Hippocraticorum Et Paracelsistarum libri Magni Excursiones Defensiuae, cum Appendice, quid Medico sit faciundum. Authore. Iohanne Alberto Uuimpinaeo, Medicinae ac Philosophiae Doctore. cum gratia & Priuilegio Caes. Maiest. ◉ Monachii excudebat Adamus Berg. Anno M.d. Lxix. Illustrissimo Principi ac D. D. Gulielmo Palatino Rheni, ac utriusque Bauariae Duci, & c. D. suo clementissimo. Etsi iam pridem ex scriptis Philosophorum institutisque didici, Illustrissime Princeps, quibus studiis dare operam illi debeant, quos Deus ad gubernacula Rerumpubl. euexit: libris uidelicet primo Politicis, & quibus leges Imperatorum, pontificumque continentur: ut discant, modum rationemque iusticiae aequitatisque colendae, Reipubl. instituendae gubernandaeque, condendarumque legum: historicis deinde, ut cognoscant prudentum callidorumque, atque etiam peruersorum hominum consilia, successum, exitum, uarias rerum uicissitudines, euersiones regnorum, successionem principum, Rerumpubl. uariam gubernationem: tertio libris qui de Architectura conscripti sunt, ut palaciorum, propugnaculorum, murorum, portuum, pontium, aliorumque aedificiorum, tam ad ornatum quam ad necessitatem spectantium, constructionem non ignorent: ultimo Arithmeticae, ut sciant quantum possint, & ab aliis non facile decipiantur: haec, inquam, quamuis ad Principem pertinere non ignorem, tamen hunc meum Librum Medicum T. C. nihilominus dedicare uolui: cum a principum dignitate alienum non sit cognoscere, quibus Medicis fidendum: qualiaque medicamenta uel prohibenda uel admittenda: & quae ex his caeteris sint praeferenda. Non minus enim Principes morbis subiecti sunt: neque minori periculo medicamenta sumunt quam caeteri homines: neque semper Principum Medici peritiores fidelioresque caeteris sunt. Adhaec si ad T. C. de aliis artibus ac scienciis quam medicis scripsissem, operam oleumque, ut dicitur, perdidissem: cum Libri Arithmetici, de Architectura, Historici, Politicique extent consummatissimi: & quibus nihil aut perparum accedere possit: neque etiam meae uitae condicio patiatur, me a Medicis studiis ad alia abduci diuersa: & hic liber necessarius mihi hoc tempore uideatur: cum nullus in hoc genere extet: multaque in hoc defendantur, humano generi utilissima, quae perperam a multis negligantur; insipienterque contemnantur, stulteque fieri non posse credantur. Notum enim est quantopere Medici Galenistae, Theophrastum Paracelsum, eiusque Sectae tores reprehendant: quod ueterum doctrinam negligere, noua theoremata antiquis ignota constituere, nouaque Medicamenta, & ( ut loquuntur ) perniciosa introducere uideantur. Contra Theophrastistae Galenistis exprobrant, quod in humores quatuor immersi, diligentius uera rerum principia, ueramque morborum materiam non perscrutentur: neque Hydropem aut Epilepsiam, neque podagram aut lepram sanare discant: sed hos morbos tanquam Medicinae non subiectos, cum principales sint, & medici opera maxime indigeant, e suis scholis amandent: insanabilesque dicant: aduersum quos tamen Deus cuilibet nationi optima praeclarissimaque auxilia concesserit. Et si uerum fateri licet, Galenistae quatuor illos morbos frigide admodum attigere: eorumque naturam imperfecte satis explicauere: cum ne millesimus quidem unum ex plurimis certissimisque Medicamentis sciat, quod praedictis quatuor morbis, aut uni ex ipsis aduersetur. Quod cum ego uiderem non uni Medicorum Sectae adhaerendum esse duxi: sed familiariter omnes quotquot sunt agnoscendas: cum ( ut Picus inquit ) in unaquaque familia sit aliquid insigne, quod non sit ei commune cum caeteris. Cum Graecis itaque Arabes atque Latinos, cum his tribus Theophrastum nostrum Paracelsum: cum omnibus uero inquisitionem naturae coniunxi: didicique authorum scripta absque naturae inspectione, intimaque eius perscrutatione, imperfectam rerum cognitionem, & quasi somnium quoddam gignere: naturae uero contemplationem difficulter absque authorum lectione consistere: minimeque solam Medicum efficere posse. Ut enim haec incautos imperitosque in admirabiles salebras coniicit, ex quibus se extricare aut nunquam, aut raro, & non sine damno possunt: ita sine hac, quantumuis docti, coguntur iis Libris credere, qui de natura rerum nobis a Philosophis relicti sunt: sine certa stabilique scientia, sineque ulla cognitione firma. Natura itaque non ex Libris tantum, sed ex seipsa cognoscenda: cum Libri quandoque uarient, & natura una eademque semper sit: nec ut hominum opinio, ita illa in hanc illamue partem facile flectatur. Quod cum ego sequor: & utrumque praestare conor: non tartum nullam laudem, quam non expeto, consequor: sed etiam a maleuolis quibusdam reprehendor: & ab antiqua illa medicina defecisse accusor: quod res eas, quarum naturam, uires operationesque cognoscere studemus, in suas partes resoluamus: singulasque a propriis suis faecibus separemus: rursumque purgatas uniamus: ut constet nobis, quantum quaelibet per se, quantumque omnes unitae ualeant, sine cumque excrementis. Cum ergo nobis compertum sit, hanc tractationem rerum naturalium adeo necessariam esse Medico, ut sine hac imperfectus sit: ( qua de re saepe confero cum Iohanne Romano, uiro & docto & bono, artisque Chymicae peritissimo, & Illustrissimae matris tuae, foeminae selectissimae, & ad iuuandos pauperes natae pharmacario ) uolui instituti mei rationem aliquam reddere: ut constet quo nam modo medicinam tractemus: & quid de ueteribus eorumque medicina sentiamus: quae sequamur & cur. Hoc itaque libro, Illustriss. Princeps, T. C. inscripto ut breuiter ita perspicue mentem nostram explicauimus: & quid faciendum nos medico censeamus, plane diximus: quem ut clementer accipias, tanquam sumae erga te nostrae obseruantiae pignus etiam atque etiam oro. Quam gratiam nobis relaturi sint Medici, qui a nobis in hoc Libro ueritatem docentur, nescimus: cum ita plerique erga Theophrastum animati sint, ut uel perire aegrum malint, quam medicamenta ab ipso praescripta usurpare. Ego enim etsi nemini ita sim addictus, ut cum res postulat, ab illo discedere non audeam: tamen quia persuasum habent homines, me Theophrastum sequi: mea opera raro aut non utuntur, nisi quando ab aliis Medicis sunt relicti. Quare mirum non est, si non omnes aegros nostros sanemus. quales tamen sanauerimus, Monachium ipsum nouit: enumerare eos nolo, cum uiuant: & ipsimet testentur, quales in manus nostras uenerint, qualesque nunc sint. Certe unum hoc fateri cogor, me medicamentis methodoque Galenica neque Epilepticum, neque Hydropicum, neque leprosum unquam sanare posse: at methodo Theophrasti, Deo propicio, hoc praestare, nobis difficile non fuerit. Cur itaque Theophrastum non amarem, laudarem, defenderem, cum tot tantaque nobis bona reliquerit? Cur ipsius Medicinam relinquerem, quae omnium Medicorum Libros, operam, studiumque superat: & quotquot habentur, longo post se interuallo relinquit? Non moueor, aliquos esse, qui sub Theophrasto nugas uendant: seque Theophrasticos appellent: cum nihil minus quam Theophrasti mentem intelligant: satis mihi est me scire, quid Theophrastus de grauissimis morbis senserit. quibus medicamentis usus sit: quomodo ea praeparauerit: & quantum iis effecerit. Neque hanc cognitionem aliis inuidemus: sed quantum nos intelligimus, libenter aliis communicabimus: ut non tantum medendo, sed etiam docendo aegris prosimus: Dabimus enim paulo post in lucem Librum nostrum de morbis qui ex tartaro oriuntur: quorum doctrinam ante Theophrastum, neque post ipsum usque ad nos, nemo attigit. Plures quoque subsequentur, quos hic non enumerabo. Tu itaque Illustrissime Princeps interim clementer hunc Librum accipias, donec meliores utilioresque a me perficiantur: quos non tantum tibi tuisque me debere agnosco; sed etiam uitam omniaque quae habeo: cum beneficia quae ab Illustrissimo Patre tuo, Alberto Bauariae Duce, Mecaenate ac Domino meo Clementissimo, accepi, meos conatus longe superent, ut nunquam promereri ea queam. Quicquid tamen potero, id omne & illi & tibi tuisque, totique Bauaricae familiae offero consecroque. Uale Princeps Illustrissim: meque iis annumera, quos Tuae Celsitudinis obseruantissimos esse scis. Datae Monachii Xxili. Nouembris, Anno Domini M. Dlxuiii. Tuae Celsitudinis Obseruantiss. Iohannes Albertus Uuimpinaeus D. Excursioones Defensiuae Uir sapiens & bonus nunquam ad conuicia sibi illata sic obdurescit, ut non aliquando in sui defensionem erumpat: eorumque petulantiam reprimat, qui ad proscindendos bonos pessime nati uidentur. Ut enim patientia, qua uiri fortes perferunt iniurias, easque despiciunt, tum est laudabilis, cum earum depulsio illi non est utilis cui sunt illatae: ita taciturnitas illa reprehensione dignissima est, quae innocentiam illius occultat, cuius declaranda potius esset: cum propter innocentis commodum & honorem, qui moderata defensione conseruaretur: tum propter alios, qui illa taciturnitate in falsam opinionem abducuntur, putantes non tam propter patientiam tacuisse, quam propter imprudentiam, uel stoliditatem, uel animum cuiusdam mali facinoris conscium. Quae tria cum in sapientem uirum non cadant, taciturnitate sua non patietur, de sua existimatione calumniis improborum quid diminui. Idem quoque facient, qui uirtutum ac sapientiae studio trahuntur, quanquam sapientibus nondum annumerentur. Quare cum ego, ab eo tempore, quo ex Italia in Germaniam reuersus sum, uariis clandistinisque conuiciis dilaniatus sim, ab iis quibus uitae meae, meorumque studiorum ratio perspecta non est, propterea quod tincturas quasdam physicas, arcanaque medicamenta praeparo, iisque cum res postulat utor: illamque dilaniationem in posterum ferre nequeam, cum iam aduersarii, neruos mihi rodere inceperint: nemo in malam partem, credo, mihi poterit interpretari, si illos iudices laborum meorum iniquissimos, meaeque existimationis hostes uehementissimos, non passus fuero, amplius mea patientia, meoque diuturno silentio abuti: cum sciam illos animi morbo magis, quam iudicio petulantia ista sua uti: & non tam reprehendere arcana tincturasque, quibus ego primum inter medicamenta locum tribuo, quod existiment Illa reprehensione digna esse, quam quod uereantur, ne si ista palam usurpentur: eorumque mirabilis effectus conspiciatur, de sua authoritate aliquid decedat. At cum authoritas, quae cum humani generis detrimento est coniuncta, ueritatique aduersatur, ab omnibus bonis flocci pendenda sit: non est quod hic aduersariorum authoritate sic moueamur ut propter hanc, ueritatem ipsam e manibus nobis excuti sinamus, nobisque persuaderi patiamur, tincturas illas physicas, propter quas nos proscindunt inutiles esse, uenena esse, & similia, cum certo constet: Tincturarum phisicarum praestantia. & ratione & experientia ualide comprobari possit: nullum genus medicamentorum his ante ferri posse: neque etiam cum his conferri, si spectemus uel utilitatem: quam incredibilem ex eorum usu aegrotantes percipiunt: uel iucunditatem, cum nulla molestia aut per exigua utentes afficiant: quod in minimo pondere sumantur: uel materiam, ex qua extrahuntur, quae sua bonitate reliquorum longo interuallo medicamentorum post se relinquit. Quod cum ita sit, non tantum iis uti pergemus, sed etiam alios ad hoc hortabimur: hocque scripto ostendemus nostram innocentiam; medicamentorum quibus utimur naturam: methodumque cognoscendi morbos & iisdem medendi. Digni quidem essent aduersarii nostri stylo uehementiori, ut si non aliud reportarent, saltem illam uoluptatem audiendo amitterent, quam male dicendo cepissent. Sed me naturae meae moderatio retinet, minimeque patitur, ut cum illis inani uerborum concertatione contendam, qui nil nisi maledicere conuiciarique didicerunt: quod procul a Philosophorum consuetudine abesse, Uos non latere arbitror. Modeste itaque omnia agemus, ad eaque iis respondebimus, quae contra nos hinc inde in aures eorum susurrant, qui medicinae philosophiaeque sunt ignari. Et ut omnia facilius percipiantur, totam accusationem in quinque partes seu capita distribuemus. Cacapita Accusa1. Quod a medendi methodo usitata defecerim, ad Theop. Paracelsi medicinam. 2. Quod reliquos medicos reprehendam, & quod mihi cum illis non conueniat. 3. Quod nullo methodo in medendo utar 4. Quod medicamenta domi praeparem, & quod ea sint uenena. 