Epistolica Forma Ad Philosophos Et Medicos Quosdam In Germania excellentes descriptarum Liber primus, In Quo Tum Rerum Quarundam naturalium continentur explicationes ingeniosae; tum Chymiae disciplina pyronomica, sceuastica & Uocabularia cum quibusdam inter arcana habitis declarantur fideliter. Autore Andrea Libauio Med. D. Poeta & Physico Rotemburgo tuberano οὐκ ἄνευ θεοῦ καὶ φύσεως. Ecce uestibulum Chymiae. 1595 Cum Priuilegio Caes. Maiest. special. ad decennium. Francofurti, Excudebat Ioannes Saurius, impensis Grauitate Et Prudentia Praeclaris Uiris & D.d. Consulibus & Senatoribus inclytae Reip. & Imperialis ciuitatis Ratisbonae, D. D. suis officiose colendis, Andreas Libauius M. D. Et Poeta Summam felicitatem. Medicinam esse artem praeclaram quidem admodum & praestantem, sed quae propter ignorantiam eorum, a quibus exercetur, & ob uulgi ruditatem iudiciumque sinistrum, dum tales pro Medicis habet, & unumquemque cum herbula, & uerborum inani de uiribus eius strepitu occurrentem medica scientia honoreque ornat, omnium artium longe uilissima, abiectissimaque censeatur, Consules & Senat. Nobilissimi, in Lege sua scriptum pridem reliquit Hippocrates. Idem infortunium experiri Chymiam, quae est scientiarum naturalium longe praestantissima, proclamatum est passim. Nescio enim qua infelicitate euenerit, ut, cum olim in Regum & Principum statim a primis inuentoribus possessione, & a summis Philosophis exculta fuerit, nunc a nemine fere attendetur, nisi qui deserta functione sua turpi inhiat lucro, otioque abundare quaerit: populus item adeo deprauata sit censura, ut nullum chymicum existimet, nisi qui uitiosissimi Paracelsi institutum & uestigia sequitur, estque tum mendax deploratus, tum impostor nefarius, & in ueterem medicinam iniurius. Nemo tamen prudentum est, quin intelligat immerito artis id fieri. Dum enim cum improborum hominum flagitioso conatu conspirauit plebis uesania, quam perinde de artibus iudicare fas est, ac de Musica harmonia cuculum, arte immuni ad suos autores referunt crimina. Itaque etiam in medicinae complexus recepta est, iudicatumque ab intelligentibus chymico apparatu medendi scientiam, humanamque salutem carere non posse. Non defuerunt etiam summi ingenii & existimationis laudatissimae Uiri, qui in ea addiscenda, amplianda ornandaque & illustranda plurimum collocarunt operae. Sed & inter optimates inuenti sunt, qui & praeclare de ea statuerunt, suisque sumptibus & liberalitate ipsam ad maiorem excellentiam prouexerut. Collegit Hieronamus Rubeus, Philosophus & Medicus Rauennas non tantum uetustatis, sed & dignitatis chymiae plura argumenta, inter quae & hoc est, quod referente Albucase Reges Abarach destillationis arte plurimum sint delectati, quodque Robertus Neapolis, & Odoardus Angliae Reges cum aliis in summo precio habuerint eius professores. Recenset idem, multos Italiae Principes, qui magna cum uoluptate in isto studio sint uersati. Nefas est tantis heroibus quicquam quod sordes plebeculae sapiat assignare. Splendorem itaque suum ars ista in ueritatis concilio, & amplissimae dignitatis theatro conseruauit. Quantum nostris temporibus in Germania nostra absumptum sit in ea percolenda operae, nemo ignorat, nisi qui fastos rerum & annales. Taceo Cratones, Zuingeros, Gesneros aliosque qui summam eruditionis laudem & uiui sunt adepti, nec amiserunt defuncti, quot Regum, Principum heroumque familiae; quot respublicae eam sunt amplexae? Nec fere gens in uniuersa nobilitate est, quae non aliquid chymicae scientiae foueat, certisque preciosarum operationum formulis tanquam patrio gaudeat thesauro. Patet itaque longe lateque huius artis honor & amplitudo. Inueniuntur quidem in physicorum medicorumque ordine aliqui solertiae tenuioris, qui quod ipsi ob imbecillitatem aut fortunam suam nequeunt assequi, cum uulgo non erubescant imperito calculo condemnare. Sed tangit eos grauissimum lacobi Syluii Ambiani philosophi, medici & chymici summi iudicium, quo inter Idiotas & receptarum compilatores habentur, utpote quibus aliquid egregii sapere sit denegatum. Occurrunt etiam passim ex uesani Paracelsi fauilla enati stelliones, & scarabaei, qui cum insanis auri pollicitationibus in aulas Principum & magnatum sese ingerunt, & dum deprehenduntur uanissimi mendacissimique aliquid labis uerissimae castissimaeque arti uidentur inurere. Unde & in patibulis ostenduntur Parachymicorum uertices, & eculei tormentaque, aut turpes fugae, scelerataeque defectiones inopprobrium artis producuntur. Sed uiri ingenui sapientesque semper discreuerunt inter hos, qui sibi artis titulos & honores perperam rapiunt, usurpantque, & inter legitimos modestosque eius Professores. Plaerunque etiam ex cantu uitaeque genere iudicantur. Proiiciunt enim impostores illi ampullas καὶ ἀμαξιῶα ῥώματα, & profugi ex officina Uulcaniam irrepserunt. Qui periurus fuit aurifaber qui astrologus mendax, & Calendariographus, qui pastor, imo mercenarius pestilens & fugitiuus, qui Organicen contaminatus & de lerna hac similes, ubicunque de aureo ramusculo somnium uiderunt, & scedulam mysticam philosopho surripuerunt, aut ab impostore impetrarut, aut Germanismos Paracelsi perfunctorie limis aspexerunt oculis, possuntque iam aliquid de filtris & aliis balbutire, chymicos statim prae se ferunt, & Carboniperdae post suos furnulos fiunt, quicquid inde per lusum exut, id e uestigio pro essentia chymica obuiis imperitisque ostentantes, & per multorum mortes iter ad experientiam facientes. Quasi uero tam plebeium artificium foret chrysurgia, ut eam sutor, cui non raro magnae est industriae, calceum aut ocream bene periteque suere, primo statim aspectu queat addiscere. Est quidem chrysopoeia, siue uerum aurum efficiat, siue uero similimum, aut excellentius metallum, quemadmodum contestantur uno ore philosophorum & artificum plurimi, nec desunt historiarum experientiaeque adminicula, neutiquam absona a potentia naturali & ueritate. Astipulatur enim illi & ratio. Itaque nec de hac chymiae parte est desperandum. Sed e mechanica prorepentes, & officinarum desertores, qui magnates emungunt, pecunia, illosque per fumos Parachymicos circumscribunt, eam callere probeo exercere posse, qui factum est, ut unquam sit creditum? Utinam persuadere Principibus possem ut ab eiusmodi omnibus sese abalienarent, qui grandia magnis promittunt uerbis, cum tamen res ipsa sumptus quidem paucos ( Nam Arnoldus quinquaginta coronatis constare totum opus asserit; theoremata turbae praefixa non ultra auri puri unciam requirunt, uanitatis conuicto libello quodam, quem ad autorem Paracelsum referunt, in quo quatuor besses seu marcae exiguntur ) postulet, at acumen Philosophorum & rerum naturalium peritiam ueram eamque non exiguam, qualis in sutrinae desertores cadere non potest. Uestram ego amplitudinem, Uiri Consultissimi, sicut praeclare de uera Chymia sentit, & ad imitationem magnorum Regum & Rerumpublicarum laudatissimarum professores eius non auersatur, sed fauore amplectitur: ita ab impostoribus esse alienissimam, hancque animo sententiam deliberatam circumferre, non esse honore suo spoliandam artem, quaquam a fauillis Paracelsicis pessime tractetur, persuasum statutumque animo habeo, Equidem elaboraui in ea, quantum per reliqua studia licuit. Sed quo amplius eam uerso, eo arridet magis adeo, ut ad formam perfectarum scientiarum accommodare praecepta eius, & Aristotelea artium constitutione methodoque Ramaea illustrare animum induxerim. Uidi nempe, quam obscure, perplexe deprauateque eam descripserit Paracelsus. A ueris Philosophis membratim est explicata dispersimque tradita. Nam alicubi praecipitur de sola Chrysurgia. Alicubi de sola destillatoria. Quidam uaria congesserunt opera, omissis praeceptis catholicis, & operationibus generalibus. Lullius & Ulstadius unam quintae essentiae destillationem cum elementorum separatione attigerunt; reliquum pene totum est infusio seu extractio quadam. Addidit Ulstadius etiam de lapide quadam, & Lullius aliis libris de eo est copiosus. Paracelsus in Archidoxis praeceptiones specialium operum est molitus, sed suo more ἀκυείως perplexe & incondite. Quidam pollicitus est Alchemiam magnam. Uidi librum primum. Indignus est tanto hiatu. In omnibus quos conspexi methodum integrae artis, & euidentiam desidero. Consilium itaque cepi, quoniam eiusmodi labor non uidebatur nec esse unius hominis, nec debere esse, de adeundis uiris doctis & amicis per epistolas, quibus animum & institutum non declararem tantum & significarem, sed & facta quasi σκιαχραφίᾳ operis ita proponerem, ut iudicare facile rem possent, & si quid ipsi per experientiam cognouissent, addere. Ubi manus admota est, euasit in iustum commentarium opus, quod ita edere quomodo alii epistolas uirorum doctorum consueuerunt longe apparebat consultius praestabiliusque quam singulis mittere literas singulas. Ita enim diffusa accepissem iudicia, & fortassis ea scripsissem quibusdam, de quibus alius potuerat iudicare rectius, ne quid de mittendi difficultate dicam. Nunc uno uolumine omnes possunt intueri consilium omne. Iustius itaque libro res est comprehensa. Uerum enimuero non facile consentiunt multi, nisi uno quodam colligati uinculo, & ad concordiam in uno redacti. Cum itaque ab unius principatu pendendum foret, quasi perspectas omnium mentes ad uestram amplitudinem, Uiri nobiles, adduxi, quam, ut autoritate & tutela sua hoc opus complecti uelit, submisse rogo. Decet Statum Imperii, & Remp. nobilem iste labor. Ubi enim Aristocratia cum Monarchia, laudatissimis nimirum gubernationum politicarum speciebus ad formam optimi Imperii iucunda contemperatione conspirauit: ibi necesse est, sicut in alia optima quaeque redundant, ita quoque literis praeclaris suum esse praesidium. Et fouet uobis praeclare constituta Respub. non tantum, ut cognoui a fide dignis, alios uiros industrios a Chymicarum contemplationum operationumque studio non alienos, sed & Martinum Rulandum, Martini Chymici summi, & optime de ea arte, ut & de re medica meriti filium; cuius tum adhuc in academiis uersantis noui indolem praeclaram, tum summis aucti honoribus & in Repub. uestra laudatissima publica auctoritate medicinam facientis, & eruditionem & dexteritatem probo. Quod mihi certissimo est argumento uerae chymiae suum apud uos esse non ornamentum tantum, sed & perfugium. Est istud laudis instar consummatae; est autoritatis incomparabilis, tanquam ad portum tutissimum ex importuno mari ad uos se recipere, liberalium honestorumque studiorum olim in Regum & Principum ulnis acquiescentum familiam, nec repulsam ferre, sed gratissimo foueri complexu etia inter tumultus & dissidia mundi. Uos uidebantur eruditorum designare mentes; uos consecratum dignitati uestrae hoc opus accipite, uos honore uestro inscriptum amplectimini. Uos decet, sicut aliis rebus estis celebres, ita arcanae chymiae patrocinio non esse ignobiles. Non itaque dubito, quin gratus uestrae amplitudini hic meus sit futurus conatus. Multae sunt Respub. quae non tam bellicarum, & iustitiae artium fama celebrem sibi quaerunt memoriam, quam eruditorum uirorum frequentia & stipatione. In hoc ipsum sumtus expendunt non contemnendos. Uestra sitne ab isto instituto aliena? Imo certare eam cum plaerisque, testimonio est eruditissimus in omni genere sacrae Philosophiae uirorum numerus apud uos copiosus. Eo itaque confidentius uestrae grauitati dignitatique hunc meulaborem offero, quo id apud me est certius. Ualete Uiri Nobiles & Consulti, & foelicisma gubernatione Rempub. perpetuo possidete florentissimam. Pridie Calend. Augusti Anno Ciɔ. Iɔ. Xcu. Rotemburgi ad Tubarim. Uaria iudicia subeunda sunt illi, qui publico committere labores suos, uulgarique subiicere censurae sustinet. Placuit de aliquibus in uestibulo lectorem monere, ne in primo statim limine aliquid sinistri de hoc opere suspicando impingat. Principio eum in fronte huius libri uocabulum Chymiae conspicies, noli putare, lector, me τὴν παρακελσιην aliquoties iam explosam, postliminio amplecti & profiteri. Longe diuersae res sunt Paracelsia & Chymia. Non est honestum, artem castissimam purissimamque ab impurissimo homine, & ueritatis deprauatore denominari. Ueterum sequor instituta. Hec coniuncta cum Philosophorum recentium, non Paracelsicorum, sed Peripateticorum, Hippocraticorumque obseruationibus explicata methodice, & illustrata perpetuitare praeceptorum uelim. Si item quid inuenies, quod eodem modo praecepit Paracelsus, aut etiam eius nomen productum conspicies; id non huius autoritate niti, sed ueritate ueterumque & recentium ante dictorum philosophorum cogites. Uerum propter se amplector, & optime sentientium calculo illustro. De Paracelso perinde est, siue neget quid, siue affirmet. Deinde me forma epistolica usum potius quam scientifica instructione, & non tam praecepisse, quam consuluisse, ne mireris. Non unius esse debere iudicaui, ad quod requiritur opera plurium. Si etiam has modestiae partes asscripseris, ex officio feceris. Si praeterea in autorum es uersatus lectione, & ueram tradendarum scientiarum leges nosti; non arbitrabere, me actum agere, & id quaerere, quod pridem ante sit absolutum perfectumque. Lege haec nostra, intellige & iudica. Ubi cum reliquis contuleris, discrimem agnosces. Desiderabis insuper, opinor, aut saltem expectabis commentationem particularem de oleis, aquis, calcibus & reliquis: Quin inhiabis totus aureae arti. Ego uero tibi spem fecerim etiam istorum, quantum fas est, de singulis praecipere. Tu fac ut aequitate in iudicando utaris. Si Deus uitam prorogauerit, accipies & de illis. Sin gestit tibi animus maturius cognoscere, adire te iubeo uiros in ea re praeclaros, eorumque monumenta consulere. Praestitit autem in chrysurgia laudabilem operam Thomas de Aquino ad fratrenim Kenaldum, Alanus item & Bernhardus Comes ad medicum Bononiae. Nihil euidentius in eo genere est Rosario Arnoldi, turba philosophorum, Richardo & aliis. Poteris & Paracelsi tincturam quandam & manuale percurrere. Nam in his sunt praecepta ueterum. Iohan Dee Londinas & Geberus coruum ludunt hiantem. Quod si te illos quoque intelligere non posse conquerare; utere conuersatione eruditorum. Si gratus eris, poteris informari, sed astrictus artis legibus. In destillatoria elaborarunt multi. Diligens admodum est Iohan. Baptista Porta; & Hieronymus Rubeus. Suppeditat aliquid Paraeus, Matthiolus, cum magna copia recentium. Inter ueteres est Geberus, & alii quibus ob Paracelsi memoriam addo Lullium de quinta essentia, Ulstadium, Albertum & coaetaneos. In uariis artis partibus eminet industria Gesneri, Cratonis, Zuingeri, Guintherii, Euchiontis, Geberi, etc quibus adiungi potest qui nuper scripsit, Penetus, &, si forte alios quoque Paracelsicos desideres, Dornaeus, Turneisserus & similes, quanquam uix hauries lucem e tenebris. Si praxin expetis, adi magnas illas Respublicas, Norimbergicam, Brunouicensem, Augustanam & alias. Magnae spei confugium est in familia Ranzouiana, & castro Uraniburgo. Habent & aliae ciuitates principatusque praeclara exercitia, a quibus usus artis esse potest. Ego in hoc occupabor, ut quae ratione & experientia optima sunt inuenta iudicataque colligam, & ad principia naturalia & artis exigam, additis parachymicorum notis, & informatione scientifica. Quod si interim est, qui hec laudabiliter expedire possit, eum ut hoc faxit rogatum uelim, tantum abest ut prereptum quid putaturus sim, aut inuisurus. Est autem is quoque labor necessarius. Non enim cogemur, ut hactenus, pro auri essentia uorare cinabarim; pro sale ueneris, uitriolum cupri, pro oleo spiritum & aquam, pro auri praecipitato turbith uulgare, etc. acceptare si exterminatis erroribus uerae praeparationes secundum demonstrationes scientificas fuerint in lucem protractae. Habebunt & tyrones, in quo certo acquiescant, ne in impostorum scopulos incidant, & magna pecunia redimant nugas maiores. Utinam uere ad academiarum professionem syncerum artificium uocaretur. Si quis hodie periculum facere uelit, eum uesanos Paracelsitas consulere oportet, aut aniculas, aut aurifabros inertes desperatosque, aut seplasiae famulos rudissimos similiaque artis honestissimae piacula. Apud liberales professores omnis eius uox obticuit. Ars quaeritur apud inertiam, sapientia in prostibulo uesaniae, & lumen inter tenebras. Hinc euenit ut si quid scribendum, sit de chymia pene ad alphabetarios sit redeundum, & ante sententiam discendum quae res sit chymia, quae cucurbita, alembicus, & reliqua. Sed mitto ista. Quod non omnes qui chymiae fama sunt celebres attigi, aut etiam forte aliquos compellaui, qui chymicarum operationum habentur imperitiores, excusatum me quaeso habeas Lector. Non poteram omnes nosse, nec relicta Germania & amicorum consortio adire Galliam, Italiam, aut peregrinos. Hoc sibi persuadeant omnes ubicunque sunt, periti, me aliquibus nominatis intellectos uoluisse omnes. Quicunque ergo aliquid ad publicum emolumentum comportauerit, ei suus erit relictus & locus & honor. Nec nos quispiam tam inopes ex Dei gratia rerum putet, ut graculis Paracelsitis nequeamus occurrere, si pungere & inquieto strepitu interturbare uelint. Sunt ad manum ea praesidia quae ipsi uix per somnium uiderint. Loquor de praesidiis scientiae. Opum multitudinem non moror. Est & admonenda simplicitas quorundam hominum, qui negant chymica ita esse diuulganda, ut tyronibus sint utilia, quia seruandum illud Hippocratis institutum, quo a sacris medicis arcet profanos. Ego uero neminem admittendum puto nisi artis tyrociniis initiatum. At non est occludenda ad initia ianua. Ut multi possint fieri sacri, multos aduoco. Ne dubita; non est tam leuicula chymia, ut illotas patiatur manus. Tu nihil inuita dices faciesue minerua. Si quem Deus ad chimian per naturam aptum reddidit, itaque consecrauit, tune eum iterum profanes, aut a lege sacrorum prohibeas? Tune Deo, naturae, & officio in societatem bellum inferas? Si docere quid laudabiliter potes, cur sis minus preceptor quam uesanus Paracelsus? An ignoras te per donum istud ad docendum esse uocatum? Occultesne commissum talentum? Auarorum infamia est quod ipsis tam desit quod habent, quam quod non habent. Tu schedulam chymicam possides, nec exerces ipse, nec aliis communicas. Quid ab auari iudicio distas? Metuis ne arcanum desinat esse arcanum, neque inquinetur impuris manibus. Quo magis metuis eo plus degeneras ab imagine Dei primeua. Non debuerat nimirum te iudice Deus ab aeterno tacitum mysterium mundo reuelare, quia desiit esse occultum, & male tractatum est a multis. O te stulte sapientem. Quot dies putas superfuturum mundum? Beaueris nempe te si cum schedula arcani chymici tineis potius commissa & pulueri, quam fratri homini, coram tribunali Christi apparueris. Multum praestiteris si breui usura nos pauci aeui ditaueris. Cui uero reliqueris id magisterium tuum a morte? Dignisne an indignis? Ne reformides indignos, uiuus publica & manifesta dignis. Heredes tui non pulpita uermiculosa puluerulentaque scrutabuntur, sed nummorum capsulas. Tuum uero arcanum forte etiam ad inhonestiora perueniet, nec tu inde praedicabere. Hoc tibi lucro erit, nec uiuus per ora uirum uolitabis, nec mortuus fuisse aliquando intelligeris. Sed relinquamus caninas sordes canibus. Non deerunt porre iniqui iudices, qui me gratis petere reuelationes iniuste clamabunt, & offerent cum pecunia conditiones silentii iuramento firmatas. Non quidem equum est suo commodo fraudari quemquam qui in disciplinam multos contulit sumtus. Sed cum sint plures quibus nihilo ars constitit, aut cui uenali ob nimium precium non inuenitur emtor, quid emolumenti hi expectent? An uero parum est fama bene meriti de publico frui? Si tanti aestimas tuas schedulas ut nullus possit aequiualens dare, quin donas gratis, imitatus exemplum Zeusidis pictoris? Poterant hi qui thesauris abundant liberare ab occultatoribus apparatus, eosque publici iuris suo beneficio facere, & immortale consequerentur nomen. Sed plerunque magni estimantur nugae a pauperrimis. Felicius agerent si a paruo principio ad profectum aspirarent. Cum tanta sit stipendiariorum copia, & mendicantium publice prouentus, e stipis reliquiis poterat tantum cogi quantum satis erat ad artis initium, praesertim si sit spe foecundum. Eos tandem ad quos epistole sunt exaratae rogatos uelim, ne putent sua nomina hic ita parroponi, quemadmodum agyrtae in nundinis tabulas suas solent. Semper fui studiosus honoris bonorum. Eum etiam num sartum tectumque uolo. Ratio epistolaris mea tantum abest a consultis Paracelsitarum & fraude extortis literis, inuitisque autoribus diuulgatis, quantum a fraude doloque honestas, & a turpitudine liberalitas. Ideo etiam non doctorem & magistrum me exhibeo, sed discipulum & consultorem, quasi examini ingenuo amicis & doctrinae egregiae testimonio ornatis me sistens. Rogo autem ut colloqui respondendo non dedignentur. Ita enim speratus profectus emerget. Praesagit & hoc mihi animus, fore quosdam qui me nimium dicent in declarationibus parer documenta externa fuisse: Debuisse sua sententia omnem praxin nude, distincte, & maxime pueriliter proponi, ut etiam hi qui nunquam ne elementum quidem chymiae aspexerunt, potuissent rem penitus intelligere & cum fructu in lectione uersari. Aliis ero obscurus nimium & mysticus, quemadmodum sunt, qui conqueruntur se priorascripta mea eandem ob causam non posse intelligere. Atqui artifices me palam prostitutae artis accusabunt. Scitote uero censores mei, me familiariter hic cum eruditis colloqui. Horum captui non erant nimis rancida & plebeia offundenda, sed paulo acutiora. Nec nihil dandum oblectamentis. Nam epistola non fert tantum rigorem, quantum praecepta sola. Itaque liberius indulsi rerum physicarum contemplationi. De obscuritate si conquereris, iniquus es. Nam ideo ex naturae & officinae apparatu addidi commentarium, ut non tantum fontes monstrarem, sed & euidentius docerem. Si naturalia non assequeris; nondum es aptus Chymicis operibus. Disce physicen ante ἐγ¬ χειρήσεις chymicas. Uocabulis usus sum ualde popularibus, ut agnoscent periti. Sed tamen loquendum fuit non raro cum artificibus. Si non assequeris; haec tibi esto prima cura, ut sermonem disciplinae intelligas, id quod facere cogimur in omni arte. Ubi id consecutus fueris, lege & relige quae scripsi; omnis fugiet difficultas. Quae plura impedimenta afferes; ea, ubi intellexero, curabo sublata in artis informatione, quanquam nullus est qui omnibus queat satisfacere, & ut uetus habet, ne Iupiter quidem, siue pluat, siue abstineat. Tantum est. Stolicum Andreae Libauii Uiri clarissimi, Medici & Poetae Elegia D. Bartholomaei Hubneri Philosophi & Medici Erfurdiani. Ut nouaiam non sunt medicamina chymica, primum Nec medicis hodie cognita facta scholis: Sed priscis Arabum, Saracenorumque libellis Eruta, nunc Uultu splendidiore nitent, Nostraque nouerunt ea pharmacopolia dudum, Ac his aucta suum sponte dedere locum: Sic neque depellunt omnes e corpore morbos, Artis constituunt nec documenta nouae. Pars tantum dici, sed non ars tota medendi, Rem si perpendas dexteritate, queunt, Exornantque magis cumulantque Machaonis artem, Atque ancillantur, non dominantur ei. Concidit ergo gregis Sani iactantia mendax Admiratorem quem Paracelsus habet, Et confunduntur bombastica somnia, multi Per quae nunc medici protinus esse Uolunt, Quantumuis artem nullam, methodume praehendant, Quam docet Hippocrates, quamque, Galene, tenes. Ingenii qui sunt adeo petulantis, St omnem Doctrinam beterum nil Saluisse belint, Pharmaca nec toties per secula cuncta probata, Et quae naturae prouida cura dedit, Humanae quicquam dicant conferre saluti, Ni prius haec ignis flammea uisque nouet. Et licet haud cupiant rerum cognoscere uires, Quas in nostra dedit commoda terra parens; Nec norint quantum possit Uulcanus in illas, Et quae sint nobis apta, Sel apta minus, * * 4 Ludicra Ludicra sed tantum Uocum portenta sonare Pauca queant, ipso penetimenda sonor Aut aptare lutum fornacibus, addere prunas, Et torrere mali tradita more coqui: Se tamen antiquis cunctis, cunctisque modernis Doctrina claris conspicuisque Uiris, Absque pudore ferunt parasangis pluribus ante: Umbrae sunt reliqui; Rectius hi sapiunt; Si nempe hoc sapere est, homines deludere Uanis Promissis, fumos Uendere, falsa loqui, Et pro perspectis, notis, & sape probatis Noxta, tecta dolis & fugienda dare, Ac hominum plenas sic exhaurire crumenas, Certaque prouita tradere tela necis. Quis tanto fastutam Sanas, obsecro, nugas Uel sine fronte prius uel sine mente dedit? Quam quos nuac iuuat a Paracelsi nomine dici, Ac Una morbos quosque fugare lyra? Astipulatores tamen haec uesinia multos Inuenit, & non est absque patrocinio. Scilicet est auidum Sulgus nouitatis, amatque. Asfectu potius quam ratione regi. Inde fit ut sua committantiis corpora plures, Pauca quibus nemo crederet aera catus, Et conducuntur precio maiore pericla, Et mors, quam redimi Uita salusque queant. O caecas hominum mentes, o secula caeca. His quot sufficient moribus anticyra? Quando rogo, sapiet mundus post mille tot ictus? Quando suo damno cautior esse uolet? Porriget aut sanis quando monitoribus aures? Quando sequi rectos perget in arte duces? Optima maiorum cur non Uestigia mauult, Calcatamque probe quisque tenere Uiam, Auia quam tantis sectari plena periclis, Tot foedis monstris corpus & obiicere? Si quid habet sani chemia, uel utilis in se ( Commoda multa autem, sanaque multa tenet ) Omnia dexterius tibi pharmacopolia nostra Et medici quorum mens bona, fida manus, Quam leuis impostor, quam stellioanus, & audax Histrio, nulla quibus mensque fidesque, dabunt. De quo ne dubites, bel aberres, optime Lector, Perlege Libauii quod modo cernis opus. Iratas habeam musas, & Apollinis arcum, Ac faueant ceptis numina nulla meis: Chymica si quisquam dextre magis hoc, uel aperte Maiorie fide, candidiusbe dedit. Gratis est Solnis occasio digna: iuuentus Hunc praeceptorem nunc uelit ergo sequi. Recte perdiscet noua pharmaca iungere priscis, Amborumque simul fergore corpus ope. At te, Libaui medicorum gloria, nostras Qui scriptis auges, atque tueris opes, Prosperet incolumem clementis gratia Christi, Nestoreosque dies hic superare sinat, Pluribus ingenii decores ut foetibus artem Poeoniam, qua nil hic prius orbis habet, Confundasque styli telis felicibus omnes Quos insectari cunque iuuabit eam. Sic immortali celebrabere nomine, cunctis Et toto fies notior orbe bonis. In Epistolas Chymicas Libabauianas D. Bernhardi Stiberi Elegia. Res medicas, magicasque dolis Uitiisque patere Iampridem grauiter scripsit Aristoteles. Idem naturas rerum feliciter olim Scrutatus solide Plinius asseruit. Apparet ratio, turpis quod inertia belle Famosis titulis tecta latere potest. Grande sonant auri sulphur, Tinctura superbae, Sal ueneris, stibis magna magisteria. Sunt tamen ad fraudes haec singula saepe parata, Nec nisi praeclaris cognita rite uiris. Imponit multis Uaria Uersatilis arte Mercurius, cordi perniciosa lues. Nobile nomen habet, Turbith, Sol, Luna, planetae: Nobilior reliquis res Panacea fuit. Attamen haec potuit seducere Teutonas oras, Cinabrii saltem nixa colore leui. Saeuius hi peccant, aegris qui certa Uenena Non bene per chymiam cocta recocta, ferunt. Hic seges erronum foecundaque messis habetur. Fors cur id fiat, lector amice, rogas? Stant academiae sanctissima templa mineruae: At ceu nulla, in eis chemia spreta silet. Mordicus affixos libris plaerosque Galeni, Quid possint medico, chemica facta fugit. Inde supercilio non intellecta refutant, Exemplisque malis corda tenella trahunt. Talia conspiciens ciniflonum turba nefanda, Arcem chemiae mente furente petit, Carbonesque mouet tiliae, atque superbit inique Uendens pro essatis quae Paracelsus habet. Sic aliquot lente Paracelsia creuil ab annis, Nempe impune tulit funera multa diu. Hanc cupit ingenii Salidis succidere neruis Libauius, fucis non toleranda sudes. Conficit id forma literarum, St si quid amici Conferrent operae, stellio nudus eat. Uix Snius enim res haec operosa Sidetur: Plura oculos plures cernere posse putat. Sic Crato, Gesnerus, Zuingerus, Baccius, aeque Adiuti a multis multa dedere foras. Hactenus ille quidem propere clarissma scripta Impiger expressit, singula marte suo: At potiora dabit sua si coniurgere docti Rerum Usque graues, quae didicere, uolent. Et quare inuideant orbi, quae publica fient, Inuitis ipsis, uitam ubi reddiderint? Inseruire decet mundo, celare nec unquam Quae conferre aliis emolumenta queas. Ostendit liber hic quoque, quae paracelsicus erro Uix summis precibus, muneribuse daret. Idem si facerent alii, qui mystica magna Naturae callent, ars bene culta foret. Det Deus hoc semper Uotis ardentibus opto; Ut ueri faueant artibus artifices. Sic sancte rerum berus seruabitur usus: Cedet agyrta procul, transfuga nullus erit. Ioachimus Camerarius Pater Phil. & Med. summus Andr. Libauio. Opus tuum ἐπιστολικὸν probo. Hortor te O etiam atque etiam illud ut perficias & in publicum edas. Erit utile studiosae iuuentuti, etc. Nus Beyer, Medicus Reipubl. Francofurtensis ad Moenum. Studium tuum in ornanda augendaque medicina indefessum, uehementer equidem probo: & polydaedalam miror uim ingenii. Chymiam enim, quod multi desiderarunt hactenus, ab inquinamentis & tenebris, quibus lucifugae Bombastaei artem nobilissimam conspurcarunt, uindicare & perpurgare, pristinoque suo restituere nitori, satagis. Id licet tentasse quidam uideri possint, aut uelint potius eos tamen, uel rei difficultate uictos ac deterritos a coepto destitisse, uel pari obscuritatum labyrintho discendi cupidos delusisse, constat. Quare palmam tibi merito uiri docti deferendam statuunt: quam & gratulor, & diuturnam perpetuoque florentem opto, etc. Zacharias Brendelius Philos. Et Med. excellens Ienensis academiae Professor, etc. Magna me tandem cura liberasti, cum scribis te chymicam artemita elaboraturum, ut saluis principiis physicis & medicis, studiis nostris possit esse commoda. Magnopere te hortor, ut quod cum Deo incepisti, bene absoluas. Quid ego uero te? Camerarium scribis tibi autorem esse. At quem, quantumque uirum? Id uero est quod uotis omnibus expetiuerunt tum alii tum Lipsensis Academiae professor Barthius, sperans fore qui chemiam medicinae compularet, quandoquidem altera alterius opem poscere necessitate quadam uidetur, etc. Bernhardi Praetorii Poetae Caesarei Anagrammatismus. Andreas Libauius Dan aureus Labiis. Dan inodoratis Libani radicibus ortus Aureolas scatebris eiaculatur aquas. Aureus es Labiis Dan nobis clare Libaui. Aureus e labiis nam tibi sermo fluit. Seu tibi Moeonium libeat deducere carmen; Aureus e labiis en tibi sermo fluit. Seu tibi Poeonium libeat describere succum: Aureus e labiis hic quoque sermo fluit. Iure igiturmerito Labiis Dan Aureus audis Cum rebus quoniam nominis omen habes. Miracla rerum calluit abdita Pellaea qui praecordia consciis Doctor rigauit gnauus Undis, Et Macedum erudiit tyrannum, Id propter immortalia laureae Nactus birentis munera. Tollitur. Nunc Usque coelo pridem ad Umbras Missus, & e tumulo refulget. Nec Parua mansit gloria paonem De rupe Coa. Firma Machaonis. Laus Pergameni est. Si sagaces Protulerint chymiae labores. Ecquos triumphos ferre nequiuerant? Cognosce Tyro, quid Stagyretus Argutet heros, quid Galenus Personet, Hippocratesque dius. Coniunge sed mysteria Lemnii Miranda fabri, soluereque artifex Edisce clausarum arcta rerum: Multa profundius enitescent. A. L. D. Chymicarum, Lib. I. 1 De uituperiis chymiae Paracelsicae & aduersantium argumentis. fol. 1 2 De uerae chymiae honore 19 3 De difficultatibus quibusdam in usu etiam ue¬ rae chymiae 48 4 De magnificis chymicorum promissis in nutritione & medicina 56 5 An chymia propter morbos epidemicos sit inuenta, ut substantia tota totius substantiae sanari passiones queant 68 6 De notatione chymiae 82 7 Quid sit chymia 84 8 De eadem definitione 88 9 De essentiae uocabulo 92 10 De primo ente 98 11 De ente simpliciter 100 12 De constitutione artis chymicae 107 13 Methodus constitutionis artium 116 14 Iχνογραφία χυμείας 124 15 De cinabari, minio, cerussa, lazurio factitio, plumbagine, lithargyro, scoriis & similibus, an sint operum chymicorum genera 133 16 De scrupuli: quibusdam uersanti in chymico¬ rum lectione obuiis 139 17 Experimentum explicationis hieroglyphicae in tabula smaragdina Hermetis 144 18 De obscura chymicorum locutione 162 19 De numeris quibusdam in chymia usitatis 171 20 De ouo philosophico eiusque partibus & es¬ sentiis chymicis 179 21 De principiis & elementis chymicis 184 22 De usu principiorum & elementorum apud chymicos, & praecipue de pyronomia 194 23 De ornatu & supellectili chymica 213 24 De colis chymicis, uitrorum munimentis, re¬ clusione, luto, etc. 228 25 Ueterum physicam a Peripateticis explicatam comprobatamque non mutari obseruationibus chymicis 240 26 Argumenta chymicarum operationum ex Aristotele 247 27 De Galeni uoto, quo aiunt exoptasse eum sibi chymicas segregationes ignotas 255 28 De argumentis & coniecturis quibus constet quodnam quomodo sit elaborandum. 263 29 An chymicus apparatus dependeat ex consideratione chyli, chymi & ὁποῦ 268 30 De tincturis 275 31 De uentriculo Struthionis & astro chymico 80 32 De aqua paracelsica immatura, lilio & lapide philosoph. 283 33 De uitris chymicis, clisso, acida muria, regu¬ lo, lixiuiis, etc. 285 34 De auro uitae, Realgare, sanguine lacertae, Xenechdo, lacte uirginis, & aliis 289. 35 De sanguinibus chymicis, crocis, galbaneto, crystallis, corallato & theriaca minerali 294 36 An chymici ignorent Galenicas operas, quibus fiunt electuaria, syrupi, pilulae, etc. 298 Chymicarum Liber primus. Epist. I. De Uituperiis Chymiae Paracelsicae & aduersantium argumentis. Ad Cosman Crenandrum Uirum eruditum, & medicinae Doctorem Stadae. Ualde placuit mihi tuum, Crenander, studium, postquam conspexi te non uulgariter philosophie & medicinae adiicientem animum, quasi ad cupiditatem, qua ad sciendum res praeclaras natura duce ferebaris explendam quaeuis satis esset notitia, sed aliquid solidius diuiniusque uestigantem summo cum conatu ad abstrusa, a uulgoque remota contendere mysteria naturae. Huc tyrociniorum tuorum spectarunt anni: huc, postquam honores ex uirtute doctrinaque praestante consecutus es amplissimos incredibiliter aspiras, cumque cognoueris inter chymiae professores, quemadmodum prodigiosa illa testantur praeconia, aliquid singularis, & maxime secretae latitare sapientiae, ad quod peruenire non cuiuis fas sit, propterea quod, licet ipsi inter se sat disserant aperte consuetaque utantur & lingua & scriptura; tamen exteris omnia significent tecte per literas, quas hieroglyphicas olim Aegyptiorum nominarunt philosophi; qui artis illius & inuentores duce Hermete quodam ter maximo creduntur, & ampliatores, perfectoresque: totum te huic professioni consecrare, & in abyssum eius scientiae demergere, quantum animaduerti, decreuisti. Uerum enimuero sicut philosophicum illum ardorem, & medicinae sitim commendauerim; ita in chymia μηδὲνῖχαν fieri debere contenderim, & cum Catone literas quidem chymicas inspectandas delibandasque, sed non perdiscendas, adeo ut cuiuis te credas magistro, & absque iudicii acrimonia sectere, uerumque putes quiduis, suaserim. An ignotum tibi potest esse quantum huic arti, sicut olim exorientis Euangelii lumini, contradicatur locorum ubique tam a summis quam ab imis? Nati & ueri Dei religioni sumus, & humanae societati colendae, iuuandae, tuendaeque. Stationem hanc deserit, parumque sortis suae memor est, quisquis in solitudinem fornacum chymicarum ingressus inter Uulcani latet tripodas, & quasi nec diuinorum officiorum nec humanarum rerum ad se pertineret cura, posthabita sacrarum literarum lectione, iuris ciuilis inspectione repudiata, & legum domesticarum sanctione neglecta, cum flammis prunisque conuersatur, colluctatur fuliginibus & nidorum acumine sensus perdit. Si accedas, & quid rerum geratur, explorare uelis, non accipias responsum illud liberale, quod olim in casula sedens se accedentibus dedisse fertur Heraclitus: Ingredimini; Nam & hic Dii habitant: sed torua fronte & titanicum prospectante uultu morose aspereque excipiaris; mox etiam sus, canisque audias, qui sis ab illis arcendus margaritis, & uel flagrorum uerbere a templo illo abigendus. Si qui in transcursu urbis urbanitatis quiddam, aut conspectu ciuis semiuiri ciuilitatis arripuerunt, illi te uerborum inanitatibus detinent, & tricas apinasque immensis extollendo laudibus ita dementant, ut, cum nihil nisi murmura manium, & portenta strepitus Uulcanii audiueris, mirifice tamen tibi placeas, putesque eximium quid nosse cum scias nihil, id quod uere est a saeua illa Dea Circe potentibus dicteriis ex hominis facie in arrogantem transmutari leonem, qui postca socios aliquando suos rugitu denteque persequatur hostili, tantum abest ut illis, quod lex naturae exigit, sit emolumento. Iam tu intelligis ipse hominem exuisse eum, qui humanum dedidicit morem; quique finem non amplius seruat spectatque suum, eum ad bestiarum uel aliam quampiam defecisse transiisseque familiam. Sed nolo apud te in epistola ambitios e declamare. Nuda saltem argumentorum produco pondera. Qui naturam destruit, potestne is eius esse amicus? potestne is probare, quod a sapientissimo architecto ea est instructum facie, qua & optimum esse uisum est, & ad omnem humanae uitae rationem commodissimum? Contemplare chymicorum instituta. Integros quasi a matre sua accipiunt interdumque rapiunt partus. Hos satis decore apteque informatos reformant; natiuam faciem exuere cogunt, nouaque inducta ita adulterant, ut non agnoscas rem naturae. Tantamne in hominem cadere proteruitatem? Qui cerussatam miniatamque uulgo ostentant faciem, qualis olim inter scorta sua concubinasque sedisse dicitur proclamatissimum turpissimarum uoluptatum mancipium Sardanapalus, suo uitio omnibus bonis sunt inuisi, molesteque inter homines uersantur. At extremae saltem cuticulae illeuerunt mangonium, facile ad natiuum reditura illa. Quo odio illos prosequaris, qui intima cum externis peruertunt? Imperfectam dices, inabsolutamque naturae sobolem perficiunt. Sed isto portento scelus scelere cumulabis grandiore. Nego tibi naturam sibi relictam imperfectum quid parturire, nisi uitio alieno. Nego si quid non perfecit natura, id arte chymicorum posse absolui. Ab intimo motus perfectionis est. Nisi omnem temperaturae uim in manu habeat sua chymicus, edere perfectius quid nequit. Sed quid ille perficiat? Imo perfectissima quaeque naturae opera exquisitissimo congerit studio. In his elaborat. Uesaniae est perfectissimo addere uelle perfectionem. In ultimo quies est, nec ullus ei motus accedere potest alius quam in contrarium. Imperfectum autem aduersatur perfecto. Corrumpit ergo chymicus, non perficit amplius. Sed dono tibi aliquid perfectionis. Cum absolutum est opus, quidnam tandem factum est? Phantasma nempe hominis uesani. Coctionibus enim fortuitis dum assidet chymicus, quicquid fortuito prodit, id eximie effert, id pro essentia ignaris exhibet, cum non raro effugiente essentia restent stercora. Male agitur cum hominum incolumitate cum aegrotantium mente somnia coguntur pro ueris exosculari. Tu ipse iudica an non essentia misti sit mista. At suis coctionibus misturam perdit ille tam praeclarus artifex. Crasi destructa quidnam promet ex olla? Lutum nempe καὶ κoπρον seu cineres fauillamque, ut pronunciat philosophus. Si ita laborare artis est; quemcunque corruptorem deprauatoremque naturalium pro artifice habeas. Quicquid in natura destruitur mistum, id simul perit totum, inque ultima redit. Non enim equi cadauer soluitur in truncum & membra, nec haec uicissim in homogenea & heterogenea, ossa, carnes, cartilagines, cutem & reliqua. Ita si quid comburas, non exit seorsim sanguis, neruus, uena; sed omnia simul eodem atteruntur infortunio. Iam autem quod ad ultimum redactum est, id ancipitem habet ad omnia facultatem. Omnium enim materia est τὸ ἔχατον. Elementa καὶ ὑλη uere sunt πανσπερμια quaedam seu omniseminarium. Quamcunque formam contingit ab aliquo operante immitti; eam capit. Si chymicus formarum esset largitor; creator foret, qui nouas generare posset rerum species. Omnium item motuum naturalium, articulorumque esset conscius. Sic enim, non aliter, pro arbitrio formam materiae largiretur. Sed quis tam prodigios e amens sit & impius, ut uel sibi istud uel alteri hominum, ne si Prometheus quidem ille fabulosus sit, tribuere ausit? Si itaque quid procurat, id totum fortune erit, quo pacto cur non fiant omnia ex omnibus? cur non pro alexipharmaco uenenum? Rectius hore collocantur in naturae integritate spectanda. Abundantissima haec sylua est. Innumeris hominum etatibus non potest considerari percurrique quin semper aliquid denuo notandum illa sibi seruauerit. Hem tibi diuitiarum copiosissimarum mare. Hoc ingredere. Hic te exerce contemplando. Uita te deficiet prius quam omnia lustraueris. Sunt & ueterum philosophorum monumenta tam plena abstrusae cognitionis, & solertium inuentorum, ut haec cognosse sit laboris studiique pene infiniti. Multas uidisti academias Germanas Italasque & Gallicanas. In qua non laborem illum laboriosissimum, quo explicantur saltem ueterum sensa & phrases, deprehendisti? Tantum negotii est homini studioso, tantumque difficultatis, ut saltem sermonem philosophicum discat intelligere & recte interpretari. Hinc tot controuersiae scriptae; hinc tot certamina instituta; hinc tot amplissimae enatae sunt laudes, ut si quis interpretem duntaxat agat bonum, nihil sibi deesse ad omnia summa putet. Quo uultu ergo ausit quis posthabitis illis omnibus chymian irrepere? Possitne in illa uersari sine interprete? An tam delirus sit, ut quae a mundi exortu tot anxia ingenia solicite inuenerunt, tradideruntque per tot seculorum successiones, se unum, eumque momentaneae uitae sine magistro inuenturum comprobaturumque arbitretur? Sed & finge istud fieri posse; excidet tandem omnis artis artificisque existimatione. Ars enim non est nisi quae usu & experientia multorum est constituta compertaque seculorum, & a plurimis sapientissimis commendata. Mitto ista omnia. Quod operae precium ex sudore chymico te reportaturum opinaris? Hominem ( ut ante dixi ) obliuisceris: corpori tuo sulphureis & mercurialibus fumis, ignium halituosis spiritibus, & prunarum fauilla immedicabilem comparaueris noxam. Tempus insuper quod corporis debetur quieti perdes. Nam non diu tantum, sed & noctu aduigilandum est flammis. Usum ualetudinis tuae subtrahes Deo; subtrahes patriae; intercipies amicis; surripies filiis, & propinquis, non nisi iam tabe correptus exesusque morbis & sepulchralis factus manus hominum incurres, nec Deo nisi in lecto seruies. Quo scelere potestne quippiam esse maius? Ingenium a natura accepisti ad omnia praeclara natum, quodque laude hominum poterat coelum attingere. Tu chymicus factus illud damnabis tenebris, & in imum terrae barathrum praecipitabis in Trophonii antro & specu plutonico auernoque mineras manium per ignes exagitando frustra. In oculis & admiratione omnium poteras uersari. Chymiae opera eris in contemptissimis. Quid enim uilius rerum decoctore? Quid abiectius chymista? Mendacem & futilem hominem nominare qui uolunt; Calendariographum dicunt; at qui sceleratum simul impostorem, chymicum. Chymico conueniunt, & astrologica mendacia, conueniunt adulteria auri, gemmarum & omnium rerum. Chymicus si fuisset nullus, mundus exquisita infamia & facinoribus turpissimis careret. Qui tonitrua illa humana, pestem perniciemque & stragem non uiuentium tantum, sed & inanimatorum inuenit, chymicus fuit. Execrabile illud omnibus sapientibus inuentum est. Qui chymiae suam operam addicit, illorum omnium se approbatorem cultoremque profitetur. Hic sitne uel uita dignus? Intellexerunt nimirum hoc uiri prudentes, & tot cruces chymicorum ceruicibus plenas erexerunt, totque compleuerunt carceres. Tollendae ex hominum memoria sunt pestes, non augendae. In chymicos impactae sunt & iureconsultorum sententiae. Chymicos imperatorum praetorumque damnarunt decreta. Chymicorum libri Uulcano sunt consecrati. Ubiuis pene gentium male excepti chymici perierunt, adeo ut medicus ille summus Arnoldus post saeuum carcerem martem saeuiorem uix euitarit. Si chymicus fueris, continuo etiam magus audies. Est enim hoc scelus crimini illi affine. Et quia utrumque exercuit nostro tempore, aut saltem prae setulit Paracelsus. Et paracelsista simul & omnium deliriorum reus existimaberis titulo chymiae. Poeta, Platone censore, ex libera ciuitate est exigendus, nec defuit, qui suo sibi carmine iugulum pene fregit. Quid de chymicis idem statueret uiuus, quorum male perditorum exempla extant passim? Non abest a chymico beneficii suspicio, non abest adulterandae monetae crimen. Quicquid ubique scelerum est, id omne congeritur intorqueturque in chymiae professorem. Palam est conuitium hominis perditi profligatique. Opes Deus sustentacula humanae uitae iussit esse. His adiuuatur religio, ornaturque, his belli pacisque tempora ad salutem utuntur humanam. Chymicus ut naturae, cui destruendae unice incumbit, hostis est, ita & opum tabes barathrumque & funus ultimum. Quicquid habet patrimonii, quod contulerunt amici; quicquid fraudibus congessit, & expilandis diuitum loculis comportauit, id in fauilllam uertit. Poenitet nimirum ipsum natum esse aurum argentumque. Ad perniciem eorum se studiosissime accingit, & tanto bono miseram mortalium uitam fraudat. Legibus aliquando cautum fuit, ne quis chrysurgorum monetam poculorum gratiafrangat. Qua lege prohibebitur ab integis & fractis chymicus? coruorum. Sunt tamen chymici ipsi suorum suppliciorum non raro inuentores. Dum enim transmutando hydrargyro inhiant, seipsos transformant citius in mendicos fauillamque & quisquilias hominum, quam mercurium. Grati sunt principibus, dices. Grati sunt, inquam ego, sed dum spe aurea iucunde demulcentur. Seruantur item & compellantur blande tanquam multi precii homines; sed aut ad auri maria, aut suppliciorum tormenta. Itaque ubi in principum uenerunt manus, aut offa eos explere aurea nullo fine coguntur, aut ultima quaeque expectare. Non sunt amplius sui. Dicunt se medicinae propagandae & sanitatis procurande nomine extitisse. Sed cuius medicinae? Cuius nempe quae ueneficiis hominum minuit numerum, quasi non sat uenenorum produxisset natura, ni chymicus sua professione illam augeret labem. Carnificinae faciendae, non medicinae, & omnibus aetatibus mundi honestissimo excepta fuit ornataque hominum sapientissimorum praeconio natos arbitreris. Si enim huic inseruirent sua certe omma ad eius amussim instituerent. At Domini, non ministri diuinae illius artis, quam etiam solis sibi arrogare dementer non erubescunt, esse quaerunt. Tam ergo procul absunt a medicinae honore, quam quod longissime. Tantum illis est cum hac commercii quantum cum amaracino sui. Specta operas eorum, quibus nefarie non restituerunt homines; sed necarunt; non adiuuerunt sanitatem, sed uiolarunt. Utunturstibio futiosissimo & hydrargyro to cerebrum & omnia membra lacerante, caque praebent ingerenda in uentricalum, quae certa uenena esse constat. Quidim ex tartago sictoque senis ignibus aqum eliciunt, quam aqua regis mistam aegrotis magna quantitate propinant. Porrigunt cinabarim tam iatiuam quam factitiam ex hydrargyro & sulphure confectam; chalcanthi aquam haurire praecipiunt, omnia tanto cum cruciatu saepe coniuncta, ut quidam conuulsi interierint; aliqui laceratis erosisque faucibus uentriculoque cum incredibili ululatu ad inferos discesserint; quibusdam cordis uena disrupta sanguinem uitalem cum anima profuderit; aliquibus puncturae totius corporis exitiales extiterint, & omnino tot sunt exempla miserrime a chymicis afflictorum, ut non immerito omnibus bonis ad mentionem eorum cutis obrigescat, & ueluti tertiana concutiatur febri. Erastus certe non dubitauit ista medicamenta Diabolica nominare, ut quorum uim ne solertissimo quidem usu possis anteuertere. Augent crimen istud & flagitium satis atrox mendacio atrociore. Negant ista sua corrosiua esse, quia ex salibus fiant, & his succis qui a ueteribus & recentibus coepori cum cibo immittuntur. Sed quis non deprehendat uesaniam? Si nihil ab arte illa & ignibus acquirerent acerbitatis & acrimoniae uenenatae ferendi forent. At cum saeuissimis exugantur parenturque ignibus, adeo ut nulli fere metallo parcant, ligni corrodant, uitra comminuant, cutem exulcerent & in uesicas attollant, non raro etiam carnes corrodant, quis non agnoscat ex bonis & tutis rebus factas esse aqua nocentissimas? Ipsi suis diffidunt rebus adeo, ut uix seruare eos succos praeterquam in uitris densissimis soleant, & non nisi minmam quantitatem porrigere ausint, eamque cum diluto copioso, quae res non nisi in certissimis uenenis a medicis solet obseruari. Quot tu censes hominum millia sanata olim fuisse sine chymicis, & adhuc hodie in uniuerso mundo conualescere? Si medicina optime caruit chymicis per tot aetates, & loca, quae intemperiae agitent medicum, ut ea in artis usum assumat? Felicius agitur cum his, qui ne nomen quidem chymiae audiuerunt. A pessimi enim ueneni exulant suspicione. Cogita quaeso quanta uis ueneni sit eius, quod in praesens iuuare creditur, sed postquam a confidentibus & temerariis assumptum est longo tempore post incautam naturam adeo opprimit, ut noxa sit inemendabilis. Hoc modo Paracelsi laudanum infame factum est. Hoc modo & alia. Quid enim potest spei & securitatis inesse illi, quod ante praeparationem fuit indubitaum uenenum? Finge chymica arte tolli alquid. Certe si actum in praesens remoratur aut propinquam potentiam retardat; remotiorem certe non potest auferre nisi re touliter destructa. Nihil perit totum. Nec quoduis corrumpitur in quoduis, sed omnia in determinatum sibi, quod prioris aliquam & adhuc obtinet potentiam, ex qua potest eluctari & in actum uenire. An non animaduertist scammoniam toties corruptam etiam in lacte purgare? Ne dubites ergo ex uenenata re confectam essentiam chymicam ignibus noniotam exuisse naturam, sed ex proxime ueneno saltem factum uenenum remote, quodtandem interficiat, statue. Ita cinabaris primum iuuare creditur, sed tandem emergit pernicies, in his qui improuide copioseque deuorarunt, nec ante noxam inflictam egesserunt. Philosophos se nominant chymici. In hoc quanta est uanitas? Si uel umbrae somnium de philosophia chymiae inesset, eamne in descriptione artium philosophicarum putes praeteritam? Quo quis philosophus praestantior est, eo se alieniorem a chymicorum cohorte exhibet. Omnibus numeris ea sapientia, quanta cadere in hanc naturam potest, est absoluta a ueteribus: omnem est complexus Plato, Aristoteles, & reliqui. De chymia quid hi? Tantum nempe quantum de carbonaria. Si aduertas posteriores philosophos, quibus artificium innotuit, condemnatum deprehendes. Tot sunt academiae in uniuersa Europa. Nullibi ualet eius artis professio, nempe indigna iudicata est liberalium & ingenuorum studiorum conditione. Et quis eam in publico sapientiae suggesto pulpitisque doceret, ni uellet fraudum & imposturarum magister, imo barbariei buccinator proclamari? Non conueniunt castis scholis portenta illaxocabulorum, Turbith. Mercurius. Elixin. Rehis, Et quae aliis uocibus longe aliud dicuntur indicare, sulphur elementa essentia quinta & his similia, quae quantum habent rei, tantum imposturae & mendaciorum. Non in philosophorum possessione chymia est, sed in hominum improbissimorum. Horum collegia admittunt quicquid ubique est fugitiuum. In his sunt aurifices nefarii, & adulterati auri argentique rei; in his flagitiosi & a diuina uocatione desciscentes capellani; Organicines temerarii, uetulae putidae, barbitonsores olidi, rabule periuri, & ad peierandos Deum hominesque parati; astrologi mendacissimi; monachi maxime deliri, Iudaei uirulenti sceleratique, magi pestilentes & eius generis multi. Quo enim uesanior quisque est, & uanitatum studiosior; eo chymiae deditior: quo ordinis sui desertor contaminatior; eo chymiae appetentior, ut ita chymiae prefessio sit prosuuies & chaos impuritatis & fecum humanarum, & hominum nefariorum illecebra portusque. Huic tu locum inter philosophos concedas? Cum tali homine tu uel ambulare nauigareue sustineas? Ad autorem Hermetem refertur quem eximia sapientia praeditum fuisse narrant. Si scripta eius intuearis, tenebrionem agnoscas, & mundi