Ca Hippocratea, Siue Hippocratis Prognostica Cuncta, Ex Omnibus Ipsius Scriptis Methodice digesta, a mendis atque tautologiis pene infinitis repurgata, & maiore quam hactenus studio ordineque disposita: Tho. Moufeti Londinatis Angli opera & labore. Methodum tabula in sine libri edocet. Francofurdi Apud heredes Andreae Wecheli, Claudium Marnium & loannem Aubrium, Mo Peregrino Bertio, Inclytae Ducis. Suffolciensis haeredi unico, Domino de Willoughby, Baroni de Tresby, equiti aurato, nec minus uirtute atque eruditione quam Heroicis titulis clarissimo, Thomas. Moufetus S. Petiisti a me ( illustrissime Peregrine ) antequam te in Daniam reciperes, ut Nosomanticam hanc meam ex Hippocrateis fontibus collectam, toti darum familiae facerem communem. praestiti quod petiisti: atque cum ea utriusque nostri nominis securitate, ut tu aequum orasse uidearis, atque ego librum edidisse, qui seruare suam innocentiam absque uenia, defendere cum ratione possit. Obiicient forte antiquorum nimii lenones, Principis Medicorum dicta scriptaue immutare, superbam & pene laesae maiestatis rem esse. tamen eundem illustrare, ornare, laudare, & per methodi tanquam unionis donum emptoribus gratiorem facere, utilitatis multum habet, sceleris nihil. Stellae uniuersae cum luna simul micantes, ipsius non minuunt gloriam sed adaugent: & lampades flammam olei additione retinent, non amittunt. Sic & Hippocraticae maiestatis splendor, aliorum commentariis & methodo, tanquam oleo faci addito, illustrior fit: quae alias suasponte, in his praesertim curiosorum ingeniorum prouentibus, non peritura tantum fuisset, sed etiam interitura. Nam cum omnes methodum affectent: uix ille laudabiliorem secutus est, quam qui tritici aceruo omne frumenti genus immiscuit. Quod si porro contenderint, alios idem argumentum dilucidiore methodo tractasse ante me: in eo probando quantum illi profecerint, tantum de tuo erga me amore ( non possum ardentius dicere ) adimi uelim. Equidem uellem, & res ipsa postulat, tam ferax hoc seculum bonis artibus fuisse, ut medicinam legeremus suis numeris perfectam, & quae alicuius nunquam operam imploret. Concipere enim animo uix potes, ut sim fatigatus, dum e tot libris tot aphorismi reducendi erant, dum aliquid toties aedificandum, toties diruendum, & ( cum colophonis superstruendi spes daretur ) semper aliquid addendum. Nec deerunt ( sat scio ) qui hoc opus ueteranis potius & grandaeuis Doctoribus deferri malint, prisca priscis aptissime conuenire existimantes. Caeterum cum eorum plurimos aut in iuuentute fuisse ociosos, aut iam per aetatem exuccos esse constet, quique potius ad sumen glandesque Iouis deuorandas, quam scriptis posteritatem iuuandam nati sint: audendum esse aliquid putabam, quo uel ipsorum canitiem in ruborem uerterem, uel saltem ( id quod maxime opto ) ad aliquid praeclarius praestandum prouocarem. Uellem etiam omnes illos Doctores ( qui me ob Chymicam apologiam uirulenta rabie, execrabili furore, & conuiciis mendacissimis figere pro uirili certant ) in Hippocratis scriptis cum eo fructu uersatos, ut hanc mihi hypothesin e manibus praereptam ipsimelius tractassent. Quis enim aliorum frui laboribus uigiliisque non mauult, quam suos frustra conferre? praesertim quum quantum temporis in docendis aliis impendit, tantum in se ipso erudiendo periclitatur. Uerum & illos quoque sic louis, Mercurii, Uenerisque pictae ludus effascinat, sic principum mensae alliciunt, sic priuatum commodum abducit; ut ad lucrum ludumque omnem uacantes, Hippocrati dare operam non possint: & in eius scriptis uel non omnino, uel saltem hospitum more uersentur. Nihilominus pro religione atque medicina maiorum, pro monumentis Aesculapii, pro Hippocratis tumulo sese concertaturos proclamant, & bellum chymicis indicunt, parum memores suae in Hippocrateis libris inscitiae, quodque solis quibusdam muliercularum atque tonsorum experimentis innituntur, quae ipsi forte post crapulam somniarunt. Utinam utinam illi tandem intelligerent, Hippocratem non tam se in pingui ulla aut nitida palaestra, quam in Museo conspiciendum praebere. utinam in memoriam tandem suam uocarent, Cumanum illum asinum sub leonina pelle aspere quamuis rudentem, talpis forte aut uespertilionibus leonem fuisse, aliis uero animalibus non asinum tantum, sed etiam deridiculum asinum repraesentasse. Haud enim magni negotii est, Hippocrateum uocari, sub illius titulo medica ciuitate donari, atque illius stipatum auctoritate uociferari, rudere, latrare, ac omnibus maledicere: sed arduum id potius uidetur, atque uere Hippocrateum, esse quod audimus, & in locupletanda ornandaue quam profitemur medicinatotos uersari; omnes, inquam, in ipsam perpoliendam neruos lacertosque animi torquere. Id quod non ociosi homines & hesternae crapulae sacrificantes unquam praestabunt: Quippe Saturnium illud atque aureum seculum euanuit, in quo sponte melipsum ex coelo in ora fluxisse, non ab apibus collectum perhibetur. Nunc uero qui ex Hippocrate fructum & mel illud mulsum capturus est, eum apum exemplo singulos libros tanquam flores quosdam hyblaeos degustare oportet, & in suum quodque locum referre. Nam cum physicis medica, cum medicis astronomica, cum prognosticis diagnostica, cum illis aetiologica, omnia cum omnibus miscuit. nihil methodici obseruauit, nihil ordine docentis. Ego uero cum duces, oratores, pictores, telarios, omnes denique artifices eos esse optimos perspicerem, qui facta uerbaque sua omnia methodice exhibebant: non equidem diffidebam Hippocratem ordinis accessione fieri posse omnibus illustrissimum, qui etiam ἀμέτοδος existens cunctis ita oppido arrisit, ut solus medicinae principis insignia hactenus gestarit. Quare a Physicis Medica selegi, & Prognostica primum aggressus excerpsi: quae mihi cum medicinae pars diuinior uideantur, illa quidem praemittere placebat. Spero etiam his tanto successu quanto labore expeditis, fore ut reliqua se magis obuia nobis exhibeant minusque impedita. Ut autem tibi Nosomanticam dicarem Hippocrateam, cum plurima in causa sint: tum illud in primis, quod tuitauis. Deinde quia licet in armis quotidie tractandis nemo tibi in omni iuuentute Britannica praeferendus sit, subinde tamen cum Hippocrate loqueris, & mecum de medicinae ueteris atque nouae praestantia frequenter disputare soles. Quare cum mirari saepe soleam, cur Museo armamentarium tuum faceres contiguum ( quid enim Musis cum Marte? ) tandem repperi uerum esse, quod dicere saepius solebas; Non Musas Marte, sed Musis Martem opus habere. Nec male aut inscite quidem. Nam Marti letaliter uulnerato hae diuinum aliquod praebent Alexipharmacum: non autem perniciose laeso, ex Hippocrate Acopum, ex Aetio Pampathes. ab Aegyptiis Nepenthes, ab Indis Tyrrhenicum, a Galeno Polychrestum, a Paracelso Magneticum aliquod uel pharmacum uel emplastrum desumunt, animamque pene efflatam diuino imperante numine reducunt. Optarem, Nobilissime Peregrine, ut tu hac in parte sapientum instas uestigiis, ita alii omnes nobiles tuis haererent. Multorum enim aedes ingressus, hic lanceam, illic cassidem, alibi uenabulum animaduerto. a dextris sclopetum, iaculum, sagum militare. Pone lectum ensis pendet falcatus. in coenaculo abacus forte, aut tesserae conspiciuntur. in stabulis equos agminales uideris, in atriocanes, nisos, aesalones, tinnunculos. Omnia denique in parato offendimus ad corpus saginandum, delectandum exercendumque instrumenta; sed quo animum corpusue uulneratum atque exulceratum curent, ne unum quidem. ac si puderet ipsos uerae uitae esse quam falsae uoluptatis studiosiores, Uenerique potius supplicare, quam cum literis loqui instituissent. Sane nisi tu dispari ab illis, tum genio tum ingenio natus fuisses, haud maiori laude tibi Nosomanticam, quam quidam Caesari uitri conficiundi scientiam obtulissem. Uerum cum te scirem medicinae studio regum. aliquot exemplo conflagrantem, omittere quidem non potui quin te mei labores patronum, appellarent, qui in ipsis tuendis propter singularem erga me amorem uelis, atque propter eruditionem potes plurimum. Reliquum nihil est, nisi ut in tuis uirtutibus imitandis potius quam praedicandis nimius esse uelim & contendam: neque enim periculum erit ne sim in eo nimius, in quo esse maximus debeo. Uale. Deus optimus maximus te, tuam, tuos, tuaque omnia seruet, ornet, amplificet, ad ueri honoris culmen, quod solum in uirtute positum est perducat: atque e Belgia tui quamuis amantissima ad patrios lares saluum atque incolumem remittat. Datae Londino prid. Kal. Sextil. 1586. Illustriss. honori tuo addictissimus, Fetus Singulis Medicinae uerae siue Hippocraticae in Academia Basiliensi studiosis Tyronibus S. D. Si nunc mihi(ui cuique in Spartana olim Republ. ) operis mei ratio esset reddenda, meque Rhadamanthus cum Minoe ei Aeaco sciscitaretur: Cur Hippocratis prognostica hic illic absque omni ordine di spersa suo quaeque loco disponerem; non tam mei ingenii delicias, cui nihil impolitum sapit, quam medicae totius ciuitatis publicam utilitatem in causam afferrem, cui bene optare gratam rem esse duco, sed de illa optime mereri factis, perfelicem. Id quod nullo magu compendio ( si quid ego iudicem ) assequi licet, quam antiqui Hippocratis, nouique Theophrasti scripta methodo, tanquam uiua quadam sepe muniendo, quae quidem illorum hortis non solum defensionis loco usui esse possit, sed etiam plurimum gratiae afferat, & quadam ueluti illecebram suauitatis. Nunc enim lupinorum atque Aloes similia uidentur, id est, salubria, mentisque errores tuio purgantia medicamenta: tamen amaritudinis causa ita nobis aduersa, ut gustarisine taedio, deuorari absque nausea uix possint. Infinitae tautologiae aenigmata, methodi contemptus, spontinae are proposita excursiones λογμαχιαι, pro¬ fusa in suae opinionis hostes dicacitas, nimia maledicentia; hi sunt illi Lupini, haec illa utriusque medicorum Herculis illota Aloe: cuius sane amaritudinem, ut tollere nobis difficile est, ita uobis ( ni fallor, fuerit fructuosum: etenim hoc pacto illos feliciter concoquetis cibos, quos antea ne gustare quidem sustinuistis; illos inquam autores intelligetis, dicetisque dulciores nectare atque ambrosia: quos olim intricatos, obscuros, tautologos, futiles, ineptos, deliros credidistis. Herculi uitio a nonnullis uertitur, quod post duos & septuaginta filios puellam ultimo gigneret imbecillem: Hippocrates autentam dubii sexus libros 72. progenuit, ut an Masculi an Foeminei, an Hermaphroditi dici debeant, nequeam certo statuere. Nunc enim methodum sequentes uirilitatem monstrant: nunc illam deserentes, hanc exuunt: est item quando physiologica cum medicis, medica cum Astronomicis, chirurgica cum theoricis sic miscet, ut confusionis potius fabrum, quam medicinae architectum iure existimetis. Paracelsus uero rarae inuentionis nec contemnendi iudicii uir, inerroribus confutandis, Theologicis prolixe ( utinam non nimis impie ) explicandis, Galenicis acriter pungendis, fabulisque enarrandis tantus est: ut illis amplissimam possessionem dedisse, Chymiam uero & medicinam ueluti in pistrinum coegisse uideatur. Nihilominus cum omnes uere studiosi hoc ipso hydropicos referant, quod non unico contenti haustu de ipso scientiae fonte ad satietatem bibere elaborent: purgandum esse utrumque authorem semper existimaui, & heterogeneum quoduunque separandum. lib. de loc. Hydropes enim letalissimi illi dicuntur ab Hippocrate: aq. & aer. qui ab aquis impuris, lacustribus, & feculentis contrahuntur. Nec dissimili ratione lenire cognitionis nostrae sitim ualebimus illorum scripta praelibando, quae instar aquae palustris cum alimento impedimentum, cum uehiculo remoram, cum uino tartarum fecemque insuperabilem exhibent & propinant. Cur autem primum Hippocratem, deinde Paracelsum uestire methodo institui, plurima in causa sunt. Primum quod ille a Deo primus medicinae pater, hic uero amicus tantum & hospes dici debeat, qui certe nouas medicamentorum formas, non autem medicinam nouam inuenit, uel potius repperit. Deinde etiam quod Paracelsica factionis discipuli Hippocraticis orgiis nondum initiati lanionibus optime assimilari queunt; qui propterea scalpunt & demulcent porcos, ut securiores caput petant, & iugulent. nam sane uicunque aegros aureis promissis tanquam illice quodam adulatorio alliciunt atque adducunt: tamen in ipso salutis limine uitam illis dmnem eripiunt, & optimis medicamentis ob suam imperitiam fidem derogant. Aliicontra non minus imperiti uelsaltem inepti homines, Hippocratis animum, immo idioma quidem uix tenentes cum eo natam perfectamque medicinam clamitant, nulloque Paracelsi alteriusue authoris adminiculo carentem. Idem facientes cum rusticis quibusdam, qui non intelligentes sacerdotem cantantem, numeros tamen sequuntur, nullumque operapretium agentes, se praeclare agere existimant. Hi medici sunt, qui agrum amant & crumenam, lectosque molles inutili terrae mole grauant, quique talparum instar tenebris assuefacti lucem ferre non possint, & solem radios suos ne immundis quidem locis denegantem summopere calumniantur. Quare ut tam Hippocraticorum quam Theophrasteorum inscitiae opportune esset subuentum, utriusque authoris medica scripta primum sigillatim singula, & postea coniunctim omnia iuxta methodi leges distincta, & ab omni heterogenea hypothesi repurgata emittere decreui: sic enim & illi facilius mentem Paracelsi, & hi animum Coi expiscabuntur. Id autem tanto citius in reliquis praestaturus sum ( fratres chariss. ) quanto planius perspexero hoc primum de praedictionibus opusculum eum uobis fructum tulisse, quem & meus ferebat animus, & uestra in me summa propensio merebatur. Ualete, atque Felicem Platerum, Theodorum Zuingerum, aliosque antesignanos uestros clarissimos, doctrina, uirtute, humanitate sequimini, sicuti fecistis antehace Datae Londino prid. Kal. Sext. 1586. Uestri nominis studiosiss. αύτα δέλφυ Sui Charissimi No¬ somanticam Petrus Turnerus medicus Londinensis. Quisquis inerranti quaerentes excipit aure: Non ualet appositis uerba referre modis. Nec mirum. Intentam mentem plerunque uidemus Externi curam non retinere soni. De nostro Archiatro idem te sentire decebit. Qui quando propriis ponere quaeque locis Nonpotuit uoluitue, imitatus secula tantum Illa, quibus methodi lex data nulla fuit: Haud mirum si pro caepis daret allia nobis, Moleque peiorem traderet ille molam. Hanc tu, mi Thoma, cernens: diffindere monstrum Et formam informi iungere ab arte studes. Fata fauent coeptis. animamque infundis in illam, Quaerudis in primis & caro uasta fuit. Sic quoque deducis neruos, artusque reponis, Sic donas proprio singula membra loco: Ut non maiori Phidias sculpsisse Mineruam Arte queat, quam nunc sculpitur Hippocrates. Uis tanta est methodi. non laus tibi profluet ergo Hinc Moufete minor, quam tibi Coe senex. De Morborum In Genere Praedictionibus Liber primus. 1. Morbi omnes curam non admittunt. lib. praenotionum. 2. In omni morbo non est semper uera praedictio, quia aetas ab aetate, tempus a tempore, sexus a sexu, natura a natura differt. 1. de morb. & lib. defr. 3. Omnes morbi securissimi sunt, quorum heque longum tempus fuit, & causae facillime noscuntur. lib. de nat. hom. 4. Ex omni morbo citius euadunt, quorum naturae, habitudini, temporique & aetati morbus conuenit, quam quibus secundum nihil horum accidit. 2. & 7. aphoris. & lib. 6. epidem. 5. Omnes morbi si fuerint haereditarii, conutriti, congeniti, aegre, & plerunque non omnino admittunt curationem. 2. prorrh. 6. Omnis morbus quo magis aegrum a naturali statu defecisse fecit, eo grauior. lib. prog. 7. In quouis morbo mente constare, & bene se habere ad illa quae offeruntur, bonum: contra uero se habere malum. 2. aph. 8. In omni aegritudine qui bene cibatur, nihil tamen corpore proficiente, malum. 2. aph. 9: In omni morbo qui male se habent circa initia bene cibati, neque quicquam proficientes, circa finem rursus cibum non appetunt: qui uero circa initia cibum ualde non appetunt, postea beneappetentes, ii melius euadunt. 2. aph. 10. In omnibus morbis partes circa umbilicum & imum uentrem crassas esse melius est: nimis uero fluentes, malum. atque id ipsum ad purgationes etiam per inferiora, periculosum. 2. aph. 11. In omni morbo somnus laborem faciens, malum: sin uero iuuerit, non est letale, neque malum. ibid. 12. Omnibus in morbis aegrotorum insomnia, quo fuerint sanorum similiora, eo meliora. lib. progn. 13 Quare diurnas actiones si in noctem transmittat cogitatio; reddatque in somnis ea, quae interdiu honesto in negotio, aut opera, aut consilio patrata sunt, id homini bonum est: Sanitatem enim significat: propterea quod anima diurnis in consiliis perstat, neque repletione, neque inanitate uicta, aliaue re quapiam, quae extrinsecus euenire solet. lib. insomn. 