Halensis Sax. Med. D. Po. Laur. Physici Rotenburgici ad Tubarim, Neoparacelsica. In Quibus Uetus Medicina Defenditur aduersus τερετήσματα. Tum Georgii Amuuald. Cuius liber de Panacea excutitur; doceturque quid sit Panacea, quomodo paretur, & quae eius uires: Tum Iohannis Gramani, olim Theologi, nunc Pseudochymici: qui omnes Medicos acerbissima charta est insectatus. Seruata uera uerae Chymiae laude. Cum gratia & priuilegio Caes. Maiest. special. ad decennium. Francofurti, Excudebat Iohannes Saur, impensis Petri Kopffii. Dignitatis, Prudentiae Spectatissimae, Et Autoritatis summae uiris & c. D. D. Consulibus & Senatoribus laudatissimae in Salinis Saxoniae Reipubl. D. patronis suis patria sanctitate & officiis colendis. Andreas Libauius M. D. P. C. E Salinis Saxonicis, & c. Phys. Rotenb. Tub. Summam felicitatem. Non absque ratione, Consules prudentissimi, Senatores grauissimi, mirari quispiam posset, quid in mentem quondam uenerit Hippocrati, maximae admirationis medico, & uerae medicinae antesignano illustri, ut in uestibulo aphoristicae doctrinae afflictum illud axioma posuerit, in quo dicitur: ὁ βίος βραγὺς, ἡ δὲ τέχνη μακρὴ, ὁ δὲ κυρὸς ὀξὺς ἡ δὲ πειρα σφαλερὴ ἡ δὲ κείσις χαλεπή. Iudicatum enim est non tantum a methodicis olim plane aduersum, ita ut scripserint τὸνβίον μακρῖν, την δὲ τέ¬ χνὴν βράχειαν referente Galeno, medicinae Hippocraticae & illustratore ampliatoreque impigerrimo ingeniosissimoque, & propugnatore non minus strenuo: sed & a nostris, qui hodie etiam ultra Salomonem sibi sapere uidentur, nihil habetur medicina facilius. In aliis artibus requiritur δύναμις quaedam φυσική. Nihil enim inuita Minerua. Dialecticam cogniturus affert ingenii ad inueniendum & iudicandum felicitatem quandam: Orator futurus cum memoria ampla procliuitateque ad dicendum paratissima linguam facilem, & expeditam: figulus crura pedesque agiles & lacertos brachiorum non iunceos; Pictor leuem manum, & ad ductus suspensos cum solertia attenta & minimas quoque notas animaduertendas imitandasque sagace, accommodam: & omnino quiuis id optime dispositum desiderat, & ad artem afferre studet, quo elaboraturus est maxime. Ad medicinam omne ingenium satis esse credunt. In aliis disciplinis uix proficiunt sine doctore, & constat qui sensu doctrinae percipiendae destituti sunt, eos informari liberaliter non posse: medici euadunt etiam in cunis, nec facile inuenias surdum mutumque, quin se medicinarum peritum simulet adeo ut etsi in omnibus aliis falsum sit illud Platonicum Pythagoricumque de animabus corpore prioribus milleque annos, antequam in lucem ueniant, omnia naturae arcana scrutatis, singulaque mundi loca emensis, unde postea corporibus immersae non discant, sed recordentur saltem, in medicina tamen uerum esse iudicari non inepte possit. Usus magister in poesi, in agricultura, nautica, sutoria, architectonica, & similiter aliis, artifices facit, nec, licet cognouerit praecepta tyro, & memoria teneat felicius ueterano, nisi exercendo ἐξιν acquisiuerit, beneque agendo firmauerit; artis magisterium sibi rapere audet, & confidenter arrogare: Qui uix in transcursu gustauit lympham poeoniam & lutum figulinum subtiliter paulo eluere potest, e uestigio medicus est, & terras sigillis premit, & uno remedio omnes sanat morbos, quasi uno calopodio, cothurnoue aduersus quaelibet mala omnem muniturus pedem, & eadem fidelia omnem inducturus incrustaturusque parietem. Facile id olim erat methodicis, empiricisque: nostro aeuo longe est facilius. Etenim non tantum in cunabulis inter crepundia ueluti noui phylli, aut in uitam reuocatus Hercules, donatis ludunt, aut colluctantur impune ( nisi fallor ) anguibus, atque ita longe felicius Gallorum, Anglorumque regibus non parua corporis parte, pyrthine digito, sed toto corpore se alexipharmaca, non aliter ac Alexander moschum, spirare confidunt; sed & qui aetatem, omnemque substantiam in aurificio consumserunt, iam pene argentei a suscepto hydrargyri halitu facti: qui in musicarum choro plectris digitos mutilando, pedesque decurtando consenuerunt: qui inter mercatores obaerati fere ad ferrum redacti sunt: in pastoratu ad rauim usque infeliciter declamarunt, & non tam in templis salubres uoces, quam tabernis morbificas sparserunt floces: Qui inter rabulas forenses cum uenali lingua mentem ferme perdiderunt; hi omnes cum immenso plebeiorum comitatu, ubi poenituit factorum, nec amplius ad loculos uentremque est uitae institutum, saltem una uertigine facta, Uulcaniam irrepunt, & more fabulosi Promethei, sapientiae igniculum ibi inuenturi, rapturique animalia, uegetalia, mineralia, coelestibus solis relictis, utpote deficientibus gigantum humeris ad comportandos montes per quos coelum diriperent, coquunt, recoquunt, putrefaciunt, sublimant modo rustice, modo philosophice, in calces redigunt, uerberant, reuerberant, elixant, descendunt, filtrant, mortificant, uiuificant, & plurima mirificissime miscent, concinantque, ut inde excant quatuor elemenra, & elementa elementorum, quintae essentiae specificae formae uirturesque omni elementari corpore exutae, prima entia, magisteria, arcana, Turbith seu pulueres minerales, tincturae, elixiria, azoth, mercurii, sales, sulphura, olea, aquae, phlegmata, capita mortua, aquae stygiae, capitella, xenechdon, risa Galli, lacerti, dracones, lac uirginis, homunciones, materiae primae, & mille alia portenta, quorum nomina quam res longe sunt monstrosiora; Et ea omnia non iudicio sapientum, & communicatis consiliis, sed cuiusque pro se opinione dum sacra ista eleusinia incommunicabilia aestimant, & unusquisque suum habet crocum, suam hydram lernae, suum sanguinem draconis, suum quoque lutum & carbones & uulcanum & omnia. Haec autem dum agunt, & magna cum religione summaque sapientissimae sapientiae praesumtione apud alios praedicant, profitentur non uulgares artes, mundo hactenus cognitas, quae sunt ipsis σκύβαλα proiecticia, & plusquam Alexica fastidia, sed ut partui respondeat matrix, artem essatam, signatam, spagirian, anatomen materialem, chiromantian mundi magni, pyrotechnian, physiognomian, micro et macrocosmicam in primis illas magorum meretriculas de spirituali informatione absque libris, quae comprehenditur in libro Arbatel & similibus. Atqui haec, inquiet aliquis non sunt αὐτομάτων ιητρῶν, sed longa disciplina, usuque exercitatorum medicorum, non eius facilitatis leuitatisque de qua praedictum est. Imo, inquam ego, ista omnia callent, etiamsi specu Platonicum, uel antrum Trophonii & officinam Lemniam nunquam, a prima studiorum priorum desertione, excesserint. Paracelsi est & ueterum sapientum, diuturnis peregrinationibus sibi thesaurum scientiae comparasse. Obsoleuit mos ille. Hodie ridentur qui in Italiam saltem excurrunt. Nam dum rerum essentias a corporibus separant, & puro ab impuro segregato, specificas uirtutes formasque ipsas, oculis uulcani ( quanquam prae nimia fauilla pridem caecutire incepit ) non suis & genuinis intuentur & cognoscunt, non aliter ac si in coeli uertice, uel turri uniuersi apud Amadisium, uel tripode Delphico more furentis Pythiae essent constituti. Non opus est ipsis alias terras, & peregrinos lustrare soles. Negant patriae nostrae id quicquam conducere, siquidem nostro coelo & uentriculis iuscula gallicana sint inepta. Neque opus est anatomica humani corporis ἐγχειρῆσει. Lanienam abominandam uocant. Si cordis temperiem & organicam structuram inquirere uolunt; ex magno mundo cor sumunt hoc est, seu aurum, seu uinum aut aliud ἀνάλογον id secant, in eius eunt uiscera, id soluunt & tantum proficiunt ut ad unguem de humani cordis temperie, forma, situ & reliquis possint pronunciare, & longe minus errant quam ullus uesalius. Indicat enim aurum ad amussim ista omnia; nec solum constitutiones naturae consentaneas sed & aduersas, atque adeo totam medendi rationem, quae tota peragitur ui similium. Ita si placet de cerebro inuestigare; secto capite non est opus. Argentum rimantur. Sicut enim aurum est cor hominis in megalocosmo, ita argentum cerebrum, cum omnia minoris mundi membra, secundum totam naturam in rebus maioris mundi lateant, tecta sordibus quibusdam, & capsulis externis. Itaque nostri homines dementiae accusantur, qui omnes mundi angulos excutiunt, & in Italiam eunt ad anatomias, quasi hic deessent homines quos excarnificarent, aut lapides quos uice hominum exenterarent. Doctores nostri ex alto despiciuntur, Democriticoque risu excipiuntur salsius, dum in scholis & academiis declamitant de prolixis naturae humanae cognitionibus, ab ipsis elementis usque inchoatis; de animalibus, herbis, mineralibus; de praeparationibus laboriosis & inutilibus; de utendi modo peruerso: de morbis, causis, symptomatibus, & aliis infinitis. Ictu oculi ista omnia Uulcanus monstrat demonstratque nouis medicis perfectissime. Alii qui mirabiles Panaceas uendunt, ne opus quidem habent ulla scientia. Nam simplicia quae panaceae puluerem constituunt aliunde possunt comparari, & quidem e tabernis mercatorum. Et hi in usu quoque omne repudiant doctorum consilium. Hac arte non tantum alii, quorum fama ad uos, uiri prudentissimi, proculdubio pridem peruenit, euaserunt suo iudicio medici absolutissimi; sed & pastor quidam fugitiuus, idque ea cum felicicate, ut Principes, comites, iure consultos & alios praecipites in suam sententiam traxerit, miniteturque extremam internecionem Galenicae, ut loquitur, medicinae. Superioribus iste mensibus, uulcanica, & linguae petulanti uolubilitate fretus, duo scripta emisit in publicum, quibus medicinam ipsosque medicos Galenicos adeo excoquere tentauit, ut si ea opera impurum a puro non segregatum est, nulla amplius Spagiria sanari posse uideantur. Qui enim sunt & fuerunt, proclamat ueneficos omnes, & ad coruos ablegat, opposuit se illi quidem uir Doctissimus, & peritia medica & philosophica, nec non longo rerum usu longe praecellentior D. Bartholomaeus Hubnerus medicus Erfurdianus, cuius studium & diligentia in defendenda medicina est summa laude digna. Sed ille elephanti ingenium secutus, in plerisque hominem insanum contemsit, & pro foetida musca habuit, ratus generosum animum dedecere tam contemtum hostem. Uires acuit in fortiorem. Mens uero stomachus istum bolum concoquere non potuit. Putaui non me tantum, sed & omnes alios medicos pro ea, quae nobis ornamento fuit, medicina decertare debere; pro ueritate uero etiam asserenda, & a calumniis uirulentissimorum hominum uindicanda, nullos non intendere neruos. Nec praereptam aliis palmam uolo. Pro mea parte quantum Deus dedit uirium resistere aduersanti sum conatus. Qui in magna autoritate constituti sunt & negotiis implicati quotidianis, uix seipsos curare possunt, arma in hunc uertere nequeunt. Neque uilem aduersarium, & tyronem res patitur. Persuasum habeo mediocri me facultate, idque non meo, sed aliorum de me iudicio, ut & otio ad repugnandum instructum accessisse. Itaque occasione dicti Hippocratici, & facilitatis hodiernorum sophistarum in discenda docendaque medicina, consulere uolui iunioribus, & si non persuadere, tamen sententiam indicare meam, non male scriptum esse a diuino illo sene istum aphorismum, ut ut impugnetur a male feriatis mulomedicis. Nec absterreri me passus sum autoritate astipulantium illi stellioni. Notum omnibus est, qua facultate alienus ab arte iudicet. Rectius informati, qui non sunt ingenio distorto deprauatoque, sententiam haud grauate mutant. Uobis autem uiri amplissimi, hoc quicquid est laboris nuncupare uolui; non ut defenderetis; non enim est aduersarius tanti ut contra ipsum auxiliatrices sint conscribendae copiae; Sed ut animum erga uos meum declararem. Cum enim sub tutela uestra non tantum in lucem uenerim, & ciuitate Salinarum Saxonicarum utar patria omnium dilectissima: Sed & studiorum potissima iecerim fundamenta in celeberrima illius honestarum literarum Iudo quin & liberalitatem uestram aliquoties sim expertus, non solum annis disciplinae meae, uerum etiam dignitatis: an non ingrati immemorisque stigmate iure me notare possitis, si post tot annos, nullo ne uerbulo quidem, quomodo erga uos bene de me meritos sim affectus, declarassem? Non doceo, uiri amplissimi, quos qualesque medicos legere in subsidium rei publicae uestrae debeatis; neque quicquam illis qui nunc maxima cum laude apud uos medicinam faciunt, praescibo: Unicum hoc quaero, spectoque, ut me benefactorum non immernorem esse comperiatis intelligatisque, me quicquid a Deo accepi, libentissime in emolumentum patriae meae conuersurum. Satis mihi est, fauor, beneuolentiaque uestra, & honorifica de studiis meis sententia. Reliqua suo in loco relinquo. Sed ualete tandem, consules consultissimi & senatores spectati, meque clientem uestrum, qui uos studiosissime obseruat, ueneraturque, uobis habete commendatum. Scriptum Rotenburgi ad Tubarim undecimo Februarii anno Saluatotis millesimo quingentesimo, nonagesimo quarto. ) ( ) ( Ad Clarissimum, Et Reuerenda Dignitate Autoritate, Eruditioneque Praestantissimum uirum D. Georgium. Mylium S. S. Th. Doct. & Professorem Ienae primarium. Myli potentis praeco grauis Dei; Myli uirorum prime docentium, In pulpitis Salae iuuentam; Culte Myli, mihi iure amico Optatius te post sacra, post focos, Nihil paternos iudicio est meo. Uiuo tui memor fauoris; Detinet ingenium tuum me. Tanti stupentem flumina pectoris Et gratam amantem comparis ingenii Felicitatem. Uiue longum Uiuebonis sine labe fatis. Aut nullus urat membra labor tua; Aut sperne sanandus Paracelsicos. Nil uerae in illis e taberna Undique prolicitis medelae est. Excellentem Peritumque Medicum D. Martinum Rulandum patrem & c. Magne machaonii Rulande, assertor honoris, Qui tibi Gramani iurgia foeda placent? Qui tibi Chemiacae, quam iactat sedulus, artis Cognitio, impurus iuscula quaeque coquit? Hippocratis stolidus diffamat iamata, damnans Stulticiae medicos atque ueneficii. Nos & pristinis, & coruis, exilioque Destinat. O Sanae mentis egene puer. Tune bonos ausis tam turpi arrodere morsu? Tune salutiferos tam temerare uiros? Det tibi pro diris, & tanto crimine plaustrum Ellebori, claudus, quem uenerare, faber. Nil in te scribo ( neque enim tu dignus ) honestos Praemoneo, ut fugiant te furiale caput. Qui tua facta probat simili est carbone notandus, Insanitis enim tuque gregesque tui. Hoc neque te, Rulande, latet, neque quemque probatum, Quem chemia tamen multum operosa trahit. Plurima pars odio praeclara reperta profanat, Pars stulte attentat; Pars sine labe colit. A. L. Ctorem. Si flagras uerae, quicunque es Chemiae amore, Et misti latebras detegere igne cupis. Non satis est uersare manu Paracelsica scriptae, Aut quae Dornesii cura, laborque dedit. Hi, ne proficias, studiose aenigmata miscent, Et fallunt tenebris, cymmerioque chao. Sensibus orbati fumoso in fornice pendent, Secretique loco conscia uitra coquunt. Quam mire occultant momenta superba laborum? Diuersis eadem nominibusque notant? An non quae clare priscis digestio dicta est, Multa apud Aureolum nomina ficta tenet? Sublimat, figit, rursusque resoluit in idem, Quod fuit ante cuprum, aut massula mercurii. Deposita ergo luto tali, fumisque relictis, Sulphureis aliam praestat inire uiam. Quam tibi Libauius monstrat, qui uana refellens Somnia Gramani, multiplicesque strophas, Inclyta quid possit uel non, conferre dolenti Chemia, praeclara dexteritate docet. Siue uelis ueteres seu cognouisse modernos Spagiricos, hic quod rite sequaris habes. Expedit egregie, quae sint primordia nostri Corporis, & morbi quae sit origo, monet. Contra insensatum Gramanum, animisque carentem, Cum sociis siccis, quos malus error agit. Dum stolide carpunt summi monumenta Galeni. Quaeque sua cous tradidit arte senex, Etsi hunc a nostro totum differre Galeno Mentiri Gramas non uereatur iners. Uerius Aureolo quod competit haeresiarchae, Qui modo quod dixit mox reuocare potest. Nec latet id quenquam, nisi quem legisse pigebit, Dornaeus testis: noster Erastus item. Quin iubet ad sacrum Dornaeus currere asylum Ignis, ibique patris puri ficare caput. Si forte impingat, uitii, errorisque monarcha Uictus ab Ogygio torpida membra deo. Et uenia dignus, nisi fallor, is erro putatur; Archicidoxa uomens ebrius atque furens. Seduulgata cano. Si noscere plura iuuabit Hunc gnaua librum uolue reuolue manu. Hinc constat quae sit sanatiouera Galeni, Et quantum Graman peccet in arte noua. Interim apollineo proles sata sanguine, grates Libauio solues, quod tua cepta iuuet. Nestorios ipsi uotis constantibus annos Optabis posthac, ut dare plura queat. Nam quo uitalem spirabit longius auram; Hoc maiora tibi commoda ferre potest. Bernhardus Stieberus, Philosophiae & Medicinae D. Physicus Rotenburgi adtubarim. ) ( ) ( 3 Clauiro, Doctrina Et Uirtute Praestanti D. Bernhardo Stiebero M. D. & Reip. Rotenbur. ad Tubarim Physico: Iohannes Hartmannus Beyer, Medicus Reip. Francofurt. ad Moenum, S. D. Magna sane cum delectatione, Clarissimi uiri, D. Libauii Antigramania legi, quibus mataeologum, scurramque putidissimum, genuinis miro artificio depinxit coloribus. Optarem uero in refellendis Panacearii Amuualdi sophismatis hanc operam uirum doctissimum impendisse, qui strophis suis toti iam orbi paene innotuit. Nec scio alium, medius fidius ( quod citra cuiusquam offensionem dictum sit ) qui pari dexteritate & alacritate id praestare queat. Non desistam urgere impressionem apud Typographos. Nam libri lectu dignissimi editionem percupio. Uale aueque uir clarissime: & excellentissimum D. Libauium, quem ob Rameam, & politiorem philosophandi rationem, miramque iudicii acrimoniam plurimum amo, uerbis meis officiose saluta. Scripsi, celeri calamo, Francofurti ad Moenum, decimo octauo Septembris, anni millesimi quingentesimi nonagesimi tertii. Rius Andernacus Dial. 2. Comm. 2. de ueteri & noua medicina. Imitatores Paracelsi infidi erga optimos sunt uiros, omnesque alios medicos, qui Theophrasti libros non habent, prae se contemnunt & infamant, & tanquam perniciosos homines execrantur, cum tamen ipsi non sint eruditiores, quam quiuis mechanici, ac fabri ferrarii, carbonariique mendaciorum magis quam ueritatis student Item: Complures hodie Chemistae, & alii Mechanici proprio magisterio relicto, in medicinae studium insiliunt, tanquam porci in rosas. Amuualdina. Praeclara Eruditione, peritiaque rerum & dignitate excellenti uiro, D. Iohannihartmanno Beyero, Phil. & Med. D. & Reip. Francofurt, ad Moenum Physico, Andr. Libau. S. P. Non ignarus sum Iohannes hartmanne praeclare, quantum humanae societati debeat is, quem natura iure natiuitatis suae in ea uoluit existere, cuique ad iuuandum uires seu corporis seu ingenii concessit non poenitendas. Summa ope, omnibusque talem anniti decet neruis, ut bene merendo quantum potest, salutem eius procuret, defendatque, non committens ut aut publicum commodum sua culpa negligentiaque labefiat, aut ipse uiuus non esse, &, mortuus, extitisse nunquam, uideatur; tantum abest, ut eidem nulli ornamento, sed dedecori damnoque esse cupiat. Itaque non possum non improbare eos, qui, cum literis nati uideantur ampliandis, ornandisque, & ea parte humano generi plurimum prodesse possint, malunt tamen sibi sapere, & uel otio torpescere, & posteris facultatem proficiendi inuidere, uel negotiis alienis uitam sine fruge consumere. Paruum mihi & leuiusculum talentum diuinitus locatum agnosco. Nolim id uitio meo defossum. Operam itaque do, ut quid societati nostrae, & diuinae gloriae lucrari queam. Quapropter neque uiuae uocis doctrina, neque scribendi officio deesse, meum stadium decurrentibus, hactenus sustinui, neque sustinebo etiam deinceps, ni me diuina gratia cum ingenio relinquat. Cognoscere naturae abdita, thesaurosque omni conabor industria. Sed non cognoscere tantum ipse, uerum & aliis cognita communicare atque ita publici, quantum licet, iuris iudiciique facere. Hoc ut praestem, soleo non tantum artium secreta rimari; Sed & fundamenta earum diligenter excutere, aliisque proponere disceptanda, & ad usum experientiamque accommodanda, ut eo facilius & mihi & aliis liceat genuinum uerumque ab adulterino & falsario diiudicare. Interdum congredior cum his qui mihi uidentur a synceritate professionis rerum naturalium & medicarum praecipue, deinde etiam aliarum artium in quibus claboro non parum exorbitare. Defendere non solum ueritatem consueui, sed & dignitatem eorum, quos scio cum magna sui laude aliquando eam & in lucem produxisse sedulo, & posteris citra inuidiam communicasse. Placent haec mea studia aliquibus; aliquibus displicent. Negant, quid dici posse quod non dictum sit prius. Non esse mundum implendum commentis. Ueterum placitis acquiescendum & in his tum intelligendis, tum exosculandis posteritatique obtrudendis immorandum. Qui dissentiunt dictum quidem ueteribus agnoscunt, at non omni seculo conuenienter dictum: imo nec omne dictum. Semper enim priores anni aliquid posterioribus inuestigandum reliquerunt cognoscendumque; quin & iudicandum si quid inuenerunt ipsi. Itaque pergendum alacriter iudicant, & inter alios etiam me ad istud officii genus instigant. Horum tu, Iohanneshartmanne, non es postremus. Uenit ad te Francofurtum chartula quaedam mea, perfunctorie paucorum dierum interuallo, aduersus petulantiam cuiusdam paracelsici, foede admodum Galenicam disciplinam criminantis & omnes professores eius summa iniuria, maxima cum scurrilitate conuitiandique licentia, afficientis. Placuisse tibi non tantum defensionis conatum animaduerti, sed & Ramea explicationis, cuius umbram secutus sum, acumen. Itaque & liberaliter mihi in uulgando libro operam tuam defers, & me ad simile, aduersus Amuualdi nimis praedicatam Panacean, inuitas opus. Graue est quouis aduersario certare, grauius in quemuis stylum stringere, & publica de se experiri, in tanta praesertim ingeniorum uarietate, & inconsulta ad probandum peiora temeritate, iudicia: grauissimum uero, eum quem tibi amicum & nunc, & olim uelis, & cum quo Christiana pietas colenda, literis ita laedere, ut non facilis sit ad reconciliandum uia. Nosti enim uir praeclare, nostri seculi cacoethes. Capitalia odia dissensionibus excitantur: Non de re certamen instituitur; Saeuitur in scriptores, re praeterita. Nec satis est id cognouisse praesentes; ad posteros fama percurrit. Si iudices litis arbitrosque exquiras; nullos inuenias. Nam & hi, quorum gloriae consulitur, proque quibus pugna initur, ringunt; id quod mihi in contentione Gramaniana accidisse, uelim te non ignorare. Uerumenimuero, consulendum publico commodo magis est, quam suo; Et licet unum fortassis offendas; multis qui rectius sentiunt obsecundandum tamen. Si liceat aliis impune in recte inuenta iudicataque grassari, quo tandem perueniet ueritas? Medica disciplina aliquot in locis non tantum aduersariorum empyricorum rabie & audacia, sed & nostrorum, quorum fuerat aduersari, ignauia, imperitiaque, quin & uulgi perperam illis fumiuendulis applaudentis temeraria persuasione, indigna patitur. Armis sane sumtis resistendum est, ni breui uelimus nos cum medicina pueris ridendos prostituere. Facile itaque patior, admonitionem tuam apud me locum habere; quanquam me instigarint etiam aliorum sententiae; neque quicquam iam impedimento est, praeter typographorum difficultatem. Eo fere deducta est res medica, ut uix inueniantur qui typos exarandis scriptis nostris, etiam cum suo lucro commodare uelint, cum tamen aduersariis sua non desint prela. Non minus inseruit conseruationi augmentoque medicine, hodie qui excudiopera medica procurat, quam qui ingenium admouet excogitandis, concinnandisque. Tibi itaque, uir & Medice excellens, non parum debebimus, si, quae digna luce iudicaueris, quantum fieri potest, eo in loco, in quo iam cum summa tua laude es constitutus, illustrari beneficio typographiae curaueris. Sed ad me redeo. Duo iam exhibeo opuscula; unum aduersus calumniam, atrocemque iniuriam & ludibria Gramani, in uniuersam Galeni artem, medicosque eam profitentes debacchantis, feruentiore quidem acrioreque stylo, attamen non pro merito, procaciae eius, compositum; alterum de Amuualdina Panacea modestius institutum. Prius statueram penitus luci subtrahere, quod uiderem non tantum impressionis difficultatem, sed & summorum alias uirorum, quorum mentes ille ad se uertit, iudiciaque deprauauit, in me conspirantia odia. Sed me tum tua recresuit animauitque autoritas, tum Bartholomaei Hubneri & aliorum artificum praesertim autem magnifici Rulandi, amici mei singularis, & filii eiusdem iam Rarisbonae medici solertissimi, induxerunt adhortationes grauissimae. Nec postremas in eadem re tulerunt medici excellentes, collegae mei, D. Hieremias Sengius, & D. Bernhardus Stiberus. His repugnare, cuius fore putas pertinaciae? Alterius de panacea, tu solus es promotor. Neque enim unquam animum induxeram quicquam aduersus Amuualdum edere, quem iam animaduertebam ultro a magnificis istis eloquiis promissisque abstinere, & paulatim ad Galeni castra, ueritate ipsa ductum, deflectere, cuius rei fundamenta in ipso tractatu apparent exim a, sicut ostendam infra. Praeterea non adeo saeuit in Galenicos, ut ἄσπονδον bellum uideatur esse. Priuata potius eum exercent odia. Non credo eum quid grauius in Galenum dicturum publice fuisse, nisi obiter, ue fieri solet in priuatis contentionibus, ut se eo infestius opponeret suis, fuisset attractus. Utitur & modestia; nec plane ignobilis est eius medicina. Insuper non tam in Galenica dogmata, quae sunt artis ipsius perpetua axiomata, inuehitur, quam eos qui ab arte mineralia auxilia & chymian synceram exulare iubent. Hos neque te probare cognitum habeo; neque qui aduersatur ineptae horum censurae, artem ipsam infestat, sed potius auctam ornatamque, quantum in se est, cupit. Ueruntamen, ut tuo inseruirem amori, & tot iuuenum inexplebili ad cognoscendum cupiditati offam obiicerem; quid ego sentiam de illa panacea, forma styloque epistolii, citra acerbitatem, aperire conatus sum. Inuenies hic non tantum prodigiose amplificata illi tributa esse encomia; sed & quidnam sit, ex quibus componatur, & quomodo; quae uires eius assequantur, in quibus ualeat, & omnino quid hactenus studiose inquirendo experiendoque potui obseruare. Unde facilime si quid in Galeni artem dictum est acerbius, & in alios hostilius, quanti sit, aestimare quiuis poterit. Summa libri. Loquar primum de titulo operis sicut anno 1592 denuo prodiit. Deinde de opere ipso, in quo primo loco occurret descriptio eius medicinae. Deinde docebo eius parandae modum; Docebo autem non quemuis, sed initiatum sacris chymicis, ut nostros ad chymian amandam inuitem ne tam caeci sint in alienis inuentis iudicandis. Sequetur de pondere seu dosi. Postea de modo utendi, & regimine utentis. Addam de effectu, an sola tantum possit, an cum aliis; Et quomodo agat. Hinc perueniam ad testimonia. A testimoniis resiliam ad consilia seu praeceptiones Amuualdinas in singulis morbis. Inde expaciabor in amoenum illum uniuersalitatis campum considerans medicinam oppugnantem morbos omnes, notos, ignotos, praeteritos, praesentes, futuros. Tandem apologiam quoque percurram, & sententias nostrorum, quibus putat Amuualdus nobis crabrones moueri posse. Sine uirulentia & acerbitate, quantum permittent Amuualdi in nos dicteria, differam de singulis, non tamen quantum necesse est, sed quantum breuitas iudicii & perspicuitas requirit. Incedam uia media, nec curabo quorundam fininas uoces, qui ita affectos, nec frigidos, nec calidos, uocant. Si quis ueriora docere potest; ei patet mundus. Tuo, mi Iohannes hartmanne, iudicio, omniumque peritorum calculo me meaque in his submittam promte. I. De Operis Titulo. Nunc περὶ ἐπιγραφής. De inscriptione. Promittit modum, caussamque usurpandae panaceae in omnibus morbis internis, externis, curabilibus iudicatis, & incurabilibus, notis, ignotis, & omnino quouis uocabulo nominatis. Pingue hoc nimis est, & ambitiosum. Modum quidem utendi indicat tum in genere, tum in specie; & caussas aliquas affert, cur in omnibus morbis adiumentum eius tantopore depraedicetur. At neque modus, neque causse euincunt id quod de omnibus, quocunque appellentur nomine, morbis, disserit. Est & prima statim fronte suspectum encomium de morbis notis, ignotis, curabilibus, incurabilibus. Ars medetur notis non ignotis. Si curatio illa artis est; ignotorum nequit esse. Fortuna autem quid gloriae obtinet? Ita sanare est cuiusuis. Incurabilia iudicata restituere uelle, profecto animi incurabili cacoethe laborantis, uentosique & nimium sibi sumentis indicium est. Multa eiusmodi hactenus paracelsicorum commenta, cum magna uanitate coniuncta, accepimus. Sed quod dixi, praestitit nullus. Insanabile. Alicui insanabile quod est, aut certa circumstantia ita iudicatum est; contigit forte sanari. Et nostrates saepe de totis generibus pronunciarunt ideo, quia in raris exemplis comperta est cura, in pluribus temere instituta. Et quaedam simpliciter sunt immedicabilia, ut gangraena diuisum a corpore membrum restitui per artem nequit. At ille sine determinatione proclamans, non potest uane dicti crimen euitare. Addit, curam fieri ad purificationem, restaurationem, renouationem totius corporis, sine laesione aut consumtione radicalis humoris, dolore, purgatione per aluum, uomitu, sudore. Contradictoria. Haec se euertunt mutuo. Purificatio enim corporis quomodo fieri potest sine sudore, excretione, uomitu? An omnia aut occulta transpiratione, aut per uesicam excernuntur? Si illa; quomodo non quod bonum est simul cum malo dissipabitur? Ad uesicam uero quomodo peruenient omnia uentriculi intestinorumque pergamenta? per tussim, screatum sputumque aut nares haud puto eum purgare animum induxisse, idque absurdum foret. Forte per haemorrhagiam ea corpore exiget? Sed & si aluo immota, nec turbato uentriculo, nec diaphoresi facta iuuat, quomodo omni opponi morbo poterit? An non multi ex obstructione intestinorum prodeunt? An non multi iis modis necessario sunt depellendi? Sed in titulo ita forte loqui conueniebat nobilitati Amuualdine, ne minus sit in promittendo liberalis. Promissa plena. Nescio enim quod malum Plina. quosdam eo uentositatis perduxit, ut persuasum habeant, nihil promitti uel posse uel debere, nisi plenissimis buccis. Ignoscendum eiusmodi ingeniis est. Si deest facultas, uoluntati acquiescendum. Possunt enim plaerique, quia uolunt. Infra addemus plura. Porro ait, illam medicinam adhibendam utilissime commodissimeque & maximo cum fructu doceri. Usus panaceae & uirtus. Satis magnifice. Deus esset Amuualdus si id posset. Tractatus nimium quantum non assequitur. Bibi aut uorari docetur. Id non conducit in omni morbo. Sed & euentus testatur speratum fructum non semper respondere. Uino malo hedera debetur pinguis & illustris. Promissa magna Galenicorum modestiam arguunt. Nisi autem fallor haec in uestibulo posita θέλητήρια Galenicorum rusticitatem pungunt, qui ita delicate, & ex animi sententia nec promittere cuiquam, nec tractare morbos possunt. Tantum est Gnathonum ubiuis. Dicitur & panacea usurpanda more lapidis philosophici. Credo istud. Nam nullum hic encomium ponitur, quod non lapidi quoque suo tribuerunt Chymici. Lapis philos. Sed an respondeant illa μεγάλα; mundus ignorat. Est. n. ille lapis nomine potius quam re cognitus. Et Amuualdus ipse scribit, se de eo solicitum non esse. Si quid fidei Uistadio artifici est, ne ingerendus quidem corpori est ille, nedum efficiat tanta. Sed ne de ignota re iudicem; si me Dominus adiuuerit, operam dabo ut eius uires in manifesta prostituam luce. Lapis philosophorum uidetur aeque immodice praedicatus. Interim cum Andernaco dicam, Azoth illud non seruasse Paracelsum, nec omnes eius aegrotos curasse. Imo si ex principiis licet de effecto coniicere; non uideo quomodo istius sit uirtutis. Praeclara esto medicina; at non ita felix. Fortassis iam uera sunt lapidis praeconia, quam illud ridiculum Lullii de quinta uini essentia. Chymici hyperbolici. Non enim ignoro τὸ ὑπερβολικὸν chymicorum. Sed nondum satis uenti efflatum est; annectitur, unusquisque in hoc unico medicamento uerum uniuersale, electum, gratum, praestabile, innoxium perfectum, & utile medium, & integram pharmacopolion habet. Incepta cantilena est tono summo. Non alio deducenda erat fine. De uno & solo, infra ostendemus τὸ ψεῦσμα. De perfecto demonstrabimus τὸ ἀτελές. Panacea integra apotheca. Risum uix teneo cum audio integrum pharmacopolion unicum esse simplex. Unde ergo illa adiumenta quae inferius recenset, mutuatus est autor? utinam saltem suppositoria una uenderet. Nam his saepe carere non potest. Caueat ne aliquando epithematis & suffitu aliisque sit opus. Quae etsi quis domi possit parare; non tamen non sunt de pharmacopoeia. Quid refert tunc an alius medicamenta paret? publice, an priuatim seponas, unde postea promere queas? Sed mirum illud; Cura omnium sine Doctore. Non tantum se, sed & alios absque omni Doctoris consilio quiuis curare potest. Si curare est medici opus; quicunque ab Amuualdo panacean emit, medicus erit. Sed & pharmacopola. Emit enim integram pharmacopoeian, uendereque iterum & aliis adhibere potest. Doctores mittuntur ad cynosarges. Iam tu, mi Iohannes hartmanne, diuina, quidnam sit Amuualdus iure. Amuuald seipsum iafamat. Num philosophiae & utriusque medicinae Doctor? Eum se appellat quidem, at, si sine Doctoris consilio omnilicet curare cuiuis; nec ipse quidem erit Doctor, sed saltem materiarum distractor, quem solent materialistam uocare. Non dico haec in eius ignominiam. Ex concessis prioribus necessaria sunt consequentia. Ego talia si scriberem, Anticyras mitterer; tantum abest, ut ullum haberem astipulatorem, emtoremue. Sed nostro seculo id moris est: Quo quis uanius garrit, eo plus lucratur. Uanitas aegyrtis est lucrosa. Non credo Amuualdum ex animo scripsisse. sed ita insidiatum esse emtori cupido. Nimirum incedendum est, qua multi. Ego iure pauper sum. Forsan enim aeque nobilia poteram proponere. Sed damnosa taciturnitas me perdit, coruo illi Horatiano felicior futura. Audio utriusque medicinae Doctorem, & insuper philosophiae. Non inuideo titulis. Laudi esse opinor, si non sint rapti. Duplices medici in academiis non fiunt. Dubito tamen an ullis priuilegiis academiarumque consuetudine ulla creentur duplices medici. Res per se ridicula est. Non enim geminauit medicinam, qui utendi materia aliqua particulari inuenit compendium, aut ex charonaeis specubus antroue Trophonii produxit prius inuisum lapillum. Una eademque perpetuo ars est. Sed de titulo hactenus. Ii. De Panaceae Descriptione. Descriptio panaceae ab autore haec traditur: Panaceae descriptio. Panacea est coloris punicei, cumque liquori miscetur, tingit eum croceo: Estque medicamentum mite, facile, gratum, acceptumque, omnino non ualidum turbulentumue, non pungens, non mordens, nec acidum. Sumi potest absque nausea, metu, damnoque. Huic descriptioni quot res conueniunt? Sed ne quis erret; puluis est mistus repraesentans praecipitatum corallinum & colore & pondere, tingens croceo, & particulis quibusdam micans. Perfectam definitionem forte hanc protulerim; Est puluis constans minera auri uiscosa, & balsamo metallorum arte chymica admodum deparatis unitisque, & postea croco margaritisque remistus. Sed ad autoris uerba. Color panaceae. Puniceus color ei non est perpetuo uniusmodi. Interdum illustrior est, interdum lateritius, interdum pallidulus prout mistura est. Principio summam obtinet rubedinem, pene ut cinabarim dicas. Tinctura crocea. Tinctura a croco est, potestque separari lotione. Puto autorem fallendi gratia admiscuisse crocum. Ita enim facile poterat decantatum illum lapidem, qui & ipse dicitur rubeam tincturam obtinere, imitari. Sed & cordis gratia & penetrationis uidetur additus. Panacea per se imperfecta. Unde cognoscis primam perfectionem non esse absolutam. Non. n. perfectum id est summe, cui additamento opus est. Panacea non simplex. Compositum autem esse scripto quidem, at non uerbis negat ipse. Et qui negari posset, aperto iudicio? Quod asserit absque nausea sumi; Usiis sine nausea. comparatum iudico. Quis enim nescit multos uel mentione medicinae horrescere? Mihi non admodum gratus crocus est, nec terreus puluis. Mistura panaceae melior. Rectius miscerem saccharum, cornu cerui, & sigillum lemnium uerum, parua tamen quodque portione, ne basis obruatur uirtute peregrina. Uidendum etiam ne ex accidente noceat. Usus seuuriss. Ego ipse sumsi, & aliis multis dedi impune. Ubi tamen in praecipiti est sentina; aut aeger colliquandi uim calore externo proritat; non citra metum est. Uellem ergo autorem non reiecisse consilia Doctorum in utendo. Nam ne tutissima quidem temeritati uulgi sunt permittenda. Uulgo nil permittendum in medendo. Et si nobilis medicina est, sane extra periculum raro est, nisi nobilis dicatur, non operatione sed precio, quo hodie nobilitas aestimatur. Nobiles medicinae non omnibus tuta. Si operatione praeclara est, quis medicorum aut saltem peritorum inficias ire potest in manu imperiti esse instar gladii? Nullius uirtutis id dixerim, quod etiam infanti securum, quouis modo tractetur, est. Ad descriptionem pertinent etiam haec: Non cogitandum suspicandumque est, esse Mercurium praecipitatum; uitrum antimonii, aut aliud imperfecte praeparatum, uenenatumue medicamentum, quemadmodum etiam nec operationem absoluit instar unius ex illis. Item: Non est ignis elementarius, licet morbos consumat sicut ignis ligna. Panacea non est praecipitatus aut uitrum Antimonii Stibium instar protei. De praecipitato & uitro antimonii uere negat Neutrum enim horum est, nec accedit. Moneo tamen aliquos Chymicos Mercurio Corallino, & auro uitae non minora miracula Amuualdinis tribuisse. Neque abnuerim posse simili modo parari etiam hydrargyron. Sed Amuualdus loquitur de uulgari, ut & de eodem uitro. Alias stibium uere uidetur mihi proteus quidam esse; Et Chymici eius tincturam extractam mirificis encomiis interdum ultra auri essentiam & sulphur euehunt. Consentiunt & alia, quorum unio facta est in radice mistionis primae: nec effectus fallit. Imperfecte praeparatam esse panaceam pernegat. Panaceaea est imperfecte parata. Si perfectum interpreteris ad Amuualdi arbitrium facile consenseris. Ita & ego quamuis a me descriptam formulam perfectam uocauerim, quia nolui quid additum aut subtractum. Perfectio chymica. Sed chymici perfecte tunc praeparatum quid profitentur, cum ad summam puritatem, uirtutemque altissimam opere chymico est perductum. Nihil. n. relinquendum impuri est; Quo arte euehi potest, eo euehendum est. Quod uno gradu infra subsistit; imperfectum est. Itaque illis scopus propositus est hic; si coelestem imitatur naturam; si summe subtile est & penetrabile instar aetheris, si elementa quoque uidetur exuisse, Gramano eo uesaniae prolapso, ut specificam formam absque omni elemento & elementari qualitate donet. Fixum perfectum. Aliqui & fixum quod est, manetque in igni seu immobile, seu ita ut amplius nobilitari non possit, quin totum simul deficiat auoletque, perfectionis censu aestimant. Quod fine naturae constat, perfectum & hoc est. Prima chymicorum perfectio non potest tribui panaceae. Pancea imperfecta. m ex croco constat crudo, ut & margaritis seu concha margaritifera. Cuius partes imperfectae sunt chymicis; idne sit perfectum iisdem? Ueri Chymici meris utuntur essentiis. Unam saltem eius partem chymice paratam agnosco. Agnosco & aliquatenus perfectam; summe neutiquam. Nec constans in igni est panacea. Pancea fugax in igni. Combustilem habet partem; partem uolatilem. Talia quae sunt, perfecte unita & absoluta non sunt. Sed nec in aqua nec igne color manet. Nec summa subtilitas & coelestis natura inest. Pancea elementaris. Etenim elementarem naturam, eamque admodum adhuc impuram, & diuersis constantem substantiis retinet. Id perfectum, perfecteue praeparatum nullus concesserit, ex ueris, chymicus. Auri perfectio. Aestima rem auri natura. Hoc perfectum uocant, quia unio principiorum indissolubilis est; In igni manet citra iacturam, nec perdit colorem. In genere metallico quod tale non est, id omne imperfectum & censetur & nominatur. Spiritus miuerales. De spiritibus quid dicam? Panacea spiritualis est, aut ex talibus principiis orta ( intellige chymice ) sed nullo modo fixis. Atqui spiritus tunc demum perfecte praeparati sunt, cum non fugiunt. Quae ergo ei debetur perfectio? Sed uolebat Amuualdus hic quoque esse magniloquus potius quam uerus. Incredibile enim fuerat elementarem, imperfectamque medicinam tantum in homine sanando pollere, quanquam mihi licuisset etiam admistionis naturalis perfectionem confugere, sed ea non apparuisset in examine, cum leui flamma soluatur unio, & color mutetur & exhalet spiritus. Panacea non uenenata. Non esse uenenatum medicamentum scio ex usu multo; sed & principiorum conspiratione. Noui qui grana sexaginta uno die deglutierunt sine notabili effectu, nedum cum noxa qualis est ueneni. Loquor de Amuualdina, & quae ad exemplum eius ab artifice probo peritoque concinnatur. Aliis mea autoritate nolim cautum. Mineralia natura mobilem habent. Scio.n. mineralia mobilem habere naturam, & alterari uariis modis posse, cum, sicut prope terram, ita & intra terram turbae sint elementorum, & halituum noxiorum incerti Euripi. Quin & principia panaceae nisi prius eligantur, & ad puritatem legitimam perducantur, nolim liberare suspicione. Monere soleo nostros, ut que ex mineralibus confecta sunt, diligenter explorent ante usum. Multum refert unde accipias materiam, & quo magistro, quaque preparatione sint comparata. Non a quouis sunt sumenda Chymica ex mineralibus. Spiritum uitrioli efficiat imperitus segregandi. Nolim uti. Fieri potest, ut spiritus arsenicales adhaereant, non in superficie tantum, sed & in radice mistionis. Nec fidere licet uni eidemque minerae. Antequam homini exhibeas; Uenena non recte in auiculis spectantur. in cane experire, uel sue, non in auiculis, quae non raro a uenenis sunt immunes: moriuntur autem a non uenenatis, ut amygdalis amaris. Negat ignem elementarem esse; quanquam effectu similem affirmet. Dicit enim consumere morbos sicut ignis ligna. Haec autem explicat pluribus, alio loco. Uocat astralem medicinam depuratam summe per artem chymicam, separatoriam spagiricam: uult redactam in primam materiam, & ad summam simplicitatem deductam. Tribuit analogiam cum spiritu uitali, & proprietate eius. Iterum ait adductam esse ad naturam igneam, penetrantemque, & adductam quidem apte artificioseque. Confirmat haec ueterum spagirorum iudicio, qui uetuerint ullo medicamento uti, ni in ignem sit conuersum. Hic prolepsis est. Ne enim intelligas communem ignem, coelestem producit, qui sit extractus, qui non inflammet, nec excitet aestum, sed Longe longe distet ab elementari; quo pacto & anima mundi, & spiritus uitalis omnia penetrans, a Platone, Galeno, & aliis sit uocatus ignis. Mirabilem panaceae naturam audis. Panacea ignis non est. Dum de igni elementari disserit, quam uellem eum descripsisset, aut ubinam sit, monstrasset. Si intelligit illum, qui breuissimo cursu ad lunam contendit, spiritum, cui tribuunt uim non corrumpentem, sed generantem uegetantemque, quemque Aristoteles uocabulo ignis non recte ait nominari, cum ignis sit halitus inflammatus feruensque; non recte suam panaceam ei dissimilem facit. Si flammam, seu prunarum, seu ardentium rerum aliarum; non opus erat operoso argumento. Sensus ipsi negant, si calorem, qui & ipse uocatur ignis; non consentanea dicit suis decretis. Ignes uocantur & stellae, & spiritus calidi in homine. Si talis est ignis: ex minera terrae, & officina uulcania petenda non erit illa panacea. Sed nec esse posse, euidentia probationis argumenta euincunt. Panacea ignea. Ignis ergo plane non est, Igneum quid intelligit. Et id uerisimile est, Quia consumere morbos dicitur, sicut ignis elementaris ligna. Panacea morbos absumens. Mirificum pabulum. Putasne tu mi Iohanneshartmanne, aliquid Panacea in rerum natura existere, quod absumat morbos eo modo? Philosophus dicebat ignem esse maximae formae; quia non uideretur habere proprium subiectum, & inesset omni alii elemento, iisque uteretur pro pabulo, quasi nutriretur, id quod sit potissimum formae. Erit ergo panacea forma quaedam, quae in subiecto elementari haerens pascatur. At morbis pasci, mirabile quid est. Fateor haec tanta esse, ut assequi non possim. Ignis depascendo ligna subiectum una corrumpit. At Amuualdi panacea dicitur saltem accidens tollere subiecto intacto. Quod absumit, id generandi destruendique uim obtinet. At panacea tali ui esse negatur. Sed fabulas ludo. Contradictoria. Si non est ignis; & nihilominus corpus elementare; neque tamen aer, nec aqua, nec terra; mistum erit. At dicitur summe simplex. Panaceae elementaris. Esse autem corpus elementare arguunt omnia. Patitur ab elementis, & in ea agit uicissim; Id necesse est elementare esse, quia omne coeleste perpetuum & ab elementorum qualitatibus immobile est. Uide ergo an phantasma sit, aut potius nihil. Panacea mista. Sed mistum esse res ipsa arguit, cum proprio testimonio. Crocum non tantum odor saporque prodit, sed & leuitas, & separatio. Consule omnes sensus, mistum inuenies. Accede Uulcanum, contestabitur idem. Ipse quoque autor solet multis dicere, magnam eius molem ex mistura esse; basin esse exiguam. Si mistum est, non est ignis, nec coelestis natura, nec aliud elementum. Panacea uix ignea. Esto igneum. At philosophorum placita dissentiunt. Arguunt enim ab adiunctis id maxime terrae esse, quod grauissimum: ignis quod leuissimum, quodque effectum ignis habet, & aliis indiciis eum prodit. Sed frustra laboramus, cum ipse autor noget. Uocat enim astralem medicinam. Profunda hic quoque est sapientia. Panacea an astralis. Patet stellam non esse, nec partem aetheris. Sitne aliquid stellas imitans? Consule astrologorum placita & physicorum; Coelum philosophicum. falsum deprehendes. Aliud fingendum est coelum, nempe philosophorum, de quo Lullius. Id autem est spiritus uini summe depuratus, & quinta eius natura, credita potius quam uisa Huic adiunguntur medicinae loco stellarum: Astrum. Et si multae sint eae; astra fiunt. Est enim astrum stellarum plurium collectio; licet interdum & de simplici stella accipiatur. Adiunguntur autem infusione seu maceratione, quam aliqui etiam mirabiliter ( utpote cum in coelo putredinem locent ) uocant putrefactionem; fiuntque astra per extractionem. Essentiae extracta. Credunt enim ipsam essentiam quintam a coelo extractam esse relictis elementis. Simile enim gaudet simili; dissimile repudiat. Sed illi chymici referunt elementaria haec ad analogian coelestium corporum. Itaque non abiicienda est eorum doctrina. Panacea illo modo concinnata non est. Inueniendum ergo coelum aliud. Aliud coelum. Solent eo nomine etiam Athannoris summam partem uocare, & in uasis sublimatoriis concameratam in sublimi rotunditatem. Astralis ergo esto panacea, quia ex imo ubi terra est, & caput mortuum, exaltata est ad summum. Attamen non tota, non enim mera est essentia. Sed si ita sit, non continuo perfecta est, cum istam dignitatem non largiatur una sublimatio. Poterat & astralis dici ex similitudine, per spiritum uini extractarum essentiarum. Paracelsicae astra. Paracelsico quoque more quasi planetaria. Ille enim fingit quamque partem corporis in microcosmo repraesentare aliquam stellam; & planetis assignat nobilia membra seu uiscera. Quod cordi congruit, id solare est; quod cerebro, id lunare. Et quia haec astra sunt; & illa. Uulgari sensu paracelsicorum astrale est, quod coelestem induit naturam, & mirabiles operationes in microcosmo habet, quales non expectes ab elementari. Donandum hoc est illis autoribus, suo more loquentibus. Nobis philosophis nihilominus elementare est id quod ex traxerunt. Extracta sunt naturae elementaris. Non enim fieri potest, ut toto genere dissentiat effectum a caussa naturali naturale. Talis autem etiam est panacea. Explicata astrali natura, uidendum est de attributis. Depuratam summe per artem separatoriam, quae est chymia, affirmat. Panacea non est summe depurata. Non est ita. Primum enim reclamat res ipsa, ut quae heterogenea plura habet admista, eaque ab impuritate terrea non separata. Depurari tamen summe posse non negauerim. At id non praestitit Amuualdus. Deinde ipse asserit se posse subtilius parare, adeo ut minore dosi sit expendenda; nolle uero, quia ita placuerit uendere. Quod subtilius parari potest, id mihi summae puritatis non est, nisi fixum pridem sit, & immobile secundum substantiam, quo pacto noui lapidem philosophorum etiam fixum iam operatione repetita, spiritualiorem fieri praedicari. At Amuualdi puluis eo deductus non est. Contradictio. Non dicam se euertere mutuo huius autoris axiomata; dum subtilius facere & praeparare posse ait, & nihilominus de panacea quam uenum exponit, asserit eam esse summae simplicitatis, puritatisque & coelesti cognatam spiritui. Panacea non prima materia. Redactam in primam materiam pronuntiat. Sed male. Utinam mihi liceret liberaliter & aperte dicere. Temeritatem uel oculis uideres. Nunc me absterrent imposturae quas promouerem παῤῥησίᾳ. Primam materiam, quae est absolute talis, non intelligit. Itaque in suo genere primam. Sed hoc uanum est. Nam ex tali materia per naturam existente potius est facta compositio. Confectio panaceae. Principia enim illa separata uniuntur primum, ruditer. Postea sublimantur; & in hoc opere commiscentur interius; sed tamen non stabili mistura, propterea quia neutrum ante compositionem fuit fixum, nec figitur in ipsa. Principia panacea etiam in natura sunt commista. Est tamen res quaedam in qua etiam per naturam commiscentur, modo perfecte modo imperfecte; & nunc corporaliter, nunc saltem spiritualiter, ueluti in nube in qua halitus & uapor commiscentur. Sed ut illud melius intelligas refero tibi quae ad me perscripta sunt ex ore studiosi qui dicitur fuisse amanuensis Amuualdi quo tempore ueneno hausto se decumbentem putauit: Witebergae studiosis passim dictae de panacea per Amuualdi famulum. uerba haec sunt: Addebat ille, totam compositionem panaceae Georgium Amuuald, signo quodam complexum esse, ne omnibus mysterium tantum patefieret. Signi forma est triangularis, cuius angulus superior numero unitatis; Symbolum hieroglyphicum panacea. secundus binarii, ultimus ternarii sit inscriptus. Praeterea addita aiebat signa haec: ◉ ◉; ◉ in singulis angulis unum. Ad basin scripta haec uerba: compone & dissolue. Nec omnibus affirmabat bonus ille iuuenis potestatem fieri contemplandi tale secretum. Custodit enim illud tanquam asiaticam gazam. Inter medicinae doctores nominabat quendam qui compositionem huius medicamenti petiisset, cui responderit: medicamentum meum constat, primo solido pellucido, deinde spiritu coelesti, & tandem uno simplici. Ex quibus panaceae. Haec amicus. Si haec sunt uera, quomodo prima materia is puluis est? Ego puto Amuualdum ad praedicandam panacean, undiquaque comportasse titulos chymicos, earum rerum quae maxime commendantur in ea arte, idque sine iudicio. Inde & materiam primam arripuit. In lapide conficiendo uerum id est, quod debeat aurum & argentum ad materiam metallorum primam hoc est mercurium & sulphur adduci. In lapide ◉ & ◉ redigenda ad primam materiam. At in panacea hoc opus non est. Quod si quis id uelit efficere ( posse autem ex perfectis elici illa principia, & iterum componi, artifices praedicant ) is lapidem assequetur potius, aut aliud quam Amuualdi puluerem; Et huius mei iudicii sunt rationes argumentaque non temeraria. Pergit narratque ad summam simplicitatem adductam esse. De summa simplicitate panaceae. Uanitatem assertionis arguit ignis, & aqua. Summe simplicia ea non sunt, quae sunt composita, idque leuiter ut parua flamma discedant in diuersa. De analogia cum spiritu uitae. Nihil aut parum ueri est in professa analogia cum spiritu uitali, & proprietate eius. Concedo in spiritus facile abire puluerem. Atqui uitali, sint analogi, non do. Philosophus calorem animalem in spiritu haerentem animali, proportionatum facit elemento stellarum; tribuitque calori solis principium animatiuum, id quod nec calori ignis deest, nec maris, nec terrae, ut testantur animalia in illis genita. At in illa materia minerali, nihil unquam tale est deprehensum. Ita est & de proprietate. ὑπόθεσις esto, quam Amuualdi puluis coctu non facilis. alias facile possem demonstrare, initio cum ex minera accipitur materia, adeo dissimilem esse spiritui uitali, ut etiam aduersetur, eiusque formam destruere possit, praesertim halitibus utriusque suspirantibus. Si ad similitudinem & analogian adduci debet, id non potest fieri ullo organo artis, cui uita non est. Ratio enim uitalis, qua tale quid est in solis uitalibus est, & quae potentiam talem obtinent. Sudabit ergo Spagirus satis, antequam id assequatur per uulcanum suum, & uasa inanima. Dicet ab assumtione, & caloris nostri natiui operatione facile acquirere istam formam, cum que spiritualia sunt & symbolum habent, facile transmigrent. At id, inquam, non est artis spagiricae opus. Nec illi artifici ita cognita naturae proprietas est, ut foris laborando similimum possit conficere praesertim ex ea materia quae nunquam uixit. Nec minerale corpus tam facile commutatur. Necesse est ut, quod proxime in spiritum uitalem transiturum est, & eius proprietatem acquisiturum coctile sit. At Amuualdi puluis coctilem quidem crocum habet; reliqua non ita. Necesse autem est coctile esse, quia non nisi coquendo naturaliter in uasis naturalibus eo perueniri potest. Quin nec aer etiam Galenicis confessus in uitalis spiritus naturam concedere poteit, nedum panacea, quanquam crocus exhalet, & ipse puluis crassior in igni in fumum promte abeat. Non, quod aereum simileque consistentia uel corpore est, in spiritum uitalem statim transmutatur. Non desunt spiritus, illi infestissime aduersantes. Sanguis id est, ex quo spiritus ille nascitur. Si panacea in sanguinem abire potest, etiam alere potest. Sed hoc nondum est compertum. Penetrantem esse pronunciat. De penetratione panacea. Concesserim; sed ita ne mihi inde facias ignem, aut aetheream naturam aut spiritui uitali analogon quid. Penetrant & halitus, quaeque aerea sunt; nec aquae quaedam sunt tardae praesertum & acria subtilium partium. tim si cum ἐυοριστίᾳ acumen habent, ut acehydrargyrus. Quibus hydrargyri natura perspecta est; illi non ignorant eius per omnia meantem, seseque insinuantem spiritum, quin potius substantiam, dilatatu facilimam. Nam huius homogenea quidem natura est, ualde grauis; sed uaporis tenuissimi specie quaqua uersus extenditur, & ubi resistens inuenit, colligitur, non aliter ac uapor aheni exceptus operculo concamerato. Non absurde dixerunt, qui pronunciarunt aerem & aquam distare raritate densitateque. Mercurius ille indicat fumum suum nihil esse aliud quam eandem substantiam, definitam modo subtilissime. Penetrans ergo natura non id arguit quod quaerit autor. Sequuntur multa de igne. De ignea natura panaceae. Igneam ei assignat naturam; & effectum ignis ligna absumentis; at nec materia, nec forma ignis, aut igneum quid esse admittitur. Nos ante quidem multa diximus; sed sequendus est noster. Si calor adesset; facile nos traheret ad igneam potentiam. Nunc statuendum est ex calido frigido; humido, siccoque spiritu conflatam esse. Nec id absurdum est. Ita enim & philosophus statuebat ex habitu minerali gigni subterranea sicca; ex uapore minerali metalla. Sed nos coniungimus utrumque; & ex spiritibus conficimus corpora. Unde intelligis nulla necessitate sequi; penetrat, nec est ignis elementaris, nec igneum quid; Ueterum spagirorum ignis. ergo ignis celestis. Multo minus ueterum spagirorum testimonio id euincitur. Finge enim illos ita precepisse. An inde concludas; ergo panacea est facta ignea? Notum nobis est non ignea saltem fieri chymica, sed & aquea, aerea, terrea, & horum quaeuis suo loco apta. Igneae uires celeres habent. Deinde ignea quae sunt, maximarum sunt uirium, nec tuto adhiberi praeceptio. possunt semper. Itaque non erit καθόλου illa Solis calor quatenus comburat. Quid quod ab igni transitum sit ad coelum? Chymici coelestiae praeferunt igneis. Noluerunt posteriores ignea, sed quintae naturae eaque fixa & summe depurata medicamenta. Sed noster callide interpretatur ueteres de igni coelesti. Ignis chymicus & quintae essentia distant. Nolim ego tale quid comminisci, & spagirus audire. Nam constat ignem chymicum & quintam essentiam toto distare genere. Ille enim elementaris est, & a reliquis eiusdem naturae separatus. Quinta natura totius misti fummam uim obtinet contentam corpore subtilissimo. Non satis caute haec scripsit Amuualdus; nec fideli repetiuit memoria chymica praecepta. Sed cui igni sit similior panacea, coelesti, an terreno; indicat inflammatio. Sicut terra eius sigillata, itidem immodice praedicata, flammam capit; Terrae sigillata Amuualdi. ita & panacea. Sed illa comburitur promtius: haec non. Iam inflammat & solis calor, quem si elementarem dicas simpliciter, non sis audiendus. Experire ergo an possit ab eo incendi. Uix crediderim nisi adhibeas speculum, aut simile instrumentum. Inde autem existimandum de cognatione est. Quatenus enim sol comburit calore; eatenus elementis accedit magis utpote hunc effectum non habiturus nisi radiis elementari contagio affectis. Itaque etiam si panacea diceretur uicinitate substantiae attingere radios; non liberaretur tamen natura elementari. Sed quid de his philosophor? Extractio ignis coelestis. Extractio ignis coelestis ratione substantiae, inane est figmentum. Si intelligas essentiam quae puritate, & operatione imitetur rem coelestem; in uere chymicis quidem concesserim; at in panacea neutiquam. Nullam in ea agnosco extractionem praeter crassam quandam a sordibus foris adhaerentibus segregationem. Cur ita iudicem, argumenta sunt certa. Non inflammare, nec urere, non eximit panacean ordine elementari. Cur non in flammet panaceae. Dixi hoc inde esse quod spiritus contrariarum naturarum coierint, mistione tame non stabili. Distat etiam ab elementari igni, sed inde non est consequens, coelestem esse Nam ignem esse nondum est euictum. Quam longe distet ab igni panacea. Longe longe distare, uix persuadebit ulli, qui combustilem nouit. Inter agens & patiens confinium est. Non longe distat id quod facile rapit flammam, instar sulphuris. Portentis de anima mundi & reliquis uix quicquam proficit. De praeparatione panacea. Iam aggredimur illud magnum, quod tantopere Galenici scire etiam per fraudes desiderarint & corruptiones famulitii quodque dicitur Deus prae multis millibus manifestasse soli Amuualdo. Sed recitentur uerba: Nemo aegre ferat, inquit, quod, quomodo panacea sit praeparanda non doceam, aperiamque, praesertim cum perpenditur Deum ipsum, sancto & sapiente suo consilio noluisse hactenus communicatam, cum tamen eam plurimi fere patriarchae ac prophetae sciuerint. Si uero omnino scire uelit quinam sint ueri libri, ex quibus artificium mihi a Deo prae multis millibus concessum, disci possit; suadeo fideliter, ut diligenter legat biblia, praesertim Genesin & Exodum, Canticum canticorum, Esaiam, Ezechielem, Apocalypsin Ioannis, Hermetem, Turbam philosophorum, Democritum, Speculum Alchemiae Rogerii, Alanum, Bernhardum. & c. Negat docendam sibi praeparationem panaceae; argumento, quia Deus noluerit eam hactenus patefactam. An Deus noluerit patefactam panaceam. Elenchus ignoratur. Quomodo noluerit, cum Amuualdo patefecerit? An Deo curae est unus homo? Annon ipsius bonitas se extendit ad omnia? Si soli patefecit; statuat ergo se solum esse per quem auctam medicinam uelit, sicut solus fuit typographiae & tormentorum inuentor. Ita Aristoteles soli sibi tribuit elenchorum inuentum: at non solus eo est usus. Posteritati consuluit si Deus noluisset ultra Amuualdi aetatem existere tam praeclarum donum, suam ipsius naturam uideretur euertisse. Nam quorum ipse autor est, ea stabilitate sua sunt immobilia perpetuaque, donec certa caussa sit subtrahendi iterum boni, quanquam Deus ita subtrahit, ut non eximat genere mortalium in quorum utilitatem quid dedit, sed possessores permutet, ut uidere est in sacra profanaque disciplina, imperiis & aliis. Panacea Patriarchinum nota. Patriarchae & prophetae inquit, sciuerunt. Quo argumento? Eo nempe quo chymici lapidem suum illis fuisse notum euincunt. Est autem id testimonium proprium. Nam quae de uita longaeua garriunt, fabulosa sunt. Nullus sacer interpres uidit panacean Amuualdi inbibliis. Sed tamen est argumentum, nempe testimonium scripturis editum. Itaque iubet nos in illis diligenter uersari. O infelices tot interpretes bibliorum, Christum ipsum, si omnia in bibliis uiderunt, neque tamen panacean, non dico ueram quae est Christus, de qua ipse dicit quod dese testetur scriptura, sed Amuualdinam deprehendere potuerunt. Figmentae monachorum. Quid uerbis opus est? Magno cum fastu magnae dicuntur nugae. Monachi Philosophotheologi uarios affinxerunt sacris literis sensus: Et quoduis consentanee dictum lapidis confectioni applicarunt, adeo ut totum redemtionis opt impudenter dixerint lapidem significare. Hinc quaesita sunt tectoria. Ita profanat sunt scripturae. Quod autem Amuualdus hic scribit; id etiam ad me in literis amico perfertur. Ita enim habent: Studiosus ille quondam famulus Amuualdi, efferebat panacean tanquam oraculum quoddam nemini nisi soli Deo, & paucis cognitant narrans. Scriptis autem biblicis reuelatant toti humano generi esse. Quaedam etiam adducebat dicta ex sacris desumta, quibus monstrare conabatur totam eius composisitionem petendam esse ex scriniis sacrarum literarum. Sacra dictaaccommodatae chymicis. Haec amicus. Praetendun illi boni uiri sacrarum literarum autoritatem, ut nugis suis concilient admirationem apud plebeculam superstitionibus deditam. Res ipsa uana est. Ubicunque legeris de tormentis & purificatione animarum per crucem; & exaltatione bonisque eximiis; item de coniunctione duorum in unum; de coloribus uariis; de generatione per semen cui antecedit corruptio & ac materiam adductio; succedit progressu ad formam unionemque naturalem adeo ut ut ex putrefacto & ad informem massam freducto exeat paulatim nitidius, perfectiusque quod alimento suo ad absolutum usque terminum perducitur, & uariis agitatur exploraturque periculis, & non tantum per se perfectum est, sed & alia eo perducit; cogitato habere chymicos in quo sua arcana depingant. Ex turba philosophorum sententiae. Quoniam autem nominat turbam philosophorum; scito in ea esse sententias, non inepte panaceae confectionem docentes, quanquam omnia, istorum autorum testimonia saltem sint de lapide & non de panacea Amuualdina. Ita ait Turba: Coque argentum uiuum cum suo corpore donec fiat aqua fluxilis. Coquite masculum simul cum uapore suo, donec utrumque coalescat, & fiat lapis. Item ex auro & mercurio facienda est aqua per coctionem; quae coagulatur, cumque auro alio desiccatur & pulueratur. Sic Bassenius? Introducite citrinum cum sua uxore post coniugium in balneum. Et ne incendatis balneum plurimum, ne sensu & motu priuentur. In balneo sint donec eorum color & corpus unum quid fiat. Item nihil aliud expedit quam aquam & uaporem sublimare. Nam cum uideritis illas duas naturas purificatas aquam fieri, totumque corpus magnesiae in aquam liquefactum: tunc omnia sunt uapor. De iure autem aqua continet suum compar. Uaporem nominant utrumque, quia simul in putrefactione & decoctione sunt unita, & unum alterum continet. Ita & hoc: Oportet accipere ex aere nostro partem unam & ex aqua permanente partes tres. Commisceantur aceto, & coquantur ad spissitudinem & unum lapidem, qui coquitur imbibiturque ut fiat terra & puluis lyrius seu puniceus. Item arcanum est quod procedit ex sulphure & magnesia compositis. Iubeo uos argentum uiuum uiuo miscere & c. Argentum uiuum apud uisum est album, cum fumus ei accedit, uertitur in rubeum & fit cambar. Compositio est duplicis complexionis, rubeae & siccae. Haec & similia multa sunt in Turba, quae alio quidem sensu sunt dicta; attamen panacee conueniunt. Reliquos autores percurras ipse. Iii. De Modo Parandi Panaceam. Uera panaceae exploratio. Sed quoniam libri fallaces sunt magistri, & tam falsum, quam uerum in chymicis possunt monstrare; ego omissis libris iusserim te accedere ad uulcanum, neptunum & alia examina, quae tibi liquidam ostendent ueritatem. Habeas cognitionem aliquam spagiriae. Utaris sensibus & ratione recte. Incede per ignis gradus; separa, sublima, ure, elue & attende singulis. Con sule postea rerum naturam; facile assequeris quaesitum. Ego postquam inueni prius tamen accepto ab Amuualdo puluere, compositionem, & operando eundem non quidem uno, sed geminis modis geminaque materia confeci; Conuenientiam spectaui, iudicaui expertusque sum uisu, olfactu, gustu, tactu, igni, aqua effectuque, & cognoui unum idemque esse. Non te fallet cognitio, si uel leuiter uersatus es in mineralium scientia, & operationibus chymicis. Non doceo aperte, ut impostoribus praecidam ansam; qui tamen attendit, tum ex praedictis facile colligit, tum ex his quae nunc addo. Panaceae compositio. Accipe mineram auri uiscosam; aut si haec deest argenti, uel ferri, uel cupri; ( stanni enim & plumbi est suspecta ) aut si ista omnia desint, ex aliquo metallorum sua specie constantium elice modo eo quem in lapidis confectione docuerunt philosophi, uitans tamen plumbi genera propter nimiam cruditatem impuritatemque. Optimam materiam eam iudico quae ex auro & argento elicitur simul. Inde enim illud tantopere praedicatum electrum prodit; & ista duo cerebrum & cor respiciunt. Huic adde balsamum metallorum, seu spiritum siccum. Et attende num his principiis aliqua insit impuritas. Si enim est; tollenda est elutione aquae salsae, seu aceti salsi, & sublimatione. Compone postea & fac μάλαγμα ad similitudinem auri fabrorum. Quantitatis proportio esto sub dupla uel potius sub tripla. Impone haec in sublimatorium seu terreum, seu uitreum luto tamen foris probe munitum. Praesto sit & operculum quod alembicum caecum uocant, cum paruo foramine, ut explores humiditatis peregrinae absumtionem. Haec ubi euanuit; subiecti parui ignis calore fo ramine clauso produc ignem paulatim augendo usque dum uideris in alto existere, quod prius erat in fundo. Exime sublimatum; feces seu caput mortuum abiice. Haec est illa compositio, & diuisio Amuualdi. Correctio. Quod exemisti, in tenuissimum comminue puluerem; & affusa quinta uini essentia corrige. Mistura. Inde addes quaedam occultandi gratia; quaedam tingendi, quaedam adiuuandi operationis celeritatem. Mihi placeret adiicere cornu ceruinum debito modo praeparatum, aut sigillum Lemnium aut similia, pauca tamen quantitate, ne balis uirtus exolescat. Poteris uini essentiam cum croco aliaue re cordis confortatrice destillare, & adhibere. Uerus chymicus ad maiorem subtilitatem adduceret, adderetque essentias earum rerum quae principalia membra proprietate roborant. Panaceae principia aliunde iam parata possunt sumi; Haec est uera, & ex natura deducta praeparatio, quanquam non ignorem aliqua aliunde iam concinnata posse accipi. Sed ego probo ea de quibus dixi; sed minus tuto. Et his uerisimile est non contemnendam esse uirtutem, sicut facile colligit cui nota sunt auri, argenti, ferri, cupriquae effecta, siue per se sumantur ut uulgo, siue redacta ad essentias, aut etiam ab illis alteratae aquae uel liquores, ut usitatum est etiam in Galenicorum disciplina, nobisque praeluxerunt antesignani nostrorum temporum, Zuingerus, Matthiolus, Andernacus, Muffettus & alii plurimi. Sed non hoc tantum doctis enuncio; uerum & ex compare istorum principiorum pene idem elicere doceo. Alia confectio panaceae ex magnesiae aurea. & c. Sume rem illam in qua metallorum principia tanquam in arca quadam conclusa latitant, quanquam ruditer, crudeque. Uoco magnesiam auri, uel argenti, uel cupri uel ferri, ut quae effossa sit ex illorum mineris. Hanc compone cum spiritu acerrimo qui in terra nascitur. Cum enim cruda sint, nec tam excocta principia; oportet, quod habent improbi, bene digerere. Include uasis terreis ad formam dimidii globifactis, ita ut alterum alteri possit iungi, & bene glutinari. Undiquaque occlude iuncturas optime, ne quis exhalet spiritis. Pone in igni primum lento, quem postea intende donec reuerberent spiritus fiatque sublimatio florum purpureorum. Hoc ubi peregeris; affunde aquam tartari; & macera per mensem. Inde elue omnem acredinem aqua dulci; & siccatum puluerem in catino fusorio liqua, donec uitri consistentiam conspexeris, id quod interdum prima, interdum secunda, tertiaue operatione sit, pro ut operatus fueris. Uidebis excrementa quaedam reiici, quae oportet separare. Si recte peregeris, colorem puniceum inuenies in profundo, seu occulto; in aperto uero picis est uultus. Corrige hoc quinta uini essentia destillata cum melissophyllo; Et compone pro libitu, & rei praesentis necessitate. Panacea potest uariis morbis adhiberi uarie composita. Compositio uariata pro ratione morbopraebet. rum; πολύχρηστον & facile medicamentum Cur panacea efficacior interdum, interdum sterilior. Distat haec ab Amuualdina, si eodem compolueris modo; tantum ebullitione quadam in igni. Nam uiscositas quaedam tenax inest, & spirituosa. Poterit tamen & haec tolli, operis uariatione. Ita exposui duplicem istius pulueris compositionem recte quidem ueritus imposturas; at ingeniosis satis perspicue. Adde & hoc; utriusque materiam aptam esse ad expurganda metalla, & uertendum argentum in aurum, quanquam ad hoc summo sit opus ingenio. Nec putes me uani quid proferre. Ipsa principia id euincunt & testimonia autorum ab omni uanitate procul remotorum. Ex istis omnibus recte acceptis facile intelliges, cur panacea alias sit nobilior, alias ignobilior. Principia enim non aeque efficacia, & depurata sumuntur; nec semper eadem elaborantur industria, quanquam & externa in usu non semper respondeant omnia, saepeque multum ualeat fiducia. Iudicare etiam poteris quibus morbis sit commodum, & qua in dignitate habendum medicamentum. Non negem modo cordi; modo cerebro, modo epati & lieni aptius esse, pro ut principia sumuntur. Uis panaceae unde aestimanda. Alterum reuera est putredinis & uenenorum alexiterium, & balsamus pectoris pulmonumque uerus. Utrique natura penetrans est; priori tamen magis ob maiorem subtilitatem, & naturam eam, ut non immerito multis sit admirationi. Nec in renum affectibus fert postremas. Discernendae tamen diligenter tum caussae sunt, tum morbi ipsi & symptomata. In multis quidem adhiberi potest; ut infra dicam de uniuersalitate; sed reductis ad unum principium; Et hoc per se. Non raro tamen etiam ex accidente iuuat. Dum enim percurrit totum corpus, & partes stimulat; remouens quantum fieri potest superfluitates, & aperiens obstructiones; aliquibus etiam impetum afferens, & ex accidente intemperies sanans; euenire ista solent. Et nota in chronicis plurimum prodesse. Panacea in chronicis proficua. Quia enim corporis constitutionem immutare, aggreditur; & hanc, ubi non fortiter obsistit seu natura seu malum, etiam immutat; accidit ad sanitatem aspiratio. Quae membra sana sunt; in illis tantula dosi parum proficit; morbida stimulantur magis nisi malum sit ualidum, & in hexin mutatum. Tunc enim opus est prolixiore ad effectum tempore. Uerum enimuero cum medicamentum sit; Nec omnia praestat panacea, nec nihil. intelliges facile non praestare posse ista miracula Amuualdina. Et cum non sit furiosum: sed suas nihilominus obtineat uires; etiam hoc patet non plane esse contemnendum. Plura non addo. Iu. De Dosi Panaceae. De pondere seu dosi satis copiose locutus Amuualdus ipse est. Dosis panaceae. Paruae schedulae ingessit granum; maiori grana quinque. Praefinit secundum aetates & morbos, constitutionesque alias, ita, ut doceat aliquibus dari posse quartam, aliquibus sextam, aliis tertiam, aliis etiam dimidiam drachmae partem: idque aliquando semel, aliquando bis, ter, aut etiam saepius die, si morbus urserit. Pungit inter haec Galenicos, quod eorum medicinae non ferant certae compertaeque doseos excessum, & ne granularem quidem. Principio quod attinet istam ponderum dispensationem, si probe concinnata est illa medicina, non fert grandem excessum. Nobilia medicamenta dosi sunt pauca. Omne. n. nobile & preciosum medicamentum magnam requirit in praebendo industriam, nec dandum est magna quantitate. Cum enim sit ualde actiuum; etiam parua multum ualet. Unde si Amuualdina tam uariari pondere potest, multum de nobilitate existimationis amittit. Neque enim quod ubique, quouis pondere excepta ultima impletione, & cuique tutum est, magnae uirtutis esse potest. Initio paruam dosin non excessit. Sed iam prouectus experientia diminutae uirtutis, processit ad quantitatem eam, quam nullus chymicus in tantopere praedicato probare potest. Uera autem dicit, cum ait secure dari grana decem uiginti, triginta. Secura panacea. Expertus enim & ipse sum. Sed nihil hoc habet miraculi. Si esset tanti medicina, non tanta daretur. Sed & datur saepe tanta cum nullo successu, & ne motu quidem id quod est torpidi pigrique, ne aliter afficeris inde, ac si tantum pulueri alicuius ossis siccati hausisses. Panacea saepe ignaua. Nullam me retur gloriam, qui uorando multa ( ut quidam terram suam sigillatam ) aut nihil proficit in uirtute, aut etiam damnum incurris Si recte praeparata panacea est, in dosi peritum requirit medicum; adeo ut non sine omni doctore sumi debeat. De Galenicas dosibus. Dum punguntur Galenici, imperitiamne uocem, an maledictum, an fatuitatem? Ualentium medicinarum dosis summa quaedam est, siue morbos & constitutiones alias respicias, siue simpliciter humanam naturam. Hanc excedere, nisi singulari quodam casu, non est artis, sicut & minus iusto de ea dare. Interim autem uariae circumstantiae inter summum & imum interiectam poscunt dosin. Si medicina non est adeo ualens; liberalior est usus; sed tamen & hic, ut & in cibo, est aliquod summum, non tamen grano definitum, ut inuidiose loquitur Amuualdi litera. Amuualdius preciosus mercator. Sed ut uicissim aliquit aculei a nobis accipiat, sciat nos mirari uehementer, si tam liberali pondere sumenda est panacea, idque non raro sine fructu, it ut una die drachma, aut amplius sit uoranda, cur tanti uendat rem tam parui adiumenti? An semper praesto sunt Cleopatri & Antonii, qui uno haustu tantum possint perdere? Amuualdi liberalitas praua. Excusare auaritiam potest aliis commodans beneficentia. Multa enim gratis expendit. Sed uni detrahere largiter, ut alteri prosis liberaliter, idne est iusticiae? Deinde, magnis ampullis chymian ueterum nobis opposuit. Anne ueteres ignem suum tanta copia ingeri docuerunt? An non ideo ad summam subtilitatem perduxerunt sua, ut parua quantitate multum haberent uirium? Si etiam igneae uirtutis, penetrationis, celeritatisque est panacea, an non bonis uiris suspecta sit tanta copia? An non si innoxia est, inde aut stupor sumentis, aut inertia pigritiaque dati colligitur? Panaceae lapide philosophorum an aequi paranda. Insuper quam fastuosum est istud de lapide philosophico, cuius uirtutem omnino assequatur panacea, & cui omnino sit aequiparanda? An uero lapis dari solet decem, uiginti, triginta granis? Imo nondum uidi, qui monuerit duo grana excedenda esse. Datur grano medio, uno, sesqui, duobus; & hoc consentit principiis chymicis. Nam adeo ualens est illa medicina, ut a prima operatione tingere possit una parte decem; uel ut Thomas ait septem, in secunda centum, uel septies septem, in tertia mille, uel septies quadraginta nouem, & tandem in infinitum; quanquam uarient sententiae autorum ob diuersitatem uirtutis: Imo ob robur, ne danda quidem homini est aucta, sed tunc cum omnium inualidissima est, quo tempore dicitur tantula dosi hominem innouare posse, at non metalla, quod eius corpus sit tenerius. Ita cum ad oleum reducitur; id ultra guttam uix permittitur. Moueat nobis etiam risum testimonium cuiusdam mathematici infra positum, qui negat Geometriae instar certa esse axiomata medicinae Galenicae. Incertae dosis panaceae. At quae in panacea perpetuitas? Ipse Amuualdus nulla scientia dandi instructus est. Dat robusto tantum quantum floreno emitur. Si non iuuat; post horam unam aut alteram repetit. Si neque tunc pergit, quousque sentiatur adiumentum aut motus aliquis. Haec an non sunt incerta, & fortunae merae? Galenicorum stabilior dosis. Gaudeant Galenici, quod sua medicamenta stabilia sint & perpetua, non autem fortuita, & in singula momenta mobilia. Illud enim artium est; hoc inertiae seu fortunae & casus. Rectius non momordisset Galenicos. U. De Modo Utendi. Accedimus ad utendi modum, & regimen Mult est hac in parte; De modo utendi. nec immerito. Uendere enim uno halitu omnia cupit, ne opus sit ullo Doctore. Sed nos excerpemus ea, de quibus lector est monendus. Unum praeceptum est, panacean sumi debere ex uino maluatico, aut alio liquore; Praeceptiunculae Amuualdina pueriles. sumi autem ex cochleari leui, & diligenter eluendam. O praeceptorem acutum. Quid si linguae imponerem, & postea haurirem liquorem? Diligens est in futilire, & quam quisque ipse oculis notare potest. Si uniuersalis est medicina, tamque nobilis, cur non ei uniuersalem liquorem adiunxit? An quiuis liquor in omni morbo prodest? An non liquoris quantitas & actio potest excedere uim panaceae tam ignauae? ista uero cum aliis exhibitio etiam suspectam a Sola praedicatam salutem facit. Sed non est diu in uno immorandum. Infantibus subtrahit nimis calidas potiones. uit illud uulgare, μὴ πῦρ ἐπὶ πῦρ. Nempe irrepsit in cucullum Galenicum, nisi forte a foro petipraescribit & ieiunia, duarum, trium, quatuor, quinque horarum pro natura patientis. Ieiunia. Utinam & morbum considerasset. Reperisset non raro una cum cibo dari posse, aut paulo ante cibum. Panacea debebat cum cibo dari, si uera eius essent praeconia omnia. Et quid ni summo iure potuisset? Si enim est renouatio totius corporis, & uirium summa restitutio, nullum erat tempus aptius. Sed tamen non satis docuit suos aegrotos. Cum enim tempus ieiunandi non sit idem in perpetuum, forte Doctoris consilio opus erat, qui uniuersale indefinitum ad centum indiuiduum accommodaret. At hic titulus uim patitur. Amuualdus γαληνίζει. Deinde si paracelsicus est, & longe aliter curat quam Galenici, cur non pleno uentre sanat suos sed ieiunio quidem Galenicus est, specie uero & modo neutiquam. Ita enim ait, Non opus est inedia qua Galenici macerant suo aegrotos. Quam ergo aequalem praecipi ipse? Dictum est de ieiunio; quod ipse fortassis inedia non est. Deinde subtrahi in febribus cibum tempore instantis, ut existentis paroxismi. Recte salsa concedit. Copia cibi interdicit. Quantum desiderat natura, admittit. Excessum in uictu omni improbat. Duros concoctum prohibet. O Galene quid tibi est cum Bartholo & Baldo? Cum inediam praecipiebas, abstinentiam commendabas, qua curari multos magnosque morbos, caeteri tamen paribus, & ueteres & recentes recto pronunciant. Abstinentia uero non auffert cibum, sed temperat, subtrahitque partem de demenso. Amualdus Galenica male praecipit. Eo & Amuualdica inclinare uidentur, licet ualde imprudenter dicta. Primum enim si talis est panacea, qualis ab autore describitur; temere de omni uicti gubernando praecipitur. Haec enim praecepta euertunt praeconia illa magnifica de corroboratione, renouatione, restauratione, innocentia, celerita te, coelesti natura & aliis. Statim etiam cum adhuc in lingua est, dicitur uniri cum spiritu uitae. Quid hoc ad uentrem? Imo iubendus est aeger ante usum strenue edere. Nam medicina illa coniuncta spiritui, omnes uires & calorem ita roborat, ut ad coquendum uentriculus sit paratissimus. Sed quaedam sunt in recondito ad futuram necessitatem tenenda. Deinde quid alieni a Galenicorum dogmate habent recte salsa? Dare quantum natura requirit, nihil distat ab eodem, nisi confusione. Poteram enim rem aestimare natura salua & labefactata. Sed tunc male se accommodauit autor ad uulgi ingenium, cum in aliis sit admodum popularis. Mala consuetudo cogendi aegros ut edant. Is enim mos est nostratibus, ut uel tormentis adigant aegros ad uorandum; putantes nisi edant, uiuere non posse. At in aliquibus natura desiderat nihil; quia copia humorum ante molestata, his coquendis unice uacat. Interdum naturae appetitus nihil quidem exigit, at patiens sine cibo durare nequit. Interdum & cibandum largius est. Sed fortassis nos credidit Erasistrataeos factos. Non sumus Amuualde ne erres. Plura omitto. Aliud praeceptum est: Somnus a panacea. Interdum a sumta panacea dormire conuenit: Quia in somno operatur melius: Et hoc ideo, quidum spiritui animali uitalique succurrit actionem in somno perficit rectius, fortiusque. In hac generalitate procul dubio, emtor panaceae haerebit tanquam mu in pice. Quaeret enim num sibi in praesente affectu liceat dormire an uigilare, cum dictum sit interdum licere & conuenire. Deinde id praeceptum furto subductur est ex Galenicis tabulis, & a Bartholo male declaratum adhibitumque. Panacea enim est omnia medicamenta, quae omnia operatur una e sola. Somnus non ubique permissus, at panacea ubique. At illud praeceptur non in omni locum habet. Quedam enim uires perdunt in somno, ut infirma. Si panacea tam ignaua medicina est ut scribitur, procul dubio ei nocebit somnus. Confortantibus in dormire conuenit. Purgantibus non semper. Purgat autem & non purgat panacea. Itaque non satis liquida est praeceptio. Sed his missis, physicum attendamus. An melius operetur panacea in dormiente. Cur a panacea uorata licet dormire? Quia operatur melius. At qui ligatis tunc sensibus nihil operari poterat. Occurrit: Nihil prohibet etsi partes ligatae sint quodammodo circa sensus satis est si spiritui iungatur, id quod rectius fit in somno. At inquam, si, ut en comia habent, unitur semper spiritui, non interdum sed semper dormire praestat. Deinde dico committi elenchum plane ignoratum. Etsi enim non congrediatur spiritui, tamen in somno poterat esse uegetior, quia partium naturis sopitis citra impedimentum procedere potest longius, idque eo felicius, quia calor natiuus unitus totusque pene intus coercitus, uacabit in prouocanda potentia in actum. Ratione ergo distributionis, & actuantis naturae operatio procedet melius, ueruntamen non in somno omnino, sed potius cum euigilauit homo. Nam Baldus debebat considerasse, actus agentium fieri in patientibus, & receptionem fieri non pro modo recepti, sed recipientis. Etsi enim dormientis oculis adhibeas lumen; non tamen uidebit, nec si impellas ad ambulandum ambulabit dormiens, sed euigilans. Ita & si praesens sit in parte affecta medicinae uirtus, quia tamen natura eius torpet, non multum ualebit. Sed tamen fieri id aliquando potest. Et quis uetet fortuito agentem experientemque uel queuis condere praecepta? Forte enim ita curret. Monerem ego, caueret uel turbas, uel temeritatem, quorum utrumque eidem praecepto potest cohaerere. Sequitur praeceptum de sudore. Negatur necessarius esse sudor. De sudore. Si sponte ueniat, non compescit. In uenenatis & periculosis, non quidem necessario praecipitur, consultior tamen esse iudicatur. Amuuald. Adulator audio uocem non medici: abblanditur plebeculae. in uulgus otiose declamantis, non praecipientis. Uetat prouocare sudorem. At hoc in aliquibus & necessarium est & admodum salutare. Nam occlusis ualidius poris; medicinae, a centro ad superficiem expellentis noxia, quin & ipsius nature motus intercipitur prohibeturque, id quod non potest esse utile; ueluti in infectis, sudore anglico, papulis, exanthematis, febribus aliquib. & similibus morbis, praesertim in crisi per sudorem uidemus Itaque externis auxiliis promouendus est impetus; & hoc praeceptum est necessarium. Sudare autem uelle, tunc cum per aluum ducenda materia est, uel ratio obsistit; mente egentis est. Circumstantia ἀδυναμίας per se επιεικειαν praecepto afferet, etiam sine monitore. Cur autem non aliquando sit conpescendus sudor? An rustici intelligent, quando symptomaticus sit utilisque, & quando noxius? Panacean profitentem, eiusmodi consulta dedecent. In beneficio non semper utilis sudor. In ueneficiis quoque non semper consulendus sudor est. Si enim in uentriculo haeret malum, quid promtius quam uomitum imperare? Sed panacea uomitum non procurat. O medicinam laudatam, quae me ex minore malo praecipitatura est in grande, aut prostitutura morti. Sed procedamus. Non includit patientes, sicut in cura ligni. De aegrotis includendis. Memorabile uero hoc est & magnificum. Si ipse morbus aegrotum non detinet, & tempestas turbulenta, & alia pericula; quando secus fit a Galenicis? Non includit quidem, prohibet tamen aerem iniquum, & turbidum, & acrem uentosumque. O longe distantem a Galeno doctrinam. O non includentem medicum, & tamen aerem qui futurus erat noxius, prohibentem. Talis praeceptor dignus erat, ut ei non quidem prohiberetur cibus & potus; sed tamen nihil porrigeretur. Prohibet & exercitia ualida. Exercitia. Hoc quoque singulare est. Licet ergo exercere se ei qui potest, & cui conducit. Cui non conducit, ei omne exercitium erit ualidum; si quidem hoc aestimatur uiribus. Inuisa est ei ligni cura. Ligni cura Recte salsa. At mi Amuualde, tuae panaceae uires potissimae sunt illae ipsae quas praestat lignum, idque non tam ignaue, nec tam preciose. Nam impuritates corporis tollere, sanare scabiem & morbum gallicum, & similia, ligni effecta sunt. Hoc non negant etiam chymici tui, qui preciosum effectu oleum ex ligno isto proliciunt. Sed Galenicos id nihil attinet. Nam nec Galeno cognitum lignum est, nec a Galenicis cura ista peti plaerumque solet. Ad barbitonsores & balneatores rediit, a quibus si raro proficitur, in promptu caussa est. Imperite & fortuito adhibent. Si etiam proficiunt, non tam ligni uirtute id sit, quam abstinentiae carnificina indebitae. Ignobile autem id recto usu medicamentum esse, neque Asiatici, nec Africani, nec Europaei concedent Amuualdo, cui etiam lis erit cum suis chymicis Dum recte salsa concedit, uidetur Galenis insulsos obiectare cibos. Sed nos uulpeculam deprehendimus. Lunae motus, aspectus planetarum, & uarietates motuum in syderibus repudiat. Coeli obseruatio. Atqui paracelsicus est & chymicus. Credas ne tantum exuere precepta istorum potuisse? Sapere iudicatus fuisset, si hic tacuisset. Obseruat aeris turbas; coeli faciem negligit. Effectum probat, caussam improbat. Sed nullane est discretio hyemis, aestatis, ueris, autumni? Nullane caniculae, hyadum & reliquorum? Nullane crescentis decrescentisque lunae? Eruditis non plane sordent sydera. Sed nec populo persuadebit ille praeceptor, ut qui superstitiose nimis adhaeret astris. Socraticus est: Quia τὰ ἄνω οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς; nisi Epicuri de grege porcis, nec coelum nec terram curantibus, inferuire uoluit. Sed quid prohibet coelum intueri: aut quae res docet non esse saltem necessariam illam obseruationem, si non sit uetita? Cur panacean edenti non opus sit coelo. Quia, inquit, panacea habet uim astralem. Ita potest disponere corpora, ne coeli impressio quid noxae aut impedimenti afferat. At primum elenchus est petiti principii. Non enim agnoscimus illam uim astralem in panacea, nec asseueranti Amuualdo credimus. Deinde nihil offendit thesin. Potest ne esse astralis, & nihilominus necessaria esse coeli obseruatio, imo id necessarium omnino est, quia consequens. Sicut enim astrum astri uirtutem in imo seu patiente materia impedire aut labefactare potest, aliter disponendo materiam; ita & in astro medico, & corpore humano. An panacea a sole nihil patitur? An eius uis non exolescit tempore, & corrumpitur circumstantium efficacia? An nihil a coelo pati potest humanum corpus? Sed detur febricitanti panacea; collocetur autem in feruente sole. Si nihil impediet sol eius actionem, credemus Amuualdo. Experire idem in soporiferis affectibus, aut apoplecticis, uel paralyticis, & admitte lunam capiti. Spectabimus & tunc uirtutem. Si turbae aeris sunt a ui syderum; fere ausim dicere temere praecipi turbulenti coeli fugam, si panacea corpus aduersus uirtutem astrorum disponit. Sed fortassis non recte dissentio. Ille autem fiducia prioris praecepti de uitando aere etiam coeli uim exclusit, ut quae ualeat aere interueniente. Populo autem oportebat ostendere phaleras. Sed utinam tunc non spirarent homines, & illi austeri astrologi occultas influentias cum chymicis non essent commenti, nec clamarent etiam in penetralibus aegrotantes sibi lunae calendarium in pedibus esse; nec coepe sub terra crescerent lunae decremento. Haec enim omnia uidentur Amuualdine sapientiae magnam partem subtrahere. Negat medicinas uulgares, instar panaceae, posse syderum effecta, & infelices aspectus prohibere. At in Germania frigidiore nihil uulgatius. Nam Saturni hyemale frigus luculento pellitur foco; & caniculae aestus cellis, & porticibus, in quibus latitant, sicut troglodytae. Quid si uero chymicus aliquis ex Galeni castris diceret croci essentiam & auri & aliorum etiam esse astralem? Si quis crocum integrum uorat; is procul dubio eius uorauit essentiam. Tutus ergo erit ab aspectu omni. Quam uulgaris res autem crocus est? Utinam nos non tangeret aer. Iras coeli ueluti gigantes alteri, nauci aestimaremus. μνάσματα, & Martium furorem in excian uulgatae medicinae prohibeant aspectuum minas. Si uiueret Mithridates, sputa illa lunaria, & saturnina tanda peste, uix curaret, praesidio mithridatii, quod tamen nostris ualde est uulgare. Ita si resurgat Empedocles, aut Socrates, forte panaceas non inquirerent. Ignibus uterentur, & asininis pellibus aduersos flatus abstinerent. Nostrates possunt ignem internum ex sulphure conficere, aerem nimis humectat; uel simili materia; Et sic uenenatas ἀποκρίσεις negligunt. Si pluuium quod sydus Galenici beneficio Atlantis coelo resistunt. uulgare est succini uapore, aut iuniper igranis occurrere: Et ita in aliis. Dona hoc nobis Amuualde, ut reddito corpore, aereque saltem nos ambiente ad patiendum inepto, resistunt. uel retusa eius uirtute, possimus coelo in morbis inferendis aut impediendo actiones internas, resistere. Continuatio usus panaceae. E re Amuualdi est, quod monet panaceae usum continuari ad integram sanitatem. Sed tanc oporteret aegrotos esse Croesos, aut Midas quosdam cum asini auriculis. Rusticus. Gonagricus. Ueniebat ad me nuper rusticus quidam gonagricus, qui fatebatur se acceptas quatuordecim, quinque granorum, capsulas deuorasse absque fructu imo & ullo motu sensili. Suaserant uicini continuationem. At ille metuebat suae uillae fauillam. Pactus enim erat tres florenos Amuualdo, si iuuisset. Credo uix curatum fore trecentis. Ille miser curatus unde uiueret? At cum me de uxoris affectu consuleret, nostrae pharmacopoeiae inuidebat medium floreni. Sanatio per dosin unicam. Scribit quosdam sanatos unica dosi quosdam pluribus, quosdam multis, diu adhibitis. Si una sanauit; in praecipiti oportet fuisse mali fugam, & nihil defuisse naturae ad uictoriam praeter motum, seu impetus primordium, καὶ ῥοπὴν. Nunc tam efficax non est panacea; nec ullus est qui testatur se sanatum unica schedula. Quid si fiducia tanti doctoris, & grata nouitas, & laeticia auiditasque experiendi plurimum habuissent momenti? Restitutus nummorum aspectu. Narro quod ipse obseruaui. Restitueram febricitantem perfecte, quod ad morbum attinet. At illi animus nihilominus erat aggrauatus, & recurrisset morbus ex affectu. Interueniebat cum nummis tabellarius. Ea medicina e uestigio omnem adimebat recidiuae metum. Exultabat enim aeger fatebaturque se prorsus sanatum. Panacea non uiti pendenda. O felicem inquam medicinam. Tale quid accidere potuit & panaceae. Non tamen uilipendo aut uitupero. Suam laudem meretur perite usurpata. At sumi Amuualdini displicent. Galenicis non desunt repentine sanationes. Possent galenici uel montes talium curarum comportare, si gloriolam inde uenari uellent. Et quis ignorat nostri Rulandi felicitatem? Sed hic obiectio est. Si semel una dolis proficit ad integram curam, cur posteriora sunt primis deteriora? Cur aliis uel mille doses non prosunt? Cur moriuntur multi? Cur panacea deterior nunc quam pridem. Deest argumentum euincens disputatori. Confugit ad comparatum simile, & de lapide philosophico praedicat idem Sed hoc tibi, Amuualde, non concesserint illi philosopi. Si tot grana lapidis uoranda essent, quot tuae panaceae, unico haustu periret regnum. Et Paracelsus ille tuus talem se non exhibuit, cum porrexit Azoth. An mentiti sunt etiam chymici? Caussas eius rei supra recensui; nempe quod inaequalis sit materia, compositio, praeparatio, usus, morbus, causa, symptoma, coelum, patiens & alia, Sed ista praetendenda fuerunt ab Amuualdo, ne periret τό καθόλου, aut si periret, cum infamia alterius id fieret, sicut ille optauit una secum conflagrare totum mundum, & meretriculae uellent omnes foeminas tales esse, quo ipsae sint honestae. Sed cur plura nunc inuoluuntur uni chartae grana, quam olim? Cur plura grana nuno dentur quam initio. Cur plura ueneunt floreno, & insuper donantur multa? Respondet, celerandi effectus gratia id fieri. Crediderim istud. Ita oportet inescare homines. Fors & illud Horatii est: Prodigus & stultus donat quae spernit & odit. Non signum praestantiae, sed uilitatis est, donare & uendere largiter. Sed ego expertus sum panacean primi operis & secundi. Nihil deprehendi unsoliti. Et praesens attendi saepe, cum Amuualdus etiam absens adeo sit oculatus, & acutae naris. Haec autem dicens rectae praeparationi & usui nihil uolo detractum. Fieri enim in acutis potest, & leuioribus malis, ut unica prosit, aut etiam satis sit dosis. At in Amuualdina, quam uen dit ille, desidero fidem, cum nec euentus iam respondeat, nec uerisimile sit in omni morbo id ita esse, cum tamen ipse omni opponat. Ui. De Effectu Panaceae. Satis de utendi modo. De effectu. Sequitur de effectu. Uerba Amuualdi: Ob¬ wol mein panacea alle kranckheiten und zu fall uerselben / fur sich selbs einig und allein uertreiben hat. Dicitur panacea, adiuuante Deo, per se sola curare morbos omnes & symptomata; Et licet aliquando purgationem ab aliis purgantibus adhibendam, imo & diaetam conuenientem & medicamenta alia, moueat; sancte tamen affirmat, se plaerosque patientes absque purgatione sanasse; & alia medicamenta ideo addita, ut eorum ope celerius sit adiumentum. Quae autem purgantia, & quibus formis sint usurpanda, peculiariter ostendit. Materiae afferuntur uulgares, senna, agaricus, cassia, mechoaca & c. Formae sunt infusiones, potiones, pulueres, pilulae, suppositoria, electuaria & c. Tempus utendi, in minus periculosis ante; in ueneficiis, post panacean. Panacea autem ipsa dicitur. cum primum uentrem ingreditur, aut etiam linguae imponitur, uniri cum uitae spiritu, & penetrare. Haec curandi methodus negatur esse Galenica; quia sit Paracelsica, & composita ad imitationem ueterum philosophorum & medicorum. & c. Quod ait per se & solam curare; An persae & sola sanet. id tollet omne in curando adminiculum, omneque accidentarium. Itaque quaecunque alias adhibentur, pro forma saltem, ut luris Licentiati loquuntur, aut obiter, usurpabuntur. Quaedam sunt naturae ambigentis. Non negarim quaedam inuenirim ancipitis naturae & mercurialis, ita ut ad omnes morbos & symptomata accommodari possint; sed ea per se nec iuuare nec sanare constat. Dirigenda sunt aliquo addito. Loquor autem ita, si non quantitate inusitata dentur, sed ex arte, ut aquae tepidae parua portio; item si noxa, aut uis agendi aliqua quidem est, sed quae nullius est ad sanandum momenti; & quae ambigunt non absolute, sed ad praesentem statum potius. Ita & aliqua sunt satis efficacis uirtutis, sed quae correctionibus, seu in praeparando, seu addendo aliqua seu industrie accommodando, facile possunt apta reddi, de quibus infra copiosius. Sunt & multa quae per se certo quodam modo operantur, certosque effectus habent; at ex accidente etiam contraria possunt. Panacea per se applicatur omni morbo & symptomati ut sola curet & sanitatem reparet. Difficilimum hoc persuasu est; & infra recurret. Hoc saltem hic dico, quod neutrum rationi sit consentaneum. Nam curatio perficitur Diaeta; pharmacia, chirurgia; omnium uim quomodo habebit panacea? An & luxata potest reponere sola? Deinde morbi sunt in intemperie, organis & unitate. Mirabilis uis inest, si per se curat calida & frigida, si per se dyscrasian omnem cum materia depellit. Si per se obliqua corrigit; deficientia resarcit. Angusta dilatat, dilatata contrahit; Diuisa unit, unita diuidit. Aduersus aperte mentientem nil dicendum tudicarem, nisi Apollo panacearius aurem uellicasset, admonuissetque, me nondum scire quinam dicantur Amuualdo morbi & symptomata. Illum tamen Apollinem statim redargui confessione Amuualdi & speciali enumeratione in qua sunt calores siccitates, humiditates frigora, cum & sine materia. Ita est & de organicis, & communibus, & symptomatis quorumuis; de quibus infra. Praeterea non tam eludenda diaeta, purgatio, & alia medicamenta adiuncta, sunt. Non sola panacea curat qui diaetam praecipit conuenientem; qui aerem & exercitia, & uenerem, balnea, affectus & alia admodum reuocat. De purgatione contraria titulo habet. Purgatio panaceae. Et omnino aduersatur naturae panaceae. Si multi morbi curantur sola uena secta, idque per se: Si quidam sola purgatione & hoc quoque per se, & s in aliis, temeraria est panaceae praedicatio. Si est medicina ignea & penetrans, non curabit per se & sola, ea quae sine penetratione & igneo effectu curari desiderant ut nimis laxus uentriculus, & alia egentia astrictione, nec uirtus ignea proficit in siccitatibus immoderatis sine materia. Sine purgante curati. Multos curatos esse sine purgatione, credo. Aut enim pauca materia peccans affuit, aut nulla. Sed haec laus communis est uitrioli spiritui atque etiam uitriolo & aerugini in stomachi imbecillitate humida. Est & balsamo sulphuris, & maluatico, & uini essentiae, & aquae, & multorum. aliorum uirtuti. Grus illa lupo detrahebat haerentem in rictu offam osseam, citra purgationem. Phlebotomia non solet purgatio uocari. Illa multos sola iuuit in apoplexia ex plethora & aliis. Amuualdi curae longe distantes a methodo Galenicorum. Sed mi Amuualde, quare tibi exciderunt uerba hec quibus affirmas tuas curas longe distare a Galenicis? Scio quidem eas distare, quia sunt empyricae & amethodicae; Sed tamen materiis conueniunt, & praeparatione. Tune Paracelsicus sis, & utaris integris? Tune etiam aluo ingeras suppositoria? An tibi ignotum est illud Paracelsi; ubique natura malum bono coniunxit. Itaque arte separatoria ubique utendum est. Utinam & tu cerebrum tuum, aut saltem falsas persuasiones ad purum excoqueres. Totus fores Galenicus. Panaceae purgat. Sed uideamus & reliqua. Negat purgare; sed postea addit, Nisia ueneno pectus, uentriculus, intestina fortius occupentur, & superfluis humoribus, phlegmate scilicet & bile molestentur uehementer. Contradictio. Esto illud uerum per se; hoc ex accidente. Atqui cum panacea per se sola dicta sit omnes curare morbos; multi autem morbi non curentur nisi purgatione facta; alterutrum erit falsum. Si etiam panacea tunc purgat cum notabilis & molesta est abundantia humorum, quid opus erat senna, prunis, rhabarbaro? Dicis purgare tunc cum uenenum uehementer obsedit partes, at tua medicina tunc erit ineptissima; & tu docebas tunc non purgandum esse, sed alterandum. Philtrum. Sed age datum sit philtrum, idque adhuc haereat in uentriculo. Detur panacea. Quomodo curabit? procul dubio philtron iugulabit & consumet sicut ignis stipulam. Nam negatur uomitu purgare nisi cum uenenum fortiter amplexum est membra. Atqui tunc necessarium maxime erat purgare? Et ualde dubium est, num uentriculum sit adiutura panacea, quia traditur iungi statim in lingua spiritui uitae, qui cum instabilis sit, & discurrat per omnia membra, atque etiam magnam lubinde partem exhalet, adeo ut necesse habeat nutritione crebra restaurari; tam frigitiuae rei egon confidam? Esto autem philtrum corporale quod non tam statim a fugace panacea possit alterari & consumi, sicut nec ignis facile consumit ligna humida: an non satius est id prorsus & primo cum tempore euentriculo exturbari, antequam & ipsum se coniungat cum spiritu, aut substantiam uentriculi erodat? Si non purgat; ergo existentem in eo membro copiam non promouet ad intestina; neque etiam eiicit uomitu; nec in nihilum potest uertere. Quid mihi cum tali medicina? Uerum purget. Quomodo purget panacea. Quomodo id peragit? Sine dolore, ait, torminibus, conuulsione, coactione, & laesione membrorum: nec more turbulentorum infestorumque illorum, nempe Antimonii, praecipitati mercurii, Turbith, Esulae, Colocynthidis, Scammonii, Ellebori, quibus adhibitis docti, indoctique multis ademerint uitam. Si id prestat panacea, debet cum cibo quotidiano sumi, ne opus sit musculorum uentrem constringentium ministerio. Male etiam nobis prospexit natura dum stimuli gratia ad intestina deriuauit bilem mordacem. Panaceam debuit addidisse. Sepissime dolores, & coactiones eueniunt saltem naturae conatu sine illo pharmaco. Et id non raro necessarium est, non processuris alias fecibus. Et quae dementia persuasit Amuualdo sennae usum, & suppositoriorum? An panaceae uirtus hic cum uitae spiritu auolauit? Sed & cum a fecum ariditate, ariditate, acrimonia, & aliis proueniunt tormina, panacee Amuualdicae etiam ius est in demulcenda stercora? Fortassis opii uim obtinet. Finge furias flatuum distendere intestina, & miserabilem excitare Ileum. Assyluanum medicamentum tantum mare compescuerit? Nobilissimum dicitur esse. Fortassis non multum curabit aluum; sed expaciabitur cum spiritu uitae & omittet spiritum illum mortis, cum quo illi nulla est cognatio. Antimonium & praecipitatus. Iucundus est Galenicis ludio dum praecipitatum & Antimonium inuehitur. Sciunt enim hos fructus nasci in hortulo Paracelsicae chymiae, & commendari etiam ultra panacean. Reliquorum essentias adhibenti idem chymici, sed interdum longe furiosiores integris, ut in Gramanianis ostendimus. Galenici utuntur parcius; & non nisi refractis. Non ignorant modos preparationum, quibus illa saeua tam placida redduntur, ac ouis est. Sed & interdum necessitas exigit ualidam. Non repudiamus medicinas; empyricum, imperitumque usum damnamus. Rari purgantur panacea. Aliquot porro centuriae perhibentur haurire panacean in quibus uix unus inueniatur, quem uomitu, aut secessu uacuet. Consentaneum hoc est, neque enim ego cum multis dederim, id deprehendi. Sed tunc quomodo sola morbos curabit, & quomodo omnes? Ubi purgatio requiritur, alio medicamento opus est. Et ita solet etiam prescribere Amuualdus ipse, & exempla allegata contestantur. Cadit ergo Solius adiuuantis supercilium. Quod si nihilominus dicas istos etiam absque aliis adhibitis sanatos; mirabile erit saltem temperantes ad Amuualdum accedere, & solo uitio intemperiei simplicis, aut organico, aut soluta unitate laborantes. Sed in istis tam multis centuriis nulline fuerunt forti ueneno occupati, aut phlegmate aut bile multa, quales expurgari a panacea dicebas? Qui prodigiose rem commendaturus est, eum oportet memoria pollere, ne dissentanea dicat pro consentaneis. Nouimus multis esse iniunctas purgationes, alienas, qui eis non indigebant. Adeo Amuual. curae est exhaurire prius sentinam, ne sola sanet panacea. Si quaeras, qui possit tantae uirtutis esse medicina & tam nullum negotium corpori facessere, & malum neque sudore, nec uomitu, nec secessu depellere? Operatio per urinam. Uidentur enim hec male consentire. Respondet; Saepe efficacissime operatur per urinam: idque sine omni difficultate, & molestia. Audimus efficacissimum diureticum, quod tamen nullam infert molestiam. Sed mirum est, si urinas potentissime ciet, cur non continuatus eius usus inducat diabetem; sed potius hanc ut infra dicitur, curet. Cum in habitu corporis sunt acerrimi humores qui semper possunt sine molestia effundi? Quid si calculi? porreximus eam laboranti calculo uesicae. Ille uero conquerebatur semper de aucto dolore, quoties hausisset. Fortassis me dante non tam mitis est, ac dante Amuualdo. Paracelsicorum medicinae uidentur sapere. Nec id mirum. Habent enim Paracelsici prudentes admodum essentias, quae optime sciunt quid & quando quousque & aliter debeant operari, adeo ut si cut Gramanus, aiebat, saltem porrigendae sint, medico de reliquo nihil solicito. Sed neque ex his colligere est quomodo omnes morbos sanet, & uniatur cum uirae spiritu; nisi hic consueuit per uesicam exire; & omnium morborum essentia sit intra uenas & uiscera. Procul dubio enim sempex distribuetur in uenas, quia semper pene transeius natura dicitur, & familiaris spiritui. Modus operationis describitur his uerbis: Quam primum corpus intrat, aut saltem linguae imponitur, coniungit se, commiscetque e uestigio cum spiritu uite, cuius beneficio homo uiuit, mouetur, & sentit. Huic succurrit statim, confortansque cum reddit efficaciorem, uegetioremque. Actutum aggreditur morbos, & loca affecta, nec quicquam in corpore relinquit noxii, nec impuri, aduersi, aut superuacui: Imo nullum membrum adeo paruum est, quod non penetret, scrutetur, percurrat, absque tamen noxa. Haec ille. Apparet Amuualdum nimis festinantem haec concinnasse. Nam maximi encomii argumentum fidelissimum praeteriit, loco oportunissimo. Panacea etiam pedibus caelcata debebat iuuare. Infra audiemus talem ratiunculam: Spiritus uitae ( inquit ) an non aeque est in carne & cute ac in aliis membris? Imo est. Ergo spiritus uiuus in carne & cute, externa ueneni applicatione aeque potest ledi, infici, uiolarique ac ab assumto. Eodem modo poterat concludere de panaceae salute. Si enim spiritus uitae non in lingua solum est & uentre, sed & in carne & cute; aeque ei potest misceri panacea foris adhibita, ac linguae imposita: Et ex consequente, omnis plane nausea sublata radicitus est. Si enim quis nolit ori immittere; conculcet pedibus. Nam & ibi spiritus uiuus est ( ut loquitur inepte ) utinam elleborum tam foris admotum sanaret ingenii morbos quam assumtum. Amuualdo mitterem fasciculum pro forti capitello. Ego tam felix non sum. Nam patienti meo in os ingessi, imposui lingue & buccis, demisi in uentrem; aut nullus ei spiritus uire fuit; aut uana est illa coniunctio. Poterant & Galenici ex hoc ipso argumento non male suspicari e mercurio esse istam panacean. Hunc enim norunt inter mineralia pene solum foris applicatum penetrare totum corpus, & nullam partem intactam relinquere, sicut notum est aliptis Gallicanis. Impune tractamus arsenicum, marcasitam, cadmiam & alia. Non perrepunt. Mercurium illinas parumper. Insinuat se e uestigio. Ita obseruamus, cum scabiei unguentis miscemus sublimatum, eius uim in ore & intestinis sentiri. Ego ita nolim commendatam panacean. Aquae destillatae & oleae aromatica quaedam celeriora quam panacea. Si certandum esset Galenicis meis cum huius celeritate & coniunctione cum uitali spiritu; priores ferrent aquae eorum destillatae, praesertim aqua cinamomi, theriacalis, liquor iuniperi balsamus, olea illa celerrima ex aromatis & aliis, ne quid dicam de odoratis, quorum potiorem esse cum spiritu affinitatem, etiam plebs nouit. Ne quid autem dissimulem, postquam a calore in actum uocata est panacea percipitur aliquando penetrare ad membra. Ut in ea foemina quae narrauit se ueluti spasmum, in digitis manuum & pedum inde percepisse, & in capite puncturam; sed omnia breuia & innoxia. Dedi autem meam, non Amuualdinam medicinam, uerum eodem modo & ex iisdem paratam. Multos tamen audiui fatentes saltem circa praecordia motum quendam extitisse. De lingua exemplum habeo nullum. Quod nihil impuri aut noxii relinqua: in corpore, sed dicto citius ad membra affecta accedat; confictum est ad lapidis grandiloquentiam. De eo dicunt, quod similiter ex metallis exigat omnia impura; imo interdum eis non misceatur propter sordes nimias. Haec si uera sunt; mirum est quomodo curet lepram confirmatam. Quomodo etiam consentiant haec cum negata purgatione cumque morbi consumtione more ignis ligna corrumpentis; imo cum experientia ipsa, & sennae usu ab Amuualdo praescripto, fateor me uidere non posse. Quod admonere ueteris mali asserit, id & ipse aliquoties deprehendi. Panacea admonet de malo uetusto. Non est tanem patientum seu partium sanatarum. men καθόλου propter inaequalem dispositiopanaceae ac nihil impuri relinquat. Cutem quibusdam decidere uel solui epidermida uerisimile est. Cutis solutio. Nam id mihi quoque cognitum, sed non in parte omni, uerum saltem ubi tenera ea est, & excrementis obnoxia, ut in interna femorum parte. Sed hoc etiam his usu uenit quae scabiem & similia sanant uitia, estque potius naturae quam medicinae opus, ut & separatio impuritatum. Renouatio. De renouatione, restaurationeque etiam infra dicetur. Si euenit hoc, medicinae debetur ex accidente, naturae per se. Et Galenicis medicinis, quin diaetae locisque mutatis & uitae conditioni conuenit idem, absque tamen Hyberbola. Mihi accidit ut Coburgi ob labores seueros tristesque aerem foetidum, & uictum non satis competentem, fere senium contraxerim. Restauratio ex loco mutato utctu e uitae genere. Ienam ueniens spiritum sanguinemque meliorem & constitutionem pene nouam accepi, adeo ut quasi a morte reuixisse creditus sim. Qui inter Paracelsicos sapiunt, de tali renouatione loquuntur. Amuualdi uero magnanimitas multo promittit altiora. Additur: Absumtio morborum. Absumit morbos ut ignis ligna. Non erodit; non adurit, nec inflammat; radicalem humorem non absumit, sed emundat ipsum, liberatque ab omni adhaerente sorde. Aestus naturam laedentes extinguit, & totam naturam ad aequalitatem, moderationemque perducit. De absumtione supra dictum est. De ustione uera scribit. Absumere morbos, & humori radicali uim non inferre; item sordes & dyscrasian eius tollere citra eius passionem, eget ualde forti persuasione. Sit humor radicalis siccior factus, quam natura eius requirebat. Panacea quomodo tollet siccitatem, si ut ignis morbos absumit: An absumere potest citra passionem subiecti? Quis suadeat ut eius prunis iniectae fumus ad cerebri siccam intemperiem per se corrigendam hauriatur? Ex ui colliquante inducat humiditatem peregrinam; at natiuam insitamque quomodo? An nos insanire putat Amuualdus? An aestus restinguat. Aestus extinguere ex accidente crediderim, dissipata aut promota materia putrescente & inflammata, ut in phlebotomia fit, & purgatione. Sed Amuualdus hoc non admittit. Neque tamen fieri potest, ubi simplex est dyscrasia calida. Nam etsi concesserim panacean esse ex calido & humido temperatam; non tamen inde consequens est excedentis caloris per eam sublatio. Nam gradu extremo peccans, non reducitur ad medium per mediocre. Nec confugient ad occultam uirtutem. Manifesta, simplexque, & elementaris qualitas in natura negligit occulta, & que sunt craleos intimae. Per se pellitur suo contrario quod est materia genereque idem. Ex accidente etiam demolitione substantiae, & simili, sed gradus fortioris. Uerum enimuero, Iohanneshartmanne, taedet semper inhaerere Assyluanis teretismatis. De Antimonii mirabili natura. Digrediamur parumper ad campum contemplationis physicae. Dictum aliquoties de stibio est. Huius mirabilem naturam inuestigatione dignam iudico, quanquam, a quo tractatur, magistrum fumis suis aut abigere aut molestare soleat, non aliter ac apes prunis impositus fimus. E stibio plures colores. In omnes se uertit colorem igni debito, aliisque artis modis tractatum. Ego elicio praeter nigrum que obtinet, candidum instar pompholigis, & alium more calcis albentem, rubicundum, fuluum, puniccum, flauum, qualis est ochrecroceum, cinereum, & hos in ipso satis constantes. In fumis licet uidere & uiridem, & halurgum, & uiolaceum. Extractio croci ex stibis. Cum maceratur lixiuio calcis tartari; aut facto ex calce uina & cinere fagino; e nigro quidem & crudo extrahitur essentia quaedam subtilis perspicua, quae mista cum lixiuio non apparet. Ut primum affunditur acetum, colligitur & auri colorem obtinet, qui postea abit in croceum. Extraectio tincturae. Si uero rubefactum iniicias; extrahitur tinctura quaedam, quam puto esse illud chymicis tantopere decantatum arcanum, licet illi spiritu uini acerrimo seu exacerbato fecularum sale doceant elici. Cum saepius funditur; Regulus stibii. apparet regulus stellatus. Gutte enim candentes instar politi stanni aut argenti, fragilis tamen, considunt. Uitrum. In uitrum abit uel prima statim fusione, si recte agas sed istud eutiquam purgat. Hanc enim uim acquirit cum decies duodeciesue euaporauit. Albi flores. Sed & fumi albi collecti ( uocant albos flores ) furiose admodum commouent uentriculum. Terra cinerea. Terra cinerea quae restat post flauitiei seu croci extractionem, modice id operatur, & interdum sine motu est. Calx. Calx alba diaphoretica est, sicut & uitrum quod quinta liquatione seu media conflatum est. Aiunt & crocum dimidio grano datum esse efficax remedium. Ego non feci periculum. Uitrum pellucidum non purgans. Uitri tralucidi naturam non ignoras. Potest ita comparari ut saltem sudando uacuet, si uera scribunt chymici, id quod credo fieri uel additamentis, uel ultima pene ignis uirtute, qua ita excoquitur ut etiam purgans uis exolescat. Uitrum purgans. In saeuiente uero illo etiam aliquid miraculi inest. Nam coctione & maceratione deponit quidem purganten uim in liquorem; sed ipsum nihil perdit. Efficacia alteratiua id fieri iudicandum est, quanquam aliqui etiam spirituum quid communicari existiment. Flores rubicundi. Si misceas cum sale ammoniaco, & igni forti conclusum undique ne expiret, imponas; in sublime eleuantur slores rubicundissimi cum albis. Sed tamen uas optime munitum oportet esse. Nam penetrantis naturae & rumpentis est. Ubi liquatum feruet, si non potest ebullire sursum, deorsum perrumpit. Stibium fere totum spirituale. Totum enim est spiritus coagulatus; & totum in spiritum uert potest excepta terra quadam fixa, quae admista est. Calx fixa. Sunt tamen quaedam artificia, quibus figitur, adeo ut calx primum alba in igni constet, postea mutetur in rubeam, ex qua tincturam itidem extrahunt. Stibium cum aqua forti. Si affuderis aquam fortem; immensam halituum effundit copiam: Aqua & olstibii. Et relinquit calcem albam Elicitur ex eo aqua, & oleum, quae mirifice commendantur a chymicis. Plurimum in eo hydrargyri coagulati est, id quod apparet dum similiter tingit ac corrosus aqua forti Mercurius, aut aceto forti dissolutum lithargyrum. Adhaeret promptissime illa albedo corporibus metallicis. Pompholix stibii. Sed cur quaeso tanta operationis eius uarietas est? Uires stibii. Cur albi flores e uitrum uulgare infestissime purgant; crudum antimonium, pro analogia, nihil, neque quicquam uitrum prioribus, fusionibus factum Medium uero sudores promouet, ut & ( puto ) ultime exagitatum igni? Sed & in manu artificis purgandi effectus est. Ita enim concinnari potest, ut pro libitu uacuet. Et prosit uel manifeste, uel occulte. Tu ingeniosus es; facile causam expediueris. Causa uariarum uirium. Ego, quia fabulari tecum institui, puto id sieri ob naturae diuersa principia. Terram enim habet metallarem, cuius ratione abit in uitrum, quo pacto & metalla eodem perduci possunt, uitreaque fieri, sicut figulina indicat. Principia stibii. Continet multum hydrargyri coagulati quidem sed non fixi. Nec deest sulphur analogum. Hinc caussa primum est cur regulum metallinum praebeat, postea cur oleum & aquam, quanquam aegre, emittat. Nam haec eadem ex sulphure & Mercurio eliciuntur. Praeterea una pars eius frigida humida est; altera calida sicca; una actionis impetuolae, altera mitionis. Si excoquitur igni, ut mitis natura plane discedat, relicta parte crassiore saeue, cum terra fixa, furiosum gigni uitrum puto. Cur albi flores purgent. Fumum uero album non minus purgare existimo, quia tum terrae subtilior pars exhalauit una, tum maior Mercurii fugitiui. Nam sulphur perit inflammatione, & abit in spiritum aereum, nisi mauis igneum. Uentriculo itaque uis infertur a uitro illo, uel uirtute eius deposita in liquore, ut & a floribus ratione uirtutis impetuose perrumpentis, & spiritum usque quaque insinuantis, idque sine treno. In uitro adiuuat etiam natura terrea. Stibium ab igni non acquirit ferociam. Aliis placet igni tantam asscribere uiolentiam, sed falluntur. Nam ultimo gni exagitatum uitrum longe redditur mitius, cum deberet euadere ferocius, signis caussa esset. An stibium uenenatium. Alii ueneni quid tota substantia aduersum uentriculo, & naturae humanae, esse suspicantur. Cum primum enim illa uiolenta in uentrem sunt de missa, & incaluerunt; adeo commouetur natura, ut quicquid habet una cum illis ex cutere festinet. Et hoc eo magis coniiciunt quia nec odore nec sapore, nec alio sensu quicquam uiolenti ante deglutita potest deprehendi. Non pugno de hac; ueruntamen illis principiis, eorumque subtilitati impellenti cum impetu, & spiritus diffundent passim cumulate, eundem tribuo effectum. Alia naturam paulatim lacessunt, hoc confertim. Et si quod est aeque ualens, id praestat idem. Cur primum uitrum non purget. In principio autem non purgat proportionaliter datum, quia frena non sunt sublata. Nam certum est sulphur esse mercurii capistrum. Ubi hoc ualet; iners est ille. Ubi uel parum uel nihil est sulphuris; ille uim suam impendit. Itaque & cum diaphoreticum inde fiat, eodem collige modo. Temperatura enim quaedam est facta; & hydrargyro aliquid permissum; sed habenis non nimis laxatis. An uitrum & regulus sint stibii essontiae. Aliqui putant stibii essentiam esse regulum, & uitrum illud purgans. Itaque uolunt ex amplo in angustum peruenisse qualitatem Et inde tam saeue operari. Illis astipulari ego nequeo, quanquam essentiae uox fit lati admodum usus. Essentia misti mista adhuc est & crasin suam obtinet. At uitrum illud ex corrupto iam stibio factum est. In uera essentia adhuc colligata sunt illa principia, depurata tamen summe. At diuaporationibus & ustionibus toties repetitis, quis credat sulphur proportionatum cum suo mercurio manere, cum utrumque sit fugax? Flores albi purgantes suspecti. Hoc addo, mihi flores illos suspectos esse ob terram arsenicalem, aut spiritus tales commistos. Arsenicum. Scio enim Arsenicum esse sulphuris compar, & exhalare uenenum, adeo ut corpus eius relinquatur tandem omnino innoxium. Itaque, licet quidam negent arsenicum uiuenenata nocere, quia saltem erodat acredine, tamen dixi me pugnare de illo nolle. In uitro terreo non quidem sit arsenicalis uis; sed quia concurrit mercurii substantia cum terra uitrea; neutrum tamen plane est fixum; sublatum etiam frenum est maxima ex parte; ideo non minys ualere iudico. Si uitrum istud domes uberioribus ignibus; saltem mineralem uim, digerentem resoluentemque retinet, uolatili mercurio penitius extracto. Tale quid euenit & aliis rebus combustis ut cornu ceruino, herbis & aliis ex quibus sal diaphoreticus conficitur. Colores stibii. Colores illi tam uarii ex potentia mineralis metallarisque principii educuntur. Nosti ipse quod mercurius solus, & sulphur solum igni proportionali tractata, uarios induat colores, flauum scilicet luteum, croceum, album, candidum, puniceum, rubrum, purpureum, uiridem, nigrum & reliquos. In praecipitato faciendo id obseruatur. Et sulphura inueniuntur uaria. Metallici in mineris & uenis argenteis, & reliquis omnes pene inueniunt. Excoctores in flamma similiter conspiciunt uarios. Quid quod ex mineris, terrae colorantes omnis generis suppetant? Et quantum in coloribus mutandis uirium habeat ignis, igneaque ut aqua fortis, qua eliciuntur ex metallis etiam excoctis colores: spiritus uini, & alia, non est ignotum. Sed manum de tabula. Sat expaciatum est. Tu iudica, & me informa. Sum enim φιλομαθῆς. Uii. De Testimoniis Amuualdi. Accedo ad testimonia ab Amuualdo producta. De testimoniis Amauualdi. Uellem artificum essent omnia. Nosti enim longe aliis oculis intueri res τοῦς τεχνίτας quam ἀτέχνους. Aegroti saepe fallunt. Et non raro ipsi patientes, nec morbum suum satis intelligunt & enunciare possunt, nec quomodo, & a qua re obtigerit salus. indicando. Nec illis astitit Amuualdus. Sed absens ex scriptis cognouit de effectu. Uellem etiam nihil affectui fuisse datum. Ueruntamen nec artifices aliqui desunt, nec bonorum istorum uirorum testificationes eludendas censeo. Nam & ipse dico expertus, nonnullam esse panaceae uirtutem, licet non agnoscam nec compererim tantam, quanta praedicatur, nec quomodo commendatur eius effectio. De podagrae testimonium & desperatis. Percurram singula breuibus. Haslerus philosophus & medicus ait, podagras & alios morbos, relictos ab aliis medicis, sanatos esse panacea. Si quis medicus in medendo aberrat; id arti imputandum non est. Scimus in usu praeceptorum & accommodatione ad singularia & praxia, uariare ingenia, & innumera alia interuenire. Non desunt alias Galenicis felicium curarum exempla in podagra, morbisque articularibus. Antipodagrica. Crato praedicat diaphoretica & hidrotica, quale est cornu cerui ustum. Alii oleum ranarum in calida, ut Theodorus. Lemnius catulos unicolores. Erastus puluerem ex ossiculis & cornu cerui. Mizaldus ebulum ex quo alii unguentum mirae uirtutis concinnant. Rulandus noster aquam antipodagricam composuit. Aquα metallica ad podagram externi usus. Nec mihi displicet aqua metallaris, cuius descriptio haec est: Cape folia ebuli; corticem interiorem sambuci, melilotum & flores chamaemeli. Coque ex aqua ferrata, seu extincti chalybis, aut cupri excocti, aut scoriarum restinctarum. Cola & serua, solue postea cupri debitam quantitatem, aqua sorti. Et huius solutionis unciam misce praedicti decocti libre uni: Adde de sublimato medium scrupuli. Potes mitem uel acrem facere pro praesente statu. Inhibet affluxum; quae affluxerunt, digerit, & dolores tollit. Sed utere medice foris accommodando. Aquae aurifabrorum. Aliqui utuntur aqua aurifabrorum, in cocto meli loto, addita aqua forti & sublimato, ex cornu ceruino eliciunt oleum rubeum, itidem efficax. Compertum & uitrioli oleum est & salis, cum ol. Terebinthi. Aliis profuit ligni usus: Adhibitus est & puluis louis, Uuirsungi, pil: comitis & alia innumera, quorum ut empyricus & temerarius usus nocet, ita medic? & prouidus prodest, quanquam nemo nostrum tante sit confidentie ut omnib. Wilandi testimonium inutile & malum. indiuiduis promittat salutem. Uuilandus theologus in iudicando pronunciandoque est audacior, sicut solent imperiti in negotiis alienis. Amuualdo omnes medicos alios absque discrimine opponit, illi mirifice laudato hos uituperatos. Sed eius testimonium nullius est momenti. Mutuum muli. Non persistit in medicis; artem arrodit, & artis materias, herbas, ligna, haustus, & c. Temerarii hominis καὶ ἀλ¬ λότριοεπισκόπου καὶ πολυπράγμονος temerarium iudicium, futilis lingua. Conradus Leius Theologie professor fidelior est testis. Non sibi de arte medicisque sumit iudicium. Sanatio prasentanea. Quod uidit, ut uidit & iudicauit, recitat. Est autem memorabile eius sanationis exemplum. ῥοπὴν de qua supra dixi considera, & quam facile contingat aliquando sanare. Incidit hic Luculli & Pompeii historia. Lucullus uicerat Mithridatem; Pompeius in locum uictorie & triumphi uenit. Ille medicus expugnauerat morbum, restabat naturae exstimulatio, sine qua torpor erat futurus, & uel recursurus morbus prior, uel grauior cum morte ipsa successurus. Accessit anus porrectaque herbula naturam excitauit, & laudem sanati grauissimi desperatique retulit morbi. Non ita iudico de hoc praesente casu. Exempla recito, in quibus uisum fuit simile quid euenire. Multum fiducia ualet, & phantasia. Sepe unum edulium desideratum restituit; Multa restituunt praeter opinionem fortuito potius quam ex arte. sed praeter τὸ πολύ. Nam hoc etiam penitus suffocare & destruere nature uim compertum est. Aliquibus inuisa sunt Galenica, quia putantur uulgaria. Ideo non tantum parum spei in illis ponunt ( quantum fas est hic de spe loqui ) sed & nauseant. Omne uero nouum gratum. Ibi exultant. Spiritus promuntur, fiuntque alacres. Quid mirum si tunc uel quiduis sanat? An ignoramus τὴν τύχην in medicando frequenter concurrere? Taubmannus poeta medicum imperite operantem ridet. Poeta de medico indicium. Alios & artem; relinquit intactam. Auritum, oculatumque se exhibet. Mallem non risisset poeta medicum: iuuenis de facto ueterani iudicasset; oculis auribusque poeticis medica opera inspexisset. Erhardus Heringius historiam recuperatae salutis texit. Neminem laedit. Iustus Zimerman male collocauit oleum. Paracelsicus insanus. Uno dicam uerbo: Insanit. Dum ait: Uulgaris misere nos medicina negat, Mentitur. Iohannes Cuno Noricus proculdubio iudicat medice. Testimonim de putredine & uenenis. Uim tribuit panacee contra putredines & uenena. Id ita esse consentaneum est. Sed nostris officinis non desunt terre elote. Pazar puluis saxonicus, cornu cerui, sulphur, citrium malum, Theriaca, aque theriacales, & omnino plaustrales copiae. Uuilhelmus comes Suartzburgicus calculum sanatum, & alium deploratum, tradit. De calculo. Utinam modestius locutus esset de omnibus medicis, qui in cura se turpiter dederint. Bene agit, qui secundum artem operatur, licet scopum non assequatur. Et forte non sunt adhibiti Omnes. Multi moriuntur ab Amuualdina, quae non data erat mortis gratia, sed salutis. Incurabilem affectum iudicatum fuisse credo. Sed audiantur medici; qui incurabile pluribus modis accipiunt. Bernhardus Golerus Rafensbergius in morbo filii magnopere praedicat efficaciam pulueris. De uitiis pulmonis seu apostemate. Quis morbus fuerit; aperit filius, nempe uitium pulmonis in soluta unitate; tussis dolorifica, & ruptura. Panacea praestans medicina in pulmonum uitiis plurimis. Ego sciens loquor, testorque in pectoris uitiis multum prodesse panacean, & consentire principiorum uirtutem. Sed Galenicis non desunt eque ualentia, ut est aqua & oleum sulphuris cum syrupo uiolaceo. Praeclarum medicamentum fieri ex radice Althee, symphytique maioris, aqua tussilaginis, & sacharo cando, & penidiorum testatur Forestus. Chynam commendat Mercurialis. Rulandus noster spiritum uitae, aquam benedictam & similia comperta habet. Amatus sulphur uiuum & benzoin: Alexius ius intra malum assum, sicut Forestus mel rosaceum ita concinnatum, & alii alia praedicant. Rupturae speciem expressam oportuit. Quamuis Herniam sanari panacea, fidei ancipitis est. Philtrum. Iohan Wilhelm Kerstingerodanus nominatim philtri mentionem facit, generatim autem perstringit multa. Nil detraho fidei. Galenicis non desunt aquae benedictae, puluis moibani, radix cynoglossi, & in malo recente cum adhuc est in uentriculo, multa sunt uomitoria longe rectius promtiusque ad hibenda, panacea, uomitum non mouente. Rhodomannni testimonium uacillat. Rhodomannum quod attinet, is quidem initio se adiutum panacea testari potest, percuratum neutiquam. Aegrotus enim lenam accessit, ibique sat diu pene fixus haesit. Quod conualuit; loci naturae salubri, uictus & aliorum mutationi, quae in chronicis plurimum habet momenti, potius quam pulueri assyluano tribuerim. Magicum. Martinus Begius ridendus est cum suo Bereschith. Ex Amuualdo magum facit, aut superstitiosum. Laudari ita nolim. Si panacea ex eo principio prodiit; fugiant eam pii. Paracelsici diaboli discipuli. Aegrotare malim quam a diabolo monstrato remedio sanari. Paracelsici tamen non erubescunt etiam a malo genio discere. Adamus Franciscus abbas ad fontem salutis diaphoreticam panaceae uim praedicat, qua euaserit difficilem morbum. Diaphoresis. Laus haec ex accidente est. Dicebatur. enim panacea per se sudorem non excitare. Sponte uenientem, non esse prohibendum, Eo modo fortassis curari poterat etiam a Galenicis porrigentibus terras sigillatas, cornua alexicaca carduos benedictos cum asaro, chynas, sarsas, petasitas, theriacas & innumera alia. Fieri tamen potest ut a diuerso agente diuersimode moueatur natura. Itaque nisi Amuualdus ipse obstaret, ferremus testem. D. Simonis Eiseni imperfectum testimonium est. De spasmo manuum. Amuualdus perfecit ipse. Si adhibuisset ille Galenica debito modo, aut per negotia illis uacare potuisset; reperisset pariter efficacia. Aquam ceruini cornu teneri experiri libuisset. Aula potuerat pazar suppeditare; myropolion unguentum ranarum, & alia. Est tamen panacea in correptis spasmo non inefficax. Obstructio. Abelus Scherdiger ex obstructione, humoribus repente ex terrore motis, & in uenas dextri hypochondrii epatisque impactis laborans, praemissa purgatione fidelem comperit panacean. Consentio. Nam ad obstructa est idonea. Sed ego meo exemplo docere possum nostratia non esse repudianda. Et quoties expedimus talia & pondera hypochondriorum tollimus aqua extincti chalybis: imo & electuario limati: spiritu uitrioli; gentiana, carduo, intybis? Praestant tamen metallica in diuturnis. Miraculosis cura per panacean datam a Zingara. D. Ortholphus Marold medicus miraculose curati militis historiam refert, dante panacean maga ex grege Zingarorum. Ergone Amuualdi emissarii sunt Zygeuni? Si Maroldus dedisset; probarem uirtutem. In maga repudio. Uocat diuinum medicamentum. Non aduersor. Sunt & Galeno θεῶν χεῖρεις. Crus stupidum, & Nephritis. Abelus Scherdiger prodit denuo & stuporis in crure sanati, calculique renalis seu nephritidis mitigatae historiam