Tis Libri Xuii. Ex uariis authoribus collecti, methodiceque digesti. Per Ioannem Iacobum Uueckerum Basiliensem, Medicum Colmariensem. Acessit Index locupletissimus. Cum Gratia & Priuilegio. Basileae. Tute, Singularique prudentia Heroi, D. Lazaro Suendio, Generoso Baroni in Hohenlandsperg, domino in Kilchhosen, Burckheim, Treiburg, etc. Caesareae Mai. consiliario, & Polemarcho, domino suo clementissimo. Si quae terra suis bene seruata limitibus complectitur, & si quae Sol uerno calore suscitata producit, intueamur: hoc admirandum exemplar est infiniti numinis infinitae potentiae. Sed dum in hoc amplissimo naturae theatro mens exculta suis hinc inde meditationibus uarie deducitur, adeoque corporum coelestium splendorem, cursusque non interruptos, & rerum uices qua cum intereant, nouis tamen subinde foetibus speciem quaque suam inuiolata successionis uirtute iuentur. Dum hac inquam animus mira uoluptate per tiadit, atque contemplatur, nihil tamen est, quod mens merito magis quam seipsam admiretur. Haec enim cum nullo penitus sensu percipiatur, non mole sed uiribus, terrenis longe coelestibusque corporibus antecellit. Uisum est generose D. Baro; T. ita D. affari, utpote quam nouerim huiuscemodi philosophicis Dei & naturae cultibus plurimum oblectari: maxime uero si uel ad euehendas Dei laudes, uel ad promouendam humanae societatis utilitatem, diriguntur. Homini Deus mentemque manusque concessit, nimirum ut uel ingenio, uel labore, quilibet non sibi ipsi modo, sed quamplurimis aliis esset adiumento. Nihil usquam natura susfert, quod penitus ociosum sit. Quanto magis hominem decet esse frugi, ne potissima sui parte uitam agens desidem, inter omnia sit abiectissimus? Multes equidem inuenias, quibus nihil est magis curae, quam ut ocio; suisque perpetuo uoluptatibus indulgeant. Homines dixeris haec inutilia terrae pondera, nullius fere compotes rationis, ut rex est, qui nihil regit. Non desunt tamen, qui cum uel gloriae cupiditate ducantur, uel ipsius etiam honestatis amore, suas eo uires intendunt, ut uel animi uirtute, uel mentis industria omnium maxime possint esse utiles. Duplex hoc hominum genus est; dum alii ius humanae societatis recta ratione tuentur, Politicos appellant: alii uel arte sua naturam amulantur, uel patefactas eius dotes usucommodo fruendas expandunt. Hi receptissima uoce Philosophi nuncupantur. Politices quis splendor sit, & quanta quouis loco & tempore necessitas, id eorum authoritate fit manifestum, qui regendis praesunt rebuspublicis. Ueruntamen si multiplicem rerum scientiam, & acrem ingenii uim expenderis, sua quoque philosophis est dignitas, & forte non minor, quam sit ipsius etiam iuris interpretibus. At uero philosophis de dignitate non debet esse contentio. Quicquid usquam toto terrarum orbe comprehenditur, id ad corporis nostri primum, dein, & ad animae nostrae salutem conditum est, ut duplex etiam eorum sit finis, quae mens humana suis tum sensibus accepta, tum intelligendi uirtute conquisita complectitur: Alia namque sciuntur solum ut contemplantis animum in admirationem diuinae potentiae rapiant. Aliis uero simul etiam competit usus ad humanae uitae commodum aliquod probe comparatus. In utroque rerum genere singularem ad abstrusas naturae uires, occultasque uirium causas exquirendas humanae mentis perspicaciam, & ad concessas naturae dotes arte superandas miram intueri licet hominum industriam. Non hoc enim unius inuentum est, quod extollimus, sed plurimorum, qui studio ac labore, qui iudicio, & ingenio, quas ab aliis scientias & artes obtinuerint, diligenter excolunt, & inuentis etiam non inutilibus amplificant. Inexhaustus est naturae thesaurus, & delitescunt proculdubio plurima, quae temporis successu sagacium hominum conatibus eruentur. Nimirum in hac rerum natura duplex effectuum ratio percipitur dum alia manifestis agunt qualitatibus alia uero non manifesta, sed occulta quadam proprietate suas exerut uires quae nullo mentis discursu, sed ipsa duntaxat experientia nobis innotescunt. Haec uere quis naturae secreta nuncupauerit, utpote quae nullis patefacta temperamentorum accidentibus, in formarum aut specierum sinu delitescant. Illa quidem si recta methodo rebus applicentur, nota & communi ratione felici tamen etiam successu, non contemnendos producunt effectus. Sed quae uiribus agunt occultis, longe praestantiora sunt: quo fit, ut in morborum curationibus, caeteris, quorum manifesta est ratio, semper ea, quae tota proprietate iuuant, siquidem haberi possint, adiiciantur. Nec dubium est, quin ut simplicium medicamentorum species propemodum infinitae sunt, temperamenta uero paucis definita generibus: ita & totidem eorum sint ad agendum & patiendum facultates, manifestae scilicet paucis, occultae uero propemodum infinitis distinctae generibus. Dum tamen herbarum, fruticum, plantarum & aliorum simplicium medicamentorum uires Medicis describuntur, uix aliud quicquam inuenias, quam quod ad manifestas eorum qualitates referri possit. Ignorantiae uitium est, aut inuidiae, quasi forte nefas sit, euulgari, quae secreta sunt. Plurima nos equidem latent. Haec multis natura tamen est, ut si quid habeant, quod caeteris ignotum sit, secretum esse uelint, & sibi solis usui. Tanto magis eorum est laudanda fides, & integritas, qui reconditissimas ingenii sui dotes opere, uerbis, & scriptis exponunt, easque non suis modo coaetaneis, sed & non defraudendae poste, ritati communicant. Cum itaque complures ex ueteribus, & recentioribus ratione pariter, & frequentibus experimentis occultas naturae uires explorarint, aut etiam arte sua locupletauerint, hosque suos ingenii & industriae fructus multis hinc inde dispersa libris exhibuerint, res ipsa haec non indigna labore est, si quae a multis confuse tradita essent, in unum congesta uolumen breui quadam, & commoda methodo complecteremur. Hoc ergo susceptum opus, tandem non exiguo labore compleuimus, in quo non ea solum, quae ab aliis mutuati sumus sed nostra etiam comprehenduntur, quae praxi medica, & multiplici medicamentorum usu comprobata comperimus, & quae chymicae artis adminiculo conquisita didicimus. Hac enim uia secreta quaedam inuenimus, adeoque ( ut ex multis pauca reseramus ) Elephantiasis curandae modum, morbi Gallici, tabis & hydropes ( qui non nimium inueteratus sit, nec in aetate consumptis acciderit. ) Ad insultus etiam podagricos breui temporis spacio discutiendos, & ne cito, uel tantis cum cruciatibus adoriantur, auertendos praesentaneam medendi rationem exhibemus. Quod re ipsa quoque testabimur, siquis consilio nostro periculum facere uoluerit. Sed de his aliorum esto iudicium. Interim quicquid illud sit, quod hac in parte praestitimus, id tuae D. ( generose D. Baro, Mecoenas obseruandissime ) multis de causis offerendum esse duximus, tum quod ( ut ante commemoratum est ) huiuscemodi naturae miraculis, & hominum inuentis, oh insignem scilicet utilitatem, & admirandum humanae mentis acumen, non tuam D. oblectetur: tum uero maxime quod quatuordecim & amplius annos tua me D. summo & amore, & fauore complexa sit: qua quidem in re tuam erga me beneuolentiam agnoscere decuit, maiorem etiam, quam ipse uiderer esse promeritus. Itaque cum aliqua tandem animi mei significatione huius tui fauoris memorem esse deceret, non potui, quin meos hosce labores tuo nomini dedicarem: Licet enim id leuius merito uideretur, quam quod tua dignitas expostulet: Quae tuae tamen Dominationis antehac de me fuit existimatio, cum meae ipsius mihi probe conscius essem tenuitatis, id tuum quoque futurum esse confido iudicium, ut non tam eius, quod offertur munusculi, quam fauoris tui ratio habeatur. Uale, Baro generosissime. Colmariae, Kalend. Augusti. 1582. T. D. Cliens, loannes Iacobus Uueckerus Colmahoc opus concinnatum est. Constantinus Caesar. Absyrtus. Columella. Aelianus. Cornelius Agrippa. Aetius. Costabenluze. Albertus Magnus. Alexius Pedemontanus. Damageron. Dauid Uuezelius. Andreas Cordubensis. Democritus. Andreas Albius. Anatolius. Didymus. Andernacus. Dionysius. Antonius Mizaldus. Diophanes. Aphricanus. Dioscorides. Apuleius. Aratus. Egidius Bruxellensis. Archelaus. Empedocles. Archimedes. Euonimus. Fallopius. Archibius. Fauorinus. Aristoteles. Felix Platerus. Arnoldus Uillanouan. Athenaeus. Fiorauantus. Florentinus. Augustinus Steuchus. Fronton. Auicenna. Gabriel Arator. Bayrus. Galenus. Berytius. Biesius. Gargilius Martialis. Briglia Mediolanensis. Georgius Ualla. Brassauolus. Gemma Frisius. Carauanus Hispanus. Gesnerus. Cardanus. Henricus Rantzonius. Cassianus. Henricus Uuolffius. Cato. Hermes. Cleopatra Hierocles. Pelagonius. Hippocrates. Hollerius. Philostratus. Pictorius. lacobus Carpensis. larcas. Plinius. loannes Uuierus. Philippus Melanchton. Plutarchus. Io. Baptista Porta. Polybius. lo. Langius. Io. de rupescissa. Io. Bauchinus. Priscianus de Corduba, Psellus. Ptolomaeus. Isabella Cortese. Publius Uegetius. Lemnius Leontinus. Leporinus Dalmata. Raymundus Lullus. Liuius. Rhasis. Lucas Rhor. Rondeletius. Magister Odomarus. Roscellus. Scaliger. Seneca. Marcellus Palingenius Mercuris Trismegistus. Seruius. Nicolaus. Sextus Platonicus. Nicolaus Taurellus. Scribonius Largus. Nostradamus. Simoneta Cardinal. Octauius Landus. Sotion. Olaus Magnus. Straton. Oppianus. Syluius. Oribasius. Tarentinus. Orpheus. Theomnestus. Orus Apollo. Theophrastus. Ouidius. Uarro. Pamphilus. Uergilius. Paracelsus. Uarignana. Paulus Aegineta. Paxamus. Uincentius Laureus Uindanionius. Palladius. Uitruuius. Petrus Crescentius. Zoroaster. Petrus Galatinus. uniuersalis dispositio. Sic ergo secreta quaedam ab { { Incorporeis uidelicet. { { Deo, de quo Liber I. { Angelis { { Bonis } { Malis } { De quibus Lib. Ii. Secreta, hoc est artes, uel artium particulae non uulgatae, nec quibuslibet notae considerari possunt, uel { { Materialiter, respectu rei subiectae, quae ignoratur a plerisque, a paucis scitur, & ut sciatur a compluribus tamen communiter. { Corporeis { { Simplicibus { { Astris { Elementis { { Igne } { Aere } { Aqua } { Terra } { De his Lib. Iii. { Compositis. { { Animo. Lib. Iiii. U. de { { Uita. Cap. { { Rationalibus: ut hominis. I. { Morte. Cap. Ii. { Sanitate. Cap. Iii. { Corpore. Sic lib. { Morbo. Cap Iiii. { Forma. Cap. U. { Cibo. Cap Ui. { Potu. Cap. Uii. { { Sensitiuis. { Uenere. Cap. Uiii. { Somno. Cap. Ix. { Exercitio. Cap. { { Perfectis { { Animatis. X. { Brutis. { { Terrestribus. Lib. Ui. { Aquatilibus. Lib. Uii. { Aereis. Lib. Uiii. { Uegetatiuis: ut Plantis. Lib. Ix. { { Naturalibus: ut{{metallis. Lib. X. { Lapidibus. & Gemmis. Lib. Xi. Uide in sequentibus signum A { Formaliter, Uide in sequentibus signum B. A. Compositis. { Inanimatis. ut { { Domibus. { Artificialibus: } { Hortis. } { Uestibus. } { Fontibus. } { Lib. Xii. { Imperfectis: ut Meteoris. Lib. Xiii. { { Seriae { { Organicae { { Grammaticae { { Loquendi } { Scribendi } { Logicae. } { Rhetoricae. } { Poeticae. } { Lib. Xiiii. { { Physicae, Magiae naturalis } { Metaphisicae { { Licitae. } { Illicitae. { { Geometricae. } { Aritmetice. } { Mathematicae. } { Musicae. } { Politicae ut { { Pace } { Belo } { Lib. Xu. { Philosophicae. } { Astrologicae. } { Moralis { { Oeconomice. ut Secreta { { Molitorum. } { Fabrorum. { Mechanicae: } { Pistorum. B. Formaliter, respectu scientiae, siue artis cuius cognitioni res ipsa subiicitur. } { Coquorum. } { Lib. Xui. Sit ergo Secreta alia cognitionis. } { Pigmentariorum. } { Pharmacopolarum. { Ludicrae de quibus Lib. Xuii. Index De Secretis Liber I. Abstrusae Ueritatis arcana. Cap. I. Diuinorum operum secreta uel in rebus extra intellectum positis, uel in ipso intellectu consistunt: Haec ipsa contemplatione perficiuntur: Illa uero quidpiam efficiendo, quod miraculorum instaresse possit. Quae suum actione finem assequuntur, ea certis classibus distincta suo loco post exponemus, & nunc ea quae subtili meditatione fouet intellectus arcana ueritatis aggrediemur. Philosophos olim nouimus non in id solum intentos fuisse, ut rerum naturalium uires expiscarentur; sed ut ueritatem in eis agnoscerent, causis uidelicet earum intellectis. Aristotelis opera ferunt Alexandrum regem secretorum loco non reuelandorum habuisse. Tanta nempe fuit philosophiae dignitas, ut intellectus uires; naturae miraculis nequaquam postponerentur. Quamobrem si quae scripsit Aristoteles, ideo censeantur, quod ea paucissimis nota suerint, haec certe merito secreta dicentur, quae sunt a recentioribus inuenta subtilissime. Constat enim Aristotelem quanta modo fuerit subtilitate philosophatus a ueritate tamen aberrasse. Subtilia uero mendacia, perinde secretis annumeranda sunt. Atqui si oicas, angelicae radicem collo appensam secretum esse, ut quis angelorum instar inuisibilis reddatur. Multa nobis equidem reuelata sunt diuinitus, quae sacra secreta nominantur, utpote, quibus salutem consequamur: uerum de iis paulo post agemus, quod ea non omnibus sint notissima Christianis & Theologis. Itaque primum ea nobis exponenda sunt, quae cum omnibus fere Philosophis & Theologis ratione scrutari non posse uideantur, subtili tamen mentis discursueruta patefaciemus: postea quae ex Rabinis antiquis sumpta sunt. De Homine. Cap. Ii. Hominem duabus constitui partibus, anima nimirum & corpore, satis ex eius actionibus liquet. Hoc cum omnibus ipso etiam sensu cognitum sit, secretum quidem non est: ex notis tamen ea que latent inuestigantur. Efficiens autem hominis causa est pater, & mater, natura mediante: nam utriusque parentis semen ita constitutum esse oportet, ut substantia, quantitate, qualitate, loco, & caeteris circunstantiis humanum, hoc est, animalem & naturalem effectum producere possit. Primum ergo quaeritur, an praeter hasce causas, animam nimirum & naturam parentis utriusque, nulla sit alia, cui ortus generis humani adscribatur. Hic ueterum Philosophorum sententias expendamus. Quo nunc modo generantur homines, eo modo semper generati sunt. Haec ueterum est philosophia, quae nostrae fidei repugnat. Rationis autem non fidei secretum expostulas? Hoc habeto. Si generis humani semper idem ortus fuit, qui nunc est, tum praeter patrem & matrem nulla est alia efficiens hominis causa: Cur ergo primam rerum causam excogitarunt philosophi? Si rerum uicissitudo & propagatio semper eadem quae nunc extitit, nulla est praeter hominem & naturam efficiens causa admittenda, cum rerum propagatio plane sit humana, uel naturalis. Dein si species humana semper eundem ortum habuit, quem nunc habet, dum filius a patre generatur, in infinitum usque generis humani procreatio extendetur, quod absurdissimum esse rationibus hisce demostrari potest. Constat metaphysico recte philosophantium axiomate, " Nihil quod prius & posterius, magis & minus suscipit, infinitum esse ". Uerum generis humani propagatio prius & posterius suscipit, cum pater filio prior existat. Praeterea nouimus humanam speciem in indiuiduis consistere, nec aeternam esse posse speciem, cuius aeterna non sunt indiuidua. Cum ergo nullus homo fuerit ab aeterno, qui potuit humana species ab aeterno fuisse? At si non fuerit ab aeterno species humana, certo nec eiusdem propagatio ad aeternum, aut infinitum usque deducenda est. Nullum autem hominem ab aeterno fuisse, liquet hinc, quod omnes mortui sint, nec ullus eorum supersit: qui ante ducentos annos uixerunt. Itaque si moriuntur omnes, coepisse consequitur omnes, ut nullus ab aeterno fuerit: si quis enim ab aeterno fuisset, idem in aeternum usque necessario permansisset, cum interitus in aeterna non cadat. Porro generis humani propagationem aliquando coepisse patet, hinc etiam quod in tempore flat: nam quicquid fit in tempore, principium obtinet necessario. Generis autem humani propagationem nunc in tempore fieri nemo ratione praeditus negabit. Et semper in tempore factam esse hoc pacto conuincitur, quod eadem, quae nunc est, hactenus fuerit ratio propagationis, ut Philosophi ueteres confitentur. Adhaec omnes homines ita facti sunt, ut antequam generarentur, non existerent. Cum itaque omnes homines coeperint aliquando, certe generis humani propagationem principium habuisse consequitur. Nicolaus Taurellus. Quomodo Coeperit Humanum genus. Cap. Iii. Cum coeperit aliquando generis humani propagatio, primos parentes admittere cogimur, qui filios quidem posteros habuerint, sed non fuerint aliorum parentum filii. Sic enim progressus in infinitum usque fieret, quem praecedenti capite confutauimus. Iam uero de primis parentibus quaeri poterit, an etiam facti sint, uel ab aeterno fuerint. Factos esse fatendum est, cum interierint, & omnium hominum natura sit eadem, quod rebus factis, & non factis adscribi nequit. Quomodo facti sunt igitur, si non eodem quo nos modo facti sint? Nec humano certe modo, neque naturali: quo fit, ut nec homine, nec naturam primorum parentum causas efficientes fuisse confiteamur. Humano quidem modo factos non esse demonstrauimus antea: sic enim primi parentes non fuissent, si parentum aliorum filii fuissent. At uero neque naturali modo procreatos esse conuincitur hac ratione, quod ea saltem fieri dicantur naturaliter, quae fiunt ex commoda praeexutente materia, hoc est, quae potentiam obtineat formae suscipiendae idoneam: hominibus autem nondum existentibus, nulla talis materia fuit, ex qua homines procreari possent naturaliter, hoc est, ob potentiam ei materiae insitam. Quamobrem recte statuimus, primos homines a principio quodam hominibus, & natura priore factos esse, modo nec humano, nec naturali, sed miraculoso. Nicolaus Taurellus. Deum Homines Fecisse duos, eiusdem. Cap. Iiii. Existimet fortasse quispiam primos parentes a principio quodam factos esse, quod inter primam causam & naturam sit inter medium, quales statui possint angeli, uel aliae mentes a materia liberae. Sed hoc falsum esse patet hinc, quod praeter primam rerum causam, nulla producere possit opus a sua ipsius substantia diuersum. Praeterea proprius angelorum & mentium effectus est intelligentia, quae nihil per se subsistens efficit. Deus ergo prima uidelicet rerum omnium causa primos fecit homines, & tot quidem, quot ad humanae speciei propagationem satis essent. Mas autem unus, & una foemina satis erant, ut duobus hominibus plures a Deo non esse factos rationi sit consentaneum. At uero non plures fecisse Deum homines, quam qui sufficerent ad humani generis propagationem, hinc manifestum euadit, quod Deus homines ex seipsis fieri uellet, ut postea docebimus. Hoc ipsum ex eo facile conspicitur, quod Deus ( ut in sacris Biblis legitur ) Euam non ex terrae limbo uelut Adamum, sed ex ipsius Adami costa procreare uoluerit: nimirum ut omnium hominum exortus ad unam unius hominis scaturiginem deduceretur. Cur Deus Homines fecerit. Cap. U. Fecit igitur Deus primos homines: uerum & id in dubium poni poterit, an corpora quidem fecerit, animae uero prius extiterint. Itaque statuendum hoc est, nec primorum parentum, nec nostras animas prius extitisse, quam corpora fuerint. nam praeter Deum nihil ab aeterno fuisse, & factum esse aliquando quicquid praeter eundem existit, suo loco demonstrabitur. Animas autem non prius quam corpora factas esse tum ostendemus, ubi de hac uita disputabitur, an fuerit ante hanc alia, aut alia post hanc sit futura. Caeterum ex humanis facultatibus fines inuestigare licet, ob quos homines Deus fecerit. Ad huius uitae sustentationem uires habemus uitales, animales, & naturales, quibus & uiuamus, nutriamur, & nostram speciem propagemus. Cordis uigorem habemus, ut Deum amemus, nobis sanguine iunctos, & proximum quemque. Intellectum habemus, ut Deum & eius opera contemplemur. Uolutantem, ut suum unicuique attribuamus, & Deo obediamus. Idem. An Sint Homines Facti alicuius saltem temporis causa, uel ut in aeternum uiuerent. Cap. Ui. Deus cum bonus sit perfectissime, omnia fecit optime: Homines ergo fecit, non ut aliquando perirent, sed ut in aeternum persisterent. Quod enim bonum est ( ut sunt omnia Dei opera ) id permanere melius est, quam corrumpi. Licet autem peccato deprauata sit humana species, ipsa tamen hominis substantia per se bona est, & bonae sunt eiusdem facultates, & actiones per se consideratae. Uirtus inculpata foelicitatem postulat aeternam. Poscit ergo peccatum aeternam miseriam. Ut autem miseri sint homines, qui peccarunt, eosdem oportet superesse, non interire, cum quid non existit, miserum dici non debeat. Caeterum quod ex operibus Dei aliqua sint aliquando interitura, demonstrabimus idem de hominibus dici non posse, cum mundum ostendemus esse periturum. Idem. Feceritne Deus Homines, ut foelicitatem necessario consequerentur. Cap. Uii. Deus certe, quod bonus sit, perfectissime homines fecit, ut aeterna fruerentur foelicitate. Uires itaque eis indidit, quibus hanc ipsam consequerentur. Intellectum dedit, ut Deum agnoscerent, & quid sibi faciendum esset, intelligerent, quidque uitandum. Uoluntatem fecit liberam, ut uirtutes amplecterentur liberrime, atque adeo Deum iure laudandum, sua sponte non coacti laudarent. In hac iustitia si permanerent homines, Dei consilium & uoluntas erat, ut aeternam consequerentur foelicitatem: sin ab ea recederent, in aeternum quidem persisterent, ea tamen foelicitate destituerentur. Cum itaque peccatum sit abomnibus, non est ut quisquam speret, se foelicitatem esse consequuturum. Idem. An Sit Post Hanc Uitam alia futura. Cap. Uiii. Quod prius homines ostenderimus a Deo factos esse, ut in aeternum uiuerent, dubium non est, quin post hanc uitam alia sit. Animas equidem Philosophi statuerunt in aeternum esse uicturas, sed sine corporibus, cum haec interire uiderent. Uerum quod corpus substantialiter sit hominis pars, sine qua homo dici non potest, humanam uitam solis animabus tribuendam esse negamus. Hinc eos errare statuimus, qui hominum animas antequam corpora nascerentur, fuisse censuerunt. Sic enim sunt ambae partes factae, ut nec corpus sine anima uiuere possit, nec anima sine corpore suas probe actiones exercere, quod sequentia magis illustrabunt. Idem. Resurrectura Esse corpora. Cap. Ix. Corpora intereunt: Ergo si post hanc uitam uicturi sint homines solis animabus uiuent. Haec fuit ueterum philosophia: sensus enim superare non potuerunt. At nos consequentiam negamus: posset enim Deus animabus sua restituere corpora, quod planum fiet, ubi primae causae omnipotentiam demonstrabimus. An uelit igitur Deus corpora suscitare, quaerendum fuerat philosophantibus. Ex prima nominum generatigne res haec elucescet. Quaerimus itaque, cum Deus omnia fecerit optime, cur homines ex corporibus & animabus constituerit, si melius foret animas sine corporibus uiuere? Melius esse negamus: sed homines imperfectos esse statuimus, si alterutra sui parte destituantur. Quod autem nugantur Philosophi, materiam uim mentis impedire corporis uitio, at non corpori per se tribuendum esse dicimus. Nam nisi successisset peccatum, corpora mentis uim nequaquam impediuissent. Uerum quaerent ipsi quoque Philosophi, cur intereant corpora; si facta sint, ut cum animabus in aeternum uiuerent? Respondemus, ut quae sunt in eis corruptibilia morte seponantur: haec enim corpora ob multas naturae imbecillitates in aeternum persistere non possunt. At potuisset ( inquient ) Deus hoc ipsum exequi sine omnimoda corporis corruptione. Uerum est: sed mortem ad hoc elegit, ut peccati poenam. Urgebunt ulterius: Sit ergo haec peccati poena, ut homines suis corporibus in aeternum destituantur. Paucis ita respondemus: Homines post hanc uitam aut foelicitatem consequentur, aut miseriam. Foelicitatem consequi non possunt, nisi eis, peccata remittantur: si remittantur peccata, haec quoque peccatorum poena remittetur: atque ita sua rursum corpora consequentur: sin autem miseri futuri sint in aeternum, corpora quoque consequentur, ut cum toti peccauerint, toti quoque non una solum sui parte miseriam ferant. Sod ex sequenti quaestione patebit euidentius, corpora post hanc uitam esse superfutura. Nicolaus Taurellus. Hanc Uitam Aliquando cessaturam esse. Cap. X. Huius uitae finis primus & praecipuus est, quod ex totius mundi act onibus colligitur, ut species humana propagetur, atque adeo post hanc uitam homines plurimi supersint. Philosophi rerum causas ita inuestigarunt, ut huius uitae finem non intellexerint. Animas enim non existimarunt in hoc mundo nasci, & corpora post hanc uitam superfutura esse negarunt, ut ex eorum decretis intelligi non possit, ad quid haec modo uita prosit. Siquidem hominum propagationem ita admiserunt, ut sola corpora non autem animae, ( quas priusquam corpora essent, extitisse indicarunt ) in hoc mundo propagentur. Cum itaque uita haec animarum causa non sit, & corpora ( ut aiunt ) non sit extra uitam, non uideo quid Deum mouerit, ut hanc uitam constitueret. Aliter igitur nobis philosophandum est. Fecit Deus hunc mundum, ut in eo genus humanum propagaretur: humana autem species non est solo corpore, uel anima, sed utroque definienda, ut Philosophi & Theologorum nonnulli hanc propagationem male solis corporibus attribuunt. Cum itaque Deus hunc mundum humani generis causa fecerit, ut hoc in eo propagaretur, certe si cesset humani generis propagatio, mundus hic atque adeo uita haec cessatura est. Frustra namque coelorum motus, & totius naturae uicissitudo esset, si nulli nascerentur homines. Uerum cessaturam esse generis humani propagationem ita demonstratur. Idem. Generis Humani Propagetionem esse cessaturam. Cap. Xi. Humanum genus supra coepisse demonstrauimus, ut hoc sufficiens sit Philosophis argumentum, eiusdem quoque generis propagationem esse cessaturam nolumus tamen salsis uincere rationibus, cum adsit ipsius robur ueritatis. Nouimus enim quod ceu uerissimum asserunt Philosophi, falsissimum esse, finem uidelicet habere necessario quod principium habuit, ut suo loco docebimus. Sic itaque philosophemus: Omnium hominum eadem est natura, & finis idem, ut quotquot modo nascentur homines, postquam nati fuerint uicturi sint: nascimur enim ut post uiuamus. Quoniam ergo nihil in aeternum extenditur, quo posterius aliquid ponitur, nasci desinent homines, ut omnes post uiuere possint. Hoc itaque manifestius exponi potest. Lineam ducas ab A ad F quae tribus punctis ◉ terminetur ◉ eodem modo procedas quousque libuerit A F L R ◉ etc. Linea hominum natiuitates indicet, puncta uero eorundem uitam. Quod puncta ulterius extendantur, quam lineae, fieri non posse patet, ut linea haec ex multis partibus constituta infinita sit, cum aliquid post se habeat, quod ulterius extenditur. Eadem ratione confutaberis, si dicas, hominum natiuitates in infinitum usque extendi, cum enim omnes nostri posteri, postquam nati fuerint, uicturi sint, & post etiam morituri, hominum cete natiuitas in infinitum produci nequit. Nam si dicas ipsum nasci infinitum esse, dicam ipsum uinere, & ipsum quoque mori magis infinitum esse, quod uita longius extendatur, quam natiuitas, & mors quam uita ulterius. Cum itaque nihil sit infinitum tempore, quo ponitur aliquid posterius, hominum natiuitates tempore infinitas esse negamus, quod eas omnes & uita & mors consequantur. Hunc nobis nodum ueteres, uel ueterum sectatores explicent. Idem. Homines Non Sine Corporibus in aeternum esse uicturos. Cap. Xii. Haec uita suum extra se finem habet, in alia nimirum uita, in qua genus humanum uiuet modo, non autem propagabitur amplius. Haec enim uita eo fine constituta est, ut in ea certa hominum multitudo generetur. Haec autem hominum multitudo generatur, ut in aeternum uiuat. Cum itaque hominum generatio suum extra se finem habeat, in uita nimirum, certe haec uita alterius uitae causa existit. Nouimus id frustra esse, quod suum finem non assequitur, & id frustra esse nouimus, cuius finis frustra est. Huius uitae finis est hominum generatio, generationis autem aeternauita finis existit. Quamobrem si quod generatum est, hoc suo fine destituatur, frustra generatum esse dicimus: si frustra generatum sit, id quoque frustra fuisse concludimus, quod fuit eo fine, ut id generaretur. An non patet igitur hanc uitam frustra esse, si quod eius est proprium opus, hominum uidelicet, uel ( ut ueteribus in hoc assentiamur ) corporum certa multitudo, suum finem, hoc est, aeternam uitam non consequatur. Absit autem ut Deum aliquid frustra fecisse statuamus. Idem. Cur Deus Uoluerit Homines ex hominibus propagari. Cap. Xiii. Uoluit Deus certam hominum multitudinem habere, quam suae quodammodo foelicitatis participem faceret. Hanc ut consequeretur, mundum hunc fecit, hancque uitam constituit. Uerum mirari quis possit, cur haec media fecerit, cum aeque facile tot homines facere potuerit, atque mundum. Omnia nempe fecit Deus optime: ut maior esset hominum foelicitas, eos amore mutuo coniungi uoluit: ut autem amor is eo maior esset, eos ex sese propagari uoluit. Notum est quantum sanguinis coniunctio ualeat, & storgae naturales uehementissimi sunt amoris impetus. Haec est humana societas hoc amore coniungenda, ut pater filios, & filii patres agnoscant. Haec autem societas sine corporibus consistere, nequit, quocirca futurum esse credimus, ut corpora suscitet Deus, quibus homines sese inuicem agnoscere possint. Idem. De Deo. Deum Esse. Cap. Xiiii. Hominis fines uarii sunt, ut supra ex eiusdem actionibus ostensum est. Eorum autem aliqui huius uitae proprii sunt, quibus nimirum in hat uita sustentamur, & speciem nostram propagamus in posteros. Aliqui uero duces sunt, quibus ad aliam uitam dirigimur: ut est Dei & eius operum contemplatio, & in uoluntate iustitia. De contemplatione primum agemus, post uirtutes exponemus, quibus foelicitatem consequimur. An sit Deus, dubitandum equidem non est: ut tamen intellectus in hoc ipso magis confirmetur, Deum esse subtili ratione demonstrabimus. Causarum ordo finitus est: habet ergo primam aliquam, cuius effectus sint inferiores causae: nullius uero effectus existat, & postremam aliquam, quae superiorum effectus sit, & nullius causa. Sin uero neges finitum esse causarum ordinem, sed ascendendo & descendendo in infinitum usque progredi posse, nec tamen primam nec ultimam inueniri; tum hoc consequetur absurdum, id quod penitus non est, alterius causam esse posse, & quod infinite existit, aliquo minus existere. Cum enim causa suo effectu potior sit, hoc est, magis existat, causae quae infinitum distant ab inferioribus, infinite potiores existent: hoc est, infinite magis, & inferiores iisdem infinite minus existent. Cumque omnes causae & superiores habeant causas, & effectus inferiores, sequetur, id quod omnia est infinite nimirum existens, alicuius effectum esse, & eodem minus existere. Quodque nihil est infinite minus existens, alterius esse causam. Idem. Quid Sit Deus. Cap. Xu. Ex praecedentibus patet, in causarum ordine primam aliquam esse admittendam, cuius hanc esse proprietatem uox Prima demonstrat, ut rerum omnium causa sit: ( hoc namque causarum ordine omnia continentur: & unus non plures sunt, ut paulo post patebit, causarum ordines ) ipsa uero nullius sit effectus. Hanc ueteres Deum nominarunt. Cum itaque Deus eis definiendus esset, non existimarunt eum commodius posse definiri, quam si dicerent, Deum primam esse rerum causam. Haud equidem negauero quio haec definitio soli Deo competat, ut recte definitio cum re definita conuerti possit: hoc tamen a recentioribus quaesiero, qui ueterum decreta mordicus apprehenderunt. an haec definitio soli Deo, & semper competat? Ueteres hoc ipsum affirmauerint, recentiores uero ne quaquam. fatentur enim Deum ab aeterno fuisse, cum nihil omnino praeter eundem existeret. Robur ergo non existentibus, quomodo tum prima rerum causa dici potuit Deus? Sed alia ratione ueteres confutandi sunt: non enim Deum concedunt ab aeterno solum fuisse. Relationis praedicamentum logici inter accidentia numerarunt, & recte quidem, quod quicquid per se subsistit, eo ipso quo est, sibi non aliis existat. Cum itaque causam esse, subrelationis praedicamento contineatur, certe consequitur causae nomen accidens esse rerum, quibus attribuitur. Ut ergo consistet ueterum subtilitas, qui solo accidente Deum definierunt? Pluribus aperte consutarentur. sed errorem ubi lateat, patefaciamus. In hac ueterum descriptione quia dixerunt; Deum primam esse rerum causam, duo sunt diligenter obseruanda: uox enim prima Deum ostendit a seipso, non ab alio quopiam existere. Haec descriptionis pars, quid Deus per se sit, indicat: alia uero, qua dicitur rerum esse causa, quid ipse per accidens existat, ostendit: hoc enim est non suiipsius solum, sed aliorum respectu. Quamobrem si Deus uere & simpliciter definiendus sit, altera descriptionis antiquae pars amouenda est, ut nihil contineat, praeter simplicem Dei essentiam, qua per se non aliorum respectu existit. Deum itaque essentiam esse dicemus a seipso existentem: Αύτουσιον Theologi Deum uocarunt. Quod si uox in abstractum deduci posset, Deum unica uoce definiremus optime, dicerites uidelicet, eum esse αύτουσιαν: nihil enim genitus praeter Deum existit, cui uox ista possit attribui, & Deo soli & semper competit, eaque complectitur omnia, & sola quae Deus per se & suiipsius solius respectu esse dicitur. Nicolaus Taurellus. Unum Esse Deum. Non plures. Cap. Xui. Ex hac definitione Deum liquet infinitam esse, & omnipotentem essentiam: cum enim a seipso sit, & nihil seipsum definiat, infinitus certe Deus est: cumque causam se superiorem non haheat, e qua definiri potuerit, & omnia quaecunque sunt, sub se contineat, Omnipotens utique est: siquidem nihil in eum agere potest, ut eius actiones impediat. Cum itaque Deus substantia sit infinita, infinitam quoque ad agentium potentiam obtinet: Uerum uno infinito plura statui non possunt: Nam si duo uel plura sint, ea uel plane non different, uel infinite different. Si plane non differant, unum quid erunt: Nam quae numero separata sunt, quodammodo differunt: Sin autem infinite differant, simplex eis differentia competet esse & non esse, atque ita unum simpliciter erit omnia, alterum simpliciter non erit, hoc est, merito nihilum nominabitur. Unicum autem esse omnipotens necessario hac ratione patet: Nam si duo sint, poterit unum alterius actiones inhibere, uel non poterit. si posse statuas id certe omnipotens non erit, cuius impediri possunt actiones: sin posse neges, hoc ipso omnipotens esse negaueris. Quoniam ergo non nisi unum statui potest infinitum, & unum omnipotens, recte unam non plures causas primas esse concludimus. cumque sub hac causa quaecumque sunt omnia contineantur, unum quoque causarum ordinem non plures admittimus. Hic tamen ordo in multos inferiores extenditur, de quibus non est nunc scribendi locus. Idem. Trinum Esse Deum Non essentia quidem, sed personis. Cap. Xuii. Diximus supra in Dei descriptione duo diligenter esse consyderanda, quod nimirum Deus suiipsius sit principium, & aliorum causa. Illud ipsam Dei substantiam indicare ostendimus, qua sibi soli non alii cuiquam existit. Iam uero cum Deus agere quidpiam, non autem quiescere statuatur, quaerendum merito fuerit, quid agat Deus, Ueteres eum circa mundum, & quae in eo sunt, occupatum esse crediderunt: credunt hoc etiam Christiani. Uerum etsi non hoc negauerim, aliud tamen agit Deus qua Deus est ratione. Hoc enim agit Deus qua rerum causa est ratione. Christianos interrogauerim, si non aliam Dei actionem admittant praeter hanc qua in mundum occupatus est, quid egisse Deum existiment mundo nondum existente? Respondebunt ex Augustini sententia, eum iis infernum praeparasse, qui talia quaererent: Pulchre profecto quasi non sint nobis ex Christi mandato scrutandae scripturae. Quid hoc est quod pater de filio ait, " hodie te genui "? Quid hec uox hodie significet expositum est ab eis optime: Non enim temporis aliquam partem, sed aeternitatem designat: si quaeram itaque quid Deus ab aeterno egerit, an non attestante scriptura bene respondero, cum sibi filium genuisse? Hec Theologis scripta sint: Nobis tamen philosophari licebit, modo quae philosophando uolutamus scripturae sint consona. Idem. Quid Deus Ab Aeterno egerit. Cap. Xuiii. Subtiliter philosophati sunt ueteres, cum naturam, & quae sub ea sunt, ab aeterno fuisse, sibi hac ratione uidebantur demonstrasse, Deum uidelicet, nisi mundus ab aeterno fuerit, quiescere oportuisse. Si sit hoc philosophicum, inanem esse concessero philosophiam: Absit tamen ut id admiserim. Quae Deus in mundo agit, ea non sibi, sed hominibus agit: si nihil ergo agat aliud Deus, Deo certe sumus & foeliciores, & nobiliores. Nam quod est alterius causa, id eo ipso est ignobilius: sic coeli quod hominum causa sint, hominibus sunt ignobiliores. Deus autem quod rerum omnium causa sit, nullius omnino causa existit: suo namque fine quiduis perficitur, & quod alterius est causa, hoc ipso quo propter id est, illud ipsum perficit. Effectus uero est ut causam perficiat, non uice uersa: maxime uero si causa sit intelligens & uoluntaria, qualis cerre Deus est. Non enim facit aliquid, ut eidem subiiciatur. Quod si Deus hac perficiatur actione, hoc est suum finem seu foelicitatem consequatur, qua in hoc mundo agit quae uel agenda, uel conseruanda sunt; summum certe Dei bonum non ipsius, sed hominum erit. Hic siquidem mundus, & quae fiunt in eo, ad hominem perficiendum facta sunt. Nos itaque Deum ( ut haec uitemus absurda ) contemplabimur aliter. In rebus omnibus duo consyderantur substantia & eiusdem actiones. substantia suis perficitur actionibus, quo fit ut quies, rerum imperfectionem denotet. Deum fatentur philosophi substantiam esse perfectissimam. quod nisi concederent, multis planum faceremus rationibus: Nullam ergo quietis rationem admittit, sed actione perficitur perfectissima. Hae sunt autem actionis perfectissimae proprietates, ut ea suum finem in seipsa habeat, ut finis ille sit perfectissimus, hoc est, ut summus existat, non alii subiectus, & opus exponat absolutissimum. Substantiae perfectissimae proprietates hae sunt, ut nec ipsa quietem admittat, sed perpetuo uigore subsistat & actione sua perfectissime perficiatur. hoc est sola & semper, ut nec prius extiterit quam perfecta esset, semperque sit perfectissima futura, nec perfectio haec alterius sit cuiuspiam. N. Taurellus. An Deus Contemplatione perficiatur. Cap. Xix. Si Deus mens sit ( ut cum ueteribus Theologorum aliqui fatentur ) contemplatione perficitur: Hoc enim proprium mentis opus est. Nequaquam uero id fuerit admittendum. Non haec enim Dei est perfectio, sed hominis & angelorum. Foelices sumus intelligendo; Deus autem est existendo foelicissimus. Haec ueteres non animaduerterunt. Contemplatio rebus est contemplandis posterior: Non enim quicquam contemplari potes, nisi res prius existat, quam uis contemplari. Res etiam contemplatae sunt ipsa contemplatione potiores. Non enim foelicem facit contemplatio, nisi res comtemplatas admireris. Actio igitur qua res contem platae uel existunt, uel factae sunt, est ea praestantior, qua ipsae contemplantur. Deum itaque non contemplatione perfici dicemus, sed ea actione qua res existunt, quae beant se contemplantes. Deum uidere Theologi statuunt humanam esse foelicitatem: Recte quidem, At Deum esse Dei foelicitas est. Hoc pluribus est comprobandum, ut philosophis etiam fiat conspicuum. Actionis perfectissimae hanc diximus esse proprietatem, ut suum in seipsa finem habeat, hoc est, ut quam primum actio fuit, suum finem habuerit, & eum quidem perfectissime. Actionis etiam perfectissime, opus esse diximus perfectissimum. At praeter unum Deum nihil est, quod dicere liceat perfectissimum. Nihil quoque est praeter eundem quod ab eterno fuerit ( ut infra demonstrabimus. ) Deus itaque quod ab aeterno fuerit, & subsistat perfectissime, opus est actionis aeternae, & perfectissimae. Hinc patet quomodo Deus sit suipsius principium. Reliqua enim quaecunque sunt, quod finita sint, ita existunt, ut fieri coeperunt, & fieri desierint. quo fit, ut quiete subsistant: siquidem accidentia sunt quas exerunt actiones: Deus autem, quod a nullo existat, non coepit fieri: quae causa est ut nec fieri desierit: sunt enim que non coeperunt, in aeternum necessario. Quamobrem Deum in perpetuo fieri subsistere dicimus; sed ita ut agens non sit extrinsecus: causam enim non agnoscit Deus. Sunt ergo tria quibus Deum subsistere statuimus, Actio, quod agit, & quod fit. Idem. Diuina Trinitas. Cap. Xx. Haec tria in Deo, quod non ut reliqua quiescens sit substantia, sed perpetuo uigore subsistat, patent apertissime. Tria quidem sunt haec propriis distincta rationibus ( quas idiomata uocant Theologi ) non autem tres numero separatas constituunt substantias, sed unum esse infinitum. Non enim ( ut supra demonstrauimus ) uno plura possunt esse infinita. Huius rei aliud habemus argumentum: si quod fit, ab eo quod agit numero separatum sit, ut duae non una sint substantiae; tum quod fit, prima causa dici non poterit. Non enim prima causa dici quicquam potest, quod causam sui extra se habet. At si prima causa non sit, finitum quiddam est, extra Dei substantiam consistens: non poterit igitur eius actionis effectus esse, qua Deum esse diximus: Hac enim agit Deus sibi ipsi, non alii cuipiam, quo fit, ut actio qua Deus est, in ipsa Dei substantia contineatur, non extra euagetur. Hanc internam Dei actionem ueterum nullus philosophando animaduertit, utut de suo Platone glorientur Platonici. Quid autem nostrae fidei magis potest esse consonum, qua Deum substantia unum, at personis trinum colimus ac ueneramur? Deus agens patrem refert, eiusdem effectus Filium, actio id quod agit cum eo quod fit coniungens inseparabiliter, pie spiritus sanctus dici potest. Si quaeratur ergo quid Deus ab aeterno egerit: seipsum fecisse dicendum est, tum quod praeter eundem ( ut modo patebit ) nihil ab aeterno fuerit, quod fecisse dici possit, tum quod sibiipsi non alii cuiquam Deus ab aeterno fuerit. Idem, De Natura Naturam Non Esse Primam rerum causam. Cap. Xxi. Naturam fortassis existimet aliquis, primam esse rerum causam, quod tamen est absurdissimum, ut multis demonstrari potest argumentis, e quibus unum aut alterum exponemus. Prima causa quod superiorem non agnoscat, a qua suum esse acceperit, ipsa suiipsius causa est: Natura uero non a seipsa, sed a principio superiori existit. Cum enim finita sit ( ut ex coelorum motu patet ) ab alio certe definita est, nihil siquidem seipsum definit. Ad haec si natura seipsam fecerit ( quae primae causae proprietas est ) certe seipsam fecit naturaliter. Quae uero naturaliter fiunt, ex praeexistente materia fiunt, ut si natura facta sit naturaliter, eam ex materia praeexistente fieri oportuerit. Quod si statuatur, natura nondum existente, consequetur aliquid factum esse naturaliter, & naturam aliquid fecisse priusquam ipsamet existeret. Non est ergo natura, prima rerum causa. Idem. Mundum Aliquando Coepisse. Cap. Xxii. Natura mundum non excedit. De mundo igitur agemus, ut totum, adeoque naturas omnes hoc nomine complectamur. Plures aliqui mundos admiserunt; rident hoc Aristotelici & merito, quibus id uero confutauerint argumentis, nostrum non est hic recensere: Alii tractent aliena. Certe confutatus est error hic, ut consistere possit nihilominus. Nos autem nec sensu nec ratione moueri possumus, ut alium praeter hunc mundum esse suspicemur. Phantasticis hoc phantasma tractandum relinquimus. Unum itaque mundum esse, & eum quidem finitum, satis constat. Hoc autem ut diligenter examinetur, dignum est maxime, num scilicet mundus hic ab aeterno fuerit, aut aliquando coeperit: Nunquam coepisse mundum Corypheus obtinuit Aristoteles: contrarium diuina reuelatione sumus edocti. Quisquis es autem qui philosophum agit, & te Christianum esse profiteris, haec tu mihi conciliato. Prompta hic est philosophantium agilitas: Mundum ( inquiunt ) ab aeterno fuisse uerum est philosophice, mundum etiam ab aeterno non fuisse, uerum est theologice. Duplex ecce nostrorum philosophorum ueritas, & sibiipsi quidem contraria. Animum attendite doctores: Mundum ab aeterno fuisse falsissimum est philosophice & absurdissimum: Hoc uos edocebimus, Mundum quod finitum quiddam sit ab alio non a seipso existere fatemini. Quaerimus itaque sitne mundus absolutum opus, an uero in fieri consistat? Idem. Mundum Non Fieri, Sed factum esse. Cap. Xxiii. Duplices sunt effectus: Quidam enim a sua causa separati sunt, ut domus ab architecto: Quidam in sua causa consistunt, nec ab ea separatim possunt subsistere; ut calor in igne. Ad quos igitur effectus mundum referemus? Si dixeris mundum a Deo ( cuius effectum esse fatentur omnes ) substantia separatum esse: Deum mundo tempore priorem esse consequetur: haec enim est horum effectuum proprietas. id autem quod est alio quopiam tempore posterius, ab aeterno nequaquam fuit. Sin uero mundum in sua causa subsistere iudices, ut calor in igne; noueris hos effectsubstantias non esse, sed accidentia eorum, quibus insunt, ut mundus in hac effectuum serie nullo modo comprehendi possit. Uerum ut hoc melius intelligatur, paucis id exponemus apertius. Mundus a Deo suum esse habet. quod hac uoce fieri exprimimus. Fieri autem effectus tum dicuntur, cum id ipsum quod sunt a sua causa accipiunt, eo nimirum tempore causae cum suis iunguntur effectibus. Hec coniunctio in prima effectuum serie tam diudurat, dum opus absolutum sit: Dicimus itaque mundum ( quod eum ad hos effectus omnino referri fatendum sit ) non fieri, sed factum esse. Perfecta namque substantia est, & suum finem suis actionibus iam dudum est consequuta. Cum itaque mundus non amplius fiat, suum esse non accipit ab alio: Quamobrem si fuerit ab aeterno mundus ut nunc, est nunquam certe ab alio suum esse accepit. Dicant igitur Aristotelici, quomodo Deus mundi sit causa, si mundus ab eo suum esse nunquam accepit: sin autem accepisse fateantur, id certe non fuit ab aeterno: Nam quae sunt ab aeterno, in aeternum sunt necessario: & quae finem habent principium habuerunt necessario: Mundus itaque cum a Deo fieri desierit, ab eodem quoque fieri coepit, atque adeo non ab aeterno, sed in tempore factus est. Idem. Mundi finis est rerum uicissitudo: Hunc mundus hominibus etiam non existentibus consequi posset. Imperfectus tamen hic finis est, non quod imperfectam arguat substantiam, sed quod aliunde quam a mundo perfici debeat. Ut enim genus humanum in certam multitudinem propagetur, rerum uicissitudo est ordinata. Cum itaque mundus rerum uicissitudinem iam dudum nactus sit, perfectam & absolutam substantiam esse consequitur: supra tamen mundum diximus suum finem nondum assequutum esse: uerum id de alio fine intelligi debere docuimus, qui rerum uicissitudines perficit, hominum uidelicet procreatione. Idem. Mundum Quod Alterius sit causa non potuisse ab aeterno esse. Cap. Xxiiii. Hominis causa mundum existere in confesso est: Quamobrem si non fuerint homines ab aeterno, mundus uel non fuit ab aeterno, uel frustra fuit. Nullos autem penitus homines ab aeterno fuisse supra demonstratum est, ut cum coeperit humanum genus, mundum quoque aliquando coepisse consequatur. Uerum hoc alio quoque modo discutiemus. Que sunt alterius causa non necessario, sed contingenter existunt: causam enim se superiorem habent a qua existunt, cum nihil seipsum faciat alterius causa: Quod autem alteri causae subest, eiusdem subest arbitrio: Ea namque causa facultatem habet eius quod dedit accipiendi. Uerum nihil eorum que contingenter existunt ab eterno fuit: Hoc enim fatentur omnes finem habere non posse, quod principio caret. N. Taurellus. De Secretis Angelorum Lib. Ii. De Substantia, Differentiis & potestate daemonum. Cap. I. Multa ratione quidem, & experimetia solers hominum adinuenit industria, quae cum paucissimis comperta sint, merito secretis, & miraculis annumerantur. Hec humana sunt, uel naturalia. Sed inexpleta hominum libido nec arte fuit contenta, nec usu: Daemonum quoque fuit imploranda potestas. Horum ope plurima fieri solent, que pariter doctos & imperitos magno stupore afficiunt. Caeterum ut hanc quoque secretorum partem, ratione quam nostra fides & religio ferat expediamus. primum quid daemones sint, quibus differentiis discerni possint, & quam in res humanas potestatem obtineant, ostendemus. Quid Sint Daemones. Cap. Ii. Daemon quasi δαημων id est, sciens a Grecis dicitur, quo nomine simplices intelligentias ( ut uocant philosophi ) complectimur, substantias uidelicet incorporeas, nulla corporis mole irretitas, a primo rerum opifice Deo creatas, ut iusta Dei, & operum eius contemplatione foelicitatem consequerentur. Iusta autem est contemplatio quae non inuidiam, aut contemplatae rei desyderium, sed opificis laudem parit, qualem contemplata res expostulat. Quod uero existimant aliquidaemones in hominum gratiam esse creatos, id praeter philosophiae ueritatem est, ut alias ostendimus: licet enim Deus angelorum bonorum, & malorum ministerio saepissime utatur ad homines protegendos, aut puniendos: non hic tamen finis est praecipuus, ob quem creati sunt spiritus; cum omnis intelligens substantia sibi ipsiprimum, non autem alii cuiquam existat. Humanae quidem animae cum a corporibus separatae fueriat, immunes sunt a materiae contagio: sed daemones ob id nequaquam merito nuncupantur, cum earum finis sit, ut corpora informent. Hanc ob causam separatas a corporibus animas Theologi recte conquiescere statuunt, ad extremum usque diem, quo mortuorum corpora suscitabuntur, utpote quarum operationes corporum subministratione limitentur. Sed alia est daemonum natura; si quidem absque omni corporea mole finem suum, & perfectionem assequuntur. Nec est ut iis moueamur quae Cornelius Agrippa ex Augustino, Basilio, Gregorio, Apuleio, & Psello recenset. Quamuis enim uariis corporum, & formarum differentiis daemones quandoque conspiciantur: haec tamen spectra sunt, aut assumpta modo corpora, quibus daemonum substantia: nullo modo definienda est. Demones enim ut sese hominibus consolandis, aut decipiendis accommodent, formas quae nostris sensibus idoneae sint, asmunt, & eas paulo post nulla sui corruptione deponunt. Porro ad demonum intelligendam substantiam, & naturam, id quoque expendendum uenit; daemones nimirum nec substantia, nec quantitate infinitos esse, quemadmodum alias Deum existendo insinitum esse diximimus. Licet ergo philosophis infinitum sit, quicquid incorporeum est: daemones tamen, ut & alia quaecunque sunt praeter unum Deum, finitos esse perhibemus: quod suo loco demonstrauimus, ubi Deum ostendimus substantia & unitate infinitum esse: substantia quidem, quod hac ipsa omnia sit; unitate, quod solus in hunc modum existat. Quantitate autem finitos esse daemones, hinc facile liquet. infinitum enim est quantitate nihil, quod multum est, nec ulli quod partem extra partem habet, competit infinitum. At uero multos esse daemones, praeter experientiam, hoc ipsum manifesta quoque ratio, satis attestatur. Bonum enim cuius causa creati sunt daemones, non unitatem requirit, sed multitudine praestantius euadit, cum melius sit plurimos, quam unum modo iusta Dei laude foelicitatem consequi. N. Taurellus. De Daemonum Differentiis. Cap. Iii. Daemonum magi triplicem constituerunt differentiam, ut refert Agrippa: siquidem alios supercoelestes faciunt, mentes nimirum penitus a corpore seiunctas, quae soli Deo contemplando, & colendo addictae sint quam ob causam Deos illas nuncupant, propter diuinitatis participationem quamdam: quia semper sunt Deo plenae, diuinoque nectare ebriae. Hi daemones circa unum Deum uersantur, nec mundi corporibus presunt, nec inferiorum ministrationi adaptantur; sed susceptum a Deo lumen inferioribus ordinibus infundunt, singulisque singula officia distribuunt. Hos ordine secundo proxime consequi uolunt coelestes intelligentias, quos daemones uocant mundanos, scilicet ultra diuinum cultum mundi sphaeris accommodatos, unicuique coelorum, & stellarum praesidentes: unde eos in totidem ordines distribuunt, quot in mundo sunt coeli, & quot in coelis sunt stellae. Tertio ponunt daemones quasi ministros ad ea quae sunt in inferioribus disponenda, quos Origenes uocat inuisibiles quasdam uirtutes, quibus ea quae sunt super terram disponenda, credita sunt: saepe enim nemini conspicui itinera, & negocia nostra dirigunt: saepe etiam praeliis intersunt, clandestinisque subsidiis optatos amicis praebent successus: quippe conciliare prospera, infligere aduersa pro libitu posse dicuntur. Illos simili modo in plures ordines distribuunt, ut alii ignei, alii aque, alii aerei, alii terrei. Quae quidem quatuor daemonum species, iuxta quatuor coelestium animarum uires, mentem, rationem, imaginationem, naturam scilicet uiuificam & motricem computantur. Haec commentitia est demonum scena ( ut recte Uuierius inquit: ) Nam nec ratione, nec experientia, nec Dei uel ueracium authoritate comprobari potest. Primus equidem demonum ordo ueritate consentaneus est. Deus enim ut infinitae bonitatis est & sapientiae, infinitas pene substantias intelligentes creauit, ad contemplationem, amorem, & uenerationem, quarum alias corporibus speciei propagandae ac commodis alligauit, alias uero nulla materia definiuit. Hisce primus daemonum ordo constitui potest: sed quod hunc eorum finem esse uolunt, ut singulis coelestium daemonum ordinibus susceptum a Deo lumen infundant, hoc praeter philosophicam ueritatem est, & horrendam in se continet idolatriam; cum hac ratione Deos nobis obtrudant gentilitios. Quinimo si philosophice agendum sit, facile huius opinionis detegetur absurditas. Quis enim sanae mentis unquam asseruerit substantias nobiliores ignobiliorum causa conditas esse? Coelestes autem intelligentiae primis hisce daemonibus ignobiliores sunt: Cur ergo coelestium animarum causa daemones supercoelestes esse statuerimus? Eadem etiam ratione coelestes intelligentiae confutari possunt. Cum enim hae nobis, & nos sphaeris coelestibus nobiliores simus, non uidetur uerisimile coelestes intelligentias nostri causa, sphaerarumque coelestium multo minus esse creatas. Caeterum de mentibus coelestibus alias a nobis actum est, ubi docuimus absurdissimam esse philosophorum sententiam, qui mentes coelestes hoc nomine constituerunt, ut materiae primae potentiam, qua corruptibilia sunt omnia corporea, cohiberent, & cursu certissimo sphaerarum motus moderarentur. Nam haec opera ab intelligentiae natura sunt alienissima; & imperfectum opus est, quod externo indiget adminiculo, ueluti corritura domus fulcimento. Uerum quod, hic a magis coelestibus intelligentiis alius finis adscribitur, nimirum ut suis influentiis ( ut uocant ) daemones imbuant inferiores, adeoque uariis uirtutibus humana negocia gubernent, non minus hoc ueris rationibus aduersatur, quam quod modo confutauimus. Nam si coelestes influentias admiserimus, eae tamen saltem sunt naturales, nec iis animae nostrae afficiuntur, nisi quatenus corporibus obnoxiae sunt. Sed quis mentium incorporearum esfectus dicet esse naturales? Infimus daemonum ordo genios comprehendit, qui ex genitura duces, & rectores humanarum actionum, pro uario coelestium astrorum positu contigerunt. Ecquid hac de re sentiendum est? Certe si uera sit astrologorum sententia, nos scilicet fortunis, aut infortunio uirtutibusque & uitiis obnoxios esse, prout hunc aut illum ex coelestibus astris dominum obtinuerimus: Nequaquam tamen hoc mediantibus mundanis daemonibus fieri concesserim, cum nullus omnino demon coelestium corporum actionibus subiiciatur. Itaque cum differentias ab ipsa rerum diuidendarum substantia desumi oporteat, ut ueras species constituant, Daemonum differentias inuestigare non possumus, utpote quorum substantiae subtiliores sint, quam ut earum discrimina noster assequi possit intellectus. Siquidem uerum sit, quod philosophorum aliqui perhibent, daemonum uidelicet alios immortales, & alios esse mortales. hinc differentia merito desumetur, cum quod mortale est, eiusdem nequeat esse cum immortali naturae, sed commentitia est haec hominum philosophiae imperitorum opinio, si uel ipse Cardanus uoluminosus insteterit. Incorruptibiles enim ex sese sunt omnes daemones, ut animae nostrae; nec interire possunt, nisi eodem quo facti sunt a prima causa modo in nihilum redigantur. Hoc autem non uelle primam causam, ex eo daemonum fine ob quem creati sunt, euincitur. Is siquidem est qui subinde magis, magisque perficiatur, cum rerum corruptibilium ea sit ratio, ut finem extrase suum habeant, qui suo tempore suam consequatur perfectionem, adeoque opere nacto conquiescant actiones. Mundus ex sese in aeternum usque consistere potest: hoc tamen non feret Deus, cum eo fine factus sit, ut ex eo certa hominum multitudo nasceretur. Hunc finem mundus non aeternitate sed definito tempore consequetur, ut alias copiose docuimus: tumque mundi actiones desinent, & mundus alius in huius locum substituetur, cuius finis sit ab hoc longe diuesissimus. Sed daemonum & hominum finis ita se habet, ut nullo tempore definiatur, quin perfectus quidem per se, nunquam tamen absoluendus, perpetuo magis perfici possit. Porro licet daemonum substantia nobis incognita sit, ex uariis tamen eorum actionibus differentias elicere licebit. Probe quidem, si modo diuersae sint daemonum actiones, & eae nobis innotescant. Constat hoc multorum experientia, & sacrarum etiam literarum authoritate, daemones alios bonum, alios uero malum operari. Differentiam hinc ergo sumemus, ut bonitate & malitia distinguantur daemones. Uerum hoc accidentis esse, non substantiae discrimen, hinc liquet: siquidem malum quod in malis est daemonibus, non ipsius Dei, sed ipsorum met daemonum effectus sit. Quod uero seipsos non fecerint daemones, alias ostendimus, ubi solius hoc esse Dei multis argumentis demonstrauimus. Cum tamen nullum hoc ipso discrimen apertius habeatur, ferri poterit. Cacodaemonum multos Theologi constituerunt ordines ( ut refert Uuierius ) nouem angelorum gradibus aduersantes, quorum primi hoc est, falsi dii nuncupantur, qui assumpto diuinae maiestatis nomine pro diis coli uolunt, sacrificiisque & adoratione honorari: sicuti Sathan ille qui Christum tentauit. Matth. 4. Marc. I. Luc. 4. Secundo habentur loco spiritus mendaciorum: cuiusmodi fuit ille, qui egressus est spiritus mendax in ore Prophetarum Achab. 3. Reg i. Hoc daemoniorum genus sese oraculis immiscet, & Pythiorum uatum diuinationibus ac predictionibus homines ludificat. Tertio ordine censentur iniquitatis uasa, qui spiritus sunt malorum inuentor es, omnium. que artium prauarum: qualis apud Platonem Theutus ille daemon, qui ludos & aleam docuit. Uasa furoris, Esaiae 13. Uasa irae, lerem. 50. Uasa mortis, Psal. 7. Quarto loco, ultores scelerum. Quinto, praestigiatores, qui miracula imitantur, & magis infamibus, maleficiisque inseruiunt, atque ita populum seducunt, Eccles. 39. Sextae classis assignantur aereae potestates, se tonitruis, fulminibus, ac fulgoribus miscentes, corrumpentes aerem, pestilentias, & alia inducentes mala, Apoc. 13. Septimam mansionem tenent Furiae, seminatrices malorum, discordiarum, bellorum, & uastationum, Apocal. 7. Octauam, criminatores, & exploratores. Postremam, tentatores, & insidiatores, qui singulis adesse hominibus creduntur, mali genii idcirco nuncupati, Apocal. 9. Non dubium est, quin diabolus quibuscunque potest artibus generis humani perniciem machinetur. Ut ergo regnum ipse suum amplificet multis hominum myriadibus ad se pertractis, uerisimile est ad hanc rem certis daemonibus certa esse officia distributa: alias enim unus & idem cacodemon uarias potest exercere fraudes. Uerum quod haec certis rarionibus demonstrari nequeant, non est ut in iis immoremur diutius. Idem. De Daemonum Potestate. Cap. Iiii Animae nostrae corporibus alligatae sunt, quo fit ut intellectu solo, qui liber est, hanc corporum coelestium, & elementarium molem superare possimus, nec nisi quod membra ferunt opemut: sed spiritus ab omni corpore uinculo soluti sunt, nec ullo corpore quantumuis denso impediuntur, quin quo libuerit ferri possint. Cum itaque daemones substantiae sint huic mundo nequaquam subditae, si quid agant, id mediis naturalibus alligatum non est: nam nihil habent naturae contrarium, ut ab hac afficiantur naturaliter, & substantiae sunt natura superiores, ut in haec agant naturalia, licet ab iis nihil omnino patantur cuiusmodi coelestium est in haec inferiora potestas. At uero limitatam esse daemonum potentiam hinc colligere licet, quod eorum malignitas tanta proculdubio sit, ut si posent, omnes homines, uniuersamque natura penitus euerterent. Ut autem limitata sit, paucis exponemus, licet hoc arduum sit maxime, cum hac in re uaria sint hominum iudicia: Nam infinitis pene plurimorum authorum historiis tot, tanteque magicorum uires esse perhibentur, quod quotidiana quoque testatur experientia, ut nihil non posse udeantur cacodaemones. Contrarium existimant aliqui, neras scilicet esse illusiones, quaecunque magicis, & lamiis attribuuntur. Non equidem infitior quin multa daemones edant miracula fascinatione: sed id tamen inficiari non possumus, quin reipsa quod agunt quandoque comprobetur ut post incantationis exempla testabuntur. Daemones itaque licet ob admissum peccatum a bonorum angelorum coetu repulsi sint: eorum tamen uires eis ereptae non sunt, substantia manente incolumi Spiritus ergo sunt ut ab initio potentissimi: sed duplici ratione tamen impediuntur quominus quicquid lubet efficere possint. Prima quidem cum finitae sint substantiae. Dein uero cum id ipsum quod possunt, id etiam Deo inhibente, non possint. Licet enim quiduis posse daemones admiserimus, non proinde tamen hoc citra limitationem intelligendum fuerit, cur solus Deus simpliciter omnia possit, nullo, quod uult, impediente. Proprium definiunt esse logici, quod omni, soli, & semper conuenit. Cum ergo prae nimia tristitia ridere non possum, ridendi tamen potentiam habeo nihilominus. Quis dubitat quia cacodaemon hominem enecare possit, uel ei absconditissimos etiam suffurari thesauros? Quis etiam dubitat, quin uelit? non fit hoc tamen, quod haec eius potentia, potentiori potentia cohibeatur. Iam uero si permittat Deus, quid possint daemones inquirendum est. Finitae substantiae finitaetiam est necessario potentia: cum ergo daemones substantia finitos esse constet, utique potentiam obtinebunt finitam & determinatam. Determinata autem est, non ut nostra rebus naturalibus, sed rebus non naturalibus, negatione nimirum, & priuatione. Quod sic intelligi uolumus, ut ob negationem non possint aliquid ex nihilo facere: ob priuationem nequeant aliquid ex aliquo facere perpetuo, cum quiduis ex quouis facere pariter infinitatem denotet, atque si quid ex nihilo fiat. Materia namque nihil ad effectum inducendum conferens nihili rationem obtinet. Hinc est, ut recte pernegent aliqui, daemones quemquam in lupos transmutare posse, qua de re paulo post agetur. Hoc itaque de limitata daemonum potestate liceat asserere, substantias nimirum eos facere non posse: nam nec absque, nec cum mediis: si quidem hoc ipsius naturae proprium, illud uero facere Dei solius est. Ex daemonum coitu mulierculas concipere posse, unde homines nascantur, id absurdissimum est: hoc enim Deus solis concessit hominibus. Et si forte demon mulierculas subagitans, masculo cuipiam semen suffurari possit: ineptum id tamen erit ad generationem, cum subito uis eius euanescat, ubi externum aerem offenderit. Praeterea substantias etiam corrumpere nequeunt daemones absque mediis naturalibus, nam hoc quoque Dei solius est. Hanc ob causam non uidetur daemones in coelestia potentiam habere, quod in ea nihil agant naturaliter, nisi forte astrorum positus immutare ualeant. Uerum nec id eos posse, hoc uniuersali theoremate liquet: " Deus unicuique substantiae dedit, quantum ad finem consequendum satis erat. " Sed hoc nihil ad daemonum fidem facit, ut coelestia transmutare possint. De sub coelestibus alia est ratio. in quae Deus agi uoluit naturaliter, ad rerum inducedam uicissitudinem. Idem. De Miraculis Cacodaemonum. Cap. U. Et Si uero limitata est daemonum potestas, ut non quiduis possint, multis tamen historiis, & experientia quoque quotidiana constat, plurima operari saepenumero cacodaemones: quae cum nullo rationis discursu assequi possimus, inter miracula merito recensentur. Uerum quidem est, ob inscitiam quandoque miracula nuncupari, quae non simpliciter, sed alterius respectu miracula sunt, cum fiant haec naturaliter. Nequaquam tamen quaecunque cacodaemones operantur, fieri statuenda sunt naturaliter: cum enim ( ut antea dictum est ) substantiae sint incorporeae, suas absque mediis naturalibus exerunt actiones. Hinc in tenebris uidere possunt, & pernici motu feruntur quo libet, nulla corporum densitie motum impediente: ut loquantur, instrumentis ad uocem exerendam alias necessarius, nequaquam indigent, ut praculorum ex idolis responsa testantur, & magi quos ἐγγαστρημύθους, aut uentriloquos appellant. Haec certe mentis nostrae captum excedunt, cum naturali modo non fiant. Aliud autem est miraculorum genus, quod daemones per magos & lamias exercent. Huiusmodi sunt opera, & praedictiones. Hac praesentia, praeterita & futura complectuntur, quae quidem inscientibus praedici dicuntur. Et si uero daemones multa latent: solum enim Deum cardiognostem uolunt esse Theologi: nec ipsi quoque norunt angeli quo tempore uenturus sit filius hominis ad huius uitae consummationem: nihilominus tamen multa magi praedicere solent, quae res ipsa & futurorum exitus magna multorum admiratione comprobat. Opera uero magorum uaria sunt, & quae miraculis annumerari possint, licet multi nimis sollicita praesumptione daemonum potestates nescio quo rationis discursu naturae uiribus alligare conentur. Itaque nonnulla referemus, quae fieri iudicamus miraculoso potius mndo, quam naturali. Primum enim magos constat, & lamias per aerem motu ferri uelocissimo, & super aquas inambulate, ut Oddo pirata, qui absque naui altum mare pererrabat. Noxias quoque tempestates inferunt. hoc aliqui pernegant obstinate, indicantes cacodaemonem, ut quibonus sit astronomus, futuras animaduertere tempestates, & eo tempore miseris persuadere mulierculis, ut hac aut illa ratione pluuias aut grandinem sibi causare uideantur: aeris tamen dominus appellatur cacodaemon, nec ueritati contrarium hoc esse uidetur, si tempestates cum inducere posse crediderimus. Cum enim alia possit plurima, quae praeter omnem nostrae rationis captum existunt, qui non possit ea quae fieri solent, etiam naturaliter? Substantias ipse quidem facere non potest, ut antea diximus: quod tamen non citra conditionem intelligendum fuaerit, cum substantias facere possit natura mediante. Potest itaque cacodaemon nubes distumpere, uel alio transserre, magno etiam uentorum turbine: aquas quoque sursum tollere potest, uel eo, ubi in grandinem commutentur. Hac & aliis rationibus, quae nobis incomperte sunt, cacodaemonis ope tempestates inferunt lamiae, Deo tamen hoc ad puniendas regiones permittente. Praeterea magi ( quo nomine complectimur omnes, qui cacodaemonis auxilio fruuntur ) praestigiis & fascinatione, incantatione & ueneficio plurima praestant. Fascinatione quidem, ut spectantium oculos circumueniat, atque adeo inuisibiles reddantur, aut uarias assumant corporum formas: hinc manes, & mortuorum animas in corpora ab inferis reuocare creduntur necromantici, qualis ea saga fuit, quae Sauli desperabundo daemonem effigie Samuelis obtulit. Ueneficiis autem uarios inferunt morbos, & curant modo, qui nobis incognitus sit, aut certe qui naturalem humani corporis modum superet, methodicamque curandi rationem. Hinc infantes etiam, & uaria pecora enecant lamiae, quod utique credendum nobis est experientia frequenti, & multorum fide dignorum relatione conuictis. At uero si meras esse dicas daemomonis illusiones, quibus irretitas muliercularum mentes eo dementie deducit, ut se facere credant, & fecisse fateantur, quae nec ipsae, nec diabolus ipse fecerint: haec, inquam, ratione si liceat effugere, quiduis etiam manifestissimum pernegare licebit. Caeterum de morbis illatis, & morborum curationibus dubitari merito poterit, an naturaliter procedant, cum antea dixerimus daemones substantias corrumpere non posse, quin ad id mediis utantur naturalibus: siquidem hoc solius est infinitae substantiae, ut quid absque mediis fiat. Ad substantiarum uero generationem & corruptionem media Deus nulla praeterquam naturalia constituit. De Duffo rege Boethius lib. Ii. histor. Scot. historiam refert, quam Cardanus satis inepte refutauit; mendacium esse uolunt, quod fieri non potu sse iudicent Cardanus & Uuierus, ut ex liquefacta ad ignem cera ueneficarum, Duffus rex tabe consumptus enecaretur. Quis adeo mentis impos fuerit, ut hanc uim cerae liquefactae tribuendum esse iudicet? De mediis magicarum artium quid sentiendum sit postea dicetur: hic autem quaeri debet, an diabolus Dussum regem modo praeternaturali tabe consumere potuerit, causis nimirum & symptomatis, quae praeter naturalem tabis rationem existant. Duffus rex absque ullo bilis aut pituitae, uel alterius humoris noxii signo, uel laesi temperamenti, noctu perpetuis uigiliis, sudoribus, & dolore conficiebatur: integer erat arteriarum motus, sensuum actiones illaesae, & frequentior appetitus. Quibus utique signis docetur, nequaquam naturalem fuisse morbum. At uero non ob id existi manerim esse mendacium, quod hic de Duffo scribitur: diabolus enim morbos complures inferre potest, quorum nobis incomperta est ratio. Potest autem quod subtilis existens, facile corporis partes uniuersas peruadat, quas constringat, diuellat, aut aliter excruciet: uiscerum quoque actiones ad uitam sustentandam necessarias inhibere potest, ut paulo post de magorum incantatione dicetur. Quin & terro halitu, uariisque uenenis nobis incognitis pulmones, alias ue corporis partes inficere potest, unde morbi praeter naturalem modum exoriuntur. Sed corporis tamen corruptionem inducere nequit, nisi mediante natura: cum enim gladio uita abrumpitur, mors haec proprie corruptio non est, sed tum modo, cum corpus emortuum in aliam conuertitur substantiam, aut computrescit. Caeterum id etiam a nonnullis in dubium uocatur, an daemones morbos, quos ipsi non intulerunt, curare possint: hoc negant aliqui, nullis tamen rationibus, aut certe leuissimis. Ad hanc rem confirmandam hoc argumentum nonnonnihil ponderis habere poterat, quod morborum remedia causis eorundem oporteat esse contraria: nec curari possint naturaliter, quae causas habent praeternaturales: ut eadem ratione conuinci posse uideatur, morbos qui naturalibus ex causis orti sunt, saltem mediis discuti posse naturalibus. Utut tamen philosophemur, id quotidiana docet experientia, nonnullos esse medicos, qui magicis artibus, magno multorum stupore morbos curent, quos ipsi daemones nequaquam induxerunt. Sed ad hoc inquies, naturalibus uiuntur remediis. Id quidem inficiari non possumus: quandoque tamen absque mediis curant, & interdum etiam mediis utuntur, quae daemonum afflatu magis, quam insitis a natura uiribus morbos propellunt. Etsi uero morbos naturaliter illatos, remediis oporteat discuti naturalibus: applicationis tamen modus, quo morbi naturalis a daemonibus curantur, talis esse potest, qui nostras superet uires. Calculum ( exempli gratia ) qui maior fuerit urinae ductibus, confringendum esse nouimus, uel alias magna ui opus esse ut extrudatur: si neutrum, uel ob magnitudinem, uel ob duritiem, uel ob aegrotantis imbecillitatem adhibetur, remediis fieri nequeat, morbus methodicis medicis censebitur incurabilis, quem magi tamen facile demonis ope discusserint, is enim cum singulas corporis partes citra impedimentum permeet, quid obstiterit, quominus lapidem etiam durissimum conterere possit? De caeteris idem esto iudicium. Uerumtamen, ut alias diximus, daemonum limitatam esse potentiam, id nunc etiam obseruandum fuerit: non enim quosuis morbos absque discrimine curant cacodaemones, ut paucis ostendemus. Morborum curatio uel naturalis est per alterationem, aut generationem: uel uiolenta per ablationem eorum, quae praeter naturam in corpore continentur, aut restitutionem eorum, quae dislocata sunt: uel diuina, quae substantias immutat modo supernaturali. Diabolus equidem usu naturalium medicamentorum, que nobis incognita sunt, & uiolenta curatione multos curat morbos, qui nobis sunt incurabiles. Sed tamen alia est morborum curatio, quae solius est Dei, uel eorum, quibus ex singulari gratia concessum est diuinitus: ut si pars aliqua uel amputata, uel corrupta fuerit, aut emortua, nulla daemonum ope restituetur. Notus est in Heluetia magus, qui se gloriatur memara penitus comminuta aeque facile restituere posse, atque si leuiter saltem essent contusa. Sed uereor ne uana sit arrogantia. Porro maxime admiranda sunt ea, quae praestant incantatione magi, dum corporum naturalium, aut animalium actiones praepediunt: ut Faustus, qui rusticis ebriis, & nimiopere uociferantibus ora distenta ligauit, ut taciti consisterent. Sic quandoque ueneris opus inhibetur: ignis ligatur, ut urere non possit: sanguis profluens sistitur. Animalia, ut talpae serpentes, aut aues coguntur: uulnerantium uis impeditur, ne uulnus infligere possint. Ad eundem modum ligantur mercatores. Iusores ad lucrum, fures aut latrones, fulmina, & c. ad securitatem: & alia plurima, quae partim ementita, partim ludicra existimat esse Uuierius, ut ad illusiones, aut impiam crudelitatem potius, quam ad uera miracula referri debeant. Sed uereor ne dum uolumus esse creduli, uitium non effugiamus incredulitatis. De Secretis Liber Iii. Praecedentibus libris duobus de Deo, Homine, Natura, & Angelis breuiter a nobis actum est, & ea quidem ratione, ut in his secreta exposuerimus, quae contemplatione, non autenexterna operatione noster assequitur intelectus. Cum nunc igitur ordinis ratio postuet, ut ea quoque tradantur, quae non sciendo sed scienter operando, arte nimirum dextera sic efficiuntur, ut plurimis ignorata merito secretis annumerari possint, ob id hoc libro ae praecipuis mundi partibus, coelo nimirum, & elementis acturi sumus: sequentibus uero libris, ea, quae in hisce partibus continentur, expediemus. De Astris. Cap. I. De Sole, & Luna. Sol proprii ignis siccitate humidam substantiam exhaurit. Luna uero per seipsam humectans, conuenientem iuxta sese mixturam & temperaturam operatur. Sotion illunes appellat dies, a Luna uigesima nona, usque ad secundam, iidem interlunares, & silentis Lunae ab aliis appellantur, in quibus sub radios Solis Luna occultatur, & hominibus non apparet. Ptolomeus. Fortuna cuiuscunque anni quomodo coniectari liceat. Fortuna cuiuscunque anni ex astris coniectari facile licebit, si Xii. Xix. Uiii. Iiii. ac Xxx. praecedentes quis considerauerit, & ad praecedentis anni conditionem comparauerit. Exemplum: Uolo scire, quae conditio futera sit anno 1554, inchoante mihi 24 die Septembris, usque ad annum 1555 eadem die. Primum considero annum 1542: & eo anno feci iter nulla causa, suscepi filium, fui infortunatus in lucro causa mea, non quod multi non me quaererent: edidi quaedam. igitur cum nunc non nabeam uxorem, reliqua omnia proportione habita correspondebunt. Similiter considero annum 1535, in quo fui infelicissimus, ut unquam in uita: tristis, anxius, cum timore, paruo lucro & ita comparabo hunc annum anno 1553, sicut annum 1535, anno 1534, in quo fui satis felix. Idem ego faciam de anno 1546, in quo habui augmentum lucri, sed anxietatem magnam, & oppressus fui multum: similiter ad annum 1550 me referam, in quo fuit etiam anxietas magna, & ita ad annum 1524, in quo suscepi in fine anni honorem cum contentione, sine utilitate, & cum anxietate magna. Causa uero horum est Xii, quia Iupiter redit ad eundem locum in natalitio die, & completur ordo Xii signorum in processu: & Ptolomeus multum tribuit huic reditui: nec est uerisimile, quod tantum tribuerit huic circuitui locorum principalium, nisi id experimentis multis comprobasset: ideo hic circuitus est potentissimus, & significat supra uitam, honores, & diuitias, ac magistratus principaliter, Xix est, quia luna redit ad eundem locum ferme, & quandoque etiam Mars, & ideo significat supra corporis statum, itinera & fortunam, animique qualitates sensusque. Octauo anno redit Uenus ad locum suum, ideo significat gaudia, dona, & silios, conuersationem cum mulieribus ferme similem ( ut dixi ) comparando tamen semper statui praecedentis anni nam nec caecus uidebit, nec pauper ditabitur, sed omnia habita proportione sunt metienda. Quarto anno redeunt loca aphetica ad trigonum suum: quod etiam contingit octauo anno: ideo quartus est imbecillior, & hoc procecessu, propter motum etiam Solis ascendens, & cuspides, ad idem redeunt: ideo tales anni magnam habent similitudinem cum suis correspondentibus, in omnibus non tamen adeo exquisitam ut octauus, & multo minus quam duodecimus. Sed trigesimo anno Saturnus redit ad suum locum, id eo significat easdem actiones in laboribus, & cultu rerum stabilium, sed haec similitudo est ualde parua, propter aetatum mutationem. Haec autem non sunt semper uera, sed ut plurimum, ut etiam omnes aliae regulae rerum naturalium, & eo magis, quod directiones perturbant omnes istos ordines. Sed directiones significant unam rem tantum, & non abrumpunt nisi ordinem duorum annorum, non reliquorum. Cardanus. Quomodo interdiu astia tontineri liceat. Omnibus iam est planum, exiguum lumen potiori, uiuidiorique propinquum euanescere. Si facem, uel flammam aliquam luculento apposueris Soli, dissipatur lumen, & marcescit. delitescunt interdiu stellae Solis fulgore nimio, quum aquae diu noctuque splendeant: eas igitur intuituri remedio non fuerint destituti. Die magno Solis defectu cum lumine orbatur, & profunda tegitur caligine terra, nec oculi offenduntur luce, sideribus coelum disseminatum conspicitur: quod suis accidisse temporibus Thucidides memoriae mandauit, nostroque saepe patuit aeuo, nec oculi solum uehementi caligini luce, sed offenduntur, ut de Xenophontis militibus legitur, & de Dionysio Siciliae tyranno, qui splendidissima luce, carceribus tetris obductos occoecabant: cum enim oculorum acies obsistere Soli nequeat, nec ferat, hebetatur illico, quique fuerint aliqua conspecturi, ad cilia manus obtendunt, uel propugnaculum aliud. Hinc auspicamur: qui ea conspicere affectabit, uti e Galeno, & Philopona docetur, in praealtum descendat puteum, uel huiusmodi simile, ut per tenebras multumque interuallum coelum contueatur, serenum utique, nec obtectum nebulis inconniuentibus oculis, & sine nictatione clam intueatur astra, & lucentia. Plurimae enim ibi tenebrae, ( noctis instar ) uisum congregant, nec a lumine superfuso dissipari sinunt non id tamen periclitaberis Sole meridianum occupante: magnoenim impedieris lumine: & si profundius descendas, clarius conspicies, & celerius: sin minus, obscurius & tardius. tro, in Sole candelam ardescere conspiciet, quod tamen splendidissimae lucis occursu repentino non euenit: quia a maiori Solis uetatur lumine. Sic quamplurimos haud minime auctoritatis uiros hallucinatos reperi, uti saepe legisse, & audiuisse memini, si diu astra conspectari nequeunt, tale ea contemplari aggrediuntur artificio. Speculo aquae immerso in meridie coelo stellas se contueri fixas credunt, ostenduntque. Perpendiculares enim Solis radii in aquae superficiem incidentes, speculum oblique feriunt, ex cuiusmet superficie ad spectantis oculos bene locatos intorquentur, Solisque repraesentant figuram: at radii oblique aquam percutientes, inde refracti speculum & uisum feriunt, uidebitur eiusdem figurae, & minor, propter densioris medii refractionem, astrumque uidere putabis, Solis corpus insequens, quod patet in Opacis. Ideo Stilbon illud putant multi, quum parum a Solis corpore recedat, eumque semper consequi conspiciunt. Canicula aliqui sidus, & aestiuis ideo diebus uisere properant: quod si minus demonstrationi fidem adhibes, sed experientiae sensuique magis credis: uerum illius in aequi noctiali requirite interuallum, nec eandem semper reperies distantiam, ut nunc remotiora, nunc uero propinquiora sidera uideantur: quod speculo eandem semper distantiam monstrat, si aeque apposueris: non tamen inficior tali ope non modo orientem, occidentemue Solem, sed meridianum occupatem liberius nos posse contueri: praeterea luminarium defectus. Cum enim oculi imbecilli, cominus solem conspicere non sustineant nimio lucis splendore, sic clara luce, robore nullo, ac discicernes similitudine, nec minus nigro panno, uel papyro, paruo foramine peruio. Io. Baptista Porta, de Magia naturali. De Igne, Cap. Ii. Candela inextinguibilis. Candelam inextinguibilem sic facies. Implecannam puluere sulphureo, & panniculis minutissime fractis. Deinde cera quidquid id est inuestito, ac incendito, multo flabello, aut uento non extinguetur. Praeterea si ex libra una cerae, & unciis duabus uiui sulphuris, calcisque uiuae tantundem, addita olei nucum unciola, formetur candela cum bombace, & in aquam mittatur, ubi primum calx ardere incipiet, reliquas materias ignis seminaria agnoscentes, ad eundem incendii actum promouebit, etiam in mediis aquis Antonius Mizaldus lib. Arcanorum memorabilium. Candela sub aqua ardens. Longum habeto uas, & capacitatis non incommodae, ari lignum applicetur, quo ardens candelainsideat immobilis, & inuerso uase lumen fundum feriat, sic totum aquis penitus immergas, nec subintrabit aqua, cum aere repleatur, & sub aqua ardebit multum secundum uasis capacitatem. Iobaptista Porta. Candela mirabilis. Referunt, quod si partem unam halinitri sumpseris, addiderisque thuris, olei communis, & lactilathiridis quintam singulorum partem, decimam sulphuris, cerae dimidium, candelam conficies, quae calore, odere, motu, ac strepitu erat admirabilis. Alii uero calcae dimidium corticis oui implent, partemque pyrii pulueris supra addentes, cera concludunt, imponuntque aquae frigidissime: nam persaepe ignis accenditur, emicatque flamma. Card. de uarietate. Faces, quae uentis non extinguantur. Earum ellychnium salnitro ebulliunt & aqua, & exiccatum sulphure & ardenti madefaciunt aqua, inde candelas hac efficiunt mixtura: constat enim sulphure, inde caphurae, & terebinthinae resinae medietate. colophoniae duplo, cerae autem triplo, quatuor efficiunt candelas, eas componunt simul, in medio autem uiuum sulphur iniiciunt, & pertinacius omnibus resistit. Si candelam aliquam niue circumtexeris, & incendes, in niue flamma ardere uidebitur. Alexius. Candela quae nequeat extingui. Multa sunt mirabilia, quae tamen cum noueris tausam, cessat omnis admiratio: ueluti sulphur cum cera aequa iter dissolutum, eam reddit inextinguibilem: oportet autem sulphur ualde purum esse. Similiter si candela sulphuris puluere tum carbonis oblita in aqua mergatur hyemis tempore, ex superiore parte contecta papyro, suspendaturque ubi gotta cadit glacie, circumdabitur glacie crassiore, ardebit tum accensa, magnoque miraculo glacies astantibus ardere uidebitur. Card. de subtilitate. Ignes, qui aqua non extinguuntur artificiosi. Aqua solet uehementes accendere ignes, quoniam humidum ipsum, quod exhalat, pinguius redditur, nec a circumfuso fumo absumitur, sed totum ignis ipse depascitur, quo purior inde factus, & simul collectus a frigido alacrior insurgit. unde etiam ignes, qui aqua excitantur, & accenduntur. constat autem pice nauali, & graeca, sulphure, uini faece, quam uocant tartarum, sarcocolla, halinitro, petroleo. Relatum hoc ad Marcum Gracchum. Additur igitur calx uiua duplo pondere, & cum ouorum luteis pariter miscentur omnia, & in fimo equino sepeliuntur. Aliud. Sulphurei olei, petrolei, iuniperini olei, & hanitri aequales singulorum partes: nigrae picis: pinguedinum anseris, & anatis, stercoris columbini, liquidae uernicis rursus singulorum tantundem: asphalti partes quinque. excipe ardente aqua, & in fimo equino sepeli. Aliud etiam. Uernicis liquidae, sulphurei olei, & iuniperini, & olei lini, & petrolei, & lachryme larignae partes aequas singulorum, aquae ardentis tres ac mediam tum halinitri; ligni laurini sicci, in puluerem redactorum quantum sufficit, ut omnia simul mixta luri spissitudinem recipiant. Hec omnia uitreo uase excipe, & in fimo equino tribus mensibus sepeli. Si igitur ex his pilae lignis haereant, sponte imbribus accenduntur: sed hoc non omnino semper euenit. Illud autem semper euenit, ut iam accensus nullis aquis extinguatur. Puluis autem qui facillime ardet, & cuius flamma uehementer urit, constat pyrio puluere, & tertia sulphuris ac graecae picis parte. Cardanus de subtilitate. Ne quid igne comburatur. Si icthyocollae & aluminis aequales partes acceperis, ac inuicem miscueris, hisque acetum superfuderis, quicquid ea miscellanea illitum in igne proieceris, non comburetur. Et si trito maluauisco, cum ouorum albumine manus illeueris, atque alumen superinduxeris, ignem absque laesiono tractare poteris. Albertus magnus. Ignea mixtura, quam sol accendere potest. Maxime autem feruentis in meridie, & id praecipue illis regionibus, ubi sol flagrat, uel sub caniculae ortum, nec aliunde euenit, nisi accendibilium rerum compositione, hanc tamen sedulo parabis, qualis est, quae ex his constat: caphura paretur, inde uiui sulphuris, terebinthinae resinae, iuniperi, & uitellorum quorum oleum, pix liquida, colophonia in puluerem redacta, salnitrum, & omnium duplum ardentis aquae, arsenici, & tartari pusillum, haec omnia bene tusa & remixta, uitreo condas uase: quod per duos menses obrutum immorari oportet, fimum semper innouando, & remiscendo, eodemque, ut docebimus eliciatur aqua uase, haec inspissetur, uel nostro puluere, uel stercore columbaceo, & tenuiter cribrata, ut strigmenti formam habeat, ligna delinito, uel aliqua combustibilia, & aestiuis sole utitor diebus. Haec omnia Marco Graccho ascribitur Uim retinet comburendi maximam columbaceum stercus. Refert Galenus in Mysia, quae est Asiae pars, sic domum conflagrasse: Erat proiectum columbaceum stercus, in propinquo fenestram tangebat, ut iam contingeret eius ligna, quae nuper illita resina fuerant, cui iam putri, & excalfacto, & uaporem edenti, media aestate, cum sol plurimus incidisset, accendit resiuam, & fenestram. hinc fores aliae resinaquoque illitae, ignem concipere, & ad tectum usque submittere incipiunt: ubi antem a tecto semel est accensa flamma, celeriter in totam grassata est domum, cum maximam habeat inflammandi uim. Io. Baptista Porta, in sua Magia naturali. Faces, quae uentis non extinguantur. Pro itineribus fiunt faces, quae uentis non extinguantur. Quod e sulphure euenit: difficulter enim extinguitur, ubi flammam concipit: unde faces cera & sulphure uicissim oblinitis, & confectis, uentis tempestatibus innoxie feruntur. Producendis autem exercitibus, uel necessariis rebus aliis, utuntur tali: Earum ellychnium salnitro ebulliunt aqua, & exiccatum sulphure, & ardenti madefaciunt aqua, inde candelas hac efficiunt mixtura: constat enim sulphure, inde caphurae & terebinthinae resinae medietate, colophoniae duplo, cerae autem triplo: quatuor efficiunt candelas. eas componunt simul in media, aut uiuum sulphurae iniiciunt, & pertinacius omnibus resistit. Idem. Igne ut quis non comburatur. Belbinnus dicit, quando accipis albumen oui, & alumen, & linis cum eo pannum, & ipsum abluis cum aqua salis sicca, eum prohibet ignem comburere. Dicit alius, quando accipitur arsenicum rubeum, & alumen, & teruntur, & conficiuntur cum succo semperuiuae, & felle tauri, & linit cum eo homo manus suas, deinde accipiet ferrum ignitum, non comburit ipsum. Similiter si accipiatur ex magna & alumine iamenti & talo, & aceto forti, & althea, & contriueris ea contritione bona, & linias cum eo manus, non laedit eas ignis. Albertus Magnus. Lampas mirabilis, in qua opparent res quantitatis terribilis, habens in manu uirgam, & territat hominem. Accipe ranam uiridem, & decolla eam supra pannum exequiarum uiridem, madefac ipsum cum oleo sambucino, & pone ipsum licinium, & illumina cum eo in lampade uiridi. Nam tu uidebis nigrum statum, inter cuius manus erit lampas, & mirabile. Albertus. Ignis mixtura, quae sub aqua ardeat. Puluis primo paretur pyrius ( ut dicunt ) ad bellicas machinas: quibus ab ardenti, quasi bombo, nomen bombardarum est inditum, hic mixtiones horum subintrat omnes, utpote basis & fundamentum: cui adiiciatur tertia colophonie pars, communis oliuarum olei quarta, sexta autem sulphuris, rite permisceantur: ex omnibus resiccatis periculum sumunt, si ualentius uritur quam queritur, colophoniae & sulphuris, si remissius pulueris dicti plusculum fuggeratur. horum mixtura in stramentis, & linteis obuoluatur pannis, uel loculis ex iis confectis strictius quam possit, inde funiculis, & ligaminibus obuolutam feruenti immergunt pici, & resiccari curant, ac denuo straminibus munientes, illiniunt pice, ut eam ab aquae humiditate tueatur, nec ignis ui disrumpi finat. ubi autem rite fuerint insolata, paruo foramine peruia, ignem immittunt, & ardere incipiente, paulo morantur tempore, tum proiiciunt in aquam, nec se ab ea extingui sinit: nunc fundum, nunc aque superficiem petens, & in ea obuoluitur. Nec displicet, ut naphtam adiungant iis, quam petroleum uocant: rapacissimus enim ignis est, eoque longe uiso dissilire cogit, ut magnes ferrum, & comburitur. Multumque bitumen hoc in aqua ardet, quod a natura artifices mutuati sunt, nec balneorum semper ebullientium alia reddi potest ratio, nisi quod bitumine intus ardeant, & aqua depascuntur, quae continuae sit causa ebullitionis. Bellica saepe instrumenta huiusmodi compositionibus replentur, inde igneas quasdam emittunt pilas eminus, & disrumpuntur, quas sic parant: Puluerem hunc obuoluunt stupa, ac mixtura, quam diximus, illinunt, & implicant. & concauas machinas replent puluere, pilis, & mixtura uicissim inspersis, igneque admoto, in hostium congressibus, pilae per aera proiiciuntur accensae. Quod olei uicem expleat, & ardentius exuratur, immittunt aliqui suillum adipem, anserinum, sulphur ignem non expertum, quod Greci uocant άπυρον, sulphureum oleum, & naphticum, salnitrum saepe purgatum, ardentem aquam, terebinthinam resinam, liquidam picem, quam omnes kitram uocant, uulgo dictam liquidam uernicem: uitellorum ouorum oleum, & aliquando, ut molem his addat, & liquida inspisset omnia, lauri scrobem immiscent: iis uitreo uase occlusis, illud sub fimo condito, per menses duos uel tres, alternis semper denis diebus innouando fimum, & remiscendo, exemptae inde compositioni, si ignem adieceris, ardere non desinit, nisi tota fuerit absumpta, aque enim dispersione non restinguitur, imo accenditur: ueruntamen luto, terra, puluere, & omnino quibusuis aridis suffocatur, si cassidi, clypeo, & armatis hominibus inieceris, igne candentes reddit, ut comburi cogantur, aut arma exuere. Aliud trademus, quod est ualentioris operationis: Terebinthinae resinae, picis liquidae, & uernicis inde picis, thuris & caphurae partes potiores, uiui sulphuris sesquitertium, salnitri purgati duplum, ardentis aque triplum, & tantundem naphtici olei, sed salicis pollinis, carbonum pusillum adiicias, haec simul conficiantur, & in globulos effingito, uel ollulas reple: sic exurit, ut extinguere sit uanum. Porta. Ignis esca, Fomes ex minima causa, ignem concipiens ( escam uulgares uocant ) sic fit: Fungi arborum maximi, exacte a lignosa parte mundantur, ac sic lixiuio longo tempore decoctos siccari facies, ac cuilibet librae ipsorum addes sulphuris uncias duas, salis nitri unciam mediam: ac sic lixiuio eousque incoques, donec absumatur lixiuium, siccatosque in sole, rorabis aqua uitae ( alii appellant ardentem ) siccabisque denuo: quanto frequentius efficies, eo meliores euadent: seruantur aut plibano, uel uulgari sandaraca. Aliud eo longe paratu facilius; sed minus concipit, & si multum satisfaciat. Lintea e gossipio, praecipue nigra, leuiter combure, & dum comburuntur, suffoca, & serua. Cardanus de uarietate. Ignem trahentia. Heraclitus professus est, omnia fieri per litem & amicitiam. Sic naphta trahit ignem, prosilitque in eam undecunque uisam: similiter aproxis herbe radix, a longinquo attrahit ignem, ut naphta. Cornelius Agrippa de occulta philosophia. Ad ignem sole accendendum. Ignis ex rotunda uitri phiala, aque plena & immobiliter soli opposita, facile excitari potest. Cum enim directe soli obiicitur retro in linea amphoram pertranseunte, obiectum illi fomentum combustibile, ignem ex radiis multiplicatis & addensatis, leuiter concipit: non sine spectantium miraculo, qui ex aqua ignem excitari uident. Io. Baptista Porta. Mixtura, quae aqua accenditur. Si uis facere imaginem aliquam hominis, aut alterius, & quando ponitur in aqua accenditur, & si extinxeris eam, extenuetur. Accipe calcem non extinctam, & permisce eam aliquantulo cere, & oleo sesamino, & naphta, id est terra alba, & sulphure, & fac ex illo imaginem: nam quando tu roborabis aqua, accendetur ignis. Albertus. Ignis, qui sputo accenditur: furibus atque latronibus maximo usui. [ Recipe, Olei sulphurini } Laricini } Cedrini } Picis liquidae } { ana. ◉ xiiii. Salis petrae ◉ xui. Salis ammoniaci } Uitrioli } Tartari calcinati } { ana. ◉ xiiii. Magnetis calcinati } Calcis uiuae ex silicibus fluuialibus } { an. ◉ u. Seui } Adipis anatis } { ana. ◉ ui. ] Aqua uitae cooperta omnia sepeliuntur in equi uentre per menses tres. Quarto quoque die conturbantur: tum igni decoquuntur, quoad abeat liquor, & remaneat fex. Ea uase rupto extrahitur, ac teritur. Hoc aspersa puluere si aqua perfundatur, igne concepto ardere. Scaliger. Ut elychnium pares quod non absumatur. Alumen plumae in elychnii modum secato: id in oleum immittito, nec unquam consumetur. Nostradamus. Lapis, ignem fricatione reddens. [ Recipe Styracis calamitae } Sulphuris } Calcis uiuae } Picis } { ana. ◉ iii. Caphurae ◉ i. Aspalathi ◉ iii. ] Puluerizata ponantur in uase terreo, optime clauso ad ignem, donec in lapidem conuertatur, qui panno aliquo fricatus, accenditur, sputo uero extinguitur. Ruscellus. Candela quam uentus extinguere non possit. Elychnium sumito, sulphur uiuum puluerizatum ei linteolo obuoluas, dein cera candelam conficito. Accensa non extinguetur dum eius tantillum superfuerit. Nostraignis ferrum detrahens, inuentum filii Amram. [ Recipe Picis liquidae } Gummi iuniperi } Olei e lachryma terebinthi } Olei ex bitumine } Olei de sulphure } Olei de nitro } Olei ex ouorum uitellis } Olei laurini } { an. partes senas. Pulueris lauri sicci } Caphurae } { ana. in aquae uitae macerati partes 14. Salis petrae, ad pondus omnium. ] Indita in uas uitreum oris angusti, bene lutato, & obturato, infodiantur in uentre equino per menses sex. Quarto quoque die agitentur: deinde destillentur in Seraphino. Scaliger. Alius. [ Recipe Recrementi lachryme laricine, quo residet ex olei destillatione } Olei eiusdem } Picis liquidae }. Picis cedri } Caphurae } Bituminis } Mumiae } Cerae nouae } Adipis anatis } Stercoris columbini } Olei ex uino sulphure } Olei iuniperini } Olei laurini } Lini } Canabis } { an. ◉. 5. Petrolei } Philosophorum } Uitellini } { an. ◉. 5. Salis petrae ◉. x. Salis ammoniaci ◉. uii. ] Imbuantur aqua ardenti omnia ita, ut cooperiantur, tum sepulta in equi uentre tertio quoque die & lectus renouetur. Post haec extrahatur anima Seraphino: quam spissabis bubuli stercoris puluere tenuissimo. In hoc Semimaurus ille canit miracula. Uel solis radiis ignem concipere. Neque id, in quo est urere, sed admota. Sola urina, aut aceto extingui, iniectaue terra suffocari posse. In ipsa aqua inuictum pertinaciter ardere: tantum abesse, ut ab ea quicquam patiatur. Hos ignes in uasa coniectos etiam nunc in hostes iaculantur. Id uasis genus apud ueteres Graecos ασιοχος dicebatur. Scaliger. Ignis inextinguibilis. [ Recipe Uernicis, qua coria inaurantur, ◉. x. Sulphure uiui ◉. iiii. Olei resinae ◉. ii. Salnitri ◉. i. 7. Olibani ◉. i. Camphurae ◉. ui. Aquae uitae optimae ◉. xiiii. ] Misceantur omnia optime ad lentum ignem: & fiet mixtura, qua imbutae stuppae, & in ollas positae, atque accensae, ignem inextinguibilem reddunt, quocunque fuerint proiectae. Fiorauantus. Ignis inextinguibilis. [ Recipe Uernicis supradictae ◉. xii. Olei resinae } Olei cerae } ana. ◉. i. Olei terebinthinae ◉. uiii. Sulphuris uiui ◉. ii. Salnitri ◉. iiii. Camphurae ◉. i. Aquae uitae ◉. ii. Picis graecae puluerizatae ◉ iii. ] Misceantur ad ignem lentum, & fiat mixtura. Fiorauantus. Ignem ex poculo aquae pleno conspicere. Recipe ouum gallinae, a quo uitellum una cum albumine fuerit exemptum, & imple sequenti puluere. Accipe sulphuris uiui, calcis uiuae an. q. sufficit, redigantur in puluerem, & in praedictum ouum ponito, foramen cera obturato. Cum ignem ex eo uidere uoles, in poculum aquae plenum ponito. Fallopius. Ignem sub aqua conspicere. [ Recipe Calcis uiuae } Sulphuris uiui } { an. q. s. Petrolei } Cerae } { an. parum ] Misce: & in aquam ponito. Fallopius. Ignem manu tractare. Rec. Altheae q. s. misceatur cum oui albo, quo manus inungantur: & siccate ignem tractare poterunt. Fallopius. Lapis ignem humido quouis excitans. Magnetem lapidem in ollam, uel aliud consimile uas coniice, uiua calce immersum: meliusque fuerit, si colophoniam adieceris cum calce pari, cum uas expleueris, figulari creta circumlito spiramento fornaci inditur, donec percoquatur: inde detrahatur, & in unam ollam coniiciatur, creta denuo illita imponatur fornaci, alterius eadem pro sequendo, dum uehementer inalbuerit, & rorefiat: cum opus fuerit, aqua uel saliua superinfusa flammam eleuabit: qua sopita, loco calido ad usum recondito. Porta. Alia faciendi ratio. Si uiui sulphuris, salnitri uocati repurgati paripondere, caphurae duplum, nouae calci addantur, ac omnia mortario conterantur usque adeo tenuia, ut in auras euolare possint, simul stricto linteolo deligata conuoluantur testaceo uase clausa, superillita argilla, feruenti desiccentur sole figulorum imponatur fornaci: cumque figulinum uas fuerit excoctum, in quo maxima est adhibenda diligentia, in lapidis duritiem coeunt, & redigantur extracta, ad usum ministrantur. Idem. Aliter. Sumatur Magnetis lapidis praenarrata calx, salnitri saepe purgati quadruplum, aequali pondere caphura, uiui sulphuris ignem nondum experti, & terebinthinae resinae oleum, & uini faecis concretae, quas semper tartarum uocabimus posthac. haec omnia mola uel pila trita cribrentur: quae infracta supersunt denuo terantur cribrenturque: insuper austeri uini ardentem aquam paratam habeas, eamque infundas, ut superemineat, uitreo uase condito, & operculato, ne halitum expiret, fimo supponatur duobus, uel tribus mensibus, denis uicissim diebus innouando, donec mellis crassamentum imitetur, nec ullum diuisionis iudicium praebeat. flagranti inde carbone inferuescat, dum humiditas omnis euolet, & penitus siccata in lapidem coeat. Si hoc cognoueris, uas frange, & exemptam iterum terito compositionem, aqua uel humore aliquo leuiter superinfuso, flamma erigetur, & inter omnes principem haec sibi uendicat locum. Io. Baptista Porta. Ignis uolans. Accipe libram unam sulphuris, libras duas carbonum salicis, libras sex salis perrosi: quae tria subtilissime terantur in lapide marmoreo, postea aliquid posterius ad libitum in tunica de papyro uolanti, uel tonitruum faciente, ponatur. Albertus. Ut ignis Crystallo rotundo accendatur. Si sphaerula perfecte rotunda, uel si planum uitrum paretur, uti specillum, & aliquantulum soli oppositum retro partem in aduersam radios uniens, ustulat. tandiu enim materiam illam ignium conceptricem remouebis, & appropinquabis, dum radiorum reflexorum conum inueneris, inde paululum immorando ignis emicat inde & precipue mirabimur, si parua magnae extet spherae portio. Medici tradunt, quae in corpore utenda sunt, non utilius posse, quam crystallina pila aduersus solis radios opposita. Porta. Candelas ut unico filo accendas. Multas candelas unico filo accendes, si prius aqua madefactum sulphure & auripigmento cum pleo dissolutis illinas: sed utrumque purgatum esse oportet: nihil enim uritur a tenui uel exiguo igne, donec aqua maduerit. Cardanus de uarietate rerum. Ligna quae a ttritu ignem concipiunt. Quae ligna attritu ignem concipiunt, sunt quae maxime calida, uti laurus, rhamnus, ilex, & tilia. Menester uero morum addit: & coniiciunt, quod ascias ilico retundent, & hebetent. ex his omnibus terebrum faciunt, ut attritu acrius resistat, & pertinacius opus expediat. conceptaculum uero ex molli, uti hedera, ferula, syluestri uite, & similibus arefactis, & penitus humore omni exinanitis: ad summum ea deteriora ad ignarium usum ueniunt, & reiiciuntur, quae umbrosis contectisque locis assurgunt. Et sic commodius expedies, nec referre arbitror, si laurum lauro, uel hedera enudata, ferulam ferula confricaueris, & quod praestantius est, fune super eam celeriter, & uehementer moto, & ubi fumum eleuabit, adiecto minuti sulphuris momento fomitem admoueris, uel arida nutrimenta, quae ex materia parabis aridi fungi: foliorum excocti uelleris, circa tussilaginis radices reperti: ocius enim ignem concipiunt retinentque. Ex ignariis olea ut inepta reiicitur, pinguiori materia, & immodico humore referta. Io. Bap. Porta. Ex carabe ignis quomodo fiat. Et dixerunt, in Carabe, quando multum teris ipsum, & sufflas uersus lampadem eum sufflatorio inflammatur ex eo ignis magnus, & ab eo nihil contactum comburitur. Albertus. Ignem manu tractare. Si uis portare in manu tua ignem, ut non offendat, accipe calcem dissolutam cum aqua fabarum calida, & aliquantulum magranculis, & aliquantulum maluauisci, & permisce illud cum eo bene, deinde line cum eo palmam tuam, & fac siccari, & pone in ea ignem; & non nocebit. Albertus. Ut quis totus uideatur ignitus. Quando uis ut quis totus uideatur ignitus a capite usque ad pedes, & non laedatur: accipe maluauiscum album, confice cum albumine onorum, deinde line cum eo corpus tuum, & dimitte donec exsiccetur: & deinde line te cum alumine, & postea pulueriza super illud sulphur sabtile, inflammatur enim ignis in eo, & non laedit, & si facis super palmam, poteris tenere ignem sine laesione. Albertus Mag. Ignitus totus uideri. Praedicta ubi te liniueris mixtura, resiccari curato, & tritum subtilissime sulphur inspergito flammam admoueas, ubi ardere incipiet, ignitus uideberis totus. Si minus commodum fuerit sulphur ardentis aquae irroratus aspergine, quam diximus, ignem admoue, & aliquantulum sub ea tutus deges. Io. Bap. Porta. Igne tueri aliquid, ne comburatur. Ea considerato, que summe frigida obstupent, & subtilia sunt, & ob substantiae connexionem ab igne non uincuntur, uti amiantus lapis, quem palmeum alumen uocant, extincta calx, oui albumen, altheae succus, hyoscyamus, psylii semen: haec cum succis permiscentur, dum linimenti speciem assequantur inde manus oblinito, & illaesus ignem detinebis: non sic tamen, ut omnino tutus & intrepidus pertractare possis, uel per ignem ambulare, ex amiante lapide, mappe texuntur: & si sordidatae igni proiiciuntur, candori pristino restituuntur. Porta. Ut res in igne non comburatur. Si uis ut res proiiciatur in ignem, & non comburatur, Accipe glutem piscis partem unam, & aluminis tantundem: illi permisceatur totum, & fundatur super ipsum acerum uini, & commisceatur cum eo quicquid uis: proiice in ignem, line cum hoc linimento, non comburetur. Albertus. Candela pauorem inducens. Accipe pannum lini, nouum, album, & fac ex eo licinium, & pone in concauitate eius cutem serpentis, & salem grossum, & sacra ipsum oleum oliuae, & da cui uis, & statim cum accensum fuerit ipsum, trepidabit, & timebit ualde. Idem. Ut homines in igne non comburantur. Experimentum mirabile, quod facit homines ire in ignem sine laesione, uel portare ignem, uel ferrum ignitum sine lesione in manu. Accipe succum bismaluae, & album oui, & semen psyllii, & calcem, & pulueriza, & confice cum illo albumine oui, succum raphani commisce. ex hac confectione illinas corpus tuum, uel manum, & dimitte siccari, & postea iterum illinas, & post hoc poteris audaciter sustinere ignem sine nocumento, Idem. Ut filum igne non aduratur. Cur filum ouo circumdatum, non solum in prunis, sed nec in flamma ardet? quia non fit ignis nisi calor ad summum deducatur: at semper prohibetur ab ouo, ne ad summum deducatur, quia ouum comburi non potest: at quod non comburitur, aliquo modo semper refrigerat, quod est maxime calidum. Cardanus de subtilitate. Ignis, qui oleo extinguitur, & aqua accenditur. Hic ea sunt consideranda, quae facilius in aqua ardent, uel in ea sponte accenduntur, uti caphura, & uiua calx. Unde si cera, naphta, & sulphure mixtum composueris, ignemque concipiens, ubi oleum inieceris, uel cenum, extinguitur: reuiuiscit enim, & malorem concipit ignem, infusa aqua. Hac fiunt compositione faces, quae fluminum traiectu, & pluuiosis temporibus non extinguuntur. Narrat Liuius, uetulas quasdam in eorum ludis, accensis faciba ex his confectis, Tyberim tranasse, ut miraculum expectantibus, & cernentibus ostentarent. Io. Bap. Porta. Aqua ardens. Uetus, ualidum. & nigrum uinum habeas, inde intus uiuam immitte calcem, tartarum, sal, uiuumque sulphur, uitreis chymistarum organis aquam exugito, naec mire ardet, nec ardere desierit, nisi tota cosumetur, uel parum relinquat. si in patinam, uel aliud patentioris oris uas pones, & flammam admoueas, illico ignem arripit: si in murum proieceris, uel e finestra noctu, innumeris scintillis, & igniculis accensum aerem uidebis: ardet in mania bus detenta, nec comburit multum, id autem aduertito, si pluries distillabis, minus ardere, id eanim aceto contrarium aqua habet ardens. Si minus phlegmate redundet uis, spongiam oleo madidam uasis ori in distillatione accommodato, phlegma autem penetrare non sinit. Idem. Flammam eminus proiicere. Id commode faciunt colophonia, thus, & succinum precipue: nam si flammam concipit, in altum se tollit, eminus flammam emittens: si inter digitos candelam continebis: in palma autem pinsitum puluerem, dumque proiicis, euolet puluis per candelae flammam. Idem. Ignis Graecus. Ignem Grecum sic facias. Recipe sulphur uiuum. tartarum, sarcacollam, picolam, sal coctum, petroleum, & oleum commune. fac bullire bene, & si quid imponitur in eo, accenditur, siue lignum, siue ferrum, & non extinguitur nisi urina, aceto, uel arena. Albertus. Manicae metallicae ad durissima igne colliquanda. Uasa longitudinis cubitorum quatuor, aut saltem trium, latitudinis dodrantis, crassitudinis digitorum trium, in imo flexa, ac ad cubili figuram ferme formata, sine fundo, ex silice nigro maculis albis insperso fiunt: in medio longitudinis foramen, atque in eo canalis ad unguem collocatus. per quem spiritus follium intus feratur: in imo foramen, per quod liquata materia descendat. Ima pars uasis obstruitur, eo ut dixi relicto osculo, argilla & carbonibus tritis simul tusis, & in formam caementi ac tenaciorem redactis. Haec sic disposita, a similitudine Manicae metallice dicuntur. Implentur intus materia quam liquare propositum est, atque carbonibus alternatim conclusus hic ignis summam habet uim, cunctaque necesse est, si non liquantur, uri. Non uulgaris utilitas est spiritus, qui per canalem ex follibus intus immittitur: hic primo, quod palam est, ignem accendit, & flammam suscitat, ipsumque ignem cogit uehementius penetrare. Secundo cum frigidus sit, sit, conceptum a metallo calorem cogit, ac intropellit, atque sic materiam in qua est, dissoluit. Tertio, si quid liquatum est ne uratur prohibet, caloremque mitigat. Cardanus de subtilitate. Qui fieri possit, latex in tenebris refulgens. Tu, qui praeauidus ad lectionem rerum accedis, quas larga, eademque prodiga natura humano usui liberaliter foeneratur, abditas, & delitescentes, eumque curat tenebris innoxium reddere, ( quod non est profecto aspernabile ) ex iis ingeniose require, quae praestare possunt. pleraque enim habes, quae in noctibus sensum feriunt, & cient, multa, Aristoteles, multaque passim experientia demonstrat: ceu bestiolae, ex insectorum genere, quas Graeci πυγολάμπαδας, Latini nitedulas, siue cicindelas uocant. Sunt fungi, capita & squamae piscium, ut recentis trichiae, & uulgo harenagi dicti. Sic miluus, siue miluago, quod oculi noctu splendeat, lucerna dicitur. Pectinum ungues in tenebris igne lucentes, & in ore mandentium. Sic luporum, & aelurorum oculi. Estque in Germaniae saltu, in Hercinia, apparens uolucris, cuius lucent pennae ignium modo, earumque splendore uiatores, per innumeras illas solitudines, itinerum dubios moderantur euentus. Sic de spondylis, plerisque ostracodermorum generibus, uel super eos insidente musco. Aglaophotidis marinae, & terrestris meminit Aelianus. tale nomen a splendore lucis inditum, aliaque maris alumna animalia. Saepe manibus marinam aquam exagitatam, igneis scintillis corruscantem uidimus. Narrat losephus uallem, in qua est locus Baraas, ex eodem radicis nomine dictus, igneo colore fulgurans. Sic nictegretum, cuius ualde miratus est Democritus. Iam quercus praearidi candicis, situque marcidi, argenteo noctu splendore adspectu mouent, & uulnerant. Carbunculus in tenebris rutilat, aerem circumsecus pro corporis modo illuminando: & multa sunt quoque noctu lucibilia, grauissimorum auctorum testimonio comprobata. At series admonet, doceamus inde humorem extrahere, ex quo latius diffusiusque proficiscatur lumen, & emanet, ut noctu uideri possit. Iam infra patescit exemplum: Nitedulae igneo multum colore corruscantes, inter omnia principatum obtinent. Nos earum caudam a corpore rescindimus: precauendo, ne alieni quippiam nitidis partibus immisceatur, porphyretico lapide terendo, diebus quindecim, uel plusculis sub fimo uitro condimus: fueritque praestantius, ne latera contingant, sed pendeant: iam elapsis diebus, furno, uel calentis aque balneo uase imposito, & accommodato, paulatim luculentum, & stillatitium laticem subiecta paropside recipias, ac pellucido crystallino orbe condito: sic conclauis medio, lucigena pendeat aqua, & aerem illuminabit, qui est circa illam, ut maiusculae literae noctu possint conspectari: dummodo a non magis splendido illustretur. sic enim illius penitus exiguum lumen exolescit, ut interdiu uideri nequeat. Cui congener, nec multum dissimilis est aqua, ex dictorum piscium squamis sedulo extracta, quam saepe separari uidimus, nec a prima fere dignoscitur, eademque in reliquis parandi ratio iam patet, eisque utimur in dicendis. Io. Bap. Porta. Aqua ardens. Aquam ardentem sic facies: Accipe serpentinam, quam destillabis per alembicum, uelut aqua ardens exibit: etiam misce uino, aut cui uis, & accenditur, si appropinquas ei candelam. Albertus. Comburentia Specula. Uerum cum duo uideantur esse modi accendendi ignem ex speculo: primus, ut omnes radiin centrum speculi incidentes colligantur in uno puncto per reflexionem, qui fit, cum cauo speculo sphaerico. Secundus est, ut omnes aequi distantes colligantur, qui e sole prodeunt, in punctum unum, qui etiam fit parabile: extare de hoc libros Archimedis, ubi docet comburentia specula parabole constare. Franciscum Maurolicium Messanensem scripsisse, apud Conradum Gesnerum inuenio. Res autem sic se habet: Cum superficies conum rectum secat, & superficies dimetiens aequidistat lateri trigoni inscripti superficiei conum per axem ex uertice secantis, superficies illa parabole dicitur, quae sit A B C. cuius recta a uertice B diuidens A C rectam subiectam aequis lateribus, curuis B A & B C uocetur dimetiens B D. A C autem diameter, basis coni K, medium B D: dico H K L talem semper habere proportionem ad perpendicularem quamcumque ex latere super dimetiens uenientem, qualis est ipsius perpendicularis ad partem dimetientis inter uerticem & perpendicularem interceptam. Uelut sit perpendicularis F G, talem habebit igitur H L proportionem ad G F, qualis G F ad G B: & uocabitur tunc image1 H L latus rectum, & omnes lineae aequidistantes B D, seu radii reflectentur in K. Est uero Hlsemper quadrupla B K. Sed si propositum sit facere speculum, quod procul comburat, qualem fecisse Galenus narrat Archimedem, qui hostium triremes deusserit. manifestum est specula, seu a parabole sumpta fuerint, seu a circulo, ac sphaera, maxima esse oportere, id est, portiones maximarum sphaerarum, aut conorum maximorum, parabolis partem non tamen maximam. Uelut si ad M. passus extendere ignem libeat, circulum describemus, cuius dimetiens sit duo millia passuum, huius tantum assumemus portionem, ut rotunditas non lateat, partem scilicet sexagesimam, cui dimentientem pro altitudine in termino uno adiiciemus, & dimentiente fixo circumagemus circuli partem, quae nobis portionem sphaere describet: quam cum expoliuerimus, ignem soli exposita procul & ualidissimum ad passus M. accendet. Nunc autem non adeo utilis ob bellicas machinas: olim uero tutissima. Quae uero a parabole procedit conflagratio, potentior est. Ea autem sic fit Sit locus, qui comburi debet mille passibus distans. Facio B K passuum mille, cui rectam coaequalem adiicio K D, ipsi autem B D aequalem ad perpendiculum facio Ba. & ex altera parte Bc aequalem B A, & ductis D A & P C, facio D centrum basis coni, & A D axem: nam angulus A D C rectus est, & circumuoluo A C ut fiat conus, & describeimage2 er circulus a linea D C tanquam semidiametro pro conibasi: hunc diuido duabus diametris ad rectos angulos se secantibus C E & F G in centro D. Erit etiam ut B punctus circumferentiam circuli describat circa conum, quae sit H B. Duco igitur a uertice coni rectam ad extremitatem unius diametri basis, puta ad C, & ubi secat circuli peripheriam, ut in B, ex illo puncto duco lineas rectas ad extremitates alterius diametri B F, & B G: superficies igitur, in qua est trigonus B F G, ubi secat superficiem coni, facit duas obliquas lineas B F & B G, quas ex chalybe optimo, ne flectantur, fieri oportet, assumpta tantum parte, puta B L & B M aequalibus, quae sunt latera paraboles. Inde assumes molem ex gypso N maiorem latitudine L B M in uertice, quem sensim coribus atteres, donec imposita parabole L B M circumuersaque undique tangat, sineque impedimento circumuertatur. Quod cum effeceris, huic moli uitrum candens aptabis, efficiesque para bolem, quae a tergo super asperso plumbo radios omnes e Sole equidistantes, qui omnium sunt robustissimi, in punctum K, id est passibus mille diimage3 stantem reflectent, comburentque statim. Hec autem ab Archimede plane demonstrata sunt, ut etiam Antonius Gogaua ad nos transtulerit. Card. de subtil. Ignis ex aqua. Ut ignis de aqua extra eat, testam oui accipe, & sulphur uiuum tritum impone, & calcem, & claude foramen: & mitte in aquam, & intenditur, & dicitur, quod si ponatur caphura super aquam, accenditur, & comburitur in aqua. Albertus. Ut in somno omnia reuelentur. Suffumigatio ad uidendum in somno, qumod futurum est de bono & malo. Accipe sanguinem asini congelatum, & lupi ceruini pinguedinem, & storacem, aggrega totum ponderibus equalibus, & conficiantur, & fiant grana, & suffumigetur cum eis domus. Tu enim uidebis in somno tuo qui narrabit tibi omnia. Idem. Candela quae cum accenditur, agitatur. Si uis facere candelam, uel licinium, quae cum accenditur agitatur, & ambulat: accipe cutem lupi, & cutem canis, & fac utrisque licinium, & accende ipsum cum oleo oliuae, & statim mouebitur. Idem. Lumen pedere faciens. Operatio lampadis est mirabilis, quam si quis tenuerit, non cessat pedere, donec dimiserit eam, accipe sanguinem testudinis, exsicca ipsum in panno lini, & fac ex ipso licinium, & illumina ipsum in lampade, da ipsum cuiuis, & dic illumina: nam ipse non cessabit pedere, donec dimiserit illud, & est mirabile. Alber. Lampas, quae cum accenditur in loco ranarum, non cantant, sed omnes silent. Accipe pinguetudinem crocodili, & confice iipsam cum cera, albifica in sole, & fac ex eo licinium, & illumina cum eo in loco, ubi sunt ranae, & cum uiderint istud statim tacebunt. Idem. Candela quosuis referens colores. Lampas uitrea admodum splendida, & diaphana, quaecunque suo lumine illustrabit, crocea reddet, & lutea, aut flaua, si puluere croci oleum eslychnio uicinum respergatur. De aliis coloribus idem erit experimentum: modo cubiculum aliud lumen non agnoscat. Mizaldus. Coloratum cubiculum. Uiride cubiculum sic uidebis. Sit uiridis lampas, uitrea, & pellucida, ut pertranseuntes radii medii colore inficiantur, & ( quod in hoc plurimum conducit ) oleo, uel omni, quo uiuit humido, immisceatur aerugo, una rite tereantur, ut humor fiat uiridis, lichneus ex linteo, coloris eiusdem, uel e gossipio paretur uncto: lampade in illa peruratur, oppositum feriens lumen, uiride omne, & intuentium uultus ostentat. Nigrum autem omne si uidere desiderabis: atramentum immisce omni fuliginem uel simile: melius autem e sepiis immissum atramentum, nam lucernis admotum, si accenditur, atra lucet flamma. Sic Anaxilaum lusisse fertur: saepe enim ex atramento sepiae astantes Aethiopes reddebat, & nigros. Flauum si teres omne, uti auripigmentum, crocum, lupinorum cortices, & oleo permiscebis, & accendes in eo funiculum, flaua lampade, croceum conspicies omne. Uiride partim, flauum partim, & nigrum si praeoptabis, hec insimul permisceto: uti quoque tradit Simeon Sethi, si quis thryallida, id est lucernae stupam, in sepie atramento, & aeris aerugine intinxerit, homines circumstantes uideri, partim aereos, partim nigros, propter mixtarum rerum inspersionem. Sed maxime id perpendendum duco, luces omnes amouere, ne lumine illo impediatur, supereturque e lampade color emanans, & frustretur illusio, si die fuerit, claudantur fenestrae, ne aliquod lumen irrumpens prestigium destruat. Io. Bap. Porta. Ut in palatio omnia uideantur nigra. Quando uolueris, ut que sunt in palatio, uideantur nigra. Accipe de spuma maris, & calcantho, & permisce ea filis, deinde humecta cum ea lichnium, & illumina cum eo lampadem, Albertus. Ut Lampade noctu ranae taceant. Narrat Albertus delphini pinguedine, ac cera ex sole alba confecto elychnio, ac accenso in lacuum ripis, statim ranas omnes silere. Affricanus autem naturalius & certius in Geoponicis graecis, omne id ait euenire lucerna: nam si accensum posueris in ipsam, obstrepentes omnes ranae statim conticescunt. Solent impostores perforato pariete ranam immittere, inde charta cooperiunt, & in ea coruum depingunt, accensa extra face, uel admoto igne, incalescens rana coaxat, ut corui uoces imitetur, sic depictum coruum crocitantem ostendunt. Io. Bap. Porta. Ut Lampada quis accendens reformidet. Linteum fiat licium, cuius meditullio anguis senecta, ac leuiter infractum sal accommodetur, alicui succendendum praebeto ex oleo: nam flammam sentiens sal dissiliet, anguina pellis distorquetur cum coquitur, ut timorem incutiat pueris: sic canis & lupi, lupi & ouis corium obtortum simul oleo si accendes, commouentur, innatam etiamnum fugientia simultatem. Porta ex Alberto. Ut sine capitibus uideantur homines. Quando uis, ut que sunt in palatio, uideantur sine capitibus: accipe sulphur citrinum cum oleo, & pone ipsum in lampade, & illumina cum co, & pone illud in medio hominum, & uidebis mirum. Albertus. Ut homines uideantur sine capitibus. Accipe spolium serpentis & auripigmentum & picem graecam, rheponticum & ceram nouarum apum, & sanguinem asini, & tere omnia, & mitte in rudi olla plena de aqua, & facias bullire ad lentum ignem, & postea dimitte frigescere, & facias cereum, & omnis qui illuminabitur eo, uidebitur sine capite. Albertus. Ut astantes sine capitibus uideantur. Auri pigmentum subtilissime tritum noua olla ex oleo sinas ebullire: nec ab re fuerit si sulphur immisceas operculo ollae imposito, ne croceus euolet uapor. id noua incendes lucerna, & astantes sine capitibus & manibus uidebuntur, oculos digitis comprimendo dum candela accenditur, id que paulisper uidebis ut fieri poterit. Porta. Ut equina uel asinina uideantur astantium capita. Difficile aggredieris opus: uincat tamen operis sedulitas rei difficultatem. Equo abscinde caput uel asino, non mortuo, ne languida sit uirtus, eiusdemque capacitatis fictilem fabricato ollam, oleo plenam, suique pinguedine, ut superemineat: os operculato, tenacique munias luto, ignem subde lentum, ut plane bulliens tribus seruetur diebus oleum, elixataque caro in oleum currat, ut nuda spectentur ossa: pila tundito, puluisque oleo permisceatur. quibus astantmium capita perungantur. similiter in lampadibus stupei funiculi in medio statuantur, nec prope nec longe, ut res postulat, & monstruoso spectaberis uultu. Ex iis multa discas componere: satis enim dixisse uideor, si diligens fuerit intuitor. Ex humano capite recenter obtruncato electum oleum, animalibus faciem hominis inducit, sic uariis animalium capitibus monstrosiora reddes corpora, si iis accensis liciis illustretur domus, quod sido claude pectori: nam uti arcana ab antiquis caelabantur, nec ita faciliter ex eorum eruitur dictis. Aliter tamen docet Anaxilaus, nec irrite. Equorum uirus a coitu accipitur, nouisque lampadibus elychniis accensum, hominum capita equina uisui monstrifice repraesentat, de assois sic quoque proditur. Sic illud quod apriam uocant, in suibus cum subant: acceptum enim & accensum idem praestat. Sic animalium reliquorum auricularibus accensis sordibus. Si illud perures, quo dicemus sperma eoque spectatorum facies perunxeris, eorundem animalium conspicies capita. serua. Perta. Ut homines uideantur uultum canis habere. Accipe adipem de aure canis, unge ex eo parum de bombycino nouo, pone in lampade noua de uiridi uitro, & pone lucernam inter homines & cernent uultum canis. Albertus. Ut homines uideantur habere quorumlibet animalium capita. Accipe sulphur uiuum & litagirium, & istis simul puluerizatis, sparge in lampade oleo plena, habeantque candelam de cera uirginea, que permixta sit cum fece illius animalis, cuius caput uis ut uideatur habere, tenens candelam accensam de lampadis igne, & da bibere uinum cum ualdimonie, & illi qui inde potabunt, uidebunt se habere caput animalis. Alb. Ut homines habere tria capita uideantur. Accipe de pilis asini mortui, & fac funiculum & sicca, sume medullam de osse principalis dextri humeri, & misce cum uirga uirginea, & line funiculum, & pone super liminaria domus: ingredientes domum tria capita habebunt, hi qui in domo sunt intrantibus asini uidebuntur. Albertus. Ut caput hominis uideatur caput asini. Tolle de segmine aselli & unge hominem in capite. Albertus. Candela, quae facit hominer equinis, aliorum ue animalium capitibus uideri. Diu multumque cogitaui, utrum antiquitus arcana huiusmodi ignorarentur, an ueritati responderent que de iis dicuntur, & ab impostoribus promittuntur: nec parum gauisus sum, cum inter antiquos multos compererim, quibus haec fuere cure, praesertim Anaxilao Plinianae assertioni fidem adhibendo: nec parum in his inueniendis desudauimus ad explendam nostram historiam, nec ab re fuerit eorum commeminisse, & in medium afferre, experientiae accommodando, iis primo assuescat operator, ad alia paullatim deueniens: docenturque primo, quomodo uideri possit omne. Io. Bap. Porta. Ut facies insignis uideatur maciei & palloris. Sic faciliter opus exequeris: uitreo ampli oris cratere, ualde infundas uinum uel grecum, intus sal iniice, quantum pugno quis capere posset, flagrantibus impone sine flammis, ne uas rumpat, illico ebullire incipiet. candelam admoue, & succendetur, reliqua tunc extingues lumina, & tales astantium facies reddet, ut sibi mutuo terrorem incutiant. Idem in fucinis euenit ubi campane conflantur, & metallica tam opertum omne diro uisitur colore, ut demirari contingat labia squallore perfusa, punicea in liuidum & nigrum commeantia. Accensum quoque sulphur astantium medio collocetur, & fortius operabitur idem. Sic quoque Anaxilaum philosophum ludere solitum esse comperimus. Sulphur enim calici nouo immissum carbonibus subditis circumferens, conuiuis exardescentis repercussu pallorem dirum effundebat. Id mihi saepe casu accidit, dum Neapolitano in agro Leucogeis collibus noctu deambularem: nam sponte ardens sulphur tales dabat uultus. Porta. Ut homines uideantur elephantes. Accipe speciem, quae dicitur Alchachengi, & contere, & confice ipsam cum aliquantulo pinguedinis delphini, & fac ex eo grana sicut citri. Deinde fumiga ex eis super ignem stercoris uacce, que mulgetur, & non sit in domo locus, ex quo egrediatur fumus nisi portas, & sit larga sub terra de intus. Nam omnes qui sunt in mansione, uidebuntur quasi ipsi sint homines magni in formis equorum, elephantum, & est mirabile ualde. Albertus. Ut homines uideantur uaria forma. Accipe oculos bubonis, & oculos piscis, qui dicitur libinitie, & fel luporum, contrita ergo ea manibus commiscendo, & pone ea in uase uitreo. Cum ergo uis operari eum, accipe adipem cuiuscunque uis bestiae, quod fiat hoc in forma eius: liquefac eam, & permisce cum illa medicina, & inunge cum oleo lichnium quodcunque uis, deinde accende ipsum in medio aedis, uidebuntur enim omnes homines in domo illa in forma illius bestiae, cuius pinguedinem accepisti. Albertus. Ut homines uideantur angeli. Accipe oculos piscis, oculos fileae, id est, frangentis ossa, & contrita eos manibus maleande, & pone eos in uase uitreo septem diebus, deinde in eis aliquid de oleo infunde; & illumina cum eo in lampade uiridi, & pone ipsum coram hominibus, qui sunt in aede: ipsi enim uidebunt se in forma angelorum ex igne accenso. Albertus. Ut homines nigri uideantur. Accipe lampadem nigram, & funde super ipsam oleum sambucinum, uel argentum uiuum, & funde in illo oleo, uel argento uiuo ex sanguine flebo tomatium, & pone in illo sanguine sambucinum, uel argentum uiuum. Albertus. Lampas alia faciens apparere homines in forma foeda: Et terrentur homines inuicem, & faciunt ipsum fingentes daemonem. accipe pilos ex cauda canis nigri, in quo non sit albedo, & aliquid ex pinguedine eius: liquefac pinguedinem: deinde accipe pannum exequiarum, & fac deinde licinium, deinde line ipsum cum eo quod fecisti; & illumina ipsum in lampade uiridi cum oleo sambucino, & accende ipsum in domo, & non sit ibi licinium praeter ipsum, & uidebis mirabile. Albertus. Lampas quam cum aliquis tenet in manu, non uidet aliquos eorum, qui sunt ibi. Et qui erit post ipsum, uidebit tantum. Accipepiscem, qui dicitur Delphinus: deinde accipe pannum lini aut funeris, & sparge super ipsum aliquid extra azimar, deinde funde super illud ex illa pinguedine liquefacta: deinde stringe manum super ipsum, & inuolue pannum, & fac ex eo lichnium, deinde accende ipsum in lampade, & eris uiridis, & fiet quod tibi dixi. Albertus. Domum argenteam & luminosam uidere. Si praeoptabis, sic efficies: Nigris abscinde lacertis caudas, & stilla e fractura emanans lucida excipiatur: e multis tamen plures adunabis, & papyraceum licium, uel sparteum inficies, & si poteris, oleo permisceto: sic argenteo colore omne uidebis perfusum. Idem in omnibus imitaberis. Nunc ut institutum exequamur ordinem, reliqua trademus experimenta, hanc sequentia seriem, ne cupidos legentium animos detineamus. Porta. Ut omnia alba & argentea uideantur. Accipe lacertam, & abscinde caudam eius, & accipe quod exit, quia est simile argenti uiui: deinde accipe lichnium, & madefac cum oleo, & pone ipsum in lampade noua, & accende domum eius, uidebitur splendida & alba, uel deargentata. Albertus. Ut domus uideatur tota uiridis, & plena serpentibus & imaginibus timorosis. Accipe cutem serpentis & sanguinem alterius serpentis masculi, & adipem alterius serpentis, aggrega illa tria, & pone ea in panno exequiarum, & accende ipsa in lucerna noua. Albertus. Ut tota domus appareat plena serpentibus. Accipe de pinguedine serpentis, & parum salis in ea pone, & accipe pannum exequiarum, & scinde ipsum in quatuor frusta: deinde pinguedinem, & pone ipsam in omni panno: sic facias quatuor licinia, & accende ea in quatuor angulis domus cum oleo sambucino, & in sampade noua, & fiet quod dixi. Albertus. Licinium pulchrum, ut domus uideatur tota plena serpentum & imaginum, donec lichnium permanet accensum. Accipe pinguedinem serpentis nigri, & spolium serpentis nigri, & pannum exequiarum, & fac licinium ex illo panno: deinde line ipsum cum illa pinguedine, & pone spolium serpentis in concauitate eius, & illumina cum oleo sambucino in lampade uiridi aut nigra. Albertus. Uuae plenum domicilium uidere poteris, & omnes puarum illusione decipientur. Cum deflorescere iam incipiet uua, uas puro plenum oleo accommodetur infra, cui racemum cum frondibus immergas firmetur, ne hinc inde conuellat uentus, feriat illud sol, operculo gypsato, & pellicato, relicto tamen foramine, quo petiolus intromitatur. ita immorari sinito: ubi perfectam receperit uua maturitatem, linteo exprimitur, expressusque humor seruatur in oleo, solis diebus paucis, lucernis demum accensum omnia uuis cernes plena, frondibus & arboribus circumuallari uideberis, ubi fortasse arbores prorsus carent frondibus: in aliis uero fructibus utitor: idem enim arbitror praestari posse. Porta. Ut res uirides uolantes conspiciantur. Accipe pannum exequiarum recentem, & pone in eo cerebrum auis, & pennas caudae eius, & inuoluendo fac eis licinium, & pone ipsum in lampade ex noua uiridi. Accende ipsam in domo cum oleo oliuae, & quae res erunt in domo, fient uirides ualde, & uidebitur quasi uolent uirides & nigrae. Albertus. Lumen, quo astra uagari uideantur. Sunt qui testudinem uel centaure am perurunt, eiusque flammae fumo spectant stellas sic uagantes, ac loco dimoueri uideantur undique per coelum: id quod non ab eo solum, sed a rei omnis euenit fumo. crassioris enim loco existens diaphanitatis, mobilisque imaginis forma a loco ipso uariari uidebitur: ideoque fallitur uisus, ac moueri putabit. Quod si id mirabilius expetitur, ignem caelato, ut spectantem lateat, & pertranseuntes radii refrangantur. hinc multa ingeniosus aucupari poterit oculos fallentia, quae e libris opticorum excipiet. Porta, Lampas cum accenditur, uident se inuicem astantes sicut imagines & lapides. Accipe zimat, & tere bene, & accipe pannum funeris, & madefac ipsum cum pinguedine piscis, aut cum oleo sisamino puro, pone ipsum in lampade uiridi, & pone ipsum ex illo medicamine contrito rem paruam, & fit mirabile. Licinium quod cum accenditur, non cessant saltare & gaudere, & insanire gaudio, & maxime mulieres, & accipe sanguinem leporis, & sanguinem cuiusdam auis, quae dicitur Solon, & assimilatur turturi, & aequale medietatis eius ex sanguine turturis maris. Infunde ergo in licinium, & illumina cum eo in medio domus, in qua sunt cantatrices & puellae, & est mirabile, & probatum. Albertus. Lichnium, quo arcta imminente manu peruratur, laxa uero, extinguatur. E caphura aquam exugito, uitreis chymistarum uasis, & rite luto fabricentur spiramenta, ne ui spiritus euolet. tali aqua intus perunge manus, & super flammam arctam pugnum comburitur ualde, si aperitur, debilitatur lumen. Ioan. Baptista Porta. Aliud lichnium, quod quando est accensum, & infunditur super ipsum, aqua ualescit: & quando oleum, extingnitur. Accipe calcem, quam non inuenit aqua, & permitte eam cum aequali pondere sibi ex cera, & medietatis eius ex oleo balsami, ex napta citrina, cum aequali sibi ex sulphure, fac lichnium ex ea, & rora super aquam, & accendetur, & rora super ipsum oleum, & extinguitur. Albertus. De multis lampadum experientiis. lam aliquas lampadum experientias superesse uideo, quas licet uisu non tam iucundas & mirabiles, ut res postularet, ne quid omisisse uideremur, recensere censuimus. Has nec otiosum, uel inutile fuerit primae addere seriei. Porta. Mulieres ualde laetari. Cum leporis adipe lampades accendantur, ac mulierum medio morentur aliquantulum: nec enim laetantur, ut saltent: id tamen raro operatur. Porta. Ad faciendam carbunculam uel aliquam rem lucentem in nocte. Recipe nocticulas lucentes quam plurimas, & ipsas contritas pone in ampulla uitrea, & claudein fimo equino calido sepelias, & dimitte morari per quindecim dies, postea distillabis ex eis aquam per alembicum: quam repone uase de cristallo, aut uitro. Tantam enim praestat claritatem, quod in loco obscuro quilibet potest legere & scribere. Quidam faciunt hanc aquam ex nocticulis, felle restudinis, felle mustellae, felle furonis, & canis aquatici, sepeliunt in fimo, & distillant ex eis aquam. Albertus. Candela in aqua ardens. Recipe cerae, sulphuris, aceti, ana partem unam, coquantur simul usque ad aceti consumptionem: postea formentur candelae, quae accensae, inextinguibiles euadunt. Roscellus. Ignem ex pluuiis construere. Recipe olei petrolei, sulphuris uiui, sulphuris flaui, calcis uiuae recentis, picis graecae, picis naualis: misceantur, & haec mixtura ab humore accenditur. Fallopius. De Aere. Cap. Iii. Uas uentum proiiciens. Confici potest si fiat aeolipila aerea, uel rei alterius, sit caua & rotunda, & in uentre punctum habeat angustissimum, quo aqua infunditur, & si foris arduum fuerit, priori utere experimento: si ad ignem accendens feruescit, cumque nullum habeat spiramentum, maximum inde eiicit spiritum, sed uapide crassitudinis humectum. Porta. Ad corrigendum aerem pestilentem. Absque ulla noxa emendant teterrimi odoris pleraque: cuiusmodi sunt castoreum, galbanum, sagapenum, sulphur, coriorum cornuumque suffitus, & puluis bombardicus. Qui ceu praesentiss. discutiende pestis remedium, superioribus annis adhibitum fuit ( inquit Lemnius ) quum apud Tornacenses pestis tota urbe grassaretur. Nam milites praesidiarii, qui in arce excubias agebant, tormenta bellica puluere bombardico, sed absque olobis, repleta, urbi obuertebant, eaque sub diei & noctis crepusculum explodi curabant. Hinc factum fuit, ut sonitu uiolento, fumique odore teterrimo, contagium aeris discuteretur, & alio depelleretur. Mizaldus. De Aqua. Cap. Iiii. Aquae marinae concinnatio. Aquae marinae quadrantal 1. ex alto sumito, quo aqua dulcis non accedit, sesquilibram salis frigiro, eodem indito & rude misce, usque adeo, donec ouum gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. Eodem uini ueteris, uel aminnii, uel miscellialbi congios 2. infundito. misceto probe. Postea in uas picatum confundito, & oblinito. Si quis plus uolet aquae marinae concinnare, pro portione ea omnia facito. Cato de Re rustica. Aqua a uino ut separetur. Quod si linteum uino aquae mixto imponatur, promineatque extra urceum, aqua e uase tota ascendit per linteum, sincerumque relinquit in calice uinum. Quo experimento proditur lymphatum a puro: nec posset hoc fieri, si uinum & aqua miscerentur. Cardanus de Subt. Aquae inebriantes. Aqua ex auena distillata utuntur Moschouite, quod uino careant: nec minus excalefacit, aut inebriat, quam uinum. Cum enim auena crassioris sit substantiae, necesse est, ut ex distillatione incalescat, attenuetur, ac exacuatur, & ad naturam aquae ardentis accedat. Canabis folia in farinam uersa, quod caput feriant, potum suauiter inebriantem efficiunt. Cardanus de Subt. Glacies ardens. Si candela sulphuris puluere tum carbonis oblita in aqua mergatur hyemis tempore, ex superiore parte papyro, suspendaturque ubi gutta cadit glacie, circundabitur glacie crassiore, ardebit tum accensa, magnoque miraculo glacies astantibus ardere uidebitur. Cardanus de Subt. Flumina quomodo quis tuto tranare possit. Utilius flumina tranantur, coriaceo intestino crassiore: quod ubi opus fuerit, inflatur uehementer, & conclusis capitibus sub alis circunligatur: ita tuto equites & pedites in magnis necessitatibus fluminibus se committunt, quandoque hoc solo tranare auxilio etiam ausi. Securius id fier etiam tympanis coriaceis sub pedibus positis, baculoque cui tympanum sit suppositum. Non enim solum tranare, sed deambulare super aquas, res prope ostentum uideri poterit. Cardanus de Subtil. Uas inuersum ut hauriat aquam. Quod sic efficies: longissimi colli paretur uas, & quo longius, eo mirabilius: uitreum uero & pellucidum, ut ascendentem inspicias aquam, hoc bullientis aquae expleatur, & ubi totum efferbuerit, uel igni fundum admoueto, illico ne frigescat, inuerso ore aquam tangat, & intro totum absorbeat. Sic naturae rerum exploratores Solis radiis aquam hauriri, & absorberi aiunt, e terrae concauis locis in montibus, unde fontanea efficitur scaturigo: nec leuia insurgunt hinc artificia in spiritalibus mechanicis, ut tradit Hieron, sed uti ab hoc proposito aliena, alio transferantur. Simile quoque a Uictruuio de ueterinorum ortu affertur, nunc uero in domesticum peragrauit usum. Ioan. Bapt. Porta. Aqua fortis. Recipe aluminis & uitrioli, aut salnitri, aut horum trium simul ustorum, sing. part. 1. redigantur in puluerem, misceantur & ponantur in cucurbitam, luto obductam: deinde in uas recipiens due unciae aquae, in singulas libras pulueris. Quod cum factum fuerit, collocetur ita sine operculo, cum uase recipiente ori cucurbitae, farina, & ouorum albis copuletur, ne ullo modo respirare queat. Sitque uas recipiens in aqua frigida situm, & continue desuper linteis madefactum. Nam sic fiet, ut spiritus cum ipsorum aqua melius copulentur, ne adhaerescant recipienti. Quibus administratis, ignis accendatur, primo quidem lentus, & sub cucurbita tantum, donec materia dissoluatur: deinde augeatur, atque etiam supra cucurbitam ponantur carbones accensi, augeaturque ignis, usque ad horas quinque, aut sex. tunc sinito, ut frigescat: post eximatur aqua, & seruetur ad usum, in uase aliquo probe obturato. Uerum ignis ita instruendus erit, ne uas recipiens, aliquo modo ab eo corrumpi queat. Quod si fortiorem aquam conficere uoles, addito sal nitri partes duas. Alex. Ad naues submersas. Cum naues freto merguntur, quas eruere consilium est, cymbae onustae saxis per funes alligantur nauigio ab urinatoribus, sic ut funes quantum fieri potest tendantur, inde totidem cymbis uacuis lapides ex prioribus detracti excipiuntur: quo fit ut alleuatae cymbae nauigium paululum ex profundo secum trahant. Nam aer cymbas, quae ponimage4 dere lapidum ferme mergebantur, cum aque subesse nolit, in superficiem aquae attollit, unde nauigium ferme pro cymbe altitudine superius trahitur. Trahatur igitur ex A in B, tunc cymbae, quae plenae sunt lapidibus illi annectantur funibus, transfusisque lapidibus nauigium trahetur in C. Rursus priores cymbae, in quas lapides transfudisti, nectuntur tensis funibus nauigio in C existenti, trahentque deductis lapidibus ipsum in D, atque perpetua transmutatione ad aquae superficiem tandem deducetur. Sed dices, Plurimis cymbis opus erit ad triremem educendam. Uerum est, sed ratio sic constat: quaelibet nauis aut cymba tantum ferre potest ponderis, quantum est pondus aquae quam continere potest. Uelut si triremis capiat in flumine mille amphoras aquae, quarum pondus sit decem milia talentorum, triremis illa in flumine decem milia talenta feret. Quod si eadem in mari capiat, ut dixi, easdem mille amphoras, quarum pondus sit duodecim millium talentorum ( nam aqua maris grauior est aqua fluminis ) eadem in mari duodecim millia talenta ponderis feret. Atque ea ratione manifestum est, cur nauigia appellare soleamus a mensura, ut, nauem mille uel quingentarum amphorarum. Idem enim est ac si dicas, quae ferre potest mille aut quingenta ponderis talenta. Nam qualis est capacitas, ut dixi, nauis ratione aquae, tantum est pondus, quod ferre potest, scilicet quantum est pondus aquae, quam capit. Manifestum est igitur ex hoc, quod diuersa pondera eadem nauis in diuersis aquis feret, quoniam & aquarum ipsarum diuersa sint pondera. Iuxta uero hanc rationem liquet ponderis magnitudinem esse pro ratione impellentis aquae. Nam si ( ut gratia exempli dicam ) cymba uiginti amphoras sustinet: hoc est, quia aer inclusus ab aque amphoris uiginti superius impellitur, ut aqua illa scilicet quae in naui contineretur, locum suum recipiat. Belle igitur conuenti hoc experimentum cum ratione, quae superius dicta est, scilicet uesicam aere plenam ab aqua sursum pelli, quod uesicae aquae locum occupet: quare pondus pro magnitudine aquae, quam uesica continere potest, in aere sustinebit: id est, ita uesicae pondere superimposito, ut ipsum pondus totum in aere sit, non in aqua. Uerum pondus quod in aqua est ( ut ad nauigium eruendum rursus ueniam ) tanto leuius redditur, quanto aqua ipsa grauior extiterit: unde paucioribus cymbis opus erit, quam quae pondus demersi nauigii ferre possent. Duplici uero ratione nauigia ex grauioribus aquis extrahuntur, quam leuioribus: atque ideo ex mari. quam ex fluminibus, uel lacubus. Altera, quod cymbae in mari plus sustinent ponderis: reliqua, quod nauigium in ea aqua minus graue est. Oportet autem hanc ob causam animaduertere, cum, ut dictum est, nauigium grauius reddatur in aquae superficie ( quia partim est in aere ) quam in imo, ut quando magis eleuatur a cymbis, eo plures ac maiores cymbae alligentur, ne decepti hac ratione non solum denuo mergatur, sed & impetu adiecto omnes secum cymbas in profundum trahat. Dubitabit autem aliquis, cur exoneratis cymbis B, impletis autem aliis, quae per A significantur, non descendat nauis, quae eleuata fuit ab A, cymbis uacuis? non enim plene possunt sustinere pondus. Causa est, quia factis iam funibus aequalibus cymbarum A & B, quum iam uacuum seu inane, uel aer, qui in cymbis continetur potentior sit nauis pondere, plus trahet inane cymbarum B, quam remittet grauitas aucti cymbarum A. Itaque hac ratione perpetuo nauis ascendet: hoc duntaxat obseruato, ut plenarum cymbarum funes eo sint uacuarum cymbarum funibus breuiores, quanto pondus lapidum eas cymbas deprimit. Card. de Subtil. Aqua salsa quomodo reddatur potabilis. Si uas cereum efformabimus uacuum, & in maris aquas immergimus, quae per cerae poros intro delabitur, fiet potabilis. Sic crudo fictili uase obstructo ore ( quod enim intro permeat, percolatum est, quod salsedinem facit per commixtionem ) secernitur. Fit aliter uberius & celerius: Sabulonem fluminum in salsam aquam immittas, & paulisper immoraberis, & lineo panno subiecti uasis ori obtento colatur, donec salsamentum amiseserit omne, & dulcescet. Ioan. Bapt. Porta. Aqua aduersus locustas. Chuerch Scytharum Catainorum ciuitas est: in qua stagnum, cuius praesentia locustas arcet. Olim eam ob causam inde petitis a Cypri Regeaquis. Quarum uase stanneo pleno turri appenso, factum est, ut eo tempore non sit a locustis insula tentata. Scaliger. Ut aqua sine igne calefiat. Si uas aeneum, amplum, rotundum, & unico apertum foramine, uiua calce, ac sulphure, aequis partibus, exacte & integre adimpleatur, & foramen, ne quid expiret, sedulo recludatur, & mox in fontem non excurrentem, uel puteum dimittatur, aquam eius dies multos calidiusculam conseruabit, ac palam exhibebit. Expertum a multis. Mizaldus. De Terra. Cap. U. Terra ardens. Est inter Lazige Metanaste terra nigra bituminis, & Penolei participes, cerae lentore, & usu non absimilis, nam ut candela ardet, eam uidimus apud Archiepiscopum legatum Pannoniae regis. Sed haec olim mihi, & nunc alis, qui ea, quae de lapide ac terra Scotica scribemus, non uiderint, admiratione digna dici poterunt: at cum ipsum lapidem candelae instar ardere uiderimus, cessat admiratio. Cardanus de Uarietate rerum. Luti sapientiae conficiendi modus. Sumito cretae optimae, qua uasa fictilia conficiuntur, uel albae, uel cineritiae, partes quatuor: cineris communis partem mediam: stercoris equini, uel asinini sicci, partem unam: & si perfectius uales, adde laterum contritorum, uel scobis ferri parum. redigantur in puluerem subtilissimum, cribrentur, & misceantur: deinde ponantur in terra, superspargendo sensim lanae e pannis detonsae, quod tomentum dicitur, partem unam: aquae communis, quantum satis est, & misceantur, deinde ponantur in terra ordinate, superspergendo paulatim, primo tomentum, ita ut aequaliter distribuantur, deinde aquam, etiam subigatur probe, primo baculo aliquo, dein pala, & fiat massa. Quae cum bene subacta fuerit, ponatur super scamnum aliquod firmum, uel murum. subigatur, & pala optime tundatur tandiu, donec satis esse uidebitur. Quo enim diutius tunditur, & subigitur, eo etiam melius euadit. Ualet autem hoc lutum ad lutanda uitrea uasa, ad formas crassiores formandas, fornaces, aliaque quam plura facienda. Quod si tanrum laboris in conficiendo luto consumere forte nolis, sumito tantum cretam, tomentum, & stercus cum aliquantulo cineris. Quidam absque stercore, quidam absque tomento conficiunt, suum quoddam propositum secuti. Caeterum ad lutanda orauitreorum uasorum, ne respirare queant, ualet supra dictum lutum, praesertim si addideris calcis uiuae partes duas, alba ouorum, quot esse satis uideatur. nam sic tutius est. atque uitri modo durum redditur, quo fit, ut minus etiam per id respirare possit. Porro lutum tale, in loco aliquo humido conseruandum erit, ita tamen, ut nec humidum nimis, nec siccum fiat, nam semel induratum, nullius est usus. Si enim aqua remollescere uelis, foris parum humescet, intus suam duritiem retinebit. Quare cum nimium fuerit durum, optime siccari permittito: deinde in puluerem redigito, conficitoque, ut prius est dictum. Alexius. Lateres cocti cur grauiores. Sed illud mirum, quod quidam aiunt, lateres coctos grauiores esse, quam antequam in fornacem ponerentur. Causa esse potest, quod ubi facti sunt, in Sole siccantur, concipiuntque aeris non parum, qui intro latens multo leuiorem lapidem reddit, quam idem sit igne exustus: itaque dum coquitur later, grauior efficitur, quanquam huimidum absumptum sit. Qui etiam excoquuntur plus quam par sit lateres, colorem ferri imitantur: unde grauitatis & coloris causa eadem esse potest: paruitas pro ratione materiae: at paruitas ipsa fit, coacta per uim, & liquescente terra, quae metallicum quid retinet, unde ferme semper plus, quam par sit, excocti inflectuntur, atque incuruantur. Illud uero magna dubitatione dignum, aut intermisso igne fornacibus, uel breui momento lateres frangantur: Id uero non semper, sed cum calor immodicus igne cessante contrahitur, frangit lateres. Idem cum denuo accenditur, etiam frangit: nam quae iam sicca sunt, cum nouo calore feruent, disrumpuntur: sicut de uitro patet. Causa est, quoniam antequam liquescat, & molliatur quod durum est, flatu distendente rumpitur. Ob eam igitur in aequalitatem magna iactura figulis. Cardan. de Subt. De Secretis Liber Iiii. Mundi partes, quas uocant Integrales, praecedenti libro expediuimus: iam uero cum ea, quae in hisce partibus continentur nobis exponenda sint, omnium primo de homine acturi sumus, utpote quod inter caetera Dei nobilissimum opus existat, & cuius causa non mundus solum, sed etiam quidquid in eo est creatum sit. Cum tamen quae ad hominem secreta reseruntur multa sint, & sub diuersis contineantur generibus, non uno, sed duobus libris comprehendenda fuerunt: quorum hic animi, quintus uero corporis remedia continet. Ad animum autem referimus affectus, quas uocant animi passiones, odium scilicet, amor, & alia huiuscemodi. Animae item facultates internae memoria nimirum, phantasia & ratiocina tio, quae nullum extra se opus proferunt, sed externarum actionum rectrices existunt. De Animo. Memoria ut confirmetur. Mirabile est, quod referunt, dentem taxi, uel sinistrum pedem brachio dextro hominis alligatum memoriam roborare. Uerisimilius forsan, quod tradit Simeon Sethi, scilicet fel perdicis arteriis temporum illitum, ut penetret semel inmense, ad memoriam confirmandam plurimum prodesse, Sed & melissa confirmat eam, & ingenium acuit, ac hominem commesta facit industrium quod etiam nasturtium efficere potest. Et gallinae cerebrum ingenium, & memoriam iuuat, adeo ut aliquos, qui delirare coeperant, esipiscere fecerit. Sed melissa praeter hec animi tranquillitatem praestat, & hilarem non parum curas pellendo reddit. Sic a coena commesta, somnos iucundos facit, ut caules tristes, & phaseli turbulentos, & alia, ac cepae terribiles. Inde ab his natam opinionem lamiarum, quae apio, castaneis, fabis, cepis, caulibus, phaselisque uictitantes, uidentur per somnum ferri in diuersas regiones, atque ibi diuersis modis affici, prout uniuscuiusque fuerit temperies. Cardanus de subtilitate. Ad amorem conciliandum. Scire debes, tantam esse rerum naturalium potentiam, quod non modo cunctas res sibi propinquantes sua uirtute efficiant, uerum etiam praeter hoc, infundunt ipsis consimilem potentiam, per quam hac eadem uirtute ipsae etiam caetera afficiant, quemadmodum in magnete uidemus: qui quidem lapis non solum annulos ferreos trahit, sed uim etiam annulis ipsis infundit, qua hoc idem efficere possunt, qualem uidisse referunt Augustus & Alebertus. Simili modo ponuntur annuli per certum tempus in nido passerum, siue hirundinum, quibus postea ad amorem uel beneuolentiam utimur. Cornelius Agrippa. Ad dissoluendum maleficium. Si quae mulier te ligauit maleficiis ad amorem suum, & uis illud dissoluere: accipe camisiam suam, & per capitium eius minge foras, & per manicam eius destram, & non curabis de ea Albertus. Aliud ad dissoluendum maleficium. Si uis soluere uincula amoris, uade in syluam, & prospice, ubi pica nidum habuerit cum pullis, & quando eris ibi, ascende arborem, & foramen eius circumliga quocumque uis, quia cum uidette, uadit pro quadam herba, quam ponit ad ligaturam, & statim rumpitur, & tunc cadit herba illa in terram super pannum, quem debes posuisse subarbore & tu sis praesens, & accipe. Albertus. Ad augendam memoriam. Thus albissimum in pollinem attritum, & cum uino, si frigus erit, uel aqua decoctionis passularum, si aestas, epotum in lunae augmento, oriente sole, nec non in meridie, & occasu, mirum in modum memoriam augere fertur, & cerebro ac uetriculo prodesse. Author Rasis. Ad perpetuam sponsi cum sponsa concordiam. Orpheus in libello de lapldibus iubet sponsum ceruinum cornu gestare, sic enim perpetuam ei cum sponsa futuram concordiam pollicetur, Mizal. memor. Cor masculinae coturnicis a uiro gestatum, & foemine a foemina, facit ut nec lites, nec iurgia possint inter illos oboriri, aut spargi. Mizal. memor. Quomodo amor conciliari possit. Nostrum fuit ab operis initio constitutum, omnia tantum naturaliter operari, & praesertim quae magorum operibus impiorum euenient, ad eorum scientiam penitus pessundandam: mortalium enim mentes his laqueis, & errorum inuolucris irretiunt, cum hominum pars magna huic insistet, ac fallaci ipsius illecebra multos diuexari uideam, admiratione animos capi, & ingenia ipsa ad perniciem elabi, quae eleuata, ac discendi cupidiora sunt. Nos quae ex iis poterimus amorum illicia recensere non pigebit, a naturae postliminio minime discessuros: quaeso legentes boni consolant. Ut igitur exordiamur, Scitu iam dignum est, quod alio non intenditur mens, nisi ut hominum mulierumue animis amoris igniculos accendere, eos mitiores reddere, nostraeque uoluntati obtemperaturos nititur, cumque rebus eueniat, in quibus efficiendi potestas latet: iis utamur quorum aliqua a maioribus nobis experientia comprobata, multaque recentiorum industria comparata sunt: & primum Hippomanes, antiquitus ad sydera laudibus elatum, quanquam non desuerint, qui adstruxerint muliercularum figmeta, delitias esse fabulas, demonstrationibus fortasse addicti, nec prodigiosis naturae miraculis, additisque causis fidem adhibentes: quibus euidens experientia refragatur. Quod duplex statuunt, unum uirus, ex equarum obscenis distillans, libidinis furore nimio stimulatarum: noster in Georgicis Poeta sic cecinit, " Hinc demum ( Hippomanes uero quod nomine dicunt Pastores ) lentum distallat ab inguine uirus, Hippomanes, quod saepe malae legere nouercae Misterique herbas, & non innoxia uerba. " Unde apud Tribullum. " Hippomanes cupidae stillat ab inguine equae. " Nec instituto inefficax, eiusque usum alibi tradidimus, & uires cum poposcit locus alterum autem carica est magnitudine, specie orbiculatum, latiusculum, colore iam nigricante, fronti nascentes pulliadheret, statimque foeta partu edito, secundas deuorat, & laborum oblita perlambendo, & abstergendo eum conuellit, Hippomanes appellatum: quod si quis preripuerit ad ubera partum non admittit. odit, & alienum tanquam a se fugat, nunquam amatura: quo idem recte sensit in Aeneide uates. " Quaeritur, & nascentis equi de fronte reuulsus. Et matri praereptus amor. " Merito ergo ex carne illa amorem creari, & illius esse irreticulum non absurdum putarunt, amatoriumque innasci beneficium. & tradit Pausanias, nec Aelianus omittit. tantam in eo uim nouit olympiae Phormis Areas, quod illo aeri mixto, & effuso equam posuit, abscissa cauda, ubi Hippomanes incluserat, fabrica, ut ex ea equi eatenus fallerentur, ut tantopere ad illius conspectum furiis stimulari deberent: sic enim eos alliciebat, tantaque insania ducebantur, ut ruptis frenis, in ipsam uiolentius, quam in pulchram equam & uiuam insilirent. Neque enim quod ungulae, cum aereae statuae haerent, lubrico lapsu elidantur, idcirco coitum desperant, immo ardentius multo hiante ore, imminenteque adhinniunt: neque priusquam flagris & magno ductorum robore abstrahantur: ab ereo simulacro depelli possunt. Unde nomen ueneno inditum ιππομανες, quod equinae, cupidinis similitudine, hominis amores inducit, & effrenate furere in ueneno rem facit. traduntque non minime auctoritatis uiri, quod hoc cognitum penitus habent, & si amatorias dissiliet, anguina pellis distorquetur, cum coquitur, ut timorem incutiat pueris: si canis & lupi, lupi & ouis corium obtortum simul oleo accendes. commouentur, innatam etiamnum fugientia simultatem, ab Alberto traditum. Io. Baptista Porta. Ad amorem concillandum. Diligent te omnes si cor hirundinis tecum habueris. Et mulier eum perdite amabit, a quo columbini cordis in puluerem in potum uel escam acceperit. Praeterea, si quis de leporis felle sub capite posuerit, perpetuo dormiet. Excitabitur autem si acetum illi potandum dederis. Ex Alberti fabulosis narrationibus. Mizal. memor. De fascinatione, & quomodo per eam illaqueari possit. Iam de fascinatione est disserendum, quique effascinatores faerint, nec silentio praetereundum. nam si nobis priscorum monumenta libeat uidere, comperimus huiusmodi multa posteritati prodita iam esse, cum noua recentis aeui euenta, antiquae formae non prorsus uanae suffragentur. Nec historiis fidem derogate opus esse censui, si ueras rei causas ualidis rationibus aptare nequimus: praeterea pleraque sint peruestigationem penitus sum mouentia. Quod autem ex aliis operationibus senserim, in medium explicandum duxi: multa apud Theocritum & Uirgilium reperies. Unde nescio quis teneros oculos mihi fascinat agnos. Isigonus & Memphrodorus in Africa terra familias quasdam produnt uoce & lingua effascinantes, que si impensius forte, quam liceat, admiratae fuerint, uel laudauerint pulchras arbores, laetiores segetes, infantes ameniores, egregios equos, pecudes pastu uel cultu opimas arescere, & emoriuntur repente. haec omnia nulli aliae causae obnoxia: quod Solinus quoque scriptum reliquit. Idem lsigonus Triballis, & Illyriis eiusdem esse generis, qui pupillas binas in oculis habeant, atque uisis exitialem effascinationem faciant, ut interimant quos diutius intueantur. iratis precipue oculis tam nocenti uisu sunt: ut impuberes maxime noxam sentiant. Huiusmodi foeminas in Scythia esse, quae uocantur Bithie tradit Apollonides Philarchus in Ponto, Tibiorum genus alterum, multosque alios eiusdem naturae, quorum notas dicit in oculo altero pupillam geminam, in altero uero equi effigiem esse: quorum meminit quoque Didymus. Nec dissimilis generis Damon prodidit pharmacum in Aethiopa, cuius sudor tabem contactis corporibus afferat. ac foeminas quoque omnes uisu effascinare patet, quae duplices pupillas habeant. Cicero quoque de iis scribit, sic Plutarchus & Philarchus effascinatrices gentes Paletheoberum Pontum incolentes non pusionibus modo, quorum habitus sit imbecillis, sed adultis, qui solido concretiorique constant corpore, pestilentens esse, & intuitui, soloque habitu in morbos languere, quos perimant, & in tabem resoluant: nec solum qui continuo, sed hospites, & qui eorum commertio alienissimi sunt, concutiuntur, tanta oculis uis: & fascinum, quanquam per contactum, & miscellam ineatur, saepe per oculos tamen perficitur: uti exterminatio quaedam spiritus per oculos ad fascinati cor deueniens, totumque inficiens. Sic enim euenit, ut adolescens subtili, claro, calido, dulcique sanguine preditus, tales det spiritus, cum a cordis calore a puriori sanguine exoriantur, quia leuissimi in altiori corporis parte perueniunt, & per oculos procidunt, & iaculantur, qui maxime foraminosi & uenulenti sunt, omniumque partium nitidissimi: & cum spiritu ipso una uis quaedam ignea radiis emittitur, ut rubentes oculos, & lippos spectantes obuios, simili cogantur laborare morbo: mihique accidens detrimentum attulit. inficit enim aerem, qui infectus alium inficit, sic oculis proximus una secum uaporem corrupti sanguinis deferens, cuius contagione spectandis oculi rubore simili afficiuntur: sic adimit lupus uocem, sic regulus uitam, qui aspectu uenenum excitat, & radiis uirulentos infigit ictus: cum speculo autem, reciproco iaculatu in sui auctorem retorquentur. Sic immundae mulieres intuitu reformidant politum speculum, ut affert Aristoteles, eiusque aspectu sordescit, & fulgor hebetatur: quod euenit, quia sanguineus uapor in speculi superficiem propter tersitudinem in unitatem coit, ut quedam eluuiecula operatur, & clare demonstratur: immo sic nouitium aegerrime elues, quod ideo in panno uel saxo non euenit, quia in illo serpit, & in profundum descendit, in hoc uero ex partium inconcinnitate dissipatur. At speculum quia pertinax obstat, quia tersum infractum reseruat, quia frigidum coacto aere guttulas gignit: tali ferme pacto si in clarum uitru respires, facies saliuae oris aspergine rigatur, tenusque euolans pars in saliuam relabitur. sic ex oculis radiorum pro fluuium, qui spirituum uehiculum, ad occursantis oculos perueniens transuerberat, & percussi hominis interiora afficit, propriam quaerens regionem, cum e corde exoriantur: sic ipsi in cordis marginibus coguntur in sanguinem peregrinus hic sanguis ab ineffascinati natura uiridi discordans: reliquum tabe conficit, unde aegrotat, eatenus contagione ipsa permanente, quatenus uis tabidi sanguinis in membris uiget. & cum sanguinis affectio sit, ex nunquam interpollari contuetur febri, que si in bili, uel pituita esset, per interualla fortasse sedaretur. Ut autem distinctius patescant omnia, id primo sciendum, duplicem apud auctores fascinum reperiri, alterum amoris, inuidae uel maleuolentiae alterum: Si uero pulchri desiderio, formaeque concinnitatis fuerit desiderio irretitum, quanquam eminus iaculetur, per oculos uenenum hauritur, & uenuste spectrum forme amantis cordi residet, igniculos succendit, unde semper afflictari solet, & quia ibi mollissimus amati sanguis uagatur, multus representat, suique ipsius sanguinerelucet, in se non quiescit, & sic ab eo trahitur, ut uulnerati sanguis in uulnerantem labitur, recte hoc sic innuit Lucretius, " Idque petit corpus, mens unde est saucia amore. Nanque omnes plerumque cadunt in uulnus: & illam Emicat in partem sanguis, unde icimur ictu: Et si cominus est, os tum rubet, occupat humor. " Si uero inuidiae, uel maleuolentie fuerit quem tale uirus infecerit, effascinatio noxia admodum maximeque in uetulis reperitur. Nec ualet aliquis inficiari, quin animo affecto male habeat corpus: animusque affectus corporis uires firmat, & potiores reddit: nec solum immutat corpus proprium, sed alienum reddit, & tanto id, quanto ardores interiores uindictae, uel cupiditatis in corde cient. Nonne auaritia, moeror, uel amor, colores, & habitus immutat? Inuidia nonne corpus pallore insigni, & extrema induit macie? Ronne praegnantis auidus inficit tenerum foetum rei agnate nota? sicubi flagrantes inuidia oculos, & truces deflexerit, & pernicios e nocendi cupido acrius micat ex oculis, & intestinus ardor proficiscitur ab eis, astantium corporibus maxime speciosis malum inferunt, & oculorum acies uti telum transuerberat, precordia perurit, & maciei praebet causam, si chelerici, & sanguinei praesertim fuerint: nam pororum apertura, & humorum subtilitate facile depascitur morbus. Nec solum ex passione tale fit corpus, sed uenenum humano reperiri posse corpore facile est, quod probat Auicenna: plerique