14. At cum diurnis functionibus somnia aduersantur; ita ut inter ipsa non conueniat; indicatur corporis perturbatio. itaque ex forti forte malum portenditur, ex debili imbecillum. ibidem. 15. Solem & lunam ac coelum, tum sidera ipsa pura, suo quaeque modo motuque agitantia si quis per quietem sentiat, pro bono habebit. At si quid contra euenerit, malum. ibid. B 16. Sudo coelo sidera si premi, praeque siccitate imbecilla superare ambitum nequire uideantur: periculum a morbo imminet. ibid. 17. Quodsi uicta euanescere uideantur; timendum est ne morte morbus finiatur. ibid. 18. Si autem uegeta ipsa, at aduersarius in fugam uerti uideatur, eaque fuga cita sit: illa uero persequantur: in discrimine homo est, nisi caueat, ne mente moueatur. ibidem. 19. Si stellae nullo impellente, per se ipsae palantes uideantur: animae perturbationem propter curas praesagiunt. ibid. 20. Quae sidera ex orbita sua excidere uidebuntur, ea si pura, si illustria prorsum promouent, bonae ualetudinis notam praebent. ibid. 21. Quodsi aut atra aut obscura fuerint, & in occidentem delata aut ad mare, aut ad terram deuergant, aut ferantur sursum: morbum portendunt efficacius. Quae sursum nituntur, capitis praedicant destillationes. Quae ad mare demittuntur, pustulas in carnem designant. ibid. 22. Horum si quid in coelo insidere, idque purum humidumque apparebit: sanitatem portendit. quod uero atrum atque impurum obscurumque fuerit, morbum minitatur. ibid. 23. Cum a Deo accipere quippiam somniamus, argumentum erit non malum bonae ualetudinis. contrarium autem, malum. ibid. 24. Mollis pluuia, clementi coelo, minuta roratione, sine hyberno impetu, bona est. Huic diuersi imbres, largi scilicet, hyemales, ac proprimus. cellosi, cum aqua sordida, ab insinuato spiritu morbum praetexunt. ibid. 25. Quae uero in terris functiones exercentur, eae quoque ad ualetudinem conferunt praefagiendam: ut acute uidere, audire: firme ambulare, inoffense ac sine metu currere: terram quoque intueri solutam, beneque cultam: arbores germinantes, fructu grauidas, mites: omnes temperato labentes cursu, aqua lympida, ac quanta satis sit: item fontes puteique, ualetudinem fore bonam nunciant somnianti. contra diuersa ab iis noxam praedicunt. ibid. 26. Terra aut domicilium si moueri uideatur; aegrotanti sanitatem atque praesentis status mutationem praemonstrat. ibid. 27. Maris aliarumue aquarum diluuio terra obruta, malum. neque uero illud bonum est, atram terram atque exustam cernere; uehementis enim letalisque mali appulsu tentatum iri ostendit. ibid. 28. In lacu mariue, aut fluuio, si quis se somniet urinare, malum. ibid. 29. Eorum quae ad sese suamque naturam pertinent, si cui quid in somnis uideatur eius esse modi, uti neque maius neque minus sit: bonae ualetudinis praemonstratio est. ibid. 30. Candida ueste pulchtisque indutus calciamentis bene sentire debet de sua conualescentia. ib. 31. Membrorum modus alius, atque a natura constitutus, nihil boni pollicetur. Pelus uero est, si minore sit quantitate, quam si malore. ibid. 32. Atrae species ad aegritudinis magnitudinem praemonstrandam propensiores, maius discrimen pronuntiant. Omnia item noua, significant mutationem. ibid. 33. Uita functos nitidos atque candidatos si quis uiderit, bonae ualetudinis argumentum habet. si quid puri ab his acceperit, ratio par.ibid. 34. Eosdem contrario habitu si uideas, nudos, atratos, sordidatos, aut aliquid capientes aut auferentes ex aedibus: minime commodum est. ibid. 35. Cum monstrosa corpora in somnis ostendunt sese, atque hominem territant: bilem & morbum periculosum minitantur. ibid. 36. Quibus assueuimus per noctem intueri bonum. ibid. 37. Pugnam committere, extimulari, uinciri, malum. ibid. 38. Errare, cliuos superare, difficile. ibid. 39. Fluuiorum transitus, hostes armati, monstra deformia, mala praesagiunt. ibid. 40. Aquae purae potus, bonum. caetera omnia noxia sunt. ibid. Atque hactenus de bonis malisue insomniis. 41. In cunctis morbis non tam acute uexantur senes atque iuuenes. uerum qui ipsis plerunque fiunt morbi diuturniores euadunt, & plurimum commoriuntur. 2. aph. 42. In omni morbo conuerti facile aegrotum, & inattollendo se leuem esse, confert. Coac. pran. De Acutorum Longorumque Morborum Et Symptomatum indefinitorum praesagiis liber secundus. Primum igitur de acutis. 1. Acutorum non sunt certae praedictiones aut mortis, aut salutis. 2. aph. 2. A lasis functionibus animalibus A lasis actionibus uitalibus. At si acute aegrotans non uideat, audiat, intelligat: si totus uigil uel contra soporosus fiat, si mente excidat, deliret, torpeat, conuellatur tinnitum perferat continuum: si lumen omnino ferre nequeat, oculis apertis dormiat, fixis intueatur, ore semper hiet ( nisi haec more fiant, dentibus stridat, frendat, & perpetua iactatione corpus fatiget: si manus pedesque semper detegat, adimum sese lectum conferat, si floccos errabundis digitis legat & uellicet, si frustra uenetur, de pariete paleas detrahat, festucas colligat, manus ante faciem frequenter moueat. si somnum inquietum, & terriculamentis plenum ducat. si faucibus dolorosis, conuulsa facie, resolutis maxillis, uultu toruo, facie praeter morem emaciata uel inflata, spiritum luctuosum, altum, frequentem & cum stertore clangentem, & erecta tantum ceruice captum edat: ualde malum. Tanto autem magis letalia fuerint haec signa, quanto maiori numero concurrerint & diutius, perstiterint: aegro ad tam enormes actionum dispositiones nondum a teneris uel natura assuefacto. Hippoc. lib. progn. prorrh. Coac. praen. Iudic. aph. & alias. 3. Animo saepe linquere: pulsum intermittere atque inordinate ferire, malum. 4. epid. 4. A lasis actionibus naturalibus. Sitis praeter rationem soluta, marasmus, atrophia, appetitus sublatus, singultus, lassitudo uomitoria, lienteria, dysenteria, ileos, cholera morbus, flatus immodicus, urinae stercorisque inuoluntarius exitus, sanguificatio sublata, hydrops, in acutis ualde mala, ut plurimum letalia sunt. Coac. praen. prorrh. prognost. iudic. epid. aphor. Ab alterius morbi accessione. & alias. Quum acutis morbis alii acuti superueniunt, plerunque occidunt, nam corpus a priori morbo prae imbecillitate perit, priusquam alter morbus qui posterior accessit, desinat. lib. aff. 5. Ab excrementis cutis & carni. Sudor in acutis morbis fiens una cum febre, malus. Coac. praen. 6. Acutis in sudore & spiritu delirium, malum. ibid. 7. Ex sudore horror in acutis, malum. 7. aph. 8. Sudores febricitanti & acuto aliquo morbo laboranti boni sunt, tertia, quinta, septima, nona, undecima, decima item quarta die, hi enim morbos iudicant. qui autem diebus paribus fiunt, uel dolorem, uel periculum, uel longitudinem morbi & recidiuas significant. 4. aph. 9. Sudores tamen in iudicatoriis diebus fientes, si fuerint uehementes & ueloces, periculosi Secundus. sunt. nempe qui expelluntur uel guttae, & aquae salientes a fronte, & frigidi item ualde ac multi. 7. aph. 10. Sudores guttatim facti, calidi, uniuersales, iudicatorii, leuantes, & euaporantes, boni. 1. prorrh. 11. Sudores acute laborantium in somnis & facium sonitibus frequentibus, boni. 1. prorrh. 12. Sudores milioformes, particulares, frigidi, circa caput, faciem, collumque & ceruicem solam extillantes, mali & letales. 1. prorrh. & lib. iud. 13. Ab excrementis aurium. Abscessus iuxta aurem in acutis morbis, si iudicatorie fiant, & maturescant, aeger euadit. sin minus, nisi e naribus sanguis fluxerit, aut urina subsidentiam crassam habuerit, pletique commoriuntur. Coac. praen. 14. Abscessus aurium circa iudicationem oborientes, non suppuraturi: his disparentibus recidiuus fit morbus. 6. epid. & lib. iud. 15. Abscessu iuxta aures apparente, cum dolore admodum pertinaci & febre acuta, in acutis morbis, & alio aliquo signo maligno, iuuenes quidem septima die occidit, & citius delirio correptos perimit: nisi multum puris ex aure, uel sanguinis e naribus fluxerit. seniores autem minus & tardius tollit. uerum multi ex his recidiuant, & sic pereunt. Coac. praen. 16. Qui in acutis capite doluerint, his ex auribpus, aqua, uel sanguis effluens soluit dolorem. 6. aph. 17. Sordes aurium in acutis dulces quidem lethales: amarae uero non item. 6. epidem. 18. Ab excrementis oculorum. Quibus in acutis laborantibus oculi uoluntario lacrymas effundunt, bonum: quibus praeter uoluntatem, malum. 4. aph. 7. aph. lib. prog. & 6. epid. 19. Paruas lemas ac sordes circa oculos, aut concretionem tenuem albicantem habere, malum. Coac. praen. 20. Cum spuma leui exarescens oculus, malum. 6. epid. 21. Ab excrementis narium. Quibus in acutis, & febre laborantibus sanguis de naribus destillat, ac sternutatio accedit, & utina subsidentiam albam habuerit quarta die; his septima die solutionem fore significat. Coac. praen. 22. Septima die, aut nona, aut decimaquarta, fluxiones sanguinis e naribus, plerumque febres soluunt, & acutas mitigant affectiones. Coac. praen. 23. Acutis morbis uertigine oborta abinitio sanguinis e naribus fluxio soluit morbum. ibid. 24. Caput in acutis dolenti & uehementer dolenti, sanguis, pus, aut aqua e naribus fluens, soluit morbum. 6. aph. 25. Quibus in acutis capitis & colli dolor est, uel surditas, uel totius corporis tremula quaedam impotentia, hos sanguinis e naribus fluxio saluos reddit. Coac. praen. 26. Si autem a quarta die in acutis sanguinis fluxus fiat: diuturnitatem significat, & aegre iudicat. Coac. praen. & 2. epid. 27. Affectiones febriles & acutae quae quinta die sanguinem large fundunt, & sexta insuper rigorem, septima uero perfrigerationem dederint, & subito fuerint recalefactae, in his aluos fore male affectas, periculum est. Coac. praen. 28. Undecima die orientes sanguinis fluxiones difficiles sunt: tum alias, tum si bis stillauerint, & rursus superstillauerint. Coac. praen. & 1. prorrh. 29. Quibus in iudicatoriis perfrigerationibus, sanguinis eruptiones fortes fiunt, pessimum signum. Coac. praen. 30. In sanguinis fluxione multa, si stillae pusillae fuerint, & singultus aut conuulsio accesserit: tum alias, tum in acutis praesertim, ualde periculosum. Coac. praen. 31. Sanguinis eruptiones e contrario latere, malae. uelut si acuti morbi sedes in sinistro latere fuerit, si e dextra nare fluat. & circa praecordia eodem modo se habet: uerum cum sudore hoc peius est. 1. prorrh. 32. In acutis erumpente per nares sanguine cum exiguis sudoribus & perfrigescentia, malignum & prauum. Coac praen. & 1. prorrh. 33. In acutis fluxiones narium largae per uim suppressae, quandoque conuulsionem prouocant. Coac. & 1. prorrh. 34. Ab oris excrementus. Qui sputulum frequenter excreant in acutis, num hoc ipsum phreniticum est? Coac. praen. & i. prorrh. Liber 35. In acutis saliuantibus num ad dies aliquot alui humectantur? arbitror, num his ad articulos fiet abscessus? Coac. praen. 36. Quibus in acutis ructus adsunt, & flatus, & strepitus, & eleuationes uentris, his fiet alui exturbatio. Coac. praen. 37. Uomitus meraci, anxiosi, cum singultu, cum alias tum in acutis pessimi. 1. prorrh. 38. Uomitus quoque uarii, mali sunt. praesertim si propius & confertim irruant. 1. prorrh. 39. Uomitus minime molestus est ex pituita & bile in acutis factus: modo non ualde multus sit. at meraciores uomitiones deteriores sunt. Prasinus autem uomitus, & niger, & liuidus, malus est. si quis item omnes colores uomuerit, perniciosum est. celerrimam autem mortem significat liuidus & male olens. est eriam letalis plerumque rubet uomitus, maxime si cum anxietate & dolore emittatur. lib. prog. & Coac. praen. 40. Frequentes per eadem tecidiuae uomitoriae, circa iudicationem nigrorum uomitum faciunt, sed periculosum. Coac, praen. & i. pror. 41. Parui uomitus, & celeres, & biliosi, cum dolore mali. ibid. 42. In acutis tractus uelut a uomitu, in screationem desinens, malum. ibid. 43. Cum a uomitu anxietates, clangores oculi, & concretio lanuginosa consequatur: furiosum. ib. 44. In uomitu si quis siticulosus fuerit, & sitis repente exors, malum. ibid. 45. Ab excrementis per anum exeuntibus. In acutis optima egestio est mollis, cohae rens ac compacta, subfulua, non ualde graueo lens, & circa iudicationem spissa. commodum est & lumbricos rotundos una exire, quando ad iudicationem morbus tendit. Coac. praen. & prog. & lib. iud. 46. Letales egestiones sunt pingues, nigra; liuidae cum graueolentia & biliosae, hablentes in se simile quid ciceri aut fabis fressis, aut ueluti floridos sanguinis grumos, & quae odore similes sunt egestionibus infantum: & uarsae, eaedemque diuturnae: item cruentae, ramentosae, biliosae, nigrae, prasinae, & simul & permutatis uicibus. letales quoque omnes sunt, quae sensum aegri fugientes exeunt. Coac. praen. & lib. iudic. 47. Alui egestiones in acutis, si in idem considere & consistere permiseris, ubi uelut ramenta subsidunt: si pauca, modicus est morbus; si multa, magnus. Quibus item inferne bilis atra subsidet copiosior, malorem inorbum: ubipaucior minorem indicat. lib. iudic. 48. Subfriabiles, liquidae alui deiectiones in acutis perfrigerantes, malae. lib. prorrb. 49. Alui egestiones uariae diuturniores quidem sunt nigris & aliis letalibus deiectionibus, nihilo autem minus perniciosae in acutis. lib. iudic. 50. Aequales specie alui secessus semper mali. permutationes autem bonae, nisi in peius fiant. 2. aph. & 2. epid. 51. In acutis ex aluo liquida lassatos, caput dolentes, siticulosos, uigilantes, ualde rubicunda egestione solutos, timor est ad insaniam deuenturos esse, si difficulter spirauerint. Immo ubi quis cum uirore pallescit, bene spirare noxium non est in acutis, aluo insuper probe egerente, Coac. praen. 52. Liquida alui egestio in acutis, & aceruatim & paulatim exiens, mala. altera quippe uigilias, altera exolutionem facere poterit. Coac. praen. & lib. progn. 53. In acutis egestio ualde aquosa, non desinens, mala: & magis si etiam sitim non habuerit. ualde item rubicunda deiectio mala est. mala quoque ualde cum uirore pallida, aut alba, aut spumosa, aut aquosa, & parua, & uiscosa, & laeuis, & cum uirore suppallida. mala est soporosis item & torpefactis: liquida autem egestio pessima. letale est autem & sanguinem manare, multa grumosa egestione, itemque alba & liquida, cum uentre intumescente. Coac. praen. & 1. pror. 54. Qui liquida ad necessitatem demittit in acutis, cito intumescens, habet quid conuulsorium: uelut Aspasii filio euenit. superrigere his perniciosum. ille uero ex his conuulsus atque inflatus, ubi diutius aegrotasset, ori putrefactio uiridis superuenit. 1. prorrh. 55. A uentre tenuia non sentienti prodire, ei qui est apud seipsum, perniciosum, uelut hepatico. ibid. 56. In morbis acutis, praesertim biliosis, ualde albae, spumosae, circumbiliosae egestiones, malae. malae item & urinae huiusmodi. num his hepar dolorosum est? Coac. praen. 57. In cuiuscunque acuti morbi principio bilis atra, siue per superiora, siue per inferiora egreditur, letale. 4 aph. 58. Quibus ex acutis morbis extenuatis atra bilis aut uelut sanguis niger egeritur, sequente die morientur. 4. aph. 59. Secessus item nigri, & colores quanto peiores fuerint; tanto est mortis certius indicium, nisi forte pharmaci causa id fit. ibid. 60. Spumosa circumbiliosaque alui eiectio, mala est in acutis, & tales forte morbum regium incurrent. Coac. praen. 61. In biliosis acutorum egestionibus spumosa florulentia mala. maxime ei qui una lumbis doluerit, uel mente motus fuerit: num autem his dolores? Coac. praen. & i. prorrh. 62. In acutis mala item est ualde alba egestio: peior uero, quae farinae ac sterquilinii speciem refert. sopor in his malus, & cruenta egestio, & uasorum euacuatio praeter causam. Codc. praen63. Alui profluuium ualde rubicundum in omnibus morbis malum: sed presertim in acutis. 1. prorrh. 64. Quibus acute laborantibus & post flammeas & ualde rubicundas egestiones solutis, aluus larga, rubra, & una graueolens iterum proruperit: hi ne insaniant, timor est. Coac. praen. 65. In acutis uiscosa egestio nigris uariegata coloribus, maligna. Coac. praen. 66. A uentre in acutis subliuida, turbulenta, cum lotio tenui & aquoso, suspecta. 1. prorrh. 67. Egestiones desinentes in spumosas meracas, omnes quidem malae, in acutis. atque quae ualde liquidae fiunt, & rursus compactae, meracae, stercoraceae egestiones longitudinem morbi significant. Coac. praen. & 1. prorrh. 