deceptorem. Si enim bonus fuit, & posterorum consulere commodis uoluit, non debuit caligine inuolutam doctrinam spargere, & amplissimis promissionibus nihilominus ad inexplicabiles perplexitates lectorem inuitare, quae res postea camarinam impostorum progenuit. Passus ille fuit se trismegistum appellari, aut etiam ipse Mercurii, qui pro Deo habitus est, nomine arrepto sibi istud imposuit uocabulum. Hic quid non latet arrogantiae? quid non impietatis? A tali arbore potestne bonus legi fructus? Si consideres successores & totam illam turbam ψαδονύμων philosophorum, ipsam obscuritatem, & plusquam Aegyptias Cymmeriasue inuenias tenebras. Semper fuit magiae, Idolomaniae, & similium artium suspecta Aegyptus. Matri consentit filia. Itaque nullus erit chymicus quin tergiuersator sit, magus sit, impostor, tenebrio, & falsa pro ueris specie religionis cum magno supercilio proponens, quales homines si nunquam euomuisset tartarus, a tartareis medicinis & insidiis uiueremus immuniores. Persuadent simplicibus se auri succos & quintas essentias apparare. Item & modum aperiunt nulli. Quis sutor tam est extreme inuidus aut delirus? Ueritas gaudet propatulo, nec subterfugit peritorum iudicia. In publico opera sua aestimanda proponebat Apelles, nec dissimulabat artem. Chymici censores ferre non possunt; artemque tam occultant quam sacra Eleusinia. Si discipulum profitearis; oportet te silentium iurare, non aliter ac hi qui in improbissimorum nebulonum sicariorumque admittuntur gregem. Cui bono non est illa res suspecta fraudis? Sanctitas, maiestas & bonitas non ita in angusto se premunt, sed agnosci quaerunt. Illi nullam aliam celandi causam habent, quam ut omnium rerum imperitissimi, uanissimique cum sint nihilominus nescio quam sapientiam & maiestatem mereantur, quod studium primitus fuit, omnis arrogantiae & mendaciorum parentis mali genii, cuius naturam id sapit, quod ab eo est progenitum aut informatum. Et ne dicas me uerbis te circumducere aut circumscribere, considera portentosa ipsorum praeconia. Essentiis & medicinis suis singulis ea asscribunt, quae nec diuinis nec humanis literis ulli creaturae assignata legas, & quae ipsa refellit experientia. Assyluanus, quem nosti, suae cinabari quid non tribuit Quid uspiam est blandimentorum, facilitatis, auxilii, quod non cum maxima nugacitate & precio immenso uili abiectoque arrogat pulueri? Alius quidam oleo salis per quod sit factum aurum potulentum, aut dissolutum incredibilem ad omnes morbos omnis aetatis, ad passiones omnes efficaciam assignat. Mentiri iam impudenter uir bonus erubescit. Putasne illos esse bonos? Obtunderem te si tibi faciem disciplinae paracelsicae depingerem. Omnia monstra in unum congesta cum summa audacia, temeritate, inscitia, impietate, uesaniaque audires. Itaque desines tandem nimis admirari chymicos, nec facile te credes arti fallaci. Haec placuit tecum hac epistola disserere. Si contexenda foret oratio Ciceroniano genio Philippicae numemero longe uincerentur. Tu tibi de impostoria chymia caue, & me monitore ab illa abstine. Uale. Epist. Ii. De Uerae Chymiae Honore. Ad Solertem Uirum D. Cosman Pegandrum Medicinae Doctorem Stadae. Uetus dictum est, quod turbare mouereque Remp. sit facile, & pene hominis cuiusuis; at restituere & in tranquillo ponere solius Dei. Uisus sum superiore ad te epistola uim intulisse societati chymicae, atque ita perturbasse professorum huius artis mentes, ut si placandae sint rursum, opus esse uideatur θεῷ ἀπὸ μηχανῆς, quo pacto in fabulis explicatu difficillimis fieri solitum ab antiquo legimus, uerum, mi Cosma, quicquid dictum acerbius est, id non ingenuinam illam ueramque, que syncero, infucatoque uultu uirginem pre se fert castissimam iuxta ac sua natura uenustissimam, sed in spuriam adulteramque, & sceleratissimarum artium mangonio undiquaque oblitam & cerussatam cum indignatione dictum intortumque arbitrare. Hanc in publico prostituere, nudatamque & cum dedecore perpetuaque ignominia subtigilla missam, & tandem in crucem sublatam e medio tollere animus est: illam uero omnibus bonis ita commendatam amabilemque & familiarem reddere, ut regio honore, & consuetudine honestorum castissima in maiestatis digne resplendeat solio, sitque humano generi saluberrima. Diuine uero sapientiae depredicandae maximo adiumento. Sepe cum uulgo locutus sum, fateor, & ita de chymia disserui, quasi ἐν γerei absque distinctione attingerem uniuersam. Sed tu relicta uulgari mente moreque cum Socrate in plura inspice, & ut hene doceas, bene item distingue. Una quidem est ars ipsa perpetuo secundum essentiam, sed non unus eius apud quoslibet habitus colorque, quemadmodum omnibus pene magnis euenit artibus ueluti Theologiae, Astronomie, Physice, Iurisprudentie, Medicine & reliquis. Incorrupte he, toteeque sunt in possessione bonorum. Malitiosi & lucro turpi inhiantes, prestantesque scientias in questum sordidum uertentes aut apparentem quandam dignitatis illorum speciem sibi aucupantes, mutilatas, distortas, & plurimis fraudibus, fucis, ineptiis, & alienis illicitisque studiis inquinatas & foedis mendaciis conspurcatas, sub nomine prioris circumgestant, ostentantque quanto maximo cum fastu & supercilio possunt. Hec res effecit, ut, cum natura nihil haberet nisi γνήσιον κὶ ἀληθὲς καὶ δν; admittendum in usu fuerit καὶ τὸ ψδὲς, καὶ κίβδηλον καὶ φαινόμενον ἢ σοφιστικόν. Ratio ipsa, que que logica arte seu Dialectica uocata comprehenditur, non potuit carere axiomatis falsi fortuitique iudicio, quanquam in omni arte nihil ualeat nisi quod cum rerum consentit natura. Degenerant autem eiusmodi deprauationes in tantum a ueris propriisque, ut etiam substantia sint alie. Itaque iure poteramus adulteram illam chymian, que eadem est cum hodie uocata paracelsica, quouis uanitatis nomine appellare potius, quam dicto. Sed ferre honeste scientie nominum abusus propter similitudinem coguntur, omni mundi aetate uitiis in locum uirtutum aspirantibus, id quod ἀργίκακον illum genium ab initio tentasse non est obscurum. Sperem te breui hac apologia contentum, non desideraturum plura uerborum lenocinia, nisi iustitia suam laudem uere quoque chymiae tribuendam admoneret. Commodissime id fieri posse puto, si & macula ex uituperio paracelsice in genuinam artem impingi uisa abstergatur, & eadem opera, quantum sinit epistola, gloria dignitasque huius illustretur. Faciam ita & uerborum compendium, & iudicia minus attentorum certiora. Quod ergo primum infamiae chymicae fuit argumentum? Aduersatum inquam, fuit chymiae a primo eius exortu. Quomodo uero aduersatum? Ut nascenti inter homines Euangelio. O preclarum uere artis testimonium; O iustum uero adulterinae, at cum Euangelio non comparandum supplicium. Quae maiestas sanctitasque unquam in mundo fuit tam a sceleratorum hominum conatu tuta, ut inuiolata permanserit, cumque sit dissimillima improbitatis, non ab hac ipsa extremo odio attentata? Quod bonum sanctumque est, non nisi malus impiusque inuisum habet. Malorum semper foecundior seges est. Si itaque optima artium hoc est passa, splendor eius apud bonos est commendatior. Itaque bene cum re sanctissima Euangelio nimirum, casta comparatur in pari chymia. Utrique apud sanctos bonosque locus est. Utraque idem a profanis patitur. Plebeia illa uox est; uulgi est. Et in uulgaribus fastis annotata de more hominum, quo id signari solet quod est proclamatius; quod iactari in publicum solet crebrius. Quod ergo uulgatae descriptiones contemptum fuisse passim depraedicant; id dignitatem quandam in occulto habet. Quo enim diuinius nobiliusque quid est, eo plebi est uilius abiectiusque, quia a captu eius remotius. Plebs nil celebrat nisi quod sit ad saliuam, seque crasso fumo in oculos coniicit. Quod foris non splendet, sed in abdito nobilitatem ornamentaque gerit sua, damnatur. Sapienti uero & bono iudicium non in fronte extat, nec is fulgorem intuetur externum. Plerumque fucatum est, quod foris fulget. Sed ut hoc plebi solemne est & gratum; sapientibus uero suspectum contemptumque; ita donem ultro ueram chymiam omni semper honore, maiestateque apud sapientes excelluisse abundasseque, at non apud plebem, cuius iudicium ab omni sapientiae memoria fuit infame adeo ut Graecorum sapientissimus scribere non dubitauerit, non esse iudicandum multitudine, quod bene iudicari debeat, sed scientia, quae ex ipso causarum essentialium exoritur penetrali fano, & non est nisi in possessione sapientum. Sed mitto illud. Uituperium secundum quodnam erat? Fini nempe quem & Deo & societati debemus, dicebatur obstare chymia, argumento inter Uulcanicas ollas latibuli. Hoc ipsum profecto germanum est uitiosae illi inscientiae. A uera arte tam est alienum, ut nihil alienius. Si qua Dei gloria in natura abscondita latet; eam producit, & palam ostendit chymicus naturae rimator contemplatorque uerus. Qui fieri possit, ut non assequatur diuinitatis scopum? Dicitur Archimedes ex inuento quodam fere plebeio tantum cepisse laetitiae, ut nudus e balneo in publicum eruperit proclamans suum ἄρημα. Commune nempe uoluit id esse sociis, quod inuentum erat soli. Longe feruentius studium est uero chymico. Operatur is in officina sua, rerum naturalium penu instructissima. Absolutum opus ubi est, non id abscondit, sed promit ad usus publicos; rationem miraculorum exponit, itaque locat, ut satisfactum sibi putet humana consuetudo. Insitum hoc est mentibus bonis, ut operum suorum fideles requirant testes & comprobatores, quo pacto & saluator dicebat, quod lucem amarent. Itaque ex officio absque pudore bona sua communicat chymiae professor, & iudices peritos ferre potest. Qui falsarios agunt, & adulteria chymica coquunt, non quidem ita latitant, sicut in cubiculis subterraneis glires aut talpae; Nam uel in forum prorumpere cum imposturis suis non erubescunt. Uerum operum rationes adeo occultant, ut magni constet uel uerbulum. Non enim possunt lucem ferre adulteria furtaque metu poenarum, & redargutionis. Uero chymico est ingredienda officina, sed non ita ut ad uitae usus reliquos sit inutilis. Uaria sunt officia humana, sed omnibus sua tempora, suaeque horae. Ita colit artem, ut non negligat τὸ περὶ τὸ θειον, non rempub. abiiciat, nec domum deserat. Ubique suo tempore in statione apparet fidelis, quod non deprehendas in Paracelsicis, qui ab his se subducunt uni lucello imposturaeque intenti, qua captata ad sua regrediuntur antra, & non raro uno in loco plus quam semel non apparent. Uerbis quidem sibi arrogare omnium scientiam solent aliqui; sed quibus rem credere nequeas, nisi pessundare omnia uelis, & diuina humanis miscere. Hi arcent accessores a suis latebris, & mille ambagibus & repagulis laboratorium seu ergastulum, quod uocant, ab hominum atque etiam amicorum aditu remouent. Memini me aliquando petere conspiciendam fornaculam philosophorum & arcanorum tripodem, ab eo qui se mihi amicissimum simulabat. Sed repellebar. Assyluanus dicitur in secretissimis furnulum cinabaris coquendae habere. Uerus chymicus non arcet sapientes bonosque, sed ingredi more Heracliti iubet, quandoquidem in naturalium resolutione manifestissime appareat mirabilis illa Dei potentia, quam ipse autor iubet inde spectare, & summa prosequigloria. Uerborum inanitatibus consultores sapientiae ludere, non est nisi hominum flagitiose scurrilium, quod quam proculabest a uerae chymiae consuetudine, tam prope accedit ad Paracelsicam quae est spuria & adulterina. Haec audet etiam commentaria scribere, & onomastica, sed quae ipsa obscuritate sint obscuriora, adeo ut nec hinc nec inde aliquid reportare certi possis. Uerte ergo istorum stultorum sermonem, ipsosque canes nomina quia sanctuarium Dei foede permingunt & allatrant turpiter mordentque rabide, si quos uere sapientiae indagatores incidunt. Uoca eosdem porcos propter turpitudinem immundam, & grunnitum omni imperitia imperitiorem, quandoquidem de naturae mirabilibus interrogati porcinam grunniunt ruditatem, cumque gryllo Homerico lutum suum pluris faciunt, quam quicquid est in abditis uerae sapientiae balsami generosi. Uera chymia humanitatem collt, asperitatem morosam odit: affabilis est; blanda est, nihilque cum supercilio agit; nihil cum simulatae religionis praetextu. Ununquodque naturae & artis opus suo nomine & honore decorat, nec pro margaritis stercora uendit. Itaque chymicus talis nec hominem exuit, nec in sues, luposque le transformari sinit. Quod si gloria quedam inde est, cum intra professionis humanae cancellos manens, uera propriaque tractas, exercesque, non erit suae expers laudis chymicus. At destruit naturam chymicus, seque eius declarat inimicum. Certe si id ex affectu diuinis aduersante & quicquid factum a Deo est, infectum uolente detestanteque dimanauerit; non possim facere quin damnem eiusmodi conatum. Si item contemtu integrorum, & profligata ea fiat malicia, qua utuntur Paracelsitae negantes in integris aliquid ad salutem humanam presidii esse, imo omnia eiusmodi ueneni rea peragentes, tantum ut iuscula sua eo obtrudant plausibilius uendantque carius, improbem id quoque, & iure detester. Sed sanctum est chymici ueri propositum, utile est & humano generi proficuum, tantumque non aduersatur diuinae creaturae, ut ex amplissimo mundi campo cum reuerentia petat operi suo materiam, in qua inue stiget arcana maie statis Dei, & non foris tantum, sed & intus miracula naturae cognoscat. Non ignorat cursum mundi. Cur non nascantur pura essentiae. Scit puras essentias propter uarias coeli terreque iniurias, & incommoda non potuisse sine adminiculis nasci, sicut in animalium genere multa foris accersita sunt adiumenta ad noxas propulsandas. Ea tollit ad usum commodum salutaremque non chymia tantum, sed & coquina, statuaria, & totum artium manuariarum genus. Has naturae ad usum humanum diuinumque repurgationes, adeo nen improbat eius creator ut & ipse monstrauerit, iusseritque reiectanea seponi. Non ex totis fiunt generationes nutritionesque. Quanquam ergo singularis rei integritas isto destruitur opere; non tamen τὸ καθόλου, καὶ εἶδος. Sua est cuique perfectio, que naturae integritatem ad contemplandum foris commendat exornatque. Arti usum spectanti illa est imperfectio. Relinquitur nature gloria sua; sed ne quid detrahatur arti, & non minus est Dei donum, quam natura eiusdem inuentum. Longe autem distat ueri chymici operatio a fucis Paracelsitarum. Paracelsitae. His cerussata competit facies, non chymico. Solent illi pro essentiis quintis ab omni elementorum contagione, ut aiunt, liberatis uendere quoduis opus suum. Impossibile hoc est omni arti humanae. Itaque fieri nequit, quin mendacia pro ueris offerant. Chymicus uerus quodque artis effectum suo ostendit uultu, & non transcendit ueritatem, sicut & statuarius candidus non pro aureo Mercurio gerit ligneum. Ab elementis productum, horum classe non eximit, & in coelum tollit. Oleum pro oleo, aquam pro aqua probat; & partes essentiae materiatae non euehit in honorem dignitatemque & preciu essentiae integrae. Non est ergo ut hinc aliquid dedecoris sibi expectet chymicus. Naturalibus suam donamus perfectionem; sed non est ignotum naturam a lapsu multum admittere inordinati, siue id fiat materiae contumacia, in qua elaboranda citius deficit uirtus quam ad finem perueniat; siue externo impedimento, aut non respondentibus his, siue quibus actus ultimus non solet esse praesto. Quicquid id sit, ars tentat amoliri, errataque corrigere. Hoc cum agricolae & animalium curatores praestent magna cum laude, potestne in chymico uero uituperari? Perfectio duplex. Sed & alia perfectio naturae in se est, alia ad usum in penuria commodarum rerum. Sat perfectum forma naturali olus est; sat perfecta bouis caro: At ut bene nutriat, ab arre accipit commoditatem. Tauros non comedimus, sed taurorum carnes igni elixante praemollitas. Post peccatum Deus ipse non integra oue amiciebat Adamum, sed detracta pelle, &, ut credi parest, longe artificiosius diuina arte elaborata, quam fieri a pellionibus nostris forte potest. Ita in exaranda lege non rudi utebatur lapide, sed affabre per digitum Dei exculpto. Omnino quod natura perfectum est, id ad usum ex arte est imperfectum. Nulla ergo hinc exurgere potest chymico uero contumelia; sed potius tanto excellentior gloria, quanto eminentior est perfectio ad usum imperfectione. Quorum uero hominum sit pro artis opere genuino fortuita quaeuis, eaque falsissima exponere saluti sociorum, repetitione non eget. Cum summo uitae fortunarumque dispendio, & aegrotantium tormentis, lachrymisque id de Paracelsitis est compertum, quorum similior is est, qui in opere oscitantior, & in usu flagitiosior. Mistio non semper tollitur. Mistura natiua non in omni perit opere. Etiam crasi percunte non frustra laborat chymicus, certo collimans. Extractus turrhabarbarae succus crasi effectuque consentit Etiam cras cum integro. Ubi uero destruenda est; non percunte non agitur sine certo & consilio & scopo. Non ignoramus γίμους in quauis re esse diuersos, micus, certa eosque non una instructos facultate. Constat collimans. & hoc, quod non corrumpatur quoduis in quoduis, sed in id quod priorem adhuc redolet substantiam. Si ergo id quaerimus elicimusque quod presenti necessitati inseruit. recte; etsi mistura integri periit, non est illegitimum artis, adeoque absonum a narura opus. Paracelsitarum id crimen est. Hi enim obiter & secundum deprauatae mentis opinionem operantes quid producant parum habent pensi. Omnia illis sunt pro omnibus. Ideo & omnia omnibus accommodant, ne quid uesanie uspiam esse putes, quod in ipsis non sit. Industria artificiosa, & electio in conspectu habens finem certum, quo operando collimet, non est sine ueri chymici sapientia. Haec quanta me retur preconia? In quo admirationis culmine non requiescit? Falsum dicit qui uerum chymicum usque ad ultimum de struere pronunciat. Non erat hoc artis. Termini sui singularum sunt praeparationum, in quibus ars cessat. Inde tam studiose de regendo igni, & administrando calore praecipitur: hinc articuli mutationum, & signa tam inculcantur fideliter. Urgent quaedam ignibus seuerioribus, quibus res fugacior ad cineres & elementa redigeretur; sud spectatur simul concretionis tenacitas, que in aliquibus uinci non potest, nisi multo feruore. Chymici prepositum. Hinc statue chymico propositum ut plurimum esse non misturam soluere, sed hac seruata concretionis materiatae seras & uincula dissipare; quo aditus sit ad intimam substantiam, quam natura arctissimo conclusit complexu, ne externis pateret facile iniuriis. Huius gratia modo adhibentur ignes, illique pro cuiusque firmitate, magni, mediocres, parui; modo alia instrumenta. Euanescit itaque & hec uere artis calumnia, qua dicuntur omnia fieri ex omnibus. In Paracelsitis autem non est calumnia, sed obiectum uerum. His enim iure competit demens operatio. Hi omnia ex omnibus fabricare uesano ridiculoque conatu multis iam annis attentarunt, nisi quod suo aliorumque malo edocti quidam propius aliquanto ad ueros artifices accedere consueuerunt. Forma chymica. Quas formas largiatur chymicus beneficio instrumentorum naturalium & artificialium in propatulo est. Naturam mouet per naturam, sicut agricola & hortulanus ex pomo producit pyra. Haec forma non aduersatur creatori. Est alia artis nude. Haec materie potentiam spectat, & consilio prodit. Neque huius ponitere creatorem potest, ut qui homines artibus donauit & libera agendi uoluntate instruxit. Si inde formarum dator dicitur, hoc cum laude creatoris, non cum ignominia coniunctum est. Is enim est prima causa. Si honorare humanum genus isto modo uoluit, quis inuideat? Nouas nature species non producit homo; at nouas artis operando efficere nihil habet absurdi. Homo potest transmutare quaedam ut ouum in pullum. Concedenda illi est & transmutatio quaedam per adminicula naturae, cum uel ex potentia propinqua unico motu procreat a priore diuersum, uel ex remota motibus pluribus, ueluti cum ex aqua uinum per uitem facit & ex olere carnes per nutritionem animalis. At subito & uno motu remotas δυνάμεις immutare & statim praestare actum, aut etiam ex priuatione habitum ante nunquam in natura aut arte humana compertum nec possibilem elicere, ne praesumit sibi quidem qui bonus est. Scit enim hoc in solius Dei potentia residere. Itaque aridos baculos flore & fructu unius momenti ex intimo penu non donat; neque pedum pastorale in naturalem uertit anguem, neque sistit solem nec ferrum ponderosum per se citra magica incantamenta, aquae innatare iubet. Multos autem Paracelsitas eo impietatis prolapsos esse non ignoramus. Magica enim cum profiteantur una, non abstinent ista uesania. O syncerum ergo ueri chymici propositum, artemque ab omni eiusmodi delirio longe exulantem. Esse tantas naturae diuitias, ut ab uno homine peruestigari nequeant omnes; Chymicus non se immiscet alienis professionibus. Multa etiam in philosophorum monumentis extare, quae si cognoscenda sint debite, nihil chymiae relinquant temporis, largior haud inuitus. Sed neque unius hominis ea prouincia est. Multa eaque dissentanea rectius aguntur a multis. Itaque & in ecclesia & officia & personae sunt a diuo Paulo distinctae. Quid si res unius professionis spectes, quae tamen plurimis constat membris; suam portionem suo locabimus tempori, & diuersis conficiemus id quod eodem non poterat. Alia hora docebimus in schola & magistrorum placita interpretabimur. Alia manu administrabimus naturarum anatomias. Multitudo & copia non est in mora. Satis est si quae turpiter ad usum humanae uitae ignorantur, inuestigentur probe. Maxima pars ad Theoriam coelestem est reiicienda. Qui in imperfecto uiuendi & potentiarum manco ministerio perfectionem exigit, is se parum aequum rerum iudicem esse declarat. Ueterum dicta obscura. Ueterum dicta explanare illis difficile est, qui artis usum non fecerunt laudatum, quanquam dandum aliquid sit iniuriae temporum, quibus historica fides est labefactata. Artium sunt incrementa mirifica; uarietates etiam per tempora, regiones & ingenia multae. Ubi non extat historia; non facile te expediueris. Nam temporum consuetudo non est in omnibus constans. Si itaque etiam ubi optime nosti artem in interpretando uolumina aliena hallucineris, non id undiquaque est infame. Remedio est praesentis praecepti secundum praesentem consuetudinem inculcatio, ut si non assequaris quo illi mode ad finem peruenerunt, saltem non ignores quo commode iam queat perueniri. Genus loquendi. Quod loquendi genus attinet, uix potest fieri ut unus omnium calleat linguas. Si nos decepit interpres, ubi error ualde est foecundus, quid tum postea? Non laborandum censeo in obscura dictione, ubi in luce est τὸ πράsμα. Omnia puncta & apices literarum solicite disquirere, superstitiosi est, & homini uetusto omnem errandi potentiam cum magna uesania detrahentis. Arrogare sibi omnium inuentionem nouam, ita ut ueteribus uel nihil uel parum relinquas, deliri Paracelsi est, & huius asseclarum, quos quia stulticie se comsecrarunt totos, in hoc censu relinquamus. Ualetudo chymici. Damnum corporis, & ualetudinis iacturam non incurrit chymicus nisi imprudentiae culpa. Qui temere periclitari uolet, artis exercitium prae se non ferat. Sed & uix omnia caueris humana. Itaque si chymicus manum forte prunis adusserit, sitne illi minus consilii aut adiumenti, quam barbitonsori? Qui publicae sanitati consulere per apparatum medicamentorum uariorum consueuit, is ne nihil pro se concinnauerit? Nec is se Deo iam capularis factus aut uitae desperatione addicet. Etiam in ipsa officina sacrarium est, nec subtrahet se hominibus, qui omnem suam operam in horum adiumentum confert. Paracelsitae damnos e operantur. His mala mens est, mala manus. Hi fucos & imposturas machinantur lucri turpis causa. Hi die nocteque cogitant, quo pacto, sicut de suo conterraneo scribit Cardanus non melior, imponant simplicioribus, & uitreas massas pro preciosis gemmis maximo diuendant precio. His remittatur uituperium. Si ingenium tibi est summum, ne dubita chymiae uerae te tradere, & parachymiae subducere. Si ulla artium requirit industriam excellentem, chymia postulat; Si ulla a stupidissimo quoque potest administrari, parachymia quae est Paracelsitarum, potest. In hac enim quisque perditissimus proficit egregie, cum per se procliues in deterius mentes, facillime arripiant sceleratas machinationes. At in illa nemo proficit laudabiliter nisi qui est admirabilis solertiae. Ubi profecerit, nihil ei potest ad summam deesse laudem, ob artis ualde diuinae & a uulgo remotissimae admirationem admirabilem. In contemtis sunt Paracelsite. In hos cadunt omnia uanitatum portenta; quicunque in artibus abortus est, & abominatio, is est proprium Paracelsitarum & pabulum & incrementum. Horum ceruices & caluarie passim in crucibus patibulisque spectantur. Hi ob facinora metu suppliciorum publicorum ueneno se perdunt ipsi. In hos sunt intorte Iureconsultorum sententiae. Omnia dixeris conuitia, si Paracelsitam dixeris, utpote cuius nomen satis est ad extrema tormenta. Chymicus uerus eo altius honorum assequitur fastigium, & in throno gloriae ponitur eo sublimius spectandus, quo deterior & sceleratior poenaest Paracelsita. Tolluntur aliquando in altum etiam huius factionis mancipia, & lateribus principum iunguntur, sed iure morionum. Uestitu in aulis magnatum eleganti & ostro superbiunt; sed lege scortorum. Irrepunt in thronos potentum; sed quo pacto uirtutum sedem occupare solent uitia. Tolluntur in sublime, sed ut lapsu grauiore ruant. Scortum Alexandri non erat honestius, quia regis temulenti animum ad inflammandam regum orientis aulam incitabat, & censura sua sapientissimorum premebat calculos. Conspicere adulatores perniciosissimos, & stultissimum quemque inter stipatores regios consiliariosque coguntur sapientes, sed eorum mores non approbant. Ut uita studiumque; talium ad pompam & fucos comparatum est; ita nec honor solidus est, nec splendor syncerus. Ueri chymici gloria non amat aularum magnificentiam, sed praestantissimorum coronas philosophorum; & fructus huius pullulat etiam post obitum, cum honorificentissima posterorum sententia eius perpetuo floret memoria. Paracelsici aut cum uita perdunt gloriam, aut ante finem de culmine deturbantur, aut eam merentur posteritatis memoriam quam sceleratissimus quisque. Ipse certe Paracelsus etiam adhuc uiuus audiit ab Imperatore Maximiliano impostor nefarius, & fuga, se propter homicidia ex Bohemia. surripere coactus fuit. Assecla eius Dorneiserus etiam a sceleratiore crimine non abstinuit non tantum transfuga periurus factus, sed & religionis, quam ante professus uoce scriptoque fuerat desertor ignominiosus. Hem tibi Paracelsistas. Uerorum chymicorum fama optima nunquam intermoritur. Sed auriperde uocantur chymici, qui & suam substantiam & aliorum in fauillam uertunt. Qua nota rectius descripseris Paracelsitam? Euolue mundi historias, & praesertim Germanorum principum excute argiua; uix numerare poteris preciosissimorum thesaurorum pondera, quae a Paracelsitis nefarie sunt interuersa. Chymia non sumtuosa. Scribit Arnoldus summus chymicus, ipsam artem non esse sumtuosam: in ipso aurificio experimentum compleri posse auxilio quinquaginta nummorum aureorum: subesse uero lucrum honestum tantum, ut non opus habeas aliorum scrutari & exhaurire loculos. Quin ergo tandem sapere incipiunt magnates & nummis suis a Paracelsitarum insidiis cauere? Hoc persuasum est mihi certissimum ignorantie argumentum & imposturarum signum esse multi auri & sumtuum grandium postulationem. Itaque de Paracelsitis id totum intellige, quod de chymicorum pernicioso conatu miseriaque dictum erat. Quod ad medicinam spectat, inficias ire nemo potest, etiam uerum chymicum ad eam conferre plurimum emolumenti. Et si medicus simul est chymicus, ornamentum eius eo est illustrius, quia cum inuento preclaro optime usurpandi coniungit rationem. Non tamen uulgaria parat chymicus uerus. Nobilissima sunt eius artificia, & ob id uirtute praestantissima. Quo longius fugiunt imperitorum ciniflonu turbam. Nobiles medicinae non sunt usus plebes. Nam quo praestabilius quid est & efficacius, eo maiorem in usu requirit sapientiam, neque quicquam potest ferre temeritatis. O insanum Paracelsitarum & infelix genus. Agnoscere quodammodo potuit chymicas essentias coelestem sortiri praestantiam, & uirtutem coeli aemulari. At uidere non potuit, quam nihil in coelo sit temeritatis, quam nihil fortunae; unde consequens est nec in essentiis chymicis tale quid inueniri debere. At illa fex in diem & operata est, & medicata, non solicita de ullo boni circumspectique usus signo. Chymiae Domina per se est, & famulatur medicinae ex accidente. Sed cum medicinae iuuande esse chymian dico, ne putes tam seruilem esse artem, ut nihil habeat dominii nec quicquam splendoris proprii & magnificentie. Si seruitium & ministerium contemtam redderet scientiam, cum omnes sibi mutuo seruiant, quenam aliqua dignitate & honore frui posset? Non semper nec tantum ministrat chymicus. Sed caput exerit tam alte, quam ulla philosophicarum contemplationum exeruit unquam. Ipsa in sua perfectione acquiescit primum, & cum eius opera inseruiant aliis, primus tamen finis & proprius seruitium non est, sed beata quedam ἀυτάρκεια. Hoc principaliter spectat chymia, ut nature arcana contempletur in intimo eius recessu. Si physice contemplationi potes donare istud absolutionis genus, ut contenta sit seipsa, nec desideret quid amplius, postquami naturam apte considerauit; quid hesites in chymia? Si me interroges, audacter tibi intrepideque confitear me multa naturae opera resoluisse tantum cognitionis illius mirabilis causa, ut quid in rebus esset potentiarum passionumque scirem. In nulla physicae parte tantum credo oblectamenti esse quantum in sola chymia. Agnouit id & Zuingerus solertissimus ille inuestigator admiratorque diuinitatis in natura. Disputant multi de uacuo, de infinito, de motu, de aeternitace mundi & reliquis. Ubi anxie admodum singula euoluerunt, nihil amplius in singularitate rerum profecerunt quam forte mediocriter eruditus. Chymici praestantior notitiae quam acroatarum. Chymicus sympathias & antipathias, causas, effectaque & reliqua in natura singulari habet explorata, & sic non scit indeterminate & uage, sed terminate certoque: Et multa solerter inuenit, quae maximos olim latuerunt physicos. Possem tibi hoc ipsum copiosis declarare exemplis, & iucundissima chymicarum mistionum uoluptate animum demulcere tuum, nisi prolixitas foret metuenda iusto maior. Si itaque antehac putasti chymian praeter ancillam medicinae, nihil esse augustius; corrige sententiam, & dignissimarum artium unam hanc esse iudica. In Paracelsistarum uero ψάδοδοξίᾳ nihil inuenies tale. Paracelsia sordities. Non enim finis eius est liberalis & iucunda rerum noticia; sed lucrum turpe, auri captatio; & uelana ostentatio. Haec ubi non licet assequi, nihili aestimant suum studium. Ut autem assequantur quibus non ut untur imposturis? Medicationei chymicorum. Qua non uanitate? Que afferuntur de execrandis chymicorum medicationibus, ea a ueris omnino exulant. Chymicus per se medicum non agit. Si sanat, medicus simul est, & aliis agit principiis, quae ipsa ars praescribit, repetita ex Hippocratica &: Galenica diligentia quae ex mundi historiis experimenta collegit, & euidentissimarum rationum iudicio stabilita descripsit axiomata. Secundum haec qui operatur & chymica adbibet, eum errare, & perperam sanare non contingit. Paracelsitae dum omnia ueterum placita aspernantur, & nouam medendi methodum suae stulticiae congruentem confingunt, non mirum est si atrocibus aegrotantium passionibus quam sint execrandi, contestentur. Stibium Medicina ad usum chymian desiderat. Stibii essentia recte parata a chymico & a medico ex artus praescripto usurpata, uires exhibet non poenitendas; & cum magna aegrotorum salute coniunctas. Paracelsici nebulones non tantum temere & caeco impetu preparando, sed & inepte nefarieque porrigendo eam pene reddiderunt infamem. Ita actum ab illis est cum aliis a Deo cum magno mortalium adiumento in natura exhibitis. Caruit & carere potest medicina chymico apparatu quod artis essentiam attinet, Sunt enim artes inter se distinctae. Sed meliori usus gratia non potest sine hac esse illa tam perfecta. Itaque & ueteres necessitate ducti particulas chymiae agnouerunt, receperuntque multas, & recentes uerecunde eam totam constitutam iam & exornatam amplificatamque exorauerunt, ut licet sua niteretur perfectione, essetque una ex theoricis prestantissimis, ratione finis sui prestantissimi, tamen haud grauate ueluti de suo iure decesserit, & quantum ipsa habet dignitatis, medicine intulerit, cui etiam adheret tam fide, tamque amice, ut, quanquam interdum solitaria sit, secedatque in contemplationis suae Theatrum, tamen subinde ad complexum medicine redire gestiat. Sciunt enim artifices chymici non tam prodesse societati humane solitariam speculationem, quam cum ea coniunctam praxinusumque salutarem, & nullam artem diuinam excellentemque esse, quae non actionem Theoriae habeat consequentem. Paracelsitae idem sibi proponunt; sed non necessitate illa iuuandi homines, aut naturali quadam conspiratione. Detrahe lucellum ex impostura querendum, ne cassae quidem nucis aestimabunt chymian. Princeps eorum gratis dicitur sanasse, gratumitamquem condixisse operam aegrotis: sed eius felicior fuit crumena ex chrysopoeia coniuncta. Paracelsitarum nullus paracelsum est imitatus aurificio. Asseclarum quis monarcham imitatur suum? In conuenticulis agyrtarum, inque nundinis circumuagantes cum pixidibus & ampullis uideas plerosque, nec tanti exponentes, quantum iustitia requirebat, suam mercem, sed inestimabili intollerabilique pene precio, cum tamen illud ipsum quod tantiuendunt uix constet ipsis teruncio. Ita sunt excoquende diuitum crumene; Ita pauperibus sanguis exugendus, ut nobilis fias & maneas, possisque illos cinabarini pulueris uoratores egregie eludere & postica sanna circumducere. Ab hac medendi ratione merito abhorret asclepiadarum familia. Hanc chymiae deprauationem nullus non detestatur honestus probusque. Chymica Uenena. De ueneno quod producitur tanti non est ut chymia sit frigienda. Non illa quicquam porrigit, sed & facit, proponit, uiresque eorum diligenter explicat, quo pacto & herbarum collectores. Si uenenum est quod praeparatum est; fugiet id medicus, aut ita adhibebit; quo pacto compertum in arte est de opio & similibus. Qui malorum bonum usum ignorat; is medicinae professione abstineat. Saepe uenenum non sua natura est, sed usu imprudente, aut nefario, quod paracelsitis admodum est familiare. Utere recte periteque, nihil erit quod conqueraris. Laudat chymiam non uituperat, qui ei tribuit remotionem potentiae in praesens nociturae. Hoc saepe querunt medici exquisitis misturis & attemperatione, & uix inueniunt. Non dantur medicinae ut corpori inhaereant perpetuo. Si tamdiu quiescit potentia nocens donec uis salutaris suo functa est officio, salua res est. Paraecelsita tantummodo consulunt externis sensibus. Paracelsitae suo apparatu falsario non uere remorantur laesiones, sed impostorio inducunt colore, quo facile euicto euanescenteque pernicies grassatur impune? Si gustum non laedit, si non offendit nares, si non uiolat teneritatem oculorum, satis illis est. Interim in recessu longe grauius latet malum. Et qui scire possunt quatenus occultata fuerit potentia, cum non sint peritiores naturae operumque uerorum, quam asinus lyrae? Sapientem aestimatorem & peritum requirit chymia. His dictis tolletur & ille de philosophia nodus. Omnino enim uera chymia pars physicae contemplationis est, quae postea cum sacra conspirat medicina, sicut aliae multae. Paracelsica professio tunc philosophica erit, cum scorta uirgines honestae & sophismata ipsa ueritas indubia. Opera uera chymiae documenta in natura habent. Demonstrabo aliquando si me Dominus adiuuerit, quam omnes operationes uerae chymiae sint ipsius naturae documenta. Qui naturam tam in uago quam singularitate contemplatur, chymicus quodammodo esse a re ipsa cogitur. Falsae & adulterinae chymiae principia ignorarunt philosophi; uerae nescire non potuerunt. Dandum tamen aliquid temporibus est. Nihil enim simul inceptum est perfectumque. Satis est si uestigia in illorum montumentis extent, & generalium praeceptorum complexu uniuersa scientia sit comprehensa. Nemo sustineat adulteria paracelsica profiteri pasam, nisi agyrta temerarius. At sanae chymiae precepta non exulant ab academiis, quanquam non ubiuis pari cum splendore doceantur. Noua uocabula. Uocabulorum nouitates non amat uerus chymicus. Paracelsita nihil tam uenatur. Latitare enim perplexitate uocum, ut Daemon delphicus, quam optime potest eius uafricies. Non tamen usque adeo absurda uideri debent, quae ab Arabibus, Aegyptiis aliisque sumpta iam frequente usu sunt emollita. Loquetur artifex latinus ubi potestlatiulus. Nou tamen ounia mutare ausit. Nam eiusmodi mutatio res obscurat. De primis chymiae autoribus, per quos illud bonum Deus hominibus concessit, multa sunt in coniecturis quam pii, morati, boniue fuerint. Hermes quam aliis uetustior aliis recentior est. Si Hermes est inuentoris cuius scripta quaedam & dogmata cum Zoroastri decretis etiamnum hodie circumferuntur, apparet non fuisse illi ingenium abiectum, nec diuinarum rerum expers. Et consentaneum est ex doctrina Abrahae aliquid sibi rapuisse Aegyptum, uiuo adhuc Hermete. Sed cum magnae uirtutes in hominibus, magnis saepe uitiis sint contaminatae; crimina in deliciis habere eaque sectari, non est nisi paracelsi. Si Hermes se uocauit satis arroganter trismegistum, & pro Deo gessit, sicut aliquando Simon mangus; Paracelsitarum arrogantia. Paracelsus id egregie est imitatus, ut qui nescio quam monarchian sibi rapere non est reueritus. Istum preceptorem nostris temporibus ad uiuum exprimunt discipuli. Amuualdus stolide superbus. Nam & Assyluanus quatuor facultatum scientiam publicis literis, & trismegisti titulum proponere, & de se proclamare non erubuit. Et quinam Paracelsita est, qui non simul in Theologia & iurisprudentia dominari contendat? Nulli debetur id conuitium praeter Paracelsitarum stolidissimam cohortem. Hanc si non parturiisset uesaniae abyssus, non conflictaremur cum humani generis portentis. Que ueteres laudabiliter excogitarunt in auxilium uitae nostrae, tanquam autore Deo per facit etiam illos data, agnoscimus, & admiramur. Deum benefacit etiam per malos. Non enim latet Dei honitas in artibus etiam per hos manifestata, qui alioquin non sat correcte de diuinis senserunt, & in gentilitate nati idolomania ethnica fuerunt inquinati. Locutio non est spernenda, etiamsi per asinum olim sonuerit. Sed inde nil macule trahit τὸ καλῶν, quemadmodum nec Spiritus sauctus polluitur, cum per Saulem abiectum, & Pileamum concionatur. Itaque probro est hoc illis qui cum bono malum simul ab ethnicis in se transferunt. Qui relicta prauitate artem sequuntur utilem laudatamque, his nihil accedit ignominiae. Hac se laude uera effert chymia. E uitiis eluctata illa est, seque perniciosissimorum errorum stipatu liberauit. Quo non illi gratulemur plausu? Quem non conferamus triumphum? Laurea pariter imperatoribus & currui triumphali coronati sunt olim poetae. Laurum uerae chymiae debemus, que uictis paracelsitarum flagitiis in throno suo resplendet pura trabea. Hec ideo in sublime se effert, ut se suaque opera luci exponat, nullique inuideat arcanorum suorum notitiam, modo legitime initiatus per artium inferiorum subsellia accedat, animoque honesto & liberali sine pigritia oscitantiaque strenue operetur, & quantum potest ad Dei gloriam humanamque salutem inde conferat. Fuga lucis operum improborum est, qualia potissimum sunt paracelsitarum. Paracelsitae ac sterquilinium immensi praecii & mysterii. Hoc tibi sancte affirmare possum, mihi multa eiusmodi nomine immensi, precii & summorum arcanorum commendata fuisse: sed quae spectata iudicataque nihil aut parum habuerunt synceri. Fabulas anicularum, & tenebrosorum hominum fumos somniaque maximi aestimare, paracelsitarum est proprium. Incredibile est quantum sibi placeant arrogentque uitiosae nucis analysi. Hoc secretum secretorum est, hoc arcanum arcanorum; hoc magisterium; hic tripes arcanorum. Cum de illo dicendum est, uerba sat ponderosa & magnifica deficiunt. Ipsum eternitatis mysterium quo pacto a Spiritu sancto est pronunciatum non assequitur, ipsis iudicibus, maiestatem putoris paracelsici. Hi sunt uiui horum scelerum colores. Deprehendis facile de quibus ad te superius scripserim. Omne robur conuerte in paracelsica deliria. Summis uiribus istar oppugna. Ueram autem chymiam assere, & a nefariorum hominum inquinamentis libera quantum potes. Uera quedam scripsit etiam Paracelsus; sed non de suo. Operam da ut stercore paracelsico absterso suis autoribus suoque nitori restituantur precepta laudata bonaque. Ita sine gloria non obibis. Uale. Epist. Iii. De Difficultatibus Quibusdam In usu etiam uere chymiae. Ad Cosman Pegandrum Uirum eruditum & Medicinae Doctorem. Quod ipsa per se chymia ob praestantiam suam, & emolumenta praesidiaque quae humanae confert saluti, amplissimis digna sit, & celebranda semper praeconiis; facile tibi mecum conuenire uideo. Cum uero ad disciplinam usumque eius peruentum est, & de possessoribus exercitii queritur, non parua se obiicit difficultas. Uerisimile est res chymicas in se tam planas perspicuasque esse, ut nihil possit deesse etiam ad mediocrem captum. Artificum sermo discendus. In expositione uero & traditione autorum salebrae & obscuritates se offerunt crebrae, adeo ut non raro subsistere haesitareque in operando cogaris. Lex Hipp. Ego uero, mi Cosma, hoc ipsum nec arti tribuo, nec artis autoribus. Res sacrae sacris hominibus demonstrantur. Scripserunt hi qua fide & sanctitate potuerunt idiomate suo. Hoc tibi sedulo est aduertendum. Si sermonem artificum non intelligis; Profanis id fas non est, priusquam scientia orgiis initientur. nondum fecisti tyrocinium, aut plane oscitanter sineque fructu inter illos es uersatus. Non est ignotum tum aliis, tum hoc quoque finc disterminari artes, ut unaquaeque suis sua enunciet uerbis. Haec si intelligas, dimidium operae est. Nam incredibili compendio ipsa artis proprietas per uerba sua est exposita, ita ut non raro una nota uicem suppleat magistri. Nullibi pene proprius sermo ualet magis quam in artibus. Hic non fortuito natus est, sed ab experientia & operibus artificii caussisque prodiit. Diligentie itaque hic adhibendum plurimum est ut bene proficias. Queruntur nouitii & externi se non posse assequi dicta chymica. Si iidem sutoriam aut metallicam ingrederentur, putasne eos disserentes artifices intellecturos, & non potius pari cum querela discessuros? Scribunt doctrinae filiis seu discipulis suis, ut loquuntur Arabes. His est assuescendum. Non negem tamen interdum studiose aliquid occultatum, aut peruersum fuisse a primis; idque non artis inuidia, sed importunorum hominum metu. Sed huic quoque difficultati est occursum. Consuetudo enim legem fecit, adeo ut peritus operum chymicorum, & ordinis, facile intelligat, quorsum tendat autor. Qui omnia sophismatis impleuerunt distorseruntque adeo ut etiam phrases artificum repudiarint, ut paracelsus factitauit, eos merito suo odio habent omnes ueritatis amatores. Nec nos primum tales improbamus. Ex commentariis uetustorum patet, suis temporibus non defuisse & deprauatores artis, & horum oppugnatores. Notandum insuper & hoc est, quod multa non possint scribidiciue, sicut nec Cicero omnia in oratore potuit uerbis tradere, nec Quintilianus. & manuum admotio. Huic defectui succurrere debet αὐτοψία, Chymia in manibus. Artifex nemo enadit sine artis usu. Experiendum itaque chymico futuro est, & laborandum. Multa admonet usus, quae in praeceptis occultabantur. Sumptus chymici. Sed hoc si tentes, mox aliud occurrit impedimentum. Patrimonia enim dicunt prius absumi amplissima, quam peritus quis euadat; nec disci posse sine nummorum iactura. Ego uero non sumptuosam artem puto nisi illis qui alias soliti sunt opes profundere, aut qui perniciosa subito ditescendi cupiditate ad artem aduolare consueuerunt. Requiruntur aliquae impensae. Uix enim ita instructus est quispiam, ut gratis suppetant instrumenta materiaeque. Sed si ille non ex liberalitate opulentorum patronorum presto sunt, in tenui faciat experimenta tyro. Hic tanti iactura non est, si non respondereuentus. Chymia non inchoanda a chrysopeia. Quod si auri amore ad Croesi opes festines; memineris te auspicia debita non facere. Itaque; temeritati acceptum ferendum damnum est, non arti, que te non a transmutatoria inchoare iubebat, sed ab operibus facilibus. Uerumenimuero hoc quoque ubi exuperatum est iugum; mox se infert aliud. Indignam esse chymian ueram quoque homine liberali iudicant, quia non nisi a mulierculis & seplasiariis exerceri conspiciatur. Uetularum. Hoc enim hominum genus plurimum operae in eam impendit; aquas destillat, succos extrahit & reliqua peragit eo cum supercilio & iactantia, ut nulli medico aut philosopho tantum artis tribuatur quantum uetulis. He quod proferunt, id eximium est solum, id bonum, id efficax & maximopere excellens. Medicus cum sua pyxide posteriores tenet. Hunc contemnunt ridentque astantes, illas commendant. Hic stupidus est insipidusque; De artibus statuunt inertes. illae industriae & sapientes. Est ille quidem seculorum mos deprauatus, ut de artibus non iudicent nisi inertes. Itaque quod his placet, id praecellit. Sed philosophi non ideo suam deserant stationem. Si paucos habent astipulatores, satius id est, si sunt sapientes. Qui a multitudine imperita pendet, is uel nullum habet. Quid enim cecus de pictura? ut colorum iudex non potest esse Thamyras, etiamsi mille calculos afferret, & innumeros sibi adiunxisset caecos; ita nec sapientum operum multitudo desipiens. Illae uetulae nonnunquam ad insignes artifices referunt sua. Id potest alicui esse solatio. Sed potius contemnenda sunt ista quam odio prosequenda, quod qui non potest, eum saepe necesse est cum laruis teme re luctari. Non autem desunt etiam artifices celebres nobilesque. Multae res publicae solertes alunt, quod te latere non potest, qui uicinam Angliam, Daniamque pene habes in prospectu, Medicos autem plurimos aut leuiter degustare, aut negligere chymian, seplasiaeque relinquere, partim non sine uitio est, partim excusatione non uacat. Non est medicine proptia professio chymia. Philosophorum naturalium est. Qui itaque tantum occupantur aegrotantium calamitatibus, ut physicis contemplationibus operibusque singularibus operam & tempus impendere nequeant; illis, modo non superbe & contumaciter eam explodant, & disciplinae annis tantum didicerint, ut pharmacopoeum instruere & de operibus iudicare queant, omissionem condonem. " Qui uere cum otio in academus docent: eos crimine neglectae naturae non liberem. Physici enim illi non contemplatione & doctrina duntaxat esse debent, sed & exercitio. " Solent autem artifices periti non pendere a seplasia tanquam Domina; sed ea ministrante uti. Itaque quemadmodum πρί¬ τρόποι non ipsi laborant, sed aliis laborandi rationem ex sua experientia praescribunt: ita excellentes physici & medici agunt. Si quos aliqua infelicitas a chymica disciplina olim abstinuit, qui nihiloninus eius operibus delectantur, consueuerunt ab aliis artificibus quorum fides spectata est, & experientia comprobata, quo ad medendum utantur accipere. Quanquam ergo sunt malitiosi chymiae uituperatores etiam inter philosophos & medicos, cum nulla scientia ferme sit, quin ulceribus quibusdam interdum deformetur; non tamen plane desunt eius admiratores, celebratoresque, qualis superiori memoria fuit Crato, Gesnerus, Zuingerus cum multis aliis. Principibus quorum cura & sumpetibus academiae nuntriuntur etiam de chymia promouenda illustrandaque erat dispiciendum elocato stipendio chymico. Sed omnia in peius ruunt. Si ueterum instituto non existerent academiae, nescio an hodie exorirentur, cum & illae indies magis magisque deserantur, & a liberalitate in seruilem quandam redigantur angustiam, ut uideatur professio academica quorundam nihil esse auud quam splendida miseria. Est & illud in remoris disciplinae cnymicae, quod ad finem artis peruenire nemo posse uideatur. Nam ueteres praestantissima eius parte, nempe transmutatoria nihil uidentur habuisse notius exploratiusque. Unde & tot commentaria ad posteros transmiserunt, quae ne intelligant quidem hodierni philosophi, nedum opere assequi queant. Quis est qui se profiteatur χρυσοποιὸν talem, quales fuerunt illi, nisi mendacissimi impostores? sed & in aliis chymice apparandis non raro frustrari contingit; ut credant multi praeter exiguam particulam uix quicquam esse in chymia certi, aut saltem promittere sibi posse cultorem. Hunc nodum facile soluit singularum partium excellentia. Diuinae artes & nobiles uix omni sua parte in hac uita absoluuntur. Hinc illud uulgare; quod artium ideae sint assecutu impossibiles, cum nemo inueniat talem sapientem, qualem postularunt stoici; nemo talem oratorem, qualem descripsit Cicero. Uerum nos oportet illas Ideas nobis tanquam scopos proponere, summisque eo collimare uiribus Si non assequimur exacte: opera danda est, ne nimium aberremus. Itaque & in chymia si ultima absolutio omnium partium non obtinetur; non tamen pigeat aliquo processisse, & id fecisse, quod tu erudiat nos de diuina potentia, tum ad communem salutem aliquid afferat emolumenti. Ars auri faciendi. Aurum & hydrargyro non est a natura tantopere remotum quin possit fieri, si eam ingeniose tractet artifex. Uerum industriae tantae est, ut hebeti ingenio & tardo qui est, non sit ad eam rem idoneus. Qui ueteres declaret, fortassis aliquando Deo dante erit. Non tamen manca est uita nostra, etiamsi illa ars non extet uulgo, consentaneum est Deum ideo a conspectu multitudinis eam arcere, quia cupiditatum improbarum nullus pene est finis, quanquam & uilescant uulgata, sicut olim argento euenit, tempore Salomonis, & auro apud Indos antequam experitentur Hispanorum Gallorumque auiditatem. Uae illi magistro, qui officinam auri faciendi aperuerit. Itaque sapientes qui callent artem, sibi tacendum putant, & consortia procerum uitandum, ut praeclare monuit ex ueteribus quidam. Paracelsus ex magia & consuetudine daemoniorum aut aliunde potius nummos parare creditus est, quam ex chrysurgia. Alias non effugisset improborum & harpyiarum ungues. Quod si professus eam aperte est, & praestitit quae dicitur, nae inter innocentes est uersatus, quorum animos nondum imbuit auri praeceps appetitus. Omnino chymia etiam sine aurificio magno mortalium bono est inuenta, nec fallit nisi imperitum & oscitantem, & si quid improuida hominum mens, perinde ut in aliis artibus omnibus cauere nequit. Chymica contemplatio naturam intus ostendit; hec singulare oblectamentum parit, exprimitque non raro eximiam diuinae munificentiae & admirationem & gloriam, quo pacto ueteres de lapide aurifico scripserunt, eius artificium tantum esse, & effectum tam stupendum, ut non possit facere artifex, quin in se reuersus religione quadam & pietate in Deum commoueatur. Sepe euenit ut cum de rebus naturae disserendum est usitato more, astans chymicus tacite ineptas rationes redarguat, & uix sibi a risu temperare possit. Debebant artem amplecti physici eo studiosius, quo rerum naturam aperit demonstratque certius. Sed plerique cum Platone errare malunt, quam cum aliis uera sentire, qua uoce nescio an insipientiorem aliam unquam protulerit sapiens ille Romanorum & philosophus & orator Tullius. Chymia uera est physica, & uera honestaque ueterum magia, quanquam hanc quoque uocem corrupit omnis mali autor cacodaemon, pro naturali magia inueniendo sceleratam aliam & Diabolicam. Sed non es detinendus pluribus. Uale. Epist. Iiii. De Magnificis Chymicorum Promissis in nutritione & medicina. Ad Modestum Et Eruditum iuuenem Thobiam Uuindium Augustanum phil. & med. Candidatum. Memini, Thobia, cum in Salana uersareris quantum studii operaeque cum commilitonibus tuis iam partim summa cum laude medicinae Doctoribus, partim eodem aspirantibus, in Asclepiadeo priuato in cognitione rerum medicarum posueris. Non enim simplicium tantum historias uultusque natiuos ibi loci ubi eorum copiosus est prouentus, una cum uirtutibus indagare sedulo es conatus, sed & in abdita medicinae, tanquam in ditissimam intimae