Antimonii Liber unus Alexandri Asuchten uerae philosophiae ac medicinae Doctoris. Editus Germanice quidem anno 1570: nunc autem in Latinum translatus sermonem per M. Georgium Forbergium Mysium. Cui additus est Geor. Phaedronis Medici Aquila Coelestis, siue correcta Hydrargyri praecipitatio. Basileae Per Petrum Pernam. Anno 1575. toris ad lectorem. Beneuole & chare lector, duo sunt quae me mouent ut de Antimonii medici na in nostra lingua Germanica scribam, tempus scilicet cessitas aegrotorum. Nam quoniam omnipotens Deus miseriae & infirmitatis humana misertus, aliqua naturae mysteria, per quae corpus nostrum conseruare, & in morbis suis ei succurrere possemus, nobis per homines doctos his ultimis temporibus patefecit: Sathanas hostis uitae nostrae aliquot Pharisaeos & Scribas excitauit, ut contra eiusmodi dona Dei clamarent & furerent, ut medicinae canditati deterriti, granum occultent & paleas sectentur, atque ita tandem donum Dei rursum amittatur, & semen diaboli eius loco in honore maneat. Ne igitur hoc fiat, tempus postulat, ut nos qui ista mysteria scimus & experti sumus, ab illo qui ubi uult spirat, ex debito quo quilibet ueritati obligatus est, istis clamatoribus resistamus, donum Dei defendamus, & perlas sub pedibus suum non relinquamus iacere. Praeterea nos cogit amor proximi, et summa necessit asaegrorum, ne uidelicet spolientur tam consolatoria medicina, in qua post Deum spem suam collocare debent, ut non solum ipsis eam conseruemus, sed & quae adhuc in ea abscondita sunt, melius in lucem proferamus, ut non nostra arrogantia, sed Dei solius gloria quaeratur & promoueatur. In Dei igitur nomine incipiemus describere praedictum minerale, neque hic uos sollicitos reddent quae alii de eo scripserunt, siue noui siue ueteres medici, siue Alchymistae. Sed neque nostras opiniones, quas ex Paracelso uel aliis libris de hoc minerali hauserimus uel nos imaginati simus, hic describemus, ut nunc moris est, ex multis ueteribus pellibus nouam uestem pelliceam conficere sed quae exacte & certo scimus, quae oculis nostris uidimus, quae manus nostrae tractarint; & experientia confirmat, ea loquemur & scribemus, omnia in iuuentutis quae discere cupit, commodum: non uobis Galenicis: nam in uestris libris plura secreta inuenire scitis, quam in natura sunt: sed neque uobis Paracelsistis, quoniam ex Theophrasto multo plura didicistis, quam ego: neque uobis Alchymistis, nam hic tantum de medicina tracto: sed uobis iunioribus medicinae candidatis, qui opinionibus nondum maculati estis, nondum in alicuius uerba magistri iurastis, ad uos scribo hunc tractatum, qui sine ulla affectatione clare & perspicue scriptus est: satis perspicuus probis, obscurus uero contemptoribus & derisoribus, quibus, proh dolor, mundus noster plenus est. Capus Quid sit Antimonium: & quod ex eofiat sulphur & Mercurius philosophorum. Non est nostrum propositum scribere uel disputare, unde primum oriatur Antimonium, sicut quidam de hoc mentionem faciunt: si enim declaranda esset ipsius origo, longa series fieret, & oporteret multa huc adduci que melius est taceri, non enim ad medicum attinent. Hoc autem iudicare licet, quod antimonium non sit metallum, sicut quidam existimant esse mineram plumbi uel plumbum adustum, forsitan ob id quod in reductione ex eo plumbum fieri possit, sed in ueritate id nihil est: nam & ex argento uiuo facile plumbum fieri potest, & tamen hinc non sequitur, argentum uiuum factum esse ex plumbo. a Quare antimonium non est metallum, attamen a Deo creatum est ex materia metallica, hoc est ex argento uiuo cocto in uisceribus terrae, cum sulphure, sed non metallico, alias metallum ex eo factum esset: igitur quod non est metallum, causat forma & non materia: nam quod ad materiam, metalla & antimonium unum sunt. Porro sulphur quod in antimonio est, per digestionem alterari potest, & tam purum & clarum fieri sicut metallicum b sulphur quod est in Sol unquam a natura purificari potest. sulphur uero aliquorum metallorum nunquam ad tantam puritatem perduci potest. Atque ita hoc est discrimen inter sulphur metallorum & sulphur antimonii, quod hoc transmutari potest, illud uero minime. Antimonium igitur metallum est imperfectum, & in philosophia uocatur Saturnus, unde Rasis scribit: In plumbo solem & lunam contineri in potentia & non uisibiliter: quin & Pythagoras dicit: Omne secretum in plumbo esse. Iste igitur Saturnus est plumbum, quod nos medici nosse debemus: nobis enim creatum est, nostrum est, & nullius alterius: quod si nostrum est, praeparationem & coctionem eius scire debemus, ut ex eo fiat medicina quam in se continet, sicut enim ex marcasita aurea per artem fusionis aurum fit, ita etiam per artem ex antimonio Sol medicorum conficitur, quod omnes sapientes ab initio mundi, & inter hos multi Reges & domini quaesiuerunt & adepti sunt, qui & suam inuentam artem nobis reliquerunt, ut & nos per eam huius ineffabilis thesauri participes fieremus. Artem autem illam nominarunt Alchymiam, hoc est, artem praeparationis, quam nos medici tam certo scire debemus, sicut coriarius pelles suas macerare nouit: nec debemus tempus nostrum terere uertendo folia uel in aliis artibus, quae ex malo intellectu nominis, post interitum Aegyptiacorum sapientum, mox ortae & a diabolo inspiratae sunt, in quibus tam misere & inutiliter iuuentutis nostre annos consumimus, & in fine minus scimus quam ab initio. Quare nos medici nostro officio fungi debemus, nempe ut aegroto medicinam praeparemus: alia uero ad quae uocati non sumus relinquere, & aliis commendare, qui ocii gratia libenter res nouas tractant. Sed ut ad antimonii preparationem ueniamus, scitote, Antimonium esse mineram in quae latet metallum, quod uocatur Mercurius istum Mercurium medicus ex antimonio extrahere debet: antimonium quidem metallicus ex terra minerali fundere debet & separare, hoc facto quod suum est, fecit, medicoque suam mineram tradit, in qua porro ei laborandum est. Sicut iam metallicus antimonium separat a sua minera in qua natum erat, ita & medicus Mercurium separabit a sua minera in qua natus est, hoc est, ab antimonii superfluis mineralibus humiditatibus, & nimio terreneo sulphure. Debet autem hec separatio ita fieri, ne splendor metallinus, qui in antimonio conspicitur, comburatur, sed melius & altius producatur: qui quidem quamprimum scoria ablata est, apparet, & iam non antimonium est, sed mercurius philosophorum, qui fundere se patitur ut aliud metallum, & influxu est quasi merum argentum uiuum: ex quibus quidem signis notandum est, quod non amplius antimonium, sed Mercurius sit: tantum enim distant ista duo, quantum aurum & auri minera: minera enim auri non est aurum, continet autem aurum, quod metallicus separat: ita antimonium non est Mercurius, Mercurium uero in se continet, quem medicus separare debet: ita ex antimonio Mercurius fit, [ ss d ] ex plumbo argentum uiuum, quod medico conuenit, ex quo porro faciendum est ei argentum, ex argento uero aurum: tum demum ipsius opificium finitum est. [ ss a ] Antimonum ex ◉ & sulphure non metallico, factum. [ ss b ] Sulphur antimonii transmutari potest, ut fit simile sulphuri ◉. [ ss c ] ex Antimonio regulus extrahendus splendidus. [ ss d ] summa praeparationis antimonii. Caput Ii. De ◉ philosophici cruditate & maturatione: & contra uitrum antimonii. Quod diximus de Mercurio, debere eum ex Antimonio elici per artem separationis, id nemo ita accipiat. quasi hoc opere medicina sit perfecta. Est enim iste Mercurius immaturus fructus, plenus ueneno & nequaquam aegroto adhibendus: uenenum autem eius est tantum eius cruditas est enim tam crudus iste mercurius quam uulgare argentum uiuum, etiamsi coagulatus sit a natura, sed sulphur ipsi tantum exterius adheret & non in radice: propterea tam crudus est, quam commune argentum uiuum, imo facilime ex eo argentum uiuum fieri potest, quod tam immaturum & tam fluxile est ac alterum illud. Quin & experientia monstrat, si aurum amalgametur cum isto argento uino [ ss b ] & paruum calorem ignis sentiat, quod multo citius ab auro recedat & fugiat, quam uulgare argentum uiuum, unde coniectura est, argentum uinum uulgi esse melius coctum quam hoc. Praeterea maiorem calorem in se habet: nam si cum eo amalgama ex auro facias, & in phiala ponas ad coagulandum, amalgama in calore, semper fiet mollius, & nunquam coagulatur, sicut nobis euenit, cum tamen amalgama ex argento uiuo uulgari in calore cito indurescat & nigrescat, & denique in rubeum puluerem mutetur, quod cum isto Mercurius fieri nequit: calor enim tantus est in eo, ut frigiditas ◉ in eum agere nequeat. Atque ita iste ◉ nihil aliud est quam argentum uiuum, cui adheret sulphur minerale, quod quidem salubre & purum est, attamen crudum adhuc & imperfectum: quando autem digeritur & in suam perfectionem transfertur, tunc est illud arcanum quod suum argentum uiuum tingit & transmutat a uenenositate in nobilissimam medicinam, qualem mundus non habet. Sciendum quoque est hoc sulphur quando in sua perfectione est, non esse corpus aliquod, sed chaos, hoc est, spirirum. Nam in prima separatione antimonii terra ab eo tota recedit, in qua iste spiritus situs erat, sicut impurum a puro, nondum tamen est, ut antea di13 xi, medicina, multo minus quando nondum est separatus, sed scoriis suis commixtus, hoc est, quando antimonium manet. [ ss e ] Accidentia enim quae huic mercurio adhaerent, utpote arsenicales humiditates, & terreum sulphur, sunt noxia uenena, quae Mercurius malitiam augent & roborant, a quibus quilibet medicus sibi cauere debet, & non sequi abusum uitrificati antimonii. Quamuis enim uitium illud apud multos optime cesserit ( sicut nemo contra experientiam loqui debet ) & ea fecerit quae omnibus apothecarum medicamentis & compositionibus impossibilia erant, non tamen est uera medicina. Humidum enim & terreum minerale uenenum nondum sunt separata a Mercurio, sicut existimatur fieri per calcinationem, imo mineralis terra magis magisque miscetur mercurio, & tantum id aufugit in quo forma metallica posita est, quae quidem a Mercurio minime separari debet, sed potius a centro ad superficiem elici, ut feces terreae decidant ab ea, nam cum forma illa permisceri nequeunt, sed quando forma illa per ignem expellitur & compositum destruitur, feces cum bono sulphure permistae remanent, & quod medicina debebat fieri, fit per talem calcinationem uenenum. Quare necesse est formam metallicam conseruari: est enim ignis uiuens, qui omnia ea perficit, quae in hoc opere fieri debent, usque ad finem completae digestionis, de quo ueteres nobis ita scripserunt: Sicut elementorum ablutio fit per praesentiam ignis, ita ablutorum coniunctio fit per ipsius absentiam. Ignis in hoc minerali est uita ipsius, per hunc purificatur non alio factitio igni, sicut nituntur facere illi calcinatores, aliique qui illud sublimant, alii qui euacuant: unus ponit medicinam in uitro diaphano, alius in albo & rubro sublimato, hic in oleo, iste in aqua rosarum, hic in aqua uitae, iste in pileo laneo. O uos medici, quid dicturi sunt posteri, quando libros nostros legent, & ineptias in eis inuenient? uos uestris scriptis nihil aliud agitis, quam quod non solum iuniores medicos perturbatis, sed & reliquos qui non medici sunt: attamen Paracelsum ob egregias suas artes, quas uiuens in Principibus, Comitibus & Dominis probauit, quorum quidem aliqui adhuc uiuunt, honorant, causam praebetis, uestras rationes melius considerandi, & postremo ex praxi uestra animaduertendi, quod ea omnia, quibus apud aegrotos utimini, nihil aliud sint quam ficta phantasia. Siquidem antimonium omnino tractare uultis, discatis prius, quid id sit, quid in ipso lateat, quomodo ex tenebris in lucem producatur, & eo dirigatur ad quod a Deo est ordidinatum: tum demum uestrae aquae rosaceae, & similium artium uanarum sponte obliuiscemini. Ego dico & doceo uos, ex antimonio Mercurium fieri debere, non uitrum, non sublimatum, non oleum, non aquam, sed nostrum metallum Mercurium, qui nondum tamen est medicina, & ob immaturitatem & uim narcoticam in stomacho digeri non potest, multo minus ad ea loca penetrare, ubi morbus latet, ideo in solo stomacho operatur & uehementissimos uomitus ciet, non solum ex propria, sed ex dicti ueneni natura, quod adhuc uitro adhaeret, quod quidem tam fortiter urget nostrum Archeum, ut morbum tali ueneno permixtum, non ferre possit, sed per superiora expellere cogatur. Iste uero Archeus est intelligentia & potentia Dei, quae bene nouit, quantum damni hoc uenenum daret, si in nobis remaneret: quare ad uitae nostrae saluationem, diutius id latere non patitur, sed hostem suum fugat, & una cum eo morbum, qui in isto loco occultabatur. De hoc Paracelsico Archeo clarius scribemus in tractatu de administratione huius mysterii. Nunc uero pergemus & digestionem Mercurii, quomodo medicus ex eo argentum conficere debeat, diligenter tractabimus, quantum quidem nos decebit, nec ex inuidia quicquam quod dicendum est reticebimus. ex regulo ◉ fit ◉ cruditas reguli. calor reguli ◉ nabet scint terreum sulphur & arsenicales humiditates, quae nibil ualent, habet