68. In acutis meracae desinentes purgationes, omnibus exacerbatoriae sunt. Coac. pran. 69. In acutis stercoracea: cum contentione egestio, alui afflictionem fore significat. pituitosa uero acute cum oris uentriculi dolore, dysenteriam; fortassis autem & lumborum dolorem inducet. ibid. 70. Uoluulus acutis aliis morbis superueniens, summe periculosus. lib. aff. 71. Flatus alui sine strepitu ac crepitu prodire optimum est: reuolui tamen peius, & non posse excerni. sed & immodicus atque inuerecundus exiens, malus. Coac. praen. & lib. progn. 72. Ab excrementis renum et uesicae, A simplici partis affectu. In acutis optima urina albam, laeuem, & equalem per totum morbum subsidentiam habet, donec iudicatus fuerit, & securitatem morbique breuitatem significat. si autem intermiserit, & nunc bonam, nunc uero malam habeat hypostasin, minorem securitatem, maiorem uero diuturnitatem portendit. Coac. praen. lib. iudic. & prog. 73. Quibus urinae in acutis cito subsidentiam habent, hi cito iudicantur. Chac. praen. 74. Urina in acutis bonam habens subsidentiam, derepente non habens, dolorem & mutationem significat. si uero bonam habeat, & constantem, & celerem dimissionem facientem breui euadet aeger. ibid. 75. At subsidentiam habens turbatam, uel desinentem, rigorem circa iudicationem parit. ib. 76. Urina in acutis perniciosa est, nigram subsidentiam habens, & nigra. in pueris uero tenuis magis quam crassa. ubi etiam geniturae simile quiddam diffunditur & ueluti grandinosum, malum. ibid. 77. Si fuerit hypostasis rubra, atque leuis, in rubra item urina: diuturniorem morbum significat, sed periculo uacantem. 2. prorrh. & lib. prog. 78. At subsidentiae urinarum in acutis, crassiores farinae partes referentes, prauae sunt, & longam infirmitatem denunciant. progn. 79. Subsidentiae item laminosae, furfuraceis pelores fuerint: albae uero & tenues subsidentie ualde malae, uerum his detetiores sunt furfuraceae. lib. progn. 80. Nubeculae quae feruntur in urinis, albae quidem bona sunt: nigrae uero malae ibid. 81. Quae item deorsum feruntur cum coloribus bonis, bonae: quae uero sursum cum coloribus malis, tales damnare oportet. ibid. 82. Quod uero colores attinet: quandiu fulua fuerit utina, & tenuis, morbi cruditatem portendit: si uero talis diu perstiterit, periculum est, ne homo prius intereat, quam urina concoqui possit. ibid. 83. Nigrae, liuidae, uirides, plumbeae, decolores, aquosae, item acute laborantium urinae, tam in uiris quam mulierib. summe periculose & letales. ib. et. 1. pror. 84. et quod consistentiam spectat. aquosae urinae in pueris pessimae. ibid. 85. Quicunque urinas tenues & crudas mingunt, multo tempore, & alia signa securitatis spem faciant, his forte abscessu infra septi transuersi locos erumpente, solutio fiet. ibid. 86. Quibus urinae crassae, hi lethaliores. ibid. 87. Quibus urinae densae, grumosae, paucae: hos liberat tenuis urina subsequens. maxime autem tales fiunt iis, quibus a principio aut statim hypostasis in urina fuit. 4. aph. 88. Si in puratenuique admodum urina proba subsidentia fuerit, diuturnior fit morbus, quam quae optimam habet consistentiam. lib. iudic. 89. Urinae quae subito praeter rationem paulatim concoquuntur, malae sunt: & in summaquae citra rationem matura est in acuto morbo, mala est. mala etiam ualde rubicandam ex his & florulentiam aeruginosam continens. Coac. praen. 90. Pinguedines superne natantes, araneorum telis similes damnare oportet. sunt enim colliquationis signa. prog. faetidae item, perniciosae sunt urinae. ibid. 91. Exactas tamen urinarum certitudines nusquam comperi: quamuis cum harum rerum peritissimis uiris uersatus. 2. prorrh. 92. Caue etiam ne te decipiat urina, si uesica morbum aliquem habeat: non enim tum totius corporis signum erit, sed ipsius tantum uesicae. lib. progn. 93. Capillorum defluuium in acutis, malum. lib. progn. 94. Si oculus fuerit A. ruber, B. coruscans, C. audax, D. obscurus, E. caliginosus, F. nictabundus, G. discoloratus, H. debilis, I. si oculorum albas attollat aeger, L. si supercilia fuerint curuata, uel liuida, in acutis summum malum portendunt, & pleraque letalia sunt signa. A. Coac. praen. B. ibid. C. 6. epid. D. Co. ac. praen. & lib. progn. E. 6. epid. & Coac. praen. F. 2. epid. H. epid. I. 6. aph. & lib. progn. L. Coac. praen. & lib. progn. de his autem postea in 4. libro. 95. Quibus acute aegrotantibus supra aurem rubor fuerit, & perinde ac pleuritici calescunt, & aluus biliosis ac graueolentibus turbatur. hi uicesima die ac etiam aliquando quadragesima periclitantur: ubi uero has effugerint, seruantur. Coac. praen. 96. Color totius faciei alteratus, malum & perniciosum in acutis. lib. progn. 97. Faciei corruptio, non ex manifesta aliqua causa ( nempe uigiliis, fame, alui exturbatione ) facta, nisi sedetur per diem integrum & noctem, lotalis. corruptio autem faciei, huiusmodi est. oculi caui, nasus acutus, frigidus, conuulsus, tempora collapsa, aures frigidae & contractae, cutis dura, rigens, pallida, nigra. liuescens ex his palpebta aut labium, breui mortem praesagit. Coac. praen. C 98. In maximis morbis iisque acutis, facies si fuerit bona, bonum. in paruis autem mala, ualde malum. 6. epid. 99. Facies quae ex tumida humiliatur, si & uox laeuior & debilior fuerit, & spiritus rarior atque laeuior, remissionem in sequentem diem significat. Coac. praen. 100. Dentibus, in acutis, ualde resiccatis: perniciosum est. 2. prorrh. & Coac. praen. 101. In acutis lingua tremula, signum est mentis non firmae. 1. prorrh. 102. Linguae asperae & resiccatae, phreniticae. ibid. & Coac. praen. 103. Lingua quae principio quidem inhorruit in colore permanens, progressu autem temporis exasperatur & liuescit, & finditur, letalis est. si uero ualde nigrescat, in decimaquarta die iudicationem fore significat. periculosissima autem est nigra, & cum uirore pallida. Coac. praen. 104. Denigrata lingua post linguae tremorem & aluum liquidam, celetem mortem significat. ibidem. 105. In acutis e regio morbo abunde colorati, moriuntur. ibid. 106. Morbus regius ante septimum diem adueniens, malum. septimo autem & nono, & undecimo ac decimoquarto, iudicatorius est. tamen si tum praecordia una indurescant, ambigua res est. ibidem. 107. Ulcus liuidum, pallidum, & siccum, mortis imminentis signum est. lib. progn. 108. Quin & cum corporis grauitate, ungues liuidi aut nigri, letales. Coac. praen. & progn. Huiusmodi quoque sunt illa. 109. Supinum iacere, & manus atque crura extenta habere: si etiam pronus iaceat, de ceruicali ad imum lectum delabatur, si nudos pedes habere expetat, nec calidos, & manus, & collum, & crura inaequaliter disiecta & nuda, letale malum. lib. progn. 110. Letale item hiantem semper dormire, & cruta supini iacentis ualde incuruata esse ac complicata. ibid. Iii. Item erectum sedere uelle, in omnibus acutis malum est. ibid. Si uero letalia & periculosa huiusmodi signa ab actionibus laesis, ab excrementis, & simplici partium affectu petita acute laborantibus non accidant: euadere queunt. sin minus, pereunt; tantoque certius & citius: quanto letalium signorum maior erit concursus. Aique hactenus de acutis. Nunc de longis indefinitis sequitur praesagium. 112. In morbis longis iuxta aurem tumores parui momenti sunt. sabguinis fluxiones ac uertigines insuper appatentes, malae atque letales. Coac. praen. 113. In longis morbis abscessus circa aurem suppurati, non ualde albo & inodoro pure, occidunt. praecipue autem mulieres. ibid. 114. In longis morbis abscessus tumoresque aurium non suppurantes, letales. alui uero his deorsum feruntur. ibid. 115. Surditas & uertigo in longis, malum. doloremitem ad coxendices deducit. Coac. praen. & 1. prorrh. 116. In morbis longis si post multum cibi nihil proficiat aeger neque refocilletur: hic maligne in recidiuam incidit. Coac. praen. & 2. aph. 117 A longo morbo cibi fastidium & sincerae deiectiones, malum. 7. aph. 118. Qui longis in morbis & febre carentibus, sanguinem uomunt, malum. 5. aph. 119. In morbis longis uentres praeter rationem tumidi, conuulsorii. Coac. praen. 120. In morbis longis paruae comparentes sanguinis stillationes, perniciosae. ibid. 121. In longis atque perniciosis morbis, sedis dolor letalis: Coac. praen. 122. In morbis longis dolores ex laterum mollitudine ad intestinum tenue descendentes, perniciosi. ibid. 123. Ex morbis longis plerumque autumno pereunt. 2. prorrh. Atque hactenus de longis & acutis morbis indefinitis: nunc de iisdem definitis siue certo loco & nomine descriptis. De Morbis Atque Symptomatis Acutis Atque Non acutis in capitis neruorumque regione accidentibus, Liber tertius. 1. Figura capitis. Caput paruum habens, neque balbus unquam erit, neque caluus, nisi glaucus fuerit. 2. epid. 2. Acutum caput habentes & ualidam una ceruicem, robusti erunt, tum alias, tum ossibus. 6. epid. 3. Caluities. Caluis uarices oborientes parui, furorem praesagiunt. 2. epid. 4. Quicunque calui, his uarices magni non fiunt. quibus uero caluis uarices fiunt, hos rursus hirsuties accipit. 6. epid. 5. Caluities eunuchis non accidit. 5. aph. 6. Cum caluescere tabidi incipiunt, hi diarrhoea superueniente moriuntur. ibid. 7. Capitis dolor pertinax cum acuta febre, * & alio signo maligno, letalis est. Capitis dolor. caeterum sine signo malo transgrediens uigintidies, sanguinis aut puris fluxum e naribus, aut abscessus ad infetnas partes significat. fluxiones quidem iunioribus 35. annis, senioribus uero abscessus. si uero circa frontem ad tempora fuerit ille dolor pertinax, fluxiones. lib. progn. 8. Capitis dolor in morbo item acuto, praecordium reuulsum, non profluente e naribus sanguine, ad phrenitim deuenit. Coac. praen. 9. Capitis dolor soporosus cum grauitate, conuulsorium quid facit. ibid. 10. Caput dolentes siticulosi, aliquatenus uigilantes, impotentes, ex aluo liquida lassati, num mente mouentur? ibid. 11. Caput dolentes, exudantes, aluum suppressam habentes, conuulsioni fiunt obnoxii. ibidem. 12. Caput dolentes, surdastri, manibus tremuli, collum dolentes, meientes nigra condensata, nigraitem uomentes, perniciose habent. ibid. 13. Qui caput dolent stupore correpti, delirantes, aluo suppressa, oculo ferociente, florulenti, hi in posteriorem partem conuellentur. ibid. 14. Capitis dolor cum sedis & pudendorum dolore, & torporem & impotentiam inducit, & uocem resoluit: sed haec horrenda non sunt. uerum somnolenti ac singultientes fiunt nono mense, ex quibus sublata uoce, in idem restituuntur. ibid. 15. Quibus capitis & colli dolor est, sed & totius corporis tremula quaedam impotentia: hos sanguinis eruptio soluit. quin & tempore haec soluuntur: uerum uesicae supprimuntur. ibid. 16. In acutis capitis doloribus, & in torpidis cum grauitate, conuulsiones fieri solent. ibid. 17. Quibus capitis sunt dolores & sonitus autium, in febre, & uertigo, & uocis tarditas, & manuum torpor: eos aut syderatos, aut comitiales, aut obliuiosos fore expecta. ibid. 18. Qui caput dolent stupore detenti, dolorosi, oculum rubicundum habentes, sanguinem effundunt. ibid. 19. Quibus caput dolet, & aures humectas habent, & fluentes: his cauum palatum, & dentes inter se non directo tespondentes. 6. epid. 20. Quibus sanis subito dolores capitis acci¬ * dunt, & subito emutescunt, in septem diebus nisi febris corripuerit, pereunt. Coac. pran. & 2. dem. 21. Quibuscunque sine febribus dolores fiunt capitis grauissimi, diuturni fiunt, & multas recidiuas habent. 2. prorrh. 22. Quicunque ex dolore capitis hebetem uisum habent, & rubor quidem ipsis fit in oculis, & pruritus frontem uexat: his sanguis sua sponte manans opitulatur. ibid. 23. Quibus dolores circa caput & frontem ex magnis uentis fiunt, & ex frigoribus. eos calefactos grauedines demittunt; & sternutationes, & muci prosunt, siue sponte effluant, siue coacte. ibid. 24. Quum grauedinem tussis exceperit: sternutatione nihil dolorem sedante, necesse est tubercula & decolorationes succedere. ibid. 25. Quibus autem dolores sine manifesta causa fiunt, & diuturni, & in toto capite, suntque ipsi & graciles & debiles: his praedicendum est, morbum longe grauiorem fore. Si uero etiam & ad collum & ad dorsum dolor descendat, caput relinquens, & rursus ad caput recurrat, adhuc grauior fit. uerum omnium horum grauissimus est: si ex capite ad collum & dorsum tendat. Utilitates autem his ex abscessibus expectandae sunt, ubi pus per tussim eiecerint, aut haemorrhoidas habent, aut pustulas in corporibus enatas. confert quoque caput furfures habens. 2. prorrh. 26. Torpores & dolores pungentes cum pruritu quodam, uelut ab urtica nonnullis per totum caput discurrunt, aliquando per eius partem. saepe uero & frigiditas aliqua ab ipsis sentitur uelut per caput discurrere. hos interrogare oportet, an etiam ad summam linguam punctura illa discurrat, quia tum perfectus fit morbus, & qui aegre tolli possit. uerum absque hoc facilis est. utilitates autem ex abscessibus contingent, ueluti antea scriptum est. sed tamen abscessus in his minus succedunt, quam in illis. ibid. 27. Cum a capite initio sumpto, dolor acutus statim uocem interceperit, tum alias, tum si ex ebrietate id fiat, aeger septima die moritur. minus tamen moriuntur qui ex ebrietate id patiuntur. nam si eadem die, aut postera, aut tertia uocem edant, sani euadunt. 2. de m. 28. Quidam capite dolent, & paululum motbilem uomunt. quandoque etiam urinam difficulter emittunt, & septima quandoque die moriuntur: & nona quoque & undecima, si nihil eruperit per nares & aures. si uero eruperit, euadit. fluit autem aqua subbiliosa, deinde autem temporis progressu putrefacta, pus fit. ibid. 29. Item sanum subito dolor inuadens, uo¬ * cem intercipit. & stertit, & os hiat: & si quis ipsum uocet aut moueat, solum suspirat. nihil autem intelligit, & multum mingit, & mingere se non sentit. Hic, si non febris ipsum corripiat, in septem diebus moritur; si uero corripiat, plerunque sanus fit. ibid. 30. Caput circumcirca dolenti si pus per aures aut nares fluxerit, soluit morbum. soluit item dolor ad coxas, & genua, & anhelatio. lib. iudic. Capitis dolor ex lippitudine, uide infralib. 4. sect. 15. In dolore cap. uocis interceptio: uide infra lib. 4. sect. 194. 31. Nonnullis rigor, dolor, & febris per caput: maxime ad autem, tempora sinciput, & oculorum regiones. & supercilia incumbere ipsis uidentur, & grauitas caput detinet, & si quis ipsos mouerit, mingent, & multum ac facile mingent: & dentes torpent, & stupor ipsos tenet, & uenae attolluntur ac pulsant in capite, & non possunt quieti esse, sed anxii, & desipiunt praedolore. His si aqua subpurulenta per aures naresue exierit, sani euadunt: sin minus, plerumque septem diebus moriuntur. 2. de m. Dolor capitis in angina, uide infralibro 4. section. 160. 32. Cum doluerit caput prae cerebri repletione, & dolores totum caputur tenent, & delirat, moritur septima die: nisi eruperit septima die humor per aures. sic autem & dolor sedatur, & resipiscit. effluit autem multus & inodorus. 3. dem. 33. Capite grauati, circa sinciput dolentes, uigiliis infestati, sanguinem effundunt: tum alias, tum si quid ad collum se extendat. Chac. praen. 34. Capitis uertigo. Uertiginosus capitis dolor insignis, malum aegre solubile ac furiosum. senibus autem maxime. 2. prorrh. 35. Uertigines ex haemorthoide parum apparente, uel in febribus, malae. Coac. praen. 36. Uertigines in morbis longis apparentes, periculosae. ibid. 37. Uertigines cum haemorthagia, breues erunt. ibid. Uertigo in capitis uulnere, uide infra hoc lib. sect. 51. 