Thesaurusque Philosophorum, Theophrasti Paracelsi, Germani Philosophi, & Medici prae cunctis omnibus accuratissimi. Accessit Monarchia Physica per Gerardum Dorneum, in defensionem Paracelsicorum Principiorum, a suo Praeceptore positorum. Praeterea Anatomia uiua Paracelsi, qua docet autor praeter sectionem corporum, & ante mortem, patientiobus esse succurrendum. 15 Palmaguar 77. Illustrissimo Ac Potentissimo Principi, Francisco Ualesio, Henrici Ii. Piae Memoriae Regis Galliarum Filio, Fratrique Regio Unico, Duci Andegauorum, Biturigum Alenconio, Turonensi, etc. Salus. Non sine Fato factum, Ilustrissime Princeps existimandum, ut Serenissimi Regis Francisci Magni Ualesii, eius nominis I. Piae Foelicisque Memoriae, Tuae Celsitatis Aui, nomen geras, Cum re ipsa Magni eius Animi dotes atquae uirtutes omnes facile referas: accitis undiquae pollentibus ingenio uiris, qui suscitandis, prouehendis, ab iniuriis uindicandis, et ad Ueritatis normam adducendis, in omni scientiarum genere bonis artibus, nauent operam. Non immerito igitur, si quid isti uiri suis Epistola Dedicatoria. lucubratiunculis ( Deo dante tamen ) assecuti sint, Benefactori suo Deo primum, denique Principibus eiusmodi Moecenatibus, dicatum uolunt. Idipsum et Henricus Ille Ii. Rex Potentissimus, Piae Memoriae Pater, ac modo Henricus Iii. etiam Rex Inuictissimus Frater, Foelicis Galliae Reges omnes, semper in deliciis habuerunt. Quid enim Regibus ac Principibus dignius esse potest, quam ardua regiminum Consilia, literis interdum ut salibus condere? Hoc ipsum attestatur, ea in re, Animi tui splendorem eximium, dum etiam Translationem Physicam librorum Germanicorum Theophrasti Paracelsi, Germani Philosophi prae caeteris acutissimi, doctissimi que uiri, maximopere fieri cupiat, ut & Gallia per te, Literaria hac foelicitate foecundior euadat. Cui muneri quidem & officio, quod me ( licet indignum ) Celsitas Tua praeficere dignata sit: Tuo sub tuto Patrocinio, non nisi foeliciter auspicari possum: idque maxime, quia labor hic, eo neruos totos intendit, ut ars medica potissimum & physica, falsis innixa fundamentis Aethnicorum, ad sua nempe ueritatis primordia redeant. Non parum sane referre uidetur, quibus medicamentis, quibusue medicis, homines, praesertim Reges atque Principes, uitam suam committant, prospicere. Sunt enim ipsamet quae hactenus usu ueniunt, male sana, & corruptioni obnoxia pharmaca, ut etiam per se aliquantisper asseruata, & non assumpta, morbescant, morbosque quos propulsare deberent, potius introducant. Quando quidem ex quouis generari, sibi simile necessum est, ut ex morbo morbum: non aliter, ut ex sano sanum, ex corrupto corruptum. Docet itaque Praeteptor noster Paracelsus, longe praestantiori Methodo, corruptione laxadissonaque uitae membra, medicamentis ab omni corruptibili remotis, arte spagirica multifariam ad Unitatis & sanitatis proportionem, simpathia quadam adducere: non ex infidelium. Aethnicorum scholis, uerum ex uero scientiarum omnium unico fonte, centroque Ueritatis, cuius ignari fuerunt Aethnici prorsum, & eorum discipuli. Utin Monarchia mea patebit latius: quaquidem artis medicae uera fundamenta solidissimis argumentis, innotescent, & quae Paracelsus prodit in lucem principiae medica, in concusso fundamento stabilientur. Breuibus ut rem expediam. Ars & omnis sapientia nulla, quae non ex Unitatis Ueritatisque centro fluxerit, ut ex puncto linea. Suscipe igitur Princeps Illustrissime quaeso, de manibus humilimi serui tui, quae hactenus ita luculente, fuerunt inaudita, Patrocinioque tuere contra giganteos homines inimicos ueri, ut potes, etiam ab iniuriis et inuidia defende. Interea ualere Tuam Celsitatem in lesu Christo, & in auum 7 Epistola Dedicatoria. uiuere foeliciter opto. Datum Basileae pridie Idus Augusti 1577. Ilustrissimae Tuae Celsitatis Humilimus Interpres. Germanicus. Gerardus Dorn. Aurora Aurora Philosophorum Doctoris Theophrasti Paracelsi. Capitulum Primum. De Origine Lapidis Philosophici. Artium inuentor primus Adam, quod rerum omnium cognitionem haberet, post lapsum aeque atque ante lapsum, inde praesagiuit mundum per aquam transiturum. Hoc ipso factum etiam, ut eius successores duas lapideas tabulas erigerent, quibus omnes artes naturales insculpserunt, idque Hierogliphicis caracteribus, ut praesagium hoc posteris etiam innotesceret, ac obseruaretur, periculorum tempore prouidendum esse. Noach postmodum in Armenia rabularum unam inuenit sub monte Araroth, transacto Diluuio. Qua quidem superioris firmamenti, & inferioris globi nec non planetarum cursus designabantur. Tandem uniuersalis haec notio, particulatim in diuersa distracta, uiribus suis imminuta est, ut istiusmodi separatio, hunc astronomum, illum porro magum, alium cabalistam, quartum uero alchimistam effecerit. Uulcanicus ille Abraham Tubalchain astrologus & arithmeticus maximus, ex Aegipto in regionem Chanaan traduxit, unde tantum in fastigium Aegiptii surrexerunt, ut ab istis etiam ad alias nationes eiusdem rei sapientia transierit. Quandoquidem Patriarcham Iacob oues picturasse uariis coloribus, magiae membro factum fuit. Semper enim Chaldei, Hebrei, Persae, & Aegyptii, penes Theologiam has artes liberales, suis Proceribus, atque Sacerdoribus, uti summam philosophiam proposuerunt addiscendam. Non secus euenit Moysis temporibus, quibus cum Sacerdotes, tum ipsi medici, magos inter electi sunt: isti quidem in illorum iudicium, quod sanitatem concernebat, presertim in lepra cognoscenda. Moyses etiam cura et impensis filiae Pharaonis scholis Aegyptiorum instructus est, ut in eorum sapientia praecelleret. Non aliter Daniel ab ineunte aetate Chaldeorum doctrinam suxit, ut in cabalistam euaderet. Testantur eius diuina praesagia, & expositiones istorum uerborum. Mene Mene Tecelphares. Per propheticam & cabalisticam artem uerba haec intelligenda sunt. Artis huius cabalisticae traditio, apud Mosen & prophetas familiaris admodum fuit, atque plurimum usitata. Elias propheta suis cabalisticis numeris, multa praedixit. Itidem & antiqui sapientes hac arte naturali, & mystica, Deum ex aequonosce didicerunt, ac in eius mandatis huiusmodi legibus firmius perstiterunt & ambularunt. Pariformiter & libro Samuelis habetur, Berelisticos Diaboli sortem non fuisse secutos, uerum diuina permissione uisionum apparitionumque uerarum fuisse participes, quod quidem lib. de supercoelestibus latius urgebimus. Donum eiusmodi sacerdotibus in diuinis preceptis ambulantibus a Domino Deo cocessum est. Mos Persis fuit, neminem in regem praeter sophum re ac nomine sublimatum admittere: quod utique patet hoc ipso regum suorum nomine Sophi. Tales etiam extiterunt illi sophi ac magi Persae, qui Christum Iesum ab oriente quaesiuerunt, et sacerdotes naturales appellati sunt. Aegyptii quoque a Chaldeis & Persis hanc magiam & philosophiam assecuti, suos sacerdotes eandem sapientiam addiscere uoluerunt: in qua etiam tantum fructum fecerunt, ut circumuicinis omnibus regionibus uenirent in admirationem. Hac de causa Hermes uere Trismegistus nominatus est, quia Rex tum Sacerdos atque Propheta, Magus, & Sophos rerum naturalium fuit. Talis etiam et Zoroastes extitit. Capitulum secundum. Quo declaratur, bonam partem huius sapientiae, Graecos ab Aegyptiis hausisse, & ab istis ad nos deriuasse. Postmodum ubi filius Noach, tertiam mundi partem occupauit a Diluuio, haec ars in Chaldeam & Persiam ui quadam irrupit, & inde in Aegyptum. Idipsum supersticiosi & idololatrae Greci cum subodorassent, eorum aliqui qui sagaciores erant, ad Chaldeos se contulerunt, & ad Aegyptios, ut ex eorum scholis eandem haurirent sapientiam. Uerum enim uero, cum non arrideret eis theologicum byblicumue legis Mosayicae studium, proprio suo genio confisi, a recto fundamento naturalium eiusmodi secretorum & artium exciderunt. Exemplo patet, cum tam fabulose de Moysis doctrina senserint ac titubarunt. Aegyptiis mos fuit, eiusmodi traditiones excellentis sapientie, non nisi figuris aenigmatibus, & abstrusis historiis atque uocabulis proponere. Que postmodum Homerus artificio mirando poematum adumbrauit. Accessit & Pythagoras, qui plurima ex legemoysis & ueteris testamenti permiscuit. Pariter & Hippocrates, Thales Milesius, Anaxagoras, Democritus & alii, sua non desierunt ingenia his applicare. Quamuis eorum nullus Astrologiae, Geometriae, Arithmetice uel Medicinae uerarum peritus esset. Impediuit eos nimirum sua superbia, quae discipulos aliarum nationum admittere noluit. Cumque non nihil a Chaldeis, & Aegyptiis percepissent, longe superbiores accidente quam antea natura facti, subtilioribus figmentis rem ipsam acuere non uerentes, philosophiam quandam describere conari sunt, que postmodum a Grecis ad latinos deriuauit. Qui tandem hac imbuti & instructi, suis quoque dicteriis adornarunt. Ab his omnibus, per totam Europam disseminata philosophia haec, multas Academias construxit, in eius dogmatum propagationem, qua iuuentus instrueretur, et in hunc usque diem penes Germanos et alias nationes uiget. Capitulum tertium. Quidnam docebatur in Aegyptiorum scholis. Chaldei, Persae, & Aegyptii habuerunt eandem arcanorum naturae cognitionem, & eandem religionem, mutatis dumtaxat nominibus. Chaldei, & Persae suam doctrinam uocant Sophiam atque Magiam. Aegyptii uero, ob sacrificium, suam sapientiam appellant sacerdotium. Persarum Magia, & Aegyptiorum Theologia docebantur olim in scholis simul ambae. Quamuis in Arabia, Africa, & Grecia scholae multae, doctique uiri fuerint, ut Albumazar, Abenzagel, Geber, Rasis, & Auicena: apud Arabes, Machaon, Podalirius, Pythagoras, Anaxagoras, Democritus, Plato, Aristoteles, & Rodianus penes Grecos, nihilominus uarii sensus inter se fuerunt, & quod ad sapientiam Aegyptiorum attinet discordes extiterunt. Pythagoras ea de causa Sophus appellari noluit, quia Sacerdotium Aegyptiorum & sapientia perfecte, ut par erat, minime docebatur, & si multa nihilominus inde reportasset mysteria & arcana, Anaxagoras quoque plurima. Patet ex disputationibus, quas de sole, & eius lapide facit, & quas a morte sua reliquit. Aegyptiis tamen contrarius in multis fuit. Quapropter & ipsi, noluerunt appellari Sophi, nec Magi, sed Pythagoram ea in re imitantes, philosophiae nomen assumpserunt: ipsi tamenon nisi scintillas quasdam ut umbras ex Magia Persarum & Aegyptiorum reportarunt. Uerum Moyses, Abraham, Salomon, Adam, Elias, & Magi ab oriente ad Christum uenientes, ueri Magi fuerunt & Sophi diuini, necnon Cabalistae. Cuius artis & sapientie Greci, parum aut prorsus nihil experti fuerunt. Quapropter istorum scilicet Grecorum philosophicam sapientiam, ut speculatione ab aliis ueris artibus & scientiis, longe lateque distantem ac separatam relinquimus. Capitulum quartum. Quales Magi fuerunt Chaldei, Persae & Aegyptii. Multi tentarunt secretissimam istorum sapientum Magiam cum scrutari, tum in usum reducere. Idipsum tamen hactenus factum non extitit. Plaerique hac nostra tempestate exaltant Trithemium, alii Baconem, & Agrippam, ob Magiam & Cabalam quae minime concordare uidentur, ignorantes cur faciant. Magia quidem est ars & facultas, per quam ad elementorum, corporum, & fructuum eorum, proprietatum, uirium, operationumque abstrusarum peruenitur. At ipsa Cabala, ex anagogia, uiam ad Deum hominibus struere uidetur: quinam cum ipso agendum, & ex ipso prophetandum. Nam plena est diuinis mysteriis Cabala, uti Magia naturalibus arcanis: praesagia siquidem illa ex natura futurorum & presentium effari docet. Eius enim operatio consistit in creaturis omnibus tam coelestibus, quam terrenis corporibus cognoscendis intrinsecus, quid in ipsis occultetur, quae uires lateant, cui destinata sunt ab initio, tum quibus proprietatibus dotata. Haec et similia uinculum sunt, quo coelestia terrenis coniunguntur, ut oculariter etiam aliquando percipi potest ac sensualiter, ab operationibus suis. Talis influentiarum coelestium coniunctio, uel impressio, qua operantur in inferiora corpora coelestes uires, Gamahea Magis, uel matrimonium, uirium & proprietatum coelestium cum elementaribus corporibus dicta fuit olim. Inde fluxerunt excellentissime commixtiones corporum omnium coelestium, atque terrenorum, Solis uidelicet, ac planetarum, item uegetabilium, mineralium, & animalium. Diabolus tentauit conatibus totisque uiribus, eiusmodi lucem obfuscare. Nec in totum sua spe frustratus, cum totam Greciam ea priuarit, & eius loco speculationes humanas, & meras blasphemias in Deum, & filium eius, eo gentium introduxit. Magia utique suam originem ex diuino Ternario, & ex Trinitate Dei duxit originem. Etenim creaturas omnes hoc Ternario Deus insigniuit, ac digito suo Hieroglyphicum hunc Ternarium ipsis insculpsit, ut nihil etiam in rerum natura ualeat assignari, uel adduci, quod hoc magisterio diuini Ternarii careat, quodue hunc oculariter non demonstret. Creatura quidem, nobis Creatorem ipsum intelligere ac uidere docet: ut etiam diuinus Paulus ad Rom. testatur. Foedus hoc diuini Ternarii per totam substantiam rerum diffusi, est indisolubile: per quod etiam habemus arcana totius naturae ex elementis quatuor. Ternarius enim cum magico quaternario, perfectum septenarium producit, multis arcanis dotatum, notisque demonstratum. Et quum quaternarius in Ternario quiescit, oritur lux mundi in Orizonte aeternitatis, totumque uinculum cum Deo nobis exhibet. Ad haec etiam accedunt uires & operationes creaturarum omnium, & usus earum suis arcanis, signis, caracteribus, & figuris insignitarum, ut in eis uix minimum punctum occultum relinquatur, quod non examinatione pateat. Quandoquidem ubi quaternarius & ternarius ad denarium ascendunt, eorum fit ad unitatem regressus. In eo concluditur omnis occulta rerum sapientia, quam Deus cum uerbo suo, tum creaturis manuum suarum, palam fecit hominibus, ut ueram noticiam haberent earum: quod alio loco latius declaratur. Capitulum quintum. De potissima summaque rerum essentia. Magi per suam sapientiam affirmarunt, omnes creaturas ad Unitam substantiam adducendas, quam suis mundationibus & purgationibus asserunt in tantam subtilitatem ascendere, diuinanique naturam, & occultam proprietatem, ut operetur admiranda. Considerarunt enim in terram redituram, & per supremam separationem magicam, perfectam quandam substantiam emersuram, quae tandem plurimis industriosis & ualde prolixis praeparationibus, ex uegetabilibus substantiis in mineralia, ex mineralibus in metallica, & ex perfectis metallicis substantiis attollitur, in perpetuam ac diuinam essentiam quintam, omnium coelestium ac terrestrium creaturarum essentiam in se concludentem. Arabes & Greci, per caracterea occultos, & Hieroglyphicas descriptiones Persarum & Aegyptiorum, ad secreta & abstrusa mysteria peruenerunt, quibus adeptis, & partim intellectis, partim uero non, ad miranda quaedam experiundo uiderunt oculariter. Sed quia supercoelestes operationes profundius laterent, quam captus eorum posset assequi, arcanum hoc non iuxta Magorum sententiam uocarunt supercoeleste, sed philosophorum arcanum, & ex sententia Pythagore lapidem eorum. Hunc quicumque assecuti sunt, uariis adumbrarunt figuris aenigmaticis, deceptoriisque similitudinibus, comparationibus & uocabulorum fictionibus: ut posteris eius materia saltem occulta foret, cuius nulla uel minima haberi posset noticia. Capitulum sextum. De uariis erroribus quoad materiam, inuentionem eius & notitiam. Philosophi uaria huic materiae lapidis nomina praefixerunt occultissima, a similitudinibus allata. Hoc Arnaldus obseruans in Rosario, summam inquit in materiae lapidis huius inuentione difficultatem existere. Uegetabilem enim appellarunt, mineralem, & animalem, non iuxta literalem sensum, utinorune sapientes diuinorum arcanorum & miraculorum eiusmodi lapidis experti. Huius exemplum presefert Raymundi Lullii lunaria, quae flores mirandarum uirtutum edit, familiares ipsis philosophis. Haec non fuit eorum opinio tamen, ut per eam intelligeretur aliqua super metalla proiectio, uel praeparatio talis inde fieret: uerum abstrusa mens philosophorum alio spectat. Non aliter materiam suam appellarunt nomine Martagon, cui operationem occultam alchimisticam applicuerunt, cum tamen id prorsus nihil denotet praeter occultissimam quandam similitudinem. Error etiam non minimus in uegetabilium liquoribus ortus est, quibus mercurium coagulare plurimi conati sunt, & postmodum fixatoriis aquis in lunam conuertere, existimantes eum qui hac uia citra metallorum auxilium coagulare posset, maximum assecutum esse magisterum. Et quamuis nonnullorum uegetabilium liquores id efficiant, non aliunde fieri, quam ob resinam, pinguedinem aut sulphur terrenum quo abundant, iudicabitur: Hoc mercurii humiditatem, & uitam ad se trahit, quo sese permiscet illius substantiae, coagulando praeter omnem utilitatem. Nam crassum & externum sulphur nullum, in uegetabilibus, ad perfectam proiectionem in alchimia aptum esse, compertum est mihi: quod etiam non sine maximo dispendio experti sunt plutimi. Et si nonnulli succo Titimalli albo lacteoque propter calorem intensum & acutum in eo existentem, coagularunt mercurium, & eiusmodi liquorem lac uirginis appellarunt, falsum tamen fundamentum hoc fuit. Non secus de succo Chelidoniae existimandum, licet colore suo imponat oculis, ac sidoratum esset auro. Colligetes inde uanum quid, certo ac determinato tempore, uegetabile hoc eradicarunt, ex quo animam uel quintum esse uenati sunt, unde coagulantem acpermutantem tincturam efficerent, uerum & hinc nihil praeter fatuum errorem ortum. Capitulum septimum. De erroribus eorum qui lapidem quaerunt a uegetabilibus, ut supra. Alchimistarum aliquot, expressum e chelidonia succum ad spissitudinem uel consistentiam excoxerunt, exposueruntque soli, ut in massam duram per se coagularetur, quae postmodum in puluerem minutissimum contusa nigri spadiceiue coloris, mercurium proiectione uerteret in solem, quod uanum esse compererunt. Alii admiscuerunt huic pulueri sal armoniacum: alii colchotar uitrioli, opinantes ea uia se ad optatum peruenire finem potuisse. Solutionibus in flauam aquam adduxerunt, ut sal armoniacum, tincturae praeberet ingressum in mercurii substantiam, nihil tamen inde factum est. Nonnulli praedictorum loco, succos Persicariae, Bufonariae, Dracunculi, foliorum salicum, Titimall, Cataputiae, Flammulae, ac similium simul una cum ipso mercurio, per dies aliquot, uitreo uase conclusos, in cineribus tenuerunt, accidit ut inde mercurius in cinerem uerteretur, sed perperam & nullo fructu. Decipiebantur enim isti, uanis uulgi rumoribus, quibus iactatum fuit, eum qui mercurium, absque metallis coagulare posset, habere magisterium integrum, ut supra memenimus. Eorum plurimi ex uegetabilibus salia, olea, & sulphura traxerunt arte, sed frustra. Nam ex salibus, oleis, aut sulphuribus eiusmodi, nulla coagulatio mercurii, uel perfecta proiectio, neque tinctura fieri potest. Quod uero philosophi, materiam suam arbori cuipiam aureae ramorum septem comparent, intelligunt eam in suo spermate, metalla septem concludere, & in eo latere. Quapropter materiam suam uegerabilem esse dixerunt: tum etiam quia non aliter quam naturales arbores, suo tempore uarios flores proferunt, materia lapidis colores pulcherrimos patefacit, in florum suorum productione. Item ea de causa, quia ex terra philosophica, materia quedam exurgit, ut uirgultum spongiae terrae simile dicunt arboris suae fructum ad coelum tendere. Ideo protulerunt in uegetabilibus naturae, totius rei cardinem uerti, sed non in uegetabilibus materiae: tum etiam quia suus lapis animam, corpus, & spiritum in se continet, ut uegetabilia. Capitulum octauum. De his qui Philosophorum lapidem in animalibus quaesiuerunt, Similitudinaria quadam appellatione materiam suam, lac uirginis esse dixerunt, & rosei coloris benedictum sanguinem, qui tamen solis prophetis & filiis Dei conuenit. Inde Sophistae collegerunt materiam philosophicam hanc, in animalium sanguine, uel hominis existere, occasione sumpta, quod ex uegetabilibus nutriantur. Alii in capillis, in sale urinae, in Rebis. Alii in ouis gallinarum, in lacte, in ouorum corticum calce: quibus omnibus mercurium figere posse putarunt. Extraxerunt aliqui ex foetido lotio sal, credentes lapidis esse materiam. Non desierunt qui lapillos in Rebis repertos materiam esse iudicarent. Alii membranas ouorum asperrimo lixiuio macerarunt, quibus etiam ouorum calcinatos cortices albissimos niuis in modum admiscuerunt, his attribuentes arcanum fixationis ad mercurium inuertendum. Alii ouorum albumen argento comparantes, & auro uitellum, in suam elegerunt materiam, admistis sale comuni, armoniaco, tartaroque 22 Aurora usto, simul ea uitro concluserunt, balneoquemaris putrefecerunt, idque trantisper dum albus color in rubicundissimum, sanguinis instar abiret, Hoc ipsum in foetidissimum destillarunt liquorem, prorsum inutilem, ad opus quod quaerebant. Alii putrefecerunt albumen & uitellum ouorum, & inde Basiliscus generatus est, quem in rubicundissimum puluerem exusserunt, eoque tingere putabant, cuius autor fuit Gilbertus Cardinalis insuo tractatu. Plerique fella boum, & aliorum animalium, sale permisto communi macerata. destillarunt in liquorem, quo cementationum pulueres imbutos, existimarunt metalla sua tingere posse magisterio quodam, quod partem cum parte nuncuparunt, & inde nihil actum est. Aliqui tutiam, suis cum additionibus, uti sanguine draconis, et aliis, cuprum aut electrum in aurum permutare conati sunt. Alii iuxta uenetorum artem ( ut aiebant ) uiginti stelliones, plus minusue concludebant olla, fameque redigebant ad insaniam, ut unam alia deuoraret, unica superstite, quam limaturis cupri uel electri pascebant, existimantes genus hoc animalum in uentriculo suo digestione sola permutationem optatam efficere: postremo exurebant animal hoc in rubicundum puluerem, quem putabant aurum esse, uerum & eo decepti fuerunt, Alii tandem in piscibus quos Trutas uulgo solent appellare, crematis per liquationem, aurum aliquoties inuenerunt, non alia de causa, nisi quia genus hoc piscium, in fluminibus atque torrentibus, sqamas, aureasque scintillas colligere mandereque solitum sit, raro tamen id contigit. Tales impostores potissimum inueniuntur in Aulis Principum. Non est materia philosophorum in animalibus quaerenda: hoc omnes admonitos uelim. Attamen est quod sciatur, philosophos lapidem suum animalem appellasse, quod postremis suis operarionibus, uirtute nobilissimi huius ignei mysterii, liquor obscurus ex ea materia in suo uase guttatim exudet. Inde protulerunt praesagium hoc, scilicet postremis temporibus, purissimum hominem in terras uenturum, per quem liberatio mundi futura esset, guttas hunc ipsum hominem, rosei rubeiue coloris & sanguineas emissurum, quo medio mundum a labe redimeret. Pariformiter & sanguis sui lapidis ( in suo genere tamen ) leprosa liberabat metalla, suis ab infirmitatibus, & contagie. Quare non immerito dixisse putarunt, suum lapidem animalem esse. Hoc de mysterio Mercurius, ad Regem Calid ita loquitur, Mysterium hoc, solis Dei Prophetis permissum est cognostere, quo fit, ut lapis hic animalis uocetur. Nam in sanguine lapidis huius, latet anima sua: componitur etiam ex corpore, spiritu & anima. Simili ratione uocarunt suum Microcosmum, quod rerum omnium totius mundi similitudinem habeat, & inde rursus animalem esse dicunt, uti Plato magnum mundum animal uocat. Capitulum nonum. De his quilapidem quesiueruntin ammalibus, Accesserunt ignari, credentes lapidem esse triplicem, atque triplici genere secretum, urputa uegetabili, animali, & minerali. Quo factum, ut in mineralibus quaesierint. Haec sententia, longe distat a philosophorum opinione. Asserunt enim, suum lapidem uniformiter uegetabilem, animalem & mineralem. Notandum ad haec, naturam sperma suum minerale, in uaria genera distribuisse, uidelicet in sulphura, salia, boracia, nitra, armoniaca, alumina, arsenica, atramenta, uitriola, turias, hoematites, auripigmenta, realgara, magnesias, cinnabarim, antimonium, talcum, cachymiam, marcasitas, & c. In istis omnibus, natura nondum assecuta est materiam nostram. Quamquam in aliquibus dictarum specierum, miro se patefacit aspectu, in transmutationem inperfectorum metallorum, ad perfectionem adducendorum. Longa siquidem experientia, & igneum exercitium, multifariam ostendunt permutationem, in materia mineralium: nedum ex coloribus in colores, uerumetiam ex una essentia in aliam, & ex imperfectione sui, in perfectionem. Quamuis etiam natura, mediis mineralibus, aliquam perfectionem, praeparationibus sit prosecuta, non ideo uolunt philosophi, suam lapidis philosophorum materiam, ex ullo mineralium progredi, licet lapidem suum esse mineralem dicant. Unde Sophistae, sumentes occasionem, ipsum mercurium, uariis torturis persecuti sunt: aliqui sublimationibus, coagulationibus, praecipitationibus, mercurialibus aquis, fortibus, & c. Quae omnes erroneae uiae uitandae sunt, cum caeteris Sophistarum praeparationibus mineralium, purgationibus, & fixationibus spirituum, atque metallorum. Quapropter lapidis praeparationes omnes, uti Geberi, Alberti Magni, & similium sunt sophisticae, purgationes eorum, cementationes, sublimationes, destillationes, rectificationes, circulationes, putrefactiones coniunctiones, solutiones, ascesiones, coagulationes, calcinationes, & incerationes, prorsum inutiles: cum in tripode athanore, furno reuerberatorio, liquefactorio, accidioneo, fimo, cinere, arena, similibusque: tum in curcurbita, pellicano, retorta, phyala, fixa torio, & c. Idipsum de sublimatione mercurii, per minerales spiritus ad album & rubeum, uti per uitriolum, salpetrae, alumen, crocum Martis, existimandum. De quibus omnibus, falso fabulatur ille Sophista, Ioannes de Rupecissa, tractatu suo de lapide philosophorum, albo & rubeo. Quae simul, ementita somnia sunt omnia. Fugienda sunt etiam, particularia sophistica Geberi, prout sunt septene sublimationes, aut mortificationes item reuificationes Mercurii, cum suis praeparationibus, per sal urine, uel per sepulchrum factis que singulafalsa sunt. Quidam alii, mineralium & metallorum sulphuribus, mercurium fixare conati, summe decepti fuerunt. Uidi si quidem, hac rte mercurium in corpus metallicum, per eiusmodi fixationes adductum, similitudine quidem, in omnibus, & per omnia, bonum argentum fingentem ac repraesentantem, uetum in testa, talsum ut extirit, etiam apparuit. Capitulum decimum. De his qui lapidem & particularia quaesiuerunt in mineralibus. Sophistarum nonulli, tentarunt ex mercurio septies sublimato, ac toties dissoluto, fixum oleum emungere, medio quidem aquarum fortium, quo metalla imperfecta, in perfectionem adducerentur: at frustraneum opus hoc, relinquere