talisunt natura prediti: quod mirum uideri non debet, si arte fieri posse saepius uisum est. Mittitur Alexandro ab Indorum Regina insignis specie puella, serpentum ueneno delibuta, & depasta, ut Aristotales tradit: & Auicenna Rufi testimonio scribit. Galenus autem alteram fuisse, quae Hyosciamum impune sumeret: alia uero aconitum, ut nec gallina appropinquaret. Et frequenti eius usu ( ut ex antiquorum monumentis accepimus ) usque adeo innoxium praebuit se ueneno Mithridates Ponti Rex, cum uellet ueneno sibi mortem consciscere, ne se Ramanis dederet, nullam ex assumpto ueneno percepit noxam. Galline, anguium, & lacertorum carnibus obese, uel tritico cum iure decocto, si accipitri glutiendas dabis, accelerat pennarum defluuium multaque praeterea fiunt, quae longum esset recensere, sic plerique uiri suapte narura sunt, qui tactu infirmitates aliquas curant, multi araneum & oleandrum comedentes, serpentumque morsus flocci faciunt, nec tabem sentiunt, si similem sortiuntur naturam, quorum obtutus uel emanans spiratio non homines solum, sed plantulas, herbas, ceteraque emaciat, ut exarescant penitus: & saepe ubi huiusmodi animalia resident, arentes segetes ueneni participes facte exiccate cernuntur, non nisi oculorum ui, & auram quandam eructantes. Nonne mulieres mensium tempore cucumeres, & pepones tactu uisuque inficiunt ut marcescant? nonne pueri innocentius uiris, quam mulieribus tractantur, & plures foeminas, quam uiros effascinatrices reperies complexionis ratione, fortiori enim lapsu a temperamento decedunt, plurimisque noxiis uescuntur, ut in singulis mensibus superfluitatibus expleantur, & sanguis ebulliat melancholicus, unde uapores orti, sursum elati, per oculos prolabuntur, & astantibus uenenum expirant, & tali corpus explent. At si formosam deperis iuuenem, eique uis ( uel mulier uiro ) fascinum inducere, ut si fieri possit, in amorem coarctetur. Io. Bap. Porta. Amatoriae illaqueationis modus. Sint oportet sanguinei, ex parte quidam cholerici, oculos habeant amplos, nitentes, & glaucos, & multum conducit caste uiuant, ne frequenti coitu humorum succus exhauriatur, unde frequentissimo intuitu, diutissima imaginatione, debita approximatione, cum conamine facto aciem aciei dirigant, radii radiis, & lumina luminibus coniungantur, sic ex intuitu ultro citroque facto nascitur amor, & combibitur. Cur autem tui fascino detineatur non aliorum, ex superiori & ex hac uidetur ratione: Euenit enim ex fascinantis intentione, qui quidem per spiritus, siue uapores transmittuntur ad maleficium, & spiritu illo affectus ei similis efficitur. existente enim maxime in passione illa, & imaginatiua uirtute circa rem ualde fixa, habitus diu permanens, spirituum habet obedientiam & sanguinis: tunc exoptata re potest a uirtutibus deuinciri, & inflammari. Quanquam animus ( ut Auicennae asscribitur: nequi ab hac sententia illius abhorret auctoritas: ) solo affectu, & imperio tales producere potest affectiones. Placet Musaeo, quod amoris fundamenta oculus iaciat: & precipue ad amandum illices sint, & ex adspectu amorem nasci dicit Diogenianus, ubi in cognitum amore non posse dicit: & tanquam prodigii loco Iuuenalis de amante refert. Qui nunquam uisae flagrabat amore puellae. Nitidus enim oculorum obtutus uisam ad insaniam compellit, amorisque allicitur per oculos rudimentum. Reliqua uero membra non uere dant causam, sed concitant, ut forme lenocinio cernentem remorentur uisis rebus illectus, & immorantem obtutu feriant, & ibi cupidinem excubantem aiunt sua mittere tela, ut emissus ex oculis aculeus instantis confugiat, ac praecordia perurat. Apuleius. Isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi, acerrimum meis medullis commouent incendium. Iam non paruam tribuimus quaerentibus radicem, ne penitus, maleque mentis compos extiteris, multis corroborare poteris. Quod si aliquibus fortasse mirum fuerit, morbis perpensis, qui ex contagione eueniunt: uti pruritum, scabiem, lippitudinem, epidimiam: si tactu, uisu, loquela, astantem inficiat, facileque tabem contrahat: cur amatoria contagio, morborum omnium grauissima pestis, non illico homines inuadat, ac penitus consumat? Nec in aliis solum, sed in ipsos quoque relabitur, immissumque fascinum ipsi alliciunt. Ueteribus quoque scriptis proditur de Eutelida, qui refluxionibus, aquis, speculo uel fonte resilientibus in uidentem imaginem retorquentibus, sibi fascini perniciem intulit author. Ευτελιδα αυαγη Βουκαιρεμ ιδωμ ολοφισις αινης Δινηεντι ποταμω αδ αντικανουσος αδικης Adeo sibi pulcer uisus est, ut eodem quo alii ipse fascino deciderit: sic pristinum corporis habitum deperdit, peculiarisque morbi poenas dedit. Sic se proprio pueri uitiant fascinatu, parentes uero ueneficis & fascinatoribus causam ascribunt. Porta. Ad ligatos & maleficiatos a mulleribus. Pone de egestione seu alui excremento ipsius mulieris mane in sotulari dextro maleficiati, & statim cum ipse sentiet foetorem, soluetur maleficium. Alexius. Aliud. In calamum, uel auellanam uacuam pone argentum uiuum, obturando cum cera: & ponatur sub puluinari, seu ceruicali maleficiatorum: uel ponatur sub limine ostii, per quod in domum uel cameram intrat, & soluetur maleficium. Idem. Aliud. Ligatus ungat totum corpus ex felle coruino. & oleo sesamino. Idem. Aliud. Suffum igium ex dente hominis mortui, ligatos soluit indubitanter. Si uir secum portauerit cor cornicis masculi, & mulier cor cornicis foeminae bene conuenient semper. Alexius. Philtrum. Porro ueneficia sunt per se: cerebrum murilegi, lacertaeque: sanguis menstruus meretricis, stellio, cui nomen stincus inditum est, hippomanes. Haec omnia mentem mutant potius, quam ad amandum eam a qua sumpserint cogant. Componuntur autem plerunque ex excrementis, aut animalibus quos putredo genuit, aut ex semine humano: quale illud quod ex eo & utero catule ardentis in Uenerem, cum tamen catulus praesens diuque coram illa detentus ad eam non admittitur, tunc enim quasi rabiosa furit. Sunt & alia philtra, quae non eduntur, plerunque a mortuorum uestibus, candelis, mensuris, acubus, & generaliter eorum que funerum gratia parantur sumpta. Card. de sub. Fascini amoris curatio. Multa enim sunt, quae prudens instituit uetustas. Si amoris fascinum amoliri conaberis, sic auerruncabis. Uisum astrahas, ne tuis aciem oculis adigat, neue lumina luminibus copulentur, unde enim affici solet inde causam amoue: consuetudinem interpollatim remoue, otium repelle, grauis animum adhibe curis, sanguinem, sudorem, & excrementa omnia large eiicito, una noxia eiiciatur, aure, & contraria primis extant quoque. Si in uidorum fuerit maleficium, illud sic nosces: colorem deperdet, difficulter oculos eleuat, semper inclinat, crebra iactat suspiria, cor angustiis cohibetur, nec signum conspicitur mali alicuius, lachrymas effundit salsas & amaras. Ad ipsum effascinandum, quia aer contagiosus, & contaminatus est, odorata suffimenta substituantur, ut aerem instaurent, nec minus aquis irrorando, cynnamomum garyophilos, ciperum, xilabii. moschum, ambram. Ideo prisca quum ad hunc nostrum se propagauit consuetudo, retinentque hoc mulieres, si noxam pueros contraxisse uident: ad expiandos thure eos suffumigant, & circumuoluunt: claro seruentur aere, ii pendeant e collo lapides, carbunculus, hiacinthus, saphirus, alissum in domo suspensum, rhamnum, & phu. opiferum putat amuletum Dioscordes, hisopum & lilium odorato Annulus deferatur, ex onagari uel ungularum asini domestici, satyrion, quae orchis & foemina dicitur. Rutam sua dote probat Aristoteles. Haec omnia ueneficiorum uires hebetant. Queautem experientia comprobata, & ad ueritatem propensiora uisa sunt incerti generis experimenta. hoc scripsimus libro. Io. Bap. Porta. Dementes reddere, ut facile alienentur. Faciliter efficiunt uino, quod sic constat: Mandragorae radices accipiunt, & in mustum adhuc feruens, & in bullas tumens dimitiunt, operculum indatur, aptoque loco tribus seruetur mensibus, cum eo indigueris, potui dabis: qui id hauserit, ubi multum profundo fuerit demersus somno, mente capitur, ut per diem non parum deliret: at post somnum soluitur dementia, nec malum defert multum, multumque fuerit uoluptuosum uidere, periclitamini, Sic de cameli spuma ab ebrio potata fertur. Ita tamen, ut dicemus. saeuius dementant. E menstruorum profluuio sanguinem capiunt foeminarum, perniciosior est tamen biliosarum & sterilium potiorem retinet in se uim, cum syluestris cati cerebro remiscent, integram sinunt cum sua nocte diem, uitreis inde rasis, aquam eliciunt, & poculentis immiscent, & tamdiu insaniet, quamdiu perniciosum destruet uirus, & abiget, quod in mense fiet: & si uolunt, poterunt sopitam rabiem excitare. Uel sic: muris cerebrum, cati, ursi, canis spuma, & uespertilionis optime cum myrrha aliquo remixta uase simo obruunt, & exaggerant octo dierum spatio, per distillationem aquam extrahunt, qua potionata, memoria uenefica proprietate tollitur, & intellectu carere facit. Io. Baptista Porta. De Secretis Liber U. Hic liber uere medicus est, utpote qui corporis humani, quatenus est mutationibus obnoxium, symptomata contineat, eorumque remedia secretiora. In hoc itaque libro de morbis agitur, quorum diuisionem breui tabella paulo post exhibebimus. Haec amplissima est materia tum quod morborum uariae sint species, tum quod unius & eiusdem morbi multa passim a multis remedia proponantur, ex quibus tamen saltem praecipua selegimus. Caeterum quod mors & uita humano corpori sanitati, & morborum ratione competerent, prius quam de morbis ageremus, uisum est de uita, morte & sanitate nonnihil exponere. De Corpore. De Uita Cap. I. Uita ut producatur. Ambrosiam producere uitam in Longissimum euum plerique affirmant. Italia quoque hanc herbam, licet raram, fert: sed si seratur, non recipiet: facile digno scitur. quod sola suo semine quemadmodum copiosum fert uinum, suauiter redolet: racemosa est, ruthe folio, radice ualde longa, exilique, nunquam floret. Usus igitur herbe huius uitam producere creditur: nec ratione caret, quod ex proprietate fit. Cardanus de Uariet. De Morte. Cap. Ii. Mors ut leuior reddatur. Mors homini minus molesta est ex senio, ut Aristoteles inquit: hoc solo deterior, quod ante multa perfert incommoda adeo senex. Proxima, quae ex uiperae cuiusdam morsu contingit, cuius meminit Plutarchus. Succedit huic, quae ex potu meconii: nam dormientes pereunt. Quarta fit potu cicutae, de qua alias, authore Theophrasto: sed haec torquet persaepe, ut & meconium: uiperae autem morsus non adeo cuique in promptu est, Quinta fit dealbatis nuper cubiculi parietibus, accensisque carbonibus cum quis dormierit. Interrogaui enim iam deprehensos, ac pene mortuos, qui mihi retulerunt nil sensisse mali. Ultima contingit his, qui in aqua suffocantur: nam quae ex sanguinis profluuio accidit, iuxta finem laboriosa est, ut Tacitus refert. Card de Uariet. Ut quis ridendo moriatur. Ranae, buffones, serpentes, & quaecunque uenenosa reptilia gaudent in planta, quae apium risus dicitur, de qua ferunt medici, si quis comederit, ridendo moritur. Cornel. Agrippa. Ut quis sime cruciatu expiret. Crudorum porrorum succus Plinio inter deleteria recensetur: nam fama est, Melam equestria ordinis reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in summa desperatione succo porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto, confestim expirasse sine cruciatu. Mizaldus secret. bort. Oleum suo foetore necans homines. [ Recipe Terebinthinae ◉. ii. Sulphuris flaui ◉. i. Assae foetidae ◉. uiii. Serapini ◉. ui. Stercoris humani ◉. xuiii. Sanguinis humani ◉. x. ] Misceantur, & ponantur in retortam optime obstructam, destillenturque igne uehementiore, quousque omnes spiritus exierint. Fiorauantus. Mortem fotu allicere, & aliter dolose. Quis crede, quod aiunt, humani cruoris faeces detracta aqua, & arefactas cum styrace commixtas, & cubiculo in aliquo suffumigatas lethalem afferre odorem? Sic uero tutus fies: cepam habeto candidam, quam excaua, ut excipiendis pulueribus sit apta. intus coniiciuntur aloes partes duae, tres uero agarici pulueris, claudito, & filo ligato, ne dehiscat, inde ollae inditur, & acetum infunditur acre, cum mellis dimidio, aquae sescuplum, e rufi inuenis stercore, & tantundem rosmarini coronarii, ollam operculo & luto stipato, clibano per diei quadrantem calidis inferuescat ignibus, & prius quam refrixerit, fimo quinque mensibus exaggerato. eximito demum, & per colum traicito lineo panno, & seruato, si uini maluatici cyatho guttulas absumes, tribus diebus liberat. si illico succurris, semel tantum sufficiet exhibita. Alia autem sic parant uenena: Rubetam cum aspide maxime uirulento, uipereoque scatente ueneno plumbeo condunt organo, quo aptius extrahi possit aqua. inde ambo acribus uerberibus excruciantur, ut ita excandescant: intus enforbium & christalli immittunt spumam in tenues pulueres, inde leues subiiciunt prunas, paulatim aquam distillando detrahunt, plumbea seruant pixide, cuius si quotidie exhibeant guttulam, in mense necat, sensim corpore tabescente, magis uel minus, ut illius erit natura, qui uenenum hauserit. Oportet autem aquae, dum eliciuntur, cauere: pernicialem enim & strangulantem halitum eructant, & spirando noxius extrahitur aer ille, quibus succurres antidotis, quae supra diximus. Delo autem necandi experientia multa sunt: unde ignorantes saepe necantur homines: ut autem ab iis praecauere discant, apponemus aliqua: Aneo uase intus stanno, uel plumbo non illito ueterem condunt rubetam: execrabilis enim est uirulentiae, & cum eo simul lineum immittunt paninum per dies aliquot: & eiusdem sanie inficitur, quae ore uomitur, quo si naturae hostium post coitum absterseris, breui interit ictu, cauetoteque ab inimicis luxuriatis mulieribus. Surdi aspicis sputum illico enecat, & marini canis sel. Fit & alia necandi techna: Argenteam pateram accipiunt concauam, qua rubetam cooperias, inde lentum supra admouent ignem, paulatimque decoquunt. oris autem uapores & uirus, quod eructat noxium, per argenti poros combibitur, si in ea poculum subministrant caute lethalia sumentes pocula necabit. Est & apud eos cautior interficiendi modus: Equorum e cauda setae minutissimae inciduntur, rebusque alis permixtae esui praebentur, quas cum degere tentat, uentriculi, & intestinorum haerent plicaturis, & putrescunt, & caute longo occidunt tempore. Sic gallinas, columbas, mulieres, uel animal aliquod cum eo conuersari solitum ueneno alunt aliquo, dum paulatim in alimoniam conuertatur: uti de puella dicitur Alexandro missa, & de gallinis hyosciamo, & de coturnicibus ueretro de pastis, nec dignosci potest. Haec narrasse sufficiant. Id tamen mire occurrit, dum haec agerem. Rubeta lapidem arte quadam electum, si quis cum ueneno glutierit, innoxium ab eo seruat: circuit enim ueneno, eiusque uires hebetat, inefficaces & irritas reddit. In capite senis & magni bufonis lapis est, cuius gratia interficitur. Sed tali elicitur pacto: In cauea reponitur puniceo in panno, & Soli exponitur ardenti, & aliquando uerberibus aeris paulantim excruciatur, dumque ipsi feriando relaxant se, capitis onus ex ore deponunt, hoc e medii foramine in subiectum uas dilabitur, alioqui ea est aliis inuidissima natura, ut lapidem, nisi tolleretur, resorbeat, sed os potius est, quam lapis, fuscum oblongum, & ex parte cauum, & probatur sic: Bufoni admouetur, hic eleuatur contra illud, & si potest attingit, & saltu eripere nititur, sic ab eis experitur. Ioan. Bapt. Porta. Pagam breui tactu inducere. Rubetam illam accipiunt, quae in uepribus uiuit, ac ueluti in tuberculis dorsum exasperat, quam buffonem aliqui uocant. haec nocentior, tantoque erit magis lethifera, quanto in opacioribus & frigidioribus locis uitam degerit, siluis & arundinetis: multum enim uenenis iis infamis est, eam oblongum in sacculum immittunt, & salem qui magnitudinem Indicae nucis impleat, manibus hinc inde captans ualide exagitabat multum, dum emoriatur: inde salem exitiosum retinens buffonis uirus seruant. Uel Rubetam in sale sepeliunt, ac per mensis dimidium in fimo detinent, salem seruatum esculentis eliquant, qui id esitauerit, internis percurrens partes, laedet, & sanguinem inficiet. & is breue morietur interuallo. Uel humido loco ad dissoluendum tradunt, talique madens linteus aqua, uel omne nudum carnem contingens, saeuissimam induit plagam. Haec tamen talis erit ueneni. Antidotus. Sumito ante quam florescat foliorum hyperici florentium, quantum manibus capi possint, ac ueteri oleo Soli per hebdomadam apponito, tunc calentis aquae balneo per diem immorari sinito, ac stramine prelo succum exprimito, expressumque eodem seruato rase, & iugem operam impendas. & cum flores deprompserit, & semen pepererit, tria haec misceas: & ubi inferbuerit igni, scorpiones centum proiicito, uiperam & rubetam, detracto capite & cruribus, id sub aestum canicule, igni detrahe, & operculatum uas, & pelliculatum Soli quindecim diebus apponito. cui deinde gentia nae radicis, dictami albi, utriusque aristolochiae, tormentillae, & reubarbari pares addito portiones. sic boli Armeni praeparati, & smaragdi puluerati pusillum, uas tribus mensibus fimo obruito, nec tamen deficiat theriacae optimae duplum. inde per colum traiicito, & in uas seruato stanno sublitum, eo cordis perungatur regio, hypocondria, pulsus omnes, & dorsum, & illico ferarum omnium ictus facit irritos: unde in iis, & inferius scribendis non aliud praesentius exhiberi poterit remedium. Ioan. Bapt. Porta. De Sanitate. Cap. Iii. Ad corporis robur augendum. Omnia animalia longaeua ad uitam conferunt longaeuam: & quaecunque habentia in se uirtutem renouantia, conferunt ad nostri corporis renouationem, & iuuentutis restitutionem, quod Medici se nosse multoties ostenderunt: sicut manifestum est de uipera, & serpentibus. Et notum est, quod cerui renouant senectutem suam comestione serpentum: eodem modo phoenix renouatur per rogum, quem sibi construit. & similis uirtus est in pellicano: cuius dexter pes si sub fimo calido ponatur, post tres menses regeneratur ex eo pellicanus. Idcirco Medici quidam quibusdam confectionibus ex uipera & elleboro, & ex quorundam eiusmodi animalium carnibus confectis, promittunt restituere iuuentutem, & restituunt quandoque, nonnunquam etiam talem, qualem Medea Peliae seni promissam restituit. Creditum quoque est, ursi sanguinem applicato ore e recenti uulfere haustum, hoc potionis genere corporei roboris incrementa praestari: quia id animal robustissimum sit. Corn. Agrippa. Liber U. 119 Morborum, alii sunt corporis { { Totius, siue uniuerssales, & uel { { Interni. { Externi. { Partium, siue particulares, & uel { { Trunci, ut, { { Capitis. { Thoracis. { Uentris. Artuum { { Comprehendendi, ut Manuum. { Ambulandi: ut Pedum. ] De Morbis Uniuersalibus internis. } { ana ◉. [ Recipe Opii } Sulphuris uiui } Myrrhae } Agarici } Rutae } Cassiae fistulae. ] Cum succo absynthi fiant pilulae, ad ciceris magnitudinem. Dosis ◉. i ante paroxysmum. Roscel. Ad quartanam. [ Recipe aquae theriacalis ana ◉. i. Aquae gentianae ana ◉. i. Liquoris tartari ana ◉. i. Olei piperis gr. iii. ] ] Misce. Exhit eatur tribus horis ante paroxysimum, corpore prius euacuato. Innominatus. Ad quartanam pilulae expertae. [ Recipe rutae. ana ◉ s. Myrrhae ana. ◉ s. Opii. ana. ◉ s. Croci ◉. ii. Cassiae fistulae ◉. ii. Sulphuris uiui ◉. ii. Hyosciami ◉. u. ] Fiant pilulae, Dosis ◉. i. cum aqua. Roscellus Ad quartanam, optimum. [ Recipe Theriacae optimae ◉. iii. Olei iuniperini ◉. iiii. Olei antiqui ◉. ii. Caryophylorum ◉. i. alias ◉. iiii. Spicae nardi ◉. i. Uini electi ◉. i. ] Bulliant ad uini consumptionem, & adde parum cerae, si uis, & fiat unguentam, quo inungatur spina dorsi per horam unam, uel duas, ante aduentum paroxysmi. Ex lib. manuscripto. Ad quartanam. Recipe Piperis nigri grana iiii. cum succo gentianae fiat pilula una, auro cooperta. Capiat cum uino, uel aqua theriacali tribus horis ante paroxysmum. Innominatus. Ad tertianas, & quartanas. Narrat Plinius, quod ex aegro resegmina unguium e pedibus manibusque cera permixta, ita ut dicatur quartanae, tertianae, uel quotidianae febri remedium fieri: atque sic ante Solis orrum alienae ianue affigantur, remedium fore in his morbis. Simili modo omnia resegmina unguium, si ad cauernas formicarum adiiciantur, eam que primo coeperit trahere, correptam collo subnecti, atque ita discuti morbum: e ligno fulgure icto, reiectis post terga manibus, aliquid demorbari ferunt: & in quartanis fragmentum claui e eruce inuolutum lana, subnectunt collo, aut spartum e cruce, liberatoque condunt cauerna, quam Sol non attingat. Cornel. Agrippa. Ad quartanam. Et in libro Hermetis oculi ursi ambo cum ligantur in panno lini super adiutorium sinistrum, remouet quartanam Et dicitur, quod si lupus uiderit hominem, & ipse non uidet eum stupescit, homo timet, & raucescit. Et ideo si quis gerit oculum lupi, iuuat ad uictoriam, ad audaciam & debellationem, & timorem aduersarii. Albertus. Ad quartanas. Quartanas bubulus unus, cum laserpitii obolo potus fertur excutere. Mizal. Ad quartanam A quartana etiam non paucos, sed inter alios filium Bartholomei Cressi Pistoriensis ciuis, cum autem septem mensibus, eaque duplici detineretur, incredibili celeritate; ut etiam uxorem eius, matremque, quartana laborantes, ex diarrhoea totidem mensium: ambo enim in lecto iacebant. Cura fuit, uomitibus, abstinentia cibi in diebus accessionis, purgatione cum pharmaco Hamech, inunctione dorsi hora frigoris ex oleo de scorpionibus, & pinguedine anseris, & gentianae succo. Alios uero curaui succo radicum uerbasci, in potu dato. Cardanus. Ad quartanam. Dicunt, quod os hominis mortui, qui nunquam habuerit febres, suspensum supra patientem, liberat a quartana. Cornel. Agrip. Ad quartanam. Si accipiatur cor recenter extractum ex animali, & adhuc calens, atque uiuens suspendatur supra patientem febrem quartanam, tollit eam. Cornel. Agrip. Ad quartanam. Cantharides telae aranearum indutae, & quartanario suspensae, eum perfecte liberare traduntur. Mizald. Ad quartanam. Uermiculi in medio echino plantae dypsaci reperti, aduersus quartanas plurimum pollere traduntur, si in aluta clausi brachio alligentur, aut collo appendantur. Mizald. Ad quartanam. Cimices lectularii septem, folliculo uue maioris, aut pruni spolio excepti, & ante febris accessionem uiui deuorati, non solum quartanariis remedio sunt, sed etiam percussis ab aspide. Dioscor. Ad quartanam. Succus polygoni cum septem granis piperis ante accessionem quartanae haustus, eam abolet. Sed aiunt colligendam esse plantam & exprimendum eius succum, die Iouis, Luna decrescente. Mizaldus. Ad quartanam. Sunt medica aliqua Solsequii secreta paucis intellecta, quae cum plerisque hactenus desideratis ex tenebris tibi in lucem aliquando proferemus. Hanc solsequii narratiunculam claudebam, dum medicinae candidatus quispiam familiaris meus, familiariter, ut solet, me inuisit. Qui postea quam legit hanc facultatum solsequii historiam, fidem mihi fecit, se cognouisse monachum quendam, qui quartanas curabat, propinato ante accessionem uino albo, in quo uii. grana solsequii detrita fuerant, repetito dies aliquot haustu: quod hic te scire libenter uolui. Migald. Ad quartanam. Succus plantaginis cum mulsa exhibitus duabus horis ante accessionem quartanae, illam emendat, & repetitione facta tandem abolet: sicuti a multis obseruatum intellexi. Idem. Ad quartanam. Quando os hominis mortui suspenditur in aliquo, iuuat a quartana, & si suspenditur os hominis mortui super illum, qui conqueritur de uentre suo, sanatur. Albertus. Ad febres. Et dicunt, si acceperis caninum dentem crocodili ex palatu eius superiore sinistro & suspendis cum supra febricitantem, sanat, & redibit ad ipsum nunquam. Albertus. Ad tertianas. Simili modo oculos ranarum ante Solis ortum adalligatos aegro, ita ut caecas demittant in aquam, tertianas abigi promittunt. Corn. Agrippa. Ad febres. Caeterum nunc in natura quantas uirtutes possident numeri, patet in herba, quae pentaphyllon, hoc est, quinque folium dicitur: hac enim uirtute quinarii resistit uenenis, pellit demonia, confert explationi: atque eius folium bis quotidie unum uino sumptum, curat ephemeram: tria, tertianam: quatuor, quartanam. Similiter seminis heliotropii grana quatuor pota quartanis: tria uero tertianis prodesse dicuntur. Simili modo uerbenaca febribus in uino mederi fertur, si in tertianis a tertio geniculo in quartanis, a quarto incisa fuerit. Corn. Agrippa. Ad febres. Tradidit etiam Serenus Samonicus inter precepta Medicinae, quod si scribatur hoc nomen Abracadabra, uidelicet diminuendo literam post literam. iuxta ordinem regressionis ab ultima usque ad primam, sicut hic ostenditur, quicunque aeger hemitriteo laborans, siue alia febri, hanc schedam alligatam, & a collo suspensam gestauerit, ualere illi contra aduersam ualetudinem, morbumque paulatim declinando transire. Corn. Agrippa. Ad puerorum febres. Si febricitanti infanti, qui adhuc lacte nutritur, paris longitudinis cucumeres domienti apponantur, & quasi condormiscant, statim sanabitur: nam febrilis calor omnis illos transilit. Mizal. Ad puerorum febres. Memorabile sane est, quod in Graecis quintilliorum Georgicis legi, & a multis non infeliciter expertum audiui. Quid illud, inquies? si febricitanti infanti, qui adhuc lacte nutritur, aut paulo grandiori, paris longitudinis cucumeres dormienti apponantur, & quasi condormiscant, statim sanabitur, febrili omni ab illo presso, hausto & extincto. Mizal. Ad febrim excitandam. Febris accenditur, si cornuti scarabei in oleo decoquantur, atque ex eo pulsus inungantur. Confert enim non parum quandoque febris superueniens, ut in conuulsione & athritide, cum ex materia frigida fuerint nonnunquam etiam in resolutione. Card. de Uariet. Ad tertianas febres. Amat buglossam illud quod tres emittit thirsos, cum semine & radice trirum, potumque, contra horrores tertianae ualde prodesse: quod uero quatuor, quartanarios iuuare in uino coctum & potum. Autor Dioscorides. Ad febres putridas. Nolim insuper omissum, quod qui impleuerit fictile floribus persicis, & obturato ore permiserit dies aliquot sub terra macerari, uel in fimo putrescere, exprimet oleum, quo si inungat pulsus tempora & spinam, ante accessiones febrium putridarum, certo experimento illas curabit. Quod a Germano medico ingenue acceptum fero. Mizald. Ad pestem. Addam ex Anton. Ludouico Ulyssiponensi medico praestantissimo, quod Lampetrae pestis tempore frequenter comestae, innata ui contra tam diram luem summe efficaces habentur. Mizald. Placenta contra pestem. Recipe Arsenici albi cristallini partes siue uncias duas. Rubei partem, siue unciam unam. Fiat placenta rotunda crassitudine digiti cum albo oui, uel inucilagine Tragacanthi. Insuatur linteolo lineo, superaddito serico, & admoueatur cordi. Nec opus est indusium interiici ( nam etsi arsenicum intro sumptum sit lethiferum, nec etiam occulta ui, sed sola rosione, ut proinde uenenum non sit dicendum ) tamen admotum extra, uenenis resistit certa experientia. Iacobus Carpensis. Ad pestem sacculus. Recipe Saphyri, Smaragdi, Hyacinthi, Rubini, Corallorum rubeorum & alborum, singulorum drachmam, Croci scrupulum, Margaritarum drachmam semis, Arsenici albi drachmas duas, Ambari grana sex, Radicis iridis siccae & odoratae unciam semis, Cornu ceruini usti drachmam, Auripigmenti unciam semis. Terantur omnia, & fiat sacculus cum sindone purpurea, cordisque regioni apponatur. Nonnulli ad praeseruandum propria urina utuntur. Alii odore radicis enulae campanae, aceto maceratae, aut angelicae, aut granis iuniperi, uel lauri. Multi non prodeunt in publicum, nisi cibati. Si quis tamen hac lue infectus fuerit, expurgato quam primum fieri possit, uentriculo, communibusque uiis, puluere sudatorio: non prius tamen, quam naturae propensionem ad sudorem cognouerit, & clystere utatur. Deinde Theriacam, Mythridatum, caeteraque remedia morbis pestiferis aduersantia adhibeat, ita tamen ne haec remedia semel, ut fit, uel continue sumat, sed ter quaterue eodem die semper interuallo sex horarum interiecto. Si bubo sese ostendat, aut carbunculus, sanguifugas non procul a loco affecto, si sit in membro ignobili, applicet: praestabit tamen prius cucurbitulas amplas, & magnas cum multa flamma, uel gallum, aut catulum, uel pulmones animalium subinde admouere. Caeterum inter initia pestiferi morbi antequam pharmaca sumpserit, somnum fugiat, eique nullo modo indulgeat, ne ueneni uis aut pestilentiae uirus, una cum sanguine membra principalia inuadens protinus interficiat, cor caeteraque membra confortantia adhibeat, quantum fieri potest, cibis uentriculo suo maxime congruentibus se reficiat, Deoque uitam suam, & omnia reliqua ardentibus precibus commendet, nec non Medici periti consilio, reliqua committat, ut diuina sua elementia gratiaque ille, hic uero arte sua ipsi succurrere uelit. Ranelectuarium praeseruatiuum contra pestem & alios morbos. Recipe Cinamomi electi ◉ dimid. Zedoariae ◉. i. Boli Armeni praeparati ◉. iii. Camphorae granauii. Seminis citri excoriati, Acetosae, Corticis citri ana ◉. i. & dimid. Radicis diptami, Tormentillae. Pimpinellae ◉. dimid. Rasurae eboris, Ossis de corde cerui ◉. i. Auri & argenti praeparati ana ◉ dimid. Fragmentorum saphyri, Rubini, Smaragdi, Granatae ana ◉. i. Misce, fiat puluis, cui adde Conseruae rosarum, Acetosae, Buglossae ana ◉. ii. Saccari albi ◉. i. dissoluti in aqua Buglossae & Endiuiae, & fiat Electuarium. Modus utendi hoc praeseruatiuo contra pestem talis est. Pars magnitudinis duarum fabarum cultello accepta comedatur: incensa uero iam peste semiuncia cum uino acetosae detur omni die. Contra pleurisin semiuncia cum accommodato iusculo, succo, uel aqua bene diluta detur laboranti. Ego autem huic electuario nonnunquam addere soleo ungulae Alcinae, cornubestiae unicornis siue monocerotis, & succini ana ◉. i. Priscianus de Corduba Medicus Leonis Pontificis decimi. Aliud remedium contra periculosos & pestiferos morbos puerorum. Nostrae matronae pueris, si male habere coeperint, solent exhibere paululum ossis de corde cerui, Ossis bestiae unicornis. Corallorum rubeorum, Succini albi, Margaritarum, Ramentorum auri, Ungulae alcinae aequali portione. Haec omnia in mortario contrita miscent simul in morbis calidis cum aqua rosacea, in frigidis uero cum aqua Liber U. 129 Lauendulae. Exhibetur autem ad mensuram cochlearii. Ranzouius. Pilae odoriferae contra pestem. Recipe Rosarum rubrarum ◉. ii. rad. ireos, rad. cyperi an. ◉. 7. rad. angelicae ◉. ui. Foliorum lauri, rorismarini ana. ◉. ui. Baccarum lauri ◉. iii. Caryophyllorum, ligni aloes, nucis moschatae an. ◉. s. unionum ◉. i. styracis, calamite, ladani an. ◉. i. moschi in aqua ros. dissoluti g. xii. ambre ◉ ii. cum gummitragacanthi in aqua ros. dissoluti fiat massa. Ex lib. manu scripto. Ad pestis praecautionem. Recipe conserue rosarum, cons. uiolarum, conser. buglossae, conseruae nenupharis an. ◉. 7. confect. alchermes ◉. ii. 7. rad. angelicae ◉. ii. zedoariae ◉. ii electuarii de ouo ◉. i. 7. theriacae uenetae ◉. iiii. syrupi de limonibus q. s. fiat opiata. Utatur quotidie semel uel bis. Ex libro manu scripto. Ad pestem remedium. Recipe Coepam albam, & magnam, intusque excauatam, quam reple theriaca optima, & aqua uitae, cooperiatur bene operculo suo, & in cineribus coquatur: deinde expressus succus aegroto bibendum detur: quod reliquum est, contundatur, & buboni superponatur. Roscellus. Contra pestem optimum. Matutina hora tempore contagioso, priusquam a domicilio tuo longius recedas, os tuum aqua & aceto simul mixtis collues, deinde predicti liquoris, cochlearis quartam partem hauries, naresque ita restringas, quo cerebrum ab omni qualitate aeris externi liberum existens, minori cum difficultate a uapore & halitu in palato detento irrorari queat. praesidio quoque maximo fuerit, emunctoria uiscerum principalium subinde abluere, utputa tempora, axillas, & inguina, partes raras, & laxas prae reliquis, ut hac de causa omnibus iniuriis aeris infecti expositae magis esse censeantur. quae ut magis adhuc ab omni labe pestifera praeseruentur, familaris fuerit pilae argenteae multis in locis foratae usus, in cuius cauitate frustum spongiae continuo isto liquore madentis detineatur. Hac enim ratione ambiente alterato, meipsum multoties a queuis epidemia in hodiernum diem ( laus superis ) praeseruaui. Egidius Bruxel D. Ad pestis praeseruationem. Accipe sacchari, in aqua theriacali, per infusionem facta, dissoluti ad perfectionem cocti, uncias tres: tincturae sulphuris drachmam unam fiant tabule secundum artem quarum usu a peste quamplurimos seruatos esse cognoui. Ad pestem probatum. [ Recipe Aceti acerrimi } Succi allii } { ana ◉. ii. Theriacae Alexandrinae ◉. i. ] Misce, & offer patienti illico. Quo sumpto ut optime sudet, cura. Ex libro manu scripto. Ad uenena antidotus. In sanctuariis, inquit, Mithridatis maximi Regis deuicti Cneus Pompeius inuenit in peculiari commentario ipsius manu descripto, compositionem antidoti e duabus nucibus siccis, ficis totidem, & rutae foliis uiginti simul tritis, addito salis grano. Qui hoc ieiunus sumit, nullum uenenum illo die timeat. Prodest eadem antidotus mirabili successu aduersus grassantis pestis contagia, ieiuno uentriculo deuorara. Testes sunt multi cum noti, tum ignoti, hac antidoto per magnas & deploratas pestilentias me admonente & ministrante seruati. Mizal. Aduersus uenena. Lapidem efficacissimum esse aduersus uenena, testes sunt magne authoritatis & antiquitatis medici quam plurimi. Talem gloriantur se uidisse Iulius Scaliger & Amatus Lusitanus: traduntque, peste correptis efficaciter dari cum uino momento. Nam tantus illius ui & praesidio cietur sudor, ut pene totum corpus eliquari credas: quo uno pestilens uirus foras truditur. Lapidem hunc Arabes medici Bezoard uocant, & ab eo alexipharmaca, remedia aduersus uenena, Bezoardica. Mizaldus. Ne quis a ueneno afficiatur. His accedet ex Didymi sententia, quod si quis miliarem panem praesumpsit, nunquam a ueneno noxam incurret. Mizal. mem. Medicamentum Regis Mythridatis aduersus omne uenenum & praecipue pestiferum. Plinius lib. 23. cap. 8 scribit. Cn. Pompeium in sanctuariis Mythridatis maximi Regis deuicti inuenisse in peculiari commentario ipsius manu conscripto compositionem antidoti e duabus nucibussiccis. Item ficubus totidem & rutae foliis uiginti simul tritis, addito salis grano, & ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum uenenum nociturum illo die. Ranzouius. Experimentum medici antiquioris Regis Angliae, estque puluis mirabilis contra toxicum & omne uenenum. Recipe Pimpinellae, Radicis tormentillae, cinamomi ana unciam dimidiam. ligni aloes, granorum iuniperi, zin ziberis ana drachmam unam. Interdum additur cardui benedicti, radicis angelicae, ana drachma dimidia. Fiat ex his omnibus puluis subtilis, & occlusus in pixide usui bene seruetur. Ranzouius. Antidotus Nicomedis regis contra uenena. Recipe Baccarum iuniperi drachmas ii. terrae Lemnie drachmas duas, & obulos totidem. Haec ubi in puluerem redegeris, oleo aut melle commiscebis, reponesque, atque cum opus fuerit, ex aquae mulse cyathis duobus in magnitudinem auellane dabis. Ranzouius. Ue bectica quis corripiatur. Aquam ex his praebent: plumbum in tenuem uertunt puluerem, uel in calcem, & cum sale acetum peracre fundunt, aquam igne stillatim capiunt, cuius in mense cyathum exhibent, idque sexies innouant, & hectica eum inuadet tristis. Quod si exitialem longo moliuntur tempore morbum, si faciunt: cerussam, eruginem, lithargyrium, & minium, singulorum pares portiones capiunt: squillae succi, quantum satis sit ad ea cogenda, uitreo in uase ponunt, quo fimo quadraginta immoretur diebus: extrahunt: deinde hominis sudorem remiscent, & esum morituro praebent, sic diuturno languore, & in longam temporis intercapedinem exitiosam detinent uitam. Tali autem infirmitate liberandi haec est. Antidotus. Sic illico morbus deprehenditur: si in glycyrhizae decocto scammonii pusillum redactu puluerem hauritur, liberat illico egrotum. Si uenenum praecesserit, sic facito: Aquam uitreis chymistarum organis exugito, e columbaceo stercore, & ex corticibus ouorum, quarta piperis parte, & thuris pauculo, ac lixiuii duplo e larmentitio cinere confecto remisceto, & primo mense septem diebus cyathus sumatur, undecim secundo, quatuordecim uero tertio, usque ad sextum: & ueneni extinguit uim. Maciem uero sic pelles: Aquam haurito ex herba personantia cum remixtione nucleorum pinearum diebus singulis ante prandium, donec sanitati fueris restitutus. Io. Bap. Porta. Ad tabem. Ex tabe autem simplici innumeros sanaui: atque inter reliquos, filios duos fabri lignarii, qui apud portam Tonsam habitabat. Erat autem praeter uictus moderatam rationem, ex pane cocto cum seminibus peponum contusis ac colatis, aut ptisana, cochleis, cancris, testitudinibus & potu uini albi unicum hoc praesidium: sanguinem suillum, & cochleas purgatas, & ranas cum germinibus rubi in balneo Mariae distillabam, & aque huius proaetate quantitatem dabam, donec pingues efficerentur. Sic etiam sanaui filium Iacobi Mariae Asto lphi, tabellionis summae sidei, amicique nostri. Card. de curat. admirandis. An periclitetur aeger. Morbus, qui coeperit cum luna fuerit in eo signo, quod maleficia aliqua tenuit genitura, siue in qua drangulo, aut diametro eius, grauissimus futurus est: si autem maleficia respicit, poriculosus. Sin in loco ubi geniturae tempore benefica fuerit, sine periculo erit. Authores Ptolomeus, & Galenus ex doctrina. Aegyptiorum, & maxime Mercurii Trismegisti. Mortis uel salutis praesagium. Tradunt urticam uiridem horis uigintiquatuor, in lotio decumbentis maceratameius salutem praesagire, si ibidem uiridis perstat: sin contra, mortem, uel ingens periculum. Mizaldus. An uicturus sit aeger, necne. Uolentibus experiri uicturus sit aeger necne, praecipiunt radicis chameleontis albi diluto eum triduo perfundi ternas uices: qui pertulerit, moriturum negant. Theophrastus. Mortis praedictio. Addo in libris Aruspicum traditum esse Seruioauthore, abietem e coelo fulmine tactam, dominiaut dominae interitum praedicere. An conualiturus sit aeger. Illud plane non absurdum, aegros qui imaginem e pupilla reddunt, posse sanari: qui non, non. Eorum tamen, qui sanari possunt, multi moriuntur, quod nondum uis lethalis eo obreperit: periturorum autem uix unus aut alter seruatur. Cum etenim uitalis calor manet, pupilla reddit nitore imaginem. Cardanus. De Morbis Uniuersalibus externis. Leprae cura. Referunt, leprosos balneo eius aque, in qua cadauer ablutum sit, sanari. Sed de qua laepra agatur, haud compertum est: quaedam enim scabiei pessimae species est, alia ipsa elephantiasis. Similiter neque obseruatum est, an semper id contingat, an forsan aliquando fortuito: ratione tamen res ipsa non caret. nam materia quae ad cutim propelli solebat, antipathia cadaueris a natura non amplius propellitur. Indita enim est haec ratio contrarietatis, etiam in insectis, & eo magis in perfectioribus animalibus, & maxime equis & canibus, ut odorem mortuorum sui generis refugiant: quanto magis humana natura, quae admodum sensu praedita est, atque eo exquisitissimo. Itaque occulta in natura, non amplius audet transmittere exterius humorem peccantem: atque eo magis si hec patiente, haec sciente fiant. Card. de uarietate. Ad Elephantiasin dignoscendam. Elephantiasi correptos deprehendes ex lotio, cui plumbi usti cineres inspersi sint. Nam si subsidunt, nullum inest contagium: sin fluitant, & in urinae superficie haerent, certissimae labis signum ostendunt. Lemnius. Ad Elephantiasin. Nonnulli elephantiasi ac lepra inquinati morbum uicerunt, frequenti ranarum palustrium usu: nimirum mitigato sanguinis feruore, ac melancholia adustione emendata. Quod de ranis intellige quae saliunt, & non repunt, aut lente progrediuntur, nam uenenatae sunt. Mizal. Elephantiasis remedium salutare. Gallinae uiperis saginatae & elixatae, salutares sunt elephantiasi labe infectis, ex quorundam experimento. Mizal. Ad lepram unguentum, [ Recipe Terebinthinae lotae } Olei laurini } { ana ◉. iii. Aceti ◉. s. Cerussae } Lithargyrii } Aloes hepaticae } { ana ◉. s. Albuminum ouorum N. ii. ] Misce, & fiat unguentum. Roscellus. Leprae cura. Sed & balneum primo geniti filii, ubi illius sanguinis sunt reliquiae, ut experimento uidi, leprosos mundat. Causa a sympathia mea sententia querenda est. Corruptior enim sanguis per arterias & uenas ingressus, corruptum attrahit. Est autem sanguis qui a partu effunditur, & potentia qualis noster, & corruptior, & uiribus adhuc partus ac pueri calidior: quocirca uehementer urget & purgat & extinguit, uelut radii solis ignis flammam obruunt & euanescere cogunt. Sed qualis lepra sit, & ut ab elephantiasi ac psora scabieque differat, alias dictum est. Card. de subtilitate. Leprosum hominem reddere. Leprosi sanguis uel capitur, in quibus si triticum diu steterit ut affatim saturetur, eoque gallinae uel columbae obesae, cui esui praebentur, lepra corripietur, & idem in morbis aliis contagiosis considerant. Uel aliter: Cantharides capiunt, amianthum lapidem, & auripigmenti quintuplum: hec tapsiae radicis, uel scyllae succo conficiuntur, ut linimentum imitentur: & caligas uel lineas tunicas perfricant, & inflationem, ulcerationem, & lepram inducunt incuitabilem: proinde ab iis maxime caueto, & si atrocius querunt, ut pertinacius operentur, humanum adiungunt sudorem ex alis rusi uiri & cholerici, aconiti succos, bufonum uirus, uel consimile, breui lethiferam inducunt plagam. Si ferrum horum maduerit succo, uirulentos & insanabiles infigit ictus. Sed talis erit optima Antidotus. Ad elephantiasin: panis e clibano calidus infundatur endiuiae, lupulorum, & absinthii succo, aceti, & sulphuris in aceto infusi & exiccati tantundem, & in eo sesqui sexta succi pars eupatorii galegae, id est rutae caprariae, uiperae carnium pares portiones, aristolochie rotunde duodecima pars, citri corticum sexta, seminis eiusdem dimidium, & theriaccae par pondus coniicito, hellebori, & scammonii pauxillum: omnia remisceto, & igni apponito dum euolet humidum. ad usum reponitur. tribus semper diebus sumatur. Si quid uero cuti remanserit, hoc uteris linimento. Uiperarum adipem habeto, seui hircini dimidium, ursi pinguedinis pars quarta, caparorum olei tantundem, uiui sulphuris pars sexta, lichenis quadruplum, acetum infundatur, & decoque dum strigmentosum fiat, inde cera linimentum effingito, & alternis diebus inungatur, dum pustularum squamae decidant. Io. Bapsta Porta. Ad serpiginem. Aduersus faciei serpiginem & aliarum partium corporis ( Galli Dertas uocant ) accipito radicem lapathi, seu rumicis. eamque particulatim concilam, diem unum in albo & acri aceto macera, deinde extrahe, & serpiginosum locum ter uel quater omni die sedulo confrica, & in acetum toties remitte: uel, quod satius erit, nouas radices substitue. Experimento frequenti probatum. Sunt qui idem certo promittant ex radicibus borraginis, a ieiuno laborante praemansis & diu, identidemque illitis. Facilis erit experientia: Mizaldus. Ad scabiem. [ Recipe Pomatae ◉. ii. Styracis liquidae ◉. s. Lithargirii argenti ◉. s. Salis communis ◉. ii. Succi limonum q. sufficit. ] Fiat unguentum. Roscellus. Liber U. 139 [ Recipe Aquae rosarum Aluminis Uiridis aeris singulorum an. q. s. ] Misce & laua quotidie ter cum telasfilata. Ex libro manuscripto. Ad morbum Gallicum unguentum. [ Recipe Unguentis aragonis Unguenti agrippae Unguenti marciati Unguenti dialtheae singul. an. ◉. i. Olibani Masticis singul. an. ◉. s. Olei laurini Olei salicis Olei liliorum singul. an. ◉. s. Lithargirii Argenti uiui sing ana. ◉. ii. Theriacae ◉. s. Saxifragiae ◉. ii. Unguenti sandalini ◉. s. Axungiae porcine ueteris sine sale ◉. xiiii. Cineris sarmentorum ◉. i. ] Misce & fiat unguentum. Roscellus. Balneum ad consumptos & resolutos. [ Recipe Capita uitulorum recentia N. ui. una cum eorum mesenteriis & pedibus. Capita ouina totidem, omnia bene mundata, ac si pro cibo pararentur. ] Coquantur in aqua, in uase magno, uel duobus, & fiat balneum: quo alternis diebus utatur aeger, mane per unam uel alteram horam, & totidem uesperi. Huiusmodi ◉ Milantuah Uitalot autem balneum nouies, & semper iterandum est, & semper recens parandum. Ex libro manuscripto. De Morbis Particularibus. De Morbis Capitis. Doloris capitis praecantatio. Capitis dolorem leuare uidi suspensum chirographum, ut a latere uides, cum patiens qui nullum ex medicina praesidium sentiebat, ter Dominicam quam uocant orationem recitasset. Cardanus. Ad capitis dolorem. In olea mirabile est, quod opem quandoque senserunt, & a capitis dolore absque ullis medicamentis leuati sunt, qui folio eius hoc nomen ( Athena ) scripserunt, ipsumque folium capiti circunligarunt: quemadmodum tradit Zoroastres, in suis de agricultura commentariolis. Quod unum quia unam superstitionem redolet, tibi aestimandum relinquo. Mizaldus. Ad capitis dolores. Magnes ipse capiti admotus, dolores, omnesque eius querelas obliterat. Quod ex ueterum commentariis se transtulisse scribit noster Hollerius. Ad capitis dolorem. Recipe summitates salicis, q. sufficit. Rorismarini parum. Coquantur in aceto usque ad tertiae partis consumptionem, quo lauetur caput. Roscellus. Ad obliuionem, cruditates in stomacho, pro senibus. Recipe triumpiperum, Galange, cassiae lignee. calami aromatici, croci, spicaenardi indicae, cardamomi, carpobalsami, asari, zingiberis, sem. myrti sicci, an. ◉. ii. masticis ◉. ii. trita & cribellata, conficiantur cum melle optimo despumato, & fiat Electuarium. Dosi ◉. i. tempore somni. Ex libro manu scripto. Ad memoriam. Et si suspenditur cor upupae aut oculus aut cerebrum supra collum confert obliuioni, & subtiliat intellectum hominis. Cor. Agrippa. Ad augendam memoriam. Si quis transglutit cor upupae, uel hirundinis, uel mustelae, uel talpae, eo adhuc uiuente & palpitante, confert ei ad memoriam, reminiscentiam, intellectum, et diuinationem. Cornelius Agrippa. Ad epilepsium. Tradunt eum qui in picato uase biberit, comitialem morbum expugnaturum. Mizal. Ad epilepsiam. Si herba batrachion dicta, ceruici lunatici uel epileptici ex filo rubro deligetur luna decrescente in prima parte tauri, uel scorpionis, magnum acinsperatum leuamen hinc sentiet. Sunt qui eius radicem in uino maceratam peste infectis propinent ad sudorem eliciendum. Quod ualde periculosum puto, si febricitent: sin contra, oportuum. modo uires constent. Idem. Ad epilepsiam. Aqua stillatitia ex floribus tilie, epilepticis pueris mirandum in modum confert, quocunque modo ministretur. Sunt qui ei socient uiscum quercinum, successu admodum foelici & optato. Idem. Ad epilepsiam. Dissectis ante plenilunium pullis hirundinum ex prima foetura, duo lapilli reperiuntur in illorum uentriculis, quorum unus concolor, alter uero discolor habetur. Hi priusquam terram attigerint, si in bucule, aut cerui aluta includantur, & brachio & collo aptentur, comitiales sanabunt, nedum iuuabunt. Ex relatione cuiusdam Itali qui se id expertum fuisse mihi asserebat. Mizal. Ad epilepsiam. Cum primum infantes ex utero prodeunt, si priusquam aliquid gustent, coralii scrupulum dimidium diligenter tritum cum lacte nutritio hauserint, nunquam epilepsiam incurrent. Arnaldus Uillanouanus. Ad epilepsiam. Accensis utrislibet ceruorum cornibus, odore illorum fugantem serpentes, & comitiales deprehenduntur morbi. Idem etiam praestat lapis gagates incensus, suffitu suo: sed ne odor dispergatur, stragulis circundari debet quisquis est. Nam tum, si epilepsiae est obnoxius, cadet. Dioscor. Galen, Plinius, Apuleius & alii. Ad epilepsiam. Orbiculi e uisco querno, uulgari filo transfixi. idem praestant in amolienda & praecauenda epilepsia, quod paeoniae masculae radix, aut smaragdus e collo pendens. Mizal. Ad epilepsiam. Addunt magie naturalis professores uerbenam Sole per Arietem spaciante collectam, & granis paeoniae sociatam, tritam, & ex uino albo percolato haustam, epilepticos, miraculo quodam sanare. Res me dictante, multis experta, quam ex uetustissimo libro de herbis septem planetarum, Hermeti ascripto, fideliter decerpsi. Mizal. Ad epilepsim. Addit Conradus Gesnerus, se os illud quod cotonalem suturam describit, epilepticis exhibuisse, & optime successisse. Mizal. Ad epilepsiam. Fel testudinis naribus epileptici illitum in morbi paroxismo, prostratos statim erigere facit. Sunt qui ad ferocem hunc morbum expugnandum, tres clauos in uigilia natalis B. loan. Bapt. fabricatos, defigant in loco ubi epilepticus ceciderit, idque tam profunde, ut non appareant, nuncupato dum id fit patientis nomine. Quod pro experto mihi traditum est. Mizal. Ad comitialem. Ungula alcis magna ui pollet aduersus comitialem morbum. Nam eius particula annulo inclusa, & digito qui proximus est minimo, ita commissa, ut in palmam conuertatur, collapsos in ipso paroxysmo plurimum recreat, & confestim excitat. Idem efficit portiuncula eiusdem nuda, & manui in pugnum complicatae inserta: repente enim morbum expellit, & prostratos erigit. Quod uno & altero experimento se probasse tradit Lemnius. Nos portiuncula eiusdem in aurem si nistram missa, & aliquandiu ueluti scalpendo, mota, idipsum foeliciter experti sums in uere epileptico, idque miraculi loco habitum est. Ioannes Agricola. Ammonius, idem effici tradit suspensa uel gestata particula eiusdem ungulae, modo cutim attingat. Quod etiam amuletum ad praecautionem morbi plurimum ualere certus sum. Audio etiam ramenta, uel scobem aduersus eandem noxam in Polonia propinari. Caeterum eligenda est ungula dextri pedis posterioris, cauendumque ab impostoribus, qui bubulas pro alcinis uendunt. Mizaldus. Ad epilepsiam puluis optimus. [ Recipae Gentianae Peoniae Antimonii cum urina praeparati sing ana. ◉. iii. Cranii hominis Moschi g. iii. ] Fiat puluis, quo utatur ◉. i. singulis diebus. ] Roscel. Ad epilepsiam. Dicitur quoque quod si radix poeonie cum castoreo & litura pannorum menstruosorum deturpatienti, sanari morbum comitialem. Cornelius Agrippa Ad epilepsiam. Sic & e nido hirundinum lapillus collectus recreare confestim dicitur comitiales: & alligatus, perpetuo tueri, potissime si sanguini uel cordi hirundinum fuerit inuolutus. Idem: Ad epilepsiam. Aqua distillationis cerasiorum non multo ante ex arbore decerptorum, ui ignis mediocris excepta, si in os epileptici infundatur, quoties eum paroxysmo laborare contigerit, inhibetur impetus morbi uiolentissimi: Res preciosa, & saepenumero probata a loanne Manardo Ferrariensi Medico praestantissimo. Mizaldus. Epilepsiae remedium. Hac ratione radicem Poeonie maris recentem, & anagallidem rubro flore contra epilepsiae minas suspendimus. Uuierus. Medicamentum Regis Daniae contra morbum caducum. Recipe Cranium siue caluariam hominis, presertim furis suspensi, nulliusque morbi interuentu mortui ( nam huic plus efficaciae, quam reliquis tribuunt ) hanc caluariam in craticula tostam ad puluerem redigito. Deinde accipito tria grana Poeoniae, atque haec cum una drachma praedicti pulueris, & aquae Lauendulae ad quantitatem unius cochlearis aegroto tempore matutino exhibeto. Postero & tertio die fac idem. Sumet autem aegrotus hunc puluerem ieiuno stomacho, ac tres continuos dies domi se continebit, pauco potu, & cibis leuis ac facilis digestionis utentur; ut sunt oua. Non abs re etiam fuerit, ut aegrotus postea singulis diebus mane per aliquod tempus cochlear aquae lauendulae exhauriat. Os bestiae unicornis etiam contra hoc morbi genus conducit. Ranzouius. Ad paroxysmum epilepticum. Orpheus & Archelaus tradunt, Plinio autore, morbo comitiali lapsos confestim liberari a conuulsione, si in paroxysmo eorum labia humano sanguine irrigata fuerint, aut pollices pedum fortiter puncti & uellicati. Mizald. Ad comitiales. Comitialibus morbis ( nam nulli alii magis debentur auxilia illa, quae Physica uocantur ) Alexander scripsit, pinguedinem chameleontis in oleo decocti, uentreque ac dorsi spina inunctis adeo prodesse, ut a morbo statim surgant, & post septimam inunctionem liberentur. Nicolaus prodidit insusurrando in dextram aurem illud, Oremus praeceptis salutaribus moniti: adiecta dominica oratione, post completam supplicationem, antequam absoluantur haec ambo, aegrum a morbo surgere: uel forsan quandoque ita contigit, uel susurrus ille in eam aurem prodest. Uel cum a flatu fiat, ut multi Medici credunt, interim ille consumitur. Rinaldus magis ad rem: cum Luna Ioui iuncta est, dato patienti tribus diebus maceris, paeoniae seminum, & radicis dimidium dracmae foliorum garyophilatae, & primulae ueris ( quae est bellis ) drachmam unam, teratur, ac partiatur. Cardanus de Uariet. Contra epilepsiam. Et dicitur, quod si fiat annulus ex albis ungulis Liber U. 147 lis asini, qui induit ipsum epilepticus, non patitus epilepsiam. Albertus. Comitialis morbi praecantatio. Annulum dicunt, quem ego uidi, si conficias argenteum hoc modo intus scriptum, ◉ Dabi ◉ Habi ◉ Haber ◉ Hebr ◉ ne comitiali morbo laborantes cadant, prohibebit, in digito positus. Cardan. Conuulsionis a flatu remedium. Nodos ligneos e uisco, quae quercui adnascitur, id genus conuulsionis sanare, quod a flatu fit, nostri Gramphum uocant. Debet superponi loco patienti, ut statim diffugiat: pingui succo tenuique praeditum est id lignum, aut occulta ratione. Cardan. Ad melancholiam. Melancholiam non parum iuuat, corpus urticis perfricare. Cardanus. Ad metum & phantasmata. Qui urticam in manu habuerit, cum pentaphyllo, securus erit ab omni phantasmate & metu, Mizaldus. Ad hydrophobiam. Hydrophobi qui ex canis rabidi morsu aquam appetunt, & eandem reformidant, si in opinato subitoque impulsu aquis mergantur, metus metu discutitur, & tali symptomate liberatur. Lemnius. Ad hydrophobiam. Refert Aetius, quod si coagulum catuli semel tantum ex aceto ederint hydrophobici, statim capiet eos cupiditas potus aquae, & ob id medicamentum hoc miris laudibus ab eo commendatur, Myzaldus. Ad ebrietatem. Ebrietati absynthium, amygdalae, caules praemansi conueniunt. Cardanus. Ad ophthalmiam. Est quidam piscis, siue serpens maximus nomine myrus, cui si eruatur oculus, & alligetur fronti patientis, ophthalmiam sanare dicitur, pisci uero oculum renasci: sed altero illum capi lumine, qui uiuentem non dimiserit. Corn. Agrip. Ad oculorum uitia. Ad oculorum uitia, unguem, nebulam, albuginem, & alia, sequens remedium prestantissimum esse mihi narratum est. Caput cati omnino nigri in noua olla aduritur, & cineratur, ex eoque ad laeuorem & tenuissimum pollinem deducto, nonnihil per tubulum pennae mundae, in oculum quotidie ter insufflatur. Si quis uero ardor, noctu maxime, oculum infestet, folia quercus aqua madentia, bina uel terna simul oculo superponuntur, & identidem inuertuntur. Dicebat secreti huius autor, uisum posse restitui hoc remedio post caecitatem unius duntaxat anni, experientiae proponimus. Mizaldus. Collyrium praestantissimum contra omnis generis passiones oculorum. [ Recipe Foeniculi, Absynthii, Apii, Rutae, Scheinwurtz, una cum radicibus, Liber U. 149 Saluiae, Betonicae, Auripigmenti, Pimpinellae, Cardobenedicti, singulorum ana partes aequales. ] Haec omnia simul in mortario contusa misce, ac urinam pueri infunde, deinde, [ Recipe granorum Piperis triti num. xiiii. Mellis cochlearia duo, Caphurae ◉. i. ] Haec omnia simul in mortario contusa, per linteum exprime, & colaturam, seu succum in uitreo uase conserua, ac inde singulis diebus uesperi & mane guttam unam in oculum patientis instillaanimaduertendum tamen est, quod haec aqua per spatium nouem dierum Soli est exponenda, & destillanda, antequam in usum transferatur. Henricus Ranzouius. Ad narium foetorem. [ Recipe Xyloales crudi, Rosarum, Caryophyllorum, singul. ana ◉. ii. Spicae, Calami aromatici, Myrrhae, Calamenthi, singul. ana ◉. i. ] Confice cum bono uino antiquo aromatico, addendo moschi grana ui. fac pilulas quantitate ciceris, & dissoluatur una pro uice cum oleo nardino, & stilletur in nares, aut imponatur cum tenla, facta prius collutione cum uino odorifero. Alex. Ad narium obstructionem. [ Recipe Succi betae, Succi maioranae ana ◉. i. Olei amygdalarum amararum ◉. i. ] Misce, & per nares attrahantur. Fiorauantus. Ad sanguinem sistendum. Sanguis ex quacunque parte corporis immodice fluens ilico sistitur, si subtili & raro bombace inuolutum stercus suillum, adhuc calens, in nares, pudendum muliebre, aut locum alium sanguine manantem intrudatur. Quod rusticis potius quam aulicis scriptum erit, ut similes habeant labra lactucas. Mizaldus. Ad sanguinem sistendum. Si sanguis fluat e naribus, constricto eiusdem partis digito persaepe sistitur. Alii in fronte patientis ex illius sanguine scribunt Consumatum est. Cardanuis. Sanguis ut cohibeatur, praecantatio. Sic mihi contigit, ut aliquando praeciso labio sanguis nulla arte nosset cohiberi, tum maxime quia comedebam, salem imposueram, perstrinxeram, nihil proficiebat, praecantatione usus sum illa. quae a passione Domini sumpta est, & ilico meadmirante cessauit, neque loquente, nec comedente apparuit sanguis, etsi locus egregie tum doleret, & uulnus appareret. Miraberis, nescio ego en fides, an uerba profuerint. Uerba haec sunt, Sanguis Mane In Te, Sicut Fecit Christus In Se. Sanguis Mane In Liber U. 151 Poena. Sanguis Mane Fixus, Sicut Christus Quando Fuit Crucifixus, ter repete. Cardanus. Ad surditatem. [ Recipe Axungiae canis, Succi absynthii, Olei ueteris, singul. ana q. s. ] Misce & in aures instilla. Sextus Platonicus. Ad surditatem optimum. [ Recipe Saluiae, Maioranae, Flor. rorismarini. Hyssopi. Arthemisiae, Mentastri, Calamenti, Chamomillae, Millefolii, Hypericonis, Abrotani, Saturegiae, singul. ana M. i. ] Coquantur in aqua, in olla uitreata, supra quam aures collocentur ita, ut fumus ingredi possit, masticando rem aliquam, ut fabas, continuo ut pori melius aperiantur, & tandiu, donec decoctum frigescat. Quo facto sumito oleum colocynthidis, & unam uel alteram guttam instilla, mox bombace in dicto oleo imbuta, obstrue: demum aliquantum supradictarum herbarum supra ponito, somni tempore. Iteretur singulis diebus, & perfecte sanabitur. Roscellus. Ad dentium dolorem & stuporem. Dentium stuporem, quem Graeci αιμοδιαν uotant, portulaca mansa dissoluit, Aphrodiseo teste. Quod etiam praestat salis defricatio, uel quippiam recentis calei ouilli dentibus stupefactis attritum. Addo quod in oδoνταλγια, seu dentium dolore, nullum praesentius inuenias remedium emplastello facto ex pice uulgari, aut resina liquefacta cum puluere aluminis, & nucis, quam gallam nuncupant, modo arteriae temporali paulo supra dentem excruciatum calidum apponatur, & ibidem pernoctare sinatur, uel dies aliquot gestetur. Sed id maxime locum habet in excarificatione dentium maxillarium, & superioris ordinis. Experto, ut dicunt, crede Roberto. Mizaldus. Dentium dolor mire sedatus. Nuper dolor acerrimus duos ultimos maxillae sinistrae superiores dentes uexabat: unde consensu quodam & alios omnes superiores eius partis dentes affligebat, & maxillam totam adeo ut os excuti uideretur: tum etiam oculum & aurem, & nasi partem, eandem uehementer urgebat, nec ullo auxilio abscedebat, sed intermittens quandoque reuertebatur. Dextera manu dentes apprehendebam, distrahebam, nihil proficiebam. Tandem casu aliquo inueni, quod ubi sinistra manu leuiter apprehendissem dentem, qui magis uexabat, ita ut pollice partem exteriorem, indice interiorem comprehenderem, statim non solum dolor illius dentis, sed & totius partis sedabatur. Illud uero mirabilius, quod quanto leuius tangebam, tanto telerius ac perfectius dolor sedabatur. U. 153 Fiebat auliber tem sedatio haec confestim: & hoc cum rediret dolor, saepius plusquam uicies sum expertus, donec sic sponte abscessit, & liberatus sum. Cardan. Ad dentium stuporem. Dentibus qui stupore obtorpescunt ab esu acidorum, austerorum, uel frigidorum, portulaca mansa remedio esse solet, ignibusque sacris auxiliatur, ac Ueneris impetus & somnia frangit, etc. Mizaldus Horto medico. Ad dentium dolores. Dente talpae uiuae exempto ea demissa sanari dentium dolores, inquit Cornel. Agrip. Ad dentium dolorem. Dentium dolori prodest plerunque, si dentes coxarum ossibus bufonis tangantur: antipathia enim est. Cardanus. Ad dolorem dentium. [ Recipe Ligni guaiaci M. i. Aquae ardentis Q. S. ] Misce, & in ore contineatur. Ex libro manuscripta. Ad dentium dolorem. [ Recipe Piperis longi, Masticis, Origani, Saturegiae, Xylobalsami, Pyrethri, singul. ana y. 7. ] Trita in y. i. aquae uitae infundantur. De hac aqua qua parum in dentem stilla. Roscellus. Ad anginam. Adeo est salutaris humanus sanguis ut elephantiasi conspurcati solia in balneis ex illo temperauerint, & Orpheus atque Archelaus illitu eius anginam curari tradiderunt. Ad anginam. Cataplasma ex puluere combustarum hirundinum, & nidi carundem, efficaciter prodest discutiendis tumoribus gutturis, & curandae anginae. Mizaldus. Squinantiae remedium. Squinanticis bufo seu rubeta cocta, & pro emplastro imposita adeo prodest, ut quendam hoc auxilio, cui iam tanquam morienti, de more candelae accensae fuerant, liberauerim. Crediderim & filum, quo suspensa interierit, posse conferre. Cardanus. Ad strumas. Pedes omnes magne rubetae, ab ea uiuente abscium, dum Luna uacua ad coniunctionem properat, colloque strumas patientis suspensi adeo conferunt, ut persaepe etiam a morbo patientem liberent. Cardanus. Ad columellam suffocantem. Si contigerit a destillatione columellam in gutture laxari, succus crudae brassicae summo capiti admotus, illam in sublimem oris partem reuocabit, solitumque locum repetere coget: quod naturae arcanis & secretis adscribendum est. Mizaldus Horto medico. Ad columellae inflammationem. Excrementum pueri aridum cum melle Attico tritum praestantissimum est remedium ad columellae inflammationes, quae suffocationem minantur. Sed puer ille pascendus est biduo lupinis cum optimo pane satis fermentato & salito: eique uinum uetus bibendum mediocriter dandum, ut quam optime concoquat. Tertio die sumptum exerementum desiccandum est, & quo dictum est modo usurpandum. Gallinarum & perdicum caro in iure elixa posset exhiberi, nisi excrementum magis foetidum redderet. Hoc Galeni secretum est, a quopiam precibus magnis impetratum, ut ipse scribit. Ad infantulorum firiasin. Urticae in mortario contusae, addito momento unguenti populeonis, arteriis temporum, ac metacarpii applicantur: remedio praestantissimo ad extinguendum ardorem siriasis infantulorum, plus minus biduo, modo singulis quaternis horis innouentur. Langius. Infans ut non stemutet. In domo, in qua ciconiae pennae fuerint infantem non sternutaturum, inquit Aetius. Ad animi defectum. Animi defectu collapsi eriguntur uellicato articulo digiti annularis, seu medii: nec non attritu auri ad eundem cum croci momento, per hunc enim uis quaedam refocillatrix ad cor uitae fontem dimanat. Lemnius. De Morbis Pectoris. Ad tussim puerorum. Dicit Tabariensis, quod si suspenditur lapis spongiae in collo pueri, qui tussit tussi uehementi, sedatur tussis eius: & quando intromittitur in caput asini, aut anum scarabeus, sincopizat, & non uertitur, donec extrahatur ab eo. Albertus. Ad difficultatem spirandi. Clauenzanus adolescens, nomine Iacobus, qui iam per septem annos spirandi difficultate laborabat, frequentibus & longis saeuisque accessionibus, desperatus ab aliis Medicis, a me in duobus mensibus plane sanatus est, factusque pinguis: sed alia ratione. Dropace enim Pauli ad coxendicum dolores, addito melle anacardi, superimposito suturae coronali, una die ferme libras duas aquae detraxi, inde sequentibus diebus idem actum est: sed non tanta defluxit aqua: sicque liberatus est. Existimo cantharides idem posse, quod anacardi mel, & euphorbium etiam. Miscebam etiam elaterii granum unum unciis tribus lactis, iubebamque eo tanquam erchino uti: & conduxit multum, atque haec omnia prius praepurgato corpore cum catapotiis: siccatoque uictu tenui, sed humido tamen, parumque alente, tum decocto Indici ligni pro potu exhibito. Cardanus de Curationibus admirandis. Ad pleuritidem. Scobis, uel rasurae dentis apri uncia semis in pollinem redacta, & cum aqua hordei, uel cicerum rubrorum, aut decocto pectorali a pleuritico hausta, uero & comperto remedio illum ab imminente periculo liberat. Mizaldus. Optimum facillimumque remedium ad pleuritidem, quo, ut alios taceam, fabrum quendam semimortuum, duobus diebus mirabiliter praesanauimus. Accipe pomum odoratum, & flauum, ab interioribus nempe seminibus mundatum, atque olibano eum impleto: deinde operculo eius superaddito, sub cineribus calidis coquito, donec perfecte, & absque ustione coquatur. Hoc pomum in quatuor partes secato, aegroque ad comedendum praebeto. Quod cum rite factum fuerit, statim aperietur apostema, tum apostematis pus expuetur, & sic aeger liberabitur. Quoniam faber quidam, cuius aentes iam erant clausi, ut instrumento aliquo, pro iniiciendo pomo aperire conaremur: qui cum iniecto pomo per semihoram quieuisset, statim magnam puris copiam expuit, deinde dormiuit, cibum petiit, sanusque, Dei auxilio, euasit. Alex. Pedem. Ad pleuritidem. Limatura, seu puluis dentium maiorum apri, detur in cochleari cum oleo lini. Octauius Landus. Ad pleuritidem unguentum. [ Recipe Olei rosati ◉. ui. Terebinthinae ana ◉. i. Sulphuris tenuiss. triti ana ◉. i. Millepedum contus. ana ◉. i. ] Coquantur omnia simul per horam unam, deinde coletur oleum, quo affecta pars inungatur. Roscellus. Ad empyicos. Si quis pleuriticus, empyicus, uel suppuratus scrupulum pulueris seminum urticae cum syrupo uiolaceo, aut alio quopiam ex iis, quos pectorales uocant, paulatim, & ueluti lambendo deglutiuerit, uiscosum humorem ac tenacem nullo negotio expectorabit. Secretum cuiusdam non uulgaris Medici Parisiensis. Ad phthisim aqua optima. [ Recipe Tussilaginis, Limaciarum purgatarum, Hyssopi, Capilli Ueneris, Consolidae maioris, sing. ana. Q. S. ] Ponantur in cucurbitam plumbeam, & in balneo Mariae destillentur, de qua sumat patiens singulis diebus in aurora poculum unum, stomacho ieiuno. Roscellus. Aliud ad idem. Recipe sulphuris sublimati, & super lapide porphirio cum aqua rosarum in tenuissimum pollinem triti, quantum sufficit. Conseruae rolarum quantum satis est ad conficiendum electuarium. Dosis ◉. 7. ieiuno stomacho. Innominatus. Ad phtisim electuarium optimum. [ Recipe herbae Pulmonariae, Rorismarini, Betonicae, Capilli Ueneris, singul. ana ◉. ii. Mellis despumati ◉. i. Consolidae minoris ◉. uiiii. Tussilaginis ◉. i. Uiolarum ◉. i. ] Misceantur, & fiat electuarium secundum artem. Roscellus. Ad phthisim remedium probatum & facile. [ Accipe Tussilaginis, Lardi porcini bene contusi ana quantum satis est, Quorum recentium num. i. ] Misce & coque pro placenta, qua cum per nouem dies mane usus fuerit aeger, effectum admiratione dignum uidere licebit. Ualet etiam ad impinguanda corpora macillenta. Alexius. Ad phthoen. Sanaui neptem adolescentulam a Pontificis libellis ( Datarium uocant ) Francisci Alciati, postquam uelut phthoe pessima laborantem ipse ego pro deplorata reliqueram, aderat febris uehemens, spirandi difficultas, maxima tussis, puris sputum copiosum, itaque cum caetera praesidia non ualerent, iussi ut sola ptisana pro cibo uteretur, aquaque cum saccharo confecta. acciperet autem singulo mane ◉. iiii. decocti caudarum & chelarum cancrorum in aqua hordei cum ◉. ii. sacchari conualuitque perfecte, & sanata est, hoc eodem auxilio multos admodum curaui, qui integrae sanitati restituti sunt. erat autem illa, filia unius, qui ex phthoe uera obierat. Cardanus. Ad empyema & phtysim. Expessimo empyemate, a medicis egregiis derelictum iuuenem, Adrianum Belgam, optimorum morum, nam neminem illo gratiorem expertus sum. Erat autem a libellis Don Alfonsi Pezoni, regii quaestoris. Hunc itaque febre, tussi assidua, sputo saniei, difficultate spirandi laborantem, miris modis curare aggressus sum, anno abhinc 4. coactusque sum sanguinem mittere, quod magis periculum, quam etiam morbum uererer: inde testudinum usu, & syrupo etiam ex illis confecto, exquisitaque uictus ratione: in qua alii Medici non obseruanda peccauerant, carnes & oua concedentes, tandem eum liberaui sic, ut uxorem duxerit: & nunc etiam sanus, mei memor uiuat. Usus autem sum in eo destillatis aquis, cuiusmodi supra docui: tum decocto ligno Indico, cum humectantibus & expectorantibus, melle siquidem, altheae, & symphiti radice, scabiosa, glycirizza: foliisque longae aristolochiae. Cardanus. Anhelosis bonum remedium. Ozymi succus ex semiuncia epotus cum dimidio croci scrupulo, mirum in modum confert anhelosis, ac suspiriosis. Idem. Ad interna uulnera. Si quis interne uulneratus decoctum radicis caryophyllatae biberit, sanabitur. Et si externa uulnera eodem colluuntur decocto, summopere iuuabuntur. Ualet praeterea ad lateris & pectoris dolores, nec non ad internas cruditates discutiendas. Mizald. Liber U. 161 Ad dolores stomachi, & appetitum conciliandum. Cochlear pulueris electri seu ambari albi ex uino uel brodio sumatur. Ex Reuerendissimo Nuncio prothonotario Biglia Mediolanensi. Ad dolorem colicum, & apostemata interna. Os caluarie hominis radatur, uel limetur in ea parte, in qua commissura in sincipite est, in superiori uelut crux. ex eo puluere cum brodio, uel aqua, aut uino, si desit febris, detur aegroto ◉. i. uel semidrachma. in haustu mouet uomitus uehementes, & sedes: propterea dandus est, antequam uires egroti omnino labefactentur. A Reuerend. Nuncio protbonotario Biglia Mediolanensu. Ad os uentriculi corroborandum, & constringendum. [ Recipe Pul. coriandri praeparati ◉. i. Pul. anisi ◉. s. Pul, coralliorum rubrorum. Pul cinnamomi ana. ◉. s. Pul. conseruae rosaceae exiccatae ◉. u. ] Fiat puluis, quo utatur a cibo cochlearis mensuram. Ex libro manu scripto. Ad uentriculum corroborandum. [ Recipe Spec. diarrhod. abbatis ◉. iii. Pul. trium sandalorum ◉. ii. Pul. cort. citri sicci ◉. u. Aromat. ros. ◉. i. s. Sem 4. frig. maior. ana. ◉. s. Syrupi de pomis ◉. i. Sacchari albissimi q. s. ] Fiant tabulae, singulae duarum drachmarum pondere, ex quibus unam quotidie sumito duabus ante prandium horis, adiectis adianthi conseruae scilicet rosmarini ◉. s. myrobolani chebuli conditi ◉. ii. Uincentius Laureus. Ad pituitam ex uentriculo discutiendam. [ Recipe caricarum pinguium per setaceum expressarum ◉. iiii. Medullae carthami ◉. i. s. Rhabarbari electi ◉. iii. s. Caryophyllorum Cinnamomi Nucis moschatae singul. ana. ◉. i. ] Misce omnia simul, & cum syrupo de corticibus citri fiat solidioris forme electuarium. Utatur ◉. s. bis in septimana, horis tribus ante prandium D. Leporinus Dalmat. Ad nauseam a mari. Absynthium & pulegium tere cum oleo & aceto, & nares interius frequenter frica. Idem facit semen apii cum bibitum fuerit: prohibet enim nauseam ne commoueatur, & sudabit eam cum commouebitur, & absynthium similiter faciet. Alexius Pedemontanus. Ad colicam. Radix hyosciami albi, quando suspenditur super patientem colicam, confert ei. Aristoteles. Ad colicam. Dixit Alexander, quando accipitur aliquid de Liber U. 163 umbilico infantis, qui egreditur, si inciditur & ponitur sub lapide annuli de argento uel auro, tunc ei, qui nescit eum non aduenit colica passio penitus. Albertus. Colito cruciatui remedium. Animalium calcanci combusti summe pollent aduersus colicos cruciatus, ut scribit Rhasis. Ad idem. Sperma ceti humidum & recens, confert ad conlicos cruciatus, & omnes interaneos dolores, cum alii, quae flatus dissipent, exhibitum. Sed canendum ne quis eo uetere utatur, aut nimio usu eo assuescat: nam alioquin periculosum est. Ex quodem Medico Germano. Ad idem. Noui, qui bubulum stercus aridum in iusculo ignarus bibit, & a coli dolore statim euasit. Audiui etiam a uiris side dignis, non paucos rusticos eiusdem potu liberatos. Quidam non ipsum excrementum, sed expressum inde succum bibunt, & melius habent. Gesteras. Ad idem. Corculum galeritae femori adalligatum, sume prodest aduersus colicum cruciatum. Nec defuerunt, qui illud recens eam in rem etiam deuorarint optato successu. Ex quodam Hispano. Colicis doloribus experimentum optimum. Si iuuenum ceruorum tenerrima cornua, dum adhuc lanuginosa cuticula operiuntur, in taleolas scindantur; & fictili nouo diligenter operculato torrefacienda clibano committantur, factus ex iis puluis, addito pipere & myrrha coli cruciatibus cum uino generoso mirifice confert. Scribonius Largus: Ad colicam. Ossiculum hominis quodcumque appensum, ut carnem attingat, doloribus uentris, qui certa periodo repetunt, prodesse existimatur. Mizaldus. Ad colicam. Illud certum est, lupi stercus, intestina, corium comesta, uel etiam solm gestata, colicam tollere: confirmant enim haec intestinum illud. Cardanus. Ad colicam. Umbilicus infantis, qui praecisus est dum nascitur, in argen eo annulo gestatus, ut carnem tangeret, multis me uidente profuit coli doloribus paratis, ut hoc praesidio integra ualetudine per multos annos frueretur: forsan illis profuit fides: nam omnibus contingere hoc minime credendum est. Cardanus. Ad uentris tormina. Tradunt in torminibus anate uiua apposita uetri transire morbum, anatemque emori. Cornelius Agripa. Ad colicos & nephriticos cruciatus. [ Recipe corticum acerrimi raphani unciam unam Ossium mespilorum drachmas duas. ] Blande conquassata macerentur horis octo in uini albi generosi unciis quatuor, deinde percolata, & modice calentia propinentur in egressu lectu i, & eiusdem ingressu: itereturque potio, si opus fuerit, dosim eius augendo, uel minuendo pro corporum & aetatum modulo. Non deerunt qui pro tam salutari munere mihi summam sint habituri gratiam. Mizaldus. Liber U. 165 Oleum ad uermes. [ Recipe amigdalarum amararum Sem. persicorum Allii Lumbricorum terrestrium sing. ana. ◉. i. Gentianae M. i. } Dictamni albi } Radices fraxini } Rad. graminis } Rad. imperatoriae } Rad. peonie } Croci } Calami aromatici } Cariophyllorum } Aloes hepaticae } Galbani } Colocynthidis } Zingiberis } Nucis moschatae } Cinnamomi } Piperis nigri } Piperis longi } Carpobalsami } Olibani } { ana. ◉. iiii. Corall. rubrorum ◉. iiii. Theriacae ◉. i. persici } Herbarum porri } Pulegii } { ana. M. i. Menthae } Absynthii } Abrotani } Centauriae minoris } Fol. } { an. M. i. Plantaginis } Rutae } Marrubii } Apii } Saluiae } Anethi } Camedryos } Maioranae } Rorismarini } Betonicae } Foliorum lauri } Corticum mal. aurantiorum } Cort. mali granati sing. Sem. apii } Sem. portulace } Sem. raphani } Sem. caulium } Sem. } { ana. ◉. s. plantaginis } Sem. porri } Sem. centauriae minoris } Sem. mal. cotoneorum } Sem. foeniculi } Sem. petroselini singul. Lupinorum Baccarum lauri Phaseoli rubri singul. ana. ◉. i. Cornu cerui ◉. ui. Fellis taurini ◉. i. Aceti albi ◉. i. Olei mastichini Laurini Nardini singul. ana. ◉. i. Olei communis reteris ◉. xlu. ] Trituranda Liber U. 167 Trituranda, triturentur: contundenda, contundartur misceantur, & ponatur in loco calido per dies quindecim: deinde coquantur usque ad tertiae partis consumptionem: demum coletur, & seruetur oleum ad usum. Quo si uti uoles, tempora, nares, pulsus manuum, orificium uentriculi, umbilicum inungito, iterando inunctiones aliquoties, uidelicet singulis duabus horis. Roscellus. Ad uermes electuarium. [ Recipe seminis cinae ◉. i. Dictamni albi ◉. ii. s. Croci ◉. s. Mellis colati ◉. ii. uel q. s. ] Fiat electuarium. Dosis y ◉ s ]. Roscellus. Ad uermes. Nihil efficacius ad exigenda uentris interanea, & lumbricos eiiciendos, exiccatis in tegula ignitauermibus, exhibitoque illorum puluisculo uerminantibus pueris. Nam confestim reliquos corpori inhaerentes excludit. Lemnius. Aliud. Experimento probatum habeo, puerorum lumbricos uuarum passarum esu expugnari, si ieiunis absque ullo alio edulio illas exhibeas. Nam ut amarulenta, ita dulcia affluenter hausta, uermibus sunt inimica: distendi enim ac rumpi illos contingit, suauioris edulii copia. Lemnius. Ad disenteriam. [ Recipe coaguli leporis Sanguinis leporini, singul. ana. q. satis est. ] Misce & da patienti. Omnia enim alui profluuia compescit. Alexius. Aliud. Multi disenterias exitialiter grassantes curauerunt hausto decocto Indicis alceae ex uino, si quidem febris aberat: uel plantaginis, hordeiue, si praesens erat. Id fuisse inter arcana doctissimi cuiusdam Hispani medici, pro certo accepi. Ad Dysenteriam. Sanguis leporinus siccatus ( uti etiam eius coagulum ) dysenterias, & alias uentris profluuies quantumuis effrenes compescit. Similiter faciunt ossa humana ad laeuorem puluerata, & ex uino rubro subaustero sumpta. Mizaldus. Ad fluxum hepaticum. Docet Rhasis hepata anatum proprietatem habere sistendi fluxum, qui ex debilitate hepatis nascitur. Ad icteritiam. Iusculum ex decoctione fragariae herbae cum sua radice, ab icterico ieiuno dies aliquot haustum, illum perfecte sanat. Secretum hoc cuiusdam est, monachi, ex quo ingentes pecunias corradebat. Ad aquas hydropicorum. Puluis magnetis triobolari pondere epotus ex succo foeniculi, hydropicis aquas detrahit. Mizal. Ad hydropicorum aquam. Mirum est, quod affirmant, coluber fluuiatilis funiculo a canda preligatus suspenditur, subiecto uase, aqua pleno, in quod dehiscat ore, aliquot post horis uel diebus lapidem eructat, qui exceliber U. 169 ptus uase, quod subiacet, totam aquam ebibat. Alligatur lapis hydropicorum uentri, atque in totum exhausta aqua liberat. Hollerius. Ad hydropem. Clysteria ex decoctione cardui benedicti in urina, omne genus hydropis curant, saepius infusa. Ex libro manuscripto. Ad hydropem. [ Recipe Spice nardi Indicae Hepatis lupini singul. ana. ◉. s. ] Trita misceantur cum syrupo de absynthio, fiant pillulae N. 18. auro coopertae. Capiat pilulas iii. singulis diebus stomacho ieiuno. Innominatus. Ad hydropem. [ Recipe Liquoris tartari Aquae gentianae singul. ana. ◉. i. Spiritus uitrioli g. iii. Olei sulphuris g. iiii. Aquae theriacalis ] Misce. Capiat ante ingressum laconici, & sudet. Innominatus. Ad calculum Imp. Max. Ii. [ Recipe Rhabarbari electi ◉. ii. Galangae } Granorum paradisi } Anisi } Foeniculi } Agarici } Masticis } Cinnamomi } { an ◉. i. Glycyrhizae ◉. s. Lapidis Iudaici ◉. iii. Mithridati ◉. u. Macis ◉. iiii. Caryophillorum ◉. 7. Uini ardentis part. i. Uini maluatici part. ii. ] Ponantur omnia in uitro optime obturato per dies 14. postea destillentur. Utatur bis in hebdomada ad quantitatem cochlearis stomacho ieiuno. Ex libro manuscripto. Ad calculum puluis. [ Recipe Gummi cerasorum Milii solis singul. ana. ◉. ii. Sem. petroselini Sem. melonum Sem. maluae Glycyrhigae rasae singul. ana. ◉. iii. Sacchari candidi ◉. x. ] Fiat puluis subtilissimus. Ex libro manu scripto. Ad lapidem, & phlegma uesicae. [ Recipe Rad. } { ana. ◉. s. foeniculi Restae bouis } Chamaedryos } Betonicae } Parietarie } Florum Cheyri } Rorismarini } Saluiae } Baccarum lauri } Iuniperi } Sem genistae ◉. i. Liber U. 171 Altheae Anisi singul. ana. ◉. i. Sem. frig. maiorum Cinnamomi Nucis moschatae singul, ana. ◉. i. Glycyrhizae rasae ◉. ii. ] Fiat puluis subtilissimus. Dosis ◉. i. cum decocto cicerum rub. D. Biesius. Ad calculum puluis. [ Recipe Sem. melonum ◉. i. s. Gummi cerasorum ◉. s. Milii solis ◉. ii. Liquiritiae rasae ◉. i. s. Sacchari candi ◉. ii. s. ] Misce & fiat puluis. Dosis ◉. a. cum brodio cicerum rub. Isabella Cortese. Ad calculum syrupus. [ Recipe Saxifragie } Milii solis } Sem. } { ana. q. sufficit. caerasorum } Gran. alchechengi } Gentianae } Cicerum rub. ] Coquantur in aqua cotoneorum usque ad tertiae partis consumptionem: deinde coletur, & de colatura accipe ◉. i. Mellis optimi ◉. i. Aceti ◉. i. coquantur, despumentur, fiatque syrupus, de quo patiens quotidie in aurora capiat cochlearium unum stomacho ieiuno. Ex lib, manuscripto. Ad calculum balneum optimum. Recipe Hysopi, maluae, petroselini, parietariae ana. M. i. Seminis lini ◉. s. saxifragiae M. i. Ponantur in sacculo omnia, & in aqua sufficienti coquantur, & fiat balneum. Ex lib. manuscripto. Ad calculum puluis. [ Recipe sanguinis hircini praeparati ◉. s. Lapidis Iudaici Lapidum cancrorum Sem. persicorum singul. ana ◉. i. Sem. petroselini ◉. ii. Sem. apii ◉. ii. ] Fiat puluis subtilissimus. Ex lib. manuscripto. Ad calculum. [ Recipe Rhabarbari electi ◉. iii. Granorum iuniperi ◉. u. Corticum cassiae ◉. s. Anisi ◉. i. Foeniculi ◉. i. Lapidis ludaici ◉. s. Agarici Zingiberis Cinnamomi Galangae singul. ana. ◉. i. Macis ◉. ii. Mithridati ◉. ii. Liquiritiae rasae ◉. ui. Uini optimi part. ii. Uini ardentis part. i. ] In uase uitreo. Utatur bis in mense cum cochleari. Ex libro manu scripto. Ad calculum probatum. [ Recipe anisi ◉. iiii. Cumini Romani, in aceto per diem integrum ad solem infusi, & resiccati ◉. iiii. Sem. apii Sem petroselini Sacchari albissimi singul. ana. ◉. iiii. ] Fiat puluis subtilissimus, quo utatur aeger stomacho ieiuno singulis diebus cochlearium dimidium cum pane tosto, uel brodio ciceris per mensem integrum, curabitur perfecte. Ex libro manu scripto. Ad calculum puluis. Recipe Rad. enulae, rad. pimpinellae, sem. anisi, sem. petroselini, sem. foeniculi, granorum iunipesem. saxifragiae albae ana. ◉. s. Fiat puluis subtilissimus, quo utatur cum uino calido mane stomacho ieiuno singulo die ultimo plenilunii, hoc est uno die ante nouilunium. Ex lib. manuscripto. Ad calculos. Brasauolus uim incredibilem tribuit pulueri mespilorum ad deturbandos e renibus calculos, & ciendas urinas. Ad calculum probatum. Raphani in salis cumulos & salinas proiecti, uel consepulti, in aqueam salsuginem massam totam deliquescere ac resolui cogunt. Ex quo multi aduersus calculum & tophos arenaceos in corpore concretos, aquam ex corticibus, uel toto corpore raphanorum expressam cum uino albo, & puluere terebinthinae ex adustione, uel resiccatione ad Solem salubriter & successu admodum foelici exhibent. Res probata, & nullo auro aequiparanda. Mizaldus. Aliud ad idem. Aiunt nonnulli baccas leucacanthi, seu albispiani ex uino albo sumptas deturbandis calculis admodum efficaces esse. Idem. Ad calculos. Si in lamina auri purissimi figura leonis sculpatur Sole uersante in Leone, & Luna non aspiciente sextam domum, nec domino ascendentis Saturnum, uel Martem, Lunaque ab illis recedente, ualebit sigillum huiusmodi circa renes gestatum, ad saeuissimos illorum dolores, & cruciatus. Et si componantur trochisci ex puluere selecti olibani cum hircino sanguine, imprimanturque in dicta Lamina, & siccati soluantur in uino albo quod a ieiuno bibatur, mirabilem effectum hebebunt aduersus calculos renum, & uesicae lapidem. Andreas Cordubensis ad summum Pontif. Gregorium, & Albertus Magnus. Aliud ad idem. Omnia genera lapidum, qui in capitibus piscium reperiuntur, trita, & cum uino exhibita, colicum dolorem compescunt, & calculum qui in renibus defixus iacet, atterunt, & comminuunt. Galenus, & Auicenna. Aliud ad idem. Aduersus calculum multi de experientia magnificant puluerem pellis lucii piscis, cum aqua parietariae ex uino albo haustam. Alii idem pollicentur de pelle piscis barbatuli, & stillatitia aqua herbae, quam argentariam uocant. Mizaldus. Aliud aduersus calculum. Puluis uitri ab Abenzoare in hunc fit modum. Frustum uitri crystallini densum & perspicuum terebinthina resina illinitur, & prunis imponitur, donec incandescat. Aqua extinctum, iterum illinitur, excoquitur, & restringuitur. Ubi id septies iteratum erit, in subtilissimum puluerem atteritur. Ex eo pondus aurei, uel drachmae unius ex uino albo, calculos efficaciter comminuit. Galenus & Auicenna. Aliud optimum. Passerculus troglodytes uocatus, qui omnium auicularum, excepto regulo, minimus spectatur, & iuxta saepes ac muros uictum quaeritat, uolatumque perbrenem facit, naturalem uim admiraione dignam habet: Sale enim conditus, & crudus in cibo acceptus, concretos calculos lotio expellit, & ne renascantur prohibet, ac morbum perfecte sanat. Conditur optime pennis euulsis, atque inde largo sale adobrutus, arefactus commeditur. Si plures adfuerint, coqui possunt more aliarum auicularum. Possunt etiam non deplumes uri in olla operta, & cinis unius usti, cum pauco pipere & cinnamomo exhiberi. Sunt qui uiuum pennis praeuulsis sale condiant, quod melius est. Alii assatos edunt integros, ita ut nihil ex eis praeter pennas abiiciant. Aetius & P. Aegineta. Ad calculos. Gummi cerasorum in uino albo solutum, contra calculum profuisse, certo experimento compertum est. Mizaldus. Aliud optimum. Accipe aquae uitae optimae, olei amygdalarum dulcium, singulorum unc. ii. misce, & bibe stomacho ieiuno. Ab amico experto. Ad calculum remedium bonum. Ononis seu Anonis ( quae & acutella & restabouis uulgo dicitur ) contra calculos plurimum laudatur. Nam ab illorum cruciatu celerrime liberat, ac eos expedite educit, puluere ex cortice radicum eius hausto cum uino albo. Mizaldus. Aliud ad idem. Hoc loco mihi sane quam oportune in mentem uenit secretum cuiusdam doctissimi medici, facile admodum & familiare ad deturbandos e renibus calculos. Id solum constat syrupo de hyssopo cum duplo uel triplo aquae parietarie. Quo remedio per dies decem, aut duodecim hyeme propinato adolescenti cuipiam, & aliis, ieiuno uentriculo, ille mihi fidem fecit se multos calculos e corporibus eorum exclusisse. Mizaldus. Calculosis & podagrosis amuletum. Illud absque superstitione, radix peonie masculae Maio collecta, & crescente Luna, pro amuleto suspensa, podagricos, & calculosos iuuat. Cardan. Ad renum dolorem, & tenesmum. Pulli columborum occulta proprietate renum dolori conferunt, & corruptum sanguinem emendant: sed dum interficiuntur, capite truncari debent. Eorundem carnes facultatem habent sanandi tenesimum, quem cucurbita frequenter comesa generare solet. Rhasis. Ad uesicae lapidem. Constat hac ratione aquam fieri posse, quae lapidem uesicae per catheterem immissa, ilico confringet. Nam cum duo sint necessaria, & quod lapidem atterat, & quod uesice sit innoxia, primum praestabit modus ac materia: nam extremos uapores e scorpionum cinere, uel Macedonici petroselini, uel tecolitho, aut lapidibus cancrorum excipiemus: sic enim aqua fiet, que etiam porphyritem comminuat. Cardanus. Ad renes expurgandos. Si semen inuentum in pilulis & globulis lappae minoris, in leuissimum puluerem redigatur, & cum pauco uino albo, generoso exhibeatur, renes ab arenulis efficacissime repurgabit, sed aliquanto celerius; si cum aqua uitae hauriatur. Mizaldus ab experto. Ad urinam ciendam. Rubeta discissa & renibus superposita, urinam cit uehemanter, atque adeo ut nonnunquam ascitici, hoc medicamento liberentur. Cardanus. Ad urinam mouendam. Scolimi, seu cinarae radix decocta in uino, & pota, copiosam & graueolentem urinam prolicit: eodemque modo uirulentae & uenereae gonorrhee auxiliatur. Dioscorides, Oribasius, Paulus & Langius: Ad lotii difficultatem. Centipedae in cellis uinariis repertae lotii difficultates egregie soluunt, si uino albo intritae hauriantur: uel siccatarum puluis ex eodem uino exhibeatur. Constat experimento cuiusdam, qui sicuti id secreti libere id mihi impertiuit, ita ego aliud ei candide commune feci. Mizaldus. Ad stranguriam. Lapilli ex capite limacum, & grandiorum cochlearum eruti, stranguriosis urinam moliuntur, illius meatus lubricando, si comminuti ex uino exhibeantur. Auxiliantur etiam parturientibus, laxando & dilatando etiam muliebres locos. Mizal. Stranguriae remedium. Ad stranguriam lingua anseris ebibita mirabilis est, inquit Cardanus. Ad uesicae morbos. Quaedam a similitudine miro modo liberant: a similitudine, uelut uesicae bouis tres coctae in aqua, ebibita aqua, siccatisque uesicis, ac cum aqua ebibitis, dicunt omnes morbos uesicae sanari, praecipue uero urinae incontinentiam. Cardan. Ad uesicae scabiem. Decoctum herbae, quam Hippurim uocant, scabiei uesicae, malo intolerabili medetur, facta in multis experientia. Mizaldus. Ad gonorrhoeam. Cinarae radix in uino cocta, & pota, uenereae gonorhoee praesens esse remedium foelici successu se probasse scribit loan. Langius. Liber U. 179 [ Recipe Radicis maluae, Radicis aliheae, Radicis Petroselini, sing. ana M. i. ] Coquantur in aqua fluusali usque ad consumptionem tertiae partis, deinde coletur: cui ad de butyrirecentis ad quantitatem nucis, & bibendum praebe duabus horis ante prandium, stomacho ieiuno. Aquodam Equite Ferrariense. Ad mingentes in lecto. [ Accipe Succi foliorum cupressis Olei sesamini, sing. ◉. ii. ] ] Misce, & da in potu mane, & eundo dormitum tribus diebus, & non comedat acetositatem, neque olera, & ualet proprie in mulieribus. Bayrus, si recte memini. Ad effluuium urina. Uesica ouilla, aut caprina cremata, & ex posca bibita, uel leporis testiculus ex uino odoro coctus, & potus, iis qui urinam inuiti reddunt, benefacit. Mizaldus. Ad dolorem hemorrhoidarum. Recipe Folia maluae, Uiolariae, Altheae ana M. i. s. Melilori, Foenigreci, florum Chamomille seminis Lini ana M. i. Tassi barbati M. ii. Paretur decoctum in aqua & uino rubro pari portione. Ex libro manuscripto. Ad hemorrhoidarum dolorem. Recipe micae panis, si fieri potest, hordeacei, & in lacte muliebri, uel caprino madeat, addito uitello quorum, & croco. Ex libro manuscripto. Ad menstrua alba unguentum. [ Recipe Coral. rubrorum, Myrrhae, Corticum thuris, Succi rosarum, Nucum cupressi, Balaustiorum, Masticis, Olibani, Carabae, Spicae nardi, Galliae moschatae, Coriandri praeparati, singul. ana ◉ i. Olei rosarum, Olei mastichini, Olei nardini, Olei rutae, singul. ana ◉. s. cum pauca cera fiat unguentum. ] Roscellus. Ad uterum loco mouendum. Bardanae maioris folium ( quae & Arction, & Personaria dicitur ) summo capite gestatum, matricem sursum tollit, sub planta pedis, deorsum. Quod remedium praestantissimum habetur aduersus suffocationes, praecipitationes, ac dislocationes matricis. De folio brassicae scribit Cato, quod uertici capitis impositum, uuluam ex defluxu pendulam, uel aliter affectam, sursum rapit. Mizaldus. Ad mulieres utero strangulatas. Experimento certissimo compertum est, bituminis suffitu, siue crudum sit, siue uratur, mulieres res utero strangulatas extemplo reuocari. Quamobrem nonnullae hoc morbo obnoxiae, lana exceptum illud collo appendunt: ut crebro olfactu suffocationis paroxysmum arceat. Langius. Ut mulieres fiant steriles. Si dentes pueri in primis cum cadunt, suspendantur antequam ueniant ad terram, & ponantur in lamina argenti, & suspendantur super mulieres, eas prohibent impregnari & parere. Albertus. Ad idem. Si mulier accipit singulis mensibus de urina mule pondera duo, & biberit, ipsa non concipiet. Cleopatra. Aliud ad idem. Si semen acetosae ligetur in panno, & suspendatur super tympanum sinistrum, non concipiet, donec permanet super ipsum. Albertus. Aliud ad idem. Quando bibit mulier urinam arietum, uel sanguinem leporis: uel si stercus leporis suspendatur super mulierem, nunquam concipiet. Albert. Aliter ut steriles siant mulieres. Quod si quis extraxerit calcaneum mulieris mustellae, ipsa existente uiua, & suspendatur super mulierem, non concipiet, donec maneat super eam: & quando remouetur, impregnatur. Uel, si accipiantur duo testiculi mustellae, & stringantur, & ligentur in crucem mulieris, & habeat eos secum, mulier non concipiet. Albertus. Ut homo semper eunuchus sit. Ut homo semper eunuchus sit, accipe ex uermiculo, qui in aestate lucet, & da ei bibere. Albert. Aduersus sterilitatem mulierum. Semen rumicis, seu syluestris lapathi, sinistro brachio alligatum, sterilitatem in mulieribus emendat. Africanus. Mulier ut concipiat. Si mulier non potest concipere, accipe cornu ceruinum puluerizatum, & misceatur cum felle uaccino, teneat mulier super se, coeat, & statim concipiet. Uel detur mulieri nescienti lac iumenti, ea hora coeat, & stat im concipiet. Albertus. Conceptum iuuantia. Iuuatur natura similibus, lac equae bibitum a mensibus, uterus leporis, hirci testiculi adiuuant ad conceptum Quaedam certa ratione, phu, scobsligni cupressi, cortex mori, & artemisia. Cardanus. Abortum probibentia. Existimant soetus contineri, si uermis qui in gramine inuenitur uiuus, & antequam terram tangit, collo suspendatur: diximus alias de aetite lapide. Cardanus. An mulier grauida sit. Si experiri uoles an mul er sit grauida, fac ut lotium reddat in uase aeneo, & noctem unam acum ferream, & perpolitam in illud demerge. Si praegnans erit maculis rubris distinguetur: sin minus nigrescet, uel ferruginea, aut aeruginosa Liber U. 183 euadet. Expertum fuisse intellexit Mizaldus. Filiorum quos habitura est mulier numerus ut cognoscatur. Caret autem ratione quod dicunt, nodos in umbilico ostendere filios ex eadem matre nascituros: aut enim simpliciter atque hoc superstitiosius Astrologorum praedictionibus. Fieri enim potest, ut moriatur, aut casta uiuat, quae plures sit habitura filios: aut non simpliciter, sed quia potest, hoc autem modo plures nodos habebunt, atque uni coniuncta uiro plures, alteri pauciores: quod esse non potest, ut simul diuerso numero comprehendatur, aut maximum numerum continebit, quomodocunque coniungatur. Cum ergo rarissime contingat, hanc potestatem non frustrari: aut enim non commode iuncta erit, uel etiam si commodissime, morbis aliisque occasionibus impedietur: quomodo igitur sciri hoc potuit, quod nunquam ferme accidit? Dicendum igitur erit, foecundos uteros plerunque plures nodos parere in umbilico, steriles autem paucos, nec ad unguem distinctos, ut euentui persaepe concordare uideantur: atque hoc modo problematum ueritas exquiritur. Cardanus. Ad foetus retentionem optimum. [ Recipe Olei myrtini, Mastichini, Terebinthinae, singul. ana ◉. i. Sandali rubri & citrini, Hypocistidis, Acaciae, singul. ana ◉. u. Spodii. Rosarum rubr. sing. ana ◉. u. Boli Armeni, Terrae sigillatae, Rasurae eboris, sing. ana ◉. ii. Masticis, Myrrhae, Uernicis, Sanguinis draconis, Styracis liquidae, Picis Graecae, Mumiae, sing. ana ◉. i. Picis naualis, Picis Graecae, ana quantum sufficit. ] Fiat terotum, quod partim supra renes, partim supra matricem, uel supra regionem uesicae ponatur. Roscellus. Ut mulier cito pariat, & sine dolore, expertum. Recipe Gallitrichi quantum satis est, contundatur bene, & exprimatur succus, de quo accipito poculum dimidium; & cum uino mulieri parturienti ad bibendum dato. Mox herbam expressam calidam supra umbilicum ligato. Alexius. Ad partum accelerandum. Spolium serpentis quando stringitur super ancham mulieris, accelerat partum: sed cum parit, illico remoueatur. Albertus. Ad partum. Filia quaeque septima nata miro modo partum adiuuare traditur. Corn. Agripa. Liber U. 185 Si ex partu laborans mulier, ocimi radiculam cum penna hirundinis tenuerit, absque dolore illico pariet, quod ab amico probatum intellexit Mizaldus. Aliud ad idem. Pastinacae piscis radius adalligatus umbilico, fertur faciles partus facere, si uiuente ablatus sit, ipsaque denuo in mare demissa. Corn. Agrippa. Et narrat Democritus, linguam chamaeseontis, si uiuenti erepta sit, ad iudiciorum euentum pollere, eandemque salutarem esse parturientibus circa domum: cauendum autem, ne domo inferatur, quia esset perniciosissimum. Ad secundas monendas. Calendulae aquam omnibus oculorum morbis conducere tradunt: adhaec capitis dolores tollere, suffitumque ex eius floribus pudendo muliebri per infundibulum, uel aliter exceptum, secundas morantes facile euocare, & profugas reducere. Hoc secreto uetulam quandam obstetricem mira arte emunxi, dum mea egeret opera, in enixu puerperii cuiusdam locupletis matronae. Mizal. Unguentum purgans. [ Recipe Olei rosati, Olei uiolacei. Olei amygdalarum amararum, Olei rutae, Olei sambuci, Olei cataputiae, singul. ana ◉. i. Fellis ueruecis, Fellis taurini, ana ◉. i. Fellis porcini ◉. i. ] Cerae quantum satis est. Misce, & fiat unguentum, quo inungatur uentriculus, & umbilicus, etc. Roscellus. De Morbis Manuum. Ad manuum tremorem. Arthemisia in aqua rosarum macerata tremulas manus emendat, si inde lauentur. Mizaldus. Ad extrahendas, spinas e digitis. Recipe Abrotanum quantum satis est, tere, & cum aceto misce, & superponito. Ex libro manuscripto. De Morbis Pedum. Podagrae remedium, quo Rex Daciae utebatur. [ Recipe Turpeti, Hermodactylorum, ana ◉. ii. Zingiberis, Salis gemmae. Cinnamomi, ana ◉. u. Diagridii. Anisi, Foeniculi, ana ◉. i. Zuccari candidi ◉. i. ] Fiat puluis, de quo sumatur ad quantitatem drachmae unius, & dimidiae, usque ad duas, si non sufficeret prima quantitas, & in estate sumiliber U. 187 tur cum aqua endiuiae, in hyeme uero cum brodio pulli, per horas quinque, uel sex, ante prandium, dormiendo per unam horam post, uei quiescendo, & potest sumi bis in mense, uel saltem semel, & hoc penultima die Lunae, praemittantur autem per tres dies omni mane unciae sex aquae mellis, ad modum syrupi. hoc enim disponit uias pulueri: tempore uero intermedio omni sero, cum itur dormitum, sumantur pilulae duae, uel tres de Iua, quae conficitur ex puluere ipsius Iuae, & terebinthina quantum satis est. Patiens uero pro posse sobrie uiuat, ut tanto remedio gaudere possit. Ex lib. manuscripto. Ad podagram. [ Recipe Picis naualis ◉. ii. Colophoniae, Cerae, ana ◉. u. Semen Nasturtii. } Baccarum Lauri, } Sulphuris uiui, } Cimini, } Croci, } Absynthii } Anisi, } Pulegii, } Masticis, } { ana ◉. ii. Cinnamomi ◉. i. Zingiberis ◉. ii. Caryophyllorum ◉. u. ] Fiat emplastrum secundum artem. Ex libro manuscripto. Pilulae ad podagram. [ Recipe Aloes, Myrrhae electae, ana ◉. i. Rhabarbari electi, Agarici trochiscati, ana ◉. u. ] Cum syrupo rosato laxatiuo fiat massa. Ex drachma una fingantur pilulae quinque. Capiat per duas horas ante cibum fingulis quindecim diebus. Ex libro manuscripto. Ad dolores podagricos in principio. [ Recipe olei papaueris ◉. ii. Spicae nardi ◉. ii. ] Misce, & macera per octo dies ad Solem, deinde exprime, & serua. Tempore usus adde aliquantulum aquae ex opio destillatae. Idem facit oleum Hyoscirami. Henricus Uuolffius. Pilulae ad podagram. [ Recipe Succi Hellebori nigri, Succi Fumi terrae. Succi Colocinthidis, Succi Gentianae, Succi Petasites, Succi Rhabarbari, Agarici, Rhabarbari puluerizati, Masticis, singul. ana ◉. i. ] Misce omnia bene, & fiat massa, ex qua formentur pilulae. Dosis ◉. i. ex qua tres pilulae parentur. Henricus Uuolffius. Podagrae remedium. [ Recipe Olei cinnamomi, Olei cerae, Liber U. 189 Olei salis, sing. ana part. i. ] Misce. Andernacus. Ad podagram in principio fluxionis. [ Recipe Farinae hordei ◉. iii. Farinae lentium ◉. ii. Terrae sigillatae, Sanguinis draconis ana ◉. ii. ] Coquantur farinae lento igne cum posca, deinde misceantur pulueres, cui adde Olei rosati ◉. ii. Cerae nouae ◉. i. fiat in modum cerati. Et ubi fluxio sedata fuerit, adde pulueris florum Chamomillae ◉. s. Croci ◉. i. Uitelli onorum num. ii. Ex libro manuscripto. Ad podagram. Experimentum Regii cuiusdam Chirurgi aduersus podagras & chiragras: Habe manipulum Arthemisie, deferuefacito in oleo dulci oliuarum, donec decrescat ad tertias: eo dolentem locum inunge, senties breui tempore dolorem sedari. Mizaldus. Aliud ad idem. Milui caput deplume ustum, & quantum capipotest tribus digitis cum aqua sumptum, podagricis auxiliatur. Mizaldus. Ad podagam. Si acceperis dextrum pedem testudinis, & suspendis eum super dextrum pedem podagrici, confert ei. Similiter si sinistrum sinistro, & sic manus eius confert manui, & digitus digito. Albert. Ad dolores podagricos. Nec mirum uideri debet, quod corium calcanei dextri uulturis super pedem dextrum, & sinistri super sinistrum podagrici, leuare possit dolores. Cardanus. Ad ischiados. Decoctum corticis populi albae ischiadicos summe recreat. Quod etiam praestat succus frondium genistae in aceto maceratarum. Mizaldus. Ad articulorum affectus. Oleum in quo decoctae fuerint ranae usque ad separationem carnis ab ossibus, plurimum ualet ad omnes neruorum & articulorum affectus perfrigerataque membra, si eo calente ungantur: Mizald. Ad athritidem. Ex athritide autem & articulorum morbis primum loan. Antonium Scazosum, loan. Baptistam Mareschalcum a Senatus libellis, & fillam loan. Angeli Linati, tum alios innumeros. Sed iuuat horum trium insigniorum curam narrare. Laborabat ergo Io. Antonius Scazosus biennio athritide, nil proficientibus Medicis. quem ego exhibitione decocti ex ligno quaiaco cum betonica, & catapotiis ex hermodactylis, curaui. At Io. Bapt. Mareschalcus iiii. iam mensibus ( eratque mensis ille, quo curare aggressus sum illum, Decembris ) conflictabatur: praeterea duabus febribus una intermittente, altera continua: & quod omnium deterrimum fuit, cibum omnem auersabatur, & ferme immobilis cum esset, merito a medico suo uel pro insanabili habebatur: uel expectandum uer ad curam contendebat, ob idque dissidebamus. Egoenim non existimaui hoc faciendum, quandoquidem affecte particule in dies fiebant imbecilliores, neque enim in humano corpore qui quam quiescit: sed si non in melius proficiant, necesse ut in deterius prolabantur. Itaque colocynthidam in melle coxi puro, mel autem odoratis mistum, uelut offam deuorandum dedi: decoctumque interim ligni ex aqua propinans, ante finem hyemis perfecte sanaui, ut nunquam postea in eum morbum reciderit, & adhuc uiuit. Filia autem Angeli Linati iam biennio experta non solum omnes Medicos; sed etiam circulatores, sumpserat uinum, aquam, unctiones, & suffumigia ex cinnabari factitio, nec sanari poterat. Dolebant ei crura, ac tremore uexabatur ita, ut totas noctes uigil persaepe duceret, absque spe, ut par erat, tot frustra tentatis potentissimis auxiliis. Itaque exhibito uino cum optimo cortice, curandam interim particulam ipsam suscepi, excogitatoque praesidio. quod & causae morbi & morbo aduersaretur, ipsum confirmaret membrum. lachrymae ligni magnam quantitatem excipi iussi: qua cum thure, ligno aloes, semine balsamine, styrace odorata, cortice citrii mistis, & saepe cruribus eo suffumigio calefactis ( aderat & lapis gagates copiosus ) sanata est perfecte, conualuitque. Liberaui etiam Pet. Ant. Besutium, iuxta aedem sacram Breram, non procul a Porta Beatrice laborantem athritide, eisdem pene auxiliis, quibus etiam Scazosum, cum hi a Medico suo omnibus in deterius labentibus destitutus esset. Ne pedes aut manus a frigore laedantur. Si quis nolit pedes, uel manus a frigore offendi, pinguedine uulpis inungat. Mizaldus. Torpori samando. Cum membra compressa detinentur, spirituum transitus prohibetur, unde torpent adeo, ut non tuto homo illis se committat, sentiturque stupor: at uero praeter id uellicationem quandam, uelut formicarum: ea fit, quoniam partes inaequaliter afficiuntur, stupidae enim sanis cohaerent: quamobrem hic affectus. & ob impotentiam, & ob doloris speciem quandam, grauis persaepe homini est. Nihil autem praesentius, quam membrum totum uehementer extendere, ac fricare, uel alterius lateris manu, pollice apprehenso, pedem patientis cruris eleuare. Cardanus. De Morsis Particularibus externis. Ad capitis uulnena. [ Recipe Aquae uitae ◉. ii. s. Masticis triti, Myrrhae puluerizatae, Aloes tritae, sing. ana ◉. i. ] Bulliant bullitione una ad ignem, deinde coletur aqua, cum uulnera fuerint lota, sequens puluis inspargatur. Accipe Olibani, Myrrhae, Aloes ana ◉. i. Misce, & fiat puluis subtilissimus. Roscellus. Aliud ad idem. [ Recipe Olibani, Myrrhae, Aloes, Resinae. singul. ana ◉. i. ] Fiat puluis, quo uulnera prius aqua uitae lota aspergantur. Ad uulnera, Spasmum, & dolores, oleum. [ Recipe Terebinthinae clarae ◉. i. Olei communis ◉. i. Liber U. 193 Myrrhae Sarcocollae Masticis Croci singulorum ana ◉. i. Panis porcini Caudae equinae Rubiae tinctorum singulorum ana. ◉. i. Uermium terrestrium ◉. iii. ] Ponantur omnia in retorta, & destillentur secundum artem. Fallopius. Ad omnis generis uulnera, oleum mirabile. [ Recipe Terebinthinae ◉. i. Olibani Masticis Myrrhae Sarcocullae singulorum ana. ◉. i. Aquae uitae ◉. uiii. ] Misce, & destilla in retorta. postea oleum ab aqua separa, & serua. Fallopius. Aliud, praesertim ad neruorum uulnera. [ Recipe Terebinthinae clarae ◉. i. s. Cerae flauae ◉. i. Nucis moschitae Caryophyllorum singulorum ana. ◉. i. Cineris lignorum combustorum ◉. ui. Laterum tritorum q. s. ] Misce, & in retorta destillentur. Fallopius. Aliud eiusdem, ad idem. [ Recipe Olei Abietini ◉. i. Albuminum ouorum coctorum ◉. i. Resinae ◉. ui. Gummi hederae ◉. ii. ] Misce, & destilla in retorta secundum artem. Balsamum ad uulnera, eiusdem. [ Recipe Terebinthinae clarae ◉. i. s. Olei laurini Galbani Summi Arabici Gummi hederae singulorum ana. ◉. i. Olibani } Ligni aloes } Galangae } Caryophillorum } Nucis moschatae } Consolidae minoris } Cinnamomi } Zedoariae } Zingiberis } { ana. ◉. ui. Dictamni albi Styracis liquidae singul. ana. ◉ ii. Moschi Ambrae singul. ana. ◉ i. ] Puluerizanda, puluerizentur, misceantur: quibus adde aquae uite ◉. uiii. pone in uase uitreo optime obturato per dies octo, deinde destillentur primo igne lento, quousque oleum manare incipiat, tum augeatur, donec totum destillauerit, deinde oleum ab aqua separa, & serua. Oleum ad uulnera. [ Recipe Terebinthinae ◉. ii. Olei lini ◉. i. Resinae pini ◉. ui. Liber U. 195 Masticis } Myrrhae } Aloes } Sarcocollae } { ana ◉. ii. Macis } Croci } Ligni aloes } { ana ◉. ii. ] Ponantur in retorta, & destillentur primo igne lento, postea fortiori. Fallopius. Oleum ad uulnera 24. horis curanda: & ad ruptus ram etc. [ Recipe Olei communis ◉. ui. Olei abietini ◉. i. Myrrhae electae ◉. ui. Aloes lotae Olibani singulorum ana. ◉. ui. Mumiae ◉. ii. Glutinis communis ◉. ui. Granorum tinctorum ◉. iiii. Picis naualis ◉. ui. Gummi arboris sicomori ◉. ii. Amurcae olei ◉. ii. Altheae ◉. uii. ] Omnia in cucurbitam uitream robustam ponantur, & per horas xii. in balneo mariae coquantur: postea colentur, colaturae addantur [ Serpentariae M. iiii. Balaustiorum M. iiii. Consolidae maioris cum floribus, herba & radicibus M. iiii. Betonicae Nicotianae sing. ana. M. iiii. Balsaminae, cum herba & fruct. M. iiii. Foliorum Cypressi M. iiii. Uesicarum ulmi N. xl. Millefolii Brassicae marine singul. an. M. iii. Dactylorum maturorum N. xxu. Hypericonis } Perforatae } Centaureae minoris } Bursae pastoris } { an. M. iiii ] Coquantur iterum in balneo Mariae per horas xuiii. deinde ponantur ad Solem per aestatem integram, in uase optime obturato. Quo facto, omnia eximantur, colentur, exprimendo fortiter, oleoque denique addantur croci triti ◉. iii. coquanturque simul per horas tres, & oleum seruetur ad usum. Hoc oleo ad rupturam si uti uoles, prius piliabradendi, deinde per 15. dies ruptura bis quotidie inungenda: mox uesica porcina, & fasciis firmiter & rite liganda. Curandum uero ut in tecto aeger per dies quindecim quiescat. Roscellus. Ad uulnera. Ad uulnera queuis praestantissimum est, ac paratu facile, sequens remedium. Sumuntur picis Graecae, sulphuris & olibani albi singulorum partes equales, teruntur, ouorum albuminibus excipiuntur, & uulnerum labris rite obductis, absterloque sanguine, super linteolo imposita eidem uulneri applicantur, fascia deligantur, & dies aliquot ibidem manere permittuntur. Res mira & probata. Mizaldus. Ad ulcera maligna. Mirabilis & cito parabilis aqua, nullo auro comparanda, ad hunc fit modum. Aqua pura & lympida in uas nullo antea liquore imbutum mittitur. Ubi efferuescit, illico in uiuam & recentem calcem, alteri uasi nouo impositam effunditur: ac ibi tandiu quiescere permittitur, donec detracta spuma, clara & pellucida appareat, subsidente ad imum uasis calce pultis modo diluta. Tum demum aqua supernatans excipitur per uasis inclinationem, sed calce immota, & phiala munda, aut alio uasculo diligenter obturato, ad usum seruatur. Uix credi possit quantum habeat energiae & miraculi in ulceribus quibusuis, & maxime alue Uenerea obortis. Nam fotu ex linteolo in ea repente madefacto, & uice emplastri post haec ulceri imposito, ac subinde renouato, saniem deterget, dolores sedat, ulcus carne replet, ac inflammationes pauco tempore extinguit: non absque ingenti miraculo, cum sui caloris uehementia alio quin incendat calx uiua. Ftuere hoc excellentissimo secreto, quod multa prece, precioque multo, multis recusaui. Mizaldus. Preciosum oleum Balsaminum, quod instillari potest uulneribus, quae non capiti, sed alioqui corporis partibus sunt inflicta. Accipe olei rosati uncias nouem. Rebarae minutim contusae uncias sex. Hec firmiter contecta in ampulla siue lagena stannea per tres dies stare facito. Deinde lagenam una cum praedictis in balneum Mariae immittito, & ad horae medietatem probe bullire sinito. Postea in lagenam iniice Masticis subtiliter contusi drachmas sex. Item thuris, bdellii, opopanacis, caphurae, ana siue partes aequales unciam dimidiam, postea illud oleum per mundum panniculum laneum excolato, ita ut omnis uirtus praedictarum specierum inde exprimatur, habebisque in hunc usum paratum oleum prestantissimum. Ranzouius. Insigne cataplasma uulueririum, contra quemuis ictum, quo usus est Christiernus Ii. Rex Daniae. [ Recipe Cerae uncias tres cum semisse, Colophoniae seu picis Graecae Aschenschmaltz. Mumiae, ana sesquiunciam. Myrrhe unciam unam. Minii unciam dimidiam. Corallorum alborum drachmas tres. Magnetis unciam unam. ] Ceram una cum colophonia primum dissolui facito, deinde mumiam adiice, postea de Aschenschmaltz. Haec ad lentum ignem collocato, & probe uersato Deinde reliquis quoque predictis speciebus immissis, ad lentum ignem paulisper stare sinito. probe frequenterque moueto, saepe etiam periculum facito, num satis sit decoctum, & in fundo subsidere incipiat. Stilla ex alto guttulas aliquas ex calida spatula in frigidam. Quod si illud infrigidari, & spatulae adhaerescere senseris, ab igne remoueto, tam diuque uersato, donec sua sponte sit frigefactum, & in solidam coeat massam, ne sequentia triabummi in eo adurantur. Adde insuper Thuris & Misticis ana unc, unam. Caphurae sesquiunciam, & in olla tam diu moueso, ui infrigidatum duritiemcontrahat, & manibus tractari predictoque adipesubigi possit. Et hoc modo cataplasma rite paratum habes. Quod si igitur uulnus inflictum est recens, panno lineo crassiori illinito, & parti affectae applicato. Quibullibet etiam uulneribus, siue coesim ladio secante, siue punctim mucione sint inflicta, hoc cataplasma recte adhiberi potest. Idem. Potio uulneraria eiusdem. Recipe Limonii syluestris, id est, Wintergruen / & Betonicae ana drachmam unam, saniculae & pedis leonis, id est, sinnau ana drachmam dimidiam, cum duabus mensuris uini in noua olla uitreata firmiter occlusa, quae farina subacta probe obturetur. In medio autem operculi foramen relinquatur, per quod uapor egrediatur. Coctura huius potionis ad pacium duarum horarum continuetur. Ex hac potione homini sauciato singulis diebus mane & uesperi ad quantitatem unius cochlearis exhibe bibendum, & loco affecto brassicae folia, uel praecedens cataplasma impone. Alia potio uulneraria, qua uulnera mirum in modum curantur. Accipe duas mensuras ceruisiae uetustissimae, iniice manipulum clematis siue doruincae, cauliculum artemisiae rubeae, paulum herbae, quae dicitur Rodicheil, uel in defectum huius sume meram peruincam, decoque ad medietatem in uase fictili, operculo probe tecto. Deinde excola in ollam lapideam siue lagenam, sic ut orificium eius probeobstrui possit, ne aer ingrediatur. postea usui serua. Ex hac potione dabis homini uulperato siue laeso mane ieiuno uentriculo in meridie post sumptum cibum, a uesperi cum discessurus est cubitum. Singulis uicibus ad quantitatem trium cochlearium, iubebisque ut laesus postea duabus aut tribus horis abstineat a cibis, & quoties inde biberit, paululum instillet in uasculum; & hoc uulnus abluat. Folium etiam brassicae rubrum, aut maxime fuscum liquore huius potionis imbutum uulneri imponat, ita tamen ut asperius folii latus uersus uulnus sit cooptatum, quod linteo firmiter inuoluatur. Quod si uulnus poterit constringi acu fiat id quoque, ne magna cicatrix inde remaneat, alioqui nihilominus tamen uulnera consolidat haec potio. Idem. Uulnus ut sine dolore infligatur. Magneti non absimilis uidetur alius Magnes candidus, cuius ego experimentum tale uidi. Attulerat Laurentius Guascus Cherascius, prouinciae Taurinensis medicus empyricus, his diebus hunc lapidem, pollicebaturque posse, si uel stylum aut acu tangeret, carnem totam absque ullo dolore penetrare quod cum nobis, ut par est, ridiculum uideretur, rem experimento in meis contubernalibus confirmauit. Ego tandem, ut tam incredibilis rei periculum facerem, acum ipsam prius lapidi affricatam cuti adiutorii brachii intuli, sensique primo leuissimam punctionis imaginem: post cum totum musculum quasidirecta penetraret, acum quidem in profundum qua penetrabat penetrare sentiebam, dolorem nullum penitus sensi: tunque familiaribus, quod in me fueram expertus credidi. Cardanus. Liber U. 201 Cataplasma praestantissimum, quod cum in comitatu Tyrolensi apud Carolum U. Oenoponti commoraremur, Ioannis Friderici, quondam Saxoniae electoris Chirurgus, Illustrissimum Holsatiae Ducem Adolphum docuit, & contra quemuis ictum, & ad uulnera a tormentorum globulis illata, mirabilem curandi uim habet. [ Recipe Galbanum } Armoniacum } Opopanacum } Bdellium } Ceram } Olei communis } { ana. ◉. ii. Argyritis siue argenti spumae praeparatae Silberglett ◉. i. Olei laurini unciam dimidiam. Myrrhae Thuris Masticis Aristolochiae Terrae cadmiae, siue lapidis calaminaris preparati, Galmei unciam unam. Caphurae unciam dimidiam. Terebinthinae drachmam unam. ] Redige ad puluerem, quem fac igni excandescere, & quicquid dissoluendum est, dissolue, & in morem cataplasmatis forma, modo sequenti. Quatuor gummi macera nocturno tempore in aceto acerrimo ex uino confecto, in uase ex orichalco fabrefacto, aut olla incrustata, ita ut acetum quantitatem gummi excedat, postea decoque gummitantisper, donec sordes, excrementa aut ligna ab iis separentur. Deinde exprime, siue excola per dum linteum in cacabum aut lebetem, & gummiiterum coque usque ad consumptionem aceti, & donec gummi a lebete segregentur. Fac colliquescere oleum & ceram in pelui ex orichalco, immitte argyritim siue spumam argenti, & uersa rudicula, ut argyritis in fundum subsidat, & cum colorem fuscum induere coeperit, fac periculum cultro lato, aut spatula. Quod si non adhaeserit cultro tenaciter, sed inde resoluitur, perfectae decoctionis est signum. Ab igne igitur remoue statim, & paululum infrigidari sinito, non tamen nimis cito Postea de quatuor gummi maceratis in aceto, singulis uicibus ad quantitatem fabae, uel nucis auellanae, immitte in decoctum cataplasma pedetentim, donec gummi prorsus ingressa fuerint. Nam si simul iniicerentur, cataplasma nimis ebulliendo ascenderet, fortassis etiam effunderetur. Uerum ad maiorem cautelam peluim cum aqua in promptu habeto, ut si nimis bulliat, supra aquam teneri, & infrigidari possit: illudque rursum emplastro adiice, quod in aquam effusum est. Et cum gummi plane in emplastrum ingressa fuerunt, cocturam eius de integro repete, parumperque decoque. Deinde adiice Myrrham, Masticem, Thus, Terram cadmiam Aristolochiam. Redige iterum in puluerem tenuissimum paulatim supra ignem, non nimis calide tamen, ne pulueres ardore conflagrent uel consumantur. Extremo iniice. Terebinthinam & oleum laurinum, & cum plane ab igne remotum, & infrigidatum fuerit, adiice caphuram. Deinde effunde in aquam calidam, donec aptum afficiatur, ut manibus tractari, & subigi possit. Postea macera oleo artemisiae, ut nitidum & purum reddatur. Immitte in pellem hinnuli bene praeparatam. Tunc ad 40. aut 50. annos usui conseruari potest. Conducit hoc cataplasma aduersus omnia uulnera sclopetaria, contra ictus, & uulnerum inflammationem. Heinr. Ranzouius. Ratio conficiendi pulueris utilis contra dissectionem nerui alicuius, qui a Chirurgi est conglutinandus. Recipe oculos caneri in subtilissimum puluerem comminutos in paruo linteolo. Hunc puluerem neruis insperge, & siccis fasciis ex linteoloconfectis, locum obliga, ne humiditas aliqua ad neruos penetrare possit. Hanc ligaturam per spacium 24. horarum intactam relinquito. Elapsopraedicto temporis spatio. Chirurgus neruum inspiciat, ipsiusque conglutinationem exploret, & deinceps uulnus illud calidis uinculis deliget instar alterius uulneris recentis, & post diem unum aut alterum ligaturam dissoluat. Idem. Retios certa, qua fluxus sanguinis ex quonis uulnere erumpentis cohiberi potest. Ineunte uere, cum ranae semina prima siue oua proiiciunt, tunc accipe crassioris linei panni ulnas tres, uel quatuor, plus minusue quantum satis est. Hunc pannum cum huiusmodi ouis ranarum probe abluto, solique siccandum exponito. Deinde secundo tertioque lotum, similique modo in Sole siccatum usui diligenter seruato. Cum autem hoc uti uolueris, partem uulnere duplo maiorem, inde praecisam instar cataplasmatis uulneri imponito, sanguinis effusio statim supprimetur, quod certo experimento in plurimis est comprobatum. Idem. Escharoticum sine dolore. Fit escharoticum absque dolore, facile, quod cutem pertundit in horis 24. Si sana est cutis, ipsum solo corio circumdatum imponitur: sin autem sanies, ut in suppurationibus subest. locus aceto acerrimo lauatur. Constat medicamentum e tenero sapone & calce uiua tenuissime mixtis, adeo ut in unguenti formam transeat: Cardanus. Ulceris maligi preodigiosa curatio. Gallorum Regis frater natu minor laborabat ulcere pessimo, prodigiosaeque turpitudinis: curatus est afflatu perpetuo pueri annum agentis duodecimum. Nec absque ratione: spiritus enim a corde impubis, aetate firma tamen, syncerus est, ac corruptos humores emendare potest. Cardantus. Ad ulcera. Noui qui antelucano medii ueris tempore, mense nimirum Maio, stratis super gramina linteaminibus, rorem exciperent, expressum decoquerent, despumarent, & tum demum panniculos in eius decocto madefactos, successu admodum foelici, ulceribus phagaedenicis applicarent: & sic abstersa, siccataque roris acrimonia ad unguem consolidarent, una incocto aluminis, & olibani momento. Mizaldus. Escharoticum cutim celerrime per forans. Saepe nobis contingit, ut cutim seu carnem erodere ac perforare celerrime uelimus, non satis fidentes sectioni: alias mollissimum medicamentum descripsimus, nunc efficacissimum, ex aqua enim saponis, aut lixiuio tinctorum, quod ex cineribus roboris fit, conficitur hoc modo, librae duodecim lixiuii acerrimi super calcem uiuam, & roboris cinerem superfunduntur, permittunturque destillare, inde super aliam calcem & cinerem denuo infunditur, repetiturque donec ouum sustineat aqua. Inde adduntur chalcanti unciae singulae in singulas libras, aut dimidium, & in aeneo lebete sensum spissatur, donec extractum cogatur in pastillos: cochleari enim sensim extrahitur, hoc in octaua parte horae, si recte praeparatum fuerit, perforat. Cardanus. Ut scias an membrum aliquod sit syderatum. Si quis experiri uolet num membrum aliquod amputandum, uere syderatum fuerit, & sphacelismo tactum, partem eam porrorum, quae uirescit, contundat, & una nocte membro superponat. Id si postridie liuorem aut nigrorem nonnihil exuerit, significabit uitale adhuc esse, sin minus, mortuum & iuste amputandum, ne pars syncera trahatur. Experimentis multis confirmatum fuisse mihi fidem fecit Hispanus quidam arcanorum naturae explorator indefessus, quod posteris impertitum uolui. Mizal. Ad extrahenda e uulneribus spicula. Sagittae spiculum, uel serrum quoduis ex uulnere detrahes, si specillum uulnerarium succo ualerianae imbutum ipsi uulneri indideris, & contusam herbam superligaueris. Sic enim non solum reuelletur ferrum, sed etiam una uulnus sanabitur: nisi insigniter mentiatur Italus, qui huiuscerei periculum se fecisse mihi affirmauit. Idem prestant folia hormini satiui, quae nostra est orualla. trita, aculeos ac spinas e corporibus detrahunt. Mizaldus. Ad membra resoluta. Recipe Pinguedinis ueruecis optimae pocula duo, coquantur ad medietatis consumptionem, deinde addatur olei rosacei poculum unum, & iterum ad consumptionem medietatis coquantur, quo partes resolutae inungantur. Roscellus. Aliud ad idem. } Menthastri } Saluiae } { ana q. s. [ Recipe Rorismarini } Maioranae } Menthae } Sabinae. Contundantur optime, & cum medulla pedum bouis fiat unguentum. Roscellus. Ad resolutionem neruerum. Recipe sanguinis humani q. s. destilletur septies secundum artem, quo usque aqua omnis exierit, qua nerui resoluti inungantur. Fallopius. Lirer U. 207 [ Recipe Foliorum & florum anthos Foliorum mirtillorum sing. ana. ◉ s. Resine Emplastri de betonica singul ana. ◉. ii. Terebinthinae clarae q. s. ] Fiat emplastrum. Ex libro manu scripto. Ad pediculos pudendorum. [ Recipe Axungiae porcinae } Argenti uiui } Saluiae } { an. quantum sufficit ] Misce omnia simul bene, fiatque unguentum, quo partes pediculis obsessae inungantur. Fallopius. Ut pars aliqua sine dolore plurimum intumescat. Si quis aqua destillationis, uel decoctionis crabronum, aut uesparum cutem alicuius attigerit, sic intumescet locus, ut hydropis, aut ueneni magnaeue alicuius aegritudinis suspicionem ingerat, sed absque dolore. Remedio est Theriaca pota, uel loco illita. Hac fraude meretricule quaedam gestationem uteri, etiam apud circumspectos, & cautos, artificios e mentiri solent: & suam miseriam credulae plebi falso attestari, qui stipem uicatim emendicant. Est id Rogati Parisiensis archimendici, & blitteorum, canariorum, ostiariorum, templariorumque ludimagistri incomparabilis & locupletissimi, artificium e multis unum: a quodam eius contemporaneo, & familiari mihi indicatum. Mizal. Ad morsum canis rabidi. Folia brassicae uti etiam semen, cum sylphio & aceto trita, ac imposita, morsum canis tum rabidi, tum non rabientis perfecte sanant. His ad dere absurdum non erit, quod oraculo quodam ostensum est, radicem cynosrhodi, uulgus esglaentierum odoratum nuncupat, unicum & singulare esse remedium aduersus morsum canis rabidi, nisi Plinium & Galenum abiurare uelis. Idem. Ad morsum canis rabidi, scorpionumque ictus. Homini a scorpionibus icto, remedio est cinis eorundem ex uino potus. Et rabidi canis morsum curari testantur multi, pilis eiusdem animantis extustis, & ex uino propinatis. Plinius, & Lemnius. Ad morsum canis rabidi aliud. Ad canis rabidi morsum, cancri in patella deuruntur, ut puluerari possint. Exhibetur cochlearis mensura cum puluere radicis gentiane ac thuris momento. Debet autem antidotus ista frequenter iterari, & per sesquimensem continuum assumi, quo rabies, & aquae pauor propulletur. Probatum audiui. Mizal. Aliud ad canum rabiem. Herba, quae Alyssum uocatur, ualet certo experimento aduersus canum rabiem, & ob id Galeno & Aetio teste, a Mar id est rabie, alyssum nominatur. Mizal. Ad morsum canis rabidi. Cancri fluuiatiles morsis a rabido cane mirifice prosunt. Sed ii post canis syderis exortum, Luna na xiiii. cum Sol Leonem est ingressus, uiui in patella sunt adurendi, & in puluerem tenuissimum atterendi. Cuius cochleare unum ex aquae cyatho propinatur, dum adhuc recens est morbus, augendaque quantitas, si inuererauerit. Eo remedio uim adeo efficacem inesse scribit Galenus, ut nullos periisse dicat, quibus in tempore exhibitum fuit. Ad uiperae morsum. Miraculo est trifolium, herba hyacintho similis, quando flores uere emittit, & semen habet χγιχω αργια ouia simile. Haec enim decocta multum, & morsibus phalangis, aut uiperae ex aquae fotu admota, illis medetur, & dolores statim sedat. Eodem uero fotu in alio non morso, parti sanae sensum similem, & dolores similes his quos morsus inuehit, omnes excitat: morsus itaque sanat, & ferarum modo partem affligit. Autor Iacobus Syluius Medicus. Ad scorpionum ictus. Semen agrestis etoci manu tritum, uel collo suspensum, plurimum pollet aduersus ictum scorpionum. In quam rem etiam prodesse aiunt radicem lauri, & ireos. Mizaldus. Ad scorpionum ictus, aliud. Adeo uenena plerunque uenenatis sunt uenena, ut aconitum ex uino tepido datum, percussis a uipera, aut scorpione, salutiferum esse expertum sit a nonnullis medicis praestantissimis. Idem Ad scorpionum ictus. Illud de multis uidetur memorabile, quod qui raphanum praegustauerit, si a scorpione feriatur, citra uitae aleam euadet: & si scorpionibus inspergetur raphanus, illos ad mortem adiget. Idem. Ad bubones. Sunt qui affirmant, aquam ex humano stercore destillatam, ardere: pinguior enim est, & satis tenuis, minus tamen quam ex uino, constat sane aduersari eam bubonibus, maxime gulae. Cardanus. Ad transferendos bubones pestiferos. Ostrea uiua pestiferos bubones loco transferunt, & uirus omne ad se trahunt: sunt autem adglutinanda brachio, qua axillaris decurrit, siquidem bubo in alis est: si uero inguem obsidetur, lineamentis femoris, quae uena cruris describit. Hollerius. Ad bubones pestiferos. Hyosciamus pestiferis bubonibus admotus illos fertur disperdere. Uel, ut quibusdam placet, dispergere. Et si quis ante illorum emersum plantam eam secum habuerit, nusquam a bubonibus corripietur. Mizaldus. Ad carbunculos. Puluis coriandri cum melle mixtus, & super carbunculum positus, illum destruit. Arnoldus Uillanouanus. Ad anthraces pestiferos. Galbanum emollitum, & ex lineo panno anthraci pestifero coextensum, & appositum, si curabilis est, adeo illi adhaerebit, ut reuelli non possit, nisi radicitus eum extirpet. Si uero incurabilis erit, ne Liber U. 211 ne tantillum quidem adhaerescet. Idem. Ad ictus uenenatot. Si quis ictus, uel demorsus ab animali iobolo & uenenoso, instillet illico tres uel quattuor guttas lactis ficulnei supra uulnus, mirum inuenies praesidium. Poterit etiam imponere grana sinapi cum aceto detrita. Mizaldus. Ad strumas. Si pedes magnae rubetae, seu bufonis uiuentis, abscindantur quando Luna uacua ad Solis coniunctionem properat, & collo patientis strumas circundentur, adeo prosunt, ut persaepe a morbo liberent. Cardanias. Ad scrophulas. Mirum de septenario experimentum, quod masculus omnis septimus absque femella intermedia natus, uim habet curandi scrophulas, solo tactu, uel uerbo. Corn. Agripha. Ad arthriticorum tophos extirpandos. Si caseus putris & uermiculosus subigatur ex iure, in quo suilla perria diutius coxerit, detrahet arthriticis absque ferro tophorum particulas, emplastri modo illis appositus, ut tradit Galenus. Quod etiam praestat; quasi miraculo, coccus gnidius, cum myrrha & aceto tritus. Ad quaeuis apostemata. Ueterem anserem masculum triduana inedia macera: deinde illi obiice frusta anguillae recenter occisae, & excrementum eius collige: habebis presens remedium ad quaeuis apostemata. Ex quodum peritissimo Chirurgo. Ad Uerrucas. Uerrucae foliis ficulneis contacte aboleri, ac uanescere traduntur, si folia ipsa postea sepeliantur. Sunt qui cordi columbi idem tribuunt. Mizala. Ad uerrucas. Si porros aut uerrucas abolere uolueris, abscinde caput anguillae uiuentis, & eas manante illine cruore, defrica, & inunge: deinde caput ipsius anguillae profunde sepeli. Ubi marcidum erit, omnes protinus decident. Ioan. Bapt. Porta. Contra uerrucas experimentum bonum. Pone pedes gallinae sub prunis calidis, donec excorientur, & cum corio separato ab ossibus frica uerrucas ter aut quater calide, & delebuntur. Alexius. Contra clauos. Hermodactylus ac semina in puluerem redacta, atque oxymelliti scilliticae, uel succo calendulae commista, clauos callosque abolent etiam in partibus pudendis, quum a foedo concubitu contracti sunt. Idem. Ad uerrucas. Nulla in parte medicina superstitiosior, quam in abolendis uerrucis. Serapio refert, contactas singulas singulis ciceribus in mensium Calendis, ciceribusque post terga reiectis, deleri. Ad Uerrucas. Recipe Cepam rubram, contunde optime, & Liber U. 213 misceatur cum sale: quo uerrucae inungantur. Roscellus. Aqua ad callos & uerrucas. [ Recipe Salnitri. Uitrioli, Uiridis aeris, ana ◉. ii. Aluminis Zuccharini ◉. i. Calcis uiuae ◉. s. ] Destilla in retorta. Prima aqua inutilis, secunda uero efficax ad clauos & uerrucas. Fallopius. Ad clauos in pedibus, probatum. Allium contusum superligetur, quotidie renouando. Pedes autem clauosos alternis diebus lixiuio lauare oportet, quibus siccatis allium superligandum, donec cadant. Foramen denique unguento aliquo abstergente & consolidante curandum. Aduersus cicatrices. Cicatrices constat proprio semine abscondi, & quasi delitescere. Cardanus. De Forma Corporis. Cap. { { Capitis, ut atque haec consistit uel in { { Capillis { { Tingendis. { Augendis. { Minuendis. U. Forma, seu pulchritudo est uel corporis { { Totius. { Facie { { Caloranda { Detergenda { Oculis Colorandis. { Dentibus { { Abstergendis, siue dealbandis. & uel { { Trunci. { Extrahendis. { Uentris, atque haec consistit uel in { { Mamillis { { Minuendis. { Constringendis. { Partium: { Uentre Erugando. atque hac consistit, uel in manibus } { Dealbandis. { Artuum: U. 215 { Detergenliber tudine totius corporis. Cap. U. Homines ut pinguescant. Si cum lacertae sepo, halinitro, cyminoque farinam tritici miscueris, gallinae hoc cibo saginatae, adeo pinguefaciunt homines; qui eas ederint, ut disrumpantur. Cardanus. De Forma Seu Pulchritudine partium corporis, & primo de capillis tingendis. Ad capillos deaurandos. Capillos aurei coloris aemulos, una cum barba, ad hunc facies modum. Accipe frustula Rhabarbari, quae a pharmacopoeis deraduntur, & tanquam inutilia abiiciuntur. Ea in lixiuium decoctionis foliorum & ramorum uisci ex quauis arbore detracti, tandiu infunde, & macera, donec emollescant. Facta expressione post leuem ebullitionem, spongiam ex lixiuio imbue, & capillitium identidem intinge, aut barbam, si uisum erit. Tum demum utrunque calidis linteis sicca, quod tutius est, quam igni, uel Soli exponere. Id ubi saepius egeris, absque ulla offensa optatum assequeris. Ex quodam Italo. Ad colorem argenteum capillis conciliandum. [ Recipe Aquae fluuialis ◉. xxu. Radicis & foliorum centaureae ◉. iii. ] Coquantur simul usque ad consumptionem tertiae partis, deinde cum ad Solem per dies quindecim fuerint, addantur [ Gummi Arabici, Tragacanthi, Aluminis, sing. ◉. ii. Smegmatis, siue Saponis Ueneti, Aluminis ex uini faecibus, albi, singul. ◉. i. ] Misceantur, & coquantur aliquandiu, fiatque aqua, quae Italorum uulgo, Bionda, hoc est, flaua Ueneta appellatur. Quando autem uti uoles, mane capillos tinge bene, eosque in panno linteo inuoluito: deinde uesperi caput lixiuio, in quo herba Uitriola appellata, cocta fuerit, lauato, atque ad Solem, uel ignem siccato. Quod cum bis terue in hebdomada factum fuerit, capilli albi, splendidi, & argento similes reddentur. Alexius. Ut capilli flauescant. Capilli ut aurum flauescent, si acceperis aluminis rupei ◉. ui. uitrioli ◉. iiii. salis nitri ◉. ii. & ex iis stillatitiam aquam extraxeris, capillitiumque, uel caesariem spongia in ea madefacta, & tantillum expressa, tinxeris, ac identidem repetiueris. Mizaldus. Ad capillos rubro colore tingendos. Recipe Foliorum nucis M. i. destillentur in cucurbita uitrea, qua solum capilli canescentes lauentur diebus quindecim, & rubri fient: durabit. que tinctura mensem unum. Faciem autem ea aqua ne tingito: nam nigra fieret. Alexius. Capillos flauor tingere. Flauos reddes multum mellis oleo, & uitellorum ouorum. Nec minus lixiuio e sarmentitio cinere, hordei palea, liquiritiae corticibus, rasura, & buxi frondibus, croco & cumino, si saepius capillos laueris, maxime flauescent, aurique colorem imitabuntur. Porta. Pili & capilli, ut uirides uideantur. Capparorum aqua destillata, uirides uere pilos & capillos efficit. Cardanus. Ad capillos denigrandos. Capillos aut barbam sic denigrabis: Accipe lixiuii communis quantum uoles, cui infunde folia betae, saluiae, & lauri, cum myrrha & corticibus iuglandium uiridium. Tum demum coque omnia, & ex eorum lixiuio barbam, uel capillitium laua: aut madefacta ibidem spongia, & nonnihil expressa identidem tinge: miraberis effectum. Mizald. Ad capillus nigro colore tingendos. Nigricabunt ualde capilli, corticum ficus, gallae, elates, rubi, cupressi, & similium lixiuio. Hoc tamen commode tinges, modo barbam & capillos, si cui canescunt: argentea spuma, combustum aes, fortis lixinii quadruplo permiscetur, dumque leuibus prunis in bullas erumpit, lauabis, & resiccatos calida perlues aqua. Ioan. Bapt. Porta. Supercilia nigra tingere. Sic nigrescunt supercilia: Frigantur oleo gallae, eas sale ammoniaci pusillo tritabis, inde aceto immiscebis, quo rubi, & mori cortices ebullierint, illinantur supercilia, & per noctem immoraberis, inde ex aqua eleuabis. Idem. Ad pilos denigrandos. [ Recipe Lixiuii mensuras u. Lithargyrii ◉. ui. Saluiae, Foliorum fici nigrae, sing. M. i. ] Misceantur, & coquantur usque ad consumptionem quartae partis, & fiat lixiuium, quo cum caput bis in hebdomada lotum, deinde siccatum fuerit, sequenti unguento utitor: [ Recipe Succi saluiae quantum satis est, Tartari nigri ◉. i. Lithargyrii ◉. s. ] Misceantur, & fiat unguentum, quo plumbeo pectine saepius inuncto, capilli pectantur, & statim nigri reddentur. Alexius. Capilli ut nigri fiant. [ Recipe Succi corticum nucum uiridium ◉. iii. Uini rubri mensuram dimidiam. ] Coquantur simul usque ad tertiae partis consumptionem, deinde addantur olei communis ◉. u. misce bene, & unge capillos. Marinellus. Aliud ad idem, eiusdem. [ Recipe Myrobalanorum Indorum, Gallarum ana ◉. i. Lithargyrii ◉. i. Salis petrae, Aluminis rochae, Aeris usti, ana ◉. 7. Salis gemmae, Tragacanthi ana ◉. i. ] Liber U. 219 Omnia in puluerem redacta cum aqua, in qua nuclei dactylorum fuerint cocti, misceantur, qua capilli inungantur. Aliud eiusdem. [ Recipe Succi papaueris rubri, Succi corticum nucum uiridium, Olei myrthini, Olei de costo, sing. ana q. s. est. ] Coquantur aliquandiu simul, & seruetur in uase aliquo ad usum. Lixiuium capillos nigros tingens. Accipe nuces cupressi, & coque in uino & aceto uini rubri, fiatque lixiuium, quo caput lauetur. Marinellus. Unguentum capillos nigros tingens. [ Recipe Gallarum in oleo communi frixarum ◉. ii. Aluminis rochae ◉. ii. Salis geminae ◉. i. Olei de costo quantum satis est. ] Misce, & fiat unguentum, quo capilli inungantur. Idem. Lixiuium ad capillos nigros tingendos. [ Recipe Spumae argenti, Aceti, uel succi citri, ana quantum satis est. ] Coquantur per semihoram, fiatque lixiuium, quo caput lauetur. Idem. Remedium capills nigus tingens. Recipe Foliorum capparorum quantum satis est, coquantur in lacte usque ad consumptionem tertiae partis, & capilli inungantur. Idem. Unguentum ad capillos nigros tingendos eiusdem. Accipe flores nucum, contunde optime, atque cum oleo communi misceantur, fiatque unguentum, quo capilli inungantur. Lixiuium optimum ad capillos nigros tingendos. } { ana quantum satis est. [ Recipe Baccarum myrthi, } Sumach, } Saluiae. } Nucum cupressi, } Myrobalanorum citrin. } Myrobal. chebulorum. Coquantur omnia in lixiuio, usque ad tertiae partis consumptionem, fiatque lixiuium, quo caput lauetur. Idem. Aliud capillos nigros efficiens. Recipe Lumbricorum terrestrium, ustorum, uel foliorum ficus nigrae, in puluerem redactorum, Olei amygdalarum dulcium, singulorum quantum satis est. Misceantur, fiatque unguentum ad capillos. Alexius. Aliud, quo matrona quaedam Ueneta est usa. Recipe Olei tartari calidi quantum satis est, inungatur spongia uel pecten, quo capilli pectantur ad Solem, capite prius loto. Quod cum terquotidie factum fuerit, fieri nequit, quin septem diebus capilli nigri reddantur.. U. 221 Caeterum si odoratos eos facere uoles, postremo capillos, oleo benliber niouino inungito: quoniam capillos non solum odoratos, sed etiam nigros reddit, & est rarum. Alexius. Ad praecauendam canitiem. Lacte canino caput & capillos inungito. Res experta est. Nostradamus. De Capillis Augendis. Ut pili nascantur cito. Combustarum apium cinis, cum soricis sterco- re, si rosaceo illeueris oleo, nascentur, & in manus palma: quibus & addere rite poteris auellanae, castaneae, dactylorum, & reliquorum fabalium cinerem: ex omnibus enim renascendi uis destruitur, uel prodeunt molliores. Ioan. Bapt. Porta. Ad barbam & capillos gignendos, qui postea non defluant. [ Recipe Apes in cinerem combustas, quot uolueris, Semen lini usti & triti tantundem, Olei lacertarum uiridium ] ( fit autem hoc, si lacertae uirides uiuae in phialam aliquam uitream, olei communis plenam, ad ignem, usque ad resolutionem ponantur: deinde ad Solem per quindecim, uel uiginti dies sinantur ) quantum satis est: misceantur, & fiat unguentum, quo partes pilis nude, mane & uesperi inungantur, & sic breui renascentur capilli, & non decident. Uerum caput sequenti lixiuio prius lauandum erit: [ Recipe lixiuii ex cineribus quantum satis est, Capillorum Ueneris, Agrimoniae, Hederae arboreae, sing. M. U. ] Misceantur, & coquantur: deinde coletur & seruetur ad usum coopertum, quo cum caput bis uel ter in septimana lotum, deinde siccatum, mox leuiter praedicto unguento illitum fuerit, fieri nequit, quin plurimi longissimique capilli generentur, firmiterque haereant. Alexius. Ut barba, uel pili nascantur. Apes in canistro ad ignem exiccentur, dum in pulueres redigi possint: hos pulueres oleo contempera, & locum ubi producere pilos uolueris, illinito: mira experieris. Nostradamus. De Capillis Minuendis. Ad partem aliquam depilandam. Ut pili cadant ex quocunque loco, nec amplius renascantur, efficiet stercus felis siccum, tritum, & forti aceto ita mixtum, ut fiat ueluti spissamentum. Quo locus pilosus multoties in die defricabitur, ac inungetur, & in pauco tempore glaber, depilisque euadet. Experimentum a rustico. Aliud ad idem. Urina murium, soricum ue, pilosum locum depilum reddit. Restituitur uero, ac emendatur talparum sanguine, aut earundem pelle, si ei affricetur. Mizaldus. Ad partem depilandam aliud. Si ita glabram & depilem uelis habere partem aliquam corporis, ut nunquam pilos rediuiuos emittat, tere formicarum oua cum hyoscyami & cicutae succo, aut uespertilionis, & testudinis sanguine, & eo linimento locum inunge. Sunt qui aurea lamina candente pubescentem syluulam absque ulla noxa ita perurant, ut pilorum ne unum quidem uestigium supersit. Alexius. Psilothrum, quo perlitus locus glabrescit illio. Si uulgari decocto perunxeris, uiuae calcis, auripigmenti tertio, fortique lixiuio, & dum coquitur, pluma experimentum capias. Columella uero iubet ranam luridam in aquam coquere, usque dum ad tertiam partem decoxeris, eaque corpus ungere, si quod glabrum facere uoles. Sunt & infinita, uti hederae, & uitium lachryma, quae ueluti gummi est, & psilothri effectum habent. Sed illud ut commodum satisfaciet. Et si nunquam rediuiuos quaeris, glabras rite partes tali radicitus erues illitu: uti formicarum ouorum hyoscyami succi, cicutae, & psyllii seminis, uespertilionis, & testudinis sanguinis. Porta. Pueri ne pubescant. Ut pueri puellaeque non pubescant, sanguine tynni illine pudenda: frigidus enim est, ac crassus: & si alibi illinatur, idem praestabit. Facit & adhoc lomentum fabarum, si assidue eo loco lauentur: detergit enim, atque ita prohibet, donec cutis solidetur humore glutinoso: talia autem, ut omnia ferme alia, minime sunt perpetua. Ad pilos expellendos. [ Recipe Calcis uiuae recentis ◉. iii. Auripigmenti contriti ◉. i. Lixiuii fortissimi, mensuras ii. ] Misceantur, & in olla coquantur, donec inspissentur, uel anatis penna immissa ardeat, miscendo continue: deinde in uase aliquo uitreo, uitreatoue seruetur. Quando autem uti uoles, primo partes, oleo amygdalarum dulcium ( quo minus calor sentiatur ) deinde unguento leuiter inungantur. Uerum si quis cutem subtiliorem habeat, ita ut ardorem aliquandiu ferre non possit, aqua sequenti partem illiniat, & statim ardor cessabit: [ Recipe Aquae rosarum ◉. ii. Aquae plantaginis ◉. i. Sacchari albissimi ◉. s. ] Misceantur, & fiat aqua. Poteris autem hac uti alternis tantum diebus, prout uidebitur, quod si a tali unguento abhorrueris, sequenti utitor: [ Recipe Salis ammoniaci, Fellis hircini, sing. quantum satis est. ] Misceantur bene, & fiat unguentum, quo partes hirsutae inungantur. Alexius Pedem. Aliud eiusdem. [ Recipe Succi radicis chelidoniae. Auripigmenti, Hederae, singulorum quantum satis est, Quorum formicarum, Aceti, singulorum partem i. ] Misceantur optime, fiatque unguentum, quo si partes pilosae saepius inuncte fuerint, absque dubiocapilli decident. Quod si dolor postea successerit, Liber U. 225 supra dicta aqua loca affecta illini debent. Ut pili cadant, & non renascantur. Recipe stercoris cati q. s. puluerizetur subtilissime, cribretur, & cum aceto distemperetur ad formam unguenti, quo pili inungantur. Ex libro manu scripto. De Facie Coloranda. Roseum fatiei colorem conciliare. Ex Granis paradisi, cubebis, caryophyllis, brasilii rasura, & ardenti aqua saepius extillata ( ubi aliquantulum fuerint immorata, uel igni lento, uel putri fimo ) aquam elicies, qua saepe facies madeat, dum operari incipit. Io. Baptista Porta. Ad conciliandum faciei ruborem. Radix polygonati, seu Sigilli Salomonis, pallentes uirginum genas solo affrictu rubicundas ac floridas efficit. Mizaldus. Ad diluendum faciei nimium ruborem. Accipe uncias quatuor nucleorum persicorum & sem. cucurbitae excorticatorum unc. ii. tere ac fortiter exprime, ut oleaginosum liquorem elicias, quo mane & uesperi, faciei carbunculos, ac rubores tange, & paulatim disparebunt, uel ut plurimum emendabuntur. Idem. Aliud eiusdem. Cepacei liliorum bulbi in aqua decocti, faciei ruborem tollunt, si matutinis & uespertinis horis illinantur. Acceptum a quadam matrona mangoniorum artifice ad unguem facta. Aquae ad faciem magonizendam, ut leuore splendeat. Qui albumina coquantur, & durescant, iis aquam extillabis, eritque usui apta, sic rosmarini, fabaeque florum & limonum succo. Hac autem aqua omnium praestantissima, solertique cura excogitata: Talcum in minutissimum redigatur pulusculum, & ollae indatur, & item cocblearum multam immittes copiam, & operculato, ne fugiant. nam alimento fraudatae, immissum uorant talcum, concoquunt, ubi omne uorasse noueris, cum testis tusas uitreo accommodabis organo, aquam extillabis, & seruabis ad faciem. Io. Bapsta Porta. Aqua cutem Splendidam reddens. Accipe aquae fontanae destillatae quantum uoles, Myrrhae, in sing. huius aquae phialas, unc. i. cort ouorum non coctorum N.iiii. Gummi iuniperi cochleare dimidium, medullae panis, in lacte caprino molliti M. i. Misceantur, & destillentur, quousque omnis aqua exierit: quo facto, sumito seuum, quod Pomatam uocant, si haberi potest: sin minus, adipem caprinum, uel gallinaceum, uel agninum, uel uitulinum, quae tamen semel bisuein pura aqua sunt percolanda: mox in ollam ad lentum ignem ponenda, ut liqueflant, addendo sensim supra dictae aquae destillatae tantum, ut frigefactum olei unguentiue speciem referat: uerum cum aqua adipe permisceri non possit, sed potius olei modo supernatet adeps, aliquantulum tartari usti, sed non multum, uel salis alcali, uel boracis in aqua dissolui oportet, quo exacte permisceri queat. Quod cum factum fuerit, unguentum in Liber U. 227 uasis uitreis seruetur. Quum uero odoratum efficere uoles, addito caphure, beniouini albi, moschi, uel ambrae, quae in aqua rosarum dissoluta & percolata sint, siue oleum Iasmini, quod idem erit: Alexius. Oleum tutem pulchram. Splendidamque reddens. [ Recipe Tartari albi ◉. i. Talci Salis, sing. ◉. s. ] Misceantur, & in fornace laterario, uel calcario ponantur, donec comburantur. Quo facto, super marmore teratur materia, deinde in sacculo aliquo, in conum siue acumen desinente, in loco humido, aereque remoto, per quindecim uel uiginti dies ponantur, supponendo uas aliquod, ut oleum distillans recipiat, & seruetur tanquam res preciosa. Quum autem uti uoles, cutis prius lixiuio lauanda, atque siccanda: deinde oleo praedicto, cum panno aliquo linteo inungenda & fricanda leuiter erit: quoniam omnis generis maculas delet, cutem mollem nitidamque efficit. Idem. Ad faciem purpurandam. Ad purpurandam faciem pallidulam, & deconlorem uenustandam: sume santali rubri, & aceti acerrimi bis destillati, utriusque quantum uoles, misce & igni lento coque, addito aluminis momento, habebis rubricam tingendae faciei perfectissimam. Quam si odoratam uoles reddere, iniice moschi tantillum, uel odoris alterius, qui tibi arridebit. Mizaldus ex artificiis cuiusdam Itali. Ad faciem decorandam. Alumen tritum, & cum albumine recentis oui agitatum, feruefactum, & continuo motum, in unguenti spissamentum transit. Quo, si biduo, uel triduo facies mane, & uesperi inungatur, non solum emaculabitur, & erugabitur, sed summe & pulchra, & grata reddetur. Idem. Faciei decoratio. [ Recipe succi limoniorum unc. ii. Aquae rosaceae unc. ii. Argenti sublimati drach. ii. Cerussae drachmas ii. ] In modum unguenti misce, & lini locum uesperi, mane butyro inunge. Cardanus. Smegmata mulierum. Smegmata mulierum, quae nitorem, & leuorem faciebus inducunt: uti mica panis in caprinum lac aut serum iniecta, extillata inde aqua faciem penicissabis, mirum admodum ad eam dealbandam, & nitorem cuti conciliandum ualet. Nec minus asininum candori confert, nam cutem erugat, polit, & molliculam facit. Ideo non temere Pompeia Sabina Neronis uxor quingentas semper secum asinas, ac balnearum solio lacte illo corpus totum macerabat. Io. Baptista Porta. Aqua reddens faciem iuuenilem. Accipe sulphuris uiui unc. i. Olibani albi unc iimyrrhae unc. ii. Ambrae drach. ui. Redigentur singula in puluerem, deinde commisceantur, & addita libra una aque rosaceae, destillentur in diplomate, seu balneo, ut uocant, Mariae. Excepta aqua Liber U. 229 seruetur in uase ad unguem obturato. Cum uti uoles, tinge in ea linteolum album, quo faciem ablue ante somnum, & mane hordeacea aqua, aut fontana deterge: adeo uenusta & limpida erit facies, ut ab omnibus miretur, & exosculari desideretur. Ex quodam libro decoris muliebris, Ut cutis candore praestet. [ Recipe aceti destillati ◉. i. Spumae argenti unc. i. ] Misce, & in phialam aliquam uitream, super laterem ad ignem per horam unam, deinde ad Solem per dies octo ponantur, & seruetur. deinde sumito [ Aquae cucurbitae ◉. i. Salis gemmae unc. i. ] Misceantur, & in phialam aliam similiter ad ignem per horam unam ponantur, ut supra, & seruetur. Quando autem uti uoles, sumito huius aquae cum sale supradicti aceti cum argenti spuma, sing. part. i. Commisceantur & fiat aqua lacti similis, qua cum cutis, uel facies spongia fuerit subtiliter lota, alba, mollis, & leuis reddetur. Alexius. Ut facies fucata pallescat. Crocum dentibus commaducabis, & ore propius mulieri inter alloquendum apposito flatus deturbat faclem, & sub croceam reddit: si autem nullo fuerit circumlita fuco, inoxia remanet. Io. Bap. Porta. Aqua faciem denigrans. Iuglandis calloso, herbidoque putamine illo, quod guliocam dicunt, & gallis, chymistarum organis clarissima eliciatur aqua, qua si facies, uel manus maduerint, nigrescunt paulatim, ut Aethiopes uideantur. Quod si abiicere, & pristinae albedini restituere uelis: Acetum, limonis succum, & colophoniam extillabis, talisque lotura nigrum illud abiicit, & propulsat. Idem. Ad mulierum fucos deprehendendos. Purpureus mulierum color si fucatus est, deprehenditur commansis granis cymini, uel nuchleolo allii demorso ab ipsis. Nam si natiuus est, durabit: si uero cerusatus, hydrargyratus, aut citrini unguenti illitu conquisitus, statim obsolescet. Langius. De Facie Detergenda & emaculanda. Ad faciei maculas, & omnes lentigines. [ Recipe Myrrhae contrite q. s. est Ouorum alba N. i. Aquae uitae parum. ] Misceantur & contundantur optime, deinde destillentur, donec aqua omnis emanarit: cui deinde tantum lactis uirginei addatur, quantum dicta aqua appenderit, & seruetur in uase uitreo. Lac autem uirgineum fit, quando Lithargyrium in aceto coquitur, & colatur: deinde aliquid olei tartari additur, & erit aqua lacti similis. Quando autem uti uoles, faciem prius aqua, in qua furfur aliquandiu fuerit, abluito cum linteo, uel panno rubro, quod melius est, fricando bene: deinde cum linreo, albo mundo facies exiccata fuerit, supra dictouugnento faciem ungito, mane & uesperi, & per se siccari permittito, atque hinc rem admiratione dignam uidere licebit. Alexius. Aliud ad idem. Si aurum candens, & ignitum in uino generoso saepius extinguatur, & si cum tantillo tartari misceatur, omnes maculas, quamlibet foedas, ex quauis parte corporis abstergit, & cohonestat: imo uero faciem leprosam, ac rubicundum nasum & uerrucosum emendat. Lemnius. Aqua ad faciei serpigines, naeuos, aliasque huiusmodi maculas. [ Recipe Salnitri Tartari albi, sing. ◉. i. ] Terantur per se singula, deinde permisceantur, cribrentur, & fiat puluis subtilissimus. Quo facto, in catinum aliquod collocetur puluis, ex quo massaformetur, sacchari modo alta, deinde carbo accensus super acumen eius ponatur, & sic per se comburetur. Quoniam cum salnitrum tenuium humidarumque sit partium, tartarum uero crassarum, per se comburi, atque in massam quandam mutari necesse est. His sic se habentibus, in scutellam aliquam, massa uel placenta illa immittatur, superinfundendo aquam calidam, digitisque frangatur, quousque optime dissoluatur: deinde cum per filtrum colatum, & in ollam nouam ad ignem ut uix ferueat, posita fuerit, donec siccetur, puluis ( in quouis omnis continetur ) in fundo relictus, seruetur. Quo facto sumito ampullam, cui indantur aceti destillatiunc. iiii. aquae uitae ter destillate unc. i. mox puluis supradictus infundatur, permisceatur, atque ad Solem per dies tres collocetur, uase optime cooperto, & seruetur. Quum uero uti uoles, mane & uesperi serpigines, aliasque huiuscemodi maculas lauato, & paucis admodum diebus integre sanabuntur, cutisque candida uenustaque reddetur. Alex. Aliud ad easdem maculas. Recipe Foeces uini albi, easque siccabis, & siccas in uase ferreo in cinerem rediges. Quo facto, in sacculo, in loco humido, per dies uiginti, uel triginta, maneant, supposito uase aliquo uitreo, donec in oleum omnis commutetur, & seruetur in uitreo uase. Quo cum macule, uel serprgines inuncte fuerint, cito euanescent, cutisque mollicula euadet. Quod si odoratum cupias, addito caryophyllos N. xx. Idem. Ad maculas, pannos, lentigines, uitiligines, & incipientes impetigines. [ Recipe Calchanthi unc. iii. Halinitri unc. iii. Scobis chalybis unc. i. Caphurae unc. s. ] Distilla. Cardanus. Ad maculas & lentigines. Maculas peculiari medicamento faciei sic delebis: Qua recentia quindecim aceto acerrimo cum cortice integra infunde, inde fracta excipe eodem aceto, & synapis uncia addita, uitreo uase destilla: aquam superpone corto dum dormitum uadis. Tolluntur maculae quas lentigines uocant. Idem. Ad faciem lentiginosam. Albae gallinae sanguis in faciem lentiginosam effusus, ibique resiccatus, & detersus, omnes eius maculas obliterat. Ex quodam Italo. Furfures a facie abstergere. Uaccinum, hircinum, & caprinum uel cum uitri puluere immisceantur, & mollis facies illinatur, & eam maxime purgat, & faciem uenustat: U. 233 Draliber conteae autem succus maculas omnes emendat, praecipue si eis os dehonestatur. Io Baptista Porta. Ad faciei tubercula. Meminit Con. Gesnerus uidisse mulierem, quae a tuberculis faciei liberata est, sola lotione aquae destillationis fragorum: cum tamen illa priusquam destillarentur, sub fimo in uitreo uase essent putrefacta. Ad faciem detergendam, maculasque omnis generis delendas. [ Recipe Terebinthinae uenetae ◉. ii. Ouorum recentium alba N. xii. ] Misceantur, & in cucurbita uitrea bis destillentur, & fiat aqua, cui addantur caphurae contritae ◉ x. & dissoluatur bene, serueturque. Quum autem uti uoles, sumito huius aquae unc. i. aque testudinum unc. i. misce, saepiusque faciem laua. Alex. Pedemon. Genarum liuorem abstergere. Genarum liuorem abstergere sic poteris, precipue mulieribus, tempore quo menstrua patiuntur: Locus illinatur cerussa, fabarum puluere, aceto immixto: uel ouorum boletis melle mixtis. Porta. Ad faciem elephanticam. A tuberculis elephantie, & faciei leprosae multiliberati sunt sola lotione aquae destillationis fragorum, illis prius in uase uitreo sub fimo putrefactis. Gesnerus. Ad faciei pustulas, ex hepatis calore euenientes. [ Recipe Axungiae porcinae mundate Sulphuris uiui sing. part. i. Aque persici, & filicis destillatae, sing. q. s. est. ] Misceantur ad ignem lentum, & fiat unguentum, quo pustulae inunctae sanabuntur. Uerum a uino caeterisque rebus calidis abstinendum. Alexius. Mixtura odorata. [ Recipe Moschi ◉. iii. Ambrae ◉. ii. Zibetti ◉. i. ] Triturentur super lapide porphirio cum oleo amygdalarum dulcium, & fiat unguentum odoratum, & pretiosum. Isabella Cortese. De Oculis Colorandis. Oculorum colorem permutare. Si oculorum calorem pueris permutare uelis. sic assequeris: Putaminum corylinucis cinere, ex oleo sinciput illinatur. Puerorum albos aculos denigrari contingit, operationem iterata. Pleraque extant experimenta, albos & glaucos oculos nigrefaciendi, & uarios inducendi colores: sed haec missa faciant, cum non tam leuiter egentes oculis periculum capiant, nec experientiae uti queritur, respondeant. Io. Bap. Porta. De Dentibus Abstergendis siue dealbandis. Addenter dealbandos puluis. [ Recipe Coralliorum rubrorum } Balaustiorum } Pumicis } Aluminis usti } Gallarum } Acaciae } Galliae moschatae } { ana ◉. iii. Cyperi. } Spumae maris, } Cardamomi, } Salis Ammoniaci, } Salis mineralis, } Salis gemmae, } { ana ◉. ii. Spicae nardi, } Ligni aloes, } Nucum cupressi, } Costi. } Spodii, uel seminis mirtillorum, } Masticis, } { ana ◉. i. Caryophyllorum, an. ◉. s. Fiat puluis. Ex libro manuscripto. Puluis ad conseruandam albedinem dentium. [ Recipe Putamina trium ouorum, Corallorum rubrorum ◉. iii. Fili serici albi, in olla noua ad cinerem exusti ◉. ii. Cinnamomi ◉. ii. Caryophyllorum ◉. i. Pirethri, ◉. ii. ] His ad subtilissimum puluerem contusis, dentes singulis diebus uesperi & mane fricate. Ranz. Alius eiusdem. [ Recipe Cornuum cerui ustorum in ollam nouam ad cinerem redactorum ◉. i. s. Masticis chiae ◉. 