38. Capitia uulpera. Nullum capitis uulnus leuiter contemni debet. saepe enim cutis sola contusa ferro, neglecta non parum molestiae exhibet, & aliquando febrem etiam inducit: & medico quidem negotia, aegrotis uero periculum non minus affert. uerum hoc multo magis contingit, si caluaria & cerebri membranae rumpuntur. lib. de capitis uuln. 39. Ex capitis uulneribus letalissima sunt, quae ad cerebrum pertingunt. Grauia sunt & huiusmodi omnia os nudum magnum, os infarctum, os diffractum. si uero etiam osculum ulceris paruum fuerit, fissura autem ossis aliquandiu permanserit, periculosius est. haec autem omnia grauiora sunt, si & iuxta suturam sint: & ex locis semper periculosiores summi in capite existunt. ibid. 40. In omnibus memorabilibus uulneribus interrogare oportet, si adhuc recentes fuerint plagae, an etiam iactus fuerint, an conciderit homo, an in soporem altiorem collapsus. si enim horum quippiam sactum fuerit, ampliore custodia opus est, nimirum cum cerebrum uulnus perceperit. ibid. 41. In capitis uulneribus optimum est, neque febtire, neque sanguinem aliquo erumpere, neque inflammationem, neque dolorem simul aliquem accessisse, si uero quid horum apparuerit, & principio & non diu appatuisse, melius est. ibid. 42. Conducit autem superueniente dolore, etiam inflammationes ex uulneribus accidere: in sanguinis autem apparitione, pus in uenis apparere. Quae uero in acutis morbis conferre febribus scripsi, ea etiam in his fieri conducit, & non fieri quae non conducunt. ibid. 43. At incipere febrem in capitis uulnere * quarta die, aut septima, aut undecima, ualde letale est. iudicatur autem plerisque, si quidem quarta die febris inceperit, ad undecimam: si septima, ad decimamquartam: si undecima ad uicesimam: quemadmodum in febribus descriptum est, quae absque manifesta causa fiunt, ibid. * 44. Si etiam in uulnere capitis, cum principiis febrium delirium accesserit, siue alicuius membri syderatio, periturum hominem esse sciendum est, nisi quid ex optimis signis ocyus apparuerit, aut corporis uires adsint maiores: nam tandiu homini spes salutis est. ibid. 45. Homo in sincipite uulneratus, diutiore durans tempore morietur: & plures horum mortem effugiunt, quam qui anterius uulnus fuerint perpessi. ibid. 46. Sed & in hyeme uulneratus diutius uiuit, quam in aestate. ibid. 47. Sedes telorum acutorum ac leuiorum, ipsae in seipsis contingentes in osse, & cum fissura & contusione, ac intro cessione: ex his mors non contingit secundum iustitiam, etiam si contingit. ibid. 48. Sutura in uulnere osse denudato, quacunque capitis parte uulnere oborto, debilissimus aeger est ad resistendum uulneri ac telo, si in ipsam suturam telum incubuerit, & maxime omnium si telum in sincipite iuxta debilissimam eius partem incussum fuerit, & praesertim iuxta uel in saturis. quate hic periculi plenum uulnus erit. ibid. * 50. Quicunque e uulneribus capitis indubie moriturus est, his signis certo predices. cum quis os fractum, aut ruptum, aut contusum, aut quocunque modo fractum intelligens, per errorem delinquens ipsum neque raserit, neque perforauerit, ut artis est: hunc ante 14. dies febris ut plurimum corripiet, in hyeme; aestate uero post septimum diem febris corripit: & postea ulcus colorem amittit, & ex ipso sanies pauca fluit: & quod inflammatum est ex seipso moritur, & uisconsum fit, & apparet uelut salsamentum colore fuluum, subliuidum: &, os tunc corrumpi incipit, & fit ualde nigrum, postremum pallidum aut ualde album euadens. Quum uero iam suppuratum fuerit, in lingua pustulae oboriuntur, & desipiens aeger moritur, & connulsio plerosque corripit in contraria corporis parte. sunt autem qui syderati fiunt, & sic pereunt ante septimum diem in aestate, aut 14: in hyeme. Atque haec signa tam in senioribus quam iunioribus ex aequo uera sunt & certa. ibid. 51. Magis aut minus sauciati in capite, signa haec sunt: si uulneratus in soporem altiorem inciderit, & caligo offusa fuerit cum uertigine, hominem cadere faciens. si etiam os carne denudatum est, hanc calamitatem nulla re iuuare queas. ibid. 52. Malum est humidam esse carnem in uulnere capitis, & putrescentem, & ad multum tempus purgari. ibid. 53. Si in capitis uulneribus uena temporalis secetur, conuulsio corripiet sectum aduerso latete, quo uulnus infligebatur. ibid. 54. Quaecunque intro contusa ossa cedunt, rupta, aut etiam dissecta, ualde ampla: talia minus periculosa sunt, ubi membrana sana fuerit: & quae pluribus fissuris & amplioribus intro rupta sunt, & ad detractionem faciliora fiunt. ibid. 55. In ruptis capitis ossibus, si carnis ab osse discessus fiat, & os liuidum, & dolores sanie effluente; aegre euadunt. Coac. praen. 56. In ictu capitis stupor uocis interceptio aut delirium, malum. 7. aph. 57. Capitis succussiones, cum oculis rubicundis, & mente manifeste mota, perniciosae. Coac. praen. 38. Capitis concussiones, sanguinem effundunt. ibid. 59. Cerebis morbi atqe symptomata. Quibus cerebrum uulneratur, febris ac bilis uomitus accedit, & corporis syderatio, atque tales perniciose habent. 6. aph. & 7. aph. & Coac. praen. 60. Quibus cerebrum concussum fuerit, & doluerit percussis aut lapsis, hi statim uoce priuantur, & neque uident neque audiunt, & ple runque omnes moriuntur. Coac. praen. 61. Cerebro corrupto alii trium, alii septem dierum termino pereunt: has uero si effugerint, seruantur. Quibus autem ex his refectis os disparatum fuerit, hi moriuntur, sed si uehemens fuerit cerebri corruptio, cito pereunt. Coac. pr. 7. aph. & 2. dem. 62. Quum cerebrum repletum fuerit, & percalefactum, cum torpore & frequenti mictione: huic si per aures aut nares aqua & mucus erumpunt, a morbo liberabitur, utinae stillicidium sedabitur, sine dolore minget, & 40. die sanus euadet. multis uero morbus redit 7. aut 14. anno. 2. dem. 63. Cerebri inflammatione correptus, letaliter afficitur: quo autem die peribit, iudicatio difficilis est. plurimi tamen septem diebus pereunt, si uero uicesimam praeteruecti fuerint, euadunt. ibid. 64. Si uenae circa cerebrum sanguinem euomuerint, ipsumque inflammarint: hic quinta aut sexta die moritur: nisi ad nares & os aqua & pituita eruperint. ibid. 65. Delirium. Delirium ab ictu, aut uigiliis, aut ileo, aut sanguinis fluxu, malum. 7. aph. 66. Tanto minus delirium, quanto paucior & debilior est bilis quam pituita. 1. de m. 67. Breuissima phrenesis septima die, longissima undecima iudicatur. moriuntur item aliquando tertia, & quinta, & qui undecimam effugiunt, in peripneumoniam incidentes, plurimi pereunt. 1. & 2. de m. 68. Delirium cum sopore conuulsorium: cum seueritate, periculosum: cum risu securissimum: habito ad alia respectu. Coac. praen. et 6. aph. 69. Si somnus delirium finit, bonum: contra, malum. urinae albae, perspicuae, in delirantibus ualde item malae. 2. & 4. aph. 70. Delitia praedebilitatorum pessima, uelut etiam Thrasynonti. 1. prorrh. 71. Delirium cum spiritu frequenti & sudore, letale est. letale item in spiritu & singultu. Coac. praen. 72. Delirium circa necessaria pessimum est, & quandoque letale. ibid. Delirium in capitis dolore, uide supra hoc libro, sect. 32. & 44. Delirium in capitis uulnere, uide supra hoc lib. sect. 44. & 56. Delirium cum alicuius membri exolutione, uide supra hoc in lib. sect. 44. 73. Signa futuri delirii. Si in biliosis meracis alui deiectionibus rari circa latus dolores oriantur, delirium portendit. 1. prorrh. 74. Oculi audacia, delitii prognosticum. 6. epid. * 75. Quibuscunque in febribus ardentibus tremores accidunt, his delirium succedit. 6. aph. 76. Cum torpor ex rigore prouenit, delirii futuri signum est. 1. prorrh. 77. Ossis capitis dissectionem delirium consequetur, si uacuum exceperit. 7. aph. 78. Cui acute aegrotanti, uigiliae, aurium sonitus, extremitates frigidae, tristitia, urina cruda, sputum tenue, salsum, meracum, paucum, sudores colli, anxietudines, spiritus densus, paruus, supercilia distenta uel grauata, deliquium animi, errabundae stragulorum uellicationes, cum manuum tremore, & labii inferni concussione: huic uehementis & plerunque letalis delirii significationem praebent: nec unquam effugiet, nisi superueniente uel abscessu, uel haemorrhagia, uel crassi puris expuitione. lib. de uictus rat. in acut. Uide alia signa futuri delirii supra hoc in lib. sect. 8. & infra lib. 4. sect. 144. 79. Phretium Dementia. Phrenitis a peripneumonia, malum. 7. aphoris. 80. Phteniticis in principio affectiones mansuetae, & frequenter transmutationem habentes, malae. Coac. praen. 81. Affectiones in phreniticis frequenter transmutatae, conuulsoriae ac prauae. 1. prorrh. 82. Phrenitici strepitum ualde percipientes. tremuli, aut conuulsi, male habent. 1. prorrh. 83. Phreniticae ualde affectiones, tremulae desinunt. Coac. praen. 84. In uehementer phreniticis tremores, letales. ibid. 85. Insomnia in phrenitide euidentia, bona sunt. 1. prorrh. & lib. Coac. praen. 86. Qui ex timore & perfrigeratione mente * mouentur, febris cum sudoribus, & somni, uocem aliquantum intercipientes, haec soluunt. Coac. praen. 87. Qui ab atra bile mente mouentur, tremulique insuperfiunt, maligne habent. ibid. 88. Qui ab atra bile mente mouentur tremulique fiunt, ac saliuam fundunt, num sane phrenitici fiunt? 89. Mentis emotiones in febribus taciturnae, in eo qui priuatus uoce non est, perniciosae. ibid. 90. Mentis emotiones taciturnae, non quiescentes, oculis circumspicientes, spititum extrad ferentes, perniciosae. sed & ita affecti ad insaniam deuenient. ibid. Uide etiam infra lib. 4. sect. 195. 91. Mentis emotiones modice feroces, ferinae sunt, & conuulsiones significant. ibid. 92. Mente moti, acute insuper febricitantes, cum sudore, phrenitici fiunt. 2. aph. & Chac. pr. 93. Mentis emotiones tremulae, obscurae, palpatoriae, ualde phreniticae sunt. uelut & Didymarcho in Co. 1. prorrh. 94. Futurae dementiae signa haec sunt. In aluo liquida lassato, caput dolenti, siticulosa, obscure loquenti, uigilanti, impotenti: his timor est, ne mente moueantur. 1. prorrh. 95. Ex moderato ferox responsum, cum uoce acuta, malum: & mentis alienationem portendit. ibid. 96. Cui uena in cubito pulsarit, periculum ne amens aut iracundus fiat. 2. epid. 97. Insania. Insaniae febres acutas turbulentas non bilioso, & os uentriculi dolenti, soluunt. Coac. pr. 98. Ex insania ad raucedinem cum tussi fit discessus: postquam autem insania acute corripiuntur, uoce intercepta moriuntur. Post insaniam item dementia, bonum. 6. aph. & 7. aph. Euenturae caluis insaniae signum pete supra hoc in lib. sect. 3. 99. Quicunque insanientes, sua sponte liberati fuerint a morbis; his insaniam soluit dolor ad pedes progressus aut ad pedes, aut tussis uehemens oborta. si uero nihil tale contigerit, insania soluta, oculus perit. Insania item, magni morbi ex more contingentis solutio fit. lib. iudic. 100. Ex melancholicis morbis in maniam facilis est delapsus. 6. aph. 101. Melancholia Fatuita Somnus & sopor. Ex melancholicis affectibus, in apoplexiam, conuulsionem, maniam, caecitatem, facilis sed periculosus admodum delapsus. ibid. 102. Atrabilariis, phrenitide occupatis, haemorrhoides salubres. lib. iud. 103. Metus & moeror longo tempore perseuerantes, melancholiam tandem adducent. 6. aph. 104. Fatuitas e morbo regio, mala. 1. prorrh. 105. Fatuitas cum rigore, mala. ibid. 106. Quod uero somnos attinet, interdiu uigilare oportet, noctu dormire. si uero hoc fuerit transmutatum, peius est. minime uero laedi aeger poterit, si dormiat mane ad tertiam diei partem. Qui uero postea sunt somni, deteriores sunt. Pessimum autem est non dormire, neque noctu, neque interdiu. Aut enim prae dolore acafflictionibus uigiliae adsunt, aut delirium aderit ab hoc signo. lib. progn. 107. In quocunque morbo somnus laboriosus fuerit, letale. sin iuuerit, non letale. 2. aph. 108. Somni profundi non turbulenti, firmam iudicationem significant. Turbulenti uero cum dolore corporis inconstantes sunt. Coac. praen. 109. Somnus turbulentus in morbis acutis, cum motu & iactatione quibusdam conuulsionem significat. ibid. 110. Turbulentae cum ferocia e somno excitationes, conuulsoriae; tum alias, tum cum sudore. ibid. & 2. prorrh. * 111. Terrores in febribus a somno facti, malum. 4. aph. 112. Profundus admodum sopor, ubique malus. Coac. praen. 113. Somni soporosi cum perfrigerationibus, letales. ibid. 114. Qui soporosi in principiis morborum fiunt, cum capitis, lumborum, colli, praecordii item dolore, uigilantes; num phrenitici fiunt? nasus in his destillans perniciosus, tum alias, tum quarto ab initiodie. malum est etiam in soporosis alui profluuium. ualde rubicundum. Coac. praen. & 1. prorrh. 115. Soporosi abinitio exudantes, urinis coctis ardentes, uerum citra iudicationem perfrigescentes, & breui rursus ardentes, torpidi; conuulsi, perniciose habent. Coac. praen. 116. Affectiones soporosae fatuitatem inducentes, catochum & uariantia praecordia inferentes, & uentrem tumidum habentes, cibum fastidientes, aluo suppressa exudantes, num his turbidus spiritus, & geniturae simile quid pertransiens singultum significat? num & aluus biliosa insuper egerit? splendidum in his mictum prodest: uentres quoque his insuper turbantur. Coac. praen. & 1. prorrh. 117. Quibus sopor, siue coma, fit; spumo¬ * sis prodeuntibus, his febris exacerbatur acuta. 1. prorrh. 118. Soporosis si rubicunda eiecta fuerint circa iudicationem, prosunt. Coac. praen. 119. Soporosi, anxiosi, praecordium dolentes, parum uomentes, abscessum iuxta aurem habent: praesertim si ante a fuerint circa faciem tumores, cum sopore, ibid. 120. Qui uarie aegrotant, & frequenter soporosi mente mouentur, his nigrum uomitum expectandum esse dicito. ibid. Sopor in febribus: uide infralib. 4. sect. 58. * Sopor altus in cap. uulneribus: uide supra hoc lib. sect. 51. 121. Lethargus & obliuio. Obliuio cum tigore, malum. 1. prorrh. 122. Cum lethargo tussis oboritur, & saliuam spuit multam & liquidam, & uehementer impotens est, & nugas garrit, & ubi nugari desierit, dormit, & recrementum nullum liquidum & male olens infra egerit: huic ualde exigua uitae spes est, sed septemdiebus moritur. si uero effugerit, sanus est, aliquando tamen suppuratus. 2. & 3. dem. 123. Lethargici manibus tremuli, somnolenti, discolores, tumidi, pulsibus tardi, & partes sub oculis eleuatas habentes: si sudores insuper accedant, & aluis biliosis atque intemperatis subtument: sin obaridas aluos habuerint, urinae & alui egestiones latenter ipsis progrediuntur, urina ueluti iumentorum est, potum non petunt, neque aliud quidpiam. postquam uero resipuerint, collum dolorosum se habere dicunt, & sonitus per aures transire. Qui ex his seruantur, plerunque pectore suppurati fiunt. Uigiliae Neruarum morbi atque symptomata. Coac. praen. 124 Uigiliis infestati subito cum inquieta iactatione, sanguinem fundunt, tum alias, tum si quid antea profluxerit. num ubi inhorruerunt? 1. prorrh. & Coac. praen. 125. Affectiones uigiliis & anxietudine repentina concomitatae, & turbulentae, & nigra compacta egerentes, nonnihil sanguinis effundunt. Coac. praen. 126. Affectiones statim turbulente, uigilias inducentes, sanguinem de naribus stillantes, sexta die alleuantes, per noctem, uerum postridie rursus affligentes, exudantes, in somnum delatae, menten emouentes, large sanguinem fundunt. Coac. praen. A uigiliis delirium. uide supra hoc libro section. 65. Uigilantes aluo liquida lassati: uide supra hoc lib. sect. 10. 127. Neruus dissectus non coalescit. 7. aph. & Coac. praen. & 1. de m. Neruorum morbi curatu difficiles. de loc. in hom. 128. Uulnera. Nerui crassi si uulnerantur, claudi fiunt, & maxime si obliqui uulnerantur. Coac. praen. & 1.de m. 129. Quibus neruis uulneratis, cerebrum, spinalem medullam, hepar, diaphragma, cor, uesicam, aut uenam crassam, una laedi contigerit, plerunque moriuntur. ibid. 130. Apoplexia Epilepsia Conclusio Torpor. Syderationes repentinae ei, qui exolutorio modo ac diu febricitauit, perniciosae sunt. quale quiddam passus est Numenii filius. Coac. praen. & 1. prorrh. 131. In syderatis ex spiritus aegra latione sudor accedens, letale. si autem his febris superuenerit, solutio fit. Coac. praen. 132. Syderatis si haemorrhoides accedant, utile est. si uero frigiditates & torpores, malum. ibid. 133 Apoplexiam fortem soluere, est impossibile: debilem uero non facile. 2. aph. 134. Syderatus tertia uel quinta die moritur, & ad septimam non deuenit: uel si deueniat, a morbo liber euadit. 3. de m. 135. In syderatione si sanguis ita praeualuerit, ut calescat homo, euadit. si uero pituita, tum ex sanguine perfrigerato & congelato congelaturitem homo, & moritur. 2. dem. 136. Ex his qui a sacro morbo corripiuntur, difficillime quidem liberantur hi, quibus a teneris contigit morbus, & simul ad uirilem aetatem adoleuit. Deinde hi, quibus corpore in uigore aetatis constituto factus est, & fuerit a uiginti quinque annis, usque ad annum quadragesimum quintum. post hos autem quibus factus fuerit morbus, nullam significationem prebens, ex qua parte sumat initium, his plerunque commoritur. 2. prorrh. 137. At quibus ex capite initium capere uidetur, aut a latere, aut a manu, aut a pede, facilius illi curantur. uerum difficilius quibus a capite initium sumit, deinde quibus a latere. Qui uero a manibus aut pedibus, maxime sanari possunt. ibid. 138. Curatu etiam facilior est hic morbus in iuuenibus & laboris amantibus: non autem in illis, quibus mens mali aliquid habuerit, aut cum stupore attonitis syderatio. nam atrabilariae affectiones in hoc morbo non sunt conducibiles. ibid. 139. Comitialis morbus quibuscunque ante pubertatem accidit, alterationem admittit: quibus uero circa annum uicesimum quintum, his plerunque commoritur. 5. aph. 140. Comitiali morbo laborantibus urinae tenues & crude praeter morem, sine repletione, morbi inuasionem significant, tum alias, tum si etiam dolor praecesserit. Coac. praen. 