Treuisanus Chymico Miraculo, Quod Lapidem Philosophiae appellant. Dionys. Zecharius Gallus de eodem. Auctoritatibus uariis Principum huius artis, Democriti, Gebri, Lullii, Uillanouani, confirmati & illustrati Per Gerardum Dorneum. Cum Gratia & Priuilegio Caes. Maiest. Basileae, Ex Officina Haeredum Petri Pernae. Anno Ciɔ Iɔ Xxciii. Illustrissimo Et Generosissimo Principi Ac Domino, Domino Richardo D. G. Comiti Palatino Rheni, Duci Bauariae superioris & inferioris, & c. Ut non in uerba solius Paracelsi iurasse dicar a ueritatis calumniatoribus, quorum hac tempestate ( proch dolor ) infinitus est numerus. Uolui pariter & aliorum scripta, Princeps illustrissime, cum ueterum, tum recentium autorum, & scribentium in hac arte traducere quaedam, alia colligere, quo studiosi huius Philosophiae Lectores uideant ex collatione mutua, haec perbelle Paracelsicis respondere, ut nisi coloribus diuersis una & eadem imago ueri depicta uideatur, ab utrisque materia quidem & forma nullatenus differens: hoc solo tamen, quod a Paracelso hac de re breuius expeditiusue tractatum sit, quam a ueteribus: in eo tamen conueniunt omnes, quia Physicarum abdita rerum principia miranda perficiunt, ubi uero praeparationum artificialium opera, per imitationem ad naturalia fuerint conformia. Tum demum aliud nil requiritur, quam nobilissimae formae naturalis, ac diuinissimae potentialis in materiam purissimam introductio, qua manifestetur in inferioribus occulta uirtus actione superiorum, ut actu suam in alia quaeque per naturam producta simpliciter, cum artificio naturae, tum artis, exerat. Siquidem intensa uis & compressa longe uehementior extensa quauis existit, & praesertim cum natura per hominis ingenium & artem adiuta, simplicius operabitur. Qui autem sunt harum periti rerum, nulla de re mirari magis debent, quam caecitatis hac in parte literatorum doctorumque hominum ( ut interim de uulgo taceam ) non uidentium ea quae sibi uersantur ob oculos, manibusque sunt obuia. Nihilominus & quae toto coelo distant, & quae sub terra latent, ac ut illa non uident, iudicare, multaque de his disserere praesumunt, asserereque, cum tamen & quae manifesto uident, non intelligant. Quo fit, ut existiment omnia, quae non didicerunt, esse mera somnia, haud secus atque mundi Sapientes olim Christi sapientiam: & modo nostri diuinae creationis arcanam uirtutem iudicant. Hoc solo ferire conscientiam istorum uolo. Dei uirtus coniuncta naturae si cognoscatur, ab iis qui percipiunt, non contemnitur, sed potius recipitur cum reuerentia & gratiarum actione. Ab aliis uero non percipitur, neque recipitur, ad quos etiam non pertinet. Talia sunt igitur Chimica uera, ut non sint probabilia, quibus ingenium tenebris obfuscatum est. Uerum enimuero non istis scribimus, neque laboramus, at ingenio foelici & perspicaci uiris tantum, quibus haec pauca sub tuo patrocinio, Princeps Illustrissime, publicare uoluimus, cui bonam ualetudinem animi tum corporis imprecamur. Datum Francofurti, Anno a Christo nato 1583. mense Februario. Illustrissimae C. T. addictissimus Gerardus Dorn. Generosissimi Domini Bernardi, Comitis Marchiae Treuisanae Liber. De secretissimo Philosophorum opere Chimico, per naturam & artem elaborando. Quo ueros inquisitores huius artis a communibus erroribus retraham in ueram semitam, ne suas facultates dilapident, laborumque nominis & fame iacturam faciant falsis librorum receptis insistentes, ut sunt Geberi, Rasis, Alberti Magni, Tramitis, Luminis, Canonis Pandectarum, Demophontis, Summae, ac aliorum hominum seducentium, narrabo primum errores meos, ac deinceps quemadmodum ad optatum finem peruenerim, quaterque hisce propriis manibus lapidem fabricatus sim, & absoluerim. Quo tandem & qui meum legerint processum, speculationibus & imitatione operum naturae pariter efficere ualeant. Fatuum esset cum uulgo iudicare, propter Sophistas & impostores, quos in hac arte uersari uidemus in dies, falsam existere, uel eius ueros autores, & sapientes suis scriptis imponere uoluisse aliis, quia ipsi fuerint illusi, quin potius famam de se post mortem reliquisse uoluerint, & non infamiam, aut uituperium. At ignarum uulgus hoc habet idioticae proprietatis, ut mox a prima lectura, 2 Bern. Treuisani De quod non intellexerit, contemnat. Proinde longe plus proficiet quicunque per firmas imaginationes principia naturae sequutus fuerit, quam litera uana & mortua sub aenigmatum figuris innumeris, ac sophisticis. Ut autem proborum sen- tentias uobis colligam sincere pure tractantium, libellum hunc conscribere uolui, partirique in quatuor partes: quarum prima narrabit inuentores artis, eosque potissimum, qui hac potiti sunt ex uoto, ac per quos ego adeptus sim. In secunda meam propriam historiam enarrans, dicam ad longum quicquid mihi contigerit in inquisitione temporis, & laborum onera citra ullam inuidiam ab initio in finem omnia. Tertia de radicibus & principiis disseret metallorum, euidentissimis & philosophicis demonstrationibus. Quar- ta uero practicam ipsam continebit, sub parabola non usque adeo obscura, quin optime possit intelligi. Singula quidem ad eum scripta modum, ut nisi Lector per hunc meum libellum intelligas, facile non crediderim per alium te percepturum unquam. Nec est etiam quod prima facie imox intelligere te posse putes, uix decima lectura, quo saepius eam repetes, eo melius indies rem detegere poteris. Non tedere debet laborum, uel poenitere quemquam, qui credat his euitari posse paupertatem intolerabilem, & morbos omnes animi & corporis, ut ipsemet expertus sum in multis leprosis, caducis, hydropicis, ethicis, apoplecticis, yliacis, demoniacis, insensatis, furibundis, & aliis quamplurimis. In addiscenda quapiam arte mechanica uel aliqua liberali, sex uel septem anni sunt ad minimum insumendi, sed in hac omnes alias excellente, quantum Sol stellas omnes non ultra mensem, quinque uel sex sustinere quis uolet. Facilis est admodum, & usque adeo, ut si claris enarrarem uerbis, uel ad oculum demonstrarem, uix credere posses. Tota difficul- tas consistit in nostris uocibus, & intentione. Prima Pars Chemiae Domini Bernardi Comitis Marchiae Treuisanae. De primis inuentoribus huius artis. Artis Chimisticae primus instaurator, ab eius obliuione post diluuium, fuit Hermes Trismegistus, ut legitur Historiarum libris memorialibus gestorum antiquorum, in Imperiali, & in expositione Tabulae smaragdinae per Clauetum. Hic dictus Hermess uel Mercurius, quia sapientissimus omnium sui temporis, & Trismegistus, Termagnus, uel Tersapiens, quod omnem mundanam sapientiam, aut Physicam triplicem calluit atque docuit, uegetabilem, mineralem, & animalem, unum lapidem: Pater autem in hac arte uocatur, ab instauratione, ut omnibus libris habetur Hermeticae Turbae, in quibus eius mentio facta est priusquam Pythagorae. Quotquot etiam hanc tenuerint artem filii uocabuntur Hermetis. De hoc uiro legitur in Bibliis, ipsum intrasse in uallem Ebron primum, & ibidem inuenisse lapideas tabulas septem, quibus insculptae fuerant a Sapientibus, priusquam inun- datio fieret aquarum, septem artes liberales, cuibern. Treuisani De que sua solum in principiis suis, ne transirent in obliuionem. Etenim eo tempore licet instructi satis, ut praeuiderent non omnino periturum mundum, sed seruatum iri, nihilominus tamen perfectam non habuerunt sapientiam, ut considerarent Deum, qui dederat ipsis illam eo tempore, dare potuisse aliis, & alio quoties uellet. Uixisse fertur ante Legem, & post, quo tempore multi sapientes uiri uixerunt. Narrat Aros in epistola quadam ad Regem Meffohe, hanc artem reuelatam a Deo nonnullis filiis Israel, ad Arcam Domini decorandam auro, & perficiendam, uti habetur apud Ezechielem & Danielem Prophetas: item apud Iosephum. Nonnulli absque manifesta reuelatione librisue, sed occulta per meditationes in operibus Dei uisibilibus a suis creaturis, quemadmodum Phithomea, Rebecca, Salomon, & Philippus Macedo, quos omnes tamen a Diluuio praecessit Hermes in huius artis inuentione, per tabulas dictas in ualle Ebron ab ipso repertas, quo loco positus fuerat Adam ab exilio de Paradiso Eden. Ab Hermete ad plurimos alios deriuauit, per libellum, quem inscripsit Smaragdinam tabulam, sub his uerbis: Uerum est, certum & uerissimum. Quod est superius, naturam habet inferioris, & ascendens naturam descendentis. Coniungas unica uia dispositioneque. Sol est eius coniugii pater, & alba Luna mater, tertius succedit, ut gubernator, ignis. Crassum fac subtile, & hoc spissum reddito, ad hunc modum gloriam habebis huius mundi. Breui hoc libello totum opus continetur. Plurimi hanc artem consequuti sunt, quemadmodum legitur de Rege Calib, medio Bendagid Ternarii, Aristotele Chimista. Platone, & Pythagora Hermetis discipulo, Codicis autore, quo libro continetur ipsa rei ueritas huius absque superfluitate, uel diminutione, licet obscure satis. In Arabia Rex Haly maximus Astrologus habuisse fertur eius notitiam, qui Morienum docuit, & iste Regem alium Arabiae, Calib dictum antea: item Aros eam docuit Nephandin fratrem suum, & Saturnus Luncabur, atque sororem eius Mederam. Infinitus est eorum numerus, quos recensere uanum est: & librorum de hac arte conscriptorum ingens habetur copia, sub metaphoricis uerbis atque figuris, ut non facile queant intelligi ab aliis, praeterquam a filiis artis, quorum lectura potius a uia recta seducit in uarios errores, quam ad scopum dirigat, e quorum numero sunt Scotus, Arnaldus, Raymundus, Io. Mechungus, Hortulanus, Ueridicus, & c. Proinde quo studiosos ad semitam rectam reducere ualeam, opusculum hoc ipsis conscribere uolui. Secunda Pars, In Qua Describuntur ingentes labores autoris, & impensae maximae, cum singulis operationibus ab initio usque in finem, ex ueritate perseuerantissimi successus. Cum primum opus hoc aggressus sum, in manus meas incidit liber Rasis, in quo quidem experiundo quatuor an¬ norum, & octingentorum coronatorum; item in Gebri libris plus quam duorum millium pro principio iacturam feci: ad id me sollicitantibus, ac inducentibus multis impostoribus, ut meam exhaurirent substantiam. Postmodum inspexi libros Archelai tribus annis, in quibus operatus sum, una cum quodam monacho, & in libris Rupecissae, ac Io. de Sacrobosco, per aquas uitae rectificatas trigesies cum fecibus, ut in tantam acredinem abiret, quae nullo uitro cohiberi posset, in eo labore deperierunt alii trecenti coronati. Duodecim aut quindecim ad hunc modum consumptis annis, & innumeris aureis, absque fructu, post multorum experimenta receptorum, in dissoluendis & congelandis, ut communi, armoniaco, pineo, saraceno, metallico, & salibus, tum plusquam centies calcinandis spatio duorum annorum: item in aluminibus rupeis, glaciei, scaiolae, plumae, in marcasitis, sanguine, crinibus, urina, humano fimo, semine, animalibus & uegetabilibus, herbis, cuperossis, uitriolis, atramentis, ouis, per separationem elementorum in athanore, per alembicum, pellicanum, per circulationem, coctionem, reuerberationem, ascensionem, descensionem, fusionem, ignitionem, ele- mentationem, rectificationem, euaporationem, coniunctionem, eleuationem, subtiliationem, per commixtionem, & alia sophisticationum infinita regimina, quibus iam duodecim annis inhaeseram, aetatis factus annorum trigintaocto, adhuc insistens in extractionibus mercuriorum, ab herbis & animalibus, hactenus di lapidaram inutiliter, cum stultitia propria, tum impostorum seductionibus, circiter sex millia coronatorum, ut fere despondissem animum. Uerum enimuero semper interea meas preces ad Deum fundere non sum oblitus, ut subuenire meis conatibus dignaretur. Deinceps in quendam Praefectum nostrae patriae pariter inuestigantem, incidi, qui ex sale communi lapidem costruere conabatur, hoc in aere dissoluens, & congelans ad Solem, aliaque multa narratu prolixissima. In hoc opere praeterlapsus est sesquiannus cum aliis, inani labore, quod in uera materia non operabamur. Frustra quaeritur in eo, in quo, quod quaesitum est, non continetur, ut in Codice Turbae ueritatis legitur. Cum ergo sal commune haudquaquam habeat quod optabamus, quinquies atque decies assumptum repetitionibus, nullam suae naturalis proprietatis alterationem demonstrare nobis uoluit unquam, quapropter ipsum reliquimus ultra non tentatum. Praeterea uidimus alios in aqua fortissima dissoluentes argentum optimum, cuprum, & alia metalla: item argentum uiuum, quodque seorsim in peculiari uase, ac eadem aqua, tandem eiusmodi solutiones omnes, postea quam duodecim integris mensibus quieuissent, confundentes in unicum uas: eam permixtionem asserebant esse coniugium spiritus & corporis. Uas eiusmodi super cineres calidos continebant, usque dum aquae tertia pars euaporasset, residuum exponebant Solis radiis, opinantes lapillos chrystallinos inde procreatum iri albos congelatos & liquabiles, ad albam ex albo, & ex rubeo metallo rubeos, ad rubeam tincturam. Ex uiginti duabus phialis eiusmodi liquore semiplenis, tres nobis dederunt. Expectauimus omnes euentum generationis huiusmodi lapillorum in fundis uasorum, quinque annis, at frustra: siquidem, ut in Turba dicitur, nihil extranei opus est ad istum lapidem: per seipsum enim in materia sua metallica perficitur: tunc temporis annum aetatis mee quadragesimum sextum compleueram, cum ego una cum doctore monacho nomine Godefrido Lepore, lapidem ex eius intentione praemeditatum aggressus fui: sciebamus enim aliud opus quodcumque praeter lapidem esse uanum, ac frustraneum: quapropter hunc fabricare conati sumus, ad hunc modum uidelicet. Eminus gallinarum oua numero duo millia, quae in aqua cocta duraque separauimus, cortices in summam albedinem calcinantes: uitellos autem & albumina quaelibet per seipsa in equino fimo putrefieri siuimus, & postea destillauimus trigesies in aquam albam, & in oleum rubeum separatim, aliaque multa, quae ob prolixitatem relinquimus: in hoc opere uano similiter anni duo cum dimidio nobis deperiere praeter utilitatem, imo dispendio maximo, quo factum, ut ferme desperabundi prorsum deseruissemus omnia, nisi noua spe fulciti: coepimus iterum addiscere spirituum sublimationes, aquarum fortium destillationes, separationes elementorum, fornacum & ignium structuras uarias, in quibus uersati fuimus annos octo. Superuenit alius qui- dam Theologus, ac doctus, Prothonotarius a Bergis, quo cum etiam operati lapidem extruere uolebamus, cuius instinctu solum ex uitriolo rem exequi putauimus, ac primo destillauimus acetum acerrimum octies, in quo uitriolum dictum calcinatum dissoluimus, abstraximus: iterum affusum abstraximus decies & quinquies die quolibet, spatio duorum mensium, ob cuius odorem uehementissimum quartana febre laboraui quatuordecim mensibus, commixtum hoc anno integro quiescere, sed nullo fructu permisimus: erat enim extranea materia. Relatum nobis postea fuit a quodam uiro docto, Confessorem Imperatoris, cui nomen erat Magister Henricus, certissime habere ac tenere magisterium lapidis: ut igitur eius notitiam haberemus, opus fuit amicorum medio maximo, & ultra dispendio plura quam ducentorum coronatorum, antequam nobis familiarem potuimus reddere. Hic autem in hunc modum operabatur: Pastam ex argento & mercurio miscebat cum sulphure, & oliuarum oleo, decoquendo simul igne lento in pellicano luto munitissimo, spatulaque lignea incorporando, sed materia nunquam permisceri potuit in unum corpus spatio duorum etiam mensium. Tandem in aliam phialam positam hanc materiam, luto similiter munitam, ac sigillatam in cineribus continebamus calidis omnino sepultam, igneque circumcirca fouebamus, existimantes mercurium spatio dierum quindecim, aut uiginti & uno, uirtute sulphurei corporis, conuersum iri in optimum argentum. Decoctione absoluta phialae, plumbum imponebat pro arbitrio, & igne uiolentissimo liquefaciebat omnia simul in massam unam: qua fulminata per cupellam cineritii, debebamus inuenire argentum pro tertia parte multiplicatum. Ego pro mea parte dederam argenti marcas decem, alii uero triginta duas, ex quibus recipere putabamus centum & trigin10 Bern. Treuisani De ta marcas. At secus euenit, quoniam ex triginta duabus marcis, ab examine socii duodecim duntaxat habuerunt, ego autem ex meis decem quatuor marcas accepi. Quo factum, ut cum lapidis arcanum habere crederem a patre Confessore, quadringentis rursum coronatis pauperior factus, ac dolens, duobus mensibus abstinui, ut ab opere prorsus abhorrerem, maxime quod mei parentes omnes increpare me, ac tormentare in dies non desisterent, ut prae moerore uix edere, uel bibere possem, ad tantam maciem redactus sum, ut omnes existimarent me ueneno contagioso quopiam imbutum esse. Nihilominus repente postmodum quam antea magis accensus plus millies, maxime quia tederet inutiliter elapsi temporis: agebam enim tunc annum quinquasimum octauum. Omnium errorum causa meorum ( proch dolor ) unica haec fuit, quia deuius oberrans non operabar in materia congrua: nam, ut ipse Geber loquitur: Corpora quaeuis imperfecta, mixtione cum corporibus a natura simpliciter perfectis, nullatenus perficiuntur, quia simplicem formam pro se tantum, in primo gradu perfectionis, a natura quae perficiuntur, adepta sunt, ac uelut mortua, nihil de sua perfectione non superflua, tribuere possunt aliis, idque duabus de causis, priore quidem, quia per imperfectionis admixtionem redduntur imperfecta, cum non habeant plus perfectionis, quam proseipsis indigent: posteriore quia non possunt hac uia permisceri principia sua mixtione per minima, ut in decimotertio Digestorum habetur in Pandectis, & libro Calib: item apud Gebrum, & Alchimia Liber. in opere naturali, apud magistrum Daalin, & Arnaldum Uillanouanum, in Speculo Alchimiae, in Semita errantium a Platone conscripta, in epistola Euuralii, in Rosario magno, & in Euclidis tractatu breui, ac reliquis non sophisticis ad hunc modum: Corpora uulgaria, per naturam solam in mineris absoluta, sunt mortua, ut imperfecta perficere nequeant, uerum si per artem ad septenam, denam, uel duodenam sue perfectionis multiplicationem adducantur, eatenus tingunt in infinitum. Tum demum enim penetrantia, ingredientia, tingentia, plusquam perfecta, uiuaque facta sunt respectu uulgarium: de quibus etiam apud Rasim, Aristotelem chimistam, Aulphanem in suis Pandectis, & Danielem quinto capitulo suarum Retractationum, Aurum nostrum completum ( inquiunt ) est plusquam uiuum. Item aurum nostrum, & argentum nostrum album, quae sunt unum & idem, non sunt uulgaria metalla: sunt enim uiua, alia uero mortua uirium expertia, ut aureo Codicis libro legitur, & plerisque aliis. Innumeros utique uidimus, operantes in amalgamationibus & multiplicationibus ad album & rubeum, in omnis generis materia, que possit excogitari, maximis laboribus, tantaque perseuerantia, ac tam constanti, ut maiora nequeat, sed nunquam uidimus adhuc argentum tertia parte, media uel minima locupletatum. Bern. Treuisani De Infinitas nihilominus dealbationes, uidimus rubificationes, recepta multa sophisticationum in tam uariis atque diuersis regionibus, uti Romae, in Nauaria, Scotia, Turcia, Graecia, Alexandria, Barbaria, Persia, Messinae, Rhodi, in Gallia, in Hispa12 nia, in Terrasancta, & in conterminis regionibus, in Italia, in Germania, in Anglia, ac per totum fere mundum in circuitu; nullibi horum locorum adhuc uidimus, nisi laborantes in rebus sophisticis, herbalibus materiis, animalibus, uegetabilibus, plantalibus, lapidibus mineralibus, salibus, aluminibus, aquis fortibus per destillationes, ele- mentorum separationes, sublimationes, calcinationes, argenti uiui congelationes, mediis herbarum, lapidum, aquarum, oleorum, fumorum, ignium, & uasorum admodum extraneorum, at nunquam in congruis operantes materialibus substantiis reperimus. Non nullos aliquoties in illis regionibus inuenimus, qui lapidis conficiendi modum tenebant, ac rationem: sed in ipsorum familiarem consuetudinem deuenire minime potuimus. Quamobrem huc atque illuc discurrendo, inuestigando, & experiundo iam consumpseram decies mille, & trecentos coronatos aureos, uendideram enim quandam possessionem, quae ualebat octo millia florenorum Germanice monetae, ut omnibus meis parentibus uenissem in maximum contemptum, quia redactus eram ad paupertatem, ut pauca mihi iam residua pecunia maneret, annos tunc sexaginta duos & ultra nato. Nihilominus ob tantas aduersitates admodum fractus corpore, non animo tamen adeo, ut a con- cepto desisterem, quin potius misericordiae Dei confidens, bone uoluntatis hominibus atque diligentibus nunquam deficienti, patriam non sine maximo dedecore derelinquens, Rhodum me contuli, nemini hominum ut notus, quaererem si quomodo reperire quenquam ualerem, qui consolaretur meas afflictiones desideriorum. Una dierum de quodam audiueram uiro ualde religioso. magni nominis: rumor erat ipsum habere lapidem tantopere quaesitum, cum quo maximis tamen impensis amicitiam inii. Mutuo sumpseram a quodam, qui meos parentes optime nouerat, octo millia florenorum. Formula sui laboris erat, aurum & argentum purgatissima & foliata, cum sublimati mercurii partibus quatuor mixta reponebat in fimum equinum, que cum stetissent ibidem undecim mensibus, destillabat inde aquam igne uehementissimo: terram in fundo uasis residuam calcinauimus igne uiolento perse, aquam uero lexies iterum destillauimus, quauis destillatione subsidentem terram prime coniunximus, toties repetita destillatione donec residentiam nullam poneret amplius. Terrae tritae & in urinali positae sensim affusimus, at frustra multis laboribus conabamur terram aqua sua imbuere; nunquam enim permiscere potuimus, aut efficere quin semper nataret super terram, etsi contineremus in continuo calore spatio septem mensium: nulla facta fuit coniunctio nec alteratio, igne etiam aucto, quo factum ut friuolum opus relinqueremus, propter quod rursum temporis annorum trium, & quingentorum coronatorum iacturam feci. Uir iste religiosus habebat excellentissimos libros chimicos, ut sunt Rosarius magnus, Arnaldus de Uillanoua. Liber uerborum Mariae prophetissae, in quibus studere caepi denuo, tantisper abstinens ab opere spatio quidem annorum octo: tum primum cognoui rationibus philosophicis, & euidentibus, quiquid anbern. Treuisani De tea fueram operatus, nil nisi stultos & inanes fuisse labores: maxime cum considerarem Codicis totius ueritatis hoc dictum: Natura, inquit, non emendatur nisi in sua propria natura, natura sua natura gaudet, natura naturam uincit, & natura naturam retinet. Hoc libro tandem edoctus, euasi liber ab omnibus meis sophisticationibus, erroneisque laboribus. Prius itaque studere uolui, quam operari rursus magnis impensis, & sine fructu. Multas noctes peragebam insomnes assidue mecum arguens, & concludens in hanc sententiam: Quid opus est ( inquam ) ut hanc artem ab hominibus quaeram, in uanum hac uia meipsum torquens? Si norint artem, nunquam patefacient, si non, frustra cum ipsis uersor, & magno dispendio conor ipsorum captare familiaritatem & amicitiam. Consideraui, potius quibus locis libri maxime conuenirent, in eundem sensum ibidem existimaui latere potissimum uerita- tem, quae non potest in pluribus: sed in uno tantum existere: hac uia mihi facta est obuiam ipsa ueritas: in quibus enim maxime conuenire uidebam in unum, hoc ipsum fuit, quod tam anxie quaesieram. Quamuis unus hoc nomine uocet, alter alio, nihilominus una & eadem est substantia, solus error in diuersitate uerborum committitur, & non in concordantiis. Proinde, fili mi, hunc libellum in tui gratiam conscribere uolui, ne despondeas animum, neue decipiaris, quemadmodum ego diu miserrime seductus fui: tutissima cautela siquidem alienorum exemplo periculorum est addiscere. Sane credo ( ita me Deus amet ) istos homines, qui talia scribunt figuratiue, aut parabolice, crines, urinam, sanguinem, spermata, herbas, uegetabilia, animalia, plantas, lapides minerales, uti salia, alumina, cuperossas, atramenta, uitriola, boraces, magnesias, quoscunque lapides & aquas, proponunt in hac aqua legentibus, credo ( inquam ) impensarum admodum parum aut nihil in ea fecisse, neque laborum quicquam sustinuisse, uel ad id mera crudelitate motos. Nam eorum omnium qui hoc labyrintho sunt intricati, uel imposterum eo prolabi possent, me miseret, quoties in mentem ueniunt intolerabiles miseriarum & calamitatum poenae, quas perpessus sum. Quisquis igitur fidem adhibere mihi uolet, non sine maximo commodo suo fecerit, solum inde laborem, alios instruendo, reportare possum. Qui uero credere nolet, suo damno tandem experietur, quanta sit fatuitas aliorum exemplis nil commoueri, nec discere uelle. Fugite sophisticationes Alchimistarum nequam, & quoscunque alios, qui fidem istis adhibent. Nam si quid boni uos lectura librorum docuit, falsis iuramentis & assertionibus adimere conabuntur, ac a uia recta uos abducere, nihil habentes quo suos errores tandem excusent, feci saepius, ( inquiunt ) at iam non habui quae ad hanc rem erant necessaria, haec & illa si addantur, & c. Nisi fugias potius quam pestem istos impostores & nebulones, in hac arte nihil unquam boni degustabis. Priusquam ego hoc opus perfecissem experimento, duobus annis artem exacte didiceram ex libris, nihilominus ad me cum uenirent eiusmodi homines detestabiles, & nequissimi fures, iuramentis imo periuriis asserebant mihi ma16 Bern. Treuisani De nifestissimos errores pro ueris experimentis, quos tamen olim delirans maximo dispendio fueram expertus. Nec prius in bonis meis opinionibus confirmari potui, quam ipsos omnino desererem, ac studium meum in ea materia totum intenderen, & uigilantissime prosequerer. Quicunque cupit artem ueram addiscere, uersetur cum sapientibus: id est, istorum libros legat, & non impostorum, licet obscuris uerbis eam doceant. Nullibi claris & apertis descriptos eiusmodi libros reperies, quapropter consideranda possibilia sunt ex operibus nature, per comparationem istorum ad illa, & e contra. Sophisticationes omnes fugiendae sunt: item sublimationes, coniunctiones, separationes, congelationes, praeparationes, disiunctiones, connexiones, aliaeque deceptiones omnes. Taceant quotquot aliam tincturam affirmant, quam nostram & aliud sulphur, quam nostrum occultum in magnesia: item illi qui aliud argentum uiuum extrahere praeterquam ex seruo rubeo, & aliam aquam a nostra quae permanens est, & nulli rei coniungitur, nisi propriae sue naturae, nihilque madefacit aliud praeter id, quod est unitatis propriae sue naturae. Aliud enim acetum non est quam nostrum, non aliud regimen, neque alii colores: item non alia sublimatio, solutio, congelatio, putrefactio, & c. quam nostrae. Sua deo ut alumina, uitriola, salia, & atramenta omnia, boraces, aquas fortes, animalia, & omne quod ex eis prouenit, crines, sanguinem, spermata, carnes, oua, lapides, & mineralia quaeque relinquas, pariter & metalla sola. Quamquam enim ex ipsis est introitus, & materia nostra, ut asserunt omnes Philosophi, componi debet ex argento uiuo, & hoc alibi non reperitur, quam in metallis ( ut apparet ex Gebro, magno Rosario, Codice totius ueritatis, Aristotele Chimista, Platone Morieno, Haly, Calib, Maria, Auicenna, Constantino, Alexandro, Bendegid, Esid, Serapione, Arnoldo Uillanouano, Sarni Lilio, Daniele, S. Thomae Breuiloquio, Alberti Tramite, Scoti Abbreuiatione, Senecae ad Aros epistola ad Regem Arabiae, & Hemus, Euclide septuagesimo capitulo Retractationum, & Philosopho tertio Metheororum, per quos omnes affirmatur, metalla nihil aliud esse, praeter argentum uiuum congelatum graduum decoctionibus ) his non obstantibus omnibus affirmatiuis rationibus, ipsa non sunt lapis noster, dum in forma sunt metallica: nam impossibile est unam & eandem materiam habere duas formas. Qua ratione possint esse lapis, qui formam dignam, & mediam habet inter metallum & mercurium, nisi primo corrumpatur, & auferatur eiusmodi forma? Hac de causa Philosophus, atque Democritus libro 3. Physicorum, cap. 3. de Metheoris, inquiunt: Glorientur Alchimiste utut uolent, nunquam formas transmutabunt metallorum, nisi per ipsorum in primam materiam reductionem: hoc ipsum habent omnes libri, qui de forma tractant metallica. Uerum, ut intelligatur quid sibi uelit in primam reductio materiam, apprime sciendum materiam esse primam, rem ipsam in quam immediate proximeque specifica forma introducitur, uti prima hominis materia, est utrumque uiri semen & mulieris. Plerique ignari hanc intelligere putantes reductionem, interpretantur 18 Bern. Treuisani De perperam ad quatuor elementa: nam ( ut ipsi loquuntur ) ex istis constant omnia, quae creata sunt, absque dubio: sed ista sunt materia prima primae materiae, id est, ex elementis quatuor constant argentum uiuum & sulphur, quae tandem sunt prima materia metallorum. Etenim elementa quatuor aeque sunt ad formationem asini, uel bouis apta, ac ad metalla: primo namque fieri debent per naturam argentum uiuum & sulphur, quam esse queant metallorum materia prima. Exempli gratia, homo non componitur ex quatuor elementis, existentibus adhuc in elementari natura simplici, sed a natura transmutatis in naturam primae hominis materiae. Haud secus natura transmutans elementa quatuor in mercurium & sulphur, tum primum effecit metallorum primam: nam quicquid ultra fuerit in dictam operata materiam, nihil aliud inde resultare poterit quam forma metallica. Uerum antea cum adhuc essent ele- menta, & non argentum uiuum, neque sulphur, natura potuisset ex eisdem elementis procreasse bouem, herbam, hominem, aut quiduis aliud a metallo differens. Ex precedentibus liquet apertissime, quatuor elementa non esse metallorum primam, sed argentum uiuum & sulphur. Alioqui iuxta sententiam illorum, sequeretur inde ho- mines, & metalla, herbas, plantas, animalia bruta, in summa cuncta nil nisi rem unam existere fine differentia, quo nihil absurdius unquam dici potest. Item inde sequeretur, etiam ex metallis homines generari posse, cum isti pariter, ut illa, constent ex elementis, & ultra quiduis ex quouis fieri, necnon simile sibi simile non producere, non esse generationem, neque semina, nullam rerum differentiam, si actu omnia essent una substantia. Ut ad primam redeamus materiam, utemur exemplo hoc uidelicet, semen uiri per se, & semen per se mulieris, non sunt prima materia foetus, quoniam natura potest ex eis ad hunc modum separatis, aliud quid producere monstrosum, uelut substantiam uerminosam: sed ex amborum in unum coniunctione, ut unius uirtus alterius uirtutem in se recipiat, & amplectatur, tum demum natura nihil aliud inde producere potest, praeter formam infantis, quod hic sit finis illius materie, & non alius. Natura non potest itaque aliam introducere materiae formam, ea sola, ad quam finaliter est inclinata, dispositaque: spermatica igitur unio duntaxat, est prima materia eius, uel eorum a quibus semina decisa, uel separata fuerunt, que nullam aliam formam recipere potest, quam propriae suae speciei, ad quam est disposita. De dispositione ad finem rude satis hoc sit exemplum: Si quis aliquo festinet iter, priusquam eo deuentum sit, multae occurrunt uiae huc atque illuc deflectentes, at ubi semel in rectam gradum direxerit, perseuerans in ea, tandem eo perueniet, quo statuerat ire? Ad hunc modum singula propriam uiam, ac materiam habent, per quam & ex qua facta sunt, & non ex omni materia quoduis, neque modo quouis perficitur. Manifestum est utique, rem omnem habere sibi similem & praecedentem, ex qua producitur naturaliter, ut inde nihil aliud fieri queat, uelut in equi formationem, requiritur natura quaepiam equina in spermaticam substantiam transmutata, ex duabus contrariis materiis 20 Bern. Treuisani De ( sub eadem equina specie tamen ) unitis: item ad hominem ipsa natura non sumit substantiam equinam principaliter: habet enim una quaeque substantia proprium, ac principale semen ex quo fit, ac per seipsam in ipso multiplicatur, & per aliud neque alio modo quopiam. Patet ex uerbo Dei, cum creasset hominem uirum & foeminam, crescite & multiplicamini, ex uestramet substantia, uidelicet uobis simili: aliis suis creaturis namque dixerat antea, Producat unumquodque fructum suum & semen in seipso, multiplicetur, & c. Si ex uno generari uoluisset unumquodque Deus, non tot ac tantas fecisset creaturas, tamque diuersas, nec opus fuisset coelo, neque luce, sed elementa quatuor semper unum & idem protulissent, quod absurdissimum esset. Proinde ex omnibus fecit omnis generis diuersa, ut unumquodque sibi simile generaret. Nunquid ante diluuium Dominus Deus dixit Noe, Sume tecum in Arcam ex omnibus animalibus unita paria masculum & foeminam, ut postea quodque multiplicetur in sua specie, & non aliter fieri uidemus? Patet igitur ex praecedentibus ad uniuscuiusque generationem, opus esse sui simili, ut ex mandato Dei, diuersae rerum radices ab ipso create multiplicarentur in diuersa, sub propria quodlibet substantia. Per Philosophorum autoritates id ipsum probatur: Scotus enim aperte loquitur, ex argento uiuo coagulato, & ex argento uiuo sulphureo, primam materiam fieri metallorum omnium. Item in Turba quidam Noscus nomine, Rex Albaniae, loquitur ad hunc modum: Ex homine aliud nil nisi homo fit, ex uolatili nisi uolatile: similiter ex bruto quouis animali nil nisi bruta bestia: natura namque in alio non emendatur, at solum in sua natura. Idem a Io. Mechungo dicitur in suo testamento: Quaeuis arbor suum fructum producit, ut pyrus pyra, poma pomus: pariter & metallo generatur, atque multiplicatur metallum, & nul- lo alio. Item Geber in Summa nonnullis locis bene in hac sententiam scripsit, ( quamquam in plerisque suis libris fere omnibus de studio scabrosus totus & sophisticus ) inquiens: Exactissime singula sumus experti suis, idque probatis rationibus, nihil potuimus unquam reperire permanentis in igne, praeter uiscosam humiditatem solam, radicem omnium metallorum, reliquae omnes humiditates ab igne per euaporationem facile fugiunt, & per separationem unius elementi ab alio, uelut aqua per ignem: pars una in fumum abit, alia in aquam, in terram alia manente in fundo uasis: sic in omnibus, quoniam quae in homogeneatione haud bene sunt unita; minimo consumuntur igne, ac separantur a sua naturali compositione. At humiditas uiscosa, mercurius uidelicet, nunquam in eo consumitur, nec separatur a sua terra, nec ab alio suo elemento: nam uel omnia simul manent, uel simul abeunt, ut nihil omnino de pondere pereat. Bern. Treuisani De His uerbis itaque Geber concludit, ad hunc pretiosum lapidem nullo alio opus esse, quam sola substantia mercurii per artem optime mundati, penetrantis, tingentis, stantis in praelio aduersus ignem, & in diuersa separari se non permittentis, at semper in sola sua mercuriositatis substantia constantissime persistentis, tum demum ( inquit ) coniungitur metal22 lis in profundo radicaliter, formam ipsorum corrumpendo, ac aliam introducendo iuxta uirtutem & colorem elixiris, aut medicinae tingentis. Item Aros ille Rex magnus & doctissimus ait: Nostra medicina fit ex quobus unius essentie, uidelicet ex unione mercuriali fixae, & non fixae naturae, spiritualis & corporalis, frigidae & humidae, calidae & siccae, & ex alio fieri nequaquam potest. Etenim artis industria nihil infert noui, nec ad fert ad naturam in sua radice, uerum adiuta natura per artem, ut decet uincula soluendo: item ars per naturam adiuta discendo ab operationibus eius, & in suppeditatione materie, simul ambae desiderium adimplent, ex uoto diligenter operantis. Ad haec Morienus ait: Miscete & proiicite medicinam super corpora perfectione diminuta, uel imperfecta: & hoc aliud esse nihil dicit. praeter argentum uiuum exaltatum arte super argentum uiuum imperfectum: ex his docent aperte nihil aliud esse, quam argentum uiuum. Adfert Arnaldus Uillanouanus: Totum studium tuum intendatur, in digerendo & coquendo mercuriosam substantiam, & pro sua dignitate corpora digna reddet, quae nihil aliud existunt, quam substantia mercuriosa decocta. Infinitis rationibus probari posset, mercurium duplicem esse solam materiam primam, & proximam omnium metallorum, & non elementa quatuor, quae sunt remotissima. Dixerit quispiam errorem suum protegere cupiens, ex tuis ( inquit ) contra teipsum adduco, elementa quatuor postmodum in mercurium & sulphur, que metallorum prima materia sunt, arte reduci, hac uia subtiliora facta sunt eiusmodi separatione praecedente, quam si sine hac statim in mercurialem substantiam adducta fuissent, materiamque proximam. Ut hoc refellam tamquam erroneum & falsum, ex ista uana opinione sequeretur facile superfluam esse naturam, si spermata rerum arte fieri ualeant, sic