coacti sunt. Aliqui uitriolum septies purgarunt, calcinatione, solutione, & coagulatione, & cum duarum partium armoniaci salis additione, sublimationeque, ut in aquam albam resolueretur, cui tertiam partem addidere mercurii uiui, ut ea coagularetur aqua: mercurium toties postmodum, a dicto uitriolo, & armoniaco sale sublimarunt ut in lapidem abierit. Hunc affirmarunt, ex uitriolo conceptum, rubeum sulphur esse philosophorum, quo cum solutionibus, & coagulationibus progressi sunt ad lapidem, sed in proiectione, fecerunt nihil. Alii mercurium coagularunt, per aquam aluminis, in massam duram alumini similem, quam fixatoriis aquis fixarunt utiliter. Sophiste, plurimas rationes fixandi mercurium, sibi frustra praesigunt, quod in mercurio, nihil perfecti constantisue habeatur. Hoc fit, ut in uanum addantur ei mineralia, per sophisticos processus, quibus omnibus, ad maiorem sui malitiam excitatur, uiuusque magis efficitur, & potius ad maiorem impuritatem adducitur, quam ad aliquam perfectionem. Non est igitur, ab eo materia philosophorum petenda: cum sit imperfectum quid, quod si ad perfectionem adduci queat, sophistarum progressibus ualde difficile fuerit, imo impossibile, cum in eo nihil sit, quod in perfectionem excitari cogiue queat. Aliqui, sumserunt arsenicum aliquoties sublimatum, ac multoties oleo tartati dissolutum, & coagulatum, idque fixare praetenderunt, quo cuprum in argentum uerterent, id ipsum & nihil, praeter sophisticam de albationem quandam praese tulit. Etenim, arsenicum sane minime figi potest, nisi operator artista, spiritum eius tingentem ex aequo cognitum habeat, in quoquidem omnes dormitarunt philosophi, frustra conantes ex eo quid efficere. Quicumque igitur spiritum hunc ignorauerit, spemipsum figendi nullam habeat, nec uirtutem illi tribuedi, qua transmutationis perfectionem acquirat. Quamobrem notum facio cunctis, dealbationem de qua mentio facta est, ex falso fundamento depromptam, eaque falso cuprum dealbari, non immutari. Sophistae, uenerem ad hunc modum laruatam, atque fucatam, sui duplo admiscuerunt lunae, aurifabris uendiderunt, & monetariis: postremo uero, in falsos monetarios sese transmutarunt, nedum qui uendiderunt, uerum etiam illi, qui emerunt. Aliqui ex sophistis, albi loco, rubeum arsenicum sumserunt, & hoc ipsum in falsam artem abiit. Quoniam quocuque modo praeparetur, nihil praeter albedinem exhiber. Nonnulli, progressi sunt ulterius, ad sulphur comune, quod ita flauum coxerunt aceto, lixiuio, uel urinis arcerrimis per diem & noctem, usque dum album emersit. Postmodum, eleuarunt ipsum a sale communi, & calce ouorum, per sublimationem coxerunt, & sublimarunt, idque multories, combustibile semper nihilominus extitit, licet album: eo tamen, crudum fixare mercunium; in aurum conati sunt, at frustra tentarum est, optima tamen inde cinabaris, & pulcherrima, omnium, quam uiderim unquam, resultauit. Hanc fixare putantes, oleo sulphuris per cementationem, & fixationem, apparentiae nonnihil habuit, uerum, secus atque res ipsa desiderabatur, euenit. Alii sulphur commune redegerunt in formam haepatis, olei lini, laterini, uel oliuarum admistione, coquetes in aceto. Postmodum in lapidem marmoreum effundentes formam haepatis effecerunt. Hoc destillarunt in oleum citrinum, igne lento primum, sed suo damno sunt experti, se nihil egisse, ad lunae tincturam in aurum, uti putarunt. Ut mineralium infinitus est numerus, non aliter & praeparationum eorum multa uarietas: quarum, hoc loco latiorem facere mentionem distuli, quod peculiarem tractatum requirant. Cauendum etiam a sophisticis oleis uitrioli, & antimonii. Itidem ab oleis metallorum imperfectorum, & perfectorum, auri, siue argenti. Quoniam, etsi horum operatio potentissima sit in rerum natura, tamen uerus processus, in hunc usque diem, paucissimis cognitus est. Abstinendum etiam, a sophisticis praeparationibus mercurii uulgi, arsenici, sulphuris, & aliorum similium, per sublimationem uidelicet, per descensum, & fixationem cum acero, sale petrae, tartaro, uitriolo, sale armoniaco, ea tamen uia & ratione, quam libri sophistarum docent. Item fugite sophisticas tincturas a marcasitis, & croco Martis desumtas, & ab ea sophisticatione, quae partis cum parte nomen habet: lunae fixae, similiumque nugarum. Nam, ersi aliquam superficialem ueritatis apparentiam exhibeant ( quae quidem lunae fixatio, parui laboris ac industriae ) tamen eiusmodi progressus praeparationis, est nullus, & inualidus. Compassone motus igitur, erga beniuolos operarios artis huius, uolui, uerum philosophiae fundamentum patefacere, tribus particularibus arcanis, uidelicet: uno per arsenicum: alio per uitriolum: tertio uero, per antimonium explicatis. Ex quibus docebo ueram proiectionem, super mercurium & imperfecta metalla. Capitulum undecimum. De uero & perfecto arcano particulari ex arsenico ad albam tincturam. Cripserunt aliqui, compositum arsenicum ex mercurio, & sulphure: alii ex terra & aqua, plaerique ex natura sulphuris. Quocumque modo id sit, eius natura talis est, ut rubeum cuprum, in album transmutet. Ad eam etiam praeparationis perfectionem adduci potest, ut uere perfecteque tingat. Non ea uia, quam docent praui sophistae, ut sunt Geber in summa perfectionis, Albertus Magnus, Aristoteles Chimista in libro perfecti magisterii, Rasis, & Polydorus: nam scriptores isti quotquot sunt, errant, uel ex inuidia, salsa quaeque scribunt, proponuntque recepta, quia ueritatem etiam ignorarunt. Arsenicum, in se tres continet spiritus naturales: primum uolatilem, adustibilem, corrosiuum, & omnia metalla penetrantem. Hic spiritus dealbat uenerem, & post aliquot dies reddit spongiosam. Quod artificium ad eos pertinet dumtaxat, qui causticam artem exercent. Secundus spiritus, christallinus est, ac dulcis. Tertius, est spiritus tingens, segregatus ab aliis praedictis. Has tres in arsenico proprietates naturales, inquirunt ueri philosophi, ad perfectam sapientum proiectionem. Barbitonsores uero chirurgiam exercentes, dul- cem, & christallinam experunt naturam, a tingente spiritu separatam in usum curationis uulnerum, & ad bubones, carbunculos, antraces & caeteta similium ulcerum uitia, non nisi miti quodam artificio curanda. Caeterum spiritus ille tingens, nisi purum eius, ab impuro seiunctum sit, a uolatili fixum, & a combustibili, tinctura secreta, proiectionem super mercurium, uenerem, aut aliud quodcumque metallum imperfectum, haudquaquam expediet ex uoro. Philosophi omnes, arcanum hoc, ut mysterium excellentissimum occultarunt. Spiritum eiusmodi tingentem, ab aliis duobus secretum, ut supra. coniunges spiritui lunae, simulque digeri permittes, spatio triginta duorumque dierum, ac usque dum corpus nouum induerint. Postquam ad quadragesimum diem naturalem, calore solis, in inflammationem accensus fuerit, apparet spiritus candore nitido, perfectoque tingendi praeditus arcano. Tandem, ad proiectionem aptus est, uidelicet, eius pars una, super sedecim partes imperfecti corporis, iuxta praeparationis acuitatem. Apparet inde luna lucens, & excellentissima tamquam e terrae uisceribus eruta. Capitulum duodecimum. De arcano uitrioli, rubeque inctura ex eo prolicienda. Uitriolum, nobile admodum inter caetera minerale, plurimae semper existimationis, penes philosophos existit, quod prae cunctis, Altissimus Deus hoc dotibus miris adornarit. Eius arcanum, figuris aenigmatibusque uelarunt, uti hoc est. Uisitabis interiora terrae, rectificando inuenies occultum lapidem ueram medicinam. Perterram intellexerunt, uitriolum ipsum, & per interiora terrae, dulcedinem eius, ac rubedinem. Quoniam in occulto uitrioli subtilis, nobilis, & fragrantissimus succus, ac purum oleum latet. Cuius prolectionis modus, calcinatione, uel destillatione haudquaquam aggrediendus. Etenim uiriditate sua priuari minime debet: qua quidem, statim atque spoliatum erit, arcano pariter, & uiribus carere necessum est. Notandum utique hoc loco, mineralia nedum, uerum etiam ipsa uegetabilia, similiaque uirorem extrinsecus demonstrantia, rubeum sanguinis instar oleum in se continere, quod arcanum eorum est. Inde patet, pharmacopeorum destillationes irritas, uanas, atque stultas, nulliusque momenti esse, quod sanguineum ruborem uegetabilium, prolicere minime norint. Ipsa natura sagax, uegetabilium aquas omnium, in citrinum colorem uertit, & inde post, in rubicundissimum ut sanguis oleum. Tardius id ipsum fieri, causa potissima est, destillantium operariorum ignorantium nimia praecipitatio, qua uiriditas absumitur. Naturam suis uiribus corroborare non didicerunt, quo nobilis ille uiror, per seipsum in ruborem debet rectificari. Exemplo uinum album est, seipsum in citrinum colorem digerens, & successiuo tempore, botri sui uirens color, in rubeum sub coeruleo latentem per se uertitur. Deperdita igitur uegetabilium, & mineralium uiriditate, per ignauiam operantium, essentia pariter & spiritus olei, balsamique arcanorum nobilisaimi, perierit. C Capitulum decimumtertium. De processu uitrioli ad rubeam tincturam. Uitriolum in se multas lutosas & uiscosas imperfectiones continet: quapropter aqua uiriditas eius elicienda saepius, & rectificanda, usque dum terre omnes impuritates exuatquibus tranfactis rectificationibus omnibus, apprime cauendum, ne materia soli sit exposita, quod hic, uirorem illius in pallorem uertat, absorpto simul arcano. Calido seruetur hypocausto contecta, ne puluere sordeat. Digeratur postmodum uitro clauso, mensium aliquot spatio, ac tantisper, dum uarii colores appareant, supremaque rubedo. Nec dum isto processu, rubedo satis fixa fuerit existimanda, quin ab interioribus, accidentalibusque terrae sit inquinamentis, repurganda latius, ad hunc modum. Rectificada uenit aceto, donec terreum inquinamentum prorsus ablatum sit, fecesque semotae. Hec est eius tincturae uera, & optima rectificatio, de qua, benedictum oleum est eliciendum. Ab ea uitro conclusa diligentius, alembico superposito mox, et biruminatis commissuris, ne spiritus ex halet, eius olei destillatione, spiritus, igne suaui lentoque proliciendus est. Oleum hoc, pharmacopolico balsamo quouis, & aromatico delectabilius atque dulcius, acredine carens omni. Residebit in fundo cucurbitae, terra quaedam albissima, nitens candensque niuis instar, hanc serua tuereque ab omni puluere. Ea ipsa terra, prorsum a sua rubedine separata est. Inde subsequitur maximum arcanum, utputa super coeleste matrimonium animae summe purificate, & ablutae per agnisanguinem, cum splendente nitido, purificatoque suo corpore. Hoc est uerum matrimonium supercoeleste, quo uita prolongatur in diem postremum, destinatumque. Ad hunc igitur modum, anima spiritusque uitrioli ( qui sanguis eius existunt ) cum suo corpore copulantur purificato, ut in aeternum sint inseparabilia. Quapropter, excipe terram hanc nostram foliatam, phyala uitrea, cui sensim oleum suum affundatur. Animam suam corpus, momento recipiet amplecteturque. Quandoquidem corpus, anime desiderio plurimum afficitur, & anima corporis amplexu perfectissime delectatur. Coniunctionem eiusmodi, positam in arcanorum furnum, quadraginta diebus ibidem contineto. Quibus transactis, oleum habebis absolutissimum mirandae perfectionis, quo mercurius, & reliqua metalla quaeuis imperfecta, uertuntur in aurum. Iam, ad multiplicationem, animum applicemus. Recipe mercurium corporalem, portione duarum partium, quem tribus eiusmodi ponderis partibs olei dicti perfundas, ac maneat simul diebus quadraginta. Hac proportione ponderis, & ordine, multiplicatio fit in infinitum. Capitulum decimum quartum. De secretis, & arcanis antimonii, ad rubeam tincturam, in transmutationem. Antimonium, est uerum auri balneum. Philosophi autem, uocarunt illud examinatorem, & Stilangem. Poetae uero, dicunt in eo lauacro, Uulcanum lauisse Phoebum, & ab omnibus sordibus, imperfectionibusque repurgasse. Natum est ex purissimo nobilissimoque mercurio, & sulphure, sub uitrioli genere, in metallica forma splendoreque. Nonnulli philosophi, uocarunt album plumbum sapientum, uel simpliciter plumbum. Sumito igitur antimonii, eiusque perquam optimi, quantum uoles, hoc ipsum in aqua forti sua dissolutum, in aquam frigidam eiiciatur, addito tantillo croco Martio, ut in sedimentum ad fundum uasis decidat: aliter enim feces non exuit. Postquam ad hunc modum solutum erit, summam acquisierit pulchritudinem: ponatur in uitrum, luto compactissimo circumquaque munitum, uel in bociam lapideam, & admisceatur tutiae calcinatae, sublimate, ad perfectum gradum ignis: cauendum accuratius a liquefactione, quoniam disrumpit uitra nimio calore. Ab una libra huius antimonii, habetur sublimatio, dierum spatio duorum perfecta. Sublimatum hoc, in phyala positum, ut tertia parte aquam attingat, lutato uase, ne spiritus euolet, suspendatur supra tripodem arcanorum, & urgeatur opus igne lento primum, solis caloris instar estate media. Tumdemum, decimo quoque die, sensim augeatur. Etenim calore nimio rumpuntur uitra, nonnunquam & furnus in frusta dissilit. Dum uapor ascendit, uarii colores apparent: moderetur ignis tantisper dum rubea materia conspiciatur. Postmodum aceto soluatur acerrimo, fecibus abiectis: abstrahatur acerum, iterumque soluatur in aqua communi destillata, quae rursum abstrahatur, & sedimentum igne uehementissimo destilletur, uitro clauso accurratissime: ascendet corpus totum antimonii, in oleum rubicundissimum, rubini colorem referens, in uasque receptorium guttatim defluet, odoris fragrantissimi, dulcissimique saporis. Hoc est summum arcanum philosophorum, in antimonio, quod inter oleorum arcana, plurimi faciunt. Postremo tandem, oleum solis fiat, ad hunc modum. Sumito purissimi solis, quantum uoles, hoc solui curabis in spiritu uini rectificato. Spiritus abstrahatur aliquoties, totiesque soluatur iterum: postrema solutio seruetur cum spiritu uini, & circuletur per mensem. Postmodum, destilletur aurum uolatile, & uini spiritus per alembicum ter quaterue, ut in recipiens uas defluat. ac in summam suam essentiam adducatur. Ad mediam unciam istius auri soluti, addatur uncia una olei antimonii. Hoc oleum, illud amplectitur, in calore balnei, ut a se non facile dimittat, etiamsi spiritus uini abstrahatur. Hac uia, habebis summum nature mysterium, & arcanum, cui par, in rerum natura haudquaquam assignari potest. Bina haec olea modo qui dictus est, unita, concludantur in phyala, & suspendantur in tripode per mensem philosophicum, igneque lentissimo foueantur. Quamquam, si temperetur ignis debita proportione, triginta & uno diebus, negotium hoc absoluitur, & in perfectionem adducitur, qua mercurius & imperfecta metalla quaeuis, auri perfectionem acquirunt. Capitulum decimum quintum. De proiectione per mysterium, & arcanum antimonii facienda. Nullum potest assignari iustum pondus, in hoc opere proiectionis, licet ipsa tinctura, trahatur ab aliquo subiecto, proportione certa, ac debitis instrumentis. Etenim, ista medicina, tingit aliquando triginta, quadraginta, nonnunquam sexaginta, octuaginta, centum, imperfecti metalli partes, ut eius negotii cardo, potissimum circa medicinae mundationem, & operantis industriam uertatur, item iuxta maiorem unius, quam alterius imperfecti corporis pre manibus assumri munditiam & puritatem. Quandoquidem una uenus, purior altera, quo fit ut determinatum pondus, haberi nequeat, in proiectione. Hoc solum notatu dignum, ut si contingat operatorem, tincture nimium assumsisse, additione poterit imperfecti metalli, hunc errorem corrigere: si uero subiecti nimium, quo tincturae uires debiliores effectae sint, uitium hoc, cineritio facile, uel cementationibus, aut per crudum antimonium ablutionibus tollitur. Nihil in hac parte, quod operantem remoretur, uel impediat: solum id sibi proponat, quod a philosophis omissum est, & ab aliquibus studiose uelatum, scilicet in proiectionibus, reuiuificationem imperfectorum corporum esse necessariam, id est animationem, uel ut ita loquar, spirituationem, de qua nonnulli dixerunt, metalla sua non esse uulgaria, quia uiuunt, animamque habent. Animatio fit ad hunc modum. Sumito Ueneris, in bracteas tenues adductae, quantum uoles, decem, uiginti, quadragintaue libras, pultibus ex arsenico & tartaro calcinato subactis, incrustentur, & suo uase calcinentur, spatio uiginti quatuor horarum. Tumdemum, in puluerem tusa uenus abluatur, ac mundetur optime. Iteretur calcinatio cum ablutione, ternis quaternisue repetitionibus. Hac uia, mundatur & purgatur a crasso uirore, & immundo suo sulphure. Cauendum utique, a calcinationibus comuni sulphure factis: nam quod bonum est in metallo, prorsum deprauat, malumque peius efficit. Ad marcas decem istius purgatae ueneris, addatur una purae lunae. Uerum ut medicinae, per proiectionem opus acceleretur, ac imperfectum corpus facilius penetret, cunctasque partes naturae lunae contrarias expellat, fermenti perfecti medio id ipsum fieri poterit. Etenim ab immundo sulphure, coinquinatur opus, ut ad superficiem transmutati, nubes obducatur, uel loppis sulphuris permisceatur metallum, & una cum illis abiiciatur. Uerum enimuero, si proiectio fieri debeat, rubei lapidis ad rubeam transmutationem, super aurum, primo cadat oporter, postmodum super lunam, uel super aliud metallum repurgatum, ut supra narrauimus. Inde perfectissimum aurum exurgit. Capitulum decimum sextum. De uniuersali materia lapidis philosophorum. Post mortificationem uegetabilium, concurrentia duorum mineralium, ut pote, sulphuris & salis, in mineralem natura transmutantur, ut inde tandem, perfecta mineralia resultent. Etenim in terrae cuniculis mineralibus, & latifundiis, uegetabilia reperiuntur, quae longo successu temporis, & conrinuato calore sulphuris, naturam uegetabilem exuerunt, indueruntque mineralem. Idque potissimum accidit, ubi huiuscemodi uegetabilibus, proprium adimitur nutrimentum ut coacta sint postmodum, a sulphuribus, & salibus terrae, suum alimentum sumere tantisper, dum in menerale perfectum, quod antea uegetabile fuerat, abit, Et ex minerali conditione hac, metallica quaedam essentia perfecta, nonnunquam oritur, idque progressuunius gradus, in alterum. Sed redeamus ad lapidem philosophorum, cuius ( ut meminerunt aliqui ) materia prae cunctis est inuentu difficilima, & abstrusior intellectu. Huius, ut aliarum quarumcumque, modus inuestigationis, & norma certissima, quid contineant, ualeantque, radicis est earum, & spermatis examinatio sedula, qua peruenitur ad cognitionem: ad hanc facit plurimum, consideratio principiorum, ualde necessaria, tum qua uia, quoue medio, natura primum, ex imperfectione, ad perfectionis finem deuenerit. Cui considerationi, conducit inprimis habere compertissimum, creata quaeuis a natura, tribus constare primis, Mercurio scilicet, Sulphure, & sale naturalibus, in unum permistis, ut in nonnullis uolatilia sint, in aliis uero fixa. Quoties corporale sal, cum spirituali mercurio, & animato sulphure permiscetur in C 5 corpus unum, tum demum incipit operari natura, locis, quae loco uasorum suorum habet, subterraneis, per separantem ignem, quo sulphur crassum, & impurum, separetur a puro, & a sale, terra segregetur, nec non a mercurio, nubes, seruatis purioribus partibus istis, quas natura decoquit iterum simul, in constans corpus geogamicum. Quae quidem operatio, habetur a Magis, ut mixtio coiunctioque per unionem trium, ut puta corporis, animae, & spiritus. Adimpleta hac unione, resultat inde purus mercurius, qui si per mearus subterraneos defluat, eiusque uenas, & obuiam factus cahoico sulphuri, hoc ipso coagulatur mercurius, pro conditione sulphuris. Est tamen adhunc uolatilis, & uix centum annis, decoquatur in metallum. Inde sumpsit originem, uulgatum hoc nempe, mercurius & sulphur, materiam esse metallorum, ut etiam ex relatu fossorum mineralium constat. Non tamen uulgaris mercurius, neque sulphur commune, metallorum sunt materia, sed mercurius, & sulphur philosophorum, incorporata sunt, ac innata, metallis perfectis, eorumque formis, ut nunquam ab igne fugiant, nec ui corruptionis elementorum, deprauentur. Utique per eiusmodi naturalis mixtionis dissolutionem, mercurius noster domitus est, ut loquuntur omnes philosophi. Sub hac uerborum forma, noster mercurius, ex perfectis corporibus, uiribusque terrenorum planetarum, uenit eliciendus. Quod Hermes asserit, his uerbis. Sol ( inquit ) & Luna sunt radices huius artis. Filius Hamuel ait, philosophorum lapidem, aquam esse coagulatam, scilicet in sole & luna. Unde sole clarius patet, materiam lapidis, nihil aliud esse, praeter solem & lunam. Idipsum etiam eo confirmatur, quod simile quodque, sibi simile parit, generatque. Et non aliter, quam duos esse scimus lapides, album & rubeum, duae sunt etiam lapidis materiae, sol & luna simul copulata, proprio matrimonio, cum naturali, tum artificiato. Et sicuti uidemus uirum & mulierem, absque semine utriusque, minime generare posse, pariformiter uir noster sol, foeminaque sua luna, sine semine spermateque utrumque suo, concipere non possunt, neque ad generationem aliquid moliri. Collegerunt inde philosophi, tertium esse necessarium, uidelicet animatum semen amborum, hominis & foeminae, sine quo, totum opus eorum, irritum esse iudicarunt, & inane. Huiusmodi sperma, mercurius est, qui per naturalem coniunctionem amborum corporum, solis & lunae, recipit eorum in se naturam, in unione: tum demum, nec prius, aptum est opus, ad congressum, ingressum, & generationem, per uim, & uirtutem uirilem, ac foemineam. Hinc moti philosophi, dixerunt mercurium istum componi, corpore, spiritu, & anima, eumque naturam elementorum omnium, & proprietatem assumsisse. Quapropter, ingenio & intellectu ualidissimis, asseruerunt lapidem suum esse animalem, quem etiam uocarunt Adamum suum, qui suam inuisibilem Euam, occultam in suo corpore gestaret, ab eo momento, quo uirtute summi Dei, creaturarum omnium opificis, uniti sunt. Ea de causa, merito dici potest, mercurium philosophorum, nihil aliud esse, quam compositus eorum abstrusissimus mercurius, & non uulgaris ille. Sapienter igitur dixere sapientibus, est in mercurio quicquid quaerunt sapientes. Almadir philosophus ait, Nos extrahimus nostrum mercurium, ex uno corpore perfecto, duabusque perfectis conditionibus naturalibus, simul incorporatis: quiquidem, perfectionem suam extrinsecus protrudit, qua resistere ualeat igni, & ut intrinseca eius imperfectio, ab extrinsecis perfectionibus defendatur. Per hunc philosophi locum acutissimi, materia lapidis intelligitur adamica, limbus microcosmi, materiaque homogenea unica philosophorum omnium, quorum etiam dicta, de quibus antea mentionem fecimus, mere sunt aurea, plurimaeque semper existimationis habenda, quod nihil in se habeant superflui, nihil inualidi. Summatim ergo, lapidis philosophorum materia, nihil aliud est, quam igneus perfectusque mercurius per naturam & artem extractus, idest, artificialiter praeparatus, & uerus hermaphroditus Adam, atque Microcosmus. Hoc ipsum philosophorum sapientissimus Ille Mercurius, asserens, lapidem uocauit orphanum. Noster itaque mercurius, is ipsus est, qui solis perfectiones, uires, atque uirtutes in se continet, quique per uicos, ac domos planetarum omnium transcurrit, & in sua regeneratione, acquisiuit uim superiorum, & inferiorum, quorum etiam matrimonio, comparandus, ut patet a candore, et rubore simul in eo conglomeratis. Capitulum decimumseptimum. De praeparatione materiae lapidis philosophici. Id potissimum requirit natura, uidelicet, philosophicum uirum suum, in mercurialem substantiam adduci, ut in philosophicum lapidem enascatur. Porro notandum, communes illas praeparationes Geberi, Alberti Magni, Thomae Aquinatis, Rupecissae, Polydori, similiumque, nihil aliud esse, quam particulares quasdam solutiones, sublimationes, calcinationes, & ad nostrum uniuersale minime pertinentes, quod solummodo secretissimo philosophorum indiget igne. Ignis igitur, & azoth tibi sufficiant. Philosophos aliquarum praeparationum facere mentionem, uti putrefactionis, destillationis, sublimationis, calcinationis, coagulationis, dealbationis, rubificationis, cerationis, fixationis, & c. idipsum intelligas oportet, in eorum uniuersali, naturam ipsam quasuis operationes adimplere, in dicta materia, & non opetarium, in uase philosophico dumtaxar, & igne simili, non communi. Album & rubeum, ex una radice prosiliunt, absque medio quouis. Soluitur per seipsum, & copulatur per se, albefit & rubefit, croceum & nigrum efficitur per seipsum, sese desponsat, & in seipso concipit. Decoquendus igitur, assandus, fundendus, ascendit & descendit. Quae quidem omnes operationes, una sunt operatioigne solo facta. Nonnulli tame philosophi, per summe graduatam essentiam uini, corpus solis dissoluerunt, uolatileque reddiderunt, ut per alembicum ascenderet, putantes, ueram esse materiam uolatilem philosophorum, cum non sit. Et si non contemnendum sit arcanum, perfectum hoc corpus metallicum, in uolatilem & spiritualem substantiam adducere, tamen errant in elementorum separatione: qui processus monachorum scilicet Lullii, Richardi Angli, Rupecisse, & aliorum, est erroneus. Quo quidem opinabantur, aurum hac uia in subtilem, spiritualem, & elementalem potentiam separare, quamlibet separatim, postmodum, per circulationem, & rectificationem rursus in unum copulare, sed frustra. Siquidem, etsi unum elementum, ab alio quodammodo separetur, nihilominus quodlibet elementum, ad hunc modum separatum, in aliud elementum iterum separari potest, que partes postmodum, pellicanica circulatione, uel destillatione, rursum in unum redire minime possunt, at semper manent uolatilis materia quaedam, & aurum potabile, ut ipsi uocant. Causa, cur ad suam intentionem peruenire non potuerunt, haec est, quia natura, hac ratione minime distrahi, nec separari uult, humanis dissiunctionibus, uti per terrena, uitra & instrumenta. Sola ipsamet nouit suas operationes, & elementorum pondera, quorum separationes, rectificationes, & copulationes, exequitur, absque adminiculo cuiusuis operantis, aut manualis artificii, dummodo contineatur in igne secreto materia, & in occulto suo uase. Per hominem igitur, impossibilis est elementorum separatio, quae licet appareat, non est uera tamen, quicquid de Raymundo Lullio dicatur, & anglico suo nobili aureo, quod fabricasse falso putatur. Habet enim ipsa natura, in seipsa proprium, separatorem, qui, quod separat; iterum coniungit, absque hominis auxilio, nouitque omnium optime, uniuscuiusque proportionem elementi, & non homo, quicquid scribentes erronei, suis friuolis falsisque receptis, de uolatili hoc auro suo fabulentur. Haec est opinio philosophorum, ut quum suam materiam in ignem secretiorem posuerint, calore suo