141. Comitiales morbi accidentes hydropicis, perniciosi. ibid. 142. Conuulsiones omnes quidem moleste sunt, & dolores in principio intentos inducunt, & postea quoque alios commonefaciunt. uerum difficillimae sunt circa thoracem & maxime periculosae. Coac. praen. 143. Conuulsio ex ueratro, potione, aut uulnere, aut singultu, letalis. 5. & 7. aphor. & Coac. pran. 144. Post uigilias uel sanguinis copiosum fluxum uel purgationem immodicam, spasmus superueniens, malum. 4. 5. & 7. aph. 145. Febtem spasmo superuenire est me¬ * lius quam spasmum febri. 2. aph. & Coac. praen. & lib. iudic. 146. In conuulsionibus si uox die impari soluitur, a magno morbo liberat. 2. epid. 147. In conuulsionibus uocis interceptio diu durans mala est. parua uero, uel linguae, uel brachii, uel dextrarum partium syderationem significat. Coac. praen. 148. Soluitur saepe conuulsio urinis multis aceruatim de improuiso & affatim prodeuntibus. ibid. 149. Conuulsiones cum febre acuta, perniciosae. ibid. & 4. aph. 150. Quibus conuulsis oculi coruscant & in¬ * tente lucent, nec apud seipsos sunt, & diutius aegrotant. Coac. praen. 151. Quae conuulsorio modo exacerbantur, stupefactoria sunt: & cum stuporis illa detentione exacerbata conuulsio, abscessus iuxta aurem excitat. ibid. 152. Conuulsio febri superueniens sedat fe¬ * brim eadem die, aut postera, aut tertia. si uero horam in qua coepit transgrediatur, & non desinat, malum. ibid. 153. Conuulsiones ileo, uel febribus a somno * superuenientes, uel fluxu muliebri, uel uteri affectibus, malae. Sine febri tamen in uteri affectibus, atque antea incognitae, faciles sunt: uelut etiam Dorcadi. 5. & 7. aph. & Coac. pran. 154. Conuulsio furiosis accedens, dissipa * tionem facit. Coac. praen. 155. Conuulsio in febre orta, perniciosa est; minime tamen pueris. cum autem 7. annos exegerint, in febro non corripiuntur conuulsione: sin uero corripiuntur, perniciosum est. ibid. 156. Conuulsiones febribus acutis cum uehementi circa intestina dolore accedentes, ma * lum. 4. aph. 157. Conuulsorum sine sudore sputa defluentia in febre, leuia sunt. his etiam alui aliquantum humectantur. fortassis & ad articulos fiet * abscessus. Coac. praen. 158. Si in conuulsionis principio mulieri menses appareant, febre non accedente, solutio fit. ibidem. 156. Quia tetano corripiuntur quattodie, intereunt. si uero illum excesserint, salui fiunt. 5. aph. 160. Tetano laborans cum moriturus est, potum, sorbitionem, & pituitam per nares reuomit: & tertia, quinta, septima, uel decimaquarta die peribit. sanus autem euadet, si has effugerit. lib. de iud. dieb. & deint. aff. & 3. dem. 161. Tetanus grauis est motbus, & statim curatione opus habet. lib. de dieb. iud. & int. aff. 162. Letale est sudare in distentione facta in dorsum, & corpus dissolui, & reuomere per nares, aut clamare, aut nugari, si ab initio uox intercepta fuit: nam postridie moriturum aegrum praesagit. Coac. praen. 163. Febrilibus in partes posteriores disten¬ * tionibus urinae geniturae similes superuenientes, soluunt morbum. ibid. 164. Opisthotono correpti cum insania dolore magno, uociferatione magna aut nulla, tertia die moriuntur uoce soluta, & reuomunt per nares. quodsi decimumquartum diem effugerint, sani fiunt. 3. dem. 165. Opisthotonos durat ad summu 40. die bus. hos ubi effugerint, sani fiunt. de int. aff. 166. In distentionibus, & ante, & retro, & in tergum factis, si maxillae soluantur, letale est. Coac. praen. 167. Torpor in utrunque cito transsatus, malum. ib. 168. Torpores neruorum & sensuum praeter morem orientes, futurae syderationis signa sunt. ibid. 169. Cui uena in cubito quieuerit, periculum ne stupidus euadat. 2. epid. 170. Tremor Rigor Horror. Tremulis & anxiosis parui iuxta autem tumores conuulsionem significant, aluo male affecta. Coac. praen. 171. Tremores couulsorii nascentes in sudorib. reuerti solent. iudicatio his fit ubi superrigue rint. superrigent autem hi, ardore circa uentrem prouocati. somnus multus in his conuulsori est: & ad frontem grauitates, & mictio diffic. i. pror. et. Co. pr. 172. Tremores parui in perniciose affectis, & uomitus aeruginolus: & si in potibus substrepunt, & in siccis submurmurant, & difficulter deglutiunt, perniciose habent in acutis perfrigeratis, Coac. praen. * 173. Tremores qui in febribus ardentibus sunt, mentis perculsio soluit. ibid. * 174. Tremores senioribus in febre superuenientes, fortassis calculos per urinam eiicient. ibid. * 175. Qui a febre ardente detinentur, superueniente rigore liberantur. 4. aph. * 176. Quibus febricitantibus rigor quotidie accidit, his febres quotidie soluuntur. 4. aph. * 177. Continui rigores in febribus acutis, praui. Coac. praen. * 178. Quibus febrientibus sexta die rigore? fiunt, hi aegre iudicantur. ibid. * 179. Rigores in media inordinata febre, uelut in febre tertiana, exacerbati, ualde maligni. ibidem. * 180. Rigor superueniens febriculoso, siticuloso, & oculis distorto, perniciosus.1. prorrh. * 181. Rigor in febre continua homini ualde debili superueniens, letalis. 4. aph. * 182. A multapotione rigorcum dementias, malum. 2. aph. * 183. Rigotes longi a sanguinis eruptione, mali. 1. prorrh. * 184. Qui in febre post meracas uomitiones superrigent, malum. Coac. praen. 185. Continui rigores mali: sed in corpore iam debili pessimi, & letales. ibid. 186. Rigores soporosi, aut cum aestu aliquantum perniciosi: & flammea facies cum sudore, in his malum. Quibus etiam posteriorum in rigore partium frigiditas, conuulsionem accersit. 1. prorrh. Coac. praen. 187. Rigor cum opisthotono necat. Coac. praen. 188. Si contrario modo conuulsis exacerbatio contingit, cum rigore simul & febre, perniciosum. ibid. 189. Rigor una cum iudicatione, aliquatenus horrendus. ibid. 190. Rigores a dorso incipientes meliores sunt. qui uero decimaseptima die rigorem habuit, & quarta ac uicesima iterum riguerit, malignum hoc est. ibid. 191. Rigores multi, & iidem torpidi, maligni. ibid. 192. Rigores ad noctem magis exacerbantes cum uigiliis, & delirio in somnis, aliquando urinas inuoluntarie emittentes, in conuulsiones soporosas desinunt. Coac. praen. & 1. prorrh. 193. Quibus rigor, his urinae aderit suppressio. Coac. praen. 194. Horror in doloribus pectoris cum spirandi difficultate, tabem portendit. ibid. 195. Horrentes & antea exaudantes iudicatorio modo, & postridie praeter rationem horrentes, si neque uigiliis infestentur, neque concoxrerint, his sanguinem erupturum esse puto. ibid. 196. Quibus sanis horrores freqquentes sunt, hi ex sanguinis fluxione suppurantur. ibid. 197. Qui ex dorso horrores incipiuntur frequentes, & cito transeuntes, aegre tolerari queunt. urinae enim interceptionem significant, eamque dolorosam. insuper exsudare his pessimum. ibid. 198. Horrore affecti si cum capitis dolore exudauerint, malignum id est. ibid. 199. Horrore affecti cum anxietudine, lassitudine, & dolore lumborum, aluos humectas habebunt. ibid. 200. Perfrigeratio. Perfrigerationes ex sanguinis eruptionibus in diebus iudicatoriis uehementes, pessimae sunt. uice uersa, sanguinem e perfrigeratione erumpere, malum est: uelut in splene magno e dextris: in iecore magno, e sinistris. & circa praecordia eodem modo se habet. ibidem. 201. Accedente perfrigeratione moleste ferre morbum, pessimum est. ibid. 202. Qui post rigores sudoribus paruis refrigerantur, malum. ibid. 203. Qui in diebus iudicatoriis sine sudore perfrigerantur, praecedente anxietudine, & citra iudicationem, male habent. ibid. 204. Perfrigeratio cum duritie, perniciosa. ibid. 205. Qui perfrigerati ex rigore, capite postea & collo doluerint, & uoce destituti insuper exudarint, postquam se recollegerunt, moriuntur. ibid. 206. Et colli, & dorsi, & totius corporis perfrigerationes, cum spumosa urina, animi deliquio, & oculorum obscuratione, conuulsionem prope adesse significant. 1. prorrh. 207. Post refrigerationem timor & tristitia praeter rationem, in conuulsionem finit. Coac. praen. 208. Qui a perfrigeratione sudorosa recalescunt, malum. ibid. 209. Ex perfrigeratione urinam intercipi, pessimum. ibid. De Morbis Symptomatisque Acutis Et Non Acutis in facie, ore, atque collo, & ceruice natis: Liber quartus. 1. Tultus murbi. Faciei bonus color & toruitas, in acutis, malum. frontis ex his contractio, phrenitidis signum est. Coac. pran. 2. Facies in acutis florulentae cum aluo liquida, suppurationes circa pulmonem minitantur. ibidem. 3. Circa faciem color bonus, & sudores non febrientibus stercora uetusta subesse significat, & alui duritiem praesagit. ibid. 4. Si robur in facie fuerit, stillatio de naribus orta hunc auertit. lib. progn. De facie corrupta, tumida, humiliata, & caeteris eius tam bonis quam malis signis, in acuto morbo correptis, lege supra lib. 2. sect. 97. 98. 99. 100. Quibus uena temporalis secatur, lege supra lib. 3. sect. 53. 5. Oculorum morbi & symptomata. Oculi corrupti sponte quidem caerulei euadentes, derepente tales fiunt: & ubi facti fuerint, non est talium sanatio. Qui uero maris speciem referunt, paulatim per multum tempus procedendo corrumpuntur, & saepe alter oculus post multum tempus corruptus est. & si quis ab initio fuerit curatus, malum sedatur, & in deterius non procedit. 6. At qui colorem inter caeruleum ac marinum medium referunt, si quidem puero tales fiant, ubi senior fit, sedantur. si uero seniori septimum annum egresso fiant, melius uidet magna ualde & splendida: & uidet quidem procul, sed non clare: & si quid ualde ad oculum mouerit, etiam hoc uidet, aliud uero nihil. 2. prorrh. 7. Lippitudo siue ophthalmia Oculorum auctio er dadiminutio & expressio & cauitas. Oculi potto lippientes optime permutantur, si & lacryma, & sordes, & tumor, simul fieri inceperint. ibid. 8. Siuero lacryma sordi fuerit permixta, & non ualde calida; sordes autem alba fuerit, & mollis, & tumor leuis solutus: tum oculus conglutinabitur ad noctes, ut doloris exors sit, atque hoc modo res minime periculosa fuerit, ac minime diuturna. ibid. 9. Si uero lacryma procedit multa calida, cum paucissima sorde, ac paruo tumore, atque hoc ex altero oculo tantum, tunc diuturnum ualde fit malum, uerum non periculosum, & doloris exors est hic modus, & iudicationem in his maxime expectare oportet, primam quidem uicesima, secundam quadragesima, ultimam sexagesima die. ibid. 10. Per totum autem tempus hoc sordem considerate oportet, an in digito misceatur, & alba ac mollis fiat, maxime sub iudicationis tempus. si enim desinet, haec faciet. At si utrique oculi haec perpetiantur, in maiori periculo sunt ne E ulcerentur. uerum iudicatio temporis breuioris erit. Sordes autem siccae ualde dolorosae sunt, sed cito iudicantur, si non uulnus acceperit oculus. ibid. 11. Si uero tumor consederit, sed lacryma multa multo tempore effundatur, & sordes fuerint: uiris quidem palpebrarum euersionem praedicere oportet, mulieribus autem & pueris exulcerationem ac euersionem palpebrarum. ibid. 12. At si sordes pallidae aut liuidae fuerint, & lacryma multa ac calida, & in capite ardor fuerit, & de tempote dolores in oculum decubuerint, & uigiliae his accesserint, necesse est ulcus in oculo factum esse, & timor est quoque ut talis rumpa * tur. prodest autem febris accedens, aut dolor ad lumbos adnixus. praecedere uero his futura oportet, ita ut respectus & ad tempus habeatur, & ad ea quae ex oculo fluunt, & ad dolores, itemque uigilias. ibid. 13. Uiro lippienti, febre superueniente, solutio: sin minus, periculum est, ne caecus fiat, aut pereat, aut utrumque patiatur. Coac. praen. 14. Lippienti alui profluuium sponte fluens. utile est. & uena secta, statim cedit. 1. epid. & lib. iudic. 15. Quibus lippientibus capitis dolor accedit, & ad multum tempus comitatur, periculum est ne caeci fiant. Coac. praen. * 16. Alterum oculum altero minorem fieri, malum est in febribus: aut albam partem maio¬ rem 52 rem fieri, nigram uero minorem. aut nigrum sub palpebra superna parte occultari. ibid. 17. Mala est etiam oculorum cauitas, & expressio ualida foris, & splendoris extritio, ut pupilla extendi non possit. ibid. & progn. 18. Oculorum distorsio, peruersio, confractio Oculi ruptio & ulcus Oculorum robur. Oculi peruersio, malum est in acutis. 1. prorrh. 19. Ex natiuitate strabones imprudentes erunt, aut calculosi, aut insani. 2. epid. 20. Si ex febre debiliter iam affectis distor¬ * queantur oculi, letale est. Coac. praen. 21. Si in febribus ardentibus quodam modo¬ * perfrigerantibus, egestionibusque alui aquabiliosis frequentibus, oculorum distortio fiat: signum malum est, tum alias, tum si stupore prehensi detineantur. 1. prorrh. 22. In oculorum distortione lassitudo, fe¬ * bris, rigor, perniciosa. & soporosi in his male habent. Coac. praen. 23. Ex lumborum tecursu oculi distorti, malum. ibid. 24. Oculi conuulsio in febre continua, de¬ * bilitato iam ante corpore, mottem imminentem ostendit. 4. aph. 25. Oculi confractio mala est in morbo acute. 1. prorrh. 26. Si compertus fuerit oculus ruptus, & per fissuram prominuerit oculus, malum est & curatu difficile. si uero & putredo tali suberit, omnino inutilis oculus redditur. 2. prorrh. 27. At uero alios ulcerum modos praedicere oportet, locos considerando, & putredines; & profunditates; necessarium est enim iuxta ulcerum uehementiam cicatrices fieri. ibid. 28. Quibus igitur rumpuntur oculi & postea prominent, ut extra locum oculus sit, his nec tempore, nec arte opem ferre datur, ut uideant. Paruae uero oculorum transmotiones sedari possunt, si nihil mali accesserit, & homo iuuenis fuerit. ibid. 29. At ulcerum cicatrices quibus nihil aliud mali affuerit, omnes, & a temporibus & ab arte remedium inuenire posse putandum est, maxime recentissimas, & in iuuenum corporibus. ibidem. 30. Caeterum ex partibus, maxime oculi ipsi laeduntur, si exulcerantur: deinde pars quae est supra supercilia: postea quicquid uicinissimum his locis est. ibid. 31. Pupillae uero oculorum glaucescentes, aut argenti speciem referentes, aut caeruleae, non bonae sunt. his autem paulo meliores, quae aut minores apparent: aut ampliores, aut angulos habentes, siue ex causis tales factae fuerint, siue sua sponte. ibid. 32. Si splendicans cicatrix in nigra oculorum parte fiat, partem aliquam nigredinis dealbat: adeo ut si multo tempore permaneat, & aspera & crassa, etiam memoriam sui relinquit. ibid. 33. Circa oculos pustularum eruptiones uirium refectionibus, aluum prorumpere faciunt. Coac. praen. 34. Oculorum rubor in febre oriens, alui * diuturnam malignam affectionem significat. ibid. 35. Coruscatio Audacia. Oculorum in conuulsis coruscatio intenta, eos neque apud se ipsos esse significat, & diutius aegrotaturos. ibid. 36. Oculi audacia delirii prognosticum, contra item eiusdem deiectio, malum. 6. epid. 37. Puritas. Oculorum puritas, & albas ipsorum partes ex nigris aut liuidis puras fieri, signum est in acutis futurae iudicationis. si igitur cito depurentur, celerem iudicationem praesagit: si tarde, tardiorem. Coac. praen. 38. Caligo. Caligines multis menstruis apparentibus; soluuntur mulieribus. ibid. 39. Caligo oculorum, aut si alba ipsorum pars rubescat, aut liuescat, aut uenulis nigris impleatur, bonum non est. lib. prog. & Coac. praen. 40. Oculorum obscuratio in febribus & * acutis, malum. Coac. praen. 41. Oculorum obscuratio cum animi deliquio, breui conuulsionem inducit. ibid. 42. Malus est oculus ualde obscuratus, & uelut spumainarescens, & squaliditas oculorum, & interna eorum corrugatio, & rigor, & conuersio difficilis & ad internas cauitates conuer¬ * sio, in febribus & acutis omnibus. 6. epid. 43. Nyctalopes. Nyctalopes; eo morbo corripiunturiuuenes, aut pueri, aut adolescentes, & sponte liberantur. Aliqui in quadragintadiebus, aliqui septimo mense: quibusdam & pertotum annum permanet. Quapropter de tempore coniectare oportet, ita ut ad morbi robur, & aegri etatem respicias. 2. prorrh. 44. Abscessus autem talibus prosunt insuper apparentes, & ad infernas partes fluentes. uerum non ualde accedunt, propter iuuentutem. At mulieres non corripientur ab hoc morbo, neque uirgines quibus menses comparent. Quibus autom lacrymarum fluxiones diuturnae fuerint, & hi nyctalopes fuerint, eos interrogare oportet, an caput doluerint, antea quam haec reuelarunt. ibid. 45. Caecitas. Caecitas in febre continua, praedebilitato aegro uicinam mortem significat. Coac. praen. & 4. aph. 46. Oculorum debilitas. Oculi prout fuerint ualidi, ita corpus. 6. epid. 47. Quorum oculi ualde debiles, his mors breui imminet. 2. epid. 48. Prae debilitate oculorum lucis splendorem fugere, malum. lib. progn. & Coac. praen. 49. Sordes. Paruas lemas ac sordes circa oculos, aut concretionem tenuem habere albicantem, malum. lib. progn. & Coac. praen. Si in acutis lacrymae stillent, uide supra lib. 2. sect. 18. 