etiam sulphur minerale, quod ex Mercurio eius facit regulum, & a regulo separari & perfici ac transmutari potest, ita ut postea tingat suum Mercurium. [ ss c ] Uitrum antimonii parum habet de bonitate antimonii. Caput Iii. De maturatione Mercurii philosophici ex antimonio, non per ignem materialem sed coelestem, eiusque transmutatione in lunam: & contra falsos & errabundos alchymistas. Ita iam natus est Mercurius philosophicus ex puro uirgineo sulphure, omnium nobilissima creatura, quam Deus unquam post animam rationalem creauit. est autem nudus sicut infans nudus & miser, & ob suam paupertatem ab artistis, qui nihil nisi diuitias querunt, plane spretus & sub scamnum proiectus: Deus autem est huius infantis protector & tutor, per cum crescit & regeneratur in fortem heroem, qui est Hercules omnium malorum domitor. Contemptus ille qui aunc ei incumbit, nihil ipsi nocet, sed ad extremum. contemptorem ipsum obruit, qui grauissime, hoc est, uita sua id redimere cogitur: Mercurius uero semper manet Mercurius, imo usque ad finem mundi manebit, cum tamen praeteriti & presentes medici una cum suis libris omnes intereant, ita ut ne nomina quidem ipsorum amplius exrent, illis solis exceptis, ex quibus Mercurius medicos fecit. Satis causae habere: de isto magico Mercurio aliqua mysteria patefaciendi, & sine dubio amatoribus ueritatis, qui ex poculo Babylonico nondum biberunt, in eo rem gratissimam facerem: sed cum uideam mundum per sophistarum nomen & titulum adeo occecatum & seductum esse, ut eorum dicta & scripta pro oraculis Apollinis habeantur, ex quo quidem sophistae illi animum sumunt, alios homines, quibus Deus aliquid ueritatis communicauit, calumniandi & inuidendi, ne magistratus uideat uel animaduertat stultum & asinum, qui ipsis post aures latet ( alias caro ipsis in ueru combureretur ) ob has causas ialiquandiu adhuc tacebo. Attamen doleo, quod uos amatores ueritatis sophistarum poenam ferre cogimini, qui a multis aluntur, & impune mendacia loco medicine scribunt: operibus autem ne minimam quidem suam literam probare possunt, [ ss b ] imo, ut pertinaces a suo errore recedere nolunt, quem nihilominus in animo suo percipiunt, sicut mihi non minimi ex illis secreto fassi & questisunt. Quare digni non sunt, ut ipsis mysteria medicine manifestemus: maneat igitur occultum, quod ob peccata nostra occultum esse debet, Deus suis oculos aperiet, in quo ego laborabo quantum potero. Sed pergo dicere de ◉ quod sit medicina immatura, & sicut austerum & uiride pomum, uel uua, quod non edi possit, nisi sit a coelo percoctum & maturatum ita etiam intelligendum est de hoc ◉ a coelo eum maturati oportet, non uestris fictis & excogitatis caloribus primi, secundi, tertii uel quarti gradus. noster artificialis ignis hic nihil prodest: quare neque in balneo Marie, neque in cineribus neque in arena aut fimo equino coqui debet, sed solummodo a celo: accipite exemplum, uides pulchrum pirum in arbore, illudque libenter comederes; sed est austerum, durum & calculosum, quod si in arbore relinquatur donec per tempus dulcescat, tunc gratum est esui, sin illud decerpas & ipsemet illud in furno digerere uelis, uel alio calore, quid efficis? quantum differet pirum quod tu digessisti, & quod tempus digessit: Ita etiam accidit Alchymistis, qui mirabiles furnos conficiunt, subtiles digestiones inueniunt, & tamen tandem nihil his efficiunt: causam uobis dicam, quo ueram digestionem Mercurii comprehendere possitis. Alchymistae persuadent sibi ipsis ( o quot annos ego met in isto hospitali aegrotaui ) posse tam subtilem artificiosum ignem fieri, ut per eum res in aliam rem transmutetur, sed magnus est error in eo quod non cogitant, suum ignem non esse eum ignem, per quem Deus mediate operatur: cum igitur ipsorum ignis non sit instrumentum Dei creatoris, quomodo id facient, quod soli isti instrumento & nulli aliiconuenit? [ ss d ] Deus non utitur nostro igni: nihil enim per eum efficit & maturat, sed eum bene per suum igneum instrumentum accendere potest, & quae creauit per eum in nihilum redigere. Quid maturat frumentum in agris? quid fructus in hortis? quid uuas in uite? an non Deus id facit per coelum, quod ipsius instrumentum est? si nos nostro igni haec efficere possemus, maiores essemus quam sumus, sed non ita Deo placuit, quare etiata non possumus id facere. Pone, si omnino maturandus est Mercurius: noster uero ignis nihil maturare potest, necessario sequitur, conuenientem ignem nobis habendum esse: unde autem eum habebimus? ex Platone? ex Aristotele? ex Galeno? ex Auicenna? sed hi de isto magno lumine nihil certi sciuerunt: praecipue uero Galenus blasphaemus in Deum & Christi criminator: ubi igitur eum ignem inueniemus? in Paracelso cum multa de eo scripserit? sed cum talibus subtilitatibus modo Cabalistico, ut in eo non sitis olfacturi: an uero in coelum ascendendum est, & Deo iste ignis ex manu eripiendus? nec hoc faciendum. Simplicem profecto hominem esse oportet, qui non uideat, quod in istis rebus magnum mysterium lateat: putatisne quod ueteribus Magis id de coelo deciderit? Minime magnos & ineffabiles labores sustinuerunt, ut eo potirentur, postmodum per multas parabolas, allegorias, metaphoras id libris suis comprehenderunt & scripserunt. Putasne igitur tu, siue Galenicus sis, siue Paracelsicus, tibi id adeo perspicue proponendum, ut arripere id quando uelis possis? Profecto nulli id tali modo contingit, oportet Dei gratiam ambire precationibus, & ea facere, quae alii huius rei gratia fecerunt. Uocatur donum Dei, ergo non hominis, non creaturae, nos aliis dare non possumus, quae nostra non sunt, sed bene indicare possumus ubi quaeri & inueniri debeat: ita Magi multos libros de eo scripserunt, & quilibet iuxta placitum cordis sui illud tractauit, tales libros multos habemus, ualdeque uulgares facti sunt, sed eorum sententia occulte manet; donec Helias ueniat, & eos nobis explicet. Sed hoc me dicere oportet, Alchymiste ( non dico de combustoribus salamandrarum, qui alios homines diuites facere uolunt, cum ipsimet mendici maneant ) hoc mysterium appellarunt [ ss e ] lapidem philosophorum, lapidem benedictum, lapidem sanctum: ea de causa, quod Deus illud in terream, & lapideam contemptibilem materiam posuerit. Arabes illud Alchymiam uocarunt, propterea quod Alchymia instrumentum sit separans bonum a malo, & immatura maturans: Astronomi dicunt, quod sit Sol, ideo quod Sol omnes fructus in suam perfectionem deducat: ita hoc mysterium ob similitudinem etiam Sol uocatur. Paracelsus in multis locis id nominat Aurum, ut in illo loco, ubi dicit: Aurum sit semen, tu uero sis uis uegetans. Habet & alia multa nomina in aliis facultatibus & scientiis, quae omitto. Haec uero omnia ab hominibus huic mysterio imposita sunt: Deus autem fortassis aliud nomen dedit, quod adhuc homines latet. In Archidoxis Quinta essentia appellatur, & ita definitur a Paracelso: Quinta essentia est materia, quae corporaliter extrahitur ex omnibus rebus nasscentibus, ex omni eo, in quo uita est, separata ab omni impuritate & mortalitate, subtiliata mundissime, segregata ab omnibus elementis. In hac descriptione docet hoc mysterium esse uitam creaturarum, sed uitam quidem corpoream: in omnibus enim rebus uita est, sed non in omnibus corporaliter, nullus spiritus est in nostra potestate: quare uita corpus facta est, & a Deo his data est, qui ei in hoc placent. Quid potest dici significantius, quam sicut dictum est, quod hic ignis sit uita, & quidem ( ne quis seduceretur ) non quaeuis uita, sed uita corporalis? Quid igitur agimus cum nostro igni, qui non est uita, sed omnium rerum mors est? Quare qui materiam medicorum praeparare uult, hoc est, supra dictum Mercurium, eum oportet in illis libris studere, in quibus talis praeparatio docetur, hoc est, in Alchymisticis libris, quoniam plurimos habemus, bonos & malos, probos & falsos. Si iam mihi obiicias, quod non solum homines uulgares, sed & multi magni domini longo tempore in Alchymia laborarint, & maximis quidem sumptibus, & inter hos multi praestantes & docti uiri, & nullus tamen aliquid inuenerit: respondeo, quod ista egregia scientia requirat hominem sanum: isti uero omnes fuerint e gri, quoniam laborarunt morbo auaritiae & nummorum, qui sensus eorum obtenebrauit, ut non intellexerint terminos, quibus magi in descriptione huius artis utuntur, & solummodo ex feruida cupiditate quaesiuerunt, quod quaerere non debebant: que autem inuenire ipsis licitum erat, non quaesiuerunt: quare & frustra laborarunt. Cuius iam est culpa artisne, an uero laboratoris, qui eam non recte intelligit? Alchymia est munda & immortalis uirgo, quae nullum hominem rationalem ad se admittit: requirit enim hominem mentalem, quales nostris temporibus paucos adhuc uidi: nemo seducatur a ratione sua: non enim absque errore esse potest, multum enim ipsi adhaeret de idolo: in mente uero est intelligentia uera: hanc sequi debemus non rationem, & percipiemus, quare Magi tam mirabilia locuti sint. facile etiam intelligemus quid sit illud, quod medicus ante omnes alios doctos scire debet, & quomodo Deus eum suo loco collocarit ad iuuandum aegrotum, quocirca & ei dedit suum instrumentum, quod nulli alii homini dedit nisi solo medico. De hac re oportuit me istud caput scribere, & uobis indicare, quomodo fiat ista digestio, nempe quod non sit naturalis, sed prorsus diuina. Prima operatio metallici est naturalis: secunda medici etiam est naturalis: tertia uero est diuina. Deus enim solus hic operatur, & medicus residet in suo loco, tenens in sua manu instrumentum diuinum, cum quo agit quod ipsi mandatum est. Operatio autem hoc modo fit: cum Deus crearet mundum, dicebat uerbum; & fiebat: ita & hic quamprimum? Mercurius istam potentiam diuinam sentit, non amplius est Mercurius sed luna. Ob istam tam celerem & mirabilem efficaciam, hoc opus Magisterium uocatur, de quo Paracelsus in Archidoxis ita scribit: Magisterium est quod extrahitur ex rebus sine separatione & elementari praeparatione, per additionem in talem materiam contractum & conseruatum. Haec sunt uerba Paracelsi, & quidem uerum est, quod iste Mercurius prorsus inuertatur, quod intus erat: nempe stella signa ta ad exteriora trahitur, sed nulla pars ab altera separata, additio instrumenti, hoc est, quinta essentia Mercurium per uagatur, & in ipso manet: & cum quinta essentia sit uita, ita Mercurium immutat, ut iam nihil aliud sit nisi illa uita: tam uelociter fit ista operatio sine omni elementari efficacia. Et sicut quilibet artifex opus suum decorat & illud signat, ut ipsius artificium agnosci queat: ita & Deus hanc suam creaturam signat signo nobilissimo totius coeli, Paracelsus nominauit id stellam signatam, dicens, esse thesaurum, quem nec Papa nec Caesar emere possint. De hac arte Paracelsus summopere gloria tur, & merito quidem: est enim donum perfectum descendens a patre luminum: nullus est quem Deus hoc signum uidere finit, quin super eo obmutescat, nisi prorsus sit fatuus, cui nihil mirum & inusitatum esse potest. Ex hoc signo perfectam digestionem agnoscere debetis, quae in ueritate nihil aliud est, quam manifestatio occulti: Mercurius exterius est uenenum, interius medicina: nullo modo cogitetis ipsius uenenum ab eo per separationem tolli posse, sicut multi tentarunt facere per mirabiles praeparationes. oportet hic omnia coniuncta manere, & tantummodo regenerationem fieri, per quam malum bonum, & uenenum medicina fit. Quare cuiuis medico summe necessarium est scire exacte regenerationem, non secundum opinionem aliquam, sed oculis suis debet uidere, manibus tangere, intellectum possibilitatem comprehendere. Quod si hoc cognito in aliquo non sit, omnes monitos uolo, ut antimonium fugiant, non est enim pro ipsis: qui uero ex animo naturae cognitionem sitit, quique exercitatus est in chymicis, is antimonium in manus sumat, & quae hic dico quaerat: omnia enim ea sunt in ipso, & si recte rem tractes, quod superius dixi, mihi euenisse, tibi quoque contingere necesse est. Ita postea uidebis, me non ex odio & inuidia, sed ex fideli animo omnibus amatoribus ueritatis hunc tractatum scripsisse, non iuxta meas cogitationes aut speculationes, sed iuxta perfectam experientiam, quam tempus secundum uoluntatem diuinam mihi patefecit. Iuxta hanc experientiam meam etiam postremum opificium huius operis indicabo, & quid antimonium postea sit, & quaenam ipsius medicinalis uis & efficacia sit, probis medicis fidelissime communicabo. [ ss a ] ◉ Magicus. [ ss b ] Quare taceat. [ ss c ] ◉ non a uulgari igni percoquitur. [ ss d ] Ignis noster a sulphure accenditur. [ ss e ] Nomina uaria data a ueteribus igni illi, qui digerit ◉ [ ss f ] Mentalis nont ratonalis homo requiritur inalchemia. [ ss g ] Mutatio ◉ ex Antimonio in ◉. Caput Iiii. Quod ex luna fiat sol medicorum, qui est sulphur philosophorum & aurum potabile: quid sit uita hominis, & quomodo per aurum medicum balsamus microcosmi purgetur, una cum erroribus falsorum medicorum. Tam uenimus ad Autumnum, aestas suum opus confecit, & fructum maturauit, iam frumentum demetendum est, poma sunt decerpenda, uuae