7. Salis ammoniaci ◉. ui. ] Misce. Alius puluis dentifricius. [ Recipe corallorum alborum, & rubrorum an. ◉. i. Pirethri } Maceris } Masticis } { ana ◉. i. Pumicis Boli armeni sing. ana. ◉. i. ] Fiat puluis subtilissimus. Hen. Ranzouius. Aliud. Dentifricia optima parabantur antiquitus, ex purpurarum, & buccinarum testis crematis, nunc autem cito poteris uti combusti panis micis, punicis polline, corallis rubeis, sepiarum testis, ceruino cornu, & iis similibus quorum unumquodque rite expolit, & abstergit. Sic cocci granulis, si purpura perfricabis. Omnium tamen optime sulphuris oleo nam expolit, leuigat, & maculas propulsat omnes. Fit quoque aluminis & salis aqua extillata. Porta. De Dentibus Extrahendis. Ut absque dolore dentes eradicentur. Tradunt nonnulli radices asparagi siccatas, & dentibus infixas, illos absque dolore eradicare. Mizal. Ad dentes sine dolore extrahendos. Colocynthidem syluestrem coque, prius tamen tritam, & in aceto infusam, donec mellis acquirat crassitudinem, & scarifica gingiuas circa dentem, & intinge hoc pharmaco circa dentem, & iube claudere os per modicum temporis: postea accipe dentem cum digitis, & sequetur sine dolore. Alexius. Aqua dentes extrahens sine dolore. Accipe sal armoniacum, & destilla per alembicum, tange cum ea aqua dentem, & cadet sine dolore. Idem. Puluis ad idem. Puluis coralli rubri concauitati dentis immersus, dentem eradicat. Dissolue ammoniacum cum succo iusquiami, tange dentem, & cadet. Idem. Dentes ut audire uideantur. Illud sane mirum, quod quisque tamen potest experiri, lanceam ad lyram appositam, ut tangat uel ad hominis os, si quis caput lanceae reliquum dentibus teneat, tanquam in dentibus sit auditus sonum, uoces, ac uerba procul exaudiet, quorum nec sonum secus audire posset. Cardanus. De Mammillis Minuendis Mamillae ut non crescant. Melissa contusa in emplastri formam, & mammis mulierum supperposita, earum incrementum prohibet. Fallopius. Mammillarum incrementum probibere. Condurantur cicuta, eiusque magmata cum aceto uirginum uberibus imponatur, & sic coercet, ut crescere no patiatur, praecipue hoc in uirginitate, quanquam solito lac deneget tempore. Molles autem & relaxatas sic coerces. Alba argilla, oui albumen, omphacitis galla, mastix, thus, tusa omnia calido aceto immisceantur, & illinantur mamme, & integranocte commorari oportet, & sinito illic esse: si parum fuerit efficax, opus innouato. Iuuant & adhoc mespili ossa, immatura sorba, syluestria pruna, acacia, & malicorium, balaustium, immaturae nuces, pineae, syluestria pyra, & plantago, si aceto ebulliantur omnia, & mammis apponantur, aut aliqua. Porta. Ut mammae mulierum mammis uirginum similes fiant. Tradit Rondeletius post Plin. experimento conpertum esse squatinam piscem mammis mulierum superpositum, illas adeo constringere ut uirginum mammis assimilentur. Poterit & genitalibus partibus earundem similiter facere. Arrigant aures cultui, & uoluptati studentes. Uentris rugas a partu abstergere. Diu aqua immatura coquantur sorba, ouique immiscens alborem, nec desit aqua, cui arabum gummi sit solutum, tali linteum pannum madeat aqua, & uentri accommodetur: uel combustum ceruinum cornu, amiantus lapis, ammoniacus sal, myrrha, olibanum, mastix, in puluerem redacta omnia, cum melle permisceantur, & erugat omne. Sed quaerens Naturae ostium restringere: ex partu enim relaxari solitum est, quod & si uiro displicuerit, sic resarcies: Omphacites gallas tritato tenuissime, quibs coryophyllorum pulueris parum admisceatur, uino ebulliant, quopannum madeat, & loco applicetur. Uel si meretrieium & popularium restringes & coarctabis. Gallis, gummi, alumine, bolo, draconis sang. acacia, plantagine, hippocistide, balaustiis, lentisco, symphito maiori minorique, cupressi nucibus, uuarum acinis, glandium costis, uel cauo illo, quo glans prorumpit, & dehiscens nucleum ostendit, mastiche, & lemnia terra. Si haec omnia rubro uino, uel aceto decocta sint, & saepe madeat uulua, coarctatur & superprimitur ualde. Uel haec in puluerem redacta, intro per arundinem traiiciatur, uel iis suffimenta substituantur. At si defloratam mulierem integre uirginitati restituere uis, tali pilulas constitues pacto: Alumen combustum, mastix, adiecto calcanthis & auripigmenti momento, in tenuissimum redigantur puluisculum, ut fere tactum effugiat: pluuiali aqua pilulas ubi coegeris, digitis comprimito, & tenuem resiccari curato, ac naturalium ostio hymenaei loco accommodetur, ubi prius fuerit rupta, senis quibusue horis immutando, pluuiali, uel cisternina semper aqua fouendo, per naturalem id diem, & hinc inde uesiculas inferunt, quae contactae sanguinis inducunt profluuium, ut fere dignosci nequeat. Hirudine aliqui locum mordicus capi curant, sic crustulans inducunt, & fricatae sanguinem mouent, ubi prius platis arctauerint. Porta. De Manibus Dealbandis. Manus ut dealbanda. Recipe succi limoniorum q. s. Salis communis aliquantum. Misce, quo manus inungantur: deinde per se siccari sinentur: postea aqua communi lauentur. Ex libro manu scripto. Ad manus denigrandas. Puluis eius nucis, quam gallam uocant, proiectus in aquam, manib. lauandis prolatam illas sume denigrat, tantum abest, ut dealbare queat. Remedio erit cotex, aut succus mali aurantii. Mizaldus. Ad graueolentes alarum hircos. Scolimi, seu cinarae radix graueolentes alarum hircos, & reliqui corporis uirosum odorem cocta & emplastrata emendat. Idem etiam potest decocta in uino, & epota. Nam ita copiosam & graueolentem urinam prolicit: eoque modo uirulentae, & ueneree gonorrheae auxiliatur. Dioscorides, Oribasius. Paulus, & Langius. De Cibo. Cap. Ui. Ut farina perennet. Farina, quae Augusto mense molita est, perennare in Italia solet. Cardanus. Uua cocta ut seruetur. Quum uinum coctum erit, & quum legetur, facito uti seruetur familiae primum suisque, facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne uinum nomen perdat. Uinaceos quotidie recentes succernito, lecto retibus substernito, cribrum illius rei parato, eos conculcato in dolia picata, uel in lacum uinarium picatum. id bene operito, iubeto oblini, quod des bubus hyemen. Indidem, si uoles, lauito paulatim erit lorea familiae, quod bibat. Cato. Caro ut uermicularis uideatur. Lirae chordae minutatim concisae, nuper excoctae carni reiectae, uermiculari uidebuntur. Porta. Caro ut sanguinosa uideatur. Leporis excoctum, & congelatum sanguinem in puluerem uersum, super carnem inspergendo, sanguinosa uidebitur caro, ut nauseabundus eiicias, & multa, quae gulosis relinquimus. Idem. Quum ut hominis caput magnitudine superet. Decem uel plura boleta, & albumina inuicem separabis, boleta leuiter commisceto, & in uesicam immittito, rotundamque ligando imitaberis figuram, in ollam aque plenam immittas, & cum bullis intumescere cernis, uel cum duritiem traxerint, exime, & albumina addito, accommodando, ut in medio insideant, & iterum coqui sinas, sic corticibus enudatum habebis, quas sic effinges: ouorum cortices albas, & elotas conteres ut in tenuissimum puluisculum uolent, forti aceto, uel destillato emacerari sinito, dum mollescant: nam si ouum in aceto diutius fuerit appositum, cortex eius dissoluitur, & tenerescit, ut facile perstrictum os phialae possit immitti, ubi fuerit intromissum, clara aqua in pristinam redit duritiem, ut demirari contingat. Cortices cum unguenti formam prae se tulerint dissolutae, penecillo aliquo super excoctum ouum corticem inducas, & clara durescit aqua, tunc uerum & naturale habebis ouum. Idem. Ad facile perferendam inediam. Auicenna refert, quendam peregre profecturum, libram unam olei uiolacei cum adipe mixti bibisse, & inediam absque ulla same decem dierum sustinuisse. Quod & oleum amygdalarum, ac adipem uaccinum, ex uiscedine praestare idem tradit Auicenna. Contra famem. Peregrinationes & bella saepe hominem in inopiam rerum omnium coniiciunt, ita ut ingenti uenementique fame laborandum sit. Quare non abs re fuerit pauca contra hanc subiungere. Fame igitur dominante, omnium animalium iecur assatum in penuria panis satiat magis. Item panis coctus ex amygdalis dulcibus, & saccharo plurimum nutrit. Panis quoque nauticus, siue biscoctus, eo quod propter siccitatem situm minime contrahat, & diutius reliquo incorrupius seruetur, in hunc usum circunferendus est. Legimus quoque quendam ruinis aedificiorum obrutum, cum nullam uitae spem reliquam haberet, septem dies noctesque sola urina epota famem ac sitim tolerasse. Rantzouius. Globuli contra famem. Auicenna globulos contra famem composuit, qui sunt conseruandi, ne Solis calore colliquescant. { { Recipe amygdalarum dulcium excorticatarum ◉. i. Adipis uaccini liquefacti ◉. i. Olei uiolarum ◉. ii. Mucilaginis, Radicis altheae ◉. i. ] Terantur omnia simul in mortario, & fiant pilulae, sicut globuli nucis instar Italicae. De Potu. Cap. Uii. Uinum corruptum ut emendetur. Solent corruptum uinum in uas mundum transferre, lactisque partem decimam sensim adiicere, inde post dies octo reserato uase minutim uendere, cumque clarum, & bonum uideatur, si tamen diutius moretur in calice, uel uase, denuo corrumpitur. Relinquit etiam quod effusum est in calicis margine butirosam pinguedinem, ob quam fraus detegitur. Est tamen lucrosa fraus. Si tamen prohibere potius consilium est, antequam conturbetur, ne putrescat, decima pars ardentis aque immixta efficit: melius longe sulphur, sed odore prodit dolum. Cardanus. Uinum corruptum ut emendetur. Sed hoc loco in mentem mihi uenit secretum multo argento oenopolis comparandum, quod gratis libenter illis impertiam. Si dissectum in particulas raphanum dolio uini immergas, foetorem omnem, ac graueolentiam ( si quae insit ) adhaec acorem in se recipiet, ac contrahet. Qui ne ibi tabescat, & uitium trahat, confestim eximendus est: & si opus fuerit, recens iniiciendus. Mizaldus de Secret. hort. Uinum ne corrumpatur. Ne uina corrumpantur, cutis uitis, sympathia, & quia exiccat: nec non alumen, dum nouum est, & antequam ferueat, immixta, efficiunt. Cardanus. Uinum corruptum ut reparetur. Tacendum non est, quod sicuti a brassica uini sapor in dolio facile corrumpitur, ita odore betae, folis eius demersis, facile reparatur. Mizaldus Horto medico. Uinum pendulum quomodo comrigatur. Uinum pendulum sic corrigitur. Sumito cerae uirgineae ◉. i. uel quantum sufficit, incidatur minutim, & in uino ponatur, & breui tempore pristinam suam naturam acquiret. Ex lib. manuscripto, Ad uinum reparandum. Uinum uitiatum reparabis, si in aliud dolium illud transfundis, quod prius derasum, & a foecibus detersum fuerit, nec non decocto calido foliorum lauri, myrti, hormini hortensis, quae nostra est orualla, iuglandis, aut radicis ireos, uel baccarum iuniperi, probe ac diligenter elotum. Ubi in usum uoles depromere, colorem, odorem ac saporem sane quam gratum exhibebit. Mizaldus. Aliud. Uinum foetidum & corruptum emendatur, si pro uasis magnitudine, iusta portio mundi triticiex sacculo in eo suspendatur, & exinde retrahatur. Nam quidquid erit foeroris, ad se alliciet, ac ita uinum sincerum & clarum reddet. Pictorius. Aliud. Uinum peruersum ac turbidum sic emendabis. Accipe aliquot ouorum albumina, quae ubi diu ac multum agitaueris, & despumaueris, in dolium proiice, & moue. Idem assequeris, si peruetustos iuglandium nucleos duodecim filo transfixeris, sub cineribus coxeris, & dum adhuc calent, pendulos in uino demerseris, tandiuque dimiseris, donec solito colore accepto, uinum tibi arriserit. Nam tum demum excludendi erunt. Sec retum hoc cuiusdam est oenopolae. Ad tollendum uini acorem & corruptelam. Acorem & corruptelam omnem sic depones a uino. Accipe iustam quantitatem cicerum, & ea oleo inunge, coque, tere, ut fiat crassamentum, uelut maza, & pasta. Ex ea proiice libram mediam in uinum, quod tendit ad acredinem, & sapor ille intra diem naturalem emendabitur. Mizaldus. Ad uini acorem. Uino, quod acorem conceperit, medetur ollula aquae bonae plena, ut tradit Tarentinus, modo operta sit diligenter, & in dolium uini demergatur. Post triduum enim si pristinum robur resumpserit, aqua olebit, & uinum perplacebit. Uinum acidum ut emendetur. Si uinum uehementer acescat, triticum tam diu in aqua coquatur, donec crispetur, inde postquam frigefactum fuerit, immittatur in uinum, concludaturque uas. modus est ex centesima parte. Card. Uinum ne peruertatur, praecantatio. Si in uase haec uerba scribantur: Gustate, Et Uidete, Quod Bonus Est Dominus uinum impositum nunquam eo anno peruertetur. Aphricanus. Uinum ne acescat. Semen porri in uinum proiectum, efficit ne acescat: imo uero, ut acetum in uinum redeat, hoc est, acorem omnem exuat. Petrus Crescentius. Uinum asperum lene fieri. Uinum asperum quod erit, lene & suaue si uoles facere, sic facito. De eruo farinam facito ◉. iiii. & uini cyathos iiii. conspergito sapa: postea facito laterculos. Sinito combibant noctem & diem, postea commisceto cum eo uino in dolio, & oblinito dies lx. Id uinum erit lene, & suaue, & bono colore, & bene odoratum. Cato. Ad graue uini odorem. Coci acetum suis obsoniis apio, & cellarii grauem odorem uino, in saccis eximere solent. Plin. Uini prauus odor, ut emendetur. Tegulae crassae & purae partem calefacito igne, siccatoque, inde resti alligatam in uas immittito, conclusoque uase, post biduum experieris an sit emendatum: aliter repetes, donec oportuerit. Et odore enim & duplici calore nil mirum est, praesertim repetendo saepius, emendari. Cato. Uinum si uoles experiri, an duraturum sit. Uinum si uoles experiri an duraturum sit, necne, polentam grandem dimidiam acetabuli in caliculum nouum indito, & uini sextarium de eo uino quod uoles experiri, eodem infundito, & impone in carbones, facito bis, aut ter, inferueat, tum percolato, polentam adiicito. Uinum ponito subdio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in dolio est, scito duraturum. Si subacidum erit, non durabit. Cato. Uinum ne acescat. Lardum e uasis operculo suspende, pinguedine & salsedine prohibebit separationem, & attenuationem, a quibus causis acetum generatur, Ad uinum corruptum. Uinum corruptum ac glutinosum lacte bubulo modice salito restauratur. Sunt qui calce, sulphure, & alumine id moliuntur, quo ne homini infesta sint, ac noxam inferant, iridis radicem, & grana iuniperi commiscenda suadeo. Lemnius. Uinum totum annum ut duret. Mustum si uoles totum annum habere, in amphoram mustum indito, & corticem oppicato. demittito in piscinam, post xxx. diem eximito. totum annum mustum erit. Cato. Liber U. 287 Alba uina in rubra absque ullo detrimento statim conuertes, si puluere mellis ad lapideam consistentiam decocti & siccati in uinum album proieceris, & transuasando miscueris. Idem minore negocio prestabit radix omnium lapathorum, si recens, uel sicca in uinum mittatur. Mizaldus. Uino sapores, & odores diuersos quomodo concilies. Herbae, sumina, aut aromata quaeuis infunduntur in aquam ardentem per horas uiginti quatuor sic uis ilorum extrahetur. Tum aquae sic imbutae modicum uino bibendo miserbitur. Euonimus. Ut uinum palato arrideat, atque odore & colore gratum sit. Malum Medicum seu malum Citrium caryophyllis undique stipatum cado inseras ita, ne uinum attingat: nullum nec uapidum nec mucidum saporem contrahet. Alexius. Uinum nouum turbidum, ut cito fiat clarum. Rasurae latae subtiles, leues nemoris fagi, quae fiunt cum ascia, seu cum instrumento applanante lignorum inaequalitatem, ponantur in uase, & duobus diebus clarescit. Idem. Ut neque tonitrua neque fulgura peruertant uina. Ferri lamina cum sale, aut silicibus doliorum operculis imposita, noxam a fulgure & tonitru detrahunt. Idem. Mustum ne ebulliat. Ex pulegio, uel origano coronam confice, & collo uasorum circumpone. Uel interiora doliorum labia lacte uaccino perunge: detinebit enim intus bulliens mustum. Idem. Ut uinum nouum uetus fiat. [ Recipe Meliloti ◉. i. Glycyrrhizae, Nardi Celticae, sing. ◉. iii. Aloes hepaticae ◉. ii. ] Contundantur, & misceantur cum uino. Euonimus. Uinum ne florem habeat. Oenanthen siccatam in uinum inspergito, aut farinam erui uino admisceto. Ubi uero infra secesserint flos & farina, uinum in aliud uas transfundito. Alexius. A uino aqua quomodo segregetur. Uas ex hedera conficiatur, uinum coniicies, & si qua mista fuerit aqua, breui tempore foras extillabit. Idem. Uinum ab aqua quomodo separetur. Liquidum alumen in uini dolium mittito, deinde spongia uncta oleo uasis os obstruito, & inclinans effundi sinito, & effluet solum aqua. Idem. Aliter. Licia uel penicilli ex gossipio, uel uinum dolio immergantur, ut superemineant: ab eo enim aqua secernitur. Idem. Uinum an habeat admixtam aquam. Mala uel pyra syluestria uino immergantur, si perfluitantia supernatauerint, meri: si uero merguntur, diluti indicium est. Uel canna Graeca, uel palea, uel simile ali quid oleo inungatur, deinde in uinum ponatur, & extrahatur, quod si guttae aliquae haerent, aquam habet. Democritus, Florentinus, & Sotio. Uinum an aqua sit infuscatum. Si uoles experiri an musto remixta sit aqua, ouum imponito: si statim descendit, aquosum est: sin contra, purum. Praeterea, si uini in dolio feruentis impetum frangere uoles, minimam casei particulam in illud proiice, uel immitte, uidebis rem miram. Cur autem id fiat, docebit Georgius Ualla Placentinus. Ut aqua uino mixta supernatet. Sanguis gallinacei galli siccatus, pulueratus, & uino aqua diluto mixtus, aquam supernatare cogit. Ex relatione cuiusdam monachi. Ad aquam a uino secernendam. Scirpus siccatus, & uino lymphato immissus, quidquid inest aquosi ad se rapit, relicto uino. Quod ad exploranda uina dilutiora pulchrum erit, ac utile. Mizaldus. Ut uinum reddatur gratissimum. Uinum palato arridebit, & cum odore tum colore perplacebit, si malum medicum, seu citrium caryophyllis undique compunctum & armatum ita in dolio suspendatur, ne uinum attingat. Sic enim nullum saporem uapidum, aut mucidum contrahet. Ne uinum uapescat. Oleum uino, uel alterius generis liquori superinfusum, praepedit ne uapescat, aut corrumpatur. Nam omnis halitus, qui putredinem inferre possent, una cum externo aere, ueluti quodam tectorio, excludit. Plinius. Aliud. Si desit commoditas aestiuis mensibus uinum in subterraneas, & profundas apothecas mittere. prohibebis ne uapescat, detrudendo in eius dolium lardi, & suillae carnis salsae sesquilibram lino inuolutam, aut maiorem capacitatem, pro uasis capacitate. Sed ita, ut dum uinum depromis, id una ad fundum usque descendere patieris. donec uas exhaustum sit. Fiet ita, ut nec uinum a se degeneret, nec uapescat. Lemnius. Ad uini feruorem cito restinguendam. Theophrastus scribit, quod si quis in bullientem uini urceum, punicem iniecerit, illius feruorem statim sedabit. Ad uinum rifrigerandum. Nec uinum aestiuis mensibus, & per Caniculae incendia, cito in congiis & amphoris uapescat, sed suaue sit, ac summe frigidum: collocentur uasa oenophora in labro aqua frigida oppleto deinde sal petrae, aut nitrum illi inspergatur. Tanta frigiditate uinum imbui continget, ut uix dentes ferre possint. Lemnius & Langius. Uinum Graecum ut fiat. Qui ager longe a mari aberit, ibi uinum Graecum sic facito: Musti quadrantalia xx. in ahenum, aut plumbeum infundito, ignem subdito. ubi bullabit uinum, ignem subdito. ubi id uinum refrixerit, in dolium quadragenarium infundito, seorsim in uas aquae dulcis quadrantal i. infundito salis M. i. sinito muriam fieri. Ubi muria facta erit, eodem in dolium infundito. Schoenum & calamum in pila contundito, quod siet sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum fiet. Post dies xxx. dolium oblinito. Ad uer diffundito in amphoras. Biennium in Sole sinito positum esse: deinde in tectum conferto. Hoc uinum deterius non erit, quam Coum. M. Cato. Uinum Coum ut fiat. Uinum Coum si uoles facere, aquam ex alto marinam sumito, mari tranquillo, cum uentus non erit, dies lxx. ante uindemiam, quo aqua dulcis non perueniet. Ubi hauseris de mari in dolium fundito, nolito implere, quadrantalibus quinque minus sit, quam plenum: operculum imponito, relinquito, qua interspiret. Ubi dies triginta praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter & leuiter: relinquito in imo quod desederit. post dies uiginti in alterum dolium item transfundito, ita relinquito usque ad uindemiam. Unde uinum Coum facere uoles, uuas relinquito in uinea: sinito, bene coquantur, & ubi pluerit, & siccauerit, tum deligito & ponito in Sole biduum, aut triduum sub dio, si pluuiae non erunt: si pluuia erit, in tecto in cratibus diligenter componito, & si qua acina corrupta erunt, depurgato. Tum sumito aquam marinam Q. S. in dolium quinquagenarium infundito aquae marinae Q. X. Tum acina de uuis miscellis decerpito, de scopio, in idem dolium, usque dum impleueris, manu comprimito, ut combibant aquam marinam. ubi impleueris dolium, operculo operito, relinquito, qua interspiret. Ubi triduum praeterierit, eximito de dolio, calcato in torculario, & id uinum condito in dolia lauta, & pura, & sicca. Ut odoratum bene fiet, sic facito: sumito testem picatam: eo prunam leuem indito suffito, serta, & schoeno, & palma, quam habent unguentarii, ponito in dolio, & operito, ne odor exeat, antequam uinum indas. Hoc facito pridie quam uinum infundere uoles, de lacu quam primum uinum in dolia indito, sinito dies xu. operta antequam oblinas, relinquito qua interspiret uinum, postea oblinito. Post dies xl. infundito in amphoras, & addito in singulas amphoras sapae sextarium unum: Amphoras nolito implere nimium ansarum infimarum fini & amphoras in Sole ponito, ubi herba non fiet, & amphoras operito, ne aqua accedat, & ne plus quatriduum in Sole siueris. Post quatriduum in culleum componito, & instipato. M. Cato. Ut uinum maluatici gustum prae se ferat. Flore hortensis hormini, & semine in dolio uini posito, dum adhuc feruet, tanta gratia ipsi uino conciliatur, ut Cretici, aut maluatici gustum praese ferat. Arrigite aures oenopolae, sed neminem, obsecro uestris improbis miscellaneis defraudate. Mizaldus Horto medio. Liber U. 253 Uinum borraginatum utile melancholicis, & cardiacis laetitiam affert, amentiam tollit, etc. Recipe Florum borraginis quantum uolueris. ponantur in musto nouo usque ad perfectam depurationem: deinde postquam consederit, in aliud uas sensim fundatur, & ad usum seruetur. Arnoldus Uillanouanus. Uinum ex Halicacabi granis educit materiam calculosam a renibus & uesica manifeste, & urinam retentam ducit. Recipe granorum Halicacabi contritorum quantum satis est, coletur uinum calidum, uel frigidum super ipsa aliquoties, donec saporem & uim eorum recipiat, & saccharo uel melle condiatur. Arnoldus & Dioscorides. Uinum Cidonites, prodest stomacho. dysenteriae, hepaticis, renum uitiis, difficultati urinae astringit, etc. Recipe Malorum cotoneorum mundatorum, & incisorum ◉. xii. ponantur in musti cadum per Xxx. dies: deinde reponatur. Alexius. Uinum Hippocraticum. [ Recipe Corticis cinnamomi interiorum ◉. ui. Zingiberis ◉. dimidiam. Nucis moschatae ◉. ii. Caryophyllorum, Granorum Paradisi, sing. ◉. i. Cardamomi, ◉ i. Piperis Calami aromat. Coriandri praeparati, sing ◉ i. Uini optimi ◉. uiii. Sacchari albi q. s. est. ] Puluerizanda puluerizentur, deinde misceantur, & colentur secundum artem. Caeterum hoc uinum lacte amygdalarum clarificari potest. Euonimus. Aliud ad imbecillitatem stomachi. [ Recipe Cinnamomi electi unc. semis Zingiberis albi drach. ii. Caryophyllorum Piperis longi Nucis moschatae, sing ◉ ii. Sacchari albi ◉. dimidiam. ] Omnia bene trita in meri albi mensuris tribus commisceto. ac percolabis. Idem. Aliud, [ Recipe Cinnamomi electi unc. i. s. Zingiberis unc. dimidiam Caryophyllorum drach, ii. Galangae drach. i. Granorum paradisi drach. i. Uini rubri Mensuras ii. ] Misce, & coletur secundum artem, lacte amygdalarum colando. Alexius. Uinum Hippocraticum facili ratione. [ Recipe cinnamomi electi unc. ii. Zingiberis unc. i. Carpesii unc. dimidiam. Liber U. 255 Sacchari albi ◉. dimidiam. ] Trita haec omnia in fiscum ponantur, & ex eo uini optimi mensuras duas, liquantur aliquoties, ut uinum transeundo qualitates eas combibat. Idem. Uinum Hippocraticum laxatiuum, contra quartanam, quotidianam, & tertianam notham concoquit & praeparat humores. & eosdem mox per aluum educit. [ Recipe Cinnamomi electi, Passularum, sing. ◉. dimidiam, Zingiberis, Zedoariae, Caryophyllorum, Masticis sing. ◉. i. Polypodii ◉. iiii. Epithymi ◉. ui. Esulae ◉. i. Sacchari quantum satis est. ] Misce, & confice secundum artem. Euonimus. Uinum Hippocraticum cum aqua ardente. [ Recipe Cinnamomi electi ◉. ii. Zingiberis ◉. dimidiam, Granorum Paradisi, Piperis longi, sing. ◉. i. 7. Caryophyllorum ◉. i. Nucis moschatae ◉. dimidiam. ] Trita omnia in uas aquae ardentis ter quaterue destillatae, plenum & clausum per quatuor dies ponantur, & bis aut ter quotidie agitentur, demum coletur, & seruetur. Huius mediocre cochleare plenum immittes in generosi uini rubei mensu & sacchari libra addatur. Si tamen uinum dulce sit, saccharo opus non est. Euonimus. Maluatici apparatus. [ Recipe Galangae optimae. Caryophyllorum, Zingiberis, Macis, sing. ◉. i. ] Haec omnia crassiuscule trita in uase ligneo bene operculato, infusa in aqua ardente relinquito horis xxiiii. deinde in linteo suspendito a filo in uas capax sommae, ut uocant, aut dimidiae sommae uini clari per tres dies. Et habebis uinum tam bonum & forte, quam ipsum natiuum maluaticum. Idem. Uinum maluaticum. [ Recipe Moschi, Agallochi, sing. ◉. i. Cinnamomi, Cardamomi, Caryophyllorum, sing. ◉. ii. Sacchari candidi ◉. dimidiam. ] Contundantur leuiter, & in sacculo in uino suspendantur. Idem. Uinum de Romania. Recipe Cinnamomi electi, Succi glycyrhizae, sing. ◉. ii. Anisi ◉. i. Macis ◉. dimidiam, Sacchari ◉. iii. Haec omnia trita crassiuscule in sacculo suspende in uino. Idem. Liber U. 257 [ Recipe Zingiberis Galangae, singul. ◉. dimidiam. Granorum paradisi Caryophyllorum, sing. unc. iii. ] Redigantur in puluerem non tenuissimum, deinde in sacculo suspendantur in dolio uini mediocri ( in ein Suder. ) Euonimus. Uinum muscatellum. [ Recipe Glycyrhizae Polypodii Anisi, sing. drach. ii. Nucis moschatae, drach. iii. Calami aromat. drach. i. ] Terantur leuiter, & in sacculo suspendantur in uino. Idem. Uinum sapore Rhetici. [ Recipe cinnamomi Zingiberis Caryophyllorum, sing. drach. dimidiam. ] Crassiuscule trita misceantur: deinde linteolo illigentur, & in uase uitreo, aque ardentis pleno, atque optime obstructo: per horas duodecim suspendantur. Cum uti uolueris, linteolum exprime in magnum aliquod poculum uitreum, cui infundendum est uinum, ita ut latera poculi aromatica illa aqua ardente conspergantur, ut liquor in fundum expressus, inclinato poculo latera undique madefaciat. Deinde uinum infunde, quod habebit saporem Rhetici uini. Idem. Uinum Zedoarticum. [ Recipe cinnamomi, unc. iii. Caryophillorum Nucis moschatae Granorum Paradisi Cardamomi, sing. unc. dimidiam. Zedoariae, drach. ui. Cubebarum Piperis longi, sing. unc. ii. ] Contundantur crassiuscule, & in sacculo, in mensura uini, que uulgo Oma uocatur, suspendantur. Idem. Claretum. [ Recipe cinnamomi unc. ii. Galangae, Zingiberis, sing. unc. i. Caryophillorum, drach. ii. Granorum paradisi Piperis longi, sing. drach. i. Mellis ◉. i. 7. Sacchari ◉. ii. Uini albi Mens. iiii. ] Puluerizanda puluerizentur, deinde misceantur, & aliquoties colentur cum albuminibus ouorum clarificando. Idem. Claretum. [ Recipe cinnamomi, unc. i. Zingiberis Granorum paradisi, sing. drach. i. a. Caryophyllorum, drach. ii. Coriandri praeparati, drach. iii. Sacchari albi, unc. iiii. Uini albi optimi ◉. iiii. ] Omnia trita & colata, reseruentur in uase stanneo. Idem. Aliud. [ Recipe Cinnamomi unc. dimidiam Caryophyllorum, drach. i. Zingiberis unc. ii. Sacchari albi ◉. dimidiam Mellis, unc. i. Uini albi, Mens. iii. ] Misceantur, & fiat Claretum s. artem. Idem. Aliud. [ Recipe cinnamomi electi unc. i. Zingiberis unc. dimidiam Galangae Caryophyllorum Granorum paradisi, sing. drach. ii. Croci, drach. i. Mellis opt. despumati ◉. ii. Uini optimi Mens. ii. ] Omnia trita per sacculum colabis; cuius pars superiore linea sit, inferior lanea. Hoc uino si mulier uti debeat, aut delicatus aliquis, pro melle saccharum pones. Idem. Claretum laxatiuum. [ Recipe Cinnamomi unc. i. Galangae, drach. ui. Esulae Turbit Pilularum Hermodact. sing. drach. dimidiam, ] Redigantur in puluerem, & fiat claretum cum melle, saccharo & uino secundum artem. Idem. Uinum saccharatum, senibus frigidis & debilibus conuenit, & quibus humor natiuus, & calor naturalis minuitur. Nutrit enim, & sanguinem generat, & replet partes principales spiritibus. [ Recipe uini Maluatici Sacchari albissimi, sing. ◉. iiii. ] Coquantur ad lentum ignem usque ad syrupi consistentiam: deinde ad usum seruetur. Usus eius est cum duabus aquae partibus. Idem. Uinum ut aluum bonam faciat. Uinum si uoles concinnare, ut aluum bonam faciat, secundum uindemiam, ubi uites ablaqueantur, quantum putabis ei rei satis esse uini, tot uites ablaqueato, & signato, earum ridices circumsecato, & purgato. Ueratri radices contundito in pila. eas radices dato circumuitem, & stercus uetus, & cinerem ueterem, & duas partes terrae circumdato, radices uitis terram insuper iniicito. Hoc uinum seorsim legito. Si uoles seruare in uetustatem, ad aluum mouendam seruato, nec commisceas cum caetero uino. De eo uino cyathum sumito, & misceto aqua, & bibito ante coenam. Sine periculo aluum mouebit. M. Cato. Uinum ad aluum mouendam. Uinum ad aluum mouendam concinnare si uoles: uites cum ablaqueabuntur, signato rubrica, ne admisceas cum caetero uino. Tres fasciculos ueratri atri circumponito circum radices, & terram insuper iniicito. Per uindemiam de iis uitibus, quod delegeris, seorsum seruato, cyathum in caeteram potionem indito: aluum mouebit, & postridie purgabit sine periculo. Idem. Liber U. 261 In uinum mustum ueratri atri manipulum coniicito in amphoram, ubi satis efferbuerit, de uino manipulum eiicito, id uinum seruato ad aluum mouendam. Cato. Uinum ad lotium. Uinum concinnare, si lotium difficilius transibit. Capreidam, uel iuniperum contundito in pila, libram indito in duobus congiis uini ueteris: in uase abeneo, uel in plumbeo deferuefacito. Ubi refrixerit, in lagenam indito. Id mane ieiunus cyathum sumito, proderit. Idem. Uinum ad tormina, si aluus non consistat. Ad tormina, & si aluus non consistat, & si tinee & lumbrici molesti erunt. xxx. mala punica acerba sumito, contundito. indito in urceum, & uini nigri austeri congios tres: uas oblinito, post dies xxx. aperito, & utitor: ieiunus heminam bibito. Marcus Cato. Ad Dyspepsiam & Stranguriam. Ad dyspepsiam & stranguriam mederi malum punicum, ubi florebit colligito. Tres minas in amphoram infundito. Uini q. c. ueteris addito, & foeniculi radicem puram contusam minam. Oblinito amphoram, & post dies xxx. aperito, & utitor. M. Cato. Ad uinum ementiendum. Flos amaranthi in aqua maceratus, uinum ementitur, grata febricitantibus impostura. Mizal. horto medico. Ut quis a uini potu non oleat. Iris troglotidys manducetur, & uinum potatum non exhalabit. Alexius. Ut quis cito inebrietur sine nocumento. Lignum aloes Indum infundatur in uino, aut coquantur cortices mandragorae in aqua donec rubeat, & diluatur uinum ex ea. Alexius. Ut ex multo uini potu quis non inebrietur. [ Recipe succi caulium alborum Succi granatorum acrium, sing. unc. ii. Aceti unc. i. ] Bulliant simul aliquandiu, & fiat syrupus, de quo sumatur unc. i. antequam bibatur. Uel amygdalae amarae quinque uel septem in ieiuno comedantur. Pulmo caprinus uel ouis assatus, & commestus, & semen caulium, & absynthium, & sal naphticus, & ameos, & lapis amethystus gestatus, omnia hec ab ebrietate praeseruant. Idem. Uini banstu nimio ne inebrietur accumbens. Potator uini non inebriabitur, si chamaepityos, uel hederae ramulis fuerit coronatus: uel si initio cenae crudae brassicae quatuor uel quinque cimata commederit. Hirundinis rostri cinis, uel hirundinum combustarum puluis in uino potatus cum myrrha, in aeternum non sinit inebriari. Idem farit succus foliorum persici expressus, & cyathus ieiuno sumptus. Idem. Ut ebrii rursum sobrii fiant. Sobrios reddit ebriosos acetum aceruatim haustum, & brassica commesta, & dulciaria ex melle ac placentae. Idem, Ne quis ebrietatem sentiat. Qui caprinum pulmonem tostum ederit, ebrietatem non sentiet, etiam si bibendi certamine prouocetur. Africanus. Uinosos abstemios reddere. Multi suat, cum uinum liberalius hauriant, ut nil eis perniciosius sit, in morbos, & denique in mortem incidant: at eos aspernari, & abhorrescere si uoles, & Clitorius fons longe abest: Anguillas tres, uel quatuor uino immersas sinito, dum emoriantur: ebrioso uinum admoueto, & pertaedescet, semperque oderit, nec amplius bibet, uel quam minime modestius degens. Mullum quoque uino suffocatum ( Athenaeus memoriae prodidit ) siprotinus a uiro absumatur, ueneris impediendae potestatem habere: si a muliere, nunquam eam concipere. Porta. Uinosos abstemios reddere. aliter. Obseruato, ubi noctua niduletur, illius ona praeripias, elixata infanti in commessatione praebeto, semper inde uina perosuro. Iarcas. An futura sit uini copia. Upupa si cecinerit ante quam uites germinent, futuram uini copiam praesagire aiunt. Mizaldus, Ceruisia ut per totum annum intorrupta & integra maneat. Ceruisia, apud Germanos, quae Martio fit mense, sine uitio totum seruatur annum. Cardanus. Ad languescentem ceruisiam. Ceruisiam ubi a genuino sapore degenerauit, aut ubi languescit, medicatis odoratisque rebus restituimus, ac saporis gratiam conciliamus, nempeiridis radice, zigebere, nuce myristica, seu moschata, caryophyllis, lauri baccis, eiusque aridis foliis, calamo odorato, origano, beta. Lemnius. Aqua lactis fontanae similis. Aqua lactis fontanae persimilis si habetur: feruefactae uesperi acetum album, aut arantii succum, aut omphacium inspergito: sed caue ne bulliat, post linteo in sacculi formam consuto, ac spissiore percolato: turbida primum exibit. id uero saepius cum repetieris, ut aqua fontis tandem exibit. Cardanus. Acetum ut fiat acre. Quarta aut quinta pars aceti ad ignem feruefiat, deinde reliquo addatur, & ad solem per dies octo exponatur, & acerrimum & iucundum erit. Caeterum graminis radices uetustae, & uuae passe, & pyri syluestris folia contusa, & rubi radix, & lactis serum, & glandis ustae, prunae ignitae, & cicerum decoctum, & testae ignitae, singula ex his in acetum coniecta ipsum acre faciunt. Alexius. Ut illico forte reddatur acetum. Acetum ualidum & forte illico reddes, si in illud recentis hordeacei panis frustula iniicias, nam intra biduum ualde acescet. Mizaldus. Uinum ut illico in acetum uertatur. Si illico uelis conuertere uinum in acetum, proiice in illud sal cum pipere & fermento subacido confusum. & id celerrime praestabit. Si properantius perfici uelis, laterem aut chalybis partem ignitam, semel atque iterum in uas demerge: aut raphani radices, uel immatura mespila, corna, Liber U. 265 mora, aut prunula. Idem etiam prestabit uiole altilis qui nobis caryophyllata dici solet, flos spectatissimus uino immissus. Porta. Acetum ut subito fiat. Si acetum subito facere uoles, tusam betae radicem in uinum coniicies, post horas tres in acetum degenerabit. Mizal. Ut acetum uini naturam adsciscat. Ut uinum subacidum, aut acetum uini naturam adsciscat, porri semine effeceris, aut iniectis pampinis, ac capreolis uitis. Lemnius. Acetum ut fiat arte. Acetum fit sale imposito, & re quacunque acriquae non putrescat ( expertus sum ego piper ) lucro ingenti si siliquastrum seruetur. Fit & igne: cum enim feruet, inde exponitur soli, aceto iam admixto, totum facile acescit. Cardanus. Acetum ut ex aqua fiat. Pyra agrestia triduo seruantur in cumulo, inde aqua superfunditur pauca, singulisque diebus usque ad dies xxx. Licet etiam post haec repetere: nam sublata dulci parte, tum putredinis auxilio aqua in acetum transit. Dactyli enim & cariae, & uuae expresso dulciore succo, inde aqua addita, primo quidem ac secundo uinum, tertio uero acetum acerrimum detrahitur. Cardanus. Contra sitim, ex calore. Contra sitim ex calore prouenientem, detineantur in ore crystalli, coralli, argentum, saccharum candidum, aut silex, qui aliquandiu in frigida aqua fontana iacuit. Iulepus etiam rosarum, & uiolarum cum aqua. Item cum radix glicyrhizae recens e terra euulsa, & manducata, siue ex aqua pota sitim sedat. Quemadmodum & uigiliae extinguunt sitim a calore ortam, sic somnus ortam a siccitate. Frigida etiam aqua os colluere, prodest. Fici recentes sitim leuant, caloremque refrigerant. Nuclei nucis pinee, portulacae folium lingue subditum, fraga, pyra, pruna, cerasa, malorum citoniorum grana, lactucae & cucumeris semina ad minuendam sitim sunt praestantissima. Perfusus aqua frigida panis, & cum uino sumptus contra sitim prodest. Uinum refrigeratur, si in aquam frigidam una cum cantharo collocetur, panisque tostus in aquam fontanam frigidissimam immittatur, cui postea inde exempto uinum infundatur, illudque hoc modo bibatur, aqua interim saepius permutata. De Uenere Cap. Uiii. Ueneris in castris fortiter militare. Si quis Ueneris in castris fortiter militare uult, tali muniatur cibo, precipue bulbis: omnes enim uenerem stimulant. Sic eruca large sumpta, cicer, cepae, pastinaca, anisum, coriandrum, pinearum nucum nuclei, inter hos satyrion large mouet semen, & fortius uenerea in re obstat, & mulieribus libido acrius excitatur, uenerisque urticae sunt. Sique nobis esset herba illa, quam Indus attulerat ( cuius meminit Theophrastus ) ut non solum edentibus, sed tangentibus iam genitalibus adeo uis que incresceret, ut ualerent quoties coire uellent, & ea usi fuerant, duodecies perfecissent, illum autem ad septuagesimum coitum peruenisse affirmat, ut tandem guttatim esset spermatis emissio, & in sanguinem deueniret. Unde si ex omnibus uel aliquibus uenerem uis ciere, tali remedio utere: satyrii sumito radices, pineeque nucis nucleos, anisum & erucam, ut aequali certent pondere, scincorum medietas, moschi parum, sic electo, & despumato melle conficiantur, nec remouendum passerum cerebrum, ornoglossum, syluestris eruca, & iis similia. Si quis autem certando uellet mulieris semen mouere, coli glandem, moschi, & uulgo dicti ziberi, castorei, cubebarum, & olei bene aspergine irrigato, uel horum unum: coeuntes enim large mouent. Uterque autem sic delectabitur, longum piper, pyretrum, galanga contundantur, pulueris pusillum cum melle conficiatur, eoque utantur. Io. Bap. Porta. Ad uenerem maribus excitandam. Mirum est, quod digitus magnus dextri pedis, cinere stellionis cum oleo, uel melle inunctus, late sufficere potest iis, qui aetate, uel aliter, mortuum fere habent penem, & rebus uenereis peragendis parum sunt idonei, Authores sunt prisci illi rerum nature indagatores solertissimi, cum plerisque recentium. Ad uenerem foeminis excitandam. Si testes anserum, mensibus sedatis illico a muliere commedantur, non solum ad excitandam libidinem conferre dicuntur, sed etiam ad sobolem procreandam. Idem etiam effici ab utero leporis lectum est. Rhasis, & Albertus. Ut mulier uirum suum admittat. Quando mulier non uult uirum suum, tunc accipiat uir eius aliquid de sepo, hircorum mediorum inter paruos, & magnos, & liniat cum eo priapum suum, & coeat: ipsa enim amabit eum, nec coibit postea cum aliis. Albertus. Ut mulier uiro suo delectetur. Si mulier non delectetur cum uiro suo, accipe medullam lupi de pede sinistro, & porta eam, & nullum diliget praeter te. Idem. Ad uenerem augendam. [ Recipe castaneas uino cretico maceratas, deinde coctas N. 20. Satyrionis N. x. Schincorum N. ii. Pinearum Pistaceorum sing. ana. ◉. iiii. Sem. Erucae ◉. ii. Cubebarum ◉. i. Cinnamomi ◉. 7. Sacchari ◉. xii. ] Fiat electuarium. Ex libro manu scripto. Ad uenerem augendam. [ Rec. castanearum in uino optimo coctarum N. xx. Pistaciorum Pinearum mundat. sing. an. ◉. iiii. Schincorum N. ii. Satyrionis N. x. Cinnamomi electi ◉. 7. Sem. caulium ◉. uii. Cubebarum ◉. i. Liber U. 269 Sacchari albissimi qui sufficit, fiat electuarium, ] de quo sumat aeger ad castaneae quantitatem, ante uel post coenam. Roscellus. Aliud eiusdem. ad idem. [ Recipe sacchari albissimi ◉. iiii. Pistaciorum ◉. i. Zingiberis ◉. ui. Piperis longi ◉. ii. Schincorum ◉. ii. Pinearum mundatarum ◉. u. ] Contundantur optime, misceantur, & fiat electuarium. Tabulae ad idem. [ Recipe cinnamomi, zingiberis, piperis Sem. nasturtii, sem. eruce, sinapis sing. an. ◉. s. Liguae auis, sem. cepae. schincorum ana. ◉ i. Sacchari albiss. in aqua ros. dissoluti ◉. iiii. ] Fiat confectio in morsellis. Roscellus. Ut mares, uel foemellae gignantur. Plantae mercurialis masculae ( nam in marem & foeminam discriminant ) decoctum, uel succus diebus quatuor a primo purgationis die mulieribus bibitis, procreandi maris uim utero confert: Foemine uero mercurialis, similis succus totidem diebus, parique modo assumptus, gignendae prolis foeminae uires suppeditat, si cessantibus menstruis, & composito utero, uir & mulier debite comgrediantur, & mutuo amplexu concalescant. Dioscorides & Plinius. Ut mulieres pulchros pariant filios. Hinc solerti euenit excogitatu, quonam pacto mulieres pariant filios: prodidit Empedocles mulieris in conceptione uisionem foetum conformare: nam saepe imagines & statuas adamarunt mulieres, quibus similes foetus ediderunt. & sepe scriptis proditur mulieres nigros, & uillosos peperisse filios: & causam homines rimati, ubi multa diuexarunt ingenia, picturas in parietibus reperiere ex aduerso existentes, quibus foeminae dum uenereo fungerentur munere, oculi detinebantur, eaque cogitatione animus affectus, similes foeturas referebant. Unde quod usu uenit, memoriae mandandum iudico, & quod maxime salutare remur esse, & saepe occurrens omnibus praecepi, ut in eorum conspectu, Cupidinis, Adonis & Ganimedis effigies pendeant, uel materia parentum solida, inde uenerem exercentes mulieres, animo uersent, ut fortissima imaginatione animus rapiatur, & grauidae diutius contemplentur, & partus inde genitus eum imitabitur, quem ipsae coeuntes mente conceperint: nec parum id profuturum scio. Cum id saepius praecepissem, audiuit mulier, statimque candidum marmoreum puerum, beneque formatum ante oculos sibi proposuit: talis enim exoptabat formae puerum, coeundo, & uterum gerendo, quam saepissime animo eum deuoluebat, enatumque postea foetum ostendit mater obesulum, nec a marmoreo simulachro dissimilem, ita pallentem, ut uerum imitaretur marmor: & ueritatis experientia patuit. aliquae artificio sunt laudatae, successusque fauit. Ne sint praeterea inordinati coitus, neue in latera, sursumque fiant: plerisque enim hoc in causa fuit, ut diuersa orirentur monstra. Porta. Quomodo discolores, & pulchri foetus gigni debeant. Magnus est animi effectus, uel uis imaginationis: maximus uero dum sui in excessum fertur, ut id assequi cogitatione minime queas. Gerentes uterum mulieres, cum auidissime cupiunt, uehementer excogitant, spiritus immutant interiores, & in his excogitatae rei pinguntur imagines. ii sanguinem mouent, unde in mollissima foetus materia rei imagines exprimunt, sic partus in perpetuum maculis uariisque notis inficiunt, nisi desiderio refricato quiescant. Ideo non impune rerum exploratores exquisiuere, ita signari foerus, uti cogitat anima, & maxime in praecipuis actionibus, ut in maris congressu, spermatis eiectione, & aliis. Ideo homini cum insit cogitationis uelocitas, animique celeritas, & ingenii uarieras, multiformes imprimit notas: plures idcirco in homine, quam in ceteris animalibus differentie: aliis enim cum immobiles sint animi, singulis in suo genere similia prereandi datur facultas. Hanc animi uim, & cogitationis recte nouit Iacob, uti sacrae testantur litere. Monstra quomodo gignantur, & de mira ui putrefactionis. Nec ita facilior dabitur monstra producendi modus, quam e supra dictis. Si quis autem id summopere affectarit, multas patefaciemus talia producendi uias. Principio putabat Democritus ex plurimorum commixtione seminum, cum hoc ante, illud postea iactatum uteri partes subingreditur, & simul consunduntur, dissidentque membris, ut biceps homo, & multimembra gignantur animalia. Empedocles autem responsa omnia poccupando uerum concepisse uisus est. Ipse n. ob seminis redundantiam, aut defectum, aut ob principium motus, aut in plura distributionem, aut ob impregnationem monstruosa ait animalia gigni. Straton autem ab adiectione, ablatione, transpositione, aut sufflatione id euenire tradit. At medici quidam id uuluae adscripserunt, quae saepe flatu imbuta, subuertatur. Natura sagaxin animalium efformatione membra primum effingit, quae in corpore principatum obtinent: postea ex impedienti materie, nunc parcius, nunc profusius operatur, ut se sibi suggerit: sic defectu coercita, uel redundantia superata ab incepto impeditur opere, unde partus producit monstrificalabe affectos: ut in arte saepius perspicitur: nunc mutilata, ut claudos, monoculos: nunc superfluaut hermaphroditas, quaternis oculis totidem brachiis, totidemque pedibus: sic quae fortuito, uel arte ordinantur, adiuuat ipsa, & inchoatis dat finem. Tibi autem, qui cupidus arte quadam monstra in lucem prodire desideras, ut exemplis condisces, multa horum lib. 6. & 8. trademus principia: cogitato & exoriri, quae consequi possibilia fuerint: subscribet enim natura uotis, opereque delectaberis, eaque euenient, quae nunquam putaueris, ansamque praebent conficiendi, quae uetitae descriptionis, & potius admirandi, quam profani sunt operis. Io. Bap. Porta. Utrum mulier intacta, an coitu, uel puerperio maculata sit, noscendi ratio. Aliqua huius rei experimenta attulit prisca aetas illa, aliqua uero & posterior, paratu facilia, mirandaque: ut homines uisis potius sensum negare, & se stultos fateri, quam ueritatem comprobare audeant, quique desiderio huiusmodi demulcentur, inuestigationis oblectatione tenentur, & doctrinam hanc auidissime sitiunt, capiant conficiendi normam, uideantque experimentum: Gagatis lapidis ( qui frequens est nobis, quo globulos effingimus in corollis precariis, ad numerandas, uel explendas preces ) rasura, uel ipse pilatundatur, ac setaceo cribro transmissus, in tenuissimum redigatur puluisculum: inde ex aqua uinoue hauriatur, si cit illico lotium, & retinere nequit, corruptae uirginitatis indicium, eamque defloruisse prodit: si uiri non adhuc congressus, uel puerperium passa fuit, eam compescit, & arctius cohibendi datur facultas. Nec minus inualide id manifestat succinum album, seu crystallum, quod electrum uocant, si in puluerem redactum ierune ex uino sorbeatur, & ad interiora feratur: nam si carnis senserit maculam, mouet urinam. Possumus sic expeditius huius rei capere experimentum idem suffitu: si portulacae semen, uel personatae folia, quam uocant nostrates lapatium, ardentibus prunis inspersa, ad suffimenta substituantur, & uirginitatis fumus proditor surgat, tunc infundibulo aliore instrumento patulo uuluae ore sursum permeet, proiiciet extemplo urinam, & meiet, nec retinere ualet, si ueneream passa est labem. Si ueneris ignara, fumum irrite recipit, urinam tenet, & uirginitas deprehenditur. Si quis autem ioci gratia, non meiere solum, sed semen mulierem emittere uolet, hoc efficito: Agalochum, quod xyloaloe dicunt, serretur, uel praecidatur, eiusque serraturam uiuis carbonibus affatim inspargito, ac peruri curato: recipiat fumum mulier, ac uuluae meatus subiens, effluet late semen, nec iniutundum erit specimen. Idem. Ad ligatos. Ligatum a quopiam malefico sanare creditur picus auis commesta: adhaec suffitus ex dente hominis mortui: & si corpus totum inungatur felle coruino, & oleo sesamino. Ex Cleopatra. Uel si argentum uiuum in calamo, aut auellanae nucleo uacuo cum cera occlusum sub puluinari malefitio laesi collocetur, aut sub limite ostii, per quod is in aedes, uel cubiculum intrat. Haec Uuierus. Ad ligatos soluendos. Si sponsus, inquit Uarignana, Nicolaus, & Arnoldus, per nuptialem annulum mingat, solui ab impotentia Ueneris & fascino. Quod si in amantis calceum stercus amatae ponatur, ubi odorem senserit, soluitur amor: nam odiosa est haec res, & ab Quidio deducta in lib. 1. de Remedio amoris, Illa tuas redolent Phineu medicamina mensas, Non semel est stomacho nausea facta meo. Impotentium cura. Quidam dum erubescunt aut timent, a Ueneris usu prohibentur, & se ueneficiis petitos existimant. Multa sunt, quae huic malo occurrere creduntur: & formicae uolantes oleo sambucino, ut dicunt, exceptae, & membro uirili illitae: multaque alia, de quibus supra dictum. Cardanus. Ut mulier a coitu abhorreat, uirque ad Uenerem excitetur. Si tauri omnino rusi aridum genitale in puluerem conuertatur, & ex eo pondus aurei unius mulieri in uino uel iusculo quopiam propinetur, fastidium coitus illi adferet, sicuti scripsit Rhasis. Idem puluis idoneis medicamentis commixtus, languidam ac sopitam uenerem in uiris excitat, Marcello empirico autore. Homines & mulieres ligare, ut ad concumbendum sint impotentes. Si uirgam lupi uiri uel mulieris nomine ligaueris, adeo ad Ueneris munus explendum imbelles fieri, ut fere uideantur cunuchi, donec fuerit solutus nodus. Albertus. Mulier ut alium uirum non admittat praeter suum. Accipe sel hirci, & adipem, & exicca, utraque, deinde tere, & calefac ambo cum puro oleo, priapumque cum ea illine in circuitu hora coitus, & nullum alium expetet praeter te. Albertus. Ueneris desideria obtundere. Ueneris desideria obtundere sic poteris: Rutam commanducato, & caphuram: destruit enim statum quo erigitur uirga: ut eunuchus uir euadat. Sic uitex inhibet uenerem, & si substernatur, hibatur, uel manducetur, semen desiccat. Unde matronae in Thermophoris Atheniensium foliis iis cubitus sibi substernebant, nec minus lactuca, quibus continuo comeditur, coeundi adimit facultatem: ideo Pythagoras uocabat άνουκον, quod uerborum inuolueris innuunt quoque Poetae: Callimachus ceciuit Adonidem, cum lactucam comedisset, ab apro interemptum, atque a Uenere sub lactuca conditum, quod olere tali ( Atheneus ait ) Uenus elanguescat, & impotentes uiri ad concumbendum fiant. Ioan. Baptista Porta. Ne quis illicita Uenere afficiatur. Cor masculinae coturnicis a uiro gestatum, & foeminae a foemina, facit ut nec lites nec iurgia possint inter illos oriri, aut spargi. Et si in corio lupi deferatur cor turturis, gestans non capietur illecebro appetitu rerum uenerearum. Mizaldus. An mulier sit casta. Exploraturus an mulier sit casta, sic fiat: Cum castitatem coniugis prodat hic magnes lapis: diu enim seduli diuturna exploratione conquisiuimus, & experientiis clare nouimus, non eos temere sic protulisse, ut quaedam quoque de lapidibus experimenta, quae saepe admirati sumus, saepeque irrisimus. Magnes lapis, si dormientis coniugis capiti supponatur, si casta est, dulcibus uirum detinet complexibus, sin minus tanquam manu pulsa e cubili proiicitur. Porta ex Alberto. Ut mulier cum aliquo adulterare non possit. Ut mulier cum aliquo adulterare non possit, incide de capillis eius, & puluerem illorum tibi super feretrum sparge, ante tamen unge feretrum cum melle, & mox coeas cum muliere, & cum uolueris soluere ex tuis capillis, fac similiter. Albert. Ut corruptae ab incorruptis uix dignosci possint. Stillatitia aqua asteris Attici, uel potius, actici Liber U. 277 epota, aut uuluae indita, mulierum alba profluuia mirifice sistit. Adeo ut eius quoque diutina iniectione, corruptae ab incorruptis uix dignosci possint. Quod efficacius & celerius fiet, si eius decocto insideant, ut mihi retulit, qui se expertum dicebat. Mizaldus. De Somno. Cap. Ix. Tabulae ad somnum conciliandum. [ Recipe Corticum radicis mandragorae M. i. Seminis hyosciami ◉. i. Seminis papaueris albi & rubri ana ◉. i. ] Omnia trita coquantur in aquae fontanae ◉. ii. usque ad tertiae partis consumptionem, deinde coletur, addaturque [ Sacchari albissimi ◉. i. ] & cum iterum ad perfectam fere sacchari consistentiam cocta fuerint, adde [ Nucis moschatae, } Galliae moschatae, } { ana ◉. ii. Ligni aloes, Corticum mandragorae. } Seminis hyosciami, } { ana ◉. ii. Sem. papaueris albi & rubri Opii ◉. ii. ] Fiant tabulae secundum artem. Roscellus. Somnos conciliare. Si quis somnos conciliare uoluerit, sic poterit: E recenti opio, nudisque allii capitibus aquam uitreis organis stillatim accipias, permisceantur aliis, ac dormituro detur, quantum capiet nucis testa: potionato enim illico medicamento caput uaporibus oppletur, ut in soporem cadat: nec minus operabitur mandragore aqua, feruenti extracta aqua balneo, nec potator nidore offendatur. Ioan. Bapt. Porta. Aliud eiusdem. Aliud ad somnos uiolentius ex his fit. Opium paretur electum, cum methelle nucis aequali pondere, nigri hyoschyami semen, dissoluantur lactucae succo, praestantius autem aqua sub fimo obruta aliquantulum dimisisse oportet: inde uasis destillationis aptis accommodato. Ubi autem incipiet feruere, aquam elicito, faeces seruato, calidisque cineribus exiccato, ut in tenuem uertas puluerem, cribro excutiente, dulci aqua, deinde lixiuium acre conficito, inde omnis igne uapor euolet residens, cum prius reseruata immisceatur aqua, & esui uel potui accommodetur, non eadem, sed pauciori quantitate, quam quae supposita est abunde & sumpsisse. nec aliquibus exhibeatur, nisi magna necessitas urget. Uel mandragorae aqua, opium, & papaueris semen cum allio, uel rebus caput ferientibus remisceantur: e quibus quod fapae magnitudinem aequat, satis est sumpsisse. Pomum somnificum. Fit quoque sic ex omnibus pomum somnificum, quod constat ex his: Opio, mandragora, cicutae succo, hyoschyami seminibus, uini faecibus, quibus moschum adiiciatur, ut odore electum olitorem feriat: in pilas conglobato, quantum pugno quis prehendat. hoc saepius odorando lumina somno demulcet, ac ligat. Qui id autem statis efficere certant horis, frustra conantur: uariae enim sunt hominum temperies: qui uero affectarit, similibus periculum captato, paremque operam impendendo inops fruaris. Ad retundendam eorum saeuitiem satis est praesidii, si tale ex aceto dissoluto, uel destillato tempora, nasum, & testiculos perunges, ut eorum ui somnos propellant, ac soporantem excitent. Idem. Ut in somno mirabilia uideas. Referunt, si quis dormiturus tempora illiniat upupae sanguine, uisurum in somnis mirabilia, quod a ratione alienum minime est. Cardanus. Ad somnum inducendum. Somno conciliando auxilia physica hyoscyamus sub ceruicali uiridis. Fructus iunei caulis pinguioris epotus. Oleum, in quo oculus sinister eritii incoctus sit, in aurem instillatum. Uel apposita hirundine in angulis oculorum, atque abducta, meconium instilla. potens est. Ualidius adhuc, si ex eodem fiat suppositorium, sed auferatur somno iam inchoato. Uel plantam pedum inunge pinguedine gliris, aut unguento ex aqua & aceto rosaceis, atque argilla. Dicunt etiam, quod uix credi potest, dentes inunctos ex sorditie aurium canis, somnum profundum prouocare. Cardanus. Insomnia clara, & iucunda, & obscura, meticulosaque inducere. Cibus ex concoctione ( quod pro explorato haberi debet ) in uaporem soluitur, tabescitque quem caliditate iuncta in leue desciscere par est; cumque natura in sublime feratur, aliquatenus attolli, & in cerebrum per uenas redundare, ubi natura cerebri perpetuo obrigans rigore, ad instar imbrium generationis, ut in maiori mundo saepe uisitur, fit humificus, & nebulescit: sic intestina reciprocatione denuo redditum incapescit: & ad cor defertur principis sensus domicilium: interim caput opplet, grauedinosum reddit, ut profundo demergatur somno. Quod si noctis conticinio magis soporari contingit, magines descendendo aliorum occursu interpolentur: ut praeposterae monstruosaeque uideantur: si matutino, ubi excrementum, foeculentusque sanguis, a puro, & frugi discretus, & ipse refrixit, & deferbuit, meracae, absolutaeque uisiones demonstrantur, & gratae. Non ergo irrationabile duximus, cum immoderato tumefacta potu, uirtus sopita langueat, & natura edulii uapores attollantur, & ex iis, quae corpore abundant, in somno exultari, & immoderate iactari, ut diuersa incendia, tenebrae, grandines, putredines: ex flaua atraque bile, frigido putridoque humore. Sic aliquem trucidare, uel impie cruentari sanguinis abundantiam habere: imo temperiei eiusdem praesagituram elici posse Hippocrati & Galeno placet. Unde cibis uescentes flatuosis, eorum ui salebrosae imagines, monstrugsaeque, quae itidem attolluntur, si tenues modicaeque exhalationis, gratis animum exhilarant simulachris, & incolumes uidentur. Sic extrinsecus applicando simplicia, secum illius rei phantasmata infecta sensuum principi deferunt: arteriae enim nostri corporis ( inquit Galenus ) ad se intus quodcunque trahunt, proxime circundans eas, dum continuo dilatantur, sic ea somniemus, quae praeoptabimus. Ioan. Bapt. Porta. Somnia grata excitandi ratio. Ut non minus peruigiles, quam soporantes laetemur, en somnia grata excitandi ratio. Cenae summo, cum cubitum pergimus, si leniter mandimus, hippoglossum, melissam, iisque simillima, consopiti uariis illudimur imaginibus, quibus laetiora non percuperet animus, agros, uiridaria, arbores, flores, terram in uirorem conuersam cernet, umbrolis operculis opacatam, ac denique oculos circunlustrando, uernat undique mundus, & arridet. Uel eleoselini succo, populnearum nouellarum frondium, acori uulgaris, solani hortensis, stramonii, aconito, maximeque uiridantium tempora perunxeris, collum uel iugulum per quem uenae ascendunt soporariae, loca ubi maxime uenae sunt conspicuae, manibus pedibusque. Confert & iecur perungere: nam a uentriculo sursum euaporando, permeat sanguis ad iecur: a iecinore ad cor subit: sic reciprocantes tinguntur uapores, eiusdemque coloris imagines referentes. Idem. Somnia obscura & tumultuosa excitare. Si quaerimus somnia obscura & tumultuosa: fabas edimus, quia siccae ac flatuoso, & ideo a Pythagoricis abominantur, quod talia pariant insomnia. Plerosque legisse memini, a fabis abstineto, eiusque usum interdixisse, & fere legumina omnia, phaseolos praecipue, quos smilaces uocant hortenses, lenticulas crassum & melancholicum humorem excitantes, allia, cepas, capitata porrabrassicam inter olera, raphanos, & tandem radices fere omnes: inter haec uinum, quia spirituosa, uaporolentaque sunt, inflationem calidam, mordacem, & noxium humorem parientia, insomnia ingerunt, in quibus phantasmata deluxata, lacessita, tortuosa, turbida. Sic per aera delatus, maria, fluentaque transnare uideberis, ciuitates multas lustrare, casus, mortes, tempestatum saeuitiam, nubilos dies, uidere imbres decidere, Solis fulgorem infuscari, coelum hyemare. Sic praedicta loca illiniendo fuligine, uel omni adusto, acetoque ( quod ideo addimus, ut penetrandi uim medicamentum asciscat ) ignes, incendia, fulgura, corruscationes, & omnia tenebris inuoluta. Idem. Somnia tumultuosa suffitu edere. Interfecti recenter uiri calcaneum in puluerem redigimus, cui magnetis parum addimus, porro simul commixta, si accensis carbonibus inieceris, ut locis pluribus fumus domicilii culmina petat, dormientes laruarum occursaculis deterrimis spectris, horribilibusque afficies. Sic quoque si dormientis capiti uiuae simiae nuper extractum cor supposueris, non nisi feras in somnis cernet, & ab eis dilaniari, ut terriculamenta, & timorem incutiant magnum. Idem praestabit onyches, si collo ligaueris. Idem. Insomnia mala ut arceantur. Referunt dentes equi masculi seu collo appendantur, seu brachio sinistro, eos qui mala somnia uidere sunt soliti, curare. Cardanus. Ut quis non dormiat. Dicit Psellus Platonicus, quod canes, & corui, & galli conferunt ad uigiliam, etiam philomena, & uespertilio, & noctua, atque ex his maxime caput, cor, & oculi. Ideo dicunt, si quis corcorui, uel uespertilionis super se portauerit, non dormitabit, donec deponatur. Idem facit caput uespertilionis aridum alligatum in dextro brachio uigilantis. Nam si ponatur super dormientem, fertur non excitari, donec depositum fuerit. Ut quis dormire nequeat. Oculus hirundinis positus in lecto, non permittit iacentem dormire, donec auferatur. Albertus. De Exercitio. Cap. X. Ut homines longa saltatione torqueantur. Si uis homines longa saltatione ut torqueantur, uel risu, ploratione, cantu, aliisque affectibus, sic rite poterit euenire, naturalesque magis habet causas. Sed ut liquere possit experimenti ratio, prius pauca dicenda sunt. Est Phalangi genus quoddam, quod a Tarento in Apuliae partibus Tarantula dicitur: uniuersa enim regio sic eis laborat, ut perpauci sint qui euadant: eorum morsus acerbior est, quam Uespae ictus, & homines qui ab eis iciuntur, diuersis afflictantur casibus: multi enim perpetuo canunt, illachrymant, delirant: sed omnes fere saltant. Messores enim dum operi accumbunt, ignarique doli, saepe acriter percutiuntur, musicisque adhibitis modulis animum delinientibus permulcentur, eisque in sanitatem restituuntur. In quibusdam enim cauernulis uitam degunt, easque in segetibus condunt: sic facile capies: Arundinum foliis ore sibilum effingas, ut muscae uoces imiteris, ubi illud animal senserit, exit illico: nam saepe eis depascitur, ut aranei, qui amplissimas aedificiis in nostris telas contexunt, & muscis pandunt. Captum in puluerem rite uertas, illius pusillum, quantum quis digitis duobus prehenderit, aliis remisceto pulueribus, ne sumentem offendat: uenenum est enim: ubi illud absorpserit, ad tripudium saltationemque concitabitur, praecipue si sonis fuerit allectus. Ioan. Bapt. Porta. Iter facientes ut non fatigentur. Iter facientes si secum portant arthemisiam, ex itinere non fatigantur: & ipsa arthemisia contusa cum axungia, & applicata tollit dolorem pedum ex fatigatione itineris. Petrus Bayrus. Liber U. 28 Animalium Terrestrium Lib. Vi Secreta animalium terrestrium { { Integrorum uel { { Domesticum { { Genere, Cap. tum { ( Maiorum, ut { { Equorum, Cap. Ii. { Asinorum, Cap. Iii. { Boum, Cap. Iiii. { Taurorum, Cap. I. { Specie: U. { Minorum, ut { ( Ouium, Cap. Ui. { Hircorum, } { Caprarum } { Cap. Uii. { Porcorum, Cap. Uiii. { Canum, Cap. Ix. { Syluestrium, in. Uide literam A. { Partium, uel } { Ossium, Cap. Xxuiii. { Cornuum, Cap. xxix. { Pilorum. A Syluestrium in { { Genere, Cap. ut { { Ceruorum, Cap. Xi. { Aprorum, Cap. Xii. { Leporum, Cap. xiiI. { Uulpium, Cap. xiI. { Luporum, Cap. Xu. X. { Specietum { { Maiorum { { Simplicium: { Mixtorum, Cap. Xui. ut { { Murium, Cap. Xuii. { Talparum, Cap. Xuiii. { Mustellarum, Cap. xix. { Formicarum, Cap. Xx. { Scorpionum, Cap. Xxi. { Cimicum, Cap. Xxii. { Minorum { { Gressilium: { Pulicum, Cap. Xxiii. { Pediculorum, Cap. Xiiii. ut { { Coclearum, Cap. Xxu. { Erucarum, Cap. Xxui. { Reptilium: { Serpentum, Cap. 2x1ii. Liber Ui. 287 restribus domesticis in genere, Cap. I. Destiae ut domum redeant. Si uis ut bestia ad hospitium suum redeat, line frontem eius cum sepo, squilla, & redibit. Albertus. Bestiae ut hominem sequantur. Aristoteles in libro de Animalibus inquit: Si ponat aliquis ceram contritam super cornua uituli uaccarum, uadit cum eo ubicunque uult, sine labore. Ut bestiae non amplius comedant. Si lingua bestiarum inungatur cum sepo aliquo, non gustant cibum, nec comedunt, sed prius moriuntur fame, nisi abstergatur cum sale & aceto. Item si cauda lupi aut pellis, aut caput suspendatur supra praesepio, non comendent bestiae. Ad impinguendum quadrupedes. Animalia omnia, non solum quadrupeda, maxime & celeriter impinguantur post tridui inediam cibo, qui maxime illis conueniat: existimant equis hyoscyamum & testudinum carnem conuenire, tum hordeum, ac talia. Quibus cum cibosalem quia potu praecipue impinguantur. Causa huius est, quod fames in his animalibus superfluum humidum absumit, caloremque auget, & appetentiam cibi per plures dies excitat. Porro beluae non nisi naturali appetitu urgente, cibos assumunt. Cardanus. lumenta ut appetant cibum auidius. Amurce tanta uis est, tanta utilitas, ut etiam boues praeseruet a morbis & cibi auidiores faciat, immixta sensim cibis atque potui quarto quintoque die. Ita etiam exterius cum fece uini ac lupinorum cremore mixta illitaque, iumentis, tum ouibus seruat pilum ac lanam, & cutim a scabie ac ricinis, imo lanam auget etiam: praestat autem inunctas oues lauare salsa aqua. Cardanus. Aduersus omnia genera morborum animalium. Aduersus omnia genera morborum salutaris confectio est, [ Accipe Myrrhae, Thuris masculi, Malicorii tusi, sing. ◉. Piperis ◉. iii. Croci ◉. iii. Acaciae. } Casmiae butyri, } Resinae ustae, } Absynthii Pontici, } Pulueris serpilli, } Betonicae, } Centaureae, } Sagapeni, } Saxifragiae, } Peucedani, } { singul. selibram. ] Quae omnia bene tusa, & cribrata in mellis optimi sextariis tribus misces, & ad carbones leuiter paululum coquis, post in uase stagneo, uel uitreo condita serua, ex qua confectione morbidis etiam si febriunt, singulis diebus cochlearia singula maiora cumulata cum hemina aquae tepidae & olei floris tribus unciis dabis. Quod si absque febre sunt morbidi, uel conualescere etiam coeperint, cum uino & oleo plurimis diebus dabis, donec animal liberetur, quam ualidissimam & approbatam noueris potionem. Publius Uegetius. Ut iumentorum urina reddatur. Si allio trito iumentorum natura tangatur, urinam impeditam reddere, & nullo modo torque ri aiunt. Mizaldus. Si iumentum sanguinem minxerit. Si iumentum sanguinem minxerit, uel adsellatum fuerit, hac ratione curabitur. De superiori uena sanguis auferatur, aphodilli quoque herbae radix teritur, & cum uini albi dulcis duabus cotylis, per os infunditur, que glutinosa uideatur. Prodest etiam farinam triticeam cum adipe suilla, & puluere corticis mali granati decoquere, & non crassas potiones, sed liquidas per os fundere: & non solum a cursibus, sed etiam ab ambulatione abstinendum est, ut glutinetur uena, quae interrupta est. Contingit enim cursu, uel saltu, ut intrinsecae uenae rumpantur: quapropter rebus stipticis, & his, quae consolidationem faciunt curentur. Super renes hoc anacollima oportet imponi: bulbos tascedeas uiuas contusas, allia quinque, anagallici libram, quae omnia pariter bene trita commiscis, & renibus eius imponis. Quod prodest etiam illis, quibus euulsi, uel emoti sunt renes. His autem quibus per nares effluit sanguis, posca frigidissima caput eius fouebis, modicum salis adiicies, post anacollima in capite, & in temporibus oblinis, & in medicamento constrictis uenis fluxum sanguinis reprimis. Publius Uegetius. De Dysenteria iumentorum. Si Dysenteria iumentum apprehenderit, reuersatur eius extalis, quae ut curetur circumsecanda est cautissime, ne intestinum, quod praepositum est extali, frangatur. Procidit intestinum a contactu, uitae periculum facit si tangatur: quod semel non redit, sed sic remanebit, & paululum erit extalis supra. Idem. Si animal sanguinem uomat. Si uero sanguinem uomat, oportet geneste succum cum uino, atque porri succo, lixiuio, oleoque permixto faucibus infundere. Aliquando animalia sanguinem uomunt, quibus hac potione succurritur: absynthium ponticum, & spicam nardiae qus ponderibus in cacabo nouo cum aqua decoques, & dabis in potu. Idem. Ad tussim animalium. Tussim quoque insanabilem cura cum hemina passi, & tribus unciis olei, & ouo crudo, si per triduum defundis faucibus, addito fabae polline, & foenograeco binis cochleariis. Praeterea ualde tussientibus prodest fabae frixae sextarius sine sale coctus, sepi caprini unciae tres, butyri unc. tres, allii purgati capita tria, decocta cum succo ptisanae, data per triduum. Idem. Ad uerrucas animalium, eiusdem. Aliis quoque partibus corporis nascuntur uerruce aliquando, & uitium deformitatis important, hac ratione curande. Lino subtili constringentur ipsae uerrucae, in causticum crudum imponitur, & sponte decidunt. Ferro etiam praeciduntur, & de cauterio leuiter adusta sanantur. Ad fpuasmum animalium. Spasmum certum est animalia sustinere, quae necessitas his declaratur indiciis: subito concident, & articuli eorum extensi sunt, & toto corpore palpitant, aliquando etiam de ore spumam emittunt. Quibus escam dabis posca nitroque conspersam, cucumeris quoque syluatici puluerem; & nitrum tritum per septem dies in potione dabis, ut purget. Sanguinis quoque marinae testudinis dimidiam cotylam, aceti tantundem, uini tantundem, laseris aliquantulum pariter misces, & suffundis in nares. Utile dicitur terga eorum oleo & aceto, & nitro frequentissime confricari: Idem. De Podlagri iumentorum. Podagra nonnunquam solet occupare iumenita, cum hominum uitium transit in pecudes: cuius passionis haec sunt signa: nec stare potest, nec ambulare, sed si cogatur. claudicat, & saepe se proiiciet, sic ut indigesta ex hordeo animalia faciunt; quae propter dolorem non coquunt cibum, & ideo fit horridum, & corpus eius calebit, uenae eriam extabunt, natura submissa erit, in pedibus stercus haerebit propter nimium eorum calorem, sicut subtritis solet euenire: cui proderit si non sinatur accumbere, sed minutim deambulare, & loco sicico: donec sudet. multorum manibus confricandum est, ut uehementius sudet, sanguinem ei detrahes a capite, a superioribus uenis, sed non multum sequenti die de posterioribus locis detrahes supra talos. tertio de gambis, uel de sub ipsis dolorum locis. Memineris semper parum oportere detrahere. Aquam calidam dabis in potu, in qua adiicies puluerem nitri, & triticeam fatinam, pollinem quoque thuris acetabulum plenum in uino maceratum infundis, & triduo per nares singulas cotylas: betas etiam excoques, & aquam earum ad tres cyathos suffundes, & exercebis eum singulis diebus, uentrem quoque eidem expurgabis, ut auferatur humor pessimus, qui descendit in uenas. Hoc genus purgationis adhibebis: thimi accetabulum plenum in uino ueteri dulci macerabis, & singulas corylas per nares eidem infundis, foenum uirid adponis Quod si defuerit, siccum nitro aspersum dabis. Si nihil profecerit, castretur, & uitio carebit: nam podagra raro uexat eunuchos. Idem. Ad strumas iumentorum. Plerumque strumae, uel parotides, aut scrophule iumentorum guttur infestant, & faucium tumorem producunt. Nam & subrecto sunt capite, & tanquam ab stranguria praefocantur. Hoc primum fomentis calidis, & cataplasmate ex polline hordeaceo, & resine unciis tribus mero ualido coctis, curari expedit: & cum collectio fuerit maturata, scalpello secari opus est, & quicquid collectum fuerit emittere, & aceto & sale, & oleo infusos lemniscos subiicere: caeteris quoque diebus traumatico, & medicamentis aptis solerter curare, si uulnus pateat, dum sanetur. Nam in his locis ex praeclusione cito solet fistula fieri: quae si euenerit, papyro, & collyrio poterit sanari. Idem. Ad fascinatum animal, eiusdem. Fascinatum animal triste est, grauatur incessu, macescit, & nisi subueneris, incidet in morbum. Bituminis igitur, & sulphuris parum cum granis lauri ex aqua defundis per nares. Praeterea coriandrum, uel semen ipsius cum sulphure & reda carbonibus circumferes, ex aqua feruenti animal comsperges, suffumigabis. Uniuersis quadrupedibus remedium praestat ista suffumigatio: curat, atque morbis resistit. Ad cossos, uermes, uel tineas. Cossos, uermes, uel tineas, caeteraque animalia uentris extinguit, si heminam cineris ex oliuae ligno arido collecti, cum hemina olei uiridis per triduum dabis ad cornu. Alia quoque confectio, sed aquae saepe mortiferam liberat passionem: pulueris santonici, itemque absynthii pontici, nec non lupini crudi, & herbae centaureae, & erui pollinis, & seminis raphani binas uncias mittis, addisque cornu ceruini unciam, sem. apii unciam unam, sinopidis pontici pastillos tres, opopanacis semiunciam, uini tenetani, uel alterius austeri sextarios duos, olei uiridis sextarium quae tepefacta ita animali defundis, ut per os cornu accipiat, in cliuo constitutum, quatenus succus facilius ad interiora perueniat. Postero die idem animal constituatur in cliuo, & per clysterem intestino illius tepidae potionis sextarius ingeratur, quatenus alternis diebus ex utraque parte iniecta potio, coagulare quod appellatur, possit infundere, in quo illae noxiae bestiolae coguntur & pertuso uentriculo excruciata doloribus animalia pereunt. Idem. De impetigine animalium. Impetigines quoque in articulis, uel genibus inter neruos commissuralibus locis aliquando nascuntur, & fit uulnus simile ragadio, & non facile sanatur, nisi stalticis, uel stipticis rebus, non sine alligatura, uel interdum adustione curetur. Malagmas quoque conuenientes oportet imponi. Idem. Ut pili iumentorum renascantur. Quod si pili tardius crescunt, uiuam testitudinem supra sarmenta combures, & cineres eius in nouum cacabum mittes, additis unciis tribus aluminis crudi, medullae ceruinae quod sufficit, & uino infuso decoques, & diebus plurimis imponis, reuocare pilos creditur. Puluis de fabis combustis, uel de lupinis crudis, uel de foliis fici combustis seuo commixtus superponitur assidue. Quod si nulla precedente causa decidunt pili, spiea nardi, uuas passas pariter tundes, & ex aceto decoques, calidumque medicamentum glabro corpori imponens. Pub. Uegetius. Ad denigrandos pilos albos. Si album pilum nigrescere cupias, atramenti sutorii scrupulos septem, odolaphinis, alias rododaphnidis succum scrupulos quatuor, sepi caprini, quod sufficit pariter temperabis, & uteris. Idem. Ut pili nigri albescant, eiusdem. Ui. 295 Si e diuerso albos pilos facere uolueris, cuculiber meris syluestris radicum libram unam, nitri scrupulos duodecim, in pulueres cogis, heminam mellis adiicies, quibus permixtis uteris. De Secretis Animalium in specie. Oe Secretis Equorum. Cap. Ii. Ut ferox equus mitescat. Equus calcitrosus, uel quoduis aliud animal, patienter sinet se curari in stabulo, & ferreis apud fabrum calceari soleis, si exiguum & rotundum silicem alterutri aurium immiseris, & apprehensam auriculam manibus perstrinxeris, ac retinueris: sic enim stabit immotus, & quantumuis ferox, quiescet. Si in utramque aurem singulos silices intruseris, tam mitem habebis, quam est ouis. Expertum accepit a quodam equisone & stabulario regis Nauarrae. Mizaldus. Ut equi cursu non fatigentur. Luporum dentes maximi, equis adalligati, infatigabilem cursum illis conciliare traduntur. Plinius. Ad equum clamosum. Si nimis clamosus erit equus, ligetur capiti eius lapis perforatus, sic enim emendabitur. Addo quod equus aures retro proiiciens, plerumque est surdus, & qui nunquam in turba aliorum hinnit. mutus. Autor Simoneta Cardinal. Equus ut fiat gradarius. Equorum gressum, quem aliqui uocant tolutarium, alii gradarium, seu asturconem, qua ratione fiat faecundu a Gallis, haud dubium est, cum enim equus trifariam moueatur, uel extremam pedis iuncturam flectendo, uel genu. Itali ligatis binis, & binis pedibus, dextris inuicem, atque sinistris inuicem, cogunt eos binos, & binos simul mouere, spatulaetiam mota, sed genu praecipue agitato, atque flexo. Galli, ultimam pedis iuncturam arcto uinculo omnium pedum deuinciunt: ita fit, ut cogatur equus genua mouere. Atque ita patet ad Asturconis disciplinam pertinere, ut genua flectat. Nam si iuncturam solam inferiorem moueat, etiam si ambas dextras simul atque sinistras, non perfici gradarium gressum constat. Sunt igitur duo genera gradarii incessus equorum: Gallicus, Italicus. Mollior est incessus, quicunque fit altiore iunctura, quoniam modico interuallo mochlii multum sparii superatur. Mulae tum molliter incedunt, mota inferiore iunctura, uocaturque incessus ille Traina: cum autem genu Asturconius concutit, magis genu flexum, quam pes, quod altius cadat, dum figitur. Cardanus. Ut equi uariis coloribus nascantur. Uarii coloris nascentur equi, si tantisper, dum masculus init foeminam, stragulo discolore illa operiatur. Nam quales oculis equi ineuntis colores obieceris, tales proculdubio referet pullus. Author Absyrtus. Illud ipsum etiam in canibus experiri poterit, ac aliis animalibus. Equos uel pecudes, discolores progignere. Equos uel pecudes discolores progignere querens, id effecit, quod imitari omnes iubeo, qui idem cupiunt: ipse uirgulta, ac perticas populneas, amygdalinas, quaeue facile corticibus spoliari possunt, edolatas corticibus interseptas, circulis redimitas & sinuatas, uti colubros albo nigroue interstinctas colore, in canalibus iuxta aquas in pascuis, & praesepibus fixit, ubi grex ouilli pecoris stabulabatur, & coitum ineundo, & oculos circunlustrando, nil nisi uirgas aspicerent, ut quos dabant foetus, diuerse essent colorati, & passim candida uellera pullis infuscarentur maculis, non iniucundum uisu, sic lanigera omnia animalia, uel uniuersum pecus. Praeualet hoc in equis, idque plurimum obseruant, qui huiusmodi curam habent, & ad coitum equas admittunt, & equilia, ubi coitum explent, tapetis & pannis, uariis depictis coloribus exornant, unde discolores equos, scutulatos, spadices, diuerseque coloratos efficiunt. Porta. Equi ut habeant paruum caput, & iubam pulchram. Caput equi pulli, si sepius frigida lauetur, extenuatur & macrescit. At contra si collum calida, crassescit, crinesque crescunt, iubaque pulchrior euadit. Cardanus. Ad equos obstinatos. Si equus, uel sessorem respuat, uel nauim ingredi nolit, uel timeat rotas, aut alia, idque maxime contingit castratis, & qui male uident, & timidis, lapillum ex filo suspensum in aurem immittito. Si hoc non prosit, quod illorum sensum perturbat, oculi uitta uinciantur: profuit hoc saepe. Uirga etiam si caedantur crura, quae retro, agit uel eleuat: ignis quoque caudae submissus, tum instrumentum ferreum, quod dum retro cedit, illum pungit, & sauciat: optimum enim hoc est: ita si in humum procumbat, infra uentrem sint aculei. Quod si moderate solum obnitatur, non sit autem reses, leuiter castigandus, & rei quam timet admouendus: nam acriter ubi impellatur, durior saepe fit, quod maius periculum subesse existimet. Idem. Ut equi ceu mortui procidant, & postea alacriores fiant. Lingua serpentis uirginea cera inclusa, & in aurem sinistram cuiuscunque equi demissa, illum ueluti mortuum humi procumbere cogit: ablata, non solum eum expergefacit, sed etiam multo alacriorem reddit, ut retulit quidam Anglus. Equi ut in furorem agantur. Certius quod lasere equi naribus illitis, cum in furorem agerent, imo etiam homines. At nostrum laser imbecille est, aut aliud: nam laserpitium herba olim erat. Cardanus. Ne equi. uel oues transeant. Si ex lupi intestino funiculum feceris, & illum sub arena, aut terra sepeliueris, equos, & ouile pecus hac transire prohibebis, etiam si fuste adigantur. Albertus. Equi ne a muscis molestentur. Si quis succo foliorum cucurbitae pilos equorum & aliorum animalium aestate media intinxerit, & madefecerit, non paruo rei miraculo muscarum taediis, ac molestia carebunt. Cardanus. Ad equos clauo laesos. Cum usus equorum maxime sit necessarius, contingit iter agentibus, praecipue taediosa iactura, si uel ferream soleam amittant, uel clauo pes laedatur. Afferre solent clauos, & malleolum, idem tenaculae uices gerit. At si iam ex clauo equus claudicat, exempto illo, & ungula excauata molliter, ne corona laedatur, aut sordes aliqua lateat, sulphur liquefactum repurgato ulceri indito: soleam exterius, ne locum laesum premat incuruato: reliqua pinguedine & cera oblito, tum soleae foramina, quae clauis non complentur. Sic mihi contigit asturconem Archiepiscopi Amulthonis dono datum, confestim e claudo sanum reddi, inquit. Cardanus. Ad equos clauatos, probatum. Ferrea solea ab equo quamprimum auferatur affectusque uino optime lauetur. Quo facto, sumito sambuci mediam pelliculam, quam supra affectum locum ponito, mox aliquot guttas seui, ferro calido liquefacti instillato supra pelliculam: & soleam ferream probe adaptato: & equita quo uoles. Ex libro manu scripto. Ad caecitatem equorum. Recipe uitrioli romani ◉. s. Salis armoniaci ◉. ii., zingiberis triti ◉. d. Caphurae ◉. ii. Caryophyllorum ◉. s. Aquae rosarum ◉. s. Aquae foeniculi ◉. s. Uini optimi ◉. ii. misce, & pone in uase uitreo ad solem per dies triginta. Cum uti uoles, cum penna molli & parua in hac aqua intincta, equorum oculos inunge, & cura ne equi oculos fricent. Ex libro manuscripto. Ad equorum tussim. Qua quinque sub uesperam, in acerrimo ac sorti aceto macerata, & diluculo, ubi exteriorem putaminis callum intabuisse obseruabis, in fauces equi tussientis, lingua exerta, proiecta & deuorata, tussim illius curant. Ex cuiusdam Hippiatri secretis. Ad scabiem equorum, probatum. [ Recipe axungiae porcinae ◉. s. Olei laurini ◉. i. s. Argenti uiui ◉. ii. Ellebori albi ◉. i. ] Misce bene. Ex libro manu scripto. Ad unguem oculorum puluis, hominibus & equis idoneus. Recipe ouum galline, extrahe albumen totum, uitello adde tantum salis, quantum albuminis spacium continebatur, misce bene: deinde accipe lignum alni uiride bracchii magnitudine, & dimidiae ulnae longitndine, facque in eo foramen secundum longitudinem satis longum, ut uitellum cum sale imponi possit. Imposito uitello, foramen claui ligneo eiusdem arboris obtura optime, ne quouis modo expirare possit. Igni impone, & ure, donec in carbonem uertatur, uel donec mixtura imposita a carbone secernatur, quam aufer, & serua. Quod si uti uoles, in tenuissimum puluerem redigito, & per cannullam pennae ad ciceris magnitudinem in oculum sufflari curato. Ex libro manuscripto. Ad equorum dysuriam. Si equi dysuria, seu meiendi difficultate laborent, foliatis sambuci ramis undique illorum corpus diu, ac blande uerbera, & tum demum folia ipsa collo Liber Ui. 301 eorum, & capiti, nec non corpori uniuerso coapta. Nam iumentorum impedimentis arbuscula haec maximopere confert. Simoneta Cardinal. Ad urinae difficultatem equorum. Quidam cepam ablato cortice circum uesicam ponunt. Alii apii semen tritum cum uini heminis duabus, aut cepae semen eodem modo cum uino, aut columbinum stercus, aut polii folia, aut smyrnii corticem siccum, aut nitri drachmam: cum allii capite contuso, infundunt cum uino. Alii uino nigro solo utuntur. Absyrtus. Ad sanguinis mictum. Si sanguinem mingat equus, lomento fabe purgato cocto, adipem ceruinum miscebis, & cum modico uino per os ad triduum infundes. Aut lactis caprini hemina, amyli mina dimidia, oua decem, olei cyathi tres, omnia mixta simul per cornu infundantur. Idem. De pulmonis uitiis. Uitia in pulmone haerentia, & consistentia, acetum acre tepefactum, & infusum sanat: aut urina hominis cum adipis suilli liquefacti drachmis xx. Cauendum autem, ne ex muliere sit urina, cui naturales subeunt purgationes. Idem. De tussi equorum. Incipiente tussi, farinam hordeaceam ammixtis fabis, aut eruo, in potu exhibere oportet. Inualescente autem tussi, mellis cyathos duos, picis liquidae tantundem. olei tantundem, butyri drachmas xxiiii, calefacies, & adipis suilli ueteris modicaparte adiecta exhibebis. Quod si neque sic sedetur, marrubium teres cum oleo & sale, uinoque diluta infundes. Alii marrubii succo, & oleo, & rutae syluestris radice uruntur, quidam thus ammiscent, aut ipso cum oleo utuntur. Idem. Ad anhelosor equos. Agaricus pro medicamento maxime aphelosis equis conuenit, & foenu graecum: sic equum meum curaui: laudant ueteres sanguinem catuli, qui decem dies non excesserit, in potu. Item potens auxilium: ex amaris nucibus, hydromellite, & syluestris cucumis radice fiant pastilli, & cum melle dentur: radix quoque herbae lanariae pectori uel aurium, uel narium radicibus impacta, uel ex mori radice errhinum, & capitis frictio cum uino modico olei adiecto. Caeterum familiaria auxilia acria, & ualida esse solent, cuiusmodi sulphur, nitrum, piper, castoreum: ruta quoque in plurimis morbis conuenit, uictus plerunque abstinentiam equi sibi instituunt. Exhiberi debent omnia cum lacte aut uino. Sed & gentianae radix utilissima est. Cardanus. Ad equorum herpetem. Herpeti uero, quem uermem uocant ueterinarii, uermiculum qui in cardui fullonum uertice nascitur penae anseris inclusum, absque offensa, discissa cute frontis, inserito, consuitoque uultius, solet uiginti post dies emori, totidemque diebus equus liberatur. Alii hellebori frustum recondunt: urtica faetida in potu, & cibo data ( scrophulariam uocant ) est proprium huius morbi auxilium. Curant alii igne, alii sectione uenae, atque purgationibus, quae duo ferme omnibus morbis equorum conueniunt: cum enim parum dormiant, plurimo uero cibo utantur, atque exercitio, tum absque ordine, utroque auxilio indigent. Ex purgationibus maxime conuenit medicamentum, quod ex myrrha, gentiana, aristolochia longa, radicibus ebuli, & baccis lauri constat. Cursu a purgatione exercentur, in aqua autem ab ustione: liberis in pascuis ab utroque nutriuntur. Generaliter autem si in pascuis non sint, loco calido egri equi alendi sunt, bonisque cibis. Sanguis castratis non admodum minuendus, quia minus abundat: eo & plus etiam si abundent, laeduntur. Cardanus. Ne equi aut boues morbis premantur. Equi & boues aliquo morbo non prementur, si illis cornu ceruinum appenderis. Absyrtus. Remedium contra omnes morbos equorum. Aduersus uniuersas infirmitates equorum uel boum, ubi primum coeperint aegrotare potio ista succurrit: Radix scille, radices populi, quae Grece appellatur rhamnos ( nam est fuscior, & nubellula ) & sales communes quantum sufficit mittes in aquam, eamque animalibus usque ad sanitatem dabis in potu. Quod si desperatas ualetudines praeoccupare uolueris, ne unquam accidant animalibus tuis, incipiente uere hanc illis praeparabis potionem, & per 14. dies continuos dabis in potu. Pub. Uegetius. De oculorum inflammatione. Si oculus equi sit inflammatus, thuris masculi, siue ut alii habent, medullae agninae utriusque drachmam unam, croci, ossis sepiae, utriusque drachmam unam, olei rosacei drachmas decem, candidum ouorum decem, miscebis simul, & sublines. Aliud ad oculum inflammatum medicamentum, constat ex thure, amylo, melle attico. Absyrtus. De albugine equorum. Sal ammoniacum tenuissimum ad mel Atticum, aut aliud bonum misceatur, & illinatur, aut butyri tantiadem adiiciatur. Aut sepiae os tritum per harundinem insuffletur. Aur silphii radix cum oleo tusa, bis in die sublinatur. Aut erucae semen integrum, uelut est insuffletur in oculum, & sinatur, donec semina attenuatoria sua acredine extenuent & extergant ipsas albugines. Idem. De profluuio alui, equorum. Si aluus fluat, sanguis ex uenis in capite auferatur, bibat aquam tepidam farina hordeacea permixtam. Si inde nihilo mitius malum fiat, oleum per nares infundatur. Cohibent autem & mali punici putamina aluum profluam, una cum rhoe syriaco contusa, & per os exhibita. Idem. De tormine equorum. Equus torminosus lauetur aqua calida, & contegatur. Deinde myrrhae drach. u. uini ueteris heminas ui. olei heminas iii. simul diluta, & in tres partes diuisa, infundito. Uenter insuper aqua calida marina, aut myrti baccis, in aqua coctis, calfiat. Polii etiam folia, aut abrotanum, aut amygdalae amarae, ammixto uino nigro austero infundantur, aut mali punici putamina cum aqua. Prodest & apii semen, & cucumeris pari portione, utrumque cum mellis & uini parimensura in potu datum. Aut cardamomi semen tritum cum aqua, Medica etiam herba madida obiicitur, itemque hordeum. Uoluulosi porro equi infuso per sedem immisso eluuntur, quod ex beta aquae incocta, & nitri ◉. xl. additis olei ◉. xxx. constat. Eodem modo & nitrum tritum cum uino infundere per anum potes. Similiter etiam si ad terram minxeris, & luto inde accepto uentrem illeueris, tormina sedabis. Idem. De febriente equo. Febricitans equus calido lauacro curetur, hyeme uero foueatur, ut ne frigescat. Alimentum potissimum erui, aut tritici farinae exhibeatur. In potu aqua tepida offeratur, uino cum oleo tepefacto totum corpus inungatur, uenterque purgetur, & sanguis ex collo, aut uenis circa guttur, siue pectus, aut de pede detrahatur. Genua autem calido confricentur, ubi uero conualuisse uidetur, aqua calida lauetur. Si uero ex lassitudine febriciter, & macilentus reddatur, lactis caprini heminam, amyli mensuram, olei heminae dimidiam, oua quatuor, ammixto portulacae contusae succo, ad dies tres, aut plures infunde, donec sanus fiat. Si uero ob humorum impressionem in tonsillas, aut partes circa caput factam, febrierit, confouendus est ipse, & palatum eius sale cum origano tuso, & per oleum excolato illinatur. Pedes & genua aqua calida calfiant. Partes circa os salano trito, & uini fece confricetur. Algis aut uiridi gramine, seu foeno, absque hordeo nutriatur. Si uero sanguis per nares ipsi feratur, coriandri succus, aut laseris succus dilutus, per nares infundatur. Idem. Ad impinguandos equos graciles. Si gracilescat equus, frumentum torrefactum, aut hordeum pinsitum dupla mensura ipsi obiiciatur: ter in die potum ducatur. Si uero perseueret macies, furfur frumento misceatur, & leuibus gymnasiis exerceatur. At uero si non sit edax. solani & polii folia aqua potabili trita, & diluta naribus infundunt. Hordeum uero & eruum aqua macerata proponunt: aut melanthii cyathos duos terunt, & ammixtis olei cyathis tribus, cum uini hemina faucibus infundunt. Nauseantem curabis allio trito, & uini hemina affusa, ac data. Si urinae emittendae difficultate teneatur, ouorum decem candidum ad praedicta ammixtum per os infundimus. Constantinus Caesar ex Absyrto. Malagma ad neruos claudos equorum: [ Accipe Sepi hircini ◉. Mollicidenae se ◉. Resinae ◉. Eruginis se ◉. ] Misce. Publ. Uegetius. Compositio pulueris quadrigarii. Quadrigarium puluerem uocant, qui ex diuerso pigmentorum genere mixtus, & per se adiuuat equos, & alia animalia, & aliis potionibus pro modo, uel curatione miscetur. Huius Chiron talem compositionem saluberrimam credit: [ Tragacanthi pondera iii. Aloe ◉. ui. Myrrhae ◉. ui. & ◉. i. Costi ◉ i. & ◉. i. Armoniaci ◉. i. & ◉. i. Casiae ◉. i. ◉. i. } Abrotani, } { singul. ◉. i. Gentianae, } Aristolochiae longae, } Centaureae, } Betonicae, } Saxifragiae, } Samsuci, } Opii. Eupatoriae, ◉. ui. Cardamomi ◉. ui. Folii ◉. iii. Spicae nardi ◉. iii. Spicae Celticae ◉. ui. Asari ◉. i. Dauci ◉. iii. Castorei, Opopanacis, Galbani, Strutii, singul. ◉. ui. Panacis radicis ◉. i. Liquiritiae ◉. ui. Absynthii fasces iii. Succi herbae peristerei siccae & cribratae ◉. u. ] Haec omnia pariter conteres, & diligentissime in uase uitreo, uel stanneo seruabis. Cum opus fuerit singula cochlearia, uel amplius, si uires patiuntur, equis uel iumentis singulis dabis, addito uino & oleo. Interdum aliis potionibus misces, si ratio artis, uel cura mandauerit. Publ. Uegetius. Ut equae abortiant. Aristoteles dicit, quod equae, quando odoram fumum lampadis extincte, aboriuntur, & indignantur: ut similiter hoc accidit quibusdam mulieribus praegnantibus. De Secretis Asinorum. Cap. Iii. Ut Asinus non rudiat. Asinus lapidem habens caudae alligatum rudere non potest. Simoneta Cardin. Asini animo delinquentes. Illud silentio nequaquam inuoluam, quod Plutarchus tacitum noluit. quid illud, inquies? asinos & equos linqui animo, qui ficos dorsuarii comportarint: sed maiore miraculo dignum est remedium, quo & ipsis, & hominibus quoque succurritur. Exanimata fere iumenta, extinctosque pene deliquio uirium homines obiectus panis reuocat: namque si pauxillum huius uorauerint, protinus cibo sese recolligentes roborantur, & pristinum iter prosequuntur. Nec secus in hominibus euenisse idem prodidit Plutarchus: Brutum, inquit, per altas niues in Apolloniam proficiscentem, cum animus defecisset, panis ab hoste muros urbis defendente proiectus, extempore recreauit. Claudicatio asinorum ut sanetur. Caeterum claudicantes asinos curabis, si aqua calida totum pedem circumlaueris, & scalpello expurgaueris: Ui. 309 quod postquam feceris, urinam ueterem calidam, in qua adeps maxime caprinus eliquatus sit, aut si is haberi nequeat, bubulus, cirliber cunfundes, atque hoc facies usque quo sanitatem adipiscatur. Constantinus Caesar ex Absyrto. De Secretis Boum. Cap. Iiii. Boum cicuratio. Nouellos cum quis emerit iuuencos, si eorum colla in furcas destitutas incluseris, ac dederis cibum, diebus paucis erunt mansueti, & ad domandum proni. Uarro. Boues ne pedes subterant. Boues ne pedes subterant, priusquam in uiam quoquam ages, pice liquida cornua infima unguito. M. Cato. Boues ut ualeant. Boues ut ualeant, & curati bene sient, & qui fastidient cibum, uti magis cupide appetant, pabulum, quod dabis, amurca spargito, primo paululum dum consuescant, postea magis, & dato rarenter bibere commixtam cum aqua aequabiliter quarto quinto quoque die. Hoc sic facies, ita boues & corpore curatiores erunt, & morbus aberit. Idem. Boues ut non fiant debiles. Eruum maceratum tritum singulis mensibus in potu exhibe, plagam boum curabis malua syluestri, trita, ac illita. Democritus. Boues laborantes, ut non lassentur. Oleo & terebinthina coctis cornua illinito. Idem Boues ut a muscis non infestentur. Lauri fructum tenuissime tritum, & ex oleo coctum, bobus illinito, aut ex saliua propria ipsorum boum eos inungito. Tauri illito naribus rosaceo, tenebris offusis uertiginosi fiunt. Aphrican. Boues ut pingues fiant. Boues pingues facies, si redeuntibus a pascuis prima die brassicam concisam, & acri aceto maceratam obieceris: deinde paleas excussas, & furfuribus triticeis mixtas, ad dies quinque. Sexta autem hordei moliti heminas quatuor, & sex sequentibus diebus paulatim alimentum auxeris. Et hyeme quidem circa gallicinii horam nutries, deinde circa diluculum, quando & potum dabis. Reliquum alimenti circa uesperam. Aestate autem primum pabulum sub diluculum: secundum ad meridiem offeres, deinde potum exhibebis, & sic tertium pabulum circa horam nonam dabis: & rursus potum hyeme quidem aquam calidiorem, aestate autem tepidam. At uero ora ipsorum urina colluunt incumbentem pituitam extrahentes, & linguam a uermibus purgantes uolsella exemptis. Nascuntur enim uermes in linguis ipsorum, quos deinde sale confricant. Sed & stramenti ipsorum curam habere oportet. Sotio. Bos si aegrotare coeperit. Bos si aegrotare coeperit, dato continuo ei unum quum gallinaceum crudum, integrum facito deuoret. Postridie caput ulpici conterito, cum hemina uini, facitoque ebibat. sublimiter terat, & uaseligneo det. Bosque ipsius, & qui dabit, sublimiter stet. Ieiunus ieiuno boui dato. M. Cato. Bobus medicamentum. Si morbum metues, sanis dato [ Salis micas iii. Folia lauri iii. Porri fibras iii. Ulpici spicas iii. Allii spicas iii. Thuris grana iii. Herbae sabinae plantas iii. Rutae folia iii. Uitis albae caules iii. Fabulos albos iii. Carbones uiuos iii. Uini s. iii. ] Haec omnia sublimiter legi, teri, darique oportet. Ieiunus siet, qui dabit. Ter triduum de ea potione unicuique boui dato. Ita diuidito, cum ter unicuique dederis, omnem absumas. Bosque ipsius, & qui dabit, facito ut uterque sublimiter stent. uase ligneo dato. Idem. Boues ut pinguescant: eorumque lectus. Bobus ex equis roboreae plantae cum straminesuppponantur: sic enim iacentibus molle, stantibus durum fiet. Pinguescunt boues dulcibus frondibus ulmi, Sole, & lotione aquae. Cardanus. De capitis dolore boum. Dolorem capitis bouis prius cognoscere oportet. Quando igitur demissis auribus non comedit, capitis dolor adest. Lingua igitur ipsorum thymo trito cum uino, & allio, & sale tenui confricetur. Ptisana etiam cruda uino diluta prodest. Quin & lauri foliis manus plenae mensura acceptis, & in os immissis, aut mali punici putaminibus medeberis. Et myrrha magnitudine fabae in duabus uini heminis diluta, & per nares infusa curabis, Democritus. De profluuio alui boum. Rhamni folia contusa, & bitumine intecta edere dato. Alii mali punicae folia tusa, & polenta obducta, in cibo exhibent. Alii farinae frumenti siue tritici torrefacti heminas duas, cum aquae mensura dimidia subactas exhibent. Idem. De tormine boum. Qui torminibus uexatur bos, in uno loco non persistit, neque cibum attingit, sed suspirat, ac gemit. Modicum igitur alimentum ipsi obiiciendum est, & caro circa ungues perpungenda, ut sanguis inde promaneat. Quidam circa caudam aperiunt, ut sanguis effluat, & panniculo obligant. Alii cepas, & salem simul uniunt, & coacta in sedem, quam penitissime protendunt, & ad cursum cogunt. Alii nitrum tusum per os ingerunt. Idem. De febriente boue. Bos febriens non admittit cibum, deorsum nutat, lachrymatur, sordes in oculis habet, circa oculos cauatur. Eum curant hoc modo: Ex opacis lotis gramen capito, & lauato, eique edendum praebeto, aut uitis folia. In potu exhibeatur aqua quidem frigidissima, uerum non sub dio, sed maxime loco umbroso, aures uero & nares spongia aqua imbuta detergantur. Quidam cauterio faciem ipsius perurunt, & partes sub oculis itidem, easque spongia urina ueteri calida imbuta bis per diem confricant, donec crustae excidant, & uulnera cicatricem recipiant. Lancinantur etiam aures, ut sanguis effluat. Quidam polentam uino subigunt, & edendam praebent: alii muria dissoluunt. & amiculis concalefaciunt: alii cytisum praebent cum uino, id quod non bobus tantum, sed & alio pecori auxiliare est. Didymus. De tussiente boue. Hordeum molitum maceratum, & palearum tenerrimas partes repurgatas, & erui moliti heminas tres in tres partes diuisas, singulatim edendas praebeto. Quidam artemisiam herbam tritam, ac dilutam aqua exprimunt, & ante pabulum ad dies septem infundunt. Constantinus Caesar. De suppuratis bobus. Si ulcus suppuratum collegerit bos, urina bouis ueteri calida ipsum purgare, ac eluere oportet, & lanis extergere. Deinde emplastra ex sale tenui, ac pice liquida imponere. Idem. Ad boues claudos. Si ob perfrigeratam partem bos claudicet, pedem lauare oportet, & affectam partem scalpello aperire, & urina uetere fouere: deinde salem inspergere, & spongia aut panniculo extergere: postea adipem caprinum, aut bubulum, ad ferrum calidum affrictum dolenti parti instillare. Si ex calcata spina, aut eiusmodi quopiam claudicauerit, alia quidem similiter facienda sunt. Uerum cera cum oleo uetere, & melle, eruique farina colliquata, & refrigerata ulceri indatur, deinde testa tenuis cribrata, ad ficus aut mala punica tusa ammixta imponatur, & panniculo integatur, obligeturque diligenter, ut nihil temere subeat, donec stare potuerit. Sic enim sanus euadet. Tertia autem die resolue, eademque adhibe. Si uero ob influentis materiae impetum claudicarit, pars ipsa cum oleo & passo cocto calefiat: deinde cruda hordeacea farina calida imponatur. Quum uero matura facta fuerit, & mollis, diuidatur, ac eluetur: elotae autem parti diuisae lilii folia, aut scilla cum sale, aut polygonum, aut marrubium tusum imponatur. Florentinus. De scabie boum. Scabiem & eruptiones urina bubula ueteri, & butyro quidam oblinentes. Alii resinam, aut picem liquidam cum uino cataplasmatis modo imponunt, & sic ipsos sanant. Constantinus Caesar. De uermibus boum. Aqua frigida quidam irrorant ulcera, & sic enecant uermes. Idem. Ad peliculus bum. Bouem supinum deiicere, ac prosternere oportet, & capite sursum spectante, linguam contemplari, an bullas habeat. Has autem ferramentis acutis & ignitis inurere oportet, deinde syluestris oleae foliis contusis cum sale ulcera illinere, aut sa le tenui cum oleo, aut butyro cum sale. Aut cucumeris syluestris aridi radix contusa, simul cum ficubus ad edendum praebeatur. Aut polentae heminae duae, & farinae frumenti torrefacti tantundem, uino madefacta exhibeantur. Idem. Si bouem serpens momorderit. Si bouem serpens momorderit, Melanthii caetabulum, quod Medici uocant Smyrnium, conrerito in uini ueteris hemina. Id per nares indito, & ad ipsum morsum stercus suillum apponito. Et idem hoc ( si usu uenerit ) homini facito. Marcus Cato. De Secretis Taurorum. Cap. U. Ut tauri cicurescant. Tauri indomiti & feroces, fico alligati circurantur, & immobiles conquiescunt. Quod & caprifico illorum collis circundatae, Plinius adscripsisse mihi uidetur. Taurus ut mansuescat. Aelianus tradit taurum mansuescere, si dextrum ipsius genu fascia deligetur. Accedat ex Seneca, quod sicuti tauros rubicundus color excitat, ita mappa alba ursos ac leones proritat. De Secretis Ouium. Cap. Ui. Ut oues aliquem sequantur. Ques eum sequi solent, ut scripsit Didymus, qui uellere illarum aures obturauerit. Ut aries non incurrat, nec impetat. Cornua ipsius prope auriculas eius perforato. Constantinus Caesar. Ut praegnante oue cognoscatur qualem colorem habeat foetus. Aperito praegnantis os, & siquidem inueneris linguam ipsius nigram, nigrum agnum pariet. Si uero albam, album. Si autem uariam, uarius erit & partus. Didymus. Ut agni non aegrotent. Hederam ad dies septem edendam exhibe, & non aegrotabunt. Idem. Ques ne scabrae fiant. Ques ne scabrae fiant, amurcam condito, puram bene facito, aquam ubi lupinus deferuerit, & faecem de uino bono inter se omnia commisceto pariter. Postea cum derruderis, unguito totas, sinito biduum aut triduum consudent: deinde lauito in mari: si aquam marinam non habebis, facito aquam salsam, ea lauito. Si haec sic feceris, neque scabrae fient, & lanae plus, & meliorem habebunt, & ricini non erunt molesti. Eodem in omnes quadrupedes utitor, si scabrae erunt. M. Cato. Oues ut a cibo deterreantur. Lupi stercus in stabulis pecudum occultatum, non solum eas a consueto cibo deterret, sed etiam ueluti oestro quodam maleficii actas, ultro citroque exagitari, balare, & continenter trepidare cogit, ac si praesens esset, aut cum eis diuersaretur infensissimus, ac uoracissimus illarum hostis lupus. Quem uel ex solo odore latitantis eius fimi sibi insidiari putant. Nec iis rebus faciunt, donec ablatum senserit dictum stercus. Hoc sane aucupio uidi quosdam impostores circunforaneos, iactitantes se pecoris aegrotantis, uel aliter affecti, summos esse medicos, magna pecunia simplices rusticos emunxisse, uel pro pecunia praepinguem ouiculam secum asportasse. Idem posse lupi caudam tradunt Rhasis & Albertus: imo uero quiduis ex eo animali ad caudas translatum, tanta est eius antipathia & naturalis discordia cum ouillopecore uniuerso. Mizaldus. Ad ouium morbos mirum remedium. Uentriculum arietis in aqua & uino coctum, plerosque ouium morbos sanare in potu datum, haud immerito proditum est: nam sympathia est. Cardanus. Quando, & quomodo oues tondendae. Neque frigore adhuc existente, neque aestatis tempore, sed medio uere oues tondere oportet. Uulnera, quae inter tondendum contingunt, pice liquida illinantur. Reliquum corpus ex uino & oleo, aut succo lupinorum amarorum decoctorum. Praestat tamen uinum pari amurca mixtum, aut oleum & uinum album, cera & adipe commixtis illini. Hoc enim & lanae nocumentum non asfert, & scabiem fieri non permittit, & ulcerationem fieri prohibet. Obseruare autem oportet, ut probe detersae, post primam diei horam, resiccato rore per noctem in lanas illapso, tondeantur, magis utique in Sole. Exudante enim dum tondetur, ouicula sudor lanis excipitur, lanaque coloratior & mollior redditur. Didymus. Ut oues & caprae pestilentia non laborent. Si ciconiae uentriculum aqua contritum, cochlearii unius mensura singulis infuderis, pestia lentia non tentabuntur. Constantinus Caesar. Ut pecora multum lac faciant. Omnia pecora immensum lac dabunt, unaque fetum nutrient, si cytisum comedetint, aut dictamnum uentribus ipsarum alligaueris. Aphricanus. Pestilentiae ouium medela. Prouidere oportet, ut oues primum in pestilentem morbum non incidant. Uere itaque incipiente saluia montana, & marrubium herba, simul tusa in potu misceantur, ad quatuordecim dies. Idem & autumno totidem diebus faciendum est. Si uero eas corripiat morbus, iisdem remediis utendum. Cytisi quoque foenum prodest in pabulo sumptum, & harundinis radices tenerrimae in potu maceratae. Aegrotantes insuper in aliam regionem transferendae sunt, ut neque sanae ipsis permisceantur, & ipsae aqua & aere alio participantes conualescant, & corroborentur. Leontius. Ad ouium scabiem. Scabies ne ab initio quidem accesserit, si quis post tonsuram ex his, quae diximus, illinat. Si uero ex negligentia tua contingat, curabis ipsam hoc modo: Amurca insulsa excolatur, & aqua in qua lupini amari macerati sunt, & faex uini albi, singula pari copia mixta in uasculo calefiunt, & ex his illita ouis ad biduum permanet. Tertia deinde ex aqua marina calida lauatur, & postea etiam ex aqua potabili. Alii cupressi pilulas simul cum aqua affundunt. Alii sulphur & cyperum, cum cerussa & butyro tusa illinunt. Quidam mingente asino in uia, id quod consistit lutosum illinunt. Quidam adhuc diligentiores melius faciunt, & non prius quicquam praedictorum remediorum scabiosae adhibent, quam pars affecta sit detonsa, & urina uetere confricta. Scabiem porro ouium curabis etiam urina lauando, & sulphur cum oleo illinendo. Didymus. Ad diuersos ouium morbos remedia: Si Solis ardor oues laeserit, caduntque assidue, & non edunt, betae syluestris succus exprimatur, & infundatur: coganturque etiam betas edere. Si difficilem haberent spirationem, aures ferro incidantur, & in alios locos transferantur. Si tussis uexet, amygdalae purgatae, & tusae, uini cyathis tribus mixtae per nares infundantur. Si ex nocentiore pabulo uenter intumescat, sanguinis detractione curabis ipsas, lancinatis & apertis supra labra uenis, & his, quae sub cauda sunt, iuxta sedem, sed & hominis urinam sesquiheminae mensura infundere oportet. Si uermes cum herba comederint, idem faciendum est. Si hirundinem glutiuerint, acetum acre calidum, aut bleum infundatur. in uulnus sal tenuis torrefactus cum pice liquida imponatur. Si a reptili quapiam morsa sit, aut percussa, melanthium cum uino praebeatur, fiantque, & obiiciantur ea, quae in bobus & reliquis praediximus. Lupi in pecora non facient incursum, & scillam ei, qui dux gregis appellatur, alligaueris. Anatolius. De Secretis Hircorum. & caprarum. Cap. Uii. Ne hirci fugitiui fiant. Hirci fugitiui non erunt, si barbas illis praecideris. Florentinus & Zoroaster. Ut caprae multum lac praebeant. Herbam Quinquefolium Pentaphyllum Graecis dictam, antequam bibant, ad dies quinque es dendam praebe. Caprae multum lac faciunt, si dictamnum circum uentres ipsarum alligaueris. Florentinus. De Secretis Porcorum. Cap. Uiii. Ad impinguendos porcos. Pinguescunt porci furfuribus frumentaceis, & quisquiliis arearum, & frumento. Hordeum autem supra hoc, quod pinguefacit, etiam ad generationem indifferens animal facit. Florentinus. Pestilentiae suum medela. Porci pestilentem affectionem non incurrent. aut illapsi sanabuntur, si in aquam unde bibunt asphodeli radices conieceris, aut etiam ubi frequenter lauantur. Idem. Sues ne aegrotent. Sues non egrotabunt, si nouem cancros fluuiales edendos praebueris. Cognoscuntur aegrotantes sues euulsis e ceruice pilis. Si enim ipsi pili puri fuerint, sani sunt. Si uero cruentati, aut saniem quandam crassioerm circa pilos habuerint, egrotant. Democritus igitur physicus asphodeli radicis modice tuse minas tres, singulis suibus in ciboadmiscere iubet, & ante septimum diem firmam sanitatem inde recuperare testatur. Si febricitent. sanguis ex cauda detrahendus est. Si tonsillae infestentur, ex scapulis sanguis auferatur. Si uero ignotus morbus occupet, per diem & noctem totam includantur, neque cibus neque potus ipsis offeratur. Uerum radices cucumerum syluestrium tusae in aquam mittantur per diem ac noctem, ipsaque aqua postridie in potu praebeatur, postquam enim largius biberint, paulo post morbi causam simul euoment. Quandoquidem uero edax animal est, splenemque maxime aegrotat, prunas tamaricis in aqua extinctas in potu exhibe. Sed & homines uinum pro aqua supra miricae prunas fusum, ac potatum sanabit. Cui rei euidens testimonium Democritus praebet. Idem Democritus hominis spleni medelam promittit, si ferrum prunis candefactum aqua extinguas, deinde aquam aceto misceas, & bibendum dolenti splenem praebeas. Quum uero a reptilibus commorsae fuerint sues, iisdem auxiliis, quae ad pecora praediximus, curabuntur. Didymus. De Secretis Canum. Cap. Ix. Canis ut quemuis sequatur. Pinguedinem de matrice canis sumito, & cum pane ad commedendum cani dato: & sequetur. Eadem etiam pinguedine calceamenta inuncta, efficiunt, ut canes omnes sequantur. Fallopius. Canis ne te deserat. Cani si ranam coctam dederis, efficies, ut nunquam a te discedat. Uerum ego ranas plures dedisse canibus coctas obiter me existimo, qui tamen mihi non paruerunt. Uerum si cum discedunt, ab alio uerberantur: si cibum a te solum accipiunt, non deserent. Existimant quidam, exhibito pane sub ala contento, ita ut sudore maduerit, fieri obsequentiores amantioresque domini. Cardanus. Canes ne latrent. Siuis canes ne latrent: Nigri canis oculum uiuenti iam ipsi detrahatur, si tecum detinueris eum, alii canes tibi adherenti, uel iuxta eos ambulanti, nec adlatrabunt, nec foras uoces emittent: quod fortasse euenit odore oculi. Uiolentius operabuntur, & tutius deges, si oculis uel luporum corde comitaberis. Sic quoque dicitur de hyenae lingua in manu detenta, nec solum illa canes elingues, sed gestantem ab eis incolumem reddit. Io. Bap. Porta. Canes ut obmutescant. Similis uirtus est in oculis hyenae, quae quodcunque animal lustrauerit, euestigio haeret, stupescit, & mouere se non potest. similis uirtus est in oculis luporum quorundam, qui si quem prius uiderint, stupescit, & raucescit adeo, ut si clamare uoluerit, non habeat uocis ministerium. Agrippa. Ut aliquem canes fugiant. Cor canis habentem fugiunt canes. Idem. Canes ut quam celerrime uenationi se accommodent. Primum resoluendum est, cui generis eos applicare uelis, & eorum animalium, quae uenationi sunt destinati, sanguinem cum offis statim post ablactationem subministres: nempe si ad ceruos, & lepores, ceruinum, uel leporinum: si ad apros & uulpes, aprum & uulpinum sanguinem dabis. Si ad perdices cor, & intestina, & caput porriges. Hac ratione fiet, ut statim horum animalium uestigia insequantur, nec aliis auiculis, aut animalibus obuiis animum applicent, & a recta uenatione auertantur. Ex libra manu scripto. Canes ne rabie corripiantur. Subest lingue catellorum neruus uermiculi effigiem prae se ferens, rotunda & tereti forma: qui si eximatur, nos a rabie immunes reddit, facitque ut minimo latratu sint infesti, nec quenquam laetali morsu impetant. Colum. & Plinius. Ad canum rabiem. Rabientes canes concludantur, cibusque non prebeatur ad diem unum, deinde ex ueratro quippiam in potum misceatur. Quum fuerint purgati, hordeaceo pane nutriantar. Eodem etiam modo commorsos a rabiosis canibus curabis. Theomnestus. Canum morbi curatio. Canum uenena sunt, spongia frixa cum adipedeuoratur enim, nec reddi potest ( tumet enim ) nec concoqui ( est enim contumax. ) Eadem ratione, sed minus occidunt, pelles animalium: nux illa, quam uomicam uulgus uocat, leuis atque dura, tum uitrum: nam reliqua uenena uomere solent. curantur autem oleo copioso ebibito, quod & in morbis sponte nascentibus plerunque utile est. Cardanus. Ad canum publices, scabiemque. Publices canum perdes aqua marina, & muria, deinde cyprino illito cum ueratro, aquaque & cumino, & uua acerba. Aut cucumeris radice illita cum aqua. Praestat autem amurca corpus illinere: scabiosis enim medebitur. Theomnestus. De Secretis Animalium syluestrium in genere. Cap. X. Animalium feritas ut mitigetur. Crateuas Hippocratis herbarius, tradit aspersu plantae oenotherae ex uino, omnium animalium feritatem, nedum hominum mitigari. Quod de radice intellexit Theophrastus. Sic Aelianus oenuttam ceruos, & canes inebriare scribit. Feras ut arceas. Ut a feris tutus sis, praeter arma, haec sunt auxilia. Ignis eum enim horrent: non ita serpentes, nam quaedam seu ob lucem, seu ob calorem sponte accendunt. Funis attractus: uel si desit lignum in medio: nam ubi uiderint, insidias liment. Retro etiam euntes uersus illos, absconso capite, sed iumenta praecipue timent. Et cornu, si quis insonet uehementius. Constat ergo machinas igneas quadrifariam illas arcere, aspectu ignis, strepitus auditu, foetoris olfactu, tum demum si attingas. Odore etiam maxime tetro abigerentur, si uis odoris, aut sonitus, aut lucis augeri adeo posset. Cardanus. Ut a feris tutus sit. Si quis leonis pinguedine perunctus, a feris est tutus, cum odorem illum seu uiuentis, seu mortui expauescant. Hoc autem maxime cum intrepidus obuiam iueris: nam si fugam arripueris, uix odorem percipient. Cardanus. De Secretis Animalium syluestrium in specie. De Secretis Ceruorum, Cap. Xi. Certi quomodis senetutem renuent. Notum est, quod cerui renouant senectutem suam comestione serpentum: eodem modo phoenix renouatur per rogum, quem sibi construit. Com. Agrippa. Ad ceruos fugandos. Cerui formidant funiculum, qui pennas quasdam circumsitas, & appensas habet, nimirum pennarum motum imaginantes. Contemnunt autem eiusmodi terriculamenta, ubi homines ipsis astantes uiderint. Democritus. Ad ceruos alliciendos. Cerui tibias, & fistulas concinnas audientes, non aufugiunt, sed iucunditate tonorum capti permanent, atque sic capiuntur. Idem. De Secretis Aprorum syluestrium. Cap. Xii. Ut quis a syluestribus suibus securus sit. Si uelis ab incursu syluestrium suum securus esse, cancri ungulas, ac pedes pro amuleto alligatos habeto Democritus. De Secretis Leporum. Cap. Xiii. Aeetas leporum quomodo sciatur. Annorum quot sint lepores, si quis uelit scire, inspicere oportet foramina naturae: quod sine dubio alius alio habet plura. Archelaus. Lepores quomodo impinguandi. Hos nuper institutum, ut saginarent pleraque, cum exceptos e leporario concludunt in caueis, & loco clauso faciunt pingues. M. Uarro. Ad lepores congregandos. Succus hyosciami cum sanguine iuuenis leporis ris mixtus, & in leporina pelle consutus, fertur omnes lepores congregare, qui fuerint in eo tractu, ubi sepultus iacuerit: non secus quam matrix canis, alios canes. Ex uetustissimo commentario. Sunt qui mihi affirmarint id uerum esse. De Secretis Uulpium. Cap. Xiiii. Ne uulpes gallinaceos uorent. Uulpes gallinaceos non attingunt, qui uulpinum iecur comederint. Corn. Agrippa, De Secretis Luporum. Cap. Xu. Ad artendos lupos. Quod si lupi cauda in uilla sepeliatur, prohibet ab introitu eius lupos. Rbasis & Albertus. Lupi ut bestiis non noceant. Si cauda lupi supra presepio uaccarum, aut pecudum suspendatur, non approquinquabit lupus, donec auferatur. Albertus. Ad lupos capiendos. Lupos uenaberis hoc modo. Blemmi pisces sunt parui marini, quos aliqui lupos appellant. hi uenationem terrestrium luporum perficiunt hoc modo. Uiuos ipsos quam plurimos piscaberis, & conteres in mortario, aut pila, & prunam plurimam excitabis in monte, in quo lupi uersantur. uento uidelicet spirante, accipiesque ex his piscibus, & in ignem mittes, cruorem deinde, & carnes agninas tenuiter concisas probe permiscebis, & ad contusos pisces adiicies, secedesque ex illis locis. Postquam enim rogus grauiter olere coeperit, lupi eius regionis omnes congregabuntur. Ubi autem participauerint carnibus, aut odore, tenebris offusis uertiginosi redditi soporabuntur. Itaque uelut torpentes ipsos reperiens mactabis. Diophanes. De Secretis Animalium mixtorum. Cap. Xui. Animale diuers commixtum. Animal e diuersis commixtum sic generare possumus: Animalia quaere multipara, id est quae plures edant uno nixu foetus, & quae maxime salacia sint, & in quibus uincat coeundi uoluntas, mares foeminis obsequia sollicitent, commiscere inter se curabis, quibus par quoque sit corporis magnitudo, gestationis tempus, aequum, uel sane non longe diuersum: sic ex alienigenorum inter se animalium congressu, diuersa prodeunt semifera monstra, multiplici nature uarietate. Ex lupo enim & cane generatur fera, quae crocuta dicisolet, producendique eius modum docet Aristoteles Leaena cum pardis coit, unde ignobiles generantur leones, non iubati, & maculosi foetus, ut refert Philostratus. Cum Pantheris quoque coeunt lupi, sic animal gignitur bigenere, quod Thoes dicitur, maculosa pelle pantheram refert, facie autem patrem, quod tradidit Oppianus, sic uulpe, lupo, & tygride, simia, leone, & similibus, ut crebro grece dici soleat: semper noui aliquid Africam afferre: ob aquae enim inopiam egestatemque siticulosis in regionibus, e longinquo coguntur bibendi gratia in unum congregari, ui, aut uoluptate ad comminiscendum cogente, & in ibi e uaria seminum mixtura, uarias subinde animalium nasci formas: nec tales foetus Africe regionibus tam prodigiosi habentur, cum familiaribus sit incolis eorum partus. In nouis igitur procreandis exemplis utitor. Item in Aeliano legi, apud Sybarim pastorem fuisse nomine Crarhin, qui cum capellam omnium formosissimam deperire coepisset, & libidinis oestro acrius excruciaretur, eandem mire inibat, ac uti amicam amplexabatur, non citra suauiationem crebram, idemque capellarius amator, pabulum laetius amoeniusque obiiciebat, ut illi suauior fieret anima: inde ex concubitu brutino natum ferunt infantem, cruribus matrem qui referebat, facie autem patrem. Io. Bap. Porta. De Secretis Murium. Cap. Xuii. Mures ut necentur. Mures necantur ueratro cum polenta obiecto, aut syluestris cucumeris semine cum ueratro nigro, & colocynthide, & polenta. Si uero calchanthus, & origanum, & apii semen, & nigella suffumigetur, fugabuntur. Si uero cinerem quercinum cauernae apposueris, incinerati scabie infestantur, & necantur. Si ferri limaturam, hoc est ramenta lima detrita, fermento ammixto deposueris, ubi abundant, ea gustata morientur. Paxamus. Mures ut excaecentur. Si libeat mures excaecare, tithymalum contusum, & cum polenta, & uino mulso mixtum, ipsis appone: ubi enim ederint excaecabuntur. Idem. Mines ut futiant. Si unico mure apprehenso caput ipsius excoriaueris & dimiseris, reliqui fugabuntur. Item mures fugantur haematites lapidis suffitu, & myrica uiridi suffumigata. Paxamus. Mures ut congregentur. Anatolius amurcam in peluim aeream infundere iubet, & in media domo noctu deponere, eoque pacto omnes mures etiam in aliis domibus congregari adseruit. Ad congregandum mures. Habe duos mures uiuos, uel plures, quos in praelatum fictile missos, igni ex fraxineo ligno excitato expone. Ubi concalescet fictile, iucundo spectaculo uidebis ad pippitum & sibilum incarceratorum, mures e proximo omnes accurrere, & se in ignem recta praecipitare, ac si obsessis auxiliares uenirent. Quod fraxini fumo ascribendum arbitrarer. Mizal. ex Alberto. Aduersus agrestes mures, nec non domesticos, auxilia. Mures iacta semina nullo modo persequi tradit Apuleius, si bubulo felle macerata fuerint, ante quam spargantur. Necabuntur si foliis rhododaphnes illorum aditus clauseris. Non desunt ex Graecis, qui syluestris cucumeris, aut hyoscyami, uel uel amygdalarum amararum, & ueratri nigri pares portiones contusas polentae immisceant, ac oleo subigant, agrestiumque murium, aut domesticorum cauernis, & cuniculis apponant. Plinius abigi scribit cinere mustelae, aut felis diluto, & seminibus resperso. Ut mures a cinarae radicibus arceantur. Cinarae radices a muribus summe expetuntur: quarum uoluptate allecti semel turmatim, uel e longinquo accurrunt: sicut in suis agriculturae selectis praeceptionibus adnotauit Uarro Graecus: sed non absque auxilio, & remedio. Tradit enim insultantem illorum aciem, lana radicibus obuoluta arceri, aut stercore suillo, uel cinere ficulneo eisdem apposito. Ne quem mus araneus mordeat. Ne mus araneus animal mordeat, mus ipse uiuus captus creta circumdatur: quae cum induruerit, suspenditur in collum, & sic non contingetur a morsu, certissimum est. Uegetius. Ne caseus a muribus edatur. Si cerebrum mustelae coagulo addatur, negant a muribus attingi caseos, nec corrumpi praeterea uetustate: tantum inter mures & mustelas est dissidium. Cornelius Agripa. Mures, ut literas non uorent. Atramentum librarium diluto absynthii temperatum, literas a muribus tuetur, Dioscorides. De Secretis Talparum. Cap. Xuiii. Talpae quomodo capienda. Si talpas accipere uoles, illorum foraminibus & ostiolis porrum, aut cepam debes obiicere. Nam foras ac si stupidi essent, confestim prosilient. Albertus. Talpae ut congregentur. Talpa fictili inclusa cum accenso sulphuris puluere, socias ad se euocat alias, ceu flebili uoce illarum auxilium implorans. Albertus si recte memini. Talpae quomodo expugnandae. Paxamus nucem, aut uasculum quodpiam angustum & solidum perforari iubet: ibique paleas & cedriam, uel ( ut legit Palladius ) ceram, quantum opus fuerit, cum sulphure includi: omnesque talparum aditus, & spiramenta diligenter obstrui, ne per ea fumus penetret. Ita tamen, ut unum tantum os, & foramen relinquatur, quod amplum sit: in cuius ostiolo, dicta nux, aut uasculum intus accensum, sic collocabitur, ut ab una parte flatum possit accipere, qui cedriae & sulphuris nidorem in talpe tumulum diffundat. Eo artificio impletis fumo cuniculis, talpas omnes uel protinus fugere, uel enecari deprehendes. Sunt qui ueratrum album, aut cynocrambes corticem tusum, & cribratum, & cum polenta, & ouis rigatum, uinoque & lacte subactum in offas, & pastillos cogunt, ac eos talparum cauernis immittunt. Plerique ad has abigendas feles in hortis educant, ac mustelas Liber Ui. 333 las cicurant, ut suo uenatu pestem hanc arceant, cuniculorum faucibus ac spiraculis admotae. Alii foramina earundem rubrica, & succo cucumeris syluestris implent, ac saturant: uel captam unam cum accenso sulphure in ollam proiiciunt, putantes eo conuenire alias omnes. Non desunt, qui illarum ostiolis laqueos setaceos adhibent. Rusticis satis est uirgam, aut foliaceum sambuci ramum defixisse. Plinius sola amurca necat. De Secretis Mustelarum. Cap. Xix. Ut mustelae & sciuri cicures fiant. Mirabile quippiam occurrit, quod hoc loco non tacendum: nimirum quod mustelae & sciuri tentato allio dentibus, uix audent in posterum mordere, cicuresque hoc modo fiunt. Mizaldus. Mustelae quomodo necandae. Mustelas uel occides, uel fugabis, si salem ammoniacum, & frumentum, seu ( ut alii legunt ) fermentum commaceraueris, & ad locum, ubi frequenter discurrunt, proieceris. Uel captam unam, cauda & testiculis amputatis uiuam demittunt: demitte, & reliquae emigrabunt. Africanus. Mustelae ne noceant. Mustelarum genus omne pellitur nidore felis exusti, qua ratione insecta omnia a sui generis. Cardanus. Ad mustelas congregandas. Fel stellionum in aqua tritum, fertur congregare mustelas, ut inquit Comelius agrippa. Feles ut ab auiariis arceantur. Feles ab auiariis arceri traduntur, pullis gallinaceorum succo rutae perfusis: aut illa, ut multis placet, undequaque armatis. Mizaldus. Felis ut sine masculo concipiat. Non solum animalium inter se amicitia est, sed etiam cum aliis rebus, ut cum metallis, & lapidibus, & cum uegetabilibus: sic feles, siue catus gaudet nepita herba, ad cuius affricationem concipere traditur, & defectum masculi supplere. Agrippade Secretis Formicarum. Cap. Xx. Ad formitas fugandas. Si formicas captas usseris, reliquas formicas fugabis, quae res experimento constat. Diophanes. Formicae ut expellendae. Expelles formicas ex cauernis suis, si cochlearum tegmina, hoc est, tectas cum styrace usseris, & contulas in agmen ipsarum consperseris. Similiter expelles formicas, origano, & sulphure tritis, & circum aceruos ipsarum adspersis. Penitus autem intereunt formicae, si succum cyneraicum oleo dissolutum ipsis affuderis. Idem. Formicae ut plantas non contingant. Formicae non contingent plantas si runces obleueris lupinis amaris cum amurca tritis, aut coctis. Idem. Formicae ut mellarium uas non contingant. Uas mellarium non contingent formice, etiam si operculo caruerit, si albam lanam circumdederis. aut terra alba, aut rubrica circum scripseris. Quidam succum laseris aceto dilutum truncis illiniunt, & in foramina ipsarum infundunt. Idem. Formicae ut interimendae. Intereunt penitus formicae, radice syluestris cucumeris suffumigata, aut Siluro maxime Alexandrino suffito ad lentum rogum. Formicae, ut arceantur. Arcebis formicas felle taurino & pice cum amurca mixtis, indeque illito trunco. Idem facit & rubrica & pix, mixta & illita. Quidam piscem appellatum coracinum ex arbore suspendunt, atque sic formicas disperdunt. Quod si formicae exurantur, aliae odore ipsarum diffugient. Idem. Formicae quomodo abigendae. Palladius contra formicarum agmina hoc monstrat propugnaculum. Si formicae, inquit, habent in horto foramina, cor noctuae admoueto: si foris ueniunt, omne horti spatium cinere, aut cretae candore uel oleo obsignato. Et paulo post: Formicas abiges, si origanum & sulphur trita, ad illarum foramina resperseris. At Plinius praestantissimum aduersus formicas remedium esse ait, limum marinum, aut cinerem obturandis illarum foraminibus, si non sint rigui. At omnium efficacissime helitropio herba necantur. Quidam aquam diluto latere crudo, eis inimicam putant. Aliter. Acipe sulphuris libram dimidiam, liquescat ad ignem in uase terreo, adde salis tartari, uel salis cinerum unc. iii. uel iiii. misce bene, agitando, donec sub rubeum acquirat colorem. auferatur ab igne, & fundatur supra asserem prius aqua humectatum: & cum induratum fuerit, tere minutim & superfunde aquae fontanae quantum sufficit, relinquaturque in uase uitreo, donec aqua fiat colorata. Hac tinctura acerui ipsarum aspergantur, uel arborum trunci: & peribunt, uel diffugient. Probatum. Alexius. Formicae ut locum suum amittant. Accipe origanum siccum, pulueriza subtiliter & super locum, ubi degunt formicae asperge, & ammittent locum suum. Albertus. Formicae ne arbores ascendant. Ne formica arbores conscendat, lupinus cum fracibus teritur, eoque ima linea circumlinitur. Columella, Plinius, & Palladius. Simili modo formicae fugiunt, ex corde upupae, non ex capite, pedeuel oculis Agrippa. Aliter. Lupinum cum oleo terito, arborum ac plantarum radices, siue caudices illinito. Plurimi sola amurca necant. Aduersus fomicas. Cor uespertilionis prohibere exitum formicarum affirmant, sed sulphur illas prohibet, credo odoris magnitudine & prauitate. Nihil, ut expertus sum, in arboribus aqua tutius: circumdantur cera, illa aqua impletur. Cardanus. De Secretis Scorpionum. Cap. Xxi. Aduersus scorpiones. Si scorpium unum captum exusseris, etiam reliqui fugabuntur: Si quis autem raphani succo manus suas diligenter illinat, intrepide & citra periculum scorpiones, & reliqua reptilia apprehendere potest. Ipsi uero raphani scorpiis impositi statim ipsos interficiunt. Scorpii plagam sanabis, argentei annuli sigillo ad locum appresso. Sandaracha cum galbano, & hutyro, siue adipe caprino suffita, scorpios & omnia reptilia fugat. Si quis scorpiones in oleo coquat, & locum a scorpione percussum inungat, dolorem sedabit, ictumque curabit. Diophanes. Scorpiones ut domicilia non obrepant. Scorpio in domicilia non obrepit, quoties coryli nucula laquearibus appensa cohaerebit. Plutar. Ad scorpiones fugandos, & interimendos. Si locum in quo uersantur surculo, aut ramulo ueri heliotropii circunscripseris, illos hinc egredi posse negat Plinius. Si uero herba ipsa imponatur, aut respergatur, protinus emori tradit: Idem fieri aiunt tactu radicis herbae, quam scorpionidem dicunt: imo uero a scorpione minime laedi, qui herbam gestabit. Afri promittunt ad manipulum ocimi cum cancris decem marinis, uel fluuiatilibus tritum, a proximo omnes conuenire: Tridunt iidem, si a scorpione quispiam percussus, alsino insideat, spectans ad eius caudam, perniciosum sessoris uirus in asinum transire. Indicium erit, si deflauerit, & pepederit asinus. Mizaldus. Scorpiones ut innocenter tractes. Si quis sideritim, uel scorpium herbam tenuerit, scorpios innocenter tractare poterit. Tarent. Ad ictus scorpionum. Sic scorpionibus contrarius est stellio, intantum, ut uisu quoque pauorem eis afferat, & torporem frigidi sudoris: itaque in oleo putrefaciunt, & Interficiunt: cum eo ictus inungentes scorpionum. Corn. Agrippa de Philosophia occulta. Crocodilus ut reddatur immobilis. Si quis crocodilum ibidis penna tangat, immobilem reddet. Idem Agrippa. De Secretis Cimicum. Cap. Xxii. Cimices necantia. Pix liquida, & syluestris cucumeris succus in lectos missa, cimices necant. Similiter & scilla consecta, atque aceto trita, si inde lectus per spongiam illinatur. Similiter citriorum folia cum oleo coquito, & lectorum commissuras illinito. Aut fel tauri, aut hirci acri aceto dilue, indeque lectum & parietes illine. Idem contingit, si oleum antiquum, & sulphur uiuum triueris, ac lectis illeueris. Non erunt cimices, si gluten piscium coctum grabatis illeueris. Eos uero, qui iam sunt perdes, si amurcam coctam felle bubulo mixtam cum oleo ipsis adsperseris. Aut hederae, aut capparis folia oleo dissoluta lectis illeueris. Hoc medicamine, etiam qui in pariete sunt cimices tollentur. Efficax autem pharmacum praeparatur hoc modo: Staphidis syluestris acetabulum, scillae in tenues partes sectae tantundem, aceti acris cochlearium unum: simul teruntur haec, deinde calefiunt, & sic locus illinitur. Et cedriae partem unam, passi partibus quatuor permisces, ac illines. Idem facit, & caprae aut uituli fel, cum pari modo passi ac aceti. Didymus. Ad cimices perimendis. Cimices suffitu hirudinum necantur, si grabatum operimentis contegatur, ut uapor transpirare non possit, & uice uersa, hirudines interficiuntur cimicum suffitu. Scolopendra etiam siccata, & suffumigata idem facit. Et hederae folia trita ammixtis hirudinibus decem. Florentinius. Cimices ut perimendi. Pedes leporis aut cerui circa fulcra lecti alligati, iuxta dorsum quo te reclinas, non sinunt cimices nasci. At uero in profectionibus, si uas aqua frigida plenum sublectum posueris, cimices te non contingent, dum dormis. Etenim calidae effusio, qua omnes utuntur, eos quidem, qui occurrunt, perdit: uerum non est impedimento, quo minus uelociter regenerentur. Demotritus. Ad cimices. Facias fumigium cum fimo bouino, & fugabit cimices. Innominatus. Ad cimices necandos probatum. Accipe absynthii, rutae, olei communis, aquae, singulorum quantum sufficit, coquantur omnia bene usque ad consumptionem aquae, deinde coletur oleum, cui misceatur axungiae quantum satis est, & fiat unguentum, quo lecticarum iuncturae inungantur. Alexius. Aliud ad cimices interficiendos, expertum. Accipe axungie porcinae, argenti uiui, singulorum quantum satis est, misceantur optime, & fiat unguentum, quo lecticarum iuncturae & rimae inungantur. Idem facit tinctura sulphuris, de qua supra in capite formicarum mentionem fecimus. Idem. Ad cimices. Recipe absynthii M. i. ellebori albi ◉. i. Coquantur in lixiuio, usque ad tertiae partis consumptionem, quo iuncturae lectorum inungantur. Roscel. De Secretis Pulicum, Cap. Xxiii. Pulices quomodo perimendi. Scrobem facito, & rhododaphnes contusas in ipsum mittito, isticque omnes concurrent. Absynthium, aut cucumeris syluestris radix, aqua marina irrigata, ac respersa, pulices necant. Disperdit autem ipsos penitus melanthium aqua maceratum, ac respersum. Aut conyze coctae decoctum irroratum. Disperdit eosdem similiter semen sinapis, & rhododaphnes, ambo feruefacta, & in domo respersa. Calcem uiuam cribrato, & postquam locum uerreris, inspergito, indeque necabuntur. Idem continget ex amurca pauimentis assidue in roratis. Cyminum item syluestre tritum, ac aqua mixtum, & seminis cucumeris syluestris ◉. x. triti, & in aquam demissi, indeque domo respersa, pulices cremare faciunt. Idem chamelaeae radix, & populi nigrae folia, tusa, & aqua macerata, & tribolus ex aqua cocta. Pulices etiam muria acris respersa, & aqua marina enecat. Quod si in medio domus quis peluim deponat, & circulum machaera penitus ferrea circunscribat ( praestat autem ad hanc rem machaera, qua homo occisus est ) & reliquam domum, praeterquam locum circunscriptum cremore staphidis syluestris, aut lauri foliorum tusorum conspergat, aut etiam muria, aut aqua marina cocta, omnes pulices in peluim congregabit. Fictile quoque uas defossum, ita ut labra aequalia pauimento habeat, & adipe taurino oblitum, omnes pulices in sese congregabit, etiam eos, qui adhuc in palliis delitescunt. Sub lecto paruulum scrobem facito, & in ipsum sanguinem caprinum mittito, congregabitque pulices isthic, & ex aliis uestibus ad se alliciet, ac euocabit. Caeterum ex amphimallis, & densissimis tapetibus, in quibus plurimi pulices delitescunt, eximi ac euocari possint, si sic in urna aut dolio ipse sanguis caprinus deponatur. Pamphilus. Ad pulices & cimices necandos. Absynthium, ruta, abrotonum, mentastrum, saturegia, iuglandis folia, filix, pseudonardus, quae nobis lauendula dicitur, nigella, coriandrum uiride, psyllium. anagyris: omnia, uel aliqua culcitris supponantur: aut coquantur in aceto scillitico, ac inde toralia conspergantur. Alexius. Aliud ad pulices & cimices eiusdem. Decoctio tribulorum, aut persicariae, aut colocynthidis, aut rubi, aut foliorum caulium, sparsaper domum, fugat eos. Pulices omnes in unum locum ut conueniant. Inunge paruum baculum ex pinguedine ericii, & planta eum in medio cubiculi, & omnes pulices baculo adhaerebunt. Alexius. Aduersus pulices. Si sanguis, uel pinguedo ursi in scrobe aut uase sub lecto ponatur, conuenient in eo loco pulices, ac morientur. Arnoldus de Uillanoua. Ad pulices. Cum lixiuio & lacte caprino simul mixtis, cubicula inspergito. Pulices quomodo depellendi. Recipe lupinorum fabas, & absynthium, quae duo in aqua coquantur, qua cubicula inspergantur. Idem praestat aqua, in qua absynthium, colocynthis, folia persici, uerbena, & coriandrum fuerint cocta. Fallopius. Aduersus hortenses pulices. A pulicibus plantae non laedentur, si naturali Liber Ui. 343 auxilio erucam herbam pluribus locis admiscueris. Iuuat etiam acre acetum, succo hyoscyami contemperatum, & bestiolis illis respersis. Anatolius. De Secretis Pediculorum, Cap. Xxiiii. Ad pediculos palpebrarum. Palpebrae cum aqua maris, uel aqua salsa, aut sulphurea fricentur, aut epithimentur: aut ex aceto scillitico cum alumine & aloc liniendo pilos palpebrarum. Alexius. Ad pedliculus pudendorum. Accipe pomum ad mollitiem coctum, & mundatum a corticibus, seminibusque, argenti uiui parum, misceantur in mortario optime, agitando continue, donec uniuntur simul ad formam unguenti, quo partes pediculosae inungantur, & morientur. Ab Italo quodam. Ad peliculos & lendes capitis. Interficit eos hoc unguentum: Accipe [ Olei communis ◉. iii. Cerae ◉. i. Staphilagriae. Argenti uiui extincti cum saliua ieiuni, singulorum ◉. iii. ] Fiat unguentum, quo ungatur loco saponis, quando caput lauatur. Bayrus. Aliud eiusdem ad pediculos & lendes. Accipe Sandarachae, nitri, sing ◉. i. staphisagris ◉. ii. cum aceto & oleo confice, & unge. Helleborus albus, & nitrum, & staphisagria, & oleum de serbin, & coniunctim, & diuisim ualent, & sumach, radix lapathi acuti, & oleum. De Secretis Coclearum, Cap. Xxu. Ad limaces. Quod ad limaces attinet, si uel amurcam recentem, uel ex caminis fuliginem illis resperseris, oleribus non minus commodabis, quam si inter illa cicer conseueris, ad hortensium multa portenta utile. Mizaldus. De Secretis Erucarum. Cap. Xxui. Aluersu erucas. Quod ad erucas & campas attinet, sunt nonnulli qui resperso ficulneo cinere illas persequuntur, sunt qui in hortis scillam areatim serant, aut hinc inde suspendant. Alii fluuiatiles cancros clauis, pluribus locis affigunt. Quae si obstinate restiterint, & praescriptis auxiliis pugnauerint, hanc oppones machinam. Urinam bubulam, & amurcam aequaliter mista, igni, donec ferueant, admouebis, & ubi refrixerint, illorum imbre olera ac arbores consperges: quod Anatolii est experimentum. Plinius uirgis sanguineis, quae his sunt obnoxia tangenda praecipit. Palladius fusticulos, uel fasciculos alliaceos sine capitibus, per omne horti spatrum comburit. Adhaec uespertilionum stercora, ut ut nidor e fumo pluribus locis excitetur. Que res praesentissimum habet miraculum. Easdem tradit Plinius ab oleribus arceri, si cicer una seratur, & illis remisceatur: aut cancri ramis arborum a cornibus locis pluribus suspendantur. Nasci quoque prohibentur, imo uero praesentes collectim perduntur, ex Graecorum obseruatione, si aliquot de uicino horto sublatas, in aqua cum anetho coxeris, eaque perfrigerata herbas aut arbores resperseris, quae nidulantes erucas, & ad fotum incubantes sustinent. Sed ualde cauendum erit ne aqua illa faciem, uel manus contingat. Porro remedium certum, ac paratu facile erit, si circa arborum crura, aut arborum brachia, bitumen & sulphur incendas. Uel fungos sub nucis arbore nascentes fumum dare ibidem cogas, galbanumue, aut caprarum ungulas, uel ceruinum cornu, a uenti flatu auersus, comburas. Sunt qui cinerem uitigineum per triduum in aquam mittant, qua postea olera, & arbores copiosa aspergine lustrant. Multi in ficulneo lixiuio proucienda semina praemacerant. Nostrates hortensium coloni arte admodum facili easdem sic hodie passim expugnant. Ubi apricis locis illae post pluuias incesserunt, matutinis horis frutices olerum, aut ramos arborum succutere solent: sic enim dum adhuc nocturno torpent frigore, facile decidunt, nec amplius ad superiora perreptant: praebentque occidenti uiam admodum pronam, ac praesentem. Caeterum si cuiuscunque generis animalcula oleribus, & arboribus nocetia perdere uoles, Diophanem Graecum ausculta. Uentriculum ueruecis ( inquit ) recenter mactati, & suis adhuc sordibus excrementitiis pleni, diligenter tibi comparato: cumque spatio illo, quo bestiolis scatet hortus, terra leuiter adobruito. Peracto biduo, ibi blattas, & animalcula alia gregatim congesta reperies: quae uel alio deportabis, uel eo loco altissime defodies, ne resurgant: id cum bis, uel tertio feceris, genus omne, quod nocebat, extingues, ac uere perdes. Rustici apud nos paleis intortis arborum truncos armant, & crura coronant: quibus summa arborum petentes erucae implicantur, ac ueluti obiectis laqueis, & compedibus, uel profligantur, uel sic a coepta uia actutum reuocantur. Haec ex Mizaldo de Secretis hortorum. Aduersus erucas. Animalia noxia oleribus arcentur aqua insolationis dierum decem cancrorum, aut pagurorum. Cardanus de Subtilitate. Ad aersus hortensum animalcula. Stercus omnium optimum herbis ac oleribus censetur esse cinis tenuissimus, natura calidus. Nam pulices hortenses, uermes, erucas, limaces, ac animalcula alia stirpes depopulantia, occidit, uel abigit. Mizaldus. De Secretis Serpentum, Cap. Xxuii. Aduersus serpentes auxilia & secreta. Florentinus rerum agri interpres, apud Graecos summus, & diligens, scribit, serpentes in hortis, aut alibi nequaquam stabulaturos, si absynthium, aut arthemisiam, arbrotaniumue per ambitum plantaueris, uel in angulis commode disposueris. Qui si alicubi uersari fuerint assueri, suffitu radicis lilii, aut cornu cerui, uel ungule caprinae actutum abigi tradit. Palladius omni austeritate eosdem fugari, nocentesque spiritus, graueolentis fumi innocentia exagitari scribit. Democritus mori penitus affirmat, si quercina folia superiniiciantur, aut si quis ieiunus in illorum os expuerit. Apuleius arundine semel duntaxat percussos obstupescere contendit: saepius uero roborari. Tarentinus Graecae agricolationis peritus, cum a serpente affici posse negat, qui succo raphani oblitus fuerit, aut raphanum ipsum gustauerit. Quod Athenaeus & Galenus cum plerisque aliis malo medico seu citrio ascribunt, & pulcherrima historia confirmant. Sed serpenticidam Florentinum rursus audire molestum non erit. Serpentes ( inquit ) nunquam accedent, ubi cerui adeps iacuerit: aut centaureae radix, aut gagates lapis, aut aquilae, uel milui stercus: fugabiturque omne reptile, si nigellam, pyrethrum, galbanum, cerui cornu, hyssopum, sulphur, peucedanum, & caprarum ungulas miscueris, deinde triueris, & acetum acerrimum fuderis: compositisque ex ea miscellanea sphoerulis, fumum ac uaporem excitaueris. Nam diffuso per aerem rerum istarum nidore, reptile quoduis, ac si flagello ageretur, procul fugere, uel expirare animaduertes. Quidam prodiderunt punicae ramum uenenata omnia, nedum serpentes, fugare. Quapropter stragulis consulto imponi solet iis aedibus, in quibus uersari solent serpentes, & uenenosa quaeuis animalcula. Quorum agmina in unum locum, ceu pisces in nassam, idem Florentinus cogebat, dolio a salsamentis inueterato, & circa hortum, agrum, aut locum alium serpentibus, ac uenenatis bestiolis obnoxium, defosso. Nam in id reptile omne confestim accedebat, accedensque ultro illabebatur. Plinius de silere loquens haec tradit: Serpentes & hunc fruticem refugiunt, baculumque rusticis ob id ex eo gerunt, & circunferunt. Caeterum experimento certissimo probatum, & confirmatum est, ustis & accensis coriis, quae ueteramentorum sunt, serpentes efficaciter fugari: neque eos modo qui in hortis, agris, aut domibus oberrant, sed qui in hominum corpora ingrediuntur, dum per aestatem alto somno oppressi, aperto ore in campestribus obdormiunt. Quod Marcus Gatinaria medicus celebris memorat accidisse cuidam homini suo tempore. Cui cum frustra adhibita essent innumera medicamenta, & presidia alioquin efficacissima, de omnnibus praesentissimum, & mirabilissimum fuit ueteramentorum fumus, & nidor infundibulo haustus, & exceptus. Nam cum primum immanis fera ( erat enim uipera pregrandis ) fumi nidorem praesensit, uisa est a circunstantibus egredi per anum, magna omnium admiratione, & incredibili stupore. Quod hic scriptum, & adnotatum uolui, ceu secretum magnum, & paratu facile, multisque profuturum. Sed hic non est omittendum, quod serpentes ignem ualde oderunt: non solum quia oculos illorum hebetat, sed quod natura ignis ueneno aduersatur. Oderunt etiam ualidum odorem iaculantia, qualia sunt allia & cepae. Amant sabinam, hoederam, ac foeniculum: sicuti bisontes saluiam, & uiperae erucam. Omnium pessime, & infensissime auersantur ac oderunt fraxinum: adeo ut ne matutinas quidem occidentalesue umbras eius, quam sunt longissimae, attingant, sed procul fugiant. Quinexperti prodimus, inquit Plinius, quod si gyro ex fraxinea fronde claudantur ignis & serpens, in ignem potius, quam fraxinum statim fugiet ille: mira naturae benignitate, quae prius quam serpentes prodeant, sicuti florere fraxinum permittit, ita ante conditos folia nequaquam deponere sinit. Uirgilius omnis eruditionis parens, cedro uel galbano incensis illos persequitur, & exagitat. " Disce ( inquit ) & odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graues nidore chelydros. " Haec Mizaldus ex Priscis supra nominatis. Ad serpentes stupefaciendos Aristolochia rotunda cum campestri rana diligenter trita, addita attramenti scriptorii parte aliqua, facit ut serpentes ceu mortui illico subsistant, & haereant, si ex illa miscellanea aliquid scribatur, & coram illis proiiciatur. Autor Albertus. Serpentes ut absque periculo tractari possint. Succus raphani, perunctis eo manibus diligenter, facit, ut tutus tractare possis serpentes. Cardanus ex Tarantino. Ad ictum, seu morsum serpentum. Si a serpente quispiam demorsus fuerit, nisi febricitet, bibat succum e foliis fraxini, uino albo generoso exceptum: folisque ipsis tegat morsum: miraculum a multis foelici successu probatum & expertum demirabitur. Nec temere: nam certam contra serpentes antipathia habet fraxinus. Mizal. De Secretis Ossium. Cap. Xxuiii. Ossa ut molliantur. Referunt ossa molliri succis apii, millefolii, raphani, prassii cum aceto, si in his immersa fimo obruantur equino. Cardanus. Ossa ut dealbentur. Ossa dealbantur mirum in modum decocta cum aqua & calce, si perpetuo despumaueris. Idem. Ossa ut mollia reddantur. [ Recipe Uitrioli Romani, Salis communis, sing. ana quantum satis est. ] Trita destillentur, aquaque ad usum seruetur. Cum uti uoles, ossa in dicta aqua macerentur. & mollia reddentur. Isabella Cortese. Ossa uiridi colore tingenda. [ Recipe aceti acerrimi mensuram i. Uiridis aeris, Limaturae orichalci ana ◉. iii. Rutae M. i. ] Terenda triturentur, contundenda contundantur, & misceantur: in quo ossa per dies xu. macerentur. Isabella Cortese. Ossa alba nigro colore tingenda. [ Recipe Lithargirii. Calcis uiuae ana ◉. ui. Aquae fontanae quantum sufficit. ] Misce. In hac aqua ossa coquantur, & nigro colore tingentur. Isabella Cortese. Ad tingenda essa quaeuis, & ligna, probatum. Accipe acetum fortissimum, ponatur in uase uitreo, cui addatur limaturae aeris, uitrioli Romani, aluminis, floris aeris, singulorum quantum satis est. Misceantur, & relinquantur sic per dies septem: deinde ad ignem bulliant in uase recipiente ossa, uel ligna, addendo parum aluminis, & quo uolueris colore tingetur. Alexius. Ad ebur emolliendum. Si ebur molle ad omnem impressionem recipiendam uis facere, elixatur in aqua cum radice mandragorae sex horis ad minus, & fiet molle sicut cera. Idem. Ad ebora polienda. Sed ne omittamus, quod ebora perbelle expolire fertur, & salis cumulos in aqueam salsuginem transmutare, & redigere, si raphanis consepeliatur. Mizaldus. De Secretis Cornuum. Cap. Xxix. Cornua ut molliantur. Est & chymicae artis opus mollire cornua, quod longa coctione fit, addito praesertim cineris modico in aquam: contingit hoc non ante octauam horam fiunt ex his capuli ac manubria gladiorum, pectines, latrunculi. Aramentariae autem pyxides thecae, uasaque alia ersi eodem modo fiant, aliud tamen est Gallorum hac in arte inuentum, ac longe praestantius. Cardanus. Cornua quomodo denigrentur. Manifestum est, quod aceto & aqua ardente, ac calchanto cornua frigidam, uel molliter tepida denigrantur. Adduntur etiam quae coloris substantiam retineant. Cardanus. De secretis Pilorum, uide supra de secretis Equorum. De Secretis Liber Uii. De homine dictum est hactenus, quantum secretorum nobis exponendorum ratio postulauit. Cum itaque de reliquis etiam aenimalibus nobis agendum sit, hoc libro eorum animalium secreta proponemus, quae in aquis degunt, sed sequenti uolucrum, & eorum, quae aeris attractione uitam sustentant. De Secretis Piscium in genere, Cap. I. Pisces ut unum in locum congregentur. Accipe. Origani, thymbrae, samsuchi sing. ◉. iii. corticis thuris, myrrhae, sinopidis, sing. ◉. uiii. polentae uino odorato dissolutae minam dimidiam, hepatis porci assati ◉. iii. adipis caprini tantundem, allii tantundem. Singula seorsim tundito, deinde arenam tenuem ammisceto, & horam i. aut alteram in locum antea immittito, retiaque circundato. Alii delphinium herbam masculam contusam & cribratam Liber Uii. 355 immittentes, prouocant pisces, ut manibus prehendant. Quidam allii minam dimidiam, & sesami torrefacti tantundem, pulegii, origani, thymi, sampsuchi, thymbrae, staphidis syluestris, singul. drach. xxxii. polentae minam, alicae tantundem. corticis thuris drach. xui. cum terra & furfuribus commiscent ac iniiciunt. Florentinus. Pisces omnigeni, ut in unum locum congregentur. Accipe sanguinis bouini, sanguinis caprini, sanguinis ouini, stercoris bouini tenuium intestinorum, stercoris caprini tenuium intestinorum, stercoris ouini tenuium intestinorum, thymi, origani, pulegii, thymbrae, sampsuci, allii, uini odorati foecis, sing. part. i. adipis aut medullae eorundem animalium, quantum satis uidebitur. Omnia singulatim, aut simul contundito, & in massas redigito, easque in locos ante horam iniicito, retibusque eosdem cingito. Democritus. Fluuiales pisces ut capias. Accipe adipis ouilli, sesami torrefacti, allii, uini odorati, origani, thymi, sampsuchi aridi, singul. moderatas portiones tundito, & pane exceptas iniicito. Didymus. Ad omnes pisces capiendos. Accipe sanguinem caprae nigrae, uini odorati foecem, polentae massam, simul misceto, & pulmonem caprae tenuissime concisum simul subigito, ac utitor. Democritus. Pisces ne quis capiat. Si circum funiculum piscatorium salem asperseris, nemo piscem uenabitur. Idem. Ad pisces capiendos inescatio. Accipe siluri uirosi unc. i. paphorum fuluorum uolatilium, anisi, casei caprini, sing. drach iiii. opopanacis, drach. ii. sanguinis porcini, drach. iiii. galbani drach. iiii. Omnia diligenter terito, & simul mixtis uinum sincerum austerum affundito, & collyria instar suffimentorum formato, atque in umbra siccato. Tarentinus. Ad fluuiales pisculos capiendos inescatio. Accipe sanguinem uituli, & uitulinas carnes ualde concisas, in uas fictile mittito, ac sinito per dies decem, postea pro inescatione utitor. Idem. Inescatio, qua pisces in promptu habentur. eiusdem. Polentam subige, & massas inde factis ipsis obiice. Ad pisces pelliciendos. Semina rose cum grano sinapis, & pede mustelae circa retia posita, aut his appensa, pisces ad se pelliciunt. Albertus. Ad pisces capiendos. Cicindelas, id est, muscas noctu lucentes, in cucurbita uitrea igne lento destillato, donec aqua omnis exierit: deinde aqua extracta, una cum argenti uiui unciis quatuor in phialam, uel aliud uas uitreum rotundum, & optime obturatum, ne aqua ingredi queat, ponatur. Quo facto, uas in retealiquo collocetur diligenter, ne frangatur: deinde cum in aquis demersum fuerit, ita splendebit, ut pisces lumine allecti, cumulatim eo concurrant. Alexius. Ad alliciendos pisces. Si urtica cum pentaphyllo teratur, & cum succo semperuiui, seu aizoi, & ex eo manus inungantur, proiiciaturque magma in aquam piscosam, missae manus in eam piscium agmina ad se allicient. Idem fiet, si in piscatoriam fiscellam, uel sagenam, aut reticulum imponantur huiuscemodi miscellanea. Hermes. Pisces quomodo alliciendi. Pisces agminatim confluent, pacato flumine, aut maris littore, si aquam decoctionis aristolochiae rotundae admixta calce resperseris. Quod si eiusdem puluerem degustent, uelut exanimati supernatantes comprehendentur. Plinius. Ad pisces capiendos. Si ex cocculis ab oriente allatis, cum cymino, caseo uetustissimo, farina tritici & uino in spissamentum coactis, formentur sphoerulae magnitudinis pisi, & piscosis amnibus quieta aqua, iniiciantur, quotquot pisces degustabunt, earum illico stupefacti, & uelut inebriati ad ripas dissilient, & ita manibus capi facile poterunt. Experientia multoties probatum. Ex Mizaldo. Pisces ut facile capiantur. Pisces cibo capiuntur: cibus igitur quatuor debet habere conditiones: ut sit odoratus, nam procul allicit eos, qualia sunt anisum, panacis succus, & omnibus melius cyminum. Sit iucundi saporis, ut edentes inuitet, & fallat: talia sunt sanguis, praesertim suillus: caseus, praecipue caprillus: panis, maxime triticeus: papiliones, melioresque inter eos fului. Sit caput feriens, ut celeriter uim ueneni ad illud ferat: ut aqua ardens, faex uini. Sit demum ueneficum, quod attonitos reddat: ex quo genere est calthae flos, calendulam uocant, quod singulo mense floreat: nam herba haec, cuius lutei sunt flores, in frustra concisa, praegrandes etiam horae spacio reddit attonitos: Est calx, quae etsi aquam corrigat, occidit tamen pisces. Est tithymalli cuiuscunque succus: est utraque nux uomica, & quae methel seu somnifera dicitur. Sed nihil praestantius eo fructu, qui ex oriente uehitur, uocant cocculum: nigra bacca est, persimilis laurinae, sed minor ac rotundior. Compositio nostra ad pisces capiendos experta. Baccarum orientalium, siue coccularum quadrans unciae, cymini & aquae ardentis, sing. sextans, casei uncia, farinae uncie tres. digerantur contusa in pastillos. Cardanus de subtilitate. De Nassis. Retrimentum quod ab expressa myrobalano reliquum est, stercus humanum, panem purum, singula seorsim terito, indeque hec tria simul misceto, & in nassam mittito, utitor, & succendet. Tarentinus. Aliud de Nassis. Inescatio, uelut scriptum reperi, Ichthyophagorum qua piscantur, cape opercula siue testas, & carunculas in petris nascentes, & cum his uenare. Idem. Ad capiendos omnis generis pisces, omni tempore. Accipe nardi celticae folia iiii. cyperi unum, smyrnii magnitudine fabae Aegyptiae, cumini, quantum Liber Uii. 357 tribus digitis prehendi potest, seminis anethi pugillum tusa ac cribrata in harundinem inde. Uisu uero expetiente, lumbricum siue intestina terrae ablue, & in uasculum mitte, & soleam de loco humidam in manum exprime, & ex pharmaco, quod satis est, ammisce, & adiectis lumbricis ad massam tere, & inesca. Idem. Ut pisces in mari in unum locum conueniant. Accipe testas marinas iii. quae circa petras nascuntur, & expressa ipsorum carne, in testam ipsorum inscribe subscripta, & e uestigio uidebis pisces in unum congregatos, ut admireris. Sunt autem nomina, lao, sabaoth, hoc nomine Ichthyophagi utuntur. Idem. De Secretis Piscium in specie. Cap. Ii. Ad magnos pisces capiendos, omniaque marina, uelut glaucos, orphos, & similes. Galli testiculi cum nucibus pineis torrefactis ac tritis commiscentur, ita ut sint testiculorum ◉. uiii. nucum pinearum drach. xui. teruntur autem in farinae speciem, fiuntque collyria, quorum escapisces illectantur. Tarentinus. Ad mullos scarosque magnos capiendos. Accipe phloeni fluuiatilis carnis drach. uiii. lentis integrae torrefactae drach. uiii. squillorum fluuialium ◉. iiii. malabathri ◉. i. trita haec albumine ouigallinacei excipe, & collyriis utere. Idem. Ad murenas capiendas. Accipe siluri fluuiatilis drach. xui. seminis rute syluestris ◉. uiii. adipis uituli ◉. uiii. sesami ◉. xui. ex tritis collyria facito ac utitor. Idem. Ad polypos & fepias capiendas. Accipe salis ammoniaci ◉. xui. butyri caprini ◉. uiii. terito, & collyria liquida sccito, eaque seminibus, aut linteis non simbriatis illinito. Sic circum depascent, & non discedent. Tu uero celeriter antrahe & locustas, & murices, & quaecunque habes in scapham mitte. Idem. Testadines & testacea quomodo capienda. Accipe salis ammoniaci ◉. ui. cepe ◉. i. adipis uituli ◉. ui. ferramenta forma fabarum facito, eaque pharmaco illita admoueto, & sponte ad odorem progredientur, seque ipsa tradent. Idem. Ad mugiles capiendos. Accipe hepatis thymi drach. iiii. Squillorum marinorum drach. uiii. Sesami drach. iiii. Fibae fresae drach. uiii. Hamiarum crudarum drach. ii. Trita haec sapa adstillata excipe, & collyriis inde formatis inescationis loco utere. Idem. Aliud, ad mugiles marinos capiendos. Accipe arietis membrum, in ollam crudam mitte, & alia olla imposita obturata, ut nollibi transpirationi si locu, & in fornacem uitriariam mitte, ut assetur, a matutino in uesperum, & reperies ipsum molle redditum uelut caleum, ex eo itaque inescabis. Idem. Liber Uii. 359 Ad capiendos mugiles marinos, scaros, mulloque eiusdem. Accipe sepiarum testa cum sisymbrio uiridi, quod est muscus, & aqua & polline, & caseo bubulo, mixta utere. Ad mugiles marinos capiendos. Accipe folii in alabathri pilulam unam, piperis grana x. melanthii grana iii. floris iunti odorati, allii internae partis parum quid. Omnia trita misceto, deinde medullam panis puri in uini Mareotici hemina una madefacito, aridique eo excipito, unitisque inescato. Idem. Ad mugiles, capitonesque. Accipe panem ex polline, & caseum caprinum & calcem uiuam, misce simul, tundeque ac marinam aquam affunde, collyriisque inde formatis inesca. Idem. Ad pagros marinos capiendos. Accipe melanthii decoctum cum locustis, & lumbricis, tere, additoque polline frumenti, & affusa aqua, ad mellis spissitudinem redige, & utere. Idem. Thynni quomodo capiendi, ex eodem. Accipe nuces inglandes, ad cinerem cxurito & cum maiorana terito, & cum pane puro aqua madefacto, ac caseo caprino in massas cogito, ac utitor. Al ceros capiendos, eiusdem. Accipe allium tritum cum pane, & caseo uitulino, ac caprino, & polline tritis simulque mixtis. in massas redige, & locum inesca. Pastinacae marinae, ut capiendae. Accipe hirundinis fimum cum similagine madefactum subigito. Aliud. Lactucae semen coquito, affusoque butyro, & similagine, simul terito. Ad Salpas. Accipe muscum uiridem ex petra, in oleo toquito, eoque inescato. Idem. Ad glaucos capiendos. Amias & pulchros itemque alosas assato, ipsosque exossato, & adiecto musco, & hordei farinacrassiore, massas facito, eisque inescato. Idem. Ad Trachuros, Malanurosque capiendos. Asininum stercus in coriandri succo madefacito, & cum similagine massas inescatrices facito. Idem. Ad Polypodes, eiusdem. Uocarim, mormyros, aradas, circumligato, & inescato. Ad Sepias capiendas. Fecem uini sine aqua cum oleo terito, & ad locum progressus in mare mittito, ubi uidebitur Sepia atramentum dimisisse, & progredientur in locum, in quo apparuit oleum, & sic ipsas preherde. Idem, Ad Locustas capiendas. Mormyrum ad robustum quiddam alligato, & purpuras numero decem terito, modicoque musco ammixto, in petram exponito, & sic prehendes. Idem. Ad capiendos Melanuros, ex eodem. Hepat caprinum accipe, eoque hamos tuos inliber Uii. 361 esca. Si uero aliam quandam praedam in mari reperimus. Itemque ad multos alios pisces, ungula caprina, aut asinina pro esca uteris. Ad gryten fluuiatilem capiendum. Accipe furfuris hordeaci minas duas, lentis integrae choenicem unam, misce & garo syncero sufficienti macera, & sesami choenicem adde, indeque paululum disperge, & circum circa obiice. Simul enim ut disperseris, omnis tenuis gryte adueniet, imo, etiam si stadiis quinque absit, in unum conuenient omnes. Caeterum magni pisces ab odore diffugient. Sic igitur utaris, & succedet. Idem. Ad porcos capiendos. Accipe sesami drach. iiii. capitum alliorum ◉. ii. coturnicis salse carnis drach. ii. opopanacis drachmam unam. excipe parietum gymnasiorum strigmentis, & collyriis inde formatis, utitor. Idem. Ad capiendas anguillas. Accipe scolopendrae marinae drach. uiii. squillorum fluuiatilium drach. uiii. sesami drach. i. excipe, & utere. Idem. Anguillae, ut reuiuiscant. Anguillae defectu aquae mortuae reuiuiscunt, si corpore integro existente ponantur sub fimo in aceto, & addatur de sanguine uulturis, post paucos dies omnes recuperant uitam. Corn. Agrippa. Cancri quomodo capiantur. Cancri capiuntur uirgulis diuisis in summitate, quibus intestina aliqua, aut ranarum corpora inserta sint, ordine dispositis, iuxta gurgites, aut loca, quae habitare solent, denis duodenisue: in de reticulo circumit piscator uirgas singillatim eleuans, subiectoque reticulo, cum cancer non adeo celeriter possit se explicare, decidit in reticulum. Ita piscator magna cum uoluptate centum aut ducentos resert domum bene robustos, & uiuaces. ac magnos: nam parui ad escam sublimem non tam facile accedunt, sed & quae auertant. Cardan. Ad cancros capiendos. Accipe ranas, in partes diuisas, quas in plures immitte nassas: colloca in loca ubi cancri degere solent. & ingredientur nassas. A quodam piscatore. Ad ranas congregandas. Referunt sepulto caprae felle, ranas ad illum congregari. Agrippa. Ad molestum ranarum clamerem. Cessabit ranarum garrula coaxatio, ac nocturnus ululatus, & clamor plerisque ingratus, ac molestus, si lacuum, & fluminum ripis, ubi inhabitant, accensa adhibeatur una lucerna, uel plures, pro loci amplitudine, & ranarum copia, quemadmodum Aphricanus in Geoponicis testatur, & nos Parisiensi cuipiam praesidi de illarum molestia conquerenti, certo & optato experimento confirmauimus. Mizaldus. De Secretis Animalium aerium seu uolatilium. Liber Uiii. Secreta animalium & uolatilium, in { { Genere, De his Cap. uidelicet { { Gallinarum, Cap. Ii. { Columbarum, Ca. Iii. uel { { Integrorum { { Terra contentorum { { Domesticorum { { Maiorum: { Pauonum, Cap. Iiii. { Minorum, ut { { Hirundinum, Cap. u. { Uespertilionum, cap. U. { Syluestrium { { Maiorum scilicet { { Phasianorum, cap. Uii. { Perdicum, cap. Uiii. { Turturum, cap. Ix. { Coturnicum, cap. X. { Turdorum, cap. Xi. { Graculorum, cap Xii. { Minorum, Cap. Xiii. uidelicet { { Anserum, cap Xiiii. I. { Specie: { Amphibiorum: { Anatum, cap. Xu. uti { { Apum, Cap. Xui. { Fucorum, Cap. Xuii. { Uesparum, Cap. Xuiii. { Insectorum ut uide signum A. A. Insectorum: { Muscarum, Cap. Xix. { Curculionum, Cap. Xx. { Locustarum, Cap. Xxi. De Secretis Animalium uolatilium in genere. Cap. I. Ad aues congregandas, Uiscum quercinum sylphio coniunctum, & ad arborem quampiam cum hirundinis ala suspensum, aues ad se congregat. Albertus. Ut aues manibus comprebendas. Accipe grana quaeuis in faece uini, & succo cicutae imbibita, & auibus obiice. omnis auis, quae inde gustat, inebriatur, & perdit uires. Idem. Auicularum iucunda educatio. Docentur mirum in modum auiculae canere, & maxime cardueles: Filum pedi annectitur, sicque alligatur semicirculo ligneo. semicirculus speculi tabulae intruditur, alius infra ambitu maiore, ita ut ascendere descendereque possit: ludit cum propria imagine, sibi similem in speculo esse existimans, a lateribus superioris circuli, due paruae sitellae, altera milio, uel panico, uel nucibus: altera aqua plena, eaque ratione constructae, ut una Liber Uiii. 365 demissa, altera trahatur. miraberis auiculae industriam, cum nunquam alias hoc studio opus fuerit ei. Cardanus. Aues ut capiantur. Ueratrum album cum cibis auibus consuetis mixtum, atque eo cibo aues pastae, moriuntur, & sic capiuntur, & tamen tuto edi possunt. Certius, quod auiculae si panicum, aut milium cum auripigmento albo coquatur, statim intereunt: & tum tuto eduntur: bis enim infringitur uis ueneni. Ad aues a fructibus arcendas. Allia arborum ramis suspensa, accedentes ad fructuum depraedationem auiculas longe arcent, ut in Graecorum georgicis adnotauit. Democritus. Ad alites a semente fugandos. Magi putant rubetam fictili nouo inclusam. medioque defossam agro, arcere alites a semente. Uerum instante messis tempore effodiendam esse uolunt, & extra limites agri abiiciendam, ne fruges fiant amarae. Plinius. Aues quomodo capiantur. Nux uomica aues reddit attonitas, si cibis earum immisceatur. Memini me aliquando cornices manu cepisse, cum inter carnes nucem illam tritam miscuissem. Auiculae si edant grana, quae uel in faece uini cum cicutae succo, uel in aqua ardente, uel etiam in faece sola potentioris uini, uel in decocto aibi ellebori cum felle antiqui bouis, attonitae redduntur. Quae uero gregatim incedunt, gregatim etiam capiuntur: ut perdices, magis his anseres, omnium maxime anates. Cicuratas enim ex suo genere praecisis alis iuxta aquas uallo circumducto alere oportet copioso iucundissimoque illic cibo. Id anatibus inter reliqua est sorgum incoctum aquae: nocte cum cicures clamant, agrestes descendunt ad cibum: nam animalia omnia consensum habent in quatuor uocibus, cibi, uenereorum, pugnae ac timoris, seque mutuo intelligunt. Retibus igitur que coopertoria uocent contractis, herent enim palis inuoluta, clauduntur, ut quandoque mille uno impetu anates captas referant. Et quanquam mirum uideatur, certum tamen est nullum esse felicius aucupium. Eliguntur uero e cicuribus, quae colore agrestibus sint simillimae. Cardanus. Aues quomodo doceantur loqui. Loqui docentur aues tenebris, ac lucerna, fame, ac uino, eligunturque inuenculae, & lingua lariore, & ex psittacis, qui quinos habent in pedibus digitos: aptiores enim hi ad sermonem. Porro fames praecipuum est necessitatis discendi uinculum, ut Persius dixit " Quis expediuit psittaco suum χαιρε, Picasque docuit nostra uerba conari? Magister artis ingeniisque largiter Uenter, negatus artifex edi uoces. " Tenebrae aues magis reddunt solicitas, ac sensum & memoriam colligunt. Unde etiam homines melius in tenebris recordantur & cogitant, atque deliberant. Lucerna uero adhibetur, quia in exquisitis tenebris aues dormiurit, timentque ut sensus excutiatur, non augeatur. Tenui igitur lucerna opus est. Idem. Liber Uiii. 367 Si aues pediculis detinentur, oleo lini illito curantur. Idem. Auium uoces ut intelligantur. Si uis auium uoces intelligere, associa tecum duos socios in quinto Calendas Nouembris, & uade in quoddam nemus cum canibus quasi ad uenandum, & illam bestiam, quam primo inueneris, defer tecum ad domum, & praepara cum corde uulpis, & statim intelliges uoces auium, uel bestiarum. & si uis ut aliquis intelligat, oscula eum, & intelliget similiter. Albertus. Rapaces aues, ut pennas mutent. Quod si plumas mutare uelis, ac pennas, carnes muris cum puluere pisciculorum dato, uel carnes gallinae serpentum carnibus nutritae. Cardanus. De Secretis Animalium uolatilium in specie. De Secretis Gallinarum. Cap. Ii. Gallinas sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat, polline uel farina hordeacea conspersa rotundas faciat, eas in aquam intinguat, in os indat. paulatim quotidie addat, ex gula consideret, quod satis siet. Bis in die farciat, & meridie bibere dato, nec plus aqua sita siet horam unam. Cato. Gallinae ut pinguescant. In culina facias tibi fieri capsam, pluribus interstinctam capsulis, singulis cum suis foraminibus, per quae capita foras extrudere possint gallinae, cibumque capere. His itaque capsulis gallinae iuuenes, uel pulli incarcerentur, singulae singulis: cibusque singulis horis offeratur, parum pro uice, potu interdicto. Cibus autem sit triticum in aqua modice elixum. Oportet autem capsulas inferius esse peruias, ut excrementa permeare possint, quae singulis diebus diligenter auferenda. Caeterum ultra tres hebdomas inclusas esse gallinas non oportet: prae nimia enim pinguedine, interirent. A quodam Holando. Gallinae ut pinguescant, aliter. Pinguescunt maxime gallinae, & grassissimae fiunt, in domo tenebricosa, & calida nutritae, pennis praepetibus, quas Graeci ocyptera uocant, euulsis, oblatoque cibo farinae hordeaceae, aqua subacte. Alii hordeacea, & loliacea farina utuntur. Aut hordei & seminis lini cruda farina. Quidam etiam polentam admiscent. Aliqui his & uinum affundunt. Quidam panem frumentaceum bonum, madefactum praebent. Plurimi milio enutriunt. Florent. Qua ne comedant gallinae. Qui candidum euacuetur, ad uitellum autem, hoc est croceum oui, gypsum liquidum infundatur, ut in testae duritiem transeat. Etenim ubi a gulositate stimulabuntur, & nihil amplius reperient, cito abstinebunt ab ouorum uastatione. Florentinus. Gallinae ut magna pariant oua. Si cupias ut gallinae magna tibi pariant oua, rubricam dissolutam cibo earum admisceto, & maiora oua gignent. Item magna oua parient tibi gallinae, si testam laconicam tusam furfuribus, & uino admiscueris, & subacta gallinis obieceris. Leont. Gallinae quomodo sine strepitu capiantur. Sunt, ueluti mendici Aegyptii, qui gallinas anates, anseres, cuniculos hamo subfurantur, dum statim trahunt: neque enim concutiendo, aut uoce furtum prodere possunt, dum sensim ac celeriter illa ad se trahunt. Cardanus. Gallinae ut a pulicibus defendantur. In cubilibus cum pepererunt gallinae, tollere substramen oportet, & recens aliud subiicere, ne pulices, & caetera animalia nascantur, quae gallinam conquiescere non patiuntur. Uarro. Gallinae ut sint a uulpibus securae. Referunt decoctam uulpem, & in frusta diuisam, datamque in cibis gallinis, illas securas reddere a uulpibus per bimestre temporis spatium: idemque in anatibus atque anseribus: id uero expertum in ualle Angusciae nomine Glemores, in Scotia, cum uulpium maxima sit copia. Cardanus. Gallina ut non sit grauedinosa. Origanum madefacies, & cremorem in potu exhibebis, aut urina lauabis, aut allio nares illines, aut in aquam coniectum allium potandum praebebis. Leontius. Gallinae ut non abortiant. Gallinas non abortire facies, si oui candidum assatum, & uuae passae tostae tantundem, simul triueris, & proposueris ante alium cibum. Pamphil. Gallinae tenebris offusis, ut fiant uertiginosae. Laser & mel misceto, & in ipsis frumentum macerato, idque gallinis obiicito. Berythius. Gallina ut a fele non laedatur. Felis gallinam non continget, si sub alam ipsius ruta syluestris suspendatur. Similiter autem neque uulpes, neque aliud aliquod animal ipsas continget, & multo magis, si uulpis aut felis fel ciboammixtum exhibueris. Africanus & Democritus. Ad uitia eculorum in gallinis. Oculum gallinae curabis muliebri lacte, aut portulacae succo, oculis forinsecus illitis. Aut salem ammoniacum, & cuminum, & mel aequis portionibus contusa similiter illinito. Ipsas uero sub umbram deducito. Paxamus. Ad gallinarum profluuium alui. Alui profluuio medeberis, polentae manus plenae mensura, & cerae pari copia, uino ammixtis, & in massas coactis, si has ante reliquum cibum praebueris. Aut malorum, siue cotoneorum decoctum in potu exhibueris. Eadem etiam assata prosunt. Paxamus. Ad gallinarum pediculos eiusdem. A morbo pediculari gallinas liberabis, cumino tosto, & staphisagria paribus portionibus tusis, illita inde gallina ex uino: & si lupinorum syluestrium decoctorum aqua ipsas prolueris. Ad gallorum grauedinem. Grauedinem inducit eis sordidus potus, quare purus exhibeatur. Medeberis autem grauedini siue muco, ac pituitae, allio in frusta conciso, & in oleum feruens coniecto, ita ut perfrigerato oleo os eluatur. Quod si etiam ederint allium ipsum, magis sanabuntur. Staphisagria autem & per se, & eruo ammixta prodest. Item scilla purgata, & aqua macerata, & deinde cum polenta obiecta. Quod si grauius infestet grauedo, partes sub gena ferro lancinantur, & partes circa oculos exprimuntur, & sale tenui confricantur ipsa ulcuscula. Quidam origanum & hyssopum, ac thymum suffumigant, caputque gallinae supra uaporem detinent, rostrum item allio confricant. Alii in lotio hominis allia coquunt, & rostra quam cautissime defricant, ut oculos non contingant. Paxamus. Gallus ut non calcet gallinam. Si quis inungat anum galli oleo, non calcabit gallinam, nec poterit. Albertus. Ut Gallus non uociferet. Si quis uult, ut gallus non uociferet, caput eius inungat oleo, & frontem. Idem. Ut pulli sine gallinae fotu excrescant. Puluinaria duo reple stercore gallinarum tenuissime trito, inde plumas gallinarum annecte consuendo utrique molles ac densas, oua uero capite tenuiore supra extante, colloca super alterum puluinar, deinde reliquum superpone in loco calido, permitteque immota duobus diebus, post uero ad uigesimam usque diem illa sic uerte, ut undique aequaliter foueantur, inde stata die: que iuxta uigesimamprimam est, pipillantes iam ex ouosensim educito. Nec mirum, cum Aristoteles narret Syracusis sub terra foueri, in Aegypto uero nullo auxilio prorsus. Nostra aetate compertum est, supposito igne leui, atque fimo edi pullos, sed e pluribus tamen paucos. Supponunt ignem, ne fimum refrigeretur. Cardanus ex Democrito. Ouorum excubatio citra gallinam. Qua tepido demergas fimo, senisque diebus recens subiicito, ne senescat, sed tempore suo foueat, & gallinae calorem imitetur, uertendo semper, donec excludant, qui quaeruntur pulli. Sic & tepente clibano. Ioan. Bapt. Porta. Utrum ex ouis mares, uel foeminae sint orituri, dignoscendi ratio. Si quis cognoscere affectarit marem progigni. an foeminam, sic cognoscet. Aristoteles ait, & probat Auicenna, ex orbiculari breuique ouo mas, ex oblongis acutisque foemina progignitur: & suffragatur ratio: nam uirtutis perfectio in masculis ouis aequaliter abit, & continet extrema: in oblongis a centro longius abit materia, in qua est uitalis calor. Idem. Ut pullus fiat uisu iucundissimus. Si palumbum marem cum gallina coire procurabis, aut perdicem, uel phasianum, pullus emerget non iniucundus uisu. Et albam lobolem dabunt pauones, phasiani, perdices & alites huiusmodi, si auiaria, uel caueas, quibus includuntur, congrediuntur, pariunt, incubant, & excludunt, susque deque, & ex omni parte albis uelaminibus obtenderis, & ornaueris. Artificium hoc acceptum fero ornitothropho cuiusdam principis uiri, licet etiam a multis descriptum fuerit, sed nescio an probatum. Mizaldus. Ut pullus quaternis pedibus & alis nascatur. Quonam fiat modo pullus gallinaceus quaternis alis enascatur, quaternisque pedibus. Quod docet Aristoteles: Qua illa seligito, quae bina comperies retinere boleta, pellicula quadam non tenui intercursante, sed albumina continentur, que foecundiores saepe gallinae assolent parere, ex magnitudine cognosces, patetque intuentibus Soli exponendo, exuperante iam materia productum, ex plurium seminum commixtu, semenque habeat pullorum, glocienti gallinae iam excubanda supponas, ut suo insessu foueat ea, elapso iam debito tempore, tales excludet fetus pedibus, alisque quaternis, curabis ut commode educentur. Si aute membrana disterminabitur, gemini discreti pulli generantur, sine ulla superuacua parte. Sic enim & biceps nascetur serpens, & animal omne quod ouoexcluditur: si tale euenerit, non mediocris erit admirationis: saepius enim monstra in prolificis animalibus, & multiparis, quam in minus foecundis, & imperfectioribus animalibus, in aliis uero facilitas generationis praeualet: unde in uilioribus aanimalibus facilius monstra prodeunt, quam in nobilibus. Porta. Animal uisu & tactu inficiens. Nec inficior artificio ingenioque enasci posse animal uisu & tactu inficiens, ac si regulus uel catoblepa esset, cauetoque, qui producere tentas, ne in te periculum recidat, quod facile euenturum indico, si illico nefanda lues in lucem prodiens, ui tabidi aeris matricem infecerit. Foecunda mergito oua, ubi arsenicum, uel serpentum uirus eliquaueris, uenenaque caetera mala, per dies aliquos immorari sinito: ualidius operatur intus, si rite apposueris, glocis subiicienda curato, manibus ne conquasses, ne inutile perdas, quod praeualiturum speras. Nec dabitur occasio maior monstra producendi diuersa, quam ouis: & huiusmodi saepe gallinae partus inter caetera efficiunt, atque etiam ex se fiunt: ideo Leontius ferri laminam aliquam, clauorum capita, laurique ramulos, ubi nidiculantur, afferre iubet, ne prodigiosos & monstruosos edant partus. Fimo commode uti possumus est enim naturali calori simillimus, nec spernendum retinet putrefactionis uim, mirabilium rerum parens: totque genera ex putrefactione animalium proueniunt, quot ea, quae putrefiunt: quod si quis recte considerauerit, & mente perpenderit, non minimum eliciet secretorum principia. Ioan. Bapt. Porta. Caporum mores ut uarie mutentur, & pinguescant. Capos & gallos referunt, & iure edito allio serociores reddi ad pugnam: capi etiam deplumati & urtica tacti, pullos fouent, & curant: consutis etiam oculis mirum in modum impinguantur. Cardan. Ut pullus etiam iugulatus sanguinem non mittat. Referunt collo pulli cinerem bufonis suspensum efficere, ut ne iugulatus sanguinem mittat. Idem. Ut pullus in mensa saltet. Si uis ut pullus saltet in disco: Accipe argentum uiuum, & puluerem calaminthae, & mitte in ampullam uitream sigillatam, & illam pone intra pullum calidum: cum enim argentum uinum incalescit, mouet se, & faciet ipsum saltare. Alb. Magnus. Qua ut seruentur. Qua ipsa seruabis hyeme quidem in paleis, aestate in furfuribus. Alii aqua abluta oua sale tenuiintegunt, & sic conseruant. Quidam ad iii. aut iiii. horas in muriam tepidam mergunt, deinde extracta in furfures, aut paleas deponunt. Leontius. An oua sint plena, uel uacua dignoscendi modus. Caeterum plenum ouum, aut non plenum, cognosces ex immissu in aquam, defectuosum enim innatabit: plenum deorsum demergetur. Idem. Quorum excubatio citra gallinam. At si defecerit matrix, sic dabitur ouorum excubatio citra gallinam, ut docet Democritus: Gallinarum uel columbarum stercore tuso, atque in cerniculo subtiliter succreto, obruantur oua, non irrita tamen, ne simul collidantur, substratis eorum pennis, & circumpositis cubilia extruantur: turbinatior ouorum pars sursum uergat, & uicenis quaternisque horis, alternis uicibus innouato circumuoluendo, ut aequabiliter concalefiant, sic effoere efficere sunt solitae, loco calido, & tepente seruentur: ubi bis deni dies elapsi, & completi foetus, & pulli rostralis oua per cudere incoeperint, ausculta num pipiant: saepe enim propter eorum putaminum crassitudinem erumpere nequeunt, uel rimis fatiscunt: testa tollito, & gallinam inducito. Et si collibuerit aliter potes: Qua tepido demergas fimo, senisque diebus recens subiicito, ne senescat, sed tempore suo foueat, & gallinae calorem imitetur, uertendo semper donec excludant, qui quaeruntur pulli. Sic & tepente clibano. Ioan. Bapt. Porta. Qua ut mollescant, & ampullis includantur. Qua acri aceto infunde tandiu, donec cortex eorum mollescat, deinde cum in angustum urceum fuerint immissi, aqua frigida superinfudatur, & pristinam duritiem acquirunt. Acetum enim emollit oui corticem, ut in angustum urceum immitti possit: aqua uero durescit. Cardanus. Qua ut inscripta facias. Gallas & alumen cum aceto terito, donec atramenti spissitudinem habeant, & ex hoc quicquid libuerit, ouo inscribito. & postquam scriptura in Sole fuerit exiccata, ouum in muriam acrem demittito, & resiccatum coquito, ac decorticato, & reperies inscriptionem. Si uero cera intexeris puum, & stylo inscripseris, donec testa apparuerit literas exarando, deinde permiseris aceto mace, ari per noctem, & sequenti die ceram abstuleris, reperies literarum figuram de aceto conspicuam, & transparentem redditam. Africanus. Quum ut hominis caput magnitudine superet. Decem uel plura boleta, & albumina inuicem separabis. boleta leuiter commisceto, & in uesicam immittito, rotundamque ligando imitaberis figuram, in ollam aquae plenam immittas, & cum bullis intumescere cernis, uel cum duritiem traxerint, exime, & albumina addito accommodando, ut in medio insideant, & iterum coqui sinas, sic corticibus enudatum habebis, quas sic effinges: Ouorum cortices albas & elotas conteres, ut in tenuissimum puluisculum uolent, forti aceto, uel destillato emacerari sinito, dum mollescant: nam si ouum in aceto diutius fuerit appositum, cortex eius dissoluitur, & tenerescit, ut facile per strictum os phialae ( ut antea dictum ) possit immitti: ubi fuerit intromissum, clara aqua in pristinam redit duritiem, ut demirari contingat. Cortices cum unguenti formam prae se tulerint dissolutae, penicillo aliquo super excoctum ouum corticem inducas, & clara durescit aqua, tunc uerum & naturale habebis ouum. Ioan. Bapt. Porta. Quum ut in aere ascendat. In Maio mense oui corticem uacuum rore impleto, solique in meridie apponito, & ab eo eleuabitur: & si difficilis aliquando fuerit ascensus, baculi uel tabulae admi niculo dum ascendere incipiat facilius eleuabitur. Idem. De Secretis Columbarum, Cap. Iii. Ut columbae non fugiant sed sobolem amore complectantur. lanuas & fenestras, & angulos columbarii oleo balsamino illine, & manebunt. Non fugient columbae, si cuminum & lentem in aqua mulsa macerata obieceris. Et si aquam mulsam dederis in potu, aut lenticulam per se passo coctam edendam prebueris, amorem prolis in ipsis excitabit. Didymus. Columbarum philtrum, ut non fugiant. Praeparatur, ut columbe non fugiant, eiusmodi philtrum. Testae tusae, ac cribratae, & costus, & uinum uetus odoratum simul mixta exhibentur prodituris ad pascua. Quidam farinam hordeaceam coctam ficubus aridis ammiscent, & addita mellis parte proponunt. Alii cuminum ad pascua ituris offerunt. Columbae permanent, si uespertilionis caput supra turrem posueris. Aut uitis syluestris ramos una cum floribus pro temporis occasione in columbarium deposueris. Didymus. Esca ad alitiendas columbas, ut alias secum ducant ad columbarium. [ Recipe Argillae antiquissimae & in furno pistoris usque ad rubedinem combustae, uel luti antiqui ex furno ◉. i. Uerbenae foeminae ◉. iiii. Tritici in uino sublimato macerati & triti ◉. iiii. Cardopatiae ◉. ui. Caphurae ◉. 