commemorat. Constat nostros raro requiri in stupentibus membris, ut & in atrophiis. Ad barbarum tonsores accurritur. His plus fidei & autoritatis est quam medico. Alias uitrioli spiritus; pot ex chalybe, uel auro, castareo, uel spiritu uini infusis quae oportet, & c. foris, balsamis, oleum succini Galbani, sulphuris, spice & c. non fuerant inutilia, ut & aquae stillaticiae saluiae & melissoph. cum castoreo, & c. Nephritis et calculus renum. Nephritin quod attinet; fateor ad eam aptam esse panacean. Ego uero eam aliquoties sanaui sine panacea, presertim ubi arenae calculiue existunt. Ualet tunc spir: uitrioli datus ex syr: ros: aq. Alkekengi & chamaemeli. Efficax est & oleum Tereb: resine abiegne; iunip: succini, & c. sallimoniorum; allium & innumera, prosunt medice adhibita. Tenasmus. Nephritis alui fluor. Casparus Herrenschuagerus, tenasmo, nephritide & profluuio laborans, salutem ex panacea sibi contigisse profitetur, salse irridens medici Gothani sarcinam medicamentariam. Proculdubio cognouit suum morbum medico dicente. Alioquin erat dubitandi occasio. Copiae medicinarum semel obtrusa. Peccant nostrates non raro copia medicinarum obstrusa. Non in copia est ars, sed in paucitate bene usurpata. [ ( M ] Amuualdius non inops medicinarum Uituperator mineralium temerarius. Est autem & in censoribus uitium, quod semel obiectum fuit in uasis tumentibus, creditum fuit multum, cum fortassis ad morbum fuit paucum. Interim non consideratur quoties haurienda panacea sit, si continuandus ad finem usus est, & quanta copia una, sorbenda. Amuualdus certe praescribit satis multa purgantia, atque etiam ollas & cantharos replet. Adde his panaceam centies ex iusculo sorptam, si uno intuitu uideres omnia, an non forent grandia? Decipiunt chymici aegros ostensa paucitate. Praecipiunt drachmam spiritus uitrioli in paruulo uitro contentam. At ei diluendae ad usum tres librae liquoris uix sufficiunt. Illae non aestimantur. Cur? Quia uel uinum uel cereuisia uel simile quod allubescit, liquor ille est. Nostrates his assueuerunt adeo ut etiam ieiune potent, sicut ieiuni edunt, idque citra fastidium. Nam & noctu a quorundam lectulis non discedit cenophorum. Dicendum tamen quod res est. Ille medicus uidetur fuisse fatuus. Deceptus enim stolido Cardani putidi indicio secus ac res est de mineralibus, & metallicis pronunciauit, cui recte se opposuit medicus alius. Eiusmodi sycophantae inueniuntur plures. Quod addit testis, se ad inopiam pene peruenisse, neque tamen post Galenica quicquam lenimenti sensisse; sua culpa passus est. Cur enim adhibuit hominem imperitum? An credibile est eum recte de morbo pronunciare posse qui in medicina tam est infans? Ideone uituperanda sit ars aut medica materia? An Galenici nihil habeant ad nephritin, tenasmum & profluuium? An ante panacean hae affectiones non sunt sanatae? Uix mihi persuadeo istis laborasse dominum pastorem. Nam nec medico credo, nec patienti. Causa de medico dicta est. De patiente iam audi. Mirificum testimoniis de unione panacea & spiritus uitae Patiens incredulus. Affirmat se percipere euidenter quomodo panacea cum spiritibus uitalibus misceatur. O hominem sensatum, qui spiritum, non dico crassum uaporosumque halitum in intestinis, sed subtilem illum qui cerebrum perreptat solidum & uniuersum corpus; unde & ἄδηλος δια¬ πνοὴ dicta, sentit; Et quidem uniri ei panaceam que est puluis ualde grauis. At inquiet motum in me factum sensi. Esto istud. At ille non erat coniunctio spiritus uitalis cum panacea. Promotio materie erat; uaporum ex resoluta eadem discursus erat; naturae in opus incumbentis erat. Tam crasse deceptum putes potuisse agnoscere suum morbum? Mihi aliquando tenasmus occurrebat. Agnoscebam illum ex suis signis. Patiens assentiri ante curam nolebat. Post conuictus herbam porrigebat. M. Bartholomaeus Hettlerus profuisse sibi in Nephriti testatur. Nephritis. Uerisimile est. Si curauit; rectius habuit, & testis panaceaeque certitudo maior. Rhodomannus conclamatum de se a Galenicis omnibus in carmine dicit, fortassis poetice magis quam uere. Multum debet lenae. Podagra Arthriticus. Fere enim & Amuualdus conclamasset. Simon Lentzusus est purgante ante panacean. Ab hac adiutum se scribit. Usus idem est etiam Antipodagrica Rulandina. praedicauit eandem. Orat pro constantia, quam meo uoto consequatur. In testimonio Iohannis Roslini, qui se similiter adiutum in praesens scribit, apparet ingenium quorundam deprauatum, inuidiaeque plus quam ueritati deditum. Malus mox quorundam repudiantium & damnantium ab aliis adhibita feliciter antequam nouerins. Ita autem me intelligas. Soleo & ipse dissuadere imperitorum consultationes. Sin palam est, alicubi extare medicinam famosam, & patiens eam desideret, nec appareat noxa memorabilis, imo uideatur potius profutura, quae me intemperie agitent, ut prohibeam? Operam potius meam deferam, & medicum usum ostendam. Ita enim & sigillatas terras accersimus & alia quibus medicam materiam hactenus ualde nobilitauimus praesertim opera chymica confecta. Chiragra podagra. Iacobus Behem confidentior est prioribus duobus. Funditus sanatum se, & abactam chiragram, podagramque affirmat. Gratulor illi & panaceae. Uanum indicium de recidiuis. Quid si rediret malum? Panacean non uituperem id quod tamen multi plebeio potius & ignauo odio inducti quam sani cerebri iudicio faciunt. Febres multorum sanaui. Nulli astrinxi fidem meam de non recursuro eodem specie morbo post annum. Si redit; sano iterum, quantum licet. Uertigo scotoma. M. Henricus Frey de uertigine & scotomate dicit. Non poterat testari, nisi inuectus simul fuisset in prolixum processum galenicorum, qui moueat fastidium. Prolixitas Galenica. Si ego similiter conquererer de prolixis pastorum concionibus, crabrones excitarem. Quid enim mihi cum pastoratu? Et quid tandem illis pastoribus cum medicina? An Amuualdus semper breui manu sanitate permutat morbos? An ignorat etiam nos laconice curare? Legat nostrorum libellos si uacat. Scotomata uere & uertigines putarim me sanare posse spiritus uitrioli paucis poculis; Ut & succino & oleo eius; rore marino, saluia, cornu ceruino, oleo anisi & similibus. Sed qui tibi placet haec ad apoplecticos, epilepticos uertiginosos & similes compositio? Compositio ad morbos frig. Ca pe oleum nucis mosch: humidos. expressi drachmam unam. Ambrae gryseae grana sex. Ambari nigri grana tria. Mosthi grana sex, Zibeth grana decem. oleum liliorum conuallium, & oleum de succino albo ana guttas aliquot; fiat unguentum ad nares, palatum, fauces, coronam, tempora. Simile extat in cratonia nis & apud Andernacum, quanquam hic in procliuibus in apoplexian Ambarem uitare iubeat, ut & in uertiginosis. Memorabilem historiam habet pharmacopola ad fontem salutis de uxore puerpera tumefacta. Puerpera tumefacta. Uerisimile est obstructas uteri uenas fuisse. Panacean autem aperire obstructiones, & menses mouere scio. Negat alia medicamenta utiliter adhibita. Menses morantes. Fortassis temere suasu muliercularum, aut etiam priuato ipsius consilio applicata sunt. Nam in eiusmodi casibus raro consuluntur medici. Rulandi nostri Heracleum; oleum Succini: liquor tartari cum uino pulegiato & castoreo & similia non sunt. inertia. Hydrops. Ultimus testium est Andreas Weirer, qui de hydrope refert. Crediderim istud. Nobis tamen sunt non inferiora; Ut extractum esulae Rulandi uel Andernaci; medicinae chalybeatae; crocus martis, spiritus uitae Rulandi; Succus iridis nostr. cum soldanella, cortex interior sambuci recte praeparatus; Liquor tartari cum aqua gentianae, Spiritu uitr. & aqua sulphuris theriacali. Fallopius dabat euphorbium; item elaterium cum successu. Alii aliud comprobarunt. Magicum Amuualdo tributum. In eadem epistola tribuitur Amuualdo peculiaris scientia uiarum & regionum ante incognitarum. Quin & ars liberandi excantata metalla. Non temere dictus fuit suam artem ex Bereschith hausisse. An duce eo usus est, quem posscere docet Arbatel? Dicit se inuitum istas literas addidisse: quia ab aduersariis multum sibi fiat negotii. At ego non uideo quid faciant ad rhombum. Admiratio cognitionis arcanorum captanda fuit. Sed caueant quidam Paracelsici ne ad uulgus dimanent insidiae Diaboli domesticae forma muris aut aranei. Multum ei si mulationi inest hypocriseos. Non accuso; nec laesam uiri famam uolo. Moneo circumspectius actum oportuisse, & eiusmodi epistolas luci subtractum. Hactenus testes auxilii. Nam aliis Harpocrates astitit, ut inutiles offas non possint exponere. Non autemassequuntur illa omnia dignitatem τοῦ καθόλου, sicut ipse uides. Iix. De Consiliis Amuualdinis In Singulis Morbis. Particularium morborum classes. De iudicio centum & sedecim morborum seu potius titulorum & ordinum particularium, non opus est multis ad te qui es perspicacissimus ingenio, iudicio uero etiam acutissimus. Nam non decet in lucum ligna. Aliqua saltem libet quasi temporis fallendi causa tecum percurrere. Numero dictorum ordinum omne morborum, causarum, symptomatum, genus est complexus, adeo ut si etiam aliqui incomperti & innominati morbi aut affectiones sint, hequoque includantur. Est autem sententia eius, inductione probare, omnes sanari ope panascee. Cur Amuuald uideatur auxisse panacean & antiballomena posuisse. Quia uero aut odiosum erat catalogum morborum, alias non iucundorum auditu auscultare; aut nimis simplicis noticiae uidebatur nihil medicinarum didicisse, praeter panacean, panacean ( nam hoc infame est aliquibus plurimum rhabarbaro utentibus, quasi nihil possint scribere praeter barbariem ) aut etiam quia fides uacillabat; quanquam in uestibulo legeramus uocem Sola, placuit ex herbariis, & syluis medicinarum comportare plura alia, panaceae suppetias latura, & ipsam salutem sanatura. Hoc autem dum fecit, Longe Longe alia utitur medicina, quam Galenici. Amuuald γαληνικα Febris, sitis. Redigit enim more paracelsico omnia in essentias; nulla daturus integra, quia ut Paracelsi nepos Gramanus disputat, omne integrum est uenenum, & utens eo, est ueneficus ad crucem fadigendus. Sed haec ἄνω πολάμων. In auxiliis numerantur diaeta, chirurgia, pharmacia. In prima cibi, potus, exercitia, aer, uacuationes & c. Affectus non admodum atinguntur; quia eos, utpote morbos animi, sanat panacea. In chirurgia uenam saltem fecat & sacrificat. Aliquando etiam uulnera exterget. In pharmacia habet herbas, ligna, ores, fructus, radices; raro mineralia & animalia. Sunt illi & infusiones, potiones, pulueres, electuaria, pilulae, suppositoria, epithemata, unguenta & c. Ut iures Myrepsum reuixisse ex medio Galeno. Haec commemoratio nobis prodest ad iudicandam infra uniuersalitatem panaceariam. In febri commendatur ad sitim panacea, & cordis refectionem in syncope. Ibi cum multa aqua hordeacea sumtam oportet: Hic cum rosacea, addito aceto citrio & pauco maluatico, modo aeger os aperire possit & bibere. Simplex puluis per se siccus, qui tollet sitim? Si difflueret more sacchari; uerisimilior res esset. At non diffluit. Uide an prima statim acie collabatur illud Sola. In peste curauit aliquorum saltem carbunculos sine unguentis, emplastris; Pestis. & eiusmodi Paracelso inuisis Galenismis. Multos unxit. Ubi Sola? Fieri autem illud in debili principio aut restincto iam, aut expurgato uerisimile est. Sed qui tunc minus naturae uirtus, quam panacea egit? Magicae sortes. In magia & incantamentis singularem peritiam iactat cum Galenicorum opprobrio, ut quorum pharmacopoeiae nihil habeant ad praestigias magicas. Fatemur nostrae artis impotentiam. Nam ultra naturam, cuius ministra est, pennas non eleuat. Salomon inuenisse dicitur radicem, daemonifugam. Fortassis cynoglossum fuit, aut morsus Diaboli. Olaeuos nos qui ignoramus diabolum cum magia sua fugari posse herbis, & sale consecrato, & cereis. Si Amuualdi panacea potest incantamenta tollere, cur non abigeret earum causam? Sed magna infamia nostram artem liberat. Ars Galeni dum incantamenta tollere nequit, laudatur, non uituperatur. Nam cognitum est sortes magicas non semper ne a magis quidem tolli posse aut si recantentur, impingi tamen in aliud debere. Etenim omnino sine noxa non infliguntur; Si Amuualdus sortes tollit; aut Deus erit, aut diuinam uirtutem habebit; aut magus existit, aut cum magis habebit commercium, & uno sanato alterum interimet. Sed inquiet, isti tollendi modi non in panacea astruuntur; Diabolus exigitur medicina. sed hi, qui fiunt, uitio dependente a naturali aliqua causa, quo pacto Lullius docebat Diabolum posse exigi, & noster Rulandus cum Deo specimen edidit. At inquam primum magnam quaestionem esse, fuerit ne is morbus ex incantamentis contractus. Nimis enim hoc plebeium est, quemuis etiam morbum ad magas & Diabolicas sortes referre, sicut hac ipsa septimana duo me compellarunt eo nomine rustici. Deinde si panacea eo modo sanat, credendum & nostris est, qui dicunt philtra, & eiusmodi carminibus uel sortibus inflicta mala aufferri posse terra sancta Rulandina; aqua eiusdem benedicta, antidoto moibani; radice cynoglossi mercurio, Scaligeri & Matthioli antidotis Plebs utitur clinopodio, hyperico, polytricho, morsu Diaboli & aliis. Noster myrepsius interim taceat, ne fiat paracelsicus excantator, aut exorcistes. Apte conuenis huic loco Bereschith superius, & ultimum testimonium. Sed si Amuualdo ad ueneficis incantata prodest oleum Hypericinum; Serpillum, Hypericum, ruta, baccae iuniperi, origanum, cur non Galenicis, qui earum rerum primi sunt inuentores, & celebratores? Capitis affectus. In affectionibus capitis Omnibus traditur panacea ad sanandum proficua. Ergone etiam ubi lethargus est confirmatus ex apostemate? Multas dotes exhibus ei qui ex cerebri apostemate decumbebat; sed frustra. In memoriae defectu mirus est agyrta. Memoriae defectus. Narrant chirurgi quendam ex ingenti uulnere memoriam perdidisse. Illumne restituisset panacea? Quid si siccitas nimia sit, quid tunc aget? An humectabit? Non uidetur, nisi colliquet. Sed tunc pro uno uitio habebimus geminum, meminit hic terrae sigillatae. Terra sigillata Amuualdi. Est placentula sigillo Amuualdi triquetro impressa. Terram non esse reor, nisi mista sit. Sapit Zedoariam, & spicae oleum. Resolui in aqua. Apparuerunt particulae similes calci, quaedam albae, quaedam etiam rubrae. Aqua turbidior fiebat. Ego similem facerem ex Zedoaria, oleo spicae, terralemnia, cornu cerui usto, sulphure pauco praeparato, camphora & succino albo incorporatis aqua spicae, quibus omnibus aduersus uenena & putredines insignis inest uirtus. Sunt & diaphoretica. Fincelius putauit esse sulphuris arcanum: quod mihi non fit uerisimile. Isti quam dixi compositioni, ausim plus tribuere quam panaceae, quanquam Amuualdus hanc praeferat. In apoplexia uidendum est an; Apoplexia. si a plethora sit, panacea possit uenas aperiro, & pro chirurgo esse. Praeseruatio procurata triennio. Sed cur triennium in praeseruando consumendum est? Cur sumenda triduo ante plenilunium? An panacea dedidicit astralem naturam, de qua supra? An hic sunt obseruandae astrorum uirtutes? Elleboras nostras ab Amuualdo suasus. Fingit suis patientibus pilulas ex ellebori falsi seu nostratis extracto. O delicatam medicinam. Ego uix quicquam amarius horridiusque cognoui. Atqui Galenicorum pharmacopolia eo nomine sunt inuisa. Contra dictiones. Sed cur supra aiebat doctos indo Contra dictosque per ista pharmaca, in quibus & elleboru erat ( nostras autem nequaquam inferiorem uim habet nigro hippocratico aut uulgari ) multis uitam ademisse? Cur ipse suadet elleborum? Nisi fallor prima pilula debetur Amuualdo, ut bonam accipiat memoriam. Dosis. Dosis electuarii definitur medio cochleari; pilularum drachma, uel dimidia; pulueris sesqui drachma. Pungebat supra nostros quod dosis eorum ne grano quidem uno posset transcendi. Quid hic faciendum Amuualde? Estne hoc edictum Praetorium, aut Manlianum? An uero sicut in panacea usque ad decuplam quantitatem licet procedere? Turpe est Doctori & c. In cadem praecautione in sanguifugam uertitur. Quid opus hoc? Cur non iubetur usurpari panacea, quae nihil impuri, nihil superflui in corpore patitur? Dicitur somnifera esse panacea; Ad Uigilias. Ad somnos. quia uigiles nimium in somnum coniicit, ut phreneticos, moniacos, ebrietate dementatos & c. Ad somnos. Sophisma ad contrarietatem excusandam. Dicitur & somnum tollere. Plausibilis ratio est, si pro dispositione patientis agere dicatur, ita ut eius propria uis sit saltem agere, sine ullo determinato fine, & qualitate certa. Sicut enim malleus agit per se indeterminate cum a tympano attollitur; actionis uero modus dependet a materiae patientis natura: Ut si ferrum subiicias colliditur uniturque, si calcem; dispergitur; si lapidem arenarium, comminuitur: Ita uide: & panacea agere per se indefinite. Si phreneticus offertur qui somno eget, non facit eum plus uigilantem, sed sopit; si lethargicus, non auget affectum, sed in contrarium mutat. Si sanus; eum neque uigilantem, neque dormientem, neque insanum facit, sed ita relinquit. Itane est Amuualde? Sed tu mihi causam hanc corrupisti. Nam nostri homines negabunt haec esse conformia dictis tuis. Deinde dissimile pro simili clamabunt adductum. Insuper negabunt id uerum esse. Et si simpliciter agit pro dynami patientis; potest autem siccum cerebrum exiccari magis & omnino destrui; quomodo panacea illud potius quam hoc aget? Et ad hoc iam procliue est cerebrum; ab illo abest longius. Rogo ut me iuues. Nam ipse quoque dubito an tibi sit ferreum cerebrum, Gramano autem siliceum ut panacea tuum uniat, huius dispergat. Et quid fiet si simul os & caro sint uulnerata? Si ego non possim dormire, compertum autem sit in meo fratre panaceam excitasse uigiliam, quo Cicerone persuadebis usum? Illa enim sophistica discretionis eius quod per se est, & eius quod est ex accidente, per te mihi est surrepta. Affectus oculorum. Omnes oculorum affectus sanare idem praedicatur puluis. Finge Paracelsum illum cum suo attractiuo ex antro oculorum deuoluisse oculi globum usque ad extrema labia. Poterit ne eum reponere panacea Sola? A Seculo non est auditum, quod quis caeci nati oculos aperuerit. Quae mala sanabilia sunt, ea noster Rulandus aqua sua & oleo antophthalmico probe curat. Aliis aqua calendulae est; Uitriolum album; & plurima alia. Multa uitia per foris admota sananda sunt, ut rupturae in quibus Langius noster usurpabat unguentum de alabastro feliciter. Panacean tuam tu mihi in oculos ne ingeras. In aurium apostematis non me extrico: Aurium uitia. ut & cum uermes sunt extrahendi. Si omnem dentium dolorem sanat; Dentes. interdum uulsellae uim habebit. In angina & rana plus tribuerim oleo Heraclio nostri Rulandi; Angina. Spiritui quoque uitrioli, & quae foris adhibentur. Illud miraculi instar est, quod lac deficiens parit ut in uirginibus & uetulis; Lactis defectus. abundans uero tollit. Sed cur non auffert saltem excessum, mediocrem copiam relinquit? An scit panacea quando multum, quando parum gignendum aut tollendum sit? Dicitur aliquando hircus lac praebuisse. Datam illi oportuit panacean, ne genus masculinum stupri reum perageret. Nec desunt uirorum exempla. Si panacea lac gignit; nec iniqua est naturae potentia; succurratur miseris foeminis, quae uno partu duos, tres, quatuor aut etiam quinque fundunt. Ad mammas. Sed non hoc tantum potest. Ubera mollia indurat; Indurata emollit. Quid si uirgines corruptas etiam restitueret, id quod docent Itali quidam, ueluti Baptista Porta? In subsidium tamen semper addita sunt Galenica; Ut fusa panacea, ad illa, tanquam ad triarios, res redeat. Sed feliciores sunt nostrates. Nam omnes morbos sanant medicinis mutatis, si quidem sunt sanabiles. Chorea S. uiri Animi affectus Ridicula dicenti ita est respondendum. Aduersus Chorean S. uiri panacean promittit. Ego non credo ullum extitisse Amuualdi memoria, qui isto morbo laborarit. At ex effectu uirtus occulta coelestis, quae excedit omne elementum, elicienda est. Si furorem aliquem compescit; non inde est consequens quod omnem. Classe 44 & 45 cadem medicina aduersus affectus datur, ut timorem, tremmorem, tristitiam & iram. Et quia omnes herbarii ignorant remedium ad aegritudines animi; Nam philosophi opposuerunt eis παρανέσεις philosophicas: Ideo nihil subiicitur ex emporio Galenico. Mirum tamen id est. Nam quatenus dependent affectus ex passione corporis morbida; nota Galenicis multa sunt, quae causas tollunt. Et illi saepe melancholicis exegerunt timorem. Sed hoc nihil est ad panaceae gloriam; nec omnem iram tollit rhabarbarum. Itaque inaniter promittunt Galenici. Amuualdus simpliciter ad iram promit medicinam; non tamen tollendam, sed mitigandam saltem. Ubi miror defecisse fumos. Dicit se habere multos inuidos & hostes. Mittat illis panacean: mitigabuntur. Utinam & ipse sumsisset, ne uilem puluerem tanti uendidisset. Reprehendet autem me fortassis quod ridiculas texam consequentias. Fateor ridiculas esse. Sed quid malum, ille tam inepta profert antecedentia, quibus positis consequentia esse necesse est? Si prohibita deglutiendi facultas est; Oesophagus. succurrit iterum panacea. In herbariis nullum potuit inuenire gargarismum. Nam tam improuidus nullus est, ut simpliciter unum omni causae morbificae opponat. Bene autem est quod panacea linguae saltem imposita iuuare dicitur. Alias non sola prodesset. Sed quid ego, Iohanneshartmanne, percurro singula? Ecquae nam effudit ille Iurimedicus quae sapiant recte & sine labe uel exiguam partem artis medicae? Larua tamen detrahenda est paulo amplius. Porrigitur ad bulimian sedandam. Bulimia. Sed Bulimia. & si cui fames non est, & laborat ὄρεξις; non condimenta laconica salemque promit, sed panacean, quae nimiam famem tollit; Anorexia. nullam autem producit, seu labefactam reducit. Miraris iterum qui hoc possit idem puluis. Facilis responsio est. Unum per se, alterum ex accidente. Ah Galenica haec sunt commenta. Spiritui uitae coniunctus coelestis ignis absumit morbos, ut hic famem & famis carentiam; sicut ignis lignum & non lignum. At quid absumat, ubi intemperies sine materia est? Num & ignis deuorat sine ligno ligni curuitatem, & frigus? Sophisma ad uniuersalitatem probandam. Ineptiunt Galenici. Panacea naturam iuuat per se. Haec adiuta morbos tollit, sicut habet & principis axioma φύ¬ σες ἰητροὶ τῶν νουσων. Uincemur Iohanneshartmanne, ni nobis emamus aliquot capsulas panaceae, quae etiam ad sophismata facit, & nodos soluendos, sicut Alexandri gladius. Solutio. Uerum bono simus animo. Negemus panacean iuuare naturam ita, ut omnes sanet morbos. Nam si spiritus uitalis, & sanguis, & calor, quae sunt generalia instrumenta animae, & omnium partium potentias obtinent, id non possunt, neque panacea, quae illas non obtinet, poterit. Quod autem naturam adiuturum est uniuersaliter, id ei analogon esse necesse est. Fieri tale, extra ipsam nihil potest. Preterea non satis est iuuare naturam uniuersim; singularum partium facultatibus & dispositionibus naturalibus sigillatim succurrendum est, & non sananda manus cum laborat pes; nec cerebrum corde aegrotante, nec cor labefactato cerebro, nisi ubi uitia concurrunt, aut alterum ab altero dependet, per communicationem uel sympathian. Quod autem singulis per se partibus succurrere debet, an non id proportionaliter debet habere naturae singulorum & presenti constitutioni? Diaeta hac in parte felix est. Pharmacia ignorat unum simplex quod sit tale. Multis igitur compensat ignorantiam. Sed nec illa nec haec saepe absque chirurgia quicquam ualet. Ex qua classe ergo est panacea? Nimirum ex πανσπερμίᾳ Anaxagorae, & Democriti atomis, & Empedoclea fortuna. Ita enim forte currit, ut omnium naturis se accommodet, sicut astrum mercurii, quod cum bonis dicitur bonum esse, cum malis malum. Si ex mercurio panacea est, esto ambigua. Sed morbos tunc augebit, non sanabit. Uentriculi mala. In uentriculi omni dolore & affectu praedicatur efficax. Debuit ergo Mauritanorum ille rex, qui ex lacte intus coagulato laborabat, uorare panacean. Sed quomodo haec Sola inuisset, quae neque uomitum, ibi maxime necessarium, excitat, neque promouet ad intestina; sed saltem cum spiritu uitae coniuncta expaciatur & discurrit? At noster Rulandus data aqua benedicta felicissime sanasset: Aut alius quispiam propinata aqua rhaphani cum asari puluere & coagulo leporino. Sitis nimia, de qua & in febri. Intolerabilem sitim demulcere & restinguere dicitur. Paulo ante excitabat appetentiam. Et hoc est uerisimilius. Aquam enim sitienti, non siccum puluerem cum siticuloso croco. Epatis pathemata. Epatis quoque omnia sanat uitia, siue ex astrictione terrea, unde non raro ascires; siue laxatione nimia; siccitate, humiditate, calore, frigore, obstructione, solutionem, & c. sint exorta. Sed superioribus epicherematis sperem plus inesse roboris ad omnia Assyluana sophismata siue frigida sint, siue calida, dura aut mollia, astricta uel laxa. In intestinis haeret panacea. Intestina. Nam colicam & iliacam ex obstructione aut nunquam sanabit, quia feces obstruentes non proturbat testimonio. Nobilis uiri Amuualdi, aut non sola sanabit. Et si aluum fluentem compescit, quomodo soluet? An uni eidemque naturae siue agenti siue patienti, sunt simul eadem ratione motus contrarii. In teneasmo, cuius exemplum D. Pastor Herrenschuagerus recitabat, purgat ante panaceam. Tenesmus. Si ita curandus est, medicus Gothanus non omni carebit laude cum suo pharmacorum fasciculo. Sed cur purgat prius? Definitio parua. Quia est astrictio uentris, inquit Amuualdus. Si tam perite curat, & herbas nouit, quam bene definit, arma ponant Galenici. Quid si esset ulcus, uel apostema intestini recti? Tune purgares omnino, & simpliciter? Si uero esset conatus egerendi irritus, cum nullae urgeant feces aut materia, sed aliud; iterum purgares? Enimuero ut crabrones excitarentur. Galenicus fortassis tunc purgaret, cum a cacochymia pendet, aut fecibus induratis, nec obliuisceretur enematum. Alias non facile. Sed quaeso te Amuualde, cur nouo modo definis alui astrictionem? An ideo, quia paracelsicus es, & talibus hominibus licet τὰ ΐπέρτερα νέρτερα θέως? At reliquisses Galenicis sua sputa, & fastidisses eorum nomen, elationes graecas. Graeci semper pueri. Cum uterus prolabitur uel intestinum rectum, adhibes etiam panacean. Prolapsies uteri & ani. Nimirum sicut impuritates ex corpore eiicit, ita eiecta praeter naturam retrahit. Utinam ancorae & mercimonia essent intestina nauium. Cum exonerandae sunt hae, tempestate; facile ex imo maris possent retrahi, pauca inspersa panacea. Et hoc non absurde. Pars enim eius in summo innatat, pars fundum petit. Sed tu in repositione uteri non satis eras cautus, cum haec scriberes. Uesica. In uesicae affectibus non satis erat spermologia de cohibenda nimia urina, & promouenda contenta, & stranguria tollenda quaecunque esset caussa; in medicos debacchandum erat. De prohibitis falsis instranguria. Hi dicuntur prohibere liberalius salsa in stranguria ( quanquam accusatio generaliter ad ischurian, dysurian, strangurian inferatur ) & ita prohibere, ac si uenenum esset; idque sine omniratione, communiter, seuere; cum tamen in illis affectibus ( nota pluralem ) tuto possint sumi, sintque praestans eorum medicina. Hic mihi extra iocum cum homine mendace & insani cerebri, non cum nobili Amuualdo mercatore panaceae, agendum est. In uesica malis aliquando salsa iniunguntur. Si in illis affectibus indiscretim uetari salsa asserit; mendacium dicit. Nam in dysuria ex succis pituitosis non prohibentur salsa; ita in ischuria ex languore expultricis, uel obtuso sensu, & c. Quod in stranguria prohibent; id ex morbi natura per se faciunt. Aut enim ex acrimonia uel exulceratione est; ea cui opponitur cura recta, hoc est, cum morbus est, ( & non affectio leuis ) isque sanabilis; uel imbecilla retentione. Utrobique nocent salsa Si curatur ea salsis liberaliter; oportet corpus non scatere prauis, ut salsa pituita, bile acri & similibus; nec ulcus aut rimas ad esse; Tunc liberaliter salsa prosunt cum pauca materia circa uesicam haeret, qua a salsis expurgantur. Sal purgat. Nam sal purgandi uim habet tum per aluum, si non distribuitur in uenas, tum per uesicam, si distribuitur. Cura ergo ex accidente tunc est; & uix in leui affectione succedit. Medicorum praecepta stabiles dispositiones potissimum respiciunt. Si ex uertebrarum spinae luxatione ortam stranguriam, aut ex ulceratione, uel ruptura musculorum uteri claudentium extremitatem uesicae; aut etiam rescissione ab ortu, qualem mihi in puero oblatam memini, Amuualdus sua panacea sola aut salsis liberaliter sanauerit mendacii turpitudine eum liberabo. Triplicatum Amuualdi mendatium. Non autem simplex id mendacium est; auctum tripliciter est; dum communiter interdici in illis affectibus ait; & interdici ut uenenum; & sine ratione. Mouet nostris etiam litem de generatione calculi ex salsis. De calculi generatione. Ita ait: plurimum errant cum dicunt quod sal efficiat arenas & calculum. Ratio est; quia renibus & uesicae semper tantum caloris adest, qui uetat ne coagulet sal & lapidescat. Deinde etsi cresceret inde lapis; tamen ad duriciam aliorum lapidum peruenire non posset; sed & statim calido iusculo saltem resolui, & exigi. Haec ille. Amuuald aduersatur Paracelso, non Galenicis. Negat salem esse posse lapidis materiam. At ita resistit praeceptoris sui Paracelsi axiomatis. Ita enim ille in primo cap. tertii tractat: de Tartaro scribit; Urina non est aliud quam sal, quod resoluitur per epar in aquam & expellitur, & rursus coagulatur seu transit in primam suam materiam & sic facit tartarum. Et quod sal coaguletur, uidemus. Quia iuncta iusta materia concrescit; ut quando sal carnis & sal urinae uniuntur, coagulant in lapillos. Prima generatio inter epar & renes, unde lapilli rubei sunt; Secunda est in renibus; Tertia in uesica, & c. Paulo post prohibet tunc esum salsorum: Paracelsus. salsa prohibet in calculo. tum nihil comedendum est, in quit, quod humidum est, quod duntaxat urinam faciat; Nulla offa, nec Salsa ulla, sed assata & sicca sunt capienda. Ita capit. 2. Sal quod est in urina talem habet uim, ut procreet lapillos. Nostros uero erroris accusat, quod dicant calculum nasci ex phlegmate sicco. Sententia tributa Galenicis a Paracelso. Negat & omnem tartarum sanari, dum ait: si est ex lapide resoluto, non possunt curari. Oportet eos claudos & contractos uitam finire. Et, ex bolo resoluto magni lapides nascuntur, ex lapillo resoluto parui. Sed si magni ex lapillo resoluto; sunt incurabiles: Uide & reliqua. Ecce ille, cuius disciplina est paracelsica, & longe longe distat a Galenica, non agnoscit suae factionis dogmata, sicut quidam Iuris utriusque Licentiatus, Ius Canonicum, cui subtractus erat titulus, ne illo quidem decreto poterat agnoscere. Nostris attriduit illam opinionem. At testatur Paracelsus suam esse, non nostram. Non quidem succurrit, nec libet scrutari an ullus Galenicorum eam fuerit, amplexus; Galenici de calculo. hoc tamen de plurimis constat, quod calculi renalis materiam esse dicant humorem aqueum & terrenum; uel crassum, lentum, tenacem, concretilem; interdum purulentum; interdum adustas particulas, & c. Causam agentem fatentur esse igneam renum caliditatem; quanquam & obstructio adiuuet, & interdum mediocris calor satis sit, & c. In uesica interdum rudimentum renalis calculi aut arenularum, incrementum capere asserunt; interdum crassa, haerentia, & subsidentia coagmentari, & c. Salsa prohiberi non admodum uideo. Non omnino mala est sententia de sale in calculo. Amuualdus ergo a calumnia non est immunis. Sed sunto rei nostrates istius sententiae, adeon male tibi uidentur dixisse? Si sales sunt diuretici, cur non secum uehant terreas partes, quae subsidentes concrescant? Sed quis Paracelsicus liberauit uulgarem salem a materia calcis? An uulgus utitur resoluto, philtrato & coagulato, idque repetito aliquoties opere? Sali uulgari calces mistae sunt. Ille adhaerentes calces, cur non sint materia lapidis, ut ita uulgaris sal omnino, quod attinet ad immodicum usum, recte sit prohibendus. Calces autem sali coniunctas esse nemo nescit, nisi qui confectionem eius ignorat, & resolutionem. Quid uero si ob acredinem & calorem indurantem in calculosis prohiberetur? Ineptiae Amuualdinae in physicis. Si propter diuresin in cacochymo? Suauiter philosophatur dum tribuit nobis coagulationem salis intra uesicam tam leuem, ut eam possit calidum iusculum resoluere. Sed lepidius illud est, quod de calore ait, cuius praesentia perpetua caueat, ne coagulari sal possit. Sal coagulat etiam in aqua. An ille mirificus fontium incognitorum inuentor & diuinator, ignorat salem frigido humido solui; calido sicco coagulari? Qui aqua. in mea patria muriam coquunt, non omnem aquam in uaporem soluunt; sed cum cocta est ad iustum, in ipsa residua abit sal in granula subsidetque, & ex media aqua cleuatur. Itaque coit etiam in humido, nec id chymicis ignotum est, qui suos sales similiter coquendo cogere aliquando solent. Quod si merus sal id facit; Cur non sal mistus calce uel uisco? Quid si renes aliquando etiam siccitate calida laborarent? Cur uero in calculos prohibentur ab illo ipso doctore calidi & aromatici cibi? Si caloris est resoluere salem concretum, non semper erit interdicendus calidorum usus. Thermae quousque calent ualde, uix seponunt lapides; sed frigefactae. Urina crassesit non calore sed frigore. Saltem non ita indistincte calor uetandus erat. Est & mirabilis medicus, dum in praecauendo ellebori opem asciscit, ipse prius elleboro purgandus. Satyriasis Gonorrhoea. In satyriasi, priapismo & gonorrhoea, uarietas caussarum multiplex est. Possunt enim fieri a spiritus abundantia per arterias nimis hiantes aduecta; & gonorrhoea etiam a copia seminis, & imbecilli retentrice. Panacea omnibus opponitur. Non uideo quomodo consentiat eius nature haec assertio. Panacea spiritum uitalem gignit & corrumpit. Dicebatur enim spiritui uitali familiaris esse; corpus augere & uegeta omnia facere. Necesse itaque erit incitato ad ueneris praelium, a spirituum & seminis copia non panaceam dare, sed potius rute semen. An uero panacea omnem uirtutem corporis roborat; solam generatricem negligit, eiusque est hostis? Sed ita nec nutritioni nec augmento erit amica. Sed assit ex classe74. aliquis impotentium. Is statim conualescet panacea, & multum spirituum seminisque accipiet. Omnino enim sicut ex aridis facit pingues, & ex pinguibus macros; ita & hic agitur. Iterum ellebori pilulam Amuualdo. Nescio an Anticyram ratio illi destinet omnem. Menstrua. Talis est & in mensibus prouocandis & sistendis. Nam obstruit, & reserat eodem modo sola. Sed cur non, in arthritide, & nephritide ut tollit, ita & infert dolores, si ubique contraria potest? Arthriticus iram uitare iubetur. Arthritis. Frustra. Nam supra iram mitigabat panacea. Haec ergo uel quiduis agente aegroto, τὸ θυμικὸν & ita concitatum leonem bene compescet. Admittit autem uini usum in his morbis, proculdubio panaceae fiducia, nisi malis, odio Galenicorum qui biliosis arthriticis id adimunt, nisi quid grauius cogat. Si enim iram mitigat, cur non & uini ferociam. Nonagesimo titulo repetitur tricesimus nonus, sicut & 114. is qui ponebatur loco 94. Nempe a perfecto numero duo erant defuturi morbi. Tautologia habuit remedium spreta panacea. Classe 91. Ad pinguem Panaecea dicitur exturbare foetus mortuos & molas: uiris amplissimis consulitur, ne cogantur tantum baiulare omasi. Panacea ex atrophicis & hecticis potest facere pingues; & ex pinguibus uicissim hecticos; nec opus est noua arte. Sed hic me carpet; Nam non uult ex pinguibus marasmodaeos fieri; sed naturali habitu praeditos. Sed id non intellexeram in aliis contrariis. Nam uterum implere potest, & impletum deplere excussa mola & secundinis ( puto & infante, ut ita saltem grauidis sit inutilis futura panacea, si omnibus aliis utilis. Et cur non exigeret uiuos insantes, si exigit mortuos secundum promissa classis 85? ergo & conceptus. Si etiam partum promouet, cur non faciat abortum? Id autem policetur classis 86. ) Non autem implere totum, ad dimidium uero saltem deplere; Ita nec in aliis. Quid si uero alicui grandis illa moles esset natiua? Panacea naturae iterum aduersa. Num etiam naturam destruit panacea? Nostri homines eiusmodi aqualiculis subducerent pascua, & sine panacea tam strigosos facerent, quan sunt post longam saeuamque hyemem lupi aut cerui. Quod si omnino macri redendi sunt luxuriante pabulo subtracto, uel uirtute naturali labefactata; uel absumto per exercitia aut alia colliquantia, plure quam restauratur; omnino infantis fiet panacea. Uulnera dicitur sanare; Uulnera. si etiam facit, mirabilis est. Debet autem hoc posse, si est medicina uniuersalis. De uaricibus, herniis, strumis & similibus plane delirat. Uarices. In ambustis haereo. Adusta. Forte enim foris non est usurpanda panacea. Et si emplastra magna forent facienda, quantis opus esset nummis? Uilius inaurarem hominem totum. Tandem ( nam quis totam Camarinam moueat? Ad ignotos morbos. ) parum fuerat panacean notos sanare morbos; policetur efficaciam etiam ad tollendos ignotos. Si ualeret etiam aduersus fulminum ictus & clauas Herculeas; cresceret praeconium: nec pontificiis esset opus campanas baptizare, nec militibus eiurare uim armorum. Sed frustra soliciti sumus de ignotis; nondum omnes sanauit notos. De renouandis uetulis. Dum renouationem & restaurationem ei tribuit fauorem perdere posse uidebatur apud insidiatores testamentorum. Negat ergo uetulas mutare in iuuenculas. Sed nondum se liberauit. Nam si senectus corporis passio est, ex uetustate; panacea autem renouat; Cur non tollat senectutem? Renouare est uetus tollere. Antecedens statuere, & consequens repudiare, hominis ratione male utentis est. Sed dicet, eam naturalem senectutem esse, quam tollere nequeat. At poterat tollere naturale omasum. Quod spiritum uitalem & omnes uires corporis restaurat, confortat & uegetas facit, an id non possit Sarae nonagenariae, & Abrahamo centenario efficaciam gignendi largiri? Adhuc de curis. Ix. De Uniuersalitate Panacearii. An detur una simplicissima medicina naturalis ad omnes morbos sanandos. Aggredi Amur nunc de uniuersalitate quaestionem, indagantes num detur medicina catholica naturalis secundum sententiam Amuualdi. Principio non ignotum est, diuina uirtute certis rebus a Deo peculiari decreto seu concessa seu adiuncta, miraculose sanari posse quoduis malum, ut in piscina Bethesda. πολυχρησων classes. Deinde compositione plurium, ad plurima aptum remedium inueniri posse, cuius compositionis exempla etiam in mistis aliquibus cernimus, non latet. Quaedam res adeo faciles sunt naturae, ut fere in omni morborum genere ( licet non omni caussa ) adhiberi secure & utiliter possint, si non ad sanandum, saltem ad aliter iuuandum. Quaedam ambigunt, & suam uirtutem cum cuiusuis potestate coniungunt. Itaque fiunt πολυχρήσι¬ μα uarietate compositionis. Quaedam preparationibus & usu uario, uariis in seruiunt. Quaedam sibi relicta & tempestiue adhibita pluribus, iisque contrariis commodant, sed modo per se, modo ex accidente; uel in uno καθ αυτό. in altero κατα συμβεβηκός. Aliqua in omni morbo qui curandus pharmacia est, insignem praestant utilitatem. His & similibus nominibus praedicarunt etiam nostrae medicinae proceres suas antidotos, Athanasian, Auream, Alexandrinam, Beriacam, Adriani ad omne malum, & c. Pazahardica, & c. Et Andernacus in 2. conment. Generalia. de uet. & rec. med. Dial. 6. quaedam generalia remedia commemorat; quaedam specialia; illa, ut est melissa, ualeriana, chelidonia, uincetoxicum, cichorium, ueratrum nigrum, persicaria uera, consolida maior, & c. ita dicta quod omnib. uel plurimis conueniant morbis; quaeque ille asserit etiam Galeno & Hippocrati fuisse nota. Alii suas panacas ob excellentem uirtutem ita nuncupatam ostenderunt. Recentiores uitrioli spiritum, aquas benedictas & similia commendant ad multa. Amuualdi sententia istorum laudes omnium superat. Quale uniuersale Amuualdi. Nam proponit in panacea tale uniuersale, quod sit res simplicissima, arte spagirica perfecte praeparata; curans omnes morbos siue pharmacia opus habeant, siue chirurgia, hoc est, dyscrasias uitia organica, & communia, a quacunque etiam caussa sint excitata. Nec contentus morbis est; etiam symptomata omnia eius subiicit potestati: Et ubiuis nihil curat, siue superfluitates coniunctae sint, siue neutiquam. Quoniam etiam Paracelsicae factionis est; oportet illam medicinam similem esse omni caussae morbificae morboque. Nam illis per similia fiunt curae, & ut loquitur eius sectae monarcha, sal non nisi per salem abigitur: frigus frigido, calor calido, & c. Ut ita oporteat esse mercurialem, sulphuream, salsam, calidam, frigidam, humidam, siccam, & omnia. Et quia praedicatur non saltem morbos & symptomata omnia per se sanare, sed & naturam roborare; tum uniuersalibus instrumentis erit analoga, tum singularium partium essentiis: non quidem ita ut morbidis accedat qua morbidae, sed qua naturaliter dispositae. Panacea & morbis & membris aduersa & amica. Itaque ratione qua similis morbis, caussis, symptomatis est, aduersetur membris; qua similis membris inimica sit morbis. Hanc, mi Iohannes hartmanne, an sit δυνατὸν και πλᾶζαι? Sed tamen Amuualdus tum testimoniis, tum commemoratione omnium morborum, tum argumentis comprobare non erubescit. Ita enim uerbis intonat: Quod possibile sit, unica medicina depellere, & tollere omnes morbos. Praeter exemplum, & specimina mihi saepius praestita & declarata, possum adducere & proferre, multa firmissima, & irrefragabilia argumenta, rationes, demonstrationes. Ad huc Assyluanae ampullae. Amuualdi argumenta ἄδὲάλυτα Panacea uniuersalis. Sed fallitur ille praeco turpissime. Adeo enim leues sunt nugae illa ἀδιάλυτα καὶ ἀποδεικτικὰ, ut nihil leuius nec futilius. Age procedat sophisma primum. Panacea Amuualdi depulit omnes morbos. Panacea Amuualdi est unica medicina. Quaedam ergo unica medicina depellit omnes morbos. Propositionis propugnaculum est testimonium & experientia speciminaque Amuualdi. Negamus propositionem, & dicimus de firmamento quod petat principium. Nam id uerum non esse testatur experientia, nec in illis testimoniis & curis multum est firmitatis, ut apparuit. Possumus concedere, panacean in multis una cum aliis profuisse; in multis nihil saltem nocuisse; in aliis creditam fuisse iuuare, cum non ea sed aliud profecerit. Dederim forte etiam, in omni morborum genere, ubi est communis causa, seu reduci ea potest ad generalem, aut ab una dependet, quo pacto docet Hipp. Omne genus morborum posse proficisci a mala dioeta, aut a flatu & c. adiumenti aliquid attulisse, & uisum sanasse; At non nisi tunc cum φαρμακία spectatur, nec cum a quauis causa morbi singulares oriuntur, nec cum a communi quidem caussa remotissima dependent, at prope a pluribus seu simul, seu deinceps existunt; nec cum a dissentientibus orti commiscentur, & similibus, secundum superiorem τῶν καθόλου determinationem. At simpliciter ita, ut definit Assyluanus; impossibile dictum secundum naturam hactenus compertam, iudico nisi Deus decretum uetus mutauit, & naturae cursum uertit. Gangraenam factam sanare; uarices grandes, sarcocelasque ualentes tollere, peritonaei rupturas solidare; hydrophobia captos restituere; apoplexias fortes soluere, uulnera ulceraque cordis, & cerebri grauia apostemata cum lethargo saluare; exectam matricem regenerare & c. Sola Panacea hoc est puluere illo assyluano, fieri simpliciter nequit. Nec dum audiuimus specimina leuiorum morborum, ut tympanitae & ascitae ex calida caussa in uetulis, item ilei, elephantiaseos confirmatae & c. Panacea non potest reponere dentes Achillaeum Amuualdi de spiritu uitae morborum & salutis fonte. Et quando uel unum dentem reposuit panacea, aut luxatum membrum? Quando rupturam corneae in oculo; quando glaucoma uetus sustulit? Sed ecce illud Achillaeum. Quae ab uno eoque uniuersali fonte proueniunt, ea tolli quoque possunt uno eoque uniuersali agente. Omnes morbi ab uno eoque uniuersali prodeunt principio. Omnes ergo morbi possunt tolli uno coque uniuersali agente; Et ex consectario, una erit eaque uniuersalis medicina. Assumtio firmatur; quia a spiritu uitae quem omnes homines habent unum, & eundem, insalubriter constituto fiunt omnes morbi. Hoc illustratur contrario; Sicut ab eodem salubriter habente uita est & gubernatur. Comprobatur etiam uberius testimonio omnium medicorum & philosophorum recte sentientium. Quid opus multis? Peccatum. Nostri theologi ita frequenter ad populum concionantur, quod peccatum sit prima origo omnis mali. Itaque persuasum est peccato sublato, & mala & mortem auerruncari. Haec laetiora sunt. Sed ne peccemus in sacram theologiam; iuuat in pixide pandorae morari. Pandora pixis. Ostenditur ( loquor iam Pandora potissimum de propositionis iudicio ) abunius crimine dum Prometheus diuinam maiestatem laedere, sibique Dei honorem in creandis hominibus arrogare ausus fuit, generi mortalium prouenisse omnia mala. Illi principio si remedium sit, offensaque tollatur; consequens erat etiam malum tolli: Atqui placari Iupiter poterat; & nihilominus exigi poenae secundum iusticiae legem, a reis, quanquam mitius punit reconciliatus, quam implacatus. Non si fons obstruatur post genitum in processis malum etiam malum auertitur. Itaque si propositionis sententia sit illa origine sublata, malum tolli; tum illa metaphysica respondebimus, tum etiam hac nostra physica medicaque. Finge enim uniuersale agens, finge & patiens uniuersale aquo malum processerit; Hoc sit ab illo sublatum; at non necesse est effectum tolli seu inflictum malum. Nam facile est excitasse turbas, & se subduxisse; sedasse, licet autor remotus sit, non est facile. Uin medice dici? Ubi caussa continens in actu & morbus in fieri adhuc est; ea sublata tollitur. Ubi uero uel non est sed fuit uel est quidem, at affectus in habitum abiit, & iam pendet a causa sua eaque ultima & tangente; non potest. Morbus enim iam factus, suo contrario auffertur; dum fit, contrario causae suae. Consideretur iam assumtionis propugnaculum. Fingamus ita esse de spiritu uitae, ( ne forte minus recte sentientes dicantur ) at non est consequens eo restituto, sanari asciten, aut febrim hecticam. Spiritus uitae potest corrigi relictae membri labe. Nam ille constitutione sua morbi. da poterat quidem incendium procreasse & uel totus conflagrasse, uel liberatus esse, at partem incensam restingui non una contingit. Haec enim iam non ab illo patitur; sed suo malo ardet. Itaque quod generaliter ad spiritum uitae sanandum comparatum est, non statim etiam in specie singulorum membrorum affectus proprios sanat; sed id fiet tunc, cum nondum affectus impressus est, & is ab eo solo dependet, sicut lignum nondum ardens prohibere possumus ne ardeat, restincto principio unde flamma imminet; uel tunc quoque cum illa uniuersalis medicina simul affecta est ad proprium cuiusque partis morbum tollendum: qualem ubinam reperias? Chymia, resuscitatiua & restauratiua mundi. In sepulchro; Ubi segregatur purum ab impuro generali uirtute, facta putrefactione physica. Accedit deinde spagirus ille omnipotens, & uulcano uniuersali adhibito consumit omne impurum, educitque essentiam perfecte praeparatam sanatamque. Ecce turpissimum ὐoχέποντος elenchum ex concessis quoque axiomatis. Quid si non concedamus assumtum nisi κατάτι? Et negemus eius munimenta constanter? O demonstrationem irrefragabilem Assyluani herois. At 126 De Panacea. si hoc fecerimus, non erimus in numer recte sentientium. Recte sentientes Assyluani per peram sentiunt. Quid inquam, tum postea? In numero eorum qui Assyluano recte sentiunt, ne uelim quidem esse. Ilenim omnium sanorum iudicio insani unt. Dico autem Assyluano; intelligeneo modo quo ipse iudicat. Fieri enim potest ut ille heros sit cerebri male sani, ne recte loquentes sentientesque interpretetur recte. Spiritus uitae non est causa una uitae & morborum omnium. Ea ratione nobis illi & illi nos fauemus. Sed cur negandum sit ab uno spiritu uitae procedere uitam & morbos secundum diuersas constitutiones Quia ille spiritus uitam saltem instru mentaliter administrat, ita ut singuli partibus nisi ipsae per se uiuant, uitam largiri non possit, sed saltem cum calore focio earum potentias in actum uocare ut earum uita non sit, sed saltem actu sit. Spiritus cum calore nondat uitam membris, sel actuat saltem & td instrumentaliter nec solus. Itaque si sublatus fuerit ille, mortem catenus fieri necesse est, quia partes se ipsas non actuant; perinde ac terra si non reuerteretur post hyemen ad eam calor solis, a quo potentia eius prouocatur, semper maneret quasi mortua, donec & uere uim omnem amitteret. Quando uero malum in ipsa parte est per se, etsi spiritus uitalis sit integer una cum calore, & stimulet naturam eius, uix lamen proficit. Panacea fere inutilis ex Amuualdi axiomatis. Itaque si panacea sanat nediante spiritu uitali, parum in ea est praesidii. Singularum partium naturas interiore motu & familiaritate debet aduuare. Inde enim & dicitur φύσιες ἰκτροῖ τῶν νούσων. Ita est & in sole. Nam nulla elus ui potest fieri ut ex petra solida sterilique enascatur animal aut planta, etiamsi optime se habeat. At inquies inferre morbos potest spiritus morbifer. Crediderim. Nam & solis calor excessu perperam agit. At non statim sanat, quod laedit. Quomodo laedat uitalis spiritus communis. Et dictum est quomodo possit laedere. Primum dum uitam singularum non gubernat recte, nec debite in actum uocat, quo facto non possunt actiones facultatum recte peragi, Et ex consequente multa mala porro sequuntur. Ita cum omnino non actuat, quasi mortem inducit. Deinde quia illi ut pote calido & penetranti non est nulla uis agens, sed satis ualida; cum praeter naturam est costitutus, afficit simul membra, atque ita fit morborum, uel symptomatum uel passionum causa, ut in ephemera, peste & aliis. Non si uniuersalis sit causa morborum etiam est uniuersale remedium. Sed in gratiam Assyluani iterum donemus spiritum uitae esse uniuersalem morborum caussam; At negamus unum unuiuersale remedium dari. Nam ille spiritus uariis iisque contrariis modis affici potest; ueluti motu prauo & immobilitate. In uertigine & epilepsia mirifice contorquetur; In catalepsi quasi haeret immobilis & torpidus. Deinde copia & defectu; Copia ut cum nimis copiose irruit in aliquam partem eamque distendit, quo pacto interdum deliria excitat quae sanantur arteriis incisis; Item priapismos & c. Defectu uero ut in lipothymiis, syncope, obliuione & multis aliis morbis. Tertio qualitatibus ut dum calidior sicciorque iusto est, ut in febribus; uel frigidior ut in somniferis affectibus; uel humidior, ut in iisdem & aliis. Quarto interdum male est informatus, & omnino ineptus ad officia, ut cum ex prauis eduliis generatur. Quinto impuritate flatuum & mistura deprauari potest. Sexto impediri circa uias & uasa uel etiam adynamia partium eius actio prohiberi. Et sic de aliis. Quis adeo uesanus est, ut putet tam uariis modis affecto uel constituto spiritui sufficere unum & simplex medicamentum? Finge enim omnia ista posse procurari ab uno; quod tamen impossibile est; at hoc ultimum cum impeditur membrorum defectu uel ἀ δυναμία, non poterit. Facile dictu est, quod panacea cognata spiritui uitali hunc iuuet; sed non ita omnem eius constitutionem praeter naturalem tollet. Oportet causis quoque a quibus constituitur aduersari. In fame panacea temeraria. In defectu a nimia fame uel haemorrhagia, frustra dederis panacean. Alere enim haec non potest, ut fas est. In graueolentibus & foetidis. Ubi prauis & putidis extabescit expirationibus; has remouere oportet, & odorata offerre. Panacea absque croco inodora prorsus est. Ubi animi affectibus ut moerore ex aere alieno, paupertate, morte filii, conscientia male factorum & c. disperit; stolidus sis dando illum puluerem, & sic in aliis. Quomodo ergo tanto cum plausu pro uniuersali erit? Uera uniuersalia. Uerius ego noui uniuersale, quod simplex sua natura est; at facultatem ad omnia obtinet; Unico uocabulo id est Deus; In medendo quoque tale est; Medicina: quae tamen satis habet si bene medetur, etsi non omnibus promittat spe ratae sanitatis finem. Medicina non est insanabilium, ubi nullae potentia existente, nullus potest esse actus. Imo etiam quibusdam ne medetur quidem; siquidem non est insanabilium, sed eorum quae possunt aut apparent seu sanari, seu mitigari posse Tandem quis tam amens est ut spiritui uitali soli omnia tribuat, cum etiam sacrorum codices norint uitam sanguineorum in sanguine esse; Sanguis. aliorum in analogo? Imo etiam norit quisque calorem esse potiorem caussam? Finge quendam plenun spiritibus esse; desit autem sanguis, uel calor sanguinis ( non enim in spiritu haeret solo ) num uicturum aut ualiturum putas? Si panacea spiritum sequitur, an etiam sanguinem & calorem? Rectius uniuersale quod sanguini est familiare. Quin Assyluane in posterum non spiritum; sed sanguinem cura tua panacea. Nam quia hic cedit in substantiam similarium partium, & ex consequente constitutiones quoque organicas, & communem affectum attinet; Imo qualis ipse est; talia fiunt membra secundum elementares qualitates; Et hic est materia seminis unde omnia oriuntur: Spiritus instabilis. hoc bene disposito, dispones bene omnia, atque etiam ipsum spiritum, qui sanguine longe est instabilior & frigacior, non manens panaceae effectum, sed potius fugiens in auras. Sanguis autem facile alterari potest, augeri, minui pro libitu. Euge proficies contra cornutos istos Galenicos. Sed tunc oportet te callidius agere. Non dabis panacean solam, sed miscebis, quia sanguis mistus est. Medicina diaetetica. Deinde dabis cum nutrimentis. Nam tua panacea sola famem uix curabit. Astipulabitur tibi etiam Hippocrates cum omni uetustate, quae a dioeta ortos morbos uictus regimine curauit, & hanc solam artem medico dignam iudicauit. Nam qualitates saltem mutare cuiusuis est extra artem: ut qui alget, fornaci assidet seque curat ipsum. Quia uero etiam requiruntur purgationes; dices per se quidem tuam panacean morbos curare; at purgationes ex accidente a duenire. Et sic non obsistet tuo instituto. Pro testibus ascisces eos qui putant dieteticam & pharmacenticen non semper esse unius medicinae partes; sed non raro etiam peculiares medicine separatim. Omnes enim morbos quos sanat pharmacentice; eos per se & longe ulterius sanat diaetetice. Et licet illa interdum assumatur; tamen non ad morbos sed ad symptomata saltem dices adhiberi. Non autem est medicus qui symptomata curat sicut de toruis Galenicis tuus Poetaster garrit, sed qui sanat morbos. Belle stabis. Spiritus autem tuus uertiginosus cito te deseret. Diaeteticos uero medicos ars ipsa non destituit. Obiicies etiam illis pomum Eridis. Nam & Galenicis multis sunt inuisa purgantia. Qui morbos purgando curare nituntur uix partem medicinae uilem obtinent, de expediendis aliquibus saltem obstructis & plenis. Alias primas habet diaeta. Itaque omni studio regunt patientes in diaeta, & non raro suntmagiri hoc est Spagiri, qui ipsos cibos praeparant & praebent ipsi. Non raro Clinici. Omne autem malum & recidiuas ad intemperantiam & errata in cibo potuque quanquam ipsorum saepe sit culpa, aut pharmacorum, referunt, adeo ut aliquis non uereretur aegrotum acculare asini deuorati, eorundem etiam est axioma, quod abstinentia morbos curet; eorum patronus Celsus est qui princeps medicinae nominatur, qui defendit Diatritum Erasistrati. Quin & aliis medicis exprobrant pharmacenticen, quasi nihil aliud sit quam ars ueneficiorum. Nam φάρμακον signat uenenum; Et φαρμακεύειν est magum & ueneficum agere. Hinc nobilis ille Crato cum cogeretur utipharmacis non ad sanandum morbum, sed obstantia quaedam & symptomata tollenda; omnino improbabat ualida seu uere pharmaca, sed semper eligebat mitia, & ea quae medicamenta alimentosa uocantur. Huius sententiae sunt & alii medicinobiles, ut in epistolis uidere est, & olim Erastus fuit. Non illepidum tibi erit epistolium nobilis Andreae Dudith ad Wenceslaum Raphanum, ubi de filiola sponte, imo tunc sanata, cum abiecta sunt medicamenta, non cum adhibita, ludit. Hic rhodos, hic saltent illi inuidi. O te beatum caput, si ita composuisses tuam panacean. Si obiicient, non posse excludi pharmacian, quia morbos quosdam perfecte sanet. Duplex est responsio; prima per Hippocratis τύχην; secunda per elenchum non sequentis. Nam non raro carnifex sanat, at medicus non est. Seplasiarius admouet clysteres, ideone sit pars medicinae? Herbarius & hortulanus olera serunt & colligunt; at medici non sunt. Itaque & pharmacentice sit una ex illis. Medicinae non potest carere pharmacia. Sed ego laeuus sum monitor; te experiri iubeo, quod ipse non ausim obtinere nec affirmare, tametsi plurimum tribuam Diaetae, modo nostri homines huius leges admitterent. Oportet autem nos accommodare ad earum ingenia si uolumus dignitatem nostram tueri. Multi clamant; modo saperet cibus, & potus, saluus forem. Uolunt sibi saltem restitui uentriculum. Tunc res est bene gesta, sicut & tuus testis Herrenschuagerus Deo gratias agit quod sapiat cibus siue morbus in aliis partibus curatus sit siue non. Mos aegrotorum peruersus in cibis. Multi putant aegrotum eo liberalius uorare debere, quia aegrotus est. Ideo die uel centum offerunt iuscula & nonnunquam cogunt patientem edere, praetendentes cardinem salutis in hoc uersari. Si quid etiam ciusmodi suasoribus obtemperatum est; re male cedente, eiurant omnia. Negant ullum cibum potumue attactum. Interdum ubi tricongius euacuatus est, designant parum quid se bibisse. Non raro uidi diarias febriculas in infantibus cum catarrhulo & destillatiuncula. Cibum cibum; aut pharmaca pharmaca clamant. At natura eos morbos relictos sibi egregie curauit, saltem nihil dando. Cibus intempestiue datus non raro grauiuem morborum causa. Quoties cum ita ingeruntur externa, naturae motus peruertitur, fitque chronicum malum ex ephemero? Haec cogunt nos pharmacian & chirurgian saepius usurpare quam placet. Ueteres illi Hippocratici longe erant temperatiores, & medicorum obseruantiores. Sed haec praecido praesertim cum uno halitu possint ista omnia pro te adducta euerti. Dici enim potest, nomen Diaetaeate non recte intelligi. Qua nutrit res data; ea pertinet uere ad Diaetam: qua sanat morbos etsi ex ciborum genere sit, ea pharmacum est, & nomen Diaeteticum obiter habet. Aliud. Sol, dat & distribuit lamen omnibus stellis, & uniuerso terrae globo; De sole. & ea suscitat & instigat ad uitam, motum & operationes. Sal Panis. Sal omnem carnem defendit a mucore omni, putredine & corruptione, conseruatque: Panis alit omnes homines, uinum potum praebet omnibus; ita ut his solis possent nutriri & sustentari. At illae res sunt unicae. Ergo & unica medicina spagirice praeparata satis efficax & apta est aduersus omnes corporis affectus. Debebant haec composito syllogismo concludi; quia ex simili petitum argumentum est. Sed malui retinere ordinem assyluanum. Similia fidem firmam non faciunt, quia ambigunt inter consentaneae & dissentanea. Notum pueris est similia illustrantem quidem uim habere; at non admodum euincentem. Itaque non opus est laboriosa responsione. Dicatur statim committi elenchum non sequentis. Nam etsi concedatur antecedens totum, quod tamen nondum concedimus tam simpliciter; consequens tamen esse, nihil cogit. Quid enim tum postea? Natura est causa nostrum procreans & conseruans propinqua, Deus remota. Sol illustrat omnia illustrabilia; Sal putredines arcet; panis & uinum nutriunt omnes homines; adde forte & bestias: non tame unam naturalem ad omnes morbos medicinam esse necesse est. Deinde eodem argumento possumus contrarium ostendere. Sol non illustrat omnia, nec uiuificat. Sol non omnia illustrat; nec uiuificat mouetque omnia. Sal non uindicat omnia a putredine; Panis & uinum non omnes feruant incolumes; At heres sunt unicae: Ergo nec unica datur ad omnes morbos medicina. De sole patet. Nam non illustrat subterranea; nec uiuificat Arabiae petreae lapides; imo in Africa sub torrida zona solem execrantur, propterea quod omnia comburat aestu, & uitam tollat. Sol corrumpit. Ita solis ardore nemora incenduntur; eius aestu multi extabescunt cum messis est feruida. Is rabiem conciliat canibus, in aestu ambulantibus cephalalgias creat, imo & pestis causa est non raro dum mephitides terra educit, & exiccatis stagnis putridos halitus prouocat. De sale notum similiter est. Sal morbificus. Corrosoriam uim obtinet & corrumpentem. Ad tempus seruat; sed non perpetuo. Nam & ipse euanidus euadit. Si etiam putredo est, misti, qua mistum, solutio & interius; non potest omnem inhibere: sed sic citate dominante etiam adiuuabit quaedam. De pane & uino uel plebeii sciunt. Panis non omnes tuetur. Quotus enim quisque illis mediis ab interitu seruatus est? An ignotum est quosdam ab illis etiam morbos conflasse? Quis igitur non uidet illa ut similia sunt quadamtenus, ita dissimilia esse? Ignauum sophisma est ex apparente similitudine de substantia rei concludere, & dissimile pro simili arripere. Sol stellas non uiuificat & mouet. Quod ait solem stellas uiuificare, & eis motum operationesque praebere, impudentis est mendacii. Salem conseruare a corruptione omni quis tam amens est ut id concedat aut asseueret, praeter Amuualdum? Quis te hominem tam crassae & boeoticae mineruae, o Assyluane, in medicinam intrusit? Amuuald. male medicinam inuasit. Cur non potius uenebaris lepores Quis te infelix caput ad literas adhibuit? Cur non in stabulo, uel armamentario mansisti? Insuper cur non insistebas in aequali seu simili ratione, si omnino uolebas inde arguere? Solem illustrare; salem seruare, panem nutrire, si quid arguunt de medicina, conseruationem saltem in naturali statu arguunt, ubi caussa intima ueraque est longe alia, & quae si uacillet; illa externa minus nihilo ualent. Unde molliter sequitur; Sol illustrat quidem stellas ita dispositas, ut possint illustrari; sal conseruat carnem a putredine; panis similiter nutrit. Si uero caro labefactata sit, & corpus morbo exesum; stella impos facta; nihil agent uires illorum externorum, & sic neque medicina poterit restituere id quod de suo statu decessit: sed non est id multis refellendum. Sua cadit imbecillitate. Aliud. Astrale. Quod astrale est, & per artem spagiricam summe depuratum, quodque reductum est in suam primam materiam, & summam simplicitatem: quod spiritui uitali secundum proprietatem analogon & conforme factum est, quod tandem mistum unitumque ei totum corpus pene138 De Panacea. trat; id satis efficax est ad omnes corporis affectus tollendos. Quaedam medicina est astralis, & c. ut panacea Assyluana. Ergo Q. medicina unica est efficax ad omnes corporis affectus tollendos. Nego propositionem. Assumptionem dico falsam. Munimentum de panacea nugatorium est, & petit principium. Ideo falsa est ppositio, quia consequens dissentit ab antecedente siue toto, siue particulatim accepto. Unde negari non affirmari debebat enunciatum. Astri ratio, non facit ad omnes morbos. Astrale fieri secundum chymicos nullo modo, causa est, que uim prebeat ad uersus omnes morbos. Et ipse Paracelsus ad eum finem astra principalia in unum congregat; Reductio ad materiam primam. & tamen non assequitur scopum. Reductio in primam materiam suam nouas uires non donat, neque pristinas conuenienter reparat. Nam si simplex est; ex coagulato solutum exhibet quale prius fuerat, ut cum sal in aquam redit ex qua factus est; uel contra ex soluto coagulatum. Si mistum, educit elementa. Quod si formam unam spectes, ut in poculo aureo, perdita forma aurum uel aurea massa reuocatur. Itaque uires ex crasi corrumpuntur; aliae non satis commodae prodeunt. Non habens facultatem uniuersalem ad omnes morbos in mistura; si neque ante mistionem possedit simplex, non acquiret eam cum reductum est; Cinabaria ex quibus. ueluti cinabaris, composita est ex mercurio & sulphure. Si ad haec reuocetur, quae non habuerunt uim illam ante compositionem, eam non adipiscentur; Imo nec tam ualida exibunt, quam erant ante misturam. Itaque contrarium potius ex illa reductione consequens est, nisi principium materiale prius tale fuit. Quod si fuerit, cur non accipias id ante compositionem potius, quam post? Auri mercurius. Neges posse capi, ut auri mercurius aliunde non est, nisi ex auro; nec si esset aliunde, tam foret elaboratus & perfectus ac in auro. Aurum ergo ad primam materiam suam est deducendum. Dico primum etiam auro debuisse illam communicatam fuisse, quod non deprehenditur quanquam ualde praedicent id Chymici. Mercurius auri ante misturam per sectionem eam quam in auro obtinet, non habet. Deinde si extra aurum perfectus non est ille mercurius, sed formam & rationem perfectionis accipit a mistura certa cum sulphure fixo purissimo, soluta mistura peribit eius persectio. Et hoc uerum esse res ipsa docet. Nam auri mercurius aeque fugax est ac crudus. Imo crudus plus potest quam qui ex auro fabricatur, sicut norunt illi qui tractant aurificium, & legerunt Rogerium, Arnoldum, & alios. Modi uertondi aurum in primam ma¬teriam, id est mercurium. Et quantum perit in extractione illa tam uiolenta? Duplici modo fere elicitur; Uno per crudum; & tunc separari omnino equit, sicut nec aqua commista aquae. Altero per magna tormenta, & corrosiones aquarum fortium & sublimationum. Ibi duplex potius, quam simplex res est; neque tamen ad omnem morbum ualet, ut nec crudus Mercurius, cuius portio excellit multum, Hic uana est iactatio. Chymici dicunt puluere lapidis reserari naturas, & c. Periit enim uirtus potius quam seruata est. Potest quidem & tertio modo educi, sed tunc ratione primae materiae non ualet, ut intelligunt conscii. Summa simplicitas. Deductio ad summam simplicitatem itidem nihil facit. Non enim afficit nostrum corpus quod summe simplex est, sed quod mistum. Qualis autem sit panacea supra dictum est. Conformitas cum spiritu uitali inutilis est, ut ante satis apparuit. Nec quicquam ualet mistura cum eo. Ergo singula illa plane exolescunt. Sed nec iuncta simul, quemadmodum ex superioribus abundanter uidere est, & odiosum foret ταυτολογεῖν. Inanis itaque propositio est. Assumtio plena est mendaciorum. Assumtionis iudicium. Chymica simplicitas. Nam spagiria ad similitudinem quidem eius quod purum primo est & perpetuum respicit, sed neque eo peruenire potest, neque id policetur, cum ex mistis eliciat purissimam partem, eamque uocet coelestem ob dissimilitudinem cum priore concretione. Interim summa simplicitas & astralis natura non attingitur. Ex corruptili genitum, corruptionis expers non est; Non enim excedit genus naturae, nec in in determinatum abit. Omne chymicum corruptibile. Omne etiam chymicum opus ex elementis aut mistis factum, corruptibile est & alterabile. Prima materia. Si etiam in suam primam materiam reducitur res quaeuis in spagiria, ea autem genus suum non excedit: Metalli enim prima materia est metallica, & in hanc abit: Si statim ex elementis mista est; ultra elementa procedere nequit. Haec enim sunt prima materia corporum elementarium mistorum. Quaedam prima materia mista. Si non statim, sed longo interuallo, in aliquibus quidem mista materia producitur, ueluti metallorum prima materia & ipsa mista est, in aliquibus uero simplex, ut cum omnia quae mista sunt soluuntur. Itaque illa reductio non semper perueniet ad summam simplicitatem, nisi eam genere coerceas, quod etsi fiat, non tamen consequens est quod dicitur. Omnium prima materia. Sed intelligatur omnium prima materia, cum haec sit tam morbidi quam sani capax, tam facilis ad hoc, quam ad illud, medicina prorsus temeraria, & suspecta erit. Nam praesentem potius morbi formam assumet, quam labefactam partis afflictae. Repetit porro argumentum a simili cibo: sicut uniuersales cibos habemus, ita & medicinas. Cibi uniuersales. Sed ante dictum est nihil sequa. Non enim est eadem ratio conseruationis totius per sanguineum nutrimentum, & sanationis per medicinam. Illa per similia fit in instrumento naturali ad unum generale redacta; hec per contraria, quorum natura non est destruenda, nec ad unum generale reuocanda. Sequitur de igni. Ignis. Ignis, inquir, a Deo destinatus est, ut omnes res consumat; & naturaliter omnibus rebus aduersatur. Quid ergo ueter, quin unica medicina, ad igneam naturam, quam & angeli & anime possident, artificiose, apte recteque perducta, omnia mala corporis accidentia, qualia sunt & morbi, tollet depellatque. Si Dianoean syllogistice instituas, uix poteris tibi a risu temperare. Fiet syllogismus talis: Quod ad igneam naturam deduci potest, id omnes res consumere potest sicut ignis. Medicina unica potest ad igneam naturam deduci; Ergo, Medicina unica potest omnes morbos consumere sicut ignis. Propositio, probatur a fine ignis autoritate Dei, & illustratur angelorum & animarum natura ignea. Assumptum firmatur sententia ueterum Spargirorum, qui uetuerint usum medicine nisi prius in ignem conuersae. Ita Galenus astipulari dicitur in laude theriacae; item de anima mundi, quae uocata sit penetrans ignis, & c. Ignis non consumit res omnes. Primum falsum est ignem consumere res omnes. Meminisse saltem debebat se Spagirum esse, cuius dogma est nullam rem fixam & coelestem posse consumi ab igni elementari. Mercurius illa sui ab igni. Ita de mercurio scribunt, quod inconsumtilis sit. Nam aut manet in igni totus, i aut totus fugit. Et quis ignis etiam calces absumit? Reuerberii ignis flammeus uehementissimus est in Chymia. At hic non absumit omnia. Ignis mundum absumturus a nostra flamma alienas habet uires. Nec obiicias ultimum ignem mundi conflagraturi. Nostri similem non esse consentaneum est, quia & aquas consumet, quod noster sine medio non facit. Nec ignis omnibus aduersatur. Philosophi scribunt fixum mercurium acquiescere igni tanquam familiari. Et Aristoteles. scriptum reliquit quaedam animalcula, etiam in igni uiuere. Unde figmentum de Salamandra. Salamandricum. Ab hac etiam Chymici Salamandricum uocant, quod nullo comburitur igni. Ita de bysso & asbesto, & tabulis a lumine illitis referunt. Quin & adamantis quoddam genus contumaciter ignis uim respuere memoriae proditum est. Animae & angeli. Ridicula est applicatio de natura angelorum & animarum. Quomodo nudis formis potest esse natura ignea? Si conparuerunt specie ignis, non ob id ignee sunt naturae, nisi uelis etiam humanae esse, & equine, & plaustralis, aut Spiritum S. in columbam transformare. Assumtum potest concedi. Medicina ignea. Si enim ignis aliquod corpus separatum est in rerum elementarium genere, idque agit efficacissime, & naturaliter agentis est similitudo passi: non id sit absurdum. Sed tunc consequens erit, medicinam unicam non posse omnes sanare morbos. Molliter enim sequetur: Si ignis non omnia absumit, neque igneum: Item si ignis non raro morbos parit & totum destruit, & igneum. Ueruntamen neque sic est consequens eandem uim uel parem esse ignis & ignei, ut nec par ratio est animae & animati. Itaque alio quoque uitio propositio laborat. Non quae ignis potest ea & igneum. Esse autem id uerum, ostendent exempla. Ignis flammeus ligna comburit, at non Euphorbium. Ignis modicus excludit pullos ouis foecundis, ut in Aegypti clibanis, at illud non efficit piper, aut simile. Minus in complexione, & c. Mirabilis etiam complexio est. Cur enim non concluditur conformiter praemissis? Cur non medicina illa omnia absumet? cur saltem morbos? Ecce ille putidus sophista, ne syllogisticam quidem formam instituere potest. Sed & concedamus hoc aliquantulum, & absumat medicina ignea omnes morbos seu mala accidentia, sicut ignis omnes res: Si medicina Amuualdi absumit morbos ut ignis lignae corpori est infesta. necesse est ut uel morbi separatim absumantur, uel cum subiectis. Sed impossibile est morbos separari. Omne enim accidens inseparabile est a materia seu subiecto. Itaque absumet cum subiectis, & sic illa medicina oculum cum coecitate destruet. Quam proba ergo sanatio? Sin dicet, saltem exigere & depellere, sicut qualitas qualitatem; quid ergo, inquam tibi est cum igni absumente? Quam turpe est iterum dissentanea & dissimilia pro consentaneis & similibus effutire? Par absurditas est, dum dicit ignem omnibus aduersari. Si ita se habet & medicina ignea, quomodo spiritui erit familiaris? Si mala, saltem in corpore morbido intelligit; ut medicina illis; ita & illa uicissim medicinae resistent. Et hoc uerisimilius est in panacea. Nam pertinaciter admodum ei aduersantur morbi. Non itaque proderit in morbis pertinacibus, & insanabilibus, sicut neque ignis facit quippiam aduersus lacus & mare: Illeque Deus Aegyptius, Chaldaeorum Deo adhuc est fortior. Sed ubi tunc dogma paracelsicum de cura persimilia? Hoc quoque consequens est; quia ignea medicina non est saltem qualitas, sed qualitas in corpore; sicut morbis insesta est, ita & partibus in quibus existunt morbi. Non ergo sanabit citra iacturam. Coelestis ignis extractio. Prolepsis de extracto igni coelesti uana & nugatoria est. Non enim ex elementaribus extracta ignea natura potest esse coelestis; & si est coelestis, refutat totum argumentum prius de ignam consumente, & aduersante omnibus rebus. Spagirorum ignis. Quae de ueterum spagirorum sententia affert, ea particularia sunt. Non omnem medicinam ad ignem perducunt. Nam cum elementa extrahunt, etiam aquas terras & aerem habent. Deinde ille ignis non omnibus opponitur morbis, sed saltem frigidis humidis per se; aliis si sint cum materia, ex accidente. Ueruntamen nec tam salubris est. Nam tandem corpus destruitur ab eo; & is colliquationum non raro est autor, ut & praecipitium catarrhorum. Insuper eorum sententia uidetur longe aliud innuere, quam quod uult Amuualdus. Nam puritatem eam requirunt, & fixitatem, adeo ut etsi res frigida sit, ut Salamandram putant, tamen nihil ab igni patiatur combustionis, sed aut tota maneat, aut tota fugiat: sicut olea aerea quae in igni stant & acquiescunt ad tempus. Inde fugiunt tota. Ueteres Spagiri multas habent medicinas. Nec illi unum saltem generale Assyluanice descriptum habent ad omnia; sed multiplicem medicinarum farraginem. Theriaca. Laus theriacae ob igneam naturam a Galeno producta, uix inuenitur apud Galenum. Percurri, pro otio, lib. de antidotis, & de theriaca ad Pisonem; id praeconium non inueni. Commendatur ad omnia interna mala, potiss. uentriculi & a uenenis, & c. Tam uniuersaliter ut panacea, non proclamatur. Quae de anima mundi & reliquis attexuntur, nihil ad rhombum faciunt. Adiicitur & aliud άλύμαντον assyluanum. Uenenum. Sicut unicum uenenum parua quantitate uitam adimere potest; ita unica medicina paruae doseos uitam potest seruare sanitatem defendere, & ab omnibus affectibus malis liberare. Hic uera est protasis contingenter. Unae res potest uita tollere, at non una omnes sanare morbos. Non enim semper id fit. Apodosis mendacissima est. Unus morbus satis est ad uitam adimendam, aut etiam una uis, ut strangulatio; At non una medicina restituere potest Omnes. Et nihil est impudentius hoc sophismate. Uni ueneno potest alexiterium opponi in uno eodemque morbo uel affectione. At si unum sanat, non consequens est, omnes sanare. Deinde non solo ueneno petitur hominis uita: Ergo nec solo Alexiterio defenditur. Alexiterium Aer salubris & insalubris. Sed nec hoc perpetuum est, ut alexiterium oppugnet expugnetque morbum a ueneno contractum. Nam si id uenenum plura membra corrupit & iam fecit morbos; solum alexiterium inutile est. Requiruntur non raro purgantia, solidantia & alia. Ubi nondum factus morbus est, concesserim. Sed ubi factus; non item. Utinam, Assyluane, ad tribunal declamasses, nec medicinam unquam attigisses, tam turpis Sophista futurus. Eius fecis & hoc est: Sicut aer infectus ueneno totum corpus, & omnia membra peruadit, inficit, uenenat, & destruit funditus; Et contra; aer salubris penetratione sua corpus & omnia eius membra recreat, & a morbis praeseruat: Ita & unica innoxia medicina, spiritui uitali predicto modo conformis, aerea & penetrans reddita, potest esse efficax ualensque ad omnes corporis molestias delendas. In protasi comparantur effecta aeris infecti, & salubris. Sed imparia sumuntur iterum pro paribus. Uita in quibius. Nam uita & salus in multorum bona habitudine & encrasia uersantur; interitus uel ex uno dependet. Itaque aer pestilens potest solus quidem interimere; sed salubris aer neutiquam solus seruare, ut notum est. In apodosi dissimile est pro simili, & explicatur id, sicut de aere salubri. Panacea innumeri sanati. Repetitur argumentum ab effectis propriis; sed ridicule. Ait enim: Ante oculos sunt fere innumeri homines, quos sanaui panacea. Quid uero tum postea? Fortassis uno laborarunt morbo, aut non multum distantibus, aut a se mutuo dependentibus; aut alia praecesserunt uel una adhibita sunt? Non inde efficitur panacea, uirtute & effectu per se. Aliud ab exemplo ueterum. Ueteri generalia. Galenus eum proauis multa habent generalia. Ergo est generale. De hoc supra est satisfactum, dictumque quod longis parasangis ueterum generalia distent ab Assyluano. πολύχρηστα solet Galenus appellare; Polychresta mista. eaque asserit omnia esse mista, seu arte seu natura; & uel per se uel ex accidente. Id alienum est ab Amuualdo. Ultimum sequitur. Purgatio et phlebotomia. Una purgatio & phlebotomia est praecurandos; Cura ligni & therma. Et ultimum refugium est ligni cipuum fundamentum ad omnes morbos cura, & thermae. Ergo unica est medicina ad omnes morbos. Antecedens falsum est. Sed esto uerum; tamen non sequitur inde una medicina, nisi unum & simplex sit purgare, & uenam secare, thermas imperare, & sudare ligni potu, uel potius ea techna abuti ad abstinentiam iniungendam. A materia medica ad operationem seu medicationem transilitur. Sed o ridiculum calumniatorem. Tune medicam operam ausis materiae tuae similem facere? An non tu turpis sophista & mendax, hactenus de medici instrumento seu pharmaco & materia declamasti? Cur transilis ad operationem? Uerum est medici unum uniuersale officium esse, Bene Mederi: Unum uniuersale officium medici. at tu inde tuam materiae uniuersalitatem nunquam euinces. O te logica scutica & ferula dignum. X. De Obiectis Quorundam Galenicorum. Hactenus effoeminata illa Amuualdi sophismata, & stramineae hastae. Obiectiones Galenicorum. Sequitur ultimum caput de nostrorum obiectis quibusdam. Ita dicuntur Galenicorum quidam occurrisse. Si unum calopodium ( seu modulus ) ad omnium pedum calceos non est aptum; neque una medicina ad omnes morbos. Sed prius est; Ergo & posterius. Connexio petitur ex similium affectione. Assumtum prouerbio patet; sicut & cum dicitur, una fidelia duos parietes; & una filia duos generos, & c. Risus Amuualdi. Amuualdus irridet similitudinem: seu negat connexum; quia a calopodio ad medicinam nihil sequatur, propterea quod res impares habeant imparia iudicia. Quia uero similitudo ex sutrina petita uidetur; ideo eis illudit eo nomine; & quodam non erant dissimilia pro similibus assumenda, opponit illis magnis philosophis & doctorib. ironice sic uocatis, puerile iudicium. Non constat mihi quinam ita occurrerint Assyluano. Responsio. Sed patet tamen, uix dignum iudicatum esse aduersarium argumentis grauibus. Prouerbiae. Non autem est insolitum prouerbia aliquibus rebus, licet interdum paulo alienius, accommodare, & sic paucis sententiam aperire. Nihil enim aliud illo prouerbio hic designatur, quam Amuualdi axioma esse absurdum & ineptum, seu ueritatis nullius. Contra uniuersale. Alias memini quosdam ita argutasse: Si una medicina satis est ad omnes morbos; temere & creatae & reperte sunt adseruanturque multae. Sed hoc impium est & insipiens dictum. Illud ergo falsum. Amuuald eiusdem criminis reus. Uerum quod attinet ad Amuualdum, si Galenici peccarunt unico hoc argumento, Amuualdus criminis multiplicis reus erit; quia supra eiusmodi sophismatis lapsus est pluribus. Connexi defensio. Deinde non plane est extra oleas connexio. Probabili enim similitudine rem explicat, etsi non est necessaria. Similia autem probabiliter declarare rem, is ignorat qui rationis usum. Similitudo inter prouerbium istud, & medelam Amuualdi. Similitudinis autem ratio haec est. In ter medicinam & morbum oportet esse conuenientiam; sicut inter agens & patiens quanquam morbus patiatur ab accidente. Est & inter calopodium & calceos. Si. n. calopodium respondet pedi; & calceus calopodio, necesse est & calceum pedi congruere. Iam non unus eiusdemque modi pes omnium est. Ergo nec modulus unus & eiusmodi. Ita se habet & in morbis. Non est unus morbus & eiusdem modi. Ergo nec una medicina, & modi eiusdem. Quam haec ἄλογα sunt? Argumenta minore. ludicate logici. Imo dicam & maius. Si enim unum calopodium non satis est ad omnium pedes, multo minus una medicina ad omnes morbos. Argum. a minore. Uariant enim morbi non tantum singularitate hominum singulorum, sed & membrorum & affectionum multiplicium in uno eodemque, quod tam uarie non fit in pedibus, quibus quaeruntur calcei. Ecce & ego ex sutrina prorepo. At non ultra crepidam sapio, sicut Amuualdus, qui suam nobilitatem debebat defendere uirtute, & ius dicere; non mentiri, & panacean uendere. Amuuald. Quod iudicii sui rationem reddit puerili axiomate: in Ramea logica ridiciulus. Res impares habent imparia iudicia; quia uocabulo axiomatis, quo utuntur synceri logici se ostentat, gustasse aliquid de correctis preceptis uidetur. Sed quis logicus castigatus unquam tale portentum pronunciauit? Nostri pueri dicunt Amuualdo nobili uiro, iuris duplicis Licentiato, & duplato imo tergemino Doctori, quod pueriliter & foede sit hallucinatus. Nam impares res seu argumenta non habent imparia iudicia, sed impares affectiones; iudicium uero si axiomate disponantur, affirmati, negati, ueri, falsi, simplicis compositi & sic pro natura axiomatum. Si syllogismo; consequentiae & inconsequentiae, & c. Nam impar arguitur impari eodem modo, cum natura comparationis aeque sint nota. Utrum autem uera an falsa ex dispositione emergant enunciata; id iudicii est disquirere. Prius erat Inuentionis. Hoc rustici quidem non obseruant; at nostri pueri probe. Aliud Galenicum. Ad medicandum omnes morbos requiruntur medicinae uirtutum uariarum earumque saepe contrariarum, & actionum talium. Unica simplicissima medicina non potest habere uirtutes uarias easque contrarias, & contrarias operationes. Ergo unica simplicissima medicina non potest medicari omnes morbos. Ab adiunctis et effectis catholics. Assumtum negat Assyluanus, argumento testimonii proprii Galenicorum, astruentium unam medicinam obtinere contrarias uires & operationes. Nam Rhabarbarum est unum simplex; at dicitur purgare & aluum sistere. Ita de Rosa, absynthio, aloe & aliis. Imo Eon tantum unam contrarietatem assignare simplicibus dicuntur, sed & uarias; ut urticae, oxalidi, rapis, cannae, fumariae, auenae, tritico, glycyrrh. saccharo hydrargyro, stibio, camphorae & aliis. Scribere enim eos asserit publice partem ex illis simul calefacere & refrigerare; partem fimul siccare & humectare. Hoc unum est argumentum: Additur & alterum ab exemplis: Anima simplicissima res est; at uaria eaque contraria operatur: Sollutum durat; ceram mollit. Nec ullum est elementum, quod non suae naturae, quae illi tribuitur communiter, aduersus foetus fructusque producat. Defensio syllogismi Galenici. Haec ille. Assumtum negat temeraria quadam imperitia deceptus. Simplicis natura. Est enim uerissimum compertum, siquidem hactenus est medicis Galenicis & chymicis, quod omni simplici, quatenus simplex, secundum naturam unicus isque simplex sit motus, & a motu dependens uirtus & operatio unica. Quod si fortunam spectes καὶ τὸ συμβεβηκὸς, fieri quidem potest ut etiam contrarium obtineat motum, ueluti cum corpus simpliciter graue per uim in altum propellitur; at hoc neque perpetuum est, neque mutat naturam propriam. Itaque assumtum, quo negatur huius naturae contrarium, non potest non esse uerissimum. Principia & necessaria axiomata conuellere cuius est nisi impudentissimi sophistae? Gallenica medicinae polychrestae. Quod de Galenicorum medicinis simplicibus nugatur; id ille bonus philosophus nunquam intellexit. Toto genere distat a descriptione panaceae & eius simplicis quod est in syllogismi assumto. Nam aut natura miscuit id, aut ars. At panacean Assyluanam tradit autor esse simplicissimam, summe depuratam, astralem, & ad primam materiam redactam, quanquam omnia falso, ut supra diximus. Esse autem illa non simplicissima, quanquam unitatis ratione & relate ad composita uocentur ἁπλὰ; Galenus asserit, cum inquit de polychrestis: ln 5 de com. ἄπαντα δὲ ἐξ ἐναντίων σύγκειται φαρμάκων, οὐ κατὰ τὰς πρῶτας μόνον ποιότητάς τε καὶ δυνάμεῖς, ἀλλὰ καὶ κατὰ τὰς δευτέρας. med. sec. genera. In 3 de sim. med. fac. 23. Et alibi Τῶν γυλῶν σχεδὸν οὐδεὶς ἐστιν ἄμικτος ἀλλοτρίας ποιότητες, ἀλλὰ κᾂν δένδροις, κᾂν ταῖς πόαις, κᾂν τοῖς καρποῖς ἀναμεμιγμένοι τοῖς ἑτερογενέσιν εἰσὶν. οὕτω χρὴ νοῆσαι κᾂν τοῖς φαρμὰκοις ἄναμεμίχθαι πολλῶν ἑτερογενῶν οὐσίας. Ex accidente simplex omnino, efficit contraria. Quod si plane simplicibus quoque uariae δυνάμεις asscribuntur; id ex accidente fieri palam est. Nam quia materia est susceptiua contrariorum, potentia alterationis aut transmutationis dicere possum terram non frigefacere solum sed & calefacere posse; Aquam similiter, & ita in aliis. Uni rei multae assunt rationes. Deinde usus industrius itidem uirtutem uariat. Unde usus multiplex. Ita aqua pota debite a sitiente uitam ei seruat; Adimit nimia copia si in ea submergatur homo. Ita & potu diuersis temporibus febricitantem leuare potest, atque etiam in periculosius malum praecipitare. Panaceae quoque plurimi est usus Simplex sensu uno. Ita facile crediderim etiam de panacea, quod possit plurima, non tamen omnia. Si enim tanta copia sit, ut quis in ea uiuus sepeliatur, uitam non seruabit sed aufferet. Sed de talibus nos garrire ( foret enim temerarium ) ne ipse quidem Assyluanus concesserit. De ea facultate quam res una naturalis simplicissima naturaliter obtinet, contentio est. Sed & donemus Amuualdo Galenici syllogismi assumtum loqui de uno simplici secundum sensum, ueluti de rhabarbaro ( quanquam ipsorum antecedens non est de materiamedicine sed de medicina ) num id obtinet Uarias uirtutes, easque omnes per se, contrariasque ita ut omnibus morbis depellendis per se sit idoneum, id quod pronunciat Assyluanus de sua panacea, seu suo simplici? Nullo modo. Itaque etsi unam atque alteram aut forte etiam plures contrarietates uni assignauerint nostri; tamen omnes quotquot requiruntur ad omnes morbos sanandos, nunquam: neque per se semper etiam illas. Medici non utuntur uiribus in codem contraeriis, sed praeparatione alterum tollunt bel premunt, ut altera sola agat. Itaque etiam hoc modo immensum distat Galenicorum πολυχρηστον ab Amuualdino commento. Nec ignotum illi debebat esse quod, etsi contrariae uirtutes deprehendantur inesse uni seu secundum diuersas partes, seu easdem, tamen medici non ita simpliciter omnibus utantur, sicut Amuualdus sua panacea. Et hoc etiam chymicis notum est. Nam ubi cognoscunt uenenatam uim coniunctam salutari, hac seruata tollunt illam. Cum Rhabarbaro astringere uolumus, id torremus. Ita & natura agit. Non enim simul & semel omnes uires dominantur exerunturque in herbis. Omnibus est uis medicamentosa. At in aliquibus nutrimentosa praeualet. Et sic uice uersa. In metallicis pluribus astrictio simul est & purgatio. Qui ferri squamas uorant, crudas; purgantur ualide. Qui crocum seu rubiginem; astringuntur. Et ubi cessat uacuatio, subducta humiditate, sponte naturae succedit contrarium, quod medicamento per se asscribi non potest. In aliquibus etiam aliquae uires preter principalem simul agunt; sed non nisi diuersae aut disparatae; contrariae tunc emergunt cum contrariarum impetus restinctus est, si quidem eo usque perstiterunt. Ita quaedam purgant, calefaciunt, siccant incidunt & alia agunt simul. Patiens uariat agentis opus. Interdum pro natura patientis diuersus ab agentis fine prodit effectus; ueluti cum calidum siccumque resoluit & exhaurit humidum, cuius tandem finis est siccitas; In aliquibus ante euenit maior humiditas, quae ex reseratis naturae clauibus in apertum prodit. At tandem etiam hic sequitur siccitas. Itaque exemplum ab Assyluano allegatum plane sophisticum est. Solis calor aestiuus calefacit & siccat per se semper. Solis calor. Interim accidit ei agenti si humidum non est in propatulo, sed prius producendum & c. Ita ex accidente hoc quoque est si intercipiatur agens antequam ad finem perueniat, ut cum liquatur plumbum; ignis id uerteret totum in fauillam nisi prius subduceretur. Panacea dissimilitudo. Sed non possumus eiusmodi accidentia omnia percurrere. Amuualdi panacea non usu uario, non uaria praeparatione, non artis regimine, nec ullo alio accidente dicitur omnia posse in morbis e symptomatis; sed per seomnia si percurreris accidentia; nullum tamen inuenies quod assequatur illa magnifica Amuualdina. Ridiculus est, cum de anima simplici philosophatur. De anima agente. Cur ergo illa non sanat sine panacea? An exanimes sunt qui panacea utuntur? Anima multa agit sed usa instrumentis multis. Sed bene se res habet, quod nec mediciutantur animatis nisi aliquando ex accidente, nec Amuualdus unquam intellexit quomodo anima operetur illa omnia. De elementis nugas agit. Elementorum foetus. Si nullam uim patiuntur, relicta sibi per se non edunt contrarios fructus. Nec eo modo negant Galenici etiam panacean posse interficere & mortem afferre pro uita. Aliud Galenicum. De praecipitato & uittro Antimonii. Praecipitatus & Antimonii uitnum non danant omnes morbos. Panacea Amuualdi istorum alterutrum esse uidetur, aut saltem assequi naturam eorum. Ergo. Panacea non sanat omnes morbos, Propositionem probauit experientia. Propositio firmata. Nam etsi multa de auro uitae, auri praecipitato; angelico puluere, praecipitato corallino & c. portentose sint declamata; tamen nondum inuentus est qui praestiterit ista grandia. Ita & Bodenstein licet magna tribuat suo diaphoretico mercurio; nequit tamen omnia. Et Paracelsum aiunt usurpasse quidem istum; sed non solum; nec potuisse omnia mala per illum tollere. De Antimonii quoque uitro similiter prodigiose est nugatum. Sed non comprobata praeconia. Aliqui ex stibio faciunt polychresta, & benedicta & Antidotos Diastimmios habent: Chymici tincturae eius nihil non tribuerunt: Sed ea omnia partim non sunt comperta, partim de solis & unicis non prolata more assyluanico. Assumtio. explicata. Assumti robur ex doseos exiguitate dependet. Parua dosis est uehementium. Nam ea portiuncula exhiberi solent, tum alia uehementer actiua, tum praenominata; quanquam Amuualdus mutauit dosin paruam in satis grandem, quo ipso euincitur eius medicamentum non posse praestare ista miracula; nec uidet se sibi aduersari. Sed ille argumenta alia callide praeterit. Signa probabilia mercurii in panaceae. Nam in parua dosi multum obtinere ponderis, an non id erat mercurio consentaneum? Ecquid grauius aut saltem tam graue ac mercurius & aurum, & quicquid ualet mercurio, ut plumbum? Ex plumbo facta panacea uix esset. Minium enim foret: nec tam fugax in igni & c. Nec ex auro. Non enim inflammaretur nec colorem perderet; sed nec praecipitatus simplex est. Diuinate iam boni uiri quid nam sit. Multum garriunt de praecipitato corallino. Eius colorem panacea per se non habet. Si enim seiungas ea quae sunt admista, pura puta cinabaris apparet, secundum omnia examina. Sed qui ingeniosus est, facile ex superioribus colliget, quaenam sit eius substantia. Dicendum enim aperte non est; ne occasionem imposturis demus. Sed quid respondet Amuualdus? Ita arguit. Si esset praecipitatus aut Antimonium, imperfecte praeparatum foret. Sed non est imperfecte praeparatum; Ergo non est praecipitatus, aut Antimonium. Responsio ad Amuualdi solutionem. Nostri medici respondent te fallere elencho homonymiae. Si perfecta praeparatio id signat quod chymicis; negant assumtum, idque petunt probari sine petitione principii. Uerbis enim ampullosis non credunt, & examina testantur uerum non esse. Si autem perfecte praeparatum id est, quod finem ab artifice spectatum, obtinet; negant propositionem. Hic rhodos, Amuualde. Sed audire aliud. Si esset praecipitatus uel uitrum Antimonii effectum haberet eorum. Sed hoc non: Ergo nec illud. Assumtum probat magnificis istis; non urit, non inflammat, non absumit radicalem & c. Quidam uidebantur negasse assumtum, & probationi eius opposuisse uitae decurtationem; quanquam coniectura saltem dictum appareat. Hoc negat Amuualdus strenue & opponit miraculosas sanationes in hectica, marasmo, ueneficio & sortibus magicis & c. Sed nostri medici negant connexum. Nam uel mistura uel alio artificio tegi potest effectum istud, ut non plane sit idem. Et uerum est quod Antimonium omnino se accommodet ad artificis ingenium, modo operetur industrie. Uix persuadeo mihi, quenquam putasse esse illud furiosum uitrum. An nostri tam imperiti rerum sunt, ut ignorent uitrum uarie posse praeparari? Non sunt anseres nostri physici; ne erres. Inscriptio operis habet haec uerba: Panacea datur in ualde paruo & incredibili pondere. Et huius ponderis effectus tantus praedicatur, ut nulla fere mens capere possit; quid mirum si uim mercurii certo modo praeparati dicatur assectari? An ignotum nobis est quid ille praestet eodem pondere? Sed tamen hoc expertus dico, saepius nihil quam aliquid operari compertus est ille puluis. Causa recitata est supra. De diuina natura in radicali humore seruando, cum tamen omnia alia absumat quae sunt praeter naturam in corpore, non facile persuadebis sicut & de aliis fumis. Nos plura tribuimus ei hac in parte quam Amuualdus ipse imprudens, dum de mola, pinguibus, gonorrhaea, abundantia uitalis spiritus & aliis supra disputauit. Naturam ducem sequimur, & eius potentiam non excedimus. Multi sit usus & ad plures morbos accommodum, quid tum postea; Ad illam magniloquentiam non ascendit. Caue ne utaris noxie. Ipsam medicinam non damnabimus, sicut nec ignem, quanquam aliquis eo praue utatur. Defensio Amuualdi. Minitatur medicis malum mentione defensionis nescio cuius, pridem ( fortassis ante accusationem, ex mala conscientia ) concinnatae sed nondum relectae elimataeque. Prodeat ille partus. Galenici non uincuntur minis stramineis. Aliud. In hostes mineralium. Quae, quouis modo praeparentur, poxia sunt, ea non possunt sanare omnes morbos. Panacea, quouis modo sit praeparata, est noxia. Panacea ergo nequit sanare omnes morbi. Assumtum probatur, quia uidetur esse ex metallicis. Metallica autem omnia teste Cardano & Erasto uim corpori nostro aduersam habent, & igni fiunt nocentiora. Amuualdus negat assumtum; & repudiat testimonia, opponens illis Galenum ad Pisonem de ignis ui corrigente; item salem, acidulas, thermas; usum auri argenti, ferri, cupri, plumbi, stanni, quae tamen separata non sunt, & si ignis ea facit deteriora, obiicit, cur non cruda & rudia cum lapidibus seu uenis dentur? Retorquet postea conuitium in ipsos Galenicos, qui curare ausint praesidio fumorum mercurii, Auripigmenti, cinabaris, & Antimonii; ex quibus faciant etiam unguenta & alia. Hic Amuualdus inuehitur potissimum in iudicium intempestiuum medici Gothani, qui deceptus Cardani Erasti, & aliorum autoritate praua, male de metallis pronunciauit & in eo ipso non habet assensores physicos peritos. Excusatio Gothani medici. Uidetur tamen ille uir bonus respexisse praeparationes stellionum Paracelsicorum, qui cum in quouis fornice nati, ad chymian prosiliant indocti imperitique rerum omnium, pessime praeparant non metalla tantum sed & mineralia; donec experimento permortes acto aliquantulum sapere discant. Id si ita est, Amuualdus immerito in cum saeuit, sin aliter sensit, & peritorum artificum ingenia despexit negauitque potentiam correctionis ad salutarem in medicina usum, optemus ei elleborum. Nos ut nolumus artem medicam usu & ex perientia constitutam comprobatamque sperni & ab improbis uituperari; ita errores circa eam commissos ab interpretibus saluare non possumus. Panacea etiam liberali usu innoxia. De panacea nos testamur fideliter, quod plurimis exhibuerimus, imo & nos sumserimus; at ne tantillum quidem noxae deprehenderimus, quanquam nec semper iuuit, sed perinde fuit sumta, non sumta, nisi potuissemus continuatione diutina forte proficere, quam nostri homines abhorrent. Quae afferuntur de fumis illis; Fumigatio Gallicorum. Galenicos non multum attinent, qui illos repudiant & detestantur exceptis Gallis quibusdam audaculis, qui ad haec tanquam ad sacram anchoram in Gallica pene desperata confugiunt. Dico quibusdam; quia Fernelius Gallus quidem est; at neutiquam probat. Ait Assyluanus aduersarios suos, mnes excogitasse modos, ut deprehenderent panaceae essentiam & praeparationem. Galenicorum auiditas in panacea noscenda. Uix mihi persuaserim id uerum esse; et si sit; dubito an a Galenicis tentatum sit; Et si hoc quoque est, quid miri est, cum Paracelsicos non pudeat a Diabolo discere, Galenicos a famulis aliquid noticiae haurire? Sed cum uendat Amuualdus puluerem copiose, isque non ita occultatus sit ut possit latere ( est enim crassa & minime ingeniosa mistura ) industriis non opus est famulos deprauare. Quod negat eos posse ad eius noticiam aspirare; toto errat miser coelo. Panacea imitatione expressa. Ecce enim tibi illum? Fac periculum in igni; fac in aqua; fac in omni examine, probatum dabo. Oportuit Galenicis prius igni & aqua & sensibus interdictum. Tunc bene negasset. Porro ait de mercurio; Hydrargyros, An ubi uis adhibita uenenae & suspecta noceant. Si crudus noxius est; praecipitatus uulgari modo longe est nocentior. Non multum abest hoc a uero. Nam cum aqua corrosiua conficitur, non stabili precipitio. Redit enim ad priorem naturam facili uia. Corrigunt autem eum artifices lotura & infusione, putantque dulcem fieri. Sed medicamentum per se non erat uituperandum. Imperitus usus odio est dignus. Arguit & hoc modo: Si spiritus uitae aeque est in carne & cute, ac in aliis partibus; in illis aeque potest laedi uenenato medicamento ac in his. Sed illud est; Ergo & hoc. Connexi probatio: quia pharmacum quod uni corporis parti est perniciosum, neque caeteris salutare esse potest. Hoc confirmatur exemplo mercurii cuius fumus, & illitus plurimis nocuit. Connexum falsum est cum assumto. Responsio. Finge ubiuis aeque esse; at non ubiuis laeditur aeque. In oculis laedetur promtius, quam in pedibus; in corde magis quam in uentriculo; in arteriis potius quam neruis & uenis & c. Spiritus uitalis non aeque ubi uis. Sed insani est qui ubiuis aeque esse contendit. Est enim in omni quidem parte uiuente, sed pro ratione cuiusque. In corde radicaliter inest; & ibi afficitur maxime alaedente. Non ita est in manu; & sic in aliis. Nec multum ueri habet probatio propositionis. Primum enim a spiritu transilit ad partem, & sic non affecta est ad arguendum. Partem laedi, & spiritum, diuerfissima sunt. Deinde non est Catholicum, si una pars laeditur ab aliquo pharmaco, quod altera laedatur quoque ab eodem. Multa laedunt unam partem alia illaesa. Nam cantharides illae fo uentriculo uesicam ulcerant. Et quis tam uesanus sit, qui omnium eandem ad omnia dispositionem statuat? Oculos laedunt multa; at non pedes. Spiritus uitrioli haemodian dentibus imprimit; oculum iniectus exederet; coeteris paribus parcit linguae, uentriculo & carneis. Idem in coepis uidere est, & multis aliis. Erastus pene eiusdem fuit sententiae. Erasti sententia. Non enim sibi potest persuadere cantharides parcere uentriculo, sed non opus est multis. Uentriculus quidem laedi poterat tandem, at quia in praesentia seu non statim dispositus est ad patiendum, nec in actum uocari potest ea a tali agente ad patiendum corruptiue; nihil noxae sequitur. Loquor autem de eadem actionis specie. Nam fieri potest ut uentriculus etiam a cantharidibus patiatur, sed non modo eo quo uesica: nec cum noxa. At putat Erastus cantharides eo egisse naturaliter. Dico potuisse non egisse. Nam actus actiuorum sunt patientium. Ergo etsi agens sit paratum & expeditum, non tamen sequitur actio nisi patiens patiatur. Sed de his alibi. Sententiae Amuualdinae aduersatur Paracelsus quoque, ut appareat magistro & discipulo male conuenire. Exemplum de mercurio friuolum est. Fatemur & nos multa foris adhibita nocere nec parcere interioribus assumta; at id fit non ratione spiritus uitalis, sed natura partis cuiusque patientis. Xi. Quorundam De Medicis Censurae. Plinii sententia de medicis. Restant obiecta nobis nostrorum iudicia; de quibus breuiter. Plinius taxat medicos improbos, quos & Galenus, quem posteriorem improbare non potuit, nisi & seipsum confutasset. Plinii sententia de medicis. Notum autem est ante Galenum, medicos non institisse uiis Hippocraticis. Itaque multis nominibus refelluntur. An non autem ridiculum est Galenicis opponere id quod pro iisdem est? Cardanus ineptus blatero. Galenicam doctrinam amplexus est Cardanus. Is si quid aduersus medicos dixit, improbos flixit. Sed quomodo huius iudicium paulo ante testimonio Fuchsii repudiatum, hic solidum est? Ne erres Assyluane. Putidus physicus Cardanus, & ut tu ais, magus, nil potest detrahere nostrae arti. Fuchsius Galenicissimus. Leonhardus Fuchsius tantum non inuehitur in Galenicos ut eis etiam tribuat castissimam scholam. An non pudet hunc Galenicis obiicere? Arabas insectatur. At hi paracelsicae sectae sunt uiciniores. Uideat ergo Assyluanus ne contra seipsum inuenerit machaeran. Nam hoc uerum esse ostendit illud Scilicet. Dicebat Fuchsius Graecorum omnia esse pura, nitida, tersa, polita & aperta. O laudem Graecorum. Assyluanus ut ὅνος πρὸσ λύραν aut faunus syluaticus, scurriliter irridet. At uolebas nos pungere Fuchsii testimonio? O te capitis diminuti hominem. Rheticus mathematicus. Rheticus mathematicus ut uersatus est in medicina ita iudicat. Ignorauit ille uir bonus, eum qui bene medetur esse medicum, non qui semper εὐτυχεi. Sed cur Uuimpineus adducitur? Uuimpinaus. Nihil habet aduersus Galenum. Uaria partium studia profert, dum hic Arabas sequitur, ille Graecos, alius utrosque; Uarii ordines medicorum. alius hunc magis quam illum. Alius curat potius per rum. Diaetam; alius balnea, alius pharmacian, & sic deinceps, pro ut quisque uel affectus est; uel suae prouinciae conuenire iudicat. Interim corpus saluum manet. Sed corradenda ubiuis, & emendicanda erant sine iudicio iudiciam. Cyriacus Lucius pene dicit eadem: Cyriacus Lucius. nec uerbulo Galeni artem offendit. Fucos quosdam, qui eam non recte discunt, nec exercent perstringit. Dissensiones Paracelsicorum. Si Paracelsicos percurras ne ipsi quidem sibi ipsis consentiunt, ut primum Paracelsus, deinde una cum aliis Assyluanus. Quilibet singularem habet ad omnia medicinam. Paracelsus se Monarcham nominat, & se sequi omnes iubet. Assyluanus audacter pronunciat, si uiueret Paracelsus, quod inquisiturus secuturusque se esset, non ipse Paracelsum. Quin multa Assyluani dogmata e diametro repugnant Paracelsicis. Sed nolo de illis disserere, ne tempus pereat. Mathiolus, Andernacus. Mathiolus artem Galeni non insectatur. Monet materiam curandi petendam etiam ex mineralibus & metallicis esse. Id facimus lubentes. Probamus etiam eius iudicium de chymia. Si ignorat Assyluanus nostra pharmacopolia ante se natum aucta esse chymicis; adhuc in specum Platonis, & antro Trophonii somniat. Andernacus eiusdem sententiae est. Utram autem ille plus laudet Galenicam, an Paracelsicam disciplinam, diximus in opere sequente. Quercetanus anceps. Quercetanus fere medius est inter Galenum & Paracelsum. Chymian commendat merito. Sed non uidisti Assyluane, te tuique similes sub impostoribus & improbis comprehendi? Nam uestro uitio male audit chymia. An neque hoc annotasti quod Paracelso non tribuatur inuentio medicinarum chymicarum soli. Quid ergo opus est nos ab illo mago discere? Quis cogat ut tua putida commenta audiamus, si sunt doctissimi philosophi & medici a quibus proficere liceat? Quantum Quercetanus a te distet, scripta eius arguunt. Nobis tamen ne opponas in posterum eum qui potius uult esse Paracelsicus, quam Galenicus. Galenus opponitur Galenicae artis. Mirabile est Galeni censuram Galenicis opponi. Demonstra nobis Assyluane quod chymia prestet id quod Galenus uoluit ad imitationem segregationis in lacte, & tunc uidebimus an eius sententiam nobis uere obieceris. Scias autem nos chimian nequaquam excludere, etsi aliqui Galenico titulo potius quam arte insignes, prae ignauia aut stupore eam abiiciant. Ex his iudica quomodo nobis placeant illae censurae, quas tu arbitraris nobis ingratas fore. Imo si desideras plures; nos tuum opus augebimus additamentis. Nulla res tam bona est, ut nulli sit obnoxia deprauationi malorum hominum, quantum est in ipsis. Epilogus. Ecce uero, praeclare Iohanneshartmanne, pro epistola tibi offero librum, in quo quid sentiam de panacea satis aperui. Suo in usu laudabile est medicamentum. Assyluanus ei tribuit nimia, & inuehitur in artem medicam iniuste. Non plane contemneda panaceae. Ego non pro bo si quis omnino contemnit, quae aliquo ties proba sunt comperta; sed nec accedo fumiuendulis. τὸ μέσον ἄριστον. Itaque neque omnino succenseo Asiyluano. Durae dictionis caussa. Dixi quaedam durius; sed pro rei necessitate non in personam, sed in sententias praesentes, quas ad logicum iudicium, quantum potui, reuocaui. Si doctis meus labor placuerit; est unde gaudeam. Sin minus; non quidem moror; iuuit tamen me ipsum exercuisse, & in cognitione & examine ueritatis profecisse. Hoc enim tibi certe dico, me ante hac legisse librum Amuualdinum, sed non perpendisse, atque adeo pauca errata obseruasse. Nunc cum accurate euolui, plaustralia apparent, & fere in omni sententia deliquisse autor. In aliquibus etiam quae ante non satis eram meditatus, sum firmatus. Atque adeo non poenitet operis, unde mihi saltem, si non aliis, aliqua existit utilitas. Tu uale, & me ama. Perscriptum Rotenburgi ad Tubarim decimo Februarii, ueteris computi, Anno 1594. Deo Gloria. Appendix And. Lib. D. Ad Geor. Amuuald. Memini, Amuualde, cum amplius ab hinc biennio, ad nos peruenirat de puluere tuo tractatus tuus, multusque de eo passim esset sermo, ciuibus quoque nostris eundem petentibus, me rei nouitate inductum, incredibilique ad cognoscendum substantiam eius, & usum cupiditate permotum literas ad te dare, amicitiam ambire tuam, & beneuolentiam, mutuaque de rebus chymicis, etiam secretioribus colloquia ( quo consilio uideo etiam alios eruditos tibi scripsisse ) expectare. Sed tu meam neglexisti familiaritatem, & ab eo tempore uoluntatem tuam ne apice quidem aperuisti, adeo ut obliuioneue an insolentia & fastu occupatus meam auersareris consuetudinem in dubio reliquerim. Interim, quasi bene inter nos conueniret, mentemque tu meam haberes penitus exploratam contestatamque, quam tibi epistolam contrahendae familiaritatis, industriae spectande, amiceque de chymicis conferendi caussa miseram; quasi me autore Galeni artem 174 Appen. And. Lib. D. infamaturus, ad firmanda paradoxa, hyperbolicaque mercimoniorum tuorum praeconia stabilienda conuertere non erubuisti. Astutiae. Astutum sane inuentum Empiriae; Empiricae. principio per triobolarem medicinam aliquoties feliciter adhibitam animos plebeculeoccupare, fama allicere doctos quoque, & admiratione nobiles: eorum salutationes excipere, nihil respondere ne ἐπ ἀυτορώρῳ deprehendaris, & tandem ubi multa eiusmodi collegeris inforo loco testimoniorum suspendere, & immodice, doctos indoctosque a latere tuo stare gloriari. Ego uero tibi eo animo neu tiquam scripseram, neque tunc poteram de puluere tuo, nisi quantum chymiae insigni artificio confectum esse putabam, & ex libro tuo, ore uulgi, aliisque minutiis coniiciebam non plane inutilem esse, quod etiam iam fateor, magnifice contestari. Habui quidem initio studium in amplianda, ornandaque chymia tuum, eo in loco, ut id tibi esset honorificum, praesertim cum uiderem te in edito tunc absque testib. libro, a peruulgato pseudochymicorum, agyrtarumque instituto aliquantulum ad ueterum deflectere methodum, & medicamenta ex ipsis repetere non pauca. Itaque etiam in his que tibi aliquanto inconsideratius excidere, iudicandis fui indulgentior, arbitratus te in priuata caussa aduersariorum importunitate prouocatum, iudicio elimato castigatoque uti requiuisse. Nolui naeuo quodam leuiusculo, ut tunc accipiebam, impediri nostram ad artem explicandam ὁμοψερίαν. Sed postquam secundo ex prelo scriptum tuum cum augmento testimoniorum euolauit, in quibus testimoniis, multa quidem mirifice uirtutem pulueris tui commendant, multa uero etiam habentur; quae non tantum non sine uanitate ὑπερβολικῶς extollunt ipsum; sed & tum in artem hippocraticam Galeni opera declaratam amplificatamque, tum professores eius adeo rabide furenterque inuehuntur, ut non modo ipse tibi tua culpa factus sim alienus, & omnes medici, qui in ea profecerunt hactenus, laudatissimarum Academiarum testimoniis honorificentissimis dignitatem adepti praeclaram, magnaque cum laude in eius usum Deo fortunante, uersati, grauissime sint laesi, uerumetiam ipsa scientia medica indigna, nec ferenda contumelia affecta male audire possit uitio eius hominis, qui sibi utriusque medicinae honorem usurpat doctorium, quin & conquesti sint de illata iniuria medici alias a chymia non abhorrentes: memor ego patrocinii quod ueritati ex officio debeo, quid me deceret perpendi. Iudicaui itaque non aequum esse, ut infeliciter tentatus animus tuus, & non satis propitio loue quesita beneuolentia plus apud me ualeret, quam iusta ueritatis defensio. Accessi igi176 Appen. And. Lib. D. tur ad examen libri tui cum testimoniis editi, in quo deprehendes conuiciis tuis, non quidem ut dignus eras, non tamen extra oleas, quod dici solet, occursum, & uindicato uero falsum confutatum. Nec me piguit uiris magnificis eum laborem a me exigentibus obsecundare, praesertim cum & ad medicinae candidatos, non parum inde utilitatis iudicarem peruenturum. Quocirca tu non aegre feres factum, nec obiicies me contra petitam quidem, at non impetratam, sed empirica calliditate repressam familiaritatem ( si familiaritas appellanda ea res est, & non potius ex parte tua morosa insolentia ) deliquisse. Hoc tibi de me policere, non ingratam mihi futuram fuisse tuam amicitiam, si doctos amare potius quam allatrare maluisses, & superciliosa quadam fatuitate tibi omnia, reliquis tribuere nihil. Cum emendicatis quibusdam literis, famosisque scriptis artem medicam, quam cum multis, quorum tu ne umbram quidem assequeris, prositeor, & hactenus experimentis mundi & rationis usu constante comprobatam scio, uiolasti; ne uitiose quidem nucis tuam aestimem autoritatem. Faueo chymicis naturae contemplatoribus, in quorum numero te rumor aliquando, sed falsus, posuerat, propter arcanorum, quibus & ipse delector, inuestigationem. Asinine ruditati, prodigiosis mendaciis, portentosaeque iactantiae, quae uestra sunt insignia, non faueo. Ne ergo existima si me imposturis opposui, & bonorum flagellationi, aut te laesum esse, aut prioris meae ad te epistolae promissum labefactum. Artem me defensurum scripsi. Inertiam, uituperia, & ignaua τερετίσματα, quibus tibi intra modestiae & ueritatis cancellos manenti, non erat opus, adeo non propugno, ut eorum me profitear hostem implacabilem. Tu docuisti quedam uere; quaedam haud inique notasti. De istis non est quod conqueraris. Seruata tibi sunt integra. In falsis, praesidium tibi a me erit paratum nullum. Ego te moneo ne inani scientiae persuasione decipiaris. Uix in imo subsellio haercre digne potes. Si uero certare desideras, non fumis, sed solidis principiis, argumentisque neruosis τὸ ἀλῆθὲς conare comprobare. Utere ueritate, non mendaciis, solida doctrina non κενοδοξίᾳ; recto rationis usu non sophisticae hydre ueneno; Et erit unde iure possis gloriari. Si non potes; agnosce tenuitatem supellectilis tuae, & aliis relinque certamina. Moliris defensionem iam pridem promissam & expectatam. Uide ut afferas ingenio alacri digna, & noli committere, ut te intemperiae abripiant ad 178 Appen. And. Lib. D. eius artis uituperium, cuius honorifico titulo gaudere instituisti. Sed quam tu machinaberis defensionem? Iam tertio editum est uolumen tuum panacearium. Si non sunt domi meliora; uita publicum, & quiesce. Alleuisti marginibus dicta biblica, quibus comprobes adiumento spiritus uitae adiuuari totum, omnesque sanari morbos. Si Theologi obseruarint, parum aequam tibi fuisse Dianam, id est, insaniuisse te dicent, iubebuntque ut prius conualescas mente, quam ad pugnandum prosilias. Maximo enim inscitiae ridiculae laboras morbo. Spiritus uitae, quem a tua panacea curari fingis, non est ille quem sacrae literae homini tribuunt. Aristotelem citas. Quin tu abstine manus ab eius mysteriis. Nimis crassa tibi ad eius subtilitates est Minerua. Iurarim te in aere boeotum enatum. Obiicis medicis paralogismum geminum, in quorum utroque tantum confidis, quantum castro munitissimo, adamantinoque. Noli errare. Uterque est stramineus. Oculos tibi fascinat animi ignaui, & imperiti tumor. Miseret me tuae simplicitatis. Num inter pueros lusus instituisti, & illis par impar iocularia temeritate oggannire? Sed non credis mihi. In arenam es ducendus. Sic argutaris: Quodlibet medicamen cuncta impedimenta & aggrauationes spiritus uitae adimens, cunctos quoque curat morbos. Atqui panacea Amuualdina cuncta impedimenta & aggrauationes spiritus uitae adimit. Ergo panacea Amuualdina cunctos quoque curat morbos. Propositionem approbas autore Aristotele, quem in7. metaph. ais asseuerare, quod ex sanitate animae fiat sanitas in corpore. Assumtionem tua experientia & allatis testimoniis, & forte etiam Libauiano, confirmas. Non dicam de syllogismi informatione, & enunciatione axiomatica; quae puerilis admodum est, & inconcinna. Ad rem respondebo. Petis principium elencho turpi & ignauo. Finge approbationem ex Aristotele ita esse, & anima sanata sanari corpus; non tamen demonstrasti ex animae sanitate omnes corporis morbos sanari, non dicente Aristotele καθόλου. Deinde quis Aristoteles te docuit medica comprobare ex metaphysicis? Non uult philosophus Geometricum quid Arithmetico firmari. Uetat regula καθʼ ἀυτό. Tertio demus tibi bene allegatum τὸ μετα τὰ φυσικά. At medici nostri non curabunt Aristot. autoritatem quem sciunt non raro falli in medicis. Uim 180 Appen. And. Lib. D. itaque suam & gratiam amiserit testimonium. Quarto condonabimus tibi iterum in allegatione peccatum ( ecce quam simus liberales? ) at nihil faciet ad panacean. Nam meminimus simili fere modo etiam Socratem platonicum ratiocinari, quod non possit pars curari nisi sanato toto; nec corpus nisi anima. At ille animum non inescat pulueribus, sed preceptis philosophie. Si uelis ad medicinam rapere; reponemus tibi elenchum τοῦ κατά τι. Nam aliquando & in aliquibus animo, id est, perturbationibus sedatis, morbi corporis tolluntur. Assumptio itaque tua hic simul periclitabitur. Quinto iusserim te ire ad scholas physicas, & prius discere discrimen spiritus uitae, quem tu panacea sanabilem facis, & animae ipsius cuius meminit scriptura sancta & Aristoteles. Cogita quae scripsit Aristot. in 1. Rhet. cap. 5. & 6. Item in problematis de sanitate & sanatione, quod ea non sit animae per se, sed corporis, ut pote eius quod crasin obtinet, & pati a corpore seu sanatiuo principio potest. Animam tuus puluis non afficiet. Sexto poteram ex te petere, ut monstrares ubi totidem uerbis Aristoteles ita scripsisset. Sed hoc exile est. Illud septimo loco produco, te mirabilem admodum, & ad stuporem usque acutum interpretem esse, si insania est sapientia. Illa animae sanitas in 7. metaphys. non est id quod tu uis effectum aut procuratum medicina, sed ipsa intellectio sanandi, atque adeo ars medica. Ita enim inquit philosophus: ἡ δὲ ὑγίεια ὁ ἐν τῇ ψυχῇ λό¬ γος, καὶ δ ' ἐν ἐπιστήμῃ. γίνεται δὲ τὸ ὑγιὲς νοήσαντες, & c. Et mox: Ars medendi est forma sanitatis. Reliqua omitto. Ecce tibi septem cornua pro uno. Inexpugnabilem putaueras arcem tuam, & nullum arietem posse ei euertendae inueniri. Mihi ingeniosorum minimo, septem quam expeditissime se ultro obtulerunt; quid reliquorum diuina comparabunt ingenia? Periisti. Plora, & tibi de tumulo prospice. Assumtum non laboriose petam. ψεῦδος eius docebit meum examen, & iam ante euictum est. An ignoras quod tempore ipso exolescat? Non iam ualet tantum panacea tua, quantum cum ad eam fides afferebatur integra. Naturae uires sunt perpetuae. Uide ne tibi olla fracta inter coquendum spiritus, cum uirtute euanescat, aut ne parum bene gubernet opus amanuensis, aut potius mercator te decipiat. Ita est Dianaea prior. Posterior arte separatoria non recte est concinnata. Uerbis constat his: Quaeuis medicina uite spiritum sanans, sanat etiam totum corpus. 182 Appen. And. Lib. D. Panacea Amuualdina sanat spiritum uite. Ergo panacea Amuualdina sanat totum corpus. Axiomatum sententia nihil omnino differt a priore paralogismo. Tropo subiecti, & mutatione uocum aliqua distat. Conueniunt enim quodlibet medicam est, & quaeuis medicina. Sanare spiritum uitae, nihil est aliud, quam adimere eius impedimenta & aggrauationes. Nec quicquam aliud sanare corpus, quam morbos curare. Si poteras in Aristotele uidere de sanitate animae, cur non eodem in loco conspexisti, potius dicendum esse ex aegroto fieri sanum, seu aegrotum sanari, quam hominem aut corpus? Sed tu forte Aristotelem attigisti nunquam. Et merito abstines. Es.n. natus panaceae uendendae, non Aristoteli interpretando. Et quid in sacro anguis, & canis? Sed ne tibi a Galenicis argutulis male timeas, consolandus mihi es. Ne time. Uix ullus erit Galenicorum, qui tuas naenias operose suscipiat refutandas, nisi forte me inter illos ignauissimum excitaueris. Caussam quaeris? In tuo horto nascitur. In marsupio quod tibi a tergo est, haeret. Tu ipse damnas nouo aucupio, quepridem tanto cum fastu proclamasti. Rusticis te consulentibus porrigi schedulam circumforaneam typis impressam curas. In illa sunt duo purgantia, una cum Electario, quod aiunt roborare posse. Iubes purgare quoad satis in omni morbo, quantum mihi adhuc comperire licuit. Inde uorare praecipis Electuarium etiam quo ad satis. Et hoc quo ad satis, permittis non iudicio medici, sed rusticorum utentium. Nec immerito. Nam, ut perhibes, qui panacean emit, nec pharmacopolae eget, nec medico. Tandem deglutiunt panacean. Si haec tua in omnib. est methodus, quorsum illi ampullosi & praegnantes fumi de solo ex panacea auxilio? Difficile est dicere te hactenus totum decepisse orbem. Est tamen uerisimile. Ausim pene asseuerare, & louem lapidem iurare, te omnia testimonia ista noua praxi mendacii arguere. Quid autem respondebis tuis paracelsicis? Sed cesso, ne tibi fiam Archilochicus. Tu te defende strenue, non tamen oblitus τῶν ἔργων. Ego igni ueritatis philosophico tua ad purum excocta reddere sum paratus. Unum adhuc addo. Si te defecerit puluis panacearius, a nostro pharmacopola pete. Is uno nummo tantum uendit, quantum tu senis omnibus paribus praeter auariciam. Uale. Rotenburg. 