colligendae: ad hoc requiritur labor manuum nostrarum. Sicut enim initio, rusticum laborare oportet, agrum colere, grana spargere, postea Deo operationem permittere: postremo labores suos iterum incipere, quod creuit demetere, & frumentum ac stipulam segregare: ita & medicum facere decet, materiam medicam manibus pure lauare, ◉ seminare in eam, illud iuxta Dei benedictionem permittere ut crescat, in autumno medicinam a suo corpore separare & conseruare, ad quod iterum labor ipsius requiritur. Deus enim non facit nobis ex frumento panem, ex uuis uinum, pistorem & uinitorem id fatere oportet. Deus nobis ex Mercurio nasci facit argentum, dat nobis id in manum, ut porro aurum ex eo faciamus nostris manibus: nam in isto argento est nostrum aurum, sicut granum in culmo & aristis. In aliis capitibus indicatum est, formam metallicam, quae in antimonio cernitur, non debere per ignem ex eo expelli, sed magis magisque, quantum fieri potest, ex eo produci: ita iam scitote, quod hanc formam manere oportet usque ad albedinem lunae, tunc est in summo gradu. Audiuistis etiam istam formam esse ignem, qui suam materiam, in qua est, purget a sua impuritate iste ignis est & materiae & omnium metallorum uita: quando haec forma ipsis detrahitur, non amplius uiuunt. [ ss b ] Mercurius uero tam bene habuit istam uitam, quam nunc luna eam habet, estque in utroque unica uita, quae non mutatur, sicut infans modo natus suam uitam tam perfecte habet, ac uir annorum quadraginta: robur autem quod uir habet, infans non habet, ita noster Mercurius est quasi imbecillis infans: argentum uero est quasi uir robustus, & in uno tantundem est atque in altero, excepto solo robore & uirtute, quam tempus & nutritio materiae dat, unde materia crescit non forma: in uegetabilibus secundum quantitatem, sed in Mercurio non ex uno lotone decem fiunt, mutatur, & forma pura est, & materia solummodo infirmitas in ualetudinem etiam pura est. Et quamuis ambo sint coniuncta, nulla tamen ibi est perfecta mixtio, & unum ab altero separari potest, quod medicus in medicina facere debet. Quod si uero metalla inde conficere uelis, non separationem, sed mixtionem uniuersalem fieri oportet;, ut forma & materia fiant unum indiuiduum. Qui hoc argentum habet, is habet rem quam ab initio mundi omnes homines quesiuerunt: est enim materia sanitatis & diuitiarum utrunque enim ex eodem fonte fluit, qui uocatur sapientia medicus inde accipit suum aurum: metallista uero etiam suum, quod medici est ego tracto, reliquum in suo ualore maneat medicinam didici, alterum ignoro. Propterea formam relinquo, & solummodo dico, quod ca sit corpus uiuum, subiectum omnis mirabilitatis, & secretum secretorum Dei: hoc corpus medico nihil prodest, quare id amouere debet: facile separatur: quod restat, est aurum potabile medicorum & oleum coagulatum: quando liquidum est, rubrum est sicut sanguis sanissimus, quando coagulatum est, coloris flaui est ut aurum, uerum ipsius nomen est, Sulphur philosophorum quando medicus hoc sulphur consecutus est, tunc ipsius Alchymisticus labor finem habet. lam uero uobis dicam, quinam sit Unio, qui medicum supra omnia medicamina ornat, & quare in hoc minerali summa medicina lateat, que in nullo alio crescente terrae reperiri potest, non quod ob hoc nulla medicina in herbis reperiri possit ( sicut quidam Alchymistici phantastici uolunt ) sed sicut in metallis est quod in herbis non est, ita & in herbis Deus id posuit, quod metalla non habent, sicut de usu & administratione huius sulphuris peculiarem libellum faciam, in quo ista satis declarabo. Scitote igitur nunc, hominem duplicem habere uitam in se: una est animae uita: altera corporis tangibilis, anima uitam longam habet immortalem: machina uero uitam breuem mortalem, id est, dissolubilem, quia uita separatur a corpore, non quod uita moriatur, sed mortalis dicitur, quod per dissolutionem compositum intereat. Haec breuis uita in medicina Balsamus appellatur, propterea quod medicina sit, preseruans corpus a putredine, ne corrumpatur, hoc est, aegrotet: & si in morbum inciderit, etiam est medicina, quae illud iterum sanat, non saluia, melissa uel endiuia, sed balsamus hoc facit: nam herbae cibant tantum palpabile corpus, uitam uero, hoc est, balsamum non. Si igitur iam balsamus infectus est, siue ex impressione coelesti ( unde maximi morbi oriuntur ) siue ex aliis casibus, & propterea aegroto succurrere nequit, suo cibo ei succurrendum est: nam suo illo cibo confortatur. Quid autem est cibus ipsius? illud ex quo est, quia ex quibus sumus ex iisdem pascimur & nutrimur: iam uero palpabile nostrum corpus una cum uita sua a Deo factum est & sumptum ex mundo. quicquid est in maiori mundo, hoc etiam in paruo est, quare homo microcosmus uocatur A quo igitur filius accipiet quod ipsi deest, nisi a patre? patri enim filius suus est charissimus: si filius esurit, pascit eum: si nudus est, uestit eum: nostrum corpus utroque eorum indiget. Si massa aegrotat calore uel frigore, uestiri eam oportet: si uita aegrotat, cibari eam oportet: palpabile requirit res corporeas, spirituale spirituales: si morbus est in massa, cibatur substantia herbarum: si morbus est in balsamo, hoc est in uita, similiter balsamo herbarum cibanda est, ita utraque pars conualescit. Hic uero notandus est insignis punctus & mysterium totius medicinae, si in Epilepsi A noster balsamus peonia, uisco quercino, & c. in Paralysi lauendula, & c. cibatur. illarum herbarum balsamus nostro balsamo minime succurrit: morbus enim ab aegroto minime recedit. Hic latet saxum in quo grauiter offenderunt Galenus, Auicenna, etc. uerumque est & semper uerum manet, quod? Paracelsus scribit: Hucque omnia excerpta sua retulit Hippocrates, corpusculumque illud praemanibus sumere, & obnoxium morti mortali remedio conseruare decreuit. Nam & hodie nulla alia ars est apud Galenicos; quam quod impurum balsamum nostri corporis balsamo herbarum mundare & sanare uolunt, quod ipsis impossibile est efficere, sicut uidemus in podagra, lepra, paralysi, ubi suis purgationibus ne tantillum quidem proficiunt, quod luce clarius est: & tamen nos uidentibus oculis caecos facere uolunt & nobis persuadere, non cogitantes opus medici non in loquacitate, sed in cura positum esse. Concedimus & fatemur, si morbus sit in massa corporea, quod sufficientem ad eum medicinam habeant, sed ad balsamum, in quo omnium plurimum situm est, Galenus & Auicenna nullam medicinam cognouit aut expertus est, causa est, quod Galenus Ethnicus & in idolatria submersus fuit: ista uero notitias ( recte intellige me lector ) ex Theo- loiga fluit. Si Galenus minimam literam in ea intellexisset, melius quoque de fundamento medicinae scripsisset, quod Paracelsum post ipsum facere oportuit: quoniam autem prophetas & filium Dei blasphemat, qualis fuit ipsius sapientia in mysteriis naturae? aut quid uos eius discipuli scitis in mysteriis medicinae, in qua Deus operatur? profecto pater uester fuit homo idolatricus, quid uos eius filii estis? non excusa bitis eum hac re, quod dicitis: Si Galenus natus fuisset in Christianismo & Christum agnouisset, aliter scripsisset. Dicite mihi hoc, quando natus est Trismegistus? attamen plura de Christo sciuit, quam fortassis unus uestrum. quis ei Christum notum fecit? Creaturae Dei, quae Galeni oculis tam expositae fuerunt, quam Hermetis. cur tam doctus & excellens uir, qualem eum facitis, non & ipse ex eis Deum cognouit? possem uobis bene respondere ad hoc, sed breuitas huius tractatus ferre nequit, aliis in locis fiet. Quin & falsum est, si quis dicat, medicinam corporis palpabilis a Galeno uel Auicenna primum inuentam: fuit enim apudantiquissimos semper homines, apud diligentes patres familias: hanc Galenus a uulgo corrasit suo tempore, suisque rationibus philosophicis sicut pictor imaginem expoliuit, & denique merhodum constituit, quam qui non sequeretur non posset esse medicus. Iustum quidem esset & bonum, quod uerae doctrinae locum apud nos haberent, sed cum historiae ueterum testentur, quod Portius Cato medicos Roma expulerit, profecto non ob industriam uel scientiam ipsorum in medicina, sed quod fraudes eorum, quibus uterentur bene intelligeret: quomodo igitur nos Christiani ipsorum scripta tanquam irreprehensibilia uel naturalia euangelia amplectemur? Quicquid a primis medicis inuentum est, corporalibus morbis prodest, pro eo agimus gratias Deo & ipsis: quicquid autem alii suis ociosis somniis assuerunt, non obligati sumus seruare, nec quis in hac re nos culpabit, quod oramus & quaerimus mysteria Dei in natura, causamque ex aliis ueris libris inquirimus: quare in balsamo herbarum non insit uis purgandi balsamum. nec propterea odio esse debemus, quod iuuentuti causam indicauimns, sicut ego nunc in hoc tractatu de Antimonio facio. Quare uos iuniores amatores medicinae diligenter notate, balsamum microcosmi nulla alia re purgari posse, quam per balsamum maioris mundi, qui in omnibus creaturis abscondi tus est, sed ita Deo placuit, ut balsamus spiritualis id non faceret, sed corporalis. Ob id uitam mundi corpus fieri in creaturis oportuit, non in omnibus, sed in iis, quae in centro elementorum creatae sunt, e in quibus balsamus est corporaliter, & uocatur Quinta essentia, quae est in Metallis, sed non aliter quam semen, quod excrescere debet in fructum suum, qui fructus est ◉ ille, de quo hoc caput dicit: qui quidem ◉ nihil aliud est nisi uita microcosmi, cum hoc tamen discrimine, quod balsamus nostri corporis est spiritus, sed iste ◉ est balsamus corporalis, & quandoquidem corporalis est, uim & efficaciam habet purgandi & clarificandi nostrum balsamum, quod spiritualis balsamus in aliis simplicibus nunquam facere potest, ne existimes hoc aurum pellere morbum, sed quod balsamum purget; per quam purgationem balsamus noster suum robur recuperat, ut morbum expellere & corpus sanare possit. Primi inuentores Astronomiae scripserunt: Quod sol purgat corpora omnia, sed per solem, hoc nostrum Sol intellexerunt: per corpus autem balsamum microcosmi. Ita aurum nostrum nihil aliud est nisi purgatio specifica nostri balsami, omnia laxatiua, quae unquam a Medicis inuenta & descripta fuerunt, non attingunt nostrum balsamum. quare ab ipsis incurabiles manent, non solum epilepsia, gutta, podagra, cancer, & c. sed & simplex dolor dentium & communes febres. Quamuis autem hoc mysterium in uiliori & tenuiori adhuc materia positum esset, anpropterea id persequi & reiicere debemus? an propterea non solum gratiae agende Deo pro tanto dono, per quod liberamur a tribulatione corporis no41 stri? cum Deo litigare potestis, quare id non in cassia crearit uel manna; nos cum gratiarum actione id accipiemus eo loci ubi est, & in nostra necessitate eo utemut: uestra stultitiam & cor inuidum nos non impediet, imo alacriores reddet uobis persecutoribus lartiam bacchanalem detranendi, & uestram faciem mundo patefaciendi. Porro de operatione scitote, quando hoc aurum uel sulphur in corpus uenit, & a nostro balsamo apprehenditur, tunc clarificat balsamum sanguinis a tumo maleuolarum stellarum. Quod si morbus esset in aliquo membro principali, sulphur hoc fermentari oportet, forma specifica alias in membris operandi uim nullam haberet: specifica autem transmutant hoc aurum ab una ui in aliam alia enim est naturabalsami in sanguine, alia in cerebro, alia in corde, alia in splene, & c. Haec omnia medicum scire oportet & obseruare, ut coelo resistere possit: Coeli Enim Gratia Ista Mysteria Inuenta Sunt. Dicendum quoque est, si balsamus laboraret morbo, qui esset extra coelum, hoc est, cuius causa non esset ex coelo, sed a Deo, is nostrae medicinae non est subditus; quare multi morbi in hominibus manent, donec Deus eorum misereatur, uel usque dum moriantur. Quin & si unum aut plura septem membrorum principalium ex mala medicina putredinem conceperit, hoc est, in substantia sui corporis minuatur, nulla spes est instaurationis. Quare huic medicinae non plus tribui debet quam potest. Ex clarificatione autem balsami sequitur sanitas, non statim in una hora, sed de die in diem decrescit morbus: quin & iuxta morbiquantitatem & pondus hoc sulphur administrari debet semel aut saepius: sed in administratione est occulta quedam ars, quam nemo nouit, nisi medicus, cui microcosmus probe est cognitus: de quo pauca in quinto, eoque ultimo capite indicabo. [ ss a ] ◉ ex ◉ facta, continet ◉ medicum. [ ss b ] Sulphur ◉ fixum. [ ss c ] Corpus & spiritus uitalis in homine diuersa & diuersa cura indigent. [ ss d ] De uita longa lib. 1.cap. 2. [ ss e ] Galenici corpus non balsamum uitae recreare possunt. [ ss f ] Galenus libro 9 capite 14, de Usu partium. Item libro 3. capite 4. Et libro 3, capite 3 de Differ. pulsuum. [ ss g ] Balsami humani instauratiuum latet in metallis, ut semen, ex quo balsamus aureus crescit. [ ss h ] Quomodo balsamus noster purgetur.. [ ss i ] Morbi uere incurabiles. Caput U. Quare de ◉ non clarius sit locutus. cautelae in administratione: Conclusio & recapitulatio & quod expertus scribat. Fateor me in priori capite minus dixisse de ◉, sed forma ◉ me remorata est, ut