7. Cymini ◉. iii. Uini sublimati ◉. i. s. ] Mellis quantum satis ad formandas pilulas ad magnitudinem pisorum, quae inter columbarum edulia ponantur. Quidam addunt urinam & sanguinem humanum deinde recipe herbae uerbenae quantum uolueris, & impendatur in domicilio columbino. Dauid Uezelius Pharmacopaeus Colmariensis. Ut multiplicentur columbae. Si cranium hominis senis in peristerotrophio, seu columbario suspendatur, multiplicabuntur ibicolumbae, ac quiete uiuent. Idem praestabit lac mulieris puellam a bimatu lactantis, si in uitreo uase ibidem suspendatur. Albertus. Columbae ut ad columbaria trahantur. Columbae alliciuntur hoc pastillo: Maizi, seu sorgi ◉. lx. cymini ◉. ui. mellis ◉. x. costi ◉. i. seminis uiticis ◉. u. Coquuntur omnia in aqua ad illius consumptionem, inde additur uini odorati optimi quantum sufficit, cum ◉. xu. caementi uetusti, & fiat tumulus in columbarii medio: columbae aliae cum odorem senserint, ad locum ueniunt: sentiunt autem cum ipsis commiscentur, indigenis columbis: cum semel adierint locum, relinquere nequeunt, suauitate cibi allectae. Cardanus. Columbae ut maneant, & alias peregrinas secum adducant. Si unguento illeueris columbas, & alias externas inducent. Si uero cuminum obieceris, ad pascua exituris, tum ipsas retinebis, tum alias multas, cum ipsis uenire facies, unguenti odore ductas. Si uero uiticis semen acceperis, & uino uetere per triduum maceraueris, deinde autem eruum uino illo rigaueris, & columbis obieceris, ipsasque statim euolare permiseris, externae columbae spiritus fragrantia percepta, omnes in columbarium uenient. Citius autem ingredientur, si saluiam cum thure in columbario suffumigaueris. Didymus. Feles ut columbas non infestent. In fenestras & ingressus, aliosque plures columbarii locos, rutae ramulos deponito, & suspendito. Habet enim ruta naturalem quandam contrarietatem aduersus bestias. Idem. Serpens ut non accedat columbarium. Serpentes non infestabunt columbarium, si in quatuor angulos columbarii inscripseris Adam. Quod si fenestras habuerit, etiam in ipsis scribes. Serpentes autem eliminabuntur peucedani suffitu. Democritus. Feles ut columbas non laedant. Neque feles, neque aliud animal insidias struere porest, aut aggredi, cum non sint domus in propinquo, e quibus insidiari queant. Quintiliorum. Reptilia ut columbarium intrare non possint. Neque possibile est reptilia per columnas ascendere posse, cum sint ualde diligenter oblitae, tectorioque inductae explanatae. Quintiliorum. Columbae ut conseruentur aduersus noxia animalia. Lupi caput seu odore seu specie creditur suspensum in columbario arcere uiuerras & mustelas. Cardanus & Agrippa. Palumbum recentem sic farcito. Palumbum recentem ut prensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato. ex ore in eius os inflato item aquam. hoc dies septem facito. Postea fabam fresam puram, & farpurum facito, & fabaetertia pars, ut inferuescat. cum far insipiat, puriter facito, & coquito bene. Id ubi coxeris, depsito bene, oleo manum unguito. Primum pusillum, postea magis depses. oleo tangito depsitoque, dum poteris facere turundas. Ex aqua dato escam temperato. M. Cato. De Secretis Pauonum. Cap. Iiii. Pauones reliquique pulli ut albi generentur. Pauones reliquique pulli albi generantur, si auiaria uel caueas, quibus concluduntur, eorumque cubilia tectorio inalbentur opere, uel albis linteis & uelaminibus protegantur, & exiguis cancellis praepediantur, quo minus iis locis fugiant: recte pauimenta sunt cuerrenda, ne nisi alba penitus conspiciant: cum coitum ineunt, excubant, ouaque fouent, sic albicantem dabunt sobolem: idem in aliis facito, Ioan. Bapt. Porta. Caeterum natis pauonibus biduo cibus non est dandus. Tertia uero ex hordei farina uino subacta, & trito pinsito, zea pinsita, in aqua pura macerata, cibantur, & connutriuntur. De Secretis Hirundinum, Cap. U. Hirundinum pulli ut albescant. Qua hirundinum oleo illita, cum quindecim diebus iam cubauerit hirundo, pullos aedere albos: qui tamen processu temporis mutata pluma, more aliarum hirundinum nigrescunt. Cardanus. De Secretis Uespertilionum, Cap. Ui. Ad uespertiliones. In uiis publicis platani folia suspendas, & uespertiliones non ingredientur. Occidit ipsas hedera suffumigata. Africanus. De Secretis Phasianorum, Cap. Uii. Phasiani ut fiant pingues. Pinguescunt inclusi, ita ut prima die accipiant cibos, sequenti uero aqua mulsa, aut uinum potens apponatur. Cibus sit cruda hordeacea farinaaqua subacta particulatim autem apponatur, & paulatim. deinde faba fresa molita, & ptisana, & milium integrum, & semen lini coctum, & siccum cruda hordeacea farina mixtum. His etiam oleum adiicere potes, massasque ex ipsis facere, easque cibi loco offerre, ut inde saturentur. Quidam etiam foenumgraecum ad dies quinque aut sex obiiciunt bilem purgare ex uolucribus his cupientes. Pinguescunt ut plurimum diebus sexaginta. Curantur autem & haec gallinarum genera, medelis ac remediis domesticis gallinis relatis. Uarro. De Secretis Perdicum. Cap. Uiii. Ad perdices capiendas. Perdices natura calidissimae, & ad coitum feruentissimae existunt: unde mares ipsarum zelotypia moti inter se decertant. Quandocunque igitur foeminis presentibus duo mares reperiuntur, statim ad pugnam deueniunt, neque prius certamen dissoluitur, quam alter ipsorum superatus secedat. Qui igitur superior apparuit, hunc omnes foeminae de caetero sequuntur, atque hic superbiens uictum uelut faeminam salit, & de caetero ille in foeminarum ordinem redactus sequitur uictorem. Perdices facile uenaberis si farinam uino madefactam obieceris. Berytius. De Secretis Turturum. Cap. Ix. Ad impinguendum turtures. Pinguescunt quidem turtures milio & panico, itemque largo potu. Gaudent autem & tritico, & pura aqua. Didymus. De Secretis Coturnicum, Cap. X. Coturnices ut pingues fiant. Coturnices milio, frumento, lolio & aqua pura saginantur. Quandoquidem uero coturnices ueratro uescentes non tute satis in cibo accipiuntur, quod earum esus & distentionem, & uertiginem inducat, ea sane gratia milium cum ipsis concoquere conuenit. Si uero quis ab earum esu iam apprehensus sit his affectionibus, milii decoctum commode biberit. eandem uero uim & myrti baccae habent. Hanc etiam in lethalibus fungis acceptis magnimaceratum obiiciunt, aut hordeum eodem modo. Frumentum enim cito pinguefacit. Hordeum uero carnem albam facit Pascatur autem ex praedictis speciebus singulatim, aut etiam utrisque, ad dies uigintiquinque, bis per diem oblatis collyriis inde factis, ita ut septem collyria singulis, primis quinque diebus offerantur, consequenterque paulatim numerus augeatur usque ad dies uiginti quinque, ut sint dies ex toto triginta. Quibus impletis maluas feruefacias, & decocto eius adhuc calido fermentum madefactum exhibebis, atque id facies quatriduum. Iisdem etiam diebus aquam mulsam offeres, ter singulis diebus ipsam permutans, & non eadem utens, & sic in sequentibus usque ad sexaginta diebus, aridis ficis contusis cum praedicto fermento uteris in eorum alimentum, contingetque tibi post dies sexaginta, & ipso ansere, & hepate eius, tenero ac albo uti, quod sane exemptum in uas amplum mittendum est, in quo calida sit aqua, quae etiam iterum atque iterum est permutanda. Praestant autem foeminarum tum corpora tum iecinera. Sint uero anseres non anniculi, sed duorum annorum usque ad quatuor. Porro statim ut ex ouis prodeunt pulli, polenta & frumentum madefactum cibi loco obiiciantur, & nasturtium uiride. Quintilii. Anserum saginatio. Eodem modo anserem, quo gallinam farcito, nisi prius dato bibere, & bis in die, bis escam. Cato. Ad saginandum eligunt pullos anserinos eirciter sexquimense qui sint nati: eos includunt in saginario, ibique polentam & pollinem aqua madefactam dant cibum, ita ut per inde se satutent. Secunliber Uiii. 393 dum cibum large ut bibant faciunt potestatem. Sic curati, circiter duobus mensibus fiunt pingues. Quoties cunque sumpserunt, locus solet purgari: quod ipsi ament locum purum, neque ipsi ullum, ubi fuerint, relinquunt purum. Uarro. Anser uiuus excoctus. Anser, uel anas, uel aliud uiuacius animal, sed in hoc anser omnibus antestat, sit toto corpore implumis, capite colloque relicto, sit hinc inde obuallatus igne, & circumseptus non arcte, ne suffocetur fumo, ne ue igne torreatur citius: non large, ne impunis euadat: intus passim pocilla, & ollulas aquae plenas, cui sal & mel adiicias, ibique lances elixatis malis sint plenae, & tessellatim disco concisis, ipse totus liquamine obductus & laridatus, ut esculentior sit, & facilius decoquatur, ignem admoue. Festinare nolito, ubi calore efferuere coeperit, circumambulando & fugiendo praesepit ignis, & iter includit, sic improbus aquam absorbendo compescitur, cor, caeteraque membra refrigerando, medicamenti ui laxat aluum, abstergit, & exinanitur: & ubi inferbuerit, interiora decoquet, spongia continuo cerebrum, & cor humectato: ubi uero insania ferri, & cespitare conspexeris, deficit cordi humidum: remoue, conuiuis appone, euulsis semper partibus uociferantem, ut fere prius commessatus quam mortuus uideatur. Io. Bap. Porta. De Secretis Anatum, Cap. Xu. Anatum saginatio. Pinguescunt anates largiore alimento, quemadmodum pleraque uolucrum genera, frumento, aut milio, aut hordeo. Caeterum aliqui magis cicures habere anates uolentes, oua ipsarum circastagna perquirunt eaque gallinis supponunt, exclusosque pullos educant, & mansuetos habent. Didymus. Anates ut manibus facile capiantur. Si quis locum obseruet, ex quo potum sumunt anates, & euersa aqua uinum nigrum immittat, ubi id hauserint cadent, & prehendi facile possunt. Idem & uini faex facit. Idem. De Secretis Apum. Cap. Xui. De apibus, & morborum earum medelis. Locus in quo apes futurae sunt, ad hybernum, aut uernum solis exortum conuersus esse debet, quo & hyeme & aestate calfiant, & aurae inspirantes ipsas recreent. Aqua optima apum examinibus est, que per asperos calculos defluit, incorruptaque ac minime turbida existit. Nam & sanitatem, & bonum mel facit. Uerum petrarum saxa itemque ligna collocare oportet, aquam paululum supereminentia, quibus insidentes absque labore bibant. Si uero non sit fluens a tera aqua, a puteo exhauriatur, aut e fonte, & per canales inducatur. Sint autem hi prope apes, ne ex aquae gestatione aegrotent. Pabulo thymi maxime gaudent, & ex eo abunde pastae, & plurimum mel conficiunt, & sobolem pariunt. Saluia quoque & thymbra, ac cytisus, iucundissima sunt apibus pabula, & recentis tia examina cytiso maxime adhaerent, eoque minore labore fruuntur. At uero claustra, hoc est uasa, quibus excipiuntur, optima sunt ex tabulis oxeinis, aut ficulneis. similiter & ex pineis, aut fagineis. Latitudo sit cubitalis: longitudo duorum cubitorum. Forinsecus autem calce, & bubuli stercoris tectorio oblinantur: minus enim sic putrescent. Perforantur ea ipsa oblique, quo uenti leniter inspirantes, tum aranearum telas, tum alia marcescentia resiccent, & perfrigerent. Gaudet maxime quiete hoc animal, & aegre fert hominum accessum. Quare oportet apum custodem murum circum extruere ex raris lapidibus, quo ipsae per cauernas inuolantes, tum aues insidiantes, tum rorem effugere possint. Amant consueta pascua, & si habitationes innouent ac mutent, non uolentes ad pabulum exeunt, & ob id in regione ipsas seruare oportet. Porro tithymalum depastae, & succo gustato, ex alui profluuio laborant. Quare si quis in uicinia nascatur, extirpandus & euellendus est, ipsaeque curandae mali punici tegmine, hoc est cortica tuso, & tenui cribro excusso, ammixto melle, ac uino austero. Pedunculos autem ipsarum curabis, ramulis mali arboris & caprifici incensis ac suffumigatis. Hebetudinem uero uidendi, sanabis foliorum origani suffitu. Florentinus. Apium comparandarum formula. Cum examen exiturum est ( quod fieri solet cum adnatae prospere sunt multae, ac progeniem ueteres emittere uolunt in coloniam: ut olim crebro Sabini factitauerunt propter multitudinem liberorum ) huius quod duo solent praeire signa, scitur. Unum, quod superioribus diebus, maxime uespertinis, multae ante foramen, ut uuae, aliae ex aliis pendent conglobarae. Alterum, quod cum iam euolaturae sunt, aut etiam interceperunt, consonant uehementer, proinde ut milites faciunt, cum castra mouent. Quae primo tum exierunt, in conspectu uolitant, reliquas, quae nondum congregate sunt, respectantes, dum conueniant. Cum a mellario id fecisse sunt animaduerse iaciundo in eas puluerem, & circum tinniendo aere, perterritas quo uoluerit perducet. Non longe inde ramum, uel quid aliud oblinunt erithace, atque apiastro, caeterisque rebus quibus delectantur. Ubi consederunt, afferunt aluum prope eisdem illiciis illitam intus, & prope apposita, fumo leui circumeundo cogunt eas intrare ut in nouam coloniam: cum introierunt, permanent adeo libenter, ut etiam si proximam posueris illam aluum unde exierunt, tamen nouo domicilio potius sint contentae. M. Uarro. Apes quomodo transferendae. Si emptori cuipiam, aut etiam ob aliam causam necesse sit ipsas transferre, noctu & placide, & obligatis cum pellibus uasis, eas tollat ante diem. Hac enim fallacia neque fauos perturbabis, neque animalia contristabis ipsa molestando. Florent. Apes ut non fugiant. Apes non fugient. si uituli recens nati stercus loculorum osculis obleueris. Fixo autem, & inhabitante adhuc examine, regem leuiter alis prehendito, eiusque extrema infringito. Ipso enim intus manente, non discedent. Non fugient apes, si syluestris, & satiuae oleae folia simultrita aluearibus ad uesperam illeueris, aut aqua mulsa parietes, & aluearia obleueris. Recens porro editis, cibum in peluibus apponere oportet, uinum mulsum in quo sint thymi, & thymbrae multum floridae, ut ne suffocentur. Alii uuis passis contusis, & modica thymbra ammixta. massas faciunt, ex eisque examina optime enutriunt, quum propter hyemem, aut aestum domi manentes famelicae sunt, praetergressis autem decem diebus uernis, fimi bubuli aridi fumo ipsas ad pascua expelles, & purgabis atque euerres ipsa uasa. Stercoris enim setor segnitiem eis inducit, & aranearum casses ipsas impediunt. Si uero multae fuorum structurae in uaus fuerint, deteriores eximere oportet, ne ob loci angustiam aegrotent. Fauos autem ex uno uase plutes quam duos auferre non oportet. Macilentae enim & debiles erunt. Didymus. Quo tempore apes uindemiare oporteat. Optimum tempus uindemiae mellis, & fauorum est pleiadum ortus, secundum Romanos uero mensis Maii principium. Secunda uindemia est incipiente autumno. Tertia pleiadibus occidentibus circa octobrem mensem. Non tamen definitis, accertis diebus, sed iuxta fauorum perfectionem. Si enim antequam perfecte concepti sunt faui, mella eximantur, aegre ferunt, & cessant prae siti. Idem faciunt etiam si auarior omnem fructum ademeris, & aluearia penitus euacuaris. Oportet enim decimam partem ipsis relinquere tum uere, tum aestate, hyeme uero duabus relictis ipsis partibus, tertia tantum est auferenda. Sic enim neque praetristitia animum despondebunt, & alimentum abunde suppetet. Caeterum bubuli fimi fumo ipsas expellere oportet, aut maluae syluestris masculae suffitu quam deudromalachen Graeci appellant. Eiusdem succo uindemiatorem illini oportet, ob ipsarum morsus. Prodest & Melitteon, que & melittena, & melissophyllon appellatur illita, & flos lentisci. Idem. Ut mellis uindemiator ab apibus non pungatur. Ad farinam foenigraeci torrefacti maluae syluestris succum affundito cum oleo, factaque mellis spissitudine, faciem & nudas corporis partes largiter illine. Indidem etiam sorbeto, & in aluearia ter aut quater insufflato. Fimum item bubulum aridum in ollula accendito, & admotum fenestellae aluearii fumum ad dimidiam horam irrumpere sinito, & postea eleuatam ollam foris teneto, quo fumus foris redundet, atque sic uindemiam perfice. Similiter autem & fucorum nidos ac cellas extirpabis, si ad bubulum fimum farinam fabaceam ammiscueris. Paxamus. An mel sit adulteratum, dignoscendi ratio, An adulteratum, aut integrum sit mel, ipso accenso cognosces. Quod enim adulteratum non est pure ardebit. Diophanes. Oe Secretis Fucorum. Cap. Xuii. Ad tollendos fucos. Si fucos tollere libeat, uespere incipiente opercula uasorum intrinsecus aqua irrorato, & circa Liber Uiii. 393 diluculum uasa aperito, inueniesque fucos guttis operculorum insidentes. Semper enim melle repleti siticulosi sunt, & aquae appetentia insatiabiliab humore operculorum non discedunt. Quare possibile fuerit ipsos omnes disperdere, ita ut ne unus quidem aufugiat. Sunt autem magni, aculeoque carentes, & ignaui. Democritus. De Secretis Uesparum Cap. Xuiii. A uespis ut non impetaris. Maluae syluestris succo aduersus uesparum impetum illinaris. Paxamus. Ne quis a uespis pungatur. Si quis syluestris maluae succo perunctus erit cum oleo, uel plantam ipsam secum habebit, a uespis non pungetur. Quod si recenter punctus fuerit, etiam infixo aculeo, idem opitulabitur succus, aut oleum simplex. Mizaldus. De Secretis Muscarum. Cap. Xix. Ad muscas. Muscas Berytius Graecus hoc flagello procul arcere docuit. Si ueratrum ( inquit ) addito auripigmento cum lacte maceraueris, & illius rore ac imbre locum a muscis obsessum resperseris, omnes uel fugabis, uel perimes. Quod etiam praestabit alumen cum origano, & lacte tritum, qua miscellanea quaecunque illita fuerint, a muicis non contingentur. Prodest etiam laurus, cum nigro ueratro tusa, & in lacte, aut aqua mulsa macerata: eius enim aspergine, ceu quodam toxico necantur, aut nunquam rediture, alio confestim euolant. Generalis ratio fugandorum, & arcendorum insectorum. In uniuersum insecta omnia quinque modis arcentur: aut prohibendo generationem: sic in locustis oua conterere solemus. Aut ad uentum: locis conclusis, clausis fenestris, quoniam muscae obscuro loco non uolant, ab earum taedio simus tuti. Quaedam aperte insecta pellunt, & occidunt, ut duo extrema illa, ignis & praesertim flamma, & immensum frigus. Inde sapor acris, & amarissimus, uelut acerum, fel tauri, decnctum cucumis anguini, ellebori albi, colocynthidis, lupinorum, Quaedam odoris propria quadam ui, ut sulphuris, atramenti, calchantiue, florum & foliorum sambuci, utriusque, coriandri, cornuum & ungularum. Quaedam multiplici genere incommodi illa afficiunt, ut rutba, aerugo. Antiqui uero duobus maxime, quoram nunc obliti sunt homines, commodissime ad omnia seruanda utebantur, pice atque amurca olei. Pix ab aere tutatur, amurca ab animalibus. Inuenio inter odorata, styracem suffitu omnia ferme insecta animalia pellere. Cardanus. Ad muscas congregandas. Si muscas in unum locum congregare uelis. scrobem facito, & rododaphnas contusas in ipsum mittito, isticque uniuersas congregabis. Anatolius. Almuscas, ara neas, scorpiones, aliarumque similia, aedibus expellenda. Uiii. 395 Pennas upupae, quot uolueris in cubiculo acliber cendito, ita ut fumum sentiant. Quaecunque enim fumum percipient, effugient, & nunquam redibunt. Alexius. Contra muscas. Si uis ne approximent musce domo, pone condisim, & opiam cum calce, & inde albifica domum cum ea, & non ingredientur muscae. Albertus. Muscae ut boues non infestent. Muscae non infestabunt boues, si lauri fructum oleo incoctum ipsis illines. Ex toto autem brutis non insidebunt, si leonino adipe illinantur. Anatolius. Ad perimendas muscas. Ueratrum cum lacte, aut sapa, auripigmento addito, maceratum & respersum, muscas perimit. Si uero alumen, & origanum trita illeueris, non insidebunt. Idem. Muscae ut equos & mulas non molestent. Si quis succo foliorum cucurbitae, mularum aut equorum pilos intinxerit aestate media, non paruo rei miraculo muscarum molestia carent. Cardanus. Ad culices. Cuminum mansum probe in ore, succum gignit: quo si facies, manus, totumque corpus ( siquidem fieri potest ) inunctum fuerit, minime tibi molesti erunt. Nam huiusmodi odor eis ualde aduersus est. Caeterum, si uino, in quod cuminum contritum iniectum sit, fenestrae, uel cubiculorum portae, atque etiam parietes aspersi fuerint, cubicula minime introibunt, odorem, ut antea dictum, uitantes. Quod si muscas quoque e domo depellere uoles sumito saturegiae, foliorum sambuci, cumini, sing. quantum satis est, misceantur & coquantur in aqua, qua cum domus, uel cubicula aliquantulum madefacta fuerint, musce omnes euolabunt. Uerum nihil cibi eis permittendum, ne eo allectae odorem contemnant. Alexius. Ad culices. Si canabis humidae ramum florentem iuxta tepones dormiturus, culices te non contingent. Democritus. Ad culices. Culices perdit pilus equinus extentus iuxta ianuam, & per mediam domum, & non permittit ipsis introire. Exigit eosdem calcantha & nigella suffitu. Si spongiam acri aceto imbutam a capite suspenderis, & sub pedes, culices te non contingent. Fugabis eosdem rutam madefaciens, & domum respergens. Item conyza cocta, & domo ex decocto respersa. Aut galbani suffitu, aut sulphuris, aut cymini. Fugantur item acerm simplicis, & origani uapore ac nidore. Stercus bubulum suffitum & muris sublitum, culices eliminat. Idem continget si ex imulae sextante, & muricum ustorum drachmis duabus, amicula suffumigaueris. Spongia aceto imbuta si ex fastigio domus suspendatur, omnes culices illic congregabit. Culices molestinon erunt ei, qui canabem in lecto substratum habet. Rutam aquam macerato, aut conyzam coquito, indeque domum irrorato, & culices exterminabis. Exiguntur item bdellii suffitu. Democr. Liber Uiii. 397 Muscae & apes submersae, ut reuiuiscant. Muscae submersae si ponantur in cineribus tepidis, reuiuiscunt: & apes submersae similiter uitam recuperant in succo nepetae. Corn. Agripa. De Secretis Curculionum Cap. Xx. Ad curculiones perimendos, expertum. Accipe sal suginis, allii, sing. quantum satis est, coquantur simul, & hac salsugine pauimenta ac parietes irrigentur. Alexius. Aliud eiusdem. Accipe sagapeni, amurcae, castorei, sauinae, sulphuris, cornu ceruini, hederae, galbani, singulorum quantum sufficit, ex quibus fiat suffitum. Frumento ne curculio noceat, neu mures tangant. Lutum de amurca facito, palearum parum addito, sinito, ut marcescant bene, & subigito, eo granarium totum oblinito crasso luto, postea conspergito amurca bene omne quod lutaueris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum condito. Cato. De Secretis Locustarum. Cap. Xxi. Aduersus locustas. Si nebula locustarum accedat, omnes intus maneant conspicui, & delitescentes, & praeteribunt regionem. Si uero antequam hoc obseruatum 398 De Secretis sit derepente institerint, nihil omnino contingent, si lupinis amaris, aut cucumeribus syluestribus in muria feruefactis conspergantur. Euestigio enim moriuntur. Similiter praeteribunt subiectam regionem, si captas uespertiliones, ex sublimibus regionis arboribus suspenderis. Si autem captas locustas exusseris, ab odore uertigine afficientur, & partim moriuntur, partim demissis alis uenatorem expectant, & a Sole corrumpuntur. Fugabis locustas, si confecto ex ipsis garo scrobes effoderis, eosque garo resperseris, ac madefeceris. Antequam enim praeterient dies, si accesseris reperies ipsas in scrobibus somno aggrauatas, quomodo uero ipsas perimas, tuae curae relinquo. Nihil omnino continget locusta ex eis, quae absynthio, aut porro, aut centaurea, aqua tritis resperseris. Demotritus. De Secretis Plantarum. Liber Ix. tum in { { Genere, De his agit Cap. I. { Specie, uel { { Integrarum { ( Arborum, in { { Genere, Cap. Ii. Secreta planta¬ rum: { Specie { { Hortensium, Cap. Iii. { Syluestrium, Cap. Iiii. { Fruticum. Cap. u. { Partium: uidelicet uide signum A. Liber Ix. 399 { { Foliorum, in { { Genere, Cap. Uii. { Specie, Cap. Uiii. { Florum, in { { Genere, Cap. Ix. { Specie. Cap. A. Partium: uidelicet. tum { { Arborum, Cap. Xii. X { Fructuum in { { Genere, Cap. Xi { Specie: { Fruticum, Cap. Xiii. { Herbarum, Cap. Xiiii. Seminum in { { Genere, Cap. Xu. { Specie, Cap. Xui. { Lignorum, Cap. Xuii. De Secretis Plantarum. in genere. Cap. I. Plantae ut maiores euadant. Generaliter autem sata semina Luna crescente, robustiores plantas, & insipidiores generare: ut contra Luna lumine deficiente, id est ab oppositione, tenuiores, & acriores: inde natum existimo, ut magni fructus, aut radices, seu herbae, raro odore & sapore praessent. Cardanus de uarietate rerum. Plantae steriles quomodo fructiferae reddantur. Si omnino sterilis planta sit, Aristoteles consulit, ut diuisa radice lapis immittatur. Nam si densus sit cortex, temperato calore fructifera redditur. Plantas ut a rubigine tuearis. Cornu & stercus bubuli crematum, tuetur ( ut dicunt ) plantas a rubigine. Cardanus de subtilitate. Plantae ut a uermibus tueantur. Si plantae uermibus laborent, aeneo clauo, purgandae: aes amarorem firmum in planta relinquit, similiter fel bubulum super radices sparsum: uermes enim dulci aluntur, fel autem illud amarissimum. Idem Cardanus de uarietate Plantas quae occidant. Referunt nucis ramum, dentibus demorsum, ab eo qui prius lentes manderit, si floreat, totam arborem interimere. Etenim non alia est ratio, quam si his temporibus planta uioletur, aut cortex medullaue uehementius laedatur; clara autem ratio est, cur ignitus clacis radicis trunco principaliori infigatur. Sunt qui fabarum putamina iuxta radicem sparsa, exitium arboribus plerisque parere existiment. Caeterum arbores seu plantas occides si terebra sub diebus canicule ad medullam perforaueris, petroleumque cum sulphure inieceris: nam estu sauciae plante facilius pereunt: quamobrem & cortice circumsecto, aliae similiter sub eodem tempore intereunt. Certum est enim, animam uel in cortice, uel medulla contineri: haec autem utraque, & in trunco & in ramis, & in radice. Si ergo inutiles herbas execueris his temporibus, sulphureque ac cinere insperseris, morientur. Idem. Ut planta fiat draconi similis. Lini semen radicibus raphani immissum, & mox terrae optime stercoratae mandatum, plantam draconi similem producit. Cuius gustus acetum & salem prae se fert, & ob id mire expetitur in acetariis. Nam ea praesente nec aceto, nec sale opus est: quemadmodum mihi retulit regiorum hortorum praefectus quidam. Mizaldus. De Secretis Arborum in genere. Cap.ii. Arbores ut cito crescant. Circum arbores, quas seueris, quotis mensibus, usque donec trimae erunt, fodere oportet, si uoles ut cito crescant. Cato. Arbores ut reddantur foecundae. Semina rosae cum seminibus sinapi, & pede mustelae suspensa inter ramos infoecundae, & parum feracis arboris, illam mirum in modum recreare, ac foecundare traduntur. Mizaldus. Ut omnis generis arbores fructus multo maiores solito ferant. Sumito bracteam antiquam, & aeruginosam, hancque in cornu bouis effigiem conformato, ita ut qua parte in acutum definit, paruum foramen habeat: que cum intrinsecus muria lora fuerit, uel mali, uel pyri, uel persici, uel alterius fructus, semen immittito, sed ita, ut ea pars seminis, qua germinare incipit ad foramen tendat: deinde in fundo alia bractea optime claudito, ne alia ex parte, quam forami ne exhalare queat. Quibus factis, forinsecus quoque eadem muria irrigetur: deinde Septembri, uel Octobri plantetur, ut terra interim aliquo modo ferrum exedere possit: cum enim semina inclusa humiditatem percipere incipiunt, ac deinde satis humecta fuerint: foras emittunt germina & radices, hinc inde per bracteam repentes ac flectentes tandiu, donec ipsam permeent. Quoniam radices natura durae & acutae, hinc inde repentes pungunt, donec ( adiuuante etiam terra, quae exedendo perforat, attenuatque ) foramina aliquot, per quae radices erumpunt, esfecerint. Germen autem crescendo, & circum oberrando saporem muriae, tum etiam colorem ferri in se recipit. Caeterum cum germina egredi cogantur, simul in unum coeant, & agglutinentur necesse est, ut ex pluribus unum germen efficiatur maximum, & per consequens fructus suos multo maiores solitis proferat, quod uisu pulcherrimum erit. Alexius. Ut arbores feraces fiant meliores. Amurca cum aqua commixta arbores feraces circunfundito, meliores fient. Cato. De arborum insitione, quae fit sub cortice, & in trunco. Tres sunt modi insitionis, & unus quidem ex eis proprie Insitio appellatur: alter uero Infoliatio: tertius uero Inoculatio. Arbores igitur crassi corticis, & humiditate refertas, quarum cortex multam humiditatem ex terra haurit, qualis est sicus, & cerasus, & oleae planta, iuxta corticem inserere conuenit. Oportet autem ante insitionem paxillum ex forti ligno praeparatum habere, ut eum inter corticem & lignum paulatim demittamus, ita ut infractus permaneat cortex. Hoc enim maxime obseruare necesse est: deinde sensim ablato paxillo, surculum statim adhibere. Uocatur autem hic modus Infoliatio. In arboribus uero tenuis corticis, & siccis, nimirum quae non in cortice, sed intra medullam humiditatem habent, qualis est citrium & uitis, & quaecunque eiusmodi, ipsam lignosam partem mediam findunt, & surculos immittunt. Appellaturque hic modus Insitio. In utrisque autem praedictis modis compendiariam insitionem facere oportet, ne surculus, qui inserendus est dilatione facta, resiccetur. Oportet autem surculos ex generosis, & uigorosis, ac fructuosis arboribus, acutis falcibus auferre a partibus Boream spectantibus. sintque teneri, & leues, & densis oculis, tria cacumina habentes, aut duo: ad fundum uero unimembres, habeantque crassitudinem digiti parui, & sint duorum, annorum: anniculi enim prompte quidem excurrunt, uerum sunt infructuosi. Acuantur autem surculi acuta falce ex una parte ad fundum, quemadmodum scripiorium calamum exacuare solemus, eo uitato, ut ne medulle imminutio contingat. Adhibere autem surculum oportet ea figura, ut lignosum quidem ad lignum, corticosum uero ad corticem uergat. Sitque derasus & exacutus surculus paris magnitudinis ad fissuram, & cauitatem, in quam est immittendus. Sit igitur derasus ad digitos duos. Post insitionem uero, nihil de surculo auferendum est, sed sinendum, ut habet. Locus autem luto infarcto argilloso integatur. Fulua enim terra ad hanc rem inepta est, truncos enim exurit. In tantum uero utilis est insitio, ut etiam si quis ipsas plantas in se ipsas inserat, habitatiores, & praestantiores fiant. Caeterum surculi desinente luna accipiendi sunt, decem aut pluribus diebus ante insitionem, deponendique in uase cooperto, ac probe munito, ne perflentur, & transpirent. Oportet enim surculos quidem acceptos adhuc conclusos esse. Id uero, in quo insitio fit, iam ad germinationem festinare. Quapropter oportet decem, aut pluribus antea diebus surculos accipere. Causam uero ob quam non statim, ut accepti sunt surculi, ipsos inserimus, discere connenit. Si enim adhuc feruens, & tumidus surculus, statim in id, quod eum suscipiet immittatur, necesse est, antequam unitio fiat, parum quid de surculo emacescere, & laxationem fieri inter immissum & suscipiens lignum, & de caetero aer in locos intermedios cauos ingrediens, concretionem fieri non permittit. Si uero ad dies aliquot surculi in uase quopiam antea deponantur, in ipso uase sustinent, quod passuri erant post insitionem, & de caetero ubi iam insiti sunt, neque amplius laxatio fit uinculorum, neque aer ingredietur, sed compendio coalescet. Surculi praeterea non Borea spirante inserendi sunt, sed Austro. Atque illud quidem manifestum est, quod imber insitioni quidem commodus est: infoliationi autem inutilis. Nosse item expedit, quod post aequinoctium autumnale, usque ad Solstitium hyemale, insitio rite fieri potest: item post Fauonii flatum, hoc est, a septima Februarii mensis, usque ad Solstitium uernum. Quidam uero optimum tempus insitionis esse aiunt, statim post Canicule ortum, & rursus in aestate post sub caniculares aestus. At uero si ex longinqua aliqua distantia locorum afferantur surculi, portentur sane in uase aliquo in lutum infixi, ipsumque uas diligenter oblinatur, ne perflentur, & transpirent dum apportantur. Florentinus. De insitione quae fit per inoculationem, seu emplastrationem. Inoculatio ante Solstitium aestiuum commode, & oportune perficitur. Ego uero etiam circa aequinoctium uernum in die serena, cum in principio germinationis essent arbores, inoculaui, & uehementer successit. Purganda est arbor, in quam inoculatio fit a sobole, hoc est, propaginibus, & coma, relictis perfectioribus & adultioribus ramis, in quos infoliaturus eris. deinde accipienda arboris fructuosae progenies, & anniculum germen, ex eoque oculus inserendus iuxta exactam scalpturam praeparati trunci. Ipsum autem corticem purum exacte excoriare oportet: lignosum uero integrum, & intactum sinere, ac seruare. Hoc enim ualde necessarium habetur. Prestat autem oculum, qui est in immittendo germine, in oculum, qui est in trunco incidere. In ipsum enim positus omnino coalescit. Licet etiam citra oculum in alteram trunci partem in loco leui infoliationem facere. Oportet autem & cortices utrorumque truncorum aequalis crassitudinis esse. Facta autem concretione statim quod supra commissuram est, rescindo, ne in hoc ipsum alimentum aedat, sed in id quod est coaptatum. At uero ubi surculi insititria solia adepti fuerint, uincula dissoluta auferantur. Ego uero faepenumero non ipsum oculum ex anniculo germine acceptum ipsum per se ipsum infoliaui, sed relicto oculo in ipso germine illaeso, ex parte retro oculum sita corticem derasi, & conspicua ligni parte, quemadmodum in calamo scriptorio fieri solet, sculpta, sic oculum cum parte ligni residua infoliaui, & generosiorem ex huiusmodi insitione arborem adeptus sum. Caeterum si sinistrae ramorum partes inoculationem susceperint, duplum fructum producent. Didymus. Ad transferendas & transplantandas arbores. Quod ad arborum positionem attinet, raris interuallis ponendae sunt arbores, ac plantandae: ut cum creuerint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi interuulseris. Dum transferre uolueris, antequam id aggrediaris, sedulo tibi notandum erit, quibus uentis exposite erant, ut simili situ illas componas, & implantes. Quod dum facis, in imum usque scrobem sarmentorum fasciculos crassitudine brachii debes demittere. ita ut supra terram paululum extent. Nam aestate paruo labore aquam radicibus per illos subministrare poteris. Sed optimum erit annum ante quam plantare uoles, scrobem fodere, ut terra Sole & pluuiis opportune maceretur, & quod positum est, cito comprehendat. Quod si eodem anno & scrobem ficere, & arbores serere uoles: minimum ante menses duos scrobem fodies, postea stramentis incensis calefacies. Quem si latiorem patentioremque feceris, letiores uberioresque fructus percipies. Scrobem uero clibano similem aperies: cuius imum summo patentius sit, ut laxius radices uagentur, ac minus frigoris hyeme, minusque aestate calidi uaporis per os angustum penetret. Generatim autem sic arbusculas, & arbores dispones, ne imbecilla a ualentiore prematur: quia nec uiribus, nec magnitudine par esse potest, imparique temporis spatio adolescit. Porro summe cauendum est, ne post rigidas tempestates, & uiolentas coeli iniurias, arbores ferro uulneres, uel amputes: praesertim quae fructiferae sunt. Cauendum praeterea, ne una arbor alterius stillicidium quatiente uento excipiat: praesertim si diuersae suerint genere. Adhaec ne aestate radices contra Solem nudentur, aut ab eo feriantur: & ne hominis manu cacumina duriter tractentur: aut a pecoribus praerodantur: nam in posterum capere incrementum nequeunt, maxime si tenellae fuerint. Arbusculae omnes prius quam transferantur, rubrica sunt notande: ut cum ponentur, easdem coeli partes aspiciant, quas in suo seminario uidebant: alioquin frigore, uel calore laborabunt ab his partibus, quas praeter consuerudinem sub alio tractu expositas habuerint. Erit ergo plaga coeli in transsatis similis retinenda, ne aquiloniae partes meridianis oppositae Solibus findantur: aut algeant meridianae aquilonibus obuersae. Plerique arborem nec minorem bima, nec maiorem trima transferri praecipiunt, censentque non negligendum ne radices mora inarescant: neue a septentrionibus, aut ab ea parte coeli usque ad exortum brumalem, uento flante, effodiantur arbores: aut iis uentis radices exponantur: nam ita emoriuntur, ignaris cause agricolis. Proderit etiam quam plurimum terrae in qua uixerint arbores, radicibus coherere: ac totas cespite circunligari. Rigari debebunit, quoties coelestis imbris negabitur profusio, & ingens aestus perseuerauerit: nam ita maioris incrementi fructus dabunt, ac uegetiores, aetioresque euadent. Mizaldus ex Columella, Catone & Plinio. Aduersus instantem arborum rubiginem, & pruinam. Si instanti & praeuisae rubigini, ac pruinae, obuiam ire uoles, paleas multas, si adsunt, aut horti, uel agri euulsas herbas, frutices, & spineta, pluribus locis combures: maxime qua parte uentus spirabit: ita enim impendens malum auerti scripsit Diophanes. Berytius in Graeca geoponicon schola celebris, ubi illam in aere congregari animaduertebat, bouis cornu sinistrum cum bubulo stercore illico incendebat, & sumum multum per horti uel agri ambitum excitabat, uentoque opponebat, Apuleius fumum trium cancrorum ustorum cum bubulo uel caprino stercore, aut paleis auxilium praesentissimum esse scripsit. Quod si illa anticipauerit, rubigo, inquam, damnum hoc modo resarcies, ut tradit Berytius. Cucumerum syluestrium, aut colocynthidis radices, uel folia contunde, & aqua macera: indeque a rubigine prehensa ante Solis exortum irrora, ac resperge. Idem assequeris ficulneo aut quercino cinere, aqua infuso, & quo dictum est modo, asperso. Proderit, eodem Apuleio teste, ramos lauri multos per hortum, uel agrum defigere, ac plantare: nam in illos, sicuti & plurifariam obseruaui, rubiginis noxa omnis transit, & abit. Quae frequentissima solet esse in roscido tractu, conuallibusque ac locis cis perflatum nescientibus. Mizaldus. Aduersus carbunculum & pruinam arborum. Aduersus carbunculum, qui uitibus peculiaris esse solet, Plinius tres cancros uiuos cremari iubet, uitibus aut arboribus appensos. Graeci contra pruinam in horto, uel agro fabas intus & extra serunt. Idem. Ad arbores aegrotantes. Quod si aegra fuerit arbor quaeuis, illius radicibus affundi debet amurca aquae remista aequaliter: item summum praesidium esse aiunt, faecem uini, aut aquam lupini decocti circunfundere, uel lupinum ipsum circa radices serere. Didym. & Plin. Ad arbores emaciatas & languidas. Si emaciata fuerit arbor, & languida, habitior fiet, si radices circunfossas, & item truncum, uetere urina humana, eaque uirili, uel pecorum lotio, imbueris. Paxamus. Ut arbor stet illaesa. Illaesam, & a uitiis arborariis immunem habebis arborem quamuis, si bubulo, taurinoue felle radices illius perfuderis, aut fabarum, uel aliorum leguminum paleis circumpositis, aceribus ue frumenti respersis, easdem radices uestiueris, & re gesta terra adiuueris. Mizaldus. Aduersus caniculae aestum, & syderationem. Si caniculae aestu fatigatur arbor, & ob id syderari periclitatur, trium fontium singulos sextarios post Solis occasum radicibus iube influere: sed ita ne remedium Luna deprehendat. Uel herbam symphoniacam, quae Apuleio eadem est cum Apollinari, & hyoscyamo ) circa truncum arboris, coronae modo intorque. Uel ex ea iuxta imum caudicem cubile facito. Si fuerit syderata arbor, & ueluti tabe aegrotans, unguento delibutam quasi reuiuiscere obseruabs, ut scripsit Democritus. Idem. Aues ne arborem impetant. Arbor ab alitibus non impetitur, quae alliorum fasciculum suspensum habet: aut falce putatoria allio perlita, expurgata est. Democritus. Ad arbores infrugiferas. Si florum largo prouentu luxuriando nullum ferat fructum, querno, uel fagineo palo radicum foramini impacto, & terra occultato, uelut inita foecundabitur. Proderunt & fabaceae paleae, trunco ad radices circumiectae, ut scripsit Zeroaster. Columella arborem terebrare praecipit, & in foramen uiridem oleastri taleam demitti: nam ita arbor uelut inita foecundo semine fertilior euadet. M. Cato amurcam aequis partibus cum aqua remiscendam censet: deinde arbori circunfundendam. Quae si maxima erit, commisti amphora una saris erit: sin minor, pro ratione fundendum erit. Si arbores etiam feraces fuerint, hac miscellanea meliores queque fient. Africanus portulacam & tithymalum probe contusa, & mista, arborum truncis illinebat, ut foecundiores adolescerent: hisque columbinum fimum nonnunque addebat. Mizel. Ad arbores habentes fructus defluos. Quae si, ueluti aegrotantes arbores, fructum defluum habebant, nec retinere poterant Sorion Graecorum hortulanus diligens & peritus, lolium quod zizaniorum nomine uenit, cum radicibus euulsum in coronae figuram efformabat, & arboris trunco circundabat: uel marinos cancros paguros nuncupatos, eidem circunligabat: aut plumbea corona amplexabatur. Preterea radicem ablaqueabat, eamque perforabat, & cuneum ex corno immittebat, terra circumaggesta. Quidam nudatas radices aliquot crassiores ac maiores findunt, & fissurae silicis fragmentum immittunt: deinde ligant, & accumulata terra rursus adobruunt. Palladius rubrica, aut amurca insulsa, aquae remista arborem illinit. Uel cancrum fluuialem cum rute ramo, aut lupinorum fasciculum eidem suspendit. Idem. Ad arbores, quae deciduos flores, uel folia habent. Arboribus si flores, aut folia decidant, hunc in modum auxiliaberis ex Quintilliorum Grecis georgicis. Circunfossis radicibus, palearum fabearum, aqua temperatarum, & maceratarum mensuram magnam magnae arbori, paruam uero paruae circumpones, & ita defluuio laborantem curabis. Idem. Aduersus uermes arborum. Si a uermibus infestabitur arbor, de Florentini consilio sic illam defendes Lemniam terram, quam sigillatam uocant, & origanum cum aqua tere, eaque miscellanea radices illine, aut scillam in circuitu planta. Si uero piceos paxillos circa arborem defixeris, tabescent uermes, ac decident. A quibus etiam suillum stercus uino dilutum illesam seruabit, sicuti scripsit in suis Graecis georgicis Didymus, modo illud circa arborem frequenter iniiciatur, quod etiam prestare potest columbinum stercus, nudatis radicibus circumpositum. Adhaec taurinum fel, iisdem frequenter ingestum: nam ita neque cito senescet arbor, neque uermes facile producet. Palladius faeces ueteris uini per triduum affundit. Haec ex Ant. Mizaldo. Auxilia aduersus arboreas formicas, erucas, & bestiolas alias quaere in lib. 6. Arbores ne a iumentis laedantur. Cancros, & forte etiam gammaros, salicibus suspensos, tum etiam aliis arboribus, iumenta ab illarum iniuria arcere, pro constanti traditum est: id uero contingit partim formae absurditate, partim odoris foeditate: nam iumenta odorem omnem animalis mortui, plerunque etiam uiuentis, si eiusdem speciei, refugiunt. Cardanus. Ad arbores necandas. Arbores necare si uolumus: Corticem in orbem detrahamus, cortice enim spoliata, interit omnis arbor, sed tardius & celerius: uti tilia, & robur ocius, tardius autem infirmiores. Refert quoque quibus fiat anni temporibus, Martio & Februario, statim emoriuntur: hyeme autem robustis arboribus diuturnior est interitus. At subere corticem detrahere oportet, ne deterior fiat. Sic pastinacae marinae radius omnium caudici praefixus occidit. Et menstruatus pannus radicibus admotus, praesertim iuglandi nuci, ut placet Democrito. Porta. Ad arbores extirpandas. In traiectam terebro arborem, puerile lotium, uel cepa, uel cuneus myrteus immittatur, praesertim dum floret: uel radici ablaqueatae dictamnus, faba, uel pannus menstruo muliebri imbutus admoueatur: nam ita arbor tabida ariditate conficietur. Sunt qui in terebratam medullam uiuum argentum iniiciant. Syluae extirpandae rationem Democritus prodidit, lupini flore in succo cicutae uno die macerato, & radicibus ablaqueatis resperso. Arbores necare. Oleum commune radicibus fundatur: & peribunt breui. Uel fac foramen usque ad medietatem, seu medullam, in quo infundatur argentum uiuum & oleum, & obturetur cera, & creta, & breui temporis spacio siccabitur. Fallopius. Arbores ut a pecoribus non Laedantur. Cancros, hoc est paguros, fluuiales, aut marinos, non pauciores quam decem in aquam coniectos ad dies octo sinito, & conclusos sub dio exponito, ut ad dies decem insolentur, & ex aqua instillato super ea, quae illaesa manere uelis ad dies octo, & admiraberis efficaciam. Idem facit caninum stercus urina putridissima ammixta, & circunspersa. Democritus. De Secretis Arborum rum hortensium, Cap. Iii. Aduersus uermes arboris mali. Malus omnium maxime uermiculationem sentit, hoc est, uermium erosionem. A quibus immunis erit, si scilla circumposita fuerit. Quos si haere ditarios habuerit, felle bubulo, uel suillo stercore misto humanae urinae, & radicibus affuso extinguentur. Si uero negotium exhibere perrexerint, cortex aereo clauo, uel scalpro fodicandus erit, atque uellicandus, donec mucrone uermes tacti radantur, & deturbentur: sed ulceratum locum bubulo stercore obducere licebit. Porro si generosissimae quaeque malorum plantulae, tanrino felle radicibus admoto, ita scrobibus imponantur, ut cacumen tantum super terram extet, a uermibus immunes prorsus erunt, cum fructibus, qui inde nascentur. Mizaldus ex Palladio, & Anatolio. Ut malus sobolem proferat numerosam. Si fructum multum eam parere cupis, & sobolem numerosam proferre, sectum plumbei tubi seu canalis os patulum, sic ut circulum ducat, caudici altitudine pedis a terra circunducito: & cum mala coeperint adolescere, uel arbor ipsa florescere, torquem illum, & circulum eximito: idque quotannis facito, ut foecunditatem arbor concipiat. Mizaldus. Ne pomifera arbor rumpatur pondere grauata. Quia pomiferis arboribus, uti etiam aliis, frequenter usu euenire solet, ut degrauatae foetuum pondere, laborare uideantur, adeo ut nonnunquam rumpantur incuruati rami, furcis suppositis oneri impares fulciendae erunt. Idem. Ad mala caduta. Si eaduca fuerint mala, fissae radici lapis impactus, illa retinebit. Ad pyros steriles. Si sterilis fuerit pyrus & languida, foecundabitur eo artificio, quod superius expressimus. Plerique ubi adoleuerit arbuscula, alte solent ablaqueare, & iuxta radicem truncum findere, ac sissurae cuneum tedae pineae, aut ex fago, uel quercuadigere, atque ita obruere. Idem. Ne lapidosos fructus pariat pyrus. Si lapidosos fructus emittit pyrus, iubet Quintilliorum agricultura arborem ad imas usque radices retegi, & quicquid lapidosum inuenitur, secerni ac excludi: altera terra cribro excreta, alterius loco suffusa, & addito stercore reposita, quod summe proderit, si rigare non cessaueris. Idem. Ut pyrus copiosum & dulcem ferat fructum. Si dulciora & copiosiora pyra arborem tibi exhibere uoles, trunco proxime radicem terebrato, cuneum ex fago, uel quercu, ut scripsit Diophanes, defiges, aut uini faece nudatis radicibus instillabis. Remedium aegrotantis pyri in flore, aut a uermibus infestatae. Si dum floret aegrotabit pyrus, curabis faece uini ueteris affusa radicibus ablaqueatis per triduum: regesta tum demum terra. Si a uermibus infestentur arbor & fructus, radicibus felle bubulo, uel taurino frequenter imbutis, & perunctis morientur omnes, ac in posterum gigni prohibebuntur. Mizaldus. Remedium pro aegra aut sterili arbore cotonei, uel aliter laborante. Si aegra fuerit arbor cotoneorum, amurcam aequaliter aquae remissa, radicibus affundatur. Aut calx uiua cum creta, & aqua temperetur, arborisque trunco illinatur. Si sterilis fuerit, infoecunda, uermiculosa, lapidosa, aut aliter laborans, recurre ad ea, quae superius tam generali, quam particulari secreto scripsimus. Pruni languidae, & minus feratis remedium. Si languida fuerit prunus, & minus feraxamurca aequaliter cum aqua temperata radicibus infundi debet. Uel bubulum lotium solum, aut humanum, idque uetus, mistum aequis partibus cum aqua. Uel cineres e furno, maxime sarmentorum. Palladius. Aduersus uermes prunum infestantes. Prunus si a uermibus, uel formicis infestatur, rubrica & pice liquida illini debet. Cerasi putrescentis remedium. Quod si humore nimio concepto putrescere obseruabitur, foramen in trunco excauari debet. quo ille possit educi. Si formices patitur, succum portulacae licebit affundere, cum aceti parte media mistum: aut faecibus uini truncum florentis arboris illinere. Palladius. Caerasa ut fiant praecocia. Praecoces fructus dabit, si ante florum exortum calx uiua radicibus circumponatur, aut aquam calida saepius infundatur: sed postea paruo temporis tractu inarescit. Cerasus ut uuas ferat. Si quis ceraso nigram uitem inserat, uerno tempore uuas proferet. Florentinus. Morus ut fiat feracior, & candidos ferat fructus. Nonnulli scripserunt arborem mori feraciore & proceriorem fieri, si forato prorsus trunco cunei inserantur terebinthi hinc, inde lentisci. Eadem, si populo albae inseratur, uel inoculetur, candida mora proferet. Berytius. Persica malus ut laetior euadat. Habitu multo laetior euadet, si simulatque poma persica ederimus, illorum ossa ponamus, & conseramus, carnis parte aliqua in eis relicta. Florent. Languidae & tabescentis persitae remedium. Persica si languida uidebitur, ueteris uini foeces aquae mistas oportebit infundere: & frequenti aggestione cumulare, uespertinoque humore iuuare, ac obiectis umbraculis defendere, si ardore Solis siccata contabescat. In quam rem etiam proderit serpentis spolium appendere. Si uermibus infestatur, cinere amurcae misto extinguentur: uel bouis urina cum aceti tertia parte confusa. Si a pruinis periclitatur, stercus illi ingeratur: uel uini foeces cum aqua permistae. Uel quod magis prodest, aqua in qua faba fuerit incocta. Contra uitia omnia proficit spartum alligatum: uel suspensa ramis spartea. Mizaldus. Ne caduca & deflua sint persica. Si caduca & deflua fuerint persica, nudatis radicibus, cunei lentisci uel terebinthi adigantur? aut arbori terebratae in medio, palus salicis imprimatur. Idem. Ut e persico, & nucipersico malum componas. E persico & nucipersico malum componere, per insitionem efficies, quam emplastrationem uocant agricolae, ut si e persico, & nucipersico ramos abstuleris nouellos feraces, & qui adolescendi, magnumque germinandi praesagium dabunt, ipsis duobus digitis circumsignatis, gemmae ut in medio collocentur, sic cortices acuto scalpro a ligno leniter, ne laedantur, cuellas: has per medium findito, ut simul compactae rite coalescant, & cicatricis locus non appareat, sed gemma una uideatur, alterutrum inserere ex ea arboris parte, quae maxime nitida, ac praecipue hilaris conspicitur. reliquis amputatis, ne alimentum surripiant, ut omne insito seruiat: corticem aperi, ne ligno ferrum inferat plagam, ac circumcidito eiusdem gemme quantitates, ac ita gemmam aptato, ut circumcisae parti par sit: circa eam uincito, ne laedas: ac luto munire plagam oportet, supra aliquid imponendo, ne pluuia dilabatur, sic germinabit, & sobolem dabit mediam retinens ab utroque genitore naturam quam nunquam arbores peperere: erit enim malum persicum, & nucipersicum aemula facie representans. Sic mala punica ex uno dulcia, ex alio latere acida uidentur. Et mala pyris odoratis comprehendi iubet Diophanes, & ea Mirapidia nominari. Et mala cotoneis obseruantur, & pulcherrima eueniunt mala, apud Athenienses Melimela uocata: ut Diophanes quoque scriptum reliquit: Et inuicem diuersis generibus commixta, citromala limonibus, & medicamala cum acidis, sic semiacida, & semidulcia. Persicum ex sanguineo, & albo, sic mellita mala, & reliqua multifario prouentu euenisse constat. Io. Baptista Porta. Liber Ix. 419 Exoritur summa quoque cum diligentia malum, quod foris persicum aemulabitur, intus uero dulcem mentitur amygdalam, quod recte nominare possumus Amygdalopersicum: E perfico arbore decerpas surculum, quem si dulci amygdalae inserueris, inde enatum germen, denuo inserueris alteri, idque ter, quater effeceris, malum dabit intus dulcem nucleum continens. pleraque poterit ingeniosus artifex componere: mihi uiam ostendisse sufficiat. Idem. Mespilus quomodo a uermibus sit expurgando. Uermibus in senecta crebro infestatur Mespili arbor: qui praegrandes, & quam caeteris arboribusdiuersi cernuntur: purgandi aereo stylo, atque amurca, uel humana urina ueteri, aut uiua calceperfundendi, sed parcius, propter arboris noxam. In quam rem plurimum etiam proderit decocti lupini aqua. Mizaldus ex Palladio. Ne labantur poma mespili & molestae sint formicae. Si labuntur poma mespili, frustum de eius radice praecisum, in media trunci parte figatur. Si molestae sunt formicae, rubrica cum aceto, & cinere temperata necabuntur. Idem. Quomodo nuciferae arbori, quae aetatem tulit: succurratur. Quod nuciferae arbori, quae aetatem tulit, si uoles ac commodare, lixiuio per annum continuum ter in mense rigabis. Idem. Quomodo ex amaris dulces fiant amygdalae. Theophrastus tradit, & post illum Plinius, ex amaris dulces fieri amygdalas, si stipite circumfosso, & ab ima parte perforato, defluens undique pituita detergeatur. Quod Africanus in suis Georgicis Graecis etiam monuisse uidetur, hunc in modum scribens: Ex amaris dulces fient amygdalae, si circumfosso stipite quatuor digitis a radice cauernula imprimatur, per quam lachryma quotannis effluat, donec dulcescit fructus. Ut fructum copiosum ferat amygdalus. Quod si amygdalus perseuerauerit folia ferre, fructum uero nullum dare, partem trunci iuxta terram forato, uel potius radicem, & pinguis tedecuncum in foramen transfigito, humanaque urina affusa obruito: aut silicem sic insere, ut libro tegente claudatur. Item copiosiorem fructum dabit, si ferreus palus arbori adigatur, impressoque foramini querneus inseratur paxillus. Mizaldus ex Palladio & Theophrasto. Aduersus pruinam amygdali. Ubi a pruina metus erit, Antequam floreat amygdalus radices nudentur, & albi lapides minutissimi, arenis remisti congerantur: atque ubi iam tempus uidebitur, ut debeat germinare, effossi submoueantur. Idem. Ficus ne fructus amittat. Arietis cornua circa radices obruentur. Uel truncus ipsius arboris, qua parte turget, scarificabitur, ut possit humor effluere. Idem. Liber Ix. 421 Si uermibus laborauerit ficus, ramum terebinthi, uel lentisci taleam cum plantis fici, cacumine inuerso ponemus. Perdentur uero calce uiua radicibus inspersa, uel in cauas trunci partes missa. Sunt qui aereis uncinis illos tollant. Alii amurcam, alii ueterem urinam ablaqueatis radicibus miscent: ad haec bitumen & oleum. Idem. Fici ut grossos teneant. Fici ut grossos teneant, facito omnia quo modo in olea dicetur, & hoc amplius: cum uer adpetet, terram adaggerato bene: & grossi non cadent, & fici scabre non fient, & multo feraciores erunt. Cato. Olea ut fructum ferat. Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta circumponito. Postea amurcam cum aqua commiscero equas partes. Deinde ad oleam circumfundito, ad arborem maximam urna commixti sat est. Ad minores arbores pro ratione indito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces, eae quoque meliores fient. Ad eas stramenta ne addideris. M. Cato. De Secretis Arborum syluestrium. Cap. Iiii. Ad arbores solustres extripandas. Lupini florem in succo cicutae uno die macerato, & ablaqueatis radicibus respergito. Uel subdiebus caniculae illas ad medullam perforato, & petroleum cum sulphure iniicito. Democr. & Plin. De Secretis Fruticum Cap. U. De uitium insitione. Qui uitem inserere uelit, crassum truncum deligat qui unum atque alterum sarmentum suscipere queat. Quidam in terra inserunt, ad semipedis altitudinem descendentes, & fere in uitis fundo insitionem faciunt. Quidam in planicie inserunt, id quod optimum existit. Quod uero in alto inseritur, difficulter coalescit, a uentis agitatum. Si autem necessitas cogat in alto insitionem facere, propter leuitatem existentem in profundo, preparatum palum habeto, quo ad ipsum deliges, quod in alto insitum est, propter uentos. Quidam etiam in humeros trunci insitionem faciunt. Quod si in cerasum uitem inseras, ualde praecoces uuas habebis. Quo tempore enim cerasus proprium fructum ferre solet, eodem & uuas dabit, hoc est uere. Tempus insitionis uer est, glacie iam cessante, quando dum inciditur, uitis, humorem neque multum, neque aquosum, sed crassum & glutinosum remittit. Sarmenta ad insitionem accipienda sunt rotunda, solida, densis oculis, maxime ex brachiis. Sufficiunt autem sarmento oculi duo, aut tres. Si uero terra obruatur, tres aut quatuor. Caeterum ab uno sarmento plures quam duos surculos secare ad insitionem non conuenit. Quod enim post primos septem oculos superest, sterile & inutile ex stit. At uero firmius coalescent noua sarmenta perisyni sarmenti partem habentia. Neque uero statim, ut ablata sunt, a uite sarmenta inseremus, sed post sectionem obfecta plaga, in dolio deponemus, ne transpirent, priusquam tamen germen fundere incipiant, & dum adhuc clausa sint inseremus. Quae igitur ad terram ad ipsum uitis fundum inserimus, firmius utique inserentur, eleuata simul terra ad ipsorum enutriationem, uerum fructum tardiorem reddent, uelut alia in terra plantata sarmenta. Quae uero in altiore parte insita sunt difficulter coalescent a uentis conquassata: citius tamen fructum producent. Oportet autem ea, quae in alto inseruntur esse leuia & plana, crassitudine pollicari: aspretudinem uero a serra, acuta falce leuigare expedit. Porro sarmentum, quod inserendum est, ad duorum & dimidii digiti longitudinem ex una parte deradere oportet, quemadmodum uidemus sculptos, & formatos calamos, cum quibus scribimus, ita ut ex una parte medulla appareat illesa, ex altera uero ipse cortex. Deponendum est autem sarmentum totum quatenus derasum est, ut ne quod inter truncum & sarmentum medium est hiet, explendumque calce, aut argilla. Prohibebitur enim ita ut humor, & is, qui in ipso est humor custodietur. Caeterum pars trunci, que ad plagam spectat, uinculo liganda est, simplici quidem, sed infracto, deinde luto glutinoso illinenda. Quidam etiam hubulum stercus ad lutum admiscent. Quae igitur hoc modo insita sunt, eorum uinculum aqua per spongiam irrigamus, sub crepusculum uespertinum in aestatis maxime uigore. Ubi autem iam germinans quatuor digitorum fuerit ridicam iuxta defigere oportet, & alligare, ut a uentis sit securitas. Quum uero germen auctum fuerit, uinculum falce dissecare conuenit, ut a coarctatione liberetur, & humor ex trunco in sarmentum distribuatur. At uero Luna desinente sarmenta decidere oportet ad insitionem. Ita enim robustiora erunt. Quidam non solum uere, sed & post uindemiam insitionem faciunt. Tunc enim uitis densiorem impetum ac concitationem habet. Florentinus. De insitione per terebrationem. Optima mihi esse uidetur insitio per terebrationem. Neque enim uitis, in qua insitio fit, interim ociosa manet, sed similiter fert fructum, & sermentum coaltum simul augescit. uite nihil offensa ex terebratione, neque compressa ex coarctatione. Fit insitio per terebrationem hoc modo. Truncum uitis terebra gallica appellata praeforato, & praestantioris in proximo sitae uitis ramum attractum in foramen immittito, non ab antiqua matre decisum. Sic enim sarmentum uiuet, tum a ueteri parente nutritum, tum uiti, quae ipsum suscepit coaltum & concretum. Intra duorum uero annorum spatium sarmentum impositum unietur, Tunc igitur post cicatricem inductam, sarmentum decidere oportet, quod adhuc ex ueteri matre detinetur, & truncum uitis, in quam insitio facta est, quantum supra terebrationem extat, serra desecare. Et de caetero sarmentum insitum principalis uitis pars existat. Didymus. Ut idem racemus diuersos habeat aciuor. hic est singulares uuas, olios albos, alios nigros, aut fuluos. Accipienda sunt duo differentia diuersi generis sarmenta, eaque findenda per medium, cum animaduersione, ne in oculos fissura perueniat, neque quicquam de medulla excidat, atque ita alterius alterum adiungere oportet, & adglutinare, ut oculi coincidant, & quantum possibile est se mutuo contingant, & duo oculi quasi unus fiat. Inde uero ualide constringere sarmenta cum papyro oportet, & scilla integere, aut glutinosissima terra, atque ita plantare, & interiectis diebus tribus, aut quinque irrigare, usque quo germen producant. Didymus. Uitis ut serotinas uuas proferat. Racemos qui primum enati fuerint auferre oportet, rursus enim alii pro ipsis nascentur. Insuper & plantae multam curam habeto, iterumque racemos producet. hi uero maturi facti serotini erunt. Eos itaque racemos in uasa fictilia inferne perforata imponito, & supernam partem diligenter contegito, ipsaque uala ad uitem alligato, quoa uentis immota permaneant. Tarentinus. Uua ut absa uinaceis generetur. Quuam absque uinaceis quidam sic faciunt. Sarmenti quod plantaturi sunt tantam partem quantam terra adobruere oportet leuiter ex aequo findunt, & auriscalpio medullam omnem eximunt, deinde papyro humida obligatum sarmentum deponunt. Praestabilius tamen fuerit, si totam sarmenti partem, quae in terram deponitur, scillae insertam deposueris. Scilla enim tum ad nascendum, tum ad uniendum conducit. Alii ipsas uites iam fructiferas incidunt, & sarmenti fructiferi medullam auriscalpio eradunt, quantum fieri possibile est, eam ex alto eximentes, sarmento non fisso, uelut est indicatum, sed integro dimisso, & laseris Cyrenaici succum aqua dissolutum, aut ad sapae spissitudinem coctum infundunt, & erecta sarmenta ad ridicas alligant, ne uidelicet succus effluere possit. Singulis autem deinde octonis diebus succum eundem sarmento infundunt, donec germen emittat. Idem facies & in punica malo, ac ceraso, siquidem & harum poma absque granis ac nucleis nasci uelis. Democritus. De uite Theriaca, & purgatoria. Quod ad multa conferat uitis Theriaca manifestum est, & maxime ad serpentium plagas. Modum autem quo paratur nunc dicemus. Ramuli uitis, quem plantare uolumus, inferiorem partem findimus ad trium, aut quatuor digitorum mensuram, & exempta medulla, Theriacam antidotum in ipsum sarmentum indimus, deinde papyro obuolutam fissam partem plantamus. Qui dilgentiores circa hanc parandam haberi uolunt, etiam in radices antidotum diffundunt. Similiter autem & purgatoriam uitem eodem modo faciemus. Ueratrum uidelicet in fissum sarmentum subdentes. Uerum nosse oportet, quod sarmentum a Theriaca uite ad plantandum acceptum, non eandem uim habet. Elanguescit enim transplantatum, aut translatum & insitum, nimirum antidoto per tempus transpirante. Quapropter conuenit antidotum oportune radicibus illinire. Florentinus in suis Georgicis. Ut uitis pedunculos aut erucas non fatiat, neqg a glacie affligatur. Ursino adipe corticem illinito, & uitis pedunculos non producet: aut adipe ursino falces ungito nemine sciente, quibus uidelicet uitem putaturus es, & neque pedunculi, neque glacies uitem inturia afficient. At falces oleo, in quo allium contritum sit illinito. Si uero erucas, quae in rosis reperinntur, in oleo coxeris, & inde falces illeueris, neque ab alio animalculo, neque a pruina uitis iniuriam perpetietur. Aut adipe hircino, aut sanguine ranarum falces ungito. Aut coticula cinere cum oleo praelita falces acuito. Uitis sarmenta usta, & uitis lachryma permixta, cum uino in mediam uineam deponito, & uermes non enascentur. Aphricanus. Uites, ut neque a pruina, neqe a rubigine laedantur. Stercus aridum per diuersa spatia in uineam deponito, secundum uineti uentum: & ubi incumbentem pruinam uideris, stercus succendito. Fumus inde elatus pruinam dispergit. Quae uero facile a pruina aduruntur uites tardius putare oportet, quum ad germen fundendum concitantur. Sic enim tardius efflorescent. Quemadmodum igitur & Hippuris, uitis credita est pruinam minus curare, quod ut opinor, tarde germinat, calido iam Sole existente. Quidam fabam in uineta seminant, & uites a pruina illesas futuras credunt. Diophanes. Aduersus pruinam uitium, eiusdem. Si contigerit uites a pruina laedi, & manifestum est fructum periisse, incidendae sunt & ualde breuiter praesecandae, ut uis earum permaneat. Nam & sequenti anno priorem fructum reddet. Quidam experientia in Bithynia edocti affirmant, quod ubi suspecta fuerit pruina, conueniet myricae quidem maxime, aut si haberi non possit, cuiuscunque tandem ligni cinerem in uinea diuentilare. Sic enim insidens oculis uitis cinis, illabentem pruinam depellit. Aduersus rubiginem uitium. Simul ut uideris rubiginem in aere congregari statim bouis cornu sinistrum una cum bubulo stercore urito, & fumum multum per ambitum arui, secundum uentum facito, quo uentus omne fumum ad rubiginem ferat. Disperget enim omne aeris uitium fumus. Apuleius tradit trium cancrorum ustorum cum hubulo stercore, aut paleis, aut stercore caprino, fumum sufficienter iuuare. Berytius. Ad uites steriles. Truncum scalpro, aut serra, aut quod melius est cuneo quercino findito, & lapidem in fissuram indito, ut partes trunci inuicem disparentur, & in ipsum urinam humanam ueterem infundito, ad mensuram heminarum quatuor, ita ut eam sensim omni trunco circumfundas, ut etiam radices inde perfusae in inregrum restituantur. Deinde iniice stercus terra mixtum. Oportet tamen eos, qui lapidem in truncum imponunt, defodere, & uertere ea quae sunt circa radicem. Hanc uero curam in autumno facere oportunum est. Democr. Ad uiter syderatas. Syderatas uites cognosces quidem ex eo, quod folia ualde subrubra habent. Curabis autem, si terebro truncum ualde perforaueris, & per foramen quernum paxillum indideris, aut si parum de radice abruperis, similiterque palum intruseris, & terram circumaggesseris. Atque sic sane uitem curabis. Alii autem huiusmodi uites marina aqua rigant: alii & has, & que a quocunque instrumento percussae sunt. oleo cum bitumine cocto oblinunt. Alii uelut in Bithynia experimento deprehenderunt, quomodo syderatis sit subueniendum, clauo nimirum truncos penetrantes. Alii uero urinam humanam trunco, & radicibus affundunt. Casianus. Ad uites aegrotantes. Aegrotantem uitem cinere sarmentitio, aut quercino cum aceto mixto ad truncum consperso, curabis. Ualde prodest & urina hominis radicibus affusa. Quidam uero egrotas uites excindunt iuxta terram, deinde leuiter obruunt terra adiacente, modico stercore ipsi admixto, & quum turiones egerminauerint, debiles quidem extirpant, generosos uero sumunt & rursus sequenti anno commodiorem ex relictis eligentes, reliquas tollunt. Demageron. Ad uites lachymantes. Uites multam lachrymam emittentes, quantam uix credi par est, & in totum corpus uitis non distributum abiiciunt. Falce igitur truncum incidemus, & exulcerabimus sinu uidelicet in ipso facto. Si uero nihil profuerit hoc factum, etiam radicum crassitudinem exsculpemus, aut aliquo modo ulcerabimus, & amurca ad medietatem cocta, ac perfrigerata plagas illinemus. Subrectum uero coesurae oculum foris inungemus. quod multo melius esse experimento constat. Sotion. Ad uites defluas, quas Rhyadas Graeci appellant. Uites Rhyadas, quae latinis defluae siue fluxae uocari possunt, ex foliis cognosces subalbidis & subarefactis, sed & sarmentum latum, & instar lori tractile, ac molle habent. Medeberis igitur cinere aceto acerrimo subacto illinens stirpes, & irrorans, quae in ambitu sunt trunci. Ipsae etiam uites cinere liquido facto respergendae sunt. Quidam uero marinam aquam radicibus affundunt. Alii racemorum summas partes auferre, & impedire studio habent. Uocatae autem sunt Rhyades fructum non continentes, a defluxu. Idem. Ad uites fructum putrefacientes. Sunt quaedam uites, quae fructum recens productum putrefaciunt, priusquam racemi connutriantur, & maturescant. Talibus igitur medeberis portulacae folio. Alii autem polentam portulacae ammixtam trunco circumlinunt. Alii portulaca dimidiam racemi partem illinunt. Quidam cineris ueteris heminas quatuor radicibus iniiciunt, aut etiam arenam. Uarro. Ad praesciendum utrum uini ubertas & bonitas, aut contra prauitas futura sit. Acinum, hoc est uuam particularem de racemoleniter per digitos detrahito. Si quidem igitur quiddam exilierit, ubertatem ostendit. Quidam si multum fermentum prouenit, etiam liquidum fructum abundaturum pollicentur. Caeterum uinum bonum, & potens futurum coniectamus, si per uernum tempus hymbres plures fiant. Idem futurum indicant hymbres oborti quum erui magnitudinem uua habet, & adhuc acerba existit. At uero quae ad ipsum uindemie tempus oboritur pluuia, non solum aquosum, sed & deprauatum uinum ac uappam faciet. Democritus. De Secretis Radicum. Cap. Ui. Rapae ut maximae fiant. Rapae maxime euadunt, si profunditate digiti germen eruatur, inde sulcis rariores obruantur, atque terra iniecta calcabis. Cardanus. Raphanus ut dulcescat. Si Raphanos dulces habere cupis, semina mulso, uel passarum uuarum succo, aut saccharata aqua, biduo praemacerare debes, & siccata terrae committere. Florentinus. Raphani ut maiores fiant. Si raphanos maiores fieri peroptas, sublatis foliis omnibus solo caule tenui dimisso, terra saepe operies. Palladius. Ad agrestes publites raphanos infestantes. Quia ab agrestibus pulicibus infestantur plurimum raphani, ne illis noceant, remedium est, eruum interserere. Theophrastus. Allium ut dulcescat. Allia dulciora fient, si in plantando oliuarum nuclei illis commisceantur, & conserantur: aut fractae leniter spicae, terrae traduntur: uel in pangendo, olearum fraces adhibeantur. Sotion. Allium ut odoris uirus deponat. Si allia terrae committantur, & ex eadem eruantur, Luna sub horizonte latente, uirus odoris exuent, & mandentium halitum nullo modo uitiabunt. Sotion, & Palladius. Taedium balitus e manducatis alliis concilia tum, quomodo aboleatur. Taedium halitus a manducatis alliis conciliarum, aboletur, si cruda faba illis superaddatur. Alii betae radicem in prunis tostam supermanducant. Didymus. Porrum ut ad prodigium usque excrescat. Si porri caput acuta arundine, uel ligneo stylo pupugeris, & raporum, uel cucumerum semen in foramine occultaueris, adeo intumescet porricaput, ut prodigium uideatur. Mizaldus. Ad tetrum porrorum odorem. Qui cuminum praegustauerit, foedum & tetrum porrorum odorem nunquam exhalabit, etiam si larga manu porrum ipsum manducauerit: nam eius esu grauis halitus extinguitur. Sotion. Mandragoram fingere. Factitiam illam, quae saepe mulierculis ab impostoribus, & circulatoribus uenditur: Bryoniae radicem habeto ingentem, acutaque scalpri acie foeminam, uel uirum effingito, adiectis genitalibus, cum absolutam noueris, inguina, uel pilorum locastylo perforato. ibi milium, uel aliud condito, quo radiculas proiiciens, pilos imitetur, breuique effossa scrobe, tam diu ibi sinito, quandiu & cortice quadam fuerit induta, & radiculas proieceris illas. Ioan. Bapt. Porta. De Secretis Herbarum in genere, Cap. Uii. Herbae ut a pulicibus non corrodantur. Olera a pulicibus non corrodentur, si seminibus ipsorum parum erui in seminando ammiscueris. Haec uero uel maxime raphanis & rapis conueniens existit. Alii magis naturali auxilio utuntur, erucam simul serentes, aut plantantes, & praesertim cum brassicis. Hae enim magis a pulicibus infestantur. Anatolius. Aduersus berbarum erucas. Cinerem uitigineum per triduum in aquam mittito, & olera inde aspergito. Aut bitumine & sulphure uiuo olera suffumigato. Similiter non erunt erucae, si semen in lixiuium cineris ficulnei missum maceraueris, & ita seminaueris. Caeterum erucae, quae iam sunt, perdentur urina & amurca ex aequo mixtis, & igne feruefactis, deinde refrigeratis, & sic oleribus adspersis. Si uero etiam alterius horti erucas acceperis, & in aqua cum anetho coxeris, & refrigeratam aquam oleribus irroraueris, praesentes erucas perdes. Anatolius. Ad herbas iuuandas. Omnia olera in uniuersum iuuantur, si eruca iuxta ipsa conseratur. Fronton. Ad olera disperdenda. Anserum stercus muria dissolutum oleribus adspergito. Est enim anserum stercus oleribus nociuum. Idem. De Secretis Herbarum, in genere, Cap. Uiii. Lactuca ut lata fiat. In latitudinem sese diffundet, si uel rarior pangatur, uel cum caulem faciet, eo leniter inciso, gleba, aut testa prematur, quo minus in scapum erumpat. Nam eo pondusculo uelut coercita, cum non possit in altum surgere, in latum perreptare, effundique cogitur. Mizaldus ex Florent. & Columel. Lactuca ut fiat candida, & speciosa. Si lactucas bona specie uelis habere, duobus diebus antea quam eas ablaturus es, comas ipsarum, hoc est, supernam partem ligato. Sic enim albae & speciosae erunt. Inalbat ipsas etiam arena superne infusa. Florentinus. Lactuca ut sessilis seu pomata fiat. Sessilem facies, quae in caulem pomat, sed conuolutis foliis in globum extuberet, uel in orbem circumagatur ( pomatam nostrates nuncupant ) si translatae radix, ubi in palmae altitudinem adoleuerit, ablaqueata, bubulo fimo recenti oblinatur, & congesto aggere irrigetur, dumque ad incrementum uenerit erumpens germen, ferri aciepraescindatur: & ei fictilis testa, non picata, imponatur, ne longitudinis, sed latitudinis augmentum capescat. Idem. Lactuca ut fiat suauis. Suauiores habebis lactucas, si coercitis caulibus, restibili pullulatu prodire compuleris. Idem. Lactuta ut fiat oderata. Odoratae nascentur lactucae, si illarum semen in citrii semen imponatur, & ita terrae commitatur. Quam rem etiam praestabit lactucarium semen diebus aliquot in aqua odorata maceratum. Florentinus & Mizaldus. Lactuca ut sapore & forma multiplici fiat. Caprinum aut ouillum stercus accipito, & quantumuis paruum sit perforato, & industrie euacuato, semenque lacturae, nasturtii, ocymi, erucae, raphani, aut quaecunque uelis in euacuatam partem dense indito, & in profunditatem non minorem duorum palmorum paruorum deponito, stercore tenero, ac raro praesubstrato, deinde tenui terra aggesta, & sensim aqua rigaro, atque etiam ubi enatum fuerit semen irrorato, assidue stercus inspergendo, & postquam in caulem excreuerit, multo plus diligentiae adhibeto, nasceturque lactuca, cum iniectis simul seminibus concreta. Alii duas aut tres caprini aut quilli stercoris pilulas confringunt, & semina ipsis ammiscent, eaque simul in linteolum mittunt, & rigata defodiunt, aliaque item cura adhibita lactucam multiplicem, & uariarum specierum habent. Didymus. Lactucam seminibus multis consitam nasci. Si lactucae solia, quae iuxta radices sunt, euellimus, singulisque gradibus semen condimus, ocymi scilicet, erucae, nasturtii, & similium, admixtaque fimo obruimus: enascetur enim ab omnibus coronatus lactucae thyrsus. Ioan. Bapt. Porta, ex Palladio. Beta ut albior & maior fiat. Si maiores & albiores facere betas uelis, radices ipsarum fimo bubulo recenti intege, & quemadmodum in porro, germen finde, & lapidem latum, aut testam impone. Sotion. Brassica, ut fiat sapore & magnitudine insignis. Brassicam & sapore & magnitudine praecipuam reddes, si omnium primum in pastinato seras: deinde si terram fugientes cauliculos seces & a terra proceritate luxuriosa attollentes se, exaggerando aliam accumules: ita ne plus quam cacumen emineat. Saepius sarrita, & stercorata melius conualescit, pleniorisque incrementi cauliculum facit, & cymam. Mizaldus. Apium ut folii latissimi fiat, & crispum. Magnum euadet apium, si seminis eius, quantum tribus digitis apprehendi potest, in panniculum uetustum illigaueris, deinde stercore intectum statim rigaueris. Similiter maximum erit apium, si circunfossis radicibus paleas adieceris, & rigaueris. Crispum autem erit apium, si semen eius priusquam plantetur, in pila leniter tundatur, atque cylindrus ipsi inducatur. Florentinus. Apium hortense ocyssime producere. Sint semina hornotina, ac aestate ingruente, aceto immerge, sine immorari aliquantisper tepente loco, subinde semina, in solutam terram conuolue, cui combustorum fabalium cinerem admisce: ubi uero leui imbre ardentis aquae irroraueris, & crebris irrigationibus: panno operi, ne calor euanescat: sic pauculo temporis curriculo, paucis elapsis horis terram discutiet: amoue pannum, irriga, & caulis elongabitur, maximamque spectantibus admirationem ingeret. Ioan. Bapt. Porta. Asparagi ut in magna copia proueniant. Si uelis asparagum multum prouenire, arietum syluestrium cornua tenuissime contusa sulcis committito, & rigato. Quidam magis praeter opinionem tradunt, quod si integra arietum cornua non in tenues partes tusa & secta, perforentur, & pangantur, asparagum producent. Didymus. Asparagi ut toto anno edules inueniantur. Si uelis asparagum per totum annum habere, cum fructum adimis, statim sarrito in superficie radices. Sic enim tractata planta rursus, asparagum rursus emittet. Idem. Conuoluulus in uinea ne siet. Conuoluulus in uinea ne siet, amurcam condito, puram bene facito, in uas ahenum indito congios duos, postea igni leui coquito, rudicula agitato crebro, usque adeo dum fiat tam crassum, quam mel. Postea sumito bituminis tertiarium, & sulphuris quartarium. Conterito in mortario seorsum utrunque. Postea infriato quam minutissime in amurcam calidam, & simul rudicula misceto, & denuo coquito sub dio. Nam si in tecto coiquas, cum bitumen & sulphur additum est, excandescet. Ubi erit tam crassum, quam uiscum, sinito refrigescat. Hoc uitem circum caput, & sub brachia ungito, conuoluulus non nascetur. M. Cato. Gramen ne germinet. Referunt bidente cupreo extincto in sanguinie hirci, gramen erutum, non amplius repullulare. Cardanus. De Secretis Florum in genere, Cap. Ix. Elores & fructus temporius adducere. Elige florem, quem mauis: nam quod uni, omnibus conuenire: si rosa, tempore anticipato circiter Octobrem calcem inter fictilia uasa serito in terram, cribro succretam, & stercore admixto, liquidiorem factam, bis in die calida fouebis aqua: & si aer uento exagitatus, uel immoderata pluuia erit, in contectam inferes domum, & noctu sub dio relinque. Ubi uero gelicidia, & hyberni imbres cessauere, & aeris euocatur mollities, Soli expone, si diei permittit apricitas. Hoc dum tempus expostularit, & primum uer affulserit, & calyce germinare incipiente, calidiori aqua infundatur: ingi enim & lenta scaturigine gaudet. Sic prima erumpet, quae erat inter uernos flores nouissima. Considerandum praeterea intempestiuam fieri germinationem placida hyeme, austronue sequente, non horrida & niuali, uti e Theophrasto elicitur, cum uis generandi, humorque foecundus aggregatur, alias per se, alias ex parte residua humoris, quo fructus prodierant. Porta. Flores ut uernos aut aestiuos ad brumam deferas. Si florum plantulas cum radicibus, in uinaceis, quibus cortices sunt exempti, sepeliueris, aut in fimo equino identidem reparato, flores pulcherrimos tibi edent sub brumam. Mizaldus. De Secretis Florum. in specie, Cap. X. Ut rosae uegetae seruentur. Legantur rosae, reliquique flores, non iam satiui, cu iam patefacti perennant, sed flore iam dehiscente, casuram in liquidam picem immerge, & arundine fissa condantur, rite picentur, & subdio obruantur accliui loco, ne labens aqua pluuia noxam afferat. Uel arundinem iam uiridem findito, rosam uel florem intus condito, & fissuram ut coeat curabis, sic ouans habebis quod optas. Uel sic aliter: Uas fiat quernum, floribus reple, & rosis, quae non dum oscitent, bene operculato, & picato, ne intro fortasse aqua permeet, putei uel cisternae aquis immergas, uel currentibus, quo minus putrefiant, ibique multum durabunt uirides, occlusi: cum omnes dehiscant, uelis, pediculum in malum figito, aut aceto immergito, Soli ostendendo. Ioan. Bapt. Porta. Rosa ut odoratior fiat. Rosae odoratiores fiunt, si allium iuxta eas, plantaueris: nam quae ex frigiditate languescunt, calore exacui solent. Didymus. Rosa ut praecox fiat. Si praecoces rosas habere uelis, duobus palmis in gyrum effodies, & calida aqua mane ac uesperi irrigabis. Idem. Rosa ut omnibus mensibus comparetur. Si mensibus omnibus rosam tibi comparaturus es, mensibus omnibus plantare, stercorare, & rigare debes. Uerum id in borealibus regionibus haberi non potest. Idem. Rosa praecox, Praecoces rosae aliter fiunt, tum in cophinis, tum in fictilibus plantatae, si eadem cura tractaueris, qua praecoces cucurbitas ac cucumeres suo loco dicemus. Idem. Rosae ut recentes & uirides seruentur. Conseruabis rosas recentes, & in uigore, si ipsas in amurcam immiseris, ita ut liquor eis supernatet, Alii herbidam adhuc hordei segetem una cum radicibus auulsam, in dolium non picatum mittunt, & rosas conclusas adhuc imponunt, teguntque, ac conseruant. Alii uiride hordeum in pauimentum consternunt, & rosas superiniiciunt. Idem. Rosa ut Ianuario mense fructum ferat. Si rosa in aestate media bis per diem rigetur, Ianuario mense fructum ferre ait Democritus, Rosa ut tempore malorum fructum ferat. Si tosa in corticem mali inseratur, & inoculetur, tempore malorum rosas nasci ait Florentinus. Rosae ut albae fiant. Rosas dum aperiri incipiunt, sulphure suffumigabis, & euestigio albas habebis. Didymus. Rosa & Iasmes ut flauescant. Insitione doceamus quomodo rosa & iasmes flauescant: quia genistae flos inter caeteros maxime flauus enitet: nos eum rosa & iasmino aemulalari quaerimus, & sociatio, cum non sit iugabilis per surculum, uel infoliationem, ideo rosam iuxta genistam serimus, eam cum genitali terra transferimus, adeo & libentius in sinu parentis, quam nouercae adolescunt: ac terebramus plantam, cumque plagam purgauimus, rosam undique abrasam inserimus, luto circunlinimus, & ligamus: mox ubi crescentis trunci ui fuerit coercita, a radice separabimus, & supra insitionem truncum rescindimus, sic rosa no illepida uenustate deflauescet: sic iasmes apud nos adeo eleganti, lucentique colore lucet, ut oculorum aciem perstringat. Sic undique diuersis quibuslibet coloribus delectat, quibus scilicet adoptabitur. Ioan. Bapt. Porta. Rosa ut fiat uiridis, lutea, & coerulea. Nunc perscrutemur, an fieri possit rosa uiridis, lutea, & coerulea. Id sic exequemur: Foris caudicem, uti rosae iuxta radices, & ramos omnes findimus, & colore ubertim infarcimus, si uiridem aerugine, si coeruleum Indico, uel lapide sic dicto, si flauum croco, prius tamen in pollinem redactis. praecaue tamen, ne auripigmenti, uel alterius rei huiusmodi quidquam immisceat: enecat enim uirus plantam, mox stercora, & liga, & colore florem inficiet, secum ducens nutrimentum. Ad rosas, uel carpophylos, uario colore breui tempore tingendes. Sumito terrae pinguissimae quantum uolueris: siccetur ad Solem probe, donec in puluerem tenuissimum redigi queat, deinde cum in uas aliquod posita fuerit, germen aliquod florum alborum implantetur. Uerum cauendum, ne terra alia aqua, quam sequentibus madefiat. Itaque si ex albis floribus, rubros efficere uoles, sumito ligni brasilii, minutim incisi, quantum sufficiat, & coquatur in aqua, usque ad consumptionem tertiae, uel quartae partis, & fiat aqua rubra, qua terra bis in die, mane scilicet & uesperi, paulatim humectetur frigida. Hoc autem tandiu faciendum, donec crescere incipiat plantula: nempe per quindecim, aut uiginti dies. Quod si uirides cupis, sumito loco brasilii, spinae ceruinae acinos maturos: si flauos, spinae ceruinae acinos immaturos: si nigros, gallas & uitriolum, & coquantur in aqua, qua terra, ut iam antea est dictum, madefiat. Cauendum autem ne sub dio noctu relinquatur, propter rorem, quem facile imbibit. Uerum undequaque flores non tinguntur, sed partim naturali, partim eo, quo inficiuntur, ita ut duobus coloribus immersi uideantur. Quod si tribus coloribus eos tingi uoles, mane altera pars terrae, aqua, colore aliquo infecta humectetur, uesperi altera eadem aqua: sequenti uero die, mane, rursus, altera aqua, alio quodam colore tincta madefiat: deinde altera uesperi, eadem idem sic ut mane & uesperi duobus coloribus madefiat, sed ita, ut latera uarientur: quod fiet, si aquam tinctam, & mane positam in eodem latere uesperi non ponas, sed aliam, & sic planta haec, una cum proprio suo, tres acquiret colores: de qua deinde plurimae aliae possunt propagari. Alexius. Ped. Uetonicae coronariae flos, ut in coeruleum commeat. Intubum, uel cyanum, sed melius intubum erraticum, antiquum, crassum. & pollicarem excedens latitudinem, radicem tenus secamus, ac per medium findimus, ut in excentrismo, & sobolem floris radice uulsam infigimus, uimine constringimus, ac terram putri fimo circumaggeramus, sic florem pariet, qui cyaneo blandietur colore, quo gratius nil oculis uisitur. Sic si Anchusae radici album aliquem infiges, florem purpureum habebis, inde in puniceum uergentem. Porta. Uetonica ut hyeme floreat. Si ad Calendas Octobris, uetonicae, uiolarum, & similium plantulas cum radicibus, in uinaceis, quibus cortices sint exempti sepeliueris, aut in fimo equino identidem reparato, flores pulcherrimos tibi edent sub brumam: atque ita de fragis ac melonibus. Sed a frigore externo seruari debent: plurimum uero cum foetibus emoriuntur. Cardinus. Uetonica ut uno ramo diuersos flores emittat. uermiculatum florem expromere. Quod cultus studio, aut soli commutati ubertate fieri solet. Quanquam multos id assecutos uidi, defixis in ouillam, aut caprinam baccam, uel cannulam fragilem, detritumue linteolum, diuersis uetonicae seminibus arte compositis, & terra, ac stercore diligenter opertis. Nam semina illa in unam coalescunt radicem, quae ramos florum uarietate illustres emittit. Mizaldus. Unica uiolarum planta ut omnium colores referat. Si omnes omnium colores unam plantulam uiolarum referre cupis, singularum semina confusa, in tenuem cannulam, aut detritum linteolum include, & terrae optimae subactae, ac stercoratae, ut fieri solet, depone. Experimentum mihi saepenumero probatum, summa cum uoluptate, & pari admiratione miraberis. Idem. Lilia ut fiant purpurea. Si lilia purpurea facere uelis, dum florent, cauliculos ipsorum acceptos decem, aut duodecim simul colligato, & super fumum suspendito: remittunt enim ex caulibus radiculas paruas similitudine hulborum. Ubi igitur plantandi tempus affuerit, cauliculos ipsos in fecem uini nigri immissos macerato, donec purpurea, & probe tincta apparuerint tibi ipsa distrahenti. Deinde hoc modo plantato singulis faece sufficiente affusa, atque sic lilia inde producta purpurea florebunt. Anatolius. Lilia rubra ut fiant. Rubrum lilium facies, si intra cortices cinnabarim fundas, cauendo ne bulbos saucies. Si uero etiam alio colore ipsa oblinas, cuiuscunque coloris uolueris lilia gignentur. Florentinus. Lilia ut per annum recentia permaneant. Lilia per totum annum recentia permanebunt hoc modo: Auferunt ipsa una cum ramulis nondum aperta, sed adhuc conclusa, imponuntque in uasa fictilia noua, non picata, deinde uasa cooperta reponunt, atque sic recentia totum annum durant. Si quando autem medio tempore quis eis uti uelit, in sole exponat, quo concalfacta aperiantur. Quo uero alio atque alio tempore lilia florem producant, dum bulbos ipsorum plantas, alios in altitudinem digitorum xii. alios uiii. alios iiii. deponito, & diu lilia habebis. Idem etiam in aliis floribus facere licet. Anatolius. De Secretis Fructuum. in genere, Cap. Xi. Eructus ut habtas praetoes. Ut fructus habeas praecoces, irriga saepe calida aqua, Soli expone, stercore columbino equinoque foue, aut calce, quae illam admittunt, ut cerasia, & inutiles ramos sensim ac inutilia quaeque praecide. Cardanus. Fructus ut serotinos habeas. At si serotina uelis, contraria ratione ages, in umbra, & multis operta foliis sinito, praecidito iam natos fructus cum ramis, antequam maturescant, denuo enim florebunt, & alios fructus mittent: quos ut ad maturitatem deducas, hyeme uasis fictilibus, quae ex arbore pendeant, includito. Idem. Fructus ut suauiores odoratioresque fiant. Semina uel grana triduo mulso, lacte ouillo, uel aqua, ubi saccharum eliquaueris, quod ueteres praestare existimarunt, sunt maceranda, & insolata ponenda, & maiorem fructus contrahent suauitatem. Si odoratiores quaeris: Semina nardino oleo, succo uel stillaticio rosarum liquore, aqua desolutis in ea moscho & Zibetio appellatis: ubi aliquantulum madefeceris, iam siccata serito, & suaueolentes fructus, mira quidem illius odoris fragrantia delibuti orientur, cuius semina combiberint. Sed si seminum cacumina confringes, pauculo ibi morentur tempore. Porta ex Florentino. Fructus omnes ut augeantur. Si fructus uelis fieri maiores: Fictilis olla aquae plena circa radices obruatur, in ea flos cum ramo sequaci flexu imponatur annexus, neue dimoueatur, arcte ligetur: ollam in terram coniicies, & obteres circa ramum ne extrinsecus afflet spiritus: sic completis fructibus: elapso tempore mirae magnitudinis pomis exuberabit, & maioribus, quam in arbore unquam pependerint nimia corticis crassitie: humorem enim, quem Sol & aer ab eo surripiunt, seruat olla, & coercet, surgentesque uapores fructus incrassant, & augescunt. Fructus ut formam, quam uoles, assequantur. Formam quam assequantur desideras, finge in ligno, magnitudine fructus perfecti: huic circumpone gypsum aqua dissolutum crassitudine digiti minimi, bifariam diuisum. Siccam hanc figuram ( celeriter enim siccatur ) auferes a ligno: id facile fiet, si prius lignum oleo illineris. Detractam hanc formam cauam e gypso bifariamque diuisam fructui crescenti, qui iuste magnitudinis medium excesserit, arctissime circunligato, demittitoque donec fructus ad iustam peruenerit magnitudinem. Habebis fructum forma ea, qua lignum dedolatum erat, liceat & inscribere quaecunque uolueris: ut uere dicere possis, Crescite, & in titulos surgite rite meos. Cardanus. Fructus ut uim purgandi nanciscantur. Si ad radices helleborum, aut cucumerem sylauestrem, uel scammoneam posueris, pruni aut cerasi, magis etiam uitis cum oblaqueatur, fient fructus illarum purgantes. Cato. Fructus e diuersis compositus, quomodo fiat. In monstrificis naturae compositionibus, ac transmutationibus haudquaquam alia, quam insitione ducitur uia meliori. hanc satis laudauimus. longe secus laudaturi posthac, mutuon postquam diuersorum complexu indissolubilem unum efficiat nexum. mirandique praebeat rationem: & si insitiones laboriosas, ac impossibiles aliquis existimabit, sit effectus laboris leuamen. & fere impossibiles insitiones solerti emendabis cura, nec te ab eo rudis agricole, & inscii artificis dimoueant dicta in eo, quod demonstratur experientia: & animo obuolue, quae a priscis memoriae prodita sunt: uti ficum platano inseri, & moro. Morum castaneae, terebintho, & albe populo inde alba nasci mora. Castaneas nuci & quercui. Punicam uariis gaudere adulteriis, & omnibus immisceri laetatur. Cerasum persico, & terebintho. Ceraso tebinthum, & persicum. Cotonea oxyacanthae. Uitem in oleo fructus dare, & elaeostaphylos appellari, quos oliuam latine dicimus: quam Florentinus se apud Marium Maximum uidisse perhibet, fructum gustasse, & aestimasse quod uere acinum & olei baccam simul gustaret. Myrtum salici insertam, & punica quoque retulisse mala ferunt, & caeteris, quas intueri par est, longe tamen nostris difficiliores: & tandem omne genus surculi omnibus arboribus inseri posse autumat Columella, & docet. Hinc omnis fructuum compositio, hinc omnis eorum adoptatio, hinc insueti largiuntur fructus. Ioan. Bapt. Porta. Fructus crescentes ut figaras omnes, uel impressiones sumant. Si humanum caput, equinum. aliorumue animalium mentiri affectas, magnitudine perfecti fructus, argilla, gypso molli, ac siccescente formabis, & styli acie findito, ut archetypum eiicias, ut iterum possit apte coniungi. Si lignea erit persona, sit intus excauata, si ex argilla, ubi torrueris, & fructus ualidi sint incrementi, fictilibus typis ( aperto loco, qua petiolus intromittatur ) claudantur, ac forti ligentur uimine, ne pomi auctu aperiantur, idque ab ipsis eorum incunabubulis, & in eam adolescere. ubi impetraueris, & ad debitam fructus fuerit restitutus magnitudinem, figuras, & effigies dabit, quas effingere placuit. ualetque id maxime in cucurbitis, pyris, strutheis, ut placebat Democrito, citreis, punicis, & malis insanis. Ex Quintiliorum placitis scriptum uideo: si arundine in longum fissa excauabimus internodia, in ea nuper cucumeris, uel oblonge cucurbitae partus editi includantur, improbo crescens auctu, arundinem implebit, in oblongam, & teretem figuram nimirum protensi. Quod si inter duos discos compressam apposueris cucurbitam, in orbem planum excrescit, & maxime figuras prestat omnes, quibus cogitur. Si in uitilem uaginam postquam defloruerit conieceris reuolutam ostendet anguis figuram. Io. Bap. Porta ex Aphricano, & aliis priscis. Fructus quomodo exos. & enucleatus euadat. Uetus est philosophorum dictum: praecipue qui selecta agriculturae praecepta tradidere, si inserendis surculis, uel uiuis radicibus medullam auriscalpio, uel osseo abstuleris cultro; fructum exossem, ac sine ligneis nucleorum putaminibus proditurum, siquidem altrix ipsa, ac parens est osseae substantiae. Arcades autem huic refragantur opinioni. Omnis enim aiunt, arbos, cui aliquatenus dempta est, uiuit: sed omnino si medulla subtrahatur, non solum non enucleatos fructus protuberare, sed uita uiduari, ac exarescere penitus necesse est. ratione hac suffulti, cum pars illa humidissima, maximeque uitalis sit: alimentum enim quod a sola ministratur, transcurrit, dum ad omnes peruenerit partes: naturali enim spiritu omne alimentum uiuentis, quasi quedam anima, per trunci medullam, ueluti per syphonem hauritur id monstrat materies expers medullae quam recurus tur, & in orbem redigitur, usque quo omnino resiccetur: idque prisci pertinaciter reformidarunt. Nobis autem, quos Theophrasti ueritatis, & experientie commouent placita, multum erit usui, nec parum commoditatia affert. Idem. De Secretis Fruticum in specie. Cap. Xii. Poma ut in uigore dis mantant. Praecocia, pyra, mala, cotonea, sed mustea spernenda, sicus, tuberes, & zizipha, cum suis frondibus legito omnia immatura, non tamen percruda, caduca sunt separanda undique diligenter inspiciendo sintne integra, nec manibus quassentur, incisos eorum tenaces calida uires amburi pice, parum tangendo: nam facilius principium putrefactionis exhiberent. inde canabi stupare inuoluendo, feruenti cera circumline, & circumlita melle demergantur, ut sint omnia submersa, & separara custodi, ne simul commisceas, ne se mutuo contingant: alterum enim ab altero corrumpitur operperculo imposito, operculatumque uas pellicolato, & per annum uiridia semper habebis: & sic omne pomum in melle seruari potest, quod in uetustatem reponitur. Io. Baptista Porta. Mala ut diu conseruentur. Mala in multum tempus durant, si in uigore sunt sunt decerpta, id quod manu faciendum est, & caute, ut ne quassentur. singula uero in algas, hoc est maris muscum, seorsim inuoluantur, ut undiquaque sint cooperta, & imponantur in ollas crudas. apponantur etiam algae una cum lignis malorum, ut se mutuo non contingant, deinde ollis opercula obdantur, & deponantur in loco sublimiperfrigerato, extra fumum, & omnem graueolentiam. Si algae non sint, in ualde minutas ollulas crudas singula mala indantur, & addito operculo reponantur. Quidam terra figulina singula mala oblinunt, siccant & reponunt. Seruantur etiam integra mala, substratis ipsis nucum foliis. Melius autem feceris, si singula mala in folia nucis inuoluta reposueris. Conseruabis etiam mala, si in ollas intrinsecus inceratas reposueris, & diligenter ipsas cooperueris. Imputrida perdurant mala, si in hordeum immittantur. Conseruabis eadem & hoc modo. Accipe uas fictile non picatum in fundo perforatum, idque malis manu decerptis, incolumibus, non inueteratis, exple, & uas myacantha, aut aliquo alio secure obtura, & in quacunque arbore suspende, & per totam hyemem sine, & talia permanebunt qualia sunt iniecta. Quod ipsum etiam experientia condidici. Seruantur etiam mala sic. Unumquodque malum ficulneis foliis siccis inuolue, deinde luto argille albe intege, & perfrigerata in Sole repone. Permanent etiam conseruata a uini faece, & ipsum quoque uinum conseruabunt omnium miraculo. Sed & in ollam nouam immissa, & olla in dolium uini immersa, ita ut ei innatet, & dolium oblinatur, recentia erunt mala, & uinum ipsum odoratum. Quin & in sinuosas capsas componuntur cum tormentis puris, & conseruantur. Hyemalia autem mala optime in seminibus seruantur. Apuleius. Mala quomodo seruanda & reponenda. Mala circa autumnale aequinoctium sunt legenda pro coeli, soli, & arboris cuiusque natura: nec ante xu. Lunam, ut scribit Plinius: idque cauta manu, ne contusione, aut uuluere aliquo laedantur, separatis cadiuis, putrescentibus, ac uermiculosis, a praestantibus & generosis. Seruabuntur optime tabulatis extra fumum, & graueolentiam in loco frigido, & septentrionalibus fenestris aperto: que sereno die patentes lucem accipere debent, exclusis austris: nam aquilonibus multo nocentiores fructibus esse solent: a quibus poma quaeque rugis deturpari certum est. Seruantur preterea in frigido & arido loco supra paleas, ut scribit Uarro. Ideo qui oporothecas faciunt, ad aquilonem, ut fenestras habeant, & aere perflentur summe curare debent. Mizaldus. Poma ut in arbore diu immorentur. Ramulos intorqueri iube, ne maturescens humor in ipsa dilabatur, & ea incolumia seruabuntur contra aestiui caloris blandimenta: tali maxime pacto punica seruantur, ne hiantia dispereant. Io. Baptista Porta. Poma ut imaginem quamuis referant. Gypso, aut figulari luto quamcunque uoles insculptam imaginem tege: & in duas partes apto instrumento, ea industria seca, ut iterum illae rite coniungi possint ac committi. Deinde in figulina Liber Ix. 453 excoque: cumque malum ad dimidium peculiaris incrementi peruenerit, hisce formulis include, ualidisque uinculis firmiter obstringe, ne fictiles typi diuellantur auctu obuoluti mali. Quod ubi capacitatem illorum expleuerit, tales animalium figuras repraesentabit, quorum & habitum & imaginem ibidem mentiri uisum tibi fuit. Quae res in effingendis malis non solum locum habebit, sed etiam in pyris, cotoneis, persicis, citriis, punicis, aurantiis, & reliquis pomorum generibus. Mizaldus ex Aphricano. Malis lineamenta imprimere. Si excocto gypso, ac liquidiore aqua redacto, supra mali cortices, notas graphio descripseris, cum ad debitam ipsa creuerint crassitiem, atque decerpseris, graphidis uestigia depressa extabunt ac refricata nobis erunt perspicua. Porta. Mala ut fiant dulcia. Si dulcia mala fieri desideras, stercus caprinum urina humana dissolutum cum ueteris uini foeceradicibus infunde. Mizaldus. Mala ut non putrescant. Si imputria mala habere uoles, felle uiridis lacertae inungatur caudex: erit & hoc aduersus formicas remedium praestantissimum. Idem. Mala ut non sint caduca. Si caduca fuerint mala, fissae radici lapis impactus, illa retinebit. Aphricanus. Mala ut fiant rubra. Arbor urina rigetur, & rubescet fructus. Quidam uero malorum fructus hoc modo rubicundos efficiunt. Palos in terram depangunt, & in curuatos ramos, qui fructum habent, citra conquassationem palis religant, & scrobes in propinquo ipsorum, aut alia uasa aqua implent, coniectatione facta, ut in meridie Solis splendor in aquam illabens, calidumque uaporem remittens, & per refractionem in fructum incidens, coloris bonitatem, & rubedinem operetur. Quidam rosas seminant sub plantas, hoc modo fructus rubicundos efficientes. Berytrus. Poma, ut fiant rubra, aliter. Si citri mali uel pyri surculum rubro inseramus moro, inde enata rubra dabunt poma. Sic rhodacena insigni calore sanguinea ex mori insitu euenisse constat. Io. Bap. Porta. Pyra quomodo fiant rubicunda, & effigiata. Pyrus moro insita, rubicunda pyra feret, ut tradit Tarentinus. Modum effigiandi pyri, in quas uolueris formas, requires supra ex pomis. Pyra quomodo legenda, & custodienda. Legenda sunt pyra eo modo, quo mala, eaque methodo, nimirum die sereno, & blanda manu, ne uulnerentur, caducis & uitiatis, a sanis & integris seclusis, decrescente Luna, & uegeto Solis calore. Quod ubi factum erit, in picato uase diligenter includentur: cuius os deorsum reclinabitur, atque breui scrobe eo loco obruetur circa quem perennis aqua decurret. Alii optime seruari affirmant, si illitis pice surculis uel pediculis suspendantur. Alii sapa, uel passo, aut dulci uino mersa, uasis plenis custodiunt. Sunt qui inter scobes obruant. Plerique siccatis frondibus inglandis inuoluta reponunt. Nonnulli in uinaceis discreta, ne se contingant, sepeliunt. Rustici inter paleas, aut frumenta seruant. Alii statim lecta cum tenacibus suis picatis urceis condunt, & oribus uasculorum gypso, uel pice clausis, sub diuo obruta, sabuloue tegunt. Seruantur omnium optime, ut reliqui fructus, melle, modo non se contingant. Mizaldus ex Democrito & Palladio. Cotonea quomodo fiant effigiata. Mala cotonea animalium speciem prae se ferent, si in formas typorum indita, augescere in ipsis per miseris. Democritus. Cotonea quomodo legenda, & conseruanda. Imprimis cotonea mala quam maturissima & integerrima, sine macula, sereno coelo, ac decrescente Luna colligere debes: & in lagena noua, quae sit patentissimi oris, detersa, qua canescunt lanugine, laxe ac leniter componere, ne collidi possint. Deinde cum ad fauces usque fuerint composita, uimineis surculis, aut circulis sic erunt arctanda, ut modice premantur, ne cum humore fuerint imbuta, sustollantur. Tum quam optimo, & liquidissimo melle uas usque ad summum ita replebitur. ut pomum quoduis ibi submersum uideatur. Sed summopere tibi cauendum erit, ne immaturum illud & crudum reponas, alioquin ita indurescet, ut usui esse non possit. Audio nonnullos cotonea osseo, aut ligneo cultro ( quod ferrum metuunt ) aperire priusquam melli seruanda committant: adhaec semina eximere, a quibus pomum uitiari putant. Res ridenda potius quam audienda. Alii fecta cotonea doliis musti ad foecem usque mergebant, atque ita claudebant, uinum hinc odoratius reddi promittentes. Alii in nouam ollam dolio uini innatantem illa recondunt, & dolium oblinunt. Sunt qui foliis fici obuoluta custodiant. Plerique stupis, tomentoue mundo uestita, in cistis concinnant, & disponunt. Multi in scobe, uel milio, hordeo, aut auena longo tempore incorrupta seruant. Sed in ea domo nec sunt condenda, nec reponenda, ubi reliqui fructus fagaces, uel alii quique tenelli custodiri solent. Nam illos suo acerrimo odore uitiant, ac labefactant. Non desunt, qui ficis, aut nucis foliis inuoluta seruent. Alii creta figulina illinunt, siccataque in Sole suspendunt. & dum usus postulauerit cretam diluunt. Plerique arculis ligneis separatim includunt, & in tabulato siccissimo, ac frigidissimo loco, ubi neque fumus, neque teter sit odor, collocant: ita ut flosculi sursum, pediculi uero deorsum spectent, nec alterum ab altero corrumpatur: deinde scobe populnea, uel ab iegna interposita, luto paleato opercula munita superponunt, ne introire possit spiritus. Mizaldus ex Democrito, Catone, Uarrone, Columella. Palladis, & Plinio. Pruna ut sine ossiculis mascantur. Prunum absque ossiculis tibi comparabis, si tenellam arborem ad binos pedes recisam usque ad radicem findas, abrasaque & excauata scalpro utriusque partis medulla, confestim seiuictas partes uinculo constringas, superioremque partem ac diuisuras laterum fimo, uel argilla, ceraue obducas, ac charta madida munias: elapso anno obfirmata cicatrice omnia coaluisse perspicies. Hanc deinde arborem surculis, qui fructum non tulerunt inseres & sine ossiculis poma proferet: siue illa fuerint pruna, siue cerasia, persica, mespila, palmulae, lapidosaue corna. Idem. Cerasia quomodo ossiculis carentia fiant. Si exossata habere cupis cerasia, teneram adhuc arborem ad binos pedes recides, & usque ad radices findes, abrasaque ferro partis utriusque medulla, illico seiunctas partes uinculo perstringes: & summitatem ac diuisuras laterum fimo oblines: post annum ducta cicatrice dum diuortia coalescent: eidem arbori surculos, qui adhuc fructum non tulerunt, inseres, & hinc sine ossibus cerasa recipies. Idem. Mora ut fiant alba. Mora ipsa si alba reddere optabis, in albam inserantur populum, uel inoculentur, & albescentia dabunt poma. Berytius. Mora ut reponenda, & seruanda. Mora in uitreo uase diligenter condita plurimo tempore durant, proprio ipsorum iusculo, & uino demersa, ac diligenter operta: modo non fuerint nimium matura, uieta, & flaccida seu languida. Idem. Persica ut inscripta & figurata nascantur. Persica inscripta sic faciemus. Postquam persici fructum comederis, ossiculum ad dies duos siue tres aqua macerato, & leniter aperito, & repertam intra os amygdalam siue nucleum accipito, in eiusque cortice stilo aereo inscribito, quicquid tandem libuerit, non profunde, deinde papyro inuolutum plantato. Quicquid sane in amygdala inscripseris, hoc ipsum in fructu reperies. Quidam etiam hoc ipsum in uera amygdala faciunt eodem successu. Democritus. Persica ut fiant rubra. Rubra facies persica, rosis sub ipsas plantas consitis. Facies & iuxta alium modum rubicundum fructum. Si enim obrutum persici os post dies septem detexeris. In his enim diebus sua sponte aperitur, & cinnabarim intra ossiculum infuderis, & hoc ipsum rursus obrutum cura & diligentia dignatus fueris, inde rubra persica habebis. Fortassis etiam alium colorem si infundere libuerit, eundem quoque similiter fructui affricabis. Idem. Persica ut fiant mirae magnitudinis. Ut persica mirae magnitudinis tibi compares, amygdalas item & nuces, & similia, accipies tres, uel quatuor nucleos ex illis, quos ita coaptabis, ut corpus unum constituere uideantur. Hos iunctos, & si opus fuerit, colligatos, in uas aliquod terra stercorata plenum immittes, plantabis, ac sepelies: sed ita ut uas illud foramen habeat in operculo, per quod nucleorum germen exigere cogatur. Sic fiet, ut nuclei illi in unam coalescant arborem, quae suo tempore fructus eximiae magnitudinis ac pulchritudinis edet, ac proferet. Sunt qui nucleos non in uas, sed fistulam, aut tubulum terra saturatum mittant. Sed id multo leuius, & facilius tibi si comparare studes, diligenter interlegenda erunt persica illa, quae parua & languida apparebunt, nimiaque ubertate matrem onerabunt: ut arboris succus ad reliquorum nutrimenta conuertatur. Sic enim saliue copia in pauciores foetus se conferens, illos altili saginabit incremento, ac maiores reddet. Mizaldus. Persica ut sine osse producantur. Persicum sine osse producere possumus, nouo insitionis modo. Circa salicem persici plantam serimus, loco riguo, humido, & superfoetante: sin minus, aquationibus adiuua, ut lignum turgescat, & sibi, & aduenis surculis succum porrigat superfluentem. Sic salix brachii magnitudine, in medio terebretur, persici capite relicto, ramos omnes amputabimus, ac per foramen saligni trunci inducimus: foramen luto diligenter operimus, ac uinculis astringimus: anno subinde elapso, ubi iam coheserunt, ut e duabus arboribus una fiat, quantum mox prominet supra terebrationem. & compagen, resecamus, ne eo feratur alimentum: & ab insitionis coalitu succus auocetur, & arbos alia grauata stirpe adoptatis frugibus incuruetur. Uel capite salicis in terram demerso, in arcus similitudinem flectatur, & coalitis, persicum succiditur, transfertur, & in terra exaggeratur, sic persicus salici nupta: & maritata, mira iucunditate sine ossibus fructus pariet. Porta. Persica ut sine osse proueniant, aliter. Truncum arboris inferne perforabis, & medullaexcisa, salicis, aut corni paxillum impinges. African. Nux ne lignosum fructum progignat. Si praedurum & lignosum fructum nux progignat, cortex in orbem uulnerandus erit, ut noxii humoris uitium deducatur. Alii radicum summa praecidunt. Plerique terebrate radici buxeum cuneum imponunt, aut cupreum, ferreum ue clauum. Mizaldus, Nuces ut absque putaminibus gignantur. Nuces nudas sine putaminibus facies, si confracta nucis testa, internoque nucleo illaeso conseruato, ei ipsi lanam, aut recentia uitis seu platani folia circumdederis, ut ne nudus existens fructus a formicis corrodatur, & sic plantaueris. Idem in amygdala Florentinus tradit. si cinis assidue trunco, & radicibus circumfundatur. Imo & in reliquis fructuum generibus, quae testam forinsecus habent, si iuxta eundem modum suerint plantata. Aphricanus. Aliter. Loco, quo iuglandem plantare destinaueris, scrobem defodito, & pulueratam imponito terram, ac ferulae semen pangito: cum enata increuerit, aperi, & in eius medullam nudae nucis nucleum caelato, & sic habebis longo tempore praeoptatos fructus. Sic possumus & Tarentinam efficere, alii Moluscam uocant: nam & Tarentinam dicunt, quae est molli ac fragili putamine, ut manibus attrectata, facile frangatur. Hanc lixiuio per annum saepe irriga, cinerem radicibus iniice: ut prodidit Damageron. Et arborem quoque penitus perforans, duras, & masculas nuces friabiles facies. Sic de auellana nuce, & amygdala: antequam florem produxerit, ablaqueatis radicibus, per dies aliquot calida infundetur aqua, & teneras dabunt nuces, ut Africanus ait: fit priori modo, ut nudum nucleum, & friabilem testam afferat, ut non putamine, sed uerius integatur cute, adeo tenella, ut simul mandatur, & tandem de fructibus omnibus qui testa integuntur. Io. Bap. Porta. Liber Ix 468 Dulces autem facies amarulentas amygdalas antea si forato trunco in quadrangulo palmi parui altitudine lachrymam quotannis effluere sinas, donec dulcescant. Quidam melius faciunt, & circum fodiunt suillum stercus, & urinam affundentes, deinde aggesta terra rigant singulis annis, donec dulces fiant. Omnis autem truncus amygdali excisus fructum abiicit. Teneram uero & dulcem ex dura, & amara facies, si truncum usque ad radices in superficie existentes nudaueris, & aqua calida assidue rigaueris, antequam flores emittant. Aphricanus. Amyglalae inscriptae, ut fiant. Amygdalae testam industrie confringito, ita ut internum nucleum integrum conserues, apertaque testa in nucleum quodcunque libuerit scribito, rursusque colligatam papyro plantato, lutoque circumlitam ac intectam, stercore suillo aggesto obruito. Idem. Punica mala, ut non bient. Dum Punicas plantas. silices in scrobem praemitte. Si uero prius plantatae fuerint, scillas iuxta plantato. He enim contrarietate naturali ipsa mala hiare non permittunt. Similiter autem si secundum caput plantatae fuerint, non hiant. Aphrican. Punica mala, ut dulcescant. Radices arboris circumfodito, & stercus suillum aggerito, & superingesta terra, cum urina hominis rigato. Uel mala sic dulciorem efficiunt fructum, si urina assidue, caprino stercore, & uini ueteris faece radices plantae rigaueri. Paxamus, & Anatolius. Malum punicum, ut sine granis facias. Si exemeris quemadmodum in uua, conspicuam medullae partem, & fissum lignum obruas, & post tempus recideris supereminentem plantae partem, quae iam germen emisit, fructum ipsum sine granis punica producet. Aphricanus. Punica mala, ut fiant rubicundiora. Si punicum malum rubicundius efficere uelis, plantam aqua cum lixiuio balnearum permixta rigabis. Idem. Ut sciatur, quot grana habeat malum punicum. Unum punicum malum aperias, & numeres. & quot in ipso grana reperies, tot in singulis esse iudica. Idem. Punici mali acinos augere. Punici mali acinos augere sic possumus, ut nimio uideantur mirabiles incremento. Punicam iuxta cornum serito, cornique truncum terebrato, ac per foramen immittito punicam: ubi autem trimatum expleuerit, e radicibus separabis, inde cornum iuxta coalitum resecabis, ne aduenae arbori succum adimat, & euocare possit, ut ne cui magis, quam insito seruiat: sic enim fructum praebebit, cuius acini, corni fructus aemulabuntur, saporeque insignes, ut speciosiores uideri nequeant. Porta. Punica quomodo in miram magnitudinem extrescant. Tradunt in miram magnitudinem punica mala protuberare, si olla fictilis circa arborem obruatur, uel ita aptetur, ut ramus cum flore in illa claudatur, ad palum, ne resiliat, illigatus, ipsaque olla contra aquarum incursus operta muniatur: nam suo tempore poma eiusdem magnitudinis qua fuerit, opportune reddet: imo uero ad illius rei figuram efformata, quam olle aut uasculo impresseriamizaldus ex Gargilio Martiali. Punica, ut in arbore seruentur uiridia. Cum matura fuerint punica, antequam rumpantur, petioli, quibus dependent sunt intorquendi, toto anno uiridia in arbore seruantur. Pall. & Plin. Punicorum multitudo quomodo comparetur. Punicorum multitudo comparabitur, si tithymali & portulacae succus aequaliter mistus, trunco arboris antequam germinet, illinatur. Palladius. Punicorum acini, ut candidi fiant. Candidi fient punicorum acini, si argillae & cretemiscueris quartam gypsi partem, & toto triennio hoc genus terre radicibus insperseris. Gargilius Mart. Punica ut ad hybernos usus seruentur. Ponica ad hybernos usus seruabuntur, si leni manu decerpseris, ne tactu asperiore uitientur, aut uulnus sentiant, deinde pediculis incoctam & liquidam picem demersis, refrigerata ex ordine suspenderis. Sunt qui tota in picem mergant, & ubi refrixerint, suspendant. Item si integra collecta in aqua marina, uel feruente muria tandiu demergantur, ut liquorem combibant, & madescant: deinde Sole triduo resiccentur ( sed ita ut nocte sub dio non maneant ) postea loco frigido suspenduntur: cum uolueris uti, aqua dulci macerabis. Alii argilla, uel figulari creta induunt, & siccata, loco frigido suspendunt: atque cum usus exegerit, in aquam demittunt, & cretam resoluunt. Alii foeno, uel culmo singula inuoluunt, & insuper luto paleato crasse linunt: atque ita maioribus ramis alligant ne uento commoueantur. Alii in siccam arenam distincta, & secreta deponunt: aut in frumentario aceruo ad umbram, donec rugosa fiant, diligenter condunt. Mizaldus ex Berytio, & aliis. Malum citrium, ut effigiatum nascatur. Citrii fructum simulachri formam reddere facies, uel humanae faciei, uel alterius animalis, hoc modo. Gypso aut luto quicquid uoles integis, & perfrigeratum in duas partes instrumento quopiam acuto secas, ita ut anterior, & posterior pars coaptari ac committi queant, indeque siccatum in figulina torres. Quum uero fructus ad dimidiam partem sui augmenti peruenerit, formas illas circumdatas uinculis diligenter munies, ne ab augmento eius, quod circumdatum est diuellatur, & suscipiet omnino circumdatas formas Aphricanus. Citria quomodo fiant rubra, & medium illorum dulce. Si rubra citri poma uoles efficere, surculum moro inserito, & rubrum pomum dabit. Medium pomi dulce fiet, ut tradit Palladius si truncus obliquo foramine ab imo terebretur, ut altera parte non exeat: sic humor effluere permittetur, donec poma formentur: mox foramen luto replendum erit. Idem fieri affirmant, si semina priusquam ponantur, ouillo lacte, aut mellita uel saccharata aqua maduerint. Mizaldus. Citria mala quomodo conseruanda. Si citrii fructum gypso subacto probe illeueris, illaesum, & per totum annum integrum conseruabis. Citria in hordeum occultata, & obruta non putrescunt. Sotion. Citria mala ut per totum annum habeas. Citria si toto uis habere anno, eum seruabis morem, qui in Assyria peculiaris, multisque etiam locis frequens est. Quum legendi tempus aderit, partem a genitali rescindes stirpe, & luxuriem ferro corriges: partem relinques, qua parte strinxeris genuina arboris ferocitate, alia substituer, tisque adultis, poterunt & priora illa decerpi, atque noua foetura inuitari. Porta. Ficus inscriptae ut fiant. Oculum fici, quem infoliaturus es, inscribito, quomodocunque uelis, & sicus inscriptae germinabunt. Democritus. Ficus quomodo fiant praecoces. Maturescent ficus ante tempus, si columbe stercus, & piper, & oleum iuxta adieceris. Idem. Ficus ut fiant purgatoriae. Quum ficum plantas, ad summas radices ueratrum nigrum contusum simul cum tithymallo mittes, & habebis sicus uentrem emollientes. Idem. Ficus quomodo aeque alba, & nigra fiat. Diuersa sarmenta accipito, & prius colligatos ramos eiusdem temporis, ac aetatis existentes, in scrobe deponito, stercoratoque & rigato. Cum uero germinauerint, rursus utrosque oculos in idem colligato, quo in unum truncum coalescant, & post duos annos, si ita uisum fuerit, transplantato, & gemini coloris ficus habebis. Quidam maiori securitate idem faciunt hoc modo: Duorum ficorum diuersorum semina siue grana linteolo illigata plantant, & transplantant. Leoncius. Caricae ut durent. Ad multum tempus bonae perdurant, si in sportis in clibanum suspendantur, ubi panis est extractus, & in fictile nouum non picatum indantur. Oportet autem ficus decerpere una cum fundo & pediculo, ex quo dependent, & muriam cum oleo feruefactam in Sole irrorare, & in uas mittere, idque luto oblinere. Noctem tamen unam antea rori exponere, & postea uasi committere. Paxamus. Ficus ut uirides seruentur. Ficus seruari possunt uirides, si in melle ita disponantur, ut neque se inuicem, neque uas contingant: quod operculo diligenter tegi debet. Idem continget, si singulae intra cucurbitam uiridem claudantur, loculis unicuique cauatis, & suspensa in umbroso loco cucurbita, ubi nec ignis, nec fumus inspiret. Uerum cum petiolis legi debent: nam sic diutius integrae durant. Africanus & Palladius. Oliuae ut dulcescant. Accipe cineris quercini sextarium unum: calcis uiuae recentis tertiam sextarii partem, misceantur bene, addendo aliquantulum aquae, ut humectentur nonnihil, coeantque in unum: deinde cum sic per horas duas relictum fuerit, in uas aliquod ligneum cum foramine in fundo ponatur, subigendo bene, & super infundendo situlas tres, uel quatuor aquae, & per foramen coletur lixiuium. Quod si ad duas situlas non peruenerit lixiuium, alias duas aquae superinfundito, ut duas lixiuii colligere queas. Quibus sic se habentibus, oliuas uirides recentes, & incorruptas sumito: deinde cum in lixiuio tandiu, donec fundum petant, uel dentibus caro ab ossibus flauis secernatur, fuerint, in aquam frigidam iniicito, mutando aquam ter quaterue. Cauendum omnino, ne absque aqua remaneant: quoniam subito nigrescunt, coloremque illum suum natiuum cum sapore ammittunt. Praeter naturam enim uidetur, atque idcirco iucundissimum est uidere, ut tam folia, quam fructus, naturalem colorem conseruent. Caeterum per tres, aut quatuor dies in aqua recenti finendae sunt. Quod si autem aqua quotidie quater, aut quinquies mutentur, biduo dulces euadent, ita ut cum sale & aceto edi queant. His peractis, muria erit superinfundenda, & sic quoque bidui spatio esui erunt aptae. Uerum hoc notandum, oliuas, quae aquam non tetigerint, pelliculam tenuiorem obtinere, esuique iucundiores esse. Si uero tetigerint diutius erunt macerande nec tamen unquam adeo erunt delicatae, propterea quod pelliculam siue corticem habebunt asperiorem, etiam si uirides pulchraeque existant. Porro aliter etiam olluae parari possunt. Oliuae siccae, aquam nunquam ingressae, in muriam per mensem unum ponantur: deinde in aliam per dies xu. uel xx. postea rursus in aliam efficaciorem, & erunt dulces: sed modus huiusmodi rarus est. Alexius. De Secretis Fructuum fruticum, Cap. Xiii. Uuas Uere producere. Si uerno tempore cerasum arborem sua gerere mala conspicimus, nos tunc uuas optamus, sic non deerit copia, uti e Tarentini & Pamphili elicitur dictis. Quando ab iis gummi effluere desiit. ne putrescat, & uermiculetur, emuscari iube lanuginem quandam, quae obuallat arborem: officiet enim insitis multum. Sit insitio, quam emphylismon uocant: sic enim facilius coalescit: Arboris inde cortex relaxetur, & tenuis, & ualidus cuneus inter lignum & librum adigatur, sed sensim leui manus libramento, ne corticis fascia laedatur, cuneo subducto, surculus praeacutus nigrae, & feracis uitis immergatur, & ligetur: sic Uere, consueto cerasorum tempore fenerabit uuas, cum cogatur subiecti trunci alimoniam surripere. Io. Bapt. Porta ex Tarentino & Pamphilo. Uua uinaceis uacua. Sarmentum uel flagellum obruendum ex aequodiducito, lapilloque discuneabis a summo capite, hinc inde medullam omnem osseo stilo erodendo in parte illa, uel quam abscondet terra: uel quantum fieri possit alte excauato: subinde arcto uimine, uel papyro diligenter alligato humido, ac praepingui solo unam defodito scrobem, & deponito, illudque fixo ligetur calamo, ne possit intorqueri, sic compages una, ut prius coagmentatur: & praestabilius fuerit, si quantum sarmentum erit excauatum, intus scillae bulbum demerseris: ueluti enim glutino quodam adiungit, humore humectat, & calore fouet, ut insitio quaedam, uel idem etiamnum eueniet, si inserendo surculo uniuersa medulla subtrahatur. Idem ex Democrito. Uitis ut bothryones albos afferat, & nigros acinos. Palmes idem, ut uuam candidam simul, & nigram afferat, & in eadem uua, acina alia nigra, alia candida, & ea aeque diuisa appareant: Malleolos tres, quatuor, uel plures diuersorum generum, & colorum sumito, facileque auctiles, quos aequaliter compositos, atque arctissime colligatos, in tubulum, uel arietinum cornu inserito, ut ab utraque parte superemineant: subter sarmenta resoluito, ac in sero bem stercorata terra obruito, dum germina agant, rigato: at biennio, uel triennio exacto, cum una compages ex illis coagmentata fuerit, tubulum frange, si cornu iam emarcuit: ubi maxime cohaeserunt, serra praecidito, ac pulueratam terram supra exaggerato, terraque pinguis truncum operiat, & cum coles germinauerit, unum relinque, reliquos amputa, ne relictis omnibus, sarmenta succum ministrare nequeant: tunc ex compositarum uirgarum coitu, arbor una exurgit, uersicolores uuas praebens. Ioan. Bapt. Porta. Aliter. Sint sarmenta, ut nigrum alterum, candicans uero alterum: & cum putantur, per medium sunt findenda, praecauendo, ne quicquam de medulla excidat, & sic inter se iunges diuisa, ut utriusque oculos aequando coincidant, ut duo fere unum fiant: inde arctius ligabis, & glutinosa terra adlinire curabis, ternisque diebus crebra sibi succedat irrigatio, donec ex utroque unicum erumpat germen, uuasque producat, in quibus diuersi generis, & coloris sint acini. Didymus. Uuae ut ad Uer usque seruentur in uite. Circa ipsam uitem, quae fructu plena est, loco umbroso scrobem fodies, altitudine trium pedum, latitudine duorum, & mittes arenam, & ibi calamos figes, in quibus retorques assidue sarmenta fructibus plena, & illaesis botryonibus alligabis. ut solum non contingant, & coperies, ut imber eo penetrare non possit. Berytius. Uua ut fiat odorata. Si odoratam uuam facere uolumus: Sarmentum obruendum, ac odoriferum omne coniicimus, uel unguentum quod uolumus uuam olere, & aliquantulum maceratur eiusdem odoris aqua, & uuam dabit absorpto humore olentem. Paxam. Uuas ut ab auibus & gallinis tuearis. Ut gallinae atque eiusmodi aues ab uuis abstineant, labruscae acinos edendos dato: idem enim ferme contingit, quod hominibus qui acerbos fructus deuorauerint. obstupescunt enim dentes. Cardanus. Uuas & aliis fructus ne uespae contingant. Oleum sorbeto, & uelut insufflans ad uites, & uuas atque alios fructus accedito. Democritus. De Secretis Fructuum herbarum. Cap. Xiiii. Cucurbitae quomodo fiant longae, & uestae. & crassae. Semina de collo cucurbitae sumpta recto cacumine seres, stercorabis, ac rigabis. Si uastioris incrementi optas, de medio uentre ext ractum semen, inuerso cacumine telluri depone. Columella, Palladius & Plinius. Cucurbitae ut latae & amplae fiant. Si latas & amplans habere tibi cordi fuerit, semina quae in fundo latitant, inuersis cacuminibus terrae mandabis. Idem. Cucurbita ut sine semine nascatur. Non habebunt semen cucurbitae intra se, hoc modo: Sarmentum, aut uirgultum primum mox ubi increuerit, cucurbitae, siue cucumeris in terram defodito, quemadmodum uitis sarmenta solent, ut summa pars tantum uirgulti emineat, & postquam auctum fuerit, rursus idem iterum ac tertio defodito, & exortus iuxta medium, & super terram extantes secato, solumque postremum tertium uidelicet relinquito, & habebis tum cucurbitas, tum cucumeres semine carentes. Similiter sine semine eadem facies, si triduo antequam semines, semen ipsum oleo sesamino maceraueris, Quintilius. Cucurbitae ut fiant praecoces. Praecoces cucurbitas & cucumeres sic reddes: In cophinos, aut in fictilia inntilia terram cribratam mittes, stercore ammixto liquidiorem factam, & anticipato consueto tempore, Uere uidelicet inchoante, semina implantabis, & cum Sol fuerit, & calor, & moderata pluuia, cophinos sub dio expones, circaque Solis occasus eos in domum contectam inferes. Atque hoc assidue facies, aquam irrorans, quando usus postularit. Postquam uero perfecte cessabunt frigora, & glacies, cophinos, siue dolia in locum subactum & excultum deportatos defodies, ita ut labra aequalia sint terrae, & deinde reliquam curam adhibebis. Si uero abstuleris ipsorum uirgulta, citius fructum producent. Quintilius. Cucurbitae, aut cucumeres quomodo formae uariae, & characteres imprimantur. Transfigurabuntur cucurbitae in quamcunque uelis figuram, si testacea feceris uasa, eaque paruis adhuc circumposueris, & obligaueris: formas enim & characteres implebunt. Quare & arundine in longum secta, excauataque & composita, ac coarctata, si in eam cucurbitam, aut cucumerem, dum adhuc parua est, immiseris, augescens per omnem longitudinem arundinem explebit. Quintilius. Cucurbitae quomodo fiant purgatoriae. Purgatorias facies, & deiectorias, ut alia pleraque, si illarum semen noctem ac diem, cum rhabarbaro, agarico, scamonia, colocynthide, aut aliis purgantibus medicamentis simplicibus, praemaceraueris, deinde seminaueris. Idem. Cucurbitae quomodo conseruentur. Cucurbitas seruabis sic: Has teneras acceptas concide, deinde aquam feruefactam affunde, & per totam noctem sub dio perfrigera, indeque in muria acri compone, & diu permanebunt. Hodie per hybernos menses omnes, laquearibus & tabulatis aedium appensae, uirides & cibis non ingrate, a nostratibus ubique custodiuntur: maxime quae citrulli nuncupantur. Quintilius & Mizaldus. Cucumeres ocyssime producere. Si eorum semina recentia, aestiuo tempore humano cruore immerseris, non infirmi, sed sani, adulti, & fului uiri: retinet enim in se calidiorem efficacioremque uim: crebro permuta, ne contabescat, sed immarcidus maneat oportet: morentur per hebdomadam, sic insolata semina scrobiculis effossis, in foecundam & pulueratam terram pangantur: & caue ne inuersa: nec obfuerit, si uiua calx substernatur: subinde calida aqua, uel ardenti rigatus caulis foras emicabit: pannis tege, ne calor elatus euolet, eum serpere spectabis, si propius non admiseris, cui caducus haereat, & in immensam monstrifice crescet magnitudinem: quanquam breui temporis processu uitam ascititiam expirabit. Idem de poponibus & melonibus faciendum est. Ioan. Bapt. Porta. Cucumeres & fructus omnes serotinos facere. Si uelimus cucumeres & fructus omnes serotinos efficere: scimus eos maxime gelicidia, & imbres horrere, ac frigora pertimescere: unde semina in aestate plantabis laetamine circumaggerata, si frigori maxime obstabunt, nec ab eo necabuntur. Aliter quoque uegetes perdurare ualent: apud puteum serantur, & tam tempestiuos in puteos dimitte, ac supra recte operi, ne Sol, uentique noxamexiccando deferant: iuuant & aquae surgentes uapores ut diu uiridi maneant habitu. Uel stercoroso loco, & aprico, ubi semina posituru? eris. Si rubos, aut ferulas habere uolumus post autunni aequinoctium his iuxta terram recisis, excauatis, & ligneo stylo inter medullas laetamen immittimus, ac cutumeris semen addimus: hinc nasci apparet fructus, qui possit & inter frigora non necari. Idem. Melones quomodo dules & odoratos reddes. Melones rosarum fragrantiam spirare facies. sisemen ipsum cum rosis aridis posueris, & mixtim plantaueris. Dulces uero efficies. si semen ipsorum lacte & melle maceraueris, & refrigeratum seminaueris. Florentinus. Cinara ut ne spinis horreat. Eueniet cinarae, ut ne spinis horreant, si pungenda semina lapidis attritu rerundantur cacumina. Uel si lactucam scindamus in partes, & singulis singula condantur, sic non hispidae nascentur cinarae. Uarro. Cinarae quomodo fiant odoratae. Suaues & odoratas habebis cinaras, si semina in odorato liquore aliquo, aut succo triduo praemaceraueris, & siccata terrae commiseris: nam saporem eum referent, cuius humorem combiberint. Unde laurum redolebunt, si illa cum lauri foliis maceraueris, aut in lauream baccam intruseris, & ita plantaueris. Simile erit experimentum in reliquis. Mizaldus. Cinarae quomodo fiant dulces. Dulces prouenient cinarae, si semina in lacte, melle, aut aqua saccharata, uel uino aromatite maduerint, & siccata tellurem intrauerint. Idem. De Secretis Seminum. in genere, Cap. Xu. Semina quomodo a frigore, pruina, & ardore defendenda. Si timor fuerit, ne frigoribus, pruinis, ardoribusue perurantur semina, paleis contegi poterunt: quibus transuersae uirgae imponentur, & uirgis arundines, aut sarmenta. Idem. Semina quomodo inoxia in terra seruentur. Si semina terrae mandanda succo semperuiui paulo ante sationem madefacta fuerint, ab auibus, formicis, agrestibus muribus, & aliis hortorum praedonibus non solum illaesa seruabuntur, sed quae inde nascentur, etiam praestantiora euadent. Aphricanus. Sata ut incolumia seruentur. Satis omnibus incolumitatem tueri licebit, si collecta fuligine, quae supra focos haeret, pridie quam satio fiat, cum seminibus misceantur: uel portulacae aqua semina ipsa conspergentur, ut tota nocte succum trahant, ac ebibant. Mizaldus. Semina ne ab auibus depopulentur. Ait Plin. esse allium in aruis, alum nuncupatum, quod aduersus improbitatem alitum semina eruentium ac depopulantium, coctum ( ne possit renasci ) utiliter obiicitur. Hoc quae deuorauere stupentes manu capiuntur. Africanus ad eam rem modicum frumentum, uel hordeum uino incoctum, aut infusum, ueratro admiscet: ac foris per arearum horti ambitum disseminat: sata quaeuis ab auium iniuria hoc modo uendicans. Sed eas mortuas, uel inebriatas arundini ex pedibus suspendi iubet. Nec omittit cancrorum fluuiatilium decoctum, quo si semina consperseris, ab alitibus ( res mira ) nunquam aggredientur: imo uero, quae ex his nascentur, durabunt salua & immunia ab omnibus bestiolarum iniuriis. Sunt qui plantas sola decocti huius aspergine, foelici successu tantum perfundunt. Quae res mihi & amicis plus millies fuit probata, sed certa lunari periodo. Mizaldus. Semina ut ab omni corrosione liberentur. Nonnulli contusa cyparissi folia seminibus remiscent, eamque miscellaneam subactae & stercotae terrae committunt, & ita ab omni corrosione inde nascentia liberant. Alii cerui, aut elephantis cornu siccum & concisum, uel derasum, aut elimatum, seminibus remiscent: uel aqua madefactionis illorum spargenda semina imbuunt. Sunt qui cucumeris syluestris radices totam diem & noctem aqua macerant, eamque seminibus, repetita aspergine suffundunt: & postridie, pallio uelata semina illa terrae committunt: hinc arbitrantes meliora euasura, & a malis omnibus certo eripienda. Idem. Satane a iumentis & pecore laedantur. Paguros, seu marinos cancros, uel fluuiales, non pauciores quam decem, in uas aliquod aqua plenum missos, legito. & sub dio exponito, ut diebus decem insolentur: postea semina quae uoles in terra illaesa permanere, aqua illa ad dies octo perfundito, idque octonis diebus peractis repetito, donec quae optaueris solidi adolescant: experimentum miraberis. Nam ex seminibus illis quaecunque nascentur, non solum a se iumenta & pecora arcebunt, sed etiam bestiolas quasuis. Mizaldus ex Palladio & Africano. Fertilitatis praedictio. Quod attinet ad prognosticon fertilitatis, aut sterilitatis seminis cuiusque, tam sati, quam seminandi, hac uia procedes ex Zoroastris, & ueterum Aegyptiorum experimento. Diebus xx. aut xxx. ante Caniculae exortum, in quopiam loco diligenter subacto, de unoquoque semine legitimo & recenti, probationis gratia, dini sis spatiis, ac signatis, paululum seres, & si aeris urgebit incendium, opportunc rigabis: ut proiectum in aridam commodius pullulet, & ante cosmicum dicti syderis exortum tempestiue se prodat. Hoc peracto, sedulus obseruabis, exorto Procyone, quodnam e iactis seminibus incolume, uegetum ac illaesum emerserit, & durauerit: atque illud fertile ac foecundum euasurum praedices: reliquum uero, quod non prodiit, aut uietam, languidamque, & flaccidam plantulam emisit, inutile, ac sterile futurum tibi persuadebis. Nam certo certius est, insanum & aestuans Caniculae sydus per illa sua canina incendia, quaedam ex satis laedere, alia minime. Ex quo noxae, uel beneficii indicium per annum futurum unicuique sementis generi sydus natura aridum ac feruens, praesenti exitio, uel salute nunciabit, ac praemittit. Zoroaster. Fertilitatis praesagium. His utcunque positis non pretermittam pulcherrimum fertilitatis, uel sterilitatis praesagium, & prognosticon, quod ex nucis arbore Uergilius posteritatem latere noluit: licet amygdalae ascribant: " Contemplator item, ( inquit ) cum se mox plurima syluis Induet in florem, & ramos curuabit olenteis: Si superant fructus, pariter frumenta sequentur: Magnaque cum magno ueniet triturra calore. At si luxuria foliorum exuberat umbra, Ne quicquam pigneis paleae teret area culmos. " De Secretis Seminum, in specie, Cap. Xui. Frumentum ut ualde excrescat. Frumentum supra mensuram augmentum sumet, hoc modo: Nitrum & spumam nitri terito, & ad tenuem terram admisceto, & sic aceruis adiicito. Eadem res etiam integrum & illaesum frumentum seruabit. Aphricanus. Farina ut incolumis seruetur. Farinae incolumes perseuerant ad tempus, tedis pinguibus contusis, & in ipsas iniectis. Quidam uero cuminum & salem ex aequo terentes, & massas aridas inde facientes, eas in farinam imponunt. Hordeum quomodo incolume seruetur. Hordeum incolume seruabunt lauri fertilis folia sicca, & omnis cinis, praesertim a lauri ligno impositus. Similiter seruat hordeum semperliber Ix. 479 uiuum herba siccata cum calamintha, & una cum gypso hordeo admixta. Quidam uas aceto plenum & contectum operculo in medio hordei ponunt. Damageron. Faba ut incolumis seruetur. Fabae marina aqua rigatae, & respersae, integre, & illaesae permanebunt. Didymus. Fabae ut ad cocturam commodae fiant. Quo ad cocturam fabae commode fiant, pridie quam con eras ipsas, in aqua nitrosa macerato. Idem. Cicera ut maiora fiant. Quorundam superuacanea cura est, qui maius cicer esse uolentes, una cum corticibus ipsum similiter praemaceratum, addito nitro in aquam serunt. Florentinus. Cicer praecox. Quod si praecox cicer facere uelis, ipsum circa hordei tempus seminato. Idem. Lentes ut citius melioresque nascantur. Lentes bubulo stercore arido ante sementem oblitae, meliores, & citius nascentur. Idem. Lentes ut maiores nascantur. Lenticula in uaginulis maior fit, si aqua tepida addito nitro macerata seratur. Idem. Lupini ut dulcescant. Lupinum dulce fit aqua marina, & fluuiali, ad triduum maceratum. Ubi uero coeperit dulcescere, siccatur & deponitur, pecoribusque cum paleis pabuli loco exhibetur. Legumina ut facile coquantur. In seminando una cum stercore & nitrum ammiscebis. Sic enim parata ipsa ad cocturam facies. Quod si non succedat, ubi hoc feceris, uelisque legumina breui percoqui, parum sinapis in ollam iniice, & statim quae coquentur, dissoluentur, sine carnem, siue legumina coxeris. Si uero amplius quid de sinapi inigoggoghubeeceris, penitus dissoluta euanescent. Democritus. De Secretis Lignorum. Cap. Xuii. Ne ligna igne ardeant. Ligna & tabulata alumine illita, non ardescunt, ut nec postes, fores, aut lacunaria aere uiridi imbuta, modo crusta durior iis obducatur, & alumen, plumbique albi cineres, pigmentis copiose misceantur. Cuius rei specimen edidit Archelaus Mithridatis praefectus in lignea turri contra Syllam, quam frustra incendere conabatur, eo modo quo Caesar castellum ex larigna materia constructum circa Padum, ut tradit Plinius. Pulcherrimum ad ligna tingenda uarie, quibus fabri lignarii utuntur ad mensas confitiendas uariis tessellis, & figuris insignes. Mane sumito stercoris equini recentis, & adhuc humidi, cum stramine, quantum satis est, supra quod ligna aliqua transuersa collocentur, cui subiicito uas aliquod, liquorem recipiens. Quod si uno die tantum, quantum satis est, extrahi non possit, altero, & tertio, & quarto die colligas, donec satis Liber Ix. 481 esse uideatur: deinde coletur addaturque in singulas mensuras eius liquoris, aluminis, & gummi Arabici, singulorum fabae instar. In eo liquore, quos uoles colores temperabis, uariaque uasa facies, si uarios colores habere uelis. His comparatis, frusta lignorum in uasis, ut lubet, condes; eaque ad solem, uel ignem pones: post ubi uti uoles, frusta aliqua extrahito, reliqua sinito. Nam quo diutius in uasis manent, eo magis colorem mutant. Et sic habebis ligna uarie colorata, alia clariora & dilucidiora, alia magis fusca, alia media, qui colores nulla elui ratione possunt. Alexius. Modus conficiendi Hebeni; ut uideatur naturalis. Omnis generis ligna, Hebeni formam acquirere possunt, praesertim dura, quae sunt lucidiora, ut buxus, cedrus, morus tam albus, quam niger, que ligna omnium sunt ad hoc opus praestantissima, quamuis niger morus aptior. Sumito itaque huius generis ligna, atque in aqua aluminosa per tres dies, uel ad Solem, uel prope ignem ponito, ut tantum calefiat: deinde in oleo communi, uel Sesamino, in quo uitrioli Romani, sulphuris, singulorum tantum, quantum auellanae respondeat, coquito aliquandiu: nam quo magis coquuntur, eo etiam nigriora fiunt, modo ne nimium coquantur: Nam tunc & ambusta, & fragilia fiunt. Rite autem cocta si fuerint, nihil pulchrius desiderari posse uidetur. Idem. De Secretis Metallorum Liber X. Metalla, in { { Genere, De quibus Cap. atque haec uel { { Liquida: ut Argentum uiuum, Cap. Ii. ut { { Aurum, Cap. Iii. { Argentum, Cap. Iiii. & uel { { Pura, si¬ ue perfecta: ut { { Aes, Cap. & uel { { Duriora: U. { Ferrum, Cap. Ui. uel { { Metalla uere: { Dura: ut { { Plumbum. Cap. Uii. { Impura siue minus perfecta: { Stannum. Cap. Uiii. { Stybium, Cap. Ix. I. { Specie: { Molliora: ut { { Sulphur, Cap. X. { Cinnabaris, Cap. Xi. & haec uel { { Ardent: { Auripigmentum, Cap. Xii. { Metallica: cuiusmodi sunt { { Chysocolla, Cap. Xiii. { Non ardent: { Sal, Cap. Xiiii. { Uitrum, Cap. Xu. De De Secretis Metallorum, in genere. Cap. I. Metalla ut in calcem & aquam transmutentur. Quae metalla in aquam transmutantur, primo in calcem reducta ( deducuntur autem igne in fornacibus, solo, uel aceto superinfuso ardenti materiae, uel sale iuncto, dum coquitur ) inde aqua sublato sale, uel liquido aeri trita, & infusa, sed & metalla sale, & igne in calcem transeunt, uel aqua separationis, uel attenuata, & hydrargyro copulata, post trita cum sale, inde igne sublato hydrargiro & sale cum aqua. Cardanus. Metallo quomodo friabile adimitur. In calcem redigito, sub simo condito: post haec facito cum incanduerit igni, restinguantur, uel liquata proiiciantur, ubi ardens aqua saepe purgata, terebinthina resina, ipsius oleo, cera, sepo, euphorbio, myrrha, factitia chrysocolla, qua utuntur aurifabri, ut celeritatem dent fundendo, aurique ferrumini: nam si inhabile metallum fuerit tundendo, quia unctuosa saepe corpora praemollire solent: si omnibus, uel aliquibus iis liquore subacto in pastillos digerimus, & ubi metallum ui follium ignibus cedit, intus proiiciemus. Uel haec limi modo crassescant, & uti luculenta reddantur, metallum igni apponito, ut accensis carbonibus ignescat, & exemptum restinguatur, ac sinito semissem horae combibere. Uel canicula perungantur, illaque infundantur, & suppriment fragilitatis multum, & huius adminiculo malleo cedunt, & sub eo extenduntur, ubi prius tacti in partes dissiliunt multas. Io. Baptista Porta. Metalla in corpus reducere. At si uolueris metalla in corpus reducere, quia in calcem uersa, non denuo leui iunguntur artificio, consentaneum fore duximus edocere, cum crebro in nostris operationibus usu ueniat. Haec huiusmodi retinent uim: chrysocolla, tartarum, alumen, ouorum uitella, sal alchali, ammoniacum, salnitrum, & quem saponem uocant, omnibus iis, uel eorum quibusdam globulos effingimus, ac fusorio in uase, ubi calces liquescunt igni proiiciuntur, & in pristinum reuertuntur statum: cum hoc probe noueris extrahito Id tamen animaduersione dignum est, si calx auri fuerit, cum ouorum uitellis & similibus: cum albumine & tartaro argentum: amurca uero olei maxime in hoc praeualet, id ne ex corporum reductione coloris nitore defraudentur, sed magis concinnum praebeant. Idem. Metallum nobilius in cutem trahere. Nunc uero reliquum dicturum uideo, quonam modo possit quis nobilius metallum in cutim trahere, quod idiote dicunt chymistae: putant enim partes in meditullio positas se imposturis foras allicere, ac extrahere, & internatas partes solis uilioribus constare. Sed a ueritate discedunt, quia in superficie tantum remissiores exeunt partes, & aliquantulum uiuum argentum foras allicitur. Res enim corrodunt omnes, quae medicamentum subintrant, duriores relinquutur: expoliunt, & dealbant: antiquorum fortasse numismatum fide ducti, intus meracum aes, foras autem simplex argentum conspicientes: sed haec simul ferruminata sunt malleis tusa, tum demum typis excusa, id tamen artificio simili sic fieri posse penitus est arduum, nec fieri posse iudico. Quae tamen expoliunt haec sunt: communis sal, alumen, calcanthum, sulphur uiuum, & pro auro tantum aerugo, & sal ammoniacum: cum opus obeundum est, eorum partem in puluerem redigunt, & cum metallo uase aliquo intermittunt, fictili luto circumlito, & operculato, exili peruio spiramine lento igni accommodant, ac peruri permittunt, & ne metallum liquetur, ne follibus ignem uexes: cum pulueres perusti resident, quod fumo dignoscunt, laxato optuberamento uisunt, sed metallum igni accenditur, donec ignescat, & ignitum iis immergunt. Uel aliter: Aceto accommodant dum strigmentosum fiat, & ubi circumlitum opus linteaminibus inuolueris, coniectum in fictile acetum continent, diu decoquetur, extractum in urinam coniicies, sale, & aceto ebullire sinito, donec nulla prorsus sordes emergat, & foedae medicamentum macule aboleantur: & si candidissimum non deprehenderis, idem munus rursus obeundum, dum perficitur. Uel sic aliter seriatim procedas: opus cum sale, alumine, & tartaro ex aqua in olla sinas ebullire, quum tota superficies inalbuerit, sinito paulisper: inde sulphuris, salnitri, salis, aequis portionibus ebulliant tribus horis, ut in eorum pendeat medio, nec uasis latera contingat, eximito: & cum arenula perfricabis, dum sulphuris uirus euanuerit: demum ut prius ebullias denuo, & sic inalbescit, ut ab igne se tueatur, nec uti uitiosum improbabitur, utile reperies, si rite peregeris, & gaudebitis, nisi in uestram pernitiem eritis abusuri. Idem. Ad metalla inauranda. Aureum colorem metallis ac lapidibus sic induces. Accipe salis ammoniaci, calchanti albi, singulorum partes quatuor aequales, salis lapidei, & eruginis partes tres ex unoquoque. His in tenuissimum puluerem redactis, annulum, lapidem, aut metallum quoduis ita obrue, ut a dicto puluere circumtegatur. Postea sic in ignem per horam impone, & extractum recenti urina immerge, ablue & deterge. Ex cuiusdam ingeniosi artificis experimento. Cardanus & Mizaldus. Ceratum seu elixir ad metalla transmutanda. Sume in primis de sulphure extracto a specie quam tu uis, albificato, uel rubificato, & tere ipsum bene in tabula uitrea die uno, aut duobus, & imbibe ipsum ex oleo illius speciei destillato & albificato quatuor diebus, quinque cum desiccabitur: tere & imbibe ipsum, & assa inter duo uasa, & ita facias donec fiat sicut cera. Deinde sume ipsum sicut ceratum, & pone super omnes duas partes eius, & mediam, quatuor partes argenti uiui de lapide, ex quo extraxisti sulphur, & fac unamquam, que speciem cum sua specie, & quodcunque genus cum suo genere, neque diuersifices ea, quoniam errabis. Tuum quoque argentum uiuum sit congelatum cum aqua lapidis: Ambo uero cerata simul iunge, & tere bene, & imbibe bene ex oleo, & diu tere, & assa ea cum igne parum fortiori: fient enim dura. Deinde tere ea bene, & pone super ea salem salem armoniacum, qui fuit rubificatus cum igne lapidis, & imbibe postea bene, & renoua quaque die stercus inhumando, soluetur enim, & fiet aqua rubicunda, sicut sanguis: fac ipsum congelari in uase uitreo cum tenui igne: & quum congelabitur, tere ipsum bene, & imbibe ipsum ex aqua sedine, & dissolue ipsum, & postea congela ipsum, & ita facias ter: proueniet enim tibi ceratum, quod super Lunam proiice, quoniam ipsa fiet Sol, aut proiice super duo plumba aut super ferrum, & conuertet ea in Solem. Et haec quidem est uia, quod colorat rubificando. Scias ipsum. Uia autem eius quod albificando colorat est huius conuersa: Et hoc est, ut sumas de eius argento uiuo albo sublimato quatuor partes, & de sulphure albo partes tres, & tere eas bene, & pone super eas de sale armoniaco albo extracto ex lapide partes duas, & tere hoc totum bene, & imbibe ex aqua salis ammoniaci soluti bene, & assa ipsum leui assatione, & hoc fac ter, sed qualibet uice sit assatio uehementior. Deinde post haec tere ipsum bene, & imbibeex aqua salis armoniaci, & dimitte stare cum suo humore, & pone in uase uitreo, post inhuma & muta stercus quaque die, & fac sic, donec soluatur. Postea tere ipsum & congela: ignis uero sit tenuis, donec congeletur, & fiat album, siue cineritii coloris. Et si color ille fuerit in eo, redi ad terendum, ad assandum, & congelandum, donec congeletur, & sit album: prius tamen ipsum solue, ut fiat aqua currens, & non sit massa, neque turbidum, & egredietur ceratum, & multum album. Cuius unam partem super decem millia ueneris rubee proiice, & fit Luna. Haec est sententia eorum, qui operati sunt cum argento uiuo & sulphure. Eorum uero, qui cum argento uiuo solum operantur, operatio talis est, ut sequitur. Sume de argento uiuo sublimato fixo, & de argento uiuo soluto partes aequales, fixum uero tere, & imbibe ipsum ex soluto, & tere ipsum bene, & assa leuiter: hoc fac donec bibat illud solutum totum: deinde tere ipsum, & imbibe ex soluto terendo, donec fiat sicut medulla, & tamdiu imbibas ipsum, donec tantum bibat, quantum ipse est, & assa ipsum inter duo uasa cum igne forti: & si emiserit fumum, redi ad terendum ipsum, & reduc ipsum ad opus sublimationis, donec fundatur in uase inferiori: fiet enim rectum, & non emittet fumum. Ex ipso proiice, quoniam colorem bonum efficiet: postea imbibe ipsum etiam ex sua aqua, & tere bene, & solue. Soluetur paruo tempore, postea congela ipsum, & proiice ex ipso super quodcunque corpus uolueris: faciet enim mirabilia, & praecipue super ferrum: ipsum enim mollificabit & conuertet in Lunam rectam. Eorum uero, qui cum solo sulphure operantur, operatio est talis: sume de albificato & sublimato quatuor partes, & imbibe ipsum ex sua aqua, aut ex aqua argenti uiui. Quod si uolueris, ut ipsum solum sit ex sua aqua solummodo: fac de ipso sicut fecisti, & non diuersifices: ipsum enim faciet plumbum, & stannum, & aes, Lunam, & ipsum similiter facit argentum uiuum. Lunam in sua hora. Scias autem quod argentuum uiuum congelatur in duobus plumbis, uidelicet congelatur sulphur praeparatum in ferro. Scias ergo quomodo, quia est magnum arcanum. Modus autem operandi cum solo sale armoniaco est, ut sumas ex eo destillato, & cerato partem unam, & imbibe ipsum ex sua aqua fortiter terendo: solue ipsum, & si eius solutio difficis fuerit, imbibe ipsum ex sua aqua, & tere bene: soluetur enim: & quum factum fuerit aqua clara, fac ipsum congelari in uase uitreo cum igne debili in Sole, aut cineribus calidis, & hoc est maximum secretum. Et isti sunt quatuor modi albificandi. Quod si rubificare uolueris, ponas pro quaque re alba rem rubeam, terere uero & imbibere & assare, & soluere, & congelare est in hoc unum, ut in alio. Et si coniunxeris argentum uiuum & sulphur, & praeparaueris ea cum sale armoniaco, erit optimum. Et si coniunxeris argentum uiuum & sulphur, & salem armoniacum, & praeparaueris cum suis aquis, erit bonum. Lauda ergo Deum. Haec Rhasis in libro experimentorum. Ad quaeuis metalla inauranda. Accipe uernicis liquidae ◉. i. terebinthinae, olei lini, singulorum unc. i. Misceantur omnia optime, & seruetur ad usum. Alexius. Thesaurorum inuentio. Referunt candelam ex seuo humano accensam, delatamque loco ubi theusauri reconditi sint, strepitu illos detegere: inde etiam dum proxima fuerit extiugui. Quod si uerum est, ex sympathia contingit: seuum enim ex sanguine, sanguis autem sedes animae atque spirituum, quae ambo cupiditate auri & argenti, dum homo uiuit, tenentur, & ob id etiam sanguinem perturbant. Itaque uelut in coriis arietis atque lupi antypathia uiget, quanquam mortuis: ita hic