homo generaretur absque homine solum ex quatuor elementis absque alia natura media, uel alteratione, non aliter & principia fierent compositionum, quod pugnat contra omnem rationem naturalem. In hac arte siquidem natura produxit materiam, in qua postmodum iuuatur arte. Sequeretur etiam ex ea falsitate medicum arte sua, uel herbis resuscitare posse mortuum, aut morientem hominem sanare, contra dictum Auicenne & Rasis. Medicina solum auxiliatur naturae, qua quidem absente uel deficiente, nihil operari potest illa, ut si proiiciatur in corpus mortuum laxatiua, non purgat, quia per naturam non recipitur actio. Quod Hypocrates in Aphorisimis & principiis naturalibus, diuinus magis quam humanus, ac uelut spiritus corpore carens, testatur, inquiens: Ars praesupponit rem aliquam a natura sola creatam, in qua praestat auxilium ipsi naturae, & haec arti. Proinde constat artem indigere imateria, que sit a natura creata, & non ab arte, a qua si esset, quid opus natura foret in eis, quae non est operata, cum de suo nihil adsit? sola ars perficere posset absque alia re extranea, & praeter naturam. Pater multis irrefragabilibus testimoniis, & euiden- tissimis, naturam ex seipsa procreare naturas spermaticas, ac praeparare: tandem ars per coniunctionem in eis operatur, ad finem tendens, in 24 Bern. Treuisani De quem natura crearat. Quamuis etiam, si fieri queat, ut metalla reducantur in quatuor elementa, prius oporteret in mercurium & sulphur, quam in elementa separari necessario, postmodum elementa rursus in sulphur & argentum uiuum, ut, fiant, proxima natura, metallica: quae stultitia, quaeso haec esset? Cum haec omnia sint unum idem, & eadem substantia, quae nouam non acquirit inde naturam, neque materiam, ab eiusmodi reductionibus, at solum manet quod antea fuerat. Quid istis frustaneis igitur laboribus indigemus, si tantundem substatiae habebatur, cum essent in forma spermatis argenti uiui & sulphuris, atque post reductionem in elementa quatuor, & nihilacquirant noui, non in uirtute, non in pondere, neque quantitate, uel qualitate? ea de causa uidelicet, quia nulla materia sibi fuit adiuncta, quae digniora reddidisset, uel cum ipsis fuisset exaltata, sed unica tantum huc atque illuc circunducta materia sola, praeter additionem: quapropter in forma proprii spermatis aeque ualida, ac in forma elementorum. Ad nostrum lapidem si opponatur idem, nempe nihil etiam acquiri sibi, negatur: nam ipsum reducimus, ut in ea reductione fiat coniunctio nouae materiae unius & eiusdem radicis, praeter quam reductionem fieri nequit, atqui accedit etiam additio materiae. Duarum utique materiarum una subuenit alteri, quo resultet inde longe dignior materia, quam erant per se seorsim ante coniunctionem. Est igitur ista reductio nostra necessaria, quod per eam materiae nouam acquirunt formam & uirtutem ob additionem materiae nouae: quae non fit in aliis reductionibus elementorum, in quibus aliud nihil apparet fieri quam circunductio materiae nudae sine forma, citra omnem innouationem, exaltationem, & acquisitionem alicuius formae, uel materiae nouae. Unde liquet reductiones istorum hominum esse meras phantasias, uanas, & erroneas. In huius rei confirmationem aptissime loquitur quidam nomine Guilhelmus Parisiensis, uir in hac arte doctus: In creatione hominis ( inquit ) primo concurrunt in unionem duo spermata, qualitatibus differentia, quarum qualitatum in uno est una frigida & humida, & in altero altera est calida & sicca, quae in utero materno digeruntur mixtione uirtutis utriusque seminis; & augmentatione per humiditatem sanguinis, qui est eiusdem substantiae, cuius est sperma foemineum, actione uirtutis masculini spermatis interueniente, nutritur inde materia dictae mixtionis, donec fiat substantia media participans cum utriusque natura, citra ullam diminutionem, uel superfluitatem. Proinde spermata creantur a natura, & non ab arte, quae nullo modo etiam posset, hoc solum efficit, in utero materno coniungit simul ambo. Quamquam etiam ista iuuare potest in mixtione fomento caloris externi, quietis, ciborum optimorum delectu, & facile digestibilium, cum temperie & moderatione sumptorum, quibus omnibus aliud nil operatur, quam rebus iam a natura creatis auxiliari tantum. Subiungit idem auctor: Creare spermata non est artis, at postquam a natura creata sunt, tum demum ars per solam uirtutem naturalem existentem in spermaticis materiis iam a natura creatis, 26 Bern. Treuisani De coniungendo, uelut naturae minister, succurrit ipsi rei quidem existenti, at nondum perfecte: nihil tamen addit forme, nec materiae, neque uirtutis. Est igitur generationis prima causa naturalis, & secunda solum artificialis, quae posterior absque priore nihil efficit. Frustra namque terra cultiuatur ad messem, nisi naturalis adsit materia creata per naturam, frumenti granum uidelicet. Constat igitur utramque ab altera iuuari, naturam ab arte, hanc a natura, & uicissim ambas ad opus facere, cum naturae, tum artis. Cum igitur ab arte spermata creari nullo modo ualeant, neque materiae metallorum, impossibile fuerit hominem quouis artificio reducere quatuor elementa in spermaticam formam reductiuam, alteratiuam, aut attractiuam, ad finem recipiendi formam, uel actionem tendentem, siue disponentem. At si quis arguat Philosophos dicere quatuor elementa in arte nostra existere debere: sententia quidem eorum est, in duobus suis spermatibus quatuor primas elementorum, quatuor qualitates haberi, caliditatem & siccitatem uidelicet, ignem & aerem in argento uiuo maturo, quod est sperma masculinum, & frigiditatem atque humiditatem in argento uiuo crudo, & imperfecto, quoad finem, que terra sunt, & aqua in spermate foemineo, non quod actualiter in istis sint quatuor partes elementales a se mutuo separatae, ut sunt quatuor elementa, quae uidemus: etenim haud sic essent materia prima metallorum amplius, nec etiam alterari possent aliquo ingenio, uel artificio humano, in formam duorum spermatum metallorum primae materiae, ut aperte docet Calib Philosophus & Albaniae Rex, ad hunc modum: Scitote nos ab initio nostri operis, nisi duabus materiis duntaxat non indigere, non nisi duae uidentur, neque tanguntur, nec duabus plures intrant in magesterii nostri principium, medium, & finem: uerum istis duabus qualitates quatuor insunt uirtualiter: in maiori namque spermate, uelut in digniore, duo digniora continentur elementa per qualitates, ignis & aer uidelicet: in altero uero spermate natura sua crudo & imperfecto, relique duae qualitates habentur, & alia duo minus digna elementa, quae terra sunt & aqua: per Calib aperte satis patet, in hac arte non esse nisi duas materias spermaticas, unius & eiusdem radicis, substantiae & essentiae, scilicet mercurialis, solius substantiae uiscosae & siccae, quae nulli rei iungitur in hoc mundo, praeterquam corporibus. Idipsum asserit manifeste Morienus libro suo, inquiens: Durum aquaticum, & molle reddito durum, ut ei coniungatur aqua, celato, uel abscondito potius ignem sub, uel in aqua frigida: hoc est, iunge sperma masculinum, quod aliud nihil est, quam mercurius coctus & maturus, continens in se per digestionem elementum ignis, cum spermate foeminino. id est, cum aqua uiua. Item Isudrius in eandem sententiam loquitur in Turba Philosophorum: Aquam igni permisceto, haec est unio spermatica potentialiter, proxima lapidis nobili perfectioni, ad eam recipiendum. Et in Codice totius ueritatis, quidam Philosophus no- mine Artefimalef: Bern. Treuisani De Coniunge rubeum uirum, albae suae foeminae, in rotundo cubili circundato corticum igne, continuo quoque calore fouea28 tur ibidem, usque dum fiat coniunctio hominis cum aqua philosophica, & non uulgari: id est, in continente hoc, omne inest quod ad usui perfectionem requiritur: tum demum ista coniunctio dicitur prima lapidis materia, & non aliter. Nam in se continet fixi naturam, qua fixatur, atque spiritualem naturam, dignamque substantiam nobilissimi lapidis. In summa qui probe Philosophos intelligit omnes, optime concordare uidet in omnibus, qui uero non sunt artis filii, sed ignari, dissentire perperam iudicant. Postquam de prima materia metallorum abunde satis loquutus sum, argumentis quoque firmissimis, & autoritatibus dignis mercurium & sulphur esse probaui, latius ut progrediar in gratiam & utilitatem auditorum, in hac sequenti parte libri mei tertia, dicam quid sint mercurius & sulphur: & quemadmodum in terra metalla generentur, eorumque differentias, adductis Philosophorum autoritatibus, a quibus didici que de lapide scio, Deo dante gratiam & intellectum. Pars Tertia Libri D. Bern. Comitis Marchiae Treuisanae, qua per ipsum tractatur de radicibus & principiis Metallorum, idque rationibus & autoritatibus euidentissimis, atque philosophicis argumentis. In primis non ignorandum est, diuinum hoc Genesis opus, quo Deus in principio creauit materiam confusam & inordinatam: plenam tamen ex eius uoluntate multis ac infinitis materiis, ex qua traxit elementa quatuor, & ex istorum commixtione creauit animantia, diuersasque creaturas, nonnullas esse uoluit intellectiuas, sensitiuas alias, uegetatiuas & minerales. Intellectiuae creatae sunt ex quatuor elementis, at ignis & aer in istis dominantur magis, quam alia duo. In sensitiuis tamen minuitur ignis, quod aer aeque dominetur ac ille, uelut in animalibus brutis, equis, asinis, canibus, auibus, & c. Uegetatiuae pariter ex quatuor constant, in his dominantur aer & aqua: sed aer dignitate diminuitur per aquam, & ista per solam substantiam quandam terrestrem & uaporosam. Minerales uero creaturae, licet ex quatuor etiam constent, praedominentur tamen terra & aqua: sed aquae dignitas est terrosa magis, quam aquatica. Diuersarum sunt formarum, at multiplicari nunquam possunt, nisi per reductionem ad primam sui materiam, caeteris antea dictis proprium semen in seipsis habentibus, in quibus delitescit omnis ipsorum multiplicationis & finalis compositionis uirtus. Materia metallica constat ex solo mercurio frigido & humido crudo, in quo sunt etiam elementa quatuor, scilicet calidum, humidum, frigidum & siccum: quorum duo dominantur, frigidum & humidum: subiecta sunt istis calidum & siccum. Coelestis motus calor circumcirca terram penetrans, & uenas eius, est tam remissus ac temperatus, ut uix perceptibilis, at continuus: noctu pariter ac diu semper aequalis. Calor hic non prouenit ex Sole ( quod nonnulli fatui uolunt ) sed ex reflexione sphaerae ignis aerem circuentis, & etiam ex continuo motu corporum coelestium, calorem continuum & lentum Bern. Treuisani De excitantium uix imaginabilem. Quamuis etiam calor mineralium esset a Sole ( ex sententia Raymundi Lullii & Aristotelis ) nihilominus calor esset continuus, quia Sol dies & noctes circum terram incessanter uoluitur. Uerum istorum opinio falsa est, quoniam Sol non est calidus, neque frigidus, at motus eius est naturaliter calidus. Calor itaque proueniens ex motu corporum coelestium, assidue uersatur in uenis terre: non tamen calefacit ( ut putant nonnulli stulte loquentes ) mineras: nam si uel minime calefaceret, hoc tantillo calore actiuo, minore spatio temporis quam annorum decem, decoqueretur mercurius in perfectionem Solis, quod uix centum fieri consueuit. Terra siquidem est frigida & sicca, minerae quoque sunt in centro terrae: priusquam igitur uel tantillum caloris percepissent a Sole actualiter, nos qui sumus proximiores adureremur prorsum: intensissimus esse deberet enim, si terram & aquam frigidissima corpora penetrans, nihilominus calorem adhuc retineret, cum ad centrum peruenisset, non extinctum penitus. Uerum enimuero haec naturalius intelligi debent ad hunc modum: Cum ipse mercurius componatur ex quatuor elementis, calefactis igitur istis a communibus & generalibus per suum proprium motum, naturalis calor excitatur ab eiusmodi motione: pariter ignis & aer existentes in mercurio mouentur, & sensim eleuantur, cum digniora sint elementa quam aqua & terra mercurii, nihilominus humiditas & frigiditas dominantur. At quia calor & siccitas digniora sunt elementa, uincere conantur alia duo, uidelicet frigiditatem & humiditatem in mercurio denominantes: nam coelestes motus excitant alios motus calorum naturalium, per quos mercurii motus, i. qualitates mouentur. Postmodum successu longo temporis mercurii siccitas uincit gradum unum suae humiditatis, & fit plumbum, alium quoque deinceps gradum uincit, & fit stannum. Tandem calor mercurii iterum paululum humiditatis ex frigiditate uincit, & fit luna. Calore plus adhuc dominante, fit aes, uel uenus, & postea ferrum atque sol perfectus. Hac uia duae qualitates, quae prius succumbebant frigiditate & humiditate uicte, modo uincunt alias, ac dominantur caliditas & siccitas, quae sunt in excitatione sua sulphur, & mercurii frigiditas atque humiditas sunt ipsemet mercurius. Non quod sulphur hoc sit quidpiam a mercurio diuisum, aut separatum: sed est solum caliditas & siccitas, que non dominantur in frigiditatem & humiditatem mercurii. Hoc sulphur postea digestum dominium habet in duas alias qualitates di- ctas, frigiditatem, humiditatem, & suas imprimit uirtutes. Per eiusmodi graduum decoctionum uarietates, fiunt metallorum diuersitates. Plumbum ab igne continue fugit, auolatque, non alia de causa, nisi quia frigiditas & humiditas sui mercurii, nondum alteratae fuerunt per caliditatem & siccitatem sui sulphuris, quae quidem in eo nullo modo dominantur, alioquin ab igne plumbum quantumuis etiam uehementi, non absumeretur, quinimo mercurius eius gauderet in sibi simili. Pariter & alia metalla quaeque fugiunt ab igne, praeter solem, quia sunt adhuc frigida humidaque, plus unum alio, iuxta maiorem cum dictis quabern. Treuisani De litatibus participationem, uel minorem fugiunt ( inquam ) quod sibi contrarium est, sustinereque nequeunt. Omne siquidem naturaliter fugit ab aduersario, simili uero delectatur: inde sequitur, solem aliud nil existere, quam purum ignem in mercurio, cum ab igne, quantumcunque uehementi non recedat, aliis omnibus illum non sustinentibus, uno minus alio, plusue, ut magis accedunt, uel recedunt ab ignis complexione. Sulphur enim aliud nihil est, quam purus ignis occultus in mercurio, qui longo successu temporis in mineris excitatur, atque mouetur motibus corporum coelestium ( ut supra dixi ) digeritque frigiditatem & humiditatem in mercurio, pro uarietate graduum decoctionis & alterationis in di- uersas formas metallicas, quarum prima plumbum minus calidum & humidum: secunda stannum: tertia argentum: quarta cuprum: quinta ferrum: sexta sol, qui quidem in perfectione suae naturae metallicae, purus est ignis a sulphure digestus existente in mercurio. Ex his manifeste rursum patet, sulphur non esse quid per se seorsim extra substantiam mercurii, neque uulgare sulphur, alioqui materia metallorum non esset homogenea ( quod pugnat contra Philosophorum omnium assertiones ) qui huiusmodi qualitates dominantes uocauerunt sulphur, a similitudine, quia substantiam habent inflammabilem, uelut sulphur calidam & siccam, cui insunt. Unde liquet apertissime, formas metallicas a natura so- lum ex pura substantia mercuriali creatas esse, non extranea, Gebro sic attestante. In profundo ( inquit ) naturae mercurii, est sulphur, quod fit Alchimia Liber. longo successu temporis in uenis minerarum ter- rae. Manifestius hac de re loquuntur Morienus & Aros: Nostrum sulphur ( inquiunt ) non est uulgare, sed fixum, & non uolatile, de natura mercurii, & non ex alia re quapiam. Naturam exactissime imitamur, quae in suis minoris aliam non habet materiam; in quam operetur, praeterquam puram formam mercurialem, ut etiam apparet optimis rationibus, autoritatibus, & experientia. Mercurio huic inest sulphur fixum & incombustibile, quod nostrum opus perficit, absque alia substantia quam pura substantia mercuriali. Non aliter loquuntur Calib, Bendegid, lesid, & Maria: sed clare ad hunc modum: Natura metalla sua procreat ex calore, & siccitate mercurii, frigiditatem & humiditatem superantibus, alterando, & alia nulla perficiuntur essentia, ut omnibus Philosophorum libris affirmatur, quos omnes allegare prolixum foret. Nonnulli perperam existimant in procreatione metallorum interuenire materiam aliquam sulphuream: sed contra manifesto patet, in mercurio sulphur inclusum esse, quando natura operatur: uerum non dominatur in eo, nisi per motum calidum, quo sulphur dictum alteratur, & una simul aliae duae mercurii qualitates: ad hunc itaque modum natura per hoc sulphur in terrae uenis generat metallorum formas diuersas, pro diuersitate graduum alterationum. In eo pariter imitamur naturam, cum nihil extraneum ad materiam nostram assumamus, atqui nostro argento uiuo inest sulphur incombustibile mercuriale, quod nihilominus adhuc non dominatur, sed frigiditas & humiditas mercurii uolatilis, usque dum actione continui caloris super hoc nostrum argentum uiuum perseuerantis, fixum per totam substantiam uolatilem mixtum dominetur, & uincat mercurii frigiditatem & humiditatem, ac tandem fixi caliditas, atque siccitas, quae sunt eius qualitates, incipit aliarum dominari, ac pro gradibus huius alterationis mercurii, per suum sulphur diuersi colores oriuntur, quemadmodum nec aliter, quam per naturam ipsam in mineris. Colorum eiusmodi primus est nigredo saturnea: secundus albedo iouialis: tertius lunaris; quartus uenereus: quintus martialis: sextus solaris: septimus uero uno gradu per nos altius adducitur, quam per naturam: siquidem perficimus, & plusquam perfectum reddimus rubeo sanguineoue colore exaltatissimo. Proinde cum sit plusquam perfectum, eatenus alia perficit: nam si non perficeretur ulterius quam a sua simplici natura, quid opus esset tantum impendere temporis, utputa mensium nouem cum dimidio, cum a natura preter tantos labores eiusmodi corpora habere possimus iam creata. Uerum oportet, ut antea dixi, corpus masculinum plusquam perfici, idque per artem naturam imitantem, quo sua plusquam perfectione, abundantique radiatione perficere queat, alia imperfecta, in pondere, colore, & substantia, in radicibus & principiis mineralibus. Quis igitur adeo praesumptuosus, ut credat illud perficere posse, taleque reddere, quale desideramus alio quopiam extraneo, in quo nulla radicalis habetur commixtio? In Turba quidem Aristeus nomine, qui mundum uniuersum gubernauit annos sedecim sua sapientia, post Hermetem excellentissimus, de quo legitur in Chronicis Salomonis, ipsum congregasse discipulos Pythagorae, ac nunquam mentiri solitum: quapropter ueridicus appellatus ab Astrologis, ait: Natura non emendatur nisi in sua natura. Non potest igitur nostra materia aliter, quam in sua propria emendari. Parmenides idem loquitur, qui ne primum retraxit ab erroribus, & in rectam uiam direxit. Patet utique naturam metallicam non emendari, praeterquam in sua natura metallica, & non in alia quauis, adeo ut hac uia per nostram artem perficiamus aliquot mensibus, quod ipsa natura uix mille possit annis. Nam in mineris calor fere nullus, qui se uel tantulus inesset, opus naturae celerrimum foret. At in arte nostra duplicem calolorem habemus, sulphuris uidelicet, ac ignis, ut alter alteri subueniat. Non est ignis ( ut uolunt Constantinus & Empedocles ) de substantia materiae, qui tamen opus augmentat, alioqui sequeretur eiusmodi calorem indies magis ac magis penetrare, quod est erroneum. Uerum ignis duntaxat omnem artem regit, quo natura utitur, aliud nihil adferre possumus. Igne uehementi uero non alterantur inter se uicissim, neque mouentur. Fiat igitur ignis digerens, continuus, non uiolentus, subtilis, conclusus, aereus, circundatus, alterans, & non comburens: ita me Deus amet, iam tibi narraui omnem ignis construendi modum, considera igitur, ac rumina uerba mea particulatim: siquidem ignis omnem comprehendit artem, ut patet ex omnibus locis Codicis ueritatis. Considera pariter quid Rosarius magnus in hanc sen36 Bern. Treuisani De tentiam adferat: Cauete ( inquit ) ne solutionem uestram acceleretis, perficere uolentes illam ante requisitum tempus: nam haec praecipitatio signum est priuationis coniunctionum: sit igitur ignis uester perseuerans, ac lenis, in modum gradus naturae, corporibus mitis, digerens, & frigus excludens. Item adfert ad haec Maria Prophetissa: Uehemens ignis impedit coniunctionem, & album in rubeum tingit coloris florum papaueris syluestris, quod quidem per teipsum poteris imaginari, & ex opere, quemadmodum ego, discere. In calore fimi frustra tenui, & in igne carbonum absque medio, materia mea sublimata est, non soluta. Uerum in igne quem dixi, uaporoso, digerente, continuo, non uiolento, subtili, circuente, aereo, claro, clauso, incomburente alterante, penetrante, & uiuo bene successit. Iam si fueris qualem te decet esse uerum inquisitorem, facile per haec uerba intelliges qualis esse debeat ignis. In Turba habetur, experientia artificialis te docebit qualis sit ignis. In Lumine Aristotelis Chimistae: " Mercurius ( inquit ) in triplici uase coquendus est, ad euaporan- dum & conuertendum actiuitatem siccitatis ignis, in humiditatem uaporosam aeris circuentis materiam ". Geber & Seneca hoc ipsum affirmant: " Ignis ( inquiunt ) materiam nostram non digerit, sed calor eius alterans, siccus per aerem existimatus, quod medium est quo ignis mouetur, & humectatur. " De hoc dicere hactenus distuli: nam ignis omnia perficit, uel destruit. Aros & Calib: " In toto nostro opere ( inquiunt ) mercurius & ignis tibi sufficiant, in medio, & in sine: sed in principio non ita se res habet: siquidem non est mercurius noster: quod intellectu facilimum ". Item Morienus ait: " Scitote nostrum Latonem esse rubeum: sed inutile nobis existit, usque dum albus fiat. Scitote etiam aquam tepidam penetrare, ac albefacere, quemadmodum ipsa est, & ignem humidum & uaporosum omnia operari. " Rursus Bendegid, Io. Mehungus, & Haly: " Uos qui dies & noctes ( aiunt ) quaerentes, uestras dilapidatis pecunias, facultates, & opes uestras consumitis, atque tempus inutiliter, torquetis in genia uestra circum librorum subtilitates, admonitos ex charitate uolo ( per compassionem ) uelut pater motus, erga filium: ut ( inquam ) albificetis Latonem rubeam, per aquam albam suffocatam, atque tepidam: caeterum frangite tot sophisticos libros, tot regimina, tantasque subtilitates relinquite, mihi credite, ut bene sit uobis: uana siquidem haec sunt opera cuncta, praeter id, quod iam uobis dixi: & in hunc scopum tendunt omnia, quae scripta sunt. " Quid melius clariusue dici posset unquam? Codex etiam omnis ueritatis ad haec: " Dealbate ( inquit ) rubeum, & postmodum rubeum faciatis album, in eo tota consistit ars, eiusque principium & finis. Ego autem dico tibi, nisi nigrum effeceris, minime dealbare poteris, siquidem nigredo est initium albedinis, & nigredinis finis, est signum putrefactionis, corporis penetrati iam & mor- tificationis. " At haec inquit Morienus ille sapiens philosophus Rom. Nisi putrefiat & nigrescat, non dissoluetur, & nisi dissolutum fuerit, ab aqua sua non poterit penetrari, neque dealbari: unde nulla coniunctio, mixtio nulla, & per consequens nulla prorsum unio, quae postrema fieri non potest absque mixtione: item compositio praecedere debet alterationem. Ad hunc itaque modum per eiusmodi gradus nostra materia tractatur ad imi- tationem operis naturae, in omnibus absque diminutione uel additione cuiusuis alterius. De ponderibus uero, ne quis multum sit anxius, quaenam sint, & qualia, quibus natura utitur, sciendum utique minerarum locis non haberi: nam ubi solum unum, quid his opus esse uidetur, & alibi quam inter duo, uel plura? Pondus autem nostrum est respectu sulphuris existentis in mercurio. Siquidem ( ut antea dixi ) elementum ignis, quod in mercurio crudo non dominatur, hoc ipsum est, quod materiam digerit. Quapropter omnis, qui uere Philosophus erit, optime sciet quanto subtilius est elementum ignis aliis elementis, & ista uincere quanta proportione ualeat. Pondus igitur est in elementali prima compositione mercurii, & non in alio quouis opere. Proin- de compositio primo loco fieri debet, uel coniunctio, postmodum alteratio, postea mixtio, & postremo tandem fert unio. Quicunque uolet in his imitari naturam, huius obseruet ordinem atque pondera duntaxat, ut Codex omnis ueritatis habet. Si confectio fiat absque pondere, retardabitur opus, quo fiet ut animum facile despondeas. In hanc sententiam optime loquitur Albugazal praeceptor Platonis: Terrena potentia super sibi resistens, pro resistentia dilata, est actio agentis in ista materia. Uerba sunt mere aurea, ponderum fundamentum nobis aperientia, quae non facile, nisi doctus, intelliges, uel a quopiam explicata fuerint, insigniter docto. Ipse tibi libenter exposuissem, nisi Deo uotum, aequitati, Philosophisque praestitissem, me nunquam nudis uerbis expositurum, aut uulgato sermone pondus, materiam, neque colores, at solum parabolis ( ut infra mox audies ) ueris & perfectis, absque diminutione & superfluitate, ad imitationem sapientum. Antea dixi de huius artis inuentoribus, eisque qui habuerunt, me quoque habuisse perfecisseque lapidem a principio usque in finem fassus sum: item de imposturis, quas sustinui, & propter eas ingentes impensas & labores intolerabiles, ab anno decimo octauo aetatis meae, usque ad annum sexagesimum quartum, priusquam artem adeptus essem. Uerum si habuissem ab initio libros omnes, quos postea nactus sum, citius ad eam haud dubie peruenissem: at nihil aliud quam falsissima legebam recepta, & libros erroneos: praeterea non nisi cum peruersissimis furibus, hominibus nequam, & impostoribus communicare contingebat. Sed postquam sciui, familiarem notitiam habui cum quindecim bonis uiris, qui pariter sciebant lapidis artificium, & praecipue cum quodam Barbarino ( sciueram nihilominus artem duobus annis priusquam elaborassem, uel perfecissem ) hic inter disputandum ( cum ex improuiso dixissem, me nondum expertum fuisse ) conabatur a proposito uero diuertere, quapropter deserui societatem eius. Disputabamus potissimum de modo celandi, & contegendi hominibus indignis artem. Bern. Treuisani De Uerum in ignis structura scri40 bentum alii disentiebant ab aliis, quamuis ad eundem scopum tenderent omnes, ut nempe fieret ad hunc modum, ne fugiens prius auolet quam ipsum persequens, quocumque modo pararetur ignis. Conclusionem igitur hanc meam ut intelligas, arrige attentius aures. Opus nostrum fit ex una radice, & ex duabus substantiis mercurialibus, crudis, assumptis, & ex minera tractis, puris, & mundis, igne coniunctis amicitiae, ut exigit ipsa materia, assidue coctis, usque dum ex duobus unum fiat, in quo quidem uno corpus spiritus, & iste corpus facta sunt a commixtione. Postmodum augeatur ignis donec fixum corpus, tingat non fixum suo colore naturaque: nam ubi rite mixtum est, omnia uincit, ac ad suam naturam & uirtutem adducit, ac tandem superat & tingit millies millena, ac decies millies millena: id qui uidit, is pariter credit. Ad hunc itaque modum uirtute, quantitateque multiplicatur, ut fatentur uenerabilis ille Pythagoras, Isudrius, & Codex omnis ueritatis. In nullo unquam librorum reperi multiplicationem, praeterquam in Rosario magno, in Pandectis Mariae, in Ueridico, in Testamento Pythogorae, in Turba, in Morieno, in Auicenna, in Bolzain, in Albugazal frater Bendagid, in Iesid Constantinopolitano, at in aliis si habebatur, non intellexi, nec ab ipsis addiscere potui. Noui quendam ex Marchia Ancone, qui lapidem optime nouerat, multiplicationem autem ignorabat, hic me sedecim annos integros sollicite insequutus est, ut disceret, uerum ex me nunquam sciuit, libros enim quos dixi, habuit ut ego. Totam speculatiuam igitur, & principia mineralia, eum suis rationibus detexi, quibus uerum a falso discerni potest, modo uero practicam attexere uisum est, obscuris uerbis tamen, ut egomet elaboraui, & quater composui dictum lapidem. Quicunque igitur hunc meum libellum habuerit, ac legerit, ab omni liberari merito deberet anxietate, necnon ueritatem cognoscere citra defectum, dilucidius enim scribere haudquaquam potuissem, nisi rem ad oculum demonstrarem, quod quidem omnis ratio dissuadet. Ipse tu cum sciueris longe me cautius uelabis, aegreque feres me tam aperte scripsisse. Uoluntas Dei uetuit omnibus palam fieri, quod ualde paucis notum esse bonum est, ut in Turba passim legitur. Quarta Pars Libri Bernardi Comitis Marchiae Treuisanae, de practica Philosophici lapidis. Cum in hac arte maxime profecisse me percepissem, coepi doctos in ea potissimum quaerere ac frequentare: decet enim probatos uiros sibi similibus adiungi, & non aliis. Cum igitur per celebrem quandam ciuitatem Appuleam Indiae transirem, audiui doctissimum in ea residere uirum in omni scientiarum genere, qui parem in hoc mundo non haberet. Hic praetium disputationibus instituerat omnibus in arte peritis, libellum foliis & coopertorio puro, putoque auro fabrefactum. Quapropter honoris auidus, animum facere mihimetipsi non dubitaui, ac ad praescriptas disputationes disponere, addente mihi, ad hanc susceptam prouinciam, 42 Bern. Treuisani De calcaria uero doctissimo, ueniente mihi in mentem etiam, audentes ad sublima prouehi, timidos deiici, ac perpetuo humi degere, uiriliter in palestram transii, fatoque palmam obtinui disputationis coram astantibus, libellusque premii fuit mihi per facultatem philosophiae admodum honorifice oblatus, ut circumspectarer ab omnibus. Deinceps animi studio fatigati recreandi gratia, campos amoenos & prata quaerens, in lympidissimum incidi fonticulum, pulcherrimo lapide circumseptum, atque munitum, supra quercinum truncum, cetera muro circundatum, ne bruta ad eam intrarent, nec aues in eo balneum sibi facerent. Super hunc fontem sedens, contemplatus sum eius pulchritudinem, ac uidi superius clausum. Ea faciens iter uir senex, & uenerandus admodum, ut Sacerdos, a me salutatus honorifice, & rogatus quamobrem iste fonticulus ad eum esset modum, superius, inferius, & ad latera circumquaque clausus, & munitus? amico responso me dignatus ait: Est quod scias, amice mi, fontem hunc esse ualde mirabilis, ac terribilis uirtutis prae caeteris omnibus totius mundi fontibus, pertinet ad Regem solum huius patriae, quem fons optime nouit, & ipse fontem. Praetereuntem Regem hac semper ad se trahit, & a Rege non trahitur. In eo balneo manet ducentis octuaginta duobus diebus, quibus ad tantum iuuentutis robur adducitur, ut a nemine quantumuis robutissimo uinci queat. Curauit igitur suum concludi fonticulum albo lapide rotundo, ut uides, in quo relucet fons clarus, uelut argentum, & coelestis coloris, ut etiam esset fortior, ne ab equis & aliis dealchimia Liber. strueretur, induxit quercum ueterem fissam per medium, qui tuetur a Solis radiis, umbram faciens. Deinceps, ut uides, muro circundatur ualde spisso: primo duro lapide & claro clauditur, tum demum caua quercu, maxime quia terribilis est naturae, adeo ut omnia penetret semel inflanmatus, ac irritatus: item si euanesceret, actum de nobis esset. Rogaui postmodum utrum ipse Regem in dicto fonte uidisset, qui respondit, se uidisse quidem intrantem, sed ab eo tempore, quo per custodes in eo clauditur, non apparet amplius in centesimum & trigesimum uique diem: tandem emergit admodum splendens, ac nitens. Custos portenarius balneum assidue calefacit, ut persistat in suo calore, qui in aqua fontis occultus est, ac dies & noctes calefacit absque intermissione. Interrogaui rursum cuius coloris Rex esset, qui ait, uestitum esse panno aureo primum ab initio, deinceps holosericea diploide, uel thorace nigro, camisia quidem alba supra niuem, eius carnem tamen, uel sanguinem rubicundissimam. Rogaui deinceps utrum Rex eo ueniens multam cohortem extraneorum, plebisque minutae secum adduceret? respondit amice, ac subridens: Cum Rex huc uenire proposuit, relictis omnibus suis aulicis & extraneis, solus intrat, nemine fontem praeter ipsum appropinquante, & solam eius custodiam: cuius curam habet homo ualde simplex, imo simplicissimus hominum, eius supplere uices optime posset, cum aliud nihil efficiat, quam calefacere fontem. Petii rursum utrum fonti Rex esset amicus, & fons ipsi? qui ait, mirum in modum sese uicissim amant, fons Regem attrahit, & 44 Bern. Treuisani De non Rex fontem: nam Regi uelut mater est. Interrogaui tandem cuius generis Rex esset? respondit esse ex fonte, qui talem, ut est, effecisset absque alia re quapiam. Petii utrum multos haberet aulicos, qui ait, sex duntaxat habere, qui successionem expectant, si forte Rex quandoque mori posset, potirentur etiam, ut ipse, regno: hinc fit, ut illi seruiant, quia sperant ab eo multam dominationem & possessionem. Tandem interrogaui utrum senex esset, qui respondit seniorem esse fonte, suisque maturiorem subditis quibuscunque. Qui fit igitur, ( petii ) ut isti non interficiant Regem, a cuius a morte tantam successionem expectant, cumque sit adeo senex? Qui ait: Quamquam admodum prouectae est aetatis, nihilominus subditorum suorum nullus adeo patiens algoris atque sudorum, pluuiarum, uentorum, & laborom ut ipse: item nemo illorum per se, nec simul omnes occidere possent, neque uis ulla. Quomodo igitur possidebunt regnum si mori nec etiam occidi possit ab aliquo? Respondit, sex eius fubditi sunt ex fonte, a quo possident omne quod habent, ut ille, quo fit, ut a fonte trahantur, maxime. Rex occiditur ab ipso fonte pariter ut illi, resuscitatur per ipsum, deinceps ex substantia regni sui, quae posita est in minutissimas partes, quisque subditorum eius portionem accipit, & quantumcunque minutissimam particulam quilibet habeat, aequatur opulentia, uiribus & potentia Regi, fiuntque inter se aequales. Interrogaui rursum quanto tempore illis expectandum esset? qui subridens iterum ait: Scito Regem intrare solum absque subditis, etsi fons amet etiam istos, non tamen intrant quia nondum hanc dignitatem promeriti sunt. Uerum intrante Rege, ueste auri puri contexta foliis, & contecta exuitur, quam primo suo tradit cubiculario, Saturno dicto, hic seruat diebus quadraginta, plus quandoque duobus ad summum; postquam semel habuit. Deinceps exuit Rex thoracem holosericeam nigram, quam secundo suo cubiculario Ioui nomine tradit, qui custodit uiginti bonis diebus, tum demum Iupiter iubente Rege, tradit Lunae, quae tertia persona est pulchra & resplendens, hec uiginti diebus seruat. Tum demum Rex in pura camisia alba, niuis instar, aut salis floris existit, quam etiam exuit, eamque Marti tradit, hic seruat quadraginta diebus, aliquando duobus aduenientibus. Postmodum Mars; Deo iubente, tradit Soli flauo, non claro, qui seruat quadraginta diebus. Tum demum uenit Sol pulcherrimus, & sanguineus, qui statim camisiam arripit. Interrogaui tandem, quid inde fit ex istis omnibus? qui ait: Fons deinceps aperitur, ac ut camisiam dedit illis, uestem; atque thoracem, momento iam suam carnem sanguineam & rubeam tradit omnibus manducandam, iam demum habent quod optabant. Rursus petii, utrum tanto tempore semper expectarent, & num prius aliquam remunerationem seruitiorum habere possent, in finem usque nisi perseuerent? qui ait: Statim atque albam habent camisiam, quatuor istorum aulicorum, si uelint, gaudere poterunt, opibus quoque frui plurimis: uerum dimidia parte regni solummodo potirentur, quapropter malunt, uel tantillo diutius finem atque exitum expectare, ut etiam diademate regio sui domini coronentur. Interrogaui an unquam aliquis accederet medicus, uel quiduis aliud eo tempore? qui respondit, nullum, nec quicquam aliud praeter custodem unicum, qui subtus calorem excitat continuum circuentem & uaporosum, praeterea nihil. Rogaui num custos hic multos labores pateretur? qui ait, plus a principio quam sub finem, quia fons inflammatur. Petii utrum uidissent multi, qui respondit, uersatur ob oculos toti mundo, nemo tamen cognouit eorum qui sunt in mundo. Rogaui latius quid agerent? qui ait, Si uolent sex illi Regem iterum purgare poterunt in fonte diebus tribus, circuendo locum iuxta contentam continentiam, dando primo die thoracem, secundo camisiam, ac tertio carnem suam sanguineam. Dixi ad haec quorsum ista? at ipse, hactenus tibi respondi, fatigatus sum. Quod cum percepissem, nolui esse molestus, at abeuntem comitatus sum aliquatenus; illi quoque gratias agens immortales, uale dixi. Uenerabilis admodum senex fuit atque sapientissimus, usque adeo ut ipsi obedirent coeli, cunctaque tremerent coram ipso. Sopor etiam inuasit me, ut rediens ad fontem aliquantisper quiescere destinaram, sedensque super hunc abstinere non potui, quin claustra omnia secreto