plura dicere non sim ausus: si enim dicere deberem, que dicenda essent, formam quoque significantius describi oporteret, quod nullo modo fieri debet, nisi allegorice, sicut antecessores nostri fecerunt. Ego uero in hoc tractatu nihil per similitudines agere uolui, sed sicut res per se est, ita eam describere: praeterea forma ad medicum nihil pertinet, sed ad solos Metallistas, qui in Petro Bono Ferrariensi satis instructionis de eo reperient. Quare Antimonium satis declaratum est, & quidem ut uidetis, simplicissime, ne quis de meconqueri possit, quasi obscure scripserim, ita ut intelligi nequeam. Ad extremum unumquenque me monere oportet, qui me non intelligit, is neque faciet, quae doceo: quare antimonium non pro ipso est, sed superans ipsius captum mysterium Dei: qui autem meintelligit, absque dubio spe sua a Deo non frustrabitur, imo id consequetur, de quo hic scribo. Qui autem hoc sulphur nactus fuerit, is sciat, quod propterea minime totam medicinam inuenerit, imo tunc primum incipiet medicinam discere. Quid enim iuuaret aliquem, etiamsi bonum gladium in manu haberet, si non posset eo uti contra hostes suos? oportet eum certe prius nosse, quomodo co utendum sit. Ita & medicus etiamsi sulphur philosophorum in manu habeat, administrationem uero nesciat, quid prodest ei: scientia administratio nis requirit peritissimum medicum, non doctrinae Galeni, sed notitiae microcosmi. Quare necessarium esset de usu & administratione huius secreti diligenter scribi, sicut & incoepi pecuculiarem libellum de hac re conficere, si Deus gratiam & pacem dederit, non uos celabo. Attamen tantum uobis hic notum faciam, quod sulphur in nostro stomacho non possit digeri: si autem non digeratur etiam non erit medicina ea qualis esse debet: post digestionem enim uirtus eius egreditur, prius antem minime. Homo donum habet quod a Deo est, Paracelsus nominat id Archeum huius Archei officium est, ut ex pane carnem humanam faciat, ex uino sanguinem, & quicquid alias homo comedit, ex eo debet cibum conficere. Iam uero liquet hominem non comedere medicinam, quare Archeus ex sulphure aut ◉, medicinam facere nequit: consequitur igitur alium Archeum hic requiri, aut quod ( noster Archeus eo perduci debeat, ut digestio fieri possit. Paracelsus in libro de Tartaro ( cap. xui. ) meminit huius di- gestionis, quomodo noster stomachus ita confortetur, ut indigestibilia digerat, dicitque illud arcanum esse uitriolum: uerum id quidem est; sed uobis iunioribus nimis subtiliter & mance dictum est: nemo sit tam insanus, ut credat medicinam ex litera Paracelsi comprehentii posse. Hoc dico, eum magnum secretum habere, qui hanc digestionem in homine efficere nouit, nullus uulgaris medicus sciet, multa enim ad id requiruntur. Quare quilibet sibi caueat, etiamsi hoc sulphur diligenti inquisitione & labore nanciscatur, ne dono Dei abutatur, & plus dedecoris & irrisionis, quam gloriae apud aegrotos eo consequatur. Si breuibus uerbis id fieri posset, ut uobis hanc digestionem declararem huic tractatui adiungerem, sed id fieri non potest, ob multa arcana, quae sub ea comprehenduntur. Quare iste tractatus tantum de praeparatione Antimonii sit scriptus: de usu sequetur alius libellus, ex quo intelligetis, quid Paracelsus de Arcanis & Elixiribus in Archidoxis scripserit. Quod in hoc tractatu nullum Recipe proposuerim ob id factum est, quod uos seducere nolo: Recipe enim illa seducunt iuniostores medicos: sed neque a Theophraullum recipe scriptum est, quod ad medicinam, quin occultum sensum habeat, & in quo nihil uel desit, uel abundet, & hoc non fit sine magnis causis. [ ss d ] Ita finit tractatus de Antimonio, in cuius primo capite dicitur quid sit Antimonium: in Ii quomodo ex eo Mercurius. fiat: in Iii quomodo per coelum regeneretur: in Iiii quomodo ex argento medicus aurum facere debeat: in V quid porro me dicum scire deceat, priusquam auro utatur. Tantum scribere uolui de Antimonio propter medicos iuniores, qui ignorant, quid sit Antimonium, ne scilicet seducantur a Galenicis, quos non pudet de hoc minerali scribere, quae non experti sunt. Quae autem ego scribo, scio esse uera, & non semel, sed plus De Secretis quam centies hoc opus manu mea laboraui, & melius noui, quam sutor formam suam ex calceo extrahere: quare igitur non scriberem quod uerum est? etiamsi diabolus duplo nigrior & peior esset, non tamen in hoc me mordebit. Medicina corpus & uitam tractat, qui aliquid in ea scribit, quod opere ipso probare non potest, is latro est, si Galenici istam offam comedere deberent, ubi manerent? Quare mi lector, si laborare cupis, huic uiae confidenter insiste quasi immobili saxo: attamen rogo te, ne illotis manibus accedas, hoc est, ne aggrediaris quod tibi non conuenit. Quin & uos Paracelsicos iuniores medicos monitos uelim, ne agatis sicut uestri aduersarii, ut multum in praefationibus disputetis, uestrumque praeceptorem non uerbis solum defendatis, sed & operibus. Uerbis Galenicos tantundem uincetis atque Apostoli Christi Ethnicos concionando: opera tunc profuerunt, quae & nunc adesse oportet: quantum operi bus efficietis, tantum Paracelsus crescet: sed summopere uereor non quemlibet, qui de Paracelso gloriatur, Paracelsi opera praestiturum. Cauete a praematuris scriptis: rosae enim non nascuntur nisi suo tempore: quando ueniet tempus uestrum ueritati succurrite uerbis & operibus, ita de hostibus uestris triumphabitis, sicut Theophrastus dum uiueret. Atque ita habetis hunc tractatum de Antimonio uobis a me donatum. meliora expectate: scripsi autem lingua Germanica, ut omnes, qui solummodo Germanice norunt, etiam opifices & circulatores, qui Antimonium tractant, praeparant & uendunt, perspicerent, non suum esse ista tractare, quae non intelligunt. Uale. [ ss a ] Petrus Bonus Ferrariensis. [ ss b ] Quomodo prudenter utendum sit Sol medico. [ ss c ] Quomodo noster Archeus possit eo perduci, ut medicinas sicut nutrimentum digerat. [ ss d ] Recapitulatio. [ ss e ] Quod uera & sibi comperta scribat. [ ss f ] Operibus non uerbis Theophrasti doctrina confirmanda. Soli Deo gloria. Finis libri de secretis & praeparatione Antimonii Doctoris Alexandri a Sucbten. In Aquilam Coelestem Geor. Phaedronis Ode. Inclyta quae summi quondam Iouis ales habebar. Delitiaeque Deum, Et nitida celi gemmantis in arce moraber. Aethereoue thoro. Sedibus exturbata meis ergastula terrae Nunc peregrina colo, Et data mancipio teneor seruilis acerba Conditione iugi. Hinc mala talificae purgo contagia pestis Aere fusa nouo: Hydropis & diris uacuo squalentia stagna Sordifluosque lacus: Chiragrae uarios motus, tophosque podagrae Uindicem soluo manu: Et quae callosis figit nigricantia labris Ulcera cancer edax: Rosio quosue sinus affatim pure fluentes Tecta Syringis agit. Quisque es idcirco prudens felicibus horis Contrabe uela rogo. Nec laxa nimium, medio cum tramite recti Rectius ire queas. Nam plerumque graues, casus excelsa minantur, Magnaque probra ferunt, Et quae semper iniqua fuit mihi sors, tibi forte Aequior esse potest. Geor. Phaedronis Rhodochaei medici Aquila Coelestis, siue correcta hydrargyri praecipitatio. Caput I. Cum primum in agto Inolstadiensi una cum tua coniuge modestissima, Iochiliane, me hospitem tam cupide uiseres, & librarios Othenrici Electoris laudatissisauros aperires, continuo mihi placere cepit ingenuus candor tuus, rara fides, inexplicabilis taciturnitas. Ut autem uicissim meam in te tuosque beneuolentiam declararem munere aliquo uestris digno uirtutibus, non dicam reperire quicquam hactenus, sed ne optare quidem, aut etiam cogitatione assidua informare potui. At posteaquam nunc e staecheomantia grauissimos hominum generi uniuerso morbos autumno impendere uideam, ut est pestis Epidemica, Hydrops desperatus, Arthritis tophacea, non committendum putaui, quin te amicum meum singularem ante iis de malis certiorem facerem, eorundemque depellendorum rationem aliquam explicarem. Nam is qui omnium humanarum actionum, & artis medicae finis est, nimirum, ut Deum Opt. Max. amemus & proximum quemque perinde ac nos ipsos. Idcirco Io. Chiliane, Aquilae coelestis preparationem perstringam breuiter, & usum eiusdem in affectibus supra dictis enodabo plenius, ut nihil prorsus uel a te, uel etiam ab alio rerum medicatum & chemicarum imperito in utroque desiderari possit amplius. Caput Ii. Aquila uero coelestis aut correcta hydrargyri precipitatio sic habet: Recipe Stimmeos puluerem, salnitri optime purgati, faecis uini ustae, cuiusque unc. iii. Omnia simul liquefacta in chymicum uas infundantur, & cum refrixerint, perfecti operis quasi sibsidens rex uasto concutiatur malleo, tunc ima parte cohaerens ilico dissilit uiolenta conquassatione. Huius autem regis puluerati drachma in uitrum oris ampli deiiciatur, & aqua regali sexies irrigetur, ac rursum assiccetur: tandem in eadem aqua resoluatur, resolutusque in urceum figulini operis. qui feruentem cinerem contineat, tumuletur. Atque Aqua regalis hoc modo fit. Puluerentur Chalcanthi lib. ii, salnitri lib. i, aluminis cremati lib. s. salis ammoniaci lib. i. 7. probe misceantur, & igni largo eliciatur aqua uehemens, quae purgetur iniectis argenti lamellis. Secundo in aqua regali seorsum resoluatur auri limata scobs, aut foliaceae Ophirizi bracteolae pondere drachmae, & post, ut supra factum est, inuitro feruenti cinere obruantur. Tertio super calcem uiuam aqua feruens fundatur ac probe agitetur ubi refrigerata conquieuerit, per trilicem coletur: deinde aqua illa rursus feruefacta praeparatos isatidis cineres fundatur, ac diligenter moueatur, postquam consederit iterum per trilicem traiiciatur: tum in hac lixiuia ebulliat libra hydrargyri, quod antea tale in aceto belle dissoluto sit elotum; & quo diutius efferbuerit, eo melius est: postremo hydrargyrum, rursus sale in aceto probe dissoluto purgatum abluatur aqua calida & assiccetur. Praeparatum hoc hydrargyrum in aqua regali, ut prius notatum est, resoluatur, & in feruentem cinerem reponatur. Nunc haec tria dissoluta in uas cucurbitinum luto optime circumlitum calida demittantur, & e Seraphino sexies aut septies stillare sinantur: semper tamen prolectus humor rursus super crassamentum relictum aspergatur necesse est, qui ad extremum igne acerrimo subiugatus, tanquam inutilis abiicietur. Sedimenti uero materia exempta minutissime primum teratur & sub myela flagrantissimis carbonibus reuerberetur, assidueque uersetur rude ferrea, donec mutato colore iterum rufescat, & uirus aquae regalis euanescens contabuerit. Dein optime lauetur affusa calida aqua, dum nullam prorsus salsedinem resipiat. Tum praestantissima uini essentia perfundatur, ita ut transuersos tres digitos superemineat, triduo condatur in feruentem cinerem, & quotidie ter moueatur: demum temperata uini essentia rursus a sedimenti materia separetur. Postremo stillatitia rosarum aqua, quae moscho facta sit odoratior, respergatur: triduo conquiescat, & singulis diebus ter agitetur: tandem liquor stalacticus sensim abstrahatur, ut assiccata maxime in fundo resideat Aquila coelestis, quae uitro diligenter obturato recondatur oportet ad usus enodabiles. & Caput Iii. Usus Aquilae coelestis ad interiores corporis morbos est eiusmodi: Grani unius pondere ad tria usque ieiuno propinatur in drachma aquae theriacalis siue mithridaticae, cui haec insunt: Uini essentiae unc. u. Theriacae seu mithridati unc. ii. 7. Myrrhae subuiridis dr.x. Croci Uiennensis dr. ii. misceantur & per balinaeon stillare sinantur. Hac potione sumpta, perpurgatur uniuerse caput, thorax, uenter & artus. Nam ut crudi hidrargyri perniciosus. uapor omnem corporis substantiam peruagatur: ita Aquilae coelestis potio salutari quadam ui spiritum una cum arteriis peragrat, sanguinem cum uenis & humores toto corpore fusos, itemque medullam cum ossium intimis peruadit cauernis, & quicquid uitii neruos occupauit, aut inter carnem & cutem irrepsit, corrigit uniuersum. Sic principes corporis partes, cerebrum, cor, pulmo, iecur, lien, fel, renes, tam expurgari, quam roborari solent conuenienter, & ut ad primam constitutionem natiuamque symmetriam citius perueniant, nec in integras labis atque coeniquicquam in posterum influat facile. Ad externos autem qui communibus expositi sensibus chirurgiam requirunt, talis usus est: Aquilae coelestis dr. i. Myrrhae optimae unc.s. Caphurae gr. uii. Croci gr. u. Ol.e caryophyllis unc. u. F. unguentum, quo omnia uulnera ulceraque ac suppurati tumores sanantur obliti, ut nihil uel impurissimi mali sordibus inquinatum in corpore redundet amplius. Itaque coelestis aquila in desperatis humani corporis affectibus uniuersis remedium est presentissimum. Nunc ut planiora fiant omnia, unum atque alterum exemplum subiiciam. Caput Iiii Pestis epidemicae certa curatio. Initio ueneni uis ac pernicies expurgetur propria hac antidoto. Aquilae coelestis gr.i. s. Theriacae Alexandrinae scr.iuini rubri, in quo melittaena aliquot dies macerata sit, stillatitii unc. s. decocti prunellae unc. i. Ualeriane dr. ui. misceantur, & fiat potio cathartica ad ueneni malignitatem exterminandam. Aut huius loco mane ac uesperi