philosophico moderato, circumquaque fouetur, ut incipiens per corruptionem transire, nigrescat: hanc operationem, putrefactionem esse dicunt, & nigredinem, caput corui nominant: materiae huius ascensum atque descensum, destillationem, ascensionem & descensionem proferunt: exiccationem dicunt esse coagulationem: & dealbationem, calcinationem. Et quia calore fluida fit ac mollis, cerationis mentionem faciunt. Quum ascendere desinit, & liquida manet in fundo, fixationem adesse dicunt. Ad hunc modum igitur, operationum philosophicarum appellationes intelligendae sunt, & non aliter. Capitulum decimumoctauum. De instrumentis & uase philosophico. Putaticii philosophi, perperam intellexerunt occultum, & secretum uas philosophicum, & peius id quod Aristoteles alchimista ( non ille philosophus academicus Grecus ) loquitur, inquiens, materiam in triplici uase decoquendam: item pessime, quod ab alio dicitur, scae materiam, in prima sui separatione, primoque gradu, uas metallicum requirere, in secundo gradu coagulationis, atque dealbationis suae terrae, uas uitreum, & in tertio gradu ad fixationem, uas terreum. Nihilominus per hoc intelligunt philosophi, solum unum uas in omnibus operationibus, usque ad perfectionem rubei lapidis. Cum igitur materia nostra, sit radix nostra, ad album & rubeum, necessario, uas nostrum, ad hunc modum esse debet, ut in eo materia, regi ualeat a coelestibus corporibus. Influentiae nanque coelestes inuisibiles, & astrorum impressiones, apprime necessariae sunt ad opus: aliter impossibile fuerit, Orientalem, Persicum, Chaldaicum, & Aegyptiacum lapidem insuperabilem, adimpleri: per quem Anaxagoras, totius firmamenti uires cognouit, ac praesagiuit magnum lapidem e coelo descensurum in terras, quod etiam post mortem eius accidit. Cabalistis utique uas nostrum potissimum innotescit, quod iuxta uere geometricam proportionem atque mensuram, & ex certa circuli quadratura, fabricari debet, ut spiritus & anima nostrae materiae, separata a suo corpore, hoc, pro coeli altitudine secum eleuare ualeant. Si uas, praerer aequum, strictius, amplius, altius, demissiusue fuerit, quam dominantes, & operantes spiritus, animaque desiderant, calor ignis philosophici nostri secreti ( quiquidem acutissimus est ) materiam uiolentius excitatem, ad operationam urgebit nimiam, ut uas in mille partes dissiliat, non sine periculo corporis & uitae operantis. Contra si capacius, quam ut ealor iuxtae proportionem operari ualeat in materiam, irritum etiam erit opus & frustraneum. Quapropter, summa diligentia, uas nostrum philosophicum est fabricandum. Que uero materia sit, huiusmodi nostri uasis, intelligunt illi foli, qui in prima solutione nostrae materiae fixae, & perfectae, hanc, in suam primam essentiam adduxerunt, de quo satis. Operator eriam accuratissime notet, quidnam in prima solutione, materia dimittat, a seque reiiciat. Uasis formam describendi ratio, difficilis: talis esse debet, ut natura ipsa requirit, ex uno & alio petenda, & inuestiganda, ut ex altitudine coeli philosophici, a terra philosophica eleuati, queat in fructum sui terreni corporis operari. Hanc formam utique habere debet, ut separatio, & purificatio elementorum, quando ignis unum ab alio pellit, fieri posit, utque quodlibet, suum locum in quo haeret, occupare ualeat, & sol, ac alii planetae circumcirca terram elementalem, suas operationes exerceant, & cursus eorum, in circuitu non impediatur, aut uelociori motu agitetur: iuxta haec omnia quae dicta sumt, iustam proportionem habeat oportet, rotunditatis, & altitudinis. Instrumenta uero, ad primam mundificationem corporum mineralium, uasa fusoria, folles, renaculae, 51 capellae, cupellaeque, testae, cementatoria uasa, cineritia, cucurbitae bociae ad aquas fortes regiasque, tum quaeque ad proiectionem in opere postremo, necessaria sunt. Capitulum decimumnonum. De secreto philosophorum igne. Celebris philosophorum haec est sententia. Ignis, & Azoc tibi sufficiant: solus enim ignis, totum opus est, & ars integra, Porro quotquot ignem suum carbonibus extruunt, errant, uas in eo calore continentes. Igne fimi equini, frustra nonnulli tentarunt. Carbonum igne, sine medio, materiam sublimarunt, sed non dissoluerunt. Alii calorem suis lampadibus excitarunt, asserentes, eum esse philosophorum ignem secretum, ad suum lapidem fabricandum. Nonnulli, posuerunt in balneum, primo in ouorum formicarum aceruis: alii in cineribus iuniperinis: aliqui ignem in calce uiua quaesiuerunt, in tartaro, uitriolo, nitro, & c. Alii in aqua ardente, uti Thomas de Aquino, falso de hoc igne loquitur, inquiens, Deum & angelos suos carere non posse hoc igne, sed eo indies uti. Quae blaspemia haec est? an non manifestissimum est mendacium, Deum carere non posse elementali igne aque ardentis? Calores omnes, iis mediis que dicta sunt, excitati per ignem, ad opus nostrum prorsus inutiles. Uide no¬ D 2 seducaris ab Arnaldo de Uilla noua, qui de carbonum igne scripsit: ipse namque, hoc ipso te decipiet. Almadir ait, solos radios inuisibiles ignis nostri sufficere. In exemplum adducit alius, calorem coelestem, suis reflexionibus ad coagulationem, & perfectionem facere mercurii, necnon ad metallicam generationem, continuato suo motu. Iterum idem, fac ignem uaporosum, digerentem, ut coquentem, continuum, non tamen uolantem, aut bullientem, clausum, aere circundatum, non comburentem, sed alterantem & penetrantem: iam uere dixi, omnem ignis, & excitandi caloris modum, si uerus es philosophus, bene intelliges: haec ille. Salmanazar inquit. Ignis noster, corrosiuus est ignis, qui supra nostrum uas, aerem ut nubem obducit, in qua nube, radii huius ignis occulti sunt: hoc rore cahos, & humiditate nubis, deficientibus, error commissus est. Rursum Almadir ait, nisi ignis, solem nostrum humore suo calefecerit, per fimum montis, ascensu temperato, non erimus participes albi neque rubei lapidis. Haec omnia demonstrant aperte nobis, occultum ignem sapientum. Summatim, haec est materia nostri ignis, uidelicet, ut accendatur, per quietum spiritum sensibilis ignis, qui sursum pellit, uelut calefactum cahos, ex opposito, ac supra materiam nostram philosophicam, qui calor supra uas nostrum gliscens, ad motum perfectae generationis, constanter intermissione sine, temperate quidem urgeat. haec ego. Capitulum uigesimum. De fermento philosophorum, & pondere. Plurimum in arte fermentorum, & fermentationum laborarunt philosophi, quae potissima uidetur inter alias, de qua etiam nonnulli, Deo uotum, & philosophis exhibuerunt, se nunquam eius rei manifestum arcanum, similitudinibus, neque parabolis prodituros. Cum tamen philosophorum omnium pater Hermes, libro septem suorum tractatuum, fermenta luculentissime patefaciat, inquiens, non nisi ex pasta sua constare: ac latius, fermentum dealbare confectionem, & adustionem impedire, fluxumque tincturae prorsus retardare, corpora consolari, & unionem ampliare. Dicit etiam, hanc esse clauem, atque finem operis, concludens fermentum, aliud nihil existere, nisi pastam, ut solis, nil nisi solem, & lune, nihil aliud quam lunam. Alii, affirmant fermentum animam esse, quae nisi rite preparata sit ex magisterio, nihil etiam efficere. Artis huius nonnulli zelores, querunt artem in sulphure communi, arsenico, tutia, auripigmento, uitriolo, etc. at frustra. Quoniam, est eadem substantia, quae quaeritur, cum ea ex qua depromi debet. No¬ D 3 tandum igitur, eiusmodi fermentationes, ex uoto zelotum, non ita succedere, atque uellent, sed uti supra patet ex dictis, successibus tantum naturalibus. Ut ad pondus tandem ueniamus, dupliciter hoc obseruandum, prius est naturale, alterum uero artificiale. Naturale consequitur effectum in terra, per naturam, & concordantiam, de qua Arnaldus. Si terrae plus aut minus additum fuerit, quam natura patiatur, suffocatur anima, nullusque fructus percipitur, nullaque fixatio. Idipsum de aqua censendum, si plus istius aut minus accipiatur, non inconuenientius dampnum attulerit: cuius superfluitas, materiam ultra modum humidam reddit, eiusque defectus, eam iusto sicciorem efficit, ac duriorem. Si plus aeris adfuerit, tincturae nimium imprimitur, si parum, pallidum corpus euadet. Itidem si uehementior ignis existat, aduritur materia, si remissior, potestatem exiccandi non habet, neque soluendi, aut alia elementa calefaciendi: in his pondus elementale consistit. Uerum artificiale, est occultissimum, cum in arte magica ponderationum sit conclusum. Inter spiritum, animam & corpus, aiunt philosophi pondus constare sulphure, tamquam operis rectore, etenim anima, sulphur apprime desiderat, necessarioque obseruat, ratione ponderis: ad hunc modum inteligito. Materia nostra, est unita rubeo sulphuri fixo, cui tertia pars regiminis commissa est, usque in ultimum gradum, ut perficiat in infinitum operationem lapidis, & cum eo persistat, una cum igne suo, & pondere conster aequali, cum ipsa materia, in omnibus & per omnia, sine uariatione alicuius gradus permutationis. Postquam igitur materia adaptata est, & proportionato suo pondere mixta, uase philosophorum optime sigilloque suo concludenda, & igni secreto committenda, in quo sol philosophicus orietur, ac surget, necnon illuminabit omnia, quae suum sumen expectarunt, speque plurima desiderarunt. His paucis, conclusum esse uolumus lapidis arcanum, nullo puncto mancum, neque defectuosum, pro quo Deo gratias agimus immortales. Iam uobis Thesaurum nostrum reserabimus, totius mundi non persoluendum opibus. D 4 Thesaurus Thesaurorum Theophrasti Paracelsi. Natura mineralium genus unum, in terrae uisceribus produxit admitrandum, idque duplex: hoc uariis Europae locis reperitur. Optimum, quod mihi prae manibus oblatum fuit & experimento comprobatum, ex figura maioris mundi, ab exordio, spherae solis est astrum: alterum, in astro meridionali consistit, in prima sua florescentia, uiscus est terre, per suum astrum in lucem productum, & in prima sua coagulatione ornatum rubedine, in eo flores omnes mineralium & colores includuntur, de quibus multa penes philosophos. Quod ad frigidam humidamque naturam attinet, ad aquam, comparatione quadam, fuit adaptatum. Uerum eius notitia perfecta, ad experientiam collata, plurimos, imo fere omnes philosophos, quotquot ante me sagittas suas ad metam emiserunt hactenus, adhuc latuit, frustraque conantes, latissime declinarunt a scopo uero, & completo. Opinati sunt mercurium, & sulphur, matrem, & patrem esse metallorum omnium, uerum enimuero tertii non meminerunt. Imo quod potius est, horum nullus, rete piscatorium adhuc in manus asumpsisse potuit, quod aquae uerae conuenit, matri metallorum, quequidem, artificio spagirico separata, suos pisces palam facit, quos neque Galenica piscatio, nec Auicennae rete lacerum, apprehendere potuerunt unquam. Si modernis physicis demonstrare deberem, uel solum nomen coniunctionis, solutionis, & coagulationis, quas ipsa natura, in principio mundi, hoc in suo creato patefecit, & demonstrauit, annus uix sufficeret, aut papyrus omnis quantacumque, ad eos erudiendum. Dico quidem, hoc in minerali, tres haberi substantias, utpote Mercurium, Sulphur, & mineralem aquam, ex quibus compositum est, & arte spagirica separatum, soluitur in proprio suo liquore nondum maturo, & uti pyrum in sua arbore occultum est. Occultator pyri est arbor, in quam, ut astra, naturaque simul conueniunt, uirides ramos edit, Martioque postmodum atomos, & flores patefacit, usque in fructus pyrique productionem, faciunt progressum, autumno tandem fructus emergunt. Non absimili modo, censendum est de mineralibus, in uisceribus terrae, quae per astra protruduntur: quodquidem alchimistae summe considerandum uenit, ad naturae thesaurum anhelanti. Cuius artificii modum, ab initio, medio, & fine, tractatu sequenti, una cum aqua, sulphure, balsamoque suis, aperiam. Quorum trium solutione, & rursus in unum coniunctione, totum rei negotium absolui¬ D 5 tur, ad hunc modum. Sumito mineram cinnabaris, quam abluas aqua coelesti, per tres horas, tandem cola, & solue aqua regis, ex uitriolo, saleperrae, & sale commumi facta. Per alembicum abstrahatur, reaffundatur, & cohobando curetur, ut purum separetur ab impuro, quod infra. Putrefiat equino fimo per mensem, & postmodum separentur elementa, ut quum signa sua patefecerint, per alembicum destillentur igne primi gradus, quo aqua & aer ascendunt primo, tandem ignis, idque reliquis gradibus, quae ab experto operatore discerni poterunt, In fundo uasis terra manet in qua latet id omne, quod a multis quae situm fuit, a paucissimis tamen inuentum. Terram hanc reuerberatorio conclusam, artificialiter calcinabis, a primo in quintum gradum procedendo, gradu quolibet, spatio quinque horarum: hoc fiet, ut sal uolatile habeas, admodum subtile sicut alcool, & constans astrum ignis & terrae, quod separabis per elementa aquae & aeris, quae seruasti prius. Tandem, ponas in digestionem balnei maris, per octo horas, & uidebis, quod a multis alchimistis in cognitum hactenus fuit, & minime consideratum. Separa, iuxta tuam experientiam, artificiose, & spagirico modo, reddetur ipsa terra, mirum in modum alba, ex qua, tinctura fuerit extracta. Coniunge elementum ignis, cum sale terrae alcolizato, per digestionem, & pellicanicum artificium, adhuc aliud sedimentum ponet ista substantia, quodquidem, a puro separabis. Tandem accipe pellicanatum leonem, qui ab initio inuentus est. Quum uideris tincturam eius, & elementum ignis super aquam, aerem, atque terram, separa per tritorium, & solem eiusmodi cola, per inclinationem, est enim aurum potabile. Alcoole dulci uini perfundatur, & abstrahatur, usque dum acuitas nulla percipiatur amplius, aque regis. Separato hoc oleum solis, & ponito in retortum, sigillo hermetico clausum, ad eleuationem, id est, ad exaltationem, ut in gradu suo dupletur. Recipe uitrum hoc occlusum, & in locum frigidum ponito: non soluetur ibidem, sed coagulabitur, idque tertio repetendum est, soluendo & coagulando. Hoc artificio, tinctura solis perficitur, in suo gradu. Tumdemum, sumito huius duplum, ueneris ad summum, & spagirico modo praeparatae, ad quam elementa aquae, & aeris affundas, quae seruaras, soluito, ac putrefacito per mensem, ut prius. Et quum ad perfectionem deuenerit, uidebis signum elementorum. Separa unum ab altero, siquidem oculariter apparet, ab albo, rubeum secretum. Hoc ab albo separabis, est enim tinctura rubea, tam potens, ut alba corpora quaeque, in rubedinem tingat, uel rubea, in albedinem, quod ualde mirum est. Tincturam hanc, per retortum urgeto: uidebis nigredinem assurgere, quam iterum urgebis per retortum, idque saepius, donec albescat. Prosequere hoc tuum opus, nec animum despondeas, prae nimio labore. Toties rectificato, quousque uiridem leonem, uerum & clarum uideas, ponderosum, & grauem, qui tingit in aurum perfectum. Non desistas ab opere, cuius nunc meminimus, donec signa habeas, & uideas leonem atque thesaurum, Leonis decimi thesauro non persolubilem. Bene sit illi, qui reppererit, & ad tincturam applicare nouerit. Hoc est balsamum uerum, astrorum coelestium, quod nullum corpus, in putrefactionem abire sinit, lepramque nullam, podagram, aut hydropisim inexpulsas relinque, administratione grani unius, si fermentabitur cum sulphure solis. O tu Carole Germane, ubi tuum thesaurum habes, ubi tuos doctores, atque physicos, ubi ligni guaiaci coctores, qui duntaxat purgant, & laxant? Siccine coelum tuum irritatum est, & astra tua deuiarunt a recto cursu, lineaque tua palustris, in aliam uiam declinauit? Quid, oculi tui in uitrum, & carbunculum transmutati sunt, ut solum uideant ea quae ad ornatum & superficiale spectaculum pertinent, fastum & superbiam? Sane si tui Doctores, Principem suum ( quem Galenum uocant ) apud Inferos degere scirent, indeque huc rescripsisse, quo meritam sui condemnationem toti mundo palam faceret, uulpina cauda praestupore sese insignirent. Non minus de Auicenna censendum, in Inferni porticu sedente, quo cum, disputationem & contreuersiam habui, quod ad aurum suum potabile, necnon ad lapidem suum philosophicum, suamque teriacam attinet. O uos laruae sophistarum, qui medicam arrem ementimini, cum tamen ex Deo nata naturae sit commissa, non uobis indignissimis hominibus, a quibus immerito spernitur. Uidere uos hominum impostores, qui cathedras in terra superiores amatis, super quas etiam sedetis, post obitum meum, exurgent mei discipuli, qui uos Hypocritas palam facient, ac in lucem prodent, una cum uestris coquis immundissimis, qui uestros Principes & Potentatus Christianos, misere seducitis, & in mortem adducitis, uestra medicina. Ue uobis in extremo die Iudicii. Spero meam Monarchiam, honore mihi debito triumphaturam. Non quod meipsum extollam, sed ipsa natura me. Ex ea siquidem natus sum ego medicus, ipsam sequor, ipsa menouit, & ego ipsam noui, quia lumen, quod in ipsa est, uidi, in figura Microcosmi comprobaui, ac in suo mundo ita esse reperi, quod uerum est. Ut tamen ad inceptum redeam, meisque discipulis faciam satis, quibus etiam, doctrinam meam impertiens opthesaurus 62 time faueo, dummodo eam quaerant in luce naturae, & experiantur, astrorum cognitionem habeant, ac in philosophia docti sint: omnia docebit eos, ac patefaciet, aquae natura, & omne quod scripsi. Sumito igitur, liquoris mineralium quantum uoles, salis rubeae terrae, partes duas, sulphuris solis, partem unam. In pellicano posita soluantur, & coagulentur, idque tertio. Hac uia tincturam habebis alchimistarum, cuius pondus, hoc loco minime describendum, sed libro de transmutationibus. Quicumque solis astri, unciam unam habuerit, & super aliquot uncias auri proiecerit, proprium suum corpus tinget. Astrum mercuri si habuerit, totum corpus mercurii uulgi similiter tinget. Si ueneris astrum, non absimili modo, ueneris corpus integrum, in optimum aurum tinget, inque summam, & constantem perfectionem: sic de reliquis metallorum astris iudicandum, ut Saturni, Iouis, Martis, & c. Ex quibus etiam, eadem ratione, tincturae trahuntur, hoc loco minime describendae, quod libro de natura rerum, & archidoxorum habeantur, His paucis, primum ens metallorum, & mineralium terrae, satis abunde, ueris alchimistis, una cum tinctura alchimistarum, declaratum uolo. Nec est, quod quispiam operantum deterreatur, spatio temporis mensium nouem, uerum, progrediatur absque tedio, spagirico ductu, quo, quadraginta diebus alchimisticis, figere poterit, extrahere, exaltare, putrificare, fermentare, & coagulare lapidem alchimistarum, ad honorem Dei, & utilitatem proximi. Soli Deo laus, honor & gloria in aeternum. Triadis, In Unitate, Solideo Sacra. Autore Gerardo Dern, Doctore, Physico, interprete Germanico a translationibus, Illustrissimo Principi, Francisco Ualesio, Duci Andegauorum, Biturigum, Alenconio, Turonensi, & c. Autoris Contestatio. Libenter ac saepius abstinuissem, a propalatione sacrorum Dei mysteriorum. Uerum aliud quid facere licet, ac decet, quam quo Fata trahunt, obtemperantissime sequi? Fateor ingenue, hoc loco me nihil praeterquam sub diuino dictante spiritu, scriptorem, & monitorum eius exaratorem agere, uelut e profundissimo somno extitatum. Quid miser homo de se promere, praeter meram ignorantiam potest, aut quid habet quo glorietur potius, quam a Deo gratiam assecutum, seruitio dignatum eius, & obsequio, cui soli gloria conuenit? Faxit igitur qui potest, uelleque solus habet ut tam foelici ductu, comitibusque fidis, inchoatum hoc iter eo fine perficiam, ad quem ipse nutu suo dirigere uoluit. Minime dubitandum, quin ad uindicias ueritatis ab iis oppressae, qui falso hactenus eam sibi totam uendicarunt: & in liberationem eorum qui his ducibus ita coecutiuerunt, ut carneis oculis aperissimis, mente quidem nihil uidente, nunc utrobique lucem uideant eius, qui lux est, & lucem inaccessibilem inhabitat: Cui soli honor, laus & gloria perennis. 67 O summa Bonitas aeterne Deus, fieri haudquaquam potest, ut humanus intellectus, absque maxima suae imentis consternatione, uel minimum punctum inexhaustae Tuae Sapientiae considerare, taceo quidem ut exprimere titubante lingua, uel tremente calamo scribere ualeat: ni iussu Tui Sacratissimi Spiritus, in cordibus hominum idipsum imprimenris, fiat, quos etiam admonere tacite, & indies exhortari non cessat, ad Ueritatis confessionem in omnibus. Quandoquidem attentari uel exequi, a quopiam in terris uiuenrium, si debeat, lumine diuini tui splendoris, illustretur inprimis necessum est, ut ignorantiae suae tenebras agnoscat, ingenueque fateatur, ab eis nulla ratione liberari posse, quam tua potenti manu. Et si forte, suasu Calumniatoris a seipso petat auxilium, in profundiorem captiuitatis lacum se mergi comperiet, quod per se nunquam aliud medium liberationis inueniet, quam laqueum quo seipsum irretiuit ab initio, recedens ab obedientia, quam tibi Creatori suo debuit. Huius indies euidentissima, nobis ob oculos proponuntur exempla, per ea quae hactenus infidelium, Aethnicorum, & Paganorum scripta produnt ex mundana Sapientia: praesertim circa tractationem facultatum artium & scientiarum omnium, in quibus, nil nisi uias a Ueri scopo declinantes, quaerunt ac docent. Idipsum, non aliunde quidem ortum habet, quam ex suis principiis, & fundamentis, que non hauserunt, ut oportuit, ex uero fonte Ueritatis, centro scientiarum omnium, sed ex opposito, falsoque mendaciorum centro, Dualitate uidelicet. Et quod pessimum est, hos suos errores pertinacissime defendere munireque studuerunt, contra quoscumque pios bonosque uiros, qui deuios ad Ueri centrum ex Deo reducere conantur. Quibus, ut reluctentur atrociter, Ualla fabricarunt, atque propugnacula, quo melius falsitatem pessime fundatorum principiorum contegant, ac rueantur. Ut illud est omnium primum, & potentissimum erroris sui munitentum, utputa. Contra negantem principia ( inquiunt ) non est disputandum. Quid mirum? ad eum frabrefacta modum, ut si semel concedantur, in errorem & confusionem incidere sit necessum eum, qui assenserit. Hac uia solent male cautos homines irretire, captioseque fallere tenebrarum filii, qui semper in sua natione, filiis lucis prudentiores extiterunt: etenim a parente suo, serpente nimirum didicerunt, quam habent sapientiam. Uerum ubi ab his qui ueritatem sectantur, ac sapientiam a centro ueri tenent, superati, mox ad calumnias confugiunt, appellantes eos, qui suos errores palam faciunt, asinos. O hominum insania, qui non uident, quocumque se uertant, in maximam igno miniam impingere. Utinam asini conditionibus ornaremur, quo monstrorum inter equos & asinos, mulorum, & mularum calumnias ferre possemus, cum patientia. Hinc fit, ut suos baiulatores praeferant suis parentibus. Quandoquidem natura comparatum, ut magnetica uirtute, simile semper trahatur a sibi simili. Haud digni sunt Aethnicones & Paganistae, nobiscum ad exemplum eius, qui summa Sapientia est, asinum epuitare, quo fit ut monstra sibi delegerint. Non caret suo praesagio sane, monstrorum equitatio talis. Quid miramur, si quandoque Deus animosos nonnunquam excitet equos, asinis impatientiores, qui contra foetus monstruosos, dum in superbiam & ignorantiam, ita pertinaciter acti saeuiunt, calcitrare moti sint. Si genus hoc hominum esset asino dignum, utique submitteret sese iugo patientiae, quod fraeno haud indiget, uel capistro: hoc ipsum imitarentur ab asino, quod suos gressus, ut iste, pedetentim ac humiliter examinarent, cum patientia, ne laberentur in ignorantiam. Hoc est, sua fundamenta diligentius contarentur, num solidis constarent lapidibus, a rupe Ueri desumptis. Porro cogentur inposterum ad lapidem lydium, quanquam inuiti, uenire, iudiciumque sui non sine maximo dedecore uidere & audire. Nunquid honoratius foret, ingenue suum errorem fateri, & poenitentia duci, ad Ueri centrum, ac uite semitam, quam in eo, per latam uiam ad interitum, & perditionem ita constanter perseuerare. Quod quidem ut faciant, rogamus omnipotentem Deum, istorum hominum oculos aperire dignetur, & mens eorum oculus fiat, utque Spiritu diuino suae gratiae tracti, redeant ad centrum uerae sapientiae: de cuius fonte, uiuas hauriant aquas, abiecta sordium scaturigine, quibus hactenus submersi, persistunt adhuc in eis obstinartius, quanto magis hominibus innotescunt. Bone Deus Potens ac Misericors, nosti quantis periculis, aegri sint ob falsae medicinae Aethnicorum introductionem, expositi, praesertim hac tempestate, prae cunctis corruptissima: qua nedum in medicina corporea, uerum etiam in ea quae salutem animae concernit, omnia contra ueritatem certare totis conatibus, palam est, at frustra. Per te siquidem reddimur certiores, quotquot eius tuae sapientiae Centri fuerunt ac erunt ignari, nunquam ueri quidpiam tractasse, uel tractaturos, imo contra, quidquid conati sunt, hoc ipsum non solum in sui ruinam & perditionem tendere, uerum etiam eorum qui haec uestigia sequuntur: idque, uerbo tuo, dum asseris nobis in persona filii tui dicentis: Ego image1 sum uia, ueritas, & uita. Inde constantissime colligimus, nostris in actionibus omnibus, artibus, ac scientiis, a centro ueri progressum, ad sanitatem & uitam facere debere nos, cum in hoc mundo, tum in futuro saeculo. Primo uerbo, charitas in fratres: secundo, fundamentum ac finis actionum & operum nostrorum: tertio uero, utraque salus in unitatis Centro quaerenda praefiguratur. Testimonium etiam habemus certissimum, optime Pater, Medicum & Medicinam creasse te, ac uelle propter hanc, illum esse honorandum, quod nemo uere christianus in dubium reuocat, modo uera sit, & non falsa medicina: quarum differentia, non melius neque exactius, quam a suis principiis petenda. Horum igitur anatoniam ex utraque parte, ( Deo duce ) foeliciter auspicabimur in sequentibus ab unario, De Unario. Simulacrum Unarii, ab Uno infinito, & indeterminato, determinate creati. Semper sui similis. Imago ueri, quiescens in unitate sui centri, in infinitum diffusi, nec nisi puncto ( tamen inuisibili ) circunquaque menti conspicui, summa cum admiratione, laudeque, dignissimum exemplar. Capitulum primum. Ab initio, priusquam Altissimus Deus, hominem ultimam creaturam suam procrearet, ad Imaginem & similitidinem suam, uoluit ex nihilo creare domicilium eius, & in eo quicquid usui foret illi, nec id imagine sua distitutum esse uoluit, quod primam creaturam uisibilem statuerat. Hanc ordine pulcherrimo creatam, numeris, mensura pondereque dispositam, admirando quidem ornauit artificio. Quibus tribus instrumentis, tamquam ideis primis, & formis uti decreuit in hoc opere suo. Unde, non inconsulte, neque temere colligimus, homines fundamentorum artium, & scientiarum suarum principia, medicinae praesertim ( quae prima sese obtulit homini post lapsum necessaria ) summa