reserarem. Interea cum libellum meum disputationis premium inspicerem, per suum splendorem & pulchritudinem, soporem antea conceptum auxit, ut oscitantia quadam e manibus in fontem delapsus sit, quod me pessime habuit: uolebam enim seruare in memoriam honoris adepti. Cumque inspicerem disparuit ab oculis, existimans igitur in fundum decidisse fontis, aquam exhaurire coepi, cum industria tamen, adeo ut non maneret in eo, nisi decima pars eius cum decem partibus. Cumque totum exhaurire conarer, tenaces erant ualde, interea dum in hoc opere fatigarer, superuenerunt aliqui, ut ultra haurire impedirent. Priusque abirem tamen, conclusi rursum omnia, ne quispiam perciperet me fontem exhausisse, neque uidisse, neue forte mihi libellum etiam surriperent. Tum demum coepit excitari calor circumcirca in balneo ad lauandum Regem. Ego autem ob perpetratum facinus adductus sum in carcerem, ibidemque detentus quadraginta diebus. Quibus absolutis fui relaxatus, & ad fontem reuersus, ut uiderem ipsum: obscurae nubes apparuerunt, quae durarunt longo tempore. In summa uidi sub finem omnia, quae desiderabat animus, absque multo labore: qui te non torquebit etiam adeo, modo rectam ingressus uiam, ab ea non deflexeris ad erroneas, at naturam in omnibus fueris imitatus. Concludens dico tibi, quicunque libellum hunc meum legens, lapidem per ipsum non intellexerit, nunquam intelliget, quicquid operetur. Nam in hac mea parabola totum opus continetur in practica, diebus, coloribus, regiminibus, uiis, dispositionibus, & continuationibus, quanto melius fieri potuit narraui singula, pietate, charitate, & compassione motus erga desolatos operatores, in hac arte pretiosissima. Finem igitur faciens libello meo, Deum Optimum Maximum rogo, cuius gratia fuit absolutus, ut aperiat mentes hominum bonae uoluntatis, quibus, ut ingeniosis, pauca difficultas erit, modo absti48 Ber. Treuis. De Alch. Lib. neant a somniatis phantasiis, & subtilitatibus sophistarum, in uia quoque naturae maneant, quae per meam speculatiuam demonstratur. Ualete in Iesu Christo omnes, & memores pauperum estote, cum ad hunc thesaurum inexhaustibilem perueneritis. Deum orate, qui uos docebit ulterius. Finis. Opusculum Philosophiae Naturalis Metallorum D. Dionysii Zacharii nobilis uiri Philosophi Galli, Ad benignum Lectorem. Quotquot in hac arte diuina scripserunt olim docti, sapientes uiri, naturalesque Philosophi prophanationem, uel diuulgationem eius arcani uetuerunt. Nihilominus amice Lector cum satis considerassem interpretationes contradictionum, figurarum, comparationum, aequiuocationum, ac uariorum aenigmatum passim in ipsorum scriptis occurrentium, absque numero, celatum esse nolui, quicquid ( post multos inutilesque labores, atque prolixissimos, circa sophisticationum recepta, deceptoria potius dixerim opera prorsum inepta ) per imaginationes ueras, ex proborum libris resoluerim continuis lectionibius approbatissimorum autorum, uelut Geberi in sua Summa, & aliorum. Pedem itaque retrahens ab erroneis uiis, quibus implicitus fueram antea magis quam Dedalus in suo labyrintho, in semitam rectam figere uolui, qua gradiens tandem cognoui ueram & perfectam materiam, a natura nobis in cauernis terrae praeparatam, ad perficiendum supra terram, quae sub ista generat ipsa, metalla naturaliter, quemadmodum experientia ( Deo miserente ) me docuit, ut hoc libello declarabo clarius, quam unquam fieri ualeat. In cuius prima parte narrabo modum & progressum, quibus perueni tandem ad ueram huius operis diuini cognitionem. In secunda, quibus autoribus usus sum in perquirendis autoritatum explicationibus, terminorum, aliarumque difficultatum. Tertia uero & ultima, declarabo practicam ad eum nempe modum, ut ignaros lateat, filiis autem artis sit manifestissima: propter quos omnia redigere in optimum ordinem studui quam diligentissime: non imitatus hac in re nonnullos inuidos utilitatis R. P. homines, propriique sui commodi nimium auidos, qui suam noluerunt materiam declarare, praeterquam sub diuersis uariisque fabularum allegoriis, imo qui libros suos aliis ostendere uix uoluerunt. Noui quendam qui non nulla scripta receperat a Ueneto, haec uelut adorans occultabat occlusa, ut ipsemet uix auderet introspicere, ne dicam aliis ostendere, uel communicare, existimans forte lapidem ex ea papyro sola proditurum absque labore, si modo conclusa strictissime contineretur arca, tamquam Hermetico sigillo materia philosophica. Uerum ignorant isti non fortuito concessam esse tam diuinam scientiam hominibus, ut aiunt Philosophi, dum repraehendunt eos, qui non propriis, at alienis impensis operantur. A quibus dubio procul asperrime taxabor, quia hoc opuscu- lum publicaui, praesertim idiomate uulgari, cum nulla hac tempestate scientia magis uulgo sit odiosa. His breuiter uolo responsum quod hactenus ignorarunt, nimirum huius diuinae philosophiae partem non esse in humana potestate, adeo ut libris solis intelligi queat, sed in uoluntate Dei sitam, qui reuelat cui uult per Spiritum S. suum, uel per medium alicuius hominis, uti secunda libri huius parte narratur latius: tantum abest ut palam faciam omnibus. Quid noui si uulgariter scribam artem, quae ab omnibus suis professoribus non alio sermone quam suo proprio pariter descripta fuit hactenus, ut ab Hamech Hebraeo Hebraice, a Thebit & Haly Chaldaeis Philosophis Chaldaice, ab Homero, Democrito & Theophrasto Graecis, Graecanica lingua, ab Aboholy, Gebero, & Auicenna Arabibus in Arabica. Morienus, Raymundus, & plerique alii Latini, Latine tradiderunt artem, suis ut cognosceretur a successoribus, diuinam istam scientiam hominibus etiam suae nationis concessam quandoque fuisse. De populari odio sciendum ueritatem artis non esse spretam, sed falsas duntaxat in ea sophisticationes, ut in prima huius libelli parte narrabo latius. At si dicant, cur ego non dilucide ac manifeste singula scribam, ut ex hoc opusculo quisque secure ualeat operari, cum secus faciens nihil utilitatis adferam lectoribus? Ut respondeam, quis ignorat innumeras impensas, & inutiles, quae circa hanc artem in Gallia solum fiunt indies, propter sophisticationes, a quibus si retrahi possint in uiam rectam lectura mei libri, tum pii probique lectores in ueritatis semita retineri, per ea quae secunda parte doceo, non erit istis omnibus lectura tertiae partis inutilis, in qua narratur, quae patet ad practicam operis diuini prorsum facilis aditus. Diuinum uoco hac de causa, quod nemo per seipsum absque diuina inspiratione conprehendere, uel intelligere potest, etsi doctissimus alioqui philosophus existat, ut ait Geber aduersus omnes, qui sola consideratione causarum, operumque naturalium operari nituntur, inquiens: In eo plurimum errant putantes se naad Lectorem. ram imitari posse, cum id arti sit in omnibus impossibile. Abstineant igitur eiusmodi calumniatores a lectura nostri opusculi: non ipsis enim elaboraui, sed filiis doctrinae benignis, docilibus, & studiosis amatoribus huius artis. Quos amice quidem rogo, & admonitos uolo, prius quam operari incipiant, ut omnibus dubiis, quae circa singulas operationes in compositione necessarias uersantur, collatis & quae sibi mutuo contradicere uidebuntur, aenigmatum aequiuocationibus, & id geniis aliis, animum adeo resolutum atque liberum habeant, ut uideant, ac intelligant, non nisi meras esse concordantias, non diuersorum, sed uario modo prolatorum in unum & eundem sensum. Haec est unica uia cognoscendi ueritatis, in hac arte praesertim, ut Rasis inquit. Quicumque desidiosus erit, ac oscitans in nostrorum lectura librorum, ineptus etiam erit ad praeparandas materias, quandoquidem unus alio declaratur, tum quod in isto uno fortasse requiritur, suppletur in alio. Impossibile namque fuerit, ( sic disponente diuino consilio ) reperiri omnia ex ordine scripta, quae ad hanc artem sunt necessaria. Proinde quoscumque rogo, qui per hoc meum Opusculum ad tantam felicitatem peruenerint, non abutantur 54 Dionysii Zacharii ea, pauperumque in primis non sint immemores ad sui condemnationem, Deo gratias agant assidue pro hoc, & reliquis liberalitatis suae donis, cui sit laus, honor, & gloria soli in aeternum. Prima Pars Opusculi Dionysii Zacharii, Quae Narrat, Qua Uia Peruenerit autor ad ueram notitiam huius artis, operisque diuini. Hermes ille Trismegistus non immerito uocatus philosophorum omnium naturalium propheta primus, atque pater, diuini lapidis autor, & Termagnus Interpres, postquam expertus esset ueritatem huius diuinae philosophiae, scriptum nobis reliquit, quod nisi metuisset uniuersale Dei iudicium postremum, nunquam de hac diuina scientia quicquam scripsisset, in tantam uenerationem habuit. Huius opinionis etiam extiterunt quotquot eum in hac arte sunt imitati: quo factum ut omnes libros conscripserint in ea, uariis argumentis in utramque partem concludentibus, ut ait Geber in Summa, ut ignorantes ad hunc modum errare cogerentur, econtra doctrinae filii sub opinionum eiusmodi uarietate, mentem ipsorum perciperent. Quos nihilominus etiam errare fuit necessarium a principio, ut postquam adepti fuerint artem summis laboribus, cum intellectus, tum corporis, pluris faciant, occultiusque seruent. Ista nimirum est occasio maxima celandi: nam ad intolerabiles poenososque labores accedunt sumptus ingentes, his potissimum qui librorum lectura sola discunt, expectantes inspirationem a diuino spiritu, quemadmodum ego feci spatio decem annorum, ut narraturus sum, & medium dicturus per quod in cognitionem huius arcani uenerim. Cum annorum essem circiter uiginti, postquam cura parentum instructus domi fuissem in principiis Grammatices, ad artes & philosophiam relegatus, annorum spatio trium, diligentia particularis mei praeceptoris, adeo profeci, ut uisum fuerit meis turtoribus ( interea temporis enim uterque parens interierat ) altius me prouehere, uidelicet ad legisprudentiam sub eodem praeceptore: sed priusque discederem ab artium collegio, familiaritatem & amicitiam cum plurimis aliis scholaribus inieram, isti uarios habebant receptorum chimicorum libros, quos mihi datos mutuo summa diligentia descripseram, annuente praeceptore familiari, qui iamdudum etiam in hac arte laborare coeperat, adeo ut antequam abirem, collegissem librum admodum copiosum eiusmodi receptis refertissimum. Statim atque una cum praeceptore meo uenissem eo locorum, ubi legibus operam nauare debui, scripta mea coepi reuoluere, quorum aliqua proiectiones continebant unius super decem, alia super uiginti, triginta, tertiam, mediam partem, ad rubeum octodecim caractorum, uiginti, & c. in coronatorum aurum, ducatorum, altiorisque coloris quam unquam esse possit, unum sustinere debuit liquationem, aliud examen Lydii lapidis, omnia aliud examina, de albo similiter, unum esse debuit denariorum decem, aliud undecim, aliud capitalium numismatis argentum, album ex igne rediens, aliud in affricatione lapidis Lydii. Summatim existimabam, si uel minimum istorum praestare ualerem, in hoc mundo maiorem foelicitatem contingere mihi non posse. Praesertim cum legerem eiusmodi recepta magnatum inscriptiones prae se ferre, unum Regine Nauarrae, aliud Cardinalis Lotaringiae, Turnonis, & aliorum infinitorum, ut eiusmodi laruis atque titulis fides ab incautis hominibus adhiberetur, quibus etiam decipiebar facile cum caeteris. Fornaculas itaque fabricare coepi, & a minimis ad maximas deueniens, totum istis repleui magnum cubiculum: unam ad destillationem destinaueram, ad sublimationem aliam, ad calcinationem, dissolutionem, balneum Maris, ad fusionem, adeo ut pro primo introitu mei principii, ducentos coronatos, quos receperamus in sustentationem studiorum ad duos annos, penitus insumpsissem, partim in fornacibus, partim in carbonibus, infinitis materialibus, & uasis uitreis, auro & argento inutiliter fusis, mixtis, atque solutis, quae longa tractatione peribant inter loppas & cineres, ac ita diminuta uix apparebant, uel tantillo residuo fragili & corrupto: finito nondum anno priore, substantiam duorum, aut saltem posterioris iam inchoantis, in fumum redegi. Hoc tempore meus praeceptor calidissima febre correptus, per calores nostris carbonibus excitatos ( illorum instar ferme qui Uenetiis in Arcenali percipiuntur a fusoribus tormentorum ) quia iam inflammatus, ac flagrans intrinsecus frigide bibisset, ob cuius mortem maxime dolui: tum quia parentes renuebant plures mittere pecunias, quam pro me solo. Proinde cupiens inchoatum opus prosequi, domum redire coactus sum, ut liber a tutela factus, meique iuris, de paternis bonis modo quo uellem disponerem, quae statim in arendam ( ut uocant ) conscripsi quatuor annis quadringentorum coronatorum pretio, quibus tandem receptum ab Italo mihi datum experirer: hunc alui mecum, donec uiderem exitum rei: affirmabat enim se uidisse per experientiam eius effectum. In hanc rem emi duas uncias auri, & marcam unam argenti, liquata simul dissoluimus in aqua forti, postmodum calcinauiuimus per euaporationem, aliis quoque diuersis aquis, uariisque destillationibus dissoluere conati sumus, tantisper dum tres praeterirent menses priusquam hic puluis paratus esset in proiectionem, quam quidem iuxta recepti praescriptum fecimus, at frustra: nam augmentum transmutatum est in detrimentum, adeo ut ex auri & argenti simul unciis octo, restiterint unciae tres tantum, ut interim taceam de multis aliis sumptibus, quibus quadringenti mei coronati, sunt ad ducentos & triginta redacti, de quibus etiam uiginti defecerunt, istos Italo meo dedi, ut autorem adiret recepti, quem asserebat esse Mediolani, a quo melius instrueretur. Proinde per totam hyemem expectabam eius reditum, uerum in diem postremum potuissem ibidem mansisse, nunquam enim postea mihi uisus est. Aestas Dionysii Zacharii tandem comitante peste rediit, quapropter loco mihi cedendum fuit, aliisque sociis anno dimidio, quo tempore incidi in quendam senem, uulgo Philosophum appellatum, quo cum amicitiam contraxi, meaque recepta communicaui, rogans, ut suo iudicio meliora notaret: decem itaque uel duodecim quae sibi potissima uidebantur, demonstrauit. Haec, cessante peste, rediens ad pristinum locum tentare coepi mox a reditu, perque totam subsequentem hyemem operatus ad festum usque Ioan. aeque tantum emolumenti, quantum ex praecedentibus reportaui: siquidem adhuc quadringenti mei coronati sumpserunt augmentum, ut ex eis septuaginta duntaxat numerarem, non propterea despondi animum. Quidam Abbas habebat receptum ab amico Roma transmissum, ex aula Cardinalis Armignaci, cui adiunctus exposui centum coronatos, totidem & ipse, ut communibus expensis experiremur. Fabrefactis igitur nouis fornacibus diuersarum formarum ab aliis, quoniam opus erat nobis excellentissima aqua uitae, pro dissolutione marcae aut librae semis auri, generosissimi uini uas magnum emimus, ex quo per pellicanum ingentem copiam eius aque saepius rectificatae, plurimis uitreis uasis ad hoc emptis parauimus. Postmodum auri nostri, prius integro mense calcinati, marcam unam, & quatuor marcas aquae dictae, posuimus in duo uasa uitrea spississima retorta, unum in aliud intrante, sigillatis, & ambobus collocatis in duabus magnis fornacibus rotundis. Emimus etiam carbones pretio triginta coronatorum unica uice, ad ignem subtus contifiuandum integro quidem anno, ut interea tamen aliquid in aliis etiam receptis tentaremus, ex quibus non magis quam ex opere magno consequuti sumus utilitatis, ex utroque uidelicet omnino nihil. Construxissemus ignem ad infinitos annos, priusque, ut receptum pollicebatur, congelatio facta fuisset in fundo uasorum, non praecedente solutione. Non autem operabamur in debita materia, nec erat ista solutionis aqua uera; quae nostrum aurum dissoluere debet, ut ab experientia patuit. Inuenimus enim aureum puluerem adhuc integrum, nec nisi paulo minutiorem, quem proiecimus super uiuum argentum, ut habebatur in recepto, sed in uanum. Aegre tulimus hoc infortunium, & praesertim Abbas, qui tamquam optimus secretarius publicus, iactitarat coram suis monachis, se nihil expectare, praeter finem operis, tandem plumbeum fontem existentem in monasterio liquefacturum, & conuersurum in aurum: uerum in aliud tempus reseruare coactus est, ut postmodum suppeditaret ei sumptus, quos interea fecit per Germanum operatorem praetereuntem, & frustra, me absente dum essem Parisiis tentauit. Abbas utique reassumpto animo, persuasit mihi, ut congregarem pro parte mea trecentos, uel quadringentos coronatos, totidem adderet meis; quibus mecum assumptis Parisios me conferrem, ubi laborantum numerus infinitus, tantisper inter ipsos ac diuersos uersarer, donec opus aliquod perfectum inuenissem inter nos uelut fratres partiendum. Quo quidem pacto inito, bona possessionum mearum denuo conscripsi, Parisios utique ueniens octin60 Dionysii Zacharii gentos attuli coronatos, ea intentione, ut illine non discederem, usque dum absumpsissem aut reperissem quod optabam. Non sine parentum & amicorum omnium offensione maxima recessi, qui me libenter in ordinis senatorii uirum promouissent in patria, existimantes me legisperitum esse promptissimum. Uerum ego resistens, ac simulans me his pecuniis officium aiiquod empturum, uale dixi, & accinxi me itineri altera die natalis festi, ac Parisios appuli triduo post Reges. Ibidem integro mense primum incognitus latitare uolui. Mox atque postmodum frequentare coepi cum artistis, aurifabris, fusoribus, uitrariis, fornacum structoribus, aliisque, tantam contraxi notitiam, ut uix altero mense finito, plus centum operatorum facti sunt mihi familiares. Nonnulli operabantur in tincturis metallorum per proiectiones, alii per cimentationes, aliqui per dissolutiones, plaerique per coniunctionem essentiae lapidis smirilli uulgo nuncupati, nonnulli per prolixas decoctiones, aliqui in extractionibus mercuriorum a metallis, alii uero in istorum fixationibus. Adeo frequens erat nostrae congregatio, iam in domibus, alias in summo templo, ut festiuis, ac dominicis diebus non parceretur. Aliqui dicebant inter se: Utinam nobis esset facultas opus nostrum repetendi, perueniremus ad perfectionem: alii, si uas nostrum integrum permansisset, res bene succedebat: nonnulli, si uas cupreum habuissemus optime rotundum, fixum reddidissemus mercurium cum luna. In summa nemo omnium aliquid operatus fuerat, quod suis careret excusationibus, quibus adhuc tantisper surdas aures exhibebam, inutiles namque sumptus, quos feceram eiusmodi persuasionibus memoriam refricabant. Interea Grecus quidam existimatione doctus, adiit mihi notum thesaurarium, aureos illi montes promittens ex fixatione mercurii cinabaris. Haec notitia dedit occasionem, ut cum amico simul pro parte mea pecunias erogarem, ad hoc opus exequendum. Cum igitur opus esset argento puro in limaturas confracto, hoc emimus pondere trium marcarum, ex quo, cum adiuncta pasta quapiam artificiali, clauos efformabat operarius noster, admixta cinabari puluerisata, quos in olla figulina clausa deco quebat suo tempore. Tandem exiccatos per cupellam fulminabat, adeo ut reperimus tres marcas, & paulo plus, argenti puri, quas quidem asserebat ex cinabari productas: nostras antea positas in sumum euolasse. Lucrum hoc Deo notum esse potuit, non nobis, cum ego pro parte mea 30. coronatos, & ultra, perdidissem, uel frustra insumpsissem. Rumor hic clauorum increbuit per totam ciuitatem Parisiensem, ut nemo non de his audiuisset, praesertim inter eos, qui sophisticationum operibus assueuerant, uelut antea de pomis cupreis ad fixandum cum luna mercurium fama fuerat proseminata. Tandem aduenit quidam nobilis in sophisticationibus insigniter expertus, adeo etiam, ut inde lucrum faceret, opera sua uendens aurifabris, quo cum amicitiam inii, non sine sumptu, ne me putaret egenum. Anno integro cum ipso uersatus fui, priusquam tantillum declararet, postremo tandem arcanum suum mihi communicauit, quod etsi plurimi faceret, nihil perfecti fuit. Nihilominus ad 62 Dionysii Zacharii meum Abbatem scripsi cuncta, que successerant, ipsique duplum postremi huius operis misi cum practica dicti nobilis. Ad me rescripsit ut manerem Parisiis adhuc annum, sumptusque non formidarem, maxime cum in arcanum incidissem pro principio; quod existimabat non exiguum, quamuis ego resoluissem in animo non uti materia, que non persisteret in eodem statu, quo prius apparuerat, hoc mihi proponens, operandum non esse, neque laborandum cuiquam, ut nequam & impostor euadat, aliorumque detrimento ditescat. Proinde mansi, ut scripserat alio anno, cum duobus antea praeterlapsis, frequentans iam hunc, modo alium, eosque de quibus opinio communis erat ipsos aliquid habere boni perfectique. Omnes ferme consumpseram pecunias, cum iam ad me rursum scriberet Abbas, ut mox uisis perlectisque suis literis absque mora uenirem ad ipsum, quod feci: nolebam enim promissam fidem fraternam perfringere. Aduenienti mihi literas obtulit a Rege Nauarrae ( qui harum rerum curiosus esse uidebatur ) ad ipsum missas, ut procuraret apud me, si rem gratam illi praestare uellet, Regem adirem ilico, arcanumque docerem illius nobilis, ac alia quae me scire audiuerat ex relatu, promittentem in remunerationem tria, uel quatuor millia coronatorum. Summa haec Abbatem adeo inflammarat, ut non magis laetum se demonstrasset, ubi iam in crumena sua latitassent, nec prius quiescere potuit, quam in Aulam me contulerim. Quo cum uenissem, non ante sex hebdomadas operari potui, quod alio quaerenda essent materialia. Absoluto tandem opere munus quod expectabam obtigit, nihil. Nam etsi Rex in animo concepisset remunerare labores meos ( ut interim taceam de fauore & amicitia per incolas & aulicos, mihi demonstratis scilicet, a ualde paucis tamen ) nihilominus dissuadentibus Regi bonam opinionem suis, ac maximis nobilibus, & praesertim illis, qui potissima causa fuerant aduentus mei, dimissus fui a Rege uacuis manibus, datoque uerbo gratiarum, & si quid esset confiscationum in suis regionibus, cuius potestatem haberet, perquirerem, hoc mihi dare pollicebatur. Tediosa responsione perturbatus, fidere nolui tam uanis promissionibus, quae mihi notissimae fuerant olim, ad Abbatem non satis contentus redii, nec prius tamen quam inuiserem transeundo quendam religiosum Doctorem excellentissimum in philosophia, de cuius singulari doctrina rumor erat non exiguus, hic me plurimum retraxit a sophisticationibus. Postquam cognouisset me philosophiae nauasse operam, eo usque, ut magistratus gradum ( quem uocant ) recepissem, ut ipsi etiam narraueram, dolere se plurimum, aiebat, me non habuisse libros optimos quoscumque, priusquam & tempus, & opes tam inutiliter consumpsissem in eiusmodi sophisticationibus diabolicis. Narrabam ei de hoc opere postremo, qui mox iudicauit in multis examinibus persistere non posse. Quapropter suasit amice, ut prorsum deinceps abstinerem ab istis erroribus, librosque legerem antiquorum Philosophorum attentius, ad cognitionem uerae suae materiae, in qua uidebatur consistere huius scientiae potissima perfectio. Proinde accelera64 Dionysii Zacharii bam iter ad Abbatem, ut rationem redderem sumptuum, quos feceram Parisiis, partemque darem eius remunerationis, quam acceperam a Re- ge Nauarrae. Cumque narrassem omnia, con tristatus est, & maxime quia nolebam in opere perseuerare: credebat enim industrium operatorem esse me, nec tantum efficere potuerunt bona uerba, quibus utebatur, quin Doctoris consilium amplecterer, ob euidentes rationes quas adduxerat. Calculo dato cum Abbate, utrique nostrum ex octingentis coronatis communibus, nonaginta residui sunt inuenti. Uale utrinque dicto, separati fuimus: ego uero domum reuersus, ut plures nummos a meis arrendatoribus haberem, quibus receptis, Parisios iterum me contuli, deliberatione facta mecum, postquam eo uenissem, a domicilio quopiam non exeundi, donec optimam & perfectam fecissem resolutionem, ex lectura di- uersorum autorum nostrae philosophiae naturalis, ante quam operi nostro magno manum apponerem, relictis omnibus sophisticationibus autori suo nequam. Appuli Parisios itaque postridie Sanctorum, anno 1546 comparatisque mihi libris aliquot pretio decem coronatorum, in hac philosophia partim excusorum, partim uero non, cum antiquorum, tum modernorum scribentum, ut Turba Philosophorum, Treuisanus, Lamentatio naturae, & plaerique alii tractatus nondum impressi, & locato cubiculo in suburbio Marceo, mansimus ibidem ego, & puer inseruiens mihi, neminem interea frequentans, atque assidue studens, dies & noctes integro anno summa cum diligentia. Primo mense uix absoluto, coepi iam unam resolutionem mihi proponere, mox aliam, hanc ampliare, modo mutare prorsum, idque tantisper facere proposueram, usque dum in unam tandem incidissem, in quam nulla uarietas, & nulla contradictio sententiarum philosophicarum quadrare posset. In istis annus, & bona pars alterius praeteriit, priusquam stabilem aliquam ex eis cognitionem elicere possem. Inter istas perplexitates constitutus, frequentare uisum est, expediens bonos operatores in hoc opere diuino, sophistis a tergo relictis, quos cognoueram toto coelo ( quod aiunt ) errare, & alios seducere. Uerum quae me tenebat ambiguitas a studio, iam augebatur, ac magis dum considerarem uarium atque diuersum operandi modum inter ipsos. Nam si hic in auro solo operabatur, alter in auro cum mercurio, alius admiscebat plumbum, quod sonans appellabat, quia cum argento uiuo per uas retortum transierat: alius item conuertebat metalla in argentum uiuum, uariis simplicibus atque diuersis, per sublimationem: alius operabatur in atramento nigro, quod asserebat ueram esse materiam, qua Raymundus Lullius utebatur in compositione magni sui lapidis. Si quis operabatur in alembico, contra reperiebatur, qui in multis, atque aliis diuersis uitris, aeneis nonnullis, cupreis, plumbeis, uel argenteis, etiam aureis. Item nonnulli suas decoctiones faciebant igne magnorum carbonum, alii lignorum, aliqui flocibus racemorum, alii Solis radiis, & in balneo Mariae alii. Adeo ut operationum eiusmodi uarietas, una cum librorum contradictionibus, eo me ferme redegerant, ut despon66 Dionysii Zacharii derem animum, cum Spiritu diuino rursum erectus, ad librorum seriam lecturam denuo me contuli, diligentius & maiore cum animaduersione relegi scripta Raymundi Lullii, praesertim in Testamento & Codicillo, quae contuli cum epistola quadam, quam scripsit, prope mortem existens, Roberto Regi, & cum scripto quodam a Doctore mihi dato, cui fuit inutile, ut contra praedictas omnes operationes, quas antea uideram concludens, ad unam tandem resoluissem, talemque reperissem, quae conueniret cum omnibus libris: item cum ea resolutione, quam facit Arnaldus de Uillanoua praeceptore Lullii in hac arte, sub finem magni Rosarii sui. In hac itaque manens opinione, aliud nihil operatus fui, quam assidue legere ac meditari circa meam resolutionem dies & noctes, donec terminus adesset imnei census, ut domum redirem operatum. Cumque iam essem domi, proposui quod resolueram in effectum deducere, facta prouisione prius omnium quae necessaria sunt, ac primo furnum construxi, & altera die Paschatis laborare coepi, non sine multis impedimentis, quorum hic non faciam mentionem, nisi parentum & amicorum crebrarum increpationum, ac uicinorum. Nonnulli dicebant mihi, Heus quidnam uersas in animo, nunquid sat inutilium sumptuum in his nugis adhuc fecisti, quaeso? Alius admonebat nisi abstinerem a tractatione tantorum carbonum, uulgus suspicaturum de fabricatione monetae falsae, cum iam hac de re murmurare coepissent. Adueniebat alius, qui ciues omnes asserebat mirari, ac prae eminentiores, cur non facerem professionem Iurisprudentiae, praesertim quod Licentiatus essem, quoad peruenirem altius ad officium aliquod administrationis e Republica. Qui mihi coniunctiores erant, ac familiariores, increpabant indies absque intermissione dicentes: Quando tandem istis ineptiis finem impones, & bonorum paternorum dilapidationibus? potius foret huiusmodi sumptus inutiles ad solutionem creditorum conuertere, & emptionem alicuius officii. Nec id sat esse uidebatur, quin minarentur mihi, nisi desisterem, facturos ut ministri Iustitiae ruerent in domum, & omnia perfringerent instrumenta cum reliquis. Si nostri nullus ( inquiebant ) nec caeterorum tibi amicorum sit respectus, tui saltem habeto rationem, considerans cum triginta, uel circiter, annorum sis, uideris agere quinquagesimum, sic tibi barba tingitur in albedinem ferme, prae nimiis laboribus, uanae cuiusdam opinionis gratia perpessis a tua adhuc iuuentute. Utrum haec uerba me pungerent asperrime considerate; maxime cum uiderem opus meum indies succedere prosperius, cui pertinaciter & constantissime insistebam absque taedio, spretis etiam istis ac aliis interuenientibus impedimentis, & praecipue pe- ste, quae saeuiebat per totam aestatem, ut etiam cessarent omnes negotiationes. Singulis utique diebus conspiciebam apparitiones trium colorum, quos Philosophi scribunt apparere debere ante perfectionem operis diuini. Eos omnes gratia Dei uidi successiuos unum post alium, ac deinceps proprio die Paschatis alterius anni, uidi perfectionem, experientia facta super uiuum argentum calefactum in tigillo, & conuersum in 68 Dionysii Zacharii purum aurum prae meis oculis, breuiori spatio, quam unius horae, pauco admodum hoc puluere diuino. Deus nouit quanto fuerim gaudio perfusus. Nec propterea iactabundus, aut elatus mundo coram exilii, sed clam Deo gratias agens immortales, qui meas preces exaudire dignatus fuerat, per Iesum Christum filium suum Dominum nostrum, oraui latius, ut illuminaret cor & intellectum sua gratia, qua possem uti ad honorem & laudem sui gloriosi nominis. Altera die statim accinxi me itineri uersus meum Abbatem, quo promissae fidei facerem satis, at obierat sex antea mensibus: quamobrem dolore maximo affectus fui, & ob mortem alterius Doctoris uidelicet, de qua mihi relatum fuit in itinere, non longe transeunti a suo Conuentu. Proinde contuli me in quendam locum assignatum cuidam proximo parenti meo, priusquam discederem a patria, ut eum ad me uenturum expectarem: hunc reliqueram domi meae cum potestate procuratoria, uendendi omnia bona mea paterna, ut meis creditoribus satis faceret, ac residuum secre- to pauperibus & egenis distribueret, utque mei parentes & alii fierent participes eius doni, quo me Deus honorare uoluerat. Plaerique, & fere omnes alii existimabant me tanquam desperabundum, & prae dedecore ob tantos sumptus inutiles uendidisse omnia, quo ad exteras regiones fugiens, laterem incognitus, ut mihi retulit ille meus parens, qui ad me uenit prima Iulii. Deinceps Lausanam iuimus, in Sabaudia sitam, ut inde nos conferremus ad celebre quodpiam emporium Germaniae, pauco admodum comitatu, ne innotescerem etiam illis, qui hoc meum opusculum legerent, me uiuente. Quod quidem composui solum, ut diuerterem bonos piosque uiros a sophisticationibus, ad uiam rectam perfectionis in hoc opere diuino. Pro conclusione huius primae partis, in memoriam omnibus refero quod Poeta cecinit: " Foelix quem faciunt aliena pericula cautum. " quo discant a meis erroribus inutiles sumptus fugere, qui fiunt in sophisticationibus: contra, patienter & constanter prius legere & intelligere bonos autores, quam operi manum admouere, Deum orando semper pro gratia & intellectu sincero. Siquidem non fato neque fortuna huc peruenitur, at sola uocatione diuinitus facta, potius quam studio. Quibus datum fuerit, dabitur pariter indignis uelandi modus, & aliis probisque reuelandi, ne omnes aequaliter intelligant: pariter & bene utendi gratia, in honorem Altissimi datoris luminum. Amen esto. Opusculi Dionysii Zacharii secunda pars, qua docet autor legendorum Philosophorum naturalium ex facilima methodo, modum & normam. Dionysii Zacharii Primo Physicorum libro Aristoteles, contra negantes principia, non esse disputandum, at bene cum ipsis, qui fatentur esse uera, per ignorantiam ( sed haec ualeant, quantum ualere possunt ) incauti, non uidentes anguem sub hac herba laten70 tem, ob laruam sibi ante oculos positam, pre qua de falsis coloribus a ueris discernere nequeunt. Sed autorem in hac parte intelligere non sat uolens, ad meliora transeo, qui prosequitur ad hunc modum: Bonis ( inquit ) uiris, & huius artis studiosis opusculum hoc uolui conscribere, quo ualeant inde fructum & utilitatem referre non exiguam in legendis autoribus, intelligendis obscuritatibus, & uelamentis confusione per uarietatem inordinatam structis. Proinde ut obueniam istis, & meis subueniam auditoribus, ordine partiar narrationem, ac primo dicam per quos haec scientia potissimum inuenta, prodiit in aliquorum successiuam notitiam, tum quibus autoribus usus sum in compositione huius opusculi: causam etiam quare tam obscure scripserint. Deinceps diuersis probabimus argumentis ueritatem & certitudinem artis, respondendo pariter magis apparentibus in contrarium adductis. Tertio docebimus artem nostram esse naturalem, & qua ex parte: item quamobrem diuina uocetur, ab operationibus principalibus, inibi declarando manifestos errores operantum hac tempe state. Tandem opera naturae sub terra per ipsam usitata, in generationibus metallorum declarabimus, ad quorum imitationem artifices operari super terram oportet. Postea materiam ad hoc opus necessariam indicabimus: & postremo terminos praecipuos usurpatos in hac arte, sententias quoque Philosophorum antiquorum apparentes, sibi mutuo contrarias concordabimus, in filiorum artis utilitatem, & in maximum detractorum dedecus, ignominiam, & confusionem: singula per antiquissimorum & doctissimorum Philosophorum autoritates, ne se putent a moderno quopiam detegi cum suis imposturis. Ut melius declaremus nostrae scientiae primos inuentores, beati Iacobi Apostoli doctrinam est, quod reuocemus in memoriam, quae sic habet: Omnis donatio bona, & omne donum perfectum e supernis est, descendens a patre luminum, & c. Haec sententia generalis est, quapropter & nostrae conuenit intentioni, maxime quia scientia nostra est tam diuina, tamque supernaturalis ( in secunda quidem operatione ) ut semper fuerit, ac sit adhuc impossibile hanc innotescere hominibus, quocumque studio uel industria quauis, etsi omnium sapientissimi sint, atque doctissimi Philosophi, nisi primum a Deo sit inspirata. Deficiunt enim hac parte nobis naturalis omnis ratio & experientia. Quapropter merito scriptum est a nonnullis, arcanum esse reseruatum a Deo suis, ipsum timentibus & honorantibus, ut ait ille magnus Propheta noster Hermes. Anullo alio ( inquit ) nec per alium, quam a Deo per diuinam eius inspirationem habeo. Alphidius idipsum confirmat, his uerbis: Scito fili, Deum reseruasse hanc artem Adami posteris, & praesertim uere pauperibus. Idipsum affirmat Geber in Summa, inquiens: Nostra scientia est in potestate Dei, qui ex misericordia sua donat eam quibus uult. Non est igitur in hominum potestate, neque ab ipsis excogitata. Uerum in quantum ipsa naturalis est, aut in primis suis operationibus naturam imitatur, eatenus uarie sunt opiniones in demonstran- do primum inuentorem eius imitationis. Nondionysii Zacharii nulli asserunt fuisse Adamum, alii Aesculapium: aliqui uolunt Enoch primam eius habuisse cognitionem, quem dicunt Hermetem extitisse, cui etiam tantum honoris Graeci tribuerunt, ut omnium artium occultarum inuentorem appellarint. Ego pro parte mea libenter assentirem postreme huic opinioni, cum certissimum sit ipsum fuisse praecellentissimum Philosophum, ut ex scriptis eius apparet. Causas rerum diligentissime scrutatus est, per experientias in naturalibus, quibus cognitis, innotuit ipse pariter, materia qua utitur natura in concauitatibus terrae generando metalla. Quotquot enim hanc imitati fuerunt, omnes peruenerunt ad ueram huius artis notitiam, uti Pythagoras, Plato, Socrates, Zeno, Haly, Senior Rasis, Geber Morienus, Bonus, Arnaldus de Uillanoua, Raymundus, & plaerique alii, quos recensere prolixum foret. Ex quibus omnibus, tanquam ex praecipuis, composuimus hoc praesens nostrum opusculum, non sine maximo labore, ut ipsorum libri testantur. Scripserunt enim ad hunc modum ( cum prae oculis timorem Dei sibi proponerent ) ut impossibile sit ad cognitionem artis huius peruenire, lectura sola suorum librorum, quod Geber in Summa: Non est ( inquit ) quod filius artis animum despondeat in hoc opere diuino: siquidem assidue meditans causas naturalium compositionum, tandem eo perueniet; quo tendit animus eius. Contra, quicumque praetendit inuenire medio librorum nostrorum, tarde rem assequetur: nam ad eum scripsere modum Philosophi ( ait