cognitionis mineram, te immergere, & de secunda aduersaque hominum ualetudine defendenda reparandaque quidem illa, hac autem profliganda ἐπιστημονικῶς disquirere non intermisisti. Nec te abiecisse post meum ex illo lyceo discessum istam curam, sed tum ibi, tum in aliis, quas adiisti, academiis ardentius in eam incubuisse, literis amicorum mihi est relatum. Non dubito quin breui ad finem laborum sis peruenturus, & cum magna Dei, patriae, parentumque & tua gloria, lauream, premium uirtutis, & profectus laudati argumentum preclarum, comsecuturus. Ego uero tibi & refricandam conuersationis pristinae memoriam putaui, & amicitie etiam in posterum colende excitandum desiderium, idque epistola chymica. Cum enim notitia simplicium in natura aliquando studueris excellere; consentaneum est te nec ab ea abhorrere quam ars promittit, presertim tam ambitiosis preconiis, ut non tantum allici uehementer animus cupidus soleat, sed & uel in uno, tanquam nectareo melle delibutus, aut suauissima Sirenum Platonicarum harmonia demulsus possit acquiescere. Μίμησις magniloquiorum. Nihil fere est quod chymicus ( γνικῶς loquor ) procreat, quin idem sit essentia purissimum, gustu suauissimum, uisuque non minus gratum; sed & uiribus tam efficax, ut singulae res singularum sint instar panacearum ad omne genus affectionum morborumque incredibiliter sufficientes, & ad usum tam commodae delicataeque ut nihil utilius, nihil tenerius, facilius, dexterius, quemadmodum illa μεγάλα plurimorum sonant. De horum ueritate nos quaerere fas est. Nam & ipsi gaudemus professione chymica, & non minus post Deum amicosque in illis solatii quaerimus quam alii. Ingeniosissimis usus praeceptoribus proculdubio praeclarum eruditionis congessisti thesaurum. Quid ergo iudicii de illa magnificentia profers? Estne chymia tanti, ut ab ea expectare liceat tot panaceas, quot absoluit operas? Et hae ipsae suntne tam commodae ut in usu suo, qui fingitur omnium mollissimus, hominis uitam usque ad a Deo decretum terminum sine ullo languore possint producere? Si asseris, nae diuinitatem quandam medicinae ex chymia tam nobili scientia asscribis. Sed multa sunt quae iudicium in diuersa trahunt. Termini Uita. Primum uidentur mihi illi laudatores non satis expedire rationem termini quem a Deo praescriptum dicunt, & ad quem curando se peruenire posse credunt. Generalis unus est a Deo in uniuersum humanae uitae praestitutus, & a Mose ad annum aetatis octogesimum perductus. Hunc designare non possunt. Certum enim est paucissimos eum uiuendo assequi, quique assequuti sunt, potius sine medicina attigisse, ne dicam sine chymia. Deinde tantum potest promittere chymicus, quantum est in natura generatrice prima, & uitae administratrice. At uitio gignuntur multi adeo ut ne quidem, si a primo uitae ingressu statim astes, & chymicis pascas medicerisque hominem, producere ad istud aetatis eum queas, nedum posteris temporibus accedens. Si supponunt absolutam sanitatem: ludunt nasoque suspendunt credulos potius, quam uere docent. Quotus enim quisque est, qui ita nascatur? Sed & dem tibi istud. Nutrire chymicis essentiis, & iisdem constituere tam geniturae corpus deberent, quam genitorum. Ex quibus constamus, iisdem nutrimur: & nutrimentum in substantiam cedit. Quod creatum est ex materia in corruptionem prona; respuet nutrimentum ex chymicis incorruptibilibus. Quod ex his satum est; non aletur sanguine, non olere, non carne. Si postquam editus in lucem est infans, mutare corpus eius in proprietatem essentiarum chymicarum uelis, alteratione id non perficies. Nam genitum erat secundum substantiam. Mutabis igitur materiam. Sed tunc totam uitae rationem destrues, quia naturam corrumpes. Arguit & experientia huius promissi uanitatem. Si infantem destillatis chymicis alere aggrediare, non sustinebit nec quantum nec quale. Deest item exemplum huius custodie. Sed misce chymica aliis. Non dico te actum acturum, polluenda id quod studiosissime depuraueris, sed & operam lusurum inquam. Appetitu enim suo ad consueta feretur natura; inconsueta in tam tenero corpusculo negliget, aut grauiter inde patietur. Non addo praedicare chymicos nescio quam simplicitatem suorum. Corpus uero non nutritur simplici. Quo pacto uero iniurias cauebunt externas? Sintne infantes etiam in essentiis lauandi? Nihilne gignent superfluitatum? Si tam pertinaces sunt essentiae ut non possint corrumpi facile; natura autem mutat corrumpitque cibos, & ex dissimilibus facit similes; ea uero in teneris ualde est tenera, nec potest concoquere satis panem & similia paulo robustiora, quomodo uincet essentias? Sed stultum forte est ad stulta multum sermonis afferre. Uidentur illi praecones non hunc terminum genericum designare, sed cuiusque proptium, ad quem peruenite posset natura singulatis, si nullam experiretur foris uiolentiam. Sed hic omnis uite terminus a Deo preuisus comstitutusque est. Fixit enim hunc Deus non sine praecognitione in nobis futurae uite, & permisit hominem mori, quanquam ipse causam mortis nec praebeat nec probet semper. Ludunt ergo iterum nos praetendendo fata, quandoquidem uel infanti suum tempus fatale est, siue id a uiolenta foris causa sit, siue connata. Chymici falsi praedicant id cuius nullum habent exemplum. Potestne autem aliquid certi in promisso esse, ubi nihil nec demonstrationis certae, nec exemplorum est? Quem hominem sua arte se perduxisse ad fatalem terminum possunt iure gloriari? Ad eum omnis mors definit; at causam in chymica potione fuisse cum salute, & non potius suspicione dati ueneni, qui demonstrabunt? Sed aliud tibi argumentorum profero genus. Quod axiomata medicinae promittere non queunt, id a singulari materia, siue chymica, siue alia, modo naturae uini spectes, praestari non potest. E singularitate enim processit uniuersalitas per experientiam. Hip. de arte. In his, quorum morbo natura est uicta, nescit salutem medicina; nec in his quibus ab ortu in radice uitium est; I. praenotionum. quin in epidemicis occultis diuinus ille senex Hippocrates τὸ θεῖον potius implorat, quam medendi methodum. Paetus in epistola ad Artaxerxen. Legisti opinor quae nobilis ille Dudithius ad Raphanum medicum scripsit Serio ille ioco affirmat nihil ualere medicinam Therapeuticam in morbis, quos omnes ait sua natura desinere in uitam uel mortem: Quin multos curari tunc citius & rectius cum omnis de medicina spes abiecta est. Nec fallit interdum experientia. Sponte enim conualescunt multi, qui se a medicinis factos infirmiores testantur. Quidam se morituros potius quam pharmaco usuros indicant. Ambrosius Paraeus fere eo nomine θεράπυσιν nostram infamem reddidit, dum aut nihil aut parum eam praestare scripsit. Astipulantur nis Theologi, ex quorum axiomatis & hoc est, quod Deus longitudo dierum cuiusque; quod sortes cuiusque in manum eius; illo reprehendit regem qui medicos pare Domino consuluerat. Filius Dei potente uerbo curauit, non medicina tessatus nempe impso opere quam paru sit in hac praesidii. Aliqui ex praeuisione Dei argutant, sibi necessario ex praeuidentia Dei aut uiuendum aut moriendum. Utrumque fore uel citra medicinam, cum quae Deus preuidit, sint immutabilia. Si quis ergo ex potione conualescit, is Dei prouidentia conualuit frustra data medicina. Nonnulli ab ipsa natura petunt opinionis sue firmamentum. Hanc mederi ipse asserit Hippocrates. Quid ergo opus est medico? Illa conseruatur similibus, non contrariis. Hec tractat medicina. Inutilis ergo. Plato cum ueteribus uite fatales prefecit Deas, quas Parcas uocarunt. His non medicinae uitae assignarunt regimen. Si itaque uniuersa medicina ignorat medicationes ueras, chymia parum afferet adiumenti, ut quae non precepta condit, sed materiam saltem medicamentariam porrigit. Si parum praesidii uel in minimis habet, quorsum ergo illa grandia? Non reuocabitur, qui in limine mortis est per chymicum succum, cuius leuiorem affectionem is non poterat tollere. Non perducet ad longiorem uitae terminum, cui iam preuisa prestitutaque a Deo immutabiliter mors est. Quin ergo contennimus chymian? Quin explodimus? Temerarium omne studium est, quod in re non commodatura ponitur. Speculationes otiosorum hominum sunt pabula. Animus illis tanquam illecebris oblectatur. At medicina diuiniorem opem policetur. Haec & similia aduersus chymiae finem dici possunt solentque. Sed non proferenda tantu sunt. Quid chymicis promissis debeatur. Iudicanda res est. Si igitur ex me quaeras, num plane nihil de chymicis promissionibus in medicando, negem. Nam si non assequit chymia ista magnifica καθόλυ; multum tamen prestat, idque interdum non sine miraculo, presertim ubi tempestiue & industrie a solerte medico adhibentur eius opera. Optimam rerum uirtutem habent, eamque arte ex remotiore tardioreque potentia ad uiciniorem, seu ex intimo abditoque in propatulum productam, & longe maiore donatam ad agendum procliuitate quam prius. Medicus recte adhibens agentia patientibus diuinarum operationum per Dei gratiam admiratione non carebit. Obiectis superioribus occurrere pene est cuiusuis. Explodo ipese quoque ambitiosas illas laudes & fatua promissa parachymicorum. Definitum semel est ob peccatum morbos & mortem tandem nos sustinere debere: & in Dei manu sunt occasiones. Is medio naturae ulus potentiae suae opera uarie exercet, & ut mente conualescamus, non raro exoriri sinit, prouocatque corporis morbos ipse. Quis medicorum sit tam impie confidens, ut ausit promittere omnibus stabilem ab initio usque ad finem uitae sanitatem? Naturae ductum sequimur. Ultra hanc medicando non assurgimus, etiam in his, ubi maxime praecellere medici opera uidetur. Naturam sustentamus cibis conuenientibus. Medicinam adhibemus cum noxa imminet, aut presto est. Et scimus omnem uitae terminum fatalem esse siue medicamento ptocuretur, siue aliis caulis. Itaque nemomoritur nisi cum fato. Abstinemus talibus promissis. Quod si dicant moriturum quempiam ante diem fatalem fuisse, nisi medicina usus conualuisset: referam moriturum quidem sed non sine fato. Qui terminum uitae praeuidit & prestituit, is etiam quo medio seruandus usque eo fores praeuidit. Itaque non est eleuanda uirtus medicinae Dei praeuisione immutabili; sed potius querenda usurpandaque tanquam medium solenne, quo te uti iussit uoluitque ille naturae autor. Dei prauisio connexa cum mediis uitae & mortis. Non potes negare nutrimentorum uires argumento, quia Deus uidit quandiu futurus esses superstes. Quid hesites de medicinis? Inclusae hae sunt uitali ordinationi, ut & cibi, non exclusae. Itaque necesse est medicina uti, si necessaria est praeuisio de uita seruanda per medicinam. Qua ratione dictum sit, praeuisionem diuinam non afferte necessitatem euentibus intelligis. Est illa quidem immutabilis; quia quocunque actu rus passurusque foresmodo, id omne in diphthera manuque Dei est ab antiquo descriptum & indelebile. Sed interim effectus causa non est praeuisio, uerum alia sub praeuisione contenta: quo pacto & Theologi hodie disputant de electionis necessitate immutabili, quod ea includat causas subordinatas, & effectui proprias. Quia enim uidit Deus sic fore, certo; decretum fecit immutabile, & elegit ad possessionem salutis, quem credentem constanter conspexit. Ita ergo praeuisio & necessitatem habet, & non est causa euentuum necessaria. Que preterea attuli argumenta, euanida sunt. Dicit Dudithius terminare morbum ad uitam uel mortem Causas efficientes omisit. Mors enim & uita sicut & morbus aliis fit & exasperatur causis, quae non debebant excludi. Non itaque consequens inde est medicinam nihil praestare. Nihil autem sanabile esse, nisi quod spontaneo motu sanatura erat natura, mendacissimum est. Quas luxationes illa ἀυτομάτως persanat? Cum decumbit illa, aut ad motum pigra, captaue est, an non a medicina actum accipere potest? Uincula tollit medicina; somnolentam exuscitat; imbecillem roborat. Tunc itaque bene agere potest, cum ipsa per medicum cum disposita est bene. Certe infixa spicula magnasque hemorrhagias non tollit bene sine medente. Spiritus & calor non perueniunt ad partes obstructione praepeditas, nisi hac sublata. Diaete preest medicus. Si sine medicina natura conualescit, cur in magna fame non sine cibo, & in siti non sine potu restituitur? Multum itaque debet naturae adiumentum medico. Paraeus studio commendandi chirurgian, non dehuetat deprimere nobiliorem εάπειν. Apparet iudicii imbecillitas ex quodam argumento. Concludit enim chirurgian praestantiorem esse medicamentaria parte, quia illa egeat huius ope, non autem hec illius. At nobilibus id est quod in se est ἀυταρκές. Perfectum non est, quod ab altero perficitur ut chirurgia a Therapeusi: sed id quod alterius subsidio non eget. Contrarium conclusisse debuit. Deum non aduersari medicinae argumento regiae reprehensionis ipse ostendit Esaias, qui uerbo recreatum Ezechian nihilominus sanat medicamento. Quae historia etiam confirmat id, quod de praeuisione dixi. Iam certus rex erat de annorum augmento. At quia inclusa erat naturalis ratio: ideo curatur ficu. Et ille terminus etiam initio erat fatalis, Deo praeuidente etiam hanc accessionem, & singulari consilio exemplum omnispotentiae suae, fideique in rege ad ecclesiam erudiendam, edente. Sortes igitur nostrae sunt in manu Dei principaliter gubernantis & decernentis moderantisque omnia non initio nunc facto, sed ordine posito πριν κατασκεύῆς κόσμου. Ille autem ordo mundana simul respexit media. Ita ipse est longitudo dierum, non quia nunc determinat, sed quia & nunc administrat, & olim antequam nasceremur sanciuit, & media per quae seruaremur instituit. In illis mediis est & chymia, quae si usitatum uitae cursum spectes, & alios medicinarum reliquarum effectus, miraculosam, seu nobilem & quam proxime ad diuinorum conditionem accedentem procurat in medendo operationem. Uera igitur chymia magni est aestimanda quidem, sed ita ut nihil ei asscribatur, nisi quod a Deo per naturam accepit, quodque ratio & expersentia monstrat. Quod exemplo praestitit nullo, id nolis ei asscribere. Itaque magnifici parachymicorum fumi pereunt. Hippocrates in 2. de praedict. & in lege, Item de decente ornatu: Quidam officios e mentiri non putant sibi dedecori. Sed officium nego esse, quod cum uitio est coniunctum. & de praeceptionibus ubi dicit: Nec medicus inde quicquam lucratur praeter ignominiam. Multa enim promittere in sanando, & parum uel nihil assequi, dignitat est artis non extollit, sed prosternit. Non oportet asseuerare, quod aliquid solum exhibitum proderit. In aliis uitae modis dissimulatio interdum ualeat: in praedictione de uirtute medicamenti, que habet coniunctam salutem aegri, aut mortem, Si quis inanem spem amplissimis facit uerbis apud plerosque, turpitudo primam sortitur aleam. Hanc nosti reportare Paracelsicos gloriatores. Sed uale tandem, & me ama. Epist. U. An Chymia Propter Morbos Epidemicos sit inuenta, ut substantia tota totius substantiae sanari passiones queant. Ad Tobiam Uuindium Augustanum medicina candidatum. Hippocrates de decente ornatu. Medicum philosophum esse ἰσόθιον, quod omnia quae ad lapientiam requiruntur, sint in medicina, pridem scripsisse Hippocratem ignotum tibi, Thobia, esse non potest. De diaeta in acutis. Sed neque illud obscurum est, quod De diaeta in maxime eum commendet, ὅστις ἐν τοῖσιν ὁξέσι νουσήμασιν, ἀτὺς πλείστους τῶν ἀνθρώπων κτείνει, ἐν τουτέοισι διαφέρων τὶ τῶν ἄλλων εἴη ἐπι τὸ βέλτιστον, quo pacto & alibi admirabilem facit hunc & bonum, ὅστις καὶ εἴ τι θεῖον ἔνεστιν ἐν τοῖσι νούσοισι, καὶ τούτου τὴν πρόνοιαν ἐκμανθάνει. In praenotionibus. Paracelsitarum argumenta de cura morborum totius substantia. Arripuerunt eiusmodi praeconia parachymici, & mulomedici, utque cum magna auctoritate & diuinitatis cuiusdam existimatione medicinam facerent, pretenderunt, repudiari ab Hippocrate medicos qui circa qualitates elementares & humores hererent, se uero ueros legitimosque pronunciari, propterea quod chymie fiducia apprehenderint illud τὸ θεῖον, uirtutesque potentiarum cognouerint, & soli substantialibus morbis remedia per chymiam ad essentias redacta, siquidem similia sint curanda similibus, occulta occultis, diuina diuinis, possint afferre. Auxit horum impudentiam quod Galenus fateatur methodo ad curam eiusmodi morborum perueniri non posse, quod Petus Artaxerxi scripserit, τὰ ρυ¬ σικὰ βοηθήματα, οὗ λύει τὴν ἐιδημίὰν λοιμικοῦ πάθους, quasi diceret, non posse sanari constitutiones pestilentes elementaribus medicinis & qualitatum primarum adminiculis; requiri coelestes a natura elementari per spagirian liberatas, quales cum habuerit Hippocrates, coaetaneus Democrito chymico absolutissimo, ideo scripserit Paetus hunc posse illos morbos sanare. Accedit quod Galenus sacras eiusmodi passiones antiquitus ad deos reiectas, indeque curam petitam, tanquam nihil in medicina sit auxilii, scriptum reliquit. Imo cum omne genus naturalium sanabiliumque morborum in similares, dissimilares & communes diuiserit, fassus uidetur ad artem suam illos τῆς ὅλης οὐσίας non pertinere. Negant item talium extare apud Galenicos experientiam ullam, utpote cum subinde exoriantur noui, quibus opponenda sint noua seu chymica remedia. Quod si incidant in istos, omnem operam ludi affirmant, & uel non fieri curationem ullam, uel fortuito fieri. Se itaque in throno medicinae collocant; sibi id arrogant quod a Diis olim est expectatum, ut non procul ab adoratione diuinoque honore putentur abesse. Haec adeo est Paracelsitarum gloria. Hoc triumpho miserorum Galenicorum obscurare famam totam satagunt, praesertim cum aliquot locis tum Hippocrates, tum Galenus uideantur innuere, artem suam suis aetatibus nondum fuisse perfectam. Sed ideone uere sibi id tribuunt? Num quid confert chymia substantiae totius morbis nulla ante methodo curatis? Indignabere procul dubio tantam labem uetuste inuri arti, tamque foeda professores eius macula inquinari. Ut intelligas plenius quid mihi in hac contentione uideatur, disseram paucis de totius substantiae morbis, & quo pacto ineptiae illorum sit occurrendum monebo. Totius substantiae ratio. Plerique interpretes audita tota substantia nescio quid monstri sibi fingunt, & extra naturae principia id, quod in natura maxime est, quaerunt, cumque omnia phantasmata congesserunt, item negant naturali sanatione obuiam iri morbis talibus posse, constanter asserentes nihil pertinere ad classem Galenicam, sudorem Anglicum, Gallicam luem, Ungaricas febres & alia. Ego persuasum habeo totam substantiam nec materiam esse, nec formam, nec crasin elementariam, sed conspirationem quandam omnium substantiae uirium ad effectum eundem, illisque consentaneum. Nec materia nec forma agit separatim, sed in unione per contemperationem coeuntium elementorum facta. Neutra etiam per se agit, sed interuentu in se existentium communiter uirium, quarum quaedam propius referunt elementorum simplicitatem, ut calor, frigus, humor, siccitas, asperitas, leuitas, acumen & reliquae; quaedam propter mistionis rationem longius discedunt. Nam mistio in pluribus non statim fit post elementa, sed post longas easque admirabiles prius factas congredientium temperaturas, & alterationes siue ab ortu, siue foris acquisitas. Nec, licet in quibusdam aliqua prae reliquis excellere uideatur, una saltem inest; aut una ad effectum accedit. Totae uires a calore in actum uocantur. Itaque cum operatur tunc id quod elementorum gratia inest, tum quod materiae mistura, tum quod ex crasi propria hoc incidente, illo retinente, alio calefaciente, alio refrigerante, alio dissipante, & sic reliquorum unoquoque operante ex sua natura, unde, sicut contemperatio illa est occulta & inexplorabilis, ita & effectus mirificus ota substantia agi parronuncio. Huic agenti opponetur non simpliciter calidum, nec simile quid; sed tot idem uiribus aduersaus autsi non plane totidem, talique mistura secundum omnes; certe secundum potissimam uirtutem. Uere ergo si nobis constaret misturarum & omnium uirtutum simul operantium ratio; possemus ex aperta & euidente methodo remedium occultis inuenire. Remedium ad occulta aut totidem uiribus debet esse praeditum, aut una ualida, uelutque ignea excellere ut soluere occulta misturam possit potenter. Nunc autem, quoniam usu & experientia talium morborum uim cognoscimus; necesse est etiam remedia ita reperire, nulla arte ad id afferente certam euidentemque in singularibus doctrinam, sed sola experientia iudicante. Iam intelligis opinor chymicos blaterones nihil nisi fumos meros & caliginem offundere de essentiis suis gloriando. Non enim talis morbus essentia ze¬ τὰ γνος curatur, sed essentia specifice & singulariter secundum crasin & omnes uires intellecta. Id solum est ἐιστημονικὸν; id solum certa habet theoremata. Parachymici fumum uiderunt, sed flammam non senserunt. Si non possunt intelligere eiusmodi crases & uires omnes; nec in essentiis nec integris remedium in usu inuenient. Itaque temeraria est illa iactantia. Ars medica non deficit etiam ad occulta. Deinde etiam hoc certum est, quod ars Hippocratica Galenicaque neutiquam in se deficiat theorematum certitudine & methodi expositione. Nam euidentissime est ueritatis tot esse constitutiones praeter naturam, quot sunt secundum naturam. Nam in omni sanatione finis est ut deleto τῷ παρὰ φύσιν, restituatur τὸ κατὰ φύσιν. Frustra autem e insane introducitur in naturam id quod ab ea alienum est, nec eius unquam fuit. Iam autem illi principes medicinae ex omni nature parte secundu genus eduxerunt morbos. Quocunque igitur tempore, quocunque statu aliquis pridem non obsetuatus exortus fuerit, eum necesse est intra genera ista inueniri. Simplices unt morbi, aut misti. Misture ratio non protest explicati & documentis comprehendi propter singularium infinitatem. Simplices omnes continentur aut intemperie, aut organica ratione, aut coniunctione. Intemperies omnis in misto mista est, & nomen accipit a predominante. Itaque cum Hippocrates & Galenus morbos in intemperie nominant, non respiciunt puram elementorum simplicitatem, sed eam quae est in mistura. Iam autem in hac aut unica uirtus excedit, aut plures. Et hae uel ratione primarum qualitatum; uel omnium simul. Ibi uulgares fiunt morbi in intemperie, qui curantur leuiter per qualitatem contrariam, si hac saltem est factus decessus, aut relique non magnopere sunt lese, idque fatetur & Hippocrates in lib. de ueteri medicina. Accuratior est cura cum aliae simul sunt labefactatae; Et tunc ridentur hi, qui elementares simplices in adiumentum accersunt. Ubi autem omnes uel pleraeque laborant; morbi otiuntur totius substantiae quorum numerus & conditio non potestcerto iniri. Itaque hic ars cessat: & diuinitati reliquam noticiam, cuius ea est propria, commendat. Farrago morborum ubi est, ut in Gallica lue, in peste & omnibus similibus, in quibus effecta & symptomata sunt tum per se mirabilia; tum ratione dispositionibus hominis patientis, & uarietatis causarum; methodus eadem iubet contrario remedio sanationem fieri; ut soluta uniantur, distemperata reuocentur ad temperiem, & deprauationes organicae restituantur omnia secundum artis leges. Nullibi itaque ars ex se deficit; sed ubi finem suum est assecuta, quiescit. Artifex in usu & accommodatione ptaceptorum istotum haesitat ideo non, quia ars non praescripserat legitimam curam; sed quia ipse ob imbecillitatem humani iudicii non potest ita agere, ut ars requirebat. Ea ergo res aut diuina tota est, aut saltem non est pars artis statuenda. Exemplo rem capies melius. Sit in aere ex certa ratione putredinis, aut contemperationis seminarium pestiferum, quod in corpus humanum agat propter dispositionem singularem, quae est huius patientis ad illud agens; & sit ( liceat ita fingere ) calor eius non simplex, sed in mistura, ita constitutus, ut ille qui putredines procreat, habens coniunctam uim penetrantem, spiritum inquinantem, foetentem, strangulantem acrimonia, astrictione & similibus; conspirauerit certo modo frigorifica uis, quae internum calorem necans corpus disponit ad putredinem; possit humor putrilaginosus, qui dominetur in siccum, possitque soluere terminum coniunctorum; Adde & reliqua, quae uix ulla humana cogitatio ita potest fingere, sicut in natura una fiunt & existunt. Adde receptionis diuersitatem, & προφάσεις mirificas secundum membra uarie affecta. Adde gradus & quantitatem. Adde totius constitutionem hominis, conuersationem, loca, alimenta & reliqua. Omnia haec conspirent. Cum illa agente causa modo inexplorabili, fiatque morbus Epidemicus. Aduocetur in auxilium medicus. Hic non uagabitur circa Ideas, & humanitatem seu imaginariam totius substantiae cogitationem: sed recurret ad artem. Haec iubet conciaria contrariis curare ita, ut agentem totam causam, si adhuc est, amoliatur, & subiectum indispositum reddat ad patiendum, noxasque inflictas propulset; acumina retundat, calorem restinguat, putredinem arceat, frigus depellat, soluta integret & totum seminarium extinguat. Si iam praesciret medicus ille uarietatem uirium & gradus, omnesque latebras mali & grassationes; intelligeret etiam & in promptu haberet ad tales misturas remedium certum aequaliter aut magna ex parte aduersans: optime ageretur cum salute humana, & artis iussa medicus ad unguem implere posset. Sed cum non sit humanarum uirium, nec nosse tam uarias constitutiones praeteritas, praesentes, futuras, nec medicamenta singulis ullo tempore preparare; ars quidem iusta & legitima euincitur esse, sed agendi ad eam ἀδυναμία erit in medico. Remedia epidemialium. Hinc euenit, ut illa optima sint medicamenta ad Epidemialia mala, quae uires habent plurimas, aut maxime euidentes quaeque ipsa experientia comprobauit alexipharmaca esse. Inde opium, sulphur & similia praedicantur inde Theriacales compositiones, & alia quae uel frigore uel calore in crali sunt, non tamen extra omnem modum, excellentia. Ignis enim plurimis simul resistit & fomitem absumit. Frigus impetum mali coercet & extinguit. Qui artificiose potest accommodare ita ut non comburatur natura uel frigore enecetur, sed seruetur exacto morbo, is artifex est. Praestant hic chymica nullam aliam ob causam, nisi quia ualde agentia sunt, sicca, calidaque aut quia penetrantia ut mali insidias possint cito attingere; uel quia plures simul uires ex compositione sunt sortita. Redolent enim essentie tales integrorum naturam. Uerum enimuero non tam solicitus debet esse medicus de qualitate & modo τοῦ θεῖου, quam de artis axiomatis generalibus, ex quibus specialis morbi sit petenda curatio. inexplicabilem esse rationem eius constat. Et si posset definiri certo, uix tamen in curando ultra unam atque alteram ἔνδει¬ ξιν prestaret. Itaque non multum laborandum de illo, censuerim. Hinc intelliges quare non multa de eiusmodi morbis peculiariter extent precepta. Nam praeter rationem cause occulta temperatione preditae, communibus subiacent iudicanturque medicinae indicationibus. Prima ἔνδειξις est a morbi essentia, secunda ab effectis adiunctisque seu omnino symptomatis, ex quibus fieri uix potest, quin cause modum cognoscas, sitne ea in actu adhuc, an fuerit, & quid minitetur porro. Ex his indicationibus preceptum est, quod, ubi intelligitur ex morbi genere, eius originem esse ex aliquo communi, tunc hoc sit corrigendum, egrotusque quantum fieri potest inde arcendus, & ita disponendus ne facile possit a ui agentis affici. Illud autem commune est aer, uelaqua, uel frumentum publicum, uel contagio & c. Horum etsi non intelligas crasin; sat tamen est, si noxiam deprehenderis. Nec siquid occulti est, id sine manifestis qualitatibus, tanquam satellitibus, per quos grassetur aut promoueatur, est. Has ubi amolitus fueris; coniiciendum est aut prohibitum impetum eius esse, aut disturbatam substantiae misturam. Probabilis enim est κeίσπς, ab adiunctis destructis de subiecti integritate labefactata. Ita si in contagio ualere pestem animaduerteris; hoc prohibebis, & c. Effectus celer & malignus arguit efficientis seu morbi, seu huius causae ( Nam alterum alteri respondet ) uehementiam & malignitatem. Inde arguitur quam nobile & citum debeat esse remedium, & quidnam primum agendum, quid secundo. Si omnia percurreris; in occultis nihil habebis nouae doctrinae, praeter obseruationem occulti. Scopi reliqui sunt iidem genere cum aliis. Nam essentia morbi, causae, symptomata, locus affectus, uires aegri, aetas, tempus, fortune, & alia hic quoque arguunt, causa operans tollitur; morbus factus in intemperie adhibito alexipharmaco cum qualitatibus manifestis constitutioni contrariis, reducitur ad naturalem temperaturam; in organis, organica cura soluitur; in solutione aut unione suo sanatur modo; uires reficiuntur. Causae insultus prohibetur; misture misto remedio, abundantiae subtractione & sic alia reductione ad naturam abolentur. Uides itaque omnia comprehensa esse artis uetustae axiomatis, que si accommodes ad singulares morbos, & quamque occultorum speciem & agas ut quaeque requirit, non potest deesse consilium. In accommodando uero qui uir sies, patebit. Manifestum itaque est, quid de primo sit sentiendum. Nulla modo artem medicam statuo mancam; usum autem eius ex parte humanum esse iudico, ex parte diuinum, unde patet cur dictus sit medicus ἰσόθεος & cur, τὸ θεῖον sit contemplandum. chymica remedia non aliam habent methodum quam integra. Itaque ob praeparationem quidem aliquid ei accedit gloriae; ob usum medicum uero tantum, quantum est in medicina industrie facta. Nostri morbi an ignota ueteribus. Ueteribus nostrates morbos fuisse ignotos dicunt. Ratione prraeceptorum artis nega. Nihil est in nostris morbis quod non ad intemperiem, solutionem & organicam habitudinem, & illorum misturam possit referri. Si mistionis species & singularitas effectaque seu symptomata & gradus fuit ignoratus; nihil inde imperfectionis accedit illis, sicut nec nobis, si caetera probe teneamus; ignoremus autem singularitates antiquas. Galicam, Hungaricam, Anglicam etc. nesciuerunt: at non inremperiem calidam, anginam, sudores & similia. Quidquid & experimento pene iidem morbi singulares ab illis descripti extent? Quod una atque altera circumstantia in singularibus uariant, non ideo toto genere aut specie est diuer sum, sicut necgenere, pestis Dionis distat apeste Dioclis, quanquam huc haemorrhagia uexet, illum non, & alia quaedam dissimilia deprehendantur. Ars persequitur genera, eaque in singularibus usu distinguit. Notum est eiusmodi singularitates non mutare sub stantiam praeceptorum artis, nec posse arte comprehendi ob inexplorabilem uarietatem, sicut nec physicus omnium singularitates docet. Satis est illi quodque suo genere comprehensum explicasse. Mistiones & uarietates in singularibus non exprimere cogit; sicut de humido, frigido, sicco, curuo, recto, etc. disserit κατεῖδος; quo pacto autem illa in quercu & similibus, καθ έ¬ καστα sint commista, sensus percipit, indeque ratio secundum uniuersalia iudicat. Confusionum autem multitudinem non exponit. His ita se habentibus plane friuolum & nugatorium est, quod predicant de essentiis nouis aduersus Gallicam luem ex Mercurio parandis. Gallica scabies. Non curatur Gallica lues, ut est Gallica, sed ut est certi generis intemperies, ut solutio continui, ut organicum uitium; Et ea modo solitaria, modo cum humoribus, & uaria mistura. Itaque si presidia sunt inuenienda; scopi ueterum nihiloninus erunt tenendi. Optimum illud inuenietur, quod cateruae aut principali causae uariis modis aduersanti resistit facilius, potentius, celerius, eamque persequi integris uiribus potest ibi, ubi existat, quale presidium est in hydrargyro recte parato & exhibito: uel quale sit & Indicis lignis cum theriaca destillatis inuento Ferneliano, quod ipsum & quartana & elephantiasi & aliis est alexiterium. Iudica idem de reliquis morbis. Quod negant methodo uulgata posse inueniri in occultis remedia; id quale habeat iudicium, ante dixi. Chymiae commodam medicandi materiam medico suppeditare potest, sanare non potest. Sed si Galenicae arti id est negatum, chymicae non poterit esse tributum. Neque enim chymicus, neque alius quispiam hominum sic exploratas habet rerum mystarum crases, & uirtutes, ut in usu id praester quod erat ex arte faciendum. Imo uidetur impotentior esse in multis chymicus, quia crasin integrorum disperdit preparando, magna ex parte. Si itaque alicubi excellit apparato remedio conueniente; non ubique se excellere arbitretur. Nisi medicus sit simul, ne spectat quidem ad eum totum hoc negotium. Remediorum inuentio est solius medici. Est enim alienum a chymia remedia inuenire, & medicinae proprium. Non possunt autem propria artis per aliena principia iudicari. Poeti iudidicium. Quod Poetus scripsit naturalia non succurrere pesti id am multis pessime deprauatur. Tribuit Hippocrati sanationem. Uide de natura humana com. 2. Hic per naturalia operatus est Deinde idem concedit arti. Ita enim loquitur: ὰ ἐκ φύσεως γίγνεται νοσήματα, ἀυτηὴ φό¬ σις ἰᾶται κείνουσα. ubi duo traduntur scopi sanationis αμοῖρυ τοῦ χωριου καὶ χeciu iλuis εισπνοῆς. ὅσα δὲ ἐξ ἐπιδημίας, τέχνη τε χνικῶς κείνουσα τὴν τροπὴν τῶν σωμάτων. Arti asscribit sanationem epidemiarum. Ars non curat sine natura, sicut Hippocrates ait: ρύσσες ἰητροὶ τῶν νόσων. Erit ergo & haec sanatio naturae, & licet artificiosa utatur methodo, non tamen excludet sed includet naturam, utpote circa quam bene maleue habentem occupatur, & cuius motus procurat dirigitque, ut sint ad salutem accommodi. Quis Poetum tam stultum putet, ut naturam plane absoluat? Confert duo principia mouentia, alterum ars est, alterum natura. Negat ab hac solui epidemiam nempe sola sibique relicta, aut saltem cibo potuque; & solitis adminiculis uulgariter adiuta. Artis motum requirit, quae corporum τροπὴν artificiose iudicet, & sic dirigat motum naturae, ut morbum adiumento alexipharmacorum superet. Ita fere loquitur Hippocrates etiam de inuentione artis & praua quo rundam rundam medela in ueteri medicina & alibi. Sententia uerborum Poeti de sponte conualescentibus & arte sanandis, quorum illa dicuntur physica, haec epidemica. Omnino quomodo natura non sanet ista mala, indica uox unclear, quod leuia mala ipsa per se ad sanitatem perducat; grauia uero sine adminiculo non possit. Reliqua paracelsicorum deliria praetereo, tum quod alibi a me sint refutata, tum quod euanida per se sint, inaniaque. Tu quae scripsi bono accipe animo, & uale. Epist. Ui. Denotatione Chymiae. Ad Ludouuicum Henckelium Girum industrium & Medicinae Candidatum, Saxonem. Tu quoque, Ludouice, Asclepiadei nostri quondam gaudebas consortio. Te non minor reliquis arcanorum naturalium cepit uoluptas. Qui ergo placet tibi diuina chymia? Qui displicet parachymia? Quanto cum feruore desiderioque, ni fallor, illam amplecteris, tanto hanc fugis execrarisque, & paracelsicus tam non esse cupis, quam non impostor, & nefariae factionis assertor. Fuerunt olim chymici philosophorum praestantissimi, qui maximum operae in abstrusorum naturae cognitione posuerunt. Id enim & nomen indicat. Nam dictam chemian putant plaerique ταὰ ἀὰ χέεσται, quod latinis est liquare. Opera metallurgorum in ima terrae penetratum est, indeque montes egesti, & in succos praestantissimos eliquati, qui Platoni aquae fusiles & concretiles appellantur. Multum hic secretorum sese ostendit in omni mineralium genere, & in primis ambigua metallorum natura transmutationes, de quibus Geberus plurimum praecepit, excitauit. Ex res uisa est depura non quaedam esse & essentiarum confectio. Itaque in aliis naturae partibus similiter agendo ars est amplificata. Non displicet etiam alia notatio πaρ sm υνξ, hoc est succo uel sapore, quem arte sua exugunt chymici, sicut natura ex nutrimentis. Unde Alchymia dicta Arabibus & Aegyptiis, quos a Graecis consentaneum est id nominis accepisse. Graecorum enim lingua literaeque quondam per totum Orientem pene fuerunt cognitae, ut & in Aegypto & uicinis austri regionibus. Nec Hispania aliaeque occidentales prouinciae eas ignorarunt. Fuisse autem non tantum in Oriente fertiles metallorum fodinas, aut scaptensulas, sed & in Aegypto, Asia minore, Hispania, Barbaria, seu Mauritania, & illarum noticiam habuisse chymicos, ut Auicennam, Geberum & alios, certissimum est. Qui Paracelsum sequuntur, Spagirian uocant & exponunt artem segregatoriam puri ab impuro. Nisi fallor alludit ad Graecum μαχει¬ ρἰα, quasi excoctoriam metallorum & succorum nominares. Sed quaecunque sit tandem artis huius ἐπωνυμία, uera eius noticia exercitiumque est pulcerrimum. Bene feceris si, ubi quid proficeris, ad communem id utilitatem contuleris, reque & facto ostenderis te ueteri collegio adhuc assentiri. Uale. Epist. Uii. Quid. Chymia. Ad Ioh. Conradum Zinnium Phil. M. & Medicina Candidatum. Interroganti aliquando, quidnam spagiria Paracelsicorum esset, responsam fuisse separationem puri ab impuro, non opus est ad persuadendum argumentis. Nota enim res est, & memini me aliquando cum quodam istius gregis cinissone saltum Thuringiacum percurrentem, seduloque idem quaerentem nihil aliud audiuisse preter purum ab impuro. Hinc euenit, ut ubicunque delectus eiusmodi & purgatio rerum est, ibi cognatum quid chymiae sibi fingant. Gramanus ait, Molitores, Coquos, Seplasiarios, triturones, etc. Chymiae fauere, eamque inscios honorare; quod si est; non immerito in album ciuitatemque spagyrorum admittas etiam figulos, unguentarios, pigmentarios, & quid non? Cosmeticam certe excludere minime poteris, & cerussandarum uirginum adornatrices artes. Tu si definire chymiam uelis; artem esse facile agnoueris. Constat enim praeceptis homogeneis, methodica forma ordineque dispositis. Officium eius est succos e rebus heterogeneis purissimos elicere; aut eos praestantiores reddere nobilitate & synceritate substantiae uiribus effectuque quod exaltare, aut grasuare, interdum eiam sublimare uocant, sitque tum secundum essentiam tum qualitates uiresque coniunctas, modo addendo aliquid, modo subtrahendo, modo alterando, interdum transmutando, & ex uno corrupto gignendo alterum; interdum tingendo, & si quae sunt artificia plura. His autem occupari chymicum, ostendunt scripta artificum & operationes. In omnibus aut soluunt mixtum in partes, hasque depurant quantum ars precipit; aut ipsum totum elaborant ut uires accipiat summas; aut transmutare in nobilius ignobile satagunt, ubique abiectis impuritatibus inutilibus. Neque tamen cum Rhizotomus, radices a sordibus expurgat terrenis, & eluit; cum pharmacopoeus medicamenta per cribrum traiicit, & inutilia abiicit; cum lotrix amicula & indusia lixiuio, sapone & aqua purificat; Pellio emundat praeparatque pelles animalium; sutor coria. & c. chymiae opus peragitur. Talis expurgatio, exaltatioque in hac arte non spectatur. Quin & minerarum uenarumque metallicarum preparatio & excoctio non est, proprium spagiriae ministerium, nisi nimiam ei tribuere uelis amplitudinem. Plurima tamen utrobique; opera sunt communia, quemadmodum tibi non est ignotum, adeo ut bonum spagirum seu chymicum, Mineralia tractaturum oporteat metallicae artis scientiam optime esse instructum. Utitur etiam metallicus non raro chymicis segregationibus & instrumentis: ueluti, chymiae est ad finem suum segregare heterogenea, soluereque compositum, & uel principiis per se solis uti, uel ea depurata correctaue aut exaltata iterum componere ad essentiae praestantioris usum. Hoc ipsum saepe praestat & metallicus, sed fine inferiore subsistens, ut hic quasi minister sit illius. Geberus uisus est totam metallicam Alchymia complexus quanquim ad finem triplicis transmutationis. Quid si dicerem metallurgian illam esse foetum chymicum commissum seruitiis ob operis administrationem rudem crassamque, quo pacto solent abiectiora magnarum artium ministeria demandari famulis? Multa etiam habet pharmacopaeius tum confinia tum eadem, siue totas operationes respicias, ut cum fiunt olea per expressionem, siue particulas, ueluti cum Medicinae infunduntur: imo pharmacopoeium nihil tam ornat perficitque; quam chymicarum rerum industria, quam imitantur, etiam illi qui pinguiore Minerua ex nucibus, semine lini, raparum & aliis exigunt partem oleosam. Sed non statim chymicus est, qui aliquam artis callet particulam, aut simile quid operatur. Ex his aliisque manifestum est difficulter admodum dari posse definitionem chymiae. Si posses contentus esse crassiore Minerua; ita definiendam censerem, quod uidelicet ars sit ( scientiam pinde dicas ) rerum in se concretarum ( ut remoueas ea, que foris adhaerentia facili segregantur artificio ) essentias essenatiarumque partes per separatione intus conmistorum elaborandi, & ad purissumum efficacissimuque perducedi, seu omnino optimum in eadem specie efficiendum. Hic enim artis finis primus & summus est; quanquam non semper ad summum eius gradum contendat, & non raro subsistat in sola partium per se segregatione elaborationeque; prout usus in presens postulat. Nam non tantum, integre essentiae utiles sunt nobilesque, sed & quaeuis per se partium. Itaque si dicerem artem essentias elementaris, natuta ad puritatem internam remotis alienis producendi, non aberrarem. Nec tunc mihi obiicias huius finis ἀτυγίαν cum id potius diuina uirtute quam humana, praesertim in hac uita possit fieri. Artis perfectio definitione exprimenda est, siue in hac siue altera uita assequamur τὸ βέλτιστον, modo id sit scopus quidam ultimus, ad quem operando contendamus. Diuina autem uirtute scopum attingi, non abnuerim. Quid enim praeclari habent artes omnes, si ademeris τὸ θεῖον? Qui destillandi scientiam aut metalla transmutandi methodum uocant, mancam definitionem pro integra tradunt. Nec destillatio sola est chymiae, sed quaedam eius operatio, nec metallorum metamorphosis; ut ex praedictis facile colligere est. Uidemus item aliqua in natura similia artis operibus fieri, ueluti cum solis calore ex pinguibus exudat oleum, & similia. Ob hec ars non perdit dignitatem suam, sicut nec medicina cum multa sponte conualescunt. Ars in multis naturam exuperat, dum ad usum prestantissima reddit, quae per se sibi relicta futura erant incommoda, ueluti spiritus uitrioli contestatur, quem constat uentriculo gratum esse remedium, ubi a putridis humoribus occupatur, aut nausea, atonia & aliis quibusdam grauatur; atqui uitriolum integrum illi est infestissimum. Ita arsenicum uenenum est arte elaboratum noxam dediscit, ut ad uulnera possit tuto adhiberi. Sed non addo plura. Si quid desideraueris in data definitione; me admonebis. Non me pudebit exercitiis literariis proficere, & oculatiorem euadere. Uale. Epist. Uiii. De Eadem Definitione. Ad M. Ioh. Conradum Zinnium Oringensem med. Candidatum. Non me latet τὺς ὁρίζοντας plurimum ab ingeniorum censuris uariis periclitari. Minimum nobis notae sunt, rerum οὐσίαι. Definitio uero eas exigit utpote quae τοῦτι ει explicationem quaerit. Non itaque facile est satisfacere alicui οὐσιωδῶς definiendo. Adiuncta substantiarum & reliqua tanta in plaerisque sunt uarietate, ut uix etiam descriptionem a reprehensione immunem dare possis. Inde & αποδείξεις sunt tam rarae quam arduae, utpote in quibus proprium παθος per propriam causam de subiecta mmutabili est demonstrandum. Propria uero in paucissimis sunt explorata. In congerie plurium prona ad errandum uia est. Recensui tibi epistola superiore officia chymiae, quae hactenus consensu artificum sunt illi attributa, nempe soluere essentias concretas, & misturas; partes solutas repurgare, iterumque componere, ut quam syncerissima, uiribus ualidissima, & ad usum commoda maxime emergat essentia, quanquam non semper coniunctio expetatur. Eadem ars etiam transmutat quaedam & ex aquis facit aerem; ex aere aquas, olea & reliqua, ut ita fine quodam generali perfectio artificiosa in mistis seu imperfecte seu perfecte, spectetur. Quaedam exaltat, seu per alterationem substantia manente integra perficit uirtute. Si ergo his officiis specialibus coniunctis, praeposueris nomen generis; non inscite definiueris. Nam membra essentiam integri complent, fitque inde definitio non improbanda, perinde ac si dicas, Homo est animal corpore animaque comstans rationali: Dialectica est ars notiones simplices in inuentione, & dispositione ad iudicandum complexa. Sed haec sunt plana. Illud dubitandum potius occurrit, an non, cum chymia a fundendo seu liquando dicta uideatur, definiri possit ars bene fundendi, sicut medicina bene medendi scientia, Arithmetica bene numerandi, Geometria bene metiendi, Musica bene canendi, Philosophia bene sapiendi? Sed tu facilem intelligis eiusmodi definitiones non ubique commodas esse. Etenim nomina artium non semper integrum complectuntur officium, quod tamen definitio exigit, ut quae de omnibus subiectis debeat uera esse, non attingere, saltem partem, idque ideo, quia generalissima est, & omnium partium homogenearum essentiam comprehendit. Uox chymiae non complectitur omnia artis membra, sed tributa est arti ab una quadam operatione quae maxime incurrit in sensus imperitorum. Itaque non potest definiri ars fundendi: ut nec ars succes extrahendi propter defectum, & angustiam. Ita Theologia de Deo quidem sermonem & rationem notat; at plura diuina quae non sunt Deus, ut angelos, ceremonias, ecclesiam, etc. continet. Sic pharmacopoeia plura habet ministeria, quam uoce indicantur. Quidam appellantur artem essatam quasi sit essentiarum conficiendatum scientia. Sed hoc nomen parti saltem artis competit, nisi quis putet etiam transmutata integra, & alterata esse extractas solutasque essentias, quod a uanis Paracelsicis facile affirmari possit, ut qui omnia pro essentiis uenditant, sed a perito & artificioso chymico neutiquam. Neque sat latina uox est, ars essata. Figmentum ex somnus Paracelsicis, & scurrili immutandi appellationes rerum libidine extitit, ut alia plura. In libro Rogerii Bachonis haec legitur Alchemiae definitio: Alchemia est scientia docens facere & generare medicinam quae uocatur Elixin, quae quando proiicitur super metalla, perficit ipsa complete in momento proectionis. Haec descriptio manca est. Unum enim saltem officium chymici attingit, idque propterea, quia ueteres κατ ἐξοχὴν, aut ex uulgi opinione eum potissimum chymicum putabant, qui profitebatur metallorum transmutationem, quae sententia etiam nostris temporibus ualde est usitata. Uidetur quaerendum esse, an non chmia sit pars spagiriae hac uoce tota ars designetur; illa uero saltem metallica metamorphosis. Sed inutilibus quaestionibus praecisis Alchymiam nominemus, siue id nomen ex parte siue tota natum sit. Spero tibi de definitione ita satisfactum. Uale. Epist. Ix. De Essentiae Uocabulo. Ad Clariss. Uirum D. Zachariam Brendelium Ph. & Med. Profess. Ienensem. Scio te philosophum eximium esse, nec scientiae experientiaeque medicae instrenuum ampliatorem. Chymica uero studia excoluisti non contemnende. Mireris ergo meam in te compellando audaciam. Sed si consideres τὸ φιλόφρον καὶ φιλομαθέσμου, admirationem pones, meaeque ignosces importunitati. Garrire tecum placet de Essentia chymica, quaenam ea sit, & quid designet appellatio. Noui illa uestra philosophemata, περι ουσίας, quod essentia seu substantia sit triplex; materia, forma & totum ex utrisque. Noui etiam τὸ λογικὸν καὶ μεταφυσικόν. Abstracte non uagor neque phantasmatum & specierum cura tangor. Mitto illa τῆς γλωττης ἐρμὴνεύματα quod essentia sit absolutum quid, τὸ εἶναι rei secundum se determinans, maximeque competens formae, a qua sit omne rei esse, seu τὸ εἶναι τοὺ πράσματος: substantia uero relata accidentibus, & non raro subiectum designet; quodque haec potius physica, καὶ ἐνὕλῃ sit; illa ἐν ἀραιρέσςι pertineatque ad Theologiam seu primam philosophiam aut etiam logicam. Nullam intendo litem Theologis, qui interdum etiam accidentia nominant substantias, ut fides est substantia, quanquam Graecus loquatur conuenientius nomine ίποτάσεως. Multo minus me ingero disputationibus de Essentia diuina, unica & simplici, tribus hypostasibus manifestata. Relinquo item substantiam suam patribus familias, nec Ethicam aut ciuilem artem inuado. In foro chymico me contineo. Hic quidnam sit Essentia, scire desiderem. Quid perceperim ex aliis & lectione acquisiuerim, tibi indicabo, tu iudex eris. Uulgus chymicorum, seu potius impostorum & parachymicorum, Essentiae nomine quiduis a se praeparatum producit ostenditque. Aque destillate, olea, pulueres, sales, & nescio quae alia, imo & alterata solum modo & transformata in aliud essentiae uocantur. Non ignoro etiam artificibus quibusdam, ut Andernaco, Zuuingero, & aliis ita usurpari uocem, ueluti cum aurum potabile, auri sulphur, Turbith solis: liquor perlarum, sal & alia ipsis sunt essentiae. Sed in artis perpetuitate καταχρήσε non ualent, ut maxime in epistolis & aliis orationibus locum habeant. Quidam uesani putant se essentias formales & specificas arebus separare posse; ita ut non amplius ad censum elementorum pertineant, sed qualitatibus elementaribus spoliate transierint in coelestium ἀποιων naturam: Inde quinta natura & essentia appellatur liquor ille e uino nobilissimus, a Lullio quidem & aliis ob purissimam elaborationem, qua aemulatur naturam coelestem, essentia quinta, dictus, sed ab aliis male ad somnium suum defendendum, ducta maleque explicata. Reuera essentia uini non est; sed quedam eius pars nobilissima efficacissimaque artificiosa separatione elicita. Nec naturam elementorum exuit, cum ardeat, & calorem obtineat insignem cum siccitate ἐν δυνάμε. Quod afficitur ab elementis, id necesse est his homogeneum esse, & tangi compatique. Quae enim generibus dissentiunt totis; non se tangunt mutuo. At essentiae chymicorum uiribus elementorum afficiuntur. Oleum plumbi & spiritus uitrioli mihi, hac hyeme in solidam abierunt glaciemui frigotrs. Eam resoluit calor. Oleum succini & sulphuris cum aliis suo congelationis modo a frigore concreuerunt. Patiuntur a qualitatibus elementariis. Itaque & ab elementis. Quin nec fieri potest ut proprietates specificae & essentiae uerae ab elementari materia & qualitatibus in elementaribus seiungantur. Portentosum itaque hoc est figmentum. Qui sapientius de chymia statuunt, extractos succos eodem indigitant nomine. Sed Tabernae - Montano non satisfaciunt, quin nec arti, quae certae rei certum iniungit, & infallibile uocabulum. Mercurius, sal & sulphur inique ista nuncupantur nomenclatione. Qui balsamum esse arbitrantur; non procul a uero discedunt, nisi obseruatum esset, balsami nomine oleosam partem potius designari. Quae ergo tandem est artificiosa essentia? Dicam quod sencio. Nosti essentiam potissimum id uocaris quod ex causis essentialibus consistit, quodque proprietates rei omnes in se primo habet, non foris adhaerentes, sed insistentes. Hinc euenit ut etiam se arguant mutuo quam arctissimo post causas essentiales & definitionem aliaque quae sunt essentia ipsa, nec essentiae partes, consensu: nec possunt ab essentia separari uirtutes propriae. Haec tibi sunt nota. Sed neque hoc ignotum est, quod ut simplicis essentia simplex est; ita mistorum mista, quo pacto solemus de materiatis disputare. Chymia potissimum in concretis seu mistis occupatur. Pura enim simplicia non egent preparatione chymica, cum nihil habeant heterogeneum. Si quid adheret; id facili artificio potest tolli, ueluti cum aer ex uaporum mistura, quae secum uehit pulueres atomos impurior redditus, depuratur, suaeque restituitur simplicitati. Si mistorum essentia est mista; non constabit ex uno elemento. Itaque neque sulphur chymicorum essentia est, neque sal, neque Mercurius, neque aqua stillaticia neque calx quanquam non negem essentias ipsas talibus formis per artem posse donatixt sit essentia in forma olei puluetisquae etc. Quin & si in essentia extracta & depurata non sunt omnia ea, que in toto; essentia integra non est. Nosti solutione partium solui crasin ut que ex mistura resultat. Crasis est forma misti qua mistum. Ex hac pendent uirtutes. Itaque & quid essentia reuera sit uides, & qua arte praeparanda, quomodoque spectanda. Si resoluitur totum: certe partes seorsim purgatae uires & qualitates suas ita debent retinere, ut posti coniunctionem, seu unionem, ( nam soluta iterum sunt ad unum integrum coagulanda ) emergat prior mistura secundum substantiam quidem eadem, at uiribus aucta, & ad usum promtior reddita. Si ars nequit ita coniungere denuo; essentias certe non elicit; sed potius perdit, & ex illis aliud gignit priori analogum. Essentia magnetis longe ualidius debebat attrahere ferrum, magnetis