8. Aprilis stylo ueteri, Anno 94. Liber Antigramaniorum. Conatus laudabilis sciendi per modestas collationes. Laudabile in primis eorum studium est, qui, dumabstrusorum noscendorum cupiditate in difficilia iudicatu incidunt, sibi comperta in medium proferunt, problematiceque disceptanda ingeniosis obiiciunt, ut quod unius sagacitas inuestigare nequit, id multorum spectatis diuque examinatis sententiis, seu certum firmumque, seu aliqua saltem ueri probabilitate fultum perueniat ad posteros. Augmentum doctrinarum. Sed nec hi inepte faciunt, qui per manus tradita dogmata uberiore diligentia, iudicioque exactiore, quandoquidem cognoscendo res naturales, nullorum temporum ingenia fere sibi satisfaciunt, semperque nepotum experientiae confirmanda, inuenta sua relinquunt priores, excutiunt, & ad ueritatis legem reuocata axiomata denuo spectant. Ita enim euenit, ut neque ipsi decipiamur temeritate asserendi, neque aliorum paradoxis persuasi, facile a ueritate exorbitemus. Artes inuentae. Artes inueita artes & scientiae inuentae, excultae, propagataeque sunt: Ita sublata factionis scepticae ἀκαταλήψει ad certitudinem aliquam rerum peruenimus, καὶ περὶ τὰ ὄντα ut plurimum non uacillamus. Comprobata ea ratio & ueteribus est. Hi enim ex contrariorum collatione iudicioque elucescere ueritatem statuerunt: Et summus ille Philosophorum Aristoteles de rerum humanarum scientia non stulte scripsit. Ὅ τι τοῖς ἐυπορῆσαι βουλομένοις προὔργου ἐστι διαπορῆσαι καλῶς. Ἡ γὰρ ὕστερον ἐυπορία λύσις τῶν πρότερον ἀπορουμένων ἐστί. Malitia arrodendi aliorum bene in uenta & expositae. Uerum enimuero eo seculorum malicia & ingeniorum quorundam stolida arrogantia deducta nostris temporibus res est, ut pauci firmare dubia, aut addere inuentis, aut denuo inuenire satagant. Plures sibi iudicandi autoritatem, censoriamque potestatem recta fronte aperteque sumunt, quasi non foris accessisse, sed in rebus nati esse uiderentur, adeo ut iudicia eorum non ex natura, sed natura ex iudiciis petenda spectandaque sit. Itaque non dubitant bene de ueterum inuentis, sed eadem manifesta ui euertere, & causa non audita annituntur e medio tollere, & in crucem agere, idque cum ea impudentia, & importunitate, ut nihil supra. Eruditorum censurae ferendae. Ferres hoc, si eruditi, si periti, si artifices longo usu & annorum experientia edocti in sua arte molirentur. His enim condonandum forte est, si pro rigore ueritatis negligenter comperta praecepta, aut impure tradita, imperfecteque propagata castigent, corrigant, limaque aspera bene radant & polita reddunt. Imperitiss. quo que eruditissimos inuadit. Nunc quo quisque stolidior est & imperitior, eo austeriore cum supercilio, maioreque cum impetu & fastu uix obiter gustatam artem, & ueterum decreta repudiat, uituperat, execratur. Cui hoc ferendum scelus est? Apologeticum scriptum pro Paracelsicis. Eius farinae nuper immaturus foetus prodiit aduersus medicinae multis iam seculis constitute comprobataeque principia & experimenta, titulo apologeticae refutationis medicorum Galenicorum, qui Paracelsistas uocatos nomine medicamentorum minus recte preparatorum adhibitorumque suspectos habeant, in quos author & retorquere, anilium sophistarum more, crimen contendit, & demonstrare omnes Galenicos a primi sui coryphaei tempore in hunc usque diem uera principiorum scientia destitutos, rerum physicarum prorsus fere ignaros esse, & alia perniciose agere. Autor Paracelsicus. Autori nomen ex studio dedimus, ut, quandoquidem non tantum ex inferis reuocare Paracelsum satagit, sed & plus illo delirat, sit inde Neoparacelsus dictus. Nomen proprium reticemus plaerunque, ne manifeste uideamur in hominem seu personam debacchari, quae conuersis studiis ad sanitatem redire, & profiteri uerius possit. Agit autem id cum summa uirulentia, & scurrili plane dicacitate. Nec, quem se profitetur, medicus est, aut unquam fuit, nec ab ullo magistro hanc artem didicit, sed fundamentis liberalis scientiae ut uidetur, non quidem contemnendis iactis, ministerio Ecclesiastico se addixit primum. Inde suo fato, ne quid dicam grauius, excussus cum conditione uitae genus mutauit, factus ex sacerdote mineralium excoctor, & pseudochymicus, a quo studio ad medicinam, & calendaria scribenda, more hominum uanorum, adiecit animum, itaque hactenus profecit, ut totam antiquitatem falsae artis insimulare, eiusdemque comperta theoremata labefactare ausit. Opposuit illi quidem collegium medicum academiae Erfurdensis autoritatem suam, & uiri clariss. Oratio Bartholomaei Hubneri contra Paracelsicos. D. Bartholomaei Hubneri oratione ferocientis inlaniam ad elleborum uocare conatum est. Sed ille uix dignum ulla responsione, obiecta Paracelsi impietate & uesania, repetitisque syncerae medicinae principiis, dimisit. Causa scripti. Nos, pressius urgendum, studiosorum gratia ut pestem illam uere medicinae sum tis alexipha macis eo felicius declinent, aut etiam igne hippocratico exurere nouerint, censuimus. Et quidem hoc non extra nostrum forum. Si enim Theologastro & apostatae licet sacram arrodere medicinam, cur non professione ordinaria medico eandem defendere? Decanus nuper Erfurdici collegii hoc iustum putauit, & solertes, quanquam nos tales uix sumus, in arenam uocauit. Quin & in calce primae paginae apologeticae istius refutationis scriptum est; Responde Stulto Ne Uideatur Sibi Sapere. Arripuimus omen, cumque uideremus neminem in tali materia stultiorem, iudicauimus ipsumet autorem sua improbantem facinora, ad arguendam stultitiam suam exciuisse alios. Indignus quidem est, cuius nomen calamo medico in hominum memoriam ueniat. Sed donemus ei aliquid. Non est plane ineptus. Fortassis aequitate nostra commotus sapiet melius. Quidam sine malicia aduersarii. Non omnium est bene iudicare. Multi peccant ignorantia, quodque prius ex affectu aliquo sinistro repudiarunt, id cognitum postea amant impensius. Stimulatum se aliorum, quos claros, magnificos & doctos nominat, impulsu significat. Nos hortabimur, ut omissa maledicentia, si quid dubitat de medicis theorematis, aut usu ( nisi id plane priuatum est, & ex alicuius saltem odio profectum ) disceptet liberaliter, ut liberalium artium magistrum decet. Sed nimium προοιμα ζόμεδα; rem aggrediamur. Nouus scriptor & fastuosus est. De titulo eperis. Titulum operi praefigit pinguem & luculentum, more eorum qui fumos uendendos splendidis ornant encomiis. Sed non satis prouide eum concinnauit, exemplo imperitorum, qui paucis inspectis facile iudicant, & pronunciant. Accusatio Paracelsicorum. Scribit, dici Paracelsistas, philosophos & medicos saniores, aegris propinare nimis uiolenta & corrosiua & deleteria: Et hoc calumniae accipit nomine, tam mordaci scripto refellendae. At inquam istud non tantum dicitur, sed & scriptum olim est, & a uiris minime calumniantibus compertum. Horum literis non maledicta, sed scripta neruosa, argumentaque solida oppone. Iam autem quod dicitur, facto contrario potius, quam uirulenta malicia falsum contestare. Paracelsici insani agyrta. Mirum uero est qua fiducia tum Paracelsista appellari gaudeas, tum tales philosophos ac Medicos saniores, quasi alii minus forent sani, arrogante supercilio uocitare ausis. Nullus honestus & pius gaudet nomine Paracelsi. Illiberale illud omnium turpitudinum & uitiorum chaos indignum erat, a quo honestus quispiam sibi nomen sumeret, nedum is qui pietatem olim publice professus est. Si etiam aliis facinoribus Paracelsi asseclae sunt magistri similes, quo iure saniores philosophi ac medici uocentur nulli non patet, eo nempe quo sapientia in insaniam, prudentia in temeritatem, ὀρθο¬ δοξία ἐις κενοδοξίαν & omnino turpitudines in honestatem transmutantur. Sit itaque sanior is qui uitiis pollutior, impietate Paracelsica caeteros antecellit. Nobis cum tali sanitate nihil erit commercii. Non inconueniens est Arragosii. Chymici iudicium de Paracelso. Galli de Paracelso iudicium, Chymici scilicet sani de insano. In hoc autore, inquit ille, explicando non multum laboro, cum nec in philosophorum nec medicorum numero haberi possit. Quomodo ergo eius asseclae erunt philosophi & medici saniores? Uerum a quibus tandem illa dicuntur? Quidam Galenici petuntur. A quibusdam Galenicis, ( inquit. ) pseudomedicis, & logiatris, opponentibus se ueritati illucescenti. Omnes iniuste tractantur. Hoc si uerum est, quorsum omnes, quibus Galenica non sordent, in cessuntur conuitiis? Cur ad artem uniuersam unius atque alterius professoris factum singulare redundat? Quid Galenus ille admisit, quem saepius asinum, leporem, & eiusmodi ignominiosorum titulorum monstris plurimis a te appellari audimus? Num & ille hoc dixit? Indicio hoc nimirum est odio quodam singulari erga artem uniuersam praegnantem hunc hominem esse, & defuisse sibi occasionem eius monstri pariendi, donec sermone quorundam, eoque fortassis non satis certo, instigatus animum conuitiis grauidum exonerauit, & ueneno suo aerem mundi, & bibliopolia conspurcauit. Ueteres & recentes in cessuntur maledictis. An autem illi sint pseudomedici & logiatri qui id dixerunt, res tandem loquetur ipsa. At punguntur non tantum ueteres cum Galeno, sed & recentes laudatissimi illi medicinae excultores, Gesnerus, Zuingerus, Crato, Erastus, Seidelius, Langius innumerique alii qui se se prauitati Paracelsicae strenue opposuerunt, quosque optimos & peritissimos fuisse medicos, non uerbis sed & re notitiaque & facto tales, in ore animisque est omnium. Uerum si inuertere uirtutes uitiis libet; non inique ferenda censura est. Ita enim ad Paracelsicos redit nota sua pseudomedicorum; nostri uero omni laude peritiae medicae fiunt superiores. Addidit; ueritati illucescenti. Ueritas illucescens. Quid ergo? Iam ne illucescit primum seu in lucem uenit medica ueritas? Agnoscitis uim uerbi Grammatici. O falsum ergo, imperitum & stultum cum omnibus coaetaneis suis, & posteris, qui ante hunc Neoparacelsum decesserunt, Paracelsum priorem. At ad nos nondum illa lux peruenit. Agyrta noui grati, ueteres despecti. Falsitatum argumenta, & tenebrarum plena plaustra ex scriniis Neoparacelsicis accepimus. Lux ubi est? Notum est, eiusmodi nouitios agyrtas primis diebus ex nouitatum turba, quas uulgus auide arripit, & repente admiratum in coelum tollit, aliquantulum, ut flamma, emicare; sed ex stipula. Itaque simul illucescunt, & conflagrant breui. Commouit Paracelsus uniuersam auri cupidorum hominum lernam. Quoti iam sunt a quibus excolitur? Suo se inuento praedicant multi, & cadunt una. Paracelsicus qui dici uelit rarus comparet; isque non nisi organicen uitiosi cerebri, auri faber non satis sanus, pastor fugitiuus, Iurista iniquus & c. Ex medicorum schola & professione quis est qui isto gaudeat praeceptore? Simili fato illucescet Neoparacelsus. Hic pro ueritate illucescente scribere uoluerat falsitatem ex infernis tenebris reuocatam; Id enim ex re nascitur, & consequens est ex inuerso. Hoc ei concedimus lubentes. Uidetur autem autor sibi arrogare nescio quid noui ex inuento aliquo priuato, quo tamen Paracelsista argui cupit. Nam puluerem quendam inuenit utllem, ad medicandum, ut aiunt, de quo ad nos aliqua portiuncula peruenit. Sal ueneris. Salem ueneris pellat. Ol. uitrioli. Gloriatur item oleo uitrioli peculiariter a se praeparato, & nescio quibus medicinis aliis. Instrumenta medendi, aut materias audimus; quae si feliciter praeparatae adhibentur industrie, quid tum postea? Nouam artem, aut ueritatem medicam ante incognitam nondum uidemus. Nec id satis causae est, cur ueteres cum recentibus tam maliciose accipiantur. Circumforaneorum id esse, & spiritus paracelsici non ignoramus. Qui hos uelit nosce: legat epistolas medicinales Gesneri Matthioli, Langii quasque Scholtzius & alii collegerunt. Fuerunt luperioribus temporibus praestantissimorum medicorum multi, quibus uera chymia & co gnita & exercitata laudabiliter fuit; at nullus istorum, quanquam medicandi mate rias indagarint felicissimas usu recto, & Galeno cum tota uetustate plane incognitas, tantum sibi arrogare est ausus, imo ne cogitatione quidem praesumsit. studio summe laudabili. Agnoscunt ergo studiosi ex ungue leonem, nem. Pseudochymicus, Summa criminis. pe hunc falsarium chymicum, qui sibi affingit chymiae augustissimae titulum honorarium, ne gry quidem de ea possidere, licet de carbonaria arte, qua infuscauerit manus, faciem uestemque conspurcarit, multa deblateret. Sed inferius ille pseudochymicus apparebit dilucidius. Satis sit hic attigisse modo unum eius rei argumentum. Summa acculationis calumniosae, atque adeo litis caput ponitur, quod dicantur Paracelsistae deleteria, uiolenta, corrosiua propinare. Puto Ienae et Erfurdiae docentes potissimum id factitasse. Procul dubio, quod illi medici de abusu praeparatorum, aut materia, diuerso cum respectu, ut in qua facile peccari possit, senserunt dixeruntque, Neoparacelsus aliter ex cauteriata conscientia, sensum dictumque accipit, & sic calumniae crimen incurrit ipse. Ingenia hic est Falloppii confessio. Cui enim medico rerum perito ignotum esse potest, multa etiam in pharmacopaea Galenica talia esse, at quae salutari usu fiant βοηθήματα? Monere illi solent ne talia temere ab hominibus temerariis sumantur usurpenturue; simpliciter autem peritis & artificibus usum uerum non interdicunt. Si constaret paracelsistas probatae pietatis, honestatis, peritiae & eruditionis circumspectae esse, & publica autoritate academiarum admissos ad medicandum, non opus esset ulla admonitione. At nascuntur illi in circulis eorum qui se ab omni eruditae peritie collegio separant & plaeraque absque autore fingunt, quiduis ex quouis facie quauis elicientes porrigentesque tanquam θεῶν χείρα. Boni medici est impostuuas monendo auertere. Qua conscientia omitteret spectatus, constitutusque in id medicus praemonitionem? Sal ueneris non blandus. Neoparacelsus fortassis multorum, quin & suo ( quod nobis non est ignotum ) periculo, usum aliquem suorum medicamentorum, in quibus sal ueneris non est tam blandus ut ille iactat, adeoque eget bona admonitione; didicit. Committe ea aliis, gladium furenti porrexeris. Periculosa chymica, de quo & Zuingerus & Arragosius. Gloriantur isti, sciuntque ueri chymici dictis essentiis esse paruam quantitatem, at uires maximas; & posse fieri ut ingerantur in corpus incaute, quod pronum sit ad catarrhos aliaque Symptomata periculosa; Si copiam iusto maiorem imperitus quispiam, praebuerit, aut intempestiue manum adhibuerit, an non camarinam sit moturus? Grauium peritorumque in praecipiti alea est, nedum temerariorum, quales sunt isti pseudochymici. Si itaque ueri medici de his ad populum, ut sibi caueat, monita dederunt, non fecerunt iniuriam Neoparacelso, sed impostorum insidias & temeritatem pie monendo uoluerunt anteuertere, & excludere. Sed pergamu in inscriptione. Prima pars quaestionis propositae fuit: Retorsio. Uelle refutare calunniam: sequitur secunda: Uelle retorquere eam in ipsos. Ex hac apparet censuisse Neoparacelsum se iniuria affectum. Itaque utitur forensi illa retorsione nota cuilibet aniculae & scurre, & non immerito bonis uiris, suspecta. Lacerant enim ita inter se ambubaiarum collegia, nec crimina obiecta aliter purgant. In eorum numero ponamus & hunc falsum chymicum, qui reponit admonitioni medicorum salutari plane scurriliter hoc conuitium: Corrodentium usus. Uos utimini corrosiuis, uiolentis, & deleteriis. Atqui peritis medicis hoc conuitium non est. Et fatetur Fallopius sponte. Neque enim utuntur inartificiose & imperite: Et utuntur uiolentis, corrosiuis, deleteriis non actu ipso in corpus humanum impacto, nisi forte uiolenta extrema extremis sunt opponenda, ueluti cum immedicabile membrum resecandum, & c. Sed alia cum suo adhibita modo corrodant, corpori tamen humano, interuentu usus medici, sciunt ea innoxia esse, ueluti sal testas labefactans & putridas carnes exedens, perite comestus innoxius est, perinde ut & acetum, uerberum, & limoniorum succus cum aliis. Deleteriae. Nec de deleteriis dubitant ex arte datis. Ita enim cum theriaca uiperas; ita alias opium & reliqua praebent ad dolores uentriculi, & alia cum salute praesente. Itaque retorsio ista ueris medicis per se nihil inuret maculae. Uerum statim prima fronte ex uerborum uirulentia iudicat lector malo animo eam institui. Scriptum Paracelsici uirulentum. Itaque sine malicia & calumnia non est futura. Ex tali enim fonte tales diminant aquae. Sed & primo aspectu deprehenditur inanis & uana. Retorsio inanis. Cum enim non calumniose exceptus sit ille, & crimen malae suspicionis auxerit mendacio: cadit uis retorsionis, ipseque author calumniae arguitur. Ueruntamen retorsionis formulam & argumenta expectabimus; Huius summa comprehenditur porro his uerbis. In qua multis argumentis & rationibus probatur. Quidnam? Crimen Galenicorum. Quod nihil aliud agant, quam ut uires aegrorum crudis, feculentis & exoticis suis medicamentis frequenter opprimant, naturae bellum inferant, eamque oppugnent. Nominauerat ante quosdam Galenicos, pseudomedicos, & logiatros. Hi si quid tale committunt, quod aduersatur saluae professioni, iure erant admonendi officii; at non a Neoparacelso, cui non res medica iudicanda erat commissa, quanquam si Theologice id fecisset, erat extra culpam. Uerum totam Galenicam scholam summosque in ea, medioxumos imos, professores exagitat, suisque impetit conuitiis. Retorsio inepta. Non itaque sic est dimittendus. Deinde retorsionis uis est, idem ingerere in aduersarium quod ab eo profectum est, & par reponere pari. At leguleius hic ius non bene didicit, nec bene inter ambubaias est uersatus, dum retorquet non uiolenta, corrosiua, deleteria, sed cruda, feculenta, exotica, idque sensu Paracelsico de integris naturis, ut in culinam quoque uenire solent. Haec est ἀυτοκατακρισία. Seipsum damnat homo conscius sibi malefacti. Itaque & conuitium illud calumniae auertit a medicis in seipsum, contestatus illud obiectum non fuisse crimen nec calumniam, sed puram putam ueritatem, quae retorqueri non potest. Ita se confundit in ipso titulo. Nec iuuatur istis horrendis effectis: uires aegrorum opprimunt & c. Oppressio uirium aegrotorum. Notum enim est uel plebeis, nec crudorum, nec feculentorum nec exoticorum medicamentorum hanc per se uim esse, propterea, quod & multi cibi tales comesti nihil inferant noxae: Medicamenta uero oporteat non semper coqui foris, at in corpore etiam omnino non. Medicamenta non omnia foris coquenda. Quod enim coquitur non raro uim perdit. Quod natura domat intus coquendo, id principium transmutationis ad substantiam accipit, cuius gratia non medicinae dantur, sed nutrimenta. Hoc adeo uerum est, ut etiam physicus loco axiomatis αὐτοπίστου, posuerit cum scripsit; πρόβ. μ. β. φάρμακα ἀπεπτά ἐστι καὶ οἷα κρατεῖν, ἀλλὰ μὴ κρατεῖσθαι. De feculentia redarguent Ncoparacelsum uel heluones, quanquam in Medicos iniurius est hoc ipsis tribuendo, qui quaecunque praeter naturam adhaerent medicinis, ea ante usum remoueri diligenter curant. Non semper & omnia extrahenda. Quae uero naturaliter assunt, ea non semper aut posse aut debere tolli longe rectius Paracelso intelligunt. De exoticis delirat manifeste. Ita pingui minerua deprehenditur statim calumnia, & ridicula seipsumque condennans retorsio. Ueruntamen subtiliorum sensuum ille pseudochymicus per cruda & feculenta intelligit ea, quae non sunt chymicis ignibus percocta, & ad essentiam redacta, seu non essata, ut barbare cum Dornaeo loquitur, alias non impolitae linguae. Paracelsici sunt chymici furtiui & falsarii. De hac re affirmamus Neoparacelsum nihil intelligere, idque infra demonstrabimus ad oculum. Itaque & pseudochymicum appellamus, longissime absentem a uera chymia, & hic eum turpiter falli pronunciamus. Sed talis retorsio per se est. Uideamus & emblemata. Emblematis retorsionis. Quo tempore & quandiu Galenici opprimunt uires aegrorum, naturae inferunt bellum, eamque oppugnant? A primi, inquit, sui coryphaei tempore in hunc usque diem. Quis autem ille coryphaeus? Galenus nempe. At illi quos petit, artem Galeno acceptam non referunt; sed altius usque ab ipso creatore exordiuntur. Itaque sciunt in Graecia Hippocratem, in Italia Galenum in ea, in praecepta redigenda & excolenda, posterisque quam optime fieri potuit ab ipsis elaborata transmittenda, insigniter elaborasse. Medici appellati ab artificibus excellentibus. A quorum uirorum diligentia & opera si Galenici uel Hippocratici appellantumr, ut ab aliis Thessalicis & c. distinguantur, non putant se ignominia affici. Basileae etiam uocantur Asclepiadaei. Medicina artifices errantes corrigit. Quid tum postea? At interim ipsa medicina, ut loquitur Seidelius, Hippocratem, Galenum & Asclepiaden potest in ordinem redigere, & errantes cum honore quoque eorum arguere. Quid enim? Nihil simul inuentum & excultum. est. Artis theoremata perpetua quidem secundum se, ab aliquibus hominibus tardius apprchenduntur & excoluntur. Debent sibi tempora mutuas operas ad plenariam noticiam. Debent & regiones. Et medicos quidem uera ars non destituit; Paracelsici mendaces. At Paracelsicos ueritas. Mendacium enim detegit mundi historia, etiam stupendarum sanationum exemplis omnium temporum oppositis, frustra ogganniente ueritatis osore omnium tandem mortem, aut quorundam frustra tentatam salutem. Non omnes sanari medicina Cur medici dicantur uocuisse. Inter alia Theoremata medica etiam hoc est; fieri non posse ut omnes restituantur, id quod ex decreto diuino, Mortem morieris, firmum ratumque est. Itaque contrarium deprehenditur, nempe inde usque aptimo inuentore medicinae ad hunc diem, etsi insanabiles fuerint multi, multos tamen medicina non oppressos, sed releuatos, non bello naturae petitos, sed bello exemios, non oppugnatos, sed tutos securosque redditos. Uerum cur aut quam ob caussam tam atrociter peccarunt medici? Quia, inquit, destituti fuerunt principiorum scientia: quia prorsus fere ignari rerum physicarum & expertes: quia quatuor humoribus sunt immersi: quia funestos habent errores de medicamentorum simplicium & compositorum praeparationibus, de dosi, de correctione, de administratione & aliis: quia demum inflati sunt, & nihil aliud agunt, quam ut opprimant. Haec ille. Uides hominem, quam praeceps in praelium ruat? Tuba nondum personuit; & armis expeditis certat. Quam uerendum ne primo statim impetu exceptus misere pereat? Si aequum est, ut stolide & superbe debachanti, occurratur ex merito, quemadmodum tuo symbolo monuit, dicere aliquis posset, Mentiris: Et sic unico flatu eoque breui tot arma retruserit, & hominem iugulauerit; Sed nos tantum assertis dabimus fidei, quantum autor probauerit. Tota apologia Paracelsici plena elenchis sophisticis. Lecto tractatu deprehendimus ipsum quidem attentasse comprobationem ignoratorum principiorum; sed apparuit, & principium petiuisse declamatorem, & Elenchum ignorasse, idque patebit ad oculum in eius examine. Parum medicis relinquit noticiae physicae. At hoc usque adeo non demonstrauit, ut etiam multa hippocratica quae nostri sequuntur, ueritate compulsus admiretur, & exclamans mirifice commendet. Humores 4. De quatuor humoribus friuole garrit, & partim de non intellectis iudicat stolide, partim iniuriae crimen committit. Paracelsicus abest a uera chymia. Et his tribus capitibus simul arguit, se a uera chymia tantum abesse, quantum a uero falsum. Nam ueri chymici, quin & paracelsus, una cum Dornaeo, Dornesio, Quercetano, Rubeo & aliis nec elementa repudiant, nec humores, quanquam interdum parabolicis phrasibus nominihusque ea indigerent; Principia Paracelsica. Ita Crato Andernacus & alii. Et Thomas Muffetus Anglus tria principia Paracelsica una cum aliis ita declarat, ut optime congruant cum humoribus medicorum. Si ergo Neoparacelsus chymicus est; Et a uerorum praeceptis discedit, quid aliud erit quam chymicus falsus? Sed nos id quoque aperte ostendemus, cum ad eam disceptationem peruenerimus. Quod funestos errores nostri habere dicuntur de praeparationibus, id refutat res ipsa & experientia. Praeparationes. Nam praeparatae ab ipsis medicinae, si perite administrentur & more medico, nulli nocent, nec ulli funus adduxerunt. Imperitus Galenicae pharmacopolia habens chymica. At more Empyricorum adhibita, etiam aqua frigida & uinum, imo uini illa nobilissima essentia quinta mortem afferre possit. Medicinae imputandum non est, si quis eius praescripto non obtemperet. Nec patietur aduersarius, si quid tale suis medicinis acciderit, se facile infamem fieri. Sed & hoc argumentum est pseudochymiae. Nostra pharmacopolia, quae sunt paulo instructiora, qualia sunt Norimbergica, & c. Chymice praeparatarum medicinarum uel cumulos habent. Si funestus error commissus est a Galeno usque ad hunc diem, in praeparando, aut cum Neoparacelso incepit Chymia uera, aut ipse fucata specie falsam uendicat; cumque uera in nostris collegiis sit notissima, id quod testabimur consensu chymicorum, non a Paracelso, qui fuit corruptela chymiae & caligo, repetito, sed a prioribus, a quibus & ipse eam didicit; Consequens erit, Neoparacelsum chymiae larua obductum, non nisi Pseudochymicum esse. Cur non mara chymicas usurpanda. Quod autem non mera chymica proponimus, atque ita circumforaneis istis grate necessitate, quam bene intelligere potificamur, id non sine graui eaque urgenterat aduersarius, fieri consueuit. Faxit tantum auri quantum lapidum, eximat hominibus persuasionem & fiduciam; & grauissima argumenta experientiae a mundo condito usque huc certae firmaeque de quibusdam non mutandis a facie natiua, oppositis robustioribus euertat, & deliberabimus, num possimus in gratiam eius aliquid de consiliis nostris remittere. Doses. Doses quoque nostras consuetas, multaque perita firmatas non esse funestas, eodem patet argumento. Quod autem eae non sint fixe, ita ut semper uni tantum detur quantum alteri, imparitas non tantum materiae facit, sed & morbi, & naturae patientis, & aliorum; quae si a medico iudicari possunt, cur non & Doses certae praefiniri? Putat autem Chymicus ille adulterinus se in eo iudicio non posse errare: cur non concedat idem medicis, qui totum uitae tempus in eo studio consumsere, nec ex aliena facultate in hanc temere irrepserunt? Sed infra de hac re lepidas audiemus fabulas, ubi autor eo confidentie peruenit, ut sibi essentiarum perfectam noticiam fiducia oculorum Uulcani assignet, dignus profecto cui Deus & natura nullum oculum concessissent, siquidem alienis tantum fretus est. At hoc insigne argumentum stultitiae est, quo unico satis confirmat sibi additum esse symbolum inscriptionis; Responde Stulto, & c. De correctione item lepidus est. Correctio medicinarum. Sed notet lector hic multa proponi, quae in tractatu neutiquam confirmantur; & uix attinguntur. Itaque meminerit huius coloris, quem inducere uoluit chartae suae, ut eo esset plausibilior uendibiliorque. Rusticus inuentor antidosi sax. Refutant autem id mendacium uel rustici, quorum quidam dicitur inuenisse antidotum saxonicam, eius praesidio a comestorum, serpentum & araneorum ueneno fuisse tutissimus, ne quid dicam de exploratis Bezoardici lapidis, & aliorum aduersus Napellum, arsenicum, sublimatum, hydrargyron, & similia uiribus. Sed coquis & rusticis, & circumforaneis ille homo potest correctiones salutares tribuere; medicis non potest. Est autem & hoc argumentum Chymiae Neoparacelsicae. Nam nostri homines ex uera chymia longe rectius, salubrius & iucundius norunt correctiones illas, de quibus blaterat. Si is alias habet nostris aduersas; ex falsa chymia sumtas oportet. Ignis chymicus uel praeparatio sola non satis corrigit. Nouimus autem plaeraque chymica, esse talia, ut quocunque sane modo sint praeparando correcta, nihilominus in usu ipso amplius sint corrigenda, idque siue externis praesidiis, siue internis. Nam uenereum salem Neoparacelsi nemo sumserit sine noxa, nisi liquore aliaue re temperatum, & dilutiorem redditum. Spiritus uitrioli. Si is etiam spiritum uitrioli semunciatim sumit: aut multo liquore aliaue re mitigatum & dilutum potat, ueluti hi, qui acidulas usurpant; aut humoribus ipse scatet, aut nihil in eo est uirium, neque quicquam praeter phlegma, ut loquuntur chymici. Sed de his infra. Administrationem obiicit tandem. Coelestes obseruationes in calendariis. Urit hominem, quod nostri non ad calendaria Paracelsicorum fatua, porrecturi medicinas, accurrunt, indeque signa usurpationis medicae arripiunt cum magnareligione. Sed nostri coelo quidem tribuunt, quod ei debetur; Paracelsicis uero tantum, quantum calendariis eorum. Astrologiae infirmitas. Sciunt enim hos miseros homines ubique esse uolentes nusquam esse, & ne exercitatissimos quidem Astrologos sibi & aliis satisfacere posse, ne dum bliteos istos relicta Theologia & mechanicis, in omnibus artibus & facultatibus temere uagantes. Hactenus inscriptio, quae sua ipsius imbecillitate futilitateque totum labefecit opus, ita ut nihil amplius, ad generalem responsionem requiri possit. Reliqua ex fumo orta, fumi modo euanescunt. Et hoc consilio tam prolixe titulum persecuti sumus, ut iuniores intelligant nihil hic tam fastuosis ampullis promitti, praeter inanem fucum, & prodigiosam ostentationem cum summa uanitate coniunctam. Animaduertant autem controuersiae statum simul repraesentatum. Compreprehenditur is axiomate negato, & illustrato per oppositum disparatum, hoc modo; Quaestio huius scripti. Paracelsistae non propinant aegris uio lenta, corrosiua & deleteria: sed Galenici opprimunt aegros crudis, feculentis & exoticis. Addidit autem simul argumenta quaedam posterioris partis, quorum prosyllogismi sint expectandi in ipso opere, ut patuit. De praefatione pseudochymici. Prioris πίστεις auscultabimus in primo conflictu. Nunc accedimus ad praefationem, quae & ipsa singularis ingenii uim exprimit, dignam nempe pleudochymico & domi, aberrante principio, per abortum nato medicastro. Thrasonicis exordium. Exordium arrogantiae infulsissimae, exemplo Thrasonis Terentiani, cuius etiam apophthegmate utitur, plenissimum est. Quasi enim Chymie patronus solus sit, neque quicquam sciant reliqui, quin is solus coactus sit sustinere aduersus impostores dicta, prorumpit in haec uerba: Diu pertuli quorundam Galenicorum calumnias: Satis pro authoritate: Cur autem pertulisti? Quia malui omnia prius experiri, quam armis, more sapientum; autoritate dicti Thrasonici apud Terentium. Audis quod sapientem se aestimet contra ac in titulo, ubi stultus auditur. Sed si omnia sapientiae scrinia in hoc tractatu excutias, plurimum arrogantiae stultae, sapientis uero modestiae nihil repereris. At quaenam prius expertus est, aut quibus tentauit medicorum animos? Num ut Thraso ille sine ui argumentorum pondere amice disceptando? Paracelsici non conferunt amice cum Galenicis, sed obstrepunt eis scurriliter. Neutiquam. Nullum enim huius rei ne uestigium quidem extat, imo ut primum animum Paracelso adiunxit, eiusque disciplinam ( quod nefas est audire de Theologo ) incepit admirari, Galenica omnia extremo persecutus est odio, fastidiuitque ita, ut non raro praestantissimos uiros ignominosis dicteriis solitus sit incessere. Talis est & Pithopaeus quidam & omnes. Sed prosyllogismo manifestam facit illam sapientiam. Spes, me tenuit, inquit, ueritate illos & rerum euentu conuictos calumniandi finem facturos, & c. At inquam istud non erat experiri Omnia. Tolerantia quaedam nominetur, at experiundi omnia instrumentum sufficiens non est. Nec ita agebat Thraso, quem imitatur. Si uoluisses experiri omnia; aut scripto quodam publico docuisses artem tuam, aut ad Academiam quandam profectus, publicis & priuatis colloquiis de rebus contulisses; principia & modum artis tuae demonstrasses, fecissesque ut rebus omnibus bene intellectis compertisque alii iudicare, libere & sine fuco potuissent. At tu illos accusasti semper; Paracelsici uolunt sibi assentiri, & nihilominus nulli sua ostendunt. & tua ita occultasti, ut ne magno quidem cuidam uiro uolueris confectionem salis uenerei aperire; quin infra canes & porcos appellas, quibus margaritae tuae non sint obiiciendae. Ecce sapientiam. Si ita tecum expertus omnia esset Saluator tuus, iam in inferno ululares. Non tam dementes sunt medici, ut rerum ueritati, quam euentus comprobat, seu experientia euincit, obstrepant. At tu nullam eis ne nunc quidem ueritatem ostendisti. Si feliciter releuasti quosdam; nos quidem inuidiose illud non interpretabimur; memineris tamen illius Hippocratici, ( cum tibi in hoc tractatu libuerit, ex Hippocrate arma aduersus nos sumere. περὶ τέχνης. ) δοκέει μοι οἷοντε εἴναι καὶ ἰητρῶ μή χρωμένους ἰητρικῆ περιτυχεῖν. Ουμὴν ὡστ ' εἰδέναι ὅτι ὀρθὸν ἐν ἀυτῇ ἐνείη καὶ ὅτι μὴ ὀρθόν, & c. Quid mirum si tibi empyrice agenti, & fortuna secunda utenti, neque tamen rationem & modum, nec medicinae, nec curae reddenti, assentiri noluerunt? Quin & hoc ipso scripto tuo, ne ullo quidem argumento artis persuadere potes. Tibine crederent? Tene admitterent ad album uerorum, seu chymicorum, seu medicorum? Multo minus decuit istos tuo magisterio ad artis reformationem uti. Attu tam stolidos nos putas, qui ignoremus, ut ut tuarum coctionum ignari sumus, chymicas πυροτεχνίας? Imo monstrabimus inepte te coquere, & praeparare, nec assequi si quid uera chymia praecepit. Apposuisti in margine scholia: Causa silentii? Haec uerba directa apponuntur his: Haec sua in Deum & naturam peccata, atque errata cum multorum hominum pernicie coniuncta, & c. Egregia sane silentii causa in Theologo aut Christianosed contrarium uerum est. Quia enim uirulenti animi calumniam esse sciebas, prodere eam citius non fuisti ausus, quam ab illis tuis magnificis, doctissimisque, quos putas, instigareris, aut ex pleno tandem corde os impurum eructaret maliciam. Si nostri quid per imprudentiam peccarunt, aut negligentiam; homines fuisse memineris, qui admonendi erant, non clam mordendi, aut publice traducendi. Tu uero tibi caue: Nullis medicus quem non aliquando seu sua seu aliorum culpa errare contingat. & diligenter attende ne quod erratum committas ex imperitia artis, aut attentione suspensa; uel maseu aliorum la, enarratione; aut uitio circumstantium & aliorum; Et te ἀναμάρητον praedicabimus. At quomodo illud cauere possis, ex Theologo Medicus, Iurista, Astrologus & omnia factus, non uidemus. Obiiciunt autem tibi medici nostri illud Hippocratis, qui tibi non plane sordet; cum inquit: In eos qui omnem errorem in medicos conferunt. Eos qui ob morientium calamitatem artem demoliuntur, miror quanam memorabili ratione commoti, intemperantiam quidem morientium causam mortis non statuunt; scientiam uero eorum qui medicinam exercent, accusant; quasi uero medici quidem ea, quae non conueniant imperare possint; aegri uero quae imperata sunt, transgredi nequeant, & c. Haec ille, Itaque bona conscientia medicinam ex praescripto artis comprobatae facimus, dolentes quidem patientum inobedientia, tuam uero uirulentam exprobrationem ne uitiosae quidem nucis aestimantes. Sed tecum habita, & redi ad primordia experientiae tuae, Si purus es, gloriare apud Deum. Aegre fers nos pergere, absterrere homines ab usu tuorum medicamentorum. Medici est aegrotos praemonerea falsariis. Quid ni pergamus? Etiam magistratus legibus uetitum est, ne fugitiuus sacerdos medicinam faciat. Illum accusa; aut legem expunge; forte tibi Iurisperito aliquid erit technae. Sed colligamus rationem & iudicemus quo argumento ad scribendum, seu potius maledicendum sis inductus. Silere me non oportuit, inquis: Argumento: Quia: Nulla poenitentia medicorum uidetur. Tetrius calumniantur illi: Animos egrorum a spagiricis auocant: Iusserunt uiri clari, docti, magnifici: Id cedit ad proferendam in medium ueritatem oppressam calumniis: Et adimit aegris dubitationem utri parti medicorum debeant adhaerere. Haec sunt tua argumenta. Sed primum quaestio illa tua bene saginata est maledictis. Dum enim silere posse negas; Paracelsici non disputant sed insane conuitiantur. loqui proponis. At non loqueris, sed linguam maledictis & conuitiis, quibus diu fuit onerata, exoneras. Itaque statim in thesi haeres. Primum argumentum impingit turpi non caussae elencho. Quid enim ad te medicorum impoenitentia? Et ubi nullum erratum erat, qui locus poenitentiae ibi fuit? An ad te Theologum poenitentiarium accedere, culpamque tui laesi deprecari debuerant? Imo si mansisses Theologus, forte hoc faciendum fuerat. Ad apostatam accedere formidarunt. Indignus enim Christo es, ut qui semel manu ad aratrum Ecclesiae posita, respexisti non modo, sed & professionem abiecisti. Itaque te audire non potuerunt. Argumentum secundum pari nititur elencho. Medicos ait aduersari non sibi, ut inde ad loquendum sit inductus, sed spagiriae Paracelsicae. An ergo praeter Neoparacelsum nullus est aut fuit Paracelsicus, qui possit loqui? Erasti antiparacelsica adhuc intacta. Cur adhuc antiparacelsica Erasti & aliorum sunt intacta? O ergo te infelicem, qui a tam prodigiosae, & plenae miraculorum sectae commitatu destitueris. Dorneuser non agnoscet hunc Paracelsicum. Est adhuc in uiuis Dornesius ille Paracelsi eximius admirator. Sponsionem facere ausim, si ille lecto tuo scripto pro Paracelsico te agnouerit, at pro Pseudochymico facile. Quosdam enim tales esse, non ignorauit, cum librum de quinta essentia scripsit. Sed donemus tibi loquelam; an furere, & insanire eiusdem ui argumenti te oportebat? An non in medicos quosdam tibi iniquiores; sed in totam artem, atque etiam pridem sepultum Galenum? Quo magis calumniantur aduersarii, eo modestiorem te esse oportebat, ne secundum prouerbiale dictum stultis sieres similis. Certum enim est nullam calumniam esse diuturnam. At cum dicis crescere medicorum de te iudicium, & innotescere, hoc ipso declaras id calumniosum non esse, sed puram putam ueritatem. Idem euincit effectus. Dicis enim illius ueritatis tantam uim esse, quanta est quintae essentiae ab omni impuritate liberatae; Sani abstinent Paracelsicis remediis. Imo quanta est omnium arcanorum, tincturarum, magisteriorum, elixirium, clementorumque spagirieorum, cum a tuis medicinis auocantur saniores. Sed tu id tuo more interpretaris, quod fiat cum eorum summo periculo. Non immerito malunt cum bona conscientia periculum sustinere, quam te medico falso ex facerdote facto, contra uocationem diuinam, uti, scientes parum ualere preces & actiones τῶν ἀλλοτριοεπισκόπων, ut ut aliquando responderit euentus. Satius est se imperito, uocato tamen medico credore, quam non uocato sacerdoti. Ego malim medico ordinario me committere, etiam si imperitissimus habeatur, quam ministerio abnegati sacerdotis. Tertium argumentum elencho petiti principii non caret. Paracelsici non audent nominare suos patronos. Si iusserunt; nomina: si iusserunt atque etiam calcar addiderunt, cur eorum nulli committis scriptum tuum? Cur prodit sine patrocinio illorum? Uideor mihi uidere quem intendas. Sed in illo parum tibi erit praesidii: nec eius est autoritas tanta, ut ipso iubente omnium Academiarum & rerum publicarum medicos arrodas, atque adeo totam artem impura tua lingua, quam utinam igni chymico bene excoqueres, ut purum ab impuro segregaretur, profanare ausis. Quartum refutabit euentus rei, & iam hoc ipso tuo scripto contrarium comprobasti. Utri sectae aegroti se debeant committere. Si quis enim tuae medicinae hactenus aliquid tribuit; is impuritate tua commotus, ei plane ualedicet. Idem non iam dubitabit amplius utri se adiungere debeat; cum uiderit te pseudochymicum tot portentosis maledictis uetustam artem incessere, idque solum; cum non poterit credere totum orbem aberrasse tanto tempore; Chymia accessit ad ueterem medicinam, ut famulae. uideat autem, ueram Chymiam accessione sua ueterem θεράπειαν locu pletasse; ita ut multo rectius a Galenicis tractari possit, quam tuo ministerio; quo animo is sit futurus cogita. Sed Uatem hic ex parte egisti. Dum enim dicis dubium exemtum fore animis; non falsus es. Nam te relicto cum tua Spagiria ad ueterem medicinam redibunt absque ulla haesitatione. Itaque scient etiam hoc, sibi rectius in posterum consuli, quam hactenus factum abs te est. Ad medicos de Chymia excolenda studiosius. Hic tamen monendi mihi estis medici, ne patiamini socordia uestra, & incuria in minore dignitate apud uos esse Chymiam ueram, ex qua praeparatoriae medicinae nagnum extitit ornamentum, quam alias θεραπέύσεως partes. Extrahite illam ex latibulis domesticis; & Seplasia, eique etiam in schola uestra locum relinquite, ut ita uicissim honoretis eam, a qua honorari uultis. Sine studio chymico non potestis resistere aduersariis uestris. Cogitate non tantum quarundam rerumpublicarum & familiarum laudabili instituto uos allici; sed & exemplo clarissimorum nostrae artis antesignanorum, qui Galenicum illud uotum bene attendentes non mediocrem operam & posuerunt in Chymia, & ponunt etiamnum hodie. Quos designem nostis. Sed ad aduersarium. Recitatis causis editionis, transit ad dedicationem. Paracelsicus non audet patronis suis uti. Nulli dicat, nec Deo nec homini; cum minimum Uulcano suo, cuius fiducia triumphat, consecrare foetum debuisset, Cur autem nulli? Quia omne dedicationis consilium abiicit. Poterat uideri hoc fiducia bone causae fecisse, & uindicatae ueritatis, quam sponte secuturum esset diuinum patrocinium. Sed contrarium subolet lectoribus. Cum enim ueritatem oppugnet absurdo conatu, eo deteriorem caussam esse coniiciunt, quia patronum nullum inter homines reperire potuit, cum alias nihil adeo absurdum sit, ut non reperire patronum possit & autorem reddere honorificum; ut uersu dicitur. Uidetur autem diuino patrocinio niti, cum ait magnis uerbis: Deo Autore, Patrono Et Defensore. Sed nos ei opponemus Gamalielem illa argutantem. Si a Deo est Galenica medicina; euertere eam nullus poterit, & acquiescendum est aduersariis ne Deo & hominibus repugnare uideantur. Si non: suapte imbecillitate cadet. Atqui Galenica medicina a uetutissimis repetita autoribus contrauarias machinas hactenus stetit inconcussa, & incrementa mirifica sumsit. A Deo ergo est: Paracelsi deliria primum grata nunc contempta ab omni sano. Et ex consequente diuino tuta est patrocinio, contra paracel sistas. At Paracelsica deliria ut primum na ta sunt, corruere inceperunt, & quanquam summo studio quorundam, non tam medicinae quam auri artificiosi fiducia, collecta & in corpus redacta fuerint: Uix tamen ab uno atque altero, non cum multo fructu, quanquam initio quidam simplices putarint se profecisse lectione uomitus Paracelsici, detinentur, & potissimum ea obseruantur quae cum pia ueritate non adeo pugnant, maxima pars ob manifestam impietatem, tum falsitatem & obscuritatem contempta iacet & sine honore; Quidam ex obscuritatibus Paracelsicis temere faciunt oracula. quanquam aliqui non satis sani cerebri, quae in Paracelsicis assequi nequeunt, ex iis mera oracula faciunt, & sicut Iudaei Messiam suum, ita hi Eliam artistam omnia explicaturum, cum multis uotis desiderant & expectant. Neoparacelsi scriptum a Deo alienum. Iudica iam lector, quaenam factio sub Dei patrocinio sit; qui quidem cum solem suum & bonis & malis immittit, malorum tamen opera nec probat nec defendit. Sed audiat Neoparacelsus etiam saluatorem disserentem de indignatione discipulorum. An ignoratis, inquit, cuius spiritus filii sitis? Neoparacelsicae furiae in medicos & medicinam effusae, cuius sunt spiritus? Ab eo nempe etiam defendentur. Sed & hoc consideret. Ille utetur defensore Deo, qui ab eodem uocatus functionem suam administrat. Neoparacelsum quis ad meditn uocauit? Accepta initiatione ad ministerium procurauit id quandiu passum est suo facto inuentum malum. Postea nec mediis legitimis nec immediate uocatus irrupit medicinam, & in ea tam superbe & contumeliose uersatur, ut omnia secula putet sibi cedere debere, & ex Theologo per corruptionem omnis puri relicto impuro factum pseudochymicum admirari. Te ne defendat Deus, Neoparacelse, hoc ausuim? Sed procul dubio cum tibi parum fauere sensisti, idque tempestiue ualde. Nam uix duobus mensibus elapsis elegisti tibi defensorem alium, & pro Deo, hominis patrocinium asciuisti. Tam parua tibi erat in Deo fiducia? Ubi hic tua ueritas? Antam impos facta est, ut se sola niti nequeat? Adhuc secunda pars praefationis. Paracelsici pugnant ignis fiduciae. Sequitur tertia. In hac uirum fortem agit. Tres ministros sibi asciscit, & omnem Galenicorum turbam in arenam uocat. Deo adiutore, inquit, Natura duce; Uulcano ministro, calumniatorum impetus non extimescimus. Ueniant ueniant & c. Est tamen ualde cautus in suo honore asserendo. Natura. Naturam aduocat ducem, ut uiam sibi monstret. At haec sine ductore & interprete caeca & fugacissima est, cumque a te tractetur admodum inclementer, uiolenteque corrumpatur, aut alteretur, quid poterit afferre opis? Deus. Deum uult adiutorem, quasi famulitio eius usurus, ipse principalis agentis munus & dignitatem sibi reseruans. At Deus illi non est diuturnus minister, ut diximus. Uulcanus claudus. Uulcanus succedit, emancipatus Neoparacelsicis Carbonibus. At non cogitabas hunc claudicare, propterea quod repudiatus a loue & Minerua e coelo in lemnum sit praecipitatus. Idem minister non tibi tantum, sed & nobis, saltem pro uictu, liberaliter ministrat. Gnathonicus est? ne nimium illi confidas. Sed attendite ad fiduciam. Nulli auxiliariorum tantum tribuit quantum fallacissimo furacissimoque Uulcano. Paracelsici omnes homines prae Uulcano contemnunt. Ita enim totus in fiduciam uersus scribit. Nihil est quod literam mortuam, Doctorum uarias & dissidentes opiniones, fabulas atque sigmenta in medium afferant. Nisi dicta, scriptaque Uulcanicis demonstrationibus probare, & ueritatem illorum oculis uidendam subiicere possint, saeuissima durissimaque Uulcani uerbera experientur. Haec ille, Reiicit testimonia autorum. Miramur cur consignatam mundi experientiam repudiet: cur interpretes naturae, & omnium seculorum iudicia. Incidimus aliquando in librum Arbatel, inquo postulatur scientia ex aliquo Spirituum familiarium, siquidem omnium doctorum decreta sint intricata, & falsitate contentionibusque polluta, ita ut nemo ex eis possit proficere. Neoparacelsus quid sibi uult? Doctorum opiniones uocat fabulas dissidentes. Spiritualem ergo illam informationem quaerit? Cum etiam mentionem facit literae mortuae, ni illa mortificans D. Pauli est, quae consicere male sibi conscios potest, quid sibi uelit non assequimur. Muti Magistri dicuntur libri: At non inefficaces; cumque non adeo mortuae literae sint, ut non legentis in animo reuiuiscant, eique characterem rerum, ut sunt, aut putantur esse, imprimant, non aliter ac si sensibus perciperentur; mortuae uere dici nequeunt, nisi res quarumnotae sunt, extinctae sunt. Sed quid tandem exigit? Non uerba & syllogismos; sed illud Thomae, nisi Uidero. At infra omnem sensibus detrahit fidem, uerbis quidem extra spagirian, at reipsa in hac quoque, exagitans Galenum qui ex uisu flaui humoris in corpore animalis iudicet bilem aut tale quid. Si nec sensus nec ratio huic nouo scriptori alicuius sunt momenti ad fidem, quibus certabimus instrumentis? Non dicam quid ex his consequens sit. Uos studiosi ope Uulcani quaerite an non auriculas porrigat ille Cumanus Leo? Testimonia temere repudiata. Sed si sordent ei testimonia, cur nobis tam fre quenter obiicit Galenum & Hippocratem: Cur Paracelsi scriptis prodita commenta? Demonstrationes ex Uulcano petit: Si combustoria uirtute; ego cum illo certare nolim. Citius enim uel totos Galeni libros comburere possit, quam ego ullum ex eo eruere syllogismum. Uulcanus etiam Galeno familiaris. Sin uero ea qua utuntur ueri chymici, regiminum ignis & uirtutum periti; age age ueniam quocunque uocaris. Aestimet haec tantum ratio sensusque fideles. Chymici non solo igni purificant. Sed, Neoparacelse, quo argumento mihi monstrabis solo igni uti Chymicos? Male stabit Uulcanus solus. Sine autoritate aduersarius non potest demonstrare suum liquorem esse uitrioli essentium. Multa chymica fiunt sine illo. Quo mihi persuadebis illum tuum de uitriolo liquorem semunciatim potabilem, esse correctum eius spiritum seu oleum? Illum tuum salem, esse Ueneris salem; Illud butyri instar uorandum arsenicum esse huius essentiam? Uides ut ut usurpauerimus claudicantem Uulcanum, nihilominus sub iudice litem fore, nisi sensum, rationem & peritos uerae chymiae artifices eosque medicos admittas. Sed fortassis etiam mea litera mortua est, & in coelo huius Spagirici nullam habet uitam. Utinam hic separatum esset purum ab impuro, ut ex magna mole Neoparacelsi saltem micam salis honi & essati deprehenderemus. Ait physica esse illa sua robora, non metaphysica seu Theologica. Paracelsica sunt sensilia. Ergo patere oculis. Bene. Sed cur id sumis, quod in opere repudias? Cur non tuos sed Uulcani oculos infra saepe appellas? Moneo autem ne tantum oculos nobis largiare, sed & linguam faucesque; nares, digitos & aures; Ut si fortassis color non separet essentias, saltem odor & gustus id praestet, quemadmodum fieri potest, ut flores albi antimonii non multum distent colore a sacharo plumbi; aut mercurio aliaue re praeparata: Panacea Amuualdi. Quin & Amuualdus concinnat panaceam, quae eluta in aqua prope refert cinabarim; adeo ut pene sit interdum indiscreta differentia, mihique sit missa illa ipsa nomine panaceae. At Cinabarim esse suum puluerem Amuualdus non concedet. Uerum & hoc uelim te nobis relinquere, ut hominibus liceat esse. Non solo sensu aestimat homo. Si enim sensu solo iudicauerimus, quid distabimus a brutis? Non solus ignis examinis instrumentum. Neque etiam solum des ignem. Nam cum Uulcanus ille tuus ualde sub dolus & fraudulentus sit, adeo ut ille ne bulo interdum dimittat falsarium aurum sine indicio; oportet ut etiam aquae regiae assint, & lapides lydii & alia. Sed & haec non sufficiunt. Artificum consensus necessarius ad praecepta artis. Scis nos non primos esse huius artis inuentores, neque etiam experimenta fecimus primi; sed imi tamur magistros, qui antenos & inuenerunt & excoluerunt artem, tradideruntque infallibiles notas essentiarum, oleorum, aquarum, spirituum, salium sulphurum, Mercuriorum, Elixirium, Magisteriorum, Elementorum separatorum, Tincturarum & aliorum ne erremus, & forte salem nominemus, quod est uitriolum aut alumen; uel spiritum in oleum mutemus, aut cadauer pro quinta essentia depuratum capiamus, interim uolatili illa essentia per aliquam rimulam elapsa, nostramque spem frustrante; necessarium omnino est, nos adhibere etiam Doctorum decreta. Etiam externi testes admittendi. Quin & cum possit fieri ut sine legitima interpretatione, & testimoniis uterque aberremus ab obscure positis chymicorum sententiis; concilia nobis aliquos academicos, aulicos etiam & patientes, in quibus effecta spectemus, & fidem factis mereamur, habeamusque qui unicenti uictoriam tribuant, & brabea assignent. Ni fallor tu te pro patiente offers. Bene sane; mihi catellus aut gallina satis erat. Nolim uenari podagras, quas audio tibi esse familiarissimas, aut alios morbos, ex periculoso minerali. Materia chymica pertinacis interdum maliciae. Nec sine causa hoc dico. Scio etiam ipsos Magistros non raro conqueri de materiae mineralis uitio, adeo pertinaciter in ipsa radice, ut loquitur Geber, coniuncto, ut nullus uulcanus satis sit ei extirpando, nisi corrumpere essentiam totam uelis. Didici id ipsum etiam experimento. Uide ergo ut caute promittas. Ita ergo compositis rebus, quis uereatur tecum uel in mille descendere certamina? Ridiculus es cum armis tui Uulcani. Rspondere tibi poterat aliquis ex genere Macrobiorum, ueluti Cambyseas cathenas intuitus, apud nos longe sunt robustiora. Uide ergo quid inceptes. Sed quantu tibi non parcis? In herba est sementis, & messem adornas. Disputas in inscriptione & praefatione. Nescis has uires differendas fuisse ad certamen. Temeritas Paracelsici in suis medicinis uorandis. Promittis sancte atque inuiolate, uos ualidissima uestra quaeque medicamenta uestro more preparata tripla proportione omnibus alexiteriis & confortantibus abiectis, sumturos. Utinam hoc saltem dictum tibi non excidisset. Nam quis non iudicet te fatuum etiam ex chymicis tuis, si qui sunt tecum? An non est apud uos aliqua dosis extrema, quae extremis morbis possit opponi? Tune eadem sanus uorares, quae non nisi aegro sunt praebenda? Sed infra hoc argumento euincam te ab omni uera chymia esse alienissimum. Quae Galenicis in usu sunt medicamenta, ea longo rerum usu ita sunt comprobata, ut illa tua temeritate non sit opus. Medicinae ut probandae inter inueniendum. Quod si noua uenienda sunt, aut ad usum uocanda, eorum uim non primum in seipsis, si quidem suspecta sunt, spectant, sed in bestiis, aut etiam facinorosis impetrata a Magistratu licentia. Sin sensuum iudicio innoxia apparent, & idonea ad sumendum; a minima: quantitate exorsi ad maiorem paulatim perueniunt, maluntque hac circumspectione uti, quam tua audacia male pati. Non ignorant Galeno idem fuisse propositum; Et Gesnerum dum nimium ei rei indulsit, ita ut etiam thoram gustare non auersaretur, periculum incurrisse. Antequam etiam tu tuorum experientiam acquisiuisti, procul dubio non semper commode fuisti affectus. Notum nobis est te solitum aliquibus, qui te Plauiae consuluerunt, puluerem porrigere, cuius tanta uis fuit, ut pene subuerterit uentriculum etiam leui tactu, id quod de usto uitriolo notissimum est. Si nunc quoque talia coquis; experiatur quicunque periclitari uolet. Spectatae non cogitur praegustare medicus. Quam friuolum uero & temerarium hoc est, Medicum etiam de spectatis & inuentis iam, quoties seu mediocria seu extrema morbis opponit, ipsum prius gustare debere? An non apparet te impudentem non modo, sed & iniquum exactorem esse? Magistratus temere imploratur ab aduersario. Magistratum rogas & oras, ( cur non ploratur ab etiam obsecras? ) ut impellat, cogat, & ex officii ratione imponat medicis ut sumant non medicamenta quaeuis, sed uiolentissima; eaque non alterantia, roborantiaue aut etiam per diaetam operantia, sed purgantia; qua quaeso fronte quo ore, qua conscientia? Nempe doles nos uiuere, & nefariis tuis conatibus obsistere. Noli ante tempus rumpi malicia atque inuidia. Erit tibi praesto sua suo tempore poena, nisi resipis. Humorum contemtor circa humores occupatur. Sed ecce ille inimicus humoralium medicorum in magna & inusitata humorum copia, nouit praeparare medicinas, & eas administrare. Quaeso te quid tibi cum humoribus tam sicco & arido Theologastro? Putaueram tibi omnes morbos esse siccos: prae ut in Humoristas debacharis. Iam tam humidi quidam sunt, ut etiam inusitatam copiam humorum praebeant. At quae illa inusitata copia? Quod naturae moderationem excedit, molestum quidem & inusitatum illi est: At tu medicis loqueris, in campo medico. Fortassis tuus uenter aliquando oceanum, aut lernam improbae aquae continuit. Sophistae facile ex musca elephantum creant. Sed sophistis etiam atoma democritica magna sunt, ut sibi ingentes inusitatae gloriae montes arrogent. Quod quicquam praeparare ex arte noueris, tunc credemus, cum id Doctorum chymiatrorum ex nostris, iudicio commiscris, non iam perfectum, sed a rudi elaborando usque dum perficias ita, ut operationem simul intelligant, & iudicare possint, id quod facies, nisi uanus & mendax haberi uelis. Nos scimus longe rectius quid ueri chymici ualeant, utpote quorum opera nos non fugiunt, & subinde oculis obuersantur, & naturae respondent ipsi. Sed de hoc quoque infra plura. Negas te expetere necis periculum. Cur magistratum ad occidendum per instrumenta inuitas? Cateris paribus Galenicus medicus utitur remediis quae alteri suadet. Non abnuerim si mihi Deus similem morbum immittat, simili aut etiam eodem remedio curari, quod suaserim alteri, ita tamen ut caetera sint paria, cum circumstantiae innumerabiles rem in immensum uarient; at toties purgantia praebibere, quoties praescripserim; quae me agerent intemperiae? Optarim tibi uno die mille aegrotos; omnes curandos sale ueneris, quem falso nominas; aut uitrioli spiritu: Si quantitatem triplam ad singulos uorares ipse prius; Et essent opponenda extremis extrema; quam cito idem subiturus esses periculum, quod nobis intendis? Uult uidere finem calumniarum, & effectum benedictae medicinae quam iactitamus. Benedictae medicinae elusio. Fauces tibi occlude, & impurum spiritum a puro aere separa; manus etiam istas tuas & calamos igne Uulcanio ad essentiam coque; & non excede limites uocationis tuae, profeceris. Nostri rei ueritate moti, quod res est dicunt, & scribunt. Pungit nostros mentione medicinae benedictae, cuius effecta desiderat. Si ea non est alicuius priuati, consulat historias mundi; & exempla eorum, qui Galenica methodo sunt restituti; non erit quod desideret. Sed non ogganniat nobis maliciosorum hominum istud; plures innominatos occubuisse nostra medicina, quam nominatos conualuisse; aut non medicina, sed natura curari omnem morbum, ita ut medicina re ipsa non sit opus. Stultorum is sermo est. Constat sanari omnes non posse, nec artem id polliceri, neque unquam promisisse. De medicina autem quae ueris chymicis benedicta uocari solet honorificentius longe sentiunt quam Neoparacelsus. Utinam prae inuidorum hominum odiosa occultatione, ea esset notior, ut & hac in parte quid ueri falsiue subesset, exploratum foret. Galenici non spernunt medicinas nobiles. Nobilia medicamenta, dicebat Crato, non contemnimus. Apparatum & usum peritum consonumque naturae non raro desideramus una cum ordinaria legitimaque uocatione, & fide iurata. Tandem lectori persuadere cupis, calamum armasse te cum lingua, non in ueros medicos, chymicos & philosophos, sed in falsos; Et istam tuam maledicentiam libertatem philosophicam uocas. Sed si lector te intus & in cute nouerit, contrarium fentiet. Qui enim sint ueri medici, & chymici fimul; qui etiam philosophi; luce meridiana clarius est; nempe illi ipsi quos tu oppugnas, & uirulento calamo perstringere conaris. Illa autem tua liberalitas maledicendo in feruilem plane dementiam, separato impuro a puro degenerauit, ne quid tibi ne somnies quidem de ulla ingenuitate. Apologiae exordium. Adhuc praefatio. Proaemium pugnae & praeludium accepistis, Neoparacelso dignum. Capita accusationis Paracelsistarum: Quid de pugna speratis? Exponitur primum accusationis formula cuius haec sunt capita. Paracelsistae adhibent ad aegros curandos imparia uiribus medicamenta absque iudicio, sed temeraria confidentia. Paracelsistae nihil nisi mera uenena apparant, & usurpant. Inde confectaria sunt; aegrotantium quidem leuamen subitum; at statim, in exitium eiusdem mutatio; unde porro coercendi sint autoritate Magistratus. Initio Paracelsicae doctrinae plures impostores & creduli Erastum acrius stimularunt. Haec nouimus olim ipsis ab Erasto obiecta esse, quo tempore primum paracelsica disciplina innotescente, plurimi stolidi existebant, qui facili compendio & ad medicinae & auri sacraria peruenire posse sibi persuasum habebant. Ut itaque fieri folet in re incomperta & temeritate uulgi, plurima sequebantur exitia & imposturae; quae augebantur eo magis, quo praecipitior plebs est ad noua. Paracelsus ineptus & ebrius medicus. Ipse etiam Paracelsus ebrietati deditus absque ulla medebatur methodo passimque ingulabat multos; quanquam aliquos etiam miraculo quasi interdum sanaret. Haec tam certa sunt, ut negari non possint. Erastus tandem ut & Crato, contemsit Paracelsicos, ut insanos. Neoparacelsus illam cantilenam reuocat ad carceres, fingitque sibi eam opponi, quem tamen Erastus uix dignum iudicasset contra quem uel literulam scriberet. Nam ille Paracelsicos non curat ob insaniam in disputatione de purgantibus. Hodie, quod insanos. sciam, minor illis impostoribus fides est; & didicerunt etiam nostri chymica concinnare, atque etiam felicissime non raro adhibere. Itaque fere exoleuit ista accusatio; nisi quod quorundam in animis adhuc haeret suspicio, praesertim si quem similem illis conspexerint. Et cum Neoparacelsus Paracelsum commendet; alios medicos extremo persequatur odio; neque legitime peruenerit ad medicinam, sed desperatione; non immerito suspectus est factus. Unde fortassis, qui in uicinia sunt, medici, sui officii esse putarunt, admonere homines, ut sibi caueant; si quidem eiusmodi curiones olim multum dederint damni. Fax Neoparacelsi. Haec illa fax est, qua excanduit Neoparacelsi animus, & in rabiem actus est; ita ut non se tantum; sed & omnes qui Paracelsum unquam sunt secuti, & uere obnoxii ei crimini fuerunt ulcisci rabida uirulentia sit aggressus. Animaduertisse poterat accusationis seu iudicii robur pendere ab effectu. Uitaturus ergo illud, hunc cauisset; & sic optime se ab omni crimine & suspicione liberasset. Et licet aliqui sinistre interdum loquantur, aut sentiant; tulisset id aequo animo. Ut enim ex Hesiodo canit, figulus figulum odit, eique obloquitur. Medicorum familia obnoxia prauis iudiciis. Nec nos immunes sumus ab illo malo. Sed ob id non insanimus, & in artem uniuersam, omnesque professores tam atrociter debachamur. Uerum cum is repudiata humilitate & modestia ( quam etiam conscientia apostasiae ei subiicere debuerat ) tam acerbus sit, & furiosus; labris suae lactucae, & dignum patella operculum est inueniendum. Noluit latere; in sole ergo ambulet; ut tandem Icario det nomina pontoposita accusatione, thema formatur negatum: Paracelsistae non adhibent & c. non sunt homicidae: Ridicula ἐκφώνησις Neoparacelsi. & c. Argumentum primum a testimonio: o iustissime iudex ( clamat ) o scelerum iustissime uindex Deus, quam diu sines, haec inulta? Quasi Deum testem contrarii adposceret, atque ita innocentiam Paracelsistarum argueret. I. Argumentum Paracelsicum. Quid uero si Deus & contrarium sciret, atque etiam molitus esset olim, & nunc quoque potenti manu cum Paracelso impio Paracelsistas concuteret? Quid enim isti factiosi machinati sint in somniata sibi Chrysopoeia ( que per se non aduersatur naturae: ) & medicina arrogata, non est tacitum. Illud tale est ut indignabundum potius commouere & Deum & Magistrum possit, quam monitores medicos confundere. Non tu nobis hoc adimes. Neque aliter persuadebis, Neoparacelse. Res proclamata est. Sed tu inspergis argumentum ex obliquo; quasi medici homines sint scelerati; Responsio: & ob id a Deo puniendi. Caue tibi a nostrorum iusta indignatione. Medici non sunt scelerati, fictumque id crimen est, & c. Si uolubilitas linguae, & rabies ad crimina confingenda, obtrudendaque sufficerent; tu sacrilegus audires, & alia multa, atque ita ex factis tuis ornatus esses. Sed abstineant nostri, scientes, si cum stercore certent, seu uincant seu uincantur, semper se maculari; Qui fidem Deo non seruat, nihil in aliis meretur autoritatis. & fugitiuum sacerdotem, qui Deo suo fidem non praestitit, multo minus in asserendo hominum honore posse esse certum & firmum. Nos Deum uicissim precamur, ut te ex insano sanum faciat, & meliori donet mente. Alterum argumentum praefixum habet thema singulari ornamento expolitum; Ii. Argumentum Paracelsicum. satis erat ad defensionem; Paracelsistae non sunt nec machinantur talia: In haec erumpit: Rabies aduersarii. Quae diabolica atque detestanda ac superior illa nimis atrox calumnia Paracelsistas immerito exagitat. Ohe Ellebori essentiam Neoparacelso: parum aequa utitur Diana. Negat ista competere Paracelsistis; quia sit calumnia. Equidem, secundum inuersi mundi iudicia, culumniam agnosco. Tali calumnia me nolim peti. Ueritas autem illi nomen proprium. Hanc tu calumniam calumniose uocas. Sed prome firmamentum: Quia, inquis, Paracelsistae sunt uere ministri nature. Proba hoc quoque? Secundum Hippocratis sententiam, dicis. Hoc primum est, reliqua sequentur. Responsio. Sed nostri studiosi negant firmamentum, & dicunt ad eius probationem primo, quod in toto Hippocrate nihil extet de Paracelsistis. Hippocrates ignorat Paracelsistas. Ergo nec hoc, quod sint ministri naturae. Autor repudiatis primum nunc ualet. Deinde, quod tibi ipsi contradicas turpiter, qui in praefatione autoritatem Doctorum repudiaueris, ut Uulcania instrumenta appellaris. Ubi est tuus ille Uulcanus? Ubi eius forcipes? Abi, accerse, forte in tartaro cum Paracelso potantem: Quomodo uero ille arguet te ministrum naturae esse: Ignis non potest euincere Paracelsistas esse ministros naturae. Credimus te cum Uulcano tuo posse naturas destruere. Adiumentum exiguum est. Ministras ergo Uulcano ad destruenda naturae opera, non ad perficienda. Ignis naturas dispositas corrumpit, nisi maxima regatur industria, quae non est solorum Paracelsicorum. Humanam autem naturam ut iuuent Paracelsici, nimis est notum. Sed affer aliud Paracelsistae non sunt domini naturae: Ergo ministri. Memineritis huius adolescentes, & in posterum dubitate, an Paracelsistae sint inter illos, ad quos dictum est oraculo diuino; Et dominabimini bestiis terrae, & c. Sed ne uideamur cauillari; Reuera non est consequens, si quis non sit naturae dominus, eum eius esse seruum. Alius prosyllogismus. Homo dominus plurimo [ unclear ] naturae Alius. Neutrum enim esse potest, nisi ex hypothesi certum sit alterutrum esse. Sunto ministri naturae κατά τι, aut ex accidente. Itaque duplicem elenchum ei reposuerimus; quod fortui to uideri possint sanasse, non sanantes secundum artem, καὶ κατ ’ ὀρθὸν λόγον. Poterant etiam pilos iusto prolixiores decurtasse; ut ita aliquo ministerio nature succurrerint. Eos ministros esse illos, qui medici uocantur, nondum patuit. Commisisti ergo hic elenchi ignorati sophisma. Profer aliud. Non imperant naturae. Ergo sunt eius ministri. Ferulam Sophistae. Relata sunt imperare, & parere. Hoc consequens erat. Sed pareatis sane nature, quid tum postea? Non magis estis medici, quam quiuis Epicuri de grege porcus, aut de rigida Stoicorum disciplina. Aliud. Paracelsistae non praescribunt naturae quaeuis sine iudicio ad stolidae & ineptae phantasiae placitum: Ergo sunt ministri naturae & medici. Proba antecedens. Deinde redde nobis rationem consequentiae. Nos enim persuasum habemus te putido οὐχ ἔποντος Elencho conspurcatum esse. Quis enim credat Paracelsistas non praescribere quaeuis sine iudicio; Paracelsici dant omnia ad quaeuis. cum uideat omnia porrigi ad omnia? Utinam omnes homines sensibus capti essent, ut istud eis persuaderi posset. Negatione simplici tu mihi nunquam satisfeceris. Sed finge istud uerum esse; ideone sunt medici? Nempe ut bos suae naturae nihil praescribit temere, sed ex eius nutu uiuit, medicus est; ita & Paracelsistae. Perge: Paracelsistae ad naturae nutum se totos componunt; quod ipsa praecipit, quod mandat, studiose exequuntur: Ergo sunt eius ministri & medici. Eiusdem fecis paralogismus est. Responsione non eget alia. Posset autem noster discipulus ex antecedente facilius Sardanapulum, aut Apicium quendam concludere, quam medicum. Non autem satis attente Dianoean informauit. Antecedens debebat ad medicam functionem per se accommodatum esse. Quo facto nihilominus in dubio fuisset fides: Paracelsici aegre ferunt nostram incredulitatem, ut & epistola Pithopaei indicat. Et omnino hic maxime laborant Paracelsici, quod eorum dictis nolimus adhibere fidem, quia non tantum alieni sunt ab arte medica, sed & raro praestant quod dicunt, & fortuito interdum iuuant. Sint ergo attenti studiosi. Rursus. Quae medicamenta natura praescribit, & componit; diligenter adhibent, & administrant; Ergo Paracelsistae sunt medici. Paracelsici sunt Seplasiarii ministri. At noster discipulus rectius, Ergo sunt Seplasiarii aut pharmacopolarum ministri. Nam horum est a medicis praescripta pharmaca & composita ingenio, manu miscere & adhibere Clysteria: sed & seruulorum ancillarumue lectulis aegrotorum astantium aliqua eius laboris pars est. Tales ergo sunto ministri, & medici: Paracelsici sunt medici sicut organo pneustae organicines. Ita ergo paracelsicus medicus non absimilis erit illi Mediastino, qui Ilmenoam aliquando ueniens, Organicinem se profitebatur, cu ius industriam cum pastor eius loci spectare uellet in opere organico; isque minus pene nihilo sciret. Interrogatus unde se profiteretur eius artis peritum; eum organicinem se aiebat qui folles leuaret; requiri etiam alterum qui digitis docte percurreret plectra. Perge Neoparacelse: Paracelsistae fideliter administrant praescripta a natura remedia; & ipsi omnem sanationis curam, uim atque efficaciam committunt, nihil dubitantes eam, nisi fatum uel totalis uirium atque spirituum defectus obstiterint, omnia rectissime acturam. Ergo Paracelsistae sunt medici. O securos medicos. Auditis discipuli hunc hominem qualis Theologus fuit; talem etiam medicum agere? Paracelsici ignaui medici, secure in aurem dormientes. Adhibet praescripta remedia, & nature caetera committit. Si placet eis operetur, idque si fiat, non dubitat quin recte fiat, si non placeat; moriatur sane homo, quia uel fatum coegit, uel totalis spirituum lapsus. Si tu talis es medicus, cur calumniae damnas eos, qui praemonent aegrotos ne te utantur, aut tua opera? Secure ergo cum Paracelso potare potes, adhibita modo medicina? Eia bonus es Paracelsista. Medicus attendere debet actioni naturae dato medicamento. Quid si natura uelit quidem operari, at id aliquo impedimento, quod facile sit medico remouere, non possit? Quid si te securo tota camarina commota uiolenta actione omnia perturbet, impactisque superfluitatibus in nobile membrum perniciem ultimam afferat? Quid si uires prosternat agendo nimis concitate; an tu non sistas? Posse autem id sieri uel leui momento in praecipiti positis materiis, uel rupto abscessu, aut alia occasione data, compertum multis est exemplis, tum Paracelsicae uesanie, tum aliorum temeritatis. Posse etiam tardantem naturam uariis auxiliis instigari notissimum est, & c. At boni Paracelsistae non dubitant, quin natura sit omnia recte actura, more eorum qui arma obligant, non soliciti de cura partis laesae; ex quorum fece etiam fuit Paracelsus. Sed fiant sane illa omnia, quae in antecedente ponuntur, an inde consequens est Paracelsistas esse medicos? Eodem nempe modo ut famul ’ amannuensis. Hic ubi porrexit iussum remedium, de operationis directione securus est, si dominus moritur, ui morbi moritur uel fato. Quis mori uolentem retineat? Attexitur consectarium, sed non simplex, illustratum comparato simili, cum faenore prodit. Sicut famuli, inquit, aut mandatorii iussa rite facientes non sunt uituperio, sed laude digni; ita & Paracelsistae: & per consequens non erant ab istis medicis traducendi. Liberet hic opponere disputatori illud Christi; Omnia cum feceritis, serui inutiles estis, & c. Sed Crabrones plus moueremus. Respondemus autem istud nihil ad rem facere, & omnem elenchum ignorare. Cur reprehensi Paracelsici. Non enim ideo reprehensi sunt, quod naturae ministrare suo modo uoluerint, sed quod medicorum artem profiteri, & exercere, cum eam nunquam didicerint, nec ad id sint uocati. Non est consequens, si amunuensis aut mandatarius recte agens laudatur, Paracelsicos esse medicos, aut hoc sibi cum laude sumere: multo minus quod cum laude id peregerint. Sed attendite aliud: Paracelsistae naturae mandata in uera atque essata anatomia luculenter expressa perficiunt. Ergo sunt medici laude digni. Antecedens probatur: Quia anatomia essata omnia hominis membra ac partes non mortuas uel caducas, sed uiuas uegetasque in macrocosmo oculariter demonstrat; quid cuique conducat, uel noceat, indiciis non obscuris manifestat. Eam autem callent Paracelsici. Rident adolescentes nostri tam ignauum sophistam. Negari poterat effectus Paracelsistarum in essata, seu potius somniata & utopica anatomia. Comprobatur ab effectu anatomiae istius, quia haec faciat, & c. Quasi uero effecta anatomiae sint haec, quae Paracelsistae praestant. Firmamentum ita enunciatum esse debebat; quia Paracelsici elaborant in illa anatomia, & operantur ex eius praescripto, & c. Sed ad medicum nihil est consequens. Remittatur ergo ad consuetum hactenus elenchum. Anatomia essata quid. Sed ne sine lucro nostros dimittamus, quae nam sit illa anatomia, operae precium est scire. Ne putent studiosi illum de sectione corporum humanorum, & inuestigatione organorum & partium naturae loqui. Hanc.n.totam infra reiicit, & ad pictores, quibus utilis sit, ablegat. Sed dum lacerant Paracellici res animales, uegetales, minerales, & inde tres lapides seu tria arcana chymica student producere ope Uulcani, qui essentias intimas euocet, comprehensasque uelut lictor dominis Paracelsicis tradat, hoc uocat Neoparacelsus essatam anatomiam, seu essentialem. Iam qui administrat hanc bene; is dicitur naturae minister esse & Paracelsista. Sed ut hic ridendum est; Ita cum concluditur medicus, quasi is medicus sit qui istam operam nauat, quam nostri in pharmacopoei industria reliquerunt manu saltem obeundam. Num in coctionibus Paracelsicis fiat id quod natura requirit. Sed & hoc quaereridum est, num mandata naturae sint expressa in illa essata anatomia? Si indages, experieris Paracelsistas res pro libitu tractare, & in tot formas commutare, quot ipsi uolunt, aut forte exeunt. Est enim quorundam materia sequax, ut antimonii, cuius mirisicas formas nos ipsi uidimus: Et fere mutato regimine mutatur forma. Nec hoc abhorret a principiis naturae. Nam materia uersatile quid est. Et forma mistorum fugax, ut & simplicium elementarium. Omnis autem natura comprehenditur materia, forma & toto. Itaque non nature praescripta determinata fiunt in opere; sed uaga & indeterminata. Ita aes paratum est artifici, siue mercurium, siue aliud quid fundere aut parare uelit. Artifex pro libitu tractat materiam. Artifex praescribit potius materiae, eamque tractat perite accommodans ad suum ingenium. Si naturae uim sequi uolunt; inanem sumunt operam. Natura intus se perficit sola. Ipsa enim aut sponte perficitur, si adminicula absque artifice praesto sint, aut foris saltem requirit iuuari, absque illa spagirica separatione. Quod si habilitatem materiae ad uaria artis opera respiciunt; uerum quidem est, potentiam illam determinatam esse; at non nisi proxime. Nam remote quiduis ex quouis fieri potest. Imo & ipsa propinqua potentia tam uaria est, ut non naturae praescriptum, sed artificis arbitrium, quid fieri uelit, sit consulendum priqiario. Cum ergo tam uagum sit naturae praescriptum, qui potius ad hominem curamdum, quam ad equum, aut ad medicinam potius quamculinam; Natura aptitudo ad multa dirigitur ab artifice. aut fabrilem praescripserit Paracelsistae natura? Alludere autem uidetur ad ineptam suam physiognomian, de qua alibi. Quasi ex nature dispositione & indiciis sensilib. possit coniicere, quomodo se uelit elaboratam illa, aut cui adhibitam. Et hoc procul dubio responderet interrogatus de expressionis eius notis. Sed ad alterum paradoxum. Ait essatam anatomiam monstrare omnia hominis membra oculariter in macrocosmo; Quomode homo microcosmus Paracelsicis. non mortua sed uiua & uegeta, Si homo est pars macrocosmi, non absurdum est in macrocosmo monstrari a natura. Sed illius sententia haec non est. Macrocosmum ponit separatim ab homine. Quicquid ergo in homine est, id uult in aliis mudi partibus oculis ostendi & subiici beneficio separationis Chymice. Non ergo tunc integre partes manebunt, sed in purum & impurum diuisae. Si iam discipulus noster interrogaret, quaeso monstra meis oculis caput humanum uiuum & uegetum extra hominem in magno mundo, quid ille responderet? Acciperet sc. argentum fortassis uel elleborum aut aliud, idque ope sui uulcani redigeret ad oleum, quod uocatur quinta natura, & separato puro ab impuro diceret, ecce tibi caput hominis. At ubi uita? Responderet ex Paracelso; lapides riuunt; Ergo & argentum. Item uim sua & efficaciam habet ad operandum sanandumque caput. Uiuit ergo. Contra uero de anatomia Galenica diceret, quod mortua offerret membra; etiamsi Herophilus uiua secaret corpora. Irridetur sophista potius quam confutatur. At noster discipulus optaret omnibus Paracelsicis tale caput, illisque merito ualediceret. Cur enim istud potius caput hominis est, quam bestiae? Cur etiam potius caput, quam pes? Cur etiam id appareat oculis caput, quod nullum capitis ne uestigium quidem habet, nisi forte caput animale ad simile reducas oleum, ad quod tamen & reliqua membra redigi possunt? Imo etiam cum caput sit pars organica multis specialibus organis commune, atque etiam similaria multa complexum, nec nisi hominum consensu, & ex relato sit caput, natura autem per se ex potentia materiae educat, id quod educere potest, secundum illam δυνα¬ μιν; Et illa materia naturalis non sit capitis tantum, sed omnium membrorum; id quod etiam inde apparet; quia quo propior est capitis materia essentiae illi chymice; eo longius a capite abest, quomodo potest natura non tantum prescripsisse istud spagiricum medicamentum ad caput iuuandum specifice, sed & oculis subiecisse ut possit agnosci, caput uiuum esse? Sed Sophistae essentificatum caput aliquod quod sit delirio expellendo. Mirum autem est ex hac doctrina cur non consequens sit omnia omnibus applicari posse, atque ita recte tribui Paracelsistis defectum iudicii & discriminis in usu medicinarum. Paracelsistas omnia omnibus applicare consequens est anatomiae essatae. Nam si saltem caput, qua caput est, illud essentificatum respicit, & iuuat proprietate substantiae; at id agitant uarii morbi, iique inter se contrarii quib. opponendum sit caput istud chymicum; una medicina omnib. inseruiet, nec referet, quis, qualis, seu morbus ille, seu affectio sit; saltem sciatur caput laborare. At hic non opus est distinctione, aut iudicio discretrice. Deinde cum caput constet multis organis particularibus, & haec uicissim dissimilaria si sint, multa contineant similaria, in quibus tota capitis facultas, omnisque actio radicata est, quandoquidem totius compositi organi uis ex conspirante partium potestate constat; Organi dissimilaris uis in elementis. sicut pedis actio ex actione musculorum, neruorum, tendinum, & officio ossium & reliquorum; procul dubio affectiones etiam & morbi euenient capiti ratione eorundem. Caput mortuum. Iam si illa essentificata medicina seu caput uiuum Chymicum ( est enim illis aliud caput mortuum, cuius respectu id quod uim essentiae habet, extractumque ab illo est, uiuum uocari solet ) capitis morbos tollit roborando & obsistendo caussae nocenti; omnibus similaribus membris, & organis particularibus secundum essentiam erit conforme. Siue ergo partes respicias laborantes, siue causam morbificam, aut morbum ipsum, non erit opus ullo discrimine. Idem enim caput omnibus simul conferet: Nec potest dicere quod alia uis naturae nutrientis sit in cerebro, quam in pede: aut alia uis sentiendi mouendique secundum genus. Uis sentiens & nutriens in animalium partibus confusa. Nam natura confudit istas uirtutes in uno subiecto. Ergo & una medicina inseruiet toti, ubi sane existat. Uideat ergo Neoparacelsus quomodo a se repellat telum istud confusae & inordinatae adhibitionis medicinarum. Neque enim fatis est ostendere caput chymicum, manum, pedem, cor, epar, & c. Et inter haec discrimen nosse: plura, ut diximus, requiruntur ad medicum iudicium & usum. Quae uero sunt illa iudicia non obscura, quibus anatomia esfata manifestat, quid cuique prosit uel noceat. De physiognomicis notis. Qui physiognomiam herbarum aliarumque rerum confixerunt, notis quibusdam conformibus ex toto integroque, nec dum per illam anatomiam resoluto assumtis, idem deprehendisse uideri uoluerunt, ueluti ex testa nucum coniecerunt essentiam eius conferre cranio, cuius similem habeat figuram. Nucleum cerebro assignarunt, ob congruam dispositionem. Sed unde sciunt humano potius quam uitulino cranio aut cerebro ista respondere? Non omnia conducunt omnibus. Sturnus.n.cicuta uiuit, qua non asinus; cumque hic ea comesta in lethargum aut furorem agatur, quae sunt cerebri passiones; quo indicio constitit cicutam cerebro nocere? Dic Philosophe essate. Utere tuis oculis, & diligenter intuere rerum essentias, idque expedi. Consule etiam tuum Uulcanum, eumque artificiosissime rege; confice alembicos, cucurbitas, aludeles & reliqua ita ut interstinctiones exacte referant situm humanorum membrorum; & iam incipe destillare, sublimare, praecipitare & omnino coquere. Diligenter nota oculis ubi uapor subsistat, ubi coagulet, qua ruat; quam alte feratur, & omnibus notatis expedi, Ellebori essentia ita facta, sitne profutura tuo cerebro an nocitura? Sitne antimonium moturum catarrhos, an sublaturum? Uir eris si hoc ad oculum ostenderis. Iam ergo abi, & gloriare Paracelsistas & ministros naturae esse, & laude dignos medicos. Sed animaduertit homo callidus obiectum sibi iri difficultatem, imo impossibilitatem istius abseruationis ocularis ex anatomia essata. Famulae Paracelsicae. Anteuertit ergo, & duas famulas illi attribuit, quae ad fores stantes accedentibus aperiant ostium, monstrentque qua adiri debeat regina illa anatomia. Attamen adeo uersutas eas fingit, ut non nisi Paracelsistis se faciles praebeant; idque non immerito. Quia illi sciunt, qua arte tractandae sint famulae, ex sententia scortatorum Terentianorum, ut ad dominam aperiant uiam. Galenici nimis sunt austeri, nec ita liberales, ut ante dominam demereantur famulas. Uerba aduersarii. Merito ergo excluduntur. Nomen autem unius famulae Physiognomia: alterius Chiromantia: quas etiam Sophistarum hoc est Peripateticorum & Galenicorum scholae nosse glorientur, at absint ab earum notitia longissime: quia scilicet non in hominibus tantum, sed & in omnibus macrocosmi partibus locum habeant. Hic risum non possunt cohibere nostri discipuli. Cur uero istud? Defensor Paracelsicorum eos prostituit. Quia nimium sim plex Neoparacelsus suos Paracelsistas defensurus, ipsos cum arte tota prostituit. Nam si ipsi ex autoritate Terentii famulas demerentur, ut perueniant ad dominam; domina autem est impurum scortum, illi autem, qui demerentur, scortatores: ridiculum est, ipsum inscium & imprudentem, Chymiam Paracelsicam adulterae comparasse; Pictura Chymiae Paracelsicae. & reliqua similiter prope ad uerum longe ingeniosius ullo pictore expressisse. Cogitant etiam si domina adultera est; a uero ergo longissime abesse Paracelsistas; si impura essentia, nondum separatum esse purum ab impuro, aut potius puro abiecto & perdito nam scortando perit probitas ) relictum esse impurum; atque ita toto coelo & Philosophorum & Astrologorum aberrasse illos Paracelsistas. Physiognomia fallam. Est & alia risus causa. Norunt quidem Physiognomian alicuius esse momenti, quanquam non absimilis est ianitricibus Terentianis, uersutia sua & dolis multos procos ludentibus; eamque locum habere in tota natura, quanquam Peripatetici in animalibus potissimum, aut omnino uiuentibus saltem eam considerarint: Chiromantia non est extra hominem. at chiromantiam non putauerant sibi querendam esse in ullo alio muntia non est diangulo quam ubi esset Manus Ἡχείρ: nisi fortassis παρὶ τοῦ χείρονoς Paracelsistae eius primam uocem deducunt, longe plausibiliore etymo. Nam & malorum omnia sunt plena; & ex illis non raro existunt uates certissimi. Est autem manus hominis saltem instrumentum. Uitibus, & similibus, manus quidem est; at modificata & aequiuoca. Extra hominem ergo monstra quaeso illis manum, & quidem ut oculis uideant; quia Chymica tua sunt Physica, non Theologica, & cessabunt ridere. Sed quaenam uis argumenti est? Paracelsistae bene sibi demerentur physiognomian, & Chyromantian. Ergo ad essatam anatomiam perueniunt, & per consequens naturae intima perspiciunt, penetralia, certissimas mor borum causas, praestantissimaque cognoscunt remedia, & methodum addiscunt accuratam, & reliqua. Breuis responsio est, nostros adolescentes nihil hic necessitatis uidere; sed merum οὐκ ἕποντος ἕλλεγχον, una cum illo qui solet uocari κατά τα ne omnia adimant Paracelsicis. Paracelsici a physiognomia non iuuantur. Ad rem autem ipsam quod attinet, dicant nobis, illa duo adminicula, Chiromanticum & physiognomicum, spectanturne in nondum resolutis rebus; an uero in solutis & separatis? Si in illis, id quod non tantum Paracelsistae, sed & physici quidam, ex quibus tum Aristoteles, tum alii, ut Baptista Porta & c. librum conscripsit de re eadem, fatentur; iudicium secundum Paracelsicos erit perturbatissimum incertissimumque. Nondum enim separato impuro a puro purae essentiae uis conspici, & iudicari neutiquam poterit, nisi forte fallacissima coniectura. Dicunt autem illi, impura & adhaerentia stercora totam essentiam captam detinere. Exerere itaque se, & oculis ingerere neutiquam poterit. Secundum Peripateticos aliquid praestat quidem hoc ex integris iudicium, neminem tamen latet, quam sit incertum & dubium praesertim in medica uirtute cognoscenda; ubi saepe euenit, ut uenenum eadem sit facie cum alexterio; quod declarant congruentiae herbarum, ueluti cicutae minoris & petroselini uulgaris: Florum anthorae & napelli: Imo Doronici radix non multum abest ab aconiti pardalianchis Plinii & Matthioli; & utrumque quidem uenenum est; illud canibus non homini; hoc omni ferme animali: ne quid dicam alia alio tempore, loco, usu & uenena esse, alio βοηθήματα. Haec itaque ex physiognomia haberi non possunt, nisi sit ea quae omnes sensus cum effectu in ratione assumit. Si in essentiis extractis illud iudicium physiognomicum ex facie externa sumendum est; periit tota Chymia Paracelsica. Sales chymici deuersissimi uiribus, pene omnes sunt eiusdem forma. Puluis enim auri, & cupri, similimus Mercurio, certo modo praeparato, deprehenditur; Imo & cinabari aequipa ratur; & tam faciles sunt interdum naturae, ut arte tractate uarium uultum sustineant. Eadem censura aliud statuendum esset de artificiis diuersis, quibus parantur medicinae nonnunquam ad unum scopum, ueluti cum eadem medicina eiusdem uirtutis modo puluere, modo aqua, modo electuario, oleo, & aliis praeparata administratur. Sed hoc nullus concesserit Paracelsista. Itaque non laboriosa opus erit probatione. Unum saltem rogatum uelim Neoparacelsum, ut mihi Chiromantiam tincturae, Sulphuris, Mercurii, Magisterii, Elementorum, Elixiris, auri explicet, qua nota statuantur illa cordi familiaris esse. Si integrum spectes in natura, extra artem quae eius faciem mutat; arenae potius aut lapidi simile est, aut purum, more capillamentorum, calcis, & aliorum inuenitur. Quae his cognatio cum corde? Si resolutum? quoniam creditis ideo iuuare, quia conuenit eius natura cum spiritu cordis, & omnino balsamo naturae; quaeso mihi expedi qualis sit ille naturae spiritus, & unde deprehendam ex istis tuis ancillis cognatioriem eius cum auro. An tu illum unquam uidisti aut olfecisti? Si neque uisu, neque auditu, neque tactu, neque gustu, neque olfactu noticiam eius unquam habuisti, Unde scis eum congruere auri essentiae? A subtilitate dices, & naturae praestantia. At quae auro subtilitas? Longe maior est aceto, & uini spiritui, imo oleo iuniperino & aliis. Praestantiam naturae si ad hominem aestimes, cur non homo homini potius similis est, eique ex suo corpore medicinam praebet? Et corde subuenit cordi, Spiritu spiritui? Aut si homo id non potest, saltem bestias consulas; sicut de osse ex corde cerui hactenus temere creditum est, aut res uegetales alias. Nutrimenta longe sunt praestantiora auro hac in parte, cur his praefertis aurum? Sed qua fiducia, quoque charactere auri, adhibetis illud ad caput, & eius uitia? Unde nostis quod uniuersale sit? Andernacus: Paracelsus non raro potiores tribuit antimonio; Tanta illis arcanorum & manalium Dei copia est, ut ipsi nescii cui potissimum ex illis principem locum attribuere debeant, nunc auri magisterium, ei quod e stibio, nunc mercurium stibii & plumbi, ipsi qui ex auro praeparatur praeferant etc. alii gemmis. Idem tuus Deus lapidi Philosophorum uim tribuit, non specificam, sed a praeparatione contractam: ancillae tuae & ianitrices quid hic agunt? Nisi fallor tu Chiromantiam & Physiognomian non spectas in subiectis naturalibus, sed in operatione artis tuae. Nam ex praeparandi modis omnem noticiam tibi policeris. Sed quanta inde absurditatum nascitur sylua? Tune ex modo praeparandi scires naturam rei, & effecta? Que ergo eodem praeparantur modo idem ualebunt, ut cum exprimitur oleum ex amygdalis dulcibus, & semine Hyoscyami & c. sed in stolidis superuacaneum est diu immorari. Tribuit Paracelsistis quod naturae intima perspiciant, penetralia. Praeparatio per se non indicat uim rerum. Si hoc possunt, Dii sunt. Uerum a diuinitate tantum absunt, quantum tartarus a coelo. Non ergo possunt. Paracelsici non perspiciunt intimae naturae. Homini facultas data est ab externis & effectis uenari non essentiarum noticiam intimam; sed aliquam saltem conditionem, & uirtutes. Noticiae autem eius instrumenta acceperunt sensus, quibus astipulatur ratio. Essentiae intimae in sensus non incurrunt. Nequit ergo eas scire ratio, cum nihil sit in intellectu, quod non prius fuit in sensu. Essentiae Chymicae. Sed Chymici cum in paruam eamque purissimam & subtilissimam molem, uirtutis uel totius, uel praestantissimae capacem, coegerunt corpora; essentias quidem illas appellare solent; at tantum sibi non arrogant, quantum Paracelsistae qui naturae ( materiae, formae & totius compositi ) intima penetralia sibi nota & perspecta temere & insolenter deblaterant. Adamus ante lapsum dicitur essentias nouisse. Putidum istud appellamus mendacium, quod tanto alienius debebat esse a Neoparacelso, quanto olim Theologus fuit ( si fuit ) syncerior. Nam docent Theologi Adamum ante lapsum nosse quidem essentias; at eam uim a lapsu amisisse. Quis Paracelsicis reddidit? Falsum tamen id Theologorum commentum est. Paracelsicus omnia habet certissime exploratae. Sed perge. Certissimas morborum causas, remedia, methodum, sibi cognita & explorata depraedicat. Unde hoc? Nempe quia perianitrices admissus est ad anatomen essatam, quae illi cuncta suppeditat. Atqui morbi & causae, methodusque sanandi ex indicationibus subiecti patientis & c. Anatomia essata. sumuntur. Num ergo anatomian nostram amplectitur? Non, quia ad pictores relegat. Quid ergo secat num patientem seu aegrum? Multo minus. Hoc enim non esset curare; sed uere ad essentiam redigere aegrum non per Uulcanum, sed per terram; atque ita non per sublimationem sed per descensum separato puro ab impuro. Arcanum primae materiae. Quid tandom illa essata anatome tractat, ut suggerat ista tam magnifica? sanguinem humanum, ex quo fabricant arcanum prime materiae, quanquam etiam ex semine humano tum hoc tum artificialem illum homuncionem quem Dornaeus ex pane & uino elicit, creent; Deinde mineralia; animalia, uegetalia: destillarent & celestia, nisi remotius esset caelum sicut Paracelsus ex aere, igni, aqua, terra simplicibus rerum naturis nihilominus elementa noua elicit, cum tamen Dornesii Cardani & aliorum uere sentientium sententia ignis nec elementum materiale, nec corpus sit. Paracelsus ignem separat, qui tamen in rerum natura substantia propriam non habet. Quid tum postea? Etiam qualitates destillare possunt, & purum ex impuro segregare. Nam noster Paracelsus infra dicit se qualitates elementares, a specificis segregare. Paracelsici separant qualitates a rebus elementaribus. Magnam tamen deprehendimus artis paracelsicae imperfectionem. Cum enim homo sit microcosmus, constetque ex omnibus mundi partibus; unde etiam curae seu sanationis ratio sumenda sit, ita ut si terra aegrotet, per terram seu salem ( sal ipsa est terra ) sit curandus: si caelum hominis male habeat; Paracelsici homini nequeunt succurrere si eius pars caelestis aegrotet. unde sument essentias caelestes? Debebat coelum montibus incumbere; ut comprehendi & essentificari posset. Sed illi ope sui Uulcani etiam caelum, non aliter ac Gigantes comportatis montibus, irrumpunt; Et nescio quas influentias caelestes, & quintas essentias comminiscuntur, quarum tamen nulla est, quin sit, corruptibilis, & iterum diuisilis in elementa quatuor, sicut dicit Paracelsus, quod non sit res sine elementis, uel extra elementa. At illi influentias destillare nequeunt; sunt enim occultae uirtutes, ut narrant; forte ope, illarum ancillarum etiam cognitae certissime: neque caelum substantiam suam demittit. Si ergo caelum hominis aegrotet, moriatur oportet. Garriunt de suis quintis essentiis, at qui eam saltem in uino secundum Lullii & Ulstadii descriptionem ostendat, nullus inuentus est. Nullum enim habet a Uulcano auxilium: Et si caelum haberi posset, quia tamen nequiret essentificari, nihil prodesset. Noster enim Neoparacelsus infra dicit, quod corpora integra sint uenenata. Praestat ergo ad Magiam Paracelsi confugere & c. Sed si istud uerum est, cum soluunt secantque res tales; necesse est ut ex his cognatio morborum & causarum, & methodus medendi perfecte cognoscatur. At unde sciuntur symptomata? An & haec ab illis famulis & essata anatomia suppeditantur? Imo. Paracelsus in hoplochrismate. Nam Paracelsus cum per essentiam suam in obligatione armorum curat uulnera, etiam procul distans potest de dioeta & passionibus aegri ad unguem iudicare; non tamen sine spirituali essentia. Ridicula Paracelsici cognoscendi ratio. Mirabar autem qua fiducia Neoparacelsus repudiaret anatomian corporum humanorum, & Galenicas ἐνδείξεις: nimirum in Uulcania officina tanquam in celi uertice, uel turri illa commenticia uniuersi de qua legitur in commentis Amadisi Galli; sedens, & distillans, non aliter ac Dornesius cum urinam destillat, omnia habet explorata & cognita; quanquam plus sapit Dornesius quam Neoparacelsus. Ille enim urina utitur ex homine egressa quae indicia quedam habet, si haec sapientia quaedam est, & non potius stultitia urina se maculans prae arabico auro Paracelsicis non ingrato. Uirdungus. Ita fuit olim Medicus Astrologus, cui non opus erat explorare de morbo, aut symptomatibus, neque etiam de patientis natura, sexu & aliis; Thema caeli omnia significat de aegroto. imo ne urinam quidem dignabatur inspicere. Sed quandocunque consultor ostia pulsabat; thema caeli erigebat, & inde de omnibus perfectissima groto. scientia respondebat. Huic similis est Neoparacelsus. Nec immerito per anatomiam essatam omnia cognoscit. Si enim Paracelsista est; Stolido respondetur elusionibus iocosis. imaginationem habet tam fortem ut attrahere omnes spiritus & intelligentias caelestes possit, imo etiam cogitationes suas alteri imprimere, & uicissim cordis arcana cognoscere. Electrum Paracelsi. Aut gestat, fortassis ex electro Paracelsicum idolum, cui uis est in omnes spiritus, a quibus bene potest cognoscere quicquid homo patitur, & quam ob causam. Donemus ergo Paracelsicis istud; possunt enim; quia uideri uolunt, iuxta illud ἄνω ποτάμων & c. Studiosi non expectent aliam solutionem istorum paradoxorum. Inania commenta sunt, nec quicquam habent firmamenti. Satis ergo est si eludantur simpliciter. Anatome essata omnia de morbis aperit. Addit, quod ope istarum famularum ad essatam anatomen admissus ea sciat remedia adhibere quae naturam non opprimant nec destruant. Additur argumentum. Quia illa anatome morbos uere manifestet; morbi cognitio certam monstret curationem. Sed mirifice sapit. Si enim quaesiero unde sciat Neoparacelsus remedia naturam non opprimentia: respondetur; quia morbos ex anatomia essata cognouit: Noticia morborum quid ostendat. At inquam morborum noticia non ostendit que remedia uim nocendi aut iuuandi habeant; sensus, ratio, experimentum, eam aperiunt; nisi pro remedio accipias medicandi δύναμιν καὶ ἐνέργειαν: quanquam nec hic sufficit morbi essentiam cognouisse. Et falsum est, anatomen illam Uulcanam monstrare morbos. Neque ergo ostendet curandi modum. Indicia morborum. Certum autem est morbos esse symptomatum suorum causas. Per ea ergo tanquam effecta proprie signabuntur; postea etiam per subiecta & alia. At illa non intrant essatam anatomian. Bene mortuus est Ramus. Si uiueret, doceret hunc magistrum, ex quibus topicis deberet argumenta petere. Autoritates improbatae uerbis probantur facto. Ad marginem asscripsit Celsum; & Asclepiadem allegauit in contextu, memor illius sue hypotheseos in praefatione; Nihil est quod literam mortuam & c. quibus uerbis adiecit: Paracelsicus sua axiomata per ignem demonstrare debuerat. Autoritates improbantur. Quod ergo ex noticia morborum dependeat curatio, id expectamus ab instrumentis Uulcaniis secundum promissionem; non a Celsi testimonio, neque Asclepiadis. Sed cur hunc uocat medicum insignem & philosophum, qui tamen ferme totus erat Galenicus adeo ut illi Pseudomedici Neoparacelso dicti, seipsos Asclepiadeos soleant appellare? Scilicet ueritatis uis maxima est. Paracelsicorum encomium. Ait saniores medicos, quos in titulo appellabat Paracelsistas, beneficio artis signatae tenere certam curationem; unde sanent tuto, & saepe celeriter tollant grauiss. morborum radices, & mirifice defendant aegros a ui symptomatum. Putabant nostri discipuli ex morborum certa noticia, ( cui uolebant addi noticiam remediorum, causarum, symptomatum, loci affecti, & c. ) illam certam curationem Neoparacelso deductam esse; Sed nominat beneficium artis signatae. Ars signata. Quid hoc monstri est? Ante audiuerunt anatomen essatam, que morbos expediret; an illa eadem est cum arte signata? Non opinor. Quid ergo: illamne σημειωτικὴν Galenicorum medicorum accipit? Minime. Quid tandem? Operam scilicet ancillarum meretricum quae scortatorem intromittunt ad Dominam procorum desiderantem, iuxta Terentianum sensum. Itaque in posterum ex consilio Neoparacelsi contemplabimur Physiognomica, & Chiromantica; Et per illa non ad hominem perueniemus, sed ad illas res circa quas occupatur anatomia essata, cui cum aegro nullum. est negotium. Stolidae Paracelsicorum cognoscendi uiae. Sic ergo tuto curabimus & bene. O Paracelsistas cerebri egentes. Uos ne morbum cognituri curaturique, non aegrotum sed caminum & carbonariam uisitetis? Accedite iam aegri omnes, & dicite cui parti uultis uos in posterum committere; Galenicae ne, quae ad uos clamantes aduolat, & quae ipsi patimini undiquaque diligenter explorat; an Neoparacelsicae quae in Uulcania officina coquit essentias, & in illis omnia cognoscit: mittit etiam aliquam particulam uorandam nec dubitat, quin natura omnia sit recte actura? Non immerito indignabimini his auditis, si quidem & Naaman ille Syrus aegre ferebat prophetam non egressum se sanasse; quanquam exemplum ualde dissimile est, cum Paracelsistae non sint Elisaei. Falsa gloriae Paracelsicorum. Quis autem animum induci patiatur tali medicatione grauissimorum morborum radices tolli celeriter? Mirifice defendi aegrotos? Audiuimus quidem Neoparacellum de suis, citra tamen iactantiam ut protestatur, gloriantem, quod suis ualidissimis medicamentis hactenus usus sit cum multorum commodo, & emolumento; Paracelsicus quicquid boni in medendo praestitit ex sua arte non est assecutus. Sed non credimus, si uera dixit, cum id praestitisse per artem signatam, & essatam anatomian. Et quid opus est aegros accedere, & Erfurdia Rhudolphopolin portari, Si certa curatio sumitur ex signatura physiognomica, & Chiromantica macrocosmi ad essatam anatomen; sique data medicina nihil dubitandum est, quin optime sit operatura? Paracelsicus dicitur podagricus interdum esse. Utinam autem defendere suos pedes mirifice a podagrae inclementia posset; si Hubneri noticia scripto declarata est certa, quanquam de hoc minus dubitemus quam de curationis Paracelsicae certitudine ex essata anatomia, absque certo sensu. Hubnerus enim eodem in oppido habitans internunciis potuit usus fuisse certioribus, qui conflictantem cum iniqua illa podagra saepe audiuerint quiritantem & conuitia dolori decantantem. De remedio certo. Sed quid praeterea affert? Illustrat illam suam certitudinem opposito contrario. Cui non est certa morbi cognitio, inquit, eius opinio quae Galenicis perfamiliaris; certum remedium habere non potest. Hic naturam opprimi, atque aegrotantes ante iustum uitae terminum extingui quis non uidet? Remedium indicatur a morbo. Haec ille. Praeclare quidem illud; quod ignoto morbo, ignoretur remedium at non ex officina Uulcania, & anatomia essata, nec arte signata. Nam ut morbum scias, Uulcanus non efficit in suis furnis dum res commissas destruit, & affligit Paracelsice. Galenicis opinio tribuitur. Quod autem Galenicos pungit; equo animo ferunt. Quid enim ab hoste expectes aliud? Sibi tribuit scientiam; nobis opinionem. Si uellem urgere Sophistam; totam illi adimerem Uulcani artem, omnemque cerebri essentiam una cum arte signata. Sed hoc Ramo censori committemus. Etiam coniectura quo dammodo indicat remedium. Non autem est consequens, remedium certum ex opinione non posse haberi, quanquam id tam certum non sit, quam quod ἀπόδειξις καὶ ἐπιστήμη suppeditat. Aliquid dandum coniecturis non raro est. Et quis in tanta humanae mentis imbecillitate rem semper acu tangere, & digito monstrare ita possit, ut asserat, hoc certum erit huic morbo remedium? Medici est bene mederi. Medici sciunt suum officium esse ex artis praescripto agere; Ea autem artificiosas coniecturas non excludit; quae tamen ut Neoparacelsi ancillae, non raro fallunt etiam ingeniosissimos. Etiam fortunae Hippocrates tribuit in sanatione locum. Si quid Hippocrati fidei est; fortunae & tacitae animorum fiduciae item aliquid est relin quendum. Huc collimet ille certo. Neque tamen inde consequens est, theoremata medica labefactari. Sed ut hoc certum est, hydropa esse chronicum morbum; ita & hoc certum; quod acutorum iudicium sit anceps: & experientia difficilis. Sed Paracelsicis spiritibus omnia ad unguem sunt nota. Nam sicut Cardanus, ita & illi arcana aeternitatis intelligunt; nisi cum pituita molesta est. Omnino Paracelsistae Neoparacelso sunt laudati Medici perfectam noticiam rerum & sanationis habentes: Idque non tantum argumento Dominae, quae est essata anatomia; sed & ancillarum quae sunt Physiognomia, & Chiromantia macrocosmica. Iam accedit etiam tertius adiutor & praesidiarius, qui uocatur Ars Spagirica. Ars spagirica. cuius uis sit incredibilis in aurcis montibus conflandis medicinis praeparandis & aliis; Neoparacelsi uerba. adeo ampli usus, ut molitores, pistores, coqui, fartores, & omnino nobiles ignobilesque artifices uel nescientes eam excolant, & Uenerentur: cumque illis omnibus sit communis; solos tamen seplasiarios fugit Galenicos; quorum ineptiis, ut succorum expressioni, puluerisationi, infusioni & c. neutiquam sit conferenda. Paracelsica disciplina. Sed nescio quis hic sibilauerit. Ni fallor credidit, Paracelsistas non tantum medicinam immutare uoluisse, & hominem totum una cum uniuersa natura; Adamus a Bodenstein refert Paracelsicae medicinae esse 4 columnas Physicen, Astronomian, Alchymian & uirtutem iudicetur ex his num noster sit Paracelsicus. sed & nouae Philosophiae disciplinam & partiones instituere. Quid enim aliud portendunt illa insolita; Anatome essata: Ars signata; Physiognomia & Chiromantia Macrocosmica; & Spagiria? Sed de illis uidimus. De hac ultima porro contemplemur. Ait eam coquis esse uenerabilem. Putarunt nostri adolescentes an non uoluerit dicere μαγειρίαν pro spagiria, ut sic nihil aliud hic designetur, quam famulus quidam Uulcanius medicinas Paracelsicas igni committens, & coquens. Non apparebit. Spagiria coquorum. Hoc si est; non uident quid nobilitatis aut praesidii Paracelsicae certitudini inde possit esse. Spagiria μαγειρία. Quid enim tum postea? Coquant illi & decoquant, & concoquant; non fient inde medici plus quam culinarii ministri. Quod Spagiria sit Magiria. Esse autem ualde consentaneam illam & coniugationem, & significationem, euincunt Neoparacelsica. Essatae anatomiae succurrit, & hospites intromittit. Opus hoc a coctura non est alienum. Ait enim Uulgus sibi persuasum habere, eo nomine promitti aureos & argenteos montes: At qui in turba Philosophorum expediunt lapidis conficiendi rationem, crebro ingeminant istud Coque, Coque, Coque. Magiria ergo illa ars est. In super pistorum & coquorum ars nihil est aliud. At his assignatur spagiria. Molitores Spagiri. Est ergo coctio. Soli molitores nos confundunt. Utinam & illi coquerent triticum & amylum inde conficerent: Et res perfecta esset. Sed si molitor est spagirus, dentes Neoparacelsi, & seplasiarius uel aromatarius tritor, imo uolucrum rostra etiam erunt Spagiri; nec cum fulmina conterunt alta ceraunia, id sine spagiria fiet. Bene ergo dictum est, usum huius esse amplissimum. Illud tamen intelligere non possumus, quomodo coqui, pistores, molitores, unguentarii, pictores dum colores terunt, & c. Inscii Spagiriam uenerentur. Magiria in ueneratione. Spiritus commentitii Paracelsi. Fortaslis ea res est aliquid ex Paracelsicis Melusinis, aer dadis, syluanis, pygmaeis, xeninephideis, quibus iucundum est occultas naturae proprietates aperire hominibus, aut saganis, salamandris & reliquis phantasiae seu turbae magnae Paracelsicae portentis. Indi colunt Ueioues. Id si est, non immerito colitur, sicut Indi diabolum adorant, & ueteres Ueioues ne quid noxae inferant. Sed ut extra iocum dicamus quod res est, delirat Neoparacelsus totus, & toto aberrat ueritatis coelo. Quid sit Spagigiria apud Theophrastum Paracelsum nondum intelligit. Spagiria Theophrasti. Non est anatomiae essate, quam ille stolide fingit, ancilla; sed, ut & Dornaeus explicat, idem quod Alchymia uel Chymia, cuius officium generale est discernere uerum a falso; genuinum & essentiale ab adultero & accidentali, sequestrare a bono malum, & impurum a puro segregare, separare & abiicere binarium unitate seruata, ut Dornaeus loquitur. Paracelsici pseudochymia. Et hoc ipso argumento prodit suam stultitiam & pseudochymian idem Neoparacelsus. Paracelsista audire uult, at non cum autore suo loquitur. Chymicus; at a Chymicorum placitis diuertit. Soladini sunt Paracelso spiritus igni gaudentes. Sed forte ille suo genio, qui est fortassis Soladinus, siquidem Uulcanum tantopere ueneratur, nouam artem cudere uoluit. Hec etiam ratio est, cur autoritatem in praefantione repudiauit, ut sc. sibi integrum esset libere quicquid in buccam ueniret & statuere & pro lege ratum iungere. Sed Paracelsiste nunquam sibi persuadebunt hunc de sua factione esse, cum principis oracula non obseruet. Pharmacopoeia an comparandae Spagiriae. Illud ualde superciliosum est, quod negat Magiriae suae seplasiam conferendam, quia hec tractet expressiones succorum simplices puluerationes, infusiones. Hic in pura solis luce peruersitas Neoparacelsica destituta est. Ergone, Paracelsistae non extrahunt succos? Non puluerant? Non infundunt? Quid autem illud erat quod de molitoribus spagiris asseuerabat? Si molitores in puluerem redigunt grana, idemque faciunt seplasiarii, quanquam hi cortices & putamina subtilius separant, illi minerua pinguiore; cur molitores ( adde & auiculas quae ualde industrie norunt purum a puro secernere & grana sinapis, raporum, papaueris, & c. decorticare ) sint Spagiri, non autem pharmacorum praeparatores? An non simpliciter coquunt coqui, moliunt molitores? Sed Paracellici non puluerant, uerum calcinant. O delicata ingenia. Quid refert qua uia & modo aliquid teras si tritum oportet? Defectus Spagiriae Paracelsicae. Sed hic iterum defectus Spagiriae Neoparacelsicae elucet. In praefatione fiducia Uulcani omnibus mouebat litem. Calcinatio absque igni, nisi Uulcanius mutatus est in Neptunum, & c. At Chymici etiam sine Uulcano calcinant, & puluerant, idque longe frequentius, quam illud. Quid hic respondes Neoparacelse? An non te pseudo chymicum esse conuictum est? Inspice totam Dornesii de quinta essentia syntaxin: considera archidoxa Paracelsica; & quaeso iudica; calcinantne seu puluerant illa per Uulcanum an alio modo? An non etiam terunt in lapide; non soluunt aquis regiis & potentibus? An non etiam aceti, succi limoniorum, berberum quin & Mercurii, & fumi plumbi aliqua uis est? An non limae & pistilli? Putas autem haec ignota esse, aut non exercitata seplasiariis, aurificibus & reliquis? Si tu inde Spagirus es, quid erit faber ferrarius quid aurifaber, quid alii plurimi? Sed ille imperitissimus omnium nihil nouit praeter Uulcanum. Nondum intellexit puluerare Chymicos fumis Iouialibus, ui Mercuriali, incisione, lima, & aliis, idque tam callere medicine ministros, quam Paracelsicos. Nec illud inuentum Paracelsi est. Expressio. De expressione autem succorum simplici adeo delirat, ut non Ellebori essentia, aut auro potabili reducendus sit, sed sandaliis Iudaicarum & Italarum mulierum, oleum oliuarum non repudiatum Chymicis solerter conficientium. Sed ut uideas hic quoque te pseudoparacelsicum agere; considera quomodo autor ipse extrahat quintas aromatum essentias. Capit oleum amygdalarum ( stillatitiumne an expressum? Quinta essentia aromatum. ) miscet rem extrahendam. Digerit ad solem ( nota, ne tuo Uulcano solo glorieris ) Exprimit: & habet quintam essentiam cum oleo. Uulgari oleorum ratio conuenit cum aliqua Paracelsica. Quere apud nostros Seplasiarios, an non illi similiter in multis agant, ut in oleo rutaceo, srino, lasmino, liliorum, & c. Ueruntamen calumnia eos oneras non leui. Mentionem facis simplicis expressionis. Iniuriam eis facis. Quo enim pacto fiat oleum iuniperinum, terebnithi, & reliqua, cordus ce docebit. Et in plaerisque uulgaribus quoque utuntur infusione multiplici & coctione, & apricatione, seu digestione, quam in aliquibus Chymici uocant etiam putrefactionem. Extracta quoque ueteribus in usu fuisse Andernacus ostendit titulo ἐκ¬ χυμωμάτων Com. 2. Quid si aquas stillatitias, olea stillatitia, extracta & reliqua tibi opposuerit tota nostra pharmacopoeia, anne tibi istud tam turpe mendacium coram uiris grauibus etiam ruborem excutiet. Dia. 7. Adesto, & scrutator nostra pharmacopolia, obruemus te & suffocabimus Chymicis. de uet. & noua medi. Inunc, & alios calumniae reos perage. eaque falso referri ad Paracelsum autorem. Infusio etiam molesta est uiro. Chymicis uocari solet, maceratio, uel digestio, uel putrefactio, licet non omnino sint idem. Quid autem tam Chymicum est quam illa ipsa? Infusio. Uide apud Paracelsum specificu anodymum, quod per infusionem & expressionem saltem sit. Certant Chymici utrum oporteat infundere extrahenda omnia an non, seu diuturnius paulo macerare. Infundunt & nostri, & sciunt essentiae uim plurimam seponi in liquorem, licet non coagulent semper. Et hoc instituto maiorum. Cur Neoparacelsus negat chymicas praeparationes conferendas infusioni? Ueritatis studiosi deprehendent re ipsa infundere etiam ueteres Galenicos cum nouis: Infundere etiam Chymicos. Infusum uel ad siccitatem redigitur. Sed illa infusio interdum porro elaboratur, ut cum diuturnitati seruanda res est; Infusum uel ad siccitatem redigitur uel ad agnosi saltem absumtionem, uel statim totum usurpatur: interdum neutiquam, ueluti cum mox usurpanda. Ibi uel plenius ad absumptam saltem aquositatem fit decoctio, & c. uel omni liquore absumpto essentia uocata colligitur sola. Feces abiiciuntur utrobique. Et licet maceratio sit generalius quiddam seu digestio: et aliud alio elaboratur ingeniosius. apud Chymicos tamen quadamtenus etiam infusio est. Et si non in omni Chymica praeparatione infusio necessaria est; in multis tamen est. Si iam Chymiae propositum est more naturae animatae, separare crassa & feculenta a subtilibus & puris, mediante liquore: infusio siue a seplasiariis siue aliis usurpetur, proprium Chymiae opus erit, quanquam ab aliquibus administretur ingeniosius, ab aliquibus imperitius. At hic blateator in culina uidit infusionem; in pharmacothecis uidere ob coecitatem inuidiae & odii non potuit. Et quis scit an unquam ingressus sit pharmacopoeias nostras indagandi causa? An etiam uel cordum saltem inspexit? Sed metuit. Si enim cordus eum infundi mandaret; procul dubio totus in feces abiret, adeo nihil puri in eo est. Sed audire aliud propugnaculum. Spagiria Paracelsicorum patronae. Sola ars Spagirica potest defendere Paracelsistas a Galenicis. Paracelsistae ergo sunt immunes ab eorum iniuria. Utinam uerum esset antecedens. Spagiria medicum non facit. Sed norunt homines coquere & praeparare medicamenta, medicum peritum non efficere. Itaque ad Calendas Graecas tibi assentientur. De puritate Paracelsicarum medicinarum. Aliud: Paracelsistarum medicamenta sunt pura. Ergo sunt innoxia; & per consequens dicinarum. falso traducuntur noxae crimine. Firmamentum antecedentis; quia Spagiria instructi norunt separare purum ab impuro, uenenum a salubri, feces expurgare, unde sequitur tutissimus usus citra omnem naturae laesionem. Negant nostri discipuli antecedens, & dicunt ad probationem quod petat principium. Sed sunto uera illa poena omnia, usque ad firmamenti prosyllogismum: Nihilominus tamen elenchus inconsequentis paralogismum configit. Nam sint medicinae Paracelsicae purae; Etiamsi essentias puras retineant tamen non absoluti sunt a noxa. Separetur etiam purum ab impuro beneficio artis Spagiricae, hoc saltem detur essentias rerum eos conseruatas uelle; alienis abiectis: Dicimus non absolui eos a noxa. Quia etiam optime depurata, summe interdum nocent tanqua, ignis. praesertim imperito usu, ne quid dicamus de erratis egrorum, circumstantium, & cum quid praeter opinionem euenit, ut in his quae occultata diu medicos latuerunt, at repente interdum prorumpunt. Uide admonitionem Zuingeri & Arragosii in Epistolis. Cratonianis, Dubium num Paracelsici impurum a puro separent. Deinde quod, cum etiam uenenis sit sua essentia, necesse sit ad hanc peruenire laborando, aut cadauer fecesque pro essentia retineri, aut tandem alienam essentiam seu confusam cum priore, seu per corruptionem Uulcaniam denuo generatam produci. Quodcunque ex his sit; aut a noxa se non liberabunt Paracelsici; aut pro auro stercus adhibuerint, & tot laboribus excoxerint; aut aliud quiddam obtruserint pro essentia eius quod sunt policiti. Quod autem in prosyllogismo dicitur id petit principium. Nam impurum a puro separari ab illis, aliquatenus crediderim; omnino autem uerum non est, nec potest ab illis firma adduci demonstratio. Hoc constat, quod saepe deprauent rem, mutent, alterent, & potius aliud quid quam idem per artem suam exhibeant. Nec raro decipiuntur, ut apertum est. Futilis ergo elenchus committitur. Sed pergit munire prosyllogismum prosyllogismo. Itaque uenenum a salubri expurgari spagirice ita arguit: De arsenico uorato. Arsenici Spagirice praeparati uidimus aliquot uncias instar butyri deuorari. Ergo Spagiria uenenum separat a salubri, & remitutam reddit. Probabile est antecedens; at inde non sequitur complexio: neque hoc quod uenenum separatum sit. Christoph. Acosta recitat historiam quae indicat aut opium illis edendum esse, aut moriendum nisi iuuet uinum. Nam Bellonius narrat Opium a Turcis satis magna quantitate uorari. Nobis illa afferret lethargum maiorem, quam passi sunt septuaginta dormientes, aut ille frater ad montem Sinai, uix post quadringentos annos experrectus. Narrat Fallopius quendam unciali pondere uorasse Scammonium, neque quicquam inde fuisse passum. Scammoniae uncia uorata. Anus attica a ueneno cicutae tuta fuit. Autor de Theriaca simile quid memorat, et Crato de Elleb. Socrates autem mortuus est. Testatur Gesnerus Thoram esse, quae comesta parum noceat; at parumper attacto sanguine deleteria sit. albo. Eiusmodi historiarum plenus est mundus, & quotidie in celebribus nundinis prostant homines Salamandrarum uoraces absque incommodo manifesto. Dicit Neoparacelsus se uidisse arsenicum deuoratum: non addit nec de alexipharmaco pregustato; Deuoratum arsenicum essentia eius non fuit, sed corpus expurgatum ab essentiali ( ut loquuntur ) et spirituali ueneno. nec fidem facit de consueto; nec de salutari usu, sed temeritatis saltem mentionem facit: imo quis credet illud butyrum fuisse essentiam arsenici? Si ille praeparauit, cur non triplo pondere, quod bis promittis sanctissime ( o plenum religionis uirum ) sumsit ipse, & famem ita solatus est? Si alius: exponat nobis hominis fidem. Nobis persuasum est, si arsenicum, quod acre est uenenum, & ossentia sua infensum animalibus, κατὰ γίνος, istud fuit ex quo praeparatum illud butyrum est, aut interimere debuisse, tantum abest ut quicquam iuuerit; aut per halitum dissipata essentia eius cadauer retentum deglutitum esse. Praeparatio Arsenici. Remanere autem tale quid potest, siquidem terreum est. Ita praeparat Quercetanus: Nota Chymicos non meras essentias concinnare, sed & corpora expurgare, si illae uocatae essentiae sint noxiae. Ter sublimatum affuso fixatorio menstruo destillat saepius. Puluerem relictum albiss. eluit, ut sal tollatur. Addito oleo calci reuerberat, tandemque abluit & restat calx diffluens instar butyri. Hoc quid aliud est quam terrea substantia & ex qua ablata est illa Chymicorum anima? Ille tamen tam temerarius non est, ut corpori immittat. Illud butyrum non fuisse chymica essentiam. Si bene & spagirice extrahere uoluisset ita ut essentia residua mansisset, omnes aludelis rimas occlusisset, ne ullus spiritus a minera eius potuisset discedere. Alias nec spagirica fuit extractio, nec essentiae apparatus. Et qualis illa essentia est, quae caret proprietate specifica? Arsenicum aliquibus dicitur proprietate uenenum, aliquibus erosione. Asserunt autem multi eam uim esse qualedit; quanquam alii corrosionem culpent. Sed id uerisimilius est, cum purgans uis simul insit. Quin & ipsi Paracelsistae affirmant. Sed illud est uerius. Constans enim apud eos Theorema est, quosdam morbos esse arsenicales, ut pestis; quaedam etiam remedia, ut Xenechdon Paracelsi, & risa galli. At Chymici Paracelsici non putaminibus, sed nucleis, non cadaueribus, sed essentia res aestimant, teste nostro Neoparacelso in anatome sua essata, arte signata, & Spagiria. Ergo arsenici essentia uenenum est: Neoparacelsum non intelligere principia Paracelsica. & per consequens Neoparacelsus Theoremata seu principia Paracelsica nondum intelligit, ne dum sit Paracelsista. Quod si pugnet eius uenenum esse ex erosione; non quidem diu rixabimur; Ueruntamen cum, ut scribunt experti, facili euolet exhalatione, siquidem in spiritu subtili eius est uenenum; non magna gloria arti accedet ex tam rustica praeparatione. Sed cum in spiritu sit uenenum; hic autem essentiis conueniatur, non tam facile prius mittemus. Hoc ultimum etiam hinc consequitur. Uis rei inparuum idque syncerum corpus coacta dicitur essentia. Omnes Chymiatri uno animo fatentur, & rei ueritate coactus etiam Neoparacelsus alicubi non diffitetur Chymie hoc studium esse, ut pura essentia educta parua quantitate, maximas possideat uires. Quia.n.uis in spiritu disseminato per uastum corpus est, ex amplitudine sua in paruam molem potest contrahi uirtutes summas habentem, & ob spirituosam naturam facile promentem. Unde illa gloria est aduersus cumulos potionum, de minuta & granulari dosi nihilominus operante plurimum. Neoparacelsus uidit arsenici aliquot uncias uorari instar butyri, quo cumulatim se inferciunt rustici: Si id butyrum fuit essentia debuit et uenenatum esse et parua mole uires habere maximas. & nihilominus opera suae spagiriae isto facto satagit comprobare. Quaeritur cuius Spagiriae fuerit opus? Ueraene? Nequaquam. Nam ea uel grano essentiae arsenicalis porrecto hominem interemisset, cum ut autor est idem, drachma una crudi uel equum generosissimum neci possit dare: Et essentia de toto aliquando uix est centesima portio. Exiguitas essentiae. Nam ut affirmat Dornesius, Chymici reducunt res ad eam tenuitatem ui librae respondeat drachma una; centenario ponderi libra; amphorae dimidia mensura: mensurae tres guttae. Conclude iam Neoparacelse de qua spagiria glorieris. Procul dubio & falsus Chymicus es, & falsus Paracelsista, quandoquidem tibi non conuenit cum primario Paracelsistarum, & Chymicorum principio. Quid quod tibi etiam ipsi uidearis contradicere? Si specificas proprietates ita separas, ut in essentiis retineas; Est autem arsenico specificum, interficere certo modo, quomodo id butyrum fuit essentia tua? Aliud sophisma. Paracelsistae non utuntur crassis & feculentis medicamentorum corporibus, in quibus inclusa & abdita uenenalatent, sed tantum essentiis & specificis qualitatibus separatis a corporibus. Ergo non sunt noxii, & c. Et inuerse: Galenici utuntur corporibus istis: Ergo ignominiae uenenorum adhibitorum sunt rei. Sat diu Crambe centies cocta est reposita; quin aut uerum tandem dicis, aut alium elenchum praeter principii petitionem, & inconsequentis sophisma committis? Paracelsistas uti essentiis non demonstratur. Quis primum demonstrabit Paracelsistas uti essentiis & qualitatibus specificis separatis? Quis iudex erit? Deinde norunt quidem adolescentes nostri, aliqua accidentia re spectu communitatis dici separabilia; Accidens omne inseparabile a substantia. at ratione subiectorum inseparabilia esse omnia. Qua ratione Paracelsici separabunt qualitates specificas? Locutus est modificate. At tropis in re seria tam euidentibus. Ridiculum est dicere abiectis corporibus specificas uirtutes retineri, cum hoc sit impossibile, etia si transferantur in subiectum aliud. Iudere non erat necesse. In super ait non ipsa crassa corpora esse uenena; sed in ipsis haec abdita esse. Si abiiciunt separata corpora, quid extraxerunt? An non prostituit Neoparacelsum propria imprudentia? An non consequens est separatis fecibus restare uenenum. ante in fecibus abditum. Praeterea abstrahunt specificas qualitates. At uenenorum quae pprie ita uocantur, hoc specificum est nocere tota crasi seu substantia? Nam aut prorsus perit uis, aut aliud fit. Si ergo in arsenico claborant; primum ens, essentia, mysterium & reliqua uenenum erunt. Tandem uerum non est quod corporibus non utantur; In pharmaceutice Diaeta et Chirurgice multa habentur integra, eaque innoxia plane. neque quod in corporibus absolute sit uenenum. Nam & corpora crassa adhibent iidem, neque omne crassum, corpus uenenatum est, quod nobiscum fatebuntur omnes, quicunque sensus & rationem habent, & unquam comederunt, excepto solo Neoparacelso, quem dignum erat pasci solis quintis essentiis Paracelsistarum. Id requirit & Bodenstein, qui notantum ex aliis, sed & uenenosissimis iubet extrahere nutrimenta, quibus ille uescatur nobis intactis. At, inquiet, de medicinis loquor. Uerum inquam uicissim medicine pars est & Diaeta: Hoc si neges, non Hippocratico testimonio te conuicemus solum, sed & experientia communi, qua didicerunt etiam plebei multos magnosque morbos curari abstinentia, que est ciborum & potus non carentia, sed legitima, parca tamen, usurpatio, ut conuenit morbo seu affectioni. Interdum etiam necessitas celeris auxilii uel paupertas uel alia cogunt adhibere integrua cum balneis, fomentis & similibus medela sit, lauent sane in quintis essentiis Paracelsici. Sed negabit forte Chymiatros usurpare corpora crassa in pharmaceutice. Non adducemus alios, sed saltem Paracelsi praecepta, & horum obseruatores. Ubi de ipecificis agit Paracelsus, ad suffocationem matricis commendat loco specifici uerrucarum fumum illi parti immissum. Non separat id quod in fumo purum erat ab impuro. At id specificum agnoscit. Deinde in specifico anodyno integra miscet muscum, ambram, crocum, saltem expressioni infusorum praescriptorum. Uide lib. de Tartaro & alios, ubi integris fere pluribus utitur quam essatis considera et laudanum Opiatum. Nec ullum illi arcanum est, quod non possit ad simpliciora redigi, & subtiliora, quorum respectu illud est corpus. Dornesius in collatione ueterum & recentium medicamentorum retinet etiam integra quaedam, ueluti in uomitu uentriculi Torusculapini, pinguedinem ursi, taxi, cerui; hominis in membris calefaciendis; & adipem humanum etiam in uitiis pectoris non extrahit. Uide & Lullium Ulstadium, Arnoldum, Sauanorolam, Guainerium, Toxitem, & c. In febribus & obstructionibus ponit suam artheticam: in uulneribus, muscum de capitib. defunctorum; Elleborum tritum; persicariam, adipem ursi, & c. Hieronymus Rubeus de destillatione sect. 2. commemorat plurima integra, quanquam hic Chymiatros quidem sit; at non multum curet Paracelsum. Sed operam ludimus in hoc munimento. Nullus uerus Paracelsi sectator omnia repudiauit integra. Et si obiicere Neoparac. uelit, ista integre nominata quidem, at accipi debere essata, ad probationis complementum ipsum adigemus, & tam de Chymicis iudicare nos posse quam uel ipse uel alius eius similis, audacter nobis sumemus. Praecipitatus non extractus est, sed saltem alteratus. Utuntur frequenter Mercurio praecipitato saltem. At eo modo extractus non est; neque cum aurum additum est. Et ille seruus fere non potest coerceri. Nam aut totus in igni manet, cut totus effugit; aut totus in aquam abit. Turbitum Mercurii Dornesii non fit aliter; nec Mercurius uitae, & c. Adde quod in multis non crassa sed subtilia abiiciantur. In multis abiiciuntur subtilia ut spiritus in uitro Antimonii, & c. Nam quod post tot destillationes & diuaporationes fortissimi ignis exurgit, id pro essentia habetur, reliquis subtilibus abiectis. Ita faciunt sales per combustionem, & c. Non ergo crassa repudiant. Negat Paracelsicos uti crassis & feculentis ueneno plenis. Paracelsici utuntur uenenis. De crassis quidem iam respondimus. De ueneno iam contrarium aliquando fieri comprobemus. Et primo Xenechdon Theophrasti in peste usurpandum ex quibus queso fit rebus? An non ex Busone torrefacto, arsenico, albo & rubeo & reliquis? Haec autem sumuntur per anatomen tuam essatam non resoluta. Similia an similibus curentur. Utuntur ergo uenenis Paracelsici. Deinde quid sibi uult axioma illud similia curari similibus, quod Neoparacelso adeo arridet, ut etiam contrarium detestetur? An non si in corpore sit uenenum, illud simili ueneno pelli debere? Ita.n.si tartarus peccet adhibent tartarum: salem in corpore abundantia sua qualitate molestum, sale profligant, & c. Sed hoc mittimus, cum Cothurni more possit utrique applicari pedi, nempe ad morbi causam & naturam, quanquam Theophrastus in manuali uelit medicamentum simile accommodari debere, ad similem morbi causam: Paracelsus medicinam facit similem non naturae sed causae morbi uel morbo. cum non putet colliquari concretiones tartareas & similes, nisi per similium essentiam, ut oleo crystalli ( quod fit ex eo calcinato, resolutoque in menstruum per repetitas calcinationes; Oleum Crystalli Uide Andernacum & alios. menstruum digeritur, destillaturque saepius; residuum circulatur cum uini spiritu; extrahitur alkali, quod in cella liquescit in humorem ) uesicae calculum soluit & c. Et in eodem libro uenenum appellet id, quod morbificam causam iugulat, eius nempe respectu. Paracelsus monet ne quiuis irrepat Chymian. Sed quid est quod monet idem, non quemuis debere attentare alchymiam, quia saepe male usurpetur ab insipidis? An non hoc respicit quid ueneni; & arguit, Neoparacelsum non immerito suspectum esse? Si nihil uenenati est in chymicis praeparationibus, cur essentia arsenici, plumbi, Marcasitarum, & similium uetatur per os dari ab ipsis Chymicis tuis? De auro praecipitato. Ulstadius ait Marsilium reprehendisse aurum potabile sui temporis, quandoquidem adhibeant aquas fortes, & Mercurium: a quibus Paracelsus non fuit alienus, qui de quinta essentia scriptum reliquit, difficile esse & fere incredibile ex auro educi quintam essentiam sine corrosiuis. Non tamen inficias it Ulstadius quin Mercurius possit ingredi in aurum potabile pro leprosis. Quia ( inquit ) uenenum ueneno pellendum est. Aurum Paracelsicum nocentissimum teste Chymaci. Ita Guintherius: Aurum, quod Chymici ex aliis metallis & fossilibus arte quadam conficiunt, non modo humano corpori inutile, sed etiam est nocentissimum, ut pote ueneni particeps. Ex hoc ipso iudicetur tum aurum uite uulgatum, tum illud quod Bodenstein fatetur a se usurpatum in morbo gallico feliciter. Uocat autem auri praecipitatum, & Diaphoreticum a Paracelso acceptum. Uide de his Guintherium de medic. uet: & noua comment. 