alio loco ) ut sibiipsis tantum uideantur congratulari practicam ueram, huic inquirendi modum permiscentes: item praecipuas quoque operationes uario modo, ac in diuersis capitulis ponentes: causam ponit. Quia si obseruassent ordinem in suis tractationibus, potuisset haec scientia diuina ab omnibus intelligi primo die, uel unica hora, adeo nobilis est, ac admiranda. Alphidius inquit: Philosophos, credendum est, praedecessores nostros occultasse principaliorem suam intentionem, sub aenigmatico & aequiuoco sermone, ac innumeris figuris, ne per manifestationem suae doctrinae, mundus ruinam inde pateretur. Nam periret omnis agricultura, negotiatio, & quicquid necessarium est in conseruationem uitae humanae: nemo siquidem laborare uellet, cum se tantis opibus refertum uideret unusquisque, necessitudinem contemneret. Quo fit ut Hermes in principio sui libri, se excusans dicat: Filioli, non est quod existimetis Philosophos occultasse hoc arcanum, ex inuidia aduersus doctos ac studiosos, at solum ne malignis & ignaris innotesceret. Rosinus ait: Hoc medio ignarus aequaretur sapienti, & malitiosus homo nequam abuteretur, in detrimentum, ruinam & perditionem totius populi. Similibus excusationibus utitur Geber in Summa sua, capitulo de Administratione Medicinae solaris, inquiens: Non est quod mirentur filii doctrinae, Philosophos obscure scripsisse libros suos: non enim ipsis factum, sed ignaris & indignis uelatam esse uoluerunt hanc sententiam, sub tanta uarietate & confusione diuersarum operationum: interea tamen stratam uiam filiis sapientiae, qua Dionysii Zacharii peruenire possent ad cognitionem artis. Non enim ( ut habetur alio loco ) sibiipsis tantum scripserunt artem, quam tenebant, sed media dederunt, quibus cognosceretur, & haberetur ab aliis. Haec est igitur causa difficultatis in libris Philosophorum. Quid enim difficilius esse potest, quam ex tam innumeris contrarietatibus & contradictionibus explicari, nedum in multis, ac inter omnes fere, uerum etiam in unico autore? ut Rasis ait, inquiens: Abunde satis demonstraui libris meis uerum fermentum, quo quidem opus est ad multiplicationem tincturarum ad metalla, quod alio loco dixi non esse uerum fermentum, relinquens huius sententiae sententiarumue iudicium illis qui sanum habent intellectum, subtilemque discretionem. Item si unus ipsorum dicat materiam nostram esse uilis pretii, atque nullius, ubique in fimis reperiri, uti Zeno in Turba Philosophorum: contra hoc eodem libro Barseus ait, quod quaeritur, non est parui pretii. Alius dicet rem esse pretiosissimam, & non absque multis sumptibus reperibilem. Hic docet praeparationem materiae in diuersis uasis operationibusque diuersis, uti Geber in sua Summa: mox reperias alium asserentem uno uase tantum opus esse ad diuinum opus nostrum, ut sunt Rasis, Lilius, Alphidius, & alii. In lib. eiusdem Rasis habetur tempus nouem mensium, in alio legitur annus esse necessarius ad hoc opus perficiendum, quod asserunt Rosinus atque Plato. Tandem in ipsorum terminis tanta uarietas apparet, ut impossibile sit rem a quoquam detegi, nisi per inspirationem Altissimi, uel immediate, uel per aliquem uirum bonum & sapientem in hac arte. Causa potissima haec est, ut non appareat quisquam huius rei peritus uiuens, at solum post mortem fateatur scriptis: tantis enim laboribus adeptam artem sibimet, si possent, occultam uellent Philosophi, quanto magis aliis. Hoc nobis igitur cum uulgo non est ita mirandum, atque cum sapientibus, quanam uia sit ad illam perueniendum. Priusqua autem ad secundum nostrae diuisionis membrum ueniamus, respondendum erit obiectioni calumniatorum, labores alienos carpere solitorum, quod proprii sui lumine uero careant. Non obseruatam ( inquient ) Aristotelis doctrinam libro septimo Physicorum, quae sic habet: Definitio est uera forma subiecti definiti. Cum ergo suscepissem ueram tractare methodum huius scientiae, prius a definitione fuit inchoandum. Hos & similes remittam ad priscos autores, qui cum scientiae di- uinae definitionem dare conarentur, & non inuenirent perfectam & completam, fateri coacti sunt, non esse possibilem, maxime quia familiaribus caret principiis, ut aiunt Morienus, Lilius, & plaerique alii. Quapropter descriptionibus uariis duntaxat contenti fuerunt, quibus effectus artis demonstrarent. Ego uero dicam pro parte mea, quidnam hac de re sentiam. Est philosophie naturalis, pars quaedam docens modum perficiendi metalla supra terram, ex imitatione naturalium operationum, quanto proximius fieri potest: quam ueram asserimus diuersis de causis. Precipue cum nihil sit inter Philosophos certius ueritatem ibidem esse, maxime ubi nulla apparet contradictio, teste Philosopho. Quotquot autem in hac arte scripserunt olim, siue Hebraice, Graece, aut Latine, siue quouis alio sermone, con senserunt inter se, & si diuerso tractandi modo per figuras, aequiuocationes, & aenigmata, ut uideantur uno & eodem idiomate scripsisse, eodem etiam tempore, quamuis centum, ducentis, ac mille annis alii alios praecesserint. Senior in hanc sententiam ait: Quamquam apparet quodammodo Philosophos diuersa tractare sub uariis diuersisque nominibus: uerum enimuero nil nisi rem unicam intelligunt. Idipsum asserit Rasis libro Luminum, inquiens: Sub diuersis sententiis, nobis prima facie contrariis apparentibus, Philosophi non nisi rem unam intellexerunt, eandemque: cuius rei testimonium exhibent aliarum sententiarum insignes professores, qui pariter in hac arte diuina scribentes etiam, & affirmantes hanc di- uinam scientiam, circa rem unam uersari perhibent. Sola Philosophi sententia haec nobis sufficeret, quam ponit Ethicorum libro 2. Omne quod rite peragitur, unico medio perfici. Omnium igitur opinio est, unica uia diuinum hoc nostrum opus absolui. Teste Gebro in Summa: Scientia nostra ( inquit ) per diuersa non perficitur, at solum per unicam rem, cui nihil ad dimus, nec diminuimus, sed superflua tantum remouemus, preparatione sola separando. Item Lilius ait: Magisterium nostrum, una re duntaxat, uno regimine, & unico medio perficitur. Idem asserunt omnes, quotquot scripserunt hactenus in hac arte Philosophi, licet uideantur in uaria distrahi. Potissima certitudo nostrae scientiae, qua confirmamur esse uerissimam, est experientia, quam fecimus eius, ut loquuntur Senior & Rasis. Uerum ut iis talem approbemus, maxime, quibus dubitare merito contingit, cum caeteris Philosophis erit fatendum, ipsam contineri sub ea philosophiae parte, quam operatiuam uocant, & sub medicina, quae sui ueritatem non aliunde comprobare, quam ab experientia potest. Ut cum per eam docetur Reubarbarum purgare coleram, non melius id poterit, quam ex oculo percipi, & experimento per applicationem dicti simplicis medicamenti. A simili concludimus in arte nostra: si uideatur fumo solo plumbi coagulari mercurium, & atramentorum, fieri componique posse medicinam perfectissimam naturae metallorum, & qualitatibus congruam, qua cum caeteris imperfectis perfici queat, sola proiectione super ipsum facta, praesertim cum & ipsa mineralia composita congelent mercurium, ipsumque reducant in suam naturam. Quanto magis perfecta per nostram artem rite praeparata congelabunt ipsum, ac reducent cum aliis imperfectis metallis, ingenti & exuberanti sua decoctione, quam habent per administrationem artis nostre. Quo firmius hanc nostram intentionem curiosis hominibus approbemus, ut eius ueritati certitudinique melius assentiant, Aristotelis sententiam lib. 4. Meteor. adducamus: Omne quod ( inquit ) eandem cum aliquo composito operationem efficit, est eidem per omnia simile, ut omne quod operationem habet oculi, est oculus. Haud secus, cum aurum nostrum arte nostra compositum, per omnia simile sit minerali ( in quo uersatur omnis controuersia disceptationis, utrum aurum a nobis com- positum uerum sit aurum ) satis docuisse uidemur ex Dionysii Zacharii Philosophi sententia, nostram artem esse ueram & certissimam. Satis fatebuntur ipsis probatum, qui uiderunt eius experientiam, aliis uero non: quibus Philosophi probabiliores autoritates in hanc rem adferemus. Eodem libro Meteororum, quarto Digestionum capitulo sic inquit, aut simile: Quicquid in perfectionem destinatum est, ac tale mansit ob digestionis defectum, assidua digestione perfici potest: qualia sunt omnia metalla imperfecta, cum a natura fuerint ad aurum ordinata prius ab initio suae compositionis, ut postremo per eandem ad eum finem, auri uidelicet, perducerentur, nec nisi talia sunt ob imperfectam digestionem: ergo quod sequitur audiemus eo loco, ubi quartum nostrae partitionis membrum discutiemus. Quod igitur natura sub terra uoluit exequi, nos supra terram imitatione per nostram artem, & proiectionem efficimus, ut infra latius audietur, penultima nostre diuisionis parte. Rursus cum elementa qualitatibus suis sibi mutuo contraria ( ut ait Philosophus libro secundo Generationum ) in se inuicem conuertibilia sint, quanto magis ipsa metalla, quae sunt unius & eiusdem substantiae materiaeque, cum non sint qualitatibus contraria, conuertentur, hoc in illud facilime. Quam ob causam Hermes procreationem ipsorum circularem esse dixit, at improprie quodammodo, ut ipsemet fatetur, quia non sunt ad eum finem a natura creata, ut ex perfectis fiant imperfecta, sed contra: quapropter eatenus non est eorum generatio prorsum circulares, nisi pro parte. Quamquam istae similesque rationes per se sunt in confirmationem artis sufficientes: attamen quia sophistae semper in contrarium adferunt, quod reluctetur ueritati, si non omnia ( quod prolixius foret, quam huic opusculo nostro conueniat ) quae difficiliora sunt argumenta, studiosorum animum & mentem perturbantia, mediamque inter dubium & resolutionem haerentem tenentia, producemus in medium, ut ab istorum solutionibus alia refellere discant. Ex autoritate Philosophi quarto Meteororum, que pariter fuit Auicennae, & Alberti Magni, sic augmentantur: In uanum operantur Alchimistae metalla perficere conantes, nisi reducant illam in primam materiam. Cum igitur id non faciant, sophistica per conclusionem asserunt Alchimistarum omnium opera, ut ipsemet Albertus ait ad hunc modum: Quotquot metalla tingunt uariis materialibus simplicibus in diuersos colores, sunt impostores, nisi reducant illa in primam materiam. Multi sapientissimique uiri hoc argumentum soluere co- nati sunt, cum sit ex magis apparentibus. Istorum nonnulli dicunt, etsi per proiectionem imperfecta non reducantur, nihilominus in compositione medicinae similis fit reductio, uidelicet in sulphur & argentum uiuum, que sunt uera materia metallorum, ut infra dicetur latius quarto nostrae diuisionis membro. Sufficit igitur agentis sola reductio, tum perfectio summa per decoctionem acquisita, licet passiui nulla fiat reductio. In ea sententia fuerunt Arnaldus de Uillanoua in magno suo Rosario, quem sequutus est Raymundus Lullius in suo Testamento. Salua pace tamen & reuerentia, quae debetur grauissimis autoribus, haec opinio contrariari nimium 80 Dionysii Zacharii uidetur Philosophis omnibus. Cum enim concedant metalla esse in primam reducenda materiam, quod motu fit corruptionis ex Aristotele, uelle uidentur sola fusione & proiectione diuini nostri lapidis super metalla, haec ad eum corrumpi modum, ac nudari prima sua forma, quod omni Philosopho concedere nimis indignum est. Plaerique alii diuersas adferunt solutiones, ut uidere licet in suis libris. Ego uero meam solutionem proferam. Siquidem noua fabricare metalla moliremur, aut ex eis lapides, uel quidpiam aliud alienum a metallis, necessario forent in primam suam reducenda materiam, idque mediis, quae dicta sunt. Cum tamen haec sit intentio nostra duntaxat, ut imperfecta perficiamus metalla in aurum, preter omnem transformationem in materias nouas, & a propria sua natura differentes, purgemus ac mundemus per operis nostri diuini proiectionem, quo ad exuberantem deueniant perfectionem. Haudquaquam est opus illa reducere in primam materiam: differunt enim imperfectum perficere, & ex isto noui quid producere uel generare. Alioqui concluderetur, omnia semicocta reducenda esse ad primam formam, ut complete decoquerentur: quod quidem indignum est omni Philosopho. Caeteras obiectiones aduersus chemicas artes fieri consuetas, in presentia missas faciam, quod per ea quae posuimus, reliqua facile solui queant, argumenta queuis. Autoritatis Auicenne tamen est, quod meminerim de contradictionibus Aristote- lis contra chemiam obiectis in sua iuuentute: Cognoui ( inquit ) intentionem eorum, qui nostram artem negant, & aliorum qui ueram affirmant esse. Priores, ut sunt Aristoteles & plaerique alii, utuntur quibusdam argumentis utcunque apparentibus, at minime ueris. Posteriores uero dicunt hac scientiam certis demonstrationibus probari non posse, uel licere, ut alias omnes, cum alia uia procedat, aliis omnibus contraria. Nam celat ac uelat suorum terminorum proprietates, cum caeterae plurimum laborent in suorum declarationibus. Proinde nostrae diuisionis ordinem prosequutus, tertium eius membrum arripiam, exponens operationes eius necessarias, ad executionem operis nostri diuini. Primo dicam rationem quare naturale uocetur, atque diuinum, ut cognoscantur enormes operantum hac tempestate errores. Aristoteles docet naturam operari sub terra in procreatione metallorum quatuor qualitatibus ( ut melius intelligatur ) elementis, igne, aere, aqua & terra: quorum duo, reliqua duo compraehendunt, terra ignem, & aqua aerem. Cum igitur materia nostra constat ex aqua & ex terra ( ut infra dicetur amplius penultimo nostrae diuisionis membro ) merito naturalis appellatur, quia in eius compositione quatuor intrant elementa: duo manifesta, sub quibus alia duo latitant, oculis uelata corporeis, ignis & aer uidelicet, quae solis mentalibus percipi debent, ut ait Raymundus Lullius in suo Codicillo, ad hunc modum: Considera ( inquit ) naturam, & proprietatem olei ( quod sophisticatores aerem uocant, ideo quia suis qualitatibus magis abundare dicunt ) oculus tuus non iudicabit illius differentias, & proprietates. Per haec uerba satis innuit, elementa quatuor in opere nostro diuino non esse euidentia, quod plaerique falso 82 Dionysii Zacharii putarunt, ut infra dicetur, ubi terminos declarabimus artis. Naturalis etiam dicitur scientia, quod in prima sua operatione imitatur naturam quanto diligentius potest: non posset enim in omnibus, ut ait Geber in sua Summa. Ueterum operationibus Philosophorum naturalium, qui nos praecesserunt, optime confirmamur: hii quidem postea quam diligentissimis inquisitionibus cognouissent ( ut ait Raymundus Lullius in epistola sua ad Albertum Regem, & Albertus Magnus in tractatu Simplicium mineralium ) naturam ad metallorum procreationem, sub terra solum operari per continuas & assiduas decoctioctiones uerae materiae, quibus mundum ab immundo, purum ab impuro, perfectum ab imperfecto, continuatis euaporationibus, separat, calore terrae mineralis partim id efficiente, partim calore Solis, qui per se solum integram & perfectam istam decoctionem non adimplet, ipsimet confirmati sunt. Hoc declarat optime bonus ille Treuisanus, quod etiam nos docet experientia: uidemus enim in mineris diuersitatem metallorum & materialium, nonnulla crassiora, & alia subtiliora purioraque in sublime plaerunque exaltata. Quapropter nostra scientia naturam imitando, procedit in prima sua operatione per sublimationem, qua materiam nostram optime purificet: impossibile namque fuerit nobis aliter praeparare, ut Geber in Summa, & Rasis in libro Luminum inquiunt: Initium operis nostri, est sublimare, quare merito naturale uocatur. Quam ob causam scripserunt illi, qui nos praecesserunt, opus hoc nostrum non esse artificiale: quicquid enim facimus, aliud nihil est quam administrare naturae per artem materiam ad compositionem operis necessariam, quam ipsa natura non potuit in hanc perfectionem connectere, quia eius actiones continuae sunt, ut ait Geber in sua Summa. Ratione huius tam admirandae coniunctionis elementorum scientia, nostra diuina uocatur: quam uero coniunctionem Philosophi secundam operationem appellarunt, & nonnulli dissolutionem, asserentes, arcanum arcanorum esse, quod Pythagoras ait in Turba Philosophorum: Magnum hoc est mysterium, quod hominibus Deus uelatum esse uoluit. Item Rasis in libro Luminum: Si ueram nostri corporis dissolutionem ignoraueris, non est quod opereris: illa siquidem ignota, reliquum inutile fuerit: hanc etiam ex libris discere nemo potest, neque ex notitia causarum naturalium: proinde uere diuina dicitur, ut Alexander inquit. Corpus nostrum ( quod lapis est occultus ) congnosci minime potest, neque uideri, nisi nobis hoc ipsum Deus per Spiritum S. suum inspirarit, uel per aliquem uiuum hominem docuerit, sine quo scientia nostra, nihil est. Hic est lapis, de quo loquitur Hermes tractatu suo quarto: Lapis noster ( inquit ) diuinus cognoscendus est, qui clamat assidue, Defende me, & ego iuuabo te, da mihi quod competit, ego tibi uicissim optime succurram. De hoc eodem occulto corpore loquitur primo suo tractatu: Falce semper in cacumine montis clamans, Ego sum album nigri, & rubeum citrini. Scientiam nostram inutilem esse praeter istam coniunctionem, ratio est, quia tempore natiuitatis & procreationis o84 Dionysii Zacharii peris nostri diuini, pars uolatilis secum defert partem fixam. Aliter enim quam per istam admirandam, & plusquam supernaturalem coniunctionem efficere haudquaquam possemus, ut in igne fixum opus permaneret: ut quod omnes Philosophi praecipiunt, fiat, fixum, uolatile, ac denuo uolatile fixum. Ista coniunctio fieri debet ipsamet hora suae natiuitatis, ut inquit Haly Secretorum libro: Quicunque nostrum lapidem non inuenerit hora suae natiuitatis, non est quod alium expectet eius loco. Nam is qui diuinum opus nostrum aggreditur absque notitia determinatae natiuitatis eius horae, nil ex opere suo consequetur unquam, praeter inutiles omnino labores & poenas erroris sui. Hanc eandem coniunctionem Rasis libro Praeceptorum proprie uocat pondera Philosophorum, & regimina, suadens ut ab hoc opere diuino prorsum abstineamus, si non cognouerimus exactissime pondera, quae Philosophi prae cunctis aliis arcanis occultarunt, ut patet ab eorum scriptis uariis. Nam ubi quis dixerit, eiusmodi coniunctionem diuinam fieri die septimo, mox reperias alium, qui asserat quadragesimo die compleri: alium centesimo; alium sub finem mensium septem: aut nouem, quod Rasis: alium sub anni finem, ut Rosinus: uix duos hac in re concordantes legere poteris. Cum tamen unicus sit idemque terminus, unicus dies, imo unica sola & eadem hora, qua fieri debet nostra coniunctio ad propriam suam decoctionem. Uerum quia uouerunt arcanum hoc potissimum se non reuelaturos, de studio diuersos scripserunt terminos, quamuis inter se conueniant, intelligentes unicum, quo cognito, reliquum nil aliud est, praeter opus mulierum & puerorum ludus, ut ait Socrates: Ecce tibi ueram dispositionem albi plumbi demonstraui ( hoc est ueram praeparationem materiae nostrae, quae nigra prius ut plumbum apparet, postmodum albescit per nostram continuatam decoctionem ) si hanc probe intellexisti, residuum aliud nihil est, quam opus mulierum, & ludus puerorum. Innuens per haec uerba nullum opus hoc nostro leuius, post coniunctionem existere: quod sane uerissimum est. Cum non sit opus alio labore quam sola decoctione duarum materiarum iam coniunctarum: interea dum coquuntur, quies datur optatissima, ut ait Philosophus Ethicorum 7. Quietem longe delectabiliorem esse quouis labore. Nostram decoctionem postremam fieri cum requie, & absque labore tormentoue, testatur Rasis lib. Trium uerborum inquiens: Omnes dissolutiones, calcinationes, sublimationes, dealbationes, rubificationes, ac reliquas operationes, quas Philosophi scripserunt esse necessarias, ad diuinum opus nostrum complendum, in igne fieri praeter amotionem. Pythagoras in Turba Philosophorum idem asserit, inquiens: Cuncta regimina ad opus diuinum & perfectionem eius fa- cientia, decoctione sola compleri. Barseus id ipsum ait eod. lib. Coquendum, tingendum, & calcinandum in hoc opere, uerum operationes decoctione duntaxat omnes perficiendas. Ne tamen Sophiste calumniatores dicant, & suas operationes etiam non esse nisi decoctiones, alias Philosophorum antiquorum sententias allegabimus, quibus errores eorum detegantur. Alphidius ait: In operis nostri diuini compositione, non nisi una materia sola ( quam 86 Dionysii Zacharii aquam proprie uocant ) una tantum actione, decoctione uidelicet, quae fit in unico uase praeter amotionem ab igne. Idem attestatur Rex Salomon: In operis nostri diuini confectione ( quod nostrum sulphur uocat ) non indigemus ( inquit ) praeterquam uno medio solo. Lilius idem sentit: Diuinum opus nostrum ( ait ) fit in uno uase solo, uno medio duntaxat, & unica decoctione. Mahometus: Non habemus ( inquit ) nisi medium unum, decoctionem uidelicet, uas unum, & c. quibus diuinum opus nostrum ad album & rubeum perficiamus. Auicenna tenuit eandem opinionem, qui prae cunctis optime loquitur, ad hunc modum: Dispositiones ( inquit ) omnes, id est, operationes, ad opus nostrum diuinum componendum necessariae, fiunt in uno uase solo, duplici tamen. Operantum igitur hac tempestate maxima pars errorem suum hoc ipso fateri cogetur, cum nemo non ipsorum tres, uel quatuor furnos habeat, & nonnulli decem, uel duodecim, hunc ad calcinandum, illum ad soluendum, alium ad sublimandum, & innumera uasa, quibus utuntur. Uerum enimuero tales in diem extremum operarentur, priusquam ad perfectionem hac uia peruenirent, nisi corrigant suas operationes. Ut interim taceam de separationibus elementorum ( quas uocant ) usque dum de natura quatuor eletorum, ubi de terminis artis nostrae dicturus sum, tractetur. Satis mihi fuerit in praesentia demonstrasse modum, & uiam detegendi, cognoscendique deuios operarios in hac arte, pariter eos, qui persistunt in recta semita. Nam, ut antea dixi, latiusque dicetur infra, unicus est operandi modus, in unico uase ( quod Lullius Hymen appellauit ) in unica fornacula ( quam Treuisanus ignem clausum, humidum, uaporosum, continuum, ac digerentem uocat ) praeter amotionem; donec decoctio compleatur. Non est ergo tantis opus instrumentis, neque sumptibus ad hanc rem factis. Scio multos esse literatos libris insistentes, qui praeter ullam certitudinem operantur, istos pessime habebit mea repraehensio, cum Geber in Summa sua doceat uarias praeparationes, cum sulphuris, tum argenti uiui, similiter corporis & spiritus. Item Rasis, libro Perfecti magisterii, dicit corpora & spiritus uariis praeparari mediis, quorum plurima docet. Antea satis respondimus, haec & similia per Philosophos scripta, non alia de causa, quam ut ueram operis nostri diuini praeparationem uelent indignis, & contegant. Hoc Geber attestatur in sua Summa, capitulo de Medicinarum differentiis, inquiens: Unica est perfecta uia, qua releuamur a tantis preparationum operationibus, oneribusue. Iam est quod naturae modum operandi ponam, in concauitatibus terrae generando metalla, quem ars imitari debet: ac deinceps materiam ueram & necessariam, ad istorum perfectionem supra terram, declarabo. Cum igitur hoc sit praecipuum in arte ( ut Geber ait ab initio sue Summae, & Auicenna, praecipientes eos a practica huius operis abstinere, qui non prius uera fundamenta norint materiarum ac minerarum ) imitabor excellentiores autores & magis peritos in mineralibus, declarando quae ad hanc rem apprime sunt necessaria. Omnium itaque Philosophorum sententia est, cuncta frigore congelata plurimum abundare humiditate aquea in sua materia prima, ut ait Aristoteles quarto Meteororum. Cum igitur liquata metalla frigore congelentur, necessario prima ipsorum materia humiditate multa pollebit aquatica. Uerum Albert. Magnus ( qui prae caeteris mineralia scrutatus est exactissime ) istam humiditatem aqueam ait, non esse similem aquae humiditate, quam uidemus communiter in aliis naturae compositis. Ista namque per ignis uiolentiam in fumum transit. At liquata metalla non ita reducuntur in uaporem, concludendum hinc ipsorum humiditatem alicui materiae permixtam esse, qua retineantur in igne, tutaque sint ab eius uehementia. Nihil autem igni magis resistit, quam humiditas uiscosa permixta subtilioribus terrae partibus, ut ait Bonus Ferrariensis, & experientia docet: quapropter metallorum humiditatem esse talem firmiter credendum est. Cum tamen experientia doceat, repurgandum inter aliquas humiditates in fumum abire, metallis nihilominus in igne minime consumptis, fatendum est cum precipuis autoribus nostre scientiae, metallorum compositionem subintrare duplicem humiditatem uiscosam, extrinsecam, & intrinsecam. Prior est crassa, subtili suae terrestri materiae non bene permixta, quapropter ab igne facile comburitur in consumptionem. Posterior uero, quia maxime subtilis, & optime permixta subtili suo terreo, ut ambae partes unicam & simplicem materiam constituant, neutra per ignem ab altera separari, uel absumi potest, quin simul abeant, aut una remaneant in igne. Ex eiusmodi humiditate procreatum est argentum uiuum, quod uidemus, ut patet etiam experimento. Testatur Arnaldus de Uillanoua: Hoc ( inquit ) nos reddit certiores, ambas materias antea dictas in ipso perfectissime coniunctas: nam uel terrestris humiditatem secum retinet, aut ista rapit illam in auras. Quod quidem Albertus Magnus causas metallorum compositionis diligentissime perquirens, optime cognouit, argentum uiuum scilicet assidue moueri, ac fluere, quia uicissim altera pars in alteram dominium habet, ut causa fluxus atque motus est humiditatis imperium, & siccitatis terrestris in humiditatem actus efficit, ut non adhaereat tangenti, neque madefaciat. Hinc Alberti sententia comprobatur libro Mineral. simplic. Materia prima ( inquit ) metallorum est humiditas uiscosa incombustibilis, forti mixtione, cum subtili terreo coniuncta in cauernis terrae mineralibus. Optime cum Gebro conuenit, asserente in Summa sua, materiam ueram metallorum esse argentum uiuum, quia ( inquit ) natura nunquam otiosa procreauit argentum uiuum ex dicta materia mixta, & c. Bonus Ferrariensis ait, argentum uiuum esse proximam materiam metallorum, sed praecipuam humiditatem uiscosam subtili suo terreo mixtam. Geber etiam in argenti uiui definitione, quam facit in sua Summa: Est ( inquit ) humiditas uiscosa per auxilium terrestris sue partis condensata, suam compositionem intrantis. Consideremus itaque diligenter naturae progressum, in rerum omnium procreatione, quibus propriam admiscet materiam, quam Philosophi uocarunt Dionysii Zacharii agens, quia seipsam non producit, ut ait Aristoteles: hoc est, suos effectus non demonstrat. Quapropter natura in procreatione metallorum postquam creauit materiam, id est, argentum uiuum, tanquam sagacissima, proprium adiungit agens: nempe terrae mineralis quandam speciem, uelut collostrum eius & pinguedinem in cauernis terrae mineralibus, longa decoctione inspissatam, hanc uulgariter uocamus sulphur: comparatione ad argentum non alia, quam coaguli ad lac, uiri ad foeminam, agentis ad materiam ei subiectam. Philosophi duplex sulphur posuerunt, unum facilimae liquefactionis, alterum uero congelatum solum, & non fusibile. Proinde quo natura demonstraret uirtutem & efficaciam agentis, id est, sulphuris, in materiam, cui adiunctum est, effecit admirabili compositione quadam, ut metalla coagularentur actione sulphuris fusibilis, ut essent liquabilia. Uerum alia mineralia simplicia composuit actione sulphuris non fusibilis, ut non essent fusibilia, uti sunt magnesia, marcasitae, & id genus alia. Cum autem agens non possit esse pars materialis compositi, ut Aristoteles ait, natura procreans metalla sub terra, postquam dictum sulphur miscuit cum argento uiuo, compositione quidem inenarrabili, pretiosissimum inde generat metallum, aurum uidelicet: ab eo decoctione perfecta separando suum agens, id est, sulphur. Et haec est ratio cur sic perfectius omnibus aliis metallis, tum quod uideamus naturam illud in melius ultra non transmutare. Item hac de causa melius ac facilius coniungitur argento uiuo, quia nihil aliud est, quam argentum uiuum proprio suo sulphure decoctum, & prorsus deinceps ab eo decoctione dicta separatum. Ut itidem separatio sulphuris est auri perfectio, quod in aliis metallis remaneat, istorum est imperfectionis potissima causa. Hinc fit etiam, ut argentum sit imperfectius auro, & cuprum argento: scilicet ob defectum completae digestionis, qua sola separatur agens ab eis, id est, sulphur. In eo declaratur potissimum, ac praecipuum arcanum totius artis nostrae. Cum enim ars imitari naturam in suis operationibus debeat, necessario, priusquam diuinum hoc opus nostrum perficiatur, agens uel sulphur suum erit separandum. Quod quidem occultarunt omnes Philosophi, relegantes nos in suis libris ad naturales operationes, quas abunde satis declaraui. Quo tamen perfectius cognoscatur, qua in re scientia nostra naturae operationes imitetur, operae precium fuerit praecipuum & communiorem declarare modum, quo ipsa utitur in metallorum perfectione. Antea diximus metallorum perfectionem, uel imperfectionem fieri ob agentis priuationem, uel mixtionem, id est, sulphuris, & ostendimus modum primum, quo natura consueta est uti in compositione principis metallorum, & perfectissimi uidelicet auri. Modo sciendum ipsam alio etiam uti progressu, qui licet priori contrarius esse uideatur, est nihilominus persimilis, si probe consideretur finis, ad quem tendit intentio naturae; quia pariter aliud nihil est praeterquam repurgare metalla, purgareque penitus a suo sulphure. Nam idipsum quod priore modo per decoctionem perfectam efficit, posteriore continuatis, & longis digestionibus 92 Dionysii Zacharii exequitur, imperfecta sensim purificando tantisper, donec reducantur in aurum. Siquidem experientia nos docet, in mineris argenti reperiri communiter plumbum, & in nonnullis ambo simul permixta, ut argentum uideatur imperfectum ferme ob digestionis defectum: quapropter metallicarum periti rerum fuadent, ut occlusis cauernis, ne materiae subtilioris euaporare queat, diutius triginta, uel quadraginta annis relinquamtur, ac donec perficiantur. Quod quidem Albertus Magnus recitat accidisse suis temporibus in regno Liburniae, uel Sclauoniae: pariter ab experto mineralium fossore mihi relatum fuit; saepius euenire. Secundum itaque hunc modum quo natura in perficiendis metallis utitur, ars imitatur suis operationibus ad imperfecta perficiendum, priuatione sui sulphuris uidelicet, facta per proiectionem operis diuini super illa, postquam liquefacta sunt: qua purificantur a dicto suo sulphure, persiciunturque in purum aurum, perfecta sua decoctione exuberante, quam acquisiuit per administrationem artis nostrae. Non aliter, quam uarii modi, quibus natura utitur in purificatione metallorum, non efficiunt ut uariae sint auri formae ( puto in perfectione ) pariter & quibus utimur diuersis ipsa perficiendi modis supra terram, aurum nostrum naturali & minerali diuersum non redditur, cum eadem utamur materia supra terram, qua ipsa sub terra, & in suis cauernis. Attestante hoc ipsum Aristotele nono Metaphysicorum. Ex agente & materia ( inquit ) similibus, operationes semper sunt similes, quanuis media sint diuersa: nam ista & materiae duo sunt. Uerum si materia sit una similisque per omnia cum agente, omnes operationes, quae ab initio dissimiles uidentur, aut contrariae, sub finem eundem sortiuntur effectum. Ut approbemus materiam nostram, qua utimur ad metalla persiciendum supra terram, esse in omnibus persimilem illi qua natura sub terrae cauernis utitur in ipsorum procreatione, Gebrum citamus testem in sua Summa: Ars ( inquit ) nostra naturam imitatur quanto propius possibiliusque fieri potest. Idipsum Hermes ait, Pythagoras, Senior, & plaerique alii. Proinde si naturam, ars imitatur, necessario fatendum est, ipsam uti simili materia qua natura, quae utrobique non nisi una sola esse potest, quam uocauimus argentum uiuum, non solum per se, at mixtum una cum agente suo proprio, sulphure uidelicet uero. Eadem igitur materia, quam Philosophi uocarunt argentum uiuum animatum, erit uera scientiae nostrae diuine materia, ad nostrum opus diuinum complendum. Cum hoc ipso, & non alio natura in terrae concauitatibus utitur in procreatione metallorum, pro sua uera materia, ut supra satis ample demonstrauimus. Uocauerunt argentum uiuuin animatum, ut ostenderent inter ipsum, & argentum uiuum commune, differentiam, quod posterius ita remansit, quia natura non adiunxit ei suum agens proprium. Falso igitur existimarunt plurimi argentum uiuum commune, & sulphur commune materiam esse metallorum. Nam ullo unquam tempore non accidit, ut illa simul ambo mixta reperta sint in mineris, qua ratione poterunt igitur esse uera Dionysii Zacharii materia metallorum in concauitatibus terrae, uel artis nostrae supra terram? ut loquitur Geber in sua Summa de Principiis artis. Et idem alio loco: Nostrum ( inquit ) argentum uiuum aliud nihil est, praeterquam aqua uiscosa, desponsata per actionem sui sulphuris metallici. Haec est uera nostra materia, quam natura praeparauit arti nostrae ( ut ait Ualerandus Syluensis ) & reduxit in certam speciem ueris Philosophis notam, absque ulreriori transmutatione suiipsius. Auicenna similiter ait: Natura nobis unam solam praeparauit materiam, quam ars nostra componere per se minime potest. Fatuum igitur foret credere, ex omnibus materiis, quas miscere possemus, ullas, etsi metallicas, aut quascunque alias, esse posse ueram scientiae nostrae materiam, cum natura nobis praeparauit illam, ut nihil desit praeter haec duo: scilicet eam purificare, & perficere, coniungereque per decoctionem sibi propriam & congruam. De hac materia loquitur Rasis libro Praeceptorum: Noster mercurius ( inquit ) est uerum fundamentum nostrae scientiae, ex quo tincturae uerae metallorum extrahuntur. Alphidius de eodem: Animaduerte sili totum opus sapientum Philosophorum, in argento uiuo solo consistere: quapropter Hermes praecipit nobis, hunc obseruare mercurium, quem coagulatum uocat, & occultum in latebris deauratis. Geber de eodem mercurio: Laudetur ( inquit ) Altissimus, qui hoc argentum uiuum creauit, eique dedit potentiam incomparabilem, ad magisterium scientiae nostrae uerum perficiendum. In summa nemo non scribentum sapientum fuit eiusdem opinionis. Obiicient operantes moderni temerarium me iudicantes, qui tot ac tantos uiros praedecessores ausim repraehendere, quorum theorica & practica sublimare docent argentum uiuum ( quod mercurium appellant ) cum uitriolo & sale communi, postea per calidam aquam reuiuificare, ut cum auro tandem permisceatur ( quod Solem appellarunt ) ac ad hunc modum soluere & fixare: quo diuinum opus nostrum perficiatur: quod scribit Arnaldus de Uillanoua in magno suo Rosario: item Raymundus Lullius in suo Testamento. Ut istis respondeam quod satis sit ipsis, per eosdem autores, quos allegant, quorum scripta testantur, istas operationes omnes, destillationes, separationes elementorum, reductiones, & id genus alias, nulla alia de causa positus fuisse, quam ut sub eiusmodi laruis practicam nostrae scientiae uelarent. Adducemus eundem Arnaldum Uillanouanum, qui postquam in suo Rosario docuit diuersas istas operationes, sub finem suae recapitulationis in haec uerba, uel his similia prorumpit: Ostendimus ( inquit ) ueram practicam, uerumque modum opus nostrum diuinum perficiendi, sed breuibus admodum uerbis, quae tamen satis prolixa uidebuntur intelligentibus. Proinde tot tamque diuersis, ac prolixis operationum sermocinationibus, non intellexit ueram preparationem diuini huius operis, neque practicam, quam antea breuibus tractasse dixerat. Hoc ipsum Raymundus in fine Codicilli, ubi respondet illis, qui fortassis interrogare possent, cur descripserit artem, cum antea dixisset impossibile cuiuis ad artem hanc, eiusque ueram notitiam librorum le96 Dionysii Zacharii ctura praeuenire? Ut ( respondet ) lector fidelis introducatur, habitumque sibi contrahat, quo peruenire queat in ueram operis nostri diuini cognitionem, cuius praeparationem sincere nunquam posuimus, nec declarauimus aperte. Constat igitur prolixas atque diuersas eiusmodi praeparationes, quas docet in suis libris, non esse solam & unicam practicam operis nostri diuini. Qui paulo doctiores erunt, obiicient mihi, rogantes, cur scripserim diuinum opus nostrum fieri ex unica sola materia, uidelicet ex unico & solo argento uiuo animato, cum Geber in sua Summa, capitulo