50. Oculorum fixatio, agitatio, apparitio. Oculus fixus, semper malus. Coac. praen. 51. Oculos frequenter agitare in febribus & acutis, malum: malum item assidue nictare, & colores subinde permutare. ibidem. 52. Considerare oportet in febribus & acu¬ * tis morbis oculorum in somno apparitiones. si enim commissis palpebris aliquid de albedine oculi appareat, nec id fiat uel propter consuetudinem, uel diarthoeam, uel pharmaci potionem, malum & admodum letale. 6. aph. & libro progn. 53. Qui sani oculis nictare solent, iracundi erunt. 2. epid. 54. Aurium rubor. Quibus in acutis aurium rubor cum calore ueluti pleuriticorum, uide supra libro. 2. section. 96. 55. Rubores ad aurem ex praegresso dolore * in febribus nascentes, signum quidem sunt erysipelatis in facie futuri. sed & conuulsiones ex talibus fiunt cum uocis interceptione & exolutione. Coac. praen. 56. Abscessus aurium. Signa futuri aurium abscessus. Num quibus in febtibus caput dolet, his abscessus futuri sunt? Num e supernis partibus exudant? num & insuper rigent? num & alui erumpunt, & quid soporosum habent? num & aquola est urina, alba innatantia habens, & aliquantum uatia, exalbida, graueolentia? 1. prorrh. 57. Soporosa, anxiosa, praecordia dolentia, uomitiones paruae: in his abscessus iuxta aures oboriuntur. ibid. 58. In febribus & acutis aluo nigra stercora¬ * cea egerente, sopor insuper apparens, abscessum iuxta autes producit. ibid. 59. Quae conuulsorio item modo exacerbantur cum stuporis detentione, abscessus iuxta eurem producunt. ibid. 60. In capitis dolore sopor & surditas, circa aurem abscessum aliquem eructat. ibid. 61. Ex surditate leuiter abscessus circa aures fiunt, tum alias, tum si anxiosum quidpiam succedat, & soporosis inter hos adhuc magis. ibid. 62. Abscessus facti circa aurem leuiter syderatis, mali. Coac. praen. * 63. Abscessus circa aurem in febribus circa iudicationem oborientes non suppuraturi: his disparentibus recidiuae fiunt: recidiua uero contingente, rursus intumescunt, & permanebunt ueluti febrium recidiuae in simili circuitu. His spes est ad articulos transmigraturum illum abscessum: aut urina crassa qualis est alba in quartanis delassatoriis, liberabit hos abscessus. 6. epid. & iudic. 64. Dolorosi aurium abscessus citra iudicationem dissipati, mali, & letales. Coac. praen. * 65. In abscessibus aurium auris dolor pertinax cum febre acuta & alio quodam signo aliquantum maligno, inuenes quidem septima die occidit, & citius delirio correptos: nisi multum puris ex aure, uel sanguinis e naribus fluxerit, uel aliud quoddam bonum signum compareat. seniores autem tardius & minus tollit. nam & aures suppuratione praeueniunt, & minus delirant: uerum multi ex his recidiuant, & sic pereunt. ibid. 66. Cum praecordio intento in febribus * perfrigeratis, magnus in aure tumor, letalis. ibid. 67. Urinae in abscessibus aurium cito & modice maturescentes, malae: & sic perfrigerari malum est. ibidem. 68. Conuulsio, tremor, anxietas, stupor. paruos circa aures abscessus exacerbant. ibid. 69. Tussiculae quae sunt cum sputatione, abscessus circa aures submouent.1. prorrh. 70. Tremulis, anxiosis, parui circa aures abscessus, conuulsorii. ibid. 71. Si in acutis febribus abscessus circa au¬ * rem ex plurimis graueolentibus tardius excitati. fuerint, & praecordia una intenduntur, occidunt. Coac. praen. Si uero in motbis longis tumores uel abscessus circa aures fiant, uide supra lib. 2. sect. 113. 114. 115. Siin acutis tumores, abscessus, pus, aqua, sanguis, uel sordes iuxtauel extra autes profluxerit, uide supra lib. 2. sect. 13. 14. 15. 16. 17. 72. In febribus & acutis obsurdescere, furio * sum. Surdiras. Coac. praen. 73. Surditas in febribus morbisque aliis acu¬ * tis acturbulentis consequens, malum. malum quoque in longis. ibid. & i. prorrh. 74. Surditas in febre continua, praedebilita¬ * toiam corpore, letalis. 4. aph. 75. Ualde surdi in febribus & acutis, in acci¬ * piendo tremuli, lingua resoluti, torpidi, malum. Coac. praen. 76. Surditas morbo accedens, & utina subrubicunda, subsidentiae expers, mentem mouet. Coac. praen. & 1. prorrh. * 77. In febribus surditas aluum sistet. Coac. praen. 78. Qui biliosa deiiciunt, his facta surditate cessant: & qui surditate laborant, secessibus biliosis liberantur 4. aph. * 79. Surditatem e febribus ortam, haemorrhagia & alui turbatio sanant.1. prorrh. 80. Quibus surditas in capitis grauitate & praecordii intentione, & ad splendorem turbatio: hi sanguinem profundunt. Coac. praen. * 81. Sonitus & tinnitus aurium. In febribus acutis tinnitus & sonitus in auribus, letalis. ibid. * 82. In febribus ardentibus si aurium sonitus accedant cum uisus hebetudine, & grauitate secundum nares, melancholico modo ab atra bile dementes fient sanguine ipsis non erumpente. 1. prorrh. & Coac. praen. 83. Narium effectus. & primum de hamorrhagia. Signa futura haemorrhagiae. * Qui in febribus horrescentes simul iudicatorie exudarunt, postridie uero postquam inhorruerunt praeter rationem uigilant: eos sanguinem effusuros esse arbitror. 1. prorrh. * 84. Quibus in febribus uena temporalis pulsat, & facies sana est, & praecordium molle: uel diuturnum fore morbum, uel cum larga sanguinis e naribus fluxione discessurum significat. Coac. praen. 85. Febrientibus si rubores fiant in facie, & * dolor capitis fortis, & uenarum pulsus, his sanguinis fluxio plerumque contingit. Coac. praen. 86. Item per nares sanguinem effundere spes est, ea, quae caput concutiunt, & aurium sonitum faciunt. 1. prorrh. Signa futurae utilis haemorthagiae, uel inutilis, in omnibus acutis morbis indefinitis, lege supta libro 2. section. 21. 22. 23. 24. 25. & sequentibus. 87. Febre ardente fluxio sanguinis e naribus. * quarta die, mala est. si non aliud quid boni coinciderit. uerum quinta minus periculosa est. Coac. praen. 88. In principiis febrium magnae sanguinis e * naribus eruptiones aegrum non reficientes, aluos humidiores efficiunt. ibid. 89. Quibus item ab initio largae sanguinis naribus fluxiones, uix soluuntur, nisi rigor fluxionem sistit. 1. prorrh. 90. Quibus in febribus quartanis sanguis e * naribus fluxerit, malum. illas enim non soluit: neque morbos qui per alui deiectiones sanari solent. 7. aph. & lib. iud. 91. Caput dolentibus, ex posteriore parte ossa rupta habentibus, fluxio e naribus larga, & crassa, mala est. Coac. praen. 92. Quibus haemorrhagiae copiosae, his progressu temporis alui male afficiuntur, nisi urinae concoctae fuerint. 1. porrh. & Coac. praen. 93. Quibus aluo suppressa sanguinis eruptio fit, & insuper rigent: num his aluus lienteria, corripitur? num obdura fit? aut ascarides insunt? aut utrumque? 1. prorrh. 94. Fluxiones e naribus largae per uim suppressae, quandoque conuulsionem significant. Coac. praen. & 1. prorrh. 95. Sanguinis eruptiones statis temporibus, orientes, siticulosae, difficiles & exoluentes: & si sanguinem non effuderint, in epilepsiam fi¬ niunt. 1. prorrh. 96. Stillicidium nasi. Si rubor in facie sit praegnantibus tabescentibus, stillationes de naribus orientes, hunc auertunt. Coac. praen. 97. Capitis dolorem soluit pus, uel aqua per nares effluens. soluit quoque ulcerum ibidem eruptio. 6. aph. & Coac. praen. Nasi stillicidium soporosis accidens, uide supra in 3. lib. sect. 114. 98. Labium contractum tremulum. Labium contractum, alui biliosae eruptionem significat: tremulum, uomitum praesagit. Coac. praen. 99. Oris & tonsillarum morbi. Gingiuatum & oris ulcera cito curare conuenit: quia ob loci caliditatem & carnis teneritudinem cito lateque proserpunt. lib. de ulc. 100. Ulcera in tonsillis nata infantibus, periculosa. lib. de dentitione. 101. Ulcera in tonsillis citra febrem facta, securiora sunt. ibid. 102. Quibus cito in tonsillis ulcera serpentia concidunt, febribus ac tussi permanentibus periculum est rursus generanda esse ulcera recurrentia. ibid. 103. Pueris memorabilis magnitudinis si ulcera in tonsillis sint, & deglutire possunt, salutis signum est. quum uero grandiores natu deglutire in tonsillarum ulceribus non possunt, his multam bilem reuomi, aut per aluum prodire, periculosum est. ibid. 104. In ulceribus tonsillarum si quid araneo sum sit, malum. ibid. 105. In tonsillarum ulceribus post prima tempora, pituitam per os effluere, si prius non fuit; commodum est, & tamen reducenda est. si uero incipiat & omnino remittat, gaudendum est. si autem non sic effluat, uereri oportet. ibid. 106. Ulcera multo tempore in tonsillis citra augmentum manentia, ante quintum aut sextum diem periculosa non sunt. ibid. 107. Qui tonsillas destillatione uexatas habent, his aluus amplius subducta, siccas tusses soluit. ibid. 108. Ulcera in tonsillis aestate facta, peiora sunt quam aliis temporibus: citius enim proserpunt. 109. Ulcera in tonsillis circa uuam proserpentia, in his qui seruantur uocem alterant. ibid. 110. Ulcera proserpentia circa fauces, grauiora & magis acuta, ut plurimum spirandi difficultatem inducunt. ibid. 111. Gingiuarum & dentium affectus. Sanguis de gingiuis, ex aluoliquida in febribus perniciosum. Coac. praen. 12. Abscessum circa gingiuas factum, dentis corruptio soluit. ibid. * 113. Ex dentis corruptione uehemens febris superaccedens, & delitium, letale. si uero effugiant mortem, ulcera suppurabunt, & ossa discedent. ibid. * 114. Quibus circa dentes lentores nascuntur in febribus, his uehementiores fiunt febres. 4. aph. * 115. Dentes collidere, aut stridere, quibus non familiare id est a pueris, furiosum ac letale est. iam uero delirus si hoc faciat, penitus letale est. perniciosum quoque & resiccari dentes. sed haec de febribus acutis, aliisque uehementibus morbis. Coac. praen. & 1. prorrh. 116. Dentitio. Dentes plures habentes, longiorem uiuunt uitam. 2. epid. 117. Quibus in dentitione aluus largiter fluit, minus ii conuelluntur, quam quibus parum. lib. de dentitione. 118. Quicunque dentientes habitiores manent, & altiore somno utuntur, periculum est conuulsionis. ibid. 119. Qui hyeme dentiunt, reliquis similibus existentibus, melius liberantur. ibid. 120. Qui cum tussicula dentiunt, tardius dentes producunt, in perpunctione autem magis gracilescunt. ibid. 121. Qui hyeme dentiunt, attente tractati dentitionem ferunt facilius. ibid. 122. Gena & m killa affectus. Genae pars tenuis dissecta non coalescit neque augetur. Coac. praen. & 1. de m. & 7. aff. 123. Dolor uehemens circa maxillas peri culum facit, ne ad ossis eductionem perueniat. Coac. praen. 124. Si maxilla luxata non reponatur, animae periculum imminet prae febribus continuis & torpido sopore. soporiferi enim hi musculi sunt, & dum alterantur, & dum intenduntur praeter naturam. solet etiam aluus his biliosa, meraca, pauca egerere, & si uomuerint, meraca uomunt. & moriuntur decima maxime die. lib. de artic. 125. Cynicus spasmus in sola facie, cito sedatur: aliis autem partibus simul conuulsis syderationem parit. 2. prorrh. 126. Lingua tremula in febribus mentis infirmitatem portendit. 1. Lingua affectus. prorrh. 127. Qualis lingua, talis urina. 6. epid. 128. Lingua tremula cum rubore iuxta nasum, & aluo liquida, si reliqua sine signis sint, ad pulmonem uerti morbum demonstrat, & purgationes admodum perniciosas significat. Coac. pr. 129. Lingua citra rationem tenera, & cum cibi fastidio nauseabunda, cum frigido sudore, & aluo liquida, nigrorum uomituum signum est. lassitudo in his mala est. Coac. praen. De lingua aspera, resiccata, inhorrescente, liuida, nigra, fissa, uiridi, pallida, uide supra lib. 2. sect. 102. 103. 104. 105. & c. 130. Linguam circa bifidam sui partem uelut saliua alba obduci, febris remissurae signum est; si quidem id quod superinducitur crassum fuerit, eadem die: si uero adhuc tenuius, tertia die. Talia quoque significant, si circa summam linguam fiant: uerum minus. Coac. praen. 131. Uua siue columellae affectus. In uua morbo si gurgulio nimio sanguine repleatur, ne breui suffocetur aeger periculum est. 2. de m. 132. Inuua morbo spiratione intercepta, si maxillae ab utraque parte inflammatae fuerint, suffocatur. his uero una non inflammatis, minus moritur. ibid. 133. Uua dependens non dissecta, aliquando subito strangulat. lib. de aff. 134. Quibus infantibus dum sugunt tussis instat, periculum est ne uua maiore molestentur. lib. de dentitione. 135. Quibus circa fauces irritamenta sunt, his tumores circa aurem leuiter erumpunt. Faucium et palati affectus. Coac. praen. 136. Fauces modice exasperatae, & postea magis, difficiles sunt. 1. prorrh. & Coac. praen. * 137. Fauces exulceratae ex febre cum alio signo maligno & difficili, periculosae. ibidem, & progn. 138. Si cuipiam fauces implentur sanguine saepe singulis diebus ac noctibus, neque caput * ante doluit, & qui neque tussim antea habuit, neque uomuit, neque febre correptus fuit, neque dolorem habuit, neque pectoris nec dorsi. uerendum est, ne ulcere laboret difficili. 2. prorrh. 139. Quibus os palati discessit, his medius considebit nasus: quibus uero inde unde prodeunt dentes, summus his nasus simus fit. 6. epi. 140. Dolores in faucibus gracilibus, strangulatorii, a capitis dolore oriundi, conuulsorii sunt. Coac. praen. & i.prorrh. 141. Fauces dolorosae graciles cum aegre tolerabili molestia, perniciose acutae sunt. ibid. 142. Dolores fortes circa fauces, tumores circa aurem & conuulsiones significant. Coac. praen. 143. Dolores parui in acutis iuxta fauces graeiles in gracili, ubi hiarit non facile os contrahente mentem emouent. ex his phrenitici perniciose habent. 144. Screatio & sputum. Screatio frequens, si sane & aliud quod. dam signum affuerit, phrenitica est. Coac. praen. 145. Sputi excreationes in febre, liuidae, ni¬ * grae, biliosae, si quidem supprimantur, malae sunt. secedentes uero pro ratione, utiles. 146. Excreationes in febribus non inter¬ * mittentibus sputi liuidi, sanguinei, biliosi, omnes malae. Quae uero bene excernuntur; bonae: tam in secessibus quam in urinis. si uero nihil utilium excernatur per haec loca, malum. 4. & 7. aphor. 147. Sputa defluentia febricitanti in sudore, * leuia sunt. Num ad dies aliquot alui humectantur? arbitror. num his ad articulos fiet abscessus? Coac. praen. F 148. Pallidi graciles saliuantes, his in somnis sudores boni sunt. ibid. 149. Quibus salsuginosa sunt sputa cum tussis suppressione: his corpus uelut a pustulis rubescet: uerum ante obitum exasperatur. ibid. 150. Hamoptoica passio. Quicunque sanguinem spumosum spuunt, dextrum praecordium dolentes, de hepate spuunt, & multi pereunt. ibid. 151. Sanguinem spuentibus confert ut sint sine febre, & tussiant, ac doleant leuiter, & ut sputum tenue fiat quatuordecim dierum spatio. febrire uero, ac tussire, & pertinaciter dolere, & sanguinem recentem semper spuere incommodum est. ibid. 152. Sanguinem de gingiuis spuere in aluo liquida, perniciosum. ibid. 153. Colli tumores in genere. Quicunque tumores & rubores in collo locum acceperunt, in ceteris quidem consimiles aliarum partium tumoribus, uerum diuturniores. progn. & Coac. praen. 154. In quibuscunque colli tumoribus fauces, & ceruix, & pectus simul erubuerint, diuturniores sunt: & ex ipsis maxime seruantur, si non retrocesserint rubores. si uero neque dissipentur, neque tuberculo foras conuerso ac collecto, neque pure leniter ac sine dolore exscreato, neque in diebus iudicatoriis, perniciosi sunt. Num etiam suppurati fiunt? securissimum autem est, ruborem & abscessus quam maxime foras uerti. progn. & Coac. praen155. Erysipelas Angina. Erysipelas uero colli foras quidem accedere commodum est: intro autem conuerti, letale. conuertitur autem intro cum disparente rubore pectus grauatur, & difficilem spirationem habet. ibidem. 156. Anginosus quinta, septima, aut nona die moritur. 3. de m. 57. Angina letalis est morbus & paucissimi euadunt. 2. dem. 158. Anginae quae neque in collo neque in faucibus conspicuum aliquid habent, uerum suffocationem uehementem & spirandi difficultatem inducunt, eadem die aut tertia occidunt. progn. & Coac. praen. 159. In anginis omnia perniciosa sunt, quae non manifestum dolorem faciunt. sed & ad crura dolores diuturni perueniunt, & difficulter suppurantur. Coac. praen. 