2 Dial. 7 Alias idem est aurum Diaphoreticum cum auro praecipitato seu uitae; Duae medicinae Paracelsi ex sententia cuiusdam Itali. alias diuersa res, ut quae Turbitum minerale & ostrutium solet uocari, licet alii aliud habeant Turbitum. Italus quidam prodidit Aureolo isti fuisse saltem duas medicinas, Mercurium diligentius sublimatum, quem Realgar appellauerit, aquam uolantem, oleum Mercuriale & c. Et praecipitatum quem nominauerit Colchotar rubrum & c. De his non persuaseris Ulstadio, quod non sint uenenata, sicut nec de aqua Mercuriali & reliquis. Opium uenenum esse nemo ignorat. Id integrum ingreditur laudaunum opiatum. Oleum Tartari Quercetanus metuit per os prebere. Idem docet sublimatum & praecipitatum ita praeparare, ut uix differat a Uulgaribus; Et omnino ut ut precipitatum correxeris, maliciam facile non ponit. In Turbito minerali praeparatur per calcem terrae pellucidae & fixae, Calcinatum etiam calcum ex quibus fit capitellum forte, in quo bullit septies Mercurius. Turbit minerale. An potest uenenum ueneno corrigi, ut nulla inde speranda sit noxa? Neoparacelso non potest, quia nec corpus corpore corrigiuult propter uenenum. Dicitur autem ista perfecta Mercurii purificatio: quem amplius soluit regali foetido menstruo idem Quercetanus, Neoparacelso eruditione & experientia longe superior. Olcum aeris, stanni, & similium saltem ad externa conficiuntur. Quid est, quod non uorentur? Sed sole meridiano clarius est Paracelsicos Chymicos uenenatis uti pluribus; Quanquam Neoparacelso aliquid largiri possemus, si dixisset Abuti. Galenici uenena possunt salubriter usurpare. Nos nihil ueremur, nec erubescimus profiteri, interdum adhibenda ea esse, quae alioquin forent uenena. Usus peritus & circum spectus, artem ab inertia seiungit plus quam praeparario Paracelsistarum adeo dubia. Uocat Galenicos Humoristas. Conuitia in Galenicas. Sycophantae morsus illi negligere didicerunt. Reponit nostris notam ignominiae. Sed quo argumento? Promittit paulo post, quanquam non deerat in paulo praemissis, Sophisma crassitiei & foeculentie, quod telum nimis obtusum esse praesentit. Sed expectemus uirum. Argumentare. Qui certissimas habent doses medici sunt inculpati. Paracelsistae habent & c. Ergo inculpati sunt medici. De certitudine dosium Paracelsicarum. Negant propositionem pueri cum assumto. Illa enim elencho κατά τι uacillat, & accidentis: hoc falsum est. Sed conprobat: Qui nouit praeparationes medicamentorum Chymicas, is certissimus de dosi esse potest. Paracelsistae & c. Ergo & c. Probatur propositio: Quia alia praeparatio aliam exhibet dosin. Paracelsici autem praeparationes omnes norunt; omnes ergo doses: ut sic una fidelia dealbemus duos parietes. Uis firmamenti in hoc est, ut constet, si Paracelsistae norint omnes praeparationes directas ad omnem medicandi scopum certo: quaeuis autem habeat adiunctam certam dosin; norint simul omnes doses certissime. Primum nondum nobis persuasit Neoparacelsus, quod praeparationes certas norint Paracelsistae. Paracelsici non norunt praeparationes certas & ueras. Hic ergo aqua haeret primum, & principium petitur. Deinde norint praeparationes; at non necessarium est etiam dosin nosse, etiamsi saltem illud ipsum quod praeparatum est spectes. A praeparatione non pendet dosis. Non dicam quanta errata incidere possint, & dosin illam certam, si non in genere, at saltem particulariter & in specie uariare; sed friuolum est istud etiam ex se. Non enim si coquus praeparare cibum nouerit, etiam scit quantum inde praebendum sit aegroto. Insuper cum dosis non aestimanda sit ex praeparatione medicinae; sed uirtute eius; nec hac sola; sed aegroti morbo, causis, symptomatis, uiribus, antecedentibus, comitantibus, tempore, loco & aliis; insani hominis est ex sola medicinae confectione quantitatem sumendae praefinire. Aurum uitae. Patet res etiam exemplo. Esto enim praeparata auri essentia mercuriata. Dosis definitur granum unum. Curandus sit infans papulis infectus; Curandus senex leprosus; Curandus uir lue gallica pollutus; sitque impar robur, & reliqua. Quid tu hic Neoparacelse ex tua praeparatione consilii capies? Aliterne pro infante praeparabis, aliter pro reliquis; iunioribus, senibus, pueris, puellis? Sed fiat hoc. Sint autem morbi dissimiles; robora inaequalia; Paracelsici in quantitate dissentiunt. quid hic? Cur autem tui Paracelsistae in quantitate tam dissentiunt, si dosis ex praeparatione est certa? An tot habetis preparationes quot capita? Imo hoc pene uerissimum est, atque ita totam uestram artem inconstantiae damnat. Tu unciatim deuoras arsenicum, & semunciali quantitate bibis uitrioli spiritum indies per totum mensem. Quis Paracelsistarum in sua praeparatione hoc ausit? Quo syncerior est ille spiritus; hoc fortiori putatur & minori quantitate, neque fere sine diluto datur. Eodem quoque modo praeparatum non est constantis doseos. Non etiam ex una praeparatione dosis una fixa est. Uariae indicationes dosin uariant. Hoc autem consonat eorum principio. Quis genius te tua praeparare tam dissone docuit? Praecelsica mensurantur granulis, licet non paribus semper nec semper illis. Sed haec differamus. Tandem nec catholicum est alias praeparationes alias doses habere, uel ipsorum Paracelsistarum testimonio; qui omnia fere etiam diuersissime praeparata, granulari, uel guttarum paucarum quantitate sumenda communiter, non neglectis tamen his quae quantitatem mutant, proponunt; ueluti de lapide Philosophorum, de auri precipitato & c. Essentiam scammonii praescribit Quercetanus dosi scrup. medii. Eadem praebet essentiam armeni & lazuli, & cucumeris agrestis, elaterii, & aliorum: Extractum Elleb. dat scrupulo uno, sicut & turpethum & elaterium aliquando & c. At sunt istorum dissentientes praeparationes. Ita de unius rei quinta natura, ente primo, elemento, Mysterio & reliquis plurimum statuunt Paracelsi asseclae. Nugatur ergo Neoparacelsus temere, cum ait aliam preparationem apud Paracelsicos aliam requirere dosin, nisi id sigillatim explicet. Sed fortassis nos frustra hic laboramus, oleumque & operam perdimus, quia ille Uulcanius disputator ferre autoritates & morruam literam non potest. Sed nostri discipuli; si id urserit, quaerent, quare dicat Nos, si ipse solus est? Uulcanus enim suus & instrumenta sunt purum passiuum, ut Theologica phrasi cum olim Theologo disseramus, carentque in rebus Chymicis libero arbitrio. Itaque nec personam sustinent. Sed oppones: Neoparacelsus Deum, naturam, & Uulcanum cum forcipibus, tigillis, lebetibus, cucurbitis, aludelibus & c. appellauit. Ergo hae sunt eius auxiliares copie, neculla autoritate nititur. Uerum, inquam, priora duo auxilia non sunt illi satis aequa: Et in artibus non de remotis, sed propinquis & propriis causis negotium est. Relinquitur ergo ei Uulcanus. Si ergo illud, Nos, idem sit ac si dixerit. Ego, Ignis, forceps, follis, ligna, trullae, bacilli & reliqua supellex Uulcania; non minus insaniat, ac si ex quercubus natos Chymicos alios putet. Sequitur. Paracelsici sunt in medicamentis praeparandis dexterrimi & diligentissimi ergo sunt ueri medici, laudeque dignissimi & per consequens calumniose tractantur a Galenicis. Antecedens probatur a minore: Nulli ( inquit ) rectius tenent praeparationes quam Chymiatri. Deinde additur prosyllogismus huius: Quia Carbones, & lutum non exhorrescunt, fornaces construunt ipsi, coquunt insomnes sine taedio, nullis laboribus parcunt. Idem argumentum etiam euincere creditur, quod doses norint certissimas. Ita enim subiicit. Quare dosis eos minime fugere potest. Huius tamen complexionis mox alia datur ratio. Quia si ipsi praeparent, nulli rem committant, de cuius fide dubitandum; soli habeant cognitum quomodo, quo igni & regimine quiduis fiat. Si in propositionem conieceris omnia: haec emerget sententia. Qui diligentissime ipsi praeparant medicinas, eos nulla dosis fugere potest; iique ueri sunt, & laudati medici. Reliqua sunt assumti de Paracelsicis firmamenta. Sed fallit illa propositio Elencho secundum quid, & accidentis, de quo hactenus satis superque. Assumtiones uero pene omnes sunt friuolae. Nam paracelsicos diligentissime praeparare negamus: negamus & dexterrime. Chymici ueri, bene praeparant quaedam. At falsum est Paracellicos esse ueros Chymicos. Reliqua nihil omnino arguunt. Partes methodicae medicinae. Tres autem sunt methodi medendi partes; Pharmaceutice, Diaeta & Chirurgia. Unaquaeque habet suorum medicamentorum certas praeparationes, & ministros; prima seplasiarios; secunda coquos; tertia unguentarios; quanquam haec nomina saepe promiscue usurpentur, quia triplex istud officium saepe cadit in unum. Chymia magis quidem ministrat pharmaceuticae: attamen interdum etiam a coquo & Chirurgo usurpatur. Itaque generalibus forte quis eam annumerauerit ministeriis. Medicus autem utitur illis instrumentis in speciali medicatione, non tamen inscio se, nec inuito comportatis, paratisque. Medici officium. Est itaque primarium eius officium per illa bene mederi. Comportare, expurgare & reliqua satis est si sciat, praescribere, aut etiam monstrare bene suis ministris possit, indeque apte iudicare. Non enim simul in syluas excurrere, legere medicamenta, & adornare potest, & Clinicum ager e; aut etiam praeter praxin; quae interdum in magnis Rebus publicis satis est negotiosa, praesertim ubi multa est intemperantia, & caeli uarietas, aliquid Theoriae dare. Itaque ex sententia aphoristica concessum ei est uti ministris. Alioquin eodem argumento concluseris medicum debere etiam lectulos sternere, matulas ( sit dicto uenia ) porrigere, & reliqua etiam indigniora in culina, cella, cubiculo, triclinio & c. obire. Consequens est, ut in aliis, ita & in Chymicis praeparationibus medicum uti posse ministro industrio, & fideli; sicut solet hoc diligenter curari in Rebuspublicis bene constitutis, ut non tantum ipsi pharmacopole sint artis suae scientia instructi una cum ministris, sed & fide iurata rei publicae addicti, quanquam ut inter seruos Uulcanios ( quorum infidelitas fere iam aequata nubibus est, & in omnibus tabernis proclamatissima ) multi sunt nequam; ita nec inter Seplasiarios omnes sunt puri. Si hene fiat res; quid interest tuis manibus fiat, an carbonarii ministri? Fiat modo te autore & iudice. Quae ergo uis conclusionis Neoparacelsicae est? Paracelsici a constructione fornacum boni fiunt fornacarii, si bene id ex equuntur. Nempe consequi ipsos esse sedulos operarios. Nam fornaces construere, est operari; idque & uitrarii, & figuli, & fabri ferrarii, & Metallici latomi, aliique saepe praestant ingeniose. Ita cum strenue uigilant, & multas noctes insomnes ducunt; Non exhorgiles agunt bonos; uine est cum potoribus, & lixis. idque saepe illis commurescere carbones; decet bonos Carbonarios. Et hoc Caminarii faciunt similiter, & fabri ferrarii. Regere ignem bene & industrie; nullam tribuit aliam dignitatem, quam quae est communis cum liquatoribus, metallicis excoctoribus, & probatoribus. Non soli Paracelsici sciunt ignem bene regere. Unicuique sua laus est. Itaque & ψοῦσμα physicum committit, cum inquit Solos Paracelsicos scire regimina ignis, quae tamen non ignorant aurifabri & reliqui. Unde ergo deducta est doseos tam superciliosa noticia? Unde commendata dignitas illa medica? Nempe ex accidente hec eueniunt. Illam dignitatem laboratoriam medicus acquirere potest, etiamsi non laboret ipse sed saltem sit laboris rector & iudex. Si astet solum Medicus, uel ei cuius antehac plurimum sit spectata industria & fides ( fidendum autem hominibus etiam Paracelsicis est, cum ipse non sufficias ad omnia ) rem certo modo & ad certum finem perficiendam commendet, ita tamen ut ipse peritus & iudicio ualens censuram adhibeat ante usum, nihilominus ac si ipse laborasset, si quid ex preparatione dedosi cognoscitur, id assequitur, & boni medici gloriam non amittit. Si libet Neoparacelso inter carbones, & fumos uersari; uersetur, & fauillis fuligineque atratus aegrotos suos uisitet, & libros uerset; Eluditur sophistae stoliditas. nos nihil prohibebimus. Hoc tamen monemus diligenter, ut si remedium aduersus nigredinem adhibere uelit; manus & faciem non nisi quinta essentia expurget; quia Paracelsici non utuntur crassis & feculentis. Caueat tamen ne chirotecas & uelamenta uetera infuscare potius quam corpus attentet. Spurcicies Paracelsicae De Galenicorum scientia & dignitate in Chymicis praeparationibus. Nam id foret hominis mollis & delicati, contra Professionem Paracelsi, qui eo usque ab omni puro separatus erat, ut ueste uteretur conspurcatissima necesseque habuerit singulis mensibus sumere nouam ueteri tam faedata, ut ne gratis quidem eam sibi optauerit eius minister Oporinus. Talis esto & Nouus Paracelsus. Arguitur porro. Galenici non tenent neque intelligunt nostras praeparationes, neque sunt digni quibus aliquid de his communicetur. Ergo nos exagitare ob dosin non possunt; atque ita falso traducunt. Antecedens probatur pluribus tautologiis. Nos praeparamus medicamenta, sine ullo adminiculo Galenicorum: Ergo nos soli scimus praeparationes & doses: Item Galenici eas nunquam didicerunt; Ergo non tenent. Item Galenici foris res intuentur; spagirici intus, idque suo sibi iure uendicant; ergo & c. Item Sanctum non est dandum canibus, & Margaritae porcis; Ergo Galenici non sunt digni quibus manifestentur Chymica. Haec Neoparacelsus, ille in Galenicis scholis factus Magister. Nostri adolescentes negant antecedens, & ad probationes dicunt quod partim fallant Elencho non causae; partim petitione principii: illud fit in prima, hoc in omnibus sequentibus. Paracelsicus mera mendacia uomit. Sunt enim nihil nisi mendacia. Nam praeparet ille sua sine nobis; hoc non est causa nos ignorare Chymicas praeparationes. Galenici alicuius paracelsici ignorantes ineptias, non ignorant ueram Chymiam. Est etiam Elenchus κατά τι. Si nescimus, quid is, & quomodo praeparet; at non ignoramus uerae Chymiae artificia; neque adeo obscurum nobis est quomodo Lullius, Ulstadius, Quercetanus, Andernacus, Dornaeus, Dornesius & alii, qui longe meliores Neoparacelso scripta sua uniuerso proposuerunt mundo, & communi donarunt utilitati, quanquam occultare inuersione ordinis, uocabulis nouis; omissione & c. multa sint conati. Sed non adeo latent, ut non ope χειρτεχ¬ νίας & interpretamentis clarissimis eorum, qui apertissime nobis ista tradiderunt, ut Crato ait, & euincit, in lucem producti sint; nec in nostris quoque pharmacopoliis uigeant Chymica; Et quid nobis cum Neoparacelsicis? Uescatur is laeteturque suis sordibus; capite mortuo, menstruo & reliquis, solus. Hoc argumento est, ipsum & falsum Paracelsistam esse, & Chymicum adulterinum. Si enim illi, quos praediximus, Chymici sunt, quorum praeparationes nos latent; aut Neoparacelsi quoque non latebunt, aut is non erit Chymicus. At Chymicum se esse remis uelisque contendit. Uerus ergo cum non sit, falsus erit. Sed satis nobis iam est reposuisse ipsi elenchum. In secunda πίσει negat Galenicos didicisse praeparationes. Si de suis intelligit; concesserim aliquid, at non totum. Sal ueneris & Spiritus uitrioli. Nam ad nos missus est eius sal ueneris; quem non difficile est ad unguem imitari; Neneque Parac. neque est sal cupri, ut uane garrit. Uideat ergo quo iudicio suam assertionem comprobet. Gebro iudice quid sit nouerit. In hoc ipso suo opere disserit de arsenico, & uitrioli spirituita adornatis, ut absque molestia & noxa sumi facile possint. Eae res simplicis admodum sunt operae, & uenenum arsenici halitu, digestione, ablutione & c. non laboriosis, euanescit quasi anima relicto cadauere terreo fugiente; Spiritus autem uitrioli phlegmaticus, ita ut cum commendat, quam uulgaris est noticiae? Siuero accipit de Chymicis in genere; aut etiam de ueris; dicunt nostri pueri quod impudenter mentiatur. Galenici rectitus Paracelso didicerunt Chymian, unde & illum tenebrionem norunt artis iudicio explodere. An autem non didicerint Chymian nostri, effecta docebunt, quae requirat in pharmacopoliis: quanquam Matthiolus, Gesnerus, & alii nobis multum profuerint sua diligentia, & in omni fere dispensatorio existant praeparationes Chymicae. Guintherius etiam plus Galenicus quam Paracelsicus tractatum integrum nobis communicauit. Galenicos rem foris intueri. Reliquos praeterimus ob copiam. In tertia tribuit nobis quod rem foris intueamur. Unde ignoremus Chymica. Id autem putat se conficere posse per hoc, quod turpiter ignoremus modos praeparationum, quod multa celemur; quod nuclcum deprehendisse rati, cortices ac siliquas teneamus. Hoc comprobat ulterius, quia externas caducas atque momentaneas rerum qualitates fallaci gustus uel odoratus iudicio percipientes, protinus autumemus nos abditam & labentem uim rerum exactissime tenere; cum non tam cito ueste se nudet Diana ( illa se: meretricula cuius famulas demerentur paracelsistae ) nisi exuatur solerti praeparationum ( per ancillas corruptas ) artificio & c. Galenici de naturalibus integris ex sensuali noticia uerius iudicant. Sed quod dicit, nos rem foris intueri; si sensualem noticiam, a qua dependet intellectualis, intendit, ignoscat nobis quod homines simus. Et est ignoscendi causa; quia potentissimus & liberrimus creator noluit nos Deos esse, quanquam aliquando a sua bonitate nos Deos appellet. Si Neoparac. Deus est; non mirum, quod noticiam non foris haurit per aures, ( quae sunt instrumentum arcanorum aeternitatis accipiendorum ) per oculos ( quos tamen sibi supra tribuebat ) per linguam ( quae tamen in nutritu animali dominatur ) per olfactum ( quo non raro unico recreantur lipothymia, apoplexia & aliis periclitantes ) per tactum ( sine quo uita animalibus non est ) sed omnia intus expedita & obuia habet. Nostri Philosophi semper statuerunt, nec aliter hactenus expertus est mundus; natura priora ( ut interior essentia & uis ) esse nostrae noticie posteriora: Et haec effecta esse ab illis causis. Ecce uero tibi lapidem hunc Neoparacelse; Exemplo ostenditur ante artem ex naturae integritate esse iudicandum de naturalibus. Fuscus est, asper, natus in Minera Martis. Quaeso redige eum ad essentiam, sine sensu; & oculis clausis reliquisque sensoriis obstructis aut uinctis, dic quid sit; qua ui polleat, & reliqua. Sed & permitto tibi sensuum usum in praeparatione tua, & praeparato iudicando. Etiam sic uerum responde. Nos interim de toto ad ferrum adhibito oculis nostris & aliis sensibus iudicabimus si attrahit illud, esse Magnetem probum. Falsa opinio paracelsi de magnete. Non credimus tuo Paracelso, experientia Baptiste Porte, quod ignitus extinctusque in oleo Martis, plus attrahat: neque etiam patimur nobis persuaderi, si corrumpas eum & essentiam, tincturam Magisteria prima entia & c. ex eo facias, quod ullo indicio proditurus sit se Magnetem fuisse. Sed forte tua thesis non hoc uoluit. Negare proposuisti, nos quicquam de ui rerum specifica, ut loquuntur, intelligere, sed iudicare ex barba Philosophum, nec posse Sophisticum Paracelsistarum aurum a uero internoscere quia contenti simus colore. Galenici pecte multa iudicant ex sensui e uidetibus, multa uero etiam ratione & sensis ex effectu. Et sane sunt aliqui tam simplices, ut gustu suo decepti uel cremari se paterentur ni tuus sal, uitriolum aerugine mistum sit, praesertim cum non ignorent in cupri fodinis, atque etiam metallo eiusmodi mineralia inueniri. Tu uero praedicas ex cupro ficri. Persuasimus nos cuidam homini ita simplici, ut experiretur artificium in uenere infusa aceto, continuo exultauit, confessus se scopum attigisse, quanquam nos putemus industriam accedere ampliorem. Sal ueneris quem Gramanus uendit & eximie praedicat. Sapor sal uenerei. Nisi mea me fallit lingua; idem sapor ei est cum uitriolo & alumine, & aerugine: Nisi oculi: idem color cum aerugine uitriolata. Accessimus Uulcanum tuum, rem comprobauit. Sed & Neptunum consuluimus; Aerugo potest pro sale cupri uendi a mendacibus Paracelsicis qui omnia transformant in omnia. non fuit sinister. Et quid cause est, cur non aliquis adhuc simplicior putet te ex aerugine, seu uiridi aeris essato seu anatomisato istum tuum foetum produxisse, & aeruginem pro sale ueneris uenditare. Paracelsus scripsit quosdam aeruginem pro quinta essentia posuisse, cum tantum sit magisterium. Quid si tu hoc magisterium arripuisses? Sal cupri a ueris Chymicis longe alius monstratur, & conficitur. Non prodo omnia examina, nec dum dico quid esse putem, quanquam quiduis esse potius quam salem ueneris, qui est tertia pars substantiae cupri secundum Chymicos, & a Dornesio methodo, colore, consistentia, sapore, & c. Sal Gramani utilis est ad atramentum scriptorium faciendum, & ex ferro cuprum. longe fit alius. Hoc saltem admonitos uelim illos, qui principibus sunt ab epistolis, ut si bonum atramentum, quo mandata scribant, habere uelint, ita agant. Capiant salis uenerei, quem Neoparacelsus uendit; quantum satis. Affundant aquam calidam; ingestoque puluere Gallarum T 5 rum immaturarum subtili agitent bene. Intra quadrantem horae erit bonum atramentum, idque stabile si accesserit gummi. Uideant tamen ne nimio constet hoc. Nam in Galenicis pharmacopoliis fortassis nummo ement uulgari, quod apud Neoparacelsum uix ducato. Sal ueneris ille calcinat stannum. Idem atramentum ferrum colorat seu tingit colore ueneris, mo re uitriolatarum aquarum; & si infundas uasi plumbeo uel stanneo, corrodit id, seu ( spagirice loqui uolebam ) calcinat & cerussam producit. Quorum ergo uentriculi uel atramento inscribi debent ( sunt enim membranei ) uel calcinari illi poterunt essate anatomiae Neoparacelsicae sale uti. Bene proficient. Uides simplicitatem quorundam. Sed tu non bonus es sutor, qui ad eundem modulum omnes reuocas pedes. Uitrum antimonii multiplex. Nostri medici sciunt uitrum antimonii aliquod tam furiose purgare ut nihil supra, aliquod omnino nihil. Unde hoc didicerunt? Num ex cortice nigro? si accipis, ego tibi mittam utriusque puluerem. Non expraeparatione, sed effectu est uirium per se notina. Tu ex uulcania praeparatione coniice uter purget. Ex effectu id primum tui cognouerunt, quid possint praestare praeparationes diuersae. An nos tam stultos credis, quin eodem respiciamus? Sed cur tu nobis sensus adimis? Nempe ut in physico campo solus regnes, & ne quis dicere possit, tuus spiritus uitrioli est merum phlegma, sal ueneris est erugo soluta & coagulata uicissim cum parte uitrioli O astutum caput. Cur Paracelsicus nolit nos uti sensuali noticia. Sed noster argus non tam cito dormitat, uigilantior est illo fabuloso, potestque tibi callido & fraudulento mercurio in aulis auribusque quorundam suauiter fistulanti in os impingere baculum pastorale, & uerberibus bene multatum te abigere. Nos utimur, & utemur nostris sensib. uel te inuito, & his ducibus longe melius naturam rimabimur quam tu insensatus cum tuo ceco furiosoque Uulcano. Firma sensus noticiae ad naturam intimam. Scimus enim ea quae natura foris seu adiunctis seu effectis exhibet, prodire ab intima causa, & per notitiam horum ad illam perueniemus: lisdem etiam ducibus impedimenta, auxilia, fortuita & alia agnoscimus, neque minus nouimus ad separationes uti Uulcano, balneis, & aliis soluendi mundandique modis, quam tu cum toto Paracelsistarum inepto & stolido grege. Paracelsici non digniores unguentariis. Quo iure tu tibi uendicas solers praeparationum artificium, eo nostri unguentarii & barbi tonsores medicinae ministri. Uide autem quid olim Deo reposcenti ius commissae ecclesiae sis responsurus; quid allaturus pro allotrio episcopia, & ordinis desertione. Quarta πίστις spiritum Neoparacelsi manifestat, quanquam mirati sumus, a templo ad carbonariam prolapso homini tantum diuinaru literarum etiamnum restare. Galenici uocantur canes & porci. Si canes sumus, uide ne tibi eueniat a nobis, quod risoribus olim a Diogene. Tua sancta nolumus, ne fortassis pro quinta essentia nobis reponas quisquilias, & scybala, & reuera ostendas tum hoc, tum caninis morsibus te illud esse, quod nos uocas. Si placet, audi quaeso quid nostri scholastici ex impudentia tua colligant. Sancta Paracelsi uerius sunt profana. Putant enim cum tua sancta sint spurca & immunda, nos canes non uocari posse; sedae potius, ut in quo purum ab impuro nondum sit separatum, quique a Deo non sis habitus dignus, ut ad notitiam ueram naturae admittereris. Eadem rabie nos appellas porcos. Deo gratia, qui sumus id quod sumus. Inepta abusio & imitatio diuinae sententiae. Si non insanires, homines agnosceres. Tuam autem κακοζηλί¬ ἀν merito explodunt pueri. Non sunt tanti tua portenta, ut cum margaritis & sancto contendant. De indignitate nostra. Non sumus digni diuinorum beneficiorum: scimus; & deprecamur culpam siducia filii Dei. At tu cum tuis eo longius a Deo ad tartara seu antrum inuidiae conceditis, quo, si prodesse potestis, id facitis minus. Paracelsici uere dant serpentem pro pisce cum aurum uitae ex hydrargyro temere praebent. Nobis rogantibus Deus non serpentem pro pisce, ut uos soletis, dedit, nec lapidem pro pane; sed notitiae sufficientis ad hanc uitam, quin & ad alteram, Darori Opt. Max. sit gloria, copiam largitus est non uilipendendam. Hoc talento utemur, & tibi, ubi tuum defoderis & curam, & rationes non sine terrore reddendas committemus. Perge uero. Spagirici naturam herbarum & uim elicere & oculis subiicere possunt. Scientia Paracelsica. Ergo exactius quam alii tenent remedia morborum uera; Item ab effectu: Tuta sanatio Paracelsicorum. Spagirici ope suorum remediorum multos ( puta morbos, non homines ) praeter spem & opinionem radicitus tollunt, qui ab aliis habiti sunt pro incurabilibus. Item, Hi tutius sanant qui non nisi essentiis & abditis rerum uiribus utuntur, quam illi qui de his multa dubitatione aguntur, nec quicquam uiderunt aut certi tenent. Spagirici non nisi essentiis, & c. Ergo tutius sanant, & c. Plenus est syllogismorum Neaparacelsus. Itaque non immerito inscriptio plaustra argumentorum promittit. Sed primus paralogismus supra confusus & confutatus est. Falsum est Paracelsistas rerum naturam elicere ad uidendum. Nemo enim illis hoc credit: nec credere cuiquam licet, cum in illis iudicandis, sensibus derogetur fides. Sunt autem in talibus hominum manus oculatae. Credunt quod uident, Ad secundum paralogismum respondemus quod Hippocrates supra: Si sanant Paracelsici, non est consequens id fieri medice. Nempe etiam illum sanari posse, qui in sanationem fortuito, uel sine medico inciderit. Item quod Bruno Seidelius; qui ait multa quidem a Paracelsicis iactari, sed nullo nisi ipsis autoribus. Paracelsici suarum laudum praecones, licet aliquando & plebem aduocent. Itaque effecerint sane stupenda; nobis ex effectu illo solo, multo minus medici erunt, quam grex antichristi uera Ecclesia ex mendacibus signis, & quia dicunt Domine, Domine, & c. Medici artificis iudicium fugiunt canepeius & angue. Uidetur autem ipse Neoparacelsus suas curas fortunae prostituere, quia non indicat quam scienter curauerit; dicitque praeter Spem, sanatos morbos. Spes hoc modo usurpata, solet excludere e scientiam, eiusque defectum arguere & fiduciam. Uideat ergo an forte sanauerit. Dum ait: Qui ab aliis pro incurabilibus habiti sunt, sibi suisque mirifice placet; & Bodensteinium aliosque ad uiuum exprimit, qui uersiculum Ouidianum mutarunt, dicentes. Tollere nodosam didicit medicina podagram; Incurabile aequiuocum. pro Nescit. Sed istud, incurabile haberi, multis nominibus aequiuocum est, de quo Brunonis Seidelii liber in studiosorum manibus debet esse. Cogimur saepe de morbis pronunciare, quod sint incurabiles, ob defectum medicinarum, paupertatem, incontinentiam aegroti, uetustatem, contumaciam & impatientiam cum aliis. Chymica uera magnam uim habent in morbis aliquibus bene adhibita. Non ignoramus magnam uim habere Chymica, presertim mineralia in talibus; Sed operari per ea non admittimur ab aegrotis & circumstantibus idque uitio Paracelsistarum, qui adhuc passim uagantur, & pessime tractan egros. Potest fortassis Neoparacelsus de se certior esse: Sed ne defendat alios, quos nondum fide comperta excoxit, & ad purum redegit. Finge iam a nobis incurabilem morbum iudicatum, quia a nobis proposita remedia respuuntur: ueniat Neoparacelsicus, & uno atque altero exemplo ficto confirmet suam medicinam profuisse: Fiducia medicinam adiuuat. statim ei credetur, & a sumta, cum augeat uim noua spes concepta & fiducia, conualescet miraculo. Omne rarum carum, uilescit quotidianum. Si nos eandem porrexissemus, laterem lauissemus. Quia enim consueto more operamur, & fere quotidie ob oculos obuersamur, putant nos nihil nisi exoleta & raucida medicamenta habere, sicut nouimus quendam, etiam inter primos, qui omnia potius credit, quam pharmacopolam habere bona aromata, quib. Peruersi mores hominum. tamen censendis non raro interfuit ipse. Contra alius nihil nisi a matre Euandri petita desiderat, clamatque se nolle Italicis medicinis ( intelligit autem minerales & artificiose paratas alias ) sanari. Quicquid usurpatur, id prius offerendum est uel illi censori, uel cuidam uetulae. Haec experimur quotidie. Diabolus enim ordinariis medicis plus aduersatur, quam falsariis & circumforaneis, ut omnem bonum ordinem Det, quantum in se est, perturbet, aut ignominiose accipiat. Tuta sanatio non in essentiis praebendis. Tertius paralogismus propositionem habet falsam una cum assumto. Non nisi essentiis & abditis rerum uiribus uti; non efficit tutam sanationem. Quid enim si emaciatus, & famelicus uiator medelam desideraret; quid porrigeres illi? Nempe capi essentiam. At recreari facilius meliusque poterat sumtu & opere minore. Mihi ita affecto bis olim panis porrectus perfectam attulit curam. Sed & si quis in balneo ab aestu dissolutus deficiat; tunc citius ad Uulcaniam officinam, quam ad frigidam seu auram seu aquam accurras? Si magna sit exinanitio facta, tunc tuto sanares infundendo parcissime, & non nisi guttatim instillando essentias? Non raro manifestarum qualitatum iniuria nos perturbat. His opponimus manifestam simpliciter, & frigus repellimus calore; Essentiae dictae non repudiantur a Galenicis, sed suo habentur loco. calorem frigore, siccitatem humore, & contra, idque optimo cum successu si id fiat ex arte. Abditae essentiae & uires a nostris etiam desiderantur. Sed eae opponuntur fere occultis, quae tertiis qualitatibus, ut uocantur, uel tota substantia nos immutant laeduntque. Sed quid multis? Neoparacelsum & coqui & unguentarii seu chirurgi promptissime refutabunt. Tuto sanans. Tuto is sanat, qui prudenter adhibet medicinas, & sine iactura uirium aut noua laesione percurat morbum; quanquam usurpet interdum amariora. Iucunda cura non in faucibus. Non enim in faucibus & palato est iucunditas, sed in amolitione periculi cum minima molestia, licet & gustui & oculis non raro consulamus, si qui deprehenduntur delicati; ut nostrae officinae testantur. Non omnis cura sine periculo. Interdum tamen sanationes occurrunt minus tutae; ut in acutis, & extremis, ubi saepe minore damno redimendum est maius. Sed ad assumtum. Falsum id esse supra ostendimus: cum ne Paracelsistae quidem utantur essentiis meris, & uiribus abditis. Sal ueneris non est iucunda medicina absque corrigente, nec abditas solum habet uires. Et quomodo audet Neoparacelsus istud scribere, cum sal ueneris, quem ipse a se confectum propinat, & crassum quid corpulentumque sit, & mordaciter infestet, quin & astringat linguam & fauces, & nihil nisi uitriolum cum aerugine sapiat? Eaene uires sunt abditae? An uero nulla uis curatiua in illis manifestis inest? Dicat etiam nobis, Natura ipsa dum cibum conficit, an non imitetur Spagirium? Natura Spagiro solertior. Imo, inquiet, imitatur Spagirus ipsam multo solertius perfectiusque agentem ullo artifice uulcanio. Quid ergo reiicit illa postquam essentiam exuxit? Muscerda Paracelsicum remedium. Feces, inquiet, & impurum separatum a puro. At inquam Paracelsus a quibusdam dicitur omnia purgandi ( nisi mercurius praecipitatus ad eam formam redactus fuit ) miracula solo muris stercore in pilulas redacto, praestitisse. Num tunc usus fuit essentia sola? Adde etiam hoc. Ex qua re salem capitis mortui faciunt Paracelsici? Ex fecibus fiunt sales. An non ex fecibus, a quibus purum extractum fuit? Cumque idem sit sal Artis ( Spagiricae ) Inunc, & praetende Paracelsistas non nisi essentiis uti, & abditis uiribus. Urina Paracelsicis praebet arcana, & c. Quid autem si tibi urinas obiicerem, ex quibus cum eas natura separauerit, tanquam feces & impurum a puro, extracta essentia, & intus seruata, uos tanta miracula uestra censura elicitis, quanta uel in omni pharmacopoeia uix inueniuntur? Quid si Paracelsus ex stercore uaccino seu bubulo moschum prolicit? Quid tibi uidetur de albo Graeco? Scilicet hae sunt res illae, quae sapiunt palato Paracelsistarum: attamen dicunt se abstrusis uti uiribus, & non nisi essentiis. Nolo iam loqui de aliis. Feces depuratae augent uim essentiarum Chymicarum. Que rcetanus axioma Chymicum habet; quod omnium medicamentorum uis augeatur per feces proprias depuratas. Non itaque essentiae ille solae sunt tam mirificae. Nec iuuabitur, si dicet multas essentias esse rei uni. Et naturam extraxisse essentiam nutritiuam, frelicta medica. Si hoc uerum est, quod ipsi extrahunt ex sale petrae & uitriolo, dum aquas fortes faciunt? Cur dicunt se feces abiicere; aut quo iudicio apparet destillato uino utrum extraxerint essentiam nutritiuam aut medicatiuam? E melle quid eliciunt? Scilicet medicatiuam. Adeo enim corrodit illud destillatum, ut etiam aurum potabile per id fiat. In fecibus ergo restabit nutritiua. Mercurialis pars nutritiua. Sed his nutriatur Neoparacelsus, non ego. Praedicant Paracelsici, mercurialem substantiam saltem esse nutritiuam, sulphuream abire per secessum; salsam per lotium. Sed de hoc mox. Si etiam nutritiua essentia e cibis per naturam separata est, nullum animal nutrietur porro excrementis. At porcis grata fiunt edulia ex pilulis equinis, & ficubus rusticis. Uerum expectemus, quid ipse Neoparacelsus pro se sit allaturus. Uertet se fortassis in mercurii essentiam, & omnes sensus torpore afficiet peius torpedine marina; aut lubricitate anguillari redacta in puram essentiam euadet, accusans naturam inertiae, quod non omne purum separauerit; sed reliquerit salem, ut Spagirus oscitanter operatus. Sed tunc una eademque olla & aludele sublimabimus & per descensum postea agemus, cum natura artificialem coquum, praesertim autem molitorem qui supra dicebatur Spagirian uenerari. Commentum inane est de sola ex mercurio nutritione. Esse autem inutile κρὴς φυγειον si dicant naturam extraxisse sulphur & mercurium relicto sale; patet hinc quod debeat omnibus nutriri corpus. Spagirice enim ex omnibus constat. Et ille sal in aquam oleum aliaque uicissim potest transmutari: & ex fecibus cum ipso sulphur elici. Omnis rei substantia depurata tandem Chymica fit essentia absque fecibus. Et si perrexeris laborando etiam omnia possis in essentiam mutare. Hoc enim norunt, qui Chymiae incumbunt quod repetitis operibus tandem cuncta depurentur. Nam natura cuiusque rei per se nihil habet extranei in similaribus. Omnium partium misti eadem substantia est, eademque uirtus. Hoc praestat Chymia ut subtilia a crassis expediat, & uim potiorem in pauca contrahat. Crassa nihilominus suum usum habent, possuntque & ipsa ad purum deduci, ita ut nihil sit temerarie ad misturam naturalem admissum. Unde non absque ratione etiam integris saepe utimur abiectis iis quae extranea sunt misto. Attendite uero ex media Spagiria, altissimisque Paracelsice scientiae fontibus enatum & productum syllogismum. Paracelsici an adhibeant destruentia naturam. Spargiri naturae dant similia, & quo in loco illa passa est iacturam; eo studiose nituntur resarcire eam medicamentis loci affecti, referentibus naturam & anatomiam. Qua ratione ergo exhibeant destruentia naturam? Antecedens illustratur: Norunt scilicet naturam natura laetari: & filio poscenti panem, non dandum esse lapidem, & c. Et per consequens ex opposito: tritum pseudomedicorum axioma de contrariis curandis per contraria improbant & detestantur. Illustratur & hoc testimonio Hippocratis in libro de locis in homine, & c. Analogiae megalocosmi & microcosmi causa est somnii Paracelsici. Antecedens ex opinione quadam praua dimanat. Audiuerunt Paracelsici homino a ueteribus philosophis appellatum microcosmum. Inde coniecerunt, quot menbra in homine sunt, tot esse in uniuerso exter no mundo essentias, non quidem easdem omnino dispositionibus accidentariis, familiaritate tamen substantiae non dissentientes. Itaque in coelo mineralibus uegetalibus & animalibus cor, epar, pulmonem, cerebrum, renes, & reliqua collocarunt, a quibus sumtae essentiae, queuis sua membra in homine non tantum in suo statu conseruarent, sed & a morbis liberarent. Hinc natum axioma est, simile curaui simili, cor corde, eparepate, & c. Hoc ipsum a Neoparacelso appellatur medicamentum, quod refert naturam & anatomiam, quandoquidem quae localis anatomia medicorum ostendit in homine, ea materialis in Spagiria. Effectus ostendit familiaritatem rerum externarum cum corpore humano. Ex nullo autem alio fonte exorta illa assignatio singularium medicinarum ad singulas partes corporis est, quam ex obseruatione effectuum, licet Paracelsus etiam characteres externos attenderit. Unde que corpus uniuersum recrearunt, ea sunt illa arcana, quespiritui & balsamo naturae respondere dicuntur, & potissimum cor iuuare. Haec uniuersalia putantur, & omnib. morbis opponuntur, ut lapis philosophorum, quinta essentia uini & reliqua. Quae cerebrum confortant, hui nomine uocantur, ut argenti tincturi, nucis, moschate, rorismarini, & c. essentia. Ita de reliquis. Nutritio simile simili iuuat. Iam nostri consentiunt, si de nutrimento ad conseruandum corpus, & robore uirium disputes per se & proprie, fieri auxilium per si milia, seu familiaria nature. Morbus curatur contrario. Si uero morbum, causam & quaecunque preter naturam molestant corpus respicias; Nota dubiam locutionem. Quidam curari partem laborantem dicunt eo quod ipsi secundum naturam erat. constanter affirmant omnem opem, que non est accidentaria, nec per intermedia plura peragitur, fieri per contrarium, siue materia sumatur ex diaeta, siue ex pharmaceutice, siue chirurgice. Intelligunt autem per contrarium morbo, modo materiam cum uirtute ueluti cum exiccatam partem curant re humida, & febricitanti porrigunt aquam rosaceam & alia: Quidam morbum curari eo quod est praesenti partis constitutioni contrarium. modo accipiunt totam in contrarium operationem adeo ut medici opus sit morbo contrarium operari usque ad conformationem naturae Quia enim omnis morbus praeter naturam est: naturalia autem omnia secundum naturam: Inde solent misceri interdum temerariae lites. quae duo aduersantur sibi mutuo, si medi ci officium est tueri naturalia, eaque labefactata morbis, restituere: aduersabitur mor bo quib. potest uiribus, atque ita praeternaturale mutabit naturali. Est autem hoc medici proprium, ut qui non nutritionis gratia datus est; sed salutis a morbis defendende. Cum ergo simile dicitur iuuari simili, & restitui, id proprium medici non est, sed ei commune cum nutricibus. Cum uero contrarium pelli contrario, id medici est operantis pro natura contra morbum. Haec adeo uera sunt, ut & Paracelsici fateantur. Dicunt enim plerunque essatas suas medicinas partibus familiares obsistere hosti naturae, & fugare morbum ex suo membro. Mira ergo est Neoparacelsi nausea dum pro sua insolentia detestatur illam regulam. Nos cum illis loqui eo sensu de similibus non puderet, nisi experientia cum ratione euinceret; Familiaritas illa quaesita plurimum fallit. id non esse catholicum: imo et, iam illam attributionem essentiarum ad certa membra uix in uno atque altero esse certam notam: tutamque cum constet omnia ferme quae ingeruntur, in uentriculum agere, & uicissim ab eo pati; si non fine uentriculi naturali, at alio id quod fieri nisi inter determinata & similia quodam modo non potest. Ipsae etiam cantharides laedentes peculiariter uesicam, cerebro uix parcunt, pro modo tamen patientis. Nam is actus in uentriculo non est, qui in uesica, ut nec hemodia ab acidis, in alio quam in dentib. Et potest fieri ut una pars laedatur illaesa altera, etiam indeterminate ratione medice scientiae. Ita cum morbus deprehenditur aliquo gradn insultare naturae; quanquam adhibere uellemus naturam per se, & proprietate substantiali iuuans: pohibemur tamen, tum quia morbus non raro manifestis qualitatibus peccat; non raro quantitate & aliis, tum quia tantum ultra naturam extendendus est remedii gradus, quantus sufficit ad exuperandum hostem. Paracelsicae essentiae non tam sunt naturae familiares quin interdum summe eam laedant. At eo modo si simul porrigeres medicinam; laederes eam, id quod non raro etiam Paracelsicis usu uenit, dum suas fortissimas porrigunt essentias, & naturae spiritus dissipant, caloremue extingunt aut debilitant, alia corrodunt, alia precipitant & acria reddunt, & c. Quod si nolit credere Neoparacelsus, iusserim in seipso suam aeruginem experiri loco cibi. Uiderit & senserit quam sit familiaris ad conseruandam naturam. Haec pluribus exposui, ut studiosi deprehenderent iudicii fundamenta. Dicimus ergo ad antecedens quod falsum partim sit; partim dubium. Spagiros dare naturae similia respectu ciborum, & confortantium crediderim: Natura enim partis absque hostis ratione iuuatur: respectu alterantium & purgantium, quaeque alia morbos fugant; & hostis ratione dantur ut per se profligetur, non item. Experiantur autem in auro potabili; & inde pinguescant; si libet. Et tunc credemus familiaritatem. Edant autem bibantue solum. Quod dicuntur Niti resarcire; crediderim. Multa enim conantur irrito effectu. De medicamentis loci affecti per anatomiam essatam, fabula narratur; ut supra patuit. Hinc ergo complexio illa mirifica quae eo gestu pronunciatur; quasi impossibile sit Paracelsistas naturam destruere; in fumum Chymicum resoluitur, & euanescit. Illustratio antecedentis nihil comprobat. Simile simili gaudere axiomate dicitur, at singulariter non semper ostenditur. Etiam nos nouimus simile gaudere simili: Sed non semper id licet digito ostendere, ut essati Chymici. Uino laetatur sitiens; at non raro laeditur destruiturque, natura, siue id integrum accipias, siue ad essentiam redactum. Confuse & in genere scimus omnem foeminam parere: singulariter non item undiquaqe. Natura laetatur natura. Est autem illud dictum de natura laetante natura ex ueterum aurificum praesertim Democriti commentis, & multum in ore est χρυσοποιοῖς Paracelsicis; at nondum inuenerunt omnes, quae sit illa natura, quae gaudeat naturi; eam conseruet, amplificet, generet. Multi Paracelsi nomen usurpant, cum suo quodam experimento sciunt quouismodo facere uitrum antimonii. Si tam peritus est Neoparacelsus in essata anatomia, expediat nobis illam artem, & specimen edat. Illa natura & anatomia essata male defendit Kellaeum, Marbisium, & alios pene innumeros. Credo & hoc quod presertim Neoparacelsus olim Theologus, nouerit pro pane non dandum lapidem filiis. In arte aurea nullus est Paracelsic. At ipse aeruginem & uitriolum dat pro sale. Protestatio est facto contraria, inquiunt iureconsulti. Ego mihi illam familiaritatem salis paracelsici non optem. Cuprum dicitur epati consentire. Dicunt Paracelsici in cupro esse epar essatum. Eo ergo utuntur in hydrope, & omnibus epatis uitiis. At si est cum eo familiaritas; a uentriculo & omnibus aliis dissentiet, sicut essentia cupri ab essentia Mercurii, auri, argenti, aceti, & c. Uae ergo meo uentriculo antequam ad epar penetret. Nec potest dicere, quod aliis partibus non noceat, quia & reliquae non noceant epati. De hoc etiam infra. At inquam ille reguntur uno principio omnibus communi, suntque internae naturae. Si sal ille ad naturam uniuersam hominis prius fuerit adductus, tunc credam quod & propria natura iuuet epar, & nihil noceat reliquis. Illud autem non fit in officina Uulcania, aut uitreis testis, spiritu uitrioli uel aliis. Conformitas cum naturae non potest fieri nisi per ipsam naturam agentem. Sed per modum naturae in organis naturalibus, iisque communibus. Quicquid enim extra corpus est; id illi extraneum est & dissimile. Nec potest simile fieri, nisi ab ipsa natura communi immutatum informatumque, siue sint praecocti cibi, siue medicamenta, siue alia. Sal Gramani horridus est & naturae tam aduersus quam uitriolum & arugo. Sed os meum, & cum dentibus palatum senserunt illud iuuamen horrido sapore & constrictione adeo molestum, ut non credam ullum uentriculum semel saltem id expertum, tanquam simile suae substantiae amplius expetere. Uinum & panis fuerunt gratiora. Eat ergo iam & uentriculo, seu epati famelico obiiciat elementum cupri, quia simile conseruatur simili; natura gaudet natura & c. Locus Hippocratis doprauatiis. Dum Hippocratem citat, memor est sui Uulcani & forcipum; scilicet. Fortassis putauit Galenicos esse tam pigros, ut locum Hippocratis tum istum tum alios non sint inspecturi: atque ita autoritate perculsos herbam porrecturi. Ita ait Hippocr. Medicina & nunc & statim non idem facit; & ad eundem contraria facit; & haec etiam contraria sibi ipsis ( haec de medicamenti materia contra Neoparacelsum, quae non in omnibus eundem habet effectum, in uno purgat, in altero non; sed & quem prius purgauit; eum postea saepe non adoritur ) paulo infra autem contrarium effectum asscribit etiam pituitosis materiis & tumefacientibus: Item attenuantibus, subiecto tali axiomate: Contraria. ἑκατέρου δʼ ἐστὶ φάρμακον τὰ ὑπεναντία τῷ ὑπεναντίῳ Cur hoc omittis? contrariis remediae. Iterum paulo post de doloribus: ὑγιαῖνον¬ ταίτε αἱ ὁδῦναι τοῖσιν ὑπεναντίοσιν, ὅτʼ ἰδιονέκάστῳ νοσήματήἐστι. Quando uero ad istud tuum peruenit, ita loquitur: De similibus Hippocrates contra Ρaracelsum. διὰ τὰ ὅμοια νοῦσος γίνεται. ( Hoc non attenderat Neoparacellus, cui impossibile est similia gignere morbos ) καὶ διὰ τὰ ὅμοια προσφερόμενα ἐκ νοσεύντων ὑγι¬ αινονται. Simile Hippocrati est eadem res faciens morbum & curans. Hoc quomodo sit accipiendum; declarat exemplo, eius quod facit Strangurian; Et idem eandem tollit: quasi dicat; Stranguriam facere potest halicacabus; propterea quod inuentos in corpore biliosos humores ad renes perducat; sed eosdem etiam tollit, per uesicam educendo; & ex consequente morbum seu passionem illam aufferendo perinde ut quaedam Thermae scabiem faciunt, ac tollunt. Hoc est Hippocrati curare per similia, seu potius per eadem, per quae factus erat morbus. Alia contrariis alia similibus curari. Idem repetit paulo post, cum inquit: Ita alia quidem contrariis curare oportet, qualia tandem sint, & a qua causa fiant; alia uero similibus, qualia tandem sint & a qua causa fiant; quasi dicat; euenit alicui noxa a uino; ea curari debet aqua interdum Contra fieri potest, ut & uino alio curetur, sed ea curatio non fit qua simileuinum est; Sed qua operatione sua morbum, aut eius causam tollit; ueluti cum copia cruditatem induxit; eam leuat parcior ulus interdum, uepote calore suo frigus inductum leuans. Hoc Hippocrati est cura per similia, cum eadem res & facit & tollit morbum. Paracelsici peruersa explicatio. Quae uero tui axiomatis sententia? Uisne morbum a cupri essentia factum cupro curari? Nullo modo. Te enim iudice cupri essentia morbum facere non potest, quia est essatae anatomiae membrum. Nec paracelsus idem sentit, quanquam uelit a sale morbum per salem sanari. Paracelsus salem morbificae causae genere quidem consentientem sumit, specie uero dissentientem. Sumit enim non salem medicinae, similem sali morbifico, sed hoitem & inimicum; similem uero membro molestato. Tam ergo tibi conuenit cum Hippocratica sententia, quam nigro cum albo. Et non immerito. Didiceras biblia & postillas exponere rusticis tuis; quae intemperies te Hippocrati immisit? Ut autem scias quaenam sit huius principis sententia; considera quae scripta sunt in libro de flatibus ubi inquit; Alia loca Hippocrates. Si quis causas corporis affecti probe cognouit; Oppositae Paracelsicae sententiae. potens esse queat, afferre his quae sunt in corpore, conducentia ( ξυμφέροντα quae petat ) ἐκ τῶν ἐναντιων, ἐπιστάμενος τὰ νουσήματα: Uide & sequentia in quibus famem cibo pellit; sitim potu; repletionem uacuatione, laborem quiete; Et ut breuiter dicat ἐναντία ἐναν¬ τίων ἰήματα Ita 2 aph. 22 ἀπὸ πλησμονῆς ὁκόσα ἂν νοσήματα γένηται κένωσις ἰῆται. καὶ ὁκόσα ἀπό κενώσιος, πλησμονὴ; καὶ τῶν ἄλλων ἡ ὑπεναντίωσις. Ita 6 de popularibus Sect. 5 Quomodo tibi placet Hippocrates? Si potes hunc censorem ferre, absque irritato & immisso in eum Uulcano tuo; quid haesitas, quin manibus pedibusque damnata priore sententia in hanc discedas? Ammonius. Uexauit autem medicinam etiam ante Paracelsum, eiusdem axiomatis nomine Ammonius commentatus in quinque uoces Porphyrii, sed adeo neminem commouit ex ueris medicis, ut etiam magis sint confirmati. Mons pessuli quidam Danus Thematibus conscriptis publice contra idem disputauit. Sed problematica inquisitio artis axiomatis nil derogat. De dosibus Paracelsicis. Sequitur prolepsis Neoparacelsica de dosium exiguitate cum uiribus maximis, quae res aliquibus suspectam reddiderat Paracelsistarum medicinam, adeo ut putarint uenena per eam dari. Uenenae. Ita enim uenena definita sunt ex Galeni sententia, quod etiam minima quantitate sint deleteria per se, quanquam effectus non sequeretur semper. Neoparacelsus opponit elenchum non sequentis, & non causae. An paruita dosios grata naturae. Ait enim paruitatem doseos potius gratam esse naturae, quam aduersam; Natura enim paucis contenta est: copiam respuit. Additur etiam causa non usurpatae copiae; non quod ipsi non possent lagenas domiciliorum proferre; sed quod aegri nauseent, & conquerantur. Commendat etiam prudentiam Paracelsistarum, quae non semper intentissime agentia, nec ubique adhibeat; sed uarietate pro nature & morbi ratione agat, opponens extrema extremis & c. Quantitas matertalis non culpatur si satis sit ad effectum. Sed attendendum est. medicos nostros non reprehendere quan titatem doseos materialem; sed in hac uires excedentes indicationem praesentem. Norunt enim bene agi, si parua dosi multum prestetur salutis, nihil aut minimum noxae. Et qui initio Paracelsum sunt secuti, adeo circumspecti non fuerunt, ut hic Neoparacelsus fingit. Conuulsio ex 4 granis antimonii. Notae sunt querele de antimonio & aliis. Ipse noui aedituum, qui sibi arrogabat Paracelsi scientiam, dans de suo antimonio grana aliquot Pastori suo, quem mox spasmus ferme totum contrahebat, & extinxisset nisi ex Galenico pharmacopolio remedium mature fuisset adhibitum. Pari audacia Spiritum uitrioli suspectum reddiderunt. Nostro tempore, cum ad Galenicos peruenit uera praeparatio, & experientia cumusu legitimo; min est querelarum. Maioris cautelae gratia diligenter monere solemus, quod & Norimberge factum, ne quiuis utatur turbit minerali; auro diaphoretico, seu uitae, & similibus. Nobilia enim medicamenta gladius & ignis sunt in manu stultorum. Hoc ergo Neoparacelsum non multum debebat solicitare, nisi conscius fuisset facti contrarii. Paucis natura contenta est inquit: Quantitas remediorum ad uires & morbum. Bene: si quantum & uires simul metiaris naturae modulo, ita ut singularia una censeas. Quod paruum mole est; magnum uiribus; etiam naturae molestum est. Respuit ergo hoc aeque ac illud. Ne tamen tibi ueniat aeger, qui non nisi sero lactis uelit curari; In insula florida dicuntur non nisi magnis haustibus curari. aut oleo aluum duci. Uide etiam ne tuae istae paruae doses nihilominus diluendae sint, ut etiam mole sat magnae euadant. Paruae doses Paracelsicorum diluto fiunt maximae. Quid enim profeceris, si quis drachmam spiritus uitrioli per se nequeat sumere, & cogatur eam diluere cum aquae libra una atque altera? Asserit autem Quercetanus illum per se non dari, nisi quis noxam uelit inferre. Salem tuum quis per se deglutierit, ut non laceret fauces? an non commiscendus liquori, uel alteri rei ampliori est? Uidete Paracelsici ne quam gloriam ex paruis dosibus quaeritis, eam amittatis, quanquam Amuualdus hanc ualde labefactauit panaceae suae exhibitione. Lagene impuritatum. Quod de lagenis adducis; bene tibi competit. Es enim impuritatum plenissimus. Nauseae ex copia. Nauseant aegri copiam. Quid tum postea? At non nauseant immania uini pocula, Imo nec aquas, quas ex uastis cantharis non consulto medico saepe in ipso morbo bibunt amystim. Non copiam sed aliquid coniunctum ei nauseant. Copia per se molesta non est. Multos reperias, quibus nec, parua nec magna dosis sapiat; Imo mentione uel phantasia medicinae commoueantur. Uix ullus medicus nam se abundis quibusdam aegris satisfiaciat. Ideone uituperanda sit scientia? Sunt & nobis doses paruae. Porrigimus: conqueruntur de acredine, de feruore, & nescio quibus aliis. Inuoluimus sacharo; Dicunt se nauseare trageas, rotulas, & similia. Praebemus ex uino absinthite; uix semel placet. Damus insipidos pulueres: contrahunt frontem ad siccitatem terream. Et cui quaeso satisfacias? Inuenimus artificium purgandi per unguenta externa; per odorata; manu contentae & alia; Imo nudam aquam, quae nullam resipit medicinam adoramus. Mane bibere non possunt. Facimus Spiritus uitae, aquas benedictas & alia. Unita uia est nihil dare & tamen sanare. Uix placemus. Omnino quodcunque nomine medicamenti offers, solo hoc fit inuidiosum, & ingratum apud plurimos. Apparet Neoparacelsum non conflictatum esse cum eiusmodi aegrotis. Cum postulabitur ut uerbis, nutu, halitu tactuque curet, uel etiam uisu, seu imaginatione Paracelsica; tunc animaduertet argumentum ab aegrorum nausea & querimoniis, parui esse momenti. Delectus Paracelsicus. Paracelsistas non ubique adhibere intensissimae actionis remedia; sed uarietate & copia delectum obseruare pro naturae & morbi ratione; difficilimum est creditu. Contradictio. In superioribus doses ex morbo & natura non petebantur; sed ex praeparatione & anatomia essata. Poenituit autorem dicti. Si etiam uerum est, quod addit, se extremis extrema adhibere; Temeritas Paracelsici. qua fiducia bis scripsit, Se Ualidissima Sua Quaeque Medicamenta suo more praeparata tripla proportione sine omni correctura sumturum? Finge hydropicum, uel resolutum extreme laborantem: Sit autem uulgaris dosis salis tui uenerei grana duo uel tria; summa & extrema sit granorum sex: Tu ergo octodecim uorares? Ita in uitro antimonii uulgata dosis est granorum 4. Esto summa seu extrema gr. uii uel octo. Ebibe grana 24: & tunc quid tecum actum fuerit, narra, Ita Spiritus uitrioli correcti, ut Norimbergae praeparatur, dosis est drachma una sat grandis. Contradictio. Finge hanc summam esse. Tu bibe nouem sine ulla correctura, & uim experire. Sed ex hac confidentia apparet Neoparacelsum falsarium Chymicum esse, & sibi simul aduersari. Si tantum uorare cupit una uice, quomodo uerum erit, in minima quantitate seu exigua dosi, esse ualorem maximum quod ubique praedicant Paracelsici, & experiuntur alii? Oleum Uitrioli dulce sine molestia quidem sumitanta quantitate. Ita & Andernacus & dicit & praescribit. Ait ille quidem de oleo uitrioli dulci, quod suauiter afficiat linguam sine acredine; cum sit tanquam aer ab igni separatus: at non praebet nisi guttatim, sicut & suum cordus. Falsas ergo & minime Chymicas illius praeparationes esse necesse est: Et si extrema extremis adhibet, non erit catholica illa exiguitas doseos. Aegroti dicuntur restituti sed medici testimonium quomodo sint, non additur. Dicit uidisse aliquot aegrotos ualidissimis suis medicamentis restitutos. Nihil ualidius ualidissimo. Omnes ideofuerunt extremi. Audacia ergo & desperatione magis aggressus est curam, quam arte. Illud enim axioma, extrema & c. ultima necessitas & desperatio peperit. Bene tamen addit; Dei benignitate. Plus huic tribuerim, quam ualidissimis Paracelsicis Miraculo autem & prodigio sanauit; Subita sanatio Paracelsici. si Subito. Sed quos curauit morbos subito? Hos nempe, quos appetentia est secuta tamperfecta, ut astantibus cibi suauitatem commendarint. Inanis gloria. Tu uero gloriare de hoc apud rusticos tuos. Nobis subolet nescio quid. Fieri potest, ut sale ueneris tuo, cui horridus est sapor, ita perculsus sit uentriculus, ut cibi, collatione ad eum, optime sapuerint. Ueruntamen non operosa res est acidis aut stypticis anorexiam breui curare. Si styptica uis retulit. Languido uentriculo & flaccido styptica conducunt; ἄρεξιν uideat qua fronte suprae iactet Chymicos non nisi essentiis uti & occultis qualitati¬ bus. quia uirtutem uniunt, substantia qua fronte coarctata. Ita nos Spiritum uitrioli, & uulgata illa ex Myrto, myrobalanis, rhibibus, berberibus, cerasiis & c. comperta habemus. Quis autem nobis fidem faciat, te appetitum, cuius uis in orificio uentriculi maxime est, irritasse; In qua materia astrictio sit, notum est, quae etiam sit qualitas & c. & coquendi uim una presso symptomate? O te felicem medicum, si leui symptomate, & eo quod expeditum & promtum est in ea parte, ad quam subito uis integra medicinae potest peruenire, sublato, totos curas morbos Subito. Forte nec morbus affuit; sed saltem affectio. Hellerii, Fernelii. Rubei, Thadaei Montaeni & c. Ne autem tu tua nobis miracula tantum oggannias, reponimus tibi nostri Gesneri curas, & Helidaei, & Albucasis, Zuingeri & aliorum, quorum Nepenthes, & diuina & arcana nulli reuelanda maiora in uentriculi doloribus, & omni alia aegritudine dolorosa praestiterunt miracula, quam tu unquam sale tuo efficere poteris. uide epistolas medicinales & curationum libros. Require nostrorum scripta; M. Rulandi senioris centuriae. & potissimum adhuc uiui Rulandi senis centurias perlege. Inuenies tuam gloriam ne umbram quidem esse, ad laudem illius. Uerum ineptus sum qui tibi fugitiuo sacerdoti, opponam illos uiros magnos. Hoc responde: Uirtus in medio consistit an non? Param gloriam refert qui contrareum malum aeque feliciter curat, itaque Paracelsicus ille non excellit coquos, uel uetulas nisi demonstret se curasse medice. Imo dices, consistit. Extrema utrinque suntne uitia, genere eadem? Sunt inquies. Ergo ut anorexia tibi curata morbus, affectio, symptomata ( elige quodnam uelis ) fuit, ita nimia appetentia, seu fames sitisque magna Ausculta iam culinarios, cellarios & reliquos pari arte tecum decertantes. Ego inquiet alter plurimos famelicos obiecta offauel momento sanaui. Alter: ego longe plures sitibundos, adeo ut intra triduum caput eleuare prae siti non potuerint, subito curaui, ira ut cantarent laetius luscinia. Exempla subitae cura Clysterum uis praesenta nea interdum. Fuit quidam bonus uir, cui dentes dolebant. Is curabat accersi dentiuulsorem. Plures dies noctesque aegrotauerat ob dolorem. Ille uero saltem tacto dente ( obleuerat autem digitum unguento ) ita dolorem sustulit momento, ut prae gaudio exiliret patiens. Erat iterum bono cuidam uiro filia, fere toto uirginitatis tempore ualetudinaria. Ea subito conualuit, non tuis medicinis, sed sponso dato. Alius delirabat pecuniae inopia. Dicebatur praesto adesse argentum. Exiluit firmus. Narrohistoriam foeminae melancholicae ob desiderium absentis uiri. Semestre elapsum est, & consumtum in morbo. Rediit uir saluus; Ecce illo ipso momento conualuit. Alteri cuipiam intestina doloribus fererumpebantur. Iniiciebatur Clyster. Dictum factum conualuit; nec tibi tam suspecti sint nostri clysteres de quibus scribis quod noueris multos, qui animam sub corum applicatione exhalauerint. Alius praeplethora iam iam apoplexia erat iugulandus. Accescit barbitonsor, & secta uena momento restituit. Nouimus uirum amplissimum, cui enterocele extra peritoneum prominens ingentem pariebat crucia, tum. Accitus lithotomus, reposuit intestinum. Mox risit. Ecce Iron. Eiusmodi cantilenas tibi canere possem plurimas, in quibus tanquam in speculo uideres te similem uix, ac ne uix quidem parem esse euulsoribus dentium, barbitonsoribus, Clysterum applicatoribus, lithotomis, Iudaeis, & huius fecis homuncionibus. Paracelsicus exaggerat curam suam, ut laus sua sit maior. Ote laeuo coelo natum. Sed ad rem. Non immerito suspectus es cum dicis, illos tuos aegrotos abiecisse omnem spem sanitatis, ( si quid ueri in hoc est ) subito autem restitutos, cibo delectatos fuisse. Fides suspecta. Tam subito non restituuntur desperati, nisi miraculo diuino, aut in extremorumpericulosissima adhibitione, ubi tamen ad mortem potius quam sanitatem spes est, nec tam subita uirium redintegratio, licet in spem uitae, metus momento sit conuersus. Occurrunt autem etiam nobis interdum adeo impotentes & pusillanimes, ut etiam ob unius dentis do lorem facile tollendum a perito, animum despondeant, nec ferre possint se aegrotare diutius. Quidam adeo animi sunt impotes, ut leui affectione animum despondeant. Fortassis ex hoc numero fuerunt illi tui, Aliquot, si aliquot, & non potius unus uel alter quem succus ex Hordeo, uel uuis & c. circa uentriculum afflixit, nomen multorum sustinet. Illi autem quibus tu plauiae, & in uicinis pagis puluerem album ( credo uitriolum ustum de quo constat quod uentriculi hostis sit acerrimus, uel simile quid ) propinabas, quique uomitu ad suffocationem usque & defectum animi commouebantur, nunqanne contrarium incurrerunt de appetitu prostrato grauissime conquesti? Redi ad argumenta. De Galenicorum uel lenissimorum usu periculoso, Paracelsicorum uere etiam ualidissimorum securo & c. Quorum ualidissima medicamenta aegros subito restituunt; eorum cura tiones non sunt uiolentae nec noxiae naturae: Et contra: Quorum dum uel lenissima purgatiua applicantur, ae gri animam exhalant; illos uim inferre naturae certum est. Paracelsici faciunt illud. Hoc Galenici Paracelsici ergo non curant uiolente, sed Galenici. Probatio assumti de Paracelsicis prius audita est. De Galenicis sumitura Clysteribus, qui dicuntur lenissimum purgatiuum: esse. Propositionem nostri discipuli negant, cum assumtione & conclusione. Propositio enim elencho accidentis fallit, & non causae. Subita restitutio non arguit securitatem auxilii. Potest enim subito aliquis restitui; at hoc non cuincit, medicationem tutam & non uiolentam. Pheraeo lasoni hostis aperiebat uomicam; isque restituebatur ex insperato. Illi cui luxatus brachii articulus erat, sanitas contingebat per casum ex equo. Neoparacelsicos aegrotos potuit iuuisse uiolentum remedium quod & naturam & morbum exagitauit ita ut forte prorumpentibus aliqua uia molestis, natura subito liberata respirauerit, cum fieri potuisset, ut aliter facto motu tota fuisset oppressa: aut etiam non fuerunt, sed uisi sunt tam periculosi aegroti de quibus meminit. Subitanea restitutio non raro momentanea. Neque etiam consequens est, si subito sibi uisi sunt releuari a medicina deplorati, eam nullam intulisse naturae noxam. Quod cito sit, cito perit. Interdum primo non sentitur illa noxa, cum uniuersa uis naturae concitata est: at paulo post impetu remittente, paulatim extabescit; quia uehementia medicamenti a contrario per medium in quo sentitur leuamen, in contrarium deduxit. Interdum etiam ut flamma collecta uis naturae alicubi emicat, at pabulo cito absumto, intermoritur quorum nos aliquos nouimus, qui paulo ante mortem sibi bene habere uidebantur, quia pugna non erat naturae cum morbo, hoc iam regnante; naturae uero ui in paruum angulum contracta, in quo penitus postea fuit expugnata. Qui frigore ferme euectus est, feruentem affusam sibi initio gratam dixerit; at post deplorauerit contrariam noxam. Iucundus est febricitanti frigidae potus uberior; at paulo post se hydropicum factum dolet. Ueruntamen non tam iniqui erimus Neoparacelsico ut plane nihil demus. Nam & hoc fieri potuit, ut latitans obstructio a uiolenta medicina sit expedita; unde redeunte spiritu cordis & operante, facile sit secutum leuamen. Illud dicimus tam hoc, quam contrarium ex propositionis prima parte consequens esse; ut nihil habeat cui fidere ille possit. Oppositum autem de lenium usu itidem accidente fallit. Lenia Galenica usu comperta sunt longe tutiora esse, si recte usurpentur, quam ualida. Lenissima sunt nobis purgantia alimentaria in hac operatione. Dum alteramus & roboramus etiam leniora sunt. Si quis moritur dum haec applicantur; quis non uidet a medicamento mortuum non esse, nisi illud imperitissime omnium fuit datum, ueluti si quis suffocetur etiam iusculis caponis. Mendacium Paracelsicum. Sed Neoparacelsus ornat sophisma etiam particulari elencho. Uanum enim mendacium est de omnibus absque discrimine id deprehendi. Assumptum de Paracelsicis ex parte admittimus, ex parte non. Admittimus autem κατὰ τύχην. Nam perite is curare & artificiose non potest, qui ueram artem medendi nunquam didicit. Si releuat quosdam, seu subito seu tarde; Quicquid geritur fortuna uocatur. Firmamentum autem eius satis iam excussum, & inutile est deprehensum. Clysteres Galenici. Ad Galenicos clysteres nos uertamus. Hi male urunt hominem. Sed ostendit se sutorem ultra crepidam sapere, & non bene stare cum Paracelsicis & Chymicis. Reiicit Clysteres? Cur? Quia nil nisi essentias & abditas proprietates usurpat, quas in anum ( sit uenia dicto ) infundere tantis philosophis turpe, & naturae iniuriosum foret. Est. n. ille locus non essentiarum sed capitis mortui, & fecum sulphurearum, ex quibus tamen Paracelsicis fit sulphur, oleum, aquae, sal artis, & alii, quos si ad cibum adhiberent, ex professione facerent. Sunt enim essentiae, seu medicine facte per anatomiam essatam. Paracelsici quidam Clysteres habent pro diuino munere per aues ostenso medicinae. Deinde qui fit Dornesium magnum illum Paracelsistam inter inuenta mirabilia etiam Clysteres reponere per nere, ut quos Deus hominibus monstrauerit per naturam auis Ibidis, aquam marinam rostro podici infundentis, & sic intestina mundantis? An Neoparacelso sordet illa natura? At natura natura gaudet. Bene ergo cum ano conuenit Clysteribus, natura duce. Male tamen pungit Galenicos per Clysteres, cum potius Aegyptiorum inuentum sint, quam Galenicum, quanquam Galeno asscriptus sit liber de Clysteribus, primum Ebrea lingua editus, quam caluisse Galenum nondum scimus. Ueruntamen, cum ipse Enematis sit usus, sitque in intestinorum inferiorum morbis non raro praesentissima ex illis medicina, non moramuristud ludibrium. Illud attendant studiosi, quod Neoparac. An Clysterleniss. purgans. suam inscitiam, & Midaeum animum prodat, dum scribit Galenicos ( quos ornat titulo pseudomedicorum iuxta uocem cuculi ) contendere Clysterem esse lenissimum purgatiuum. Nouimus quidem, ubi obstructiones expediendae in inferioribus intestinis sunt, feces aride promouendae, & c. Clysteria recti adhiberi quam alia: idque tutissime, nisi quid impediat grauissibus: pro se inquam tutissime. At Clysteres non hoc saltem praestant, non raro Ischiadicos, nephriticos, colicosque, adde & uentriculi dolores ὥπερ θεὸς ἀπὸ μηχανῆς sedant absque purgatione. Clysteres aliqui ualidi in quibus non abest metus noxae intestinorum si male usurpentur. Non raro aestus leniunt, Dysenterica tormina & excretiones sistunt, Diarrhaeam & lyenteriam astringendo, si quidem causa est retentio labefactata, & c. amoliuntur. uarium itaque praestant usum. Purgantes etiam non semper dantur lenes: & fieri potest, ut Clyster ualidius purget, quam manna uel cassia, uel etiam rhabarbarum per os datum, id quod post alia purgantia ex accidente quoque fieri tradidit Fallopius. Quod ergo forte Galenicus commendauit de Eccoprolico, anodymo, & leniente; id de omnibus imperitia Neoparacelsica enunciat. Praeterea, si ex uerbis iudicandus est ( mentem enim inspicere nunc aliter non possumus, quia non sumus Paracelfici Enthusiastae ) calumniam prodit dum inquit, se nouisse multos, qui in applicatione Clysteris animam exhalarint. Calumnia Paracelsici. Nulla ergo inquam culpa Clysteris est, si mortui sunt in applicatione; nec uerisimile est Seplasiae ministrum tam importune applicasse, ut interfecerit applicando. Caue Neoparac. ne cui des salem ueneris, cum animam agit; ne forte mors eius tuo uicissim medicamento immerito asscribatur. Notum uulgo est, Germanos in hac cura nimis esse pudibundos. Metuunt ne parum decore conspiciantur, aut se gerant. Non ergo admittunt Clysteres, quam cum iam iam expirare uolunt, ultima necessitate coacti pudorem ponere. Aliqua loca non consueuerunt ante haec curari eo modo. Germani ad Clysteres tardi. Nouum ergo & Italicum, ut putant, inuentum non admittunt. Utinam & Paracelsicos impostores auersati initio fuissent nostri, & nunc quoque fugerent. Ibi ergo absurdus fit medicus, si proponat Clysterem, in quem omnem culpam conferunt, si quid sinistri euenit. Alii periculum inde metuunt, quia uel nimis calidum, uel nimis frigidum noceat intestinis; nec fides est medico, nisi deieranti. In quibus autem ( sunt autem non omnes tam insipidi aut rustici potius ) admittitur tempestiuus & medicus Clysterum usus; in illis saluberrimus toties inuentus est, ut uel obruere Neoparacelsum exemplis possemus. Quid mirum si inter tot aegros inueniuntur aliqui, qui post Clysterem moriantur? Quis eos immunes a morte fecit? Et plaerisque praedictum est a morbo periculum. Moriuntur multi a sacrosancta Eucharistia; haec ne eos occiderit? Galeni methodus mutabilis. In sequente paragrapho cantilenam deanatomia essata repetit; Sed non sine conuitio. Protheo mutabiliorem Galeni methodum esse conuitiatur; idque non in usu, sed in scriptis. Nos tibi Neoparacelse reponimus mendacium tuum, donec uerum probaueris: seu quod pressius est, dicimus te impudenter mentiri, donec euincas dicti ueritatem. Negamus artem medicam praecepta habere mutabilia, aut methodum. Cum ad usum accommodanda sunt, quiuis scit, quia non curantur ideo platonicae, sed morbi singulares mirifice uariati, uariari debere consilium & medelam. Hoc tu non attenderas. Tu ad tuos carbones te confer, & iudica quales sint, quam solidi aut rari. Ne te Uulcanus tuus possit ludere. Quid tibi fugitiuo sacerdoti cum nostrorum libris? An tu ullos unquam legere & intelligere potuisti? Ita & in proximo paragrapho cramben medicinae sue uorande tripla proportione ingerit. Galenica uocantur male dicta. Sed iterum cum encomio nostro. Nam ex benedictis nostris medicinis fere fecisset maledictas. Quid mirum; eum, qui diuinum officium repudiauit, in creaturas, quibus cum benedictione utimur, esse impium? Si nostra sunt maledicta, quo genio consecrata sint Paracelsica, uideat. Paracelsus impuritatum mare. Omne. n. chaos impietatis, omneque impurum quod unquam separatum est a puro in Chymia mundi, in hunc hominem congestum fuit, quod meridiano sole puri coeli clarius est, nec possunt negare illi ipsi Paracelsici. Iam autem secundum prouerbium κακοῦ κόρακος κακοὺ ῶον. Tandem sub finem huius suae excusationis & defensionis appellat effecta utriusque medicinae. Horum & supra meminimus. Epilogus primae paertis excusatoriae. Itaque ad retorsionem, quam denuo molitur, audiendam nos componamus. In Transitione ait, seposita illa, qua hactenus usi sumus, disputandi modestia, nunc serio cum illis agamus. Paracelsicus exuit modestiam. Ridetis pueri? Serio uult agere: Ergo hactenus ludionem egit. Quid autem ( malum ) nos ad serio respondendum induxisti? Sed bona uerba. Si lusisti; ferre nos debes, quia te pari moneta absoluimus. Si serio disputasti, inuenies uirum. Ne umbrae quidem modestiae adest scripto Paracelsico. Quam modestum est quod nostras beblateras? Quid auten de modestia habes? An tu eius umbram in toto scripto nedictas medicinas, appellas maledictas: nosque comparas canibus, porcisque, incitas in nos magistratum, pseudomedicos & Humoristas nominas, & c. Euge modeste. Didicisti nempe hanc modestiam ex Amlingo Seruestano, qui aeque modeste non ita pridem tractauit loannem Mattheum Theologum ueteranum, & omnes nostros. Propositio sequentium. Sed perge. Thema constituit: Probabimus argumentis Galenicos hoc crimine, quod nobis inferre conantur, bis esse condemnandos. Subiicit statim: Malorum enim mos est, ut malefacta sua aliis imputent. O infelicem Cumarum asinum. Leonina pelle tectum se totum putat, non obseruans extare aures. In uestibulo huius scripti apposuerat: Paracelsicus uult Galenicis suae uitia aspergere. Responde stulto, quo nos in se prouocauit. Iam addit rationem, cur uelit probare: quia solent mali sua maledicta aliis asscribere, & malefacta tribuere. Bonum facis auspicium Neoparacelse. Perge: stabis. Sed bene tamen facis, quod tuorum factorum sis interpres optimus, nosque statim initio mones, quomodo uelis disputare, nempe ut Paracelsistarum malefacta nobis obtrudas, more maliciosorum, atque ita absoluere retorsionem, quam hoc ipso axiomate ad uiuum depinxisti. Uere enim hoc in usu est, ut si quis meretriculae obiicit studium, & scapham appellat scapham, continuo audiat idem reuerberatum, more Paracelsistarum, quibus multae sunt reuerberationes in igne reuerberii, per retortas. Sed prodeat argumentum primum: Quod quis crimen in alterum impingit eo laborat ipse. Galenici iaciunt uitium malae curae in Paracelsistas: Ergo ipsi eodem laborant. Propositio probatur exemplo Iudaeorum accusantium Christum peruersae doctrinae & seditionis. Uanitas propositionis. Nostri discipuli negant propositionem catholicam esse. Quia eo modo uel Ioannes fuisset progenies uiperarum, uel Saluator noster, dum Iudaeos ex diabolo esse pronunciat, & mentiri; non fuisset Filius Dei; Et D. Paulus nouercam stuprasset; quin omnes Imperatores essent uenefici, & Deus ipse legis latae reus. Itaque ex modernis lureconsultis, aut saltem ciuili honestate debebat additamentum: Plaerunque: sciuisse; aut adiecisse, si maliciosos esse constat, & c. Alioquin cum ipse nos canes, porcos, asinos, & c. uocat, facile per retortam in igne reuerberii. conuitium rediret in caput conuitiatoris, praesertim cum notorium sit, ipsum esse maledicum, quam ob causam dicebant olim eum ex templo ad carbonariam peruenisse. Addit: Qui neque quid, neque quantum, neque quale eorum quae dant, intelligunt, illi utuntur naturae pugnantibus remediis. Galenici neque quid neque quale, neque quantum intelligunt. Ergo, Galenici utuntur naturae repugnantibus remediis & ex consequentes rei sunt criminis impacti in Paracelsistas. Assumptum roboratur primum de primo membro. Compositiones Galenicae. Quid ( ordine enim probare nititur singula membra ) per compositiones opiatas in quibus omnia sint confusa; nulla methodi umbra: nulla scientia physica, nulla anatomia, nec ulla industria; quae capiti debentur; uentriculi sordibus purgandis adhibeantur; Ita quae epati; ut detestanda sit confusio & error. Unde sit consequens nos ignorare quid demus. Ne autem quis dubitet, nos composita ignorare; subiicit prosyllogismum: Galenici ( inquit ) non tenent nec intelligunt naturam simplicium, nec proprietates: Galenici nesciunt componere simplicia. Ergo nihil sapiunt de compositis. Loco propositionis ponitur prosyllogismus; quod simplicium ἄῤῥητος ἰδιότητες & specificae qualitates ad compositiones necessario sint noscendae. Assumtum roboratur; quia occultas & specificas qualitates ignorent Galenici. Foecunda haec πίστις est. Itaque additur nouum munimentum a comparato simili duplici; Receptae. quod sc. non tantum opiatae compositiones, sed & receptae compositae sint instar edulii; in quod sine ordine & modo una cum sordibus coniiciantur omnis generis cibi: Item quod repraesentent chaos Ouidianum. Nec finis: Qualitatum gradus. Accedit argumentum a dissimili; quod alibi ostentent diuinam sapientiam in qualitatum gradibus discernendis: hic summa sit confusio, omni arithmetico inexplicabilis. Confusio. Amplificatur idem testimonio Aristotelico, cui repugnent, & artis esse putent confusionem, cum quod paucis fieri potest, non sit plurib. Simplicium usus. tentandum: Attexitur testimonium Arnoldi & Galeni, & contraria sapientia Paracelsistarum demonstratur. Haec omnia Neoparacelsus, uno exhalat ore cumulatim, asserens nos ignorare quid demus. An Galenici ignorent quid dent. Est autem res paucorum uerborum. Nam paralogismo breui includitur: Qui nec simplicia nec composita quae praebet, cognouit, is quid det, nescit. Galenici nec, & c. Ergo, & c. Assumtum dependet ex ignota Spagiria. Uerum respondendum est ordine. Propositio uana. Propositio in paralogismo non est κα¬ τὰ παντὸς, nec καθʼ ὅλου, nec καθʼ αυτό. Omnino ergo ἐπιστημονικῶς non est conformata, & per consequens αὐτόπιστον ἀξίωμα esse nequit. Quid. n. si ex ea assumam; Ibis; ursus, ceruus, hippopotamus, & omnia ea a quibus Dornesius uult homines, & per consequens etiam Paracelsicos remedia accepisse, nesciunt quid, quale, quantum; Ergo ne naturae aduersantibus & inimicis uescuntur? Poteramus autem etiam assumere de plantis, de agyrtis, de uetulis, & omnino de Paracelsicis. Qui ex solae Chymia & oculis uulcani iudicat sine sensu & ratione naturali, nescit omnia illa. Reuera enim Neoparac. non potest scire, quid, quale, quantum. Cur hoc? Quia ex Chymia iudicat, quae tamen omnia pene ex omnibus facit, & salibus eductis non acquiescit; sed eos adhuc transformat in aquas, olea, mysteria, arcana, turbitum, magisteria, & infinita τερετίσματα: putat autem se essentiam deprehendisse cum quoduis elicuit, cumque essentiae essentia non sit; Chymia potest omnia ex omnibus pene elicere. ipse tamen ex essentia semper essentiam uenatur, absque ullo fine. Non culpamus uerorum Chymicorum studium: attamen iudicent sapientes posssitne id esse rei essentia, quod corruptione prioris est genitum. Destillatio aquas & olea elicit, non inexistentia actu naturae, sed potentia. Destillatae aquae fiunt ex coruptione, longe aliter ac un lactis segregatione. Etenim non fiunt secessu ut in lacte, sed per transmutationem in uapores & aerem spirituosum. Ex hoc secunda transmutatione redeunt in aquas uel olea, Quam etiam terram & salem uocant: ea itidem fit adustione terreae materiae. Inde colliquescit in oleum, uel aquam, aeris mistura humida, quod ostendit repetita coagulatio per diuaporationem, ita ut alienum elementum ex aere in aquam mutatum accesserit. Itane essentiae saluae educuntur? Cumque etiam sola putrefactio oleum praebet, quod salten segregandum est, quisque uidet essentiam misti periisse, si oleum est sulphur, & tertia pars substantie. Deinde cum Neoparac. sensibus secundum nature integritaten tribuat minus nihilo: Nihil autem scire aut intelligere possit sine sensibus de operibus naturae integris: Sensibus fidem adimens nihil scit. Consequens irrefragabile est, ipsum nec quid nec quale nec quantum scire. Itaque in igne reuerberii essatum argumentum redit in caput sophistae. Quod autem sensus repudiet, in aestimandis naturae operibus integris audiemus infra, non obstante eo quod oculos artificiales in mutata iam natura, aut etiam per artem corrupta admisit. Quid autem conficeret illa propositio, si uel nihil adhiberet is, qui quid, quale, quantum nescit; uel forte fortuna, quo pacto solent curare Neoparacelsici, more andabatarum oculis clausis, uerum palparet, an tunc quoque nature repugnantia daret? Et si illud scire omnino uelit necessitatis esse, attamen coniecturam & probabile iudicium adimere non potest. Itaque Galenicis magnum relictum solatium est cum non fenestra sed ingens porta elabendi sit concessa. Assumtum negamus constanter. Et primum argumentum falsitatis eius sumimus ex uerbosissima probatione. Uerbositas plerunque arguit rei defectum. Si. n. uerum esset, quia ueritatis simplex & breuis est sermo, non tam ambitiosis nugis opus habuisset. Sed falsa quae sunt & ficta, fuco sunt commendanda. Ueritas seipsa est contenta. Notabunt autem studiosi ex erutis rebus ambages & lenocinia uerborum nihil aliud habuisse quam phaleras fucumque uitia tegentem. Deinde quecunque obiicit de compositis, si uera essent, non tamen comprobarent καθʼ ὅλου. Galenici non utuntur tantum compositis. Nam cum Galeni non adhibeant composita tantum, sed & simplicia: Curant. n. non raro frigida aqua, manna, cassia, rhabarbaro, zingibere, uini spiritu, uino, pane, & aliis innumeris, quibus adde spiritum lunae, salem scordii, absynthii, oleum carabes, aq. destill. & similia: non est consequens eos nature repugnantia adhibere, propter imperitiam. Cadit ergo ex dimidia parte tam operosa probatio. Insuper ideo etiam assumtum negatur, quia probatio eius principium petit. Etenim non satis est ad fidem dicere, compositiones Galenicae sunt confusae, sigillatim id demonstrandum est, & opponenda ratio firmior. De compositis Galenicis falsarius pastor nequit iudicare. Quoniam uero Neoparac. Theologus ille abnegatus, iudicare id nequit, neque etiam iudicat, cum artificib. solis, & ex professo medicis plurimum ea res facessat negotii; qua facilitate nos confusionis accusauit, ea repudiatur. In secundo munimento ab argumento inscitie seu ignorationis simplicium, pars est ignorantie elenchus. Galenicis plus sunt simplicia cognita quam Paracelsicis. Antecedens enim futile est. Quantum enim humanae industriae scire licet, quantumque manifestauit nature autor his in locis, in quibus uersantur, & monumentis quorum compotes fieri potuerunt; Quod qui negat, commentaria inspiciat de totius orbis simplicibus concinnata, cum uix unus Dornesius ex Paracelsicis ediderit aliquid, & c. id Galenicis omni ui ingenii & sensuum per tot experimenta mundi est acquisitum, adeo ut quod in arte constitutum est, id nec dum possit labefactari, reliqua uero, quae ad artis seu complementum seu ornamentum, augmentumue facta per experientiam accessione indies cognoscuntur, neutiquam uelint repudiata iidem: In quo ipso sentiet & Neoparacel. sibi non mediocrem restare laborem, humana industria in hoc uiuendi statu nunquam assecutura noticiae absolutae terminum. Uana autem eius fiducia est, qua supra dicebat, Scire se quid nobis desit. Falso scit Paracelsicus ille. Imo scimus nos uicissim nihil ipsi deesse, quam omne facultatum sapientie, & uirtutum ethicarum genus. Galenicis. non ignota sunt Chymica. Nos & in Chymicis essentiis exploratas habemus, quantum ab homine fieri potest, uirtutum medicarum conditiones, & in totis naturae operibus: hoc tamen addentes, nos contentos esse, si essentiae aliquo usque, nempe ad certum perducantur terminum puritatis. Ueri Chymici terminum agnoscunt. Ultra non operamur, scientes corrumpi potius in infinitum illas posse, quam certa scientia comprehendi. & c. Ex quo exurgit nobile in aduersarios axioma, nempe illis nunquam cognosci posse rerum naturas, quibus mutandi nullus tandem propositus est finis. Specifica. De specificis dicimus, cum sola uere experientia & effectis pateant; Modeste de specificis sentiendum, cum, ut Damascenus & alii dicunt saepe fallant. siue sint essata siue non, nobis utroque modo spectatos effectus, patefecisse uires occultas; quanquam hanc adhibeamus modestiam, ut sympathias & antipathias singulorum ad singula & coniuncta, omnes, nulli homini penitus explorari posse statuamus. Itaque fatemur nos non magistros nature, sed discipulos esse, quandiu hic mundus durauerit. Paracelsici dum sibi perfectam arrogant noticiam, non immerito & ridendos & comedendos se propinant omnibus Quae adhibet ille de cibis & poetico chao, arguunt iudicii inopiam. Chaos poeticum. Discat prius intelligere compositionis rationem; tunc iudicet, si qua facultate potest. Autores pro Galenicis. Autoritas Aristotelis, Arnoldi, Galeni nos non confundit: sed autorem allegantem inconstantiae turpissimae reum peragit, quod cum in praefatione solum appellauerit Uulcanum, & contra Galenum omnia conuocet arma igniaria, oblitus foede suae ipsius sententiae, nos premere testimoniis uelit. Et Aristotelem quidem ferre bene possumus dicentem τὸ δυνάμενον: ex quo nulla necessitas cogit semper uti simplicibus. Pauca etiam non sunt singula. Itaque non excludunt compositionem. Singulare duplex. Sed & ille non intelligit singulare uirtute, & singulare numero essentiae simplicis. Finis compositionum. Componimus multa: at hoc fine ut unum uirtute faciamus; imitantes naturam quae & ipsa ex contrariis miscet multa: Compositio est naturae prior. Et non tantum ex primis miscet, sed ex mistis porro componit facitque longissima serie composita. Si naturam imitarentur Paracellici, non reprehenderent nostras misturas, quae ex arte factae sunt, & ita comprobatae experientia, digestione etiam mutua ita unitae, ut iam pro uno & simplici habeantur. Ita & cibatio se habet: ut hanc Neoparacelsi reponamus: In qua, cum multis iisque diuersissimis utamul; natura tamen ita operatur ut omnia quantum iustum est, redigantur ad unam sanguinis naturam, toti corpori non repugnantem, sed salutarem, modo ne quid intemperanter & praeter naturae uires ingeratur. Chylosis. Arnoldus usus est compositis. Non autem pudet hominem Arnoldum nobis opponere & Galenum de quibus constat quod plurimis usi sint compositionibus. Sed ille Pseudo Theologus, falsusque Chymicus, & stolidus Paracelsista discat prius quid sibi uelint; & nobis oggannire absistet. Uide & Amdernaci sententiam de uet. De Spagiria similiter insanit. Si compositionibus ea non delectatur: & nouae med. si in una herba, unoquoque simplici ita operatur ut id, ad eos actionum gradus reducat, quo officio sibi a natura demandato sine aliorum opera satisfacere possit: com. 2 Dial. 6. Ubi simplicia per se non bene sumi posse ait. quorsum omnes pene Chymiae autores, & Paracelsici plurima componunt; Ideo compositionibus studendum. nec sine admini. culis elicere essentias possunt, imo eas corpori ut plurimum ob uehementem uim sine correctorio aut uehiculo non ingerere ualent. Is autem insignis fuit. Chymicus. Dicite uero uos, qui salem Neoparacelsicum, & sputum uitrioli lingitis, hauritis ne ea sine aliis? Ipse Paracelsicus non bene potest suae sine correcturis dare. An non dedit ille uobis diluta, sacharata, & alia? Quorsum Quercetanus negat Spiritum Uitrioli per se datum carere noxa, & omni pene simplici extracto addit correctiones, ut ad extractum Turpeth Ol. nucis mosch. & Zingib. Ad Hermodact. Oleum Cymini & Charyoph. ad Lathyrin Oleum amygdal: Lapid. Phil. dulcium, & sic deinceps? cerrectio. Qui de lapide Philosoph. scribunt, corrigunt eum cum Spiritu uini, & praebent cum cibo potuque ut plurimum; rarissime uero solum & per se. Paracelsus quam multa miscuit? Extraxit quidem plurimas essentias; at quas per se adhibuit? Lege septimum librum archidoxorum de specificis. In his nullum est simplex, praeter illud quod ad suffocationem matricis est. Paracelsus componendo corrigit. Et ut exemplum in promptu sit, accipe specificum purgatiuum. [ Recipe Magisteria Tartari Uitrioli an. ] Misce: adde quintam esse; Croci ad equas partes. Digere per pelicanum in arena per mensem: serua. Quid iam Neoparacelse? An tuus antesignanus non fuit peritus artis tuae essatae, & signatae? An illi defuit simplex purgans? Sed quaeso expedi nobis causam cur coniunxerit magisteria duo An unum. non satis purgabat? Sed audi prolixius. [ Recipe Opii Thebaici. ◉ i Succi arantiorum Limoniorum an, lib. 5. ß. Cinamon. Charyophill: an ◉ ß ] Puluera tenuiter ( uides eum etiam puluerare ) misce: pone in uitro cum alemb. caeco. Digere in sole per mensem. Exprime. Pone iterum in fimo, & digere cum sequentibus. Recipe Musci ◉ ß Ambrae ◉ iiii Croci ◉ ß succi corall. Magisterii perlarum ◉ ß Misce cum expresso ante. Digere per mensem. Adde postea quintae essentiae: auri ◉ ß. Misce. Ita idem arcanum tincturae componit ex septem tincturis appropriatis & c. Quaeso te, Neoparacelse, fatere aut te falsum seu adulterinum Paracelsistam esse, aut conduc arithmeticum, qui calleat cubicam, seu radices quadratas, aut etiam totam Algebram, ut possit te docere cur de unoquoque tantum sumserit; cur sic & non aliter componendum fuerit: cur haec & non alia miscenda, ut dolor leniretur. Dum tu hoc curaueris. Colica. nos interim uarias colicas mitigabimus foris quidem uel anate uiua, uel stercore suillo, alioue euporisto; Intus tum succo alii, Theriaca & aliis, tum Clystere pro causa morbifica, eoque interdum adeo simplici, ut saltem sumamus oleum cum urina & c. aut, quem Crato facit, ex decocto ueronicae ex iure Gallinaceo addito maluatico & myrrha & c. Cratonis clyster ad colicam. Odontalgia. cum etiam dens dolebit; non tam operose componemus, neque menses duos ad misturam ( ut taceam quantum insumendum sit, si simplicia sint praeparanda ) poscemus; sed si causam contemplati fuerimus, statim imponemus, si quidem res feret, oleum lunaticum; uel essentiam oleosam camphorae, uel etiam salem ammoniacum & similia; quanquam non raro Oleum Philosophorum, Galla, Tormentilla, acetum calidum & c. idem praestitit. Desideras etiam aliquid de Bodensteinio? Praecipitatus Bodenstenii. Uide quo ille usus sit praecipitato. An non facto ex auro & Mercurio? Sal ueneris, quem tu uendis, uix e sola aerugine est. Sal ueneris noui Paracelsi. Amuualdus non solo utitur croco ad panaceam suam; Amuualdi panacea ex croco. nec sola Zedoaria ad terram sigillatam. Si uellem omnes percurrere, si ullus in te pudor restaret, arborem ad suspendium quaereres. Abi iam, & quid profitearis, dispice. Ita respondendum ad stulta ista somnia fuit. Emblemata Paracelsicae sapientiae. Ueruntamen perpendamus etiam emblemata. Nam accurate tractandus est Neoparacelsus, ut uideat ne micam quidem salis sapientiae essatae in se reliquum esse. Etiam plebs scit quid dent Galenici. Negat nos intelligere quid demus. Deo gratia quod etiam uulgus nos ab ista calumnia liberare possit. Tam stultos ille sapientulus putat homines, ut Spiritum uini porrigentes, nesciant spiritum esse; aut baccas lauri credant esse pilulas caprarum. Paracelsici uertigine operarum multiplicium acti, ignorant quid faciant, & propinent. Sed hoc conuitium nulli competit, nisi Paracelsicis. Dum enim per tot menses digerunt, urunt, calcinant, destillant, cohofant, descendunt, imbibunt, sublimant, & nescio quid aliud agunt, reuera nesciunt quidnam effectum sit per tot labores. Haec ut uerum esse putes, inspice diuersorum operas. Salem alius hoc putat esse; alius illud; alius Magisterium; alius primum ens; alius tincturam, alius aliud. Argumento esto sal Neoparacelsi, qui tota natura distat a sale ueneris. Ita quod ex coraliis fit; aliis est sal, aliis Turbith, aliis quinta essentia, aliis magisterium quae tamen omnia sunt formis & uiribus ut aiunt discreta sicut & praeparandi modis. Liquor inde factus aliis est oleum; aliis Spiritus, aliis aqua; nobis reuera est aqua aut mista in aquiformem substantiam solutio, id quod indicat coagulatio per aquae diuaporationem. Nec ignorat ipse aduersarius istam artis suae inconstantiam. Itaque aliorum praeparationibus fidem suam alligare non uult. Et est certe rerum multarum ea conditio, ut uariis operandi modis in mille species prompte possint mutari, quarum nulla est id, quod ante fuit. Corrumpunt Paracelsici naturas aliquoties inter laborandum; cum absoluerunt; hoc primum ens est, hoc elementum ignis ( quod tamen in rerum natura peculiare corpus esse negat Dornheuser ) hoc aqua; hoc phlegma; spiritus, oleum, crocus, mercurius, sal, sulphur, turbitum; omnino omnia sunt quaeuis. Quidam ex illis contendunt mineralium essentias debere extrahi ex Mineris terrae, antequam ullum solem aut ignem sint passa, ut ait Dornheuserus. Dissenssio in mineralibus. Persuasum enim habet essentiam effugere, cum sit in Spiritu. Neque id temere. Maxima enim pars essentiae in spirituosa parte aerea aut aetherea, ut loquuntur est: sicut destillationes euincunt, & euaporationes quae tandem cadauer corpusque relinquunt mortuum, quod Chymici omnes norunt, indeque tam diligenter uasorum rimas claudi iubent, quanquam non omnis in fugaci sit halitu, sed quaedam in sale, & oleo fixo & c. Quidam uolunt uenenum cum spiritu abire, ut interdum Theophrastus, & c. Contra alii non essentiam sed uenenum cum halitu abire contendunt, ut cum fit essentia arsenici, antimonii & alia. Paracelsus in lapide faciendo diligenter mandat ut aurum per cementum & antimonium exacte purgetur, ne ab eius malicia quis laedatur: Ita argentum in cineritio & copella ad purum urunt. Si fuit uirtus in minera seu uena integra; cur iubetis aurum & argentum excoctum sumere? Cur Paracelsus alias iubet auri essentiam colligere, & Mercurium antequam coagulatur? Idem ille in Marcasitis crudis longe nobiliorem quaerit essentiam, quam in coctis ex quibus exhalauit. Attamen alias etiam has sumit. Cedo mihi Paracelsistas decem. Secludam omnes; iubeboque operari sigillatim, & efficere essentiamantimonii. Ni tot res exhibebunt, quot sunt numero, ausim sponsione certare. Alius afferet regulum antimonii; alius uitrum; alius crocum per descensum, alius per ascensum; alius calcem, alius sublimatum florem album; alius terram cineream; alius croceam & nescio quae alia. Si iusserim eosdem mihi praeparare, Mercurium Philosophorum; & auri sulphur quam putas illos discessuros? Chymia Paracelsica totuplex quotuplices laboratores. Nouimus, qui Dornesii praeparationes naso suspendit, obunco, & Paracelsum, si uiueret, scribit a se disciturum. Dornesius, uicissim pungit alios. Neoparacelsus suas praedicat. Crato ait Paracelsum deprauasse uere accepta ab aliis. Porta suo modo coquit supplantando item Paracelsum & c. Andernacus quaedam probat; multa improbat & c. Incredibile est quanta sit Chymiae Paracelsicae incertitudo & uanitas. Nostra pharmacopolia contra; Galenicorum constantia. quo modo & ratione quid factum complacuit, & sui usum fecit; eo semper fit. Itaque apud nos poscenti crocum, datur idem; Et sic in aliis. Posce a Neoparacelso salem; Uitriolum dabit, aut aeruginem. Sed annus non sufficeret ad ista omnia ostendenda. Adeste iam quicunque iudicare scienter potestis; & ferte sententiam, quae secta illa sit, Quidque praebeat. Pungit autem nos per essentias; An Galenici ignorent res. quasi eas non extrahentes nec componentesignoremus, quid sint. Auscultate. Qua facie se natura melius aperit; artificiosane, & fucata, an genuina? Ueluti Rhabarbarum, unde agnosces ex Chymiane an ex horto? An non ex horto? Res rectius ex integritate naturae noscuntur quam ex Chymica transformatione. Nam huius beneficio etiam Chymici illi norunt se Rhabarbarum excoquere, & non stercus. Qui porro prebent certius; illine qui faciem natiuam corruperunt, an illi qui eam integram prius spectandam proponunt, quam in corpus immittant? Equidem hos opinor. Cur ergo ignorant Galenici quid praebeant? Nec mihi obiicias te quoque prius uisum & iudicatum coquere. Paracelsicus omnem rem ignorat. Dornesius tibi respondet, parua rima effugere posse essentiam ita ut tu praeter feces nihil retineas. Nam integras negat sensibus cognosci: Quid autem si per occultos meatus se subduceret tuus Spiritus, & lutum tuum nil moraretur? extractae natiuam formam exuerunt, nec sunt amplius idquod fuerunt. Tibi ne affirmanti credam? Quo signo docebis id quod extraxisti ex Rhabarbaro, eius essentiam esse? Praeparationem frustra allegas. Petit enim principium. Oculos & alios sensus non potest consulere. Essentia enim sensilia accidentia non curat. In capitibus mortuis restat fixa essentia. Effectus restat. At non tantum Porta, & Quercetanus, sed & alii autumant in residuo corpore uim essentiae superesse etiam post ustionem. Haec enim fixa cum censeatur, non auffugit sed in sale, & oleo ultimo restat. Unde etiam acumina priorum extractorum peti solent, ad effectum non eundem solum, sed & efficaciorem. Magna fide merendum est, ut Paracelsica extracta pro rerum essentiis agnoscam. Neque uero sibi persuaderi patiantur studiosi semper praestabilius esse essentiam enucleatam dari, quam integrum. Non semper extracta concinnanda. Natura ipsa optime cognitum habet quid ex terra matre, suae substantiae iungere; quidque asciscere debeat. Cumque omnia creet hominis causa, quae uoluit inseruire eius sanitati interne, ea ita contemperauit ipsa ut nihil possis reprehendere, sintque omnia Deo iudicante excellenter bona. Assit iam Chymicus Paracelsista, & tibi persuadeat hoc abiici debere, & melius reponi: isne hoc exactius sciet quid conueniat naturae institutore? An ille ignorauerat hoc fore saluti tuo corpori? Sed reponit ne melius? Examina, & uidebis. Sumit aurum; addit antimonium; uel cuprum; salem lateres & reliqua; idque purgat. Deinde corrodit uel aqua forti ex cinabari, sale Petrae, uitriolo, sale ammoniaco: uel argento uiuo; sique uult aurum uitae facere; Mercurium retinet; & amalgama seu malagma more aurifabrorum conficit. Hoc soluit aqua forti; & ad ignem postea massam cogit rubeam, quam extinguit uini spiritu, infundit, siccat; datque pro uita seruanda. Intelligis Mercurii corpus manere. Nam id reuiuiscit paruo artificio imo saepe ex loci frigore & humiditate; fitque id quod prius erat sine ullo defectu. An Paracelsici melius supponant. Sed & agnoscis aquae fortis iniuriam, & alteratione impressam qualitatem tam facile non elui. At haec non raro sunt noxia. Si id collaturum erat saluti tuae, an ignorabat additamenta autor naturae? Ostendit & usus, quod auri simplex puluis nulli hactenus nocuerit; multis uero illud aurum uitae. Paracelsus fatetur praeparationem aliquibus conferre nouas uires, ueluti lapidi Philosophorum qui non operetur ex natura specifica. Aliquae correctiones arti non adimuntur, cum & ipsa diuino munere sit concessa & c. Procul dubio ergo non satis fidendum erit Paracelsice Chymiae. Non tamen nego quod aliquae correctiones fiant per artem componentem. Id solum ostendisse sufficiat, in plurimis, naturam longe melius integram dari, quam ita separatam: quia aliqua ipsa contemperauerit optime, ita ut integra nocere nequeant; soluta uero a commistis in homogenea compositione, non sint tuta, sicut experietur is qui integrum bibit acetum, & qui destillatum radicatum: qui succum allii, & allium integrum & c. Idem sensit Quercetanus Chymicus, quemadmodum supra meminimus, cum agit de lathyride. Medicina nostra per longam experientiam talia multa notauit. Didicit autem etiam hoc, quod uis coarctata in uno subiecto, felicius ad certos affectus & loca adhiberi possit, quam in altero; quod in uno gratior, fortior, & tutior quam in alio. Chymiae uera medicinae praeparatoriae inserta. Itaque arripuit Chymiam ueram & constantem utraque manu, & cauet sibi ab adulterina illa Paracelsica quantum potest. Itaque apparet nouerit ne nostra ars quid praebeat an non, & conuitium satis est in autorem conuersum. Dicit porro nos quae capiti debentur, usurpare ad uentriculi sordes eluendas. Abusus medicamentorum. Non ignoramus non tantum totius corporis mirificum esse consensum, sed & inter partes alias aliis arctius deuinciri, & uel cum iis, uel post pati. Quaedam medicinae communem uim habent. Saepe cerebrum patitur propter uentriculum. Illi itaque opem laturi non immerito huius sordes euacuamus. Sed & nouimus unam eandemque medicinam pluribus succurrere membris; ueluti baccae lauri inseruiunt utero, uentriculo, epati capiti, articulis, quod didicimus adiumento saepius comperto. Itaque non absurdum est, si adhibentur ad uentriculum etiam si cerebrum sit saluum. Ueruntamen confundimus nihil; Quaedam certis membris conuenientem magis. neque tam stulti sumus, ut pro sanando per se capite usurpemus baccas alkekengi, cum certum sit has renibus, & uesicae, imo uenis ad exonerandum serum, conuenire. Itaque ille blatero iniuriam nobis facit. Affectus compositi, confusi uel complicati & c. Quod si compositum affectum in corpore deprehendimus; ut una uice sit succurrendum pluribus; unus quisque intelligit, prudenter posse coniuncta offerri, si caetera respondeant, quam singula, nisi tam felix sit simplex, ut omnibus simul prosit, qualia sua omnia pene esse Paracelsici pronunciant. Paracelsici pene omnia dant ad omnia. Si etiam uentriculus est curandus, & suspicio est; fore ut laedatur caput medicina sursum uaporante; quis culpet si defendentia caput simul addamus, & prohibentia exhalationem? Ita si remotiora membra. Quae cum nec didicerit Neoparacelsus nec intelligat, in nos debachatur furiose. Quod si sciret, aut considerasset qua ratione Turbitum suum minerale composuisset Paracelsus; non ita demens fuisset. Sed apparet hinc ad oculum, quod fugitiuo Theologo potestas aliquid sapiendi non sit concessa. Negat nos ἰδιότητας εἰῤῥήτους intelligere. De occultis proprietatibus. Supra responsum est, quod ex facie externa quidem aliquid liqueat, & potuerit odore deprehendere Galenus Lycopersium esse uenenatum, sicut & in noui orbis & indica historia planta quaedam describitur suo se foetore abominabili prodens & uenenata quaedam odore saporeue deprehendendi facultas ne bestiis quidem abest; Certitudo tamen ex operatione sit petenda. Paracelsicis facultas ista ademta ut plurimum est. Noster enim nouus integra iudicio sensuum adimit. At essata, syncere iudicare nequit, propter corruptiuas praeparationes. Quid ergo sciat? Pungit nos per sordes. Nos didicimus sordes appellare illa aliena, quae & natura dedignata est in societatem substantiae assumere; aut quae cum cibo assumta iterum deponit. Reliquae sordes neutiquam sunt, cum sordida creatura a Deo non sit condita. Sordes & reliquiae. Ubi uero uirtus per segregationem artis exemta est; superuacanea fiunt, & quadamtenus inutilia; & tunc liceat illi sordes appellare, quanquam Chymicis illis non semper sordeant. Cum extra solutionem usurpantur tota; mentitur, quod sint sordes. Cantilenam illam de cibis, lurconibus, comedonibus, uentribus decantet; non medicis. Conuitium de Gula Galenicorum Paracelso conuenit. Nulla est ratio istius asotiae ad medicinam. Uideat autem ne isto nomine ebrius semper Paracelsus sit accusandus, cui in ore hoc fuit, se pleno uentre curare aegrotos suos, id quod conueniebat epicuri de grege porco, & per consequens Neoparacelso apostatae eius discipulo, quanquam non credam quicquam illum ex Paracelso didicisse praeter conuitia. De Gradibus uirium. De sapientia computandorum graduum, non opus erat illa superciliosa & stolida irrisione. Quod usus notauit in generibus, ex singularium exemplorum iudicio, quantum fieri potuit, accurato, quo pacto catholica constitui solent, & comprobari, id obseruamus, non ignorantes non omnes similiter iudicare; nec omnia singularia nec loca, nec annos semper respondere. Gradies ad humanam industriam ut sit aliquae potius regula quam nulla reuocati. Atqui ut regula aliqua sit; necesse est extare censum, quo plaerunque aestimantur. Si hoc non potest ferre Neoparac. aut confundat omnia, commedatque pro rosa mandragoram; pro bethonica euforbium & c. aut circulo describat, & digito ostendat, quaenam femina in uniuerso animalium genere sit paritura hoc anno; & quae arbor sit mille poma exquisitae similitudinis genitura. Interim sciant studiosi, istos gradus descriptos esse saltem in manifestis qualitatibus primis, quae & tractiles appellantur; eas autem tam in simplicibus, quam in contemperatis non tantum tactu sed & aliis sensibus exploratas; non quidem primo; sed consequenter, & ratione cum sensu concurrente. Unde effectus, color, odor, ariditas, pinguedo & alia coaceruata multam medicinam iuuerunt. Eadem ratio obseruata est in secundis seu materie affectionibus. Uires occultae. Uires autem illas occultas, norunt absque Neoparacelso sic exacte in ordinem redigi non posse, quanquam & in his quae perpetua sunt, aliquae notatae sint classes, ut de uenenis, purgantibus & aliis constat. Etiam occultarum aliquos ordines notatos esse. Multo minor Neoparacelso certitudo esse de uirium gradibus potest, ut qui fallaci praeparatione peragentia uiolenta non raro de cipitur; Dementia Paracelsici. elementaria uero credit a se prorsus extirpata non requiri ad medicandum, quo argumento uesania hominis patet. Uirulentae insaniae est, quod eructat nos putare, artis esse multa confundere. Confusio Galenicorum. Si impurum a puro in ipso per ignem reuerberii separatum esset, tam improbe non foret mentitus. In regula Arnoldi pari utitur arte. De Arnoldi dicto in usu simplicium. Inquit ille, ubi simplicia habentur: ne forte dicamus non haberi: addidit cuique regioni in magna copia suppetere. Quid? Etiam mare fert illa simplicia, & Lybiae arenae, & Arabiae Petrae? Non omnis locus fert accommodata remedia, ut mundi historiae omnes cum experientia testantur. Imo simplicia ibi assunt, si semper uel aqua, uel arenis, uel saxis aut serpentibus curatio perficeretur. Ille loquitur de simplicibus curatiuis, seu salutiferis: Loquitur & de facultate eorum, ita ut bene possint adhiberi. Quid si tu nec Uulcanum, nec eius instrumenta haberes; si aeger prius millies moreretur, quam praeparares; Non nascuntur in hypocaustis & plateis omnia. si tibi deesset simplex idoneum; mallesne officium deserere, quam uel simplici crudo uti, uel composito? Qui uero si respueret aeger tuas sublimationes? Si ipse certam expeteret medicinam, a qua olim esset adiutus? Si tuae auariciae non posset satisfacere? Tibi tuisque Paracelsistis in omni loco facile est remedium inuenire, qui non raro uerbis, & imaginatione, & characteribus, & imagunculis curatis; quae facile est ubique circumgestare, idque sine defectu. Nam ut ut profuit illa res, semper plus iuuare potest. Ueruntamen specifica & appropriata que sola probas, non ubique inuenies. Et si ex quauis re obuia posse te per chymicas exaltationes proprias medicinas facere putas, insanis delirasque totus. Onos laeuos qui talem genesin non habuimus, quanquam eodem coelo aliqui nati sumus, quo Paracelsistae. Attendat tamen Neoparacelsus ne fallatur. Cum enim repudiet exotica, uelitque per patria curam fieri; si forte Erfurdia uocetur Rhodolphopolin; quorum illa ultra syluam Thuringiacam, haec in radicibus sita est, atque adeo differt loco non parum, caueat ne longos menses in praeparatione, aut etiam congestione medicinarum consumat; id quod aegro minus futurum esset utile. Confectis enim pridem Erfurdiae non potest uti alibi, propter locorum dissensum, ut stolide garrit. De loco Galenico contra composita. Ex tertio methodi Galenicae, nostrae compositioni, ut putat, aduersantem exscripsit sententiam. Galenus ibi agit cum Thessalicis de ulcere curando, & rationem compositionis eorum examinat. Thessalicorum compositio. Componebant autem illi per σύμβασιν suam ostensis medicamentis uel per insomnia, uel fortuitam confusionem, uel computationem & enumerationem quandam aut coniecturam, hoc profuisse huic, illud illi, nec unum competere omnibus: Itaque esse ex singulis faciendum mistum. Huic ineptae confusioni Galenus apponit illa uerba quae recitauit Neoparacelsus: Non autem illis qui secundum ueram methodum, quam latis ibidem inculcat ex indicationibus suis, commiscent pharmaca, de quibus & nominatim addit; Idem Galeni locus arguit Paracelsicos stultitiae. ἀλλὰ γὰρ οὐ πρὸς τoὺς τοιούτους ὁ λόγος. Neoparac. uero non attendit ista omnia Paracelsistis dicta esse, qui neque sciunt medicamenta ὡς ἐμπειρικοὶ, ὅτι μὴ βούλον¬ ται, neque ὡς λογικὸι, ὅτι μὴ δύνανται, & om¬ nino κατὰ πέρ τινὲς ὄνοι λύρας οὐδʼ ἐπαίειν ἱκανοὶ τῆς τοιαύτης θεωρίας εἰσι, μῆτοι γε δὴ λογισμῷ τὸ δέον ἐξευρίσκειν. Hoc est; Neoparac. repudiat experientiam; quia in Uulcania officina sedens, & inspiciens essatam anatomiam ex praeparatione parat iudicium. Sic nempe, ut, si ex India illi offeratur flos sanguineus monardis, cuius uis medica latet, ipse statim destillet inde aquam, oleum, quintam essentiam, & c. ut uertat modo in salem, modo in mercurium, modo in sulphur, & citra omnem experientiam ex sola praeparatione dicat; Haec res facit ad epilepsian ad morbos mercuriales, salares, sulphureos, & c. Itaque non scit ut Empiricus, seu peritus medicus. Rationem etiam habet mancam, cum indicationes non sumat excorpore curando, ut ibi facit Galenus, sex ex essentiis medicinarum. Igitur nec scit ut rationalis, Atque ita omnino sicut asinus lyram, ita is ne audire quidem potest contemplationis nostrae rationem, nedum ipse ratione sua conferentia medicamenta inuenire. Hoc ipsi reponimus, siquidem ulla autoritate erat utendum, praeter Uulcaniam, seu igneam & ferream. Adhuc de probatione quod ignoremus quid demus. Aspergitur autem corollarii gratia talis paralogismus: Galenicos pro libitu uti natura more tyrannorum. Galenici in componendo non sequuntur naturae praescriptum, sed pro libitu ea utuntur: Ergo non sunt eius ministri; sed tyranni. Et per consequens aliquando patientur ea quae euenire tyrannis consueuere. Antecedens probatur; quia calida obiiciunt frigidis, haecque uicissim illis, ubique nituntur saltem opinione, nec cognitum habent quale unumquodque existat. Et hoc prosyllogismo alio munitur: Quia internas rerum qualitates discrepantes ab externis non possunt uidere uel percipere sine alchymia. Negamus antecedens, quanquam aliquam libidinem seu potius libertatem utendi nobis concedant necesse est Paracelsistae, etiam si llia rumpantur illis. Galenicis etiam arbitraria electio. Ad probationes dicimus, primam quidem de calidis & frigidis, quod omnino ignoret elenchum. est medicinarum. Plane enim contrarium arguit. Insania Paracelsi negatis calida fr¬i gidis per se esse alteranda. Si enim natura iubet calida non calidis ( nisi aliquando κατὰ συμβεβηκὸς ) sed frigidis ad temperiem reducere; & contra frigida calidis, id quod totius mundi consensu constat, adeo ut ciconiis quoque, gruibus, hirundinibus ranis, & c. non sit ignotum; certe naturae praescriptum obseruant. Sed ille infelix Sophista, putat nos non attendere si quid occulti in morbis sit, cui opponenda sit uis totius substantiae. Galenici non spernunt crases, & non semper simplici calore, sed & temperato utuntur. Nos & hoc obseruamus & calidis per se, qua calida, frigida opponimus, si quidem illa excessu suo morbum affectionemue produxerint, aut minitentur. Uideant autem illi belli homines, ne olim in phlegethonte sudantes, excoquentesque suam essentiam exemplo diuitis in Euangelio sitiant frigidam. Secunda probatio apertum est mendacium. Galenici non semper opinantur. Utimur in multis probabili coniectura, sed in pluribus scientia certa est, & haec quidem in omni artis praecepto constans firmaque habetur, illa non nisi in praxi, cum praecepta ad singularia accommodantur. Si sua theoremata tam feliciter in usu adhibere potest Neoparacelsus, ut nusquam haesitet, sed semper digito monstret, haec uenula obstructa est, hic est causa epilepsiae, & c. In omnium artificum praexin cadit deliberatio, cuius principium est opinio. Et sic accommodabo remedium certe: Ita ibit ad locum affectum, sic operabitur; hac illa hora sanabit, & c. diuinus plane uir est, & uenerandus non aliter, quam ille asinus qui portabat sacramentum. Impossibile est Paracelsicis praxin exercere demonstratiue. Uerum hoc sibi impossibile esse, arguit contemptus anatomiae topicae, & sensuum. Tertia eadem lepra contabescit. Nam & hoc fictum est, quod ignoremus quale quodque existat, ut qui sensu conuicti sine alchymia sciamus ignem calidum, glaciem frigidam, & c. Sensus Galenicorum. oculis diem a nocte discernimus: auribus audiuimus Neoparacelsum esse fugitiuum sacerdotem: gustu percepimus eius salem sapere uitriolum, quin & oculis uidimus eius colorem primo esse subuiridem; cum gallis autem mutatum fuisse in atramenti nigredinem. Ita naribus discernimus ambar ab allio, & quanquam Paracelsus in aqua omnium, ambaris odorem agnoscit, adiuuant tamen alii sensus discretionem, omninoque in propriis & communibus accedente rationis usu plurimum sine alchymia ualemus. Paracelsi Chymia est adulterinae. Non tamen repudiamus illam medicinae Nostrae ancillam. Neoparacelsicam ne cassa quidem nuce redemerimus. Est enim fraudulentissima meretricula. Quomodo autem occultas uires cognoscamus & discernamus a manifestis, satis supra dictum est. Sufficit hic Neoparacelsi mendacium indicasse. Dictum & de tyrannide est. Paeracelsici multi poenas tyrannicas persoluerunt. Omen illud fati tyrannici hactenus saepe experti sunt Paracelsici. Si nescit exempla, repetat ea ex historiis. Epilogus huius partis foetore Neoparacelsico ornandus fuit, ne parum immodeste se gessisse perhiberi possit. Sanos ait nauseare nostra; Nauseae Galenicorum. Ergo multo magis aegrotos. Stulti hominis, stulta censura. Sani non opus habent medico; cumque illorum natura simili conseruari gestiat; contraria merito respuit. Non tamen id uerum est usquequaque: Manifestum delirium. Etsi enim medicinam respuunt; non tamen semper medicinae materiam. Gaudent enim uino plures sani, etsi illud sit medicina multis aegrotis, & c. Equidem sanus non ita abhorream medicinam sumendam mihi aliquando aegroto, quanquam non iam appetam. Diuersa sunt non appetere, & nauseare. De copia supra dictum est; & telum repulsum in cerebrum Neoparacelsi & uentrem. Adhuc patuit falso negasse aduersarium quid demus nos scire, & id crimen recte tributum esse Paracelsicis. Patebit autem idem etiam in sequentibus. Nunc de Quanto. Negat nosse Galenicos quantum dent, hoc modo: Qui Alchymiam & artificiosam separationem ignorat, is nescit in medicina quantitatem dolium ueram. An Galenici ignorent quantum dent. Galenici ignorant Alchymiam, & c. Ergo Galenici nesciunt ueram dosium quantitatem. Propositio firmatur, quia sine illa nescitur quantum essentiae & uirtutis in re sit: Et huius prosyllogismus est, quod nulli fructus terre quotannis prodeant eadem copia & efficacia: Quod influentia coelestis quotannis non sit eadem: Et hoc iterum probatur experientia extractionis; cum saepe multum essentiae ex una re sit, saepe parum; saepe nihil. Propositionem negamus, utpote elencho secundum quid uitiosam. Doses non pendent ex Chymia simpliciter. Non enim simpliciter ignorantur doses uerae ignorata alchymia, sed saltem quatenus ex hac citer. petuntur. Alioquin sensuum & rationis adminiculis, & experientiae etiam indies spectandae, examinandaeque, si uel quotidie nouae nascerentur herbae secundum singulares, tantum tribuimus quantum nec Paracelsicis, nec uniuersae alchymiae, cum & haec nullius sine illis sit momenti. Sensus, ratio & experientia pluris sunt tota Chymia. Ita que & primum firmamentum propositionis cuanescit, & secundum cum tertio. Etsi enim concesserimus omnia: tamen nihil necessitatis sequitur de Alchymia, multo minus ac Adamo necessaria ea fuit, cum rebus cognitis nomina indidit, & cognouit sine Spagiria tribulis non esse uiuendum, sed pane; corpusque aduersus iniurias defendendum, indumentis diuino indicio sine coctura agnitis. Nominatim autem nihil comprobat Neoparacelsus ob delusionem Chymicam. Chymicae praeparationes fallaces. Cum enim uel negligentia laboratoris, uel inscitia rerum, & operum turpis ( quam cadere in Paracelsicos necesse est; Ignorantia propria Paracelsicorum. Omnes enim fere ex alieno studio, quidam etiam sine literis inuaserunt Chymiam, ueluti hic noster fugitiuus pastor, aurifices multi, quorum aliquos noui, interdum & unguentarii agyrtae, & similis fecis alcinoi ) adde etiam secundum Paracelsicos quod infelix hora, malus genius, constellatio sinistra, quae ipsi in suis scriptis aperte agnoscunt, deprauare rem possint, non est consequens, si parum uel nihil extrahitur, culpam esse in natura, cum in artifice, & circumstantiis aliis tanta possit esse uariatio. Natura nos ita non decipit. Ex his nota, quod modus praeparandi sit accommodandus rebus praecognitis, & non cognitio ex praeparatione petenda contra insaniam Paracelsici. Nos saepe eius momenta non aduertimus. Etenim si quis oleum ex baccis lauri recentibus nimium uelit destillando educere, is experietur se pene laterem lauare, & parum aut nihil extrahere, quia tunc aquea humiditas excedit, nec dum sat excoctum est oleum. Si item nimis ueteres elaborare uelit, iterum specadet, quod aut rancidum oleum, aut nullum sit accepturus. Non totum est in annorum & regionum discrimine. Omnis enim ars potentiam naturae prioris in materia cognoscit prius, & c. Prudentia in usu item necessaria est, & delectus circumspectus, in locis, aere, aquis, cultura, qualitatibus sensilibus & reliquis adiunctis effectisque: ante quam artifices adsumant materiam; sicut Dornesius in magna Alchymia diligenter monet, non prius coquens, sed sensuum iudicio & ratione examinans, inde ad Chymiam pergens. Sed reliqua inter emblemata addemus. Assumptum fictum est, siue ueteres Galenicos intelligas, siue recentes. Illi enim quanquam non habuerint excultam Chymian & integram; rudimenta tamen & primordia agnouerunt multa, & quidem beneficio Arabum satis mature etiam excultam. Galenici ante Paracelsum fuerunt Chymici, & hodie absque illo artem colunt. Certissimum enim est in Galenica schola ante natum Paracelsum uiguisse Chymiam, quanquam non in omniloco aequo excellenter & culte. Id arguimus non tantum testimonio Cratonis, Andernaci & aliorum, ad quos ducentis ante natum Paracelsum annis Chymici labores apertissime descripti, & continentes omnia pene, quae postea deprauauit Paracelsus & obscurauit, peruenerunt; sed & ipsorum autorum libris toti mundo pene notis, ueluti Raimundi, Arnoldi, Uistadii, Gebri, Richardi & innumerorum aliorum, quibus Arabum Galenique doctrina non sorduit. Inter Paracelsistas non potest esse uera Chymia. Recentes uero adeo profecerunt in illo studio, ut apud eos solos uera sit, Paracelsicis tam uariantibus, ut unusquisque sibi propriam confingat; suoque ingenio uideri uelit optimas nosse praeparationes, quae res non constantiam artis, sed leuitatem temeritatemque imperitiae arguit. Itaque ne umbram quidem artis habent, tantum abest ut artem, quam necesse est axiomatis perpetuis methodice comprehensam esse, citraque omnem mutabilitatem constare firmam. At Paracelsici ne sciunt quidem artis morem. Ars Chymia non est. Artem ubi tenebunt? Non est ars, in furnis coquere queuis, modo, ut cuique uidetur aut incertus Uulcanus operatur, aut ut fortuito res inter laborandum exit. coctio in furnis, & c. Principium rationis rectae perpetuum operationibus est supponendum, & c. Et penes quos ars esse potest, nisi illos, qui omnem uitam in natura cognoscenda consumere gestiunt, & se proprie illi studio emanciparunt? Organicines, aurifabri, perditi monachi, fugitiui pastores, barbitonsores, myropolae, & id genus hominum sinistro genio a deserta statione propria ad alienam delatum, ne possunt quidem eam obtinere, cum facultatem a naturane quidem ad rusticos precatiunculas docendos, annulos formandos, & alia, in quibus primi anni consumti sunt, nedum ad arcana naturae exploranda, quibus nulla unquam unius hominis aetas sufficit, acceperint satis idoneam. Sed ne putet nobis deesse cornua, quibus referire uel audeamus uel possimus, duo addemus, primo per retortam oleum Antineoparacelsicum agemus euincentes maledicum illum sua nobis uitia ascripsisse, postea emblemata, ut in aliis fecimus, ita etiam hic considerabimus: Qui nescit quid det; Paracelsicos scire quantum dent ex praeparationibus impossibile est. ille non potest scire quantum det: Paracelsici nesciunt quid; Ergo & quantum. Propositio firma est ex affectione necessaria subiecti & adiuncti. Assumtum ita firmamus: Aut corrumpunt res prius per naturam factas Paracelsici suis separationibus, & transmutationibus simplicibus, aut saltem seruata naturae sinceriore substantia segregare aliena, & obstantia operationi optimae conantur. In nullo horum operum essentiae noticiam assequuntur, qua tamen ignorata ipsum quid est per se ignorari necesse est. l. De corruptione. Etenim ex propriis ipsorum principiis, aut simplices res atque adeo ipsa elementa tractant; De elementis. aut circa mista occupantur. Elementa autem sincera sunt, aut uitiata commistione peregrini, ueluti cum aqua terreis partibus intermistis impurior reddita est, & sic de aere. Syncera ex Chymia per se non sciuntur. Sincera, uel non possunt esse subiectum Chymicae operationis; si quidem illa separat impura, & praescriptum sibi terminum suae operationis habet, essentiam depuratissimam; atque ita si a Chymico adhibentur κατὰ συμβεβηκὸς in usum eius ueniunt: Per se enim nihil Chymicum est, nisi elaboratum ex artis istius praescripto. Et differre naturam ab arte notum est: Uel necessario transmutantur in aliud symbolicum. Elementae conmista Paracelsicae tractata iterum ignorantur, quia ante praeparationem latent, post alia occurrunt facie atque alia. Iam autem transmutatum dare, pro eo ex quo transmutatum est, est quid pro quo, alterum pro altero dare, & si hoc fiteo nomine quasi ipsum quod elaboratum est, des, opinione turpi te falli necesse est. Sunto commista, atque adeo impura. Dico ex Paracelsicis axiomatis, si secundum illa depurentur, iterum latitare essentiam. Primum enim nullus Paracelsicorum terminos modumque istius confusionis scire potest, qui tamen sciendus est, ut pateat quomodo, & quousque purgatio sit instituenda. Scire autem illud certo nec ante, nec post praeparationem ualent, siquidem sensus humani in hac ἀκριβεία deficiunt. Secundum quid si sciunt, aut coniiciunt: manifestum est, totum illud quod ex tali scientia extruitur, fortuitum, & coniecturale esse. Post praeparationem longe sunt incertiores. Non enim tantum facilitas transmutationis in elementis eos fallit, ut putantes se illam ipsam substantiam arripuisse retinuisseque quae ante fuit, non hanc, sed aliam ex transmutatione factam, prehendant. Sed & de commistis dubitare eos necesse est, sintne ea simplicia plane an mista, quae attenuata sensus ita fallere possunt, ut putentur separata, cum nihilominus restent. Insuper uix in aqua illa facultas offertur. Ignis. Ignis enim secundum quosdam, corpus & materiam propriam non habet, sed saltem in elementis communis quaedam forma est; & si habet, spiritus eius tenuissimus nulla retineri potest Chymici opera, cum omnia penetret uasa nullo obstante lutimento. Aer. Aer quo pacto coercebitur, ut impuritates deponat? In mille formas transmutabitur citius, praesertim cum depuratio fit per ignes quibus admistum corrumpitur, & c. Terra. Terra nusquam manibus hominum apparet tam pura, quin uere mistas habeat particulas. Quo fit ut non huc ad confusa seu imperfecte mista pertineat, sed ad classem sequentem. Aqua. Restat itaque sola aqua, quam tamen Protei instar mutabilem esse nemo ignorat. Ostendit etiam Paracelsicus labor; ut ut depuraueris illa elementa, nihiloninus separari ea posse, & ( quod ipse dicebat ) nullo fine separationis, ex elementis iterum produci elementa. Imo uel leuissimo igne balnei ex aqua fit aer uaporosus; Et uice uersa in summo hic in aquam redit. Sic transmutatum quomodo potest esse id quod prius fuit? Sed ad mista. Mistorum. Est autem misti forma, illa ipsa crasis substanseparatio. Haec aut segregant in partes mistionis, aut in partem peregrinam seu foris adhaerentem, & eam, quae propria est, & hoc facto sibi persuadent; se solam uim specificam & quintam naturam reiectis omnibus elementis & elementorum qualitatib. ut quae externa sint & peregrina rei, cuius natura intima sit coelestis substantiae elicuisse. Separatio mistilium corrumpit mistum. Si illud fit, certum est, substantiam misti corruptam esse, nec rem amplius esse id quod fuit secundum formam. tialis, quae facit ut mistum sit id quod est. Si ergo iam Paracelsicus dat partem misti, hoc est, salem, mercurium, sulphur, entia prima, elementa, tincturas, & c. pro ipsa misti essentia, necessario aut decipit, aut ignorat se aliud dare ab eo quod fuit. Nolunt autem audire deceptores. Ignorant ergo quid dent. Deinde nec uiribus possunt ea esse iisdem cum corrupto. Nam uires misti extra misturam non sunt. Uis misti extra mistionem non sunt. Insuper si uera specifica iactant se conficere, id quod noster aduersarius hic ad ratum ingeminat, non autem rei specificum est id, quod ex soluta crasi emersit; falsarii sunt iterum, aut turpes rerum ignoratores. Ii De puratione. Uerum depurent saltem citra solutio nem mistionis, dicimus primum omnes eorum modos ita comparatos esse, ut transmutent potius rem in aliud, quam depurent, aut in ipsa depuratione aberrent. Paracelsicorum depuratio potissimam partem essentiae abiicit. Etenim cum depurationem instituant non Paracelsico per altercationem principaliter, sed per segregationem, at necessario accedat alteratio uiolenta, & in segregata fece testimonio ipsorum nihilominus restent purae aut purificandae essentiae, ut Quercetanus, Porta, Dornesius, Paracelsus, & c. de sale sulphure, oleo, & quae ex fecibus eliciunt, affirmant, necesse est ingentem errorem circa essentias eorum committi; unde consequens est, nescire eos quid praebeant. Extractiones Ueterum uerae, at non id prae se ferunt quod stolidi Paracelsici. Ueteres longe feliciores & circum spectiores fuerunt in extrahendo per simplices infusiones, quae reuera potissimam essentiae partem, non soluta illa prima mistione & intima, educunt: Et quicquid ueri de essentia habent Paracelsici; id omne tali extractioni debetur. Reliquae operae potius sunt corruptiones & generationes noui symbolici. Putredo Paracelsica ostendit non idem post dari quod ante fuit. Id quod etiam putredo in plerisque praemissa testatur. Deinde quod de specificis astruunt, & quintis naturis separato omni elemento, & qualitate elementari, id eius est absurditatis, ut necessario euincat delirare Paracelsicos omnino. Item dogia de specificis. Confectum ergo est ignorare eos quid, & ex consectario etiam quantum praebeant. Putet autem forte aliquis eos loqui modificate accepto essentiae uocabulo pro eo quod simile esse singitur, & comparate. Sed in artium informatione friuolum illud est, & ipsi Paracelsici plane uideri cupiunt se ipsas quintas naturas expediuisse. An ueras essentias ex pediant Paracelsici. At hoc impossibile illis esse, patet, non minus ac de formali & specifica natura rei, quae in materiatis extra materiam non est. Nec fieri potest ut materiae partibus solutis forma perstet integra. Non. n. absoluta quaedam res est forma mistorum, sed in ipsis existit elementis commistis, & ad unitatem ex pluralitate redactis. Morbus Paracelsi est aliquid separatim existens. Itaque & friuolum uanumque Paracelsi iudicium est, qui putauit morbum posse expui, sicut de febri scripsit, quod uiderit eam uomitu redditam in terra trementem, quasi morbi sint quaedam peculiares essentiae materiatae in animalis corpore haerentes. Uera Chymia quid habeat. Hoc damus uerae Chymiae quod in pauca contrahere essentiam seu crasin possit, cum ad formam & materiam seu substantiam non pertineat τὸ ποσὸν, sed πὸδε τι εῖναι. Damus etiam hoc quod, cum non quoduis in quoduis abeat, sed in determinatum, quod pristinam resipit naturam, ualeat certas medicinas etiam per corruptionem, & alterationem efficere, de quibus tamen non dicit, quod sint idem specie cum praeexistente; sed aliquid inde factum per artem secundum potentiam naturae. Si uelit rem clarius intelligere, exemplum a lacte sumat. Lactis segregatio. Hoc si separatum est, & in partes resolutum mistionis; non amplius lac est. Qui ergo butyro dato persuadere uellet se lac dare, uel lactis essentiam integram, uanus foret. Ita & Paracelsici cum Rhabarbari salem obiiciunt; nunquam persuadebunt se nobis Rhabarbarum uel essentiam eius, ita ut reliqua sint feces praeter essentiam accessoriae, dare: Et per consequens nec quantum de eo dant. Nam corrupta substantia, affectiones non restant. Itaque in illo sale non potest esse uis Rhabarbari: perinde ut nec in sale uenereo Neoparacelsi uis cupri. Tertia pars essentiae non potest esse esesentia integrae separata a reliquis. At illi boni uiri per essatam anatomiam concludere uolebant cuprum esse epar, & epar epate curari. Ergo ne corrupta essentia nihilominus id ipsum est quod fuit? Et Paracelsici solent solum salem extractum pro assentia uendere, reliquis loco fecum habitis ut patet in coraliis & c. Quomodo specificam proprietatem cupri mihi exhibebis, cum corruperis eius crasin, & tertiam partem substantiae exhibeas? An non per istam corruptionem unumquodque redit ad elementum ex quo factum est? Si ad elementum, an non etiam uires eius ata misti uirtutem non posse obtinere. Milique Nam certum est educta illa elemenstio enim periit; nec illa uirtus ex uno fuit, sed ex pluribus. Sed nec suam recuperat integram quam ante misturam habebat. Iam enim ea labefactata est ui contrariorum mistorum. Dum ergo nobis salem ueneris dare cupis, quid est in eo de uenere? Non uis misti, nec uis prima. An ergo scis tu quid & quantum nobis exhibeas? Sed attende aliud, quo tibi omnia tua eripimus. Axioma hoc tuum est, Paracelsicos non uti nisi essentiis & specificis qualitatibus, quas uocas ἰδιότητους, ἀῤῥήτους. Paracelsica essentia est specifica qualitas ab omni elemento separata. Essentia autem, & hae ipsae qualitates quia nullis sensibus patent, & ob id etiam ineffabiles dicuntur; nullum relinquunt sensibus locum, in cognoscendis; illis; Unde omnia tribuebas praeparationi Essatae. Haec non incurrit in sensus. Nunc etiam hoc addis; Ergo nec essentia. influentiam caelestem quotannis eandem non esse: Nec potes negare unicuique indiuiduo esse uim determinatam, quae sit cuique propria. Quod in sensus non incurrit, de conulla habere potest scientia. Quanquam enim Antimonii unius qualitas generica ratione respondet qualitati alterius; Et sic helenium hoc consentit illi κατὰγένος συνώνυμον; Ergo essentiae Paracelsicae nequeunt sciri. tamen huius determinata uis, & forma ultima non est illius. Et ipsa quoque influentia ( quae uestra & omnium astrologorum uanorum sacra est anchora ) quanquam sit uniuersalis, determinatur tamen directionibus ad loca non tantum, sed & loci partes & indiuidua, ita ut nihil possit agere, nisi pro cuiusque dispositione ad patiendum. His ita constitutis & immotis; dico te omnino nescire, & quid & quale & quantum in tuis medicinis. Quod enim uides, id non putas hoc esse, quod daturus es. Et postquam extraxisti; seu redegisti ad essentiam; scis multo minus. Nam notae illae & characteres sunt destructi; Et licet sensibus alias conceptas uelis aestimare; illis tamen fides nulla est apud te, quia nullis nisi specificis ueteris, a quibus omne elementum & qualitas elementaris sit segregata, atque ita licet urat fauces, calidum tamen esse non credis. Si res cognoscendae sunt specifice per praeparationem, necesse est. Nec si ex uniuersali & generica ratione repetere uim uelis; determinata, & certa cuique indiuiduo proprietas id feret ex causa occultissima: Ut cuiuis singulari & ultima speciei respondeat determinata praeparatio specifica Sed haec non est quia Generica usurpatur in generibus St eadem in toto genere rhaebarbari, Ego nec noticla specifica est. Et tu id faciendo perinde insanires, ac ille, qui ex sua δυνάμει ad uescendum caseo, putat omnes pariter affectos esse: Cum ergo nec generice scias, nec specifice, consequens est te omnino nihil scire quid sit id, quod praebes; Et per consequens nec quantum nec quale. Sed demus tibi te scire quid des, ueluti Spiritum Uitrioli: Cum tamen ignores uirtutem specificam, quam nec effectu nec sensibus arripis, sed modo praeparationis, impossibili secundum singularem & determinatam unicuique proportionem: Nam ille modus est artis, sicut uis: Ars autem non in singularibus est sed in uniuersalibus praeceptis, nec de singulari nisi confuse determinat: Alia apodixis ex effectu specifico negato & c. at propria & specifica noticia est ex ultimis determinatis natura ultima; non ex praeparatione generica: necesse est te simul ignorare quantitatem eius, & ueram dosin. Hinc te saluis tuis principiis extrica. Nunc ad emblemata. Ais nullos fructus terrae quotannis cadem prouenire copia & efficacia, ob influentiam diuersam. Apparet imperitia ex non sufficiente causa. De causis prouentus frugum. Non satis est Neoparac. influentiam caeli illam tuam, quae tamen inane commentum est, ad fruges accedere, ut bonaefiant; Semina si sint lecta, bene praeparata terra, aer accommodus, pluuiae solesque respondentes; tunc proficient bene. Praeualent tamen in his bonitas seminis, terraeque cum labore, & prouidentia agricolae. Si non in uno loco bonum prouenit, at in alio. Haec si sint; uixtam in felix ibit annus, ut non aliquando respondeat tempestas, aut aliquo in loco, unde peti potest bonum, si apud nos generatum est malum, primas tamen tribuimus benedicenti Deo. Orbis confert auxilia. Uerum in illis nihil tibi ad uersus nos praesidii est. Non annua tantum nobis sunt medicamenta; sed & annosa, quaeque perferunt aetatem. Itaque si hornum uinum non est bonum; petimus binum, trimum, quadrimum. Bestiae sapientiores Paracelsicis. Ne etiam nos putes infantiores piscibus esse aut auibus, quae pabulo commodo in uno loco deficiente migrant in alium; & pestiferum aerem mutant salubri. Si Germanica uina non sapiunt, confugere licet ad Greca ad Italica, ad Hispana & c. Scurriliter eludit sophista commercia terrarum. Nec tibi condonamus merdimoniorum ad subleuandam inopiam aliarum terrarum per copiam aliarum, & mutum permutationem, contemtum, & scurrilem elusionem. Uos ipsi non potestis carere uitriolo Romano, Ungaricoue; non Ungarico Antimonio; non Mercurio Carnithio; non Arabico Ungaricoue auro, niuelitis nimis multum in Rhenano perderecoralia & Uniones Sala non fert, neque Gera. Unde tibi haec petuntur? Nobilissima Paracelsi pene omnia sunt peregrina, & nugator hic audet ea contemnere. Unde ano mala? Quam multi in illis estis Paracelsi de grege turpes? Non ergo deficimus in delectu. Et si non omnia grana tritici proueniunt ualida; quaedam prouenient. Que in humidis & depressis reperiuntur inutilia; ea petimus ex montanis. Quae in caliginosis pereunt; saluantur in serenis. Ipsa natura satis nobis situ locorum diuerso consulit, ni generale malum terras infestat. Tam anguste non cogimur, ut non liceat expatiari. Tu uero cum tuis sensibus insensatis tibi caue, ne pro pane ueneno uescaris. Chymici qui nam experiantur in aequalem prouentum. Dicis Chymiatros re ipsa id experiri; scilicet non qualis tu es insensatus & irrationalis prorsus, sed quales hi, qui sensibus & ratione sciunt utihi id experiuntur; tu experientiam habere ullam non potes. Et quid tu de illa re ex praeparationibus tuis iudicares? An non scribis aliquos te uidisse Arsenicum tibi praeparatum unciatim uorasse instar butyri? An non te tripla proportione omnia tua ualidissima, & extremi gradus umere uelle? An non per mensem singalis diebus semunciam absque corrigeite, Spiritus uitrioli potare? Ab istis omnibus dissentiunt omnes rui Spagirici. An tu solus es qui cornicum oculos configere potes? Tui quouis modo paratum Arsenicum intra corpus non admittunt, prudentiores hac in parte & circumspectiores ueteribus; si ueterum Arsenicum idem est cum nostro, & nisi cadauerpro Arsenico praebeatur; Tu unciatim uoras. Tui aliquot guttas saltem, nempe tres, quatuor; ad summum drachmam Spiritus uitrioli non acidi solum, sed & dulcis, & balsami uitrioli exhibent: Tu semunciam indies potas: Tui sciunt aegrotis danda medicamenta, & esse aliqua extrema, quae gradu non possint intendi salua uita, nisi in rarissimis ἀνιπα¬ θείαις, aliquid peculiare aut ex accidente eueniat: tu triplam ad omnem patientem uoras sanus eorum quantitatem? Itane nostis Paracelsici certas quantitates? Itane uobis conuenit in arte uestra? Infallibile hoc irgumentum est, te nunquam fuisse nec Chymicum nec Paracelsicum. Unde necesse est tuam experientiam cum illorum non conuenire, nec te posse quid certi de retum prouentu felici aut infelici iudicare, ut qui pro essentiis cadauera appares. Ex una libra tantum extractum, uno, quantum ex tribus alio tempore credo. Sed id non arguit naturae defectum per se. Omnino ridicula & falsa persuasio de iudicio prouentus ex essentiis. Potest euenire ex errore, mala electione, imperitia, & aliis. Quid uero si tantum impuri relictum fuisset, quantum ad pondus istud foret satis? Si seperatio te fefellisset? Nam ut Paracelsus ait, per Magisterium tota substantia reducitur ad Magisterium; semperque in fecibus & capitibus mortuis apparet aliquid essentiale; Et ipse artifex non raro ait arbitrio, & subsistit intra terminum certum; Quid si prodire ulterius? Copiosius extraheret? Exemplo te confundere manifestius libet Nicol: Monardes scribit Yucam in continenti nascentem esse salubrem; in Insula D. Dominici uenenatam praesenter; nec dissimilem alteram alteri si tibi offerretur illa planta seorsim: sensibus nullis utereris nec effectum explorares, sed ad uulcani oculos deferres; cumque dicas renenum omne esse in crasso corpore: nullam essentiam uulcanus tuus ex ea daret, quaam Dominicus misisset, plurimam auiem ea quam continens. Et inde tu certe statieres de uiribus & dosi. At si magister peracelsus omnia uerteret in essentiam, uti tua certitudo? Nihil ergo hinc certi licet concludere. Quid autem si aliqua auartia ( ignosce non praeter rationem suspicanti ) tibi persuasisset uitium? Scio tamen non raro offerri uel inania uel obsoleta. Et fraus eo processit, ut saepe nobis mittantur cadauera, uel mari suffocata, uel aliqua arte nucleo spoliata, & inducta iterum colore aliquo, ne internoscantur. Fallacissimae Chymia sine experimento & sensu nihil probat. Sed hoc nouit diligens materiarius, exercitatus rerum indagator facile per sensus, & rationem deprehendere. In mineralibus saepe extra culpam sunt metallici. Nam etiam in una uena uariae species confundi solent; Mineralium discretio artificibus quo que imponit. saepeque parua uis est in magna mole, ut liquatoribus metallicis constat. Maxime autem decipiuntur hi, qui ex uenis essentias uenantur, ueluti qui sulphur ex crudis Marcasitis petunt, & c. Uenenum mineralium plaerumque est in spiritu. Sed usus etiam in his circumspectos facit, solent enim boni Chymici prius experiri artificiis quibusdam probatoriis: Ideo industrii prius torrent, aut calcinant illa, ut sint securiores. ne caeco impetu & Neoparacelsica ἀναισθησιά ad Uulcanum delati oleum & operam cum poenitentia sera perdant. Est autem illud examen non sine sensuum & rationis adminiculis. Crassum corpiis semper est tutius contra Neoparacelsum. Neoparacelsus cum ait eos ualde doluisse iacturam & tempus, de artificibus quibus solenne est post diligens examen sedulo laborare iuxta modum cuiusque, ne quid uirium euanescat, aut effugiat de essentia, mentitur. Quomodo hoc potest esse uerum de arte Chymica, quam fixae essentiae adeo fugere nequeunt, ut etiam in combustis restent? Si ars etiam totum corpus uertit in magisterium; iterum mentitur, aut stultitiam suam aperit. De sui si milibus autem impostoribus imperitis uera loquitur: nec attendit artis hoc non esse, cum etiam ipsi artifices sedulo monere soleant, ne quis temere adoriatur Chymian. Paracelsus cum Dornesio & aliis pene omnibus peritioribus id ipsum in scriptis suis testantur profitenturque. Itaque Neoparacelsus non raro stulticiae suae paenas lusa opera dedit; nec naturam culpare potest, sed suam ipsius dementiam indicat, dum illotis manibus ad eius penetralia accessit, & temeraria manu ignem & reliqua admouit, quanquam aliquando cum bono successu; fortuna etiam caecis columbis interdum suppeditante granum. Imperiti interdum successum sortiuntur. Arguit: Si non est idem prouentus, dosis non potest esse eadem. Sed uane, Doseos certitudo manet etiam parca natura. Uana ratio quae negat dosin ex prouentu dissimili. Definitur enim ea in optimis, secundum speciem. Quid in singularibus requiratur, usus & applicatio cum praecedente diligente delectu satis monent. Do Rhabarbari optimi forte drachmam. Perueniat ad me deterius: gemino pondus, & quod satis sumo. Si corpus nimium crescit; non adeo ineptus sum, quin infusum dem, & expressum; Sed & tunc sensuum adminiculo, antequam propinem, uim exploro, & reliquis conspirantibus coniicio quid futurum sit ex usu. Experientia & usus rerum notas bonorum habet & malorum, & eas etiant in adutelteriis artificiosis plerisque. Noui autem experientia, quae sint notae fortis, quae debilis medicinae, collatione instituta cum aegroti, temporis, & aliorum indicationibus. Ringat iam Neoparacelsus, quid tum postea? Scribimus Recipe, Recipe. Quid scribitis uos Paracelsici? Si non uultis Recipe, retineatis Decipe, id quod uobis haereditarium esse, acceptum a spiritibus Paracelsicis, res ipsae loquuntur. An adhaereamus ueterum dosibus. Delirat cum obiicit, nos ueterum dosibus ita adhaerere, ut caligas citius relinquamus. Capacitas. Sutor ultra crepidam. poculorum. Mendacium foetidum est. Obiicit iterum capacitatem poculorum; sed nouo cum conuitio, quasi iurassemus necare aegrotos. Supra satis responsum de copia est. Qui iurarint necare aegros; euentus ostendit; nempe illi, qui pro benedictis essentiis in uentriculos ingerunt corpus illud, ex quo fit atramentum scriptorium. Paracelsici iniurati, ut eo liberius grassentur. Sed pecco dicens Neoparacelsum iuratum. Eiuratus potius est. Ut enim libere grassari possit, conscientiam iuratam non tenet. Et ideo Deo & Ecclesiae iuramento renunciauit, ne esset astrictus ullo sacramento. Utendum iuratis medicis ex Academiis. Uideant aegroti, quo medico uti malint, periurone Neoparacello, an Academico iuramento non ad male, sed bene ex