de Coagulatione mercurii dicat, extractam esse a metallicis corporibus, cum arsenico suo praeparatis. Rosinus contra dicit esse uerum sulphur incombustibile, ex quo diuinum opus nostrum constat. Salomon Rex filius Dauid hoc ipsum attestatur, inquiens: Deus praetulit omnibus rebus existentibus sub coelo uerum nostrum sulphur. Pythagoras in Turba Philosophorum scripsit: Opus nostrum diuinum perficitur, quando sulphura uicissim coniunguntur, aliud cum alio: quapropter ex sulphuribus constat, & non ex argento uiuo animato solum. Ut responsum demus, quo spiritibus a uia delirantibus satisfactum sit, in memoriam reuocanda sunt, quae supra diximus de metallorum materia, naturam uidelicet in terrae concauitatibus, adiungere proprium agens argento uiuo. Caeterum quia diuinum opus nostrum proprium nomen non habet, alii aliud indiderunt, ut Lilius scripsit ipsum tot nominibus appellari inter Philosophos, quot in hoc mundo res creatae sunt, innuens per haec uerba nibus infinitis uocari: quanuis una semper & eadem res, ex unica materia sola constans, existat. Philosophi nihilominus, qui praecesserunt, illis tot ac tam uaria diuersaque, iuxta colorum in decoctione apparentium uarietatem, imposuerunt nomina pro suo arbitrio. Qui, uti nos, uocauerunt argentum uiuum animatum, considerarunt primam nostram materiam, ( quam antiqui Philosophi Chaos appellarunt, cuiuscunque principium ab exordio sumptum ) uere per omnia simile esse naturae & materiae argenti uiui, ex quo natura componit, ac perficit in terrae concauitatibus metalla, uti supra demonstrauimus. Item qui diuinum opus nostrum uocauerunt lapidem Philosophorum ( quod illi communius nomen est ) id respectu finis decoctionis materiae nostrae fecerunt, quia fixa permanet in igne: solent enim appellare lapidem, quicquid non refugit ignem, & ab isto non sublimatur. Plaerique alii multa excogitarunt alia nomina, iuxta suas rationes, quae singula recensere longum foret: ut ait Maluescindus: Si materiam nostram dicamus esse spiritualem, uerum est: si corpoream, non mentimur: si uero coelestem, uerum est nomen eius: si terrestrem, non improprie loquimur. His uerbis manifeste patet, uarietatem nominum ab antiquis nostris praedecessoribus impositorum operi nostro diuino, diuersis rationibus in diuersitate colorum & operationum apparentium in sua decoctione fundatam esse. Pariter & qui sulphur appellarunt, ut attestan- tur autoritates, quae contra me possent adduci, respectu ad postremam decoctionem, in qua materia 98 Dionysii Zacharii apparet fixa, ita loquuti sunt. Ut igitur ab initio ueram argenti uiui demonstrabat apparentiam, quia uolatilis erat, in fine fixatur, tum demum occultum, & quod intrinsecus existens, erat incognitum: pars fixa uidelicet, quam sulphur appellamus, manifestatur continuata, postremaque decoctione, in qua dominatur supra partem uolatilem. Hac de causa materia nostra non appellatur amplius uolatilis ( intelligo de his, qui postremam decoctionem considerant ) at sulphur denique fixum. Ut ait Arnaldus de Uillanoua in suo Rosario magno, cum de postrema decoctione loquitur operis nostri diuini: Est ( inquit ) uerum sulphur rumbeum, per quod argentum uiuum perfici potest in aurum. Proinde concludere uere possumus, omneque dubium resoluere, mate- riam, ex qua diuinum opus nostrum componimus, non esse nisi unam rem solam in omnibus, & per omnia similem illi materiae, qua natura in terrae concauitatibus utitur ad procreationem metallorum, non obstantibus omnibus in contrarium supra allegatis autoritatibus, ac similibus aliis quibuscunque. Nominum enim diuersitas ( ut ait Aristoteles ) rem esse diuersam non efficit. Ut nostrae diuisioni finem imponamus paulatim, reliquum est, ut nostrae scientiae terminos declaremus, id est, sententias optimorum & praecipuorum autorum, qui praecesserunt; conferamus: utuntur praecipue quatuor terminis, inter alia, de nostri diuini operis compositione disserentes, ut sunt, elementa quatuor, fermentum perfectum, uenenum uerum, & coagulum perfectum, quod alias masculum appellarunt, ad foeopusculum. minam facta comparatione, uelut coaguli ad lac simplex. Quo melius itaque declaremus, quidnam intelligant per elementa, sciendum quid Philosophi naturales dixerint de materia prima, quam Chaos appellarunt, in quo confuse quatuor illa continebantur, & quae ob suam contrarietatem, quodlibet suas actiones demonstrando, manifesta nobis facta sunt. Quamobrem Alexander in Epistola sua: Quicquid ( inquit ) antiquis demonstratum fuit, esse calidae qualitatis, ignem esse iudicarunt: quod siccum & coagulatum fuit, esse terram: quod humidum & labile apparuit eis, aquam: quod uero frigidum, subtile uentosumque uisum est esse, aerem appellarunt. Quorum duo sunt in aliis duobus occulta & conclusa, ut ait Rasis libro Praeceptorum: Omne compositum ( inquit ) ex quatuor constat elementis, duobus occultis in aliis duobus apparentibus, aere uidelicet in occulto aquae, & igne in interioribus terrae, ut antea diximus. Et quia duo conclusa non possunt actiones suas demonstrare, praeter alia duo, debilia uocauerunt, alia uero fortia. Hac de causa dicunt composita esse perfecta, quando humidum & siccum, id est, aqua & terra coniuncta sunt aequaliter auxilio naturae, cum frigido & calido, quae sunt aer & ignis, per conuersionem unius in aliud. Quamobrem Alexander libro Secretorum ait: Si conuerteris elementa unum in aliud, inuenies quod quaeris. Haec sententia bene perfecteque cognita nobis demonstrat ueram materiam, & perfectam indicat scientiae nostrae practicam: quapropter, ut melius intelligiqueat, proprius de quatuor elementis, & eo100 Dionysii Zacharii rum natura loquendum est, cum sint necessaria in operis nostri diuini compositione. Hermes ait: In terra nostra creata sunt alia quaeuis elementa. Alphidius contra profert aquam esse praecipuum elementum, ex quo caetera elementa, ad operis nostri diuini compositionem requisita, creata sunt: in quibus nulla habetur, ut apparet contradictio. Nam ab initio procreationis operis nostri diuini, aliud nihil apparet, quam aqua sola, quam Philosophi uocauerunt mercurialem aquam, ex qua terra procreata fuit, cum inspissaretur coniunctione decoctioneque supernaturali, praeterquam nobis est inutilis. Proinde uera loquutus est Hermes, dum dixit ex terra prodiisse reliqua elementa, cum ipsa sola suas demonstret qualitates in operatione secunda, non secus atque aqua suas demonstrabat in operis initio. Quapropter Alphidius ad Ualerandum scripsit, ac ad alios, ipsam esse praecipuum elementum, in operis nostri diuini compositione. Haec sunt illa duo elementa, quae Philosophi dicunt esse cognoscenda, priusquam aggrediamur opus. Ut Rasis libro Luminum: Priusquam ( inquit ) incipiatur opus, est cognoscenda natura & qualitas aquae & terrae, quia in istis duobus compraehenduntur quatuor elementa: alioqui uolatile fixum rapiet secum, & scientia nostra nobis inutilis futura est. Hac de causa praecipitur, elementorum quatuor conuersio, ut diuinum opus nostrum rite qualificatum in fine fixetur, utque resistere ualeat ignis omniuiolentiae, corruptioni aeris, aerugini terrae, & aquae putrefactioni, non aliter quam aurum minerale, propter magnam suam perfectionem. Ista conuersio elementorum ( ut ait Raymundus Lullius ) nihil aliud est, praeterquam terram, ( quae fixa est ) uolatilem reddere, & aquam ( quae est humida uolatilisque ) siccam & fixam efficere: quod probe fit continuata nostra decoctione in uase nostro, praeter omnem amotionem, uel apertionem, ne forte nostra pereant elementa, & in auras auolent in fumum. Hoc ipsum attestantur scripta Rasis, & aliorum scripta uaria Philosophorum in eandem sententiam, quum dicunt, ueram separationem, & coniunctionem elementorum quatuor, in uase nostro fieri nullatenus tacto manibus pedibusue: quoniam ( ut aiunt ) lapis noster seipsum dissoluit, coagulat, abluit, purgat, albificat, & rubificat, praeter extraneae rei cuiusuis additionem uel mixtionem. Arnaldus de Uillanoua est eiusdem opinionis in suo Rosario magno, dum inquit, breuibus admodum uerbis: Nullo alio labore est opus, quam in aqua trucidanda, hoc est, fixanda: nam statim atque haec erit mortua, reliqua elementa necata sunt, id est, fixata. Falsae sunt igitur operantum huius temporis, & elementorum separationes sophisticae, in scriptis eiusmodi Philosophorum omnium pessime fundatae, qui uetant expresse destructionem simplicium in suis praeparationibus, quia ( ut aiunt ) impossibile est arti priinas formas dare. Certissimum est, elementa quatuor minime componi posse, nisi prius destruerentur. Quapropter non est opus hac elementorum sophistica separatione, falsaque ad operis 102 Dionysii Zacharii nostri diuini compositionem. Falsam esse talem separationem, hoc ipso probatur, quod antea dictum fuit: nempe duo elementa esse in aliis duobus compraehensa: quo fit, ut ueram eorum separationem cognoscere minime possumus, quanto minus perfectam coniunctionem. Experientia comprobatur, elementa, quae separasse dicunt, nihil habere commune cum natura uerorum elementorum ( ut ait Ualerandus ) exemplo sit ipsorum oleum, quod uocant aerem, humectat & madefacit omne quod tangit: contra ueram aeris naturam. Proinde sat mihi fuerit, ostendisse naturam & qualitatem elementorum, & eorum cunuersionem in hac nostra scientia necessariam, quo modernorum operantum palam fiat ignorantia scientiae ueris filiis, utque illos cognoscentes, fugiant ab eorum consortio. Iam uideamus quidnam intelligant Philosophi per hunc terminum, uidelicet fermentum. Dupliciter se dicunt usurpasse: priori significatione dum faciunt comparationem operis nostri diuini ad metalla: non aliter quam uidemus parum fermenti panis multam farinam in suam naturam & pastam conuertere: similiter diuinum opus nostrum conuertit metalla ad suam naturam: & quia est aurum, illa transinutat etiam in aurum. Uerum quod raro in hanc significationem assumpserunt ( in qua nulla difficultas ) ad secundam ueniemus, in qua scientiae nostrae maxima difficultas latet. Per fermentum itaque secundo modo uerum corpus, & ueram materiam intelligunt, quae diuinum opus nostrum perficit: quod quidem oculis est incognitum, & intellectu solo perceptibile quid. Etenim ab initio materia nostra apparet uolatilis ( ut antea satis declarauimus ) quam nos oportet coniungere proprio suo corpori, ut hoc medio retineat animam, quae medio istius iam factae coniunctionis, medianteque spiritu, suas diuinas operationes demonstrat in opere nostro diuino. Ut scriptum legitur in Turba Philosophorum, ad hunc nempe modum: Corpus habet plus uirium, quam duo fratres eius, quos uocant Spiritum & animam. Non quod intelligant quemadmodum Astristoteles declarauit, & alii Philosophi ( quod ualde notatu dignum ) sed corpus uocarunt omne simplex, quod ex propria sua natura potest ignem sustinere, praeter ullam diminutionem: hoc aliter fixum uocant. Animam appellarunt omne simplex per se uolatile, potestatem habens secum rapiendi corpus, ac deferendi ab igne: hoc alio uocabulo nominarunt uolatile. Spiri- tum esse dicunt id, quod potestatem habet retinendi corpus & animam: istaque duo simul adeo coniungendi, ut non possint amplius separari, siue perfecta sint, aut imperfecta. Quamuis in opere nostro diuino, ab initio nihil intrat noui ( puto post primam praeparationem ) nec in operis medio, neque in fine. Uerum Philosophi diuersis respectibus, & considerationibus rem unam & eandem uocarunt corpus, animam, & spiritum, ut supra dictum abunde. Primo cum materia nostra esset uolatilis, uocauerunt animam, quia secum deferebat corpus. Posteaquam id quod occultum erat, manifestatum est in nostra decoctione, tum demum corpus uires suas palam fecit, mediante spiritu, hoc est, animam retinuit, hanc ad propriam 104 Dionysii Zacharii naturam suam reducendo ( id est, in aurum ) eamque sua fixauit potentia, per auxilium artis nostrae. Hoc ipso declaratur exacte, quod Hermes scripsit, nullam tincturam fieri citra lapidem rubeum. Nam ut Rosinus ait: Uerus sol noster apparet albus & imperfectus in nostra decoctione, & est perfectus in rubeo suo colore. Fermentum est de quo loquitur Arnaldus de Uillanoua in suo Rosario magno, quod apparet illis duobus coloribus, non tactum, neque mixtum alteri materiae cuipiam, ut per ea scripta posset intelligi. Uerum esse testatur Anaxagoras, inquiens: Sol noster est rubeus & ardens, qui coniunctus est animae albae, & naturae lunae, spiritus medio: quamuis totum sane aliud nihil sit, praeter argentum uiuum Philosophorum. Morienus declarat: Impossibile fuerit ( inquit ) ad perfectionem scientiae nostrae peruenire, tantisper donec luna soli coniuncta sit, praeter quem scientia nostra est inutilis, ut ait Hermes, & reliqui omnes Philosophi. Per hec intelligi possunt ea, quae Rasis loquitur libro Luminum: Seruus ( inquit ) rubeus uxorem duxit foeminam albam, in fine perfectionis operis nostri diuini. Similiter quod Lilius habet: Unio uera corporis & animae, fit in albo & rubeo colore, medio tamen eodem, certo tempore, per auxilium nostrae decoctionis, ad eum gubernatae modum, ut materia nostra non destruatur: nam, ut in Turba scriptum reperitur, emolumentum ac detrimentum operis nostri diuini, utrumque prouenit ex administratione ignis. Proinde suaserim una cum Rasi, ne quis temere huius practices suscipiat prouinciam, in hac nostra scientia, priusquam ignis regimina cuncta ( quia diuersa ) in operis nostri diuini compositione apprime necessaria, probe admodum cognoscat: alioqui terminus, quem uenenum appellant, applicabitur, ipsi, quod in secunda operatione solet accidere, ut antea dictum. Non propterea uenenosum quid addendum esse quis existimet in nostra materia, neque Theriacam, minus extranei quidpiam ( ut existimarunt nonnulli literam considerantes ) sed quod industrium, ac uigilem operatorem esse oporteat, ne terminum & horam natiuitatis aquae nostre mercurialis praetereat, ut adiungat ei proprium corpus, quod antea fermentum appellauimus, & iam uenenum uocamus, idque duabus de causis: Prior nos concernit, quia non aliter quam uenenum humano corpori nil preter dam num inferre potest: si hoc loco non coniunxerimus illud sua hora determinata, nihil nobis quam detrimentum adfert, ac dispendium, ut supra diximus. Posterior concernit mercurium ( quem uocamus aquam mercurialem ) quia hunc trucidat, & fixat. Quo quidem interpretatur quod scripsit Hamech, inquiens: Cum nostra materia peruenit ad suum terminum, est coniuncta suo ueneno mortifero. Item quod Rosinus: Uenenum hoc ( ait ) est ualde magni pretii. Haly, Morienus, & reliqui omnes idem attestantur. Eadem comparatione theriacam uocarunt, ut ait idem Morienus. Quoniam id ipsum operatur in corpore metallorum, quod in nostro theriaca. Quamuis etiam id quod scripserunt, adaptari queat ad coniunctionem perfecti fermenti, cum hora determinata facta est, quia per ipsam diuinum opus nostrum 106 Dionysii Zacharii perficitur. Similes igitur autoritates intelligi debent ex allegorico sensu, & non ex apparentia literae, quod plaerique falso existimarunt. Istiusmodi est postremi termini, magis usitati, & intellecti minus, interpretatio: etenim maior pars per ipsum intelligunt diuinum opus nostrum, quando perfectum est: non aliter ( inquiunt ) quam parum coaguli plurimum lactis congelat, nostrae materiae tantillum proiectum super uiuum argentum, istud congelat, & ad propriam suam naturam adducit. Uerum decipiuntur aberrantes a ueritate: nam per ea concludunt materiam nostram comparari non posse metallis, quia congelata sunt. Proinde sciendum est, quando mercurius noster apparet simplex, est labilis, ipsumque Philosophi lac uocarunt, cuius coagulum appellant id, quod nos supra fermentum, uenenum, & theriacam uocauimus. Quia uelut coagulum non differt a lacte, nisi pauca decoctione, nostrum coagulum etiam a nostro mercurio non differt, nisi per decoctionem, quam acquisiuit antea: hoc est magnum & supernaturale secretum, ob quod Philosophi nostram scientiam diuinam esse dixerunt, quia deficiunt in ea rationes humanae, ut supra narrauimus. Hoc est coagulum, quod Hermes uocauit florem auri, de quo uolunt intelligi, cum inquiunt: In congelatione spiritus, facta est uera dissolutio corporis, & econtra, in dissolutione corporis, est facta uera congelatio spiritus. Quia per eius medium totum perficitur opus, ut ait Senior: Cum uidi nostram aquam ( id est, mercurium nostrum ) per se congelari, credidi firmiter nostram scientiam esse ueram. Eandem ob causam scribit Alexander in scientia nostra nihil esse creati, praeter id quod factum est ex masculo & foemina. Coagulum nostrum uocat masculum, quia ipsum est quod agit, & Philosophi masculo tribuerunt actionem, & passionem foeminae, quam dicunt esse mercurium nostrum, ideo quia coagulum dictum agit in ipsum, suam potentiam demonstrans. Hac de causa dixerunt, foeminam alas habere, quia noster mercurius simplex est uolatilis: qui tamen retinetur per dictum suum coagulum. Eapropter scripserunt: Fac ascendere foeminam supra masculum, & postea masculum super foeminam, idipsum intelligentes quod in Turba Philosophorum: Honorandum esse Regem nostrum, & Reginam suam uxorem, ac diligentissime cauendum ne adurantur, id est, ne decoctio nostra acceleretur. Nam, ut Arnaldus ait in magno suo Rosario: Praecipuus error in operis nostri diuini practica, est accelerata, uel festinata decoctio. Similibus ac uariis terminis usi fuerunt in scriptis sui antiqui Philosophi, & quia praecipui sunt isti, quos declarauimus, finem interpretationibus terminorum imponemus: etenim his probe cognitis, uera materia non potest non cognosci, ac deinceps libri Philosopnorum faciles facti sunt, ut ait bonus Treuisanus. Concludam igitur cum Philosophis omnibus, quorum scripta hactenus in meliorem ordinem quam potui, redegi, non nisi unam esse materiam solam, ex qua diuinum opus nostrum adimpletur. Componitur enim ex solo simplici mercurio ( quem Philosophi proprio suo termino, citra ullam aequiuocationem, mercurialem aquam uocarunt ) 108 Dionysii Zacharii coagulato per actionem sui proprii sulphuris ( quid Hermes proprie uocauit florem auri ) qui longa & continuata nostra decoctione, tantam ac tam excellentem acquisiuit perfectionem, ut opus hoc nostrum ualeat omnia corpora metallica imperfecta, quibus coniunctum fuerit proiectione, in purum & putum aurum transmutare minerali simile, idque diuersis rationibus antea deductis & allegatis, quibus ample satis declarauimus, quinam fiat, ut imperfecta metalla per illud perficiantur. Cum utique nulla simplicia differentia, uel qualitatibus contraria coniungi possunt, aut perfecte misceri simul, diuinum pariter opus nostrum, quia constat ex solo argento uiuo animato, pati nullo modo potest coniunctionem cum sulphure, quod remansit in metallis imperfectis, ob digestionis defectum, ut supra notauimus. Uerum enimuero, cum sit potentissimum, & summa digestione perfectissimum, separat sulphur dictum a metallis, & argentum uiuum, quod in ipsis est reliquum, perficit in aurum. Experimento comprobatur, cum proiectionem facimus eius super commune uiuum argentum, reperimus ipsum totum ferme conuersum in aurum. Contrarium uidemus efficere super metalla proiectum: siquidem ex semilibra aliquorum uix haebentur unciae sex: at quanto magis decocta sunt, tanto minus hac uia diminuuntur. Finem itaque huius opusculi mei secundae partis faciens, tertiam & ultimam tandem aggrediar, in qua ueram & perfectam scientiae nostrae diuinae practicam sub diuersis allegoriis explicabo. Quam Deus manifestabit suis fidelibus, eiusque studiosis amatoribus, qui diligenter haec mea scripta perlegent, ueram dans intelligentiam per Spiritum S. suum, ad sui gloriam & honorem: cui sit laus in aeternum. Tertia Pars Opusculi Dionysii Zacharii, de Practica diuini operis. Uniuersa terra per Philosophos & Cosmographos in tres partes principes diuisa est: in Asiam, Affricam, & Europam, sub quatuor plagis, uel regionibus, Oriente, Occidente, Meridie & Septentrione sitas, subque dominio diuersorum Imperatorum, Regum, Principum, potentumque Dominorum. Quorum unusquisque res diuersas & uarias habet in delitiis, cum ob earum raritatem, tum singularem ualorem: posterior causa non aeque grata, atque prior existit, quod experientia didici, cum uarias atque aduersas peragrarem regiones. Siquidem ubi doctorum frequentia uirorum fuit, ibidem ( maximo meo malo ) uidi sapientes ualde miseros & abiectos, econtra ditissimos ignaros, & in maximo haberi precio. Ubi uero penuria doctorum peritorumque hominum erat, maxima quoque pars ignari prorsus, & inepti, hoc loco potissimum sapientes honorabantur ab omnibus, & praesertim a maioribus summo fauore & obseruantia maxima prosequutos animaduerti. Dionysii Zacharii Haud secus opum inopia minerarumque ( unde nobis aurum communicatur, & alia metalla ) his locis ubi non reperiuntur, maxi110 mam istorum aestimationem efficit, ut abundantia secum adfert eius uilipendium, cuius habetur magna copia penes opulentos: & uiliora quaeque nulliusue pretii, perfectique nihil habentia, praeter apparentiam, oculos eorum semper occaecarunt, ut perfecta pretiosaque non cognoscerent. Quapropter indignati sapientes, cum uident ignaros esse praelatos, alio se conferunt, suae sapientiae uires & potentiam deliberantes, alibi locorum demonstrare. Quod fecit olim magnanimus quidam Gubernator, proponens nunquam desistere, donec reliquam mundi partem, ultra suam, qua potiebatur, sibi subiecisset copiarum suarum praesidio, & praesertim fidelis oeconomi sui consilio. Interea dum haec in animo uersabat, uarios ac diuersos adiunxit sibi extraneos, qui quod minime fideles essent, existimarunt se liberalius exceptos iri ab Imperatoribus, Regibus, aliisque Principibus. Quapropter ( ut solent exploratores ) ab eo defecerunt, eiusque uulgarunt illis consilia. Qui paruipenderunt, nullam terrenam existimantes potentiam suae resistere posse, quanto minus dicti Gubernatoris deliberationem. Dum igitur in Aulis magnisque Palatiis nil nisi ridebatur, cantabatur, procationibus, laruis, equorum exercitiis, choreis, ac uariis ludis fallitur tempus inutiliter, adulatoribus, & susurronibus benigne praebentur aures, uiri sapientes derisorie tractantur nomine philosophico ( quod olim magni Monarchae, Potentatusque non sunt dedignati, nec adhuc facerent, si sanum, ut antea libenter adhuc audirent consilium ) interea bonus ille Princeps Gubernator, suis stipatus praesidiis, auxiliaribu sue copiis, unam ex celeberrimis urbibus Imperii iam obsederat. Imperator conscripto copio sissimo milite, multis Regibus comitatus, ac Principibus, signa iamiam ad conflictum conferre parabat, cum bonus Princeps Gubernator persuasione sui fidelis oeconomi, aliorumque suorum, obsidione relicta, solus in munitissimam arcem tuto se recepit, copiis eius campos circum occupantibus, & in dies inimico strenue resistentibus. Adduxerat Imperator quinquaginta millia peditum, equitumque sex millia, innumeraque tormenta bellica. Princeps itaque deserens urbem ferrea turri propugnatam, ordine classico suis cum castra mouit, pugnantibus strenue post ipsum copiis posterioribus aduersus hostem, & in fluuium illco traiecissent, fractisque pontibus sibi suoque Principi prospexissent, maximum imminebat eis periculum, at illaesi omnes euaserunt manus inimicorum. Altera die persequentibus uiriliter hostibus, coactus est Princeps consilio suorum assentiens, in locum inexpugnabilem secedere, simul & omnis miles cum eo. Uallis & aggeribus muniebatur, in cuius meditullio sedebat in rupe muris circunsepta, nunquam expugnabilis arx rotundissima, cui astabat alia turris eminentissima, per quam sub terra cuniculis excauatis, oeconomus omnia quae & uictui, & bello erant necessaria, potuit introducere nesciis inimicis, ut olim factum extitit Neapoli Romaniae, dum Solimanus Rex Turcie hanc obsideret annis uiginti, nec perciperet unde uenirent urbi subsidia uictus, & alia. Princeps autem suis intra moenia receptis, in arcem se recepit, ac in paruum cubiculum rotun112 Dionysii Zacharii dum, ornatissimum quoque singulis tanto Principe dignis, in quo toto tempore mansit, quo durauit obsidio, quod summe delectaretur eo receptaculo: fabrefactum erat, quemadmodum in Ducatu Lotaringiae uidere licet. Inde per quatuor fenestras ei fuit conspicuum quicquid hostes facerent machinationum, ut ipsum interciperent. Uerum intrare non poterant, quod porta sui domicilii praecipua, ad eum erat occlusa modum, ut nemo ualeret eam aperire, praeter fidelem oeconomum, qui de singulis ad eo prudenter disposuit, atque prouidit, ut integro obsidionis anno deficeret nihil. Ob uarios & asperrimos insultus ab Imperatoris milite factos in dies, coactus est Princeps exercitum suum in quinque turmas partiri, ut quaelibet ageret excubias per suas uices. Exercitus Ducibus ad hunc modum Imperatori suadentibus, ne castra moueret: Si Principem ( inquiunt ) reliquerimus, merito nos deridebit, praesertim quod nostri fuerit ordinis, & a nobis recessisse dicat ea de causa, quia minus digne tractabatur: quamobrem si manus euaserit nostras, omnem uindicte quaesiturus est occasionem. Haec & similia uerba mouerunt Imperatorem, ut obstinato prorsum animo deliberaret, Principem captiuum facere per inediam, aut alia uia qua posset. At instante hyeme, parte castrorum suorum tantisper secum retracta, reliquam in obsidione reliquit Imperator sub Ducatu potentissimi Satrapae, qui plurimos impetus faciebat indies aduersus boni Principis militem. Consilium Imperatoris erat, ne sui castra mouerent ante praeterlapsum annum. Quod intelligens Princeps per suum oeconomum turmis imperauit suis, ut quaelibet unum ex Imperatoris exercitu, ui direptum armorum ad ferret uexillum, indicta poena maximae suae indignationis, ni facerent imperata. Quod si etiam praestitissent, addito ingenti proemio quibusuis, insuper pollicitus est in propria persona, comitante fideli suo oeconomo prodire, hostique manum infligere tam strenue, ut uel uitam foret amissurus, aut primum Imperatoris uexillum reportaret, spoliisque ditaret omnes, qui sequuti fuissent, supra cunctos suos inimicos, qui obsidebant eum. Reassumptis igitur animis, priusquam tempus constitutum praeterlaberetur, allata sunt ei per suas turmas, quotquot Imperatoris signa desiderarat, medio duplicationis circuli, quam docuerat oeconomum suum Princeps quidam Galliae. Primum uexillum erat nigrorum equitum Germanorum, quos uocant Reuthorum atrorum: Secundum intersertum erat uariis coloribus: Tertium erat non usque adeo dissimile uexillo Regis Gallie: Quartum insignitum erat Luna crescente: Quintum uero simile fuit signo maximo Imperatoris: quod quidem Principi animum auxit, ut altera die cum oeconomo suo prodiret ad moenia, & ibidem strenue supra modum pugnaret, usque dum consequeretur maximum uexillum Imperatorium. Dionysii Zacharii A pugna tandem rediens, & fatigatus, ab oeconomo, cibis prioribus obsidionis, initio residuis, reficitur, ac refocillatis uiribus altera die cum suis, & oeconomo uiriliter insiliens in hostem, totum exercitum partim prostrauit, partim fugauit Imperatoris, Ducum suorum auxilio, qui omnes sui Prin114 pis coloribus illustrati sunt. Quo factum deinceps, ut omnis Potentatus, siue Papa sit, aut Imperator, siue Rex, Princeps, uel Solimanus, quotquot sunt, huic uni Auro Principi deferant palmam, & uictoriam cedant applausu maximo, Deo sic iubente, ac uolente, cui sit laus, honor & gloria perennis. Reliquum erit, ut operis nostri diuini proiectione super metalla, tincturam gemmarum, & humani corporis medicinam in eo sitam esse, declaremus. De proiectione super metalla. Regis nostri multiplicati uiribus, & cibis refecti, uncia una proiiciatur super uncias quatuor auri puri, putique liquati, fiet inde materia frangibilis, que puluerisata, coquatur in monte clauso insultus postremi calore, uase admodum stricte etiam obturato, spatio trium dierum. Huius pulueris uncia una proiiciatur super uigintiquinque marcas argenti, uel cupri, uel super octodecim marcas plumbi uel stanni, uel super quindecim marcas argenti uiuico munis, in crucibulo calefacti, uel plumbo congelati. Materia mox spuma crassiore contegetur, operatione completa, crepitus fiet, ac si crucibulum frangeretur. Tandem liquefiat haec materia, & erit in aurum conuersa. Uerum si dictum pondus obseruatum non fuerit, nec materia priore suo colore mutata: qua propter esset in cineritio magno fulminanda sine plumbo, ut horarum trium spatio materia, quae non erit transmutata, consumatur, reliquum in fundo purum, est cimento regali sex horis latius purgandum. Hac uia totum habebitur aurum, opera magni Regis nostri conuersum, simile minerali quouis & aequipollens. Et haec est uia, quam docet Raym. Lullius in suo Codicillo, quod ad proiectionem attinet. Secundam pro tinctura gemmarum docet in suo Testamento. De Tinctura gemmarum & unionum. Lauandus est magnus ille Rex noster, ac reficiendus statim postquam allatum est ei signum album crescente luna insignitum, nec finis obsidionis est expectandus, sed a suae refectionis pastu primo. Hic est mercurius, quem Raymundus Lullius uocauit argentum uiuum exuberatum. Eius unciae due, uel tres ponantur super cineres, in alembico paruo bene clauso, destillentur igne lento primum, cum nihil hoc igne stillare uolet amplius, mutato recipiente lutatoque, fortiori tandem urgeatur igne, quicquid ascendere poterit. Liquor iste secundus in alembico recenti, per balneum Mariae destilletur, tertio cohobando liquo- rem super feces uiscosas, & aqua breui suo tempore dissoluentur: tertia uice tamen totum per cineres destilletur, & postmodum in alembico recenti per balneum rursus destilletur quater, feces uice qualibet seruando seorsim, usque dum aqua destillata sit clara splendensque perlarum candido nitore, cuius usus hic est ad uniones. Ponantur isti licet minutissimi, in cucurbitam paruam, quibus affundatur aquae dictae tantum, ut parumper emineat, copperiatur galea caeca, & post horas tres in pastam resoluentur albam, & supernatabit liquor admodum clarus, euacuetur modeste ne turbetur. Cucurbita cum pasta 116 Dionysii Zacharii ponatur cooperta, in balneum Mariae tribus diebus digerendo, postmodum auferatur. Fabricetur formula argentea rotunda, intrinsecus deaurata, quae per medium in duas aequales partes aperiatur, adapteturque filum aureum uel argenteum deauratumque inter ambas concauitates. Tandem spatula aurea formulae medietas repleatur utraque dicta pasta, filum per medium collocetur in medio sui foraminis, claudaturque formula, filum autem protrudatur, ac retrahatur, quo bene foratus sit unio per medium. Aperta formula eximatur unio formatus, & ponatur in scutellam auream altera simili coopertam, non tangatur manu, siccetur in umbra, & non ad Solem. Cum plures habueris, filo perforentur omnes, & in canali uitreo ab una parte latum foramen habente, ab altera non maius filo aureo, & suspendantur simul in bocia, uel urinali uitreo mundo supra liquorem dictum sublimatum, lutetur uas, & octo diebus in aere contineatur, postea tribus ad Solem, singulis ternis horis mouendo uitrum, ut uapor ascendat, hoc artificio perficientur uniones tantae quantitatis ut uoles. Ad eundem modum de rubinis & carbunculis fieri poterit, rubei mercurii medio, post unicam eius refectionem. De usu diuini operis nostri, ad humani corporis medicinam. Sumatur pondere grani unius post exitum Regis, & albo uino dissoluatur in argenteo uase. Tingetur uinum citrino colore, quod aegris administretur, paulo post mediam noctem, & uno die sanabitur, si morbus sit unius mensis, si fuerit unius anni, infra duodecim dies, uel infra mensem, ubi ualde diuturnus morbus esset futurus. Ad conseruandam sanitatem, sumendum ex eo parum singulis annis bis, sub initium ueris & autumni. Hoc medio sane uiuitur, & alacriter usque ad praedestinatum uitae terminum, Deo dante, cui laus sit, honor & gloria nunc & semper, in aeternum. Amen. Finis Opusculi Dionysii Zacharii. Annotata Quaedam Ex Nicolao Flamello Autore Gallo. Ad metallorum ueram cognitionem ignorandum non erit, dum in primis adhuc speciebus existunt, in sulphure uidelicet, ac in argento uiuo duas habere formas, unam masculeam, alteram uero foemineam, quae duo spermata maris atque foeminae, sulphuris prius, elementa masculina duo continet, ignem & aerem: posterius alia duo foeminea, terram & aquam. Quae duobus comparantur in arte serpentibus, uni alato, terribili, alteri quidem alis carenti multo horribiliori. Haec duo spermata si per naturam coniungantur in uentre mercurii, qui propter suum ardorem uocatur ignis naturae, & a nonnullis leo deuorans, & eius uentrem, licet aurum & argentum subintrent, non absumuntur, quod illo natura duriora sint, atque perfectiora. Mercurius est imperfectus, nihilominus aurum & argentum communia proueniunt ex eo. Argentum est substantia lunae inferioris, ut aurum solis etiam inferioris. Mercurium igitur matrem occidi, ac mori oportet per dicta spermata, qui postquam semel mortificatus fuerit a natura, nunquam poterit amplius reuiuiscere. Nam uel tantillum congelatus in uenis terrestribus, adest mox in eo granum auri fixum, quod ex duobus spermatibus producit uerum germen mercurii. Ut a plumbi cauernis uidere licet, in quibus nulla minera locorum ubiuis, in qua fixi granum uerum non contineatur manifeste, id est, granum auri, uel argenti. Siquidem prima congelatio mercurii est minera plumbi, in qua positum est a natura. Hoc uere multiplicari potest in suam perfectionem absque dubio uel errore, existens tamen in suo mercurio non separatum a sua minera. Metallum enim in minera sua consistens, est mercurius, a quo si granum separatur, ut pomum erit immaturum ab urbe sua desumptum, quod prorsus destruitur. Granum fixum est uelut pomum, & mercurius arbor. Non est igitur separandus ab arbore fructus, quia non potest aliunde nutrimentum accipere, quam a suo mercurio. Maior est fatuitas in mercurium ponere aurum & argentum, non secus atque discerptum pomum arbori rursum infigere. Ut igitur negotium hoc adimpleatur ex aequo, sumenda simul arbor cum suo fructu, quo denuo plantetur, citra fructus ablationem, in fertiliorem terram atque nobiliorem; quae plus nutrimenti dabit unico die, quam prior ager in centum annis exhibuisset, ob uentorum assiduam agitationem. Altera terra, quod soli proxima sit, crescere uegetareque facit arborem, continuo rore, & assiduo sole in horto philosophico, mane uesperi, dies & noctes, ac in singulas horas, absque intermissione, lucente, arborque rore dulcissimo conspergitur, ac nutritur, uno anno magis, quam in priore terra decem millibus. Positis igitur ambobus in furno continui caloris dies & noctes, uapor eius, qui ros est, impedit combustionem. Lignorum uel carbonum calor est inutilis, imo noxius. Noluerunt itaque sapientes Philosophi in alia re quapiam operari, quam in ipsa natura, cum ipsa luna, in matre congrua mercurio. Ex quo tandem generalem mercurium effecerunt, longe potentiorem & fortiorem illo naturali. Ascende igitur in montem, ut uegetabilem, saturniam, regalem & mineralem herbam uideas. Succus enim eius sumatur purus abiectis fecibus. Ex eo namque maximam partem operis tui perficere poteris. Uerus est hic mercurius Philosophorum. In primis igitur mercurium tuum ne laueris, sed iungas ipsum cum patre suo, id est, cum igne, super cineres, qui stramen sunt, in uitro solo, absque ulla re alia, quod nidus est, in furno, qui domus est: ex nido pullus nascetur, qui suo sanguine sanabit omnes. Fons Chemiae. Fons & cauerna metallorum omnium, est mater, ex qua nascuntur & proueniunt illa septem, ut ex sua natura: item Saturnus, Iupiter, Mars & Luna. Plumbum intellectualiter est aurum leprosum, & c. Fons autem naturae si mercurium in eo positum recipiat, inde medicina fiet excellentissima. Nascitur in terra massa plumbea mercurius, qui clausus in carcere postea liberetur, alioqui non potest sciri pondus, neque mensura, quae desideratur: ad eum tamen cognoscere modum poteris. Solis mercurius, non est mercurio lunae similis, cum hic semper albus manere debeat, quo sibi similem procreet, mercurius uero Solis est rubificandus, & hic est labor primus: & postmodum congregari poterunt. Notandum utique quintam essentiam esse nobis in hac arte praecipue necessariam, & mercurium istum reperiri potissimum eo loco, in quo sol est in maximo suo calore, multosque flores producit: nam post flores sequuntur fructus. In luna similiter inuenitur dum in ipsa quaeritur: in Saturno, Marte, Uenere, & in Mercurio securius: ego autem ( Flamellus inquit ) in sole