160. In angina dolores ad crura citra notas cum febre, perniciosi: & in angina dolores ad a caput sine causa manifesta uergentes cum febre, letales. ibid. 161. Ex anginosis citra causam attenuatis dolor ad pectus atque aluum progressus continuus, pueris egestionem facit. sin minus, huiusmodi dolor exoluit. ibid. 162. Ex anginis citra iudicationem praecordii dolor, cum impotentia ac torpore factus occulte occidit: etiamsi se mansuete habere putent. ibid. 163. Ex angina sputa uiscosa, crassa, ualde alba, quae uiolenter educuntur, mala. & omnis ciusmodi maturatio mala ibid. 164. In anginis sputa gracilium subarida, malum: & ex angina subarida frequentia sputa cum tussi & lateris dolore, perniciosa. ibid. 165. Poculenta per tussim euacuare & deglutire non posse, in anginis malum. ibid. 166. In anginis qui non breui concocta expuunt, perniciose habent. ibid. 167. Purgatio multa deorsum anginosos leuis syderationis modo perimit. ibid. 168. Quibus per pulsationem uenarum iugularium uehementem in angina stercus derepente per aluum secedit, letale. ibid. 169. Anginosi in lingua tumores citra rationem disparentes, perniciosi, & dolores in angina disparentes citra manifestam causam perniciosi. ibid. 170. Ab angina detento tumor & rubor in pectore factus, signum est bonum: extra enim morbus uertitur. 7. aph. & Coac. praen. 171. Qui anginam euadunt, his ad pulmonem materia uertitur, & in 7. diebus moriuntur. hos ubi effugerint, suppurantur. 5. aph. 172. Si angina ad pulmonem conuersa fuerit, ut plurimum moritur aeger. si uero quinque aut septem dies effugerit, suppuratus fit: nisi tussis ipsum inuaserit, & ex multa pituitosorum excreatione depurgatus fuerit. 2. dem. & Chac. praen. 173. Colli frigiditates, dolores, durities, & c. Frigiditates colliac dorsi apparentes in febribus, sed & totius corporis, conuulsoriae. in his urinae fiunt crassiorem farinam referentes. Coac. praen. 174. Collum conuertere non posse, neque deglutire, ut plurimum letale in acutis. ibid. 175. Colli dolor malus quidem in omni fe¬ * bre, sed pessimus his quibus timor est ne etiam insaniant. ibid. 176. Colli & cubitorum dolores, conuulsorii. a facie autem hi & secundum fauces, pessimi. ibid. 177. Collum durum & dolorosum in acutis, perniciosum. ibidem. 178. Uenarum iugularium fortis pulsatio, & tendinum distentio, perniciosum in acutis. 179. Oesophagi affectus. Si ceruix febricitanti subito conuerta¬ * tur, & difficulter potum deglutiat, nullo apparente tumore, letale. 4. aph. 180. In febribus repente suffocari & cibum * potumque per oesophagum deglutire non posse, citra tumorem, malum est. Coac. praen. 181. Qui potum difficulter glutiunt, spiritu tussiente, eructatio subtracta & intus reuoluta dolorem uentris praesagit. ibid. 182. Uocis interceptiones, tremores, clamores, confractiones, acumina. Uocis interceptiones e rigore soluuntur tremore: & insuper rigentes tremores succedentes iudicant. Coac. praen. 183. Uocis interceptiones insuper rigentibus, letales. ibid. * 184. Uocis interceptiones in febre, malae. ibidem. * 185. Quicunque in febre continua uoce destituti iacentes, oculis conniuentes nictant: hi si postquam sanguis e naribus fluxit, & ubi uomuerunt, loquantur, & ad seipsos redeant, seruantur. si uero haec non fiant: difficulter spirantes facti, breui moriuntur. ibid. * 186. Uocis interceptiones in febre conuulsotio modo ortae, & ad mentis emotionem cum silentio deuenientes, perniciosae. ibid. 187. Dum uox soluitur, omnia soluuntur. 2. epid. 188. Si uox in connulsionibus soluatur die impari, a magno morbo liberat. ibid. * 189. Uocis interceptiones in febre acuta cum exolutione & sine dolore, sunt quidem letales, minus tamen cum sudore: uerum diuturnitatem morbi significant. fortassis autem & qui ex recidiua tale quid patiuntur, tutissimi sunt. perniciosissime autem ex talibus sunt, quibus sanguis e naribus fluit: & quibus alui humectantur. 1. prorrh. & Coac. pran. 190. Uocis interceptiones cum exolutione stupefactoria, perniciosae. Coac. praen. 191. Uocis interceptiones cum singultu, pessimae. & uocis ex dolore amissio, dolorosam inducit mortem. 1. prorrh. & Coac. praen. * 192. Si quis ex ebrietate uoce priuetur, febre statim superueniente sanus fit. sin minus, tertia die motitur. 2. epid. 193. Ex ebrietate repente obmutescens, com¬ * uulsus moritur. nisi febris corripiat cum, aut ea hora qua soluuntur crapulae, loqui coeperit. 5. aphoris. 194. Uocis interceptiones ex capitis dolore * cum febre & sudore: laxantur aegri in se ipsos, fiuntque morbi reuertentes diuturniores. his insuper rigere, malum non est. 1. prorrh. & Coac. praen. 195. Quae cum mentis emotione fiunt uocis interceptiones, perniciosae. & cum spiritus uelut ab his qui strangulantur uideatur, malus. Num & mentem emouet? Coac. praen. 196. Frequentes subsoporatae uocis inter¬ * ceptiones consistentes, tabem praesagiunt: & quibus uox cum febre deficit & sine iudicatione, tremuli & comatosi moriuntur. ibid. 197. Ex uomitu nauseabundo clangorosa oborta uox, & oculi puluillum incumbentem habentes, insaniam portendunt, quemadmodum etiam Hermozygae uxor insania acute correpta, uoce destituta mortua est. 1. prorrh. 198. Cum uoce tremula solutio alui praeter rationem, in his moram trahentibus diuturnam perniciosa est. Coac. praen. 199. Balbi, celeri lingua praediti, atrae bilis humori obnoxii, biliosique sunt, & oculis non nictantes, iracundi. 2. epid. 200. Balbi ab alui profluuio longo maxime corripiuntur. 6. aph. 201. Uox confracta post medicamenti sumptionem, num praua est? plerique horum exudant, & uentres humectos habent. Coac. praen. 202. Uox acuta cum clangore, mala. ibid. 203. Uox acuta planctum referens, & oculorum obscuratio, conuulsorium est. dolores his ad partes inferiores, toleratu faciles. ibidem. Finis libri quarti. De Morbis Et Symptomatis Pectoris Asperae Arterie, pulmonum, cordis, diaphragmatis, tam acutis quam non acutis: Liber quintus. 1. Pectoris dolor. Dolor in pectore firmatus cum torpo¬ * re, malus. & hi si insuper febriant, acute ardentes moriuntur. 1. prorrh. & Coac. praen. 2. In pectus dolor progressus, insaniam soluit. Coac. praen. 3. In pectoris aut dorsi dolore mictio cruenta suppressa, perniciosa est. ibid. 4. Circa pectus morsus & amaritudo in biliosa alui deiectione, malum. ibid. 5. De pulmonum morbis in genere. In omnibus circa pulmonem morbis bonum est, facile ferre morbum, a dolore liberum esse, sputum facile educere, bene spirare, sine siti esse, totum corpus aequaliter calescere ac molle esse, & ad haec somnos, sudores, urinas, aluique egestiones bonas esse. mala autem sunt iis contratia. siquidem igitur ad bonum sputum haec omnia bona accesserint, seruari homo poterit. si autem partim affuerint, partim non, haud ultra quatuordecim dies uita producta peribit. Quod si contraria signa aderint, citius tamen. Quicunque uero dolores his in locis non sedantur, neque ad expuitiones neque uenarum sectiones, neque ad uictus rationem; suppurantur progn. & Coac. praen. 6. In cunctis pulmonum morbis ualde rubicundae sanguinis stillae, malae. Coac. praen. 7. In pulmonum morbis cum raucedine sputa uiscosa & salsuginosa, mala. si uero etiam quid attollatur circa pectus, in his malum est. si uero his attenuatis dolores ad collum ueniant, perniciosi. ibid. 8. In motbis circa pulmonem grauedines & sternutationes antecessisse, & succedere, malum reliquis autem sternutatio non incommoda. ibid. & lib. progn. 9. Arteria pulmonariae lasio. Si ex feruido oris ulcere, aptha appellato, pulmonis fistula laborauerit, motitur statim aeger, si non curatus fuerit, sanguinem aut pus spuens. 2. epid. 10. Si arteria pulmonis fuerit conuulsa, aut aliqua uena ex his quae ad pulmonem tendunt: horum plurimi undecima die pus crassum uiolenter expuunt, & tertia post illam die puriora expuunt, si euasuri sunt, & dolore minus uexati breui conualescunt. de int. aff. 11. Si arteria pulmonis fuerit exulcerata, aut aliqua eius tenuis uenula disrupta, aut aliqua fistula distenta, aut alia in aliam distracta, aut sanguine impleta, & post haec pus eiiciat, uel squamas ab arteria extussiat: morbus hic quidem difficilis est, multa curatione egens: & postquam sanatus fuerit ( nisi accurate sibi aeger prospiciat ) recidiuus, plerisque interitus causa fit. ibid. 12. Peripneumonia. Si pulmone inflammatus decimaquarta die resiccatus fuerit, & non amplius purulenta per tussim eiecerit; sanus est. sin minus, ad duodeuigesimam & uigesimamprimam animum aduerte, & si quidem tum sputum illud quieuerit, euadit: sin minus, interroga eum, an dulcior sit saliua, & si hoc affirmarit, pulmonem suppuratum habet, & morbus annum durabit, si non quadraginta diebus pus eduxerit. si autem insuauem saliuam esse dixerit, status morbi letalis est. uerum in primis diebus hi maxime manifesti fiunt: si enim putrefactum ac purulentum expuerit, euadit. sin minus, non euadit. si uero pauca horum signa habuerit, non perniciosa tum est peripneumonia, sed mollis. 3. de m. 13. Si bene depurgatus fuerit & breui gracilis factus pulmo, interitum effugit peripneumonicus. si uero non adharet, & per annum tenet morbus, transmutatur. ibid. 14. Si lingua peripneumonicis nigrescat, citius morbus finitur; sin posterius, tardius. ibid. 15. Ubi in uigore est peripneumonia, auxilium non admittit, si non expurgetur. & malum est, si aeger difficulter spirauerit, & urinae tenues & acres, & sudores circa collum & caput fiant. Tales enim sudores praui sunt prae suffocatione, & impetu ac uiolentia, superantibus morbis, si non urinae multae ac crassae prodierint, & sputa matura exierint. utrum autem horum sua sponte uenerit, morbum soluit. 4. dem. 16. Si saliua non probe purgetur, & spiritus fuerit frequens, & purgatio non praeualeat, predicendum est talibus peripneumonicis nullam uitaespem reliquam esse. 3. dem. 17. Dolor nonnunquam fit per totum pectus in peripneumonia, non tamen resoluuntur neque liuescunt. quibus autem totus pulmo inflammatus fuerit una cum corde, aut ad latus allabatur: hi toti resoluuntur: & iacet aeger frigidus, sensus exors: moriturque secunda aut tertia die. si uero etiam sine corde inflammato contigerit, minus diu uiuunt. quidam tamen etiam seruantur. Coac. praen. 18. Quibuscunque ex peripneumonia abscessus circa aurem aut ad infernas partes fiunt, suppurantur, at fistulantur, & superstites euadunt. hoc autem ipsis accidit, quibus una & febris & dolor affuerint, & sputum pro ratione prodierit, neque biliosae alui egestiones solutuque faciles & meracae fiunt: neque utina crassa ualde & multam subsidentiam habens, & alia salutaria habuerint. fiunt autem ad infernas quidem partes abscessus his, quibus circa praecordia inflammatio fit. ad supernas uero, quibus praecordium molle & doloris exors fuerit, & ubi per tempus aliquod difficulter spirauerint, ac citra manifestam causam cessauerint, & rubores in peripneumoniis siccis e pectoribus sublati, talibus perniciosi. Coac. praen. & progn. & 1. pror. 19. Abscessus uero ad crura in periculosis pulmonum inflammationibus, omnes quidem commodi sunt. optimi autem sputo purulento pro flauo enascente. Non procedente uero sputo secundum rationem, neque utina bonam subsidentiam habente, periculum est claudum fore hominem, aut multum molestiarum exhibitura res est. si uero reuertatur abscessus, febre consequente, & pure non procedente, periculum est ne moriatur aut deliret. Coac. praen. 20. Quicunque uero peripneumonici non purgati sunt iudicatoriis diebus, sed mente moti quatuordecim dies effugerint, eos periculum est suppuratos fore. ibid. 21. Peripneumonicis si utinae crassae uel cocte in principio, deinde ante quartum diem attenuentur, letale. ibid. 22. Qui in peripneumoniis siccis pauca concocta educunt, horrenda res est: & rubores in pectoribus sublati, talibus perniciosi. ibid. 23. Peripneumoniae e pleuritide transmutatae securiores sunt his, quae ab initiofiunt. ibid. 24. Corpora exercitata & densa citius a peripneumonicis ac pleuriticis morbis pereunt quam inexercitata. ibid. 25. A pleuritide peripneumonia, malum. 7. aph. 26. Si peripneumonia correptus in iudicatoriis diebus non purgetur: suppuratus fit. & si quidem statim recte curatus fuerit, plerumque effugit: sin minus, corrumpitur, sputis inhaerentibus ac putrescentibus in pulmone, & suppuratus fit, & non in se amplius memorabile nutrimentum trahit, neque quicquam sursum depurgat, sed suffocatur, & semper magis magisque difficulter spirat, & respirando stertit, & respirat illinc sursum e pectore, tandem uero obturatur a sputo, & moritur. 1. dem. 27. Aluus turbata in peripneumonico malum. ibid. 28. Qui peripneumonici dolorem neque ad clauiculas, neque ad inammas, neque ad scapulas, neque grauitatem in pectore sentiunt, his morbus difficulter cedit, & diuturnior est. 3. de m. & lib. iud. dier. 29. Tuberculum tumor, & erysipelas pulmonum. Si tuberculum pulmonis citissime maturuerit, & eruperit pus sursum, ac totum expuatur, & uentriculus in quo fuerat pus contrahatur ac resiccetur, penitus sanus euadit. si uero ruptum quidem fuerit quam celerrime & maturatum, ac repurgatum, uerum penitus resiecari non possit, sed ipsum tuberculum a se ipso pus produxerit; & a capite sane tunc, itemque reliquo corpore pituita ad tuberculum defluens putrescit, & pus fit & expuitur, per quod homo perimitur. 1. de m. 30. Perimitur autem a uentre fluente, & ab his quae antea relata sunt: & loquente ipso ac intelligente omnes res aeque ut in priore tempore, resiccatur ac perfrigeratur: conniuentque uenae in corpore omnes, sanguine nimirum ex ipsis a febre exusto. quandoque uero etiam praetemporis longitudine, ac morbi magnitudine, tum malorum iam praesentium, tum eorum quae insuper accedunt. Quodsi multo tempore rumpi non possit, neque sua sponte neque medicamentis, consumitur debilitatus a doloribus uehementibus, & inedia, & tussi, & febribus, & plerunque perimitur. ibid. 31. At si eruperit quidem aegro iam debilitato, attenuato, & in lectum reclinato, neque sic ualde reualescit, sed & tali modo perimitur. ibidem. 32. At si eruperit quam celerrime pus, & maturuerit, maturatum autem multa sui parte ad septum transuersum effundatur, statim quidem melius habere sibi uidetur: uerum progressu temporis si totum expuerit, & purulentus ille in pulmone uentriculus considat ac resiccetur, sanus euadit. si uero tempus protrahatur, & aeger debilior fiat, & sputum reiicere nequeat, sed ustus fuerit aut sectus, & pus exeat, statim quidem & sic sibi melius habere uidetur, uerum tempore procedente perimitur. ibid. 33. Cum pulmo prae calore ualde intumescit, moritur aeger. maxime quarta ac septima die. quas si effugerit, non ualde perit. 3. de m. 34. Si liberatus a tuberculo pulmonis postea pus euomat album, & fibris suberuentis mixtum, euadit. si uero liuidum & cum uirore pallidum ac graueolens, moritur. purgantur autem in quadraginta diebus ab ea, qua erupit. multis etiam annuus fit morbus. 2. de m. 35. Erysipelate pulmonum laboranti si duobus aut tribus aut quatuor ad summum diebus. Id quod est intus, diffusum fuerit ac foras transierit: intus putrescit aeger, & suppuratus perit. Perit autem breui, utpote pulmone toto suppurato ac putrido. si uero foras diffusum intro uertatur, & pulmonem corripiat, huic nulla uitae spes reliqua est. Quum enim antea resiccatus pulmo, traxerit in seipsum, non amplius demittit, sed statim ab ardore & siccitate nihil amplius suscipit, neque quicquam sursum distribuit, sed corrumpit. I. de m. 36. Erysipelate pulmonis laborans septem diebus moritur. ueruntamen in principio curari poterit. lib. de int. aff. 37. Hydrops pulmonis. In pulmonis hydrope dissecto, aut usto, aut disrupto; si pus linamento indito adhaeserit quinta die, plerunque euadit: sin minus, ubi aquam exhauseris, sitis corripit & tussis, & moritur. 2. de m. 38. Repletio pulmonis. Si in pulmonis repletione aut conuulsione tussis teneat, & orthopnoea, & linguam exerat rubicundis circulis in tibiis repletus, & pruritu uexatus, & neque sedeat neque iaceat, neque stet, & dolor acutus emergat ad scapulas & pectus: hic quarta die maxime moritur. Si uero hanc euaserit, spes plerunque est. periclitatur tamen quoque in septima.: si uero hanc effugerit, sanus euadet. 2. de m. 39. Pulmonis resiccatio. Si pulmo resiccatus sputum non reiecerit, & durior fit, & coarescit, hominem perimit. 40. Ue¬ 1. de m. 40. Uenae pulmonum lasae. Uenae cauae in pulmonibus laesae, ruptae, aut uaricosae, difficilis morbus, & multa curatione opus habens. alioquin aegrum non relinquit, sed plerumque commoritur. de int. aff. 41. In uenis pulmonum ruptis, si anticipetur aeger priusquam sanguinem fundat, ac fortiter laxetur, & priusquam attenuetur, & in lecto decumbat, & caput corrumpi uncipiat, & reliquum corpus colliquari, superstes ab hoc morbo euadet. sin uero neglectus fuerit, & haec occuparint, ut ea perpetiatur aut omnia, aut plurima, perit. perit autem hic aut ex iisdem quae superius dixi, aut a uomitu; sanguine imulto multoties per uomitum reiecto. 