lapide. Si hoc non praestat; ne uoces essentiam. Si natura ipsa per se praestitit essentiam mundissimam: facile intelligis non esse periclitandum in solutione. Tunc autem de solutione consilium ineundum est, cum impuritas inest propter partes ante mistionem coactas. Si uero non inest propter has; sed foris extra radicem, seu non radicaliter quid adhaeret; satis est hoc tollere absque solutione. Uides, quam difficilis res sit essentiarum artificiosus apparatus, cum tamen Paracelsicus grex sibi omnia somniet facilima, & exploratissima. Moneo tamen, artifices hanc ἀκείβειαν non semper spectare. Nam essentiam etiam hanc uocant, quam ex resoluto integro post repurgatas partes iterumque coniunctas & unitas effecerunt, licet non omnes obtineat uires specificas, imo non raro eas, quae nunquam in integro fuerunt obseruate, quanquam hoc indicio est uetus periisse, nouum uero exortum esse. Ita ex cynamomo proliciunt prius aquam; deinde oleum, tandem purissimam terrae partem seu salem. Coniuncturi haec denuo; potant salem oleo donec imbiberit. Aquam seperarato phlegmate inutili, cum sit paucissime quantitatis ultimo, uel etiam cum oleo simul ingerunt; & sic coagulant in substantiam seu liquidam seu solidam pro libitu. Haec uires cynamomi retinet omnes; proprietatesque ex mistione reseruat cunctas. Potissima uis est in balsamo seu oleo. Unde hoc κατ ἐξοχην in plerisque nomine substantie accipitur. Nosti enim in tali humore radicari quasi fundamentum essentiae & uirium essentie commitum. Unde & radicalis pinguedo uocatur. Aqua propria raro separatur ab externa que macerationis gratia est affiiusa; tum quia pene sunt inseparabiles, ut cum duos Mercurios confundis: tum quia parum obtinet illa efficaciae, oleumque compensat satis uim eius. Hoc student, ut menstruum separationis sit uirtute conforme. Unde ad similes usus, ubi requiritur uis moderata, postea in medendo adhibetur. Sed haec nimis prolixe. Tu considera & iudica. Uale. Epist. X. De Primo Ente. Ad Clariss. Uirum Zachariam Brendelium D. M. & Profess. Ienensem. Laetor tua amicitia, mi Brendeli, magnopere. Cotem nactus sum. Tua industria meum acuetur ingenium. Quaerere mihi uideris cum istam putem esse essentiam, quidnam primum ens uocem. Conquereris etiam de uocum obscuritate, qua non illustrata non cognituri sint tyrones meam mentem. Multa me disserere de Mercurio, sulphure, sale, menstruo & aliis dicis, quae non uideantur uulgaribus consentire. Itane sit mutanda lingua, ut in latinitate educatus non possit intelligere loquentem latine? Nimis grandem mihi una opera intrudis bolum. Loquar hac epistola de primo ente. Alia occasione tyrones accipient de reliquis. Essentia unde Grammaticis dicta sit, & quidnam tum parachymicis tum chymicis connotet aduertisti. Addo, quod eius gratia & ui significandi etiam usurpetur interdum uox essatus, & essentificatus, essentialis & similes. Essatum explicui in arte essata, quae de essentiis eliciendis praecipit. Cum usurpatur de re quadam; ut uino essato, nihil aliud designat quam ad essentiam redactum: interdum etiam liquorem rerum essentiis praegnantem: ueluti, quinta uini essentia uocari potest uinum essentificatum uel essatum, ( licet barbare ): Cum infunduntur herbae, uel aliae res, e quibus succum quendam substantialem euocat, item dicitur, praesertim a Paracelso, essatum; alii a nomine infusi appellant uinum Melissatum, Borraginatum, cinamomisatum, etc. fingentes uocabula pro libitu ex libertate disciplinae chymicae. Licebat & eundem humorem essentiis alias extractis contemperatum iisdem adiectis, honorare. Ens autem quid philosophice sit, non es ignarus. Prima logicorum entia sunt genera summa. Alias quod in unaquaque arte primum est, aut in quouis genere. Uocatur & materia prima ens primum. Genus enim maxime subiectum & materiam notat. In metaphysicis primum entium immobile est, & in physicis primum mouens immobile. Alias etiam prima substantia Deus uocatur. Quidam uetustus auctor aquam primi entis uocat Lullii ex uino essentiam quintam odoratissimam, & pene fabulosam millies destillatam, circulatamque. Uim eius inquit esse ad conseruandam naturam. Paracelsus nihil fere nisi quod uulgus extractum appellat, isto indicat nomine Herbas redigit tundendo in pultem. Putrefacit per mensem calore equini uentris. Auget calorem secundo usque ad arenam. Segregat purum ab impuro, seu traiicit per colum & feces tollit. Quod exceptum ex colato est in clauso uitro cum soluto sale per mensem apricat. Quod in fundo subsedit, primum ens herbarum infusatum est. Uulge negligitur apricatio; sed post colaturam destillatione segregatur spiritus. Eodem modo gemmarum calcinatarum entia conficit prima, nempe ut crasso segregato, per colaturam simplicissimus seu potius subtilissimus puluis in uitro per quietem secedat ad fundum; alii essentiam uocant & ita attenuant, ut per alembicum cum liquore exeat. Liquotem posteam in balneo moderatissimo separant. Sed haec res in artis perpetuitate aliud acquirit nomen. Nec satis dignus autor est Paracelsus, cui soli in scientia credas. Haec de primo ente. Si quid certius comperero, faxim ne te lateat. Uale. Epist. Xi. De Ente Simpliciter. Ad Clariss. Uirum D. Zachariam Brendelium Med. & Phil. Ienae Professorem. Noui uero istud, mi Brendeli, quod de entis simpliciter significatu ex chymicis penetralibus promis. Uocant ens formalem cuiusque essentiam, specificis armatam uirtutibus, que elementorum simplicibus qualitatibus inesse non deprehenduntur, imo si exactius rem aestimes, negant quicquam elementare coniunctum. Grande hoc est, & ad impudentiam usque assurgens postulatum. Nam ipse nosti per artem genera rerum summa non excedi, esseque aliquod ultimum. Omne corruptum transiit in analogum. Si integrum fuit elementare; quod inde exiit, coeleste per se, nisi comparatione quodammodo, non est. Arguit id corruptionis potentia. Quicquid enim elementarem resipit naturam, transmutari etiam porro potest, materia nunquam exuente contrarii appetitum in elementarium genere, quandiu futurus est hic mundi uultus. Si qui itaque ens chymicum proponunt tale, ut ab omni absolutum elementari contagio, per artem in coelestem transmigrauerit naturam, falluntur, & ambitiosis uersuteque confictis mendaciis potius operum suorum emtores admiratoresque querunt, quam ueritatis illustrationem. Qui uero docendi gratia & quid diuersum a maculis impuritatibusque elementariis ostendendi animo ita utuntur uocabulis, explicatione uero nihil intelligunt aliud, quam quod res est; illis debetur uenia propter disciplinarum & artificum libertatem. Quandocunque ita, ens appellatur chymicum, rem quandam materiatam accipiemus, quam, cum natura non sine supererfluis alienisque & multum impuritatis afferentibus, si usum in sanitate conseruanda recuperandaque per medicinam ( Nam alio nature seu nascendi fine nihil est superfluum, quod perpetuo coniunctum depreheditur ) spectes, produxerit, chymia eo deduxit puritatis, nobilitatisque; ut cum coelestibus possit concertare. Haec non est omnis qualitatis elementaris expers, sed saltem ad moderationem perducta eam, ut potius uires substantiales, quae crasin insitam sequuntur, in operatione deprehendantur, quam calor aut frigus & reliqua. Est inter philosophos quaedam contentio de elementorum natura, ut haec per se est, absque passionibus externis & mistura; quin & de mistorum quorundam conditione. Puritas elementorum. Aiunt quidam omne elementum omneque mistum in radice suae substantie tam esse purum, ut pelluceat, nisi comminutione in puluerem definiatur seu terminos accipiat, sed continuitatem seruet suam. Hoc uultu quam maxime acceditur ad naturam coeli puri. Itaque & nobiliora elementa non uacant perspicuitate, & in ipsis mistis, quodcunque tale ratione integritatis naturalis, eo aestimatur plerunque pretiosius. Iam autem entia chymica cum depurata sunt, continuitate sua pene omnia translucent. Hoc ipso luminis coelique emulantur conditionem. Non absurde itaque tum in se inter elementata pro nobilissimis habentur, tum foris cum coelo aliquid commune habere existimantur. Sed tu me dices patrocinandi gratia haec protulisse non ignorantem in mistis plurima esse nobilitatis absolutae, Ete in coelo astra, quae tamen non sunt, diaphana Ego tibi istud lubens concesserim, si pro ingenio tuo aliquo me lucello uelis ditare. Uelim enim ex te scire an non terra tunc magis sit suae naturae cum pellucet; & an non aurum praestantius sit cum opaci nihil habet. Astra certe ob usum mortalium sunt coacta. Prima aeuum lumen & quo sunt addensatione confecta, fuit pellucidum, quod ego ex conditione prima & radiis solaribus lunaribusque in perspicuo purissimo firmiter concludo. Quod ex accidente est, aut fine seruili factum, proprietatem substantiae in se non labefactat. An non tu putas omnia fore pellucida in altero mundo? Utinam saltem pectus hominum hic persplenderet, quo possemus in abdita cordis penetrare, & uersutias deprehendere. Sed haec oblectamenti gratia obiter tanquam sales ad epistolam condiendam aspersi, ne ad te perueniat mucida putidaque. Caeterum ens chymicum non procul distat ab essentia. Aliquando enim alterum pro altero ponitur. Sed ut philosophus in categoriis suis ente fuit usus; ita uelim in chymia idem usurpari uocabulum, ut designet latissimo ambitu quoduis artis opus seu ποίημα, cum essentia recte dicatur de his quae materia formaque unitis & specificis proprietatibus armatis secundum totam misti substantiam, nulla subtracta parte, sunt absoluta. Uocabitur itaque ens chelidoniae tum tota substantia, tum quaeuis pars huius; essentia uero totum duntaxat chymice praeparatum nullo omisso, quod ad integritatem pertineat ita ut contineat salem, sulphur, & aquas simul. Ita se habent & generum entia. Nam est ens alimenti; est ens ueneni; ens alexipharmaci; ens morborum & reliqua. Non ignoro quod aliquando tenuius quid designetur per essentiae uocem, quodque contra ac ego scripsi, soleat sumi pro quauis seu parte seu toto operis chymici; ens uero puram putam substantiam cum proprietatibus significet, & in generibus comprehendat τὸ εἶδος καθ αὐτὸ, quo pacto solent definitiones perfectissimae ex genere & forma solis fieri: ueluti; ens alimenti, est absolute substantia primum & per se nutriens, sine omnibus adiunctis, quae natura tanquam superflua excernere solet: Ens morbi, ipsi eius Galeno uocata essentia: sed neque hoc ignoro, quod uulgaris iste usus sit erroneus, nihilque habeat certi. Ego uelim ad philosophorum placita respici potius, in quorum explicatione ὡς ἐὰ τεῖι ens communius quid est, quam essentia seu substantia. Si qui ens in chymia dicunt pro essentia; eos per synecdochen κατ ἐξοχην loqui crediderim. Ens morbi. Sed quid tude ente morbi a Paracelsicis descripto iudicas? Potestne id explicari per Galenicam οὐίαν? Fingunt illi substantiam quandam separabilem intra nos existentem, que constet materia physica formaque. Unde dicunt febrim expui posse At Galeno morbus constitutio praeter natutam inseparabilis est, nec substantia sed accidens, cuius proprium est non εἶναι sed ἐνεῖναι. Itaque cum morbi definiuntur Galeno: formaliter potius quam materialiter explicantur, materie locum obtinente genere & subiecto, ut febris est calor praeter naturam in corde; non autem febris est bilis inflammata. Si molliter tractandus esset Paracelsus, pro stultitia sua diceretur forte causam externam aut subiectum quoddam pro substantia materiali posuisse, sed ni fallor, tu ita expuentem febres ad coruos ablegabis. Ens Ueneni. Ens ueneni Galeno est ὅλη οὐία ἀτῦ Etiam hoc separant a corpore parachymici, dicentes in Arsenico aliud esse essentiam arsenici, aliud ens ueneni, perinde ac si diceres in homine aliud esse ens hominis seu essentiam, aliud ens animalis. Nam ita comparatio est. Arsenici genus ponitur uenenum. Habet autem id insuper suam formam sicut logici dicunt in specie plus esse quam in genere. Si logice loquerentur; ferendi essent. Reuera enim alia ratio est animalis, alia hominis. Sed deterius id est, quod praetendunt se posse ista separare, & ens ueneni Arsenico subtrahere manente nihilominus arsenico, & ita subtrahere non ut pereat plane illius ratio, sed in peculiari restet subiecto, non aliter ac si ex napello succum uirulentum ita educas, ut reliquiae nihil retineant ueneni. Ubi uero crasis rei? Arsenicum, napellum & similia toto genere & substantia uenena esse pronunciant sapientes. Nam pernicies ex misturae dependet proprietate, nec potest ea tolli nisi perdita dissipataque crasi, quae est forma misti, ut mistum. At forma destructa, res perit. Itaque ens ueneni re uera ab arsenico non poterit abstrahi, quin desinat arsenicum esse, & non nisi aequiuoca ratione τὰ λείψανα retineant nomen. Nec crases sunt separabiles. Itaque dementiae proximum est, quod putant se posse ab Arienico auferre ens ueneni, si hoc illi inest per crasin. Occurres mihi Erasticis epicherematis, quibus confici solet, Rhabarbarum non esse nisi το ὅλον. Sed ego me contineo in foro chymico, dicoque si ens ueneni arsenicalis separabile est, id ita segregari sicut a crassis corpulentisque partibus succus, in quo nihilominus restat crasis, cuius gratia extractum uocatur essentia, id autem quod restat inde, caperut mortuum & sex non autem arsenicum. Quod si uagantur in generum separatione, putantque γνικῶς ens ueneni ab arsenico tolli, non autem ens ueneni arsenicalis; stultitiae eos consecrem. Eadem sententia est de ente Bezoardico. Corollarii loco peto ex te, ut mihi explices iudicium controuersiae horum, qui uenenum substantiane it an accidens inter se disceptant: ueluti sitne scorpio uenenum an aliquid accidentarium in ipso. Intelligo autem scorpionem ea ratione, qua solemus Zingiber appellare in pharmacopolio. Expedies simul possitne dici scorpio, si uim ex crasi perdiderit; sicut an sit magnes primum cum non amplius trahit ferrum nec obseruat lineam mundanam. Ego inclino ad negantes; & si mihi obiiciunt uim saltem, ostenduntque residuum corpus; crasin, a qua res est id quod est, demonstrari peto. Non enim si corporis continuitas a ui specifica perdita manet, crasin restare necesse est. Haec enim est ratio misturae interna. Sed non exonerandus nimium. Uale, & te mihi beneuolum praebe. Epist. Xii. De Constitutione artis chymicae. Ad Uirum Ornatiss. D. Zachariam Brendelium Phil. Med. & Professorem lenensem. Aegyptios olim cum aliis hominibus de uetustate gentis & primatu originis contendisse, & Psammiethici regis leuiculo argumento Phrygibus, quod horum lingua Beccus, quam uocem inclusi infantes impetu naturae spontaneo citra disciplinam, ediderant primam, panem designaret; ea autem putaretur gens prima, & quasi sponte naturae facta, cuius lingua esset solius naturae opus, quasi non δύναμιν tantum, sed & actum loquendi, sicut Socratis testimonio sapiendi sciendique ἐνέργείαν, ipsa produceret ingeneraretque, cessisse, autor est Herodotus. Sed illam litem diuina pridem soluerunt oracula, Chaldaeis & Babyloniis, seu quod in eorum terra Adamus sit primum conditus, seu quod duce primum Enocho ex Caino genito, postea Nimrodo prima ibi extiterit Respublica, & imperium, dignitatem istam attribuentia. Sicut autem autoritate illa contentio originis primae sublata est; ita & altera, qua de artium inuentoribus decertatur. Idem enim locus qui primam Rempublicam uidit, uidit & artium exercitiorumque tanquam uinculorum societatis humanae & auxiliorum primordia. Musicae inuentum ad Iubalem refertur, sartoriae ad Noemam; Metallurgiae ad Thubalcainum. Si me, Brendeli, interroges de chymiae primo exortu, quid respondeam aliud quam ante diluuium in orientali parte, occupata a Cainitis, cum metallurgia ingenio Thubalcaini extitisse? Scientia enim elaborandorum metallorum, quicquid habet operum praestantiorum, id sibi uendicauit chymia, quanquam ut fieri initio solet, non ita primitus nominata, sed post incrementa culturamque seculis posterioribus. Est autem uerisimile ex Cainitarum regione ad Setheos peruenisse inuentum. Unde in possessione horum postea fuit solum, illis diluuio ad internecionem extinctis. A diluuio cum tribus Noei filiis iterum diuideretur orbis, alia fuit orta dubitatio, ad quodnam principium seu quem propagatorem primum tum aliae artes, tum etiam chymia sit reuocanda. Platonici, ut uidentur, Aegyptiorum narrationibus admoniti, Prometheum illum fabulosum nominant, qui hominibus stultitia & temeritate Epimethei omni ornamento auxilioque uacuis ignem artificiosum ex Uulcanica, quae una comprehendit Metallurgian, & sapientiam, ciuilemque consuetudinem ex Mineruae templo & rota solis raptam donauerit, atque ita sufficientibus eos ad colendam humanitatem instruxerit adminiculis. Horum autem sententia apte congruit cum historia. Nam Uulcanus ille & Minerua, qui alii sunt partaeter Thubalcainum & Noemam? Hi officinam instruxerunt in Orientali plaga, ubi solis calor insignis, & ubi Ur seu ignis colebatur pro Deo. Inde Prometheus, qui Iapeti filius, aut ipse Iapetus fuisse creditur, disciplinam petiuit, postque diluuium posteris commendauit. His resistunt alii Omnem enim artis inuentionem referunt ad Chameos, quibus obuenit sorte plaga australis cum Aegypto. Prometheum quoque Aegyptium fuisse tradunt, qui in Orientem profectus, ubi imperium habebant Nimrodei, item ex Chami gente, quae suam regionem per uim subtracta semitis parte orientis ampliauerat, artificia inde detulerit. Ex Aegypto etiam oriundus fuit Hermes, qui tempore Galeni quoque fuit notus, & Abrahae fuisse coaetaneus traditur. Sed hanc conciliare dissensionem facile est. Historica explicatio Promethei. Palam enim est patriam artium primam ut & imperii fuisse Babyloniam seu Chaldaeam. Huic & prima debetur inuentio autore Bubalcaino, & post diluuium prima cultura utpote haerente adhuc metallorum memoria, ob quae Nimrodus Aegypto egressus potissimum eas terras petiuit, & materia artis denuo effossa artem exerceri iussit. Solent enim artifices eo confluere, ubi copia est utendi artificii, sicut Iberi fossores in Hispaniam & Mauritaniam ob id transierunt. In Aegypto nondum apertis specubus metallorum, nondum tunc fuit usus artis, sed postea occasione sese ostendente, & inuentis metallis, ex oriente apparandi scientia per Prometheum fuit petita; & tunc quasi homines inciperent nasci, inque formam Reipubl. & imperii ornatiorem redigi, diuites uenae allicientes multitudinem & adminicula suppeditantes, ansam fabulae de Prometheo & Epimetheo praebuerunt. Inde autem iterum ad Caucasum in Asiam missus idem artifex, uenas scrutatus est plures tanto cum feruore, ut etiam dictus fuerit alligatus in poenam furti, illi monti fuisse, ita ut aquila addita, hoc est, argentum uiuum uel hydrargyrus, quae designantur uoce aquilae, potissimum chymicis usurpata in lapidis mysterio, eius absumpserit immortale, subindeque renascens cor. Quis dubitet, cum & Hermes chymicae transmutationis parens secundum uulgi famam, in Aegypto fuerit, & aquilam chymicam summo studio excoluerit, in eandem curam in Asia in officinis Caucasi incumbentem prometheum cor sibi suum macerasse? Quicquid ergo de chymia metallica sciuit Aegyptus, quicquid partes Septentrionales, id totum oriens produxit, primis inuentoribus Cainitis ante diluuium; primis autem a diluuio restauratoribus propagatoribusque Chamaeis. Sed quorsum tandem ista dices? Autores audio non sat castos. Nota enim impietas Caini est: nota Chamei & Nimrodi. Ab his, subsidio metallorum omne ferri ius ortum est, & quicquid malorum ex metallis & aurificio orbis passusque est & patit, ad illos redit principes, ut sit digna seminario planta. Uerum ego, mi Brendeli, istud non curo, nec quam boni maliue autores extiterint in praesens quaero. Illud uehementer admiror, quod tantis mundi tam uetusti studiis quaesita accersitaque chymia, nondum ita sit exculta, ut a nobis legitima artis forma comprehensa, & axiomatis necessariis, aeternis primis uerisque ita exposita, quemadmodum in demonstratiuis scientiis fieri consueuit, legatur. Excepta Theologia, nulla est ars uetustior fabrili, hoc est, metallorum fodiendorum, & excoquendorum scientia, quae simul initium fabricae ferrariae & aliis praebuit. Quis ergo secula occupauit torpor, ut hac sola neglecta, reliquas tantopere arripuerint, suoque ornarint cultu? An non quod optimum diuinissimumque est, contentissimis petitur studiis, & elaboratur praestantissime? Sed non est chymia instar aliarum artium. Hae sunt uulgo commissae & ab eo ideo arreptae quia captui simplici uiciniores. Chymia abstrusae & inuentionis est & exercitii, excepta parte abiectiore, quae ruditer tractat metalla. Itaque in abditis philosophorum est retenta, & ob difficultatem etiam ab externis neglecta. Autores & propagatores ipsi non tam ut praeceptis comprehenderent scientificis artem studuerunt, quam ut tectis mysticisque eloquiis operationem adumbrarent, indeque sibi diuinitatis cuiusdam admirationem conciliarent. Potest & haec omissae informationis causa esse, quod nondum tota fuerit inuenta, aut solicite culta. Nam priscorum monumenta duntaxat mineralium doctrinam comprehendunt, & in transmutatione plurimum absumunt operae. An bellis & alio infortunio perierunt libri? Recentiore aetate Geberus de Alchymia plurima exhibuit praecepta, eaque diuisione, definitione, causarum, effectorum adiunctorumque argumentis ita illustrauit, ut nihil fere desit ad speciem Aristoteleae per ἐπιστημονικὰ informationis. Sed omnia fere ad transmutationem & naturae metallicae cognitionem adhibuit, sicut qui eum sequuti sunt, ( quidam etiam antecesserunt ) philosophi quos in uolumen unum congestos exhibent nostrates typographiae. Lullius celebrauit etiam uegetalium chymiam, cumque eo alii plures. Extant aliqui libri de destillatione. Haec enim mature in officinas medicas est recepta. Sed neque metalla transformare & adulterare, nec quintas essentias extrahere per uini subtilem spiritum; nec destillare, omnia chymiae officia complent, etiamsi coniungantur. Iohannes Guintherius Andernacus, & Gesnerus ( si huius est Euonymus ) multum ad istam scientiam attulerunt lucis. Sed illi pauca praeceperunt de generalibus artis. Speciales elaborationes habent plures, Paracelsus non sectatus est ultimas. Primatum sibi tam in hac quam in medicina uiolente rapere fuit conatus. Ille archidoxa progenuit, in quibus uidetur uoluisse quidem artis formam constituere, sed non est assecutus. Praecipit enim de conficiendis magisteriis, quintis essentiis, & reliquis. Ubi uero praecepta operationum generalium, ex quibus necesse est hauriri modum specialium? Quid prodest iuberi destillatione oleum conficere. Si ignores quae sit destillandi ratio? Sed nec speciales operae omnes industriis placent artificibus & experientie. Plures repudiantur. Itaque artis κατάστασιν sufficientem ille non dedit. Et qui possit dare homo eiusmodi informationum, & logice methodi, quae fons est constitutionis artium, prorsus ignarus? Eius asseclae Dornaeus, & Durneiserus chymias & magnas Alchymias pepererunt. Sed & ille sine arte artem facere tentauit, & hic amplissimae policitationis titulo plus ambitionis quaesiuit, quam praestitit artificiosae descriptionis. Nec absoluit, quod est auspicatus. Nec uideo quid, si etiam ad finem perduxerit, amplius aliis sit daturus. Physiologias enim quasdam & historias recitat, indeque promittit speciales operationes, ut quo pacto sit oleum salis, essentia auri & reliqua conficienda, quae etiam uidi rythmico libello ab eodem descripta. Hoc autem mihi non est recte docere. Principiis enim primis neglectis ad infinitate singularium discipulos statim assuefaciunt quasi operae pretium sit scire, quo pacto nucis oleum eliciatur, & non prius intelligere parandi oleum καθόλου rationem καὶ κατὰ παντὸς; aut posse oleum Iuniperinum comparare descendendo, & non prius didicisse catholicam descendendi methodum. Si enim postea iusferis oleum Guaiaci item descendendo facere, nisi praecognouerit generale praeceptum discipulus, hic haesitabit, ignorans omniumne idem sit modus an diuersus. Ita uidentur mihi dialecticam docere, qui instillant axiomatum ueritatem & falsitatem ex rerum natura aestimandam, prius quam ipsam naturae affectionem, qua latente iudicium ueri latere necesse est, explicarint. Pollicetur Tabernaemontanus chymiam quandam destillatoriam in commentario botanico. Sed illa non apparet. D. Crato mentionem facit monastici cuiusdam libri apud clarissimum Singmoserum inuenti, quem ut sibi comei pararet, acriter institit apud uiuum, celebris Norimbergae Medicus loachimus Camerarius. Sed is quoque aut latet, aut periit. Quin ergo accingeris ad artis plenam constitutionem perfectionemque? Eo in loco uiuis, ubi tibi non desunt praesidia. Ea es conditione, ut professio ipsa exigere tale quid uideatur. Non eruditio, non facundia, non experientia, non methodus tibi deest. Instaurator Astronomiae dicitur esse Uraniburgi Tycho de Brahe. Quin tu laudem ex chymia tibi asseris? Archimedi sepulchro inuentionis. argumentum imposita sphaera dicitur. P. Ramus instauratae logicae sibi poposcit monumentum. Alii suum Azoth sibi praeferunt. Tibi pie defuncto statuam ponemus chymicam, si tua industriae artis absolutionem debebimus. Non desunt quidem etiam alibi uiri docti peritique. Sed illis sua prouincia tantum creat negotii, ut uix uacare chymiae adornanda queant. Quod si otii quid & facultatis illis est, pariter tecum rogatos uelim, ut publice consulant utilitati; & chymiam artis integre forma donatam tyronibus uelint concinnare. Non addo plura. Uale. Epist. Xiii. Methodus constitutionis artium. Ad Uirum Clariss. D. Zachariam Brendelium Phil. Med. & Profess. lenae. Quod te nuper ad artis chymicae informationem, Brendeli docte, sum adhortatus, fiducia ingenii tui & diligentiae factum arbitrere. Quem enim in aliis naturae operibus solertem industriumque, & minime oscitantem deprehendas, cur eum non in chymia, cuius singularem item sibi acquisiuerit noticiam, idoneum putes? Sed quid tu mihi oppositurus sis, dudum, nisi fallor, praeuisum habeo. Ut alia omittam, de artis modo plurimum uideris mihi dubitare posse, idque propter contentiones, & increpationes hodiernas, cum uix inueniatur in Aristotelea schola, quin a recentioribus logicis egregrie exagitetur propter consuetas uetustis artium καταστάσεις, quas illi contemnunt. Nec deerunt fortassis chymici, qui eodem tibi molesti futuri sint argumento. Uideri enim ex his aliqui uolunt Ramaea industria confidere, & methodicas scientiarum elaborationes ad ingenium istud accommodare. In hac ipsa difficultate quid ipse sentiam, anteuertens factum tuum, non grauabor aperire. Non probo illorum rationem, qui uarias artis particulas a diuersis seu inuentas seu excultas uarieque tractatas in unum compingere uolumen sine iudicio & methodo uera satagunt. Quid est facilius quam alienos conscribere sermones & in cumulum coniicere? Obiter percurrunt autores, inductionibusque asteriscis aut obeliscis in transcursu notant sententias. Has uel librorum ordine, uel elementaria initiorum designatione, uel quouis tumultuario caecoque plane iudicio per amainuenses describunt, & nomine artis ad prelum mittunt. Hoc modo cui inseruitur praeter librario? Nihil putidius inertiusque illo studio. Alii cum audiunt philosopho τέχνὴν definiri γνέσει κὶ ποιή¬ σει; artem compleri operationibus credunt. Itaque quascunque conuasare possunt, undecunque conscribunt operationes, & in libellum coniectas pro chymia uendunt. Sed omissis talibus, ipse iudico non discedendum esse a uetusta artium & scientiarum constituendarum methodo quam accuratissime prosecutus est in posterioribus analyticis philosophus. Huic qui insistere uelit, ei scire conuenit, quod η τεχνη κὰί ἐπίστμε re & essentia non differant, sed saltem λόγῳ. Ars enim uocatur eadem σύλληψις ἀξιωμάται cum accomodatur ad generationem, quam opus aliquod fieri debet. Scientia nominatur ratione principiorum operationis, quae extructa sunt ex causis aliisque scientificis, quanquam proprie appelletur scientia ea, quae ex principiis est, per demonstrationem, quasi sciantur συμὲ¬ περάσματα tantum necessaria ex causa immota deducta. Chymia itaque uno eodemque opere partoartescientia accipietur, & ita adornabitur. Iam autem philosophus utramque constituit ex principiis seu axiomatis primis, quae uel sua euidentia statim manifesta ponuntur, uel demonstratione firmantur. Principia uult esse catholica, ad quae perueniendum sit sensu & experientia. Cum enim non sint insita nobis nisi κατὰ δύναμιν; in actum ueniunt istis duobus instrumentis, quibus νοῦς constituitur κὶ ἐπιστήμηε. Hinc recte dictum est ab Aristotele: ἐκ δʼ ἐμπειρίας, ἢαὶ ἐκ παντὸς ἡρέμῆσαντος τοῦ καθόλου ἐν τῇ ψυχῆ, ἢ τοῦ ἐνὸς παρὰ τὰ τολλὰ, ὁ ἐν ἄπασιν ἐν ἐνῇ ἑκείνοις τὸ αὐτὸ τέχνης ἀργὴ καὶ ἐπστήμης. Ex experientia principium est artis & scientiae, siue omnino uniuersali quiescente in anima, siue singulari praeter multa, quod inest unoquoque unum idem cum ipsis; quasi uelit in informatione scientiae, aut uniuersalia pridem ex collectione inductioneque singularium facta & in anima reposita, esse respicienda, aut singularia ea, quae cum in multis sint, unam tamen perpetuam habeant ideam, sitque unum pro omnibus. Qui itaque chymiam uelit constituere, illum oportet sensibus, & experientia pollere, nec minus mente & intellectu diuitem esse. Sed nec omne quod expertus est, erit eiusdem artis essentiale. Itaque iubet philosophus compingere τα καθ αυ¬ τὸ quae sunt homogenea, exclusis omnibus heterogeneis. Iuxta hanc doctrinam nihil in chymiam recipietur, quod non sit chymicum: Nihil nisi quod uerum. Omne enim falsum heterogeneum. Praeterea in omni quaestionum genere, tantum quatuor sunt scientificae, hoc est, quae per propriam causam rem explicent. Scire enim est per causas cognoscere, easque primas & immotas. Una est,. Haec ponit subiectum artis constitutum iam causis essentialibus, ueluti in Arithmetica est numerus; in Geometria magnitudo; in musica harmonia, & sic in aliis. Ponetur hoc etiam in chymia, & non simpliciter κατὰ γέῶος ponetur, sed expandetur diuisione a summo per intermedia usque ad ultimum, quo pacto requirit forma scientiae methodica. Diuisio autem quomodo artificiose sit instituenda, suis declaratur praeceptis. Moneo tamen hic plurimum esse difficultatis, & saepe numero non posse nos ad essentiam peruenire, aut totam artem uno distributionis genere usque ad ultima deducere. Plurimum obseruamus diuisionem integri in membra, & generis in species uel formas. Usus & consensus artificum hic multum habet ponderis: sed ingenio iudicioque exacto est opus. Cum positum est, distributumque artis subiectum: alia oritur quaestio τι δσι. Et haec iam est axiomatica. Illa potius erat topica. Quaerimus enim de definitione rei; unde emergit dispositio rei definitae cum definitione, sicque constituitur axioma. Perducetur autem definitio a summo genere per omnes species usque ad ultimam, & ubi fieri potest essentialis perfectaque dabitur. In axiomatis quoque καθολυ sunt quedam praescienda. Non enim quoduis axioma est scientificum principium, quanquam philosophus angustiore uocis usu solummodo demonstrationi largiatur axioma. Uerum quidem omne est; sed cum hoc sit duplex ανα καιον ενδεχομενον: solum necessarium est scientiis proprium, contingente excluso. Quod enim scitur, & scientiae principium est; id aliter se habere non potest. Itaque & particularia axiomata ab artibus remouentur, cum in his quod praedicatur partim insit, partim non; seu dari possit, ubi aliter se res habet. Consequens his est, omnia debere esse κατυπανλος. Catholica esse, ante monui; catholica autem πρωτως, ita ut sint ἅμεσα, in quibus nihil dari pelit prius. Debent enim axiomata esse principia. Tertia quaestio οτιδσι, qua exigimus proprium effectum de sua causa, & proprium perpetuumque adiunctum de suo subiecto. Huic uicina est quarta, quae postulat το διοτι seu διὰ τὶ, quaeritque causam formalem, seu primam immotamque cur propria passio sit in subiecto suo, & totam rationem syllogismo comprehendit demonstratiuo. Hae uero duae quaestiones non in uno saltem sunt diuisionis membro, sed in omnibus. Itaque quoties noua species definitur, toties de propriis effectis adiunctisque quaerendum est, & ratio reddenda per causam formalem, quantum fieri potest. Inseruiunt ergo ad artium informationem diuisio ipsius rei artificiosa a summo usque ad indiuiduam speciem continuo eoque essentiali ductu, cum genus sit causa effectae speciei, & utrumque eandem comprehendat essentiam materialem formalemque. Deinde definitio, & axiomata proprietatum in effectis adiunctisque ex causis suis inuentarum. Plura non requiruntur. Quod enim aliqui addunt interpretamenta & modum inuentionis & praxeos cum disputationibus uariis; id docendi potius explicandique coram discipulis fit consilio, quam artis constituende, que sua per se gaundetur synceritate. Si quis uelit addere exegeses; seorsim a preceptis eas ponere potest, sicut & singulares operationes in loco exemplorum. Sepe numero mancae traduntur regulae, quas inepti non attendentes, inuenerunt postea exceptiones pene innumeras, dicentes nullam regulam esse sine exceptique. Sed illi asscripserunt arti defectum sui intellectus. Si res recto ponerent ordine, recte considerarent, enunciarentque; non opus foret tantis exceptionum, notationum, obseruationum, & aliorum deliramentorum plaustris. Aristoteles certo ita praecipere non solet. Demonstrarem tibi singula quae dixi ipsis Aristotelis uerbis, nisi putarem tibi posteriora analyseos logicae esse quam maxime cognita. Scripsi autem de ista compendios e perspicueque in praefatione operis cuiusdam logici, in quo potissimum de seientiis per regulas Aristoteleas constituendis & iudicandis agitur. Si meam sententiam non satis assequeris; inde pete. Quod si denuo philosophum euoluere tibi placuerit, rogo lega sine interptete. Longe felicius assequeris per se loquentem, quam scrupulosissimis ineptissimisque; quorundam leptologematis obscuratum. Uideor mihi iam uidere ingenium tuum, quam probe sis artem exornaturus. Iam cogitas de subiecto artis chymicae, quodnam id sit ponendum. Ponis autem hoc quod usus artificum notauit. Hoc diuidis in membra duo. Postea singula per genera decurris, definisque quam optime. Inde contemplaris effecta adiunctaque propria & singula ponis suo loco generalia generali, specialia speciali, nihil otiose repetendo. Hic quasi in intimo naturae sinu omnia apparent pulcerrimo & ordine & facie. Omnium causae per se cognoscuntur. Nihil facilius quam bene diuisorum essentias definiendo exprimere. Semper enim genus speciem continet, & eius naturam monstrat. Haec in homogenia & generis habet essentiam, & praeterea suam formam; unde & definitio essentialis est ex genere & forma. Uideo item te confectaria nectere scientiasque educere preclaras. Uideo operationes instituere necessarias, & unamquamque iudicandam spectandamque ex principiis praemissis infallibilibus proponere. Quantum uicerimus laboris, cum non amplius in tanto operationum falsarum numero dubitabimus? Quanto afficietur humanum genus bono, cum illustri noticia adulterinum a genuino statim redarguetur? Tyrones tibi omnia debebunt: Iam enim non amplius in uastissima errabunt solitudine, sed ob tutum facili tanquam in synopsi omnia artis membra perspicient, arripientque, quo quid in discendo est dexterius? Sed uale tandem & me tui amantem redama. Epist. Xiiii. Ixnoγpaφia Xymeiaς. Ad Celebrem Uirum Et Praestantem D. Iohannem Posthium Phil. Med. & Poetam, etc. Grata admodum iucundaque mihi intercedit cum uiro celebri & perito D. Ioachimo Camerario primario Noricorum medico, uenerabili sene, amicitia & literaria consuetudo. Ex eo nuper cognoui, quam honorifice, uir laudatissime, de meis aduersus imposturas Assyluani panacificis & cinabaripolae laboribus sentires. Non est aequum ut uirorum praestantium perita prouidaque nec ex ulla temeritate ἀλλʼ ἐπιστήμῃ profecta iudicia quisquam contemnat sanus. Accipio itaque illud tuum modeste, & rogo ut & in parte aliqua amicitiae ponere me uelis, quo pacto & ego tum antehac ex splendore nominis tui te dilexi semperque magnifeci, tum iam ex animi erga me inductione singulari tui, etiam amo, nec in postremis meis loco. Huius mei studii, ut non uerba saltem accipias, sed & monumento quodam constituto, euidens sempiternumque testimonium; cum peropportune iam pre manibus haberem, & mente admodum solicita κατα¬ σκευὴν τῆς γυμεῖας meditarer, consultis ob hoc per epistolas uiris mihi in Germania nostra aliquo merito aut beneuolentia notis; te horum numero inserere placuit, & aequo honore ad commune opiis iudicandum inuitare. Hoc autem scias uelim, me non uulgarem, & qualemcunque consignationem preceptorum cum fusissimis, inconditis, & alienis interpretamentis, & artium conturbatione requirere; sed eo modo adornatam scientiam, quem philosophus in libris πεεὶ ἐπιστήμης copiose persequitur, & solerter. Huius ideam si tibi proposuero, iudicandamque commisero, non puto me quicquam ab officio & amore inter nos gliscente facturum alienum. Praedico autem tibi ne sis in censura Catonianus Manlianusue. Tener adhuc foetus est. Molliter tractari quaerit. Plagas Orbilii, Uallae rigorem & exquisitam Rami compositionem nondum tolerat. Dies docebit diem. Quin ergo iam fretus fauore tuo & equanimitate facio initium? Chymian concisis uerbis, utpote in arte quae longas circumductiones odit, nomino concretas substantias in materia ad putum elaborandi scientiam. Definitionem illustro notatione primum; quod, cum fundendo soluendoque concretionem fiat; aut nobilissimo opere succos radicales, balsamaque, eliciendo; inde quidem chemia, hinc chymia ars sit appellata. Deinde finem artis declaro, quod quidem puritas cuiusque per se spectetur in omni opere, una cum illa uero etiam perfectio in uirtute & nobilitate. Horum autem usus est non in ornatu tantum, ut inde fiant splendida quaedam utensilia; sed &, imo potius in sanitate conseruanda, affectionibusque & morbis propulsandis & omnino uita humana aliquanto possit duci commodius. Ratione scientiae non parum in ea arte praesidii est ad desiderium cognitionis mysteriorum naturae explendum, & diuinam gloriam ampliandam. Sed ego hos fines generales in speciali arte non apposuerim, nisi interpretis officio. Chymian porro, dixerim bimembrem esse: Quia enim in elaborando eius uis consistit, & quidem non quouis modo, sed arti conformiter, quod nescio an possim uerbo apto dicere; ( obscuri grammatici uocem Essare usurpant, quasi eius propria actio sit essare, unde illa Ars bene essandi ) primum erit χυμυe¬ γία, qua uoce ipsae chymiae operationes comprehenduntur. Operationibus fiunt essentiae chymicae, si laxa uocabuli sit usurpatio, Andreae Luibauii Lib. I. 127 ita ut in his artifex ubi absoluerit, quiescat, usumque porro medico uel patrifamilias conmendet. Secundum itaque membrum placetne tibi, ut χυμασιαν appellem? Continet enim χυμαργηματα seu opera operando chymice effecta. An tectius prima pats erit, chymia operatrix; secunda operum designatrix? Utinam ingenia praestantia in hoc certent. Quicunque comodius uocabulum inuenerit; ei poterit esse eo in loco sua statua honorifica. Continet quidem etiam secundum membrum operationes; sed eas a primo acceptas mutuo, tanquam ex principio. Primum enim menbrum operationes omne unclear explicat. Secundum eas accomodat ad species chymicas extruendas. Χυμεργασιων quaedam sunt simplices; quaedam compositae. Quam uellem me hic posse loqui iδιως? Simplices sunt quae una fiunt operationis forma: composite que pluribus. Haec si accipias ut pronunciantur, impingent in artis leges. Neque enim per se dicuntur, nec catholice. Sed omnia intelligi chymice uolo, quanquam non ubiuis addam determinationem, quod sine taedio deficientibus propriis locutionibus non eueniret. Incepit currere rota. Quam uereor ne urceus exeat instituta amphora? Procedendum erat diuidendo, definiendo & proprietates exponendo. Sed sentio aquam haerere. Cum enim uitiosum sit ita diuidere, ut aliquando concidant genera; hoc quomodo ex instituto uitem, uix uideo. Nam quaedam operationes fiunt simpliciter & composite simul. An non attendendum est quid fieri possit, sed quid ex usu artificum fiat bene? Ita certe. Itaque me exculabunt facile in usu τῶν βελίστων ρήματα. Dichotomias tacebo, & Delium natatorem expectabo. Simplices ἐργασιας uoco expressionem, filtrationem, seu colaturam, assationem, solutionem, calcinationem & similes. In compositis habeo destillationem, & huic conformes. Non tantum ualeo ingenio ut sine longa & attenta consideratione effundam ordine omnia. Primitias iam degustasse satis sit. Non autem nego quin alio diuisionis principio constituto quis possit facile decurrere ad species indiuiduas, quo pacto Dornaeus in solutionem & coagulationem mistasque operationes partiri omnia conatus est. Sed mihi in oculis est ipsa natura formae, quae ut in aliis artibus, ita in chymicis operationibus per simplicitatem & misturam uidetur apte posse repraesentari. Si mihi ex mea sententia, & non potius ex usu artificum liceret deducere artem; nominibus confictis facile rem expedirem. Sed id nulli concessum est. Itaque non immerito Paracelsi uesania bonis uiris est inuisa. Sed qui placet tibi haec διαγραφή: Chymia est extranendi elementarium essentias exaltandique scientia. Hanc qui exercere bene uelit, eum oportet gnarum esse ἀδαστκές και πυρόνομικης. σκευασία continet καμινείαν, & σκευαίαν in specie, quam possis ὀργανικὴν appellare. πυρονομία materiae ignis, & regiminis tradit noticiam. Haec statim a definitione ponentur ideo, quia utrique artis parti sunt communia. Sequetur distributio in membra. Chymia est partim ergastice, partim poetice. ( Liceat enim mini in praesens ita uti uocabulis ) In ergasia communia sunt, electio materiae, & temporis, eiusque duplicis, initii nempe & durationis, item locus, repurgatio, & si quae sunt his similia. Eadem etiam aut extrahit, aut exaltat, & non raro utrumque simul spectat. Exaltatio fit graduando, multiplicando, digerendo in pelicano, quod circulare nominant, item transmutando: ut ita tota ratio huius sit in alteratione, incremento & generatione. Extractio utitur operationibus communibus. Omnis item elaboratio aut in uno moratur & ad unum tendit, aut ex uno facit plura; altera tamen magis altera. Nam tam diues haec scientia est, ut per uarios modos possit praeparari unum idemque, & illi modi ad multa sint accommodati. Caeterum operatio chymica aut segregatio est, aut congregatio; & utraque modo secundum homogenian modo heterogenian. Utrique etiam competit reductio. Segregatoria artificia heterogeneorum in uno commistorum sunt putrefactio, expressio, cui accedit colatura, sublimatio, destillatio, calcinatio. Destillationi ancillatur cohobatio, & congruit etiam descensio. Sublimationi & destillationi competit rectificatio, & uolatilitas. Utraque etiam uno opere fit in circulatione, licet fine diuerso. Segregatoria homogeneorum, solutione uocata cotinentur, cui accedit ceratio, liquatio seu fusio. Fit autem hic amplior moles transitu sicci in humidum aqueum. Itaque ei inseruit & calcinatio & alia opera quaedam. Notandum autem est non raro κατά¬ γρησιν interuenire, sibique minus proprie interdum famulari labores, ueluti fixatimo fit aliquando per sublimationem, aliquando per circulationem, calcinationem & similia. Ita subsimatio non semper segregat: non raro etiam unit, ut in cinabari, hydrargyro sublimato, & similibus. Congregantur heterogenea imbibitione, amalgamatione, fermentatione, digestione: Homogenea uero coagulatione. Hac ratione facile uidetur ars integra comprehendi posse. Sed eget diuturniore consideratione. Non enim semper succurrunt aptissima, καὶ δευτέραι φροντίδες σοφρώτεραι. In altero membro ubi sunt ωρασματα, generalis admonitio est, chymica opera crebro rectificando debere ad couenientissimam formam uirtutemque adducta esse. Est & hoc notandum quod eedem res nomina mutent plus minus elaboratae, aut respectu rationeque uariata. Caput mortuum uocatur, quod residuum ab extracta essentia est, nec quicquam habet uirium aut perparum totius quod ante fuit, & in cuius extracto balsamo uita seu efficax uirtus est reposita. Menstruum nominant medium extractionis aut putrefactionis liquorem. Tinctura nuncupatur chymica essentia tunc cum colorem integri potissimum habet. Quinta essentia dicitur, cum astrale ut loquuntur factum est; seu summam nobilitatem, que cadere in elementare potest, est adeptum. Sangui a rubro colore aliquibus impositus est. Mercurius est, cum aquositatem refert; sulphur quicquid pingue est. Fiunt item opera ex mutuis, ut ex salibus spititus, etc. Componuntur insuper, fiuntque modo ex una modo ex pluribus rebus. Haec & similia generatim annotasse sufficit, quia non sunt in una specie stabilia. Quae uero substantia speciatim differunt, sunt olea, aquae, calces, sales, croci, flores, turbith., crystalli, uitra, succi extracti, elixitia. Magisterium, primum ens, essentia & extractum pro eodem sunt. Uix enim praeterquam ratione differunt. Consentit illis clissus, Spititus aquis, continentur. Balsamus congruit cum oleo. Quae uero quibus sint συγγνὴ, facile est uidere. Sales & calces congeneres sunt. Succi extracti possunt contra distingui oleis & aquis: & horum genus opponi siccis. Non ignoro plura adduci rerum chymicarum uocabula, quibus uidentur peculiaria expressa μηχανῆματα. Sed reduci ad pauca possunt facile, sicut Dornaeus ad tria redigit, aquam, scilicet oleum & sales. Parachymici Paracelsitae multa sunt commenti friuola, ut Realgat, Xenechdon, aurum potabile, aurum uitae butyrum arsenici, axungiam solis, arcana lac uirginis, leonem uiridem, rubeum, aquilam albam & similia, quae partim etiam antiquis fuerunt usurpata; partim operum singularium sunt tegumenta ad conciliandam admirationem; partim comprehendunt plura ut arcana, quae sunt tinctura, quinta essentia, lapis, etc. de quibus ante monui, quod non sint distinctarum specierum nomina peculiaria. Ego te rogo, ut pro tua industria de eiusmodi informatione, qualis rudimentum crassa, ut aiunt, minerua proposui, diligenter cogites, si forte uel nostratibus uel posteris ad integritatem scientiae adiumento esse possis, aut saltem professoribus academicis tractationis chymicae compendium monstrare. Tyronibus ea res erit gratissima, & ad celerem artis cognitionem maxime accommodata. Uale, & has primitias nostri inter nos officii non aspernare. Pridie Cal. Ianuar. anni 1595. Rotemb. Epist. Xu. De Cinabari, Minio, Cerussa, Lazurio factitio, plumbagine, lithargyro, scoriis & similibus, an sint operum chymicorum genera. Ad Uirum Clariss. D. Iohannem Posthium Phil. Med. & Poetam celebrem. Qui merces chymicas in nundinis passim inusitata quadam arcanorum specie, & titulis hieroglyphicis ad ingenerandam populo praestantie cuiusdam & occultae uirtutis opinionem uenandosque inde nummos, proponunt, Posthi erudite, sepius illudunt ueris artificibus, atque imperitis persuadent, esse quid sublimius, ad quod nondum peruenerint illi, imo quo aspirare nulli praeter se liceat, aut ullo rato sit concessum. Ita cum maxima uanitate, & aucupio fructuosissimo uiderunt regiones Germaniae Assyluanum impostorem cinabarin paulo secius a uulgari praeparatam, sub titulo panaceae proponentem, conuolantibus aere grauissimis emtoribus undiquaque, nec tantum ementibus precio indicato, sed & donaria conferentibus ut saltem emere potuerint. Pari artificio est qui angelicum passim distrahit puluerem modo citrinum, modo purpureum, modo hyali colore & uiolaceo, quem coelestem uocat, & hoc ipso nescio quid diuinae efficaciae promittit, propterea quod scripserint autores chymiae, ita praeparatum ingeniose debere apparere. Minus tamen illi hoc praeconium lucrosum est ac Assyluano. Nec desunt alii. Nosti enim impudentiam huius farine nebulonum. Cum autem adulteria tam sint foecunda feliciaque ut etiam artifices lateant interdum; artis discipulus aut amator non immerito querere potest, sitne tandem aliquis determinatus artis finis, & numero definite species, an uero in infinitum quaeuis res ignibus chymicis excocta, intra essentiae eius limites sit recipienda. Facilis quidem, & expedita responsio est per Socraticam sententiam, oportere artificem in multa simul & pauca intentam habere aciem, quanquam Plato neget recte philosophari quenquam extra ideas sempiternas. Atqui omne opus artis determinatum est, nec quod fortuitum est aut infinitum, comprehendi potest, nec sciri. Quomodo ergo quaeuis poterunt admitti? Et ne uaget cognitio, certis includitur praeceptis per usum & experientiam a ratione constitutis, quibus omnium operum forma exacte definitur, ut quod artificiosum, & quod ἄτεχνον iudicari possit. Exigenda itaque sunt circumforaneorum mercimonia ad regulas artis, indeque spectanda. Dicere uero chymiam incomprehensam esse, & aliquid amplius habere quod summos effugerit artifices, nec dum in usum uenerit; solum autem innotuerit improbis stellionibus; insaniae proximum est. Quaecunque consensus artificum approbauit, id chymiae legem habet. Quod repudiauit, aut non homogeneum agnouit, syncerumque & perpetuum, id ne chymicum quidem censendum est. Procedit autem chymia mote aliarum artium a summo genere prer intermedia desinitque in indiuiquis speciebus & exemplis. Finita itaque praecepta habet. Sed horum tamen potentia infinitis numero competit singularibus. Hic opera danda est, ut quoduis ad suum reuocetur genus, quod cum aliquanto sit peritioris iudicii, causa est cur tyrones haesitent, & interdum non tantum confundant opera, sed & artem imperfectionis accusent. Cerussa certe Lazurium factitium ex argento, & similia genera chymica non sunt, quae possint aequo cum aliis ordine poni. Appellantur tincturae, aut magisteria, aut crocis accensentur, aut calcibus. Itaque aut species pene ultimae erunt, aut exemplaria seu species indiuiduae. Sandyx seu minium, quid aliud est quam colore alterata calx quaedam metallica aut mineralis? Scoriae non referuntur inter essentias, quanquam non sint plane inutiles. De molybdena, lithargito, cinabari, hydrargyro sublimato & similibus quaestio difficilior est. Uidentur enim haec ideo inter essentias aliquo genere summo numeranda, quia dissimilem habent aliis naturam, utpote ex compositione genita. Neque tamen chymia excludenda fuerint, cum chymico artificio apparentur, ueluti cinabaris & sublimatum per sublimationem; molybdena & lithargyros per descensionem & segregationem, quin & transmutationem metallarem, quae solis conuenit chymicis. Ego quidem studui summa chymiae genera in priore ad te epistola complecti omnia: at uereor ne me assecutum rem neges, & his quoque aliquid loci assignes. Elixiria genus compositarum essentiarum sibi uendicant. Habent & extracta & magisteria quid tale. Num ergo elixyribus accensebimus? Uide an non classe magisteriorum sint comprehendenda, eodemque explicanda titulo. Si mihi astipularentur eruditi; Magisterii uocem ei assignarem generi quod continet duas species, alteram crocorum dictorum; alteram sublimatorum eiusmodi, qualis est cinabaris, etc. Lithargyros in recrementis est. In plumbi essentiam aut cerussam abit elaborando, aut etiam singularem liquorem suo respondentem generi. Fit quidem transmutato plumbo. Sed non quaeuis transmutatio est chymica. Nosti philosophum ρθρὰν tunc uocare potius cum ex meliore fit deterius. Nam ex categoria & affirmatione transitus tunc est in priuationem, qui est finis corruptionis. γνεσις uero est loi cum ex ignobili fit nobilius. Iam autem φθορ chymicis ex accidente conuenit, γύε¬ σις uero per se quemadmodum etiam omni arti, ut idem contestatur philosophus. Nihil ergo euincit argumentum transmutationis. Ita causa proposita paucis est. Tu iudex eris. Si me amas, me litem perdere non concedes. Solent iudicibus manus inaurari, argentoue obduci ut secundum partem fauentem pronunciare ratio uelit. Cape id a me quoque munus, auctarium nempe quaestionis prioris. Cum enim dictum sit omnem artem essentia sua finitam esse; numero uero sensilium seu singularium exemplorumque infinitam, quaero non iniuria, differantne indiuidua secundum substantiam, an non. Audio quosdam dicere non differre substantia, quia distent solo numero. Numerus autem adiunctum est. Risi fallaciae efficaciam, quae etiam solertioribus imposuit, ut id literis pro uero prodere non dubitarint. Ergone inquam ego & tu; mas & foemina non seiuncti sumus substantia, quia