sudor ualidissime cicatur egrum plurimis integumentis obuoluto: Liquoris Ophiriai & gemmarum, ut in nostra coelesti medicina docetur. cuiusque scr.s. Aquae fumariae Cichorii Chamaedryos stillaritiarum, singdrach. iii. essen. uini rubri unc s. misceantur. F. potiuncula diephoretica ad exitiosa pestilentiae furentis semina exturbanda. Deinde a purgatione seu ueneni expulsione altera die ob minacem uim doleteriam exhibeatur aegro peculiare hoc alexipharmaco: Liquor margaritarum, Coralliorum rubr. cuiusque scr. ioleum ossium e corde cerui, myrrhae, sing. scr. s. Nucum myristicarum gr. u. Aque betonicae hirundinariae stalacticarum, cuiusque unc. i. s. misceantur ad formam potionis. At si tertia die mortifera symptomata consequantur, indigenitali mysteriorum ratione curentur, ut in delirio praebeatur summum margaritarum arcanum, in spasmo ossiculum e leporis poplite liberatum, in spiratione difficili Thio siue balsamum, in dysenteria & assidua uomitione crocum e chalybe correctum: insiti inexhausta oleum chalcanti rubrum: in menstruo rum profluuio liquor coralliorum rubrorum. Postremo in contractae cladis charactere exhibito ad lethale uirus pestis populariter grassantis euocandum admoueatur emplastrum Olympicum, quod ita habet: Succi rad rhapontici Pimpinellae Helenii Siderici ex Ananiensium conuallibus petiti herb. Prunellae Hyperici Centaurii minoris Geranii, sing. unc. i. mucaginis se. Cydoniorum Altheae, cuiusque unc. s. Cerae candide lib. 7. Picis Colophoniae Terebinthine nouies ex aqua hortensis solani stillatitia lotae, sing. uncias ii. Galbani Ammoniaci Opoponacis Sagapeni in ess. uini dissolutorum, cuiusque unc. s. Tragachanthae Myrrhae Thuris masculi Mastiches Croci e calybeladani Styracis Bdellii Belzoini, sing. dr. ii. s. Mumiae dr. i.s Spermatis ceton unc.s. Gummi Arabici Hypocistidis, cuiusqe dr.s. Rhabarbari Scammonii Medullae fruct. colocynthidis, cuiusque unc. s. Chalcanthi scr.iiii. Margaritarum Coralliorum rubrorum alborum Lithargyri Lap. calaminaris Carniolae Magnetis Haematitae, sing. dr. iii. Ad extremum addatur ol. Stimmeos unc. i. s. Plumbi unc. iiii. Caphurae unc. i. s. Amygd. dulcium Lumbricorum terrenorum, singunc.s. Adipis serpentum praeparati. Iecinorum e ranis recentium, cuiusque unc. i. s. F. magdaleones ad carbunculum bubonemque pestilentem contaminati hominis radicitus excaput U. Hydropis deplorati uera curatio. In hydrope e quibuscunque causis inuecto ter uel quater offeratur hoc catharticum, aut tantisper, dum corpus seroso humore distentum paulisper subsidere intelligas: Aquile coelestis gr.i. s. Extractae e pastillis Alahandal Essentiae gr.iii. Sacchari rosacei dr.ii. Mastiches dr.s. Croci gr. iii. misceantur. F. bolus purgatorius ad corpus aqua crassa atque concreta suffusum. Deinde a leucophlegmatiae exinanitione ad reliquam molis corporeae amplitudinem minuendam mane ac uesperi haec potio exhibeatur, donec cachecticum corpus citrino colore squalidum uiuido nitore rursus efflorescat: Croci e chalybesummo ad extrema opere reuerberati dr.s. lique ophirizi gr. iiii. ol nucularum moschatarum gr. u. aquae ueronicae unc. iii. misceantur, & formetur potio ad pituitosum albicantemque sanguinem corrigendum. Interdiu uero propter uirium dissolutarum defectionem, & immodice sitis iactationem detur hec potio: Cubebarum se ocymi caryophyllati, sing. un. s. Folliculorum solani Halicacabi Sandali albi, rubri, lutei, cuiusque di. ii. Corall. rubr. Spodii electi Scobis elimati eboris Succini flauiss. ac pellucidi Mastyches, sing. dr. i. se, quatuor frig. maior, cuiusque dr.s Intybi Portulacae Lactucae, sing. dr. i. Sacchari q. s. dissoluti cum succo malorum aurantiorum F. Electuarium Huius electuarii dr.i. Succi medicati siue rob. e berberis unc. s. ess. calcanthinae. Tartareae, cuiusque gr. iii. aque cichorii unc. i. 7. misceantur, & fiat potiuncula ad robur corporis languidum excitandum, & immoderatam sitim restinguendam. Postremo tantisper ad oedema disiiciendum adhibeatur cataplasma, quoad aquam inter cutem plane absumptam & dissipatum tumorem euanuisse uideas: Stercoris columbini aridi unc. ii. Trochisc. e thure dr. ii. s. Myrobalanorum chebulorum retorridorum unc.s. Corall. rubr. alb. Baccarum myrti. Balaustiorum, sing. dr. i. Aceti rosacei q.s. F. cataplasma ad tumidissimam corporis uitiatam molem. Caput Ui. Podagrae cuiusque perfecta curatio. Primum ab arthritico ad quintum aut sextum usque diem pilula unionum nostrorum, magnitudine erui mane ac uesperi deglutiatur, qui capiunt: Aquilae coelestis ◉. s. Aloes praestantissimae nouies e styllatitia, Chamaepityos aqua lotae drach. ii. Stimmeos reuerberati scrup. i. Croci e chalybe correcti ◉. s. Moschi odoratiss. gran.iiii. Ambari fului gran. iii. Fiat massa catapotiorum cum extracta staechados Massiliensis essentia, cui grana quinque uel sex olei e chalcantho rubri sint addita. Deinde ab assumptis pillulis quotidie bis terue pars male affecta inungatur oleo Macrobii calido, cuius parandi ratio haec est: Sanguinis ceruini adhuc calentis tres cantharos e seraphino igne moderato stillare sinito, donec phlegma omne prolectum fuerit, & calor e croceo in puniccum transierit: deinde ex Athanore flagrantissimo igne tandiu stillas expellito, usque dum nihil guttarum oleosarum amplius in subiectum emanet receptaculum: ultimo extrema ignis uiolentia continenter urgero, tunc sal egestus suffitu in summam uitri partem lateribus, tectoque mediocri copia adhaerescet, quem uase refrigerato diligenter colligito, & cum oleo probe temperato. Hoc aliquor septimanis utatur conflictatus a purgatione absoluta, & si uinum interea bibere uelit, id recens referbeat prius oportet cum radicibus caryophyllatae ac peruulgati acori. Sic breui omne arthriti dis etiam uetustissimae genus tollituro radicitus, miserabile helluonum flagellum, dirum gurgitum illorum cruciamentum. Caput Uii. Cancri exulcerati seu fistulae cuiuscunque certa curatio. Haec potio quotidieter hauriatur: Rad. cyclamini ◉. s. Herb. diapensiae candide M. i. Solidaginis mediae M. S. decoquantur in lib. i. s. uini ad tertias. Sumantur huius decocti ◉. iii. Ol. e cariophyllis per seraphinum prolecti scrup. i. misceantur. Locus autem affectus mane ac uesperi inungantur linimento, cui insunt: Ol. e lateribus gr.i. Terebinthine lib. s. Cariophyll. ◉. ii. misceantur & chemico more pellantur e balinaeo: tunc addantur: Mastiches, Myrrhae, Thuris, sing. ◉. iii. Mumiae gr. i. omnia simul mixta per seraphinum agantur. Post sumatur huius olei ◉. Aquilae coelestis ◉. i. misceantur. Fiat linimentum, quod rursus obligetur emplastro Olympico. Atque semper ante linimenti admotionem cancer si ue fistula expurgentur hac lotione: Aluminis ◉ s. Salis ◉. i. Mellis ◉. ii. Uini, Aquae, cuiusque lib. i. dissoluta probe misceantur. Uerum linimento supra dicto longe diuiniora sunt, oleum dulce stymmeos, plumbi, hydrargiri, quibus nihil unquam deploratorum ulcerum aduersari potest, sed ocyssime sanantur phagaedenica & cacoethe omnia. Caput Uiii. le t2l Nec de praeparatione aquilae coelestis & usu eius tam in externis, quam internis humani corporis effectibus. Iam quod reliquum est, etiam atque etiam rogo te, lo. Chiliane, ut mearum uigiliarum munusculum leuidense, quod in tuo nomine apparet, aequi boni facias, & inde meam erga te, tuosque fidem & beneuolentiam probes. Altiora enim quae nunc paro & in hac commentatione, & in aliis similibus me breuiorem faciunt, quae propediem, Deo adiuuante, sum editurus, licet admodum praecocia, quod nimis mature mihi inuito partim quotidianis optimatum precibus, partim oblato indies a principibus uiris ingenti precio, partim a liuidis quibusdam auarisque mysteriophylactis ui & morte intentata de manibus excuriantur. Tu quaeso illum candorem, illamque fidem, quam in hoc Ingolstadiensium agro primum in te esse perspexi. constanter colas: tunc & me eum, quem expetes maxime, habebis perpetuo. Deus Opt. Max. faxit, ut opera medicae artis instituta ad aeternum sui nominis honorem. & catholicae apostolicae, que ecclesiae salutem absoluere possim, neglecta importunorum hominum obtrectatione & maleuolentia. Amen. Georg. Phaedronis Rhodochaei medici Eleenus, siue perfecta Epilepsiae curatio, Ad Amplisimum D. Osuualdum ab Eeck Caesar. Maiest. consiliarium. Inter tot peregrinationum mearum labores & factos in abstrusarum rerum cognitione sumtus, alicrab eo nunc effluxit annus, Heros amplissime, quo mihi aduenae Cheilhaimi bibliothecam instructissimam, hortos pretiosiss. & equestria nobilitatis tuae ornamenta monstrasti commiter, omniaque officia & cultum humanitatis liberaliter tribuisti. Quamuis autem hoc biennio apud illustrissimos quosdam Principes ac Comites saepenumero honorificentissimam tui mentionem fecerim, nunquam tamen praxcos medicae occupationibus & lucubrationum occultiorum obsessionibus me tantillum laxare potui, ut exiguam significationem grate erga te uoluntatis dedissem. At cum illo tempore oleum chalcanthinum a prestantissima foemina coniugetua factum de miserabili episepsiae malo nos admonuerit, iam a renon prorsus alienum fore arbittor, si perfectam quandam rationem curandi morbum comitialem nobili potissimum stirpi familiarem doceam, eaque in magnificum Dominum ab Eck, caeterosque Argonautice quasi gentis principes Boios me gratum ostendam. Quandoquidem epilepsia e nymphidico coelestium corporum motu orta unus e summis. morbus existat, summa quoque & medica & chemica requirit mysteria, que tibi reconditarum literarum & interioris, Sophie amantissimo maximam uolupta, tem afferent, meumque gratum erga reanimum coram declarabunt apertissime. Propterea relictis epilepsiae causis, quae in nostris protopyricis copiose explicantur, ad eius sanationem aggrediemur. exorsi a summis quatuor phylacteriis quasi generaliore medendi ratione, quibus post unam atque alteram antidotum paratu faciliorem tanquam singularem curandi modum subiiciemus Primum autem alexipharmacum excelsissima humani sanguinis essentia est, cuius ordinato ad actuosos lunae cursus usu efficitur, ut nulli epilepsie circuitus unquam coelestium causarum ui cieantur. Ea chemico more ita elici potest. sanguinis humani adhuc calentis ◉. ui. & uini stillatitii ◉. i. quadraginta diebus in ampulla cucurbitina macerentur, post stillatim e balneo agantur, & singulari opere separetur candidus a flauo liquor. Huius scrupulus ab ipso nouilunii tempore prima aggressione datus facit, ut gitatione sedata deferuescat comitia, lis ille furor, neque ulla in omnes annos consequentes epileptica concussio prehendat. Sic & illustre oleum cranii humani pondere trium granorum morbum comitialem tollit funditus, ut nulla eius inuasio siderum impulsu proritata unquam moueatur in posterum. Idque confit hoc modo: Cranium humanum, quod nunquam humatum, omnique humore priuatum sit, minutissime contundatur, & in uase retorto per Seraphinum pellatur igne acerrimo, donec omne phlegma extillauerit in subiectum receptaculum, id rursus super faecem relictam aspersum, ut prius arte stalactica urgeatur, tunc, si tertio eadem opera iterando redintegretur, eminentissimum oleum cranii humani apparet, quod thesauri instar pretiosissimi uitro bene obturato recondatur ad usus. Uerum in aliis quoque animantibus luminosissima quaedam mysteria sunt abscondita, ut in alce, uulture, ape, quae eadem ratione in perpetuum profligant conuulsionem epilepticam, sed ipsorum multitudine nunc supersedendum esse censeo, ne preter uoluntatem meam ab eo quod propositum est longius aberret oratio. Alterius apotropoei usus huiusmodi est: Primo accessionis insultu laboranti nouem grana stimmeos reuerberati prebeantur, in ipsa luctatione & concertatione mali exagitati grana decem & octo cum quadam solertia ingerantur ab hostili strage edita horae spacio, post rursus nouem grana exhibeantur, & sic deinceps quando morbus uictor causarum ualidiorum iniuria prouocatus recurrerit, iterum ad repellendum eius impetum atque ignitum furorem sic contra pugnaueris. a tertia paroxysmi anticipatione nulla uis inimica epileptico aduersabitur aut consuetas eius interturbabit functiones. Tertium lyterium est, ut scrupulus liquoris Ophirizi conflictato detur horae spacio ante ipsum accessionis initium, & exactis tribus horis post finita incursione semiscrupulus, idque ad sextam usque periodum suspectae imminentisque epilepsiae repetatur, tunc eius focus inquacunque corporis sede delitescens. restinguetur uniuersus, & omnis exacerbationis motus conquiescet. Postremum amuletum est clarissima coralliorum rubrorum tinctura, quae, si pondere semidrachmae prima aggressione propinetur, & dein, quoties morbus rursum alio inardescit incendio, aut motu nouo quasi turgescens excandescit, ut ante iteretur, epilepsiam absumit omnino, eamque diebus decretoriis solutam optima ualetudo postea excipit. Mitto hic excellentissima gemmarum, arcana, liquores nimirum Smaragdi, Adamantis, Granatae, Turcoidis, qui eodem modo usurpati efficiunt, ne ullus morbi comitialis typus concurrentium causarum molestia stimulatus redeat in sempiternum. Hactenus de summis quatuor