cum reuerentia, & gratiarum actione, haurire debere. Maxime quod uideamus, summum Creatorem his numeris & mensura, & ponderibus usum fuisse, cum eis non indigeret, ( potuit enim cuncta creasse nutu solo, qui Deus est omnipotens ) uerum, ut nobis hominibus de se nihil potentibus, exemplaria sua daret, ad cuius normam, quicquid in hoc mundo essemus operaturi, perbelle referremus, omnemque nostram sapientiam, a fonte sapientiae Deo, & non aliunde ortam agnosceremus, eique omnem ferremus acceptam gratiam. Quapropter ex diuinis eiusmodi simulachris, nostra principia medica, ut aequum est orta, desumptaque docebimus, idque ualidissimis argumentis, & exemplis irrefragabilibus: contra quae tam atrociter saeuiunt Aethnici, Paganique medici, quorum ex aduerso principia pariter ponere statuimus, ut toti mundo pateant utraque, liberumque sit iudiciosis hominibus, inter ea discernere uerum a falso fundamento. Consolamur apprime, nos a fonte Ueri pendere, ac in eo christianos imitati Doctores, & non gentiles, nec infideles: tum nostros inimicos nil contra nos adducere posse, praeter autoritates hominum a Deo reprobatorum, & ueritatis prorsus ignarorum, existentis in Deo solo, quem nunquam cognouerunt. Doceant unum inter suos Doctores & sapientes, Deum ex Ueritate cognouisse, uel qui non blasphemus in Deum Deique filium fuerit ( ut Princeps ille Medicinae Galenus ) uel idololatra non extiterit, & per consequens, contradictionis spiritu seductus non fuerit. Nihilominus uolunt istorum discipuli Ueritatem dici, & haberi, quod scribunt ac docent: hac ratione ducti, quam proferre tam impudenter non uerentur, in artibus nempe, & in facultatibus, nihil agi de Deo. Ac si concluderent, illas absque Deo possidendas, & exercendas. Quae blasphemia haec est. Inde luce clarius liquet, nihil ex charitate suos facere medicos, at solum ex auaritia. Posunt esse medicus, & medicina sine suo Creatore? Sed missos faciamus eos homines, qui talia uel cogitant, & ad animi conceptum ueniamus. Deus utique pura, & simplex essentia per seipsam consistens, in comprehensibilis per alium, inuisibilis, in definibilis, & indiuisibilis, per Unitatem nobis praefiguratur, quaequidem multitudinis expers, contrarietatem non admittit, & per consequentiam, nullam infirmitatem. Mundus cum ad Imaginem, & similitudinem unitatis a Deo creatus sit, in ea perstirit Unione, quamuis per numeros ordinatus ( ut istorum in Genesi fit mentio ) quippe qui, naturam Unionis ad huc retinerent sub hominis obedientia, multitudinenque nullam efficerent, usquedum per Dualitatem Binari seductus, in multitudinis contrarietatem, & inobedientiam praecipitaslet, uesteque perfectionis exutus, tum sanitate mentis & corporis, omnis uitii labem, infirmitatis, & morbi miser contraxit. Prius medicina quapiam non indiguit, quam in morbum hunc omnium genus morborum primum, incidisset, omni sanitate priuus. Cum igitur origo prima morborum omnium, homini contingat, per recessum eius ab Unitate, sequitur, in Unitate sola, sanitatem omne consistere, & hanc in illa necessario quaerendam. Iam uideamus in quos morbos inciderit, in erubescentiam uidelicet, mortisque horrorem atque timorem utriusque. Ergo spiritu & corpore male sanus, quod in utramque mortem exitum faceret, ac ad utriusque uitae mox a lapsu tenderetin interitum: duplici pariter ut seruaretur, medicina fuit opus, Misericordia Dei uidelicet, ac pane: sub quo posteriore, corporis medela continetur, his diuinis correctionis & punitionis uerbis. In sudore uultus tui, uesceris pane tuo. Panis hic, non solum intelligendus, quo sustentatur corpus ad alimentum, uerum etiam quicquid homini ad uitam est necessarium. Morbido maleque sano corpori, medela ad uitam eius, panis est, quo si destitutum erit, non secus atque si careat cioo, morti fit obnoxium. Maximo sane dispendio, panem benedictionis, pro pane sudoris, doloris, anxietatis, & curae commutauimus. Panis itaque medicinae ( non ille qui per hanc artem acquiritur, sed qui ad sanitatem recuperandam est necessarius ) alio loco minime quaerendus, quam eo, in quo nobis deperiit, utputa in foelicitatis & unitatis horto, quem breuibus explicandum suscepimus. Antea tetigimus mundum ipsum, ad Imaginem & similitudinem Unitatis diuine conditum esse. Quandoquidem sua rotunditate mirum in modum absoluta, pura meraque simplicitas absque multitudine, qua dotatus est ab initio suae creationis, aperte nobis innorescit. Uidemus enim corpus sphericum, quantumcumque sit, & quaqua uersum agitatum in plano, solum in puncto quiescere, quod habet pro fundamento, quod que centrum suum occultum, ad superficiem circumquaque manifestum facit. In eo mysteria magna, tum naturalia, rum supernaturalia latent, item artium & scientiarum omnium arcana. Si mundus igitur in unione sua permansisset, non erat opus medico, nec medicina. Quapropter omnis medicinae finis est, ut ad Unionem aegrum reducatur, in qua medicinae principia nostra fundauimus. Reliquum erit ut examinemus, ubi sua depromierunt aduersarii. De Binario. Simulacrum Binarii ab Unitate recedentis, unde mors occasionem cepit. In Monomachia Contrarietas. Imago falsi, pacem lacerare, & alteram se Monarchiam extollere conata, ab Unitatis simplicitate, in Dualitatis confusionem diuisa est, & in cornua quatuor caput erexit, super que Monomachiam fabricauerunt impii. Capitulum secundum. Postquam Altissimus Deus Angelos suos, & gloriae suae ministros creasset, sub Unione suae pacis & concordiae, surrexit ex accessorio casu, hominum intellectui minime cognito, primas inter creaturas, Binionis atque Dualitatis, inimica Deo confusio, quae propter assumptam multitudinem, dissensionis, contrarietate suffragante, imaginem Unarii creatam, in Binarium, Diuinitati contrarium ex diametro, contraque Ueritatem pugnantem, transmutauit. Quiquidem Binarius, diabolus, & calumnia tor effectus, uel solo cogitatu, hoc uidelicet, ut aliam strueret Monarchiam, eamque uel aequalem, uel Deo superiorem. Uerum non citius conceptum crimen laesae diuinae Maiestatis, quam, deiectus e coelo Binarius, una cum suis complicibus, extra lucem, in tenebras exteriores decidit, mortisque perpetuae poenas dedit, absque tormenti fine. Quo melius rem ipsam declaremus, rationem circiniproducamus in medium, cuius pes unus conuenit centro, tamquam Creatori, pes alter circumferentiae, ueluti creaturae. Cum igitur angelus reprobatus, suum Creatorem in Uniuersi productione conaretur imitari, proprium sibi circinum fabrefecit in animo peruerso. Super aliud centrum itaque fabricare coactus est, quod duo centra, non conueniant in una monarchia, neque duae circumferentiae. Hac de causa Binarius merito uocatus, quiam unitatem uerique centrum, ad multitudinem reducere numeri conatus est, assumptoque centro falsi, duxit circonferentiam ad medietate, quo cum peruenisset, circonferentiae pes, in aliud iterum centrum mutatus, aliam priori similem circonferentiam mediam nihil concludentem, sed interruptam, falsi figuram praeseferentem cum alia deliniauit: unde bestiae serpentisque duplicis effigies, cornua quatuor erigentis in coelum, & contra ueri Monarchiam, erepsit. Perpetrato primo crimine, radiceque malorum, & uitiorum omnium, cecidit regnum hoc diuisum in seipsum, una cum suo Principe Lucifero, suisque legionibus commilitonum. Non est ergo quod miremur, si Deus in Creatione Mundi ( ut in Genesi habetur ) die secundo non dixit, ut aliis quinque diebus hoc uerbum, scilicet, Uidit quia bonum esset, ob numeri primordium, unde multitudo sumpsit orignem, confusionis, diuisionis & controuersiae, ut supra auditum est accidisse de Binario. Non ideo concludimus duo prorsum esse reiicienda, modo tamen in Unione persistant, uti duo in carne una. Uerum quoties diuisa sunt in Binionem, id est, bis unionem efficiunt, cum Binario esse reprobata, constanter asserimus, una cum sua prole quaternario, id est, quateruario, uel uariato, ex Biuariato generato. Quoties igitur duo uel plura pacem obseruant in unitatis ueritate, bene constitutam esse dicimus Duernionem, & non Dualitatem, Non ita de Binione, uel bis unione censendum, quia non debent nec posunt esse duae Uniones, sed una tantum, ut non nisi Deus unus, & non plures, neque pauciores esse possunt. Ternarium etiam, nolumus interpretari teruariatum, quia proles est & foetus Unarii, qui nunquam uariauit ab Unione, quod fecit Binarius. Ut nos recolligamus ad ea quae proposuimus dicere, Auditum est supra, Binariam illam diuisam Monomachiam cornua quatuor erexisse, partu Binarii procreata. Haec elegerunt sibi sapientes Aethnici & Pagani medici, pro suo fundamento, quo distraherent Unionem in quatuor, eoque Diabolum duplo superarent, qui tantum in duo, sed frustra, lacerare conatus est. Exemplo patet, cum ex Unico humore, quem Deus creare esseque uoluit, quatuor humores statuerunt male cautis, & non sanis hominibus persuadere. Miror, cur magis quatuor humores esse possint, quam quatuor siccitates, totidem frigores, & calores: quatuor aquae, quatuor ignes, quatuor aeres, quatuor terrae, & quatuor mundi. Miranda que confusio, & absursurda quaeso? Qua Pagani & infideles Ueritatis ignari, nos Christianos. Utri sectatores, ad suam insaniam trahere nituntur miseri? Non uident quocumque se recipiant, nihil preter inquietudinem animi reperire se, nil certi, ueri, stabilisque nihil, de quibus apud Apostolum his uerbis, semper studentes, & nunquam ad Ueritatis notitiam peruenientes: quod uniti nihil in suis studiis, sed contraria sint omnia. Exemplo suo proprio patet, cum per Maximam suae medicinae docent, contraria contrariis esse curanda: quid hoc aliud est, quam fateri se natos ex Binario, qui radix est omnis contrarietatis. Bello ne, uel pace quaeso, contrarietas, id est infirmitas naturae, uel imbecillitas eius ( que propter contrarietatem & bellum intestinum partium recedentium a concordia seu unione ortum habet ) fuerit amouenda? Pace dixerit uir sapiens ac prudens, non dissentione. Ignem igni, & morbum addere morbo quid inter se differunt? Non iuuerit eos etsi respondeant, aquam ignem per contrarietatem extinguere. Non uident iterum miseri, hoc fieri extra monarchiam. At in Monarchia nihil contrarietatis admittitur, que si uiolenter & praeter naturam irrumpat, morbus introductus est, & Binarius, qui prorsum abiiciendus: ut humani corporis monarchia, per harmoniam, & non per monomachiam conseruetur. Concludendum igitur, Aethnicos doctores, Binarii filios per quaternarium existere, quod ex radice binarii quatuor illa cornua generata sint, in primum numerum quadratum: ut in typica figura praecedenti per a. b. c. d. proponuntur oculis, ambitio, brutalitas, calumnia, & diuortium, in Monomachia diaboli diuisa, quam relinquentes Monarchiam nostram unitissimam prosequamur. De Ternario. Simulacrum Ternarii, ab Uno immenso creati. Monarchia. 82 Imago Microcosmi, per Binarium seducti, & in Monomachiam adducti, non citius definibilem, quam Binarius ab uno indicatus sit, cum sibi cohaerentibus. Cum igitur summus Creator Deus, uideretquos crearat Angelos, ab unitate de fecisse, Bonitate suaque prouidentia, Ternarium, & Microcosmum, ultimamque suam creaturam condere statuit, in locumque substituere, deiectarum a coelo primarum creaturarum. Quod percipiens miser ille Binarius, inuidia quadam innata, captiosisque rationibus, idque sophisticis, pomum ueritum, inobedientiae radicem, in Monarchiam eiaculauit, quo quidem ab una parte dumtaxat laceram, non prorsum diuisam tamen, ad finem, & mortis latam uiam adduxit, sub omega faciem: & pomum, perditionisque panem, in duo diuisum, distribuit, in foeminae marisque seductionem, ut patet in sequentibus. De Monomachia. Simulacrum lacerati Ternarii. Image_4 A praecepto lapsus, quo sine prius erat. Imago lacerae Monarchiae create, in Monomarchiam a Binario seductae, lacerantisque pomi pariter laceri, miseriarum originis. Capitulum quartum. Iamdemum considerandum, unde processerunt errores in medicina, & unde corruptiones omnes in reliquis philosophicis professionibus. Nemo sanae mentis negabit ex pane, morsuque uetiti pomi, hoc ipsum per serpentem Binarium, in Microcosmum Ternarium irrupisse, quod ex praecedentibus colligere facillimum. Non potest ergo tolli morbus a Ternario per Binarium, neque per eius prolem quaternarium, sed per Unarium solum in Triade dominantem equaliter. Cum Diabolus mo¬ F 2 narchiam Ternarii, per pomum lacerasset ab una parte tantum, non potuit effecisse, ut prorsum in separatas partes distraheretur irreparabiles, ut ipse, qui nullam spem reconciliationis habet. Uerum, in modum postremae, finalisque literae omega, finem & mortem significantis, relinquere coactus est: non eam, qua ipse calumniator moritur absque fine, sed quae misericordiam esset consecutura per Christum, qui est alpha & omega, & cuius uirtute, omega hoc, ad alphae normam atque typum restituetur, ut proxime sequenti simulacro patebit apertius, Quid hoc sibi aliud uelle uidetur, quam Dei misericordiam erga hominem, ob oculos nobis proponere, qua post lapsum, ad priorem statum sue Monarchiae restitutus est, excepto solum radicis pomi tantillo, propter quod Monomachia tantisper nobis excercenda, dum in corruptibili hoc domicilio, morabimur? Ut rem dilucidius tractare ualeamus, est quod circinum a Binario per imaginariam artem fabrefactum. quam antea clarius examinemus. Auditum est in praecedentibus, imaginarium instrumentum hoc, una cum suo fabro deiectum e coelo, in tenebras exteriores, hoc ipsum, ad manus resumere non cessat, calumniator ille Binarius quo Monomachiam suam indies contra Deum & homines dirigere conaturat frustra. Quando quidem inuicta, & ininsuperabilis Dei potestas, contra quam, nulla resistentia, nulla reluctatio quicquam potest, Architectum falsi machinatorem, & instrumenta sua, toties in foueam confusionis & perditionis relegat in aeternum; quam sibimet fodit, quoties artes suas & technas exercere nititur, contra monarchiam nostram per imaginationem circinum suum nobis obtrudens ac praefigurans. Nouit calumniator, nobis ob lapsum in quem traxit nos, iniunctam esse poenam laboris, atque uultus nostri sudoris, ad acquirendum panem & necessaria uictui, tum usui. Quapropter occasione sumpta hinc, in artes suas nefarias inducere nititur, quibus ea comparemus, quae minime salutaria sunt. Uerum Deus nobis instrumenta proposuit, quibus uti nos uult, & quibus artes nostras ad parandum panem conformemus. Non indiguit Creator Deus in mundi creatione uel rempore, uel instrumentis quibus opificium suum in ordinem redigeret. Siquidem, ut supra diximus, nutu solo, ac momento; hunc ordinem omnem obseruare potuit, quem uidemus: Attamen, ut nos doceret omnia, cum petere, tum querere que necessaria sunt, per sudorem & artes, uera nobis proposuit instrumenta diuina, uidelicet, numerum, mensuram, & pondera, iuxta quae, singulas actiones; 86 scientiarumque normas, ordinaremus, & renunciaremus Binarii camonarchia lumniatoris circino, cum reliquis omnibus falsis ac imaginariis instrumentis. Caeterum considerandum, qua uia, quibusue instrumentis, lacera nostri Ternarii monarchia, sit ad unitatis, & sanitatis integritatem reducenda. Primo omnium, ad Ueri & Uniuersi centrum animum aduertamus, in quo numerus omnis, mensura, pondus, & cuncta Sapientia latet, quod semper luculentius patebit in sequentibus. De Instauratione Ternarii. Simulacrum restituti Ternarii ad Unitatis simplicitatem. Renata poenitentia. Imago nouae creaturae sola Dei potentia restitutae. Capitulum quintum. Uera medicina, qua lacera Ternarii monarchia, quod ad spiritum attinet reimage_5 paratur, Ueri centrum esse fatendum est: non secus atque medicina corporis eius, centrum est uniuersi. Quae non duo centra, sed unicum, uti spiritus & corpus hominis, unicus homo. Diuersis tantum respectibus, ob diuersa quibus assumuntur, dumtaxat animo discernenda, tamquam increatum, & creatum, que subunione concludenda sunt. Reiiciendum est igitur imaginarium illud centrum Binionis, a calumniatore positum, ut hoc medicamento, Ternarius, ad uerum Unarii centrum, & ad priorem Monarchiam, a Monomachia liber, adepta uictoria, per suum Redemptorem, adducatur. Non possunt enim in unica Monarchia, plura centra, neque pluribus circunferentiis concludi potest spacium unicum. Haec de medicina, contra spirituales aegritudines dicta sint. Iam ad corporalem illam & physicam ueniendum est, ut eius quaternarius, ad prioris medicinae cum ternario copulam accedens, conueniant ambo simul in septenario. Quaternarius enim habetur loco materiae, uel corporis, ob elementa quatuor, quae naturae materiam uniuersam exhibent, uti coelum eidem praebet omnem formam, & actionem in materiam. Morbus autem, est impressio mali, per actum centri falsi, in corpus ad passionem actioni similem, dispositum. Ex aduerso Medicina, est repressio mali, per actum Ueri centri & uniuersi, in corpore ad passionem actioni similem disposito. Cum igitur ex una radice morbus omnis, ex una radice pariter omnis medicina progressum habet: quid quaeso generare de se potest unum, aliud quam ternarium? Rursum, quae fatuitas Aethnicorum, unius & uniuersalis Medicinae foetum quaternarium statuere, sub quatuor humoribus, cum haec sit proles Binarii? Doceant ipsi duo posse rerum esse uera principia, ubi alterum, falsum non deprehendatur. Interea nos ad instaurationem lacerae monarehiae redibimus. Summa uirtus atque bonitas immensa centri inuisibilis, & indiuisibilis, tantae est efficaciae, ut omne quod sibi conforme simplicitate fuerit, ac rotunditate ad se trahat. Quo fit ut homo, qui ad similem ab initio creatus est imaginem, licet in ea non permanserit, nihilominus, ubi deperditam sanitatem, corporis, ut metis, medio solius eiusmodi conformitatis recuperare studeat, ab omnibus liberabitur imperfectionibus & morbis, ac ad priorem formam restituetur. Quod uidere lucet, ex typo renatae poenitentiae, in quo centrum ueri & uniuersi. a. subleuarb. d. laceri Ternarii, brutalitatem atque discordiam excludens extra monarchiam, ac ad initium, alphaeque formam, omegae finem adducens. Idipsum clare nobis declarat, quod loquitur Deus his uerbis. Ego sum alpha & omega, principium & finis. Etenim ipse principium non habet, neque finem, ergo de nobis intelligere nos docet, in eo nostri nos initium & finem agnoscere debere. Quamuis etiam ad initium prioris status, monarchia creata, nobis per Christum restitura sit, ne tamen, eius tantique beneficii unquam essemus immemores, pomi lacera circonferentia, monarchiam hanc nostram adhuc intersecare percipitur, monomachiamque suam exercere contra nos, dum in caduco uersabimur, nedum in animo sed etiam in corpore. Ternarius igitur animi, siue mentis, medicina est eius increata, ex increato ueri centro: corporis autem creata medicina, ex uniuersi creato centro nata. De Ternario Medicinali. Simulacrum restituri Ternarii medicinalis. Image_6 Renata Monarchia. imago Sanitatis, ad aequata proportione Ternarii, reiecto Binario. Capitulum sextum Ut tandem nostra principia, contra suos inimicos in palaestram adducamus, has theses ipsis masticandas proponemus. Unitas, medicina haudquaquam indiget, quod sit ipsamet sanitas. Dualitas medicinam recipere nullo modo potest, cum in perpetuum condemnata sit absque misericordia. Solus Ternarius est is, qui medicinam recipere porest, quia dignatus est gratia, per eum qui solus est misericors. Quamobrem igitur, attribuunt Aethnici, medicinae doctores quaternario, quod nulla ratione quadrare potest ad medicinam. Condemnatus est, una cum sua radice Binario scilicet, unde generatus, eiusdem conditionis atque naturae, cuius parentes. Fructus enim ex arbore mala, bonus minime producitur. Aedificium itaque suum, super hoc fundamentum fabricare pergant, culmineque protegant, aeri uentis, & fulmini louis obnoxio, dum nos in solidis petris aedificamus. Dicimus & asserimus, tres dumtaxat esse primas in homine substantias, & non qualitates, at bene qualificatas, in quibus, ut sanitas per unitatem, non aliter morbus per Dualitatem ortum habet. Quarum prima, calor est naturalis, ut radix uitae: secunda, radicalis humor, ut uitae fomentum, sine quo persistere non potest illa: tertia, sal est naturale, ut balsamum, quo priores partes a corruptione tutae sint, cui sua natura sunt obnoxiae. Non alia ratione tres partes etiam primas, in quibus tria principia medicinae consistunt, constanter & intrepide profitemur, & affirmamus, utpote Sulphur, Mercurium, & Sal naturalia. In quocumque corpore igitur, haec tria per unionem conueniunt, uere sanum iudicari porest: in quo uero non morbum & mortis radicem primae subintrasse. Propterea non negamus ( quod falso nobis obiiciunt inimici ) quatuor elementa, imo potius, ac longe sanius quam ipsimet approbamus, cum docemus, in unaquaque dictarum primarum partium, elementa quatuor in separabili uinculo naturae quodam existere. Elementorum separatio, naturae prorsum reluctatur, cui minime diuinitus concessa est, hominibusque minus. Aliter in sui destructionem operaretur, quod minime contingit: imo potius in sui propagationem eorum assidua commixtione laborat. Hoc ipso redarguuntur illi nugarum seminatores, qui separationes elementorum apparatu maximo praescribunt, aliter quam per amotionem impuritatis a puritate, manete nihilominus inseparabili consociatione, concordiaque naturali per Unionem. Diabolus maximopere nititur ea separatione destruere naturam, una tum suis operibus, eoque suos discipulos indies exhortatur. Dicimus ergo, nos non feparare elementa, sed ab unoquoque corpore, partes primas ex quibus composita sunt, sua retinente qualibet elementa, minime segregata, sed potius a superfluitatibus, & immundicie depuratissima. Quae tria quidem ut approbemus, parui hobis admodum laboris, & negotii fuerit. Notissimum est, ea in quae resoluuntur corpora naturalia quaeque, partes ex quibus constabant ab initio suae compositionis, existere. Nullum enim corpus a natura compositum, in plura neque pauciora, potest artificio solutionis partiri quam tria, spagiris compertissimum est, scilicet in Sulphur, Mercurium, & sal: quod etiam ad oculum demonstrare possunt. Quamobrem igitur Aethnici doceant, plures corporum naturalium partes, non uidemus nisi quod resolutionem ignorarunt rerum creatarum, & Creatorem ipsum ex Ueritate non cognouerunt, quo factum, ut non nisi per fallacissimas umbras de singulis, & de natura iudicare potuerint. Etenim qui Ueritatis ignari sunt, ut isti, de re quapiam uere disserere aut loqui, non est possibile, sed falso & perpeeam garrire necessarium. Uidetur iis qui nullam suae doctrinae fecerunt anatomiam, tales homines honore dignos esse, qui mundum fabulis implere fallereque norunt, sermonis elegantia, uel alio quouis ornatu, laruarum instarsuos errores contegere. Uerum si quis eotum fundamenta diligentius examinet, laruamque diripiat, luculentissime fucum suarum inuentionum, non aliunde, nec altius, quam ex meris propriisque somniis haustarum, in serie uerborum latere, statim experietur. Si docere non possint sua principia ex centro Ueri procedere, necessario concluditur ex centro Falsi deprompta fuisse, quod praeter has duas, nulla sit artium & scientiarum radix. Cur itaque patiemur a cecis, & Ueritatis ignaris duci nos, ad Ueri noticiam, idque coacte, ac inuito. Fatuum & christiano minime dignumm ab infideli & inimico Dei seduci, hac persuasione, ut ab eius farinae hominibus addiscatur, christianis reiectis ac spretis Doctoribus. Non aeque mirum Aethnicos, suis, suique similibus, scripsisse, & istos ab illis didicisse friuola quaeque. His enim ulterius progredi, quam ad umbras quasdam Ueri, datum non est, quo forent inexcusabiles. Aequi bonique sectatoribus iudicium relinquimus, utrum detestabilius, Paganos & infideles suis scripsisse tantum, uel christianos illorum doctrinam amplecti, qui christianis minime scripserut. Nede sunt eiusmodi fideles homines, qui per fas aut nefas defendunt ea que sibi sueque professioni maxime contraria sunt & Ueritati, calumniisque adoriuntur eos, qui seduci nolunt. Quid mirum, alia non habent arma, quibus contra Ueritatem pugnent, quam Dux eorum suppeditauit Binarius ille Calumniator. Faciant quod possunt, uictoriam nunquam assequentur, aduersum pigilem inuictissimum Deum. Resistamus igitur quisque pro sua uocatione, philosophus in philosophia, medicus in medicina, sic de reliquis. Diximus antea uerae principia fundamentaque medicinae, Sulphur uidelicet, Mercurium & sal, correspondere calido naturali, humido radicali, & balsamo naturali, calidum & humidum a putrefactione conseruanti, per temperationem frigido & sico sibi innatis, factam. Notandus hoc loco sagacis prudentisque nature pulcherrimus ordo, que, ut humidi cum calido putrefactionem arceat, frigidum & siccum simul in unum subiectum conclusit, quo tertio sale scilicet, ueluti medio quodam inter alia duo, sulphur & mercurium, temperaturam efficeret, in sanitatis conseruationem. Luce clarius patet, ad coniunctionem duorum diuersae naturae proprietatisque, uel quoquo modo contrariorum, necessarium esse medium utriusque naturae particeps, in extremis. Ad haec dicent forsitan aduersarii, calidum & humidum non esse contraria. Quibus ut pessime fundatis in Physica, respondemus, calidum ad siccitatem, innata sibi natura tendere, humidum autem ad frigiditatem, quibus qualitatibus contraria sunt calidum & humidum, & eisdem in sale simul coniunctis, conueniunt, ea ratione qua sal est sulphur aqueum: intelligenti pauca haec sufficiant: Si quis nos interroget quid sal sit, responsum huic uolumus aptissime, calore congelatam aqueam terram esse, frigoreque terream aquam dissolutam. In hunc rursus lapidem impinget non satis eruditus, inquiens: Uidetur contra naturam, frigore terram solui, cum potius arescat, caloreque liquescat. Ignorare fatebitur se, naturalem transmutationem elementorum, hactenus censor hic temerarius cognouisse. Uerum ut habeat quo suum acuat ingenium, haec & similia melius masticanda relinquemus, alio loco latius explicanda, nostrumque prosequemur institutum. Sal itaque resolutum, aquae naturam induit, congelatum uero terrae proprietatem habet: quam si contingat in aquam transire, hanc in aerem, & istum in ignem transmutari, quid obstabit quin ad terram iterum fiat reditus? Natura proportionem hanc optime nouit aequis ponderibus obseruare. Non negamus igitur elementa quatuor, neque qualitates, uerum non comfundimus, ut aduersarii faciunt. Non assumimus etiam pro medicinae principiis aut fundamentis, ut illi. Solum dicimus, Sulphur nostrum unicam habere qualitatem propriam & innatam, scilicet calorem igneum, inclinatum ad siccitatem terream: item nostrum Mercurium etiam unicam agnatam, utputa