sympathia. Melius tamen Hispanus quidam absque candela, thesaurum reconditum inuenit. Itaque nulla certior ratio rerum, quaquae principiis prudentiae constat: proxima naturalibus a longe petita: reliquae quae proprietate sumuntur, aut false omnino, aut rare: uelut illum, quod panis frustum in aquam proiectum, e directo cadaueris humani conquiescat, si id sub aqua lateat. Sed ad priorem historiam redeamus. Oportet autem generali methodo perquirere ueritatem. Si igitur candela haec ob aurum, & argentum ac gemmas sepultas agitatur, par est etiam ab insepultis hoc fieri, itaque hac ratione talia quaerantur. Est autem Magnetis quoddam genus, quod argentum trahit: si ergo tenuis uirgula ex argento eo infecta fuerit, ubi uersatilis constiterit, ad argentum, praesertim multum, licet sepultum, conuertetur. Oportet autem optimum esse lapidem, qualem nodum uidi. Alius modus sumitur a sonitu. Subsidet enim plerunque, & maxime ubi uacuum relictum fuerit, resonat. Et rursus ubi murus plus aequo crassus est: nam ibi absconditum aliquid esse significat: atque hoc facile animaduertentibus, aliis incomprehensibile. Item terebris praelongis chalybeis loca praetentantur, talia candelae prestant. Cardanus. Modus uerae artis proplistices, ad Numismata, aliaque omnis gentris mediocriter extantes formas, ex metallo quouis, aut etiam crystallo, uitro, marmore, fingendas. Ante omnia terram, in qua formae imprimuntur, in promptu esse oportet: quae cum uarie conficiatur, nos tantum uaria genera, eaque omnium, optima ponemus: ut si unum haberi non possit, his quae haberi possunt utamur. Illud tamen primum sciendum est, ex iis quae hic ponemus, singulis per se, aut ex aliquot mistis, aut omnibus simul, nos uti posse. Sunt enim omnes optimae. Caput totius artis est, ut materia in qua formae imprimuntur, sit subtilissima, & fere impalpabilis: quoniam effigies in ea exprimuntur nitidius: deinde etiam facilius in se omnis generis metalla recipit absque corruptione, optimeque cum magistra permiscetur, ita ut siccata durior euadat. Potest denique ad plurimas fusiones sufficere, ita ut non statim a prima fusione frangantur, sitque alia materia paranda. Caeterum ad plumbeas formas fingendas, quaelibet terra commoda est: modo tenuissima, beneque cum magistra subacta sit, ut dicetur. Terra prima, infundendis Metallis apta. Recipe lapidis Smyris, quo omne armorum genus extergitur, quantum satis est, conteratur optime, & igni candeat, ut inferius docebitur: deinde madefiat ad modum pastae, fiant typi ad fingenda numismata. Possunt autem hi typi in multos annos incorrupti esse, si diligenter conseruentur: qui si tandem frangerentur, rursus conteri debent, atque cum magistra misceri: ea enim ratione subinde meliores euadunt. Secunda. Sumito frusta uasorum, ex argilla Ualentina, uel Treguendana, quibus uasis uitriarii, uitrum liquefactum in fornace continere solent. Erit autem melius, si quis eorum uasorum fundum, aut uas ipsum a medio ad fundum, abiecto tamen prius uitro circumhaerente: uel si haec haberi non possint, sumantur ea, quae possunt. Sumito igitur aurificum crucibula noua, tot, ut eorum ualorum, que dixi, frusta, pondere aequent. haec omnia simul in aeneo mortario conterantur: deinde super lapide prophyrite, ut colores solent, cum aqua molantur: & subinde recoquendo attenuetur puluis, ut infra dicetur, seruetur in scorteis sacculis, aut ligneis arculis probe conclusis, ne sua tenuitate in aerem uolet. Tertia. [ R. Testarum tellinarum, uel chamarum marinarum. Corticum ouorum, sing. tantundem. ] Accendantur ut igni candeant, & ut prius dictum est, de alia argilla, terantur saepius, & eodem modo seruetur. Quarta. Ferri scobem, aut squamam, aut utranque puram & mundam, in ferrea casside, alioue firmo, ad ignem uase collocato, acetum optimum superinfundito, ad ignem per horas octo habeto. Quo facto rursus acetum infundito, igni accendito ut incandeat, molatur post, atque eadem iterentur, ut in aliis est dictum, & seruentur. Quinta. R. Punicis igni candentis, quaterque in aceto extincti, part. i. scobis ferri, part. ii. misceantur, & igne candescant ut supra: deinde trita aliquoties, recondantur ut alia. Sexta. Sumito ossa ueruecis, praesertim capitis quae meliora sunt combusta: deinde trita, & cribrata, quantum satis est, ponantur in uase aliquo ferreo ad ignem tandiu, donec optime candescant, tum ad dito tantum seui, quantum manu comprehendi potest: misce bene ferro aliquo, ut seuum una cum puluere comburatur: deinde sic ad ignem relinquatur, per horam dimidiam. Quibus factis, auferatur ab igne, conteratur, igne candidum fiat, humecteturque. quibus saepius iteratis, subtilissima perfectissimaque euadet. Septima. Recipe ossium sepiarum ustorum, tritorum, & cribratorum, quantum satis est, & fiat modo quo, iam dictum est, de ueruecis ossibus. Fit praeterea argilla haec, ex quadam terra, quae Tripoli affertur: item ex uitium cineribus, ex charta combusta, ex equino stercore arido, atque usto, ex lateribus, bolo armeno, terra rubra, atque huiusmodi aliis, quae nunquam igne liquescunt, neque dissiliunt, neque squamas, siue crustas faciunt, sed perpulchre quasuis formas recipiunt. Modus reducendi praedictas terras, ad tantam subtilitatem, ut ferme tactum ipsum non recipiant. Sumito pulueres praedictos, siue terras, quas primo optime conterito, & cribrato, deinde in uase aliquo firmo ad ignem ponito, tandiu donec candescant, rursusque conterito ut prius, cum aqua uel aceto. Quod cum sexies factum fuerit, ponatur in catino uitreato, superinfundendo tantum aquae, ut ad quatuor digitos emineat misceantur parum baculo aliquo mundo, ut turbida fiat aqua: deinde pauxillum sic relicta, aqua auferatur sensim, ponaturque in alio uase mundo. Quo facto, recens aqua super materiam infundatur, misceaturque ut prius, donec turbida reddatur: deinde cum rursus aliquantulum quieuerit, sensim auferatur, priorique aque ablatae addatur. Hoc autem tandiu faciendum, donec tenuiores pulueris partes, aqua fuerint omnes ablatae. Quod si quid in primo catino erassioris pulueris fuerit relictum, conteratur rursus, ut prius, atque supradicte aquae depositae iam addatur. His omnibus factis, relinquantur aquae tandiu, donec probe residuum fecerint: deinde aqua sensim ablata siccetur puluis, mox semel tantum, sed optime conteratur, cribroque setaceo, uel etiam serico densissimo transfundatur, & habebis puluerem omnium subtilissimum, quem in uase aliquo optime clauso recondes, ne quo modo in auras euanescat. Aqua, quam Magistram appellant, ad praedictos pulueres contemperandos. Ut praedictae terrae formentur, & formatae, siccatae cohaereant, nec dissiliant, aut resoluantur in puluerem, talis aqua, quam Magistram uocant, componenda erit, quae in hunc modum se habet: R. Salis communis quantum satis est, eumque lineo panno, aqua imbuto, inuolutum, uel in crucibulo inter carbones, uel in olla parua bene lutata, in loco, ubi follibus per horam ignis probe possit excitari, ponito: mox ubi refrixerit, teratur, tritum in olla uitreata collocetur, desuperque tantum aquae communis effundatur, ut ad quatuor, uel sex digitos emineat, misceaturque tandiu ad ignem, quousque dissoluatur: dissolutum & frigefactum coletur bis per pannum e lana, quem filtrum uocant, optimum. Huius aquae usus est ad humectandam, tenacemque faciendam terram, ut inferius dicetur. Fit quoque huiusmodi aqua uel magistra, ex ouorum albis, siquidem optime baculo aliquo ex fici arbore concutiantur, donec spumam reddant: deinde cum sic per noctem unam fuerint, coletur aqua sub spuma contenta, & seruetur ad pulueres, in pastae formam redigendos. Est quidem haec aqua melior: quoniam argilla fit tenacior, & formae expressiores, nitidioresque fingentur. Unde quidam praedictae aquae, ex sale confectae, aliquantulum huius aquae addunt. Quidam uero aquam e gummi addunt, prout iudicio, & usu edocti, magis expedire existimant. De rebus, quae ad fundendi artem in promptu esse debent. Cum quodlibet boni artificis opus absque instrumentis suis propriis perfici nequeat, opere pretium esse uidetur, ut ea, quae huic arti instrumentasunt necessaria doceamus. Itaque primo diligentiam adhibere oportet, ut carbones ex lignis recentibus, duris, siccis habeantur, quemadmodum & crucibula absque fractura, neque alba, neque nigra, sed cinericii coloris esse oportet. Praeterea charta aliqua crassior non desit, ad uentilationem crucibulorum: ita quoque uacua harundo, ad exsuflandas ex crucibulis sordes. Instrumentum quoque aduncum, ad extrahendos carbones excrucibulis: & praelum quo formae ipsae, quas etiam stasetas uocant, comprimentur, ut iniici metalla fusa commodius possint. Ad haec tabulae binae, uel plures, politae, & leues, ex nuce, robore, uel buxo, uel aere, inter quae formae constringantur, uertique ualeant. Duae aut plures plagae laneae, ad manus sint, quibus uacua illa spacia, in comprimendis formis, impleantur. Opus praeterea est circino, & regula ad partiendum, & ad certam mensuram exigendas formas, & canales per quos metalla decurrunt. Ferrum insuper, ligonis forma, sed in acumen tendens, ac utrinque scindens, ut typorum uiae, per quas metalla fula ingrediuntur, expediantur: quod si hoc desit, fiat cultello aliquo, magna cum diligentia. Olei quoque & terebinthinae parum, quo charta, uel bombycis fila imbuta, & accensa, ut intrinsecus siccati iam typi, optime fumo afflentur, quo metalla melius fluant. Quoniam uero aliquando nimium loca caua sumo implentur, ita, ut inaequalia reddantur, leporinus pes appositus erit, cum ad alia, tum ad fuliginem detergendam. Duae quoque scopae, altera filis aeneis condensatis, altera ex setis, cuiusmodi sunt illae, quibus ad pectines tergendos utuntur, quibus opus ante informationem, & post, tanquam pectatur, & extergatur. Ratio numismata conflandi, & exprimendi. Primo sumito numisma illud, quod exprimendum est, atque in aceto, cui aliquantulum salis, paleaeque ustae additum fuerit, immittito: deinde lauato, fricatoque bene supradictis setaceis scopis, tum aqua abluito, & panno aliquo mundo siccato. Quo facto, alteram formae partem: nempe foeminam, super tabulam, uel e robore, uel ex aere, ut diximus, collocato: atque ita, ut pars media, quae scilicet alteri formae coniungitur, prona, deorsumque spectet, numismata, aut quicquid fingere paras, prius purgatum, ut est dictum, ponito recto tramite ad uiam, per quam metallum liquefactum decurrit, praesertim si unicum fuerit numisma. Quod si duo sint, ponantur ad latera formae, ita, ut iter in medio, per quod metalla fundi possint, relinquatur. Si uero numismata plura duobus fuerint, sui sint singulis canales, qui ab ore, siue medio canaliculo, metallum ad singula numismata deferant. Nam illud cauendum est, ne a numismate in aliud numilma metallum transeat. Quibus factis, sumito praedictae terrae, optimae cribratae quantum uolueris, ponatur in catinum maximum, superinfundendo sensim aquam magistram, donec tantum humescat, ut inter manus compressa, minime adhaereat, sed siccae farinae instar, pugno compressae remaneat. Hanc in hunc modum subactam, super numisma in ipsis typis ponatur, comprimendo optime digitorum parte carnosa: deinde manibus, id quod melius fiet, si alteram quoque tabulam superimponas: deinde instrumento aliquo scindente, & regula, terra circa formam adhaerens, & redundans, aequaliter, diligenterque auferatur. Quo facto, pannus e lana superponendus: deinde tabula, & sic stricte ambabus manibus typi inuertendi; deinde ablata tabula superiore, si quid adhaeserit, pede leporino, probe & leuiter eximendum. Post altera formae pars sumenda, atque eadem terra implenda, comprimenda optime, ut prius, ferroque ad aequalitatem reducenda. Deinde ferri acumine, superior formae pars, parum attollatur, manibusque dextre auferatur, ita, ut numisma eximi possit. Quod si facile auferri non possit, subtili pennae aculeo circum leuiter attollatur, uel etiam cultelli acumine decussatim percutiatur, quo obuerso typo auferari queat. Si uero numisma perfecte expressum non uideretur, rursus sub praelo, inter duas tabulas, ut prius comprimatur. Quibus omnibus factis, ferro aliquo curuo scindente, circino & regula canalibus dispertitis, ad ignem siccentur, mox bombyce, oleo, & terebinthina imbuto, atque accenso afflentur fumo: postea si quid fumi superflui relictum sit, leporino pede tollatur. Quod si metalla infundere uoles, inter duas tabulas una cum pannis sub praelo ponito, comprimendo aliquantulum: deinde metallum liquatum iniicito ( si fuerit argentum, uel aes album, cognoscitur ex suo splendore, & claritate: si uero stannum, stuppa, uel charta iniecta comburitur, & optime hinc inde fluet, nisi stannum fuerit: tunc enim sublimaticentesima, & antimonii octaua pars iniicienda erit: sic enim non solum optime fluet, sed durius quoque metallum efficitur. Porro frigefactis typis, numisma dextre eximatur, ac seruetur. Quod si alia efficere uoles, iterum formae fumo erunt asflandae: deinde sub praelo comprimendae, ut antea iam est dictum: hocque faciendum toties, quoties alia numismata efficere uoles. Caeterum si formae nondum uideantur fatigatae, sed ad alia metalla infundenda aptae, in loco aliquo sicco conseruari debent. Si uero fractae, rursus conteri, puluisque melior, ut superius est dictum, fiet. Porro numismata, siue recentia, siue uetera, tum coqui, tum in aqua alba poni debent: praesertim si non fuerint ex stanno, ut infra docebitur. Ad numismata ex creta liquida, penicillo formanda, quod multo facilius est, quam lypis superioribus, sed formae semel tantum utiles sunt: nec res paulosubtiliores his effinguntur: quaeque penicillo denuo tangi non possunt. Sumito numisma nitidum, beneque ablutum & siccatum, ut prius est dictum: deinde oleo illitum sequenti ungito mistura, quae sic se habet: Recipe supradicti luti sapientiae ad solem, uel ad ignem siccati, atque in puluerem tenuissimum redacti, cribratique, quantu satis esse uideatur: quo deinde aqua communi liquefacto, altera numismatis pars illinatur: deinde siccata rursus praedicto luto, sed spissiore, inungatur, sicceturque. Quod cum quater uel saepius fuerit factum, altera similiter pars oleo prius illita inungatur, ita, ut totum numima luto obducatur, maxime si ad auferendum numisma, per medium formam scindere noles. Sin minus, antequam altera numismatis pars inungatur, prius lutum numismati adhaerens contritis carbonibus aspergendum, quo altera pars superaddita minime adhaerescat, sed facile remoueri possit. His factis, alteraquoque numismatis pars, supradicto luto humectato, penicillo illinatur, & iterum siccata, spissiore luto liniatur, & siccetur, hocque quater, uel, ut uoles, quemadmodum fecisti, quum primam formasti. Uerum antequam bene siccetur lutum, partes cultello aliquo, semper oportet leuiter redundantes resecare, ne coalescant: eius, inquam, partes, quae carbone aspersae fuere. Cum autem iam probe fuerit siccatum, commissurae illae cultello leuiter tractentur, attollendo, ut altera formae pars a numismate extrahi queat. Qua ablata, altera quoque auferatur, quod fiet, si lutum modice cultello percutiatur, numismate deorsum tendente. Quibus omnibus factis, sumito ambas luti partes, atque primo foramen, per quod liquefacta metalla decurrere debent, ad latera utraque fingito: deinde filo aliquo ferreo, partes simul colligato probe, coquitoque in fornace, uel sub carbonibus accensis, donec consumentur carbones. Quod si coquantur, antequam coniunctae fuerint partes, non erit absurdum, modo postea filo rite colligentur. Cum autem metalla liquefacta infundere uoles, inter duas tabulas, uel sub praelo ponito, metallumque infundito: deinde frigidum exigito, & inuenies numisma egregie formatum. Uerum si ex argento fuerit opus aliquod, erit dealbandum, ut deinceps dicetur. Si ex stanno, dealbare nihil opus erit: si uero ex auro, aeris flore, & urina est colorandum, sed neque ex argento, neque ex auro numismata, non in his cretaceis formis, sed in supra dictis fundenda sunt. Hoc luto sic parato, aliter, & quidem facilius conflari numismata possunt, nempe hoc modo: Sumatur id quod formandum est, atque id ex cera, & terebinthina commista constet: mox ea cera, hac creta, siue luto contegatur, ut ante diximus: deinde foramen inducatur: deinde ad ignem ponatur, ita ut foramen in ima sit parte, per quod cera omnis liquefacta exeat. Quo facto metalla liquefacta infundantur. Illud semper Liber X. 501 tenendum est, ut formae, quocunque modo sint, cum est fundendum, caleant. Album ad Numismata, aliaque opera dealbanda, etiam ad argentea opera antiqua expolienda, & tanquam renouanda. Sumito numismata, uel aliud quoduis opus antiquum, uel nouum, & ponito super carbones accensos, tandiu uersando, donec cineris colorem suscipiant: deinde extergente ex aeris filis scopa, cum optime extersum fuerit, in sequentem ponatur aquam, quae huiusmodi est: [ Recipe Aquae marinae, uel communis q. s. est. Salis albi M. i. Tartari, Aluminis sing. q. s. est. ] Misceantur, & coquantur in uase aliquo uitreato. Quod si opus ex aere, sophistica ratione dealbatum fuerit, sumito argenti, in tenuissimas bracteas deducti, siue foliorum argenti denarium unum, [ Salis Ammoniaci ◉. i. s. Salnitri ◉. ii. s. ] Misceantur, & ponantur inter carbones accensos, in uase aliquo cooperto, sed cum operculo in medio perforato, tandiu, donec uapores omnes euanuerint, deinde frigida conterantur optime, & fiat puluis. Cum autem uti uoles, huius pulueris ◉. i. praedictae aquae addito, & per octauam horae partem coquito: deinde numismata, uel alia opera immittito. Quo facto, aquam, & opera ipsa in aquam claram, tepidamque effundito, tartaroque & aliis in fundo residuis, opus optime fricato, demum aqua frigida abluito, & siccato. De Secretis Metallorum in specie. De Secretis Argenti uiui, Cap. Ii. Argenti uiui congelatio cum odore metallorum. Argenti uiui congelatio cum odore metallorum, & praecipue plumbi, fit hoc modo: Purgetur plumbum, & a scoriis separetur, liquatum in foueam proiicito. ubi iam frigescere incipiet, ligni praefixa cuspide, & detracta, fluidum immittito argentum, & congelatur, pila tundito, & multoties reiterabis, ubi durum iam habes, saepius colliquaro, & in claram aquam immerso, tandiu opus iterabis, donec durum, & sub malleo ductile habes, nec tamen inutile fore censeas. Ian. Bapt. Porta. Argenti uiui congelatio cum casside ferrea, uel patina. Fit & alia argenti uiui congelatio cum casside ferrea, uel patina, proiiciendo cum eo aquam, qua fabri ignitum extinguunt ferrum. ac illo duplum immittatur ammoniaci salis, calchanthi, & aeruginis: uehementique igne sinat ebullire, ferrea semper spatula uersando: & si absumitur bullitione aqua, calida paretur alia, & proiiciatur, ne sinat ebullire: sic diei quadrante congelatum habes, inde linteo fisco, uel corio stricte manibus congelatum exugito, ut exudet quantulumcunque habet. expressum denuo congeletur, dum omne perficiatur, sic in praelotum fictile dimittatur cum sontana aqua qua detractis, quod pessum ierant serdibus, in eandem fideliam misceto, & confundito, donec lotum clarum habeas, sub dio tribus noctibus apponito, & in testae duritiem crassescit. Idem. Argentum uiuum congelatum in aurum tingere. Illud autem argentum uiuum congelatum in aurum tingere si uis, & pulchre: Infractis particulatim partibus, cum Cadmiae terrae pulueribus alternis fusorium uas, & testaceum compleas, quibus mixtura mediet, e scidiis & passis uuis, & cyperi radice Indica illa, quam officinae Curcumam dicunt, contusis & inuolutis expletum uas luto circumlinias, & Soli exiccabis, uel igni, ut Solis uicem penset. sic igni appones, ut ferueat horis ui & incandescat. inde ui follium profletur, & maxime uexetur, ut fluxum faciat: & ubi fluxerit, frigescat carbonibus tumulatum, sic aurum coloratum, & splendidissimum reperies. Idem. Argentum uiuum cum aeneis pilis fixum reddere. Et aliter argentum uiuum cum aeneis pilis fixum reddere possumus, & congelare: Aerea duo hemisphaeria fabricemus, ut se inuicem penetrent, ne expirare possint: intus uiuum argentum cum crystallini arsenici aequali portione, & tartari rite contusorum, & cribro succretorum immittantur: luto foras commissurae perlinantur, ne respirent: sic resiccescant, & carbonibus exaggerabis, & obrues quarta diei parte, postremo incandescat totum, inde extrahes, & aperias, & totum aenei uasis comcauo coalitum inherescere uidebis, malleo percussum decidet, liquato, & proiicito, & optimum dabit argenti colorem, difficileque ab eo secernitur. Si aeri immiscere placet, cum eliquato aeris triplo immisceas, & sine argento optimum ostendet album, dulce, & malleabile. Uel aliter: Fictili ollae aeneum operculum imponatur, ac accenso igne mire uiuum argentum in operculo congestum reperies, & mirabilius congelabitur: alii e ferro, chalybe, a gento, ac denique auro conficiunt, diuersisque utuntur modis. in aliquibus utile fuerit scisse, nec meminisse obfuerit. Idem. Argenti uiui congelatio cum oleo. Fit & argenti uiui congelatio cum oleo alia, & sic factitatam a multis reperio, retinet tamen aliquid, & ingeniosa est ualde. Ex argento, rubro asenico, & aurichalco uas efformetur in scyphi speciem, quod rite operculum cooperiat, ne respiret, uiuo argento reple, & iuncturae luto muniantur aliquo oui albumine, uel resina pini, ut fit, & in ollam suspendatur, lini oleo plenam, & naturalis dies medietate sinas ebullire, extrahe, & exemptum corio, uel stramine exprimito, & si quid incongelatum fuerit, opus iterato, & coagulari cogito. Si uas tarde coagularet, quantum ponderis amisisse uides, ex aurichalco, & arsenico rependas: e pondere enim dignoscere non possumus. & utere. Idem. Argenti uiui coagulati fixatio. Iam poscit ordo fixationes aliquas apponere, cum semper coagulationibus subsequatur, quae plus aliquando, minusue retinent partium. Unde argenti uiui coagulati fixatio hec sic procedit, nec absque ratione: Testaceum uas, quod igni resistat, parato, cuius fundo sambuci radicum rasuram substernas, manibus calcando, & accommodando, aliud deinde sternito pauimentum e crystallino uitro, pila tuso, & per incerniculum traiecto, & subtilissimo: inde piperis, zingiberis, & cinnamomi aliud, malagma illud, uel congelatum argentum uiuum imponas: inde uas reple pulueribus eisdem ordine praepostero, operculum imponito, ac luto munito, solique interdiu credendum, ut ad candorem reducatur. Si uas inuertas, & leuibus subiectis prunis supra primam incandescat per horam inferius postea, & colliquetur, & purum reperies argentum, si quid remanet alienum, omne non congelatum euolat, & ex omnibus, quas uidere contingit, & experiri, felicissima haec successit. omnibus uti poteris, uel in corpus illud fixat, quo fuerit congelatum. Est & alia argenti uiui fixatio, non utilitate inferior, & uti poteris, si placuerit: salnitrum & tartarum triturentur, & in pollinem redigantur: igni intus admoto, flammam erigens comburitur, remanens in aquam uertatur, & leui flamma euolet humidum, & sal remanens cum chrysocollae factitiae combustae ( comburitur enim ut alumen ) triplo permisceatur, salis alchali duplo, hoc congelatum inuolue uase duro, ignis supra admoueatur, inde circum, tandem inferius senis quibusue horis, & partes retinent congelati aliquas. Io. Baptista Porta. Argentum uiuum ut cogatur. Fumus metallorum, precipue plumbi, cogit argentum uiuum. Cardanus. Ex plumbo argentum uiuum, ut fiat. Sumito plumbum in tenues laminas redactum: ponantur in uase uitreo, una cum sale communi interposito, deinde cooperiatur optime, & sub terra relinquatur per dies nouem: & argentum uiuum reperies. Fallopius. Modus sublimati Mercurii, siue argenti uiui, quo utuntur chymistae & aurifices. Accipe argenti uiui libram unam, ponatur in scutellam ligneam, addito aceti & salnitri pusillo, miscendo bene, atque mortificando. quibus factis, addatur salis communis contriti libram semissem, salnitri in puluerem redacti ◉. iiii. aluminis usti, & triti ◉. i. cum dimidia. Misceantur bene, & ponantur in cucurbitam lutatam, ad collum usque, & alembico superaddito distilletur in cineribus, primo igne lento, quousque humiditas omnis exierit, que conseruanda erit. Ualet enim ad multa & uaria, presertim ad macerandum, & subigendum argentum uiuum. Humiditate exempta, augeatur ignis continue, donec argentum uiuum conspiciatur, album, id est, donec uideatur supra faeces manere, ut albus panis. Quod si uelis, ut plus ascendat ad collum usque, papyrum circum eam partem, que foris nuda apparet, ponito: deinde igne plus aucto, uidebis paulatim ascendere ad superiora Mercurium ipsum, ad formam campane. Quibus deinde frigefactis, atque asembico ablato, eximatur cucurbita, atque mundetur forinsecus, ne fracta, aliquo modo argentum uitietur: demum frangatur cucurbita, ut argentum colligi queat, uerum ita, ut a fumo non laedatur. Caeterum hac ratione possunt fieri masse ducentarum ◉. in una cucurbita, modo debita materiarum proportio seruetur. Porro materia in fundo relicta: nempefaeces terantur, & in aqua feruenti dissoluantur, colenturque, deinde coquantur, & siccentur. Remanebit enim in fundo materia sali similis, ex sale & alumine mixta. Ualet enim hoc salnitro ad sublimandum argentum uiuum recens, addito aceto, uel loco aceti, aqua per sublimationem distillata. Porro supradictum argentum uiuum sublimatum, cum alumine, uel uitriolo denuo & facile sublimari poterit, si modo pro qualibet libra sublimati argenti, addantur salis, uel aluminis usti, uel calcis uiuae libra semissis, deinde in cucurbitam ponantur ad sublimandum ut prius. Nam si citius sublimabitur, pulchrius meliusque euadet: quanto enim saepius sublimatur, tanto citius pulchrius euadit. Alchimistae praecepta Geberis, D. Thomae, aliorumque philosophorum sequentes, tantum sepe laboris in sublimando sumunt, ut id fixum reddant: suntque qui centies, atque etiam ducenties sublimarunt: quorum omnis labor irritus tamen fuit: quod quidem certum est euenire, quod semper faeces, nempe alumen, uel sal, uel uitriolum, ut dictuest, addiderint: & cum ignis natura sit, uolitantia sistere, atque constringere, constat, quo saepius sublimata fuerint, eo etiam duriora effici. Uerum ea pars, quae paulatim constricta erat, cum fere faecibus permisceretur, nusquam apparebat. Quare hi, cum causas, & modos, ut par est, non considerarent, uiderent autem sublimatum paulatim deficere, aut euolasse, aut igne consumptum credebant potius, quam faecibus esse permixtum. Itaque cum philosophice quis fixando sublimato, progredi uult, oportet, ut ter, uel quater, cum sale, uel alumine usto, uel calce uiua, uel talco, ut antea dictum est, sublimetur. Nam sic, non solum ab omni terrestri materia, uerum etiam a qualibet redundanti humiditate purgabitur. A materia quidem terrestri expurgatur: quoniam remanet in fundo cucurbite una cum reliquis faecibus, id est, cum sale, alumine, & uitriolo. Ab humiditate uero superflua: quoniam partim per euaporationem, una cum aceto resoluitur, partim per iteratam sublimationem ignis naturam aliquo modo assumit: quae causae potissimum sunt, ut fixus reddatur, que duo fixionis praecipue sunt partes, aut potius solae. Neque quicquam, in hoc proposito, rem esse fixam intelligimus, quantam excoctam esse, tantamque cum igne habere societatem, ut neque fugiat amplius, neque quouis modo igne absumatur. Quare cum ter quaterue sublimatum fuerit, ut dictum est, sublimetur per se, absque reliquarum additione, toties, donec in fundo fixum remaneat, neque ignis ulla iam ui fugiat, & minuatur. Uerum si citius, faciliusque parare uoles, hac securissima, ac philosophica uia procedito: nempe ter, aut quater sublimatis, ut dictum est, adiungatur quarta pars argenti purissimi calcinati, ut suo loco docebitur: quibus deinde optime mixtis, & sublimatis, misceantur simul: nempe illud, quod sublimatum est, cum illo, quod in fundo relictum est, & conterantur: deinde rursus sublimentur. Hoc quidem toties faciendum, quoties non amplius ascendat, sed in fundo maneat, etiam igne uehementiore, Atque sic erit perfectum, album, mundum, fusile, & penetrabile. Quod si quis maiorem copiam facere uelit, neque argenti optimi, quartam partem addere possit, sumat partem aliquam ter, aut quater sublimati: cui addatur deinde quarta argenti puri pars, & sublimetur, ut iam dictum est. Quibus factis, sumatur hoc argentum sublimatum fixum, cui addantur argenti uiui, prius sublimati, non fixi, partes tres, misceantur, & sublimentur, ut supra dictum est, donec fixum remaneat. Quod si adhuc maiorem copiam facere uoles, rursus partes tres non fixi, huic addito, atque rursus, ut prius facito, donec fixum euadat. atque sic deinceps procedendo, donec satis magnam habueris copiam. Modus autem hic melior est, quam si semel totum sublimetur. Quoniam saepius uolatile fixum redditur. & fixum uolatile, id quod philosophi commendant: nam fusibilius, penetrabilius, & maioris uirtutis efficitur. Atque omne secretum consistit in hac uia sublimandi, ut nunc diximus, quam primi philosophorum, & excellens ille Geber, sequuntur, nisi quod occulte admodum teneant, utrum sublimari debeat, quamuis argentum uiuum dicat, tamen aliud quiddam intelligit, quod etsi similitudinem cum argento uiuo habeat, tamen natura ad perfectiorem gradum adductum esse constat: quemadmodum exempli gratia, pasta ex farina constat, non prima ratione, sed ad perfectius reducta. Caeterum haec alta scientia aliunde esse non potest, quam a solo Deo, qui omnibus, quibus uult ( ut omnes testantur philosophi ) eam largitur, & subtrahit. Alexius. Hydrargyrum ut ex corpore foras euocetur. Oleum sulphuris demersum corpori hydrargyrum foras allici uolunt, statim illito a balneis. Hollerius. Caeterum admiratione dignum est, quod ex morbo Neapolitano inunctus, si aureum annulum, uel numisma in ore teneat, & lingua hinc inde uolutet, argentum uiuum, quod corpori ex illitu & unguine innatat, ab auro rapitur, & in annulum deuoluitur: sic ut totus argenteus eximatur: nec pristino restituitur nitori, nisi igni admotus. Lemnius. Argentum uiuum e plumbo extrahere. Possumus quoque argentum uiuum e plumbo extrahere, in hunc modum: Tenuissima plumbi ramenta in ardentem aquam, nullo phlegmate redundantem proiiciantur, adiecto tartari, & salis momento, uel quod medietatem aequet, & aqua super plumbum quadrante superemineat, os operculato, & per mensem sub fimo obruito, post detrahe, & uitreo in uase obtorto, ne multum ascendendo laboret, ignis subiiciatur, & aquam extillans uiuum argentum in guttulas uersum adscendere conspicies: ubi hae notae comites apparuerint, aucto igne recipias. Uel aliter argentum uiuum e plumbo uberius faciliori sic detrahes uia. Sit fictilis olle fundum crebris foraminibus lacessitum, & exiguis, in aliam subintret ollam, ac tena ci luto commissuras stipabis, breui, eiusdemque capacitatis effossa scrobe obruatur, sola undique terra pedibus conculcata, superiorem uacuam medio tenus uiua repleas calce, nec aquam experta, inde lima quaesitum plumbum, & tenue tritum disseminabis, uiua calce reple totam denuo, ut in medio collocetur plumbum, & puerorum urinam expergificabis, supra sic opercula imposito, omnique oblinito spirameto ignem adhibe uehementem: & undique tumulabis, & per diem immoretur: fortissimi enim ui ignis per aperta fundi foramina in subiectum uas uiuum decidit argentum, sexta illius respondens parti. Porta. Ad tingendum & figendum Mercurium. Mercurium, uel, si mauis, argentum uiuum, una eademque uia, fixum & tinctum sic habebis. Sume salis nitri & uitrioli Romani, utriusque ◉. iii. mitte in uas distillatorium, seu chymicum organum, ut aquam elicias: priorem abiice, posteriorem serua. Ea est, quae stillabit dum alembicum, ut uocant, rubescere incipiet. Haec absque ulla difflatione sedulo tibi custodienda erit. Usus sic erit, Accipe Mercurii optimi, & ut par est, purgati, unc. unam, sulphuris unc. ii. & aquae praedictae uncias tres: permitte omnia simul stare, donec aqua limpida euadat. Hanc cum sua hypostasi & sedimento rursus distilla, & in fundo alembici reperies Mercurium extinctum, fixum, rubrum, & completum. Audiui a quodam, quem huius secreti participem feceram, se absque ecunda distillatione Mercurium reddidisse, qualem hic proponimus, nisi quod plus satis rubicundo tingebatur colore: erat nihilominus corpore adeo duro & fixo, ut nec igni, nec malleo uinceretur, quibus illum examinandum praebuerat. At si bonus iste uir me serio consuluisset, & rogasset, saturatum ac profusum colorem eum una & sola coctione facile emendasset, ac diluisset. Hic qui habet aures audiendi eas arrigat, & pro tam gratuito arcano mihi gratias saltem agat, partem. que lucri hinc emersuri, in pauperes libenter eroget. Mizaldus. Argenti ex uiuo argento, faciendi modus. Argentum uiuum purgatum, cum sale armoniaco & urina bis, aut ter subigatur & fricetur, optime deinde cum salina inferius dicenda: postea iterum bis aut ter cum urina fricetur, singulis uicibus per pannum linteum colando. Quo facto, argentum uiuum sic praeparatum in crucibulum ponatur ad ignem temperatum: & cum incaluerit, carbones candentes imponito: & cum ignis flammam colorem mutare perceperis, ignem paulatim augeto, donec flamma apparuerit coerulea: tum ignem plurimum augeatur cum folle aliquo. Quod si firmum seu fixum, & minime fumosum conspexeris, ab igne auferatur, & habebis argentum optimum. Salina conficitur hoc modo. Recipe salis communis q. s. dissoluatur in aqua fontana, deinde coletur per filtrum: demum coquatur donec in fundo salina apparuerit, qua ad supra dicta utere. Fallopius. Argentum uiuum ut in calcem, siue puluerem rubrum redigatur ( praecipitatum uocant. ) Hydrargyrum repurgatum a sordibus ampulle inditur, & in aequali aquae ualidae pondere supra cineres modice soluitur: deinde per arenam paulatim euocatur, dum puluis rubicundus in fundo remaneat. Is postea catillo imponitur, & leuiter incalescere sinitur: uel in patella fictili uitreata, uino subtilissime destillato aliquoties perfunditur, incenditurque: hoc exusto. puluis aqua rosacea diluitur, exiccaturque, tandem iterum uinum, admiscetur, & accenditur, collocaturque in locum calidum, donec siccus euaserit. Quidam unc. iii. hydrargyri, in unc. ui. aut octo aquae ualidae distillatae ex salis nitri & aluminis pari mensura, soluunt: mox aquam ad pulueris siccitatem extillant, & in catillo modice exurunt, reseruantque in loco calidiore: ne humore infectus tandem in pristinam suam formam conuertatur. Andernacus. Oleum hydrargyri, siue balsamum. Fit autem dum hydrargyrum in calce foecularum uini exiccatarum purgatur: deinde per calcanthum; salem nitri, & alumen in altum eleuatur: postea uini spiritu correcto digeritur, donec in muccosam pinguetudinem transeat: hinc liquor extrahitur, & in arena igne fortissimo urgetur, quoad humor lactis instar extillet: hic iterum affunditur, & oleum albissimum suauissimumque, omnis erodentis facultatis expers prouenit: quod omnium metallorum olea praestantissima superat. Ex eodem si cum auro digeratur, congeleturque postea, summum artis magisterium, siue elixir confici tradunt. Paracelsus. De Secretis Auri. Cap. Iii. Aurum excrescere, & augere. Si optabis aurum excrescere plurimum, & augeri: Si in uas fuerit efformatum, aliudue, si ponderi magnitudo non respondet: Aurum fluido argento manibus digitisue perfricabis, dum illud bibat, donec quaesitum expleat pondus superficiei cohaerescens: deinde ualidum parato lixiuium, ex sulphure & calce uiuis, & cum auro in ollam patentioris oris coniice, leuibus subiectis prunis, tandiu indesinenter bulliat, dum suum iam colorem contraxisse perspexeris: sic eximito, & habebis. Uel ex ouorum bolethis, lithargyrio aureo aquam ualido exugito igne, & in eo ignitum aurum extingue. Si autem unumquodque excrescere uolueris, sic habes aliud optimum: si rite peregeris aurum satis ponderosum reddes, nec caelaturae formaeque erit impedimento: sedulus tamen esto. Antiquorum laterum ruberrimi salis nobis ubique uenalis, ac flagrantissimus calcanthi puluis paretur, aptoque inspargas uase: Argentum puluerabis, uel forti aqua, uel ex calce, uel leui arcificio aliquo: inde aurum uicissim cum puluere inspargendo accomimodabis, ac praepostere uas explebis, & obturabis, igni accommodato per tertiam diei partem, nec ignem follium uexes spiritu, detrahe, & solis pulueribus sine argenti calce innouabis, & explebis. Si aurum colorem deperdet, sic resarcies: salnitro, ammoniaco sale, cascantho, & laterculorum puluere, cum urina strigmentum facias, aurum operi, & lento condes igni. Est & loturae genus aliud, uti fieri consueuit: Aceto ebullire curabis, sale ammoniaco, aerugine, tartaroque, dum amissum recuperet colorem. Si fulgentissimum nitet, & remissius optas, remedio est, ut urina madefactum in candentem laminam refrigerari sinas. Sic calcanthum concremabis, ut flagrantissimum reddas: in uas coniectum, carbonibus obrutum decoquatur, dum in florentissimum & flagrantissimum colorem permutetur, ex inuito & recondito, nec in malum suscipies usum Possumus aeris ramentis aliter opus explere, argenti uicem explens, nimiumque ponderis suscipiet. Et fit aliter: Antiquos lateres ignitos in oleo restingues, inde terito, & cum uino argento remisceto, marmore simul laeuigato, ac uitreo in uase ad ignem imponito: eliciatur oleum, cuius igniti operis extinctione augescit pondere. Aliter autem, & perfectius aurum augebitur: Si aeris duplum cum argento colliquetur, inde in tenues ducatur bracteas, ac paruulas. parato interea e fortis aquae faecibus puluerem salnitri scilicet, & calcanthi, ac forti in uase fusorio lamella, puluis, inde augendum aurum accommodetur, & praepostero ordine uas explebis. postremo os luro munito, & igni lento committito per diei medietatem, detrahe, semper idem innouando, dum ad statum peruenerit pondus. Ioan. Bapt. Porta. Ad auri & argenti pondus augendum. Aqua ex stercore humano chimicis organis distillata, auro & argento pondus adauget. Mizaldus. Aurum ex argento extrahere. Quaeritur & apud Chimistas aurum ex argento extrahere: nec tam parum, quin sumptibus reficiens, multum non superlucreris. haec est eius conficiendi norma: Tenuis elimata ferri scobs in fusorium uas, & durum igni tandiu incandescat, dum soluatur: inde factitiam chrysocollam, qua auri ferrumini utuntur aurifices, & rubeum arsenicum paulatim inspergito. & postque inasperseris, aequali argenti pondere iniecto, exquisite purgetur, uase cineribus parato & sorti, iam exclusis sordibus omnibus auri in separationis aquam immergito, & aurum deorsum uasis fundo procumbit colliges, nec ueridicum magis e multis, & peculiosum, & laboriosum reperimus. laboribus ne parcito, & rite ministrato, ne tempus & oleum teras. Porta. Ad faciendum Solem. Accipe sulphuris uiui & salis nitri ana, tere omnia seorsim, postea misce pulueres, & pone in bocia uitrea bene lutata, & ad ignem lentum appone per horas duas. postea ignem auge, donec fumus cesset: post fumum ueniet flamma extra collum bocie, & ascendet per ulnas, sed brachia duo, uel tria: & cessata flamma, remanebit sulphur infundo, quasi albus & fixus. tunc extrahe, ac recipe dictum sulphur fixum, & tantundem salis ammoniaci, & tere omnia, & bene in puluerem redige, ac commisce: deinde omnia pone ad sublimandum, dando primitus ignem lentum, deinde fortiorem, donec ascendat per horas quatuor, sublimatum extrahe, & omnia, nempe tam sublimatum, quam faeces simul incorpora, & iterum sublima, ut primo usque ad sex uices, & sulphur remanebit in fundo uasis: quod accipe, & tere, ac super marmor, aut uitrum in loco humido pone, & conuertetur in oleum: de quo pone duas uel tres guttas super uno ducato in crucibulo liquefacto, & fiet oleum, quod pone super marmor, & congelabitur: de quo pone partem unam super quinquaginta mercurii purgati, & fiet sol optimus. Carauan Hispanus. Pulcherrimum opus ad multiplicandum Solem. Ad honorem & laudem Dei tractetur hoc, quod sequitur, de aliquibus metallorum transmutationibus. Et primo dicimus, quod Luna de se est uerum Sol, & illi aliud non conuenit, quam perfecta decoctio. Et ideo fac, ut habeas uncias tres Lunae fine, & fiat cineritium ex duabus partibus cineris uitis, aut lignorum bene recoctae, & lote, & una parte ossium equi, uel bouis, bene combustorum, ut alba sint, & in puluerem redacta subtilem, & misce cum dictis cineribus, & irroretur aqua, post fac tuum cineritium in patella terrea forti, aut in fouea, in terra, iuxta quod debet esse magna bene aequalis, & bene leuigata, & bene exiccata. Postea fundatur tua Luna in dicto cineritio, & sit bene purgata, & affinata, ita ut tua Luna sit ut copellata. Postea cape tuam Lunam ita mundificatam, & percute in laminas tenues, spissitudinis albi duplicis, uel circa. Postea habeas de sale communi praeparato per modum qui sequitur. Capies poculum terreum, & impleas sale, postea detine in tuo hypocausto, & facies circumcirca, & usque desuper fortem ignem carbonum, per spacium quatuor, aut quinque horarum. Et cum terminus dictus preterierit, permitte quiescere quantum uis, uel coagulari, extinguendo tuum ignem. Postea cape tuum salem, quando est bene albus, & pone in uno alio uase, cum aquae mundae magna quantitate, & permitte totum liquescere circiter per diem unum, & moue saepius, ut citius fundatur. Postea cape linguas filtri, & distilla paulatim dictam dissolutionem in aliud uas, postea cape patellam terream plumbatam, & intus pone aquam distillatam, superius dictam, & pone super paruum ignem, & coagula paulatim postea habeas palettam stanneam planam & mundissimam, cum qua colliges tuum salem ea mensura, qua congelabitur, & serua tuum salem, quoniam est praeparatus, postea cape tuam lunam ita purgatam, & percussam, ut superius dictum est, & habeas duos gliodes de Barbier ( Gallice ) & in uno fac unum stratum tui salis. postea unum laminarum: postea salis. & ita alternatim, donec duo tua uasa sint plena. postea coniunge unum alteri, & luta iuncturas. postea habeas furnellum uentosum, factum ad tuam discretionem, qui habeat craticulam ferream, super quam pones tuum uas infossum, in bonum ignem carbonum, ita ut sit semper ut rubeum, per spacium u. horarum. Et supra tuam fornacem erit cappa, uel tegumentum terreum, quod tuum furnellum totum teget, & in fundo ( aut superius ) habebit unum paruum spiraculum. Et cum terminus tue materiae transierit, remoue uas, & permitte frigescere. postea cape tuam materiam, & pone tuum sal ad siccandum, & cape tuas laminas, & uidebis, quod erunt ex imperfectione sua nigrefactae. Ergo frica eas bene, de tuo posse ( paulx ) ut prohibeas eorum obscuritatem postea repone in nouo sale in tuo uase, ut antea fecisti. postea in tuo furno, ut supra: & ita toties fac, ut inuenias, quod tua luna nil plus nigredinis teneat. Et tunc habebis tuam Lunam praeparatam, ut facias opus tuum. Tunc ergo funde, & facias uirgam rectam, & politam, & pondera, ut scias iuste quantum habeas. Et facias inde sexaginta partes aequales: postea habeas de fino Auro quantum de Luna, & purga per modum, qui sequitur: Cape de crasso sale aliquantum sicco ad ignem, sed non nimis. postea cura ut habeas mortarium aeris, aut aliud bene leuigatum, & intus tere dictum salem ad extenuandum: postea habeas ex magis uetustis tegulis, & magis rubeis. quam sit possibile: & tere bene minutim, & cribra optime, & munde. postea cape duas partes tuarum tegularum ita praeparatarum, & unam partem tui salis antedicti, & bene simul misce, postea cape aurum superius dictum, & percute in laminas tenues, ut fecisti de Luna, & cape duo uasa, ut fecisti cum Luna, & intus facies stratum tui cementi, & postea stratum tuarum laminarum, etc. quousque totum sit plenum utrumque uas. postea iunge simul, & luta. postea pone in tuo furno ardente cum bono & forti igne per spacium xxiiii. horarum. Et in octo primis horis dimittes tuum ignem tectum suo coopertorio, ut moderetur calor ignis: & aliis octo horis remouebis cooperculum: & ultimis octo horis facies ignem fortissimum, qui fieri possit. Et in omnibus supradictis terminis tenebis tua uasa rubefacta, ut de Luna fecisti, postea capetuum aurum, quoniam est praeparatum, & pondera, & fac ut tantum habeas, quantum de Luna aequaliter, postea habeas uas factum ex optima terra, bene politum, & funde tuum aurum intus postea da illi ad comedendum peciam unam, uel frustum argenti tui supradicti. Et ad primum frustum quod dabis, habebis peciam nigri smalti, uel encausti ( esmail ) latitudinis tui crucibuli, quam pones intus, tenendo tuam materiam in fundo, & statim fundetur, & custodiet tuam materiam, ut nihil diminuatur. postea habebit tuum uas unum cooperculum, quod teget, & tegumentum pyxidis. Et in fundo dicti cooperculi erit foramen ( buhat ) paruum. quod superabit, aut supereminebit igni, per quod scies num tua materia sit fusa, & per quod tu illi dabis quotidie, id est, singulis uigintiquatuor horis structum tuae Lunae postea claude, uel obtura cum paruo cuneo, uel obturaculo terreo. Et non est obliuioni tradendum, quod oporteat, ut tua materia semper sit fusa die noctuque. Et scias, quod tota Luna praeparata, ut dictum est, quam intus proiicies, conuertetur in purum Solem. Et ita potes proiicere usque ad uumerum infinitum, & probatum est. Et ne obliuiscaris, quod sub tuo uase oportet ponere sub craticula tui furni paropsidem, siue scultellam terream, ne si tuum uas frangeretur, tua materia nimis amitteretur. Raymundus Lullus. Alio modo subtilius, eiusdsem. Capiatur Luna affinata, ut supra dictum est, & limetur limatura bene munde, postea misceatur cum sui ponderis sale communi preparato, ut supra postea pone in crucibulo clauso, & lutaro in uno furno, ut superius dictum est, per quatuor dies, ( fortasse horas ) postea extrahatur aqua, & lauetur cum dulci aqua calida: fundetur sal, & ita toties lauetur, ut aqua exeat dulcis, & clara: & singula uice permitte tuam Lunam residere, ante quam aquam extrahas, & salem, postea exicca: postea iterum misce cum sui ponderis noui salis preparati, ui supra, & coque per terminum, ut supra, postea laua, ut dictum est. Et ita habebis tuam Lunam poraeparatam & albam: quam pone in uno perot ( uas est ) bene polito ad furnum tanquam ad minium faciendum, & calcina per spacium septem dierum, per modum faciendi minium ex plumbo, & octodecim horas pro quodlibet die, faciendo ignem cum flamma bene clara desubtus sine fumo. Et saepius conuerte dictam calcem Lune cum cochleari ferreo paruo, & qualibet uice claude & obtura os tui uasis cum suo cooperculo bene iuste: & quolibet die irrora tuam calcem Lune cum aqua sequenti: Et ita tua calx fiet admodum pulchra, & naturae Solis. Et tunc habeas tuum fermentum ex fino Sole, & imbibe, & coque in furno uenri, ut dictum est superius, praeterquam quod istud nutritur ad trigesimum, & aliud ad sexagesimum. Et nota quod super tuo fermento fuso ad furnellum ponatur parum uitri, aut nigri smalti ( esmail ) ut superius dictum est, & non decrescet aliquid. Et reuersio, seu recursus tui operis est, quod quando conuerteris tantum pondus Lunae in Solem, ut tuum fermentum ponderat, capiatur tua massa, & funde pro Marcha u. estrelius ( Gallice ) finissimi aeris cum tua massa. postea fac accudere in tenues laminas, & pone in cemento, stratum supra stratum alternatim per placentulas crassas, sicut panis denarii, uel oboli ( in Picardia uel Gallia ) & nutrias in igne rubeum, ut esse potest sine fusione, & per integrum diem, & ita erit finum, & admodum bonum: postea permitte frigere, & aperi. Et cementum ita fiat. Recipe partem salis communis praeparati, partes duas tegularum ueterum, & magis rubearum, quam inueniri possint: postea terantur in mortario aeneo, cum pistello ferreo, & fac tanquam lutum cum aceto fino, & utere, ut uis. Et tua crucibula sint fortia, bene polita, & ex forti terra macinata, ex aliis crucibulis, aut similibus, & ossibus ustis, albis, tritis in tenuem puluerem: ( Cementum Solis aliter etiam sic fit, ut in margine erat ) Duae partes tegularum sarracenicarum, tertia salis mista in fundo crucibuli positae, auri tenues laminas superpone, iterum puluerem superponens, sic donec fuerit crucibulum plenum, pone super tripodem in olla perforata, & imple ollam carbonibus prius in loco, ubi non sit uentus: & sic affinabit aurum. Aurum & argentum quomodo clum deferatur. Aurum & argentum aqua separationis solue, aut solutum denigra, inde aurum plumbo, argentum pici liquefactis immisce, aut arenae: & sic occulte deferes. Cardanus. Aqua aurum ab argento separans. [ Recipe Salis petrae ◉. uiii. Uitrioli ◉. iiii. Sulphuris ◉ i. ] Trita, & destillata, aqua ad usum seruetur. Cum uti uoles, argentum cum auro imponito, & argentum in aquam resoluetur, aurum uero in cineres redigetur. Coletur aqua a cineribus. Fallopius. Aqua aurum ab argento separans. Accipe halinitri partem unam, liquidi aluminis, quod rochae uocant, partes tres, arene mediam, siccata diligenter, & purgata igne distillatur uitreis uasis. Colligitur autem seorsim quod prius effluit, cum crocea demum uidetur uasis facies: auctis ignibus alia succedit, quae priore excipitur plerumque. Separatur autem sic: Aquae extractae partem modicam accipe, cui argenti purissimi pondus oboli, id est, xii. granorum impone, ac impositam cineribus tandiu permitte, donec dissoluatur argentum. Haec purgamenta calci tenui similia in imum uasis demittet: quibus sublatis, quod reliquum est aque purioris, toti aquae, a qua iam detraxeras addes. quae simili exemplo, & ipsa purgamenta illis similia in imum demittet: quipus sublatis aquam totam purissimam, ac magis habebis ad argentum, ac caetera metalla, praeter aurum, dissoluendum efficacem. Cardanus. Ut aurum ab argento separetur. Solem, seu aurum, sic a Luna, seu argento separabis. Corpus rei deaurate oleo lini inunge, & pulueres aluminis rochae uocati, ac salis ammoniaci desuper insperge: deinde calida omnia in aquam extingue, remanebit in ea aurum separatum. Ex quodam perito aurifabro. Mizaldus. Liquor siue aurum potabile. Auri per regale cementum, siue stibium purgati lamellae, ex uiridi salis liquore in puluerem resoluuntur: is deinde aqua pluuiali stillatitia tandiu abluitur, donec nulla amplius salsedo subesse percipiatur. Aut si celerius idem expedire cupias, auri laminae cum plumbo in lamellas redacto obteguntur, & per horas 24. cementantur, ut uocant, leuiganturque dum calx auri subtilissima fiat. Postea tantum spiritus uini super elotum puluerem, uel calcem repurgatam funditur, quantum sex digitos transuersos superemineat: ac iuncturis uasis probe oblitis, macerantur in aqua temperate calida, siue balneo Mariae, diebus uiginti, aut triginta. Tum liquor citrinus, relicto in fundo uasis puluere candido effunditur, & spiritus uini ex ampulla uitrea per operculum a flauo auri liquore modice ex balneo separatur. Postremo idem liquor auri extractus, ad summum gradum usque eleuari, hoc est, quinquies per ampullam incuruatam ( retortulam appellant ) urgeri debet: atque tunc quinta auri essentia absolute parata dicitur, summum chimicorum mysterium. Paracelsus. Aurum potabile. Aurum in folia redactum, cum aceti spiritu distillatur, separaturque, & ex aqua uitae praeparata mensem digeritur, dum succus appareat, cuius scrupulus ex spiritu, uel humore alterius rei propinatur. Andernacus ex Paracelso. Aurum diaphoreticum. Uas uino rubro nigroque optimo repletur, & in aquam frigidissimam collocatur: deinde duae habentur patellae aureae, quarum uni, que alteram excipere potest, linteola rara, & exigua induntur, atque sic illa uino imponitur: postea his incensis, altera alteri statim immittitur, siniturque, dum omnia comburantur. Uasculis iam refrigeratis, semotoque cinere, oleum colligitur: idque toties repetitur, dum satis collectum fuerit. Tandem omnis liquor ampullae inditur, & ex cineribus calidis per operculum stillatur: hoc multi pro auro potabili utuntur, & secreti loco habent. atque hunc in modum ex aliis etiam metallis olea elicere possumus, ut ex argento ad oculorum affectus: ex ere, ad cutis uitia. Paracelsus. Auri Balsamum. Si oleum, siue balsamum auri paratur, quod Paracelsus butyrum & axungiam solis nominat: quod tum intro sumptum, tum foris inunctum, quaeuis ulcera maligna, etiam elephantiasim, eiusque species curare, & ( ut summatim dicam, ) plus praestare scribit, quam humana mens comprehendere possit: habet hoc modo. Auri in lamellas tanuissimas redacti drachma, cum olei e pino semuncia miscetur, inditurque uitro, & digeritur per mensem: deinde oleum abluitur, & puluis, qui in fundo uasis remanet, ex melle adhibetur. Uel sic rectius: foliorum auri drachma, olei mastichini distillati drachmae sex miscentur, maceranturque in fimo equino diebus triginta, deinde oleum ex calida aqua abluitur, & aurum spiritu uini perfunditur, digeriturque diebus duodecim: postea per balneum extillatur, dum oleum in fundo butyri instar remaneat, quod ter in septimana ulceribus inungitur: quinetiam membris conuulsis, & quouis modo debilitatis subuenit illum. Andernacus ex Paracelso. Aurum uitae siue praecipitatum cum auro. Hydrargyri per acetum & salem purgati unc. ii. auri orientalis optimi, in lamellas tenuissimas redacti drachma, in catino triangulari calido ad mixturam subiguntur ( Barbari amalgama appellant: ) haec in aquam frigidam funditur, & si quid ex hydrargyro reliquum fuerit, illud per corium exprimitur, ipsaque ex sale, & aceto lauatur, donec nullae appareant sordes: cura interim adhibita, ne hydrargyri quantitas imminuatur. Quod si accidat, augeri ea debetita, ut ad auri drachmam illius drachme septem uel octo remaneant: deinde ampulle luto obducte induntur, affundunturque aquae ualide uncie due, & operculo superimposito, eadem rursus euocatur, per arenam calidam: omnibus refrigeratis aqua protecta iterum infunditur, distillaturque, ut antea: idque repetitur quinquies: atque tunc puluis rubicundus prouenit, quem aurum uitae, & aurum praecipitatum uulgonuncupant. postea idem in catillum ponitur, cooperiturque, & inter carbones candentes sinitur, dum excandescat: mox idem eximitur, & ubi refrixerit, aqua rosarum humectatur, rursusque exiccatur. Iunioribus denarii dimidii: adultis uero integri pondere datur. Pesti medetur: morbum gallicum curat: elephantiasim, aquam intercutem, aliosque morbos difficiles abigit: uiscerum obstructiones reserat: iis qui uenenum hauserunt, opitulatur: ulceribus malignis curandis tum intro sumitur, tum extrinsecus unguentis, & emplastris que purgant, foeliciter ad sordida cauernosaque, non autem serpentia curanda admiscetur. Andernacus ex Paracelso. Modus terendi auri. Sumito foliorum auri tantum, quantum uolueris, ponantur in crucibulum, uel testam ad ignem: deinde sumito argenti uiui quater tantum, & similiter in alium crucibulum, uel testam ponatur ad ignem, sed non prope, ut tantum calefiat. Auri uero folia tandiu ad ignem relinquenda, donec rubescere incipiant, sed non liquescant. Quibus factis, auferantur ab igne crucibula, & misceatur argentum uiuum cum auri foliis, miscendo aliquantulum simul ligno aliquo: deinde subito in scutellam aquae plenam iniiciantur, & fiat malagma. Uerum si aliter facere uoles, folia auri, cum argento uiuo, super lapide porphyrio conterantur, donec optime fuerint mixta, atque contusa: deinde bis, terue aqua communi lauentur, quod si parum aceti, uel succi limoniorum addas, optime feceris: nam melius citiusque permiscentur. Itaque hoc malagma quocunque modo paratum, sumito, atque per pannum lineum non rarum exprimatur, ut pars aliqua argenti uiui exeat: uel exprimatur per damae, siue agni candidam pellem, quod melius est: deinde quod in pelle haesit, conteratur cum sulphure uiuo optime prius contrito, tanto, ut dimidiam massae mensuram non excedat. Quibus factis, ponatur in uase aliquo ferreo ad ignem, optime cooperto. ibique relinquatur, donec totum sulphur combustum, & quod relictum, flauum fuerit: deinde frigidum in scutella aque plena, toties lauetur, donec auri colorem sumat, & seruetur ad usum. Quando autem quis uti uolet, addat tantum aquae rosarum, uel communis, in qua gummi Arabici dissolutum sit, quantum satis est. haec misce, & fiat liquor aureus ad scribendum & pingendum. Quod cum scriptum, pictumque fuerit, fricentur literae dente aliquo leuiter, quod cum alio molito auro, quo omnes fere pictores utuntur, fieri nequaquam potest. Modus terendi siue molendi auri, aliter. Sumito folia auri, quae in scutella aliqua uitrea cum iulapio rosaceo conterito, & misceto digito medio, ut optime misceantur: deinde super lapide porphyrite, aut marmoreo positis, rursus probe conterantur, addendo aquam sensim: postea auferatur, atque in scutellam colligetur, lapide bene loto aqua, ut rite colligi possit. Quibus sic se habentibus, aurum bene digito lauetur: deinde cum in fundo residuum fecerit, aqua sensim auferri debet, aliaque superinfundi calida, ac denuo lauari, hocque toties faciendum, donec iulapium, lauando probe ablatum fuerit, aquaque dulcis amplius non apparuerit. Postea exiccatum aurum, in uase aliquo uitreo super cinerem calidam positum, tandiu sinendum erit, donec optime calefiat: atque colorem suum naturalem recipiat: quo facto, contemperetur aqua gummi: & fiat liquor ad usum. Idem. Ad reparandum auri colorem. Si aurum a suo colore degenerauerit, sic illud emendabis ac reparabis. Ex sale ammoniaco, calcantho, nitro, & laterculorum puluere, fac cum urina spissamentum, & eo obductum, opertumque aurum lento igni impone. Idem fiet, ac multo leuius, si cum sale ammoniaco, aerugine & tartaro, tandiu in aceto ferueat aurum, donec deperditum colorem recuperet. Gratis mihi nequaquam acceptum, tibi tamen gratis, ut alia multa exhibeo. Mizaldus. De Secretis Ab Argento sumptis. Cap. Iiii. Historia antiqua de argento in aurum uerso. Quidam Maurus in terra Maurorum accessit ad quendam fabrum, & eidem portauit xx. argenteos, ut eos ad ignem in crusolo mitteret: quibus fusis, faber aerarius super ipsis proiecit puluerem, quem dedit sibi Maurus. Erat autem puluis uiridis, fumum citrinum in igne faciens, argentum conuersum est in aurum, & illud aurum aerarius uendidit aurifici ad precium auri preciosissimi. Aerarius inde rediens dedit precium Mauro: tandem Maurus misericordia motus erga aerarium, dixit ei: Hanc confectionem pulueris te docebo: Recipe auri calcinati, uel puluerrzati, aeris usti, croci ferri, singulorum unciam unam, salis ammoniaci rubificati unc. tres, alibi additur uitrioli rubificati uncia: soluatur sal armoniacum, & eo soluto incera, id est cum sua aqua imbibe dictos pulueres auri, eris, uitrioli & croci, ferri, super porphyrite aut marmore, molendo, & terendo per longam cortritionem. Postquam pulueres biberint totam istam aquam salis, pone in phiala uitri habente collum longum sub fimo equino calido per dies xxi. mutando fimum calidum de quatuor in quatuor diebus. Postquam solutum bene fuerit, & in aquam conuersum, congela ipsum in aliqua phiala super furnello super cineres calidos. Quo congelato, pone partem unam super decem partes argenti fini praeparati & separati. Nota quod si aliqua pars remanserit insoluta, molias adhuc cum aqua salis armoniaci, quousque sit totum solutum: hoc fac ut non perdas aurum tuum, semper reiterando imbibitionem cum aqua salis armoniaci. Si autem dictam congelationem resolueris iterum, & omnia per ordinem, ut superius feceris, una pars tinget uiginti: & sic multotiens multiplicare poteris: augebis enim decem singula uice. Illum aerarium uidi in Toleto, qui mihi ista retulit, & cuidam consanguineo suo seni: & aerarius ille erat senex, & ego & magister operati sumus secundum modum praedictum. Aurum sic debet puluerizari cum odore plumbi, uel cum aqua, in qua saepius sit extinctum plumbum. Uel fac aliter: Soluatur plumbum in uase, quod superius habeat foramen modicum, ad quantitatem unius aurei, & superponatur aureus ita, ut recipiat odorem plumbi ex illa parte, deinde uerte ad aliam, & cum sic factum erit aliquoties, aurum poterit conteri. Aes ustum autem cum sulphure uiuo calcinari debet: & antequam in illis misceatur, debet ablui cum aqua pura, uel aqua & sale, donec ab eo exeat aqua limpida. Crocum ferri fiat cum aceto, ad ignem lentum, ut fiat rubrum. sic uero fit: Limaturam ferri aceto forti imponas, & sit acetum rubrum & clarum, & ponatur ad solem duobus uel tribus diebus: postea effundatur leniter acetum, ac seruetur, & aliud acetum limature superponatur ad Solem: & fiat ita, donec tota limatura soluatur, uel redigatur in puluerem tenuissimum: & iterum totum acetum desiccetur ad Solem. Sal armoniacus soluatur per frigidum & humidum, uel per calidum & humidum. Recipe solutionis eius partes ii. aeris usti partem i. eroci ferri partem unam, salis armoniaci ad quantitatem omnium: soluatur sal armoniacum, & ex eo imbibantur pulueres, per longam contritionem, postea ponantur in simo equino calido ad soluendum quindecim diebus. potes ista resoluere in fouea mutando saepe fimum calidum: deinde coagula super cineres ad lentum ignem. Huius coagulationis seu congelationis pars una tingit decem de Luna praeparata. Et si solueris secundo, modo praedicto omnia faciendo, pars una tingit uiginti, & sic augmentare potes. Haec ex practica Magistri Odomari. Argentum in aurum tingere. Argentum in aurum tingere dabitur sic facultas Lixiuium primo tale parabis acre. Calx immittatur in ollam, cuius fundum crebris foraminibus sit solutum, tenuibusque: peruium supra lignum, uel tegulam accommodabis: inde puluerem, & aquam paulatim infunde calidam, ac per arcta fundi foramina in subiectam fideliam muna dam defluat, ac iterabis, ut acerrimum fiat, in hoc tritum immittas stibium, ut in tenues auras euolare possit, otioso igni ebullire sinas: nam ubi infernuerit, purpurascet aqua, tunc per lineam lacia niam in purum uas exprimito, in residentes pulueres denuo lixiuium immittas, & in prunas sufferuefacias tantisper, donec non amplius cruentata uideatur aqua, coloratum lixiuium conferuefacito subiectis ignibus, donec euanuerit aqua, residentem uero resiccatum puluerem, cum tartari oleo desiccato, & dissoluto, & ex auri, & argenti ponderibus aequis, lamellis fictili fusorio uase uicissim inspargito, carbonibus caelato tantisper & opus innouato, donec perfecti coloris praerogatiua aurum aemulari uidebitur. Io. Baptista Porta. Argentum ut in aurum tingatur, tam complete, ut uere credatur aurum. Ex argenti elimata scobe, cum argenti uiui triplo igni malagma confice, ac uitreo in uase carbonibus inferuescat, dum illud argenti uiui euolet, quo argentum superatur, inde sal ammoniacus, & uiuum sulphur aequali argenti pondere triturentur, ac uitreo in uase aliquo duas horas flagrantibus prunis immoretur dum eius uis salem ammoniacum, sulphur inde uiuum argentum sublimet, & uasis collo inhaereat: uas frange, & argentum aureo colore insignitum, suique ponderis uel maioris seruato, talemque illico parato aquam: Romanum calcanthum cum duplo rubei cyprii calcanthi stillatitii, quod uocant coparosam, & optima sit ( nam hinc omne dependet ) sic salnitri triplo, aeruginis parte tertia, ac cinnabaris sexta & uitreis organis aquam stillatim exugito: cuius partes duae cum seruato argento per naturalem diem lento igni bulliant, inde aucto distillationis igne, aqua omnis euaporet, & quod in fundo remanet, cum chrysocollae calce testaceo in uase fusorio accommodetur, ore aperto, & luto obstructo colliquationis ignem adhibeto, & habebis: lutescit enim argentum maxime colore nunquam cariturum, uel eum permutaturum, ut examinibus omnibus auri expositum, coloris parum, uel nil nil ammittat. Sic aliter colorem auri aemulabitur perfecte, & peculiose. Meminisse iam debes e stibio confecti aeris usti, id cum argenti medietate colliquatum, perfectum auri dabit colorem, ut uideri possit. Si auro commisces, meliorem dabit, ut aliquorum patiatur examen. Aliter quoque fit optime: si argenti uiui congelationem, quam cum casside diximus, tertiae argenti parti remiscebis, argentum aureo colore insignitum reperies, cum aequali auri portione colliquabis, in ollam impones, & per acre acetum fundas, ac per diei quadrantem ebullire sinas, & colore augebitur magis. hoc autem extremo impones auri examini, ex communi scilicet sale, & laterum puluere, addito tamen calcantho, aurumque sic purgatum accipies, & examinibus obstat omnibus, ac non solum in secundum, sed etiam tertium migrat ordinem. Idem Porta. Coloratio Lunae. Recipe acetum bonum, factum ex uino rubeo, & habeas limaturam ferri, & pone in uase terreo de Rauiax: postea habeas acetum, in quo sit solutam sua sexta pars salis armoniaci: postea pone super dicta limatura, ut superemineat unum, aut duos digitos. Postea obtura tuum uas, & pone super cineres tenues per spatium octo dierum, & moue quotidie bis, aut ter cum uirgula lignea, & fiet totum rubeum, aut uermilium, ut sanguis. postea cola, & munda bene, & adiice acetum nouum pariter ut supra: & ita toties fac, ut de hoc aceto satis habeas, & antequam hoc facias, uel hoc facto, habeas libram argenti uiui sublimati, & libram salis armoniaci, & tere in puluerem, & misce simul, & ter sublima simul, & qualibet uice misce: quod ascenderit, cum eo, quod in fundo remanet, & tuus mercurius manebit niger in fundo tui uasis: & tum sal armoniacum ascendet alte ad uas. Postea misce tuum dictum mercurium cum tantundem sui ponderis limaturae ferri, & pone super marmor, & fundentur in aquam: quam materiam ita fusam proiice totam in acetum ita rubeum in uase clauso, & posito per tres dies super calore tenui. Postea purum distilletur per filtrum, & ponatur in alembico, & per balneum Mariae separetur humiditas. Postea super cineribus in fornace recipe in alia phialia, per modum aquae fortis oleum, uel aquam exeuntem uermiliam, & serua seorsum: & super faeces ponatur de aceto nouo, & soluantur, postea destillentur per filtrum, & congelentur per balneum, postea per cineres separa oleum rubeum, & postea pone cum alio, & ita sa: toties, ut totum habeas separatum, postea reseruetur. Et ne obliuiscaris, quod hoc facto misceatur tuum sal armoniacum cum tantundem calcis uiuae, & ponatur super marmor, infundetur in aquam, quam recipe, & pone cum sua quarta parte, aut tertia salis petrae. Sic facias aquam fortem, & per alembicum in cineribus super furnello distilla aquam: in qua aqua forti solue purissimum Solem in foliis, quantum solui poterit. Postea cape tuum oleum rubeum, & si est libra una, pone libram semis tuae aquae solaris simul. Et pone in phiala super cineribus tenuibus per uigintiquatuor horas, postea per per alembicum in balneo congeletur, & postea pone ad putrefaciendum in fimo equino calido in phiala uitrea bene firmata, & clausa per quindecim dies: postea congela, ut sit tanquam mel. Et habeas Lunam finam albam, & cementatam, & unge hoc unguento ab utroque latere, & pone in uno crucibulo stratum supra stratum, quo ad sit plenum, & ad decem uncias sit huius unguinis uncia una, & clauso, & lutato tuo crucibulo pone in calore quatuor dierum: post fac ignem fusionis, ut totum fundatur, & habebis Solem ad uigintiquatuor caratos, qui si tibi non placet, recude tenuiter in laminas, & unge ut supra. Et si nimium colorem habebit, noli tantum apponere, & ita erit tua Luna perfecta ( additio in margine ) Recipe unam quantitatem auri, in puluerem redacti, & unam quantitatem limaturae ferri, & unam aeris usti, & bene loti: & cape de sale armoniaco ad quantitatem omnium dictarum rerum, & fac omnia simul bene bullire, postea desicca seper cineribus calidis, aut super prunis, uel ad Solem, & fac puluerem, & proiice unum est relin illius pulueris super tres estrelins argenti fini fusi, & hoc uidebitur Sol. Item una fini auri, una fini argenti, una fini aeris fusi simul faciunt aurum octodecim carati cum una aeris usti fusi. Aes ustum sic fit: Limaturae cupri unum pondus, & quartam partem ponderis sulphuris uiui, & misce, deinde pone hoc in crucibulo, & cooperi cum tegula, & luta cum luto sapientiae, ne aliquid uaporis inde possit exire. Deinde pone os crucibuli inferius, & cooperi ipsum cum carbonibus, & ita dimitte per aliquas horas, deinde extrahe ab igne, & inuenies aes ustum, quod laua, ut decet. Raymundus Lullus. Argentum in aurum commutare. Recipe argenti uiui ◉. iii. ponatur in ampullam uitream optime perlutatam ad ignem donec feruescat, cui eum auri foliati uncia una permixta fuerit, ab igne auferatur, & addatur [ Salis armoniaci ◉. i. Salis ellebrot ◉. s. Boracis ◉. ii. Argenti uiui purgati ◉. ix. ] Quo facto sigillo Hermetis ampulla claudatur optime, ne quouis modo expirare possit, & ponatur ad fornacem ignis per tres dies continuos: postea ab igne auferatur: & cum frigidum fuerit, ampulla, siue cucurbita aperiatur: materia eximatur, & in puluerem subtilissimum redigatur, qui Philosophis dicitur Elixir. Et cum aurum facere uoles, sumito argenti finissimi ◉. u. & cum ad ignem liquatum fuerit, supra dicti Elixiris unciam unam addito, & in aurum optimum commutabitur. Salautem Elebrot sic conficitur. [ Recipe Salis communis purgati, } Salis gemmae, } Salis alkali } { ana ◉. i. ] Quibus tritis addantur succi menthae, succi caryophyllorum an. ◉. ii. aque fontane ◉. ii. misceantur omnia optime, & erit factum. Lutum uero sapientiae fit e luto optimo sicco, & cribrato, & cum albuminibus ouorum mixto. Argentum deniqueuiuum cum aceto acerrimo purgatur, lauando teraut quater, dein per linteum colando. Fallopius. Argentum ut inauretur. Argentea uasa auro incrustari, & obduci nequeunt, nisi argenti uiui ministerio, cui uni se obsequiosum praebet, ac tractabile. Nam cum omnia metalla respuar, soli tantum auro, ceu amico & familiari libenter sociatur, maritatur, & agglutinatur. Hinc argento aegerrime adhaerescit, aegre plumbo, difficillime ferro, aeri mediocriter. Lemnius. Argentum in calcem uertere. Si uis argentum in calcem uertere, uel aliud, sic fiat: Ex argenti ramentis, & uiuo argento triplicato malagma confice, inde communi sale porphyretico marmore multum leuigabis. ubi ad perfectam unionem peruenisse scies, in obtorto uitreo uase locato, quod facilior sit adscensus: igni appone, eiusque uigore uiuum argentum per fistularum colla in receptaculum dilabatur, quod uasis imo remanet fundo, dulci aqua confricato, nouam subinde affundens, dum nullum salsuginis uestigium excernatur, & amarorem amiserit omnem, dulcescente aqua iam calcem habebis. Est & parandi ratio alia: Argentum forti aqua soluatur, ut assolent aurifabri, & fontis immisceas aquam, quae communem salem exederit, sic argentum ad imas uasis partes procumbere uidebis, penicillis aquam exugito, & calcem testaceo uase, flagrantibus carbonibus appones. detrahe, dulcique aqua salsedinem amoueas, quod denuo semper exercebis, dum totum abiisse cernes, & modus lauandi sit, quem in priori reddidimus. Sic argentum in calcem & ceram uertes. Eius ramenta cum sublimato uiuo argento permixta uitreo apto condantur uase, & flagrantibus prunis exponantur, ut uis ignis uinum argentum expellat, & in ima uasis parte fixum argentum, uti ceram reperies, gemmis aptum, pyxidicula seruetur. Ioan. Bapt. Porta. Argenti liquefaciendi mira ratio. Illud mirum est, quod referunt, quoddam genus argenti minime liquescere follibus: cumque omnem circa hoc curam exposuissent, edocti priorum principum exemplo, uasa ipsa, in quibus argentum liquescere consuenerat, cum argento supra, & carbonibus in imo perforata, a lateribus montium cacuminibus imponebant uento flante, atque ita liquefactum, denuo postmodum, cum sollibus in paruis uasis repurgabant. Cardanus. Argentum excrescere, uel ponderosius reddere. Sale aliquis, & antiquis testis, argentum in tenues bracteas deductum igni detinent, ut ibi ab humiditate uendicent aliqua, & densentur partes, quae pondus adducunt. At sic expeditius idem efficies: Argentum in subtiles lamellas ductum cinnabari, ac sublimato uiuo argento uicissim inspergunt, in uase igni contumaci, & supra luto, & uinculis munito, ne uim suspiret, carbonibus circumseptum per naturalis diei medietatem detineatur, & friabiles exemptas laminas in cineritium alueolum igne candicans, & in colliquatum plumbum immittunt: & eximie ui follium flatu: quod pessum it, plumbum ad receptaculum oras expellunt, ut secum contrahat sordes, & purgatum relinquat argentum: quae solet probatio commentitia, uel capellaria omnibus nominari, quod commentum omne purgetur. Quod si ponderosum non reperies, multum denuo rem perage, dum auri expleat pondus. Possumus sic & aliter argentum augere: Stillatitium, & forte acetum in labellum infunditur, confractum stibium, ac lima quaesitum plumbum tundantur, & succernantur, quidquid non transmeat, denuo in pilam rei petitur, & molitur, ut sic tenuius cribretur, in distillatum acetum iniicies, & sub fimo conditur, dum soluta conspicias omnia, igni postea demitatito uas, & opus intus extinguito saepe. Uel ex iis aquam extrahito, & idem praestabit. Cum sulphure, ut docet Geber, in calcem, & corpus reducendo multum acquiret ponderis. Ioan. Bapt. Porta. Argentum uel aurum diminui. Nunc uero restat, quomodo possit, & sine formae quoque ac celaturae argentum, uel aurum diminui. Forti aqua assolent multi, opus autem tuberculis, & depressionibus scabrum reddit. Sic autem facies: Sulphuris puluere asperges opus, & circummundique candelam admoueto, uel subopere incendes, paulatim exardescens consumitur, malleo decute in aduersam partem, & superficies cadet, quantitatis eiusdem, cuius uolueris, uti sulphure, uteris. Idem. Ad Lunam dealbandam. Lunam seu argentum ita dealbabis: Accipe salem ammoniatum, alumen rochae uocatum, & plumae, salem gemmae, tartarum, & uitriolum Romanum, singulorum partes aequales, In puluerem redacta simul misce, & in aqua limpida dissolue: deinde Lunam quandiu uisum erit, ibidem feruere permitte. uidebis eam ad miraculum usque dealbari. Ex secretis & experimentis cuiusdam chrysopoeophili, Mizaldus. Uasa ut argenteis similia reddantur. Hydrargyrum forti aceto remixtum, uasa argenteis similia reddit, si eo illinantur. Mizaldus. Aqua argentum colore aureo tingens. [ Recipe Salnitri ◉. ii. Aluminis rochae ◉. u. ] Trita & mixta distillentur, aquaque ad usum seruetur. Cum uti uoles, argentum igne liquescat, in dicta aqua fundatur, & extinguatur, & auri colorem acquiret. Fallopius. Aqua argentum dissoluens. [ Recipe Uitrioli Romani ◉. i. Salis Armoniaci ◉. u. Salis nitri ◉. iiii. Cinabrii ◉. iii. ] Trita distillentur secundum artem. De Secretis Ab Aere sumptis. Cap. U. Aes coquere, siue urere. Remanet ut doceamus & aes coquere, quod a multis traditur: stibium tamen nullibi, quod sciam, traditum est, talique expedies pacto: Aes fusoris in uase liquato, cum aequis stibii portionibus simul colliquatis, tantundem superaddito stibii, & super per planum marmor proiicias, ut in eius superficie frigescat, ut aptius in lamellas ducatur: duos deinde excauabis lateres, ut intus commode accommodari possint laminae: ubi accommodasti, operculetur alio, ac ferreis uinculis, & luto stipetur, resiccatum uitrariorum fornaci inditur, ibique per hebdomadam immorari sinito, ut perfecte comburatur, detrahe, & ad usum accommodato. Ioan. Bapt. Porta. Aes aureum reddere. Aere combusto sic aureum colorem effinges. Si ex calcantho, salnitro, alumine, cinnabari, & aerugine fortem facias aquam, ac solutum fatiscat in ea combustum aes, in corpus reducendo, aurei coloris multum retinebit. Fit quoque cyano saepius argentum inspargendo, & ignibus committendo. Idem. Aes argenteum reddere. Si uero quaeris aes argenteum reddere, uel cyprium, uti saepe pueri, & circulatores assolent, ut illico uasa argenti nitorem capiant, conficiendi haec est ratio: Ammoniacus sal, alumen, & salnitrum pari pondere misceantur, & modica argenti ti scobe lima quaesita igni admoueto, ut inferuescant, & ubi fumare desierint, respersa puluere, uel saliua oris madefacta, uel paulatim adiecta digitis fricando tractabis, & argenteum colorem imitariuidebis. Idem. Aliter. Argenti pusillum forti aqua soluatur, tartari tantum mergito, & ammoniaci salis, dum strigmenti crassamentum imitetur, inde in orbiculos digere, & inarescant: sic eis aes, uel aliud consimile genus digitorum tractatione crebra, ac saliuae complexu frianti argenteum uidebitur. Nec minus idem euenit argento uiuo, mireque dealbabitur. Seruentur haec argentata, ne ab acribus noxam suscipiant, ueluti urina, aceto, limonum succo, & similibus: de facili enim colorem perdunt, coarguuntur, & deprehenduntur. Sic quoque si aes soluatur aqua forti, uel eius ramenta ferrum tangens in colorem tingitur aeris, sic idem in auro & argento, & metalla diuersimode colorabimus, & fricabimus. Sic tactu argentum possumus inficere, ut infectum reiiciatur: Manibus sublimatum argentum uiuum pertractato, inde argentum, uel argentea numismata manibus uersans inficies, ut nil penitus ualere uideantur. Hoc praeterea indictum non abibit, quod praecipuum in colorandis metallis est, ut sint ea saepius defaecata, elota, ac recrementis omnibus expurgata, & praestantiora erunt: uti aceto aes extinctum, in calcem cum sale redactum, ut defoedantes tollantur partes, quousque eorum appareant notae, & profundius fiat commixtio: sit uasis fundum crebris foraminibus lacessitum, & per ea colliquatum metallum descendat, ut recrementa, & spurcitias supra relinquat, nullaque extet scoria, eoque praestantiora fuerint, quo minus excrementi in eis fuerit, infra purum dilabatur, cuius tamen meminisse semper oportebit. Porta. Aes eximie dealbare. Si salem ammoniacum, & oui cortices simul tritaueris, si ex iis aquam chimico organo exceperis, in eaque aes ignitum extinxeris, miram suscipiet albedinem. Adde quod ex antimonio extractum hydrargyrum, seu uiuum argentum, aes eximie dealbat, si super eo proiiciatur, uel defricetur. Quod non facit fossile & metallicum, a Plinio uo- mica perpetui liquoris nuncupatum. Mizaldus. Ut aes, uel cuprum argenti nitorem induat. Si sal ammoniacum, alumen & nitrum pari pondere misceantur, additaque argenti pauca scobe, igni admoueantur, ut feruescant, ubi fumare desierint, puluere illorum asperso, uel saliua oris madefacto, confricetur aes uel cuprum, illico argenti nitorem induet. Ioan. Bapt. Porta. Ad aeris metalla colore argenteo tingenda. Recipe aquae fortis unciam unam, in ea denarium optimi argenti, prius malleo attenuatum, deinde in partes minutas concisum iniicito, & ad ignem in uasculo idoneo, donec in aquam resoluatur, argentum ponito. Quo facto, auferatur ab igne, addaturque tartari albi, contriti tantum, ut totam aquam imbibere queat, & fiat massa, qua cum opus aliquod aereum confricatum fuerit, album, & argento simile reddetur. Alexius. Cuprum ut cito fundatur. Qui cuprum cito fusibile, & ductile habere uolunt, equi ungulas inter eliquandum, & fundendum una ei addunt. Ex Italo, & quodam experto fusore acaepit Mizaldus. Aurichalcum argenteo colore tingere. [ Recipe Argenti uiui sublimati, Salis Armoniaci, sing. ana q. s. ] Coquantur in aceto, in quo aurichalcum prius ca- lefactum extinguatur, & argenti colorem adipiscetur. Fallopius. Aes ut fiat dulce ut argentum. Recipe aes ustum, & funde cum borace in crucibulo: postea extingue in oleo de pointre ( Gallice ) & ponatur super incude, & sensim, & lento modo planetur, & iterum coquatur in crucibulo, & extinguatur in oleo de pointre, & ita fac quater, uel quinquies, ita ut sit dulce satis: & illud aes ustum est finum aes ad alligandum aurum, & poni potest medietas plus quam alterius aeris, & erit inde aurum pulchrius, quam alterius aeris. Raymundus Lullus. De Secretis Ferri. Cap. Uii. Ferrum auri colore tingere. Ferri laminas fictili in olla, uiuo intermisso sulphure, & luto munita, igni concremabis: deinde extrahe, & friabiles reperies: tertio, & in uas patuli oris ponito, ubi distillatum acre acetum infundatur. sub Canicule sidus exponito, si ad ruborem nondum peruenerit, rursus sub Sole habendum: uel feruentis aquae balneo, dum rubescat, sinito, penicillo exugatur, uel in uas aliud transfundatur, rursus acetum addatur, & eadem sequantur, dum ferrum soluatur totum: per uitreum uas Liber X. 545 euaporet humidum, & residens puluis super argentum, uel aliud album proiectus, auri colorem imitabitur. Porta. Ad ferrum inaurandum. [ Accipe Aquae communis ◉. iii. Aluminis ◉. ii. Uitrioli Romani ◉. i. Floris aeris denarium i. Salis gemmae ◉. iii. Auripigmenti ◉. i. ] Misceantur, & coquantur. Quando autem bullire incipiunt, addito tartari e uini faecibus, salis communis ◉. dimidiam: ferueant aliquantulum: deinde auferantur ab igne, atque ea aqua ferrum pingito, mox igni calfacito probe: deinde leuigetur. Alexius. Ad ferrum aureo colore tingendum. [ Accipe olei lini ◉. iii. Tartari ◉. ii. Uitellorum ouorum, ad duritiem coctorum, & contusorum ◉. ii. Aloes ◉. dimid. Croci grana u. Curcumae grana ii. ] Coquantur omnia aliquandiu in olla noua, & fiat oleum ad ferrum pingendum. Quod si iam dictae species, oleo non bene cooperirentur, adde ut cooperiantur, prius diligenter leuigatum, & erit aureus color. Idem. Aqua ad ferrum auro foliato obducendum, uel auro, argento uiuo resoluto, quo aurifices ad argentum inaurandum utuntur. [ Accipe Uitrioli Romani ◉. i. Aluminis ◉. ii. Salis ammoniaci ◉. i. ] Redigantur in puluerem tenuissimum, coquanturque in aqua communi, qua cum ferrum prius mundatum, leuigatumque, deinde intinctum fuerit, superaddantur auri folia, deinde siccetur ad ignem, leuigeturque lapide hematite, ut mos est. Si uero auro, argento uiuo resoluto, ferrum inaurare uelis aurificum more, adde supradictae aquae, floris aeris drachmam unam, sublimati unciam dimidiam: misceantur, & cum aliquandiu efferbuerint, ferrum in dicta quoque aqua ferueat. Quod si prae magnitudine ferrum aqua tegi non posset, optime cum dicta aqua feruente fricetur, & sic ad aurum argento uiuo dissolutum, accipiendum accendetur. Hoc autem quomodo fiat, in libro praecedente, capite de Auro conterendo, docuimus. Caeterum ferrum iam auro obductum, ad ignem lucerna, uel sulphure, more aurificum, uel cera, ut in Germania fit ( quod longe melius est ) infumetur. Idem. Ad ferrum argentumque aeris colore tingendum, quod ad inaurandum multo melius est, diutiusque auri colorem retinet. Certissimum est, aurum in album ferrum argentumue inductum non ita bene apparere, quam in aes: propterea, quod ubi uel tantillum ferrum detegi, siue aurum absumi incipit, illico ferri argentiue color apparet, in rubro autem colore non ita detegitur. Itaque quidam periti, & iudicio praediti, ti, lignum, aut huiusmodi materiam non rubrica, ut plerique omnes faciunt, sed fuluo quodam, aureoue colore solent contegere. Nam tametsi aurum tempore aliqua in parte uanescat, non ita ut in rubro, multo etiam magis in albo facile dignoscitur. Hoc quoque ipsum in ferro, argentoue inaurando commode fieret. Uerum ut haec nunc missa faciam, ad aeris colorem ferro argentoque inducendum, fiat hoc modo: Accipe floris aeris, uitrioli, salis ammoniaci, singulorum quantum satis est. Redigatur in puluerem subtilissimum: deinde in aceto forti coquatur per semihoram, mox ab igne auferatur, immitaturque ferrum, uel argentum, uase optime cooperto, tandiu donec frigescat: atque sic habebit ferrum aeri simile, aptissimum ad aurum recipiendum. Idem. Ferrum quomodo mollescat. Ferrum mollescit succo corticum fabae, aut maluae, si in his non aqua extinguatur. Ut uero cum foditur ductile fiat, torretur gleba, ac sub diuo exponitur: imbribus mollescit, quod terreum est, sole colliquatur, quod est humidum, ignibus acrior pars, & quae quasi illi uenenum est, absumitur. Ita dum saepius torretur, diuo exponitur, molle fit, ac quantumuis tractabile. Fila etiam ferrea, si ignita per se refrigerari permirtantur, adeo ductilia euadunt, ut uice lini ad uinciendum uti possis. Cardanus. Ferrum quomodo caeletur. Molle itaque ferrum hoc modo caelatur: pingitur quod fingere cupis in ferro, ex aduerso pila plumbea subiicitur, inde malleolo tunditur pars, quam compressam cupis: quae prominere debet, plumbo excepta non subsidet: ita animalium & plantarum subtiliter imagines referunt, ut cera expressas & elaboratas acutis scalpellis diceres. Si uero aqua frigida ferrum, dum candet, extinguatur, & durum & minime ductile, & fragile euadere necesse est. Nam aquae frigore cogitur ignis, qui intus est, humidumque innatum ferri celeriter absumit: quo cum ductile esset, ac ob id molle sublato, fragile & durum euadere necesse est. Idem. Ad rubiginem ferro eximendam. Ferro rubiginem euestigio adimit, illique splendorem conciliat oleum tartari, quod ipsum etiam lentigines emaculat in facie, omnesque pustulas foedas, quae frontem mentumque deformant, abolet ui abstersoria. Alexius. Ferrum ut purgetur. Arte ferrum repurgari, & nobile reddi, Aristoteles in Meteoris docet, dicens: Ferrum saepius excoctum repurgatur: & quod illi inest terrei, transit in squamam, ipsum uero transit in chalybem. Ferrum in aes commutare. Si ferrum in aes commutare desiderabis, ut nil ferri prorsus retineat: alumine, & atramento sutorio tingi potest. In Carpato enim monte Pannoniae Smolinitio oppido, fertur puteus esse, in quo aqua in tres canales hausta effunditur, ferrum illis impositum uertitur in aes, & si tenuia erunt frustula, in lutum transeunt, quod ignibus excoctum, in purissimum aes transit. Sed sic faciliter commutatur: Fusorium in uas ferrum coniicito, dum uehementi occanduerit igne, & fluxum fieri incipiet, uiui sulphuris aspergine saturabis, paulatim remoue, & in uirgas proiice, & teratur: facile enim friatur, forti demum soluatur aqua, ex salnitro alumineque confecta, calidis inferuescat cineribus, dum in uapores soluta euanescat, remanens puluis in corpus redigatur, & habebis. Ioan. Bapt. Porta. Ferrum ut in chalybem mutetur. Cortex mali punici, ferrum mutat in chalybem. Cardanus. Ut ferrum ita induretur, ut aliud ferrum facile scindat. Terrae lumbricos distilla: seorsim rapas etiam & radices peponum distilla. Misceantur pari mensura. In his aquis ferrum madefiat. Durius euadet ferrum, si bis id insuderis. Nostradamus. Crocus ferri, seu Martis. Scobs chalybis subtilissima, aqua fontana primum a sordibus repurgatur, & exiccatur: deinde in aceto fortissimo maceratur diebus tribus. aut quatuor. postea exiccata patinis fictilibus imponitur, & in fornace flammis flagrantissimis laeuigare, dum croci detriti instar subtilis euaserit. Interea uero patinam eximere, & quod iam leuigatum supra apparet, penna modice aufferre: mox illam iterum fornaci immitere conuenit. Innominatus. Cultrorum aciem duram ac densam reddere. Aqua ex contusis lumbricis per pannum expressa, & succo raphani aequis portionibus mixta, usqueadeo duram, & densam reddit aciem cultrorum, ensium, & aliorum instrumentorum, que bis aut ter, dum cuduntur in illa extincta fuerunt, ut ferrum aliud, ac si plumbum esset, facile incidant. Aquodam Parisiensi Macheropeo accepit Mizal. De Secretis Plumbi. Cap. Uii. Plumbum in aurum tingere. Plumbum in aurum sic facile tingere poteris: Combustum aes lapidea pila subtiliter pinsito, & tenuiter cribrato, identidem chrystallinum uitrum, inde plumbi bracteis, alternis his inspersis repleatur fictile fusorium uas, ut utrinque combustum aes contingat, adhibe paulatim ignem, Inde follium flatu liquescat: ubi autem refrixerit, adhaerentias separabis, & ter quaterque eandem operam impendas, & colorabitur, inde cadmiam terram tenuiter tusam, & rubeam habeas, ac passis uuis, aridis ficubus, & dactylis remistis in uase substernito, inde cyperi radicem, uel curcumam dictam adhibeto: & semicoloratas bracteas uicissim inspargito, ac operculo inhibeto: tenui tamen foramine peruio, tandiu lentum adhibendo ignem, donec humiditatem exhalauerit, inde ui follium ignem uexando colliquetur, & in uirgam proiiciatur; nec auri patitur societatem. Cadmia autem terra sic purpurascet: Ferri ramentis cum lebete ignescunt, ammoniacum sal inspargito, remisceto, & in pilam proiice, & contere, deinde in ignem quater reuoca, & in uas demum proiicito, distillatum per acre acetum infundendo, per mensem fimo condito, acetum detrahe, & faecibus iis cadmiam terram saepius imbibas, & rubescet: in aliis utitor. Alius extat tingendi modus: Ferri, quod diximus, crocum habeto, in pilam calcanthi par pondus iniicito haematitis lapidis & sulphuris, aequis portionibus tantundem, auripigmentum sesquitertium, cadmiae terrae rubificarae sextum, omnia in minutissimas partes concidito, aptoque uase ignibus indito, dum euolet humiditas: uigorato postea, & uis ea sublimet omnia, cuius pars una super plumbi quatuor in auri colorem conuertet. Porta. Arcanum Philosophorum, ut ex Saturno facias aurum perfectum. Recipe libram semis mercurii philosophorum, & uncias duas sulphuris eorundem: amalgama utrosque simul, ita quod de alterutro nil appareat, sed remaneat puluis niger ex his duobus: quem recipe, & pone in phiala stricti oris, & pone super fornaculam, seu furnellum olla mediante cum cineribus cribratis, ut scis: & fac, quod cineres non ascendant ad materiam, & da in principio ignem leuem per octo dies, ad hoc ut spiritus non ascendant, & si quid ascenderit in illis octo diebus, reduc cum illo, quod in fundo uasis remanebit, frangendo uas singulis octo diebus post primam materiam factam, quae erit nigra: & sic frangendo uitrum, tere materiam tuam, & repone in alio uitreo uase: & sic facias omni octauo die. donec uideas materiam tuam in colore cineris: tum diminue cineres per unum digitum, ita quod non remaneat de cineribus nisi per duos digitos, & superpone igni, & tandiu permitte, donec materia sit rubea. Et quando uideris eam rubeam, diminue iterum de cineribus per digitum, & sic per consequens, quousque sit albissima ut nix, & quod postea reuertatur in colorem rubeum, de qua medicina recipe unciam unam, & proiice super octo Saturni praeparati, & fiet Saturnus niger, & durus ut ferrum: de quo ita duro & nigro, proiice unciam unam super uncias octo Saturni, & fiet rubeus: de quo rubeo proiice unciam unam super octo libras Saturni praeparati, & habebis aurum perfectum. Laus Deo. Magister Odomarus. Aurum ex plumbo ut fiat. [ Recipe plumbi purgati ◉. i. Salis armoniaci puluerizati ◉. i. Salis Elebrot triti ◉. ii. Salis nitri in puluerem redacti ◉. s. ] Ponantur omnia in crucibulum ad ignem uehementem per horas duas: postea auferatur, & habebis argentum syncerum. Faloppius. Aurum ex plumbo facere. Calcanthi Cypriani libra una cum aquae fontanae libra commisceatur: deinde per filtrum, postea per alembicum distilletur, & serua aquam in uase uitreo ad usum postea uncia una argenti uiui in crucibulum ponatur ad ignem, & cum feruere incipit, adde auri foliati optimi unciam unam, & ab igne semoue. Quo facto sumito plumbi optimi purificati atque liquefacti, libram unam, cui praescriptum aurum cum argento uiuo miscero ad ignem bene cum ferro aliquo: & cum omnia optime permixta fuerint, adde supradictae aque uitrioli ◉. i. & refrigerari permittito, & habebis aurum optimum. Plumbum autem hoc modo purificatur. Plumbum liquescat ad ignem, & in aceto fundatur & extinguatur acerrimo: iterum liquescat, & in succo chelidonie: postea in aqua salsa: mox in aceto, cui sal armoniacum fuerit permixtum: demum in cineribus, fundatur, prius semper ad ignem liquefaciendo: & optime purificatum erit. Fallopius. Saturnus & Iupiter ita transmutantur. Primo fundatur in crucibulo, & superpone tantum mercurii uiui, quantum ponderat, & erit tanquam puluis Postea bene lauetur cum sale & aceto, postea cum aqua, quo ad nigredo sit tota remota, postea exicca, & misce, cum suo sale communi arso, & calcina per quatuor dies, & noctes ad ignem, cum clara flamma: postea laua, ut antea cum illis, ita ut nigredo tota remoueatur. Postea funde, & deduc in corpus per descensorium, sic sunt purgata ab eorum sordicie. Post ad hunc saturnum ita purgatum debes addere ad marcham quinque estrelins fini Solis: & ad louem duo cum dimidio finae Lunae Et opus est, ut istud fermentum sit amalgamatum cum uiuo argento, & factum ita subtile, ut queat transire per medium panni duplicis. Postea pone super igne in crucibulo, & calefac paulatim, & illi dona Saturnum paulatim, donec totum receperit. Postea pone in uno thes(uas puto ) ad bonum ignem mouendo cum uirga ferrea, quo ad uiuum argentum discedat, & Saturnus maneat: calcinetur ita ut sit ita uermilium, ut scarlatum, aut album, & tunc est roboussez: postea habeas pro libra Saturni unum quartum uitrioli rubificati, dimidium quartum ocreae ( doccre ) unciam unam tutiae Alexandrinae, & dimidiam libram calcis uiuae, & omnia simul puluerizentur terendo tenuiter. Postea calcina septem dies ad flammam, postea reduc in corpus cum sale petra, & euphorbio, & raffina, & cape quod finum erit: ita Solem, aut Lunam habebis. Et pro Ioue capedimidiam libram calcis, unum quartum calam in albae, alumen ( aereum ) unum quartum, fac ut dictum est antea, & erit perfectum. Item nota quod sieri potest specialiter Saturnus, sine leuamento, uel fermento Solis. Et ita fit. Capiuntur laminae serreae, subtiliter cusae, uel fabricatae, & toties calefac rubeas, & extingue in aceto rubeo, & in uino, semel in uno, & semel in alio, ut relinquat suas squammas, & mundetur, ut Uenus, & uermilium. Postea amalgama cum argento uiuo, & fac ut dictum est supra de Sole ex Luna, & perfectum est. Raymundus Lullus. Plumbum in stannum uertere. Tantam plumbum cum stanno affinitatem habet, ut facile possimus uertere plumbum in stannum, quod simplici euenit lauacro. dum enim saepius lauabitur, ut pars illa aboleatur terrea, in stannum transmutari uidimus: argentum enim uiuum illud, quo in puram reducebatur substantiam, & non foedam, semper in plumbo remanet, uel eius pars, unde facile stridorem adducet, & in stannum conuertet. Porta. Plumbum Plumbum & stannum in caltem uertere. At plumbum & stannum in calcem uertere, si uolumus: stannum uase liquescat aliquo, & in tenuissimum salem proiicito, corili caudice uertendo, ut adhaerentes partes separentur, & granulis milio proximis uertantur. Uel eliquatum per arcta cribri foramina traiicito in frigidam aquam, ac ueluti uermiculos effinges, denuo opus repetendum, dum tenuissimum efficias: inde puluerem in feruentem aquam mergito, tantisper mutata aqua, & colata, donec uicto sale dulcescat, & salsilago abierit tota, & in fictilem ollam condito, & laterum, uel uitrariorum fornaci condes diebus tribus, & in calcem redactum reperies totum. Uel alio modo, ut granulorum uicem expleat, & docet Geber: Aperto liquescat cratere oris ampli, unco ferro superficiem erodendo, ut cutim detrahat superficialem, excoriando semper, donec omne cinefactum, uel pulueratum habebis, ollae imponitur, & fornaci inditur, & laxato obturamento uisitur, dum in calcem uertatur candidam. Uel aliter: Fictili cratere amplo, lutoque munito colliquetur plumbum, ferrea spata uersando, per diei quadrantem, nulla dum in puluerem uertatur interpollatione, quod in ollam iniice, ac forti reuerberationis igni per diem apponito, & candicans reperies, setaceo cribro transmissum seruetur. Idem. Ad plumbum liquefactum manibus tractandum. Si succo malue, aut mercurialis manus oblinas inoffense citraque laesionem plumbum liquefactum fractare poteris modo celeri motu id perficias. Alexius. De Secretis Stannl Cap. Uiii. De stanno spiritum elicere. Stanni elimata scobs cum salnitri aequali pondere, ollae inditur, cuius superius septem, uel multas pertusas accommodabis ollas, ac spiramenta luto claudas, & munias: supra uitreum uas inuerso ore accommodabis, uel aperto canali cum subiecta paropside: inde ignem adhibe, & incandescentis rumorem audies, euolat in fumo spiritus, & ollarum cameris, & uasis uitrei fundo compactum reperies. Temporis ne nimium teras in elimando stanno, in liquatum stannum medietas uiui mergatur argenti, & pila tundatur, & habes illico: & citius euolat spiritus, & fixum argentum uiuum habes. Organum si terreum a latere perforabis, commodius, paullatim iniicies, & obturabis. Io. Bap. Porta. Stanni stridorem tollere & mollitiem. Stannum est & argenti aemulum, simulque multum colore communicant, haerentque: suapte natura stannum talem sortitur colorem, ut alia maxime dealbat corpora, sed frangit, & friabilia reddit, praeter plumbum: quique artificio aliquo commiscere callet, non minimum nanciscitur opus. Pro uiribus ergo argentum imitari conemur, quod facile praestabitur, si quae inficiunt, infirmitates abolescimus, ac funditus eruimus stridorem, uidelicet surditatem, liuorem, & molliciem: non enim prius ignitum liquatur, sed igni adhaerescens eximie uelox fluxum facit: has impingunt notas, nec in meditullio coniunctae, sed uti aduentitiis illud spoliare possumus, & primo docebimus stanni stridorem tollere, & molliciem. Non desunt, qui id euenire tradant cineribus, calce, oleis, & destillatis aquis, si colliquatum extinguitur, nec minus bullitionibus. At sic perfectius, & commodius expedies. Igne stannum postquam fuerit solutum, argentum uiuum iniice, amoue, & in uitrea cucurbita accommodato, cui uenter in orbem turgescat, & collum in longum porrigatur, atque curuetur, inferuescat igni, eiusque ui argentum uiuum sublimet, & per uasis collum suspendatur, & descendat stillatim, ut prorsus absumatur: remanet in fundo stannum, hoc identidem ter, quaterque efficito, dum penitus, uti glacies, nullum exhibeat stridorem. Sic uero aliter rectius expedies: In calcem redigito, uti supra docuimus, ut fugitiuam illam, & non fixam argenti uiui substantiam deleat, uel sulphuris potius illius causam: & si primam, & secundam post uicem non eueniet, uicissim tertio prosequere, in corpus cum debitis reducens, uoti fies compos, & sic durescit, ut prius igne candens uideatur, quam soluatur: nam uehemens ignis uiui argenti humidum consumit, quod facilem praebet fusionem, ut durius igne soluatur, ut igniantur, sed manifestius in stanno, quam in aliis metallis id experitur. Idem. Stanno surditatem adimere. Si uis stanno surditatem adimere. Quia per se molle est surdum: cedit enim percutienti: metallis uero reliquis associatum, fit magis durum, & sonorum. Sed hoc opus, hic labor erit: consortium enim peruicax omnium respuit, nisi plumbi, & omne reddit fragile. Sed tali perficies artificio. Forti aqua solutum fatiscat, sic argentum rite purgatum plumbo, aliudue una misceatur aque, & leui igne uas inferuescat, & ui redundantis caloris in uaporem soluta ad summa elata deuolet aqua: resiccatam extrahito, & in aliud transferatur uas, forti denuo infusa tantisper aqua, donec coniuncta, ac per minima complexata uideantur: uel uatrumque in aquam ex calce redigatur, & permisceatur: spiritum enim ( ut aiunt ) corporumque fit mixtio. Si contingat ipsius lucem hebetari: Igne liquatum cyclamino demergatur: sic dulce, sonorum, fulgens, & optimum quod uocant, habebis album. Commisceri quoque poterit argento, & aliis stannum, per uiuum argentum, quod aliquos sensisse uideo, & optimum parant pseudargyron: In liquatum cum uiuo argento stannum immiscent argentum, & diutius igne detinent, detrahunt, & sic fragile in figularie cretae pilam inuoluunt, & per diem sub igne detinent, uel calidis cineribus. Idem. Stannum in plumbum uertere. Facile quoque stannum in plumbum uertere quisque poterit, si saepius in calcem reducet, & praecipue si conuenientem in reductione illi adhibuerit ignem: stridorem enim ammittens, facile in plumbum uertitur. Idem. De Secretis Stibii, Cap. Ix. E stibio spiritum elicere. E stibio possumus extrahere spiritum hoc modo: do: stibium, quod seplagariis antimonium dicitur, tenuissime manualibus molis subigitur, & tritatur: inde noua olla carbonibus accensis condita rubescat tota, cui stibium, tartari duplum, salnitri quadruplum optime tusa paulatim iniicies, cumque tollitur sumus, operculo claude, ne surgens fumus euolet: tollito demum, & aliud proiicito dum totus comburatur puluis, igni postea aliquantisper proroget moras, extracta refrigerari sinito, & super extantes tollito faeces, & in fundo insidens uiuum argentum reperies, quod uocant chymistae Regulum, & plumbum pre se fert, facileque in hoc transformatur. Si enim ( Dioscorides ait ) paulo magis crematur, in plumbum uertitur. Porta. Uitrum antimonii. Accipe antimonii crudi libras duas, uel tres. Contere super lapide minutissime: contritum immitte in patellam non uitreatam, atque admone ad ignem lentum, ut ita mundificetur, continue agitando cum spatula ferrea, uel cochleari ferreo, donec incipiat ueluti conglobari, tum remoueatur, & rursus super lapide, ut antea, comminuatur, iterumque igni admoueatur, fiatque hoc per decem, uel duodecim uices, calcinando & terendo, donec puluis cineris subalbidi formam adipiscatur. Postea immittatur in crucibulo una cum uncia salis ammoniaci, & cooperiatur, inque copiosum ignem immittatur, atque obruatur ita, ut carbones trium digitorum altitudine excedant ipsum crucibulum: ita liquabitur, & coquetur sufficienter intra dimidiae horae spatium, postea eximatur, & in pelui aurichalcea tenuiter diffundatur, & refrigeretur. & habebis uitrum antimonii, quod hyacinthi instar pellucet. Datur a granis tribus usque ad nouem cum aequali mensura gummi tragacanthae, & sacchari sufficiente quantitate, in forma uel tabularum, uel electuarii, uel pulueris. Hoc in colicis, & febricitantibus saepissime foeliciter sum usus. Oleum stibii. Antimonium in tenuissimum puluerem redadactum, ac cucurbitae uitreae impositum, aceto acerrimo, & distillato maceratur super leui ignis calore, tantisper, donec rubro colore acetum inficiatur. Coloratum in aliud uitrum transfunditur, nouumque faecibus super affunditur, donec rursum rusum colorem concipiat. Istae autem transfusiones, & additiones noui aceti super faeces, toties sunt repetendae, donec nullam amplius rubedinem pulueres ex se emittant. Acetum uero collectum leui igne distillari debet, donec rubedo paulatim condensari incipiens, alembicum petere uideatur. Tunc refrigeranda sunt uasa, ac liquor rubeus, quadraginta diebus fimo calido macerari debet, donec perfectam olei formam acquirat. Quidam ad Gesnerum. De Secretis Sulphuris. Cap. X. Sulphur sublimatum. Sulphur a sordibus probe repurgatum, calcantho in calcem redacto, & sale torrefacto commiscetur, inditurque uasi, & ex arena calida urgetur, dum flores appareant citrini. Quod si aliquoties iteretur, flores tandem album acquirent colorem: qui per se, uel in oleum reducti, & exhibiti, plurimorum morborum medicina existunt. Innominatus. Tinctura sulphuris. Accipe oleum terebinthinae clarae & albae, cum aqua fontana distillatae, uel per balneum, uel per uesicam, quantum satis est, sulphuris sublimari, super lapide optime triti, tantum, ut oleum terebinthinae per digitos duos emineat: misceantur in uase uitreo bene, deinde ponatur ad Solem, uel fornacem, uel in balneo Mariae per dies aliquot, uel donec oleum tingatur. Quo facto, sensim oleum effundatur in phialam aliquam: rursus aliud oleum terebinthine superinfundatur sulphuri: iterumque in balneo digeratur, & effundatur. Quod cum quater, quinquies, uel toties factum fuerit, donec oleum non amplius tingatur: collectum oleum omne in balneo Mariae destillandum est, & remanebit tinctura in fundo cucurbitae, plurimorum morborum medicina. Oleum sulphuris. Si uis autem sulphuris oleum, sic extrahes: uas uitreum habeto oris ampli, & concauum, in campanae formam: ubi luto illeueris, pede ferreo suspendatur filo, inferius autem amplum receptaculum locato, ut e marginibus campanae, extillans oleum recipiat, cuius medio terreum, uel ferreum accommodetur uas sulphuris conditum: i gnem tunc succendito, & dum comburitur, aliud recentius superindatur. Nam dum uritur consumeretur, erigens se fumus, uasisque feriens fundum, humectis exhalationibus corporescit, & reciprocans in oleum coalescit, ac inde dilabitur. Aliud ignem admittens, & detinens. Uiuum cape sulphur, non ignem expertum, ac iuniperi oleo portionibus aequis remisceto, & igne uitreis cucurbitis oleum elicito: in necessariis utitor. Io. Baptista Porta. De Secretis Cinnabaris. Cap. Xi. Modus parandi cinnabaris. Omnes, qui secretis, & rebus metallicis delectantur, artem conficiendi cinnabaris agnoscunt, sed in parua admodum copia, ut duarum aut trium librarum. In Germania uero & Gallia quidam, grandes facientes massas, quas in Italiam aduehunt. Quare cum ipsi occultum hoc teneant, nos ad communem utilitatem, in publicum edere uoluimus. Sumito argenti uiui partes nouem, sulphuris citrini partes duas, quidam sumunt tres, alii quatuor, alii cum argento uiuo equant pondera. Nam ad pingendum, sulphuris copia abesse nihil potest, quin potius, cinnabaris accendit ruborem: ad alia uero, tres aut quatuor unciae sulphuris, in singulas argenti uiui libras satis sunt. Sulphur in patella, siue olla aliqua ampla ad ignem ponatur, ut liquescat, liquatum ab igne remoueatur paululum: deinde posito argento uiuo in panno aliquo, addatur sulphuri, sensim comprimendo pannum, & continuo miscendo, donec optime permistum, frigidumque fuerit. His optime mistis, & frigefactis ctis, materia eximatur, contundatur, atque subtiliter conteratur: deinde cribretur, & fiat puluis, de quo sumito tantum, quantum uolueris, & ponatur in amplam cucurbitam uitream, luto sapientiae obductam. Uerum cucurbitam plenam esse non oportet, sed ad quartam solum partem. Quibus factis, ponatur cucurbita in fornace super cineribus, & coquantur primo igne lento per horas tres, deinde aucto. Uerum si magnam copiam efficere uoles, adde sensim puluerem alium, miscendo semper baculo aliquo, cucurbita continue super igne stante. Sed ut res perfecte fiat, infundibulum in cucurbita situm esse oportet, per quod baculus in suprema parte circum luto obductus, ita ut infundibuli os, cum demittitur baculus obturet, quo continue materia permisceri queat. Quibus factis, ac primo puluere ad ignem per horas quinque cocto, donec uel omnino, uel pars aliqua eius sublimata fuerit, addantur duo cochlearia recentis pulueris calidi, attollendo baculum, ut iniici queat: deinde rursus demittendo. Ponitur autem baculus, ut alius puluis iniici ualeat: nam nisi poneretur, cucurbitae os ita a puluere adhaerente obstrueretur, propter sublimationem, ut alius addi non posset. Atque in hoc tota ars consistit, ad conficiendas massas quantumuis magnas. Si enim materia simul iniiceretur, tunc antequam materia sublimaretur, cucurbita ipsa fornaxque liquesceret. Quare per partes ponenda erit, ut cum prima pars cocta, atque cucurbitae circum adhaeserit, alia addatur, atque in fundo cucurbitae coquatur, donec itidem ut prima adhaereat, atque rubescat. Atque sic continue addendo puluerem, fiet massacinnabaris insignis, cuius in medio foramen erit, a baculo contractum. Quod si foramen quoque obturare uoles, addito puluerem, baculo prius extracto: deinde ore cucurbitae obstructo, coquito tandiu, donec puluis in medio quoque sublimetur, adhaereat, & obstruat foramen. Atque hic est modus conficiendi cinnabarem optimus, atque in Italia huc usque incognitus. Caeterum hoc animaduertendum uidetur, ut baculus aliquando moueatur, attollaturque ne puluis adhaereat, obstruatque infundibuli foramen. praeterea si ignis quoque magnus atque continuus sit, nihil nocebit. Alexius. Cinnabaris quomodo fixus reddatur. lam tertii ordinis medicinas aggredi opportunum fuerit: si quidem scio multum animos ab huiusmodi lectione detinuisse, cum a libri initio nil aliud concupierint, sic pecunie luxus irrepit. Nunc profundiora nature mysteria panduntur, apud eos tamen, qui nummos exoptant, si fere aliquis est, qui eos non depereat. Et si alias ab antiquis tertii ordinis medicinas tradidimus, cum nobis non sit eorum copia, in aliud tempus fortasse differre censuimus. Multi sunt, qui multa periclitauere experimenta: quorum ea, quae lucrosiora, & expeditiora sunt, trademus. Et ex iis primo cinnabarim fixum reddere, qui id facere quaesierit, ita faciundum esse censeo: cinnabaris confractae partes ad magnitudinem iuglandum, uitreo in uase capacitatis eiusdem argenti pondere iam triplicato, uel maiori disseminatas condito, & uicissim insparsas, luto munias, & resiccari sinito, sin minus in Solem, ut repetas oportebit: inde cineribus immersum tandiu lento igni decoquas, quousque infractum plumbeo colore liuescit. quod si nec sic quidem, iugem operam impendas, dum ad id peruenerit: inde plumbi duplo eluas, ac elorum examinibus omnibus expositum pertinacius obstabit, maioris ponderis & uirtutis: & quo leniori uteris igne, tanto felicius res peragetur. Sic uero animatur argentum, & amissum resarcietur. Sublimato uiuo argento ex aceto distillato bulliat, inde uiuum argentum remiscebis, & uitreo recuruo uase uiuum argentum in ignem inferuefacto deuolet, & in receptaculum dilabatur, & seruetur: ponderis ( si sapis ) parum amisisse comperies. Aliter sic, & citius, & lucrosius sic facies: Infractas cinnabaris partes ad tesserarum magnitudinem in oblongum linteum sacculum accommodabis, ollae lateribus undique distantem, inde lixinium peracerrimum fundas ex alumine, tartari duplo, uiue calcis quadruplo, & cineribus roboris aequali portione, confectum, uti fieri solet, uel ratione aliqua parandum: per diem ebullire sinas, exime, & ebulliat cum oleo, ingem operam impendas, & integram cum nocte diem sinito quoque illic esse, & exemptas ex oleo cinnabaris partes, oui albumine subacto perlinito, ac in tertia parte elimatae argenti scobis reuoluto, in fundo apti uasis substernito, rite figularia creta munitum, ut diximus, ignem adhibe diebus tribus, & tam postremo augescat, ut igni cedat, & fere liquescat, detrahe, & ex foecibus extremo argenti examine perluito, & ad uerum, & naturale deducito. Sic & aliter fixum reddere possumus: sic testaceo in uase totundo undique clauso, ubi exili spiramento cinnabarim immiseris, glutino ex oui albore illinas, ne ui ignis carbunculet, igni accommodato, paulatim uigorando, uel lignorum serratura, quousque eundem contraxisse colorem cernes: ne festines: opus enim omne corrumpit, & sepe a philosophis praeceptum nosces: sed hoc ministerium quaerit maius. Nec aliter inutiliter fixum redditur, usto aere insparso fictili in olla, prius tamen calcantho disseminato, & calce expleta pertinaci muniatur luto, & triduo uitrariorum fornaci relinquatur, detrahe, & argentum aes retinebit, si recte haec animaduertes, non parum nancisceris lucri: omnibus enim antestat, qui tali parantur arte, facultate. & sructu: nec pauca dixisse poeniteat. Id autem ingeniosorum reperit diligentia, unius pharmacopolae exemplo, qui cum cinnabarim conficere quaereret, in argentum casu optime uersum inuenit. Utilius fixum redditur, si cinnabaris, arte conficitur, sulphure non adustibili, ac maiori parte. Io. Baptista Porta. Cinnabaris parandi modus, ad scribendum. Cinnabari, cum super lapide porphyrite optime aqua communi contritum, deinde exiccatum fuerit, ponatur in uas aliquod osseum, uel uitreum, urinaque superinfundatur, relinquaturque sic aliquandiu nam fundum materia petet: postea auferatur sensim urina, atque rursus recens addatur. Quod cum octies, aut decies factum fuerit, optime purgatum erit. Quibus sic se habentibus, sumito ouorum alba, optime agitata, & in aquam puram dissoluantur: eam aquam super cinnabarim effundito, ut transuersum digitum emineat, rursusque simul agitato: deinde cum residuum fecerit, auferantur oporum alba sensim, rursusque recentia addantur, fiatque hoc toties, quoties cum urina factum fuit. Hoc quidem nulla alia ratione fit, quum ut foetens ille odor, ex urina contractus euanescat. His omnibus factis, addantur albumina ouorum recentia, misceantur optime, & fiat liquor ad scribendum, & pingendum. Ceterum hic liquor in uase aliquo obturato seruandus erit: deinde cum quis hoc uti uolet, ligno aliquo miscendus. seruatur etiam diutissime incorruptus. Alexius. De Secretis Auripigmenti. Cap. Xii. Auripigmentum sublimare. Primo teratur auripigmentum, ut tenuius poterit fictilem ollam intus uitream coniicies, & oleum infundatur, quod non minus dodrante superemineat, lignea rude miscendo semper, ne fundo inherescat, resiccatum terito, similemque impendas operam aceto & acri lixiuio, puluis, demum cum tartaro, uiua calce, erisue ramentis in uase claudatur uitreo oblongo, & concamerato, non ad summum usque labrum replendum, sed medio tenus, rite uenter foras luto muniatur, & ad Solem conferto, sinitoque in Sole esse usque dum resiccatum fuerit, & igni resistere ualeat, clibano accommodabis, os ne claudas, ne occluso spiritu stranguletur, coercitamque suspiret auram, leuis uerberet ignis fundum uasis, inde paulatim senis concrescens horis igne tandem candeat, eiusque ui petat fugitiua pars uasis cameras, ibique in argentum album congestum insideat: uas frange, detrahe, ad usum recondito. Euenit idem in descensu, nam in praeceps facilius fertur. Si uero fuerint corpora & grauia, aliis adiungantur leuioribus, ut facilius ascendat. Ad hunc modum caetera etiam metalla sublimari poterunt. Io. Baptista Porta. Oleum auripigmenti siue arsenici. Auripigmentum cum duplo salis nitri pondere conteritur: deinde carbonibus sub dio accensis catinus imponitur, siniturque dum excandescat, huius postea Chymicus assidens, auripigmentum immtttit: quod lento igne liquescere sinit, donec non amplius ebulliat: mox rursus tantum iniicit, idemque ut prius exurere permittit. Hoc tandiu agit, usque dum satis iniectum fuerit: atque tunc consumpto iam sale nitri, igne uehementiore per horas quatuor, aut quinque urget, quo ad auripigmentum in fundo butyri instar liquefactum resideat, refrigeratumque aerio nitore albescat, post conteritur, imponiturque marmori, & in loco humidiore ad liquorem resoluitur: qui tandem singulari artificio ex ampulla destillatur. Hoc auripigmenti oleum cum melle illitum crassitiem extenuat: terebinthina exceptum elephantiasim abigit: ani ulceribus, & iis, quae cicatricem aegre ducunt, prodest. Paracelsus. De Secretis Chrysocollae. Cap. Xiii. Chrysocolla, quam Boracem uocant, quomodo purganda, & multiplicanda. Quam nunc Boracem appellant, ab antiquis chrysocolla dicebatur, cuius duo genera fuere, & naturale, & artificiale, ut ex Dioscoride, Plinio, aliisque constat. Ea utebantur in quibusdam medicinis, atque ad aurum consolidandum, qua etiam hodie utuntur. Inest enim ei uis quaedam, liquefactionem metalli ad consolidandum accelerandi. Utuntur etiam hac nostri, ad auri & argenti scobem liquefaciendam, atque in unum corpus cogendam. Praeterea & mulieres quaedam ad faciem dealbandam, & cutem mollem, uenustamque reddendam, propterea quod neque dentibus, neque cuti ullam perniciem afferat. Apud ueteres reperiebatur uiridis chrysocolla, quae hodie neque inueniri, neque parari potest. Habetur quidem a nostris alba una, altera nigra, quae fortassis nonnihil ad ueterum uiridem alludit. Alba, in frustula longa formata, & neruosa, alumini similis est, ita, ut uel plurimi decipiantur, uel alios decipiant. Nam super ignem deposita ebullit, atque inflatur. remaner postea alba, spongiosa, & fragilis, aluminis instar. Cognoscitur autem differentia a peritis, inter alumen & chrysocollam tribus modis: quorum primus est ex sapore sumptus: siquidem aluminis sapor quodammodo subacris, & astringens est, cum neutrum horum chrysocollae insit, sed fere saporem insipidum contineat, ut medius sit inter oleum & lactis serum. Quare plurimi impostores, cum alios decipere uolunt, ponunt aluminis frusta in oleo amygdalino, & lactis sero. Sunt praeterea ex iis, qui addunt mel, uel saccharum, ut sapor aeris, astringensque aluminis obtundatur. Reperiuntur & alii, qui ad ignem liquant res predictas, addendo salnitrum, sodam herbam, ex qua alumen catinum conficitur, uel sal alkali, tartarum, alumen ex uini faecibus: deinde in loco frigido formant lapillos, similes chrysocollae, sed aliquo modo differentes. Nam chrysocollae lapilli sunt longi, aluminis uero quadrati. Secundus modus, alumen, cum ustum ad ignem fuerit, plurimum materiae relinquit ustae, ita, ut plus quam antea esse conspicitur, minimum enim, quod ab ustione relinquitur, existit. Tertius denique modus, quo aluimen a chrysocolla dignoscitur, est, quod metalla alumen neque liquet, neque ita bene consolidet, ut chrysocolla. Nam quod etiam aloquo modo liquefaciat, id accidit uirtute salnitri, salis alkali, & tartari, quae aliqua ex parte colliquationem iuuant. Caeterum cognosci potest ex hoc, quod salnitrum ad ignem positum stridet, & scintillat. Quidam ex praedictis misturis in sero lactis dissolutis, & in lapillos congelatis, componunt lapides, uerum sapore salsos, lucidos, & in liquando nimis uehementes. Quare uolentes aurum consolidare, aut argentum, ipsum aurum, uel argentum una dissoluunt. Quae saccharum in se continet, auro uel argento semper inducit maculas. Fiunt etiam compositiones quaedam, que etiam si uim, ut chrysocolla, consolidandi & colliquandi obtineant, tamen forma & sapore differunt, quarum aliquas paulo post recensebimus. Sed ut ad ueram, & perfectam ueniamus chrysocollam, quae nostris temporibus inuenitur, dicimus, superioribus annis consueuisse ex Alexandria aduehi doliola quaedam, adipe quodam plena, in inedio lapides paruulos continente, quod pastam chrysocollae nominant, quam Arabum scriptores quidam ueteres nitrum Alexandrinum appellant. Hisce uero temporibus ex occidente quoque aduehitur, nescio qua de causa, an scilicet ibi facta sit, uel aliunde, nempe ex India apportetur, propter quod magnam superioribus annis hic fuisse penuriam intelligerent. Eo enim tempore uncia una uendebatur coronato, uno, quo nunc libra facile haberi potest. Modus autem parandi iis in locis sic se habet: In auri & argenti, atque etiam aeris fodinis aquam quandam inueniunt, quae ( quemadmodum ego ipse non solum uidi, sed etiam sum expertus ) per se ipsa est apta, atque perfecta ad consolidandum, liquandum uel aurum uel argentum, id quod etiam in Germaniae quadam parte superiore comperi, ubi similis aqua inuenitur, omnibus adhuc incolis incognita. Sumunt hanc aquam una cum faecibus, quam coquunt ad certum spacium, quae sic colata, spacio temporis in lapides paruos, salnitro haud absimiles, cogitur. Quoniam autem hi lapides consistere sic nequeunt, sed dissoluuntur, fit, ut his lapidibus, una cum suis faecibus in fundo relictis, tanquam nutrimento, axungiam porcinam, uel alterius animalis pinguedinem addunt. Hoc facto, ad fodinas sese conferunt, ibique fossam amplam faciunt, cuius fundum & materia insternunt, & super hanc lapillos, quos diximus, collocant, deinde rursus adipis massam, mox iterum lapillos, atque ita pergunt ad eam, quae placet altitudinem, alterum super altero collocantes, sic tamen, ut extremum stratum sit ex illa pingui materia: ibi per menses aliquot apertam relinquunt: quanquam plerique haec omnia domi in terra, aut in amplis uasis faciunt. Cum autem libet uendere, atque alio mittere dolia, uel parua, uel magna, ut uidetur, ea materia una cum lapidibus replent, & hoc pastam chrysocollae, siue boracis appellant. Mittunt etiam ex iam dictis locis chrysocollam & lapillos absque iam dicta pasta, sed eo paratos modo, quo iam diximus: quoniam ab hinc triginta annos maior copia factitii, quam eius pinguis massae afferebatur: propterea quod in Italia ea uti nesciebant, nec reparare, aut purgare lapillos norant: itaque nullus erat fere eius usus, praeterquam in quibusdam distillationibus ad fucus muliebres eliciendos. Uerum tandem quidam Uenetus & mulier quaedam ab ipso edocta, id refingere & conficere coeperunt, atque inde magnum quaestum fecere, donec paulatim conficiendi modus & aliis coepit innotescere: quamuis aliis magis, aliis minus. & forte pauci sunt, qui ea facilitate, & bonitate facere norint, quam nos hic perfecte trademus. Sumito itaque hanc massam, eam inquam, quae plurimos in se lapillos continet, & rancida minime est: quoniam indicat esse ueterem, & lapillos esse comminutos, atque magna ex parte consumptos: deinde in libras decem pastae, aquae tepidae mediam situlam misce, & pone in uase aliquo testaceo, manibus bene pinsando, & miscendo, panis in morem. Quod cum factum fuerit, coletur optime, apidesque in cribro relicti eximantur, ponanturque in catinum, superinfundendo oleum oliuarum, ut in acetariis conficiendis fieri solet: deinde cum ad Solem bene purgati, & uncti manibus fuerint, ponantur in sacco, misceanturque probe, quomodo sacchari confectiones solent, & seruentur in ligneis uasis, tanquam optima chrysocolla. Quod si reficere, & multiplicare uoles, sumito aquam illam colatam, atque ad ignem lentum coquito, ad perfectam usque confectionem, spumando tam faeces, quam spumam accurate. Coctionem autem esse perfectam, tribus modis licet cognoscere, primo si aquae gutta super unguem posita non diffluit: secundo ad modum syruporum, si in charta haereat, aut, quod est tertium, si funiculus in ea extinctus, & inter digitos ductus, asperitate quadam digitos tentarit: si cocta fuerit, cacabus ab igne auferatur, & operculo ad hoc apte parato, ne quid sordium ingredi queat, operiatur: mox in fusoris cumulo sepeliatur, superque furfur, crassioribus pannis, aut lodice, aut culcitra, presse admodum contegatur: posses etiam fimo calenti, per octo uel decem dies condere. Quod cum factum fuerit, auferatur, & inuenies pinguedinem quandam, siue crustam, in superficie, quam desumptam sepones. inuenies praeterea tanquam glaciei frustula, quae pariter exempta, inque alio uase posita, aqua diligenter elues, & in umbra siccabis. Quo facto, illos lapillos, qui in setaceo cribro manserant, cum his nouissimis misceto: inde aluminis ex uini fecibus albi, sed non ex eo, puod pro specimine proponi solet ( nam id inutile est ) sed ex optimo, libras tres, salnitri uncias octo, aquae communis situlas tres. misceantur, & ponantur ad ignem lentum, despumando bene, donec perfecte, ut prius, cocta fuerint. Quofacto, auferatur ab igne, & reponatur, donec optime resideat, tum sumito huius aquae situlam unam cum dimidia, ponatur ad ignem lentum, & cum feruere incipit, addito praedicti pinguedini, uel crustae, siue cutis, superius exemptae libras uii. cum dimidia, coquantur quantum satis est, ut prius. Tum ab igne remouebis, ponesque in ligneo uase aliquo, supraque uas duos baculos, decussatim collocato, e quatuor baculorum angulis singulos funiculos alligato, sed ut funiculi tendantur ad singula capita, plumbi frustum appendito, ac sic in materiam demittito, ita tamen, ut a fundo digitos quatuor absint: hoc autem fit, ut materia ad funiculos adhaerescat. His rebus administratis, eo modo condes, ut aliud supra fecisti. Hoc autem in sacco, id est, fouea non ponitur, sed ubi eximendum erit; quod funiculis adhaesit, penna oleo imbuta linitur, reliquum uero cacabo adhaerens, oleo erit conspergendum. Caeterum lapilli, qui eximentur, non sint minores auellanis: qui autem minores sunt, relinquantur in aqua, ac rursus coquantur ut supra: atque sic continuando, donec omnis aqua in chrysocollam conuertatur. Uerum hoc notandum uidetur, ut primae massae in aqua tepida dissoluendae addatur, ciceris instar, coaguli leporini, quo melius reliquae chrysocollae partes coagulentur. Alexius. De Secretis Salium, Cap. Xiiii. Sal alkali. Fiat fossa, cui transuersim imponantur ligna, quibus supponatur aceruum herbae kali, & accenso igne, fiat ut in foueam stillet liquor ex herba: qui liquor tandem concrescit, & fit sal alkali, coloris partim nigri, partim cineritii, ualde acris & salsus, ut etiam corrodat. Ioan. Baubinus. Sal ammoniacum quomodo sublimetur. Sal ammoniacum sublimatur, uel ex squama ferri, uel ex arena repurgata, uel per faeculas uini exiccatas, & in salem redactas, hoc modo: Sal ammoniacus cum aequali squamarum ferri pondere conteritur, inditurque uasi, & igne primum exiguo, postea adauctiore urgetur, donec excandescat: in eoque caloris gradu seruatur horis duodecim: deinde refrigeratis omnibus, eximitur id quod eleuatum est, & cum pari salis praeparati pondere rursum in altum pellitur, ut antea: idque toties reiteratur, donec sal niuis instar albescat. De Secretis Uitri. Cap. Xu. Uitri elaborandi modus. Modus elaborandi uitrum constat hoc modo: Frusta uitri excocta, & omni genere colorum ( haec autem Uenetiis, ut pleraque alia pulcherrima fiunt ) candelae exponuntur: & ut in tenuitatem quam uolueris, atque mollitiem deuenerint, confestim admota loco, annexaque franguntur, aut extenduntur: & ob celeritatem haec ambabus manibus fiant. Difficilius est in his, non ut in aliis initium assequi, quam ex mitio exactam artem. Cardanus. Uitrum fictitium. Fit etiamnum pro adulterandis gemmis uitrum fictitium, & illud ex uitri albumine parant, quod alii ex arena fluuiorum quorundam, & herbarum cineribus conficiunt, sic efficies. Multa ouorum albumina simul exagitabis, iis uesicam impleas, inde in ollam aquae plenam feruentis immittas, ac diu coqui sinas. detrahe, & per multos dies resiccari curabis, loco tamen non puluerulento: nam non relucens uituperatur; & sic lapidescet, ut in uitri duritiem transeat. Si autem coloratum reddere quaesieris, coloratis aquis ebullire sinas, si topazion, aqua croco in ea dissoluto, si pyropum, brasilis rasura: sic alios tingito. Ar si nitri pondus, uel gemmae non explent, ponderosos immisceto colores: uti cinnabarim, argenti uiui ubertate non leuem, sic uitri pondus imitabimur, non tamen duritie tam robustissima, ut scalpturis pertinaciter resistat, nec radi abnuat lima. Ioan. Bapt. Porta. Uitrum ut mollescat. Uitrum mollescit maxime plumbo. tenax fit diuturna coctione. plumbum metallaque in calcem prius redigere oportet: absumitur enim pars impurior, & opaca, & uis illius tamen in uitro manet. Cardanus. Uitrum ut diuidas. Ut uitrum diuidas, filum sulphure & oleo imbue, locum circunda, accende, repete, donec locus optime incaluerit, inde statim filo alio aqua frigida madefacto rursus circundabis: frangitur enim eo loco, ac si diuisum fuerit adamante. Namque ex adamante certius & exactius diuiditur, sed longiore tempore opus est. Et rursus rota aenea & smiride. Cardanus. Uitrum quomodo mollescat, aliter. Si in sanguine hirci, & succo senecionis uitrum efferbuerit, aut maceratum fuerit, reddetur tam molle quam est cera, uel argilla: sic ut quiduis ex eo fingi possit. Priori uero naturae restituetur, si in frigidam demergatur. Geber, & Albertus. Aliter ut mollescat. Si sanguis hirci, & cineres uitri aequis partionibus mittantur in acetum, deinde chymico organo distillentur, & in exceptam aquam uitrum maceretur; plicatile, cereum, ac ductile euadet. Indurabitur uero, ac priori naturae reddetur, si in frigidam mittatur, uel eadem lauetur. Ex secretis cuiusdam ingeniosi uitriarii. Mizaldus. Uitrum uiride ut fiat. Uitrum uiride fit ex cinere filicis: salsum enim aliquid continet, & chali simile: unde melius redditur. Cardanus. Chiystallus ut fusilis fiat. Chrystallum terito, & in cerniculo in tenuissimum puluerem subcernito, cum tartari salis medietate, ex aqua orbiculos effingas, & crudo fictili ualidissimo fornacis igne tota candeat nocte, nec liquescat, apte deinde uase colliquetur, sed omnibus longe a sordibus: si enim foetulentus fortasse fuerit, arguitur, & dolus detegitur, sed inoffensa interniteat perspicuitate quod si salis plusculum suggeratur, celerius liquefit. Assolent multi crystallum praeparare aliter, ut facilius liquetur, sic, & operi optior est. Ferreum cochlear capitur magnum, luto muniunt, & in fractas crystalli partes igni committunt, dum illae incandescant, inde tartari oleo restinguunt, id multoties innouant, & aereo mortario terunt, ut facilius puluis colliquetur. Hoc in adulierandis utimur gemmis. Io. Bap. Porta. Ad uitrum ferruminandum. Albumen oui conquassatum, calcique uiue admissum uitri fragmenta ferruminant, ac testacea quaeque ita glutinat, ut dissolui nequeant, propter lentorem ac tenacitatem glutinosam. Mizaldus. Ad uitri fragmenta conglutinanda. Accipe Uernicem liquidam, crassam, & inueteratam, cum qua fragmenta uitri conglutina, coniunge bene & liga, ne quouis modo disiungentur: deinde pone ad Solem, uel fornacem per multos dies, donec optime siccetur uirnix: quae demum circum haerent cultello dextre abradantur: & erunt optime glutinata, ita ut neque liquore, neque alia aliqua re unquam a glutine liberentur. Cauendum tamen, ne liquor calidus seu feruens infundatur. Alexius. Uitra quomodo conglutinanda. Accipe uiridis aeris qui satis est, incorporetur bene cum uernice liquida, & utere. Roscellus. Glutem ad uasa lapidea. Recipe Minii, cerussae, calcis uiuae uernicis scriptoriae an. ◉ s. omnia in tenuissimum puluerem redacta, cum quatuor ouorum albuminibus incorporentur. Roscellus. Liber X. 579 [ Recipe Uernicis liquidae. } Boli armeni } { an. q. } Cerussae. suficit ] Misce. Idem. Aliud ad Idem. [ Recipe Uitellorum ouorum q. s. Uiridis aeris, parum. ] Misce. Idem. Aliud ad Idem. [ Recipe Uiridis aeris } Minii } Uernicis liquidae } { an. q. sufficit ] Misce. Idem Glutem ad uitra. [ Recipe Salis communis in aqua dissoluti Cineris cribratae an. ◉. i. Farinae siliginis ◉. ii. ] Misce, & utere. Roscellus. Aliud ad Idem. [ Recipe Cornu cerui } Laterum tritorum } Picis Graecae } Spumae ferri } Albuminum ouorum } { an. q. sufficlt ] Misce. Idem. Aliud ad uitra, & uasa terrea. [ Recipe Calcis uiuae Ossium animalium Cerussae ◉. i. Minii ◉. ii. Uiridis aeris Tartari an. ◉. ii. ] Omnia in tenuissimum puluerem trita, cum uernicae liquida commisceantur. Idem. Aliud ad Idem. [ Recipe Calcis Cerussae Albuminum ouorum an. q. sufficit. ] Misce. Idem. Gluten ad uitrea uasa coniungenda. [ Recipe Uitellorum ouorum Fabarum recentium Calcis uiuae an. q. sufficit. ] Misceantur. Roscellus. Aliud ad uitra, & lapides. [ Recipe Uitri triti Calcis uiuae Lactis ficuum an. q. sufficit. ] Misce. Roscellus. Aliud ad Idem. [ Recipe Cerae nouae } Picis Graecae } Masticis } Olibani } Laterum tritorum } { an. part. i. ] Terenda triturentur, & ad ignem misceantur. Idem. Aliud eiusdem. } { an. part. ii. [ Recipe Sulphuris, } Masticis } Olibani } Picis } Cerussae } Cineris parum. ] Misceantur omnia bene ad ignem, & utere. Aliud eiusdem, ad idem. [ Recipe Calcis uiuae tritae Uernicis liquidae. Albuminum ouorum ana. q. sufficit. ] Triturentur simul super lapide prophyrite & fiat gluten pro lapidibus. Aliud ad idem. Recipe Masticis ◉. s. cerae albae, Uitri triti, Laterum tritorum ana. ◉ s. misceantur optime ad ignem, & fiat gluten pro lapidibus. Roscellus. Speculorum compositio. Specula chalybea uocata, fiunt ex aeris partibus tribus, stanni & argenti parte una, antimonii decima octaua parte. Aliqui, imo plures, argentum compendii causa relinquunt. Sunt, qui ex stanni libra, aeris triente, colliquatis iam, ac tartari uncia, auripigmenti albi semiuncia additis, ac donec fumum emittant super prunas decoctis, laminas conficiant. Denique exceptum metallum liquatum denuo tabalis ad rectitudinem formatis, calefactis, & fumo lachrymae laricis siccatis, & uitis tinere leuigatis, in speculi figuram deducunt. Post aqua, & arena tabulae glutino annexum leuigant: inde smeriglio, aut punice leui, quarto stanni calce. Argentea uero specula minore negetio miscentur, quandoquidem ipsum per se solum argentum, quasi id praestat, quod a speculis requirimus, uerum & illustrius, & minore ne frangantur periculo. Cardanus. Specula quae iunlores effciunt, Specula quae iuniores homines repraesentant, sunt quae rugas non ostendunt, & rubri aliquid immistum habent. Porro rugas non ostendunt, quaecunque non sunt omnino exquisita, sed tamen splendida, itaque & talia uidimus, & casu & arte fiunt, ut quaedam decennio iuniores redderent. Idem. Quomodo res multiplicata uideri possit. Inter ludos, qui circumferuntur, non parum iucunditatis est specillum instrumentum uitreum illud, quod oculis apponimus, ut commodius aliquid intueamur. neque enim ex his, quae oculos fallunt, potior reperiri poterit uia, quam in medio ( eo enim permutato, permutantur omnia ) illud ergo a solidiori uitro maiorique crassitie paretur, ut aptius in facies, & angulos accommodetur, qui bus aliquid numerare uolumus: in eorum tamen medio anguli metam habeant, & oculorum congruat aciei, ut disgregetur uisus, ne uerum conspicere possit. E pluribus ergo superficiebus iam paratis, oculis apponi, & si alicuius faciem intuebimur, Argum uel oculatum totum: si nasum, non nisi nasum: sic manus digitos, & brachia, ut non hominem, sed Poetis fictum Briareum, si nummum uidere contigerit, multos non unum conspicies, ut nec manibus tangi ualeat, sed tangentem saepe ludat: meliusque fuerit cum eo dare, quam accipere. si in trireme longius intuearis, armata uidebitur classis. Si in ambulantem militem, exercitus agmine facto incedens: fitque ut res geminari uideatur, & duplices cereas hominum facies, binaque corpora: & hinc fiunt diuersi conspiciendi modi, ut res una alia uioeatur, quae omnia quaerentibus, & explorantibus patefiunt. Io. Bap. Porta. Speculis planis, ut caput deorsum, pedes sursum uideantur. Si quis planis speculis, sursum pedes, caput uero deorsum spectare conspiciat ( quanquam id repraesentandi proprium concauis speculis sit ) planis tamen sic efficere conabimur: Specula plana bina secundum eorum longitudinem collocabis, ut simul haereant, ne hinc inde agiliter dimoueri possint, rectumque efficiant angulum: ubi rite paratum fuerit, secundum longitudinis cohaerentiam faciei opponatur, ut in uno media, in alio reliqua uideatur facies, tunc speculo laeuo, uel dextro inclinabis latere rectius inspectando, & caput intorqueri uidebitur. cum secundum eorum latitudinem faciem dissecabunt, fiet imago huiusmodi, ut caput infra, pedes uero supra locati uideantur: quod si amplum fuerit, totus spectabitur inuersus homo, id autem mutua, & multiplici euenit reflexione: ex uno enim in aliud residit, ut obtortum uideatur. Idem. Speculum occulta detegens. Speculi, quo occulta uideamus talis est compositio. Plana duo specula ex crystallo factitia, qualia Uenetiis fiunt, qui non adeo ut chalybea uitiantur, aequalia ad uiguem iunge ita, ut alterius longitudo longitudini reliqui ad amussim haereat, & ut circa axem possit uelut integumentum circumuolui, sicut superficies unius cum alterius superficie quandoque unum planum efficiat: quandoque solidum, rectum, obtusum, acutumque, ut libuerit. Tunc in sublimi speculum immobile e directo loci suspendes latentis, ita ut speculi facies plano tuo perpendicularis immineat: speculi autem mobilis facies longitudinem loco quem desideras oppositam habeat: tunc quicquid geretur in cubiculo illo, modo lux adsit, circumuoluto mobili speculo, donec aequalem angulum faciat, quod oculus tibi declarabit, dum quod quaeris uides, spectabis omnia. Quod si locus, quem uidere desideras sublimior sit, quam ille, in quo es, editiore loco suspende. Cardanus. Speculum, in quo ea cernuntur, quae longe alienis in locis geruntur. Eadem ratione, si uelis quod procul fit, quinque millia passuum uidere, & interiectis muris, ut in hostili ciuitate, edito loco speculum ad perpendiculum seu finitori aequidistans quammaximum suspende, aliud uero in manu habens, ut illius facies respiciat ( non prorsus supina, neque ad perpendiculum exquisite erecta ) speculum quod superius collocasti, demum sensim te e directo primi speculi elongabis, paulatimque, ac alternatim, modo dextra, modo sinistra inflectens, donec locum plane conspicias in speculo tuo, tunc illud uix mouens a situ, uidebis quaecunque illic agintur, & fiunt: nec aliud est huius rei, ut dixi, quam machinarum hostilium ignearum impedimentum. Idem. Speculum e planis, in quo unius rei imagines plures appareant. Speculum autem e planis compactum, cui si una res demonstrabitur, plura illius det simulachra, prudens inuenit uetustas, ut e Ptolomaei scriptis percipitur. cuius talis est compositio. Plana tabula, uel loco, quo tale erectum quaeris, hemicyclus disponatur, & hanc secundum imaginum merum aeque diuidas punctis: iis chordas subtendas, & absides abscindantur: inde similis latitudinis paralelogramma erigas plana specula & altitudinis, firmiter glutinentur, & accommodentur ne conuelli possint, secundum longitudinem adiuncta, & super planam superficiem erecta, postremo spectantis oculus circuli locetur centro, ut uniformem ad omnia uisum habeat, singulis singulas spectabis facies, & in circulum dispositas, uti in choreis saepe uisitur, uel theatrali spectaculo: Ideo ab eis Theatricum, uel Theatrale dicitur: e centro enim facessentes lineae perpendiculares omnes, super eorum superficiem incidunt: in se ipsas ergo reflectuntur, sic oculo imagines afferunt, depromens unaquaeque suam, sic deuoluendo diuersaeque situm euariando, uarios & diuersos monstrat simulchrorum situs. Io. Baptista Porta. Speculum multiuidum constituere. Speculum construitur, quod polythaton, id est multorum uisibilium dicitur: illud enim aperindo, & clandendo solius digiti uiginti, & pluri demonstrat simulachra. sic igitur id parabis. Aerea duo specula, uel crystallina rectangula super basim eandem erigantur, sintque in hemiola proportione, uel alia: & secundum multitudinis latus unum simul colligentur, ut libri instar apte claudi, & aperiri possint, & anguli diuersentur, qualia Uenetiis factitare solent: faciem enim unam obiiciens, in utroque plura cernes ora, & hoc quanto arctius clauseris, minorique luerint angulo, aperiendo autem minuentur, & obtusiori cernes angulo, pauciora conspicientur numero. Sic digitum ostendens, non nisi digitos cernes, dextra insuper dextra, & sinistra, sinistra conuisuntur, quod speculis contrarium est, mutuaque id accidit reflexione, & pulsationes unde imaginum uicissitudo est. Idem. Speculum, in quo dorsum tuum uideas. Quod si dorsum tuum uidere uelis, speculis duobus planis id commode assequeris, quae quantum maiora fuerint, eo erunt etiam meliora. Primum retro collocabis medio situ inter supinum, & rectum, alterum sublimiore loco, quam tu sis medio situ inter pronum, & erectum ante oculos tuos, optimeque quaecunque in tergo habes uidere poteris. Memineris etiam si, gratia exempli, annulum ex aduerso speculo collocaueris, annulus uero & ipse speculum sit, uelut incluso Saphiro, uidebis in speculo imaginem annuli, cuius gemma imago tua apparebit: hoc autem ex multiplici reflexione continget. Idem in in duobus continget speculis, & multo maiore miraculo in tribus. Cardanus. Speculum, ut Uterum, & gulam uideas. At si profunda obscuraque, ut Uterum gulam, cubiculum tenebrosum uidere propositum sit, amphoram magnam aqua plenam uitream collocata e directo loci, & lumen post amphoram, ut amphora media sit in recta linea inter lrmen, ac locum, quem uidere desideras: inde omni alio sublato lumine, oculum tuum colloca ubi amphorae lumen non impedias, locum tamen inspicere possis, uidebisque cuncta, ut in luce clara. Idem. Speculum e planis componere, in quo imagouna ueniens, in altero recedens conspiciatur. At speculum, in quo imago una ueniens, in altero recedens conspiciatur, e planis componere sic facile poteris. Plana duo sumes specula, quorum longitudo laritudini dupla, uel sesquialtera erit, & id commoditatis gratia; nil enim eorum refert proportio: sint tamen longitudinis eiusdem & paria, & super stylum inuicem inclinata uniantur, eriganturque super planum aliquod perpendiculariter, unde super mobile latus fixa moueantur specula, non dubium sane est, quin & in uno accedi, & regredi in altero inspicias: & quanto haec appropinquabitur, elongabitur illa tanto, ut simul in hoc ueniens, in altero discedens uideatur. Ioan. Bapt. Porta. Speculum plures repraesentans unius rei effigies. ut quae e planis multis constant. Sed haec notissima. ila admiratione digna, quae unica superficie plures reddunt imagines. Erat mihi speculum quadratum, e uitro planum, quod utramque auremgeminatam referebat, quasi secunda primae eset imago: erat & remotior. Id effecit, ut credesem, speculum fuisse in Hispania, & ipsum planum, quod duplicem referret imaginem, faciei alteram atque propinquiorem simillimam uerae, reliquam quasi mortui: nam eadem ratio in utrisque. Demonstremus autem causam huius. ut rem sciamus, & conficere doceamus. Nam qui uident talia, perterrentur non solum miraculo rei, sed etiam imagine ipsa. Nam & aures illae posteriores pallidae admodum uidebantur. Quia igitur pallidiores hae figurae & minus efficaces, ac conspicuae, ac similes primis imaginibus, manifesestum est, quod uelut in iride duplici, posterior ex priore fit. Sed ex quo reflexio? Uidetur etiam non semper duplex iris, nec nisi in paucis speculis duplices imagines. Sit igitur oculus A, quod uidetur B, speculum C, comcursus ad angulos aequales in C. puncto, concursus cum recta & B ad perdendiculum supra speimage5 culum in D, ubi uidebitur & B. Cum igitur inclinantur B & A ualde, quia Acb pirum distat a speculi superficie, refrangitur ex C quia non aid unguem planum est speculum, in E. Alius igitur E quam C, altius igitur F uidebitur supra D. Quod uero altius uidetur, & sub equali angulo, & longius esse existimatur: quare F post D etiam esse uidebitur. Cardanus. Speculis planis, ut ea cernantur, quae longe & alienis in locis geruntur. Sic sane poterit quis occulte, & sine suspicione ea intueri, quae longe, & alienis in locis tuto geruntur: quod aliter fieri non posset: sedulus tamen esto in speculorum situ. Statuatur in domicilio locus, uel alibi, quo aliquid spectare libeat, & e fenestra, uel foraminis regione speculum accommodetur, quod faciem spectet tuam, & bene erectum, si fuerit opus, uel parietibus figatur, undique mouendo, & inclinando, quousque quaesitum imaginet locum, quod oculis admouendo, & accedendo assequeris: & si arduum fuerit, Dioptra, uel alio instrumento minime falles, & super lineam perpendiculariter erigatur, angulum secantem, & reflexionis, & incidentie linearum, & ea intueberis, quae loco in illo geruntur, & clare. Sic & in diuersis eueniet locis. Hinc euenit, quod si uno minus fuerit commodum speculo, idem pluribus spectare poteris: uel si distantia nimia uisile deperdatur, uel parietibus, & montibus interiectum dirimatur. Speculum super accommodabis, & altetius regione super lineam erectam, quae angulum diuidat rectum: sin aliter, neutiquam eueniet, & locum conspicies optatum: unum enim in aliud imaginem remittens, per decem, & multis elisa imago oculo euolat, eaque cernes, quae primum offenderint: dum imago per rectas profertur lineas, nec locorum, uel parietum anfractum cohibetur uiile: facilisque fuerit constructio. Sic saepe simulachra transferre consueuit. At si aliter fastigiosum aliquod, uel erectum spectare quaesieris, quod neutiquam uisus cernere possit: secundum longitudinem bina adiunges specula, ut diximus, & ligno, uel parietis culmine firmiter alterum ut promineat, & rem habeat obiectam: reliquum uero funi, ut apte dimoueri possit, quando libuerit, & cum primo nunc obtusum, nunc acutum causet angulum, uti usus expostularit, dum uisae rei linea secundi speculi medio uisus refringatur, & incidentiae, & reflexionis pares sint anguli, & si alia uidere quaeris, erige: si infima deprime, donec refringatur uisui. tum demum spectabitur: si manibus alterum habebis, inspecto illofacilius eueniet. Io. Bap. Porta. Speculum horas ostendens. Sunt & qui speculas finxerunt tot facies, quot horae diei sunt ostendentia, cuius rei testis est Ptolomaeus. Sed & pars imaginis partem cuiuscunque horae declarabat. Sit igitur quadrilaterum, rectangulum, tertia parte longius, quam latum: diuisum autem in duodecim quadrata aequalia A B C D E F G H K L M & N: Liber X. 591 constituatur speculum iuxta eandem rationem diuisum totidem interuallis, atque super ea uelamen altius in Aimage6 D: ita ut D speculum tangae Eadem sit proportio E ad F, & K ad L, quae A ad B, & F ad G, & L ad M, quae B ad C, atque G ad H, & M ad N, quae est C ad D, Sint uero uelaminis partes ita distinctae, ut altiores possint sensim transferii super humiliores, ita ut primo ex A in B, inde utraque uelaminis pars ex B in C, inde partes omnes in D: quo fit, ut cum grauius fiat pondus, eo breuiore rota circumferatur, ut tempore translationum fiant aequalia. Addantur igitur horologiorum rotae singulis tetramorphis, ut sint tres rotae, atque in singulis discrimina aequationum, uelut in Planetis ut motus sit eo uelocior propterrotam breuiorem. quo pondus magis augetur: ita fiet, ut cum post primi tetramorphim secunda, inde tertia detegatur, atque in singulis facies singulae, ut pro horarum numero ac partium, facies ac partes facierum in speculo uideantur. Haec autem omnia facile in horologiis horarum inaequalium, quibus Romani utebantur, perspiciuntur. Cum enim rota, quae uoluitur axem habuerit, super quo mouetur extra centrum eius, tanto celerius mouebitur in parte propinqua axi, quo axis ab eadem parte a centro rotae magis remouebitur. Cardanus. Speculum quomodo constituatur, ut nil imaginet, nisi quae uelueris. Constituitur sic quoque speculum, uteo inspecto aliquis imagine non uisa sua, alienam uideat rei specem, nec undique circumspectam: Planum speculum in pariete firmabis, super planum perpendiculariter erectum, et sub notam anguli portionem capite inclinetu, e regione cuius parietem scindas, sub certam picture, uel idoli alicuius quantitatem: eamque ei apponas secundum portionis quantitatem, ac operias, ut spectantem lateat, & res mirabilior uidebitur, nec ad illud accedere possit. Speculum constituto loco imaginem refringet, ut uisu, & uisibili per speculum ictus fiat reciprocus, et ibi locetur oculus, quem locum reperies, ut superius docui. Incedens ergo inspector, nec sui imaginem, nec quicquam cernet unquam, cum ei opponitur, et ad statutum peruenerit locum, picturae uel alterius rei simulachrum cernet, quod nec alibi spectare ualet. Io. Bap. Porta. Speculum e planis quomodo constituatur quo imaginum in aere uolitantem aspicias. Nec erit minoris constructionis, & uoluptatis speculum illud e planis compositum, quod humi iacens homines uolitantes ostendit, nec sine miraculo intueberis. Si quis id assequi uelit, facilis sic erit constructio. Bina iungantur ligna, ut gnomonis figuram imitentur, & fixa undequaque constituant angulum, ut orthogonii trianguli, & isocelis figuram habeant, firmiter: inde in unoquoque pede speculum magnum unum aeque sibi e regione aduersans, et eque ab angulo distans, prosternatur eorum alterum, iaceatque: quorum medio locetur spectator e terra eleuatus aliquantulum, ut facilius calcanei formam accedendo, & recedendo cernat, illico enim cernes, si in recta linea te constitues angulum illum secante, sitque horitonaei aequidistans. Sic imagines speculum illud in aliud transuerberat, quod spectat, intuitor: manus & pedes agitet, & iactet, ut uolantes plumigerae solent: sic uidebit suam imaginem in altero uolitantem, ut semper moueatur, dum modo e reflexionis loco non facessat, nam uetaretur. Idem. Speculo cylindrico conuexo quis intuens, alterius rei pensilem imaginem in aere uideat. Habet & columnare speculum conuexum, uel eius hemycylindrum ( quod parum referre arbitror ) talem situm in domicilio, uel loco alio constiturum, ut clarae rei simulachrum in aere non sine miraculo pendulum imaginet. Quod si uidere affectabis, sic parabis. Cylindricum segmentum, media domo supra tabulam, uel tripodem erectum firmetur, ut perpendiculariter solum feriat, inde e foramine aliquo, uel rimula, a speculo aliquantulum distanti oculus collocetur: & sit fixus, ne hinc inde moueri possit: e speculi deinde regione rumpatur paries, ac fenestre instar accommodetur, pyramidis formam habeat, intus conus, foris uero basis existat, uti fieri solet, ubi pictura, uel imago aliqua collocetur, ut oculo spectari possit, sed a superficie columnaris speculi reflectatur: ut pictura illa extra collocata, quae ex oculi foramine uideri non potest, in aere pensilis uideatur, quod non sine admiratione intuebitur. efficit id quoque speculum pyramidale conuexum, si sic accommodabis, ut eandem referat imaginem. Fit quoque eo modo quem inferius explorabimus. Idem. Sphaerico concauo, ut pensilis quoque imagouideri possit. Potest & facilius eiusdem rei imago reflexa in aere uideri, quam conuexo cylindrico, & clarius concauo eueniet speculo sphaerali, mirabilius tamen in eius segmento: a speculo enim longe uidebitur, cum in phaerae centro appareat. Illud obscuro aliquo constitues loco, & ubi aliquantulum ab eo distabis, inuersum cernet caput, tu fixis oculis, & inconniuentibus cenirum aspicias, donec ad tuas deuenerit acies ultra speculum in aere reflexa species, semota penitus, dummodo oculares radii per speculi centrum acti, spectrum simulachrumque in speculo quoque uideas, inde uicinius uisum appropinquando maior fit, ut manibus tangi uideatur. Quod si magna fuerit speculi portio, non est qui non miretur: nam si propius accedet, ab imagine terretur, & uidebitur nasus naso obuiare, & disrumpi: si quis uero stricto mucione inuaserit, uidebitur ab altero inuadi, manus perfodi, ut retro manus agat, & si quis dum aliquis inspexerit, pugnum retro demonstrauerit, uidebitur & inspector colapho affici, ut timeat faciem retorqueat, & inclinet. Ut tandem facilius centrum noscas, hac utere norma, ne ad Mathematica diuertaris. Pagina, uel cera portionis arcum capias, ut utrinque chordam inducas, & perpendiculariter bifariam secato, & in concursantibus lineis, uel emidiametris necessario centrum reperies, quod in concauis omnibus cognosci potest. Sunt & concauorum experientiae multe, quas in sequentibus trademus. Idem. Speculi concaui imaginationes & operationes. Gentro concaui hemicycli iam inuento, diuersitates omnes cognoscere facile erit, cum ex eo onia regulentur, & noscantur. Si uis ergo inuersum spectare caput, extra speculi centrum, caput habeto & inuersum statim inspicies, & pedes sursum. Si perfectum non fuerit hemisphaerium, sed eius segmentum, intra caput facilius accommodare poteris, & ingentes conspicies facies immanis Bacchi, & digitum brachii crassitudine reddet. Talia fecit concaua specula Aostius, ut refert Seneca, ut redderent maiorem iusto imaginem, qui quadra fuit libidinis magna, sic specula disponens, ut dum draucum pateretur, sui admissarii motus omnes auersus uideret, talique falsa membri crassitie seipsum fallens oblectaretur. Sed iis omissis, dextra sinistra uidebuntur: & paulatim caput elongando, maior efficitur facies, cum centro uicinum fuerit, facies binas & quaternos cernet oculos, qui in latius speculum mouendo uidebuntur, uel caput: speculi enim paruitate simul uideri non possunt. Cum oculus in centro fuerit, non nisi seipsum cernet, eo transacto & duplicatas facies, & inuersa bina cernet capita, dum modo linea per centrum acta, oculorum inter capedinem feriat: omnia tamen in contrariam partem moueri uidebuntur, inspector foris cernat intuitu per oculares duos axes, ut geminata uideat omnia, quemadmodum saepe & ratione accidit, ut res plurimis modis duplicari uideatur. Sic quoque speculum in terra, uel tabula aliqua iaceat, & aeque ab eo distent, & inuicem intueantur: os strictum & longum, & deformis compressa multum apparebit facies. Hoc tamen optimi inter caetera tale retinet speculum, quod eminus ignem iaculatur, nec combustionem caussatur paruam. Qui uero periculum facere concupierit, splendentis Solis radiis speculum opponat, & fomitem, uel accendibilem rem centri loco collocet, quod accedendo, & remouendo inuenies, lucisque conus ostendit, & inducit illico flammam. Quod si diu perseuerarit, plumbum, uel stannum colliquefacere potest. quanquam aurum, & argentum radios colliquasse me legisse memini. Si uero maioris spherae fuerit segmentum, per maiorem accendit distantiam. Idem. De parabolae segmento, & de speculis aliis ustoriis. Quod speculum ualde perurat, saepius retulimus, nunc uero quod maximum, & eminus ignem iaculetur, speculum construere fuerit oportunum: post quam horum meminimus, quale Galeni, & multorum testimonio Archimedem construxisse legimus, & hostium triremes incendisse. Scito paraboleam sectionem inter caeteras maxime perurere, radios enim uiolentius congregat, & in unum coarctat. Sectio haec rectangula uel Parabola dicitur. Ut uero cupientibus pateat fabrica, speculum tale conficiendi cape normam. Sit distantia nota, ad quam radios emittere, & comburere quae ris, eam dupla, & tali diametro rectangula rorotunda pyramis erigatur: sed commoditatis gratia e cera, uel creta fiat, inde plana superficie axi aequidistans pyramidis ab scindatur portio, & parabolica dicetur: si uersus fastigium in amblygonio hyperbolem: uersus basim in oxigonio ellipsim habebis, nos parabolen quaerimus: sit tamen portio minor, ut facilius excauetur speculum, & mirabilior res uideatur: abscissae portionis superficiem, plana tabula, uel ferri lamina ( ut inferius docebitur ) figuram imitaberis, inde per fastigium, & basis medium axem inducito fixum, & materiam aliquam excauabis chalybeam, uel ferream, uel ( si mauis ) mixturam aliquam, qua pabaris archetypum: tale sic efformatum speculum parabola dicitur, & secundum datam distantiam uiolenter Soli appositum, ut ipsius axis sit contra Solem, comburet: incidentes enim radii speculo & perpendiculariter ferientes, simul in unum refle ctuntur. & coincidunt, ut omnes unius radii uicem gerant comburentis multum: ideo nulla est inter sectiones alia, quae longius & ualentius ignem immittat, quam parabola. Aliter, quae accendunt, multa specula parantur, nec sine ignitione forti, uti ex planis multis simul coordinatis: ex uno enim hoc fieri non posset, ut constat geometricae rationis examine. Sic tamen e planis ustorium fabricabis speculum. Sphaericum aliquod concauum materia paretur qualibet, & simul in caua superficie ordinentur, ut se inuicem tangant, nec uacuum relinquant, sintque speculi segmenta hexagona, quadrangula, uel trigona: & fuerit praestantius, ut multarum superficierum numero radii numerentur, sic Soli oppositum, circa centrum accendit ignem. Referebat Attenius ex septem hexagonis speculum in unum colligatis ignem accendi, nec experientia succedit, nisi aliquantulum inclinetur, & ex omnium reflexione ignis accendatur. Nec aliter ex pluribus quoque globosis tumentibus speculis ignem accendi posse inficior, ut multorum numero fiat in unoquoque radiorum congressus: ex uno tamen impossibile nec sine labore huiusmodi talium compositio fieret. Potest quoque idem fieri, multorum speculorum concauorum compositione, & intersecatione, nec sine laboriosa operantis industria, sed opus efficacius expedirent, nec minus interfectione multorum speculorum pyramidalium. Idem Speculum construere, quo multae imaginum diuersitates uideantur. Nunc speculum construere conabimur, in quo multae apparebunt imaginum diuersitates: & si tale difficilis fuerit constructionis, imaginum tamen diuersitate, & occurrentia rependet, ut ad eius fabricam accedatur. Circulum capies arctae, uel eximiae capacitatis, qua speculum uolueris, & hinc inde absidis portiones abscindas duas, ex pentagoni quantitate una, altera ex hexagono, quo patuit modo in mathematicis: inde pentago ni arcus tabula quadam, uel ferro intus excauetur, ut suo gremio perfecte recipiat, ut ex ea resecatus uideatur, contrariae autem dispositionis hexagonierit latus, nam illius quantitas conuexa excipiatur tabula, ut instar illius arcus promineat; inde cerea, uel plumbea accipiatur bractea conuenientis soliditatis, latitudine arcum hexagoni, & longitudine utrosque superans, sic deinde incuruetur lamellaut rite in excauato infideat ligno, ne intercapedo, uel rimula relinquatur ulla, & conuexa superficies seruata prominens, tunc intrinsecus applicetur secundum eius latitudinem, ne concauitatis forma aduersetur conuexitati: sed lamella eadem utraque sine impedimento recipiat portiones, sic parato archerypo, chalybis, uel alterius rei mixtura speculum construatur, uti docebimus, & per politum multas ostendet imaginum diuersitates. Primo dextra dextra uidebuntur, & sinistra sinistra, cum planorum omnium speculorum passio sit, ut oculus, qui fuerit dexter, hic laeuus: & e laeuo mutuo fiat dexter. Si uero retro gradus tuleris, commensuratum uidebitur idolum, & imago anterius prominebit, si couexae magis accedes superficiei, turpis fiet imago, & quanto magishaeret, eo fiet deformior, & equino capiti magis assimilare uideberis, quod si speculum inclinabis, inclinabitur, & ipsa, & uariando situm & speculum, uariationes conspicies diuersas, nunc caput deorsum, & pedes sursum, & multa conspicies, quae in praesentia recensere opus esse non censui: nam super, uolubilem sedem locatum, ut utrasque possit facies ostendere, ante & retro per se omnia intuitor cernet. Speculum quoque ex omnibus dictis componimus, ut eo solo imagines omnes uideantur, quae in omnibus plura ora, nunc maiora, nunc minora, nunc dextra, nunc sinistra: haec propius, illa remotius, & aequalia: si loco uno sinuosum, alio concauum, in medio planum locetur, magna imaginum diuersitas spectabitur. Speculo cylindrico conuexo ore opposito, quanto longitudine deformis, eo gracilitate turpis uidebitur, si eius longitudo faciem transuersam secet, humilem uultum, & compressum, uti rana, demonstrat, ut non nisi dentes spectentur, eodem ferme pacto, qui in ense spectabitur, uel ferro alio polito, & longo, si illud inclinabis ante, frons maxima, mentum uero paruum, & gracile equi effigie. Contra uero retro, si in cauo intus inspicies, plures unius rei conspiciuntur idoli uicem gerentes praelati speculi. Si centro oculum apposueris, tota cernes eum speculi latitudine, sic frontem, os, & reliqua: si tale inuertes speculum, ut late facie secet, inuersum caput cernes illico, & caetera, quae in concauo retulimus. Si conuexum pyramidale inspicies, acuta frons, largum uero mentum longissimus uero nasus. Multa autem concauo inspicies ora, si secundum cauum illud plures planorum speculorum portiones accommodaueris: intuens enim aliquis, secundum speculorum numerum numerabit ea, eiusdemque motus omnia. & tandem qualecunque fuerit speculum, utpote non planum, semper diuersum ab idolo spectabitur. Idem. In speculum excauatum idolum quomodo foras emineat. Recentiorum quoque industria nactum est, ut speculo in eodem plura cernantur ora, uel unius rei simulachra, sine primi impedimento: retro enim excauant speculum, & concauum paruum effingunt, unde soliolo inducto, uti docebimus, & rite concinnato, alterius uicem foras exhibebit. Hinc optime inuentum prouenit, ut speculo quis iniuens, alterius rei imaginem erectam cernat, ut non sine spectantis admiratione, manibus corripiens, nihil nisi aerem tangat: saepe uidisse memini, & sic res se habet. E crystallo in speculum paratum, sed melius ex iride gemma, uti semper uidi, retro idolum, uel imaginem excauant, qua potuerint diligentia, folium inde accommodant supra, & in sede locant, quantum enim profunditatis habebit, tantum extra superficiem eminebit, nec tibi satisfacies, nisi manibus tetigeris, an uere promineat, sic literae rite leguntur, ut argento fictae uideantur, nec tanta erit uisus acies, quin respiciendo hallucinetur. Idem. Speculis bracteola, quomodo inducatur, & uitrea terminentur. Iam apparitiones omnes in speculis, quas nonimus narrasse uisus sum: nunc autem restat, ut pauca & non praetereunda dicam, ut perfectam tradam eorum scientiam. Primo speculorum terminatio, quae e crystallo, & uitro parantur, inde aliorum mixturas, & polituras, ut sciens artifex & noscere, & componere sciat: nam quamquam inter multa, quae rerum referunt imaginem, uelut aqua, gemmae quaedam, politumque metallum, nil aeque perspicue reddit simulachra, quam plumbum uitro sublitum. Perspicua, specula aut crystallo, aut uitro parantur, crystallinis planis folia quaedam retro inducuntur: cauis uero, & conuexis uitreis mixtura quaedam inducitur, qua tota perlinuntur. Crystallina specula, ubi plana, & adaequata sunt, quantitatis eiusdem artifex stanneam efficiat bracteam planam, & tenuem, qua poterit diligentia. Si enim crystallum, uel uitrum non sublineretur, plumbo, ob sui uigorem, naturaeque densitatem, non sisteret impressam imaginem. sed dilabi sineret, quia uitrum rarum, & pellucidum, ob sui pellucentiam non contineret, unde euanesceret in eo simulachrum, ut in Sole lumen: Inde