phylacteriis siue mysteriis olympicis, nunc ad euporista remedia accessuri singularem curandi legem & rationum momentis, & quotidiano rerum usu confirmatam rogabimus. Primum corpus, ne ulla epilepsiae periodus intimarum causarum malignitate excitata succedat amplius, purgandum num est Elleborines granis tribus e tenui medone uel aqua potius sumtis inqua hippoglossum decoctum sit, adiectis ad extremum aromatibus. Eius conficiendi ratio talis est: Radices uera tri nigri purpureis floribus praediti recentes, grauidaeque concidantur, & etherea uini essentia respersae per Seraphinum impellantur igne paulatim aucto, dum omnis humor prolectus esse uideatur, deinde rursum coelestis uini essentia molliusculo igne per Balinaeona melampodii liquore separetur, & in hoc humore, qui ampullae cucurbitinae fundo substernitur, sacchari Candi quantum satis est, resoluatur, tunc Elleborine nostra optime praeparata est. Dein a corporis euacuatione adhibendum est tonoticum Essentiae Chalcantinae, hoc est, olei e uitriolo in sublimeelati, & in uolatilem substantiam redacti, cuius subsidio epileptica distentio penitus tollitur, & corpus affectum per mali consopiti, ac uelut obtusi concoctionem ad primam naturae bonitatem redit. Ea si desit, compositio arcani Olympici stat ex his: Chalcanthi Ungarici lib. xii. ramentorum cornu monocerotis uel eius loco scobis elimati eboris, spodii electi, caphurae, singulunc. u. haec tria aqua se, paeoniae, quod luna decrescente collectum sit, irrigentur, & per descensum Chemicum omnia simul urgeantur ad rubram usque faecem: deinde faecis rubrae lib. i. liquoris stillatitii lib. ii. Essentiae uini, aquarum chelidonii, melittaene chamedryos, ualerianae, plantaginis, cuiusque y. i. semis stillatim acri igne agantur per uitrum retortum: tum huius faecis rubrae lib. ii. liquoris stalactici lib. i. primum macerentur, & deinde die nocteque pellantur e uase retorto, tunc phlegma, spiritus & oleum emanant simul, quae ita segregantur: Ebalinaeo phlegma secernitur per Seraphinum spiritus, in athanore oleum rubicundissimum. Phlegmatis drachma pueris ante paroxysmum datur, spiritus scrupuli pondere constanti aetate hominibus, olei grana tria senibus. Nec inter postrema epilepsie lyteria habendum est illud, quod a quibusdam Sabaeis usurpatum fuisse stoecheomantia tradit: Aquarum rad. solani, halicacabi, se. paeoniae, luna decrescente lectorum, cuiusque unc. ii. s. castorii, recentis dr. i. specierum diamoschi dulcis ◉. i. s. mellis uirginei ◉. ii. mel anacardini ◉. 7. horum stillae e balneo diligentissime excipiantur, quibus post addatur margaritarum praeparatarum ◉ s. scobis cornumonocerotis graniii oleum chalcanthini simplicis guttae u. oleum anisigut. ix. commisceantur. Huius liquoris drachma ipsa paroxysmi dimicatione epileptico inseratur, & post dies nouem continue repetatur, tunc horribile morbi comitialis malum omnino auerruncabitur, quamuis robustum ultra uiginti annos in conflictatum miserrime, bacchatum fuisset. Possunt & plura Epilepsiae apotropeaab eo inueniri, cui sunt cognite ( ut certe unicuique perfecto Doctori Medico debent esse cognitae ) artes astronomicae, inter quas numeratur Magia Theurgica, Cabala Aegyptiaca, Necromantia Orientalis, Characteristica impressio, Sophia coelestis, & aliae non afferendae. Praetereo nunc diuinitatem olei Crystallini & Beryllini, quibus morbus comitialis subito admiranda quadam ratione perfecte dissoluitur remissa in perpetuum omni excandescentia. Hactenus mihi satis multa dixisse uideor de summa epilepsiae curatione, quae ut equi boni facias, Heros amplissime, uehementer etiam atque etiam oro te, meaeque erga nobilem uestram familiam obseruantie pignus esse ducas. Posthac enim uicinitas loci, si modo propter noua quaedam negociamihi iniuncta diutius hic commoratus fuero, monebit me frequentius, ut interdum splendidissimo Domino splendidiora gratae uoluntatis monumenta nuncupem, qui me uenientem semper honorificentissime exceperit, abeuntem amplis muneribus auctum dimiserit. Nam hospes solitarius Ingolstadii eam ob causam tantum haereo, ut potius scripta a Principibus quibusdam uiris postulata nunc perficiam, quam ut medicinam apud Academicos proceres inuidiose factitem, licet alioquin eos solum aegros, qui a caeteris medicis, empiricis circulatoribus, sagis, lucifugis & Pythonicis uatibus pro desperatis relinquuntur, curandos suscipiam. Id autem facio non ambitione quadam ductus, cum nemini hoc modo boni oblari occasionem praeripiam: non auaritia tractus, cum i nullo unquam aegro quicquam praemii poposcerim, sed ad medicam artem natus, diuinitusque uocatus ago omnia cum debito in alios amore, quorum tantam quotidie multitudinem certa ope destitutam miserrime perire cerno, tum ad ueram Medicorum dignitatem restituendam, qui hodie ab infima fece plebis etiam ob infaustas curationes leuissimi ac nugacissimi habentur. Atque hinc fit, ut indies crebrius & optimates Ingolstadienses, & nobilitas Boia, Sueuicaque instituta mea studia interpellent, quibus expeditis liberalius operam artemque medicam coelitus mihi datam bonis hominibus communicabo. Bene uale, Heros amplissime, & magnum illum uereque nobilem animum, quem amantissime abditarum rerum studiosis aperire soles, tene in sempiternum. Ingolstadii sacra diuo Bartholomeo die, anni Georgii. Phaedronis pestis Epidemiae certa curatio. Initio ueneni, uis ac pernicies expurgetur propria, hoc Antidoto. Recipe Aquilae coelestis gr. i. s. Theriacae Alexandrinae scrup. i. uini rubri, in quo, Melittaena aliquot dies macerata sit, stillatitii ◉. 7. decocti prunellae ◉. i. Ualerianae ◉. ui. misceantur, & fiat potio, catharctica, ad ueneni, malignitatem exterminandam. Aut huius loco sudot ualidissime cieatur aegro, plurimis integumentis obuoluto. Liquoris Ophytizi & gemmarum ( ut in nostra Coelesti medicina docetur ) cuiusque scrup.s. Aquae fumariae, Cichorii, Chamedryos an ◉. iii. Essentia uini rubri ◉. s. misce, fiat potiuncula, ad exitiosa Pestilentiae furentis semina exturbanda. Deinde a purgatione seu ueneni expulsione, altera die, ob minacem uim deleteriam, exhibeatur aegro peculiare hoc Alexipharmacum: Recipe liquoris margaritarum, Cotall rub. cuiusque scrup. i. Olei ossium e corde cerui, Myrrhae an scrup. s. Nucum myricticarum gran.u. aquae Betonicae, Hirundinariae an. ◉. i. s. misceantur ad formam potionis. At si tertia die mortifera symptomata consequantur, indigene tali mysteriorum ratione curentur: Ut in delirio praebeatur, summum margaritatum arcanum. In Spasmo, ossiculum e leporis poplite liberatum. In Spiratione difficili Thio siue balsamus. In Dyssenteria & assidua uomitione, crocum e Chalybe correctum. In Siti inexhausta, oleum uitrioli rubeum. In Menstruorum profluuio, liquor Corallorum rubeorum. Postemo, ad letale uirus pestis populariter grassantis euocandum, admoueatur emplastrum Olympiacum. Quod ita se habet: R. Succi rad. Rapontici, Pimpinel Emplastrum lae, Helenii, Syderici ex Ananiensium Olympiacum conuallibus petiti. Herbarum prunellae, hyperici, centaurii min. Cherauii, sing. ◉. i. Mucilaginis sem. Citoniorum, Lini, Altheae ◉. s. Cerae candidae lib. s. Picis, Colophoniae, Terebinth. nouies exaque hortensis Solani stillatitia lotae, singul ◉. ii. Galbani, Ammoniaci, Opopanacis, Sagapeni, in essentia uini dissolutorum, cuiusque ◉. s. Tragacanthe, Myrrhae, Turis masculi, Mastichis, Crocie chalybe, Ladani, Styracis, Bdellii, Belzoini, sing. ◉. iis. Mumiae ◉. i. s. Spermatis coeton ◉ s. Gummi Arab. Hypocistides, cuiusque ◉. s. Rhabarbari, Scammonei, Medullae, fructus Colocyntidis, cuiusque ◉. s. Calchanti scrup. iiii. Margaritarum, Corallorum rub. item alborum, Lithargyrii, Lapidis calaminaris, Corniole, Magnetis, sing. ◉. iii. Ad extremumaddatur olei stimmeos ◉ i. s. Plumbi ◉. i. Camphure ◉. i. s. Amygdalarum dul Lum. bric. ter renorum, sing. ◉. s. Adipis serpentum preparati, lecinorum e ranis recentium, cuiusque ◉. i. s. F. magdaleones, ad carbunculum, Bubonemque pestilentem contaminati hominis radicitus extirpandum. Finis. Theophrasti Paracelsi Liber De Narcoticis aegritudinibus, ut sunt Pestis, Pleuresis & Prunella. Caput I. Oppilatio est constrictio pori & substantiae. Estque ea quae fit ex constrictione corporea cum corpore. Est & duplex: una in circumferentia regionis: altera elementata, ab aere secundum corpus. De prima animaduertendum, quod quaeuis oppilatio est compressio suae regionis, ex ea ratione, propter spiritum Ileidum ( lethalem ) qui cum egressum non habet in seipso in putrefactionem abit, hocque sine causa exterioris regionis. Secunda uero aerea, est pestifera, nunc pestem, nunc pleuresin facit, nunc crisim epatis praeparat. De his notandum, non de punctionibus uagantibus: sed quae pestis, quae pleuresis sunt & crisis. Quia punctiones signa sunt morbi, non morbus, de quo hic, non illa exilia & parua tractamus. f 2 Pestis igitur est aer suae regionis, ex primo corpore generatus, & oppilatus sine egressu, de materia arsenicali & oprimethioli. De illo autem tartaro uelocis mutationis dicendum est, qui fit per digestionem naturae. Nam aliqua ad biennium, alia ad triennium, alia ultra, alia ad quoduis tempus. Ideo quae de peste sunt scienda, ea sunt, quae existunt de digesto & tempore; scilicet, hoc tempus uitriolatum & hoc est prunella: aliud ogertum, hoc est pleuresis: aliud arsenicale, hoc est pestis. Quia ibi fundamentum est huius regionis morborum, ut quae de pleurisi, sale ogertino habentur. Nam secundum quod tempus fuerit ogertini salis, pleurisis generatio, id est, oppilatio pleuritica. Nam quae oppilationes arsenicae sunt, sunt de peste: & quae ogerti, pleuresis: quae uitrioli, prunellae. Hoc sit apud uos magnificum ingenium, oppilatio quid sit, & in ipsius materia ( ut praedixi ) tres species esse: tempus quoque alterinum, nouum, aereum. Sed quae sit differentia in oppilationibus, secundum textum notandum est, ex parte aegritudinum differentias, & hoc in textu: Tres ex oppilationibus morbi suas ducunt origines, pestis hepatis, pleuresis hepatis, & prunella hepatis. Uera est pestis, uera pleuresis & prunella ex suis salibus exortae secundum digestionem. Rationes autem ex metallis habent, secundum digestiuum & tempus & mineram. Ex his enim summa autoritas & medica maiestas pro ratione in eo ducitur & bene. Nam idem est pestis & res sua, idem pleuresis & ipsius materia, prunella & suum esse, & tempus, & digestiuum, maturatio, & transmutatio utriusque sexus sui elementi. Explicationes capitis primi. Omnes oppilationes in dextro latere ueniunt ex tartaro, epate. Oppilationes duae sunt: una in substantia, id est, per substantiam tartari ( ut cum uenae per eparsparsae constipantur ) ut in praedictis dictum est: altera aeris ( in spiritu & aere ) Nam aer transire debet per totum corpus. Elementaris aer ( ut feruntur in corpore elementa esse ) debet transire per uniuersum corpus. Ubi ergo tartarus obstruit uias, iam aer retinetur, pertransit in crassitudinem, id est, in secundam generationem. Ille aer cum ibi est, ubi fit resolutio ex tartaro, tam crassus ( ex intestinis ) emissus est, ut transire non possit, & tam spissus aer ( ex intestinis ) ascendit & descendit: iam hic est, iam rursus alio in loco, locum fixum non habet. Et illud est oppilatio aeris in regionibus hepatis. Ex illo aere fit pestis, sicut pestilentia: nam ille aer, qui est per se elementalis, transiuit in secundam generationem, & fit spissus, & flatus, qui hinc inde uagatur, & transire non potest, sic oppilatus facit pestem: sicut & alias dixi, aerem in nobis, non externum, causare pestem. Bolum armenum ad cor confortandum dant in peste, iterum terram sigillatam, & bene. Talis aer cum inuadit epar, nulla amplius cura est, sed quamdiu in regionibus epatis alioquin circum fertur, non nocet. Praeterea omnis morbus narcoticus, id est, qui urit adeo, ut uideatur hominem redacturus ad insaniam, sicut prunella. Inde fit, quod ille aer cum per se penetrat, & quod sibi ipsi facit exitum, & quod ascendat in altum, & tunc efficit ardorem in collo, & lingua, nigras pustulas. Et ubi istud signum est, dico, quod oppilatio est aeris in hepate, & ille inclusus aer in hepate egressum sibi fecit: unde colli ardor, gutturis pelliculae detractio. Et est morbus mortalis: quia aer ille est pestilentia lis. Ideo aquae prunellae, & illa medicamina non iuuant, nisi ad hoc, ut illa membra confirmentur & infrigidentur: alioquin cum ipsius aeris assumenda est. Et ille aer internus quoque facit pleuri. tim, & eadem pestis causa est. Ideo omnes morbi, qui palatum & collum incendunt, dicite ab hepate, non ex sanguine, uel alia causa esse: hoc propterea, quod aer ille inclusus exitum facit. Et illi morbi narcotici sunt, qui inflammant homines, ut tandem nesciant quid agant, id est, desipiunt, & ex cicatrisantur, id est, cutis in collo discedit. Oppilatio sic in epate facit pleuresim, pestem & prunellam, etc. sic cordis oppilatio facit pleuresim, pestem & prunellam: sic etiam reliquorum praecipuorum membrorum oppilaiones faciunt pleuresim, pestem et prunellam. Medici dicunt, quod pleuresis sit