prescripto artis faciendum obli¬ Bb 2 obligatis. Sed non ad omnia conuitia est respondendum. Adhuc de quanto. Iam de Quali. De qualitate medicinarum ignota Galenicis. Qui pertinaciter defendit crudorum usum, & non ad essentiam redactorum, is non intelligit qualia det medicamenta. Galenici pertinaciter defendunt & c. ergo & c. Propositio patet; quia quodlibet corpus habet aliquid ueneni, etiam alimentosum: quod nec artificiali nec naturali coctione separatum morbos creat. Omne crudum seu Chymice non praeparatum uenenum dicitur. Qui ergo cruda dat & defendit; is nescit se uenenum dare & defendere. Habere autem quodque uenenum, arguit autoritate Paracelsi in morbis, medicamentis, & diaeta. Item confessione nostra. Est & prolepsis: Cum enim obiicere possit Galenicus, nos non ignorare illud uenenum, sed anteuertere & cauere diaetae legibus: Stultos nos uocat, & negat nos etiam diaetam intelligere, quia spagiriam non calleamus; quia firmamentum & pyromantiam non obseruemus; quia operemur tantum secundum libros absque ratione & solertia. Sed hic parumper subsistamus. Propositio duplici aegrotat Sophismate, & impuritate gemina adhuc polluta est. Primum enim non usquequaque uerum est, quod defendens & adhibens cruda, qualitatem eorum non intelligat: Ad probationem uero dicimus quod pari fide decipiat. Non omne crudum uenenatum. Neque enim omnia cruda uenenum habent neque omnia excocta eo carent; Et is, qualis sit res non intelligit, qui quales affectiones seu qualitates in ea nec sensu, nec ratione, nec experientia didicit, non is qui defendit & exhibet cruda. Deinde est & homonymia in Crudo. Crudum. Quicquid dissimile est corpori nostro nec adhuc per coctionem assimilatum, id crudum uocari solet. Hoc si quadamtenus admittunt Galenici, non sunt adeo trunci, & plumbei, quam eos Neoparacelsus proclamat. Sed is aliud crudum intelligit? Quodnam? An hoc quod coquus ad ignem non praeparauit? Non. An imperfectum & immaturum? Crudum Paracelsicum. Neutiquam. Quid tandem? Quod non essatum est, seu spagirice ad essentiam & qualitatem specificam redactum, seu ut loquitur cuius impuritas nondum separata est ab impuro per anatomiam essatam. Sed quid ille stultus sciat de crudo? Pater noster: debebat praeire rusticis suis, idque didicerat: quis malus genius eum tam crudum & impurum & feculentum fecit, ut se immisceret rebus non intellectis? Crudum uerum. Crudum opponitur cocto; Est & crudum metaphoricum pro imparato, ut charta cruda, & c. quotu plexque coctio est, totuplex etiam cruditas. Hoc si ille scire cupit; Philosophorum libros perlegat & intelligat. E sua carbonaria praeter lutum, fuliginem, fumumque promere pro sua stulticia nihil potest. Nec tantum sapit aut ualet ingenio, ut absque illorum cortice nare possit. Sed reliqua postea. Propositio itaque adeo feculenta, nihil habet essentificatae ueritatis, aut sane parum, quod tamen illi non patuit. Ingesta corpori. Firmamentum propositionis stramineum est; ex parte etiam Phantasticum & Utopicum. Ait omne corpus aliquid ueneni habere; etiam alimentosum. Somniauit aliquando quaedam pharmacorum esse simpliciter medicamenta, quaedam medicamenta alimentosa; seu omnino eorum, quae in corpus ingeruntur, quedam alimenta, quaedam medicamenta, quaedam alimenta medicamentosa, praeter ea, quae temere quidam solent immittere, ita ut nec agant in corpus, nec id immittere, ita ut nec agant in corpus, nec id immutent, nec multum ab eodem uicissim patiantur. Ille uero ineptus corpus ita diuidit, quod aliud sit alimentosum, aliud non, quae diuisio apud medicos non extat, nec in logicis ferri potest tam simpliciter. An omne corpus uenenatum. Sed est ne omni corpori uenenum? Asserit ille, Sed impudenter & imperite. Si enim Paracelsistarum medicamenta omnia aut corpora sunt, aut corporeae affectiones, quid nobis ille ineptus ex illis parturiet, cruda uolebat addere. Non omne crudum uenenum aut morbiferum. Ferulam ergo temeritati. Sed neque hoc uerum est. Sanguis crudus est respectu membrorum, quibus nutriendis est destinatus. Est ne is uenenosus? Qui mensas secundas ex cerasis, pomis, nucibus, & eiusmodi admodum salubriter usurpant, facile agnoscunt delirium hominis. Sed unde patet uenenum crudorum? Quia morbos creat. At fictum falsumque est omne crudum gignere morbum. Uae ergo auibus, piscibus, feris & omnino omnibus crudiuoris, una cum plantarum genere. Et si crudum ueneno suo morbos creat, factus inde affectus pestilens & uenenatus erit, quod cum non sit catholicum; arguit sophismatis ineptiam. Apparet etiam hunc fugitiuum sacerdotem una cum professione biblia abiecisse; in quibus non tantum hoc est, quod ad salutem hominis omnia sint condita post diuinam gloriam; sed & hoc quod benedictione a lapsu quoque sanctificentur omnia, quodque Christo teste cibus intrans in corpus neminem polluat. Si cruda omnia sunt uenena, quomodo ueritas horum constare potest? Autoritas Parac. Paracelsus dissolutus scurra. inanior est cassa nuce, Mentitur ille fugitiu, dum cummonarcham Philosophie & syncerioris medicine uocat. Omnium Thessalorum maxime insaniens fuit Thessalus, in Deum impius; Paracelsus dissolutus scurra. in naturam contumeliosus, omnium bonorum osor; qui una cum temulentia spirituum malorum commercium perpetuo coluit; & c. sed eum ex uirtutibus ornarunt tum alii multi, tum nuper qui istud tuum impurum scriptum primus condemnauit confutauitque medicus doctiss. peritissimusque Hubnerus. Sed qui sit ut iterum tuae conditionis turpiter sis oblitus? Ubi tuus uulcanus? Galenum allegare aduersus nos non potes, qui neque eruditione neque ingenio assequi eius scripta uales; Et si istis facultatibus instructus esses; inuidia & odium tibi oculos pridem ita excaecasset, ut minus in ipso uideres, quam in picta tabella Thamyris. Nostra confessione dementer abuteris. Quanquam enim malo usu quaedam nocere fateamur; & uires interdum non respondere diaetae: non tamen dedimus tibi omne nocens uenenum esse. Abi ergo cum tuo insulso paralogismo ἐς κόρακας. Audiuistis sophisma; Percipite nunc etiam aspersa ornamenta. Qui cruda dat, non statim dat uenenosa. Dicit nos porrigere uenenosa, quia cruda & indigesta. Quid si tibi sitienti daremus uini maluatici, aut saltem aquae fontanae potum, num uenenum dedissemus? Posset istud uideri. Nam prunas candentes cumulatim capiti ingessissemus, a quibus si per anatomiam essatam segregareris, bene tibi foret. Sed intelligunt omnes male dictum. Galenici non fugiunt publicum. Nos quod facimus, aperte facimus & sanos testes nostrarum. praeparationum & compositionum ferre possumus in foro, ubi publica extant pharmacopolia. Tu quid in uulcania coquas tacitus, & solus; quodque inde sine teste occultis praeparationibus & materia proferas etiam atque etiam uide. Paracelsici suspecti de ueneno. Nam nostris hominibus fucus ualde subolet; nec prius desinemus te ueneficum uocare, quam expressis uerbis, & candide dicas, quid & quomodo praepares, & exhibeas. De separatione ueneni. Uis postea uenenum cuiusque corporis debere separari coctione uel artificiosa uel naturali: Tametsi falsum est, quodque corpus esse uenenatum; concedamus tamen, ut te premamus. Si natura separat coctione sua uenena: & quodcunque a natura perfectum, & ad ultimum essentiae terminum perductum est, id ab eo simul coctum maturumque factum est: Nullum igitur perfectum, natura erit uenenum, & per consequens cum a natura accipiamus illa integra nostra, falsum & fictum erit istud tuum impudens commentum. Perge porro etiam ita ratiocinari: si more artis uestre separat uenena natura coctione uentriculi, & reliquorum membrorum; uos cum ex capitibus mortuis facitis sales, ex urina & stercore & aliis excrementis ( sanguineo, spermatico ) praestantissima uestra arcana, quid facitis? Paracelsici excrementa separata a natura in arcana uertunt. Essentiam dices colligimus. At ista res uenenum erat? si essentiam ueneni conficitis; & hominibus pro medicina offertis, an non estis uenefici? sed & cum ex auro argentoque elicitis non essentias, sed excrementa: ex aere aeruginem: Metallorum excrementa Paracelsicorum magisteria. ferro ferruginem: & haec magisteria uocatis, & magna morborum adiumenta, an non iterum non entia rerum ipsarum, sed entia uenenorum cuditis? Adeo pulchra est Paracelsistarum & inprimis fugitiui sacerdotis doctrina, ut se ipsa quam optime destruatur. Quid autem siet, cum regnum a se ipso dissidet? Corruet. Uera Chymta uenena separat a uenenatis. Est autem non praeter rem, quod uera Chymia dicatur uenenum separare. Quibus enim id in essentiae spiritu est; in illis facile perit coctura, assatione, diuaporationeque alia. Quibus in adhaerente impuritate, ea liberantur hac subtracta. Quibus in uirtutib. mutabilibus, seu qualitatibus; iis alteratio correctionem affert. Uenenum non omne in craso corpore. At quod Neoparacellus asserit omne uenenum in crasso corpore separabili a subtili substantia esse; Chymici non semper subtilissimam rei partem quaerunt. falsum dicit, unde & decipitur dum putat id, quod Chymici extrahunt, semper esse essentiam seu partem subtilissimam uires per se continentem, & c. Est & in hoc mirificus quod separationem naturalem saltem uentriculo ascribat. At uentriculus nihil per se separat. Eius enim est ex cibi dissimilibus partibus efficere uniformem chylum & heterogenea unire. Uentriculs officium. O te male conciliatum. Irudissime omnium, & disce prius te Nosse, consulens uentriculum tuum quid agat, nisi forte tuus uentriculus non est homogeneus nostro, qui separata prius comminuit, & in uniformem massam omnia redigere & confundere consueuit, uix uaporem emittit. Id si tuae ollae & cucurbite imitarentur, non tam saepe perdita essentia feces redderent ad speciem aliquam plausibilem compositas. Bodenstein de uentriculi actione. Bodenstenius in praefatione libri de Tartaro ait, quod in stomacho sulphurea separentur a salsis & mercurialibus, expellanturque in intestina, reliqua duo ( salsa scilicet & mercurialia ) transmittantur iecori, unde porro salsa perducantur ad renes in quibus fiat tertia digestio, mercurialia uero in totum corpus ad illud nutriendum. Uerum ineptit totus una cum Paracelso, a quo ista deliria accepit. Dixerat autem, sulphur purissimum, esse balsamum humani corporis praestantissimum, quod putrefactiones prohibeat: Item quod sulphur sit omne pingue, quod incendi possit & in tenuissimam sulphuris substantiam uerti. Si hoc uerum est, & non tantum simile curatur simili; sed & nutritur, separatur autem cibi sulphur ad intestina, unde excernitur: quomodo tum medicamenta tum nutrimenta ad balsamum reliqui corporis perueniunt? & licet dicat nullum istorum principiorum per se purum esse, sed adhuc conpositum ita, ut in sulphure sint sal & mercurius, sulphure excellente: naturae tamen appetitum & finem, peruertit. Magis enim debebat id appetere, in quo sulphur & balsamus erat magis. Et quae ratio sit sulphur potius in mercurio & sale perduci ad epar, quam in sulphure? Paracelsicorum deliria. Mentitur autem quod uentriculus separet feces a chymo, ut patet anatomicis. Sed ita delirent necesse est, qui spretis principiis ueris hominem extra hominem quaerunt, eiusque membra in officina liquatoria, in mineralibus, & c. inspiciunt. Inter morbos Paracelsum celebrare Ens ueneni inter caetera fere pro nobilissimo contendit. De ente ueneni. Esto istud Paracelsicum, quanquam non ignoremus istum χενόδο¬ ξον in libro de Tartaro omnes morbos ex hoc deduxisse. Nobilitatem illius entis mihi non praedicauerit. Fortassis totus Paracelsus ex eo ente fuit; quia scribitur monarcha philosophiae, & ex duabus gentibus nobilibus natus fuisse. Et consentaneum id ferme est. Nam qualis caussa, talis effectus. Uirulenta conuitia tale ens decebant. Cum etiam omnes Paracelsici sibi arrogent nobilitatem, & insigniter sint maledici, ex eodem ouo fors sunt prognati: Sed quaeso Neoparacelse, si aliquis morbus in corpore est, qui uocatur ens ueneni, & uos curatis similia similibus, num dabitis uenenum, ut quis ictus a scorpione conualescat? non equidem dices. sed simile membro, contrarium uero ueneno. Cur ergo supra detestabaris axioma medicum περὶ ἐναντίων? sed & si ueneni aliquod ens est in paruo mundo; seu per se, seu ex accidente; an non id prius est in magno? Si essentiae aliquae sunt uenena, non sola adhaerentia illis uenena erunt. Si quaedam essentia ( quae idem est quod ens ) uenenum est; cur dicuntur saltem feces & corpora adhaerentia essentiis esse uenena? Uerum quidem est aliqua totis naturis nobis esse inimica. Unde non ad conseruandos nos, sed alios usus sunt data. At Neoparacelso ἀκατάληπτόντι ea res est, ne essentias cudendo aliquando procreent uenena. De ente ueneni dicit aliquid ol. fecisse Galenicos. Uox ipsa ex tartaro cum Paracelso in medicinam irnepsit. Rem quod attinet, sciunt nostri, malo ulu tam cibos nocere, quam pharmaca, nec omni naturae & constitutioni competere omnia, magistra experientia. Si noxam aliquis uenenum nominauit, perinde ut regina Massagetarum Thomyris uinum inebrians uenenum nuncupans fecerit. Philosophi tropis non crebro luxuriantur. Iterum de uentriculi officio. Tu uero iterum imperite garris de uentriculo separante, uentris equini non immemor, in quo digeritis ad totum unione partium efficiendum. De diaetae praescripto. Nos leges uiuendi praescribere, & aegrotos curare non pleno uentre comissantes cum ipsis more Paracellico in perpetuum autoris & discipulorum opprobrium, sanare moleste fers. Itaque quo potes ueneno illud nostrum institutum afflas, & iniquissimas durissimasque leges uocas. Regulae diaeteticae non iniquae. De iniquitate nemo conqueritur, nisi iniquus. Duritas delicatis appellatur, cum gulae eorum, ueneri, & aliis non conniuemus, quanquam non ignoremus in aegrorum gratiam & concedi multa & sumi, ubi raesertim reparabile damnum est, & desiderium ualidum. Aegrotis quadam conceduntur. Tu imperitiam tuam prodis, & nefarium sarcasmum id nobis male interpretando, quod natura morbi, causa, symptomatum & alia praescribunt, quod non sit sine ratione, ut tu turpiter mentiris. Uocas nos stultos: De stulticia Galenicorum. Tu ergo sapiens cum aegris tegris tuis deliciare, bibe uina Hispanica, cum febricitantibus ad satietatem & ebrietatem Paracelsicam usque: laua cum eis in paroxysmo, & uenere utere; Da illis ardente toto corpore, quod uno haustu amystide bibant ex cella uinaria: ingerere iube salsa, pinguia, mellea, alliata, & reliqua. Bene consules. Sed cur ais nos nihil sapere de Diaeta? An Galenici nihil sapiant de diata. quia scilicet nihil nouimus de Spagirica & artificiosa separatione, nec unquam uidimus, quid in cibis latitet. At iniquus ualde es. Tu ipse uentriculo attribueras illam separationem, nec ego ullum noui Paracelsicum, qui suadeat culinam transferre in officinam destillatoriam adeo rigide, quanquam interdum contendant etiam aliquid nutritionis in essentiis illis suis esse. Essentiae ex cibis extracta. Qua in re miraculosum quid profitetur Porta, qui ex corpore extracta quinta essentia quantitatis paruae uirium autem & nutritionis praestantissimae, affirmat aegrotos triduana inedia erectos & stomacho derelictos, & uitam & robora recepisse, si credere dignum est. Caporum destillata. Nec negamus fieri etiam a nostris caponum destillata, & similia, ad aegrotos sustentandos. Non omnis ubique cibus Chymice extrahendus. Extrahi etiam ex hordeo ptisanam & alia. At id non in omni morbo necessarium est, deprehensumque experientia dus. rientia est sine illo tam laborioso labore facilius fieri inscula, & alia tum roborantia, nutrientiaque, tum etiam alterantia. Memento illius axiomatis Aristotelei, quod nobis obiiciebas: Frustra fieri per plura, & c. Item natura paucis contenta est. Hae tuae fuerunt cantilenae, quas tibi uicissim occinimus. Natura pauca desiderat. Quod si sana est contenta paucis, quid morbo affecta, nisi is est bulimia? Ita tamen moderamus omnia ut uires durare possint usque ad suum iudicium, tam in chronicis, quam in acutis. Separationes illas artificiosas sciuerunt nostri, antequam omnes Paracelsici in utero terrae sunt destillati. Ita Dornaees explicat uocem hanc de praesagio ex igni cum ignis astra se palam faciunt hominibus. Itaque tu mentiris, scribens nos in Diaeta non usurpare extractiones uirtutum nutrientium. Quid tibi autem uis cum pyromantia? Num poscis ut ex igni diuinemus, sicut tu supra ex manibus per meretriculam tuam Chyromantian? ex Arabum factione deducitis artem Paracelsicam. Uoluit fortassis pyronomian dicere, sed rabies in diuersium rapuit. Illorum uicini Chaldaei, Medi, Assyrii ignem colebant, & hostiis mactatis ex eo scire cupiebant de rebus futuris. Itaque si statim uoraret uictimas, diffusa flamma, & tranquilla, pura perspicuaque emicaret, absque fumis rutilis & reliquis, annuere ceptis Deus iudicabatur. Uos ergo arrepta inde arte ex cocturae flammis de salute aegroti similiter uaticinamini? Amet uos Deus uester, ut nisi resipueritis, hic & ibi cum eo in medio eius complexu sitis. Nobis laudi est, eiusmodi impia non tentasse. Uidetur autem ille nugator ignis regimina intelligere ad coquendos cibos necessaria, si quidem de diaeta agit. Medicus monitor coqui, non coquus. Nos medicos & coquos simul non profitemur, quanquam non raro monendi instruendique sunt ipsi coqui quatenus & quid coquere debeant. Alias non ingerimus nos alienae arti. Neoparacelsi hoc artificium est ubique esse totum; hoc est nusquam iuxta illud: Quisquis ubique habitat; maxime nusquam habitat. Quod si uult nos cibos quoque ad essentiam redactos; egrotis offerre debere, agnoscimus id aliquando necessarium esse, nec omitti a nostris ut praediximus: omnino tamen & more Paracelsico id efficere, nec utile nec necessarium est. An medicus debeat esse aestrologus in diaeta praescribenda. Sed non tantum coquos nos esse uult, uerum etiam Astrologos. O nos laeuos qui non coemimus & exosculamur mendacissima Paracelsistarum calendaria, indeque discimus quando & quid edendum bibendumque, qualis aliquando stultus fuit, qui signo malo in tabulis deprenso, esuriebat usque dextrum affulgeret coelum. Sed stolidum illum Neoparacelsum ad Cardanum de electionibus mittimus, inueniet forte capitellum. Diaeta etiam absque inspecto coelo institui potest. Quid si rustici nostri eruditiores essent omnibus Paracelsicis? Quid Cc Quid si patres familias nossent de bonitate ciborum iudicare uel coelo nullo considerato? sed breui audies Neoparacelse, uolente Deo, quid de coelo tuo, a quo toto tu cum omnibus tuis foedissime aberratis, secundum ueritatem sit sentiendum. Caue ne tibi imponant primates Paracelsici. Interim te μέτεωρολέρην annumeremus illis fatuis, quorum mentionem facit collega Paracelsi Agrippa, quod ob stultitiam coacti sint pendere Alexandriae tributum illud βλακκεννόμιον, pari modo, sicut hodie meretriculae Romano pontifici soluunt precium iniustitiae, quod uocant nummum seu censum lactarium. An Galenici tantum ex libris faciant medicinam. Dum ais nos operari tantum secundum libros absque ratione & solertia; id fructus labiorum tuorum mendacissimorum, & cordis impurissimi est. Libri inuisi Paracelsicis. Sed te libri urunt punguntque. Bene facis si illos caues, ne forte sapientior ex memoria & tabulis mundi fias, id quod olim de Christianorum liberis idem tecum Apostata Iulianus ueritus legitur. Hos nuper notauit etiam Lenchheimerus in erudito suo de sagis libello. Bene tamen libros repudias, quia spiritus Paracelsici, Euestri, & Xeninephidei ex doctrina Arbatel solent uobis adesse, & omnia monstrare sine libris, quos uocabas in praefatione mortuam literam, & ille autor Arbattelis nihil inde discendum putat, quia omnia sint plena errorum. Libri repudiati ab occultis sophistis spirituum commerciae poscentibus. Fortassis & Biblia abiecisti, sicut professionem. O te sine libris hominem absolutum & perfectum. Mirari subit; si tam aduersaris isti studio, unde sumseris tot autorum testimonia, quae citas in tuo tractatu. Paracelsici ope spirituum sciunt etiam non scriptae. Si non indices & compendiate instruxerunt, non aberit suspicio familiaris genii, de quo Paracelsici gloriantur, quod etiam non scripta subiiciat. Quoties autem praefationis tuae obliuisceris? quid tibi cum Arabe Damasceno, cuius literae sunt mortuae? De aphorismis Damasceni. Secundum eius aphorismum annotasti: cur non & quartum, qui est: Si quis in priscorum ( Hippocratis, quem in praefatione diuinum uocat ) lectione assiduus sit & eorum dogmata ad amussim discutiat, similiter adiuuatur. Ueteres legendi. Addo & quintum: Praeceptores audiendi. Ex his solum, quae in antiquorum uoluminibus leguntur, medicinam, citra uiuam doctoris uocem, exercere res est sortitatilis & caussalis. Ui. Aph. Quae praeceptore perito & fideli percipiuntur tutiora sunt, & minore constant iactura. Quid requirat Damascenus uides? Exactam primum rationem & acumen dexterrimi iudicii ad usum artis, quod tibi deest, ut in hoc scripto ad unguem prodidisti. Deinde coniungit naturae expeditae & felici lectionem librorum uetustorum; illam, felicitatem scilicet nature aliquam, fortassis tibi poteramus largiri, nisi corrupisses flagitiose: hanc omnino repudias. Non enim prisca complecteris, sed paracelsica, quae nuper admodum ceperunt colligi & uulgari, autore ipso uiuente nulli de suis quid impertiente. Paracelsus inuidus. Itaque tua doctrina non est prisca, sed nondum tot habet annos, quot tu. Prisca quae. At Damascenus prisca uocat respiciens ad suam etatem & secula antiqua: a quib. quid repetere potes non Hippocraticum & Galenicum? Patres beneficio artis Paracelsicae non uixerunt. putidum enim illud nugamentum de patribus, qui beneficio artis Paracelsicae & lapidis Philosophici tam multa secula incolumes durauerint, nullo ne somnio quidem probare potestis. Non est contentus Damascenus naturae bonitate, & lectione priscorum sedula ad amussim; adiicit uiui praeceptoris uocem. Hic te interrogamus primum, ad quam amussim tu excutere soleas prisca scripta? Ad anatomiae essatae dices. At illam certum est ignorasse Damascenum. Essata anatomia somnium est Paracelsicum. Quanquam enim Arabs fuit, uerae Chymiae potuit conscius fuisse; Essatae tuae non potuit, quae cum Paracelso nata uix est. Et ueterum scripta eam non habere palam est. Tu excutis ea uerbere liuoris & corruptelae malitiosae, & imperitissimae stupidissimaeque impudentiae. Paracelsici plaerique sponte nascuntur ut mures Aegyptii et raxae, & c. Haec tua amussis est. Deinde expone nobis a quo uiuo praeceptore medico didicisti medicinam? in qua Academia uel unicum aphorismum a medico audiuisti? A tempore apostasiae in medicos debacchatus es, tantum abest ut illos discendi gratia auscultaueris. Ecce tibi Damasceni aphorismos, inter quos quaeso nonum non praetereas. Ueteres non criminandi. Admonet enim fideliter ueteres non proscindendos contumeliis, quod de caussis rerum paulo altius disseruerint, & alieniora principia interdum quaesierint. Alioquin enim ( inquit ) satis sunt consentanea rationi, quae docuerunt. Nominat autem ille in duodecimo aphorismo Galenum & Aristotelem, quorum doctrina tibi est in ulcere unguis. Quando etiam eius doctrina tibi tam placuit; cur detestatus supra es aphorismum Xxxii. Contraria remediae. in quo est: contraria contrariorum sunt remedia, & non similium similia? uides peruetustam esse de similibus disquisitionem, & non a Paracelso inuentam. Sed dies nos deficeret, si tibi speculum ex aphorismis Damasceni concinnare uellemus. Damascenus Antiparacelsicus. Omnibus enim pene uerbis te confutat, maxime tamen aphoris. Xiiii. ubi repudiatur essentia nutritiua tua; 35. & 36. Specifica non tuta. ubi amuleta Paracelsica & occultae qualitates in dubium uocantur, & non tutum asylum medicorum appellantur specificae qualitates: In 39. Item 103. humorista est: In 48. digito notat Neoparacelsum, nomine medici illiterati, rerumque imperiti, ut plurimum homicidae. In 49. repudiat cognitionem ex praeparatione essatae anatomiae. Item 145. spiritus doctoris humilis opitulatur aegrotis. In 50. totus magistralis est, dicens: Gloriosi hominis ( uaticinatus est de Paracelsicis monarchis & c. ). fastum & multiloquium damnato. Inspice & 57. de mutatione ueteris consuetudinis, quam noxiam & pestilentissimam ( intelligens ipsam mutationem ) esse diuino plane ore, contra Paracelsistas pronuntiat. In 63. Theriacam contra Neoparacelsum retinet. Item 109. In 65. Entia morborum ignorat, sed quantum, quale, plenum, & c. pro causis agnoscit. In io5. medici modestiam requirit, quam Neoparacelsus in hac contentione studio exuit. 146. reiicit iudicantem & temere pronunciantem Neoparacelsum. In 156. grauiter ait: Logos saltem tractantes interfectores. logici & qui ingenio proprio iudicant de aegritudinibus, ut plurimum sunt interfectores. Iam uerbosus est Neoparacelsus, & ex propria Uulcani officina essataque anatomia iudicat. Conclude, qui potes. Sed dimittendus Damascenus est, ne ad crucem adigat hominem. Per contemptum nuncupas Galenicos fratres ignorantiae. Galenici fratres ignoratiae. Quid tibi lucri est ex conrumelia? An non te pudet omnibus bonis Theologis, lureconsultis, Philosophis in omnibus Academiis, quin & honestis ciuibus te prostituere famam tuam? Paucis tua effrenis lingua grata est; Paracelsicorum gratia non durabilis. qui postquam te in insanabile malum praecipitarunt tuo gaudebunt periculo. Respice fortunam tui similium. Ad carcerem & ignem quaeruntur illi, quibus primum applauserat multitudo. Hoc tu nescis nec prouides immemor eius: Superbia antecedit ruinam. O te turpissimae ignorantiae fratrem, qui neque te neque alia noscas. Illi fratres in collegiis eorum sunt, qui omni ὀρθοδοξίᾳ ualedixerunt, quique superbia efferuntur ultra omne id quod Deus est. Uide ne tibi fugitino Theologo naeniam sis meditatus. Sequitur prolepsis de correctoriis. Uideri uult retorsisse in nos acculationem malignorum medicamentorum, quod tamen falsissimum est; De correcturis Galenicis. fingit aliquem, qui opponat correctionem Galenicis usitatam, quasi concederent se uti uenenatis, at eadem emendare, ita ut sint extra noxam. Paracelsici in Galenicos scurriliter bachantur. Mirifice autem petulans & scurrilis est in platione istius prolepseos. Sermo animi character est. Non possumus de te aliter pronuntiare, quam quod scurra sis. Piget autem illa referre. Expugnare correctiones anniteris tali paralogismo: Correctio Galenica corpus addit corpori, Ergo uenenum ueneno cumulat, & ita Galenici bis stulti esse laborant. Poterat alicui simplici uideri Neoparacelsus cum suis Paracelsicis non uti corporibus cum ueneni rea peragantur; Sed animas animabus apponere, uirtutes solutas uirtutibus, atque ita miscere stultitiae suae somnia. Corpora quae Paracelsicis. Sed is corpora uocat crassa & imparata, & calumniatur nos non essentificata usurpare & pura, sed impura & reiectanea. Sed antecedens fallit foedo elencho κατά τι. Totum autem turpitudine & carcinomate consequentis lethaliter aegrotat. Quibus corrigant Galenici. Dicimus primum nostras correctiones non solum fieri per corporum eorumque non impurorum & uenenatorum, ut improbe mentitur, sed depurgatorum, & tutorum ab omni noxa, compositionem; sed & lotionem, macerationem, diuaporationem, ustionem, digestionem, extractionem, expressionem & alios modos plures. Decipit ergo nugator ille imperitus elencho particulari. Deinde fac nos conponere corpora: fit id aut momentaneis compositionibus quae iam iam sunt usurpandae, aut stabilibus & in arte receptis, quales in dispensatoriis poblice extant. Si illud consideres; quanquam non ignotum est inter nos quoque, non omnes pari esse industria & uigilantia, nec solum medicum oportet facere, quae decet, sed & ministros, si qui tamen ex arte scribunt, illi plerunque correcta sumunt simplicia & praeparata, si suspicio est, aut unquam deprehensum est aliquid illis periculi adesse, quanquam id non simpliciter, sed fere collate cum praesente aegri constitutione sumi solet. Itaque addunt roborantia, alterantia, deuehentia, dirigentia, compescentia saeuitias & c. qualia & quanta oportet, non neglectis proprietatibus & sympathiis si quibus mutuo afficiuntur, uel eluta purgataque uel extracta, uel infusa & c. Galenici non repudiant uere extracta. Non enim repudiant olea & reliqua ope Chymiae uerae uel eius principio, maceratione, confecta medicamenta. Si ea spectes, quae longa experientia ad usum etiam fortuitum comprobata concinnari & seruari solent; non id fit sine digestione, quam & Paracelsici in omnibus pene praeparationibus suis necessitate rei coacti, interdum etiam nimis stolide ( nam de omnibus fere usurpatur mensis philosophicus; unde & liquorem macerationis & digestionis solent menstruum appellare quasi omnium natura esset eadem & c. Menstruum Paracelsicorum. ( de qua re uideatur Hieronymus Rubeus & alii. ) adhibent. Quid autem praestat digestio? Occinemus Neoparacelso illud nobis ex Galeno obiectum, aduersus Thessalos autem ab illo prolatum: Digestio redigit omniae ad unum actum. καὶ μὴν ῷ ἑταῖρε ( Neothessalum uocat amicum alio spiritu quam quo ipse agitatur. ἐν τῇ συμπλοκῇ τῶν εἰδῶν ου φυλάττον ταῖ τῶν δικείων ὐσιῶν αἱ ἐνείργειαι & c. in digestione non seruantur sigillatim actus substantiarum suarum, sed reducuntur ad unam quandam communem formam & crasin: idque machinari Galenici didicerant ex mistione naturali. Corrigentia ergo cum agunt in reliqua, & uicissim ab eis patiuntur; ad innoxiam reducuntur potentiam, quam experientia postea salutarem hominibus ulu annotauit & comprobauit. Itaque composita non iam sunt actu plura simplicia; Corpus corpori additum zon auget uenenum. sed unum numero mistum. Si formae singulares non manent, ergo nec materiae ultimae: & uanum est, quod corpus corpori additumuenenum augeat, Mutatione enim ad nouam essentiam facta non iam manet uetus. Sed & falsum esse ex superioribus patuit, nos uti corporibus uenenatis pro correctione, quanquam interdum uenena, interdum alia nocitura corrigamus, non omni noxio ueneno existente. Itaque bis stultus Neoparacelsus est, qui & supra compositiones reprehenderat, & iam correctiones conuellit. Mista in usu sunt instar simplicium quibus sunt potentiae plures. Illae uero misturae, ad usum pro simplicibus adhibentur, si quid molesti adhuc habent, nouis ad facilitatem adducuntur ingeniis. Ita ex Theriaca facimus Theriacalem aquam, & acetum & alia: Ingratum eius saporem emendamus gratorum mistura, & reliqua, quae calumniatori nostro non sunt ignota. Paracelsica etiam corrigient additie corporibus. Ita ergo paralogismus confusus est. Et uideamus an non etiam Paracelsici corpore corpori addito corrigant, prius tamen admonentes Neoparacelsum, ut consideret an non aliquando uenenum certum ueneno iunctum contraria ui id ita obtrinerit, ut ex duplici hoste factum sit βοῆθημα salutare? Si non succurrit: cogitet illos uersus: Toxica Zelotypo dedit uxor Maecha marito & c. Et colligere poterit, nisi ratione uacat: certum uenenum ueneno contrario additum eius noxam corrigit: quid fiet non uenenatis industrio artificio permistis? Uerum illud agamus, a Diaeta incipientes. Uocatus est hisce temporibus Rodolphopolin ad uiri cuiusdam, ut aiebant, podagram & colicam curandam. Paracelsici cibos non corrigunt essentiis. Proculdubio extractos cibos non secum uexit; sed passim diuersoriorum atque adeo uulgarium coquorum ministerio uixit. Hi quid illi praepararunt? Num essatae anatomiae τερετὸςματα? Nullo modo. Quin & praeceptori coquus creagram, sicut olim Achilles Chironi testudinem in caput impegisset, dicens, quid tibi hospes cum nostra culina. Quid egerit bonus Neoparacelsus? Esurierit? Neutiquam. Comederit ergo & biberit, securus a ueneno, apposita corpora: sed ille occurret: uentriculus meus naturalem anatomiam peregit. Prolepsis de uentriculo. Utinam uero, inquam, istud. Sed cur ipsi tunc liceat ad illam anchoram confugere, nobis non liceat? Cur non & nos dicamus: Uentriculus agit spagyrum. Ergo non opus est foris fieri separationem. Uerum cum coqui omnes cibos, suos corrigant sale addito, uinum uero affusa aqua & sulphuris fumo; cum tam multa coierunt uenena, concedet nobis necessario aut uenenum omnia corpora non habere, aut uenenum a ueneno corrigi; aut se scientem uolentemque uirus comedisse & bibisse & noxam praesentem incurrisse. Neque enim opiophagum maurum, aut mithridaticum habet uentriculum. Dicet sortassis usu ciborum consueto natura nostra uulgare uenenum non curat. Dicam rursus, quorsum ergo Galenicos stimulauit diaetae nomine? Quod usu animalium in cibo innoxium est, id uenenum non est. Non enim uenenum est, quod usu mollitum, & naturae innoxium factum est omni non tantum homini, sed & bestiae, & plantis. Talia praecepta uxori tuae dictita Neoparacelse, nisi tibi os probe aromatizet sandalio, & argumentis ponderosis euincat se ueneficam non esse, mirabor. Nolite autem putare me haec cum Neoparacelso solo agere. Publico conuictus est testimonio; atque adeo ebrii sui Paracelsi. Paracelsus totas noctes potans & uorans non putauit corpora esse uenena. Non iuuabitur etiam si dicet, coctura illa foci uenenum separari. Cum enim ipso teste feces abiiciendae uenenum retineant, utpote quod in corpore uult esse, ipse uero non expressa edat sed olera cum iusculo; nunquam effugiet uirus. Si nolit in fecibus manere, sed in liquorem abire; Uenenata qualitas in ius infusionis deponitur. caueat iusculo. Sin halitu dissipari, uitet oua, & quaecunque cruda. Monemus autem studiosos, uere aliquando in iura deponi uenenosam qualitatem, sicut in omni infusione solent corporum uires animaduerti. Ita ius ellebori, Thymelaeae, & aliorum solet abiici. Ita & pomum & raphanus aliquando in quo surculi suspectorum sunt assi, non solent uenire in usum. De magisteriis Paracelsus scripsit, quod per ea tota corporum quantitas fiat magisterium: Sed ex his colligere & hoc est. Cum Paracelsici trita soleant macerare & in liquorem uires euocare; eumque postea abiectis crasiis decoquere & destillare, usque ad essentiam dictam; non uerum esse quod garrit Neoparacelsus in fecibus uenenum esse. ubi hic uenenum in corpore crasse? Non enim omne uenenum fixum est. Sed multa uolatilia, ex quo genere etiam est Neoparacelsi spiritus. Mercurius sublimatus prorsus damnat istam artem Neoparacelsicam. Uerum enimuero illi succi tunc uenenati sunt, cum ipsa res talis; ueluti in Tora, quam tradunt tamen substantia tota citra noxam edi; At si succus saltem sanguinem ontigerit; praesentaneum esse uenenum. Quod ipsum de Hispanorum elleboro albo experientia testatur, ut qui expresso succo utantur pro toxico ad necandas bestias, quorum sanguinem delibuta sagitta attigerit. Ex quo etiam hoc patet quod supra diximus, naturam aliquibus uenenatis addidisse alexipharmacum; quod si separes; auxilio remoto purum putum remanere uenenum. Sed ad paracelsicas correctiones. Extractio Turpethi Quercetani scrupulo uno praecipitur dari. At commode non potest deglutiri: & si una pilula certam uentriculi partem attingeret ibique haereret; quantum noxae allatura sit, facile est coniicere. Paracelsici etiam medicamenta corrigunt corporibus. Mandatur ergo dari cum uino rubro. At hoc corpus est. Ita oleum martis cum conserua praebetur ab eodem. Idem Chymicus nominatim ait Spagyros ita praeparare, ut in rebus maligna, qualitas propriis correctiuis prorsus retundatur. Integra non raro essentiis sunt tutiora. Et quod illa sint adiectitia, ostendit compositionibus suis; & de oleo uitrioli, quod per se datum sine liquore, uentriculo asserit esse noxium. Imo affirmat interdum integra tutius adhiberi essentiissic Theophrastus praecipit de usu primorum entium, quod sint ex uino bibenda. Cum etiam primum ens sulphuris facit, addit ei salem solutum, qui quo modo per colaturas solutiones & congelationes fiat, ita ut saltem peregrina eaque crassiuscula remoueantur notum est. Ita sublimatio & lotio mercurii; sublimatio sulphuris & aliorum, quid aliud praestant? Atqui Paracelsici dant cum uino, cum iusculis, & aliis corpulentis. Specificum odoriferum. Specificum odoriferum ingreditur, Ambra, muscus, Sybeta, & alia integra, nec fit separatio. Paracelsus ergo in artem sui discipuli peccauit. Dornaeus talem facit compositionem ex salibus, Recipe Salis auri: Salis antimonii; melissae an. ◉ 5. Salis communis puri; Salis petrae ◉ uiii misce: Ede super pane. In hac corpora sunt crassiora sal uulgare, & petrae; quanquam & reliqua non sint spiritus. Non possunt edi per se. Itaque panis additur; uenenum nempe ueneno, censore Neoparacelso. Examinet autem ille censor hanc Paracelsi compositionem aduersus pestem in lib. de Tartaro: Ad pestem Paracelsi antidotus. Recip. Uini ardentis & correcti uncias decem. Specierum ducis, lithon tribon, Bezoar singulorum semunciam, Theriacae Alexandrinae mithridati selecti an: Unciam cum semisse. Misceantur. Dosis est uncia usque ad tres. Haec. Paracelsus composuit, quae ne dicas secundum essentiam intelligi debere, magnitudo doseos arguit. Non enim Paracelsicae essentiae uorantur ad uncias duas uel tres. Itaque non fecit magister, secundum genium nostri sophistae. Cur etiam utitur electuario ducis, & reliquis, que tota ex corporibus constant, atque ita sunt uenenatissima ex sententia illius? An ignorabat tunc illud axioma Paracelsus? Paracelsus etiam nobilissimis rebus uenenum ponit. Minime. Nam in explicatione capitis istius manifeste dicit; in omni re etiam nobilissima esse uenenum, ut in musco, ambra ec. Num & in aere, sole, caelo? quia ubique malum sit coniunctum bono; Et malum faciat in corpore aegritudines & c. Non tamen consentit discipulo praeceptor. Nam uenenum illud non nisi in spiritu minerali ponit, quem omnibus etiam uegetalibus assignat. Quid hic de magistro illo dicendum Neoparacelse? Paracelsus uenenum ponitin Spiritu: Uidetur tibi non parum aduersari, quia non spiritui, sed corpori istud asscribis. Neoparacelsus in crasso corpori. Atqui bonus eras Paracelsicus? Fortassis hoc sciuisti, sed uitare uolens Charybdim, incidisti in scyllam. Quomodo enim tunc aquae destillate spiritus uitrioli, salis & aliorum a te tam impune biberentur, si uenenum in illis esset? Quin & spiritui naturae quomodo per similitudinem succurreres? Iam ponis in corpore non sine ratione. De arsenico unciatim uerato. At quid tu in arsenico uidisti uocari? Spiritumne? Non sane. Nam Quercetanus ait, cum eo exhalare uenenum. Et in spiritu potissimum esse arguitur destillatione oleorum, tincturarum & c. & experientia certa, quod uidemus coctura & aliis exhalationibus uim omnem aliquibus adimi. Omne uenenum potius est uel in spiritu, uel in succo. In terrea substantia esse uix ullum scimus. Et consentit Muffeti confidentia de fixis. Andernacus tamen ait erodere arsenium seu crudum seu crematum. Corpus ergo & cadauer. Uide ut te ex his extrices. Multis modis falleris dum uenenum augeri scribis, si corpus addito corpore corrigatur. Uideris uero innuere aut corpus essentia, aut essentia essentiam emendari debere. Hoc non. Nam essentia per anatomiam tuam uenenum amittit. Non opus ergo tibi est correctorio. Atqui tunc tecum ne Paracelsus quidem sentit, ut ex superioribus liquet exemplis. Confugies ad diuersitatem praeparationum. At uos feces abiicitis: Et tu in illis uenenum ponis. Ergo & Paracelsi essentia nihil habet ueneni, ( quod tamen in fecibus nequit esse si in spiritu est ) atque ita is magister magno spagiriae suae probro aut aliquid facit temere, aut uenenum reliquit, sicut axioma eius enunciat in spiritu uenenum esse. Si adhuc uirus restat in praeparatis, quid praestiteris laborando? An tunc essata tua anotomia aliquid habet usus? quo modo etiam uere dixisti paracelsistas nil nisi essentias, & specificas uirtutes usurpare, si utuntur correctoriis? Debet ergo, si ulla apud uos correctio est, corpus corrigi per essentiam. Sed iam iterum uacillat axioma istud tuum; Alia ergo correctio apud te non est, quam reductio adessentiam, quae tibi est puri ab impuro separatio. Nulla Paracelsicis est correctio, quia nec corpus corpore, nec essentiam essentia nec essentiam corpore, nec contra, neque etiam praeparatione corrigunt, ex huius nostri decretis. Sed iam quiesce paulisper. Etiam hoc tibi adimetur; ut ita omnis Neoparacelsicus sit plane inemendabilis; quanquam non opus est demonstratione, aduersantibus tum aliis Paracelsicis tum experientia & facto quotidiano. Donas nobis correctiones nostras nihil habere incommodi: at pene imposibiles esse ostendis ita. Correctiones Galenicae aut tollunt uenena per separationem spagiricam, aut repressionem eorum. Neutro modo tollunt; inutiles sunt ergo. Propositionis partem ex tuo cerebro fingis; partem ex ficta responsione sumis. Assumtum comprobas de prima parte per negationem officii spagirici. Quia enim nostrae correcturae non separant purum ab impuro, ideo non sunt spagiricae, nec earum modo emendant. De altera parte uerbosus es; putasque opinari id nos, realiter habente. Si reprimerent inquis, nulla indicia ueneni in purgantibus apparerent. Sed apparent: Ergo non reprimunt. Hypotheseos loco, tanquam pro confesso, autoritatem Galeni ponis; purgantia nulla carere ueneno. Assumptum probas congerie symptomatum, que inter purgandum cruciant aegros, & tot ministeria requirunt, Sed tu primum erras male distribuendo & correctionum finem unum saltem, omissis aliis sumendo. Falsus eras cum tuo Paracelso omne corpus habere uenenum, & ubique coniunctum malum bono, cuius falsitatem arguere satis apud te poterant diuina oracula, si eorum meminisses, quanquam per se ratio sit uana, cum non ideo ubique uenenum sit, quia ubique sit bonum cum malo & c. Ex hac tua deceptione oritur hic finis angustior. Et si pro quauis noxa aut incommoditate uenenum sumsistis iam amplius distribuendo peccasti. Quae corrigantur. Corrigimus enim quorundam tarditatem in operando; quorundam praecipitem & impetuosum motum; quorundam uolatilitatem, ut ita loquar. Quaedam nimis calida, frigida, humida, sicca forent per se: Ad moderationem ergo reducuntur per contratia. Quaedam uentosa fuerant; quaedam gustui & uentriculo ingrata: quaedam hanc illam partem laederent, antequam ad affectum locum peruenirent: quaedam ne perueniunt quidem integris uiribus nisi cum uehiculo natura agente sine electione. Quedam aliquibus indiuiduis non bene congruunt & c. Hi & similes alii multi fines sunt in corrigendo, ita ut non semper sint proposita uenena. Sed his iam immoremur, quando ita libet de uenenis loquendo ueris. Quomodo corrigamus. Corrigimus ne ergo illa tantum per repressionem & retusionem, quam certe fieri per agens contrarium patet? Alexiteria. Non negamus nos studiose quaerere alexiteria, si qua certa haberi possunt, quorum ἐνέργεια uel aboleat uim uenenatam relicta salutari; uel ita eneruet, ut absque incommodo perueniat ad finem suum medicina: aut etiam cohibeat, quo minus in actum prodeat; quae tria putamus uerbo repressionis contineri posse. Praeparatio partis. Uerum enimuero non raro partem subiectam ita praeparamus, ut a ueneno pati nequeat. Interdum tardae rei effectum maturamus ideo, quia diuturniore mora in corpore uenenum erat proditurum, uel putrefactione nociturum; uel in una parte haerendo eam stabilitate laesurum & c. Talia autem uenena nunquam adhibemus temere, sed cum summa grauisque urget necessitas, & plus certi auxilii, quam incertae noxae speratur & intenditur. Hac ergo in parte deficit tua distributio. Sed & illa uacillat, quod putas nos corpora corporibus pro correctione addita, ante usum non separare. Multa per ignem corrigimus. Multa per aquam; lauantes, coquentes, exhalare permittentes & c. Quaedam etiam ad aerem suspensa malitiam ponunt. Quaedam, tosta, cocta, macerataque simul, & qui alii modi passim in nostrorum libris extant. Est apud N. Monarden insignis locus de Yucae succo, qui presens uenenum est expressus solum: Quod si coquatur ad medias; acetum praebet salubre. Si coquatur ad crassitiem; mellis uicem supplet. Addit ille: Uide quanti in rebus momenti sit coctio, quando quidem praesens uenenum insalutare alimentum & potum uertit. Haec historia nostrum sophistam confundit egregie. Galenici etiam extrahendo corrigunt. Sed & utimur illa separatione, tum chymica perfectiores tum rudiore pro ut fert natura rei. Non enim ut tu putas oleis & reliquis destituimur Chymicis. Uerum non ita, ut tu, cum Paracelso insanimus. Accedit ergo ad duplicem elenchum, etiam hic tertius petitionis principii, quod est merum mendacium & calumnia. De repressione. Sed de repressione nobis litem moues, peculiari paralogismo. Scire primum debes, nos correctionibus nostris intra eos limites subsistere, ut caueatur enormis naturae laesio, quantum fieri potest. Uenenorum usus. Nulla necessitas nos cogit ueneno uti, nisi uel illa ipsa ui aliquid boni in corpore operaturum sit, in quo prohibemus τὸ ἄγαν, facientes more militari, ubi non raro ut grauior hostis pellatur, mitior conciliatur; & postquam uictoria obtenta est, dimittitur cum bona pace; uel ubi coniuncta uirtus salutifera est; quae tamen a maliciosa separari omnino non potest illa salua. Fit ergo ut aliquid tentent illae uires, sicut hostis contra hostem conductus non omnino conducenti parcit, & necesse est contrario medicamento, nobis aduersantemmorbum tollere, oppositis copiis his, quae per se quidem naturam infestant, at dum hostem inueniunt, & ipsa a natura auocantur & reprimuntur simul, ita tamen ut penes ea sit uictoria non ad abolitionem naturae sed morbi; natura autem liberata illorum pugna emergens in actum, irritataque utrumque profliget & corpore exturbet. Motus corporum medicamento. Hinc euenit ut corpora interdum in conflictu commoueantur magis, praesertim ubi non satis patent uiae implicitumque malum altius radices egit, nec potest arce sua emoueri nisi uiolente; aut aliquis error conmissus, aut symptoma nouum, uel nouus morbus ante inde prehensus emergit & c. Electio medicinae. ueruntamen in electione eius medicinae consulimus experientiam & rationem, iterum more boni imperatoris facientes qui cum hosticis copiis uti cogitur, eas sumit quas non saeuiter & crudeliter furere perspectum habet, aut quas facile possit coercere, si quid moliri uelint. Cum itaque natura mitia dederit, quae per experientiam cognita habemus; nec necessitas malo nodo malum postulat cuneum: diligenter & uim & quantitatem & defensionis modum cum reliquis aestimamus, pergimusque a deliberatione alacriter, nihil morantes turbas leues, quandoquidem nullum conficitur bellum sine aliquo motu. Aliquae commotiones in purgando negliguntur. Ingrauioribus necessitas nos excusat. Haec & Paracelsici non ignorant. Sed tibi calumniosum odium oculos praestrinxit, & mentem ligauit, ne uidere & iudicare recte possis. Cum ergo dicis si reprimerent; nulla ueneni indicia inter purgandum apparerent; reponimus tibi primum elenchum accidentis. Potest enim aliquid euenire quod humana diligentia caueri non potuit. Deinde a te inuido iudicari solet uenenatum hoc, quod reipsa non est. Non a ueneno est omnis turba corporis. Non enim quaeuis turba in corpore a uene no est. Nec omne purgans, excitat turbas, nec semper & in omni corpore, idem operatur modo eodem, ut dicebat & Hippocrates. Insuper etsi appareant indicia ueneni; non tamen negatur correctio. Nam haec adhibetur ideo, ut si non tota tollatur noxa, mitigetur tamen, ne in grauius malum precipitet. Itaque & elenchus consequentis a te committitur. Que recenses in assumpti probatione partim malitiose detorta sunt ab elencho κατάτι, partim accidente. Quaedam purgationes placidissimae. Non in omni purgatione ista sunt symptomata. Saepissime nihil percipitur molestiae, nisi quod alias etiam, dum natura impuritates segregat, solet euenire, ueluti motiones circa umbilicum & uellicationes, rugitus intestinorum, excretrix stimulata, & similia, quae unusquisque fere quotidie uel citra purgationes artificiales experitur. Perturbatio totius corporis non semper tanta est, quantam fingis; neque enim coniuncta omni purganti. Lipothymiae rarissimae deprehenduntur; Lipothymia. interdum eas excusat necessitas, sicut & in uenae sectione, modo sint reuocabiles. Horror. Horrere aliquem operante medicamento, res periculosa non est. Halitus, & confluentes undique per naturae excutientis motum, humores facile neruos & musculos uellicant; & id crebrum solet esse etiam sine cathartico. Horrent multi uel a solo uino, cum mane a ieiunis bibitur. Conuulsiones ego nec dum uidi ullas a purgante excitatas, quanquam saepissime propinauerim. De aceto destillato hoc asserit Guintherius. Euenire tamen in hypercatharsibus & nimium uiolentis, qualia memini olim a Paracelsico quodam per uitrum antimonii procurata eodem effectu, consentaneum est, idque admonuerunt periti. Singultus non omnis perniciei signum est: Et solet etiam hic raro comes esse. Umbilici uellicationes. Sedatur tamen facile: uellicationes umbilici tu studio amplificas. Quid enim bonorum osor faceret aliud? Uides non omnia nec semper uenenum indicare, quia quaedam mitia sunt, & fere usitata, quaedam etiam citra uenenum eueniunt, praesertim delicatis, quique natura sunt nauseabundi, aut aliqua affectione a medicamentis abhorrent. Quaedam antipathiae. Uirgo quaedam uiso pomo sanguinem naribus stillabat, & animo deficiebat: alius astacos fluuiatiles ferre non poterat, & c. Multi nauseant uina sulphurata, uobis dicentibus sulphur esse animam uini, & c. Istane ergo sunt uenena? De astantibus. De copia astantium garris. Soleo quotannis bis aut ter sat graue purgans sumere uel solus. Et id nouimus saepius euenire. Si qui autem imbecilliores sunt, quam ut sua ope se sustentent, cur illis non addamus ministros? Fabularis de cordialibus, & confortatiuis. Cordialia. Debebas autem & hic pro tua malitia nobis obiecisse uenenum, quia illa non raro corporibus dantur cum animabus. Sed erubuisti parumper, aut saltem memoria te fefellit. Somni interdictum arguit plane contra rium. Interdictio somni. Noster enim senex sistere uolenti somnum praecepit. Itaque sic prohiberetur potius uenenum, quam contrario interdicto; Et ostendit experientia id praeceptum esse uerum. At nos inde concludimus purgantia neutiquam esse uenena. Haec enim in somno uires acquirunt, unde qui uenenum hauserunt a somno arcentur. Purgantia uero, qua sunt talia, eas amittunt. Inde etiam fit, ut in aliquib. somnum praecipiamus statim a sumtis; in aliquibus prohibeamus, ut in mitioribus. Cum enim nolimus ante peractam sufficienter purgationem quenquam dormire; confidimus potius omnia recte fore. Fit autem id in hunc finem non quod semper putemus in uenas & habitum corporis raptum pharmacum nociturum, sicut fit hausto ueneno, in quo somnus recte pohibetur longe alio fine & facultate agentis; sed potius ideo quia usu compertum est, somno eius uim retundi, & sic uos frustrari fine praestituto. Si peritus esses nostrarum actionum, aut a calumnia alienus, scires nos non raro uti somno pro correctorio in uehementiorib. Nam mitius a somno agunt, turbulentius sine eo. Nec ueremur, si quid raptum in uenas est, illud molestum tantopere naturefore, ut fit inuenenis. Si tu potes totum illi committere, & dormiens secure in utramque aurem non dubitare, quin omnia sit recte actura, modo datum sit medicamentum, in quo tamen grauiter erras, cur nobis item non aliquid bone spei largiris? Sed satis ad paralogismos, non quidem tui, qui indignus es, sed studiosorum gratia, dictum est: Duo restant: Primum de hypothesi tua, secundum de purgationib. De uenens purgantium. Paracelsicis. Galeni laudas ingenuam confessionem, quod nullum purgans ueneni expers statuerit. Iudicas ergo omnia purgantia esse uenenata. Agnoscunt studiosi Neoparacel. in cymmeriis tenebris, & Paracelsistica caligine uersantem non intelligere, nec quid Galenus senserit, nec quid ipse laudet. Ueneni uox homonymae. Notum quidem etiam Grammaticis est ueneni uocem ambiguo sensu modo de medicina accipi modo de deleterio maligno, & discerni, sicut in lege cornelia de Sicariis & Ueneticis, adiectione boni, & mali: sicut & medicamentum cepit usurpari pro ueneficio, Sed artifices loquuntur distinctius. Purgantiam genera. Genera purgantium duo traduntur. Quaedam purgant, quanto, qualia sunt illa, quae Aristoteles quoque agnouit, ut serum lactis, oleum, & alia. Purgantia quanto. Sed haec sunt duorum generum uicissim; Quaedam enim solo quanto molestiam creant naturae, eamque stimulant ad excernendum, quae dum propelluntur, ex accidente secum trahunt uicina itidem reiectanea, uel ad exeundum pronanatura item isto modo prouocata, solet non raro etiam ad alia superuacanea pergere. Quaedam praeter quantitatem adiunctam habent qualitatem, non quidem proprie purgantem & malignam, sed uacuationi inseruientem, ut illa, quae oleosa pinguedine lubricant intestina, & mollem transitum fecibus parant. Purgantia quanto & quali simul. Item quae humiditate explicant, laxantque; & quae acredine aliqua excretricem stimulant. Alia etiam dicuntur astrictoria ui inferiora propellere: alia calore pigritiam frigidam soluunt; alia molliunt dura, dantque excidendi occasionem, & c. In hoc primo genere per se nihil est deleterii aut uenenosi. Qualitate purgantia manifesta. Alterum genus eorum est, quae qualitate purgant, eaque aut manifesta, ut lubricitate, calore, salsedine, amaritudine, tenuitate, ui ablutoria, & extersoria, & aliis, quae quanquam sine quanto non sunt, quia tamen non potissimum quantitate id efficiunt, huc reuocari solent, licet non multum referat; Occulta. Aut occulta, quam uocant materiae uim, aut totius substantiae. Deleteria. Et haec deleteriorum in censu habentur a Galeno, & distribuuntur secundum deleteriorum ab illo designatam rationem in duas classes, quarum una est earum, quae non quauis dosi sunt talia, sed excedente: Deleteria quantitate. unde & deleteria quantitate solent uocari; ueluti cum Rhabarbarum bonum sex drachmarum pondere interimit. Deleteria tota natura. Altera classis est tota substantia talium, que etiam minima quantitate sunt interneciua, licet non semper ad finem perueniant, ut arsenicum, & c. Haec est Galenica descriptio purgantium, conueniens etiam cum Aristotelica. Tres classes purgantium uulgares. Quercetanus Chymicus retinuit usitatam distinctionom purgantium in tres ordines, quorum primus habet maligna, ut Elleb. Turbith, Hermod. Esulam, Cucum. Agrest, Thymeleam, scaminon, & c. Secundus benigna, ut maluam, mercurialem, uiolam, rosam, betam, serum, pruna, mannam, tercbinth. cassiam, & c. Tertius mediocria, ut aloen, agaricum, rhabarb. cnicum, sennam, irnpolypodium, & c. Apparet autem hinc Galenum in secundo deleteriorum genere posuisse illa inimica infestaque naturae, de quib. loquitur Neoparacelsus. Alia quae alimentaria uocantur partim ad primum genus referuntur, partim ad diuisionem priorem secundi, quanquam etiam ex horum immoderato usu quis sibi creare perniciem possit, ut & ex alimentis putredine corruptis. Imperitia itaque Neoparacelsi distinctae locutioni obstitit. Paracelsicus omnia purgantia indiscretim ueneno inficit. Uerum enimuero sit locutus & senserit de his. Putat ergo ea uenenum esse? Certe statuit uenenum contineri in corpore crasso. Sed & hoc per totum defendit; illud uenenum in corpore seculento uersari, & posse per anatomiam essatam separari. Huic enim ascribit purgationem puri ab impuro, ita ut separato prorsus ueneno, essentia restet purissima & maxime salutaris. Praeterea cum laudat Galeni iudicium de purgantibus, approbat illud. At Galenus depurgantibus per se sentit, quod habeant aliquid naturae inimicum, ea ipsa ratione, qua sunt purgantia. Neoparacelso ergo purgans per se uenenatum est. Si omnia purgantia sunt uenenata; Paracelsici axioma aduersatur ipsi. & uenenum a Spagiro separatur, nec in usum uenit; Ergo Spagirus non utetur purgantibus? Si etiam non adhibet nisi essentias; & uis purgans uenenata, est in crasso corpore, quod obiicitur: iterum tota alchymia ignorat purgantia. At non tantum specificum purgans a Paracelso descriptum est, sed & omnes pene Paracelsistarum officinae sunt plenae extractionibus Rhabarbari, Aloes, Turpethi, Esulae, & c, uitri antimonii, mercurii praecipitati, uitrioli, salium, & c. Contra ista ergo consequens est, aut corporibus uti Paracelsicos, si in illis uis purgans uenenosa est: Aut purgans, qua tale, non uenenatum esse, sed habere saltem adiunctum uenenum, quod separetur cum corpore. At hoc repugnat tum Galenicae sententiae, tum chymicis rcliquis, tum experientiae. Nam si Galenus purgantia uenenata censuit in integro propter effectum: magis ea talia iudicabit extracta, propter uim longe ualentiorem, imo dicet ex deleteriis non malignis, facta esse maligna uera, quia in minima quantitate plurimum habeant noxae, ut omnibu. constat, qui Paracelsica usurpant, nec negant ipsi artifices. Addende hic sunt notae ueneni purgantis, quas ille memorauit supra, que omnes pene deprehenduntur in ualidis extractis. Si itaque effectum ueneni restat necesse est ipsum non esse separatum. Necesse ergo est, si Neoparacelsus uenenum a purgante separat, ut totam rationem purgantis tollat, aut concedat suum iudicium temerarium & fictum esse. Notauit experientia uim purgantem in aliquib. fugacissimam esse, atque ideo in subtilibus herere partibus; ueluti aloe lota crebrius non purgat amplius; rosa siccata eandem perdit; in Rhabarbaro uetustate exolescit, & c. In aliquibu. uero etiam in fecibus perstat, ut ex quib. prolectus sal purgat. Lapis Iudaicus & armenus ustus lotusque aliquid amittit; Stibium. stibium saepissime calcinatum adeo pertinax est, ut, licet flores seu fumum album uehementer purgantem emiserit, nihilominus tamen in uitrum pellucidum redactum uiolentiam posuerit, cum integrum, & alio modo praeparatum uix quicquam uel magna dosi ualeat in uauando. Ita & Elleborus & similia contumacem habent uirtutem. In succos tamen ut plurimum ea potestas transfunditur in genere uegetalium. Uis purgans succis propinquior. Nam in his proxime haeret subtilis essentia & spirituosa, quae euanescit, si igni maiore coquas. Praeparationis uis. Quanquam autem non parum ad extimulandum, aut etiam ex remotiore potentia ad propiorem adducendum facultatem purgatoriam faciat ipsa praeparatio, alterans, commutans, extenuans, incrassans, & colligens; Nihilominus tamen patet ex dictis Neoparacelsum nostrum non mediocriter halucinari circa essentias suas. Cum enim uis purgans non sit in illis solis, seu in subtili parte tantum, sed & non raro in crasso succo solum, non raro in fecibus item, atque etiam in tenui spiritu, & praeparatio certa potest remote purgans, uertere in purgans propinque, est autem illi haec uirtus per se innocua, quorsum ita simpliciter infamat, & ueneni accusat crassa corpora? Sed & aut necessario adhaeret uenenum purganti uirtuti, quod si est, nihil inuabitur essentia extracta, nisi cadauer pro essentia fabricet, aut non necessario, idque separabiliter aut inseparabiliter. Si segregari potest, & uis purgans modo in subtili spiritu est, modo in succo, modo in crasso sale & fecibus, non solum essentias petere debebat, sed aliquando etiam feces, ut in his, in quibus essentia uenenum habet; crassior pars purgantem facultatem. Si inseparabiliter; id quod tunc fit, cum nulla quidem absoluta necessitate cohaerent, permistionem tamen certam ita conspirarunt; ut in uno subiecto sint connexa, ut alterum sine altero tolli nequeat, operam & oleum iterum lusit. Sed frustra philosophamur. Certum enim est, quanquam fieri possit, ut materiis purgantibus uis aliqua maligna & per se uenenata adhaereat; Purgantia electiua per se dicta Senenata. ideo tamen purgantia uocata esse uenenata, quia hac ipsa ui inimica sunt corpori. Hoc saltem addamus. Si extractae essentiae longe ualidiores effectus habent, & eos plane eosdem tum numero, tum specie quos habebant integra; Si integra purgantia uenenata sunt extracta erunt pariter. necesse est, ut si uis uenenata fuit in totis, ea etiam remanserit in extractis Nam ea, quorum gratia dicta fuit illa inesse, non absunt essentiis. Sed uerum illud; Ergo & hoc, & ex consequente putidum mendacium est; Essata anatomia purgantibus non adimit uenenum. de anatomia essata tollente per separationem essentiae uirus. Patet autem connexio, quia ubi iidem sunt numero & specie effectus, causas easdem esse necesse est: & si gradu ualidiores illi, etiam has fortiores ad operandum. Assumtum demonstrat experientia. Nam parua extractorum quantitas longe uiolentius agit, quam totum quadruplum. Antimonii extracti & uitrificati de more grana quatuor purgat insanius, quam unquam compertum est in integri satis magna quantitate. Uitrum stibii. Et nos leui quadam ratione nouimus id purius paulo a uenenatis spiritibus facere, & colorem ei iucundum conciliare. De eo bibimus trium drachmarum infusum in spiritu uini. Nihil omnino purgauit. Contra si uitri saltem duo grana coquam in dimidia aquae libra; demusque colatum, purgat non contemnendae supra infraque & per sudorem celeriter uacuat robustos, si quatuor uel quinque grana sumantur infusa uel cocta & colata. His & similibus ostenditur gradus actionis ualidioris. Quod autem eadem numero & specie sit uis; ostenditur eadem ratione. Nam extractum rhabarbari eosdem purgat humores pro secessum quos & quomodo integrum, si recte sit paratum. Extracta uiolentiora. Ita extracta esulae, aearici, turpeti & alia. Gradu intensiore discrimen hoc faciunt, ut uiolentior longe sit operatio: quanquam etiam haec causa sit, quod cum natura claustris suis rabiem mitigauerat retinueratque, ut satis commodus eorum usus esset ad salutem hominis, ligamentis & uinculis per extractionem ademptis, furori patefactae sint ianue, & totus impetus remissus. Item accessit subtilitas, tenuitasque materiae, qua se altius infigit, latius extendit, fortius irritat, & praecipitanter rapit naturam. Et licet contendamus cohibere furorem alio subiecto, in & cum quo propinatur, illud tamen adeo aptum non est, ut sufficiat ad gubernationem. Plerunque autem datur id extractum cum uino, iusculis & si milibus, sed non admodum felici consilio. Ignis. n. additur igni, & currens per se stimulatur. Quin etiam naturae familiare uehiculum, turpiter eam decipit, & promptam labefactat insigniter. Contra, si integra dantur, naturae labor primus est in opus incumbere, e liberare, in quo non statim absterreretur, sed paulatim adsuescit malo ferendo; tardeque sentiens se prouocari e stimulari; absque commotione magna exequitur officium suum. Ex his consequens est chymicas praeparationes interdum grauius peccare, dum hostem liberant, & πρόφασιν ad debachandum subministrant. Medicina non requiris solas essentias. Peccant autem in hoc imperitiores, ut plerumque uidemus, periti naturas istas non ignorant, & pulchre coniiciunt, ubi conueniat extractum, & ubi integrum dari, & quodnam sit extrahendum, quod non. Itaque non omnia nec semper medicamenta sunt extrahenda. Addunt etiam extractis suas correctiones, quibus impetum prohibeant, solum hoc querentes extrahendo, ut in aptius subiectum transferatur. Uirtus, ad usum feliciorem suauius sumatur, & celerius operetur, ubi id necesse est. Tutam operationem raro praestat simplex extractio. Ars ipsi succurrit dextro usu seu ad effectum accommodatione, & c. Patet ergo Paracelsistarum anatomias non adimere purgantib. uenenum, si quod habent, sed potius illud iuuare. Correctio Paracelsica ostendit in praeparando non sublatum esse nocens. Deinde si tollitur uenenositas praeparatione chymica Paracelsistarum, frustra addunt correctiones. Sed illi homines nihil agunt temere, qui totam naturam intus forisque contemplantur ad amussim, & sciunt quib. praeparationibus quousque perueniant, & norunt omnia etia non cognito morbo e natura patientis, cum satis iudicent hominis membra spectasse in macrocosmo, si fas est credere. Necesse est ergo ut correctionibus suis fateantur uenenum adhuc inesse. Exempla correctionum. Et quid sibi uult Paracelsus, cum magisterium tartari, & uitrioli coniungit, additque eis croci essentiam? Crocus cor hominis est. Defendere ergo cor uult ab illorum malitia. Ita Quercetanus extractum Euphorbii corrigit Alcoole sacharino ( spiritu uini sacharato ) oleo mastichino, anisi: & essentia coraliorum. Ita in reliquis. Eat nunc Neoparac. & sesquipedalibus encomiis celebret suas praeparationes. Th. Muffeti confidentia. Thomas Muffetus Anglus sponsionem facit, ni omnia etiam praesentatissima uenena uelit uorare, si saltem sint fixa. Loquitur ille, ut possit euadere. Fixum reddere difficile. Nam fixa omnia reddere, ut eius censure satisfiat, res magni laboris est: & corrumpitur res, & in aliam mutatur millies, antequam eo perueniatur. Et cum ut plurimum in spirituosa natura sit uenenum, haec autem essentiae nomine a Chymicis soleat accipi, sicut euincunt destillationes, olea, aquae, & reliqua, cadauer nominatum Thomas ille rectius deuoraret, quam essentiam, quanquam relate potius quam absolute id quod subtile est, essentia nominetur, in mistione alias crassis non minus essentiam materialem constituentibus quam tenuibus. Sales chymici. Sales suos quomodo solutionibus filtro ( quod est charta emporetica duplex uel triplex, cui imponitur solutum, ut destillet, uel pannus cotonis, uel alius densus, ut seu coletur seu educatur, & quasi elambatur humor pro destillationem, ad quam rem etiam rarus satis est ) uaporationibus, & coagulationibus & his saepe quoad satis, repetitis, conficiant, notum est. In his nihil decedit corpori per se: sed saltem peregrina impuritas terrea, coenosa, stipulique & alia remouentur. Sales purgant. At hi purgant interdum ualde inclementer, adeo ut referente Erasto, uel sal uulgaris cum uino datus in extremum uitae periculum induxerit aliquos. Datus autem sic est ad febres, praesertim putridas ab auriga. Sal petrae. De sale petre non ignotum est. Uorant eum in puluere pyrio. Ita sales purgantium, salammoniacus & alii agunt. Cum itaque statuantur purgantia uenenata, cum adhuc corpulenta, uiderit Neoparacel. quid tribuendum sit suis tam superciliosis praeparationibus. De mercurio ait Muffettus, quod uel uicies precipitatus redeat in prius, sine ponderis iactura magna. Hic quoque confundit illum. Est & hoc in purgationib. Paracelsicis annotandum, quod omnia ea effecta uiolenta que coaceruauit aduersari ipsa ueritate pene uerius competant illis ipsis quae praeparantur paracelsice. Effecta Galenicis purgantibus asscripta conueniiunt extractis paracelsicis. Est apud nos quidam unguentarius, Agyrta, quid didicit praeparare uitrum antimonii. Hoc cogit in massulas cum amylo & liquore quodam; uocat malum granatum. Prebet & puluerem cum sacharo & croco, appellans rhabarbarum minerale. Non dat per se, sed saltem decoctum aut infusum. Multos audiuimus de tanta uiolentia conquestos: ut uix mortem effugerint, & intercessu magistratus usu eius illi sit interdictum. Dicet Neoparac. hunc non esse Paracelsistam. Si neges coram, male te tractabit. At a quibus inuentoribus artem didicerit noto notius est. Si non credit, attendat ea, quae ab Erasto citantur in disputat. de proprietatib. medicament. cap. 65. Spiritus uitrioli. Aliud purgans Paracelsicis familiare est spiritus uitrioli, quem bene preparatum, & ab omni phegmate, hoc est, aquositate liberatum propinant paruo pondere, aut drachma ad summum, hi qui sunt audacissimi. Purgat quidem non adeo uehementer, quod nouerim, ueruntamen pro se datus fauces, linguam, dentes, oesophagu, asperam arteriam uentriculum, & c. adeo excruciatut uix inde conualescere possint patientes. Aliqui etiam crebro usu eius dicuntur fissuris uulneratum uentriculum reportasse, & tandem expirasse. Spiritus uitrioli non solus datur a chymicis fanis ob noxam. Et haec noxa adeo nota confessaque est, ut Quercetanus de chymicis suis dicat, eos non solum dare, sed correctum quo pacto & nostri uel sacharo, uel aqua multa uel syrupis, & c. mistum bono cum successu norunt praebere. Praecipitatus. Est aliud purgans nempe praecipitatus correctus, & aurum uitae. Huius mistum puluerem carbonibus uel alia materia, & compactum in nodulum praebent. Noui hominem qui colicae unam dedit pilulam, stante aluo etiam secundam & tertiam adiecit. Paulo post anima cum excrementis expurgata est. Idem solet in pomum coniectus uersari manib. donec incalescat, purgat ore & aluo, non sine uehementia, sicut & cum scabiei Gallicae inungitur mortificatus hydrargyros. Hieronymus Rube de destilatione scribit: Non desunt aliqui, qui luem ueneream ( notatur & Bodenstein ) inueteratam hoc puluere precipitato per os exhibbito sanare tentant; & ut egros decipiant, inficere ipsum aut carbonum puluere, aut medicamento quodam, cui ange lico nomen, consuescunt, quae catapotia exhibita molestissime aluum soluunt, atque etiam uomitum magna perturbatione cient. Haec ille. Idem Fallopius refert, qui etiam compositionem docet. Recip. aloes ◉ β myrtill. mastich. ana gr. iiii. praecipitati gr. u. misce cum melle rosato addito carbone trito, & c. Augustae dicitur quidam esse, qui huc misit ad honestum quendam ciuem, album puluerem ad laxandam aluum. Flos albiis stibii. Is uomitum molestissimum creat, & sursum deorsum cum magna uiolentia & lipothymia interdum uacuat, quod mihi constat duob. exemplis. Cum inspexi: nihil aliud erat, quam flores antimonii albi per sublimationem facti, idque comprobauit imitatio. Non desunt historie plurimae, quae idem euincunt. Non autem haec ideo commemoro quod etiam legitimum & peritum usum istorum repudiem, ( nam etiam praecipitatum Falloppius & Massaria tuto per os exhiberi docent in puerorum uermibus, scabi e, & c. tum in brutis, si id siat perite, & addit is medicum etiam uenenis uti, & c. Propria Paracelsistarum asscripta Galenicis. ) Sed ut indicem uanam gloriam Neoparacelsi de suis praeparationibus, quodque ea quae Paracelsistarum sunt propria, Galenicis medicis, apud quos rarissime similia uidentur, & plerunque eueniunt malo usu aegrotantium, de quorum contumacia omnes conqueruntur medici, assignauerit, iuxta suum axioma in initio huius disputationis positum. Galenicos tollere uenenum corrigendo. Tandem cum neget nostras correctiones tollere uenenum, adolescentibus per exempla demonstrandum est, ipsum mentiri. In diaetae ratione istud ita notum est, ut non egeat multis uerbis. Correctio in Diaeta. Eius enim correctionis praesidio portenta terrarum, inquit Plinius, in Ganeam uertunt. Anatomia uentriculi sine arte corrigente inanis. Comedunt terrae ulcera, fungos cum pipere sale & uino praeparatos, quae si non addas, impune usum non ferunt. Neque enim iuuat eos uentriculi naturalis Chymia, quam sibi somniat Neoparacelsus. Simili arte ranas, cochleas terrestres, ostrea & c. concoquunt: anguillas digerunt, & alia. Uinum natura temperat. Aegrotis ignotum non est, quin & Apiciis Italicis, quid nimio uini feruori praestet aqua, & nix. Et ipsum uinum natura ita contemperauit, ut sit ad potum aptum. Chymici cum per destillationem separant phlegma, quod corrigendo feruori & subtilitati erat, ostendunt facto ipso quaedam posse corrigi per admistionem corporum. Correctio in pharmacia. Spiritus uitrioli nudus & correctus acidus ( sicut loquuntur Chymici ) acerrimus est, adeo ut etiam uiderim, cui praeroserit digitos, Et uulgo soleat haemodian potantibus conciliare. Praebe autem eum cum syrupo rosaceo & aqua chamaemeli; aut confunde dimidium scrupulum cum aqua pura fontana: senties correctionem. Purgantia aluum mouere fatetur Neoparacelsus. At praemitte illis Theriacam, si tunc quoque purgant iusta quantitate data, Theriaca non fuit bona. Praestat idem Nepenthes Zuingeri ui opii, quod est in utrnoque irritam facere uim purgantium, si haec sunt uenenata. an non est corrigere? Indicae auellane & fabae ualde purgantes tostione saltem fiunt mitiores. Lac Pinipinichi saltem si quod iusculum uel uinum uel simile post id bibatur, omnino nihil purgat. Testatur haec N. Monardes. Idem de mechiocana refertur, & nos cibo inhiberi plaeraque usu didicimus. Radix solani syluatici, ut refert Gesnerus, sumta ante cibum dementes pene cibumque omnem fastidientes reddit. Potent uinum generosum: noxa omnis fugiet. Ex eadem planta idem autor baccas coquit cum Zingibere, facitque syrupum praesentissimum in uentriculi doloribus. At tu solas haccas comede crudas; Diuinis ad dolores. senties uenenum. Albucasis ex opio & allio destillatum concinnat diuino effectu addolores omnes, comprobante id Hollerio. At opium per se quid efficiat, etiam plebi innotuit. Nepenthes. Zuingerus commendauit Nepenthes suum factum ex opii & hyoscyami succis purioribus, quos solos ego nolim. At additis ol. anisi; charyophyllorum, Cinamomi, essentiis coralliorum, margaritarum, mumiae, croci & succini; tutissimi fiunt, si dentur gr. sex iuuenibus; uel quatuor senibus, uel duo pueris ex iulepo rosaceo. Cicutae. Quis nescit cicutae uenenum tolli reddique innoxium poto uino generoso? Hec autem fieri solent in momentaneis mistionibus; indigestionibus multo magis, ut in Theriaca, mithridatio & c. Sed obruimur exemplis tam diaetae quam pharmaciae. Et tamen non essentie tantu essentiis corriguntur, sed & corpora corporib. & corpora essentiis, & essentiae corporibus. Correctio in Chirurgia. In chirurgia similiter occurrunt innumera. Aerugo per se erodit. Adde oleum & ceram; omittet. Precipitatus nonnihil lancinat uellicatque partes per se; laua eum saepi: innoxius erit. Considera & Xenechdon Paracelsi, & alia omnia chirurgica per se uenenata, quae correctione fiunt innocua, syluam reperies. Sed de his satis superque. Aliud sophisma contra correctiones. Neoparac. correctiones nostras oppugnat alio sophismatea celeritate nocendi, anteuertente uim corrigentis. Cui uis celerior est, illud actione anteueriit alterum tardi. Uenenorum uis est celerior corrigentiibus. Operatio ergo eorum anticipat corrigentia, atque ita erit temeraria emendatio. Assuntum probatur testimonio practicae nostre in qua ueneno infectis statim incidim uenam, ne totum occupet corpus. Complexio illustratum simili obsidentium & expugnantium urbem; Item antithesi correctionum spagiricarum. Nisi quis sciret ex praedictis te totum insanire: hic paralogismus id solus euinceret, qui insuper confirmat illud Terentii; Homine imperito nihil quicquam iniustius. Propositio fallit elencho κατά τι & non causae sufficientis. Non enim satis est celeriorem uim habere: Celerius eam exerere posse, & expeditius ius adhibere, itidem requiritur. Multa sunt citae uirtutis, ut quae facile cohibeatur. Multa sunt agilia, si sinantur, & respondeant reliqua. Mens celeriter inuenire potest, & iudicare nisi organum sit ineptum & phlegmate aut melancholia similiue uitio deprauatum. Cito calefacit ignis hipocaustum aestate; hyeme tarde; Uinum cito demulcet frigidam affectionem uentriculi, nisi aqueum sit. Sed & integra uiribus, illa cita esse necesse est. Uenena aerea. Assumtum aliquando & secundum quid uerum est de uenenis aereis; quae libere cum aere inspirato ad cor tendunt, nec obseruantur ante stragemnec possunt anteuerti, ut qui halitus charonaeorum specuum copiose excipiunt, & statim mortui concidunt. Tale uenenum est mangas Brauas apud Cristoph. Ita & de aliis in humore uolatili tenui, subtilique uersantibus aut uehiculum tale accipientibus, ut uenenum scorpii & Thorae & ellebori albi, cito necant per sanguinem; a costa. sed tamen in eo spiritus simul inueniunt, & arterialem sanguinem tenuiorem prehendunt, in quo facile ad cor aduolant, praesertim cum illud primum petant. Ostenditur alexipharmacorum uim uenenis esse celeriorem si ante extremam noxam dentur. At non ita se habet in arsenico, mercurio praecipitato, & aliis terreis, nisi humore celeri diluantur. Probatum hoc experientia est. Nam utrumque illud datum damnatis sat diu in corpore haesit. Successit Bezoar iam illis uiolente operantibus, & utrumque iugulauit. Ita de Napello scriptum reliquit Matthiolus. Uide de Bezaaris examine ca: Rusticus ille antidoti Saxonicae inuentor, non simul & serpentes aliaque uenena uorauit, & antidotum; clusii notam in Sartiam. sed hanc post illos. At antidotum anteuertit. Item de Tabaco Nicolaum Monardis & c. Sumpta autem haec omnia sunt non extracta, sed corpulenta. Ita Theriacam suam probant Agyrte. Uerum & de uelocibus aereisque uenenis non raro aliter se res habet. Qui enim in peste iam patientes liberati sunt; in illis aereo ueneno celerior fuit alexiteriorum uirtus. Diu operatum uenenum saepe breui remedio profligatur. Oleum carauitae etiam foris illitum interna superat uenena. Quaedam uenena tarda sunt, ut uix diuturno tempore iugulent, ut uenenum canis rabidi & alia. Haec sanat antidotus ex cancris fluuiatilibus, ut uocantur, non nostratibus, sed italicis breui tempore, nisi ad hydrophobiam peruentum sit. Galenici extracta usurpant. Uerum non tantum integra adhibemus, sed & extracta. Inde est acetum Bezoardicum; aqua Theriacalis, Balsamus sulphuris: sales Theriacales, & alia, ut suo loco patet. Contrarium ergo potius simpliciter in assumpto uerum est, etiam cum de periculosissimis uenenis accipitur, modo deprehendatur malum tempestiue; & occurratur ei. Si non deprehendatur ante ultimum articulum, Paracelsica aeque inutilia sunt ac Galenica. Non autem nos tam stupidos putet, ut ueneno celeri opponamus tardum remedium aut deprehensum non omnibus machinis celeriter euocemus; aut extinguam, aut impediamus. Longe alio sumus animo, quam ipse supra fuit, qui prebito medicamento discedit securus, non dubitans quin natura omnia sit recte peractura. Strenueuigilamus, ne nostro somno aut negligentia succumbat natura. Sed hic non agitur de illis uenenis. Nullus enim nostrorum tam improbus est, ut ea sponte sciens uolensque & per se corpori infundat; uerum de purgantibus sermo est. In ueneno purgantium tam exhibitorum, uel non opus est antidoto, uel facilis repressio peritorum. Haec cum uel longa digetione ad mediocritate reuocentur; uel sigillatim suis praeparationibus & auxiliis castigentur; inutile figmentum est, quicquid in assumpto profertere, nec dicamus illud ipsum non offendere purgantia nostra, quae effectu medico uenena neutiquam sunt, ut pote correcta ante usum. Enunciatum autem id de usu ipso loquitur. Uideant Paracelsici ut precipitati impetum & antimonii corrigant sistendo, cum expurgant una animam, Galenici de suis consulent. Firmamentum eius arguit calumniam simul & imperitiam Neoparacelsiquando uenam secemus deprehenso intus ueneno, notum non tantum ex libris nostrorum est, sed & operationibus; quanquam in hac parte aliqua disceptatio sit inter authores. Per se uena secatur in plethora, cuius proprium est remedium. Quod si alterandus saltem sanguis est; nemo tam stultus est, ut eam minuat, si quidem ingrauesceret tunc malum. Putat autem ille ineptus nos hoc modo a corde uelle uocare uenenum; aut etiam ligare eius impetum. Ita curare plerunque errantium est. Diligens meditatio & prudentia cum peritia requiritur, cum alterius gratia uera secanda est, ut cum foris per uulnus immisum est, aut per contactum, quanquam tunc & cucurbiculae plurimum ualeant: nondum tamen ad cordelato malo non irascatur, si sanguinem reuocemus. Uena in uenenis quando secanda. Illustratio a simili egregie conuenit Neoparacelsis. Nam sicut supra ille professus est se cum suis obiicere naturae remedium, non amplius solicitos de cuentu, quandoquidem non dubitent quinnatura omnia sit recte actura; ita Aeneas a poeta fingitur secure in utramque aurem dormire, postquam inter moenia recept ’ est equus durius Palladi facer, neque uspiam apparent hostes. Talem aeccepimus aliquam do Winshemii fuisse, qui uitro antimonii porrecto, cum uiolenter operaretur isque quaereretur, nusquam comparuit. Sed si cut in somnis Aeneas ab Hectore monitus surgit, & pugna frustra tentata fugit cum suis: Ita Neoparacelsici audita re ma le gesta, quoniam occurrere grassanti iam malo nequeunt, arreptis uulcaniis instrumentis fugiunt. Itaque probe defensa natura est, cum inter cruciatus ab hostibus extinguitur. De nostris hoc dici nequit, Quorum uigilantia longe ab isto instituto abest, adeo ut interdum Clinicos ueteres agant, & nec noctu nec die discedant ab egrotis, ubi licet, opem ferentes. Spagiria solitam decantat naeniam chordaque frequenter oberrat eadem. Paeraecelsicus repudiat omnem correctionem. Sed ecce, qua fiducia homo? persuasum habebamus dudum, eum si non corporum, at essentiarum seu per essentias factam correctionem more omnium Chymicorum, etiam eorum, qui sequuntur Paracelsum admittere. Tantum id non facit, ut omnem repudiet, solique praeparationi totam emendandi uirtutem assignet. Bene attendit homo callidus illud Pythagoricum: in uia publica ne ambules. Quomodo enim authoritatem suam sartam tectam conseruaret, si cum Paracelso, Dornaeo, Thurnesio, Quercetano, Ulstadio, Lullio & aliis sentiret? Alterum agit Paracelsum. Erit Elias Artista, de quo ille est uaticinatus. Paracelsicus hic Chymicus adulterinus. Sed si ueri Chymici admittunt correcturas a necessitate rei coacti, & imbecillitate humanae potentiae: Neoparacelsus procul dubio adulterinus erit Chymicus. Arguit porro in hunc sensum. Quod uentriculus aeger non potest perficere, id ei non est obtrudendum. Digestionem & separationem ueneni ab essentia corporum corrigentium & corrigendorum non potest uentriculus aeger perficere. Ergo haec ei non sunt obtrudenda integra. Assumptum illustratur reboraturque minore. Nam cibos bene coctos non potest separare, nedum uenena. Complexio consectario ampliatur a disparato: quod sc: ea sint danda quae per anatomiam essatam seu spagiriam prius sint mundificata, digesta, & separata; & ex consequente quod medici debeant digitos polluere, annulos ponere, laborare; nec potionibus insanis aegros excarnificare. Haec ille. Hic paralogismus in speciem ualde plausibilis est; totus posset concedi suo sensu. Sed quia opponitur Galenicis correcturis, & ex hypothesi, quod corrigentia corpora, ut & corrigenda, per quae fit sanatio a nobis, sint uenenata, dimanat; non ita est praetereundus. Propositionem determinamus ita; si nec per se, nec cum aliis, uel ab aliis adiutus impos est. Item si id quod datur actum nullum habet, & datur non alterandi gratia sed nutriendi, aut si actus eius tam remotus est, ut non possit cito produci. Assumptionem de uero ueneno concedimus: at de eo quod Neoparacelsus appellat quodque uenenum non est, falsam dicimus, & non solum elenchus κατά τι committitur, sed & contradictio implicatur. Cum enim correctae medicinae uentriculo offerantur debili; quia addintum simul adiumentum est, quod robur ei auget; & inde neutiquam est uenenum; cum hoc bene potest absoluere digestionem requisitam. Notandum autem quod separatio illi falso tribuatur. Robustus seu sanus alterat, & digerit proprio suo coquendi munere, ut supra diximus & non nisi ex accidente separat, dum comminuit quadamtenus. Quae uero digestio a debili requiritur; ea saltem huc spectat, ut medicinae uis a calore tum eius tum uicinarum partium in actum uocetur quo possit operari. Concoctio non postulatur in medicamento nisi id sit cibus medicamentosus, aut addatur quid, seu sumatur roborandi calefaciendique gratia tantum, ueluti cum Piper aut Zingiber cum cibo praebemus; aut spiritum uini frigefacto offerimus; qanquam de coctione tunc parum soliciti sumus, modo scopum propositum assequamur. Calefit.n. non raro etiam externis fomentis. Et si aeger est uentriculus; non est plane intermortuus. Si ergo coquere nequit; saltem in actum uocabit. Et quod sua uirtute nequit, id prestabit calore & ui cordis & circumstantium. Pluribus ergo modis ineptum est assumti enunciatum, dum falsa hypothesi de ueneno prebito, de separatione, de ueneno corrigentis, de egritudine in discreta confictum est, quae omnia se mutuo euertunt. Hac explicatione facile munimentum assumti corrumpitur. Cibos alienos non facile digerit; at sunt etiam leues, qui a debili quoque possint coqui si recte offerantur, iuxta praescriptum diaetae. Ex parte ergo falsa πίστις est. Deinde nugatur dum dicit cibos coctos, nedum uenena. Nam sententia Neoparacelsi etiam cibis illis uenenum aderit, si quidem dantur cum crasso corpore. Insuper iterum elenchum ignorat, dum ait, uenena illi aegro obiici digerenda, id quod nemo facit nisi insanus Parac. Non necesse est in dyspepsiae dare ex tracta. Complexionis consequens sophisticum est, & neutiquam consequens. Non enim necesse est si nequit uentriculus digerere, ad Paracelsicum spagirian accurrere indeque coctionem petere: sed sunt alii modi; nemmpe unus quo roboratur uis eius coquens, & adiuuatur, seu externis seu internis adhibitis, & his seu cum cibo seu sine; alius recta gubernatio & partitio ciborum & c. In super talia applicari possunt, quae simul roborent, nutriant, & curent. Saluo uentriculo non potest tota eius uis perire. Cumque in omni tali aegritudine coquendi facultas non ex toto perierit, siquidem id fieri salua substantia uentriculi & crasi ingenita non potest; Uentriculi roboratio. sed saltem secundum quid, cumque non sola sua ui coquat, sed cordis conferentis spiritum & calorem; medicis duplex relinquitur praesidium ad uirtutem illam prius instaurandam & firmandam, siquidem non futura eius uis est idonea & sufficiens ad medicinam in actum uocandam; licet etiam tertium accedat ex reliquorum membrorum actione. Non Chymica repudiantur, sed Paracelsica ad coruos ablegantur. Non tamen repudiamus ueram Chymiam, quae nobis commodos facilesque ad robur succos subministrat, & olea, & reliqua. Ast Neoparacelsicum consilium uilius Alga est. Quid enim? Finge & refinge medicinam adhibendam in aludele sublimatorio, coque & expurga. Si illam respuat uentriculus longe uehementius nostra integra; quid aget medicus ille bonus? Dabit nempe securus; ( nam natura omnia recte aget ) Elleborum tali. Sed non est ut de his plura afferamus. De mundicia Galenicorum & labore. Mundiciem nostram nobis exprobrat; uiuat ergo is ut canis immundus, scarabaeus, amica luto fus. Placebit aegrotis, carbonariam olens prae pharmacopolio, sicut magister eius Paracelsus. Annulos ponere iubet, quasi uero hi ipsi sorderent. Uulcania tractare praecipit: quod nos, si non omnes, at plurimi, & si non ipsi, per ministros tamen operamur, puditum istum monitorem non desideramus. Caetera conuitia mittimus. Coccysmi enim sunt. An Galenici naturae imponant maiora uiribus. Instat ulterius, nos naturae imponere maiora uiribus; idque hoc argumento, quanquam multis tautologiis & ineptiis implicato, ut uix expedire potuerimus. Qui uentriculo debili dat cruda indigestaque, & quae seipsa non possunt seruare: is maiora uiribus imponendo eum opprimit. Galenici uentriculo dant cruda indigestaque & quae breui corrumpuntur. Maiora ergo uiribus ei imponunt. Assumptum probatur primum, quia dent forma solita, que habeat res non alienas ab impuritatibus, nec spagirice separatas. Deinde ea quae paululum asseruata putrescant. Illustratur hoc opposito quod Chymica a putredine libera multos seruentur annos, tanto dissimilia illis. Insuper quod uentriculo etiam nauseanti & mirifice reluctanti non parcant: quod ipsum illustratur consequente effecto; quod scilicet ita interficiant homines, non considerando quintum praeceptum. Est & propositionis aliqua explicatio per comparationem a maiore: dum dicit multo minus seruabunt alia. Diu immoratur Neoparacelsus in arrepta semel cruditate, que iam satis est confutata & ad purum excocta. Ridiculus autem & ineptus fit magis magisque. Uentriculo debili interdum etiam minus competunt Chymica quam integra. Quae enim propositionis esse ueritas potest, si cruda illa sint, quae non in uulcania taberna Chymice sunt elaborata? An ne potum quidem ad mittet misero febricitanti, nisi per aquas de stillatas? At deprehendimus his non raro offensum uentriculum. Hic etiam si debilis est, non fert illas essentias liberatas. Nimis enim sunt actiuae. Itaque necessitas quoque requirit, aut integras res dare; aut extracta correcta, idque integro, cum non ferat unam, ne dum multas essentias acres. Quid ergo iam Neoparacelse? cogeris uel correctiones extra illam tuam preparationem admittere, uel res insolutas. Redit in te istud tuum crudum & debile argumentum. De escarum fugacitate. Deinde mirifice sibi placet inuenta corruptibilitate esculentorum. Dignus eras qui nihil nisi lapides, aut glandes aut metalla uorares & sulphura biberes. Quia uulgares cibi quomodo te seruabunt? Pone eos paucos dies alicubi, praesertim aestate acescet cereuisia, caro computrescet, & reliqua una cum pane mucescente horribilem odorem saporemque nanciscentur, Neoparac. Manna Israeliticum. Quomodo enim id quod ne secundum quidem diem aspicere poterat, ipsum integrum seruaret. Mirum est quomodo aulicis conuersari possit, qui non nisi semiputres ferinas laudare pro cibo consueuerunt, & iucunde inde afficiuntur. Illud autem olim sensit etiam Parac. argumentum a suo patre sumsit Iunior. Essentias metallorum ut Turbith, sales & sulphura cum reliquis uoluit uorari, & aurum potabile bibi; utpote cuius fiducia patres diuturnam uitam sint consecuti. Et quidem autor ipse potius ex popinis & oenopoliis uiuens quam ex officina uulcania spagirorum, huius praecepti neglecti penas dedit. Breui.n. interiit. Paracelsus non uixit essentiis furni sed popinarum. Caueat sibi Neoparac. ni deglutiat cerebro suas essentias immortales. Non negarin aliquid praesidii ad corpus praeseruandum in illis esse. At egris infirmum uentriculum habentibus non dederim absque graui deliberatione. Uentriculo debili danda facile mutabilia, non ferrea. Contrarium.n. in his uerum. Cum enim uirtus sit debilis: & uentriculi actio in hunc contendat finem, ut nutrimentum masticatum aut potum concoquat, alteret, faciatque chylum non firma & difficilia mutatu sunt porrigenda; sed facilia, que tamen succos gignant laudabiles, & eos qui non augeant morbum. Similiter est in pharmaceutice. Nam & id quod roborare debet cito in actum uocari oportet, & alterum, quod reliquos scopos assequi. Nihil.n. efficiet, nisi deductum in actum. Si non sit facile mutabile, nec pareat uentriculi uiribus & calori, non tantum opera ludetur, sed & noxa conciliabitur maior. Nam calor impar digerendo id relinquet, unde quid sequetur, coniiciat Neoparac. Eat ergo cum stolida sua ineptaque phantasia, & nostra medicamenta neget porrigenda propterea quia se nequeant seruare. Apparet morbus propositionis ex ignorato elencho & mendacio cum falsa effecta cum falsa causa sint disposita. Peripateticus quis facile ostenderet insanire istud paradoxum; cum necesse sit solui misturam ut elementa corporis alantur. Illa autem soluitur naturaliter putredine. Quo citius ergo quid putrescit caeteris paribus, eo citiorem nutritionem concluderet. Assumtum fallit elencho κατά τι. Finge id facere Galenicos. Si cum ratione faciunt, tantum abest ut peccent, ut potius Neoparacelsum aliter sentientem erroris turpis accusare iure possint. At non semper faciunt. Dant enim egro uentriculo non raro etiam ea quae diu immunia sunta putredine, ut maluaticum, aromata, & c. quae tamen ita eligunt ut cum a putredine sint alieniora ( non enim dandum quid est, ut in uentriculo putrescat, praeter naturam, sed alteretur pro natura. ) nihil ominus tamen facile alterentur, & alterent citoque inuent. Ex parte ergo impudens ille sophista turpiter in assumpto mentitur. In firmamentis eadem utitur arte. De forma solita Paracelsica repudiatur a sanis. Damus forma solita, quid tum postea? Illa a nobis ita comparata est, ut de impuritatibus, cruditateque parum habeant, quod conquerantur aegri. Nec desunt nobis uera Chymica, quae si opus est adhibeamus decenter. Paracelsica adeo nobis suspecta sunt, ut si suppeterent ea copia qua foenum, nollemus usurpare. Cauete uobis a Paracelsicis, quicunque uestrae saluti bene consultum cupitis. Hic homo facile uestros inaurauerit uentriculos; aut croserit, aut in lithostratum uerterit per suum atramentum. Galenica nontam cito putrescunt omnia. Dare enim ea praesumit, quae sunt aeterna, nec possunt corrumpi. Quod autem a nobis paulum asseruata putrescant, nisi negligenter ( quod fieri potest ) sint praeparata coctaque, aut non secundum artem confecta, nec bene custodita, mentitur more solito. Inuisi autem sunt ei syrupi nostri. Syrupi sunt Chymica extracta. At illi quid aliud sunt quam extractum chymicum dilutius? Hoc ideo cum suo, in quo digestum est, familiari liquore relinquimus, longe rectius Paracelsicis, quia ad usum nihiloninus necesse est dilutum quaerere quando per se sumi nequit. Constat autem nobis quanto tempore quodque duret. Momentanea non asseruantur. Non opus habemus putida Neoparacelsi admonitione. Si quae momentanea sunt, eaasseruari non praecipimus, sed in praesens confici. An uero parum diu durant opiata? Utinam tam diu tibi esurire iniungeretur, & sitire, quousque uel quiuis etiam fugacissimus linctus corruptus esset. Non parum pinguedinis amitteres. Quaedam aquae chymicae minus durant integris. Sed non opus est mendacium apertum multis refutare. Redi ad Uulcanum tuum, & quaere quam diu aquae eius destillatae & diligenter correctae durent? Paret Paracelsicus illas ut uolet ( loquor de simplicibus quae fiunt ex herbis; floribus, & similibus ) mirabor si incolumes seruabit, quandiu nos electaria, & reliqua. Hoc compertum habemus: Uinum integrum durabilius esse, quam eius spiritum, & aliquas res totas longe diutius seruari posse, quam olea elicita, quod comprobabit oleum camphorae, iuniperi, & alia, quae in aerem breui euanescunt. Subtilia non sustinent iniurias exicenas. Et quomodo potest id diuturnum esse, quod in turbis elementorum ad subtilissimum tenerrimumque est redactum, ita ut sustinere iniurias aeris non possit? Gloriatur de suis ille. Scimus quaedam metallica sat diu seruari. At non omnia. Nam & sales tandem fiunt inutiles. In uegetalibus & animalibus non est similis ratio. Discreta tamen & haec sunt, pro natura sua, ut sint alia aliis uegetiora. At nisi cadauera cadauerum uelis exhibere, monstra mihi uim illam solidam & primaeuam in sale absynthii, magisterio zybethae, castorii essentia, capi, oleo uiolarum, & c. ultra hominis aetatem seruatis. Subtilissima & spirituosa, quo seruabis ingenio. Essentiae spirituose foris sunt uolatiles, in corpore quales erunt? Quam diu id seruabunt? Si Galenicae sunt corruptibilia, Chymica fugacia quis prodest corpori magis? Et retinetur essentia in familiari magis quam in alieno. Spiritus uitrioli correctus, diu seruari potest, at diutius uitriolum ipsum. Ille enim tandem ui amissa nihil relinquit, nisi foedum phlegma, ut ut correxeris. Pulueres etiam tandem exolescunt liberati suis tectoriis. Non frustra natura ouibus addidit pelles, & reliquas bestias coriis inclusit. Externas iniurias uoluit prohibere. Ita de corticibus arborum est, & crassiuscula rerum substantia. Seruandi gratia haec sunt data. Si Neoparacelsus praesidia exemerit, nequetamen superet naturam, debitum cuique assignando: Uiderit quam sua sint diuturna. De uentriculi nausca in medicando. Medicos nostros non parcere uentriculo mirifice reluctanti. calumnia non uacat. Est quidem nobis saepe conflictandum cum contumacibus aegrotis, quorum cognati medelam sua dent aduocato medico. Contumacia phantastica plus in causa, quamuis uentriculi. At non semper uentriculus in uitio est, sed pertinax uoluntas & phantasia, quam constat sequi aliarum partium uires. Sed nec ad horrida solum id fit, sed & ad suauissima. Quin & permittimus saepe electioni aegrotantis, qua forma & sapore uelit medicinam. Porrigimus, acida, uinosa, absynthite, dulcia, acria, & alia. Offerimus Chymica, non Chymica; Actum agimus, donec posita pertinacia facile admittant, cumque commodo magno quod prius repudiauerant. Non semper obsequendum appetitus aegri. Quod si dares morbum auctura ( fit enim ut quo suc co imbutus uentriculus est, eum aliquando appetat, ut in aliqua malitia ) quaeque arridentgulae; ut febricitanti in medio paroxysmo immensum uini aut aquae cantharum, aut hydropico maiorem, placeres. Hunc medicum laudant, qui committit aegro quodcunque placet, & qui pleno uentre curat, sicut Paracelsus. Non tam insanimus, ut si uentriculi ἀδυναμίαν cognouerimus, pertinacius urgeamus. Tibi autem non minus ac nobis prudenter curanti cunctabundi reluctantesque offeruntur aegri, quos ut ex ingenio tractes uide. Breui comperies quos gula illa libidinosa, & praeter uires etiam exercita Uenus, & alia perdiderint. De homicidio. Uirulenta tua lingua obiicit nobis homicidium. Sed hoc scelus proprium est Paracelsistarum. Tu uide ut stipendium peccati mundo tollas, ne sub te medicante quisquam moriatur. Praedictio liberat medicos. Medicus praedictione sua & iudicio astantium facile curabit, ne opus illi sit lege Aquilia & Cornelia, cuius praesidio, quanquam a tui similibus rabulis tortae retortaeque mirifice hactenus a poena tuti fuerunt Paracelifici. Leges Aquilia & Cornelia Paracelsicos damnant. Quam enim graue erat hoc, quod ea sex habet imperitia quoque culpae annumeratur, ueluti si medicus ideo seruum tuum occiderit, quia male eum secuerit, aut perperam ei medicamentum dederit. Uobis inquam Paracelsicis, qui non seruos, sed liberos & ingenuos in istud periculum temeritate & imperitia uestra inducitis, graue hoc fuerat, nisi ancipites linguae uobis succurrerent, aut latitaretis honorum medicorum priuilegio. Lex Cornelia. Lex Cornelia de eius uenefici capite quaeri iubet, qui uenenum malum fecerit, uendiderit, emerit, habuerit, hominis necandi causa. Quam peritum te in iure ostendis esse, cum hoc nobis imponis medicantibus caussa salutis? Lex Cornelia de falsoarguit Paracelsicum. Tu uide ut securus sis a lege Cornelia de falso. Minatur enim tibi falsario Chymico obtrudenti hominibus atramentum pro sale cupri, & stercora pro essentiis. Lex Ambitus. Leges quoque Ambitus te non dimittunt indemnem, qui tibi dignitates arrogas a nullo secundum leges acceptas, & irrepis in fauores aulicos insidiosis blandimentis, ut per eos emergas. Lex Remnia. Legem Remniam de calumnia quomodo effugies? Stigmatica cum fronte & obusta obambulare debueras, & iniuriose profanatae medicinae punctos circumferre, si officio suo recte fungeretur magistratus tuus. U. Praeceptum. A quinti praecepti comminatione quod ad hanc rem attinet, bona nostra conscientia facile nos liberat. Tu fugitiuus sacerdos, qui in alienum laborem inuocatus inuolasti, deserta statione Theologica, uide ne ab horum manibus, quas primis artis tuae annis ad tartarum misisti, eius uiolati reus peragaris. Paracelsici scurrilitas. Paruum quid hactenus grauitati dedit Neoparacel. nunc penitus fit scurra, improbusque ludio & morionum castra irrumpit. Nostros uiderat in hunc modum uesamie eius occurrere posse: Mistirae naturales non temere soluendae. Natura prouida salutis animantium, ita res miscuit, ut alieno praesidio, spagirico nimirum, ad bene nutriendum medendumque non indigeret, quanquam foris adhaerentia tollere, tum ipsa non prohibeat, tum etiam monstret. Quiergo misturas soluit superuacaneo labore potius eam molestat, & inuitam corrumpit, quam corrigit. Idem declaratur materiae formaeque naturali ad totam essentiam unione; & illustratur communi animantium iure; quandoquidem bestiis quoque bene succurrat citra opem Spagiri: In qua re ut naturalis facultas communis est una cum animali: ita etiam medicandi ratio secundum genera. Quin & alia plurima argumenta suppetunt, quorum quaedam etiam nos supra attigimus. Et certe si Spagyri misturam soluunt, perdunt totum, nec essentiam saluant, sed destruunt. Fieri autem haec ipsi dicunt, dum efficiunt elementa, tum uulgata illa quatuor, tum Chymica, mercurium, sulphur & salem, nisi haec non sunt principia, sed similitudine quadam designatae res in uno toto conclusae. Elementa Chymica. Nam cum in planta humor aqueus & alimentarius sit, hic elicitus mercurius uidetur. esse. Cum etiam interior liquor pinguis, qui balsamum repraesentat, nobileque illud subiectum, in quo uis inest praestantior, sulphur refert. Est & feculentior magisque terrea eiusdem substantiae materialis pars; ea depurata nomine salis uenditur. Si ergo, inquam, haec materialia elementa mistionis sunt, non saluant, sed destruunt mistum Spargiria. Crassa etiam sunt de rei corporeae essentiae. Et hoc apertius etiam hinc patet, qui crassum corpus, quod in radice mistionis una concreuit, tam de essentia materiali misti est quam subtile, ut in corpore humano, ossa, carnes, uincula, de essentia sunt corporis, licet crassa sint, imo potius haec, quam spiritus, substantiam perficiunt, ut alibi demonstratur. Paracelsici non seruant substantias. Qui ergo separat crassa a subtilibus, eum necesse est, essentiam misti destruere. Quae iam gloria est Paracelsicis seruatae substantiae? Deus non frustra composiuit res ad sanitatem conseruandam et restaurandam. Certe in aliquibus longe satius foret separationem non attentare. Natura enim quae contempe rauit, quomodo animali ad suum usum bonum fore per creatorem iudicatum est; est; ita composuit. Si corrigens subtraxeris, nudamque uim prostitueris, peius comsulueris saluti destinatae, non melius. Est tamen in aliquibus etiam artisuus finis. Unde chymica nec probantur omnia, nec repudiantur, id quod usus & experientia monet. Naturalis unio. Si quis ergo ex nostrorum simplicioribus, illud naturale coniugium adduxit contra Chymiam, illi satis erat dixisse, per se quidem etiam absque illa arte uixisse multos sat diu, & commode: Responsio ad cum qui omnino repudiat Chymiam argumento naturalis unionis. at cum melioris uite gratia multa sint inuenta, non debere haec repudiari. Et quanquam non ad unum finem instituerentur illae separationes: non tamen deesse alios, ueluti sal auri, si non comeditur & bibitur, ad uulnera tamen & alia commodius adhibetur quam aurum integrum, & sic etiam in ignobilioribus. Essentiae separatae misturam seruant in subtili subiecto. De essentiis etiam separatis dixisset, eas non pro integris substantiis uendia ueris Chymicis, sed relate ita appellari, ut in quibus uis haereat potior; crassis praestantibus complementum quantitati potius quam substantiae, quo pacto & supra locuti sumus. Uarii scopi usus modum monstrant. Ita respondentem Neoparacelsum tulissemus cumhac determinatione suo fini suam rem & praeparationem relinquendam esse; ueluti ad potum non debere prius destillari uinum, sed satis esse integrum, ita & in medicis operibus multis, in quibus longe plura sunt respicienda, quam in nutritione, quam a medico non expectant plurimi, sed a foro & crumena. Scurrilis illusio. At Neoparacel. scurriliter illudit obiecto, ergo, inquit, uolucres cum pennis sunt uorandae, & c. Te inquam Uulcanus perdat. Non id consequens est ex obiecto. Ideo etiam non soluendae sunt naturae quaedam, quia arcanae uires sunt multis quae destruuntur solutione. Purificationes foris adhaerentium non repudiantur, sed solutio illa naturarum, in quibus tamen frequentissime non intelligimus quid sit arcani, & fieri potest, ut ignari laritantis uirtutis deprauemus rem potius solutis naturae uinculis, quam emendemus, cum, ut ut natura specierum perspecta est, nihilominus in indiuiduo ocultum quid repositum esse possit. Haec una eius responsio est, morionem quam magistrum repraesentans magis. Alia responsio de complexione ex solutis cognoscenda. Altera uagantur circa complexiones aegrorum; quasi hae cognoscerentur ex Spagiria, atque ita separatio sit in medicinis retinenda, ut naturam sanorum & aegrorum spectaremus. Quasi argueret ita; sine spagirica separatione non potest aegrorum complexio & natura cognosci: uel per eam patent temperamenta partium in aegrotis: Uanitas sophismatis. ergo illa est necessaria medicis. Nihil est uanius hac responsione, antecedente toto falso, siquidem separatio est medicinarum. Adolescentes tamen non tam facile praeteruolent. Supra audiuerunt Neoparacelsum repudiare topicam anatomiam: quia ex macrocosmo possit scire, quid sit in microcosmo, soluendo nempe per Spagiriam non cor hominis, sed aurum, non epar, sed cuprum; non cerebrum sed argentum & reliqua. Arguit ergo: Si complexio aegrorum sine Spagirica solutione sciri nequit, necessaria est Alchymia. Sed uerum illud ergo & hoc. Illustratur propositio aduerso: quod & sanorum complexio noscenda sit; ut sine qua gnari naturae aegrorum esse non possumus, unde conficitur; siue sanos siue aegros respicias, Spagiriam coli debere. Assumtum firmatur: quia membra & constitutio minoris mundi spectanda sunt in partibus mundi maioris, id quod fit per ignem Spagiri, qui interiores essentias manifestat, qualis solutio in corporibus humanis esse non potest. Defenditur autem res analogia. Qualia enim sunt membra externa, talia erunt interna, & qualia septem principalia simul: tale totum corpus, plane eodem modo cum Astrologis & Magis. Complexio ornatur consequente, quod male faciant medici Galenici, qui istam artem repudient; nec laborent scire complexiones ex caquas tamen tantopere commendent Galenus, Hyppocrates, Damascenus, & c. Sed satis habent caece curare pro fortuna, & tandem finire curam in ligno guaiaco iterum contra methodum Galenicam. Haec Neoparacelsus hic agit. Paulo post idem euincere conabitur necessuria principiorum artis medicae notitia, quam sibi somniat nullum posse absque Spagiria sibi comparare. Sed primum excutiamus praesentem paralogismum. Assumtum falsum est. Munimentum eius ex analogia fallaci petitum nihil habet preter somnium. Multa possunt reuocari ad similitudinem hominis: at ex illis non patet natura propria per se. Comparata logica saltenm κατα τι rem notam faciunt. Argumentum comparatorum quidem in logico campo regula quadam monet; quod comparata sint aeque nota ratione comparationis. Sed cum illa comparatio sit in quali saltem, & externa ad essentiam ipsam & primam notitiam non perducit. Neque ex similitudine identitas dependet, sed ex consentaneis simplicibus primis & symbolicis eorum: neque etiam simplex conuenientia. Si hinc peruenirem ad complexionem hominis, cur non potius macellum ingrederemur quam spagiricam casam? Cur non depinginobis hominem curaremus? Putidum & uanum est auri complexionem in igni spectari, & spagirica praeparatione. Ergo si maxime uerum esset, id esse cor hominis in externo mundo, quod tamen a ueritate tantum abest, quantum id quod longissime, per Chymiam tamen auri, cor humanum cognosci non posset. Quod autem auri complexio, siue per eam crasin substantialem seu formam accipias, seu contemperationem uirium elementarium, per ignem non innotescat. Certum est inde, quod saltem puritas, duratio, fusibilitas, & similia per ignem pateant, substantia nullo modo, uires autem aestimantur effectu & sensibus. Cor itaque ex auro conspici, & secundum essentiam iudicari nequit. Nec id fieri potest si aquis regiis & aliis id corrodas, destruas, alteres, immutes. Non.n. naturalium congruentia ex alieno principio, sed ex nature integritate, qualis ea per se est, aestimari debet. Ars multa conformat ad similitudinem cordis. Ex auro humani cordis natura non potest colligi. At cordis naturam inde colligere dementis est. Praeterea, si homo est paruus mundus ideo, quia in eo omnia totius mundi membra sunt, sicut totum ex toto aestimatur, ita partes ex partibus. Aurum ergo erit cor totius mundi externi, sicut eadem pars in homine est una toto. Sed id uanum esse cuiuis est perspectum. Insuper Neoparacelsus noster ex caussis scientiam secundum axioma Aristotelicum deducit. Itaque si aurum est cor hominis comparatum seu externum, ex quo nosci possit internum, consentire debet utrumque causis potissimum essentialibus, materia & forma. Deinde adiunctis propriis, ex quibus sequitur etiam definitio, & alia argumenta. At quis ita delirat, ut hoc affirmare ausit, praecer Neophytum Paracelsum? Cor est pars instrumentalis & animalis: Dissensus cordis & auri. Aurum est res mineralis homogenea. Cor spiritum uitae & calorem habet radicaliter; ipsumque suppeditat membris, cordis humani origo ex sanguine est. Idem calorem & spiritum & habet & gignit hominis naturae determinatum, considera tu reliqua, & confer cum mundo externo; contemplatus num aurum sit eius pars principalis, ita ut sine eo nec uiuere nec spiritum, uitam motum & omnino potentiam ullam habere, & uim exercere possit. Inde reuertere ad hominem, & experire, num si cor ei deesset, aurum in eius locum possit substitui, aut si id insigniter labefactum sit, aurum ingestum eius munia exequatur, & c. & quia bestiis quoque cor est & plantis aliquid proportionale, necesse sit, idem hic fieri, & non sumi aurum ab arte corruptum quod iam desiit esse, quod fuit, sed natiuum & integrum. Indaga etiam ex auri natura aegrotetne cor animalis, an non; & non tantum in genere id scrutare, sed & specie & indiuiduis. His factis expedi iam, cum tu in tua officina aurum liquas, corrodis, sublimas, praecipitas, & in uarias facies conuertis, scisne an tuus aegrotus domi sit corde hilari, frigido an calido? Si aurum tam exacte refert cordis constitutionem, an cor etiam ita pati potest ut aurum, ut nihilominus uiuat? Uel si notum tibi est id secundum speciem hominum familiare esse cordi; quodnam aurum quaeso tuo conuenit? Arabicum dices. Sed non repudiabis rhenanum, & quod paucum ad Thuringicum saltum corradi solet, & alibi colligi. Ego profecto, si Argus ipse essem, & Aristarchus, ex nulla auri operatione possem scire te uirulentum & impium cor habere, nisi ex tuis factis id cognouissem. Ex ipsa fronte nefaria uix potes nosse uersutiam animi, & tu ex auro eam uenaris? O te laeuoloue natum & educatum. Sed de his etiam supra. Studiosi norunt ueros medicos rei notitiam primam & propriam non petere ex analogiis & similitudinibus externis, absque cognitione ipsius, sed ex propria substantia, huius adiunctis & effectis. Tactu iudicant qualitates primas, uisu colores, & c. sensibus cum ratione coniunctis effecta considerant, & ex omnibus collectis de natura tanquam intimo principio pronunciant. Homini nulla alia facultas est concessa. Unde de auro sentiunt, idpossessione potius roborare & fiduciam dominis suis addere, quam uirtute medica, de qua post tot misturas preciosorum nihil extat certi. Itaque fictum & uanum est illud proportionale Uulcani ergastulum. Ita explicatus est paralogismus. Ornamenta nihil habent praeter uanissimas calumnias, quas paucis percurremus. Galenicorum de complexionibus obseruationes. Ait se non uidere quomodo praecepta complexionis obseruemus. At inquam quid ille uideat in suo Uulcano. Mirum tamen est non uidere, cum eius ope intimas essentias & occultas rerum proprietates glorietur nosse. Debuerat destillasse, & ad essentiam reduxisse nostra praecepta, & statim cognouisset. Nos te Neophyte Paracelseiudicem non constituimus, nec unquam adhibuimus in consilium. Scimus.n. tales, qualis tu es minus. De complexione & medicis operationib. iudicare posse, quam asinus de lusciniae cantu. Conuitium humidi doctoris. Supra humoribus addictos nos uocasti, nunc humidos doctores. Sycophante morsus est. Minus curabitur ab Elephante musca. Humidi esse, & irrigati larga uerae notitiae copia malumus, quam arido Uulcano ita excocti & stolidi, ut Paracelsici. Nostrae humiditatis guttula plus fert fructus unica hora, quam Neophyti Paracelsi siccitas uninersa lor ge uastior arenoso Lybiae tractu, uel integro seculo. Medicinae Galenicae. Comperisse te dicis a nostris aegrotos uexatos esse laxatiuis, syrupis, pilulis, feculentis potionibus usque ad necem, cum uix ossibus haeserint. Si tibi id indicauit nostrorum aliquis, sycophanta fuit, sin externorum, neque tibi neque illi committimus. de operib. artificum iudicandi facultatem. Paracelsici ardeliones. Apparet te non tantum apostasia tua allotrioepiscopum factum, sed & πολυπραγ¬ μονεῖν. Si uellemus pari tecuinstultitia esse, tua facta reponeremus tibi. Sed nolumus conuitia conuitiis compensare. Illud dicimus, nos quidem non inquirere in alterius conscientiam aut opera, inuenire tamen, non omnes pari iudicio & ἐυστοχία ualere. Non omnes medici paris industriae De methodo Galenicorum. Nec sibi Paracelsici unquam in sua fece eam persuadere ausint perfectionem. Itaque acciderit sane aliquis error, quid hoc ad artem, & totam professionem nostram? Depingis tuo periculo nostram methodum, quae nullas aegroti uires respiciens, sed cum summo uitae necisque periculo eas imminuens & prosternens, a laxatiuis & purgantibus incipiat, desinat in ligno guaiaco, eoque peregrino, cui sine discrimine aegros emaciatos addicat: Unde nos uocas ligneos doctores per metamorphosin ex sagacissimis & honoratissimis factos, quos rediuiui principes medicinae nostre instar coruorum repudiarent, quandoquidem sacra illa anchora, lignum ab illorum institutis abhorreat, & nos defectus ab illis coarguat: Et haec probas: quia in usu eius non attendamus complexiones & uires tandemque minitaris arti nostrae interitum per fulmina. Paracelsicus totus impudens mendax. Equidem si unquam in te ueri quid fuit; si unquam uerum promisisti & seruasti fidem, illud hic factum est. Supra dicebas te seponere uelle modestiam. Euge bene liberasti fidem. Non tantum immodestus es, sed & calumniator impudens, & mendax improbus, insectatorque amarulentus, qui, si ista louis tui fulmina cauere potes, beatus es. Quid uero respondendum est? Galenici non negligunt uires aegrorum. unico uerbo: Insanis. Studiosis autem hoc dicimus falsum dici, quod uires aegrorum non respiciamus. Uires quo aestimentur. Uires autem illas unde aestimemus, liquet. Non medicinae salten intuemur uirtutem, eiusque modum in operando consideramus; id quod Neophytus solum sibi ex sua praeparatione pollicetur stulte; sed & facultatum in aegroto robur, quomodo nempe se habeat naturalis uocata cum uitali & animali, idque non in generibus; sed & singulis exploramus. Accedunt postea indicationes caeterae a loco affecto symptomatis, morbi natura, uiis & aliis; unde facile uel difficile, bene uel male aliquid fieri posse coniicimus. Quae etiam quibus sint premittenda uel summittenda respicimus; quid urgeat magis, quid minus; soliciti in primis de Diaeta, ut perdurare aeger ad crisin consuetam plerunque possit. Si uires non possunt celeriter refici aptis nutrimentis, subsidium ab aliis roborantibus, iisque commodis petimus, quae opponimus causae debilitanti. Haec nullus studiosorum ignorare potest, & doceri, & fieri cum reliquis secundum artis modum. Sine natura frustra curat medicies. Non enim ignoramus nos temere sanare, ubi uel abolita est natura, uel ita prostrata, ut uel nihil, uel parum operari possit. ούσιες enim ἰἀτρὶ τῶν νού¬ σων. At ille uirulentus sophista etiam optima deprauat, excerpens id quod max ime inuidiosum est in tota cura, nempe purgationes & sudores, qui tamen non raro maxime sunt necessarii. Paracelsici sunt uulgares blaterones & aniles nugatores. Et in hoc non loquitur docte aut perite, sed uulgariter blaterat. Ita enim plane solent leues homines in circulis nugari. Difficulter patiuntur sibi aegroti detrahi aqualiculum uitiosissimis impuritatibus ex mala uita repletissimum. Uerentur ne adipis iacturam faciant, & euadant minus habiti. Quos medicos uulgus amet. Eum exoptant medicum, qui uerbis eximere & separare purum ab impuro possit; Paracelsici libertate uiuendi, data a uulgo praedicantur. Eum laudant, qui una potet strenue, nec quicquam de dimenso minuat, qualis ad nos peruenit quidam, qui sibi laudi duxit absque diaetae legibus curare & non ignotum est, principio Paracelsicos ob hoc fuisse in admiratione, quod sanent nulla habita diaetae ratione, & absque purgantibus; Imo breui manu ad stygem praecipitent aegros. Eiusmodi sinistra iudicia stolidae plebis nouimus multa; Huc pertixent uromantes, Astrologi. ex quibus & illud est, quod dicitur quidam fuisse Silusiae medicus, qui ex contemplatione corporis, in quod paulo fixius depresserat oculos, statim potuerit diuinare, absque aegri sermone uel relatione historica, hoc labo ras morbo, haec pars affecta est; Crambiuori Oenopotae de quibus etiam uulgaria scommata Sparsa sunt & c. cumque forto annuisset aegrotus ( qui tamen ipse suum affectum sepe nescit, nec potest exponere ubi aut quomodo egrotet, unoque diuinato saltem leui symptomate, credit uniuersam constitutionem exploratam esse ) fama e uestigio spar sa est, mirabilem illum medicum ex facie posse cognoscere morbos. Roni & periti de arte tam contemptim non iudicant, sciuntque non esse superficiarie notitie deprehendere morbos, & loca affecta, cum reliquis. Neophyi paracelsus colludit cum eiusmodi plebecula. Non immerito ergo cum illa mittitur ad Cynosarges. De ligno Guaiaco. Ligni Guaiaci usum potius inter balneatores uigere, quam medicos, uulgo notum est. Neque tamen adeo despectum, ludicrum, aut temerarium auxilium, sed non raro maxime salutare in grauissimis praestat morbis, quanquam, Crato suo iudicio parum illi, plus autem abstinentiae in cura tribuit. Nec adhibetur sine discrimine a medicis, ut blaterat ille. Modus cuique usui statuitur; ita ut interdum libera deambulatio, & negotiorum quorundam administratio etiam foris, consentientibus caeteris, admittantur. In scabiosis & Gallicanis ( quibus & ipsi Paracelsici porrigunt essentiam eius ligni, & aurum uitae diaphoreticum, & alia, quibus non raro sat diu excruciant aegros. ) item pronis ad apoplexiam; uentriosis ob pinguedinem, unde imminet suffocatio, cachecticis, tabidis etiam quibus chyna accommodata est, catarrhosis & similibus uulgo constat quantae sit uirtutis dexter eius usus, qui non in sudando saltem est, sed & roborando, alterando & c. a quo non meremur lignei doctores appellari, ut ille sophista impia quadam metamorphosi ex Theologo transformatus in lutulentum agyrtam, & paracelsicum calonem, delira lingua effutit insane; sed eo honore quo Deus cum magistratu ob benefacta in societatem humanam nos dignatur, nonpriuandi. Sicut autem ille exotica reliqua damnat, ita & guaiacum, & ob id nobis illudit. Paracelsici Guaiacum explodunt & arbores nostrates substituunt. Scimus quidem aliquos nobis ostendere uoluisse patrias arbores, ut salsam pariliam nostratem, que sit smilax aspera, buxum, fraxinum, iuniperum, taedam, pinum, quin & fagum, & alias arbores; sicut loco, chynae monstrant radices calami aquatici seu arundinis, & lappae, & petasitae. Policitus etiam Amuualdus est mirifica ex arboribus hactenus intactis medicamenta nondum praestito promisso. Nemo tamen aliqua experientia nos informare potest; inoleuitque consuetudo usurpandi id lignum, etiamsi nobilius apud nos uulgo cresceret. Permittimus itaque cuique pro suis facultatibus huius uel aliorum usum, cum ad curam nil admodum pertineat simplicium uarietas; quia medicina non est in plurium noticia, sed in paucorum bene cognitorum uero usu. Tantum monemus rectius nos uti cognitis perspectisque, quam incognitis periclitari. Non autem desunt uirorum peritissimorum contraria iudicia, quibus ostendunt pessime nostrates plantas substitui peregrinis, quod pari bonitate res non proueniant ubiuis. Sed nos eam disceptationem iam suspendimus. Extrahitur ex sambuco liquor nobilitate non cedens oleo Guaiaci, Si cui libet, is illo utatur. Neophytus nobis ἐυποεί¬ αν & libertatem sinistre interpretari non debebat, quandoquidem illi integrum relinquimus ex uitriolo Ungarico uel Romano, uel Carinthiaco aut alibi nato elicere spiritum, modo is sit ad artem aptus. Uideat tamen quomodo satisfaciat suo Thurnesio, non immerito multum tribuenti locorum naturae. Galenici an defecerint a principibus artis. Quod garrit de defectione nostra a principiis Hyppocraticis, id in ipsum optime quadrat. Si enim ex tartaro reuerteretur Paracelsus, foetum hunc adulterinum, aut supposititium non agnosceret, imo asperis uerbis repelleret. Attende fugitiue pastor. Si etiam Christus saluator, cuius Euangelium concionari pridem, & aratrum promouere stipulatus est, aliquando hunc hominem conspexerit, num agniturus erit pro ouium pastore? Quo ore etiam alloquetur eum, qui serui mali more talentum suumdefodit, nec ad lucrandum exposuit? Nos Hippocratis & Galeni examina & iudicia, si redirent ex inferis, facile ferremus. Tantum enim augmentum ornamentumque inuenirent ut obstupefacti de mirari possent; quod nostra diligentia, quantum diuina licuit gratia, ad tantum culmen euecta sit medicina; & tantopere nouis medicamentis; quin & pulcerrima chymia aucta. Quam optabunt sua tempora tamfuisse felicia? Pax ergo nobis est cum istis uiris, ubique respondente sibi arte. Ars Paracelsica lacera & incerta. Paracelsistarum uero tam discors est opinio; tamque sibi non conformis, ut a nullo ingenioso possit probari, seque ipsam confutet ipsa. Quibus autem unquam ea arrisit, eos uitioso cerebro fuisse palam est. Quod itaque uaticinatur de interitu artis nostrae; id de Paracelsicis commentis est uerum. Non mutatur ars si alius alio ingeniosius eam exercet, aut plantula noua idem efficit quod ars praescribit. Uideant tamen studiosi, ne externa quaedam, quae in artis usu, & accommodatione theorematum ad singularia uariant, pro essentia artis arripiant, atque in de colligant, quia multa recens inuenta in medicationem uenerunt, mutanturque curae mutato coelo, & nouis emergentibus morbis; artem esse mutatam, & sic nostra non consentire cum catholicis axiomatis ueterum, nobisque esse experientiam minus uniuersalem. Non curae & medicinae singulares, ipsaque praxis, sunt de essentia artis, sed ex hac deductae, pendentesque iuxtaque hanc institutae operationes. Non enim minus uerum est in sudore anglico, lue uenerea, scorbotia & aliis morbis nouis, illud uniuersale praeceptum de contrariis, de diaeta, de generibus morborum summis, & aliis quam in ueterum hydrope, apoplexia, & reliquis. Hydrops. In hydrope ex morbi essentia & symptomatis, hoc est ex frigiditate Epatis, & inde generata collectaque aquarum congerie perpetuum axioma est, aquas subtrahi & corrigi intemperiem debere. Nec paracellici hoc negant. At siue id fiat per elaterium; siue brassicam marinam; siue extractum esulae, aut ueneris crocum & c. nihil refert, modo bene fiat. Ita in applicatione istius praecepti ad Dionem hydropicum, ueritas quidem eius manet; at fieri potest, ut aliquid prius sit agendum, aliquid posterius, & fortassis sine omni medicina ipsa natura saltem roborata exitum morbi inuenit. Ita si hydropice incidat epidemia; hec ex suis legibus, ille ex suis, curabitur. Omnino ars semper bene praecipit, modo artifex praecepta & res medicas ad usum singularem bene accommodet, in quo saepius aquam haerere utrobique contingit. In tota rerum elementarium natura singularium est mutabilitas; constantia & perpetuitas uniuersalium, producitque natura semper eodem modo, habentes species seu essentias, quanquam in illis uarient adiuncta. Paracelsus. perturbauit quaedam, non mutauit, quantum in iso fuit. Ita Paracelsus non ausus fuit sibi arrogare uniuersae artis mutationem, quanquam plurima perturbauerit. In ordinem redegisse, eam uideri noluit. Unde si quae uera habet, ea respondent ueteribus, nisi quod deprauata sint somniis quibusdam, & obscurata allegoriis. Reliquit physicis elementa prima, licet sibi somniet resolutionem quandam etiam horum, quae tamen nihil aliud est, quam alterius in alterum transmutatio, quam alia pars sustinet facilius, alia difficilius & c. Nec in homine alia inuenit membra; nec in caelo noua astra, nec in uegetalibus rosas discrepantes, neque tandem in mineralibus aliud aurum, sulphur, uitriolum, & c. Qui ramices absque sectione curare praesumant. quam ueteres habuerunt. ita in cura morborum quidam Paracelsici gloriantur, posse ramices curare sine sectione, ut per Emplastra constringentia, & essentias tenaces, ut eam quae apud paracelsum stypticum specificum dicitur quoruptas uesicas glutinat & c. Nostri lithotomi secant, & postea funiculis constringunt relaxatum peritoneum, aut ruptum suunt & c. Praeceptum artis utrobique idem est; nempe relaxata constringi; & rupta solidari coniungique debere, quod fieri solet opere chirurgico, uariis instrumentis, quae ministrant arti, at de eius essentia non sunt. Nam medicina catholica agit de astringente commodo. Haec uis siue a ferro, siue mespilo petatur, in physicis relinquitur historiis, idque magis de ultimis indiuiduis. Non ergo mutauit Paracelsus artis medicae axiomata perpetua. Nostra aetas instructior est ad exercendum artem propter instrumentorum noticiam uberiorem, & singularia experimenta. Notitia nostrorum temporum illustrior & accuratior est, ingeniumque res tranctandi & praeparandi solertius; utpote cum priora tempora paulatim cumulato rerum usu posterioribus colligant & relinquant thesauros auctiores. Saltem is quae in externo mundo sunt, comparauit cum partibus hominis, & in hoc habet ex caelestibus suum caelum & astra, solem, saturnum, & c. Ex mineralibus salem, sulphur, mercurium, aurum, cuprum & c. Paracelsica ars. quae & ipsa uicissim uocabulis membrorum humanorum nuncupat. Ita pruinam, gemmam, alabastrum, marmor, & c. fingit innobis. Ex superstitione Astrologorum & magia adiecit uerba, characteres, spiritus aereos, igneos, aqueos, terreos, & reliqua. Et ut secundam constitutionem suo more allegorice exponit; ita & aduersam: ut cibos, ita & medicinas; in quarum praeparatione chymiam ueterum retinuit, & in Germania celebrauit. Sed quantum in se fuit adeo distorte & obscure tradidit, ut uix ex eius praeceptis possis proficere. Unde Andernaci uox illa: Hoc dolendum esse in Theophrasto censeo, quod non pauca uana & falsa ueris intermiscuerit, ne dicam quod optima quaeque sic obscurarit, ut nemo aut paci certe fructum aliquem ex illorum lectione percipere possint. Cumque tantae impense ad intelligenda laborandaque praescripta sint insumptae; nihilominus tamen latitant, tantumque chymici inde reportant, quantum usus rei & experientia propria docet, quae tamen, sicut cuique sua est, ita dissentit ab alterius modo, ut nondum consensus artificum chymicam illam artem uideatur constituissea Haec & similia admonendi fuerunt studiosi, ne putent nos desciuissea ueterum arte medica; uerbis id negantes, cum uident admissam ad praeparatoriam pharmaceuticen chymiam, cognitos nouos tum morbos tum remedia, & mutatam conditionem hominum & plantarum per aetates mundi, & naturam locorum. In singularibus per se artis essentia non est, ut quae non est mutabilium sed perpetuorum; Singularia circa quae est ars, interdum arti asscribuntur, sed ut exempla. Haec stabilia sunt; illa incremen ta decrementaque, & alias uarietates sustinent. Nominantur quidem interdum illa ipsa artis quoque titulo, & in artem uocantur; Uerum id modificatum est; perinde ut subiecta artificum solemus usu amplo uocabuli, & operationes secundum artes, seu accommodationes praeceptorum ad usum & res externas singulares arti assignare: Ueluti statuariae est certo artis instituto ex materia apta facere Mercurium. Inuenerit aliquis nouum lignum: non cogetur artifex praecepta sua mutare: sed saltem ea accommodare ad ligni dispositionem: & poterat Mercurius fieri etiam non cognito ligno tali. Ita in remedica epilepsia sanatur medicamento apto, siue id uetus siue recens cognitu sit, hoc uel illo modo praeparatum, tantum sit commodum. Fatemur tamen non inuiti, quod, sicut ligni ad statuam praeparatio in artem assumpta est; Ita & materiae medicinalis ad artem medicam; ueruntamen non sic, ut noua allata herbula statim necesse sit nouam artem cudere; sed ea axiomatis catholicis per experientiam sufficientem arti, est subiicienda. Cum autem in hac artis parte plaerunque industria superet industriam, non quidem quod necesse sit admittere uariationem; sed quod alterum altero sic fieri possit melius: Praeceptum generale praeparationis adhibitum ad singularia horum respectiu uariat. Inde fit, ut non quidem noua ars emergat, sed eadem illustretur amplieturque noua solertia. Itaque praeparatoriam habuerunt ueteres, quae respondit operi medico satis commode; multique sunt per eam adiuti, & hodie quoque adiuuantur: Cum enim quodque ad usum accommodari debeat: At materiis post aptioribus inuentis, & modo praeparandi subtiliori per chymiam & alia artificia; illa ipsa medicinae pars amplius est exculta. unum. Hinc patet quid praestiterint chymici & noui inuentores; sic alterum aliter, quaedam etiam uarie id pati possunt. artem nempe medicam, ea parte, quae materias ad usum praeparat, ad iuuerunt, nouam non constituerunt. Ita factum est in nouorum obseruatione & cura. In indiam nauigandi non noua ars inuenta est, sed uia noua. Qui extracto rhabarbari sanare didicit febrem; non nouam febris curandae introduxit artem, sed promtius pro ueteri modo curandi uiam. Sed de his hactenus. Caeterum aggreditur iam Neoparacelsus ni torquere in nos id fulmen, quod dixit concussurum fundamenta artis nostrae, & uniuersam radicitus euersurum, eo contendens ut Spagiriae necessitatem in arte medica euincat, demonstretque nos nec artem habere, nec medicos esse, nec succurrere laboranti naturae Chymica scientia destitutos. Sed sequamur modum, quo ipse suum informauit paralogismum. De principiis medicis. Qui uera medicae artis principia turpiter ignorat; nec ea potest probare ulla demonstratione; qui aut nihil aut parum scit de rerum natura: qui grauiter halucinatur de causis morborum; qui uroscopiae nihil tribuit: Qui uariis doctorum iudiciis agitatus quid statuat nescit; Is medicus esse & aegrotanti naturae succurrere nequit conuenientibus remediis. Galenici principia artis turpiter ignorant & c. Galenici ergo non sunt medici nec possunt conuenientibus remediis naturae succurrere. Assumtum instituit ordine probare, primum agens de principiis artis medicae, quae Galenici uelint esse humores quatuor, quos tamen ipse, quantum in se est, ex caelo, terra, totaque natura exigit, & nusquam esse scribit. Ad alterum caput quod attinet ex priore id dependet; & dum multa de dissensu Galeni & Hippocratis in medium adducuntur, & spagiria illis ignota esse docetur, etiam reliquorum quaedam uidentur firmari; nominatim de morborum ignorantia agitur repudiaturque humores, & substituuntur sales & mineralia pro morborum causis seu principiis. De urina probat, quod non intelligamus in ea separata ope spagiri sales, & mineralia, quae sint causae morborum. De doctorum opinionibus ostendit nos incertos esse, quia uera principia ignoremus doctrinae naturalis; demus opium pro apio & c. Tandem minitatur etiam aliorum nostrorum dogmatum reprehensionem & confutationem grauissimam, magistratus seueram in nos animaduersionem, & populi alienationem a nobis, ad sectam uero Paracelsicam accessionem, & sic finis est huius charte, cui tamen peculiaris notatio de impietate Galeni in Deum additur, ne quid ad complementum totius fidei Neoparacelsicae deesse possit. Obseruent autem studiosi omnium prosyllogismum esse unicam spagiricam Paracelsi, quodque hominem non aestimemus ex magno mundo, & in eo agnoscamus, soles, sales, Mercurios & reliqua. Hinc illae lachrymae. Qui confutare paralogismum compendiose uult, neget assumtum; & ad firmamenta dicat, peti in omnibus principium. Nihil enim firmi potest in spagiria illa somniata esse nisi infallibilibus argumentis uera demonstrata sit. Sed hoc opus, hic labor. Itaque tantum fulmen, tot naeniae, tanta taliaque conuitia & furiae, tam seduli conatus, impulsiones, uota & omnino omnia aduersus nos machinamenta paruula opella labefacta, concussa, euersa, solo aequata & conculcata penitus euanescunt, inque fumum mercurialem, & atomos Democriti resoluta plane spagirice sublimantur, transuersim acta, & reflexa praecipitantur, & tandem in nihilum abit, quod fuit ante nihil. Typho. Euenit huic fulmini, quod impressioni Typhonicae, quae ualidissima existens omnia minatur dira, exitiumque ultimum; Plin. lib. a. cap. 50. Sed tenui aceti remedio dissipato principio plane fit impos, neque quicquam etiam in imbecillas naues instabili maris elemento commissas roboris habet. Uerum enimuero nihilominus hoc dabimus exercitio nostro, & ad iuniores erudiendos potius quam illum refellendum argumentorum pondera examinabimus, fulmenque illud cum resorptis uiolentiae suae nubibus ad locum, unde uenit, remittemus. Obtinebimus simul etiam aliqua artis nostrae firmamenta; quo fructu non perierit opella. Facit ille declamator bona suae demonstrationis auspicia aduocando famulos lemnios. Bronten, steropen, & nudum membra pyracmona, una cum igni & cauteriis. Sed ut illae copiae nihil sunt, nisi nugae poeticae; ita praestabunt operam poeticam, ludicram, friuolam, euanidamque, ita ut autor ab illis desertus, tanquam furiosus ille in theatro miros sibi fingens tragaedos, risu excipiatur Democritico, explodaturque tragice. Sed argumenta producta aestimemus: ita argutat. Qui principia artis suae demonstrare non potest, is ea ignorat. Galenici principia artis suae demonstrare non possunt; Ignorant ergo ea ( ita nos correximus dianoean. ) In huius paralogismi informatione ualde logicum se ostendit ille ἄλογος. Cauere elenchum purarum particularium conatur. Et duplex sophisma grauius longe una cum illo ipso incurrit. Non enim ignorat elenchum tantum, sed & τὸ ἐν ἄρχῇ petit temeraria explicatione obiectae autoritatis. Imo & κατά τι charybdim incidit, cum possit fieri, ut quis nequeat demonstrare principia artis suae, at nihilominus noticiam eorum habeat; ignoret autem etiam simul, sed secundum quid, quatenus nempe in iis demonstrandis deficit. Nec longe abest elenchus accidentis. Principia sciuntur ac non demonstrantur. Per se enim scire potest ea secundum substantiam, ex accidente ignorare. Nam questio de principiorum ortu heterogenea plane est, cum principia artium non demonstrentur, sed sumantur. Imo nulla potest esse principiorum demonstratio, nisi ex accidente. Si enim principii est aliqua caussa, & principium prius, non potest esse ἀρχη. Ita miser ille apprehensa ex Aristotele uocula Graeca, nescit ubi rerum existat. Sed uideamus tamen istam autoritatem, & ueram sententiam ex eodem autore comprobemus. Paracelsicus titulo suo aduersatur. Monemus primum studiosos, ut attendant hic aduersari Neoparacels. suo titulo. in quo aliquos Galenicos adoriri se testatur. At hic fundamenta artis, & Galenicos simpliciter aggreditur. Deinde non oportet nos obliuisci in praefatione posite conditionis, quae omnem autoritatem & mortuam literam repudiabat, assumtis Uulcani ministris, quos & hic ad se uocat. Sententiam autem Aristotelicam ita allegat: οὐκ ἐτίσταται μὴ ἔχων ἀπόδόξιν ἀυ¬ τῶν; Et intrepretatur: Ignorat quis ea, quorum demonstratione destituitur: & hinc deducit ex contrario consectario: Quae quis certo scit, eorum demonstrationem tenet; Et postea informat paralogismum in secunda fig. assumendo; Galenici non tenent demonstrationem principiorum suorum; Non ergo ea sciunt. Sed manet rata responsio, ut ante. Paracelsicus sophista protestatus de uitando uitio particularium in idem incidit. Hic peculiare hoc euenit Neoparacelso, ut quod maxime uitare cupit, nempe sophisma purorum particularium, seu asyllogistian, in eam incidat. Propositio enim generaliter enunciata, generalis non est. Non enim omnium, quae sciuntur demonstratio tenetur, ueluti principia sciuntur, at nulla est eorum demonstratio. Scientia est etiam sine causis aliquae. Et licet scire sit rem per causas cognoscere Aristoteli: Patet tamen eo axiomate saltem particularem scientiam notari, & non omnem. Etenim non omnis scientia per causas est: Est & per alia argumenta, alia. Alia est primorum, ut praecognitorum simpliciter. Non enim omnium patent priores causae, si quidem in primis necessario standum est: Et Aristoteli principia sunt indemonstrabilia. Sed hoc comprobemus eiusdem uerbis. Quod non omnis scientia sit demonstratiua, seu quod quaedam sciantur quidem, at demonstrari nequeant, hia uerbis refert: ἡμεῖς δέφαμεν οὕδε πᾶσαν ἐπιστίή¬ εην ἀποδεκτικὴν εἶναι, ἀλλὰ τὴν τῶν ἀμέσον ἀναπόδκτον. Et hoc tali euincit argumento: omnis demonstratio est ex praecognitis prioribus: at principia seu immediata carent prioribus; Eorum ergo non est de monstratio: sed haec per principia fit. Ita.n. inquit: ἀνάγκη τὴν ἀποδεκτικὴν ἐπιστήμεν ἐξ ἀληθῶν τ εἶνα: α πρώτων, καὶ ἀμέσων, καὶ γνωριμωτέρων, καὶ πρότερῶν, καὶ εὐτίων τοῦ συμπερασματος. Quod autem illa prima & immediata sint principia, eaque non quaeuis & uaga, sed determinata & cuiusque artis certa; indicat ibidem inquiens: ἐu πρῶτων δʼ ἐστὶ τὸ ἐξ ἄρχῶν ὁικείων. ταυτὸ γὰρ λέγω πρῶτον καὶ ἀρχὶν. ἀργὶ δʼ ἐσὶν ἀποδείξεως, πρότασις ἄμεσος. ἅμεσος δὲ ἡς μή ἐστιν ὁλλη προτέρα, & c. Uideant studiosi ipsum Aristoteles textum. Singulis uersibus contrarium eius, quod imperite & sophistice blaterat Neoparacels. pene inuenient. Unde putauerit Paracelsicus ignorari ea quae nequeunt demonstrari. Locus est in 1. anal. poster. 