supra hanc bracteam uiuum argentum digitis extricabis ut ea totum conbibat, & ubi in superficie cernes haerere, & argentea uidebitur, tu hanc manibus capies, & speculi a parte aliqua inducere incipies paulatim totum occupato, & circumplectito lamina ea, diligentia non sine parua, ne aciem intro concipiens, irritum faciat laborem, ne eiici amplius possit. Ubi hoc accommodaueris, super planum aliquod locato, ac supra pondus inducit, & per diem sic requiescat. Hinc natura rerum omnium parens, oculum speculi instar composuit, quippe a tergo pellucentibus partibus, nigrorem quendam apposuit, quo soblato, tolleretur & uidendi facultas. Aliter possumus conuexa specula terminare sic. Ingens formato uas e uitro rotundum pilae instar, uti uitrariorum fornacibus fieri solent: & igne candens in uentre perforetur, uel apto instrumento, uel aliter colliquato iam uitro uas tangat, & inflator suo fungatur munere, in locum illum rumpitur inflatum foramineque illo proiicitur mixtura, quam prius parabis & colliquatum in uas aliud commodum transferas, paribus ponderibus scilicet stibii & stanni contusi & elimati, undique operator per spaciolum reuoluat permouens opus, ubi circumlitum fuerit concauum omne, eodem foramine superfluum emanet, & frigescat: inde bina, uel plura secabis specula, quod recte perficies smiri lapide: talem enim sortitur naturam, ut uitrum tactu & crystallum secet, perlucida, & terminata habebis specula. ldem. Specula quomodo conflentur, & speculorum mixtura, & politura. Si concauum, conuexum. diuerseque efformatum speculum formare quaesieris, & parabolam sectionem, quam antea rerulimus, cera archetypum parabis: aptius enim manibus accommodatur, in diuersam reducitur formam, & aptius. erit operi, ubi quaesita speculi figura cereum archetypum habes, sequenti terra rite praeparata, tenui penicillo illinas, dum aliquam habuerit crassitiem, inde supra crassius tritum aliud manibus accommodabis, talisque soliditatis, fusum sustinet metallum, ne ui ignis frangatur, & in partes plures dissiliat, paruo tamen foramine relicto: quocera derrahatur, & metallum immittas. Soli resiccandum conmittas: nam igni inseruescens fluitat cera, sic in calidum cauum illud colliquatum immittito metallum, & refrigerari sinito, & quaesiti speculi habes formam. Terrae enim, quibus uti poterimus multae sunt, uti smiri, tripoli uocato, pumiae, lapillis, saepe testibus, antiqui taleris puluere, dum mutuo perfricantur, hirci combustis ossibus, ferri rubigine, & multis. Haec rite tundantur, tenuique succernantur incerniculo, sic denuo in pilam repetantur, & tritentur; ignideinde uase incandescere sinunt, & porphyreo leuigant marmore, & tandiu operantur, quandiu in tenuissimum uertatur puluerem, ut fere tactum effugiat, & in auras euolare possit: inde aquae, uel cerio subtiliorem efficiunt, omnes uel ex his aliquos tali madefaciunt aqua, quam menstruum uocant. uiuis carbonibus ollam sale plenam exaggerant: ubi sal crepitare desierit, in aquam dissoluunt. Si tu ardenti aqua madefacies, in frigidam adhuc terram proiicere metallum poteris: id enim maxime refert, ut terra colliquatum recipiat metallum, uti tripoli uocatum aurum substinet, lapilli plumbum, & argentum, aes molarum puluere, iis non solum in speculis uti poteris, sed in aliis. Mixtura qua in speculorum efformatione utimur, ita fere communiter ab omnibus efficitur. Aes cum stanni triplo, tartari paululum, & arsenicum, ut fluat, & insimul adcorporentur: alii cum stanno aeris triplum, & stibii tantillum argentum, uel pyriten album adiungunt: alii ex plumbo cum argenti duplo, aliisque efficitur metallis: sed ubi in testaceum uas, igni contumax fuerit fusum, in typos immittunt, sic & aliter specula temperantur, sed horum meminisse sufficiat. Iam speculorum constructiones retulimus, nunc polituras superesse uideo, ut postquam conflata, & constructa fuerint, laeuigentur, & praepoliantur, ut ex eo resiliens radius simulachrum redundet, fluat, & imaginet speculum, multumque leuor, & partium concinnitas refert. Si uero leue minime fuerit, scinditur simulachrum, & ut hinc maior, minor appareat figura, & diuersa. Rude autem postquam fuerit speculum, rotae accommodetur, ubi arma expoliuntur, & ad partium leuitatem, & aequalitatem reducatur omnium: si concauum, uel conuexum polies, ne rotae motus speculum frangat, lignum dolabis, ea ad speculi formam reduces, & pice glutinabis, ne moueatur, inde liniri subtiliter infracto panno, uel corio ualde perfricabis, inde pumice in pollinem redacta ( facile enim puluerascit ) rite pumicabis ut accommodetur, & leuorem inducas, uel ubi fixum adhaereat tabulae, stanni calx tripoli immittatur, & extricetur: in extrema autem politura tartaro, fuligine, salicis uel iuniperi cineribus uti poteris, & maxime praenitebit. Smiris autem sic preparatur, optimus quaeratur, & conteres, & pannum incernes, aqua madeat. Io. Baptista Porta. Crystallini prismatis mira facultas. Crystalli prisma uero multas speculorum uires habet, ut quod multas formas referat, tum etiam auersas capitibus in imo, & pedibus supra, ut caua specula, tum monoculos, & quatuor oculis. In eo etiam colores, maxime dum aduersus Solem secundum longitudinem collocatur, pulcherrimos, & inimitabiles apparent: uerum oculis applicatum, tum maxime ubi arbores sint, & prata, pulchritudinem coelestem refert, coronas, irides, tapeta ubique spersa colores splendidissimos, roseos, candidos, uirides, puniceos, coeruleos, aureos, mixtosque omnes, ac gratissimi aspectus: aliam in sublimi atque aduersam effigiem rerum ostendit, quasi planis in montes assurgentibus. Finitorem etiam, ac regiones fingit, cum distantia maxima, atque iucundi uisus, ut quae illum non labefactet, sed recreet. Oportet autem magnum esse prisma, purissimumque De Secretis Lapidum Et Gemmarum, Liber Xi. Lapides & tum { { Preciosin { { Genere. De his Cap. alii { { Candidi cap. Ii. I. { Specie, et distinguuntur uel { { Uisu, siue colore { { Extremo: sic. { Nigri, Cap. Iii. { Medio sic aliis { { Rubri, Cap. Iiii. { Uirides, Cap. U. { Coerulei, cap. Ui. { Tactu: sic alii ad sculpturam { { Apti, Cap. Uii. { Inepti, Cap. Uiii. { Minus preciosi. Cap. Ix. De Lapidibus Preciosis in genere. Cap. I. Gemmarum fraudes. Adulterantur Gemmae miris modis, qui tamen in tres deducuntur. Horum autem primus est uulgaris, ut inter duas planas tabulas crystalli color cum glutine perspicuo ponatur, inde coalescentilenscentibus his, gemma annulo clauditur, ut rima coniunctionis lateat: atque hic modus uulgaris ac uilis est. Pessima est fraus, quae subiicitur, nec uulgaris ad fallendum, cuius author Zecolinus Mediolanensis, qui tabellam ex uero lapide, ueluti pro Carbunculo, ex Carbunculo, pro Smaragdo, ex Smaragdo nitidam, ac uilem ob tenuitatem ac coloris diluti, quarum maxima erat copia, eritque semper, ut & hominum eius conditionis, accipiebat, cui coaequalem ac crassam ex crystallo subiiciebat, glutinoque quamtenuissime poterat iungebat, interposito colore proprio, ut rubro splendido pro Carbunculo, uiridi pro Smaragdo, coeruleo pro Sapphiro, & ut rima lateret, auro claudebat quo etiam suspicio doli tolleretur. Uetitum enim est in urbibus nobilioribus gemmam adulterinam turo claudere. In hac fraude nihil praeter uenditoris aut oritatem desideratur. Rima latet auro ibdita, & ob tenuitatem color illustrem facit: summa superficies, cum ex genere sit, uerae gemnae nitorem proprium reddit. Ita mirificus hic milex gemmariis etiam ipsis imponebat, donec ignita fraude cum fuga sibi consuleret, exilio ab omnibus nobilioribus urbibus damnaretur, usque sic minima auri quantitate pudorem urlis nostrae prostituit undique: nec tamen spertendum latrocinium, gemma trium aureotm coronatorum, trecentis persaepe, etiam longe pluris uendebatur. Tertius gemmas adulterandi modus longe nobilior, ac minus damnatus est, arte cum natura luctansapphirus nitidus, sed alioquin diluti coloris, cum auro iungitur, apponitur ignis sensim, donec liquescat, feruet aurum horis tribus, aut quatuor, inde gemma tollitur, & sensim refrigerari permittitur, inuenies Adamantem: gemma enim manet: nec lima tangitur: quicquid autem est coloris coerulei perit. Ideo coloris dilutissimi Sapphiros quaerimus: sunt enim uiliores, & celerius in Adamantem trenseunt, atque perfectius mutantur. Qui primum inuenit hoc, ditatus est ualde, breuique tempore. Inde detecta re, adhuc lucrum arti relictum est, nitet enim plurimum, ob Sapphiri duritiem. Sunt qui ex aqua marina gemma uiliore, & molliore faciant Adamantes pulchros. Sunt & qui Sapphirum non inconquant auro, sed creta inuolutum in igne solum, eodemque modo res succedit. Obseruandum tamen est, ut gemmae frigidae ignis sensim circumdetur, & rursus ut peracto opere permittatur refrigerari ignis extinctione, nam detrahere ex igne haud tutum est. Uitium est si quicquam remanserit uestigii coloris coerulei. Cardanus. Ad conficiendos lapides preciosos. Materiam effingendis lapidibus preciosis sic praestrues. Impletur uesica multis ouorum albuminibus, simul dilutis, & agitatis: tum demum in feruentem aquam diu excoquenda committitur, & detracta, loco minime puluerulento, tanto tempore exiccatur, donec uitri consistentiam induisse uideatur. Posthaec in particulas diuiditur, quae paulo post aquis, quo uisum erit colore intinctis, & saturatis, iniiciuntur, ut ibi deferneant, & colores propositos imbibant: croceum, si topasium habere uoles & crocum in aquam dissolueris: pyropum, si brasilii ramenta, & scobem: & ita de reliquis. Pulchrum sane inuentum, & paratum facile, quod ab experto accepi, & tibi commune esse uolui, sed eo animo, ne quem decipias. Mizaldus. Ad fingendos lapides preciosos. Lapides preciosos cuiuscumque coloris ad hunc finges modum: Candidissimi corporis silices, tandiu in figulorum, aut uitriariorum fornace torrentur, donec in puluerem atteri possint. Cuius pars una per setaceum excreta, uel aliter, miscetur partibus tribus minii, plumbi, a sordibus repurgati, & uasculo aurifabrorum, crucibulo dicto, imponitur, sed non ad eius complementum. Additur nonnihil limaturae auri puri, uel foliorum eiusdem, si topasium, uel hiacinthum fingere uoles: aut tantillum rasurae chalybis, si Smaragdum: uel quippiam azuri legitimi, si Sapphirum, aut amethistum: & ita de aliis coloribus. Tum demum forti, & ualido igni, reuerberationis nuncupato, omnia confusa, & mixta tandiu exponuntur, dum colliquescant, & mellis spissamentum induant. Ubi in ipsomet igne sponte uanescente refrixerint, effracto uasculo, lapidem materia sane quam elegans sese prodet, a perito lapidario, in quas tibi uisum erit formas incidenda. expolienda ac tractanda, & postremo per solertem artificem annulo inserenda. Sunt qui ustos, & torrefactos silices atterant pistillo ferreo in mortatio eiusdem metalli, pro Smaragdo fingendo: & cupreo pro topasio, absque alia colorum mixtura. Si pro siliceo puluere, crystalli calcinati puluisculo uti uoles, omnia habebis multo elegantiora pretiosiora, duriora, sicuti plus centies sum expertus. Mizaldus. Gemmae fictitia. Sic quoque fiunt omnes gemmae fictitiae, primo crystallum, berillos, uel lapides alios ignobiliores rotis laeuigant, laterribus aequaliter quadris, uel quam quaerunt inducunt formam, inde tincturam parant. Smaragdum aerugine, carbunculum cinnabari, & brasile: Sapphyrum cyano, chrysolitum auro intermixto auripigmento: ne tamen perspicuitatem arceant, iis mastiches lacrhymam, uel gummi tingunt, & gemmam hinc inde diuisam lento igni super laminam accommodant, talique inficiunt, & ceu glutinum quoddam unit, & sic tenaciter adcorporantur, ut dimoueri non possint. quod si meracius rubent, aquam, si dilutius colorem addunt, & ad decorem proficit, subtus autem bractearum quadrulas accommodant, cumque annulo insignita est, & in orarum extremis coloris tinctura non deprehenditur, quo omnes arguuntur, nec aliquibus fucum subolet: uarioque huius colore mire uariatur gemmae color. Io. Baptista Porta. Modus conficiendi Gemmas duplices, cuiusmodi Mediolani fiunt. Sumito masticis lachrymam, & cum colore aliquo contrito cum oleo, & pauca cera, & aqua etiam, si opus fuerit tingito. Quod cum factum fuerit, sumito duo paria frustula crystalli, ad rotam expolita, qua uoles forma, & magnitudine, ita tamen, ut Liber Xi. 611 ut superius frustum, fit inferiore tenuius: sintque non secus adglutinata, & ab omni parte coniuncta, quam cum digito unguis Horum alterum, nempe inferius in pala ferrea super carbones ponito, donec calefiat: deinde predicta tincta lachryma, in stylo posita, & calenti, ut fluere possi, tingito quantum satis esse uidetur: mox alteram partem, nempe subtiliorem calidam, alteri super imponito, & sic agglutinabitur perfecte, absque densitate aliqua, & erit ab omni parte pellucida. Quibus factis, gemmae annulis ligentur, auri folio rubenti rubinis, uirenti smaragdis supposito. Folia autem omnis generis & coloris quomodo conficiantur, suo loco docebimus. Alexius. Gemmae ut nitescant. " Si uis splendentem gemmis inferre nitorem, Partem quaere tibi tontummodo marmoris aequi, Gemma supposita petrae sed flumine pauco: Sed ne laedatur, tractu leuiore limetur Quanto durescit, tanto magis ipsa nitebit. " Arnoldus de Uilla noua. Gemmarum sectio, eiusdem Praeduros lapides si ferro rumpere tentes: Qui cupit egregios lapides irrumpere ferro, Quos dilexerunt Reges nimium super aurum Urbis Romanae qui celsas iam tenuere Arces, ingenium quod ego sub mente profunda Inueni, capiant, quoniam nimis est praeciosum: Urinam mihi quaesiui pariterque cruorem Ex hirco magno, modico sub tempore posto Herba. quo facto, calefacto sanguine gemmat Incidi, ueluti monstrauit Plinius auctor, Artes qui scripsit quas plebs Romana probauit: Atque simul lapidum uirtutes scripsit honeste, Quorum qui noscit uires, plus diligit illos, Primus ait uersus quot habet sententia sensus. Gemmarum sculptura. Sic gemmis durum sculpendis effici ferrum: Quisquis uult solito lapides irrumpere ferro, Hos habeat ritus, ut acumen temperet eius Tempore quo solito magis utitur hircus amore. Solus adeps huius fit ad istos aptior usus, Huius enim candens siquis pinguedine ferrum Extinguit, subito durescit acumine firmo. Idem. De gemmarum uiribus, & earundem imaginibus. Cum conspicerem, quos demonstrant effectus gemmae, naturali euenire uirtute, horis, configurationibus, & coelestibus characteribus adiutae. corroborataeque cum lapidum uertuti conformibus, signis describantur. Iam & ab antiquis. Iam ab antiquis multe prosperitati relicte sunt, & praeter missae, nec minimum in monstris interpretandis earumque uirtutibus intelligendis recentior insudat aetas, sed ante quam quae dicende sunt praecepero, plurimos, qui horum meminerint, memoria repeto. Ptolomaeus affert, huius seculi facies coelestibus uultibus subiectos esse, quibus mira sapientes operabantur, imagines construentes, & describentes: & Halyaben Rhodam Sapientem quendam Agyptium scorpionis sigillo thure impresso sanasse, qui scorpionis morsu afflictaretur, ille annulo scorpionis imaginem deferebat, & insculpi iusserat coeli medium, uel ortus cardinem occupante, & cum luna iuncto, quod & a Serapione simile narratur. Utilem quoque aduersus serpertes imaginem effici posse Porphyrius autumat, cum luna coelestem intrat serpentem, uel cum feliciter aspicit, & multa, quae breuitati parentes omittimus. Hic breuiter recensebimus operationes, configurationesque debitas. Ut rem igitur exordiamur, multiplici de causa ab antiquis scriptas reperimus, uti nostra se extendi potuit cognitio. Primo annulis claudebantur, ut tali literae clauderentur sigillo, atque ex eo, qui literas dabat, facies agnosceretur: quod Suetonius Tranquillus de Augusto protulit, qui in diplomatibus, libellisque & epistolis signandis usus est sphynge, mox Magni Alexandri imagine, nouissime sua Dioscoridis manu sculpta, qua signare insequuri, quoque principes perseruerauerunt, Idem Ouidius quoque retulit in Tristibus: Et saepe, quae apud nos reperiuntur, & in manus incidunt, diuersis hominum faciebus scriptae uisuntur, atque e Sardoniche potissimum fieri consueuerunt, quod solus ceram non conuellat. Reperiuntur quoque contra diuersa accidentia scriptae, & lapidum uirtuti decentibus figurationibus corroboratae, ut potior uiuidiorque existat lapidis operatio: inter caetera enim, quae coelestes influxus recipere possent, idoneae sunt gemmae, nam quamquam coelestibus muneribus capiendis duriores uideantur, ubi tamen accipiunt, tenacius, & diutius retinent, quod Iamblico quoque placitum uideo. Sic saepe annulis, quibus insigniuntur, & decorantur, obuersas inuenimus gemmas, intus enim, quod nudam tangebat digiti carnem, lite rarum note uerbaque conspiciuntur, statis horis, opportunisque temporibus conscripta, quorum figurandi & scribendi modum late in sequentibus intelliges. Io. Bap. Porta. De coeli & planetarum imaginibus Haec sunt coeli planetarumque imaginum figurae, quas saepe intuens lapidum uirtuti conformes inscriptas reperies, uti Mercurium gracilem iuuenem caduceum ferentem, capite pedibusque talaria. Martem autem loricatum, militem bellicosum, uexillum, hastam uel scutum secum ferentem. Uenerem autem nudam mulierem, speculum, & secum Cupidinem puerum habentem, lasciuo actu: sic louem solio sedentem, uirga imperantem falciferum senem Saturnum: radiis insignitum Solem. Nec minus octauae sphaerae configurationes crebrius in lapidibus iis perspicere licet, simiae, ursae, coronae, cygni, aquilae, alati equi, serpentarii reliquorumque Sic signa omnia: arietes, tauros, geminos, cancros, leones & coetera: & ex stellarum naturis planetis conformibus operationes eliciunt. Sunt & aliae imaginum configurationes, quibus lapides ueteres effigiabant, iuxta Indorum, Aegyptiorum, Magorum, & aliorum astrologorum sententias, non tam uisibiles, quam imaginabiles, ut in prima Arietis facie, hominem aiunt adscendere nigrum, corporis ingentis, rubeos habens oculos, pannoque praecinctus albo: ascendit in secunda mulier chlamyde cooperta lintea, uiridibus pannis cincta, unum retinens pedem. In tertia uero ascendit homo rubeis indutus uestibus, armillam habens manibus auream, cupiens & bonum facere, nec potest: sic in caeteris aliis sunt ascriptae, quas qui quaesierit, eorum quaerat libros: longum enim, & nimis fastidientis esset lectionis eorum opinio nes recensere, quae & inter se diuersantur, ideo diuersis, & uariis insculptae imaginibus repeintur. Sunt & alii aliter operantes, rem enim hominibus, & gestubus exprimunt, ut si, ( gratia exempli ) amorem inducere cupiunt, dulces complexus, gestus, & loquelas exprimunt, & osculantes. At si odium uel iracundiam, terga obuersantes, se insimul fugientes, & abhorrentes: sic animi passiones omnes, quas inducere exoptant, figuris exprimunt, sed lapidum uirtuti conformibus, aptis quoque insculpunt figurationibus, quae quomodo aptari, & reperiri debeant, in sequentibus aperiuntur. Idem. Quibus imaginibus effigiari debeant lapides. uel gemmae. Quae sint configurationes inscribendae ad coelestem fauorem aucupandum, reliquum est doceamus, ipsis aptari quomodo debeant, ac oportunum tempus eligendi normam. Amethysto foepe insculptus iuuenis reperitur caducifer, galeratus & pedibus talaria, & manu aliquando sinistra gallum tenens, quem Mercurium esse norunt omnes, nec a lapidis uirtute discordat, unde sapientiam, & intellectum gestantibus pollicetur, & multa, cum uersatilis sit eius natura. Achati scripti scorpiones reperiuntur, aranei serpentes, animalia caetera uenenora. nunc hominem serpentibus insidentem, quem serpentarium coelestem Aesculapium esse noscunt, unde ueneno, & scorpionum morsibus medetur, & Siculo nascitur Achate flumine, ubi maximi gignuntur scorpiones, & per eos scorpionum eius prouincie pestis extincta est, horumque uirtute natura desectum rependit. Inscribitur & angifer in haematite: legi enim Magos Persarum Regi suo consuluisse, ut hunc lapidem ferret, & contra uenenum putant, ut Haly scribit. Iaspidi saepe leones, galli, aquilae, trophea, loricae, nunc Martem, nunc armatu militem serpentes pedibus conculcantem. & in collo scutum insculpunt, & lapidis duritiei & uirtuti respondentem hominem, saepe uictorem, belligerum, & inuictum reddunt. Nechepsos autem Rex ad stomachi remedium, huius enim uirtute uegetatur, draconem radios emittentem inscribi iussit. In Magnete saepe cynosurae figura uisitur, cum maxime illius sideris amore detineri uideant: contactu enim ferrum ad illam uergit, ac compotem uirum illius uirtutis efficit, utpote Saturnalis. In Selenite lapide semper lunae imago reperitur, & qui argenteo filo circumdatam tulerit, lunaris efficitur. Saphyro uariae inprimuntur animalium figurae, ut eorum morsus sanet. Hyacintho fulgura, ut ab eorum fragore gerentes reddat tutos. Corneolo uariae diuersaeque ob uariam, & diuersam eius uirtutem & operationem, qui lapis facilis est sculpturae, & inuentionis, unde filios Israel in deserto horum multudinem sculpsisse fertur. Iam exempla retulimus, quomodo aptis lapidum operationibus, aptae coelorum configurationes scribi debeant. Sunt quoque qui annullos. quibus clauduntur lapides, e metallis motallis effingunt, addictis planete illi, ut faciliorem contrahant operandi facultatem: uti Saturni e plumbo, Solis ex auro, Lunae ex argento, ut Saturnius generis, solaris, uel lunaris euadat, quod non nisi profuturum existimo. Electiones inscribendis lapidibus necessariae. Sed maiorem e coelo uirtutem suscipere, & praecipere dicunt, si statis temporibus, & oportunis inscribantur: sic enim animantur magisque iis in fluunt sidere configurationes: & hoc fundamentum & radicem statuunt omnium: nam si amorem excitare cupis, aptis & beneuolis aspectibus: si odium accendere, iniquis & destruentibus utere, affectuque cognito tempus praeparatur: nam si Ueneris, uel Saturni imagines facere constituunt hanc taurum, libram, alterum aquarium, uel capri cornum subire expectant, & ueritas pateat, in eorum sculpturis in leone Solem, in cancro Lunam, in gemino & uirgine Mercurium reperimus. Sic in leonis, uel cancri figuram inscribere uolunt, in eis Solem & Lunam uagari cernunt, & illico inscribunt, praecipue id tamen cauent, ut Luna immunis, & ab omni sit impedimento libera, utpote Martis, Saturnique: sic Solis combustionis. Praeterea mentem adhibent, ne cursu uacuo, sed crescens, & uelox, nec in signi calce reperiatur ( saepe enim infortunarum termini sunt ) in felici sede conspiciant eam fortunae trigono, uel hexagono ascendens, in ortus cardine, uel coeli culmine, non in cadentibus: non sit declinans. dolet enim tunc planeta, et torpet, ascendentia signa diurna in die, noctu uero nocturna, ut facilius repotiatur, nec impedimentum afferre possit. Contra praepostere procedas, si odium uel infirmitatem inducere molieris, cum signorum figuram inscribere quaerunt, non minus per triplicitates sequentes inuenies. Nam ex Ariete, Leone & Sagittario prima constat triplicitas, quorum in die Sol dominus, in nocte Iupiter, in crepusculis autem frigorificum Saturni sidus: & talibus signis, & sculpturis frigidis medebantur aegritudinibus, hydropisi, & paralysi: sic secundum reliquas triplicitates reliquainscribunt signa, aliis medentia infirmitatibus. Idtamen non omittam, quod testantur omnes seculorum turbae, eorum uirtutem elanguescere, & extingui. Ideo quae a maioribus factitata, nunc irrita prorsus, & uaria conspiciuntur. Idem. De Gemmis In Specie Et primo de gemmis candidis. Cap. Ii. Adamantis proba. Adamas in tantum dissidet cum Magnete. Indico praesertim, ut iuxta positus, uel secundum Albertum, suppositus, aut superpositus, ex quorundam sententia ferrum non patiatur ab eo abstrahi, & rapi: uel si apprehenderit, auferat. Quo argumento probari poterunt ueri Adamantes ab adulterinis, qui hodie multi sunt. Sed eam antiphathiam hodierna negat experientia: nisi omnino falsi sunt Adamantes. Mizaldus. Adamas quomodo fingatur. Primum omnium parabis crystallum, ac olla uitrariorum fornaci per noctem inditur, in aquam restingue, tum minutissime commolito, et terito, & cum tartari sale remisceto, & ex aqua pilulas digerito, per noctem feruentissimo immorentur ignicandentes, ne tamen colliquentur, inde detrahe, & in aliud contumacius igni uas dimittantur, binisque immorentur diebus, & optimum habebis. Porta. Tinctura Adamantibus tam ueris quam adulterinis subicienda. Accipe sumum ex candela, sub pelui contectum, & cum oleo mastichino fiat mixtura, que in annuli pala adamanti subiiciatur. Alexius. Adamas quomodo expoliatur. Non ab alio ferme, quam a sua scobe atteritur, & expolitur Adamas, ob duritiam. Cardanus. Ad fingendas margaritas. Margaritas & Uniones sic finges. Accipe candidos lapillos ex capitibus, uel oculis piscium: quos munda, sicca, puluera, & agitatis, despumatisque ouorum albuminibus excipe, misce, ac tamdiu moue, donec fiat uelut massa, & spissamentum: ex quo Unionum corpuscula, dum recens, & tractabilis est materia, effinge, & seta suilla, ut fiat foramen, transfige. Tum demum resiccata coque in lacte uaccino, & secreto loco procul a Sole & puluere iterum sicca, donec perfectam duritiem induerint. Uidebis, quod placuisse queat. Mimodus conficiendi Margaritas naturalibus similes. Accipe cretae mundae eius, qua uasa confici solent, formentur orbiculi perforati, magni uel parui, ut tibi uidebitur, deinde siccentur ad Solem. uel quod melius erit, in fornace aliqua: quoniam sic duriores efficiuntur. Quo facto, bolo Armeno, ex oui albo leuiter admodum tingatur, deinde argenti foliis obducantur, ubi prius aqua maduerint, siccatae autem dente leuigentur, & splendorem assument. Hoc facto sumito frustula membranae candidae, eaque aqua tepenti lauato, donec aliquantulum aqua spissetur, deinde subtiliter percolato: qua cum uti uoles, trepida sit, oportet. His peractis, singulos uniones acu siue alio stylo tenuissimo per suum foramen figito, sic tamen ne foramen obturetur: mox in illa aqua, in qua membrana dissoluta est, immergito, atque illico extrahito, atque in omnes partes uersato, ut glutinosus ille liquor aequaliter circa unionem diffundatur. Quod si non satis magnus uidetur, immersionem iterato, sic candor ille argenteus per huius liquorem tenuissimum melius pellucebit, ita ut naturalis prorsus margarita esse uideatur. Quod si etiam cum naturali conferantur, semper pulchriores conspicientur, quoniam nitidiores rotundioresque sunt. Alexius. Margaritas itidem confractas in unam conglobare. In margaritis adhibenda est non parua diligentia, si maxime omnibus, & praecipue mulieribus expetantur, uti luxus, uel deliciarum irritamenta, & collo magnitudine insignes, & semiuncialis lapillorum orbiculi, uti crotala gestentur, & adeo adulteratae concinnam formam mentiuntur, ut tales Indicus non mittat Oceanus, nec quae in conchis nascuntur proximis. Ut institutum autem opus exequamur, primo ne labe aliqua, uel sordibus deturpentur, sic exluminatos reddes. In sacculo cum smiri pumicis, sepiae ossis pulueribus iniiciatur, & ex aqua manibus tractentur, dum elotas & politas cognoueris, resiccato, & in pollinem redigito, & dissoluantur, uel limonum succo uel huiusmodi uapore surgenti, pendentes e uitrei uasis collo per diem, uel forti aqua, non uulgari tractabiles fiant: melius ergo sub fimo condito, quiuis semper diebus innouando, dum solutas noueris, & pingue quoddam, uelut oleum per humoris superficiem enatare uidebis, optime excipiatur, uel ueteris foramine, uel argenteo cochleari: inde remollitum puluerem manibus sumptitabis, & tractando in orbes digere, et uti pyra turbinata: sique tua non respondet ars, ex argento pacato typos, uel alio metallo auratos, & si pertusas uelis porci setas, uel argentea acu perforentur seruata semper pinguedine. perungendo e filo pendentes, tereti uase uitreo claudito, & Soli exhibeto pauculis diebus, ut assentur, ne latera contingant, ut a uenti, pulueris, aliorumque iniuriis uindicemus, ne innubilentur, & uariis obnoxium maculis margaritum reddant. cum duritiem contraxisse uides, ex milii, uel hordei pinsita farina pistorio opere in paneficio ducta, circumlita, & codita furno coqui sinito, uel palumbis margaritas commanducandas praebeto, quibus purgata sint uiscera, & uentriculum, uel ieiuni sint, uel iis aluus sit subducta, ubi deglutierint, sinito aliquantisper: tum e uentre trahito, uel filo suspensos, uel interficito: Uel lacte ficus ebulliant. & preciosum habebis margaritum. Si aliter placuerit, ubi succo limonum, uel forti aqua sunt dissoluta, clara lauabis lympha, uel distillata, lotisque manibus, ne tractando sordescant, & palleant, sic lacteo fici succo, cochlearum aqua, feruenti balneo distillata, aut oui albore glutinabis, perforabis, & resiccare curabis, argentea lauando semper aqua, & commiscendo. Aquam argenti sic parabis. Forti aqua solutum fatiscat purgatum argentum, leuibus prunis euolet aqua, tertium relinquendo, mox ab igne uas tractum dimittito, deinde sub diu noctu relinques, donec glaciet, & argentum in chrystallini lapilli speciem reperies: rite ablues fontis aqua, ut lucidiores conspiciantur, quos uitreo condes uase, ac putri fimo soluere sinas, quo mergas factitios uniones, & immorari sinito, & lucidos argenteo colore pellucenti reperies. Est artificium, quo maculae ab unionibus abolentur, & inter multa facile, & praestantissimum reperi. Maio mense in lactucis rorem accipias sparsum, quo uniones immergas per diem, & perlinito, & fulgidum euadet margaritum, non absque ratione inuentum reor: rore enim nascuntur. Nam certo anni tempore luxuriante conceptum sitiunt rorem, ueluti maritum, cuius desiderio hiant, & cum maxime lunares liquantur aspergines, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum, sic concipiunt, grauidaeque fiunt, ac de saginae qualitate reddunt habitum unionum, nam si purum fuerit, candicant lapilli, Liber Xi. 623 si turbidum, pallore languent, & rubescunt. Io. Bapt. Porta. Margeritae quomodo dissoluentur. Ut margaritas dissoluas, ipsas integras laua, succumque limonum bis aut ter cola, inde merge, & Soli expone: in quinque aut sex diebus colliquantur, ut mellis, quod ad substantiam attinet, similitudinem referant. Possunt etiam aceto stillatitio liquari. Cardanus. Calcedonius quomodo fingatur. Cum igni ad colliquefaciendum crystallum immittes, argenti calcis parum remisceto per diem fornaci immorari sinito, sic pars internitebit, pars autem innubilabitur, & hebes erit. Porta. De Secretis Gemmarum nigrarum. Cap. Iii. Ad sucinum fingendum. Succinum, seu Ambram hunc in modum finges & simulabis. Accipe crystallum in tenuissimum pollinem redactum, & ouorum albumina, exclulis germinibus, tamdiu agitata, & despumata, donec in aquam soluantur. Illis supra dictum puluerem immisce, et coagita, addito momento crocisubtilter puluerati, si luteam ambram tibi comparare satagis. Tum demum omnia haec in fistulam trundinaceam, uel intestinum aliquod, seu ampullam uitream iniice, ac feruenti aquae tantisper, committe, dum solidam & duram consistentiam, adepta fuisse deprehendes. Extracta, super marmore expoli, & in quam uisum erit formam effinge. Si sphaerulas precarias habere satagis, aut gladii capulum, perfora antequam siccescat, postea Soli expone. Poteris pro concepto uoto, & arbitrio alios colores miscere, & ita lapides preciosis affines perbelle mentiri. Sed tum ante coctionem percolanda erit materia, ut corpus gemmae diaphanum sit, ac pellucidum. Ex secreto artificio cuiusdam ingeniosissimi amici mei. Mizaldus. Ad Succinum fingendum, aliter. Sic Succinum imitaberis, si mastichen in olla liquidam per colum traieceris, ut sordibus expurgetur, & lucidior interniteat: parum deinde radicis curcumae dictae, cum ea remisceto, & imagines efformato. Sic si in crystallum liquefactum tarta rum uini albi crudum immittitur, & in uas ore circumlito, per naturalem diem igni detineatur. Io. Bap. Porta. Succinum quomodo liquescat. Succinum seu ambra digitis, ac si esset lutum, facile tractari poterit ac fingi, si in ceram efferuescentem, & despumatam proiiciatur. Nam illinc adeo mollis, & tractabilis reducetur, ut etiam in sigillis commode uti possis, aut rebus aliis, quas formare tibi uisum erit. Accepit a quodam ingenioso plaste & lapidario Mizaldus. Liber Xi. 625 marum rubrarum. Cap. Iiii. Ad Rubinum fingendum. Sunt qui rubinum ad hunc fingant modum: accipiunt salis alkalis uocati uncias quatuor, pulueris crystalli uncias tres, battiture aeris sic nuncupatae in officinis Italicis, unciam semis, & foliorum auri grana sex. Miscentur omnia, & fusorio aurifabrorum uasculo deliquescunt ad ignem reuerberationis appellatum. Ubi in ipsomet igne elanguescente refrixit uasculum frangitur, & materia ex eo secluditur, lapidiarioque artifici formanda, & expolienda traditur, ac postremo includenda auro, celebri gemmario commintitur. De quouis alio lapidis colore idem licebit tibi experiri, tantisper dum uariam rerum istarum methodum, & syluam a nobis aliquando accipies. Mizaldus. Carbunculus quomodo fiat. Si autem Carbunculus, uel, quem uocant, rubinum, placuerit, sic mentieris ludi gratia: frabiles enim sunt, multumque cedunt, & in particulas dissiliunt. Tritum auripigmentum in totundam immittes phialam, & igni accommodato, eiusque uasis collo reperies optimos, & colore flagrantissimos, multumque suffunduntur cocci rubore, rutilos emittentes ex sese radios. Ioan. Baptista Porta. Modus efficiendi Rubinos. Quod si Rubinos efficere uolea, sumito gummi Arabici, aluminis Zuccharini, aluminis rupini, singulorum partem unam, misceantur & coquantur, in aqua communi, addendo aliquantulum uerzini, minutatim incisi, aluminis catini, quantum satis est ( quanto enim plus ponitur, eo etiam obscurior redditur color, fiat color, quo masticis lachiyma tingatur. Quod cum factum fuerit, sumito duo paria frustula crystalli ad rotam expolita, qua uoles forma, & magnitudine, ita tamen ut superius frustum sit inferiori terminus: sintque non secus agglutinata, & ab omni parte coniuncta, quam cum digito unguis. Horum alterum, nempe inferius in pala ferrea super carbones ponito, donec calefiat: deinde praedicta tincta lachryma in stylo posita, & calenti, ut fluere possit, tingito quantum satis esse uidetur: mox alteram partem, nempe subtiliorem calidam, alterisuperimponito, & sic agglutinabitur perfecte absque densitate aliqua, & erit ab omni parte pellucida gemma. Alexius. Pyropus quomodo fingitur. At Carbunculi speciem, quae Graecis Pyropus nobis Rubinus dicitur, & magis fusci, quae Granatae dicuntur, sic efficimus, & ut purpuream emicet alacritatem, aut uiuaciore suffunditur cocceo rubore per omnem intimam sui partem, & si puram feceris, inoffensam admitti, perspicuitatem. Chrystallum fusorio in uase forti ad colliquefaciendum fornaci imponimus: cui minii parum addimus, & per diem immorari sinimus, postero die detrahe, & refrigerari sinito. tunc pila rundatur, & cribro excutiatur, quibus quam minimum in calcem redacti aeri addimus, igni iterum imponimus, & in colliquatum huius pulueris parum addimus. Igni fusum stannum triduo detineatur, & croceum quod pessum ierit, ne amplius elumies illa innatet, remisceto, & per naturalem diem ferro uersato, & nunquam cessa, quin uerses, quousque refrixerit, sic languidius, & liuidius omnes rutilabunt, uti libuerit. Ioan. Bap. Porta. Ad fingendum lapidem Amethistum. Si Amethistum lapidem uelis fingere, Accipe salis alcali uocati, uncias tres, chrystalli puluerati uncias quatuor, & limaturae aeris unciam semis. Liquescant omnia forti igne in uasculo aurifabrorum, & ubi perfrixerit materia, fracto uasculoeducatur. Mizaldus. Hyacinthus arte quomodo fiut. Fictili olla & dura plumbum immittatur, ac uitrariorum foruacis igne accommodetur, immoriturque per mensem & dimidium, sic uitrum & hyacinthinum colorem imitabitur naturalem, multumque gloriaberis, nec factitia dignoscitur, locoque inter has habetur principe. Ioan. Bap. Porta. Chrysolitus quomodo fingatur. Chrysolitus sic fiet. In colliquatum chrystallum sexcuplum ferri stercoris, uel recrementi permisceas, & pertinacior igni uas triduo crucietur. Idem. Ad Balagios subtiles densandos. Balagii aeque subtiles, ut charta, in hunc modum augeri possunt: Sumito crystallum optimum colore Balagii tinctum, granum masticis unum, & in cultelli, ligniue mucrone ad ignem ponito, donec lachrymam margaritae similem reddat, qua cum balagio crystallum agglutinato. Nam ea lachryma conglutinat sine corpore, nec colorem mutat. Hunc expoliendum, & illustrandum, atque demum in annulo figendum tradito: & erit pulcherrimum, ac si totum Balagium esset. Alexius. Ad Corallium ementiendum. Corallium ingenioso artificio ad hunc mentieris modum. Cornua hirci derasa in puluerem & scobem conuerte, eaque forti lixiuio ex lignis fraxini composito, diebus quindecim infunde. Postea extrahe, & cinnabari in aqua soluto misce, & lento igni committe, ut fiat spissamentum. Id si ueri corallii prae se feret colorem, in quas uisum erit formas effinge, sicca, & secundum artem expoli. Experimentum constat. Mizaldus. Corallium in formulas digerere, & e multis fragmentis unum efformare. Saepe usu uenit, ut multa fingantur ex corallio gestamina, & nonnunquam ex assulis in plures formas digestum reddatur, ut uasa efformentur, caeteraque concretitia, ut in testae duritiem transeant, nec minimi consurgunt pretii, ideo rite rationem parandi exhibeamus, cum a multis huiusmodi compositiones flagitentur, si optime curabis, a marino parum differre scito. Optimi coralli, qui eximie rubent, ramenta, uel scidia pila tundantur, uel mola, incerniculo succreta, que que non transimeant, denuo in pilam repetantur dum in tenuissimum redigantur puluerem, ut aegre tangantur, & in auras euolent, quam diligentissime ualebis, & docebimus: ut autem enim abstergatur spurcitia, feruenti in aqua sal alcali demergatur, ut liquescat, & in humorem transeat, in aquam cratera effusa aqua, ubi pulueres inieceris, diligenter manibus exagitantur, ac probe uersentur: & ubi considere desierint, excolato, & priore effusa, alia superinfundatur, manuque expansa denuo exagitentur, usque dum sordes omnes abierint, inde copiosa aqua perfusa, simplici tractentur tamdiu, donec sal abeat totum, et aqua salsilaginem non resipiat: cum hoc agnoueris: aeno transferas rebus una maxime tingentibus, ut proniores ad colorandum reddantur, qualis est cinnabaris, sanguis draconis, minium, haematites, bolus armenus, rubrice, coccus Baphica, santalum, brasile, eritrodani radices, & iis similia, uel que huius uicem exhibeant, large effuso limonum succo, quem prius parato, & purgato, uel penicillis, uel uitreis chymistarum organis coquito simul, dum aliquid habuerint humoris, saepe rudicula, uel cochleari uertendo, ut permisceantur in uitrum: deinde transferto uas, cum reliquo succo, ut ipsius acrimonia soluatur, longo collo, lato alueo, ut promineat foramen in medio, quod fere pertingat mixturam recte permiscendo, uas fimo condito, ac innouato, dum dissoluantur, quod huiusmodi argumento percipere licet, dum guttatim oleum rubicundissimum emergere conspicies indies: ubi abundauerit uas inclinando oleum decapulatur, seruato, & mixturam manibus tractabilem, & mollem accipe, manus autem munire primo lardo, uel adipealiquo oportet, nam inherescens pertinaciter, uix conuellitur. Tunc uas efformato, imagines, aut ramosissimum effinge, primoque ruderatum deformatum calenti Soli expone, caueto, ne puluere uentoque infestentur, uel superficiem deturpent, uel phialis fimo condito, seruato semper oleo perungendo: puniceum enim illum colorem conciliat, ac paulatim lapidescens, in duritiem redit pristinam, & sonum, nitorem in duces expollendo, uel leuiter leuigando, sic facile peculiari, natiuaeque constitutioni restituimus. Io. Bapt. Porta. Corallium ut liquescat. Corallium berberorum succo, ut uniones aceto, colliquescit. De cuius liquore cochlear assumptum, dysenteriam curat. Utrunque astringit, & refrigerat, sanguinis excretiones coercet, & stomachum laxum, languidumque roborat, ut Dioscorides, Galenus, & medici omnes testantur. De Secretis Gemmarum uiridium. Cap. U. Smaragdus quomodo fingatur. Smaragdus effingitur: si tali eum parabis opere. Aes optimum fornaci tres dies comburitur, detrahe, & pila contundatur, & succernitur, uase oleo iterum fornaci imponitur: igni uero imbecilliori, per dimmoretur dies cum duplo arene, ex qua uitrum conficitur, duro uase remissiori igni detineatur per diei medietatem, & crassius uirentem reperies, uisu iucundissimum, ut suauiter oculos alliciat. Porta. Smaragdi aliique lapides preciosi quomodo conficiendi. Accipe salis alcali, quantum satis est, dissoluatur in aqua: deinde coletur per pannum e lana confectum, & siccetur, & postea rursus prius in aqua dissoluatur, ac siccetur. Quod cum tertio factum fuerit, fiat puluis, cui addatur crystalli in pollinem redacti, & a pharmacopolis cribrati unc. duas & semis, salis alcali unc. duas, floris aeris in aceto infusi, & colati unc. unam, ponantur in uas aliquod uitreatum, nouum, optime luto obductum, clausumque, ne quouis modo respiret: deinde cum in fornace figuli, uel uitrearii, per horas uiginti quatuor fuerint, auferantur, fientque gemmae secundum artem, preciosis similes. Alexius. Topazion quomodo fingatur. Si uis componere Topazion: Arenam sumito, & cum sui quadruplo combustum immisceas stannum, & testaceo duro uase lento fornacium igniadhibe, & per diem igni detineatur indesinenter: ualde enim arena fusibilis est. Porta. Ad Topazium ementiendum. Quorum albumina uiuae calci admixta, cum crocipuluere diu agitata, adeo dura euadunt intra mensem, ut Topazii gemmam ementiri possint, si orbiculari inclusa typo siccentur, exclusa perpoliantur & annulo accurate committantur. Ex Italo quopiam. Mizaldus. Prasius quomodo fingatur. Sic quoque Prasius mentitur. Crystallus colliquetur, cui duodecima immiscetur ferri, & aeris in calcem bis redacti pars, per artificialem diem igni ferrea rudicula permisceto sine intermissione, & smaragdo eueniet similis, si dilutioris peroptas coloris, sextum immisceas plumbo calcis & stanni: post uersato, & igni per naturalem diem relinquito, mox ab igne amotum uas, ubi refrixerit, prasium dabit. Io. Bap. Porta. Cyanus quomodo fingatur. Lapis autem Cyanus si effingi uelit, In liquefactum crystallum terre illius pusillum immittas, quam in Saphyro dicemus, rite firma rudicula permiscendo, dum combibat, & per diem relinquatur, paria deinde argenti calcis pondera remisceto, per consimile tempus igni detinendo. Idem. De Secretis Gemmarum coerulearum. Cap. Ui. Turchesia lapis. Turchesia referunt, quae anulo gestata, si ex equo cadat homo, excipere omnem ictum creditur, atque frangi etiam in frusta seruato homine: adiiciunt, oportere dono esse acceptum. Lapis hic calore coeli conspiciuus est, nitetque. Probatur autem quod nocte subuiridis uideatur, quod pars auersa, & quam in imo est, nigra sit, quod uenas ex inferiore parte recipiat, quod leuis sit, nec admodum frigidus, quod denique diluta calx & ei superposita coerulea uideatur, coloremque gemmae excipiat. Et cum talis etiam fuerit, nec perspicuus, nec gemma: lima enim tangitur. Quinetiam ignibus prope admotus efflorescit color. & solo manuum udo flaccescit, & diluitur. Cardanus. Saphyrus quomodo fingatur. Saphyri facilis est tinctura talis. Si uitri puluis cum coerulea terra illa, quam figuli Zapharum uocant, portionis semisse mixtus, fornaci inditur, & triduo requiescere pateris uase forti, perficitur. Porta. Saphyrus ut in Adamantem commutetur. Hoc secretum gemmarum commune esse uidetur: nam uno tantum modo fere omnes utuntur, qui quidem mihi non improbatur. Uerum ubi eum, quo utuntur ipsi, posuero, alium multo praestantiorem apponam. Primum omnium scobem ferri, auriue sumunt: maior tamen pars auri scobe utitur: credunt enim adhoc aptiorem esse, quod maioris sit pretii, sed falluntur cum ferri scobs longe sit aptior. Hanc scobem in crucibulis ad ignem ponunt, donec non liquescat quidem, sed candere rubereue incipiat. Deinde Saphyros diluti coloris, & albicantes in ea sepeliunt, sinunt que non diu: mox exemptos ( siquidem uerum Adamantis colorem nondum attraxerunt ) rursus imponunt: hocque toties faciunt, donec uerum perfectumque acquirant colorem. Quo facto, in annulis ligant, ubi prius pala eorum supra dicta tinctura illa fuerit, Alexius. Aliud ad idem, multo perfectius. Accipe Enchausti albi, quod Smaltum uulgo uocant, subtilissime contriti, scobis serri auriue singulorum partem unam: misce, deinde Saphyrum sumito, & Smalto puro, cum saliua in pastae formam redacto, obducito, beneque ad ignem exiccato. Hoc facto, silo ferreo tenui, & recocto, saphyrum uinciunt, ut ex igni manu silo capto, extrahi possit: & sic uinctum in dicta ferri scobe, enchaustoque rubenti condunt, sinuntque ad ignem aliquandiu, ut supra est dictum: deinde eximunt, & si colorem uerum nondum assumpserit, rursusque condunt, donec perfectum, ac uerum acquirat colorem. Idem. Saphyrum in Adamantem uertere. Si placeat Saphyrum in Adamantem uertere: Saphyrum eum inuenito dilutioris coloris, ut fere albedinem retineat, in ferri elimata scobe, fusorio in uase obruito, ac ualidissimo igne ubi excanduerit, ne tamen colliquetur uisere ne parcas, ne plus, quam deceat igni detineatur, ubi perfectum recepisse colorem, ac de Adamante multum fuerit mutuatus, detrahe, & in usum transferto. Porta. Adamas quomodo mollescat. Adamas, qui etiam incudes, Plinio teste, respuit, mollescere ac solui sertur sanguine calido hirci, modo aliquandiu ante uinum biberit, ac petroselinum, uel montanum siler comederit. Albertus. De Secretis Gemmarum Ad Sculpturam aptarum, Cap. Uii. Sardonix albus, quomodo fiat. Albus Sardonix, quem alii Cameum uocant, si cordi fuerit, imitarique cum uis, cape modum. Conchas terito multas, paruas illas, quibus mulieres facies fucant, & expoliunt ornamanti causa, & limonum purgato succo impones, ac dies decem fimo obruito, & lotam mixturam oui albore prophyrite teres, & quam uis imaginem effingito, & resiccarri curato, eam quoque annulo insignire poteris, uti libuerit. Porta. Ad formandos Cameinos lapides. Accipe cochlearum marinarum albarum optime tritarum, quantum uolueris: ponantur in succo malorum limoniorum, quinquies uel sexies, per pannum e lana, quem filtrum uocant, colato, ut ad digitos tres, uel quatuor emineat, & relinquatur sic per dies decem in uase probe coorperto. Quo facto, succus sensim effundatur, & residuum in fundo aqua fontana lauetur, deinde super lapide porphyrite conteratur optime, cum ouorum albis prius diligenter contusis. Quum aut materia, ut uoles, liquida fuerit, ut ad formas recipiendas apta esse uideatur, sumito typos concauos, eosque dulcium amygdalarum oleo inungito, atque in eos typos materiam efformato, haud secus, ac si cera esset. Uerum antequam ex typis eximatur, typi sunt diligenter componendi, illa praesertim parte, in qua imaguncula in plano collocatur: cultelli igitur acumine postquam erit efformata, erit eximenda, inque papyro ad Solem ponenda, donec sicca fuerit. Quum uero crystallo nigro, siue corneolae alioue lapillo affigere uoles, granum mastiches sumito, cultello aut ligneo stylo granum affigito, ad ignem admoueto: ubi uero lachrymam stillare uidebis, ea sic feruente imagunculam tum lapillum ea parte, qua agglutinantur, calefacta esse oportet: nam frigida non recte adglutinari possent. Quod si dictam materiam aliquo colore tinctam esse uolueris, postquam e succo limoniorum exemeris, quemuis cum oui albo colorem, simul terendo admiscere poteris, sed colores oportet esse tenuissimos, alioqui materia neque solida esset, neque ad formas effingendas apta. Qui autem in hac materia, se exercere probe nouerit, res pulcherrimas conficiet, non modo in Cameinis aliisue annulorum lapillis, uerum etiam in omni alio imaguncularum genere, tam eminentium, quam concauarum. Alexius. Gemmae, qua arte caelentur. Gemmae caelantur & terebrantur mira arte. Haec autem est: Rota magna lignea funiculo circumambitur, eodemque rursus parua quae magnae superstat, ea ratione, qua a latere descriptas uides. Cum igitur tanta portio A B C, quae sit A B, quanta est D E F, tota circumagitur, uertitur G, parua rota. Quoties igitur A B continetur in A B C, totius in una conuersione rotae maioris, quae uocetur H, parua rota D E F circumuersaimage7 bitur. Igitur qualis proportio magnitudinis ambitus H, uel axis ad ambitum G, uel axem, talis erit numeri reuolutionum G, ad reuolutiones H, igitur G maximo impetu circumagetur, quia in breuissimo temporis spacio: quare axis G K, terebrabit & comminuet gemmas. Ea ratione factis in Gdenticulis, qui axem alterius rotae circumagant, dentibus illius implicati, quo rota maior esset, eo uelocius reuolueretur. Cardanus. Smaltum quomodo fingatur. Si uis lapidem, quem uocant uulgo Smaltum, & album, sic fiat: Plumbi cinis cum crystallini pulueris duplo permisceatur, in pilulas conglobato, & per noctem lento imponas igni, praecauae tamen, ne res inhaereat uasi, ferri spatha permisceto, & colliquationis ignem auge, & fiet. Si hinc interniteat, hinc uero albescat uis, e dicta terra cum uitri duplo, ex aqua globulos effingito, ac per noctem reciprocationis igni apto uase liquetur, rude aliquando ferrea permiscendo, sic translucidae partes, & habetes paruo eius orbiculo deprehenduntur. Si uis autem uiride, quo solent parietes incrustari, ubi album effeceris, cum terrae coeruleae illius pusillo misceas, & colliquetur. rude ferrea uersato per noctem, & fiet. Horum exemplo reliquos tuo Marte effingere poteris, ut si Iaspidem, antiqui lateris puluere: si lacteo colore, calce & gypso. Omnes hae tamen gemmae si languidius micant, uel nube aliqua circumfunduntur, angulis atterantur pluribus, ut nubilus color angulorum repercussu excitetur, & ad nitelam incendant pinguiorem. Porta. De Secretis Gemmarum. Adsculpturam ineptarum, Cap. Uiii. Adamas ut fiat ex Saphyro. Saphyrum coloris dilutioris in adamantem conuertes, si scobe, seu limatura ferri obrutum, in uase fusorio tandiu ualidissimo igni exponas, donec incandescat. Ubi perfectum admiserit colorem, & ab Adamante plurimum fuerit mutuatus, tum demum extrahetur, repolietur, ac annulo affabre inseretur. A quodam aurifabro accepit. Mizaldus. De Secretis Minus Preciosorum. Cap Ix. Lipides duri, ut pugno frangantur Lapidem frangimus palmi crassitudine, quem malleo frustra quandoque tentare licet, solo pugno. Ea res sic se habet: Lapis extenditur super planum ligneum, melius super lapideum eleuatur ab altero capite, sic ut solum sustineatur, nulla ui adhibita, inde pugno elata percutitur, quo ictu alliditur simul plano, & in multa frustafrangitur. Quod si celerius feriat pugnus, aut serius, quam extremam lapidis tabulam tetigerit, irrita euadit percussio, nec frangitur. Ita etiam leui ictu lateres fregimus. Cum enim extremum simul cum ui ictus tabulae illisum fuerit, pondus iungitur cum impetu, & sit non secus, ac malleo ictu uehementi percuteretur. Sed iam placet hoc demonstrare. Sit planum A B, lapis in eo erectus C D, impellaturque adeo uiolenter hic super A B, ut aer, qui est medio e directoque pro sub E, dilabi nequeat. Omnis enim motus tempore indiget. Cum igitur non dilabitur, necessario lapidem franget: quia duo corpora penetrare se non possunt, nisi quod solidum est scindatur. Manifestum igitur ex hoc, quod quanto lapis latior fuerit, & planum utriusque aequale, & quanto magis lapidem eleuamus, & celerius erit ictus, eo facilius frangetur. Uidimus autem, qui super fune positum frangerent. Cardanus. Ut lapides quiuis mollescant. Lapides quiuis facile mollescant, si illos in sanguine calido bouis, & pinguedine ueruecis, cum forti aceto pernoctare dimiseris. Mizaldus, image8 Ad frangenda saxa. Refert Olaus Magnus, non alia re magis saxafrangi, quam lardo accenso. Quod uerisimile est, quoniam pingue humidum salique admixtum sit, & ob id flamma diu maneat, atque acris. Lapis ignem humido quouis excitans. Magnetem lapidem in ollam, uel aliud consimile uas coniice, uiua calce immersum: meliusque fuerit, si colophoniam adieceris cum calce pari: cum uas expleueris, figulari creta circumlito spiramento, fornaci inditur, donec percoquatur: inde detrahatur, & in unam ollam coniiciatur, creta denuo illita imponatur fornaci, alternis eadem prosequendo, dum uehementer inalbuerit, & torrefiat: cum opus fuerit, aqua uel saliua superinfufa flammam eleuabit, qua sopita, loco calido ad usum recondito. Io. Bap. Porta. Lapidis conficiendi ratio, qui sputo madefactus, flammam edat. Accipe calcis uiue salnitri purissimi, tutiae Alexandrinae non praeparatae, calamitae, singulorum partem unam, sulphuris uiui, caphurae singulorum partes duas: redigantur in puluerem tenuissimum omnia, cribrenturque, deinde puluis inpanno linteo nouo, probe constringatur, atque in crucibulo ponatur, mox aliud crucibulum superaddatur, atque filis ferreis, & luto sapientiae optime concludatur, ne ullo modo respirare possit, & ad Solem siccetur. Quibus factis, ponantur crucibula in fornace lateraria, uel figulina, donec comburatur materia: quibus deinde ablatis, inuenies materiam lateritio colore, & perfectam. Que cum gutta aquae, uel sputo madefacta erit, statim sulphure adhibito, flammam edit, quae flatu deinde extinguitur. Alexius. Alia faciendi ratio. Sic aliter idem hoc efficies. Sumatur magnetis lapidis praenarrata calx, salnitri saepe purgati quadruplum, aequali pondere caphura, uiui sulphuris ignem nondum experti & terebinthinae resinae oleum, & uini faecis concretae, quas semper tartarum uocabimus. haec omnia mola, uel pila trita cribrentur: quae infracta supersunt, denuo terantur, cribrenturque. insuper austeri uini ardentem aquam paratam habeas, eamque infundas, ut superemineat: uitreo uase condito, & operculato, ne halitum expiret, fimo supponatur duobus uel tribus mensibus, denis uicissim diebus innouando, donec mellis crassamentum imitetur, nec ullum diuisionis iudicium praebeat, flagranti inde carbone inferuescat, dum humiditas omnis euolet, & penitus siccata in lapidem coeat. Si hoc cognoueris, uas frange, & exemptam iterum terito compositionem, aqua uel humore aliquo leuiter superinfuso, flamma erigetur, & inter omnes principem haec sibi uendicat locum. Porta. Lapis qui saliua accenditur Constat ex libris tribus calcis uiuae, picis graecae unciis tribus, & Herculei lapidis uncia: coquuntur trita in olla fictili lateribus conclusa, inde sepelitur in oleo laurino per dies quindecim, inde seruatur in sicco. Cardanus. Aliter. Si uiui sulphuris, salnitri uocati repurgati pari pondere, caphurae duplum, nouae calci addantur, ac omnia mortario conterantur, usque adeo tenuia, ut in aurum euolare possint, simul stricte linteolo deligata, conuoluantur, testaceo uase clausa, super illita argilla, feruenti desiccentur Sole, figulorum imponatur fornaci, cumque figulinum uas fuerit excoctum, in quo maxima est adhibenda diligentia, in lapidis duritiem coeunt, & rediguntur: extracta ad usum ministrantur. Porta. Lapis Bufonis ut eliciatur. Lapidem ex bufone ( qui Gallis crapandina uocatur ) ad hunc modum eliciunt nonnulli. Busuo in quampiam caueolam cum panno puniceo detruditur, Soli ardentissimo dies aliquot exponitur, ibique tantisper retorretur, ac siti excruciatur, donec onus capitis per os deponere, & euomere cogatur: quod per medium caueae foramen, uasculo supposito, excipi debet, uel aliter detrahi, idque celeriter, ne ab eo resorbeatur. Sunt qui paulo tutius ac facilius rem eam exequuntur, bufonem pertuso, multis locis, fictili immittendo, & formicis depascendum in myrmecia exponendo. Sic enim fit, ut exesa eius carne, lapis ipse cum ossibus relinquatur: sicuti frequenter a nobis, & aliis plerisque expertum fuit. Mizaldus. Liber Xi. 643 Crapaudinam, seu Busonium lapidem, de quo ante legitimum experieris esse, si in illum praeostensum uel obiectum, se ita attollat buso, ac si uellet contingere, & saltu praeripere: usque adeo ladidem eum homini inuidet. Ex relatione cuiusdam Medici Regii, qui id uidisse nobis affirmabat. Mizaldus Marmorae formae uariae ut fiant. Imagines, & statuas marmoreas sic effinges: Cortices ulmi & populi cacumina decoque, & dum feruet, calcem purissimam immittito, donec formam coagulati quasi lactis acceperit: inde marmor candidissimum tritum, ac cribratum adde, & in formas inice: siccatoque in umbra. Sic uasa etiam fingerae licebit eximia pulchritudine, impensa exigua. Cardanus. Crystalli sectio. Cystallus tali durus ualet arte secari Opportuna tibi quaeretur lamina plumbi, Huic etiam bini claui iungautur utrinque, Qui solito medium consument undique plumbum: Nam plumbo soli tribuetur cura secundi: Ipsi custodes laminae sint exteriores, Ut sibi dent rectum recto consumere cursum: Sed nec duritiem poteris praerumpere tantam Mollitie plumbi, nisi quaedam: iunxeris illi Tanquam puluereas fornasis fragmine mittas Quae temerae possit laminae connectere plumbi. Aequum rursus habent lateris fragmenta uigorem Concidis adiuncta paulatim fluminis unda: Si uim crystalli cruor antea temperet: hirci Sanguis enim facilem ferro facit hic adamantem. Arnoldus Uillanouanus. Silices fluuiales, qnomodo fiant. Lapides aquae cursu atteruntur. atque ideo rotundos fieri. Scaliger. Gluten pro lapidibus. Recipe Uitrioli ◉. s. Gallarum tritarum ◉. ii. Aceti acerrimi Mensuram unam. Ponantur ad ignem, donec dissoluatur uitriolum, postea addatur Limatura ferri Mens. i. Arenae scriptoriae, pars tertia Misceantur bene: quo rimae lapidum coniungantur. Quo facto, sumito Uernicis liquide, Olei lini an. part. i. misceantur ad ignem quo iuncturae forinsecus oblinuntur. Ex lib. manuser. Molus occultandi res, in solidis corporibus Ex Onychis fragmentis, cerussa, oui cortice ac cera, gluten fit, quod fissuras & rimas occultat in marmoribus, parietibus, ouis, atque aliis rebus albis: addi potest & gypsum, pro subiecti ratione uariari, quoniam ex his quaedam candidiora, quaedam minus candida. Eadem quoque ratio silicum, lignorum & metallorum. Cardanus Liber Xii. 645 Liber Xii. Effectrices uariorum operum causae sunt ars, natura, Deusque De naturalibus, Diuinis operibus a nobis libris praecedentibus actum est: Iam ergo res artificiales aggrediemur, quae sedula manus dexteritate, solerti hominum industria extruuntur, quales domus, fontes, pannus, & uaria uestimentorum, & aliarum rerum genera, quarum secreta huc quoque transferenda esse duximus. De Secretis Domorum Cap. I. Aedificia quae multum excalfacere aerem possunt. Liquet autem aedificia posse fieri, que etiam hyeme non parum aerem excalfacient. Haec uero non ad terrae centrum erecta recte esse oportet, sed ut Solem hyemalem ad perpendiculum excipiant. Itaque ut exemplum rei praebeam, sit habitatio nostra in A super plano A F, perpendicularis e nostro uertice ad centrum terrre Ab, quam constat distare ab aequinoctii circulo image9 partibus Xliii, & media: ab hiemali igitur distabit partibus Lxuiii, fiat igitur circuli pars quarta B C E, & fiat B C partium Xxii, ex his quibus B F est nonaginta. distabit igitur punctus C partibus nonaginta ab hyemali tropico: quare cum Sol ibi erit, erecta plana, aut caua cylindrica superficie A C, in meridie radios perpendiculares excipiet. Fiat etiam arcus C E partium Xluii, & iuxta declinationem cuiusque diei Solis describantur partes, & moles A C retro agatur: sicque perpetuo anno radios perpendiculares excipiet, ut ante tempus olera & fructus habere possis, reddatur, que iucunda mansio. Cardanus. Cubicula quomodo elegentia sieri debeant Contra uentorum iniuriam, maris halitum imbriumque damna, pice parietes, Carthaginensium more illinantur: non negligendum consilium, neque dubium, quamuis Plinii sit. Meliores tamen sunt crustationes, quae inter delicias cubiculorum etiam adnumerari possunt. Fiunt autem parua impensa iucundissimae, marmor ipsum aemulantes, atque diuturnae, hoc modo: Calcem candidissimam aquaque maceratam subigito: eius uero spumam, quae crustae inducende aptissima est, mortario marmoreo diu tundito, diluito, compingito, ut ferrrum non detineat, tunc enim aptissima est: crustam inducito, dum uirescit, planatoriis bacillisque fundito uerberatoque, donec densetur: si rimas induxerit, sparti aut ibisci manipulis uirgularum fissuras castigato: sic enim optime constat experimento emendari posse: nam nec uestigium ullum manet: siccata igitur densataque crusta, ceram, mastichem pari pondere, adiectoque olei modico, colliquefacito, ac illo, carboneque ignito ex pelui concalefacito, donec murus plene unguentum ipsum combibat, sic enim splendorem dabit speculi: marmora uincet candore. quod si caniculae ardoribus, crustam contingat inducere, rudentes uetustos minutissime concidito, calcique admisceto: sic enim immunius a fissuris euadit: quod si sculpturas, aut signa, siue retonsa, siue prominentia, parieti adiicere libuerit, sigillis ex gypso celeriter perficies: materia quidem cerea, cerussa densata, aut calce, demum unguento praedicto illita, decorem & integritatem seruabunt per secula. Idem. Habitationem delutare. Si habitationem delutare uelis, terram, quam maxime cretosam, uel rubricosam sumito, eo amurcam infundito, paleas indito, sinito quatriduum fracescat. Ubi bene fracuerit, rutro concidito, ubi concideris, delutato. Ita neque abstergo nocebit, neque mures caua facient, neque herba nascetur, neque lutamenta scindent se. M. Cato. Areae quomodo faciendae. Ubi aream facias, sternito solum, non ad libellam, sed leuiter castigatum, & confodito: postea amurca conspergito bene, sinitoque combibat: postea comminuito bene glebis, deinde cylindro, aut palmicula coaequato, & paliculis uerberato: postea denuo amurea conspergito: cum aruerint, neque mus, neque formica nidum faciet, neque lutescet, neque herba nascetur: creta huic operi plurimum afferet isoliditatis Cardanus. ex Catone. Arca quomoda fiat. Aream ubi frumentum teratur, sic facito: confodiatur minute terra, amurca bene conspergatur, ut combibat quamplurimum. comminuito terram, & cylindro aut pauicula coaequato. Ubi coaequata erit, neque formicae molestae erunt, & cum pluerit, lutum non erit. Cato. Caminus fumum non remittens. Uenti repellunt fumum, & angustia camini prohibet exitum, uel si angustior sit in imo, ut non recipiat. Maxima autem causa est a uentis. Nam sumus altius semper ascendit, tum ob leuitatem. Ubi uentis occurrat maxime ubi copia uiridium lignorum adsit, retrogreditur: qui ex quatuor partibus foramina habet, ab omni uento impeditur: nam undique patet Auxilium a nobis ratione excogitatum. In quatuor partibus, oriente, occidente, meridie, septentrione binos colloca canales fictiles ex aduerso positos, ita ut alter sursum feratur, reliquus deorsum: nam impossibile est octo uentos, quatuor inferius tendentes, quatuor autem superius, a quatuor coeli principalibus regionibus spirare. Quod ni fiat, fumus minime potest retro pelli: atque id etiam experimento ad amussim comprobatum est. Adiuuat autem non parum latitudo faucium in imo. Plerunque etiam tutiores canales decliues tantum. Sed tutior omnibus est, qui uagina circumcingitur, quae inferius non cohaeret tecto. Cardanus. Domus ut argentea & luminosa fiat. Nigris lacertis abscinde caudas, & stilla e fractura emanans lucida excipiatur, e multis tamen plures adunabis, & papyraceum licium, uel sparteum inficies, & si poteris oleo permisceto, sic argenteo colore omne uidebis perfusum. Porta. Domicilium, ut uuarum plenum uideatur. Cum deflorescere iam incipiet uua, uas puro plenum oleo accommodetur infra, cui racemum cum frondibus immergas, firmetur, ne hinc inde conuellat uentus, feriat illud sol, operculum gypsato, & pelliculato, relicto tamen foramine, quo petiolus intromittatur, ita immorari sinito: ubi perfectam receperit uua maturitatem, linteo exprimitur, expressusque humor seruatur in oleo solidiebus paucis, lucernis demum accensum, omnia uuis cernes plena, frondibus & arboribus circum uallari uideberis, ubi fortasse arbores prorsus carent frondibus. Alexius. Cubiculum ut uiride uideri possit. Sit uiridis lampas, uitrea, & pellucida, ut pertranseuntes radii medii colore inficiantur, & ( quod in hoc plurimum conducit ) oleo, uel omni quo uiuit humido. immisceatur aerugo, una rite terantur, ut humor fiat uiridis, lichnius ex linteo coloris eiusdem, uel e gossipio paretur uncto, lampade in illa peruratur, oppositum feriens lumen, uiride omne, & intuentium uultus ostentat. Porta. Cubiculum aliaque omnia, ut nigra uideantur. Atramentum immisce oleo, fuliginem, uel simile: melius autem e Sepiis immissum atramentum: nam lucernis admotum, si accenditur, atra lucet flamma. Sic Anaxilaus ex atramento Sepiae astantes Aethioper reddebat, & nigros. Idem. Plura de his quaere supra lib. 3. De Secretis Horti. Cap. Ii. Hortis ut uiridis & floridus fiat. Floridus euadet hortus, si loto tusa, & in aquam coniecta, cum resperseris. Aut foenogreco in aqua trito sulcus irroraris. Aut asini caluariam in medium hortum deposueris. Uindanionius. Uiuae sepis extructio. Opportuno tempore colligito rubi uastissimi, quem caminum uocant, nec non paliuri semina maturissima: ad haec exhiacanthae fructus, & cum erui farina ex aqua ad mellis crassitiem omnia macerato: eaque miscellanea puteales, uel nauticos funes, aut alios ueteres, detritos, ac iam putrescentes imbuito, & ita inducito, ut intra illorum fibras, & capillamenta recepta semina seruari possint, usque ad uerni temporis initia. Quo tempore ubi sepes futura erit, duos sulcos a se duobus, tribusue pedibus separatos, sesquipedali altitudine institue: & praedictos funes cum impressis seminibus leui terra ibi adobrue, & si opus fuerit, identidem irriga. Ita fiet ut intra mensem, plus minus, tenella sentes surgat, ac procedat. Quae adminiculis adiuuanda erit: quibus inter se peruacua sulcorum spatia, enata coniungentur spineta, futura horti uel agri ualidissimum munimentum, & aduersus externas iniurias tutissimum propugnaculum. Alii uirgeam sepem spatio quod sulcis interiacet erigendam praecipiunt: quam superscendant utriusque sulci sentes, & habeant, priusquam roborentur, in quo conquiescant. Alii uiuam sepem hunc in modum erigunt. Uirgas rubi crassiores in segmenta, & particulas proscindunt, easque scrobibus palmari altitudine apertis sedulo obruunt, ac quotidie donec germen erumpat, & frondere conspiciantur, fossione ac rigatione, si tempus inuitet, nutriunt, ac resocillant: & ita sepem ualidam, tutam ac perennem construunt, & edificant. Democritus, Columella, & Diophanes. Ad mirabiles extiuendas sepes. Si plura diuersi generis semina cerae, uel tenaci cuipiam materiae in longitudinem tenuiter protensae incluseris, ea solo optime stercorato ac subacto commiseris, mirabilis ex ea congerie pullulabit sepes. Riegii olitoris hoc artificium & experimentum. Mizaldus. Clepsydra ad hortos irrorandos. Inter uasa tam admiratione dignum, quam uulgatum est clepsydra, nostris oenopho, magnitudine amphoris forma persimilis: gracilescit enim in collo, fundus perforatus, ut cribrum, suprema pars osculum tantum habet, fit ex argilla figulino opere: potest & ex quacunque alia materia confici: aperto superiore osculo uacua, demittitur in aquam, impleturque ad certam mensuram: inde obducto pollice, extrahitur ab ea, retineturque: irrigatur horti pars. & cum cessare libet, obducto pollice aqua continetur. Cardanus. Secretum pro hortis siticulosis. Quod si puteo, uel fonte, uel piscina caruerit hortus, hortum tribus uel quatuor pedibus altius fodies, ad similitudinem pastini: nam ita cultus siccitates negliget. In quo id quoque obseruabis, ut quem humoris natura non adiuuat, per partes diuidas: & hyeme ad meridiem, aestate uero ad septentrionem spatia colenda conuertas. Mizaldus. Terrae hortensis probatio. Teram hortis accommodatam deprehendes. si aqua lotam ac dissolutum limum multum habere uidebis. In quo si superauerit aquositas, ineptam ac infoecundam iudicabis. Si manu ac digitis illam contrectando ualde glutinosam, ac tenacem repereris, ac si esset cera, prorsus inutilem censebis. Oportebit autem ante omnia elapidatum esse horti solum, ad haec quam minime rimosum, ne Sol penetrans, plantarum radices exurat. Erit autem terra illa temperatae ubertatis, & culturae facilis, quae nec madida est ualde, nec sitiens: ad haec, quam recenter effossam alites quaerunt, & maxime corui, fossoris uestigia comitantes. Si improba fuerit, quidam emendari dixerunt, si super tenuem pinguis iniiciantur, aut gracili, aridulaeque, humidam ac praepinguis misceatur. Mizaldus. Quaenam obseruanda sunt in stercorando horto. Quocunque tempore hortum, uel agrum stercorare libuerit, ualde curandum est, ut ab occasu aequinoctiali spiret uentus, sitque Luna decrescens, ac sicca. Nam obseruatione tali mirum in modum augetur ubertas. Plinius. Hortus quando seminandus. Non sum nescius quosdam praecepise hortum uel agrum non esse disseminandum, nisi cum terra pluuiis permanduerit. Quae si tempestiue & oportune descendant, non improbo. Si, quod nonnunquam euenit, tarde labantur, quantumuis sitienti horto, uel agro semen committi poterit ex Columellae sententia. Quae res in quibusdam prouinciis, ubi coeli status talis est, usurpari solet. Nam quod sicco solo ingestum est, perinde ac si esset domi repositum, non corrumpitur. Atque ubi uenit imber, multorum dierum sementis uno die surgit: sed ab auibus & formicis interim periclitatur: nisi ante sationem ei succurratur illis auxiliis, quae suo loco exponentur. Ut ut fuerit dabitur opera, ut hortus, uel ager qui Uere conseridebet, sub finem autumni ante gelicidia pastinetur. Et qui autumno oleribus, aut herbis uestiendus erit aestatis initio conuertatur; ut hybernis frigoribus, uel aestiuis Solibus ( de magnis hortis loquor ) gleba soluatur. Ad haec ut prauarum herbarum radices necentur. Cumque sationis appetet tempus, quod unicuique regioni suum est ac proprium, runcandus erit, ac prorsum exherbandus hortus, deinde stercorandus. His peractis in areas digeretur: quae ita informandae erunt, ut runcantium manus ad dimidiam latitudinis partem facile peruenire possint: ne dum herbas inutiles illae persequuntur, semina pedibus interim proculcet olitor. Uerum summe adnitendum erit, ut sationi serenitas, & temporis clementia succedat. Nam fauente coelo, tepentibus locis, & a Sole illustratis citissime prorumpunt, ac pullulant semina: quibus aetas etiam nonnihil conferre solet. Quapropter uidendum erit, ne uetusta, exusta, mista, emaciata, languida, aut adulterina sint semina. Quae dum proiicientur, boreales dies, ac ualde frigidi uitabuntur. Nam in his, terram ueluti horridulam & occlusam, semina aegre recipere, ac fouere manifestum est: diebus serenis ac temperate calidis, contra. Si uero timor fuerit ne frigoribus, pruinis, ardoribusue perurantur, paleis contegi poterunt: quibus transuersae uirgae imponentur: & uirgis arundines, aut sarmenta. Sunt apud Graecos rerum agri scriptores, qui sementem augescente Luna, a quarta scilicet usque ad plenam, facere consulant, dum sub terra est. Alii securiorem uiam excogitantes, sationem praecocem non probant: quare in duo & tria, & quatuor tempora illam patiuntur: futuri temporis incertitudinem hoc modo uitare satagentes: & rusticanum Columellae adagium in memoriam reuocantes. Serere ne dubites. Oportebit igitur eum qui seriam olerum plantationem instituit, uidere ut proba sint semina, terra apta, stercus bonum, & aqua prompta. Nam proba semina, quae inde generabuntur similia efficient: terra apta, si credita optime seruabit, ac foecundabit: stercus succulentiorem reddet terram, ad haec laxiorem, ut aquam facilius admittere possit, quae radicibus impertiatur: aqua uero, quasi ex ubere omnia alet, ac fouebit. Mizaldus. Secretum pulcherrimum pro seruandis in terra seminibus absque noxa. Si semina terrae mandanda succo semperuiui paulo ante sationem madefacta fuerint, ab auibus formicis, agrestibus muribus, & aliis hortorum praedonibus, non solum illaesa seruabuntur, sed quae inde nascentur, etiam praestantiora euadentur. Aphricanus. Auxilium aduersus mala omnia & monstra hortensia. Graeci a malis omnibus & hortensibus monstris tuta seruari tradunt, si equae aut asinae caluaria, sed non uirginis, intra hortum ponatur, uel in eius medio, affixa palo erigatur. Nam quaecunque spectabit, sua praesentia foecundabit, & illaesa custodiet. Rigationis oportunum tempus, & qualis debet esse aqua. Rigatio, quae Solibus aestitis, & maxime circa exortum Caniculae, summopere solet prodesse ac probari, hora matutina, & uespertina, ne a Sole inferuescat aqua, & radices adurat. Sed ne tum quidem nimiae debent esse rigationes, quoniam inebriatis radicibus nocent. Pro quibus non haurienda est aqua putei altissimi: ne nimia frigiditate, & cruditate radices percellat. Quod si alterius praesens non adfuerit facultas, horis aliquot ante haurienda erit, & sub dio exponenda, ut tepescat. Rigationis modum stirpium aetas temperabit. Nouellae enim plantae minus sitiunt, & quae assueuere, summe rigari desiderant. Idque leuiter ex clepsydra, ut aequaliter bibant radices, & non immergantur: nam ita animam terrae exhalatione uanescentem retinent. Ergo non uniuersum ingurgitabuntur plantae, sed quomodo sitient, ita stillabitur aqua, uelut ex ubere alens, & non inundans. Ex Mizaldo. Prognosticum fertilitatis, uel sterilitatis seminum quorumcunque. Quod attinet ad prognosticon fertilitatis, aut sterilitatis seminis cuiuscunque, tam sati, quam seminandi, hac uia procedes. Diebus uiginti, aut triginta ante Caniculae exortum, in quopiam loco diligenter subacto, de unoquoque semine legitimo, & recenti, probationis gratia, diuisis spatiis, ac signatis, paululum seres: & si aeris urgebit incendium, opportune negabis: ut proiectum in aridam commodius pullulet, & ante cosmicum dicti syderis exortum, tempestiue se prodat. Hoc peracto, sedulus obseruabis, exacto Procyone, quod nam e iactis seminibus incolume, uegetum Liber Xii. 657 illaesum emerserit, & durauerit: atque illud fertile ac foecundum euasurum praedices: reliquum uero, quod non prodiit, aut uietam, languidamque & flaccidam plantulam emisit, inutile, ac stetile futurum tibi suadebis. Nam certo certius est, insanum & aestuans Caniculae sydus, per illa sua canina incendia, quaedam ex satis laedere, alia minime. Ex quo, noxae, uel beneficii indicium per annum futurum unicuique sementis generi, sydus natura aridum ac feruens praesenti exitio uel salute nunciabit ac praemittet. Mizaldus ex Zoroastre, & est uerum Aegyptiorum experimentis. Aduersus horti erucas. Uespertilionis stercore, & allii lignis exemptis capitibus suffitis, ita ut uapor per omnem hortum dispergatur, erucae necabuntur. Anatolius. Ad blattas horti. Uentriculum quillum recentem stercore plenum & illotum defodito, non in profundum, sed in superficie. Inuenies enim ipsum blattis prasocoridibus appellatis repletum. Si uero iterum idem feceris, omnes congregabis, & sic apprehensas perdes. Dioph. Aduersus hortenses pulices. A pulicibus non laedentur plantae, si naturali auxilio erucam herbam pluribus locis admiscueris. Aduersus grandinem irruentem. Si uoles grandini irruenti occurrere, uitull marini pellem, uel hyenae, aut crocodili, per horti uel agri spatia circumferes, & in eorum congressu suspendes, quemadmodum scripsit Philostratus, Aliter. Sunt qui grandinem instare animaduertentes, oblato ingenti speculo imaginem nubis accipiunt: eoque remedio nubem, seu sibi obiecta despiciat, uel displiceat: seu tanquam geminata, alteri credat, extemplo auertunt & amoliuntur. Plerique alii hac superstitione imbuuntur, ut plurium domorum clauibus de funiculo pendentibus, omne horti spatium in orbem cingant: existimantes grandinem sine damno hac arte alio cum sua nube migraturam. Sunt, qui dextra manu testaedinem palustrem supinam ferentes, hortum uel agrum per ambulent: & reuersi unde exierant eadem figuraillam humi statuant, ac glebas curuaturae dorsi eius obiiciant, ne inuerti possit, sed supina permaneat, nubemque grandine pregnantem recta, intueatur. Quod quidam fieri praecipiunt hora diei, uel noctis sexta. Non defuerunt apud priscos, qui eam in rem omne horti, uel agri spatium alba uite cingerent: aut noctuam alis patentibus extensam in illo suffigerent. Mizaldus ex Columella, Philostrato & aliis priscis. Aduersus tonitrua, fulmen & grandinem. Nolarum, & campanarum tinnitus, aut bombardarum longe lateque reboantes crepitus, ut clamor eat coelo auxilium praesentissimum aduersus tonitrua, fulmina, & nubes grandinem horrendam minantes. Item quicunque tergore fluuialis equi, quem Hippopotamum nuncupant, circumsepti fuerint nequaquam a sulmine tanguntur. Quin & noxiae non erunt tempestates, ut Archibius ad Antiochum Syriae regem scripsit, si obserata fictili nouo rubeta, in medio horti, uel agri defodiatur. Per cuius ambitum plerique etiam laurum multam, eam in rem plantant. Alii aquilae pennas, aut uituli marini pellem in medio horti, uel per quatuor eius angulos suspendunt. Bulbus non sui corporis exiguitate fulminis imperum euadit, sed aduersam & fulmi Sictum retorquentem natura possidet. Ex Mizaldo. Aduersus instantem pruinam, & rubiginem. Si instanti & praeuisae rubigini ac pruine obuiamire uoles, paleas multas, si adsunt, aut horti uel agri euulsas herbas, frutices, et spineta, pluribus locis combures: maxime qua parte uentus spirabit: ita enim impendens malum auerti scripsit Diophanes. Porro fumum trium cancrorum ustorum cum bubulouel caprino stercore, aut paleis, auxilium praesentissimum esse scripsit Apuleius. Plura de his uidelibro 9. De Secretis Uestium. Cap. Iii. Ad maculas omnis generis, ex uestibus, pannisque delendas. Accipe salis communis optime triti, saponis nigri, singulorum quantum satis est: quibus optime mistis, macule inungantur, deinde cum siccate fuerint primo lixiuio, deinde aqua tepida lauentur & euanescunt. Alexius. Ad maculas pannorum sericorum, & aliorum delendas: Ueruecis pedes anteriores in cinerem redigito, ut fiat puluis, quo panni prius aqua madefacti aspergantur, postea cum ad Sole siccati fuerint, iterum aqua humectentur, puluereque, ut prius aspergantur. Quibus saepius iteratis, puluis optime aqua abluatur, & sic absque dubio maculae euane scent. Idem. Smegma, ad omnis generis maculas, ex pannis delendas. Accipe dimidium fel bubuli, albuminum ouorum N. i. uel ii misceantur bene, addendo aluminis usti libram unam, pulueris ireos unc. ui. salis contriti, parum, & misce. Quo facto, addatur tantum saponis albi, incisi, uel rasi, quantum ad globos effingendos satis esse uideatur, & siccentur in umbra: quoniam Sol iis aduersatur. Quae si uendere uolueris, aequali pondere eas conficito. Cum autem maculas delere uoles, pannum prius aqua frigida humectato, fricando optime iamdicto sapone, deinde aqua frigida abluatur. Quod si adhuc comparuerint maculae, siccetur pannus: deinde rursus, ut prius, lauetur, & prorsus abstergentur. Idem. Aliud. Accipe Smegmatis albi Ueneti libram unam. Uitelli ouorum N. ui. Salis triti cochleare dimidium, succi berae quantum satis est. Misceantur & fiat massa ad globos conformandos, qui in umbra siccentur. Quando autem uti uoles, pannum aqua prius abluito, deinde dicto sapone fricato, mox aqua abluito, & adimentur. Idem. Aliud. Accipe smegmatis albi, rasi libram unam, fellis, hircini, uel bubuli, aluminis catini, singulorum unc. unam, uitelli ouorum N. iii. cineris parum: misceantur Liber Xii. 661 in mortario bene, fiantque pilae quibus, ut iam dictum est, utitor. Idem. Aliud. Accipe fellis ueteris bouis, quantum satis est, foenigraeci in pollinem redacti libram unam, smegmatis albi lib. unam & dimidiam, lixiuii fortis mensuras tres: misceantur, & coquantur ad ignem, usque ad consumptionem medii, & seruetur ad maculas delendas. Idem. Aliud ad maculas unctuosas. Accipe aluminis rochae, calcis uiuae, singulorum libram unam, aluminis ex uini faecibs unc. sex. smegmatis albi rasi, libras tres, aquae fontanae libras quatuor. Misceantur, & aliquandiu ad ignem coquantur, deinde percoletur, & ad usum seruetur. Quando autem uti uoles, maculas unctuosas ex utro que latere calido, bene confricato, mox aqua pura abluito. Quo facto, bis aut ter sapone & aqua abluantur maculae, & absque dubio adimentur. Idem. Aliud ad tasdem maculas. Accipe aquae fluuialis mensuras duas, fellis bubuli N. i. aluminis usti, unc. quatuor, aluminis ex uini faecib. usti unci tres, caphure scrupulos duos, misceantur & coquantur usque ad consumptionem medietatis, deinde coletur, quo maculae lotae bis, terue delebuntur. Idem. Ad maculas ex panno purpureo siue, e lana sit, siue serico, sine coloris detrimento delendas. Accipe succi saponariae quantum uolueris, et super maculas ponito, ac sic per horas duas, uel tres sinito: deinde aqua calida diligenter eluito. Quod si nondum macula prorsus deleta sit, iterato. Quod si pannus grano tinctus non suerit, dicto succo aliquantum saponis adiungito, & permisceto diligenter, atque iterum eluito, & macula euanescet omnino. Idem. Ad maculas delendas ex pannis sericis albis, & chermefinis. Aqua uitae ter destillata, maculae prius humectentur, deinde oui album superaddatur, & siccetur ad solem, aquaque frigida abluantur probe. Quod cum bis factum fuerit, maculae extinguentur. Idem. Aliud. Accipe aque aluminis quantum satis est, qua maculas eluito bene, confricando pannum, deinde aqua frigida abluito, & delebuntur, maxime si secundo factum fuerit. Idem. Aliud. Accipe lixiuii quantum sufficit, ponatur in ollam aliquam mundam ad ignem, donec fere bullire incipiant, deinde addantur aluminis contriti, tartari in puluerem redacti, smegmatis albi, rasi, singulorum unc. 3. fellis bubuli N. ii. Commisceantur & coquantur ad consumptionem tertiae uel quartae partis, & fiat aqua, qua cum maculae bis, aut ter lote deinde siccatae, denique aqua frigida ablutae fuerint, euanescent. Idem. Ad maculas panni. Recipe Cineris fagi q. s. cum aqua frigida fiat lixiuium, cui adde parum amurcae uini, & parum lutiusti ex clibano, misce, fiat lixiuium, quo panni maculati lagentur. Ex lib. Germanico. Liber Xii. 663 [ Recipe ex cineribus uitium facti quantum sufficit. Aluminis faecis ◉. s. Aluminis rocchae ◉. i. Saponis Ueneti ◉. i. Saponis liquidi ◉. s. Salis communis ◉. ii. Salis armoniaci ◉. ii. Succi chelidonii ◉. i. Fellis Uituli ◉. ii. ] Misceantur omnia, & colentur per pannum linteum. Cum uti uoles, sumito lanam tonsam eiusdem cum holoserico coloris, & in supra dicto liquore intinctam, cum qua maculae holoserici fricentur. Ex lib. Germanico. Atramenti maculae quomodo ex panno adimenda. Pannum prius aceto acerrimo lauetur, exprimendo bene cum manibs & fricando, deinde cum aqua & sapone, & delebuntur. Isabella Cortese. Ad maculas panni. [ Recipe aluminis rochae ◉. iii. Aluminis faecis ◉. i. Saponis albi ◉. i. ] Aquae fontanae Contundantur, & in uase uitreato coquantur ad ignem leuiter, deinde per filtrum colentur, quo panni lauentur. Roscellus. Pannus, ut pristinum colorem acquirat. [ Recipe Calcis uiuae ◉. i. Cineris Cerri ◉. i. Aquae fontanae ◉. ii. ] Misce. Roscellus. Ad delendas maculas atramenti uel uini, ex pannis lineis, uel e lana confectis. Accipe Succi malorum limoniorum, uel aurantiorum, uel citriorum quantum sufficit, quo maculae humectentur, & siccentur saepius, deinde aqua frigida abluantur, & delebuntur. Quod si ex atramento fuerint maculae, sapone albo & aceto lauentur. Alexius. Ad colorem delendis maculis imminutum pannis restituendum. Recipe tartari in cinerem usti unc, unam, aceti albi fortis, mensuram unam: misceantur & ad ignem ponantur tandiu, donec bullire incipiat, deinde ab igne auferatur, & fiat aqua, qua panni sensim & sepius humectati, pristinu colorem recipient. Idem. Aqua ad maculas delendas, ex pannis quouis colore tinctis. Accipe fel bubuli N. ii. aluminis, aluminis ex uini faecibus, singulorum scrupulos duos, tartari albi unc. iiii. caphurae scrupulum unum, aquae communis mensuras duas. Coterenda conterantur, misceantur, & coquantur, donec spumare desinant, deinde addantur aquae uitae ter distillatae unc. quatuor, & seruetur ad usum. Quod si pannus fuerit purpureus, sumito panni frustum aliquod, eius panno simile, in praedicta aqua madefactum quo maculae bis uel ter fricentur optime, deinde aqua communi abluantur. Si uero alterius coloris fuerit pannus, eiusdem quoque coloris frustum aliquod sumito, fiatque ut iam dictum est. Idem. Ad oleum aliudue pingue ex pannis sine lotione tollenda. Recipe ossa recta pedum ueruecis, quot uolueris, in figulina, uel lateraria fornace comburantur optime, fiatque puluis subtilissimus, qui prius calefactus super maculas ponatur ad Solem, donec nigrescat, quod ubi fieri uideris, illico abiicito, nouumque imponito: idque toties facito, quoad uideris puluerem non iam nigrescere, atque sic maculae absque coloris detrimento delebuntur. Idem. Uestimenta ne tineae tangant. Uestimenta ne tineae tangant, amurcam decoquito ad dimidium, ea ungito fundum arcae, & extrinsecus, & pedes, & angulos. Ubi ea adaruerit, uestimenta condito. Si ita feceris, tineae non nocebunt. M. Cato. Ad maculas nigras pellibus albis inducendas, ut Lcopardi, uel Pantherae referant pelles. Accipe lithargyri argenti Unciam unam, calcis uiuae Uncias duas, aquae mensuras tres. Misceantur, & ponantur ad ignem lentum, donec calefiant tantum, & non efferuescant, deinde ab igne auferantur, & misceantur, & fiat tinctura, qua pelles penicillo, setis suillis confecto, maculae inspergantur. Quo facto, siccentur ad Solem, deinde uirga aliqua percutiantur, & erit factum. Quod si maculae non probe conspiciantur, rursus eadem maculae tingantur, ut prius, & uoti compos fies. Hic color perstat, ac pelles odoratas reddit. Quod si & capilli, uel barba tingantur, uenusti reddentur. Alexius. Calcei incoruptibiles. Albertus tradit ad compendium rei familaris calceos optimos, & pene dixerim incorruptibiles fieri ex corio asinino ea parte tergi, qua onera baiulare solet asinus. Nam nullo temporis tractu atteruntur: neque si per lapides quis perpetuo ambulet, aut per spinas: nimia tamen uetustate adeo durescunt, ut fieri non possit, quemadmodum scripsit. Cardanus. De Secretis Fontium Cap. Iiii. Putei in locis maritimis. ut aquas dulces redent. Munienda sunt putei latera perpetuo opere: quemadmodum ubi pilam struimus ad pontes super fluuiis fabricandos. Defixis namque sublicis materiam circumponimus, ultra quam humorem exantlamus. Ita fabris cementa, & lapides, mediis undis circumfluentibus, in sicco ponere licet. Operis igitur ratio erit haec. Latissima primum fossa fiet: puta, ad demetientem lineam pedum centum, palis prius defixis quam longissimis. Quod limi intra ualli ambitum fuerit, extractum batillis, aut arutaenis, aut aliis machinis trans palos iacietur. Ita mare submouebitur, & ab Liber Xii. 667 ab eius assultibus corona munietur. Ubi id spatii exhausto humore aut siccum, ut propemodum tale fuerit rursus intra munimentum alium palorum ordinem quam longissimorum instituemus: qui ordo a priorum ordine denum pedum distabit interuallo, quod eiecto limo interiore complebitur. Idem terrio ac quarto fiet: quoad aquae dulces hauriantur. Scaliger. Mathina Ctesibica. Ratio consurgit machinae Ctesibicae, quae sic constat, ut etiam lanellus Turrianus Cremonensis, uir magni ingenii in omnibus quae ad machinas pertinent, opere ipso expressit. Catinus Aaereus, cuius summum os per quod effundi aqua debet B. In imo eius duo foramina C & D. super quibus axes aut coria ita collocentur ut infollibus: quae ex inferiore parte eleuentur uersus A, sed si comprimantur, occludant oscula illa: haereantque Catino ex osculis C & D. fistulae duae, dextra ac sinistra producantur E & F, & modiolis inserantur in G & in H. Modioli inanes sunt, & in aqua image10 mersi, in imo habentes foramina K & L, in medio: supra quae axes cum corio ut in catino, qui eleuari possint adsuperius cum uere premuntur oscula, ad unguem concludant. In modiolis autem emboli masculi M&n. tornopoliti & oleo subacti, ut modiolos ad amussim impleant: inde uectibus & regulis ita sint aptati, ut ultro citroque permeantes, cum M ascendit exinaniturque subiectum uas, alterna uice N descendat, & impleat embolum, exprimatque quicquid in eo continetur. Hac ratione parata cum ex O trahitur Membolus Masculus, locus Q modioli exinanitur: quare eleuatur axis & corium supra K. aqua que B ascendit, donec impleatur modiolus ex primi motus ratione: interim uero cum N pressus sit, incipiat ex imo trahi alterno motu, descendetque Membolus, cumque aqua quae in spacio Q continebatur non possit effluere, M concludente superius medioli capacitatem ad uiguem: nec descendere per K, quoniam axis foramen premit, & quo magis urgetur pondere & impetu ex superiore loco ab aqua, ita magis exquisite haeret K foramini: sequitur ut aqua per G. exeat, qua solum exitus patet, ascendensque per fistulam E, ingreditur elephans operculum in catinum per C foramen, donec catinus impleatur: post cessante impulsu ex E subsidet corium, & axis in C, uasque Aplenum manet. Interim uero dum Madx descendit, N ad summum modioli ascendit, modiolusque impletur aqua eadem ratione: unde cum rursus premitur, exprimit aquam per H in E & per D eadem ratione in modiolum, qui cum iam plenus sit aqua, nec illa per C regredi possit, cum axis & corium eo magis haereant foramini, quo magis ab aqua ex superiore parte premuntur, sequitur ex secundi motus naturalis ratione, quo etiam grauia sursum feruntur, ut aqua per A in B ascendens effundatur, atque ita alternante motu ac pleno semper existente catino, ut effluere ex imo K & L in altum ascendens, quantum libet per B desinat. Card. de sub. Machina Brambilica. Eiusdem argumenti est tuba nauium, qua solent naues aqua periclitantes euacuare. Cuius exemplo constructa est machina Bartholomoei Bambillae, quam nos uidimus Mediolani, nulla ex parte antiquis artificio inferior. B D tuba, inanis intus, lignea, rotunda, uectibus & regulis fixa, latior parte superiore tota D M, inferiore arctior: qua parte excipitur C uase aque immerse, & undique a lateribus perforato, ut aqua ingredi possit, lapilli autem & arena minime, fundo uasis C solido existente. sic fiet ut tubam aquam ex uase puram, cum opus fuerit, non lapillos aut arenam, quibus machina impediretur, hauriet. In loco M, ubi arctior pars latiori committitur, corium superius ex parte Mannectitur, cui superimminet lamina tenuis plumbea, ut cum eleuetur ex parte Q pondere suo denuo cadat, & integat canalem L. exquisite: embolus autem masculus Ae, minor tubae latitudine, sed tamen in supremo ubi est, D, ad amussim tubae foramen obstruat. Inane autem sit O P. Ex imo emboli tres ferreae solitae prodeant, ad latera tubae intus pertingenimage11 tes, quas corio circumuesties, ne contactu tubam exulcerent. Hae tripodis imaginem referunt, Inferius latiores ac magis distantes, ubi F, quam superius ubi E. Manifestum est igitur, totum spacium iuxta N esse inane, nec praeter uirgulas aliquid esse in eo: quo fit ut peruia sit uia exo & P inn, atque uicissim ex N in O & P: totum enim spacium supra F inane est. nec in eo aliquid continetur praeter embolum & uirgulas H. In imo harum uirgularum circulus F capitibus earum annexus constituatur, nec totus inanis, sed in medio tantum, & ubi foramen relinquitur, corio superne, ac super corium plumbi lamina tenui, ut in M dictum est, integatur, sic ut cum integitur ne aer possit transire, & corium tamen cum plumbo eleuari possit uersus N, & foramen ipsum detegere. Hoc itaque fiat, sic, corium media quasi parte annexum fuerit circulo, capiat uirgarum continente: reliqua parte disiunctum, ac solum ad amussim foramen aliud. cum heret, occludens. Ex ipsis rursus uirgarum capitibus tres aliae uirge recta prodeant, lateribus introrsum tubae haerentes. Has corium circum ambit undequaque ad F. suprema parte usque in G haerens, ad amussim lateribus tubae introrsum, ne uel aer ex K in N possit perneare. Ita fiet ut H modiolum, sed inuersum, uideatur: est enim fundus F, & corio circumuestitus undequaque tereti forma, & in G apertus ac patens. Quo peracto ita aptetur A embolus, ut citro ultroque commeare modo descendendo usque ad M. parte G ima modioli inuersi: modo sursum ubi nunc pingitur retrahi possit. His itaque sic dispositis, iaceat G super M, Q, & incipiat eleuari, tunc aer contentus in spacio H, rarior factus demum trahit Q & eleuat: cuius accessu ascendit aer ex L in K spacium, huius successu aqua ascendit ex B in L. Cum autem embolus descendit aeeris impulsu & plumbi grauitate, illico Q descendit: quare aqua quae est in L necessario manet: nam recluso operculo M Q si aqua descenderet, conuelleretur modicus ille aer, qui esset in suprema parte L supra aquam, cum non possit alium haurire aerem ex K propter operculum M Q: aer uero qui in K continebatur, dum descendit per G eleuans operculum F. effugit in spacium O, & per P foramen exit foras: ita saepius repetito ascensu descensuque G & emboli, impletur locus L aqua, post rursus eleuato G, & ob motus primi rationem ne aer in K nimis conuellatur, eleuato Q operculo aqua ingreditus spacium K donec impleatur & simul cum eo spacium H, quod, ut dixi, commune est K, quia G est modioli os patens, & nulla ex parte conclusum. Sit igitur iam plenum & rursus embolus descendat, aqua igitur quae in Hest eleuabit operculum F, & implebit spacia N & O. Cum autem rursum trahitur embolus, ne aqua quae O ascenderat rursum descendat prohibet operculum F, quod grauitate tum propria, tum aquae superincumbentis, cadens obturat foramen. Itaque constat hac machina aquam semper ascendere, & nunquam posse descendere: unde cum peruenerit ad P, effunditur per Pos tubae in locum quem uolueris, tuncque minimo labore quantum uoles aquae ex B exhauries: nam plena iam tubafacilior fit motus emboli A. Card. de sub. Tubae ad aquas hauriendas. Tubae uero quibus siccantur naues, tum fontes & scaturigines aquarum, simpliciore constructione constat. Manente ratione B & C, ne lapides machinam impediant, embolus quatuor habet corii frusta in imo, & totidem iuxta, duorum tamen cubitorum aut paulo plus spatio distincta, quae superne alligantur. Palmi longitudo est eorum: & ut trahuntur, aqua ingreditur uacui ratione: cum descendunt, dilatantur propter aeris impulsum, sed & ob celeritatem aliquid rursus permeat aquae superius. Itaque non solum trahendo sed & premendo aqua ascendit. Carda. de sub. Ut aqua se ipsam exhauriat. Quomodo aqua tantum ascendat, quantum Liber Xii. 673 descendere potest, potest, dum a motu raritatis adiuuatur: id ipsum planius exemplo patebit. Uas sit aqua plenum, cuius, supremum E, imum autem F, in quo canalis A B C. Si autem C D, linea aequaliter a finitore distans, secundum quem libella ducitur. Impleatur autem canalis A B C aqua, & emittetur aqua per C, dico quod ex hauriet quicquid est aquae supra C D lineam, nihil autem eius quod est intra C D lineam, sed canalis plenus pendebit, & uas usque ad Cd. aqua plenum conspicietur. Hoc itaque sic esse, declarat exemplum. Forsan quis dicat, haec ad aquae contractionem debuisse transferri: sed non oportuit, quandoquidem seu aqua, seu uino, oleo, lacteue uas plenum fuerit, nihil intersit. Itaque huius potius ratio reddenda est experimenti. Aqua igitur quae supra C D est, cum tanta ad unguem sit quae ascendit, quanta est illa quae ex C effunditur, seu Canalis latior sit in C quam in A, seu arctior, quia semper totus canalis adunguem plenus est, leuior est aqua quae effunditur per C. Quoduero leuior sit aqua in parte supra Bd, quanimage12 in C, causa est, quia aqua supra C D, descendere appe it, ut sit inferior illa quae est in C: igitur comprimit aquam, & in canalem impellit. Quae autem est infra C D, non appetit esse in C, quia C altius est loco eius, ideo non uult ascendere. sed aqua quae effluit ex C non praebet considerandi causam, cum tamen sit humilior ipsa aqua quae in uase connetur: quia attractio illa non fit nisi comtinuitatis ratione: continuitas pendet ex ratione raritatis, quae nulla esse potest aqua egrediente os canalis C. Denique tota hec contempatio absoluitur hoc argumento, quod aqua quae debet trahere aliam aquam secum, oportet ut uase contineatur, quoniam sine illo conuelli nequit, sed ab aere iuuatur adueniente, & ut corpus continuum ad aequilibrium perueniat. Cum igitur humilius est osculum C, ad illud perueniet: Cum autem sublimins, non descendet: quia quae e directo est loci inferioris, ut in A, ascendere cogetur ad C, quod est in directo D. Si autem aqua descendat primo, deinde ascendat, ut in figura sequente, ex A in B, inde in E, postmodum in C, & in D, tunc peruenire poterit, si D minus distet a linea B C, quam A locus ex quo descendit. Sed oportet in singulis spaciis certam esse differentiam altitudinis A & D. Quanto enim longior uia fuerit, eo maior differentia A & D, iuxta altitudinis mensuram, esse debet. Hinc errores quorundam, qui ad libramentum cum conati essent aquas deducere, maximas iacturas impensarum susceperunt. In singulis igitur millibus passuum, altius palmo esse debet quam D, ut indecem millibus passuum decem palmis. Causa huius est aquae rotunditas euidens, quae Liber Xii. 675 etiam in urceorum superficie apparet. Unde ad libramentum licet A sit altius quam D, non tamen erit altius quandoque loco medio inter A & D. Indiget etiam impetu quodam. Sed haec nunc praeter intentum quasi sunt, uolui tamen ob magnitudinem periculi, & erroris frequentiam haec subiecisse: Carda. de sub. Machina Heronis. Nunc de motu qui ex graui & leui componitur dicendum erit. Pro cuius exemplo mirifice se offert Heronis machina, quam nos saepe tractauimus. Ea sic habet, A labrum aqua plenum, subquo uas B, & ipsum aqua plenum, sic iunctum A, ut ex altero in alterum aqua permeare non possit sub B. uas aliud quod uocetur C inane. Fistula D feratur ex B in C, cuius summum os ferme ad labrum perueniat. Fistula alia E, que supra labrum non parum ascendat, & inserta labro, in medio penetret usque ad imum primi uasis, non tamen ipsi imo iungatur alla fistula F, cuius supremum in imo labri osculo situm sit, inferius in ipso septo inter duo uasa finiatur, ita tamen ut aqua ex labro per superius os in uas C deferatur. Tunc uero uidemus aquam que est in B uase per E fistulam emiti, ac eo donee finiatur labri aqua usque perseuerare. Id quomodo fiat ex duobus motibus compositis demonstrandum. Aqua descendens per F fistulam, cum aer in C non possit subsistire ascendit per D fistulam in uas B superius. At uero cum ibi locus aqua plenus sit, cogitur aqua ascendere per E fistulam pressa ab aere, atque sic effunditur. Card. de sub. Cochlea Archimedis. Est Archimedis inuentum Cochlea apellata, cuius meminit Diodorus Siculus in antiqua historia bis dicens, Aegiptum siccatam beneficio cochleae ab Archimede inuentae. Quod si ita est, cum Archimedes secundi belli punici temporibus floruerit, nescio quo pacto antiquo tempore bene potuerit Aegiptus habitari. Utcunque tamen res se habeat, instrumentum id nobilissimum proculdubio est, atque tali artifice haud indignum. Meminit huius Uitruuius in fine sui operis. Sed Galeaz de Rubeis ciuis noster faberque serrarius, cuius infra mentionem facturi sumus, cum iam olim inuentam ipse quasi primus autor existimaret se reperisse, prae laetitia insaniuit. Uidimus eum uersantem trusatilem machinam, ac paulo post mente excussum. Erat autem machina talis. Lignum A H solidum, rectum, rotundum, aequaleque, ac tam longum ut inchlinatum ad superficiem aquae, infixumque alueo quantum opus est, supra ipsam aquam promineat, canali ut uides metallico simplici ad cochleae imaginem fabricato circum tegatur. Sunt qui multiplici utantur tres mihi necessarii esse uidentur, quique adeo sensim ascendat, ut omnia spacia compleantur. Liber Xii. 677 est. Duo ora habet canalis, inferius quidem latius, angustius, quod image13 Uocetur autem illud K. Demonstrandum est igitur, quod ubi termiinis A & H tignum claudatur, ita circumuerti possit, quod motu aquae circumuertetur. Secundo, quod ubi circumagatur aqua ascendet effundeturque per K. Nam pinnae quae additae sunt B C D E F G. seu inter ipacia alterutrinque seu in coniunctionibus tigni cum canali, occurentes aquae necessario uertent illud instrumentum: quia iugeri possunt longitudine ac latitudine: pondus uero A H paruum est, & longe minus etiam factum ob inclinationem & axes in annulis positos, ita ut circumagi possint. Ostendunt id etiam molae in fluminibus Pado atque Ticino, ubi quanquam lenissime fluant aquae, hoc tamen ingenio lapides molares circumactitant, ac molunt tritiucim. Sed quod aqua ipsa ascendat ex L in K, patet: Cum enim L elauatur, parsque succedit, fit humilior: igitur aqua descendet: qua ascendente, iterum pars succedens descendit: eademque ratio semper ostendit aquam uersus K tendere: hoc que experimento pulcherrime congruit, nos non semel periculum de hac fecimus, conuerso igitur axe seu tigno in foemineis cardinibus A & H, in quibus intruditur donec aqua canalis impletus fuerit, effundetur per K super planum ripae. Card. de sub. Machina Augustana. Est & alius machinae modus ut intelligo Augustae, qui tamen sub hoc genere comprehenditur, columna uersatilis A B, rota cum paxillis uertitur a flumine iuxta rationem a nobis superius declaratam, dum de motuum transtatione ageremus. In ea cui riculi pro numero cochlearum, gratia exmpli, C D E F G H E, & cochleae, pro numero uasorum, & uasa pro altitudine: uasa autem L M N O P Q R fixa in columna S T. Uersa A B, uertuntur in curriculis cochleae omnes, quarum infima C haurit aquam ex subiecto flumine, & transfudit eam in uas L. a quo haurit cochlea D, transfundens aquam in uas M, atque ita uno motu columnae A B, C, In L, D in M, E in N, si in O, G in P, H in Q, K in R aquam fundunt hauriantes e subiectis uasis. K autem transfert aquam per os U, in locum destinatum. Contingit rursus dubitatio: quia cochleae ore superiore ascendente, aquam mittiere haud debent. Quamobrem primam triplicem fecimus. Sed uidentur subsultim effundere dum ascenv 4 dunt: quia, ut demonstratum est, partes descendunt, & aqua tota descendit quam ob causam compressa exilit, sed non quemadmodum ore cochleae descendente, sed pluribus circa eundem axem cochleis positis, fit continua non solum sed aequalis aquarum effusio. Car. de sub. De Secretis Meteorum, Liber. Xiii. De appellationibus Uentorum. A quatuor mundi partibus quatuor uenti primarii spirant, Subsolanus, Fauonius, Boreas, & Auster. Subsolanus itaque ab Orientali plaga fertur, habetque a lateribus adspirantes ipsi Eurum & Caeciam. Fauonius autem ex Occidentali plaga spirans, lapygem habet & Aphricum, qui ipsum medium constituunt. Boreas autem ex Septentrionali parte spirans, habet Thraciam, & Aquilonem, qui ipsum medium constituunt. Auster porro a Meridie fertur, habetque medium ipsum facientes Aphricoaustrum, & Euroaustrum. Quo fit, ut in totum duodecim uenti existant. Caeterum Fauonium prae aliis uentis agriculturae commodum esse, etiam Florentinus ait, & nos quoque satemur, Dionysius. Pramtiones sceni aeri. Cap. I. Luna tertia & quarta die tenuis, & pura apparens, serenitatem significat. Plena etiam existens si pura apparuerit serenitatem portendit. Quin & semiplena pura apparens, serenitatem annunciat. At uero rubicundior existens uentum significat. Si qua Liber Xiii. 681 pars eius denigratum uideatur, pluuiam indicat. Sol quoque purus exoriens, serenitatem significat, & modica nebula ante exortum ipsius apparente, sere nitas erit. ipso occidente, si nebule circum ipsum distractae extiterint, pluuia timenda non est. Occidens autem citra nebulas purus, etiam sequentem diem serenam promittit. Si uero citra nebulam Sol emerserit, nebulae autem postea prope ipsum steterint rubicundiores, neque nocte, neque sequenti die pluet. Nebulae rubicundiores diuulsae circa occasus, pluuiae timorem eximunt. Noctua continenter canens per noctem, & cornix leniter in die uociferans, & Corui plures gregatim ueluti gaudentes & clamantes, serenitatem significant. Aratus. Praemotiones tempestuosi aeris, & ex quibus signis pluuias expectare oportet. Cap. Ii. Luna tertia ac quarta die obtusa habens cornua & tenebricosa pluuiam significat. Circulus autem eius rubens, aut igneus apparens, tempestatem indicat. Plena Luna si quid circum ipsam denigratum uideatur, pluuiam ostendit. Si uero circum totam Lunam areae duae siue tres extiterint, maximam tempestatem futuram significant, praesertim ubi illae nigriores fuerint. Sol rubens in exortu, & nigrescens, pluuias designat. Sole exoriente si circa radios tenebricosa nebula apparuerit, pluuiam significat. Occidens uero Sol si iuxta sinistram partem nebulam nigram habet propinquam pluuiam statim sperare oportet. Tonitrua & fulgura ex qua parte fiunt, inde tempestatem protendunt. Si modo ex Australi parte: modo ex Boreali uentus progreditur, ampliusque auiculae palustres, & marinae si in aqua assiduo lauent, tempestatem annunciant. Iris dupla apparens. pluuiam praesagit. Scintillae ex ollis, aut uasis aereis micantes, pluuiam designant. Cornix in littore caput madefaciens, aut tota natans, & noctu uehementius uociferans. pluuias annunciat. Gallinae domesticae frequenter puluere se opplentes, & clamantes, & corui & graculi gregatim apparentes, & crocitantes, & hirundines circa paludes aut piscinas, aut fluuios cum clamore uolantes, hymbrem indicant. Muscae etiam amplius pungentes, & anseres cum clangore cibum appetentes, & araneae citra uentum deorsum latae, & lucernarum flammae nigrescentes, & ouium greges lasciuientes, tempestatem futuram significant. Boues ad meridiem spectantes aut ungulas circumlingentes, & post mugitum in bubile progredientes, pluuias designant. Similiter & lupus animatior prope domos accurrens, & canes terram effodientes, & ulula matutinum ululatum edens, & auiculae ad partes pelagi fugientes, tempestatem portendunt. Grues citius uenientes, ac festinantes, tempestatem statim futuram ostendunt. Mures stridentes tempestatem significant. Porro ubi plura signa simul concurrunt, firmior spes erit. Maxime uero quartas tum augescentis, tum decrescentis Lunae obseruare oportet. Hae enim aeris morum mutant. Idem. Tempestatis ex marinae aquae contactu praesagia, tum quid portendant hiberna tonitrua. Cap. Iii. Obseruaui saepius scapha in ulteriora littora deuectus, manu salo immersa, aquas marinas prorsus egelidas, ac tepore imbutas, quod ipsum tempestates ante triduum imminere portendit, uentosque impetuosos, ac fluctus ualidos. Cum enim in alto remotoque mari, unde ad nos aestus deuehitur, tempestas incubuit, aqua marina concussa atque agitata feruescit, utque manus comploso calore perfunditur, mox ad nos turbines ac tempestates deuoluuntur, fluctusque in summam altitudinem intumescunt. Sic ineunte Uere tempestates austrinae herbas, & gramina eliciunt concussum, & agitatione aeris concalefacta. Similiter si quando hybernis mensibus tonitru ingruat, ac coelum fulmine coruscat crebrisque ignibus aethera micat: subsecuturam tempestatem uentosque Typhonicos exorituros, ac saeuissimos in Oceano aestus indicat. Cum enim praeter temporis rationem, contraque naturae ordinem excitatur aeris illa intemperies, necesse est ualidam subesse causam, quae illos turbines commoueat: nunquam enim tale quiddam obseruaui, quin postridie horrendae tempestates sint exortae, magnaque aquarum eluuies descenderit. Fulmen enim, & tonitru aestati familiaria sunt, quemadmodum & ardentes febres: quae si hyberno tempore inuadant, ac concitentur, ex uehementi id fieri causa oportet, quam prohibere ac reprimere temporis contrarietas non potuit. Quo spectat illud Hippocratis: Minus periculose aegrotant ii, quorum uel naturae, uel aetati, uel consuetudini, uel tempori familiaris morbus est, quam quibus horum nulli affinis cognatusque existit. Lemnius. Praenotiones longioris tempestatis hyemalis. Cap. Iiii. Ilices & quercus multum fructum ferentes diuturniorum hyemem fore significant. Et caprae & oues initae, rursusque iniri expetentes, longiorem hyemem portendunt. Si animalium greges terram effoderint, & capita ad Boream extenderint, magnam hyemem praenunciant. Idem. Praenotiones an praecox, aut serotinus futurus sit annus. Cap. U. Praestat praenosse utrum praecox, aut serotinus annus fiet. Etenim semine uberiore uti melius est serotino anno apparente, propterea quod que dam ex seminibus in medio tempore corrumpantur. Si igitur post uindemiam imber continget ante Pleiadum occasum, praecox annus erit. Si uero simul cum occasu, Pleiadum imber fiet, medius. Si uero post Pleiadum occasum pluuia coeperit, serotinus fiet annus. Democritus autem & & Apuleius aiunt talem futuram expectare oportere tempestatem, qualis erit dies eius festi, quod Romani Bruniam appellant, hoc est quarta & uiuesima mensis Nouembris, qui Graecis aliquibus Dios uocatur. Alii quidam ex obseruatione quadam asserunt, iuxta similitudinem quartae & uigesimae praedicti mensis Nouembris, in qua Bruma fit, futurum esse deinde sequentem decembrem mensem. Iuxta similitudinem autem sextae & uigesimae eiusdem Nouembris, Februarium. Uerum hoc aliquando quidem contingere solet, aliquando uero nequaquam. Quin & illud quidam ex obseruatione tradunt. Quod a septima mensis Martii die, usque ad decimam quartam eiusdem mensis, aer frigidior fieri soleat. In illis enim diebus 40. martyres in paganorum manus traditi supplicio affecti fidei sue testimonium praebuerunt. Did. Significatio effectuum ex primo tonitru singulis annis, post canis ortum. Cap. Ui. Primum tonitrum censendum est sigulis annis, quod post canis ortum contingit. Quare obseruandum est, in qua domo circuli Zodiaci Luna existat tum quum primum tonitru auditur. Etenim si Luna in Ariete existente tonitru fiat: consternatos, & dubiae rationis quosdam in regione futuros significat, & futuros timores, hominumque fugam, postea uero quietum statum. In tauro uero Luna existente si tonuerit, frumenti & hordaei corruptionem portendit, & locustarum insultum. In regia autem aula gaudium. His uero qui ad Orientem habitant angustiam & famem. In Geminis si tonuerit, turbas & morbum indicat, frumenti corruptelam, & arborum perditionem. In Cancro hordei corruptionem; & siccitatem, & boum mortem, circa Martium uero & Aprilem pluuiarum copiam. In Leone frumenti & hordei perniciem in montana regione, & pruritus & impetigines. In Uirgine Regis interitum, & alienigenam regionis Regem, nauigantibus periculum, circa sata rubiginem. In Libra, bella, & plagarum multitudinem, & fructuum corruptionem. In Scorpione, fames erit, uolatilia autem multiplicabuntur. In Sagittario, commotionem significat in regione, in montana regione frumenti fertilitatem, in campestri corruptionem. In Capricorno pluuias fore fignificat in dies quinquaginta, & Regis dolum, ac uituperium, & indecoram loquacitatem, & alieni Regis apparitionem ab Oriente, qui uniuerso terrarum quoe bi dominabitur fructuum abundantia erit, & uirorum praecellentium mors: ouium uero generatio. In Aquario, bella grandia in regione maritima: fructuum aliorum fertilitatem, leguminum autem perniciem. Io Piscibus, frumenti corruptionem modicam & mortem uiti potentis. Zoroaster. Pluuiae praesagium. Cap. Uii. Illud sane mirum, his qui causam non expenderint: quod si pluuia non imminet, saltant tincae: si imminet, contorquentur solum: non enim adeo afficiuntur cum humidus est aer, ob id nec adeo exiliunt: plerunque autem imminente pluula, aer humidus est. Cardanus. Liber Xiii. 687 Cap. Uiii. Uentos praenunciant mare undis exaestuans, & in littoribus ualde resonans. Idem faciunt montium iuga pura existentia. Spinae item, & arida folia in contrarium a uentis uolutata. Tonitrua & fulgura in aestate undecunque ferantur, in de uentum expectare oportet. Quocunque stellae delabentes uergunt, illinc uentum expectandum significant. Zoroaster. Quomodo grandinem abigere oporteat. Cap. Ix. Aiunt quidam, quod si quis speculu incumbenti nubi ostendat, grandinem praeterituram. Et rursus si hyenae, aut Crocodili, aut Phocae pellem loco circumducas, eandemque pre foribus domus suspendas, grando non cadet. Si uero & claues multas diuersarum aedium per circulum regionis funiculis illi gaueris, grando praeteribit. Et si in domibs tauros statues ligneos, ualde inuabis. Et testudinem palustrem si in dextra manu posueris supinam, modica terra circum eam aggesta, ut nequeat seipsam uertere ac abire, quod ipsum facere non poterit, si terra sub pedibus ipsius cocauior fuerit facta, quum enim non reperiat, quod instar sustentaculi apprehendere queat, manet in loco: quo facto neque in aruum, neque in ullum aliquem locum grando cadet. Sunt autem qui tradant, hora sexta diei, aut noctis circumgestationem testudinis, & depositionem fieri oportere. Apuleius Romanus ait, Uuam in tabellam depictam in uinea consecrandam ess: occidente Lyra, & fructum manere illaesum. Incipit autem occidere Lyra ad decimum Calendas decembres. Perfecte quidem occidit prima Nonarum Februarii, id est ipso Nonarum die. Atque haec quidem a ueteribus tradita sunt. Ego uero quaedam ex relatis ualde indecora esse opinor & uitanda, omnesque moneo talibus, ut nequaquam animum aduertant. Quin & equi fluuiatilis pellis segmenta ad singulos terminos posita, grandinis minas cohibent, ac sistunt. Philostratus. Aduersus fulmen. Cap. X. Hippopotami pellem intra regionem defodito, & eo loci fulmen non cadet. Idem. Aduersus tempestates. Cap. Xi. In Apennino Italiae intra Bononiam & Pisas, exorta tempestate, mulieres foras procurrunt, eam eleuatis manibus consignantes caseo in die ascensionis Domini presso, decussatimque signato, crucis figura impresso fune, atque ita se fore illaesas arbitrabantur. Eodem in Apennino ouum in ascensionis festo exclusum adseruant, summoque illigant tecto, atque hoc modo istas aedes a tempestatis iniuria tutas fore existimant. Alii strata mensa in medio cubiculi, imponunt inter duas cereas ardentes ceraunium lapidem ( ein donner beitel ) is tum sudat, quod ipsis uidetur miraculum: cum tamen non minus natura id fiat, quam uitrearum fenestrarum sudatio, aut tum temporis, aut in hypocausto calente. Caeterum tempestates agris non nocebunt, si corallii triti in quatuor agri angulis praecipuis spargantur. Uuierus, & Fallopius. Liber Xiii. 689 Aduersus instantem rubiginem, & pruinam. Cap. Xii. Si instanti & praeuise rubigini ac pruine obuiam ite uoles, paleas multas, uel frutices & spineta, pluribus locis combures maxime qua parte uentus spirabit: ita enim impendens malum auerti scripsit Diophanes: Berytius uero, ubi illam in aere congregari animaduertebat, bouis cornu sinistrum, cum bubulo stercore illico incendebat, & fumum multum per horti, uel agri ambitum extitabat, uentoque opponebat. Mizaldus. lris quomodo uideri possit. Cap. Xiii. lris multis modis uideri poterit, commodius tamen e crystallo paretur, uel ex Iride quoque gemma, sexangulo crystalli simili, quam sic maiores appellauere, cum Solis subdita radiis, summa fecti laquearia subiectumque planum tremula terberet umbra, iridique colores similes ostendat. Sic enim nascitur hexagona: sin minus arte paretur trigona, longitudine dodrantali, latitudine duorum digitorum, inde rota expoliatur, & concinnetur. Cum ergo iridem uidere quaeleris, crystallinum, uel uitreum prisma manibus fumes, & in longitudine oculis accommodabis, si per infernam superficiem intueberis, omnia diterse colorata puniceo, uiridi, xantho, & caerulo: item si ad supernam superficiem oculos flexeris, permutatur colorum situs, cum permutentur perpendiculares, & hoc clarius Solis luce, nec contemnendum rei specimen erit, si hortos inspexeris undique tapetis sparsos, floribus & coronis ornatos, & ambulantes homines, uti angeli uisuntur uestium simbria iisdem coloribus redimita: si secundum latitudinem oculis accommodabitur, in latum colores uidebis: si supra, uel sub oculos inuertes, inuersa, & erecta absque coloribus uides, spectans uero quaternis inspicietur oculis, omnia tamen inflexa, ob oculorum conuexitatem, aliquam inde cera superficiem opacando, & saepe per oculos resoluendo ea uidet, quae potius sunt fastidientis, quam uoluptuosae narrationis pertractare. Idem quoque sic uidere possumus, Si in peluim aque plenam speculum immergatur diligens intuitor in parietum marginibus, iridis colores generatos reperiet, & pulchriores. Aliter uitreum uas, uel pellucidum aliquod rotundum, foris aqua perfusum Soli oppones: radiis enim Solis ictum, rutilo aeris repercussum in subiecto plano coelestis arcus speciem imitabitur, per uarias Solis inflexiones. Sic Soli aquam obiiciendo stillatim, e regione nigra in superficie dissultans Iris spectabitur, ut saepe remigrantibus euenit, aquarum motum: idem quoque euenire conspicitur circa lucernas Austro flante, & maxime humidos oculos habentibus. Ioan. Bap. Porta. Draconis uolantis constructio. Cap. Xiiii. Extat & artificium, quod aliquibus Draco uolans, uel Cometae sidus dicitur, cuius talis est constructio. E subtilioribus arundinum paxillis quadrengulum constituatur, ut longitudo latitudini henioliae sit proportionis diametri duo, & ex oppositis partibus uel angulis immitanttur, quarum inter secatione funiculus illigetur, & eiusdem quantitatis, cum duobus aliis iungatur, e capitibus machine prouenientibus: sic papyro, uel subtili lino obtegatur, ne quod graue in ea sit: inde e turris, montis, uel altiorum loci fastigio, aequalibus, & uniformibus uentis credenda, non ualidis, ne disrumpatur machina, nec leuibus si undique silebit aura, nam eam non sublimat, uentorumque segnities irritum facier laborem: ipsa recto non incedat tramite, sed oblique, quod efficit funis tractus e capite uno, ex altero longa cauda, quam e restibus effinges aequidistantibs & papyris passim religatis, sic leui tractu immissa artificis manibus committenda, qui nec segniter, nec oscitanter, sed ualide impellat: & sic uolitans carbasus aera petit, ubi paululum fuerit eleuatum ( hic enim ex domorum anfractu disruptus est uentus ) ut uix manibus compesci, uel retineri queat, Laternam aliqui supra locant, ut Cometa uideatur. Sclopum alii, charta & pyrio puluere inuolutum, & cum in aere quiescit, immittitur per restim accensus funiculus, anulo, uel lubrico aliquo, statimque uelum petens, ignem ori admouet, maximoque tonitru, in plures machina dissilit partes, & ad terram procumbit. Aelurum aliqui, uel catulum ligant, ac per aera immissas auscultant uoces. Hinc auspicari poterit ingeniosus principia, quonam pacto & homo uolare possit, ingentibus alis cubito, & pectore deligatis, eas autem a pueritia paulatim iactare assuescat, loco semper sublimiori. Quod si quispiam id mirum putauerit, adiiciat ea, quae Archytam Pythagoricum commentum esse, atque fecisse traditur: plerique enim nobilium Graecorum, & Fauorinus philosophus memoriarum ueterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt, simulachrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum uolasse, ita erat scilicet libramentis suspensum, & aura spiritus inclusa, atque occulta concitum. Ioan. Baptista Porta. De Secretis Organicis, Liber Xiiii. De Secretis Grammatis quomodo uidelicet occulte loquendum. Cap. I. Locutio quomodo occultetur. Uoces septem modis occultantur: primus absentia, haec tutissima est, & si non deprehendatur, suspicione caret. Inde obmurmuratio, uel locutio submissa, quae indecora est, & suspicione plena, ex saepenumero maximorum malorum causa fuit. Tertius lingua aliena, ut Graeca Latinis, Germanica Italis: sed & hic suspicionem parit, & est indecorus. Quartus est per nutus, ut colludentes: est autem hic maxime turpis & irrisorius. Quintus est per uerba alia significantia, qui circulatoribus est familiaris. Itali ad Calman locutionem uocant. Ea indiget longa obseruatione: si quis tamen dextere ea utatur, suspicione carere potest. Utilis est ad pueros instituendos, qui in domo seruiunt. Sextus est, cum circumcis e loquimur, hic haud irrisorius est, & grauem uirum decet, cum ancipitem sensum reddat. Adeoque legitimus, ut etiam scriptis magnorum uirorum sit familiaris. Cardanus. Locutio per sibilum. Locutio per sibilum duobus modis contingit, alter quidem ut in his fistulis, quibus canimus simul & loquimur. Uox lingua dearticulatur, latet non animaduertentibus paruum sub magno, & umbra sub sono. Constant fistulae illae cicutis simplicibus, ligneis, unico foramine lato, sub eo posito, per quod inflantur: id uero membrana tenui contectum est undequaque, ita & uox & sermo resonat. Sed reliquus modus in eleuatione uocum per paria spatia constat, quibus singulae literae significantur, & ex literis dictiones, & oratio tota indiget consuetudine, sed non est assuetis ardua res. Idem. Quomodo cum urbe obsessa per fates procul colloqui liceat. Est & aliud communicandorum consilior umobsessis urbibus remedium, quod tutum est, & semper paratum: nec minus licet intelligere, quae uelint, qui auxilio ueniunt, aut uenturi sunt, quam urbis statum patefacere, parumque differt ab epistola. Igitur si cauitas ipsa cupit exploratori image15 quae uelit significare aut exercitus duci in auxilium uenienti super quinque turres procul inuicem positas, ita ut longe distinctae uideantur, singualae faces ardentes collocentur, singulique qui eas tenent, uerba quae significaturi sunt scripta ante se habeant, & ut in litera succedit que ad facem pertineat suam, aut duae tresue, eam easue facem eleuando, aut deprimendo, aut in dextram, aut sinistram flectendo significet. Pari ratione, ex altissima turri consilia ducis in auxilium uenientis exercitu hostium intermedio quisque literas coniungendo intelliget, prorsus hostibus nec aduertentibus, ne dum insciis, quod faces auxiliariorum humiles erunt. Cardanus. Modi quibus res ex urbe obsessa significent. Nunc tempus est, ut doceamus, quomodo absque epistola res procul significari possint: id cum facibus fieri posse modo docuimus: existimantes nostrum esse inuentum, sed olim a Posybio in quodam fragmento descriptos, duos modos huius generis, alios tamen a nostro inuenimus, qui cum obscuri sint, & mutili, non ab re esse existimaui, ut a nobis explicarentur, simul locupletem facturus doctrinam de hoc, ut commode ea uti possimus. Igitur Aeneas uasa utrinque constituit longa, arcta, sed profunda, in ternas, aut quaternas partes diuisa, & in his, ut in lampadibus fieri solet, ligna cum subere posita, super lignis taede imposite, e directo in limbo uasis res inscripte principaliores, ueluti frumento indigemus, seditio in urbe est, presidium receptum, peste laboratur, eras foras irrumpemus: atque multa talia capita rerum. Ergo utrinque impletis uasis aqua, & taedis accensis, ubi aliquandiu arserint, detracta fistula, fax descendit ad imum: subducta aqua, alter legit, quam in limbo scripta sunt. Sed hic modus satis rudis est: nec docet, que uelimus, uerum ex infinito numero fortuitorum pauca admodum, nec perfecta. Aliud deinde subiungit, nostro satis conformen, qui talis est: Ex constituto utrique habent 5. tabellas, in quarum singulis alph. elementa 5. aut 4. saltem eo ordine, quo uides descripta sunt. image16 Qui uero uolunt ostendere, que uelint, decem habent taedas ardentes, quarum quinque a dextris, aliae a sinistris sunt collocatae: igitur primum faces eleuantur ab eis qui aliquid signisicare uoluerint, ac toties, donec alii facem eleuent, ne initium incertum sit. Ubi responderint signo, & si quae fiunt animaduertere docuerint, totidem faces eleuantur a dextra, quotus est numerus tabulae, in qua litera est descripta, inde a sinistra totidem, quotus est numerus elementi in tabula. Gratia exempli, uolo significare Ueniemus, a dextra quatuor faces, quia V in quarta tabula est, & totidem a sinistra eleuabimus. nam V quarto in ordine tabule collocata est: inde X, nam a dextra, & quintam a sinistra pro E: est enim in prima tabula quinto loco descripta. Inde tres a dextra, duas a sinistra pro N, & pro I. duas a dextra: est enim l in secunda tabula: & quia est in quarto loco, quatuor a sinistra: rursus pro E unam a dextra, quinque a sinistra: & pro M, tres a dextra, unam a sinistra: & pro V quatuor a dextra, totidem a sinistra: & pro S quatuor a dextra, duas a sinistra. Nos uero alium modum ab his, atque etiam eo, quem supra descripsimus, trademus: ut cum duobus facibus res tota absoluatur, ad omnem confusionem uitandam. Igitur constitutis duobus facibus praelongis, ut sufficiant ad totam sententiam per elementa deimage17 clarandam, atque in tanta distantia inter se, ut pro interuallo eorum, quibus signum hoc proponitur, in distantia quatuor cubitorum esseiudicetur. Datoque ac recepto signo a complicibus utrinque facibus elauatis, aut abditis, ut initium rei statuatur, sinistra elauata, elementum unum significabit: debet autem eleuari de cem cubitis, depressa sic ut lateat, aliud in sinistrum latus inclinata, aliud in dextrum, aliud ut quatuor amplectatur elementa, totidem dextra significabit, erit autem pro arbitrio, & pro condicto elementorum ordine sit ita hostibus, ut amicis res pateat. poteris enim primo loco pro A constituere N, uel aliud quodcunque uolueris elementum. habes igitur iam octo elementa, quatuor habes si ambae faces moueantur simul: utpote elauate l, absconditae L, in sinistram inclinatae M, in dextram N. Rursus sinistra eleuata & dextra depressa O, in sinistram inclinata P, in dextram Q. Sinistra quoque depressa, tres alias notas, in sinistram tres alias, ut sint 21 elementa, & absolutum alphabetum usque ad Z literam. Supersunt praeter has, tres aliae differentiae, quae a sinistra face in dextram partem inclinata prodeunt, cum dextra simul mota fuerit sursum aut deorsum, aut in sinistram partem. His igitur constituemus 0. 1. 2. Et sic repetatur 3. 6. 9. ut constituantur secunda uice ab I. usque ad 11. repetiti prima constitutio, 9. 18. 27. Et ita habes ab uno usque ad 38. Quod si quarto repetieris primum signuum 27, secundum 54. tertium 81 significabit, peueniesque usque ad 119. Ita quinto habebis 81 162. 343. & summam omnium 462. Neque parum est tam breui duabus funibus, quarum altera eodem modo semper se habet, scilicet ut ad dextram inclinetur, reliqua trifariam uariatur, omnes numeros significari ab unitate usque ad 462. Atque hic modus minime fallax est, aut confusus, breuisque ac perfectus. Uerum exercitatione in talibus opus est, & ut iam antea de his, obsessi cum auxiliaribus conuenerint. Noctem etiam esse claram atque serenam, & absque Lunae lumine. Idem. De Secretis Scribendi Cap Ii. Literae in temebris conspicuae, quonam fiant pacto. Si quis furtiuo scripto rei conscio, nouo astu excogitata quaepiam nuntiare quaesierit, quae, tantum nocte intempesta conspectari queant intedularum liquore, graphice describendo pagina saturetur, maxima adhibita sedulitate, & ineffigiata interdiu apparebit. Ioan. Baptista. Porta. Literae occultae, quas non quiuis legere possit. Occultandi ratio triplex est: transmutandi, quae in usu, ut de Caesare olim Suetonius, uelut si pro a, d, pro b, enim scribatur. Est autem infinitorum generum. Secundus translatione fit, atque hic duplex. Primus cum tribus literis, gratia exempli, omnia scribimus, facilius autem addita aspratione, ne quid in his prorsus praeter hanc sit uarietatis. Cb ' abb ' aacb acaccab ' bb ababbbaa cabbca ' abb ' abcbacab bbb ' acabbcbbabbabb ' ab ' b cbaabbaacb ' b ' aac ababb bab cabcbbbaac bbb'aa ' ac'aaabaa bbb ' ca cbabb ' abacababbaa ' ca ' abbca ' cbabab. Alter translationis modus est, ut delitescant, in quibusdam suspicionis nota quadam, ut in Laconica scytala, in aliis nulla penitus relicta, qui modus est elegantissimus. Nam membranas duas aequales accipies delineatas ad scribendum, atque in ipsis lineis foramina sparsim e regione in utraque parua, sed tamen pro elementorum magnitudine seu altitudine facies. Quaedam septem, quaedam tria, quaedam octo, uel decem elementa continebunt, ut omnia simul foramina Cxx. elementa simul iunctis omnibus, quae inscribi possunt, contineant. Harum alteram dabis illi, ad quem scribere desideras. Cum uero opus est, scribe primum sententiam tuam quambreuissime potes, sic ut numerum elementorum minorem contineat sententiam, quam is est quem cupiunt interualla. Inde in membrana supposita foraminibus scribes eam sententiam, atque item in alia atque alia: demum imple spacia primae membrane sententias complendo, delendo, implendo, donec sensus constet. Hanc secundam sententiam complebis in secunda membrana, sic ut uerba & sententiae cohaerere uideantur: in tertia quoque ita aptabis, ut illae sis primis literis, sententia tota uerborum numerus magnitudoque constent, ac concinnitatem retineant. Quibus peractis superpone exemplar, quod praecidisti membranae coaequali, atque ita terminis foramiorum puncta tenuissima signabis eo usque quo literae pertingant, quas scribere desideras: tum tertiam membranam accipe, epistolamque continuis uerbis decenti spaciorum ordine, ac magnitudine, tum etiam literarum, sic ut prima sententia ac uerba illius inter punctorum terminos contineantur. Ergo fuci suspicio tunc nulla manet, alter cum recipit superposito exemplari sententiam animi tui illico intelligit. Nec huic rei tametsi laboris haud leuis sit, aliquid ad significandam sententiam periculosis temporibus amicis suis par inueniri potest. Tertia occultandi ratio fit, cum literae alumine scribuntur: latent enim: immersae aqua leguntur, quia aqua membranam reddit obscuriorem, in qua candicat alumen. Quae uero sale ammoniaco, apparent dum igni exponuntur. Ita alii limonii, alii ceparum succo scribunt, quae omnes ignibus expositae legi possunt, secus delitescunt. Sed opus est haud mediocri diligentia. Ex Cardano de Subtilitate. Literas lumine interposito legere. Haec est scribendi inopinabilis latebra, nec ut caetere leuiter igni detegitur: Si colore corporeo albo scriptitaueris, uti cerussa liquido immixta gummi, uel consimili sit chartae concolor, neuealiquid sit discerniculi, uel coniectari possit, tunc oculo, & lumini interiecta sideris uel candelae, ubi descriptae fuerint literae, ocularibus radiis penetrari non sinunt, sic obscuriusculae conspiciuntur. Porta. Literae indelebiles, quomodo corporibus humanis inscribantur. Si placeat quandocumque nouas inscribere figuras, facillime efficies in aestuario diuisa summacute nouaculo, uel phlebotomo, prius depicta atramento in cute figura: inde rimas minio, uel caeruleo, aut terra coloris quem depingere cupis implebis, & statim ob calorem contracto colore cutis concrescit in imaginem. Aliter ut experimento didici, & absque balneo: Aquae seperationis auri cantharides toto die naturali immixtas sines: inde calamo tenui seu literas, seu formam aliam quam uolueris delineabis in cute, sic ut aquae uestigia relinquantur, confestim erumpent uesicae albae locis, quae aqua occupauit. His sponte perfractis, atque die una consolidatis, perpetua cicatrix alba succedet, atque omnino indelebilis nisi ui, formam depictam ad unguem referens. Cardanus. Literae ut in nigro exemplo candicent. Si uelimus, ut literae in nigro exemplo candicent, est, & occultius mentis conceptum proferendi ratio. Luteum, ouique albumen ualide exagitatum, instar scriptorii atramenti liquescat, huiusmodi literas, uel lineamenta protrahe, iam exiccatis, colore atro papyrus superlinatur, & inquinetur: ubi uero literae iam obrutae liquescant uelis, lato ferro, uel cultro leuiter eas erodendo, tenebricosum delacerantes uelum, uti nebulas discutientes supra modum candore panduntur insigni. Porta. In ouo modius scribendi. Alumen ex aceto subtiliter multumque terito, & cortici quidquid uelis affigurabis, feruenti Soli exiccato, muriae uel acri aceto impone tribus, uel quatuor diebus, resiccatum coquito, cumque fuerit tostum, cortice enudabis, & duro albumini scriptas literas reperies. Inde occurrit alterum: Cera circumlinito ouo, stylo literas exarando, fatiscentes rimas humore reple, ac aceto macerari sinito per diem, cum ceram sustuleris, decorticato, & peruium corticem, & ouo impressas leges literarum figuras. Aphric. Literae delitescentes ut conspiciantur, & conspicuae delitescant. Si optabis ut literae delitescentes conspiciantur, & conspicuae delitescant: potieris, si stillatio calcanthi liquore, uel ardenti aqua effusa, donec solutum fatiscat: ac papyro literas duxeris: iam enim siccescentibus caelantur: porro combustam paleam ex aceto triturabis, & quae sumus scripturi, in priorum interstitio uersuum late describito. Omphacitis inde galla albo uino decoquatur, spongia madida, cum cordi euenerit, leuiter expergificando, & super eas inducta atterendo, uernaculus nobis colorater obliteratus delitescit, pristinus uero inuisibilis refricatus nobis fiet conspicuus. Porta. Scripta quomodo ocultentur. Diluitur tantum atramenti scriptorii in aqua qua ut uix scripta exempla uestigium nigredinis appareat: qua siccata, super eadem uerba, iisdemque lituris alia, ex carbone salicis, & aqua pluuia spissata scribitur, quae uerum atramentum refert. Ubi siccata fuerit transmissaque, libeatque legere, galla aquae incoquitur, impositaque spongia ac expressa mediocriter detergitur epistola nuper conscripta, quod carbo nec lachryma nec galla adhereat, reliqua prior emergit cum gallae colore, & tenacitate affigatur chartae & obumbretur. Cardanus. Literas confestim loco quouis emergentes. Literas confestim loco quouis emergentes nigras e coloratas efficies, si aceto, uel urina, clanculum in manibus, uel alibi literas exarabis, cum exiccata fuerint, nec uestigia apparent, & uis elucescat: fuligine, uel colore, quem ubertim infectoriae dant officinae, extricato, & nigricabunt ualde, si easdem albas quaesieris charta, ficulneo lacte delineato, & exiccatas carbonis polline insparso confricato, & detergito. Porta. Literae quae igne, uel aqua uisibiles redduntur. At reddere literas igne, uel aqua uisibiles sic possumus, & literas in carminum intercapedinibus, & syllabarum coagmentis, & distantiis protrahere: Contineat epistola inane quippiam, ut incondite putet positas, & interceptae, aut nihil omnino, aut aegerrime sentient. Si citrii, medici mali, cepae, & omnium fere acrium succo descripseris, si igni inferuescit, eorum acrimonia deteguntur illico. Maius aliquantulum subtilitatis habet, si alumine aqua dissoluto scripseris: cumque lectioni accedis, aquae immergendo, late euadent uisiles, & elegantes. Si uero candicent, uelis, & lacteas: sic facies. Lithargyris primo teritur, & fictile aquam continens, cum aceto coniicitur, decoquitur, & decoctum per colum traiicito, serua inde limonis succo citrigeri generis literas exarato: iam enim siccescentibus abduntur, si seruato liquore immerseris, lacteas & conspicuas uidebis. Si mulierum ubera, uel manus ea madeant, praedicto insperso liquore lacte resudabunt, utitor si inops aliquando eorum fueris. Sic quoque literae hirci adipe lapidi fuerint inscriptae, lapidique occultae prorsus, si lapis idem aceto demergatur, prodeunt illico, & quasi sculptae foras eminentes extabunt. Si autem absoluta aqua perscribendo, literas increscere iubes, ut nauis expeditiusque itineribus accingamur: Gallas, & calchantum subtiliter pinsito, inde puluerem chartae inspergito, panno perfricato, recteque expoliantur, & ut sit chartae concolor, & pertinacius inhaereat, contuso iuniperi gummi, ( quod scriptoribus Uernigo dicitur ) addatur reliquis, cum usu euenerit, aqua, uel saliua scribito, & nigrescunt. Idem. Literae quae non leguntur, nisi de nocte, Literas, quae non leguntur nisi de nocte, cum felle testudinis scribe, aut lacte ficus si ponatur ad ignem, aut cum aqua uermis lucentis de sero. Albertus. Modus cognoscendi literas in charta latentes. Cum sint tria genera eorum, cum quibus literae soccultae scribuntur, atque impersectae: uel quia res alia desideratur, ut quae cum saepo quae cinere aut carbonibus indigent: & quae aqua, & lachryma Arabica, calcantho, aut perspicuo, ut quae alumine ( in aqua enim candor uidetur ) aut quae densitate, ut quae sale ammoniaco, nam ab igne coguntur: necesse est ut qui explorare uelit, & inunctam oleo chartam contra Solem inspiciat, & ut mergat in aqua, & ut igni exponat, & ut calcanthi puluere inspergat. Cardanus. Literae, ut constitutis diebus deciduae sint. & euanescant. Quantum humanum euolat ingenium, dum naturae secreta pandit? Demersetur tenuis elimatus chalybs in separationis aquam, pondere iam triplicato, quibus liquidae picis, uel terebinthinae resinae fuligo addatur, ut nigrior fiat, & dolium cooperies prophyrite multum teratur, scribe, & consenescentes deciderit. Hoc silentio praetereundum non putaui, quod maxime praecipuum, & tanquam rei caput est, periculum frequenter facere: nam si diutius in charta commoratur, fortis aqua plusculum suggeratur, & si fueris sedulus, sub crocea non remanebunt uestigia: hac indicii norma frui poteris. Sic aliud consimile genus habebis. si sic mentiri satius suerit: Chrylocolla, ammoniacus sal, & alumen aequali cerent inter se pondere, tusa omnia fictili condantur, & forte ex calce parato lixiuium, & faucibus excepturi uasis lineo panno obtento, colato: sic igitur parum ebulliat, atramento immisce, & ubi incolumes aliquantulum durabunt, iam flaccescente fiunt caducae, ad usum recondito. Porta. Modus delendi literas. Cerussam in aestate cum lactae ficus misce, & in pastillos redige: siccato in umbra, & tere, ac tursus nouo lacte ficus imbue, forma pastillos, siccato, terito: atque id repete quater, inde serua. Cum opus est, literas leuiter madefacito, & puluere illo inspergito, sic ut undique adhaereat, sinito per horas duodecim saltem, confricato tenui linteo asperiusculo, in quo gossipium includatur. Cardanus. Literae quomodo deleantur. [ Recipe Salis communis Salis gemmae Aluminis rochae an. ◉. ii. Salis armoniaci ◉. iiii. ] Mista destillentur secundum artem. Hac aqua literae humectatae, euanescent. Faloppius Literae ut penitus abstergantur. Sed lituras, maculas, uel literas penitus abstergere si quaesieris: Calcanthi & salnitri aqua calamo supra literas delineato. Uel e sale alkali & sulphure, paruis conglobatis orbiculis perfrica, sic erodet, ut nec uestigium remaneat. Porta. Literae in lapidibus quomodo inscribantur. Si in silicem nullo compendio aliquid inscribere uelis: oblito totum cera, inde inscribito quod lubet, cera tamen exacte derasa, ubi literae sunt, ut nudus silex appareat: post merge lapidem in aceto acerrimo per septem horas, & exime: at si pluribus horis immersus maneat, citius crusta excidet. Contingit enim ferme, quod in humanis corporibus, cum escharotica uocata medicamenta applicantur: supplet in aceto uim potentioris medicamenti mora, & multitudo aceti, cum mergatur. Siccat enim & penetrat, unde lapidem comminui necesse est. Palam autem est, & hoc ad alios lapides traduci posse, qui non sint multo duriores. Cardanus. Ad literas obliterandas. Literas sic facile obliterabis ac delebis. Accipe carnem leporinam, sicca, tere in puluerem, & uiuae calci misce, ac literis superpone, uel illine, & infra triduum nullum comparebit illarum uestigium. Ex uetustissimo quodam exemplari. Mizaldus. Epistolae quomodo concludantur, ut aperiri clanculum nequeant. Epistolarum usus, & ratio obsignandi tam utilis est, quam etiam necessaria. Si igitur adsit sigillum, antequam cera imponatur, charta sub eo in capillamenta diuaricanda est, si id feceris, inde cera tolli non potest ulla arte; quin capillamentum pereat. Dignoscitur ergo aperta epistola ex aduersa sigilli parte fraus. Rursus sigillum non adsit, altera ex parte regula & stylo diuaricanda est pars Ad, postquam iam plicata fuerit epistola, & ubi epistolae cohaeres pars A D, ( quae rectangula, & oblonga esse debet ) duabus scissuris, altera tangente A, altera prope ualde deducenda est ad aduersam partem epistole per B: inde rursus reducenda per C, & demum praecisa parte, & in mucronem formata, reducenda iterum pars mucronata E sub, B C, ex B in C, ita ut pars quae tegit B C, quadrata sit, non mucronata. Post ex aduersa parte pars folii ad unguem aequalis ac similis A D abscindenda est: ita fiet ut similes sint alterutrinque partes. nec unde clausa sit dignoscere quisquam facile quaeat. Inscribendae etiam sunt literae utrinque super obsignatum locum. Cardanus. Epistola quomodo clam aperienda. Literas obsignatas aperire solent seta caudae equinae. sed prius parum ceram excalfaciunt, res haec manuum agilitate & iudicio, quam doctrina constat: restituere oportet e regione prioris loti, ne consuetudine sigilli, situs mutatus prodat dolum. Aliter inunge sigilli locum, inde superinfunde dilutum gypsum tenuissiimage18 mum, ex aqua cum modico glutinis piscium, aut lachrymae Arabicae: sinito cogi, & ita sigillum adulterinum habebis. Idem. Literae ne comburi possint, Ne literae possint comburi, Accipe acetum acerrimum, & quorum albumina. In quibus dilue, & coagita hydrargyrum, eaque miscellanea papyrum ter inunge, ac toties resicca. Postea scribae ibi quicquid uisum fuerit, & in ignem proiice, uidebis absque ulla combustione resilire. Ex antiquo libro. Literas ut a muribus tuearis. Atramentum librarium diluto absynthii temperatum, literas a muribus tuetur, herba uero ipsa uestibus inserta, tineas arcet. Dioscorides. Albae literae ut legi possint. Ammoniacum, sal tritum, & aquae mistum. literas albas, & a papyri colore nihil distantes reddit: sed si igni admoueris nigrescent. Ad hunc modum aluminis puluere scripta non apparent, nisi chartam, dum uoles legere, in aquam demerseris. Mizaldus. Scytale Latonica. Duo ligna teretia polita aequaliaque omnino, charta sic ad cochleae instar stricta, & aequalia summo usque ad imum inuoluebant alterum, ut nihil omnino e ligno conspici posset, inde alterutrinque capita, quae non integebantur 710 De Secretis precidebant in formam, quam a latere uides. Unum ex his lignis imperator exercitus accipiebat, reliquum apud se retinebant. Ubi opus esset epistola, chartam ligno praedicta ratione inuoluebant capitibus utrinque affixis, & in medio etiam tenuissima cera certis locis: inde inscribebant, quae uellent: eaque a ligno auulsa, epistolae loco transmittebant, Cardanus. Literae ut aqua usibiles reddantur. Cum aqua, in qua alumen dissolutum sit, scribito, cumque lectioni accedis, aquae immergendo, late euadent, uisibiles, & elegantes. Alexius. Literae albae, ut cito nigesent. Aceto uel urina, clanculum in manibus, uel alibi literas exarabis: cum exiccatae fuerint, nec uestigia apparent, & uis elucescat, fuligine, uel colore, quem ubertim infectoriae dant officinae, extricato, & nigricabunt ualde. Si easdem albas quaesieris, charta ficulneo lacte delineato, exiccatas carbonis polline insperso confricato, & detergito. Io. Bap. Porta. Atramenti conficiendi modus optimus. Sumito gallarum optimarum, in tres aut quatuor partes incisarum, uel leuiter contritarum quantum uolueris, quae cum in oleo pauco aliquantulum fuerint frixae, ponantur in ollam uitreatam, superinfundendo uini albi tantum, ut ad quatuor, uel plures digitos emineat: deinde adde gummi Arabici contriti libram dimidiam, uitrioli contriti uncias octo: misceantur, & ponantur ad Solem per dies aliquot, miscendo quotidie. Postea cum aliquantulum, & ad sufficientiam cocta fuerint, coletur, & erit perfectum. Caeterum faecibus relictis recens uinum addi potest: deinde coqui & colari, hocque toties fieri potest, quoties uinum non amplius a faecibus tingitur. His quidem uinis simul mistis, addantur gallae, gummi, uitriolum recentia, ut supra: deinde cum rursus ad Solem posita, demumque cocta fuerint, multo melius erit, quam prius. Quo enim saepius iterentur haec, eo etiam melius euadit atramentum. Quod si atramentum spissius, quam par esset euaderet, addatur parum lixiuii, & fiet fluidum. Si uero nimium esset fluidum, addatur gummi Arabicum. Caeterum gallas paruas, crispas, duras esse oportet, quemadmodum uitriolum coloris cerulei: gummi praeterea lucidum, friabile. Alexius. Atramenti puluis, quem quisque proficiscens secumferre potest, modo aqua pel uinum contemperetur. Hic etiam puluis reddit atramentum perfectius. Sumito nucleos persicorum, uel Armeniacorum, uel amygdalarum, & ponantur ad ignem. donec candescant, anferantur, & seruentur. Quo facto, sumito resinae piceae quantum satis est. ponatur in uas aliquod, uel ollam ad ignem, & cum candela, uel carbone accensa fuerit, cooperiatur cooperculo aliquo, ita ut spirare, non extingui, sed fumus optime recipi possit: deinde cum resina omnino consumpta, uasaque frigida fuerint, abstergatur fumus in operculo haerens, & seruetur. Quod si quis tantum laboris, pro conficiendo fumo sumere nollet, emat ab iis, qui impressorum atramentum conficiunt. De hoc itaque fumo sumito partem unam, pulueris nucleorum accensorum partem unam, uitrioli, partem unam, gallarum frixarum, ut superius dictum, partem unam, gummi Arabici partes quatuor. Redigantur in puluerem, cribrentur, & misceantur, fiatque puluis in corio seruandus. Quando autem uti uoles, sumito huius pulueris parum, cui adde aliquantulum aquae, uel uini, uel aceti, & misce bene, & utitor. Atque sic habes atramentum repentinum, quod quisque secum absque effusionis periculo ferre possit. Quod si hic puluis addatur atramento non bono, perfectissimum reddetur. Idem. Atramentum paratu facile, neque magno precio, praeterea non solum ad scribendum, uerum etiam ad libros imprimendos, aptum. Accipe eius tincture. qua coria tinguntur quantum uolueris, fellis saepiarum, quantum satis est, misce, & siat atramentum. Uerum si melius efficere uoles, adiungito praedictum puluerem, ex illis carbonibus, uitriolo, galla & gummi. Hoc etiam atramento libri imprimi poterunt: presertim si aliquantulum uernicis, & olei lini addatur, ut liquidius, & tenacius fiat. Caeterum atramentum pro imprimendis libris, ex solo fumo resinae conficitur, ut supra dictum est, addendo uernicis liquidae quantum satis est, & coquendo parum, fiat atramentum, uel liquidius, uel spissius, ut res ipsa poscere uidebitur. Nam hyeme liquidius, aestate firmius esse debet. Quod si liquidius efficere uoles, adde plus olei, & plus fumi, meliusque coque. Uerum durius atramentum, elegantiores efficit literas. Quod si rubrum atramentum conficere cupias, loco fumi, sumito cinnabaris optime contriti, quantum uolueris: si uero uiride, aeris florem accipito: si caeruleum, ut paucis retro annis utebantur, sumito ceruleum Germanicum uel enchaustum uitreum, quod Uenetiis habetur. Reliqua fiant, ut in communi atramento dictum est. Idem. Atramentum perpetuum. Stuchum uocant artifices colorem perpetuum, quo maxime sepulchris litere solent inscribi, iam prius literis in marmore incisis: constat fumo olei e semine lini pici nauali commixto. Eius enim fumi nigredo non mutatur, nec pix ab aqua, aut uento corrumpitur. Cardanus. Rubrica scriptoria. Accipe ligni brasilii, minutim incisi unc. unam, cerussae, aluminis, singulorum drachmas duas: terantur, & misceantur: quibus tantum urinae superinfundito, donec cooperiantur, relinquanturque sic per tres dies, miscendo quotidie ter aut quater deinde coletur per linteum, ponaturque in catino aliquo uitreato, uel mortario, & siccentur in loco aliquo, ab aere & Sole remoto, & seruetur. Quando autem ad scribendum uti uoles, aqua gummi temperata conficito. Alexius. Puluis abstergens atramenti matulas, uel literas scriptas in papyro. Accipe cerussae optime contritae, lactis ficuum, singulorum quantum sufficit. Misceantur, & fiat massa, quae cum exiccata, deinde rursus imbuta lacte, atque sic sexies factum fuerit, fiat puluis & seruetur. Quando autem atramentum, uel literas a papyro auferre uelis, sumito pannum lineum, aqua imbutum: deinde expressum, ponatur supra atramentum, uel literas tandiu, donec humecta sint. Quod cum factum fuerit, puluis praedctus superaspergatur, & relinquatur sic per noctem uanam: deinde mane cum panno aliquo linteo sicco fricetur leuiter, quo facto, papyrum candidissimam uidebis, & ad scribendum aptissimam. Quod si omnino deletum atramentum non esset, iteretur, ut prius: & fieri nequit, quin auferatur. Quod si attenuata charta nimium sit, ea frictione glutine, quo ligna ferruminantur, leuiter liquefacto, cerussae uel farinae pusillo admisto, densabitur. Idem. Ad literas aureas. Ad scribendum aureis literis, Sume croci, & auripigmenti partes aequales, dilue cum felle caprino, & tandiu sub fimo equino sepeli, donec fiat ueluti spissamentum. Cum quo pinge, uel scribe. Idem fiet, si acceperis drachmas duas aloes, & croci tantundem, eaque in pollinem redacta, albumine qui exceperis, & diu multumque agitaueris. Ex quodam Grammatographo. Mizaldus. Ad literas aureas aliter. Accipe auripigmenti, chrystalli, singulorum unciam unam, redigantur in puluerem singula: deinde misceantur cum oui albo, & fiat liquor ad scribendum. Alexius. Ad literas argentea. Argenteas literas sic facies absque argento. Sume stanni optimi unciam unam, argenti uiui uncias duas, misceantur, & liquescant. Deinde terantur cum aqua gummata, & ex ea materia ubi opus erit, formentur literae. Mizaldus. Color uiridis ad scribendum. Accipe floris aeris, lithargyrii, argenti uiui, singulorum quantum sufficit: terantur, & misceantur simul cum urina infantis masculi, & habebis colorem pulcherrimum, smaragdo similem, non solum ad miniandum, sed etiam ad scribendum. Alexius. Ad uirides literas. Uirides literas sic facies. Accipe folia rutae, succum exprime, florem aeris, & parum croci adde, tere, & dum uti uoles, aqua gummosa excipe, ac scribe. Mizaldus, & Alexius. Liqpuor uridis al scribendum er pingendum. Accipe floris aeris, quantum satis esse uidetur, ponatur in aceto, donec liquefiat: deinde coletur per pannum subtile. Quod cum factum fuerit, super lapide porphyrite teratur optime cum aqua communi, addendo parum mellis. Deinde cum bene siccatum fuerit, rursus super lapide porphyrite, cum aqua gummi teratur, & res erit perfecta. Alexius. Caerulei parandi ratio. Caeruleum cum melle, ut aeris flos conterendum, sed purgandum non est. Temperatur autem ouialbo agitato, aut glutinis aqua, & non gummi. Aqua hec glutinis fit ex uiscerum glutine lucido, & liquesacto, & colato, ut ex gummi solet. Cinnabaris parandi ratio ad scribendum. Cinnabari, cum super lapide porphyrite optime aqua communi contritum: deinde exiccatum fuerit, ponatur in uas aliquod osseum uel uitreum, urinaque superinfundatur, relinquaturque sic aliquandiu: nam fundum materia petet: postea auferatur sensim urina, atque rursus recens addatur. Quod cum octies, aut decies factum fuerit, optime purgatum erit. Quibus sic se habentibus, sumito ouorum alba, optime agitata, & in aquam puram dissoluantur: eam aquam super cinnabarim effundito, ut transuersum digitum emineat, rursusque simul agitato, deinde cum residuum fecerit, auferantur ouorum alba sensim, rursusque recentia addantur, fiatque hoc toties, quoties cum urina factum fuit. Hoc quidem nulla alia ratione fit, quam ut foetens ille odor, ex urina contractus euanescat. His omnibus factis, addantur albumina quorum recentia, misceantur optime, & fiat liquor ad scribendum & pingendum. Caeterum hic liquor in uase aliquo obturato seruandus erit: deinde cum quis hoc uti uolet, ligno aliquo miscendus seruatur etiam diutissime incorruptus. Alexius. Liquor ad scribendum tanto candore praestans, ut papyrum uincat, in eoque legi possit. Sumito ouorum cortices optime lotas, easque super porphyrite, uel marmore cum aqua conterito, & in scintillam positas, sinito, done in fundo materia resideat. Quo facto, sensim auferatur aaqua, materiaque uel per se, uel ad Solem siccetur, serueturque. Quando autem uti uoles, accipito gummi ammoniaci, exempta flaua cortice, quantum satis est, ponatur in aceto distillato, per noctem unam, donec dissoluatur: deinde coletur, cui addatur aliquantulum praedicti pulueris, & fiat liquor omnium albissimus ad scribendum, & pingendum. Hoc etiam liquore, primaria quaedam foemina Itala ad faciem dealbandam utitur, propterea quod absque ulla aliqua laesione cutis, & dentium, ita faciem albam reddit, ut non illita, sed natura sic esse uideatur. Uerum si ad faciem uti uelis, liquorem multo rariorem, & tenuiorem esse oportet, ut melius penetrare & durare queat. Caeterum si ad hunc effectum aliquantulum talci combusti addideris, optimum feceris. Idem. Modus parandi Uernicem, ad membranas siue papyrum leuigandam, qua utimur ad scribendum: quae melior est, & pulchrior ea, qua uulgo utuntur: nec ut illa uulgaris male olet. Uernix qua scriptores utuntur ad conficiendos libros, est gummi iuniperi in puluerem redactum. Ex hoc etiam gummi cum lini oleo cocto, liquida Uernix conficitur. Uruntur scriptores, praedicta Uernice contrita, ut melius atramentum suscipiat charta, nec perfluat. Uerum si meliorem, atque minore precio parare uoles, sumito ouorum cortices mundatas, & leuiter contritas, eas que in olla aliqua bene cooperta, in fornace uel figuli, uel uitrearii tam diu sinito, donec optime in calcem ac cinerem uertatur: deinde cribrentur, & fiat puluis albissimus. Quum autem uti uoles, ponatur aliquantulum super papyrum, atque leporino pede hinc in de spergatur, atque quod reliquum est, abstergatur, & ad scribendum reddetur optima. Uerum si posteaquam scriptum est, & exiccatum, puluerem auferri desideres, aliquantulum cum medulla panis fricetur, & absterget puluerem omnem. Idem. Modus parandi tabulas albas, deletiles, in quibus scribitur stylo aeneo, cuiusmodi sunt libelli, qui in Germania fiunt. Accipe gypsi mundi ac cribra, quantum satis est, & cum colla ceruina, aut alia dissolues: quod cum exiccatum fuerit, radatur ut politum fiat, & lucidum. Quibus sic se habentibus, rursus ut prius dissoluatur, & radatur: deinde sumito cerussae, in tenuissimum puluerem redactae, & cribratae, quantum satis est: misceatur cum oleo lini cocto, & fiat unguentum, quo illinantur tabulae: quae cum bene illitae fuerint, siccentur in umbra per dies quinque aut sex, deinde panno aliquo, in aqua intincto, deinde expresso, expoliantur tabulae, & sic relinquuntur per dies quindecim, aut uiginti, donec optime siccentur, quibus ad scribendum, delendumque, quod scriptum fuerit, utitor. Idem. Libri auro quomodo obduci queant. Accipe Boli armeni, ad nucis quantitatem, sacchari candidi, ad ciceris magnitudinem. Redigentur in puluerem tenuissimum simul: deinde addantur alba ouorum, misceantur optime, contundendo. Quo facto, sumito librum optime ligatum, & sub praelo, cum ouorum albo illitum: deinde cum exiccatum fuerit, illinatur praedicta compositione, & siccetur, friceturque bene, ut politum, leueque fiat. Quum autem auro eos obducere uoles, aqua communi prius humectentur: deinde subito auro superposito, bombyce premantur leuiter, & exiccati, dente leuigentur, atque ferro frigido, formae imprimantur. Idem. De Secretis Scientiarum. Liber Xu. Praecedenti libro earum artium secreta expectauimus, quibus uelut instrumentis ad uarias, scientias & artes discendas aut docendas utimur. Nunc ergo superest, ut instrumentis expeditis ipsas scientias, & artes aggrediamur, & ea quae nobis ex his inter secreta referri debere uidebuntur, exponamus. Sunt autem scientiae uel physicae, uel metaphysicae, uel mathematicae, uel morales. De physicae scientiae secretis antea passim a nobis actum est. De caeteris in hoc libro nonnulla persequemur. Itaque metaphysica scientia tractationem de Deo, & Angelis seu daemonibus bonis aut malis sub se complectitur. Supra quidem primo & secundo libris de Deo, & Angelis aliquid egimus. Hic tamen alia ratione metaphysica tractaturi sumus. Supra namque meram de Deo, & Angelis scientiam proposuimus, non quatenus ad aliquod opus, aut effectum ex ipsa scientiae prodeuntem referenda fuerat, quod iam paucis exequemur, ut hic formam, supra uero materiam tradidisse uideamur: Non hic enim quid Deus sit, quotque personis consistat, quid daemones sint exponemus, sed quomodo nobis Deus cognitus applicandus sit, daemonesque boni conciliandi, mali uero procul a nobis repellendi Qua quidem ratione quaeuis bona consequimur, ut haec merito potissima secretorum pars censeri debeat. Qua ratione Deo coniungamur, coque nobis conciliato fruamur. Cap. I. Multa multi secreta magnis extulerunt laudibus, quae uel ad scientias, uel ad opes & diuitias, uel ad honores, sanitatem, aliaque corporis & fortunae bona comparanda proferuntur: Cum tamen in hac uita nullum sit, sana conscientia bonum hominibus magis ex optandum, cumque nihil sit quod aeterna foelicitate magis expeti debeat, hoc certe secretum secretorum est, quod omnes philosophi Christiano lumine destituti, nec non ex Theologis plurimi nequaquam assequi poruerunt, quomodo scilicet Deo nobis reconciliato coniungamur, eoque nobis iuncto fruamur, ut in hac & altera futura uita genus omne bonorum consequamur. Ueteres equidem philosophi primam rerum omnium causam animaduerterunt, quae quod malum est oderit, & puniat: bonum uero complectatur, & praemiis afficiat. Cum itaque iudicarent Deum omnis boni, adeoque perfectae foelicitatis esse scaturiginem, probe quidem statuerunt, ita nobis nostram esse quaerendam foelicitatem, ut & sublimi contemplatione Deum uere agnoscamus, perfectisque uirtutibus ei coniungamur: In hoc tamen abertatum est, quod nec subtili contemplatione Deum uere agnouerint, nec perfectas obtinuerint uirtutes. Quid autem, & quid Deus uere sit, alias ostendimus, ubi rationibus philosophicis fidei tamen nostrae consonis ueterum philosophorum errores palam fecimus, eosque patefacta ueritate confutauimus. At uero quae sint perfectae uirtutes, quibus uinculum nostrae cum Deo coniunctionis describitur, suo forsan tempore docebimus, si licuerit Ethices Christianae formulam in lucem proferre. Caeterum ut secretum quod proponimus, intelligatur, sciendum est Deum ( ut qui perfectissime bonus sit ) nihil acceptare quod quantumlibet malum existit: Nouimus autem, & fateri quisquis nouit cogitur, non saltem imperfectum esse quod in nobis est bonum, seu uoluntatis seu quis intellectus uirtutes examinet, sed etiam uitiis, & erroribus conspurcatum. Quamobrem si Deo coniungi uelimus, praeteritorum, & futurorum habenda est ratio: Praeteritorum quidem ut expientur mala quae iam perpetrara sunt: Futurorum uero ut mens nostra, uoluntasque ab omnibus erroribus, & uitiis expurgentur optime. Hoc fieri neutiquam potest: Illud uero fiet hac ratione, si poenas in aeternum usque reprobationi defestinatas sustineamus. Haec est uera philosophandi ratio, quae nos in desperationem deducit, ut uiribus & iure destituti Diuinam gratiam imploremus. Secreti quidem haec prima pars est, quam percepisse uolunt Aristotelem, cum moriturus exclamat Ens Entium miserere mei, & ob hanc deprecationem eum aliqui saluum fore credunt: Ego uero ut nulli salutem detrahere possum, ita nullum quoque propterea saluandum esse iudico, si Dei gratiam implorauerit. Deus enim iustus est necessario, at misericors non item: Cum Deus dum seuere iustitiam exequitur, Deus sit etiam absque misericordia. Quoniam ergo iustus quidem absque misericordia potest esse Deus: at uero misericors absque iustitia uice uersa non est: Ob id ut Diuinam exoremus misericordiam, aliqua nobis opus est iustitia. Sed ubi nam haec iustitia quaeretur? An in nobis, uel in alio? Utique seu sit in nobis seu sit in alio quaerenda, duo ad eam iustitiam omnino requiruntur, nimirum ut patiendo sufficiens poena luatur: Dein ut agendo Deo perfecte obediatur. Neutrum in nobis est. Nam si peccatorum poenas examines, aeterna sunt, & nullo eluibiles tempore: Sin autem dicas hanc aut illam poenam satis esse, toto coelo aberrabis, cum uinculum nostrae cum Deo coniunctonis etiam leuissimo peccato dissoluatur. At hoc dissoluto, aeternae foelicitatis haereditas abrumpitur. Praeterea quod ut Deo coniungamur, perfecta requiritur obedientia, quam haec a nobis aliena sit, satis intelliget qui perfectarum uirtutum naturam agnouerit, in quibus nil uitiosum admittitur. Ubinam ergo iustitiam exquiremus, cuius adminiculo ad exorandam Dei misericordiam aditum habeamus? Methodica morborum curatio est, ut mali causas intueamur; & eis applicentur remedia contraria. Philosophi tis demonstrationibus alias docuimus humanum genus a duobus