humiditatem aeream inclinatam ad frigiditatem aqueam: quae omnes in Sale nostro concluduntur, diuersis tamen respectibus. Nolumus etiam cum ipsis ineptire, qui asserunt qualitates morbos esse, uel efficere. morbos male habere, aut qualitatibus esse curandos, quod male sanorum iudicio hominum esse uidetur. Contra dicimus, aegra corpora tantum, esse curanda sanis corporibus, aetherogeneis praesertim. Ut naturale sulphur intrinsecum, deuians ab unionis simplicitate proportioneue, reducendum est ad hanc normam equalitatis, per sulphur extrinsecum, ab omni corruptione & impuritate suis, arte spagirica repurgatum: sic de reliquis, mercurio scilicet, ac sale. Haec ratio nullis argumentis cogitur cedere, utputa, naturam ipsam humani corporis, proprium sibimet esse medicum, qui ab extrinseco medico, nihil aliud requirit, praeter instaurationem, aut uti loquuntur fortificationem, exteriori medicamento repurgatissimo, partique peccanti natura simili, non accidente, adhibitam. Inde labefactas uires naturales reassumit, quibus recuperatis, per se potens est omnes inimicos suos a sua Monarchia pellere, uirtute sola uitalium facultatum. Summatim, nostra haec est opinio, uidelicet, morborum omnium in genere corporalium, originem ueram, esse naturalis proportionis enormitatem, primorum trium quae dicta sunt, sub quo genere generalissimo, tria sunt uti morborum, pariter & medicamentorum, totidem inferiora genera, suas in species distributa. Per ea palam, & expresse negamus, quod Aethnici Paganique doctores perperam scribunt, ac docent, aegra corpora qualitatibus contrariis curari debere. Quid aliud hoc est, praeterquam, naturae bello satis intestino labefactatae, bellum extrinsecum in omnimodam sui ruinam gerere? Pacem quaerit ab omni controuersia liberam idque solum, amicorum & sui similium auxilio. Si quis obiiciat nobis, esse facile cum affirmare, tum negare singula, praeter scholarum autoritates & iura consueta. His respondemus ingenue, nos renunciasse in perperuum, Aethnicis & Paganis dogmatibus, scholis, & autoritatibus, quibus etiam ut inimicis ueritati, non indigemus ad probandam ueritatem: hec sola nobis est autrix & schola, ex qua nostra depromimus argumenta. Quibus, si quispiam contradicere uolet, hunc obtestor ut calamo pariter faciat, praeloque suis commissis, uti haec toti mundo palam faciat, idque dum uiuo, respondereque possum: non postmortem, quod praeceptori nostro Paracelso faciunt aduersarii, putantes ipsum esse mortuum, at falluntur misere, cum scriptis immortalis sit. Docebimus latius autoritatibus eiusmodi, quibus resistere scholae Paganorum uel Aethnicorum haud unquam poterunt, ni uolent pro more suo Deo calumnias, & fuis operibus obiicere, quod in sui ruinam cedat oportet, quotiescumque fecerint. Hactenus prima nostre medicinae principia, per numeros mysticos approbauimus, quod hac uice facere satis putamus probis piisque uiris, quorum gratia scripsimus, alios parum aut nihil existimantes. Superest, ut mensuris iam stabiliamus dicta prima fundamenta, licet per se constantissima. Cum totus mundus, machinaeque suae pondus omne, fundetur super inuisibile ac indiuisibile punctum, quod centrum est uniuersi, diuino quidem ordine tam admirando, ut ne pilo dimoueri lato ualear: aliter naturam ipsam ruere posse, coniicere licet, quod in medio sita fit Infiniti. Mirum at summa cum ueneratione, considerandum, opificium Dei tam immensum, in puncto circumquaque citra uacillationem & immorum quiescere. Quicumque huius puncti, centrique rationem cognosceret, nihil in rerum natura latuit unquam, cuius non perfectam haberet noticiam. In eo siqui dem rerum abditarum fundamentum & radix cum consistat, non immerito, nostrarum artium & scientiarum fundamenta naturalia, hinc primum elicienda nobis ueniunt. Quod antea per numeros, sub unitate ac triade fecimus, nunc uero per centrum aut punctum unicum, in monarchiam conclusum, subsphaerae forma, trigonum primum corpus occultum, ad nostram intentionem est quod eliciamus, ut inde perfectionem bene fundatae nostre medicinae comprobemus. Uniuersi corpus unum, tribus primo constare corporibus, nobis est ex eo iudicandum, quia unum de se nihil generare potest, praeterquam tria. Dicimus ergo tria, corpus unum per compositionem, uerbo diuino triplici factam, conflare. Componentes uniuersi partes, aliis modo iuuat explicare uocabulis, quam praeceptor noster Paracelsus, ad hunc modum uidelicet. Primam, igneam substantiam esse dicimus, uitam & motum, uel animam elemenrorum in se continentem: Secundam, aeream substantiam, uite fomentum, & spiritum elementorum habentem: quae duo simul appellationem coeli meruerunt, aethereaeque regionis: Tertiam uero, terream & aqueam substantiam, simul ambae corpus elementorum, sub appellatione terrae gestantem. Constat ex genesi, mentionem esse factam Coeli Tertae, & Aquae tantum, Ignis & aeris uero nullam, quod ista duo sub aliis concludantur, uti sub coelo ignis, & sub aquis superioribus aer. Nihilominus tria primo corpora, nobis proponuntur a Moyse, uidelicet Coelum, Terra, & Aqua: Paracelsus aliis uocabulis, Sulphur, Sal, & Mercurium, iuxta Physicam, interpretatus est. Nos igitur cuilibet horum trium, a debita naruralique proportione recedentium, peculiarem trigonum assignemus, ex ueritatis corpore spherico deductum, ut in typica figura uidere licet, a, b, d. sulphuri, b, g. m. mercurio, dam, h, sali. Quibus in trigonum dispositis, aliud includunt sanitatis & Unionis trigonum, b, d. m, a cuius centro ad angulos dicti sami trigoni, ducta circunferentia, per centra transit, aliorum trium aegrorum trigonorum aequaliter, a quibus centris, lineae rectae ad angulos trianguli sani ductae, figuram perfectionis hexagonam & aequilateram deliniant. Hoc nobis presagium esto, bene fundatorum nostrorum in trigono, medicinae uerae principiorum. Caeteras in trigono aequilatero nostro consideremus perfectiones. Uidemus ipsum quatuor superficiebus, trium angulorum singula, concludi. Hoc ipso nobis praefiguratur animi, per tria significati, cum corpore per quatuor designato, pulcherrimam coniunctionem, quam nonnulli solent appellare mentem sanam in corpore sano: Paracelsus uero cum suis, philosophiam adeptam. Hoc ipsum matrimonium inseparabile, confirmatur, in angulis hexagoni, cum suo centro copulatis, equali distantia sese respicientibus. Plura de his scribere possemus, nisi lectoris animum afficere taedio uereremur: suo tempore tamen adducenda sunt. Principiorum uerae Medicinae trium, primorumque per mensuras mysticas approbatio. Image7 Iam fundamenta nostrorum aduersariorum, a quaternario sumptorum, examinemus per trigonum, quo uideamus, an singula centra suorum trigonorum, per circunferentiam sub unionis centro, sanitatisque ductam, attingantur. Quapropter ex aequilatero quadrato, delinientur trigonia, b, d, item b, gam, tertius d. m. k, qui trigonum includant, bmd & sub centro huius medii trigoni sanitatem designantis, circunferentia ducatur. Uidemus eam, non transire per singula centra reliquorum trigonorum, a quibus centris lineae recte, ad angulos trianguli sanitatis ductae, figuram quidem hexagonam constituunt, sed non perfectam, neque aequilateram. Unde colligendum ex aduerso, nostrorum aduersariorum principia medica, in quaternario fundata, per binarium esse manca & nullius perfectionis. At si dicant, nos sumpsisse trigonos non aequilateros. Iam si uelint similibus examinari, non oportebit ex quaternario aequilatero petere, sed ex inaequali & imperfecto, ut per l, k, st, notatur. Et hac uia patebit eorum imperfectio principiorum, quae ex imperfecto sumpta sunt. Quocumque se uertant, nisi redeant ad trigonum aequilaterum nostrum, ex perfecto corpore spherico natum, hanc Binarii prolem quaternariam, in confusionem abire necessum est. Sed uideant ipsi, an alia uia possint ruinam euadert. Principiorum falsae Medicine per mysticas mensuras reprobatio. Image 8 Resumptio eorum quae supra dicta sunt. Ne Binarii quaternaria proles, aduersaria pars, & inimica Uero, calumniandi habeat occasionem, autoritates pii probique uiri Io. Tritemii, prae caeteris in adepta philosophia peritissimi, quibus ea que scripsimus confirmabuntur. Non Aethnicus, neque Gentilis, sed Christianus fuit, ut ex eius scriptis apertissime liquet. Haec sunt quae locutus, uel scriptis familiaribus & amicis tantum, protulit. Ad Unitatem reducendus est omnino Ternarius, si mens harum rerum uelit per fectum intellectum consequi. Unarius enim, non est numerus, at ex ipso, numerus omnis consurgit. Binarius ab Unitate recedens, primus est numerus compositus. Reiiciatur itaque Binarius, & Ternarius ad Unitatis simplicitatem conuertibilis erit. Solis unitatibus constat omnis numerus. Nonne res omnes, ab Unitate fluunt, bonitate Unius, & quicquid Unitati coniungitur, non potest esse diuersum, sed fructum edit simplicitate & aptatione Unius? Quid ex Unitate nascitur, nonne Ternarius? Unarius igitur est simplex, Binarius compositus. Ternarius uero ad Unitatis reducitur simplicitatem. Rursus Unum est principium purum. Binarius ab Unitate recedens, componitur, quia impossibile est esse duo principia. Solus ergo Ternarius sacratus & uirtute potens, Binario superato, suum in principium, non natura, sed similitudinis participatione reuertitur, in quo sine contradictione, mysteria omnia arcani pulcherrime ordinati, mens intelligit. Hec est fortitudimis totius pulcherrima uirtus, quae uincit omnia mundana. Celestis est nostra philosophia, non terrena, ut summum illud principiu, quod Deum nuncupamus, mentis intuitu, per fidem, & cognitionem fideliter aspiciamus, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, Unum principuim, Unum Deum, Unumque summum bonum, in Trinitate personarum sempiternum existentem, ueraciter credentes, pure cognoscentes & feruentissimi amoris, & seruitutis cultu, semper adorantes, a quo sunt omnia que uspiam esse possunt. Ad hunc nisi mens animata consurgat, nihileorum que pulchra sunt, unquam intelliget, sed in sua tabescet ignorantia. Non est uulgaris hic ascensus, neque eorum imitatione consequi potest, qui una dumtaxat ala sursum feruntur, sed paucissimis admodum familiaris: illis uidelicet, qui semet in unitatem, non temere tamen, reduxerunt. Multi quidem conantur, sed non est in mente omnium ternarius. Nonne suspecturi coelum, necessa rio primum caput eleuamus, reclinamusque postquam suspeximus. Solis enim oculis intueri solem licet, aures non uident: ut igitur conscendat animus, non auris fiat, sed oculus & cor, fiatque ex Ternario Unitas, participatione bonitatis ad principium. Quia unum solum est bonum & omnipotens, non duo, neque plura. Nisi igitur fiat Unitas, non fiet in mente similitudinis coniunctio, neque boniparticipatio, & sine his, nulla transcensio. Nisi autem haec praecedant, neque superiorum intelligentiam, neque inferiorum propriam & perfectam consequi poterit quispiam operationem. Res autem cum uniuersales, tum particulares, necessario, & rerum conditiones, quaedam sunt manifeste, aliae manifestiores, nonnulle uero manifestissimae: & aliae sunt occultae, oc cultiores, & occultissimae, tam sensui, quam rationi. Hanc diuersitatem operatut ipsa rerum natura. Hinc fit etiam, ut quidam homines aliis euadant longe sapientiores. Magis autem sapiens dicitur, qui minus circa perceptibilia percipit. Numerus ordine constat & mensura. Ordo quoque sine numero, & mensura esse non potest. Mensura autem, & numero constat & ordine. Unitas uero hic & Ternarius, numerum non admittunt, sed omnem exuti multitudinem, innata sibi puritate simplicissima, in primo gradu consistunt. Hec ad superos uia, per quam antiqui sapientes, intellectu profecti, rationisque uere ductu, plurima perceperunt, quae ultra humanum captum, a nostris nunc reputantur sapientibus. Uis audire plenius. Studium generat cognitionem: Cognitio autem, parit amoren: Amor, similitudinem: Similitudo, coniunctionem: Coniunctio, uirtutem: Uirtus, dignitatem: Dignitas, potentiam, & Potentia, miraculum efsicit. Hoc iter unicum ad perfectionem adeptae philosophiae, cum in diuinis, tum in naturalibus, a qua procul arcetur & confunditur omne superstitiosum, praestigiosum, atque diabolicum. Enimuero nihil aliud, per adeptam philosophiam intelligi uolumus, quam sapientiam, physicarum, & metaphysicarum rerum intelligentiam quae diuinarum & naturalium uirtutum scientia constat. Harmoniam coelestem, non materialem, sed spiritualem consonantiam, nobis suspiciendam, scias oportet, ubi numerus, ordo, mensuraque per Ternarium in Unita- tem conueniunt: ad quam consonantiam, inferiora nostra omnia, sunt conformanda. Fatuum est harmoniam arbitrari coelestem, stellarum consonantiam, causante motu, perceptibilem auribus formare sonum. Sed hanc supergredi necesse, ut Ternario paretur ascensus, ad eam quae supercoelestis est harmonia, ubi nihil materiale, sed spiritualia sunt omnia. Inde menti, unde etiam prouenit, assumenda similitudo. Stellaris enim harmonia, nec mentem dedit, nec influxum eius. Quicumque conditionem coelestis harmoniae notam obtineret, cum praeterita quaeque rum futura cognosceret. Quis autem dabitur ex milibus unus, qui harmoniam hanc intelligat coelestem? Ad supercoelestem mens nata est, cuius etiam similitudine uiuit. Astra nihil intelligunt, nec sentiunt quidem, unde nec sapientiam menti nostrae conferunt, neque aliquod in nos dominium habent, qui per spiritum ambulamus, confitentes Dominum Iesum Christum, omnia in sua potestate habentem: ad cuius nos similitudinem, pro uiribus, & quantum licet nobis, oportet comfirmari. Ipse enim est sapientia Dei Patris, ipse est fons & origo scientiae, ipse est animi Centrum, & per ipsum facta sunt omnia. Mens est libera, quae nec stellis subiicitur, nec earum fluentias concipit, neque motum sequitur sed supercoelesti principio, a quo, & facta est, & foecundatur solum communicat. Finem cogitemus igitur quo tendimus, & principium amemus unde lumus. Profundorum secretorum haec est radix, & fundamentum omnium creaturarum. Prima diuisio naturalis, radicem scientiae consummatae producit, cuius annotatio haec est. Quatuor sunt matres eorum, quae in ordine sunt nouissimo: & quatuor patres eorum quae in principio. Horum nexus, & primum connexum & ultimum simplex, purum, unicum, solum omnia tingit. Terra simplex elementum, purum, & primum, ab Uno procedens, non componitur, nec mutatur, non patitur connexionem, sed manet quod est incorruptibile, & in uno consistit unum, & non unum, non est numerus & est numerus, non numeratur, & numeratur, inter ipsum & unum non est numerus. In Unitate manet unum, & per complexum efficit Ternarium, quem octies complectens mirabili natura, omnia reducit ad Unum: uirtus eius a nullo magistrorum explicari, per omnia potest. Non est ipsum quod colimus Deus, creatum est enim. Animi hominis est imago, nec uiua, nec mortua, per quam in omni scientia, mirabilis effectus fit. Amice tibi dico, summa cum ueritate Dei. Quicumque huius purae simplicitatis, noticia simplici fuerit sublimatus, in omni scientia naturali consumatus erit, ac perficiet opera miranda, nec non stupendos inueniet effectus. Bonum simplex, unicum est, & per ipsum, non solum similia, sed etiam dissimilia multa fiunt. Terra composita, elementum natura purum, simplex & unicum, sed quia compositum, necessario fit multiplex, uarium & impurum, reducibile tamen, per ignem, in aquam, & ab ista, in ignem, & ab hoc in unum simplex: & est numerus, & numeratur, & non est numerus, & non numeratur. Non numeratur, quia natura simplex, & accidente compositum. Ideo numerari non potest, quia ante ipsum non est numerus. Numeratur enim ab unitate unum, non absolutum, sed inclusum, & dicitur unum exclusum: unum inclusum, unumque per unum, ab uno, scilicet, ab anima mundi, fitque ternarius. Esse cum Uno uult naturaliter, unum per se potens, in uno impotens, in altero impotens, in sphera semper uoluitur, in unoquoque manet igne unum, sed non sic imaginatur. Super ignem purificatum, ad simplicitatem suam congrua lotione reducitur: omnia mysteria scientiae profundae operari potest. Terra de composito, elementum est, & non est elementum, per quod Ternarius in Binarium reducitur, quatuor ab uno gradibus distantem. Mira continet, uarium & multiplex, corruptibile, tamen extra circulum Unitatis non uagatur: huius cum Ternario, per Binarium in uno, secretorum omnium, est magisterium. Et quaecumque humanitus adinuenta, mirabiliter constant, eius potestari subiecta sunt, ac possunt operatione perfecta fieri. Obseruat numerum, gradum, & ordinem, quibus omnis operatio mirabilium naturae constat. Miranda sunt quae facere potest, & plura quam creditur adimplere, quae nec Deo iniuriam, nec maculam inferunt animae: per ipsum operationes mirabiles fiunt: per ipsum humanarum adinuentionum plena cognitio potest acquiri, nec non effectiua queuis operatio quibusuis in rebus obscuris. Quia uirtus eius, intellectu procedens, non permittit operantem per tres gradus errare. Discernit omnia quae homines dicunt, Seduci minime potest in errorem, quae per ipsum inchoata fuerit operatio. Quicquid Astronomi, quicquid Mathematici, quicquid Adepti philosophi, quicquid inuidi nature persecutores Alchimiste, quicquid demonibus deteriores Necromantici promittunt, discernere nouit, intelligere, rectificare, inuenire, suisque principiis aptata, sine malitia perficere, hoc ipsum elementum, non elementum, per numerum a se remotum, cum sibi coniuncto, in Unitatem simpliciter reductum. Sine huius medii, finis, & principii cognitione, per numeros, gradus & ordiues, nec Adeptus philosophus, imaginibus uirtutem daret sine crimine, uel absque scelere dare posset, nec Alchimista naturam imitari, neque hominum quispiam spiritus compellere, nec futura uates naturae praedicere, nec ullus indagator curiosus, experimentorum habere noticiam. Omnis igitur operatio mirandorum, in limitibus naturae consistens, ab unitate per Binarium in Ternarium descendit: non prius tamen, quam a Ternario, per ordinem graduum, in simplicitatem consurgat. Nam si quatuor numerare uelis, non aliter quam ab uno scis inchoandum ad hunc nempe modum, unum, duo, tria, quatuor, quae simul sumpta, decem constituunt. Haec omnis numeri perfecta consummatio est, quia fit inde regressus ad unum. Quandoquidem ultra denarium, non est numerus simplex, uti uidetur, unum, duo, tria, & quatuor, sunt decem, & sine regressu ad unitatem, numerus ulterius non progreditur. Mirantur huius connexionis profunda nescientes, quibus principiis in operatione mirandorum utamur, falso nos uel demonum adiutorio, uel qualibet, contra sanctissimam fidem nostram Christianam, superstitione inniti, opinantes. Nos autem haec de nobis, iudicantes, propter eorum quae praemisimus ignorantiam, non miramur. Quoniam, sicut sacra testatur Scriptura, de interna cognitione Dei, quam nemo intelligit, nisi qui accipit, nemo pariter his imbui uel uti potest, nisi diuino munere, lumen singulare accipiat intelligentiae, ex natura in naturam, fueritque in eo cum lumine ignis, cum igne uentus, cum uento potestas, cum potestate scientia, & cum scientia sanae mentis integritas. Notandum utique tria principia in Adepta philosophia naturali abstrusa, talia, ut sine ipsis, & eorum noticia perfecta, nullum operatio consequitur effectum. Primum principium, in Uno consistit, non a quo, sed per quod omnis mirandorum naturalium uirtus producitur in effectum De quo diximus, purum ab uno procedens non componi, nec mutari. Ad ipsum a ternario & quaternario, fit ad monadem progressus, ut compleatur Denarius. Per ipsum enim est numeri regressus ad unum, & simul descensus in quatuor, & ascensus in monadem. Impossibile est compleri Denarium, nisi per ipsum, quia Monas in triade laeta conuertitur: Omnes hoc principium, post Monadis principium ignorantes, nil in ternario proficiunt, nec ad sacrum Quaternarium pertingunt. Nam etsi omnes Adepte philosophie libros habeant, cursus syderum, uirtutes, potestates, operationes, & proprietates perfecte cognoscant, ipsorumque imagines, annulos, sigilla, & secretissima quaeque, intelligant exacte, nullum tamen mirandorum consequi possunt, in suis operationibus effectum, sine huius principii ab initio cognitione, in principium. Unde omnes quorquot uidi in Adepta philosophia naturali operantes, aut nihil consecutos, aut ad uana, friuola, & superstitiosa, post longam & inutilem operationem, in desperationem prolapsos fuisse. Principium uero secundum, ordine non, dignitate tamen separatum a primo, quod unum existens, facit ternarium, est id quod operatur miranda per binarium: in uno est enim unum, & non est unum: est simplex, & in quaternario componitur, quo purificato per ignem, in sole, aqua pura egreditur: & ipsum ad suam simplicitatem reuersum, complementum operanti ministrabit occultorum. Hic est centrum Adeptae philosophiae naturalis, cuius circunferentia sibi unita, circulum repraesentat: immensus est ordo hic in infinitum. Uirtus eius super omnia purificata, & simplex, omnibus minor, quaternario super gradum composita. Quaternarius autem pythagoricus numerus, ternario suffultus, si ordinem gradumque obseruat, purificatur: purus in Uno, ad binarium in ternario, miranda, & occulta naturae, potest operari. Hic est Quaternarius, in cuius mensura, ternarius binario coniunctus in uno, cuncta facit, quae mirabiliter facit. Ternarius enim numerus, ad Unitatem reductus, per aspectum, omnia in se continet, ac ea que uult, potest. Principium tertium, per se non est principium, sed in binario: inter ipsum & hunc, est finis omnis scientiae, & artis mysticae: infallibile medii Centrum: & in alio facilius non, quam in ipso contingit errare. Paucissimi siquidem uiuunt in terris, qui profunda huius intelligant arcani: uarium est, compositum, & per septenarium, in ternarium octies multiplicatum, consurgens, manens fixum. In ipso est consummatio numeri, graduum, & ordinis, per quod omnes philosophi, occultorum naturae, Dei ueri inquisitores, mirabiles effectus consecuti sunt: per ipsum, ad simplex elementum, in ternario reductum, subito fiunt curae infirmorum ualde miraculosae, & naturaliter, omnium aegritudinum, opusque hoc, in Adepta philosophia naturali, & supernaturali, operantis, consequitur effectum. Fugiunt hinc daemones, iuxta dispositionem quaternarii: praedictio futurorum, per ipsum uerificatur: occultorumque insinuatio, non aliunde quam per ipsum, a natura percipitur. Hoc unico medico naturae secretum aperitur alchimistis, sine quo, nec intellectus artis acquiritur, nec operationis effectus inuenitur. Errant crede mihi, errant omnes, qui sine tribus his principiis quicquam operari, in occultis naturae scientiis, se posse confidunt. Maior autem causa sui erroris est, quod sapientes olim, secretis imbuti naturae, haec, uel penitus subticuerunt, uel nimiis obscuritatibus inuoluerunt, ut non nisi a sibi similibus intelligi uere queant. Secreta est huius institutionis philosophia, atque coelestis, in qua si quis intelligere ac scire ueri quid optat, hominis tumultus fugiat, oportet. Mundum deserat, coelum non oculis tantum, sed mente contempletur etiam. Spiritus Dei ubi uult spirat, quem uult illuminat, quemque suo numine obumbrarit, in omnem ueritatis cognitionem inducet. Qui acceperit, gratias agat Domino Deo, studeat operis boni fructibus correspondere, seque a Deo recognoscat accepisse, tundemum non inueniet unde superbiat. Ille autem, cui scire sublimia haec donatum non fuerit, aut socordiam suam intellegat, quod non laborarit, ut sciret, aut misericordiam Creatoris collaudet, qua in utilitatem sui uoluit eum, impedimenta non cognoscere: aut si non acquisierit, Deum non extitisse sibi debitorem donationis fateatur, & non ideomurmuret. Amicus es, amicum tibi praebentem consilium audi, intelliges factum, & propinquorum uictor, ignem inuidiae, non aerem pedibus calca. Leuitas mortalium minatur periculum, ob odium conceptum aduersum immortalem Deum. Fuge synodum omnium per hominem, non hominum, etiam coelestium. In nidulo hyrundinum salus tua, periculum gallinarum. Uelum a uento raptu, per sequeris, fatigaberis in septenario, sed per ternarium in unitate rursum consurges, & foelix eris, Si operationes tuas a sole quaeris, quem tibi natura uidetur abscondere, a cunctis ad uerum solem; qui Deus est, per studium cognitionis, purificata ab inferioribus mente, in desiderio animae, feruoreque sanctissimi amoris, te successiue conuertas. Quia diuini amoris ars longa, tempus autem breue est: praestat igitur Creatorem potius, quam creaturam in ueritate semper diligere. Sunt homini in Adepta philosophia, cum studere, tum operari cum utilitate cupienti, necessaria quae sequuntur. Inprimis, ut a natura sit ad artem hanc, non solum inclinatus, sed etiam dispositus, uel saltem praeceptoris magisterio disponibilis, per rectificationem, a ternario in unitatem, per binarium diuisum. Quod apertius explanare literis nequaquam ualeo, sermone uero possum, non etiam omnibus, at solum iis, quos intelligentia perlustrauit. Secundo linguae sufficientem habere noticiam oportet, ut uulgaris non capiat, tantam maiestatem scientiae huius Adeptae philosophiae naturalis. Sed & fundamentum institutionis Astronomicae, nosce ualde necessarium, aut saltem pro uoto, quemquam habere amicum qui sciat. Tertio, necessum est, librorum habere copiam, in hac scientia, idque emendatorum, quos reperire paucissimos contingit, aut prae manibus adsit qui uitia possit eiusmodi librorum emendare, non autem augere. Quarto praeceptor in arte doctissimus, & expertissimus necessarius est. Quandoquidem, ista scientia rantis est inuoluta mysteriis, ut sine doctore pertissimo, non possit apprehendi: ni tamen Deus omnipotens, singulari dono gratiae, mentem illuminare uelit, quod rarissime fieri consueuit. Quinto necesse est, ut uniuersi totius diuisionem sciat, superiorum & inferiorum, ab uno usque in quaternarium, in ternario quiescentem, ac noscat ordinem descensus, & ascensus, gradum, numerum, inflexum & reflexum, esse, & non esse, in unum, & tria: & hoc scire difficillimum est, quia omnis mirandorum effectuum radix, quocumque modo fiant, in Adepta philosophia, tam naturali, quam supernaturali, huius principii fundamento innititur. Quocirca, omnis qui hunc ordinem apprehenderir, ipsum quoque modum intellexerit, perfecte consummatus erit, in omni scientia profunde Adepte philosophie, mirandosque suis in operationibus consequetur effectus. Sed quod ista scire nimium difficile, paucissimi cu fructu quopiam operantur, plurimi uero frustra labores suos impendunt in Adepta philosophia. Sexto, modu uiuendi conuenienrem arti sciat, oportet, ordinemque debitum operandi, temporis horam, opus & operis dominium, id est planetam, locum aptum, formam, materiam, & huius commixtionem, purum, & impurum, simplex, & compositum, simile, diuersum, nexumque coniunctorum, praeterea suae ipsius animae mensuram, uirtutem, & bonitatem in potentia eundi. Septimo, ut sciat sub cuius planetae dominio, spiritus horae diei, ac temporis, quaelibet res mundi sit, iuxta substantiam, accidens, & praesertim effectum, per quem operatur. Inferiora enim superioribus subiecta sunt, & sola similitudine, quae substantia, accidente, potentia, uirtute, numero, gradu, ac proprietate constat, per applicationem unius ad aliud, modoque in arte firmato, mirandorum in Adepta philosophia naturali, fit utilis operatio. Octauo, necessum est operantem in Adepta philosophia, praecise intelligere ac scire, omnem intelligentiarum proprietatem, ordinem, gradus, loca, siue locationes, nomina, uerba, officia, & opera, qua ratione se ad extrema habeant, in ordine, & quomodo per ista sit operandum in qualibet uniuersali inrentione: aut primum necessaria scienria est, per quam certo perficiuntur, eo modo quo caro, ne putrescat, sale conseruatur. Nono, in his quae solus perficere non potest, socios habeat, aut natura dignos, uel institutione dignificatos: etenim sociorum indignitas, operationis effectum impedit in omnibus operationibus Adeptae philosophiae, tam naturalis, quam supernaturalis, & c. Decimo, oportet operantem in Adepta philosophia, firmum esse confidentia, & de consecutione effectus nullatenus haesitare: non tamen ob id quod incredulitas aliquid in his conducat, sed quia haesitatio, firmitatem, & constantiam animae frangit operantis, ac debilem reddit, per medium in extremum, sine cuius uirtute constante, stabilique, non fit, a superioribus influxus optatus. Undecimo, uolentem in Adepta philosophia naturali, cum aliquo fructu operari, ut omnia secretissime conseruet, nemini reuelet statum operationis utilem, aut non, neque suam uoluntatem, non artem ipsam, neque tempus, nisi preceptori suo uel discipulo. Quia scientia hec publicum fugit omne, & diuulgata, raro suos praebet effectus. Cum finis scientiae speculatiuae sit ueritas, & operis practicae: tantum scimus in ea, quantum ex cognitione omnipotentis Dei concipimus, qui solus est ueritas. Tantum etiam cognoscimus, quantum diligimus. Scientia enim uera & salutaris, Dei parit cognitionem: Cognitio, amorem: Amor, frequentiam: Frequentia, familiaritatem: Familiaritas, fiduciam: Fiducia, quidem, omnium quae postulaueris a Domino Iesu, facilem impetrationem. Scientia quippe, uirtutis cultum praecedit, quia nemo potest fideliter appetere quod ignorat. Cognitio ueri, & amor recti, certissimum ad foelicitatem parant introitum, Praecedit autem, sicuti anrea diximus, amorem cognitio, cum nemo possit amare uere, quod prorsus ignorat. Propterea D. Iesus Christus in Euangelio patri dicit. Haec est uita aeterna ut cognoscant te solum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Quidnam aliud est illa supercoelestis beatorum spirituum amaenitatis fruitio, quam diuinae Maiestatis cognitio & amor. Salutaris enim scientiae cognitio, annexum sibi habet amorem. Non potest mens intellectualis, sempiternae fruitionis habere consortium, si aut cognitio fuerit sine amore, aut amor sine cognitione. Demones quidem cognoscunt, sed quia carent amore, ad fruitionem ( quae ex utroque, & non ex altero solo nascitur ) minime pertingunt. Amorem unius summae ueritatis, philosophi Gentiles, quidam, & extra Christianismum positi, nonnulli, adhuc habere hodie uidentur, sed quia non cognoscunt Patrem uniuersitatis, solum uerum Deum, & quem misit D. Iesum Christum, in suis cogitationibus euanuerunt, ut ad fruitionem summae ueritatis bonitatisque nequaquam peruenerint. Dicit enim D. noster Seruator Iesus, de his qui non cognoscunt eum in hunc mundum uenisse, per fidem in Euangelio: Qui non credit, iam iudicatus est. Uera enim cognitio ex fide est, & amor ex cognitione. Quicumque ergo fidem non habet, caret etiam cognitione: qui hanc non habet, nec amorem: & qui caret isto, fruitionem habere haudquaquam potest. Hoc ipsum, Dominus noster Iesus Christus, ascensurus in Coelum, suis discipulis reuelauit, inquiens: Euntes in uniuersum mundum, praedicate Euangelium omni creaturae: Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit, qui uero non crediderit, condemnabitur. Haec est scientia uera, quae scientem compunctione, & amore plurimum afficit, non extollit, non superbientes, quos impleuerit, sed gementes facit iuxta illud Sapientis: Qui addit scientiam, addit & dolores, quod in multa scientia, multa pariter insit indignatio. Magna uero nobis puritate, & sanctitate est opus, ut uerae sapientiae fructus, cum beatissimis apostolis Christi, in aeterna foelicitate ualeamus obtinere. Deus noster sanctus est, nos autem peccatores & immundi. Cum ergo, inter dissimilia non fiat unio, quomodo fiet inter Deum & nos concordia? Audiamus Diuum Augustinum: Nullus inquit, sanctus & iustus caret peccato, nec propterea finit esse iustus & sanctus, cum teneat affectu sanctitatem. Dicit enim Scriptura: Septies in die cadit iustus, & resurget, impii autem corruent in malum. Si cadit ( inquit ) Hieronimus, quomodo iustus, & si iustus, quomodo cadit? Sed iusti uocabulo non priuatur, qui poenitentia ductus tractusque semper surgit. Non solum septies, ar septuagesies septies delinquenti, si conuertatur ad poenitentiam, peccata donantur. Non saluabit eum gratia, cuius uoluntas otiosa fuerit. Impossibile siquidem est non saluari bonam uoluntatem. Etenim Dei donum est, quoniam nec uelle bonum, neque exequi, sine gratia Dei nemo potest, qui seruare semper uolentem, est paratissimus. Quemadmodum ad folem conuersus lunae globus, hic, illius splendore fit lucidus lumineque repletur, idque magis, quo factus ex diametro cospicuus magis, eo lustrior euadit. Si terrae corpus interueniat, eclipsim luna patitur, & tenebris, obfuscatur oppleturque. Non aliter mens nostra, ad Deum per bonam uoluntatem, & interni desiderium amoris conuersa, pulcherrimis, dulcisimisque gratiarum illustrationibus perfunditur, & in sancto speculationis acumine mirifice corroboratur. Mox autem, ut peccati nubes intercesserit, lumen hoc etsi tamen indeficiens in se ipso, a subiecto nihilominus tenebroso absconditur. Praeoccupatum nanque saecularibus, siue carnalibus desideriis animum, gratia Dei haudquaquam illustrat. Misceri quidem uana ueris minime possunt, aeterna caducis, spiritualia carnalibus, ima summis, impura sanctissimis coelestia terrestribus, ut pariter mens sapiat, quae superius in coelis, & quae supra terram sunt. Ut mens utique reformetur ab inuersa natura, Deum precemur, ut ipsa fiat unum in amore, & cognitione unius summi boni, Patris, & Filii, & spiritus sancti, gratiam assecuta principii, a quo, multitudine labitur, & unitate ad ipsum reformatur: ternarium pro uiribus ad unitatem reducendo, mentemque sibi restituendo, quo purior intellectus ad metas principii iure propositas perueniat. Uerum enimuero, medium dispositionis habetur, quod & Dei donum est, hoc enim corporis obscuritates tolli possunt, ac impedimenta, quae mentem remorantur, ne perueniat, quo desiderio trahitur, & ratio uera temdit: hoc etiam addere minime pigebit. Hermes Trismegistus, Adeptae philosophiae naturalis doctor, prae cunctis excellentissimus, ait. Uerum sine mendacio, certum, & unitatis cognatione uerissimum. Quod est superius, est sicut id quod est inferius, & quod est inferius, est sicut id quod est superius, quia solis unitatibus constat omnis numerus, ad perpetranda miracula unius rei multa. Nonne res omnes, ab unitate fluunt, bonitate unius? Diuersum nihil unitati coniungi potest, sed simile, ut simplicitate unius aptationeque fructum faciat. Quid ex unitate nascitur aliud, quam ipse ternarius. Unarius est simplex, binarius compositus, & Ternarius, ad unitatis simplicitatem reducibilis Pater eius est Sol, mater uero Luna. Portauit semen in utero uentus. Terra nutrix. Pater omnis perfectionis totius mundi, hic est. Uirtus eius integra & immensa, si uersum fuerit in terram. Separabis terram ab igne, spissum a subtili. Et ternarius iam sibi redditus, cum ingenio, & suauitate magna, a terra conscendit in coelum. Et iterum uirtute ac pulchritudine decoratus, reuertetur ad terram. Et sic recipit uim superiorem, & inferiorem. Eritque iam potens, & gloriosum in claritate unitatis, omnem aptum producere numerum, & fugiet omnis obscuritas. Haec est uera prae cunctis aliis ars, & scientia, christiano homini maxime necessaria. Uniuersa enim studia mortalium, quae non fuerint, ad charitatem directa, prorsus uana sunt, & omni uiro christiano contemnenda. Curandum igitur nobis, ut mens nostra, propriae salutis non immemor, nunquam studiis mundanis inhaereat, solum utatur in communem usum ad necessitatem, non assidue: tandem ad ea quae per uerum amorem in cognitionem Dei ducunt, redeundum. Omnis ars quae diuinae scientiae non cohaeret, quantum cumque celebris, non diutius permanet in homine, quam una cum ratione uita. Quaerenda est igitur scientia, que post mortem etiam permanet: ea ipsa est, ex qua caeterae omnes, etiam ad usum praesentis uitae necessariae, suam originem & incrementum habere debent; & ad ipsam conformari. Uidendum igitur, quo ordine, quo studio, quoque fine quodque scire oporteat: Primo uidelicet ordine ad salutem animae: Se cundo studio nempe, ad amorem diuinum: Tertio uero fine uidelicet, ad gloriam Dei solam, & utilitatem proximi. Non est una & eadem, omnium ad scientiam & sapientiam properantium, intentio, nec finis unus. Nonnulli scire cupiunt, ad explendam curiositatem: alii quidem ad quaestum: alii ad ambitionem honorum, & dignitatum: quos omnes in reprobum sensum agi, & in uarios errores necessum est. Quicumque uero scire desiderant, ut sese necnonproximos in amore Christi aedificare ualeant, ad finem charitatis exercende suos labores dirigunt, quorum fructus, ubi uita doctrinae corresponderit, aeterna foelicitas. Hos enim errare suis in operationibus est impossibile. Quapropter uideant quotquot ad haec studia animum applicant, ne illotis accedant manibus & non purgata conscientia, aliter & aerem uerberare, & maximam ignominiam, dispendium, & uitae periculum incurrere continget. Qui uero hanc sacratissimam philosophiam adepti fuerint, ex Deo, caueant ne panem filiorum, canibus tradant, quod si faciant, indignationem Altissimi uindicis incursuros se certo certius est quod credant. Uideamus quid Libanius Io. Tritemio suo discipulo, hac de re ipsum admonens, scripsit. Silentio ( inquit ) anacrisim serua, & ante tempus noli columbam emittere, Poenos linque mendaces, ut sero intelligant quid bonum, Caue Tritemi, ne solis radios cauernis inducas, quoniam perniciosi dracones. Aerem sublimiorem, non nisi semel abscondas in terram. Bobus & capris non porrigas panem tuum, nec spiritum per ianuas minores emittas. Unus esto tecum, & caue ne solus, Omnem fugito multitudinem, quia unum est omnia, & sine uno est nihil. Manu caecum ne ducas sed baculo tantum. Aquam uino non misceas, nec sit in mensa tua panis duplex. Aues in sole non nutrias, sed in umbra. & canibus non ostendas uitrum, aut speculum, quia periculosum est. Umbram ne uerberes, quoniam ad iniuriam fit solis. Formicis utere, si auium captu forsitan delectaris. Lucem in aqua diuide, ne congelata stridescat. Cui discipulus respondit, Bobus & capris foenum substraxisse, magnumque sibi cum simiis bellum esse, uerum uictorem se tandem euasisse. Tantoque liberiorem uiuere, quanto rebus mundi pauperior. Haec sunt monita placitaque filiorum Adeptae philosophiae, quibus inhibent, ne margaritae seminentur ante porcos. Interim si quid abditorum arcanorum habent, soli Deo, quicquid sit, hoc omne ferunt acceptum, dignisque filiis communicant, quos hortantur amice, ut memores sint non sibi, sed Deo, Deique filiis uiuere, ac eidem gratias immortales agere, Patri, Filio, & Spiritui Sancto, uni Deo, cui sit laus, honor, & gloria perennis. Corporum Adhuc Uiuentium. Qua docet Theophrastus Paracelsus uerae Medicinae Philosophiaeque, Doctor excellentissimus, ante mortem aegris, esse consulendum, post quam sero Medicina paratur. Ad benignum lectorem. St quod scias amice frater nonnullos esse homines, qui cum ambitioni, tum ( quod foedissimum est ) quaestus gratia, Theophrastum Paracelsum, nostrum praeceptorem priuare suis honoribus, atque laboribus non uerentur, temere sibi libros eius attribuentes, quos quouis modo, uel astutia corraserunt ab his, qui detinebant eos abhuc manu scriptos, & nondum in lucem editos. Uerum non considerant miseri, nullum uitium tam occultum esse, aut unquam aeque astute posse fieri, quin erumpat suo tempore. Putant ne, huius uiri discipulos quandoque fucum eiusmodi cognituros, cum, & phrasim, licet immutatam, etiam a sua prosa in uersus, aut quomodocumque laruatam, & modum tractandi, ac uocabula ( quae mutari nequeunt ) & alia hoc in Autore notabilia facilime detegant? Faciant ac moliantur quod possint, ex uoto nunquam eis genus hoc malitiae succedet, nec eos protegere poterit, quin tantam inde reportent ignominiam, quantam uanitatis suae gloriam uenati, quaesierunt. Satis sibi cognoscant ex eo contingere, si multas hac uia corradant opes, Autori tamen relinquant honorem debitum, emittentes eius nomine, cuius etiam in dustriua ac diligentia comparata sunt. Admonitos igitur eiusmodi farinae homines uelimus, ut inposterum, ab hoc edendi studio abstineant, aut sane quod nollent audire cogentur, aut luculentius palam fieri hominibus: Si negent, extant eorum opera, quae sua facta produnt, si conferantur cum eis, quae hactenus edeta sunt sub nomine proprii autoris. Uideantur quaeso, quae de Anatomia duplici, uidelicet, locali, & essata habentur a Paracelso, tandem iudicium fiat, cuius haec sit corporum anatomia uiuorum, sic de caetenis. Interim uale, & equi bonique lector optime nostros labores, in tu gratiam libenter susceptos, consule. Priusquam de uiuorum corporum Anatomia tractemus, instrumenta quae ad hanc artem ueniunt in usum proponemus, uti sunt Mensure, bilanx, pondera, uasa, fornaces, & id genus alia queque, suo loco ad oculum depicta. De mensoris. Uasculum quoddam stanneum, uel argenteum, iustae capacitatis, quod pharmacopolicae mensurae quartam partem contineat, habeatur. Urina, quam capit omnino plenum, effusa in uasculum appensum bilanci, praecise pendat uncias octo, idque tales ut in posterum dicetur. At si patientis urina paucior esset, quam ut hanc mensuram impleret, aliud uas minoris capacitatis ac mediae sit in promptu, pondusque medium urinae, quatuor unciarum, uidelicet, examinetur. Alia mensura lignea, lineari forma, plana, uel quadrata est opus, que in uiginti quatuor partes aequales diuisa per lineas, integra tamen sextam partem longitudinis humani corporis optime proportionati, metiatur. Ad hunc modum intelligendum, ut ea mensura lignea, sexies repetita altitudinem hominis efficiat. Considerandum eam esse pedalem, & pollicum uiginti quatuor, ut homo noster anatomicus, altitudinem pedum eiusmodi sex habeat, & pollices centum & quadraginta quatuor. Notandum interea curiosis, quemlibet pollicem in minutias subdiuidi posse. De bilance. Brachia lancis fabrefieri debent, ex cupro uel argento, non ex ferro, propter aeruginem, quam istud ex urinae corrosiua qualitate, facilius concipere posset, eaque ratione diminutis brachiis eiusmodi, bilanx in aequalis redderetur: uasa utrinque appensa, uitrea sint, eo respectu, quem allegauimus. Suspendantur funiculis pilo contextis, ut minus, cum humorem imbibant, tum etiam, non aeque cito putrescant. De ponderibus. Pondera sint cuprea, in formam eorum, quibus aurum & argentum lancibus committuntur. Triplicia sint, utpote maxima, media, & minora. Pondera maxima conueniunt urinae Mercuriali ponderandae: minima Salinae: media uero Sulphureae. Medium hoc pondus, aequale sit illi, quod ad aurum uenit in usum: erenim homo comparandus auro, per sympathiam quandam, quam habet cum eo: quequidem similitudo ex philosophia naturali debet intelligi. Drachma ponderis, ad sulphur nostrum physicum, 60. grana ponderis aurei, pendere debet. Drachma physici Mercurii nostri, 62. grana similia. Drachma uero salis nostri physici, tantum 58. grana paria. Fabricatis drachmis primorum naturalium, cuique suis, facile fuerit uncias etiam, cuique suas assignare, cuilibet uncie uidelicet drachmas octo, ac tales quae sibi contingunt. Quoperacto, post quamlibet drachmam, alia minora pondera succedunt, quorum undecimum quodque, sit 55. granorum, decimum 50. nonum 45. octauum 40. septimum 35. septum 30. quintum 15. quartum S. tertium 4. secundum primum uero. granum aurei ponderis, Massulae ponderum notentur, quaelibet suo numero, quo cognosci queant. Uiuorum. 135 De uase destillatorio ad urinam. Pro longitudine linearis mensurae, uas conflatum habeatur ex uitro albo, ueneto, claro, ac optime transparente, cum simili galea sua rostrata. Sit eiusdem uasis altitudo mensurae lineari prorsum aequalis, uidelicet pollicum 24. & latitudo per diametrum quatuor pollicum, ut sit pro sexta longitudinis parte, latum: hac ratione uas nostrum ad proportionem humani corporis erit coaptatum. Intelligendum utique nostrum homunculum spagiricum & anatomicum, uase nostro concludi, qui occultus in urina sua, fit manifestus, anatomia nostra uera, nostioque igne, qui nouaculae uices nobis, & barbitonsoris chimistici, hoc loco perbelle supplet. Galea nostri uasis cum rostro suo, nobis praefigurat, caput, nasum, & collum anatomici nostri homunculi. Corpus uasis sub galea, corpus homunculi concludit, cui linearem mensuram applicamus, ut regio nes uiui corporis omnes, discernere possimus, & succuramus uiuo corpori, si qui dem quod mortuum est, non indide fornace anatomica. Non absimili ratione, nostrae fornacis proportio, correspondeat praecedentiimage 10 bus, ut corporis eius altitudo sit pollicum ui- ginti quatuor intrinsecus. Partienda uenit in tres concamerationes, quarum quaelibet alta sit pollicibus octo, lataque uiginti quatuor, & fundum triplicem habeat, diuersimode quemlibet perforatum. Infimus foramine dehiscat, pro semidiametro, ut quartam areae sui fundi partem occuper. Medius perforetur sex oribus aequaliter distantibus, ut inter unum & alterum, interuallum sit patulis foraminibus aequale, quorum diameter, quartam diametri, magni foraminis infimi fundi habebit. Ratione hac geometrica comperietur, sex foramina superiora, proportionem ad infimum habere super sesquialteram. Unde colligitur, ignem primi gradus, fore trium octauarum linearis mensurae, correspondentium nouem pollicibus eiusdem: secundi gradus ignem futurum, quartarum trium, ac pollicum octodecim: tertii gradus ignis, erit uiginti septem pollicum: & quarti, sex & tringinta, quae similiter proportionem habent ad duodecim pollices infimi diametri, supertriplam, & ad linearem mensuram, super sesquialteram, non aliter quam superiora foramina sunt ad infimum propatula. Aliam proportionem quaere, quam uoles ut aequatam superiorum quatuor fora minum, ad inferius, cuius semidiameter, integrum diametrum uniuscuiusque superiorum efficiat: quo fiet ut apertis omnino superioribus, eorum, & inferioris patentia sit equalis. Animaduertendum praeterea, medium fundum eiusmodi fornacis, esse debere duplum, & supernum uolubilem suo manubrio, quo superiora foramina gradatim aperiri, claudique ualeant, pro quarta sui parte, media, tribus quartis, ac prorsum: eoque regimine calor ignis augeri possit, uel minui quoties opus fuerit. Capella continens arenam, & in ea uas destillatorium, ex cupro fabricanda est, in formam martialis galeae acuminatae bellicae, quae super cuspidem sit uolubilis, una cum uase uitreo. Hoc artificio quidem, ut cuprea pariter mensura linearis, in 20. pollices aequa liter diuisa, figatur ab una parte cooperculi cupellae, cuprei similiter, & quae superius incuruata galeam uasis erectam sustenter: ex altera parte, candelabrum cupreum etiam coperculo infixum esse debet, quo portetur uas receptorium, cum cupella uolubile. Caeterum turris lateralis carbonibus impleta, ac superius occlusa sit, quae spiraculum habeat in fornace, per quod accensi carbones ignem excitent ut pro tua experientia, uidebis expedire. Uiuorum 141 De urinarum receptione. Statim atque patiens utinam emiserit, uasi uitreo uel lapideo concludatur optime, ne respiret: abstinendum a uasis, ex alia materia compactis; ne qualitatem externam, utinae concipiant. Postquam medicus receperit, uas admoueat igni, clausumque maneat, quo calorem eundem accipiat, quem habuit, eo tempore, dum emitteretur e uase naturali. Tandem conquassationibus perturbetur, & permisceatur suis fecibus. Quo facto quiescat, semper uase clauso, ne forte propter commotiones, subtiliores spiritus abeant. Postmodum aperiatur uas ubi sedata fuerit urina, cumque suis fecibus effundatur in uas stanneum ad summitatem, ut primum a pondere sumatur iudicium. Si contingat urinam precise uncias octo pendere, bonum omen fuerit, utputa morbum esse ualde curabilem, tanto melius, quanto propinquius ad pondus istud accesserit. Item quanto minus pendet, assignato pondere, tanto magis ad sulphur morbum accedere iudicandum est: & quo plus pendet unciis octo supra mentionatis, eo magis morbus mercurialis erit pronunciandus. Uerum ubi ualde minus unciis octo pependerit, magisque ad septem accesserit, infra potius, morbum ex sale prouenisse putandum, quia hoc caeteris duobus primis est leuius. Si turbidam conspicias urinam ac spissam, certo iudicabitur, morbum radicem in sanguine fixisse, & in corpore, idque tanto uehementius, quanto, magis hypostatica fuerit. Si patiens maximis doloribus aggrauetur, nihilominus, urina iustum pondus unciarum octo precise habeat, indicium esto morbum in sanguine minime fitum esse, uerum in neruis potius, musculis, medullis, aliisque partibus corporis, iuxta signa quae succedemt inter examinandum. Ab eodem indicio iam dicto, morbus ex sale iudicari potest. Absolutis iudiciis a pondere sumptis ( quibus non ita pertinaciter insistendum, quin confirmetur opinio succedentibus aliis indiciis: euacuanda est urina in alteram ampullam staticuli. Uerum priusquam id fiat, ampullae madefiant ambae, urina hac eadem quae superfuit, post repletionem mensurae, ut iustum seruetur pondus, ubi ex ampulla, in uas destillatorium effundetur, nam semper adhaerer liquor spondilibus & concauitati uasorum euacuatorum. Per infundibilum uitreum oblongum ad fundum cucurbitae fere pertingens, infundatur, quoquidem euitetur, ne spondilia uasis, altius madefiant, quam altitudo liquoris & urine assurgat in dicto uase. Quo facto mox superponatur galea, commissuraeque lutentur optime ne respirent, rostrum eius obturetur epistomiolo quo piam ligneo. Ponatur uitrum hoc destillato rium, ad hunc modum praeparatum, in fortum lignum praecise in eum usum excauatum ut aliquantisper in eo consistens, quiescat, perpendiculari situ, ne aliqua ex parte propedeat. Interea notanda signa quelibet apparentia, dum subsidunt feces, utru citius, uel tardius, aut prorsus non ponantur. Inde si quidem, iudicium fieri potest, animaduersione sedu la, de sexu, & aetate patientum. Sal enim in mulieribus densius est, quam in uiris, sic de reliquis duobus primis. Quod aetatem concernit hoc loco, notandum, urinas puerorum a tribus annis, ad iuuentutem usque, scilicet, annos circiter, quatuor & uiginti, spiritus habere debiles, qui languide satis assurgunt, unde citius euanescunt aliis, qui prouectioris sunt aetatis. Urinae autem ab annis uigintiquatuor in tringinta, robustiorum spirituum existunt, ut qui uiuacius ascendant prioribus, attamen tardiuscule. Quae sunt annorum quadraginta, quin quaginta, uel sexaginta, robustissimis pollent spiritibus, qui facillime pre caeteris attolluntur in altum. De coloribus. luniores personae, suas urinas aedunt spissiores, in modum feri lactis e caseis effluentis, male digestas & imperfectas. Aetatis mediae, suas habent admodum tenues, flauas, optime digestas, & colore pulcherrimo tincta Qui uero sunt prouectionis aetatis, urinas emittunt albicantes, subtiles, transparentes, ac mediocris digestionis. De humoribus inter destillandum ascendentibus. Uitreum uas continens urinam, collocetur in cupellam cupream arena repletam, in summitate furni sitam, & mergatur sub arena tribus uigesimis quartis partibus linearis mensure, uel pollicibus tribus, ut uiginti & uno superemineat. Priusquam accendatur ignis in laterali fornace, folium papyri magnum, quod iuxta longitudinem in uigintiquatuor partes aequales, & per latitudinem in quatuor tantum complicatum sit habeatur. A dextro latere papyri, notanda sunt omnia, quae ad uasis dextram apparent indicia: a sinistro pariter quae ad sinistram patefient. Spatiis uero papyri mediis inter sinistram & dextram, ea quae uidebuntur a facieuasis, & a tergo, ut spatio dextrae proximiori, notanda quae uasis anteriori parte manifestasunt, & altero spatio medio, quae posteriori. Notandum utique rostrum galeae, facie ad faciem opponi debere, uersum ad examinatorem, eamque partem anteriorem habendam in uase, corporisque examinati partem eandem referre. 