5. Quod hactenus in curationibus nihil egregii praestiterim. Haec fere sunt, quae ab obtrectatoribus meis mihi falso obiiciuntur: quae si uera essent, crimine sane non carerent. Nam in curationibus nihil efficere: uenena domi praeparare, iisque tanquam medicamentis salutiferis uti, nullam methodum in medendo sequi: ab omnibus medicis dissentire: & usitatam medendi methodum relinquere, piacula sane sunt in republica minime toleranda. Quare cum haec crimina falso nobis intentata sint, patiendum non est, ut in nobis nostro cum damno resideant. Responsio ad primum abiectum. Ad primum ergo dicimus: Nos ab usitata ueraque methodo medendi nunquam defecisse: neque propterea obligatos esse, Theophrasti Paracelsi medicinam improbare: cum haec cum optima methodo medendi consistere possit: & Rationi & Experientiae consentanea sit: & nos nullius authoritati ita simus addicti, ut ueritatem ipsam non anteferamus: cum sine hac authoritas omnis perniciosa sit, nulliusque momenti a prudentibus existimari debeat. Uerum aduersarii nostri, simplici hac responsione nostra contenti non erunt: quod Theophrasti medicinam nullo modo ferre queant: neque Authoris nomen sine fremitu audire: pluraque sub illa ipsorum obiectione comprehensa sint, quibus me notatum falso existimant, quam ad quae breuiter responderi possit. Latius itaque mens Aduersariorum aperienda est, ne quid lateat eorum, quae in pectore aduersum nos fouent: nobisque obiicere aliquando possint, nos suam sententiam nobis aduersariam, aut non intellexisse, aut certe dissimulasse. Illorum itaque dictum hoc: Methodus Medendi tripliciter consideranda. Me Methodum Medendi usitatam reliquisse, tribus modis intelligere oportet: uel ut est tradita ab antiquis, Hippocrate, Galeno, Arabibus, uel a recentioribus: uel ut est usurpata ab iisdem qui tradiderunt, uel ab aliis praestantioribus caeteris, ut Imperatorum, Regum, Principum & Rerumpubl. medicis, quos inferiores minusque celebres tanquam duces sequuntur: uel ut est cognita aliis, mihi: bene uel male, perfecte uel imperfecte. Nam tot modis Medicina considerari debet, cum fieri possit, quorundam opinione, ut ista tria, traditio nimirum, usurpatio, & cognitio a se inuicem disiungantur, sic ut is qui medicinam bene tradiderit, infoeliciter eadem utatur: & is qui foeliciter utatur, eam tradere nequeat: pauci utrumque praestare possint, id est & docendo & faciendo medici sint. Ita quidam neutrum cognoscunt, & propterea a neutro defecisse dici possunt: qui uero imperfecte cognouerunt, facile, qui male facilius deficiunt. De tribus ergo his, traditione, usurpatione, cognitione medicinae, ordine. Quod ad primum attinet, considerandum uenit, utrum antiqui eandem methodum medendi habuerint: primo quo ad modum docendi: deinde quo ad remipsam, seu constitutionem artis, ratione principiorum & mediorum, quae ad finem perducunt. Docendi ratio antiquorum diuer¬ sa. Quod ad docendi modum, manifestum est hunc ipsis fuisse diuersum: cum Hippocrates Mathematicorum more breuiter docuerit: & quasi leges tantum praescripserit rationibus fere suppressis: ut ex Aphorismis, praenotionibus, & aliis ipsius libris patet. Hinc fit, quod alius atque alius, aliter atque aliter ipsum intellexerit: quilibet nimirum pro suae intelligentiae ratione, uel explicata uel inuoluta. Galenus uero copiosissime docuit: & non tantum proximas rerum causas: uerumetiam remotissimas quandoque adduxit: propter quod a quibusdam loquacitatis accusatus est. Sic quoque alius docendi modus apud Cornelium Celsum, alius apud Celium Aurelianum, alius apud Auerrhoem uidere est: quilibet nempesectatus id, quod sibi optimum esse uisum est. Idem de aliis, & Recentioribus dicendum est, ut cuilibet scripta illorum legenti patet. Quare cum singuli eam docendi rationem secuti sint. Methodus nostra. quae suae naturae conuenientissima est uisa: in nobis reprehendi non poterit, si ex omnibus illam elegerimus, quae omnium doctorum iudicio approbata est: cum docent inuentioni, Methodum resolutiuam inseruire, constitutioni compositiuam, memoriae diuisiuam, ueritati demonstratiuam. Cum enim alicuius rei natura inquirenda est, propositam cognitamque finis notionem resoluimus progrediendo semper ad propiora notioraque, donec abstrusam rei naturam euolutam cognitamque habuerimus: inuenti deinde, cognitique partes omnes per Compositiuam Methodum ita persequimur: easque inter se sic connectimus, ut totum in illis conspiciatur recte constitutum: quod ut in memoria haereat, partes ipsius diffusas per diuisiuam methodum ad capita reuocamus: quo ad fieri potest, demonstrationi in omnibus inhaerentes. Quare Aduersarii nihil habebunt hic in me, quod reprehendant: uel etiam fieri potest ipsos nunquam de uera docendi ratione cogitasse, cum parum temporis in Organo Aristotelico, ex quo Methodorum ratio est petenda, consumpserint. Alteram itaque partem aggrediamur, qua obiiciunt: me constitutionem artis antiquorum reliquisse: & ad deteriorem defecisse. Quod qua fronte dicant, nescio: cum nunquam de bonis literis mecum collucuti sint: neque quid approbem aut reiiciam, cognoscant. Sed tamen ut in hoc illis quoque satisfaciamus? & quid deseruerimus, aut improbemus in Antiquorum Medicorum scriptis, notum faciamus: quae circa totam medicinam considerantur, breuiter repetemus. Totius medicina consideratio: Haec autem quatuor esse, ex Hippocratis Aphorismo patet: aegrum, externa, quorum medicamenta praecipua pars sunt, medicum & adsistentem. Medicus propter aegrum & externa: assistens propter aegrum, medicum, & externa: cum ex praescripto medici, aegro inseruire, medicamenta reliquaque necessaria exhibere debeat. Primo ergo de Medico: Secundo de Medicina, Medicamentis & externis: Tertio de aegris: postremo de assistentibus agemus. Qualis Medicus esse debeat; De medico Medicus bet scire opinari Sani hominis indicia. ex uariis Hippocratis libris, de Medico, de decenti ornatu, de praeceptionibus, de Aere, Aquis & locis, de ratione uictus in morbis acutis, facile discere est: Sanus uidelicet, modestus in moribus, tacitus, meditabundus, domum habens commodam aegrotis, commodaque instrumenta, sciens non opinans, Astronomus, temporis rationem habens, naturam uentorum, aquarumque cognoscens, ciuitatis situm obseruans, philosophus, qui medicamenta teneat, morborumque curationes antequam aegros inuisat: qui diem quo quis aegrotare ceperit, obseruet, ex quo, & quando: deinde quomodo caput aegri habeat, an doleat, praecordia & latera qualia sint: utrum dum surgit, patiatur animi defectionem: qualis respiratio, alui egestio urina, sputum, Manus, Nares, Aures, facies denique tota. Sic quoque Galenus, libro de Artis constitutione in Medico requirit, Naturam perspicacem, Educationem in bonis disciplinis, maximem in Geometria & Arithmetica, usum optimorum praeceptorum, laboris tolerantiam, ueritatis Amorem, methodi bonae cognitionem, cognitaeque usum: plurimaque alia uariis in locis, quae nimis longum foret huc transscribere, cum illa quae adduximus sufficiant. Ex quibus duo praecipua sunt: quorum unum ad Medicum, alterum ad aegrum refertur. Medicum enim oportet esse omnibus iis instructum, quae uere Medicum scientemque efficiunt: cuius signa clare sunt ab Hippocrate posita in lib. de decenti ornatu, cum inquit: Quic quid artificiose factum est, ex ratione prolatum productumque est. Quicquid uero artificiose dictum, non autem factum, methodi inartificialis demonstratiuum existit. Nam putare quidem, non autem facere, ignorantiae & inartificialitatis signum est. Opinio enim, maxime in medicina in crimen uertitur eam adhibentibus: his uero, qui ea in se usi sunt, perniciem affert. Quae Hippocratis uerba, cum opinionem in Medico damnent, doceantque scientiam quae per scientificas operationes declaratur, solam quasi medicum constituere: cauere in posterum oportet, ne eos pro medicis habeamus, qui cum nihil medendo praestent, uerbose tamen de rebus medicis digladiantur: sibique medicinae methodum uendicant: genus hominum fastu, superbiaque tumidum: & ad opprimendam ueritatem, artemque medicam natum. Alterum, quod ad aegrum refertur in trium facultatum, uiriumque consideratione consistit: quarum prima & potissima in cerebro sita est ( ut communis quidem fert opinio ) & dicitur animalis: altera pectus occupat & uitalis: tertia uentrem & Naturalis appellatur. Quae si bene ualent, una cum illis quae ex ipsis progrediuntur oriunturque partibus & facultatibus, homo sanus censetur: si uero una ex his male affecta est, aegrotare. Quare antiqui circa morbos considerarunt quinque indicia uires praedictarum facultatu demonstrantia delirium nempe, Respirationem, cui postea pulsus adiectus est, praecordia, excrementa, sub quibus urina, faeces, sputum, sudor, lachrymae, mucus, pituita, sordesque aurium, & utrum adsit febris. Et ut tribus quod aiunt uerbis ea quae dicta sunt de medico complectamur, ex Hipp. Medicus quid sit. & Gal. sententia oportet ipsum esse philosophum medendi peritum. Ut enim philosophus absque medendi scientia medicus non est: ita medicus nomine saltem, & laruatus medicus fuerit absque philosophia: cum medicus ibi dicatur incipere, ubi philosophus desinit: totaque medicina super fundamentum philosophiae superstructa sit. Quam de Medico ueterum sententiam, cum nos amplectamur, eosque recte hic sensisse, fateamur, ac in medendo haec eorum praescripta obseruemus, imitemurque: quid est quod maledici, ne quid grauius dicam, rabiosis suis obtrectationibus nos rodunt atque lacerant? Et quid meriti sumus? Et quo usque tandem suror Aduersariorum progredientur? Quando recordabuntur, se Philosophos esse, se medicos esse, se denique homines esse: non bestias, non circulatores, non fatuos, quorum est maledicere, decipere, dilacerare: hominis uero humaniter, medici secundum naturam, philosophi sapienter uiuere? Si itaque uos Aduersarii, philosophi inquam, si medici, si homines esse uultis: si pro hominibus, medicis, philosophisque haberi satagitis: oportet ut cum humanitate sapientiam coniungatis: & secundum naturam uiuatis: quae uos brutis uestris perturbationibus indulgere non patientur: sed alios quoque humaniter tractandos monebunt: non mendaciis, conuiciis, falsisque accusationibus dilacerandos. Sed ultra progrediamur, & quosnam errores circa medicinam ipsam comiserimus uideamus: adducentes ueterum medicorum de eadem opinionem. Sic enim facile cognoscetur, utrum ipsis aduersemur nec ne. De medicina. Omnes homines confitentur, medicinam propter aegros humano generi a Deo concessam esse: aegrosque dici, qui sanitatem amiserunt; qua recuperata, sanos non aegros esse. Hinc fit, quod medicina in sanitatem, quasi scopum suum intenta sit, qua consecuta, quiescat, tanquam probe suo munere perfuncta. Fuerit itaque sanitatis recuperatio, medicinae finis. Recuperatur autem per ea, quae morbo aduersa sunt, illumque expugnatum expellunt: cum morbus & sanitas in uno & eodem consistere, eodem tempore fimul non possint: morbosaque morbum foueant. Morbi autem Hippocrates authore in lib. de Arte, cum sint aut externi & manifesti, qui sensibus deprehendi possunt, ut ulcera, uulnera, tumores: aut interni, qui cogitatione menteque percipiuntur, ut pleuritis, febris, affectio aliqua mala uentriculi, renum & similes: duo hic statim curationum modi exoriuntur, quorum alter ex ternis utitur, & Chirurgia dicitur: alter internis curat, & pharmaceutica appellatur. Uterque tamen modus in eodem morbo a medicis quandoque usurpatur. Adhaec omnes homines, tam aegri quam sani utuntur alimentis cibo & potu, aere, motu & quiete, somno & uigilia, excernunt & retinent, animoque uarie afficiuntur: quorum usus si fuerit moderatus, naturaeque conueniens, sanitatem conseruat: sin immoderatus & naturae aduersus. eam destruit, morbosque aut gignit, aut fouet, aut auget. Uerum ut sanitas conseruetur morbique propulsentur, cum fieri nequeat, nisi ab eo qui cognouerit & sanitatem & morbum: utrumque autem corporis affectio sit, ut Galenus multis in locis testatur: ipsam affectionem sine cognitione corporis cuius affectio est, nunquam cognoscet: corpus imperfecte sine uita, uitam imperfecte sine anima: cum ab hac uita, a uita motus corporis internus: qui ut morbo deprauatur, ita sanitate conseruatur. Quare necessarium fuerit, totius hominis naturam habere perspectam, affectiones, sanitatem, & aegritudinem, corpus, uitam, animam. Cum autem quodlibet horum ex signis primo cognoscatur, haec quoque fuerint cognoscenda. Sunt autem praecipua supra enumerata, inter quae nobilissima, urinae pulsuumque cognitio: Signa nobilissima. quibus si dierum decretoriorum uera diligensque obseruatio & futurorum praecognitio praedictioque accesserint, uel sola haec medicum nobilitare possunt: cum multum ad sanitatem recuperandam conferant: medicoque authoritatem apud honis concilient: & sane diuinissima medicinae pars sint. praeterea cum hominis natura, affectionesque omnes quae ipsi insunt, mutari queant ab iis, quibus homo utitur: necesse est, ut & illa cognoscantur: cuiusmodi sunt Elementa & ex his orta, ut stirpes, Animalia quadrupeda, mineralia, pisces, aues, lapides, gemmae, metalla, salamandrae, & si quae sunt alia: quae si non omnia sub Medicinae partibus continentur, necessaria tamen sunt ad medicinae perfectionem: quod mihi graue non esset demonstrare, si quem de his dubitare existimarem: facile tamen dictorum ueritas ex praecedentium connexione elicietur. Ex quibus colligitur. quot quantaque medico cognita esse debeant, quae ad decem & septem reducuntur fere: Quae medico cognoscenda. stirpes uidelicet, mineralia metalla, lapides, gemmae, pisces, aues, quadrupeda, Elementa, homo, urina, pulsus, dies decretorii, praecognitiones, praedictiones, morborum curationes, & sanitatis conseruatio. Quare cum haec fere sint, in quae medicorum omne studium est consumptum: eorum laborem, qui conati sunt quorundam horum naturam explicare, non possum non laudare: Omnes medici laudatur. & eorum qui uere naturam subtiliterque aperuerunt, admiror: eorum uero qui aberrarunt a ueritate, commiseror: neminem damno aut reiicio: cum omnes cum lacte nutricis errores imbibamus: facilisque a ueritate in mendacium, a uirtute in uicia prolapsio sit. Longum foret & non necessarium commemorare omnes omnium libros, qui quo ad potuerunt, praeclare naturam rerum nobis edisserere conati sunt. Nota est Hippocrates solida breuitas, Aristotelis subtilitas. Galeni labor immensus, Uesalii dexteritas, Cardani iudicium singulare: noti sunt quoque labores Gesneri, Georgii Agricolae, Rondoletii, aliorumque doctissimi, quibus medicinam Philosophiamque prouehere conati sunt. Quid itaque hic aduersarii in nobis damnant? An ipsorum furiosa maledicendi libido nondum est ex