primis parentibus incoepisse, non naturali quidem modo. Sic enim ab aliis; ut nos facti fuissent, quibus posteriores censerentur: Sed modo miraculoso, a prima nimirum causa, quae cum perfecte hona esset, primos ita parentes fecit, ut finem suum adeoque sibi destinatam foelicitatem consequerentur. Unde igitur hoc malum cui obnoxii sumus in nos irrepsit? Miseria nobis, imperfectio, & mali cuiuslibet, peccatique fomes connascitur. A nostris ergo parentibus, malum hoc haereditaria sorte nanciscimur. Cum itaque miseri simus alterius uitio: par est ut ( siquidem aliqua salutis ratio suppetat ) alterius merito bonum amissum recuperemus, cum ex nobis ipsis Diuinae lustitiae satisfieri non possit. Sed quis ille erit qui tantum promereatur? Num Plato? Num Aristoteles? Num Diua Maria? Num Diuus Petrus, aut alius ex Sanctis quispiam? Ut Deo satisfaciat, oportet poenam luere sufficientem, & perfectam offerri obedientiam. At si dicas Platonis meritum nostram esse iustitiam, Platonem oportuit ut Diuino iudicio faceret satis, pro suis ipsius peccatis aeternas luere poenas, & nihilominus esse Deo perfecte obtemperantem: Id si potuit, ( quod falsissimum est ) pro se solum modo satisfecit, nec nobis quicquam fuit promeritus. Eadem est aliorum ratio, quicunque a peccatoribus progeniti, huiusce mali fomitem contraxerunt. Caeterum quod malum hoc in omnibus omnium gentium familiis animaduertatur, rationi consentaneum est, huiusce mali scaturiginem ad primos referendam esse parentes: In nullo igitur homine nostra nobis quaerenda est iustitia: Talis enim sponsor, aut intercessor requiritur, qui Deum nunquam offenderit, atque adeo in maledictione natus non sit, ut sunt omnes, quos haec naturalis hominum procreatio suscitauit. Nam si quis uel leuissime peccauerit, uel fuerit haereditate natalitia reprobus, pro se ipso nequaquam satisfacere poterit, multo minus aliis boni quidpiam promerebitur. Ecquid igitur, an in Angelis, aut daemonibus, nostrae salutis aditum quaeremus? Incerti sumus: Nam nec eius rei ratio suppetit, nec authoritas. Philosophatum satis est: Cum ratione salutis uia nequeat inuestigari, desperandum est, aut alio mens conuertenda est, ut ex auditu & credendo consequamur, quod intelligendo non possumus. Iudaeis a primo statim primorum parentum lapsu futurus redemptor Messias ille exoptatissimus promissus est, qui totius mundi peccata sufferret. Hic homo natus est, & sua passione perfectaque obedientia seuero Dei iudicio nostro nomine satisfecit. Uerum si homo fuit ( inquies ) eidem fuit, cui nos, obnoxius condemnationi, sicque nec perfecte Deo obtemperare potuit, sibique non alii cuiquam passus est. Mysterium hic animaduerte: Noster hic Messias non est ex naturali hominum serie: Sic enim peccatorem nasci oportuisset: Sed eum Deus extraordinario modo suscitauit. Nam non ex uiri & mulieris copula natus est noster redemptor, qui modus est haereditariae propagationis: Sed ex Maria uirgine sacrosancto Diuinae maiestatis lumine ( quem Sanctum spiritum uocamus ) illustrata conceptus est, quo fit ut is homo; Deusque sit, matris nimirum Mariae uirginis filius, & Dei patris altissimi. Passus hic est, mortuusque sub Pontio Pilato, cum tamen esset natura purissimus, operibusque sanctissimus. Quemadmodum itaque primorum parentum lapsu, uinculum nostra cum Deo coniunctionis disruptum est: sic huius intercessoris sanctissimi merito idem uinculum restitutum est: Sed ea ratione tamen, uut naturalis hominum propagatio non ob id interrumpatur, sed ut coepit ad extremum usque hominem processura sit, quo mors in omnem hominem descendat, ut omnis homo fiat gratiae capax, siquidem gratia peccatum praesupponit. An uero satis est hunc mediatorem esse passum, ut omnis homo saluetur, cum non uni magis quam alteri passus sit? Neutiquam certe satis hoc est: Sed ut peccatum a nostris parentibus in nos transfunditur, dum in utero materno concipimur: Sic necesrium est, ut hoc nostri mediatoris meritum nobis adaptemus, quae spiritualis est regeneratio Theologis. Haec applicatio in hunc modum fit, cum nos scilicet nostram confitentes miseriam, certo credimus hunc mediatorem Ihesum Christum pro nobis esse mortuum, ut nobis hac ratione peccata nostra remitterentur, atque adeo Dei patris gratiam nacti, foelicitatem aeternam consequeremur. Hoc itaque secretum est, quo Deo nobis reconciliato coniungimur, quo securam nacti quietem, synceraque freti conscientia, & spe nunquam deceptura gaudentes huius uitae terminum, nostriquie redemptoris aduentum expectamus, qui nos in regni sui palatia deducturus est. Nic. Taurel. Ui boni daemones nobis concilientur. Cap. Ii. Inexpletus est hominum animus, ut pote qui non sit iis contentus quae natura, Deusque concesserunt: Magicis enim artibus daemones in auxilium conuocantur, ut & praedictione rerum abstrusarum, & edendis miraculis humanae libidini satisfiat. Duplices autem fecerunt magi daemones proprios nimirum, & communes. Proprii sunt qui nobis ab ortu primo assistunt, geniosque nuncupant, quasi congenitos. Horum triplex quoque genus constituitur: Alius enim sacer est qui uitae huius actiones ad omne bonum dirigit: Alius est geniturae, qui proprie genius appellatur: Tertius autem professionis est, de quibus copiose Cornelius Agrippa. Hi sunt uitae custodes, & actionum directores, qui non alliciuntur quidem, utpote qui iam nobis adsint: sed uitae sanctimonia, puritate cordis, & sedulitate conseruantur, & ad ad auxilium excitantur. Geniturae daemones, & professionis & in flussibus coelestibus prodire uolunt astronomi, quo fit ut ex erectis natiuitatibus, quid unicuique sit expectandum praedicere nitantur. Daemones autem qui sunt extranos, magi uariis rationib. alliciunt, ut uoti participes fiant: Discrimine tamen duplici, cum daemonum alii boni sint alii uero mali, ut hinc aliam uelint licitam esse magiam, aliam uero illicitam: Hanc quidem cum mali demones circulis, aut alia ratione coniurantur, ut magis obtemperare cocogantur. At illam cum mali daemones uerbo diuino, uel exorcismis propelluntur, uel cum boni daemones inuentis eorum nominibus arte calculatoria, & astronomica ex dispositione corporum coelestium, characteribus & signaculis, uel etiam sacris obtestationibus alliciuntur. Praeclara nempe res haec est nisi superstitione plena sit, imposturis, & impietate. Quoniam uero magicomplures se bonos spiritus habere gloriantur, res haec diligenter obseruanda est, an boni uel mali sint, ne dum ad hosce magos confugimus, cacodaemonis auxilium imploremus, quae prima uia est ad perditionem. In eos enim diabolus potestatem habet, qui licitis, & a Deo traditis mediis contemptis ad eum confugiunt. Hi nebulones ( magos intelligo ) miserrimas aniculas persequuntur, & plures tamen animas perdunt. quam sagae corpora. Sit ergo syncera uitae puritas, & inculpata fides hominis spiritum familiarem habentis, & miracula exercentis primum, certumque boni spiritus indicium, qualis fuit Mosi, Heliae, Elisaei, Petri & aliorum apostolorum, licet singularis Dei uirtus appellari debeat potius, quam spiritus. Ex impia uero uita, uel hippocritica contrarium intelligatur: Hippocriticam dixi, Saepe siquidem se diabolus in angelum lucis transformat, ut homines hac ratione decipiantur. Alia quoque uia est spirituum dignoscendorum. Nam boni spiritus nequaquam mediis accommodant, ut uel uitris includantur, uel characteribus, aut circulationibus utendum sit: Tiles enim caeremoniae pacti signa sunt, quod iecit daemon cum circulatore, Boni uero spiritus non paciscuntur. Nullum ergo bonum spiritum in magis agnoscimus: Boni siquidem spiritus solo Dei iussu reguntur, nec characteribus, signaculis, nominibusue mouentur phantasticis, ut sese cuiquam adiungant, & ad explendam eius libidinem miracula exerceant superatis naturae limitibus. Ut uinciantur mali spiritus. Cap. Iii. Cum itaque ratio nulla sit, ut bonos spiritus arbitrio nostro submittamus, cum malis paciscendum est, & quia non possumus superos, Achoronta mouebimus. Ars certe magica facili negotio addiscitur. Nam si te diabolus animaduertat eius desiderio teneri, subito edocebit. Sunt autem uaria magicae artis instrumenta, quibus sese diabolus accommodat, ut circulus, uarii characteres, nomina, plantae, radices, unguenta, uitra, annuli, missa quoque & alia eiusmodi. Decipitur his leue hominum uulgus, ut hisce rebus existiment diuinas inesse uires, cum tamen nihil minus possint. Diabolus enim ( ut probe Uuierus asserit ) nullis creaturis, nominibus, aut signis usqueadeo delectatur, ut ceu canis oblato pane allici possit, nec ulla re tantopere offenditur, ut fugiendum sit: Sed characteribus, & signis, literis, nominibus, imprecationi & aliis similibus, ut etiam herbis & radicibus haec uis per accidens inest, ut spiritus euocari, uel cogi possint, hoc est, quia se uolunt hac ratione ligari, ut multas animas ligent, captiuasque ducant. De magia in genere. Cap. Iiii. Multae quidem sunt rationes, quibus magi daemones alliciunt ut tamen eas paucis contraheremus ea quae Cornelius Agrippa de magiae speciebus in sua declamatione de uanitate scientiarum, & excellentia uerbi Dei conscripsit, huc referenda esse duximus. Exigit etiam hic locus ( inquit ) ut de magia dicamus: Nam & ipsa cum astrologia sic coniuncta, & cognata est, ut qui magiam absque astronomia profiteatur, is nihil agat, sed tota aberret uia. Suidas magiam a Magusaeis & nomen & originem traxisse putat. Communis opinio est nomen esse Persicum, cui adstipulantur Porphyrius, & Apuleius, & significare eorum lingua idem quod sacerdotem, sapientem siue philosophum. Magia itaque omnem Philosophiam, Physicam & mathematicum complexa etiam uires religionum illis adiungit. Hinc & Goetiam, & Theurgiam in se quoque continet. Qua decausa magiam pleri que bifariam diuidunt, in naturalem uidelicet, & ceremonialem. Agrippa. De magis naturali. Cap. U. Naturalem magiam non aliud putant, quam naturalium scientarum summam potestatem, quam idcirco summum philosophiae naturalis apicem, eiusque absolutissimam consummationem uocant, & quae sit actiua portio scientiae naturalis, quae naturalium uirtutum adminiculo, ex mutua earum & oportuna applicatione opera edit supra omnem admirationis captum: Qua magia Aethiopes maxime, & Indi utebantur, ubi herbarum, & lapidum, caeterorumque ad id spectantium facultas suppetebat. Eius meminisse uolunt Hyeronimum ad Paulinum, ubi ait Apollonium Tyanaeum fuisse magum, seu philosophum ut Pythagorici. Eius etiam generis fuisse magos qui Christum natum muneribus inuisentes adorauerunt, quos euangeliorum interpretes exponunt Chaldaeorum philosophos: Quales fuerunt Hiarchas apud Bragmanas, Tespion apud Gymnosophistas, Budda apud Babylonios, Numa Pompilius apud Romanos, Zamolxides apud Thracas, Abbaris apud Hyperboreos, Hermes apud Aegyptios. Zoroastes Oromasi filius apud Persas. Nam Indi, Aethiopes, & Chaldaei, & Persae hac maxime praecelluere magia. Qua idcirco ( ut narrat Plato in Alcibiade ) imbuuntur Persarum regum filii. ut ad mundanae Reipublicae imaginem, suam & ipsi rempublicam administrare, distribuereque condiscant: Et Cicero in Diuinationum libris ait, neminem apud Persas regno potiri, qui prius magiam non didicerit. Magia itaque naturalis ea est, quae rerum omnium naturalium, atque coelestium uires contemplata, earumque sympathiam curiosa indagine scrutata, reconditas ac latentes in natura potestates ita in apertum producit: Inferiora superiorum dotibus tanquam quasdam illecebras sic copulans, per eorum mutuam applicationem ad inuicem, ut exinde stupenda exurgant miracula, non tam arte quam natura, cui se ars ita ministram exhibet haec operanti. Nam magi naturae accuratissimi exploratores, conducentes ea quae natura praeparata sunt, applicando actiua passiuis, saeuissime ante tempus a natura ordinatum effectus producunt, quae unulgus putat miracula, cum tamen naturalia opera sint, interueniente sola temporis praeuentione: ut siquis in mense martio rosas producat, & maturas uuas, aut satas fabas, uel petroselinum intra paucas horas excrescere faciat in perfectam plantam, & iis maiora, ut nubes, pluuias, tonittrua, & diuersorum generum animalia, & rerumtransmutationes quam plurimas, cuiusmodi multas fecisse se iactat Rogerius Bachon, pura, & naturali magia. Scripserunt de illius operibus Zoroastes, Hermes, Euanthes rex Arabum, Zacharias Babylonius, Ioseph Hebraeus, Bocus, Aron, Zenotenus, Kirannides, Almadal, Thetel, Alchindus, Abel, Ptolomaeus, Geber, Zahel, Nazabarub. Tebith, Berith, Salomon, Astaphon, Hipparchus. Alemaeon, Apollonius, Triphon & plerique alii, quorum aliqua opera adhuc integra, & pleraque fragmenta adhuc extant, ad manus meas aliquando per, uenerunt. Ex recentioribus uero scripserunt in naturali magia pauci, & illi quidem pauca, ut Albertus, Arnoldus de uilla noua, Raimundus Lullius, Bachon, & Apponus. & author libri ad Alphonsum, sub Peccatricis nomine editus, qui tamen una cum naturali magia, plurimum superstitionis admiscet: quod quidem tecerunt & alii. Idem. De magia mathematica. Cap. Ui. Sunt praeterea alii natura sagacissimi aemulatores, inquisitoresque audacissimi, qui absque naturalibus uirtutibus, ex solis mathematicis disciplinis, adscitis coelorum influxibus sese naturae operum similia produce posse pollicentur, ut corpora euntia uel loquentia, quae tamen non habeant uirtutes animales: Qualis fuit columba Architae lignea, quae uolabat, & statuae Mercurii, quae loquebantur, caput aeneum ab Alberto magno fabricatum, quod locutum perhibent. Excelluit in iis Boethius, ui maximi ingenii, & multiplicis eruditionis, ad quem de istiusmodi scribens Cassiodorus: Tibi ( inquit ) ardua cognoscere, & miracula monstrare propositum est: tuae artis ingenio metalla mugiunt, Diomedes in arcegrauius buccinatur, aeneus anguis insibilat, aues simulatae sunt, & quae uocem propriam nesciunt habere, dulcedinem cantilenae probantur emittere: Parua de illo referimus, cui coelum imitari, phas est. De istis puto artificiis dictum est, quod apud Platonem legimus in undecimo de Legibus: Ars data est mortalibus, quo res posteriores quasdam progenerarent, non quidem ueritatis, & diuinitatis participes, sed simulachra quaedam sibiipsis cognata deducerent, atque eousque progressi sunt magi, homines audacissimi omnia perpetrare, fauente maxime antiquo illo, & ualido serpente scientiarum pollicitatore, ut similes illi tanquam simiae Deum, & naturam aemulari conarentur. Idem. De magia uenefica. Cap. Uii. Est praeterea naturalis magiae species, quam ueneficam siue pharmaciam uocant, quae poculis, phyltris, uariisque ueneficiorum medicamentis perficitur: cuiusmodi Democritus confecisse legitur, quo boni, falicesque filii, gignantur: Et aliud quo auium uoces rite intelligamus sicut de Apollonio narrant Philostratus, atque Porphyrius. Uergilius etiam de quibusdam herbis ponticis locutus dixit: " His ego saepe lupum fieri, & se condere syluis Maerim, saepe animas imis exire sepulchris, atque satas alio uidi tradutere messes. " Et Plinius narrat quendam Demarchum parasytum in sacrificio, quod Arcades Ioui Lycaeo humana hostia faciebant, immolati puero exta degustasse, & in lupum se conuertisse: propter quam hominum in lupos immutationem, putat Augustinus Pani Lycaeo, & Ioui Lycaeo nomen fuisse impositum. Narrat idem Augustinus, dum esset in Italia, quasdam faeminas, magas Circes instar, dato uiatoribus ueneficio in caseo, eos iniumenta uertisse: cumque portassent quae placuissent onera, rursus in homines restituisse, idque patri cuidam Praestantio tunc accidisse. Sed & ne quis haec putet omnino deliramenta esse, & impossibilia, is recordetur quomodo Sacrae literae narrant, Nabuchodonosor regem mutatum in bouem, & septem annis faeno uixisse, tandem Dei misericordia in hominem rediisse: cuius corpus post mortem illius filius Euilmerodat in escam dedit uulturibus, ne quando refurgeret a mortuis, qui iam de bestia redierat in hominem: Eiusmodi plura de magis Pharaonis narrat Exodus. Uerum de iis siue magis siue ueneficis loquitur sapiens, dum dicit: Exhorruisti illos Deus, quia terribilia opera tibi faciebant per medicamina. Illud praeterea uos scire uolo, non solum naturalia scrutari hos magos, uerum etiam ea quae naturam comtitantur, ac quodammodo exuunt, ut motus, numeros, figuras, sonos, uoces, concentus, lumina, & animi effectus, atque uerba. Sic Psylli, & Marsi conuocabant serpentes, alii aliis deprimentes fugabant: Sic Orpheus Argonautarum tempestatem hymno compescuit: Et Homerus narrat Ulyssi sanguinem uerbis restrictum: Et in lege duodecim tabularum iis qui messes excantassent, paena constituta est, ut non dubium sit, magos etiam solis uerbis, & affectibus, aliisque similibus, non in seipsos modo, sed etiam in res extraneas saepe mirum aliquem producere effectum, quae omnia non secus uim insitam in res alias profundere, illasque ad se trahere, uel abs se propellere, seu alio quouis modo afficere putant. quam magnes ferrum, & succinum paleas attrahunt, siue Adamas, & allium magnetem ligant. sicque per hanc rerum gradariam, ac concatenatam sibi sympathiam, non solum dona naturalia, & coelestia sed etiam intellectualia & diuina Iamblichus, Proclus atque Synesius, ex magorum sententia, desuper suscipi posse confirmant: quod Proclus in libro de Sacrificio, & magia fatetur, scilicet per huiuscemodi rerum consensum magos etiam numina euocare solitos. Ad tantam enim eorum quidam deuoluti sunt insaniam, ut ex diuersis stellarum constellationibus, per temporum interualla, & quadam proportionum ratione rite obseruatis, constructam imaginem coelitum nutu uitae intellectusque spiritum accepturam putent, quo consulentibus illam, respondeat, & occultae ueritatis arcana reuelet. Hinc patet hanc naturalem magiam nonnunquam in Goetiam, & Theurgia fuisse reclinatam, & saepissime malorum daemonum uaframentis, erroribusque homines obretiti. Idem. De Goetia & Necromantia Cap. Uiii. Ceremonialis autem magiae species sunt Goetia atque Theurgia. Goetia, immundorum spirituum commerciis inauspicata, nefariae curiositatis ritibus, illicitis carminibus, deprecamentis concinnata, omnium legum placitis est exterminata, & execrata. Huius generis sunt, quos Necromanticos, & maleficos hodie nuncupamus. " Gens inuisa Deis, maculandi callida coeli, Quos genuit natura mali, qui sydera mundi, Iuraque fixarum possunt peruertere rerum. Naem nunc stare polos, & flumina mittere norunt, Aethera sub terras adigunt, montesque reuellunt. " Hi sunt ergo qui defunctorum inclamant animas, & illi quos ueteres dicebant Epodor, qui excantant pueros, & in eloquium oraculi eliciunt, & qui daemones paredros circumferunt, quale quiddam de Socrate legimus, & qui ut dicitur, spiritus pascunt in uitro, per quos se prophetare mentiuntur. Et hi omnes bifariam procedunt. Nam alii daemones malos quadam uirtute maxime diuinorum nominum adiuratos aduocare, & cogere student: quippe cum omnis creatura timet, & reueretur nomen illius, qui fecit eam, non mirum si Goetici, quique etiam infideles, pagani, Iudaei, Saraceni, & cuiuscumque prophani collegii, siue sectae homines, diuini nominis inuocatione daemones adstringant: Alii autem nefandissimi, detestando, & omnibus ignibus plectendo scelere, se daemoribus submittentes illis sacrificant, & adorant, idolatrae & uilissimae deiectionis rei effecti sunt: quibus criminibus etsi priores non sunt obnoxii, tamen manifestis periculis se exponunt. Nam etiam coacti daemones inuigilant, quo errantes nos decipiant. Ex horum uero Goeticorum anagyri, profluxerunt omnes isti tenebrarum libri, quos improbatae lectionis Ulpianus Iurisconsultus appellat, protinusque corrumpendos esse statuit. Cuiusmodi primus excogitasse dicitur Zabulus quidam illicitis artibus deditus: deinde Barnabas quidam Cyprius: Et hodie adhuc circumferuntur confictis titulis libri, sub nominibus Adae, Abelis, Enoch, Abrahae, Salomonis: item Pauli, Honorii, Cypriani, Alberti, Thomae, Hieronymi, & Eboracensis cuiusadam: quorum nugas stulte secuti sunt Alphonsus rex Castiliae, Robertus Anglicus, Bachon, & Apponus, & plerique alii deplorati ingenii homines. Praeterea non homines modo, & sanctos, & patriarchas, & angelos Dei tam execrabilium dogmatum fecerunt authores, sed & libros a Raziele, Raphaele, Adami, & Tobiae angelis conscriptas ostentant: qui libri tamen acutius inspicienti suo rum praeceptorum canonem, ritum, consuetudinem, uerborum & characterum genus, extructionis ordinem, insulsam phrasim, aperte sese produnt, non nisi meras nugas, ac imposturas continere ac posterioribus temporibus ab omnis antiquae magiae ignaris, perditissimis perditionum artificibus esse conflatos, ex prophanis quibusdam obseruationibus nostrae religionis ceraemoniis admixtis, insitisque multis ignotis nominibus, & signaculis ut perterreant rudes, & simplices, & stupori sint insensatis, & his qui nesciunt honas literas. Neque tamen propterea patet has artes esse fabulas: Nam hisi reuera essent, atque per illas multa mira ac noxia fierent, non tam arcta de illis statuissent diuinae & humanae leges, eas exterminandas esse de terra. Cur autem Goetici istis solis malis utantur daemonibus, ea ratio est, quia boniangeli difficile comparent, quia Dei inssum expectant, nec nisi mundis corde, & uita sanctis hominibus congrediuntur: mali autem faciles se exhibent ad inuocandum, falso fauentes, diuinitatem mentientes, semper praesto, ut astu suo decipiant, ut uenerentur, ut adorentur: Et quia malieres secretorum sunt auidiores, ac minus cautae, atque in superstitionem procliues, faciliusque illuduntur, ideo illis se praebent faciliores, faciuntque ingentia prodigia: cuiusmodi de Circe, Medea, & de aliis canunt poetae, testantur Plinius, Cicero, Seneca, Augustinus, & multi alii, tum philosophi, tum catholici doctores, & historici, ipsae etiam sacrae litterae. Nam in libris regum legimus Phytonissam mulierem, quae erat in Endor, euocasse animam Samuelis propherae, sed malignum spiritum, qui illius sumpserit imaginem. Tamen Hebraeorum magistri dicunt, quod etiam Augustinus ad Simplicianum fieri posse non negat, quia fuerit uerus spiritus Samuelis, qui ante completum annum a discessu ex corpore facile euocari potuit, prout docent Goetici. Quinetiam magi, necromantici illud naturalibus quibusdam uiribus, ac uinculis fieri posse autumant, sicut nos in libris nostris de occulta philosophia tractamus. Ideoque antiqui patres, rerum spiritalium periti, non sine causa ordinauerunt, ut corpora mortuorum sepelirentur in loco sacro, & luminibus socientur, aqua aspergantur, thure & incenso suffumigentur, & expientur orationibus, quousque super terram extiterint. Nam ut aiunt magistri Hebreorum, omne corpus nostrum, & carnale animal. & quicquid in nobis super materia carnis male disposita innititur, relinquitur in cibum serpenti, & ut ipsi uocant Azazeli, qui est dominus carnis, & sanguinis, & princeps huius mundi, & uocatur in Leuitico princeps desertorum, cui dictum est in Genesi: Terram comedes omnibus diebus uitae tuae. Et in Esaia: puluis panis tuus, hoc est, corpus nostrum creatum ex puluere terrae, quamdiu non fuerit sanctificatum & transmutatum in melius, ut non amplius serpentis, sed Dei sit effectum, uidelicet ex carnali spirituale, iuxta uerbum Pauli dicentis: Seminatur quod animale est, & resurget quod spirituale est. Et alibi: Omnes quidem resurgent, sed non omnes immutabuntur, quia multi remansuri sunt in perpetuum cibum serpentis. Hanc itaque turpem, & horridam carnis materiam, ac serpentis cibum morte deponimus, illam aliquando in meliorem sortem, & spiritualem transmutatam assumpturi, quod erit in resurrectione mortuorum. Et iam factum est in his, qui primitias resurrectionis degustarunt, & multi hoc ipsum uirute defici spiritus in hac uita consecuti sunt, Enoch, & Helias, & Moyses, quorum corpora transmutata in naturam spiritualem non uiderunt corruptionem, nec sicut caetera cadauera potestati serpentis relicta sunt. Atque haec est illa disceptatio diaboli cum Michaele de corpore Moysi, cuius miminit in epistola sua ludas. Sed de Goetia, & Necromantia haec satis. De Theurgia. Cap. Ix. Theurgiam uero plerique putant haud illicitam, quasi haec bonis angelis, diuinoque numine regatur: Cum saepissime tamen sub Dei, & angelorum nominibus malis daemonum fallaciis obstringatur: Non solum siquidem naturalibus uiribus, sed etiam certis ritibus, & Ceraemoniis coelestes, & per illas diuinas uirtutes nobis conciliamus, & attrahimus: de quibus multis regulis antiqui magi editis uoluminibus pertractant. Omnium autem ceraemoniarum pars maxima, in munditia secunda consistit: primum quidem animi, deinde etiam corporis, & eorum quae circa corpus sunt, ut in cute, in uestibus, in habitaculis, in uasis, in utensilibus, oblationibus, hostiis, sacrificiis, quorum munditia ad diuinorum consuetudinem, & contuitum disponit, & in sacris summopere esflagitatur iuxta uerba Esaiae, Lauamini & mundi estote, & auferte malum cogitationum uestrarum. Immunditia uero quia aerem frequenter, & hominem inficit, mundissimum illum coelestium, & diuinorum influxum disturbat, & mundos Dei spiritus fugat. Uerum nonnunquam immundi spiritus, & deceptrices potestates, ut uenerentur & adorentur pro diis, etiam hanc munditiam requirunt. Ideo hic maxima opus est cautela, de quibus late in libris nostris de occulta philosophia disseruimus. Uerum de hac Theurgia, siue diuinorum magia plura disputans Porphyrius, tandem concludit. Theurgicis consecrationibus posse quidem animam hominis idoneam reddi, ad susceptionem spirituum, & angelorum, ad uidendos Deos: reditum uero ad Deum hac arte praestari posse inficiatur omnino. Eius itaque scholae sunt, ars Almadel, ars notoria, ars Paulina, ars reuelationum & eiusmodi superstitionum plura, quae eo ipso sunt perniciosiora, quo apprent imperitis diuiniora. De Cabala. Cap. X. Uerum occurrunt hic mihi uerba Plinii, qui, Est & alia ( inquit ) Magices factio, a Moyse etianum, & Latopaea Iudaeis pendens: quae uerba me de Cabala Iudaeorum comonefaciunt, quam in monte Sina a Deo ipso Moysi datam penes Hebraeos constans opinio est: ac deiuceps successionum gradus citra literarum monumenta, usque in Esre tempora posterioribus sola uiua uoce tradita, quemadmodum Pythagorica dogmata olim ab Archippo & Lysiade, qui in Graecia Thebis Scholas habuerunt, tradebantur, in quibus discipuli memoriter doctorum praecepta tenentes, ingenio, & memoria pro libris utebantur: Sic & iudaei quidam literas aspernati, in memoria & obseruatione, ac uocali traditione hanc collocarunt: Unde Cabala ab Hebraeis, quasi solo auditu unius ab altero receptio nuncupata est. Ars ( ut fertur ) peruetusta, nomen autem non nisi recentibus temporibus Christianis cognitum. Eius uero duplicem tradunt scientiam, unam de Bresilli, quam & Cosmologiam appellant, uidelicet rerum, creaturarum naturalium, & coelessium uires explicantem, & legis bibliaeque arcana philosophicis rationibus exponentem: quae profectohac ratione nihil differt a magia naturali, in qua Salomonem regem praestitisse credimus. Legitur namque in sacris Hebraeorum historiis, illum disputare solitum a cedro Libani usque ad Hissopum: item de lumentis, uolucribus, reptilibus, & piscibus, quae omnia magicas quasdam nuturae uires prae se ferre possunt. Ipse quoque inter posteriores Moyses Aegyptius, in expositionibus suis super pentateuchum, & plures Thalmudistae hanc iniecuti sunt. Altera uero eius scientiam uocant de Mercaua, quae est de sublimioribus diuinarum, angeicarumque uirtutum, sacrorum nominum, & signacubrum contemplationibus: quaedam quasi symbolca Theologia, in qua literae, numeri, figurae, res & nomina, & elementorum apices, ac lineae, puncta, & accentus, omnia sunt profundissimarum rerum, & magnorum arcanorum significatiuam. Hanc rursus bifariam secant. In Arithmethicam uidelicet, quae Notaria con uocatur, de angelicis uirtutibus, nominibus signaculisque, etiam demonum ac animarum conditionibus tractans: atque in Theomantiam, quae diuinae maiestatis mysteria, emanationes, sacraque nomina, & pentacula sciutatur: quam qui nouit hunc aiunt admirandis pollere uirturibus, ita quod dum uelit, fututura omnia praesciat, toti naturae imperet, in daemones, angelos ius habeat, & miracula faciat. Hac putant Moysen tot signa edidisse: uirgas in colubrum, aquas in sanguinem uertisse, ranas, muscas, pediculos, phantastas, bruchos, ignem cum grandine, uesicas, & tabes Aegyptiis immisisse: primogenitum omne ab homine usque ad pecus interemisse: suosque deducentem mare aperuisse, sontem de petra, conturnices de coelo produxisse: aquas amaras dulcorasse: fulgura, & nubes per diem, columnam ignis per noctem suis praemisisse: uocem Dei uiuentis ad populum e coelis deuocasse: arrogantes, murmurantes lepra percussisse: male merentes subita strage, alios terrae hiatu absorbtos affecisse: populum coelesti cibo pauisse: Serpentes placasse: uenenatos curasse; numerosam turbam ab infirmitate, uestes eorum a corrosione conseruasse: & hostium uictricem reddidisse. Hac denique miraculorum arte & losue stare solem praecepsse: Heliam ignem in aduersarios e coelo deuocasse, puerum mortuum uitae restituisse: Danielem leonum ora perstrinxisse: tres in camino aesta antis incendii carmina lusisse. Porro hac arte astruunt perfidi Iudaei etiam Christum tam admiranda saepe fecisse. Salomonem quoque hanc percalluisse, atque ex ea artem contra daemones, eorum denique uincula, & coniurationum modos, ac contra morbos excantamenta tradidisse, ut author est Iosephus. Uerum ego Deum Moysi, caeterisque prophetis multa, quae continentur sub cortioe uerborum legis, prophano uulgo non communicanda mysteria retexisse, ut non dubito, sic hanc, quam iactant Hebraei Cabalae artem, quam ego multo labore aliquando scrutatus sum, non nisi meram superstitionis rapsodiam, ac Theurgicam quamdam magiam agnosco: quod si ( ut Iudaei iactant ) a Deo perfecta, ad uitae perfectionem, ad hominum salutem, ad Dei cultum, ad intelligentiae ueritatem conduceret, profecto spiritus ille ueritatis, qui repudiata synagoga uenit nos docere omnem ueritatem, hanc usque in haec postrema tempora, suam non celasset ecclesiam: quae profecto omnia nouit quae sunt Dei, cuius benedictio, baptismus, caeteraque salutis sacramenta reuelata ac perfecta sunt in omni lingua. Uniuscuiusque enim linguae par est, & eadem uirtus, modo parsit, & eadem pietas: Nec est aliud nomen in coelis, nec in terra, in quo oporteat nos saluos fieri, praeter unum nomen Iesu, in quo recapitulantur & continentur omnia. Hinc ludaei in diainis nominibus peritissimi, parum aut nihil post Christum operari possunt, sicut prisci illorum patres. Quod autem experimur, & uidemus huius artis ( ut uocant ) reuolutionibus, saepe miras magnorum mysteriorum a sacris literis extorque ri sententias, totum hoc nihil aliud est, quam lusus quidam allegoriarum, quas otiosi homines in singulis literis, & punctis, & numeris occupati, quod hac lingua, & scribendi ritus facile patiuntur, pro eorum arbitrio fingunt, atque refingunt: quae etsi nonnunquam magna sonent mysteria, nihil tamen probare, nec euincere queunt, quin iuxta uerba Gregorii, eadem facilitate contemnere liceat, qua asseruntur. Confinxit simili artificio pleraque Rabanus monachus, sed latinis characteribus, & uersibus, insertis uariis imaginibus, qui quaque uersus lecti, per quaelibet superficiei, ac imaginum lineamenta, sacrum aliquod denunciant mysterium, depicta illhic historiae repraesentatiuum, quae etiam ex prophanis literis extorqueri posse nemo negat, qui Ualeriae Probae ex Uergilii carminibus compositas de Christo centones legerit, quae omnia & eiusmodi, sunt speculationes otiosorum hominum. Quod autem ad miraculorum operationem attinet, ne minem uestrum puto tam stolidae ceruicis, qui de illis credat aliquam artem haberi uel scientiam. Est itaque nihil aliud haec Iudaeorum Cabala, quam perniciosissima quaedam superstitio, quae uerba & nomina, & literas, sparsim in scriptura positas pro arbitrio suo colligunt, diuidunt, transferunt: Et alterum ex altero facientes, soluunt membra ueritatis, sermones, inductiones, & parabolas hinc inde ex propriis fictionibus construentes, aptare illis uolunt eloquia Dei, & per impudenter extortas supprtationes dictionum, syllabarum, literarum, numerorum, tentant uiolentas, & & blasphemas perfidiae suae inferre probationes. Praeterea iis nugis inflati, ineffabilia Dei mysteria, & quae sunt super scripturam arcana, sese inuenire, & scire iactant, per quae etiam prophetare & uirtutes, & miracula sese perficere, sine rubore, magnaque audacia mentiri non erubescunt. Sed accidit illis quod cani Aesopico, qui pane relicto, & in eius umbram inhians, perdidit escam: Sic perfidum hoc, & durae ceruicis hominum genus, semper in umbras scripturae occupatum, & circa illas uanitates sua artificiosa, sed superstitiosa Cabala impetum faciens amittit panem uitae aeternae; & inanibus nominibus depastum, perdit uerbum ueritatis. Ex hoc Caballistice superstitionis Iudaico fermento prodierunt puto Ophitae, Gnostici, & Ualentiniani haeretici, qui ipsi quoque cum discipulis suis Graecam quandam Cabalam commentati sunt, omnia Christinae fidei mysteria peruertentes, & haeretica prauitate ad Graecas literas, & numeros protrahentes, ex illis construentes corpus, quod uocant ueritatis, docentes absque illis literarum, & numerorum mysteriis non posse in Euangelicis literis inueniri ueritatem, quia uariae sunt, & alicubi sibi repugnantes, plenaeque parabolis scriptae, ut uidentes non uideant, & audientes non audiant, & intelligentes non intelligant, sed caecis & errantibus iuxta suae caecitatis, erroris capacitatem propositas: latentem uero sub illis synceram ueritatem solis perfectis, non per scripta, sed per uiue uocis successiuam pronunciationem esse creditam: atque hanc esse illam Alphabetariam, & Arithimanticam Theologiam, quam Christus secreto manifestauit apostolis, & quam Paulus se loqui dicit non nisi inter praefectos. Cum enim haec altissima sint mysteria, ideo nec scripta esse, nec scribi, sed in silentio seruari apud sapientes, in abscondito secum illa abscondentes. Sapiens autem apud eos nemo, nisi qui maxima hereseos monstra fabricare nouit. Idem. De praestigiis. Cap. Ii. Sed redeamus ad Magiam, cuius particula etiam est praestigiorum artificium, hoc est illusionum que secundum apparentiam tantum fiunt, quibus magi phantasmata edunt, multaque miracula, circulatoriis fraudibus ludunt, & somnia immittunt, quod non tam Goeticis incantamentis, & imprecationibus, daemonumque fallaciis, quam etiam certis suffumigiorum uaporibus luminibus phyltris, collyriis, allegationibus & suspensionibus praeterea anulis, imaginibus speculis, similibusque magicae artis pharmaciis, et instrumentis, naturali, coelestique uirtute perpetratur. Multa manuum prompta subtilitate, & industria fiunt, cuiusmodi ab histrionibus & ioculatoribus quotidie fieri cernimus, quos idcirco Chirosophos, hoc est manusapientes appellamus. Extant de hoc artificio libri prestigiorum Hermenis, & quorundam aliorum. Legimus quoque Paseten quendam praestigiatorem refertissimum conuiuium hospitibus monstrare solitum, idque cum libuit euanuisse discumbentibus omnib. fame & siti elusis. Numam Pompilium etiam istiusmodi praestigiis usum legimus. Sed & doctissimum Pythagoram id ridiculum aliquando factitasse, ut quae collibuisset, sanguine perscriberet in speculo, quo ad pleniluminis lunae orbem obuerso, stanti a tergores exaratas in disco lunae commonstrasse. Huc spectat etiam quidquid de hominum transmutationibus legitur decantatum a poetis, traditum ab historicis, & a nonnullis Christianis Theologis, insuper a sacris literis adsertum. Sic apparent homines asini, uel equi, uel alia animalia, oculis fascinatis, aut perturbato medio, idque arte naturali. Nonnunquam etiam haec fiunt a bonis, & malis spiritibus, seu ad bonorum preces ab ipso Deo, sicut in sacris literis legimus de Helisaeo propheta, obsesso ab exercitu regis uallantis Dotham. Uerum puris & apertis a Deo oculis, ista non possunt illudere: Sic mulier illa quae a uulgo iumentum iudicabatur. Hilarioni non iumen rum, sed quod erat mulier uidebatur. Ea igitur quae hoc modo secundum apparentiam fiunt, praestigia dicuntur: quae autem fiunt arte permutantium, aut transferentium, ut de Nabuchodonosor: aut messibus ad alios agros traductis, de his diximus superius: Uerum de hac praestigiorum arte sic ait Iamblichus: Quae praestigiati, seu fascinati imaginantur, praeter imaginatiua, nullam habent actionis, & essentiae ueritatem. Eiusmodi namque artificii finis est, non facere simpliciter, sed usque ad apparentiam imaginamenta porrigere, quorum mox nullum compareat uestigium. Iam itaque ex his quae dicta sunt, patet non aliud esse magiam, quam complexum idololatriae, Astrologiae, superstitiosaeque medicinae. Iamque etiam a magis magna haereticorum caterua in ecclesia orta est, qui sicut lannes & Mambres restiterunt Moysi, sic illi restiterunt apostolicae ueritati. Horum princeps fuit Simon Samaritanus, qui Romae sub Claudio Caesare propter hanc artem statua donatus est, cum hac inscriptione, Simoni sancto Deo. Eius blasphemias copiose narrant Clemens, Eusebius, & lrenaeus. Ex hoc Simone, tamquam ex haeresium omnium seminario, per multas successio, nes monstrosi Ophitae, turpes Gnostici, impii Ualentiniani, Cerdoniani, Martionistae, Montaniani, & multi aiii haeretici prodierunt, propter quaestum, & inanem gloriam, mentientes aduersus Deum, utilitatem nullam, neque beneficia hominibus praetestantes, sed decipientes, & in perniciem. & in errorem mittentes, & qui credunt illis confundentur in indicio Dei. Uerum de magicis scripsi ego iuuenis adhuc libros tres. amplo satis uolumine, quos de occulta philosophia nuncupaui, in quibus quicquid tunc per curiosam adolescentiam erratum est, nunc cautior hac palinodia recantatum uolo: Permultum enim temporis, & rerum in hisce uanitatibus olim contriui. Tandem hoc profeci, quo sciam quibus rationibus oporteat alios ab hac pernicie dehortari. Quicunque enim non in ueritate, nec in uirtute Dei, sed in elusione daemonum, secundum operationem malorum spirituum, diuinare & prophetare praesumunt, & per uanitates magicas, exorcismos, incantationes, amatones, agogima, & caetera opera daemoniaca, & idololatriae fraudes exercentes, praestigia & phantasmata ostentantes mox cessantia, miracula sese operati iactant: omnes hi cum lanne & Mambre, & Simone mago aeternis ignibus cruciandi detestinabuntur. Idem. Sathanae profligandi methodus certissima. Cap. Xii. De uariis illicitae magiae speciebus, qua nimirum ratione daemones bonos, aut malos alliciamus, ut nos uoti nostri compotes reddant, atque adeo mira tum praedicere, tum efficere possimus, de his inquam in genere quantum fidei nostrae professio tulit hactenus dictum est satis. Cum autem doctrina quae circa daemones occupetur tribus maxime constet capitibus, scilicet ut boni daemones nobis adsciscamus, & eosdem cordis puritate, uitaeque sanctimonia conseruemus: aut malos ad nobis obtemperandum obstringamus, quae manifesta est illicitae magiae species: Tum denique ut malos daemones, a nobis propellamus, eorumque maleficia a nobis arceamus: superest ut postremum hoc caput duobus aliis iam expeditis, aggrediamur. Diligenter itaque omnium primo in his attendendum fuerit, an quae nobis mala curanda proponuntur, uere daemoniaca sint, aut inflicta naturaliter. Enimuero tam rara saepenumero, & grauia in morbis suboriuntur symptomata, quae licet naturae impetu exorrantur, tamen ad maleficium mox referunt rerum imperiti, atque exiguae fidei homines: quemadmodum in diuersis conuulsionum speciebus, melancholia, epilepsia, uteri suffocatione, putrescente semine, & multifariis uenenorum effectibus frequenter apparet. At inter hos affectus, & accidentia discernens prudens, & circumspectus medicus, ubi ea pensicularit exacta trutina, adhibito etiam ad diligentem causarum naturalium indagationem, iusto, quo ad fieri potest, perpendiculo, ubi naturae limites malum exuperare egredique, ac sathanae, qui spiritus est, motus actionesque animaduertit, in spiritualem Medicum. Ecclesiastem nempe, aut ecclesiae ministrum inculpatum, sane doctrinae, tenentem mysterium fidei cum pura conscientia uitae innocentia notum, non turpiter lucri cupidum, non uinolentum, cuietiam bonum a piis perhibeatur testimonium, curationis onus transferet. Interim meminisse operaepretium est, multa non ex maleficio euenientia, sed ex occulta naturae occasione, medicos quandoque latere: ut enim rebus inest secreta iuuandi proprietas, ita & nocendi: quam tamen non perpetuo agnoscit Medicus. Tantum tamen operae a Medico hic accedet, si forte aeger natura, uel ex morbo, aut aliunde humore melancholico ui, ( uti aptae suis operationibus materiae non illibenter se insinuare solet daemonium ) aut alio succo maligno grauari uideatur, ut hic prius blande expurgetur medicamento. Tradit enim Pomponatius, priscos exorcistas, quos praecantatores uocant, ante coniurationem, obsessorum corpora ab atra bile expurgasse. Morbis siquidem geminis ut plurimum hi infestantur, corporis nempe, ex melancholico succo genitis: & animi, ut amentia, moerore, timore, uitae odio, & desperatione, quibus nocte diuque eiusmodi homines macerat iuratus humani generis hostis, & ueluti lugubribus tentationibus ita uellicat, ut qua si aquila apud inferos Titii iecur arrodere uideatur. Obsessos expulso eo humore, non amplius mirabilia facere, experimento se uidisse, in expositione illius problematis dicit Conciliator. Uxorem quoque cuiusdam sutoris a daemonio agitatam, uariaque sonantem idiomata, eo modo perfecte curauit Galgarandus Medicus, Mantuae celeberrimus. Ioan. Uuierus. Curandi daemoniaci exemplum insigne. Cap. Xiii. Singularem, & suo loco imitandam aliquando curationis eorum, quos uexat diabolus, rationem, ex sequenti colliges historia. Philippus Uuesselich Coloniensis, monachus Abbatie Knechtenstein, integer & simplex, a spiritu referente abbatem macilentum, ante multos annos mortuum, exagitabatur misere, & multifariam, circa annum quinquagesimum supra millesimum quingentesimum: interdum auehebatur sub tectum, alias per lingna transuersa coniunctoria supra campanam intrudebatur, plerunque per murum transferebatur inopinato. inuentus quandoque est corpore super piscinam proiecto, capite autem in terram reclinante. Tandem se prodit spiritus, diutinae, & multiplicis uexationis causam explicans: se nimirum esse illum abbatem Mathiam Ducensem, tot annis sepultum: ac eo torqueri, quod suspensam D. Uirginis effigiem exquisite depingi curarit: nec satis fuisse factum pictoris Nouesiani laboribus & impensis, qui inde iacturam senserit, ac sibi ipsi uim fecerit: uerum id fuit. Subnectebat hinc solutionis modum, cuius nomine hanc exorsus erat fabulam diabolus: expiari scilicet hoc delictum non posse, aut ulla se liberari ratione, nisi religionis ergo apud Treueros, & Aquisgranum peregrinaretur hic Philippus ( quem ob simplicitatem accommodatum suis ludibriis, organum ratus est diabolus ) & tres Missae, de Trinitate scilicet, de domina, & de tempore, in eius assertionem recitarentur. Ut hic Spiritus uoto satisfieret, consuluerunt Theologi Colonienses: & capitulariter id reliqui postulabant quo que monachi, a suo superstite etiamnum abbate D. Gerardo Strailgen Morensi: qui saniori institutione, atque acri increpatione in aliam potius sententiam Philippum existimauit traducendum, ut uidelicet fide uiua omnis miserationis Deo Patri, & Christo assertori nostro unico confisus,. daemonis imposturas animo negligeret forti: redeuntique spiritui obiiceret, se non esse sui iuris, at sub aliorum degere imperio, propterea nec posse ob rerum penuriam a se obediri eius uotis. Quo facto, spiritus respondit. Dic Suppriori. ( de eo enim confirmandi sui instituti spem conceperat ) Quare Abbas, ubi Daemonem perseuerare, nec monachum illius illusionibus satis corfidenter resistere animaduertit, ipsum denuo rectius instituit, studiose hortatus, ut resipisceret, nec tam pronas offerret satanae technis aures: si uero nanes, uti hactenus, audire pergeret, se illum flagris, & quidem capitulariter caesurum, secerissime minitatus est. Hinc irritos suos spiritus uidens conatus ob Abbatis constantiam, & animum Philippi magis erectum fiducia in Deum aduersus fraudulentia exitialiaque dae monii studia, nunquam rediit, alioque migrauit. Hanc curandi methodum, in eo fraudum diabolicarum genere, quandoque in usum reuocandam arbitrarer. Ioan. Uuierus. Contra damonum machinamenta consilium saluberrimum ex eodem. Cap. Xiiii. Saluberrimum aduersus Daemonum machinamenta consilium, in conscripta hac praeseruationis lege, subiungam ex Chrysostomo his uerbis: Sicut sine calceamentis, uel uestimentis uestrum nemo in forum descendere uellet, ita sine Dei uerbo nunquam in forum prodeas. sed quum es ianuae uestibula transgressurus, hoc prius loquere uerbum: Ab renuncio tibi Satana, & coniungor tibi Christe. Ne unquam absque hac uoce exeas: haec erit tibi baculus, haec armatura, haec turris inexpugnabilis. Cum hoc uerbo & crucem in fronte imprime: sic enim non tantum homo obuius, uerum nec ipse diabolus te quicquam laedere poterit, cum his te cernens armis ubique aprarentem. Et haec teipsum iam hinc doce, ut cum signum coeperis, sis miles paratus, & contra Diabolum trophaeum erigens, iustitiae coronam capias; quam nos assequi contingat gratia, & benignitate Domini nostri Iesu Christi, per quem, & cum quo Patri gloria, simul & Sancto spiritui potestas, & honor, nunc, & semper, & in secula seculorum. Daemones & maleficia quibus materiis arceri credebat antiquitas, & Ecclesia Romana, ex eodem Uuiero. Cap. Xu. In eiusmodi religione suum habere locum credebatur sulphur ad expiandum suffitu malos daemones: quo in purificationibus sacerdotes uti solitos, uelut & asphalto aut ablutione aquae marinae, scribit Proclus: quoniam purificat sulphur ob odoris acumen, aqua uero marina propter ignea portionem. Hinc Ouidus de Medea: " Terque senem flamma, ter aqua ter sulphure lustrat. " Expiare & pentaphyllon herba putabatur, proinde in hanc rem usurpant eam sacerdotes antiqui: quemadmodum & oliuae ramos, quae tantae esse puritatis dicitur, ut ferant oliuae a meretrice plantatam, uel infructuosam perpetuo manere, uel omnino exarescere. Simili modo expiationi conferre arbitrantur, hus, myrrham, uerbenam, ualerianam, phu Arabibus dictam, palmam Christi portatam, antirrhinon, uel radicem bryoniae siccam, ac radicis aristolochiae sicce suffitum, item benedictam, & gariophylatam, scillam quoque in limine domus suspensam. Tantum gloriae tradiderunt quidam herbae uetonicae, ut domus, Ui qua sata sit, existimetur tura a piaculis omnibus Holitha herba in Morauia nasci fertur rara, quae spiritus malignos pellat. Similiter sel canis nigri suffitum, uel eiusdem sanguis linitus per omnes parietes, maxime praestare dicitur tam ad expiantum Daemones malos, quam maleficia. ubicunque fuerint. Sunt & aliae antiquis contra fascinationes commendata, uelut palmarum lignum inpomo osseum dente limatum, radix satyrii. Orchis cognominari, faeminae scilicet, quae distinguitur internodiis, & ramosiore frutice. Rutam fascini amuletum esse, tradit Aristoteles. Alissum in domo suspensum, salutare amuletum existere contra hominum quadrupedumque fascinationes: item rhamni tertii ramum ualuis fenestrisue impositum, ueneficia omnia depellere, tradit Dioscorides. Contra haec quoque ualere cynocephaliam, docet Appion Grammaticus. Baccharem herbam beneuolentem, Uirgilii testimonio freti, contra fascinum singulari pollere uirtute putant: In Bucol. " _ _ _ _ _ _ Bacchare frontem. Cingite, ne uati noceat mala lingua futuro. " Resistere & fascino, frontis hyenae corium legitur. Huc etiam multi lapides, tum ex aliis, tum exalberto, ut mendacibus diaboli nundinis accedat authoritatis pondus, conferri queunt. Iaspidem, empusis, & aliis idolis aduersari, refert Dionysius. Corallum rubrum collo infantium appensum, aut armillis insertum, in brachioque gest atum, uel etiam in domo retentum, praerogatiquam habere aiunt contra fascinum. Lyncurius lapis, praestigias ab oculis auferre creditur: quomodo heliotropius lapis uisum perstringere, & gestantem inuisibilem reddere: lipparis suffitus omnes bestias euocare, synochitides umbras inferorum educere, anachitides diuorum imagines apparere facere: enectis somniantibus suppositus oracula reddere putatur. Oleum ex gagate sacratum demoniacis conferre, superstitiose docet Mesue. Dicuntur & pennae upupae suffitae, phantasmata fugare. Quum quoque in lustrationibus accirisolet: hinc oua lustralia dicta sunt. Unde Ouidius. " Adueniat quae lustret anus lectumque locumque. Deferat & tremula sulphur & oua manu. " Ligatum ad haec sanare creditur picus auis commesta, suffumigium ex dente hominis mortui: si item totum corpus inungatur ex felle coruino, & oleo sesamino, ex Cleopatra: si uel argentum uiuum in calamo, uel auellanae nucleo uacuo cum cera occlusum sub puluinari maleficio lesi collocetur, aut sub limine ostii, per quod is in domum, uel cubiculum ingreditur. Hic nostri in primis confugient ad suffimentum prunae, cui cor piscis, & iecur impositum erat a Tobia: ex cuius odore in superiora Aegypti fuisse daemonium legitur, ubi angelus illud ligauit. at non tam suffumigio sugatum non respondeo, quam Tobiae iunioris castitate, & attenta ipsius, eiusque coniugis ad Deum misericordem oratione, & angeli institutione. Narrat & Eusebius Serapin, qui Graecis Pluto dicitur, apud Aegyptios symbola dedidisse, quibus Daemones expellerentur: docuisse etiam supplices, quomodo assumptis brutorum figuris insidientur hominibus Daemones: quibus maxime obnoxii fiant, qui cibis subinde distendantur lautioribus. In sinum despuere, aduersus fascinationes, ueteribus quoque in usu fuisse legitur. Sic apud Theocritum. Ὠς μὴ βασκανθῶ δὲ, τρὶς εἰς ἐμὸν ἔπτυσα κόλπον. Ouidius. Despuat in molles tam sibi quisa sinus. Uehementiore ad haec strepitu, & maleolentium graminum fumo dissolui, & sedari aereorum daemoniorum insultum, creditum est. Idcirco ( ait Gaudentius Merula ) tanquam ex Academicorum officina fluxerint, etiam nunc Italae mulieres tempestatibus imminentibus, diri odoris pabula sub dio comburunt: sacerdotes autem more Thracum ( qui tempestate imminente, armati cum strictis ensibus & crotalis, horribilique clamore in nubes fremebant ) ad obstrepera cymbala, quae campanae dicuntur, conuolant: magis confidentes in boatibus illis apud Deum inanibus, quam orationibus, & ieiuniis. De suis conterraneis fere quid simile scribit Olaus Gothus, qui concitato in nubibus fragore, sagittas ex arcubus in aera excutientes, ostendebant se opem ferre diis suis uelle, quos tunc ab aliis expugnari putabant. Nec ea temeraria superstitione contenti, inusitatiponderis malleos, quos Iouiales uocabant, ingenti aere complexos, magnaque religione cultos, ad eum usum habebant, ut per eos tanquam per Claudiana tonitrua, & per usitatam rerum similitudinem, coeli fragores, quos malleis cieri credebant, exprimerent: tantique sonitus uim fabrilium specie imitantes, Deorum suorum bellis sic adesse, admodum religiosum existimarent. Durabat is louialium malleorum usus usque ad annum a Christo nato 11 30. Apud nostros quoque proauos, non sana parochorum doctrina inoleuit, longa annorum serie persuasio: artemisiam in feriis Diui Ioanni Baptistae sacris ante domos suspensam, item alios frutices, & plantas, atque etiam candelas facesque, designatis quibusdam diebus celebrioribus aqua lustrali rigata;, uel nescio quomodo expiatas, & quando usus postulat, incensas, contra tempestates, fulmina, tonitrua ( in quae etiam agminatim euestigio ad omnium campanarum uiolentum continuumque tractum, atque pulsum, ut praesentissimum auxilium, & anchoram sacram concurritur & aduersus diaboli potestatem, opera, & quaecunque maleficia, uelut praerogatiua quadam ualere. Quosdam incendere ipso die Iohannis Baptistae fasciculum lustratarum herbarum contra tonitrua, fulmina, grandinem, & credere eo suffumigio diabolum profligari, tempestatesque sedari, tradit Martinus de Arles. At ueritati minime oportet praescribere uetustatis obseruantiam. Fides est, spiritualis existens, quae daemonem exterminat: uerbum item Dei spiritu efficax. Uetusta huius rei testimonia, & exempla, in ueritatis libris sacrosanctis quam plurima, atque irrefutabilia leguntur. In hanc insuper rem uarie quibuscunque substantiis applicantur exorcismi, quibus herbe ita confecrantur, ut sint utentibus eis sanitas animae & corporis, fitque precatio ut ex omnibus hominibus pecoribusque, quae inde gustauerunt, putredo & cuncta diaboli phantasmata explebantur & c. Ex agendis, & obsequialibus. haec nota. Huc pertinet aqua in usum in numerum ab omnipotente creatore condita, quae nouas scilicet uires induerit iis uerbis, Exorciso te creatura aquae in nomine Dei patris omnipotentis, & in nomine Iesu Christi filiis eius Domini nostri, & in uirtute Spiritus sancti, ut fias aqua exorcisata ad effugandam omnem potestatem inimici, & ipsum inimicum eradicare, & explantare ualeas cum angelis suis apostaticis. Alexander primus Romanus pontifex author fuit, ut huiusmodi lustratis aqua consecraretur ad daemones pellendos, & ut in templo domique seruaretur: sed in Graecorum ecclesia, haec aqua condemnatur, ut superstitiosa. Habet item uirtutem suam peculiarem sal. Eo quoque Elizaeus ex Dei mandato insalubrem aquam Hierichuntis reddidit salubrem: iam autem absque eo exorcismis redditur sanctior, praestantiorque contra Satanam hoc modo. Exorciso te creatura salis per Deum tuiuum per Deum uerum, per Deum ◉ sanctum, per Deum, qui te per Elizaeum prophetam in aquam mitti iussit, ut sanaretur sterilitas aquae, ut efficiaris sal exorcisatus in salutem credentium, ut sis omnibus te sumentibus sanitas mentis, & corporis: & effugiat atque discedat ab eo loco, qui te aspersus fuerit, omnis phantasia & nequitia, uel uersutia diabolice fraudis, omnisque spiritus immundus adiuratus etc. Alex. 1. in epist. Decretal. I. Idem textu, ext. in C. aquam sale conspersam, de Consecrat. dist. 3. Huc referatur & nobile illud Balsamum uirtutis uarie praeter insignem eius odorem. Quo ut Reges, & sacerdotes Leuitici inungerentur, in uerae electionis confirmationem constituit in sua politia Moses, donec hominem indueret aeternus Rex, & Sacerdos lesus Christus. In ea Ecclesia autem Romana grauibus exorcismis, & trina expiatione ad crucis modum facta lustratur, nouiesque cum multo murmure genu ter flexo salutatur, Aue sanctum oleum, ter, Aue sanctum chrisma, ter, Aue sanctum balsamum: atque huius ope, & praestantia non solum creditur exturbari Daemonium, sed eius loco substitui Spiritum sanctum. Curatio eorum, qui Lamiarum maleficio offici, uel Daemonis obsidione subigi creduntur. Cap. Xui. Curationis ratio hic partim erit, ωροφυλακτικη exoptatissima medicationis pars, ut a fascino, & incantationum ludibriis quis praeseruetur: partim etiam μεθοδικη, ut ii, quos iam maleficio collisos credimus, rite legitimoque restituantur ordine, atque erit illa aliquo modo communis, ex Sacrum literarum fontibus deprompta: non autem Magica, uel superstitiosa, tantopore a multis desiderata, excultaque. Quum uero quicquid hactenus rerum monstrosarum in hanc relatum est historiam, Diaboli sint artes, opera, ludificationes, laruae, & spectra contra hunc nos circumquaque ualidis aggeribus, praesidiisque infallibilibus communiri est operae pretium. Atqui Spiritus cum sit, spirituali accingamur armatura: quam ex Diuina Pauli exhortatione cognoscere, atque uniuersis complecti neruis decet, qui ita hortatur: Quod superest, fratres mei, sitis fortes per Dominum, perque potentiam roboris illius. Induite totam Dei armaturam, ut aduersus diaboli assultus consistere possitis. Quoniam non est nobis lucta aduersus sanguinem, & carnem, sed aduersus mundi dominos, rectores tenebrarum seculi huius, aduersus spirituales astutias in coelestibus. Quapropter assumite uniuersam Dei armaturam, ut possitis resistere in die malo, & omnibus parati stare. State igitur lumbis circumcinctis baltheo per ueritatem, & induti thoracem iusticiae, & calceati pedibus, ut parati sitis ad Euangelium pacis: super omnia assumpto scuto fidei, quo possitis omnia iacula mali illius ignita extingnere. Galeamque salutarem accipite, & gladium spiritus, qui est uerbum Dei, in omni deprecatione, & obsecratione, orantes in omni tempore, in spiritu, & ad hoc ipsum uigilantes cum omni sedulitate. Petrus item fideliter admonet: Sobrii estote, uigilate, quoniam aduersarius uester diabulus tanquam leo rugiens obambulat, quaerens quem deuoret. Cui resistite solidi in fide, scientes easdem adflictiones, uestrae quae in mundo est fraternitati consummari. Hic enim agit in incredulis. Hic & saluberrima Tertulliani exhortatio suum habebit locum, qui nos uelut lobum fortissimum Dei athletam, aduersus tentationum insultus pugnare uoluit: item serico uestiri probitatis, purpura pudicitiae, chlamyde patientiae. In animum quoque inducendum suadet, cuncta quae Daemon ad nostrae integritatis euersionem machinatur in gloriam constantis casura: & eius machinamenta in hunc finem a Deo permissa esse, ut qua constantia perferre aduersa uelimus, experiatur: quemadmodum apud Hieremiam prophetam quoque legimus: Dominus exercituum iusti probator est. D. Maximus in lib. de Charitate, Daemones nos infringere interficereque iubet: atque illud haud dubie perfici, quando cum praeceptorum Dei obseruatione affectus in nobis efferuescentes uincimus: hoc uero, quum prorsus affectibus carentes, illis uniuersam calumniandi occasionem praescindimus, cum propheta dicentes: Uade homicida. Dominus mecum est, bellator fortis: tu cades, & deleberis apud me in aeternum. Olympiodorus cap. 10 in Ecclesiasticae historiae interpretatione, omnes sensuum aditus occludendos censet, sic ut neque per oculorum illecebras, neque per aurium prurigines, neque per nocentis linguae petulantiam Daemon admittatur: hoc enim signaculum contra Daemones absolutissimum habeatur. Quidam duobus in pugnam progrediendum armis monent: precatione quidem pura, quae in coelum subuehat affectus: & scientia uera, qua salutaribus opinionibus communiat intellectum & suggerat quid sit orandum, ut ardenter oremus, non haesitantes. D. Antonius ita suos confratres aduersus Daemonum insultus munit: Magna, inquiens, dilectissimi aduersum Daemones arma sunt, uita syncera, & intem erata ad Deum fides. Credite mihi experto, pertimescit Satanas recte uiuentium uigilias, orationes, ieiunia, mansuetudinem, uoluntariam paupertatem, uanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, irae dominatum & praecipue purum erga Christum amorem. Nouit teterrimus coluber ex praecepto Domini, sub iustorum se iacere uestigiis, qui ait: Ecce dedi uobis potestatem calcare super serpentes, scorpiones, & super omnem uirtutem inimici. Hic porro praeclara longaque oratione contra quascunque Daemonum praestigias, uexationesque suos instituit. Recte Hermes Trimegistus tradit, unam & solam custodiam hominum a Daemonum astu, esse pietatem. Pium enim hominem nec Daemon malus, nec latum tenet. Et quemadmodum uera fides mirabilia aduersus Diabolum, eiusque potentiam in credentibus operatur: sic & falsa credulitas. Deo permittente, euentus cooperante Diabolo inauspicatos interdum gignit, uel potius demeretur. Cum Dauide ergo confidenter dicamus: Dominus mihi aduitor, non timebo quid faciat mihi homo. Omnium itaque primum tanquam rei caput desideratur, ut in uera doctrina, & genuino Dei cultu instituti, nos totos resignemus, tradamusque ipsius uoluntati fide uiua, & spe indubitata, nos illi curae esse: sub ipsius patrocinio, & tutela securos degere: ipsius primum gratia progenitos esse, singularique nos consectare: misericordia seruari uere confisos, Christum in hoc nobis natum, & filium nobis datum, qui peccata nostra supra humero suos in ligno pertulit: & per potentiam Patris, a morte suscitatus, mortem uicit, & Satanae imperium demolitus est, ut hic iam inde irrito conatu suas nobis machinetur insidias, si sepulti una cum Christo per baptismum in mortem, & peccatis mortui, in nouitate uitae ambulemus, iusticiaeque uiuamus. Si etenim, Christo insiti, in illum atque Patrem eius credimus, illius mandata ob seruamus, uestigiis insistimus, abnegato Daemone, omnibusque eius consiliis, uniuersa denique impietate, opera Spiritus, sectantes, fructusque fidei edentes, in charitate non ficta erga Deum & proximum, in mansuetudine, benignitate, lenitate, temperantia, continentia, castitate, sensuum cohibitione, constanti cuiuscumque aduersitatis, iacturae & iniuriae tollerantia, uitae demum innocentia, puris manibus extensis orationi assiduae intenti, peccati inquinamentum ut ueneni perniciosissimi perditissimique halitum, internecionis periculo repente nos obiicientem, declinantes: maleficiorum profecto minas haud difficulter cauebimus, uel negligemus, uel tolerabimus. Si uero quis peccauerit, inquit loannes. aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum. Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et per hoc scimus, quoniam cognouimus eum, si iussa illius obseruamus. Qui dicit, Noui eum, & praecepta eius non seruat, mendax est, & ueritas in eo non est. Qui uero seruat sermonem eius, uere in hoc charitas Dei perfecta est. Per hoc scimus, quod in ipso simus. Qui dicit se in eo manere, debet sicut ille ambulauit, & ipse ambulare. Qui commit: it peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc manifesti sunt filii Dei, & filii diaboli. Omnis qui non facit iustitiam, non est ex Deo: & qui non diligit fratrem suum. Hinc Paulus, in Christo Iesu neque circumcisionem, neque praeputium ualere asserit: sed fidem, quae per dilectionem operatur: cuius fidei loco nouam creaturam sequenti capite ad Galatas, locat: & obseruationem mandatorum Dei ad Corinthios supponit. Unde satis liquet, de qua hic fide loquatur: quam amplecticuique firmiter insistere oporteat. Non simplicem formule fidei praescriptae enarrationem propono, quam & facile pronunciaret diabolus: non etiam ore iactatam ab iis, quorum cora Christo procul est, quae consopita, mortua, sterilisque delitescit, nusquam se prodens, uelut infaecunda arbor excindenda, ignique mandanda: sed hanc urgeo, quae totum innouat hominem, uirtute uiua in Christi membris exerens, fructificans, efficax potentia Dei ad salutem habenti, sacra saluationis nostrae ancora, prora & puppis, petra contra quancumque satanae potestatem, imperumque immobilis: in qua quicquid superstruitur, inuiolatum perdurat, imo aduersus hanc ne quidem inferi portae praeualent. Augustini hic audiatur consilium: De ista tota Daemonum laudificatione, ait, nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis expectant: quid Christiani agere debeant, quando inter idola gentium mira fieri asseruntur. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum Propheticum ita spiritualiter intelligitur, ut de huius speculi ciuitate, quae profecto & Angelorum, & hominum societas impiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum uiuum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem Daemonum maiorem uidemus, tanto tenacius mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Hactenus ille. Cyprianus ad Fortunatum, de exhortatione martyrii: Aduersarius, inquit, uetus est, & hostis antiquus, cum quo praelium gerimus. Sex mille annorum plene complentur, ex quo hominem diabolus impugnat. Omnia iam genera tentandi, & artes atque insidias deiiciendi usu ipso uetustatis edidicit. Si imparatum Christi militem inuenerit si rudem, si non solicitum, ac toto corde uigilantem. circumuenit nescium, fallit incautum, decipit imperitum. Si quis uero Dominica praecepta custodiens, & fortiter Christo adhaerens, contra eum steterit, uincatur nececesse est: quia Christus, quem confitetur, inuictus est. Huic fundamento firmiter insistentes tantum abest, ut unquam ratione, Satanae artibus, siue astutiis a uera in Deum uiuentem fiducia dimoueri possint, ut etiam uariis, ac multiplicibus illius conatibus, & insuitibus impetiti, exercitati, ac uelut aurum in fornace examinati, indies seipsis sanctiores, iustioresque euadant. Quare Daemonibus imbecillitatem in eos, quos Diuina non destituisset gratia, exprobrare solet D. Antonius, in assiduis suis aduersus illos luctis: & eos expauescere uere credentes, asserit Petrus apud Clementem. Item iustissimo Dei iudicio, in huiusmodi cogitationum uanitate languentibus, labores & afflictiones pro remedio conferri, idem Clemens tradit, postea subiiciens: Daemonem, nisi quis uoluntatibus eius se sponte subdiderit, potestatem aduersus hominem non habere, ut uincat scilicet. Uitae igitur emendatione, & attenta assiduaque oratione ad Christum confugiendum est, exemplo Chananeae mulieris. Haec, Chrysostomo anthore, non iuit ad Diuinos, non quaesiuit ligaturas, non defectionis reas mulieres: sed omnia reliquit tentamenta Diabolica, & uenit ad Iesum. Si enim uolumus Deum sententiam mutare suam, nostram in meliorem mutemus uitam. Rite hic hortatur Iesus Sirach: Conuertere ad Dominum, & relinque peccata tua: praecare ante faciem Domini, & minue offendicula. Reuertere ad Dominum, & auertere ab iniusticia tua, & nimis odito exorationem, & agnosce, iusticias, & iudicia Dei, & sta in sortepropositionis, & orationis altissimi Dei. non demoreris in errore impiorum. Nec minus piequam prudenter, tribulatione inimicorum consulit losaphat rex Iuda: Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te Deus. Hic suum habeat locum Psalmus Dauidis 90. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Dicit Domino, susceptor meus es tu, & refufugium meum, Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse me liberabis de laqueo uenana tium, & a uerbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi, & sub pennis eius sperabis. Scuto circundabit te ueritas eius, non timebis a timore nocturno. A sagitta uolante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, & Daemonio merdiano etc. Uuierus. Obsessis pluribus, uno in loco morantibus, quomodo succurrendum. Cap. Xuii. Si uno in loco maleficia collidantur ubi numero plures ( quemadmodum in monasteriis, potissimum uirginum, uelut organorum Satanae ludibriis magis accommodatorum, frequenter usuuenire cernimus ) ante omnia huc cura propendeat, ut separentur, & unaquaelibet ad parentes, uel sanguine, aut affinitate proximos auehatur, quo singulae seorsim commodius fideliusque institui & sanari queant, institutionis habito pro cuiusque necessitate delectu: ne uno quod aiunt ) calopodio ( quorundam ineptorum, mendacium, impostorum, superstitionis impletatisque antistitum more ) quis calceare conetur omnes, & dissolutis praescriptorum uerborum minus conuenientium formulis, commentitiisque quibusdam ritibus, & substantiis ad rem minime facientibus, profligare pergat Daemonem, in iis ridentem illudentemque, & fugam plaerunque simulantem egregie, quasi compulsum, licet ultro cedentem, ut nos incredulitatis labyrintho altius inuoluat, si uetitis eum mediis fugatum credamus: hac ratione e corporibus credit saepenumero, & quidem libenter, ut animas minus impedite possideat, eisque dominetur. Quae uero uirgines arctius occlusae cohibentur, nec egredi permittuntur, quod equidem in eiusmodi calu conprobare nequeo: uel quae in designato eo loco clementem Dei manum, patrisque uirgam, cum uera sui abnegatione fortiter tolerare cum loboin animum induxerint, mutuam hic praestent in suorum cruciatuum interuallis operam, se mutuo consolantes, modumque praescriptum, quoad fieri potest, obseruantes: nec ad huiusmodi spectaculum admittantur iuniores, ne territae tormentorum raritate, & uehementia, quid mali contrahant, cum eis auide admodum insidietur diabolus. Cum alias ad piam puellam, in coenobio obseratam, literas dedissem, quibus uirginum eo in loco olim incredibili cruciamentorum genere a Daemonio exercitarum, historias mihi cupiebam describi, ea in hanc fere sententiam respondit: Duas adhuc ex illis superesse octogenarias propemodum, a quibus saepius audiuisset, ne magno quidem se uelle graui illa caruisse calamitate, ex Dei uoluntate nata, quod inde peculiare gratiae Diuinae donum, & illuminationem se consequutas sensissent: nec secus earum testari uitam. Quid Antonio nocuit, seueros in suis ceruicibus tulisse magistros? cui eos secundum Dei uoluntatem perpesso in maius cessit lucrum, & gloram. Scribebat quoque, missos eo tempore fuisse undecumque uiros doctos, qui terrificorum eorum Symptomatum Iaruas contuiti, eas penitissime scrutarentur amolirenturque: sed quo in eiusmodi consiliis confidentius perstitere, eo malum recruduit grauius, ut tandem Dei opus esse singulare faterentur: a cuius manu, cum id exciperent, & se toto corde sub potenti eius brachio submitterent, semet integre abnegantes, humilitatem que usqueadeo amplexae, quo etiam cunctis suis affectibus restiterint, eosque uicerint: & breuiter. ad Diuini uerbi normam toto animo uitam conformarint, tunc paulatim euanuerunt uniuersae illae dirae. Piam epistolam illius uirginis partim iustis de causis inserere uolui, quod id consilium meo instituto prorsus responderet: & ne eiusmodi uirgines usqueadeo a piorum numero alienas esse, quis temere in animum inducat, etiamsi adhuc multa in iis desiderari non diffitear, quae inscia, & non sana informatione praetermittuntur. Porro monasterium id ingressus, coram cum altera contuli uetula, quae id mali decem sustinuerat annos, eo nomine Deo gratias agens quammaximas: ac si aetas admitteret, se libenter denuo iisdem uelle calamitatum fluctibus obiici asserebat: Hortata autem me est magnopere, ut si in consilium ad ita afflictas accerserer, ne exorcismos admitterem unquam. Quaedam in eo tormentorum theatro constituta, a fratre uirgis ex quorundam consilio excarnificabatur: quemadmodum ab ineptis etiamnum hodie consulitur, quasi Daemonem profligent uirgae, & non potius eo modo ille carnificinam procuret, ea rei indignatione, pudore illa perculsa, contabuit pedetentim, & moritura cecinit, rogata uero cantionis causam, respondit: eo quod de salute sua aeterna minime haesitaret, Altera quoque iam diu a Daemonio excruciata, & morti proxima, se totam attenta oratione Deo offerebat, ut cum ea pro suo arbitrio quicquid uellet, in tempore, & in aeternum ageret, dummodo ipsius glorificaretur nomen, obsecrans: rogabatque reliquas uirgines, ut post eius mortem, non ex more, Miserere mei Deus, canerent: sed, Gloria patri. Memorabile abnegationis uerae exemplum. Uuierus. In concubitus maleficio quid faciendum. Cap. Xuiii. De naturalis congressus, Satanae opera praepediti, curatione ita scribit Igmarus Remensis Archiopiscopus: Si per sortiarias atque maleficas artes oculto, sed nunquam Dei iniusto iudicio permittente, & diabolo praeparante, comcubitus non sequitur: hortandi sunt, quibus ista eueniunt, ut corde contrito, & spiritu humilitatis, Deo & Sacerdoti pure confitantur etc. In controuersia, ubi maritus ad congressum ineptus esse ex maleficio accusaretur, in foro Constantiensi decretum fuisse scribit Ulricus Molitor, ut primum a Medicis ille, quem leges dicunt maleficiatum uel frigidum, inspiceretur, nun alia illius impotentiae naturalis foueretur causa: deinde ut triennium adhuc uxor cum marito conuiueret, qui suas interea temporis experiretur uires: Xu. 773 utque eleemosynas liberalius erogarent, & ieiuniis uacarent, quo matrimonii institutor Deus eiusmodi malum amoliri dignaliber retur. Decretrum sane ad imitationem reuocandum. Uuierus. Aliud eiusdem mali remedium ex eodem Uuiero. Quidam narrat conterraneum suum uirum nobilem, iurasse ligatum se fecisse, ne cum mulieribus congrederetur, ac restitutum dexteritate quadam, qua hic alterius persuasionem confirmabat, adducens ei librum Cleopatrae, quem de foeminarum informanda speciositate fecerat, legensque locum, ubi eo modo ligatum corpus totum inungi iubet coruino felle, mixto cum sesamelaeo, & ita iuuari. Hoc audito confisus ille libri uerbis, id fecit, citoque augmentato libidinis aestu restitutus est. Quemadmodum impiacredulitate quis laeditur: Sic & leuari eadem credibile est, usuque obseruatur. Exorcismi quando, & quomodo, & a quibus adhibendi: Cap. Xix. Porro si dictis rationibus nondum cedit inflicta calamitas, opusque Satanae perdurat, eum increpare licet ex Christi doctrina Marci decimosexto, & quod credentes per eius nomen Daemonia sint eiecturi: Eapropter Apostolorum primitiuae purioris Ecclesiae exemplo, per Christi nomen expellat; minister, uero ductus Zelo, conscientiae bonae testimonio fretus, habens peculiare illud Spiritus sancti donum, eiiciendi nimirum Daemonia: gladio spiritus? quippe Dei uerbo accinctus, atque diuina panoplia circumquaque munitus, assumpto super omnia fidei scuto, quo omnia iacula mali illius ignita queat extinguere, ne cum discipulis Christi Daemonium fugare nequeuntibus a Christo audiat: O natio incredula, & distorta, quo usque tandem ero uobiscum? quo usque patiar uos? firmiter hinc infallibili nitatur promissioni: Amen dico uobis, qui credit in me, opera quae ego facio, & ipse faciet, & maiora horum faciet, quia ego ad Patrem uado. Et, Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater per filium. Si quid petieritis per nomen meum, ego faciam. Scribit item Lucas, sepruaginta reuersos ad Christum cum gaudio discipulos, dicentes: Domine etiam Daemonia subiiciuntur nobis per nomen tuum. Ait autem illis: Uidebam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. Ecce do uobis potestatem calcandi super serpentes, & scorpiones, & super omnem uirtutem inimici, & nihil uobis nocebit. Ita in Christi nomine flectuntur genua coelestium. terrestrium, & inferorum. Nec aliud nomen sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. Solo hoc Patris aeterni uerbo creata sunt coelum & terra, & quicquid in eis consistit. Eius nutu in praecipitium ruit illa immensa Angelorum caterua. Ad Christi aduentum imperiumque horruerunt, & profugerunt, quotquot arctissimo uinculo in sua custodia miseros mortales constrinxerant diaboli. In hoc nomine credentes discipuli Daemonia exturbarunt. Pythonis spiritum in Macedonia, ex puella Demoniaca eiecit Paulus his uerbis: Praecipio tibi nomine Iesu Christi, exire ab ea, & exiit eadem hora. Sic a Petro iussi sunt Daemones egredi, qui uel unicum diem sibi indulgeri, subiugatis permanerent corporibus, rogabant: teste Clemente. Apud Hieronimum presbyterum in uita Hilarionis Palaestini eremite, legitur de quodam Constantii Imperatoris candidato, ex Francia Germaniae orto: quem a teneris unguiculis Daemon obsederat malignus. Ductus igitur ille Gazam ad Hilarionem, exponensque tam Syra quam Graeca lingua ( quas tamen nusquam didicerat Daemoniacus ) multiplicem obsidionis causam, ei respondit uir sanctus: Non curo quomodo intraueris, sed ut exeas in nomine Domini nostri Iesu Christi impero. In hoc nomine Simon Apostolus simulachrum Solis comminuit: & Iudas Lunae, Daemonibus inde uisibiliter Aethiopum forma expulsis. Daemonem ex Solis idolo fugauit D. Thomas: draconem sub Martis statua in Scythia exeuntem profligauit Philippus Apostolus: septem Daemones similitudine canum inter monumenta commorantes secus uiam, praetereuntesque grauiter laedentes, abegit D. Andreas. Sic in Capitolio draconem clausisse Syluestrem, & Philippum Leuiathan fugasse, traditur. lo annes Euangelista superato ueneno. Daemonem in Dianae templo ducentos & quadraginta nonem annos commoratum, his uerbis loco expulit: Interdico tibi in nomine Iesu Christi Nazareni, ne ultra hic habites: & confestim decessit Epheso. Quocirca iussu Domitiani in Pathmon insulam exul deportabatur uir sanctissimus. Hic cum Cynops magorum princeps in Phara oppido contra loannis doctrinam, & edita in Christi nomine miracula, ex falsa sacerdorum Apollinis in loannem criminatione, maleficiis populum dementaret, auocaretque, mortuos etiam se excire iactabat: quorum facie assumpta etiam Daemones apparuerunt, e mari emersi. Tandem loanni ait Cynops: Ueni sodes ad partum, ut aspicias potentiam meam, & amplius admiraberis. Igitur Ioannes cum uniuersa multitudine rediit, praecipiens illis tribus Daemonibus, qui sub imagine hominum nuper resurgentium comitabantur, ne discederent. Concussis itaque manibus, & terribili maris sonitu peracto, Cynops se, ut antea, dimisit in mare, atque sic ex oculis hominum euanuit: qui clamare non cessabant, laudando dicentes: Magnus es Cynops, & nemo praeter te. loannes interim orabat Dominum, ut inter uiuos ultra nequaquam connumeraretur magus ille. Tum repente uehemens est pelagi murmur auditum: & procellis ingruentibus ei loco, ubi se praecipitauit, nusquam apparuit. Et Daemones, qui sub humana figura stabant, quasi iampridem resuscitati a mortuis, adiurabantur ab Apostolo Dei dicente: In nomine crucifixi Iesu Christi hanc insulam exite, nunquam redituri: & statim ab uniuersorum oculis disparuerunt, frustra expectantium Cynopia, si forte ex freto resurgeret. Sic apparet, quantum uere Christianis magistri nomen profuerit, & imitatio iuuerit. Haec est coniuratio, hic uehemens fortisque exorcismus, hic modus fugandi daemonis certus, haec breuis formula, hi sunt characteres; quibus inuocatur omnipotentia rebus supra communem uitae rationem agendis: haec doctrina uera, hoc fundamentum solidum: hic philosophorum lapis, longe quidem exuperans eum, de quo Chimici hallucinati contendunt: imo lapis angularis, in quo omnis structura firmiter coagmentatur. Haec sunt diuina testimonia, hec sacrorum nostrorum monumenta, haec ueri sacerdotis memoralia, haec purissima signa, hae nostrae in exturbandis daemonibus ceremoniae, paucis contentae, facili usu, uili apparatu. Haec ars coelo sublimior, tartaro profundior, libera periculis, umbrarum hostis, contemptrix laruarum, simulachrorum perosa, nec thuris, nec meri indiga: uniuersis manibus, lemuribus, laruis imperitans: omnia busta, omnia sepulchra, & species mortuorum contemnens, & inania terriculamenta, & noctium occursacula, & inferorum commeacula ( ut Capnion inquit ) exporrecta fronte fugans, fatum & naturam uincens, & quicquid unquam rite optamus, si modus a magistro traditus obseruetur, indesinenter perficiens, & indeficienter adimplens. Uerbo languores uniuersos sanauit, & Daemones expulit Christus. Si ergo secure operari uoles, necessario illud Pauli consilium ob oculos pone: Quodcunque facitis in uerbo & in opere, ut omne id in nomine Domini nostri Iesu Christi faciatis. Hoc est salutiferum medicamentum: quin ipsa panacaea, uel potius haec salus nostra & medela. Recte hinc Nazianzenus in Defensorio ait, Daemones adhuc contremiscere, quando Christi nomen inuocatur. Contra hunc nullae ligaturarum praestigiae, nulla maleficiorum ostenta, nec ulla Daemonii opera, momentum quidem perdurant, quin dicto citius euanescunt. Proinde a Lactantio quam uerissime dictum est: Daemones iustos, id est ueri Dei cultores metuere: cuius nomine adiurati, de corporibus excedunt: quorum uerbis uerberati, non modo se Daemones esse confitentur, sed etiam sua nomina edunt. Quia nec Deo per quem adiurantur: nec iustis quorum uoce torquentur, mentiri possunt. Itaque maximis saepe ululatibus editis uerberari se, ac ardere, & iam tamque exire proclamant. In hoc ordine curationis Scripturae sacrae fundamento inixae, nullam blasphemiae opinionem foueri, luce meridiana clarius contuemur. Ioan. Uuierus. Daemonia eiiciendi modus Ecclesiae ueteris. Cap. Xx. Caeterum ne quis hoc nostrum consilium uelut ab usitata nostrorum hominum ecclesiasticorum ratione alienum calumnietur, & explodendum decernat, bona fide hic beati Clementis uerba subiungam, quibus pellendi Satanae formam in Ecclesia ueteri, & puriore familiarem, nostroque praescripto conformem, pulchro describit libro octauo capite trigesimo secundo de Constitutioe S. Apost. Iacobus Alphaei: Exorcista non ordinatur, spontaneae enim beneuolentiae est hoc certamen, & gratiae Dei per Christum superuentione Spiritus sancti. Nam qui accipit charisma curationum, per reuelationem a Deo declaratur, quum pateat omnibus gratia, quae est in ipso. Et libro eodem capite septimo. Postquam exiuerunt Catechumeni, dicat Diaconus: Orate energumeni, hoc est, uexati ab immundis spiritibus: intente omnes pro ipsis orate, ut benignus Deus per Christum increpet immundos, & nequam spiritus, & eripiat seruos suos ab imperio inimici, qui increpauit legionem Daemonum, & principem malorum diabolum ipse nunc increpet pietatis rebelles, & liberet figmenta sua a uexatione ipsius, & purget ea, quae ingenti sapientia condidit. Etiam attente oremus, Salua & excita illos Deus in uirtute tua. Inclinate uos Energumeni, ut benedictionem accipiatis, Et Episcopus oret, dicens: Qui fortem armatum ligasti, & omnia uasa eius diripuisti: qui dedisti nobis potestatem ambulandi super serpentes, & scorpiones, & super omnem uirtutem inimici: qui homicidam serpentem ligatum tradidisti nobis, tanquam passerem puerulis, quem cuncta pauent, & horrent a facie uirtutis tuae: qui eum deiecisti, sicut fulgur e coelo in terram, non lapsu locali, sed ab honore in ignominiam, ob uoluntariam nequitiam: cuius aspectus siccat abyssos, & minae liquefaciunt montes, & ueritas Domini manet in aeternum: quem laudant infantes, & lactentes benedicunt: quem celebrant, & adorant Angeli: qui aspicit super terram, & facit eam tremere: qui tangit montes, & fumigant: qui minatur mari, & siccat illud, & omnia flumina deserta facit: cuius nubes puluis pedum eius: qui ambulat super mare sicut pauimentum: unigenite Deus magni Patris fili, increpa spiritus nequam, & libera opera manuum tuarum ab alieni spiritus uexatione: quoniam tibi gloria, honor, & adoratio, per te tuo patri in Sancto spiritu in secula, Amen. Uuierus. De Daemoniacis. Cap. Xxi. Etsi sunt interdum Physicae cause furorum seu παραφροσύνης seu μανίας: tamen certissimum est, diabolos in aliquorum hominum corda ingredi, & efficere fourores, & cruciatus in eis: quia manifestum est, tales homines interdum etiam sine physicis remediis liberari. Et saepe haec diabolica spectacula sunt prodigia, & significationes rerum futurarum. Ante annos duodecim mulier erat in Saxonia, quae nullas literas didicerat: tamen quum agitaretur a diabolo, post cruciatus loquebatur Graece & latine de futuro bello Saxonico: Erit magna angustia in terra, & ira in populo: ἔσται ἀνάγκη ἐπὶ τῆς γῆς καὶ ὀργὴ ἐν τῷ λαῷ τούτῳ. Ante annos 16. erat in Marchia puella cui rapienti pilos a uestib. uertebantur illi pili in nummos Marchicos quos deuorabat puella longo fragore dentium. Et figurae illae nummorum interdum ex manibus eius subito extortae, erant ueri nummi, qui adhuc a nonnullis seruantur: ac subinde magnos cruciatus sentiebat puella: sed a toto illo morbo liberata est post aliquot menses, & adhuc uiuit sana. Sunt autem crebre piorum precationes pro ea factae, & consulto omissae sunt aliae ceremoniae. In Italia audio fuisse mulierem, quae etiam nullas didicerat literas: quae cum agitaretur a diabolo, interrogata, quis uersus Uirgilii sit optimus? respondit: " Discite iustitiam moniti & non temnere diuos. " De illis miseris uirginibus, quas Romae cruciari audio, eas a Diabolo torqueri iudico, & significantur poenae Italiae & aliarum gentium. Nec uero dubito uera piorum precatione tolli id malum, & expellidiabolos posse. Recte etiam facient, si qui homines non Epicurei, sed uere inuocantes filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum, serio praecipiant diabolis, ut ab illis miseris discedant, & de uenturo iudicio filii Dei, in quo malitia diabolorum ostendetur palam uniuersae Ecclesiae dicent, & de poenis diabolorum. Sed haec oporter fieri serio, & omittendae sunt ceremoniae τής άρτολατρέιας, & lustralis aquae, & falsarum inuocationum Cornelii Agrippae, uel Petri Aponensis & similium. Scio plura exempla, in quibus profuisse piorum precationem certum est. Philipp. Melan. Si iumenta praeter naturam quid pati uideantur, quid faciendum. Cap. Xxii. Si uero praeter naturam quid pati iumenta credantur ( quod tamen cognitu difficillimum, cum saepe in pascuis uenena uel depascantur, uel spiritus attractu illiciant ) primum omnium his pharmacum contra uenena, uel similia uitia offerri potest, & reliqua administrari, quae ex naturali coniectura, & arte ( quam docte copioseque tradit Uegetius de arte ueterinaria, uel mulomedicina libris quatuor, item Columella, Caesar Constantinus, & plerique alii & recentiores ) usui fore arbitrabimur, successum toleranter expectantes. Quae si minus iuuerint, sed morte armentum abripiatur: uelut speculum mentis oculis opponenda erit Iobi patientia: & quicquid id est calamitatis ac damni. Deo sic uolenti ( qui dedit & abstulit, idque sicut illi placitum est, ita facit ) ferendum erit acceptum: nec ad ariolos. aut Diuinos, aut Pythonis spiritu turgidos, contra euidens Dei mandatum, impie confugiendum, qui profecto imitatione sacrilega comprobare uidentur M. Catonis idololatriam in agro lustrando certis ceremoniis, solennibus sacrificiis, uerbis atque uotis Telluri dicatis, ut insuetas alat arbores: ipsis etiam arboribus exoratis, ut transmigrent, & in alieno solo accrescant: rapas quoque obsecratis dum seruntur, ut sibi & familiae uicinisque benigne conferant: precibus Marti fusis, ut ager pecoraque seruentur. Suf fimentum autem animantium morbis prohibendis utile, legitur apud Uegetium, qui licet id quoque, lustrare animalia, rascinum tollere, Daemones fugare, & grandines inhibere, ab aliis male persuasus scribit: tamen odore suo, causa quippe naturali, tam hominum, quam animalium morbis resistere, & aerem defecare addit, ita habet. Recipe sulphuris uiui libras duas, bituminis Iudaici libram unam, opopanacis achanti, galbani, castorei, ireos crudi an. unc. 6. Salis ammoniaci uncias duas, salis Capadoces, cornu ceruini, lapidis gagatis masculi, lapidis gagatis foemine an. uncias tres, lapidis haematitis, lapidis sideritis, lapidis argeritis an. unc. unam, equuleas, id est caballiones marionos, caudas marinas, ungues marinos an. N. uii. uuae marinae uncias tres, medullae ceruinae, cedrei, picis liquidae, an. pondera tria. ossa sepiae N. uii. auri semiunciam, ballucae siliquam. Haec uniuersa commisceantur, & succendantur. Sed si memoratos lapides aut inuenire nequiueris, aut enormitate pretii ab emptione cessaueris, reliqua efficaciter prosunt. Interea tamen studiose inquirendum, num aliquid monstri alatur, aut fucus alicubi foueatur: quemadmodum a quodam Latamo apud Batauos factum memini, qui stabula ingressus, lupi stercus clam in praesepibus abscondebat: cuius odore, ut uoracis sui hostis praesentia, ob antipathiam, ueluti malefico actu territae pecudes, ultro citroque exultare, & insolito concitari furore uidebantur, unde turbati rustici incantamentum esse coniicerent. Quocirca ad fabulae actorem, uelut e specula haec obseruantem, atque sanandi maleficii nomine celebrem concurrebatur: qui testa fascini materia, lupi nimirum excremento, occulte ablata, ocyus malum amoliebatur. Sublata enim causa, tollitur effectus. Sic rem qualemcunque ex hac professione faciebat: a uiris tamen bonis admonebatur, ut mature eiusmodi falsitati renunciaret, ne merita falsarium consequeretur punitio. Quibus uerbis stupor, ac taciturnitas in tormentis, & quaestionibus induci creditur, & solui. Cap. Xxiii. Inueniuntur, qui cum scelus aliquod capitale admiserint, uel antequam subiiciantur questioni, uel interea dum torquentur, quorundam aut scriptura, aut prolatione uerborum consequi sibi uidentur, ut & tacere possint, & nihil omnino sentire. Id quod tam firmiter sibi persuasum habent, ut fuerint qui hac fiducia ultro se tum carceri, tum quaestioni obtulerint. A diabolo enim, cuius interest scelera non puniri. sed indies accumulari, confirmantur in malo, nec solum organis uocis obstructis impediuntur, ne loqui possint, uerum graui etiam somno opprimuntur, ut nec audiant interrogata, nec tormenta sentiant. Interim tamen his illi penduli uerbis ac uersibus, sane per quam άπατησι utuntur. " Imparibus meritis tria pendet corpora ramis. Dismas & Gestas, in medio est Diuina potestas. Dismas damnatur, Gestas ad arstra leuatur. " Sunt qui uerba Prophetae ructent: Eructauit cor meum uerbum bonum, ueritatem nunquam dicam regi. Alii autem hac prece se muniunt: Quemadmodum lac beatae gloriosae Marie uirginis fuit dulce, & suaue Domino nostro Iesu Christo, ita haec tortura, siue chorda sit dulcis & suauis brachiis, & membris meis. Alii uero saltem haec proferunt: Iesus autem transiens per medium illorum ibat. Os autem non comminuetis. ex eo. Et tamen contrarium uidemus euentum Licet enim αἰσθητήριον ita Daemon occupet, ut nihil sentiant: ossa tamen illis comminuuntur, & confringuntur. Qua etiam ratione probari posset, eorum uerborum nullam esse uim: quin ridicula potius esse, quam credibilia, quae iam proposuimus. Enimuero nec diabolo quidem esse promissum, ut efficiat aliquid eiusmodi, interea dum iis ut superstitiose utuntur flagitiosi, propter duas mihi causas uidetur. Primo quod cum omnis potestas a Deo sit, diabolus nec ipsi nec legitimis ipsius actionibus possit resistere, ut nocentes publicae eripiat iustitiae: sicut docet D. Augustinus, & Thomas Aquinas: Secundo, quod impunitas scelerum Deo non placeat, & malefaciendi licentia minime permittatur: Alioquin institutus ordo, & iustitia Dei sibi inuicem repugnarent. Sed tamen hominum impietate sic nerente saepius haec accidisse fateor. Testatur enim clarissimus Iurisconsultus Paulus Grillandus, se bis id & uidisse, & in facto comperisse, his uerbis: Primo Pisis dum essem assessor magnifici Domini Capitanei illius ciuitatis: deinde Romae dum essem auditor criminalium causarum reuerendissimi domini Auditoris Camerae, ubi quidam fur sagacissimus, & duplicis maliciae reus, contra quem erant examinati quindecim testes super diuersis indiciis magni furti 137 ducatorum aur. habens notitiam, quod curia praefati domini Auditoris procedebat contra ipsum, antequam personaliter compareret, accepit nonnulla sortilegiacontra torturam quibus expertis iterum atque iterum uidens quod sufficiebant ad parangonem quadam die, dum ego essem in aedibus turris nouae ad examinandum quosdam alios reos, ille sponte ueniens accessit ad me. & se constituit in carceribus ipsis, dicens, quod ultro uenerat ad purgandum indicia, & notam infamiae sibi illatae. Contra quem tamen necesse fuit deuenire ad torturam tot indiciis contra ipsum laborantibus. In qua dum erat eleuatus, dormiebat capite decliuo, ac si iaceret in lecto, absque ulla penitus lamentatione, aut clamore: & ad tractus chordae erat tanquam statua marmorea. qui dum eleuabatur a principio, dicebat quaedam uerba submissa uoce, deinde silebat, ut dormiens. Statim ego suspicatus fui, ne gestaret aliquod sortilegium, siue facturam maleficam penes se, aut ex illis uerbis captaret aliquod suffugium: perquisiui quam diligenter per omnes partes corporis sui, demumque reperi in capite, sub scuffia scilicet inter crines quandam paruam schedulam haec uerba continentem, uidelicet ◉ Iesus autem transiens per medium illorum ibat os non comminuetis ex eo cum crucibus ita signatis: quam illico abstuli ab eo. qui licet illa sic ablata satis conquereretur, nihilominus iterum, positus ad torturam, & eleuatus iterum, illud idem sicut ante faciebat, & in principio ipsius eleuationis nonnulla uerba submissa uoce dicebat, quae percipere nunquam potui, nec quicquam confessus est. Demum mutatis tormentis, sub tormento taxilli subiectus fuit, & similiter spernen do dolores, nihil unquam confessus est: sed in sua negatiua semper audacius conualuit, adeo quod necesse mihi fuit eo instante, ab inquisitione eundem absoluere. Similis casus occurrit Hippolyto de Marsiliis, dum erat officialis ducis Mediosani. Iterum ait Grillandus, nec dum est annus elapsus, quod audiui alium Romae positum ad torturam, & repetitis uicib. grauiter cruciatum, qui uerba de lacte Mariae uirginis submissa uoce proferebat, & nullum dolorem pati, sed cuncta spernere uidebatur: & dormiebat sicut alius in tortura, adeo quod a tribus iudicibus praesente procuratore fiscali examinatus, nulla unquam ab eo confessio extorqueri potuit, licet correus, & criminis socius id fateretur expresse, & illum in socium nominaret: cuius processum uidi, illumque cognoui. Aliud exemplum quod similiter in facto accidit mihi Romae cuiusdam maleficae mulieris, quae antequam eleuaretur in tortura uerba quaedam submissa uoce dicebat: deinde eleuata silebat penitus, ueluti mortua, & nigrior apparebat in uultu carbone extincto, oculos extra caput ualde tremendos more illorum, qui strangulantur emittens, & nihil penitus loquebatur, neque boni, neque mali. Ultima autem haec historiola minime nostro obstat instituto. Nam si ex lamiis nostris illa fuit malefica, quid mirum si diabolus linguam ei faucesque praeluserit? ne scilicet illa suam innocentiam probaret, & daemonis ludibria detegeret. Superioribus uero exemplis simile nuper habuimus Antuerpiae, in carnifice eius urbis, natione Gallo: quem quum innumera, eaque notiora flagitia commisisse nemo non sciret, adigere tamen nullum tormentorum genus, quamuis immane, potuit, ea ut confiteretur, in tantam statim ακινησιας ac sensuum pene omnium alienationem incidebat. De qua cum prudentissimus Senatus Medicos ordinarios consuluisset, eiusmodi stuporem non nisi pharmacis quibusdam somniferis induciposse deprehendit. Nisi hac ratione inducta sit ea torturae tolerantia, ut immensos ille cruciatus perferret, Deus permittere potuit, quo iisdem ad resipiscentiam tandem cogeretur, uel ut reprobus, acerbiores dignasque extreme poenas lueret. Siquidem gladio tandem caesus est citra ullum poenitentis animi indicium ebrius, qui multis retro annis se hominum utriusque sexus innumerorum sanguine inebriarat, quos multifario supplicii genere ob fidei confessionem uita spoliarat. Nonnulli tamen, ait Grillandus, dixerunt, quod aduersus istas coniurationes, & maleficia taciturnitatis reperiuntur remedia quaedam, que diuersis precibus conficiuntur. Ex quibus dicunt, quod omnes ligaturae, & maleficia huiusmodi dissoluuntur, & reus grauissima tormenta, & cruciatus patitur in corpore: & inter alia solent dicere uerba illa Prophetae: Eructauit cor meum uerbum bonum, dicam cuncta opera mea regi Dominus labia mea aperiat, & os meum annunciabit ueritatem: &, Confundatur nequitia peccatoris, perdes omnes qui loquuntur medacium: &. Contere brachia iniqui rei, & lingua maligna subuertetur. Ex quibus uerbis, precibus, & exorcismis, dicunt maleficia ipsa resolui, & reum mirabiliter cruciari. Super quibus tamen cogita, quia de uirtute ipsorum remediorum non possem quicquam certi attestari, ex quo illa nunquam expertus fui, nec per alium experiri hactenus uidi. Ego uero, licet, & D. Grillandus, & mille alii oculis id uidissent suis: tamen uirtute sculptorum, fieri nunquam credam. Enimuero fur ille etiam schedula spoliatus, nihil adhuc, crudelius licet distractus, confitebatur: nec submurmurata uerba insensilem habitum inducere queunt. Quare uel somnificare assumpta, aut a diabolo, qui cum antea pepigisse animo tales, eique se deuouisse, & etiam traditos esse necesse est, insensibilitate illata id fieri sentio. Uuierus. De naturalibus Pharmacis somniferis, quibus interdum illuduntur Lamiae, de earum unguentis, & quibusdam plantis soporiferis, mentemque impense turbantibus. Cap. Xxiiii. Interdum Empusae exornandae adhibentur etiam naturalia quaedam pharmaca, quibus ubi se inunxerint, confricuerintque, ita a fraudulento magistro institutae Lamiae, per fornacem mox se euolaturas, ac per aerem longe lateque euagaturas ad tripudia, dulcissima symposia, concubitus, & gratissima rerum speactcula, confidunt: quae tamen per insomnia ipsis ingerit ille mille artifex ubi ab inunctione somniferi omnino unguenti, in profundissimum lethargicumque somnum dilabuntur insciae. Haec ne somnia uideantur, libuit adducere, quid solertissimus occultarum causarum Iohannes Baptista Porta Neapolitanus lib. 2. Magiae naturalis, scribit: Adeo dira, inquiens. cupido hominum mentes inuasit, ut quae natura mortalium commoditati elargita est, abutantur, ut multis horum simul coaceruatis componant Lamiarum unguenta: quae quanquam ipsae superstitionis plurimum admiscent, naturali tamen ui euenire patet intuenti: quaeque ab eis acceperim, referam. Puerorum pinguedinem aheneo uase decoquendo ex aqua capiunt, inspissando quod ex elixatione ultimum nouissimumque subsidet, inde condunt, continuoque inseruiunt usui: cum hac immiscent eleoselinum aconitum, frondes populneas, & fuliginem. Uel aliter sic: Sium, acorum uulgare, pentaphyllon, uespertilionis sanguinem, soranum somniferum, & oleum ( ersi diuersa commiscent, ab iis parum dissidebunt ) simul conficiunt, partes omnes perungunt, eas antea perfricando, ut rubescant, & reuocetur calor, rarumque fiat, quod erat frigore concretum. Ut relaxetur caro, aperianturque pori, adipem adiungunt, uel oleum ipsius uicem subiens, ut succorum uis intro descendat, & fiat potior uegetiorque, id esse in causa non dubium reor. Sic non illuni nocte per aera deferri uidentur, ad conuiuia, sonos, tripudia, & formosorum iuuenum concubitus, quos maxime exoptant: tantaest imaginationis uis, impressionum habitus, ut fere cerebri pars ea, quae memoratiua dicitur, huiusmodi sit plena: cumque ualde sint ipsae ad credendum naturae pronitate faciles sic impressiones capessunt, ut spiritus immutentur, nil noctu diuque aliud cogitantes: & ad hoc adiuuantur, cum non uescantur nisi betis, radicibus, castaneis, & leguminibus. Lamiarum quoque unguentum propemodum simile tradit Cardanus, post cuius inunctionem mirabilia uideri apparet. Nam & de his, quae non sunt, & tamen uidentur, ibi sermo est. Constat pinguedine puerorum, ut dicunt, succisque appii, aconiti, pentaphylli, solani, ac fuligine. Sed tamen dormire creduntur, dum haec uident. Spectare autem uidentur theatra, uiridaria, caenas, ornatus, uestes, formosos iuuenes, reges, magistratus, imo res omnes, quibus delectantur, quibus etiam se frui arbitrantur. Cernunt item daemones, coruos, carceres, solitudinem, tormenta. Haec igitur sunt uiolentorum insomniorum causae. Hinc etiam illas apio uictictitare ait, castaneis, fabis, cepis, caulibus, phaselisque, somnos turbulentos cientibus: sic magis per somnum ferri uidentur in diuersas regiones, atque ibi multifariam affici, prout uniuscuiusque fuerit temperies, unguento adiuuante. Cui non absimile ad inducendum profundum longumque somnum, adiungam hic oleum. R. Seminis lolii, hyosciami, cicutae, papaueris rubri & nigri, lctucae, portulacae, an. part. iiii. baccarum solani somnifici pari. i. ex his omnibus fiat oleum secundum artis legem, & pro qualibet uncia olei istius misceatur scrup. i. opii Theb. Hinc sumatur scrup. i. uel i. s. & duorum dierum subsequatur somnus. Liquorem conciliantem mirifice somnum ad guttam unam aut alteram exhibitum, imo guttas liquoris, somni tot, quot illae fuere, horas introducentes, lubens hic adderem: sed praestat non publicari. Eiusmodi quaedam simplicia puta lolium, fabainuersa, opium, hyosciamus, cicuta, papaueris species, solanum furiosum, somnificum, mandragora, nymphea, atque id genus reliqua, naturalium rerum peritis non omnino ignota inueniuntur, quibus intellectus, uel aufertur, uel turbatur; ut qui iis utatur, loquendo, audiendo, & respondendo amens uideatur, uel in somnum altissimum ad dies etiam aliquot praecipitetur: at eorum usum, & aquas, uina, pulueres, trociscos, olea, aliasque formas hinc comficiendi modum, silentio inuoluere malui ne iis abutendi ansam alicui subministrasse uidear. Uuierus. Daemon ut respounsium dore uideatur. Cap. Xxu. Daemon responsa dabit hac ratione. Fit statua parua ex orichalco coronati uiri, aurea ueste, cum cornibus in capite, facie pedibus ac manibus nigris, pedes ac manus gryphis. Huic imagini sceptrum ex ferro diligenter inaurato, ac uiribus Magnetis imbuto in dextra manu collocetur. Sedeat imago haec super solio ex aere splendenti aut caeruleo. Toti fabricae uitium in forma columnae circumponatur, ut quandoque talem in manibus habuerim solidum, uel si placet inane & solum solio uitrum iungatur. Inde suspendatur machina tenui filo ad perpendiculum, ut pro arbitrio possit circumuolui. Deinde in cacumine elegantis uirgae constituto occulte frusto Magnetis uirga mota ad partes, interrogetur imago. Pulchrae uirgae ignotae, notae ad characteres tum figurae adiiciuntur. Potest & Magnes annulo aureo abscondi. Eodem exemplo statum super altare collocabimus e leuissima materia, atque in ea ferrum Magnete imbutum, lapis autem Magnes ea parte muri collocetur, ut cum ferrum illum respiciat, facies imaginis conuertatur ad sacrificium. Uerisimile autem est talibus technis, nondum hominibus adeo solertibus, sacerdotes antiquos plebi ignarae saepius illusisse. Cardanus. Statua quae quolibet ferri uidetur. Cap. Xxui. Accedit his tot praeclaris dotibus, quod Magnes sub tabula positus, ferrum super tabulam in aequilibrio positum, quamquam interposita tabula, celerrime crcumagit, non sine leui astantium admiratione. Unde peluis lignea aqua plena superponitur, in ea nauicula collocatur, tenuissimis tabellis compaginata, sine ferro, sed glutine tantum: in prora muliercula formosa flexa remo nauiculam agens, ita ut illius nauiculae motu remus moueatur, & cum eo mulieris imago: sub pede postremo mulieris clauiculis lato capite, cuius pars illa latior pileus uocata promineat e tabula, sic figatur, ut lateat sub prora, nec tamen aquam tangat: optimi tandem Magnetis frustulum capiti uirgae ligneae ex abiete, uel cornuinseratur, qua circumducatur lapis ipse sub tabula positus, atque sic supposito Magnete clauicapiti producetur nauis lapidis motu quocunque uoles, uidebiturque his, qui uirgam non possunt conspicere, imago illa quasi animata, nauim quocunque uelis circumagere ac ducere, audienti quidem ac remiganti similis: non igitur materia ipsa transit, sed aliquid spiritui simile: nam tabula impediret motum, cum corpora se inuicem nequeant penetrare. Cardanus. Statua quae tangentes occidebat: Cap. Xxuii. Mirabile dictu est, quod a Boethio recitatur: inquit enim, Cum Chennetus rex Cruthlintum Fenellae filium occidisset, tum etiam Malcolmum Dussum Regem, & affinem Fenellae, ille statuam mira arte fabricari iussit, in cuius manu pomum aureum gemmis nobilioribus refertum erat, quod cum quisquam tetigisset, qui tangebat, statim multis iaculis consossus, interitum sibi accerseret. Eo igitur dolo Regem nil suspicantem, inuitatum in Fetircarii oppido occidit. Cumque paratis equis ad portum primum, inde in Hiberniam se transtulit, euasitque. Nuper intellexi quemdam, furem machina coepisse dum loculos expilare conaretur: nam machina uinculis firmioribus, uestiiuncta erat. Cardanus. Statua, quae Solem semper respicit. Cap. Xxuiii. Memini me legisse, in Apis aede simulachrum daemonis fuisse, quod faciem in quancumque partem Sol declinaret, uerteret: id nobis in quacumque statua imitari non erit difficile, si ad horologii rationem animaduerteris occultis uectibus ac mola, ut uocant: quod spectaculum uidere iucundius, quam rationem conficiendi scriptam leasic. Cardanus. De auguriis. Cap. Xxuiiii. Prima quaeque auspicia in operis cuiusque initio accipienda sunt: ut si uestem tuam in initio operis a soricibus corrosam senseris, desine ab incoeptis: si egrediens offenderis in limine, aut in uia impegeris pedem, continenter: si quid mali ominis in principio negotiorum tuorum tibi occurrerit, differ inchoata; ne uel tota intentio frustretur, aut inutiliter compleatur: sed expecta donec omine meliore faustam agendis arripias horam. Uidemus animalia permulta ex ui quadam ipsis a natura insita, praestigiosa atque fatidica. nonne gallus cantu horas solertissime indicat, & alis apertis leonem fugat? Aues quamplures cantu & garritu, muscae acri punctura pluuiam praenunciant: & delphines crebris supra aquas saltibus tempestates praecurrunt. Longum esset retexere omnia praesagia quae ex auibus, & animalibus didicere Phrygii. Cilices, Arabes, Umbri, Tusci, & alii populi, qui auguria secuti sunt, quae per illos multis experimentis & exemplis comprobata sunt. In omnibus namque sunt abscondita futorum oracula: maxima autem quaeque tibi aues ominales praenunciabunt. Hae sunt quae ex hominibus in aues conuersas esse referunt poetae, Itaque quid cornix loquatur, diligenter ausculta, situmque eius sedentis, aut uolantis a dextris an a sinistris, loquax an clamosa, an silens, praecedat an sequantur, transmutisue expectet aduentum, an fugiat, quoue discedat, omnia diligenter attende. Dicit Orus Apollo in hieroglyphicis: Geminae cornices nuptias significant, quoniam hoc animal duo oua parit, ex quibus marem & foeminam generarari oportet: si autem, quod rarissime euenit, duo mares generentur, aut duae foeminae, iugatae mares cum foeminis alteri cornici non admiscentur: itidem neque foeminae alteri mari, sed dissociatae, solae degunt. Ideo unici cornici occurrentes augurantur futurum, ut uiduali uita sibi uiuendum sit. Idem etiam portendit columba nigra: haec enim post maris interitum, semper sola degit. Coruos autem non minore diligentia obseruabis: hos namque rebus maioribus praeferri. & cornici praeuiduare dicunt: & sensit Epictetus Stoicus philosophus, & grauis autor, si cui coruus aduersum crocitaret, uel corpori, uel fortunae, uel honori, uel uxori, aut natis aduersa portendere. Deinde cygnos, qui aquarum secreta praenoscunt considerabis: eorum namque hilaritas non modo nautis, sed quibusque praeterea peregrinantibus felices praelagiunt euentus, nisi fortioris superentur superuentu, utputa aquilae, quae potentissima imperii sui maiestate omnium auium fidem, si contra loquatur, euacuat: cunctis siquidem auibus altius uolat, profundiusque perspicit, & ab ipsius Iouis arcano nunquam excluditur: altitudinem & uictoriam, sed per sanguinem portendit: quia non aquam, sed sanguinem bibit. Locrensibus aduersus Crotonienses dimicantibus, aquila superuolans contulit uictoriam: Hieroni ad prima bella egredienti, aquila ex improuiso residens in clypeo, regem illum futurum praenuntiauit. Nascente Alexandro Macedone duae aquilae tota die supra domum sedentes omen duplicis imperii Asiae & Europaeei portenderunt. Eadem Lucio Tarquinio Prisco Demarathi Corinthii filio ob seditionem domo profugo, & in Hetruriam profecto Romamque petenti, pileum auferens, ac alte uolans rursum capiti reponens, Romanorum regnum illi portendit. Iam uero & uultures signficant difficultatem, duritiem, & rapacitatem, quod in orgine urbis condendae experientia uerificatum est: futurae quoque stragis loca ostendunt septem diebus praeuenientes: & quoniam in eam partem respiciunt, in qua altera pars inferior futura est, tanquam inhians occidendorum maiori numero, ideo solebant antiqui reges speculatores mittere, qui renutiarent, quam in partem uersi respicerent uultures. Phoenix autem singularis felicitatis successus pollicetur, qua uisa nouo Roma, melioribus auspiciis condita est. Pellicanus, quia filiorum causa periclitatur, significat hominem amicitiae suae pietate subiturum discrimen. Picta auis Pictauorum urbi nomen dedit, ac gentis leuitatem colore, & uoce praefigurauit. Ardea rerum arduarum auspicium est. Ciconia, concordiae auis, concordiam facit. Grues a gruere antiquo uerbo, quasi congruere dicti, semper adferunt, quod expedit, atque inimicorum insidias cauere faciunt. Cucupha gratitudinem indicat. sola enim hec parentibus senio confectis gratiam refert: contra Hippopotamus parricida, ingratitudinem meritorum & iniustitiam nunciat. Origis auis inuidiosissima inuidiam significat. Iamque etiam ex minoribus auibus, pica loquax, hospites nunciat: albanellus praeteruolans, si a sinistris ad dextram feratur, hospitii hilaritatem, si contrario contrarium indicat. Strix auis semper infausta est, & etiam noctua: quae quia noctu ex improuiso aggreditur pullos, quemadmodum mors de improuiso superuenit, ideo mortem praenuntiare dicitur, nonnunquam tamen quia noctis tenebris non caecatur, hominis diligentiam, & uigilantiam significat, quod residens in Hieronis hasta comprobauit. " Bubonum uero Dido dum miseretur Aeneae, infaustum sensit. " - inde cecinit Poeta. " Solaque culm inibus ferali carmine bubo Saepe queri & longas in fletum ducere uoces, & alibi: Ignauus bubo dirum mortalibus omen. " Idem in Capitolio cecinit, quum res Romana apud Numantiam inferior fuit, atque quum Fregellae ob factam in Romanos coniurationem sunt dirutae. Inquit Almadel, bubones & nycticoraces cum ad insolitas regiones mansionesque diuertunt, indicio esse earundem regionum, & aedium homines morituros, propterea quod aues illae delectantur cadaueribus, eaque praesentiunt: morituri autem homines, iam potestate cadauera sunt. Sed & de accipitre litis praenuntio canit Naso: " Odimus accipitrem, quia uiuit semper in armis. " Laelius Pompei legatus in Hispania inter pabulatores occiditur, id fatum accipiter supra caput uolitans, sibi praenuntiasse dicitur. Et inquit Almadel, quod eiusdem speciei aues inter se pugnantes, regni mutationem significant: si uero specie diuersae contra se inuicem bellum gerant, & quae amplius non uisae conueniant, nouam regionis illius fortunam portendunt Minutulae etiam aues, aduentu uel recessu suo familiam augeri, uel minui portendunt: earum uero uolatus quanto serenior, tanto laudabilior. Unde Melampus augur, ex auicularum Graecorum stragem coniecit, quando ait: Uides ut nulla serenos ales agit cursus. Hirundines quoniam moribundae pullis latebras parant, patrimonium amplum, uel a mortuis legatum portendunt Uespertilio fugienti occurrens, euasionem significat: nam ipsa licet pennas non habeat, tamen euolat. Passer autem fugienti malum omen est, ipse enim accipitrem fugiens ad noctum percurrit, apud quam aeque periclitatur, tamen in amoribus boni auspiciest: siquidem libidine concitus, septies in hora coit. Apes regibus bona omina sunt. nam populum obsequentem monstrant: muscae uero importunitatem & impudentiam significant, quia saepius abactae, continuo nihilominus redeunt. Aues etiam domestice, auguriorum non sunt expertes: nam gallicantu suo spem & iter inchoantis promouent. Quin & Tiberio nascituro praegnans Liuia mater ouum gallinae subductum, eousque sinu suo fouit, donec gallus insigniter cristatus exclusus est, unde augures interpretati sunt, nasciturum puerum fore regnaturum. Et scribit Cicero apud Thebaidam gallos gallinaceos canendo totis noctibus Beoetiis, aduerius Lecedaemones praesagisse uictoriam: quod augures ita interpretati sunt, quoniam auis illa uicta silet, canit autem si uicerit. Simili ratione etiam ab animalibus, & bestiis, euentuum omina capiuntur: nam occursus mustelae ominosus est. Leporis occursus, itineranti timendus est, nisi captum coeperit. Mulus quoque insensus est, quia sterilis est. Porcus uero perniciosus, talis est enim eius natura, ideo perniciosos homines significat. Equus iurgiorum & pugnae rationem habet: Unde Uergilium uisis equis albis exclamat Anchises: " Bellum o terra hospita portas. Bello armantur equi, bella haec armenta minantur. " Tamen quando curru iuncti occurrunt, quia concordi iugo trahunt, pacem signficant sperandam. Asinus inutilis est: profuit tamen Mario: qui cum hostis patriae pronuntiatus, uidit asinum oblatum pabulum spernentem, ad aquam properantem, quo augurio ostensam sibi salutis uiam ratus, auxiliarem amicorum turbam, orauit, hoc unum auxilii genus exhiberet, & se ad mare conducerent: quo impetrato, paruae superimpositus carinae, Syllae uictoris minas euasit: utcumque tamen asellus in augurio occurrat, semper laborem. patientiam, impedimenta significat. Lupus uero obuius bonus nuncius est, cuius efficacia uisa est in Hierone Siculo, cui lupus in literario ludo tabulam eripiens, successum regni firmauit: tamen eius, quem ante uiderit uocem praeludit. P. Africano & C. Fuluio Coss. Minturnis lupus uigilem laniauit, quando Romanus exercitus in Sicilia a fugitiuis superatur. Quin & perfidos significat, malae fidei homines: quod notum est in Romuli progenie: nam fides quam matre lupaolim suxerunt, & sibi inuicem ab initio seruauerunt, uelut lege quadam naturae, manauit ad posteros. Leoni occurrere, cum sit hoc animal inter caetera fortissimum, omnibus terrorem incutiens, bonum est: sed leaenam mulieri occurrere, malum est, quia conceptum impedit: nam leaena non parit secundario. Quibus & capris occursare bonum est. Legitur quoque in Ostentario Tuscorum si hoc animal insolito colore fuerit indutum, portendi imperatori rerum omnium cum felicitate largitatem: Unde uergilius ad Pollionem canit: " Ipsa sed in praetis aries iam suaue rubenti Murice, iam croceo mutabit uellera luto. " Bonum etiam occurrere bobus triturantibus. sed melius arantibus, qui etsi uiam rumpentes iter tardant, moram tamen hanc auspicii gratia compensant. Canis in itinere faustus est, quod Cyrus expositus in syluis, a cane ad regnum enutritus est: quem & angelus. Tobiae locius, non est aspernatus comitem. Castor quia uenatoribus testiculos suos demordens abiectos relinquit, mali ominis est, & homini, sibi ipsi damnum illaturum portendit. Iamque etiam ex minutis animalibus mures damnum significant: quae quum in Capitolio aurum roserunt, eodem die ambo consules iuxta Tarentum insidiis ab Annibale intercepti sunt. Locusta quasi loco starefaciens, aut loca exurens, uota praepedit, & mali ominis est: contra cicadae iter promouent, & bonum rerum nunciant euentum. Aranea a superioribus filum ducens, spem uenturae pecuniae nunciare dicitur. Similiter & formicae, quia norunt sibi prouidere, & tutas parare latebras, ideo securitatem, & diuitias portendunt, multitudinisque exercitum significant. Hinc cum Tiberii Caesaris mansuefactum draconem formicae deuorassent, responsum fuit, ut caueret multitudinis tumultum. Si tibi occurrat anguis, caue a maledico inimico: nam hoc animal nullo alio membro pollet, quam ore. Anguis in regiam irrepens. Tarquinio casum suum augurata est. Duo angues in lecto Sempronii Gracchi reperti sunt: dictum illi ab aruspice, si marem aut foemellam emitteret, aut sibi aut uxori breui moriendum: ille uxoris uitam suae praeferens, occiso mare foemellam emisit, paucisque postdiebus uita excessit. Sic uipera mulieres prauas scelestosque filios significat, & anguilla hominem significat omnibus insensum: haec enim seorsum ab aliis piscibus degit, nec iuncta cum aliis inuenitur. Inter omnia autem auspicia & omina, nullum homine efficaeius est, nullum potentius, nullum quod euidentius ueritatem exponat: eius igitur occursanti conditionem, aetatem, sexum, professionem, situm. gestum, motum, exercitium, complexionem, habitum, nomen, uerba, sermonemque, omnia diligenter notabis, & requires: nam cum caeteris animalibus tam multa insunt praesagiorum lumina, non dubium est, haec multo efficaciora clarioraque humanae animae esse infusa, quod & Tullius ipse testatur, inquiens, humanis animis naturaliter quoddam auspicium inesse suae aeternitatis, ad omnes rerum series, & causas cognoscendas. In fundamentis Romanae urbis caput hominis integra facie repertum, magnitudinem imperii praesagiuit & monti Capitolii nomen indidit. Brutiani milites contra Octauium, & M. Antonium praeliaturi, in castrorum porta Aethiopem offenderunt: quem licet, ut aduersae rei augurium illico trucidarent, tamen inliber Xu. 803 feliciter pugnatum est, atque Brutus & Cassius ambo duces interiere. Ipse etiam manachorum occursus uulgo ominosus habetur, magis autem si matutinus fuerit: quia id hominum genus plurimum e mortuario ueluti uultures ex morticiniis uictitat. Agrippa. Lapides futura praecognoscere faciunt. Ex his manifestum est lapides aliquos esse qui sub lingua detenti, aut collo appensi, aut gestati in annulo, hominem ad diuinandum futura ac recte preuidendum inducant. Quinque autem ad hoc sunt necessaria. Primus ut homo is, natura talis sit. Sunt autem tales ueridici, moderati, & sub astro Ueneris nati. Secundum, ut ea aetate, & tempore astrum illud dominetur. Cognoscitur autem id ex cogitationibus, si uerae aut talsae sint, tum etiam ex somniis. Tertium, ut lapis is moueat enthusiasmum, idest religionem in animo cientem. Quartum, ut genere congruat cum astro, ueritatem significante. Quintum ut etiam ipse proprie in hoc sit afficax. Quod & si eoastro dominante appendatur, forsam magis etiam proficiet. Cardanus. Ad diuinandum. Sic legimus antiquos certis rebus naturalibus sepe diuinum aliquod & mirandum suscipere solitos: sic lapis, qui nascitur in pupilla oculorum hyene sub lingua retentus, diuinationem praestare dicitur. Idem fertur Selenites lapis lunaris efficere: sic anchitide dicunt euocari imagines deorum. synochitide umbras inferorum euocatas teneri: Similia aglaoptis herba, quae & marmoritides uocatur, in marmoribus Arabiae nascens Persicolatere, efficit, ut narrat Plinius, atque magos ea uti, cum uelint Deos euocare, esseque herbam theangelidam nomine qua pota magi diuinent. Agrippa. Ad diuinandum eiusdem Uaticinaturo adhiberi solent suffumigationes ad phantasiam afficiendam, quae quidem certis numinibus consentaneae ad diuinam inspirationem suscipiendam nos accommodant: sic dicunt, quod suffitus ex semine lini, & semine psyllii, & radicibus, uiole & apii, facit uidere res futuras, & confert ad prophetiam. De Secretis Geometricis. Cap. Xxx. Ad terrae ambitum inueniendum. Sic Mathematici terrae totius ambitum ac dimetientem inuenerunt. Uel enim per Lunae defectus horarum distantiam in eodem circulo aequinoctiali aequedistanti cognouerunt: qua habita, terreno itinere differentiam locorum sunt essecuti: nam per 24. unius diei multiplicando, & per horas distantiae defectus lunaris diuidendo, ambitum circuli illius inuenerunt: inde demonstratione Geometrica ambitum aequinoctii circuli maximique, ac totius terrae, quem per septem multiplicando, & per 22 diuidendo, dimetientem terrae satis exquisita ratione sunt consecuti. Uel procedendo ab Austro recta ad Boream, altitudinem poli una parte auxerunt. Metiti autem uiam M. passuum Lxxxuii. ac D inuenere Italica. His enim nunc distantis locorum metimur, non passibus Ptolomaei. Ergo ductis Lxxxuii. M. passuum & D. per partes coeli Ccclx. nam in totidem diuiditur, passuum M. habebimus Xxxi. M. & D. insuper. Terrae totius ambitum hunc si per septem multiplicamus, & per 22. diuiserimus, erit terrae dimetiens passuum M. Xm. Xxii. Sed in his uelle ad amussim certam quaerere quantitatem, stultum est. Dicamus igitur dimetientem terrae subductis 22. esse M. passuum decies mille. At qui nauigant multis erroribus acti, sinuosumque non rectum agentes iter etiam sponte, tum incerto ac uario uentorum impetu decepti, multo maiorem ambitum terrae scripserunt. Sed haec ratio, ut uerissima est, ita etiam maxime certo consentit experimento: iuuitque multum Hispanos, qui cum tam diuturnum iter, ac longum terrae magnitudini repugnare intelligerent, diligenti ratione metiti errorem, illud ferme ad tertiam partem tum spacii tum temporis contraxere. Cardanus. Hora diei quomodo habeatur. Horam diei Sole lucente, quocunque tempore sic habebis Dorsum Soli obuertete, sic ut extento brachio, & manu sinistra, polliceque super indicem collocato umbra stethi exigua in palmam eadat, tunc stylum sub iunctura pollicis colloca, & ad perpendiculum superficiei palme consideratque umbram: nam si cadit ubi index manui iungitur, 24 est, aut octaua: si in illius summo, 23. uel nona: si in medii digiti apice 22, aut 10: si in annularis uertice 21 aut undecima: si in uertice minimi, uigesima. uel duodecima. Si in ultima iunctura, decima nona, uel decima tertia. Si in secunda eiusdem iunctura, decima octana, uel decima quarta: si in radice, ubi manui iungitur, decimaseptima, uel decimaquinta: in lineae mensalis initio: decimasexta. Hanc tamen obseruationem ad crassam Mineruam, ut dici solet, petinere haud obscurum est. Idem. Sphaera solida geographita. Si cui desiderium describendi orbis in sphaera fuerit, id facile ac bellissime ex Prolomei uerbis quinque dierum labore sic perficiet. Sphaeram aeneam exacte rotundam primum, sic fabricabis aeneum semicirculum secundum quantitem diametri confice, ac sphaerae omni ex parte applicato: si semper undequaque cantingat, exacte rotunda est ubi super excesserint, tantundem detrahendum, ubi defecerit, adiiciendum. cum uero exquisite rotunda facta fuerit, utraque parte copulato: orbiculisque infigito, ut neque nimis molliter nec aspere nimium circumuoluatur: post aequinoctialem circulum, ex auro tenuissimum aequaliter a polis distantem summa cum diligentia describe, atque diuides per 360 aequas portiones, ita ut unicuique parti punctus, omnibus autem quinque partibus numerus per quinarium superactus ascribatur: sic & semicirculum immobilem spherae aequaliter cohaerentem eius sedili ita affigemus, ut per spherae motum immobilis maneat: atque ita eum diuidemus, ut ubi aequinoctialem ad perpendiculum secat ab eo puncto 90, partes equales distinguantur tur inter utrumque polum, ita ut totus semicirculus in 180 partes sit diuisus, punctis singulis, numeris autem quibuslibet quinariis distributis, ita ut numeri ab equinoctiali incipientes, in utramque partem ad nonae inta sectiones uersus polos terminetur. Cuigitur loca inscribere uolueris, numerum longitudinis in aequinoctiali quaerito, ac ipsum ( sphaeram uoluendo ) meridiano subiicito, latitudine autem loci in ipso meridiano, siue citra, siue ultra per gradus, partesque eorum inuenta, in eius directo punctum signabis pro loci magnitudine: atque ita in singulis perficies. Per omnes autem quinque gradus aequinoctialis ad meridianum immobilem adductos meridianos a polo ad polum deduces, qui circuli Xxxuierunt: eos autem preacuta styli acie lineabis, similiter & parallelos, & climatum initia atque fines, in utraque sphaerae medietate ad Meridiani gradum firmiter adhaerente, ac circumuolutasphera, donec ad primum punctum redierit, abradente stylo conscribes. His peractis, omnes circulos aureos, atque exiles ad modum depinges, climatum exceptis, qui non aeque tenuiores habebuntur: maria ac flumina caeruleo, ciuitates & oppida rubeo, montes argenteo, colles syluaeque uiridi: solum terrarum glauco distinguetur, nomina nigro supperadde. Unum autem animaduertere oportet, ut cunci typiuem locorum triplici sint magnitudine distincta maximo metropolis, medio ciuitates, minimo, oppida designabuntur, quod si & principum dominia distinguere libeat, filo ambitum eius uiridi cinge: illud autem maxime in mente habendum est, ut nouissimis, ac castigatissimis commentariis utaris, atque decenti magnitudine. ea autem est, ut maximus circulus, hominis longitudinem aequet. Cardanus. Quatuor ponderibus omnia perpendi pondera. Si quis petat quatuor ponderibus tantum omnia perpendi pondera, que sunt ab uno usque ad 40 ita ut non opus sit aliis ponderibus: Id efficies, si unum pondus sic unius librae. secundum trium, tertium 9, quartum 27. His enim potes omnia emetiri pondera ab uno ad 40, ut si uelis efficere ai libras, pone in altera bilance 27, & 3, in altera uero 9. Si 20 libras peris, pone in altera 27 & 3, in altera 9. & Leadem ratione licebit quinque ponderibus perpendere omnia pondera ab uno ad 121 usque, scilicet I, 3, 9, 27, 81, Item per 6 ad 364 scilicet 1, 3, 9, 27, Si 243. Gemma Frisius. Numerum indicare aliquem, quem aliquis concepit. Concepit quidam numerum aliquem, quem ut indices, ita agito. Iube eum triplare conceptum animo numerum, triplum mediare, deinde quotientem rursus triplare, triplum hoc rursus mediare. At si in priori mediatione impar fuerit numerus triplus, ( id enim inquirendum est ) tum iube illum parem ex eo facere additione unitatis, ac deinde mediet, tu uero ex hac ad ditionei recidat, idem iubebis eum facere, sed tibi a seruabis: deinde iube illum abiicere 9, quoties potest ex ultimo suo numero, tu uero toties 4 numerabis, ac deinde abiicies si quid seruaueris. Ut cogitauerit quispiam 7, id triple erunt 21, fiunt 22, ea medietas, sunt 11, tu uero retinei: deinde iube ut rursus triplet 11, fiunt 33, ea rursus mediari non possunt, nisi unitate adiecta, ita erunt 34 dimidium 17, ualet: tu uero 2, hic collige, iam iube illum abiicere o, quoties potest: uerum quoniam tantum semel id licet, 4. colliges: de reliquo nihil inquires, se pro rata 3, tibi seruaueras, quae cum 4 addita, 7, faciunt. Gemma Frisius. Rem absconditam indicare alicui. Sitres diuersae res abscondantur a tribus diuersis personis, tu uero per Arithmeticam tanquam diuinus uates unicuique dicere uelis, quam absconderit rem, ita agito: Sint tres res a, b, c, animo tuo signatae, uero ordine animo tuo haereant, primus, secundus, tertius, priusquam res abscondant, pone in medium 24, proiectiles, ex his da primo 1 in manu, secundo 2, tertio;: deinde colloca tres res ordine, & dic illic, ubi abiero, tum singuli unam ex his rebus quancunque uelint abscondant, sed ea lege, ut qui absconderit a, capiat ex 18, proiectilibus relictis adhuc tot proiectiles, quod habet is ipse in manu. Qui uero b absconderit, duplum capiat. qui tantundem, c quadruplum. Reliquum uero in mensa aut loco aperto relinquant. Hinc tribus rebus & personis per ordine memoriae in fixis, secedat, quousque res absconderint ac rationem inierint. Tum reuersus inspice residuos in tabula proiectiles, qui perpetuo aut est i, aut 3, aut 5, aut 6, aut 7. Si igitur unus tantum fuerit, tum primus abscondit a, secundus b, tertiusc. Si duo tum primus abscondit b, secundus a, tertius tius c, Reliquos ex Tabella annexa intelliges modos. Idem. image20 Residui Proiectiles Personae Res. De Secretis Geometricis. Cap. Xxi. De satu orbis inuestigando, ac in certam terrae partem dirigendae nauis aedificio per stellam uisam: nec non de locorum distantia uestiganda ratione geometrica. Situm alicuius loci ad quem instituenda sit profectio, tum in anteriore astrolabii facie tum in tergo commonstrare facillimum est: ut superuacaneum fortasse sit multa hac de re uerba fundere. Siquidem in dorso astrolabi perspecta eiusque utrunque nauigationis terminum intercedit longitudinis differentia, numeratur in gradibus limbi ab ipsa meridiana linea ortum uel occasum uersus, pro alterius regionis situ, fini applicetur dioptra: iamque in dioptrae spacio numeretur & facie poli ab aequinoctiali centrum uersus nec mora in subiecta organi super locum quaesitum commonstrabit latitudinis supputatae terminus. Ut itaque itineris instituti paulo certior euadam, praesertim uentorum dextraeque aurae praefidio destitutus: Sic agito cognita hora loci tui applicabis illi solarem locum. idque dioptrae superincumbentis inditio, ac sic stante reti, eadem sinea relata ad punctum adeundae regionis, iam antea designatum, monstrabit illico si qua eius loci stella circulum meridianum contingat, aut etiam recta supra caput feratur, unde hanc stellam tibi tanquam uiae rectricem ob oculos pone eo uelum eo gubernaculum omni conuertito. Si enim forte fortuna insigne aliquod sydus in ipsorum Zenith consistat, iam quasi mercurii statuam ingredi uia tibi que digito signet. Sin uero meridianum eius loci pertingat, sed a Zenith aliquotenus in latitudinem euariet, est tibi utriusque & stellae spectate, & ipsius loci Zenith expiscanda altitudinum diuersitas. Itaque si animo tuo, atque oculis quasi circulum ingentem concipias qui per polos & stellam uisam extendatur, atque in illo ( quanquam difficile sit ) huius differentiae portionem imagineris, inuenies coeli locum licet fortasse non aliqua stella illustrem. Qui tamen recta linea inter stellam antea repertam, & polum referatur. Itaque & ipsum regionis locum syderi substratum quasi oculo sortitus es, idque pro presenti temporis puncto. Ac licet non usqueadeo exactum, insigne tamen habes profectionis compendium, quandoquidem nec in amussi consistit nautis uie uestigande artificium: sed singulis horis cogitandum est aliud atque aliud coeli punctum huic regioniin caput impendere ac pro in assidue iuxta horarum numerum transactum uersandum est recte cum Zodiaco. Uerum haec de nauigatione nocturna. Interdiu, cum astrorum ignes Phebeis radiis obtunduntur, sol tibi signa dabit: ex solis altitudine, quaeratur loci latitudo: ea nos per equatoris parallelum dirigat, dum perficiendo longitudinis differentiae marina milliaria ex ratione correspodeant. Cumque eo differentiae perduxeris quem sibi locus adeundus uendicarit, scitote in eius meridiano iam uersari. Uerum nunc per ipsum recta sursum uel deorsum dirigenda nauis est, dum & loci latitudo per instrumentum accepta latitudini olim perspectae conueniat. Tantae molis erit uentis dare uela sinistris. Utque obiter agnoscas quantum hoc angulo recto circuitionis fiat. Dabitur id ex penultima primi lib. Euclidis. Nam si utriusque & longitudinis & latituliber Xu. 813 dinis differentiae multiplicetur arcus in se quadratae ac productae per additionem in unum colligantur. Summae uero quaeratur radix quadrata: ea significat itineris conficiundi longitudinem per gradus aequales bis qui sunt in parallelo proximi. Ea enim quae passim traditur milia rium ratio ad aequatoris gradus circa eius solius ambitum satis syncera creditur: Ut nimirum pro miliaribus Italicis ea distantia ducatur in 60. pro Germanis in 15 pro Suaeuis in 12 nam non nisi ad latitudinem 18 graduum doctrina haec locum obtineret, sed exactior huius rei ratio dabitur suo loco. Gemma Frisius. Quomodo uiae distantia cognita, locorum longitudo & latitudo cognoscatur. Proprie autem, ut cum per meteoroscopium cognita loci distantia, scimus illius longitudinem, ac latitudinem: uel cognita distantia. & latitudine, lonimage21 cognoscimus. Sit igitur Meridiei circulus A E B F, fixus super pede A M. In eo poli fingantur K F, & uertex tuus E. Alius circulus immobilis aequinoctii A B C D, fixus super pedem A M, & ad rectos angulos secans priorem circulum, & in ipsis polis F & K per paxillos uersatilis. Alius etiam in uertice paxillis uersatilis C E D L. Sit igitur distantia E N nota rectaque numerentur autem diuisis singulis circulis ex his in partes ter mille sex centas, partes illae in C E D per E N, & constituatur C N D super uiam rectam ex ciuitate tua in N locum, & ubi punctus N cadit ducatur G K H F circulus mobilis meridiei, habebis igitur per arcum K N latitudinem loci, seu poli eleuationem, & per G C differentiam longitudinis loci N a tua urbe: cumque longitudo urbis tuae iam nota sit, erit & longitudo N. Quod si altitudo N nota fuerit, & iter rectum E N, circumductis circulis C E D, & G N H, donec occurrant extrema arcuum E N distantiae rectae, & K N, notae altitudinis locin in unum, fiet arcus tunc G C notus, differentia scilicet longitudinis loci N a patria tua. Manifestum est autem quod contraria ratione habitis longitudinibus & latitudinibus locorum, distantia quoque cognita erit. Quod si uelis, ut instrumentum unicuique seruiat regioni, facies paxillos E L mobiles in circulo meridiei, A K B F, ut sub quacunque altitudine collorari uertex tuus possit. Porro diuisiones singulas, denas conspicue, & in quinas minus, inde in quinquagenas aureo colore, ut distinguantur diligenter, uelut in stateris. Numerus autem necessarius non est, quia ubique principium statuere oportet. Idem. Nuim quomodo quot passuum M. exegerit, uel plaustrum, deprehendamus. Cum currum aut nauim facere uolumus, quae quot M, passuum exegerit nos doceat. Rota cuius ambitus sit pedum duodecim cum dimidio: atque tympanum circa axem cum denticulo, qui ubi rotauersa fuerit rotae occurrens C C C C dentium, unum ex illis transferat. Ita perfectis Cccc. reuolutionibus rotae primae, V M pedum exacti erunt passus M. Ubi uero rota hec conuersa fuerit altero denticulo detegat modiolum, ex quo lapis in subiectum uas aeneum excidat, ut sono & numero lapillorum M passuum multitudinem ostendat. Aut uerso in dicabit in alia rota passuum M. Ita in artificiosis, ut Uitruuius docet, facile est ad exactam rerum cognitionem peruenire. Sed in contemplationibus proximum ante nominatum exemplum erit. Cardanus. Instrumentum perennis motus. Antonio de Fantis Taruisino, uiro nostre aetatis trudito atque ingenioso, uisum est instrumentum perpetui motus conficere posse, tali industria, quali infra describitur: uerum ad hoc ostendendum, tria supponit sibi experimenta probata: primum quod lapis herculeus si forma circulari figuretur, duo habet puncta e directo opposita: quorum alterum semper ad boream. alterum ad austrum tendit, si in aequilibrio, & libere suspendatur, & similiter, si in pyxide lignea imponatur, ea uerro in aqua tam diu circumuoluetur, donec ea puncta, quae polos appellat, ad suas coeli partes respiciant. Hoc autem a nobis alias ostensum est. Secundum suppositum est, quod ex experimento assumpsit: est quod polus borealis australem alterius trahit, & australis borealem, si duo lapides orbiculares fuerint: quod ex primo quasi supposito pendet: nam si Borealis Boream respicit ex aduerso, igitur australis alterius collocabitur, quoniam in oppositis sunt partibus, ut in figura uidebis: quod si polus Borealis Boreali, aut Australis Australi applicetur, qui plus potest abigit debiliorem a se, & cogit, ut reuertatur, ubi rota leuiter moueri possit. Tertium suppositum est, quod agens plus agit, quam resistat: hoc dicit etiam experimento secomperisse. His constitutis, accepit formam orbicularem ex argento tenuissimam, ueluti capsule speculi rotundi, & diuisit eam in circuitu, & cuilibet diuisioni applicauit acum ferream, & posuit distantiam unius ab altera ciceris magnitudinem, deinde in medio fixit lapidem Herculeum, siue magnetem perfectissimum figura ouali, ita ut in summitatibus figurae oualis poli adessent, & posuit rotam super axem, & in eius centro stylum argenteum, tanquam rotae diametrum: axis autem & stylus immobiles sunt, rota uero mobilis. Quod autem perpetuo moueri debeat, sic probat. Cum enim extrema lapidis, ad se trahant partes proximiores, & secundum situm, & una dirigat ferrum ad Boream, & alia ad Austrum, fiet ut O descendat in P, & P descendat in Q, & similiter A in B, & B in C: fertur enim sic pars Orientis ad Boream, & Occidentis ad Austrum: quare se iunabunt, & motus erit unus, ex primo supposito. Liber Xu. 817 Et quia per tertium suppositum, pars unaquaeque magis trahit quam resistat, partes F & T, G & V minus resistunt, quam image22 tur partes N R O A, & maxime quia priores stant in aequilibrio, & ad perpendiculum, ideo immobiles natura sua: partes autem quae ad Orientem & Occidentem, decliues & mobiles. Et si quis dicat, quod Occidentalis resistit ascendendo, si Orientalis debet descendere, dicit, quod quantum ad motum grauitatis sunt in aequilibrio, sicut & superior & inferior: ergo ratione grauitatis non impediunt, nisi quantum est grauitas rotae, quae parua admodum est: igitur cum motus lapidis se iuuent inuicem, & grauitates non impediant, perpetuo circumagetur rota, quod dixit se expertum esse. nunquam ergo deficiet causa talis motus: atque ita erit perpetuus: nam acus rotam agunt. Rursus constituit alium lapidem, qui ad perpendiculum illi priori superster, eademque ratione, ac demonstratione utitur ad declarandum hunc motum esse perennem, atque hoc inuentum hoc habet difficultatis, quod ferrum quam celerrime ad lapidem ipsum fertur, unde concitata rota uersabitur cum impetu, uidenimage23 tur autem perpetua inaequalitate carere, quoniam ea interrumpit motum: nemini autem dubium esse debet, quin remissum oporteat esse omnem motum, qui perpetuus futurus sit, uelut & coeli: at hic si remissus fuerit, erit etiam tardus: quia omnibus impedimentis obnoxius. Cardanus ex lib. 9. de Uarietate rerum. Librarum fucus, quo quae grauiora sunt leuiora uidentur. Possumus facere libram, quae uacua ponderibus aequa uidebitur. iustisque notis ponderum maius rerum ipsarum pondus representet. Sicenim ut Aristoreles refert, purpuram uendentes imponebant emptoribus. Cuius ratio sic constat: Uolenti libram, quae pro undecim unciis duodecim prae se ferat, uirga A B sumatur metallica, quae in partes uiginti tres aequas ( nam totidem consurgunt iunctis undecim ac duodecim ) diuidatur. In fine undecimae, & initio duodecimae partis figatur lingua libramenti & agina. Constat igitur D C undecima parte maiorem esse A D: cumque D C paulo maior sit A D, & grauior, leuiorem lima, uel terebratione reddemus, aut lancem leuiorem adiiciemus ipsi C quam A, adeo ut dum lances uacuae sunt longitudinis Ac tenuitatis pensata ratione trutina sub agina iaceat, nullam in partem libra pendente: cui tamen cum ex parte C pondus unciarum undecim adiunxerimus, & nota duodecim unciarum in lance A, libra aequilibrium demonstrabit. Cum ergo nec adulterinae sint ponderum notae, nec lancibus uacuis libra uideatur uitiosa, fraus mutatis mercibus, ac notis hinc inde, ut notae sint in C, merces in A, manifeste deprehenditur. Nam C latus infra descendet duplici causa, & quia maius lancisuae pondus inest, & quia G D, ipsa D A longior est, Pondera quomodo duplo celerius sursum trabantur, & cum dimidio funis. Est instrumentum admiratione dignum, quod tamen parua industria fit. Gabriel Arator animaduertit fieri posse, ut pondera duplo celerius sursum traherentur, quam solent uulgari ratione, hoc modo. Sit aluitudo A B, cuius medium D & funi D C appensum pondus C. Et in D trochlea, in qua funis inferior inclusa, appensa autem trochleae funis in A cum igitur trahetur, cochlea usque ad E, D C fiet duplo breuior quantitate: igitur cum D erit in A, erit G etiam in A. Hoc autem 820 De Secretis contingit. quia Dc duplicatur ascendendo descendendoque: igitur non coueniet, nisi cum D fuerit in medio Ab, uel infra: hoc autem instrumentum maiori indiget ui, quam si simpliciter traheretur pondus. Quia tamen rationibus dictis haec attractio alleuiari potest, fieri potest, ut eisdem uiribus, & in dimidio temporis trahatur: tantum potest ars atque subtilitas. Idem. Instrumentum, quo trahens trabitur. Est & artis sed non unius opus instrumentum, cui si te manibus suspenderis dum trahis uehementius traheris. Constat hoc modo: A B pauimentum superius: Liber Xu. 821 betque E D reuerti: ipsi uero F D appendatur pondus G F, ita ut F D circumagi possit uersus quandocunque F D non prematur ab E D: nam F O orbiculo infigitur: tracta igitur C D, relabitur F D uersus E, sed tamen a latere propter pondus G, igitur Ed ferrum, quod ab Fd retinebatur, relabetur ad laqueare H E, trahens sursum D C. Cardanus. Instrumentum quo quisque seipsum sursum trahat. initiu trahentis funis C, D E uero lignum ferrumue inclinatum summa ui, cui C D funis annectitur, D F uero lignum, quod subiacet laquearibus, prohiimage25 image26 Instrumentum facile hominem sursum trahens: trochlea cum uncino ferreo, in ea orbiculus de more, circa quem fanis, in fune pondus A paulo minus pondere corporis tui, ex altera parte baculus transuersus B. Ergo appenso uncino trahes B infra, ut Apondus sursum ascendat, & B infra perueniat. Insidens igitur B, & ex altera parte apprehensa Ac manibus quia A pondus paulo minus est pondere tui corporis, Adescendente rursus te ascendente facillime: cum libuerit descendere, id sponte facies, cum corpus tuum grauius sit quam A, igitur dimissa fune raptim descendes. Idem. image27 Ponderum facile leuandorum ratio, Est & aliud instrumentum in trochleis: constat hac ratione: Pondus Aannectitur trochlee inferiori, in qua duo orbiculi B & C, qui circumuertuntur. In superiore trochlea duo alii D & E, funis circumagitur circa D, & descendit per F ad C, & ascendit per G, & circumuertitur ad E, descendens per H, circumuertitur ipsi B, & ascendens trochleae nectitur in K. Igitur ex L pondus trahitur, & quia sustinetur ab F G H K, non erit nisi quarta pars ponderis A, que a singulis funibus sustinetur, quare a quarta parte roboris sursum trahi poterit. Et si in singulis trochleis tres essent orbiculi, a sexta roboris parte: atque ita puer poterit immensum pondus sursum trahere, nisi quantum funium grauitas, orbiculorum asperitas, & motus difficultas obstant. Sed quia temporum proportio est, ut potentiorum, per binos orbiculos, quadruplo per ternus, sexcuplo lentius trahet, quam si eodem robore, imo etiam paulo maiore supra existens unica traheret fune, longe autem lentius sexcuplo, uel quadruplo, quanto funis longitudo magis addit ad pondus: quo fit, ut puer ille uix in unius horae spatio idem pondus his trochleis trahet, quod sexcuplo robustior uir, unica, superius existens, leuare potest illiud fune. Itaque artis & ingenii est, ut quisque pondus quod libet leuare possit. At uero, ut funis a pluribus trahi possit, sub orbiculo trahitur terrae aequidistans. Quod si facilius trahere libet, ergata utimur, quod instrumentum in usu est omnibus: hoc enim axibus circumactis circumuoluta funis trahit pondera quaeque. At in hoc etiam quantumlibet laborem leuare licet axium longitudine: nam eo facilius trahunt, quod fuarint longiores. Idem. Rotae quibus maxima aqua hauritur. Refert Monsterus, in Allatia rotis bigilibus. curribusque e bubali corio, e profundissimis puteis tanto impetu aquam exhauriri, ut rotae quamuis ligneae sint, & madidae, ignem tamen excutiant. Uide igitur instrumentum illud tria egregia amplecti, altitudinem, capacitatem, atque celeritatem. De Secretis Musicis. Cap. Xxxii. Lyra somnum concilians. E lignis materiam parato mitioribus, ut suauiorem efficiat, & remissiorem modulationem, uti abiete, & haedera ex uno inferior, ex altero superior compegitur pars, fides e tyris, & serpentibus conficiendae, sed ex intestinis, uel membrana spinalem medullam contingente, quam erues flumine currenti, capiteque suspenso, reliquum marcescat, iis fidiculam accommoda, cytharamue, quae ubi digitis pulsata intonuerit, blandum, mollem, nec inamoenum efficit sonitum, gratumque audientibus conciliat soporem, ut inuiti claudant oculos, non miti somno. Quod mirum hoc uideri non debet si id quoque Pythagoricos effecisse fertur, ut cum diuersas resoluere uellent in somno curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut leuis & quietus irreperet somnus, & experrecti statim cubili exurgentes quibusdam modulis aliis stuporem, somnique confusionem purgarent, ad subeundum munus aliquod. Aeolio euenire tradit, quod animi tranquillet tempestates, somnum pacatis tribuat. Est & aliud mirabile ualde, quod eius sonitus fertur praesens atocium: dum enim per aures ad animum delabitur, unde ab eius sonitus expellantur, credentium arbitrio relinquatur: neue haec aliquibus offendiculo sint, consultius fuerit omittere. Porta. Lym, quae pulsata alteram eiusdem toni recubantem moueat. Tendantur in unum nerui, & ad idem & perfectum perueniat unaquaeque melos, si grauium unam pullabis digitis, altera reboat, & mouetur grauius in ea, sic acutarum, debita tamen approximatione: si id maxime non fuerit conspicuum, paleam supra inducito, & moueri uidebis. Suetonius autem Tranquillus in libro ludicrae historiae, neruos ait in finibus brumali die alios digitis pelli, alios sonare. Hinc quispiam poterit ignarus soni lyram accommodare: si aeque tensa altera, & ad harmoniam ducta requiescat, alteram manibus intendendo, & relaxando, & pulsando, quousque quiescentis neruus moueatur, eiusdem toni signum: sic in caeteris. Idem. Surdus ut Lyrae audiat sonum. Si uero uis, ut Lyrae surdus audiat sonum, uel manibus aures obde rite, ne sonum audias, tunc capulum lyrae, uel cytharae mordicus prehendito, pulset eam alter, & concinnum in cerebro dabit sonum, fortasse suauiorem: nec solum capulum dentibus captans, sed longissimam hastam, quae lyram tangat, & per eam clare auditur sonus, dicique poterit non auditus sensu, sed gustu percipere. Idem. Lyrae citbarae, aliaque instrumenta ut uento pulsentur. Remanet hoc, quod haudquaquam inamoenum reor, ut Lyrae, citharae, aliaque instrumenta uento pulsentur. Hoc sic perficies. Ubi uasta fuerit uentorum procella, e regione aduersanti accommodabis instrumenta, uti citharas, tibias, sambucas, fistulasue: adueniens enim uentus impeturuit, leuiter pulsat, & hiantes calamos percurrit: unde ex omnium sonitu uicinis auribus suauissimum percipies concentum, & letaberis. Idem. Tubarum sonus perpetuus. Referunt in Obdora regione, ultra Obium flumen, instrumenta esse, quae in modum tubarum sponte pulsant. Et quamuis tota illa historia de Obio flumine, & aurea statua falsa sit, nihilominus res ipsa non solum possibilis, sed etiam factu sacilis: quemadmodum in Belgica Galliaque per rotas molae agitantur: ita tympana pullari, inflari tubae, & non solum incondita uuce resonare, sed etiam concentu miro possunt, atque id perpetuo, uelut organis per folles inflaris. Non est, ut describam modum, quando dictu, & intellectu facilis sit, factu uero non adeo: nam follium loco, ac digitorum, sollium multitudo sola satisfaciet, fistulae uero ad modulum compositae erunt, elenationes autem alternatim. In Gallia etiam in plano fieri possent, ob uentorum assiduitatem: in stalia non: nisi in montium uerticibus, aut inter rupes. Sed tubae parua arte indigent, cum aer collectus lato canali cogitur per tenuem fistulam in canales aeneos ui ingredi: poteruntque etiam sic cum concentu, sed aequali esse. Cardanus. Nolarum harmoniae. Reuocauit iam supra dicta narratio memoriam eius quod Bruxellis in Belgica uidi. Nolae plurimae in circuitu posite super turri, ut fieri solet uocum musicarum sonis proportionem obtinet: adeunt gnari artis, & tangentes singulas pro notis discriptis cantilenam pulsant, admiratione potius dignam, quam iucundam auditu: nam nolae non retinent uocem, sed cum ictu statim definit. Idem Louanii Antuerpiaeque fit. Transferri etiam potest ad urceos, aliaque uasa. Idem De Secretis Astrologicis. Cap. Xxxiii. De Caniculae ortu, & praenotione eorum, quae ex ipsa contingunt. Caniculae ortus fit illucescente uigesima Iulii mensis. Obseruandum est autem, in qua domo existente Luna, eius exortus fiat. Etenim si in Leone existente fiet caniculae ortus, frumenti fertilitas magna, olei item ac uini erit, aliarum quoque rerum omnium precium uile. Orietur tumultus & caedes, apparebit res, & aeris teneritudo: continget incursus gentis in aliam gentem, & sicut terremotus, ac inundationes. In Uirgine uero si Luna fuerit, multitudo hymbrium cadet, magnaque rerum obundatia erit, parientes abortient, seruorum ac quadrupedum uilitas erit. In Libra eadem existente, continget Regis motus, & quadrupedum commodus fructus. in populo tumultus, olei raritas, frumenti corruptela, uini uero & fructuum arborum foris lignosum putamen habentium abundantia. In Scorpione si eadem fuerit, sacerdotum tumultus, apum pernicies, & constitutio pestilentialis erit. In Sagittario eadem existente fertilis annus, & pluuiosus, frumenti abundantia, Laetitia inter homines, pecorum autem interitus, & uolucrium multa copia erit. Si uero in Capricorno Luna suerit, eadem, orietur, exercituum motus, & pluuiarum copia, & frumenti, uinique, ac olei multa fertilitas, omniumque precium uile. In Aquario eadem existente, morietur Rex, frumentum corrumpetur, locustae abundabunt, pluuiae rarae erunt, pestis grassabitur. In piscibus eadem existente si canicula orietur, multae pluuiae erunt, uolucres peribunt, uinum & frumentum abundabunt, hominum corpora morbi inuadent. Si uero in Ariete eadem existente Caniculae ortus fiat, animalium gregatim pascentium multus interitus erit, & pluuiarum ubertas. frumenti copia exigua, olei fertilitas. Si autem in Tauro, pluuiae multae, & gradines, & rubigo, & plagae multae. Si uero in Geminis, frumenti & uini fertilitas, omnisque fructus erit, Rex deficiet, homines interibunt, & exercitus mouebuntur. In Cancro eadem existente, siccitates, & fames erunt. Diophanes. Ortus & Occasus apparentium stellarum. Quandoquidem necesse est agricolas nosse aparentium stellarum ortus & occasus, hoc modo de his conscripsi, ut etiam omnino rudes literarum ex auditu saltem facile intelligere queant, tum ortus, tum occasus ipsarum tempora. Calendis lanuarii mensis Delphinus oritur. Uigesima sexta Februarii Arcturus uespertinus oritur. Calendis Aprilis Pleiades ad summam noctem occultantur. Uigesima tertia Aprilis Pleiades simul cum Solis ortu exoriuntur. Uigesima nona Aprilis Orion uespertinus occultatur. Trigesima Aprilis Succulae simul cum Solis exortu oriuntur. Septima Maii Pleiades matutinae apparent. Decima nona Maii Succulae matutinae oriuntur. Septima Iunii Arcturus matutinus occidit. Uigesima tertia lunii Orion oriri incipit. Decima Iulii Orion matutino oritur. Decima tertia Iulii Procyon matutinus oritur. Uigesima quanta Canicula mane oritur. Uigesima sexta lulii Etesiae spirare incipiunt: Trigesima Iulii splendida stella in pectore leonis oritur. Uigesima quinta Augusti Sagitta occidit. Decima quinta Septembris Arcturus oritur. Quanta Octobris Corona mane oritur. Uigesima quarta Octobris Pleiades simul cum Solis exortu occidunt. Calendis Nouembris Pleiades mane occidunt & Orion occidere incipit. Uigesima secunda nouembris, Canis matutino occidit. Diophanes. Duodecennium Iouis, & quae efficit circumuertens duodecim circuli Zodiaci domos. Circulus Zodiacus in duodecim domos sectus est. Tres quidem Uernas, Arietem, Taurum, Geminos Tres etiam aestiuas, Cancrum, Leonem, Uirginem. Tres autumnales, Libram, Scorpium, Sagitarium. Tres hyemales, Capricornum, Aquarium, Pisces. At uero louis stella in unaquaque domo existens subscripta efficit. Quum stella louis in Ariete steterit, quae domus Martis existit, totus anuns Borealis erit, participans etiam cum Euro uento. Hyems frigida, & niuosa, Hymbres autem continui erunt, & fluuii magni. Post Aequinoctium uernum, aer in aquas molles, ac densas mutatur. Aestas autem ordinata erit, & salubris. Autumnus aestuosus, eruntque in ipso morbi, & maxime a capite, & distillationes, & tusses. Ex locis compestria magis fructum ferent: Supplicandum est autem, ut ne bella oriantur. Democritus dicit uinum bonum & durabile esse, annumque oportunum ad solam uitium plantationem. Frumentum uero in areis munire oportet propter hymbres, fieri etiam uolucrium raritatem, & bonum esse hortos apparere. Quum uero in Tauro fuerit domo Ueneris, Principium quidem hyemis temperatum erit, & pluuiosum. Medium uero niuosum. Finis frigidus. Maxime uero hyemabit a medio hyemis usque ad aequinoctium uernum. Uer temperatum erit, & humidum usque ad Canicule exortum. Aestas aestuosa, Autumnus glaciosus, & morbosus, Maxime uero iuuenibus lippitudines accedent. Campestres loci magis montanis fertiles erunt. Uinum iniuriam patietur. Quapropter oportet uitem sero uindemiare. Erit autem & fructuum lignoforum feracitas, auicularum raritas. Nauigantibus annus ineptus. In hoc anno illustris uirmorietur. Caeterum Democritus in hoc anno multam grandinem fore dicit, & niues. Etesias uero non similiter spirare: & orandum, ut ne terrae motus fiant, & expeditionis militaris motus. Uhi uero in Geminis in Mercurii domo Iupiter fuerit totus annus uentum austrinum, & aphricum sentiet. Hiemis initum quidem erit uentosum. Medium uero temperatum, finis glaciosus, & uentosus. Uertemperatum, tenues habens aquas: frumentum erit multum, uentus splendidi spirant. Fructus in area uitiabuntur, praesertim in Syria. Morbi circa Autumnum oborientur, in iuuenibus maxime, ac mediae aetatis, & mulieribus. Erunt & lippitudines autumno aestuoso existente. Morientur etiam mulieres. Fructus lignosi fertiles erunt. Aquae fontium deficient. Praestat autem fructus reponere, ob futuram sequentis anni sterilitatem. Democritus grandinis noxam futuram ait, Supplicandum, ut ne pestilentes affectiones fiant. At si in domo Lunae in Cancro Iupiter fuerit, hyems ut plurimum ab orientis partibus frigida erit, & caliginosa, & magnos fluuios habens. Circa Solstitium hybernum aquarum tolerantia erit. Post Aequinoctium uernum grandines erunt. Asperi loci magis fructum ferent. Annus autem salubris excepto autumno. Democritus in autumno pustulas feruidas circa os erumpere dicit. Quare in Uere olera contingere oportet; aliumque soluere, presertim iuuenes, & mero uti. Olea ferax erit. Existenre porro Ioue in Leone domo Solis, hyemis principium frigidum erit, & aquosum cum magnis uentis, ut & arbores concidant. Medium aurem temperatum, finis frigidus. Uer pluuiosum, aestas Ueri similis est. Deficient in ipsa aquae fontibus, deficient item pascua brutis. Aurunnus estuosus, & morbosus, ex destillatione, & tussi. Quare modico pane utendum est, & uino pluri. Frumentum moderate habebit. Uitis & olea fertiles erunt. Accommodatus annus est ad inoculationem, non item ad planctationem. Magnorum mansuetorum animalum in teritus erit, ferorum autem ingens ubertas. Uir insignis morietur: supplicare oportet ne terremotus fiant Tenente deinceps Ioue Uiginis signum, & domum Mercurii, hyems incipiens frigida erit. Media temperata finiens hybernalis, glaciem habens multam, & hymbres, & fluuios magnos, ut etiam multi loci undis submergantur. Uer pluuiosum, & arboribus noxium. Desinente Uere grandines in locis erunt. Aestas pluuiosa, & caliginosa. Et oportet collectionem fructuum frumenti compendiose fieri, ut ne ab hymbribus corrumpantur. Autumnus uentosus & saluber. Uitis fertilis erit. Aptus annus ad uitium plantationem. Frumentum facile corrumpetur. Salubris totus erit annus, nullo morbo obnoxius. Supplicandum autem est pro fructibus. In domo deinde Ueneris Libra ubi Iupiter fuerit, princium hyemis aquosum erit. Medium temperatum, & uentosum, finis humidus, & prumoius. Uer temperatum, habens infirmitates ex capite. Aestatis principium Ueri simile erit, pregnantibus mulieribus pericuolsus erit annus. Democritus ait, in hoc anno nunquam magnos fluuios futuros, neque grandinem multam. Autumnum uero esse aquosum. Quum in domo Martis Scorpione Iupiter steterit, hyems incipiens frigida erit cum grandine media calida, finiens uero lenis. Uer erit hyemale, usque ad Solstitium aestiuum: hymbres & tornitrua apparebunt. Aquae fontium deficient: frumentum erit moderatum. Uitis & olea fertilitate abundabunt. Boum corruptio erit. Democritus fluuios magnos futuros ait, & morbo: circa autumnum Quare supplicare oportet, ne pestilentes affectiones fiant. Oportet inquit, cibo quidem panco, potu uero uberiore uti. Quando in propria domo, in Sagittario Iupiter fuerit, hyemem habebit temperatam, & aquosam, neque calidam, neque frigidam. Fluuii magni erunt, desinente autem hyeme frigora & uenti erunt. Uer austrinum & pluuiosum. Aestas temperata, & magis hybernalis. Oportet autem munire areas propter hymbres. Aurumnus securus propter Etesiarum flatum. Et praecoces, & serotini fructus boni erunt, medii uero uitiosi, frumentum, & in campestribus, & in asperis locis abunde proueniet. Uinum durabile erit, quod serius uindemiatur. Omnes arbores fertiles erunt. Annus aptus ad plantationem, & ad alia omnia. Magnorum animalium ingens multitudo, canum uero corruptio erit. Mare procellosum, & uenti magni, serotini. Uir circumspectus morietur. Si Iupiter in Capricorno, in domo Saturni fuerit, hyemis initium temperatum erit. Medium humidum & frigidum, finis uentosus. Aquae uero auctae satis, & aliis operibus nociuae erunt. Capient autem aceruatim incrementum, & aquae, & frigora, & niues. Aestas ante caniculae exortum simplex, & uulgaris postea uero aestuosa, & morbosa. Spirabunt Etesiae splendide, fient & terrae motus. Campestria magis fructum ferent. Uinum a pruina peribit. Lignosi fructus abundabunt, paruis animalibus annus accommodatus est, magnis uero calamitosus, & presertim bubus. In autumno morbi exurgent ex capitis dolore, & lippitudinibus, & pruritu. Supplicandum est, ne fructus ex glacie, & uentis laedantur. Quando Iupiter in Aquario fuerit, in domo Saturni, uenti erunt multi commodi frumentario fructui, & maxime lignoso hyemis initium quidem frigidum, finis uero uentosus. Uer aquosum, & magis hybernum ac pruinosum. Aestas sine uentis, ob Etesiarum uentorum uehementiam. Erunt & pluuiae in aestate, ut etiam cereales fructus inudationem sensuri sint ex parte. Autumno uenti orientur aquosi & fructibus nociui. Erunt & affectiones acutae, & humida causa iuuenibus, & mediae aetati. Erit etiam pruina, & uuas in multis locis laedet. Sata uero erunt optima tum precocia, tum serotina. Uolucres peribunt, & ferae syluestres. Erunt & naufragia multa, & uir insignis morietur. Supplicatione auertendae sunt affectiones Pestilentes, & terraemotus, & fulmina, ut ne fiant. Ioue postremo in Piscibus in propria domo existente, hyems orditur quidem pluuiosa, Medium habet uentosum, finem uero grandinosum, ac niuosum. In Uere spirant uenti Fauonii splendidi. Aestas erit aestuosa. Autumnus ardens, presertim mulierculis, ac uirginibus. Inspirant autem & uenti uitiosi, qui lignosum fructum exurunt. Sata erunt bona. Uerum areas munire oportet propter hymbres, praegnantibus mulieribus annus periculosus. Democritus ait, & uitem, & oleam setilem futuram. Supplicandum autem, ne terraemotus fiant. Zoroaster. De Secretis Ad Pacem Pertinenbus. Cap. I. Ut cui non nisi pacifica contingant. Xu. 835 Si planta helitropii, quae Solis sponsa uocatur, Sole uirginis signum tenente colligatur, sub iniliber tium Septembris, & foliis lauri inuoluatur, addito dente lupi, nullus contra portantem loqui poterit, nisi uerba pacifica: author Albertus, qui haec & alia innumera transcripsit ex quodam libro Secretorum loannis Regis Arragoniae. Cuius exemplar manu antiquissima descriptum, necdum impressum, penes me habeo, inenarrabilium arcanorum foerundum. Mizaldus. De Secretis Bellicis. Cap. Ii. Bellicum Stragema. Elephas uiso ariete mansuescit, ac furias impetumque remittit. Quibus machinamentis Romani Elephantos Pyrrhi Epirotarum Regis in fugam uerterunt, & amplima uictoria potiti sunt. Mizaldus. Ut quis ab hostibus laedi non possit Si quis hyenae pelle succinctus medios feratur in hostes, a nullo laeditur, & intrepide praeterit, quod dicit Orus Apollo in hieroglyphicis. Scalarum muralium ratio. Scalarum ratio, quae in oppugnandis urbibus necessarie uidentur, a Polybio hac ratione descripta est Murus A B, pedes X altus, scala A C, Xii pedes longa esse debet: nam admota distabit C, A, B late Xliiii: cum eni duexerimus X in se, fiunt centum: & Xii in se, Cxliiii. Igitur cum quadratum & aequale sit quadratis A B, & B C, erit B C, latus quadrati image28 Xliiii, quare Bc est pedes sex, & duae tertiae, & ita duae tertiae A B, neque igitur admodum ardua ad scandendum, neque periculosa, ut facile retro agatur: quae eueniunt, ubi B C ualde breuis esset, nec facile frangitur, quod euenit ubi B C longa ualde esset: difficilius etiam ob immensam longitudinem tractantur. Sustentaculum quoque D E in medio esse debet ipsius A C. Nam constat quod erit e directo medii, & A B: ex demonstratis ab Euclide ob id dicit dux exercitus, Geometriae & Astrologie peritus esse debet. Cur autem D E in medio esse debeat, ostendit: quoniam si D, sit proximus A, debilior erit scala: si uero inferius nimis erecta erit. Oportet praeterea compaginationem, & extremaesse ferro munita, inferiusque cuspide addi, ut terrae innixa maneat: superius uero duci in cuspidem iuxta perpendiculum, ut apposita haereat. Cardanus. Liber Xu. 837 ab eo a quo mouetur: Nam si longissimo spacio & tardissime aut celerrime, atque breuissimo non procul eiaculabitur, longissimo spacio fertur quanto magis ab hypomochlio disteterit, & angulus in eo maior fuerit. Fundae bellicae ad eiaculanda pondera Omne quod mouetur uiolenter eo uelocius mouetur, quo celerius, & per longius spacium ab image29 Sint A B, A C, A G, duplae A D, A E, A F. Et sint B C tripla B G, & D E, tripla E F, quae mouentur duo E & B, quae aequali uelocitate transferantur, Et E peruenieti ad D, & B ad C, eiicietur Bi duplo maiore spacio quam E: Et si E ad E perueniat, B ad C. B sexcuplo maiore quam E, non tamen necesse est, ut ad unguem seruetur ratio haec. Ut uero graue pondus feratur, maiore tanto nixu anteserri illud oportet, quo eiici debet: quare & instrumentum solidius. His