146 Cauendum etiam ne per ignem calor exanatomia citetur uasi, maior eo qui solet esse quum urina per patientem, e uase naturali plaerunque solet emitti, contineatur in eo calore continuo trium horarum spatio. Non est eximendum epistomium a rostro galeae, donec tempus hoc praeterlapsum fuerit. Si uero priusquam tempus hoc sit absolutum, guttulae descendant per galee rostrum, indicium esto nimii caloris: etenim tantillo temporis proprietates corporis demonstrari nequeunt, pauca hac alteratione, minus apparere possunt indicia, de quibus iudicium ferri posit. Sensim prouocandae sunt urinae, proportionato, & gradatim aucto caloris & ignis regimine, quo fit ut morborum inditia uera, suis locis appareant, indeque certius iudicium fiat eorum. Regulae quaedam generaliores in urinarium iudiciss. Nimaduersione sedula, considerandae sunt notae pollicares, in mensura lineari cuprea iuxta uas erecta, quae hoc sustinen erectum, delineatae. Mensura dicta, figitur in coperculum cupreae cupellae, pariter & candelabrum sustinens uas receptorium: in uiginti pollices duntaxat, repartiri debet, quod quatuor pollicibus sub coperculo, uas destillatorium sit mersum. Humoribus aut uaporibus, a regionem cordis, ad anteriorem thoracis partem assurgentibus, indicium esto morbum ex nimio gaudio prouenisse, quo citius in aegritudinem, periculosiorem inciditur, quam aliquo maerore, si laeticia modum excedat. Si uero ab eodem loco surrexerint in partem posteriorem; ut ad spinam dorsi, morbum ex aduerso maerore productum esse iudicetur. Ab eo ipso loco, si assurgant ad supremam thoracis partem, ab iracundia ( quam choleram uocant ) ortum habere dicito: at e contra si uersus inferiorem partem, causam fuisse horrorem, atque pauorem iudicari poterit: ceterum ubi ab eo loco, ad latera perrexerint, pudicitiae causam profer. Hoc ipsum de symtomatis aut accidentibs uti de morbis ipsis. Si terrea substantia precedat humorem in ascensu ( quod praeter consuetum existit ) indicium est morbi tartareii: ab albo tartaro morbum caducum indicabit, maxime si dicta substantia terrea, mox post aeream ( quae precedere debet ) ascendat, quod quidem denotaret malitiosos eiusmodi uapores, primo ab inferioribus corporis partibus, ad eor ascendisse, tandem ad caput, & cholericos affectus & effectus excitasse, una cum tremoribus, & circa umbelicum conuulsionibus, cordis compressionibus, indeque morbum epilepticum. Anatomia Quum humor in prima destillatione, mix148 tus erit uariis ac diuersis coloribus, ut ceruleo, flauo, uiridi, & c. indicium est infectionis matricis a spermate, praesertim ubi hoc ipsum apparuerit in uasis medio, uel circa regionem pudendorum. Secunda destillatione si uapores ascenderint multifariam colorati, usque ad caput alembici, quo ut peruenerint retrocedant, absque resolutione in liquorem, imo potius magis, ac magis in uapores crassos densabuntur, indicium erit conditionis terreae, quae putrefactionem molitur pororum, & meatuum aereorum haepatis, pulmonis, & cordis. Si tamen calore superati, nihilominus in tartarum conuertantur, indicium est calculi sumentis originem, & occasionem adhaerendi renibus, non aliter quam tartarum ad latera uasis A coloribus tenuioribus permixtis eiusmodi uaporibus, denotatur infectio cerebri, memoriae, nobiliorumque partium capitis, una cum debilitatione rationis, animaliumque facultatum. Unde potest iudicari, periculum imminere cardiace, apoplexiae, stuporis, & conuulsionis membrorum. Tertia destillatione, si post ascensum uaporum omnium, ipsa materia residens in fundo cucurbitae, formam concipiat, concreti sanguinis & spongiosi, hoc ipso designatur morbum aliquem ex menstruorum retentione prouenisse. Si uapores aliqui subuirides appareant, qui postmodum nigrescant, & inde post plumnbi liuorem concipiant, per disparitionem tenuium spirituum urinae, tum ob foetorem, praesagium aliquod mortis praesumendum est. Quum nubes in galea, repulsae quodammodo coguntur retrocedere, descendereque in uas destillatorium, apoplexiam indicant, idque potissimum, ubi saepius idipsum eueniet. Si uapores a medio uasis uideantur ascendere in galeam, quae uiscosae corrupreque sint, indicium esto, prae mala stomachi digestione, uapores crudos ad caput ascendere, ubi cumulati, spiritus aggrauant intellectus, memoriae, & auditus, Unde suffusio nascitur oculorum. Post liquoris omnis receptionem, sub initium ignis secundi gradus, si aer pro solito suo more naturali nolit ascendere, pessimum esse iudicium putato. Item si praecedat aerem, ignis in ascensu, qui se recipiat in galeam. forma uesicularum transparenrium ut uitrum, deinceps obscuriores ac densiores factae, runpantur, & inde color appareat obscuri lactis, uariis coloribus aliis permixtus, ut azurino, flauo, uiridique radientibus, indicium est assumpti ueneni per os, quod aconitae naturae fuerit. Si nubes ad sinistrum latus uasis appareat in medio, matricis passionem significabit. Separando primum liquorem, si uideatur a sinistro latere uassis, mareria uiscosa, cum uaporibus crasis, & obscuris, capitis maximus dolor designatur, & fluxioues, non sine periculo paralysis, aut hoemiplexiae futurae. Urina, ob cruditatem & malam digestionem, si colore liuido plumbeoque tincta, nolit per destillationem nisi difficulter, ascendere, nec altius quam ad nonum pollicem, ubi numerus decimus quintus notatur in lineari mensura, paulo plus quam ad uasis terriam partem, ibidem collecta, si densabitur uapor numoris eiusmodi, & ad fundum uasis deorsum ceciderit, indicium est periculosissimum, & intercutanei morbi cuiuspiam, uel tartarei. At si forte cum signis praecedentibus, appareat in galea nubes nigra, & impura ad sinistrum latus, uariis permixta coloribus, indicium esto maximi doloris in capite, uertiginis, tinnitus aurium atque tumultuationis. Uerum si hoc signum statim post apparitionem euanescat, materiaque per se clarescat, indicium apoplexiae futurae; pulmonis exulcerationis, & phrysis esse dicito. Si uapores ignei, qui tertia primum destillatione debent ascendere, secunda consurgant, statim post primum liquorem, siccitatis, & caloris haepatis est indicium, atque tartari nati in medullis spinae dorsi, pro quantitate granorum milii, & qui possunt incremetum sumere, ad formam lentis: unde podagra generari potest: urinae primo liquore, destillandum inter ad rubedinem tendente, uariis atque mirandis Coloribus concurrentibus, indicium est inflammationis haepatis maxime, tum scabiei leprosae in pelle, item rubeam lepram esse prae foribus: Uerumsi mox ab ascensu primi liquoris, quem phlegma dicunt, ascendant igne i uapores, ante uapores aeris, & in galeam se recipiant, inflamma tionis haepatis est indicium, & pessimi caloris in eo, per quem pars maxima sanguinis aduritur: item pruritus intolerabilis ad brachia, coxendices, & c. In examine fecum, si calx rubea prodeat, indicium est calculi, in spina dorsi maximum dolorem efficientis. ignis gradus primus, & indicialiquoris Mercurii. Quum urinae sudor aliquo uasis loco, in forma gutrarum adhaeret, certissimum praebet indicium, eodem corporis patientis loco, humiditatis superfluae, dolorem excitantis, eque maiorem, quo maiores guttae fuerint, item a minoribus, dolores minores iudicandi sunt. Si guttae maneant eiusdem quantitatis, absque uariatione, indicium esto morbum esse fixum eo corporis loco, qui designatur in uase, siue in sanguine, carne, uenis aut neruis, ossibus, cerebro, corde, hepate, pulmone, felle, renibus, stomacho, intestinis, uesica, etc. Si contingat eiusmodi guttas repente crescere, iudicium fieri potest, & morbum pariter sumpturum incrementum. Si uero diminutae sint, paulatimque deficiant, indicium esto, morbum utique pauco uel nullo negotio curabilem, idque balsamonaturali uincente malum, per instaurationem, & renouationem. Si postquam eiusmodi gutte disparuerint, uestigia relinquant in uase, iudicari potest morbus ad mortem, praesertim si maculae mumiae, tartari, uel marcasitae formam habeant. Etenim oppilationum, corruptionum, & congelationum sunt notae, quod postmodum latius declarabitur. Istis occurrentibus malis, prouidendum arcanis, & medicamentis optimis, quae nedum expellant morbos uerum etiam adiacentibus locis minime noceant, qualia sunt ipsa deopilatiua penetratiua, aperitiua, item contra corruptiones innouatiua, congelationum resolutiua, & expulsiua, singula spagirico modo repurgatissima. Sulphuris uaporum indicia. Liquorum, aut uaporum adhaerentiae, nedum in uase notandae sunt, uerumetiam loca unde surrexerunt, originemque sumpserunt, item eleuationes, descensus & per latera uasis defluxiones diligentissime consideranda quaeque. Inde siquidem, ortus, & prime cause morborum cognosci possunt, ac diiudicari. Nam adherentia in uitro facta, locum dumtaxat indicat in humano corpore, in quo morbus sedem & centrum posuit. Disparitio per resolutionem, locum ad quem sedem positurus, tendit morbus. Locus in uitro, unde uapores assurgunt, locum in corpore designat, a quo morbus originem duxit. Defluxiones ignis primo processu, locum indicant, ad quem morbi prius aliqua parte positi, postmodum sunt descensuri. Disparitio macularum post adhaerentiam, guttarum, ignis processu primo, ueneni preber indicium, & mortis patientis, non ita subitaneae tamen, sed successu temporis aduenturae. Singula diligentissime notanda ueniunt in papyro dicta. Salium indicia. Uapores adhaerentes uasis spondilibus, in ignis primo gradu, etsi cogelentur in formam salinae materiae similem, non sunt uera salia, sed eorum apparentiam quandam habent, ac similitudinem tantum: plerumque resoluuntur ignis calore, quod substantiae 154 Anatomia uolatilis existant, proprietatisque mercuria lis, euanescunt. Unde Chiaticas pronunciant, Podagras, Chiragras, utrumque calculum, renum & uesicae uidelicet, morbillos, membrorum conuulsionem, ac tartareos morbos, Quae iudicia tamen, subsequentibus aliis indiciis confirmari debent. Haec sunt potissima primi processus indicia, per ignis gradum primum apparentia, priusquam destillatio guttarum, fluxusque fiat earum in uas rececipiens. Ignis secundus gradus. Praeterlapsis tribus primis horis primi gradus ignis, epistomiolum e rostro galeae fuerit eximendum, mox inde uas receptorium apponendum, commisura luto munitissima, successiuo progressu gradus ignis inchoandus est, ut & sensim guttae in galea collectae, cum spiribus inuisibilibus condensatae, praeter exhalationem, in uas submissum descendant. Calor hic ad hunc modum regendus, ut inter guttas singulas, interuallum temporis sit, ut ab uno ( progressu moderato, non nimium accelerato, nec etiam tardiori ) numerari possit usque ad denarium. Tantisper ignis huiusmodi tontinuandus, usque dum guttulae decidentes albescunt. Uerum si guttae praedictum interuallum non obseruant, ignis augendus, uel minuendus artificiofundi uersatilis, dum ad iustam caloris dicti proportionem redierit. Ubi color guttarum albus immutatus fuerit in citrinum, indicium dabitur liquores primos, & inualidos omnes ab urina separatos, ascendisse, ac solum tenuiores uapores terre permixtos in cucurbita restitisse. Quo percepto recipiens amoueatur, admoto alio sicco, nulloque humore madido, solum pluma, repurgato, in quo receptorio totus uapor est excipiendus, ut in fundo cucurbitae nil preter feces aridissimas relinquatur: hoc ipsum facile percipi poterit, quod cucurbita non usque adeo mergitur sub arena. Quicquid apparuit a prima recipientis amotione, usque ad secundam, accuratius in papyro notandum, quod in eo prima & precipua hoc in opere, lateant artis huius indicia. Tandem liquores ambo qui recepti sunt, librentur separatim, & utriusque pondus aliis indiciis annotetur. Etenim pondere facilimum est iudicatu, quod primorum in urina, corporeque patientis, praecipuum dominium habet. Exempli gratia: ponamus crudam urinam pendere uncias octo, cum granis quindecim: Item humorem primae destillationis, uncias quinque ducenta & quinquaginta grana: secundae uero destillationis ex uapore, unciam unam cum ducentis quinquaginta granis, que simul aggregata numerant uncias septem, & grana decem, haec ab unciis octo, & granis quindecim detracta, unciam tantum unam & grana quinque, fecibus in fundo cucurbitae relinquunt. Concluditur inde patientem esse cum naturae, tum proprietatis Mercurii, cum liquoris primi pondus, in prima destillatione sit, unciarum quinque ducentorum & quinquaginta granorum. Uerum, destillationis secundae uapor ponderis unius unciae, ducentorum & quinquaginta granorum, pondus fecum superat, unius uidelicet unciae cum granis quinque. Pariter ambo posteriora pondera sulphuris & salis, simul efficientia duas uncias & ducenta quinquaginta quinque grana, superantur, a primo pondere mercuriali, duabus unciis & quingentis quadraginta quinque granis. Primae destillationes omnes guttas emittentes mercurio tribuuntur: quae secundo fiunt, sulphuri: feces uero sali. Uerum primae omnium animaduersiones, ante guttarum stillationem, parui admodum penduntur. quod suas conditiones uarient pro ciborum ac potus uarietate. Ignis gradus tertius, pro Sulphure. Postquam de radicali humore, per destillationem egimus, ad spiraculum uitae ueniendum est nobis, in quo situs est calor naturalis, motus, conseruatio, & sustentatio, uidelicet in sulphure. Quum igitur color gurtarum citrinus, in spissiorem, & rubicundiorem transmutari uidebitur, mutandum est, & amouendum secundum uas recipiens, admoto tertio. Hac in operatione summa cum industria, notandae sunt adhaerentiae, tam uaporum, quam fumorum, materiarum oleosarum ac salinarum: primo, loca unde assurgunt, & originem ducunt: secundo quibus adhaerebunt, ac interea per quae loca transitum facient ascendendo, idque inter earum ortum & finem, aut situm: tertio cuius conditionis, status, adhaerentiae, ac formae sint futura, utrum augeantur, minuantur aut euanescant. At quia sulphur ( de quo hoc loco fit mentio ) dominium in sanguine praesertim habet, ratio postulat sanguinis obseruari distinctionem, iuxta personarum diuersitatem cum aetatis tum qualitatis. In pueris tenuis habetur sanguis, acutus, & aquea substantia plenus. In adultioribus, ut annorum triginta, purus est, mundus, subtilis, & calidus. In senioribus uero paucus, spissus, & crassus. In obesis, etiam paucus, grauis, frigidus, ac tenuis. In macris, e contra multus, calidus & laeuis. In uiris autem longe tenuior, & calidior, quam in mulieribus, in quibus est spissus, crassus & frigidus. Sanguis omnis abundans, & crassus, hominibus praebet uires, audaciam, & robur. Contra, subtilior timiditatem exhibet, paiorem, atque stupiditatem. Habet etiam in undquoque membro, particulares quasdam coditiones, ut in uenis pulsatilibus, admodum subtilem, in pulmone puram, in corde calidam, in uenis communioribus spissam, in haepate mixtam, in splene uero frigidam. Notandum, si uirtutes, & facultates eius impediantur opilationibus, uel resolutionibus, in quouis animalium genere, uita pariter eorum hoc ipso diminuitur, & praesertim in hominibus, in quibus nedum anime domicilium, uerum etiam fomentum spiitus eorum est; & omnium partium sui corporis maxima refocillatio: uerum in brutis irrationalibus, carnis omnis est nutrimentum. Iam demum ad ignem huius terrii gradus, ueniendum est, per foraminum apertionem, ad eorum patentiae tres quartas, fundo uersatili promoto. Hoc ipso calore sensim aucto, spiritus exurgent, & oleosae substantiae quaedam crassiores, ac sulphureae, quaequidem trifariam resoluentur. Primo, in uentositates aereas, inuisibiles, & imperceptibiles: Secudo, in modum uaporum uisibilium discreteque perceptibilium, & sub finem in forma nubium: Tertio uero substantialiter, & essentialiter in forma quadam olei, item corporaliter in forma salis, & sensualiter in forma tartari, tangibiliter, ac uisibiliter adhaerentis. Notandum hoc loco, nedum in duabus primis destillationibus, uerum etiam, in ista tertii gradus, primos uapores ascendentes, uocari flatus, aut uentos: item subsequentes dici fumos, aut fumositates: & tertio surgentes appellari nubes, uel pruinas. Primo igitur, in hac tertia destillatione ascendunt flatus inuisibiles: secundo fumi uisibiles, qui praesigurant nobis subtilissimam substantiam radicalis humoris, & sunt naturae mercurialis aquae, & animalis, quorum flatuum initium, medium ac finis accuratissime ueniunt annotanda, & locus ubi surgere coeperit oleosus ille fumus sulphureus, & spiritualis naturae. Postremo uero nubes assurgunt ex terrestri materia, quae salinae substantia sunt, & corporeae naturae. Non aliter enim quam scitur elementum aeris, terram subintrare, ac penetrare, per poros & cauernas, ibi dem resolutus in aquam, semper inferiora defluendo petit, in humano corpore pariter, uapores a stomacho surgentes, penetrant in regionem capitis, ibi tandem resoluti per congelationem, defluunt ad inferiora corporis membra, quae misere quandoque torquent. Salium incidia. Nonnulla similitudinem habent roris maii, quaedam alia grandinis aut niuis glaciei, tartari, alebastri, lapidis, cretae, & c. Si colorem accipiant, ocrae similem habent, argillae, pulueris laterum, boli armeni, uel communis, rubricae lapidis, uiridis montani, indici, lazurei, & similium. Quod formam conernit, aliqua salis, grana referunt, lapidum crassiusculorum salis armeniaci, salis petrae granorum oblongorum: nonnulla per ignem liquescunt, alia sunt fixa, & incombustibilia, alia in modum aluminis rupei, uel plumosi, aut albi uitrioli. Multa suam naturam in igne retinent, ut sal gemmae, alia in aquam proiecta non resoluuntur, nec in humido loco sita ( nisi hoc fiat aqua peculariter ad eum usum praeparata ) ut camphora. Quaedam resoluuntur quouis humido loco, ut salmarinum, sal absynthii, uitrioli, montanum, etc. alia per ignem liquata, reducuntur in massam, & acuitatem suam naturalem non retinent, imo redduntur acuta magis, & corrosiuiora, ut sunt hallensia Germanica, hispanica & burgundica. Separatis igitura fecibus terrestribus, cunctis humentibus, igne tertii gradus, hic iterum augendus erit, apertis omnino foraminibus. Hinc fit ut assurgant substantiae crassae quaedam, & uario modo coloratae, iuxta morborum conditiones ( quod quidem in omnibus examinibus non semper accidit ) quandoque in rubeum colorem, & alios admodum pulchros, atque delectabiles, uti flauos, iacinthinos, purpureos, ametistinos, azureos, turcoisios, & c. aliae permixtae sunt flauo, uiridi, rubeo citrino simul, albo lazureoque: sunt & alie nigrae plurimum; & cinerum instar adustae. Nonnullae carent odore, aliae foetide ut nauseam prouocent, alique fragrantissime sunt: haec annotanda quaequae, una cum adhaerentiis & locis, coloribus aliisque similibus indiciis. Quo peracto, si uidebitur nihil amplius apparere, claudenda sunt omnia fundi duplicati foramina, quo frigescat fornax, id plaerumque fieri solet horarum spatio trium. Uas destillatorium frigidum eximatur. Salium iudicium alterum. Feces a uase frigefacto iam, eximende sunt, maxima tamen industria, ne quicquam earum depereat, ponderandaeque praecise, notato pondere seorsim. Hoc loco rursus operatorem, uel examinatorem decet, patientis serutari conditiones & proprietates, utrum etiam ex mercurio, sulphure, uel sale morbus originem duxerit. Si uero morbus comperiatur ex sale, cum natura patientis, eiusmodi feces, ponderibus salinis librandae, si autem ex mercurio, uel sulphure, quodque propriis. Notatis utique ponderibus, istiusmodi feces, in ferrea patina, uel cuprea mundissima, prunis exposite, sensim in exhalationem exiccentur, indeque adurantur, notatis interea singulis quae apparebunt, siue flammae sint, tumores, flatus, sibilationes, & c. quanto tempore cremabuntur, coloribus, fumis, & qualitatibus flammarum ab hac urente materia productarum. Uerumenimuero, quia citissime fit adustio haec, flammaque repente perit, industria, uigilantiaque maximis opus est inter annotandum. Materia sonitum edens in igne, mercurio fuerit adiudicanda. Quae uero tumultus atque magnos rumores excitabit, sali tribuenda. Flamma quae fulgurationes emittere uidebitur, cum aliqua resonantia tamquam reflexionis Echo, sulphur denotat. Exusta prorsus materia, tandem eximatur tota, ut eius nihil pereat, & in urinali uitreo posita, perfundatur aqua communi limpida, maneatque per horam accuratissime cooperta. Postmodum effundatur eiusdem aquae, trigecuplum, ponderis ustae prius materie, ac per aliam horam quiescant simul humido loco. Tandem coletur aqua per pannum, in aliud uitrum, & eiusmodi colatura, sinatur igne lento per euaporationem euanescere. Quod congelatum erit in fundo, seruetur. Uerum, id quod reliquum est ex fecibus a colatura manens in panno, siccetur igne lento, ac ponderetur salis ponderibus. Inde cognosci potest quanto per ablutionem defecerit, hisque ponderibus una cum praecedentibus iudicari, cuius conditionis inter prima principia, morbus & patiens extiterint. Caeterum an ultimae feces eiusmodi, quid ex Mumia contineant, quam ut sulphur existimamus: aut ex tartaro, quod loco salis habetur: uel ex limo, qui mercurii rationem obtinet, facile diiudicatur: hoc omne per adustionem, idque tribus indiciis. Primo, sulphur exhibet coeruleam flammam: mercurius fumum obscurum: tartarum uero, uel sal ipsum, nihil horum exhibet. Secundo, tartarum fixum & graue manet: Mumia rubens est, ac leuis: limus autem, uel mercurius est flauus, adurens, & non fixus. Tertio quidem indicio, sub ultimam adustionem, odor mercurii dulcis: Limi odor est acrior & mineralis: tartarum autem odorem nullum, neque gustum habet, qui aliquatenus percipi queant. Itidem ex materia dissoluta per ablutionem antea dictam a fecibus, fieri potest, ut supra, ponderando prius, & postmodum adurendo, praeter excandescentiam, deinceps ubi frigefacta fuerit, rursus ponderando, quod minus erit, hoc ipsum fuisse mercurium in ea iudicandum est. Postremum eius examen hoc esto, scilicet, ut secundo iam aduratur igne uehementiori quam antea, si quid ponderi post frigefactam materiam deficiat, id ipsum iudicetur sulphur extitisse: quod reliquum erit ab adustionibus, est sal eiusdem urinae. Singula notentur accuratius, & inscribantur Anatomia 164 papyro cum caeteris, ut sunt odores, flamme, fumi, colores, & c. Colorum indicia. Quo melius de coloribus in hac arte iudicetur, preciosorum lapidum primis tribus principiis naturalibus, iuxta suam naturam distributorum, colores mutuandi sunt. Sulphureorum lapidum preciosorum a coloribus, in urinarum examine sumpta iudicia. Sitrini lapidis color, facultatum nutritiuarum, & expulsiuarum defectum indicat, in urinarum examinibus. Topasii color, apostemationem in renibus. Chrysoliti color, annorum augmentum. Smaragdi, opilationem radicalium humorum. Prassini, renum, atque diaphagmatis detrimentum. Malachitae, concoctionum defectum. laspidis, uenarum pulsatilium, & membrorum contractionem. Turquesii, naturalium uirium & rationis impedimentum. Lapidum colores mercuriales, & animales. Christalli color, indicat imminutionem digestiuae & attractiuae facultatum. Berilli, carnis inflationem, stomachi, & intestinorum. Adamantis, humiditatis superfluitatem. Calcidonii color, haepatis inflationem, capitis, & suarum partium. Saphiri, musculorum corruptionem, denotat. Perlarum, defectum nutrimentorum in facultatibus penetratiuis. Alabastri color, oppilationem, aeris, & respiritionis, tam in genitalibus, quam intestinis. Lapidis spongiosi, turbulentiam sanguinis ac memoriae. Salinorum lapidum pretiosorum colores. Ubini color, significat uirtutum sustenatatiuarum, & motiuarum defectio. Spinelli, pinguedinis inflationem. Pallassi, plurium accidentia morborum. Granati, splenis siccitatem. Carneoli, pulmonis putrefactionem, & membranarum. Coralli, digestionis impedimentum. Haematitis, indurationem intestinorum. Porphiritis, debilitationem spirituum corporalium, uti sensuum, colore suo denotat. De membris interioribus & partibus eorum. Cerebrum, est nobilissimarum facultatum animae domicilium, ut sunt intellectus, in regione frontis: Memoria in occipitio: Ratio uero, mediam inter praecedentia regionem tenet. Pulmo, receptaculum est elementi aeria, ad uitae fomentum, & nutrimentum: membrum hoc follium instar aperitur, & comprimitur, quo quidem artificio naturali, concipit aerem, & emittit, nouum semper arttrahens, quem ad cor aspirans in refrigerium, recenti fomento continuo temperat intensum calorem occultum in eius centro, sine qua respiratione, uitae suffocaretur igneus ille uigor, quo cuncta uiuunt animalia: non aliter, quam uidemus, artificialem ignem elementatum, aere sine minime uiuere posse. Haepar est receptaculum puriorum partium nutrimenti, separati per stomachum, eoque relegati, ut ibidem in sanguinem transmutetur, ex quo postmodum caetera corporis membra quaeque sumunt alimentum. Hoc loco notanda uenit excellentissima separatio naturalis, trium partium, quarum una est sanguis purior, & nobilior, ad nutrimentum corporis assumptus, ab alio impuro & superfluo sanguine, aqua pleno ac humiditate superflua seiunctus: tertia pars est amaritudo uenenosa, quae separatur naturaliter ab aliis, ut non permisceatur nutrimentis. Cor, est fons uitae uegetatiuae, nec non centrum, ex quo procedit calor naturalis, & radicalis humor in alia membra quaeuis: est que domicilium omnium affectuum bonorum, atque malorum. Considerandum utique timore pauoreque, facultatem attractiuam in corde, tam efficaciter ad se, ab aliis membris corporis trahere sanguinem, & reuocare nonnumquam, ut usque ad suffusionem & sui suffocationem, ob nimiam abundantiam, idipsum fiat. E contra, propter nimium gaudium, & repentinam, in opinatamque laeticiam, uirtus eius expulsiua sanguinem a se pellit, ad alia membra, quo faciat ista sui gaudii participia. Haec est eius bonitas, & affectus maxiae confoederationis in reliqua membra. Quo fit etiam ut odio, uel inuidia, & ira praesertim inordinatis, uitiosi liquores cum sanguine mixti, nedum ex felle, uerum etiam ex omnibus aliis membris, refugium ad corhabentes, attrahantur, & humor omniscum eo, membraque sua linquant, suis uiribus destituta, ut in eis uitales spiritus pariter deficiant, & cordis animales per illos inficiantur. Stomachus, primum est receptaculum ciborum, & potionum, primusque separator impuri ab impuro, qui purum ad Haepar relegat, impurum autem ad intestina. Situm habet praecise sub diaphragmate, non aliter quam olla sub suo cooperculo. Anatomia Intestina, sunt meatus, per quos, excre168 menta crassiora necnon superflua ( quibus natura non indiget, quod ex eis sibi necessarium elicuit ) ut inualida reiicit. Diaphragma, uelut firmamentum, est separationis & medium inter superiorem uentrem ( in quo pulmo, cor, & uenae arteriales. situm habent ) & inferiorem, stomachum, hepar, fel, splenem, inrestina, renes, uesicam & genitalia uasa continentem: quibus omnibus in genere, nutritiue corporis facultates insunt. Renes, duo, receptacula sunt sanguinis superflui, a puro separati per haepar, & hoc loco relegati, ut amplius coquatur, digeratur & ab aqua sua repurgetur, quae tandem ad uesicam remissa, per eam transit in exitum. Fel est receptaculum inualidi, amari, ac uenenosi cuiusdam sanguinis, a ualido separati, ut non intret in nutrimentum corporis: adhaeret haepatis contauicati, in formam crumenulae. Splen, est aliud receptaculum, felli ex opposito, quo recipitur sanguis crassior ac terreus. Matrix, est uas generationis, in uentre mulieris, inter haepar & splenem situm, paulo altius quam uesica. Uesica, receptaculum est & emunctorium inutilis aquae, separatae a sanguine nutrimenti, ut euacuetur ab eo corpus. Capitis affectuum inditia, suburinarum examine. Trres sunt potissimi capitis affectus & morbi, ut Cephalalgia, Hoemicrania; & Cephalea. Primus originem ducit a saniosis fluxionibs secundus, ab humoribus salsis: tertius uero, ex uitreis liquoribus, De Cephalalgia. Morbi huius indicia prima, sunt haec. Primo, guttulae quaedam, ut coagulati sudoris, apparent admodum subtiles, in uasis regione suprema, capitis uidelicet, statim post nubis disparitionem, sub ignis gradu primo: suntque triplices, utpote rubeae, quae lusciosos affectus oculorum denotant: spissae, & crassae, significant