saturata? Amplius ne cupit ad internecionem usque me dilacerare? Sed duo restant dubia: utrum uidelicet approbem Methodum qua usi sunt ueteres in medendo: & utrum iisdem medicamentis utar, quibus ipsi usi fuerint. Quod itaque ad prius attinet, sciendum Methodum consistere in cognitione morbi, & eiusdem curatione. De methodo nostra medendi. Ex praecedentibus satis patet qualem antiqui cognitionem in medico requisierint: & quod nos eandem requiramus, ita ut hic superuacuum sit, multa de ea disserere: curationem uero illam probamus, quae uictus ratione medicamentisque conuenientibus morbum pellit, sanitatemque introducit. De ratione uictus, supra breuiter, sed satis. Medicamentorum approbatio. De medicamentis, hic sufficiat nos fateri omnia in usum hominum creata esse: nullamque esse uel herbam, nullum metallum, minerale, lapidem aut animal, quod non aliquid habeat homini conducibile: & quod medicamenta approbata, iis longe sint praeferenda, de quorum uiribus adhuc sub iudice lis sit. Et ut summatim comprehendam, omnia medicamenta simplicia, quaecunque ueteres usurparunt, amplectimur: iisque cum opus est, utimur, utemurquecum itaque docendi modum, ab omnibus. doctis approbatum, naturaeque conuenientissimum, nos sequi ostenderimus: illaque omnia accipiamus, & quae in medico & Medicina ueteres requisierunt, non est quod diutius his immoremur, sed ad reliqua duo progrediamur. ad aegrum nempe & Assistentes. Aegor. Equidem aegrum uellem esse obedientissimum, qui ne latum quidem digitum a medici praescriptis discederet: eaque caueret quae nocitura, iis uero uteretur quae prodesse sciret. Fit enim saepenumero, ut aeger uel in medicamenta, uel medicum ea transferat errata, quae ipse mala uiueudi ratione commisit. De ingratitudine impietateque aegrorum hic nihil dicam, ne grauius in ipsos inue hi uidear. Certum tamen est, multos propter peccata non sanari: ipsosque manuum suarum attractione, medicos reddere negligentiores. De pauperibus haec intelligi nolo, quibus medicus gratis inseruire debet: iisque etiam aliquid de suis facultatibus largiri. Assistentes. Dolemus etiam assistentium usum e medio sublatum esse propemodum, non sine detrimento egri & ignominia medici: cum multa errata committantur ab aegrotis, mentiendo, pharmaca praescripta non sumendo, prohibitis esculentis potulentisque utendo: quae non committerentur, si aliquis ex discipulis medici praesens esset, qui ( ut Hippocrates in lib. de decenti ornatu ait ) instaret, ut aeger praeceptis non amarulente uteretur, & quod mandatum est, faceret. Quales autem hi esse debeant, quibus aegrorum cura committenda sit, docet idem cum inquit: Quibus agrorum cura commitienda. Deligito autem ex ipsis, id est discipulis, qui iam in arte progressum fecerunt, qui ea quae utilia sunt addant, aut secure offerant, ut & in interuallis nihil te lateat. At uero imperitis nunquam quicquam procurandum committes. Ex his patet quantus error hodie ubique fere committatur in eo, quod Medici aegros suos his committant, qui non tantum in medicina nihil intelligunt, sed aegro etiam plus satis indulgent: ipsumque a Medicina quandoque praescripta dehortantur, magno cum aegroti detrimento, Medicique ac medicinae dedecore. Sed haec de assistentibus, aegris, medicamentis, medicina, medicoque dicta sufficiant: quae cum ex omni parte cum ueterum instituto doctrinaque consentiant, a nemine bono facile reprehendi posse putamus. Secundum itaque in manus nunc sumendum est, ubi agitur, de medicinae usurpatione: Usurpatio medicina. & uidendum est, utrum eodem modo a recentioribus ueteribusque usurpata sit: & utrum nos ab iis differamus, cur & in quibus. Galenus in lib. de Sectis ad eos qui introd. tres ostendit fuisse Medicorum Sectas, Empi & Rationalem, ricam, Methodicam, inter se re uera differentes, & instituto doctrinaque, & medendi modo. Secta medicorum. Ex rationalibus Galenus plurimique hunc secuti restant: ex Methodicis Celius Aurelianus: ad Empiricos nostro tempore se defecisse testatur Benedictus uictorius in praefatione in sua Empirica. Arabes quoque etsi in plurimis Graecos rationales sequuntur: habent tamen aliquid singulare, & quo ad rationes, & quo ad compositionem medicamentorum, ut ex Auicenna Auerrhoisque collectionibus patet. Ita hoc tempore quidam habent maximam rationem dietae: quidam hac propemodum neglecta medicamentorum: pauci utrumque coniungunt. Sic alii approbant Graecos tantum Arabibus spretis: alii Arabes sequuntur neglectis graecis: pauciores ex utrisque bonum colligunt: cuius diuersitatis locupletissima testimonia extant in scriptis medicorum, quae omnium manibus teruntur: quorum aliqua saltem huc transscribemus. Et primo uideamus Hippocratem, quem multa scripsisse constat, quae hodie a plerisque medicis & philosophis reiiciantur. Docet enim lib. de flatibus. Hippocrates dogmata improbata. Omnes morbos esse ex aere: & de dieta, hominem aliaque animantia omnia ex duobus constare, igne & aqua: & animae naturam habere ignis & aquae temperamentum: & animam esse idem in omnibus animatis: & lib. de loc. in hom. Similia similibus curari; & nullum principium corporis esse: & lib. de corde, Mentem in sinistro uentriculo cordis esse, reliquaeque animae imperare: & de septi: partu, fatum esse, mortemque per fatum sorte esse designatam: & de carnibus. Calidum omne esse immortale: & lib. de Genitura, Genituram uiri prouenire ab omni humido, quod in corpore existit, ita ut id quod robust issimum est secernatur: & non uno in loco uenas & arterias ex corde oriri, ut lib. de carnibus duae sunt cauae uenae a corde, alteri nomen est arteria, alteri uena caua. Et eodem in lib. docet & rationibus confirmat infantem in utero labra oris comprimendo alimentum spiritumque sugere. Contra idem lib. de octimestri partu docet ingressum alimenti & spiritus, per umbilicum pueris contingere, reliquas partes omnes conniuere, neque prius apertas esse, quam puer ex uentre exiuerit. Quae omnia cum ab ipsomet Hippocrates medicorum parente scripta sint, a cuius sententia discedere, Authore Galeno nefas est, ipsemet autem Hipppocrates in aliis locis diuersum scribat: & a praedictis opinionibus Galenus caeterique fere omnes discesserint: quid nobis hac in re faciendum sit, ex Aduersariis perlibenter disceremus, cum Hippocrates & Galenus caeterique posteriores, multis in locis doceant: Hominem ex quatuor Elementis constare: Cont. pradicta Hippocrates Hippocrates posse defendi. morbos ex quatuor humorum immoderatione: & Galenus de natura animae nihil certi definiat: Aristoteles uero reliquique, formam, aut perennem agitationem corporis esse statuant, & naturam quandam Elementorum transscendentem: & animam non in omnibus idem esse, sed diuersum, suamque cuique peculiarem: & contraria contrariis curari: & principium corporis esse ipsum cor, quidam tamen hepar: & mentem in cerebro non in corde sitam: & contra immortalitatem calidi Scaliger acutissime simul & seuerissime determinat in subtilibus exercitationib: & Fernelius totaque posteritas fere contra geniturae seu seminis exortum disputant, & uenas ex iecore, Arterias ex corde, Neruos ex cerebro oriri statuunt. Quae cum citatis Hippocrates sententiis aduersari uideantur, omnia sane diligenter prius consideranda sunt, quam aliquid certi de his statuatur: ne uel id reiiciatur. quod retineri, aut retineatur quod reiici oportuisset. Non adiiciam his Platonis & Aristoteles dissensiones, non Ptolomei, copernici, Pici in Astrologia non Scaligeri & Cardani in uariis subtilibusque quae omnia hominem dubium reddunt quid sequendum sit aut relinquendum: ut mirum uideri non debeat, si quilibet suae Sectae dogmatis addictus, reliquarum omnium doctrinam aspernetur, nulla antiquitatis habita ratione? cum aliquando antiquior doctrina sit etiam deterior: quod ex multis Hippocrates. Aristoteles & Galenus locis constat. Si tamen antiquissimam retineri medicinam aduersarii. nostri cupiunt, cur illa quae ex Hippocrates adduximus non amplectuntur, & defendunt, aut saltem excusant? Cur potius his reiectis posteriorum opinionem sequuntur? An quia putant hanc ueritati magis consentaneam esse, quae tamen fortassis melior illa non est? Quid si Hippocrates in citatis locis defendi posset? An non cum inquit, Omnes morbos esse ex aere, significare uult: morborum materiam posse ita subtilem effici a calore insito, seu uitae spiritu, ut de una corporis parte in aliam facile transeat: resoluto uidelicet materiae corpore, manente tamen semper aliqua materiae parte in morbi centro, in quo materiae resolutae iterum fit collectio, seu rectius coagulatio? ut in colica ex tartaro. Sic cum inquit hominem constare ex igne & aqua: sub igne aerem, sub aqua terram complexus est, quod antiqui saepe facere soliti sunt. Uel potius dicendum, ipsum hic qualitatum & non substantiae Elementorum rationem habuisse: cum ignis sit siccus & calidus, aqua humida & frigida: pluresque primae qualitates dari nequeant, & hae quatuor sufficiant. Eodem modo reliqua ipsius dicta excusari defendique possent, fi quis serio Hippocrati studeret. Sed quid de generalibus sententiis dissero, cum plurima sint circa ipsos morbos particulares inter medicos hoc tempore controuersa: Discordia medicorum Febris. ut de causa morborum continente, de febribus, de Epilepsia, de morbo Gallico, de podagra, de paralysi de calculo, & de plurimis aliis? quibus aduersarii deberent coerceri, ne aliorum labores sibi inuisos, ac reipublicae utiles facile contemnerent. Legatur enim de causa continente disceptatio Scheckii & Fuchsii, Ualeriolae, Iohannis Baptistae peregrini, & multorum aliorum: quorum opinio quam concors sit, blandi ipsorum sermones, quibus se mutuo excipiunt, testantur. Ita quoque de febrium natura, uiri admodum praeclari dissentiunt. Argenterius enim scribit in Lib. de consult. Medic. cap. 7. Febrem esse intemperiem calidam non siccam, eo quod omnis febris ob calorem labefactat actiones, & non ob siccitatem. Contra alii ferem omnes dicunt, esse intemperiem calidam & siccam. Fernelius lib. de feb. inquit: Febrem esse calorem praeter naturam, e corde in omne corpus effusum. Contra Argenterius in citato loco, febrem negat esse calorem praeter naturam, cum calor morbi causa sit, febris autem morbus: neque in totum semper corpus esse effusum, sed cordis tantum esse morbum. Sic Curtius in lib. de feb. docet: caliditatem febrilem debere poni in calefacto esse partem aliquam cordis, cum omnis morbus sit in facto esse: contra Argenterius: Quod si omnis morbus sit in facto esse, solam hecticam, febrem esse: siquidem in aliis humores & spiritus sunt excalefacti, substantia uero cordis est in ipso calefieri. Altomarus li. de feb. cap. 2. Febris qualitatem uult primum in substantia calidi innati suscipi: calidum autem innatum & naturam idem esse: Fernelius in citato loco contra, Insitum calorem exuperare non posse, nec illius copiam & ubertatem uicio. unquam dari. Ecce, quis non uidet has doctissimorum uirorum de febrium natura sententias esse contrarias? Sic de paralysi eodem modo concordant. Paralysis. Rondeletius enim in proprio cap. paralysin inquit a pituita crassa neruo tenaciter inhaerente fieri, omnium medicorum est sententia. Ego uero ( haec ipsius uerba sunt ) a tenui sed multa, quae a cerebro defluit, & ob tenuitatem totam nerui substantiam irrigat, mollioremque efficit, in quo idem neruis, quod in Apoplexia cerebro accidit. Ex illa enim nerui remollitione, sequitur nerui extensio, constructioni naturali contraria, quae efficit, ut partem cui inseritur neruus, mouere non possit. Quare non est audiendus Fernel. qui Flauam bilem paralysin posse excitare scribit. Ecce tres de hoc morbo opiniones discrepantes, una Rondoletii, altera Fernelii, & tertia communis. Sic de Epilepsia, morbo sane grauissimo medici inter se discordant. Epilepsia. Rondoletius enim in proprio cap. inquit: communis medicorum schola cum Galenus credit, crassum humorem cerebri uentriculos obstruentem, hunc maxime affectum parere, quibus obstructis, spirituum transitum impediri, necesse est: in quo plurimum aberrare mihi uidentur. Nam si crassus & uiscido humor uentriculos cerebri obstrueret. Yt ut illi putant, qui spiritum quo minus posset exire, impediret, cessaret motus, aut saltem minor fieret, ut in paralysi accidit. Et paulo post. Adde quod Epilepsia magis a tenui materia uel spumosa & acri fit quam crassa. Ecce Rondoletium communem medicorum sententiam oppugnantem. Audiatur quoque Fernel. qui de part. morb. cap. 3. praeter humoris copiam uult uenenatam & cerebri substantiae grauiter infensam atque inimicam qualitatem Epilepsiae causam esse statuendam. Sic Arnoldus uillano: inquit lib. I. Breuiarii cap. propr. in additio. Epilepsia in prima quadra lunae est de materia phlegmatica, in duabus mediis sanguinis, & in ultima de melancholia: nunquam fit de cholera, quia est Epilepsiae contraria. An non hae medicorum sententiae discrepantes sunt? Sic quoque de morbo Gallico consentiunt. Morbus Gallicus. Antho. enim Francancianus in lib. huic morbo inscripto, postquam docuit, huius morbi perpetuum symptoma esse exustionem, inquit: Cum itaque res ita se habeat, nec possit exustio fiert nisi ab intemperie calida, neque possit caliditas exurere absque adiuncta siccitate, cum humiditas calorem obtundat: necessarium erit asserere, morbum Gallicum esse intemperiem calidam & siccam. Rondoletius uero contra ostendit esse intenperiem frigidam & humidam, cum medicamenta, quibus in hoc morbo utuntur sint calida & sicca, quibus morbus potius foueretur & exacerbaretur, si calidus & siccus esset. Fallopius contra utramque sententiam disputat, & ostendit morbum Gallicum neque calidam & siccam, neque frigidam & humidam esse intemperiem proprie, neque quatuor humorum ratione debere distingui, sed esse morbum a tota substantia. Ita quoque Leonhardus Botallus medicus excellens in lib. de Lue uenerea peculiarem de hoc morbo habet opinionem, existimans contra omnes, hepar non esse focum in quo huius morbi seminium infigatur serueturque. Et quis omnium opiniones recenseret Leoniceni, Montani, aliorumque? Sic de Podagra Fernelius lib. de part. morb. cap. 18. Podagra. contra omnes & sentit & scribit, cum inquit. Neque porro humor hic continens arthritidis causa tam uarius atque traditur existit: nec enim sanguineus nec biliosus nec melancholicus unquam est: sed omnino uel pituitosus, uel serosus: perperamque arthritidis differentiae ex humoris genere statui solent, ut alia calida alia frigida sit: sed omnis frigida est ex frigido humore genita. Contra Altomarus de meth. meden. cap. ult. ostendit, cuiusuis humoris redundantiam posse esse podagrae causam: signaque proponit fluxionis bilis, sanguinis, pituitae, melancholiae. Sic de calculo uesicae inter Fernelium & Rondoletium est dissensio. Calculus uesica. Ille uult omnem calculum in uesica conclusum a renibus rudimentum quoddam traxisse: Rondoletius contra posse calculum in uesica generari. Et quis omnes omnium de morborum uariorum natura causisque dissensiones enumeraret? Iam uidete quaeso quid consequatur, cum secundum Hippocrates de arte medicus sufficiens ad cognoscendum morbum, etiam adsanandum sufficiat? Si itaque contraria contrariis curantur, iuxta communem sententiam: Contradictionis in medicina effectus. & si hic morbum dicit calidum & siccum, ac propterea frigida & humida adhibet medicamenta, alter eundem frigidum & humidum, & ideo calidis & siccis utitur: an non alter eorum fouebit morbum, cum uterque recte sentire nequeat? Sed haec faciamus missa. Ad quid pertinent tot paradoxa medicorum, tot contradictiones, tot enarrationes, tot scripta aduersaria? An non haec medicos opinione potius quam scientia nixos esse, contra Hippocrates decretum ostendunt? Quid de controuersia sentiendum de herbis, quae est inter Fuchsium, Mathiolum, Guilandinum, Aldrouandum, Marantam, Scaligerum & Cardanum? Sed plura nunc non adducam, ne catalogum contradicentium medicorum texere uelle uidear, cum haec quae adducta sunt sufficiant ad ostendendum medicos de grauissimis morbis dissentire. Quod cum ita sit, ut ex libris eorum patet: quibus me mei aduersarii adhaerere uolunt, aut quos deserere, cum omnes uiri doctiss. sint, & quisque eorum remp. literariam pro uirili iuuare conatus sit? Dicant itaque mihi primum aduersarii, quid sibi probetur, & si idem mihi non probabitur, tum eant & accusent, alias ipsorum accusatio fuerit inanis, cum nondum quid ipsis rectum uerum ue uideatur, constet. Nos repetimus hic quod supra tetigimus: nos omnium labores exosculari & laudare: iisque maximas gratias agere, qui ueritatem abditam in lucem produxerunt: condolere etiam si quorumdam effectus conatui non respondit. Horum tamen uoluntatem laudamus quoque: iisque optamus, ut agnita ueritate, errores dimittant: quod ipsis faciendum est, cum philosophi medicique esse uelint, quibus ipsa ueritate nihil prius aut antiquius esse debet. Ex quibus omnibus facile nunc patet, aduersarios nihil habere hic, quod in me reprehendant, aut quod obiiciant, cum neminem a nobis offensum, uelimus, omniumque studia conatusque probemus: & ueritatem omnibus anteferamus. Ad formas itaque medicamentorum, modumque medendi progrediamur. Omnia autem medicamenta, sub triplici forma comprehenduntur: uel enim sunt liquida, ut decocta, syrupi, aquae destillatae, oenemata, gargarismata, fomenta: Forma medicamentorum. uel sunt sicca, ut pilulae, pulueres, trochisci: uel sunt media, ut olea plurima. Electuaria & similia. Ex quibus nos illis utimur, quae commoda uidentur: in quo sequimur rationem, quae uera experientia nititur, optimosque authores, qui & docendo & medendo clari sunt. Neque facimus, quod Cardanus in praefatione in artem suam paruam conqueritur: multos uidelicet desiderare in Hippocrate claritatem, & quae perierunt uolumina: contra in Galeno breuitatem ordinem, perfectionem: in principe linguam latinam: Oribasii conqueri uix quintam partem superesse: Paulum supra modum breuem: Aetium fabulis scatere: alios contra in Galeni uerba ita iurasse, ut malint mille perire aegros, quam uel a mala intellecta authoritate, uel mendo eius discedere. Tales inquam querelae ex nobis auditae nunquam sunt: Galenum, Aetium, Paulum, Oribasium Principem, Hippocratem, omnes denique qui aliquam medicinae lucem attulerunt amamus & ueneramur: neque quicquam a quoquam petimus aut expectamus, quod ipsi a Deo negatum est, considerantes cuilibet tantum concessum esse, quantum diuinae uoluntati uisum sit. Formas itaque medicamentorum uarias non aspernamur, sed eas quas aegro gratissimas fore & utilissimas arbitramur, usurpandas censemus: neque quenquam reprehendimus, sed optimam medendi methodum desideramus, cui nihil amplius adiici possit. Uelim hic Aduersarii mei legerent librum Cardani de methodo medendi, notarentque errores, quos ipse in medicis nostri temporis animaduertit, fortassis modestius se gererent: suosque errores uel emendarent, uel aliis saltem non maledicerent, quos constat & ueriorem medicinam amplecti: & meliorem medendi rationem sequi: & ea medicamenta usurpare, quae sint omnium optima, gratissima, efficacissima. Quod cum nos, quo ad fieri potest faciamus, falso accusamur, nos ueterum & optimorum medicorum uestigia non persequi: cum ueritatem, ipsis suadentibus, cuiuslibet authoritati semper praetulerimus: & pro hac tanquam pro aris & focis pugnare decreuerimus. De cognitione medicinae. Ex quibus manifesta quoque nunc est illa primae Accusationis pars, quae continet cognitionem: utrum uidelicet antiquorum medicinam cognoscamus nec ne: quod aliorum iudicio submittimus: intelligere certe conati sumus: utrum asse cuti, affirmare non audemus: cum nobis nihil tribuamus, praeter ignorantiam erroresque: & si in nobis aliquid est cognitionis aut scientiae, id ome diuinae misericordiae acceptum ferimus, unde omnia bona promanant, & in humanum genus deriuantur: & tanquam ex uberrimo bonorum fonte in nos quasi riuuli deducum tur. De medicina Paracelsi. Ultimo quod ad Theophrasti Paracelsi medicinam attinet, uidendum, utrum haec cum ueteri consistere possit: & utrum iure me aduersarii accusarint, quod ego a ueteri ad hanc defecerim. Imprimis autem miror Aduersarios putare malum esse si quis Theophrastus medicinam cognoscat: cum pessimae rei uera cognitio, bona sit & laudabilis utpote quae falli non sinat, neque in errores abduci: cum ignorantia, quae sub specie cognitionis sese in animum insinuat, causa sit ut in errores praecipites feramur. Quare si Theophrasti medicina falsa esset, tamen illius cognitio antiquorum medicinam maxime illustraret eueheretque: ipsa uero paulatim interiret, minimeque consisteret. Adhaec nemo coactus est omnibus iis uti, quae quis cognoscit, cum malum & falsum cognosci queant ab optimo uiro: & cognitio & actio affectiones diuersae sint, quarum neutra alteri necessario subiecta sit. Probationes me ad Theophrastum defecisse. Quare qui me ad Theophrastum defecisse dicunt, mihique uitio uertunt, quatuor necesse est probent: primum Theophrastum ab antiqua ueraque medicina discessisse, deterioremque elegisse: quod falsum esse ostendemus: Secundo me ueterum medicinam deseruisse, quod falsum quoque ex superioribus patet: tertio se Theophrasti medicinam intelligere? quarto me Theophrasti methodum in medendo sequi. Quorum postremum cum affirmare aduersarii nequeant: cum Theophrasti medicinam ignorent, neque scire cupiant: iniuste me ab iis accusari manifestum est: nm iudicium ex ignorantia profectum caecum sit errorisque plenum. Quis enim est ex aduersariis, qui affirmare possit, se illos saltem libros Theophrasti legisse, qui sunt typis excusi? Quis est qui intellexit? Tres inter reliquos nominabo: primus est germanicus de causis & origine morborum: secundus de dosibus: tertius de tartaro, latini. Quis inquam est aduersariorum, qui profiteri audet, se hos libros intelligere uel mediocriter? Non itaque pudet illos reprehendere quod ignorant? Si mihi dicerent aliquando se uidisse, legisse, & reiecisse: ego ipsis responderem, quod aliquando Imperatori cuidam Christianorum hosti, maleque de noui instrumenti libris sentienti responsum est: uidistis, legistis, & reiecistis, sed non intellexistis. Inquit Cato legere & non intelligere, est negligere. Hoc pueri inter rudimenta literarum docentur. Qui de Theophrasti scriptis uult recte iudicare, necesse est eum esse Philosophum, Mathematicum Alchymistam, Cabalistam, & medicum: quorum aliquid si ipsi defuerit, nunquam de Theophrasto recte iudicabit; cum medicus Theophrasticus illis quatuor tanquam subsidiis & columnis fulciatur, & sustentetur. Quare cum aduersarii iam superati sint, quod uidelicet maliciose me accusarint: me a ueterum ueraque medicina defecisse: non est quod putent se in altero uictores esse, quando fateor, me Theophrasti medicinam non improbare, cum ipsi de hac iudicare minime possint: multo minus eam damnare, cum hanc ignorent: ipsisque ea desint praesidia, quae ad hanc intelligendam requiruntur: Alchymiae nimirum cognitio, Mathematices, artis cabalisticae, ueraeque philosophiae. Ne tamen putent Aduersarii, nos nimis obstinato animo Theophrasti medicinam defendere, caeco quodam aduersus hunc amore, ut fieri solet, ducti: promittimus illis, quod si uera experientia, & scientificis rationibus uel ( ut hoc condonemus ) saltem probabilibus gueant ostendere: Theophrasti medicinam falsis theorematis inniti: medicamentisque perniciosis uti: nos a nostra sententia discessuros esse: memoriamque Theophrasticae medicinae ex animo nostro delere, & ex omni parte aduersario rum sententiam, si modo concors fuerit, sequi uelle. Sed quando hoc? quando concordabunt? Quando Theophrastum legent? Quando intelligent? Quare finem huic responsioni ad primam accusationis partem imponamus? Causae uehementiae Theophrasti. si unum prius cognouerimus, Cur Theophrastus adeo uehementer iu medicos sui temporis inuesiatur. Uidentur autem quatuor praecipuae causae. Prima, ignorantia medicorum, cum quibus ipse uixit: qui cum utriusque Medicinae Doctores appellari uellent. nullum tamen uulnus sanare poterant: non dico internum aliquem morbum, quod contra Hippocrates decretum esse, clarum iam est. Secunda, quod ipse ab omnibus fuit reiectus & improbatus, & pro Empirico tantum habitus, qui nulla in curando ratione utatur: cum doctissimus fuerit, & incomparabilem cognitionis & scientiae thesaurum assecutus sit. Tertia, ne si ipse tacuisset, calumniisscriminationibusque aduersariorum boni uiri a ueritate abducerentur: naturaeque arcana scrutari desisterent: suaque scripta a ueterum scriptis differentia, negligerent: ex quibus ueram tum philosophiae omnis, tum medicinae cognitionem haurire alias possent. Quarta ne quis putaret, esse omni ex parte unam & eandem aliorum medicorum & Theophrasti medicinam: cum haec subtilior, praestantior, nobiliorque sit quam illa: humanoque generi utilissima, maximeque necessaria. Eius itaque acerbiores reprehensiones aequo animo feramus: minimeque Theophrastum propter has odio prosequamur: & ab erroribus correctione dignis desistamus: qui hominibus si non perniciosi, saltem incommodi nulliusque momenti sunt. Secundam itaque accusationis partem aggrediamur, in qua nobis obiicitur, nos reliquos medicos reprehendere, nobisque cum illis non conuenire. Utrum aliquos medicos reprebendamus. Quod quam uerum sit ex superioribus satis patet: cum medicos cuiuscunque sectae, qui suis laboribus & uigiliis hominibus prodesse studuerunt, laudauerimus: nosque cum iis conueniamus, qui primo cum ueritate, deinde inter se concordant: cum iis uero non, qui neque cum ueritate, neque ipsi inter se conueniunt: Consensio. quod ut uenia dignum est, cum fieri non possit, ut unum idemque cum contradicentibus sibi mutuo in contradictione conueniat: ita illud laudabile, ueritatem cuiusuis authoritati anteferre: sic ut non sine graui ratione ab eorum sententia quis discedat, qui caeteris rectius sentire uideantur. Quod cum semper fecerimus, indignum est reprehensione, quod non cum quolibet consentiamus, qui temere sineque ratione quid affirmare aut negare non erubescit, pro sua quam sibi usurpat temeritate. Tres autem precipuae causae sunt, propter quas medicus libere ab aliis dissentire potest: Causa dissensionum uera. prima ueritatis amor, secunda utilitas aegri, tertia uitatio adulationis. Ut enim consentire cum aliis in perniciem aegri, homicidarum est: ita adulari, eorum qui canes potius quam homines referunt. Sic dissensio illa quae in consultationibus medicis fit, ualde laudabilis est, aegroque ac medicinae studiosis utilis: cum ex hac ueritas eliciatur: ut dolendum sit, hanc consultandi rationem in paucis apud germanos locis in usu esse. Quare non statim qui ab aliis dissentit, reprehensione dignus est: sed is demum qui dissentit sine causa ab iis qui recte sentiunt, ueritatemque profitentur. Cum omnibus itaque mihi conuenit, qui uere medici sunt: nihiique nisi salutem aegri spectant: cum his uero non, qui lucro intenti, aegros parum curant: neque considerant quid ipsi prodesse possit. Quod si hoc in me reprehendunt aduersarii, reprehendant sane, uiri boni laudabunt scio. Medici enim sumus ut aegros sanemus, non ut in huius uel illius gratiam aliquid affirmemus aut negemus. Cum itaque & hic iniuste accusatus sim, ut patet: quam uera sit tertia accusationis pars uideamus: in qua obiiciunt, me nulla methodo in medendo uti. Antea autem quam nostram methodum indicemus, de illa quam in Italia, Germania, Polonia usurpari uidimus, agemus. Italicam methodum distribuemus in communem, & quibusdam doctis peculiarem. Methodus medendi Italica. Communis medendi methodus est illa, ut cognito morbo, praescribatur primo lenitiuum quod aluum mediocriter subducat: deinde syrupi cum aquis destillatis, quorum usus tamdiu durat, donec signa coctionis in urina appareant, id est donec urina aureum colorem habeat: & in fundo ipsius sit hypostasis alba, lenis, & aequalis: quibus ita se habentibus, praescribitur purgatio uehementior: & cum uidetur conmodum, aperitur uena, ungitur aeger oleis, immittuntur oenemata: quibus omnibus si nihil efficitur: aut quod frequenter quoque accidit si aeger laeditur, ad alia medici confugiunt, alios syrupos, aliaque medicamenta praescribentes: quibus si quoque nihil: Collegium medicorum Morbus incurabilis. aliquot medici celebriores conuocantur, quibus morbus detegitur, ab eo qui sanare debuerat, enumerantur signa, causae externae & internae, aperitur locus male affectus, disseritur de temperamento consuetudine, uitaeque genere aegroti recensentur omnia medicamenta, quibus est usus, declaratur cuiuslibet medicamenti effectus: adducuntur multae ueterum medicorum authoritates, quibus suam sententiam confirmat: tandem fere concludit, morbum curatu difficilem esse, & diuturnum fore. Suadet aliquando usum decoctionis ligni indici, aut thermarum, quae apud ipsos quasi ultima remedia sunt. Et hanc suam sententiam reliquorum medicorum censurae qui adsunt, submit tit. Aeger interim gemit expectatque, quid uiri isti clarissimi de se suoque morbo determinaturi sint. Ita singuli ordine suam sententiam dicunt, eorum qui ante dixerunt uel approbantes uel corrigentes, uel adiicientes aliquid: nunquam enim ita absurde dicitur, ut alicuius sententia penitus reiiciatur. Quibus ita per actis, omnibus medicis qui sententiam dixerunt, pro labore satis fit antequam discedant: isque qui prius aegri curam habuit exequitur illa, quae consulto deliberateque a medicis praescripta sunt: neque cessat, donec aeger uel moriatur, uel medicamenta amplius ferre nequeat, uel sanus fiat, uel medicos iterum conuocet. Non enim semel tantum, sed bis ter & saepius quandoque conuocantur. Et si omnibus istis consultationibus medicamenrisque praescriptis nihil efficitur, morbus insanabilis esse dicitur: cum aliquando aegri postea ultro conualescant, aut a uetula quadam curentur, non sine medicorum dedecore. Peculiaris methodae Qui aegri methodo ltalica sanentur. Quibusdam tamen moles ista medicamentorum non placet: neque aegrum tot syrupis onerari uolunt? cum molestissimum sit singulis diebus, & tamdiu, maxima cum nausea tantum poculum exhaurire: itaque suadent, ut alimentis medicamentosis utatur: ipsi uero decocta praescribunt, quae proprie ipsis contra morbum pugnare uidentur, Syrupos istos praetermittentes, neque aquis destillatis utentes. cum decocta ualidiora existiment, melioraque: & quibusdam aquae destillatae suspectae sint. ut putent paruam aut nullam fere uim illis inesse. Quidam etiam Syrupis imponunt illa, quae uim habent purgandi, ut Rheobarbarum, Agaricum, Scammoneam, Collocynthidem: ut ita singulis diebus aliquid educatur: materiaque morbi paulatim minuatur. Quam medendi rationem medici Germani atque Poloni fere sequuntur: ita ut ubique propemodum una eademque sit, in paucis differens quidem, quae tamen parui momenti non sunt. Quaestio enim est, utrum prosit singulis diebus aliquid materiei morbum efficientis nondum perfecte concoctae expurgari, an no. Sunt enim multi qui putant, hoc plurimum obesse. Quales autem agri per hanc uiam sanentur, quotidiana experientia monstrat: pauci uidelicet uere melancholici, pauci quartana diuturna laborantes: Epileptici, Paralytici, Hydropici, paucissimi: leprosi, podagrici nulli. Febres uero tertianae, punctiones laterum, dolores colici, sed non ii qui ex tartaro resoluto orinntur, febres acutae, morbus gallicus, contractura sed haec rarissime, methodo ista Italica curantur. Quae ostendunt aliquam quidem certitudinem illi rationi inesse: neque plane nihil prodesse, cum ipsemet multos morbos, febres praesertim ea curari uiderim. ipseque curauerim: perfectissimam tamen non esse, cum per illam multa morborum genera sanari nequeant: Non itaque improbamus omnino, sed perfectiorem desideramus, si aliqua dari possit: cum constet aliquam imperfectionem inesse, & quid diminuti. Neque hoc uituperatione dignum est, agnoscere diminutum: illudque quod perficere potest, expetere: cum is qui diminutum pro perfecto habet, non tantum ipse caecus sit, sed eos etiam excaecet, quibus idem persuadet. Modus medendi perfectus. Posse autem dari modum medendi perfectiorem, uel potius praedictum posse perfici, si id quod ipsi deest adiunctum fuerit, hinc patet, quod nostris temporibus Epilepsia, contracturae, hydrops, dolores colici omes, melancholici morbi, paralysis, plurimique alii morbi grauissimi sanentur, quod ob tres causas fit: Causae cum hoc tempore grauissmi morbi senentur. Prima, quod morbi perfectius cognoscantur. Cum enim olim omnes ad quatuor istos humores, sanguinem dico, pituitam, bilem & melancholiam relati sint, ii minime curari potierunt, quorum causa fuit tartarus alicui membro inhaerens, qui ad nullum ex quatuor illis referri potest. Hinc de dolore uago uaria commenta uagaque habentur: hinc admirati sunt, se colicos dolores quandoque neque oenematis neque medicamentis aliis tollere potuisse: & non nunquam etiam oenemante reddito, dolores exacerbatos esse, & contracturam secutam: hinc quandoque nullo modo aluum soluere potuere: hinc antiquum capitis dolorem rarissime curauere: quod nullam aliam ob causam factum est, quam quod morborum naturam non penitus cognoscerent: & magno hominum malo omnes ad quatior humores referrent. Secunda causa. Quod perfectiora medicamenta nunc quam olim habeantur: ex mineralibus, Sulphure, Antimonio, Uitriolo, Sale nitro: ex metallis, Auro, Argento, Mercurio, Saturno, Marte ex gemmis & lapidibus, Perlis, Corallis, Rubinis, Smaragdis, Saphiris, Christallo. Tincturas enim horum in ueteri bus non reperimus. Tertia causa. Quia hoc tempore harmonia maioris mundi cum minori patefacta est, cognitaque ita ut sciatur, quodnam medicamentum ex praestantissimis huic uel illi membro familiare sit & amicum, ut cordi Aurum, Perlae, Coralli: Medicam membris amica. cerebro, oleum Lunae, uitriolum: pulmonibus Sulphur: Epati flos Cheiri & Rheobarbarum & c. Quod cum ita sit, haecque certa ratione comprehensa sint: quis adeo caecus fuerit, qui non uideat, hanc medendi methodum maximi faciendam: quae locum affectum, morbique naturam indicet, medicamentaque monstret, quae membro laboranti sint familiaria: suaque propria ui morbum propellere queant? Ut itaque summatim dicamus, quam nos methodum in medendo sequamur. Nostra methodus medendi. quatuor praecipue consideramus. Primo locum laborantem seu male affectum, ubi naturam illius, compositionem, situm, figuram, facultates, operationes: secundo morbi naturam, coagulationem aut resolutionem, mobilitatem aut immobilitatem, inhaerentiam, transmissionem, diuturnitatem, magnitudinem, qualitatem: tertio medicamenta, qualia uidelicet usurpanda: ut si morbus facile mobilis, communibus herbis, Syrupis, de coctionibus, pilulis, oleis: si difficulter, medicamentis extractis, membroque accommodatis utimur: tandemque ad tincturas arcanaque progredimur. Quarto maximam quoque rationem habemus excrementorum uiscidorum, quae in uentriculo intestinis, epate, cerebro, similibusque magnis uasis continentur: quae etsi occultos illos morbos non efficiunt, alios tamen parere possunt: suaque obstructione adhaesioneqe; medicamentorum uim impedire. Antequam itaq; ipsam morbi occulti curationem aggredimur, hos primo expurgamus, tanquam corpori perniciosos: & reliquam curationem impedientes: quibus expurgatis, mirum dictu quomodo medicamenta internum quendam consensum cum membro laborante habentia operentur, quantumque efficiant. Neque sine praeparatione humores illos uiscidos expurgamus: sed cum oportet, crassos attenuamus, uiscidos incidimus, tenues incrassamus, adhaerentes auellimus, iis medicamentis, quae ad haec aptissima uidentur. Uerbi causa, detur nobis aliquis, qui per decem annos Epilepsia laborauerit, homo robustus, iuuenis multum pituitae reiiciens, uenas habiens sanguine plenas, nigras, quem curare nos oportet. Exemplum Qualia nos medicamenta praparemus. ubi mox tria sese consideranda nobis offerunt, repletio in uenis, reiectio pituitae, & morbus ipse Epilepsia. Primo itaque pituitam expurgamus, deinde sanguinem mittimus, ultimo morbum ipsum propriis medicamentis, ut spiritu uitrioli, tinctura Coral. rubrorum, & auri oleo tincturisque curamus. Ita in aliis quoque morbis generalem curam particulari praemittimus: quod optimi quique medici semper fecere, & nobis faciendum praecepere. Utrum ergo methodum in medendo sequar nec ne: & num a uera medendi methodo discesserim, aliis aestimandum relinquo. Sed mei aduersarii non hoc obiecerunt, quod ipsi aliquam methodi rationem habeant? aut quod morborum naturam inuestigare queant: aut quod ipsi aliqua methodo in medendo utantur: sed ut omnes aduersum me concitarent, & a me omnes bonos & doctos, quibus nihil prius est, quam bene constitutas disciplinas conseruare, minimeque permittere, ut ab aliquo temere subuertantur, abalienarent. uod profecto ipsis minim e succedet, cum nunc manifesto constet, quid sequar, quid respiciam, & quam in medendo methodum obseruem: & quod ea a nemine docto culpari possit: & quod omnes boni medici eam semper secuti sint. Quod aliqua enumerauimus, non omibus nota, non reprehensionem sed laudem meretur: cum hoc modo artes creuerint, auctaeque sint: & iis qui intelligunt, grata futura sint, iis qui non, ingrata aut molesta esse non possint, cum nemo iis offendatur: propriaque ignorantia sit, non ignotarum rerum declaratio, quae homines in maledicendi obtrectandique furorem praecipites det. Quartum itaque accusationis caput uideamus, cuiusmodi ea medicamenta sint, quae domi praeparo, & utrum uenena nec ne. Quod unquam usus sim uenenis; aut uenena praeparauerim: id est, rem aliquam non uenenosam, uenenosam effecerim: eaque postea pro medicamento bono usus sim, nemo unquam affirmare poterit. Cum enim uenena naturam habeant nostrae inimicam, eamque destruentem: bonus certe medicus iis nunquam utetur: neque ut alii iis utantur, concedet: cum natura inuanda sit, eaque exhibenda, quae ipsi aduersa propellant. Itaque & hic magna nobis facta est iniuria, cum neque domi neque foris uenena praeparemus: cum potius conemur res uenenosas in salubres transmutare: ex iisque arcanum quod praeclarum est, extrahere: quod quomodo fiat, non est necessarium hic explicare: cum aduersarii neque uenenorum naturam cognoscant: neque credant ea posse transmutari in aliam naturam non uenenosam. Cuiusmodi autem sint medicamenta domi nostrae nata, accipite quaeso, & diligenter mihi perpendite. Sunt autem uaria ut oleum Terebinthinae, Saturni, Mellis, Zuccari, Cerae, Ligni Guaiaci, Spermiola Theophrasti, Aqua tartari, crocus Martis, oleum Sulphuris: uitrioli oleum, Sulphur, Sal & spiritus, Aqua theraicalis Theophrasti, Aqua uitae, spiritus Tartari, spiritus uini, Acetum alcolizatum, Aurum potabile duplex extractum cum spiritu uini & aceto, liquor corallorum, perlarum, Christalli, tinctura corallorum, Antimonii uitrum & flores albi & rubei, oleum dulce, Essencia, oleum Lunae. Haec inquam sunt, quae nos primo hoc anno praeparauimus, quo medicinam Monachii facimus: quae partim sunt uulgaria, partim rara, ut spiritus uitrioli, uini, tartari, oleum Lunae, Aurum potabile, tinctura corallorum, reliquarumque margaritarum, lapidumque praeciosorum. Cur autem nos ista praeparemus, multae sunt & quidem graues causae, inter quas tres praecipuas enumerare libet. Cur nos domi medicamenta praedicta praeparemus. Prima est desiderium in nobis arcana cognoscendi. Cum enim philosophiam profiteamur, quae obscuras rerum causas, naturas, effectusque explicat: ac cum quibus res aliqua concordet aut discordet, monstrat: turpissimum fore arbitrati sumus, si aliquid eorum ignoremus, quorum cognitio maxime ad philosophum pertineat, cuiusmodi sunt metalla, mineralia, lapides, & caetera ab elementis producta. At quis est, qui horum naturam se perspexisse audet affirmare, qui nesciat ex quibus & quot rebus ista constent? Quod cum nunquam cognoscatur, sine totius in partes essenciales resolutione, non uerbali sed reali: haecque opera ignis tantum perficiatur: Medicus chymista. neque ullo alio medio perfici queat: patet, ipsum medicum, per ignem naturas rerum explorare debere: ipsaque arcana tincturasque physicas praeparare, extrahere, perficereqe, ne si aliis credere cogatur, quibus qualibusque utatur, ignoret: quod sane turpissimum illi foret: cum in medico scientia desideretur, opinio uero ab Hippocrates damnetur. At si quis authorum scriptis facile fidit, an non persaepe decipitur, opinionemque pro scientia arripit? cum