apostema in praecordio: Pleuritis non est in praecordiis. sed nihil est, non est apostema, sed oppilatio. Fieri potest, ut in maturatione et perfectione redeat in primam materiam, & computrescat, & postea fiat. Signa Quae praecedunt, signa sunt, non morbi. Crisis quoque inde est, ut si nunc morbo afficerer, utpote apostemate mortali: De diebus Criticis. post quatuor uel septem dies, si crisis uel bona uel mala fuerit, possum inde iudicare, quid de aegroto futurum sit. Circumferentia epatis ] regio eius est. Regio epatis quasit, uide Cap. Nam inclusum est tanquam oui uitellum et albumen undique pellicula includuntur. I. Omnes res uel creature sunt minerales. Ileidus ] est aer elementalis in nobis interior, omnes partes corporis informans, multas in se species continens, ex quarum resolutione fiunt morbi. Est spiritus, qui transire debet in omnia membra. Quemadmodum in ouo pellicula totum cingit: ita debet Ileidus transire per omnes poros: qui si obstruuntur, hinc morbi sequuntur. Oppilatus autem aer, si in ista regione materia est, ut tartari, si illa consumitur, & transit de corpore in aerem, aer solum fit: Ille aer facit postea pestem, pleuresim. & prunellam, item crisim. Sed si de his tribus recte scire uolumus, de peste, pleuresi & prunella, Tria sunt unde generantur illi morbi: est spiritus arsenicalis, auripigmenti & uitriolati, ut in textu. Sed haec tria in tartaro abundant. Si ergo arsenicum in peste alicui restet ex tartaro per urinam expellitur, non fit pestis. Item, si auripigmentum pellitur per urinam propter emunctorium, & digeritur, non fit pleurisis. Tertio, si sal uitriolatum transit per urinam, non fit prunella. Omnis res continet in se spiritus illos tres, Arsenicum, Auripigmentum, Uitrio latum: qui si recte digeruntur, non sequuntur illa acuta apostemata. Omnia mineralia in homine. Hic enim res est disposita, ut minerae omnes in corpore contineantur, & bonum & malum simul commixta sunt. Et similiter in omnibus herbis. Quod uero ex astris sciamus futura, ut pestem, id physicam rationem habet, quod Astronomi praeuident pestem: quia nondum sumus separati ab elementis, & omnia elementa mineralia in nobis sunt, sicut tu omnibus herbis. Quia quicquid terram ufficit, aut aquam, ignem, aerem, Theoph. Paracel. & hominem afficit: Quemadmodum in mineris externis bona & mala: quia quod ipsa in sehabent, etiam in corporibus nostris est. Nam omnia in nobis sunt, sic & elementa in nobis. Nunc autem, quemadmodum aurum uitiatur & moritur per arsenicum: sic in corpore humano haec quadam symmetria proportione inueniuntur. ita & mineralia omniae, quae auripigmentum habent, aut alium spiritum, corrumpuntur: haec quaita & balsamus naturae consumitur, per dam symmetria & spiritus illos & per mineralia Oprimethiolim dicitur fumus ( minerae ) ex aere ascendens. Eosdem morbos habent mineralia, quos nos habemus. Pestis non est aliud atque aer arsenicalis, inclusus in regionibus epatis. Et inde generatus: Quando species ( spiritus ) arsenicalis separauit se ab Ileido, id est, spiritu elementali, & ad tartarum cessit, tunc est natura arsenici urere, incendere, ac tumorem facere, sicut & in peste fit primo ardor continuus, magis ac magis crescens. Sic & tartarus nunc ab arsenico separatus, facit paroxysmum febrilem, uenit calor ac frigus, & uenenum arsenicale ascendit, ac in superioribus partibus erumpit, quod sic fit: uenulae, quae per corpus transeunt, inficiuntur. Nam arsenicus accendit sanguinem, ac putrescit, cum pestis est intus, facit & apostemata sub axilla. Istud apostema non est pestis, sed simile communi apostemati. Ideo quod phlebotomiae siant, non faciunt ad pestem, sed ad apostema, & prodest: quia minuit sanguinem & refrigerat. Praterea pleurisis est similis, pesti, nist quod fit ex auripigmento, quod se separauit ab Ileido, & iacet in regionibus hepatis ( iacet tanquam ouum in pellicula in testa, sed ad superiora ascendit ) & putrescit. Inde punctiones in lateribus & appetitus commedendi tollitur. Unaque causa est, & pestis & pleuresis, sed diuersa materia: quia arsenicus fortior, qui pestem facit, quam auripigmentum quod pleure. lin. Et sicut arsenicus extrinsece corpori alligatus calorem excitat, ac nauseam mouet comedendi: sic & in interioribus est. Sic & auripigmentum cum in regionibus hepar est, & hepar inuadit, fit mors: quia omnes qui moriuntur in pleuresi, ex auripigmento moriuntur. Sic si quis punctiones habeat in sinistro latere, etiam pleuresis est, sed splenis. & ex auripigmegto est, quod se separauit ex Iliado. Ita in septem membris principalioribus, ubi pestis, pleuresis & prunella, ex eadem causa est. Sic prunella ex uitriola, ubi se ab Ileido separat, ascendit, ita ille spiritus uitriola tus ad collum ascendit, & accendit illud, & tumorem conciliat. Digestiuum tempus ] Sicut Marchio digestiuum tempus habuit. Digestio est, quod omnis res bona malaue debeat digeri, id est, malum a se emittere, & in suo esse manere, sicut creata est, & ubi uitiatur, purgat se, & laborat, ut redeat in se. Inde. Astronomi, Hydromantici & Geomantici possunt scire & praedicere pestem: quia terra, aqua, & reliqua elementa cum aliquid perdunt ex eo statu, quo creata fuerunt, tunc patiuntur, & nos compatimur: quia purgari debent & digeri. Hoc ergo obseruabis in septem membris, si spiritus Ileidus a se separat arsenicum, pestem facit. Cura pestis. Cura est, quod debeat resolui, ut exitum habeat ille aer, & diaphoretica debent dari, quae consumunt aerem. Sed si testa foris ita oppilata est, ut quemadmodum spiritus arsenicalis egredi non potest, ita medicina penetrare non potest. ideo fortissima diaphoretica in peste usurpanda sunt, ut penetrent, ut correctum uinum ardens est. Quia nullum uinum ardens ita subtiliter est sublimatum, ut non habeat in se aquositatem seu aquam: ideo postquam bene distillatum est, iterum per alembicum est distillandum, sed media pars duntaxat extrahenda, quod altera medietas aquosa remaneat in uitro: aquositas enim crassitudinem facit, ut penetrare non possit. Destillati proba haec est: Infundatur, parum in scutellam stanneam, ac incendatur: si flamma omnia absumat, ut nihil uiscositatis aut pinguedinis remaneat, satis destillatum est illud uinum. Sin uero pinguedo aliqua relinquatur, iterum destillandum, ac id toties faciendum, donec nihil uiscositatis remaneat. Si enim sic non fuerit praeparatum, non potest penetrare. Ubi autem sic correctum est, statim penetrat ad membrum principale, quod laborat, siue cor sit, siue hepar, cerebrum, etc. & ubique: quia aperit poros, sudorem prouocat, & expellit materiam pestis peccantem quoque simul. Et est optimum cohob, etc. Unam & eandem medicinam bis uel ter administra, quoties morbus non uincitur. Et hoc cohob est, quod medicus obseruet. Nam non semet debet medicina administrare, sed pro morbi uigore medicinae administrari debet. Pestis ob uehementiam morbi curam non admittit, nec praeseruatiua multum ualent, quando pestis signum & morbus est idem. Et praeseruatiua dari non possunt, nisi ea quae deoppilant, & illa non sinunt oppilationes fieri, id est, ut originem possit habere pestis. Aqua prunellae cum Tyriaca plurimum ualet in peste, & in pleuresi, ideo prunellae prunella datur. Prunum syluestre uergens ad colorem citrinum est praecipuum praeseruatiuum, quod in se maximum arcanum habet aqua eius destillata. Praeterea ubi fit, quod spiritus arsenicalis accendit uenas, & facit apostemata subaxilla, non est pestis: ideo si etiam apostema aperiatur, & pus effluat, saepe homines moriuntur: ibi non est pestis, sed apostema infectum ex materia mala. Ergo apostema est sicut aliud apostema, quod hincinde in corpore nascitur. Quando phlebotomia fit. refrigerat sanguinem quidem, sed non mutat pestem. Theophrastus Paracelsus De Peste. Pestis est separatus morbus ab ileido arsenicali. Arsenicalium genera plura sunt: nempe tria Cinericia, & ista tria sunt in membris principalioribus. Est enim pestis morbus simplex, contagiosus per elementorum coniunctionem, ut elementi aeris & alterius ex aere, per poros cruoris, uel per orificia inferna, aut sublimia ad egressus. Et est morbus digesti temporis. Eadem ratione digestio separationem facit: separatio autem morbum. Separationis quidem tempus est, unde tempora composita sunt, & discompositionem habent. Discompositio procedit a primo composito secundum tempus Arlatum. Arlatum tempus, est tempus sequestrandi contra ordinem lleidi. Nam lleidus habet periodum. Periodus autem est triplex, diuiditur in primam, uidelicet, secundam, & tertiam aetatem. Prima iuuenilis est, & ad statum pertinet absque separatione. Secunda est morbi, & ad secundam partem Mundi declinat, & aetatem affert, sanitati contrariam. Tertia finis est & mortem affert. luxta hanc distinctionem, omnes Minerae, Spirituumque sequestratio, & sani & mali initium ducunt. In his enim aetatibus Pyronomus, Hydronomus, Geonomus & Augurintus artem suam quaerunt. Inde enim fluit illud, quod dicunt futurum esse. Et de his loquuntur, de quibus prisci mentionem nullam fecerunt, quaeque parum intelligebant. Modus etatum talis est. Dispositum. est separatio per naturam ab llech, inde fluit tempus resoluendi, scilicet moriendi rei per rem; materiae per matetiam, naturae per naturam, corporis, per corpus, per species, per genera, persimilia, unum post aliud, usque in consumptionem materiae primae in ultimum ens. Cum mortis separationem incipiebat ab lliado, secutus est morbus: nam morbus separationem sequitur. Hic eousque, quo totum illud minerale consumptum fuerit, tum & morbus consumptus apparebit, & non amplius notus erit medicis: sic morbi peribunt. Sic mortis genera declinant usque in curam mortis, scilicet ultimum in ente constitutam. Ita pestis, pleurisis, & alie aegritudinum causae & morbi euanescunt. Sed quid de temporis periodo dicendum, aduerte auditor. Ex his scire possumus, quae sunt Edelphi: nam scimus arsenicum ex Edelpho posse se separare ( serpere ) in septennio in uno loco: scimus in alio loco naturam aliam, materiam, numerumque. Haec omnia apud Paramira nostra abscondita, latent imperitis. Sicut flos qui est species minerae arboris, ab arbore cadit, deinde fructus, inde folia, inde locuste, inde ariditas, consumptio & mors sequi tur in fine regenerationis: ita & lleidi flores, scilicet spiritus minerales, peribunt, ita & morbi & morborum mortes. Sed quid de regenerationenoui Maii nunc ignoramus. Signa pestis. Ex terra, apostema, cum pestilentia primum signum est. Ex aere, Tibiatum hinc inde lactitatio cernitur. Ex aqua, Sitiunt, & potare nolunt, & ipsorum pedes intumescunt. Ex igne, Indefinenter dormiunt. Cura pestis. Ex terra. Accipe rad. ungulae caballinae ◉. iii. Armellis scrup. s. Anthos uel athostoton scrup. uii. reduc in liquores. Dosis a gr. uii. ad xiiii. Ex aqua. Cape de liquoribus Sambuci, Anthos, Cheiri, sing. ◉. i. De liquoribus cachimiae, Corallorum alb. sing. ◉. ii. de liquoribus Amethisti ◉. i. & scrupul.s. duc in formam potus. Dosis a [ S}z ◉ usque ad iii. & s. Ex igne. Accipe de speciebus fringii, Corallorum rub. Spodii sing. ◉. i reduc in liquorem. Cura in peste ex acre est diaphoretitica & resolutiua, cuius est ista descriptio: Accipe uini ardentis & correcti ◉. x. Specierum, ducis, Lithontribon. Betzuar, sing. ◉. s. Theriacae. Alexandrinae, Mithridati selecti an ◉. i. s. misceantur. Dosis est ◉. i. usque ad ◉. iii. pro natura infirmi, & iudicio praesentuis boni Medici. Annotationes capitis sciundi. In prioribus dictum est, pestem esse arsenicalem morbum: prunellam, uitriolatum: pleuresin, ogertinum, etc. hoc est, Ileidus, qui omne elementum in se habet spiritum mineratem, ille facit omnes morbos. Et nisi hoc esset, quod spiritus mineralis facerest morbos, cur herbis & mineralibus uteremur, & morbos curare possemus? Quia in herbis sunt mineralia. Si humores facerent morbos, non haberemus externos humores, quibus eosdem curaremus. Ideo omnia quae generantur ex elementis, habent in se spiritum mineralem, qui est uenenum, sicut anthos, muscus, etc. Et non est tam nobilis res, quae non in se etiam habeat uenenum. Nam bonum & malum contractae sunt in omnibus rebus, quae producunt elementa. Ideo quae intus sunt in corpore aegritudines sunt quae foris sunt, medicinae existunt. Solus Iliadus facit Crisin, scilicet, quando spiritus mineralis separat se ab Iliado, tum Crisis incipit. In Iliado sunt omnes nature species. Quare medicum ob seruare oportet, quando incipiat, & cuius mineralis sit separatio, ut sciat quamdiu sit duratura. Et non est quod Crisin ex tempore iudicemus. In Ephemero est salacutum, & Crisis est in nono die: in istis nouem diebus Crisis aut mortem facit, aut abit in putrefactionem. Quomodo pestis sit contagionsa. Quod pestis sit contagiosa, non aliter accidere potest, nisi quod spiritus arsenicalis inclusus in testa membri principalis incipiat egredi, tunc inficit exeuntem in nobis, & sic in nos transit. Aer externus non inficit, sed iste aer qui est in patiente cum testam rumpit, sicut tum rumpit, quando mors uincit. Et si membra inficit, ut per poros sudor egrediatur, ille sudor inficit aerem quoque, ideo & aer in nobis inficitur. Aerem uero illum, quem attrahimus & respiramus, non est aer in nobis, sed est elementum externum: ille autem aer in nobis, qui est nostrum elementum, transit per uniuersa membra. Quando Pyronomi dicunt fururam pestem hoc inde sciunt: quod Ileidus in aliquo elemento externo uult se separare: Peste. 