discernimur numero? Est Socratica fabula de homine olim geminato, postea uero in duo dimidia secto. Est & de amico, quod sit alteridem sententia. Diuinum oraculum pronunciat marem & foeminam matrimonio coniunctos esse non duas, sed unam carnem. Ueritas naturalis autem his aduersatur. Ego enim anima & corpore proprio me gero, tuitem propriis. Nec sumus accidentia, sed substantiae, ut pote separabiles & seorsim existentes. An illud philosophorum quorundam somnium est, omnes animas indiuiduas esse animam unam genericam non in ratione, sed natura existentem, adeo ut diuersa fiat secundum subiecta & uires, sicut calor solis in ligno, lapide, luto, aqua, etc non secundum essentiam? Ego, quae mea simplicitas est, puto substantia artis conunenire omnia indiuidua; cumque sint numero infinita; negatum esse substantias singulares in arte locum habere; sed saltem numero designatas absque ordine subiugari generibus. At isto modo negata non est existentia indiuidualis in natura singulari. Itaque cum dicimur differre numero, non est numerus accidentarius intelligendus, sed substantialis, ipsis indiuiduis non disclusis certis speciebus, sed una comprehensis, cui quodque suam singularem substantiam conferat, qua sit ipsa. Reuera autem tunc illa species genus est, quod non existit extra singularia. Quid enim est indiuiduum aliud quam species ultima, quae genus non potest fieri ob negatam ulteriorem in species diuisionem? Itaque & singularia reuera inter se distant specie, quod est Aristoteli numero differre. Sed a te expecto quaestionis explicationem. Uale & ex uoto uiue. Epist. Xui. De Scrupulis Quibusdam Uersanti in chymicorum lectione obuiis. Ad Uirum Ornatiss. Doctissimumque D. Hieronymum Reusnerum Phil. & Med. Nordlinganum. Ego uero, Reusnere, uellem, me, quemadmodum adhortam, posse tantum afferre lucis, & adiumenti chymiae, ut detersa carbonariorum fuligine, & explicatis hieroglyphicorum monumentorum perplexitatibus, syncera & aperta amatoribus suis appareret facie, & more aliarum artium ad uitae laudatae usum inuentarum exercendarumque perspicuam, minimeque erroneam proponeret doctrinam. Ita enim futurum sperem, ut, quae hactenus propter obscuritatem & erroribus obnoxia fuit plurimis, & multum nobilitatis suae splendorisque perdidit dignitatis suae gloriam recuperet, & in scholis philosophorum locum recipiat ueterem. Sed uix in me tantum est ingenii, praesidiorumue. Neque enim ignoras absque artis usu non posse quenquam aut promittere, aut conferre quicquam praeclari. At hic in me est exiguus. Artificum uero sententias assequi & recte interpretari, quantae sit difficultatis nemo non intelligit. Regna pene exhausta sunt & perditi principatus, dum operationum fides ad prescriptum magistrorum est explorata, & incerta artis certitudo inuestigata. Quid ipse sperem, aut obtineam pauper? sed ne puto quidem per sumptus profusos posse ad artis fastigium perueniri. Satis sunt sumptus pauci cum ingenio, diligentia & circumspectione, otioque & animo tollerantissimo coniuncti. At & horum curta mihi suppellex est. Cogor uulpinam induere. Simulo aliquam artis peritiam, & eruditorum assector familias. Apud hos dum balbutio & haesitante lingua ad disserendum de chymicis eos prouoco, paulatim inuolo in artis penetralia, donec tandem admissus igniculum illum coelestem uelut Prometheus alter deportem. Cognoui ex illorum sermonibus, eum qui laborare ad praecepta artificum chymicorum uelit, non oportere pecunias pluere, & immensam uasorum preciosorum & plaerunque inutilium congerere farraginem, & in diem operari; sed naturam intueri, huiusque opera contemplantem de arte aestimare. Uix enim ars est, quae tam imitatur naturam quam chymia. φυσις ἀργὶ τῆς γυμείας ἐί. Naturae postea consideratio perpetuitate exemplorum & multo studio solertiaque est confirmanda. Ubi hic profectum est, doctrinae, non ciniflonum uulgarium, & impostorie plebeiorum chartae, sed artificum sapientum, de quibus constat, quod laudabiliter in ea scientia sint uersati, sunt cognoscendae, donec disciplinae phrasin arripuerimus, artisque consuetudinem fuerimus assecuti. Multa item sunt in opere, quae nec scribi nec dici possunt. Oculis usuque ista erunt cognoscenda. Assistendum peritis & omnia momenta notanda. Consueuerunt etiam docti uti laconismo. Taedet enim ipsos πολυεπείας. Nihilominus tamen praeteritum hic, alibi est explicatum. Conferenda itaque praecepta, & operationum congruentiae. Solent plaerunque titulis proponere artificii finem. Hoc cognito, quomodo sit quam optime secundum experientiam artis obtinendus, in multis patet simul. Si non patet; naturae opus consulendum, & dicta sapientum. Haec plaerunque & ipse sum secutus, & ut sequantur alii, soleo monere. In promissis amo modestiam, & candorem. Si experiundum quid est; in pauca re periculum iudico tollerabilius, donec de opere euadas certus. Iterandum enim opus est, quod prima tentatione periit. Non itaque semel profundendi sumptus. Qui sympathias & antipathias naturarum habet exploratas; illum puto non infeliciter in chymia uersari posse. Cognoui enim isto praesidio etiam metallurgos excellere, quandoquidem in excoquendis metallis, tantum momenti habent additamenta non ad sumptuum compendia duntaxat, sed & facilitatem operis & lucrum praestantiamque, quantum ullibi. Inimica chymia est temeritati, oscitantiae, somnolentiae, praecipitibus & uentosis. Antequam singularia tententur, uniuersalia notissima esse oportet. Temporum occasiones, rerum delectus & similia minime oportet praeterire. Multa scripserunt ueteres, quae nos arguimus mendacii, sed iniuste. Ideo non assequimur eorum labores quia non ita attenti ad rem sumus, & plaeraque uix perfunctorie inspecta iudicamus aut etiam adminiculis paribus nec materia sumus instructi, aut non omnia ita adaptantur & pariter in opus ueniunt. Uides Hieronyme, quam timide aggressus sim chymiam, & quam callide ad eam aditum moliar. Si quid profecero, libenter id communicabo sociis. Neque enim par est bonorum studiosum inuidentia infamem esse. Ego te rogo, ut si quid praecepti illustris habes, item in commune conferas. Opera enim tui similium confluente, ars ad summum perfectionis aspirabit. Paracelsitae, de quibus scribis, quod me contumeliis incesto ore lacerent, & maximo infortunio mactare conentur, perfectionem sibi somniant arrogantque solis: sed nimis impudenter. Quid enim illis tribuendum sit, qui non cognitionem naturae synceram, sed inania uerba; non animum scientia uera imbutum, sed aureorum montium persuasione uesana delibutum non modestiam legitimamque professionem, sed libidinem omnia perturbantem, & ex officii desertione alienae artis praematuram illegitimamque inuasionem adducunt? Quod in modesta genuinaque philosophia omni seculo fuerunt Sophistae, id in chymica disciplina sunt Paracelsite. Mirarer quosdam in tanta uerae pietatis luce iuueniri, qui sibi a Paracelso porco illo immundo & naturalis scientiae deprauatore, nomen uel somnient, nedum arrogent cum supercilio, nisi notum esset, nihil tam turpe esse, tamque uesanum, ut non suos inueueniat asseclas admiratoresque. Lectio scriptorum Paracelsi. Legunt Paracelsi scriperta quidem etiam nostri, sed ita ut Plinius olim etiam abiectissimos libellos. Si quid boni est, quod ille & aliis transscripsit, aut uisum annotauit, probant caetera contemnunt. Spero fore aliquando qui non uesaniam in praeceptis catholicis, haec enim suo se confutat luculenter flagitio: sed operationum modos fraudulentos & perniciosos, a quibus hactenus pependerunt etiam boni quidam, redarguat, & risui exponat omnibus. Tu ut cepisti fauere chymiae castae, ita perge feliciter, & studia publica iuuare non omitte. Uale. Epist. Xuii. Experimentum explicationis hieroglyphicae in tabula Smaragdina Hermetis. Ad Uirum Clariss. D. Hieronimum Reusnerum Phil. & Med. Nordlinganum. Cogitanti mihi, Uir praeclare, impensius ea quae ad me de chymica ueritate neglectis hieroglyphicis in aperto proponenda, scripsisti maior subinde oritur difficultas, adeo ut uisus mihi sis autor esse artis Lullianae, aut numerorum Platonicorum expediendorum. Est enim illud artificium obscurissimis inuolutum perplexitatibus, quas qui enucleabit, ille artem explanabit docebitque diserte. Istud autem qui possim sine alis ingenioque Daedaleo, aut filis Ariadnaeis, Mercuriiue caduceo, aut Alexandri gladio & Aeneae aureo Ramo, hesperidumque pomis? Longe inexplicabilior error labyrintho est; longe periculosior uia quam qui Phaeton, & Icarus incessit: multo tenebrosior praecepsque magis auerni faucibus, & impeditior Gordiano nodo tela. Medeae artibus ad aureum uellus peruenisse Iason dicitur. Ego ne si copia quidem esset, uti ei uelim. Ex hieroglyphicis una est circuli quadratura. Hanc inexplicabilem iudicaui summus Philosophorum Aristoteles. Tunc mihi excellentius ingenium tribuas? Quis monadem hieroglyphicam philosophi Londini declaret? Scribit Herodotus Apollinem Delphicum ambiguitate oraculi lusisse Croesum, eumque tunc amissurum regnum dixisse cum Medorum rex Mulus foret. Hoc post acceptam calamitatem exprobranti Croeso explicuit Pythia. Oraculis Delphicis intricatiora sunt chymicorum praecepta. Periculum praesens incurrerim non consulta prius uate. Illa uero uix comparet uspiam. Per coelum uolare uni contigit Daedalo. Reliquis is conatus attulit exitium. Mutato nomine de me fabula narratur, inquit poeta. Quam risuri me essent & plane deuoraturi paracelsitae, si a summo delapsus Icari in morem uitreo darem nomina Ponto? Atqui, inquies, petit ardua uirtus coeli & negata tentat iter uia. Audendum est: fortes fortuna adiuuat. Multis non licuit ad solis currum peruenire; at licuit Prometheo. Studendum est ut in raris exemplis nomen inueniatur tuum. Agnosco Sirenum illecebras. Sed ero Ulyssaeus. Audiam te suauissima personantem; sed uinctus, ne me trahas in abrupta. Experiar tuam sententiam in smaragdina Hermetis, quae exceptis patrum ante diluuium sententiis, hieroglyphicarum est uetustissima, quandoquidem Hermes coaetanus dicitur fuisse Zoroastro: Hermes. Zoroaster. hic autem est Chamesenuus seu Cham Noes filius; & Isis uxor Chamesenui in columna testatur se eruditam ab Hermete seu Mercurio. Experiar autem interpretationem in tabula illa indeo, quia dulcius ex ipso fonte bibuntur aquae; & cum antiquissimum quodque sit uerissimum; a ueritate minus me aberraturum, atque ideo maius operae precium facturum iudico, ubi rem acu tetigero. Adde quod de hac tabula Bernhardus affirmet, artificium in ea proprie & perspicue descriptum comprehendi, cum alias incredibile sit ex parabolicis ueterum libris rem assequi. Erit ergo in illa explicanda labor facilior. Non ignoro Paracelsum iactare apocalypsin Hermetis & Hottulanum pridem commentatum in tabulam illam fuisse: sed hi aenigmata auxerunt aenigmatis, nec ulli inseruierunt sua explicatione, id quod non dissimulat Hortulanus, cum dicit: O lector chare si scis operationem lapidis, tibi dixi ueritatem. Si nescis, nihil tibi dixi. Ipse quoque Paracelsus sua occulta fore uaticinatus est usque ad Eliam artistam seu calendas graecas. Eiusdem uersutiae est Bernhardus, Geber & ferme omnes alii. Nam & in Arnoldo & Thoma & Alano, qui maxime perspicue de isto artificio scripserunt, non deest obscuritatum pelagus. Narrant aquilam pullis iam uolatum meditantibus praeire, eosque ad uolandum apte sicut Daedalus Icarum exemplo inuitare suo; Mihi aquilae loco erit diuina clementia, cuius acumen in eiusmodi abditis maxime est accersendum & imitandum. Sed aggredior rem ipsam. Tabula Smaragdina. Ita habet Smaragdus. Uerum; sine mendacio, certum, & uerissimum. Prooemium hoc mysterii est, ne quis putaret ex obscuritate & operis ἀτυχία post experimentum primum, mendacio sibi illusum, sed seipsum, stuporem suum, imperitiam aut oscitantiam accusanda sciret, si non respondisset scripto euentus. Sequitur res ipsa: Quod est inferius, est sicut quod superius: & quod superius, est sicut quod inferius ad perpetranda miracula rei unius. Duo nominantur per loci superioris & inferioris differentias, quae cum non sint separabiles, necesse est ut in uno tertio designentur. Fingo id tertium esse aquam philosophicam uitro, quod uiolam uocant, contentam. Huius διάστηματα supra & infra notant res duas; unam leuem & eximo in sublime eleuatam; alteram grauem quae ut cinis in fundo restat. Utrique autem tribuitur una eademque natura secundum substantiam & qualitates: & ex utroque coniuncto dicitur procreari res una mirabilis. Indicat philosophus in aqua philosophica solui corpora coniugata aurum scilicet & argentum; solui autem in elementa. Nam aquea pars commiscetur aquae, & ab ea non separatur. Ignea aereaque eminet & in summo facie fuliginis apparet, nec aliud est quam uerum auri sulphur & quinta essentia. Terrea portio restat in fundo. Neque tamen haec alterius naturae est quam illa. Nam eadem est radix, idemque principium, quod in compositione unioneque apparet, cum alterum altero tanquam familiari gaudet, sicut & Democritus olim scripsit, & Calid repetiuit. Idem cernere est, etiam in quintis essentiis uegetalium, dum elementa separantur. Omnia sunt eiusdem naturae, saltem differentia leuitate subtilitateque grauitate & crassitie. Itaque & illa celeriora sunt magisque penetrant, haec tardiora. Postquam coniunguntur iterum, res mirabilis inde fit, quae caelestium & elementarium uirtutem obtinet. Itaque ex hoc discendum est, quaenam sit uera essentia chymicorum, nempe ea quae depurata maxime est, & ex separatis partibus seorsimque elaboratis in unum coaluit denuo. Porro de ui seminali istius miraculosae naturae ex summis imisque genitae ita philosophatur cum illustratione per comparatum simile: sicut omnes res ( inquit ) fuerunt ab uno meditatione unius: ita omnes res natae fuerunt ab hac una re adaptatione. Nondum oblitus Hermes fuit patrum doctrinam de mundo condito. Itaque hinc tanquam noto principio suae artis declarationem petit. Unus ille meditator est naturae conditor. Hic exemplaria mundi, ut habet Timaeus, in se ipso ponens meditatur facitque res omnes. Huic respondet Hermetica illa genitura. Praeficitur ei unus quidam nomine artificis. Hic res solutas coniungit iterum adaptatque & rem miraculosam producit. Hanc porro adaptando patienti materiae; per naturam gignit quaeuis. Natura enim est causa secunda per quam a creatione per adaptationem & dispositionem conuenientem omnia producuntur prout seminale principium est. Itaque tam in mineralibus quam uegetalibus magister, ubi semen naturae instinctu produxit, eodem utitur ad generandum ueluti ex tritico elicit semen; hoc adaptat terrae matri, iterumque adhibito naturae regimine profert triticum, numero tamen auctum. In mineralibus ex auro naturam legit, qua aquae philosophicae tanquam matri terrae insita, conficit aurum, & sic in reliquis. Non potest illa res una accipi nisi καθολου de principio seminali. Nam effectus ei tribuitur, quod ex illo omnes res natae sint; non meditatione sicut in creatione factum est, sed adaptatione, id est interuentu naturae, ita ut magister suum semen suo coniungat patienti. Ex hoc intelligitur quod nihil possit chymicus sine natura; & quod cum hac possit omnia secundaria; proprium autem eius officium nihil sit aliud quam adaptare, iungere & concinnare, adhibitisque adminiculis externis in opus uocare principium internum. Uerumenimuero cum illud superius & inferius unam rem miraculosam constituerint, ex quibus parentibus materialibus tum ipsa tum res illa una prodierunt? Pater sol. Pater eius est sol, inquit Hermes, mater luna. Mater luna. Portauit illud uentus in uentre suo. Nutrix eius terrae est. Proponit nobis generationem naturalem, & ad unum substantialem effectum duas causas procreantes mutuo amplexu unitas describit; unam uero conseruantem seu nutrientem augentemque. Signum hieroglyphicum generatoris est sol, qui in terris est leo, aurum intra terram; in homine cor; in plantis uinum. Generatricis signum Luna est quae argentum, & c. Ex his parentibus gignitur illa praeclara soboles, quae seminariam uim habet ad unumquodque sui generis. Intelligendum itaque est ad foeturam in plantis & animalibus requiri naturam solarem, quae est calida sicca addens terminum & mistionem procurans: Deinde lunarem concurrere, quae humida est & cum frigida ad illam censeatur; Corruptiuum tamen frigus non habet sed generatiuum. De his duobus principiis disseruit Aristoteles in tertio de Gen. anim. c. ult. ubi de calore uiuifico per uniuersum sparso, & principio in terra foecundo sermonem facit. Chymicus quoque in arte sua essentias procreaturus non obliuiscetur, huius naturae duplicis, & ex aqua igneoque terrae principio quod est sulphur foecundum illam conflare annitetur. Si percurrere agriculturam placeret, multis possem haec declarare. Sed in re manifesta uerbis opus non est. Genita uero illa res mirabilis ex superiore & inferiore, nutrienda est terra, quae in se obtinet materiam quandam aptam ad conseruationem tam animalium quam plantarum sicut notum est. Chymicus sobolem suam conseruabit modo eodem. Sciendum autem nihil nutriri plane dissimili; sed quo uicinius seu cognatius nutrimentum est; eo melius. Hinc artifices studuerunt omni impuritate ablecta essentiis ipsis nutrire substantias suas, ne naturae negotium fiat in separandis impuris. Itaque & in lapidis magisterio terra sumitur optime repurgata, que nihil est aliud quam lac uirgineum, seu Mercurius philosophorum. In modo nutritionis opera danda est ne esuriat infans, aut copioso lacte suffocetur. Est & discrimen in uetustate, & nouitate. Quod tenerius & recentius a partu est, parum lactis requirit, adeo ut quinquagesimam uix partem exigat. Aetate ingrauescente, nutrimentum postulatur uberius. Dixit ergo hactenus Hermes ex auro & argento gignendum esse lapidem seu naturam quandam, quae educanda sit cibo ex terra petito, seu philosophorum Mercurio imbibenda. Ego uero tibi mysterium ex his reuelo. Cum dicit id quod superius est, esse sicut quod inferius; non tantum ex coniunctis fieri posse illam rem miraculosam innuit; sed perinde esse utrum sumatur etiam seorsim. Nam & anima auri innatans Mercurio philosophico efficax est, & id quod de natura eius in fundo substat. Itaque & illud & hoc separatim ad maturitatem per nutritionem perducere potes, idque tentarunt philosophi & assecuti sunt. Si superius inescatur; prolixus quidem & operosus labor est; sed fit inde longe ualidissimum elixin. Thomas absterret ab hoc fratrem Reinaldum ob nimium tempus & uacationem. Uocat autem opus maius si inferius elabores; operae pretium quidem est sed minus, at minore cum tempore & negotio. Pauperes philosophi qui finem illius expectare non potuerunt; hoc usi sunt artificio. Uocant praecipitationem. Quod praecipitatum est, hoc augent Mercurio philosophico paulatim affuso, & simul praecipitato. Ubi iusta copia est; reducunt in Catillo, faciuntque aurum laudabile. Ego tibi dico quod, & hoc quod fit, id sit uerissimum electrum, cuius utraque parars in igni & aqua forti est constans & inseparabilis, & in quo Paracelsus summam inesse medicinam pronunciauit. Ne tibi desit testis: Uidi. Puluis ille, qui uocatur ab Hermete inferius, ex cinereo cum quadam flauitie nigricat: & est ille cinis, de quo philosophi dicunt, quod non sit contemnendus, quanquam ex eo artificium magnum non fiat. Sed quid est quod inquit; Portauit illud uentus in uentre suo? Signum hieroglyphicum est. Uentus designat spiritum chymicum, in quo est calor & natura illa coelo analogos, sicut inquit Aristoteles. In minerali lapide est philosophorum Mercurius ex auro argentoque extractus, qui & aquila & spiritus ob uolatilem naturam uocatur. In huius uentre inuisibiliter antequam edatur, portatur infans. Mira res est, ita ab hydrargyro absorberi aurum, ut nihil appareat praeter aquam densiusculam, cui post putrefactionem insistit nigredo fuliginosa, ut ita quod in occulto est fiat manifestum, & manifestum occultetur. Pelagus de sathalia. Hoc est pelagus de sathalia, in cuius medio mons conspicitur, seu uenter infante praegnans. Non me fugit alios uentum explicare aliter; sed ista sententia est mea, que congruit cum naturali generatione animalium & plantarum; quaeque in opere chymico item est attendenda. Spiritus enim uini seu quinta natura est illa soboles genita ex uino ipso, in quo est natura triplex, tartarea scilicet, aquea & uinosa. In aquea portatur essentia tanquam in uentre. Terra imum obsidet, sed non minus nobiles spiritus possidens, qui si uniantur priori essentiae, ualde efficax constituunt medicamentum, sicut & ante dixi. Quod si nutriatur utraque haec pars coniuncta sui simili substantia; amplificatur copiose. Illa autem nutritio distat in unoquoque genere seruata tamen analogia. Si spiritum uini uelit augere chymicus seruata nobilitate; elaboratissimam eius essentiam uasi Hermetis seu pelicano includet. Huic post debitam circulationem affundet substantiam congenerem, & circulo ferri item sinet. Ita nutrietur prius, & hoc cedet in substantiam eius eandemque sortietur nobilitatem. Poteris augere ita quousque libuerit. Interim autem ad usum certam partem promere. Ex hac explicatione longe excellentiora principia, longeque aliam elaborationem rerum chymicarum colliges, quam ex ullo Paracelsico scripto. His enim autoribus omnia nascuntur in lingua; omnia peraguntur perfunctorie absque certis artis principiis. Hermes & ueras conficere essentias ex unionem docet, & uera augmenta uirtutis monstrat. Pergit autem in smaragdo sua: Pater omnis thelesmi totius mundi est hic. Perfectio. Uis eius integra est. Quicquid perfectionis ( inquit ) sortitus est mundus, id ad exemplum magisterii huius est comfectum. Omnino enim ex uirtute duarum substantiarum generatiuum principium obtinentium omnia fiunt secundum naturam. Omnia item nutriuntur eodem modo, & antequam procreentur spiritu fouentur eius ueluti uentre clausa, quo pacto olim spiritus Domini aquis incubuit terra intra aquam occultata, ex qua postea naturae extiterunt uariae. Quod additur de ui integra, ancipitem habet intellectum ob distinctionis ambiguitatem. Nam Hortulanus puncti notam hic remouet, & uerba haec; uis eius integra est, coniungit sequentibus; si uersa fuerit in terram. Reuera autem postquam infans ita genitus est, & educatus in se quidem perfectus est; sed seminalis uirtutis actum, quo gignere possit, nondum est sortitus. Itaque utraque lectio non est improbanda. In uegetalibus essentia summas in se habet uires industrie enutrita. In mineralibus restat multiplicationis amplissimae munus. Ut hoc quoque conferatur per naturam ingenio artificis gubernatam additur Si uersa fuerit in terram. Nam creatus laperis resoluendus denuo in Mercurium est. Hoc ubi factum est, emergunt duae substantiae; una ignea, altera aquea ( terra enim hic matrix est & Mercurius philosophorum ) una subtilis, altera spissa. De his dicit Hermes, quod separanda sint leniter, cum magno ingenio, seu caute circumspecteque nec sine industria singulari. Et nota quod hic caput mortuum seu cinis relinquatur nullus. Omnia enim sunt pura essentia saltem in uirtute exaltanda. Quod autem sit separationis ingenium; natura rerum in opere indicat, nec una est apud omnes ratio. Ne putes destillatione aut sublimatione aliaue uulgari operatione institui separationem. Coruus. Coruus est decollandus, & nigredine sua priuandus. Hoc modo absoluta secunda operatio est. Sequitur tertia: Ascendit a terra in coelum iterumque descendit in terram; & recipit uim superiorum & inferiorum. Duo his indicantur uerbis. Primum est causa uirtutis in essentia chymica, quasi dicat, ideo tam preciosa res est & efficax, quia circulo acta in sublime est iterumque depulsa ad imum, uolatilis & fixa facta, ut ita ad omnem usum sit accommodatissima. Deinde innuitur operis tertiatio, quod ubi in aquam rediit, sit coagulanda iterum, iterumque eodem cursu ad carceres reuocanda, quod ubi factum est; addit Hermes; Gloria. sic habes gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Fructus laboris chymici hic est, tantum scilicet gloriae diuinae ex arte haurire, quantum in omni re mundana secundum naturam est. Re uera enim chymicus miracula operum diuinorum in sua arte maxime syncere contemplatur. Itaque & hinc Deo oritur laus plena, li quam ex creaturae noticia Deo debemus, quam debere nos undiquaque Diuus admonet Paulus. Sed & ipsi artifici non parum est inde emolumenti. Obscuritas enim ab eo fugitura dicitur, hoc est, artifex ipse euasurus ingenio alacer, & peritus, ita ut ignorantie caligine non amplius sit circumdatus, quod est reuera in naturalibus ex specu Platonico emergere & in clara solis uerorumque luce poni. Hunc fructum autem reportare sedulum inuestigatorem ipsa arguit experientia. Longe enim alii oculi & iudicium est artificis quam imperiti hominis. Unde cum Democritus non externum rerum uultum contemplaretur, sed naturam internam perinde ut ex chymia didicerat; ridet humana facta & pro stolidis habet. Haec est illa ingenii & sapientiae lux quam lucratur spagirus uerus. Sed & externus splendor famaque nominis non deest, si ad usum conferat bene, quae speculatus est sapienter, quanquam hic honor non sit perpetuus. Sed pergit Hermes: Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis; Fortitudo. quia uincet omnem rem subtilem, omnemque crassam penetrabit. Non putandus est de lapide minerali solummodo disserere. Quomodo enim uir sapientissimus tam generaliter dixisset? De termino uirtutis omnium chymicarum essentiarum concionator, quod scilicet artifex ad summam praestantiam, nobilitatem & efficaciam perducat opera chymica, adeo ut nihil in natura possit esse subrilius; nec quicquam tam crassum quin penetret; unumquodque tamen in suo genere. Qui ergo spiritum uiui summe prout ars praecipit, uult elaborare, is debet eo excellentiae ipsum perducere, ut in eo genere nihil sit praestantius. Quod si solidis crassisque adhibeatur; penetrare ea promto debet, sicut notum est etiam de oleo iuniperino. Ita lapis philosophorum in mineralium metallicorum genere nihil habet sublimius. Uincit hydrargrum eumque in solidum corpus mutat; & reliqua metalla penetrat & nobilitat ita, ut in optimum transformet. Cogita iam an Paracelsitarum opera eo perfectionis peruenerint. Moneo tamen ab Hermete hic saltem essentiae perfectionem indicari; non autem de usu praecipi. Usum medicum si spectes, aliud erit iudicium. Non enim morbi omnes & affectiones tam subtili medicina curari possunt. Imo in aliquibus nihil foret perniciosius. Paracelsita furiosi medici. Detestandus ergo Paracelsitarum error est, qui in medicinam temere irrumpentes, essentias suas nudas cuiuis exhibent, & subtilitatis nomine extollunt, cum hoc ipsum non usum medicum commendet, sed saltem perfectionem in praeparatione. Ita lapis ubi summe absolutus est, ad usum ineptus est in illa sua perfectione. Non enim potest uniri cum metallis impuris ob dissensum & nimia subtilitatem. Itaque fermentatur prius, & calce propria saginatur, & nihilominus quaeuis eius particula millecuplas superat. Quod si in tinctura metallorum inutilis est subtilissima essentia quid in morbis habebit commodi, ubi tam penetrans uirtus plane est indisposita? Sequitur in tabula. Ita mundus est creatus. Illumstrat triplicem suam operatione in natura exemplo conditi mundi. Omnia habuerunt initio aquae uultum. Ita chymica omnima consistunt in aquea natura seu actu seu potentia. Et sicut spiritus uiuificus foecundusque omnia penetrauit & foecunda effecit, nobilitauitque; ita in opere usuque euenit chymico. Addit plura de usu. Hinc ( ait ) erunt adaptationes mirabiles, quarum mundus hic est. Uult artificem miraculosa opera efficere posse per essentias ad id excellentiae perductas, & adaptatas, quae uox notanda bene est. Signat enim non fortuitam accommodationem agentis ad patiens, sed industriam aptamque. Itaque & ueteres magi ob hunc ipsum usum maxima in admiratione sapientiae fuerunt. Scribit in epistola Zuingerus quantum fuerit delectatus mirabilibus rerum chymicarum affectionibus, adeo ut ex Platonicis ideis & logis tantum uoluptatis nunquam possit suppetere. Hoc non Zuingero tantum usuuenit, sed commune est cum omni chymico uero. Quantum enim deliciarum est cum oculis ipsis contueris mirabies sympathias? Quod nullo igni uinci poest, uisi cedit aquae & ab ea in fuliginem soluitur. Quas natura gemmas occulte fabricat, eas chymicus imitatur ad uiuum; Uitrae malleo extensilia. uitra ductilia malleoque extensilia ex metallis depuratis conficit; metalla transmutat, & quae mirifica non operatur quasi in sua potestate totam haberet naturam? Considera antimonii, cum lixiuio tartari; spiritus tartari cum auto & aliis congruentiam, & sic in reliquis, mira cognosces. Itaque non immerito Hermes dicit eiusmodi miraculorum modum & summam & ueluti mundum totum esse in isto suo arcano, quo pacto dicunt Uenetias compendium orbis habitabilis esse. Utinam uero ille ter maximus Chami filius non tantum generaliter ita precepisset, sed & specialiter artem elaborasset integram, modo ab inuidis & portentis humani generis salua mansisset, felices foremus. Quid si etiam edidisset singularia, eaque iniuria temporum intercidissent? Sed addo reliqua. Hermes Trismegistus. Itaque ( concludit philosophus ) uocatus sum Hermes Trismegistus habens tres partes philosophiae totius mundi. Completum est, quod dixi de operatione solis. Hactenus ille. Non tantum in naturalium anatomia eiusmodi miraculosam scientiam esse innuit, sed & in diuina contemplations & uita hominum gupernanda. Itaque undequaque gloria Dei & maximarum utilitatum pondera sunt praesto, quae cum ipse sit assecutus & in maxima omnium suae aetatis fueris admiratione, ter maximum se appellatum tradit. Hortulanus putat alludi ad lapidem triplicem, mineralem, uegetalem & animalem, in quorum noticia sibi principatum uendicarit Hermes. Sed parum consentatanea uero mihi uidetur dicere. Cum potuerit mirabiliter adaptare istud suum opus, & inde theologica principia explicare; politica illustrare, naturamque totam demonstrare, inde sibi natum nomen asserit. Ne autem confudisse omnia uideatur, in calce ostendit sermonem sibi factum esse de auri elaboratione, seu artificio lapidis mineralis principaliter uius tamen tatio ad totam chymiae artem est accommodanda. Nam hoc arcanum est reliquorum exemplum. Adhuc expositio hieroglyphiae uetustissimae. Qui tibi iam, Hieronyme, uideor? an non pulchre me ridebunt parachymici? Ego uero in angulo latitans expectabo donec attulerint certiora. Si nihil inuenturi sunt, promturique, quid me decebit, uidero. Explicui autem tibi purissimam ueritatem, nec potui uerbis clarioribus loqui. Si me non assequeris; differenda res erit ad μετα¬ γείρησιν spagiricam. Usus te docebit conuincetque ueri. Uale. Epist. Xuiii. De Obscura Chymicorum locutione. Ad Hieronymum Reusnerum Phil. & Med. Nord. Qui in chymicorum commentarios incidunt imperiti, nec dum assueti terminis disciplinae, uidentur mihi legenti condimenta Plautini coqui similiter affici posse. Sicut enim hic repudiatis uulgaribus condituris, coriandro allio foeniculo olere atro, rumice, sinapei & reliquis, quas striges uiuas nominat, sua illa rara & mirifica effert, & inusitata nominum barbarie commendat cicilendrum, polindrum, macidem, capsidem, cicimandrum, happalopsidem, cataractriamque, quae ipsi sunt escae diuinae absque igni in patinis sponte feruentes, unde surgens odor Ioui ueniat in coenam; & quibus qui uescatur uiuat uel ducenos annos: ita & chymici cum maximis elogiis promissisque plusquam diuinis occinunt perplexitates suas & barbariam Leonem rubeum, uiridemque cohoph, Alcool, uinum alcolisatum, menstruum, lunariam, caput corui, uespertilionem, sputum lunae, usifur, Rebim, Etheliam, Kuhul, Kibric, Corsuffle, & quid monstri non? Quemadmodum etiam coquus Plautinus policetur ex uirtute suorum condimentorum aetatem grandem, & odorem mirifice extollit: ita chymici ex suis essentiis promittunt omnia, tribuuntque secundum Lullium & Ulstadium quinte uini naturae tantum odorem quantus credi non potest, qui se eleuans in sublime est illa aquila Iouis Ganymedis structoris epularum coelestium raptu nobilis; Odor incredibilis. aut aureus imber in quem mutatus Iupiter iuit rediitque in sinum Danaes. His auditis non mirum sit, si cum Ballione exclamet tyro; at te Iupiter diique omnes perdant cum condimentis tuis. Sed, mi Hieronyme, nos oportet aliquo modo cum chymicis stare, & lenonibus non permittere singula. Barbara uoces Usu mollitae. Si enim ars ideo uituperanda esset, quia non omnes uoces sapiunt eloquentiam Ciceronianam; etiam medicina nostra uim pateretur, in qua item audias mirificos sonos macidis, capsici, malicorii, Zurumbet, Taborzet, Alcol, Albali, Tereniabim, & eiusmodi plurima. Quemadmodum autem Tullius ex Graecia ampliauit linguam patriam, idque licere Horatius attestatur; ita nos non aegre feramus, sed concessum putemus ex Arabia, Aegypto, Chaldaea & aliis locupletari thesaurum scientiae nostrae. Non est ueritus Plautus etiam in theatro Romano Punica personare uerba, & Graecis sententiolis, uoculisque latinitatem aspergere. Quid nos hesitemus? In consuetum res abiit. Mutatio non uacat periculo nouitatis obscurae. Et hanc unam existimo causam esse sermonis occultioris. Interpretes enim non habentes Latina uerba, quibus Arabica aut Graeca commode exprimerent, haec retinuerunt, quae usu & terminatione Latina mollienda sunt, sicut Ciceroni species & similia ad imitationem Graecorum efficta. Alia causa est ιεργλυφία, seu tropica ex similitudine enunciatio, quo pacto non uerba tantum, sed & sententiae depingi solent, ut festinandum lente esse monemur anchorae implicato delphine; & sic de caeteris de quibus editi sunt uarii emblematum libri. Hanc rationem uoluit sequi Paracelsus a ueteribus accepta manuductione, sed nimium ineptiuit. Commentus erat Lullius quintam uini essentiam summe depuratam nobilitatamque. Eam uocarat coelum. Huic debebatur duplex astrorum genus, erroneum nempe & stabile. Hoc ex animalibus, uegetalibus & mineralibus per chymian praeparatis sumtum est. Itaque astra nuncupata sunt, quaecunque a terrea impuraque concretione liberata in ordinem essentiarum transeunt, & coelo affiguntur: Planetae uero potissimum eae essentiae quae uires obtinent maximas, sicut pene totius mundi gubernatio erronibus coelestibus accepta fertur. Uires aestimatae sunt auxilio humanae naturae, in qua septem principalia apparent membra, quibus quae in mineralibus & reliquis essent familiaria; ea Planetis sunt addicta. Sed & uniuersus homo cum passionibus suis accommodatus est ad mundum magnum, sicut olim astrologi mundum superiorem ad animalium adhibuerunt conditionem fingentes in coelo uaria animalia, partesque dextras & sinistras, cor & quaedam alia. Quod in homine coeloque factitatum est; id & in coelo & uegetabilibus. Hinc transitum est ad mineralia, ut ita omnis coeli uirtus in ima diffusa repraesentaretur suis rebus. Animaduersum autem est, quae quibus stellis essent familiariora ex passionibus & effectis. Sol. Hinc ita que Sol praefectus est cordi animalium. Cor uinum recreat & aurum. Plato cordi item tribuit partem leoninam & calorem. Cum itaque & sol in leone coelesti dicatur habere domicilium; hieroglyphice in uno de signantur omnia; & quicquid cordiale est, id solinum, & leoninum. Potissimum tamen in auto uox haesit. Sed Paracelsus etiam porro sibi audaciam sumens ad plura extendit, idque pene sine discrimine, Leo uiridis illi est uitriolum, seu spiritus eius rectificatus. Ruber Leo. Nam ruber uocatur Sanguis lacertae. Leo rubeus materia tincture est, que arte pyronomica ex tribus coagulat in unum, hoc est lapis factus ex essentia auri, argenti & hydrargyri philosophici. Pergendum ti est in astris reliquis. Luna. Luna debetur cerebro. Lunaria. Quicquid huic conuenit; id lunare est, ut argentum, cuius liquor etiam lunaria nominatur Lullio, quanquam ea sit herba. Sputum Luna. Nominatur & sputum lunae, quod mihi uidetur esse argentum uiuum ex lapide factum, cui accessit fermentum lunare. Non ignota tibi est accommodatio reliquorum Planetarum. Mercurius. In Mercurio quid peculiare est. Nam praefectus non tantum hydrargyro est, sed omni humori aqueo ex rebus elicito, ita ut sit tertium principium chymicum, quanquam ueteres Lunae crediderint aquarum dominium. Inter caetera astra potissimum aquila spectabilis est, uocaturque in chymicis tum argentum uiuum philosophicum, tum sal ammoniacus praeparatus. Paracelsus utitur etiam Oriente coeli, & meridie. Alii Cardinibus, Horizonte & aliis. Commutantur autem etiam inter se ipsa elementaria. In homine omnia. Hinc in homine dicitur esse quicquid est in mundexterno, sal, sulphur, Mercurius, uitriolum Tartarum, & reliqua, unde Paracelsus omnem sanitatis & morborum rationem explicauit. Audiui qui assereret nihil apud hunc autorem suo nomine dictum extare, sed omnia designare quiddam minerale, quod tamen mihi non fit uerisimile, quanquam mirifice confundat omnia, & herbarum nomenclationes improbe permutet. Ueteres philosophi in sua arte habent rosas albas & rubeas in horto chymico, per quas intelligunt lapidem duplicem, unum ad aurum faciendum, qui auro est fermentatus; alterum ad argentum cuius fermentum argentum. De lunaria ante dixi. Animalia quoque aliqua ad minerale artificium sunt accersita, ueluti uespertilio & coruus, perque designatur nigredo, que Mercurio philosophico innatat: Coruus. Serpens. item serperens qui deuorat suam caudam, qui est siccus puluis imbibens proprium humorem antea destillatione inde prolectum. Et hic titulus hieroglyphicus etiam aliis operibus tribuitur, in quibus paulatim irrorando sicca pars cogitur absumere humidam, & coagulare. Pauonis. cauda. Est & cauda pauonis tunc uocata cum elixin fermentatum in coagulatione innumeros edit colores intra uitrum, sicut ego aliquando uidi in precipitatione hydrargyri, & auri. Nam hydrargyrus, imo & cinabaris & stibium in omnes pene se uertunt colores, unde & metalla & eorum spiritus tum uarie tinguntur. Aliqui utuntur & columbino collo propter emphasin colorum; aliqui iride. Aues Hermetis. Sunt & aues Hermetis ipsi spiritus mercuriales. De leone superra monui. Lacerta uiridis uitriolum est; Lacerta. Rubea, colcothor uel aqua huius quae uocatur sanguis. Salamandra. Est & rubeta & salamandra fixa essentia quae in ignin constans est. Et uocatur tunc lapis Salamandra cum non amplius est uolatilis sed indomitus ignem respuit. Mitto animalia. Numeri. Numeros etiam accersiuerunt, imitati Pythagoricos, sicut Geometricas figuras more Platonicorum. Itaque audiuntur in chymia unio, ternarius, quaternarius, millenarius, denarius, binarius, triangulus, circulus, quadratura & reliqua, quibus potissimum est usus Londinas. Numeris non contenti, transierunt ad res sacras, & quicquid ibi simile est uel dicitur congruenter; id ad chymica artificia est accommodatum. Hinc monachi oudinas non sine pollutione diuinorum oraculorum, Christi Saluatoris passione lapidis apparatum explicant. Alii quicquid est arcanorum in Genesi, cantico Salomonis, Ieremia, Ezechicle, etc eodem inquinant crimine. Non parsum magiae est. Haec cruces uariasque literas & ductus contulit; haec Horizontes temporalem, eternitatis, Ensoph literam Pythagorae & nescio quae alia ex multis scientiis corrupta maleque; adhibita. Sunt autem hae duae causae satis probabiles. Nam omnibus temporibus inopiae linguae unius succursum est copia aliarum, & licuit metaphoris eti disciplinae proprietatum causa, sicut uidere est in omni arte mechanica. Sed licentia nimia in uitium abiit. Ita enim deprauata plurimum est chymia & in obscurissimas coniecta tenebras. Satis erat metaphorico uno unum designare; modo designatio in usum ueniret, & perpetua esset. At tantum sibi indulsit libertas fingendi, ut omnia omnibus comparata mille nomina adderent rei uni. Itaque in nugas & perplexitates pene demersa est chymia, hacque ansa extiterunt temerariis paracelsicis latebrae suae. Non possum omittere causam hanc tertiam, nempe temerariam immutandi libidinem, dum quiuis, ut suum celaret inuentum, quo monstrosius excogitauit nomen, eo plus sibi placuit: Idemque obseruatum non tantum in uocibus ipsis est, sed & in uocum characteribus seu signis, quae peculiaria habet paracelsus; alii alia. Uisus est Dornaeus & Thurneiserus aliquid lucis uoluisse ad scripta Paracelsica afferre conscriptis Dictionariis chymicis. Si cui placet in illius hominis libellis uersari ( uersandum autem est doctis ob ueritatis explicationem ut uulgati errores Paracelsitarum refutentur ) is poterit opera lexicographorum dictorum uti. Ediderunt aliqui etiam chiromanticas declarationes, & artem signatam autore paracelso conscripserunt. Signature rerum. Hic quod capiti simile est, caput animalis nominatur, cuius essentia dicitur ei conferre peculiariter ut nux moschata, papauer, iuglans, etc.. Ita de reliquis. Ioannem Baptistam Portam persecutum eiusmodi nugas non ignoras. A simplicibus inter se commistis nomen traxerunt etiam composita. Menstruum. Mensis philosophicus. Menstruum uocatur liquor, per quem ex re integra extrahitur essentia seu astrum, propterea quod maceratio duret mensem philosophicum deterdeterminatum non triginta aut quadraginta diebus, sed tanto tempore quanto integra uirtus seponitur. Alcool. Uocatur & uini Alcool, essentia eius, seu exasperata aqua ardens. Haec duo nomina in unu coeunt, diciturque menstruum alcolisatum; illud ex officio; hoc ex materia, quae per feculas uini est penetrantior reddita; & alcoli nominata ob calcem tartari dissolutam. Est autem alcool puluis subtilissimus, quem chymici nominant impalbabilem. Ita menstruum Terebinthinatum est aqua terebinthi ceu oleum: cinamomisatum aqua Cinamomi, Melissatum atque ardens infusionis melissae, aut aquae huius. Haec qui attenderit in chymicorum scriptis; facile assequetur sententiam. Quod si temeritas stolida in uocibus aut phrasi deprehensa fuerit; iusserim rem contemptam abiicere. Quis enim uesanias cuiusque euoluerit? Si ars sit conscribenda; elegerim probatissima quaeque & ueteribus primum usurpata, diuturnoque usu emolita. Non ita temerarium fuit antiquorum iudicium. Non quaeuis cuiuis imposuerunt nomina, sed ipsis uocibus plaerunque artis arcanum quoddam complexi sunt. Itaque in illis explicandis, & porro usurpandis est opere pretium. Stoliditates Paracelsitarum, & nimiam licentiam ad coruos ablegarim. Haec tecum uolui de chymicorum obscuritate colloqui. Amabo te amplius, si quae non sum assecutus ex te didicero. Uale. Epist. Xix. De Numeris quibusdam in chymia usitatis. Ad Uirum Ornatiss. D. M. Georgium Limnaeum Matheseos & astrologiae Profess. Ienae. Quaenam tandem illa res est, Georgi, quam ambitioso nomine circuli quadraturam, in qua inuenienda frustra sudauerit Archimedes, quam impossibilem explicatu credidit Aristoteles, nuncupant? Iure enim id ex te quaero, non tantum pro ueteri nostra inter nos amicitia, sed & ob singularem tuam in Mathesi & Astronomia eruditionem. Librum, nisi fallor, de isto problemate editum memini, sed qui ad oculos meos nondum peruenit. Londinas Philosophus dare quadratum circulo aequale facillimum esse chymico innuit. At ego tam sum ingenio tardus, ut assequi satis nequeam. Tu chymiae quondam deditus eras. In te concurrit praeclara Geometriae, Arithmeticae, Astronomiae & chymiae noticia. Si fauebis, proculdubio omnem mihi adimes quod te rogo, scrupulum. Sed & de numeris quibusdam & Astrologicis aenigmatis tuum desiderem iudicium. Quanquam enim Pythagoras olim fuerit in his tam exercitatus, ipsaque res tam uulgaris in ea factione, ut statim intelligerent numerosos istos sermones, atque ob id Socrati Platonico non fuerit difficile naturalia & Ethica praecepta hieroglyphia Geometrica & Arithmetica dilucide explicare, cum mathematicae artes ipsius tempore fuerint tritissimae & tyronum exercitia familiaria: tamen nostro seculo & mos ipse desiit, nec nisi inter chymicos cabalistas inuenitur, & qui docere poterant, maxime deprehenduntur inuidi itaque intricati ut Delio natatore ad ipsas aenigmatum interpretationes egeas. Sed cum multa de eadem re quaeri possint, quid uelim a te mihi ostensum, paucis aperiam. Quadrare, circulum. Qui circulum quadrare uelit secundum consuetudinem Geometrarum, hypothesibus illorum artificum & instrumentis uti ex arte potest. Chymicus lineis angulis, circulis, & similibus non occupatur. Qui fit ergo ut polliceri ausit quaestionis explicationem? Mitto materiales circulos & descriptiones tetrahedrorum. Mente capiendum quoddam perfectum est, quod sim imistat circuli totum rotundum, omniaque potentia complectatur, que sunt in imagine magni mundi. Hoc cum dilatatur, in aliud similiter ab omni angulo & latere aequale perfectumque abit, indeque iterum redit in circulum priori prorsus consentaneum. Fit ergo ex circulari quadratum, & ex quadrato circulare ad amussim utrobique seruata ratione eadem substantiae & perfectionis, cum alias nec in descriptionibus Geometricis nec corporibus tam exacte id fieri possit. Illud nihil aliud est quam materia lapidis philosophici. Haec cum undiquaque sibi similis sit, totaque ad oculum aquea continens in se certa proportione omnia elementa, uim uegetalem, animalem mineralemque complexa: resolui in principia quatuor potest tanquam in substantiales lineas, quae suis punctis angularibus perfecte coniunctae quadratum conficiunt, nulla nec maiore nec minore circuli amplitudine. Inde uero reuocantur elementa ad naturam circularem, fitque ex quatuor ynum, & hoc est unius indiuiduaeque naturae nec principium nec finem more circuli habens, cum quadratum ex circulo priori factum diuersitatem quandam repraesentaret, sed concordem & angularibus punctis connexam. Hocne ergo est quadrare circulum & ad eundem reuocare? Certe materia lapidis philosophici tota est uniformis initio. Postea emergunt quatuor qualitates tanquam ex occulto in apertum prodeuntes: fitque quod prius erat frigidum, humidum, postea calidum siccum: & hinc liquescit denuo in chaos pristinum. Ideo uero ex tribus una forma prodiit, quia ut Ostanes & Democritus dicunt, natura gaudet natura, & sol, luna Mercuriusque philosophorum in unum conspirant consensu amicissimo. Ideo postea discedunt in principia quatuor manente familiaritate, quia eadem tria diuersas obtinent facultates, ita ut in uno absque actuali segregatione tandem arte pyronomica emergant quatuor dispositiones. Haec quidem ita se habere scio ipse; sed utrum attingant mysterium circuli quadrandi, nondum sat persuasum habeo. Sed iam accipe quiddam astrologicum. Nosti quibus characteribus soleant insigniri aries & taurus signa illa dodecatemorii coelestis. Hieroglyphia Mercurii. Iidem repraesentantur in hieroglyphia Mercurii philosophorum, cuius nota haec est: ◉ Circulus cum puncto insicat solem seu aurum, Semicirculus impositus repraesentat lunam corniculatam, quo stacto argentum indicatur. Hae duae imagines coniunctae notam constituunt Tauri coelestis; cuius pars corniculata, arguit coelestem arietem. Dicunt chymici ostendi hac hieroglyphia Solem & Lunam Mercurio immersa & in ipsum redacta; exaltanda esse quandoquidem artis exaltatio solis est, taurus exaltatio lunae. Et quia taurus signum foecunditatis est; aries igneum principium; uolunt illo terminum indicari; hoc causam intus forisque agentem, ut illa materia per calorem ita exaltetur, quo seruata caloris proportione quae congruit seminali principio, uis ei concilietur foecunda ad transmutationem metallice materiae dispositae in aurum & argentum. Quid tu de his mysteriis? In scientia numerorum adhuc sint spinosiora. Numeri Philosophici. Dicunt in artificio esse monadem, binarium, triadem, tentrandem, septenarium, denarium quo prodeat quinquagenarius, centenariusque, ex quo iterum millenarius & deinceps in infinitum. Habent & proportiones unius ad duodecim & tria & alias. Quaternarium in ternario quiescere aiunt. In libris qui Paracelso tribuuntur frequentia sunt eiusmodi aenigmata, quale hoc: Aenigma Paracelsi. Natura dedit rem quandam in qua duo tria, quatuor mystice tanquam in arca quadam sunt clusa & quiescunt. Ubi monas, dyas, trias & tetras nominantur, quae suo concursu constituunt decada a Romanis litera crucis signatam, in qua item multum est hieroglyphiae. De illa uero re alibi dicit, quod sit minerale, in quo tres substantiae seu naturae, Mercurius nempe, sulphur & aqua mineralis inueniantur, & quod ex istis sit per naturam compositum, resoluaturque chymia per suum ipsius succum crudum, qui in suo autumno in uiscere terrae nondum maturuerit; occultetur autem ibi & accedentibus astris coeli ad naturam, prodeat Martio & successiue maturescat. Alibi tales numeros habet: si uelis, inquit, de unitate per dualitatem in trinitatem cum aequali cuiusque permutatione perducere, uersus meridiem te uerte, etc.. Item materia tincture est res una, si me spagyrice intelligis, quae est res una, si me spagyrice intelligis, quae de tribus in unam essentiam arte Uulcani abire & manere potest. Ea dicitur Ruber leo, qui auxilio naturae & artificis transmutat se in albicantem aquilam, ut ex uno fiant duo, ne solis fulgor post spagirum splendeat, praeter duo in uno reseruatus. Item de proportione misture; accipe partem unam ad duas; & tres ad quatuor. Alibi: capere liquoris mineralis partes quatuor; salis rubei terre partes duas; sulphuris solis partem unam. Haec & similia in numeris ualde dicuntur obscure, quemadmodum etiam in Platonis Parmenide de uno & altero, & quae reliqua is autor de numeris habet. Geberum inuenisse Algebram tradunt. Genio huius non carebit, qui istas tricas euoluet. Archimedes de numero arenae commentatus est. Ego ne si praeter arenas etiam stellas numerare possem, chymica ista intelligerem. Sed faciendum periculum est. Iuuabit prodisse renus, si non datur ultra. Per monadem unam rem actu suo seu forma undiquaque simplicem & uniusmodi designari certum est. Ita enim affirmant artifices opus suum fieri ex uno minerali metallico, cui nihil alienum aut absonum a natura eius accedat. Itaque quicquid additur, id amicum intime esse oportet. Usurpantur quidem interdum etiam alia extranea, ut spiritus minerales, tartarum & similia; sed ad praeparandum saltem. Nam aurum difficillime soluitur, nisi prius spiritu tartari, quem Paracelsus uocat astrum uini, ter fuerit maceratum, ut ita separtem sphaerae caelestes, hoc est, secundum mobile in chymia, quod in se continet separtem metallorum potentias, ter sit peragratum, quanquam per illas sphaeras possit intelligi etiam liquor seu menstruum ex essentiis septem metallorum concinnatum, in quo aurum soluitur ter, & postea calx eius abluitur tartari arcano seu spiritu, quo facto postea facillime reseratur. Illam rem unam potentia compositam esse, indicant numeri reliqui. Dicitur in illa esse dyas seu binarius, quod ego interpretor de syndyasmo partium elementarium, quarum una apparet sicca; Paracelsus docet Ueteres appellasse spiritus humidos & sicco. altera humida; quae etiam segregandae sunt, & iterum commiscendae uincente primum humido postea sicco. Intellige etiam superius & inferius uolatile & fixum, de quibus disseruit Hermes. Sequitur trias. Hanc conficiunt corpus, anima & Spiritus, Sol, Luna, Mercurius, Sulphur, Aqua, Mercurius; sicut ipse loquitur ex ueterum sententia Paracelsus, quanquam innuat illos aqueum principium non agnouisse. Quaternarius numerus elementorum qualitates potius designat quam elementa; item quatuor operis dispositiones; dum initio est humidum frigidum; postea calidum siccum. Haec quatuor mutant uices per syndyasin, ut duo sint in aperto; duo in occulto. Sepetenarius arguit uim metallorum, que est in lapide, & deprehenditur per colores euique metallo conuenientes. Per denarium fit augmentum uirtutis, adeo ut prima operatio praebeat uim decuplam; secunda decies decuplam in una parte; tertia centies centuplam, atque ita porro, unde infinitus pene exurgit numerus. Numeri proportionales in collatione obseruantur, ut aliquando sumantur tres partes humidi, & una sicci; interdum una sicci & duodecim humidi. Interdum quinquaginta sicci & una humidi. Non raro una sicci & mille humidi, aut pro uiribus lapidis. Aliquando proportio non exprimitur, sed ad arbitrium artificis colligitur. Attendendum est quod trinitas etiam sit in operis repetitione; & dualitas in materia menstrui, quaternitas in regimine ignis; unitas in uase fornaceque. Londinas