reperi & elaboraui. Cum igitur singula conueniunt in hoc opere philosophico, quorum quodque simile est alteri, tum foetus matrem deuorat, patremque suum in unico lacu suffocat, in quo simul flores, lac, fructus, atque sanguis inueniuntur. Metallum igitur hoc unum in unco uase ponendum, & in unico furno. Mercurius est de quo loquor, & nihil aliud. In operis abbreuiationem unicum habetur in hoc mundo metallum, in quo mercurius iste noster abunde reperitur. Aurum calidum est & siccum, Luna uero frigidae naturae, Saturnus grauis atque mollis: quapropter soli similis hoc ipso, aurum leprosum appellatur: Uenus est Lunae similis pondere & malleatione, Mercurius frigidus & humidus similis Ioui, qui nascitur ex eo, Mars autem durus grauis & frigidus. In duobus igitur negotium hoc omne consistit, ut uidelicet igne tuum sulphur penetratiuum efficias, & attractiuum, quo matrem suam deuorare queat, & compleueris opus. Matrem infige uentri sui foetus, quem antea peperit, tum demum sibi pater erit, ac filius ex duobus spiritus perfectus. Postquam sulphur tuum deuoratum erit, mercuriusque suus mortificatus, coniiciatur in carcerem, in quo maneat diebus quadraginta, & uidebis quod optas, iuxta hos uersus: Si fixum soluas, faciasque uolare solutum. Et uolucrem figas, faciet te uiuere tutum. Io. Mehunnius de Lamentationibus naturae. Sub Luna quod concluditur, coelum hoc loco uocatur, quia materia formam appetit, non secus atque foemina uirum. Materia solum est ex 4. elementis, ex quibus fit chaos, & ex isto Rexatque Regina generantur. Primo quidem creatus est ignis a Deo, quem sub Luna collocauit, expertem corruptionis, & purissimam essentiae quintae partem in se continentem. Postea factus est aer subtilis, in quo Deus pariter essentiae quinte partem posuit, non tantam ac in igne, minorem in aqua, & in terra minimam. Ut ignis igitur in aerem agit, sic aer in aquam, & in terram. Terra mater est, & nutrix omnium que concipit in utero suo ab igne: hoc ipsum fouet, in centrumque usque suum absque intermissione. Cum igitur sola natura potentiam habeat reducendi 4. elementa in primam materiam generaliter mixtam, quibusuis elementis. Impossibile fuerit cuiquam operantum id efficere, praeter ipsam, quae sola dat materiam atque naturam. Quinta namque essentia, quae cathena dicitur aurea, ad hunc modum contraria connectit & concordat, ut nunquam dissentiant amplius. Considerandum in primis aurum, quod pulcherrimam formam suam accipit in coelo, & optimam in terra materiam, pariter & gemmae. Coelum igitur quintam essentiam informat forma & materia in elemento contenta, per quam forma detinetur: que depuratione, & successu longi temporis perficitur. Aurum itaque & gemmae per me naturam solam componuntur: nemo enim proportiones praeter me nouit. Quod utique quaeris summum est naturae secretum, descendens ex uirtute caelesti. Quapropter tota scientia naturae debetur, qua simplicitas elementi de coelo depromitur: haec in coelo dicitur essentia primitiua, & in elemento quinta, quam ipsa reductionibus efficit, ac prolixis circulationibus, inferius in superius conuertendo, & frigidum & siccum, in humido & calido conseruando, lapides atque metalla sub humido suo radicali, coelestibus motibus astrorum, quibus elementa gubernantur, & eorum obediunt influentiis: ut quanto purior est materia, tanto per naturam fiat excellentius opus. Coelestis itaque motus, est intelligentia correspondens in inferioribus, in quibus per suas influentias omnia producit in esse. Utitur ergo natura materia in igne quouis infallibili, quia ex isto uirtutem recipit omnem. Item aqua ex origine sicca proueniens, nihil quod tangit humectans, non recedens neque uolatilis, est oleum incombustibile. Nullus artificialis ignis tantum calorem infundere posset, quantus ex coelo prouenit. Caeterum in istis non ignorandum, opus hoc nostrum integrum fieri ex uili materia homogenea, in unico uase clausa, in unico furno id continente, quod eam perficit: nam solo regimine perficitur, imitando naturam. Haec in generatione hominis, corpus admodum subtiliter format ex argento uiuo, & sulphure masculino agente, solo uase, matrice uidelicet contente, cuius furnus uenter est, quamuis auxilietur homo per suam artem, dum ardet in sua natura, materiam congruam infundendo, praeter quod, aliud nihil efficere potest. Non secus in arte nostra, si quis eligere norit materiam eiusmodi, qua natura delectatur, eamque rite praeparatam suo uase & furno concludere, ego ( inquit natura ) & ipse perficiemus absque mora, modo requisitum ignem administrarit naturalem, contra naturam, non naturalem, & absque ardore: ignem ( inquam ) calidum, siccum, humidum, & frigidum. Considera igitur qualem esse oporteat: nam absque igne & materia nihil fit in hac scientia. Do tibi materiam ( inquit natura ) forma est, quod ipsi tibi pares, non dico substantialem, neque accidentalem, sed construendi uas, atque furnum. Deinceps praepara materiam tuam in puluerem factam cum aqua sua, uase conclusam unico: rege calore temperato, hic promouebit actionem, & frigiditas putrefactionem. Siquidem ob magnam frigiditatem non posset impedire siccitas, neque resistere huic agenti, quin argentum uiuum statim reducatur in primam materiam integra connexione. Proinde priusquam opereris ( inquit natura ) disce me cognoscere, quae mater sum, sine qua nulla creatura potest es124 Nicolai Flamelli sentiam recipere, uegetare, neque animam habere sensitiuam absque coelo & elementis. Est utique medium inter mercurium & metallum, quod sumendum est ad artem nostram: Est ( inquam ) aurum potabile, & humidum radicale, summaque medicina, quam per tuam artem, & meam scientiam perficimus. Absque me, quae materiam exhibeo, nihil unquam efficies, & absque te, qui ministras, non possum hoc opus exequi sola. Sed per me & te breui tempore consequeris. Transmuta quatuor elementa, metalla deserens & atramenta, sub specie transmutabili, quae materia notatu digna fuit a Philosophis usurpata, & ab ignaris contempta. Similis est auro substantia, dissimilis essentia: Conuertens eius elementa, quod quaeris inuenies, inferiora sublimando, & superiora in inferiora conuertendo. Sumito igitur uiuum hoc argentum agente sulphure mixtum, & unico uase, unico furno etiam conclusum, inhumetur uas pro tertia parte, supraque philosophicum ignem contineatur: omnisque species, praeter materiam solam a qua minera sumit origi nem, relinquatur. Responsio. Nutura mouens superiora digitis & pedibus, inferiora transmutat elementa usque in centrum terrae sine intermissione, a coelo primam formam accipit, & materiam ab elementis: quamuis haec materia confusa sit, & non diffusa, donec per naturam specificetur, & qualificetur. Tum demum recipit formam substantialem, & postea uisibilem accidentalem. Formam priorem transmutat, ut informet noua forma materiam. Obiectum namque potentia subiectum est, quia substantiam in actu, qui prius fuit in potentia, sustinet. Aurum scitur esse minerarum omnium thesaurum, attamen formam non habet, neque materiam tantae potentiae, ut suam excedat perfectionem: non habet enim maiorem potentiam, quam perficiendi seipsum, quicquid moliatur artifex. Ipsum destruere ac in esse reducere, fatuum esset opus, cum ex eo nihil plus uirtutis, neque potentiae haberi possit, quam obtinet ex propria sua natura. Nulla fit reductio eorum, quae natura perfecit in speciem, uel in indiuiduum, nisi primo corrumpantur. Etiam post corruptionem generatio non fit speciei similis, nisi fiat regressus in hoc genus. Quapropter auri destructio uiam non sternit ad ipsum construendum, quia per sui destructionem construi nihil potest: ipso namque mortuo pariter moritur eius substantia, ut ex eo non possit amplius aliud argentum uiuum enasci, neque metallum. Et quia elementum ignis in terra continetur, & aeris in aqua, quorum quantitatem, qualitatem, proportionem perfecte coniunctionis suae nemo nouit, separanda non sunt elementa, cum reparari nequeant. Solum id igitur quod natura generauit, nobisque reliquit sumendum ad artem. Summatim elementorum separatio non fit effectualiter argenti uiui, neque solis, qui pater est artis filio suo spiritum impertiens. Autoris incogniti. Est in mercurio quicquid quaeritur, ex quo 126 Nicolai Flamelli corpus, spiritus, & anima trahitur, unde purissima & mundissima tinctura prouenit. Humor est pretiosus, hominem laetificans, factus ex terra, aqua & igne. Corpore utique purgato, conceptoque spiritu, tandem clarus fons exurgit, in cuius fundo iacet leo uiridis, aut serpens qui extenditur. Si expergefiat in altum ascendit, & postquam ei deficit animus, deorsum decidit in balneum, quo tantisper lauatur donec rubescat, lauatur ( inquam ) aqua uitae usque dum non agnoscatur amplius. Postremo uertitur in dignissimum lapidem, primo album, & postea citrinum uisu pulchrum, atque delectabilem. Sis igitur de mercurio uero sollicitus, quem natura generauit, & qui cum suo patre moratur prospere, prosperaque reddit imperfecta metalla. Testamentum Arnaldi Uillanouani. Lapis generatus, ortusque de terra per eleuationem perficitur, aquae potione satiatus. Infra duodecim horas, ut minimum inflatur, & intumescit circumquaque uisibiliter. Postmodum in balneo positus, uel in aeroso hypocausto moderate calido & sicco, ac purificatus ab extraneo uapore, soliditatem suarum partium acquirit, extenuatusque superflua humiditate, fit idoneus ad commixtionem. Quo facto, ex purioribus eius partibus exprimitur lac uirgineum. Quod mox inde positum in ouum philosophicum, proprio & continuato calore, foueatur ut pro pullorum exclusione. Uarietate suorum colorum nudatus, gaudet cum sub compare, colore tinctus instar niuis. Inde post absque periculo resistit ignis uiolentiae, tantisper, donec pauonis coloribus ornatus, de monumento deinceps egrediatur cum Regali summaque potentia. Etsi breuis admodum hic uideatur esse processus, prolixissimis tamen circunstantiis non caret, ac operationibus. Singula compendiose tractantur, quae circa hoc opus necessaria sunt opera, per singulas periodos optime consideranda, nec inconsiderate praetereunda. Nam facilius ex tantillo sermone ueritas comprehenditur, huius diuinae scientiae, quam ex copiosissimis & innumeris uoluminibus, multitudine uarietateque ueritatis unitatem & simplicitatem contegentibus. Aliae Quaedam Annotationes Ex Uariis Autoribus. De solutione & coagulatione materiae Chimicae. Cum solutio sit praecipua huius artis operatio primo de hac dicendum erit, adductis uariorum Philosophorum autoritatibus, quo facilius intelligi queat, una aliam interpretante. Haec sunt igitur, quae colligere uoluimus, & attexere nostris collectaneis. Etenim ex uarietate mens Philosophorum petenda est, si reducatur comparationibus ad unum & eundem sensum. In quibus maxime conuenire uidentur, hoc ipsum esse quod quaeritur, non dubitandum. Totum utique negotium 128 Nicolai Flamelli operis diuini philosophici consistit in his duabus operationibus, uidelicet in solutione & congelatione. Solutio igitur ex sententia Gebri, est rei siccae in aquam reductio. Scala Philosophorum. Solutio lapidis est reductio eius in mineralem aquam. Uillanouanus. Soluimus ( inquit ) quando corpora diuidimus, ea simplicia & subtilia reddimus, atque in primam naturam & materiam resoluimus. Auicenna de materia prima. Duplex est materia prima, propinqua & remota: propinqua est argentum uiuum: remota est aqua. Quia argentum uiuum prius fuit aqua, deinceps argentum uiuum. Lullius. Dissolutio primariam intentionem habet, ad destruendum cum lunaria. Clangor Buccinae. Prima materia haberi non potest, nisi per operationes artificiales, naturalibus operationibus contrarias. Autor Incognitus. Quam difficilis res sit dissolutio, testari possunt, qui solutioni dederunt operam. Multi ad eam sua imperitia peruenire non potuerunt. Qui aliter igitur quam per nostrum artificium soluit, frustra soluit. Clangor. Solutio est opus naturae, & non artis: artifex tantum naturae minister est, & adiutor. Auicenna. Ut aqua est prior & propinquior materia lapidis, ita altera materia lapidis, est spiritus metallorum. Rosarius. Qui cupis inuestigare huius artis secretum, cognoscere te oportet primam metallorum materiam, alioqui tuo labore frustraberis. Uillanouanus. Dissolutio est sapientiae perfectio: oportet enim ut ipsa sapientia quaeratur: alioqui non inuenietur. Propterea dixit Hermes: Homo non potest habere, nec reperire dissolutionem, nisi per ignem diuini ingenii. Auicenna. Uerum principium nostri operis est dissolutio lapidis. Idem: Primum regimen lapidis est, lapidem soluere, & in suam primam naturam reducere. Uillanouanus. Indiges tu, quicunque uis operari, ut in solutione & sublimatione duorum luminarium primo labores. quia primus gradus operationis est, ut fiat argentum uiuum ex ipsis. Ludus Puerorum. Artifex nostri operis primo debet lapidem soluere, deinde coagulare: quoniam opus nostrum Nicolai Flamelli nihil aliud est, quam facere perfectam solutionem & congelationem. Clangor. Tota haec ars in hoc uertitur, ut iungamus humidum sicco: id est, ut soluamus & coagulemus. Humidum est spiritus liquidus ab omni sorde mundatus. Siccum est corpus perfectum purum & calcinatum. Mirneris. Siccum est terra: humidum uero est aqua. Aristoteles Chimiographus. Primum quod facere debes in opere, est, ut mercurium sublimes, deinde ut in mercurium mundum corpora munda mittas. Calid. Nisi conuerteritis corpora in subtilitatem, ut siue impalpabilia tactui, non dirigetur uobis quod quaeritis. Et si trita non fuerint, reuertimini ad operationem, quousque terantur, & fiant subtilia. Quod si feceritis, uobis quod optatis dirigetur. Turba. Nisi corpora fiant incorporea, nihil operamini. Geber. Nullum argentum potest fieri, nisi omnia prius soluantur. Rosarius. Qui aurum scit destruere, ita quod amplius non sit aurum, is ad maximum arcanum peruenit. Ioan. Aquinas. Facilius est aurum construere, quam destruere. Scala Philosophorum. Solutio lapidis est occulti reuelatio, crassitudinis attenuatio, rei durae & siccae in quandam liquidam substantiam reductio. Uillanouanus. Aurum & argentum in penetralibus terrae dura, sicca, & strictissime ligata reperiuntur. Per dissolutionem uero artificialem mollia redduntur, fluentia & substantia liquida. Idem: Natura in suo corpore tincturam occultat, quam ars manifestat cruciando, & torquendo corpus, modo per aquam, modo per ignem. Item: Non pigeat uos cruciare & corrumpere corpus terendo, & imbibendo donec aquam extraxeritis, & corpus tenue factum sit, ac impalpabile. Clangor. Corpora metallorum dissolutione dissoluuntur. Uillanouanus. Aqua Philosophorum beneuole & naturaliter dissoluit metalla, cum quibus non ingrato, neque contrario uinculo colligatur. Idem: In aqua Phisophorum uirtus inest humida, proprietatem habens, quae sine damno & detrimento corpus torquet. Bernardus. Similitudinarie generantur per artem homo & aurum: tamen horum spermata & semina per artem generari non possunt, eo quod illam proportionem mixtionis, ad producenda semina, ars nescit componere. 132 Nicolai Flamelli Congregatio Philosophorum. Natura eum gradum, quem perficere potest, perficit, sed quem praeterire nequit. Alius: Natura continet in se ea quibus indiget: sed non perficitur, nisi arte moueatur, & operatione. Item: Primae dispositiones lapidis nulla arte induci possunt, natura solum hoc facere potest. Item: Materia lapidis fit a natura. Materiam facere per aliquod artificium impossibile est. Lapis enim a natura creatus inuenitur, nec alio indiget, nisi ut remoueatur quod superfluum est in eo, id est, in materia eius. Auicenna. Lapis non fructificat, donec ad nihilum deueniat tanquam aqua decurrens. Turba. Totum imagisterium nostrum, fit cum aqua nostra, ex ea, & de ea fiunt omnia necessaria. Nam ipsa soluit corpora solutione uera & philosophica, ut conuertantur in aquam, ex qua ab initio fuerunt. Alibi: Nisi quodlibet uertatur in aquam, nullatenus deuenietur ad perfectionem. Alphidius. Nisi naturas attenues, aquam illas faciens, nihil colorare potes: fac ergo corpora esse aquam liquefaciendo, quae apud Philosophos aqua sapientiae nuncupatur. Rosarius. Aqua permanens, siue perennis, siue uinum ardens dicitur aqua corporis, id est, quando corpus redactum est in mercurium. Item: Aqua permanens esse non potest absque suo corpore, cum quo soluta est. Item: Absque aqua permanente nihil fit. Dicitur etiam aqua uitae. Item: Solum cum ardente uino, potes complere elixir perfectum. Scala. Draco est sulphur, quod extrahitur de corporibus per magisterium. Auicenna. Qui elixir album facere instituit, in argento sulphur album reperiet, in auro rubeum. Et quoniam tale sulphur non reperitur super terram, nisi in istis duobus corporibus, ideo praeparanda sunt corpora subtiliter, ut sulphur eorum, & argentum uiuum ex ipsis habere possimus, qualia fuerunt illa, ex quibus aurum & argentum sub terra efficiebantur. Clangor. Soluite corpus perfectum in mercurium, inde habebitis uirtutem occultam, id est, sulphur philosophicum digestum, & decoctum per opus naturae, quemadmodum in minera digeritur, & decoquitur. Ludus Puerorum. Oportet nostrum lapidem ad primam materiam reduci, & ad originem sulphuris & mercurii. Clangor Nicolai Flamelli Et tale argentum uiuum dicitur oleum in134 combustibile, anima, aer, & splendor corporum, quia corporibus metallicis mortuis & imperfectis uitam praestat immortalem, & ea illuminat. Geber. Principalia naturalia in opere naturae sunt, spiritus foetens, id est, sulphur, & aqua uiua. Clangor. Dissolutio corpus in naturam spiritus conuertit. Rosarius. Oportet omnino quod fixum fiat uolatile: id est, quod corpus fiat spiritus, idque cum uolatili, id est, cum mercurio mundo. Clangor. Spiritus, id est, aqua Philosophorum, est locus animae. Anima est tinctura a corporibus perfectis extracta, & in spiritum, id est, in aquam Philosophorum deriuata. Uillanouanus. Haec est uia qua secretum consequimur conficiendi sulphuris albi & rubei: quod est anima corporis, quae a corpore educta, tingendi uim habet, quam spiritui aquae uitae committit conseruandam. Scala. A radice conuenit extrahere naturam, id est, primas partes essentiales, sine quibus nulla fit metallorum transmutatio. Uillanouanus. Intentio nostrae operationis non est aliud, nisi quod eliciatur, & eligatur purissima substantia ex sole & luna. Clangor. Extrahe argentum uiuum, seu lapidem philosophicum tam a corporibus, quam a uiuo argento: quoniam unius sunt naturae, & habebis mercurium & sulphur, de illa materia super terram, de qua aurum & argentum generata sunt in terra. Communis Sententia. Mercurius Philosophorum constat argento uiuo & sulphure. Bernardus. Sol nihil aliud est, quam sulphur & argentum uiuum. Terram, inquit, & aquam mercurio attribuunt, aerem & ignem sulphuri. Terra & aqua sunt elementa passiua, aer & ignis actiua. Terra & aqua foeminae rationem habent, aer & ignis uiri, nec est alia extranea additio, nisi digestio, qua mediante, omnia quatuor in auro circundantur, & aequali proportione maturantur. Communis Sententia. Corruptio unius est generatio alterius, idque tam in artificialibus, quam in naturalibus. Aliter: Secundum naturam nihil generatur, quod prius non corrumpatur, & nihil resurgit, quod praemortuum non sit. Bernardus. Si aurum in argento uiuo decoquatur, seu dissoluatur debito modo & uia naturali, ipsum argentum uiuum naturales proprietates auri obti136 Nicolai Flamelli nebit. Idem: Solutio quae fit per aquam Philosophorum, formam quidem corrumpit, exteriorem corporum solutorum, at non corrumpit materiam. Uillanouanus. Quod dissoluit corpus a spiritu est, quod uero coagulat spiritum a corpore est. Alibi: Spiritus dissoluit, corpus coagulat. Idem: Quantum corpus soluitur, tantum spiritus coagulatur. Quod si corpus non solueretur, neque spiritus inspissaretur. Alibi: Quod a corpore soluto exit, humiditas est radiosa, quod dissoluit corpus, de spiritu prodit, & uirtus eius est germinosa. Idem alibi: Solutio corporis fit cum coagulatione spiritus, & coagulatio spiritus cum solutione corpoporis. Tunc miscetur corpus cum spiritu, & fit unum cum eo, nec unquam separantur, non magis quam aqua mixta aquae. Clangor. Quando sperina mercurii iungitur cum terra corporis, corpus dissoluitur in aquam spermatis, & fit aqua una sine diuisione. Uillanouanus. Intellige autem corporis solutionem, & spiritus coagulationem, simul eodemque tempore fieri. Rosarius Ex Calide. Solutio corporis, & coagulatio spiritus sunt duo, sed habent unam operationem. Quia spiritus non coagulatur nisi cum solutione corporis, nec corpus soluitur, nisi cum coagulatione spiritus. Ideo inter solutionem corporis, & coagulationem spiritus non est differentia, nec diuersum opus in aliquo, ita ut fiat unum sine alio. Quemadmodum uidemus fieri, cum aqua uulgaris terram conatur subtiliorem efficere, & in suam materiam soluere: eodem enim tempore aqua densior & spissior fit, terra autem subtilior & rarior. Lullius. Multi Philosophorum in aqua forti communi, facta ex uitriolo & sale nitro, corpora metallorum dissoluebant, & per euaporationem trahebant aquam illam, tunc calx in fundo uasis remanebat, quam postea cum aqua dulci communi abluebant: deinde aquam illam per euaporationem tollebant, & calcem cum menstruo dissoluebant, ut opera sua conficerent, quae, secundum quod competebat, finem non consequebantur optatum. Dissolutio enim quae fit cum aqua forti, non est sicut natura postulat. Idem alibi sic: Aurum & argentum soluuntur in rebus radicalibus sui generis, non autem cum fortibus aquis, quae metalla corrumpunt: quoniam illae aquae repugnant naturae. Rogerius. Metallis nihil adhaeret, neque eis coniungitur, neque transmutat, nisi quod ex illis est. Bernardus. Fatui ex mineralibus conficiunt aquas per dissolutionem corrosiuas, in quas mittunt species metallorum, & corrodunt eas, & non soluunt solutione naturali, que requirit permanentiam amborum, nempe soluentis & soluti. 138 Nicolai Flamelli Idem: Nulla aqua naturali reductione speciem metallicam dissoluit, nisi illa quae permanet cum specie metalli in materia & forma, & quam metalla ipsa possunt recongelare. Quod non est in aquis fortibus ad soluta corpora non pertinentibus. Corpora quidem per aquas fortes corroduntur, sed non soluuntur. At quanto magis corroduntur, tanto magis a metallica specie alienantur. Uillanouanus. Per solutionem corpus cum spiritu miscetur, & cum eo unum fit, ita ut alterum ab altero nunquam separetur. Clangor. Corpus dissoluitur in aquam spermatis, & inde aqua fit una sine diuisione. Philosophus. Melior est solutio uoluntaria quam uiolenta, & temperata quam festiua: & ideo cauendum est, ne uis formae generatiua cum corrosiuis & adurentibus suffocetur. Rosarius. In nostro lapide sol & luna uiui sunt, aliosque soles & lunas ex se gignere possunt. Aliud aurum ab hoc, & alia luna mortua sunt: remansit enim uis & potentia eorum in solutione facta per nostram aquam. Alia aqua ea perdidisset, ac sterilia reddidisset. Uillanouanus. Solutio tantum fit, per argentum uiuum: ipsum enim solum potest solem & lunam ad primam materiam redigere. Idem: Totum beneficium huius artis in mercurio sole & luna consistit. Aristoteles. Si nihil aliud haberemus a mercurio, quam quod corpora subtiliat ad naturam suam, non parum nobis praestaret beneficium. Geber. Omnis solutionis perfectio adducitur cum aquis subtilibus, & maxime acutis, acribus, ponticibus, & fecem nullam habentibus, sicut est acetum destillatum, uua acerba, pyra multae acritudinis, mala granata destillata, & his similia. Uillanouanus. Corporis soluti, & aquae soluentis natura una est, nisi quod natura corporis completa est, digesta, & fixa: aquae autem natura, incompleta, indigesta, & uolatilis. Regor. Argentum uiuum est ignis corpora comburens, mortificans & confringens. Rosinus. Aqua tanto est igne calidior, quanto ignis est calidior aqua. Rosarius. Aqua nostra est fortior igne, quia facit de corpore auri merum spiritum, quod ignis facere non potest. Idem: Spiritus est totus igneus per suam igneitatem soluens, & diuidens corpora. Turba. Comburite aes nostrum igne fortissimo. 140 Nicolai Flamelli Minor ignis omnia terit: minus enim operatur, quam aqua nostra, quae corpus soluit, quod ignis facere nequit. Lullius. Sciri potest materiam primam nostri lapidis esse ex natura mercurii uiui, & sulphuris: quoniam ipsa non potest in igne corrumpi, nec in aqua, nec in aere. Rosarius. Aliqui dixerunt, quod argentum uiuum uulgi adhaeret corporibus, quod est falsum. Quod enim Geber ait: Non inuenimus inuentione nostra rem aliam magis, quam argentum uiuum amicari corporum naturis. Hoc totum intelligendum est de argento uiuo philosophico. Ipsum enim solum adhaeret corporibus, nec ullam aliam rem inuenire potuerunt Philosophi antiqui, nec moderni inuenient aliam rem, quae corporibus adhaereat, nisi argentum uiuum philosophicum: quia argentum uiuum uulgare non adhaeret corporibus. Et propter hoc multi sunt decepti operando in illo argento uiuo uulgi. Lullius. Qui cum forti aqua dissoluunt, ignorant uegetabilia nostrum menstruum acuentia, ignorant: etiam aquam mercurii uulgi, quam nos scripsimus in Testamento nostro. Uillanouanus. Ut natura mutet naturam & conuertat, tantum eo indiget, quod suae est naturae. Item quod soluit, & soluitur unius sunt generis & naturae. Idem: Uera non est, neque philosophica corporis solutio, neque spiritus coagulatio, si in dissolutione erit materia, & natura extranea. Dastinus. Oportet ut elementa aquae sint eiusdem naturae cum elementis metalli transmutandi, alioqui degener soboles erit: quoniam ex diuersitate partium nascitur & totius diuersitas. Quomodo similitudo ex eis est, quae ex uno genere sunt, & ex una radice pullulant. Rosarius. Lapis Philosophorum fit ex tribus: scilicet sole, luna, & mercurio. Item: Fac mercurium ex sole & luna in suo esse, sine mercurio uulgi, sed per uiam philosophicam. Lullius. Lapis componitur ex argento uiuo metallorum, non ex argento uiuo uulgi. Nouum Lumen. Argentum uiuum nostrum non est argentum in propria natura, nec adhuc in natura ad quam deductum est per minerum, sed in natura ad quam deduxit illud artificium nostrum. Richardus. Mercurius crudus disponit corpora in primam materiam, sed mercurius corporum id facere non potest. Idem: Quia per congelationem illud crudum sulphur, quod antea, ( id est, ante congelationem ) in illo fuit, est alteratum in natura, & ideo non corrodit sicut primum. 142 Nicolai Flamelli Ab immundo ne quaeras mundiciem. Stultum est ex re querere, quod in ea nunquam fuit. Quis dabit quod non habet? Quae illa est insania, uelle ex deteriore facere, quod sit melius: hoc est, perfecta facere ex imperfectis? Lullius. Coelum, lunaria, menstruum, liquor uegetabilis, aqua argenti uiui rectificata & acuata cum uegetabilibus, est cum qua fit dissolutio metallorum naturalis. Uillanouanus. Aquae solutionis ex salibus, aluminibus, & aliis id genus confectae, quae cum metallis nullam habent cognationem, species metallorum non conseruant: contra, destruunt ac dissipant. His aquis contraria est aqua Philosophorum, quae metalla conseruat, subtiliora reddit, deinde dissoluit, & magno naturae consensu ea in primam transfert materiam. Turba. Accipite spiritum nigrum non urentem, & cum eo corpora soluite, & diuidite. Clangor. In aqua Philosophorum latet spiritus quintae essentiae, cuius solius est magistraliter corrumpere, & in suam primam materiam transformare. Rosarius. Succus lunariae fit ex uino nostro, quod paucis filiis nostris notum est, & cum illo fit solutio nostra, & fit aurum probabile nostrum, mediante illo, & sine illo nequaquam. Lullius. Menstruum absque auro & argento, lapidem philosophicum generare non potest, nec econtra. Ubi autem illa coniunguntur, menstruum mouet metalla ad dissolutionem. Et uicissim metalla mouent menstruum ad producendum ignem in lapidibus. Clangor. Si corporis imperfecti, scilicet terrae fuerit una libra duodecim unciarum, fixatur cum imbibitionibus suis nonaginta diebus. Lullius. In singulari aqua de corpore rubeo praeparato, id est, de terra nostra rubea praeparata, & in tenues laminas coaptata, uel in puluerem limaturae redacta, pone duas drachmas, id est, quartam partem unius unciae. Quod si plus soluere poteris plus apponas, uerumtamen non excedas unciam unam. Si de terra remanserit aliquid non solutum, relinque in uitro: quod autem solutum est, sepone: postea quae terra non soluta restitit, cum noua soluenda ponatur. De noua autem terra non ponas duas drachmas, sed minus, nempe quantum relicta terra ponderat. Quod intellige, nisi perspexeris aquam plus soluere posse. Geber. Modus solutionis duplex est: scilicet per fimum calidum, & per feruentem aquam: quorum una est intentio, & unus effectus. Modus ergo per simum est, ut ponatur calcinatum in ampullam 144 Nicolai Flamelli uitream, & super illud fundatur quantitas aceti destillati, uel consimilis duplum eius, & obturetur caput ipsius bene, ne respiret, & sub simo tepido solui dimittatur: postea per destillationem filtri solutum remoueatur: non solutum uero iterato calcinetur: & post calcinationem iterato similiter soluatur, donec per iterationem operis super illud, totum soluatur. Modus uero solutionis, quae fit per aquam bullientem uelocior est, & est ut calcinatum in ampullam ordinetur cum aceto obturato foramine, ne respiret. Quae ampulla in caldario pleno aqua & stramine sepeliatur, & postea succendatur ignis sub ea, donec aqua per horam ferueat. Post hoc uero solutum destilletur, & seorsim seruetur, non solutum uero iterato calcinetur, & iterato eodem ordine soluatur, donec per reiterationem totum soluatur. Semita Semitae. Accipe pretii libram unam, cum quatuor libris aquae: tere & incorpora cum sale modico, & aceto, quousque fiat totum amalgama. Pretio optime amalgamato, pone ipsum in multam quantitatem aquae uitae, id est, mercurii. Pone super cineres, & sit ignis lentissimus per diem naturalem. Sine uas infrigidari, & cola aquam per pannum lineum, ut transeat quod de corpore fuerit resolutum. Quod remansit in panno, cum noua aqua benedicta repone ad ignem per diem naturalem, cola ut prius. Toties reitera, donec totum corpus in aquam conuertatur. Uillanouanus. Tere libram unam limaturae inundae in mortario, cum quatuor libris mercurii. Illi librae duodecim libras aquae uitae dato. Pone totum in urinali, & super ignem cinerum debilem & lentum, & per diem coque. Frigefacto uase, aqua coletur, ut cum ea transeat, quod de corpore & limatura solutum erit, eam aquam sepone. Et quod solutum non est, cum noua aqua benedicta ad ignem repone per diem & noctem. Cola ut prius quod est solutum, & hanc secundam aquam pone cum prima. Ita fac, donec tota limatura in aquam, id est, in primam materiam conuersa sit. Lullius in luce mercuriorum. Recipe unciam unam solis purissimi, pone unciam illam in uitreo uase, & superpone unciam unam coelestis menstrui, uel duas, ad plus, & immediate claude uas, ne respiret, pone uas in igne cinerum per diem naturalem ad leniter bulliendum. Menstruum dissoluendo solem colorabitur, colore citrino resplendente, postea soluto sole, pone in balneo Mariae per alium diem naturalem. Postea per transitum de uno uase in aliud uas, menstruum sic coloratum in alio uase repone, & uase sigillato ad partem serua. Deinde super solem qui remansit insolutus in fundo uasis, pone de alio nouo menstruo, ut supra diximus. Et demum clauso uase, pone in igne cinerum per alium diem. Deinde extrahe solutum per transitum, ut supra in alio uase cum alio sole soluto. Et sic cum nouo menstruo reitera solutionem praedictam, donec menstruum amplius non coloretur, & in fundo uasis manebit de terra solis absque anima. Idem: Nicolai Flamelli Accipe calcem cuiuscunque corporis uo146 lueris, pone in ampulla, quae habeat longum collum. Superfunde aquam lunariam, ut supernatet quatuor digitis. Pone super cineres, ubi bulliat per diem naturalem. Deinde pone in fimo per duos dies naturales, ut melius digeratur, & ut materia separetur per partes subtiles a grossitie sua. Post extrahe ampullam. Recipe aquam illam claram in una cucurbita, & caue ne feces turbentur, dum uas inclinatur. Mox cooperi cucurbitam, & pone in fimo ut prius. Uase autem bene obturato, & facta euacuatione, superfunde aliam aquam similem primae, quae supernatet ut prius, & pone in fimo. Istas operationes reiterabis, donec corpus a suis spiritibus euacuetur. Idem: Accipe aurum, & proiice ipsum in aquam uegetabilem. Sit aurum ad pondus aquae uegetabilis. Pone illud totum in digestione balnei per sex dies naturales, & aurum dissoluetur in aquam, in colore croci. Postea uero destilla menstruum in destillatione balnei. Postea superpone aliam lunariam recentem, & pone iterum in digestione balnei alios sex dies naturales. Et tunc extrahe & mitte illud, quod solutum est, in aliam ampullam, & super illud, quod remansit finitis solutionibus, & destillationibus, iterum de menstruo superpone ad quantitatem terrae, & pone in digestione balnei per quatuor dies naturales. Et illud quod solutum est de metallo, simul cum menstruo pone in cucurbitam ut prius, & sic fac usque ad sex inhumationes & destillationes, & illud quod remansit finitis destillationibus, de fecibus non cures. Geber. Non solutum iterato calcinatur, & post calcinationem iterato soluitur. Comes. Opus dissolutionis graue est, & difficile: expedit autem corpora soluere per aquam solam: id est, per argentum uiuum sine calcinatione: quoniam istud est securius, licet in operatione sit tardius, tincturam igitur non festines extrahere. Festinatio omnia comburit, & ad remotum perducit. Potenter sustine, coque, & non te tedeat. Alphidius. Multitudo & diuersitas relinquenda, una dispositio quaerenda. Lullius. Terra rubea ubi purificata & mundata fuerit, & in tenues laminas coaptata, ponenda est in aquam, ibi non soluetur primo in aquam, sed tantum calcinabitur, & in puluerem rubeum quodammodo sine tactu reducetur. Idem terram eam desicca secundum suum modum, ita quod puluis super eam non cadat, donec aliam aquam attuleris, in qua possit dissolui. Scala. Sol & luna cum prima aqua calcinantur philosophice, ut corpora aperiantur, & fiant spongiosa & subtilia, ut aqua secunda melius possit ingredi ad operandum suum opus. Albertus. Mercurius noster fit ex corporibus perfectis, & 148 Nicolai Flamelli non ex imperfectis: hoc est, cum aqua secunda, postquam per primam aquam fuerint debite calcinata. Rosarius. Fixum fit uolatile spatio unius mensis. Clangor. In dissolutione facienda, terra toties terenda, id est, in igne continenda, & aqua est illi adiungenda, donec aperte uideas nihil amplius superesse, quod dissolui queat. Rosarius. In solutione corporis, si plus erit de non fixo, id est, de spiritu, solutio erit celerior, quam si plus erit de fixo, id est, de corpore, si contra tardior erit solutio: quare uolenti cito soluere multa opus est aqua. Idem: Necesse est autem, ut plus sit de uolatili, quam de fixo, a duplo usque ad quintuplum, sextuplum, uel usque ad decuplum, & non ultra. Comes. In dissoluendis corporibus, uide ne corpus album cum rubeo, nec rubeum cum albo misceatur, sed utrumque seorsum dissoluatur, neque aquam unius cum aqua alterius confundas. Lullius in Magia naturali. Si tibi aqua defecerit, sume cucurbita, in qua sunt omnes liquefactiones, & superpone alembicum. Destilla aquam lento igne, scilicet per balneum, in tantum quod habeas duas partes liquefactionis. De ista aqua pone super materniam corporis, quae est in ampulla, in qua coepit solutio fieri, usque ad quantitatem pristinam. Et sic iterabis, donec tota terra sit euacuata. Regor. Caueatur ne acetum in fumum conuertatur, & pereat. Rosinus. Caueas tibi ne acetum fumositate pereat. Lullius in Repertorio. Solutiones aquae sunt in balneo, uel in fimo collocandae: unde quod destillari poterit leui calore educatur. Uasa destillatoria sunt arcte connectenda, ut ne quid foras exhalent. De tribuaquae partibus, duae tantum sunt per destillationem euocande, aqua solis & lunae seiunctim sunt excipiendae. Uitreum uas ex lapide potius quam ex filice conflandum est: scilicet, ne mordacitate & acrimonia aque corrodatur. Et ne spiritus euanescant, ea uasa fideliter sunt obturanda. Deinde istiusmodi aquam uirtute & bonitate praestantior est, quam antea. Scala. Qui non soluit & coagulat, multipliciter errat. Item: Congelatio est rei mollis induratio, hu- moris occultatio, & diuersorum colligatio. Clangor. Dissoluere est corpus in naturam spiritus con- uertere. Coagulare est spiritum efficere