2. & 3. cap. & reliquis. Qui fit autem quod ille ex Aristoteleeuincere conetur, ea nesciri, quae non possint demonstrari? Philosophus comprobare uolens, quod demonstratiua scientia sit ex primis, ponit haec uerba: ἐκ πρώτων δ αναποδείκτων, ἀπιουκ ἐτίσταται μὴ ἔχων ἀτόδόξιν ἀυτῶν. Quid autem sit μὴ ἑταειν ἀόδόξιν, declarat contradictorio; τὸ ἔχειν ἀπόδεξιν ἐστι τὸ ἐπίστασθαι ὧν ἀπόδόξις ἐστι μὴ κατὰ συμβεβηκὸς; hoc est, habere demonstrationem, est scire ea, quorum est demonstratio seu syllogismus scientificus, seu quae possunt demonstrari ex per se causis & immotis. Itaque probat, quod demonstratio debeat esse ex primis indemonstrabilibus, hoc est, principiis, quia non possit esse scientia demonstratiua, nisi scias ea, per quae est demonstratio per se, & non secundum accidens. Haec autem sunt prima. Est ille locus satis difficilis. Interpretes ex absurdo deducunt & exponunt ita, quod scil. ideo debeant esse prima, quia si non essent, nulla compararetur ex illis scientia, nisi prius demonstratis. At hoc absurdum est. Nam scientia apodictica ex indemonstrabilibus est. Itaque oportet esse prima. Utra uero interpretatio sit, Neoparacelsus male intellectae autoritatis, male etiam expositae arguetur, & exelencho petiti principii puniri debebit. Nam certum est ex illis ipsis uerbis, πρῶτα uocari ἀναπόδεικτα. πρῶτα ἀνα¬ πόδόκτα. Si πρῶτα sunt principia cuiusque artis ὁικεῖα; quae capite 7. nominat τὰς ἑκάστου ἀρχάξ, eaque ἀναπόδόκτα, qua impudentia ex eo loco euincere uoluit, principia debere demonstrari ut sciantur? Sicut itaque Arithmeticus & Geometra, ( quibus tanquam exemplis utitur philosophus ) non demonstrant praecepta artis suae & principia, ita nec Medicus. Et si uelit dicere; licet non demonstrentur ex medicina, tamen debere demonstrari ex alia arte, ut ex physicis; Aristoteles hoc refutat dicens, ista tunc non amplius medica esse. Quia eiusdem generis seu homogenea, & ex eadem arte debeant esse demonstrabilia & principia. Cap. 7. ubi ait, οὐκ ἐστὶν ἐξ ἄλλου γένους μεταβάν¬ τα δεῖξαι, οἷον τὸ γρωμετοικὸν ἀριθμήικῇ. Ita totum illud fulmen in stipulam abiit. Principia colliguntur inductione non demonstratur. Instabit tamen tyro logicus nihilominus, cur inductione perueniatur ad uniuersalia principia, & cur singularia dicantur illa constituere, si non est axiomatum catholicorum demonstratio? Item Aristoteles inquit, quod sciatur inductione uel syllogismo. Erit ergo scientia demonstratiua principiorum ex singularibus. Dicimus ex accidente id esse ad noticiam non per se, sed alicuius. Alias uniuersale nihil est aliud, quam singularium communis existentia, de quibus alias. Deinde omnis demonstratio Aristoteli fit per syllogismum. Inductione uero sola constant uniuersalia, quae syllogismus non est. Itaque Aristoteli uniuersalia principia sunt indemonstrabilia. Solet & hoc dici, quod axiomatum necessariorum compositio sit ex affectione naturali argumentorum, at non demonstratio, nisi accidentaliter. Assumtionis uim iam non curabunt Galenici medici. Quid enim tum postea, si non possunt demonstrare axiomata artis suae? Iniustus est & iniquus, imo plane furit qui id requirit. Quo magis insanient Paracelsici, qui chymiae [ Gr [ ἄρχας demonstrationi subiiciunt, atque ita totam artem exponunt Iudibrio. Quod enim artis opus tu mihi demonstrabis Neoparacelse, si tua principia sint caduca & dubia? Si non uera, prima, immota? An non necesse est ea sumta esse ex accidente, & ex consequente esse mera sophismata, ut loquitur Philosophus? Ita te cum tua arte ornatum oportuit. Abi iam, & disce in posterum sumi & poni principia, ut & in mathematis, non demonstrari. Et hoc poterat ex eodem autore scire, cum inquit cap. 8. λέγω δʼ αρχας ἐν ἑκώστῳ γένει τάυ¬ τας ἀς ὅτι ὅστι μὴ ἐνδέχεται δεῖξαι. τιμὲν οὖν σημαίνε καὶ τὰπρῶτα, καὶ τὰ ἐκτύτων λαμβάνεται. ὅτι δʼ ἔστι, ταὶ μὲν ἄρχὰς ἀναγκη λαμβάνειν. τὰ δʼ ἄλλα δὲκνύναι, & c. Uide & reliqua, quanquam nostro Neophyto Aristotelica alias sunt sophistica. Sed fortassis in alium campum nos ducit, physiceque illa probari postulat, quae medice sumuntur. An medici sua principia Physice possint demonstrare. Agit id quidem, sed stolide, ut decet eum, qui in aliam artem uilis transfuga irrumpit, & iudicare prius, quam discere & apprehendere satagit. Age ergosit iam ea res quam medici sumunt, non de essentia medica, sed physica: Alias ut ante diximus medicum per non medicum demonstrari nihil potest, nisi secundum accidens. Ex hac arte cur non possunt demonstrare eas res, a quibus artem exordiuntur? An humores principium medicorum. Quia inquit humores, quos pro principiis medicis ponunt, nequeunt ex omni mundo comprobari: Et ad coelum nos mittit, indeque in terram, in quibus non inueniantur; inueniri autem debeant, si sint hominis principia. Uidetis spiritum uertiginis? Humores non sunt medicae principia artis, sed praecepta. Aristoteles sua principia uocat προ τα¬ σος & ἀξιώματα; hic ex medicis preceptis facit humores: quasi ars medica ex humori bus, tanquam ex principiis seu axiomatis constaret ( quod artium principia sint axiomata, supra Aristoteles dixit, & Galen. de opt. secta affirmat, & uulgo patet de artis methodica constitutione. ) Deinde qui fieri possit, ut sint medicae artis? Medici praecipiunt de humoribus non solis. Num ars medica homo est? Sed finge medicos praecepisse de humoribus id quod nos non igno ramus, num tota ipsorum ars his innititur? Num nulla alia habent praecepta? Multis modis imperitus simul & calumniosus est ille fugitiuus sacerdos, & messor furtiuus. Sequamur tamen qua ducit. Arguit ita: Si humores in homine essent, in macrocosmo essent item: Sed in macrocosmo non sunt: Ergo Nec in homine & per consequens, nusquam sunt, & male principia artis medicae uocantur. Propositio roboratur, quia si homo est microcosmus, quicquid in eo inuenitur: illud debebat esse etiam in macrocosmo. Esse autem hominem microcosmum, multi Philosophi dixerunt, Assumtio probatur per partitionem, quia nec in coelo nec in terra inueniantur. Concedamus propositionem, at non sensu Paracelsico. Hominem uenisse in locum diabolorum. Uerum enim est, cum homo sit portio magni mundi, & ultimum eius complementum, utpote sine quo mundus perfectus non esset, ( quanquam aliqui uelint hominem non principali instituto Dei esse factum, sed postquam aliqui angeli defecerant, in eorum locum suffectum, parum recte sentientes, ut opinamur ) quicquid in homine est, illud in magno mundo esse, sicut quicquid in cerebro hominis substantialiter est, illud in homine est. Sensus autem Neoparacelsicus hoc non uolebat. Quomodo Paracelsicus belit membra hominis in mundo esse. Nam putabat omnes partes in homine, & contenta, debere essentia separata & extra hominem existente, in mundo esse. Sed si hoc uerum sit; facile euincam nusquam esse hominis rationem, hominis oculum, aures, nares & reliqua, quia haec extra hominem non inueniuntur. Et utinam tunc solus Neoparacel. uel cum eo Paracelsici reliqui essent homines, facerem ex illis meros truncos, plumbum, caudices, & quid non? Sed quomodo probat illud ita esse? Philosophi quam plurimi id ultro sunt fassi. Ohominem obliuiosum. Quoties nobis audiendae sunt ille autoritates repudiatae, & mortuae literae? Sed tu piscis debebas esse cum Pythagoreis, ( quos hodie imitari dicuntur in India Baneanes Philosophi ) quorum notum est illud ἀυτὸς ἔφη. Si Philosophi fuerunt, & turpe est philosopho aliquid sine ratione statuere; Philosophorum argumenta, non dictiones sunt promenda ud cuincendum aliquid. Sicut tibi olim flagitiosum fuit concionari sine uerbo Dei, rationes & argumenta affer, ut audiamus, qua ui & sententia hominem uocauerunt paruum mundum. Age Uulcane, adiuua hominem, suggere illi aliquid spiritus essentificati. Nam pene tota essentia eum deserit. Suffla etiam calorem; lam enim rige re incipit. Quid stas lapis? Quin expedis rationem philosophicam? De microcosmi nomine tributo homini. Dixit autem id primus, quantum scimus, Mercurius Trismegistus, cuius dictum suo sensu approbarunt sequentes, & in primis Plato repetiuit, indeque Aristot. & reliqui. Aristotelis locus extat in 8. Phys. tex. 7. εἰ ἐν ζώῳ τοῦτο δυνατὸν γίγνεσθαι, τἰ κωλύει τὸ αὐτὸ τοῦτο συμβῆναι καὶ κατὰ τὸ πᾶν; εἰ γὰρ ἐν μικρῷ κόσμῳ γίνεται, καὶ ἐν μεγάλῳ, & c. Aristoteli non homo sed animali paruus mundus. seipsum mouere, uult esse in magno mundo, quia id sit in animali quod est mundus paruus, ubi hic autor non hominem sed animal uocat mundum paruum, ut quod respondet magno animali Platonico, qui est mundus. Platonis mundus animal magnum. Plato in Timaeo & alibi mundum uocat animal immortale, eumque instruit anima sapiente & corpore, quo pacto & homo concinnatus est, hac addita differentia, quod illi ademta sit immortalitas, sensoria externa, pedes manusque & reliqua; homini uero data haec omnia. Respondent etiam functiones & notitie, ut uult ille. Haec ex Platone non sunt petita, sed analogice declarata. Astra Platoni & Aristoteli animata. Et secundum hanc opinionem homo etiam stella uocari posset, quandoquidem Platoni & Aristoteli omnes sunt animatae; unde nuncupantur coelestia animalia, & dii uel deorum statuae uisiles. Unde Paracelsici adhuc mirabiliora collegerint. Item Plato mundum uult esse simulachrum sempiternorum deorum, & in sacris homo exemplar Dei ad eius imaginem factus dicitur. Paracelsici delirant in analogia hominis & externorum. 1. Cum ergo utrumque eodem referatur; non immerito alter magnus, alter paruus uocatur mundus. Sed inde ita delirare ut Paracelsici, quantum pareret absurditatum? Platonici fingunt mundum triplicem coelestem, intellectualem, ( logicum ) & sensilem; cumque homo secundum Platonem non tantum corpore egrotare possit, sed & anima, quae hinc technae exurgerent. Cur haec medicina a Paracelsicis omissa est, aut non aperte tractata? Hist. an. 15. de respirat. Aristoteles refert, partes hominis tam superiores quam inferiores ad situm orbis uniuersi superiorem inferioremque dispositas esse. At neque hinc consequens est illud Paracelsicum somnium. Et si eius sententia uult id, quod Paracelsici aiunt; non de homine, sed & boue, pisce, uolucre, spongia, musca, & c. similiter philosophandum est. Animal. n. in genere ille paruum mundum uocat. At tunc quam pulchram nobis, certamque Chymian constituerent? Quam ridiculam, si musce & urtice marinae, & cochleae, & c. eadem haberent membra Paracelsica? Aristonis sententia. Stobeus ex Aristone memorat. ἄνθρωπον εἶναι δὲύτερον ζῶον μετὰ κόσμον. Hoc Platonicae diuisioni respondet, & saltem ordinem, non autem conuenientiam & identitatem membrorum, quam aperte repudiat Plato, denotat. Langii expositio. Langius declarat Aristotelicam, de usu cerebri ad cor refrigerandum, sententiam, ex magno mundo; quod in hoc similiter terra concalefacta medio aere frigido circumstante ad moderationem uocetur: Et respondet cerebrum catarrhosum illi loco, catarrhos instar pluuiarum effundens. Externorum notitia a sui cognitione incipienda. Alii notitiam omnium ex ternorum iubent ex se ipso petere, quod in homine plaeraque similiter fiant, ut fontium scaturigines, uenti, tonitrua, lapidum generationes; uis uegatalis, animalisque & reliqua. Sed ex nullis istud plane consequens est, quod Paracelsus stulte est commentus. Haeret ergo cum suo ἔφῆσαν Neoparacels. ut mus in pice. An humores non sint in magno mundo. Assumptum negat in magno mundo esse humores, puta illos quatuor primarios sanguinem, bilem utramque & pituitam, qui in chymo solent considerari, atque etiam in sanguinis massa contenta uenis, & interdum excrementitii intelliguntur istis uocabulis ( quanquam alii etiam distinctius loquantur ) qui chymo separantur ad excernendum, uel alios usus, interdum alimentarii in sanguine uenali contenti, licet Erastus pertinacius quam uerius neget id Galenicum de quatuor humoribus, potentia in uenarum succo comprehensis. Humores quatuor de uariis. Hos omnes adimit externo mundo Neoparacelsus mirifico admodum sophismate, quia neque in coelo sint, neque in terra. Ludio aliquis forte eos quaereret in nubibus. Aiunt.n.saepe sanguinem pluisse & carnes, & buffones in India occidentali. Alii in aquis, uel uenis terrae. Nam referuntur etiam nostra memoria lacus & pisscinae, quin & arida ceruorum cornua sanguine manasse. Paracelsici in suis operibus habent sanguinem & phlegma. Sed & inter ipsos Paracelsistas inueniuntur. Unde enim est illis in omni destillatione sperandum phlegma. Qui fit autem si in externo mundo sanguis, & cum eo reliqui humores non sunt, ut Paracelsici ( ueluti Dorneus ) ex tritico & uino arte Spagirica eliciant sanguinem, & ex eo moliantur homunculum Paracelsicum. Quis est ille sanguis hydrae chymicorum? Quis sanguis satyrii? Quod fel terrae herbariorum? Feluitri uitrariorum? sulphur Paracelsicum an non id quoque continet, quod nostris bilis flaua dicitur? Sanguis rubei leonis quid est? Extra hominem negantur esse: At magna copia in bestiis quotidie effunduntur? Sanguinem desideras Ingredere macellum, aut etiam Tyrias officinas, in quibus olim purpureae tingebantur lanae. Pituitam quaeris? spumosum equum uel aprum, imo & boum nares pene iugiter isto liquore fluentes aspice, & mercurium tuum Chymicum quid sit inter principia consule. Melancholicum humorem in crasso taurorum & asinorum sanguine reperies, nisi suum lienes uelis contemplari, & leporina iuscula. Bilem tibi uel Cyprinus, aut alburni in uesicula sua ostendent, aut uenenatae echidnae uel dracones: Ecce tibi humores istos in mundo externo Neque tu potes dicere, bestias de mundo non esse, aut ad hominum genus pertinere, nisi forte tu ex bestia natus es, atque ita canes, asinos, lepores, & reliquos in familia habes. Non si actu non sunt foris, omnino non sunt. Sed quae stultitia est, quod actu non possis deprehendere id potentia esse negare? Quem tuiuoras panem, & quod exhauris uinum, nonne potentia sunt illa ipsa quae quaeris? Sed non opus est hac responsione: unum miramur, quod cum plebei, satyrique & Fauni in aquis, in aere, in terra, quin & si uere scripsit Philosophus de pyraustis, in igni deprehendant illos ipsos humores, te tam coecum esse, ut non uideas. Astrologi & magi etiam in coelo habent sanguines & reliqua. In coelo sint ne an non; uos magi uideatis, qui fingitis mundos coelestes & exemplares; & in firmamento ponitis uarii generis animalia. Et egregie nostis disserere de fixis & erronibus, quod sint sanguinei, phlegmatici, biliosi, melancholici, & nescio quid aliud, ut Thurnesius in suis calendariis indicat. Est illis locis familiaris, Non Galeni modestia tua. Non Galenici sed Paracelsici debentur inferno, quia ignibus & fumo assueuerunt. lubes nos in infernum descendere pro uio, uel etiam in extremo septentrione monstrare. Tibi Uulcanus tuus iter facile potest in aetna, chymera, aut uesu & fumo as colitque pacem cum Plutoniis. Te admittet Cerberus, praesertim, quia ob sacerdotium desertum pene coelo exclusus es, & oles flammam fumosque sulphureos. Tu descende. Sed noli errare. Deus non irridetur. Facilis descensus auerni est, sed reuocare gradum labor est. Paracelsus humores non negat. Sed apparet te sic quoquo Paracelsi nomine falso gloriari. Quanquam enim is symbolica confinxit nomina; non tamen plane abiecit istos humores, & alii eius asseclae manifestius eos comprobarunt. Et quid sibi uult explicatio trium principiorum aliud, quam humores in corpore humano tales esse. Aquositates uocatis Mercurios. Audax impudentia est nomina mutare insolenter res seruare. Quid mihi cum nomine, ( nisi quod stulta uestra arguitur arrogantia. ) si res sunt saluae? Ita nullus istorum autorum, qui hominem appellarunt microcosmum, istos succos negauit, quos in Timaeo Plato; Sacrae literae humores ettiam agnoscunt. Aristotelesque in uariis libris ad nauseam usque inculcant, nec sacrae litera eosdem ignorant: ut in cantico Mosis sanguis & bilis est, cuius mentio fit et iam Psalmo 68. Inter plagas Aegypti sanguis est, & c. Psalmo 77. Exodi 7. Prodis ergo plane asininam tuam stoliditatem in hoc paralogismo. Sed quid tu de aliis scires, qui in tuo ipsius corpore tam es attonitus stupidusque, ut quod sensus communis, & gentium confessio euincit, impudentissime omnium neges? Arcanum. primae materia. Quasi ille uanus non haberet inter Paracelsica arcana id, quod ille solet primam uocare materiam, quod ingreditur monarchia, hoc est sanguis humanus: inter quintas etiam essentias una fit ex eodem humore & mirifice commendatur ad plurima. Ita destillant illi urinas & elementa reparant: item ex sanguine faciunt magisterium, siue ille factus sit per naturam in homine renouato per quintam essentiam & arcana, siue per artem ex pane & aliis esculentis; in cuius destillatione Paracelsus phlegmata iubet segregare. Hoplochrismae. Cum etiam concinnat idem autor hoplochrisma, sanguine carere non potest. Itaque nolens uolens humorem hunc agnoscit. Insanit itaque prorsus Neoparacellus, qui negans in homine esse humores, a suo quoque deficit collegio, & ostendit se pseudochymicum, & adulterinum Paracelsistam esse. Sequitur prolepsis: Humores 4 in corpore esse. ita nostri. Quae sensu & ratione sunt comprobata, & omnium seculorum iudicio experientiaque confirmata, ea esse statuendum est. Humores in corporibus hominum primarios quatuor comprobarunt sensus ratioque & iudicium commune gentium: Humores ergo illos esse statuendum est. Propositio patet. Sensus & ratio sciendi instrumentam animalibus sola. Nam quaecunque in noticiam hominum perueniunt, ea necesse est sensu & ratione cognita esse; cum ampliores noticiae, noscendique uiae non sint in hominum genere, praeter sensualem & intellectualem; quae certissimae fiunt experientia communi & iudicio omnium sapientium eodem. Assumtum firmatur sensu uisus non tantum in uenae sectione; sed & anatomia locali; Item purgationibus, & partium conditione, quae quales sunt, tale requirunt nutrimentum. Ita & in morbis, causis eorum & symptomatis. Deinde gustu dum insipidam uel dulcem pituitam uel salsam; acidam, melancholiam cum iudicio substantiae & coloris & c. amaram bilem; sanguinem dulcem cum calore & reliquis aegroti & sani percipiunt; idque tum, cum naturales sunt illi humores, iam cum mutati in praeternaturales & c. Insuper & tactus iudicat de iisdem percepto calore, frigore, risciditate, crassitie & c. Necesse tamen est adhiberi rationem quae ista sensilia firmat; & sensuum singularium iudicium cogit; & sic ex pluribus concurrentibus statuit unum. Accedit autoritas omnium recte sentientium; Galeni, Hippocratis, Asclepiadis, Aristotelis, Platonis, & omnino quae secula non agnouerunt sanguinem? In Abele primus statim mundus agnouit sanguinem. Eadem in bestiis perfectis inueniuntur: per corporis externa uitia emicant; internis innotescunt & c. adeo ut nihil tam certum sit in homine quam humorum noticia & discrepantia, & haec possunt nostri amplissime explicare & euincere. Dominatur autem ratio non in autoritate solum; sed & effectis, causis ( materialibus ciborum, efficientibus calore & natura; finalibus partium nutriendarum, formalibus quae sunt in ipsis ) adiunctis, comparatis, dissentaneis & aliis unde definitiones tandem existunt certissimae. Hoc firmamentum iudicii de humoribus Neoparacelsus conatur refellere negando assumtum & c. Propterea quia friuolae & inanes sint illae humorum probationes; quasi tale enthymema constituens: Contra sensus & rationem. Galenus friuolo argumento sensuum & rationis humores illos probare nisus est. Nihil ergo de illis habet demonstrati; Et ex consequente in homine non existunt. Antecedens firmat; Quia usus sit sensu, qui sine spagirica separatione nihil certi possit percipere, sed omnia iudicet fallaciter. Hoc probat: Certitudo rerum non nisi ex spagirica essentia. quia certitudo rerum pendet ex essentia; Haec non patet nisi per anatomiam spagiricam. Item haec sola monstrat principia rerum. Si humores sunt principia corporum; Debent ergo spagiria, probari, nec solo sensu. Item sensus per se sunt incerti. Nam si album esset pituita; flauum fel & c. omnia alba & flaua essent eadem essentia, quod est absurdum. Item Aristoteles principia negauit sensu cognosci, sed analogia scibilia pronunciauit; Item principia sunt natura notiora ad quaeper διαίρεσιν est perueniendum; sensibus autem occurrunt tota confusa. Si ergo humores sunt principia; non possunt sensibus percipi. Natura enim intus ea continet; foris totum ex illis exhibet. Item sensus latitantem in melle uim ueneni, & ignem in silice nequeunt deprehendere sine spagiria: Ergo nec humores in corpore humano. Item essentiae sunt sensui personae comicae, quae aliam faciem foris, aliam intus habent. Ab externo latitant; sectione exuris laruis sunt cognoscendae. His & similibus argumentis, praesertim autem coloribus exagitatur Galeni fundamentum; Galenus dicetur insanire quod ex sensu petiuerit iudicium. idque fit tragice admodum dum insaniam & dementiam ei asscribit. Notent studiosi; Supra dixisse Neoparacelsum humores illos in homine non esse; quia in macrocosmo non sint: Unde postea est consequens, si in homine non sint; nec principia eius esse posse. Hic utrunque agitur; nempe qui & non sint, & principia non sint: illud ostenditur; quia argumentis firmis non possint probari: hoc quia naturam principiorum non habeant. Demonstratio quod Neoparacelsus sensus omnes repudiet. Nos in his duobus occupabimur respondendo; idque agemus postquam prius demonstrauerimus Neopac. sensibus plane nihil tribuere, quanquam uideatur asscribere multum si accedat spagiria; Et sic in scepticorum pyrrhoniorumque familiam ex Platonica dubitatione ortam, remis uelisque transiuisse, & nihil retinuisse certi, nisi quantum ex intellectuali noticia ea quae ex phantasia fraudulenta & opinione oritur, ipse sibisomniat; uere autem cum sensu rationi toti ualedixisse. Scimus quidem eum hic potissimum agere de principiis; sed cum ex uerbis eius mens sit eruenda, fundamenta exillis ipsis sumemus. Statuit res nosci tunc, cum cognita perspectaque est earum essentia. Hanc negat scire per sensus solos; sed per sensus adiutos spagiria, quae erutam essentiam sensibus obiicit. Ait enim; Quae dementia Galeni est, ut primo tantum intuitu res abstrusas & reconditas se deprehendisse existimet, quae mulcis corticibus & impuritatibus obteguntur & analysi Aristotelea indigent, ut cognosci possint. An non umbris & imaginibus pro ueris rerum essentiis utitur? Nam illi colores, qui Galeno in oculos incurrunt, tantum sunt umbrae, & imagines, nec ubique nomen hoc merentur & c. Item noriciam sensualem comparat habitus scenici contemplationi; Et ex Aristotele negat pec sensus posse quicquam sciri. Opponit etiam sensibus Hippocratem, qui causarum noticiam in medico requirit, non effectorum. Concedit ergo oculo, quod possit quidem uiriditatem a flauitie distinguere; at inde dicere hoc est res haec; Hoc flauum est bilis, hoc rubeum est sanguis, non concedit, nisi accesserit spagiria, & interna manifestauerit. Assequimur ne tuam sententiam, an non, Neophyte? Si assequimur, audies nostram Dianoean animo tranquillo. Si non; putabis nos in te nihil; aduersus Pyrrhonios uero seu Academicos recentes hanc totam instruxisse aciem. Paracelsicum res nosce, sophistice, & non per se. Ita arguimus. Qui uerum naturalium iudicium & scientiam, ex naturae ipsi propriis, connatis. que; & non exotericis seu alienis indiciis sumit, is res ipsas naturales primum & per se cognoscit, non ex accidente. Neoparacelsus naturalium iudicium non sumit ex naturae propriis connatisque, uerum exotericis. Non ergo res eas primum & per se cognoscit; sed ex accidente. Propositionis firmitas per se patet: Et supra ex Aristotele declarata est, qui negat Geometrica demonstrari debere per arithmetica, sed quodque per sua, hoc est Physicas res per physica axiomata & argumenta, non per artem aut fortunam nisi ex accidente. Ars de rebus naturae non iudicat nisi ex accidente. Assumtum firmamus, quia ad res iudicandas assumit artem spagiricam; ex eaque iudicat de naturae operibus, quod plane externum est & accidentarium. Est enim ars externum principium, quod non potest arguere per se nisi artificialia tantum; Et ut philosophus dicit principium est in eo qui facit, non in eo quod efficitur neque est eorum quae fiunt aut sunt necessario nec secundum naturam, sed est circa ea quae aliter habere possunt; unde & circa fortuita uersatur. Naturalia spectanda natura sua. Naturalia natura sua sunt spectanda & aestimanda. Est enim haec ipsorum principium proprium. Ars a natura acceptam materiam immutat, & non raro corrumpit. Manifestum est artem ut plurimum a natura acceptam materiam aliter informare, & raro corrum interdum ita corrumpere, ut quaeres in natura natura fuerit, colligi nequeat; ueluti cum spagiri ex metallis faciunt olea & pulueres; nemo nisi artifex scire facile, nisi diuinando potest, quaenam res fuerit. Interdum etiam fallit ipsum artificem per artem inducta facies noua. Unde & philosophus dicebat artem plura praua ficere quam certa. In spagiriae maxima iudiciorum uanitas. Imo in nulla arte tanta est incerti tudo iudicii de rebus naturae, quam in spagiria. Architectus utitur lignis, lapidibus, materia & c. facit domos, lectulos & alias Agnosci potest arboris & lapidis natura. Lanio non ita immutat carnes & c. ut non possint deprehendi; nec Sartor uestem & c. At Spagyrus corrumpit plurima, transmutatque penitus in rem alia: Ignis uis. Et eius gratia utitur igni; cuius tandem agendis esse corrumpere, & transmutare; crases & misturas tollere, homogenea congregare separatis heterogeneis nemo ignorat. Hinc Spagiri isti cum partem materialem quae fuit & iam non amplius est huius essentie exhibent; frustra credunt totam essentia seu rem exhibere, cum transformatam; falso predicant esse idem quod natura dedit. Ex his firmissimum consequens est Neoparacelsum per se nihil cognoscere de naturalibus, sed omnia sophistice & ex accidente quia non in sua forma naturali sed artificiali notitiam quaerit. Nec potest effugere artis distinctione in imitatiuam, ut est pictoria: & eam que efficit hec que natura facere nequit, quam & perfectiuam uocant. De illa certum est Spagiros pauca imitari; In hac occupantur pene toti. Nam ex perfectis naturalibus aliud nouum artificiale faciunt fere semper, quod non poterat natura, at corruptis illis. Necesse enim est alium induci actum & perfectionem, cuius praesentia abolescit is, qui inerat prius. Paracelsicos tales reuera omnem sensum tollere, in naturalibus. Ex illis ipsis porro consequens etiam hoc est, quod plane nihil sensibus attribuat in naturae rebus. Omnem enim sensum adhibet in artificialibus, & apertis uerbis negat sensus nostros extra artem esse ueri cognitores: Nihil ergo sentit in natura. At cum is, qui in natura sensus amittit, in arte eos plane nullos habeat ad iudicandum de naturae essentia: Qui in natura per sibi relicta nihil sentit, is ab arte sentire de natura non potest. Est enim natura arte prior, ut qua non existente, haec non est, necesse est Neoparac. oculis apertis nihil uidere de naturalibus; auribus patulis nihil audire; & ita in reliquis. Haec uerissima sunt, ita ut nec Paracelsicis nec alio possint euerti. At inquies, nihilominus ipse uidet colcotarem esse rubrum, & praecipitatum similiter; Et sic album calcem Iouis & Saturni, & c. Si nempe uidet inquam, & non Platonice uidet, hoc est, ut possit inde dicere hoc est illa res, & non alia; quod Plato negat recte dici aut dici posse, quia res illae singulares momento induunt alium colorem; Sicut fit in Mercurio, qui etiam praecipitatus reuertitur ad pristinam albedinem; Huc ergo redeat ut aut nobis donet oculos non artificiales, sed naturales; qui rem integram longe certius diiudicent, quam immutatam per ignes artis: aut fateatur se per artis oculos uidere & non per naturae. Hoc autem dato; euictum est ipsum essentias naturae nullas cognoscere, cum hoc ipsum quod fecit, sit essentia artis, & ca mutabilis, unde saltem oritur opinio. Ex effectis spontaneis naturae, hoc est, ex his quae ab interno prodierunt principio, absque ulla artis opera, res naturales sunt iudicandae non ex effectis artis. Exemplo res erit manifestior. Negat illum tremulum liquorem metallicum, esse mercurium quo pacto eum plebs agnoscit. Argumento, quia formae externae sensiles sint fallaces. Spagiria uero adhibita, & eruta essentia mercurii destructis illis accidentibus, iam putat nos asseuerare posse mercurium esse. Dicimus contra, hoc iudicium omnino a uero exorbitare. Quia nisi praeexistat noticia mercurii ex naturae opere extra artem sumta, consensuque gentium probata; non possit artifex asserere suum opus, seu praecipitatum, uel aquam mercurialem esse mercurium. Omne enim artis iudicium natura est posterius, si ergo nullos sensus habet nisi per artem; totus aut caret aut incertus est sensibus. Galenus ergo cum sensibus suis utitur in naturae integritate, ita tamen ut sensus non sint bruti, sed humani, quos coniunctos rationi esse necesse est; iudicat ex principio naturae de propriis rebus; scitque uere & non secundum accidens. Necesse autem est uacillante & peregrinante sensuum notitia; rationem aberrare, & peregrinari; Nam omnis notitia rationis humanae naturaliter a sensibus oritur; Cum eius subiectum sit phanthasma; hoc autem non nisi ex sensibus, seu iam, seu olim, sit exortum. Itaque facile est ostendere Neoparacelsum cum sua Spagiria, & sensum & rationem in naturalibus amisisse; aut necessario cogi ut Galeno subscribat. Potest autem hoc unus quisque etiam ex plebe iudicare. Nam cum spagirorum, seu artis operum iudicium ex sensibus itidem sit petendum; ( quid enim relinquetur artifici ablatis sensibus? ) possitque una & eadem res materiata, habilis ad omnem formam, per transmutationem artis uel externae iniuriae, instar Proter, in uaria abire; quo iudice sciunt Spagiri, exhibito artis opere, essentiam naturae exhiberi? Sensus enim iudicat tunc non amplius de naturae sed de artis effecto; dicitque hoc per artem emersit, ex illo. Et artificialem iam habet formam naturalis destructa est. Essentia ergo naturalis periit. Tune mihi des essentiam pomi, uel lapidis cum oleum, aut puluerem, ex corruptione factum des? Si sensibus in naturalibus nihil tribuis, quid certi per illos habes in arte? Si nullus certus sensiusest in natura, in arte nullus esse potest. Quis est ille artifex primus qui nobis asseuerauit id esse rei naturalis essentiam? Et in spagiria quae fides esse potest? Sutor calceum format, ut omnes possint iudicare calceum esse. Figulus ollam: faber materiarius domum; & c. Et sunt haec opera artis perpetua: At spagirorum uix unus atque alter consentiunt. Spagirica artis maximae diffensio. Ex una re faciunt res mille; & appellant magisteria, elixiria, sales, sulphura & c. Et quod unus ostendit; id diuersum & plane alienum toto uultu & uiribus est ab eo, quod monstrat alter. Artifices spagiri idem opus facturi, non idem efficiunt nec ostendunt. Facit enim unusquisque pro libitu in remutabili: imo fortuito; quod exit quouis modo, id postea dicit essentiam esse natu rae. Uobis ne sit aliquid fidei? Quanto rectius Deus Adamo rerum integrarum noticiam commisit? Deusne decepit nos? Non dices. Diuina autoritate confusi spagiri. Res ergo monstrauit uere. At cum bouem ostendit; non redegit eum ad essentiam illam fallacem: sed obiecit sensibus cornutum, toruum, quadrupedem, boantem & c. Unde Adam collegit definitionem: Spagiri non possunt definire. Bos est animal quadrupes, cornutum, boans & c. Tu quam definitionem ex essentia tua extrues? Spagiri conuicti etiam appellationibus artis. Cur tu tuum salem potius uocas salem ueneris, quam cuprum? Si est essentia cupri, denominationem eius iure meliore meretur quam integrum & natiuum. Nam a forma & essentia potiores sunt denominationes. Quae tibi autoritas puluerem ex sole factum uocare essentiam eius potius quam cadauer; aut ex corruptione auri genitum quid aliud? Uires nisi prius in re sunt deprehensae antequam mutaretur, non arguunt rem post mutationem, essentialiter. Uires respondent dices. At inquam illae in integro non deprehendebantur. Unde scis eas uires esse auri, ut colligas puluerem uel oleum auri essentiam esse? Sed finge in integro fuisse; at easdem numero esse non probas. Genere de non concluditur essentia. Recurre ad tuum ἔφη, & cum stultis stultorum accipies mercedem. Etiam si uires respondeant, tamen nequit inde concludi essentia. Nos scimus non quoduis corrumpi in quoduis proxime. Si ergo puluis ille repraesentat aliquid de auri potentia; ex analogia praesentat; & non ideo quia sit auri essentia; sicut nec lac caprae pastae scammonium, scammonii essentia est, quanquam purget. Omnino si naturalium sensuum noticiam in naturae operibus repudiat Neoparacelsus; artificialem habere nullam certam potest; atque ita peius caecutit quam ullus ex pyrrhoniorum agmine. Facile autem concluditur si naturalia per se negat sensibus certo cognosci, in arte eum errare necesse esse. Ars uniuersalium. Haec enim est uniuersalium, & non sensilium: Naturalium sensu ars ad singularia sua iudicanda carere non potest. Cumque artis quoque opera quae materiam seu subiectum naturale habent, secundum naturam, qualis per artem cuasit, sint iudicanda initio a sensibus ducto: qui repudiat certitudinem sensuum naturalium, eum necesse est nulla scientia esse, ut ait philosophus. Et licet dicat se oculos adhibere una cum iudicio artificioso: eodem tamen redit quo ante, nempe naturam sensuum non posse negari, & de mutatis nunc iudicium fieri, non de per se existentibus natura. Solutio sophismatum. Nunc redeamus ad rationes eius. Humores illos quatuor in corpore hominis non esse arguitur potissimum eo, quia sine Spagiria ita sit pronunciatum, sine qua agnosci non possint. Ridiculum est negare aliquid in homine esse nisi id separatio chymica per ignem probet. Falso ergo ponitur id quod nescitur an sit. Uerum satis iam cuicimus non Galenicos sensus, sed Spagirian Neoparacelsi turpiter hallucinari in indicio naturali. Et patet eius ἀδυναμία. Nam sensus ualent si ne arte; at ars carere illis non potest; Et ut sit uera, comprobanda est per sensus. Si ergo ars ueritatem sui a sensibus habet; necesse est eos non aliunde accipere iudicium sed in se habere. Prima noticia a sensibus. Unde si Galenus ex sensu pronunciauit suo, humores in corpore hominis esse, idque comprobarunt etiam aliorum sapientium sensus, ob hoc ipsum insunt, nec ulla firmitas expectari ab inope & caeca seu insensata arte potest. Si autem insunt, necessarium est etiam esse, ut sic de primo, quod sint humores illi, breui negotio sit conclusum. Ad principia accedimus in quibus potillimum elaborat. An humores sint principia corporis humani materialia. Putamus autem Neoparacel: etiam superius argumentum ab externo mundo sumtum uoluisse huc detorquere: sed deceptum esse linguae uolubilitate, & aliter locutum aliter sensisse. Nam dementis omnino est, negare illas res in animalium corporibus esse. Subseruiamus ergo ei, & resumtum argumentum ita informemus. Si humores illi essent principium corporis humani; essent etiam mundam magni. Sed hoc non; illud ergo nequaquam. Connexio patet per analogian magni & parui mundi. Sicut enim tota effecta inter se conueniunt; ita uerisimile est etiam principia seu causas conuenire. Assunitum negatur ideo; quia Deus mundum non facit ex illis humoribus; imo nec hominem; sed condidit Euam ex costa Adami; hunc ex limo terrae. Et in generatione propagatio fit, non per humores illos quatuor, sed per semen. Ita poterat arguere etiam de resolutione partium corporis humani; quae nec naturaliter nec artificialiter fit in humores istos & c. Diuersitas autorum de principiis. Notandum hic ast autores de principiis diuersimode loqui, alio altius repetente primordia, alio propius; alio huc, alio alio respiciente. Principia generalissima omnium naturalium Philosophus statuit materiam & formam. Sed haec duo ex logicis assumta accommodauit ad naturalia; Mat. & forma. & unam naturam uocauit materiam, alteram formam; Particulari scilicet ratione artis particularis seu Physicae usu. Haec etiam sunt in homine, & quauis hominis parte, secundum naturam cuiusque determinatam singularitate sua. Principiae materialia. Deinde rursus materialia sunt principia, quae elementa uocantur; Lib. 4. eaque numero duo; aqua sc. & terra, ut est in meteorologicis. Additur aer & ignis, sed non ut materiae, ex quibus miscetur corpus actu existentibus. Sed ignis h. e. calor tanquam efficiens mistionis causa cum natura intima censetur; aer propter reliqua inest potentia; exitque secundario in digestione seu definitione humidarum partium per siccas ab actiuis facta. Qualitates binae. Inde etiam duae sunt materiales seu passiue qualitates, duae actiuae seu formales. Origo elementorum. Elementa etiam altius repetuntur ex Platone, ut etiam est in Meteorologicis. Nam corpus coelo subiectum intelligitur tanquam omni forma exutum; In hac caelestia imprimunt, uim suam, & pro diuersitate actionis, dant formam partibus diuersis diuersam, ita ut materialis pars coelo finitima dicatur calorem accepisse, factumque elementum ignis: Ignis. Sequens minus mota, minus incaluit; Aer. Terra. genitusque est aer, Tertia pars frigore constitit ita tamen ut una eius portio plane riguerit, factaque sit terra frigida sicca; una diuisibilis manserit aliquo caloris & mobilitatis seminario accepto; unde exiit aqua frigida humida. Aqua. Elementa haec ita constituta mistis materiam praebuere; atque ita & corpori humano. Mista. Hinc aliqui dicunt principia corporis esse elementa. Elementa in mistis remotius propius & c. Quoniam uero haec coeunt magis minusque mista; modo propriora sunt principia, modo remotiora. Et ad corpus animalis constituendum, ualde sunt remota. Non enim est perfectior mistio quam in illo corpore. Animalis corporis mistio perfectissima. Itaque autores interponunt quaedampropiora, dicentes ex elementis gigni partes similares, ( quod tamen ita generaliter dictum in speciali accommodatione ad partes animales exponitur per analogiam quod sc. Similaria propiora elementis quam dissimilaria. in animali sint analoga similarium ele menta his quae proxime extra animalis integritatem ex illis fiunt. ) Et has quoque diuersas. Humores propiores quam membra similaria. Aliae enim aliis sunt simpliciores. Simplicissimae autem sunt eae, quae in animalibus reperiuntur primae, ut humores, Nam ex his fieri alias homogeneas, carnem ossa, & c. Humores constant ex elementis symbolicis. res ipsa comprobat. Humores autem, qui licet simplicissimi sint in corpore animalis; nihilominus tamen & ipsi ex prioribus elementis symbolicis constare iudicantur ut de San. Phil. ait quod constet ex aqua & terra, ex quibus etiam mistorum materiam petiuit, ut 4. Met. & 3. part. Quinam humores illi sint. 3. an 5. intelliguntur principales quatuor, naturales, ex quibus etiam alimentum est, non excrementicii, nec praeternaturales, licet autores quidam aliter loquantur ueluti. mirabilis ille Erastus sine caussa non raro ueterum sermonem mutat. Ex similaribus postea succedaneis compinguntur dissimilares; atque ita harum illae sunt elementa. Ex utrisque totum corpus coagmentatum est. de gen an. 1. sanguis est materia corporum, ita 2. Ergo & utraque uocari elementa possunt. Disseritur autem etiam de aliis principiis, nempe de semine & sanguine, sed in sanguine continentur humores illi omnes. de part. an 6 & 4. Itaque uno nomine quatuor materialia designantur principia. Semen uero interdum quidem signat illud totum ex quo & cuius ui generatio est, atque ita continet & materiam & uim eius, proprie tamen de calore, spiritu & ui simile instrumentarie generante accipi solet, atque ita non est materiale principium, sed formale, cuius corpus subiectum ex sanguine factum; potentiam eius retinet. Uerumtamen caloris & uirtutis seminalis. subiectum est spiritus, contentus in corpore spumoso, quod est de natura pituitae, uel sanguinis coctione pleniore albentis, ut plurimum, quae uicissim potentia est sanguis; Et in ouorum incubatu agente calore etiam sanguis fit actu. Nihilominus ergo principia materialia reuocantur ad humores illos. Loquitur Galenus interdum ita quasi aliquae partes ex seminis corpore factae sint, aliquae ex sanguine. Sed nos utimur libertate philosophica, & quae Galenus perperam statuit, ea non agnoscimus pro ueris. Sanguinem autem, qui signat totam massam sanguineam esse materiale principium partium corporis tam apertum est, ut non possit negari, consentiente in id etiam Theologia; Ioan. 1. et de consanguineis Leuit. 18. Act. 17. 2 de part. quanquam alia ratio sit creationis, quae nec naturaliter, nec praeter naturam, sed potentia mentis diuinae peracta est, alia generationis naturalis. Physici, & Medici naturam non excedunt. Recensetur autem inter ἀποδείξός illud axioma, quod proxime nutriamur his, ex quibus corpus nostrum constat. an. 4 & 6. 2. de ortu tex. 50. 3. de Gen. cap. 1. Nam cum nutritio sit conseruandae substantiae gratia: Assimilatioin nutritione refert genaritionem primam. necesse est ut transmutatione naturali accedat substantiae similis alia, quae in eius naturam abeat, & fiat pars eodem plane modo, quo pars illa ipsa in quam abit, est generata. Nulla enim est differentia in hoc ipso per se. Nec natura aliter primum ex sanguine gignit, aliter genitum conseruat substituendo si quid perditum est. Alias enim non fieret idem numero, sed aliud. Nam diuersorum principiorum diuersae operationes, fines habent. diuersos, prout ipsa distant. Et illa ipsa partis seruandae natura, quem motum a generante accepit, secundum cum sibi assimulat nutrimentum, & in substantiam uertit. In ulceribus & uulneribus res patet oculis. Ex sanguine enim restitutio est defectus, Sanguis est ultimum nutrimentum in sanguineis, in caeteris id quod est proportionale. Alia firmamenta iam omittimus. Studiosi si legent Cratonis μικροτέχνην ex Hippocrate concinnatam, non putent principia membrorum materialia ab eodem poni alia. Ait tria Hippocratem considerare in toto, substantiam, facultates, & actiones: In substantiae ratione iterum esse tria; membra scilicet, humores & spiritus. In his ueram corporis materiam habent saltem membra; Spiritus & humores contenti non sunt membra, sed uel principia & nutrimenta eorum, uel aliis eorum usibus inseruientia, nisi praeter naturam insint. Additur autem ibidem illis nutriri membra, esse eos ex elementis, ex eorum temperie sanitatem similarium; intemperie morbos prouenire, & c. quae omnia confirmant nostra dicta. Paracelsici negant haec principia corporea, & opponunt alia, quae uocant Spagirica, sumta ex similitudine mundi externi, & in ea resoluunt etiam sanguinem. Nos quidem illud non uehementer oppugnamus, dummodo tam amentes non sint, ut nos proxime compositos ex illis, aut etiam nutriri asserant. Scimus salem posse ex nobis coqui. Is species quaedam terrae est. Scimus phlegma & aquositatem; scimus etiam oleositatem: Haec ad aquam referimus. Nam ignem esse materiale elementum etiam ipsorum quidam negant, ut Dorneuser, & c. quidam aeri copulant. Paracelsici reuera stabilia elementa duo educunt aquam & terram. Oleum uero aer potest dici similitudine effectus & qualitatum quarundam. Per se autem aer coagulatus est, hoc est elementum aliud, quod aquam uocamus, in genere, cum habeat species plures, easque plus minus mistas. Aer qui ex resolutione sit, non diu manet. Sed & poteramus haec tria non pro elementis agnoscere, sed promistis, quandoquidem ex illis uicissim educuntur simpliciora. Uerum nihil refert. Potest enim quid respectiue elementum esse, quod absolute & simpliciter non est. Cum ergo aduersus Paracelsicos, qui & ipsi ita interpretantur sua principia, ut Muffetus, & Bodenstenius, & eos ita accipit Crato, Andernacus & alii; tam simus aequi; quanquam ex rigore debebamus omnia eorum euertere phantasmata, & ad eductum mercurium, salem, & sulphur dicere, quod elementa esse nequeant, cum non actu insint, nec potentia propinqua & naturali, nec naturaliter educantur, sed artis igneae uiolentia qua transmutantur res, non educuntur: Item negare in nobis esse sulphur & mercurium, neque talia uera ab illis educi, sed saltem quid simile parumper: cum inquam adeo aequi erga eos simus, illos erga nos non decebat esse tam iniquos & furiosos, ut hic Neoparacelsus, cuius argumenta exposita explicatione, iam ponderare aggredimur. Ad propositum paralogismum respondemus negata connexione, nisi principium genere idem intelligatur, nempe corporeum, quanquam omnino ultimum sit Nihil. Et cum homo ex mundi partibus sit secundum corpus; itidem principium materiale habebit τὸ oὐδὲν. Habebit & corporeum commune quod consequitur ex nihilo factum, sicut Deus eum fabrefecisse legitur exlimo; cuiusque primordium materiale est Nihil. At si de propinquis accipias, negatio procedit. Non enim necesse est hominis principium tale, esse idem cum principio mundi, cum sit a toto discretus determinata specie essentia. Hominis corpus propinque non habet idem cum mundo principium. At dicitur paruus mundus: si inquam, nihil interesset inter hominem & uniuersum, preter id quod ex paruitate & magnitudine sumitur, recte concluderetur. Sed cum falsum hoc sit, illud etiam falsum erit. Non totus homo est paruus mundus. Ridicula etiam est consequentia inde; quod non totus homo potest dici mundus paruus, sed saltem corpus eius, si respicias istam principiorum congruentiam. Cur homo paruus mundus dictus. At Philosophi aliqui quidem ex falsa hypothesi mundi animati secundum totum extruxerunt rationem mundi parui; aliqui potius diuinum principium, rationem scilicet considerarunt, & hominem ideo uocarunt mundum paruum, quia ratione omnia assequeretur mundi opera, eaque imitaretur: Imo mundi exemplar secum gestaret. Homo non imago mundi, sed creatoris & mundi. Alias non mundi ex emplum, sed creatoris & creaturae simul est. In creatura autem non tantum sunt mundana, sed & metaphysica, ut angeli, & c. quorum uim itidem repraesentat rationis seu intellectus uirtutumque potentia. De mundo autem illas intelligentias ueras non esse, definitio mundi ostendit. Falsae sphaerarum intelligentiae. apud Physicos, quanquam aliqui sphaeris assignarint mentes suas falsa quadam, ex Platonicis & Aristotelicis pronunciatis quibusdam, inducti persuasione, Ita absolutus est primus paralogismus. Sequitur: Si humores sunt principia corporis humani; Spagirica separatione membrorum innotescent: Sed hoc non est: Ergo nec illud. Probatur connexio: quia principia sunt ipsa rerum essentia, quae oculis per alchymiam patet. Ita nos sententiam colligimus. Nam alias adeo uersutus est Sophista, ut in aliam sententiam protinus se mutare possit. Etenim hic paralogismus contra Galeni sensus etiam potest torqueri, quod sensus eius nihil possint testari, siquidem sine alchymia fallant, cum illa uerum ostendant. Sed hoc supra refutatum iam est & uulgo absurdum est. Non enim rusticus bouem a cane discreturus, chymicum aget, neque in principiorum saltem agnitione idem requiritur. Corruptio non exhibet propinqua principia sed remota, quia omne mistum soluit. Nam corruptio illa Chymiae propiora principia non exhibet, ut & naturalis cadauerum solutio non in sanguinem & semen, nec in similares fit partes; sed omnia mista simul per putrefactionem soluit. Estque illi perinde, ac si unum prope mistum esset. Ita etiam composita erant membra omnia, simul mistione facta & generatione totius, non tamen auspicando ab elementis, sed a sanguine, qui iam elementa materialia aquam & terram una cum calore, ut inquit Philosophus, habebat. Sanguis habet potentiam ad uiua membra. Nam illa sunt communia. Sanguis proprius est animalibus, qui in homine & ad hominem mouetur secundum principium humanum, unde & diuinum oraculum in eo uitale se animale principium posuit. Necesse est ergo, quoniam corruptio tum naturalis tum artificialis, non exhibent principia materialia, unde initium sumserunt proximum secundum se animalium membra, proxima non per corruptionem, sed in integritate sensuum rationis ope cognosci. Ad propositionem ergo dicimus quod sit falsa ob causam iam expositam, nempe quod corruptio illa ultima, omne compositum simul soluat, siue ultimum sit, siue intermedium aut primum, redigatque omnia in materialia prima. Ita fit in arte. Solutio artis in architectura. Architectus enim aedificium in principia soluturus, non in tectum, latera, fundamentum, & conclauia, & ex his porro extructa propiora diuidit, sed omnia simul in ligna, lapides, rudera, ferramenta, & c. Quaenam membra uelit solui Paracelsicus. Itaque nihil proficit connexum. Notandum autem est aduersarium hic non intelligere membra in homine resoluenda, sed membra externa, ueluti aurum, uitriolum, cuprum, & c. in quibus uult innotescere humores illos, si essent principia corporis humani. Repudiat enim anatomiam localem. Hoc sensu iterum elenchum ignorat, nec quicquam consequens habet connexio. Probatio eius futilis est, erratque elencho κατά τι partim. Nam principia materialia non sunt tota rei essentia, quae requirit materiae & formae unionem; sed saltem eius pars. Principia efficientia etiam ad essentiam non pertinent, ut nec causa finalis ( sunt autem principia & causae hic unum & idem. ) Partim est falsa. Etenim finge per essentiam saltem materialia designari; nego tamen Chymian ostendere huius principia determinata. Nam remota, quae sunt prima mistionis absolutae, ostendere possit, propinqua, quae sunt mistionis ultimae, non ostendit in animalium corporibus. Ratio dicta est, quia corruptio sit, quae non hoc mistum seu ultimum in propinqua soluit; Sed simpliciter mistum. Atqui ne hoc quidem praestat Chymia. Corrumpendo enim, nouum producit, non principia. Uera Chymiae scopus perpetuus est non elementa facere ex mistis, sed pura uirtutem in purissima materiae parte cogere, & c. Constat etiam Chymicos non quaerere principiorum noticiam, dum purum separant ab impuro. Nam retinere student puriorem essentiam cum suis uirtutibus, quas sciunt perire destructa crasi, & non amplius esse rei huius. Ideo & Paracelsus inquit, suas essentias adhuc mistas esse, dicique eo nomine, non quia soluta sint principia, sed quod depurata res tota. Alioquin cum ad principia reuocat; ueluti elementa prima, uel sales, sulphura, mercurios, non amplius sunt essentia rei praesentis, sed eius elementa, quae uires pristinas non obtinent, quas in crasi habebant. Si ergo Galenus sciuisset Spagiriam; non tamen necesse fuisset in separatione puri per eam peruenire ad principiorum notitiam. Nec si resoluisset propiora seu ultima corporis humani secundum omnes partes nouisset: quia resolutio illa omnia mista soluit: Ergo & humores qui sunt misti. Et haec est responsio ad connexionem. Assumtio fit quidem inanis connexione soluta, ueruntamen non deerat & alia responsio. Quid enim si concederemus propositionem & negaremus assumtum. Si enim ex pane, uino, melle, satyriis, & c. Spagiri eliciunt sanguinem, phlegma e bilem, cur non possint elici ex ossibus, carne & reliquis. Quin dicamus posse id fieri, at deesse Paracelsico huic euocandi industriam. Nec par est ut arti defectus scientiae in artifice sit fraudi. Sed nos illam responsionem retinebimus. Instat, Aristoteles negauit externorum sensuum ope cognosci posse principia: Galenus ergo a sensibus nihil iuuatur? Antecedens firmatur ratione Aristotelica, quia natura subiecta cognoscatur κατ ἀναλογίαν. Paralogismus hic ex Aristotelica sententia natus, Ramaeum Sophisma sapit. Non enim sentit id Neoparacel. quod habet antecedens, sed potius contrarium, quo pacto & Ramus. Galenicis autem obiicitur ideo, quasi illi ex Aristotelica censura penderent. Poteramus pro libertatate nostra repudiare illud testimonium, & aduersario elenchum non causae, & asyllogistias obtrudere: Aristoteles non facile falsi conuincitur. sed cum ueritas ab Aristotelis latere tam leuiter auelli nonpossit; salua philosophi sententia dicimus, Neophytum fallere elencho particulari. Duplicia principia philosopho sunt; Duplicia principia. singularia sc. & sensilia sensilium; intelligibilia uero & uniuer salia rationis seu intellectus; Duplex noticia Uniuersale principium. ut de materiali principio 7. Metaph. tex. 38 disserit. Inde deducit etiam duplicem noticiam 2 anal. post. 11. Et uniuersale principium uult oriri per inductionem a singulari sensili. Duplex materia. Iterum principium aliud primum aliud ultimum habet, seu materiam aut simpliciter primam, aut ad ipsum & c. Principia sensilia. Ex quibus sufficienter patet sophistice adhibitam esse, philosophi autoritatem; cum quaedam principia illi sint sensilia, ut ex quibus etiam scientiae dependent; 1. anal. post. tex. 33. Quanquam autem principia illa metaphysica, materiam & formam, aeterna facit, & materiam analogia scibilem 1. Materia & forma in physicis sensilia coniunctim, non separatim. Phys. tex 69. In naturalibus tamen utrumque coniunctum sensile statuit. Percipitur enim interuentu formae, quae tamen & ipsa a materia est inseparabilis. Itaque illa erant rationis & abstracta; haec autem ultima. Uide & 3 de coelo tex. 61. ubi sensilia principia sensilium statuit. Ita antecedens est ex parte falsum. Oculos ergo perstringere isto ignauo τερετίσματι uoluit aduersarius. Iterumiarguit. Principia innotescunt diuisione integrorum: Galenus non diuidit integra spagirice: Ergo non nouit principia. Propositio firmatur teste Aristotele, quia ait confusa nobis notiora esse, ex quibus diuisis appareant elementa & principia. Assumtum notum est. Nam Galenus Spagiriam non calluit, nisi κατάτπ. Respondetur ad propositionem quod fallat elencho κατά τι. Non enim diuisione si intelligas illam externam Chymicam, innotescunt tantum, sed & ratione coniuncta cum sensu. Ad robur dicitur, quod Aristoteles loquatur de elementis corporum omnino; non de corporis humani proximis & materialibus initiis de quibus ipse in 2. de part. an. 1. dicit quod sint similares partes respectu dissimilarium; uel res humidae, calidae, frigidae, siccae; hoc est secundum potentiam quatuor humores respectu similiarium; Aristoteles per elementa in corpore animali, intellexit humores naturales & c. ut ita triplex compositio in homine concurrat. Neque enim debent hic elementa absolute intelligi; sed elementa determinata ad genus animalium, de quo agit illis libris. Sed locutus sit de omnibus κατ ἰδέαν, diuisio tamen actualis in quibusdam est, in quibusdam potentialis, sicut ostendit ille in materiae primae & formae discretione, quae actu nunquam possunt separari, ita ut sit informis actu materia & forma separata, ratione tamen possunt. Itaque si non per segregationem actualem potest ex esse separari quadruplex humorum gonus, secundum separationis actum ( quod ideo fieri non potest, quia illa principia simul mutationem sustinuerunt in substantia, ut iam non amplius sint id quod fuerunt, neque actu, neque potentia propiore, quin & tum ars tum natura per corruptionem ad elementa prima statim contendit; unde propinqua, quae & ipsa erant mista, non exeunt, ) potest tamen ratione & potentia quadam naturali. Insuper in autoris Aristotelis axiomate non est simplex ratio. Diaresis Aristotelica multiplex. διαῖρεσις enim Aristotelica, quae τῶν συγκεχυμένον principia manifestat, non est unius modi. Materiam primam analogia artis, cognoscit principium esse. In 2. de ortu tex. 49. utitur ratione. In 3. de coelo tex. 33. segregat. Utitur autem potissimum ratione etiam de similaribus, & sensu, quod ex his constent & nutriantur partes. Ex hac explicatione nulla uis erit assumti. Itaque de hoc dicimus, primum, cum supra Neoparacelsus duplicem fingat Spagirian; Duplex Spagiria. naturalem & artificiosam; καθολου uerum non esse. Nouit enim Galenus si non artificialem, attamen naturalem. Sciuit enim naturam ex omni nutrimento elicere illos quatuor humores; qui si non fuissent in illis potentia; nunquam emersissent actu. Naturam hanc imitari tamen etiam Spagiri conati sunt. Nam in suis cucurbitis ex haculo hominis, seu pane & uino sanguinem cum reliquis humoribus, ut & ex melle elicere studuerunt, qui humores quanquam aequiuoci sint; monstrant tamen naturae potentiam. Postea negamus Galenum ignorasse omnem Spagirian. Principium. n. & opus eius in extractione succorum, solutione lactis, confectione salis, expressione oleorum, & c. sciuit. Itaque etsi τελέως ignorauit; κατ ἀρχαὶ tamen quasdam calluit. Itaque si per Spagirian cognoscerentur humani corporis principia, potuerat ea scire. Deinde asyllogistia sophistica committitur, dum allinitur assumto uox Spagirice. Sine hac enim id falsum est. Nam Galenus non omnem diuisionem ignorauit. Sciuit enim potentialem, & eam quae est sensus cum iudicio coniuncti. Nam agnoscunt hi diuersas rerum substantias ex collatione, alteramque ab altera separant & distinguunt. Ostendit & ratio idem. Facile enim est colligere; hoc transit in hoc, & in illud similiter; estque hoc melancholicum, phlegmaticum, & c. respondente toto suis principiis; Ergo haec sunt principia. Ad principia materialia animalium noscenda non est opus Spagiria Diuisio Aristoteli indicat humores. At nulla necessitas cogit Spagirice separare, aut diuidere σωματικῶς. Non enim haec diuisio in omnium principiorum propinquorum noticia locum habet. Aristoteles ita examinat & sanguinem & semen. Et sanguinea massa omnium oculis facilime sua principia proxima obiicit. In aliis pene impossibilis res est, exceptis his quae proxime ex elementis facta sunt, licet & in his uiolenta corruptio nos dubios faciat; Spagiri non ita separant res, ut in lacte sit, & ut Galenus fieri optauit, licet aliqua similitudo in quibusdam inueniatur. nec ullus Spagirus est, qui ita substantias separet, ut fit in lacte, quod artificium a Galeno desideratum nec nos dum cognouimus. Chymicas segregationes a lactis illa immensum distare facile est demonstratu. Pergit porro: Si principia debent cognosci, ex impuritatibus & corticibus sunt eximenda & pure spectanda: Galenus ea non exemit corticibus: Non ergo potuit ista nosse. Propositio si accipiatur de illis impuritatibus, que foris adhaerent, remque obscurant, admitti potest. Sin autem de corpore, quod natura sibi induit, quodque materialem partem constituit in mistura, non est uera. Nam quia sibi sedem elegit in illis forma perque ea dispersis seminariis & uiribus suis operatur, & qualitatibus aliisque natura coniunctis se prodit: ipsa simul ad principiorum complementum pertinent. Sunt enim materialia taleque faciunt corpus, qualia sunt ipsa. Corpus crassum homogeneum non potest abiici in elementorum inuestigatione. Certum autem est Neoparacelsum intelligere illa ipsa materialia quae ad mistionem congressa, ita sunt unita, ut similare undiquaque constituerint, & quae necessario seruanda in misto sunt, si actu diuisionis ad cognitionem principiorum materialium, sunt educenda. Neque enim ita sit res ut in crassis elementis partito hic sit mercurius, ibi sal, alio loco sulphur; sed similaris fit ex elementis mistio undiquaque conformis. Nulla etiam mutatione debent corrumpi integra si syncera principia quaeruntur, sed salten diuidi, & fieri ex homogeneis heterogenea. Falsum ergo & inane est propositionis figmentum. Recte uero etiam fecit Galenus integra seruando. Ita & lac sua proxima ostendit; non separandis primum crassis, sed statim in tot partes discedendo, quot constat. Potest etiam tolli paralogismus concessione propositionis quadamtenus; negatione autem assumti κατὰ τι. Galenus enim etsi non liberauit per se; per naturam tamen id fecit, & rationis cum sensu iudicio. Neque fuit tam stolidus ut foris adhaerentia non abiecerit. Et licet non diuiserit spagirice; non tamen in culpa est, quia illa diuisio inutilis plane est ad principia indaganda proxima. Quod additur de coloribus, quasi ex solis coniecerit de illis, falsum est. Coniunxit rationem sensui; & quod fallibiliter ex uno patuisset, id ex multis certum ratumque factum est. Sed & colorem solum inspexerit; quod in omni animali est similiter & secundum nituram perpetuum; cur non iudicia de suo subiecto docet certa? Ita de igni iudicamus seu flamma; Ita de crystallo & aliis. Ignorat Neoparacelsus quomodo generalia determinentur singularitate. Generalia determinantur indiuiduis. Iudico bilem non ex colore simpliciter, sed ex colore suo; quilicet genere communis sit cum colore aliorum, singularitate tamen huius est solius. Sic niuis albedo, etsi cum lacte sit eadem; genere tamen est, non specie; aestimaturque nix albedine niuea non lactea; Et sic in indiuiduis. Quemadmodum enim ultimae materiae & formae, sunt singularium propriae, ita & ultima adiuncta & effecta. Qui humores principia sint. Ueruntamen norunt studiosi Galenum cum Hippocrate non humorem illum excrementitium, ut bilem uesiculae fellis; bilem atram lienis; & phlegma quod excernitur e cerebro, & circa pancreas & alibi colligi solet; loco principiorum collocasse, sed sanguinem biliosum, melancholicum, pituit osum, & proprie dictum sanguineum humorem. Excrementitii humores arguunt alimentares, & hi rursus principia. Excrementa uero ab illis separata non male loco argumenti assumsit. Nisi enim eiusmodi humores in corpore essent toti conseruando destinati; excreta talia non forent. Accessit temperatura partium; actiones, sapores & reliqua. Ita ut soli colores illi non suffecerint ad distinguendos humores illos. Nec colores in omnibus sunt mutabiles, proditque aduersarius elenchi infirmitaten dum ait; Colores arguunt humores. in omnibus; Et sic cur non liceat ex rubro succo intra animal in instrumentis uenarum, arteriarum, cordisque colligere sanguinem eum esse? Per cum enim etiam alia rubent, & efflorescunt malae. Non dubium est ex uulnere prolabente rubicundo humore alimentario; in animali sanguineo quin is sit sanguis; ex Erysipelate ulceroso feruente, acrimordacique & flauescente aqua, quin sit bilis flaua: Et similiter in haemorrhoidibus de bile atra; in oedematis, & illitu mercurii, de phlegmate; & omnino in purgationibus de omni eorum genere; in quibus liuor & terrea nigredo, ueluti adusta, prodit atram bilem; uiscida tenaxque & aquea albedo phlegma, quanquam colores modo sint dilutiores, modo saturi magis & modo per se, modo mutati in analogos & determinatos, ueluti bilis prasina per se bilis non est, sed ex bile corrupta factus humor praeternaturalis, qui tamen solet nomine prioris uocari. Loquor autem de homine. Non est idem color uitriolo etiam integro; ut nec sulphuri & aliis sed illa non raro ab aliquo accidente fortuito tinguntur, aut afficiuntur, un de color mutatur aut euanescit: Etsi continget colorem mutari re integra, axiomata tamen & uniuersale iudicium sumitur ex plerunque per se inexistente. Spectanda tamen sunt ab eo qui plerunque & plurimum inest. Natura enim ad idem agit eodem modo quantum fieri potest. Si semper eodem modo se haberent agens & patiens; cur non semper eodem gigneretur modo, eodemque colore? Nemo non scit argentum albo notari; aurum fuluo uel citrino; cuprum rubro. Uerunt amen quia hec non raro mutantur, & in uenis suis uariis halitibus uarie inueniuntur affecta; reuocantur per ignis examen ad formam notam, & ex hac censura firmatur. Alias iudicatur quidem ex colore aliquid; at consistentia & reliqua coniunctim firmant iudicium, quod efficere singula non poterant. Ars colorem mutat; sed uideat ne substantiam simul perdat; aut saltem suspectam reddat. Nam quod ars induxit; illud naturam non indicat per se; sicut nec cerussata facies formam naturalem. Fucum inducit ars plerunque. Naturae spectandae sunt extra artem ( excepta hac arte quae expurgat fortuito adherentia & per mistionem non insita ) per se, syncere. Sed cur Neoparacelso tam inuisi sunt colores? Ne scilicet sal eius uenereus habeatur pro uitriolo commista aerugine. Astutum ingenium. Sed nostra spagiria fraudem bene detegit. Nam in Gallis non occultatur; nec sapor latebras ferre potest. Porro ille colorem uitrioli essentificati & in oleum redacti, diuersum a uitrioli docet. Oleum Uitrioli non est eius essentia. Credo, At nego id uitrioli essentiam esse; sed aliquid ex corrupto uitriolo factum. Quo iudice mihi persuadebis ut tibi habeam fidem? ἀυτὸς εφη. Idem iudicium est de plantis. Nec assueuit aliter etiam ex rei natura deductus in multis sermo. Succum enime rosis expressum, rosas nullus, ne Spagirus quidem uocat. Si essentia est; ab hoc maxime denominari debebat Rosa. Essentiae uox tropica. Catachresis appellationis Essentiae est, & una implicata synechdoche & metonymia causae, non locutio propria, si quis aliquid factum ex re aliqua essentiam eiusdem appellat. Hoc Erasticum est. Nec artis opera ex subiectis naturae facta, nomen & rationem ipsorum retinere possunt. Quae opera naturas imitantur, nomina ab his accipiunt per tropum. Cum in naturae sinu est, res est id quod est. Cum per artem immutata est; artificialis substantia est facta. Quin & in illis, quae in natura quoque per se sine arte apparuerunt talia, qualia plurima in minera habentur, atque etiam inter uegetalium partes & fructus; ueluti minium factitium, Orichalcum artificiale, castorium & galbanum adulteratum, & similia, non licet proprie & sine modo nomina permutare, ut nec simpliciter. Ueluti minium factitium non simpliciter minium. Adiecta enim determinatione, artificiale a naturali discernendum est: aut homonymia committenda. Arguitur iterum. Sensus non sufficit ad cognoscendum principia: Ita tamen non est in chymicis, excepta parte imitatoria. Neutiquam ergo quod sensui apparet, pro principio habendum est. Antecedens probatur; quia uenenum mellis, & ignem silicis oculi non uident, Fallit consequente. Etsi enim uerum sit antecedens, consequens tamen, nisi de solo sensu, loquaris; inde uerum non est. Attamen aliquid tribuitur sensui. Prima enim ei debetur noticia. Ratio accedens; consummat iudicium. Necesse enim est primum a secundo dirimi; causam ab effecto, idque est rationis. Firmamentum ridiculum est. Finge sensus nihil de illis cognoscere, quid tum postea? Uenenum non est principium mellis; nec ignis est principium lapidis. Sed qua re tamen iudicatur effectus? Quare molestia; λίπη καὶ ἡδονή? Si effectus occurrunt sensibus; non adeo in illis arcanis quoque sunt damnandi. Alia ratio est principiorum inuentorum, alia inueniendorum. Notabis autem etiam, aliam rationem esse principiorum iam suis notis agnitorum; & inueniendorum. Adhoc sensus soli non sufficiunt; ad illud non raro soli. Sensilium enim notarum concursus determinare indiuiduum potest. Ita Chymici olea agnoscunt, tincturas & alia. Obiectio. Prolepsis. Experientia comprobat humoresistos esse corporum animalium principia ( intellige tam ueros quam analogos. ) Ergo non opus est Spagirica laboriosa. Ex his concludit Neoparacelsus, & simul exconcesso absurdum collectum opponit. Ergo aut Empirici sunt Galenici; aut uerum non est quod in antecedente ponitur. Empiricos tandem, quin inferiores illis, nos uocat. Et si obieceris; nos dogmaticos esse; quia empiricos insectemur. Negat id quicquam probare; sed fallere elencho non causae. Imo contrarium arguere. Eo enim ipso quod Empiricis infensi simus, nos ostendere quod simus tales: Quia secundum Hesiodum figulus figulo & c. In hac prolepsi asininas aures porrigit. Aqua aduersarii hic haeret. Illa enim ex hypothesi; Si Tantum Empiricorum & uetula rum fide nituntur & c. deducit; Uictoria est a latere Galeni. atque ita ne nihil dicat, conuitiatur. Elenchus hic euictus certissimum Galenicae ueritatis argumentum est: quia si dicas nos ratione sensu & experientia cognouisse, humores illos primarios principia membrorum materialia esse; obmutescit totus aduersarius: cogiturque annuere. κρησρύγετον enim illud de Tantum experientia inane prorsus somnium est. Hic cur deseris causam tuam Neoparacelse? Experientia Galenica. Experientia nostra non est agyrtarum & uetularum, sed ex sensu & ratione infallibili extructa. Ea est quam Philos: I. Metaph. ex memoria, quam sensus faciunt, rei unius multa constituit ut & 2. anal. post. ult. disserit. Ea quoque est quae ex inductione uniuersalem scientiam constituit, ut idem Philosophus iterum in multis praeclare. Hac gloriamur. Secta medica. De sectis quod dicitur; notum est ex Galeno de fectis ad hos qui introducuntur duas primarias olim fuisse; ἐμπειρική. ἐμπει¬ ρικὴν τὴν διὰ πείρας ἰοῦσιν πρὸς τὴν τῶν ἱαμάτων ἔυρεσιν, quam etiam τηρητικὴν καὶ μνήμονευτη¬ κὴν appellarunt: λογική. Et λογικῆν, quae per ἐνδί¬ ξεις procedit, uocataque est δογματικὴ καὶ ἀναλογιστική. μεθοδική. His accessit tertia μεθοδικὴ cuius excultor dicitur fuisse Thessalus; a qua secta compendio ars contracta est, eaque breuis dicta; uita longa, de quibus uideatur Galenus. Secta medica. Nostrorum quidam addiderunt sectam quartam quam uocant μέσην quibus ratio iungitur experientiae, & simul Methodus spectatur & compendiosa cognitio curaque. Seu dogmaticos seu Logicos quis nos uocet; sciat, nos non repudiare experientiam eruditam. Uere enim ea constat sensu & ratione. Empiricis autem illis succensemus, qui ex temeraria collectione effectorum, citra artificiosas indicationes & cognitionem naturarum quiduis cuiuis offerunt, modo simili affectione uideatur laborare; Imo etiam dissimilibus, diuersisque praebent omnia siue iudicio & ratione. Si talis est Neoparacelsus, qualis certe esse ex temeritate Paracelsistarum, & imperitia negante artis uerae principia; audaciaque in alienam inuolandi prouinciam, euincitur; non immerito infensos habet Galenicos. Alia arma aduersus sensus Galeni. Qui sensuum utitur iudicio, rem usurpat ad scientiam plane inutilem. Galenus sensuum utitur iudicio. Ergo: rem usurpat plane inutilem ad scientiam; & ex consequente non potest per eos scire principia medica. Propositio probatur duplici Aristotelis axiomate. 1 quia per sensus non est scientia. 2. quia scientia est per causas; Sensus autem iudicat effecta. Galenus non uerus medicus. Assumtum ostenditur, quia Galenus ex colore coniicit de principiis. Inest & alia uis eidem argumento, qua ostenditur Galenus non esse uerus medicus, quia uero medico scientia illa ex causis necessaria est; non ex sensu, potissimum. Sensus autem seu colores illi Galenici nec causae, nes uires nec facultates rerum dici possunt; cum non sint causae; sed causata: seu signa & externa uelamenta, quibus naturae praestantia tegitur. haec ille. Propositionem repudiamus. Soli sensus non faciunt scientiam nisi sensilem, quae tamen propris scientia non uocatur. 1. Fallit enim elencho κατὰ τι. Qui solis sensibus uelit inhaerere, ut sensus sunt, sille non facile sibi scientiam artis comparabit; nisi & bospossit fieri sciens. Qui uero sensibus humanis utitur cum ratione qua indagantur ex effectis causae; ex adiunctis subiecta & c. is. experientiam sibi comparare & scientiam bene potest. Neoparacelsus autem Aristotelico axiomate deceptus hic pene totus euidenter ad academicos nouos desciuisset. Sic enim allegat dictum philosophi; quasi statuat per sensus nullam esse scientiam. Phys. tex. 49. Unde consequens est, totam eius artem scientiam non esse si sensibus utitur: Aut si non utitur; nihil nisi merum φάντασ¬ μα. Studiosi norunt philosophum sensui tribuere singularia, quae sunt res physicae, mutabiles, & sensu perceptibiles. Intellectui uero uniuersalia, quae sunt generales conceptus & idee, a singularibus abstracte. Haec uniuersalia inter se disposita, constituunt theoremata, quorum ueritas est immota. Haec affirmata & homogenea & catholica sunt materia artium & scientiarum pro quorumuis natura. Itaque scientia philosopho nihil est aliud, quam comprehensio istorum axiomatum secundum formam artis: Scientia proprie quid. Scientia principalis ex causis. Et exurgit illi potissimum ex his, quae sunt scientifica seu demonstratiua, qualia sunt causae essentiales, & ex his factae definitiones perfecte; quanquam & propria subiecta, propria adiuncta, effecta, fines, & efficientia propria immotaque axiomata constituant firma, Imo & diuisiones generum in species, & integrorum in membra & c. Scientia ex aliis argumentis. 1. Hinc in logicis solent admoneri iuniores, ex causis existere propriam & primam scientiam; quae postea nominatur uerissimum & primum iudicium ex catholicis, necessariis e immotis. Hist. an. 6. Haec cum ita sint; comentationem singulorum antecedere in doctrina uult, & ex accidentibus & differentiis perueniri ad causas. 1. nihilominus tamen in physicis dicitur uniuersale extrui ex singularibus sensui notis; & illis ipsis comprobari; in logicis generalia fieri ex specialium collectione per inductionem. Et Philosophus asserit uniuersale aut nihil esse aut posteri. us esse, quodque sequatur particularia omnia. Reprehendit etiam Platonicos qui in logis tantum occupati sensilia negligebant, nec illis quicquam fidei tribuebant. De animae. 4. Gen. an. 2 1. Coactus hac ueritate Neoparacelsus suas essentias in praefatione etiam oculis aestimandas committebat. de Gen. & cor 1 anal. Attendat igitur iam. Principia medica sunt uniuersalia: post. tex. 39. uniuersale non est aliquid praeter singularia. Sunt enim theoremata Mm 2 Ars nec ad inueniendum, nec exercendum sensibus carere potest. remata informata secundum regulas κατά παντός & c. At uniuersalium nouicia posterior est noticia sensuali, & ex singularibus sensu notis oritur. Sensus carens caret scientia plane omni. Necesse ergo Galeno fuit sensibus suis uti in principiis inuestigandis: & qui sensibus non utitur, eum necessario scientia destitui, ut in 1 anal. post. ostendit Philosophus; itaque noster aduersarius omni excluditur scientia. Et quia eadem uia est, inueniendi principia, & inuenta iudicandi seu censendi; nempe inductio; itaque etiam nos hodie cum uolumus axiomatum scientificorumueritatem spectare; Sensus humani requiruntur ad sciendum. 1. oportet sensuum adminiculo uti. Sensuum autem, non brutorum, sed rationalium, quales sunt homini, qui non uidet, auditue, gustat, olfacit, aut tangit bestialiter, sed humane. Regula omnium est ratio recta legibus necessitatum descripta & comprehensa. Hist. an. 6 sensum ratio comitatur. 1 Post. Contrarium ergo iam consequens est; nempe a sensibus ad principia & uniuersalia, ab his ad scientiam; tex. 1 Hist. ab effectis & adiunctis ad causas & subiecta; seu a notioribus nobis ad notiora naturae esse perueniendum; an. c. cap. 1 Phys. & qui hoc in medica quoque arte considerat facitque bene; tex. 2. 1. illum esse bonum medicum. Ita simul propositionem refutauimus; philosophi axiomata explicauimus, Galenique sensus defendimus. Dum enim inquit philosophus singularium scientia non est; Post. tes. 43. seu ut graeca uerba aptius habent, δι ' αἰσθὴσεως οὐκ ἐστιν ἐπίσταθαι: scientiam is non habet, qui tantum habet singularia & c. haec sensibus percipit, uult cum habere scientiam, qui theoremata iam per sensus acceptis singularibus constituta, conformata & iudicata cognouit sensum autem minime repudiat, siquidem ab his est sciendi initium. Impossibile est ( inquit ) sentiendo aliquid scire demonstratiuorum. 1. Dein de sciendum est philosophum, non omnem noticiam adimere sensibus; sed hanc solum, quam ipse uocat demonstratiuam, quae fit per προτάσεις seu axiomata necessario uera. anal. post. tex. 33 seu cap. 14. Aliam scientiam, que est sensualis noticia, illis relinquit. Scientia sensualis. Ita enim inquit: φανερὸν δὲ καὶ ὅτι εἴ τις αἴσθησις ἐκλέλοιπεν, ἀνάγ¬ κη καὶ ἐπιστήμην τινά ἐκλελοιπέναι, ἥν ἄδύνατον λαβεῖν, εἴπερ μανθάνομεν, ἤ ἐπαγωγῇ ἤ ἀποδεὶξει. ἔστι δ ' ἡ μὲν ἀπόδειξις ἐκ τῶν καθόλου. ἡ δ ' ἐπαγωγὴ ἐκ τῶν κατὰ μέρος. ἀδύνατον δέ τὰ καθὸλου θεωρῆσαι, εἰ μὴ δι ' ἐπαγωγῆς ἐπακθῆναι δεμὴ ἔχοντος ἄισθησιν ἀδύνατον. τῶν γὰρ καθ ' ἕκαστον ἡ αἴσθήσις & c. Quo capite Neoparacelsus confunditur & perit totus, multo uiolentius quam si in officina uulcania hausisset illum deleterium halitum, quem paracelsus ex putrefactotia sua olla aliquando oporino immisit, & syncopen non leuem accersiuit. Quanquam ergo iam usus sit iudicio sensuum Galenus; non tamen a principiis propterea & scientia aberrauis; Sed a legitimo ueroque sciendi principio exorsus ad scientiam peruenit. Paracelsici a sensibus non exordiuntur scientiam, sed a praua phanthasia. Neoparacelsus ne somniet sibi quidem illam scientiam; quia sensus excludit a scientiae generatione, & a uulcaniis instrumentis oritur, & essentias uniuersales prius singularibus uult cognoscere; Impossibile est Spagirum scire ex nostri phantasia. Imo utitur singularibus quoque, sed fallibilibus & incertis, ut quae alio ignis regimine, alia operatione, alia totaque facie discrepantia prodeunt; quo facto, impossibile est, ad ullam scientiam, tum ipsum tum Spagirum ullum talem peruenire posse. Et in hoc turpiter sibi aduersatur. Si enim sensus ad scientiam principiorum sunt res inutiles, cur oculis contemplatur effecta sua? Cur supra dicebat esse sensilia? Haec tam certa sunt, quam certum est bis quatuor esse octo. Colores an sint effecta. De coloribus quod dicit esse eos αἰπατα μὴ αἰτἰας; uere dicit κατά τι ut solet, possunt enim etiam causae esse; siquidem per inductionem gignunt aliquam scientiam. An colores non sint uires rerum. Quod negat esse rerum uires; uideat quomodo respondeat illis, qui actum eis tribuunt in natura. Et coloribus inesse uim mouendi uisum, certissimum est, sicut calori inest facultas mouendi tactum. Si etiam sunt formae quaedam per quas substantia est efficax, cur negat uires esse? Si lux color est luminosorum, & fulgor fulgentium, quomodo a stulticia se liberet, dispiciat. Delirium eorum qui ex alieno irrumpunt in artem aliam. Sed ille fugitiu pastor delirat in tota rerum uniuersitare, id quod necesse estandacibus istis transfugis contingere. Colores non habiti loco principii a Galeno. Quod mentiatur, Galenum coloribus ascribere, sensuum ductu, principium morborum & totius corporis humani; nulla eget ostensione. Quis enim unquam in Galeno legit, colores esse morborum principium, aut colores esse principium membrorum? Effrenis lingua Paracelsici. Sunt autem illa uerba Neoparacelsi: quanquam in margine commodius loquatur, inquiens; Galenus coloribus principia falso accommodauit; uodens opinor, dicere, Galenum colorum indicio falso iudicasse humores, & hos coloribus discretos pro principiis posuisse. Sed inepti ingenii, & distorti; ineptus est & distortus sermo. Non ideo sunt principia humores quia coloribus discrepant. Falsum tamen & fictum id quoque est. Non enim quia coloribus di screpant, ideo principia existimauit; Sed quia ex illis generantur, & nutriuntur similaria una cum spiritibus, qui fiunt ex iisdem. Color discriminis nota quadam est. Color postea accessit, pro nota & charactere discriminis; quo postea facile possent diiudicari. Aliud. Hippocrates negat naturam posse cognosci nisi per Spagiricam separationem. De defectis Galeni ab Hippocrate. Male ergo Galenus ab eo defecit, & sensibus principia aestimauit. Ante¬ Mm 4 Antecedens probatur ex tractu de morbo uirginum ubi inquit; οὐ δυνατὸν τῶν νοσημὰτων τὴν φὺσιν γνῶναι, ἢν μὴ γνῶ τὴν ἐν τῷ ἀμερεῖ, κατὰ τὴν ἀρχὴν ἐξ ἧς διεκρὶθη. Hoc est: Impossibile est morborum naturam nosse, nisi noris eam, quae est in indiuiduo, iuxta principium, ex quo est diiudicata. Falsae interpretatio Paracelsici. Hic Neoparacelsus egregium agit interpretem, & fidelem, & ex Hippocrate Spagirum facit, id quod & infra fit. Ut uere dicam inquit, aduersatur Galenus Hippocrati. Quorsum ista προθερὰπεια de uero? An antehac dixit falsa? Ipse non putat: Sed aditum sibi parat ad fidem, ut homines dicenti statim credant. Ille uero adeo non dixit uere, ut turpissime sit mentitus comisso crimine falsi, ut uocant. Antecedens enim enthymematis falsum est; & locus Hippocratis calumniose peruersus. Explicatio dict. Hipp. Etenim Hippocrates de singulari morbo uirginum acturus, anteuertit prolepsin, cur non agat de morbis, secundum genera perpetua & immobilia, cum artes debeant constitui per axiomata catholica. Respondet ideo de singulari morbo agere, ut possit peruenire ad ξύνθεσιν τῶν ἀειγενέων τῆς ἰητρικῆς, seu ut possit praecepta uniuersalia constituere in arte medica. Et huius prosyllogismus est, quod morborum in uniuersum secundum axiomata perpetua, natura non possit sciri, nisi cognitis morbis seu naturis morborum singulis, seu in indiuiduo; ut hic in morbo uirginali fit, quae cognitio instituenda est iuxta principium & causam, ex qua ille singularis morbus est diiudicatus & cognitus; exempli gratia; qui uelit de morbis praecepta condere, illum oportet scire de morbo sacro, de syderatis, de tumoribus, & reliquis, secundum cuiusque causam & principium, ex quo oritur, & c. At bonus noster Neoparacelsus, non singulares morbos hic nobis parat, sed sectionem naturarum in sua elementa per Spagiricam, & c. O impudentissimum & profligatissime audaciae interpretem? Sed quid ille fugitiuus sapiat? Quid ex Hippocrate intelligat? Paracelsici ad Hippocratem sunt quod asinus ad lyram. In Hippocrate est, ut uerissime dicam, ὅνος προς λύραν. Pulchre autem seipsum confutat. Si enim indiuidua Hippocratis sunt singularia Aristotelis, id quod uerissimum est; Et apud Hippoc. Hipp. incipit ab indiuiduis, quae sunt Aristoteli singularia sensilia, logicis argumenta. principia Spagirica, quae faciunt scientiam, signant: etiam apud Philosophum idem praestabunt: Et cum singularia huic sint sensilia, fieri non potest, quin Galenus recte ex sensibus scientiam extruxerit, & Sophistam egerit aduersarius: quod ipsum sequitur etiam ex contrario. An autem Galenus aduersetur Hippocrati, principia morborum alia constituenti, ostendit liber antecedens de incertis affectionibus, in quo aliquos morbos deducit ex humore resiccato, ut Ischiada, quam gigni docet per pituitam, bilem, sanguinem. An Galenus Hippocrati aduersetur. Ita enim inquit: γίνεται δὲ καὶ ἀπὸ χο¬ λῆς, καὶ φλέγματος. γίνεται δὲ καὶ ἀπὸ αἵματος, & c. Aliquos iterum ex humoribus istis singulis, ut crassum ex bile; alium ex pituita putrefacta, aut alba, & c. Uide totum illum librum imo in illo ipso, quem citat Neophytus, tractatu, sanguis accusatur. Aristotelis cum Hippocratis consensus. De principio etiam animalium, & potissimum hominis, quatenus medicae considerationi obnoxius est, quid statuerit Hippocrates, satis superque docetur in libro, de natura hominis, in quo adeo praeclare disserit de ista re, ut etiam Philosophorum summus Aristoteles pari modo suam primam compositionem instituerit, partesque similares, ex calido, frigido, humido, sicco concinnauerit, quae esse nomina humorum in animalibus ibidem Hippocrates indicat, cum inquit: In compositione omniis prima, nominantur qualitates, in propiore animalium: humores: Et alterum saepe pro altero ponitur permutatione generum & specierum seu remotorum & propinquorum. Constat natura animalium ex praedictis omnibus ( humido, sicco, calido, frigido, quae priores medici separauerant dicentes hominem, saltem unum esse, uel bilem uel sanguinem uel pituitam ) & desinitiuxta praedicta in id unum quodque, unde est compactum secedens. At uero corpus hominis habet in seipso sanguinem & pituitam & bilem duplicem, flauam uide licet, & nigram. Atque ( nota Neophyte ) ταῦτ ' ἐστὶν αὐτέω ἡ φύσις τοῦ σώματος, καὶ διὰ ταῦτα ἀλγέει καὶ ὑγιαῖνει. Hippocratis demonstratio. Sed lege & sequentia: dixi porro ( inquit ) quaecunque hominem esse dixero, semper demonstraturum me esse, quod talia sint, & ( nota argumenta ) iuxta receptam opinionem moremque & iuxta naturam. Et dico sane esse sanguinem & pituitam & bilem flauam ac nigram, & c. Si Hippocrates per humores cognouit, Paracelsicus Spagirus esse no potest. Si iam, ut tu asseris Neoparacelse, Hippocrates fuit Spagirus, & artis sue beneficio in indiuiduo has naturas spectauit, seu ut loqueris, separauit, ut quodlibet principium per se in indiuisibili non confusum uel compositum uiderit, idque non per solos sensus sed ope Uulcani praestitit; necesse est aut te Spagirum non esse, aut eosdem in ollis Uulcaniis inuenire, segregatione productos humores. Uide quid ex te ipso facias? Nostri clamabunt ad eundem modum: Imitatio exclamationis Paracelsica. O miram philosophiae facilitatem, quae tantam habet lucem, ut omnes alii homines ueritatem & fundamenta eius solidissima uideant; Certitudo principiorum Galenicorum & euidentia. & eisdem assentiantur; Et ut tu supra dicebas, coquos, molitores, & id farine homines inscios uenerari tuam Spagiriam, ita nos, sed inuerse iactamus, philosophematum nostrorum eam esse certitudinem, ut iis assentiantur coloni, rustici, hortulani; coqui etiam & totum macellum cum omnibus, iique scientes, prudentes, uolentes. Quo detestabilius est scelus tuum, qui solus in apertissimo solis lumine instar noctuae coecutias, idque sponte, nolens haurire euidentissimum solis lumen. Facilitas Philosophiae irrisa a Paracelsicis, argumentum est certitudinis. Quam ergo ille irridet facilitatem Philosophiae, eam nos obuiis amplectimur ulnis, gratulantes nobis quod nostra principia sint apud omnes in confesso; quo pacto & Geometrae solent sua extruere ex natura notis, & quae nullus sanus possit negare. Paracelsistarum uero principia difficilia sunt; Principia Paracelsica non confessa. lucem fugiunt, & neutiquam sunt confessa, comprobatque sensu communi. Putida ergo & caduca & falsa sunt, nec stabile potest esse quod illis imponitur. An uero uos putatis homines captis sensibus ad uestram artem accessuros, & quicquid uos deblateratis, tanquam ex tripode dictum arrepturos? An Galenici non plus rusticis uideant. Tu mentiris foede, cum garris, medicos Galenicos non plus uidere rusticis, cum utrique oculis ista principia designent. Aliud est perite uidere, & scienter, aliud imperite. De oculis Uulcani. Quid pateat oculis Uulcani notum est, ex albo nigrum facit momento. Ex hoc rursus flauum, album, rubeum, cinereum; Ex aqua aerem; ex ligno cineres & alia pro uiribus. Tam instabili Deo fidendum nihil est. Rusticorum iudicium confutat illam stolidam arrogantiam & sublimes sensiis Paracelsicorum. Nos infra rusticos, incorruptius sc. iudicantes abiicis. Age ualeat istorum iadicium, plus perita, doctaque censura. Quaeramus ex illis, ex qua re sint formata sua membra? Ex sanguine in utero materno respondebunt. Ita qua re alentur? pane, lacte, & c. in sanguinem uersis dicent. Unde egrotent? Ex uitioso sanguine, quem in omni morbo mittere solent, affirmabunt. Si horum fers iudicia, ne repudia nostra. Lib. 1. de simpl. cap. 19. De aceto. Allatras Galeni inuestigationem & iudicium de aceti natura, in qua, sitne calida, an frigida an temperata, exploranda dixerat, se periculum facturum in corporibus omnino sanis, postea in intemperatis, & tandem aegrotis, per fomentum cauendo, ne quo externae qualitatis excessu sensum moueat, & postea interrogaturum idiotam, cuius corpori fuisset adhibitum, quale sit addita causa: Simplex & manifesta confessio superciliosis sapientulis in magico coelo natis est stulta. ἀδεκάσως γὰρ ἐκεῖνοι τά τοιαῦτα κείνουσιν τῷ μὴ δυλέυειν δόγματι. Hanc sententiam Neoparacelsus uocat stultam: nempe quia non exorditur principia artium ex abstruso cum fastuoso supercilio, sicut Paracelsitae; sed ex simplicissimis, purissimisque omninoque incorruptis ab opinione praeconcepta primordiis deducit; Iurati in placita magistrorum non indicant liberaliter. persuasum sibi habens, eum non posse de rerum ueritate iudicare, cuius iudicium sit. sit seruile, & iuratum in magistri alicuius, erga quem singulariter sit affectus, uerba. Et haec cur non sint uera? Paulo ante rustici melius iudicabant Galenicis; cur non ferre potes, si eos consulamus discentes etiam a pueris? Paracelsicus Paracelsi sputum foedum lingit, & sapiendo nimis totus stultescit. Sed Sophista ille ipse stultus & corruptus & deprauatus sensu & ratione est, qui ita in magistri Paracelsi dicta scriptaque iurauit, ut natura tota abiecta, eius sputum solum, licet uitiatum turpissimae inscitiae, obscuritatis & arrogantiae caeno lingat. Nam quo alio iudicio nosti tuas medicinas esse rerum essentias, quam quia ipse dixit, & tu putas? Noticia purissima unde. Unde prima & syncerissima & minime fugata notitia est, quam ex sensibus sanis prouidis & exercitatis? Aceti naturae debebat ex Uulcano cognosci Paracelsico: Sed de aceti iudicio, ualde difficili, non est ut tuum Uulcanum interroges. Hic enim, quae uolatilia, id est, in uaporem facile resolubilia, & iterum facile coagulabilia sunt, inter destillandum emittit loco primo; qua ueritate id fiat. uocant illam aquositatem, phlegma; quae uix sapit aceti naturam. Ex matrice tandem igni uehementiore egreditur liquor acerrimus, quennuncupant acetum radicatum, quo utuntur ad essentias margaritarum, coraliorum, & alia extrahenda. Non potest ex separatis plane iudicari de toto. Solutum hic dicas acetum, nec fieri ex toto iudicium, sed ex partib. seorsim, & multum afferri dubitationis de propria natura. Nam ignis alterat res ad suam naturam, quantum potest, quin & corruptas transmutat. Nec idem ex toto iudicium est, quod ex partibus separatis, cum sit in totis quedam affectio propter compositionem & crasin, quae in partibus diremptis esse nequit. Quid ignis de aceto prodat. Patet tamen hoc per ignem illum, quod acetum habeat, quasdam aqueae naturae partes, quasdam pene igneae; quasdam subtiles & penetrantes, quasdam crassiores, & c. Id uiderat Galenus etiam Uulcano prius. Galeniss sine igni uidit id quod Paracelsicus ille ne cum igni quidem. Dicit enim totum mistum neque summe frigidum esse, neque summe calidum, astringere, penetrare, acredinem mordere, & c. quae emergere solent ex partib. aqueis & igneis certo modo contemperatis. Ille uero superciliosus sapientulus scire nequit ex Uulcano suo contemperationis modum, etiamsi rumpatur. Alii frigidum humidum actu ponunt; siccum potentia seu effectu. Studiosi legant Zarabellam lib. 3. de misti generatione, capitib. Contra facilem Galenicae inuestigationis methodum. ultimis. Porro contra illam Galenicam facilitatem simplicitatemque ex Aristotele ita arguit: Quod difficilimum est, non tam leui sensuum iudicio in notitiam uenit: Principia sunt difficilima: Non ergo tam leuiter noscuntur per sensus. Assumptum probatur argumento Aristotelis; quia maxima. Uerba autem Aristotelis ualde sunt Neoparacelsica. De principio. Ita enim habent: μέγιστον γὰρ ἴσως ἀρχὴ παντὸς ὣσπερ λέγεται διὸ καὶ χαλεπὼτον. ὅσῳ γὰρ κρὰτιστον τῇ δυνάμει, τοσοὺτῳ μικρὸτατον ὄν τῷ μεγέθει χαλεπὼτατὸν ἐστιν ὀφθηῆαι. ταύτης δὲ ἑυρημένης, ῥᾷον τὸ προσεῖναι, καὶ συνάξειν τὸ λοιπόν ἐστιν. Uerum noster aequiuoco se polluit elencho, & altero κατὰ π. Explicatio dicti Aristotelici. Philosopho sermo est de artis logice constitutione, cuius principia sunt praecepta, quorum quaedam accepisse tradit, a prioribus inuenta; Aristoteles de principiis artis loquitur, non de sensilibus elementis mistorum. quaedam seipsum inuenisse, quae inuentio cum sit difficilis, non immerito conqueritur de magnitudine impensae operae, & se excusat, si uideatur non excoluisse singula diligenter, aut exornasse, aut etiam aliquid omisisse. Idem de arte medica conqueritur Hippocr. cum inquit: uita breuis, ars longa, & c. quanquam methodicis diuersum fuit uisum. At principia corporis humani uidere, non est adeo operosum. Ratio cinari ex illis & artis praecepta constituere; non est cuiusuis. Difficultas ergo illa in principiis aequiuocis, a Neoparacelso ponitur. Et in propositione non usquequaque difficulter sentitur, quod est difficile. Impossibile est sensibus intelligere, & intellectu sentire: Itaque etiam impossibile est per sensus artem constituere. Sensilia principia facile sensibus cognoscuntur, sicut philosophus ostendit de elementis misti. At non impossibile sensibus percipere sensilia seu singularia, quorum inductione fiunt uniuersalia. Et singularia a rusticis quoque uideri possunt; quod autem ex illis sit colligendum uniuersale ad axiomata artium; non quiuis uidet, nisi qui rationis usu pollet. Aristoteles ipse 1. Nicom. 7. cap. de principiorum inuestigatione dicit, quod alia inductione, alia sensu, alia assuetudine, alia alio modo ( ut analogia, & c. ) considerentur. Si iam difficillima sunt. Non omne tale extra sensus erit. Sensus in difficilibus requiruntur magis quam in facilibus. Imo quo quid difficilius inuentu est in naturalibus, eo exactiores requirit sensus. Hos qui non habet, illeplane nihil, ne dum principia assequitur. Quam facilis sit Galenica methodus. Est & illa facilitas, quam Neoparacel. Galeno ascribit, non adeo leuis, ut putat. Artifex longe aliter intuetur principia, quam plebeius, quanquam uterque calorem percipiat. Socratici adolescens. Socraticus ille adolescens, bene uidebat angulos & circulos & reliqua etiam absque Socrate, sed hic eius oculos ad mentem aduocabat, & artificiose regebat. Tota mathesis a Paracelsico isto arroditur. 2. Uerum enimuero non tam Galen hic pungitur, quam Mathematici, hoc est, Geometrae & arithmetici una cum Socrate, qui ex notissimis maximeque confessis petunt demonstrationum exordia. Id quod noster Hipp. lib. de uet. med. imitatur inquiens, uidetur mihi maxime de hac arte dicturum, oportere uulgo & plebeis nota dicere, & c. Sed opponimus alium ex Aristot. locum, ubi principia sensibilis corporis, quale est elementum, ex elementis factum, sensibus subiicit: ἐπεὶ ζητοῦμεν ( inquit ) αἰσθητοῦ σώματος ἀρχὰς: de ortu tex 7. Aristoteles ipse sensibus principia subiicit contra Uulcanium illum. τοῦτο δ ' ἐστιν ἁπτοῦ, ἀπτὸν δὲ οὗ ἡ αἴσθησις ἀφὴ φανερὸν ὅτι οὐ πᾶσαι αἱ ἐναντινώσεις σώματος εἴδη καὶ ἀρχὰς ποιοῦσιν, & c. Et ibidem principta nominat, calidum, frigidum, humidum, siccum, que nomina in animalium corporibus applicantur humoribus, & c. Itaque sensu erunt hi diiudicandi. Ex sensu scientia repetitur Aristoteli. In 2. post. tex. 27. ex praecognitis per potentiam indicatiuam, quae est sensus educit scientiam. Ex sensu, inquit, fit memoria: Ex memoria uero experientia: Experientia autem ex omni quiescente uniuersali in anima, est artis principium, & scientiae, & c. Quae ergo difficilima sunt sine sensu non patent, contra ac Sophista uoluit. Si etiam sensilium principia sunt sensilia, & corpus humanum est sensile, quorsum furit in sensus? Num ex insensili aliquid sensile potest per naturam constitui in his, quae materia formaque unitis constant? Cur Aristot. Caeterum hoc quoque notandum studiosis est, quod philosophus principium maximum dixerit, ex uulgari illa sententia apud Hesiodum, quod dimidium plus toto. uocet principium maximum. Principium autem rei dimidium est. Unde & Horat. Dimidium facti bene qui cepit habet. Sect. 10. prob. 15. Et in Proble. Dicitur principium rei cuiusque maxumum est ( potestate ) quippe quod rei dimidium sit. Unde patet exactius qua ratione etiam dictum sit difficilimum. Addit Neoparacel. facilitatem Galenicam peperisse medicis socordiam & ignauiam. Facilitas non est caussa ue aliquis sit piger. Uerum id sit in aliquibus quid ad artem? Num Theologia ob id suspecta sit, quia Christus dicit suum iugum esse leue? Rom 10. Deut. 30. Hier. 1. 1. Cor. 1. & 2. Et Paulus ex Denter. uerbum prope nos esse ait, quin & stultam praedicationem, & humilem appellat, negatque se scire quicquam praeter Christum crucifixum, absque superbia, & quod regnum coelorum pueris ascribitur? Uae Euangelio, si Neoparacelsus cum suo Uulcano in id irruperit, quaerens non promptam illamque nunquam satis laudatam facilitatem; sed supercidiosa eaque abdita principia; Paracelsus facilitati Euangelicae minatus est Uulcanicam suam correctionem. more Paracelsi sui, qui negauit Lutherum & pontificem nucleum scripturae tenuisse, se uelle eos in ordinem redigere, & Spagirica separatione nucleum, seu quintam essentiam producere. Nouus Paracelsus uidetur nouam Prophetam parturire. Et fortassis diu iam uoluit animo suo Nouus paracelsus, quomodo illud Apostoli ὀρθοτομεῖν ad suam Uulcaniam accommodet, & citra omnem autoritate mortuae literae, uiuas ex spiritibus monasticis seu anabaptisticis nobis proferat essen¬ Nn 2 essentias uocesque. Nec de est illi ad hanc rem audacia, neque praesumptio, nec ingenium, neque linguae uolubilitas. A pastoratu fugit, uideat magistratus, ne fiat ordinis sui persecutor grauissimus. Diaboli angeli suos quoque habent uates praeuios. Et si mendaces spiritus suos quoque habent praeuios & praenuncios; Neoparacelso non deerit talis. Nam & Paracelsus ex suo spiritu praedixit etiam artistam, & quidam Astrologus uaticinatus est de uenturo Propheta, clamaturo, haec uia est, & c. Elias Artista nouus Prophetae. Sed illum uanum correctori Socrati relinquamus, in Hippia Platonis testanti, nullum esse euidentius inscitiae argumentum, quam si quis a uiris sapientibus dissentiat. Aliud, Qui sibi ipsi contradicit, ei nec fides est, nec autoritas ulla: Galenus sibi ipsi contradicit: Nulla ergo ei fides & autoritas est. Propositio illustratur ex iure ciuili. Assumtum confirmatur sententia, ex lib. de optima secta, ubi negantur euidentia sensui artis initium esse, ut, cum ea non constituatur ex sensu euidentibus, neque per eadem tradatur, quandoquidem nemo doceat sensui nota, sed ea quae ex sensui notis praecepta oruintur, quae splane sensui subiecta non sunt, & c. Prolixum admodum descripsit locum. Nam omnia ea, quae per dimidiam paginam usque ad: quid restat, & c. ponuntur, ex libro illo sunt excerpta. Responsio. Assumptum in hoc loco negatur; Et ad prosyllogismum eius dicitur, quod nulla in eo sit contradictio, sed potius consensus. Nam Galenus de humoribus non ait quod sint artis medice principia, sed fatetur esse illa singularia, ex quibus artis axiomata quaedam oriuntur, plane eo modo, quo disseritur in libro de optima secta. Sciant autem studiosi contentionem esse inter doctores, sitne liber ille Galeni an non. Argenterius, Erastus & alii affirmant, Montanus & Uicentinus negat, ostenditque per singula capita, quod Galeni principiis aperte absona dicat. Itaque contra Galenum dubia inde probatio nascetur. Ueruntamen uera sint illa, quae ibi disserit autor: Galeno uero adeo non aduersa, ut lubens ea amplexus fuerit. Supra autem principii ambiguitatem satis declarauimus, & ostendimus Galenum negare sensilia esse principia artis medicae, si per ea intelligas theoremata seu axiomata scientifica. Haec enim sunt rationis & intellectus. At si de principiis corporis humani, quod est sensile, agas, & praecognitis axiomatum; necesse est omnino a sensibus fieri initium, id quod hic autor astruit. Inquit enim ὅσα τῶν φαινομὲνων ἐξ ἑαυτῶν ἐστι καταληπτὰ, αἰσθὴσει κρί¬ νεται ὡς τὸ λευκὸν καὶ τὸ μέλαν. Ὅθεν καταγελᾶν. δεῖ τῶν ἰατρῶν τῶν φαινομένων κρίσιν οὐχὶ τοῖς αἰσθητηριοῖς, ἀλλ ' ἀποδείξει τινὶ πειρῶνται ποιεῖσθαι. Paracelsicus a citato autore irridetur. Haec Neoparacelsus sibi manifeste aduersantia non uidit. Irridetur, qui ratione demonstrante probare quaerit ea, que sensu diiudicantur. Nos autem hic cum aduersario egimus de re sensibili, scilicet de principio corporis humani proximo elementis. Ridendus ergo est, qui repudiat sensus. At inquiet, Galenus ex illis artis praeceptum fecit. Ex sensu perceptis & abstractis ratio facit axiomata artium. Quid tum postea inquam? Comprobauit singularium omnium eandem rationem sensu, indeque generale fecit axioma, & inseruit arti, id ex sensu quidem ortum est, at non amplius est sensus. Si resolnendum uicissim est; redeundum ad carceres, & ea inspicienda ex quibus est collectum per inductionem. Haec est naturalis methodi reciprocatio. Paracelsicus stolide utitur iuris axiomate. Itaque temeraria futilis & inanis est quaesita contradictio, & illa pomposa scientiae Iuris ciuilis ostentatio plane stolida. Mirifice autem sibi placet in complexione. Obiectio de saxo sisyphi. Sisyphi saxum, symbolum irriti conatus & temerarii, atque idem relabentis studii, obiicit. Reponimus hoc eius capiti, ut qui falso dementatus sophismate exultet, tanquam igante strato. Sed tu, Neoparacelse ad uomitum toties reuersus, immundi canis aut porci repraesentas imaginem, quorum spurcicie cum Uulcano tuo delecteris, quo ad libet. Paracelsicus ut parcus ad lutum redit ad idem sophisma. Optimae secteista decreta sunt, inquis: Scomma de optima secta. contrarium ergo ineptae. Bene, aduersum te cornua monstrasti, ut misera illa capra. Itaque tuo te gladio iugulas. Cum enim nos illa pro uerissimis habeamus, atque ita etiam sentiamus & loquamur; tu qui repudias sensum ibi acceptum, non immerito non tantum ridiculus, ut ille autor loquitur, eris, sed & ut tu dicis, absurdus & ineptus cum tua secta. Galenum exagitas exemplo leporis. Galenus uocatur lepus. Quid si tu ipse lepus sis, & pulpamentum quaeras? Bene dixit ille autor, sensuum singularia esse principium constitutionis artium. Nam ex illis oriuntur materialia artis argumenta & axiomata. Ita Galen. sensit, in homine per sensus ( quos tamen rationi iungit ) apparere quatuor materialia principia; Medicum axioma de humoribus. ex his exurgere artis decretum, quod hominis partes omnes ex quatuor constitutae sint Humoribus. Hoc in ipsa arte indemonstrabile principium est. Extra eam uero per physicam singularium contemplationem, quae est sensuum, constituitur. Non enim potest id quod artis iam est, per artem demonstrari, sed alia demonstrantur per artium principia, quae in ipsa arte nihil habent se prius. At antequam ad artis essentiam sumuntur, aliunde patent, nempe per singularia, per quae arguuntur, sicut genus uniuersale per inductionem & contra. Itaque cum leporem habet, non solicitus est de leporis uestigiis, nisi quando reuertitur ad carceres, & docet rudem, quomodo ad leporis possessionem peruenerit, instrumento sensuum; quo ipso, si quid de principio medico dubitet, idem sit examinandum, sed in singulari scientia, de animalium inspectione per anatomiam procurata, & alios modos. Haec ad unguem ille autor. Imprudentia Paracelsici. Quare ergo impudentissime Galeno conuitiaris? Quo ore uocas eum leporem Asiaticum? Ita sensus dimittis. In rationis examine qualis sis; De principiis medicis ratione constitutis. attendamus. Ita arguis: Hippocrates a Galeno dissentit in principiorum designatione: Ergo Galeno nihil prosunt rationes ex autoritate eius petite: Antecedens operose demonstratur secundum singulas sententias, quas uidebimus ordine. Negamus antecedens, & approbationes dicimus petere turpissimum principii & ignorationis foedissimae elenchum. Nihil enim plane potest ostendere de illo sensu. Turpissime ergo confusus tandem discedit. Notent autem studiosi Neoparacelsum solito suo more audacter mentiri. Paracelsicus mendax. Galenus Hippocratis argumentis fidit. Non enim innititur Galenus auctoritate Hippocratis tantum, quantum eius argumentis. Et ipse etiam plurima addit alia, tam sidit. certa, ut negari nequeant. Sed sequamur Neoparacelsicas ampullas. Prima sententia ex quarto de morbis est; ubi enumerat quatuor humores Hippocrates, eosque saepe repetit; nempe sanguinem, bilem, pituitam, & aquam. Quae Galeno est bilis atra, ea Hipp. Dissensus autem Galeni hic est; quod accipiat quidem tres priores; aqua. repudiet autem quartum, & eius loco ponat atram bilem acidam, terream; quae non possit esse aqua Hippocratis. Galenus enim aquam insipidam facit; An aqua Hipp. Hippocrates idem tribuit pituitae. sit Galeni bilis atra. Dissentiunt ergo. Metuebam ne totus Galenus a toto Hippocrate dissensisset; at iam de aqua saltem lis est. Uide de hac epist. Monarii lib. 2. Epist. Cratonis & Erasti disputationem & c. Quid autem si Hippocrates per aquam intellexisset atram bilem, idque ab accidente quadam passione seu mistione, quia hydropa solet gignere, si quando refrigerato epate & liene, aut quouis alio modo laesis his in corpore colligitur, & abundat humore aqueo diluta? Eam aquam intellexit, quae in splene est. Ita enim inquit: sanguini fons est cor; pituitae caput; aquae splen; bili folliculus in epate. At quae aqua est in splene? An non atrabilis? Atrabilis quia in splene reperitur diluta saepe, ab Hipp. O te sinistrum interpretem. An etiam Galeno aqua dicta sit pituita insipida. non explicat nec ostendit, cur non aqua Galeno serum est, aut sanies? Uocatur aqua & c. Nec omnis pituita insipida ei est. Alimentaria dulcis est, cur, si Galeni haec aqua est, non potius concludebatur Hippocratis aquam esse quid aliud? Aut cui credendum magis putidone & calumnioso Neoparacelso an Galeno fideli interpreti? Impudentia Sophistae, cui Hipp. Sed uidebas nos tibi opposituros locum ex lib. genuinus est, ubi libet. de natura hominis, ubi pro aqua ponit nominatim hilem atram. Sed te non pudet negare Hippocratem ibi non esse genuinum & natiuum. Sophista uictus est. Animaduertis tamen κρησφύγετὸν. Itaque praemones, ne triumphemus. Ecce disputatorem. Iam cuictus est, nec uult porrigere Gramen. Antequam Hippocratem Galeno consentientem admittat; arrepta spagirica separatione in duas partes eum diuidit; facitque unum genuinum, qui a Galeno discedat; alium adulterinum, qui cum eodem colludat. Hoc nimirum est fortem antagonistam agere; ex omni angulo petere subterfugia non obstante ullo rubore. Constantia Hippocratis. Sed palam est omnibus Hippocratis illum librum genuinum esse, ipsumque perpetuo ita sensisse, ut ibi scriptum est. Accessit autem ad illum augmentum quoddam, quod apertis uerbis negatur Hippocratis esse. Sed ex hoc non petitur sententia. Quod si Neophytus pro genuino agnoscit librum de morbis, necesse est etiam librum de natura hominis genuinum eius esse. Eadem enim de humoribus in utroque docentur. Nam utrobique multis argumentis ille autor comprobauit, humores istos quatuor principia & corporis secundum naturam esse, & morborum. Ita arguit Hippocrates: Hippocratis syllogismus. Ex quibus corpus generatur, ea sunt eius principia. Ex humoribus quatuor generatur corpus. Humores ergo hi sunt eius principia. Assumtum probatur; Semen habet portiones. quia semen ex sanguine factum h. quatuor humorum. e. massa sanguinali, non minimas nec debilissimas istorum humo rum habet portiones. Dianoea recta: Si per semen est generatio similis, necesse est in eo quatuor humores esse. Deinde: Qui humores in parentibus sunt causa corporis constituti secundum naturam; ii sunt etiam in natis: Et hoc quoque in morbis similiter. Nati autem per semen gignuntur: Prosyll. Necesse ergo est humores in semine esse. parentis enim corpus factum ex illis, ex iisdem gignet etiam corpus natum & c. Non enim extrinsecus aut aliunde ad corpus perueniunt. Item: Quae corpus attrahit, & in suam uertit substantiam, ea sunt principia eius. Non enim alio oritur, alio nutritur. At quatuor humores attrahit, idque proxime, & in substantiam uertit. Sunt ergo eius principia. Item in omnibus cibis ac potibus biliosi quid est, & aquosi & sanguinei & pituitosi, plus in alio, in alio minus. At ciborum ratio est assimilari & transire in substantiam cibandi. Nec natura quid frustra fecit: Substantia ergo membrorum similiter constat ex bilioso & reliquis; seu ex bile utraque pituita & sanguine. Explicantur haec etiam membrorum tractione. In quouis membro similis humor trahit similem: Cum ergo in cibo unoquoque sit aliquid biliosi & c. necesse est ut simile sit in unoquoque membro. Declaratio sumitur a plantis, quarum similis humor similem attrahit a terra: quae terra in se habet eodem modo omnigenas, & innumeras facultates & c. Et trahit unumquodque de terra alimentum tale, quale existit ipsum. Ex iisdem etiam existunt morbi secundum excessum uel defectum humorum & c. Excipit tamen Hippocr. morbos, qui a uiolentia aliqua fiunt; & coniungit humoribus intemperiem, quae sequitur eorum excessum uel defectum; Et aliquos organicos in repletione & exinanitione. Ita inquit in lib. de natura hominis. Non ex uno aliquo constat corpus humanum, sed ex pluribus; alioquin non doleret & c. plura autem illa sunt, sanguis, pituita & duplex bilis, flaua, atraque. Sanitas & morbi. Quia haec sunt ipsi corporis natura; & per haec & aegrotat & sanum est; hoc, cum temperamentum inter se habent; illud, cum aliquod horum excedit uel deficit, uel separatur, uel non est contemperatum reliquis. Probat autem ista quatuor esse I. autoritate, qua & nomina separata sunt, & res ipsae; postea natura, quae istas species separauit ( hic habes anatomiam tuam. Hipp. argumentum a sensibus. Hinc iudica Hippocratem esse Spagirum, utentem non artifice uulcano, sed natura. ) Id autem euincit per sensus ( onimis Galenicum Hippocratem ) dicens; Quo enim modo inter se hae similia sint, quorum neque colores similes uidentibus apparent, neque ad manuum tactum similitudo aliqua esse depraehenditur? Neque enim similiter calida sunt. ( Nota quae hic sint illa Hippocratica calida & c. & Aristotelica ) neque frigida, neque sicca, neque humida. Idem probat medicamento purgante & c. Uide tu reliqua. Ecce quomodo ratio, sensus, & experientia seu communis confessio, plurimorum conspirauerint; quo oportet te cum tuis uulcanicis insaniorem esse, qui ista negas. Aliquid Aliquid de Erasti sententia addamus. Is in disputatione de humoribus & epistola ad Monauium, non parum uidetur discedere a sententia Hipp. Galeni & reliquorum, quemadmodum solet inuestigandi ueri gratia in multis. Uult unum sanguinem undiquaque homogeneum, unum & eundem humorem esse; & quod Galenus sibi imaginatur in eo quatuor humores, sanguinem syncerum, bilem, melancholiam & pituitam, id negat uerum esse, cum toti naturae aduersetur talis sanguis. Negat item ullo alio praeter sanguinem nos nutriri; negat fieri posse, ut ex quatuor istis mistura quaedam prodeat; siquidem ne possint quidem. De oculis diuersitatem in sectione notantibus ait, in cacochymicis misceri quidem seu potius una trahi in uenas humores reliquos; & sanguinem illos humores secum uehere; at in sanis illam uarietatem non arguere humorum heterogenian, sed, cum magna sit latitudo sanguinis unde modo nigrior sit, modo rubicundior, uiscidior, crassior, dilutior, & c. nihil praeter unum eundemque succum notari. Haec ille paucis. Sed non tam re discedita communi sententia, quam uerbis, licet uideri ita nolit. Nomina bilis, pituitae: melanch: exerementis solis asscribit. At ueteres illa nomina communicant. Si per sanguinem intelligit massam illam, ad diuersas partes alendas aptam: non potest negare potentiam quatuor humorum representantium elementa. Si Aristotelem audit, fatebitur non sanguinem solum; sed & phlegma nutrire neruos, ligamenta & c. oculos tam facile non praestringet. Notant enim undiquaque sibi similem primo sanguinem, postea discedere in heterogeneas naturas sicut fit & in lacte & aliis. Negat quicquam nutrire praeter sanguinem; at atram bilem nutrire lienem concedit. Dat ergo uim nutriendi. De pituita, quae immutata alit, manifestum est idem. Negatio mistionis ridicula est. Sed haec hactenus. Paracelsicus pergit. In tractatu de affectibus Hipp. tantum duorum humorum meminia: Ergonon consentit cum Galeno quatuor ponente. Quis adeo ἐυηθὴς est, & facilis, qui neget te insanire isto futili sophismate prolato? firmissimis apertissimisque uerbis in praedictis locis sententiam suam aperuit Hippocrates; & tu audes affirmare, eum hic aliter sentire? Et ille liber, ex quo tu citas, Polybii esse dicitur. Nec uerum potest esse id simpliciter, quod ait morbos omnes a bile & pituita fieri Nam res ipsa loquitur multos a sanguine, & melancholia & partium ex istis natarum intemperie nasci. Omnes morbos abile & pituita fieri nisi intelligas omnia genera morborum ex his seu prope seu remote gigni posse uerum non est. Nec ille dixit tantum ex illis gigni. Mentionem etiam sanguinis facit, cum inquit: Dolores incidunt a pituita, cum in capite cumulata mota fuerit. Si uero alias atque alias dolor & uertigo in caput inciderit; prosunt quidem & haec adhibita: prodest autem etiam si sanguis a naribus fuerit detractus, aut uena in fronte. Agnouit ergo ille autor praeter duplicem bilem & pituitam, etiam sanguinem. Meminit quartanae; cuius causam esse plurimum melancholiam notum est. Ita dicit sanguinem a pituita aquosiorem factum gignere leucophlegmatiam. Non ergo excludit sanguinem simpliciter. Ita bilem uocat eam quoque quae in splene est, & morbos excitat. Purgat ueratro. Sanguinem de uena splenica mittit. Ex spleneticis gignit hydropicos. Itaque quod ab Hippocrate hydrops & aqua dicebatur, per metonymiam causae & adiuncti; id ab hoc uocatur bilis, nomine communi, quanquam etiam nomine aquae utatur, interdum & hanc distinguat ab atra hile. Imo adhuc manifestius: Polybius 4 humores agnoscit. Quicunque biliosi sunt, ait, his dato ea, a quibus bilis purgatur. Pituitosis uero ea, a quibus pituita. Atrabiliariis autem ea, asquibus Atra Bilis. Podagra. Hydropicis ea, per quae aqua. Quae uero somnum faciunt, ea quietem sanguini exhibere oportet. Idem podagram facit ex sanguine in uenis a bile & pituita corrupto. In fine agnoscit etiam morbos ab intemperie. Uides te lectorem fuisse minus attentum, & transiluisse tres humores in tuo autore, neque annotasse eum de bile & pituita, tanquam de crebrius peccantibus, loqui, non exclusa nec aqua, nec sanguine, nec atra bile, nec intemperie. Mirati sumus unde tibi fugitiuo sacerdot: Paracelsici noticia ex indicibus uel lacunis petita sine intellectis. tam copiosa esset lectio; quae memoriam exercitatissimi desiderat, qui per omnem ferme aetatem in autoribus sit uersatus. Tu citas iuridica & medica; cum fueris concionator; Inque officina uulcania moreris plurimum, atque etiam rem medicam exerceas. Profecto doctos habuisti indices, qui tibi tam diuersos locos subito monstrarunt; Ueruntamen non satis fuerunt copiosi, nisi tu nimium fuisti ignauns. Abi iam cum tuis furcillis & uulcaniis forcipibus; Sat turpiter te dedisti. Iterum argutas. In lib. Morbi ex Diaeta & attracto spiritu. de natura hominis ait Hipp. mor. bos fieri partim ex Diaeta; partim ex spiritu attracto. Ergo non ex humoribus; & per consequens a Galeno dissentit Hippocrates. Duplex responsio est: prima quod illa sententia extet in illa parte, quae aduenticia censetur, seu notha: Itaque ignoratur elenchus; nec euincitur Hippocratis dissensus a Galeno per id, quod non est Hippocratis. Altera quod sit elenchus κα¬ τα τι. Nam ita sunt morbi ex diaeta & aere attracto, ut non excludantur humores partium & temperamenta. Humores autem siue in compositione, in qua sunt, potentia, & morbos in confuso sustinent, accepti, siue seorsim ut in uenis & suis locis existunt & preter naturam constituti, sunt morborum Causae. Facile est ad res non naturales reuocare euidentes morborum causas. Sed non omnes allegat ille autor; meretur excusationem, quia artifices non raro enumerant quaedam, reliquis subintellectis; sicut Aristoteles praedicamentamodo omnia, modo quaedam recenset, & reliqua commendat intellectui. Humorum ratio sub nomine Diaeta comprehenditur. Item cum inquit Diaetis: uidetur intelligere & reliqua quae corpori sunt seruando; quae ideo distinguit ab aeris attractione, quia hic communissimus est & omnibus, idem reliqua uariant pro cuiusque uictu & modo, ut cibus, potus; somnus, uigilia; motus, quies, euacuationes, & animi affectus. Inde est discrimen morborum in sparsos, & communes, ex quibus sunt endemii & epidemii uitio aeris nati ut plurimum. Autor ille manifeste humores nominat. Et ille autor, dum mentionem facit sanguinis & uenae sectionis; non repudiat causam propinquiorem, quae est in humoribus & intemperie. Nam uenae sectio opponitur plethorae per se. Potest itaque illi aliquis morbus propea sanguine esse, qui tollatur Phlelotomia. Meminit etiam membrorum a neglecto exercitio. Consentaneum ergo, id conprehensum esse Diaeta. Item facit mentionem serosi humoris morbifici & saniosi. Item febres plurimas a bile; quartanum ab atra gignit; eiusque rei affert argumentum a tempore autumni, & aetate, quae infestatur bile atra. Cum etiam quotidianum ad bilem reuocet, gignatur autem ea si uera est, a pituita putrescente, bilis nomine etiam hanc comprehendit. Ecce Neopara. tuus index etiam hic te fefellit; tuque ambulans perfunctorie, non uidisti hunc autorem morbos non ex diaeta tantum & aere, sed & sanguine, bile flaua, pituita, atro & seroso seu sanioso humore deducere. Paracelsicus uoculat excipit sibi idoneas, sententiam negligit. O te uulcanio baculo dignum sophistam, qui more Diaboli excerpis, que sophismati sunt utilia, reliqua omittis. Sed iam nescio quid illi insusurrarunt flatus Hippocratici. Ita erumpit: Solus spiritus est mortalibus uitae & morborum autor, teste Hippocrate. Ergo non humores, & phantasticae qualitates, Et per consequens Hippocrates a Galeno dissentit. Item. Spiritus uita. Galenus cum suis ne per somnium quidem cogitauit de illo spiritu, cuius tamen omnis est facultas, nisi cum angustissime aliquando in Epidemicis eius faciunt mentionem. Hippocrates uero in uita & morbis uniuersaliter agnouit eum: Dissentit ergo a Galeno. In his duobus paralogismis eius fiduciae est Neoparacelsus, ut neget nos conciliationem inuenire posse, etiamsi omnia faciamus & fingamus. Et hic iterum Genuinum Hippocratem loqui ait. Bona uerba quaeso; Insani paulo lenius ne quis sit, qui cornibus foenum detrahat, teque mactatum & concisum uulcano tuo consecret. Quomodo ex spiritu seu flatu deducantur omnes morbi. Si perlegeris librum de flatibus, seu aere, tum per arterias in pulmones tracto, tum cum cibis & potu ingesto, atque etiam intus per digestionem facto ( nam hic est & non alius, de quo ibi agit autor ) cognoscis assignari ei procreationem morborum & affectionem & symptomatum ( omnia enim hic nomine morbi signantur ) modo, ut euidenti causae, ueluti, cum una cum aere polluto attrahuntur μνάσματα, ut in Epidemialibus; Item quando una cum cibis & potu ingeritur seu actu seu potentia modo, ut coniunctae, & propinquae; ueluti, cum irrumpentes in cerebri uentriculos flatus uertiginem concitant; aut in auribus otalgian, & sibilum; seu tinnitum; in uentriculo dolorem summum, in intestinis tympaniten, colicam, lliacam & c. Interdum solitariae, interdum sociae natae ex aliis, uel alia impellenti; quo pacto non est difficile omnes ad halitus adstringere morbos. Aer quomodo causa uitae. Ita cum uitae causam uocat aerem; de homine & perfectioribus potissimum loquitur animalibus, quae pulmonem habent, aeremque attrahunt & reddunt, id quod causa uitae eorum est, quam uocant sine qua non; aut efficientem, conseruantem coniunctam. Idem autor enumerat et tam alias causas morborum. Interim tamen ille ipse autor etiam alias morborum affert causas; ueluti cum dicit: Quicquid homini molestiam aut tristitiam affert, hoc uocatur morbus ( id est constitutio praeter naturam siue causa sit, siue effectum siue symptoma; adeo ut hoc nomine uel ipse spiritus sit morbus uocandus, nisi restringas sententiam, quasi dicat quicquid per se laedit actionem ) Quare statim ubi fames molestat, morbus fit: Fames morbus. ( Affectio tamen potius fames cibo sedanda, est, & appetitus naturalis; non morbus ) famis remedium est cibus. Sitis & labor. Ita & sitis & labor ipsi morbos faciunt; Diaetae mala causa febris. quos pellunt potus & quies. Astruit item febres fieri propter malam Diaetam, cum quis plures cibos, quam ferre queat, in corpus ingerit; Item cum uarios & dissimiles, cum quibus dicit simul ingredi spiritum & c. Sanguis. Tremor. proxime quoque infrigidari a spiritibus corpus narrat, unde rigores & c. ubi simul mentionem facit sanguinis frigefacti; & tremore concurrentis ad locum calidum: quo facto uiscera tremiscant & carnes. Calor febrilis. Sanguine eeiam cooperante, incalescere corpus contendit. Cephalalgia. Unde febrilis calor. Ita sanguine in capite per spiritum conclufo cephalalgias suscitat. Tenuissimam quoque sanguinis partem expressam & impactam consistere, & morbos in eo locofacere. Pituita etiam acitato autore agnoscitur. De pituita ( hic est secundus humor cuius meminit ) ait quod acribus humoribus ( qui nam hi Neoparacelse? ) permixta quocunque proruperit, maxime in non confuetos locos, eos exulceret; fauces etiam exasperet si incidat. Tussi etiam reiici sursum pituitam per spiritum. Sic attrahi humorem a capite ad fauces: sanguinem putrescere alienis locis: Erumpere uenis & haemorrhagiam ferre, comprimente spiritum: Aqua. hydropa a flatibus per aquas nasci ( aquae alia humoris species quae prius Hipp. est atrabilis ) a sanguine prudentiam esse: ab eodem aucto, ebritate obliuionem prouenire, asserit. Omnes causae propinquae ad flatus rediucuntur. & tandem concludit flatus ipsos uere omnium Istorum morborum omnimodas existere causas; caeteraque omnia quae causae uideri queant, uel hos adiuuare, uel consequenter post hos in corporibus morbos generare; & hoc axiomate explicatur supra posita particula, solus. Haec illo in tractatu iste autor; quae certe si ita simpliciter accipiantur, euertere omnia possunt, quae alibi de morbis scripta ab Hippocrate sunt, ut in lib. Hipp. locae alta oppositae praedicto autori. de humidorum usu; de natura humana: de humoribus; de morbis, ubi inquit. Quod uniuersi fiant ex his, quae in corpore insunt, tum a bile, tum pituita: ab externis uero a laboribus & uulneribus: a calido & frigido, sicco, humido, Ita de internis affectionibus & reliquis ageretur. Et aphorismi plurimi uocarentur indubium, ueluti in commentario tertio ubi calores & frigora morbos afferre dicuntur, Item uenti australes, boreales & c. per qualitates illas, & catarrhos & c. Sed Neoparacelsicus nullas curat absurditates. Satis est ei perfunctorie percurrisse autores, & ut canis e Nilo, aliquid inde arripuisse. Dicimus ad prioris paralogismi antecedens, quod sit Elenchus secundum quid. Responsio ad paralog. Omnia morborum genera posse uel a solo statu fieri, licet fiant ab hoc non semper. Docet enim ille autor ( quem Hippocratem fuisse ualde dubito. ) Posse ad flatum reduci quemuis morbum, seu primo seu secundario; seu per se seu per accidens, interim alias causas non repudiat. Finge enim hydropa gigni a flatu coagulato posse; an non etiam fiat a potu nimio & refrigeratione, & ruptura Epatis? Ita