meminit etiam aliorum numerorum ut octonarii, quinarii, senarii, nonarii, etc. Sed hi sunt obscuriores dependentes non tam ex artis ratione, quam artificis singulari consideratione. Tempus consideratur uario numero: potissimum quinario, octonatio, quadragenario nonagenario, centenario & sic deinceps pro ut artifex operatur. Non enim semper certi praescribuntur dies, cum instrumenta & operationis industria quin & materiae apparatus, & modus artis uarient. Ita de nouem mensibus plaerique loquuntur. Alii hos reiiciunt. Alii dies pauciores, alii annos plures poscunt. Colorum apparentia senario discernitur. Articuli operum definiuntur octodenario, tricenario & ita deinceps. Pro materia operis postulatur auri uncia pura, & fermenti grana quindecim, sicut ait axiomatica operis doctrina turbae praemissa. Septenarius etiam solet obseruari in praeparatione aquae crudae. Sed satis nugarum est. Tu Geometra, Arithmeticus, & Astrologus Chymicusque inuenies plura, eaque pro tua solertia commode explicabis. Uale. Epist. Xx. De Quo Phisophico eiusque partibus & essentiis chymicis. Ad Uirum Ornatiss. D. M. Georgium Limnaeum Mathematicum & Astronomum lenensem. Nullam esse negotiationem neque honestiorem neque Deo acceptiorem, quam si ueritatis amatores per terras mariaque ad uirorum sapientum emporia appulsi, loco mercimoniorum inde reportent sapientiam, multarumque rerum cognitu & iucundarum & necessariarum compiam, autor est in epistola ad Dionysium Plato. Si itaque te, Georgi, cum aliis eruditis adiuero crebrius, qui mihi paratus sit fructus, uides. Quo praeclarior is est, quoque honestior eius acquirendi conatus, eo me magis anniti & uiribus contendere oportere satis intelligis. Neque tu mihi hanc mercaturam inuidebis, nec te compellari aegre feres. Bonum enim nulla tangit inuidentia. Sed & libenter mecum communicabis, siquid arcanae habes scientiae. Quanquam enim Plato iubeat Dionysio cauere, ne quid sapientiae contractae & occultioris ad aures hominum disciplinae & eruditionis expertium perueniat, propterea quod nihil sit tam ridiculum populo; Hippocrates etiam sacra manifestari sacris praecipiat; Et Londinas religiosam admodum a Deo ueniam petat propter dictam quaternarii in ternario quietem: tamen cum me filium doctrinae profitear, & in ingenuorum quibus secreta illa, ut ait Plato, sunt maxime mirabilia diuinaque, tribu esse studeam; nec diffidat Londinas, quin nominata mysteria nihilominus ab intellectu multitudinis sint futura remota: nihil haesitabis, sed quicquid habes mercium sapientum, id expones totum. Fabula scarabaei & aquilae. Nosti figmentum Aesopicum de inimicitia aquilae & scarabaei, & quo pacto hic illius iniurias sit ultus corrumpendo oua & in praeceps etiam ex Iouis sinu effundendo, quo fractis deprauatisque prosapia aquilina gentis ampliandae spe priuaretur. Accommodauit fabulam ad chrysurgian chymicam Londinas, iussitque agnoscere quae sit albuminis ouorum aqua; quod ex uitellis oleum; quae calx ouorum, in quibus turpissime halucinentur imperitissimi Alchymistae, quemadmodum Bernhardi docet historia, conquerentis se olim magno cuiusdam supercilio inductum frustra in ouis uulgaribus quaesiuisse id quod illis non inest. Est autem mirabilis expositio Londinatis. Suadet ut artem discamus ab Heliocantharis, qui certis temporum curriculis latitando uiuant, ( alludit ad illud σοφὸν; λαθε βιώσας ) quique uelint suis iudiciis de suo inimico sumi posse uindictam. Innuit utendum esse artificio scarabaei, qui fimo se inuoluit, cuius ope dissolutum est ouum aquilinum: deinde calcem eius cum puro albumine totoque temperandam: temperamentum toto uitelli liquore artificioso ordine oblinendum, uoluendo reuoluendoque, quo magna oui fiat metamorphosis iam scilicet disparente & quasi inuoluto albumine ipso in ipso uitellinoso liquore. Haec ille. Tunc intelligis interpretem? Quantum ego iudico non erat opus ueniam manifestationis petere. Dicta enim indicta sunt, sicut & illa Platonica ad Dionysium de, rege omnium circa quem sint cuncta, cuius gratia omnia, qui pulchrorum omnium causa; Aenigma Platonis. circa secundum secunda; tertia circa tertium. Certe affectamus quidem illa intelligere per nobis familiaria sed ubique apparet defectus & aqua, quod aiunt, haeret. Non autem iudico inconcinnam esse interpretationem, nec fefellisse discentes Londinatem, quod ut accipias, aperiam tibi mentem meam, inque sinum effundam cogitationes. Quum philosophicum modo instrumentum apparatus chymici est, modo materia ipsa. Nominis ratio ibi a forma dependet. Qualem n. obtinet figuram, quanqui & globosa depingat. In medio eius cubiculum concauitasque est capiendo uitro philosophico congruens. Fit ex ligno querno orbibus sectilibus & plicatilibus, ut aperiri claudique possit. Materia uero ouum appellatur propter analogian contentorum & partium. Sicut enim in ouo naturali uitellus citrinus est medium sortitus locum: est & albumen cum spiritu uirtuteque seminali in grandine dicta ambientibus cuticulis: sicut item ex ouo incubatu uolucris prodit pullus, cuius nutrimentum initio est in eadem testa; postea uero foris petitur: ita est in materia lapidis philosophici. Omnes partes forma apparent aquea, sed diuersis tamen affectae uirtutibus. In medio occultatur uis ignea: in ambitu humiditas aquea actu existit & spiritum prolificum continet. Aurum uitellus est, philosophorum Mercurius albumen. Uirtus in utroque prouocatur calore fimi uel galline. Ita coquitur ouum, & crepitat rumpiturque cum dissoluitur aurum & in liquorem effunditur parte ignea innatante. Haec ubi segregata est; calx oui uocatur. Fit enim calcinationes phiiosophica per ignem Gehennae seu acetum philosophorum, quo pacto scis dissolui plumbum in cerussam. Haec calx temperatur oui oleo imbibiturque & unitur. Oleum autem nihil est aliud qui Mercurius philosophorum factus ex auro & argento per destillationem philosophicam. Hic quia amicus est calci; utrumque enim ex una factum est natura: ideo eidem prompte suscipit coagulatque una. Sed quis est ille Heliocantharus? Heliocantharus. artifex non gloriosus, quales sunt illi uani nugatores qui principes deludunt & nescio quos illis Thesauros policentur nefarie, sed taciturnus, qui sustinuit illam metamorphosin Platonicam, & olim uisa sibi incredibilia, nunc post aetatem maturam & experientiam scit ualde credibilia esse certa & perspicua, quique uotum silentii Harpocrati fecit, maxime admiratus arcanam Dei in natura potentiam. Hinc a uulgo se seiungit & clam philosophatur, quae etiam causa est, cur nulli appareant in propatulo artifices, nec taberna auri fabricandi aperiatu certo iudicio quod artem ignoret, quisquis multa uane temereque de ea in aulis magnatum deblaterat. Ecce coniectorem. Si scopum attigi, labore docendi supersedebis uacabisque, sin minus, sudandum erit alacriter. Uerendum enim est ne inuida & fugax illa aquila tam alte ouum ponat; ut assequi non possimus. Nisi fallor, ut corui hiantes ludimur. Nam in ipsa fabula additur Iouem curasse, ut eo tempore oua aquilina edantur, quo nulli comparent scarabaei si rumpi non potest ouum nisi horum opera: hi autem nusquam tempore inueniuntur suo, idque fatali decreto summi Dei, an non irrita spes omnis est; Quum semen animalium quorundam est aut potius seminarium. Animal ipsum foetus legitimus. Si auri semen lapis est congruens cum ouo; quid aliud innuit apologus, nisi quod aurum natura tantum fiat, non autem arte? Artifice non comparente artis opus non est. Post festum, ubi naturaaurum perfecit, frustra prorepunt, sicut canthari temere tunc insidiantur aquilis. An additamentum istud ὐδὲν πρὸς χρυσουργίαν; Naturam animalem spectat decretum Iouis, non autem mineralem nec artem Omne simile cum idem sit, desinit esse ὅμοιον. Sed tu ingeniosa excogitabis diuerticula, & laboranti rationi aliquod σοφὸν accommodabis φάρμάκον. Uale. Epist. Xxi. De Principiis & elementis chymicis. Ad Uirum Ornatiss. D. M. Georgium Limnaeum Phil. Mathem. & Astronomum Ienensem. Non immerito maximo in honore apud ueteres mathematice fuerunt disciplinae. Geometria enim & Arithmetica rerum mensura uidentur esse, in quam intuitus omnipotens conditor singula fecit ad amussim. Quam mirabilis est harmonicus astrorum septenarius? Quam mystica trias? Nobilissimi philosophorum, academici ueteres & Pythagoraei in explicatione numerosae Geometricaeque sapientiae maxime elaborarunt. Resistit quidem Peripat. princeps praeceptoris sui planis triangulis, & Pythagorae numeros conatur infringere: at si intellexisset omnia essentialia esse, non tam fuisset aduersatus, quanquam ego putem non tam magistris illis se opposuisse hunc quam perperam explicantibus doctrinam discipulis, & philosophiam totam ad numeros & figuras mysticas neglecta utilitate publica transferentibus. Ita nos opponimus etiamnum hodie illis qui numeris abstractis figurisque insolitas tribuunt ex fundamanto magiae perniciosae uirtutes. Philosophorum sententiae de concretis seu essentialibus loquuntur, & arcana diuinarum humanarumque rerum ista hieroglyphia, representant. Coelum Plato δαδεμέδρα complectitur, quae figura conficitur duodecim pentagonis aequalibus & aequilateris. Crediderim ipsum materiam quidem eius simplicem, & undiquaque sibi homogeneam respexisse, sed quae uires quatuor naturarum comprehenderet, & simul trium rerum seminale contineret principium. Pentagonum enim includit tres triangulos, per quos, puto, ipsi designantur tres potentie, uegetans, sentiens, & rationem conferens; seu ut chymici exponunt, mineralis, uegetalis, animalis; aut elementa illa sulphurcum, Mercuriale, salsum. Ita iudicant spagyri cum omnia materiata ex duplici triangulorum genere constituat primum; eum admodum ueneratum esse ista principia coelesti terrenoque distincta, quanquam binarii multiplex possit esse interpretatio, & Platonis locus potius respiciat motum tribus elementis congruum, & ἀκινησίαν quae est in cubo terrae. Sed ego tibi ista euoluenda committo. Es enim in numeris & figuris exercitatior. Cur terrae sit tributa figura cubica senorum tetragonorum, quorum quilibet quatuor complectitur triangulos aequilateres; cur igni pramis, aeri octaedron: aquae εικσσαεδρον; tu optime noueris. Numeri chymici. Nunc cum ternarius & tetras tum sint usitati philosophis priscis, iisque designentur in natura principia & elementa dicta; de his libet tecu paulo fusius colloqui. Omnis natura corporea diiplici constat eoque maxime uniuersali principio, materia nempe & forma, quae fatali lege ita sunt colligata, ut alterum sine altero esse nequeat, nec alterum ab altero separari, nisi analogia aut cogitatione quadam, possit. In Genesi, philosophus adiecit σέρναν, ut trino numero pefecto constaret omnis rerum ortus. Plato adhuc altius philosophatus ante coeli ortum ratione triplici tria fuisse statuit, Existens nempe, generationem, & locum. Generatione comprehendit motum & materiam, quam & nutricem eius appellat, ex qua progenitae sint quatuor elementorum species, sicut & Aristoteles in meteoris naturam illam coelo inclusam primum informem proponit, quasi materia quaedam & potentia sit, qui agente coelo diuersas induerit formas, factaque sit ignis ex calido sicco materiae infuso; aer ex calido humido; aqua ex frigido humido; terra ex frigido sicco. Numerus iste ternarius etiam arrisit chymicis, quanquam res sint mutate. In sale constituunt foecundantem naturam aliqui, i dicutque inde esse nascendi uigorem. Terminat enim humidum & forma donat. Uim itaque plasticam & formatiuam sibi uendicare uidetur, idque; tum nutritio & accretio in animalibus comprobat, tum generatio. Nihil enim gignitur in terra marique nisi beneficio calidi siccique agentis & informantis. Materia patiens, & omnium formarum susceptiua illis nuncupatur principium mercuriale, quod & aqueum est, & Mercurii tum coelestis tum mineralis mutabile ingenium repraesentat. Hoc terminatum ab agente calido sicco uitam cuiusque; & uirtutes dicitur continere, & uerus balsamus esse cui, quicquid essentialium proprietatum rei inest, referunt acceptum. Sulphur complere corpus asserunt & semen continere. Tria elementa. Qui analogias explicant, in triplicem substantiam mista distinguunt, aqueam nempe terream & oleosam. Haec sulphur est: aquea mercurius, terrea sal. In nutritione prerogatiuam Mercurius obtinet. Nam sulphur & sal adiuuantia perhibentur, unde fiat ut officio peracto tanquam recrementa segregentur, quanquam non tota. Haec & similia, Georgi, nosti prolixe disputari & cum magno supercilio a chymicis uulgaribus proponi. Sed non carent ambiguitate, nec sine iudicio certo determinatoque possunt comprobari. Ueterum principia. Paracelsus ueteribus tribuit quod tantum sulphur & mercurium agnouerint; omiserint autem tertium principium quod in aqua iacet. Galem innuit qui prodit ex decocta aqua, quique ex combustis percolatione aque & tabe terrearum partium a flammis uictarum fixarumque elicitur. ) Sed ueteres de metallicis disseruerunt & ad agens patiensque respexerunt potius quam ad materiae heterogenian. Agens & pater metallorum sulphur nominatur. Eius determinatum patiens est hydrargyros. Utraque uero non sunt plane simplicia, sed mista. Itaque nec principia sunt primum; sed certi generis, nempe metallorum. Nec opus est sale ad constitutionem substantialem. Elicitur quidem sal ex rebus. Sed hoc argumento non magis principium uniuersale est, quam aliud quiduis. Si illa forent rerum initia, quae artificiosis operibus ex mistis euocantur; potiores sibi uendicaret caput mortuum & halitus uaporesque. Nam haec duo potius sunt ultima. Uapor cum coagulat, aqua fit. Halitus transit in oleum aut siccam substantiam. Sed haec posteriora esse, argumento est, quia ex illis fiunt & in illa resoluuntur denuo. Adde quod sulphurea salsaque substantia etiam hoc nomine non possit esse primum principium rerum, quia mista est utraque & crasin rei suae obtinet, potestque resolui in elementa. Dem itaque hoc chymicis ut ista tria pro artis suae proponant initiis; quorum natura in mineralibus metallicisque sit maxime per se; in aliis uero non nisi secundum analogian: at primorum principiorum nomine non acceperim. Sunt enim priora elementa. Nec sat liquida demonstratio est. per ignem chymicum. Hic enim uim affert rebus, & transmutat cognata in id quod determinatum est. Naturae ratio spontaneam naturalemque solutionem postulat, in qua nullum sit agens uiolentum, sicut in putrefactione cernimus naturali. Quod afficitur ualido agente; suspectum de simplicitate est. Est autem lex quaedam iudicii etiam in naturali solutione. Nam non quodcunque per putredinem existit, principium est, sed quod simplex est, quodque dum mutatur, in homogeneum simplex abit, indeque redit, qualis permutatio est elementorum. Haec enim ideo prima & simplicia corporum censentur, quia in his status est, nec datur illa mutatio simplex in aliud quam in ipsa, idque circulariter. Ita & omne mistum cum corrumpitur totum, non in sulphur, salem & mercurium facessit, sed in aquam & συστοιχα. Si chymici artem suam non transiliunt, donabimus illa tria proprie eorum discipline, sicut anatomicis conniuendum est dum similaria membra pro elementis habent, itaque faciendum etiam in Grammatica, Geometria & reliquis scientiis, quarum quaelibet suis utitur elementis. Agnoscunt hoc ipsum etiam artifices. Nam ex corporibus mistis elementa quatuor educunt, depurantque, quorum tamen nullum est mercurius, sal, sulphur; neque his nominibus dicitur, sed ignis, aer, aqua, terra more consueto. Porro unumquodque elementu chymicum trium est generum, uegetale nempe unum aliud minerale, aliud animale, ex quo ipso item intelligimus, haec a priscis non pro omnium primis fuisse habita. Mineralia non in mistis tantum aliis inueniuntur, sed & seorsim ipsa sunt certa mistorum species. Uegetale & animale non sunt nisi in mistis καδδύναμιν, indeque uel arte uel colore naturae educuntur, aut potius fiunt per generationem ex aliis corruptis, quanquam ego animale sulphur comprehenderim uegetali, nisi quis distinguere uellet plantali & animali. Uegetale enim inest etiam animalibus nec quicquam fit ex illis qua sunt animalia, sed qua naturam uegetam habent. Lubet ex te quaerere essentiae perfectae ad quodnam referantur genus, cum in in illis nullum principium sit solum, & tamen arte sint extractae. Non mera principia fieri a chymicis dices, sed & alias essentias, quarum quaeuis possit illi principio assignari, cuius naturam habeat ampliorem praestantioremque. Argutum responsum. Sed spiritus quonam pertinent? Alii olea eos nominant, alii aquas. Nec sunt sine sale. An non refert quanam quiduis sit facie uultuque externo, modo aestimetur ex naturae proprientate? Itaque sal erit etiam muria & aqua regia: Mercurius acetum & turbith minerae: sulphur tum cinabaris, tum oleum. At in mercurio erat balsamus. Hic autem oleosa est natura. Non itaque quoduis pingue erit sulphureum. Uellem mihi hunc scrupulum tollerent Paracelsitae, quorum ista sunt commenta. Nam ex principiorum inuentione & explicatione illis nihil debetur praeter corruptelas & inanes nugas. Est & aliud quod scire uelim. Cum enim omnis uirtus rei in illis tribus recumbat, an non fas sit ut quaternario numero omnis substantia chymica comprehendatur, sitque omnis uel mercurius, uel sal, uel sulphur, uel essentia integra. Si affirmare uelis, non absurdum statueris, modo certum esset trium principiorum fundamentum. Uereor enim ne aer & halitus & capita mortua sibi quoque aliquid uendicent. Alias chymici cum elementa educunt non tam consistentia & facie externa diuersa, qua uirtutibus istum obseruant numerum & aquosum liquorem aquae nomine flauum aeris, rubrum ignis designant; terram autem repraesentant puluere quodam coagulato. Sed haec uariant in diuersis generibus. Annoto obiter illa tria etiam distingui medicina, nutritione & excrementis ut quoddam sulphur sit medicamentosum, quoddam nutritiuum, quoddam excrementicium. Nullum tamen horum per se est. Quid enim chymiae cum excrementis? Primam uim nutriendi assignarunt parti mercuriali. Itaque Paracelsus deprauans etiam hanc sententiam, ut solet, scribere non est ueritus salem & sulphur separari, alere uero tantum mercurium, quod absurdum est si animalia & plantae constant ex illis tribus simul, neque tamen uegetalia secernunt ista manifeste. Sed fortassis, inquient, ex mercurio solo secundum corpus constare res, reliqua designare uires. Nam sulphur metallicum est ut stannum quod cupro miscetur, & formantis seminisque uirilis rationem obtinet, quanquam Paracelsici confusores ei corpus addicant, & sali formatiuum figuratiuumque donent officium. Si ita dicent; uideant quomodo tria ex mistis secundum materiam seu corpus promittant. An σοφὸν ex distinctione φάρμακον uulnus sanabit? Philosophus sane elementa aliquando calore humoreque & reliquis qualitatibus designat, idque in lapidis generatione etiam attendunt chymici; aliquando aerem, terram, aquam, ignem uocat, sicut & spagyri. Ita uidentur sulphur, sal, mercurius interdum corpora esse, interdum uirtutes corporeae. Si corpora; ex his ante misturam secretis & coeuntibus fit mistum, si cut philosophus ex aqua & terra corpus misti constituit. Uelim tamen tunc intelligi potius analogica, quam synonyma, quae in natura separatim existunt praesertim extra metalla, quorum ratio est alia. Si uirtutes; cum his substrata sint elementa alia, facile est quoduis ex quouis conficere, & interdum separare, interdum non. Inuenias apud chymicos praeter distinctionem illam, etiam alias, ut quod mercurius alius sit crudus, alius corporum; quod de minerali accipitur; item alius philosophorum qui est ex crudo & corporum mercurio conflatus artificiose. Est & uiuus & extinctus; hocque uel per naturam, uel artem. Salitem plurimas habent differentias, de quibus iam non uacat uerba facere. Ego te haec considerare & ualere iubeo. Epist. Xxii. De Usu Principiorum Et Elementorum apud chymicos, & praecipue de pyronomia. Ad Uirum Ornatiss. D.m. Georgium Limnaeum Phil. Mathematum & Astronomiae Profess. O Magnae fidei homines copernicianos. Quid enim credere non possunt, si coelum stare, terram uero in gyrum duci persuasum habent? Aequant eos pene chymici. Hi enim pyramidem ignis ad cubum perducunt, & cubum terrae permutant uicissim illa. Mobilibus motum adimunt, sessilia donant alis, faciuntque uolatilia. Non mirum est, homines nasci uolucres, quando & coelum ipsum in contrariam adigerent speciem, nisi remotius ab ollis esset. Lapides Amphionis alites, & quercus ambulones absurde nisi sunt confinxisse ueteres. Chymicus erat Amphion. Mutare naturas rerum poterat. Desinat mirari imperitia, & suo sensu solidam refellere ueritatem. Spagyrico terra in aquam liquescit; aqua aere permutatur, & inde aetheream assumit uelocitatem. Sed & redit in gyrum transmutatio. Fiunt elementa ex elementis circulo, quanquam ad Amphionis fabulam explicandam non opus sit chymia. Cum lapides pluit; discimus ex aere illos uenire. Asychis rex Aegypti celebrem e lateribus pyramidem fecisse traditur, collecto luto quod ex perturbatione stagni contis adhaesit. Quid si Amphionii muri e puluere per aerem ducto concretoque fuissent excitati? Nimis plebeia est de equoreo itinere & nauali opera sententia; nimis item pingue, quod ui sapientiae persuasi saxei homines incoetum coierint, & iussa executi lapides per aerem comportarint. Miraculi quid subesse credendum est. Ideoque & magiae autorem damnant. Sed nos iam illum interpretemur chymica magnificentia. Facit hec elementa ex elementis & mistis, iterumque in uultus pristinos mutat, tum ad mirabiles illos, tum alios usus, de quibus quid obstat, quin adiiciam plura? Utar tua beneuolentia cum licet. Scis chymicorum principia accipi bifariam, sicut & elementa; interdum scilicer συνωνύμως, interdum ὀμωνύμως. Synonxma sunt, cum ignem, aerem, aquam, terram, & quintam naturam: item salem, sulphur, & mercurium perinde nominant, intelliguntque; ac naturae per se contemplatores. Aequiuoca & analoga modo ipsas formas qualitatesque, ut & apud Aristotelem designant; modo res concretas consistentiam aut uim elementorum obtinentes. Itaque calidum siccum cum est; ignem appellant; humidum frigidum aquam & sic deinceps. Quod item phlegma & humor aqueus ex solutione prodit; pro aqua habetur; qui liquor aereus aereus pro aere, igneus pro igne, terreus puluis pro terra, depuratissima natura uires totius & proprietates secum uehens, pro elemento quinto. Ita est & de principiis, sale nempe & congeneribus. Non enim semper uiuit mercurius chymicus, & uoluitur quo pacto hydrargyros. Congruunt autem terra & sal; aqua & mercurius, aer ignisque & sulphur, quanquam aliqui chymici ignem repudient, & ut tria principia ita & elementa totidem agnoscant; aliqui ignem seruent. Differunt tandem etiam gradu uirtutis, & commistione seu contemperatione, de quibus nunc non est dicendi locus. Usus omnium geminus est. Aut enim ad artis opera tanquam seruitia accersuntur; aut externe necessitatis gratia, ut ad medicandum, ornandum, permutandum, aliasque uite sustentationes concinnantur. De hoc non curo in praesens. Aquae chymicae non raro menstrui uicem sustinent, eodem modo quo Rhabarbari essentia per aquam endiuiae extranitur. Aliquando acrimoniae temperande eluendaeque adhibentur, ut in calcinatis per sales, ignes, aquas fortes, & similia. Sed & queuis alia qualitas peregrina, quae inter praeparandum accessit, abstergiaqueo elemento, potissimum ex uulgari aqua, aliquoties extracto, solet. Est quando per phlegma essentia ignea aereaque & terrea salsedo ex capitibus mortuis exigitur. Nam aqua uel eleuat secum aerem ignemque, licet hoc non possit fieri in omnibus; uel eluit. Est quando eiusdem opera soluimus, diluimusque coagulata. Reliquos usus taceo. Aer ministrat rarius. Ubi penetrantior uis requitur, aut quaedam correctio; seruit. Alioquin, cum balsamum fere habeat coniunctum, ipse sibi finis est. Terra item ministrat in acuminibus addendis, ueluti cum uini essentia ad frangendum aurum accommodatur; aut spiritus tartari aut sal ingeritur. Quinta natura & maxime dominatur & ministrat maxime. Nam & principali educitur fine; & ad essentias alias eliciendas adhibetur sicut notissimum est de usu coeli philosophici, cui accommodantur astra chymica. Non tantum autem id prestat, sed & rectificat, corrigitque admistione sui, si quod in expugnabile est in pertinacibus uitium. Inter principia chymica sulphur maxime ad compescendum coagulandumque adhibetur mercurium, quod te secundum analogiam in aliis similiter accepturum confido. Est & usus aliquis in separatis. Nam quidam mercurius soluit corpora; quidam coagulat in lapidem, cuius est materia; quidam nutrit infantem; quidam est metallicae transmutationis materia: Nec unus ubiuis est accommodus. Qui chymicum peritum uelit agere, circumspiciet ubi locum habeant tum γνίκως mineralia in mineralibus, & haec in uegetalibus; tum ei¬ δικῶς quaenam mineralia, in quibus mineralibus & uegetalibus, idque propter naturarum consensum dissensumque. Non autem usurpat chymicus tantum elementa artis legibus adaptata; sed & externa. In aere frigido humido soluit calces salesque; in terra putrefacit; aqua eluit, soluit, mundat, praesertim pluuia ubi synceritas requiritur exacta. Temperat eorundem interuentu etiam ignes, unde cineres, arena, balneum & caetera. Igni gaudet maxime. Hic praestantissimorum operum minister est, ut quanquam Orimasda sit olim uictus ab hydropico aduersario, nihilominus sacer maneat spagyro & suo modo uenerabilis. Eius decreta & leges, unde nata est pyronomia, non facile percensueris. Una instar omnium est, ut nempe utaris pro reis natura & operis fine ingeniose; quod nisit, cum intendi possit uis eius & remitti, ab utroque extremo & ignominia & damnum est praesto. Unde pistores, coqui, metallurgi & reliqua uulcani factio sunt artifices nisi ab ignis industria? Non unius est modi ignis chymicus. Est ignis coelestis, isque potissimum occultus, nec nisi effectu suae naturae consentaneo deprehendendus: est elementaris: alius ἐν δυνάμι; alius ἐνεργείᾳ. Flammeus prunarum aliorumque ignitorum, & qui feruor accensusque halitus in cremiis est, oculis etiam patet. Sed & calor quiuis appellatur ignis. Philosophicum ignem uocant qui e lege sapientis operationis cuique patienti est determinatus, & genesi subseruiens non aberrat a scopo. In hoc est quidam uaporosus nominatus, qui in opere lapidis calor est inuisibilis in spiritu halituue attemperato consistens. Ignem Gehennae dicunt esse in hydrargyro, propterea quod metalla, & in his aurum flammis inuictum donet, itaque adurat ut in fuliginem soluatur. Sed ignis Stygius est etiam in aqua Stygia, quam acutam fortemque appellant; est in lixiuiis & horum coagulis saleque & similibus. Ignis trium filorum ualde est moderatus; languidior illo ignis unius & duorum. Ita autem appellantur hi gradus, quasi intelligatur calor tantus quantus fit incensis tot filis cera obductis. Reuerberatorius est, cum flamma reciprocantem, reflexaquam. Circulatorius plerunque nuncupatur is, qui uas chymicum amplectitur circulo, aggestis undique prunis, seu incensa materia, ut fit in destillatione, per descensum. Artifices obseruarunt quatuor eius gradus, inter quos primus est lenis admodum, & uocatur ignis fimi uel balnei, quanquam etiam aliis comparari possit rebus, ut foeno madefacto, gigartis & similibus, modo non excedat uim gallinae incubantis oua, excludentisque pullos, aut calorem humanum, qualis est in sinu nostro cum ualemus, seu quo omnino ueris temmpore gignuntur plantae & animalia. Quidam eo circumscribunt gradum, quo liquatum plumbum nec amplius efferuescat, nec concrescat, quoque infans in utero gignitur, aut palma manus per se calet. Hic aliquando plane est uaporosus, ut in fimo per asbestum praeparato & aliis ex humectatione incalescentibus: interdum fouetur ab alio principio, nempe aut a sole, aut flamma sicut cum ad fornacem quid maceramus, aut balneum fouemus, quo pacto etiam lapis coqui solet. Potissimum duplex catinus cinereus, quorum alter alteri imponitur ita ut alter cucurbitam contineat: Interuenit nonnunquam uas simplex, duplex, triplex & c. Sicut in aliis; unde in diplomate, triplomate, etc. coquere est, cum res in uale peculiari contentae seu aquae fimoue immittuntur, seu in cacabo suspenduntur ut uapore feriantur, etc. Est hic interdum siccus, interdum humidus; & in balneo canthari, & c sunt in usu, quanquam & misceri ista queant, etc. hoc est, halituosus uel uapidus. Ibi spiritus ignei dominantur; hic aquei, ut cum super musto feruente peragitur coctio. Halituosus plaerunque interuentu cinerum, & similium procuratur. Sol calx uiua ignis stupharum, fimetum & similia plurimum hic accersuntur. Multiplici ingenio modi eius extiterunt multi. Usus corum in prima lapidis genesi & lactatione; in rectificatione per circulationem; in putrefactione solutioneque naturali; in subtilissima parte spirituum segreganda, in alterando, & similibus. Uidebit artifex quousque sibi sit elaborandum, & quomodo. Hoc igni multa assequetur, quae maiore nunquam. In hoc maxima est ad peccandum procliuitas. Solet hic gradus etiam praemitti reliquis in omni pene opere, non materiae tantum causa, sed & uasorum modice & sine noxa siccat, & corruptiuam humiditatem tollit. Eleuat etiam & separat ea, quae alias nequeunt. Attendendum autem hunc etsi leuis sit respectu aliorum, gradus tamen admittere, quorum non omnis ubiuis, nec semper locum obtinet. Scribi diciue non possunt omnia. Qui nequit rerum naturam cum agente causa in proaeresi ad finem praestitutum liquido & industrie componere regereque, uix quicquam in arte pyronomica praestabit laudati. Secundus gradus ignis est cinerum, ab his appellatus, quod plaerunque accessu cinerum administretur, quanquam per cineres assequamur etiam gradum primum, & non tantum hos sed & alia usurpemus media, quo pacto constat fimi calorem & similium eodem excellentiae perduci posse. Modus eius est, ut manum sat euidenter calefaciat; nondum tamen adurat. Tertius est cum laesione manifesta per se sine unguento aut medicamine adhibitae manus. Uocatur ignis arenae tum quod haec plaerunque interueniat, tum quod solidiore substantia calorem concipiat adurentiorem. Loco arenae scobs metallorum in usum uenit. Uasa luto sunt obducenda, nisi quis satis firma habeat, aut industrie per gradus progredi possit. Ulstadius ait hunc esse summum in operibus chymicis, quae genesin artificiosam spectant. Gradus enim quartus corruptiuus potius est propter excessum caloris, & in apparatu quorundam fixione ultima examine & aliis remansit. Multorum calces fiunt illo gradu. Quod si non γένεσιν essentiarum spectes, sed omne opus chymicum; non potest excludi quartus. Omnino in aquarum fortium spirituumque extractione ex mineralibus fortiter commistis, necessarius est ignis ultimus, isque interdum etiam plurium dierum. Magis itaque respexerit Ulstadius ad uini essentiam & uegetalia, astraque illi affigenda. Ignis potentialis est quidem certarum operationum, & ea peragit quae uel ab actuali omnino non, uel non tam bene poterant perfici; interdum tamen etiam praestat eadem, ut & in chirurgia notum est. Auri sulphur ab igni elementari produci posse uix crediderim, cum eliciatur ab igni Gehennae; at ab utroque erubescit; stibium calcinatur ab utroque & fic in aliis. Admittit & hic gradus quosdam praeterquam quod magnam uarietatem habeat in generibus certis secundum συγκραοίαν καὶ ί¬ διοπάθειαν, de quibus si disserendum copiosius esset, in quantum pondus euaderet oratio? Requiritur in omni actus aliquis praeexistens, homogeneus. Nihil enim seipsum de potentia in actum ducit. Multum autem refert quomodo actuetur. Id autem ita disputant philosophi, & chymici in opere experiuntur. Sed ego tibi problema propono, quod igne ingenii tui dissoluas, & quintam ex eo naturam elicias. Cum aqua chrysolytos seu regia affunditur hydrargyro, aut stanno, aliiue metallo, imo & marmori, perinde ut aceto cancrorum lapilli aut astroites lapis immissus; statim ex se ipsa calorem concipit feruescitque adeo ut si manu teneas uitrum non parum caloris percipias, idque etiam cum utrumque actu est frigidum. Si ignis in potentia fuisset, absque caloris energia non apparuisset, perinde ut axioma philosophicum sonat. Iam autem ne ullo quidem calore feruet. Sed neque actu calidum est ullum. Ex hypothesi enim frigidum sumitur, δυνάμδ θερμόν. Qui fit ergo ut tantum incalescant mutuo amplexu? Dices subtilitatem substantiae actum habere. Hac cum se insinuat liquor, soluitur compages inque spiritum & calcem comminuitur corpus. Hoc sine attritu fieri nequit. Attritus & rarefactio fomes caloris est. Et hinc quo diutius in se agunt, eo calidior fit materia, usque ad statum. Ualde probabile hoc responsum est. At ego tibi oppono naturam aceti affusi pulueri lapillorum cancri. Si ista causa esset; cut non & naec incalescunt? In albesto poteras ἀντιπερίστασιν primam indicare dicens ex frigidae natura intro refugere & congregari calorem, qui mox eluctatus uires ostentet: esse autem in calce uiua seminarium quoddam eius, & spiritum dispersum, qui non sentiatur actu propter imbecillitatem ex disgregatione: in unione a contrario apparere: qui spiritus ubi uetustate calcis expirauerit, simul sustulerit caloris fomitem, unde in uetere calce non euenit idem. Dem tibi istud; atum non est similis ratio in metallis & aqua regia. An etiam ob attritum exeuntium spirituum incalescit lapis cancrorum & similia, sed propter aceti frigiditatem maiorem non ita percipitur? Itaque actum omnino praeexistere necesse est, siue is sit substantia homogeneus, siue effectu, quo statim gigni substantia queat. Philosophus certe concludit argute rarefactionem, attritumque & motum corporum inter se etisse caloris causam procreatricem. Quae causa attritum facit; ea item calorem prouocat, idque in ualde actiuis tanta peragitur celeritate, ut momenta progressuum distingui nequeant, sed statim ut unum operatur, alterum simul uidetur existere, sicut globi bombardarum & fulmina simul sentiri & ferire. Differentia autem graduum est ex subtilitate agentis maiore minoreque. Et patientis procliuitate & spirituum foecunditate. Quae ignauius ob angulos obtusiores agunt; effectum in calore assequuntur imbecillius. Sed haec ad physicos. Gradus ignium potentialium in aquis fortibus inde aestimes, quod quaedam sit quae nec argentum nec aurum corrodit; quaedam quae omnia preter aurum, quaedam etiam aurum. Spiritu tartari putant sulphur distingui in colorem & corpus, hoc est tincturam extrahi. Hoc non assequaris aqua forti. Spiritus uini non tangit aurum, ut nec aqua mellis. At si exasperaueris sale fecularum, non parcit. Itaque gradus diuersos etiam in eodem animaduertas. Mirum est qui acetum radicatum, succus berberum & limoniorum, quin & spiritus uitrioli, quae non uerentur autores natura frigida pronunciare, idem possint. An confugiendum ad illud Galenicum est, quod natura confuderit in his igneas partes cum aqueis, quae cum sint subtiles, adiuuent illas in penetratione? Spiritum uitrioli frigidum censere nescio an sit magnae temeritatis, nisi uelis etiam oleum sulphuris seu potius aquam ex spiritu coagulatam pari censu habere, quod qui putat, non est mentis compos. Possumus autem illum sulphuris spiritum tam mitem reddere ut nihil uiolentius, nec aliud sapiat quam depuratum limoniorum succum aut acorem citri, quanquam niger ille ex impuro sulphure elicitus, si infuderis manui, addiderisque parum spiritus uitrioli aut tartari, tam urat quam ignis. Sed & hec exorbitant. Potentialibus annumeres uim lixiuiorum, quae, capitella uocantur, & uirtute multum differunt pro ut plus uel minus ignearum uehunt partium. Sunt & globi saponum aliique ex igneorum contemperatione facti adeo mirifice, ut quidam in aqua ardeant. Sed quid refert ignes scire multos nisi utendi industria ualeas? In hac tantum est momenti, ut etiam in inopia plurium, inuenias consilium, sicut cui sol deest, is confugiet ad fornacem; cui ligna & prunae, is fimum compellabit; cui non est fimus is utetur flamma molli, & sic accommodabit etiam fere quoduis agens cuilibet patienti. Succedit ingenium naturae, & hanc non raro exuperat, quo pacto Aegyptii defectum gallinarum compensant clibano, & cui desunt ligna, is calescit a cespite pingui. Utitur autem industrius artifex ad ignem bene admouendum etiam locorum & temporum commoditatibus; utitur foci fornacumque & materiae seu alimentorum, quin & uasorum dexteritate ad magnum, paruum aut mediocrem calorem producendum. Locus conclusus, & ab aeris iactatione tutus calorem & multiplicat & seruat fideliter. Loquor autem de situ ergasterii. Fumis tamen suus est relinquendus meatus. In aperto, uix moderandi ignis potestas est propter aeris crebram mutationem, & allapsum copiosiorem. Itaque hic plerunque flamma est uiolentior. Non deest tamen consilium ingenio, ubi deest commodior. In lapide monent artifices, ut taberna Uulcania e conspectu accessuque multitudinis remota sit. Sed hoc nihil ad ignem. Temporum constitutiones obseruantur potissimum ratione caloris, frigoris, flatuum & tranquillitatis. Coelum super igni consulere, ineptum est, nisi sole uti uelis qui quo propior est nostro uertici, eo rectiores & fortiores deiicit radios. Hyemis externum frigus, nisi a loci situ remedium petas, & instrumentorum aptitudine, fortiorem; aestatis calor debiliorem poscit flammam, si eam non ad opus, sed ad ignis conditionem referas. Non absurde hybes num ergastulum subterraneum facias; aestiuum apogaeum. Flatus in aequalitatem pariunt. Haec itaque tempora sunt incommodiora, nisi occurras arte. Fornax non contemnendam requirit solertiam. Si ea bene fuerit disposintam, ompus procendit recte. Sin minus; inquinas rem, non coquis. Est autem certarum operationum certa forma. Aliter concinnatur reuerberatoria, aliter destillatoria, descensoria & sic in aliis. Omnes autem respiciunt commoditatem operis sui, cogente necessitate aliena fornace alienum interdum peragitur opus; sed attendendum est diligenter. Non quiduis ubique fit bene. Non desunt tamen qui preter rem furnis luxuriant. Ad ingnem quod attinet; quae lucinda est, seu multis foraminibus peruia adhibita materia ualidum calorem praestat caeteris respondentibus. Si etiam folles intendas, calorem augeas; si remittas, minuas. Fornax clausa in totum; intermori flammam cogit. Aliquod semper spiraculum relinqui necesse est, ne suffocetur ignis, & alimenti parte destitutus marcescat. Gradus quoque in potestate bene constructi furni sunt materia eadem. Nam conis & ualuulis exemtilibus tubuli & aditus acris plus minus patescunt. Unde subrepit aer intenditurque aut minuitur spiritus pro libitu artificis. Est aliquid momenti etiam in situ eius secundum regiones mundi, aut prouinciae. Est aliquid in laterum, tecti & pauimenti spissitudine, procliuitate, tenuitate & similibus. Spissa latera calorem fidelius continent. Itaque hyeme solet furnus crassius oblini: aestate tenuius. Amplitudo pro pabulo & quantitate ignis est. Uasta fornax non impletur iusto calore nisi materia sit grandis. Sed & tunc operis est habenda ratio. Si iusto angustior est, uasa uero magna; non assequeris optatum feliciter. Fornax teres, & leui cemento intus probe inducta, promouet uim ignis, & in centrum cogit: Angulosa non coercet. Attende & catini situm. Uidi quae illum pene in medium fornacis usque ad ostium propendentem habebat; uidi cuius uastitas pene implebat latera. Uterque situs est uitiosus. Non enim operari recte calor potest. Qui furni cratem habent, si haec est recte perforata; operi conducit. Foramina grandiora, aut angustiora impedimento sunt ευτυγίᾳ. Cernimus hoc in naturae item conatu. Ego profecto, cur non perueniat illa ad ultimum metallorum ubique, plurimum deberi ergasterio puto, & natiuae fornaci, quorum uitium calorem & uim agentem deprauat, nec materiae prodest, cuius motum intercipit, spiritusque foecundos citius elabi sinit, quam optimum formarint. Qui plumbum candidum Slacceualdae fodiunt, arte compensant naturae defectus, & non raro obiectis muris calorem ministrantem coercent. Sed ista mitto. In furnulo sapientum peculiare quid ad uaporosi ignis artificium spectatur. Cognosces eius rationem ex Rupescissa. Circa pedem cinerarium est. Huic incum bit crates mediocriter in medio saltem perforata. Post hanc est focus quantus pro opere, quod definitur uncia, satis est, quique hyeme & aestate possit secundum laterum spissitudinem mutari. Focum terminat lamina unius in centro foraminis, quod interuentu regularum laxatur, aut stipatur, prout opus est calore multo uel pauco. Ibi est erga sterion continens arcanorum tripodem, cuius crura sunt uincta lamina, ut recta ollam uerberet flamma. Tripodi innititur ouum sectum pro catino cinerum. Hoc intus claudit uiolam seu ouum philosophorum cum uitello uitello & albumine. Summus locus est coelum cum foramine exploratorio. Faciunt omnia ad calorem suppeditandum iuste. Nam in caloris administratione tota pene ars comsistit. Est in fornacum constructione etiam uigilantiae, & somnolentiae argumentum. Qui peruigilare, aut ministris talibus uti nequeunt, furnos acediae confinxerunt, adiecta turri, uel canali ad latus foci. Replent hunc carbonibus, in summo arena uel ferreo tegumento stratis, ut in locum absumptorum paulatim deferantur. In furno philosophico ignis luminum, uel candelarum aut lampadum adhibetur, succurritque pigris. Sed ad ignium pabula. Agnouit pridem etiam Macrobius non eundem ignem caloremue ab omni procedere alimento. Agnoscunt & Halenses mei, quibus durabilior & acrior sal efficitur densorum lignorum praesidio quam stipularum. Chymicus conscius diuersitatis materiarum mollem flammam materia leui pascet; acrem robusta & densa. Constantius ardent carbones, querni & fagiui quam picei. Sed non soliditas tantum & raritas respicienda est; humiditas & siccitas multitudo & paucitas & similia non sunt omittenda. Flagrans ignis lucide, uehemens est. Itaque in reuerberio potissimum adhibetur, ut in fornacibus uitrariis. Qui lenem calorem defiderant, si nihil intercedit inter uas & focum raras paucasque adhibent pruuas, quales putria & salices praebent; aut a militibus mutuo accipiunt stuppas intortas: aut candelas tenues accendunt: aut uiuas prunas subiiciunt iuniperorum cineri: aut lignorum xesmata urunt. Aliquibus ad momentanea opera aqua ardens adhibetur. Nonnulli exiccatos fimos more serramentorum pedetentim serpente flamma instruunt. Saxonum hoc est funes stramineos ollae circumducere, & feruenti cineri admouere. Paulatim enim inflammantur, & assationes perficiunt. Meridionales ad camelinum coquunt. Nonnullis operibus sol, & tepor fornacis, balnei, fimi, satis est. Sarmentorum manipuli nisi ualde laborioso non conducunt, sicut & arbusta, & folia, ferulae, putamina nucum, Iuli, fructus herbaeque exiccatae. Fungi arborum tum solidi tum rari, modo sint sicci, non sunt reiiciendi in certis operibus. Ita lithanthraces terrae peingues, & cespites; quin & recrementa eliquatae picis, sulphura asphaltum, naphtha, resine, cortices pingues aliaque multa cremia pro operum & locorum natura ualent. Solent metallici flammam patentem eminentemque in furnis non tectis compescere aqua affusa. Non negliget hanc artis commoditatem magister. Plinius & Dioscorides, imo & uulgares destillatores indicant plures modos ignis uaporosi, & stufarum. Inde quoque suam augebit supellectilem chymicus. Olea & similia plaerunque cum ellychnio usurpantur. Fiunt ad lampades etiam misturae ex resina foebo, oleo, butyro & similibus. Et quis recenseat omnia? In prunis elaboratur frequentius usitatiusque. Ignes potentiales non minus materia uariant. Calx uiua aqua fortis ex uitriolo, sale, alumine, cinabari, aerugine, hydrargyro & similibus; spiritus salis, uitrioli, sulphuris, etc. coagula lixiuiorum, lixiuia ipsa, euphorbium, cantharides, aqua mellis, spiritus fecularum uini, aqua ardens exasperata, antimonii oleum, calces ustae, terrae ustae & in mineralium genere plura alia; acetum item radicatum, succus ex limoniis e berberibus extractus exasperatusque proprio sale; muria, borax, urinae, aquae stygiae naturales, cadmiosae, chalcanthosae, ros & succi acrium, ut flammulae, ramunculi minoris, uitis nigrae; gummi anacordiorum, biliosi humores animalium & similia pene innumera, in ignium potentialium habentur censu, quanquam non omnia usurpentur a chymicis. Ut finem tandem faciam, postquam Theoria mediocriter est explicata, quaeso faciamus artis periculum non quidem in praxi, sed saltem magistrorum interpretatione. Quaero ex te quo ignis regimine possim assequi id quod turba dicit; arcanum ne fumiget, cauete: quid item sit ignem immittere in aquam frigidam; & quid sibi uelit Bernhardus cum praecipit: Fac ignem uaporosum, blandum, perpetuo digerentem, non uiolentum sed subtilem, perficientem, lucidum, occlusum, repressum, incombustilem. Uidentur mihi haec nec de eodem gradu nec tempore accipienda. An interpres est Rosarius cum scribit: Ignis in solutione semper erit lenis; in sublimatione mediocris, in coagulatione temperatus, in dealbatione continuus, in rubificatione fortis? Ignis enim Gallinae excludit pullum; fortis ex albo facit rubeum, etc. uide ne per te aberrem. Uale & me ama. Epist. Xxiii. De Ornatu & supellectili chymica. Ad Ioanmem Birdumphelium. Chymiae & Medicinae Studiosum, Philos. M. Quod uero te ad chymian agit desiderium Iohannes? Uideo enim te alacriter admodum ad eam ferri, postquam te in Amuualdina inuestiganda tam solicitum indicasti. Non quidem inepte sapis: Quem enim non moueat tam suauis summae dignitatis καὶ πληροθοείας ad spem plenam odor? Ueruntamen iusserim te animaduertere, quae sit prouinciae huius, quam ambis, conditio, quaeque adesse chymico oporteat, si non ignaue uelit in sua arte uersari. Scribit Philosophus ἐν θαυμασιόις, circa Philippos Macedoniae metalla reperta eiecisse frustra χριοι ξοντα & aurum producentia: apud Poeoniam item cum factae sint pluuiae continuae, colliquatam terram aurum aperuisse ἄπυρον, peneque deaurasse solum: & in Bactris flumen Ozum auri plures glebas deuexisse, sicut & in Iberia flumen Theodorum. Huiusmodi terrarum & fluuiorum chymicum possessorem esse oportet, ut possit uel ipso Croeso & Xerxe liberalius expendere opes, & pythium lydum uincere. Nec quouis ille tuguriolo est contentus. Uraniburgum Daniae, quod magnifice commodeque fit extructum nosti. Tales res quirit aedes. Ad aquilonem & austrum posito υρανοσκοπείῳ sydera contemplatur. Ad ortum & occasum locat Musaeum & conuictorium. Est illi hortus amplissimus, omnique plantarum uarietate instructissimus. Est τροφεῖον omnis generis animalium. Non desunt estiuaria, non uaporaria, non essentiarum apothecae, non cellae subterraneae. Cum enim modo sicco aere, modo humido egeat; copia utriusque non debet esse destitutus. Possit idem locus & puteos & cisternas excipiende pluuie, & uiuarium piscinamque, & Rhenum preterlabi foret satius. Huius enim commoditate & mercimonia uteretur uaria. In praediis syluam spaciosam, pratum, arua & uineam illi optauerim, una cum magna stercoris copia, ne cum tepor fimi postulatur, foris sit accersendum. Ergasterium eius & carbonarium lignariumque; non tantum amplum esse oportent, sed & commodo loco inferiorum aedium ad fluuium positum, itaque conclusum, ut ad id non nisi per multas ambages & uestibula munitissima sit aditus. Intus est supellex chymica, costans uariis & spaciis & instrumentis. Hic figulina erit; ibi uitraria, ut ad libitum artificis praesto sint uasa. Erit alibi calcaria, quandoquidem haec quoque ad perfectionem artis pertinet. Quanta uero turba fornacum partim perpetuarum, partim momentanearum extruenda est? His cum inseruiat lithotomia & lateritia, artesque aliae, quam felix foret, si omnia suo inclusa haberet dominio, possetque in mancipia ius obtinere summum? Tota metallurgia merito ad chymicum migraret. Non possum tibi singula describere, nisi integrum uolumen sit meditandum. Catalogum accipe. Fornax hic erit tostoria non tantum ea qua metalla iam eliquata torrent, sed & qua uenae ipsae fiunt tractabiles, quam cratem aliqui uocant, que quomodo sint apparatae; disces apud metallurgos. Est alia liquatoria, cuius tamen facies diuersa in uenis & metallis, uariatque pene pro artificum industria. Qua uenae eliquantur plerunque in summo aperta est, follibusque inflatur & in anteriore parte per oculum in subiectum catinum effundit aquam ignitam. Qua uero metalla, ea uariat. καθό¬ ου in structa est catino ad metalli fluxum recipiendum modo profundiore, modo planiore. Carbones aut supponuntur, aut affunduntur, sicut uidere est in eliquando plumbo, in excoquendo ad purum cupro; in purificando argento, ubi tamen ligna adhibentur, in segregando cupro & argento, in aurichalco conficiendo & aliis. Germani fere distinguunt certis uocabulis, nominantes Rostofen, Schymeltofen / Treibherdt / Siger¬ herdt Gahrosen / etc. Chymici tamen proprie sunt fornaces destillatoria, sublimatoria, descensoria, reuerberatoria, quarum hec omnium liquatoriarum, atque etiam surnuli docimastici uim complectitur, quanquam uario uultu soleat concinnari. Ingeniosus chymicus artem exercet in uasorum & instrumentorum paucitate pro necessitate rerum. Destillatoria congruit balneis, & cineribus & arenis muntato uel catino, uel saltem materia. Per eandem licet etiam sublimare. Paulo uariat cum per retortam destillandum est, quanquam hoc fiat interdum sine catillo, interdum eodem adhibito. In omnibus est pauimentum & capsula cinerum, quae finitur crate, quam sequitur focus, quem terminat catinus, aut ipsum uas nudum pro ut necessitas exigit. Summa pars mobilis fieri potest pro usu uario. Focus & cinerarium constantia sunt, nisi amplitudo sit mutanda. Adiectae sunt ualuulae suae, ostiola & spiracula. Hinc coniicis chymicum debere item partem quandam Lybiae arenosae obtinere, & Aetnae planiciei, quo suppetant illi arenae & cineres. Sed & Uulcanum demerebitur Neptunumque. Ut non desint scobes ferratae, & balneae. Furnus descensorius sursum admittit carbones, inquam medio uas figulinum continet, unde promittitur canalis in receptaculum. Qui rudius eum apparant, ollis utuntur seu in se conuersis iunctisque per orificia interueniente crate; seu unius pertuso foraminibusque peruio fundo inserto in alterius inhumati orificium, operculo uero integente. Reuerberatoria fornax uel concamerata est, ita ut in se reuertatur flamma, quam speciem etiam pistorum clibani & metallicorum tostoriae fornaces repraesentant, quin & illa qua minii uena excoquitur; uel turrita, ita ut collum sit strictius, quo in angustum compulsa flamma uniatur; in summo relicta quasi crena gemina, quo spiritus exeant. Hac utimur in calcinando, quin & destillando per retortam; potestque tunc ita concinnari, ut duo uel plura uasa admittat simul; utimur & in eliquando, probando & aliis. Uocatur fornax aliquando etiam fimus. Sed potentiam fornacis tepidae aut balnei saltem habet, estque uel fouea in humum depressa, strataque calce uiua & fimo equino uel simili recente, uel canalis amplior ex asseribus aut simili materia, repraesentans foueam. Nec ego balneum recte dixerim fornacem, quanquam fornacis auxilio possit procurari. Sed non desunt plurimi eiusmodi, quos expressos apud alios inuenies artifices. Furnulus prohatorius, imitatur pene liquatorium metallurgorum, nisi quod catillum peculiarem exemptilemque habeat, & tegulam qua defenditur a prunis. Nihil dico de camino orichalchi, in quo ollae sustinent catinorum uicem. Sunt & plurima non tantum apparandarum fornacum praecepta, sed & in opere regendarum mutandarumque, claudendarum, aperiendarum & alias administrandarum. Sed ne me fornacariam prositeri putes, omitto illa. Athannoris mentio non erat posthabenda. Sed ego te Iohannem de Rupescissa adire iubeo. Ille plane Geometricam eius dat descriptionem. In aliis quoque non desunt quos consulas, in quibus est Geberus, Ulstadius, Dornaeus, Lonicerus, pluresquam alii. Est & aliqua catinorum disciplina. Non enim fiunt similiter ubique. Ollae apodes ex luto uel metallis quibus continetur cineres, & similia, instar cacaborum aut ahenorum, catini uocantur; si parui sunt, catilli, uulgo copellae, quae peculiaris sunt formae in probatoria, & insternuntur ossium combustorum, alioque cinere; unde catillus cinereus. Hi catilli idem pene sunt, quod focus cinereus in segregando argento. Hinc δοκιμασία talis, uocari