corporalem. Solutio facit corpus fixum uolatile. Coagu- latio contra, facit corpus uolatile fixum. Idem: Nicolai Flamelli Spiritus, id est, aqua non coagulatur, nisi median150 te corpore, quod in ea sit dissolutum. Corpora enim sunt uelut coagulum huius lactis, id est, mercurii. Coagulum autem est, uel sol, uel luna, in mercurio soluta. Menabdes. Iubeo posteros facere corpora, non corpora, & incorporea, corpora: illud per dissolutionem, hoc per suauem fit decoctionem. Auicenna. Sales sunt radices operis. Idem: Salia cuiuscunque generis sint, nostrae arti sunt contraria, dempto sale nostrae lunariae, quod lunaria nostra reliquit ex corporibus solutis. Geber. Non egemus nisi uno uase, una fornace, unaque dispositione. Quod intellige post praeparationem primi lapidis. Comes. Ubi aquam magno ingenio, & subtili sagacitate tuae mentis euaporaueris, cape tuum salem ita calcinatum, & puluerem subtilissimum, atque impalpabilem, & sepone munde in uase uitreo, usque quo oporteat eum operi adiungere. Rosarius. Tres sunt lapides, tres sales sunt, ex quibus totum magisterium consistit. Triplex est lapidis materia, aurum, argentum, & aqua philosophica. Tres aquae, solaris, lunaris, & mercurialis: que postrema corpora solis & lunae, in suas aquas resoluit. Triplex Triplex est mercurius Philosophorum, primus calcinans corpora, secundus soluens, ac sublimans, tertius his duobus coniunctum. Clangor Buccinae. Duplex est argentum uiuum, & nomina materiae primae multa. Prius dicitur praeparans, quod corpus dissoluit per aquam Philosophorum. Alterum est tingens, quod a corporibus perfectis extrahitur per dissolutionem: & tale argentum uiuum dicitur oleum incombustibile, anima, aer, & splendor corporum, quia corporibus metallicis mortuis imperfectis uitam praestat incorruptibilem, & ea illuminat. Geber. Principalia in opere naturalia, sunt spiritus foetens, uel sulphur, & aqua uiua. Clangor. Spiritus est aqua Philosophorum, animae locus. Anima est tinctura a corporibus perfectis tracta. Aqua Philosophorum duplex est, solaris & lunaris, ex quarum coniunctione fit mercurius Philosophicus, & lac uirginis, ex quo lapis albus & rubeus. Treuisanus. Taceant omnes quotquot affirmant, aliam tincturam, quam nostram esse alicuius momenti, tum qui aliud sulphur praedicant, quam nostrum, quod occultum est in magnesia. Item omnes qui aliud argentum uiuum extrahere conantur, quam ex seruo rubeo, & aliam aquam quam nostram, quae permanens est, & nullo modo se coniungit 152 Nicolai Flamelli alteri, quam suae naturae, & nihil humectat aliud, praeter id quod est unionis suae propriae naturae. Non est enim aliud acetum, quam nostrum, nulli colores, nullum regimen, operationes nullae. Scotus. Argentum uiuum coagulatum, & argentum uiuum sulphureum, sunt prima materia metallorum. Collectanea Quaedam Ex Antiquis Scriptoribus. Certissimum est rem nullam extraneam posse metalla imperfecta perficere, uel aliquam ex eis facere trans¬ mutationem. Quapropter insanorum est hominum opinio, animalia & uegetabilia in hac arte aliquid efficere posse, cum reperiantur mineralia metallis propinqua. Philosophos tamen in illis artem posuisse credendum est, per similitudinem duntaxat. Nam ex duobus tantum, sulphure uidelicet, ac argento uiuo, metalla quaeuis oriuntur, & non ex aliis. Nihil etiam eis adhaeret, nec ea transinutat, nisi quod ex eis originem duxit. Constat igitur non nisi duo, quae dicta sunt, esse necessaria ad construendum lapidem. Uerumtamen ex altero disiunctim nullum generari metallum potest, sed ex amborum coniunctione, diuerso modo praeparatorum, metalla diuersa generantur. Hoc uero in primis occultissimum est, ex qua re minerali fieri debeat propinquius. Si ex uegetabilibus, oportebit ex his prius fieri per artem sulphur & argentum uiuum, quod impossibile fuerit, excusamur igitur in istis, quia natura nobis illa duo praeparat. Sed si eligamus argentum uiuum & sulphur in sua natura, quemadmodum creata sunt naturaliter, oportebit illa coniungi proportione, quam ignorat omne humanum ingenium, excusamur ergo & ab istis: maxime cum habeamus corpora, in quibus a natura debito modo proportionata reperiuntur: in quo totum secretum latet. Aurum est corpus perfectum masculinum, & argentum est etiam perfectum, quae si sola fusione, & cum aliis imperfectis mixtione, haec perficerent, essent elixira, unum ad album, alterum ad rubeum, at non sunt eiusmodi, quia simpliciter a natura perfecta sunt. Si tamen plusquamperfecta decuplo uel centuplo forent, tanto perficerent imperfecta. Uerum quia natura simpliciter in eis operatur simplicem perfectionem, in ea manent semper, ni forte per artem reducerentur ad primam naturam sulphu- ris, & argenti uiui. Cum ergo perfecta corpora naturalia constent ex argento uiuo mundissimo, & simili sulphure, quare non eligeremus illa pro materia nostra ad elixir album & rubeum? Responsio: Quia ista corpora sunt adeo compacta, & fortiter unita, ut uix inueniamus ignem in illis quicquam agere ualentem, nec in ipsorum spiritus. Et quamquam ignem non ignoramus, per hunc tamen ad intimam sui mundificationem peruenire non possemus, ob fortissimam compositionem naturalem. Quamobrem excusamur etiam 154 Nicolai Flamelli ab istorum duorum corporum electione, cum inuenire possimus alia corpora, in quibus argentum uiuum mundum, & simile sulphur habentur, in quae natura paululum operata est, adeo ut igne nostro artificiali ad congruam ipsorum mundificationem, separationem, fixationem, ingeniosa nostri operis decoctione super ea continuata, ualemus peruenire. Eligenda est ergo materia, in qua reperitur argentum uiuum mundum, purum, clarum, album, nondum ad complementum adductum, sed commixtum aequaliter & proportionaliter, cum tali sulphure albo, uel rubeo coadunatum, ut ingenio nostro naturali, & nostro igne artificiali, ad intimam ipsorum mundificationem, & completam puritatem deuenire queamus, & opere hoc absoluto millies sint perfectiora & fortiora quam corpora, in quibus natura est simpliciter operata. Ex his quae dicta sunt, modo sis ingeniosus, gustabis hoc delectabile nectar, super quod intentio Philosophorum est fundata. Cum igitur materiam in supradictis manifestatam, oporteat artificiali nostro labore plusquam perfectam reddere, modus non ignorandus, at a natura discendus. Haec metalla perficit operatione frequenti & continua, instrumento solo caloris, qui montibus inest mineralium, ut crassities aquae tantisper decoquatur & inspissetur, quo suo tandem temporis curriculo, circuloue transeat in ar- gentum uiuum. Item ex pinguedine terrae per eandem continuam decoctionem & calorem generatur sulphur. Hoc ipso continuato calore super ista duo simul unita, iuxta puritatem uel impuritatem ipsorum generantur perfecta, uel imperfecta metalla. Quae nam dementia tenet operantum animos in hac arte, ut alia uia quam ipsa natura procedere uelint: istam redarguere, uel superare conantes, quam uix ulla possunt industria imitari. Deus per ipsam nobis uiam rectam demonstrat, utputa simplicem & continuam decoctionem igne lento factam. Et quamuis semper loquamur de lento igne, nihilominus in operis huius regimine paulatim augendus est. Est itaque lapis unus una materia, & medicina una, in qua totum consistit magisterium, cui nullam rem extraneam addimus, nec etiam ipsam imminuimus, sed in praeparatione superflua remouemus: & hoc fit in purificatione, quae per solutionem perficitur. Sublimationem nostram cum facere uolumus lapidis, ipsum cum tota substantia ponimus in uas nostrum, cuius orificium firmiter occludimus, ne respirare possit, & in furnum ponimus inter cineres: ignem tandem excitamus tam diu, donec tota materia soluatur in aquam mercurialem. Postmodum rege per lentum ignem, idque tantisper, donec maior pars in puluerem nigrum uertatur. Ad hunc modum completae sunt omnes istae que sequuntur operationes: scilicet Solutio, Destillatio, Descensio, Ablutio, & Calcinatio. Philosophi de qualibet peculiare capitulum posuerunt, ut occultarent artem. Cum enim lapis noster est in uase nostro, & materia nostra sentit solem nostrum, mox in aquam resoluitur, quae ascendit in coelum, id est, in altum ad cacumen uasis, & postea descendit in terram, uel fundum. Item uidentes talem aquam inspissari, & ad terram conuerti nigram, quae spissa stabat in principio super aquam, ac sinendo paulatim inspissari, uidebant terram sub aqua mergi, & in fundo uasis residere nigram & seculentam, dixerunt eam esse putrefactionis operationem. Uidentes etiam terram croceam, subnigram; & seculentam stantem sub aqua longo temporis spatio, in sole nostro amittere colorem nigrum & foetorem malum, eorum nonnulli uocauerunt eam operationem Ablutionem, Cerationem, de qua Morienus ait: Scitote totum hoc magisterium nihil aliud esse, praeter extractionem aquae a terra, & iterum ipsius aque in terram reductionem, donec ipsa terra putrescat per suam aquam & mundificetur: quae postquam mundificata fuerit auxilio diuinitatis, totum magisterium dirigetur. Philosophus dicit, terra ceratur & imbibitur per aquam, & per temperatam decoctionem solis exiccatur, & in terram uertitur tota materia, si quis perfecte nouerit operationem exequi. Hermes enim ait: Uis eius integra est, si uersa fuerit in terram. Uidentes itaque totam materiam in terram uerti, & reduci in solidam substantiam, quae non fluebat, sed in se constricta stabat, dixerunt esse perfectam congelationem. Inde Plato: Soluite ( inquit ) lapidem nostrum, & postea congelate, id est, in terram uertite magna cum cautela, sic habebitis totum magisterium. Quod nihil aliud est, quam rectam facere solutionem, & perfectam congelationem, ut omnes Philosophi dicunt. Ut igitur metalla permutentur, oportet necessario illa reduci ad sui primam materiam generi metallico proximam, id est, in gumam fluentem. Tum demum eiusmodi materia prima, aptitudino sua innata, uirtutibusque disponentibus, facile recipit ueram speciem illius metalli, de quo intenditur philosophice: uidelicet cum natura fermenti fixi, cui iam dicta materia adhaeret in profundo inseparabiliter: sed fluit, quod non facit argentum uiuum commune crudum. Quicunque uero ante huius reductionem in materiam primam albificant, uel citrinant, manente specie prioris metalli in materia non coniuncta uaporabiliter, & non cum materia fermenti fixi in gumam inseparabiliter permixtam, deceptores sunt, quia uerum aurum non faciunt, nec uerum argentum. Ut igitur quodlibet corpus transmutabile in quamcunque speciem transmutetur, ad primam reduci materiam necessum est, cum ratione materiae possibilis sit transmutatio: ut ait Aristoteles 4. Meteor. de Generatione & corruptione, & Physicorum: Omne corpus possibile, per operationes suae naturae contrarias reducitur ad suam materiam primam; scilicet per corruptionem suae formae, quia omnis contrario operatio est eius corruptio, & corruptio est generatio primae materiae. Demetrius demonstrans modum purificationis, uel putrefactionis utriusque, scilicet corporis & spiritus, ante ipsorum perfectam mixtionem, inquit: Nunquam autem ex illo, scilicet spiritu habetur perfectio, quousque mixtione perfecta duxerit corpus suum, quod est frater suus, ad spiritualitatem secum, ut ambo sint unum facta sine separatione in aeternum. Magisterium ergo dissolutionis disponit materiam lapidis, ut possit per se diuidi in quatuor elementa, ex quibus primo fuit compositus. Alioquin elementa perpetuarent in genere, nisi uaporabiliter miscerentur, nec proportionata compositio, nec debitum pondus induceretur, ut decet, neque perfectio, quae ingressionis & retentionis est medium ultimum. Ad hunc modum perfectus lapis purgat, & sanat hominem ab omni aegritudine, ut innouetur tanquam a matre. Nam excitat motum in corporibus, & uiuificat elementa: siquidem elementa uiuificantur, cum in actum suum excitantur. Nam uita naturalis nihil aliud est, quam actus elementorum, post, quem, lapis non patitur dissipationem, aut separationem, ob indiuisibilem sui compositionem: unde habet quo senium retardat per uitam suam, quam infundit humano corpori, non secus atque metallis, annos adaugens mediante gratia Dei, ultra propriam, & natiuam proportionem, actumque naturaliter susceptum, uitam producit. Attamen eiusmodi effectus non possunt alicui elementorum attribui, sed solummodo uirtuti cueli, quae est in ipso lapide. Et uirtute coeli, lapis ad speciem deductus est. Luet igitur proprietas naturaliter adueniat lapidi ex impressione coelesti: tamen id quod disponit lapidem ad susceptionem istius impressionis, potest esse latitudo mixtionis, uel complexionis, quae conuenit speciei. Ergo tota uita lapidis, totumque magisterium in uapore consistit, & in subtiliatione aquae suae respirando ad aerem. Et lapidis uita fuigor est, & claritas metalli, in subtilitate aerea, atque fixa fusibili cum ignitione. Ex praedictis itaque sequitur argentum uiuum nostrum nullatenus fixari posse ad utilitatem, nisi propriis naturalibus instrumentis ( quae sunt calidum & frigidum ) & locis aut retinaculis sicci terrei alligetur, & retineatur. Et quia nec ipsa instrumenta, nec retinacula possidere ualemus, nisi per uirtutem separationis ipsiusmet naturae in partes primas, uidelicet elementares naturas. Ideo recta coagulatio fieri non potest, nisi prius facta separatione post debitam aptitudinem subtiliationis & putrefactionis. Causa ergo uniuersalis coniunctionis, est separatio post putrefactionem, & debitam attenuationem corporis cum spiritu, quia sic unita debite coniunguntur. Separatio uero post putrefactionem nihil aliud est, quam reductio rei, a sua mutate natura, iterum ad eandem. Cum igitur per mortificationem, & putrefactionem natura fuerit mutata a sua specie metalli uiua; in aliam speciem mortuam, scilicet in substantiam terream, oportet eam iterum ad eandem speciem uiuam redigi metallico generi proximam: quod fit per separationem ipsam a mortuis resur- gere facientem: & tunc propter uniformitatem naturarum insimul coniungentur, & adhaerentia forti conglutinabuntur. Et haec est forma spe¬cialis nostrae dissolutionis: & hic est modus, quo naturae gremium reuelatur, tunicam eius subleuando, & quod sub ipsa latet manifestando. Cauendum tamen ne ultra medietatem eius tunice subleuetur, quo humiditas operetur in pauciori sicco, & quod eleuatum fuerit, imprimatur, & candor eleuati fumi in intimis rerum cauernis iterum occultetur, ita ut humidum cum retinaculo sicci terrei adiungatur, coaguletur, & retineatur. Quo ut res deueniat, operationem eius iterare minime te pigeat, scilicet spiritum reprimendo, eiusque candorem tam diu occultando, & iterum manifestando, quousque perueniat ad illam substantialem albedinem, quae amplius occultari non potest, nec alterari, nec uariari, nec in alios colores conuerti, praeterquam in rubeum facta digestione. Et tum demum sit in eo passu coniunctio corporis & animae, commixtio, seu potius unio quae nunquam separatur. Aristoteles ait, argentum uiuum esse elementum omnium liquabilium: etenim quando liquantur, in ipsum conuertuntur. Manifestum est ergo medicinae huius operationem esse operationem naturae, quia ex natura solum est composita. Certissimum est enim omne componi ex eis in quae resoluitur, uti gelu, uel glacies calore in aquam resoluitur, quia prius ex aqua sunt frigore congelata. Non aliter lapis noster resoluitur in argentum uiuum per magisterium nostrum, ergo ipse prius fuit argentum uiuum. Primum utique uerbum est, corporis in argentum uiuum reductio, & hanc uocarunt solutionem, quae est artis fundamentum. Rosinus philosophus ait: Soluite corpora & spiritus, & coniungite, tunc decaetero non possunt separari per ignem. Hermes inquit: Primum corpus solutum, & aqua perennis, congelant mercurium perpetua congelatione, quod etiam dicunt omnes Philosophi. Qui habet aures ad audiendum, audiat. Omnia metalla fusa se habent instar mercurii, & si frigida possent in ea fusione permanere, essent ipsemet mercurius. Considerandum humida metalla, uti Saturnus & Iupiter, facile reducuntur in suum mercurium primitiuum. Et mercurius debite praeparatus omne corpus comedit & reducit in se ipsum. Calor namque agens in humido efficit nigredinem primo, & agens in sicco efficit albedinem, & operatur in albo citrinitatem ac rubedinem. Quod in plumbo uidere licet, ipsum calcinando: primo uritur in cinerem nigrum, postea in album, & postremo in citrinum, atque rubeum. Uerum itaque operis nostri principium est dissolutio lapidis, quia corpora soluta in naturam spiritus sunt redacta, nisi quod magis fixa fint, quam spiritus. Item: Solutio corporis fit cum congelatione spiritus, & contra congelatio spiritus fit cum solutione corporis. Tum demum commiscetur corpus cum spiritibus, & fit unum cum eis, ut nunquam separentur, non magis quam aqua mixta aquae: quoniam tunc simul omnia sunt ad homogeneitatem suam redacta. Hac de causa dixit Aristoteles, corpora metallorum transmutari non possunt, nisi ipsa prius in suam materiam primam redigantur: quod si fiat, aliam bene formam suscipiunt, cui non contrariatur ratio. Sed non fit transitus de extremo ad extremum, nisi per medium. Sulphur & argentum uiuum omnium sunt metallorum extrema: igitur metalla erunt media inter sulphur & argentum uiuum. Considera igitur si poteris substantiam puram argenti uiui, & sine combustione digerere, sin minus opus tuum uanum est. Oportet itaque artificem considerationibus uti, quarum certitudo traditur in aliis facultatibus, quas supponit. Et ut studium eius ad metam dirigatur experimenti, circa duo potissimum insudare uersarique debet: prius ut de rei curandae, uel sublimandae, quidditate elementali diligentissime perquirat, eiusque proportione: alterum, ut rei curantis, id est, principalis agentis, ac transmutantis rationem habeat. Artem enim oportet, agente fortissimo, disponere materiam, quo uirtutes naturales digestionis actiuae, praeualeant in passiua materia. Uidemus enim quandoque per agens insufficiens omne digestum molinsin, id est, imperfectam digestionem pati, siue cruditatem, quae contingit ob commixtionem crude materiae indigestae, aut propter debilitatem caloris digerentis & terminantis. Quapropter summe curandum est, ut natura principalis agentis tam fortis existat in sua natura, & fortificata suo modo; ut proprio & naturali officio sit potens ad digerendum, & conuertendum materiam in aurum: & ut illa natura sit ad eum disposita modum, per subtiliationem & sublimationem, ut suis uirtutibus acquisitis per artem, approximet ad qualitates sui agentis, & auri: utque mediantibus his, agens principale citrinans acuitate sua possit eam conuertere in lapidem Philosophorum, & aurum. Examinet ergo naturalis artifex ingenium suum, ut mediante conditione praefatae naturae, quam ignorauerit, ipsam inueniat. Quia non ipsi nobis & nostris filiis: intelligentibus illam dispositionem, id est, modum operandi certum & necessarium, tradimus, naturam fortificandi quoque, ac inuestigandi causas. Huius igitur operis artificium inuentu fuerit impossibile, nisi prius ingenium artificis propriis experientiis a natura realiter informetur. Per has utique natura seipsam cognosci demonstrat, eiusque dispositionem, qua perficitur: & mensuram approximationis ad perfectionem inuenire docet. Proprium igitur opus propria indiget dispositione, cum sit ipsiusmet naturae informantis suum argentum uiuum, & operantis eius contrariis qualitatibus: caliditate scilicet cum temperata sua siccitate, in frigiditatem & humiditatem, demendo superflua, & addendo, uel supplendo absentia & requisita, ut per id necessario habeat recipere formam medicinae completae. Nec aliter natura praedicta motum habet, nisi iuuetur, arte & operatione uidelicet artificiali: dispositione sibi propria, sine qua nihil fit. Cum illam inueneris, sub uestimento philosophie reconde, quemadmodum tui fecerunt praedecessores, qui praeceperunt strictissime contegi: cum sit totius huius artis secretum & arcanum, adhuc a nullo Philosopho scriptis reuelatum. Sciendum itaque dum ipsi dicunt: Soluite corpora in aquam, ipsos non intelligere, neque curare aquas tangenti adhaerentes, uel humectantes, sed permanentem aquam intelligunt, quae uere tangenti non adhaeret, sed superficiem discurrit, nihil humectans: sicut argentum uiuum nostrum non est ar- gentum uiuum uulgare. Haec namque materia nihil aliud adiungi sibi uult, praeter id quod est de seipsa: omnia siquidem quibus indiget, in se continet: hoc de nostro lapide dictum, & non de auro, uel argento uiuo uulgari, & c. Nonhulli perperam ex minoribus mineralibus destillant aquas corrosiuas, in quas ponentes species metallorum; eas corrodunt, ac putat esse dissolutas naturali dissolutione, quod falsum est: quia uero solutio philosophica, requirit permanentiam simul scilicet soluentis & soluti corporis: quoniam ex masculo & foemina species nouae resultant. Certo certius est, nullam aquam naturali reductione speciem metallicam dissoluere, praeter eam quae permanet eis in materia & forma, & quam ipsa metalla soluta possunt rursum congelare: quod in aquis fortibus fieri minime contingit. Aqua nulla igitur dissoluit corpora, nisi illa quae fuerit sue speciei, & per quam corpora poterunt inspissari: nec aliqua alia re nutriuntur corpora sub generatione, nisi specie consimili. Differt ergo soluens a soluendo sola proportione & digestione, sed materia non differunt ambo, eo quod per quamcumque admixtionem natura hoc format. ex illo, ut mineraliter ex argento uiuo simpliciter natura procreat Solem. Quicumque nouerit arrem dissoluendi, iam iam peruenit ad secretum. quod est specles permiscere, & naturas a naturis extrahere, quae in ipsis latent effectuosae. Si quis igitur sulphur nostrum sciuerit coniungere & amicare corporibus, inuenit unum de secretis naturae maximum. Quasi diceretur, si quis corpus eo perduxerit, ut efficiatur guma permixtibilis caeteris corporibus imperfectis, inuenerit maximum naturae secretum, & c. Eo quod lapis iste perfectus, est guma & sulphur, uidelicet ex dictis, suple corporibus. Nominantur ista corpora sulphurea terrae. Subtiliatione existente in aqua, dissolutio trahit lapidem de potentia ad actum: ideo quia facit eum omnino subtilem. Et coniunctio spirituum cum corpore fit, cum corpora sublimantur, ut spiritus per dissolutionem, contritionem, & assationem eorum cum spiritibus. Philosophi dicunt aquam esse mercurii, dictum lapidem liquefactum cum sua aqua propria, quae in ipso lapide est fixa, & quae tunc est currens & alba sicut aqua. Item humiditas aerea, que est in argento uiuo, est una res cum terra supradicta, & cum aliis elementis in dicta terra existentibus: quae quidem humiditas, licet sit pauca, tamen est sufficiens ad nutriendum lapidem dictum, in quo est, & ad perficiendum. Insunt dictae compositioni sol & luna. Et tamen non est sol neque luna communis, sed meliores quam in sua natura uulgari: insunt ibidem potentialiter, non uisibiliter. Iste lapis siue compositum est, res una duntaxat, & unius naturae ( ut aiunt omnes Philosophi ) & est natura munda & clara de suis mineris propriis, quae transmutat regimem ignis. Item medicina nostra elicitur de metallis, que naturaliter metalla transmutant, & nullo alio modo. Oportet enim ut elixir Philosophorum sit de principio, radice, & natura metallorum, & medicina sit nobilior & pretiosior, quam metalla, & c. Inde liquet, ubi Philosophi loquuntur de argento uiuo, & aliis humiditatibus dissoluentibus, ipsos non intelligere de rebus uulgaribus a natura simpliter datis, sed tantum de argento uiuo a corporibus per putrefactionis artificium separato, quod aliter dicitur Azoc: latine interpretatum alumen potens illuminare, & clarificare omne corpus claritate sua. Cum igitur tale argentum uiuum, siue Azoc, siue aqua uitae latonem abluens, a corporibus per generationem extrahi non possit, nisi post putrefactionem: erit ergo putrefactio sua generatio & dispositio. Mixtorum & uegetabilium uaria est & differentialis natiuitas. Nam simpliciter mixta dicuntur illa; que praeter nostrum intuitum sub terra nascuntur, aut circa superficiem eius, ex sola commixtione elementorum adinuicem compositorum: & est eiusmodi primae, & simplicis naturalis mixtionis gradus multiplex. Primus est quatuor elementorum nuda compositio, in qua non est facta mutatio uel alteratio unius elementi ad aliud. Secundus primum sequitur, quia resolutis praefatis lapidibus, elementis uidelicet mineralia; de quibus sermo praesens, generantur: quae nobiliores subterraneae species inde procedunt, quia incipit in hoc eorum actio & transmutatio. Ad coniungendum mandarunt Philosophi, omniamoto extrinseco, solum calorem adhibendum, qui adiuuando, excitat intrinsecum calorem naturalem auri ad dirigendum, & actiue maturandum mercurium. Cum igitur, eiusmodi spermata, seu semina per artem generari non possunt, ideo quod mixtionem proportionaliter ad producenda semina ars componere nescit, nec in homine, nec in terra, ubi est proprius locus generationis naturalis eorum, ista semina naturaliter facta, artificialiter coniunguntur. Et in hac naturae proportionali actione, & mercurii digestione, simul manent nature masculea foemineaque insimul clausae: foeminea, ut terra & aqua: masculea, ut aer & ignis: quam terram; & aquam Philosophi ut mercurium, aerem & ignem, uelut sulphur esse dixerunt, in nostro lapide. Praeter ista duo nihil aliud intrat, nec generat, neque multiplicat, ut patet ex praemissis. Et ista dissolutio solum dicitur liquefactio compositi, & non proprie eius solutio, quia partes non soluuntur adinuicem separabiles. Quando compositum praedicto modo dissoluitur, partibus inseparatis manentibus ( quamuis separabiles ) ita quod uirtus digestiuorum elementorum a dissoluendis, per dissolutiones potest extrahi, scilicet per argentum uiuum, partes crassae in tali dissolutione capiunt latitudinem subtilitatis, eo quod corpus in spiritum uertitur, & uice uersa. Quae Ex Democrito Collegimus apponere uisum est, quo res dilucidior fiat, ex multorum opinionibus autorum. Capiens mercurium infige corpori magnesiae, uel corpori Italici stimmi, uel corpori sulphuris ignem non experti. uel spumae argenti, uel calci uiuae, uel alumini ex melo, uel arsenico, uel ut scis, & coniice terram albam Ueneris, & habebis Uenerem claram, flauam coniice Lunam, & habebis aurum, & erit chrysocorallum in corpus redactum. Idem etiam facit arsenicum flauum & sandaraca praeparata, & cinabrium ualde contusum. Aes autem splendidum solum argentum uiuum facit. Natura enim naturam uincit. Si uero uis exacte rem scire, duobus catalogis mentem adhibe, quia sciendum ante omnia mercurium positum esse, & in flauo, hoc est, in sole, & in albo, hoc est, in luna. Et in sole quidem dixit, mercurius a cinabrio, in albo uero dixit mercurius ab arsenico, uel sandaraca, uel quae sequuntur. Ego autem uenio in Aegyptum naturalia ferens, ut materiam superflue contemnatis, & confusam. Natura siquidem natura gaudet, & natura naturam uincit, & natura naturam retinet. Mercurius itaque omnes induit formas, quemadmodum cera omnia sigilla, sic etiam mercurius Philosophorum dealbat omnia, & omnium animas ad se trahit, coquit, & rapit. Ad instrumenta ergo aptatus, & in seipso humores habens, prorsus etiam corruptionem sustinens, permutat omnes colores, & permanet ipsis non permanentibus, imo uero ipso non subsistente, tunc etiam continetur corporum & subiectorum rectionibus. Quatuor ( inquam ) corporum composito, uel compositione, & his quae affinia sunt, ut sunt materiae ipsorum, & animae ipsorum materiae sunt ipsorum. Ut faber ex ligno, uel ex aere, aut lapide statuam erigens, de se nil nisi formam exhibet in materiam: sic etiam mercurius arte elaboratus a nobis, ipse omnem formam suscipit, & infixus, ut dictum est, corpori ex quatuor generibus constanti, fortis & firmus manet, continens & contentus, & ob id Pibichius magnam affinitatem dixit habere. Per mercurium ex cinabrio, ab arsenico, calcanto, cerussa, magnesia, uel stimmi Italico, & reliqua alba uel rubea cuncta sunt intelligenda corpora. Corpus etiam magnesiae chrysocollam, uel chrysocorallum uocat. Oportet igitur prius rerum species liquefacere, & conflationibus consimiles in unum colorem conuertere, duosque mercurios, album & rubeum, in argentum uiuum redigere, & ad putrefactionem separare. Marcasitam ergo ( pyriten Graece uocant argenteam ) rege, & fac ex more, ut solui possit: flues autem per aureum, uel album litargyrium, uel in Italico stimmi: expurga cum plumbo. Plumbum non simpliciter intelligas, ne aberres, sed quod est ex sciscili, & litargyrio nigro nostro, uel ut scis. Natura enim natura gaudet. Rege ( inquam ) donec fiat incombustibilis, abiiciens nigredinem. Rege autem muria, uel urina incorrupta, uel aqua maris, uel oximellite, ut scis. Mercurius autem actu quidem albus est, uirtute uero citrinus. Frustra laborant igitur, qui materias explorant, & non naturas corporum magnesiae quaerunt. Corpus uero magnesiae, substantiarum est mixtio quatuor generum, ut antea dictum. Capiens igitur mercurium, & c. Praepositus est mercurius, ob ipsum enim extrahuntur. Adiicit etiam chrysocollam, quod est batrachium, inter lapides inuenitur sulphur ignem non expertum, claudianum masculinum, flauum arsenicum a cinabrio, androdamas, cadmia sulphur incombustibile, & c. summi corporis uel masculini nomina. Tria sunt artis praecipua: Chrysolitus, mercurius, fauus flauus, uel fauus albus, & c. natura gaudens. Corpus magnesiae ex quatuor compositum elementis corporalibus. Aqua diuina, natura quae suam naturam gaudentem uincit & retinet, uincitur & retinetur ab ea cum aliis. An non uincitur natura crassioris & terrestris corporis, a natura chrysoliti existente spirituali & aerea? An non uincitur aqua diuina astringente, ut iuncta fol & luna, marti uel ueneri, & c. retineant. Per se uero iuncta his, uel aliis, non retinent: cum tamen 170 Nicolai Flamelli astringuntur per naturam aquae diuinae, retinere possunt? Quod dicam de te magnesia, que corpora circumplecteris? Quis non admirabitur chrysocorallum a te perfectum? Ex te enim perficitur totum magisterium. Tu fola nos bono animo esse iubes. In te explicata est similis enitens nebula, multiformem in te fers ueneris imaginem, pinsernam, & ministrum igniuomum. O natura supra naturam naturas uincens. Tu totum es una natura, eademque es, per quam etiam omne opus fit. Superfluo enim numero totus tuus ornatus artificiose declaratur, per eius numeri terminum in unitatem diuinitati similem. Unitatis enim centrum immutabile stabileque manet. Nam circularem & sphericam numerorum contemplationem sui, ostendit in opere maiore. Sed redeamus unde progressi. Magnesiae nomina synonima sunt, lac maris, coagulum, aphrosellinum Orientis, magnesia Lydiae, Italicum stibium, pyrites Achaiae, & c. Cuius fluxio est mysterium, quod in ipsa latitat, margarita praeciosa. Flammiger splendor, Uestis auro contexta, Aureus nitor. Uictor. Bellator. Intelligi etiam possunt de albedine operis magni. Ager chimicus est triplex. Quatuor fratres sunt pars una. Lapis inagnus pars alia, semen in agro satum repurgato, in sua terra. Mercurius alter flauus, aut albus corpori magnesiae iunctus pars tertia. Capiens igitur, & c. Rursum fuligo uera duplex, humida & sicca. Humida est coelestis uapor per destillationem prolectus. Sicca per ollam & coperculum aereum, ut a cinabari uapor albus. Si igitur uaporem siccum irrigaueris humido uapore, diuinum opus efficies. Sciatur enim omnes substantias atque metalla uapores existere, fierique: nam irrigati uapores fiunt humidi. Scythica comaris etiam, nouo permixta uapore, omnia perficit. Aliud est utique uerbosa alchimia, quae sermonum multitudine continetur: aliud arcana, & abdita, siue mystica. Haec enim sola creationis ratione progreditur, ut in Deum intuens, & a Deo creatus homo, rectam operationem per theologicos & mysticos sermones addiscat. Coelestis enim est potissimum haec operatio, quia constat ex coelestibus materiis & formis. Methodus alchymie mystice, coeli figure sunt, ad quarum normam ista dirigitur. Sic etiam corpora metallica transmutata a contraria natura, fiunt plana & aerea. Semen igitur satum in terra lune, solem etiam perficit, idque ob diuinam operationem, praestat cinis & cadmia. Diuinum item opus, & diuina aqua illibata cum suo cinere, ad regenerationem faciunt. Audi Mercurium dicentem: Si uideris omnia cinerem facta, existima recte parata fuisse omnia. Cinis enim uim magnam habet, multumque operatur. Nam ut ligna in cinerem conuersa, fiunt decaetero incombustibilia, sed in opera uaria mirabilia, uitrorum, ac aliorum: sic & metalla in cinerem uel calcem potius conuersa, denuo in quandam uirtutem & operationem reuertuntur. Cum eorum natura mundum uniuersum, & ipsa etiam elementa imitetur, unde rursum generantur, habentque cuiusdam spiritus participationem, & uelut rerum, quae materiali spiritu fiunt. Sic etiam aes nostrum, siue uoles magnesiae corpus ( aut aliter intelligere ) ut homo animam & spiritum habet. Haec enim facilia corpora atque metalla, postquam in cinerem uersa sunt, in igne existentia resumunt spiritum, igne hunc ipsis suppeditante, & quem ab aere, haec omnia faciente, hauriunt. Quemadmodum quoque homines atque omnia inde uitalem spiritum & animam sumunt. Aes ustum igitur nostrum in fuliginem siccam, omnia patiens magis assatum, fit lapis aethesius colore, ut quidam corruscans aethesius. Postquam igitur assatur, extinguitur diuino more, quem diuinam aquam appellant, ut dissolutum oleum, & uini crassitudinem suscipit, ac ibi manens per quadraginta dies lento calorem, in uase uapores non transmittente, materia postmodum putrefacta, mysterium aquae diuinae illibatum, id quod quaeritur, perficit: atque hic est lapis, qui haec facit. Notato igitur: Unum sunt omnia, per quod omnia. Ex unitate uel unione quidem incipit, & in unitatem rei quaesitae consummationem terminat. Cum enim multa sint in rerum natura, una dicitur a diuinissima aqua, una natura uincens omnia, non specie, sed arte, cum rationali scientia multos latente. O naturae coelestes, naturarum creatrices. His uerbis incorporea natura innuitur. Nisi enim materiam spoliaueris, corpora incorporea feceris, nisi per corruptionem ipsa excusseris, ac dissolueris, quod latitat & spirabile est, in ortum produxeris, nisi hac uia praeparante res incorporeas feceris, non informabis naturas, neque corpora facies. O naturae coelestes, corporis expertes, in quas corpora sese insinuant, & coelestis sapientiae beneficio informantur, in quibus illae permanent, ac ipsa corpora postmodum complectuntur. Oportet igitur spoliare materiam, & ipsius animam extrahentes, per ipsam deinceps corpora non corpora facere, continere & informare. Spolianda est itaque materia, ut ad flabilem perfectionem perueniat. Definitio igitur huius philosophiae est, corporis dissolutio, & animae a corpore separatio, ut tinctura in corpus sese insinuet, utque naturae cognatio oblectet naturam, retinens, uincens, & in ea permanens. Hoc fit cum intrinsecum foras extruditur cum uoluptate, totaque substantia terrea, cumque per eleuationem aquae feceris incorpoream compositionem: item cum per assationes conspexeris extractam fuliginem, atque ita uelut per hebulam ferri. Non enim potest incorporea natura nisi superioribus adhaerere: cum enim in sublime ferri soleat, una cum eo, quod sibi simile est, & cognatum. Augmatatur itaque amata & amans natura simul, oblectans & oblectata, splendensque, una res ambae naturae rei naturalis & unius, alias unitae naturae, quae uincit omnem rem totius mundi, quare dictum: Unum sunt omnia. Hoc autem unum & unam rem existima compositum ex anima & corpore non corpus facto, in temperatum unum per unum. Candida igitur & pura luna, lunaris species est, fuligo que per aquam diuinam probe abstergitur, & abluitur. Nihil ergo deest, praeterquam nebula, & aquae eleuatio: opus regimine consummatum. Primo cuius nebulae? fuliginis uidelicet in sublime ad Nicolai Flamelli coelum per aquam diuinam & coelestem eleuate. Lapis igitur omnibus notus, uilis & ualde pretiosus, est coniunctus ex pugnaci uenere cum mercurio, id est, mare & foemina. Aes ergo rubeum ingredi facias, ac tinge rubiginem auri. Pugna ueneris cum pugna mercurii. Uenus cum luna pugnando per istam corrumpitur, & luna per uene- rem coniunctione figitur, id est, mercurius per magnesiae fuligineum uaporem. Corpus igitur aeris per lunam lunariumue liquorem corrumpi debet, ac egregie conteri, tantisper ut ars ipsa postulat. Si quis enim corpus hoc per spiritum reddat flauum, potentemque ipsius