quandoque de una re uarie disserant: & nonnunquam eorum opiniones longo interuallo a se distent: & propterea difficulter certi aliquid ex eorum scriptis haberi possit: cum tamen cuiuslibet rei natura definita certaque sit; sic ut per se, & a se in nullam aliam transmutetur. Secunda causa quia difficulter apud alios arcana ista reperiuntur. praeparata, cum paucissimis nota sint: Raritas Praestantia. & si reperirentur, de eorum tamen praeparatione certus esse non possem: cum fieri possit, ut per ea praeparentur extrahanturque quae naturam ipsorum corrumpere, & in aliam quandoque perniciosam trans mutare queant. Itaque non decebit, aliis nimium circa praeparationem arca norum fidere: ne aliqua fraude commissa, medicus deinde qui ueris arcanis, uereque extractis utitur, uituperetur: arcanaque ipsa in contemptum abducantur, negliganturque. Tertia causa. Quia arcana ista, suo admirabili effectu longo interuallo post se relinquunt illa, quae in Pharmacopolarum officinis parata reperiuntur medicamenta. Oblata enim Epilepsia, uel lepra, uel paralysi, uel simili aliquo graui morbo, frustra ad uulgares medicinas accurrimus: tandemque ad arcana confugere cogimur: si nostro mu nere fungi, aegrumque sanare uolumus. Hinc fit, quod grauiores morbi ab iis non sanentur, qui arcanis istis tincturisque physicis destituti sunt. Quod cum ita sit, neque mirari, aut uicio nobis uertere quis debet, nos medicamenta quaedam domi praeparare: neque causam quaerere, cum hoc nostro labore hominibus maxime prodesse: eosque, quo ad eius fieri potest, multum iuuare cupiamus. Effectus. Utrum autem tantam uim habeant illa arcana, quantam nos ipsis tribuimus dubitare quis posset: cum aliqui reperiantur, iique non indocti, qui negent, posse illa praeparari: ut aurum potabile, oleum Auri, oleum Lunae, Tinctura Corallorum, Spiritus Tartari. Aurum enim perfectum esse metallum dicunt; neque perfectius euadere posse, neque in aliam naturam transmutari: maioremque uim herbis inesse quam metallis. Ad quae ipsis responderem, si aliquid saltem de metallis intelligerent: & si uel probabili ratione aduersum nos pugnarent. Uelim mihi dicerent, cur medici aliquando decoctum, lac, uinum, in quo aurum ignitum sit extinctum aut calybs, aegris suis exhibeant? An non, quia putant, potionem ex metallo uirtutem aliquam extraxisse? Neque credo aduersarios ignorare, quid Arabes de uiribus auri scripserint, quid Arnaldus Uillanouanus, Cardanus, Scaliger multique alii praeclarissimi uiri, qui omnes fatentur, aurum corroborare cor: suoque splendore spiritus reficere uitales. Quod etiam metalla, herbis longe efficaciora sint, testatur Cardanus, ipsaque tinctura ex iis extracta: effectusque illorum in morbis admirabilis. Et num putant, cum dicunt aurum esse perfectum metallum, consequi propterea fieri non posse, ut aurum potabile conficiatur? Aut cum perfectum sit metallum, in aliam naturam transmutari non posse? Nesciunt sane boni uiri naturam auri: neque quid aurum potabile sit, sciunt, cum hoc ficri non posse credant. Itaque hoc hic discant, aurum non tantum habere corpus quoddam densum, sed etiam tincturam quandam sub tilissimam, a corpore separabilem: Tinctura auri. quae per spiritum uini extracta, ipsique unita, aurum potabile constituat. Quantum autem singulis momentis extrahatur, incrementa tincturae, quae in spiritu uini inter digestionem, sibi mutuo succedunt, oculis subiiciunt. Et ut manifestius constet, quid aurum potabile sit, aperiemus hic secretum, quod Theophrastus occultauit: Aurum potabilis ex quibus constet. uidelicet ex tribus spiritibus Aurum potabile constare, auri, tartari, uini, sub duabus formis auri & uini, cum tartari spiritus suam formam in unitione amittat uinique assumat. Qui spiritus quomodo debeant praeparari, uniri perficique, cum Theophrastus tanquam summum arcanum occultarit, neque nobis fas est palam effari. Nam qui uini spiritum iuxta Theophrasti mentem facere nouit, is clauem totius artis Chymicae habet: Spiritus uini uis. neque aliquid ipsum in Theophrasti scriptis latere potest, quod ad praeparationes extractionesque rerum pertinet: cum per hunc ex metallis tincturam extrahere: margaritas lapidesque preciosos in liquorem soluere: & in medicina multa miranda efficere queamus: quae alias nullo modo, nullisque medicamentis, quantumui magna industria compositis aut confectis fieri possunt. Quantam enim uim habeat uini spiritus incorpus humanum, ii testificari possunt, qui extreme morbis afflicti, auxilium in eo inuenere: penetrantem nimirum, aperientem probibentemque obstructiones, spiritus uitales corroborantem, insitum calorem fouentem, languidumque excitantem, totumque corpus a putredine corrosioneque praeseruantem: Spirt. auri uis. cum quo auri spiritus, si unitus est, cuius proprium est lubstantiam cordis conseruare, uiresque ipsius confirmare, uitales spiritus illustrare; augere, dilatare, an non praesidium esse, singulari Deorum erga genus humanum fauore e Coelo delapsum, contra uarios morborum insultus, arbitramini? Quid de uiribus Corallorum rubrorum dicam? Tinctura Corallorum uis Perla. Quorum est stomachum corroborare, dolores uentriculi tollere, melancholiam, tristesque animi affectiones dispellere: fluentia menstrua ciere, cohibere, sistere: sanguinem clarum reddere: matricemque in suo statu conseruare, emotamque restituere. Quae sanem omnia praestant, quando e suo corpore extracti sunt: & ut Theophrastus docet, in liquorem redacti. Quid de Perlis? Quae mirum dictu, quantum cordi conducant. Quid de oleo Lunae? cui nihil par in doloribus capitis: Oleum Luna. neque quicquam est, quod tantum cerebro conducat. Quibus omnibus debite coadunatis, quid aduersus uenena praestantius aut efficacius dari potest? Sed ne sermo nimis in longum protrahatur, ad Antimonium quod aduersarii uenenum esse existimant. Antimonium. Si itaque uenenum est, male Dioscorides fecit, quod in Collyria, & Nicolaus Mirepsus quod in Antidotum e Castorio contra Uertiginem, Apoplexiam, Resolutionem, paraplexiam adhibuit. Male quoque Anthonius Schnebergerus in catalogo medic. simpl. pestilentiae aduersantium docet, tuto in parua quantitate posse assumi Chymico more praeparatum. Male quoque Georgius Gallus medicus seipsum huius usu a grauissimi morbi periculo liberauit: male Mathiolus laudat, & Bononienses certe male quoque faciunt, quod in morbis melancholicis eo utantur. At hos uiros esse prudentes & doctos, & in medendo exercitatos, nihilque temere usurpare, certum est. Uerum si condonaremus aduersariis, Antimonium esse uenenum, & propterea non usurpandum: num Theophrasti medicinam propterea concidisse: aut nos plane conuictos esse arbitrabuntur? An non memores sunt, nos multa praeclara medicamenta ex Theophrasti thesauris deprompta supra enumerasse, quae ab ipsis reprehendi nullo modo queant? Quid ipsi habent, quod cum Auro potabili, cum tinctura & liquore Corallorum, perlarum, cum oleo Lunae conferri potest? Sed Antimonium uenenum non esse hinc patet, quod aduersus multos morbos prosit, ut docet Mathiolus: & pestilenti Ueneno aduersetur ut historia testatur, quae a Schnebergero in citato libro & loco refertur, quam huc transscribere libuit. Sunt autem eius haec uerba. Historia. Aurifex quidam Cracouiensis, Anno quinquagesimo quinto denarii pondere in ceruisia cum butyro exhibuit Antimonium, plurimosque iam infectos liberauit. Et quid aduersarii moliuntur, cum neque authoritate, neque ratione probare possint, Antimonium uenenum esse, cum neque foris adhibitum, neque intro assumptum, neque ante neque post praeparationem interficiat: ipsique eius praeparationem, dosin, effectum, naturamque penitus ignorent? Nos contra probamus, medicamentum esse salutiferum in grauioribus morbis, authoritate medicorum, Mathioli, Georgii Galli, Schnebergeri, medicorum Bononiensium, Dioscoridis, Myrepsi: ratione, quia uenena expellit, ut historia aurifabri testatur: & supra dosin sumptum non interficit, neque multum laedit, sed tantum debilitat. Triginta enim granorum pondere accipi uidimus praeparatum absque damno ullo. Uenenum autem assumptum ultra dosin, quid facit? At quid praestantius est floribus Antimonii, quid oleo ipsius dulci, quid essencia extracta? quibus foelicius & laudabilius, & utilius quis uti poterit, quam Scammonea, Esula, Collocynthide, turbit, Agarico & similibus. Cur chymicae praeparationes reprebendantur. Sed praeparationes istae chymicae ab aduersariis ideo reprehenduntur, quod ipsis ignotae sint: ne si usurparentur, sua ignorantia detegeretur: & ita asinus sub leonina pelle occultus conspicaretur. Uerum, ut praeclare Scalig. inquit, studio atque magnanimitate parandum seruandumque est regnum literarum, cuius anima uirtus & ueritas: non ambitionibus atque factionibus exercendae coniurationes: quibus aliorsum aliis distrahentibus, sapientia ipsa, quae in medio erat, lacerata est. Si itaque de Antimonio aduersarii iudicare uolunt, ipsius naturam explorent, necesse est: aut iudicium tamdiu differant, donec de illo ipsis certi quid compertum fiat, ab iis qui tractarunt. Quare cum nunc manifestum sit, medicamenta quae nos domi praeparamus, esse optima: neque facile haberi, neque alia quae habentur in horum locum substitui posse, eandem uim habentia: tantum abest nostra diligentia a reprehensionem, ut etiam maximam laudem mereatur: quod summo studio, conatu, laboreque hominibus prodesse: quantumque in nobis est medicinam prouehere, amplificareque studeamus: quantum effecerimus, aliorum esto iudicium, laborum certe insumptorum non poenitet. Ad ultimum itaque accusationis caput pergamus, in quo obiiciunt, me in curationibus nihil egregii praestitisse: Curationes Historia Causa cur ager ab opti medio optimis medicamentis non sanctur Conclusio. quod quam uerum sit nouerunt ii, qui aliquot annos mecum familiariter uixerunt. Consolatur etiam nos non paruus eorum numerus, qui ab aliis misere relicti: uariisque medicamentis frustia uexati, a nobis pristinae sanitati, restituti sunt. Unum admiratione dignum referam, Anno salutis nostrae, millesimo, quingentesimo sexagesimo tertio, cum fato quodam diuersatus essem in monasterium Nideralten, subito uocor ad monachum quendam, uirum eruditum, & concionatorem egregium iam iamque animam efflantem. tota enim nocte dieque praeterito Epilepsia uehementissime concussus fuerat: sensuumque omnium mentisque uires prorsus interceptae erant, collap aeque uidebantur: totiusque corporis uirtus deperdita. Accedo terreor candelis ardentibus, orationibus astantium, aegroti suspiriis, altisque gemitibus, tumore linguae, oculis fractis, brachiis contractis, mentisque abalienatione. Linguam dum tango durissimam & siccissimam, dum pulsum, febri ipsum ardentissima laborare, praeter delirium & Epilepsiam, reperio. Erant in hoc aegro multa periculosa, delirium, febris ardens. Epilepsia. tumor duriciesque linguae, extremaque imbecillitas omnium membrorum ex ui morbi, uehementissimaque commotione orta. Quid fit? iubeo accersiri aliquem, qui uenam tundat, praescribo quaedam auxilia, omnibus qui astabant irridentibus. Omnes enim extremum ipsius spiritum expectabant, nihil praeterea. At cum serio dicerem spem uitae superesse, ipsumque Deo propicio curari posse, uocatur balneator, aperitur uena: & cum satis magna copia sanguinis effluxisset, sumit paulo post quae a me ordinata erant: melius habere incipit, nocte sequenti quiescit, neque unquam conuellitur: & tandem in quatuordecim dieb. restituitur sanitati. Haec una sufficiet, a me ante annos quinque peracta, ne singulas curationes persequi, nostraque nimium extollere uelle uidear: sufficiat testes esse Florentiae, Bononiae, Monachii, Ratisbonae, Landishuti: in Polonia Cracouiae, Lublini, Petricouiae, qui quod uiuant, se Deo primum, deinde nobis debere fateantur. Non obiicio ego aduersariis, ipsos paucos sanare, cum mihi constet, quantum praestare queant: neque aliquid ab iis postulo aut expecto, quod ipsorum scientiam superat: qui si eundem erga me animum habuissent, non me tot tantisque conuiciis dilacerassent: neque tot crimina falso mihi in tentassent: cum ipsos non fugiat, me Epilepsiam, contracturam, grauiss. dolores colicos ex tartaro genitos, ulcera intestinorum, febres acutas, pleuritidem, malamqe scabiem sanasse: aliisque uariis curationib. multorum expectationem saepe uicisse. Quae defendendi causa non gloriandi refero, aduersariorum obiectionibu. impulsus: cum sine damno meo, honorisque mei decremento tacere amplius non licuerit. Quod autem aeger quandoque optimis medicamentis ab optimo medico non sanatur, ob quatuor causas praecipue fit. Prima. Quia adest terminus uitae ipsi a Deo praefinitus. Hunc enim transgredi nemo potest. Secunda. Quia imperitorum Medicorum ignorantia, medicamentisque perniciosis eo deductus est, ut bonorum medicamentorum opera, quod corruptum est resarciri nequeat. Tertia. Quia medicus serius uocatur; quando uidelicet. natura succubuit, & morbus uicit. Quarta. Quia aeger non obtemperat. Quamobrem, cum iam meridiana luce clarius a me ostensum sit: me in curationibus morborum, tantum quantum Aduersarii: uel etiam plus, quod a me per diuinam gratiam restituti testantur, homines fide dignissimi, praestitisse: meque praeter medicamenta uulgaria iis uti, quibus nihil praeclarius aut efficacius in sanationem morborum extremorum adhiberi possit: haecque cum in pharmacopoliis non reperiantur, domi nostrae, nostris expensis in hominum utilitatem praeparare: eaque methodo in medendo uti, qua