constitutis funda fiet machina tribus modis, quorum singuli uariari multipliciter possunt: Nos tamen simplices tantum diuidemus, atque ex his unum bifariam diuidemus. Primus igitur fit hominum ui, dum uno impetu uoceque ( nam id plurimum refert, ut una consentiant uires, adeo ut incredibile sit ) circumductus funis trabique appensus aut baculo, unum aut plures lapides emittit. Secundus ut tignum Ab, per uim retro flectantur, in cuius capi te castellum sit C: ubi autem redierit, maximo image30 impetu agitur. Omne enim inflexum ui, ad suum locum redit, & aliquando ulterius eodem in tempore, nisi eius uis frangatur. Unde fit ut duplici modo que inflectuntur, quanto magis inflectuntur, eo maiore impetu redeant. tum quia celerius mouentur, tum quia maius spacium pertranseunt eodem in tempore. Quomodo autem per ergatas retro agatur facile ac celeriter, saepius dictum est. Oportet autem in tigno, serarum esse iuxta illius longitudinem. Sed hic modus pluribus periculis obnoxius est, ne frangatur tignum, ne uis languescat, quoniam uim solum naturalem habet. Tertius autem modus, omnibus aliis praestantior est: Sint quatuor rudentes antrorsum, per quartam recti partem inflexi a perpendiculo, crassitudine longioris palmi, quibus inserta sit trabs ad perpendiculum, & in superficie pendenti. In hac uero tignum aliud firmissimum, & ferro munitum, & pro distantia ictus cum castello in summitate. Deducatur ergatis ac cochleis, donec aequidistet plano, atque ita per rectum cum quarta. Haec funda ubi dimittatur, maximam uim habet: Multum autem distat a balista antiquorum, cuius ictus plano aequidistans erat, & per rectam lineam. Liber Xu. 839 Huiusmodi image31 tigni plano firmiter inhaereat. Nam tunc magis contorquebit ictus & firmius, non tamen longius: Plus enim ponderis feret. Habet hic modus id commodi, ut A B D D rudentes relaxari possint, atque ita celeriter intendi funda. Et quia relaxati & ulterius tracti ac contorti, fiunt efficaciores ad emittendum. Multo etiam maiorem in emittendo uim habent, quatuor funes ligno uno nec ica facile frangi possunt, nec Languescere. Idem. Poliorcbetes machina & aries. Πολιορκηλης quoque machina fuit a subruendis urbibus dicta: Facta fuit aduersus Rhodios, altitudinis pedum Cxxu, latitudinis Lx. pondo Ccclx millia. Ita bene conpaginata, ut tutus esset aduersus ignes: Et lapidem pondo Ccclx baliste sustineret. Ex quo quanta uis esset alteri ad emittendum. alteri ad sustinendum, facile dignoscipotest. Constat testudine, coriis, uiminibusque super spersa terra contectis, ad ignem arcendum atque haec tutelae gratia: rotis ac funibus, quibus uehitur iuxta muros. Et ariete, qui non minus muros machinis nostris igneis euertit, sed dificilis admouetur. Constabat geminis trabibus, ambabus per longum directis, alteraque sub altera collocata: Et quae inferior erat, funibus ac ferreis orbibus a superiore pendebat. Hinc inde paxilli, quibus aliae funes annexae erant, trahebantque inferiorem trabem, quae quanto magis retrahebatur, eo maiore impetu redibat. Frons ferrea ad tutelam erat, ne ignibus absumeretur, & ut muros perfoderet. Duos habebat uncinos, ut arietis caput referret: Nam neque acuta admodum erat in sumitate, ut magis frangeret. Et neque aequalis, ut muri latera disiicerentur: Et cornua non recta ut dum retrahitur, summa ui lapides secum trahens quibus implicatur dilaceraret celeriter munros. Is aries qui testudinibus inseritur, erat tricuspis, ne in reditu si cornua haberet, implicaretur lateribus testudinis, aut lapides in testudinis basim traheret. Solebat autem malleolis obnoxius esse. Erant autem malleoli in modum sagittae cum acuto ferro, inter tubum & hastile: materia erat bitumine, resina, sulphure, stupa, oleoque incendiario constans, quae accensa emittebatur a machina non maximo impetu, ne accensa materia extingueretur: ubi adhaeserat infixo ferro, aqua ignis non extinguebatur: sed terra solum. Erant qui serulae medullam adiicerent Asini haud commodi ad emittendum quod ( ut dixi ) recta non emitterent. Et etiam ui tanta ut fulmen imitarentur. Porro testudinenes octo rotis insistebant, maiores etiam pluribus: quae in unamquamque partem uersatiles essent. Id fiet, si axis in axe rursus contineatur ueluti rotae Ab uertantur circa axem C D, machina Liber Xu. 841 axi insideat per Et F infixam trahem: Sed cochlea sit in F, in qua uertatur quoties machinam uerti oportuerit. Ita enim directis alio rotis ac temone, qui ad perpendiculum insistat axi, uertetur machina quocunque libuerit. Idem. Caniculorum igneorum quos minas uocant ratio. Porro eadem quae machinarum, sed admirabilior cuniculorum ratio est. Huius tam atrocis inuenti author fuit Franciscus Georgius Senensis. Docuit hic Hispanos arcem Lucullianam iuxta Neapolim quam Galli tuebantur, nunc Ouum uocatam euertere ede illius sacra cum Gallis qui intus erunt, etiam in mare ex monte translata. Ergo cum arx minime in monte ia- cet, uideturque ob situm inexpugnabilis, cuniculum effodiunt obliquum, altitudinis quatuor cubitorum latitudinis duorum: Nec multum refert obliquitas, dum procul fueris: Sed cum ad locum quem subruere destinas, perueimage33 neris, obliquum specum esse oportet, ut iuxta A, tum uero ibi etiam solidam montis substantiam, ne uis ignis conclusi raritate loci euanescat: Inde locus ille totus ferme completur pyrio, eoque tenuissimo. Funis uero deducitur ex A usque ad specus B, hic iuxta A ubi puluis est, crassus ac latus in modum flocci. Totus autem funis aceto, sulphure, halinitro incoquitur: Inde intectus pyrio puluere siccatur in sole: Denuo siccato inspergitur tenuissimus pyrius puluis, & harundine circumuestitur ab A usque ad B: Inde cuneis, lapidibusque C ostium, & usque ad D clauditur adeo diligenter, ut solius harundinis locus relinquatur. Igitur accenso B funis initio, celerrime ob pyrium puluerem ignis usque ad A permeat. accenditque puluerem totum: Cumque cuneis & lapidibus obstructus locus sit, nec si extrudantur ullus pateat exitus, quia E non est in directo A, nec D in directo C, nec B in directo E D, necessarium est ut disrupto monte, quicquid superius est, euertat, totam montis molem concutiens. Ob id uiam B A non breuem esse oportet: nec locum A aliqua ex tenui montis parte, ne qua tenue esset obstaculum ignis erumperet, superioremque locum illesum relinqueret. Obliquitas igitutanti miraculi causa est, ut etiam montes disrumpantur. Idem. Puluis cito ac uehementer ardens. Puluis autem qui facillime ardet, & cuius nama uehementer exurit, constat pyrio puluere, & tertia sulphuri s & Graecae picis parte. Idem. Liber Xu. 843 Puluis pyrius absque strepitu sphaerulam eiiciens e machinis. Ergo quod ardet tenuissimum, & siccissimum esse necesse est, ut palea aqua ardens, pyrius puluis. Sed in hoc aliquid est terreum propter hoc haliintrum, ideoque strepitum edit. Conati sunt ob id quidam detracto halinitro puluerem componere, qui sine strepitu sphaerulam emitteret. Quod si lente, & sine magna ui, fieri potest. Atque hunc Brassauolus refert Ferrariae ducem inuenisse, sed qui sine impetu, ac ad Xii. ferme passus tantum extenderet ictum: Cum magna autem ui ( ut dixi ) est impossibile. Detracto enim halinitro, adhuc adeo elaborari poterit puluis pyrius ut sphaerulam emittat, & sine strepitu. Sed in uniuersum, quantum e strepitu, tantum ex impetu detraxeris. Alud ad idem. Quod pyrius puluis strepitum edat, causa est eius crassitiei adscribenda: Nam quo grana maiora & duriora fuerint, tanto maior edit puluis sonitum. Ut ergo puluis pyrius sine strepitu globum extrudat, puluis ipse conteretur subtilissime. Felix Platerus D. Puluis pyrius in bellicis instrumentis mira operans. Si quis in uulgarem puluerem duodecimam argenti uiui partem, marchasite tantundem, & colophoniae, & recte pertunderit, & per miscuerit: hoc puluere si bellica repleuerit instrumenta, ubi ignem admouerit, ingenti fragore dissilit machina, ut ad stantium multos interimat. Contra autem si in pyrium hunc puluerem combusta papyrus immisceatur, uel quod idem explebit, uulgaris foeni seminis duplum, si optime trita immisceantur, ualidissimam uim retorquet, ut nec flammam, nec strepitum tam ualidum emittat: tali puluere mira ingeniosus excogitabit experimenta. Porta. Puluis Pyrius optimus. [ Recipe Salis petrae ◉. i. Carbonum tiliae, uel iuniperi ◉. ii. Sulphuris ◉. i. ◉. ii. ] Triturentur minutissime, humectentur, & per cribrum in grana formetur. Lucas Rhor. Puluis pyrius sine strepitu. [ Recipe Pulueris pyrii communis Boracis ana. ◉. s. Seminis faeni ◉ ii. ] Borax & semen puluerizentur minutissime, & cum pyrio puluere misceantur. Innominatus Ratio muniendarum urbium. Sed haec mittamus, ad diuersarum artium subtilitatis argumenta transeundum est. Quinque ex architectura mihi assumere uolo. Primum quidem urbium munitionem. Constat haec triplici arte, prohibendo, repulsa, securitate defendentium: Nec est praeter id inuenire quicquam. Prohibemus tribus scilicet, aqua, fossa, muro. Fossa difficilem facit accessum, ad propugnandum non parum ob descensum, sed ob ascensum longe magis: Ob id praeceps esse debet utraque ripa, sed maxime quae iuxta urbem est aut oppidum: latitudo passuum Xl. profunda multiplex: Nam si triplicem feceris, non solum inexpugnabilis, sed desperationem affert his qui expugnare nituntur. Haec habebat septem passus scaturientis aquae: quoniam quae nascitur intercipi, nec tolli ulla arte potest. Dum uero assistit ingredientes mergit, lubrico pede facto, & graues aqua prohibet ab ascensu: prohibet & cuniculos ut uix effodi possint: at his muri subruuntur. Accedit quod iniecta dissipat ac dissoluit: prohibetque ne ignis iniectus grassetur in murorum perniciem. Muri crassitudine Xxx passuum, caemento tenui, lapide latericio, exterius uiuo, duro, ac in rotundam figuram paululum prominente. Muri enim simplices in singula brachia ( hoc enim genus mensurae explicatum est, lateres apud nos Xx contineat: mediocres autem Xxxii. ut crassilii. Altitudo illius passus centum: Nam decem sub fossa, Lx ad summum fossae, Xxx autem supra, aggere intus crassissimo fulciatur. Haec in oppidis, minora urbibus sufficiunt, in quibus praesidium est in milite. Si tamen adsint reddetur urbs ipsa omnino inexpugnabilis. Repulsa constat aggeribus ac turribus in singulos Cc pedes, muro in medio recto, sed superius in urbem inclinato: Nam si nec prohibet ictus turrium, & hostis ignei globi manes redduntur, Summa muri pars rotunda, ne disiecta machinis frusta occidant defensores. In interiore parte canalis, per quem tuto ire possint custodes. Terra quoque in imo cauata, ut sonent ictus cuniculos fodientium, & milites securi obambulabunt. Fornicum ratio sic constat: ut rotundior est, eo firmior, usque ad perfecti circuli figuram. Crassiores ab imo, & ut magis ascendunt tenuiores usque ad apicem. Latera utrinque ubi siquari coeperint, ex latis tenuioribus lateribus constant, ut frequenti futura compages magis cohaereat. Fundamentum prominet, & si muro insistat, exciditur murus ut plutei instar fundamentum fornicis suspiciat ac retineat. Illius crassitudo muricomparatione sesquialtera esse debet. Sed adhuc firmior & crassior qui substernitur. In singulos centum passus stercoraria cloaca puteusque: Nam aquae necessitas abscedere cogit milites, & utilitas aduersus ignes, & ut feruefacta in caput hostium proiiciatur, mille quoque alia commodapraebet. Stercus aerem corrumpit. Uiae uero plures e muris occultae ad intima ciuitatis multa arcent inconuenientia, commodumque militibus defendentibus ingens praebent, nec causam recessus illis relinquunt. Aliae uero quatuor aut quinque occultae omnibus praeterquam ipsi principi ad quinque M. uel etiam longius in lucos densos, & quos succidere iam longa consuetudo prohibeat finiantur. Pulchre enim hoc facit ad emittendos nuncios, ad annonam importandam, ac presidia inducenda. Ipsi domorum urbis muri alio, ut dixi, muro circumdentur ac muniantur, nullaquem domus promineat. Nuper Bura capta, cum ictu tormenti domus tugurium concidisset, prominebat enim, ciuitatis principes, qui in ea ad consulendum coierant extincti sunt. Et dum Galli urbem nostram obsiderent M. Antonius Columna Camillusque Triuultius simili casu periere: ob idque concilae illorum uires primo, inde etiam fractae, demum ex Insubria funditus potentia auuisa est. Ipsarum autem uiarum, quae secreto extra urbem feruntur, usus ad emittendos exploratores, quasi necessarius est. Nec protinus ad hoc auxiliu confugiendum, neque tantisper expectandum, donec res perierit, sed faeuiente obsidione iam & inopinato. Cardanus. Pontes ut super flumina construantur. Sed iam ad aliud subtilius exemplum, nec minus utile transeamus. Eius author fuit C. Caesar, ut in quarto de bello Gallico refert. Pontem super Rhenum in decem dibus hac ratione perfecit, quem a paucis bene intellectum docere constituimus. Tigna bina Clitera significata sesquipedali crassitudine, longitudine ranta ut imo fluminis fixa aquae superficiem attingant, duorum pedum interuallo utrinque iunge. Inde praeacuta ab imo machinationibus immissa fistucisque firmata ad fluminis naturam prona ex uno latere figes, sic ut tignorum alterum ripae proximius sit. Totidem aequaliaque similiter iuncta aequidistantia quadraginta pedu interuallo in inferiore fluminis parte aduersus illius impetum prona defigito, uocenturque F. Supremas iuncturas C & F, trabe latitudinis pedum duorum, scilicet pro iuncturae magnitudine iunges, binis sibulis ex utroque latere, ex interiore parte tigni in exteriorem, ut singulae fibulae singula tigna amplectantur reuinctis. Aequalia his atque e directo posita ex altera parte fluminis, si ut trabs D. trabi alteri aequidester construes. image34 Schema medietatis pontis ab uno latere. A. sublicae superiores aduersus flumen. B B, sublicae inferiores annexae ponti. C. Tigna bina superiora. D. Trabs latitudinis duorum pedum. E E E E fibule connectentes, O trabem cum tignis superioribus, & inferioribus. F, tigna bina inferiora, similiterque iuncta. Has trabes iuxta fluminis cursum positas, multis aliis transuersis superpositis inuicem etiam connexis iungito: quibus longuriis ac craticulis superstratis pons efficitur. Ad cuius securitatem tignaplurima in superiori fluminis parte prona aduersus fluuii impetum, sed tignis longe proniores, totique operi iunctae firmiter defigantur. Ita superiora tigna fluminis impetum & proiectas trabes excipient, & ipsa moles ut magis premetur ab undis, mutuo complexa firmior reddetur. Sed hic pons stabilis est, omnique oneri sufficiens, nec conuellendus. At celerem fabricam explicabunt solae funes, & ergatae, aut pelles inflatae, aut tigna iuncta. Idem. Uictoriae praesagia. Uictorie prodigia ex quatuor rebus sumuntur, Coelo, uelut cum signum aliquod firmum in coelo conspicitur uni parti proprium: ut crux pro Christianis, Luna pro his, qui Maumetho addicti sunt. Et ex his, quae a coelo cadunt, uelut fulminibus atque ignibus. Ignes decidentes, cladem: si hastae ardere uideantur, uictoriam significant. Uerum a duce obseruanda sunt somnia. si integer uir sit: qualia erunt, talem docebunt exitum: si improbus, uideat expressa, uelut uictoriam, aut fortunam alacriter excitantem ad pugnam: nam Pompei somnium laetum Pharsalica clade, non solum falsum, sed exitiale fuit. Ab animalibus uero certius ac frequentius: corui & uultures qua parte respiciunt, cladem praedicunt, quod haec animalia cadaueribus uescantur. Deteriores apes uexillis insidentes, aut ducis tentorio: nam hoc animal absque uindicta, cum mel fecerit, aluearibus solet excludi, & fumo atque igne pelli. Dux etiam quidam Heluetius nouem uictoriis clarus, decimam praesagiuit aduentu canum ex hostium castris in propria, nam deserunt infaustum omen. Equi quoque alacres, & hinnientes uictoriam, tristes & lugentes cladem praedicunt. Quaedam etiam uictoribus solent accidere, que clare illos admonent uincendos obscurius. Cardanus. Excidii ciuitatum signa. Excidii ciuitatum signa sunt, armatae acies in coelo uisae: apparuerunt tempore Machabeorum bello funestissimo: inde sub excidio Uespasiano ad id bellum destinato. In Germania quoque uisas ferunt, sed non continuis diebus. Idem. De Secretis Artium Mechanicarum. Liber Xui. Duobus libris praecedentibus artium et scientiarum quas liberales appellant secreta expediuimus. Ut autem haec secretorum doctrina perficiatur, de mechanicis artibus nonnihil hoc libro docendum est. Uocantur uero mechanicae artes quae manuum & instrumentorum usu opus suum depromunt qualis est ars molitoria, fabrilis, & similes quarum secreta quae quidem occurrerint paucis huc referemus. De molitorum secretis. Cap. I. Instrumentum mirabile ad cribrandum farinam. Etsi haec quasi parerga dicta uideri possint, ut tamen artificiosam hominum inuentionem edoceam, quam ab aeris natura ortum sumpsit, pulcherrimum instrumentum quo farina cribratur, a triennio citra inuentum edocere statui, ut simul intelligant homines quam leuibus rebus, modo sint ingeniose, opes liceat comparare. Nam nunc cum pistores omnes ut utilitatem habeant, ille uero priuilegium consecutus sit a Caesare ne quis habere possit praeter eius consensum uitam ex hac agit industria, & adeo breui tempore sibi domum aediimage35 Liber Xui. 852 aedificauit. Neque enim pistores soli, sed collegia sacerdotum, & uirginum Deo sacrarum, & nobiles quicunque familiam magnam alunt, ob egregiam utilitatem, ne dicam necessitatem habent: plures etiam alii, quos non tam utilitas quam ipsa rei admiratio incitauit facere curauere. Haec autem ipsius est structura. Rota est B. parua, in cuius extremo ambitu A manubrium quo circumagi possit: Haec duo extra machinam protenduntur. In rotae circumuertitur, cui G duo de ticuli lignei ex aduerso positi, aliique proximi duo, & ipsi ex aduerso positi, uerum quasi inter medio loco priorum, ut cum semel rota circumagitur quater tangat lignum latum, Hh 2 imo tabellam De utrinque suspensam capsulae: ut rota uertente, tabella tremulo motu dum denticulis tangitur perpetuo agitetur. Porro lignum C, & tabulae pars parua capsula circumteguntur: Ligno seu tabellae De superstat cribrum pollinarium F G oblique pendens, & ex G appensum in H ne excidat: hoc tenuibus tabulis imo tenuissimis ac leuissimis undequaque constat, praeter quam in medio ubi cribro farina excutitur: Nam ut solet pars ea tela linea constat. Capsa haec omnia undequaque conclusa continentur. In cuius supremo capsula K iacet, atque in ea quadrata quasi lignea patina leuissima, in qua farina iacet: Haec sic suspensa est, ut facile concuti possit: Concutitur autem funiculo ei annexo altera rotae parte, dextra scilicet iuxta B. Memineris etiam cribrum F G utroque ex capite patere: supremo ut farinam excipiat a patina: infimo, ut furfur eiiciat ex G. Tota autem capsa trifariam diuiditur in L M N, erectis septis ex tenuibus fabulis firmis ac omnino immobilibus. Potest etsi libet quadrifariam diuidi. Hoc igitur constituto cum circumagitur B rota, funiculus concutit patellam, & denticuli tabellam. Patella excutit farinam in cribrum F G, tabella cribrum concutit: inde fit ut tenuissimus flos farinae primo excutiatur, cadatque in N M parte capsulae: descendens uero cum uehementius agitetur, pars inferior excutitur alia minus syncera in L M, inde ultimo descendit per os cribri infernum G surfur totius in L O: atque ita tria seorsim colliguntur, flos farinae in M N, farina crassa in M L, furfur in L O: quae uero circumuolat farina tota, necessario iterum redit in locum suum, ut nihil penitus pereat, quoniam capsula nullibi transpirat. Oportet autem ( quod ipsa ratione facile percipis ) F G cribrum non nimis esse accliue: Nam farina usque ad G perueniret, & cum furfure eiiceretur. Quamobrem si septum L usque ad os cribri transtuleris, uel aliud septum ut in Padellae eris, simul eriam paululum, ut uides, os ipsum G superius recuruaueris, ne uel oboli iacturam feceris farinae. Nunc quanta ex hoc sequantur instrumento commoda, intellige. Primum, unius hominis labore, qui rotam uersat, & farinam imponit patellae, & cum loci pleni fuerint, cribratam colligit ac furfur trium cribratorum uices supplet. Secundum est quod ad hoc opus cum neque adeo sit laboriosum nec noxium, quilibet sufficere potest, utilesque geruli habentur, qui longe minore precio cribratoribus conducuntur. Tertium quod tota farina colligitur, nec quicquam perit. cum in cribrantibus necesse sit ob manuum motum ac brachiorum patitormina, quantum diduci brachia ualent, eaque causa farinae non paruam partem perire. Accedit quod lineum cribrum cum solum tremat, non adeo atteritur, imo longe minus, quam dum farina ab hominibus cribratur: Nam illos concutere, ut solent, cribrum uehementer est necessarium. Facit & ad compendium, quod farina exquisitius excutitur, ut furfur omnino purum sit. Haecque omnia citra domus faeditatem & hominum iacturam, atque incommoda. Natura etiam instrumenti duplicem aut triplicem farinam distinguente, quod a cribratoribus nisi coniectura incerta primo, deinde etiam instabili, fieri non potest. Cardanus. Molendini uenti structura. Neque praeteribo quod adeo est admirabile ut antequam uiderem, credere non potui: Neque narrare quod tam uulgatum est, absque leuitatis crimine possum. Sed uincant iam studia sciendi, uerecundiam. In Italia igitur non paucis regionibus, & in Gallia passim molendina fiunt, quae uentorum flatibus circumuertuntur: Atque adeo uehementi impetu, ut tres equos cum equitibus circumagere possent. Adeoque praesenti utilitate ut modios Uiii. Mediolanenses in singulas horas, id est, llbras circiter ter mille frumenti molere possint. Tanta uero industria fabricatum hoc opus, ut cum cessat etiam uentus, quasi sponte adhuc circumuoluatur. Cum multa uidissem, unius tantum quod iuxta Sanctum Maturinum uidi diligentius, dum iter istud diuturnum ac longissimum perago: Pro exempio machinae enarratio sufficiat. Statuatur rectus cardo multisque tignis suffultus A B, image36 super hoc machina tota suffulciatur. Tignum e regione ianuae C D, quo tota machina ad libitum circumuertitur. Sic uero aptatur, ut uentus ex obliquo, non a fronte, nec a latere petat pinnas affixas intrusasque trabi rotundae E F, ex aduerso ianuae prominenti atque uersatili. Pinnae igitur binae ac binae e directo sibi iunctae sunt, parumque distantes inuicem, non tamen eidem trabis loco infixae, prominent ad terram usque ferme, tanta est longitudo illarum. Quaelibet ex duabus superficiebus constat quarum singulae continent quatuor aut quinque latitudinis palmos, telaque extensa complentur. Superficies uero superior G H, retrorsum respicit paulululum, ut anterior K L, est aequidistans superficiei postremae machinae ( ut igitur aer premit superiorem pinnarum superficiem quae aequalis est inferiori, tota rota, atque cum ea aliae quae intra machinam continentur, circumaguntur. Nam si pinnae ad perpendiculum erigerentur, supra machinae superficiem, & secundum E F longitudinem, sic ut uentum exciperent, quemadmodum rotae aquarum, & uela, tantum impedimenti rota ex superiore pinna, quantum impetus ex inferiore. Itaque hac ratione factum est, ut aere premente superficiem G H. directe rota uersaretur K L. Cur autem etiam sine uento circumducatur ferme, causa est motus iam inchoatus & acquisitus impetus, quo uersatur moles ad aequilibrium exacte constituta: ut de anulo alias dixi. Sed & uentus licet inferius cessasse uideatur, Superiorem tamen pinnam pulsat. Haec igitur diligentius explicasse uolui. Idem. De arte pistoria. Cap. Ii. Panis qui diu incorruptus maneat conficiendi ratio. Uerum ut ad principale institutum reuertar, generalis ratio seruandi est exiccatio: Siccata enim diutissime seruantur; adeo ut panis biscoctus per annum quandoque integrum seruantur: namque ( ut alias demonstrauimus ) omne quod putrescit, propter humidum quem putrescit. Sub ducto igitur humido aqueo, diu manet. Uerum cum difficile sit humidum aqueum auferre, quin etiam pingui humidi aliquid absumatur, eo fit ut minus aliquando nutriat hic panis, quam communis: Sed & in nauigiis humido aquae totus situm comtrahit, magna uero ex parte, etiam computrescit, quamobrem & bis, & ter recoquere coguntur, aut corruptum edere. Referunt autem in Saua insula, quae C C millibus passuum a Moluchiis distat, panem confici qui per triennium perdurat: non tamen constat qua ratione id fiat, sed si ad nostra principia res ipsa reducatur, generalis que dam ratio subduci poterit. Itaque & densum & pinguem esse oportet, & lento igne tostum, immixtis aliquib. quae natura sua putredini maxime obsistunt: Uerum forsan ad eam metam pertingere non licebit, quoniam hic aer hic noster aut tenuior est aut humidior Indico illo, aut ex alia causa putredini inducendae aptior. Idem, Clibanus compendium pecuniae faciens. Clibanus ad coquendum multa, simul utilis nunc in usu Mediolani conpendium duarum partium e tribus lignorum faciens, quoniam conclusus ignis, triplo efficaciores uires habet. Quadratam efficies formam duorum cubitorum ferme latitudine, altitudine unius cum medio e creta lateribusque. Superius quatuor foramina ampla, rotunda pro magnitudine lebetum & patellarum. Superficiem totam superiorem intege aere: Sed ubi foramina adsunt aes excinde, fientque frusta haec pro operculis. Ubi ergo usus erit patellas & lebetes suis locis impones. Ubi opus non est uase, operculum indito, ut clibanus nullibi respiret. Sub solio superiore cauitas est, ostiolumque quadratum, per quod ligna, carbonesque immittuntur: a latere uero multo latius, sed humilius ostium atque ininferiore parte. Medio solo crates ferrea simplex per quam cinis demittitur: Constat itaque ostium per quod ligna immittuntur, in parte superiore esse, reliquum autem in inferiore. Coquuntur & ueru carnes, propositis cardinibus a lateribus eius ostii, per quod cineres extrahi solent: Nam ibi pruna torret carnes, & flamma in superiore solio, si aptetur rota circumagit uerua. Uerum tunc cum exhalare eam oporteat, non tantum fit compendium lignorum. Cardanus. De arte coquinaria. Cap. Iii. Carnes ut diu seruentur incoruptae. Carnes uero seruari incorruptas, inter montes Indiae occidentalis tam diu referunt, ut supra fidem sit: Nam iuxta Cuzcum urbem equos post quartum mensem occisos licet, adeo esse recentes, ac sine odore tetro esse, uelut si nuper essent occisi. Causam esse reor non solam frigiditatem. quae quamuis maxima sit hic, tamen cum maiore non tam diu seruantur. Est igitur & aer tenuior & salsus, forsan & cibi media aliquid contulerant Corrumpuntur enim carnes in aqua celerius quam in aere: quia aer tenuior est si caetera sint paria. Et rursus eadem ratione caro diutius seruatur, si aereus clauus infigatur: quoniam uis sulphuris siccat illam. Idem. Carnes coctae ut crudae uideantur. Carnes quoque coctae crudae uidentur insperso agnino sanguine sicco: Soluitur enim & carnium colorem mutat. Idem. Carnes ut cito tenerescant. Uictimae, caesorumque animalium carnes perquam celeriter tenerescunt, & fragiles efficiuntur, quae in fico pependerint. Cuius rationem in Symposiacis petiuit Plutarchus: Cum inter obsonia. Aristionis ( inquit ) coquus immolatum Herculi gallinaceum gallum recentem, tenerum ac pene friabilem obtulisset: tam citam teneritudinem fico referebat Aristion, contendens iugulatas aues etiam praeduras teneritudinem contrahere, quae pensiles fico adhaeserunt. Causam adfert quod auram, halitumque uehementem ac digerentem expiret ficus, quo carnes desiccantur ac concoquuntur. Idem etiam continget, si tritici aceruo obruantur, aut penitus demergantur. Mizaldus. Ut carnes imputres seruentur. Si clauus ex aere chalcitide conflatus suillis, Liber Xui. 861 coruinisue carnibus infigatur, eas a putredine illibatas, stiptica exsiccanda facultate diu conseruat Plutarcho authore. Quod certa experientia nouerunt metallorum fossores qui in scaptensulis uersari solent: neque ea de re, inquit Langius, haesitabundum facta fide confirmarunt. Idem. Ut dissecta caro iterum coalescat. Symphyti radices, quae foris nigrae sunt intus candidae & glutinosa una cum concisis carnibus ipsis coquantur, & celerrime coniungentur, ut incisurae non uideantur. Alexius. Ad accelerandam carnium cocturam. Sunt qui pro comperto scribant melonis frustulum ollae immissum, celerem carnium cocturam iuuare. Quod etiam praestare aiunt urticae aut sinapis semen, aut ficulneos cauliculos. Mizaldus. Caro annosa & peruetusta ut citius elixetur, & tenerescat. Hippolapathon, a nonnullis patientia dictum ( Est autem olus culmosum foliis amplis, ac praelongis, caule ubi maturuerit rubicundo, radice flauescenti ) coquatur una cum carnibus atquo eduliis, & tenerescent, esuique apta reddentur. Alexius. Ut pauo coctus uiuus uideri possit. Necatur pauo, aut penna superne in cerebrum immissa, aut iugulatur ut haeduli solent, quo sanguis exeat a gutture, deinde usque ad caudam pellis leniter seinditur, scissaque cum propriis pennis a toto corpore ad caput trahitur, quo abscisso cum pelle reseruato, cruribusque, pauonem ipsum aromatibus, ac odoriferis herbis refertum, ueru assabis, infixis tamen prius per pectus garyophyllis, inuolutoque collo lineo albo continue aqua humectato, ne omnino desiccetur. Coctum pauonem ex ueru exemptum, propria pelle integes, & ut pedibus stare uideatur, uirgulas ferreas infixas tabule ad hoc fabrefactas per crura ne cernantur, per corpus ad caput & caudam adiges. Sunt quiad ludum & risum, caphuram cum lana ori indant, ignemque ubi mensam fertus iniiciant. Inaurare etiam pauonem assum, & aromatibus conspersum bracteis aureis licet ad uoluptatem, & magnificentiam. Idem etiam fieri de phasianis, gruibus, anseribus, capis, ac caeteris auibus potest. Porta. Ut regulus seipsum in ueru torreat. Maxime mirandum est regulum auiculam, uetu ligneo perquam tenui infixum, semetipsum torrere, & circumuertere. Sed lignum illud ex corylo recenter extractum esse oportet, quod non adnotauit Cardanus. Mizaldus. Ut pullus celeriter coquatur. Licebit etiam admonere, quod nux iuglans pullo inclusa, illum ad celerem, coctionem perducit. Idem. Anser iam uiuus excoctus. Sit anas, uel anser, aliudue uiuacius animal, sed sed in hoc anser omnibus antestat, colloque relicto, toto sit implumis corpore. sit hinc inde obuallatus igne & circumseptus, non arcte ne suffocetur fumo: neque igne torreatur citius, non large, ne impunis euadat: intus passim pocilla, & ollulas aquae plenas, cui sal & mel adiiciatur, ibique lances elixatis malis sint plenae, & tessellatim disco concisis, ipse totus liquamine obductus, & laridatus ut esculentior sit, & facilius decoquatur, ignem admoue: festinare nolito, ubi calore efferuere coeperit, circumambulando & fugiendo, praesepit ignis & iter includit: Sic improbus aquam absorbendo, compescitur. Cor caeteraque membra refrigerando, medicamenti ui laxat aluum, abstergit, & exinanitur: Et ubi inferbuerit, interiora decoquet, spongia continuo cerebrum, & cor humectato: ubi uero insania ferri, & cespitare conspexeris, deficit cordi humidum, de pone, conuiuis appones euulsis semper partibus uociferantem, ut fere prius comessetur, quam mortuus uideatur. Nec uisu iniucundum. Io. Bap. Porta. Muraena eodem tempore frixa, elixa, tostaque. Murenam primo panni attritu excruciatam ueru infigas & elixas, & frixas quas uis partes ter, quater lineis obuoluas linteolis, insperso in uino pipere, in elixo petroselino, croco, mentha, foeniculo, & passo contussis, aqua & sale, uel iusculo madeant, frixas oleo ad ignem uolui iubebis, fasciculi aspergine origani semper humectando, ubi pars iam fuerit torrefacta, remoue & optimum erit obsonium, epulaturis praebeto. Idem. Ut pisces charta frigantur. Ex charta simplici frixorum uas efformato, ibi oleum & pisces ardentibus prunis quibus flammae desint, imponantur, & citius & commodius expediet. Nec superpondii modo addere pigeat, quod fortasse scisse non obfuerit: Sic Pipionem exossum reddes. Si exenteratum acri aceto per naturalem diem sines bene lotum, & aromatibus repletum, elixabis, uel ascabis, sic eis caret, ossa ut simul mandi possint. Idem. Aliud. Atque ea de causa inuentum est, quonam pacto non secus quam in sartagine pisces in charta coquantur. Chartam seligito, quam uocamus papyrum, simplicem, erectisque spondis in modum lucernae ex omni latere oleum infunde, & antequam exudet super puras prunas absque flamma impone: Nec penetrat oleum refugiens ignem, nec ardet charta quia non potest siccari oleo repugnante: Ignis uero non sine extrema siccitate, nec flamma nec motus attenuare possunt ut ignis accendatur, incalescit tamen sensim mutatis prunis, atque ita feruet, quod mirum uidetur, adeo ut impositi pisces coquantur Cardanus. Piscium praestans conditura. Pisces sic optime seruabis: Friges cum oleo mediocriter, non perfecte: Inde sale asperges teliber Xui. 865 nus, sic ut saliti non sint, nec insipidi, foliisque lauri & myrthi interpositis, postquam paululum siccati fuerint, in cista collocabis. Idem. Ut bonum sinapi paretur. Extemporaneum & generosum sinapi condimentum, ubicunque locorum fueris, sic tibi comparabis. Habe uncias duas seminis sinapi, cum semiuncia uulgaris cinamomi, quod officinae cannellam uocant. Utrumque in pollinem detritum, & sufficienti aceto ac melle exceptum, in massam seu pastam coge, & ex ea pastillos uel sphaerulas finge, & sole, calenteue clibano desiccari permitte. Ubi usus exiget, globulum unum ex uino aut aceto, uel alio liquore dilue, ac dissolue, & habebis sinapismum paratu facilem, palato delectabilem, ac stomacho admodum utilem. Mizaldus. Ut brassica non coquatur. Recte mihi scripsisse uidetur Paxamus ex Graecis geoponicis unus, quod si feruescenti & ebullienti brassicae paululum uini quis instillauerit, non amplius coquetur: Sed suis uiribus defuncta, mutato colore corrumpetur. Idem. Ut olla nunquam bulliat. Scutum seu operculum testudinis foeminae super olla positum, facit ut illa nunquam ebulliat. Idem. De arte pharmacopolarum. Cap. Iiii. Oliuae ut celerrimo condiantur. Oliuas uirides si cito libeat parare incidantur, & in aqua calx cum duplo cineris, per horas Xxiiii. sinantur tepere: post tepida quinquies lauentur, inde aqua salsa. Cardanus. Myrteae baccae, & ficulnei rami ut uirides seruentur. Myrteae baccae cum cauliculis, & ficulnei ramicum foliis in fasciculos redacti, amurcaque sepulti uirides seruantur, sed uas gypso oblinere oportet: atque ita condiuntur quaecunque spectare potius quam edere consilium est. Idem. Rhabarbarum ut diu conseruetur. Cera si quid aliud medicamentorum uires seruat, aerem enim prohibet, humectat moderate. Constat Rhabarbarum non alia re melius seruari etiam ad annos Xx. Idem Ad ceram rubeo colore tingendam. [ Recipe Cerae lib. i. Terebinthinae ◉. ii. tempore hyberno. Cinnabaris super lapidem pictorum bene triti. Olei communis, sing: ◉. i. ] Liquefiat cera & terebinthina ad ignem, demum remoueatur, & post aliqualem refrigerationem addatur oleum, & cinnabaris, beneque simul misceantur & seruetur. Nonnulli loco cinnabaris ponunt Minii ◉. ii.. iii. pro qualibet libra cerae. Alexius. Liber Xu. 867 [ Recipe Cerae lib. i. Floris aeris triti, Olei communis sing. ◉. i. ] Liquefiat cera ad ignem, & cum fere refrixerit, addatur flos aeris, & oleum, misceantur bene & & uiridis fiet. Quod si hanc ceram tenacem facere uoles, adde quantitatem terebinthinae supra scriptam in cera rubra. Idem. Al ceram nigro colore tingendam. Recipe Cerae lib. i. liquescat ad ignem, cui deinde addatur terrae nigrae, olei communis sing: ◉. i. misceantur optime donec frigescat cera. Quod si glutinosam effice uoles, adde terebinthinam, ut antea dictum est. Idem. Ad dealbandam ceram. [ Recipe. Caerae quantum uolueris Aquae fontanae partes ii. ] Misceantur & calefiant ad ignem, donec cera liquescat: deinde paululum permittatur quiescere, donec tota cera natet super faciem aquae: Postea accipe uas aliquod uitreum, cuius pars exterior sit lenis: & madefac id in aqua frigida: deinde infundatur fere medietas eius in cera liquefacta: & extrahe cum cera quae sibi adhaeren & permitte ceram illam infrigidari: deinde separa eam a uase: Et tam diu hoc facias, quoad tota cera ab aqua fuerit extracta: deinde dictam ceram taliter formatam soli exponas, & rori in maio: & illam saepe uoluas: & tam diu permittatur, donec fiat alba ut cerussa. Nonnulli tribus diebus ipsam dealbant, seruando praedictum modum, quando sol in maiori calore est: Et quia cera illa subtilis est, faciliterque a calore posset liquefieri, aspergenda est aqua fontana bis in die. Idem. De arte fabrili. Cap. U. Horologia absque fune. Stant pro fune rotae, in quibusdam molae superpositae, limacis figura, denticulis Xxui. quibusdam etiam pluribus: Ab his denticulatus axis, qui totam agit machinam circumagitur. Id altero rota est denticulis Xlviii in imo dispositis, alterique rotae implexis, ut cum molae nixu quae in imo est circumuertitur, alia totidem dentibus implexa etiam circnuoluta totam machinam secum ducat. Cardanus. Uasa quae non frangentur. Docuit haec etiam uasa pro liquandis metallis conficere: Nam ex arietis cornibus, praecipue summitate, & ossibus in cinerem redactis, pistilloque subactis fiunt. Si uero smirin aut summitates ceruini cornu, uel mandibularum Lucii ignitas ac in aceto extinctas bis aut ter addideris, neque frangentur uasa, nec metallum effugiet: adduntur haec intus & ubique ne combibat, sed in imo praecipue. Idem. Sera quae sub quocunque nomine claudi potest. Liber Xui. 869 literis, nec sub alio nomine quam causa erat reserari poterat. Orbis primum erat solidus, atque ex aduerso lenis: parte anteriore canalis ex centro rectus prominebat, in cuius fastigio cochlea mascula breuis erat. Hanc lanellus construxit, septem constabat image37 Huic in margine orbis alius est canalis manis, rotundus, magnitudine aequalis & aequidistans: atque ex aduerso duae lineae paruae limbum distinguunt, His lineis septem dictionis litere. orbiculos circumagendo aptandoue, e directo poni debent, eo ordine quem seruare instituisti: ut nomen exempli gratia septem literarum sit Serpens singuli orbes e directo spacii duarum linerum suam literam image38 image39 constituent, ut uel claudi uel aperiri possit. Erunt enim septem orbes in margine alphabetum habentes, quorum unum pro exemplo in margine descripsi: aut totidem numero quotus est literarum numerus sub quo claudi debet. In medio circulus latus. totidem distinctus spaciis, quot sunt in margine literae. Totidem quoque orbiculi dentati, quot sunt ordines alphabeti. Hos in tertia figura denticulo adiecto descrisi uelut in quartam partem orbium secundae figurae posteriorem, cum spacio in orbiculo medio, cus denticulus parui orbis infigatur. Manifestum est enim sic in circumuerso secundo orbe, simul & tertium secum trahi, & tamen non nisi fixa litera loco suo unus alteri aut iungi poterit aut Liber Xui. 871 auelli. Cum conclusa fuerit sera, circumaguntur orbes absque impedimento ut sic nominis ratioconfundatur. Idem. Arca quae pecunias recondit absque indicio. Nemo ignorat materiam e ferro, crassitudinem tabularum esse necessaria. Tum uero usitata, duplicem arcae fundum, aut e lateribus arculas, & recondita scriniola abditosque recessus, quae omnia sagacem uirum haud fallere possunt, cum crassitudinem partium & laterum inuicem comparauerit. Itaque in lateribus, uel angulis decliuiore loco foramen aperitur exiguum intus uero cauitas est in tabula quantam uolumus, imo plures includuntur pecuniae, & cum corto completur cauitas, inde tenuissima ligni scobe, & albo, oui locus qua patet clauditur, ut etiam eum qui clauserit fallat. Cardanus Aliud ad idem. Tabula cauitati obducitur ita arcte ut rima non appareat. In frusto quod amoueri potest cochlea parua e metallo foemina includitur, eique clauus superponitur: alii illi consimiles per arcam certo ordine disponuntur, cum reserandus est locus sublato clauo cochlea mascula intruditur, frustulumque tabulae auellitur. Semper autem memineris ut loci inanitas, cum quidpiam imposueris, ne resonet, cotto uel alia re simili impleatur. Plures etiam sic latebras facere potes. Idem. Aliud optimum ut nihil melius. Liber Xui. 872 aptatis tabulae firmiter iunges. Subsera aut lamimina ostiola sint cauitatum: Seram aut fereas laminas quibus arcae integumentum annectitur, clauis in cochleae formam image40 cum reserare uolueris, ferrum habens ut a latere uides, in cuius extremo cauitas sit, quae capita clauorum firmiter apprehendat, sic ut reuolui seram aut laminam ab arce disiungi permittant. Oportet autem ut opus sit stabile, clauis subigere cochleas foeminas quae clauos arcte suscipiant easque arcae lateri sub bracteis dictis collocare. In arcis etiam quae tela intus obducuntur, multi alii modi solent excogitari: Sed in uniuersum danda est opera, ut uel omnino lateat foramen, ut primo exemplo docuimus, uel ut firmissimo praesidio & solita, bractea abscondatur. Sic etiam magis latebit, & osculo solubilis arcae insertis tabularum capitibus integantur. Idem. Sera mirabilis. Non minoris hoc erat industrie quod mihi non ita pridem oblatum est, serae genus inusitatum quidem quo caeteris forte minus commodum uideatur, sed uisu certe non iniucundum ob ingeniosos eius artificii ductus. Ferrea erat fistula Adigitos sex aut plures longa, cui adfixum erat regulum B instar falcis tortuosum, & ita quidem adhaerens ut in foramen ad fistulae latus excisum, ex altera sui parte posset inseri, uicissimque si quando aperienda esset sera, educi. Ne uero sine clauis adminiculo a quouis aperiretur, cuneus D ea crassitie quam fistulae ferret capacitas in fistulam G duabus cuspidibus, E F in duo ansae, seu repaguli modo descripti foramina intrudebatur. Cuspides autem ex utroque latere pinnulis erant instructae, quae ubi foramina pertransiissent extendebantur, atque ita nec cuneus extrahi, nec repagulum solui poterat, nisi clauis auxilio pinnulae constringerentur, quo cunei exitum impediebant: Ea uero clauis Falio quam usitato modo confecta erat: Instar enim bacilli oblonga existens, in fistulam ex altera parte H ingerebatur, duobusque in apice interstitiis, Ii cunei pinnulas comprimebat, eaque ratione repagulum, dempto cuneo, facile extrahebatur. Portae ut a domesticis solum aperiri possint. Sed ad mechanica redeo, describamus autem duos modos quibus construi possunt serae portarum, ut a domesticis solum possint aperiri, ab aliis minime: ut ex his innumerabiles uariosque ab his possis excogitare. Sit igitur A annulus G, iunctus baculo ferreos solido B C, anulus aliu C D, in cuius medio B C circumagitur ( quia rotundus nec anulo iunctus ) intra postes est, A autem extra prominet; Conuenit autem baculus ipsi C D, D E cero est lamina ferrea iuncta annulo C D, ut circumacto anulo eleuetur image41 perse autem sponte decipat, decidit autem F uncum ferreum alteri posti infixum, G H pars ianuae in qua anuli. Itaque cum A circumducitur non mouer C D, tum propter pondus D E, tum quia annexus baculus non est ipsi C D. Cum uero G, H impellitur, uehementer E adhaeret F, ideoque non potest eleuari D E: Cum autem mediocriter B, adhaeret C D, eleuatur annexum C D, & D E lamina, aperiturque porta. Igitur & trahendo uehementer & non mouendo immohilis manet D E: Mediocriter autem mouetur, atque ita inter immobilia extrema, medium mobile manet. Cardanus. Alius modus hoc subtilior. A, annulus extra portam prominens, iunctusque baculo, qui intra portam annulo B iungitur, ipse B iungitur superius alter baculus C, ita ut circumagendo A circumducatur & C, prominet autem C aliquanto ultra postem interius, ita ut si circumuoluatur, non cadat supra D E. Est autem D E lamina infixa posti G H cum clauoita ut decidere possit & eleuari, quia foramen per quod clauo D intruditur, laxius est: Decidit autem in P uncum, ut prius alteri posti fixum: Hoc totum artificium lignea tabula concaua, quae motum repaguli minime impediat posti G H, affixe integitur, sicut & in aliis quae occulta esse uolumus, quia non sunt omnia improbo mundo communicanda. Trifariam igitur decipitur in hac constructione, qui compositionem & usum ignorauerit: primum quod cum in aliis D E, sit annexum B, circumuerti solent a sinistra in dextram: Hic autem uersa uice, quia aperiuntur ualuae eo quod C deprimit D, & ita propter hypomochlion eleuatur E: Secundo quia cum C promineat longius a porta quam De nisi retrahatur A non cadet C super D, & ita non aperietur. Tertio quia si non statim aperiatur porta, C descendet infra D, & E rursus concidet, quoniam C longitudo uix extenditur ultra D. Ex quibus quartum sequitur quod nisi fiant duo motus contrarii, non poterit ianua aperiri. Oportet enim trahi ut C decurtetur, & impelliut aperiatur: quos duos motus contrarios simul efficere insuetis non est admodum facile. Idem. Instrumentum quo uerua circumaguntur minimo igne. Ferrea lamina lateribus camini muro utrinque infigitur. In ea est foramen in quo cuspis flabellaimage41 ferrei uersatilis intruditur. Flabellum tenue est, & ab imo tympanum habet dentatum, cuius cuspis altera parum obtusa infigitur foramini superiori claui, & ipsa in eo uersatilis. In eodem clauo iuxta foramen superius aliud est foramen a latere, cui intruditur cuspis alterius ferreae uirgae, cui iuxta cuspidem que est in clauo, rota ferrea cum denticulis circumducta, sic ut denticuli tympano inferantur, & ipsa cuspis uersatilis, ut ex aduersa parte quae includitur annulo: iuxta medium ligneum circunducitur tympanum excauatum multis circulis, quorum cauitatibus catena circumacta ferrea rursus circumambit circulum ferreum circumdans ueru: ut quot fuerint circulorum cauitates in tympano ligneo, tot etiam sint catenae, totidemque uerua quibus inserantur. Ita ergo fit, ut fumo flabellum quod quasi alis inaequale redditur, ac quasi inclinatum conuertatur, quo tympanum rotam circumagit, quae catenam ob inaequalitatem secum agens, conuertit rotam ueru. Tanta uero in aequilibrio & ad perpendiculum flante flabello, uertitur facilitate, ut etiam sine igne modo ueru non adsit, etiam tympanum circumagat rotam sibi insertam, non obscura ratione. Nam sub camino aer inclusus, cum in arctum feratur uim habet, ut alias de cryptis ostendimus. Indicioque hoc est aerem sursum ferri. Atque eo maxime hoc contingit, cum leuis fuerit machina & bene polita, & camini spacium circa flabellum undequaque conclusum, ut minimum respiret. Camini nomine, ut clarius intelligerer, quemadmodum etiam alibi licenter usus sum pro mea qua polleo authoritate: Liber Xui. 877 dici debere: agitur flamma potius quam fumo, propter motum uehementem: a pruna nequaquam. Uerua quoque rotunda esse oportet, ea parte qua insident macrotripodictus, angularia enim non facile uertuntur. Idem. Mensae quae duplicantur. Non contemnenda est mensae constructio que a me saepius in Belgica Gandaui maxime uisa est. non ignorans focum latine, aut fumidum operculum rectius image42 image43 Sumatur quadrata margo ueluti quatuor cubitis longa, totidemque aut paulo minus lata A B, in medio huius sit secundum transuersum C D, tabula lata dodrante affixa clauis margigini, atque in eadem duo foramina, in quibus paxilli possint intrudi infra descendere ac firmari, columnae quatuor in capitibus marginis, & iuxta illas quattuor foramina, singula singulis non e regione image44 image45 inter se posita in lateribus longitudinis, sed tanto interuallo ut sese repagula mutuo non impediant. Ipsa uero foramina usque ad marginis superficiem attingunt quadrata & profunda ac lata pro magnitudine extremitatum repagulorum quae ipsis inseruntur. Nam omnia rantum profunda esse debent, quantum est altitudo minima repagulorum, seu ut extrema eorum quibus inseruntur foraminibus ad unguem ex omni parte conueniant. Sub tabula C D tignum collocari debet, in quo inncisurae profundae quatuor iuxta magnitudinem repagulorum qua parte latiora sunt, latae etiam ad modum eorum ut ipsa recipere possint cum intruduntur. Est post modum tabula longa E lataque ad unguen quantum margo A B, & duos habet paxillos qui intruduntur C D foraminibus, ita ut eleuari ac descendere possit, loco moueri non possit, eaque perpetuo superstat margini, nisi si quis uelit alia ex causa eam auferre paxillos eleuando. Porro tabula Cd super marginem insidet, eleuatque pro sua crassitie E tabulam a margine, dum repagula extenduntur. Demum fiant duae tabulae F & G altitudine aequali exacte tabulae C D, tum inter, longitudine uero ac latitudine tanta, ut ad unguem compleant spatia circa Cd ipsius marginis, adeo ut C D & F, & G simul iunctae aequentur E, his repagula bina & bina clauis, & glutino firmissime subaffigantur: repagulorum uero longitudo aequalis sit A B longitudini, latitudo quanta cauitatum in margine quibus excipiuntur, altitudo etiam in extremitatibus aequalis ad unguem cauitatibus marginibus, sed sensim ab utroque extremo uersus medium augetur, adeo ut altius medium sit extremis ad amussim, quantum est crassities C D, F G tabularum, quas aequales esse supposuimus: In medio quoque eius maximae altitudinis duo utrinque tubera prominent a lateribus. Quibus expositis ostendo rem perfectam esse. Cum enim extremo repagulorum aduerso margini intruseris, medium eorum cauitati subiectae trabis insidebit. Cumque F & G conueniant spaciis circa C D, non excedent limbum nec deficient: Et quia altitudo F & G tanta est quanta C D, fiet una quasi tabula ex tribus composita C D F G unius altitudinis, cui super inducta E effigiem quadratae tabulae referet atque solidae. Cum uero exeris repagula, qui latiora sunt uersus medium, ideo excedent cauitates, sensimque eleuabunt tabulam E quae ob paxillos patitur se eleuari: non enim coniuncta est cum C D: & eousque eleuabitur, donec limbi interiores F & G cadent extra E: tunc enim E cadet super C D, & F & G illi conuenient: retinebuntur autem propter tubera, ne amplius extractae rimam latiorem relinquant cum E, nec poterunt decidere, quia repagulorum extrema continentur a C D tabula, cum ad illius medium perueniant exacte, ut demonstratum est: nec altiores possunt esse quam E aut humiliores, quia differentia medii repagulorum ab extremis, est supposita aequalis altitudini G D: Igitur repagula eleuabunt tabulas, quibus affixa sunt supra marginem ad quantitatem altitudinis C D: Cum igitur E superstet, C D erit ad libramentum E cum Frg, quod erat demonstrandum Manifestum est autem, quod cum uolueris reducere rursus F & G sub E, quod oportet eleuare capita E utrinque. Ut arcae colorem nantiscantur pulchrum. Lignea supellex quam amurca deterseris, & ex poliueris, coloris gratiam ac splendoris elegantiam miram contrahet. Mizaldus. Arcae ne fumo uicientus. Ligna eadem amurca macerata, aut delibuta, nullo fumi taedio exardescent. Idem. Circuli ferrei omnibus uasis accommodi. Compendio est rei familiaris, si ferreis uinculis uasa uinciantur: Nam in singulos annos sumptus est ferme ex octaua parte. Uerum & ferrei circuli quandoque franguntur, lignei autem frequenter dum mustum feruet. Remedio sunt circuli ferrei, qui omnibus uasis conueniunt, quos Mediolani e Germania delatos uidi, iuxta templum beati Ambrosii. Liber Xui. 881 Eorum image46 talis est, circulorum ferreorum portiones quasi maximo rum uasorum, adeo parum incuruatae iunguntur, flexilibus fibrilis ueluti nodis. Itaque fibularum auxilio adeo incuruantur ut etiam minimis utribus possint conuenire, in quibusdam harum sunt claui exterius, prominentes altera medietate, altera foramina quibus claui alterius portionis excipiuntur, ita fit ut modo producti magnum explicent circulum, modo contracti paruum sed multiplicem. Extrema iunguntur cochlea mascula, qui simplici soramini aduersae partis quasi annulo inclusa ac prominens ea parte inseritur qua prominet faeminae cochlee minime circulorum portionibus iuncti, sed uecti ferreo, a quo circum ducta constringit circulum, ut totum id quo laxio: est auferatur, utroque in se coacto uinum effundi non permittat. Cardanus. Ut arma caelentur. Mira subtilitas est in caelandis armis de qua partim alias partim nunc etiam dicetur. Modus ergo alius picem, oleum lini, & thuris modum coquunt, inspissant, illinunt hoc quod uocant uernicem: depingunt stylo quod uolunt: deinde implent locum, ex quo uernix erasa est, aqua separationis: cui additum sit argentum sublimatum & aerugo, & intra uigintiquatuor horas caelant figuram adeo pulchre in ferro, ut non melius in cerae possit fingi sigilla. Idem. Acies cultrorum ut densa reddatur. Aqua ex contusis lumbricis per pannum expressa, & succo raphani equis portionibus mixta, usque adeo duram & densam reddit aciem cultrorum, ensium, & aliorum instrumentorum, quae bis aut ter dum cuduntur in illa extincta fuerunt, ut ferrum aliud ac si plumbum esset, facile incidant. Acceptum a quodam Parisiensi machaeropaeo. Aliter. Aciem, gladii, ensis, uel alterius instrumenti prestantissimam ad hunc facies modum. Mitte in libram unam lotii adolescentulorum, tantum fuliginis, quantum manu prehendi potest, additis quatuor unciis olei lini. Confusa omnia simul ferueant: & dum inter cudendum incandescit gladius, ensis, uel quid aliud ad scindendum parabile, in hoc miscellaneorum decocto intingatur, & ut artis est, probe temperetur. Ab eximio quodo machaeropaeo, Mizaldus. Arma & instrumenta quaeuis ferrea, aut chalybea ut ab aerugine, & ferrugine uindicentur, ac splendida maneant. Illinantur aceto alumini mixto, aut cerussa uel cerui medulla: nam haec oleo praestantiora habentur. Sed omnium praestantissimum fuerit, ac utilissimum, si plumbi scobem tenuissimum inplumbeo aut ferreo mortario diligenter subegeris, addito pauco oleo de spica ( quod ultra conceptum scopum ad odoris gratiam plurimum faciet ) & eo ueluti unguine, ferrum, aut chalybem illeueris. Hoc modo etiam per aquas, & uaporosum aerem, arma quaeuis ab omni aeruginis, & ferruginis labe immunia portabis. Ex quodam armorum perito fabro. Nauicula sponte mobilis, ac sui remigii author Eadem ratio uolantis auiculae est. Materia ex iunci medulla parabilis, uesiculis amicta, aut pelliculis, quibus auri bractratores, atque foliatores ( sic enim libet nunc ) utuntur, necnulis obuoluta: ubi semicirculus rotam unam impulerit, motum praestabit aliarum, quibus alae agitabantur. Scaliger. Lucerna mirabilis. Hac ratione lucerna mirabilis excogitata est, turris forma undequaque conclusa, soloque foramine D contenta, per quod oleum ipsum infunditur, donec tota impleatur: Solida est ex stanno, cumque connuertitur, ut inferius iacet, oleum effundi per D non potest. Nam si effunderetur, quod est in C, descenderet grauis & uacui ratione ad D: & quod esset in B, ad C: & quod esset in A, ad B: igitur uacuum in A relinqueretur. Ne igitur uacuum in A relinquatur, manet: quare etiam in B oleum & in C & n D: nihil ergo effunditur. Sed quo nam pacto image47 igitur dum accenso ellychnio in F oleum consumatur, per E canalem ex ipso D exire potest, itaque ad uacui rationem rursus peruenire ui- detur necessarium? Siue enim trahatur caloris uiseu sponte descendat oleum quam tum ad uacui rationem attinet, nihil interesse uidetur. Attamen experimentum edocet, ardere quidem lucernam, & sic sensim uacuam reddi: sponte autem oleum nequaquam descendere. Causa igitur est, quod ignis calefaciendo rarius ac tenuius efficit oleum: id rarius factum intumescit, & per D foramen exuberat, leuissimaque eius pars interim ascendit ad summum lucernae, ubi A scripsimus: quae cum multo aere referta sit, locum aere complet, ac sic sensim augetur, dum oleum effunditur. Quamobrem & illud diligenter cauere necessarium est, ne canalis D E F, iusto breuior sit, aut ellychnium in F maius: Xui. 885 scit, adeo, ut effundatur. Hac ratione excogitarunt Athenienses lucernam ante Minerue simulachrum quae toto anno arderet. nam utroque modo oleum nimis calore celerius intumeliber Nam A B C D spatium auctum erat iuxta multitudinem dierum anni: commodius forsan fuerit si subere craticulae ferree sustententur. Ideoque in uase maxime oleum effusum, perseuerante flamma ellychnii sufficiet in totum annum. Ut uero perseueret flamma ellychnium comburi non debet. Tale fit e lino Carpasio, hoc enim non uritur: aut e lapidum crustatorum filis. Cardanus de Subtilitate. Lucerna totum annum durans. Nunc modo, quoniam de lucerna loquuti sumus quae inferius osculum habet, quo elychnium fouetur, demonstremus, non id obiter, sed necessario tale esse debere, si diuturna lucerna esse debeat. Nam si in suprema parte sit osculum lucernae, ut oleum absumetur, magis etiam elongabitur ignis ab oleo, quare nec bene ardebit, nec erit diuturna. Quod si subere & ferro descendat ut in lampade, durabit equidem plus: sed si oblonga fuerit lapas, abscondetur ignis sub uitro, nec eminebit, luxque obtusa erit. Si uero lata lampas, obumbrabit lumen, diuturna tamen esse poterit. Hac igitur ratione lucernam pro toto anno constituemus: faciemus lucernam A, quae tantum caimage48 piat olei, quantum sufficit pro una die. Huic sexcuplo maiorem faciemus B, iungemusque ipsi A ex superiore parte. Ipsi uero sexcuplum faciemus C agglutimantes ipsi B superius firmiter. Ipsi quoque C faciemus D sexcuplam cum sextante, quam eodem modo adiungemus ipsi C. Sitque tora machina bene undique conclusa: suppeditabitque oleum toto anno, perpetuo ardente ellychnio, & illustrante. Cardanus de Uarietate. De Secretis Pigmentariorum. Cap. Ui. Caeruleum transmarinum, absque lapide lazuli. Sumito argenti cum aqua forti calcinati unc. i. Salis Ammoniaci drach. duas cum dimidia, aceti quantum sufficit: Misceantur, & aliquandiu relinquantur, donec materia in fundo resideat: deinde cum acetum eminet, sensim auferatur: materia uero reliqua in fundo relicta, ponatur in cucurbitam uitream, optime obturatam per dies uiginti quinque, & habebis Indicum siue transmarinum caeruleum pulcherrimum. Alexius. Color uiridis ad scribendam, & miniandum, eiusdem. Accipe floris aeris, lythargyrii, argenti uiui, singulorum quantum sufficit. Terantur, & misceantur simul cum urina infantis masculi, & habebis colorem pulcherrimum, smaragdo similem, non solum ad miniandum, sed etiam ad scribendum. Ad uiridem colorem. Recipe floris aeris probe contriti, quantum sufficit, croci, capillos quatuor. Ponantur in aceto fortissimo, addendo succi rutae tantundem: deinde cum panni in urina prius imbuti, moxque in umbra exiccati fuerint. bis uel ter in succo tinguntur, deinde in umbra siccentur, & erunt perfect. Alexius. Color uiridis Smamagdo similis. Accipe olei communis, uel lini & clari, ◉. i. Aluminis contriti ◉. dimidiam. Misceantur, & in olla ponantur ad ignem, donec alumen resoluatur: deinde addatur floris aeris, in leuissimum puluerem contriti tantum, ut a praedicto oleo in olla tegatur: mox operculo superposito, auferatur ab igne, relinquaturque sic per octo, uel decem dies. Quo facto, rursus teratur optime, addendo aliquantulum aquae resinae si fieri possit, & erit color pulcherrimus, ita ut naturali smaragdo persimilis existat. Idem. Modus efformandi omnis generis frondes uirides, ut naturalibus similes habeantur. Sumito frondes uirides, quarum in praepostera parte maiores uenas ligno aliquo contundito, mox sequenti colore tingito, qui huiusmodi est: Accipe olei communis, uel lini, uel alterius rei, quae fumum creat, quantum satis esse uideatur, accendatur in lucerna olla superposita, ut totum fumum recipiat. Quod cum factum fuerit, adhaerens fumus diligenter colligatur, atque oleo, uel uernice liquida contemperetur, fiatque tinctura, qua contusa pars frondis tingatur, cum panno linteo, uel bombyce, mox super chartam duplicem locetur pars tincta, comprimendo leuiter manu, uel panno aliquo, quo charta tingi queat. Fronde mox dextte sublata, chartam egregie tinctam inuenies, ad minimam usque uenulam, ita ut prorsus naturali respondeat. Quod si hanc uiridi colore tingere uoles: Accipe aceti acerrimi, floris aeris, pastae uesicae, singulorum quantum satis est, coquatur, fiatque color uiridis, qua charta formata tingatur, atque hoc modo poteris efficere uaria pulcherrima quibus cubicula intrinsecus obduci possint. Idem. Ebur, & ossa quenis uiride colore tingenda. Sume aquam fortem qua tantum aeris quantum fieri poterit erodatur. In ea ossa, quibus formis uisum erit, elaborata, pernoctare sine: & ita ueros smaragdos colore imitabuntur. Mizaldus. Ad rebus ruborem inducendum. Erythrodonum, uulgo rubia tinctorum dictum, issa pecudum rubenti, & sandycino colore imbuit, si dies aliquot depastae sint oues, etiam intacta radice, quae rutila existit. Res ea similiter perspici potest in carnibus huius pecoris elixis, & assatis. Nam rubicundae apparent, sicuti etiam oua in decocto eius radicis elixata: putamine enim rubello non minus hinc uestiuntur, quam si cum ramentis, & praesegminibus brasiliani ligni percocta essent, uel cum radicibus anchusae. Idem. Modus porandi colores ex omni metallorum genere. Accipe lapidem lydium, optime cum oui alboconuitum, & fiat liquor, quo scribe, ac super literas ducito, uel ad fricato aurum, aut quoduis aliud metalum, & colorem eius recipiet. Alexius. Liquon aureus ad scribendum, & ferrum, lignea, uitrea uasa, ossae, aliaque auro obdutenda. Ouum recens natum alteraque parte fractum aliquo modo, ut albumen auferri queat, sumito, atque imple argento uiuo, & sale ammoniaco puro, atque contnto, ita ut duae sint partes argenti uiui, & una salis ammoniaci. Quod cum impletum, & ligno aliquo materia bene mista fuerit, cooperiatur foramen operculo suo, deinde cera: deinde dimidii oui cortice super additis, ponatur sub fimo equino per uiginti quinque dies. Quo deinde ablato, habebis liquorem aureum elegantissimum, ad scribendum & pingendum quoduis. Quod si nimis dura, spissaque materia fuerit, aqua gummi misceatur, & mollior erit. Idem. Liquor aureus sine auro. Sumito succi florum croci recentium, uel si desit, croci contriti, auripigmenti optimi, & lucidi singulorum partem unam. Misceantur & terantur cum telle caprino, uel lupi piscis, quod melius est: deinde cum in uase aliquo sub fimo positum aliquandiu steterit, auferatur, & conseruetur liquor ad scribendum, & pingendum, & habebis aureum colorem pulcherrimum. Idem. Pannus Uiolaceus. ad pingendum & scribendum. Accipe granorum ebuli, maturorum, & contusorum quantum satis est, relinquantur in loco aliquo calido donec putrescant: deinde aliquantum contundantur, succusque sub praelo exprimatur: deinde sumito calcis uiuae scutelam dimidiam, ponatur in catinum aliquod, superinfundendo tantum aquae, donec ad duas uel tres scutellas aquae emineat: deinde sensim aqua colata, panni lintei mundi, subtiles & ueteres ea humectentur, atque in umbra siccentur. Quofacto aluminis aliquantum in aqua communi coquatur, post pannos supradictas iniicito, & bulliant aliquandiu: deinde tum in umbra siccati fuerint, in succum praedictum bis terue immergantur, & in umbra siccentur, collocando super rete aliquod aequaliter, ne color usquam diffluat: & sic erunt pittacia siue pecciolae coloratae in loco aliquo a puluere, aereque remoto seruanda. Atque hic est uerus modus tingendi pittacia quolibet colore, tam ad miniandum quam ad scribendum, quem insignis miniatur nomine Euangelista semper tenuit, & probauit. Idem. Effigies & imagines solidae pulchrae. Cornea membrana, ex qua laternae fiunt, cum glutinae piscium mundo, in formas subigitur aqua, figurasque effingit, omnium maxime nude puellae: roseum enim colorem facile combibit candore pellecido: Nec soluitur ea compago igne ictu. Uiuas resert formas, tum flores uarios, herbasque mixtis coloribus, ut non pauci hoc solo artificio uiuant. Cardanus. Color caeruleus Indicus, siue transmarinus, perfectus. Accipe lapidis lazuli, optimi, idest marmorei, & colore caeruleo, & uenulis quibusdam aureis, subuiridibusque probe tincti ( talis autem est, qui accensos tandiu, donec candescat positus, deinde frigidus, non friatur, sed durus atque caeruleo colore uehementer tinctus remanet ) ◉. i frangatur in frusta parua, & ponatur super carbones accensos, randiu donec optime candescant, deinde cum aceto distillato extincti, exiccati fuerint, cum sequenti aqua super lapide, cinnabaris more, cerantur, qua est huiusmodi. Recipe, Aquae fontanae mensuram unam, mellis crudi albi unc. ii. misce & coque, despumando optime, deinde cum ab igne ablatum, atque frigidum fuerit, adde sensim. & non affatim, tantum sanguinis draconis, optime triti, ut nucis magnitudinem referat, deinde coletur per pannum. Uerum animaduertendum, ne aqua nimis rubra, neque nimis lucida sit, sed medio se habeat modo, nempe sit uiolacea, clara, ita ut coeruleus color assumat uiolaceum colorem. Deinde dictum lapidem sic praeparatum, cum hac ipsa aqua, tenuissime, cinnabaris more, per horam aut amplius contere, mox in uase uitreo lato, & patenti collectum, repone, & siccetur in umbra: deinde tenuissimum puluerem redige serueturque in pannis lineis, dense contextus, stricte colligatum. Quibus factis, fiat pastillus. [ Recipe Resinae } Colophoniae } Mastichis } Olei lini } Terebinthinae } Cerae nouae } { sing ◉ ii ] Terenda conterantur in puluerem tenuissimum, misceantur, & coquantur, donec consectum sit, miscendo continue, confectum autem deprehenditur, si ex eo gutta, in aquam frigidam iniecta, manibus humidis non adhaereat: deinde sic calidum, per pannum rarum, in uase aqua frigida pleno, coletur ( nam frigidum fluere non potest ) tandiu in aqua sinendum, donec concretum fuerit: tunc eximatur, sicceturque, & misceatur cum praedicto puluere hoc modo: Pastillus iam dictus cum in partes minutas redactus fuerit, ponatur in aeneo uase, st anno illito, igni subiecto: ubi feruere incipit, statim amygdalarum amararum olei ◉. i. infundito, simulque ferueant, non diuhoc facto, puluerem ex lazuli lapide in alio uase paratum habes, ad quem sit aliquis cum bacillo, miscendo continue, dum tu in puluerem ex altero uase materiam paulatim effundis: idque faciendum, donec optime mista fuerint: quae deinde frigefacta, manibus oleo prius lotis, tractentur, & subigantur bene, & fiat pasta in forma panis, & seruetur in uase aliquo uitreo, per dies saltem decem. Quum autem coeruleum extrahere uoles, sumito lixiuium, ex uitium cineribus paratum, atque ita calefactum, ut manibus tractari sine laesione possit. Tum pastillum sume, atque in uase uitreato pone, in quod tantum lixiuii infunde, quantum satis uideatur ibi: pastillum manibus leniter tractato, subagitatoque, donec coeruleum exire, atque apparere uidebis: quouiso lixiuium ipsum cum coeruleo in uitreatum uas infunde, deinde cum recenti lixiuio calido, in alio uase rursus agitato, ac tractato ut prius, atque sic semper procedendo, atque iterando, donec coeruleum totum exierit. Uerum notandum, quod e singulis libris optimi lapidis lazuli uncia tantum una amittitur, remanentque undecim, nimirum perfecti ◉. u. medii iii. ultimi itidem ii. Puri atque optimi, uncia, quae ut minimum duobus coronatis cum dimidio aestimatur, medii uno, unimi, tertia coronati parte. Extracto autem Indico prorsus toto, similitudinem diligenter attende, ut simile simili tripartito adiungas, ut dictum est: deinde lixiuio puro, singulas partes per se eluito, mutatis rasis, donec purae, atque a pastilli sordibus repurgatae optime fuerint: tunc inumbra siccato in cubilo clauso. Hoc facto, sumito aquae uitae poculum unum, in eaque aliquantulum uerzini optimi macerato, eadem aqua Indicum aspergatur, & siccetur, idque facito triduum, ut Indicum totum eius aquae sit particeps, atque ita colorabitur belle, eritque optimum. Condantur in scorteis sacculis singula. Alexius. Modus parandi laceam cocineam. Recipe Purpurae tomentum, lib. i. coquatur in lixiuio, donec colorem assumat: lixiuium deinde coletur, & experimatur bene omnis substantia. Quod si tomentum adhuc colore esset infectum, coquatur rursus in alio lixiuio, ut prius: deinde omne lixiuium sic coloratum ponatur ad ignem, & non bulliat, cui addantur aluminis contriti, atque in aqua calida dissoluri, ◉. u. coletur in uase aliquo uitreo, superinfundendo aquam calidam, idque fiat tandiu, donec non amplius rubra, sed sine colore lucida omnino euadat. Quo facto, color in colatotorio residens eximatur, atque in umbra siccetur, & seruetur. Idem. Ad ossa uiridi colore tingenda. Calcis uiuae frustum magnum ponatur in aqua fontana per diem unum: sequenti die ligno aliquo, circa meridem, ac demum uesperi nista coletur, & seruetur ad usum. Interim tamen sumito ossa, quae tingenda sunt, & in aqua communi, in aqua alluminis tantum dissoluti fuerit, ut dissolui queat, coquito. Quae cum optime in iam dicta aqua cocta fuerint, eximantur, siccentur, & aliquo modo in superficie radantur: deinde ponantur in supra dictam aquam calcis uiuae, adiuncto floris aeris quantum satis est: coquantur bene omnia simul, demum extrahantur, siccentur, & fiant inde quae uoles, opera. Quod si aqua calcis desit, urinam sumito, quae aeque bona censetur. Idem. Aliud, ad tingenda ossa, aut ebur, uiridi colore, ut smaragdi uideantur. Sumito aquam fortem, qua tantum aeris, uel orichalci, quantum fieri potest, erodatur in ea ossa, prius in formas uarias, ut uidebitur, elabora, per noctem unam posita, sinantur: atque ita ueros smaragdos colore imitabuntur. Quod si in supra dicta aqua, argentum aeris loco, dissolutum fuerit, tanto melius erit. Idem. Ad ossa, rubro, coeruleo, uel aliis coloribus tingenda. Primo ossa in aqua aluminis, ut supra dictum, cocta esse oportet: deinde aqua calcis, uel urina in promptu existat, in quibus ponatur uerzinum, uel rubrica, uel coeruleum, uel alius color, una cum ossibus, & coquantur bene, & sic habebis ossa. quo uolueris colore tincta. Idem. Pulcherrimum, ad ligna tingenda. Uarie, quibus subri lignarii utuntur. ad mensas conficiendas, uariis tessellis, & figuris insignes. Mane sumito stercoris equini recentis, & adhuc humidi cum stramine, quantum satis est, supra quod ligna aliqua transuersa collocentur, cui subiicito uas aliquod, liquorem recipiens. Quod si uno die tantum quantum satis est, extrahi non possit, altero, & tertio. & quarto die colligas, donec satis esse uideatur: deinde coletur, addaturque in singulas mensuras eius liquoris, aluminis, & gummi Arabici, singulorum fabae instar. In eo liquore, quos uoles colores, temperabis, uariaque uasa facies, si uarios colores habere uelis. His comparatis, frusta lignorum in uasis, ut lubet, condes. eaque ad solem uel ignem pones: post ubi uti uoles, frusta aliqua extrahito, reliqua sinito. Nam quo diutius in uasis manent, eo magis colorem mutant. Et sic habebis ligna uarie colorata, alia clariora & dilucidiora, alia magis fusca, alia media, qui colores nulla elui ratione possunt. Idem. Modus conficiendi Hebeni, ut uideatur naturalis. Omnis generis ligna, Hebeni formam acquirere possunt, praesertim dura, quae sunt lucidiora, ut buxus, cedrus, morus tam albus quam niger, quae ligna omnium sunt ad hoc opus praestantissima, quamuis niger morus aptior. Sumito itaque huius generis ligna, atque in aqua alumniosa per tres dies, uel ad solem, uel prope ignem ponito, ut tantum calefiat: deinde in oleo communi, uel sesamino, in quo uitrioli Romani, sulphuris, singulorum tantum, quantum auellanae respondeat, coquito aliquandiu: nam quo magis coquuntur, eo etiam nigriora fiunt, modo ne nimium coquantur. Nam tunc & ambusta & fragilia fiunt. Rite autem cocta si fuerint, nil pulchrius desiderari posse uidetum. Ad pelles coeruleo colore tingendas. Sumito grana ebuli, uel sambuci, quantum satis esse uideatur, coquantur, primum ungantur pelles, & lauentur optime, post exprimantur. Hoc facto sumes ebuli uel sambuci acinos, eosque in aqua in qua alumen sit liquefactum, coquito: mox eadem aqua pelles semel inficito, & siccato, rursusque tingito, & aqua fontana lauato, atque cultello, ab auersa parte aquam abstergito. Quod cum factum fuerit, rursus tingantur, supra dicto colore aliquo siccenturque, & coeruleo colore praestabunt. Idem. Ad pelles, rubro colore tingendas. Pelles prius unctae, lote, expressae. ut supra & expansae, ponantur in aqua, in qua cocta fuerint tartarum, sal: deinde cum expressae fuerint, addito praedictae aquae, cineris cancrorum ustorum quantum satis est, ea quam optime fricentur pelles, postea aqua communi abluantur, & exprimantur. His factis sumito radicis rubiae, q. s. est, cum aqua tartari mistae, qua fricentur pelles bene: deinde rursus addito cinere cancrorum ustorum, fricentur, lauentur, & exprimantur. Quod cum ter factum fuerit, lauentur & exprimantur, deinde ligno brasilio tingantur, praesertim si nondum satis rubere uideantur. Radices rubiae cum aqua calida, in qua tartarum fuerit coctum, contemperandae erunt, & per noctem relinquendae: deinde addendum aliquantulum aluminis ex uini faece parati, uel catini, in aqua dissoluti. Possunt eriam pelles purpurae tomento tingi in lixiuio feruenti, & cocto, & tracto colore erunt pulcherrimae. Idem. Ad uiridem colorem pelibis inducendum. [ Recipe Spinae ceruinae Aluminis sing. q. s. est. Aquae fontanae tantum, ut digitum unum emineat. ] Misceantur, & semel efferueant, deinde cum colatum fuerit, pelles prius unctae, lotae, & siccatae fricentur optime, dictis acinis coctis. Quibus factis, rursus alumine contrito fricentur, deinde rursus stercore ouino combusto, atque in supradictam aquam posito, postea iterum granis: quae cum deinceps aqua lotae ac siccatae fuerint, bis praedicto colore tingantur, & erunt perfectae. Ilem. Aliter. Recipe Spinae ceruinae acinos maturos, contundae: deinde in aqua, alumine temperata, coque quantum uolueris, qua bis tingantur pelles prius unctae, lotae, & expressae, quae cum exiccatae fuerint, tingantur colore flauo, ex ligustri acinis coctis in aqua aluminosa, & pauco croco, & erunt pulchrae. Idem. Ad pelles toeruleo colare, alio modo tingendas. Pelles tantum corticibus uuarum nigrarum fricentur, donec uiolaceae fuerint: deinde Indico puluere superaddito, rursus fricentur, lauentur, & siccentur. Potest etiam puluis Indicus cum uino rubro contemperari, ut eo pelles lorae tingantur. Idem. Ad Pelles rubro colore tingendas. Pelles bene lotae, deinde in galla positae, per horas duas, atque expressae tingantur semel colore scotano, qui in aqua aluminosa una cum eris flore fuerit coctus. Quibus factis, inungantur pelles bis uerzino, cum lixiuio cocto. Uerum si pelles, damarum pelles imitantes, tingere uoles, in lixiuio scotanus coquendus erit. Idem. Alud ad pelles. uridi colore tingendias. [ Recipe Acinorum } { Sambuci contusorum { Ebuli contusorum { Spine ceruine contusorum sing. q. s. est. Aluminis quantum uolueris, Misceantur, & primo grana, ligustri acini, in lixiuio semel ferueant: deinde adde acinos ebuli & sambuci, quae cum semel quoque bullierint, cocta auferantur ab igne: quibus frigefactis, fricentur pelles granis primo, deinde ouino stercore usto, demum aqua supradita acinorum lauentur, cultelloque ex aduerso abstergatur, & pelles siccentur. Quod si satis tinctae non fuerint, penicillo iterum tingantur, addito puluere Indico, ut perfectiores reddantur. Idem. Ad hircinas pelles uiridi colore tingendas. Sumito hirci, aut caprae pelles, pumice expolitas, deinde oleo inunctas, de mum lotas Ad hec, in aqua calida colata, in qua gallarum tritarum unc. i. uel ii. positae sint, fricentur bene: deinde relinquantur sic per horam unam, demum eximantur, exprimantur, & expandantur. His peractis, sumito acinos Spinae ceruinae mense Iulio collectos, quum sunt uirides, hos siccatos tenuissime terito: aluminis contriti, in singulas pelles ◉. ii. cum dicto puluere ligustri acinorum misceantur, superinfundendo aquam calidam: deinde frigidafacta infundatur supra pelles, manu colorem imprimendo. Quibus factis, addatur aliquantulum stercoris caprae usti, & contriti, & rursus fricentur: mox lauentur, aquaque cultello, ut supra, abstergatur, & expandantur. Deinde sumito ligustri acinos bene maturos, eosque integros in aqua aluminosa coquito aliquantulum, qua una cum acinis frigefacta, manu fricentur pelles, & cinere dicto respergantur, aqua acinorum calida contemperata, lauentur, & cultello abstergantur: deinde ubi semel aqua uiridi penicillo tincta fuerint, siccentur, & erunt perfectae. Quod si obscuriorem colorem uoles, quum acinos & alumen coquis, adde pulueris Indici aliquantulum, tenuissime contriti. Pellium, e floribus liliorum tinctura. [ Recipe Flores liliorum, coeruleorum, recentes Acinos Spinae ceruinae aridos Alumen ] Terantur omnia, & misceantur cum pauca aqua fontana, & seruentur in uase aliquo mundo. Deinde pelles prius inunctae, & lotae tingantur cum acinis & cinere, ut dictum: deinde lauentur, aquaque cultello abstergantur, & siccentur. Quo facto, tingantur pelles cum praedicto colore in uase seruato: deinde fricentur, corrugentur, leuigenturque secundum artem. Idem. Ad ossas ceruleo, nibraque colore infcienda. Cum omnia ossa alba, praesertim cornucerui, tingi possint, sumantur ea quae placuerint: quae cum prius fuerint parata, & formata ad usum, coquantur aliquandiu in aqua aluminosa: deinde eximantur & siccentur. Quibus factis, sumito floris aeris, seri caprini, singulorum quantum satis est, misceantur, & simul cum ossibus in uas aliquod aeneum, coopertum in fimo, per quindecim ponantur dies: deinde auferantur, & erunt pulcherrima. Quod si pro sero urinam sumas, optime feceris. Porro si rubra efficere uoles, adde cinnabarim, uel laccam, & ponantur in uas aliquod ligneum, aut uitreum, & non aeneum. Idem. Liber Xui. 901 Ad tingendas suillas setas aut alia huiusmodi quibus uestes mundantur. Sumito setas bene lotas: deinde in aquam in qua alumen coctum fuerit, tandiu immittito, donec aliquo modo colorem subflauum assumant. Deinde cape rubiae tinctorum, contritae, quantum satis est, ponatur in aceto: deinde in aqua ad ignem, cui, postquam feruere coeperit, infundantur: quae cum aliquandiu coctae fuerint, auferantur ab igne, relinquanturque, donec frigidae euaserint, deinde eximantur, & erunt pulcherrime. Idem. Ad tingendas setas flaus, uel uiridi, uel coeruleo, uel alio colore. Setae, cum prius fuerint lorae, & in aqua aluminosa conctae, scotano, & croco tingantur, siquidem flaua habere uelis: uel succo acinorum sambuci, aut ebuli, aut liliorum coeruleorum, si coerulea, uel aeris flore, si uiridia. Atque ita his adhibitis, factoque periculo, an arrideant colores, setas uariis coloribus infectas habere poteris. Idem. Purpurinae faciendae modus, quo colore, aureus color, ad pingendum, & scribendum conficitur. [ Recipe Stanni igne liquefacti, lb. i. cui adde, si ab igne remotum fuerit. Argenti uiui ◉. uiii. uel x. miscendo continue. Sulphuris contriti. Salis ammoniaci contriti sing. ◉. i. ] Misceantur omnia optime, & terantur in mortario, uel lapideo, uel ligneo, non aeneo: deinde ponantur in cucurbitam uitream magnam, digitos duos, supra materiam luto inductam, & coquantur in fornace, primo igne perquam lento, deinde aucto, miscendo aliquandiu baculo, donec flauum colorem assumant. Quo facto, auferatur ignis, & deferuescere permittantur, & sic habebis purpurinam pulcherrimam, aureo colore infectam: que post lixiuio teritur, & urina, uel lixiuio, adiuncto croci pusillo, eluitur, aquaque e gummi temperatur, ut infra clarius dicetur. Idem. Modus parindae laccae e Uerzino. Sumes tomenti, cuiusuis generis ◉. i. Coquantur in lixiuii sextariis duobus, donec tomentum in aquam dissoluatur. Quod cum factum fuerit, ponatur in uas aliquod ligneum, uel lapideum, adiiciendo sensim aluminis contriti ◉. i. lignea spatula continue miscendo, deinde etiam aquae frigidae sextariis duobus sensim infusis, in sacculocoletur, & materia in sacculo residua, in uase uitreo seruetur. Quibus factis, sumito ligni brasilii incisi ◉. i. coquatur in sextario lixiuii, donec digitus unus euanescat: deinde fiat colatura, cui adde gummi Arabici contriti unc. i. & coquatur iterum, donec medius digitus absumatur. Mox adiungito materiam in uitreo uase seruatam, & misceto optime, deinde coletur, & eximatur, ex eoque quod in colatorio relictum est, fiant pile, atque in umbra siccentur, & erunt perfectae. Idem. Modus parandi Tabulas albas, deletiles, in quibus scribitur stylo aeneo, cuiusmodi sunt libelli, qui in Germania fiunt. Xui. 903 Gypsi mundi & cribrati quantum satis est caliber pies, & cum colla ceruina, aut alia dissolues: quod cum exiccatum fuerit, radatur, ut politum fiat, & & lucidum. Quibus sic se habentibus rursus ut prius dissoluatur, & radatur: deinde sumito cerussae in tenuissimum puluerem redactae, & cribratae, quantum satis est: misceatur cum oleo linicocto, & fiat unguentum, quo illinantur tabulae: quae cum bene illitae fuerint, siccentur in umbra per dies quinque aut sex, deinde panno aliquo in aqua intincto, deinde expresso, expoliantur tabulae, & sic relinquuntur per dies quindecim, aut uiginti, donec optime siccentur, quibus ad scribendum, delendumque, quod scriptum fuerit utitor. Idem. Scriptoriae rubricae ratio. [ Recipe Ligni brasilii, minutim incisi unc. i. Cerussae Aluminis, sing. ◉. ii. ] Terantur, & misceantur: quibus tantum urinae superinfundito, donec cooperiantur, relinquanturque sic per tres dies, miscendo quotidie ter aut quater: deinde coletur per linteum, ponaturque in catino aliquo uitreato, uel mortario, & siccentur in loco aliquo, ab aere & sole remoto & seruetur. Quando autem ad scribendum uti uoles, aqua gummi temperata conficito. Idem. Ad pelles inaurandas, quibus cum alia, tum peristromata, & aulaea fiunt. [ Recipe Olei lini ◉. ii. Uernicis Colophonie sing. ◉. i. Croci contriti ◉. s. ] Misceantur & coquantur ad ignem tandiu, donec gallinae penna immissa, deinde extracta, uideatur usta: deinde auferantur subito ab igne, addatur, que sensim aloes hepaticae in puluerem redactae, ◉. i. miscendo continue baculo aliquo dextre, ne nimio feruore subleuetur. Nam cum subleuatur, subito ab igne auferenda erunt, quousque resideant: deinde rursus ad ignem ponenda, coquendaque tandiu donec optime permista fuerint: postea auferantur ab igne, & cum aliquantulum quieuerint, coletur, & seruetur in uase aliquo. Quod si pro croco sumas alborum liliorum croceos flosculos, optime feceris. Caeterum si pelles auro obducere uoles, obducantur primo foliis argenti, uel stanni, cum ouorum albo, uel gummi Arabico: deinde praedicto unguento inungantur, & subito auri colorem recipient: deinde siccentur ad solem. imprimendo formas, uel pingendo, & erunt pulcherrimae. Idem, Ad tingenda serica coccineo colore, quod Chermesinum uocant. Recipe Smegmatis duri, & rasi, quantum satis est, dissoluatur in aqua communi: deinde imponantur serica panno aliquo linteo raro inuoluta, & coquantur simul ad ignem, per semihoram, mouendo aliquando, ne uasi adhaerescant. Quibus deinde exemptis, & lotis aqua salsa, deinde communi, sumito pro qualibet libra sericorum libram unam. aut plus, aluminis in aqua frigida sufficienti dissoluti, in quam serica per se, absque praedicto panno iniicito per horas octo. Quod cum factum fuerit, eximantur serica, & lauentur, primo in aqua communi, deinde salsa, atque iterum communi, quibus postea subito in cacabo positis, una cum sequentibus cocci granis, quod in hunc modum se habet. Recipe in singulis libris serici, chermesi, siue cocci contriti, & cribrati ◉. iii. aut iiii. bulliant in tanta aqua communi, donec sericum cooperiatur ad quatuor aut sex digitos adde similiter in singulas serici libras, uncias tres gallarum in puluerem contritarum. Quod si gallae desint, adde loco gallarum arsenici crystallini ◉. s. pro libra serici, quod colorem perfectiorem reddit, nisi quod tam aqua, quam eius uapores sunt ualde periculosi. Quando autem bullire incipit, tunc sericum ita praeparatum, ut supra, iniicito, & coquito per horas quatuor: deinde cum exemptum fuerit, siccetur in umbra, & erit perfectum. Idem. Modus parandi Uerzini quatuor colorum. Recipe Uerzini quantum satis est, coquatur in sufficienti quantitate aquae, usque ad consumptionem tertiae partis, uel donec color pulcher euadat: deinde ablato ab igne, in quatuor diuidatur partes, quarum una per se seruetur, & erit rosei coloris: alterae adiungatur parum aquae calcis, & erit punicei: alterae addatur parum lixiuii, & erit uiolacei coloris: ultimae denique adiiciatur aliquantulum aluminis, & uini faecis, & erit uiola obscurior. Uerum cum haec adduntur, uerzinum tepidum esse oportet. Idem. Uerzinum rubrum, alio modo. Sumito mensuram aquae communis, cui addito tantum calcis, ut nucis magnitudini respondeat: deinde cum sic per integram noctem fuerint relicta, sumito Uerzini rasi tantum, ut ad dimidiam uasis partem perueniat, cui superinfundatur aqua calcis, colata, quae cum per quatuor horas steterint, coquantur, donec dimidia pars euanescat. Quod cum rite factum fuerit, auferatur ab igne, & sensim in aliud uas infundatur, ut color tantum auferatur: cui denique addatur aluminis contritiparum, nempe tantum, ut ciceris magnitudinem referat & seruetur. Quod si ad scribendum uti uelis, adde aliquantulum aquae gummatae. Si uero mauis colorem puniceum, adiicito lixiuii ◉. iii. plus, minusue, & erit perfectum. Ad molendum siue terendum aurum, ad miniandum & scribendum. [ Recipe Folia auri, quot uolueris. Mellis tres aut quatuor guttas. ] Quibus mistis & contusis, seruetur in uase osseo aliquo, quo, si ad scribendum uti uelis, addito aliquantulum aquae gummatae, & erit optimum. Aliter. Recipe Folia auri, uel argenti quot uolueris, ponantur in catino uitreo, terso, in quo digito tantum macerentur cum aqua, donec optime macerata fuerint: deinde impleatur aqua communi, & misceantur, relinquanturque per semihoram. Quibus factis sensim auferatur aqua, ita, ut aurum in fundo remaneat, quod siccetur, & seruetur in uase cooperto. Quando autem ad scribendum uti uoles, addito aquae gummatae parum. Idem. Liber Xui. 907 Recipe Purpurinae quantum uolueris, ponatur in catino cum urina, aut lixiuio, digito miscendo & macerando bene. Quod cum factum fuerit, impleatur urina, uel lixiuio, & relinquatur, donec residuum faciat: deinde rursus maceretur, mutando urinam, uel lixiuium toties, donec aqua, uel ultima urina lucida euadat: deinde sensim coletur urina: materiae uero reliquae addatur parum croci, aquae gummatae, & fiat liquor ad scribendum, miniandumque. Idem. Compositio quae Sisa uulgo dicitur, in qua aureae bracteolae expolitae collocantur. [ Recipe Gypsi optimi Boli Armeni Aloes hepaticae Sacchari candidi sing. ◉. s. ] Terantur singula per se, quibus alterum super alterum collocatis, addatur parum zibetti, uel mellis. Ad aurum ponendum, simplex compositio. [ Recipe Gypsi optimi Aloes hepaticae Boli Armeni sing. part. i. ] Redigantur singula in puluerem, & contundantur cum ouorum albis: deinde colentur. Quod si nimium esset fortis, adde aquam communem. Aliter. Sumito aquae gummatae q. s. est, qua sola affigatur aurum, uel in carta pergamena, uel corio, & erit perfectum. Ualent etiam alba ouorum, lac ficuum. Ad aurum, in nigra materia reponendum. Sumito fumum ex lucernis, quo tingantur nigra: deinde superaddatur aurum cum aqua gummata. Marmor aut lignum. quomodo auro obducenda. [ Recipe Boli Armeni Olei nucum, sing. q. s. est. ] Contundantur, & pinsentur simul: deinde quando aurum obducere uoles, uideas ne liquor nimium humidus, aut nimium siccus conspiciatur. Idem. Ad literas aureas, sine auro faciendas. [ Recipe Auripigmenti Chrystalli sing. ◉. i. ] Redigantur in puluerem singula: deinde misceantur cum oui albo, & fiat liquor, quo scribatur. Idem. Ut literas argenteas absque argento facias. [ Recipe Stanni ◉ i. Argenti uiui ◉. ii. ] Misceantur, & liquescant simul: deinde cum aqua gummata contundantur, & scribe. Idem. Ut literae uirides fiant. Sumito folia rutae, ex quibus soccum exprimito, cui addito floris aeris, croci, singulorum parum, contere, cum uti uoles aqua gummata, utere & scribe. Ut literae albae scribantur. Sumito lactis ficuum q. s. est, & in uase aliquo uitreo ponito ad solem, per semihoram. Cum uero uti uoles, aquam sumito gummi, & misce, & scribe. Ubi scripseris, tota papyrus atramento tingenda erit: deinde cum exiccata fuerit, panno aliquo linteo optime fricanda, ut literae cum ficuum lacte scriptae, auferantur, spaciaque illa alba remaneant. Nam eo lacte effectum est, quo minus spatia literarum atramento tingerentur. Similiter ualent etiam ouorum uitella, modo cum aqua contusa, fiat liquor, & scribatur: deinde cum atramento tincta integra papyrus, atque exiccata fuerit, fricentur literae, uel panno aliquo uel cultello, & remanebunt literae albissimae. Idem. Liquor uiridis ad scribendum & pingendum. Recipe Floris aeris quantum satis esse uidetur, ponatur in aceto, donec liquefiat: deinde coletur per pannum subtile. Quod cum factum fuerit, super lapide porphyrite teratur optime cum aqua communi, addendo parum mellis. Deinde cum bene siccatum fuerit, rursus super lapide porphyrite, cum aqua gummi teratur, & res erit perfecta. Cerulei parandi, alia ratio. Coeruleum cum melle, ut aeris flos, conterendum, sed purgandum non est. Temperatur autem oui albo agitato, aut glutinis aqua, & non gummi. Aqua haec glutinis, fit ex uiscerum glutine lucido, & liquefacto, & colato, ut ex gummi solet. Cinnabaris parandi modus ad scribendum. Cinnabari, cum super lapide porphyrite optime aqua communi contritum: deinde exiccatum fuerit, ponatur in uas aliquod osseum, uel uitreum, urinaque superinfundatur, relinquaturque sic aliquandiu: nam fundum materia petet: postea auferatur sensim urina, atque rursus recens addatur. Quod cum octies, aut decies factum fuerit, optime purgatum erit. Quibus sic se habentibus, sumito ouorum alba optime agitata, & in aquam puram dissoluantur: eam aquam super cinnabarim effundito, ut transuersum digitum emineat, rursusque simul agitato: deinde cum residuum fecerit, auferantur ouorum alba sensim, rursusque recentia addantur, fiatque hoc toties, quoties cum urina factum fuit. Hoc quidem nulla alia ratione fit, quam ut foetens ille odor, ex urina contractus euanescat. His omnibus factis, addantur albumina ouorum recentia, misceantur optime, & fiat liquor ad scribendum, & pingendum. Caeterum hic liquor in uase aliquo obturato seruandus erit: deinde cum quis hoc uti uolet, ligno aliquo miscendus seruatur etiam diutissime incorruptus. Aqua fortis, ad Serica, marmora, pannosque linteos inaurandos. Sumito glutinum ex pergameno confectum, quo illinatur tela serica leuiter, ne aqua illa penetrare queat. Quo facto, sumito: [ Cerussae Boli Armeni Floris aeris sing. part. i. ] Misceantur, & redigantur in puluerem super lapide porphyrite, & fiat puluis, qui ponatur in ollam aliquam uitreatam, addendo sandarachae liquidae tantum, quantum satis esse uidetur, ad ignem admodum lentum ne bulliat. Caeterum super marmora, gluten non erit ponendum, sed tantum fortis aqua. Idem. Libri auro quomodo obduci queant. [ Recipe Boli Armeni ad nucis quantitatem. Sacchari candidi ad ciceris magnitudinem. ] Redigantur in puluerem tenuissimum simul: deinde addantur alba ouorum, misceantur optime, contundendo. Quo facto, sumito librum optime ligatum, & sub praelo, cum ouorum albo illitum: deinde cum exiccatum fuerit, illinatur praedicta compositione, & siccetur, friceturque bene, ut politum, leueque fiat. Quum autem auro eos obducere uoles, aqua communi prius humectentur: deinde subito auro superposito, bombyce praemantur leuiter, & exiccati, dente leuigentur, atque ferro frigido formae imprimantur. Idem. Ad conseruanda ouorum alba incorrupta ad cinnabarim parandum, aliosque colores absque arsenico, res perpautis admodum cognita. Sumito ouorum alba recentia & integra, quibus superinfundito in centum oua, tertias aceti partes, sinitoque sic ad horas uiginti quatuor: deinde coletur per pannum linteum, subtile, ne frangantur ouorum alba, relinquanturque sic per dies octo: quae cum deinde rursus colata fuerint, seruentur ad usum, in uase aliquo cooperto. Aqua fortis ad flores effigiandos. [ Recipe Gummi Ammoniaci part. iii. Arabici part. i. Misceantur, & ponantur in aceto, donec mollescant: deinde contundantur, colentur, & seruentur ad usum. Idem. aliter ad idem. [ Recipe Gummi ammoniaci unc. i. Arabici unc. iii. ] Ponantur in aceto per horas xxiiii. donec mollescant: deinde adde mellis flaui, ad magnitudinem nucis, allii mundati, & contusi caput unum, aloes hepaticae parum: misceantur, & coquantur aliquandiu in aceto: deinde coletur, exprimatur. que bene substantia omnis. Quod si uideatur liquidius, coquatur denuo, donec iustam consistentiam acquirat, & seruetur in uase aliquo uitreo. Quando autem uti uoles, tingantur ea, quae auro obduci uelis: deinde cum exiccata, & oris halitu calido humectata fuerint: subito auri folia superponantur, ac penicillo, seu bombyce applicentur. Modus quidam hactenus ignoratus, sed facilis, molendi auri, uel argenti pulcherrimi coloris, quod expoliri, & gummi illustrari potest. Sumito foliorum auri tantum, quantum uolueris, ponantur in crucibulum, uel testam ad ignem: deinde sumito argenti uiui quater tantum, & similiter in alium crucibulum, uel testam ponatur ad ignem, sed non prope, ut tantum calefiat. Auri uero folia tandiu ad ignem relinquenda, donec rubescere incipiant, sed non liquescant. Quibus factis auferantur ab igne crucibula, & misceatur argentum uiuum cum auri foliis, miscendo aliquantulum simul ligno aliquo: deinde subito in scutellam aquae plenam iniiciantur, & fiat malagma. Uerum si aliter facere uoles, folia auri cum argento uiuo, super lapide porphyrite conterantur, donec optime fuerint mista, atque contusa: deinde bis, terue aqua communi lauentur, quod si parum aceti, uel succi limoniorum addas, optime feceris: nam melius citiusque permiscentur. Itaque hoc malagma quocunque modo paratum, sumito, atque per pannum lineum non rarum exprimatur, ut pars aliqua argenti uiui exeat: uel exprimatur per damae, siue agni candidam pellem, quod melius est: deinde quod in pelle haesit, conteratur cum sulphure uiuo optime prius contrito, tanto, ut dimidiam massae mensuram non excedat. Quibus factis, ponatur in uase aliquo ferreo ad ignem, optime cooperto, ibique relinquatur, donec totum sulphur combustum, & quod relictum, flauum fuerit: deinde frigidum in scutellae aquae plena toties lauetur, donec auri colorem sumat, & seruetur ad usum. Quando autem quis uti uolet, addat tantum aquae rosarum, uel communis, in qua gummi Arabici dissolutum sit, quantum satis est: haec misce, & fiat liquor aureus, ad scribendum, & pingendum. Quo cum scriptum, pictumque fuerit, fricentur literae, dente aliquo leuiter, quod cum alio molito auro, quo omnes fere pictores utuntur, fieri nequaquam potest. Caeterum hoc secreto ueterum quidam usi sunt, ut in quibusdam ueteribus libris uidere licet. Uerum in poliendo, animum adhibere oportet, ut etiam papyro superaddita, fiat: deinde etiam absque papyro, praesertim literis non rite lucentibus. Idem. Ad gummi faciendum ( quam Uernicem uocant ) pulcherrimum ad dictum aurum illustrandum, & omnia alia opera, coloribus infecta, & sine coloribus. Recipe Belzoinum, inter duo folia papyri, contritum optime, idque in ampulla ponito, ac tantum aquae uitae superfundito, ut ad tres, aut quatuor digitos emineat, croci capillos quinque, aut sex crasse contusos, uel integros, & relinquatur per unum, aut duos dies. Quod cum factum fuerit coletur, quo cum opera in aurata illustrare uolueris, penicillo ea illinies, & fient lucida & pulcherrima. Haec materia cito siccatur, atque in multa durat secula. Quod si argenti folia conterere uoles, facito, ut supra dictum est, nisi quod loco sulphuris, sal accipiendum erit. Quae si gummi opera illustrare uoles, sumito medullae belaoini: nempepartes illas albas in medio belzoini consistentes, quantum satis est, addendo tantum aquae uitae. quantum supra dictum est: crocum autem non adhibebis. Hoc gummi possunt illiniri uaria, siue picta, siue non, ut mensae, capsae, praesertim ex hebeni, aut nucum ligno: item coria siue auro obducta, siue non: quoniam non solum lucida efficit, uerum etiam colores conseruat. Praeterea cum statim exiccetur, neque pulueres, neque alias sordes admittit, quae uel panno, uel cauda uulpina abstergi, atque auferri nequeat. Modus terendi, siue molendi auri uel argenti, facilis, quo peritiores artifices utuntur. Sumito folia auri, quae in scutella aliqua uitrea cum iulapio rosaceo conterito, & misceto digito medio, ut optime misceantur: deinde super lapide porphyrite, aut marmoreo positis, rursus probe conterantur, addendo aquam sensim: post auferatur, atque in scutellam colligetur, lapide bene loto aqua, ut rite colligi possit. Quibus sic se habentibus, aurum bene digito lauetur: deinde cum in fundo residuum fecerit, aqua sensim auferri debet, aliaque superinfundi calida, ac denuo lauari, hocque toties faciendum, donec iulapium, lauando probe ablatum fuerit, aquaque dulcis amplius non apparuerit. Postea exiccatum aurum, in uase aliquo uitreo super cinerem calidam positum, tandiu sinendum erit: donec optime calefiat: atque colorem suum naturalem recipiat: quo facto contemperetur aqua gummi: & fiat liquor ad usum. Idem. Liquor aureus focilis, & non multi precii. Recipe Cortices arantiorum flauas, & ab interioribus optime purgatas, & contusas, sulphuris flaui, & lucidi in puluerem redacti, quantum satis esse uideatur: misceantur, conteranturque bene simul, & ponantur in phialam aliquam uitream in loco humido per dies octo, aut decem, que deinde ablata ad ignem calefiat, & fiat liquor aureus ad pingendum & scribendum. Idem. Aliud ad inauranda quaeuis metalla. [ Recipe Uernicis liquidae ◉. i. Terebinthinae Olei lini sing. unc. i. ] Misceantur omnia optime, & seruetur ad usum. Atramenti conficiendi modus optimus. Sumito gallarum optimarum in tres aut quatuor partes incisarum, uel leuiter contritarum quantum uolueris, quae cum in oleo pauco, aliquantulum fuerint frixae, ponantur in ollam uitreatam, superinfundendo uini albi tantuus, ut ad quatuor, uel plures digitos emineat: deinde adde gummi Arabici contriti lib. s. uitrioli contriti unc. uiii. misceantur, & ponantur ad solem per dies aliquot, miscendo quotidie. Postea cum aliquantulum, & ad sufficientiam cocta fuerint, coletur, & erit perfectum. Caeterum faecibus relictis recens uinum addi potest: deinde coqui & colari, hocque toties fieri potest, quoties uinum non amplius a faecibus tingitur. His quidem uinis sint mistis, addantur gallae, gummi, uitriolum recentia, ut supra: deinde cum rursus ad solem posita, demumque cocta fuerint, multo melius erit, quam prius. Quo enim saepius iterentur haec, eo etiam melius euadit atramentum. Quod si atramentum spissius, quam par esset euaderet, addatur parum lixiuii, & fiet fluidum. Si uero nimium esset fluidum, addatur gummi Arabicum. Caeterum gallas paruas, crispas, duras esse oportet, quemadmodum uitriolum coloris coerulei: gummi praeterea lucidum & friabile. Idem. Atramenti puluis, quem quisque proficiscens secum ferre potest, modo aqua uel uino contemperetur. Hic etiam puluis reddit atramentum perfectius. Sumito nucleos persicorum, uel armeniacorum, uel amygdalarum, siue dulcium, siue amararum, & ponantur ad ignem, donec candescant, auferantur, & seruentur. Quo facto, sumito resinae piceae quantum satis est, ponatur in uas aliquod, uel ollam ad ignem, & cum candela uel carbone accensa fuerit, cooperiatur cooperculo aliquo, itaut spirare, non extingui, sed fumus optime recipi possit: deinde cum resina omnino consumpta, uasaque frigida fuerint, abstergatur fumus in operculo haerens, & seruetur. Quod si quis tantum laboris, pro conficiendo fumo sumere nollet, emat ab iis, qui impressorum atramentum conficiunt. De hoc itaque fumo sumito part. i. pulueris nucleorum accensorum part. i. uittioli, part. i. gallarum frixarum, ut superius dictum, part. i. gummi Arabici part. iiii. Redigantur in puluerem, cribrentur, & misceantur, fiatque puluis in corio seruandus. Quando autem uti uoles, sumito huius pulueris parum: cui adde aliquantulum aquae, uel uini, uel aceti, & misce bene & utitor. Atque sic habes atramentum repentinum, quod quisque secum, absque effusionis periculo ferre possit. Quod si hic puluis addatur atramento non bono, perfectissimum reddetur. Idem. Atramentum paratu facile, neque magno precio: praeterea non solum ad scribendum, uerum etiam ad librus imprimendos aptum. Recipe Eius tincturae, qua coria tinguntur, quantum uolueris, fellis sepiarum, quantum satis est, misce & fiit atramentum. Uerum si melius efficere uoles, adiungito praedictum puluerem ex illia carbonibus, uitriolo, galla & gummi. Hoc etiam atramento libri imprimi poterunt: praesertim si aliquantulum uernicis, & olei lini addatur, ut liquidius & tenacius fiat. Caeterum atramentum pro imprimendis libris, ex solo fumo resinae conficitur, ut supra dictum est, addendo uernicis liquidae quantum satis est, & coquendo parum, fiat atramentum, uel liquidius, uel spissius, ut res ipsa poscere uidebitur. Nam hyeme liquidius aestate firmius esse debet. Quod si liquidius efficere uoles, adde plus olei lini: si uero durius. minus olei, & plus fumi, meliusque coque. Uerum durius atramentum elegantiores efficit literas. Quod si rubrum atramentum conficere cupias, loco fumisumito cinnabaris optime contriti, quantum uolueris: si uero uiride, aeris florem accipito: si coeruleum, ut paucis retro annis utebantur, sumito coeruleum Germanicum, uel enchaustum uitreum, quod Uenetiis habetur. Reliqua fiant, ut in communi atramento dictum est. Idem. Liquor ad scribendum tanto candore praestans, ut papprum uincat, in eoque legi possit. Sumito quorum cortices optime lotas, easque super porphyrite, uel marmore, cum aqua conterito, & in scutellam positas sinito, donec in fundo materia resideat: quo facto sensim auferatur aqua, materiaque uel per se uel ad solem siccetur, serueturque. Quando autem uti uoles, accipito gummi ammoniaci, exempto flauo cortice, quantum satis est, ponatur in aceto distillato, per noctem unam, donec dissoluatur: deinde coletur cui addatur aliquantulum praedicti pulueris, & fiat liquor omnium albissimus ad scribendum & pingendum. Hoc etiam liquore primaria quaedam foemina Itala ad faciem dealbandam utitur, propterea quod absque ulla aliqua lesione cutis, & dentium ita faciem albam reddit, ut non illita, sed natura sic esse uideatur. Uerum si ad faciem uti uelis, liquorem multo rariorem & tenuiorem esse oportet, ut melius penetrare & durare queat. Caeterum si ad hunc effectum aliquantulum talci combusti, ut sequenti libro docebitur, addideris, optimum feceris. Idem. Puluis abstergens atramenti maculas, uel literas scriptas in papyro, quae res scitu est pulcherrima, atque commodissima. [ Recipe Cerussae optime contritae, Lactis ficuum sing. q. s. est. ] Misceantur, & fiat massa, quae cum exiceata, deinde rursus imbuta lacte, atque sic sexies factum fuerit, fiat puluis & seruetur. Quando autem atramentum uel literas a papyro auferri uelis, sumito pannum lineum, aqua imbutum: deinde expressum, ponatur super atramentum, uel literas, tandiu, donec humecta sint. Quod cum factum fuerit, puluis praedictus superaspergatur, & relinquatur sic per noctem unam: deinde mane cum panno aliquo linteo sicco fricetur leuiter, quo facto, papyrum candidissimam uidebis, & ad scribendum aptissimam. Quod si omnino deletum atramentum non esset, iteretur ut prius, & fieri nequit, quin auferatur. Quod si attenuata charta nimium sit, ea frictione glutine, quo ligna ferruminantur, leuiter liquefacto, cerussae uel farinae pusillo admisto densabitur. Idem. Modus parandi uernicem, ad membranas, siue papyrum, leuigindam, qua utimur ad scribendum: quae melior est, et pulchrior ca, qua uulgo utuntur, nec ut illa uulgaris male olet. Uernix, qua scriptores utuntur ad conficiendos libros, est gummi iuniperi in puluerem redactum. Ex hoc etiam gummi cum lini oleo cocto, liquida uernix conficitur. Utuntur scriptores predicta uernice contrita, ut melius atramentum suscipiat charta, nec perfluat. Uerum si meliorem, atque minore precio parare uoles, sumito ouorum cortices, mundatas & leuiter contritas, easque in olla aliqua bene cooperta, in sornace, uel figuli, uel uitrearii tandiu sinito, donec optime in calcem ac cinerem uertantur: deinde cribrentur, & fiet puluis albissimus. Quum autem uti uoles, ponatur aliquantulum super papyrum, atque leporino pedehinc inde spargatur, atque quod reliquum est, abstergatur, & ad scribendum reddetur optima. Uerum si posteaquam scriptum est, & exiccatum, puluerem auferri desideres, aliquantum cum medulla panis fricetur, & absterget puluerem omnem. Idem. Liquor ad formandas lineas, quae deinde cum superscriptum fuerit, auferri queunt, ita ut nulio modo amplius appareant. Sumito tartari ad albedinem usque usti tantum, donec ad auellanae magnitudinem accedat, dissoluatur in scutella aquae plena: deinde fiat colatura, cui adde lapidis lydii in tenuissimum puluerem contriti, tantum quantum satis esse uidetur, misce & fiat liquor ad formandas lineas, quas cum auferri uelis, fricetur papyrum cum medulla panis duri, & auferentur, ita, ut ne uestigium quidem reliquum sit, quod est arcanum scitu dignum. & admodum utile. Idem. Ratio solida in plano pingendi. Uerum quae in plano pinguntur, solida apparent. Hoc autem maxime duabus ex eausis: altera est umbra, a qua oculus iudicium illud refert. Si umbra igitur umbrosum, & solidum corpus. Adeo enim sensus asseuerare iudicio ex diuturno usu contracto, ut referant in Insulis nuper repertis, nec habitatis unquam alias, aues non refugientes, capi manibus. Altera est, ut consideres, quae pars corporis uideatur, uelut in cubo suprema anterior, dextra aut sinistra: latent reliquae superficies: inde umbram ad lumen, quod ante te finges ad altitudinem dimidii tecti collocabis, corpus autem pro lineis quae ab oculo ad cubum super planum extenduntur. & ab angulo intuitum constituere, & lumen a latere. Rursus alia ratio est tabulae, quae in pariete pendet, alia eius, quae sub oculis ac manibus finitori aequidistans iacet: uerum in omnibus hoc commune est, ut rem ipsam constituas eodem loco, & angulos & puncta eodem in plano, & ad oculos, & ad lumen exprimas, ut terminos rei uisae. Cum enim anguli fuerint aequales, & coloribus, ac umbris adiuuantur, ut eadem corpora referent necesse est. Idem enim refert idem, & similesimile. Memento tamen, ut locum uisus aequalis obserues, is est humanae figurae caput, cum homo in tabella pictus fuerit: quaecunque enim infra illud uidebuntur humilia: quaecunque supra, sublimia, non secus quam si uere tali in situ forent, oculus iudicabit. Igitur ut solida referas, sunt haec quattuor absoluenda: forma rei ex radiis oculorum sumpra, umbra ex radiis lucis, color qui non alius esse debet, quam eius corporis sub ea luce, & sub eositu collocati: ac demum situs in tabella ad hominis depicti rationem, cuius uertex e directo sit tuorum oculorum statuendus est. Cardanus. Ut in ligno figuras protuberanter efficias. Sed placet inuentum Georgii Ioachimi uiri ingeniosi adiicere, quo in ligno figuras effingere docemur, lignum durum, rotundum, perpolitum, neque uiride neque plane siccum, crassitudine pugni, uel etiam maiore, in aquam aliquot diebus donec intumescat demissum, stylo ferreo malleoque ligneo sensim elaborato: erit autem cuneus cum margine, ut a laimage49 tere uides, ne profundius possit immitti: cum uero quod uoluisti, absolueris, torno leuigato lignum ad unguem usque quo penetrauit stylus: inde permitte in umbra siccari, nam ui coactae intro ligni partes protuberabunt, atque ita formam, quam meditatus es, referent. Sit autem stylus obtusus aliquantulum. Idem. Liquor aureus ad inauranda coria, argentum & uitrum. Recipe Olei lini lb. iii. coquantur in olla uitrata id ignem lentum, donec satis esse uideatur, id quod iniecta gallinae penna illicoque exempta, facile deprehendi poterit. Nam si extracta nudatur, satis coctum: si uero non, amplius coquendum erit. Uerum ut tutius & absque ullo periculo coquatur, fornacula conficienda erit, ita ut olla superposita, flammam concipere nequeat, atque ipsum oleum accendere. Cocto itaque quantum satis est oleo, ac cipe resinae piceae, uernicis non liquide, sing. unc. uiii. aloes hepaticae unc. iiii. redigantur in puluerem omnia, & praedicto oleo addantur, & continenter baculo misceantur, maxime igne iam aucto, & coquantur ad iulapii usque consistentiam. Quod si liquor uideretur clarior splendidiorque quam parest, addito aloes citrini unc. i. s. uel unc. ii. addendominus sandarachae, & sic paulo obscurior erit liquor, auroque similior. Cum autem fuerit coctus, illico ab igne auferatur, ne flammam concipiat ( omnem enim consumeret ) deinde sacculos binos acutos, quorum alterius acumen altero contineatur, habeto: in hoc subito liquorem infundito, ut ante quam frigefiat, subtiliter percoletur, & sic omnis utilis materia in fundo haerebit. Haec perdiu conseruatur, & quo uetustior, eo melior. Scito autem ab aloe aureum illum colorem prouenire, caetera corpus efficiunt & inspissant. Quod si densiorem uoles, cum oleum ad certam mensuram inditum, coctum fuerit, quantum uoles eximito: deinde praescriptum ordinem sequere, quae ubi perfecta fuerit, tres quatuorue libras non excedet: quoniam minore pondere parari nequit. Artifices uero quadraginta uel sexaginta libras conficiunt simul, & seruant a puluere immunem. Quod si uitrum uel stannum inaurare uoles, penicillo tingito, & sic uasa auro puro obducta uidebuntur. Alexius. Ad marmora, & alabastrum, coeruleo, uel uiolaceo colore inficienda. Accipe succi pastinacae rubrae, Iilorum coeruleorum, aceti albi, sing. quantum satis est. Quod si predicti succi in promptum non sint, eo temporeparentur, quo flores & radices haberi queant. & seruentur ad usum: uel si alterum desit, altero tantum utera misceantur & coquantur aliquandiu, addendo in singulas ◉. succorum aceti, aluminis contritiunc. i. Quibus factis, marmora, uel alabastrum in praedicto succo ponantur, coquanturque tandiu, donec probe fuerint infecta. Quod si marmora prae magnitudine imponi nequeant, calefiant tantum optime eo in loco, quo sita sunt, deinde succo feruenti tingantur, & erunt pulcherrima. Idem. Rosae, uel flores Cariophyllorum quomodo insigniantur. Xui. 925 Accipe salis ammoniaci quantum satis esse uiliber deatur, teratur super marmore cum aceto, & pauco saccharo, quod candidum uocatur: & ad usum seruetur. Quando autem uti uoles, sumito rosas, uel uiolas, quarum folia, ita cera applicato, ut prorsus plana conspiciantur: deinde super ea pingito quaecunque uoles, praedicto liquore, & relinquantur sic per horam unam, ut siccescant. Quo facto, auri, uel argenti folia superaddito, & bombyce leuiter comprimito, sic quod afsixum non erit, abstergetur, & quae picta uolueris, expressa belle cernentur. Idem, Ad picturas illustrandas [ Recipe Resinae crassae & albae lb.i. Gummi unc. ii. Terebinthinae Uenetae unc iolei lini unc. ii. ] Resina primo ad ignem liquescat, & coletur, deinde gummi in oleo communi sinatur, donec mollescat: quod cum fuerit percolatum, misceantur omnia simul, & coquantur igne perlento, miscendo continue, quousque rite omnia fuerint permista, & seruetur ad usum. Hac mistura, si pictura aliqua munda, illlnira fuerit, pulcherrima, splendidaque euadet. Alexius. Alia, quae cito siccessit, eiusdem. [ Recipe Olibani masculi Gummi iuniperi sing. quantum satis est, ] Misce, & fiat puluis tenuissimus, cui addatur terebinthinae Uenetae, quantum satis esse uideatur, & misceantur ad ignem bene, deinde coletur, & seruetur. Quum autem uti uoles, prius calefiat mistura, deinde pictura leuiter illiniatur, & cito siccabitur, nitidaque euadet. Alia eiusdem. Recipe Olei lini quantum uolueris, destilletur in cucurbita uitrea, donec omne exierit oleum, de quo sumito unc. i. Uernicis, ambrae unc. iii. misceantur ad ignem lentum probe, & fiat mistura, qua calida utere ad omnis generis picturas, sice in ligno, siue in tela fuerint. Uerum industria, ac dexteritate opus est utendo. Quisque picturae ignarus, ut rei alicuius effigiem stylo describere possit, dum modi solum colores assimilare discat. Hoc in subiectam tabulam, uel solidiusculam apyrum imagine repercussa ( erit enim perito fatillimum ) si sol defecerit, id alio imitaberis lumine: pleraque alia eueniunt, & cognosces melius, quam ut enarrare possimus, praecipue si diligens inspector pertractauerit. Et huic rei conscio quispiam occulte narrandi auspicari poterit principia, & quae uoluerit, & remote carceribus occluso, nec lenes poterunt imaginari technae, distantiam speculi emendabis magnitudine. sat habes: qui se id fecis se iactarunt, non nisi meras nugas protulerunt, nec aliquibus adhuc inuentum putarim. Io. Bap. Porta. Carmen de floribus seu coloribus, ad scribendum, pingendum, etc. Flores in uarios qui uult mutare colores Causa scribendi quos libri pagina poscit, Est opus ut segetes in summo mane pererret Et tunc diuersos flores ortusque recentes Inueniet, properetque sibi decerpere eosdem: Cumque domi fuerit caueat, ne ponat in unum Ilos, sed faciat quod talis quis sibi quaerit: Dum super aequalem petram contriueris istos Flores, in coctum pariter tum contere gypsum: Sic tibi siccatos poteris seruare colores. Ex quibus in uiridem si uis mutare, recentem Quod tibi mandaui, ueluti prius ipse probaui. Marcellus Palingenius. Modus pingendi uasa, & uitra eiusdem. Quos artifices qui sculpere uultis honeste Uitrum nunc pandam uobis uelut ipse probaui. Uermes quaesiui pingues, quos uertit aratrum Ex terra, atque simul me quaerere iussit acetum Utilis ars, istis rebus calidum atque cruorem Ex hirco ingenti quem solito tempore paruo Ex hedera forti paui tecto religatum: Sanguine cum calido post haec uermes & acetum Infudi, ac totam phialam clare renitentem Unxi, quo facto tentaui sculpere uitrum Cum duro lapide Smerilli nomine dicto. Ad uasa fictilia depingenda, eiusdem. De uitro si quis depingere uascula quaerit, Uitrum Romanum bene marmore conterat, & cum Ut puluis fuerit, clara pinguedine gummi Fontis aqua mista, figulorum uascula pingat. Siccaque fornaci mandes sit term probata Quae ualeat flammis obstare, nitentia tandem Regibus apta satis ex furno uasculo tollet. Eligat ipse duas rufo de marmore petras Inter quas uitrum Romanum conteret, & cum Ut puluis terrae fuerit pariter resolutum, Hoc faciat liquidum clara pinguedine gummi Post hoc depingat peculas, quas fiuxit honeste Figulus e terra, siccatas ponat easdem Fornaci: coueatque simul quod terra probata Has teneat qua sic ualeant obstare calori: Illasque faciet plena uirtute nitentes. De uitro uiridi quomodo fieri debeat, ad uasa fictilia depingenda. His rebus uitri patet effectus preciosi. Igni combustum sulphur, assum quaere cuprum, Atque teras horum Splendens cum puluere uitrum Hoc cures solo liquidum ter reddere gummo: Attamen indelitam post ignibus iniice testam: Assumet uiridem quoniam pictura colorem Exterior testae, cum coeperit ipsa rubere. Marcellus Palingenius. De uitro albo ad fictilia uasa depingenda. Album picturis uitrum sic attenuabis: Candens permistum cum sulphure contere uitrum. His simul attritis, post quam fuerint quasi puluis, Exterius spissam depinges undique lestam: Iniice post ipsam fornacis ab igne coquendam: Cum simul ipsa rubet, sibi cum pictura cohaeret Extrahe, sic ea pinges hinc uascula quaedam Ars uelut in primo notat insinuata libello. Idem. De uitro nigro ad es uasa depingenda. Sic etiam nigrum pingendi transfer in usum: Qui terra capitur cum gummo contere lazur, Ut sit per spicuum, frangent in marmore uitrum Ipsi miscebis: rursumque terendo parabis: Haec quoque coeruleam sumat commistio formam Quae tamen in nigrum tenuertet singula uitrum. Idem. De uitro ualde uirente, eiusdem. Sic etiam nimium tu uirens effice uitrum: Accipies assi subtilia fragmina cupri, Quae tamen eiusdem post cum rubigine misces: Rursus & admisto Splendenti contere uitro: Protinus hinc pictam fornacibus iniice testam Postquam lucentem dabit ipsi flamma colorem. Accipe: nam pulchram capiet hinc frigiaa formam: Nam dum fit uitrum nimis feruere, coloris Hinc aufert propriam flammae uiolentia formam. De pictura eboris, eiusdem. Pingere si quis ebur uult, sic procedere debet. Sculpturas eboris auri pecula decurabit: Quo tamen ipsa tibi res ordine congraat, audi: Quaere tibi piscem, qui dicitur Husa liquentem Uesicam seruae decoctam fluminis unda: Inde locum pecula quemiuis componere signa. Idem. De Secretis Liber Xuii. De Ludicris. Fiunt artificialiter lumina quaedam per lampades, lychnos, candelas, & eiusmodi ex certis quibusdam rebus, & liquoribus, ad stellarum normam opportune electis, & ad eorundem congruitatem inter se compositis, quae quomodo accenduntur, atque solae lucent, solent nonnullos mirabiles & coelestes producere effectus, quos saepe homines admirantur, quemadmodum ex Anaxilao narrat Plinius, equarum uirus a coitu in lychnis accensum, equinorum capitum uisum, monstrifice repraesentare: simile fieri etiam ex asinis: & musciliones cum cera distemperatae & accensae, faciunt uidere muscas: & corium serpentis accensum in lampade, facit apparere serpentes. Et dicunt quando uuae sunt in flore, si quis circumligarit illis phialam plenam oleo, & dimiserit ita, donec fuerint maturae, illuminato illo postea in lampade, facit uidere uuas. Idem ualere etiam in caeteris fructibus. Quod si centaurea permisceatur cum melle, & sanguine upupae, & ponatur in lucerna, circumstantes apparebunt solito maiores: & si per noctem illumitur in sereno, uidetur, quod stellae discurrant ad inuicem. Piscis Sepiae atramento etiam ea uis est, ut in lucernam addito, Aethiopes uidere faciat. Fertur quoque, quod candela ex quibusdam Saturnalibus rebus confecta, si accensa extinguatur in ore hominis recenter mortui, postea quoties sola luceat, inferre circumstantibus tristitiam maximam, atque timorem. Corn. Agripa. Ut astantes sine capitibus uideantur. Xuii. 931 Auripigmentum subtilissime tritum noua olla ex oleo sinas ebullire, nec ab re fuerit, si sulphur immisceas, operculo ollae imposito, ne croceus euolet uapor, id noua incendens lucerna, & astanliber tes sine capitibus, & manibus uidebuntur, oculos digitis comprimendo dum candela accenditur, idque paulisper uidebis, ut fieri poterit. Alexius. Ludicrum de canibus. Herba cynoglossum, seu lingua canis, matrici canis copulata, omnes urbis, uel ruris canes eo loci cogit, ubi occultata uel sepulta fuerit. Et si talis miscellanea collo canis ita appensa aut ligata erit, ut excuti non possit, uidebis eum tandiu circumuolui ac rotari, donec semimortuo similis corruat. Illud idem sub planta pedis gestatum, omnem canum latratum ligat & impedit. Albertus. Ludicrum de pane. Si pani in clibanum mittendo inserueris nucem uiuo sulphure, sale petrae, & hydrargyro oppletam, ac diligenter clausam, ubi incaluerit, uidebis panem ita salire, ut iucundum ac plausibilem spectaculum praesentibus omnibus exhibeat. Mizaldus. Quomodo in tenebris ea conspicias, quae foris a Sole illustrantur, & cum suis coloribus. Si quis id uidere affectarit, fenestras omnes claudat oportet, proderitque si spiramenta quoque obturentur, ne lumen aliquod intro irrumpens, omne destruat: unam tantum terebrato: ac foramen rotundae pyramidis formam habeat, cuius basis Solem, conus uero cubiculum aspiciat, e regione parietes albos, uel linteis, & papyro tecto oppones. Sic a Sole illustrata omnia, & deambulantes per plateas ( uti antipodes ) spectabis, quaeque dextra, sinistra, commutataque omnia uidepuntur, & quo longius a foramine distabunt, tanto maiorem sibi asciscunt formam, & si papyrum, uel tabulam appropinquabis, ea uisuntur minora. Aliquanti per tamen immorando, non enim illo similacra apparebunt: Quia simile ualidum maxmum cum sensu nonnunquam efficit sensationem, talemque inuehit affectionem, ut non solum cum sensus agunt, sensoriis insint, eaquelacessant, sed etiam cum ex operibus discessere, diutius immorentur: quod liquide potest perspicinam per Solem deambulantes, si ad tenebras conuertimur, comitatur nos affectio ea, ut nihil uel aegerrime cernamus, cum adhuc in oculis seruetur affectio ipsa a lumine facta, inde paulatim euanescente, clare in tenebris aspicimus. Nunc autem enunciabo, quod adhuc semper tacui, & tacendum putaui, ut omnia cum suis coloribus uidere si quaeritur: E regione speculum apponito, non quod disgregando dissipet, sed colligendo uniat, tam accedendo mouendoque, quousque ad suam uerae imaginis quantitatem cognoueris, debita centri appiopinquatione, & si attentius perpenderis in spectator, uultus, gestus, motus, hominumque cognosces uestes, coelum nubibus dispersum, cyaneo colore, & uolantes uolucres: quod si ad uerum perueneris, non parum laetaberis, mirumque cognosces, obuersa omnia, quia centro speculi uicina sunt: si enim extra centrum elongabis, maiora erecta, uti sunt, conspicies. Ut clarius appartat; feriat Sol uultus: sin in n s, speculum dirigendo solis reflexione eiaculetur, ut insigni fulgore illustretur, debita tamen distantia, tandiu situm uariando, dum uerum te assecutum esse cognosces. Hinc Philosophis & Medicis patet, quo fiat in oculis uisus loco, ac intromittendi dirimitur quaestio sic agitata, nec alio praestantius utrunque artificio demonstrari poterat: intromittitur enim idolum per pupillam fenestrae instar, uicemque obtinet speculi parua magnae sphaerae portio. ultimo locata oculi: quod si quis distantiam mensurauerit, centri loco fiet uisus, quod scio ingeniosis maxime placiturum. Io. Bap. Porta. Funambulorum ratio. Funambulorum ratio haec est. Uir audax & exercitatus super funem distentum admodum, nudis pedibus inambulat, dextra, iaenaque pondus decem aut quindecim, uel etiam uiginti librarum plumbeum continet, cum ad dextram inclinatur intentus operi ( ob hoc audacissimum esse oporter ) sinistram intendit ac extendit, remittit ac comtrahit dextram, ita antequam ui de xtra praeponderet sinistrae, pondera aequat, & corpus reducit ad aequilibrium, inde sensim, & pondera, & brachia pristino starui restituit. Hoc autem necessarium est: nam antequam casurus sit, oportet partem alteram altera cerra proportione pondere esse grauiorem. Cum haec proportio lensim acquiratur, antequam sit acquisita, extento & intento etiam brachio ad aliam partem inclinatur, igitur non cadet. Cadere igitur potest, si uel funis non exacte extensus fuerit: si membra stupore interim tentantur: si corpus non intentum ualide contineatur: si pauitet, si delassetur, si arte, uel usu careat, ut tardius extendat donec inclinetur, uel nimis extendat, ut in aduersam eius partem: omitto quod pondera rationem certam, aut ei appropinquam obtinere debent, ad singulorum tum pondus, tum magnitudinem ac etiam uires. Ergo si haec sex adsint, in nullo est periculo. Itaque quidam puer sphaeris ligneis pedibus suppositis, aliquando etiam sacco inclusus totus praeter brachia, super funem inter cacumina turrium extensum maximo nostro pro illius uita metu ambulabat. Alius etiam descendebat ab imo solo ad turrim, quod difficilius est, cum renes in hac exercitatione multum laborent. Idem se e turri absque ponderibus pronus per funem usque ad solum extentis manibus demittebat: nam robur adeo manibus, & brachiis constanserat ac firmum, ut illis ponderum uice uteretur. Idem, quod miserrimum est, funiculo satis tenui pede sesuspendebat e fune, ubi proximus maxime turri erat, infame spectaculum atque horrendum. Robore inde renum & dorsi manibus uinculum apprehendebat, atque ita funt denuo se restituebat. Fingebant ambo se cadere praecipites, summa uero pedis haerebant funi capite prono. Quantum pedis summitati illius roboris inesse necessarium fuerit, intelligis: nam sola curuatura digitorum atque ea in syluestrem partem sustinebantur. Puer etiam in praecipitem se dabat cum sphaeris, alteraque earum func inter pedis plantam, & sphaeram haerente, nescio prorsus qua ratione ne ob rotunditatem dilaberetur, pendebat. Uerum supra fidem omnem atque expectationem ars fuit, atque audacia duorum Turcarum: tibi uisa ac toti urbi nostrae refero. Duo erant iuuenes corpore haud magno, sed tereti: quisque illorum primum assumpto homine in humeros per funem ad dimidium recti anguli accliuem ascendebat, & absque etiam ponderum auxilio. Inde adiectis gladiis trium ferme palmorum longitudinis, preacutis, acieque nouaculae, pedum malleolis, rursus cum homine eodem ascendebat, adeo distentis pedibus, ut nec in plana terrae superficie facile fuerit sic ambulare. Inde funi superposita tabula, pedibus uero suppositis sublicis quas nostri ciues uocant scancias, super tabulam sic positam ambulabat, cum tabula ipsa per se ne uel momento funi superstare posset. Deinde quinque teretia ligna ferreo filo crassiore transfixa, ob idque cohaerentia, sed ita ut nullum alteri posset recte insistere utrinque supponebat pedibus, cum quibus super funem ambulabat, cum nemo sic per planum solum possit ambulare, imo ne stare queat, hinc inde rotundis lignis, quae crassiora brachio non essent dilabentibus. Postmodum suppositis patellis aeneis absque uinculo, quas pedum extensione retinere cogebatur, super fone ibat. Post in caldario sedens stabat, caldarium supra funem pendulum, horribile dictu. Quod uero proximum miraculo fuit, hastam cum ponderibus uasi subduxit, ut caldarium in aere pendere uideretur. Nam hastam retro inter uas & funem positam ante reduxit. Saltabat ad rhythmum super fune pulsante tympano, & modo se praecipitem ex illa dabat haerens solo calce ( his oculis uidi ) modo tarso ac cymba pedis. Stupeat necesse est, qui uideat alterum eorum distentae renuiori funi, ut quae pollicem non excederet crassitudine, insistere, acim mota tota superiore parte, inferiorem tanto inpetu cum fune agitate, ut hinc inle palmis plus quam duoedecim celerrime ac quasi iaculi iactu moueatur. Quod uero minus prodigiosum fuit, sed supra fidem tamen omnem humarae potentiae est, quod cum e campo louiae arcis ad turrim quae altissima est, ascendisset cum ponderibus inde e summa turri ascendit ad trabem perfunem quae a plano plus tribus partibus e quatuor recti anguli adeo erecta erat, distabat. Maiore quoque miraculo descendit quam ascendisset, pronus scilicet tanquam ruiturus in caput. Animaduersum est, pollice pedis utriusque dum funem continet aduersus alios digitos tanquam forcipeferrea, tantam uim sustinuisse. Neque aliter fieri potuit, ut uel ascenderet tam erecto fune, uel descendens non rueret praeceps. Uoluit dum hec ageret hominem secum humeris sustollere magno precio etiam addito. Sed tam temerarii propositi complicem non inuenit. Itaque nihil mirum est, quoscunque maximos principes hoc spectaculo, ut re maxime egregia, delectatos fuisse. Plebem uero censuisse arte daemonum haec fieri, quandoquidem supra uires humanas uiderentur. Cardanus. Draco uolans. Extat artificium, quod aliquibus Draco uolans, uel Cometae sidus dicitur, cuius talis sit constructio. ctio. E subtilioribus arundinum paxillis quadrangulum constituatur, ut longitudo latitudini hemiolae sit proportionis, diametri duo, & ex oppositis partibus, uel angulis immittantur, quarum inter secatione funiculus illigetur, & eiusdem quantitaus, cum duobus aliis iungatur, e capitibus macanae prouenientibus: sic papyro, uel subtililino abtegatur, ne quod graue in ea sit: inde e turris, monus, uel altiorum loci fastigio, aequalibus & uniformibus uentis credenda, non uaidis, ne disrumpatur machina, nec leuibus, si undique silebit aura: nam eam non sublimat, uentorumque segnities irritum faciat laborem: ipsa recto non incedat tramite, sed oblique, quod efficit funis tractus e capite uno. ex altero longa cauda, quam e restibus effinges aequidistantibus, & papyris passim religatis, sic leui tractu immissa, artificis manibus committenda, qui nec segniter, nec oscitanter, sed ualide impellat: & sic uolitans carbasus aera petit, ubi paululum fuerit eleuatum. ( hic enim ex domorum anfractu disruptus est uenus ) ut uix manibus compesci, uel retineri queat, Laternam aliqui supra locant, ut Cometa uideatur. Sclopum alii charta & pyrio puluere inuolutum, & cum in aere quiescit, immittitur per restim accensus funiculus, anulo, uel lubrico aliquo, statimque uelum petens, ignem ori admouet, maximoque tonitru, in plures machina dissilit partes, & ad terram procumbit, Aelurum aliqui, uel catulum ligant, ac per aera immissas auscultant uoces. Hinc auspicari poterit ingeniosus principia, quo nam pacto, & homo uolare possit, ingentibus alis cubito, & pectore deligatis, eas autem a pueritia paulatim iactare assuescat, loco semper sublimiori. Quod si quispiam id mirum putauerit, adiiciat ea, que Archytam Pythagoricum commentum esse, atque secisse traditur: plerique enim nobilium Graecorum & Fauorinus philosophus memoriarum ueterum exequentissimus, affirmatissime scripserumi, simulachrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum uolasse, ita erat scilicet libramentis suspensum, & aura spiritus inclusa, atque occulta concitum. Io. Bap. Porta. Homines, ut mortui uideantur. Uinum cum sale ad consumptionem partis tertiae coquito, inde uinum illud accende, sublata omni alia luce, & ipsis immobilibus manentibus. speciem mortuorum praebebunt. Cardanus. Uitrum duplicatum. Iucundum etiam est uas duplici uitro conficere, ut a latere uides: in medio candela ardet: inter uitri superficies. Quidam autem in medio pisciculos inter uitri superficies collocarunt, auicula modo pisciculos mirabatur, modo image50 aqua aut humor uarius ac perspicuus ponitur: ita & splendor duplicatus, & mira colorum uarietas interlucet. Liber Xuii. 939 rostro petere nitebatur. Licet multiplices candelas & lumina & uasa humoresque iungere, ut res fiat admirabilior. Idem. Mulieribus lotium compescere. Extat in pastinacae piscis cauda aculeus quidam, quo nihil in mari execrabilius esse authores scribunt, mira operans multa: inter haec id retinet, si mentem adhibes, mollis ubi terra uel horti fuerint, ac meiat uetula, illico ubi aculeum defiges. ut totum abscondas, tandiu ei lotium prohibebis, quandiu scrobe effossa detrahes: pauculis enim immoraberis diebus, & extemplo meiet, sic uetulas saepe iuuenes urinam retinent, si alicuius usum interdixerint. Io. Bap. Porta. Ut mulieres in mensa nihil edant. Mulieres in mensa nihil edent, si ocimum ignorantibus illis sub obsonii patina cum radicibus integrum reponatur. Autor Florent. Geoponicus. Conuiuae ne accumbentes edant. Si uis autem conuiue ne accumbentes edant, sic fiet: & quanque minus ueritatis habeat, non tamen omittam. Acum habeas illam, qua mortui saepe linteis obuoluti resarciuntur, ac saepe eos perforauerint, clam cenae initio sub mensam figas: prohibet enim haec conuiuarum esum, ut accumbentes potius cene taedeat, quam edendi, uel sedendi uoluptas insit: detrahe ubi eos aliquantulum irriseris. Io. Bap. Porta. Pistor ut paonem in fumum non immitere posst. Suspensi furis laqueum habeto, ubi habueris, in instrumenti parte illa deligato, quae furmum subintrat: si pistor in furnum panem immittere quaesierit, hinc inde discurrens, uerum nunquam reperiet iter: & si immiserit, foras eiicietur pala, quod mirabile uidebitur ualde, minus uerum. Idem. Ut quis in somno loquatur: Rana & bubo efficiunt hominem loquacem, & ex his maxime lingua, & cor: sic lingua ranae aquaticae supposita capiti, facit loqui in somnis: & cor bubonis impositum mammae mulieris dormientis sinistre, fertur efficere, ut omnia secreta pronunciet: idem fertur efficere cor noctuae, & sebum leporis positum supra pectus dormientis. Agrippa. Ut aliquis dormire non possit. Oculus hirundinis positus in lecto, non permittit iacentem dormire, donec auferatur. Alb. Magnus. Mulier ut in somno patrata narret facinora At si mirabilius ultro atque inuito uis, ut mulier in somnis patrata narret facinora, quod Democritum quoque sensisse uideo, magisque in mulieribus quam uiris praeualet, cum ad loquelam promptiores, & loquaciores sint. Nocte intempesta, ubi profundo mulier fuerit demersa somno, lacustris ranelinguas: sic etianum siluestris anatis, bubonisque ( quia noctu loquuntur ) pectori, supra cordis palpitationem admoueto, immorari sinito, & quantum poteris interrogato, nec iterare pertaedescat, si illico responsa non praebeat. Namque erumpens tandem uox cordis secreta manifestat, interrogatis omnibus uera semper responsura: simulatis carminibus aliqui euenire tradunt, cum id omni abdicata superimage51 Liber Xuii. 941 stitione operetur. Dii immortales unde hoc euenit, ut sic efficacissime operetur, ut in somnis ea libere narret, quae uigilates incassum conamur: quis hoc fieri posse credat: leniter tamen ad eam accedendo, loquitur blande, in necessariis utitor. Porta. Ludi aduersus conuiuas. Si lintea, & mappae calcanthi puluere inficiantur, qui loti se detergent, ea parte nigri fient, cum tamen lintea prius sint can didissima. Si gladii succo collocynthidis, omnia amara uidebuntur. Si quamuocant assam, cuncta foetida uidebuntur. Cardanus. Ludicrum primum. Duas tabellas strictas nec longas assumito, in quibus foramina duo Ab & C D iuxta tabellarum capita, lorum uero discissum in E & F per longum: superponatur igitur E super A, & ex in feriore parte G ducatur per utrumque foramen: post per Bcd alternatim sursum atque deorsum, rursus autem per C deorsum inducatur ut sursum ascendat, atque eodum donec tabella A B per Flori foramen possit educi atque sic inclusum erit lorum utrique ligno: contraria ergo ratione extrahetur: ita ludimus, ut in maeae ore, quanquam exiguo natura. Idem. image52 image53 image54 Ludicrum secundum. Similiter fiet, si due tabellae minimi digiti longitudine tenues, & coaequales assumantur cum tribus foraminibus, in singulis aequalibus distinctis interuallis, ut a latere uides: lorum quoque transuersim iuxta capita diuisum in G & deorsum: ergo caput K lori ducito sursum per B, L autem per C ex aduerso, ut capita ex eadem parte promineant, post L duc per G, post per A sursum ut deorsum tendat L, inde L rursus deorsum per D & sorsum per F, & deorsum sursum per E, inde rursus per D. post per H sectionem transmittes tabulam A B C, inde reducta L in contrarium per D, fiet ut conquiescat in E, uelut K in B. Idem. Ludicrum tertium. Liber Xuii. 945 sed medium non apposuimus, ut quando filum iaceat, intelligeres. His paratis, reducito capita A D uersus C, E uersus D, nodo super orbiculos iniecto, deinde trade in manibus alicuius, & stylo scriptorio praescinde filum B, stylum infra D & E ponens, relinquentur ligulae integrae, orbiculis excidentibus. Idem. Ludicrum quartum. Simile ferme est, quod contingit filo conduplicato, uelut A B C: Aliud, duas habeto ligulas, quas plicabis ut a latere uides, iungesque eas filo eiusdem coloris & super eos orbiculos tres induces, quibus pro numerandis precibus utimur, sint autem A B C, image55 ducatur extremitas C per Aita ut sub digito lateat A, & C sub alio digito, remaneatque pars C D duplicata, ita diuidatur C D gladio, & uidebuntur quatuor initia & fines. ubi dimittas clanculum excidere C D, apparebunt tantum duo initia, & tamen filum uidebantur quadrifariam diuisum. haec igitur subiungere uolui, ut quisque intelligeret artem delusoriam, totam eiusmodi esse, ut, antequam quomodo fiant scias, miracula esse existimes quae fiunt: postquam noueris, puerilia esse cognoscas. Idem. Furtum cognoscere. Sic uolumus furtum cognoscere, sic possumus & subreptam illico rem recuperare: Est lapis, qui Aetites dicitur, & ueluti praegnans est: nam cum quatitur lapillus, in utero sonat, si quis ergo terit eum, & subcineritio pane decoctum, & conditum furi offerat, fur mansum deuorare non potest, quin etiam cogitur, aut suffocari, aut fur deprehendi, quippe cum eo decoctum glutire nequit. Porta. In uase urinali uitreo, ut uaria & mira conspiciantur. Recipe Croci in panno linteo ligat, parum: ponatur in aqua fontana, donec bene coloretur: postea sumito albumina ouorum, & cum iam dicta aqua conquassentur sepiles uel octies. Quo facto ponatur haec mixtura in uitro urinali, aqua limpida pleno, & uaria uidebuntur in eo. Fallopius. Panis ut in mense saltet. Argentum uiuum in penuram imponito obstrue & in panem calidum locato: & saltabit. Idem. Spectrum antificiosum. Nox uero uidetur harum ineptiarum mater. Uerum utut ineptiae sint, etiam quandoque magnarum, imo maximarum rerum causae sunt praestigiae. Ueluti contingit Cenetho secundo Scotorum Regi, cui cum Picti patrem Alpinum captum occidissent, & ipsum Regem timore perculsis, cum persuadere non posset subditis uitionem, nam maxima pars nobilium, & militum regni, paterno praelio ceciderat, principes regionum conuocatos ben igne excepit. Inde etiam hospitio & conuiulo dignatus est. Sequenti nocte in singula illorum cubicula dum omnia silerent, singulos immittit homines, baculo in manu dextra ex putri ligno, quod uelut fax splendet in tenebris ( hoc enim alias docuimus, ueste ex corio piscium non desquamato. quod & ipsum noctu mirum in modum splendet, tum maxime baculo auxiliante, est autem horum piscium magnorum in Scotia ingens copia ) in sinistra, quae ori admota erat, ingens bouis cornu: nam & talia in ea insula cornua boum esse declarauimus. Hi omnes per cornu reboant horrenda uoce, parendum esse Regi: Pictos daturos poenas scelerum, uictoriam ingentem apud Scotos stare, se nuncios a Deo missos. Facile fuit somnolentis imponere, quum neque uenientes, nec abeuntes uidere possent: nam uestem inuoluerant dum abirent, baculum absconderant. Ubi mane uentum ad consilium est, quisque narrat, quod uidisset audissetque: sed Rex metuens, ne fabula prodiret in publicum, ob idque detegeretur, primum docet id sibi etiam uisum, deinde cauere illos ne diuinitus monita promulgando coeleste numen haud dubie propitium, infensum redderent. Itaque nemine fucum agnoscente, in bellum consentiunt, fuitque euentus non minus quam oraculo diuino respondens: siquidem uicti Ficti semel, bis, terue: ad extremum deleti sunt a Scotis, ut ne reliquiae, aut uestigium superesset. Cardanus. Spectrum secundum. Aliud quo plures usi sunt: scarabeos uel testudines, aut cancros cimiteriis praesertim spargunt cum exiguis candelis: alii subtilius mortuorum capitibus intra condunt candelas, horrendamque faciem praebent. Si autem locustarum dorsis candelae exiguae annectantur, terrorem non leuem afferunt. Ignis enim saltare uidebitur. Idem. Spectrum tertium. Aliud quo chirurgici etiam falluntur, existimant que uulneratum membrum haud dubie: cum manus sic medicamento inficitur ratione constat, ut pleraque experimento & usu: talia plurima edocuit uir Graecus natione. qui ad nos peruenit, quae tamensolum ioci causa fiunt, cum nullam afferant utilitatem. Ratione igitur quoniam in uulneribus cauitas, sanguis, atque nerui nonnunquam spectari solent: semper autem fer me uulneris labia. Cauitatem ergo prominentia laterum mentitur: sanguinem, minium, aut lacca, uel cinnabaris, optime sanguis draconis: neruos, fila: cuti & carnis, labia, cerusa, resina, sepo, uel cera alba: haec autem experimento. Usus ornat fallaciam. Idem. Spectrum quartum. Aliud quo omnia, quae in domo sunt moueri uidentur, ut terraemotus tempore, sed solus uisus in hoc fallitur. Primum quidem laquearia, & parietes e ligno, aut cemento sint forma serpentis, & riata in obliquum, & inaurata sic, ut splendeant: inde fiat flamma tremula, ut suo loco docuimus, & ablato omni alio lumine, dico omnia tremere uideri. Nam quia pars A B ( sed tortuositas in plano non bene exprimi potest ) uidetur iuxta A C lineam, lumen uero fertur per A D necesse est, ut A B moueri uideatur, rectus image56 per obliqum: igitur tum propter proprium tremorem flammae, tuum propter obliquitatem motus, uidebitur tremere. Adiuuant autem plurimum ad hoc ignis non splendidus, & cum fumo: nam debilis actio facilius uitiatur, quam ualida, sed fumus flammae sociatus, & flamma imbecillis, quae a leui substantia procedit, debilem uisum facit: igitur talis ignis flammaque leui fumo iuncta, hoc spectri genus efficiet. Idem. Spectrum quintum. Non possum praeterire, quod edoctus sum per somnum hac nocte, quae est uigesima octaua dies Ianuarii Mdliiii. praecedens, dum librum hunc ultimo transcriberem, uidebam parietem in quo imagines depictae erant plurimae, quarum aliae ambulabant, aliae colloqui uidebantur, stabant nonnullae, erant quae sederent, quaeque deambularent: mira certe res. Tum ego, id mirum profecto est: tum quispiam qui aderat. Non est hoc miraculum, sed tu inuentor fuisti huius rationis. memini sane: tum ille excipiens inquit: Paries hic in cryptoporticu ex aduerso uiae publicae, quam scis esse maxime frequentatam, & nunc forte fortuna milites transeunt, positus est. Illucescat Sol in uia, docuisti qua ratione imagines ex umbris in aduerso pariete uideantur: hae autem quae plurimae sunt in extremitatibus parietis, ac quasi confusae, nonnulaeque in medio, & quas sedere perspicis, omnes sunt picturae, ad similitudinem umbrarum effictae: ut cum umbrae discedunt ex finibus parietis, aliqua pictarum moueri uideatur. Tum ego, Certe pictas uix ab umbris distinguere licet. At ille, Fuit hoc artis egregiae opus: nam sumpta ratione ex libro tuo, dominus aedis hoc commentus est: hominum colloquentium effigies, non picturae sunt, sed umbrae: stant enim hi duo in uia, & mox discesserunt. Uerum ego mecum recogitans, intellexi licere hoc idem in tabella facere, quae transferri posset. Cardanus. Spectra in nubibus quomodo fiant. Nicolaus Siccus prefectus iustitie, uir insignis, quem honoris causa nomino, dicebat se expertum esse flante uento, si equi aduersus illum ferantur imagines leues, uelut e pluma, uel charta depictas, filoque annexas equi postilenae, ferri per aerem, adeo ut si filum tenue sit, res prorsus mira uideatur, id uero iure merito: nam cum uentus in aduersum feratur, imago uero lata sit ac leuis, non potest recta decidere: sed neque iuxta uenti impetum, uelut reliqua, que decidere solent, quia a filo retinetur: necesse est igitur sursum ferri, ac spectri uidendi causam praebere: uerum ad nubes usque, magna dubitatio est, aut enim filum frangetur, aut uenti uis non eousque pertingit aut impetum tanta longitudo fili retinere non potest. Uerum id aliis experiri sinamus: compendiosior enim ratio in Aesopi fabella descripta est: nutrita enim aquila in his quae in sublime uolant, annexaque pedibus imagine, deinde dimissa spectri uidendi causam subministrabit. His quidem artibus ad accendendum militum animos, dum pugnaces exercitus prope positi sunt, non inutiliter utimur. Idem. Iocus Necromanticus. lucundum id quoque nobis fuit spectatoribus, quo Andreas Albius, Medicus doctissimus Bononiae credulo cuidam amatori metum incussit: De mortui caput mensae apposuit, quod patefacturum esse nobis auditoribus promisit, quisnam ex nobis filiam ciuis cuiuspiam misere deperiret, quis etiam futurus esset amoris exitus caput id hoc esse praedicturum Ludicrum id non intelligentibus horrorem induxit, perinde atque si cacodaemonis ope uaticinium id processisset. Uerum iis qui locum animaduerterent, risum mouit. Hac autem arte res haec instituta erat. Mensa quatuor columnis pedum instar suffulciebatur, quarum una excauata erat, mensae perforatae subdita: Foramen id, totaque mensa subtili quodam tapeto tegebatur, ne mensae foramen conspiceretur: Eo loco demortui caput positum consistebat. Pauimentum autem in ea parte perforatum etiam erat, in qua coluna excauata mensam sustinebat, ut ex inferiori aedificio, in superius, & uicissim ex superiori in inferius uoces transmuti possent. Quamobrem is qui in inferiori erat, tubo quodam in excauatam mensae columnam immisso, & altera eiusdem tubi parte auri admota, facile quid alter in superiori conclaui consistens rogaret, exaudiebat, responsaque dabat quaesitis apprime conuenientia. Successit hoc eo facilius, quod uterque amatoris eludendi secreta nouissent: Sic enim fabulam hanc communicatis ante consiliis dextere peregeruunt. Ad maiorem etiam uaticinii fidem, candelas cereas accensas circa demortui caluariam posuit, uerbaque peregrina recitauit. Andreas Albius. Iocus alter histrionicus. Multis & hoc admirandum uidebatur, quod tamen ubi modum quo similiter agi possit, exposuerimus, ludicrum existimabitur. Uitrum uir quidam nobis inspicientibus obtulit, in quod anulum immisit, qui sua sponte quoties id expeteremus in uitro saltitabat. Hic astus hac ratione peractus est. Subtilis cuiuspiam mulieris capillus anulo adaptatus erat, hominisque ludentis digitis. Cur ergo saltandum esset anulo, digitos histrio motitabant, quibus agitatis, simul anulus ipse mouebatur, nobis capillum nequaquam conspicientibus. Fucum hic histrio subtili commento tegebat. Anulus hic ( aiebat ) lasciuarum puellarum more non saltat, nisi meis ipsius digitis ei tympanum pulsem. A quodam Histrione Ueneto. Ad faciendum aliquem pedere. Si accipiantur pili asini, qui sunt iuxta priapus eius, & dentur alicui in potu triti cum uino cui uis, incipit statim pedere. Albertus. Aliter. Similiter si aliquis acceperit oua formicarum, & contriuerit, & proiecerit in aquam, & dederit ea in potu, cui uis, statim non cessat pedere. Similiter faciunt cum uino. Idem. Crepitus uentris mouentia. Quaedam etiam ueneficii potius quam mediliber Xuii. 951 cinae loco habentur: sat sit leuiora recensere. Crepitus uentris, oua formicarum, uel castanearum flores mouent. Cardanus. Ut hernioso crepitent testiculi. Ut hernioso crepitent testiculi si optabis: Ubi eum igni accedere conspicies, & calefacere, sambuci uel ficus igni uiridia immittito ligna, ut comburantur: sic enim crepitum dabunt, ut secedere illinc cogatur. An id euenit, quam eructat, aura, illi uento simili, qui quoque eis officere solet? Porta. Tympani mirum. Fiunt & quaedam quae spectra licet non sint. admirationem tamen pariunt. Tympanum e pergameno figuris pingitur uariis, ita ut sensim descendat ratio picture, & rursus descendentes excipiantur ab ascendentibus: in obliquum enim situs earum tendit, ac quasi per aequidistantes lineas: in medio lumen collocatur, quod more flammae, quae uerua circumagit tympanum uertit, cumque semper situ differentes figurae occurrant oculis, omnes aut ascendere, aut descendere uidentur, quod mirabile est. Cardanus. Ludicrum de pisis in olla coquendis. Qui uoluerit iucundo spectaculo ex ollis feruentibus pisa excludere, argentum uiuum immittat, uidebit rem pulchram, nisi labra ollaris excellens altitudo, uel ignis remissior obstiterit. Expertum tibi trado. Mizaldus. Ouum ut in aere ascendat. Sic facere possumus, ut ouum in aere ascendat: Oui corticem uacuum rore complemus & Maio mense eum accipimus: ( alio enim tempore, ut aestate & autumno, uerus ros non est, ut physicis constat rationibus ) & in meridie Sol, oppones, & ab eo eleuabitur, & si difficilis aliquando fuerit ascensus, baculi, uel tabulae adminiculo, dum ascendere incipiat facilius eleuabitur. Io. Bap. Porta. Latrunculorum ludus. Quae proposita in memoriam reuocant, quonam pacto duobus coloribus, imo uno tantum, liceat plures differentias ostendere, uelut in latrunculorum ludo typis mandando: ubi qui Hispanicum librum emiserunt, omnia confuderunt Igitur loci nigrilineis nigris, quasi cancellis sunt distinguendi, cum albi puri relinquantur, latrunculorum uero figurae, nigrae quidem tota superficie, atramento tingantur, albae uero in ambitu solum linea nigra deducenda, totum quod interius in typo est album mianeat. Cardanus. Tres Schedulae non tactae, ut situm permutent. Alia quoque remanet ludicra subtilitas, ut tres schedulae non tactae situm permutent: Quod illud penitus ignoranti, fieri non potest, quin mirabile uideatur: Tres fiunt schedulae longiusculae e papyro uel linteis, seque mutuo aequali superent longitudine: nam capite uno aequatae omnes, & aeque reuolutae, deuoluuntur, diuersique situs reperiuntur, longior in medio, uel primo loco, si longior eadem in postremo fuerit loco, immobilis remanet, quod non est, qui non Liber Xuii. 953 putet a daemonibus factum, sed aliunde non euenit, nisi quia in reuolutionis fine remanet procerior, & extrema, a qua exoritur, in reuoluendo remanet. Quorundam fuit error, qui uerborum, ut euenire putabant, ac de interrogatis omnibus, tanquam de oraculo responsa praebebant: nam si scitum permutabant, rite auspicari, effectusque propitiari, sin minus infortunari: nec uoluere rationibus, & experientiis fidem permutare, cum habitum in credendo effecerint. Io. Bap. Porta. Ludicrum de carnibus. Instrumentorum fides seu chordulae minutim excisae, & carni recens coctae ( siue elixata fuerit illa, siue aslata ) inspersae, eam uermiculosam, putrem ac insalubrem esse, discumbentibus iucunde mentiuntur. Quisquis rei huius conscius erit, utili impostura solus pro arbitrio uesci poterit. Mizaldus. Mulier us omnia narret quae fecit. Quando uis, ut narret tibi mulier uel puella tua omnia, quae fecit, accipe cor columbae, & caput ranae, & exicca utraque, & pulueriza supra pectus dormientis, & narrabit omnia, quae fecit. Albertus. Statuae ligneae mirae. Mira sunt, quae de duabus statuis ligneis paruis, & colludentibus, a duobus Siculis fieri uidi: erant autem unico filo transfixae hinc inde, quae annexae altera quidem parte ligneae statuaeque fixa manebat, reliqua tibiae, quam ille pulsabat extenso utrinque filo: nullum saltationis genus non aemulabantur, gesticulantes miris modis, capite, cruribus, pedibus, brachiis totque in uarias formas, ut ingenue satear me tanti artificii rationem non assequi: neque enim plura fila, neque modo extensa, modo remissa, sed unicum filum in singulis statuis, & semper intentum: nam multas alias uidi, quae pluribus filis, atque his modo intentis, modo remissis agebantur, sed id nihil mirum. Id uero pulchrum erat, quod saltationes gesticulationesque modis cantilenae congruebant. Cardanus. Capilli in serpentes. Haec tamen mirabilia uisa sunt. Menstruatae enim mulieris capilli in serpentes, & uermiculos uertuntur fimo obruti, & tempore iam modico, Nec minus putrefactus e menstruorum sanguis rubetas siue ranas generare potest: facile enim corrumpitur, & conuertitur, & saepe mulieres ex eodem cum humano fetu bufones, lacertos, & iis similia generant. Et Salernitanas mulleres legimus conceptionis principio, cum faetus uiuificari debent, tale animal apii, & porrorum interficere solent succo. Cum mulier quaedam praeter opinionem praegnans uideretur, faetus loco, quattuor animalia ranis similima peperit, & saepe tali causa abortiuit, cuius monstruosae conceptionis, non est alia ( credo ) putanda causa. Ex corruptione quoque humani seminis, ueluti uermes in intestinis. Alcippe elephantem peperit, & ancilla inter initia belli Marsici serpentem generauit. Nec equorum minus e cauda setae aquis iniectae, animam recipere, & uiuificari uidentur. Tusum ocimum inter lateres humido loco Soli expositum, scorpiones generat: quanquam Galenus neget. Combustae anatis puluis, si humido inter patinas seruetur obrutus loco, ingentem & maximam mire generat rubetam. Facilius autem rana procreari potest illico, si earum rernatur ortus. non enim illas dico, quae legitimo naturae ordine, scilicet ex coitu, in aquis suos natales habent, sed quae per se nascuntur, & temporariae dictae sunt: & aestiuo tantum imbre litorum & itinerum puluerulentis arenis generarunt, earumque breuis est uita, uel saepe uentorum ara, altis montium iugis saeuientes, attollitur puluis, aquisque mixtus, non solum in ranas, sed in lapides cogitur, ranis enim aliquando pluisse auctor est Phylarchus, & Heraclides Lembus: circa Dardaniam & Paeoniam idem euenisse tradit, idque tam copiose, ut domus & uiae replerentur. Et Aelianus cum ex Italia Neapoli Puteolos iter faceret, ranas perspexit, quarum pars, quod ad caput pertinet, repebat, & duobus pedibus agebatur, altera nondum conformata, concretioni limosi humoris similis trahebatur, & ex eodem corpore pars altera uiuebat, pars altera tellus erat. Narrat Macrobius in Aegypto, quod ex terra & imbre mures nascuntur, & in aliis locis ranae, serpentes & similia, unde facilis est earum procreatio. Quidam enim cum spuisset, ex sputo statim rana creata est, & Daumatus Hispanus, quoties libuerat ranarum maximam illico producebat copiam, sic uerrinum, & scrofarum ex coitu exceptum uirus, & sanguinosum modo iam dicto, ineunte Sole capricorni principium, ut piscis exitu, eiiciant, dum affatim lacte, & micis saturentur, subeuntes: perceptumque illud quod apriam uocant, quod idem est, quod equis hippomanes, uitreo sub fimo uase conditum, & operculatum, ne surgens calor euolet, aliquibus lateat diebus, praeceptumque opus plumbea comditum pyxide erit usui: qui id recte nouerit componere: non uulgare cernet experimentum. Si quis uero curiosius quam par sit, noscere concupiscet, quam nouimus rationem experimento simo & mirabilem admodum mandragorum producendi. Sic enim humanam feram ex ouo enatam feneratitia iam nomenclatura uulgo appellari coepisse audio, si cui allibuerit, & is ad exemplar galli spermatis in ouo humanum & uitale asperserit uirus, operculo coercito, ne faetuosum calorem coercitum suspiret, efferret semiferum animal, hinc humanum, hinc uero uernaculam gerens formam. Nec negat id Auicenna, sic occasio dabitur, alibi paulo uberius: sat sit normam & fieri posse demonstrasse. Pleraque & maiora iam omittuntur, apud inscios, & plebeios fide penitus caritura. De partu menstruoso, deque producendi per simum ui, haec dicta sufficiant. Io. Bap. Porta. Artes & turres ut in aqua uideas. In uitreo uase matulae simili aquam coniicies, parumque ex ea sumens crocum in linteo ligatum, donec tingatur aqua, confricato: inde oui candidum digitis septies aut octies confractum in ea Liber Xuii. 957 ponito, totumque in uas illud coniicito permiscens aquae: uidebis enim, ut referunt, quasi oppida, & arces, ac turres in aqua sparsas. Cardanus. In stratu hominis ut appareant pediculi scaturientes, ut non possit homo dormire. Si uis facere, quod in strato hominis appareant pediculi scaturientes, ut non possit homo dormire, tunc proiice in lecto eius pondus unciae unius, uel mediae Alkakengi, & si acceperis pilos Asturis, fiet inde licinium, quod quando accenditur uident se inuicem omnes infirmos ex uehementia infirmitatis, extenuationis. Accipe locustam citrinam, & exicca ipsam, & tere, & pone in panno exequiarum, & incende ipsum oleo sambucino, in quocunque loco fueris, erit quod tibi dixi, & mirabile. Albertus. Situla aqua plena quomodo sustineatur. Diximus de his, quam plus sustinent quam ratio uideatur ostendere, & de his, quia mutuo se sustinent. nunc demonstrandum, quomodo aliimage57 quid se ipsum sustinere uidetur. Sic abacus planus A B, & baculus C E, cuius exterior pars sit sub ansa D situlae plenae aqua G F H, & inter baculum C E & F situle imum collocetur E F lignum rectum arcte, ut dilabi non queat, dico situlam pedere nec cadere. Constat enim, quod cum F sit imum situlae quod baculus E F, & F grauitatis centrum, & centrum terrae, quod sit K, & centrum situlae, quod sit L, sunt in una recta linea, quae sit K F L E. Si igitur situla cadet, uel per rectam F K, uel prius inclinabitur latus aliquod, ut G uel H, Si igitur inclinetur uersus H in M, duco K M: quia igitur duae lineae ueniunt ex K, K F, & K M, ad circulum, & K E transit per centrum circuli, id est, situlae, erit ex demonstratis ab Euclide in tertio elementorum K F minor K M: igitur centrum grauitatis F, elongatum est a centro terrae K sponte, igitur motu naturali graue ascendit, quod esse non potest. Non igitur situla descendit inclinando se ad aliquam partem. Sed neque per rectam K F, quia angulus F E C rectus est, & constans, descendente D in L ducatur L B: igitur aequalis est E B: igitur cum L B opponatur recto uel per quintam primi, triangulus L E B duos rectos habebit, uel maiori angulo maius latus non opponitur, quorum utrunque aduersatur his, quae ab Euclide in primo elementorum sunt demonstrata. Ex quo sequitur maius quoddam miraculum, & est, quod aliquid sponte casurum. addito pondere non cadet. Nam posita parte baculi B D maiore, D C baculus cadet, quia extremum eius cadendo appropinquatur centro terrae K, & ita C poterit eleuari, & sic cadet: & tamen addito fitulae pondere non cadet. Oportet autem ( ne tecum risu astantium fallat experimentum: nam rudes ubi res non succedit, non hominem sed demonstrationes culpant ) ut diligentissimus sis: primum ut abaci superficies superior sit ad libellam posita, & lignum rectum adunguem, nec flexile: & similiter lignum E F rectum, & arcte iunctum inter situle imum & C E ita quod faciat haerere firmiter lignum C E manubrio D. Et quod F punctus sit centrum grauitatis, & situla rotunda. Multi legent haec, sed pauci intelligent. Plura enim intelligere oportet, quam quae scripta sint. cum tamen ad perfectionem nihil desit. Cardanus An mulier sit adultera. Dicunt. quod si quis ponit adamantem capiti mulieris dormientis, manifestat si est adultera: quoniam si sic est, resilit territa de lecto: & si non, amplectitur uirum suum cum grandi dilectione. Albertus. Trabes mutuo se sustinentes. Quaedam etiam sponte uidentur sustineri, ac etiam alia sustinent nullo uinculo: ut, capio A B trabem, cui superpono C D. Ipsi C D superpono E F cadat sub A B, tunc dico, quod nisi soluantur, cadere non possunt: nam A B sustinetur ab F G, & E F, a C D, & C D sustinetur ab A B, igitur nulla earum cadet. Locus autem B D F sustinetur, & sustinet experimento enim id patet, igitur ab aliquo sustinetur, igitur ab image58 omnibus cum parsit omnium ratio. igitur firmissimus: Qui quanto magis premitur eo est firmior: nec fariscit, nisi aliqua illarum frangatur. Cardanus. Ut mulier confiteatur quae fecerit. Ranam aquaticam comprehende uiuam, & tolle eius linguam, & remitte illam in aquam, & pone illam linguam super partem cordis faeminae dormientis, quae cum interrogetur, uera dicit. Albertus. Telum pendens nullis uinculis. Simili modo & in Dianae Ephesiae templo literis mandatum inueni, Cupidinis telum nullis retentum laqueis pependisse: quod si cui ingenium aemulari libuerit, facile id assequetur: leui ferro harundinem pro hasta adiicito, lapidemque herculeum cubiti magnitudine excauatum eximie bonitatis inserito, testitudini templi, appositumque spiculum per plura secula sponte pendere uidebitur, neque id magno miraculo. Cardanus. Liber Xuii. 961 image59 Cingulus aut annulus praestigiosus sic fit: elaborantur 3. circuli, aut si libet plures, ita contexti, una tamen sola ductili linea, ut nulla ex parte alter alterum tangat: sic fit ut duo penduli in aere stare uideantur, miro artificii uafroque inuento: at efficere facilius longe est quam effingere: quanquam, ut potuimus, eum depinximus. Ratio autem talis est, si annulum triplicatum facere uoluerimus, describemus circulos duos, deinde accipiemus numerum, quem uolumus, qui diuisus per tria, numerum circulorum annuli super relinquat unitatem: utpote sexdecim, nam diuisus per tria relinquit unum, & exexeunt quinque: diuide igitur circulum exteriorem in partes sexdecim aequales, describendo totidem puncta: totidem quoque diuisiones in minore circulo efficiemus, ita tamen ut puncta inferiora intercipiant in medio superiora: deinde ductis portionibus circulorum a puncto inferiore ad superius, ab eo autem ad inferius, duobus semper intermissis, ac iterum ad superius duobus intermissis, tandem redibit post exactos tres circulos ad eundem punctum, itaque unus circulus tres efficitur. Circulos autem hos extremos, seu qui prius describuntur dimissi, ut melius descriptionis ratio intelligatur. Caeterum iuuat eos delere, ut absolutius, & nitidius opus uideatur. Oportet autem in sectionibus, quae in solido sunt, non se tangere annulos corporeos. Sic enim penduli uidebuntur, ac per se, cum non sint. Cardanus. Ad furem dignoscendum. si quis puluerem ex lapide aetitis, subcineritiopani incoxerit, & suspecto furi quidpiam de eo commedendum obtulerit, praemansum bolum deglutire non poterit. Mizaldus. An corrupta sit mulier. Fumus seminum portulacae, uel foliorum personatae, quam bardanam uocant, per infundibulum uel aliter, in faemineum pudendum transmissus, statim mulierem, si corrupta est, ad meiendum proritat: si non est, lotium continet. Io. Bap. Porta.