comitialis morbus est a spiritu. At non raro etiam est ab humore & c. Itaque ad particularem causam reduxit omnem morbum non exclusis aliis, quae in reliquis libris sunt commemorata. Nullus intemperiei morbus est sine humoribus substantialibus affectis. Neque tamen humores etiam inflatu solo excluduntur. Intemperatos enim esse oportet, seu in substantia alicuius membri, seu extra eam existentes, aut alio modo affectos. In altero paralogismo falsum est antecedens. Non enim eius spiritus mentio fit a Galeno in Epidemicis tantum; sed & in uertigine, colica, lliaca, hydrope tympanite, pneumatocele, & aliis multis. Tanta igitur cum fiducia nihil profecit Neoparacelsus, praeterquam quod mendacis & uani hominis turpitudinem reportauit. Paracelsicus aliquid monstri notat per uitae spiritum. Sciant autem studiosi illum ὑπου¬ λὸντι fouere. Uidit Hippocratem de flatibus aeris, qui in corpus ingrediuntur, loqui. Itaque non ausus fuit prodere sententiam suam, & eam firmare testimonio eius. Alias uero Paracelsici fingunt quendam nature spiritum omnium actionum administratorem in corpore: quo male habente seu affecto, aegrotet & afficiatur corpus; bene habente, bene habeat. Paracelsi spiritus & balsamus. Paracelsus balsamum & uitam corporis uocat, quo careant leprosi, quique restituatur illis per auri essentiam in uentriculo coctam, quem tamen nihiloninus roborat, membris, in quibus est, roboratis, ut ita ex ipsis, non foris suscitetur. Aliqui intelligunt calorem natiuum & spiritum humoremque radicalem in quibus ille est, & solidis innectitur. Amuualdus. Ita disputat Amuualdus, unam medicinam dari posse uniuersalem, quia spiritus uitae princeps sit caussa operationum generalis. Non negamus ob spiritus affectiones, hoc est, defectum, perturbationem, impuritatem, tarditatem, & minus bonam informationem, actiones fieri non bene, aut etiam omnino nullas: Spiritu quidem administrantur omnia at non in omni morbo is laborat. quia spiritus animae est instrumentum, in quo est calor: & utrumque in sanguine potissimum & humore primo est radicatum: sed non semper nec omnes morbi ab eo perueniunt. Saepe enim obstructione interceptus noninfluit, aut adest partibus, saepe ob uitium organicum nequit laborare; saepe ab intemperie prohibetur. Non enim is solus efficit? Spiritus uitae non solus agit. Sed uniuersalem uim cum habeat, coniungit operam cum partis cuiusque natura, & simul operatur eo modo quo illa operari est nata. Qui spiritus uitam administret. Intelligimus autem non flatum illum, de quo Hippocrates ille: sed ex sanguine uirtute cordis & caloris in eo generatam halituosam substantiam, ita informatam, ut uniuersae uitae communirer pro cuiusque partis natura administra esse possit. Spiritus non est pars corporis. Et hic, cum non sit pars corporis, sed ueluti flamma in perpetua generatione & corruptione, contenta tamen intra corpus, substantia dissipabilis motu & calore: In spiritum per se non cadit morbus. non potest morbi per se principium essentiale esse, nisi aequiuoce uel alio modo. Sanguis non aegrotat proprie. Ita & sanguis morbo non afficitur, ut nec reliqui humores, qui non cesserunt in substantiam partitium. Morbi sunt uerarum partium, & c. Caussae morborum, qui omnes sunt in parte corporis uera integrali & uiuente uita totius, esse non raro, & possunt & solent: quanquam de his diuersorum diuersa est sententia. Uerum haec alibi explicantur rectius. Propter Neoparacelsum haec dicenda fuerunt, ut eius & sociorum inanitates iunioribus monstrentur. Paracelsicus non potest uitae spiritum hic retinere. Non poterat autem etiam per hanc caussam de suo illo spiritu hic disserere: quia impegisset in numerum principiorum suorum, coactusque fuisset oculis eum per Spagiriam suam subiicere, ut satis superbe supra compromisit. Callide ergo per silentium, iudicii subterfugit grauitatem. Liber de ueteri medicina. Arripitur nunc liber de ueteri medicina, cuius autor multa habet a Galeno & Hippocrate in speciem dissentientia, id quod Neoparacelso est exoptatissimum. Paracelsici undiquaque uel ex sordibus corradunt quod aduersetur Galeno. Neque enim attendit quid, quis, aut quomodo dicat, aut quomodo dicta sint interpretanda. Etiam absurdissimus scriptor satis esset grauis, modo aliquid contra Galenum diceret. Itaque ille haec genuina Hippocratis scripta credit, quae ab interprete Galeno & longissime discedunt, & ab eo sunt repudiata, & quae si Hippocratis essent, ipsummet totum confunderent. Cuius enim inconstantiae foret, morbos modo ex solo spiritu omnes, modo ex Diaeta sola, modo ex humoribus & qualitatibus deducere, & quod alibi asserueris, alibi destruere, nisi hoc disputares problematice, aut ὑπαλλή¬ λως? Talis autor posset ne quicquam ad fidem autoritatis habere? Liber de uetere medicina repudiatus est, a Comite Montano Uincentino & aliis. Testimoniorum fides secundaria. Neque nos eius dementiae sumus, ut, seu Galeno, seu Hippocrati mentienti assentiamur, neque ueritatem illorum praeferamus autoritati, ut neque dissentimus, si quid a Galenicorum hoste pronunciatur ueri. Lib. de uet. med. est Hip. Ueruntamen nulla est caussa cur illum codicem ab Hippocratis doctrina & ingenio seiungamus. pocraticus. Uere enim & stylo & sensu Hippocraticus est: at non pro Neoparacelso. Itaque intrepide arietem hunc contemplemur, & quam fortis sit experiamur. Ait aduersarius: Aduersus Galenicorum qualitates & humores. Hippocrates accusat eos erroris, qui fundamenta morborum sumserunt ex calido aut frigido, aut humido, aut sicco, aut alio quocunque rem in compendium contrahentes, & c. At qui id faciunt Galenici: Ab Hippocrate ergo accusantur inscitiae & erroris, atque cum ipso neutiquam conueniunt. Hic insultat nobis pro ingenio, humoristas, & qualitatum decoctores facit. Petulantia Paracelsici. Sed nos cum Socrate patientes simus, nec si asinus nos calce ferit dignum eum iudicemus, quem repetamus. De re contem plemur. Explicatio Hippocraticae sententiae. Quicunque autor ille est, deducit medicina a uetustissimo principio, quod est Diaeta, qua sola aliqui uti solent in morbis curandis; & experientia comprobatum est abstinentia multos sanari. Abstinentia. Uerum non usque adeo improbat nec reiicit humores & qualitates simpliciter; Oppugnantur diaetae neglectores. sed quia uidebat, medicinae fundamenta a multis male in telligi & adhiberi in cura, putantib. Diae tam omnino abiiciendam esse, id quod etiam Paracelsici faciunt sanaturi aegros pleno uentre, & solummodo attendendum ad qualitates, easque non contemperatas inter se & coniunctim consideratas, sed ut loquitur, principium unum nec duo; Oppugnantur ii qui in simplices qualitates omnia conferebant. & aut frigidum, aut calidum, & c. Item am plitudinem artis breui caloris, frigoris, & c. fasce complectendam: Diaeta maioris momenti quam qualitates simplices. abusum reprehendit, docens Diaetam in aliquibus morbis, qui ex male obseruata prodierunt, maximi esse momenti. Itaque per hanc uicissim ferendam esse opem. Genuinus Hippocrates & Galenus, sicut ipse aduersarius supra maliciose eis exprobrabat, non curant sine Diaeta, neque tamen repudiant alia. Qui diaetam defendit, humores repudiare non potest. Ergo his se ille Hippocrates non opponit. Imo dum Diaetam astruit, necessario simul humores & qualitates confirmat, si quidem ex alimentis humores calidi, frigidi, humidi, sicci fiunt. Propositio ergo Neoparacelsica turpis est elencho κατὰ τι. Non enim simpliciter accusat, sed abutentes, & omnem affectum & curam saltem ad simplices qualitates, quasi is medicinam calleret, qui intelligeret rationem simplicium qualitatum, possetque frigus calore pellere, & c. alligantes in quibus tamen minimum est ad curam artificiosam momenti, quin & grauiter errantes, dum putant ueterum Diaetam esse abiiciendam, introductis scopis & fundamentis non quidem renouis, sed explicatione & doctrina. Unde assumptum sit falsum. Nam Galenici non abutuntur istis principiis, sed una utendi & respiciendi tum haec tum alia methodum tradunt & obseruant. Perge: Aliud sophisma ex eodem libro. Hippocrates nouum uocat modum artis, eorum qui humores & qualitates attendunt: Galenici eos attendunt: Nouam ergo habent artem, & ex consequente non consentientem cum Hippocraticis fundamentis. Hic multa est Sophistae admiratio. Sed nos responsionem ex eius petimus uerbis primum. Aduersarius monstrat sophismatis repulsam. Agnoscir enim autorem loqui de his qui Nudis qualitatibus & non humoribus omnia ascribunt. Hoc cum non faciant Galenici, immunes sunt ab isto crimine nouitatis false. Postea in propositione falso immiscentur humores. Lib. de uet. medic non repudiat humores. Constat enim non oppugnari in eo libro hos, sed calidum, frigidum, humidum, siccum, per quae non humores intelliguntur, seu affecta simul, sed qualitates per essentiam acceptae; Inquit enim; simplex est quodcunque ex ipsis: Et aduersarius noster item, Nudas qualitates agnoscit. Esse autem antagonistae fententiam aduersus humores directam ex toto illo patet loco, quanquam non aperte hic eos nominet. Hippocratis tempore secundum quid, noua fuit. Deinde concedimus κατὰ τι tunc temporis noua fuisse fundamenta de humoribus & qualitati bus: doctrina humorum. nempe explicatione & explicationis modo; non autem re ipsa. Multa sunt in rebus scibilia, quae tamen non semper sunt cognita, cumque in noticiam ueniunt, noua sunt inuentione & scientia; Re uero non item. Iam autem scripsit Hippocrates in libro de nat. hum. quod quidam medici dicant hominem esse sanguinem solum; alii bilem, alii pituitam, atque omnino unum eum faciant omnes. Quae uerba arguunt principium inuentionis, quod ex paruo innotescit. Ipse autem negat hominem esse unum ab affectionibus, generatione & aliis deducto argumento, dicitque ex quatuor primordiis corpus eius contemperatum simul esse; Nouis inuentis plaerunque coniunctus abusiis et factio, ut & ex orienti luce Euangelicae. humido scilicet sicco, calido, frigido, seu sanguine, bile, melancholia & pituita. Haec itaque doctrina tunc noua fuit. Sed ut fit in re noua, ut abiectis aliis omnibus saltem unicum recens productum assumatur, atque plerunque in eodem peccetur uarie: id quod inuenta Chymia, & Paracelso ingermania eam profitente, nostris quoque temporibus usu uenit, dum repudiata disciplina Galenica uetere, omnes nouae rei inhiant, & ad detrimentum usque aegrotorum maximum ea abutantur. Ita Hippocratis tempore euenit idem. Ad abusum tollendum, uidentur interdum etiam uera impensius repudiari, quia e contrario in contrarium plaerunque motus. Ad sanam ergo mentem & ueterem disciplinam de Diaeta reuocaturus, medicos prauos ille autor, non aliter egit ac hodie nostrorum quidam, repudiare uisus in totum qualitatum doctrinam, hoc fine ut Diaetam saluet. Alioquin tamen satis ostendit, se ex omnibus artem constitutam, omniaque obseruata simul uelle: sicut & nostri, uolunt repudiata uetera, usu longo comprobata, & tamen si quid pro ficui attulit Chymia, illud non excludunt, sed in gremium artis cum gaudio admittunt. Hippocratici humores nobis non amplius noui. Quod si uero ad nostra tempora ista referantur, non amplius erunt noua, sed satis uetusta, ut quae ante annos 2026. ferme ab Hippocrate explicata ad nos peruenerunt. His ita explicatis non opus erat petulantia Neoparacelsi de gloria artis nostrae antiquissimae. Artes paulatim inueniuntur & elaborantur. Scimus nihil iuuentum simul totum esse in artibus & scientiis, neque quicquam simul inuentum & excultum. Itaque praecepta ipsa quanquam re sunt uetustissima, cultura tamen & doctrina non simul sunt fecta. Id autem uetustatem non tollit, si sequentibus seculis alia accessio facta est. Et quae stultitia est, quae ante annos bis mille noua dicta sunt, etiam hodie appellare noua, quasi iam in uiuis existens Hippocrates primum istam sententiam proferret? Paracelsicies uocat nostram artem mortiferam insane. Quod usum, excultorem & confirmatorem artis uocat mortiferum id dementiam hominis arguit, & simul ab hoc ipso suo autore grauiter reprehenditur. Obseruatio enim Diaetae, quae a nobis non est aliena, non docetur mortifera fuisse usu recto: sed saluberrima. Uerum leo ex unguibus. Porro procedit: Qui Diaeta peccauit, contraria Diaeta est curandus: Non ergo calido, frigido, humido, sicco: Prosyllogis. Quia qui panem ex tritico parauit, calidum aut frigidum, aut siccum aut humidum abstulit. Quae uerba etiam prolepseos uim habent. Haec ratio nos plane non offendit. Itaque facile eam dimittimus. Studiosi uero attendant ad sententiam Hippocratis, ne errent. Ita ratiocinatur. Si omnis morbus esset ex calido, aut frigido, aut humido, aut sicco; Omnis esset curandus per contraria illorum. Sed non omnis est per contraria illa curandus: Explicatio dicti. Quia cum sit unumquodque istorum simplex, nil nisi simplicem affectionem sanarent, at multi sunt morbi ex cruditate, & aduersantium conspiratione, qui curandi sunt per contemperata, & digta, ex cruda mutata in bene coctam & temperatam; Simplices qualitates mistura pereunt. In coctis autem non restant illae qualitates simplices, cum a pistore sint per contemperationem ablatae: non omnis ergo morbus curandus est aut calido, aut humido, aut frigido, aut sicco. Quid hic potest dici uerius? Quid γαληνικώτερον? Ne simplices quidem qualitates reiiciuntur simpliciter. Apparet autorem se opponere non calido, frigido, humido, sicco, simpliciter? Nam infra etiam his utitur ad affectiones ex calore, frigore, & c. abigendas, sed his qui omnem morbum ex illis solis, iisque simplicibus extra contemperationem gignebant, & uicissim in cura uolebant aut refrigerare, aut calefacere, aut humectare, aut siccare. Unde etiam autor ille non utitur coniunctione copulante, sed disiungente. Aut. Et apertis uerbis ait, unumquodque ex istis accipi ab illis pro simplici. Et ne possint obiicere; in illa per diaetam cura, nihiloninus adhiberi illas qualitates simplices, opponit id fieri non posse, quia pistor sustulerit sim plicitatem, facta crasi & ignis calore firmata. Quo ipso indicat hominem ex multis constantem contemperatumque non ali solitario, sed pluribus; iisque iterum contemperatis. Temperiet ex simplicibus. At ex quibus erat temperies? Ex illis ipsis simplicibus. Si enim ablata sunt, quae intellige de actu, non de potentia, affuerunt prius. Haec ipsa sententia Hippocratica, Galenica, Aristotelica, a quo non agnoscitur, is fatuitatem suam expedite prodit. Robur unde. Ita habetur & his uerbis: Robur & augmentum & alimentum praesertim per nihil aliud contingit; quam quod prope temperatum est, & nihil habet intemperatum, & c. Notabis autem autorem istum ueluti de qualitatibus & alteratione simplici pugnare, quasi eos accusaret, qui omnem morbum curare uellent alteratione; eaque per qualitates simplices. Galenicos ab Hippocrate illo libro non peti. Nam omnem alterationem tollere non potest cum scribat, in homine esse, & eum ledere amarum, salsum, dulce, acidum, acerbum, fluidum ( Nota uocem humorum tibi inuisorum, Neophyte, πλαδαρὸν ) & alia infinita παντοίας δυνάμιας ἔχοντα, πλῆθός τε καὶ ἰχύν. De his etiam ait quod μεμιγμένὰ καὶ κε κρῆ¬ μένα ἀλλήλοισιν οὗτε φανηρὰ ἐτιν, οὗτε λυπέσ τὸν ἄνθρωπον, & c. Sed attende adhuc manifestibus quos oppugnet; eosue qui omnes qualitates simplices & contemperatas una cum dieta & reliquis usurpant, an illos qui simplices saltem medicari contendunt. Ita enim occurrit: Non est ipsis ueluti ego opinor, inuentum quid ipsum in se ipso calidum, aut frigidum, aut siccum, aut humidum, quod nulla alia specie communicaret. Bene hoc. Quia enim omne quale, secundum illa dicta, aut contemperatum est ex primis; aut coniunctam habet speciem qualitatis aliam, nempe calidum semper est autcum sicco, aut cum humido, & c. Ideo uanum est, illos curare posse aut uelle per calidum solum, aut humidum solum, & c. In mistione non solae simplices qualitates primae. Insuper omne calidum, uel frigidum, & c. Simul adiunctam habet aliquam uim ex saporibus, & ad nutriendum iuuandumque certam quandam rationem; Igitur non uidendum esse monet, calidum sit aliquid an frigidum saltem; Medicus in medicina non debet attentus saltem esse ad calorem eius, sed & ad uires coniunctas, & c. sed & de aliis uiribus contemplandum. Nam fieri posset ut iubens calidum sumere; quis noxium & uenenum sumat, & c. Inconsiderata itaque illa medicandi ratio est & incerta. Et haec uera esse, sensus communis euincit. Sitienti enim a calore, non offerendi sunt manipuli papaueris, aut lactucae; multominus, opium & cicuta; sed aqua, aut liquor ex hordeo excoctus, uel alia decentia, idque modo decente. Inquit tamen Hippocrates iterum de ueteribus: Non siccum, neque humidum, neque calidum, neque frigidum, neque aliud quicquam ex his putauerunt hominem laedere, neque aliquo horum homini esse opus opinati sunt. In quibus ueteres laesionem primariam & metuendam maxime posuerint. Sed quod in uno quoque forte, & humana natura potentius est, quodque non possit superari: hoc ipsum laedere duxerunt, & hoc aufferre quaesiuerunt, ut dulcia, amara, acida exuperantia qualitatibus istis, & c. Haec uerba ex authoritate ueterum pendent, sed quis tam stultos putauerit eos, ut iudicarint homini non opus esse frigidis, calidis, & c. An in temperatissimis uixerunt locis, cibisque & potibus talibus sunt usi semper? Sane simpliciter illa accipienda non esse res monet: & ipse autor subiicit postea: Frigiditatem & caliditatem ego omnium facultatum minime potentes esse in corpore existimo, ob has sane caussas. Quo equidem tempore ipsa inter se permista simul calidum & frigidum fuerint, non ledunt. De simplicibus & nudis qualitatibus, quod ex illis sit minus metuenda noxa. Temperamentum enim & moderatio contingit frigido a calido & uicissim calido a frigido. Ubi uero seorsim utrumque secretum fuerit, tunc affligit, & c. Hic ille autor plane non repudiat illas qualitates actiuas. Cur nudae qualitates a medicis neglecta. Ostendit tamen a medicis illis neglectas esse propterea, quia spontae naturae se mutuo curent. Nam allatis exemplis docet concalefactum sponte frigefieri, & frigafactum incalescere uicissim, ita ut medici opem patiens non desideret. Corrigit tamen ueterum censuram de laesione negata. Non plane contemnenda bis simplicium qualitatum. Experientia enim monet adeo laedi frigore quosdam, ut non saltem obliuiones, stupores, apoplexie, lethargi, & c. Sed & Gangraenae & internecio inde eueniant. Tunc autem a frigore orta mala simul sunt curanda. Itaque ne sic quidem debebant illi mali medici tantum de frigore agere. Coniungit autem in febre ille autor calidum amaro, acido, salso, & c. Ex quib. itcrum apparet neque hunc neque ueteres illa simplicia & nuda saltem respexisse, & ob id merito nouitios illos male rem accipientes, redarguendos esse. Adhuc manifestius loquitur de curis. Cunae morhorum. Ait grauedinem prodire, modo a calore cum acredine humoris; modo a frigore. Curam opponit, ut ex frigiditate affecti percalefiant, ex ardore perfrigerentur: fluxiones uero factae ob intemperantiam & acrimoniam, reducantur ad temperiem & concoquantur. Hippocrates Galenicus est. Ecce Neoparacelse: Tuus ille genuinus Hippocrates in eodem lib. factus est adulterinus & Galenicus. Non enim tantum qualitates habet noxias, sed & humores. An non apparet te in praecedentibus maliciosum fuisse interpretem, & calumniae reum factum? Nec dicere potes haec aliena esse a ueritate. Omnino enim ita fieri debere, res loquitur. Et ne putes illi temere excidisse uerba, uide sequentia, in quibus creber est in temperatura & intemperie: Et plane eodem modo scribit: Quando igitur ab ipsa caliditate syncera, aut frigiditate fluxiones contigerint, & nulla alia facultate participauerint ( ecce etiam synceras qualitates agnoscit ) sic sane sedabuntur, ubi ex frigido in calidum permutatae fuerint, & ex calido in frigidum, & c. O Galenicissimum Hippocratem. Disce autem ex his, sophista, uerba superiora de humido, calido, frigido, sicco, non simpliciter repudiare qualitates, sed prauam de illis sententiam, quam explicauimus iuxta Hippocratem accusantem eos, qui hominem ex uno aliquo simplici conficiebant, & a simplicibus laedi & curari tantum uolebant; quibus tamen opponitur ueterum autoritas, doceturque in qualitatibus simplicibus minimum esse praesidii, adeo ut ueteres plane eas neglexerint, ( licet id fieri non debuerit ) & natura non raro eas reducat absque medico. Haec est summa eorum quae supra fuerunt allata. Et respondet pulcerrime cum totius libri sententia & scopo. Sed nota etiam hoc axioma Hippocrate & Galeno dignissimum: Morbi a facultatibus. Amplius porro ( ait ) etiam alia quaecunque mala homo patitur, omnia a facultatum potentiis fiunt. Graecus ita: ἔτι τοίνυν τ ' ἄλλα ὅσα κακοπαθέει ἄνθρωπος, πάντα ἀπὸ δυνάμιων γίνεται. Ecce praemisit caussas duas, una qualitates comprehendit, altera fluxiones. Iam adduntur aliae facultates ut amaritudo, acredo, & c. Bilis nominatiur. Et, ut tibi, Neophyte, oculi doleant, ab amara bile aestus & impotentias multas deducit, qua uel sponte ( Ecce haereticum & Galenicum Hippocratem ) uel medicamento purgata, dolor & calor profligetur. Inquit etiam ab aeruginosa, acuta, & acri bile concitari rabiem. Deum immortalem, tune haec non animaduerteras? Quae lippitudo, oculos tibi occupauerat? Hipp. temperamentum non ex elementis Paracelsicis. Uide etiam quomodo temperamentum conficiat ex calido & frigido commistis, & non ex sale tuo, sulphure & mercurio. Quomodo tibi uero placent haec quae refert his uerbis? Caeterum & cognoscere oportere mihi uidetur nimirum quae affectiones homini ex facultatibus ac potentiis, quae item ex figuris adueniunt. Morbi organici in Hipp. ( nota niei in Hipp. morbos duplices ex crasi & organorum laesione ) Sed quid est facultas? Num Paracelsica essentia? Facultas quid? Nullo modo: Sed facultas est ( inquit ) humorum ( ringis sophista? ) summas uires & robur nosse. Quae figurae? Quae in homine insunt cauae, arctae, solidae, rotundae & c. Ecce totus Hippocrates in Galenum irrepsit; Et fortassis Galenus est ille ipse Hippocrates, sicut Pythagoras fuit Euphorbus, ante quadringentos a suo tempore annos, apud Troiam miles. Figurae uitiatae ab humoribus. Tribuit etiam figuris uitia ab humoribus attractis; quod nullo modo facere debuit, ex sententia Neoparacelsi, quia a Galeno dissentit, estque Spagirus. Id in eodem libro docetur de uictu immodico & intempestiuo. Agnoscit iterum spiritus; quo inclinare uidetur ad uulcaniam. Sed de flatibus notum est quomodo gignantur; & c. ne opus sit ulla dubitatione. Tandem etiam alia organica uitia addit, ut sic absolutum & consummatum Galenum repraesentet. Ubi iam gloriatio tua Neoparacelse? Imitatio gratiarum actionis Paracelsica. An non euanuit? Ergo nos uicissim sicut tu; gratias maximas Hippocrati ( quanquam tu non potes gaudere eius testimonio, ut qui autoritates repudiabas ante conflictum, & mortuas literas uocabas scripta ) pro tanta uerborum claritate; eique prorsus immortales, imo aeternas agemus pro tam fideliter & egregie confuso, concusso & stupefacto Neoparacelso & tota fece Paracelsica. Utinam adhuc esset in uiuis; Ureret uos ad purum putum; In posterum non dubitabimus discedere a Montano, & non mirabimur, Galenum non repudiasse hunc librum, quia & doctrinam & dictionem hippocraticam habet: Hipp. in hoc libro non pugnat cum Galeno. Et purum putumque mendacium est, quod ex Diametro pugnet cum Galeno; cum uix primo intuitu aliqua dissensio appareat; sed quae euanescat statim perlecto & cognito toto. Hippocrates fit Spagirus per Paracelsicum uane. At Neoparacelsus uult nobis illum diuinum senem transformare in Spagirum, qui excoquat & segreget essentias in ollis & furnulis uulcaniis. Quo uero argumento? Interpretatio Paracelsica. Ita refert eius uerba suo ore: Hoc uult dicere, inquit: In separatione puri ab impuro ( doctrinae Galenicae ab impuritate Paracelsi ) & uera medicamentorum praeparatione famosae illae qualitates, in quibus omnem sanandi spemer atque fiduciam Humoristae ponunt, consilescunt, cum corporibus separantur & abiiciuntur, remanet pura rei essentia, seu arcanum, quod curationis uim atque facultatem solum habet. Corpora enim ubique sunt mortua, attestante hoc etiam D. Philippo. Melanthone qui in physico libello motum a forma, non a materia oriri affirmat. Haec Neoparacelsicus ille argutus Hippocratis interpres. Unde uero hoc argumentum elicuit? Ex his scilicet. Nam qui panem ex tritico parauit, calidum, aut frigidum, aut siccum, aut humidum abstulit. O pluteos, Cata pultasque fortes. Qualitates simplices in misto quo secesserint. Negat Hippocrates in cocto pane restare calidum & frigidum; Quo ergo abierunt? Respondet ille; contemperatio facta est & mistio. Calidum enim addito frigido, ( tritici farina aqua. ) cogitur ad moderationem. Ergo non omnino discesserunt, sed cum actu non insint, restant potentia, ut in omni misto. Et talia solet natura soluere, & in actum reducere. Non ergo separat Hippocrates Spagirice, sed miscet & unit Galenice. Itaque in uentriculo omnia digeruntur in humorem; ex hac postea per separationem in intestinis & epate nascuntur singulares: id quod totum obsistit Neoparacelsicae phantasiae. Hanc separationem si intelligas; Non tantum. fuerit sane uentriculus Hippocratis peritus Spagiriae & anatomiae essatae. Hipp. sed & omnia animalia spagirian callens eo sensu. Quid tum postea? Sed Neophytus medicum Spagispagirum ex eo facit: Metamorphosis alimenti in medicamentum & c. Et ut hoc fiat commode; ex alimento facit medicamentum; Ex Diaeta transit ad pharmacian, ex coctione panis, gignit per spagiricam metamorphosin medicinae confectionem: ex unione separationem, & quoduis mutat in quiduis. Quid ni istud? Coquus ueneratur spagirian. Facile ergo ex eo & arte eius fieri potest Spagirus. Nam & Aristoteles dicebat, quod ea quae symbolum haberent, facile in se mutuo uerterentur. Sed agnito sophismate tam ignauo & crasso satis est imprudentiam & stultitiam Neoparacelsi arguisse. Non potest tamen illam transmutationem perficere nisi pungat Galenicos & illis aliquid fauillarum in os ingerat. Conuitia in Galenicos. Uocat eos iterum humoristas. At talis est & Hippocrates in eo ipso libro. Dicit eos omnem spem & fiduciam sanandi ponere in qualitatibus: magnum quantum mentitur. Multum tamen ponunt; idque docti a praeceptore Hippocrate in Spagiria praesente. Sed qualia concinnat medicamenta? Paracelsici non habent qualitates, sed meras essentias. Inepte: Quae, debebam dixisse. Nam Neoparacelsica sunt tantum essentiae & arcana; quae non cadunt in praedicamentum qualitatis; uix etiam seruant quantitatem. Non enim raro cum fauillis in aerem auolant. Ergo ne nec calida sunt illa, nec frigida, nec humida, nec sicca? Paracelsica non sunt tactilia. Ita res est. Non ergo cadunt subtactum. Recte. At qui possunt uitae sentienti prodesse, si simile curat simile; illa autem ob tactum principaliter est? Interrogationibus ostenditur uanitas paradoxi de essentiis nec calidis nec frigidis & c. Qua ratione etiam ad similarium naturam accommodari possunt? Sensus enim fit gratia similarium quae tactilibus constant, humido, frigido, calido, sicco? Nihil obstat. Nam essentiae se insinuant. At hoc si ex tactilibus constare erat illis τὸ εἶναι? De Sale ueneris quem uendit Paracelsicus. Sed quomodo potest Sal ueneris astringere cum haec uis sit ex secundis qualitatibus quarum principium sunt primae in mate ria? Quinta uini essentia. Essentiam uini quintam noui a philosophis moderatissimam uocari. Sed illa potius in coelo ipsorum est, quam in terra. Laudant eam ita, teste Lullio, ut miraculum sit, si uspiam extitit. Portentosa praedicatio quintae essentia. Si odor ( inquit ) mirabilis exeat, ita ut nulla mundi fragrantia ei comparari possit, in tantumque uas positum ad angulum domus miraculo inuisibili trahit omnes intrantes; uase posito super turri, trahit omnes aues, quibus odor nares attigerit, ita ut circa ipsum stare faciat. Paracelsicum attractorium mirificissimum. & c. Non negem quidem Dei in natura potentiam, id tamen tam non credo, quam illud, quod paracelsus de suo attractario specifico scriptum reliquit, quo possit oculum ex sede sua educere etiam ultra nasum extremum, nec nisi tactu specifico. Sed ad Neoparacelsum. Confutatio paradoxi de qualitatibus abiectis. Falsum est quod dicit fictumque Paracelsicis segregationibus qualitates primas conticescere & cum corporibus abiici; id quod manifestissimum est in magisteriis & aliis. Corpora ubique mortua. Addit autem corpora ubique esse mortua. Quin ergo uespillones Paracelsicum non pridem sepeliuistis? Paracelsica arcana esse mortua. Si corpora ubique sunt mortua; & arcana Neoparacelsi sunt corpopora, quae in corpora aegrota immittuntur; quorsum negantur cadauera a Paracelsicis dari? Post resurrectionem mortuorum, si ubique mortua sunt corpora; aut cadaueribus implebitur coelum & infernus, aut nulla erit resurrectio corporum. Corpora non ubique mortua. Quaeso te concede uegetae & florenti arbori uitam, & dic eius corpus uiuere. Animalis etiam uentriculo uitam largire, ut iuxta tuam doctrinam possit separare purum ab impuro. Quid si essentiae tuae extractae quaedam non uiuae sed mortuae essent? Integra potiis uiua quam extracta. Quid si omnes mortuae alio modo, sola uero integra uiua? Sume Magnetem integrum & experire num attrahat ferrum. Si attrahit; dicit Paracelsus tuus quod uiuat. Si non mortuum pronunciat. Iam tu uiuum cape, & purum ab impuro separs per uulcanum & essentiam iterum experire, num magis, aut minus sit operatura. Si deprehenderis, quod ferrum non amplius trahat; Paracelsici ex mortuis stercoribius faciunt essentias uiuas ut Lullius ex uino corrupto quintiam essentiam. quid dices? secundum Paracelsum pronunciandum est, quod sit magnetis mortuum extractum, Si etiam id uerum est, quorsum ex stercoribus a natura separatis & capitibus mortuis prolicitis essentias & salesi Tu ipse dicis, si Galenici feces extra ctionum tuarum uorarent, experturos eos uim noxiam. Istud autem Paracelso mortuum non est. Qui fit etiam ut extrahenda pene omnia prius morti detis, si extracta uiuunt? An uobis potestas est defunctos excitare? Argumentum corpora ubique esse mortua. Sed probas quod corpora sint ubique mortua, autoritate Melanchthonis, qui dicat omnem motum a forma esse: Putas nempe materiam esse corpus illud ignauum & a forma separatum. Responsio per autoritatem grauiorem. Unde illa motum non habeat. At nos tibi opponimus autorem grauiorem qui motum corpori seu materiae, cuius actus sit, uere assignat. Aristoteles ait motum esse actum mobilis in quantum mobile. Motum esse materiae. 2. Mobile est autem id, quod pati potest secundum motum. de anima tex. 139. Et hoc est materia. Motus ergo est materiae. Ita alibi inquit: Actio & passio est in eo, quod mouetur & patitur. Item motus. Et Actiui & motiui actus in patiente fit. Et: sicut Actio & passio in patiente est, sed non in agente; sic & ipsius sensibilis actus in ipso sensitiuo existit. Concilia haec, Neoparacelse, per tuam Spagiriam, & separa purum ab impuro. Paracelsicum somnium refutatur per axioma proprium. Tuae separationes in totum istis autoribus in fumum abeunt. Nam si motus omnis a forma est; & ipsum non seipsum mouet, sed aliud in natura: nec potest sine materia, cuius actus est, esse: materia autem corpus est: necesse ergo est, ut forma non separetur, & essentia relinquatur cum corpore; alioquin nec hoc mouebitur, nec illa mouebit. Nulla ergo est separatio. Medicamentum Paracel sicum. Arguis: quod non est de medicinae essentia, uel ualida potestate preditum, sed fluxum, caducum, instabile medicamenti nomen non meretur. Cuius gratia hoc ponis? Num assumendum de qualitatibus est, ante corpore soluto? De qualitatibus quidem per se dixerim eas non esse de rei essentia; Sed essentiae arma quaedam. Quomodo enim qualitas sit substantia? At de essentia medicinae cur non sit? Ens medicinae. Quid tu uocas Ens medicinae? Mihi illud est, quod uim ad medicandum ex se habet, ut qualitates, & c. Corpus non potest excludi medicina. Corpus autem mortuum quomodo neges de medicinae essentia esse, tu uide, qui ex capitibus mortuis potes facere sales resuscitatiuos, & fecibus repurgatis ipsas essentias acuunt alii. Delirium Paracelsici Hippocrates Spagirus quia dicit artem medicam esse deo dignam. Sed tu totus deliras prae stultissima ignorantia & iudicio ineptissimo. Probas argumento alio Hippocratem fuisse Spagirum; nempe ex hac sententia: Nihil igitur utilius nec magis necessarium est, quam haec ( uires ciborum non tantum secundum calidum humidum. & c. Sed potius uires alimentarias, amarum, dulce, crassum, tenue, & alias ) cognouisse, quod & probe & conuenienti ratiocinatione inuestigantes iuxta hominis naturam haec primi inuentores inuenerunt, iudicaueruntque artem dignam, quae Deo asscriberetur. & c. Syllog. Laus illa, qua Deo asscribitur ars medica, uerissime competit Spagiriae. Apparet ergo Hippocratem fuisse Spagirum. Uitiosa ratio Paracelsici. Ohe Neoparacelse. A quo Ramotu ita syllogismo concludere didicisti? Ita uolebas informare Dianoean, ex illo loco: Qui medicinam Deo dignam censet, is Spagirian laudat, estque Spagirus. Correctio Dianoeae. Ueteres ante Hippocratem medicinam Deo dignam iudicabant; Ueteres ergo Spagiriam laudarunt, fueruntque Spagiri. Propositio probatur, quia ad Deum referri, competit Spagiriae. Et hoc facere est spagiri. Assumtum dependet ex authoritate Hippocratis. Sed tamen & Hipp. ipse ita cum Abderitis sensit, aliisque multis. Confutatio. Uerum propositio quam infelix est? Dicebat Apostolus; Omne honum & perfectum a Deo: Cicero ex Platone nullam magnam uirtutem sine afflatu diuino esse aiebat: Plato Philosophiam rerum diuinarum & humanarum scientia definiebat, eiusque initia reuocabat ad Deum; Deus ipse a saluatore dicitur sinere solem suum oriri bonis & malis: Eiusdem libri axiomatis euincitur contrarium. Omnes ne hi Spagiriam laudarunt fueruntque Spagiri? Sed tum illi ueteres tum Hippocrates a te nimium quantum dissentit, teque refutat totum in eodem libro. Quomodo enim tibi sapit haec sententia: Uidetur mihi maxime de hac arte dicturum oportere uulgo ac plebeis hominibus nota dicere. Certe non satis excoxisti Hippocratem, Nondum enim tuus est, qui solebas supra rusticos Galeni sensus irridere; nolebasque eum ita manifesta artis Principia assumere, ut intelligere plebei possent. Latitandum est; Artium principia debent esse confessa uel plebi contra Paracelsicum. iuxta illud λαθε βνώσαs Sed audi aduersam: Si quis idiotarum sententia destituetur, & audientes non afficiet: ille etiam Ueritatis compos non fiet, & propterea neque fundamento neque scopo opus habet. Utinam Hippocratem nunquam attigisses, aut saltem non laudasses. Uide enim ex te mendacem facit; & carere principiis & fine asserit, hoc est, uagum & imperitum nominat. Contra anatomiam essatam. Aliud axioma. Ne cessitas coegit homines medicinam inquirere & inuenire; quoniam aegrotis eadem in cibo assumentibus, quae sani solent, non fuit utile, ueluti neque nunc utile existit. Ecce ille repudiat tuam anatomiam in medicinae inuentione: Diaeta praecipitur contra Paracelsicos. Et contra tuam sententiam Diaetae exactam rationem praecipit. Nutritio ex integris, & non ex essentiis. Ad Uulcanum cum Hippocrate, ut illas impuritates exudet, Iterum; Ex terra nascentibus, fructibus, herbis, foeno, & c. nutriuntur & augescunt. Cur non essentias Spagiricas nominabat? Erat adhuc impolitae linguae. Ignosce. Qq 2 Ignosce. Sed uae tibi Neoparacelse. Oleum enim & operam perdidisti in sene, qui ut Psittacus senex, negligit ferulam, transmutando. Hippocrates Galeni sensus probat contra Paracelsicum, & eis tribuit omne iudicium accuratum. Nam aperte Galenicis sensibus omnem certitudinem asscribit, cuius uerba, graece ponam; ne tui intelligant, a quibus Graeca lingua solet tantum abesse, quantum a Barbaria eloquentia & humanitas: alias testatim damnarent calumniae. Ita ait ille Graecus nimis loquax: μέτρον δὲ, οὐδὲ σαθμὸν, ὐδὲ ἀριθ¬ μὸν οὐδένα ἄλλον πρὸς ὁ ἀνα¬έρων εἴση τὸ ἀκριβὲς, οὐκ ἂν ἐυροὶης ἄλλο ἢ τοῦ σῶματος αἴσθησιν. Nunc abi & gloriare Hippocratem non conuenire cum Galeno. Nolo autem tibi repetere sententias de humoribus & qualitatibus, quas supra citauimus. Uides te causa cecidisse. Migra ergo. Alia axiomatis falsa interpretaetio. Acutus es in interpretanda etiam hac sententia: non est ipsis inuentum ( inquit Hippocrates ) quid ipsum in seipso calidum aut frigidum aut siccum aut humidum. & c. scholia tua: hoc est sine Alchymia, quam adeo fugiunt & execrantur, nudas rerum essentias nunquam uidere aut cognoscere potuerunt. Obstat enim uestitus elegantia, annulorum aureorum usus, quae non ferunt lutum & carbones. Haec tu: Sed satis lutulente & carbonarie. Negat Hippocrates scire ille ineptos medicos quid ipsum in se ipso calidum: Confusio Paracelsici ex eodem loco. Tu accipis essentiam. Ergo Spagirica essentia in seipsa est calida, uel humida, uel frigida, uel sicca. Quomodo hoc consentit cum illis tuis, quibus asserebas qualitates cum corporibus abiici & separari? Et quomodo per chymiam scire possemus quid ipsum in seipso calidum, si chymicae essentiae nec calidae sunt nec frigidae? Imo nos sine oculis uidere non possumus. Tu si potes; esto acutus chymicus, qui plus cernat quam serpens epidaurius. Et credibile est te esse lynceum. Nam in Hippocrate uidisti Spagirum, quem nullus alius uel centum perspiciliis usus inuenire potuisset. Sed fatuus es. Contra iudicium sensuum. Procede amplius. Qui sensu aestimat res, is aut sine iudicio calida frigidis, & contra adhibet aut empyricum agit. Galenici sensu res aestimant; Ergo. & c. Connexio patet: Quia cum Hippocratica calida, frigida, humida & c. sint simul tenuia, amara, acerba & c. gustu essent aestimanda; at huius iudicium est stupidum: nec ulla linguae subtilitas sufficere potest illis iudicandis: Et si Galenus gustu eas qualitates assecutus est, nae eruditam & lacte asinino probe enutritam linguam habuit. Cum itaque hoc fieri nequeat; relinquitur uel indiscretim queuis cuiuis adhiberi; uel Empirice agi. Inter haec adiudicat Galenicorum linguam stercoribus examinandis, satis modeste & pudice, ut decebat nebulonem. Dioclis iudictum de non iudicando eodem ex colore eodem. Deinde idem comprobatur Dioclis testimonio; qui negauit omnium uires esse casdem existimandas, quia eundem habeant colorem, saporem & c. Si dixeris: at Galenus Dioclem Empiricum confutauit: Galeni stupor. Respondet; cum id fecisse ex stupore, quem procul dubio cum lacte Asinae Nutricis suxerit: Quis empiricus. Hoc probare nititur testimonio exorato, ut iudicent quisnam sit Empiricus, Isne qui ueras rerum facultates, morborum omnium, atque sanitatis causas, easque latentes uel internas solis uulcani oculis patentes, cognitas habet; Oculi solius uulcani. Rusticum iudicium ineptum. an is, qui rusticorum iudicio, Uetularum curationibus & experimentis frequentius utitur, & sola empiria & autoritate scriptorum ubique nititur. Galenus magnus asinus. Ipse autem fert sententiam, & Galenum magnum uocat asinum qui non debeat medicinae monarcha haberi, omissa libertate iudicii: contra illud: amicus Plato & c. Haec est Dianoea Neoparacelsi. Stoliditas Paracelsici. Sed adeo purulenta & foetida, ut iures in domicilio illo natam, ex quo Galenicis linguis ille petit lactucas. Propositio tota est falsa. Tabe enim οὐχέποντος transmutata est ex ueritate Hippocratiba, in ψευσμα Neoparacelsicum. Firmamentum eius prolixum de uno tantum sensu atque altero fabulam narrat. Primo damnatur gustus; De gustus impotentia. quia non possit uarietates gustatilium discernere. Sed hoc grande est mendacium. Sensoria naturaliter constituta iudicant omnes sui obiecti differentias. Nam unumquodque organum ita a Deo per naturam instructum est, ut omnes differentias subiecti sui seu speciei sensibilis sufficienter possit discernere, modo sit sanum & secundum naturam constitutum, & legitime applicatum ad sensilia. Stolida elusio linguae Galenicae. Neoparacelsus aestimat gustatum lingua sua; quae corrupta uulcanianis essentiis, nequeat iudicare de saporibus. Galeno ίυαιθησίαν inuidet. Et quia negare non potest ipsum cognouisse; scomma in eum iacit de lacte asinino. Ecce elenchum ignoratum; & petitum principium. Simiae gustus. Dicitur simia nos gustu exuperare. Eius linguam optemus sophistae stus. illi, ut in posterum sit saperda. Sed ubi reliqui sensus? De Diocle. Procedit ille uetus Diocles; & negat ea esse aestimanda iisdem uiribus; quae habent eundem colorem, saporem & c. Nos uero hoc non quaerimus. Illud age; Diocles fidem sensibus non atdimit. Num Diocles sensibus detraxit fidem? Hic obmutescit Neoparacelsus. Probabile iudicium de uirium conuenientia ex sensilium conspiratione. Interim tamen hoc dicimus non esse plane absurdum, si quis ea, quae unius sunt coloris, saporis, caloris & reliquorum similiter, secundum omnes sensus sanos cum sana mente coniunctos iudicet easdem uires habere. Cur enim non ita iudicem, si omne iudicium ex sensibus oritur? Exempli gratia: Sit mihi pomum flauum, dulce, spirans iucunde, tactu calidum, humidum moderate: Sonitu etiam soliditatem quandam & compactam naturam repraesentet. Sit alterius generis simile pomum; aut etiam flos quidam ueluti Buglossi, aut Boraginis: cur non pronunciem haec conuenire uiribus? Non tantum propria, sed & communia sensilia consuluntur & effecta spectantur. Sed tamen Galenus noster tam stolidus non est, quin etiam communia sensilia in deliberationem uocet, & effecta experiatur. Sensus itaque nudi & per se soli, iudicii initium faciunt, ratio & experientia confirmat. Ita enim inquit in eo libro, quem citat Neoparacelsus: ὅτι μὲν οὖν ἡ πειρα διδάσκαλος ἐστὶν τῶν ἐυπέπτων, & c. ἄπάντες ἴσας, & c. Item initio eius libri sensum & rationem uocat principia demonstrationis, quorum uel utroque uel alterutro sibi sit utendum, & c. Et experientiam itidem necessariam astruit. Diocles non habitus a Galeno Empiricus. Quod autem ait Galenum existimasse Dioclem Empiricorum numero habendum, ego in Galeno non uideo. Hoc inuenio, Galenum uocare eum δογματπικὸν: Dicere etiam quod putauerit ἐκ πείρας μὸνης ἐγνῶσθαι τὰς ἐν ταῖς τροφαῖς δυνάμεις, καὶ μήτε ἐκ τῆς κατὰ κρίσιν ἐνδείξεως, μήτε ἐκ τῆς κατὰ χυμούς, οὔσης δὲ καὶ ἄλλης τῆς κατὰ μόρια τῶν φυτῶν, οὐκ ἐμνημόνευσεν αὐτῆς, inquit. Errata in usu experientia. Et tandem addit, multos experientia uti indifferenter, unde errata eueniant, sicut & in medicamentis censendis. Nutriendi uis non solum experientia, & c. Uideo Galenum addere aliquid ad Dioclis sententiam, nempe alimentorum uires, seu quod nutrire possit aut non, etiam patere posse ex discretione partium in plantis, & c. cognoscitur. & monere alios, ne male utantur ex perientia. Accusationem, quod a Dogmaticis defeceritad Empiricos, non cerno. Itaque temere conqueritur Sophista de stupore Galeni: Mendacium Paracelsici. Et grauissimo mendacio auget crimen, dum ei ascribit solam experientiam & iudicium rusticum, quod tamen Hippocrati erat aureum & nobile. Sed audite fumi uenditorem, & agyrtam. Ita intonat: Proclamatio circumuoranea. Chymici Spagiri Ueras rerum facultates: Omnium Morborum & sanitatis causas; easque latentes; & solis uulcani oculis patentes cognitas habent; adeste & iudicate, an non sint dogmatici. Quid dicent boni uiri? Delirat Paracelsicus. Delirare illum nugitorem affirmabunt. Quia enim insensatos requirit iudices; & ea profitetur, que interna sunt, & latent, & Solis Uulcani oculis innotescunt, non opus est hominibus sensatis. Solos Uulcani oculos requirit, omnes alios repudiat. Utatur testimonio Uulcani sui. Quis enim alius iudicet, praeter eum, qui solus cognoscit? O Ridiculum agyrtam. Non uult homines uidere oculis humanis, sed Uulcani. Cum eo ergo dormiat, & uigilet, quoad libuerit, quid nobis cum sterquilino? Ne tamen superbi Neoparacelse. Galenicis non est ignotus Uulcanus. Nam nobis quoque familiariter notus Uulcanus, at non solus est. Eum consuluimus ad nauseam usque: sancte affirmat te esse Cumanum asinum, & mentiri turpiter. Paracelsici Uulcanus suo aduersatur domino. Noluimus nostro Uulcano credere, accessimus Paracelsicum, Dornesium & alios. Illi omnes aliis uident oculis quam tuus. Erit ergo is tam fidus testis, quam tu sapiens medicus. Cur autem Uulcani linguam non affers? scilicet ne possit accusare uitriolatum saporem in sale tuo: & abiecta horrenda medicina clamare; Sal ueneris quem graman facit, est atramentum. Te dii infernales perdant, hoc non essentia, sed merum atramentum est. Uidete uiri boni, Neoparacelsus a uobis poscit credulitatem: & si exhibuerit stercus, subet credere essentiam ambrae esse. Nam uos non potestis iudicare, quia Uulcani oculis caretis. Cur sensiis hominibus adimat Paracelsicus. Hem astutias. Quid autem si ille sal uenereus nunquam uidisset Uulcanum. Talem enim rem nos possumus facere sine omniigni, qualia multa Chymici concinnant, adeo ut cum hic solos uulcani oculos requirat, ne Chymicum quidem se esse testetur. Nostrum monarcham uocas magnum asinum. Scito nos pro monarcha asinum non agnoscere, neque medicinae inuentionem ascribere Galeno. Medicinae inuentio non est Galeni. Deus.n. medicum creauit. Ad Deum ueteres principium retulerunt. Galenus minister medicinae. Opera autem Galeni in excolenda & propaganda ea, sicui & reliquorum, nobis non sordet, qua rationi & experientiae rerum consentanea inuenitur. Ubi errauit, non parcimus ei. Medici ab artificibus primariis dicti. Interim uocamur Galenici, Hippocratici, Asclepiadae, Machaonii, Podalirii, Poeonii, Apollinei, Auicennistae, & nescio quib. aliis ornamur ticulis, idque non nostra exactione, uerum aliorum iudicio, qui putant nos nomina autorum cum sententiis, haereditario accipere iure. Nobis satis est, si a professione nuncupemur medici: Galenus impudenter asinus uocatus. Paracelsicus cuculus. & a naturae studio, Physici. Tu uero cum Galenum asinum uocas, qui lac asinae suxerit, prostituis pudorem tuum, & ingratissimus es omnium cuculus, qui in alienum irrumpens nidum genuina corrumpis oua, & impurum tuum foetum ibi relinquis, qui postea grandaeuus non ueretur scelerate uorare nutricem suam, quod omen Deus a patria tua & Ecclesia sua auertat. Sed pergis in Hippocratico illo libello insanire. Alia sententia Hip. Calidum non habet magnam potentiam, inquit Hippoc. deprauata de qualitatibus simplicibus. sed austerum, acerbum; Item frigiditatem & caliditatem minime potentes in corpore inesse existimo: Ergo dissentit a Galeno, qui illis uim principiorum eamque magnam tribuit. Paracelsicus textum deprauat. Hic Sophista primum declinauit scopulum humoris. Nam Hipp. non πικρὸν ibi ponebat, sed πλαδαρὸν: quod si retinuisset; iam principium Galenicum calidum, humidum deprehensum fuisset. Deinde consequentis elenchum committit. Hipp. in diaeta uim magnam simplicium qualitatum negat. Non enim consequens est, si Hippocrates in diaetae ratione negat calidi & frigidi uim magnam esse, idque etiam in unguentis, & fomentis asserit; ipsum a Galeno dissentire. Uult istas qualitates primas in medicina artificiosa, & potissimum diaetetica, omnis generis facultates sub se habere; non humidum solum sed & siccum. Itaque simplicibus illis non multum est uirium, sed temperatis seu in crasi existentibus, plurimum. In mistura plures uires conspirant. Neque id immerito. Conspirant enim tunc uires plures quibus ministrant qualitates primae. Et si aliquando excessu suo noceant, cum tamen sole sunt, ideo facile ait posse corrigi, opposito frigori calore, & c. Paracelsicus inuitus ueram sententiam admit tit. Et hoc ita explicat, etiam aduersarius, dicens Hippocratem fateri, si a synceris & superficialibus qualitatibus oriantur morbi, facile eos posse corrigi. Sed haec ne aduersantur Galeno? Negatue Galenus morbos in intemperie? Crases non agnouit? Et Hippocrates adhuc agit contra malos medicos, qui non sapiebant ultra simplices illas qualitates, illisque opponit commistas. An inde consequens est simplices non esse temperature principia? An inde negantur humores? Nemo potest hoc uidere, nisi Uulcani oculi Neoparacelsi. Crasis est Paracelsico tinctura. Quae autem nos de crasi seu qualitatibus illis coniunctis cum aliis in mistione, dicimus: illa uidetur iste accipere Spagirice de essentiis, & tincturis. Ita enim ait: si morbi oriantur a synceris qualitatibus, facile sanari posse contrariis fatetur Hippocrates: Falsa interpretatio. Uerum si tincturas habeant calidas ac potentes, desperata esse omnia, tam Arabum quam Graecorum remedia. Haec ille. Ueritas euincit Paracelsicum. Primum uictus a ueritate cogitur tandem assentiri morbos oriri aliquando etiam a simplicibus qualitatibus, quanquam & affectiones & symptomata interdum gignant. Non ergo totus Galenus est falsus, quanquam is nunquam id solum statuit. Contradictio Paracelsici. Deinde aduersatur sibi ipsi, dum tincturis adiungit caliditatem, cum tinctura sit quaedam res spagirica a corpore liberata, cum quo corpore dixerat simul phantasticas illas qualitates discedere. Insuper Arabum remedia omnia cur abiicit? Arabum remedia stulte repudiantur. An Spagiri, ab Arabibus orti, ut uolunt, non habent quod opponant? An Hippocrates sciebat in Arabia esse medicos? Hipp. ignorauit tincturas Paracelsicas. Praeterea quo argumento demonstratur Hippocratem tincturas agnoscere? Ait ille frigiditatem simplicem posse facile curari, ἢν γε μὴ παντάπασιν παγῆ τὸ σῶμα, nisi omnino corpus congelascat: Hoc non est, remedium negare propter tincturas calidas & potentes: Sed propter uictoriam morbi & iam extinctum calorem, quae res mors est, aut extremum periculum calore, aut prorsus, aut pene toto deleto. Miraculosus erit Neoparacelsus, si auxilio sui Uulcani mortuos uitae restituet. Sin illud colligit ex calore & frigore, ut sunt in crasi coniuncta aliis uiribus, quas ipsae primae, & simplices qualitates in materiis unitis inter uniendum & miscendum actione passioneque mutua effecerunt: Mendacium Paracelsici. mentitur turpiter neque Graecum neque Arabicum remedium quicquam ualere. Curae fluxionis. Hippocrates eodem in loco curam adhibet in fluxionibus ardore perfrigerato, frigore calefacto ( de partibus talibus accipio ) at fluxionibus ipsis ad temperiem redactis & concoctis. Reducere ad temperiem & coquere sit ne impossibile naturae a medico adiutae? Tincturae quid secundum Paraecelsicum. Sed quid tandem sint illae tincturae explicat uerbis Hippocratis: Et his maxime ( inquit ) homo afficitur ( intellige tincturas calidas & potentes ) quia secundum Hippocratem: Quaecunque homo patitur, omnia a facultatum potentiis proficiscuntur. Dictum explicatum est supra. Hic potentiae seu facultates maxime sunt tincturae Neoparacelsicae, quae corpus laedant. Non dicit Hippocrates maxime id fieri a tincturis, sed simpliciter omnia a facultatibus fieri. Tincturae Chymicae. Tincturas solent uocare Chymici extractos cum essentiis colores rerum, ad tingendum aliud similiter aptos. Inepte ad morbos applicantur, quasi & his sint tincturae fortes, que Hippoc. uocentur facultates, quae uox longe designat aliud. Et si enim per tincturas accipias humores, habitusque qui in arquato nigro, ictero & aliis foedant corpus; Facultates Hippocraticae eius loci. Hippocrati tamen hi ipsi neutiquam sunt facultates seu potentiae. An non illae quas ante saepe nominauit, & post subiicit, nempe amaritudo quam ille solitam uocari flauam bilem, ait? Item cum dicit frigiditatem & caliditatem omnium δυνάμιων ἥκιστα δυναστευειν ἐν τῷ σώματι: manifestas una comprehendit. Ut sic Hippocrates omnia fieri in corpore pathemata scribat a qualitatibus simplicibus & hoc nisi ad extremum sit peruentum minime perniciose; Has secundas uocant. Deinde ab his, quae crasin sequuntur, ut acerbitate, amaricie, & aliis: tertio ab humoribus. Infra Hippoc. ait: caeterum & haec cognoscere oportere mihi uidetur, nimirum quae affectiones homini ex facultatibus ac potentiis quae item ex figuris eueniunt. Nosse facultates quid. Quod autem dico tale est: nempe nosse facultatem, esse nosse summas uires & robur humorum. Suntne hae tuae tincturae Neoparacelse? Tune transires in Galenicorum castra? Uide quam turpiter te prostitueris. Curabilia sunt ea quae Hipp. Deinde an illa ipsa nequeant curari? posuit, citra tincturas Galenicae. Cur Hippocrates amaritudini, quam bilem uocat intellige aut similiter per dulcedinem ipsum intellexisse sanguinem & pituitam dulcem, per acciditatem bilem atram, per stypticitatem pituitam, acidam, aut etiam atram, & aeruginosam bilem, & c. ( opponit purgationem ( iterum galenissat Spagiricus Hippocrates ) seu naturalem seu artificialem tempestiuam, & addit, manifeste aegrotos & a dolore & calore liberari? Ecce deprehensus es ἐπ αὐτοφώρῳ. Finge aliquid, nugare, mentire, coelum terrae misce, & Uulcanum illum claudum cum forcipibus aduoca, num possit oculis suis κρησφύγε¬ τoν uidere. Qualitates primae Paracelsicum tandem uincunt. Multum iam ipse cedis. Non potes qualitates exhaeredare, relinquis eis locum secundarium. At ego tibi dico illas ipsas esse, quarum primaria actione illae occultae possunt prodire. Necesse enim est has pugnam exordiri, καὶ προμάχεσθαι. Cum his postea se promunt reliquae. Simplices qualitates non contemnendae. Neque adeo extenuanda est earum actio, si possunt corpus destruere, & frigus efficere eius concretionem, & congelationem, sicut dicebat Hippoc: Si ultimum afferre queunt periculum, ergo & id quod paulo abest ab ultimo, & sic deinceps. Cur leues qualitates illae. sdeo ab Hippocrate leuis & ars eius existimatur, quia facile possunt emendari, non quod adeo inualida sit earum actio. Uis qualitatum in generatione. In libro de carnibus assignateis principalem uim in generatione partium, quanquam agant pro cuiusque materie dispositione & natura. Post hec castrum anatomiae aggrederis, & ostendis ab Hippoc. Contra anatomiam Galeni. omnem reiici anatomiam, tanquam non necessariam medico, imo Sophistam, & pictoribus potius utilem, quam medicis. Unde consequens est, & Galenum & nos damnari, qui ad uanam rem consequendam Italiam adimus. Hippocrates Grecus ita loquitur: Λέγουσι δὲ τινες καὶ ἰητροὶ καὶ σοφισταὶ ὡς οὐκ ἔνι δυνα¬ τὸν ἰητρικὴν εἰδέναι, ὅστις μὴ οἶδὲν ὅ, τι ἔστιν ἄνθρωπος καὶ ὅπως ἐγένητο πρῶτον, καὶ ὅπως συνεπάγη. ἐγὼ δὲ τουτέων μὲν ὅσα τινὶ εἴρηται σοριστῇ ἢ ἰητρῷ ἢ γέγραπται περὶ φύσιος ἧαστον νομίζω τῇ ἰητρικῇ τέχνη προσήκειν, ἦ τῇ γραφικῇ, & c. Interpretatio loci. Falsi quidam medici & sophistae Hippocratis tempore in ore habebant, neminem posse scire medicinam, qui ignoraret quidnam esset homo; & quomodo genitus primum, quomodoque compactus. Reiicitur. His opponit iudicium suum, non absolute nec simpliciter, sed de anatomia illorum medicorum & sophistarum, quam illi de naturae cognitione habebant, quod minus conferat aut conueniat medicinae quam pictoriae. imperfecta & oscitans anatomia. Non negat nihil conferre, sed id parum esse dicit. Et hoc perinde se habet, ac si dicerem de Neoparacelsicis: Gloriatur ille nullum medicum posse esse sine noticia Chymiae huius: At ego dico, eam Chymiam, quam ipse profitetur aut describit, ne tantillum quidem prodesse medicine cum potius inseruiat pictoriae ad colores depurandos. Talem & illi anatomiam habebant, ut non medicis sed pictoribus congrueret. Quid ergo, num nulla naturae noticia & anatomia est necessaria medico? Neoparacelsus supra essatam suam necessariam esse dicebat, materialem seu topicam omnino iam negat autoritate Hippocratis. Hippocrates solers anatomicus. At inquam ipse dippoc. multa habet anatomica & tractatus de natura? In lib. de natura pueri expedit generationem eius. De carnibus membrorum conformationem docet: Ita de natura humana tractantur principia. Sunt & tractatus de corde, ossibus locis in homine, de septimestri & octimestri partu, de superfaetatione: de corporum anatomia, de glandulis, & de locis ait: quod natura corporis sit principium sermonis in artemedica. Quomodo sui oblitus est Hippocrates tot tractatibus scriptis, & ad posteritatem missis; Neutiquam oblitus est, sed Sophista calumniose eius dictum exponit. Eiusdem libri testimonium aduensus Paracelsicum. Ita enim sequitur: Νομίζω δὲ ὅτι περὶ φύσιος γνῶναι τὶ σαφὲς οὐδαμόθεν ἄλλοθεν ἔσται, ἤ ἐξ ἰητρικῆς. Τοῦτο δὲ οἷότε καταμαθεῖν ὅταν αὐτὴν τις τὴν ἰητρικὴν ὀρθῶς πάσαν περιλάβη. Anatomicam doctrinam. & notitiam naturae humanae, sentit petendam esse ex medicina; si quidem nullibi, quam ex ea aliquid certi & perspicui possit cognosci. Qui anatomici sini reprehensi. Cur ergo medicos illos reprehendit? Quia aliunde, non ex medicina de natura cognoscebant, ueluti in circulis sophistarum exiles captiunculas uenabantur, putantes se strophis istis arreptis sat instructos de natura esse. Et hoc patet ex Platone. Deinde satis erat illis superficialiter, & quasi canis Nilum in transcursu, hominem inspexisse, ut scirent hoc esse uentriculum, illud epar, & c. actiones autem quarum gratia erant instrumenta, & modos & causas omittebant, itaque nulla erat utilitas eius notitiae in re medica, sed potius in pictoria. Multos tamen ait sibi uideri scientiam eatenus acquisiuisse, ut historiam hanc calluerint sciuerintque quid sit homo, & ob quas caussas gignatur & reliqua ἀκριβέως studiose. Sed neque hoc sufficere putat. Necessaria medico diligens noticia maturae. Itaque ait sibi uideri ἀναγκαῖον εἶναι παντὶ ἰητρῷ περὶ φύσιος εἰδέναι, καὶ πάνυ σπουδάσαι εἰπερ τὶ μέλλει τῶν δεόντων ποιήσειν. Necessariam medico naturae scientiam esse dicit, siquidem uelit secundum officium operari. At quomodo eam scire debet? Explicat rem exemplo, scire debet ὁ, τί ἔστιν ἄνθρω¬ πος πρὸς τὰ ἐσθιόμενα καὶ πινόμενα, καὶ ὅ, τι ἀφ ' ἕκαστου ἑκάστω συμβῆσεται, καὶ μὴ ἁπλῶς οὕτω δοκέειν ὅτε πονηρὸν βρῶμα τυρός. Πόνον γὰρ φέρει τῷ πληρωθέντι αὐτεοῦ. ἀλλὰ τίνα τὲ πόνον, καὶ διὰ τὶ καὶ τίνι τῶν ἀνθρώπων ἐνεόντῶν ἀνεπιτήδειον, & c. uult partes in homine considerari cum effectis & adiunctis, ut sciat si quis cibus aut potus ei dandus sit, quomodo affectus inde fuerit, quidque expectare debeat, ueluti singularis natura cum perspecta est, & crasis, seu ut uocant complexio eius, si danda sint poma, pronunciandum est, nocebunt, uel aliter pro natura. Neque tamen hoc in genere; sed & qualis affectio sit inde euentura, ueluti ructus, flatus, cruditas, hic ibi, tali cum euentu in unoquouis. Itaque Hippocrates celebrat anatomiam, eamque requirit non secundum noticiam historicam, seu nudam, sed ut accommodetur ad usum medicandi & cibandi, ut cognita constitutione partium corporis, postea aegrotis possimus dicere non quidem, hic situs est uentriculus, epar est in dextro hypochondrio, intestina uentriculo cohaerent, & c. Sed talis natura est partis huius, tale habet temperamentum: ita tu dispositus es, ita afficieris ab hoc illo; Hoc caue, illud usurpa, & c. Haec est uera expositio textus Hippocratici. Quid autem Neoparacelsus? Paracelsicus portentosus interpres. Plane portentosum agit interpretem. Nouo conatu audet transformare Hippocratem in Spagirum. Comprehendemus rem syllogismo: Aut essatam anatomiam requirit in medico, Hippocrates, aut topicam: Hippocratem non Galeni sed Paracelsi anatomiam essatam, quae non corpus humanum secat, sed medicinas requirere. Hanc non: Illam ergo. Assumptum probatur: quia 1. lanienam cadauerum Galenicam repudiat, eamque Sophistis, malis medicis & pictorib. relinquit. 2. Deinde quia essatam multis uerbis attingit. 3. Requirit internam & uere medicam. Topica non est interna & medica, sed pictoria. Ergo hanc repudiat. 4. Postulat authores morborum & sanitatis & totius liturgiae humanae. Haec non sunt topica. Hanc ergo non probat. 5. Quae medico sunt necessaria ab Hippocrate requiruntur: At haec in cadauere non sunt: quia teste celso abierunt: Non ergo cadauerum sectionem postulat. 6. Item illam anatomian desiderat, quae est ex medicina. Topica non est talis; Ergo topicam non desiderat; Et per consequens nec aniles & phantasticas speculationes de humorib. & qualitatibus. Assumtum huius probatur: Medica ars Paracelsico est medicamentum. quia per medicinam intelligit medicamenta ( Graeca uox est ἰητρικὴ depromta ex anatomia essata, & debite praeparata; quae spiritus membrorum, autores attractiuae, retentiuae, alteratiuae, & expulsiuae oculis Uisibiles turales sunt subiiciunt. Uirtutes naturales sunt uisibiles Paracelsicis. Declaratio proleptica: Hanc anatomiam non in solis uegetalibus ponit, sed & mineralibus, animalibus, metallis & lapidibus. Uox ipsa demonstrans, Paracelsici Grammaticae est relata. Fisστιs: Quia inquit ipsam medicinam totam: uox adiectiua, ipsa, relatiua ( Graecus ἀυτὴν: non relatiua est, sed demonstratiua uox ) ostendit quod non loquatur de libris medicorum, quidissentiunt de humorum crasi & dyscrasia: Hippocrates uult omnia destillari quae sunt in mundo, etiam coelum, & c. Uoxtota: omnes macrocosmi partes uult sedulo lustrari: hoc est, uegetalia animalia, mineralia, metalla, lapides per Spagiricam praeparationem. 7. Aliud argumentum: Uocat topicam anatomian narrationem, hoc est, fabulas, opiniones, concertationes de logica hominis descriptione, fine, materia, & c. Ergo hanc non admittit. 8. Aliud Hippocrates requirit naturae luculentam notitiam, ut proprietates, facultates internas, in homine & cibis, unde dependet uera ratio diaetae: At hec in topica anatomia non sunt. Non ergo topicam commendauit, sed essatam, in qua illa sunt omnia: quia Uulcanicis oculis omnia uidet, quibus caret topica, sed saltem coniectat de natura ignota. Da diaetae medicorum & ingluuis. Digressio hic est ad medicos Galenicos, qui Diaetam strictam tunc praecipiant, cum aliquid lauti apponitur, ut hoc ipsis uorandum relinquatur. Hactenus Neoparacelsus. Confutati. Prosyllogismi, seu potius proparasyllogismi sunt octo numero. Adeoacutum uidit Uulcanus eius. Distinximus eos numeris, ut facilius agnoscantur a studiosis. Negamus assumtum: & ad probationes dicimus, quod turpiter principium petant, & autorem arguant stolidissimae imperitiae in Physica tota, & Grammatica & medicina; Stolida imperitia Paracelsici. quin & calumniae iniuriaeque damnent. De 1. sophismate. Prima ratio saginata conuitio est. Uocat anatomicas ἐγχερῆσεις lanienam cadauerum. Anatomia non est laniena. Delirat: & a sectariis suis deficit. Dornesio non fuit laniena, sed utile opus ad noticiam corporum, facultatum, actionum, proprietatum, originis, materialium principiorum, situs & reliquorum. Falsus ergo Paracelsista est. Reliqua fallunt elencho κατα τι, ut ante expositum est. De Ii. soph. Secunda & elenchum ignorat, & principium petit. Quam anatomian Hip. intelligat. Iii. Quam anatomiam intelligat, manifestum fecit in libro de anatomia, in quo primum, de tracheae arteriae origine, termino, forma & partibus agit: postea de pulmonum situ, colore, forma, lobis: de cordis item situ & forma, de arteriis epate, renibus, uesica, gula, liene, uentriculo, intestinis. Haec non essate & spagirice explicauit: neque quicquam in aliis libris extat de illa anatomia Uulcanica; ut luce meridiana clarius est. Omnino cadauerum illa laniena, ut proterua sua lingua uocat ille hominis uocabulo indignus, totum habet Hippocratem. Soph. In sophismate tertio assumtum falsum est: Et probatio eius ex dissentaneo, futilis & inepta. Quae, n. Iiii. pictoria sit, ante dictum est. Quartum portentum eodem aegrotat & morbo & in eodem loco. Falsa enim est assumtio & putida. U. Celsus. Iamque abit in Gangraenam. Quintum ψωσμα fallit in assumto per elenchum κατά τι. Nouimus quod non omnia necessaria medico in cadauere sint. Idque monuerat etiam Aristoteles. Celsi dictum ita allegatur, ac si nullus unquam foret, qui ex autore repeteret. Ita ait ille: Necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari, longeque optime fecisse He rophilum & Erasistratum, qui nocentes homines ex carcere acceptos uiuos incide rint & c. Uiuorum anatomia a Celso probata. Neque esse crudele, sicut plaerique proponunt, hominum nocentium, corumque paucorum supplicio remedia populis innocentibus seculorum omnium quaeri. Ostendit postea necessitatem sectionis uiuorum multis rationibus, in quibus & haec est, quam citat Neoparacellus. Nihil esse stultius, quam quale quoque uiuo homine est, tale existimare esse moriente & c. Quid ergo? Uult ne Neoparacelsus, ut uiuos secemus? Nullo modo. Cur ergo obiicit Celsi dictum? Ita insanit; neque quicquam ruboris in fronte habet. Si Celsum probat: Ex Celso duplex anatomia. pro simplici anatomia Ex Celso dutopica, duplicem largitur. Ueruntamen plex auatoille uiuorum sectiones in aliquibus saltem requiri ait, non reprobans etiam cadauerum; quam concedi necesse est, cum uix quisquam uiuus duret, usque dum omnia sint secta. Ui. Paral. Sextum delirium etiam stulticiamipsam superat. Assumptum est uanissimum, quod nulla eget probatione. Ridiculus sophista. Transformat artem medicam in medicamentum, seu potius in medicamenti materiam. Hui quam Uulcanice? Sed ridendus est Sophista tam turpis & impudens. Ualde mirabiliter policetur Spirituum oculis subiiciendorum Spagirian. Spiritus naturae an uisibiles. Sunt autem spiritus attractiuae seu omnino facultatum naturalium praesides, non ita crassi, ut uideri possint, nisi transmutentur in aqueam naturam, aut misceantur uaporibus crassis. Si mihi Neoparacelse ope uulcani tui separaueris spiritum attractiuae & reliquos, eosque oculis subieceris ita ut uideam, & intelligam te non fefellisse; ex carbonario te factum medicum aureum dicam. Paracelsus ausus est ignem in 4. Si Paracelsus es: debes id posse. Nam Paracelsus adeo dexter fuit, ut ignem, dequo Dornesius & alii multi dubitant, sit ne in rerum natura corpore proprio, an non; elementa diuidere? qui tamen in rerum natura negatur esse & c. & aerem etiam subtilissimum; coquere, & in elementa quatuor resoluere potuerit. Et nisi praematura morte obiisset, destillasset etiam coelum & stellas, & spiritus aereos, & omnes Diabolos redegisset ad purum ex impuro. Paracelsus. Tantus fuit magister. Et hinc etiam se uocat Monarcham. monarcha. Non autem alia res sunt spiritus humani, quam aer quidam subtilissimus; Dissensio de spiritibus naturae. quanquam, sicut Cardanus & alii negant ignem esse peculiare elementum; ita Philosophi quidam non admittunt attractiuum, & reliquos spiritus, esse quid distinctum & peculiare. Bene ergo tibi cum Cacophrasto tuo conuenit. Ineptus Grammaticus. Sed bonas nobis exhibes fabulas, & ridiculas historias cum tua Grammatica. Adeste pueri, & ferulis Neoparacelsi sapientiam castigate. Negat Hippocratem designare per uocabulum ἰητοικῆς, artem medicam, quae in praecepta redacta libris artificum ad memoriam descripta extat. Quam artem designet Hippocrates. Quia dic tipsa: quae sit uox relatiua. At usitato Graecis & latinis sermone iatrice designatartem medicam, & Ipsa, hic est demonstantis. Ne ergo cesset ferula. Insultat arti libris descriptae. Quid tum postea, inquam: Descriptum in charta extare non facit artem, nec est de eius essentia; modo designet eam quae continet theoremata medica catholica. Sed neque hoc concedit. Quid ergo; materias minerales, animales uegetales, metallares, lapideas. Atqui hoc impurum mendacium est nusquam in Hippo. Diuisor Paracelsicus duplex committit uitium. illo sensu extante. O Doctum tamen sectorem. Cur omisisti coelestes? Nam & hae sunt pars macrocosmi; Et tu omnes poscebas. Non de uorari hae possunt; at usus eorum in medicina per magnus est secundum uirtutem. Quidam etiam dicunt coelum in imis contineri. Coelum in imis. Unde coelum philosophorum & stellae apud Lullium, una cum quinta essentia. Non ergo debuerat coelestia omisisse. Sed & mirabilis logicus es in coeteris. Cur metalla & lapides seiungis a mineralibus? Dignus eras etiam logica ferula. An Galenici mineralia abiiciant. Galenicos pungis; quod metallica & mineralia repudient, in quibus tamen praestantissima pars anatomiae essatae, & nobilissimi membrorum spiritus lateant. In mineralibus esse spiritus membrorum nobilissimos mirificum paradoxum. Si posses uerum dicere & oculis monstrare, ego exorarem Galenicos, ut pedibus irent in tuam sententiam & manibus irreperent. Quaeso te ut tibi habeam fidem, monstra mihi in quo minerali latet spiritus sophistae; ut eum sciam, & possim excoquere ad purum. Monstra autem ita, ut oculis cognoscam, & certo concludam illum spiritum tuum esse. Caue uero ex spiritu mihi facias corpus aliud, quam quod sua natura est. Galenici credunt te potius cerberum a solio regis inferni posse in luce superna monstrare, quam promissis stare. An autema medicina exulare iubeant mineralia & metallica, testantur ueterum & recentium scripta, quae te turpissimi conuincunt mendacii. Galenici nolunt ambiguis mederi, ubi certiora suppetunt cum non sit necessarium curare per mineralia. Interim tamen adeo dementes non sunt, ut si parabiliora, & securiora suppetant ex uegetalibus, animalibus & calore coelesti, incertas tuas actiones, & mutabilia & admodum suspecta mineralia, non sine magno labore & precio redimenda, approbent usurpentque. Non est in illis solis chymia. Utentur illis cum commodum erit, te inconsulto. Interim cur tu tantopere praedices mineras tuas hene uident, cum enim sint cothurno uersatiliores, facile potes latitare, & quiduis pro essentia uenditare, quam uersutiam uegetalia & animalia tibi intercipiunt. Quam uelles ut tecum in specus metallicas desilirent? Quod speculationes de humoribus & crasibus uocas phantasticas & aniles, maliciae tuae est. Celsus quem citasti, sapientissimorum sententias uocat. Si de iis contendunt medici; id facit ad ueritatis inuentionem. Contendunt autem ita; ut in erim nullum sit detrimentum medicinae. Paracelsica principia non tantum controuersa sunt, anilia & phantastica; sed & stulta & impia; dico autem principia ea, que pro artis preceptis hibet ueritati uim facientia, quorum numerum eructauit insanum. Sed pergamus. In septima insania ille bonus Graecus & latinus ex ἱστείν & narratione facit fabulam. Debent tibi Graeci & latini pueri pro hac stulticia uirgas bene lentas & mordaces. Tune tantus asinus non uereris ex historia facere nugas in re seria? Non uis nobis permittere ocularem anatomiam; iam etiam rationalem tollis. Si trunci essemus, quos Uulcano obiiceres, id malles. Sed trunci in malleos uersi excutient tibi & sensus tui & rationis nebulam; tuamque uanitatem uel pueris ridendam propinabunt. Galenici omnem uim scientiae excutiunt. Si omnem scientiam ex causis deduxisti; & nostri per sensus & rationem philosophantur de causa efficiente, materiali, formali, finali hominis, quid requiris amplius? Scilicet nemo hominum hactenus quid sit homo cognouit. Sed tu in crucem cum tuis deliriis. Uiii. Sophisma. Octauum τερέτιςμα non est melius prioribus. Fallit assumtum κατά τι elencho. Non omnia quae medicina requirit, sunt in anatomia. Magna tamen portio inest, & fundamentorum pars prima. Anatomia Paracelsica uix aliquam ad medicandum materiam praestare potest, de arte uero omnino nihil. In tua uero uulcanica sectione quid habes de medicina amplius, quam quod nostri Seplasiarii, & metallorum coctores? Putida enim esse sigmenta, quae blateras de perfecta cognitione omnium per eam, supra demonstrauimus. Diaetam melius in fornacibus, & focis coquorum uulgarium quaeram, & inueniam, quam in uentribus equinis Uulcani tui. Dignus eras qui per mensem sine alio cibo & potu ibi detinereris, ut a mineralium essentiis uiueres. Coniecturae Galenicorum. Nos omnia coniectare, uane dicis. Aliquas coniecturas in applicatione praeceptorum ad singularia sequi necesse est. Non respondetur stulto ad omnia conuitia. Ars habet nullas. Coetera uirulentiae tuae testimonium perhibent. Adhuc de dissensu Galeni & Hippocratis. Audite nunc etiam dissidium Galenicum ipso. De diffensis Galeni secum met ipso. Monemus in uestibulo huius disputationis, medicam artem ad autores ipsos a quibus collecta & explicata est, non ita alligatam esse, ut nullum sibi ius in natura rerum seruauerit. Ars uera est etiam errante aliquando artifice. In rebus enim ipsis, usu & experientia, noticia sensuum & rationis praecedente, spectata confirmataque consistit primum. Inde eminet elucetque. Itaque & aliquibus partibus per mundi secula incrementa capit, dum se exerit magis. Ad eam reuocanda sunt autorum decreta & explicationes, ut si consenserint, ualeant, sin minus, repudientur. Fatemur ueteres multum praesticisse in obseruanda, explicanda, tradendaque ea, ita ut certis Theorematis comprehensa ad artis absolutionem, quantum, ab hominibus fieri constituique potest, peruenerit opera sequentium coniuncta prioribus. Ars editae est cum interpretamentis & initiis ad inuestigandum assumtis. Sed & hoc non diffitendum est, antequam axiomata constituta sint, dum quae dam ex probabili secundum nos, fuerunt eruenda, & syllogistico iudicio firmanda, extra artem de multis fuisse quaesitum; & dubitatum, quae dubitationes immistae sunt descriptioni toti, quae constat praeceptis simul, & interpretamentis, & his que aliunde, ut ex physicis & c. ad disputationes fuerunt adhibenda. In disciplinae uocabulis etiam multa quaesita. Nec mediocriter laboratum disceptatumque est de rebus medice enunciandis, altero commodius altero & acutius de illis disserente Itaque cum uersamur in scriptis, quae de remedica ad nos peruenerunt, inuenimus axiomata, eaque certa & immota, qualia sunt: Axiomata medica. medicina est ars bene medendi: Bene mederi consistit in notitia subiecti medicandi, & medica mentorum; Duae partes medicinae delineatae. unde consequens est artificiosa accommodatio utriusque ad sanitatem tuendam uel profligatis morbis restituendam: Subiectum id potissimum homo est: Huius duae sunt constitutiones: una naturalis; altera aduersa: Ibi integra & secundum naturam generatio, nutritio & c. consideratur; ita ut conseruatio tandem per simile seu familiare concludatur: Hic a naturali statu discessio, uitium seu affectio, & morbus cum causis & symptomatis explicantur, tandemque concluditur de medicamento, per quod praesens status morbidus reducendus est ad contrarium. Haec primae partis est synopsis quaedam secundum exordia. Adumbratio secundae partis medicinae. Medicamentum iterum requirit duo; noticiam; & usum. Noticia suppeditat coelestia, elementaria; & haec simplicia, mista; seu arte seu natura; sumtis materiis ex animatis & inanimis; seu animalibus, uegetalibus, mineralibus; quibus singulis tum per se cognoscendis opera impenditur, tum quatenus ad medicum usum faciunt; in quo duo iterum sunt; nempe praeparatio ad usum & adhibendi modus & c. Haec a generibus summis per intermedia ad ultimas species deducta artem constituunt, absoluuntque indubie. Inter haec autem apud autores occurrunt etiam contentiones de constitutis & firmatis praeceptis. Iudicio opus est iunioribus ut diligenter discernant inter disputationes quae sunt gratia praeceptorum, praecepta ipsa quibus proponitur finis artis. Hae mis cendae illis per se non sunt, siue de rebus agant, siue de rerum nominibus. Iudicio diligenti & exacto inter praecepta, & ea quae olim fecerunt ad eorum inuentionem & firmamenta discernendum est. Sed multi admodum infeliciter in hac parte uersantur. Omissis praeceptis, reuocant disputationes, & quasi ars nondum esset constituta, incipiunt dubitare, disputareque de axiomatis, more inuentorum, nec id sine calumniosa interpretatione & iniuria. Infelix artium tractatio. Licet id academicis quidem, non ut conuellantur theoremata, sed ut adolescentibus monstrentur eorum inuentiones & deductiones, confirmeturque scientia tota & iudicia instruantur ad constanter sentiendum iudicandumque, quanquam & Doctores academici potius debebant incipientibus Theoremata inculcare, quam disputationes de inuentis. At aliis fine peruertendi non item, praesertim his qui aliunde illotis manibus in artem inuolant, maleque intellecto consilio ueterum & more artis, portentosa quaeque contra ipsam inde proferunt. In autoribus ante constituta praecepta, multa dubia. Non ignotum nobis est in Galeno, Hippocrate & aliis multa occurrere satis controuersa, & per ingeniorum, acutissimorum iudicia diu agitata, in quo fieri non potest, ut quisque statuat idem. Ita enim non esset controuersia. Idem autor non raro a seipso diffentit. Quin & saepe euenit ut idem a se ipso dissentiat autor, alio tempore aliter cogitans, aut experientia cumulatiore auctus; Modestiae sapientis mutare praua melioribus. id quod pudoris inhonesti non est, imo sapientis est, ita moderari animum, ut quod in praesens occurrit optimum, teneas; sin experientia melius & firmius quid monstret, abiecto isto, hoc astruas tanquam uerius. Quod si in aliquibus haereas; cogites abstrusam esse naturam, & sagacitatem humanam ualde obtusam. Itaque illud temporibus relinquendum erit, aut differendum ad uitam alteram. Non ergo offendimur Galeno aut alio a seipso dissentiente interdum ( nisi id fiat sine omni ratione & temeraria leuitate ) aut disputante. Temeraria secum dissensio Improbatur. Dubitationes non sunt de artis essentia. Rationes & argumentorum pondera conferimus, nostramque experientiam cum illius coniungentes, artem quantum fieri potest firmamus, statuimusque illa ipsa dubia de artis essentia non esse, sed eius constituendae prodroma, seu uias modosque consiliorum & cogitationum ad eam elaborandam. Paracalsici artes iudicant, cum artium modum non intelligant. Ita iudicamus etiam de enunciationibus & uocum disciplina, At nostri Paracelsistae pro arrogantia sua, & supercilio insolente, non intellecto modo artium constituendarum, ex illis sententiis inter se collatis, controuersisque eliciunt artis nostrae imbecillitatem & imperfectionem, imo uix umbram eius nobis relinquunt, clamantes omnia esse plena factiosis opinionibus & incertis: nihil habere nos cui innitamur. Se posse certam; immotam, firmamque producere & ita stabilire, ut remoto omni dubio certissima eluceat ueritas. Utinam uero starentillis tam magnificis promissis, & non potius fumos uulcanicos uenderent. Quid praestent Paracelsici. Uerum enimuero hoc agunt, illud ommittunt, praestito hoc solo, ut sententiis quibusdam conuulsis, & nouis praeparationum modis, uoculisque inuentis in admirationem ex aliorum prae se contemtu perueniant, id quod studiose iam praeter superiora machinatur Neoparacelsus. Galeni diuersae locutiones de humoribus, non arguunt artis incertitudinem. Colligit contradictorias Galeni de humoribus sententias. Sunto illae tales; quid tum postea? Galenus hanc arti operam nauauit, ut illam puram absolutamque relinqueret. Ad hoc ei per disputationes de probabilibus fuit perueniendum. Si nos illas saltem contentiones haberemus, adiuti plurimum foremus ad iudicandum enucleatius At illud non solum. Galenus in medicina uir illustris. Usu & experientia nostra secula instruxit ea, ut non immerito in medicina illustrem uirum & ornamentum eius artis ipsum statuamus. Sed quaenam sunt illa dissidia? Antequam proferantur, prooemium Paracelsica uirulentia dignum praemittitur. Inconstantia Graeca. Graeco obiicit inconstantiam: leuem uocat. Notum quidem nobis est Aegyptios, ut refert Plato, Graecos semper pueros appellasse; aliosque credulitatem & fabulas eis exprobrasle; Graeci uigent laude ingenii. Ueruntamen ingenii industrii, morumque ac legum optimarum laude non parum uigent. Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui & c. Inquit Horatius. Cicero cum Platone errare mauult quam cum aliis uera sentire. Platonis encomium. Graecis Romana disciplina refertur accepta. Graecae leges. Ingenii praestantissimi corona in uniuersis mundi exemplis, quod attinet gentiles, defertur Homero & Aristoteli. Aristoteles ingeniosissimus. Sed & Graeca Ecclesia non parum eminet floretque. Non tam inuisi debent esse Graeci Neoparacelso, quorum literas didicisse uult uideri, passim Graecas uoces personans. Collatio sententiarum non est leuitatu. Leuitas uero non est, modestia est in dubiis conferre sententias, & uel peritioribus & posteris seculis iudicia committere, id quod se facere Galenus ipse contestatus est, uel meliore arrepta sententia priorem relinquere. Ueritati cedere, uincere est non uinci. Cur leuis Galenus. Argumentum leuitatis affertur; quod affirmet sanguinem fieri ex mediocri calore; reliquos succos ex calore immodico, cui sententiae quae euidenter sensibus apparent, consentiant: quando & cibi, qui natura calidiore sunt, magis sint biliosi, qui frigidiore, magis pituitosi. Haec ex Galeno. Parturiunt montes; Putabam Galenum aliquod ex principiis prius confessis negasse, aut aliquod artis praeceptum uiolasse, ut digna proximo leuitas inde consequeretur. Sed exit ridiculus mus. Ita ex hypothesi arguit: Si ab immodico calore fiunt humores reliqui praeter sanguinem; falsum est ex frigidis cibis produci pituitosos humores frigidos. Atqui hoc non est falsum, illud ergo: Et Galenus cum utrumque confessus sit; negat in posteriore, quod assertum est in priore, id quod est leuitatis. Putat Sophista certum esse a calore immodico non posse frigidum quid produci: Immodicus calor non intellectus a Sophista. Galenum etiam pituitam a frigore fieri non a calore statuisse, cum Galenus cibum frigidum gignere pituitam dixisset. Ego hic nullam possum uidere inconstantiam. Immodicus seu intemperatiis calor & frigidum & calidum potest producere. Finge enim pituitam dici genitam ab immodico calore: Et materiam eius esse cibum naturae frigidioris: ab eodem calore gigni etiam bilem utramque. sed ex cibo calidiore: Dico calorem operari pro naturae subiectae ratione; & ex frigido producere frigidum, ex calido calidum, ita ut nata est pati materia. Neque hic absolute frigidum aut calidum accipitur, sed relatum seu respectiuum. Pituita frigida dicitur relanta ad humores reliquos & c. Sed & ex calida materia aliquando fit frigidum quid, ut ex uapore calido aqua frigida. Ex calido frigidum. Nam calor extinctus uol deserens rem relinquit frigidam; Ita Philosophus disputat in putrefactionibus euocari calorem connatum & rem fieri seipsa frigidiorem. Subterranea estiua. Quin & aestate uentres & subterranea frigent; quia calor exhalat cum subtili spiritu, frigore quod est in crassiore subiecto restitante. Non autem fit ex eadem parte chyli pituita, bilis & reliqua, sed ex diuerse affectis, postquam totius crasis resoluta est, & omnia in similarem massam contritam redacta. Fit & consequenter mutata in sanguinem pituita. Si haec saltem obiicerentur Neoparacelso, tanto cum conatu quod molitus est, facilima opera in cineres abiret. Sed ille Graecorum magister, nondum eorum est discipulus, nec uulgariter Grece loquentem, quin nec latine interpretem sonantem attendit. Paracelsicus haeret in ocula Grammatica. Quod latinus uocat immodicum, id Neoparacelso nimium est: At in hoc loco signat quid generalius, nempe id quod est Immoderatum, seu peccat uel excessu uel defectu. Immodicus ergo calor est non solum qui nimius est, sed & qui iusto minor. Grecus ita habet. ἀποδέδεικται ἐκείνοις τοῖς ἄνδράσι ἀλ¬ λοιουμένης τῆς τροφῆς ἐν ταῖς φλεψὶν ὑποτῆς ἐμφύτου θερμασίας, αἷμα μὲν ὑπὸ τῆς συμμετρίας τῆς κατ ' ἀυτὴν, οἵ δὲ ἄλλοι χομοὶ διὰ τὰς ἀμετρίας γινόμενοι, καὶ τούτῳ τῷ λόγῳ πάνδʼ ὁμολογεῖ τὰ φαινόμενα. καὶ γὰρ τῶν ἐδεσμάτων ὅσαμὲν ἐστι θερμότερα φύσει, χολωδέστερα, τὰ δὲ ψυχρότερα, φλεγματωδέστερα, καὶ τῶν ἡλικῶν ὡσαύτως & c. Explicatio. Ueterum sententia primum recitatur; Et haec confirmatur experientia iuniorum ex rerum natura manifesta. Audax est, qui se opponere his non erubescit, καὶ ἑαυ¬ τῷ μόνῳ τὸ σοφὸν διανέμειν. Postea actio natiui & insiti caloris in massam, quae intra uenas ( Galeno epar ) continetur, indicatur; diciturque fieri sanguis non a calore immoderato uel moderato; συμμετρίας τοξ κατ ἀυτήν. Sed a moderatione; quae refertur tam ad agens quam patiens; ἀμετρίας. ita ut utrumque sibi respondeat in medio, seu proportione temperata absque ullo excessu; ita & de reliquis asseritur quod fiant immoderatione, hoc est, quod pituita gignatur tunc, cum cibis frigidior iusto, non respondet actioni caloris ita ut possit uerti in sanguinem temperatum; Sed dum immutatur nihilominus relinquit sanguinem pituitosum. Calor inaequalis. Calor coquens non simplex. Sed & calor gradu diminutus esse potest, aut non adiutus natura membri in quo fit coctio. Nam ad id officium non facit calor simplex, sed calor is, qui parti insitus, eius uim & facultatem obtinet, robur & auxilium accipiens a spiritu & calore cordis, sine quo non ualet. Itaque duplici nomine pituita ab immoderatione prouenit. Simile iudicium est de reliquis. Galenus comprobat id experimento ciborum, ex ratione materiae subiectae, unde notare debuisset sophista, eum non tam respexisse ad caloris uim, quam ad patientis dispositionem. Galenus notam ad calorem quam materiae potentiam respexit. Additum tamen exemplum aetatum, etiam calorem comprehendit. Itaque cum petiuerit ille a Galeno se doceri, quomodo consentiant illa; expositionem dictam grato, si potest, ( Diabolus enim non corrigitur; qui eius ingenium sequuntur, uix redeunt ad frugem ) accipiat animo, discatque se errasse homonymiae elencho, & ignorationis, quanquam assumtum quid est etiam ab accidente. Aliud inconstantiae symbolum: Omnes humores conferre ad mores & pituitam crudam non conferre an contradictoria. Galenus in eodem paragrapho Quatuor humores scribit utiles esse ad generationem morum necessariorum; sed paulo post negat pituitam facere ad ἡθοποιῖαν, id quod est inconstantis: Galenus ergo inconstans est. Hic non amplius doceri Neoparacelsus cupit, sed exultat & pene triumphat, agyrtarum, circumforaneorum & μετεω¬ ρoλεχῶν scurrili excitato clamore. Si quid elementorum uel humorum deest, non posse uiuere hominem. Hippocrates scripserat; Nota autores hos non intelligere per humores substantiales, et alimentarios illa excrementa de quibus Erastus putabat, etc. εἶτι ἐκ τοῦ ἀνθρώπου ἐκλίποι του τέωντῶν συτγγονότων, οὑκ ἂν δυναίτο ζῆν ὁ ἄνθρῶπος Galenus explicat de humoribus quatuor ex quibus in sanguine materno existentibus primam διάπλασιν augmentum & cibum nactus sit conceptus, quorum uno uel aliquibus perditis omnino in corpore non possit uiuere homo, quia crasis & contemperatio pereat, unaque cum illis qualitates. Deinde ait, cum faciant etiam ad mores illi ipsi in contemperatis existentes, aut etiam in corpore abundantes; si aliquis pereat, mores & uires interciderent, sine quibus homo in uiuis esse non posset. Pituitae non tribuuntur effectis notabiles in moribus. Et quidem tribus illis, nempe sanguini, & utrique bili assignat certos expressosque seu notabiles effectus in moribus, pituitae non tribuit, propterea quod abeat in sanguinem, atque ita sub huius effectis suos habeat, nisi tunc cum in prima generatione uberior facta est. Unde patet quatuor quidem humores in corpore mores uariare; sed tres constanter seu perpetuo, pituitam non perpetuo, quia abiens in sanguinem id praestet quod sanguis per se; Attende discrimem inter excrementa & elementa. At dum gignitur in epate Galeno etiam in uentriculo fit ) nec dum in sanguinem mutata est; Pituita non facit diuersos a sanguine mores usque adeo, etsi excellat in generatione, quiae proxime ad sanguinis naturam accedit & c. appareat aliquid ad γένεσιν τῶν ἡθῶν facere. Notandum autem est illam uariationem non tam esse ab illis in corpore nondum in substantiam mutatis, quam mutatis. Sed in hac sententia tripliciter aberrat sophista a scopo Galenico; primum quod ex eo loco sententiam eius certam sumit, in quo non per se & proprie, sed obiter est tractata. Error sophistae triplex. Si in proprio discrepantiam illam deprehendisset, non temeritatem incurrisset. Non attenti sumus ad res alienas quas obiter attingimus. Etsi ergo non exacte eas definiamus, loco alieno non refert. Fortassis occasionem disquirendi dare uoluit dum dixit, φαίνεται? Nec illa ratio per se satis ualida est ad id arguendum. Sanguis enim ipse siue alimentum, siue elementum, & seu sit proprie sanguis, seu biliosus, seu pituitosus seu melancholicus alteratur & inpartium substantiam abit. Itaque & hic nil faceret ad mores. Deinde errat elencho κατὰ τι. Etsi enim pituita per se parum facere ad mores dicatur, & primum, annon ex accidente & consequenter postquam in sanguinem sui generis, hoc est, pituitosum abiit? Bilis autem utraque multum ualet etiam per se. Quin & sequi debebat integritatem sententiae. Cum enim de moribus effectis loquutus esset; etiam postrema uerba eodem erant referenda: Ita enim ait: τοῦ δὲ φλέγμα¬ τος φύσις ( quae erat frigida humida ) εἰs μὲν ἢ θοποιίὰν ἄχρηστος ( quia nempe immoratos potius seu priuationem morum facit, quam mores, hoc est dispositionem ad habitum moralem laudabilem, interim tamen naturae necessarium est, ad eam nutriendam & seruandam sicut principio etiam materiae pars fuit ) ἀναλκαίαν δὲ φάινεται τὴν γένεσιν ἔχεν ἐν τῇ πρώτῃ μεταβολῇ τῶν σιτίων; Quae sit Galeni sententia ex professo: quibus uerbis nos putamus duo designari, quod si mores uariet, seu generationem praestet, aut generationem morum habeat necessariam scopo prime mutationis ciborum, quod facta in lib. Uide lib. quod etiam mores seq. quod ex cibo etiam ob mores sit, quanquam nihil admodum notabile efficere possit, nisi in sanguinem abierit pituitosum, quo facto gignat phlegmaticos; Temp. ubi Ar. Plat. & Hip. sententias recenset. Item 2. Deinde quod uoluerit Galenus anteuertere obiectum de necessaria eius generatione. de Temper. & alibi. Uidebatur enim consequens esse, si non conferret moribus seu facultatibus ad mores, neque esse inter humores primores numerandam, cui occurrit, quod etsi hunc finem aperte non uideatur habere, tamen necessitatis alterius gratia, de qua ante dictum, sit generata in prima ciborum mutatione, & c. Sed de hac sententia non multum pugnandum est. Etenim medica quaestio non est, sed physica, a qua Ethicae fundamentum exurgit. Quaestiones exotericae dubiae apud Galenum multae medicinae nihil derogant. Si uellemus artem medicam talibus seu exotericis disceptationibus suspectam reddere, id longe felicius praestare ex Galeno possemus disputantes de anima, de uisu, de aceto, de elementis simplicibus & aliis multis. Quod caput materiae est, considerandum est. Tertius error quod argumento non offendat Galenum nec arguat thesin. Uolebat Antagonista Galenum in numero humorum, ut Hippocrati, ita & sibi aduersari. Hoc comprobandum erat. Sed contra se res habet. Nihil hic praestitit aliud Neoparacelsus, quam quod κακοῆθειαν suam prodiderit, & malam humorum contemperationem, dum ex re leuicula tragoediam excitat, & exclamat; Stolida exclamatio Sophistae. proh summe Deus, & c. quasi ex musca factus esset beneficio artis Spagirice elephas. Sunt autem eiusmodi animi in re leuicula commotiones reuera leuis hominis indicia; quibus constat Sophistae nihil esse melancholice constantiae, quae potuisset eum continere ab immoderatione illa. Discipuli Galeni. Discipulos Galeni appellat Sophistas quos fingit afferre quoddam κρησφύγετον de malis moribus. Quasi defensuri sint Galenum distinctione bonorum & malorum morum. Discipulorum est optime interpretari praeceptorum dicta. Finge eos ita facturos. Humanum erat non sat considerate loquentem magistrum defendere, & uerba, quod etiam in Decalogi explicatione, & Iureconsultorum commentariis praecipitur, estque inter aphorismos Damasceni, optime interpretari. Succensere eis, aut nefarie insultare Neoparacelsus nullo potest iure. Sed & dicere possunt perfunctorie eam materiam ibi attigisse autorem, nec tractasse ex instituto, tantumque probiematicam quaerendi ansam dedisse, alibi ex professo illud ipsum accuratius tractantem. Praeterea negasse ad Ethopoeian facere stabiliter, & eadem manentem facie, facere uero plurimum in sui generis sanguinem mutarum, iam in partis nataram admisiam, imo etiam abundantia: quo pacto & reliqui humores excremeniicii indignantes faciunt superfluitate, & c. Satis esse si quod ex instituto ibi egit, recte explicauit. His & similibus uiri alias non monstrose sentientis dictum exponere poterant. ἐυήθεια non est semper stupor ingenii uel stoliditas. Neque uero ἐυηθειαν etiam acciperent de stupiditate stoliditateue, quanquam simplicitas uulgo saepe male audiat collata cum sceleratorum uersutia, sed dexteritatem morum, candorem, placabilitatem, animumque sedatum interpretarentur. Galenus quid alias senserit ex Hippoc. Platonis & Aristotelis sententia satis aperuit alibi. Iniquitas Paracelsici. Sed ille impos homo & imperitus ex sua pituita aestimat aliorum contemperationem. Uacet ergo omnibus moribus, uiuatque ut truncus Uulcanius, quandoquidem his non uult quicquam tribuere. An res mittata effectus habeat nullos. Quaerit quomodo id quod non est amplius possit efficere mores uitiosos? Quasi uero in pituitosum sanguinem abiens, nihil habeat uirium? nec fiat unumquodque ex determinato, cuius postea effecta quodam tropo ascribuntur ei quod ante fuit. Scammonium. Ita Scammonium dicitur in lacte purgare, etiam si in lac abierit. Rhabarbarum. Et uulgare est rhabarbaro uacuare per infusum; in quo tamen minimum inest de eius substantia. Chymicae. Ita Chymici postquam millies corruperunt res, & transmutarunt, effectum ex mutatione ortorum asscribunt integro modo quodam loquendi, quia non quoduis abit in quoduis, sed in determinatum. Sed & superfluitas relicta multum habet uirium. Facile ergo poterant Galenici hoc Neoparacelsi commentum dissipare, si ipsis liberet eo modo Gadenum tueri. Pituitae notat interdum chylum. Studiosi notabunt aliquos Galeni locum ibi de chylo interpretari. Quod si est, facile uidere est cur negauerit pituitam non facere ad mores. Item cum ante 4. humores considerauit in διαπλήσει ex sanguine materno; huius respectu omnibus uim ad mores tribuit: postea uero in nutritione, excipit phlegma seu chylum, eumque non prius efficacem tradit, quam in sanguinem mutatus sit, reliquis humoribus ante non existentibus, nisi ex sanguine materno, & c. Et sic plures possunt esse eiusdem sententiae. Pituita ex ordine humorum sublata. Tertium argumentum non minus est futile: Ita habet: Qui quatuor humores numerans, ex eorum postea ordine pituitam tollit, is inconstans est. Galenus id fecit. Ergo, & c. Assumptum probatur prima parte, quia ipse apertis passim uerbis habet 4. in quibus nominatim est φλέγμα. Alterius firmamenta afferuntur quinque: 1. Ait se quae hic de pituita disputat ante firmis rationibus demonstrasse. Delet ergo ex albo humorum pituitam. 2. Quia fit in uentriculi saltem coctione. 3. Quia in sanguinem mutatur in epate. 4. Quia nullum ei peculiare instrumentum datum est ad expurgandum sanguinem. 5. Quia reliquum pituitae per uentrem egeritur. Assumptum falsum est. Firmamenta eius nodum in scirpo quaerunt. Non enim docent tolli humorem istum, sed mutari in sanguinem id quod idoneum est, quod excrementitium est, seu primae seu ultimae coctionis, expelli. Eodem modo possem & sanguinem tollere ex omni homine, & c. Prima πίστις inutilis est, caretque elencho probandi; Dicit se demonstrasse pituitam gigni in uentriculo, non tollendam esse ex numero humorum. Pituitae generandae locus in controuersia. In hac autem re dissentiunt inter se medici. Quidam uolunt in epate fieri illam, quidam in uentriculo. Sed haec disceptatio non affert uim medicis Theorematis. Itaque non magni est momenti. Secunda ratio petit quidem principium ex parte Galeni, ex parte uero aduersarii nihil arguit. Non enim tollitur id quod in uentriculo gignitur, sed stabilitur. Alias & reliqui humores essent negandi, quorum primum fundamentum in uentriculo est; quanquam actu fiant in epate, indeque segregetur, si quid excrementi molestioris est. Nota autores loqui non raro indiscretim de elementis, alimentis, & excrementis, & c. Neque tamen excludenda & tertia coctio est. Cum autores de generatione in epate loquuntur; de primaria sentiunt, non negantes etiam in habitu corporis uel uenis posse gignibilem uel melancholiam, aut etiam saniem, & c. Tertia probatio non. arguit non existere unquam, sed tandem abire in sanguinem suum, fierique alimentum partium, quarum natura est pituitosa. Ita tolle & sanguinem, ut diximus. Quarta nihil itidem probat. Nullum habere certum instrumentum, nec expurgare sanguinem non negat humorem. Nam & naturales humores alimentarii omnes sanguinem non expurgant. Et in corpore esse, idque nutrire una cum aliis, satis est etiamsi nullum certum ei foret receptaculum, quo congererentur excrementa. De loco pituitae excrementiciae. Dissentiunt tamen a Galeno alii, quorum quidam pancreas, & alias glandulas praesertim sublinguales, & quae sunt in oesophago; Pituita excrementicia uidetur non habere proprium receptaculum unum, sed multorum usibus inseruire ut glandulis & articulis, & c. mesaraeo ad irriganda intestina; foemoribus: ad humectanda corporis membra, cui officio aptissimus est humor ille ut ita necessitate quadam membrum eius proprium, sit dispersum per totum corpus; assignarunt, quidam cerebrum & totum neruorum & uinculorum genus, quibus humectandis ad modum itidem insigniter prodest; praesertim circa articulos; unde euenit ut tam cerebrum ticulis, & c. quam articuli tam crebro periclitentur ab ea eidem ascripserunt. Ut ut se habet res, dispensum oportuit humorem istum, ad irrigationis finem praestandum, quod non bene ex uno certo uase suppetisset. Et huius gratia non incommodem dicetur etiam uenas ingredi, quanquam non mutetur omnino. Accidere autem ei mutationem in bene habentibus magna ex parte, ita ut sanguine pituitoso possint ali etiam suae partes, seu suam portionem ex generali nutrimento haurire, non est absurdum. De Hydrargyri ui qua ad os & articulos pellit pituitam, quin & ad pancreas, & c. Langius hydrargyro ascribit proprietatem occultam qua per os purget pituitam. Nos putamus glandulas faucium, os & articulos esse receptaculum uel emunctorium proprium huius humoris. Cum ergo hydrargyri ui in corpore concitatus est, a natura ad ea loca pellitur ut secernatur, aut usum suum praestet. Et haec causa est, cur etiam articulos affligat mercurius. Ad quintam probationem. Quintus prosyllogismus plane est inanis. Quid enim tum postea, si quod inutile est ad officia corporis, cum fecibus expellitur? Ideone Galenus negauerit sanguinem in mulicribus, quia pars eius per menses secedit? Aut bilem, quia per intestina exit, aut etiam cum sero excernitur? Minime uero. Nugatur ergo insigniter Neoparacelsus, dum scurrilibus dictis exprobrat Galeno inconstantiam. Pergit in Galeni leuitate arguenda hoc modo: De purgantium uirtute qua dicuntur & noxiae pellere, sicque iuuare & interdum etiam innoxia & sic nocere. Qui statuit quoduis medicamentum trahere humorem peculiarem, & nihilominus eidem tribuit etiam aliorum non familiarium purgationem, imo & carnis colliquationem cum detrimento patientis, cum illud fieri doceat cum eius adiumento, is inconstans esse uidetur: Galenus id statuit: Ergo est inconstans. Propositio patet: Nam peculiarem familiaremque cum salute patientum trahere, est alienum cum eorum detrimento, sibi aduersantur & asserentis arguunt inconstantiam. Assumtum probatur, quia Galenus non tantum in pharmaco id asserit, sed & uene sectione; & ipse detrimentum illud declarat uerbis apertissimis, in Expli. De facul. aph. lib. 1. nat. 1.aph. 22 & 23. aph. 2. & 3. & c. & in lib. de atra bile, de nat. nat. hum. & c. Uult hic etiam doceri Neoparacelsus quomodo quodlibet purgatiuum trahat humorem peculiarem, & interdum etiam naturalem: arguitur ita: Aut naturalis trahitur humor, aut uitiosus, aut uterque: Si ille; purgandum non est; si hic: naturalis erit liber: si uterque non erit purgatio: Ergo non sibi constant illa Galenica de purgatione ista, & c. Sophista hic iterum nodum quaerit in scirpo. Galenus satis superque se declarat; ita ut omni quaestioni ansam praeciderit. Ostendit autem aduersarius, uerum esse istud Terentii de homine imperito. Sed paucis ei satisfacere an nitamur. Propositio nihil habet necessitatis, peccatur elencho κατά τι. Uidetur enim sibi talis aduersari, at in re nulla est contrarietas. Sophista is est, qui ex apparentibus concludit aduersus quempiam. Res autem explicatur facile. Quomodo idem prosit & noceat. Purgantia tam familiaria naturae non sunt, ut cibi; nec, qua talia, possunt in substantiam partium mutari. Si itaque ualent uiribus, & in actum a calore sunt uocata, agere necesse est e stimulare naturam, id quod satis concitate fit, si sint maligniora, aut excedant robore. Deprehensum autem usu & experientia est certos humores euacuari post certa pharmaca sumpta, quia aliud, pro crasi sua, aliter naturam commouet, humores agitat, partes afficit, uias adornat, & c. Unde certum pharmacum uideatur. nisi tamen quid in procliui sit positum, ut quae in intestinis leuiter adhaerent, aut alias facile sequuntur: certum purgare humorem modoque certo. unde omnia purgantia consecuta effectum suum, exturbant stercora, & plaeraque serosum humorem, bilem & elutum intestinorum phlegma: quaedam etiam sudores mouent, & quaedam uniuersalia sunt, quaedam particularia purgantia. Humor qualitate solae nocens alterandus non purgandus. Cum ergo illi purgans datur, quem nullus humor nec quali, nec quanto molestat ( quanquam qui sola qualitate nocet, non semper expurgari debeat, sed plurimum alterari ) naturam concitatam, eiicere ea, qua alioquin cessissent in eius commodum, manifestum est, quin & pharmaci calorem & alias uires resoluere multa utilia, & partibus nutrimenta subtrahere una cum ipsa natura irritata ad praue agendum. Purgans peruerse datum. Sin uero detur medicina cacochymico quidem, at ea, quae non uacuet certum illum, qui exuperat humorem, ueluti ex bilioso non bilem sed pituitam; illa relicto noxio, innoxium qui simul resistebat illi, exiget, & sic maius malum creabit. Purgantis nimia quantitas ad uires. Quod si etiam immodica quantitate purgans fuerit iniectum; ( est autem cuiusque certa dosis, quae aestimatur uariis scopis medicinae, corporis, loci affecti, uirium, & c. ) apertum est, si ultra scopum egerit, eodem modo noxam inducturum esse, ac si naturae non molestate copia praui humoris fuisset obiectum quin & tunc magis nocebit, duplici molestia inducta. Non enim ex delectu seu proaeresi agit medicamentum, uerum natura quotisque suppetunt uires. Hoc si intelligere non potest Paracelsicus, redeat ad Uulcani sui regimina, & experietur eundem ignem illa in re prodesse, in altera nocere, & aliquousque bene agere, ultra quod si sinatur, corrumpat id quod argenti excoctoribus in officinis metallicis non est absconditum. De ui purgantis attractoriae. Quod autem de attractione dicitur, id non admittitur ab omnibus, & sane creditur fabulosum esse magna ex parte. Est autem physica disceptatio potius quam medica. Nihil enim refert ad curam siue per attractionem purgatio fiat, siue per stimulatam naturam certo medicamenti modo, ut nausea facta, concitatis uellicatisque fibris, dilatatis uiis, dilutis humoribus, & mutata qualitate alimentosa in aduersariam & nauseabundam, quod fieri per diuaporationem & alia solet, item compressione, calore attrahente & reliquis. Constat tamen certo diuersimode moueri naturam a diuersis medicinis. His ita se habentibus facilis est quaestionis expositio. Medicamentum uitiosum humorem prouocat, si id praebeatur, quod experientia docuit, inestque uitiosus. Si nullus inest, & natura domat illud, uimque eius extinguit, nihil admodum formidabile sequitur. Si contra agit fortiter partibus uim affert alterando, colliquando, incidendo, & c. & si quid humidi adest, illud infectum & nauseabundum factum excutitur. Stimulata etiam excretrix passim trahit ad intestina, non secus ac calefacti renes in Diabete, attracta humiditas corrupta extruditur, quod non raro in diarrhoeis & Dysenteriis experimur, adeo ut nonnunquam ob uiolentiam tractionis, mordicationis, & acredinis secedat sanguis satis copiose effusus. Diuersa purgantium diuersorum effecta. Pro diuersitate tamen medicinae diuersa sequuntur effecta. Sunt enim alielenes & benignae, aliae malignae, aliae mediocres. Et quaedam comprimuntur somno, cibis, uel medicamentis domantibus, astringentibus, & sistentibus naturae impetum, id quod tamen non facile fit in magnis furorib. Pharmacum purgans dare est circumspecti. Ideo circum specti medici est dare pharmacum, qui non sedeat domi quietus, minimeque solicitus quid fiat, siquidem, ( ut Neoparacelsus ) sibi persuasum habet omnia acturam naturam recte. Nouimus quaedam a Paracelsicis polliceri tam dextra, ut nihil in corpore nisi hostem, seu id quod praeter naturam inest, aggrediantur, amolirique tentent: Medicinae Paracelsicae nihil nisi hostem aggredientes. sed id uidetur esse cum electu agentis; & experientia testatur non admodum uerum. Stibium. Antimonii puluis certo modo paratus non sentitur in ulla corporis sana parte agere, sed saltem in affecta. Sed inde non licet concludere, quod non tentauerit etiam integras. Praetextus Paracelsicorum homicidiorum. Notum etiam est isto praetextu agyrtas, homicidia sua excusasse, quia suum medicamentum saltem quaerat hostem absque laesione naturae, quod si quis moriatur inde, uolunt constare, morbi uiolentia periisse, non medicina, quorum ratio est falsissima. Siue moriatur quis siue non moriatur ui medicinae latere recto abeunt. Neoparacelsus in eadem est sententia dum per similia & familiaria promittit sanitatem, & exemplo exercitus auxiliaris ostendit idem. Nos scimus cathartica pharmaca esse instar eorum, quos male contentos, seu latrones praedonesque uocant. Pharmaca purgantia suat instar latronum ad opem ferendam accersitorum. Hos si cogaris aduocare in auxilium, etiamsi uicerint, non tamen contenti facile discedent. Ita sunt pharmaca integrae naturae plerunque hostes, male affecta uero patroni ex accidente, perinde ut toxico mercurius aduersatus salutem attulit, cum alioquin utrumque infestum sit naturae. Phlebotomiae remedium per se opponimus plethorae non cacochymiae, quae si non alterari potest, medicinis conuenientibus aut inedia, purgatione profligatur. Phlebotamia. Cacochymia. Itaque etiamsi utilis ille sanguis sit qui exit dum secta est uena, non minus curatur, ac si natura eum per nares expelleret, uel haemorrhoides, aut menses. Copia erat molesta. Alias non urgente necessitate euidente, aut spe maioris commodi minus incommodum negligatur, non solet temere incidi uena, id quod non latet Neoparacelsum. Sed ne quid ueneno suo non afflatum relinquat, intactum non omisit. Galeni crimina multorum delicia. Galeno postea conuitia dicit propter mendacia & impietatem. Sed eae sunt multorum deliciae. Quis turpi mendacio se contaminauerit, uere patuit hactenus satis. Philosophi ut arguendi. Si quis Philosophus in rerum noticia aberrat, eum erroris insimulamus; si pertinax est aduersus ueritatem, falsitatem euincendo obiicimus; mendacium raro nisi improbus simul est. Neoparacelso ea autoritas non est, ut statim mendacii ignominiam impingat, ubi quis errat. Nos ipsum mentiri saepe diximus, propter falsitati & errori coniunctam contumeliam & improbitatem. Est & modesti in eiusmodi conflictu argumentis respondere, personae integritate seruata, nisi aliis uitiis conspurcata simul sit, & insaniat importune. Hacte¬ Tt 5 Hactenus de dissensu Galeni & Hippocratis, deque eiusdem illius contradictione. Reditur ad euersionem quatuor humorum, formato tali syllogismo. Denuo contra humoris quatuor. Quibus nutrimur, ex iis compacti sumus, Dulci tantum nutrimur; Ergo dulci tantum compacti sumus. Et per consequens nec bilis nec Melancholia initium corpori nostro dederunt, contra ac Galenus uoluit cum Hippocrate. Tollitur & pituita, quae est insipida. Inde concluditur ita. Eo alimur quo constamus: Elemenris seu quatuor humoribus non alimur: Non ergo constamus ex illis. Propositiones demonstrantur communi sententia Aristotelis & Galeni. Assumptum prosyllogismi habetur apud Galenum in 4. de simpl. med. facul. cap. 14. Syllogismi assumptum patet per prosyllogismum. Uerum prosyllogismi ( ut respondeamus ) assumtio ab ipso Galeno explicatur eodem in loco; quod Scilicet dulce sit in aliqua latitudine. Nam & signat id quod per se dulce statim est; uel quod transmutatione abit in dulce; aut quod dulce habet commistum. Hic enim reuera sapor alimentarius est; reliqui sunt Uerba Galeni? Dulce quid signet. potius condimenta. ὅσα μὲν ἐστιν ἀκριβῶς ὀξέα καὶ στρυφνὰ καὶ πικρὰ καὶ ἁπλῶς ἡντινοῦν ἄλλην ἔχοντα ποιότητα παρὰ τὴν γλυκεῖαν, ἄτροφα πάντ ' ἐστιν & c. ubi non omnis acetositas nec amaritudo nec acrimonia nutrire negatur, sed quae simpliciter, absolute & exacte talis est. Sapores alii nutritius sunt cum dulci, aut transmutati. Inquit enim τρέφει δὲ ἅπαντα τὰ τοι αὖτα μετὰ γλυκύ¬ τητος αὐτὸ δέ καδ ' ἀυτὸ τῶν εἰρημένων οὐδὲν ἱκανὸν τρέφειν ἐστίν. Quomodo a. fiant nutritiua ita explicat: ἐπίμικτα δὲ γίγνεται κατὰ τρόπον διττὸν: ἢ ἀνομοιομερῆ ταῖς οὐσίαις ὑπάρχοντα καὶ διαφερούσας κατὰ τὰ μόρια ποιότητας ἔχοντα; ἤ ἁπλὰ μὲν ὄντα καὶ ὁμοιομέρῆ, κατὰ δὲ τὴν εἰς ἄλληλα τῶν πολὺ διαφερόντων γιγνόμενα μεταβολήν & c. Itaque non est consequens quod concludit de tribus humoribus Neoparacelsus, illos non alere. Etsi enim per se non alerent; cum dulcedine tamen coniuncta, uel alterata nutrire, nihil obstat. Paracelsicus qualitates excrementorum tribuit alimentis. Deinde excrementitiorum & praeter naturalium humorum qualitates sapidas accipit pro alimentariis: non attendens Galenum & reliquos nolentes nos excrementis inutilibus & praeter naturalibus genitos esse, sed ex naturalibus nutritiuis, quanquam Aristoteli & semen & sanguis maternus ad uterum & mammas confluens utilia excrementa uocari soleant, relatione tamen seu certo cum respectu, cum constet sanguinem illum syncerum esse nutritiuum. In massa sanguinea unus est actus sapor ergo idem & c. Unde & nati alimur sanguine seu massa sanguinea in qua insunt illi humores omnes, actuque obtinent omnes saporem eundem. Dulce aequeuocum. Ex eo tamen communi nutrimento quaeuis pars sumit id, quod conuenit, & hoc illi gratum & dulce. Est & homonymia in uoce Dulce. Etenim id dulce cuiquam est, quo delectatur maxime quodque appetit; Herbae nutriti humore falso. ut caprae salices amarae dulce suaueque sunt edulium. Ita in salsis quoque locis nascuntur herbae quaedam, quas consentaneum est non solo dulci nutriri; quod est tale secundum nostrum gustum. Pisces pelagii. Et de piscibus genitisque aliis in pelago quid est dicendum? Uentriculus non auersatur chylum, quanquam non admodum dulcem. Sanguis in uenis non raro deprehenditur salsus & biliosus. At illo partes ali necesse est. Nil iam dicimus de porcorum deliciis & c. Mista in illis dulcedo, aut alterata qualitas ad naturam cuiusque nutrimentum praestat, quod postea lingua diiudicat in lacte, carnibusque animalium, sanguine & reliquis; quae tamen salsis uel amaris sunt enutrita, at eiusmodi qualitates non habent amplius. Quanquam autem linguae nostrae in nutritis ita substantiis etiam deprehendant sapores tales: sunt enim quaedam herbe salsae; quedam amarae; insipidae, & c. Et ita de pomis & quibusdam animalibus: in aliquibus tamen locum habet transmutatio illa Galenica aliorum saporum in dulcem qualis etiam nobis sentitur. Explicato ita hoc modo assumto & consectario, nullo negotio cadit syllogismus, cuius assumtum est falsum. In prolepsi uesaniam suam prodit Neoparac. dum mistum idem, quod impurum esse fingit. Simplici nos non nutriri quis non uidet? misto ergo. At hoc cum impuro non est idem. Si est; quid de essentiis chymicis tantopere nugantur, quod non sint res praeter elementa? Quorsum eadem resoluunt, denuo in res diuersas? Paracelso nec elementa sunt immista. Quaeuis enim iterum in elementa soluit. Dornaeus de quinta essentia. Nec uerum est quod scripsit Dornaeus. Quintam essentiam esse spiritualem quandam materiam corporaliter ex omnibus uitam habentibus extractam, & ad summum subtilitatis gradum adductam per separationem ab omnibus elementis & impuritatibus; quae alias uocetur rerum forma specifica, quae si a specie remoueatur, ad suum genus accedat & c. Et explicat eam symbolis Paracelsicis, quod per abiectionem confusionis & impuritatis imparitatisque elementorum quatuor perueniatur ad duplatam quintam essentiam & c. Mistum non est separatum ab omnibus elementis. Fieri non potest ut mistum sit separatum ab omnibus elementis. Nam elementa sunt eius principia; quae si tollantur, perit mistum, redeunte unoquoque corpore ad sui generis materiam. Ridiculum est corporeas chymicorum essentias uocare formas specificas. Mistione corrupta, formam misti interire necesse est. Qua stoliditate gloriantur se eam retinere posse? Si materia est, corpus est, ne forma specifica. Imo si tam simplex res esset quinta essentia misti neutiquam haberet uires misti, quae pendent a crasi. Impurae ergo sunt essentiae quintae; si mistum & impurum idem signant. Corpus etiam corpore nutritur. Si essentiae quintae sunt specificae formae, aut spirituales materiae, quae naturali anatomia separantur a fecibus, & alunt, in quod tandem redigemur? Nutriens & nutritum homogenea. Homogeneum omnino homogeneo nutriri necesse est, ad identitatem substantiae, Spirituales & aerei non sumus. Spiritualibus ergo essentiis illis nutriri non possumus. Quod si nutrimur, ut de auri essentia Paracelsus, & capi extracto B. Porta dicunt; necesse est essentias illas non esse tam simplices. Sanguis menstruus. De menstruo sanguine imperitiae suae figmenta non uerbis sed uerberibus ferularum, fustibus, lorisque ut de nobis loquitur, coercenda reponendaque eructat. Menses per se non sunt uenenati. Quis illi malus genius persuasit menstruum sanguinem per se esse uenenatum? Naturam eum destinasse conceptui gignendo nutriendoque sole clarius est. Unde post partum etiam ad mammas reuocatur; ibique in lactis nutris mentum infantibus salutare transit. Imo etiam in multis, in quibus menses uel non uel non tam crebro & copiose fluunt abripitur ad nutriendum, ut in uirginibus immaturis, uetulis, & aliis quibusdam. Id autem natura molitur non in homine solum, sed & in bestiis quarum lac dum bibit editue Neoparac. uae illi si ex ueneno factum esset. Citius ex eo periret, quam illi quos Sultanus Cambaiae sputo masticatae nucis Faufel, conspersos e uestigio occidit, ab ipso a cunis intoxicato infectis statim cibis. Non negamus tamen in cacochymicis multum commisceri impuritatum, a quibus fit deterior; quin & alienorum mistura malignus non raro sit, & interdum etiam mora corrumpitur. Quod corruptum ita est, segregari dicimus, nec uenire in materiam aut nutrimentum corporis, quanquam & corruptionis & sanguinis illius sit latitudo aliqua. Uitiosus solet copiose effundi a partu. Quod syncerum purumque est; id appetitur, pari modo quo in intestinis per mesaraeum & Epar, partesque singulares, sit conuenientis appetitus & attractio. Quod si in arboribus & terra nascentibus fit, cur non in conceptu, embryoneque humano? Quod si etiam ex penuria boni succi, aliquid praui arripiatur ( nam natura egena & auida potius quam nihil petat assumit obuium quoduis ) quae uitia inde soleant euenire notissimum est. Dedictis ueteris testamenti de mestruo. Sed in arguendo menstrui ueneno tandem ille Theologiae desertor aliquid residui ex lege diuina arripit, ne totum Euangelium cum lege excoxisse uideatur. Procedit ergo in medium. Qui docet menstruo ali infantes, seu ex eo gigni, nutriri & augescere conceptum in utero, is filio lapidem uel scorpionem obiicit: Galenici quidam id faciunt. Ergo & c. Item? Menstrua in sacris repudiantur, & abominabilia esse docentur uariis de menstruata concludenda, non tangenda & c. interdictis. Sunt ergo uenenata: Et per consequens mendacium Diabolicum est, quod aiunt nutriri foetum menstruo. Prior paralogismus explosione dignus est. Propositionem enim ex Diaboli a quo plurimum artis calumniatoriae didicit Neoparacelsus, gremio petitam habet. Posterior fallit consequente. Multa sunt in Leuitico ministerio, quae tangi prohibebantur: at consequens non est ea fuisse uel esse uenenata. Sacrarium ingressuri, aut uictimam oblaturi; sanctos panes essuri & c. Cogebantur uitare mulieres, nec cum uxoribus esse: Tunc ne illae erant uenenatae? Cui sperma praeter uoluntatem secessit, siue id ex copia, siue retentrice labefactata, siue alia causa factum esset, idem impurus pronunciabatur. At semen non uenenatum semper fuit. Pudori natura consuluit, & quasdam res uoluit occultas esse. Deus naturae autor eandem praecepit reuerentiam abhorrens abusum. Sanctum requisiuit populum & c. Non desunt ei causae aliae grauissimae, ut taceam ciuili quadam uerecundia in talibus dicto populo se acconmodasse literas sacras. Si propter uenenum abominatus fuisset istud, cur in nouo testamento lex illa silet? Cur non omnium uenenorum contractus prohibitus est? Castimoniam, pudorem, animique synceritatem postulauit. Iussit itaque abstinere illis, a quibus tanquam obiectis ulla potuisset esse impuritatis ansa. Et si quid impuri polluisset hominem, prohibuit eum sacris; ueluti si cadauer tetigisset, si animal impurum & c. Et quam multa sacerdoti tangere erat nefas? Illane omnia fuerunt uenenum? At nos non pauca etiam in cibum uertimus. Sanguinem comedere, serio interdixit. Is ne uenenum? Animum spectauit non corporis maculam. Alioquin dic Neoparacelse cur leprosos consummatos pronunciare puros iussit? Nolo tibi in os tuum impurum ingerere naturae ἀποχωρῆματα. Extra castra infodiebantur telluri impuritates. Uenenum non esse eas per se, sagina porcorum ostendit. Bilem Stranque & pituitam non posse esse principia, quiae excrementa. Arguis porro. Si solo sanguine nutrimur, & reliqui humores sunt excrementa, non erunt illa quatuor principia corporum nostrorum. Uerum autem illud; Ergo & hoc. Assumtio probatur dictis quibusdam Galenicis unoque Platonico; quibus dicitur, quod bilis & melancholia nullum corpori praestent nutrimentum. Melanchthon ab ingrato discipulo uexatus, seu flagellatus absque merito. Philippus Melanchthon hic distinxerat in libello de anima; humores quosdam esse incorruptos, quosdam corruptos: Platonem loqui de corruptis. Hanc Hanc distinctionem Neoparac. repudiat, & callidam uocat, quae eludat philosophi grauissimi sententiam. De Galeno ait quod idem faciat cum Philippo, paulo post tamen inquit, quod refellat distinctionem eius asserens purgari ab iis sanguinem & c. Paracelsicus est deprauati ingenii. Apparet unde ille suam notitiam de corpore humano sumserit; nempe ex lacunis putri laginosis; non ex puritate scaturiginum ipsarum. Et licet saepissime citet Galenum; ex indicibus tamen & compendiis id facit quorum aliqua extant. Iudicat ergo ut caecus de pictura, & in ignoto mari uersans destitutus eruditionis uerae cynosura; nihil aliud agit quam nebulosum & obscurum sophistam, qui quamuis fallacem umbram pro uero portu apprehendit, ratus se in tuto nauigare. Notum est medicos statuere ex rei natura in corpore, dum nutritur, cibum demissum in uentriculum cum potu uerti in chylum qui ad intestina delatus purissima, aptissimaque ad alendum sui parte per mesaraei uenulas ad iccur uel analogum membrum attractus, materia fiat chymi; a quo rursus in epate conformato, excrementa quaedam segregentur, quorum nomina sunt bilis flaua; Segregatio excrementorum secundae coctionis. atra pituitaque. De his dicit Galenus quod sanguinem suo discessu purgent; quanquam in tertia coctione itidem aliquid gigni soleat; quod tamen cum sero uel per sudorem uel transpirationem occultam, uel etiam haemarrhoides, menses aut relapsum ad communia uacuationum loca, ut de pituita apparet a cerebro destillante & ad cutem detrusis humoribus pro pilis secedit. Haec autem excrementa naturalia uocantur, & praestant aliquos usus naturae inter exeundum. Quatuor humores alimentarii. In ipsa massa sanguinea, nihilominus restant humores quatuor, illique alimentarii dicti nutriendis partibus destinati secundum substantiam, a quibus omnibus simul cum fiat semen; non immerito ab Hippocrate dictum est; in semine portiones illorum humorum esse. Insunt autem potentia, & nominantur modo elementa, modo nomenclaturis excrementitiorum propter analogiam quandam. Solet autem uitio quodam interdum tum ipse sanguis, tum humores excrementitii degenerare in peius. Sanguis biliosus, pituisus & c. bifariam uocatur. Unde uocari solet sanguis biliosus, pituitosus, melancholicus, saniosus, prout mutatus est uel mistus, licet hae ipsae uoces non raro etiam naturales sanguinis partes discernant, a quibus nutriuntur, quae substantiae analogia respondent, ut pituitosae & frigidiores, par te frigidiore. Imo quaeuis pars mista omnibus simul alitur pro natura tamen sua ea parte magis, cuius substantiam sortita est copiosiorem. Illi uero praeter naturales appellantur, quia sunt plurimarum affectionum & morborum causae. Sed & cum excrementa illa in corpore detenta corrumpuntur, aut qualitatibus noxia, fiunt; itidem praeter naturalia uocari assueuerunt. Haec distinctio ex natura ipsa petita facilis est, & somnia imperitiamque aduersarii facile confutat. Propositio enim connexa nihil habet necessitatis, nec consequentiae, propter homonymian sanguinis, ut etiam intelligunt tyrones artis. Sententiae Platonis. Unde utrumque non dissentit. Sed consentit in hac ipsa causa. De firmamento ex Galeno iam dictum est. De Platonis autem sententia quid dubitat? Elementa & humores quatuor in corporis consideratione esse idem concessit: Plato ait ex quatuor elementis corpus esse fabre factum; nempe terra, aqua, aere, igni. Ex iisdem aperte dicit etiam sanguinem esse genitum, licet alio modo concreuerit: ex sanguine secundum naturam gigni carnes, ligamenta, ossa & c. Unumquodque secundum propriam rationem. Si haec Platonica sunt: Ut in Timaeo extant, quid opus est istis Sophismatis? Bilen, cruorem, pituitam gigni tradit; cum praepostero modo caro eliquata tabem mittit in uenas. Unde sanguis una cum spiritu multus uariusque emergit; quae res sit morborum causa. Quid manifestius, quam illa nomina apud Platonem hic esse preter naturalium, & excrementitiorum? corrumpi enim ea uicissim tradit, & inficere sanguinem & c. Nominat & cruorem, qui sit sanguinis defluxus mitis & lenis. Omnino ex Platone nihil ei est adiumenti. Negauit hactenus humores esse principia materialia corporum nostrorum, atque adeo temperiei & sanitatis, uerum irrito, inanique conatu misere est debachatus. Morbi intemperiei eueniunt partibus totis, at ratione certi elementi, aut etiam omni um seu totius & c. Dictum autem etiam hoc erat, quod sicut in contemperatione istorum naturali fanitas esset; ita in intemperie preter naturali primum figeretur morbus; quod qua ratione dictum sit, facile assequuntur etiam hi, quibus primis faltem labris degustata rerum natura est, nempe, quod, cum compositio prima in corporibus animalium sit ex elementis, quae nominibus humorum designantur & qualitatum, & forma eius compositionis naturalis uocetur crasis seu temperamentum, quanquam hoc nomine etiam qualitatum harmonia, que sequitur substantialem misti formam, designetur, unde existunt partes similares uocatae; cum afflictum hoc ipsum temperamentum, & pars similaris, omnibus uel aliquo humorum, & qualitatum immoderata fuerit reddita, morbus primus existat intemperies dictus, qua uoce non simplex qualitatis excessus indicatur, de quo Hipp. Intemperics quid signet. dicebat quod negligeretur a medicis, siquidem affectio, & non morbus esset, eaque facile emendabilis; sed similaris substantiae noxa secundam aliquam contemperatorum partem, ita ut totum affectum sit quidem at natus affectus ex determinatis principiis, interdum uero etiam ratione totius. Impossibile autem est mutato substantiali temperamento, non mutari partem cuius est; id tamen pro ratione mutationis, quae interdum corruptio est; interdum alteratio & c. Itaque hic morbus tum ad humores reuocari solet, & qualitates, tum ad simila res partes ipsas. Morbus intemperiei non tantum complectitur primas sed & secundas. Non autem intelligendae sunt saltem qualitatum primarum constitutiones praeter naturales, sed & secundarum, de quibus Hippocrates mentionem fe cit, nec humores excrementitii, nec corrupti. & c. qualitates. Hienim morborum causae esse possunt; non morbus ipse. Nec in his morbus est ut in subiecto, cum contenta sint sal est, & neutiquancorporis partes. Intemperies potest esse his moribus alimentariis & excrementitiis saluit. Quin & sine uitio illorum humorum potest in membris intemperies esse, ut quae alias sit cum humore, alias sine eo De morbis organicis, & communi, tanquam consequentibus ex dispositione organica & unione Uu 4 & unione partium seu ad integrum similare, seu ad continuum organicum hic primum non agitur. Quae contra haec Erastus disputauit cum aliis; satis solide refutata sunt a comite Montano Uincentino. Quae uero dicta de illis similaribus morbis sunt, in quibus affectus praeter naturam dicitur inesse, modo titulo humorum seu materialium principiorum, modo qualitatum, modo substantiae eiusque interdum secundum totam; interdum secundum principia certa, siue corruptiue seu alteratiue: Paracelsicus euidentem doctrinam priore euertere conatur. Haec sophista noster conatur euertere, & negare, humores seu elementa seu qualitates esse morborum principia per se; idque Galenico axiomate, ut pateat hunc sibi aduersari etiam in hac artis parte ita colligit. Omnis morbus per se laedit actiones. Sanguis salsus & salsa pituita non laedunt actiones per se; Sanguis ergo & pituita non sunt morbi, seu morborum principia. Propositio certa est ex definitione morbi Galeno consueta, in qua nominatim excluditur τὸ κατὰ συμβεβηκός. Assumtum firmatur; quia per se dicuntur esse dulcis sanguis, pituita insipida. Si per se laederent; quatenus dulcia sunt & insipida laederent; quod non est. Relinquitur ergo quod per accidens; & sic morborum principia non possunt esse. Cupit sibi explicari aduersarius a logico uero, non ab Aristotelico Sophista, quomodo humores possint dici per se principia morborum, si salsedo gignit per se morbos. Aristotelici Dialectici spreti Paracelsico, qui tamen nec Aristotelem nec Ramum assequitur. Quanquam Aristotelici, quorum principis sententia supra est usus saepius, non debebant ei esse adeo inuisi; gerat tamen ei morem Ramaeus a liquis. Aduersarius attendat. Crasis naturalis in similaribus est sanitas earum; Dyscrasia ergo morbus. Et est hoc Ramaeum principium, contraria contrariorum esse consequentia. Iam sicut ad crasin bonam faciebat bona humorum ante mistionem, atque etiam in mistione, & conseruante substantiam nutritione, constitutio: Ita mala ad malam, quanquam in misto humores iam non sint actu, sed δυ¬ νάμις: necesseque sit, si unius bona κατάστασις laedatur, etiam alterius laesam esse. Unum enim iam sunt, id quod Ramus dicebat effectum essentiale, & speciem confectam ex materiarum mistilium ad ingenerandam formam unione. Ueruntamen ita sunt unum, ut non aequali semper lance, sed exuperante seu eminente modo una, modo duabus qualitatibus, modo etiam ad iustitiam omnibus conspirantibus coierint. Nutritionis ratio. Pone iam similarium eam contemperationem, ut extiterit crasis mediocriter calida humida, & secunda qualitas emerserit grata quaedam dulcedo cum odore & reliquis inculpatis: nos autem ex iisdem nutrimur, ex quibus sumus geniti: Sicut iterum Ramus docet de consensu causarum conseruantium cum effecto substantiali conseruato. Nutrimentum ergo erit conseruandis partibus secundum naturam simile ( Ramus etiam idem nominat symbolo essentiae ) & ita dispositum, ut & ipsum alteratum mutatumque in substantiam eius partis, eandem ac quirat crasin, quod fiet, si sit naturale, hoc est, sanguis mediocriter calidus & dulcis, aut non longe ab his distans, siue id sit actu, siue potentia, ut in pituita sanguinea. Caussa enim arguit effectum, & hoc uicissim illam. Caussa morbifica. Detur sanguis praeter naturam constitutus, ut est salsus & pituita salsa: Et haec qualitas eo gradu, ut satis sit ad exuperandum: Nam si exuperari possit, facile & mutari, aut etiam quod alienum adhaeret separari, parum aut nihil inducet morbidi, sed concordi consensu in partis substantiam ibit. Fortis itaque si sit, ita ut nec segregari possit exuperans, nec alterari aut transmutari, dum pro nutrimento assumitur, dulcedinem naturalem. partis, salsedine sua uitiabit, & calore excedente, siccitateque, crasin mediocriter calidam & siccam, ad immoderationem deducet, quod fit modo minus, modo magis. Humores alimentarii morbi caussa efficieus possunt esse atque etiam materialis seu subiectiua modo quodam. Itaque morbi in intemperie erit caussa efficiens simul, & ex parte etiam materia. lis, quia nutrimentum est, quod quale est, tale euadit nutritum, cum in nutritione per mutuam actionem & passionem, euincentis qualitas gignat in altero sibi similem speciem, camque impressam relinquat. Caussa autem non erit eius intemperiei per accidens, sed prima & per se, quia effectus ex ea existit primo & proxime, & nec uiolente nec fortuito, sed naturaliter ( intellecta tamen hac uoce generaliter, ut determinat illas caussas Ramus, quanquam alio modo uiolentia sit ( accepta uoce Aristotelice non Ramaee ) siquidem nature primae uis infertur mutatione ad crasin alienam. Calor enim exuperans cum siccitate, immodicum calorem & siacitatem in disposito subiecto gignit, & ita similiter secundae qualitares propter materiam inhaerent. Non potes dicere quod per accidens genitus sit morbus talis a tali caussa; quia sua ui & facultate, eaque duplici actiua & passiua, nullo alieno interueniente effecit, quo pacto alioquin nos solemus per se caussam ab accidentali discernere, & tu Sophista ex ipso Ramo, si bene intelligis discretionem caussae per se & accidentaliter efficientis, iudicabis. Iam quod concludis, si salsedo per se est causa morbi, non posse humorem esse causam, id sophisticum est. Notum est formas inseparabiles esse a materia. Si quid agit per formam: in materia agere necesse est. Haec itaque subiectum patiens praestat, cum calor in frigus separatim nullam possit habere efficaciam. Cum ergo humor dicitur caussa efficiens morbi, manifestum est, qualitatum gratia seu formarum efficacium uocari efficientem. Et tunc ita simpliciter per humorem intelligitur uirtus eius, sicut supra diximus, humorem, elementum, qualitatem, pro iisdem in haec doctrina ut plurimum solere sumi. Humor elementarius est causa essentialis morbi, alimentarius potest esse efficiens. Attamen ratione materiae, etiam essentialis caussa esse potest. Nam corporis gratia fit in corpus transmutatio, eaque ex potentia determinata, cum non quoduis fiat ex quouis. Sumimus autem quod est subtectum morbi, alia consideratione pro eiusdem materia physica, & c. Itaque & qua humor est morbidus, & qua formas efficaces alterantes habet, sibi simile constituit eodem modo, quo etiam generatio erat facta. Nam sicut pars ex sanguine, bile, pituita, & c. non est genita, qua sunt illa ipsa, sed qua disposita materia, & ad agendum patiendumque ad finem certae craseos, apta in certo genere, cuius uim obtinet communis motus & plastica facultas: Morbi primi saltem ortum habent ratione elementarium partium. Ita nec morbus a sanguine est qua sanguis, sed qua immoderata qualitate est, Non autem sententia autorum est omnem plane morbum generatim, ex illis immoderatis ualde existere, sed saltem illos qui sunt intemperies. Paracelsus. in lib. de tartaro quosdam humores facit naturales, ut sanguinem phlegma, & c. Neque etiam humores semper sunt caussae efficientes, quanquam in similaribus potentia existentes in omni intemperie necessario afficiantur. Si quis non potest discernere inter illa principia, qua ad generationem contulerunt, & iam non amplius insunt actu, sed potentia: quosdam minerales ex quibus tartarus dicitur gigni morborum causa, & c. Hos humores autem ita nominat: ( unde etiam perinde est siue humorem uel humores dicas in similari affici siue ipsum similare, modo substantiam de signes secundum materiam, quae affici potest ) & humores in corpore iam constituto ex alimento genitus, ut conseruent partes in suo statu, & hos iterum seiungit ab illis, qui ob abundantiam segregantur, eiiciunturque ( unusquisque enim humor facile excessu suo nociturus, dum in communi massa fit suum excrementum deponit suo ordine, & modo ut natura constituit citius, tardius, pro noxae euenturae ratione: 1 humor salis. 