Itali, Galli, Germani, Poloni utantur: uel etiam quandoque meliori, cum tartareorum morborum curatio nobis perspecta, ipsis uero ignota sit, & propterea per eorum methodum perfici nequeat: neminemque nos reprehendere, sed suam cuique laudem, laborum praemium, & relinquere libenter, & concedere cumulate, & deferre liberaliter: iisque gratias agere maximas, qui cuiuscunque tandem Sectae nostra studia docendo, consultando, scribendo medendoque iuuare conati sunt: Aduersarios nostros iniuste nos peruerseque accusasse, quis non uidet? An non iniquum est, eum qui optima. medendi ratione utitur, audire: se pessimam nullamque sequi? Qui omnes laudat, se quosuis reprehendere? Qui hominibus laboribus, studiis, medicamentis, consilio, operaque medendi prodesse conatur, se nihil praestare, uenenaque in hominum perniciem praeparare? An non maledici isti, uirulentique ob trectatores essent digni, qui uehementiori oratione perstringerentur? Qui cum nihil in medicina laudabile praestent, alios ferre nolunt, quos excellereconspicantur: & cum eorum medicamentorum, quae in pharmacopoliis habentur usum ignorent, tolerare nequeunt, ut sibi prorsus ignotorum, quantumuis optimorum medicamentorum usus superinducatur: & cum medendi methodum nullam prorsus teneant, eos tamen insectantur, qui optima utuntur. O genus hominum perniciosum peruersumque, quod cum nihil recte faciat, alios etiam a recta ratione abducere conatur. Quis hanc ipsorum peruersitatem toleraret? Et quis diutius illos medicinam, medicamenta, ordinem, reliquasque bonas disciplinas medico necessarias deuastare dilacerareque pateretur: Se Hippocraticos esse gloriantur, cum centum locos producere queamus, quos uel non intelligunt, uel non recipiunt, uel defendere nequeunt. An non tales sectatores duci suo maximo honori sunt? scilicet. Galenistae appellantur, & tamen cum natura morbi, membrumque in homine laborans inquirendum est, adeo frigide de his disserunt ut pudeat pigeatque commemorare. Theophrastum Paracelsum reprehendunt, quem tamen neque legerunt, neque intellexerunt, neque legere neque intelligere cupiunt. Egregii sane & digni, quibus simpliciter credatur, nulla habita ratione, uel experientiae uel doctrinae ueterum uel ueritatis, quae certis suis theorematis constat, non iniptorum quorundam uanis stultisque opinionibus nititur. Suaderem itaque Aduersariis. ut antea quam nostrum Theophrastum Paracelsum exagitarent, discerent illa, quae Galenus de Elementis, Temperamentis, de usu partium, de locis affectis, de pulsibus, methodoque medendi conscripsit: seque in iis exercerent, disputando, docendo. commentando, excerpendo, animalia dissecando, medendoque: & tum demum cum se perfectos esse, nihilque sibi amplius deesse persuasum haberent, Theophrasti scripta euoluerent, intelligereque conarentur: & quae intellexissent esse falsa, reprehenderent: ratione uel experientia, uel utroque utentes. Quibus omnibus si obtemperarent: eaque omnia quae diximus assecuti essent, Hippocratis etiam dogmatibus cum illis coniunctis, tamen cum Theophrastum Paracelsum legerent, multum adhuc sibi deesse: & se remote a perfecto Medico distare conspicerent: cum neque Philosophica, neque Astrologica. neque Alchymica, neque Cabalistica, neque medica Theophrasti intelligerent. Quis itaque aduersariorum importunam temerariamque reprehensionem ferat earum rerum, quae non intelligunt: cum nec ea perfecte cognoscant, quae se scire profitentur? Quis enim Galenicum eum esse credit, qui neque ipsius dogmata tenet: neque quae ipse facienda praecepit, facit? Quare cum aduersarii nec Anathomiae, nec locorum affecto rum, nec morborum, nec etiam uerae methodi medendi: rationem habeant, nemo iis eos annumerabit, qui sub Galeni signis militant. Illos itaque moneo, ut in posterum quiescant: neque me amplius exagitent, cum nulla mihi cum ipsis controuersia sit: egoque illorum ignorantiam, quod ad me, facile toleraturus sim: quod si fecerint, ab omni contendendi studio alienum me esse intelligent: sin uero maledicere, meque iniuste proscindere perexerint, sentient profecto, mihi bonarum literarum praesidia non deesse: meque minime permissurum esse, ut ea contemnantur, quae Deus postremis his temporibus humano generi clementissime concessit: & cum quibus nullum medicamentorum genus conferri potest: cum tincturae arcanaque, quae ex crassis, densisque metallorum, lapidum gemmarum, gum morum, herbarum, animaliumque corporibus extrahuntur, iure sibi primum inter medicamenta locum uendicent: reliquaque longo interuallo superent. Quod cum ita sit, omnes uos qui medicinae operam nauatis, rogatos uolo, ( ne temere imperitorum more, quae nondum intelligitis arcana reprehendatis: sed quo ad eius fieri potest, operam detis ut cognoscatis, cognitis utamini: interque utendum cum sese uobis eorum mirabilis effectus ostendet, Deo gratias agatis: sciatisque multa adhuc in artibus latere praeclara, quae ipse aliquando sibi caris ostensurus sit: e quorum numero ut simus, optandum nobis, conandumque est. Finis. Quid medico faciendum. Excursiones nostras defensiuas, ad omnes quidem per uenire patimur: ita tamen ut non quilibet ad se pertinere singula existimet. Ad inuidos, mihique inimicos, ne maliciam in animo conceptam diutius foueant: Inuidi Amici. neque me frustra ut hactenus ita in posterum insectentur: cum non nobis sed sibi suo maledicendi studio noceant: & animum suum huiusmodi perturbationibus prauis corrumpant: ex eoque sentinam peccatorum faciant? cum nos iis non moueamur, quae in nostra potestate non sunt: neque ea ad nos pertinere putemus, quae ab aliis aduersum nos imperite & imprudenter euomuntur. Ad amicos; at eos qui Theophrastum uel in scite uel maliciose damnant, ne in posterum peruersam suam opinionem retineant: putantes formas medicamentorum extractas non plus operari, quam cum sunt in materiam immersae. Sic enim uires earum sopitae iacent: earumque actio a materia impeditur, a qua liberata eductaque, sine mora suo munere fungitur. Eductio forma. Educitur autem calore uel ignis artificiose, sine hominum laesione, uel uentriculi naturaliter & sine artificio, at non sine incommodo illius, in cuius corpore eductio formae fit. Uentriculus imperfectam formam educit. Uentriculus enim aegrorum cum plerumque debilis sit, imperfecte in medicamentum aget: minusque de forma educet, propter quod ipsum Medicamentum quoque imperfecte operabitur: cum forma imperfecte & ex parte tantum educta, non possit nisi imperfecte, & ex parte tantum agere: alioqui quod totius est & perfecti, parti imperfectoque attribueretur. quod quam absurdum & inconueniens sii, uos iudicate. Adhaec crassa illa medicamenti materia, quae ui ignis separari debuisset, cum in corpus sumitur, quandoque in uentriculo diu haerens, illi molesta est: quod testatur historia nobilis cuiusdam uiri a Brandis, qui post multa medicamenta deuorata, cum uitam cum morte commutasset: Historia. apertusque ipsius corpus esset, inuenta est massa pilularum concreta durissime in uentriculo. Huiusmodi autem non contingunt, cum medicamentorum formae purae usurpantur. Quare imperite earum extractio uituperatur. Tertium genus hominum, ad quod nostras excursiones peruenire patimur, est eorum, qui Theophrastum quidem laudant, ueteres tamen omnes seuere admodum rep. Reprehensores ueterum. ehendunt: cum tamen hactenus eorum errorum demonstrationem aggressi non sint: & ut apparet, in iis superficietenus & leuiter tantum exercitati sint. Hos itaque monemus ut cogitent, non omnes omnia posse: & cuique suam laudem concedendam deferendamque esse: & ueteres homines fuisse, multaque bona nobis reliquisse, eo usque retinenda, donec meliora nanciscamur: quibus obtentis, usurpari quidem prae caeteris debent: non tamen bona erunt propterea mala, sed melioribus solummodo inferiora. Uerbi gratia: syrupi, extractiones sunt, sed formis tincturisque imperfectiores: boni sunt, sed formae tincturaeque meliores: efficaciam habent sed non tantam quantam hae. Ueteres cum Theophrastum debere concordarit Principia Elementa Concordantia. Pulchrum ergo fuerit, ueterum doctrinam cum Theophrasti coniungere: eosque quo ad eius fieri potest inter se conciliare: quod difficile illi non fuerit, qui concordiam amabit: & utramque & ueterum & Theophrasti doctrinam intelliget. Habent quidem principia, aliaque multa diuersa: sed pauca contraria, aliis alio intentis, dum principia constituta sunt. Aristotelis enim tria principia hodie recepta, Theophrasti tribus a natura demonstratis non repugnant, neque haec illis: cum quodlibet ex his tribus, Sulphure, Sale & Mercurio, habeat formam & materiam, differatque ab altero priuatione, quia id quod alterum est, non est. Continentur ergo Theophrasti sub Aristotelis: & Aristotelis reperiuntur in quolibet Theophrasti: huius sensibus illius cogitationi propiora, sub sensus nunquam cadentia. At cum res naturales corporatae sint, illarum quoque principia proxima corporata esse, necesse est. Ueteres itaque unum quodque ex quatuor Elementis Igne, Aere, Aqua, Terra constare dixerunt: Theophrastus uero omnia ex quatuor quidem Elementis orta esse fatetur: ita tamen, ut quodlibet ad suum Elementum referatur, in quo tanquam matrice continetur. Non enim singula ex quatuor Elementis constare docet, cum unumquodque unam habeat matricem, sed ex tribus illis primis. Haec itaque de principiis inter Theophrastum & ueteres est dissensio: quae utrum concordari possit, uidendum est illis, qui concordiae stuconeordan dent: nobis certe uidetur. Quod enim ueteres per quatuor Elementa intellexerunt, id Theophrastus per tria prima. In his enim quartum quoque est, quod Spiritus a Theophrasteis appellatur. Sulphur enim igni, Sal terrae, Mercurius seu liquor aquae, spiritus aeri proportione respondet. Differentia Subtilior. In hoc tamen differunt quod Theophrasti sententia subtilior, manifestior, uerior, & utilior est. Subtilior, cum ueteres tria ista ignorauerint: neque quicquam de matricibus srerum cognouerint: quib. cognitis aditus patet ad indagandam intimam rerum naturam: ignoratis uero non nisi leuiter res intuemur. Unde tot discordiae dissensionesque inter doctos ortae. Manifestior Uerior. Manifestior, quia tria cuilibet nota sunt, cum sensibus percipi queant, in resolutione corporum naturalium, quae per ignem fit: quatuor uero illa elementa, non facile percipiantur: & ab iis nunquam qui chymiam ignorant. Hinc fit, quod cum de natura cuiusdam rei loquendum est, authores citant, quibus absque ratione credere coguntur: cum nesciant, utrum illis rerum natura explorata fuerit nec ne, de quibus scripserunt: an uero audita tantum narrauerint, quod plurimum fit. Iudicant itaque de natura ex scriptis paulo oculatius ipsis caecis: cum ipsimet naturam explorare debuissent: & ununquodque in suas partes resoluere: quibus perspectis, certi quod pronunciare licuisset. uerior, quia semper idem euenit: eaedem totius partes in resolutione semper apparent, sub eadem forma, eodemque modo: Elementa uero iis nunquam, qui resolutionem illam realem ignorant. Utilior. Utilior, quia scitur, in qua matrice unumquodque contineatur, ex quibus constet, quam naturam habeat: & quid in curandis morbis possit: quae profecto ex antiquorum doctrina, non adeo clare possunt haberi. Quod cum ita sit, Theophrasti doctrinam cur non amplecteremur, cum ipsius principia & ad Aristotelis referantur, & in quolibet composito Elementoque reperiantur? Neque est quod ideo reiiciamus, quod Aristoteli aliisque ignota fuerint, cum ipsa natura nobis ea monstrauerit, quae omnium est antiquissima certissimaque: a qua qui recesserit, quo nomine appelletur, errabit. Dicendum itaque tria esse principia rerum, Sal, Sulphur & Mercurium, quatuorque matrices rerum omnium productrices, Ignem, Aerem, Aquam, Terram: triaque illa in qualibet matrice reperiri, & in quolibet cuiuslibet matricis foetu. Sic ueteres docuerunt hominem constare ex quatuor Elementis: Homo. idem Theophrastus, cum homo paruus mundus sit, in quo omnia quae in magno sunt mundo reperiantur. Ueteres Elementa in homine esse mixta, Theophrastus separata, & unum quodque suos in homine producere fructus, morbos sanitatemque. ueteres quatuor esse humores, quibus corpus nutriatur, & ex quibus morbi generentur, sanguinem, pituitam, bilem, melancholiam: Humores. Theophrastus tria esse, Sal, Sulphur & Mercurium. Ueteres quatuor illos humores suos, oculis inuestigarunt, cum quaelibet sanguinis massa habeat sanguinem rubrum, nigrum, uiscosum quiddam, & flauam aquam: Theophrastus artificiose inquisiuit, neque quatuor illa re uera dari docuit, sed tria perpetuo reperiri in sanguine, Sal, Sulphur & Mercurium. Unde constat ueterum humores cognitos uisu inartificiali: Theophrasti tria artificiali. Medicos autem singula artificiose debere cognoscere, probatione non aeget. Theophrastus quatuor posuit in corpore, quae omnibus quidem peruia, sed non animaduersa: Quatuor in corpore humano. humidum in carne, sanguinem in uenis & arteriis, pinguedinem in crassicie, & uiscum in neruis neruosisque. Theophrastus omnes morbos ad Elementa, eorumque tria principia retulit: ueteres simile nihil, cum ad quatuor humores, qui in naturalium rerum diligenti scrutatione nusquam apparent. Theophrastus docuit, ex quo Elemento medicamenta aduersus quem libet morbum sint desumenda, ueteres. tale nihil. A Theophrasto habemus curationem podagrae, Hydropis, Epilepsiae, Paralysis, a ueteribus aut incertam aut nullam. Ex quibus constat Theophrasti medicinam ueteri non aduersari, cum