epiphoram: turbulentae uero, lippitudinem. Secundo, guttulae huiusmodi, uesicularum instar inflantur, ac postmodum per seipsas comprimuntur, formamque recipiunt granulorum milii, sub ignis gradu secundo. A tribus coloribus hoc loco, morborum trium fieri iudicium etiam potest, ut ab albedine transparente, catharri: ab albedine obscura, flatuum in auribus: & eadem uiscosa, narium oppilationis. Tertio, grana quae dicta sunt, ignis calore soluuntur in substantiam ad modum uiscosae pinguedinis, quae per latera uasis defluit, ad loca, quibus morbi sedem fixerunt in corpore patientis, idque sub ignis tertio gradu. Colores quoque tres apparent, ut flauus, quo significatur ophtalmia: flauus clarus albuginem denotat: flauus autem ualde subtilis, oculi nubeculam. De Hemicrania. Primo, apparent gutte sudorum aliquanto maiores prioribus, scz in Cephalalgia, sed non ita clarae. Sensim augmentum sumunt eodem uasis loco, per quem regio capitis nota tur, in qua morbus dominium habet: deorsum tendunt, & ibidem ut perueniunt, per digestionem exiccantur, ignis primo gradu. Colore albo, surditatem aurium denotant: albedine crassa, & spissa, gemellos: duritie uero iophoniam. Secundo quidem, eodem loco in quo exiecatae sunt, apparet postmodum albedo quaedam, aluminis instar adusti, quae tandem inflatur per augmentum in spongiae formam, idque secundo gradu ignis. Tertio, non resoluitur inflata haec materia, imo potius indurescit, usque ad uitri duritiem, tandem ignis calore uehementiori, separatur a uase, sub ignis tertio gradu. Colore luteo significat Ephialtem: leuitate quidem, Epilepsiam. Si uero dicta materia compacta sit ac fortis, Maniam denotat, & Apoplexiam. De Cephalea. Hoc loco ualde maiores apparent guttae praecedentibus, ab initio turbulentae, ut ipsa materia, ex qua sumpserunt originem. Tandem clariores effecte, uarios colores accipiunt. Sunt in ignis gradu primo fixae. Citrinus color earum, Corizam denotat: citrinus lucidus, polipum in naribus fignificat. Secundo, nonnullae minuuntur atque disparent, uerum aliae coloratiores apparent, ac in ultimum gradum ignis permanent, in quo tandem euanescunt. Colore suo uiridi, significant contorsiones: flatibus obscuris, lethargiam: uiridi colore uero, & aciditate sua, tetanum denotant. Tertio, in eodem guttarum situ, fixatur materia colorata quaedam, & pinguis instar olei, quae postmodum exiccata, uestigia relinquit salis transparentis, eius coloris cuius est sua natura, quod postremo resoluitur ignis tertio gradu. Colore caeruleo, uermes denotantur, qui color si ualde clarus extiterit, quietis & somni priuatio: Amarulentia quidem, inquietudinem omnem significat. Postremis examinibus in Cephalalgia, sciendum, catharros flammam pallentem producere, carneo colore permixtam, & fumum flauescentem, obscurum atque turbulentum. In Hemicrania, tartara, necnon salsi liquores, flauam producunt flammam, turbidam & obscuram. In cephalea, Brancus, aut liquor uitreus, uiridem flammam excitat coeruleo permixtam; fumumque flauum, lucidum atque transparentem. Pulmonis indicia. Tribus morbis potissimum subiicitur pulmo, scilicet, inflammationi, putrefactioni, & opilationi. Inflammationis guttae, primo gradu ignis, statim assurgunt, quod aerea sint imbutae proprietate, pulcherrime transparentiae sunt: excolant saepius per latera uitri, usque in primam pulmonis regionem, atmomento post, rursum ascendunt, postremoque uiscositatem concipiunt. Tres potissimum colores producunt, accidentibus ut ex calore ac renuitate, colorem album, formam spongiosam, & uiscosam, quibus amopthysim, & tussim denotant. Ex mucillaginosa materia, colorem cereum edunt, atque foetorem, & inde pleuresim indicant. Pulmo nis putrefactio suis indiciis innotescit, ignis gradu secundo, hoc uidelicet, quod guttarum loco, manifestatur mumia pinguis & colorata, circa pulminis regionem, eo loco, ubi later ipsa putrefactio, per fumum obscurum ac turbidum, qui tandem in carneum colorem abit: tribus de causis inflatur: primo ob defectum, unde contrahit austeritatem, & crassitiem, & ex ea significat atrophiam: secundo ex propria natura, qua quidem acquirit luteum uel mellinum colorem, & peripneumoniam denotat: tertio uero, propter superfluitatem nigrescit, inde quidem significat, eupyrema, necnon pthysim. Pulmonis opillatio, detegitur igne tertii gradus, in fors ma tartareae substantie, calcineae, terre aequeuarios colores concipit ex natura trium primorum, ut ex mercurio, cinereu: ex sale rubeum: &, ex sulphure, citrinum: Ex accidentibus alios, ut ex inflatione, lactis albicantem atque turbidum colorem, inde nobis dyspneam denotat: ex tartaro gipseum colorem, per que, tussim indicat. Uerum ex opilatione, flauum & spissum, inde significat orthopneam & asthma. Pulmonis colores. Pulmonis color ob inflationem, est citrinrubore Pallasii lapidis, & coeruleo mixtus. Putrefactionis color in pulmone, est niger, crassus ac turbulentus, in fumo uaporoso manifestus, & super materiam adustam, pellicula nitens obducitur. Opilatio fumum edit mox transeuntem, non sine sibilationibus & rumore. Huius materia exusta, tres colores producit, album unum, gipseum uel cretaceum: secundum latericeum aut rubicundum: tertium autem, cinereum. flamma flaua uiridi permixta, qualis ex cupro fuso, si diuturna lucidaque fuerit, metallicum uenenum denotat, unde morbus originem caepit. Uerum enimuero, nulla prorsum apparente flamma, sed materia solum odore dulcem, fragrantiam edente, morbum ex ueneno prouenisse uegetabili iudicari potest. Cordis indicia, per examen. Ultales spiritus in corde, tres principales facultates habent, uidelicet, Attractiuam & magneticam: Retentiuam, aut sustentatiuam: tertiam autem expulsiuam. Uirtus attractiua, colores tres habet sanguini conuenientes, uti sanguis citrinus, transparens, clarus ac lucidus, non acidus, spasmum indicat: Rubeus, pinguis succulentus, & acutus, causonem denotat. Sed ille qui succum foetentem, & mucilaginosum habet, moerorem cordis ac tristiciam significat & synocham. Uirtus retentiua tres pariter colores habet, per quos tartarum indicat: primus est in modum aquae uiscosae, tenacis, & non fluxibilis, albae claraeque, litodimiam significat. Similitudo colorque materiae induratae, coloris albi lactis, & turbidi, palpitationem cordis indicat: color cinereus, durus & non fluxibilis, in modum gipseae materiae uel calcis uiuae, syncopem denotat. Facuitas expulsiua cordis, colore suo pallido lucidoque, & per flauedinem humiditatis eius aquosae, moestitiam significat: item a colore mellis obscuro, & per amarum liquorem fluidum, hectica denotatur: Uerum colore uirescente, & liquore suo salso, denotatur appetitus atque marasmon. Flammae cordis etiam, ab industrio poterunt examinatore cognosci, per ea quae superius dicta sunt. Haepatis indicia, morborum eius, & simptomatum. piritus naturales in haepate, pariter & tres facultates obtinent, scilicet, dissolutiuam: transmutatiuam: & subtiliantem. Dissolutiua calori quidem est obnoxia, duosque colores habet, nempe caneoli, quae recenti sua mumia praefigurat anasarcham: colore fusco flauescente, ac sua mumia aquosa, denotat ascitem, timpanitem, & ictericiam flauam. Uirtus transmutatiua, est oppilationi subdita, colore suo spadiceo, putridaque mumia, significat hecticam, & mumia congelata, denotat opilationem, scyrrum, & ictericiam nigram. Facultas uero subtilians, corruptioni subii eitur, & mumiae putrefactioni, quod quidem a colore flauo cognoscitur, & obscuro, similitudinem electri habente, unde iudicatur apostematio, corruptioque alicuius uenein haepate, lunatica, & ictericia uiridis. Haec omnia diligentissime notanda sunt, quodque suo loco, flammae, fumi, gradus ignis, etc. Stomachi, & morborum eius indicia. Tribus a natura dotibus ornatur stomachus, uidelicet, consumente uirtute, sympatia & concordantia cum singulis membris totius corporis, & conditione proprietateque digestiua. Uirtus consumens tres colores habet, quorum unus est coeruleus & spissus, quo denotatur, fragilitas & corruptibilitas: alio uiridi colore mixto, coeruleo obscuro, significatur opilatio: tertio uero flauo, mixto uiridi subtili, denotatur tenasmon, & ulcera, necnon apostemationes, ac inferiorum partium exitus. Sympatia similiter colores tres pandit, unum carneum lucidumque, per quem tumores & inflationes indicat: alium rosarum instar, quo denotatur colica, singultus, & hoemorrhoides: tertius color est uiridis in modum uitri, quo signficantur uomituum excitationes, & uermes omnis generis. Digestiua tres colores etiam edit, quorum unus flauus, obscurus, & nebulosus, significat lyenteriam: alius est luteus in ocrae similitudinem, qui dyarrhoeam, colicam, & iliacam denotat: tertius flauns est, croceus, & fumosus, quo significatur dysenteria. Splenis indicia. Splen pari modo tres facultates naturales habet, unam consumnentem, & spongiosam materiam: aliam attractiuam, humidam & non solidam: tertiam insatiabilem naturam terream & crassam. Uirtus consumens, colore suo in modum albicantis aquae subtilis, per plumbeam flauedinem, & per mumiam, una cum bullis christallinis, oppilationem, & confossionem denotat. Facultas attractiua, sub citrino colore, transparente, claro, fluido, subtili, & mucilaginoso, superfluitatem, & inflationem indicat. Facultas insatiabilis, per materiam purulentam, utcumque lucidam, subtilem, ac transparentem colorem habentem, ut manna, significat duriciem, scyrrum, phantasmata, deliquia animi, tristitiam, somnia grauissima, necnon heresipelam. Renum indicia & uesicae. Tres etiam facultates habent renes & uesica, ut attractiuam, retentiuam, aut receptiuam, & expulsiuam. Attractiua sub colore lactis turbidi, & sub obscura flauedine, forma lanosa uillosaque, denotat, ob destructionem diamne, abcessum, ulcerationes, & in uiris, a praedictis indiciis, gonorrheam, bubones, pryapismum, & coitus impotenniam: in mulieribus uero, menstrua tam rubea quam alba, matricisque defectus. Retentiua sub colore sanguineo, spisso, ad laterum colorem tendente, necnon sub uirulenti sanguinis apparentia, uiscosi, mucilaginosique, rum propter impedimenta, diabetam significat, stranguriam, & apostemata. Uirtus autem expulsiua, plures colores obtinet, uti sub mucilaginosa mareria, uillosa, & sanosa rubei coloris, obscuri, nigri, & sub arenosa materia, calculosa, tartarea, uiridi colore, significat ab his omnibus oppilationem, & postmodum, uesicae calculum mox inde sublequentem, uel stranguriam: sed a coloribus, rubeo, albo, uel flauo, nephritim denotat: per tumores uero, & inflationes materiae urinariae in suo uase naturali, putrefactionem indicat. Notandum interea, renes eque subiectos esse calculo, arenae, & calci naturali, atque uesica, uel alia corporis membra. Sciendum etiam tartarum ipsum, sub diuersis coloribus, chiaticas, podagras, & chiragras producere, idque auxilio sanguinis in haepate superflui, materiaeque stomachi mucilaginosae: non aliter quam alia contagia, ut lepra, morbi uenerei, similesque generantur ex squamosa materia, plumosa, uillosa, etc. quae singula diligentia summa cognoscenda sunt, atque notanda. Nil uos remorentur scripta ueterum Aethnicorum qui tradunt, in quinque membris corporis, dumtaxat, & non pluribus, calculos & arenas generari ut in pulmone, renibus, uesica, intestinis, & lumbis, Cum ipsa docet experientia pariter & in cerebro generari, in oculis, & aliis corporis partibus: in felle sub uitidi colore, in modum lapidis malachitae: in splenecoloris albi: & in haepate rubei, tamque pyritis rubicundi. Conclusio. Quo tandem Anatomiae corporum uiuorum faciamus finem, quae peculiari, donos. Spiritus, Theophrasto Paracelso, piae memoriae praeceptori nostro, fuit reuelata, ut Aethnicorum enormes errores in medicinam introducti; nedum corrigerentur, uerum etiam prorsum ac radicitus euerterentur & extirparentur: quippe qui ab inimicis Dei natureque, sunt in medium ab inferis allati non tolerabiles uspiam gentium abusus eiusmodi: bonos piosque uiros medicos, admonitos uelimus, ut sese hac in arte Anatomica, quam ipsis dumtaxat proponimus, nauiter exerceant, non tantum his exemplis insistentes, quae hoc loco scripta sunt. Etenim ab exordio dumtaxat posita, quo melius, ac facilius instruantur in arte, per quam deinceps, medicinam exerceant, a suis experimentis potius, quam alienis. Quod quidem poterit medicus omnis, christianus, cui charitatis & non questus, aut turpis lucri causa, commendati fuerint aegri, facere sine discrimine uitae, christianorum praesertim hominum. Hactenus recentiores ex scholis Aethnicis mediculi, praxim pessime fundatae suae theorices, impensis, atque periculo miserorum patientum didicerunt, quos mori si non uacauerit, iuuerunt potius quam uiuere. Unde uulgatum in prouerbium abiit: Recenti medico, cimiterium esse dilatandum. Hac uia curantur, ut nunquam in posterum amplius male habeant. In schola uero nostra hac anato mica, medicinam addiscere quisque potest, absque praeiudicio hominum, & praeter conscientiae suae maculam. Tandem expertus in urinarum examine spagirico, Deo primum, & naturae demum, fideliter inseruire ualebit, aegrisque tuto subuenire. Faxit omnipoteus Dominus Deus clementia & benignitate suis, tales exurgere medicos, quo miseriis & calamitatibus humanis, melius quam antea consultum sit, eius concedente misericordia, cui soli honor, laus, & gloria conuenit in aeternum. Appenidix. Si quis forsitam dubitabit, hanc Anatomiam esse Theophrasti, Paracelsi nostri praeceptoris inuentum, legat ea quae libello de anatomia duplici scripsit, tumdemum iudicet, an sit aequum autores, & inuentores bonarum artium suis priuare, cum laboribus tum honoribus. Interea tamen aliquot eiusdem autoritates, ex libello hoc addere minime pigebit, ut uideatur ex qua pharetra, processit ista sagitta. Anatomia Theophrasti Paracelsi. Uera sua origine Anatomia eo relegara est, ut existimatum sit hactenus, abunde, quae ad hanc spectant, ex homine mortuo, seu cadauere potius percipi posse: id quod ego plane pro minimo, ac nihili aestimo: tametsi non desint, qui hoc ipsum adhuc magis ducant, nec pauca inde colligere conentur. Qua quidem ex re Medicina in Theoricam deducta, neque sine magnis huc usque erroribus suffulta est. Quaedam enim rationes idipsum agnoscunt, nempe multo alia quam corpus mortuum esse anatomizanda: Nam hoc pacto, cum Anatomia instructum debeat efficere quemlibet Medicum, duplicem eam esse necessarium est, Localem alteram, alteram Essentialem. Cum itaque Localis una esse debeat, qua ratione in cadauere deprehendi possit non uideo, nisi praecente Anatomiae exterrioris cognitione, quam demum extincti corporis Anatomia sequi debet. Quod si quantulacunque saltem in uobis esset uerae artis Medice ratio, ipsi profecto fateremini, nullam in eo neque naturam, neque essentiam reperiri unquam posse, quemadmodum & uestrum nonnulli id quoque admirantur, quod corpus mortuum rationis loco proponi debeat, unde aliquid sumatur, quod uiuo proficuum futurum sit, non expendentes Essentiam, propietatem ac uirtutem omnem, quae Anatomie praecipua sunt, de siderari in eo ac plane simul esse defuncta. Proinde uos admonitos uelim, si tamtisper uobis uiui corporis conseruatio curae est, eius, in mortuo salutem nullo modo quaeratis. Altera uero, que Essentialis est, hactenus quidem intacta permansit, praecipuum tamen, ac professionis Medice summam plene intra se continet. Uerum quemadmodum communis iam consuetudo est, ut quae meliora sunt omittantur ac iaceant, deteriora uero magna industria obseruentur, sic etiam in hac torpor & ignauia praeualuit. Optimum enim quodque a nobis negligitur, at reliquum magis arridet, ac procedit fortius, plusque apud uos sentitur quam icteritia fellina. Nam hinc omnium uestrorum ram profundus ac impeditus cum Theoricae, tum Practicae error, quasi per cuniculos quosdam in uniuersam irrepsit professionem. Principio propter animi uestri caliginem, Localem quidem Anatomiam accipite in hunc modum, ut ex hac nonnihil quod sequenti rationni coueniat, intellagitis. Quod quidem aduersum eos est, qui huic tantum student, & abunde sufficere arbitrantur, scire quomodo pulmo aut epar pendeant, aut qua ratione etiam teliqua sita sint. Nam si in eius cemodi rebus Medica tatio uersaretur, fieri non posset, quin aliquid uobis hinc emolumenti contingeret. Atqui eum corpus quidem uiuum, uiuam quoque e regione obseruari Anatomiam desiderat, uiua certe corpora arque huic quidem aequilibrio conuenientia, accipienda declarat. Quod si Anatomiam hinc inde probe contemplemini, locum mihi detis necesse est, quo par pari comparem, habitus enim ac cuiusque membri substantia, ei tantum signo conuenit, in quo minimum delitescit. Quocirca Anatomiam uos querere decet ultra eam quam cadauer praescribit. Neque hoc mihi uitio uertatur, quasi uero Diaphragma nesciam, aut uestris adstipulari nugis cogar. Nam euidens est ratio quod multo plura ostendit uitae Anatomia ad aliam uitam, quam si in defuncto inquirere uelim id quod ad uitam attineat. Quapropter in hoc potius Anatomia obsernanda est, quo pacto morbi in hac se spargant, quiue loci aut regiones suis peculiarib. morbis conueniant aut non. cuius quidem Anatomiae rationem si habueritis, gloriari haud immerito potestis, aliquo modo uos philosophiae dedisse nomina, probe nimirum & exacte, indagando id, quod in primis Medicum refertuiuam igitur Anatomiam uobis proponite, non illam quae cum laruis est lucta, ex qua nihil penitus elicere potestis aliud, praeter id quod natura extrinsecus comprehendit. Quare hoc opus, hic labor est, ut maiore isthic iam, quam hactenus operam adhibeatis. Ad hunc igitur modum Anatomia Microcosmi dignoscenda est una cum suis locis & regionibus in dictis morbis. Non quod morbos locis accommodem, uerum quo & uobis officium sinam, & res clarius appareat, eadem toties inculco, saltem ut Anatomia quo pacto in flore suo ac suis exaltationibus, pergat, non omittatur. Neque hoc mihi maligne interpretandum quod in Anatomia uos tamdiu detineo. nam eo me uestra cogit ignorantia, ac immensae ueterum scriptorum nugae. Quod si peculiariter de sola hac nobis esset ( quemadmodum institueram ) sermo, errores uestros clarius in medium producerem, ac plane ulcus uobis, ubi maxime dolet, aperirem. Caeterum hinc non alius tantopere colligendus est fructus, quam ut aliquando tandem relicta hac mortua Anatomia consideretis, ac rem aequa, quod aiunt, lance perpendatis, quam false, quam que inepte hactenus seriptitarint, quicunque ad nostra usque tempora de Anatomia sermonem texere sunt conati: qua quidem & uos & illi sic professionem conspurcastis medicam, ut tantum non in uniuersum extincta sit, tametsi nihil uobis restat amplius quam ut de Ferrariensium columnarum structura, deque Perusinis tantisper histrionibus gloriemini. Quocirca non tam Medicina, quam nefandus quidam fucus ac impostura haec est merito nuncupanda. Summum enim ac praecipiuum hoc esse in Medico duco, ut confluentiam Anatomiae probe intelligat, quo pacto loca & morbi inter se conueniant, no quia id citra exterio rem anatomiam fieri debeat, uerum potius ut per eandem in confluentiam deducatur, cuius quidem rationem ac intellectum ubi habueritis, haud difficulter in uestram sententiam me commouebitis. Nam ut uidetis quod quatuor sunt essentiae, quae unicuique semini suum dant profectum, sic eaedem ipse uniuersam Anatomiam conflent necesse est. Id qua ratione fiat consultamini queso. Porro tametsi possit forte Anatomiae diuisio contingere, ut altera in Chirurgiam legetur, altera in ipsa permaneat Physica, rem tamen ipsam non usqueadeo ad unguem ea diuisio attingere uidetur. Anatomiae siquidem Geometria intellectum alia ratione prebet. Sed & Iliadi habitus idipsum aperit, praesertim cum unum corpus existat. Quid enim ex omnibus, que ad medicum attinent, hunc confluentiae intellectum aequipollet? cum praesertim citra anatomiam natura ferme protulerit nihil? hinc est quod omnia genera ac species separauit in semetipsa. Quonam igitur pacto mortuum cadauer secantes, extendentes, ac tam misere laniantes, quicquam ex eo acquiretur, quod uiuenti utile futurum sit? cum id quod hic captatis nusquam adsit amplius? Hec aduersus quatuor humores dicta sint, qui nullum neque locum neque rationem Anaromiae pati queunt, neque ulla uia, quemadmodum feruntur ex his, morborum origines contingere possunt. Cur igitur tantisper de uestris humoribus gloriamini? quid sic ampullas & sesquipedalia uerba subinde proiicitis? quandoquidem non aliter atque pomain suis locustis prodeant morbi, & perinde ut illic, ita etiam in morborum generatione aut sanguinem aut phlegma considerare ridiculum est. Hoc itaque si carueritis, quisnam a uobis tandem fatuum abiget, cum tam profunde radices egerit, ut euelli a quoquam ullo pacto nequeat, quin & hoc certum est, eum qui pomis suos dare & adimere nucleos potest, non minus & morbis quoque non tamen consultis prius quatuor humoribus, dominari posse. Harum igitur aegritudinum ratio ex sola debet Anatomia ferre iudicium, non autem ex humoribus. Contemplemini quaeso uos uel mespila poma crescunt enim ea neque ex Colera, neque ex melancholia, uerum potius ex confluentia Anatomiae. Huc huc adhibete nares, & olfacite quidnam sit specificum, quod hunc fructum in radice adoriatur, idque etiam his comparate aegritudinibus. Nam eodem pacto & morbi nascuntur non secus, atque ex tellure fructus. Quapropter corpus ipsum, omnium aegritudinum quasi fundus est: ex eo namque non aliter, quam ex terra fructus, procreantur. Cum igitur corporis fructus morbi sint, circumspicite ubinam inuestigari debear Sinapium, quod pro Eruca hactenus, sed falso, accepistis. Uerum quemadmodum soletis utilissima quaeque spernere, ita etiam hac in re pristinam obseruastis consuerudinem. Qemadmodum localem prius Anatomiam posui, ut in hanc sententiam intelligatis, quod ad aegritudinum loca attineat, quaenam in uno morbo consonent membra, ueluti quae in pruritu patiantur, quaeue in alopecia, quae in hydropisi, quae in Asclite. Similiter etiam quae uermes & Ascarides foueant. Item quae loca uitae, quae sint mortis, quibus in locis Mummia delitescat, in quibus Caducus lateat, ubinam paralysis gubernet, ubi lethargicus morbus, ac reliqui denique omnes. In hanc sententiam conclusum uolo: quot, quamque uariae sunt aegritudines, totidem quoque esse corpora & loca, sicuti externae quoque Anatomiae unicuique procreato suum corpus, idque proprium ac peculiare conferunt. ut enim Duelech argentum non producit, ita nec hydropisim epar. Quocirca mortuum cadauer haud iniuria reiici, spernique potest, ceu ad hanc rationem capessendam minime idoneum, quandoquidem cognitio ista non ex physico corpore proficiscitur, uerum potius ab externo, eius quod intrinsecum est, corporis, agnitionem capias necessum est. Caeterum & de Essata quidem Anatomia nonnihil dicendum est: quod cur fiat, haec est qua mouemur ratio, quod multa subinde in subiecto inquirere conamini. An hactenus non tantulum in uobis habuistis iudicii, quod nullum unquam in Uita subiectum fuit? Quid nam in eo quaeritis, cum sciatis maius aliquod esse a quo subiectum pati oporteat? respicite quaeso terram, ea pino uelit nolit suum exitum admittere cogitur. Quid igitur Epar tandem prohibere possit? An quicquam iudicii uestra habet medendi ratio, cum subiectum perinde ac morbum contemplemini, putetisque cognito subiecto rem ( si diis placet ) optime gestam? Iam opinor rationem scitis. An non uos pudet tam crassa Minerua praeditos, quod subiectum pro materia & causa morbi accipitis: Nunquam ne uobis suboluit, an prae uini copia subolere non poterat, quod unumquodque subiectum accidenti sit obnoxium? id si uobis admittatur, quid quaeso in subiecto amplius manet, quando adhuc accidens superest: hec ob id dico, quia quodliber accidens Essata Anatomia existit, quamuis licet in sublecto circum uolutemini: id quod uestris praeceptoribus acceptum feratis, cum nec ipsi a uobismet melius quid reperire possitis, illorum tantum uerbis addicti. Hoc igitur ita se habente, quod subiectum operiri accidens oportet, quo se uestrae quadripartitiones conferent, quorsum uestra colera? quorsum uestri humores? quorsum qualitates? quorsum etiam sex res naturales, & totidem innaturales? Haeccine Medicae professionis ratio esse debet? Quocirca mirari desino tantam ubique tam in aedibus, quam in plateis languentium phalangem, ac infinitam multitudinem. Uerum quo tandem essatam Anatomiam aggrediamur, hoc summum ac praecipiuum rei argumentum est, quod corpus physicum nullo modo considerari oportet ad morbi originem, nec in subiecto quicquam agi, neque in eo morbum inquiri. Sed perinde est ut de pomo, quod undenam crescat, promite quaeso si quid habetis. Num ex terra dicitis? erratis. primum est enim subiectum: an ex ligno? neque hoc uerisimile: nam rei subiectum est. Non aliter profecto hac de re loquimini, quam si caput per fenestram protendente aliquo, dicat quis ex domo eum uel fenestra nasci. An quia gallinae pullus ex testa caput rostello errumpat, ex ouo procreari eum comfestim dicetis? tota certe, quod dicitur, uia, totoque coelo erratis. quanquam rudiores, & qui parum rem intelligunt, astipulatores uobis non dubito. Uerum uos egregii Domini Doctores, omnia & credere; & agere uobis probe licere putatis. Neque Aristoteles quidem mecum sentit, neque hi mihi credunt, aut unquam credituri sunt, qui me toties deceperunt, quiue id adhuc conantur, quique suae tantum rei student. Sed ii duntaxat fidem mihi habent, a quibus utraque Anatomia dignoscitur: plus quidem eruditionis in uestris esse bibliothecis existimassem, quam ut idiotas demum uestrae causae testes adducere cogeremini: si quis ex specu aliquo prodeat, inde eum statim procreatum persuadeatis. Atqui ut tandem rem expediam acsummatim dicam, Omnes sane morbi a peregrino ueniunt in subiectum. ex quo sequitur, quot poma, quot nuces, quotque fructus alii, totidem etiam esse morbos. Et non pudet uos interim ea in quatuor secare partes, scilicet: Hoc melancholia est, hoc colera, & c. Considerate, elementum ignis, ex quo tam nix quam calor prouenit, tam frigus quam calor. Similiter etiam quotquot eiusmodi accidentia ignitarum impressionum, totidem sunt etiam aegritudines in Microcosmo, & quotquot mineralia, totidem etiam morbi, quotque thereniabin, totitidem & morbi. Sed quia nec extrinsecum quidem cognoscitis, quisnam illo unumquotque disposuerit, qualecunque tandem uobis uestrae ignorantiae operculum phantasia suppeditat, ex quatuor uidelicet humoribus. Hemuos, quam estis scilicet probe instructi? Poteratis uel purpuram potius, quam eiuscemodi uiles contexis se pannos, ac ita centones ostentare, tametsi ne sic quidem alicuius momenti futuri.