2. humor aluminosus. 3. humor calcis. 4. humor uitriolatus. Inter naturales etiam glutine ponit, re ipsa coactus subscribere ueteribus pene. ) & deinde considerat utrosque secundum naturam, & praeter naturam, is in toto hoc negotio plane caecutit. Neoparacelsus pro suo ingenio facile eadem uideret, ni & odio in Galenicos, & falso Paracelracelsicarum nomenclaturarum supercilio deceptus Glaucoma pateretur. Iam soluamus illum nodum Gordium gladio Alexandri Rami Galenice physice uereque usurpato. Solutio Paralogismi. Assumtio amphibologa est. Humores isti aut accipiuntur pro efficientibus causis, aut pro materialibus morborum. Ibi per se quidem laedunt actiones, at non proxime, sed interuentu morbi sicut omnis caussa efficiens alia in hoc genere. Hoc autem ex accidente appellant aliqui suo modo loquentes quidem, at recte nihilominus sentientes. Hic autem cum sunt materia morbi, etiam proxime actiones laedunt, oppugnata facultate, quae est ex substantiae talis ratione. Morbus uiditur esse facultas laesa, at immediate ei cohaerere. Conclusio itaque ex ambiguitate illa fit anceps, per se in sententia, alias autem neutiquam sequitur. Etsi enim sint caussae efficientes, & materiales, tamen morbi non sunt, cum morbus totius partis sit affectus continens materiam simul & formam, itaque etsi uera sit, non tamen ex antecedente sequitur. Humores non sunt morbi ipsi sed principia quaedam quorundam. Ramus dicebat esse sophisma ἀσυλλογισίας. At principia esse nihil obstat. Causae enim sunt. Ita disturbata est illa textura. Principiis morborum similarium uetustis opponuntur Paracelsica figmenta de salibus & mineralibus, idque aliqua ratiuncula ut apparet: Salsum ( inquit ) per se est causa morbi: De Paracelsi eis morborum causis. Salsum Salsum est minerale: Mineralia ergo caussae sunt morborum. Propositionem arripuit ex Galenico dicto de salsa pituita, & sanguine. Assumtio roboratur argumento coniugatorum, quia sales sunt res imineralis: ergo & salsum seu salsedo. Paracelsus ueterum praecepta symbolis corrupit. Diximus supra Paracelsum symholicis nominibus plaerasque ueterum res extulisse comparatione instituta inter hominis corpus; & res externas. Ferri potuisset, si id fecisset iudicio integro, & in explicatione sine calumnia & deprauatione uerorum artis praeceptorum. Non enim ignotum nobis est hominis corpus ab elementis originem remote habere, & tandem mutari uicissim resoluique in eadem, ut dicitur: Eadem in corpore aliquatenus euenire possunt quae foris. Terra es, & in terram redibis. Cum ergo potentia materiae in nobis sit, fieri facile potest, ut eadem in corpore nostro eueniant, quae foris, praecipue cum foris alimenta & condimenta, quin & medicinas petamus. Inde lapilli nascuntur intra nos, gignuntur ex uaporationibus quasi fontium scaturigines, & dum humores & alimenta feruntur per loca caua, deponunt sabulum, & alias ἀποκεί¬ σείς; obstructiones faciunt, stagna & confluxus, cum similibus. Ita degenerant quaedam intra nos, & putrefacta uermes gignunt, sicut in terrae uisceribus, quaedam sal fuginosa euadunt, calore agente in humidum terreum, aut humore per exusta percolato, aut misto, quanquam ex ciborum salsorum immoderato usu contingat idem. Acida, amara, flaua, uirida & similia, ut cuique potentia est, ita ad exemplum exteriorum intra nos generatur, maxime si neque utilia esse corpori possunt, neque etiam exterminari ob aliquod incommodum; neque tamen, ut in stagnantibus, calor agens cessat, etsi quae alia coincidunt. Ob hanc harmoniam ferre poteramus facile, salem esse salsarum affectionum causam, quanquam sali coniunctae sint facultates plures, ut siccitas, acredo, amaritudo, & c. Perinde ut & in externis salibus ex concursu uariorum succorum, aut agentium qualitatum diuersitate & gradu uario, item eorum per quae colantur succi, uarietas enascitur magna. Symbolicis explicationibus non euertuntur ueterum praecepta. Sed ea assertione non tollitur ueterum axioma, salsum sanguinem esse in corpore praeter naturam, eumque si haereat in eo, & uim adhibeat, morbos gignere. Quod enim alius diceret dilutum salem; id liceat muriam uel humorem salsum appellare, secundum cuiusque naturam & genus, salsum sanguinem, salsam pituitam, amaram bilem, & c. Et hoc eo melius, quia diuersitas simul humoris, in quo heret ille sal, indicatur, & ex quo per mutationem factus est. Unde facilius etiam ad caussas alias licet peruenire, quia constat ubi & quo modo nascantur humores isti. Possunt idem expedire etiam symbolici, sed obscurius. In symbolicis obscuritas & incertitiudo. Longe enim maior uarietas est in externo mundo, quam in homine. Itaque ad caussas tam facile perueniri non potest, quin & incertitudo relinqueretur, ex symbolis externis non parua. Non discedendum a sermone comprobato. Nec cura ueterum appellationibus, & loquendi modo discedendum sit, apparet ratio. Insuper etiam uarios uarie sentire, & applicare mineralia, animalia, uegetalia, coelestia deprehensum est. Ex quo dissensu quantae turbe in uniuersa natura excitarentur? Ne rustici quidem tulissent Paracelsum si uoluisset disciplinam & linguam eorum adeo immutare. Adde quod quadrupliciter omnia essent exponenda; quando quidem quatuor fontes sunt, ex quib oriuntur illa symbola, coelum scil. planta, animal & minerale. Nec stulticia insigni carent metaphore quaedam, ut quod eodem nomine appellarent aurum, solem & uinum, & leonem quo cor hominis, & c. preterea quod, ut ut omnia forent redacta ad symphoniam quandam, nihilominus tamen adhuc dubitandum foret de idiosyncrasiis, que ex generib. non patent, sed singulari notitia sunt deprehendendae. Non leo saltem & aurum aliquid confert cordi, sed & alia multa, quorum tamen temperamenta singularia tantum distant quantum ipsa. Et manifestum est in affectionibus contrariis contraria adhibenda esse remedia. Si essentiae externorum conspirant cum naturali cordis statu, parum efficient in praeternaturali: Non enim certi essemus morbone, qui in hexin abiit, & temperamentum proprium de statu deiecit, accessurum foret istud, an naturae partis labefactatae. Est autem & illa ἑξις non plane extra constitutionem cordis, cum non possit fieri ut quiduis a quouis patiatur. Familiaritas medicinae cum parte parui est momenti, cum nulla medicina differat uires quousque partem attingat, sed & prius expendat, & c. Neque etiam essentia iudicio praedita est, ut ad cor potius quam ad aliud aduolet, nihil obstante illa ἰδιό¬ τητι uel συγκρασία cum cordis uis per arterias sit in multis partibus, quibus respondens βοῆθημα similiter se accommodaret, aut non patiatur se prius alterari, & in actum duci, quod si fit a magna corporis intemperie, nescio an non oppressura potius sit naturam quam adiutura. Sed & concedimus aliqua grata esse cordi, quae ei appropriata dicuntur, quae ut secundo statu consentiunt eius crasi, ita aduerso a dyscrasia dissentiant, iuuentque cor, uirtutem eius natiuam augendo ad morbi depulsionem. Appropriata cordi. At hic nihil est ueterum praeceptis dissonum. Medicina enim pro natura cordis est, at morbo aduersa. Hoc saltem accedit, quod non semper moderata, sed non raro immoderata sit usurpanda medicina pro magnitudine morbi, item non semper specifica illa adhiberi possint, sed & non raro alia, ut in uacuationibus & aliis. Praeparationis modus Paracelsicus dubius. Haec & similia multa uetant mutari constitutionem artis uetustae, nec uulgare argumentum est in ipsa praeparatione, & essentiarum explicatione, propter instrumentorum quae adhibentur efficaciam transmutatoriam, adeo ut etiamsi certus sis de omnibus praedictis, nihilominus tamen quaestio haereret utrum essentia rei extracta esset, an corrupto priore generatum nouum, idque utrum ex essentia, an ex essentiae adhaerentibus, & gradune conueniente an excedente, & c. Tanta mutabilitas est in rebus, ut comprehendi humano captu plane nequeat, id quod etiam Dornaeus agnouit, cum scripsit: Dornaei confessio de immutatione craseon. tam uastus est graduum in qualitatibus Labyrinthus, ut non sine maxima fallacia quantumuis exercitatus hac uia transire ualeat ad scopum uerum recuperandae sanitatis in medicina: & paulo ante: Non parui refert physico, probe cognoscere naturam & complexionem rerum, cum ex suis parentibus tum ab externis accidentibus, in compositione acquisitis. ( Nota Neoparacelse ) Haec etiam in artificialibus solutionibus & congelationibus immutari solent, & c. Solutio Paralogismi. His ergo se ita habentibus assumtum negamus, quia elencho κατά τι fallit. Propositionem paralogismi de aliquo morbo accipimus, non de morbo absolute. Non omne salsum minerale est. Alcali. Quaedam etiam sunt plantalia, ut Alcali, quaedam animalia seu in his genita quae proprie competunt animalibus, ut salsedines intra hominem ex immutato seu alterato aliquo humore, aut per mistionem uitiato. Minerale salsum. Minerale salsum illud saltem est, secundum proprium significatum, quod in Mineris terrae genitum est, ut marinum, lacustre, fontanum, metallicum, fossile, natiuum, & excocta per artem, ut alibi disseritur. Quod si similitudinem afferas, praeter sophisma nihil effeceris. Similitudo gignit sophismata. Reponimus autem Neoparacelso proprium Paracelsistarum principium de sale partium animatarum, quod id specie distet a partium inanimatarum sale. Sal animatorum specie distat ab inanimatorum. Nam si principium proximum est; necesse est, ut speciei sit singularis. Sal animalis iuuandus animali. Iam autem si similia similibus sunt curanda, animalis sal non iuuabitur sale minerali, sed animali alio, eoque uirtutis integrae, ut possit succurrere ei quod est labefactatum. Alioquin ex non animali, in corpore animalis debebat prius fieri animale antequam iuuet. Dissimile fit simile non per per Uulcanum sed partis in ternam naturam. Omne enim externum dissimile est, & requirit ut ad similem naturam deducatur, non per principium externum, sed internum id quod iam naturam habet. Ubi enim natura non est, ibi mutatio ad idem & simile fieri nequit. Neque est ut ad Uulcanum confugias. Tantum ille abest a crasi & natura partium animatarum, ne dicam humanarum, quantum mistum animatum a simplici elemento, licet ignis elementum non sit, ne is quidem qui in summo aere fingitur, nedum flamma, quae est feruor accensus, qua utuntur Chymici ut plurimum. Ignis non est elementum. Uenter equi. Ita nec uentrem equinum, aut balneum mihi obiicias, cuius calor dicitur esse contemperatus, & conuenire cum temperie humana. Non id perpetuum est, necsi proportio quaedam est, propinqua & eadem est. Animalis calor & uirtus simile facit, isque internus. Putredo ut gignat bestias. Non alius; id quod uidere in putrefactionibus licet. Non enim caseus corrumpitur in caseos, nec partes putrefactae abeunt in similes partes, & c. sed uictus ille internus calor cum suo humido euolat, destituitque subiectum, in quo alienus calor ex eo quod de uitali principio inest, aut id concepit, gignit uiuum. Erysipelas ex sale uitrioli. Corrigis Galenum, monesque Erysipelas ex sale uitriolato gigni non ex bile. Si tu salem uitriolatum uocas eam rem quam aliibilem ( si quidem Erysipelas exquisitum intelligitur ) in uocabulo non in re erit dissensus. Quaerendum ergo quo nomine illa res sit potius designanda, uetere & consueto, an nouo insuetoque. Consuetis utendum. Apparet, cum usus sit loquendi magister, & ualeant uocabula ex pacto per significandi consuetudinem, non esse mutandum genus sermonis uetus, nisi forte nouae res oriantur. Insanit qui inter teutonas teutonice loqui anmititur uerbis Arabicis uel omnino metaphoricis. Insanie condemnatur, qui tot linguis existentibus nouam fingit, aut rerum nomina peruertere, ueluti noua Babylone condita, absque graui quaerit necessitate. Paracelsus ut sanguinis uocem & phlegmatis, ita & bilis, seu fellis retinuit, hoc saltem discrepans in lib. de tartaro, modo constanter sentit ( quae res ualde desideratur in eo ) quod fel sit res stabilis, quae non expurgari egeat, siquidem natura superfluitas eius secedat. Nota Paracelsum elementarios alimentariosque humores retinuisse. Quod si attractum a stomachi tartaro fuerit, urere ibi dicit, tabemque dolores & uomitus excitare. Si Paracelsus quoque iudicauit non in totum omnia perturbanda fuisse, quid nos impellat ad mutationem, cum constet res ita bene intelligi? Sed tu Neoparacelse in eo libro inuenies quatuor humores Hippocraticos & Galenicos, nempe sanguinem, qui ad cor ducatur, atrum succum qui ad lienem, fel quod ad uesiculam suam, & phlegma. Intellige ergo nostros humores uobis non adeo debere esse inuisos, cum princeps uester eos naturales fecerit & fixos, quanquam alibi aliter interdum loquatur. Tria in quouis cibo. In eodem uolumine leges tria esse in quouis cibo salem, sulphur & mercurium: sulphur se parari in intestinis ad secessum, salem in epate ad renes, & hunc itidem expelli: mercurium solum esse sanguinis materiam. Si credis nostram substantiam simili nutriri & conseruari, ei ex quo genita est: uide quam bene ista sint dicta. Considera etiam quam bene ista tria principia sint inuenta. Duo secedunt. Tertium nihilominus est compositum. Nam si in sanguinem transit, & sanguis quatuor istos humores confessos Paracelso habet. quod delirium est, pro elementis ista uendere nisi quiuis cibus elementum est & quoduis excrementum. Lepidus autem es cum tua noua lingua. Pro felle morbisico, seu bile flaua salem uitriolatum substituis. Sacrae ergo literae non sat circum spectis descriptae sunt uerbis, dum Christum felle potum pronunciant. Moses & Dauid, & Euangelistae non usi sunt castigato sermone, nisi peccarunt interpretes. At ita etiam Galenus euadet. Cancer ex qua causa. De cancro non ex melancholia orto, sed sale menstruo, & represso hemorrhoidum sanguine nos item doces. Nescio an haec sint in mineralium genere. Ridiculum in mineralbus esse menstrua sanguinea & haemorrhoides. Ualde dubito de haemorrhodibus, nec dum ab ullo metallico cognoui, mineras pati menstruas purgationes. ut sicut sal uitriolatus est in illis, ita etiam sal menstruus & haemorrhoidalis repressus. Mendacia dixisti cum Paracelsicis. Uobis tamen credendum est ita esse, quia expeditissimi estis in omni transmutatione naturali, sententiali, & uerbali, ita ut si quis premere & urgere uellet, actum ageret. Impudentia Paracelsicorum. Non enim uobis pudor est coelum terrae miscere, & non tantum a tota secta aliena, sed & uobis contraria affirmare inducto aliquo colore chymico ex gradatio nibus Paracelsi. Eluditur Sophista. Sed quaeso te quando illa symbolica tam bene calles, profer nobis ex Spagiria tua artem illam aeternam, ita praeceptis suis constitutam, ut non tantum conuenientiam membrorum omnium & totius corporis secundum essentiam uideamus in mineralibus, sed & statim agnoscere possimus, si quid naturam molestat, & quomodo noceat, & reliqua. Inde procul dubio etiam ex anatomia essata habebimus certum remedium, quod locum affectum ad unguem tangat, nec noceat ulli parti, nisi hosti suo morbum facienti. Nam cum in mineralibus mirifica sit natura, ita ut non quiduis soluatur destruaturue, tingatur aut corrigatur per quoduis; sed unum quodque per certam quandam rem: statim uidebimus oculis ipsis facientes syllogismos, non ratione, sed organo uisus, in hunc modum: tartarus in minera externa colliquatur per hanc rem in corporis minera interna est talis tartarus, qui morbum facit; Ergo haec res ei est opponenda. Nec solliciti erimus de loco affecto. Iam enim ex catalogo nostro ita examinata singula patebunt, ut statim sciamus quid tartaro capitis, quid cordis, quid uesicae, quid renum, epatis, uenarum, uentriculi & c. Mirum paradoxum quod medicina non agat in uentriculum nisi is affectus sit, & quidem affectum proportionato. sit proportionatum. Neque etiam soliciti erimus de corrigente, deuehente, uentriculum defendente & c. unaquaeuis medicina in atannore ita informata est, ut ipsa puncta tangat, nec dignum iudicet uentriculum ut in eum agat, si in intestinis est tartarus; & fiet perinde ac paracelsus narrat; quod, si sal in Epate est bitumen uel thus uel mastix in sales redacta & pota, nihil in uentriculo operentur, quia ibi sal non est; sed procedant ad epar, sicut Alexander magnus Persicum exercitum non in mari profligauit, sed ad Arbelas; quia in mari non erat & c. Iucunda omnino est haec phantasia. Quae de methodicis & Thessalo scripta extant, pari modo artem medicam admodum facilem & breuem reddunt. Sed qui sit, ut hactenus nullus sit inuentus qui tam dextre curet? Ars illa Paracelsica nusquam est nisi in febrili somnio. Noster Lauinganus Rulandus expeditissime sanat in suis centuriis. At ille non est Paracelsicus. Hippocratem cum Galeno non abiecit. Martinus Rulandus chymicos at non Paracelsicus. Uestram artem tandem experientia comprobate. De effectu purgantium in melancholicis affectionibus multum declamas quidem; Purgantia melancholica in talibus affectibus. sed ne uerbulo quidem tuam experientiam confirmas. Non omnia in purgantium sunt praesidio quidem; carere tamen iis cacochymicos non posse certum est. Nec solum purgat Galenus: alterat etiam & roborat, reliquaque agit, pro indicationibus praesentibus, tum pharmacis, tum diaeta. Cancrum purgatio per se non tollit. Quando chirurgia opus est; ne hanc quidem omittit. Nouimus autem perquam bene, quod purgatio cancrum, praesertim confirmatum, ut & lepram, & morbum gallicum non tollat. In prouentu tamen humorum perniciosorum magno, causa fit, sine qua ad curam perueniri non potest. Ea peracta & repetita ut decet, non adeo sunt stupidi nostri, ut non etiam reliqua auxilia tentent, si quomodo curabile sit malum. Paracelsi cura in melancholicis & c. Paracelsus dicitur felix fuisse in eiusmodi sanandis per praesidia in cancro quidem potius externa; in aliis per interna, quo pacto & ille ipse praescribit ad lepram Elem. & quint. ess. auri, oleum auri, & c. essentia myster. & Elementum antimonii. & c. essentia Ellebori, chelidoniae, melisse ualerianae, croci, mannae, bethonicae, iuniperi, Ambrae, quae omnia sunt interna. Thurnesius ad cancrum, salem phaseol. Turneiserus. lupinorum, lunariae magnae, ol. tartari 1 & uesicariae, quae plurimum externa. Aurum diaphoreticum. Et commendat Bodenstenius aurum suum Diaphoreticum, & uite, mirum in modum in Gallicana lue. Thurnesius essentia mercurii, elleb. nig. oleum Guaiaci oleum saturni, ophyrizi. Turbit solis. magisterium salsae, Butyrum Hermetis, quae partim sunt externa. Etiam Paracelsici purgant. Sed cum omnia lustrauerimus; nec absque purgationibus proficitis; nec omnes curatis. Quid enim sibi uolunt haec in lepra: Ellebori quinta essentia; mannae, Antimonii, auri, chelidoniae, melissae, Bethonicae, iuniperi, Ambrae, Croci; ualerianae, perlarum; destillata aqua exfungis pipereis cum aqua ardente & similia; quorum quaedam purgant uomitu & per secessum; quaedam per sudores malum eiiciunt; quaedam alterant & roborant, quos omnes scopos habent etiam nostri? Galenicis non desunt chymica. Nec desunt nobis item chymica, ubi illis utilicet. In Gallicalue, aeque ac Bodenstein adhibere possumus aurum uitae, Diaphoreticum, & alias purgans, aeque possumus solis mercurium, oleum Guaiaci, Antimonium, Turbit, minerale, & similia inuenire; nec desunt nobis Sambuci, taedae, & alia ex quibus extractae uires morbo opponantur. Nec in quartana spiritum uitrioli ignoramus, nec tartarum, nec essentiam Lazuli, Ellebori, sennae & c. Ita in cancro tum illis utipossumus internis, tum externis, ol. plumbi, aq. Sulphuris; aq antimonii, arsenico praeparato; ol. aeris & aliis. Sed nec desunt mitiora, minusque operosa, ut & presenti necessitati; & uoluntati aegrotorumque fortunis respondere medicina possit. Si uos nulla utimini purgatione in illis, quorsum praescribitis purgantia, eaque saeuissima? Si a te id fieri neges; a Paracelsicis deficis, & te non illum esse, quem ambitiosi illi tituli designant, ostendis. Ad medicos Galenicos quosdam nimis delicatos, & super ciliose insolentes. Admonendi tamen hic sunt etiam nostri, ut sua supina negligentia, fastidioque turpi nolint prostituere medicinam. Eo enim uitio euenit ut triobolares homines, agyrtae, fugitiui nebulones, & alii eius fecis, melius calleant chymiam, quam ex Galenicis quidam, saepe ignorantes quomodo aqua rosacea destillari debeat, nedum aliud grauius scirent. Galenici quidam uentres suam dignitatem prostituunt apud plebem & optimates. Unde etiam illud incommodum est, ut Summates de Galenicis non admodum honorifice sentiant, & non solita in aliis artibus alacritate liberalitateque in academiis ordinem medicum complectantur. Est autem hoc quoque ualde culpandum in istis uentribus pigris, quod nihil addiscere curent, contenti praescriptis ex ueterum & plerunque male intellectorum commentis. Hoc cum sciant aduersarii, exultant triumphantque impune, medicis illis ne hiscere quidem in eos ausis, nisi aliquid conuitii excidat rursum. Sed hoc est pene conmune artibus malum. Ego illos aqualiculos potius quam medicos, Galeni pyretum & nomen prae se ferre agnosco; a laborioso uero Galeno tantum abesse puto, quantum ab industria inertia, ab alacritate segnities. Falsi Galenici infamant etiam ueram chymiam. Boni & seduli postremas tenent; industrii paratique mendicant. At pingues omasi, quibus autoritas ex uentre petitur, prima occupant subsellia: in quibus illud teterrimum & uitiosissimum falsariorum genus est, quod omnem damnat chymian, & ad uiuum depictum est a Neoparacelso nostro. Eiusmodi fuci adeo procaces sunt, ut chymicam medicinam etiam ueneni nomine infamare ausint. Sed illi uicissim iuste accipiuntur, irrisi a quouis furnario ministro. De hydrargyro. Porro Neoparacelsus ait mercurii auxilium omnibus infidelium medicorum libris incognitum esse. Si de morbo Gallico usum eius intelligit; uere quidem sit locutus. At simpliciter ita non est. Galenus facit eius mentionem. At quantum prosit aut noceat ignorat. Meminit & Dioscorides; sed is noxium saltem tradit. Aeginetha quidem deleterium esse scribit; de quibusdam tamen docet, quod calcinatum in mistura aliqua dederint colicis e lliacis. Illa calcinatio quid aliud est quam chymica praeparatio? Mercurius negatur per se esse uenenum. Notent studiosi etiam Galenicos quosdam non omnino damnare interni usus hydrargyron; & potiss. De Gallicaeluis medicis. Fallopius & Massaria aperte negant eum per se uenenum esse, si quidem salubriter detur iumentis & infantibus ad uermes. Sed de hoc alias. Uideat Neoparacelsus ne minus sit catholicum id quod posuit. Debacchatur autem satis atrociter in eos, qui Gallicanis curandis operam nauant, quasi post frusta a adhibitas purgationes aegros mittant ad carnifices chirurgos. Malorum medicorum culpa non obiicienda arti. Non debuit istud conuitium commune omnibus fieri, & toti arti ignominiose obiici, si qui fuci inter Galenicos male tractant aegrotos. Nouimus multos, qui feliciter in illo morbo curando uersantur, adeo ut a Paracelsico tantum non possit praestari. Uerum illi non purgationibus & sudoribus tantum macerant aegrotos. Gallicae lues uix curabilis sine sudoriferis & purgantibus. Non desunt eis etiam specifica sua, quanquam uix unquam ille morbus impuritatum copiosissimus sissimus autor, sine diaphoresi, & purgatione, per sola alterantia possit tolli. Turbitum minerale, & aurum praecipitatum cum oleo Guaiaci creduntur praestantissima remedia esse, post auri sulphur & essentiam seu lapidem philosophorum. At nullum ex illis saltem alterando sanat. Utriusquemedicinae titulus. De titulo utriusque medicinae non succurrit, quemquam nostrum eo usum esse; nec is solet in academiis, nisi fallor, conferri. De Neoparacelso uero constat, quod aliquando calendarium ediderit, cui inscriptus erat titulus plane nouus; Mag. U. Med. nempe utriusque medicinae Magister. Uideat quo iure sibi hunc tribuerit, siquidem Galenica ei adeo foetent, quanquam & per se ridiculum erat medicinae magistrum sibi affingere; cum non soleant tales creari. Paracelsici rapiunt titulos. Stultitiae argumentum id est eximium. Sicut & alterum, quo se Philosophum, Theologum, Medicum, tanquam alter trismegistus nominauit. Nunc didicit se Philosophum & medicum Erfordensem nominare; uerum omnia rapta, non accepta. Fors ignoscendum est. Prodeunt enim iam etiam Doctorandi in utroque iure, ne desit etiam infantibus honorarium nomen. Sed ex humoribus scire Galenicos nihil posse ita tandem arguitur. Ex humoribus non posse esse de morbis scientiam. Quo quid prius datur, ex quo causa uerius possit assignari, ex eo non potest oriri uera scientia. In humoribus semper aliquid datur prius ex humoribus; Ergo non potest uera scientia acquiri de morbis. Propositio probatur Aristotelico testimonio, quo dicitur; Scire est, quando non fuerit aliud, aut hoc aut quod sit, aut ens, ( quod est ) cum non alia potest reddi causa, quam quae data est: Item tunc maxime scimus, quando non amplius extiterit hoc aliquid aliud; ( quod est, ) quando nulla praeterea rei causa existit. Assumtum firmatur, quia semper aliquid datur prius humoribus salsis & acidis & c. Cui causa morborum asscribatur uerius: Et Hippocrates etiam infinita esse asseruit. Est & alius paralogismus talis. Qui sophistice & secundum accidens scit, Sophista est & ueras causas ignorat. Galenici Sophistice & c. Quia humorum noticia accidentalis est. Ueras ergo causas in morbis ignorant Galenici. Complexio haec consectariis luculentis illustratur, congeruntur enim conuitia in Galenicos: Conuitia Galenicorum plaustralia: quod tales non admittantur ad artem medicam, sed sint Bacularii Triobolares: quod infeliciter propterea curenti quod fortuito curent, id quod uetuerit Hippocrates; quod Palingenius pridem tales medicos exagitauerit: Plinius in eos inuectus sit, & potissimum in Graecos una cum Catone: quod sint Empirici, autoritatibus uetularum & Doctorum dediti: pixides eorum contineant uenena, titulis promittentibus remedium: fato sanauerint, non scientia: uiolentas & exitiosas manus adhibeant aegris: a Iureconsultis & magistratu notandi & condemnandi morogalenici: monstra medica ex urbe eiicienda; quibus praxis sit interdicenda: quos Cato uerberibus ad necem multatos eiiceret & exulare ad poenos, Gades & c. cum libris iuberet: qui alienis pedibus ambulent, alienis oculis uideant, aliena memoria salutent: Eodem pharmaco Gallos, Italos; Germanos curent, ignari eius, quod dicitur; lex & regio: Item querelae Symphoriani Campegii de exoticis & alienis aceruantur. Uerum respondendum est ordines Primi paralogismi propositio ita enunciata, ferri potest. Nam de ueritate exactiore loquitur: Unum uerum est in uno: Duo itaque quorum alterum uerius altero; non simul scientiam gignunt; sed prius abolet posterius. Neoparacelsi tamen πίστεις non ferunt hanc sententiam. Uolunt enim exposteriore non existere ueram scientiam, sed ex priore. Fallitur autem turpiter. Scientia uel ex primis uel dependentibus ex illis. Aristoteles uult primam scientiam esse ex immediatis; non negans etiam tunc sciri, si quis per ea cognouit, quae ex primis dependent, ueluti per definitionem quae ex causis essentialibus primis extructa est. Id quod in metaphys. lib. 3. tex. 10. est, cum singula cognoscamus per definitiones: Principia uero definitionum sint genera: necesse est definitorum etiam principia genera esse. Ubi scientiam per definitiones esse docet; at nihilominus definitionum sunt alia principia & c. Explicatio sententiae Arist. Sententia quam ex philos. allegat non repugnat dictis. Ita inquit: μέχρι τούτου ζητοῦμεν τὸ διά τι, καὶ τότε οἰόμεθα εἰδέναι, ὅταν μὴ ᾖ τι ἄλλο, ἢ τοῦτο ἤ γινὸμενον, ἤ ὄν. τέλος γὰρ καὶ πέρας τὸ ἔχατον οὕτως ἐστῖν. Quaerit demonstrationes inter, quaenam sit melior, uniuersalis an particularis; dicitque quod illa & inter alia argumenta affert modo positum, quod scilicet quando ad uniuersale peruentum sit, porro, inquirere cessemus, & putemus nos tunc rem omnino scire, cum non super est aliquid aliud. Deprauatio dicti Aristot. Noster antagonista nanc rationem ita deprauauit, quasi statuat, illam solam scientiam esse, quae est ex ultimo & uniuersaliter primo, & quasi causae posteriores non sint uerae, quod manifestum est ab Aristotele non dici. Prima scientia. Scientia oritur etiam ex secundariis, at non prima, quae non est nisi ex primis. Prima qua. Prima autem illa & uniuersalia in unaquaque intelligit arte, quibus in ea ipsa nihil est prius; non quod iis absolute prius nihil sit: Ueluti Arithmetica est bene numerandi scientia: hoc axiomate in ea arte nihil prius est. Itaque est principium ἄμεσον. In una arte prius, in priore arte petest esse posterius. At nihil obstat, quin quod in hac arte prius est; id in alia sit posterius; sicut medicorum axiomata in sua arte sunt principia; quae in Physicis sunt posteriora, & ex aliis deducta. Ita philosophus uniuersale quidem primum & ἄμεσον ponit; at nihil ominus id conficit inductione singularium. Principia sunt axiomata artium. Nouit Neobaracelsus Philosopho scientifica illa esse axiomata & protases. At haec oriuntur ex argumentis. Argumentorum notiones dependent a sensunihil enim in intellectu est, quod non prius fuerit in sensu. Sensilia porro principia habent ulteriora; usque dum ad materiam formamque primam & efficiens seu mouens primum peruentum sit; Sic Geometria suas essentias ex physica accipit, in qua sunt demonstratae. Eam autem ita tractat ut gignat axiomata prima immotaque. Ita de reliquis est. Poteramus haec testimoniis & sententiis philosophi satis superque roborare. Sed uerum per se αὐτόπιστον est, etiam absque testimonio. Paracelsicus repudiatis testimoni & Dialecticis peripateticis abutitur. Et Neoparacelsus non tantum in praefatione mortuis literis reiectis ad uiuum uulcanum confugerat, sed & paulo ante Dialecticos Aristotelicos, uocauerat Aristotelicos Sophistas. Saltem hoc ad medica applicemus. Medica praecepta. In hac facultate posteriora axiomata dimanant ex prioribus, sunt tamen scientifica nihil minus. Quae etiam prima sunt; ut medicina est bene medendi scientia: ea ortum ex physica habent, in qua mederi effectum est in subiecto, scientia uero adiunctum alicuius in quem cadit. Et ipsum bene mederi catholicum, exurgit ex singulis axiomatis eius artis usque ad species indiuiduas; quarum hae uicissim per inductionem, quae attingit sensum, patent. Uniuersale in natura posterius. Ita cum definitio artis medicae in ratione sit prima & uniuersalssima; nihilominus tamen natura posterior est, cum uniuersale aut nihil sit, aut posterius sit, teste philosophica ueritate. Iam quaestio sit de morbis, quomodo sciantur. Dicit philosophus sciri posse ex proximis causis; at non tam perfecte sicut ex ultimis, seu praeceptis medicis catholicis primis. Atqui ex his & discuntur & docentur medice. Quorsum ergo sophista nobis illudit? Sed proponantur illa praecepta. Dicimus intemperiem nasci, cum naturalis similarium crasis labefit, quod tunc fit, cum aliquod, aut omnia principia praeter naturaliter sunt affecta; principia autem materialia erant quatuor elementa seu humores. In hoc starus est. Negat aduersarius; quia aliquid detur prius. Nos uero uicissim dicimus quod quanquam detur aliquid prius; id tamen quia ut genus se habet ad speciem; non tollit scientium: At in medicina neutiquam datur. Si enim pergas ulterius; medicinae subiectum destruitur; quo necessario collabitur ars ipsa. De assumti probatione. Hic ergo cessandum est. At ille assumtum probat; quia sal, uitriolum & c. sint humoribus salsis priora & acidis & c. Dicimus hominem delirare. Cum humor ille, medici subiecti substantia debeat manere, nec mutari in subiectum aliud; nec medicus circa salem in morbo occupetur, aut uitriolum dum essentiam eius cognoscit impossibile est salem & caetera esse priora in arte medica. Est & elenchus κατά τι Etsi enim salsedine seu salsa affectione sal prior sit; non tamon subiecto medico prior est. Assumto ergo negato, & probationibus repudiatis paralogismus collabitur. Hippocrates cum infinitarum mentionem facit de singularibus loquitur, non de praeceptis quae sunt catholica; neque etiam de humoribus & elementis; sed his quae ex illis uarie sunt mista; quorum crases reuera nemo potest numero comprehendere. Retorsio paralogismi in Paracelsicis. Attendant studiosi ( nam horum gratia hoc scriptum est concinnatum ) Propositionem sophismatis huius affabre retorqueri in Paracelsum posse. Ante enim ostendimus Paracelsum docere, quod cibus in tria chymica principia diuidatur, ee quorum uno quod est mercuriale fiat sanguis, & ex hoc humores fixi. Debet autem principium ultimum esse, nec amplius distribui in heterogenea. Assumamus ergo ad propositionem positam; quod in principiis Paracelsicis semper detur aliquid prius, sicut ostensum est; Consequens ergo, Paracelsicos uera scientia carere, si quid roboris est in paralogismo. Sed ad nostra. Nemo cum de axiomatis medicis, quae agunt de principiis, loquimur, putet nos illos intelligere humores omnino, qui post hominem genitum ex cibo fiunt, aut excernuntur, aut etiam euidentes existunt morborum uel affectionum causae, dum in corpore uel quali uel quanto, effectuue praeter naturam saeuiunt; Explicatio sententiae de humoribus elementariis. sed primum de his sentimus, qui sunt similarium elementa in prima generatione, quique arguuntur postea in nutritione. Harum status praeter naturam primo morbos dicitur causare materialiter, aut etiam subiectiue una comprehensis ipsis elementis, a quacunque etiam causa laesio extiterit. Et hoc apertum est in discrasiis praeternaturalibus, quas & curamus; item in soluta unitate per putredinem uel uim externam; & quia ad easdem crases primas reuocantur etiam actiones quaedam organicae, & sint partes similares organorum seu organicarum constitutionum principia; licet illae habeant suam formam separatam ab illis; sicut in argumentis logicis definitio ex causis, ex his existit quidem, at suam per se notionem primam nudamque obtinet: Ideo radix prima & origo itidem spectatur in principiis ad quae redeunt tandem omnia, sunt enim uniuersalia maxime, sicut in arte inuenta definitio, ex qua oriuntur omnia reliqua; & ad eandem redeunt, quanquam quodque per se suum habeat praeceptum. Ita se habet prior paralogismus. Responsio ad posterius sophisma. Posterior propositionem ex Aristotele distortam habet. Sophisticum quid. Uocat ille sophisticum id quod elenchis sophisticis peccat, & potissimum cum fortuitae & accidentariae causae pro per se causis sumuntur; ueluti cum quis spretis aut negatis propriis principiis artis cuiusque exoterica assumit. Item cum ignis uirtute res corrumpuntur; & postea id quod emergit natura & essentia rei dicitur, sicut paracelsici. Accidentis & non causae Sophisma. His duobus modis accidentalis causa pro uera solet sumi, si aut a fortuna & casu; aut ui externa, ad quam pertinet etiam ars, naturae accommodata quae non est principium naturalium sed artificialium. Opinio. Philosophus omnino scientiam esse negat, sed opinionem unde oritur Sophisma, si quis accidens pro substantia sumat cum ex illo non possit esse scientia, utpote mutabili & fortuito; Accidens. Ita enim definit, quod sit id, quod nec semper nec plerunque sit, sed contingens. Uide 10. Metaph. In Graeco Cap. 6. Ex arte pronunciare de natura Sophisticum, sic ut ars sit externum principium. Qui ergo ex arte pronunciat de rerum natura, cum ex accidente id sit; is sophistam agit. De Galenicis non curo. Nam fieri potest, ut Galenicus cum Galeno inuisus ratione deliret. At de medicis, qua tales, assumtum nego. Perpetuitas axiomatum artis, ex eius essentia exstructa est, nec secundum accidens, id est, ex arte Uulcania, fortuito motu, & c. Sed propriis caussis essentialibus & finalibus in primis, inde etiam efficientibus, effectis, subiectis, adiunctis, & c. scientiam parit. Assumpti probatio friuola & inanis est. Axiomata medica de humoribus. Axiomata enim de humoribus neutiquam a medico per accidens sciuntur, sed per se ex artis substantia. Omnia autem illa medicis nostris ascripta egregie conueniunt Paracelsicis, ut partim facile patet, partim a nobis dictum expositumque est. De conuitiis in Paracelsicos repercussis. Nunc ad flosculos & fructus consectarios, Neoparacelsi uirulentia & procacitate dignos. Omnes redeunt in ipsum autorem unico saltem axiomate, nempe hoc: Qui artis medicae ab initio mundi usque huc comprobata principia interna repudiat, & exotica quaerit, is ab arte tantum abest, quantum ab eius principiis, quantoque pertinacius in exoticis haeret. Iam assume de Paracelsicis, & nominatim de nouo seu recens nato Paracelso, & conclude, quod ab arte longissime absit, consectaria illa purchre emergent, nempe quod ut immundus canis & amica luto sus, aut anguis & uipera sacrario medico sit arcendus & reliqua Canis.. Nunc Yy 5 Nunc ergo Neoparacelsus ille triobolaris Bacularius est, ut qui principia medica scit quidem aliquatenus, at, sicut pastoratum suum, abiurat, & pernegat constanter, quo grauius omnia illa, quae in alios iecit, in ipsum impingenda sunt crimina. Bacularius Triobolaris. Forte curans. Qui autem fortuito & infeliciter curent, si ignorat Neoparacelsus, consulat historias suorum, & noscat se ipsum, uidens quid sibi manticae intergo sit. Cum uera medicinae axiomata neget, neque etiam physicam teneat ueritatem, & remotissimus ab arte in tenebris palpitet, si curat, quid aliud, in quo confidat, habet, quam fortunam, & fatum? Alienae pro essentiis porrigens. Essentias rerum putat se dare, & ne ullo quidem digno argumento ostendere potest id, quod praeparauit essentiam rei esse. Salem Ueneris porrigit: at id est uitriolata aerugo; praebet spiritum uitrioli, at est phlegma. Comedit arsenicum sicut butyrum, at interim stercus eius & cadauer offert, cum ens arsenicale non sit nisi purum putum uenenum. Ens arsenicale. Sicut autem in medicinarum materia errat, ita uagatur fortuito in morbis, quos ex salibus mineralibus, uitriolatis, aluminosis, tartareis, & c. Morbi ex salibus. conficit, cum haec nihil sint nisi symbolica uocabula. Itaque pro re umbram rei arripit. Ex his duobus necessario sequitur etiam tertium, usum sc. Usus medicinarum Paracelsicarum. & applicationem esse falii lacissimam. Fortuna ipsi conciliauit alii quam experientiam per multorum mori tes, & acerbas cruces. Huius fiducia exuli tat, & c. Itaque si omnia lustres, seipsum egregie depinxit tot conuitiis. Ne autem de suo grege negare infelices euentus posd sit, tot uirorum fide dignissimorum coni notatae historiae euincunt. Aliquas adduu xisse forte non uidebitur extra oleas esse. Historiae curarum Paracelsicarum. Bernhardus Dessennius Coloniensis medicus, integrum librum olim de curis Paracelsicis & historiis edidit, in quo iucunda extat quaedam narratio de quodam Paracelsico medico, quem miris modis saepius excruciauit Epilepsia. Paracelsicus mediciis Epilepticias curari non uult. Interrogatus cur non uteretur suis illis certissimis & mirificis medicinis ex cranio humano, sanguine, chelidonia, uitriolo, auro, & reliquis essentificatis, salsatis, mercuriatis, sulphuratis, & c. respondit, non qod olim Mahomet ille callidus, se non Epilepticum sed Enthusiasticum esse, & rapi ad colloquia deorum ad montem Ueneris, uel antrum patricii, & c. sed simpliciter, Nolle curari, sed suo oblectari malo: quod est incredibile, modo sana fuit mente, & non instar illius qui liberatus melancholia ab amicis, Pol me occidistis amici, non seruastis ait. Nostri Paracelsici podaegrae. Dicit Hubnerus quod podagra frequenter molestetur etiam Neoparacelsus: Interroges eundem, si adeo scientificus est, & Apodicticus in re medica, cur non podagra se sua liberet, & tartarum illum salemque inimicum colliquet & expurget? Libr. 4. de tartaro c. 1. Respondebit forte ex Paracelso, tartarum istum ex glutine esse, cui accesserit sal minerale, ita firmatum compactumque ut solui nequeat; At his ipsis tollere nodosam didicit medicina podagram. D. Zuingerus in praefatione Santis Ardoyni de uenenis, refert illud uulgatum de his, qui laudano opiato usi, tandem contrario morbo interierint, id quod nos non multum urgemus quidem; est tamen notatu dignum propter periculum. Cratonis historia de podagra exasperata a Paracelso. Magnus ille uir Crato in Epistola ad Erastum commemorat historiam integram de Theophrasto Paracelso ex D. Bertholdo a Leipa Barone, & Marschallo regni Boemici acceptam, cuius pater cum laborasset podagra intermittente, & ex Heluetia Paracelsum, podagrarum alexipharmacum, euocasset, dicitur ille medicus in tantum nihil profuisse, ut Cromauiae agentem aegrum totum artrithicum reddiderit, lectoque continuo affixerit. Paracelsus ex laeso oculo caecum facit. Deinde cum ipse Bertholdus, illius filius, parum oculorum altero laesus fuisset, seu ut uerba habent, leuiter affectus; Paracelsus ita sanasse, retulit idem patiens, ut isto oculo in posterum uti non ll rit. Paracelsus termina leuia uertit in Epilepsiam lethalem. Est & tertium in eadem narratione exemplum, quod sc. tormina leuia coniugis D. Baronis Ioan. a Zerotin, ita depulerit, ut epilepticam factam eodem die occiderit, ipseque profugus in Hungariam cucurrerit quantum potuerit. Sed & pater Bertholdi curatus grauiore malo inlducto, paulo post doloribus maximis comfectus obiit. Caesaris iudicium de Paracelso. Imperator fertur eum nominasse mendacissimum & impudentissimum impostorem, hostem & osorem omnium doctorum. In Austria & Hungaria additur, paucos cum aut nullos curasse. Haec Crato ibi. In epistola ad Monauium, mentionem facit idem Turpethi minera. Turbith minerale primo iuuat post occidit. lis, quo usi sint quidam Gallici satis commode initio, at qui breui post perierint. Cinabaris uina datur. Meminit etiam alterius qui puero puluerem Epilepticum ex uiua cinabari dederit, de qua experientiae suae testimonium affert, quod in robustis ea excitet, ut uix ferre possint. puero. Noxa Xenechdi. Ex Xenechdo Paracelsi ex ulceratum pectus retulisse Creckhouium asserit. Magisterium per larum corrodit uentriculum. Alia ad Monauium epistola commemorat Uuoyselium seniorem sibi recitasse, Episcopum Uyratis lauiensem Casparum Logium, a Paracelsico quodam sumsisse magisterium perlarum, cui mortuo tunicae uentriculi nigrae & corruptae apparuerint: eodem euentu usam esse coniugem Marchionis Ioannis, in qua uentriculi tunicae plane fuerint crosae. Acetum destillatum crudele. Scribit autem Andernacus de aceto destillato, quod ex eo serapium factum, & potum aliquibus tulerit conuulsionem, & quod uulgares medici id quartanariis potum exhibeant non sine mortis periculo, siquidem illud duas uentriculi tunicas & peritonaeum penetret. Est autem id menstruum in essentia & magisterio margaritarum Paracelsicarum. Sal Ueneris Gramani. Caueant sibi illi, qui salem Ueneris Gramani in usu habent, ne sepulchro suo inscribi curandum sit, Gramaniano sale erosum uentriculum ipsis intulisse necem. Erastus in disputatione de proprietatibus medicamentorum capite 65. Antimonii uitrum. recitat se Antimonii uitro ter usum sine fructu, quanquam cum maximo dolore multa biliosa & pituitosa aegri reiecissent uomitu: ex aliquibus sanguinis grumos esse excretos. Ibidem hae extant historiae. Referebat nuper mihi ( inquit Erastus ) medicus illustrissimi principis D. Marcus Reecklauu, se ex nobili foemina, cui fuisset exhibitum, audiuisse, uisam ei esse animam e corpore exiisse, & c. tandem perrupisse medicamentum, & aluum turbasse. Affirmauit mihi Marchionis Badensis Philiberti medicus, se aliquot nouisse, quibus ex eius usu uenae in pectore, aut pulmonibus ruptae sint, quique phthisici perierint. Pharmacopoei etiam nostri famulus sumsit ipse grana, opinor, quinque. Paulo post erumpente ex ore & naribus sanguine sensu & mente amissis, tertio die animam efflauit. Huius generis historias multas recensere possem, si res posceret. Uide lib 3. Haec Erastus imo si nos medicorum passim experientiam uellemus coaceruare, in iustum uolumen excresceret oratio. consil. Cratonis consil 13. Lib. 4. epist. Audires hunc perisse nigris globulis ex mercurio, & animam excacasse; pag. 406. lib. 3. pag. 434. & ultima. Item Andernacum de uet. illum per turbidum minerale, alios per margaritarum & coraliorum essentias, alios per spiritum uitrioli, quem uidi digitos cuidam praerosisse, & c. & ita in aliis. & noua med. comm. 2. Dial. 7. Clamabit hic Neoparacelsus suas praeparationes esse alias & feliciores; & c. se non teneri pro aliis respondere. At quorsum iactitat artem Paracelsicam, si ipse primus est, qui praeparet? cur non ostendit & iudicio omnium exponit illa sua adeo innoxia? Unius experientia non constituit scientiam. Nos etiam illa exempla non ob hoc attulimus, ut nobiles medicinas damnaremus, sed ut temeritatem in usu, argueremus, ostenderemusque Paracelsicos illos nihil habere pensi, quomodo & qua ratione, quoue euentu quid porrigant, sedentes & expectantes, absque dubio quin natura sit omnia recte actura, ut noster scripsit. Unde consectaria illa omnia inurenda forent frontibus Paracelsistarum, ipsique relegandi non ad Poenos, Gades, Arabas, sed ad coruos & cynosarges, & gyaros, astypalaeos, anticyras & alia loca stultae infamiae, si quomodo genus humanum a stercoribus illis expurgari, segregarique impurum apuro possit. Carmen Palingenii. In carmine Palingenii speculum est Neoparacelsi, cui urina res est gratissima. Plinii querela. Plinius de erroribus sui seculi, quod aliquot annis Galenum antecessit, conquestus est. Post Galenum eiusmodi iniuriae non nisi per Paracelsicos sunt reuocatae. Singula autem Plinii uerba tam accommodate depingunt sectam Paracelsicam, ut ne Thessalo quidem similior sit Paracelsus, aut ouum ouo. Quam multi impellantur flatu Neoparacelsico, in Thuringia circa Ersordiam, & Rhodolphopolin notum est; Sed metuendum, ne ibi sero sapiant Phryges. Nouus mediciis nouaque medicina non suaui sed hominum fiducia proficit miraculose. Omne nouum gratum est, & facit ipsa auiditas interdum auspicia, qua exolescente, medicina illa noua nullius est momenti, adeo ut fortuna potius, & aegrorum fiducia abeat, aut abscondatur morbus, quam tollatur scientia, & actione medicamenti felici. Catoni par fides est, ac cuiuis medicinae hosti. Ex affectu scripsit, nec satis potuit prae indignatione animi sensum exprimere. Cato delirus in Graecis reprehendendis. Quid enim uolunt sibi illa uerba: Uincam nequissimum & indocile genus, & c. Sed & uaticinio non respondit euentus. Cato malus uates. Nam Romani adeo Graecos sunt imitati, ut eorum etiam sputa linxerint, putauerintque se non corruptos, sed meliores factos. Galenici Empirici. Galenicos esse Empiricos, & ab autoritate uetularum, & doctorum pendere, improbum mendacium esse, supra diximus, salua tamen experientia rationali. Pixides Galenicae. Quid habeant Galenicorum pixides, uulgo notum est. Neoparacelsus perfrictam frontem adeo habet, ut mentiri non erubescat. Pixides Paracelsicae. Quid contra sit in pixidibus Paracelsicis, ostenditur euentu. Spiritus uitrioli nullum lignum non erodit, ne dum parcat metallicis. Magisterium margaritarum Separare purum Paracelsicis est addere impurius. Crato scribit misterium ceu magisterium margaritarum a Paracelsicis factum uix ullo retineri posse uitro: nec id mirum, quia acetum radicatum per quod fit, corrodit uniones, & coralia, quam uim erosoriam illi nebulones uenditant pro essentia. Ita purum ab impuro segregant, ut longe impurius addant, pristinae impuritati relictae. Nihil dico de uitro antimonii, sale Gramani, & c. Lepidus est cum alienis oculis, pedibus & manibus. Alienis oculis qui uideant. Si quis scire uelit, in quos ista sint dicta, legat scriptum Neoparacelsi, ubi extat, non nostris oculis, sed Uulcani oculis patere essentias, nostros sensus ineptos esse, & rusticos nimis ad artem. Repetit autem ista aliquoties. Itaque temerarius ille, dum effutit quicquid in buccam uenit, non attendit se suae artis specimina proferre, & propriis se coloribus & penicillo egregie depingere. Idem medicamentum ad plures. Quod eodem medicamento curemus Gallos, Germanos, Italos, & c. κατά τι potest esse uerum, Sed Neoparacelsico sensu a uero tantum abest, quantum mendacium. Galli et Belgae in libris suis facile curant. Nos non raro miramur facilitatem medicamentorum, quibus Galli, Itali, Belgae utuntur, quae non respondent nostris uotis inter nos. Materia medica eadem in India, Gallia, Germania, & c. At materia eorum est utrobique eadem, plurima ex parte. Quid in caussa sit, & quomodo ea adhibenda, hic quoque, a Neoparacelso non expectabimus. Symphoriani querela in eos competit, qui non suis sed Uulcani utuntur sensibus. Symphoriani querela. Sed satis aduersus ista scurrilia conuitia. Generalem supra paralogismum posuimus. In cuius multi membri assumto probando laborat Sophista; Et hactenus uix unum pertexuit membrum. Sequuntur reliqua, uno cumulo coaceruata. Paracelsicus disputauit absque Uulcano. Attendendum autem est, illum nugatorem prouocasse quidem Uulcani famulos, sed nullius opera usum, saltem lingua futuli inaniter more agyrtarum declamasse. Quod artis tuae specimen proposuisti, in quo per Uulcanum elaborato fiduciae tuae periculum facere possemus? Ita arguis: De peritia rerum physicarum. Qui principia artis medicae ignorat, rerum physicarum peritus esse nequit, & c. Hoc enunciatum fallit elencho κατά τι. Nam potest aliquis didicisse medicinae axiomata, & physica, tanquam alienae artis, ignorare. Aristot. inquit ubi physicus desinit ibi incipere medicum, etc. Sunt enim artes discretae. Secundum quid, tamen scit etiam physica, quia illis consequens & conformis est medicina. Unde hi qui medicam exercent artem, coniungunt physicen, citra tamen confusionem, sicut orator tres artes generales una adhibet, cum interim singulae sint discretae. Sed & ignorare aliquis medica potest, non ignorata physica arte, idque longe magis quam illud, quandoquidem physica sine medicina est, medicina sine physica non admodum. Iterum: Qui physicorum imperitus est, is ex naturae fontibus se bibisse non potest affirmare. Hoc uere dicis. Sed quod assumis in utroque falsum est. Galenici enim & physicen callent, & medicinam ueram in sua natiua facie & lingua, non symbolice & fucate ut Paracelsici. Iterum: Qui principia medica ignorat, eum necesse est errare in morborum causis & adiunctis. Uerum & hoc est. Sed assumtum iam refutatum ante est. Porro: Qui medica principia ignorat, is urinae iudicium pro nihilo putat. De urina. Hic toto erras coelo. Tu nullum principium medicum scis, attamen iucunde tibi sapit urina. Et notae sunt ambulaiae & sagae, quae cum nullum medicinae calleant principium, nihiloninus tamen urinas inspiciunt, & iudicant, quarum similis tu es probe. Quatenus autem urina sit medicae contemplationis, & quem usum praestet, medicos non latet, quanquam non multum ei tribuant. Mirum paradoxum: In urina morborum principia. in urina sunt euidentissima morborum principia. Quae in urina sunt, ex uenis & uasis urinariis proxime segregantur, suntque partim excrementa abrasa inter eundum, partim effecta quaedam, quae caussam naturalem aut praeter naturalem arguunt, & c. morborum principia uere dici nequeunt, nisi forte ad notitiam ex effectu respicias. Principium morbi unum materiale est in ipsa partis substantia, alterum formale, est ipsa ratio dyscrasiae praeternaturalis, uel organica deprauatio uel solutio uniti. Essentialia morborum. Efficientia principia sunt caussae a quibus producuntur morbi, quas & ipsas uel in partibus esse, uel eas attingere aut attigisse aliquo contactu necesse est. Finales caussae patent. Si omne principium est caussa, in urina nullum principium morbi esse potest. Urinae Paracelsicis habet salem ex cibis segregatum, quomodo principia morborum? Mirabile tamen est cur urina adeo delectentur Paracelsici. cum illam saltem pro sale cibariorum habeant. Omnesne ergo morbi ex sale saltem prodeunt, & sal partium tantum laborat? Aut hoc necesse est esse, & sic essentiae aliae erunt inutiles, aut urinae iudicium magna ex parte cadet. Sed de urina commentaria & epistolae extant plurium, testaturque experientia aliquid iudicii de morbis & affectibus, quin & symptomatis & caussis ex ea capi, at neutiquam perfecte, certoue, nec omnia quae scire medicum necesse est. Oculi Uulcanii. Repetit Spagiricos seu Uulcanicos oculos, lecundum antecedens axioma de alienis oculis. Nos non posse de urina iudicare, quia nostris oculis uidemus. Arguit autem nos non posse de urina iudicare, quia non utamui alienis, sed nostris oculis, quod turpissimum adeo est sophisma, ut uix nominandum sit sophisma. Omne enim sophisticum habet speciem ueritatis, at hoc ne micam quidem habet. Itaque purum putum erit mendacium & incongruum. Pergit: Qui urinas non potest reuocare ad fontes, & uera physicae principia, is uariis doctorum opinionibus iactatur. Tametsi hoc sit absurdum enunciatum & falsum, siquidem non necesse est quempiam agitari opinionibus doctorum, qui nescit illa de urina: De urina ad fontes reuocanda. tamen malumus potius cum doctoribus uagari, quam cum Neoparacelso urinam ad fontes suos & physica reuocare principia, atque ita re & facto ὐρπόται fieri. Libenter committemus aduersario omnem de illa re certitudinem, modo bibat, & rebibat urinas, & uel; & c. atque ita ad principia naturae & fontes epatis & uesice & intestinorum ea reuocet. Quid nostri de istis excrementis, tanquam iudiciis & signis annotarint, notum nimis est. A Neoparacelso, Thurneusero & aliis, neque potationes neque destillationes illas Addit: Opium pro apio. fabulosas desiderant. Qui tot erroribus implicatus est, illum necesse est opium pro apio dare, merdam pro balsamo, opprimentia pro confortantibus, & c. Nihil hic nisi mendacium est. Uidere aliud non possum. Excoquendum illud Neoparacelsi scriptum in posterum igni est, & Uulcani oculis obiiciendum. Uitiosa dispositio Sophista. Disponuntur hic heterogenea & dissentanea pro homogeneis & consentientibus. Ramea uirga opus erat. Sed hic quoque cuculum agit Sophista. Opium pro apio dare, cuius est, nisi eius, qui uitriolum pro sale porrigit? Qui arsenici cadauer, pro eius essentia uendit? qui aquam uitrioli pro eius oleo? Nolo de aliis dicere. Ultimae minae in Galenicos. Tandem minitatur Galenicae discipline ultimam fauillam. O quam trepidamus? Quam pallemus? si in uinis sunt illi tui Philosophi & medici, noris in uiuis etiam esse philosophos & medicos nostros, quorum Deus longe erit ualidior, quam ille Chaldaicus. Facient hi medici, ut totus tuus Uulcanus non tantum suos amittat oculos, sed & tuos tuorumque omnes profundis immergat tenebris, quas, ut Aegyptii, etiam palpare possitis. Sed qui sunt illi medici tui? Medici Paracelsici sunt ille ipse Graman pastor fugitiuus. Tu ipse nempe. Cum enim scribas illos nobis manifestaturos errores de purgantibus: tu autem mox tractatum satis luculentum & uirulentum de iis edideris, tu tuam cecinisti cantilenam, teque ipsum panoniis coronasti pennis sine arbitro honorifico? Censores Paracelsici. Sed quos censores requiris? Tui scilicet similes, sartores, & sutores, quanquam forte nullus eorum abiecto cucullo paganus seu profanus factus est, sicut tu deserta professione Theologica e pagano pastore in scurram abiisti. Gloriaris & de mecoenatibus tuis. Mecaenates Paracelsici. At tu nullum inuenire poteras, cum tuum purulentum uomitum eructares aduersus medicos. Repente extiterunt prorepentes ex parturiente monte, sicut mus ille ridiculus, aut seminatis draconis dentib. enati id quod fieri potest. Nam tu hic Medeae auxilio adiutus bonam fecisti sementem. Sed pari fortuna, qua conciliati sunt illi tui patroni euanescent, teque prostituent solum. Nicolaus Maius honoris gratia nominatius. Nicolaum Maium, quem multi boni uiri norunt, eiusque ingenium & liberalitatem & experiuntur, & quam te, maioris aestimant, quique cum Galenicis medicis non raro solent conuersari amice & familiariter, non puto adeo dementem fore, ut approbet illa tua uirulenta sophismata, ne dum defendat. Si uolueras quaestione ueritatem cognoscere, cur non thesi & problematice egisti, atque ita prius explorasses, quam statuisses adeo uesane? Scit ille neque Galenicos omnes consentire de mineralium usu, at interim abiectis totius medicinae praeceptis, neutiquam digladiari. Chymia uera honoranda. Ego plurimum tribuo minerali notitiae, & recto usui: plurimum Chymiae: atque utinam omnes mecum pari & sententia & labore experirentur, breui politiorem haberemus pharmacorum praeparationem. Uide Zuingeri iudicium lib. 2. Epist. med. Cratonis pag. 272. & lib. 3, pag. At interim a principiis medicinae ne latum quidem unguem discedam. 347. lib. 2. Obiicis nobis dignitatis nostrae honorarium nomen, & priuilegia & alia. pag. 357. Ubi Crato nihil detrahit chymicis & c. Uide & Andernacum & alios & c. Doles tibi ademptam esse facultatem eo aspirandi & ob id rapis tibi ipsi titulos philosophi & medici, quasi ignoremus te magistrum artium creatum concionatorem egisse, & abiecto concionandi munere irrepsisse uulcaniam; in qua per mortes & pericula multorum experimenta fecisti. Paracelsici uenantur nobilitatem. Nunc assurgis. Solent Paracelsici ad nobilitates aspirare, & gratuitos seu bullatos doctores, qualis etiam in Boiemiae finibus est organicen, qui pari arte ad ista insignia euectus est. Si non fugitis lucem; si uerorum tam estis periti, cur non legitima doctorum promotione utimini? Cur non docetis in Academiis? Paracelsici spe diuite aulas irrepunt. Aulas occupatis, ubi credo uos adulando proficere plus, quam uera dicendo; & mendicando amplius, quam medicando. Unum fortuitum exemplum atque alterum plerunque ab his, qui plebeio feruntur iudicio extra artem, tanti aestimatur, tamque mirabile censetur, ut statim uos titulis uberrimis obruant. Et reuera mirificum est, si quid boni agitis. Ab aulicis & honor & ignominia praeceps. Malo enim assueuistis sed illi aulici nobilitare uos possunt, possunt etiam exaltare, & diminuere breui manu; si cut suspensorum, decollatorum, & aliorum exempla testantur. Tu tibi ab aula caue, si sapis. Pompa Paracelsici ficta. Sequuntur asseclae, qui ueluti in pompa triumphali, uictas & triumphatas pixides sint portaturi, & contra, breuia remedia Paracelsistarum ostensuri quibus conualuerint. Pictorem egisses Neoparacelse, aut poetam. Hypotyposin tui triumphi bene repraesentas. Contraria. Quid uero si nostrae pixides sint solidae, uestrae uero cum manibus erosae, & in calces redactae? hypotyposis. Quid si addent uentriculos laceros, & exesos a margaritis uestris, loco uexillorum? Si uenas ruptas, mentemque expugnatam, & pulmones euomitos, intestinaque excacata humeris portabunt, clamantes miserum; Onunquam uidissem illum medicum paracelsicum; & meum uentriculum haberem sartum tectum. Mirum ni ille, qui sale tuo conualuit, olim nigre factum & ueluti atramento inscriptum exhibiturus sit omasum. Uerissimum tutissimumque quoduis quod experientia uetustissima monstrauit. Utinam uero resipiscerent illi nouarum medicinarum & curationum auidissimi arreptores; & cogitarent id uerissimum esse, tutissimumque quod tot experientiis comprobatum publice sit receptum; publice fiat, examinetur, & prostet emendum unicuique, pro ut fides eius est spectata. Artem quoque eam esse crederent, que ingeniosissimorum uirorum industria & experientia sit constituta; quam iacri codices non uituperant, sed laudant; quam & saluator ipse pronunciauit aegrotis necessariam, non sane intelligens hanc Paracelsicam; sed eam quae tempore ipsius adhuc uisibili conuersatione inter homines agentis fuit exercitata; Tandem etiam sibi persuaderent, non posse eam bene nisi a medico administrari & hunc ad morbos sanandos, non agyrtas, mulierculas, iudaeos, fugitiuos pasto res & c. esse consulendos. Sed hallucinantibus meliorem mentem precamur. Adhuc de scripto apologetico. Nam Galeni conuitia in Deum & c. medicinae nihil derogant; ut quae ab ipso inuenta & constituta non sit; sed dono Dei peruenerit adhomines. Deus autem suas diuitias non inuidet ulli; ut & Plato ait: Bonus est, bonum nullius tangit inuidentia: & Euangelista ex ore saluatoris; Solem suum mittit bonis & malis; cui sit gloria in aeternum. Anatome Tractatus Neoparacelsici, De Pharmaco Cathartico, Scripti Aduersus Galenicos ueteris ueraeque Medicinae Professores. Inqua Uicissim ostenditur uanitas & odiosa Neoparacelsi calumnia, & detergetur uerae medicinae macula. Spongia Andreae Libauii M. D. P. C. Physici Roteburgotuberani, e Salinis Sax. A. Saluatoris M. D. Xciiii. De Catharticis Galeni Et Uerorum medicorum. Multis iisque uariis uirorum ingeniosissimorum scriptis industriis hactenus decertatum est, de ui illa quarundam medicinarum, qua Uarietas effectus purgantium. uidemus e corpore potissimum nostro exigi humorum turbam, idque ea cum uarietate, ut non immerito hinc constet, quantum in natura absconditum sit miraculorum, quamque longe se interdum illa a cognitione humana proripiat. Etenim quaedam per os assumta, commouent naturam in plerisque hominibus, & per secessum exigunt, quod abundat. Quaedam non hac, sed per uesicam resolutam materiam deducunt. Alia uomitu; alia sudore euacuant. Quaedam foris illita; aut manu uersata praestant idem. Aliquibus sola intuitio impetum attulit; aliis odor. Non defuerunt quos abunde uacuauit, id quod in aliis talem effectum uix unquam praestitit. Quaedam etiam indiscretim humores quosuis purgant; Quaedam unum atque alterum saltem, idque ualde diuerse. Causae indagantur. Affertur modo familiaritas quaedam, qua simile quod est, trahat ad locum communem expulsionis naturalis sibi determinatum & analogon: Causa purgationis. Modo horror & nausea naturae certo modo a certis stimulatae. Interdum crasis & tota substantia; interdum calor, humiditas, amaritudo, lubricitas, acredo, astrictio, quantitas & alia tam manifesta quam occulta in iudicium deferuntur; atque omnino aliis uisum est aliud. Paracelsicus beneficio anatomiae suae sibi omnem scientiam policitiss est, & nequit uim purgantem expedire. Audiuimus autem in apologetico Neoparacelsi tractatu, hunc uirum beneficio Uulcani omnia sibi in medicina promittere, ita ut essentias rerum cum specificis proprietatibus, modo agendi, utendi; dosi & aliis uel oculis ipsis possit luculente demonstrare. Putabamus titulo de pharmaco purgantis, Sisyphium tandem disputandi de uitali laborem nobis exemtum iri, & erroneas opiniones penitus ad tartarum ablegatas nunquam nos perturbaturas. Sed ingenti spe decidimus, nosque ille, ut coruum hiantem delusit. Contenta tractatus de pharmaco purgantis. Etenim perlecto tractatu nihil artis, nec quicquam de re tanta demonstrationis calumniae & conuitiorum abunde damnationis plurimum, uesanae uero arrogantiae uel integra occurrerunt plaustra, eaque eleganti illo tautologiae odiosae, & crambes millies coctae recoctaeque tragemate perbelle exornata, & ueluti emblemate singulari illustrata. Omnia uesaniae dementissimae arma in apologia absumsit. Nihil hic ei erat reliquum. Tautologia utendum fuit, ut rabies in Galenum hac potius satiaretur, quam in se uersa autorem suum corroderet. Negat Galenicos posse salua conscientia utipurgantibus suis. Galenicos uti purgantibus non posse, & cur Synopsis breuis totius scripti. Nouum hoc non est. Coccismus est. Ante idem inculcauerat. Negati argumenta affert; quia sint corrosiua; deleteria uenenata. Quia cruda & spagirice non digesta: Quia exotica: Quia auaricia mercatorum, & pharmacopolarum sophisticata uarie, corrupta & mutata: Quia dosi certa careant. Quia in pharmacopoliis commista & conturbata adeo ut uis exoleuerit; nec amplius agnosci possit quibus postea argumentis sua non desunt consectaria uipereo halitu probe saginata. Si quaeras istorum omnium prosyllogismos: Argumentorum prosyllogismus. Uulcanus est; Spagiria, anatomia essata, ars signata & aliae stultorum hominum escae, & plausibilia condimenta ex Paracelsi culina & fimo equino collecta & ad rauim usque non secundum formam & modum suum, sed titulo saltem tenus inculcata. Nec opus est ista cognituro, ut totum euoluat tractatum; in uestibulo eius paucis lineis, & epilogo uerbis paucioribus tota ingenii uis extat. Reliqua nihil aliud habent quam uerba expletiua, & interiectitia loquacitatis stolidae nugamenta. Nos, ut breuiores simus, in pauca omnia contrahemus, respondentes stulto quidem ita, ne sibi sapere uideatur, ei tamen similes in malis artibus non fiamus. Principio causam affert cur refutanda Galenicorum cathartica sumserit. Cur Galenica catharticis refutanda. Promptum erat respondere immensitatem artis; Unde parum abfuit, quin uenter displosus sit, & caput ruptum: Deinde inuidiam & maliciam comites. Ita enim minitatus nobis fuerat in epilogo apologiae suae; fore Medicos & philosophos, qui istud facerent. Ecce, hic ille medicus & Philosophus. Uerum aliud promit: Fatuitates Medicorum, inquit, sunt pestilentes & exitiosae adeo ut manibus palpari possint; Item Methodus curandi a purgantibus apud Galenicos incipit. Oportuit ergo me de purgantibus agere, idque primo loco. Saluatorem mundi auditis. Parum aberit quin Herculem agat, aut Bencochab illum Iudaeum. Non poterat peccatum Medicoram agnosci, nisi per fugitiuum Pastorem; quem uesania coegit medicos conuertere, cum in uertendis ecclesiastis suis operam olim luserit. Ridiculum fatuitates manibus palpanda tam opero se refutari. Si manibus possunt palpari fatuitates nostrae, quantum operae precium fecisti in tam operosa confutatione? Si pestilentes sunt, & exitiosae, cur te non primum confecerunt, & istud impurum monstrum ad orcum demiserunt, antequam irreperes Paracelsicam officinam? Usus enim illis es ante istud tempus. Neutrum est uerum, id quod ex collatione nostrorum cum Paracelsicis abunde patet. Galenicorum purgantia in usu medico extra nouam. Fatua enim & pestilentia non sunt, quae sensu & ratione cognita, magistra uero experientia per tot secula sunt comprobata, & adhuc per maximam orbis partem sine pestilentia & fatuitate sunt in usu laudatissimo. Non autem mirum est insulso palato uideri ista fatua. Fascinata lingua & fauces totae sunt, fumoque exiccatae Paracelsico, ut sapere bene, ut decebat, non possint. Deinde a purgantibus aliquando quidem incipiendum esse, res ipsa cogit: A purganto non semper initium cura. at id raro. Neque enim artis praeceptum ignotum nobis est; concocta medicari; non cruda nisi turgeat; Et saepe alterantia, roborantiaque solum requiruntur, & symptomatum uiolentia alio uocat & c. In acutis mora periculosa. Sed nec immemores sumus praecepti alterius de necessitate euacuationis, in qua procrastinatio non absque praesentissimo futura erat periculo, ut in acutis de quibus dicitur: φαρμακέυειν ἐν τοῖς λίην ὀξέσιν, ήν ὁργᾶ ἀυθήμερον. Χρνίζειν γὰρ ἐν τοῖς τοιούτοισι κακόν. Et quid suadeat Sophista aliud, in cum plethorico uidet imminere apoplexian; quam ut subito depleatur corpus uena secta? In Epilepsiis, & apoplecticis a magna humorum illuuie, postquam excitati sunt aegri, quid aliud suscipiendum? Si dederis diaphoretica, incisoria & alia, augetur periculum a colliquatione, & uiolento humorum motu, quomodo Paracelsus ille, licet nobilia habuerit remedia, tamen non raro peccauit. Paracelsus nobilia remedia stultedando pecca uit. Illa enim confertim aggrediuntur hostem, & subito perturbant omnia; inter quas turbas anima disturbata non raro corpore turbulento excedit. Interdum purgandum ut alterantia uires exerere possint, si scilicet humorum abundantia prohibeat. Aliquando hisi praepurges alterantia tantum ualent, quantum si in sterquilinium, aut stagnum putridum proiicerentur. Non adeo inuisa debebat Neoparacelso esse purgatio aliquando curam auspicata, quanquam id non fiat temere. Hoc prooemium est. Sequitur quaestio ipsa cum sua tractatione. Hic oblitus est methodi suae, quanquam in Rami Schola uideri uult enutritus. Paracelsicus amethodicus. Quomodo disputabimus Neoparacelse? Non patefecisti nobis per definitionem, purgantis seu cathartici significatum. Num catholice καὶ καθʼ αὐτὸ, καὶ κατὰ παντὸς αν κατὰ μέρος, καὶ καθ ἕκαστον disserendum est? In disputatione purgansu nendum qua tale, & non qua rhabarbarum uel elleborus. Sumemusne purgans, qua tale; an qua aliud? Per se enimucro. Nam alioquin errabimus in magno pelago, & errorum scopulis crebro impingemus constat alios materias singulares respicere, & rhabarbarum, colocynthini & reliqua ostendere. Nos istis utemur cum aeger sub manu est certus & singulariter definitus. Purgans quid. Nunc de purgante, qua hoc, disceptabimus, cui nempe facultas est ad euacuandum, id quod in corpore uiuente potissimumque humano, praeter naturam est, aptum ad expurgandum medicina. Non iam policemur exactam definiendi artem. Contenti simus descriptione aliqua, ad effugiendam incertitudinem. Thesis aduersarii. Hoc tu negas posse salua conscientia utigalenicos. Quo argumento? Quia, inquis, sunt uenenosa purgantia. Hic tu mihi statimin casses incidis. Si purgans quae tale, uenenum? Si enim quaeram; etiam Paracelsici sunt uenefici. Ergone Paracelsici purgantibus non utuntur? ἀπὸ τοῦ καθόλου statim resilies πρὸς τό κατά μέρος, & dices; Imo utuntur: Sed Paracelsica non sunt uenenosa; Galenica sunt. Forma Syllogismum: Uenenatis nemo potest uti salua conscientia. Galenicorum purgantia sunt uenenata, Ergo his nemo potest uti salua conscientia. Proba mihi propositionem. Quid? taces? Euge bonus es disceptator. In prima acie terga uertis. Uenena possunt usurpari salua conscientia. Primum hic dicimus falsum esse propositionem. Siue enim uenenum accipias simpliciter pro medicamento; ita ut signet uenenum non malum; seu pro ueneno malo, si usus sit medicus, ex praescripto artis, non malignus: dicimus nos uenenis bona conscientia in medicina uti posse. Uenenum proprie id uocari solet, quod occulta ui in festum est homini. Non tamen ex causa finali definitum. Hoc enim uenenum ueneficorum est, non medicorum; sed materialiter more passim uulgato: quanquam si Logicus rigor attendendus esset; Quod manifesta nocet, ut euphorbium. id κρῆσφυγετον foret. Condonabunt autem Logici usum hunc, propter autores, qui ita accipiunt. Opium & c. Ita Paracelsus adhibuit Xenech¬ Aaa 3 Xenechdon suum foris; non dicitur uenenum nisi modificate. ita idem fecerunt alii bona cum conscientia. Opio, cicuta, mandragora in multis utimur externis & c. Turcae & Indi Opio uestuntur indies & c. Haec autem habentur pro uel nenis. Deinde secure quaedam etiam in gargarismos assumuntur, ut cicuta, & c. Hispani Indorum toxico per uulnera laesi sublimatum insperserunt, & leuamen senserunt unde non mirum si ille maritus abexiterium sensit ab hydrargyro. Quaedam per clysteres, & potiones & alia dantur; at non nisi in digestis, in quibus iam ueneni uim amiserunt; ipso Neoparac. id fatente infra & loco argumenti hoc ipso utente ex Galeno contra Galenum. Ita se habet propositio a Sophista relicta. Finge iam purgantia esse uenenata. Non tamen consequeris optatum. Sed antequam tuas probationes audiamus; dic anpurgantia per se sint uenena, an ex accidente? Per se negas. Alioquin uae tibi. Autor illius est N. Monardes in epistola indica licet non omnes iuuerit. Ex accidente ergo: Quorsum autem id? Infra dices: quia in crasso sunt corpore; & repetes Cantilenam: Omnia corpora feculenta uenenum habent. Iam proba Assumtum. & c. Procedunt primum testimonia maximorum Medicinae Antistitum, ut Graeci, Arabes; Purgantia quomodo uenenata. ueteres, noui, numero quindecim, qui omnes testantur purgantia esse uenenata. Testimonia quod pharmaca sint uenenata. Noueramus hoc Neoparac. etiam te non monente. Quae purgantia uenenata. Sed quaeso hoc expedi; num dixerunt scripseruntque isti tantum de Gade Galeni purgatiuis, an uero de purgatiuis absolute? Et si hoc; num καθόλου; an saltem de aliqua specie, nempe eorum, quae uocari solent maligna? Haeres hic secundo: Et prostituis tuam causam in eo quod maxime probasse oportebat. Nos dicimus assumtum tuum quidem uerum esse; at non de Galenicis tantum, sed & imo maxime de Paracelsicis. Non te iuuabit τερέ¬ τισμα praeparationis spagiricae. Totum enim principium eodem peti in priore opere est demonstratum. Quo nunc Neoparacelse? Aduoca Uulcanum, uel potius forcipem eius, & apprehende aliquid. Conceditus in gratiam sophistae uera purgantia esse natura aduersa. Donamus tibi etiam hoc; quod illi laudati uiri depurgante uero omni ( nam quedam non sunt uere purgantia, ut quae lubricitate sua stercorum exitum promouent, & reliqua ) sed qua est purgans locuti sunt, ne nobis molestiam crees, cum tuis inanibus prolepsibus. Donec itaque probaueris saltem Galenica purgantia ab illis intellecta, seu quae in corporibus ad huc sunt, & non potius omnia; te uanitatis arguere non definemus. Si dices; de his locuti sunt; quibus & usi, sed usi sunt integris. Ergo & c. Fallis Assumto. Medici non semper dant integra. Nam non semper integris sunt usi. Plurimorum dant infusum in uino uel eius spiritu. Haec est Spagiriae pars quaedam. Nam illae uestrae extractiones ita solent fieri; Discrimen inter extractum chymicum & infusum Galenicum. nec improbo. Saltem hoc interest, quod in angustum contrahatis ad melius seruandum, quod tamen raro nisi iterum dilutum propinatis. Alioquin correctiones conueniunt, siue essentias additas spectes, siue corpora. Paracelsici non sola praepetratione corrigunt. Et tu mentiris, qui ais Paracelsicos corrigere sola praeparatione. Pauca sunt in quibus non aliquid addant; quod patebit Paracelsum, Thurneiserum, Quercetanum, Lullium & alios percurrenti uel leui pede. Sed & intellexerint de integris: Non raro & uestrae familiae proceres eadem adhibuerunt; Paracelsici etiam integra purgantia adhibent. & illud tuum Semper morbo uanitatis laborat. Sed & semper tibi donamus; at nondum demonstrasti Paracelsicos abiicere corpora cum corporibus utantur: Falsum est Paracelsicos cihiectis corporibus, ut nudis essentiis. Deinde si non utuntur corporibus, sed nudis formis, & uirtutibus, adhuc tamen aqua haeret, rectiusue id fiat quam per corpora. Si possint essentias nudas elicere, nan tamen id sit recte. Omnes enim physici faciunt corpus nostrum & medicamenta actiua passiuaque, in quibus contactus fieri non possit, nisi sint corpora; eaque facile passibilia. Uide quo tu cum tuis essentiis tandem peruenias. Usus uestri certe arguunt, uos uestrae caussae & arti diffidore in totum, cum corpori crasso proprio & naturali remoto, substituitis alienum, cum quo essentias ingeritis. Remoto proprio corpore nihilominus uus requirit alienum. Strenuus esto Neoparacelse, erit tibi opus Uulcano locio. Antequam procedas ad argumentum aliud, impingis in Galenico uentriculo obiter seu perfunctorie uiso. An uentriculus leniter purgantia non exuperet. Negas illum coquere purgantia, si non exuperent. Prome argumentum: Quia, inquis, non potest uincere potentiores tincturas. At tamen isto eodem relaberis, & quaestionem plane non arguis. Id enim nouerat etiam Galenus. Itaque de uiolentis dixerat omnino ex illis alimentum nullum fieri posse; Et ideo aut eiici, aut si maneant, noxam inferre. De mitioribus quaeque uinci possunt, hoc est, quae non habent tincturas fortiores, id asserebat. Uenenae certa quoque uentriculus uincit. Uide ut stes? Cogita uero anum illam Atticam cicuta uesci potuisse: indicam puellam, & regem Cambarae saginatos uenenis: Tartaros ex intermortualibus uiuere neglecta peste: Mithridatem uenena non respuisse, & c. Cur non inueniatur, qui purgans in cibum uertat? De capellarum uentriculo digerente scammonium, & in lac uertente notum est. Tinctura ergo scammonii non absolute uentriculo fortior est: sed quodam. Theophrastus ille deus & pater tuus lepidus est cum suis historiis. Paracelsi lepida mendacia. Refert ille quendam intra sesqui mensem nihil comedisse, sed tantum uentriculo foris glebam humidam imposuisse, atque ita uixisse. Alium memorat multos annos durasse sine omni cibo & potu, tantum indies sumendo scrupuli dimidium de auri essentia. Credat Iudaeus Apella. Non ego. Auri essentia habet fortem tincturam quomodo potest nutrire? Namque aurum didici tinxisse potenter. Uos uix grana de auri essentia porrigitis ob uirtutem excedentem. Quomodo decem grana uicit uentriculus nudus, ieiunus, & ea sine liquore? Unde etiam tantum essentiae ei suppetiuit? Sed uobis mentiri sine pudore integrum est Nobis saluo honore non licet. Hoc scrupulo deuorato prolepsin ponis: Galeno negantur benigna esse. At de benignis loquitur Galenus. Tu rides: Cur? Quia omne corpus crudum est uenenatum. Ergo & benigna. O te Chrysippo dignum. Contra uenenum corporum. Tune hoc sentires, & uinum potares ex cella potius quam ex Uulcania lemno? Si pruna sunt purgantia benigna, & tibi ea uxor tua uel hospes saepe apposuit, abstinuisti opinor tanquam ueneno, noluistique contingere, tanquam sacrum. Naturalis Spagiria. Ubi uero illa tua naturalis Spagiria? Certe ea adeo est benigna, ut quaeuis uenena corpulenta deglutiri sinat, quia natura prouida optime agit, separat purum ab impuro, ita ut Medicus possit securc in utramque aurem dormire. Sed de illo tuo ueneno supra. Alia Prolepsis. De correcturis Galenicis. Es enim mire prouidus. Dicit Galenicus: Corrigimus. Ergo non nocent illa nostra pharmaca. Quid tu contra? Nouo argumento correctionem repudias. Supra enim docebas corpore corpus emendari a Galenicis, hoc est te expositore, uenenum ueneno. Nunc cumulas autoritates, & Galeno, Auenzore, Auerrhoe, Riffio testibus probas etiam correcta esse suspecta. Et ne quis tibi ogganniret Galenum non dixisse καθύλου, tu id quoque anteuertis. Si nulla correctio est, nec Paracelsica erit. Bene uero istud. Accipi. Si nulla cor mus negationem correctionis καθολικην, & dicimus eodem argumento & Spagiri an tuam peti. Si enim nulli sidendum: neque tuae. Uideamus tamen quomodo tu Galenum tractes. Galeni locus de his quae laxantem & astringentem uim simul, habent. Is capite eo in quo tua autoritas est, agit de pluribus potentiis in una re existentibus, & confusis; Et producit cramben & hetam, & alia quibus est succus δειμυς, ἢ νιτρώδης ἢ ἀλικὸς, qui separatus purgat, relicto corpore non purgante, sed potius aluum sistente. Ita de Gallorum ueterum iure, de conchariis marinis & aliis disserit, donec perueniat ad aeris squamam, quam dicit astringere & mordicare: intra corpus uero sumtam etiam purgare, quia uis astringens superetur ab acri & purgante perinde ac in scammonio misto cum rhois succo, quae simul iuncta non sistant aluum, sed moueant, quanquam in lingua non nisi austeritas pateat. Ita enim etiam multa cathartica cum carne Cydoniorum data gustui non apparent, sed effectu. Hic tu bonum agis Spagirum. Falsa interpretatio Paracelsici. Transformas non tantum caput 14. in decimum quintum, ut sic melius lateas, uerum etiam ex bona fide facis malam. Nam Galenus ibi non dicit, praeparatione tantum falli gustum, nec uenenosas & mortiferas qualitates tolli: Hoc tu illi tribuis maliciose pro more tuo, sed in una re, seu natura, seu arte, mista plures esse facultates, ueluti astringentem & purgantem, quanquam non nisi illa, gustu percipiatur. Pari fide ille persidus utitur in reliquis. Uos boni, crimine ab uno discite omnia. Sed de corrigentium ui supra diximus. Omnino inuenimus naturam mistura sua quaedam ita correxisse, ut sumi citra noxam integra possint. Paracelsici correcturi non raro malo frena laxant. Spagiri illi Pseudochymici separatione sua harmoniam uirium tollunt, & cerberum alligatum non raro liberant, ut grassari impune possit. At qui clamant sua segregatione correctionem ficri? Qui hoc ignorat, consideret de sero lactis purgante, de succo brassicae, betae, spinachiae, absynthii, cochlearum marinarum, cancro rum, & c. Lac integrum non purgat, sed serum et butyrum, & c. quorum omnium extractae & in liquorem deposite essentiae purgant; scorsim nisi ex cibo purgante sit. Integra non item, imo & reliquiae uix quicquam habent noxae per se, cum tamen audiatis hic agyrtam clamantem uenenum non esse in extractis, sed in corporibus feculentis, seu reliquiis, cum ipsa experientia testetur contrarium. Symptomatum uis non arguat incorrectum purgantis uenenum. Sed missis prolepsibus ad argumentum ab effectu peruenitur, & atrocium symptomatum ui inter purgationes arguitur non correctum uenenum esse, sed potius acutum Hoc argumentum etiam supra tractauimus. Tautologia committitur. Hoc monemus, Sophistam uti fallacia κa¬ τά τι & accidentis, imo & non causae. Uniuersaliter arguit, quod uix uerum est κατὰ μέρος. Eiusmodi crudelia effecta in uerorum medicorum curis non deprehenduntur, sed in empyricorum Neoparacelsicorum, sicut euincunt superius commemoratae historiae. Deinde ex accidente aliquando euenire non negauerim. Multa enim incidunt foris. Nec medicum saltem suum officium facere decet, sed & ministros, & alia recte esse comparata. Quae autem errata eueniant ob patientes immorigeros, & non attentos ad mandata ministros, nulli est obscurum. Nec semper causa istorum horribilium est pharmaci uenenum Naturae commotio, flatus, obstructio, passio alia, & c. Saepius accusanda. Sed finge euenire illatam horribilia aliquando, num nullum mite nobis pharmacum est? Nulla cassia, manna, rhabarbarum peregrinum, nostrate, nec reliqua? Sed ita mentiri, & summis ima miscere conueniebat Paracelsico, ut si calumniando audacter non totum, tamen aliquid haereret. Sed caueant ne cui dent uitrum antimonii aurum uitae, turbich, minerale, spiritum uitrioli, salem gramanianum seu potius atramentum & alia imperite. Paracelsica adeo turbulenta ut Erastus ea uocauerit diabolica. Non deerunt αυτοκατακρισίαι. Huic argumento subiiciuntur occupationes quaedam, Et prima est: Exigua dantur dosi maligna: De Dosi. Ergo tantas turbas excitare non possunt. Neoparacelsus respondet, primo quidem non nocere ista, at tandem prorumpere ἐνέργριαν, & ita labefactare naturam ut semel usus medico, postea abstinere non possit, iuxta uulgarem sententiam. An Galenica initio iuuent, post noceaent. Scriptum olim a Zuingero & Erasto est, laudanum opiatum a Paracelso datum primo iuuisse statim colicos, at post quaedam tempora contrariam noxam, lentorum uenenorum more attulisse & morti dedisse. Idem Fernelius de hydrargyro refert. Neoparacelsus depulsurus hoc telum accommodat istam experientiam nostris. Sed quis est, qui non istud mendacium agnoscat? Tot homines quotidie sub cura Galenicorum sunt, quorum quidam ter, quaterue anno purgantia sumunt nostra, in quibus scammonium est, rhabarbarum, elleborus, turbith, & similia; Si omnes aut plurimi, aut etiam decima pars de tanto numero ui istorum medicamentorum moreretur, quae pestis futura esset? Ad eos qui atramentum Gramani uorant. Attendite mihi, qui Neoparacelsico atramento uentriculos a crapula laxatos constringitis, & gustum debilitatum nimia uini copia reparatis sepiae huius liquore, ne hic uerus uobis uates fuerit. Nostra medicamenta a medicis, non a barbi tonsoribus agyrtis & aliis adhita eam uim non habent. Et quod nouimus numero saltem in Franconia, quib. Plebeiae purgationes ex ualidis. familiare est se expurgare ferri squama, puluere pyrio, lathyridis granis, esulae radicibus, succo iridis nostratis, radiculis ellebori nostratis, succo corticum de radicibus sambuci & similibus absque ulla arte praeparatis, & non nisi rudi more ingestis non paruo pondere? Periculosus usus fortius non habet effectum illum, nedum medicus mitium. Si quid tale in esset, quod aduersarius scribit, in his appareret. At licet commoti satis uiolente fuerint, salutem tamen sibi suam ab istis medicinis gratulantur. Sed satis confusum mendacium est luce ueritatis. De semel usurpato medico & coemiterio. Uulgi illa opinio de semel usurpato medico omnes tangit. Non est ut se liberet Neoparacelsus: sicut & de coemiterio nouo, quod si primis suis experimentis non impleuit, non sibi tribuat, sed Deo, homines ab eius iniuria singulariter protegenti. Apparet autem etiam hic calumniosa interpretatiodicti uulgaris. Non de medicamentis catharticis solum usurpari consueuit, sed de consilio medici omni, atque etiam uenae sectione. Non absurdum est assuetum medicinis eas repetere. Neque adeo absonum a uero est. Nam natura consuetas motiones annuatim solet sentire, aut etiam citius pro temporum modo. Id norunt etiam rustici in scarificando. Non tamen necessarium id plane in omnibus est. Menstruae uirorum purgationes. Noui uiros grauissimos, quibus non aliter ac foeminis purgationes suae per menses recurrere sunt solitae, quibus non procedentibus male fuerunt affecti. Multi uix semel in utta Utuntur medico. Alios contra, quibus non opus fuit ad medicum semper recurrere. Sequitur prolepsis alia: At utimur, inquient, Galenici, Benedictis; De benedictis Galenicorum. ( su pra nominauerat pro sua modestia maledicta ) Respondet se diffidere: postea protestationi negat respondere factum, siquidem sine Colocynthide, Scammonio, Turpetho, & c. non acuamus lenia. Tertio, negat ullam benedictam medicinam esse nisi Spagirice praeparatam, sed omnes male dictas & uenenosas, id quod constanter pronunciet: Constantes dicuntur corporea uenenata. quia corpora nihil faciant ad uim medicamentorum, & in se habeant nata. uenenum latens: Essentiae uero sint innoxiae. Confidens ei temerarii obligatio. Huius prosyllogismus sumitur a confidentia quadam propria: promittit se essentias uoraturum citra noxam, modo nos uoremus uicissim earum reliquias, sed tunc fore praedicit, ut clamemus: Uicisti Paracelse. Quarto arguit ab hominum iudicio, qui mori malunt, quam nostra usurpare, eadem esse maledicta, natura ipsa uenenum praesagiente, quanquam id tegere festinent laborentque medici. Probat id Aristotelico uel potius Epicureo axiomate, quod natura appetat conseruationem sui, fugiat contraria. Haec Neoparacelsus. Consueto more furit. Furor Paracelsici. Insanienti ignoscendum est, sicut olim debachantibus Maenadibus, que obuios Thyrsis percutiebant. Prima responsio de diffidentia, maliciam hominis arguit. Paracelsicis non credendum. Nos contra monemus, ne quis facile credat uersutiis Neoparacelsi. Latet anguis in herba: Si quis uero desideret ueritatem rei: Galenicorum explorata fides. is accedat, hic rhodos est, hic saltamus. Innumerorum experientiae, etiam iam nimis uulgares factae in publico prostant. Secunda non opus habemus. De acumine. Non enim negamus nos uti acumine cum opus est, sed uti medice. An Galeniea maledicta. Ueni & uide. De tertia supra responsum est, & adducta exempla contraria. Est autem in Deum & naturam contumeliosus, dum maledicta illa uocat physice, quae Deus ad salutem hominum concessit. Sed quid ille curet Deum, qui ab eius ouili profugit, & se mercenarium improbum fuisse testatus fuit, nisi fur simul fuit, & latro, sicut uatidico ore refert Saluator? Si constanter id pronunciat, constanter mentitur. Contrarium enim totum uerum est pene in omnibus que nouimus. An Galenici ignorent. Sed ille simplex uir putat se nobis simplicibus ualde uerba facere, putat nos ignorare quid Chymia praestet, sicut supra cum magna, sed ridicula & inepta fiducia dicebat: Chymiae effecta. Scio quid ipsis desit. At tibi deesse cerebrum sanum hae ipsae tuae conuincunt & demonstrant furiae. Uenenum corporum. Non est uerum, ut iam saepe diximus, in corporibus reiectaneis esse uenenum simpliciter, sed si quae uenenata sunt, ex illis uenenum extrahitur ita, ut corpus plane relinquatur mortuum, possitque citra incommodum, si quis uelit usurpari. Uenenum potius in extractis. Et natura id ostendit per se. Etenim aconiti succus expressus, opium seu succus nigri papaueris, Thapsiae spiritus & liquor & alia innumera, extractae res sunt, at quam uenenatae? Experire corpora ipsa, ueneni uim deprehendes minorem; Experire feces seu reliquias expressionis, nihil inerit. Stibii uitrum an non extracta essentia est? Integrum sumitur innoxie, flos albus, & uitrum furiose mouent corpus. Supra fecimus mentionem lactis, Betae & aliorum. Quae infunduntur, sicut alias uires deponunt in menstruum ita & uenenatam. Infusio ostendit quod extrahatur uenenum. At infusione essentiae chymicae multae extrahuntur. Ita aque quae stant super cadmia, arsenico & similib. uenenatae inde fiunt, non tantum quia alterantur, sed & quia spiritus minerales, perinde ut acidulae & Therme, secum uehunt, atque etiam aliquid de subtili substantia. Extractio talis adhibetur in multis ueneni tollendi gratia sicut & coctio. Aliquibus ita per macerationem crebram menstruis mutatis adimitur uenenum: aliquibus eluitur, & c. Omnino hoc compertum est, ueneni maximam uim in essentiis uenenatorum esse, adeo ut cocti angues absque noxa comedi possint, ueneno pro halitum & ius coctionis deposito, tantum abest ut Neoparacelsi sententia plane omnem experientiam & fidem euertens, sit uera. Dereliquiis uorandis. Stulta & inanis est fiducia illa, que nobis reiectanea seu reliquias offert, seruatis sibi essentiis. Per Chymicos ignes ita aduruntur, & transmutantur & horribilia fiunt, ut nec saporem nec odorem aliquis ferre possit. Si certare uult; sorbeatis ius decoctarum raparum, betae, & c. Item infusum rhabarbari, turpethi, scammoniae, esulae, iridis nostratis, & reliquorum more solito extractorum, ita ut ex totorum unciis duabus selectissimis ipsi relinquatur una dosi accipienda essentia, nos nihil cunctabimur quin duplum secum liberatarum tamen prius ab his, quae ignis & aliorum adhibitorum uis intulit, simus deglutaturi. Feces repurgatae essentiis irerum adduntur a Chymicis. Et quid cunctemur, cum feces denuo elaboratae addantur extractis essentiis, & una sumantur? Et ne nos putet ludere extractionum modis, optimos ex spagyrorum libris seligemus. Sunt autem optimi, qui essentiam ita extrahunt, sine tamen igni & menstruo abhorrente a natura, ut in reliquiis nihil deprehendatur, nisi solum insipida materia plane omnis uirtutis expers, nisi quod terream astringentiam retineat. Si illud fecerit, uter uincat apparebit. Non ita iniqui sumus, ut ille. Nos offerimus ea quae comedi possunt. Mineralia, plus habent alienae materiae quam propriae, & longius absunt ab usu humanae conseruationis. Ille mineralia opponit, quae nunquam uenerunt in usum culinae, & quorum saltem terra ferri non potest, etiamsi reliqua omnia decesserint. Sed ignoscant boni temerariis sponsionibus. Stulto non aliter fuit respondendum. Quae experientia magistra probauit, a Deo ad salutem nostram data, iis cum gratiarum actione est utendum. Considerare debuerat audaculus ille: Non tentabis Dominum. Deum tuum. Paracelsici falsi Chymici. Est autem hoc firmum argumentum & nequitiae & ψευδοχυμίας Neoparacelsi. Nullus enim ne Paracelsicorum quidem est, qui istud audeat excepto uno Muffeto, qui tamen cautius loquitur, nempe fixa se assumere sua dosi uelle. Omnes alii referunt, totam totius uim per Chymian coarctari ita, ut minima quantitas sufficiat ad iustam dosin, sicut Paracelsus de magisterio gemmarum monet, guttam dari solum, quia sit ualde acre: Gutta datur in magisterio margaritarum Paracelsi. Et de magisteriis gemma rum scribit, quod uitra & instrumenta penetrent, nec possint seruari nisi in auro. Essen. Gem. Et ille nugator tam prompte uult ista uorare. Essentia salis. De essentia salis idem ait autor, quod una semuncia plus saliat, quam libra in iure de integro. Et ita de aliis. Itane est Paracelsista? Sed experiatur si libet, procul dubio clamabit, nisi prius erosae sint fauces, quam id possit, uicisti Galene. Nausea delicatulorum uel impotentium. Quarta responsio a uulgi nausea inanis & indigna est prolatu. Plurimi sunt qui se expeditos ad remedia offerunt, & ideo medicos accersunt. Uix unus atque alter delicatulus ita fascinatus est, antequam tamen mortis spicula seria experiatur, discit resipiscere. Chymicis remediis plures aduersantur quam Galenicis. Hoc dicimus; nos saepe uoluisse Chymica propinare, idque cum magno patientum commodo, sed adeo aduersatum nobis est, ut animam exhalare citius, quam Paracelsicum, opinione sua, remedium sumere sustinuerint. Nequitia Paracelsica etiam uera chymica reddit suspecta. Sunt autem remedia Chymica a ueris quoque Chymicis praeparata adeo suspecta reddita per nequitiam & imposturas Paracelsistarum, ut paucos inuenias, qui illis etiam omni noxa destitutis, uel si iures, & fidem tuam interponas, fidere ausint. Amuualdi Panacea in noxia. Amuualdi medicina, quam Panacean uocant, caret noxa, nisi noxie usurpes, quod experti dicimus. Inter multa millia inuenias uix centum, qui attentare eam ausint. Ita scelere impostorum infamantur etiam immeritissima. Uis naturae praesaga. De praesaga naturae ui, rabulam agit Sophista? Uideat qua prudentia possit declinare, si quid noxii cum cibo uel potu uoret. Muscerda una est ex essentiis Paracelsicis. Acutae naris homo est. Statim olfacit, si cum olere cocta est aranea, aut si muscerda ( unum ex Paracelsicis purgantibus per anatomiam naturalem in muribus grandibus, essentificatum, si credere fas est ) cum pane praebetur. Non purgat illa, quia in mure est Spagirice separata, & in clibano concocta. At feces una uorat. Ergo uenenum. Nec potest corrigi corpus corpore. Duplex ergo edit uenenum, cum panem muscerdis pinguibus bene compactum deuorat, neque tamen praesaga ueneni natura est. O stuporem asininum. De chymicis praeparatione exasperatis propter ignem. Liberare hic Chymicos satagit magno in quodam crimine. Ab initio uiuo ad huc Erasto experientia cognitum est, Paracelsicos praeparatione sua non coelestes & innoxias essentias coquere, sed diabolicas plane pestes. In uulgus hoc emanauit. Addiderunt eruditi, ignis uim addere & augere perniciem. Amolitur id a se ualde turbulente & indignabunde ( quia crabrones sunt moti, nimisque essentificata haec ueritas est, impuro omni ὀντως, hoc est essentialiter & uere sublato. ) Neoparacelsus; Autor de Theriacae non iuuat Paracelsicos. Et Galenico testimonio ex tractatu de Theriaca ad Pisonem comprobare nititur id falsum esse crimen. Sed non opus est ut commoueatur. Policitus multa est de suo Uulcano, & proprio experimento. Satisfaciet illis, si potest. Non tamen eluere maculam Paracelsistarum poterit, etiamsi se purget. Illi longe aliter sua praepararant. Deinde nihil auxilii est illi in autore citato. ( quem Galenum fuisse negant docti quidam. ) Nam de aliquibus saltem id uerum scribit, non de omnibus. Et loquitur de aperta & simplici ignis ustione. De Spagyrica nunquam in mentem uenit. Chymici optimas essenὀ tias quaerum extra ignem. Imo contraria illi prorsus est Spagiria, quae optimas essentias quaerit in his, quae nunquam in ignem uenerunt teste Paracelso & Dornheusero; Et quorum spiritus, ne affugiant, arctissime clausis rimis retinentur. Dicunt enim cum spiritu abire essentiam, & nihil relinquipraeter cadauer, in quo deceptus Spagirus, frustra quaerat arcana. At ille Galenicus apertis fornacibus urit. Neque tamen temere est quod sentiunt autores ignis ui immutari medicinarum potentias. Miscetur flamma spiritibus pabuli uariis qui se insinuant etiam per minimos transitus. Res ipsa loquitur uaporaria & panes resipere ignem suum, de quo est & in Propheta & apud Macrobium, & c. Inde requiritur etiam tanta industria in electione & gubernatione ignis. Sed de his satis. Tandem uenenosa Galenica esse arguitur compositionibus, in quas ingrediuntur opium, colocynthis, sulphur, euforbium & alia. Uide Andernacum lib. 2 Dial. 6. Sed plana responsio est, digestione facta illa non amplius esse quod fuerunt. de uet. & no. Si ergo non sunt hoc, fuerunt autem uenena, iam non erunt amplius. med. circa finem De oleo uitrioli. Et usus Theriacae, Mithridatii, pulueris Saxonici & aliorum adeo uulgaris iam est, ut omaibus uenenis alexiteria esse pateant uulgo. Non ergo haerebit calumnia. Opponit autem nostris sua chymica Paracelsica, de quibus ad nauseam dictum est. In oleo uitrioli multus est. Non superbiat; De oleo Uinos melius praeparare possumus ipso. Uidere autem etiam hic est superbae temeritatis certissimum iudicium, & ψυδοχυμίας. argumentum euidentissimum. Non quidem curat aliorum praeparationes; de sua promittit, se indies per totum mensem semunciam uelle potare, quae res perueniret ad uncias quindecim. Atqui cortum est diligentissime id praeparare Ualerium Cordum & Dornaeum, & alios quorum descriptiones sunt ad manum; quae non dissentiunt a Quercetani quoque breui designatione & Andernaci aliorumque. At hi omnes, tres, quatuor, quinque guttas porrigunt una dosi, nec facile excedunt scrupulum medium siue de dulci siue acido accipias, adeo ut chymici ueri mirentur nostrum spiritum dari drachmae pondere, atque etiam grauiore. Cuius uitriolati liquoris magna est dosis, in eo multum phlegmatis restare, aut non esse essentiam axiomate dicitur. Reprehendunt autem eum, quod multo adhuc scateat phlegmate, quod tamen nos non curamus, quia sic prodesse experientia cognouimus, nec damus nisi dilutum aqua aut alio liquore. Andernacus unam atque alteram guttam praebet cum cordialibus in pestenec parum fauet Paracelso. Nos hoc ipso tem¬ Bbb 5 tempore gustauimus a chymico peritissimo factum. Impossibile est sine noxa caperc drachmam per se, ne dumsemunciam. Alias uero etiam aliorum, ut Francofurtensium. Norimbergensium, & amici cuiusdam nostri, praeparatum sumsimus. In uirtute parua fuit differentia, licet alterum altero empyreuma redoleret magis & c. Incorrectum omnino non est tutum. Erodit enim & carnes, quibus parcit correctum recte usurpatum. In diluto sacharo, quo corrigitur acrimonia, sumi facile potest quod correctum est repetita destillatione. Ut & in multa aqua. At hoc non placet huic Sophistae. Si Neoparacelsus semunciam singulis diebus potest concoquere, sine omni corrigente, quid erit praeterquam merum pene phlegma seu aquositas? At hoc non erat obseruare Spagirorum regulam; Purum ab impuro: Et in minima quantitate esse plurimum uirtutis. Sane Neoparacelse tu indignus es uel Paracelsi nomine. Nondum potes uitrioli spiritum facere, & chymiatrum profiteris? Quae te intemperiae agitant? Sed quid miramur? Domi didicit, e fugitiuo pastore factus agyrta lucifuga & tenebrio, qui putat statim credere debere omnes, quod blaterat αυτο¬ δίδακτος. Ne autem nobis ogganniat doseos diuisionem, quasi distribuere ita uelit ut una hora unam guttam sorbeat. Ignauo Sophismate peccauerit, & nihil magni fecerit, dignum promissis tantis, isa licet & hoc absque temeritate non foret, singulis horis scrupulum pene deglutire, si die saltem semuncia sit haurienda. De uirtute illius Spiritus nos praestantiora cognouimus, quam tu declamare queas. Urit uirum, quod Galenici admiserint Chymian. Sed quod tu tibi fingis a Paracelso eos didicisse; Galenici a Paracelso nec didicerunt nec cupiunt discere chymiam ut expresse Crato, Arragosius & alii scripserunt. improbe agis. Quod Amuualdus de se scribit, non scilicet doctum esse ab illo; Nam nemo proficere ex disciplina eius futili facile potest; id nostri de se longe uerius. A Paracelso prioribus & longe eruditioribus uerioribusque arripuerunt artem, & iam experientiae accessione ita nobilitati sunt, ut tuam ψευδογυμίαν facile queant redarguere, & ad coruos mittere. Uitrioli spiritus non pollet plus omnibus aliis Galenicis. Mentiris tamen turpiter, dum attribuis uitrioli spiritui plus quam omnibus aliis Galenicis medicamentis Multa sunt a quibus uincitur, non tantum uelocitate agendi sed & praestantia effectus, nec in omni malo omnia adhiberi possunt. An spiritus uitrioli sit frigidus. De ui refrigeratoria nugas agis imperitas. Nostri sciunt in eo plus esse caloris quam frigoris, quanquam facile se accommodat ad coniunctorum naturam. Guintherius cum uitriolo insigniter calefacientem uirtutem asscribit; tum oleo eius ita ut instar ferriurere possit. Et si omne purgans calidum est, ita ut etiam hydrargyrus ob hoc calidus esse quibusdam affirmetur, uitrioli autem spiritus purgat: Uitrioli oleum super metallo efferuescit sicut aqua regia, lenius tamen. Cur non sit calidus? Deinde affunde aliquam quantitatem cupro uel alii metallo; & in uitro manu tene: uidebis sponte incalescere & feruere, instar aquae fortis, fusae super metalla; si stygia est calidissima: & spiritus ille quandam uim eius habet; Et est aquarum fortium potissima materia uitriolum; certe calidus spiritus ille erit. Nihil dico de acredine crodente & c. Galenus ob hanc aceto tribuit calorem. Non omne acidum frigidum. Et est quidam chymicus, qui axioma hoc refutat. Omne acidum frigidum, seu est a calore imbecilli: exemplo aceti radicati. ol. Sulph. & spiritus uitrioli, quae acida cum sint, calida existant. De ui ignis & uitrioli per se taceo. Tuum credo satis erit frigidum. Nisi enim obtusum & fatuum habes palatum, alias synceri tantam copiam indies potare non posses. An tu es ex progenie Indorum de quibus Garzias ab Horto ait, quod nobis calida aromata plaeraque frigida censeant. Acidulae. De acidulis nobis constat sine tua admonitione. At illae tuam confidentiam satis arguunt. Mistura oleum uitrioli cum aqua. In libris tribus uel quatuor uix sunt guttae decem. Nos in simplicia qua misturam experti sumus. Decem guttae satis sunt ad sesquilibram aut etiam duas eo acore tingendas, qui deprehenditur in Goppingensibus. At quid in illis praestiterunt reliqua mineralia. De corrosione Galenicarum medicinarum. Satis putatur iam argutum uenenum Galenicum, quanquam eius rei uestigia sint etiam insequentibus argumentis. Acceditur ad corrosionem. Corrosiua nemo potest cum bona conscientia dare. Galenica purgantia sunt corrosiua; Ergo, Non possunt haec dari cum bona conscientia. Assumtum firmatur usu Scammonii, Esulae, Colocynthidis, laureolae & c. Propositionem cur non probas argutule? Etenim laborat morbo κατά τι. Cur non adhibitum est pharmacum ex regula κατὰ παντὸς, καὶ καδʼ ὅλου? Corrosiua tuto a peritis dantur & sumuntur quadum etiam ub imperitis secure. Nos damus illa corrosiua, quorum meminit, secure in compositionibus, quia certum est, uires illas refractas esse digestione, & alteratas. Deinde damus etiam cum bona conscientia cum dilutis corrosionem mitigantibus. Et hoc fieri posse uel uulgo constat. Uinum corrosiuam uim habet, & eius spiritus. Uinum. Ita mel; acetum sul, succus berberum, limoniorum & alia plurima. Ita muria, garum urina, lixiuta quaedam & c. At illa nobis uel in cibo non raro sunt iucunda condimenta. Esulae corrosio corrigitur coctura lactis. Condimenta corrosiua innoxiia. Alia uis nocens tollitur macerato aceti: Colocynthide raro utimur in substantia, eaque non nisi digesta. Esula. Colocynthis. Alias decoctum clysteribus non inutiliter miscetur. Foris forma Emplastri Epomphalici item usurpatur, sed citra corrosionem. Thymelea cuius generis est & hydro piperarum iris nostras & c. Thymelaeam uorant rustici per se, quanquam non raro fauces exulceret. Sed illi temperare norunt ut piper. Itaque nihil inde est incommodi. Nos rarissime utimur pilulis e Thymelea, & Mezereo. Diagridium. Corrigimus ante compositionem ut esulam; & digerimus in ipsa. Scammonii seu Diagridii, quod est eius extractum, usus tam uulgaris est, ut pudere debeat Neoparacel. inter corrosiua id posuisse. Et si extractio corrigit; Serapio de Scammonio. non metuendum ab eo est. Serapionis experimentum in recente, integroque maxime uerum sit, aut etiam nimia quantitate dato. Ad nos succus perfertur, qui praeparatus deprehenditur non tam noxius; Chymicae paracelsi molliter tractata. quanquam rarissime per se detur, nec nisi ab imperitioribus. Galenus Diagridium etiam cibo miscuit sine noxa erosionis. Sed quam blande potest sua Chymica Paracelsica tractare Neoparacelsus? An uos latet propria Paracelsi confessio? An mundi experientia uana est? Require supra de coraliis, perlis, antimonio, praecipitato, & reliquis; Et uide quid ipse Paracelsus scripserit. Deprehendes non leuem culpam. Oleum uitrioli quod & ligna corrodit qua res a Galenicis purgantibus non dum obseruata est. Oleum uitrioli imperite tractatum datumque corrosiua uirtute non uacat. Sed propter eam usus eius Medicus qui non est circumforaneus, sed congruens cum ratione recta, non est prohibendus. Sed & de his supra. Adduntur huic argumento quaedam succenturiata; ut; Medici ipsi nolunt sumere quae aliis praebent; De medicis recusantibus ea quae propinant aliis. sua ergo censura sunt mala. Lepidum caput. Non absque ratione id nolumus. Quia non ita laboramus ut alii, nostra natura allis. ab aliis discreta est. Deus multa hominibus largitur, quibus non utitur ipse. Nobis delectus est. Aliis placent sua. Spiritu uitrioli curaremus multos. Sed aegroti conqueruntur de sumptibus. Et una dosi interdum parum proficimus. Sed de hoc supra. Aliud. Non aliter praeparant sua quam tusione & c. Praeparationes Galenicae. Item pharmacopoei fidei committunt, ipsi non soliciti de praeparatione Mentiris in utroque, magna ex parte. Medicus nequit periuria ministrorum artis cauere. Non quidem Pharmacopoeos iniuratos nostre ferunt ciuitates, neque medicus cuiusque periuria cauere, aut olfacere potest; Itaque & fidendum ipsis est: attamen non ita rari sunt in Pharmacopolio, ut non obseruent quid fiat. In plerisque locis ne inferre quidem in officinam audet quid pharmacopola non inspectum & iudicatum a Medicis: Et hoc iterum in compositionibus respicitur. Non opus est nostris tua uirulentia. Maius periculum est in iudicio mineralium Paracelsicorum. Tu uide ut tuus Uulcanus omnia recte coquat, & magister metallicus singula porrigat sine spiritu & essentia arsenicali, cadmiosa, & aliis, praesertim cum marcasitas elaboras. Non enim ignotum est quam uarie misceat illa natura, quodque ut Geber ait, in profundo substantiae adhaereant mala, quae elui non possint ulla arte, nisi totum corrumpas, & misturam soluas. Quod nos ipsi non praeparemus; Cur Galenici medici non sint pharmacopaei. causa magistratus est, qui uoluit in publicum consuli, uti sciretur quae medicamenta conficiant medici. Paracelsica fagiunt lucem. Tu ustulatam conscientiam geris cum tua tam arcana seruas, quam sacra eleusinia. Itaque publicos ministros non ferunt. Miror ullum hominem tua abscondita & lucifuga usurpare. Dic quomodo & quo me curare uelis, dicebat ille; & habebis me tibi obtemperantem. Sed de hoc etiam supra. Tautologi esse cogimur, quia nihil hic affertur praeter nugas repetitas. Chymica non contemnuntur a Galenicis, sed Paracelsica Galenici ac praeparationes ignorent. Chymica nobis contemni fingis. In omni pharmacopolio prostant. Quod autem tua respuimus, quia iudicium & lucem fugis, & in nulla academia, nec ullo magistro didicisti, sed es fugitiuus apostata; ignosce nostrae rusticitati. Tales sumus fato quodam. Argumentare. Qui ignorat praeparationis suae officium, idque committit item ignorantibus, is non potest bona cum conscientia dare purgatoria. Galenici ignorant & c. Ergo & c. Negamus Assumptum. Et quanquam Fuchsii, Campegii & aliorum adducas sententias; nihil tamen proficis. Scimus illos tibi non adulatos fuisse, sed de negligentia multorum conquestos diligentiam omnibus commendasse. Inter Galenicos multi rudes & ignaui. Nec inter nostros, quod supra diximus, omnes sunt paris industriae, experientiae & alacritatis. Eos & nos improbamus. Incognita procognitis sumi internos nemo non nisi stultus patitur. Scelus pharmacopoei est si sumit alterum pro altero inscio medico. Si Pharmacopolae errant in hoc, deprehenditurque erratum; non impune ferunt. Idem dictum esto de impostura eorundem quam infra recoquis. De Dosi ita. Qui dosin certam ignorat; Dosis. non potest bona conscientia dare purgans. Galenici ignorant dosin. Ergo & c. Assumtum probas: quia obstinate retineant formas praescriptas; nec attendant aetatibus & regionibus mutari uim medicinarum & dosium: idque probas croco & isatide, quae ex coloribus bona uel mala aestimantur; item quod deleteria modo magis modo minus sint noxia; item utamur coniecturis. Sed de dosi tibi supra etiam restitimus. Responsio. Galenici non omnia ad unum accommodant modulum. Nunc assumtum negamus; Et ad primam πίστιν dicimus te falli elencho κατά τι. Non prescripta saltem & usu probata retinemus; sed & ipsi praescribimus & componimus noua; utentes simplicibus, mistis pro necessitate. Sed si usu probata retinemus, tu negas id recte fieri, quia in annos res mutentur felicius infelicius prouenientes. Hoc quoque supra refutatum est. Medici etsi praescriptas compositiones retineam simplicium tamen delectus agunt antequam componantur. Iam dicimus, si tuis mercatoribus tantum tribuis, ut ex colore possint pronunciare de bonitate & malicia croci & Isatidis; quae dementia est medicis in re medica non posse idem dare? At nos non ex solo colore aestimamus res: exploramus gustu, odore & tandem etiam effectu quantum polleant. Non est natura instar fucatarum & cerussa purpurissoque inductarum mulierum. Uix ita se occultat, ut non aliqua nota suam bonitatem manifestet. Si experientia didicimus his notis in re repertis argui eam bonam, quorsum uirulento tuo ore nos allatras? Mineralium notae sunt fallaces propter spiritus indeprehensos & uarietatem misturarum. Tibi id neutiquam adeo est expeditum. Omnia enim mineralia per chymian elaborata, denuo semper sunt examinanda, & effectus spectandus propter materiae inaequalitatem, & operatioonum uarietatem. Id tu nobis expertis nunquam adimes, ut ut tuas praedicas preparationes. Uulcani mutatoriam uim delere non potes: neque in manu tua nature crasis est. In chymicis mineralibus nihil propinandum est nisi toties effectu, qui tamen periculosus est, spectatum denuo, quoties nouum factum est. Benea te exigitur πρo πότίσμα. ut sis quasi praegustator ad mensam. Nhil enim a te sumerem, nisi in te compertum: quanquam ne sic quidem audaci & fugitiuo homini fiderem. Galenicorum multos negas uitrum luto perungere posse. Ridiculus es. Qui id non possint? At ne desiderant quidem Quanta enim gloria est id posse, cum commune sit cum figulorum tyronibus? Ego non credo te posse calceum bene ungere modo sutorio; Uitrum lute perungere, non est operosa gloria. ideone te uituperem? Aluto ad analysin Spagiricam satis Ramee processisti. Logicorum luto perungi non eras indignus. Essentias indicare dosin, supra negatum est, simpliciter uerum esse. An essentiae indicent desin. Tu autem non ex essentiis sed modo praeparandi certitudinem sumebas. Sed quaeso si essentiae indicant id, quo argumento id deprehendis? An quia multae uel paucae extractae sunt? Nullo modo. Eo enim non potest dosis definiri. Quo ergo? Effectu. Equidem. Color dosin non indicat. At hic unde innotescit? an non gustu, operationis experimento & fine? Nam ex colore nullum tibi argumentum est; cum paulo momento possit is mutari. Nec quia Ccc 2 quia antimonii uitrum rubet, ideo fortius est citrino; neque etiam quia pellucidum est. Galenicorum doses fixae sunt praeter quam in mineralibus, si caetera sunt constantia. Nam parari potest tale, quod tamen non multum uehemens est. Ergo tandem ad eundem cum Galenicis portum peruenies. Interim tamen Galenici melius iudicare possunt, quam tu. Nam illi naturalia considerant, tu artificialia. Illi effecta per se; tu ex accidente, id quod supra abunde demonstrauimus. Galenicos artis principia ignorare, pars de crambe reposita est. Sed iam uibras magnum telum. Necesse est, inquis, uel infra uel ultra modum purgare: Galenici negantur medium in purgando posse inuenire. Ergo periculosa est eorum assumtio. Probatur antecedens; quia medium non possunt inuenire; Cur hoc? Quia destituuntur spagiria que monstrat medium. Proba etiam hoc Neoparacelse, & uinces. Interim tibi turpem petiti principii elenchum reponimus. Garris de felicitate & infelicitate nostra. Felicitas Galenica. Noster Hippocrates non totus ualedixit fortunae. Tu si nulla coniectura uteris, & in acutis morbis & extremis fortuito euentu non haeres; sane Diuus es. Non enim ausim te felicem uocare, quia tunc in te non caderet fortuna. Quae exotica sunt, ea sunt ignota, & eorum dosis ignoratur. De exoticis. Galenicorum purgantia sunt exotica. Ergo & c. Propositio probatur quia ignoratur collectio, duratio, mansio in emporiis, suffocatio: distinctio maris & foeminae & alia de quibus Campegius. Propositio fallit elencho κατά τι. Quanquam enim ista omnia sint ignota, tamen cum ad nos perueniunt secundum signa confirmatae experientiae, quantum apud nos ualeant, bene potest sciri. Inde etiam idiotae norunt aromata diiudicare & c. Lege Garziae ab horto & aliorum libros, dementes dices qui negant commerciorum necessitatem. Sed de exoticis supra actum est. Symphorianus, Brunfelsius & alii aduersantes exoticis actum egerunt. Consuetudo successit naturae. Nec ignotum est, aliis in regionibus nasci probiora, quae in nostrum usum uersa non deprehensa sunt ignaua. Quid habes quo compensare possis charyophyllas Indicos, nucem moschatam, macerem, Cinanomum, & tantam gummatum cateruam: Imo saltem Zingiber & Zedoariam? cur uos essentias ex illis facitis? ex quibus celerrimae & praestantissimae actionis olea & odores sumuntur? Coralia & margaritas unde sumitis? Thurneiser quam multus est innecessitate electionis mineralium, quae profecto tu similiter in sylua Thuringiaca non inuenies. Sed de his supra. Assumtum magna ex parte falsum est. Non enim omnia sunt exotica quibus utimur in purgando. Sunt nobis flores prunorum & persicorum; Est esula, sambucus, ebulus, polygala, rosa, Iris, lathyris, Polypodium, sigillum Salomonis, ferri & aeris squama sales, & alia infinita, quibus adde serum, ceruisiam recentem cum butyro, & similia. Purgantia patria. Non tamen damnamus sennam, mannam, cassiam & similia, quia etsi in sua regione quid operentur, lateant licet hoc falsum sit ad nos per uenientibus historiis uel extremorum Indorum; quid tamen in nostris quoque peragant, uulgo notum. est. Ne ergo tibi adeo inuisa sint exotica, ne minus Paracelsicus esse uidearis. Futile figmentum nostratia per ignem uel chymia posse exaltari ut assequantur uim & praestantiam oticorum. Quod dicis nos exoticis posse carere ideo, quia nostratia per uulcanum possint in gradu exaltari, id canas tuis Paracelsistis. Nos minoris comparabimus exotica & plus securiusque operabimur, quam tu cum tuis incertis, preciosis & laboriosis essentiis ad crucem usque exaltatis. O te miserum exaltatorem, qui ne muscerdam quidem perducere potes ad temperiem rhabarbari, nedum alia. An tu putas crales illas naturae per ignem dari; & ingenerare te posse elleboro nostrati temperamentum Mechocanae uulcani ministerio. Quaeso te experiare, ut resinam cerasi perducas ad excellentiam Benzoini; & oleum nucis moschatae compenses oleo nucis iuglandis: Et cinamomi essentiam ex cortice betulae producas. Faciam te apud omnes Deum. Qui incognita pro cognitis habet, is non potest hona conscientia praebere purgantia. Galenici incognita pro cognitis habent; Ergo non possunt purgantia dare bona cum conscientia. Assumptum probatur; quia ignorant catharticorum naturas tam uarie miscendo ea, quo sit ut abolescant. Deinde quia Galeno desideratam spagirian ignorant, quae tamen ostendit uarie confusa: Item docent catharticorum operationes esse ex ocultis proprietatibus; Ergo ignorant eorum naturam. Debent autem illae esse notae. Sed nec per qualitates phantasticas noscuntur; nec per Spagirian: Ergo omnino ignorantur. Subsiste. Negatur assumtum; De ignorantia Galenicorum. & respondetur ad primam probationem, quod & simplicia nota sint sensu, ratione, experientia, & quae ex simplicibus fiunt. Etsi enim abolentur nature singulorum actuales; tamen potentiae restant in toto: Nec quiduis fit a quouis. Omne effectum sapit suam causam. Sed nec omnia purgantia Galenica sunt mista per artem. Secunda probatio partim principium petit; Chymia sola parum quid indicat. partim nihil ueri arguit, sed falsa est. Nam & sciunt separationes Galenici; & norunt non chymiam solam res indicare. Potiora instrumenta noticiae sunt naturalia. Ex arte de natura rei parum firmi potest extrui, ut supra dictum est. Nondum constat an Galenus talem desiderauerit separatione qualis est in Chymia. An autem chymia expleat Galeni desiderium, magni iudicii est. Ita uult ille separari res, ut lac. Id non praestat chymia. Et confundit id exemplum Sophistae feces, uenena, & essentiam. Tertium firmamentum ita est. Si catharticorum propietates funt occultae, & Galenici eas cognouerunt; aut per qualitates primas agnouerunt; aut per Spagirian. Sed per neutrum; Ergo non cognouerunt. Probatur Assumtum quia Spagirianignorant; qualitates autem phantasticae non possunt eas iudicare. Sed cur non probas Propositionem. Nos enim nimium quantum in ea desideramus; Effectus argumentum praeterit sophista. nempe effectus experientiam. Sed tu unguem istum tuo ulceri noluisti. Et tibi ad tua probanda eadem incumbit necessitas, uel si rumparis. Nihil enim scis, nisi persensum & rationem. In assumto aliquid l dabis qualitatibus primis & secundis. Qualitates non sunt sine ui arguendi. Itaque non totum est uerum. 1 sophista & a Ramo disce argumentorum numerum & efficaciam. Sed attexuntur hic emblemata. Galenici nihil habent quod opponant morbi grauioribus, quia occultas qualitates ignorant, manifeste uero secundum Hippocratem nihil habent uirium. Ferulam Sophistae. Occulta qualitates Galenicis plus zotae quam Paracelsicis. Occultas nouimus experientia. Manifestas simplices & solitarias primas negat Hippocrates multum in medicina respici. Nam non admodum periculosa est earum afflictio, nisi in totum negligatur, aut etiam ui procuretur, quia possit cito per contrarium tolli. Quod autem δραστικαὶ sint, nunquam negauit. Et quomodo potuisset, cum frigori extremam congelationem & mortem tribuisset? Loquitur autem, ut tu supra fassus es, de synceris & nudis, non autem de his quae in crasi sunt, & alias multas habent coniunctas, quibus maximos effectus assignat. Siue ergo simplices & nudas accipias: magnis afflictionibus possumus subito occurrere, & in frigidatum nimis calefacere, & c. siue temperatas, medicina nostra efficax est per easdem, siue occultas, quia cognitae sunt effectu, hic quoque ualemus. Notamus tamen Idiosyncrasias, & modeste fatemur nos circa has plurimum hallucinari. Et licet experimentorum plaustra habeamus, res tamen ipsa docet in illis nihil esse stabile Itaque Parum confisi singularibus, plus attendimus artis praecepta ratione perpetua & immobilia. Paracelsici cum suo & aliorum damno experiuntur idem. Et sic bruta fiunt illa tua tela: morbis sunt apponenda specifica, quia oriuntur ex occultis & specificis. Possumus. n. istud. At tu magna parte fallis, dum omnes morbos ex specificis deducis. Ut tibi tuus Uulcanus oculos expiret, & pustulis cutem laceret, non opus ei est ui specifica. Calore id potest. Ut Gangraenam niues inducant, stupores, apoplexias & alia, satis est, si sint frigidae. Ita de uentis, de uulneribus & aliis. Porro ais: Specifica Galenici ignorant: Laepis philosophorum negatur a Paracelso habere uim specificam, sed ex praeparatione deducitier uirtus eius tota. Ergo posuerunt quosdam morbos incurabiles. O te dementem hominem qui non uides inuersum arietem teipsum petere. Tuus Paracelsus habet multos morbos incurabiles: necesse ergo est, ut ignoret specifica. Non omnia Paracelsica specifica. Et si magister: Ergo & discipulus. Omnino ex ficta cerebri fumosi persuasione ortum est, quod putas te per Spagirian posse scire specifica. Nisi effectus spectes, caecior eris talpa. Falsum est Spagirian. Iam nos excludit numero medicorum. Medigus is est qui sanat per specifica: specificas uires osiendere, non raro eas peruertit, ut in magnete. Galenici non sanant per specifica: Ergo non sunt medici. Propositio probatur, quia aut manifectis aut oc cultis sanat. Non manifestis, quia haec sunt nota Idiotis; Unde non opus est medico propter ista. Galenici negantur medici esse. Assumtum probatur Spagiria, & quia dicimus occultas esse illas. qualitates. Sed elenchus κατὰ τι genuit paralogismum purarum particularium. Non sunt medici, qui occultis uel manifestis curant; Qui sint medici. Sed qui bene medentur, & non tantum occulta, sed & manifesta adhibent ex artis modo. Probatio propositionis ignorat elenchum. Idiotae sciunt κατα τι. Etsi enim nouerunt Idiotae qualitates manifestas, medicum tamen ulum & cognitionem non habent. Assumtum falsum ante repudiatum est. Eodem autem paralogismo etiam Paracelsici excluduntur a medicina. Putidum enim mendacium est, quod ex Uulcano discant specifica. Alia calumnia: Ignorant uim catharticam in aliis; Ergo nec in catharticis. Stultorum stulta somnia. Nugationem uocat id Sophisma Philosophus. Ratio & experientia satis id nos docuit, ut non opus sit Sophista Neoparacelso. Alia: In multis difficilibus arripiunt nomen 780 And. Lib Tract. De Pur. obscurae proprietatis. Ergo a medici officio absunt. In morbis aliquid arcani & inexplicabile est: Elencho consequentis fallitur. Scimus quosdam morbos, praesertim Epidemios habere quid diuini, idque incognitum nobis. Sed in eo longe sunt imperitiores stupidioresque Paracelsistae. quod tamen non obstat quin medici simus si bene medeamur. Si tantum ualent in essentiis cognoscendis, age destillent aerem, & aegrorum corpora, & uidebimus quam futuri sint scientes. Est autem impudens commentum posse morbos sciri ex praeparatione medicamentorum Spagirica, de quo supra. Adhuc si quid probabile habuit in hoc tractatu Neoparacelsus. Plurima sunt supra exposita, in quib. effudit uesaniae suae argumenta, ita ut nihil praeter tautologias inanes ab eo in posterum sint expectande. De conuitiis. Quod nos conuiciis & ignominiosis titulis exagitat, id supra satis repulsum est. Nec dignos est, cui respondeatur. Boni a malis nec laudem nec uituperium agnoscunt. Poena autem debetur pro stulticia. Paracelsicus hic talis ut ab omni bono sit excludendus. Persuasum omnino habemus, nullum uirum bonum posse sibi salua conscientia & dignitate huius apostatae, & scurrae impudentissimi consortium appetere, nedum constanter usurpare, nisi resipiscat. Noscitur ex socio qui non cognoscitur ex seboni nostram ament & bene inter pretentur. Deo Gloria. Pagina 183. quinque prioribus lineis deletis, haec substituantur. Tres purgantium formulae: Uinum, Puluis, & Electarium. Optionem das rusticis: & iubes purgare quoad satis, in omni morbo, quantum mihi adhuc comperire licuit. Et hoc, quoad satis, & c. Ecce uero, Lector, schedule illius exemplum: unde agyrtam, tanquam ex unguibus leonem. Anwaldts Charteck / die er den Bauwren gibt. Anfangs soll [ Cung Bawrenfeind ] alsbald den nechsten tag/ einen / zween / otagen einmal / wie etwan die notturfft mocht erfordern / alleweg Morgens nuchtern nach uerzeichnete Purgation gebrauchen: Eben dieses schlags ist auch fast Herrn Do¬ ctors Schmelz¬ kessels uon Wenigwitz ka Proces. Man soll nemmen / Senet dritthalb loht / Wermut / Melissen oder Muntzen / Alantwurtz / iedes ein halb loht / Hirschzungen ein quint. Alles in ein Sacklin gethan / in ein maß Wein gehenckt / und Tag und Nacht in einem Keller stehen und ruhen lassen. Ist wie ein Wermut Wein zu trincken. Wann man an statt deß Wermuts so uiel Salue nimpt / ist solche Purgation wie ein Salue Wein zu trincken. Dar¬ non soll [ Cung Bawrenfeind I ein / zween / oder drey Morgen / wie erst bericht / nuchtern ein zimlichs truncklein kalt thun: unnd uber ein halbe oder gantze stunde hernach ein Suppenbruhlein niessen, Aber mit dem andern essen ungefehrlich 4. oder 5. stund warten. Wenn aber [ Cung Bawrenfeind ] dieses Purgiertruncklein Morgens nuchtern nicht kalt trincken kan / sol zuuor ein Supptein / unnd hierauffsolches Truncklin zu sich nemen. An dieser Purgation statt / mag man die nachfolgende brauchen. Man soll nemen Senet ein lohr / Fenchel oder Enissamen ein halb loht / Zucker zwey loht / Alles klein zerstossen un wol onder eynander gemengt. Dauon soll man auff ein oder zweymat anderhalb quintel / oder ein halb loht ( welches ohngefehrlich so uiei ist / als man auffzwey mal mie dreyen Fingern fassen kan ) wie es an ihm selber / oder in einem Suppenbruhlein Morgens nuchtern einnemen / ond ungefehrlich 4. oder 5. Stund drauff fasten. Ietzbemeldt Purgierpuluer mag man under sechs loht Rosen oder sonsten gemeinem honigmengen / und also ein Latiuera drauß machen / unnd dann auff ein mal so uiel nemen / alß ungefehrlich ein Welsche Nuß groß ist. Doch soll in diesem Puluer der Zucker außgelassen werden. Wann also [ Cunz Bawrenfeind ] gnugsam¬ lich purgieret / Soll [ eri alßdan hierauff den nechsten Tag [ etliche tag ] /nacheinander allweg zu Morgens und Nachts souiel deß Panaceae, alf in Briefhin ist / in eim Loffel uoll Weins / Reinfall / Meth / Bier oder Suppenbruhlein einnemen / un zu Morgens ungefehrlich 4. Stund drauff fasten. Wann noch etwas uom Puluer am Loffel hangen uerblieb / soll man widerumb ein oder zweymal den beruhrten Trancker eins nachgiessen / damit das Pulter alles saupag. 9. lin. 26. dixit. 12. 9. tam. 29. 27. halitu. 41. 1 tecte. 48. 12. & qualem. 50. 15. 158. 13. & pro e. 56. 29. 580. 30, μιάσματα. 57. 8. ἀποκρίσεις. 58. 23. fumi. 60. 21. moneat. 65. 11. fugitiue. 66. 9 ullo. 77. 12. mitioris. 84. 11. necat. 85. 6. tus. 89. 16. oenophorum. 98. 18. doses. 100. 12. sanguisuga. 29. uidetur. 103. 15. S. Uiti. 105. 17. φύσιες. 116. 26. infamis. 130. 18. fugacior. 137. 3. uenabaris 154. 9. dele comma. 169. 15. quorundam. 175. 1. nequiuisse. 183. 9. pharmacopolio. 190. lin. 11, & 12. connectantur 196. 16 berberum. 202. 14. indigitent. 204. 5. peritia. 252. 6. familiaria. 259. 1. Uulcaniam. 268. 28. irino. 271. 20. pene. 275. 27. permeantem. 282. 28. talcum. 295. 5. scil. 309. 28. curari. 318. 5. γένηται. 321. 19. contenta. 322. 25. tres. 329. 5. euectus. 332. 5. eccoprotico, anodyno. 333. 28. ideae. 359. 10. tactiles. 362. 29. sed. 375. 13. rauim. 23. alterationem 384. 9. agit. 11. prodiret. 390. 23. lineam expunge. 416. 26. uorari. 434. 20. agarici. 435. 26. 471. 25. deleatur punctum. 459. 30. malacia. 463. 16. quiam. 486. 19. spagiriae. 509. 28. rerum, 511. 17. agentis. 520. 13. hoc. 528. 23. seu. 560. 5. γαλεπώτατον. 563. 1. qui bene. 573. 17. o nimis. 581. 3. tia. 605. 9. scil. 611. 4. βιώσας. 613. 2. illos. 624. 19. autem. 625. 23. sophisticam. 655. 10. διαπλάσει. 685. 18. genitos. 704. 7. Ex humoribus ergo. 711. 10. Horum. 724. 14. ambubaiae. 727. 28. pauoniis. 735. 19. de ui tali.