solet cineritium & copella, interdum quarthter prob nisi fallor. Catini nuncupantur etiam triquetrae ollae aurifabrorum, quae uulgo tigilla, seu tigella, & crusibula. Uocauerim ita conoides quoque uasculum ex aurichalcon fusorium, quod Giebszbuckel dicunt. Sed quam numerosa seges est materiam artis continentium, recipientiumque? Aludelem Arabes ( opinor ) appellant cucurbitam luteam sublimatoriam proceri colli ex fundo modo plano, modo circulari producti. Eius operculum est alembicus cecus, quanquam aliquando in summo foramen relinquatur exiguum, quo sit subtilibus spiritibus fuga. Cucurbita destillatoria ratione amplitudinis est uaria. Cucurbitula seperaratoria tibi nota est. Matulam uocant eam quae ampla est, ut manus inseri possit, & materia absque uasis lesione eximi. Alie maiores separatoria, uel rectae sunt, uel incuruae; & hae nominantur botiae, uel retortae, uel cornua musae. Rectae operculum nuncupatur alembicus seu galea rostrata. Fiunt hae ex uitro plurimum. Aliquando uero etiam ex metallis, & terra figulina tenaci. Sunt & modo simplae, modo duplae. Operculum seu alembicus interdum ex eadem est materia, interdum ex diuersa; sicut nec perpetuo est eiusdem formae, cum nunc campanam rostratam referat, nunc craneum. Rostrum ipsum canalis est curtior. prolixior pro rei necessitate. Interdum additamentum habet ex serpentinis uocatis siue in gyrum ductis siue multiplici lapsu ultro citroque extentis, & iam per cupas refrigeratorias tendentibus iam in uentres immissis. Alembicus item uestitur interdum uesica uel alio uasculo refrigeratorio, interdum pannis madidis inducitur, interdum lutatur, interdum nudus relinquitur. Inducuntur & cucurbitae ipsae luto, quanquam non semper. Sed nec incrustantur tantum; conglutinantur etiam circa commissuras, & sicubi rimas agunt. Cornu musae non opus habet operculo. Nam committitur statim receptaculo, sustinetque collum eius uicem rostri & galcae. Receptacula plerunque sunt uitrea uariae formae. Quaedam ampullae sunt colli breuis, aut prolixi; Quaedam cucurbitulae oblongae; quaedam incrustatae, quaedam pannis tectae, quaedam nudae. Pro uitreis seruiunt & figulinae. Sed hic non possunt bene dignosci liquorum mutationes. Numerus recipientium uariat interdum uel in uno opere. Qui enim diuersas essentias repetito opere segregare uolunt; diuersis temporibus egredientes mutatis excipiunt uasis. Itaque tunc simulattendendum erit, ut reclusio sit artificiosa, & ne a grauibus spiritibus uiolentur nares, quod facile fieri uel ad animi deliquium potest in mineralibus acribus, sicut sibi a Paracelso euenisse aliquando testatur Oporinus. Est autem tunc instituenda permutatio, cum alio tempore exit phlegma, alio humor citrinus, alio rubicundus, quae diuersa elementa uocant. Quidam duo receptacula eodem committunt collo, ita ut paulo incuruatum sit superius, cui per foramen colli iungitur substatque inferius rectum & breuius. Uidere est illo excipi uaporem seu spiritum; hoc liquorem iam in alembico coagulatum. Retortae usus potissimum est in his quae non facile ascendunt, quanquam non perpetuo. Nam & hydrargyros licet grauis ualde sit in sublime agitur, & pulueres sicci terrei ui ignium in altum compelluntur: Et non raro utroque instrumento fiunt eadem. Sales minerales, alumina, chalcanthum & similia ubi reuerberii igni opus est, per retortam usitate aguntur, sicut & oleum antimonii, sulphuris & similia. Campana non tantum alembici officio fungitur, sed & seorsim suum habet usum in spiritu sulphuris excipiendo, & hydrargyro ex uena sua eliciendo: quanquam abuti possimus etiam olla & galea. Tunc autem receptaculum est paropsis, nisi rostrata sit & laciniata seu imbricata canaliculataue in margine. In medio paropsidis uasculum ponitur figulinum cum sulphure incenso; uel cum uena hydrargyri, alio uase continente prunas. Ad extremitates debet aeri ingressus relinqui. Loco paropsidis adhibetur tabula canaliculata. In hoc opere attendendum est ut flamma surgat, non autem reciprocet reflectaturque. Coquit chymicus interdum in ouo, & resoluit. Intellige uero tum ouum philosophicum in opere lapidis; tum physicum uius usus est in oleis quibusdam per solutionem faciendis, nec quicquam est aliud quam albumen dimidiatum, ubi induruit, in cuius fouea tanquam acetabulo liquescit myrrha uel simile quid. Qui philosophici rationem disces ex Rupescissa. Munimetum eius est gossypium, & globus quernus per medium sectus & complicatilis: & hoc in tepore. Ubi ignis ualidior est, cinis pro gossypio & figulina testa pro quercu petitur. Qualis figura obseruatur interdum etiam in pelicanis circulatoriis cum multiplici gyros sed & globus idem praestat, uariis constans sphaeris oculatis, instar Polyphemi. Non in hortis tantum crescunt uiole, naresque oblectant. Inter uasa chymica non postremas habet. Est aurem ampulla cum prolixo augustoque collo, quod cum hermetice stringitur, testam oui uitream relinquit. Dilatatur tamen aliquando colli summitas, ut imposito alembico exugiliquor possit, cum nos taedet transfundere materiam, aut hoc non sat commode peragi potest. Quantitas harum interdum uix iuglandem assequitur; interdum maior est, pro materiae muititudine. Collum ideo est procerum, ut tum spiritibus fuga sit impedita, tum stringi recludique saepius possit; quin & eminere ex fimo altius, & agitari. Crebro frangenda sunt uitrea. Itaque numerosa esse oportet. Pelicanus uas circulatorium est cum reflexo collo utrinque ita ut fistula promineat sursum, & appareat instar ansatae obbae. A picti pelicani pectus suum aperientis similitudine dictum uolunt. Ueteres adeo mirabile uas descripserunt, ut pingi potius, quam fingi possit. Ideoque officium eius demandatum est, aliis factu commodioribus. Quidam applicant retortam retortae, uocantque botiam contra botiam; quidam matulae imponunt cucurbitam: alii simile quoddam confingunt illi, quo musce excipuntum alii tres ueluti globos coaptant, ita ut communi uia intus iungantur. Mira est solertia. Quo putrefiunt digerunturque, materiae, uas instar oui oblongi est, aut cacabi quo aqua in uaporariis incalescit; addita tamen fistula. Sed non desunt etiam aliae formae, quae passim extant depictae. Nec sine industria cucurbitae destillatoria & matule imposito ceco opculo. Inseruire etiam putrefactioni possunt, multitudinem uasorum fugiente chymico perito. Si mihi aliquid iuris in chymia esset, monerem tyrones ex Platonica consuetudine, ut ex specie operationis sineque & usu perito colligerent formam internam e terne facile illi adaptantur. Matrix uocata ad circulandum, & putrefaciendum commoda est. Est autem uitrum triquetrum cum foramine, quantum mihi constat. Rectificatio non utitur uasis nouis, destillatoris, circulatoriis, & ampullis reseruatoriis contenta. Apud Hieronymum Rubeum describitur hydrargyri in aquam soluendi uasorum coniugatio & feries per fornacem transiens, desinensque utrinque foris initio in fundibulum, fine in retortam recipientem. Uasa intermedia collo, uentre & cauda constant, quibus sibi mutuo inseruntur. Idem autor calcinandi stibium & flores colligendi singulare exhibet artificium. Fit figulinum dolii instar, cuius cauda definit in cupam; caput uero follem insertum prae se fert. Id ubi positum in ignem cum stibio est, iamque; aliquid calcis seu florum extitit; perflatur folle, agunturque in cupam flores. Hi excipiuntur etiam commode triplici olla, uel galea figulina aut ferrca accommodatis sibi mutuo, & in medio perforatis. Sed in summo paruum foramen est relinquendum ut transeant spiritus subtilissimi. Alioquin fauilla reflectitur. Hoc puto esse simulacrum sublimationis per alembicos multos. Imponitur autem incumpitque priori posterior. Hec praecipua sunt chymici organa. Reliqua turba pene sine numero & honore est. Conchis utitur ad eluendum, filtrandumque, & sedimenta. Sunt & pocula seu calices & patinae ollaeque ad recipiendum destillantia & alios usus. Trullarum officium indicat forma: sicut & operculorum, doliorum, pyxidum, uitrorum, lebetum & eiusmodi. Pyragra & forceps se produnt nomine. Tu collige similiter de cochlearibus, follibus, tripode, spatulis, ignitabulis, fomite, filis sulphurantis, infundibulis ( quanquam haec non tantum ad infundendum, sed & separandum usurpantur ) siphunculis, circulis, candelis, malleis, silicibus, calce, arena, lima, epistomiuns, coriis, uesicis, cucullis, bacillis ferreis, scoperis, flabellis, mortatus, pistillis, libellis, ponderibus, radicula, pannis, manica, laciniis, charta, cribro, uinculis, tabulis marmoreis, & uitreis, canalibus, craticulis, scoriis, cupis, & quis omnia commemoret? Quicquid enim culina, pharmacopoea, metallurgia & similes artes sibi uendicant, idem pene omne etiam chymia. Nam & praefurniis utitur & caminis quibus excipit fugaces partes. Ego tibi optem crumenam Fortunati & pileum. Nam & his est opus. Quidam ex magia & cabala asciscunt characteres, literas, imagines: ex astrologia stellas, etc. Sed ego homini pio seduloque oranti & circumspecto istis non opus esse iudico, sicut nec genio Paracelsico & arbatelico egetis, qui Deum habet propitium. Sed quinam sunt chymici mores, qui uestitus? Nosti quo pacto Stoici suum describant sapientem, quod si nunquam commoueatur affectibus, & uultum habeat ad omnem fortunam saxeum, qui possit semper βλέπεν τιτανῶδες & spirare ignem. Longe rigidiorem aliqui requirunt chymicum, ne dicam pollutiorem. Quasi commertia hominum eiueiurasset, ex eo faciunt uespertilionem; qui in antris latitet instar trophonii aut ut troglodytae, aut mures alpini; qui non admittat colloquia tanquam alter Timon, aut melancholicus ille Homericus: qui toruum prospiciat ueluti taurus; qui cum loquendum est, fundat mysteria, neque quicquam aperte dicat, non raro etiam mussitet uerba non aliter ac Horatiana aut Lucanica strix dum uerba terrae immurmurat ad prouocandos manes; qui neminem patiatur aliquid scire, sed sibi soli cuncta assignet, tanquam in comcilio Iouis, uelut alter Aeacus enutritus, aut Tiresias rediuiuus, ad quem reliqui sunt umbrae: qui item de daemoniis tam confidenter pronunciet, ac si aliquot annos praefuisset familiis eorum; qui carbonibus fauilla fumoque ita sit atratus, ut qui caminos perpurgare consueuerunt; qui hauseet annulos Galenicorum & pelliceas uestes & collaria emundata emaculataque; quanquam non tota secum consentiat factio, quibusdam splendidius pene ipso Attalo ex fructu imposturarum incedentibus, atque etiam pinguia praedia & nobilitatem turpitudine fraudum sibi comparantibus, ut sicut in aliis flagitiis, ita hic nihil sit medium; qui cucullum gerat sordidatum, sicut qui laruas imitantur in bachanalibus; qui totus oleat caminum, ut Paracelsus ille putidus, quanquam ( si uera scribit famulus olim eius Oporinus ) non carbones tantum & fauillam oluerit, sed & hircum, & tabernas, & fimum, & quas non spurcitias? Tandem, ne quid desit obscoeni, etiam cynicam impudentiam, tanquam in schola Diogenis educato eidem asscribunt; unde nemini seruire sustinet; ipse est monarcha, solus liber & suus, quique perpetuo gaudeat moribus non uulgari honestati probatis, sed Suis. Quidam ex recentioribus armant eum non rationis spectatae adminiculis, non sensu certo, & experientia; sed forcipibus, acerra, ollis, bidentibus & huiusmodi. Si me ille auscultaret, adderem collo monile ex equinis pilulis, caputque munirem disco uaccino, aliaque similia excogitarem ornamenta, ut impurus esse qui uellet, esset sat impurus. Ueri chymici non ignorant quid distent lupinis aera, quoque sit officina ingredienda habitu, quo adeundum tribunal. Hic est comis & affabilis; est φιλάνθρωπος; non omnia sibi arrogat; cupit autem discere, audireque & conferre sententias cum plurimis, maxime uero peritis. Non discedit ab officiis societati debitis; non religiones fingit & diabolorum contubernia; nec ducit uultus; pius est; modestus est, cumque potest, etiam liberalis. Naturam ut condita a Deo est, & usu sedulaque indagatione cognita in auxilium post Deum accersit, non consulit diabolos & genios ex astris trahit. Tempora actionum distribuit; uigilat, dormit, laborat domi; minstrat foris; coenat, abstinet, quandocunque est oportunum, Mentiuntur qui dicunt chymian aduersari ciuilitati & consuetudini publicae. An opulentus chymicus sit imprudentior opifice uel uilissimo, qui sordida opera per famulos, aut cooperarios administrat, ipse uero saltem modum docet? Opera autem quae consultorem collegamque non patiuntur, neutiquam sunt sordida. Quod si alere ministrum Uulcanium nequit; nihilominus ipse feriabitur. Utcunque enim polluerit fumo uestem; mutabit eam exiturus ad populum; si inquinauerit argilla manus; praesto est aqua. Sed receptui est canendum. Ego tibi speciem quandam chymici proposui, ut deliberes amplius, sitne hoc studium sequendum, an proiiciendum. Quid tuae uitae & moribus congruat, uidebis. Uale. Epist. Xxiiii. De Colis Chymicis, Uitrorum munimentis, reclusione, luto, etc. Ad M. Iohannem Birdumphelium Coburgicum Medicinae candidatum. I. part. 5. Cum de animalium partibus contemplationem meditaretur philosophus, nihil sibi omittendum uel uilius uel nobilius putabat, quod ingenue philosophantibus, si modo causas intelligerent, utrobique mire excitarentur uoluptates, neque dignum sit uiliorum disputationem perpensionemque fastidio puerili spreuisse, cum nulla res sit naturae, in qua non mirandum aliquid habeatur, nec furnariae Heracliti casulae Deus desit. Idem mihi, loannes, in chymica inuestigatione propositum esse debere, facile intelligis. Sicut enim in natura minima quoque & dignitatem & diuinitatem obtinent suam; ita in arte. Nec minus necessarium est hic de illis praecipere, quam in natura contemplari. Etenim in uilibus sunt preciosorum momenta, adeo ut nihil laudabile possit ars gignere nisi ministerio sordidorum, & non raro ex his ipsis, quo pacto in figulina ex luti, rei nimirum abominandae bene tractandi scientia, uasorum optimorum dependet fabrica, ita in aliis artibus ex imperfecto, rudi, turpique scienter elaborato adhibitoque prodit perfectum, pulcrum, honestumque. Age itaque conferamus nos in ergastulum chymicum contemplaturi pannos, cola, lutum, signaturas & resignationes ampliationesque uitrorum, in quibus quanquam delicatulis nausea est, tamen non parum est industrie, adeo ut si imperite administres, opus pereat totum, aut sit in periculo. Ecce tibi lacinias & pannos laceros uidem & obsoletos; mundos tamen. Horum usus est in extergendis uasis: Est & in destillando per descensum, tunc nempe cum a sedia sedimento purum uolumus abstrahere, & exugere liquorem. Laciniae enim mundae praemadefacta latiore extremo immittuntur in concham, ea industria, ut non alte immergantur in limum, nec hunc turbis excitatis una combibant: altero in partes acutas fisso in receptaculum dependeant. Ita enim absorptum humorem stillando reddunt transfunduntque sicut. hirudines praesecta cauda sanguinem. Uocari hae laciniae etiam filtra solent, & earum ἐνέρτεια filtratio. Sed hoc nomen generalius est. Complectitur enim etiam cola quaedam seu setacea, seu carbasea ex dense coactis filis, ut in panno ex gossypio & similibus uidere est; seu chartacea, seu hederacea, seu medullacea & alia. Nam uariae sunt non formae tantum, sed & materiae. Non loquor de Mystica lachi uanno, nec de Bromii crate, nec cribro Osiridis; sed colis chymicis, per quae traiiciuntur liquida, aut transferuntur. Ex setis equinis quo pacto confectum sit colum, cuius usus est in oleis potissimum expressione eliciendis, notum est. In locum eius uenit pannus & filamentis urtice, aut canabis, aut bombace. Chymicus incuruat & in cuculum ueluti intorquet chartam emporeticam, repraesentans ita manicam Hippocraticam, & modo utitur in solutis calcium humoribus, muriaque depurandis: Nam uix effugiunt hic etiam tenuissima capillamenta: modo in segregando ab aquis oleo. Illis enim ob fragilitatem dilabentibus, hoc restat obtenacitatem crassitiemque substantiae, Manicae Hippocraticae & cuculli figura tibi non est ignota. Chymicus per eam elementum salis ex calcibus & cineribus, depositum in liquorem, qui cum illo coniunctus lixiuium uocatur, euocat. Sed & in usus uenit alios. Bonae enim rei fines sunt multi. Quod hic uides corium & pellem hoedinam, agninamque. inseruit percolando hydrargyro. Nam cum abundantior citra iacturam ab amalgamate segregandus est, nec tamen labor destillatorius placet; cum item depurandus; compendio traiicitur exprimiturque per corium hircinum, aut ceruinum; aut pelles ouillas, quarum tamen uicem sustinent etiam panni carbasei. Per angustissimos meatus magna ui tunc urgetur, cum a sublimatione ignauior est, & corpulentius fluit. Sicut enim uina lenta dissi pantur uerberibus & colo; ita & ille. Sed praestringendum arctissime orificium & faux seu collum panni est, ne refugere possit. Hederaceum poculum & fistulae ex quouis raro ligno, ut ex arudinibus solidis seu cannis, ex sambuco & similibus, quam subtilissimam transsudant humiditatem. Itaque in accurati ssimis adhibentur operibus. Interdum sal riunarius parer figulinum rarius exigitur. Nam sudor in altera concrescit foris parte, indeque abraditur. In coli usum etiam cortices rari possunt transferri. Frequenter nobis ministrant gausapera uillosa, & pilei, unde credo chymicorum filtrum dictum. Nam ex pilis coactis in formam panni fit, quod Germani Filtz uocant; unde uulgo traiicere est Filtzi¬ liren, quasi per lacernam aut penulam pilosam agere. Colis eiusmodi interdum sustentaculi loco subiicitur cribrum seu ligneum, seu metallicum, modo nihil inde capiat peregrini liquor. Sed mittamus cola. Alae anserum & aliarum auium sicut & leporini pedes, pulueribus dissipandis emundandisque uasis, aut etiam subtiliter conuerrendis calcibus inseruiunt. Expurgantur adherentia tenacius echinis feraceis aute ferreo filo factis. Soluuntur & scalpris, & limis. Itaque uides eiusmodi instrumentorum copiosam seriem. Cultelli hi & organa rasoria commoda sunt signis & glutini detrahendo aperiendisque commissuris, nisi sufficiat aquae solius mador, & epithemata. Ceree obsignationes nisi friabiles dureque sint, calore prompte recluduntur. In friabilibus diligenter cauendum est, ne quid delabatur in materiam, quam aliena re misceri nefas est. Circulus ille plumbeus, & stramineus ali ter, substernuntur uasis balnei, ut his innitantur; Idem etiam aptus est receptaculo in aqua, dum spiritus fortes destillantur detinendo. Et plumbeus quidem commodioris est usus, qui sua grauitate in imo uas leuius detinet. Ideo & denticulis, seu retinaculis est instructus, quibus collo cucurbite iniectis reuinctisque coerceatur. Sunt & uaria ahenorum fornacumque tectoria seu opercula in medio perforata: sunt & uitrorum pedamenta, & grues seu rostra ciconiarum, a quibus dependent ualisa. Quos ibi uide sacculos illi referti sunt uaria ad lutandum materia. In hoc est bolus & rubrica. In hoc scobes metallorum elimatae; in aliis serramenta, flocci, cineres, uitrorum pulueres, arenae, fuligines, rubigines, calces, fimus siccatus excussusque, testarum contritarum & laterum excretiones, quin & fragmenta catinorum non abiiciuntur, sicut nec scoriae. Uarium praestant usum etiam olea, albumina, farinae, ramenta metallorum, collae, cera, resinae, pices, & his affinia, quae uix numero comprehendas. Uitrorum colla non raro sunt angustiora exilioraque quam par erat. Ea uel ampliantur, uel refringuntur. Ampliatio fit cum emollita seu ignibus seu aquis forpice extenduntur explicanturque, quo pacto nosti in officinis uitrariis poculorum spacia dilatari. Aquae emollientes dicuntur fieri ex sanguine hirci Isatide, gallio seu senecione, cineribus uitri & aliis sine succo, sine lixiuio, sine destillato effecto. Sed chymicus tantum otii non habet. Decollatio peragitur uel per forcipem qua detruncatur partim seu frustulatim; extremitatum aspredo corrigitur lima: uel per smirin, quod obseruatur a fenestrariis; uel circulum ferreum candentem, quo stringitur fracturae locus, incalescitque. Dissilit autem affusa frigida stillatim. Quidam prius sulcant smiri, & fracturam dirigunt. Ille uero circulus est complicatilis extensilisque ut possit exilibus tam competere, quam crassis. Quidam diuersos sibi curant fabricari. Loco circuli ingeniosiores adhibent sulphurata fila sexies circumducta incensaque. Haec ubi conflagrarunt iniecta frigidae gutta, dissilit, ubi uehementius incaluit, aut qua praestrinximus smiri, quod fieri solet ad locum filorum. Cum rimas agunt uasa, aut perforantur, frangunturque in partes, ita ut compensari restituique labes possit; glutinari solent pro cuiusque natura. Metallica uarie uniuntur, nempe uel malleo, uel clauo, uel luto forti, uel plumbo, cupro & similibus. Huius restitutionis gratia non deest oleum, quo interueniente plumbea coeunt & stannea, nec borax, fel uitri, & similia. Quibus uero redintegrentur lutis, mox audies. Artifex prouidus metui rupturarum inductione luti securimedetur. Fissuris praesto est pannus uel charta cum oui albugine & farina: quanquam ubi spiritus copiosi subtilesque aguntur, non multum in illis est praesidii. Uasorum obstruendorum circa aditus non unus est modus. Uiolarum colla, & fistulae pelicanorum putrefactoriorumque stringuntur hermetice, ita ut ne tenuissimus quidem meatus relinquatur. Qua aunte arte id fiat, explicauit Ulstadius, repetiuitque in uestibulo botanici sui Lonicerus. Foculus est cum prunis sursum patens, & ad imum oculo seu foramine peruius. In hoc immittitur fistula uitrea, incalescitque; donec mollescat. Desuper incumbit forceps item ignitus, & manu artificis actus comprimit intorquetque collum, sed cautio sit ne frangatur. Postea sensim frigescit. Quae uasa non ita exacte claudenda sunt ueluto tantum alioue glutine obstruuntur, uel cono aut operculo exacte congruente. Metallicis cochleata competunt tegumenta. Sed haec occlusio non prohibet perspirationem nisi accedat gluten. Nec satis tuta est cera uulgaris. Ualde castiganda erat temeritas pharmacopolarum, qui fragrantisimas aquas & olea admodum ruditer obstruunt, uel leui cera impulsa, uel cono papyraceo uel complicata charta astrictaque, uel uesica, uel tegumento alio simplici, sicut pixides solent uulgo claudi. Necesse est ita multum perire uirtutis, & medicos emptoresque decipi. Commissure uasorum non minori diligentia sunt muniendae. Nisi enim hoc fiat, spirituosa essentia antequam figatur elabitur. Id autem non tantum attendendum est in destillando, sed & macerando alibique. In sublimatione quorundam uel ad tempus, uel omnino parua relinquitur uia, sicut & in cementatione, tum ne frangat uasa spiritus, tum ut nimis uolatilis, qui ad praesens opus non est commodus, discedat. Nec unus ubique claudendi modus & materia est. In quibus ad excandescentiam usque uasis operamur, inutilia sunt ea quae comburi possunt. Quae aquae inseruntur; non sunt obducenda luto in humore solubili. Incrustantur aliquando uasa intus forisque, interna incrustatio in cypriis locum habet. Stanno enim illinuntur. Externa in uitreis magis, quam terreis aut metallicis. Haec enim si solida sunt, ut Uualdenburgica, non rumpuntur facile. Uitrea obducuntur uel tota uel ad fundum saltem: idque ut perspici motus internus in collo possit. Sed interdum & alembicus & rostrum & receptaculum luto includendum est ob flammae uehementiam, & metum aliarum iniuriarum. In aliquibus id fit crassius, & ingeniosiore forma; in aliquibus subtilius. Fines sunt respiciendi, & operationes. Aliud lutum pro aqua aliud pro sicco igni requiritur: quanquam in balneo non semper luto sed & lana, & cespite similibusque utamur, aut ex foeno stramineue funibus: nonnunquam linteis multiplicibus & coreis. Est autem in balneo bulliente collum uitri semper muniendum uallo aliquo aduersus afflatus frigidos. Rumpitur enim nisi obualles. Id etiam tutius est in siccis operibus, ubi uix omnis uentus arceri potest. Cum consilium est longo tempore in igni reuerberante uas tenere, aut forte figulinum sit, ut auri fabrorum & metallurgorum lebetes; aut eo luto inandreae Libauii Lib. I. 237 ducatur, quod ui ignium confundatur concrescatque tum inter se tum cum uitro, ut firmissime cohaereat, possitque continere materiam uel rupto uitro. Aliquando lutatio arbitraria est. Sed tutius adhibetur a tyrone. Artificibus peritis usus concessit eam industriam quae non est cuiusuis, quem afflauit Uulcanus. Sed nec uasa tantum incrustantur. Ahena & fornaces saepenumero egentitem munimento, quod tamen ab aliis est diuersum. Notandum est ut luto obducta antequam succendatur ignis probe sint exiccata, & ut ignis gradatim admoueatur. Ubi inter opus reclusio facienda est in spirituosis; expectanda refrigeratio est. Sed & ipsa rei natura laborantem admonebit. Ita & circumspectio est in rimis obiter factis inducendis, ne nimis frigida feruentibus candentibusque immittantur. Sed percurramus glutinum lutique formas. Quaedam simplices sunt, quaedam compositae. In simplicibus est cera, uiscum, pissasphaltum, axungia ( Nam & haec solet allini praesertim, ubi alembici sunt mobiles ) lutum figulinum tenax, glulen, & quaecunque solidant metallica tanquam poro interiecto. Mistae sunt usitationes. Uitra obstruuntur massa ex olibano & mastiche calido pistillo subactis: uel cera hispanica. Ulstadius ceram eiusmodi composit. Resinam & ceram uirgineam probe libigit additque olei momentum. Multae compositiones eiusmodi possunt fieri, ex melle, terebinthina, resina abiegna, pice, cera, & similibus. Qui clepersammidia coniungunt, sua quadam ututur temperatura, non inepta signandis uitris. Aliqui panem azymum in tenues placentas deductum affigunt. Huius usus potest esse cum cono & operculis, sicut & charta mellita, aut glutine tinctauulgo miscent albumen, farinamque; & illinunt chartae uel linteis item ad rimas. Attendet tyro ne igni liquanti admoueatur signum liquescens, sicut nec adurenti combustile, & aque resolubile, ut ante monui. In aqua perstat hoc, quod ex chirographo quodam excepi. Oui albumen agitando in aquam limpidissimam diducendum est. Huic ingerendus pollen excretus, aliquantulum boli, tantundem sanguinis draconis, & eiusdem cum polline quantitatis caseus albus excorticatus siccatusque & tritus. Haec subacta illitaque panno lineo applicantur uasi. Eidem usui inseruiet mistura calidae picis cum lapidum farina uel calce. Sed haec ad alia quoque commoda est. Aceto macerant ouorum testas: molliunt item cornua aut testarum puluerem tragacanthi gummi confundunt, innumeraque similia excogitant, quibus gloriantur quidam impostores, quod artem calleant insuendi epistolam lapidi. Ad aquas sit aliund ex uernica liquida, calce uiua cerussaque contritis commistisque in marmore. In sicco conducit hoc, sed ne flamma ferferuoreue tangatur, quod fit ex creta, fimo equino & papyro carminata. Aliud ex calce uiua & albumine, quo dicunt gluntnari partes uitrorum fractorum posse, ita ut usum integrorum praestent. Sed manus requiritur agilis. Ego aliquoties feci periculum frustra. Calx enim uiua albumen statim coquit, & instar gelatinae coagulat, que postea non amplius haeret. Conficitur aliud ex fimo asini, uel equi, pannis & argilla. Notabis lutum fornacarium aptius esse argilla figulina propter tenacem pinguedinem. Itaque mundatum illud a lapillis subigere soleo floccis, paleis & similibus Non autem sustinet ignem ualidum. Facile etiam potest tolli affusa aqua. Nonnulli pilos admiscent. In igni ualido praestat, quod sequitur. Figulinae & arenae partes singulae miscentur pari cineri cribellato, iungunturque aqua. Quo intensior ignis est, eo ualidius haec stipantur confluxuque suo ueluti armatura uitrum includunt. Ex eiusmodi terra uitrosa fiunt crusibula, que uides in igni ualido quasi uitrescere. Id uocatur lutum sapientiae. Ubi illitum est, siccatur, & insternitur linteis duplis triplisue, que tamen comburuntur tandem. Firmius conflatur ex ferri scobe, cinere clauellato, arena puluereque laterum, quae ingeruntur luto fornacario subacto cum fimo equino, aut paleis. Non autem illine crasse solet. Puto tyronem in omnem euentum satis instructum esse. Quid enim attinet cumulare stercorum & signaturarum uultus uarios? cui materiae sunt praesto, facile misturae rationem inibit. Tu haec tenuia non aspernare, & ualetudinem tuam cura. Epist. Xxu. Ueterum Physicam A Paripateticis explicatam comprobatamque non mutari obseruationibus chymicis. Ad Uirua Praestantem Et In, geniosum D. Casparum Bauhinum Phil. Med. Anatomicum & Botanicum Basileensem. Plato in Timaeo cum de anima disserit, conflatam eam esse ex eodem, altero & essentia, distinctamque & compactam ratione proportionis pronunciat. Non puto quicquam illum senem, non profunde excogitatum, sapienterque iudicatum secundum rei ipsius naturam nomine Socratis edere uoluisse. Latebit itaque in enunciato illo non parum acuminis. Non sum nescius quomodo in Parmenide de simili dissimili, uno altero, eodem diuerso, genere & specie philosophetur, quodque intelligi recitata sententia secundum ista & declarari possit. Essentia enim per se ipsa est anima, quae ratione communitatis genericae identitate complectitur omnia; ratione uero differentia iterum segregat species, facta ita idem & alterum. Sed nec hoc obscurum est, quod ab Aristotele explicatum diligentius meminimus animam nempe cognoscendo res cum illis ipsis uniri facultate quadam sua, quae mens & intellectus appellatur, ita ut intellectus actu sit idem cum re intellecta, quemadmodum sensus ἐνεργείᾳ idem cum sensili. Itaque cum ipsa per se substantia sit, alterum idemque potestate complectitur, & ad naturam rerum conuersa illis se accommodat, & tota fit idem in iisdem; diuersa in diuersis, nec hoc absurde. Dixerunt enim ueteres animae substantiam cognosci operibus. Quomodo ergo diuersa distinctaque intelligeret nisi in sua natura quid distinctum haberet? Quomodo eadem nisi homogenian? Simile cognosci simili male quidem expositum ab aliquibus est, sed a uetustate non male dictum. περὶ νείκους καὶ φιλίας multi declamant multa & quo pacto discors concordia rerum fuerit principium probe sibi intelligere uidentur. Sed hoc nihil ad Platonicum illud. Est & in mente rationis facultas, quae descripta praeceptis usu rerum, cognitis eleganter ostendit, omnem rerum naturam comprehendi dissensu consensuque affirmato, negato, & nihil esse quod, siue in se spectetur siue ad aliud referarur, simpliciter, comparate, primo orte, non istis occurrat formis, sitque affectum consentanee uel dissentanee, & possit affirmari uel negari. Et ipse quidem Plato in isto Dialogo tum cognoscentis cum cognito congruentia, tum ratione suam interpretatur mentem. Sed mihi nunc arridet amor ille Socraticus, quem in symposio mirifice declaratum nouimus, non quidem quod corpora attinet, sed quod animam cuius uirtute & scientia praegnantis impetus gignendi occasionem quaerit, nactusque materiam producit alterum eundem nempe sui similem in discipulo imaginem, quae cum generantis conuenit natura; & nihilominus ab eadem distat. Eadem ratio est amicitiae. Sed quorsum haec tam multa? Non profecto ut te doceam; ea enim es ingenii sagacitate & doctrinae praestantia, ut ex te discere proficereque scientia non crubescam. Sed ut tibi animum aperiam meum, amore philosophico tuo eundem; cum post Deum non tantum honoris mei fueris parens & procreator, sed & augmentum ingenio addideris tuique similitudinem insculpseris meo. Fatendum itaque est animos nostros ita concinnatos esse, quemadmodum Plato uolebat, nec haec delebitur coniunctio distinctioque dum durabit uita. Uelim uero tibi, uir praeclare, etiam hoc subiicere, quod, que animarum est natura, eadem mihi uideatur esse etiam scientiarum, quas si animas quasdam dixero, non absurde loqui fortassis apparuero. Illae enim ipsae in anima rationis potentia & usu donata, substantiam habent, & non genere tantum, sed & harmonico consensu ita conspirarunt, ut inter summas imasque mutua sit constansque concordia, quin communes suam ipsarummet essentiam insinuent in inferiores, subiectasque, quo licet quaeque suis constet axiomatis & forma, nihilominus participent communi quadam copula, uirtute substantiali dispersa in singulas, quo pacto de uirtute mundana commentatus est Plato, & Aristoteles de seminario generationum principio pulchre disseruit. Non immerito summa laude affecit philosophiam Timeus dum scripsit, illo bono nihil unquam maius mortalium generi datum esse Deorum munere, nec datum iri. Quae enim laudabiliter & praeclare in superioribus, artibus sunt inuenta constitutaque, eiusmodi sunt, ut nihil inueniri porro possit quin inde dependeat, & ante corpus suum pridem in rerum natura existat anima, quod de nobis, aut omnino animalibus pronunciauit olim Socrates: que res potestne ab alio profecto esse principio quam ab eo, cui ante omnia, meditata perspectaque fuerunt cuncta? Pollutae quidem artes sunt multae deprauatorum ingeniorum corruptelis; attamen in singulis elucet τὸ θεῖον, & uerorum praeceptorum uirtutes non possunt omnino occultari. Quid uero mirum inquinatas esse? Omnia humana par inuoluit infortunium. Quanta iucunditas erit quantum oblectamenti cum, quod Plato de uirtutibus exoptauit uultus speciesque earum contemplabimur synceras infucatasque? Sed ne te multis detineam, chymian admiratione diuinae originis & praestantiae non uacuam, animae philosophicae ita cognatam assero, ut & essentiae congruat & eidem alterique. Non enim poterit quisquam numero scientiarum eam eximere, quanquam non defuerint homines importuni, qui hoc honore priuare illam sunt annisi. Fusa itaque erit illa artificiosa, & scientifica scintillula & uigor animalis etiam per eius systema. Hinc quicquid habet genuini; iudicio philosophico congruet, & ab eodem aestimabitur; quicquid uero fatali quadam iniuria irrepsit adulterini; arguetur legibus eiusdem. Non arbitrabitur in philosophia exercitatus, artis huius fundamenta nihil commune habere cum solennitate philosophica, quanquam homines extiterint, qui nihil ei asscripserint nisi mysteria, & tam abstrusa, ut nec intelligi nec cognosci multo minus explicari queat humano more, sed discenda sit in speluncis Uulcaniis ad exemplum magicarum superstitionum a singulariter accersitis geniis. De arcanis salutis nostrae certum est, nos nihil scire nisi manifestante saluatore, qui ex sinu Patris ad nos detulit ueritatem. Sed non est ita in chymia. Non dissentiunt huius axiomata a catholicis physicae. Non admittitur uacuum & dimensionum penetratio in uniuersali natura. Sed nec in chymia. Abhorret mundus infinitum. Idem nec chymiae placet. Nescit Archimedes aequale circulo constituere quadratum. Chymicus non didicit idem. Si uere scripsit Aristoteles circa Siciliam aquae stagnum esse, in quo si quis aues coeteraue suffocata animalia intinxerit, recuperent uitam; chymia id non refellit. Si item uerum, quod secundum naturam a priuatione uitae ad eius habitum non detur regressus; comprobat chymia idem. Atqui inquiet quispiam, asserunt chymici multa in sua arte inesse, quae reliquis plane sint miraculosa, quale est, inueterata renouare, morbos deploratos persanare; integram illaesamque ualetudinem usque ad praestiturum diuinitus terminum conseruare; quosdam iamiam animam exhalaturos momento ex faucibus orci & cymba charontis reuocare; circulum quadrare; rerum species praesertim in metallis transformare, & omnino nihil non diuini fere sibi arrogare, ut saluatoris miracula chymicorum promissis collata miracula esse desinant. Sed intelligunt prudentes artium praestantium praetextu multa obrepere uana, falsaque. Uideri uoluit paracelsus principia & elementa physica mutasse, supposito sale, sulphure & hydrargyro: idem humores Galeno & Hippocrati confessos, ex medicina extirpare, & ne quidem in humano corpore ferre; axioma sanationis per contraria in contrarium transformare; causas morborum & sanitatis ex mineralibus petere abiectis ueterum explicationibus & similia multa. Sed delirium hominis arguitur rerum euidentia. Licet quidem metaphoris res obscurare inter loquendum. Sed ideo non mutatur natiuus earum uultus. Terra est terra & principium corporis misti, etiamsi paracelsus eam uocet salem. Circulus humano ingenio non quadrabitur, etiamsi Londinas & alii id affirment, non respicientes istam Geometricam designationem, sed aenigmatice aliud quiddam repraesentantes, quo pacto in hieroglyphicis equus alatus fingitur, quem tamen natura prorsus ignorat. Si qui chymici parabolis sunt usi, earum interpretatio dependet ex natura quae est inuestiganda. Si qui commenta inania deblaterarunt, iis ne debetur quidem chymiae nomen utpotet plane explodendis. Ne ergo abhorreant? lana arte philosophi, sed eam pro sua agnoscant possessione, ut quae corpori philosophico secundum essentiam & identitatem sit inclusa, propriis uero praeceptionibus a partibus eius aliis seclusa, sicut membra corporis animati & eadem sunt & altera & unitate substantiae conueniunt. Haec tu, mi Caspare, num confirmas tuo calculo? Imo non aduersari multiplex tua testatur eruditio, & in iudicando acumen praestans, cum singulari dexteritate coniunctum. Gaudebo, si consenseris, meque tuo iudicio roborabis. Uale. Epist. Xxui. Argumenta Chymicarum operationum ex Aristotele. Ad Celebrem Philos. Et Med. Casparum Baubinum Anatomicum, & botanicum Basileensem. Quod ueterum sermone pronunciatum iam in usu est oreque omnium prouerbium artium nempe uerarum utiliumque omnium unam esse copulam, id in chymia arteque; naturae & utriusque interpretibus seu commentariis perspicue elucet. Ut enim de aliis taceam, Aristotelis uolumina, quae ille de natura reliquit posteritati a nullo tam intelligi declararique possunt quam bono chymico; nec qui chymian docet discitue in ea bene uersatur nisi Aristoteleis, quae eadem sunt sunt naturae ab illo interprete exposita, principiis sit munitus. Non opus est ad te, uir praeclare, prolixa demonstratione. Tu enim ipse dicti ueritatem intelligis. Sed ut me te censore confirmem, proponam tibi cogitationes meas, quibus non tantum operam illam mutuam euinci posse arbitror, sed & Aristoteli ipsius scientiae chymicae non pauca deberi principia & operationes. Qui in chymia elaborant, non raro comperiunt, quod igni leni moderatoque per ascensum uaporum ab extractis succis insipida quedam aqua, quam phlegma uocant, segregetur, ita ut nihil deprehendas in ea seu substantiae succi, seu qualitatum quod sit admodum memorabile. Quod si ignem intendant, aut etiam semel euocatum liquorem refundant saepius, iterumque educant; iam non simplex egreditur aqua, sed sapiens naturam rei, & interdum etiam oleum seu balsamum intimum secum euehens. Horum principia causasque solerter admodum exposuit philosophus cum de mari & pluuiis disseruit. οἶνος inquit, καὶ παντὲς χυμοὶ ὅσοι ἂν ἀτμίσαντες πάλιν εἰς ὑγρὸν συστῶσιν, ὕδως γιγνονται. πάθη γὰρ τἄλλα διὰ τινα σύμμιξιν τοῦ υδατός ἐειν, καὶ οἷον ἄν τι ἢ τὸ συμμιχθεν τοιοῦτον ποιεῖ τὸν χυμόν. Uinum cum euaporet cogiturque iterum, in aquam abit. Causam reddit ille, quia aqua fuerat materia, cui certo modo commistae partes terreae aut exhalanes, gignunt affectiones reliquas. Itaque in separatione redit ad suam naturam. Sciat itaque chymicus hoc ipsum suo congruere operi. Nec obstat, quod e uino elicitur aqua non insipida, sed calida, ardens, sapidaque ualde. Caute loquitur philosophus per uocem ἀτμίσανας, designare uolens discrepantiam inter opus hoc, & opus ἀναθυμιά¬ σεως. Haec cum una eleuatur, non simplex egredituraqua, sed mista; idque magis si ignis resoluens est uiolentior. Inde enim philosophus rationem petit, cur autumno cadant gutta ampliores & cur uentus sua natura frigidus euadat calidus, curque pluuiae aquae nonnihil sint salsae. Auster, inquit, ὅθεν ἀρχε¬ ταῖ πνεῖν ψυχρὸς, οὐθὲν ἥττον προιῶν διὰ τὸ συμπεριλαμβάνειν πολλὴν ἀναθυμίασιν ξηρὰν ἐκ τῶν σύνετγυς τόπων, θερμός ἔειν. Eadem mistio terreae, siccaeque exhalationis etiam reliquorum secus affectorum causa est. Hinc praeclarum nascitur chymico πόρισμα, nempe interuentu aquositatis posse quam commodissime siccas partes easque nobilissimas eleuari, & deinde modico igni segregari iterum. Deinde quod, qui uelit penitius soluere & efficaciores aquas producere, illum oporteat igni uti paulo efficaciore, & eundem ilqorem saepius reponere, quo soluta integri compage, fidelius eliciatur essentia. Nam aliter non ascendet nisi maximo igni qui non conuenit chymiae. Uides itaque experienperientiam chymicam confirmare Aristotelicum axioma, & uicissim inde lucem artisque suae principiae petere. Ita deprehendit artifex, quod crebrioribus aut ualidioribus agitatum ignibus acrius euadat semper tandemque eo perducatur acuminis, ut non nisi in parua quantitate possit adhiberi, quando in ea obtineat uires penetrantissimas. Huius si petit causam; axioma Aristotelicum inspiciet, quod habet: πάντα ὅσα πες πέρῶται ἔγι δυνάμει θερμότητα ἐν ἀυτοῖς. Agens enim naturale passum sibi conforme reddere satagit; & in calore igneo esse penetrantem acremque naturam non est obscurum. Si idem separationem quandam subtilissimam sine igni expetat, & quo pacto magna muriae debilis quantitas sine sumtu posiit reuocari ad paruam; ex eodem autore discit, aquam marinam, muriamque terrearum partium & aquearum mistura constantes, cereo colo segregari, ita ut per capsae ex cera latera transsudet humor aquosus relicto sale. Compendiosiore itaque uia & minus sumtuosa ex lixiuiis eliciet sales, & ea promtius coagulabit. Ita non negabit philosophum expertem fuisse rerum chymicarum, cum satis notum habuerit quo pacto ex muria fontium, stagnorum, fluuiorumque sal coagulando fiat. Ita enim inquit de chaonibus: τούτου τοῦ ὕδατες ἀφρέψον¬ τος τι μέρος τιθέασι καὶ γίνεται ψυχθὲν, ὅταν ἀπατμίσῃ τὸ ὑγρὸν ἅμα τῷ θερμῷ ἄλες. Nemo neget fortassis sales quos Alkali uocant, ad chymicam pertinere officinam. At eorum modum describit idem philosophus his uerbis: ὅσί τις τόπος ἐνῳ πεφύκασι κάλαμος καὶ γοῖ¬ νος. τούτων οὖν κατακαίουσι καὶ τὴν τέφραν ἐμβάλλοντες εἰς ὕδωρ ἀφέψουσιν. ὅτων δὲ λίπωσί τι τοῦ ὕδατος; τοῦτο ψυχθὲν ἀλῶν γίνεται πλῆθος. Quod si querat horum rationem: praesto est philosophus respondens ignem in materia elaborasse, eiusque esse restinctum principium; terram autem retinuisse affectionem, & mansisse uelut cinerem & calcem. Per hanc cum colatur humor; liquescunt glebae, tenuissimaeque partes ab igni affectae una egeruntur aquae commistae. Haec separata denuo, salem uel calcem relinquit. Ne uero putet in terra istud fieri non posse, cum teste philosopho ignis hanc sphaeram fugiat; exeodem alia instruitur sententia, quae asserit in terra multum existere ignis, multumque caliditatis. Notum est in chymica destillatione aquas fieri per uaporum concretionem: Fieri alias per corrosionem; alias per colliquationem. Haec ipsa Aristoteles ita enunciabat: τὸ ὑχραίνεθαί ἐειν ἐν μὲν τὸ ὕδωρ γί¬ γνεσθι συνιστάμενον ( quod nihil est aliud quam id quod in destillationibus usitatis euenit ) ἐν δὲ τὸ τῆ κεααι τὸ πεπηγός ( quod fit in corrosionibus, & salibus calcibusque cellarum humore aut balnei dissolutis, quanquam crassiore modo eueniat etiam in liquationibus metallicis, & glaciei similiumque tabe. Uina fumo macerare. 2. ) Patet ex Horatianis odis ueteres olim in Italia solitos uina nobilia utribus aut testis includere, eaque non in cellis subterraneis condere, sed in fumariis locare, utita fumo bibito paulatim absumta aquositate excoquerentur optimaque euaderent uirtute, & consistentia nonnihil spissa. Est quidem hoc exemplum coagulationis chymicae, per quam succi e rebus per humorem extracti solidescunt. Sed philosophus non tantum id nouit, uerum & causas addidit, cum scripsit: οἷνος τις καὶ πήγνυται καὶ ἔψεται οἷον τὸ γλοῦκος. ἀπέρχεται δὲ ἀπὸ τύτων πάντων ξηραινομένων τὸ ὕδωρ. Succos extractos nomine musti designat. Operationem nominat coctionem, cuius finis est coagulatio. Modus operationis est exiccatio per discessum aquae. Quod autem non in se considant, sed aqua reuera egrediatur arguit experientia. ἡ γὰρ ἀταὶς, inquit, συνίσταται εἰς ὕδωρ ἑὰν τις βύ¬ ληται συλλ έγειν. Constantius Uarolius, cuius anotomian tibi non improbari puto, destillationis artificium exortum putat ex analogia fabricae olfactus. Cum enim aer halitusque ex amplo per angustum elati, locoque concluso excepti, ui frigoris concrescunt in guttas, & tandem referuntur; destillationem appellamus. Iam autem ex aere per nares attrahimus spiritum, qui si uapidus ualde est, & proportione magnitudinis cerebri capacitatem excedit, coagulat. Destillationis itaque ingenium repraesentat. Philosophus autem rem explicat longe, mea sententia, solertius cum scribit: de part. anim. 7. Fluxiones ob eam rem ex capite oriuntur in iis corporibus, quibus cerebrum frigidius est, quam temperamentum modicum postulet. Cum enim alimentum per uenas sursum respirat, ubi excrementum ob eius loci uim refrigeratum est, fluxiones pituitae, saniemque mouet, quod simile generationi imbrium euenire intelligendum est, quoad magnum conferre cum paruo licet. Cum enim ex terra uapor exhalat, efferturque in sublime a calore, ubi supernum aerem subierit frigidum, consistit denuo in aquam propter refrigerationem, atque in terram defluit. Haec ille. Quantum lucis possit huic loco afferre ex sua arte chymicus? Sed & quantum euidentiae ad reddendas suorum operum causas indidem retulerit? Taceo causas efficientes resolutionis & coagulationis; taceo materiam formamque operationis: ἐγχειρῆματα, quae non quiuis attendit, ex eodem suppetunt loco. Qui adhuc rudimenta artis tractant tyrones; liberales admodum solent esse in ignibus admouendis, parum pensi habentes quorsum tendat calor. Monet philosophus eam proportionem in eleuando obseruandam esse, ut calor non prohibeat coagulationem, sitque locus huius ad locum materiae frigidus. Haec causa est cur eleuetur collum cucurbite. Quod si nihilominus flamma intensior requiritur; arte frigiditas capiti prestanda est. Hinc exorta est serpentinarum & doliorum, quin & uesicarum refrigerantium industria. Si caulam quaeras quare statim manet liquor rostro producto & per brachiorum multiplices gyros uarie distributo; ex refrigerandi praesentia efficaciaque eam iuste petas. Secus euenit in his quae canales habent curtos ignique; sunt propiora. Nam & difficilius cogitur uapor, & minus aquae tardius profluit. Manum itaque chymico dextram porrigit Aristotelea philosophia, sicut uicissim haec ab illo quam euidentissime potest in naturae operibus illustrari. Negant quidam pertinaciter philosophum istum quicquameius artis sciuisse. Si intelligunt integram constitutamque & omnibus praeceptis elaboratam, non abnuerim. Si uero omnibus artibus e tenui imperfectoque est origo; si etiam euenit ut dispersa passim sint precepta antequam unita in artis formam redigantur; tantum non consenserim, ut confidenter pronunciem potissimorum principiori explicationes Aristotelicis contineri scriptis. Neque id operosum demonstratu est. Non placet quidem coniectura eorum qui librum quendam de artificio lapidis titulo Aristoteles citat, euinque quintum meteororum faciunt. Ui enim enim uero est consentaneum Stagiraeum philosophum peripateticae disciplinae principem istum composuisse, quanquam alius forte fuerit eiusdem nominis, nisi supposititius foetus est; ueruntamen aliquid ad eum peruenisse non dubitarim. Is enim fuit ad quem ex toto oriente & meridie tanquam ad mare scientiarum, quicquid ubique potuit deprehendi congestum est. Potest tamen & conuersim esse, etc. 1 part. 1. Originem suam traxit chymia ex metallurgia, quam peenne totam descripsit Geberus. Aristoteles autem passim ostendit se illud studium non neglexisse, presertim cum fossilium & aquarum mineralium naturam praeceptis comprenendere instituerit, quod fieri non potest sine singularium, quae uniuersalibus sunt priora, cognitione. Sed non sunt tanti qui nobis aduersantur. Ego tibi, quod sentio, aperire uolui, nec dubito quin recte sis accepturus. Uale. Epist. Xxuii. De Galeni Uoto, Quo Aiunt Exoptasse eum sibi chymicas segregationes ignotas. Ad Casparum Bauhinum Phil. Med. anatomicum & botanicum Basileensem. Fundamenta & principia artis nostrae Deum quidem habere autorem, primis patribus uim ingeniumque cum optima propter uitae prolixitatem manifestandi experiundique & comprobandi occasione ad eam constituendam liberaliter elargientem, confitemur recte: sed cum posterioribus seculis prauitate hominum & poenis partim fuisset obscurata; partim dispersa, adeo ut pene noua fuerit ad inueniendum obseruatione opus; quandoquidem & in Aegypto uetustissima disciplinarum post orientem nutrice, ut ex Herodoto uidere est, nihil admodum egregii de ea constitutum legitur, & Homerus tempore Troiani belli chirurgian potius excultam memorat, quam partes alias; Hippocrates autem Cous in Graecia primus extitit, qui praecepta per manum quasi a familiaribus & aliunde accepta, suisque animaduersionibus & experientia aucta, stabilitaque conscripsit, & in artis quodammodo corpus redegit: haud stulte nos facere opinor, cum ad illum principem scientiae medicae consti tutionem reuocamus. Hic, quae reliquis scripta posteris, ita uera solidaque deprehenduntur, ut, cum omnia uetera arroserit Paracelsus, iusseritque se sequi antiquos & nouos; tamen Hippocratica quaedam non ausus fuerit improbare, quanquam ea nege Galeno intellecta. Eiusdem sententiae est & Raimundus, qui interpretaturus illud θε in morbis, non erubescit illum senem in chymicum transformare, qui ista uoce notauerit non morborum causas, conditionem euenta occulta mirabiliaque, sed remediorum ad quintam essentiam adductorum prodigiosam efficaciam. Non possunt carere tanto autore chymici. At non semper uidetur loqui Paracelsice. Quocirca ut & Paracelsitis honorem addat, diuidunt illum quidam in nothum & genuinum, qua de re alibi mentionem feci. Uerum non est ut Paracelsici eo glorientur duce. Tantum abest ab ipsorum stolida disciplina, quantum uerum a falso, & a spurio τὸ ευγνίς. Nostrorum quidam coniiciunt eum, quanquam nec exercuerit chymian nec descripserit, tamen non fuisse eiusdem imperitum, propterea quod consentaneum sit a Salomone scientiam ad ipsum peruenisse. Sed non opus est disquisitione multa. Cum chymiae fundamenta sint eadem cum naturae primordiis, nec dissentiant ab axiomatis uerae medicinae: concedenda seni nostro est, si non singularis notitia καὶ χεi¬ ροτεχνία; attamen uniuersalis scientia, & principiorum intellectus. De Galeno res est contentiosior. Omnia uidentur concedere posse Paracelsitae. Galenum quid chymiae cognouisse, donare neutiquam posunt. Cum hoc est bellum plane ἀσπονδον. Ex reliquis chymicis, quos ueros appello artifices, ut discernantur a uesania Paracelsica, non desunt, qui & huic tribuunt plurinum, idque non immerito. Si enim Galelus non tantum Hippocratis est fidelissimus assecla & interpres, uerum etiam omnis scientiae medicae remediorumque indefessus explorator; quis dubitet Hippocrate chymissante ( ut ita loquar ) Galeno eius artis cognitionem assignare? Bernhardus certe comes, cuius liber de Hermetica philosophia superioribus annis opera Michaelis Toxitae in publicum prodiit, non tantum inter inuentores cultoresque artis numerat Hermen, Pythagoran, Aristotelem, Alexandrum, Platonem, Auicennam, Halin, aliosque permultos; sed & Hippocratem Galenumque, quasi & hi sciuerint non modo destillare, sed & lapidem aurificum fabricare. Fides huius penes autorem esto. Cum Paracelsicae uesaniae a nostris obuiam itum est, quanquam ruditas & achymia Galen creberrime fuerit opposita; tamen non est dubitatum, quin ex illo ipso etiam pro spagiria Paracelsica peteretur argumentum. Aiunt enim hostes ueritatis, nos perperam oppugnare feces Paracelsicas, quando quidem Galenus uoto suo eas comprobarit, cuius desiderio motos nos oporteat similiter παρ κελσίαν absentem quidem exoptare, praesent uero cum magna gratia exosculari: Illum caput uitamque suam nescio quibus non astrinxis periculis, quo ea, si uspiam esset, potiretur nos debere eam longe procliuioribus partioribusque amplecti ulnis, utpote quibus ne uite discrimine euenire possit. Quid ti hic hic, uir praeclare, est sententiae? Putasne aut Paracelsicos nobis suam artem notam uelle, cum non tantum occultent eam studiosius ullis eleusyniis, sed & aperte negent margaritas suas proiiciendas nobis porcis; aut Galenum Paracelsian exoptasse? Crediderim quidem ei ueram artem quadamtenus fuisse notam. Si enim uspiam eius aetate fuit; & Galenus uel formam scientiarum & remediorum