haec suis fundamentis innixa, ea eatenus explicarit, quae & quatenus cognita habuerit: Theophrastus, uero nihil affirmarit, quod non summa diligentia examinarit: & ex intimis naturae uisceribus deprompserit: quod nos clare in nostra philosophia aliquando ostendemus. Utraque ergo medicina toleranda: illa propter antiquorum authoritatem, qua multis iam annis mundo conspicui sunt: haec propter certitudinem ueritamque, quae nullo modo conuelli potest. Itaque Medici in scholis boni & docti in posterum non facile Theophrastum reprehendent, scio: cum constet ipsum ueram medicinam docuisse: infinitaque illustrasse, quae in summam antea ignorationem immersa erant. Corrigantur itaque errores necesse est, qui in medicinam nobis dormitantibus irrepserunt: Errores. ne hominibus plus detrimenti quam commodi haec ars adferat. Facile autem hoc efficietur, si & docendo, & disputando, & consultando, & medendo ueritatem medici in tuebuntur: eamque suis auditoribus proproponent: Ratio docendi. quod quomodo fieri possit & debeat, paucis hic delineabo, Imprimis autem errores, qui circa docendi rationem committuntur, corrigendi sunt, qui ad tria referri possunt genera, ad consusionem ordinis, Theorematum falsorum propositionem, & causarum rationumque sinistram assignationem. Confusio sita est in ordine tum docendi, tum authores explicandi. Confusio. Cum enim medicus consuse docet, ita ut postrema primis praeponantur, media quandoque taceantur, paucaque suo loco dicantur: fieri non potest, ut auditores magnum percipiant ex praelectionibus fructum: cum quia a Doctore ista confusione auertuntur: quod putent, quae ab ipso proponuntur, sine iudicio esse conuasata: cum iudicii sit coniungenda coniungere, & separanda separare: tum quia auditorum mens perturbatur ordine perturbato: quod nesciat, quae cohaereant & quae non. Ita quoque si ii authores praeleguntur primo, qui sua dicta ex aliorum scriptis probant, ii uero posterius qui fundamenta tradiderunt: praeposterem auditores docentur, cum fundamenta primo, deinde ca quae superstructa sunt, uel ex iis deriuata, cognoscenda sint. Theoremata falsa. Ita quoque nihil perniciossus est, quam cum theoremata falsa proponuntur, cum difficilime abiiciantur post, quando iuuenum animi iis sunt imbuti. Perseuerant itaque in erroribus, aliosque uel in eosdem pertrahunt: uel eos, qui agnitis iis relictisque ueritatem inquirunt, insectantur: quibus misere affliguntur bonae disciplinae: uariisque Sectis, aliis alio distrahentibus, contaminantur. Assignatio causari Tria bon. Ita circa assignationem causarum, quatuor modis quoque peccatur. uel enim omnino praetermittuntur: & ita nihil scitur, neque quicquam certo percipitur. Uel assignantur quidem causae, sed pro ueris falsae: & ita notiones de rebus falsae animis imprimuntur, erroresque generantur. Uel uerae quidem, sed ad rem non pertinentes, quae quoque nihil conferunt ad cognitionem rei. Uel uerae cum falsis miscentur, quae potius perturbant quam docent. Quae omnia cum perniciosa sint auditoribus, in doctoribus autem intolerabilia: necesse est ut explodantur: & pro his ea in usum uocentur, quae conducibilia & honorifica sunt; quae sunt tria, bona ratio methodusque docendi authoresque explicandi, Theorematum uerorum propositio, & causarum proximarum uerarumque assignatio. His enim tribus tota docendi discendique ratio perficitur. Methodus docendi medicinam. Qui enim recte docere uolunt, necesse est ante omnia suis auditoribus summam totius artis oculis subiiciant, quam uno quasi ob tutu comprehendere ualeant. Sic enim ad amandam & perfectius cognoscendam ipsam artem excitabuntur: quando pulchritudinem ipsius, quae ex omnium partium connexione emicat, intuebuntur. Hoc autem per methodum diuisiuam facile praestabunt: Diuisio Resolutio Compositio Explicatio authorum. cum haec primo totum, deinde partes essenciales primarias, postea partium partes usque ad minimas proponat, ostendatque quomodo & in quibus illae concordent aut differant: essencia, numero, magnitudine, facultate, operatione, figura, conformatione, amplitudine, principatu, dura ratione, causis effectuque & similibus. Huic instituto inseruiunt tabulae medicae Zuuingeri in librum Galeni de constitutione artis, & in eiusdem artem paruam. Item Iacobi Uueckeri medicae Syntaxes totam artem medicam breuissime & perspicue comprehendentes: quibus in hoc genere a me hactenus nihil uisum est perfectius: Item tabulae Syluii de causis morb & sympt. aliaeque aliorum plurimae. Neque nos terreatur, quod artes methodo resolutiua inueniantur, compositiua commodissime doceantur: cum nullus ad medicam artem accedat, qui non aliquid de ipsa praegustarit: & aliquos saltem medicos libros obiter inspexerit: & diuisiua methodus in memoriam res ipsas fidelissime imprimat: neque ars inuenienda sit: neque persecte primo docenda, cum hoc non nisi longo tempore fieri possit: & fructuosius sit, sumam artis primo intueri, quam longis sermonibus circumduci: neque ad finem unquam peruenire. Quam molestum enim sit frustulatim aliquid discere: neque scire quotuplex id sit, quod discas: ii norunt, qui utrumque experti sunt: & hunc implicatum, & alterum expeditum discendi modum. Quare ut dixi, initio summatim per methodum diuisiuam, omnia ad artem medicam spectantia proponenda sunt: ut discipulus uideat, quae sibi deinceps cognoscenda perfectius sint: & in quae opera sua collocanda. Quibus foeliciter peractis, quiescendum non est, neque Doctori neque discipulo: ne ille nihil docuisse, hic leuiter tantum, & uix medicinam inspexisse dicatur: sed progrediendum & ostendendum: quod omnes totius partes, per methodum diuisiuam propositae fint, nulla superuacanea adiecta, neque necessaria praetermissa: quod illae coniunctae, quarum naturae eaedem aut similes: disiunctae, diuersae & dissimiles: cur tot & non plures: cur hanc & non aliam habeant naturam: cur non alio modo distributae: quomodo, quae & a quibus inuentae, auctae, explicatae, expolitae: quem habeant usum: & utrum plures inueniri queant: & si queant, quam utilitatem habiturae sint, & cuiusmodi futurae. Haec & similia secundo loco a Doctore proponenda sunt: ex quibus discipuli cognoscent artis perfectionem, certitudinem, utilitatem. Hoc autem per methodum resolutiuam fiat necesse est, cuius ut diximus proprium est artes inuenire. Et sic habebunt discipuli cognitionem inuentionis & distributionis artis totius, eiusque partium omnium. Neque hic quiescendum, sed ulterius tota ars constituenda, methodo compositiua: latiusque omnia proponenda, diligentius distribuenda, perfectius absoluenda. nihilque praetermittendum, quod aliquid ad amplitudinem artis conferre posse uideatur. Quae cum hactenus a nemine aut rentata sint aut perfecta, necesse est medicus ipse qui Doctoris munere fungitur ea praestet, ne quid discentibus desit, quod eos scientia arteque medendi augere possit. Quando itaque hoc modo tota medicina tradita perceptaque est: ad explicationem authorum progrediendum erit ordine: ita ut illi qui fundamentum artis tradiderunt, primo: deinde qui fundamentum uel amplificarunt uel illustrarunt: tertio qui superstruxerunt: quarto qui aliqua ex iis deduxerunt, ex plicentur: & quidem ita, ut mens authoris penitus cognoscatur. Oportet itaque consilium hic sequamur Cardani, qui in admirabili illa sua Dialectica, pulcherrimam perfectamque profitendi rationem demonstrat, dum docet: Ratio proficiendi. simplicem alicuius authoris & uniuersalem sensum primo exponendum esse: deinde singulas dictiones distinguendas, tum maxime obscuriores, ad eumque sensum properandum, in quo ab authore positae sint ne nugas agere professores uideantur. Post querendam rationem dicti: qua inuenta, diuidendum, componendum, amplificandum, saepe excipiendum, raro dubitandum: per causarum quatuor genera examinandum: applicanda quae ad id pertinent, uel quae ex illo deduci possunt: contraria contrariis comparanda aut eadem: aliorum opiniones aduersarias confutandas: demum ad opus traducendum totum: ac ultimo per uiam Epilogi colligenda. Ex quibus satis intelligitur, quo ordine quicque sit proponendum in docendo: neque aliud mea quidem opinione huc desiderari poterit: cum haec sufficiant ad authoris mentem explicandam, eiusque opinionem defendendam. Ad disputandi ergo rationem properandum, quae duas ob causas instituitur: Disputatio. primo propter exercitationem, deinde propter inuestigationem com probationemque ueritatis. Exercitationem duplicem esse non ignoratis, unam propter logicam, alteram propter artem quam quis addiscit. Exercitatio. Cum autem instrumenta ante cognita esse debeant earum artium, quarum instrumenta sunt, quam quis aliquam ex illis cognoscere conetur: non ualde laudabilis fuerit in medico doctore, & in discipulo medicinae, illa disputationis exercitatio, quae propter logicam instituitur: cum hanc praenouisse oporteat, quod logica medicinae, atque adeo totius philosophiae instrumentum sit. Illa uero disputationis exercitatio, quae propter medicinae, eiusque thereomatum cognitionem instituitur, in discipulo quidem laudanda, in Doctore uero reprehensione digna est: cum illi dubitare liceat; uel quod nondum plene theoremata intelligat: uel quod de certitudine dubitet: uel ut altius amnio cognita imprimat: huic uero nihil tale, cum ipsum animo omnia artis theoremata perfecte comphendisse oporteat. Restat itaque doctori illa disputatio quae propter Inquisitionem ueritatis instituitut, quam grauem esse decet: & ab omnibus nugis alienam: ne uideatur, aut ueritatem contemnere: aut cum nugis uelle commiscere, quod & perniciosum & turpe fuerit. Professor itaqu; illis argumentis tantum utatur, quae certa ratione demonstrari possunt, raro ad uerisimilia diuertens: Sophistica aut Rhetorica nunquam usurpet: studiosus uero quibuslibet uti poterit: cum huic certa illa firmaque nondum in promptu sint: & hac ratione uerum a falso dignoscere addiscat: copiamque uariarum propositionum acquirat. Methodus argumentorum. uterque una eademque methodo utatur in cognitione terminorum propositae quaestionis: ita ut primo propositum in duas partes distribuatur, in sub sectum uidelicet & attributum: utriusque antecedentia, consequentia, repugnantia, causae, effectus, natura, accidentia inquirantur: utriusque cum alterius causa cum causa, effectus cum effectu, natura cum natura, causa cum effectu, natura cum causa, & caetera inter se conserantur: ex iisque & similibus argumenta deducantur: utentes Analyticis Topicisque Aristotelis: uel alphabetaria cabalistarum reuolutione, quae infinitam propemodum copiam uariarum propositionum suppeditat: neque unquam admittit, ut quis in dispuando argumentis destituatur: aut in inquirendo a ueritate aberret: aut id quod propositum est, ex memoria excidat. Consultationes. In consultationibus quoque, quae uel uerbo uel scripto fiunt, necesse est medicus obseruet illa, quae in docendo & disputando obseruare debere diximus: Cum omnia optimo ordine sint proponenda: argumentisque suam opinionem confirmare, aduersariam refellere deceat: saepeque authoritates aduocandae sint, quae postea explicandae, amplificandae, refellendae, constringendae, comprobandae, a quibus excipiendum: exempla quoque non praetermittantur, quibus res clarior euadat, quae quid agendum aut praetermittendum, quidque futurum sit ostendant. Tria autem cumprimis consideret, Naturam aegroti, morbum & curationem. Natura eium aegri quandoque difficulter cognoscitur: erroresque multi in ea inuestiganda se offerunt, quibus discussis, sedulo peritoque naturae contenplatori ueritas sese conspiciendam offert. Consuetudo aegri uictusque ratio quoque cognoscenda: haec enim morbi naturam indicare possunt, ut morbus ipse rationem uictus & consuetudinem. Nam quemadmodum Paracelsus noster docet, legumina, caules, radices, frumenta, excrementum habent in se uiscosum: lacticinia, carnes, pisces, bolare: ex quib. tartarus duplex in homine generatur, bolaris & uiscosus, materia morborum. Qui ergo nunc cognouerit, quibus alimentis quis usus sit, facile morbum quoque cognoscet: aut qui morbum cognouerit, alimenta non ignorabit. Quod hic dico maximum est, & huc usque occultum: a nobis tamen suo tempore reuelandum iis, quos naturae studiosos esse intellexerimus. Sub his enim praeteritorum, absque ulla interrogatione cognitio, & futurorum praedictio, dietae uerae ordinatio, morbique occultissimi naturae contemplatio latet. Ex aegro quoque medicus cognoscet Symptomata morhi, dolorem eiusque qualitatem, utrum punctorius, grauans, eleuans, extendens, contrahens, continuus, intermittens, tansfigens, fixus, discurrens, calorem, locum doloris, originem, mutationes. Quae omnia, si fuerint in consultatione a medico explicata, non tantum aegro proderit, sed etiam omnes artis studiosos in sui admirationem concitabit: neque quicquam desiderabitur, praeter medicamentorum praescriptionem, quae ex natura morbi petenda est. Ex quo enim Elemento morbus, ex eodem quoque curatio. Quibus omnibus rite hoc modo peractis, & medicus suam dignitatem retinebit, & discipuli aliquid discent, quo & ipsi post uere mederi queant. Haec nunc Corollarii uice dicta sufficiant, perfectius explicanda in aliis nostris libris. Quid enim agendum fit medico, obiter hic tantum ostensum est: quomodo, imperfectem: ut & alii ad inquirendum excitentur: & quid a nobis expectare debeant, non ignorent. Misericors Deus nostros conatus iuuet, ut & nos Rempublicam nostris laboribus iuuare queamus, cui sit laus & honor in secula.