101 dent in igne separationem alicuius mineralis spiritus. quia uide Nondum enim sumus separati ab elementis, & omnia elementa mineralia sunt in nobis, sicut in omnibus herbis. Propterea quicquid terram, aquam, ignem aut aerem afficit, etiam hominem: quia quod ipsa in se habent, etiam in corporibus nostris sunt, & nos una compatimur. De aetatibus. Tres sunt si aetates, sanitatis, morbi, & mortis. Prima aetas est Ileidi, quamdiu est incorruptus, etiamsi homo sit sepiuagenarius, si aetates, sanon sit morbo correptus, in prima est aetate sed quamprimum Ileidus inficitur, tunc secunda aetas existit: tertia aetas est mortis inclinatio. In prima aetate non est opus medicamento, quia non eget in tertia autem non iuuat, sicut in secunda. Sic minera lia habent tres aetates, ut Cachimia, Talcha & Marcasita, cum sunt integra, in prima aetate existunt: quando patiuntur, in secunda sunt. Inde iudicium capitur a Hydronomo & Pyronomo ex elementis, ut quando illa patiuntur, tunc dicit Hydronomus: Siarsenicalis resolutio est, erit pestis futura: sialuminosi, tunc prunella abundabit. Sic de pleurisi, etc. Ideo illi homines qui abundantig elemento aquae, illi eo tempore patientur, & pestem habebunt: caeteri homines. non patientur, nisi per aerem ex alio homimine inficiantur, non moriuntur, ideo in aqua sunt quoque medicamina administranda. Sic & Geonomus ex terra, ut caeteri ex aliis elementis. Et medicus aduertere, debet, quando ueniat pestis cum nausea et tremore cordis, tunc dicet elementum illud uere affici: ubi autem non sic euenit, non morietur ex peste, sed per se curabitur. Duplex est mors, ab Iliado & ente ueniens: Morbus ex Iliado curabilis, sed non ex ente. cum ex Iliado, pugnamus, contra ex ente nihil possumus. Arsenicum in prima aetate non fuit separatum ab Ileido, ideo a principio non fuit pestis existens: Pestis. postea arsenicum separatum est, & coepit pestis. & adhuc durat, ideo adhuc est in secunda. aetate. Et tandem etiam se separabit, & arsenicum prius resoluetur in Ileido, & putrefiet, & tunc erit ultima aetas. Nam per se arsenicum tandem cessabit, sic quoque pestis: & quanto plus fuerit pestis in aliquo loco, tanto citius quoque cessabit. Multae aegritudines fuerunt apud Hippocratem, quae cessarunt hodie. Sic & pleurisis tarde incoepit: nam quod illi olim uocarunt pleuresin, non est illa, qiuam nunc. Pleurisis. De Peste. 103 habemus, sed ueterum pleuresis peripneumonia erat, & non nostra. Sed inde ex sale pleuresis uenit, postquam illud sal se prorsus ab iliado separauerit, ueniet ad tertiaem aetatem, id est, transibit ad corruptionem & cessibit. Sio prunella non diu duratit: Prunella. incaepit enim, dum sal suum se separauit a suo Iliado. Fuit antea in prima aetate, nunc est in serunda: & sic diu durabit usque ad tertiamaetatem. Uix enim septuaginta annos fuit prunella, & prorsus nouus est morbus. Morbus Gallicus. Si morbus Gallicus incoaepit, cum sal cariosum se separauerat ab Ileido, & non diufuit hic morbus, est iam in secunda aetate, & non cessabit, donec resoluetur & ad tertiam aetatem uenerit. Sic Ileidus efficit omnes aegritudines, quandocunque aliquid separat se ab illo: & quando sic rursus resolutum est, putrescit, & tum totaliter cessat, etc. Paralysis, apoplexia, etc. Quia lliapus & elementa differunt. non sunt ex Ileido, sed ueniunt ex elementato, ex resolutione liquoris naturae, id est, Balsami. Omnes caeteri morbi ex Ileide ueniunt; praeter eos qui exgutia cum suis speciebus. Edelphus dicitur, qui prognosticat iuxta natura elementi, sicut Pyronomus, qui ex elemento ignis, id est, ex carbonibus coeli prognosticat. Edelphus quid? Nam dici debent Astrenomi, qui nihil ex astris praedicere possunt ignorant enim suum nomen. Arboris mineralis lringius quid. Arbor quae crescit, expellit a se omnia mineralia quotanis, ut cum flores reiicit, est mercurius: postea locustas abiicit, & est sulphur: postremo fructus, & est sal. Ita Iliadum totum quotannis abiicit: sed iterum reuertitur, hoc in alis non sit: Nam omnes morbi qui in lleido transeunt ac euanescunt, non redeunt, sed mors adest ultimo. Cura in peste. Si est pestis ex elemento aquae, aeris, ignis & terrae, id est, si horum unum patitur, ex isto elemento medicina accipi debet. Medicamen in peste ex elemento aquae: Recipe de liquoribus Sambuci, id est, floris Cheiri, Anthere an. ◉ i. de liq. Cachimiae, Corallorum alb. sing. ◉. ii. lique ex amethoysto ◉. et scrii. reduc. ad potu. Dosis a ◉. i. usque ad ◉. ets. Ubi aqua patitur, uel pestis ex elemento aqua est, tum non debet usurpari uinum ardens. In tertia specie pestis, id est, ex terra. Recipe ungulae caballinae, id est, Nenupharis ◉. iii. Armellis scrup. s. Peste. 105 Anthos uel antosten ◉ uii reduc in liquode rem. Dosis a gr. uii usque ad xiii. In quarta specie, scil ignis. Recipe de speciebus Iringii ( est radix parta, & solum in hyeme nascitur, lon gitudie uix excedit articulum digiti ) Corallorum rub. Spodii sing. ◉. ii. reduc ad liquorem Dosis, etc. Signa. Signa pestis terrae, id est, Signaex elemento terrae. Apostema cum pestilentia, est terrae primum signum, hoc est, si arsenicalis spiritus in elemento terrae se resoluit, etiam in homine resoluitur ab Ileido, ideo ex terea utere medicaminibus. Apostema est ex terra, scilicet quando apostemata tanquam pustulae nascuntur. Quando autem crura non possunt una leco retineri: sed ultro citroque mouentur, tum signum est ex elemento aeris. Quando uero cotinue dormiunt, ex igne est. Ex aqua est, quando quis in pestilentia sitit, sed non uult bibere, & pedes tument, tunt ex aqua est. Secundum illa signa pro ratione elementorum debent medicamina administrari, cuique elemento suum. Cap. Iii. De pleuresi. Pleuresis est morbus inclusus in membris principalibus locum haebetum regionibus illorum ex oppilatioonerartarea sine resolutione, uel per resolutonem. Et est passio acrea de corpore reducta in corpus, ex sale ogertino, ex speciebus pestis & prunellae. Signa. Pleuresis unum habet paroxymum. Tremor corporis cum frigido & calido sine multitudine seu pluralitate. Si redierit est febris species. faciei discoloratio, membrorum debiliras & inquietudo, calor cum morbo perdurans, punctura capitis & laterum, praecordiorum & subthorace. Et ubi passio uel dolor, ibi regio morbi. Si nulla punctio sentitur nullibi, & tamen reliqua habet signa, erit pleuresis in capite. Dieta non est obseruanda, sed potius medicamina, & modus ubique. Cura. Duplex est cura eius ex tartaro & zileto. Prima Cura Diarartari descriptio. Accipe tartari albi lib. i. aquarum uitae ex uino rubeo optimo & aquae melissae destillatarum lib. s. baccarum iuniperifflorum gamandreae, cichoreae an. y. iii. Reduc in aquam. Dosis est zi. ad ys in uino maluatico, uel aqua prunerschwartz blawfarb lae fiat per cohob. Si sudorem non prouocarit, & c. repetatur diebus singulis. Alia descriptio Diamumia. Recipe Aquae praedictae lib. i mumiae clarae & selectae ◉. iiii. aquarum prasii & menthae an ◉. 7. Fiat mixtura Dosis ab ◉ s. usque ad integram, mane & sero secundum cohob morbi. Descriptio Zileti. Recipe Diamumia ◉. ui. salium gemmae, colcothar, aluminis scissi, sing. ◉. s. aqua, rum melissae absinthii utriusque ◉. iii. Commisceantur. Dosis sunt grana uii ad xiii usque. Alia Zileti descriptio,. Accipe trium salium ◉. i. tartari utriusque an ◉. 7. mumiae electae ◉. i. aquae melissae, conseruae buglossae, utriusque quis: erit proincorporatione. Destilla per alembicum, Dosis a scrup. usque ad iiii. In cura Pleuresis in cerebri regione haec est descriptio. Cape Laudani puri, id est, liquoris separati scrup. i. olei de musco gr.iii. camphorae gran. ui. Fiant pilulae cum aqua despicula. Dosis a gr. ui. usque ad uii. uel ix secundum cohob. u Cura specialis in pleuresi, quae extrinsece Ualet, fit per unguentum de murmentis, cuius compositio talis est. Accipe pinguedinis murmentorum ◉. iiii. olei laterini ◉. amygdalarum dullaurini sing. ◉. iii. Fiat unguentum molle sa cum modico cerae. Quod administretur loco dolenti, & secundum cohobnon cessa ungere, donec punctiones desistant. Explicationes capitis tertii. Et, ut pestem facit sal arsenicale separatum ab Iliado: sic sal ogertinum ab Ileido resolutum plettresin facit in membris principalioribus. Et eadem cura est pleuresis epatis, splenis, cordis, pulmonis, uel aliorum: solum cura pleuresis in capite singularis est, & ab his differt. Ueteres dixerunt, pleuresin esse apostema pulmonis, sed non est uerum: quia sine periculo maturari non posset. Quia quando in pus transit, si apostema est in epate, ad mortem est, sic in corde, splene: quia pus illud accendit, ac uehementer inuadit. Sed pleurisis est, quod ogertinum sal separauit ab Ileido, etc. tartari sal. Et si in regionibus epatis est, est pleuresis epatis: si in splene, pleuresis splenis. Sed pleuresis in cerebro propriam curam habet, & uehemens immediate efficit fugile, quod & fugilatium dicitur. Signa. Si horror frigidus inuadit cum calore & concussione membrorum, scilicet, cu frigiditas primum est, et post paroxysmum calor, qui durat, signum pleuresis. Ideo, quando dicunt aegroti, inuasit me morbus rigore, iam uero aduror: pleuresis est, si tantum semel corpus quassat. Nam si bis uel saepius concutit, fepris est, non pleuresis. Faciei decoloratio: quia si quis pallet, facit rubeum si rubet, pallidum, semper per contrarium. Calor finalis, qui perpetuo durat usque ad mortem, uel usque curetur. Et si calor ad caput ascendit, & sentitur in capite, pleuresis est, & puncturae sentiuntur in fronte, & reliquis partibus ca pitis: et tunc signum, quod calor finalis ascendit ad latus, & efficit punctiones in latere. Et in quo latere pungit, ibi morbus: si in praecordiis, tunc est in pulmone si in coxendice et pudendis, est in renibus si in sinistro latere, tunc in splene: si circa umbilicum, tunc in cordeesi in dextro latere, tunc in epatis regione. Haec praecedentia signa omnibus membris principalioribus communia sunt. Sed quando infra non sentiuntur, sed solum in capite, tunc est pleuresis capitis. De dieta non est ut simus sollicili, tdant. uel bibant quicquid libet abundantia uero nocet, tempestiuitas est obseruanda. Sic de cibo nihil attinet quicquid edent: quia omnia in stomacho manent, nihil transit membra principaliora. Nam in morbis peracutis cibus solummodo in stomacho manet, nihil transit ad membra principaliora: quia iam stomachus caret ui expulsiua, & hepar ac reliqua membra uiattractiua. Cura. Aqua uitae ex uino optimo rubeo destilletur aut uinum ardens, postea aquae melissae accipe ad aequales partes, & simul rursus destillentur, & fiat aqua uitae, de qua hic loquimur. Ideo si pleuresis adest, tunc eadem cura ( si solum non est in capite ) & per cohob administranda est medicina, Sed obseruandum, an morbus alteretur, & quomodo alteretur. Sed hic nihil clysteres aut purgationes prosunt. Laudanum purum non est, a quo cortices & putamina uel squamae ablata sunt: sed quando purum ab impuro separatum est, scilicet, quod in liquerem transeat. Sic de thure, mastice & mumia intellige, stilicet purum ab impuro separandum. Caput Iii. De Prunella. Prunella est passio principalis, cum paroxysmo proprio existens in caloribus, ducens originem ex salibus uitriolatis, contra regionem propriam, & contra testam speciei, una de speciebus pleuresis & pestis, cum caloribus uitriolatis. Signa. Accedit tanquam pleuresis ( quamuis signa uera sint in fine morbi, sed non in principio ) calor gutturis cum rubedine. Deinde calor persicus cum coeruleo colore mixto nigredini, & calor prunus cum apostematibus usque ad extremitatem linguae cum humoribus adustis. Cura. Prunellae curam auspicare sicut pestis: qua si nihil proficias, utere hoc gargarismo. Compositum Diaprunellae. Accipe aquarum prunellae lib. i. Laudani puris ◉ s. Misce fiat haustus secundum cohob, & gargarismus cum mundificatione linguae, & est ultimum medicamen in prunella. Und ieder stund i ii. getrun¬ ckem. Post aliquoties reibs mit wollen pletzlin in essig tuncket. Explicationes capitis quarti. Prunella. Signa eius sunt: Primo in faucibus & lingua euenit: postea niger color: tertio apparent carbones inhaerere linguae, & nascutur pustulae in lingua, & duo uel tres colores sunt. Uera ista sunt prunellae signa. Reliqua signa sunt, ut in pleuresi & peste. Cura est sicut in peste. Sed si illa iuuare non possent, sequitur compositum, ut est in textu. Lingua abstergatur ac fricetur panno coccineo, uel aliquo lineo, et fiant frequentes gargarismi, alternatim, iam illa in potu, iam in gargarismo. Et postea iterum lingua purgetur fricando. Oportet bene purgare linguam fricando, alioquin lingua moritur: ideo fricare linguam, dones sanguinis etiam exeat, nihil nocet.