etiam in remotas terras est persecutus: non certe fuerit eius ignarus. Sed Paracelsica deliria qui potuit uoto petere? Sed producatur ille locus uoti Galenici. Impostores Paracelsitae ita citant eum, quasi scripserit se omnia pericula subiturum, si quam machinam aut artem inuenire possit, ut, sicut in lacte contrariarum partium fit separatio, ita in medicamentis idem experiri possit. Uerum ego primum neque uotum ex Galeni uerbis agnoscere possum, neque deinde periculum, neque tandem talem separationem qualem usurpant chymici, licet non negem Galeno artificia similia fuisse nota, ut nec ignota principia. Uerba in 1. Simpl. med. cap. 17. ita habent: ἐν τοῖς τῶν ὑγρῶν φαρμάκων μάλιστα περὶ ὅξους ἡμφισβήτηται, τῶν μὲν ψυγρὸν ἐτι λεγόντων ἀυτὸ, τῶν δὲ θερμὸν, ἐνίων δὲ τιν ὰ μὲν θερμότητα διδόντων αὐτῷ τινὰ δʼ ἀφερουμένων, ὥσπερ οἱ λέγοντες οἷνον τεθηε ῶτα καὶ ρεκρὸν ετι τὸ ὅξος. οὗτοι γὰρ ἀπολωλεκέναι μὲν ἀυτὸ ρασὶ τὴν οἰκεῖαν οἷνου θερμότητα, σηπεδονώδη δὲ τινα προσεληρέναι. καὶ ἔγωγʼ ἂν ἐπήνεσα τὴν γνώμὴι ὐτῶν, κάξ ἑτοίμου προσηνάμην, καὶ συνεκινδύνευσα περὶ τὴν ἀπόρασιν τε καὶ δόξαν, εἴτινα μηχανὴνέξευρεῖν ἡδυνάμην, ὥσπερ ἐν γάλακτι τῶν ἐνατηον μορίων τῆς διακείσεως, οὕτω κὰν ταῦθα. Hec Galenus. Cum disceptaretur de natura aceti, dicerentque aliqui, quasdam ei partes inesse calidas, quasdam frigidas, utpote cum ueluti intermortuum uinum esset, in quo non plane extinctum esset seminarium caloris: Galenus laudata hac sententia, ultro accessit eius autores, & una cum illis periculum fecit attentando possetne inuenire artificium quoddam, quo segregarentur eius partes calidae a frigidis eo modo quo euenit in lacte. Hanc esse mentem Galeni ad uerbum expressam qui non uidet, non intelligit Grece loquentem. Hic ubi uotum? ubi discriminis & periculi sponsio? ubi separatio chymica? Tale quaerit artificium segregationis, quale est in lacte. Huius tres sunt substantiae. Una pinguis, quae uel sponte emergit, absque ulla arte. Alia ferosa; tertia terrea, ut caseus, quae duae separantur ui aceti, aut coaguli similiumue, quanquam diuturnius asseruata item secedant ultro, & cum calefacta pani affunduntur, modo lac non sit recens, non una manent. Itane chymici segregant? Dicit quidem Galenus in aceto nec inuentum esse quippiam tale, quale in lacte, neque euidenter demonstrari posse; at ubi negat segregationem omnem? Quin imo illo ipso in loco exponit modum sibi perspectum, & chymiae consentaneum, ut uideas hinc Galenum, licet lactis διάκοισιν nouerit, eam tamen pro approbata postea chymicis ratione non habuisse. Quem ergo modum adducit? Quiddam ait innatare, quod sit aquosum & frigidum; quiddam subsidere instar fecis in uino, quod sit calidum: additque: μόνως γὰρ ἂν οὕτως ἐναργῶς ἐπέδειξέτις ἐξ ἐναν¬ τίων τοῖς δυνάμεσιν συτκείμενον ἀὐτὸ μόριῶν ὥσπερ τὸ γάλα; idque asserit in omni expresso annotari succo. Ecce tibi modum separationis Galenicae, quae fere γνῆσιος est chymiae. Nam chymici quo pacto segregant? Includunt cucurbitae acetum, ignisque beneficio primum exugunt partem aqueam, quam phlegma appellant, & more aquae frigidum humidum statuunt. Inde ualentiore calore ex fecibus eliciunt acetum radicatum asperrimae eiusque calidae admodum uirtutis. Quod Galenus ratione est assecutus, id expediunt chymici instrumentis. O ergo procul absentem a chymia Galenum; O se deuouentem & periculi alligantem. Lactis autem usitatum secessum non esse chymicum, quiuis uidet. Sed & uere chymicum non ignorauit. Nam destillaturi lac spagyri, illud putrefaciunt coguntque discedere prius. Galenus ignoraritne se parationem partium per putredinem, qui tamen ἀ νομοιομερὲς statuit, & ex sententia Aristotelis de putredine est commentatus? Ecce iterum λόγῳ & arte habuit, quod operarii exequuntur laborando. Contrarium ergo concludatur ac parachymici uolunt, nempe cogitasse quidem Galenum an non ita ut lac possint segregari succi; sed cum hoc fieri non posse uideret, chymicam rationem probe intellexisse. Sed & non adeo difficile erat filtro elicere innatantem aquam, partesque calidas seorsim capere. Ingeniosiora sunt chymica instrumenta. Fateor, sed non ideo non est chymicum quid plane, si non tam fit ingeniose. Nihil simul inuentum ubiuis & excultum est. Concedunt Paracelsitae exemplum spagiricae separationis lac esse, quod tamen non usque quaque placet: qua fronte negant Galeno notam omnem spagirian? Quod autem nihil admodum dignum chymia sit in secessu lactis arguit leuis eius concretio, & potius confusio, quam Galenus non ignorabat. Ait enim non plane esse ὁμοιομερὲς, quod tamen omni uero misto conuenit. Donemus itaque Paracelsitis istud artificium, & inde utilitatem rusticamque noticiam arguamus. Galeno uero nostro tribuamus aliquid sublimius & magis industrium. Haec ego iam ad te exarare uolui, iudicioque submittere tuo. Non dubito quin gratum fecero. Uale. Epist. Xxuiii. De Argumentis Et Coniecturis, quibus constet quodnam quomodo sit elaborandum. Ad Casparum Bauhinum Phil. Med. botanicum & anatom. Basileensem. Est apud Theophrastum in metaphysicis quaestio quaedam non iniucunda, utrum nempe omnia fiant finis alicuius gratia in natura, an uero quedam temere & necessario. Aristoteles quidem sepe usurpat hoc, quod Deus & natura nihil faciant frustra. At tum ipse agnoscit causam fortuitam, naturaeque monstra: tum discipulus Theophrastus quibusdam exemplis temeritatem probat. Quorsum enim, inquit, sunt fluxus maris & refluxus? In ipsis etiam animalibus multa existunt temeraria, ueluti masculorum mamme, & pilorum quibusdam in locis productiones; & alia non pauca quispiam deprehendat eiusmodi. Hec multis Theophrastus. Cogitaui similiter de externo rerum uultu, sitne is a natura productus ad indicandum uirtutis internae habitum, emolumentumque an uero nihil praeclari inde possit colligi. Huic questioni finitima est alia, qua inquirimus quidnam in chymicis operationibus sit sequendum; fortuitone segregationes apparatusque instituendi, an ad arbitrium consensumque artificum solo usu rerum absque naturae argumento inuentum comprobatumque confugiendum; an uero etiam in natura sit aliquid indicii certi, quo discamus operandi morem, & ex quo sit facienda medicina ad caput uel ad pedes; ex quo item oleum, aqua, puluis. Non desunt qui nihil horum attendendum putant; sed operandum secundum artis leges. Naturam enim ipsam postea unumquodque accommodare suo membro citra nostram curam; euadere etiam unumquodque ita, ut per naturam est adaptatum. Itaque iudicant si facta sit medicina ad caput; eam sponte sua pectori non inseruituram, natura gaudente natura, & sibi familiare attrahente. Hos oppugnant alii, qui nihil discriminis statuunt, opinantes omnia esse accommoda omnibus, & quod uni parti nocet, non parcere altei; quod unam purgat, idem totum. Itaque gloriantur de uniuersalibus purgationibus & auxiliis. Neutri horum indigent signatura rerum. Alii signa rerumque notas neutiquam contemnunt, sed omnia que in externo mundo sunt ad hominem ita referunt, ut caput capiti epar respondeat epati, uitriolum uitriolo, fa sali. Itaque foris quaerunt corda humana, cerebrum, pulmones & reliqua. Quod tam rarum apparet ut pulmo, id huic socium & familiare faciunt; quod capitis cerebrique re praesentat effigiem, id cerebro; quod macula rubeas obtinet, id sanguini addicunt; quo mentulae & testiculorum formam refert; i conciliant his ipsis. Graui iudicio uidetur res egere, quodnam ex his tanquam uerum sit sequendum. Non refellam iam sententiarum absurditates. Quid sentiam ipse in tuo deponam sinu. Fortuitum absolute uix quicquam esse iudico. Ut enim logici aiunt, fortunam causarum ignoratio peperit. Quodammodo uero, πρός τι καὶ κατὰ τι aliquod esse nihil prohibet. Cum enim philosophus τὸ τινὸς ἔνεκα ita contrahat, ut tantum uideatur in naturalibus agnouisse: Inquit enim Rem a materia abstractam nullam scientia naturalis contemplari potest, quia natura rei alicuius gratia facit omnia: rebus autem abstractis abiunctum id est quod sub hoc τινὸς ἔνεκα, uerbo intelligimus: certae artis resperectu eiusque physicae dicetur fortuna, ubi per se quidem generatione uniuoca, nihil fit temere; at aequiuoce & ex accidente fiunt multa. Est autem omnium uniuocarum generationum finis ipsa forma rei & perfectio, sicut ipse philosophus iterum disseruit, cum scripsit: principatum illa causa obtinet, quam sub hoc uerbo, cuius gratia, significamus. Haec enim ratio est; ratio autem principium est pariter in rebus tam arte quam natura constituendis, quanquam naturae operibus potius quam artis coniuncta est ratio boni & pulchri; & alibi: ponimus causarum genera quatuor; primum cuius gratia, ut finem; secundum substantiae rationem, que quasi unum quoddam fere existimanda sunt. Nam homo ideo sic genitus est, quia hoc homini est esse, seu in hoc finis & perfectio eius consistit. Ita & herba ideo sic facta est, quia hoc erat ei bonum pulchrumque secundum substantiam. Quae declinant hinc, ut monstra quanquam suas & haec habeant causas, & sic absolute non sunt fortuita; tamen in fortuitis habentur, quia praeter rationem solitam naturae perfectamque ultimo, sunt genita. Ex hac sententia aurum non genitum est ita quia cor est hominis; sed quia hoc auro est esse. Si qua ergo est analogia quorundam, qua uidentur alterum esse alterum, ut argentum, hominis cerebrum; ea nec principalis est, nec perpetua. Qui uero chymicus scire cupit quodnam cui conueniat, & quodnam ex quo sit comparandum; is utatur sensibus suis & ratione, & saepe experiundo certitudinem uenetur. Axiomata physica de materia naturali in uniuersum testantur, quod sit omnium formarum naturae susceptiua. Sed cum non inueniatur nisi informata singulariter; in hac autem potentia mutationis interdum remota sit, interdum propinqua; prudenter coniiciet, ad quidnam statim procliuis res sit, & ad quid non nisi per longas mutationes perueniri possit, & quo accedere sit artifici impossibile. Deinde contemplabitur uirtutes maxime secundum gustum & tactum proxime odorem & colorem. Inueniet hinc quod nam elementunm & quod elementare; & hoc uel proxime uel remote. Quae ergo in aerem, quae in aquam, terramue possint apte deduci, nouerit simul. Ita discernet inter oleosa, spirituosa, odorata, sapita & caetera. Si deprehendet uni plures adesse δυνάμεις; nec tamen separare uolet crassa a subtilibus; quanam forma commode possint donari per artem deliberabit. Adiuuat hanc considerationem rendi artificium. Si enim calidum siccum requiras; non, studebis aquae si penetrans: negliges crassum & sic deinceps. Ubi certus es de ratione usus; ars monstrat operationem & proaeresin dirigit. Ita in mistis sunt duo corporis principia, quae possunt inde exire denuo. Haec in se mutuo transmutari queunt. In multis sunt diuersae humiditates, ut in plantis & animalibus In radicali crasis cum uirtute specifica consistit. In elementari parum inest. Plus in alimentaria quae iam immutata est quodammodo. Ita discrete sunt crases ossium, carnium & reliquorum. Obseruatum item est quaedam durare, quaedam fugere certo apparatu; Quaedam sic elici, quaedam aliter. Omnino pondus, lenitas, raritas, crassities, & relique affectiones monent, sitne calx & sal, an humor efficiendus, calx etiam & sal promte abeunt in liquores. Itaque per ea ad hos iter est. Ita considerabitur fortis mistio & leuis; fixitas & fugacitas homoeomeria & heterogenia, uapor & halitus, quorum omnium naturam probe persecutus est in 4. meteor. philosophus. Quae uero indicia ex medicina summantur; patet ex catalogo ἐνδείξεων auxiliique modo. Adulandum nonnunquam aegroti palato & naribus est. Reliqua patefacit ars ipsa & industria utentis. Ego tibi pluribus molestus esse nolo. Uale, & si bene sentio, comproba. Epist. Xxix. An Chymicus Apparatus Dependeat ex consideratione chyli, chymi, & ὁπῦ. Ad Celeberr. Uirum D. Felicem Platerum Phil. Med. & Profess. Basileensem. Amo te, uir praeclare, non tantum propter eruditionem & experientiam tuam singularem, sed & insignem qua me aliquando complexus es, humanitatem, quam non spero ullo unquam mortali clausum iri termino. Amo uero etiam & admiror uehementer incomparabilem uirum, D. Theodorum Zuingerum familiarem tuum & amicum pridem in Christum pie defunctum, postquam, plusquam Herculeis in arte medica illustranda beneficiis affecit seculum nostrum. In huius cum nuper inciderem epistolam ad Petrum Monauium scriptam & a clarissimo Scholtzio cum Cratonianis editam, legi de chymicis quaedam, quorum explicatiorem doctrinam tu proculdubio qui eius uiui mentem cognouisti, probe tenes, quamque ut mihi communices per humanitatem tuam te rogo. Uideri is sibi scribit ut in animalibus, sic in plantis triplicis concoctionis uelut effectus quosdam esse, χυλὸν χυµν ὸπὸν, licet in aliis appareant magis, quorum singulis suus insit spiritus: singuli etiam solidae parti tanquam carnibus, & ossibus inhaereant. Exempli loco adducit uinum, quod ratione partis spirituosae, spiritus reficit: respectu ὅποῦ terrei penetrat suo modo & deterget: respectu γυλοῦ κὶ γυμοῦ sic nutrit, quia orta a principiis uim attestantur suorum principiorum, & ex tribus illis humoribus quidam terrae, alius aquae, tertius aeri proportione respondet. Addit, quod horum ipsorum singuli rursus a reliquis separati in partes alias iisdem principiis respondentes separari a natura possint argumento chymicae analyseos. Haec Zuingerus. Non est obscurum irrepsisse in chymian prauam quandam libidinem, ignorantiaeque turpissimae praetextum, dum quiuis delirus ollis igneque chymico res aggredi coquereque sine modo annititur, & quicquid forte prouenit, id ad peculiarem redigit classem, cum magno supercilio de nouo inuento sibi gratulatus, gloriatusque. Huic uitio occursurus ille philosophus naturae fontes monstrat, & terminum quo sit consistendum ita ut quicquid fit ultra praescriptum naturae, id ab arte tanquam alienum adulterinumque exulare iubeatur. Scipsit pridem Hippocrates in corpore nostro tria esse; spiritus, humores & solida, quibus inseruire necesse est omnia quae foris in eius accersuntur auxilium. Tanquam enim terminus rerum post Deum sit homo; omnium naturae proportione respondent humanae. Itaque & in externis est pars spiritalis; est humida; est solida; & spiritus resident in humoribus, humores infiguntur solidis, ut ita haec sint substrata omnibus. Humores autem non sunt uniusmodi, sed triplices ex distinctione Zuingeriana, quos & ipsa experientia in plantis & animalibus obseruat. Hinc euenit ut & spirituum genus sit triplex, unicuique inexistente suo. Omnis item humor inexistens corpori non est simplex sed mistus. Itaque artificio separatorio ex quolibet principia possunt elici corporea, quae respondeant naturis elementorum nempe terrae, aquae & aeri. Probe sane uidetur subducta ratio esse, & inuentus chymicarum essentiarum numerus. Pars enim solida, cum non tantum constituta sit principio ex humoribus sed & nutriatur iisdem potissimumque chymo, ex quo transmutat sit fit ὅπὸς; si resoluatur praebet initio aqueam eamque elementarem humiditatem, quam chymici appellant phlegma interdum. Deinde exhibet oleosam substantiam humori radicali congruam, & tandem, salem. Oleum autem duplicis est naturae. Quoddam enim aereum est, quoddam igneum. Itaque hinc apparet, quod aqua chymica oleum & sal, in ipsa natura sint fundata, quae cum etiam principia & elementa uocentur propter uirtutis diuersitatem & consistentiam; constat non quidem principaliter, analogice tamen, & ἐπομένως etiam elementa spectari a chymico. Hinc discimus operationem circa elementorum separationem non distare a resolutione in aquam, oleum & salem. Sequuntur humores triplices. De his ait idem autor quod similiter possint resolui. Uerum cum nondum sint ita perfecte excocti, sicut partes solidae: sunt enim harum gratia, & ad harum naturam tendunt, nisi forte excipere ὁπὸν uelis, qui tamen, si pinguedini & adipi respondet, non potest eximi nutrimentorum classe: Ideo minus elaboratas essentias praebebunt; & hic quidem etiam non sine discretione. Chylus enim crudior est chymo, & hic non ita coctus, sicut ὁπός. Unde patet optimam uim expectandam esse ex solidis; proximam ex opo tertiam e chymo, ultimam chylo. Quod spiritus attinet, quoniam a chymico non petuntur in sua forma: neque enim ita ueniunt commode tum ad elaborationem, tum ad usum; sed liquidae consi stentiae uultu, eoque duplici, uaporoso scilicet & halituoso; illum aquis annumerem; hunc oleis. Quoniam autem etiam in apparatu extractioneque non segregantur aut seorsim exeunt humores, sed cum parte solida magna ex parte coniuncti, nisi quod elementarem aquositatem uaporosamque interdum ante opus detrahimus exiccando: preter tres illas substantias, aquam scilicet, oleum & salem, constituenda est quarta, quam aliqui extractum uocant, omnem rei uim continens, quandoquidem & salis plurimum & aquae & olei adhuc commista & naturali crasi donata, secum uehit, & sic ab essentia totaque natura non distat, nisi quod haec est subtilior & multiplici industria magis elaborata, ut quintam naturam referat sui & nobilitate & perpetuitate; extractum uero corpulentius, crassiusque est. Quinario itaque iam numero ex his principiis omnis chymicae elaborationis comprehendetur ratio, quod quidem attinet finem artis principalem. Nam quae ministrant his, ut menstrua, lixiuia & similia, obiter accedunt; & sic aqua oleum sal essentia extractum chymicam absoluent disciplinam. Ostendit idem etiam usus. Nam aqua inseruiet omnibus, in quibus abluendum est, detergendum, humectandum, refrigerandum. Oleum, quia duplicis naturae est aereae & igneae; adhiberi poterit ad penetrandum, resoluendum, calefaciendum, siccandum, humeictandum & reliqua; quin & aduersabitur putredini id quod igneum est; & cum balsamus rei sit; simul roborabit tota natura. Sed hoc praestabit melius essentia. Extractum nutritioni inseruiet, si est ex nutrientibus; purgationi & aliis medicationibus si expurgantibus. Sal roborat unitque partes, humiditates absumit, incidit & alia peragit, secundum naturam eius ex quo est factus quam seruant item reliqua. Nihil enim ita mutatur, ut nihil pristinae naturae redoleat. An non ergo pulchram nobis uiam monstrauit Zuingeriana industria? Sed non desunt quae opponi possint. Chymici enim longe plura ex rebus comparant. Primum namque elixiria componunt non minori industria, nec usu uilipendendo. Sed huic obiecto occurri facile potest. Nam cum elixiria apud artifices praestantiores compositione essentiarum fiant; Zuingerus autem hanc non prohibuerit, sed liberum reliquerit ius componendi; non excluserit haec sed inclusa comprehenderit. Deinde constat in chymia, multa fieri per modum tincturarum, & exaltationum. Nam integra quaedam saltem foris expurgata efficacibus immutant tinguntque essentiis, itaque elaborant ut non inferiore sint ab optimis censu, quo pacto metalla transmutant, & uari colorant ut pro praestantissimis ueneant. Quaedam gradu exaltantur purificantur que citra resolutionem, ut sales, etc. Ab aliquibus saltem abstrahunt colorem, uocantque tincturas ueras. Insuper puluere concinnant, & Turbith; & tota mineralium classis neutiquam uidentur, attacta? Zuingero esse, utpote cuius διάνοια se non extendit ultra uegetalia & animalia, neque fieri communis potest, cum in mineralibus nec chylus nec chymus sit nec o¬ πός. Ubi calces, ubi spiritus, & aquae forte minerales? Ubi Mercurii?aurum poculentum quam celebre est in chymia. Hoc classi praedictae non consentit. Omitto magisteria, arcana, ens parimum primam materiam quorum nihil memoratur a Zuingero. An itaque adiiciendum quid est descriptioni superiori? Quid si analogice mineralia accommodaremus uegetalibus? sa quidem utrobique conuenit, ut & aqua, nisi quod natura generis seruetur. Calx turbith pulueresque sint uel essentiae uel extracta forma sicca puluereaque repraesentata. Nam non latet uario uultu donam posse rem eandem. An dicendum est quo sint non ultimi fines, sed disposita ad eum materia? Nam resolui in liquores possunt Spiritus congruunt aquis uel oleis. Tincturae rae ratione saltem ita uocantur. Arcana, magisteria & reliqua iudicem esse otiosa nomina Paracelsicae superstitionis, quanquam ab aliqua passione, aut communitate disciplinae item conficta sint quaedam. Sed de his deliberandum uberius est. Si non sufficit Zuingeriana διαγραφὴ; non tamen est ἀ¬ προσδιόνυσος. Tu uiue & uale. Epist. Xxx. De Tincturis. Ad Uirum Praestantem D. Felicem Platerum, Phil. & Archiat. Basil. Multa tincturarum alchymicarum apud philosophum inueniri argumenta, praesertim autem earum quae ad rem metallicam, in qua primitus fuisse artificium Hermetica disciplina & commentaria Gebri testantur, spectant, neminem latere puto nisi qui in operibus philosophi non admodum est uersatus. In fine tertii meteororum meminit ὀρυκτῶν, quorum quaedam sint κονία κεχρωματυσμένη, qualis est ochra, sandaraca, minium, & ex puluere facta cinabaris: ex quibus uerbis elici etiam Graecum tincturae nomen potest quasi χρῶμα¬ τισμὸς uocanda esset. Artificiosas uero attingit in fine primi de orcu, ubi de stanno ( καττιτέρου ) disserit quod πρὸς τὸν χαλκὸν ἔ¬ παμφότεείζῃ καὶ ψελλίζηται, apparente aere tanquam materia susceptiua; stanno uero tanquam forma. ὁ γὰρʼ καττίτερος ( inquit ) ὡς πάθος ὧν ἄνευ ὕλης τοῦ χαλκοῦ σχεδὸν αρε νίζεται καὶ μιχθεὶς ἄπεισιχρωματίσας μόνον. lt in mirabilibus meminit aeris Indici adeo lucidi, puri & rubigine carentis, ut colore distare ab auro percipi nequiuerit: & inuentos plures in Darii poculis cados, qu non alio pacto quam odore aenei sint ar aurei cognosci potuerint. Qui illum librum est interpretatus, chalybibus attribuit sophisticas metallorum tincturas. Ita enim refert: chalybes in insula quadam parua aurum ex pluribus rebus componere inquiunt, qua de causa & in metallis id refundunt, ut emptores decipiant. Sed Aristoteleus textus non uult istud. Nam ita habet: φασὶ δὲ κὶ τοὺς χάλυβας ἐν τινί ἐ¬ περκειμένῳ ἀὐτοῖς νησιδίῳ τὸ χρυσίον συμῥορεῖσθαι περὶ πλειόνων. διὸ καὶ ἐν τοῖς μετάλλοις ἀναχίζουσιν, ὡς ἔοικεν. Hoc tu iudicabis. Illa certe historia chymicum aurificium manifeste comprobat, quemadmodum & poculum Esdrae, quod fertur e Babylonia Hierosolymam deportasse. Hoc saltem interest, quod ueteres uideantur fuisse in confessione ueritatis candidiores plaerisque chymicis qui pro ipso auro talem tincturam habent, cum aeris natura non plane sit abolita. In eodem libello describitur etiam aes moscynicum non commistione stanni factum, sed terrae quae cum eo eo uel nascitur uel decoquitur; unde euaat ludicissimum candidissimumque. Adit autorem temperamenti, qui proculdubio chymicus fuit, si quidem chymia o initio eiusmodi tincturas est professa; seminem docuisse artem, unde euenerit uo tempore aerea uasa eius regionis minus praestantia fuisse superioribus. Notandum inde uidetur; quod eiusmodi tinctura etiam naturae fiat ingenio, sicut de orichalco fossili referunt quam imitata postea ars etiam suo motu simile temperamentum confecerit, quo pacto usitate quatuor centussibus aeris mista una centusse cadmiae citrinae, aurichalcum fit artificiosum. Secundum istam Aristotelicam sententiam etiamnum hodie chymici elixin suum tincturam appellant. Cui aque dubium esse, Felix honorande, potest, quin de tincturis separatim sit praecipiendum in chymia, cum certum sit eas substantiam in ea arte habuisse longe ante Alexandri Magni tempora. Sed nec in metallicis seu mineralibus tantum ille locum habent. Ut progressum ad humana corpora, uel omnino animata in requis est, ita & in tincturis. Itaque chymiatri tincturas etiam essentias nominant chymicas, quae alterandis corporibus humanis adhibentur siue ut confortentur, siue dyscrasias amittant & renouentur, quo pacto loqui consueuerunt. Itaque notantum alia erit naturalis alia artificialis; sed & quedam metallica, quedam animalis. Paracelsus pro sua audacia etiam tunc tincturam nominat, cum medicina non tollit morbum, sed colore inducit membrum aegrotans ut sano uideatur simile. Hec quid distat a pigmentaria? Non quidem negem tincturae amplitudine uel quamuis colorationem comprehendi, adeo ut Indi sua corpora pingentes & fullones pannos imbuentes coloribus tingere dicantur, sicut & foeminae colorem alienum faciei illinentes: ueruntamen chymicae illae non sunt, sicut neque medicae, quanquam in cosmetica aliquid de illis dici soleat. Idem autor uult etiam tunc tingi corpus, cum hydropis causa non eiicitur ex corpore, sed mutatur in salubritatem. An non rideas hominem? Qui potest illa ita mutari absque abolitione? Uidetur palliatiuam curam uelle notare. Sed haec longe diuersa est, cum causam non ita mutet, sed saltem actum effectumque eius compescat & dissimulet. Quanquam autem ita deliret; tamen interdum cum artificibus loquitur, appellando tincturam quamuis essentiam chymicamque cum colore natiuo rei est, & efficaces in medendo obtinet uirtutes, quales praedicant de tinctura auri, antimonii, croci, rosarum & similium. Meminisse autem oportet quasdam simplices esse, quasdam compositas. Utraque rursum est aut aut ex integris ( Nam inueniuntur etiam integra quae tota sunt tincturae ) aut extractis. Extrahuntur uero uel que actu in rebus sunt, ut ex croco rosis & similibus, uel quae prius ui ignium ex potentia in actum sunt productae, ut in antimonio, margaritis & similib. Hoc modo etiam tota integra abeunt in tincturam sicut aurum crebrius caementando summam acquirit rubedinem, qua tingere argentum potest. Est & quaedam fixa, quaedam fugax. Fixa tinctura ex auro fixo paratur, potissimumque ualet in mercurio. Non fixa uulgaris est rerum fugacium commistio, quanquam altera constantior est altera. Paracelsus crocum & sulphur habet in censu naturalium integrarum. Sed fallitur. Nam ex his separari tincturam relicto corpore certum est. Extrahuntur tincturae interuetum menstrui alicuius ut spiritus uini, aceti, aque fortis, lixiuii, aque & aliorum, ita tamen ut rei compages prius sit domita, quo possit reddere colorem. Sulphuris colorem negant extrahi posse nisi arcano tartari. Quedam exeunt cum proprio succo ut purpurae sanguis, uiolarum & aliorum colores. Abstracta aquositate inspissantur. Illorum sententia, qui putant colores seorsim sine aliquo corpore exire posse, aut explicanda est aut explodenda. Quasdam, autem exaltari posse antenquam educantur non est ignotum, ueluti in praesilio cui adiicitur alumen. Ubi in tenui haeret spiritu, magna requiritur attentio, & singulariter electus liquor, ni cum suo succo exprimatur. Eiusmodi tincturae etiam studiose sunt asseruandae. Exolescunt enim ad aerem. Quaedam ignem non fetunt, Quaedam statim deponuntur, adeo ut etiam in transcursu aqua coloretur, quod euenit etiam in destillationibus, ubi flores alembico imponunt crebroque mutant, & aquam eliciunt cum colore floris. Alii tincturas allinunt rostris. Sed non addo plura. Inclino in hanc sententiam, quod tinctura chymica sit essentia suo colore affecta: quod si tibi quoque uidebitur, confirmabor. Uale. Epist. Xxxi. De Uentriculo Struthionis & astro chymico. Ad Excellentem Phil. Et Med. Felicem Platerum Profess. Acad. Basileensis. Non esse simplicem calorem qui in uentriculis animalium cibos terit, soluit, coquitque & immutat, sed crasi & proprietati totius substantiae coniunctum, ex euidentia operationis naturalis in ipsis est manifestum. Leones canesque aliqui ossa comminuunt & in succum uertunt: serpentibus dictum est: Terra uesceris; arena creduntur uictitare conchylia quaedam: Gallinae aliaeque aues lapillos atterunt etiam ipsis oculis cum admiratione intuentibus extractum e uentre lapillum semiabsumptum: Aristoteles in mirab. mures rodunt ferrum: In Cypro dicunt ms ferrum comedere. formicae Indicae aurum in cibum comportant: inuenta & aurea moneta est, quae cum aliquandiu in humano uentriculo & intestinis latuisset, in ualde tenuem lamellam signo extrito abiit: Struthionem pene ipsam uincere admirationem fama est. Tradunt enim aliqui non aurea tantum & argentea hunc deglutire & concoquere, ( quanquam aliqui eludant obseruationem ) sed & ferrea & lapidea. Haec quinam ignis elementaris prestare queat? A quonam unquam absumpta digestaque terra est? Non absque re itaque chymici id quo metalla edomantur, uoranturque & digeruntur ita ut in succum partim abeant, partim cineres, uentriculo struthii adaequarunt, sumtamque inde appellationem huic tribuerunt. Est id non aqua caustica, quam fortem appellant; non spiritus acer, nec flamma uulgaris, sed ignis gehennae, qui nulla re domitum aurum, omnique flamma naturali superius adeo uincit, soluit & mutat, ut de tota sui decedat natura, inque principia redeat, ex quibus est procreatum. Opinantur aliqui spiritum salis tartarei, cuius ope per aquam uiuam mineralem, in hydrargyron mutatur aurum & argentum, ita appellari. Sed quia hinc non prodit seminarium principium, & nutritiuum; non consentit cum re ipsa. Uenter struthionis est mercurius philosophorum ex crudo fabrefactus, quanquam & corporum mercurius mineralis ita soleat appellari. Sed is principaliter notatur, & additadeterminatione, qui in terra crescit, solet distingui. Non negem athannorem seu furnum arcanorum etiam isto uocabulo designari; sed is non est sine hydrargyro philosophico. Quid tu hic Platere? Acune rem tango? Nitor coniecturis non friuolis. Ueruntamen si tibi erudiendus uideor, non aegre feram. Ita de astro chymico sententia mea est, quod nihil sit aliud quam essentia cuiusque rei extracta & coelica puritate efficaciaque, quantum concessum est rei elementari, imbuta. Unde astrale, quicquid astrorum naturam imitatur eum in modum elaboratum. Non desunt qui in omni elementari aliquid de ipsa coeli substantia inesse dicunt. Hoc cum separatur ab elementis, non imitatione sed natura propria coeleste esse uolunt, argumento quod Plato in lucentibus coelestem agnouerit igniculum. Sed ego de his quod pro certo affirmem non habeo. Tibi si quid est explorati, quaeso ne me caeles. Ualetudinem cura diligenter. Epist. Xxxii. De Aqua Paracelsica Immatura, lilio & lapide philos. Ad D. Felicem Platerum Phil. & Med Basileensem. Nullum autorem tam malum putabat Plinius, quin ex eo aliquid boni succi possit exugi. Perniciosus scriptor est Paracelsus: sed in his que confinxit, murauitque ipse. Quae ex ueterum doctrina hausit; ea aliquando syncerius, quasi ipsa necessitate tractus ac uoluisse creditu, exponit. Itaque libros eius non plane putauerim inutiles esse. In eorum uno scriptum est: In minerali lapidis inucniuntur tres substantie seu naturae mercurius, sulphur, & aqua mineralis per quae est a natura compositum. Soluitur autem chymia per suum ipsius succum seu aquam, que nodum maturuit in uiscere terre in quo occusiatur, & accedentibus astris coeli ad natulam martio prodit & successiue maturescit. Quid quaeso his designat uerbis? uidentur antiquitatis esse. Nisi fallor, aurum minerale uocat; succum proprium, hydrargyrum philosophicum, qui, cum in terra est, crudus est & occuitus. At cum sublimatione chymica educitur, & per astra, hoc est, essentias chymicas purgatur, prodit calore foecundo qualis est martii, & coctione philosophica ad maturitatem perducitur. Sed quid lilium? De hoc par dubitandi est causa. Paracelsus nuncupat ita materiam tincturae philosophicae. Aliis est ipsa tinctura & lapis. Dornaeus cum descripsit tincturam antimonii, addit, esse altissimam Lili preparationem, quod mihi ambigue dictum uidetur, cum possis intelligere, processum istum consentire cum praeparatione Lili ueri, uel ipsam tincturam stibii esse lilium. Quid si lilium non esset lapis perfectus sed saltem id quod a prima exit operatione, quo utuntur ad medicandum morbis? Foret sane infans natus ex coniugio maris & foeminae in mercurio crudo, qui nondum maturuit in terra, seu nondum in metallum coaluit, quique praeparatione sua transit in mercurium philosophorum. Foret & serpens, qui propriam deuorauit, caudam; & puer suo nutritus lacte, quod & uirgineum nominatur. Lapis autem elixio dicitur ob essentiarum trium compositionem, quarum natura maxime est amica. Interdum nominatur aqua permanens in praxi tertia, ubi non amplius metuit poenas ignis. Tinctura dicitur, cum iam ad tingendum est aptus. Omnino uidentur praeter rem multiplicari res chymicae. Breuitati studendum est in artibus, & quorum unum est artificium, aut quae uno commode fieri possunt; non sunt temere diuellenda. Itaque lilium & lapidem inter essentias haberem a suis sordibus liberatam illam; hanc etiam exaltatam, & compositione in elixirium classem admissam. Tibi quid uideatur, ubi libitum fuerit, aperies, Uale. Epist. Xxxiii. De Uitris Chymicis, Clisso, acida muria, regulo, lixiuiis, etc. Ad Magnif. D. Felicem Platerum, Archiatrum Basileensem. Uersanti mihi nuper in scripto quodam chymico uariarum rerum spagyricarum tum uirtutes eximie praedicante, tum praxes operationesque docente, occurrit mirificum admodum spiritus salsi encomium, ut & uitriolati. Dicit autor nullum esse morbum, & ne cogitari quidem posse ullum, cui non sit exigendo, adeo ut eo salis spiritu quo corrosum sit & potabile factum aurum, ab agone reuocati sint quidam domitique morti uicini morbi. Non immerito mirari subiit, cur tanta nobis arcanorum, essentiarum, magisteriorum, entium & aliorum obtrudatur copia, cum unius spagyricae essentiae tanta dicatur esse uirtus. Ars non consistit in superflua rerum multitudine, sed in his quae ad operis integritatem sunt necessaria. Cogitaui itaque an non clissus, uitra chymica, acida muria, regulus, lixiuia seu capitella, ut uocant, sint exterminanda, & uel in praeparatoriis saltem habenda, uel ad capita artesque: genuinas reducenda, remittendaque. Clissus. Clissum describunt, quod sit commistio diuersarum essentiarum ex diuersis unius plantae partibus, quarum quaeque sit suae perfectionis tempore collecta, purgata, digesta, & in essentiam redacta, extractarum; ueluti cum ex una oleum, ex altera sal, ex tertia aqua, & sic deinceps facta sunt; ea coniunguntur ad ignem modicum, uniunturque uel forma liquoris, uel pulueris, idque uel semel diuersis cucurbitis uno alembico conclusis, destillationeque facta; uel ordine quodam, more imbibitionum. Non absurda est haec congeries. Refert enim lapidis philosophici confectionem, & ueras rerum essentias omni sua uirtute instructas. Imitatur etiam elixiria, quae nobilis efficaciae esse nullus ignorat spagirus. An ergo peculiare quoddam artis caput est clissus? Ego essentiis uel elixiriis aggregarem. Uitrum stibii. Inter chymica uitra maxime usitatum est, quod e stibio conflatur, quod tamen differentis est uirtutis. Quoddam purgat ualidissime. Quoddam paulo mitius, ut Ranzouianum. Quoddam sudorem saltem mouet; quoddam plane nihil fatigat corpus. Potest et hoc referri ad aliquod ex superioribus. Aiunt arcana in uitris esse. Referantur ergo ad essentias, uel turbith, nisi mauis annumerare his, quae chymum purgantium proportione referunt. At oseu discreta est. Potesrimus essentlarum speciebus, quae dissentiente fiunt modo, asscribere. Scoriae stibii. Sed quid tunc de scoriis seu recrementis antimonii fiet? Ita enim nominant uulgo ob similitudinem quandam Regulum corruptum. Num chymica essentia etiam est in recrementis? Atqui fugiunt artifices haec cane peius & angue. Repraesentant scoriae uitrorum naturam. Dicemusne illas quidem per se esse reiectaneas; at quia aliquid essentiae continent, in precio haberi tanquam magisteria, donec id sit extractum? Sal stibii aurum medicorum. Et certe ex Reguli corruptione oritur tum sal antimonii, quod aurum medicorum uocant, tum oleum ualde praestans. Multa fiunt inter uias ad finem, quae partim purgata sunt, partim impuriora manent. His utuntur interdum etiam solis. Itaque non quidem habenda fuerint inter opera praecipua; sed tamen nec omnino abiicienda. Uerum aliud oboritur dubium. Si uitrum & scoriae uitratae sint eo ponenda loco, conqueretur purissima antimonii glacies, Carneolus, Rubinus, etc. Purissima stibii glacies. se praecipitatam suae dignitatis fastigio. Ita enim essentiarum titulo excidet. Quid etiam respondebimus Paracelsicis, qui per magisteria res totas uertunt in magisteria, & stercora quoque ita expurgant, ut tota fiant essentia? Ita ex salibus, uitriolo & aliis pene nihil interdum abiiciunt. Aerugo. Aeruginem asserunt esse magisterium Ueneris: Essentia mutabiles. & ita de aliis. An concedendum essentias non plane immutabiles, incorruptibilesque esse, licet id glorientur fanatici quidam; sed in se transmutari? Concedendum etiam non omnia per naturam dari impura; & quaedam ab arte non meliora, sed deteriora reddi, itaque relinqui sibi oportere, saltem alienis foris adhaerentibus reiectis? Certe uidentur uitra & scorie arti maculam quandam aspergere uelle, ni eas recipiamus sede quadam excellente, qualis est magisterium dictum. Regulus. Regulus speciatim exit ex antimonio, quanquam metallici excoctores suum quoddam argenti satis depurati indicium eodem uocent nomine. Uulgares officinae pro marcasita uendunt. Stella. Aliquoties liquatus abit in stellam, eodem plane uultu, quem exprimunt pictores, & statuarii, cum radiis distentis. Plurima ei tribuunt arcana, adeo ut inde prolicitum puluerem, aurum medicorum appellent, sicut ante monui. Quid de hoc sentiendum? Num reseruandus, an ad liquatoriam ablegandus? Mihi uidetur materia essentiae chymicae esse potius, quam essentia, perinde ut & de scoriis iudicaui. Oxalme. Acida muria, & lixiuia ministrant operationibus chymicis. Lixiuia. Fit autem illa ex aqua, aceto, & sale: aut etiam ex sale & aceto tantum, qua mistura utuntur ad mercurium nigredine sua exuendum, ut uidere est apud Lullium, Ulstadium & alios, & ipse uerum expertus sum. Sed non est excedendus epistolae modus. Iudicium tuum etiam hic expecto. Uale. Epist. Xxxiiii. De Auro Uitae, Realgare, Sanguine lacertae, xenechdo, lacte uirginis, & aliis. Ad Magnif. D. Felicem Platerum, Archiatrum Basileensem. Inexhaustus est thesaurus chymia. Subinde aliquid oritur noui, & quantum didiceris, semper aliquid discendum restat. Concinnant artifices uitae aurum, aurum potabile, sanguinem lacertae, Realgar, xenechdon, lac uirginis, risam galli, laudanum opiatum, & nescio quae alia. Si omnia in artem sint assumenda, ultra Caucasi magnitudinem crescet. Tuo acumine mirifice delector. Apud te effundo mea cogitata. Tu delectum facies. Aurum Uitae. Aurum uitae non primariam chymiae partem assero, sed opus quoddam, quod ex chymicis existit ad usum nempe certum destinatum. Referri potest ad elixiria sicca uel turbith composita. Fit enim ex tur¬ " bith minerali edulcorato & auri subtilissimo puluere ex amalgamate producto & ab igni purpureo puniceoue colore donato, postque misto illi. Si omnes tales misturae pe290 Epist. Chymicarum liare membrum artis constituant: negem artem unquam conformari complerique posse. Sunt enim compositiones eiusmodi, ut plurimum non necessitatis, sed arbitrii, quod in infinitum se extendit. Sanguis lacertae. Sanguis lacertae oleum uel liquor uitrioli rubeus est. Ministrat essentiis chymicis, perindem ut aqua fortis seu regia. Illa enim praecipitatur mercurius, ut fiat Turbith. Illa soluitur aurum, & quaedam comparantur alia. Elicitur ex illo etiam spiritus uitrioli acidus & dulcis cum phlegmate. Uitrioli spiritus. Itaque etiam materie rationem obtinet. Realgar; Realgar. inquit Dorneus, fumus mineralium est; qui concrescit excipiturque; non raro, ut in metallinis spodium, pompholyx; item flos antimonii. Realgar. fixum. Realgar fixum nominant misturam ex auripigmento & sale petrae non amplius ebullientem in igni. Materia est olei arsenici, quod nuncupatur etiam balsamus & butyrum arsenici, licet alias etiam obliterato uocabulo arsenici substituant uocem. Butyrum solis. Solis, uocantes butyrum solis, oleum compositum ex oleo arsenici, ol. Hydrargyri, uitellorum & aliis; tunc tamen, ni si fallor, non arsenicum sed auripigmentum intelligentes. Non probo tales mutationes. Sunt enim tegumentum maliciae & imposturae, qua pro auro uenditur auripigmentum. Et aurum medicorum dicitur, quod ne gry quidem auri obtinet, quomodo superioribus temporibus, uiuente Erasto, euenisse, ex scriptis eius notum est. Esto ergo realgar arsenicale quiddam. Referri cum butyro ad essentias potest; siue olei, siue pulueris, aut florum fiat forma. Ubi componitur; compositorum classi subiungetur. Quidam Italus putat, Paracelso realgar etiam dictum esse mercurium sublimatum certo artificio. Fides esto penes ipsum. Xenechdon peculiaris compositio Paracelsi est. Fit ex uenenis, ut & risa galli, quanquam adiiciant alexiteria quaedam, & interdum essentias. Cum integrum sit: ad spagyricas ἐντεχνίας non pertinebit. Negant autem chymici suam artem relinquere uenena; quia haec sint heterogenea, & separabilia ab essentiis. Atqui ens ueneni admittunt? Scrupulus hinc orietur non paruus. Si uenenum quoddam est substantiale, quod habet suam formam in materia, & ens proprium; certe non erit accidens, nec relatum quid. Si etiam substantia, chymici interdum non essentias & specificas proprietates uenabuntur: sed neglectis illis, retinebunt cortices, ut loquuntur, ueluti in arsenico; quod si uenenum natura sua est; butyrum & oleum eius aut uenena erunt, aut non essentiae arsenicales. Uerum utut se res habet, certum est, Paracelsi xenechdon esse uenenum, foris applicandum in peste, quo magis miror Assyluani stupiditatem, qui scripsit, spiritum uitae a foris adhibito ueneno tam affici, quam ab assumto. Sed haec facessant. Laudanum opiatum compositionem quandam esse non est obscurum. Laudanum optatum. Itaque titulo compositorum accenseatur, nec habeatur pro peculiari capite chymicae artis. Lac uirginis ex lithargyro soluto aceto, uel lixiuio, autem alio liquore aluminoso & salso concinnant. Nihil hic uideo chymicum. Nam lithargyri totum corpus abit in cerussam. Eiusmodi lac fit etiam ex aqua & menstruo turbith mineralis. Si enim aquae forti, in qua solutus est hydrargyros, affundas fontanam: tota albicat, crassessitque instar lactis. Colligunt inde artifices, in omnibus illis mercurialem substantiam esse, ex quibus tale lac conficitur, ut in stibio, in tartaro, & aliis. Lac Uirginis philosophorum. Abstrusius est lac uirgineum in opere lapidis. Uocatur ita argentum uiuum summe depuratum, in quo solutum est electrum, postquam iam caput corui est detractum. Illo lacte alitur recens natus infans, id est, sulphur electri cum eo unitur, & coagulat in lapidis formam. Est aliud alio nobilius. Nobilissimum est tertiae operationis, quando iam bis coagulatus lapis resoluitur, & iterum unitur. Hoc nihil aliud est, quam partim menstruum, partim essentia ex duplo mercurio facta. Itaque referatur ad sua loca, nempe essentiarum certarum membra. Menstruum enim est ratione & officio potius, quam natura & substantia, quae essentiam lapidis ingreditur. Reuocat mihi istud lac in memoriam etiam rubedinem illam, quae extrahitur ex stibio per lixiuium calcis tartareae, & acetum, lac citrinum diceres. Mentionem faciunt etiam angelici pulueris, & rubei Henrici, & praecipitati corallini, auri diaphoretici, aqua uolantis, rubeae fxa, citrinae, & aliorum innumerorum. Angelicus peruluis nomine distat a praecipitato; sicut rubeus Henricus a colcotare, & lacerta rubea. Corallinum praecipitatum a colore punicei coralli ita nominatur, quem accipit cohophatione crebriore. Aqua uolans. Aqua uolans accipitur de oleo mercuriali, ut & aqua citrina. Aqua rubea fixa, est praecipitatus corallinus. Aurum diaphoreticum. Diaphoreticum aurum interdum parum habet auri cum turbith sit certo modo ad proliciendum sudorem paratum. Interdum ita uocatur oleum ex linteis intra patellas aureas combustis factum. Interdum idem est ac aurum uitae & ostrutium minerale. Ostrutium minerale. Sed sat prata biberunt. Tu uale, & loquacitati ignosce. Epist. Xxxu. De Sanguinibus Chymicis, Crocis, galbaneto, crystallis, corallato, & theriaca minerali. Ad Uirum Magnif. D. Felicem Platerum, archiatrum Basileensem. Molestiam tibi saepius te compellando creare uelle uideri poteram, sed obstabit beneuolentia tua, quae tanta est, ut etiamsi impudentis notam subirem, tamen obliterare & inducere eam posset, meque tibi satis purgare. Fiducia itaque huius superioribus addo quae sequntur. Quaesitum ex me fuit, in artis informatione instituenda uideri quidem non absurde multitudinem ad pauca redactam; sed in illo numero non apparere locum croco chymico, sanguini, galbaneto, corallato, theriacae minerali, crystallis spagyricis, & similibus. Ut uerum fatear, copia me pene obtundit. Crocus. Crocus est id, quod efflorescit ex superficie metallorum, ubi conspersa fuerint liquoribus uel spiritibus acutis: ueluti: acetum & salsugo, quin & ignis, crocum Martis elicit, totumque ferrum in croceum puluerem mutare potest. Acetum euocat ex aere aeruginem quam inter magisteria collocant. Ex auro quoque paulo impuriore aliquid efflorescit, ut & ex argento lazurinus color. Noster Rulandus in usu habet medicamentum quoddam, quod crocum metallarem uocat. Sed hoc, opinor, crocus talis non est. Nec subsistitur in crocis eiusmodi. Itaque non plane erunt essentiae. Mutantur in aquas, olea, & alia. Quin cum essentia per se restet in illis, ( nisi cum ferrum totum per aquam fortem aut ignem; uel cuprum per acetum & aquam fortem absumitur in crocum ) uidentur potius impuritates & uitia quaedam esse, quam essentiae. Si tincturae stabilem haberent separatamque ab aliis classem, cum usurpentur non raro ad tingendum, in tincturis ponerem. Omnino tandem huc applico, ut reponam in materiis chymicis ad essentias faciendas praeparatis, quo pacto & alias efflorescentias, ueluti sunt salsugo, mumia capitum suspensorum, & similia. Absurdum enim foret lepram & scabiem metallorum pro spagyrica essentia uendere. Si tamen depurantur ad summum; dem illis locum non inuitus. Qui pro excellentissimis arcanis, solius naturae ingenio productis talia habent, uideant ne nimis generaliter loquendo decipiantur. E succino excrescit subtilis quaedam substantia, perinde ut & ex uenis metallicis nobile interdum extat metallum, cerniturque aurum more crinium, aut subtilissimae lanuginis, aut alcool assistere suae uenae. Anatron. Sal anatron, petrae, nitrum etiam eodem modo efflorescunt. Pro magisterio habetur salxrinae, qui transudat fictilia. Sed si omnia talia pari sunt habenda censu; ulcera terrae & arborum fungi, & ulcerum crustae cum similibus item extollantur. Discernendum est inter excrementa, quae foras a centro a purgante se natura protruduntur: Et inter ea, quae ex thesauris spirituum nobilium per sublimationem naturalem existunt. ἀπαντὶσμα¬ τα quando essentiae, & quando impuritates. Si pura res est; essentiae uim assequetur id quod effloruit, nisi quid coagulet ex impuro, ut fit in cristallis & salibus, in lixiuiis, urinis, aquis sacharatis, unde exitsacharum, quod Candi uocant, etc. Sin impura, adeo ut certis constet indiciis, id quod extremum est, lepram esse, fecibus & excrementis inutilibus accenseatur. Fungi. Fungi tamen potius peculiaris sunt naturae, & proprio nascuntur principio, non egredientes ex arborum substantia, quanquam illis utantur pro matrice. Ita interdum in putrefactionibus una cum calore exit humiditas spirituosa, quae consistit, & generatione in rem aliam transmigrat. Hoc modo plantae quaedam fiunt, ut quam uocant epaticam fungi & similia. Merus mucor, qualis uino, cereuisiae, slacubus, & similibus innatat, & in pane conspicitur, qui non constitit abiitque in substantiam, manet in uitiis. Sed hec alieniora sunt. Sanguis, liquor aqueus rubicundus est, putrefactionibus chymicis & destillationibus, licet quaedam non egeant putrefactione, extractus. Sanguis chymicus. Ita sanguis hydrae ex uitriolo est. Sanguis satyrii, sanguis panis uinique etc. conciliantur, ex rebus suis. Additur tamen panis tam satyrio, quam symphytiradici. Debetur itaque potius pani. Uocatur & oleum, & addito sale proprio transit in essentiam. Itaque de his facile est iudicare. Nomen ex metaphora est. Galbanetum Andernacus uocat ex Galbano destillatam compositionem: corallatum liquor hydrargyri est instar tincturae coraliorum rubeorum. Laudanum mercuriale. Cum oleo hydrargyri iungi potest. Laudanum mercuriale & Theriaca mineralis nihil est aliud apud Andernacum quam essentia mercurii ex oleo coagulato facta, mistaque Theriacae, uel mithridatio. Referatur inter composita ex integro & essato, ut quidam loquuntur. Crystalli. Crystalli nomen a natiuo accipiunt, suntque solubiles omnes in humore copioso: nam in pauco suo menstruo concrescunt etiam. Cum coagulat filtratus liquor sacharinus, aluminosus, uitriolatus, salsus, acidus etc. Crystallos uel lapillos uocant. Aqua enim formatiuam quandam uim habet, sicut apparet etiam in glacie uehementi frigore facta: Potius autem aqua mineralis, affecta certo modo, ut in ramentis metallicis uidere est, modo turritim, modo stellatim, cubice, pyramidaliter, angulos e, rotunde, striatim, foliatim, crinite, animalium effigie, zonis, lineis, & c. Crystalli in lapide. concrescentibus. Quidam crystalli nomen etiam mercurio, aqua forti praecipitato attribuunt. Qui de lapide conficiendo praecipiunt, fallunt lectorem mentione crystallorum, cum nulli tales lapilli in toto inueniantur opere. Intelligunt autem puritatem mercurii crystallinam, adeo ut tanquam in speculo crystallino, quod retro oblitum est, faciem contemplari possis, qualem dispositionem etiam caelestem nuncupant, iubentque mercurium facere Saphyrinum instar puri aetheris seu coeli resplendentem. Sed de his satis. Si tibi meae nugae placent; non perditum oleum iudicabo. Uale. Epist. Xxxui. An Chymici Ignorent Galenicas operas, quibus fiunt electuaria, syrupi, pilulae, etc. Ad Magnificum D. Felicem Platerum, Archiat. Basileensem. Mirifice insultant Galenicis Pharmacopoliis hi, qui se spagiricos nuncupant. Non sunt ad saliuam istorum electuaria, pilulae, zulapia, syrupi, opiata, confectiones, collyria, olea, emplastra, unguenta, & quaecunque alia ex integris componi solent, aut rudi artificio infusionis & expressionis, uel etiam ustulationis, lotionis, tusionis & misturarum comparari. Corticem cum nucleo; stercora cum medullis; uenenum cum essentiis dari clamant. Ergone omne integrum a chymia exulat? Nihil infundi mandat, nihil in electuarium coniici? Nulla habet opiata, pilulas, clysteres & reliqua. Mihi non uidentur omnia ab illa esse aliena. Extracta. Extracti enim succi, respondent electariis liquidis; olea oleis: Elixiria misturis; succi & olea diluta cum liquoribus, quid aliud sunt quam syrupi quidam & zulapia? Sed & in pilulas coniiciuntur extracta. Habent & opiatas suas, & theriacas, & pulueres; quin & unguenta, emplastraque. Num ergo chymicus praecipere debet de illis componendis? Neutiquam uero inquam. Pharmaceuticae praeparatoriae generalis id est. Chymia specialem habet praeceptionem, maximeque in separationibus, depurationibus & uirtutum exaltationibus hisque confinibus occupatur. Medicus ad usum commodum respiciens singula porro miscere iubet: certasque extruit formas. Non curat chymicus, in nodum coniicias essentias, an aliter deuores. Medicus solerter adhibet pro natura patientis, morbi, loci affecti, distantia, situ & reliquis. Habet tamen chymicum magiste300 Epist. Chym. Lib. I. rium plaerunque etiam formae ad utendum commoditatem adeo ut una essentia modo facie pulueris, modo olei, modo salis, modo aquae, etc. paretur. Utatur pro libitu & rei necessitate, qui uolet. Non est imperfecta hac in parte. Ad omnem industriam se praebet facilem. Discernendus est apparatus chymicus ab urendi modo. Ita medicus distat a chymico. Ille utitur, pro renata integris & extractis. Hic ad integrum non contendit, sed ab integro procedit ad extractum, aut exaltatum quam subtilissimo ingenio. Nec mera integra poscunt curae, nec mera extracta, si quidem ad commodissimam medicandi rationem respicimus. Uariae circumstantiae medicum exercent, in quibus non postremas tenent aegrotantium fortunae, & praesens constitutio rerum. Possunt autem quidam affectus tolli solis extractis, quidam etiam integris, licet non pari utrobique facultate. Sed haec nihil habent difficultatis. Qui explodunt Galenicorum pharmacopolia, hoc ipso ostendunt se a medica peritia esse alienos, & non tam chymiatros, quam mulomedicos & ciniflones. Laudo uero officinas utraque supellectile, quantum necessitas exigit, & locus fert, sufficienter instructas. Uiue ualeque felix, felicissime. Finis Libri Primi Pag. 10. lin. 12. ueneficii.