naturam, secundum artem blande praeparando extrahat, tingit omne corpus. Si quis morte corpus delens, ac dissoluens, spiritus beneficio per fuliginem citrinet, omne corpus tingit. Spiritus enim hoc modo fit ex corpore fuliginis, immunis a materia, uigor & splendor corporis, imperio sui creatoris. Capiens ergo mercurium infige corpori magnesiae. Tota compositio fit per mercurium, & magnesiae corpus per marem & foeminam. Est in corpore mixta & simul contrita luna, quae per nebulam & fuliginem completur: ipsa rationabiliter gubernata potentem naturam intus latitantem euocat, omne corpus tingentem, uenerem dealbantem, Ioui stridorem auferentem. Magnum in his mysterium latet, quod cum uideris, Deum lauda. Sulphurea a sulphureis continentur, id est, elementa coelestia & ignea continentur a terrestribus, a quibus illa haberi possunt. Prima clauis operis est, ut ignis argenti uiui, mercurii uidelicet coniungatur cum aqua terrestris magnesiae per suam terram. Hac uia fit separatio humidorum a siccis, id est, animarum aeris ex corporibus. Secunda clauis est, cum luna & aqua coniungitur cum igne argenti uiui dicti, per aerem aeris in eleuatione nebulae, quae est reductio frigidorum cum humidis, & mixtio superiorum cum inferioribus. Terra, id est, scoria aeris, coniungitur cum aere solari per ignem, id est, per argentum uiuum. Tertia clauis est, cum per torrefactionem putrefactionis, ut coniungitur scoria cum diuina aqua per ignem: hoc est, per lunam, aer solis etiam coniungitur cum terra, id est, cum scoria per aquam, hoc est, per humidum. Quarta uero fit coniunctione aeris cum terra, soluta scilicet per putrefactionem & assationem septem reductionum, cunctis in aquam unam coactis, & existentibus in cinabari philosophica, quae constat ex dicto mercurio & sulphure magnesiae. Quibus peractis ad hunc modum, ignis fit rursum calidus & siccus, generans calorem aeris, & siccitatem terrae. Similiter & aqua, cum fit humida & frigida, generat humorem aeris, & frigiditatem terrae. Terra cum fit frigida & sicca, generat frigiditatem aquae, & siccitatem ignis. Aer uero cum fit calidus & humidus, generat calorem ignis, & humorem aquae. Singula cum duas qualitates habeant, fiunt ex tribus elementis constans elementum. Collecta simul omnia fiunt duodecim ex tribus in quatuor productis, iuxta signa duodecim, quatuorque statio176 Nicolai Flamelli nes, ut Uerni temporis aerei, Aestiui ignei, Autumnalis aquei, & Hyemalis terrei. Quae uera est elementorum compositio per artem. Item colores septem apparentes in opere, corpora dicuntur planetarum septem eiusdem compositionis, qui iam adsunt, modo post absunt in signis operis, ut in coelo, nunc ingrediuntur sua signa, postmodum egrediuntur. Itaque per septem astra sua, quae planetae uocantur, & per duodecim non errantia signa sua, uerum Philosophorum mysterium perficitur. Colores elementorum in opere sunt, a pedibus usque ad genua terreum elementum nigrum: a genibus usque ad umbelicum aqueum splendens & album: ab umbelico usque ad cor, aereum flauum citrinum: & a corde ad ceruicem igneum candens, ac rubeum. Deinceps ubi haec quatuor elementa mixta fuerint inter se, fit ex ipsis calx & cinis Philosophorum, ut perfecte atque omnino coniungantur per extremam unionem dealbata, nigredine prorsum abiecta. Sacra igitur atque diuina hec Philosophorum ars & scientia, ex una specie constat & perficitur diuine, ac magnifice, hoc modo scilicet: Si enim feceris corpora non corpora, & incorporea corpora, mirifice operaberis, uotique tui futurus es compos, per quatuor elementorum compositionem: per trinum regimen: duodenariam signorum mutationem: per septem astrorum aspectus, species & corpora: & per monadicam quandam singularem extremam unionem, glorificabis in trinitate & unitate Filium Dei uerbum aeternum, qui ex quatuor elementis inferiorem hunc mundum perfecit, & ex quatuor mutationibus anni circulum exornauit, & post septem saecula introducet eos qui uocati sunt, & electi in requiem aeternam: laudantes unicum & indeficiens lumen in Patre, Filio, & Spiritu sancto. Duo sunt igitur que ex materia constant, cum binarius numerus materiam significet. Horum coniunctione, medio tertii, cause fiunt omnium. Siquidem per ternarium binarius, & omnis numerus ad unitatis simplicitatem reducitur. Uapor, qui in sublime fertur, est materia aeris, & fumus, siue fumida exhalatio siccorum est, ignis materia. Non conueniunt ista duo cum reliquis duobus, aqua uidelicet, ac terra, nisi per tertium, id est, uinculum, & igneam naturam. Tria haec igitur, terno regimine dicto, nouenarium constituunt, unitati secundae, denario uidelicet, proximum. Quapropter Sybillino quodam aenigmate notatur hoc mysterium ad hunc modum: Ter tres literas habeo, quadrisyllabus sum, considera me. Quaelibet trium priorum syllabarum duas habet, reliqua uero reliquas habet, mutae quinque: Totius autem numeri centuriae duae, octo & tres ter decades cum septem. Intelligens autem quis sum, non rudis uel ignarus eris eius, quae in me est sapientiae. Aliter: Totius numeri centenaria sunt bis octo, & tres ter, & decades quatuor. Adhaec: Principia scientiae sunt sensus & experientia: posterius est principium actiuae cogitationis: prius uero apparentis rei cogitationem prebet, ex quibus intellectio sequitur animae mundi huiusque prudentiae. Cum enim ista sit ab omnibus exempta, sensibilem mundum 178 Nicolai Flamelli complet. Tres igitur ternarii, ex ea considerentur immaterialium substantiarum ordines conficere. Cum tria sint etiam, quae ad uniuersalem operationem spectant, ex quibus postea compositio fit quaternaria. Molybdocalco nostro plumbo inquit: Iniice mercurium, donec incorruptibile fiat, & permanens, quod cum fiet, non amplius erit plumbum. Haec omnia unum sunt, & duae tincturae nullo colore differunt, unam eandemque tantum cernis. Et quomodo totum ex una specie, alia quidem ueneris, alia lunae, alia solis. Unica tantum aqua uidetur, Rhaponticum, a ponto marique dicta, Rha uero superficiem notat, ergo superficies aquarum intelligitur. Flauam ( inquit ) iniice lunam, & erit chrysocorallum, & c. Capiens ergo mercurium a mare, uel masculo, fige ut mos est, coniice ueneri uel pyrithi sulphurato, & dealbabitur, id est, fuligini siccae. Corpora non corpora facito, & incorporea corpora compositum erigendo, latitantemque naturam extrahendo. Per mercurium corpora corrumpe, & per magnesiae nebulam masculum & foeminam coniunge, & latitantem rursum naturam euocans, per ipsam denique corporum formationes facies, id est, colorum planetarum. Ad hunc itaque modum corpora redduntur incorporea, & ista fiunt corporea. Si omnia igne attenuentur, & fuligo sursum feratur, fierent uaria & infrangibilia corpora. Per ignem intellige mercurium & igneum pharmacum, qui mercurius comburit, corrumpit, & extenuat uno & eodem artificio. Uenus itaque non tingit, sed tingitur, & cum tingitur, tingit. Nihil enim potest per se corpus tingere, uel seipsum separare, si spiritus, qui interius latet, non emergat. Quomodo enim potest corpus sine spiritu consistere, nisi per pulchram naturam, quae in ipso est, animalem puta spiritum, qui colorem tincturae secum educit, & infert. Uenus itaque non tingit, sed tingitur. Terrea namque materiae pars, ut quae crassa existit, non tingit, sed illa qualitas substantiae tenuis tincturam in corpore procreat. Cum enim uenus, id est, corpus, per magnesiam recte gubernatur, suamque substantiam tenuem in lucem profert, tum demum tingendi uim assumit, ac tingit. Uenus autem sunt quatuor corpora. Tincturae uero species solidae, & humidae, & herbae dicuntur a similitudine, solidae quidem a nebula usque ad chrysocollam, humidae aqua diuina. Diuina enim a citrinis retinentur, & c. Ueritas autem haec est: Natura naturam oblectat, & natura naturam complectitur. Rursus ueneris quadricorporea natura per magnesiam ostenditur, & uersicolorum specierum herbae in compositione elementorum, attritione prodeunt in lucem. Cum rationabiliter attritiones corporum fiunt, tum efflorescentia uirent, cum herbae prorsus non sint, nisi colore tantum, nec istae possunt in igne permanere. Solida enim ( inquit ) & humida & herbas. Solida quidem uocat corpora, albedinem, citrinationem, & c. penetrantia, & in corporibus permanentia, nec omnino cedentia, sed ipsa firme retinentia & superantia. Humida uero dixit, ut ita recrearet illa per humida, id est, per aquam diuinam. Quaenam haec est aqua diuina, & cur diuinam appellant. Magnum certe 180 Nicolai Flamelli nomem hoc ob prae caeteris, atque praestantius quod sine hac in opere nihil producitur, neque perficitur. Diuina aqua est id, quod simplex & lucidissimam, & purissimam, & sine unbra corporum naturam facit, uelut immutans corpora, abstergens, & est quod ex corporibus latitantem naturam extrahit. Coniuncta enim naturae forma, pulcherrimum opus per naturam effecit, ac operatur. Acuta aqua eleuata & euocata dicitur. Diuina enim sunt, quae intus latitant, & extrahuntur. Diuina igitur a diuinis retinentur. Anima & spiritus a diuinis extrahuntur, & ab eisdem retinentur, qualitate corpora penetrantia. Ueritas enim est, Natura naturam oblectat, amplectitur, & uincit. Cum enim quod intus latet per diuinam aquam bene geritur, & expurgatur, oblectat seipsum ad propriam corporis naturam penetrantem, uincentem, & permanentem. Propriam itaque naturam agnoscens, laetatur connexa & coniuncta uicissitudine. Sed ut ad rem reuertamur: Quatuor corpora tinguntur, & non tingunt. Magnesia enim dealbata non sinit corpora frangi, nec umbram ueneris induci. Sed uide quidnam Philosophus dicat, quatuor corpora tingi, & non tingere, nec dicit ut antea, & cum tinguntur, tingunt: sic solidorum corporum substantiam intellige: Magnesia ( inquit ) dealbata, & c. Quae magnesia nisi totum compositum? Quomodo igitur dealbatur? quando recte gubernatur, & assata cum diuina re expurgata, omnium corporum solidorum latitantia reserat ex profundo, ut per ista corporum natura tingatur. Compositum enim per diuinam aquam irrigatum, non sinit frangi corpora, quin potius umbram eis adimit argenti spuma magneliae immixta, corpusque dealbat, caeteraque generis eiusdem. Magnesiae pulchra uide mirareque quomodo per unum multitudinem infert: aliqua quidem ab unitate: aliqua a dualitate: aliqua a ternario nec non pluribus intendit, donec ipsius uniuersum conseruetur. Aliqua quidem a monade, igneum scilicet pharmacum: aliqua a dualitate, ut cum corpore ipso magnesiae: aliqua a ternario, scilicet expurgatio cum aqua diuina, & si quid intendit, & per alios assationem reserat, donec totum opus quaesitum seruetur abstersum, & absolutum perficiatur, & compleatur. Materia enim ad aurum conficiendum accommoda, est ipse mercurius. Mercurius a cinabari ( inquit ) aliquando a uenere, aliquando uero a B. mercurius a cinabari est magnesia: mercurius a B. est aqua diuina, quae a contracto instrumento extrahitur, & haec sunt, quae materiam immutant. Uenus ut homo animam & corpus habet. Oportet igitur materiam corpora spoliare, ut permanente spiritu tingente, ad cuiuscumque quaesiti perfectionem accommodetur. Quid est Uenus? quod homo materiale corpus. Anima quidem est pars tenuis in ipsa, quae per regimen in lucem prodit: hoc est, spiritus tingendi potentiam habens. Corpus uero est graue & materiale, terrestreque suum quod umbram habet, quam oportet spoliare igneo pharmaco. Dispoliare est humiliare, corrumpere, soluere, & mortificare. Nihil postea defit, nihil est reliquum, praeterquam nebulae & aquae extractio. Philosophus 182 Nicolai Flamelli usus uera figura, aquam calcanthi uocauit: etenim ibi est aeris generatio: & calcanthum aurum generat: flos aeris ( ait Philosophus ) ipse est, qui rem consummat, & perficit: est etiam spiritus masculi. Sic exponitur: Coniice ex substantia hausta ab Altissimo, ut diuina uirtus effecta, & in spiritum conuersa diuinum opus faciat. Diuinum quaerendum est, ut spolietur materia, & fiat sola anima, & spiritus sublime petens colorem sumat, & ut cum igne sit pugnacior, ac tenacior, ueluti planum corpus demonum, & penetrantium: radix enim solidi est planum. In spiritum ergo conuersum, & sursum latum, ut ignis ( doctrinae ratione ) igni quodammodo assimilatur, & penetrantior, ac tenacior fit: quae uero rationes a mundi natura inuentae sunt. Nam quemadmodum quatuor elementa in seipsa transmutantur, & fiunt quod non erant, cum eorum substantia substantiae non sit contraria, ignis fit terra, & terra fit aqua, & aqua aer, & rursus aqua terra, & a terra usque ad superiora, & in seipsa mutata & soluta omnia operantur, ut est apud Hermetem: Qualitates enim sibi ipsis contrariae sunt, & non substantiae. Sic etiam compositum cum terra sit, aqua sit, & ex aqua aer, & ex aere ignis. Quemadmodum igitur ex coelo, quod tamquam camera terrae incumbit, haec omnia sunt ab exhalationibus: sic etiam ex olla uelut ex terra, & superposito alembico uelut ex coelo, uehementes fiunt mutationes. Et quemadmodum terrae putrefactiones exhalantes transmutantur, sic etiam flos aeris simul transmutatur exhalans. Hoc idem quoque considerabis in humano capite, cucurbitulae, uel galeae instar impositi corpori. Ut non frustra dictum, igitur contere: sic modo non temere dicitur, coquuntur sensim, & eleuantur inter se. Laeui namque elixatione spiritus tingens, qui latet, elicitur: quod sursum fertur, spiritus est corporis expers, & anima totius compositi, id est, corporis. Quemadmodum igitur anima corporibus ostendit seipsam, fermentans omnia, in seipsa tres substantias effectrices habentem, motum, sensum & ignitionem: sic etiam hic spiritus igneus factus, & anima corporis expers, cum rei cuncta tingentis corpus penetrarit, si in isto condita sit, ut planum in solido, per suae medicinae iniectionem in argentum igne rarefactum. Laetus hic spiritus igneus ( inquit ) insilit, qui in corporibus etiam latitat, & sublime petens, etiam corpus ipsum, ut animam propriam, retinet. Caeterum quod ad differentem aquae extractae causam spectat, ne hoc terreat: flos est enim, qui extrahitur, non solum semel, sed bis terne per maripetas. Postquam igitur ostensum est secundum accidens, flos aqua sulphuris est illibata, & fixionis usum habet. Dixit enim Philosophus, & gum mi paululum, omne corpus tinget. Maria inquit: Retinaculum omnium, quae ab igne fugiunt, est alabastrum omnium candidissimum, lapis encephalus, mente reconditus habens uelut calorem: hunc capiens contere, & misce cum aceto, & coniiciens in uasculum, postmodum tandem conde sub fimo: hoc enim est quod quaeritur, aquam scilicet sulphuris illibatam, & rubiginem unum & idem esse: atque hic uere totius artis cardo uertitur. In ipsis deinceps consideratur in una compositione ne omnia fieri, quod tingit, & quod tingitur? quod fugit, & quod sequitur: quod familiare est, & contrarium: masculum & foeminam: sponsum & sponsam: agens & patiens. Unus enim est serpens, qui duas habet compositiones & rubiginem. Unum est totum, ob quod sunt omnia: & si totum non haberet totum, nihil totum esset, ait maximus Chimes. Nam res fixas facere non solum sulphuris est, sed etiam rerum, quae dealbatae, emollite, & rarefactae sunt. Cum enim substantiae a sulphure albo in perfectione & assatione patiuntur, tunc & ipsae sunt sulphur incombustibile factae, & permanent facientes quod passae sunt, dando & accipiendo: & tum utraque sulphur facta substantias fixas reddunt: hoc est, quod inter se non frangantur, efficiunt. Deinceps cur ( inquit ) multiplicium rerum species requiritis, cum una natura omnia uincat. Hanc naturam ab initio usque ad finem expendens, manifestum uidebis mysterium: hoc est, cymbalia. O naturae coelestium naturarum creatrices, hae dissolutae omnia operantur. Quid ergo hoc est dissoluere? Huc age ad liquores, & disce, Sume crocum Ciliciae, simul cum flore cinici coniunctum succo uitis, & una liquorum serie dissolutionem inuenies. Huc age rursus ad album: & item in ipsum est dissolutio, ipse te docet, inquiens: Relinque inferius, & fiet. Uerum dixit: Alii corpora appellarunt, alii sulphur, & non decepti sunt. Et ob id diffusus est error per orbem terrarum, propter appellationum multitudinem. Quae de quatuor & quinque elementis dicuntur, ad illa referenda sunt. Saturnum collocarunt, & ex aduerso plumbum in altissimo uertice, & post ipsum Iouem, Martem, Solem, Uenerem, Mercurium, & infimo loco Lunam. Singula inter se distincta, uni tamen orbi coniunguntur, & unus ipsis ministrat, eademque gubernat, & ob unum spiritum amantur, mutuoque sese intuentur oculis, & mutuo uersantur, & mutuo soluunt, & in suis tectis spatiantur, quemadmodum statuit ipse Creator altissimus. In terra similiter enim reperiuntur, & in aere sunt, & in aqua, & in igne, omnino pacem inter se habent, & unus opifex ministrat illis, eademque regit, unoque iugo omnia coniugata sunt, atque unam potionem bibunt: ex terra enim aluntur, & quodlibet ipsorum proprium munus obit, & in propria sede consistit, & Creatoris arbitrio paret, quodlibet ipsorum occulitur in terra, & in propria gloria. Et uos, o amici, cum ad hanc pulcherrimam artem uultis accedere, spectate herbarum naturam, undenam prodeunt: aliquae ex montibus, ex conuallibus aliae, ex campis item aliae. Considerate aerem ipsis ministrantem: considete diuinam aquam irrorantem, & nebulam feren- tem, ac aetera gubernantem ipsas: quae cum permiscentur, unum sunt, & nemo potest ipsas separare, cum in unam coierunt naturam. O Cleopatra ( inquit Ostanes ) in te totum arcanum latet, expone clare nobis de elementis, & quomodo superius descendit ad inferius, & quomodo medium supremo & extimo propinquum est, & non concurrunt partes, cum praecedant, & uniantur, quodnam sit ipsis medium, quod unum faciat, & quomodo descendunt aquae benedictae ad uidendum mortuos iacentes, ligatos, & positos in tenebris, & in caligine intus in inferno, & quomodo ingreditur medicina uitae, & suscitat eos, ut tanquam e somno expergiscantur, & quomodo ingrediuntur nouae aquae, que in prin- cipio lecti, & in lecto generantur, & quomodo nubes ipsas fert, & quomodo ex mari ascendit nubes aquosa. Ea quae ostensa sunt contemplantes Philosophi gaudent. At Cleopatra ait eis: Aquae ingredientes corpora spiritus ipsis inclusos & debiles, uelut e somno excitant. Rursus ( inquit ) angustias perpessi sunt, & rursum occludentur in inferno, & paulatim nascuntur, & surgunt, atque diuersos & gloriosos colores induunt, quemadmodum flores uere, quod letatur, & exultat ob pulchritudinem, qua uestitur. Uobis ( inquam ) prudentibus herbas, elementa, & lapides, cum eruitis ex suis locis, pulchra admodum uidentur, & non pulchra: quoniam omnia probat ignis. Cum uero gloriam induent per ignem & colorem uiridem, ibi sunt maiora spectacula, ibi gloria occulta, & accurate quaesita pulchritudo, & terrae mutata in diuinitatem: quoniam in igne nutrit illa. Quemadmodum infans sub uentre nutritus paulatim augescit, & cum status mensis adest, non prohibetur in lucem prodire, eiusmodi res est haec praeclara: Uerberant ipsam procellae, & undae in inferno, & sepulchro, in quo iacent, cum uero sepulchrum panditur, exurgit ipsa ex inferno, uelut infans ex utero. Contemplantes Philosophi pulchritudinem, quemadmo- dum studiosa mater infantem, quem peperit. Tum demum quaerunt quomodo, uelut infantem lacte, aquis hanc artem nutriant: quandoquidem ut infans formatur, & cum perfecta fuerit in his omnibus, ecce arcanum signatum. Nunc autem primum aperte, ubi uobis iacent elementa & herbae. in aenigmatibus exordiar dicere: Ascende in supremum tectum, in montem arboribus consitum, & uidebis lapidem in uertice: ex lapide hoc sume arsenicum, & dealba diuine. Et uide in medio monte infra arsenicum, ibi est coniux sua cum qua coniungitur, cum qua gaudio perfunditur, & laetatur, natura in natura, & extra ipsam non coniungitur. Descende in Aegyptium mare, & educ tecum ex arena ex fonte, quod nitrum dicitur, & coniunge illud simul, & ipse extrahet foras pulchritudinem omnia tingentem, & extra ipsum non copulatur: mensura enim est coniunx. Ecce natura naturae contra retribuit: & cum omnia aequabiliter coeunt, tunc naturae naturas uincunt, & inuicem laetantur. Considerate sapientes, & intelligite: ecce enim artis perfectio, coniugatorum sponsi & sponsae factorum unum: ecce herbae, & ipsarum differentiae: ecce dixi uobis omnem ueritatem, & iterum uobis dicam, uidete & intelligite. Quoniam ex mari oriuntur nebulae, quae ferunt aquas benedictas, & ipsae irrigant terras, & educunt herbas & flores. Item nostra nebula egrediens ex nostro elemento, cum ferat diuinas aquas, & irriget herbas & elementa, nulla alia terra indiget. Ecce fratres arcanum admirabile, ignotum prorsus: ecce ueritas uobis patefacta est. Uidete quomodo irrigetis terras uestras, & quomodo nutriatis semina uestra, ut maturum fructum colligatis. Audi igitur, & intelligens esto, ac diiudica exacte in quibus loquor: Sume ex quatuor elementis arsenicum supremum & infimum, albumque & rubeum, & maris & foeminae pondus aequale, ut coniungantur inuicem. Nam quemadmodum gallina calore fouet, ac excludit oua sua, sic etiam uos fouete & perficite, & extrahentes & irrigantes diuinis aquis in sole, & in locis calidis assate igne leui, cum lacte uirgineo, & cauete a fumo. In inferno autem occulite ipsa, & caute mouete, donec ipsorum praeparatio fiat solidior, nec fugiat ab igne, tum extrahatur ab eo. Cum coniungentur anima & spiritus, & fient unum, tunc coniicite in corpus lunae, & habebitis solem, quem non habuerunt regum repositoria. Ecce arcanum Philosophorum, pro quo adiurarunt nos patres nostri, ne patefaciamus illud, cum diuinam habeat formam & operationem. Diuinum enim est, quoniam coniunctum cum diuinitate, diuinas substantias facit, in quibus spiritus fit corpus, & mortua animantur, suscipientia spiritum ex ipsis prodeuntem, ac inuicem tenentur, & tenent. Quemadmodum spiritus contra tenebricosus, plenus uanitate & tristitia prohibet corpora ne dealbentur, neue suscipiant pulchritudinem & colorem, quem habuerunt a Creatore. Aegrotant enim, & corpus, & spiritus, & anima, ob tenebras extensas: sed cum ipse spiritus tenebricosus & perniciosus remouetur, ut non appareat odor, neque color tenebrarum, tunc illuminatur corpus & anima, & spiritus gaudet cum abest nigredo a corpore, & uocat anima corpus illustratum ad hunc modum inquiens: Egredere ex inferno, & resurge ex sepulchro, expergiscere ex tenebris: indutum enim es spiritualitate, ac diuinitate: quoniam audita est uox resurrectionis, & medicina uite ingressa est ad te. Spiritus rursus gaudet in corpore, & anima in eo, in quo est, ac citato cursu fertur in amplexum ipsius, & complectitur ipsum: nec ipsi tenebre dominantur amplius postquam subiit lucem, nec patitur ut ab illo in aeternum separetur. Abiit nigredo, & coniuncti sunt in amore corpus, anima, & spiritus, & facta sunt unum, in quo latet aeternum, & signata est domus plena luminis & diuinitatis. Ignis enim ipsa coniunxit & transformauit, & ex sinu uentris eius exierunt, similiter etiam ex utero aquarum, & ex aere ipsis ministrante, & ipse eduxit eos ex tenebris in lucem. Uenter enim ignis ipsa portauit, & propter ipsum induerunt gloriam, & ipse ad unionem unam perduxit, & absoluta est imago corpore, anima, & spiritu, & facta sunt unum. Subiectus est enim ignis aque, & terra aeri, simul & aer cum igne, & terra cum aqua, & ignis & aqua cum terra, & aqua cum aere, & facta sunt unum. Unum enim herbarum & fuliginum factum est unum, & ex natura, & ex diuino facta sunt. Unum quod omnem naturam consiliat, & retinet. Ecce naturae naturas retinent, retinuerunt & uicerunt: propterea naturas alterant, & corpora, postquam ingressus est fugitiuus in non fugitiuum, & retinens in non retinentem, atque inuicem in unum coiere. Corpora sunt coelestia diuinaque, supra memorata. Aquae arcanum est, quia ut polus ex quatuor percurritur, & nunquam quies dabitur. Nicolai Flamelli Haec creata sunt in hac terra no190 stra Aethiopiae, ex qua sumuntur herbae, lapides, & corpora diuina, quae Deus & coelum fecit: in quolibet enim Creator inseuit potentiam. Unum uiride fecit, alterum non: unum siccum, unum humidum, unum coniungens, alterum disgregans: unum retinens, & alterum recedens, & in occursu mutuo seipsa retinent: & unum in alio reducit in corpus, in alio exornat, & fiunt una natura, quae omnes naturas amplectitur, & retinet. Et ipsum unum omnem naturam ignis & terrae uincit, & omnem potentiam ipsorum alterat: ecce finem. Cum perficitur, fit medicina lethalis in corpore currens: quodammodo enim proprio colore ingreditur, & sese insinuat in corpora. In putrefactione enim & calore fit medicina currens, in omne corpus sine impedimento, uel nocumento. Hic enim philosophiae ars extremam manum accepit. Multa sunt igitur que faciunt aurum, quod uero fit, unum est. Primum: arena quaedam est littoralis, quae ab auri colore chrysites appellatur: aliqui auream arenam uocant. Pila conteratur, sale inspissetur, & igne calefiat per diem & noctem. Trita rursum abluatur aqua salis, & puluis imbibatur aceto guttatim, ut coeat, siccetur & imbibatur, idque quarto. Argentum ac plumbum liquans utraque, puluerem iniice, confundantur simul, & permisceantur. Postea auferens & frigefaciens horis quibusdam, cernes totum durum: deinde arenam purgans inuenies aurum. Sin uelis ita facito. Sandaracam, calcanthum, & arsenicum, & sulphur uiuum, & cinabarim simul terens, ac tenacem faciens mixturam in purum uitrum coniice oris angusti, obstructum argilla, per diem igne assato, postea auferens lutum inuenies materiam siccam crassitudine pici similem. Hoc iterum terens in fictili uase reconde, totumque capiens loca in ignem, & ablato cooperculo inuenies flauum, & c. Et magnesiam quidem si ceperis albam, & par pondus arenae optime praeparatae. Postea uero utraque conterens oleo raphani concoxeris, erit tibi id quod in fornacibus aurum. Si uero non sit colore nitens, sale uncta quae superius dicta sunt, & mysi & ferri croco conterantur, & rebus potentias communicantibus, aurum fulgentius aureis pactoli arenis efficies. Si uero aurum habens, duplum pondus facere uolueris, nihil auferens ex qualitate, hoc ponderans duplo maiora pharmaca ponderato, mysi & berilli scobem ut sit quadruplum auri, quod ex ambobus constat: haec miscens, seu temperans, affige auro, atque ea, ubi in crucibulum conieceris, & ignitum feceris, extrahe, & teipso duplo ditior fies. Sed nostrum institutum erat, non ut de auro collustrando, neque augendo, sed de conficiendo ageretur. Hoc itaque praestabo, quamuis aliquantulum digressa oratio alias artes obiter respexit. Cinabaris igitur, & aureus flos aeris, uelut naturales quaedam formae lunari materiae iniectae, aureum corpus faciunt. Si igitur argentum liquefaciens medicinas miscendo temperaueris, sol tibi luna fiet, & si tale quid secueris, inuenies colorem, & ad omnem auri usum argentum in aurum uersum. Nicolai Flamelli Et luna aurum quidem facit, sol uero lu192 nam non facit: sola enim ipsa inde lumen habet: nec lunae tantum, sed magno etiam lumini ministrat. Aeris igitur corpus protrahens quantum par est, ceu quandam linguam oblongam facito. Postea super carbones reponens, in ipsum uulcanum concita, irradians nunc sale fossili, nunc ocra attica continue, uel alternatim humerum & pectus Paphiae exornans, pulchrior plane fiet, ac glaucum colorem abiiciens, apparebit tota aurea. Cum talem fortasse Paris Uenerem uidisset, Iunoni & Palladi anteposuit. Quoniam uero regiminis supra meminimus, interpretabimur quidnam sibi nomen uelit. Et quia chrysitidis tinctura indigemus ad opera, prius medicinam habere necesse est, ut ea in tempore utamur. Chrysocolla terrae flos est, in Macedonia nascens, hanc aqua dulci purgans, & postea solaribus radiis exiccans, aeris Scythici flore & chrysoleto simul solue, & commisce. Postea humido excremento inspissans in uitro reconde, totam que flammis calefacito: ex hac enim igneum pharmacum facies. Habes simul & regiminis significationem, quodue tincturam facit. Aurum uero sic facere poteris: Ubi plumbum igne liquaueris, sulphur uiuum huic insperges, & igne uratur, donec uapor euanuerit. Postmodum aluminis scissilis & cinabaris par pondus capiens, miscensque in oximellite, liquato plumbo inspergito, itemque sulphur uiuum ( quod supra ) ut tum solidum fiat, tum etiam colorem per cunctos poros capiens, propter haec omnia aurum efficiatur. Quidnam tibi igitur totam Democriti Abderitae sapientiam breuiter reuelabimus, nihil intus in adytis relinquemus? Sed nec qui alios sacris initiant hoc dicunt, neque mystica diuinatio. Stata autem tempora sacrorum principem concitarunt, ac rursus ille a debacchatione conquieuit, sacrisque initiatus compositum festinauit, Sed ne moleste feras, si tibi primo ac sacrorum principi, alius ipse sacrorum princeps sedeo. Tibi enim praestantiora concredita sunt, ac tu de coelo Deum deducis, & euchis animam & mentem, quae in materia est, & applicas rei exemptae a materia. Ego uero humi iaceo, ac naturae contemplator sum, necdum retuli me ad rerum non aspectabilium speculationem: quoniam nondum mihi acutius lumen factum est. Haec Psellus ad Xiphilinum Patriarcham, & ultra. Nosti igitur quid faciemus, inquit? Mihi quidem terrae adyta concredita sunt: tu uero illa coelestia es consecutus. Impertiamus ergo inuicem res quas habemus: tu mihi egregia spectacula: ego uero tibi naturales effectus. Sed uiden quid ego tibi fecerim, cum enim auri fontes aperuerim, nec Atho concussi, nec Pangeum commoui, nec uenas quasdam subterraneas reclusi, sed lapides inter se conterens, & herbas quasdam miscens, ingenue tibi ac utiliter aurum ualde pretiosum elaboraui. Huiusmodi aliquid tu mihi etiam comminiscere, non in aerem concitans, non sublimem tollens, sed aliqua ratione in terris mihi ostende supercoeleste bonum: nullibi enim est, sed ubique, & in qualibet uniuersi parte. Inuentum multos latet, quodque intus in nobis est, in coelo, errantes quaerimus. Sed doce quomodo prope est, & quomodo lon194 Nicolai Flamelli gius abest, non loco distans, sed dispositione propius accedens, quod longius abest. Dic quae nam ratio est descensionis intelligentiae? deinceps usque adeo descendens, quomodo rursus ascendit? In summa me manu ducas ad Deum. Si enim per satis angustum iter, contentus ero, si uero per iter nostri capax. His me sacris initiandum, si deduxeris, polliceor tibi me nullum reliquum scientiae & naturae opus, nullumque studii genus, uel antiquioris sapientiae, uel arcanae praetermissurum: sed tibi, si placuerit, quae sub terra sunt, explicabo. At uero si tibi studiosissime munus confero, tu autem mihi scientiam non ostenderis, aerea pro aureis minus permutans: nec ob id tamen succensebo, nec tibi turpem ingrati animi notam inuram: sed sciam in uitro magis solare lumen Atticum succendi. Uis igitur me dicere, quod pro omnibus dico. Impensius ama, & uale. Summaria Declaratio Eorum, quae dicta sunt hactenus ex Democrito, per aenigmata. Quid est spoliare, humiliare, corrumpere, soluere, & mortificare, omnemque materiam extrahere, ut spiritu incumbente ac patefaciente, sciatur id quod tingendi corpus uim habet? Ad quaesiti perfectionem accommodetur responsio. Hoc enim promptum & idoneum est ad perfectum complementum, ex speculationibus, que sub sensum cadunt, ad eas quae intelligentia sola percipiuntur, ascendendo, & magnum coeleste ornamentum intuendo. Horum ornatum ubi contemplatus fueris, super omnia mentem eleuans, magnamque & sat nitentem angelorum gloriam, tantumque gaudium considerans, ne conuertaris deinceps ad materialem huius humilis & abiectae iam patefactae scientiae auri conficiendi notionem: sed totum te ad superiora erigas, & ad splendorem supernarum substantiarum alas mentis attollens, innumerabiles & arduas harum pulchritudines, ac aliud lumen, quod omne lumen superat intentis, & internis oculis intuens, admirans, operaque omnia in mundo deponens, ac electam ante tempus mortem animo cogitans, tecumque tuum corpus mortificans: praeterea uero tuam animam abnegans, claris hymnis cunctorum Regem ac dominum gloria glorificans, & laudans: tremore uero timoreque perculsus omnipotentem potentiam mente contemplator, & ipsius bonitatem, quae omnem bonitatem superat, & quemadmodum omnia producta sunt per eius inenarrabilem sapientiam. Lingua torpet, mens quoque ferre non potest, uel prorsus inuestigare, uel recensere, quae magnalia Dei omnipotentis menti contemplanti uere sunt reposita. Haec uero omnia in nobis ipsis considerantes, studeamus etiam ut cum omnibus, tanquam fratres per fidem, atque delectationem, uniamur, & assimilemur, quantum fieri potest, uerbo Deo quod nos dilexit: ipsumque Deum dominum nostrum adorantes, amemus ex tota anima, ex tota mente, & ex toto corde: tantumque thesaurum admirati glorificemus, ut tandem contubernio Dei dignati, per 196 Nicolai Flamelli ipsum gratia repleamur, & luce eius sapientiae, quae omnem naturam illustrat, ac mentem omnem illuminat. Cui laus in aeternum. Hec Xiphilinus Patriarcha ad Michaelem Psellum, qui contra retribuens ait: Accipe chrysolithi partem unam, magnesiae cinabrii partes tres: contere uero donec simul coniungantur, & commisceantur substantiae, & nihil amplius sulphuris uiui appareat: fit enim admodum nigrum, ut atramentum scriptorium, post tres dies coniiciens in lauacrum, impone ex liquore, qui solet abluere partes aequales, & ablue omnem tincturam excipiens, & c. Chrysolitus est arsenicum, ut scis, uel lapis aethesius. Magnesia cinabrii est calcopyrites, uocatur & plumbum. Humor lauacri est radicis raphani nostri acetum radicatum cum suo sale, & ab eo per cohobationem tractum in solutiuam. Ablue, inquit, donec rubigo eius egrediatur, & sic abit nihil ex aere remanente in piumbo. Haec est magna solutio per euacuationem, aeruginatio, denigratio, ablutio, & c. Procede ut scis. Euacuationem dictam accipiens in uasis relinque residere, & exprimens liquorem exicca, quod subsidet, hoc inuenies ut atramentum scriptorium, quod contere donec fiat perfecte citrinum, uel album prius: ad hunc modum exiccando conteratur igne continuo, donec albescat, & candidissimum fiat. Uide igitur, ne dealbationis tempore deses sis: negligentia enim accidit, eo quod non uidetur illa pulchritudo: quoniam per hanc dealbationem sine umbra aes fit, omnem suam terrestrem superfluitatem & crassitiem abiiciens. Si igitur aes dealbatur, spirituale fit, & denique nihil relinquitur, nihil defit, praeterquam nebulae & aquae eleuatio. Zozimus ait: Unum ordinem ego noui, duo opera habentem: prius, ut fluat per resinam ( intellige per purgatorium suum ) posterius, ut exiccetur humor Saturni per eleuationem in puluerem leuem. Ponas igitur lapidis leuis partem aequalem, cum repurgato, & contere abluendo & euacuando cum aceto extracto per alembicum, donec albescat, donec candidum fiat. Uide igitur dealbationis tempore, ut supra, & c. Dulcificans igitur medicinam & exiccans, repone, & medicinam exaequa: Calcanthi partes tres, magnesiae partem unam, & medicinae partem alteram, contere simul, irrigans ad solem cum aceto albo dies sex, & postea exiccans pone in fimo bouino, & sine ut urantur per dies duos, uel tres, & tollens ab igne inuenies aurum tinctum ut san- guinem: hoc est, cinabaris Philosophorum, & aes clarum citrinum. Quid uobis ( ait Senior ) & multarum rerum syluae? cum una sit materia naturalis, & una natura, quae omnia superat. Tunc igitur per diuinam aquam solutum & fermentatum, ut fermentum panis, ac deinceps etiam chrysolito aequis partibus contrito & aqua soluto, secundum naturam suam per fluxionem, tingit omne corpus. Zozimus ait: Sol naturalis per chrysolithum spiritualis factus, secundum naturam tingit. Argentum etiam si dissoluamus per aquam, & spirituale faciamus per chrysolitum, aes tingit album. Hoc enim etiam aliis uerbis dixit. Duae enim tincturae nulla alia re inter se differunt, nisi colore tantum: hoc est, unam & eandem praepa198 Nic. Flamelli Annot. rationem habent: quia & per diuinam aquam prius conteruntur, & postea uero per chrysolitum spiritualis medicina fiunt, unumquodque secundum propriam naturam tingit, sol solem, & luna lunam. Per aquam diuinam intellige uisitationem occultorum. Aetesius lapis igitur cum aere colligatus, & cum oleo raphani reductus, hic beatos Aegypti studiosos reddidit. Arte compositum igitur erigens, ac latitantem naturam euocans, per ipsam denique corporum formationes facies, & sic corpora incorporea redduntur, & incorporea corporea fiunt. Si omnia igne attenuentur, & fuligo feratur, erunt uaria, & infrangibilia corpora. Laudetur Altissimus.