1. de m. 42. Si uero uena omnino rupta non fuerit, uerum acutus tractus in ipsa fiat, fit autem maxime uelut uarix, qui etiam statim ubi factus fuerit; dolorem quendam tenuem inducit, ac tussim aridam. si uero diu durauerit & neglectus fuerit, primum quidem sanguinem modicum ac subnigrum dimittit ac reiicit, deinde uero adhuc copiosiorem & sincerissimum, deinde pus, patiturque quaecunque in superioribus dicta sunt. ibidem. 43. Pleuritis. Est & sanguinea pleuritis in qua suberue ta reiicit: & est quidem biliosa, mitior, si non ruptiones aeger habeat. sin minus, dolorosior quidem est, non letalior. At sanguinea fortis, & dolorosa & letalis. Quum igitur affuerit, simul singultus, simulque cum saliua sanguinis grumos nigros tussiendo reiecerit, septima die mo¬ C ritur. si uero decem dies transgressus fuerit, a pleuritide quidem sanus sit, uerum uigesima suppuratur, & pus tussiendo reiicit, demum uero reuomit, & non adeo facilis curatu est. 3. de m. 44. Si pleuritico febris septimo die remiserit. sanus euadit. sin minus, deuenit morbus ad Ii. uel 14. diem. & sane multi his diebus moriuntur. sin uero decimumquartum diem effugerint, euadunt. 2. de m. 45. Biliosae simul & sanguineae pleuritides plerunque nona aut undecima die iudicantur, & maxime sanantur. Quibus autem pleuriticis in principio quidem dolores molles sunt, quinta uero aut sexta die exacerbantur, hi magis ad duodecimam perueniunt, & non ualde seruantur. sed periclitantur maxime septima die & duodecima. ubi uero bis septemdies effugerint, seruantur. Coac. praen. 46. Aluus pleuritico turbata, malum. 1.de m. 47. Moriuntur autem ex pleuritide, ubi multum pituitae ac bilis ab initio fuerit lateri affixum, & multum insuper ex reliquo corpore affluxerit, & neque spuens neque putrefaciens suppuratit, prae materiae affluentis copia. implentur autem arteriae ab his quae insunt, pituita & pure. deinde stertit, & frequenter, & illinc statim respirat. tandem uero omnia obturantur, & moritur. eodem modo ex peripneumonia pereunt. 1. dem. 48. Ubi uero ad latus affixae putruerunt, in pleuritide uel peripneumonia pituita atque bilis, & per sputum reiectae fuerint, sani fiunt. si uero & antiquum multum affixum fuerit ad latus, & aliud insuper accesserit, statim pereunt, prae saliuae copia expuere nequeuntes: aut suppurati fiunt, & partim pereunt, partim euadunt. iudicium autem haec de se praebent in septem diebus, aut nouem, aut undecim. ibidem. 49. Porro super omnia relata signa, in unoquoque pleuritico considerare oportet linguam. Si enim bulla subliuida fiat in lingua, uelut ferro in oleum tincto, si quidem in principio fiat aspera, difficilior est morbi emotio, & necesse est sanguinem tussiendo reiicere, in diebus quibus id fieri oportet. si uero facto morbi progressu fiat, tum iudicationes quidem contingent ad decimumquartum diem. uerum necessum est sanguinem spuere, liberantur autem hoc modo. si tertia die inceperit maturari ac expui, citius liberabitur: sin uero tardius, tardius iudicationes fiunt, ut etiam in capitis signis. Dolores potro in omni pleuritide, plerumque noctu quam interdiu leuiores fiunt. lib. Coac. praen. & 3. de m. 50. Iudicatur autem pleuritis breuissima septima die, longissima uero decimaquarta, & si quidem in hac per sputum reiectum ac purgatum fuerit pus alatere, sanus fit. si uero per sputum non fuerit pus reiectum, pectore suppuratus fit, & longus euadit morbus. de aff. 51. Si febris pleuriticum teneat, & dentium stridor, & tussis sicca, & cum uirore pallida reucit, quandoque etiam liuida: & dolor latus corripit, & dorium subrubidum fit: caput aliquando & pectus calescunt, aliquando etiam uenter, & pedes, & crura. & cum erectus sedet, magis tussit, & aluus turbatur, & alui egestio cum uirore pallida est, ac graueolens. hic in uiginti diebus moritur. si uero has effugerit, sanus est. atque talem morbum pauci admodum effugiunt. ibidem. 52. Pleuritide ex dorso laborans moritur. maxime quinta die: sin minus, septima. has si effugerit, uixerit. Et morbus lenis est ac minus letalis. 3. de m. 53. Quibusdam pleuriticis saliua quidem pura est, mictio autem cruenta, uelut serosa a carnibus assatis sanies: dolores uero acuti per spinam ad pectus & ad inguen tendunt. hic si septimum diem effugerit, sanus fit. ibid. 54. At si alicui in his pleuritidibus contingat dorsum rubefieri, & humeros calescere, & inter desidendum grauari, & uenter exturbatur egestione cum uirore pallida, ac ualde graueolenti, hic propter uentris egestionem uigesima dio moritur. has si effugerit, sanus fit. ibid. 55. Quibus autem in pleuritide statim sputa uaria sunt, & dolores ualde acuti, hi tertia die moriuntur. hanc autem transgressi, sanescunt. Qui uero sanus non fit septima, aut nona, aut decima, hic suppurari incipit. melius est autem suppuratum fieri, etiamsi dolorosum sit. minus enim letale est. ibid. 56. Pleuritides siccae & sine sputo, difficillimae sunt. horrendae item quibus dolores super ne exacerbantur. Coac. praen. 57. In pleuriticis si ab initio statim morbi sputum appareat, eius breuitatem significat: sin post, extendit morbum. Item urinae, secessus, sudores difficilis facilisue iudicationis, breuiorem uel longiorem morbum pro sua natura portendunt. 1. aph. 58. Quicunque pleuritici persuperiora non purgantur in diebus 14. his in suppurationem transit materia. 5. aph. 59. Sputum in omnibus pleuriticis ac peripneumonicis facile ac cito expui debet, & flauum sputo admixtum esse. quod uero longe post dolorem educitur flauum, aut non mixtum, & cum multa tussi, malum est. Prauum autem penitus est flauum meracum, & uiscosum, & album, & rotundum, & cum uirore pallidum ualde, & spumosum, & liuidum, & aeruginosum. peius autem aliquanto est id, quod ita meracum est, ut nigrum appareat totum. Coac. praen. 60. Quibus pleuriticis in principio sputa plane purulenta sunt, hi tertia die moriuntur, aut quinta. si uero hos dies effugerint, non multo melius habentes, septima, aut nona, aut undecima suppurari incipiunt. ibid. 61. Sputum in pleuriticis tertia die maturari atque expui incipiens, citiores solutiones facit, uerum posterius tardiores. ibid. 62. Sputum sanguine non multo permixtum, fuluum, in principio quidem salutare est. septima uero die, aut tardius, minus tutum. sanguineum uero ualde, aut liuidum, statim in principio, periculosum. praua sunt etiam sputa spumosa, & flaua, & nigra, & aeruginosa, & uiscosa, & quaecunque cito colorantur. at mucosa & fuliginosa, tum cito colorantur, tum securiora etiam sunt. quae uero ad quintum diem ad coctionem colorantur, meliora sunt. ibid. & lib. progn. 63. Quicunque pleuritici cum bilioso purulentum educunt sputum, aut seorsim, aut mixtum, plerique 14. die pereunt: si non mali aut boni quidpiam e praescriptis superueniat. sin minus, pro ratione. maxime autem iis, quibus eiusmodi pus septimadie incipit. Cpac. pran. 64. Qui pleuritici expuunt purulenta, subbiliosa, rotunda, aut purulenta suberuenta, progressu temporis perniciose habent, perniciose item, qui nigra fuliginosa expuunt, aut quibus uelut a nigro uino sputa fiunt. ibid. 65. Omne sputum dolorem soluens, bonum est. contra uero, malum. lib. prog. & Coac. pran. 66. Quibus item pleuriticis strepitus sputi in pectore multus est, & facies tristis, & oculus morbo regio infectus, ac caliginosus, hi pereunt. Coac. praen. 67. In doloribus pleuriticorum commodum est, uentrem aluumque molliri, sputa colorari, strepitus in pectore non fieri, urinam bene procedere. his autem contraria difficilia sunt: itemque sputum dulce fieti. ibid. 68. In lateris dolore haemorrhagia, mala. ibidem. 69. Pleuriticis utina subrubra, habens laeuem subsidentiam, securam iudicationem significat, cum leui uirore ac pallore florulenta, albam subsidentiam habens, etiam celerem. At rubicunda ualde & florulenta, subsidentiam cum uirore pallidam, laeuem, sinceram habens, diuturnum, & ualde turbulentum morbum, qui in alium transmutatur: non tamen perniciosum. Alba uero urina, aquosa, subsidentiam crassas polentae partes referentem, & fuluam habens dolorem & periculum significat. Et quae cum uirote pallida est, fuluam crassas polentae pattes referentem subsidentiam habens, tempus longum & periculum significat. ibid. 70. Pleuriticis urina cruenta, caliginosa, cum subsidentia uaria, indiscreta, letalis est plerunque in 14. diebus. breui autem letalis est in pleuriticis prasina, nigram subsidentiam habens, aut furfuraceam. ibid. 71. Quos e lateris dolore cibi fastidia sequuntur, oris uentriculi dolore ac sudore aliquantulum uexantur. ibid. 72. Ad latus dolore ac suffocatione una ac cedente, hi suppurantur. quinetiam lateris dolor cum febre diuturna, puris eductionem fore significat. ibid. 89 73. Raucedo in pleuriticis cum tussi & aluo liquida, pus educet. ibid. 74. Empyema in pectore. Quibus in morbis pectoris circa palatum humoris collectio fit, plerumque suppurantur. ibid. 75. Qui suppurati futuri sunt, primum salsuginosum spuunt, deinde dulcius. ibidem. 76. In pectoris affectibus horrore affecti, frequenter ad suppurationem ueniunt. sed & febris tales ad suppurationem perducit. ibid. 77. A diuturno uentris dolore, contingit pectoris suppuratio, sed mala est. 7. aphor. 78. Quicunque uulnerati in thorace externa uulneris parte sanati sunt, interna non, periculum est ne suppurati fiant. quibus autem debilis inducta est intus cicatrix, facile refringitur, ibidem. 79. Destillationes in uentrem superiorem, suppurantur intra uiginti dies. 7. aph. Qui uero e peripneumonia uel pleuritide suppurabuntur, antea ostensum est suis locis. 80. Qui suppurati fiunt ( maxime e pleuriticis & peripneumonicis ) eos calores comitantur interdiu tenues, noctu uehementiores, & nihil memoratu dignum spuunt: & circa collum ac clauiculam sudant, & oculi caui fiunt, maxillae uero rubent. His uero si & febris statim post rupionem puris decedit, & cibum appetunt, & pus facile educitur, album, inodorum, laeue, eiusdem undique coloris, & a pituita liberum, & aluus parua compacta egerit, plerunque breui seruantur. quos febres autem sequuntur, & sitis, & cibi fastidium, & pus liuidum, aut cum uirore pallidum, aut pituitosum, aut spumosum, & aluus insuper liquida fit, moriuntur. At quibus aliqua e predictis accesserunt, aliqua non: aliqui horum pereunt, aliqui multo tempore seruantur. Coac. praen. & lib. progn. 81. Quibus suppuratis dum concutiuntur, pus coenosum atque graueolens prodit, plerique pereunt. Coac. praen. 82. Quibus a pure specillum coloratur uelut ab igne, hi plerumque moriuntur. ibid. 83. Quibus suppuratis dum concutiuntur multus strepitus de humeris fit, minus puris habent, quam quibus paruus, si difficilius spirent, & meliorem colorem habeant, & hi leuius aegrotant. ibid. 85. Quibus autem strepitus quidem nullus fit, uerum spirandi difficultas fortis, & ungues liuidi, hi pleni sunt pure, atque perniciose Habent. ibid. 86. In suppuratis dolores modice acuti ad clauiculas & sursum transeuntes, perniciosi. ibid. 87. Ex suppurationibus post peripneumoniam ortis, seniores magis pereunt, e reliquis uero iuniores. ibid. 88. Suppuratis pulmonibus uel thorace, per aluum pus secedere, letale est. ibid. 89. Febres ob suppurationem intermittentes, plerunque sudorificae sunt. ibid. 90. Si suppuratis pus totum per sputum reiectum fuerit, & uena sauciata coaluerit, & ulcus intus ac foris sanatum fuerit, penitus euadit. sin minus, perit, aut statim sanguinem uomens, aut postea. 1. de m. 91. Sputi sursum purgatio inaequalis contingit, aluo minus calefacta, & omnia deorsum trahente in se ipsam. & sic a sputo suffocatur suppuratus & stertit, dum non purgatur. a uentre uero fluente debilitatur, & plerunque perimitur. ibidem. 92. Aluus suppurato turbata, malum. ibid. 93. In pectore suppuratus si utatur aut secetur, priusquam diuturnum fiat pus, sanus plerunque euadit. ibid. 94. Uerum si dissecto uel usto pus, album & purum fuerit, & fibrae sanguinis insint, plerunque sanus fit: at si prima die profluat, lutei oui speciem referens, aut secunda die defluat ctassum, cum uirore suppallidum, foetens; moriuntur ubi pus effluxit. 2. de m. 95. Qui suppurati uruntur aut secantur, effluente conferum pure, prorsus intereunt. Coac. praen. 96. Qui suppurati uruntur aut secantur, & pus fluat putum & album, euadunt: si subcruentum, & feculentum, & foetidum, pereunt. 7. aphoris. 97. Suppuratis si quidem foras de se significationem praebuerit & eruperit pus, sani fiunt, si uero sua sponte intro proruperit, pereunt. 1. de morb. 98. Quum suppuratis caput fluere inceperit, & reliquum corpus colliquari, non amplius aequaliter spuent, ne usti quidem superstites euadunt. superant enim supra pus influentia: nala, ea quae defluunt, & carnes liquesunt magis a malis defluxionibus, quam nutriuntur ab inge stis. ibid. 99. Suppuratio recidiua magis perimit, quam quae ab initio continuatur. de int aff. 100. Quicunque a uulneribus suppurati fiunt, aut ex hasta, aut pugione, aut iaculo sauciati intro fuerint, quandiu quidem habuerit ulcus expirationem foras per antiquum uulnus, & hac parte frigidum in se ipsum adducit, & calidum a se ipso hac parte emittit, & sane facile tumpus, tum si quid est aliud, expurgatur. & si quidem & interna & externa pars simul fuerit sanata, sanus penitus homo euadit. 1. de m. 101. Quum suppurati aut pus, aut sanguinem, aut utrumque expuerint, qui quidem iuniores sunt, quum corpus ipsorum sit robustum ac densum, non aequaliter de purgari possunt ab ulceribus, quorum pus in superiore uentriculo existit. nam & pulmo non ualde attrahit ad arterias, ut qui densior sit: & atteriae cum tenues & arctae sint, pus non suscipiunt, nisi modicum & raro. Quare necesse est pus in thorace, & in ulceribus coaceruatum crassum fieri. 4. prorrh. 102. At seniori & pulmo rarior ac cauior est, & arteriae ampliores, ut pus non diutius in uentriculo & ulceribus moretur, & quicquid eius insuper generatum fuerit, hoc totum necessario sursum attrahitur a pulmone ad arterias, & statim expuitur. ibid. 103. In iuniore igitur, utpote cum sint affectiones uehementiores, & purgatio pro sputi ratione non fiat, & febres acutiores & frequentiores fiunt, & dolores acuti incidunt, tum in ipso affectionis loco, tum in reliquo corpore; nimirum quum uenae sint robustae ac sanguine repletae. ubi uero hae percalescunt, dolores ab ipsis transiliunt alias ad aliam corporis partem. ac hi quidem plerumque breui perimuntur. ibid. 104. Senioribus uero cum affectiones sindebiliores, & sputum ab ipsis purgetur, & febres mitiores ac paucae fiunt, & dolotes adsunt quidem, uerum exiles. sed ab huiusmodi tamen affectionibus ne senes quidem penitus liberantur, sed longo tempore afflicti pereunt. Et aliquando pus spuunt, quandoque sanguinem, quandoque neutrum, tandemque cum his moriuntur. moriuntur autem hoc modo, quum ipsos morbus aliquis huic quem antea habent consimilis apprehendit, ita ut & hunc habeant, & is quem prius habent uehementior fiat, & ut plurimum pereunt. ibid. 105. Quicunque uero pectore suppurati, dum iuuenes sunt, ex illapsu humorum, aut fistula, aut alio quopiam huiusmodi, aut ex abscessus recursu, hi non euadunt, nisi ualde multa signa ipsis accesserint. pereunt autem homines hi ad autumnum. sed & ex aliis morbis longis plerique ad hoc tempus maxime moriuntur. ibid. 106. Caeterum ex aliis minime superstites manent & uirgines, & mulieres, quibus ex suppressis mensibus suppuratio; & postea tabes oborta est. si uero aliqua uirgo aut mulier euasura sit: tum aliorum signotum bonorum multa accedere oportet; tum menses splendide ac pure apparere, aut nulla spes reliqua manet ibid. 107. Qui uero ex sanguinis eruptione pectore suppurati fiunt, & uiri, & mulieres, & uirgines, aegre euadunt. uerum signis omnibus tum suppuratorum tum tabescentium collectis, & superstitem futurum, & periturum praedicere oportet. ibid. 108. Maxime uero euadunt ex sanguinis eruptione hi, quibus dolores sunt atrabilarii in dorso, & in pectore: & qui post eruptionem puris minus dolent. nam & tusses non ualde insuper accedunt, & febres pleraeque perseuerant, sitim facile ferentes, at reuersiones eruptionis sanguinis maxime fiunt his, si non abscessus succedant. ibid. 109. Optimi abscessus sunt sanguino lentissimi. ibidem. 110. Suppuratis surditas oborta, cruentam alui egestionem significat: & his ad finem morbi nigra prodeunt. Coac. praen. 111. Qui suppurati sputum adhuc biliosum expuunt, perniciose habent, siue biliosum illud in parte, siue simul cum pure excernatur, & potissimum, morbo ad septimum rique diem progresso. Timor autem est talia spuentem, 14. die moriturum esse, nisi aliquod bonum signum ipsi acciderit. lib. prog. 112. Post tuberculi interni rupturam, exolutio, uomitus, & animi defectus accidunt, & ualde laedunt. 7. aph. 113. A sanguinis sputo, puris sputum & fluxio. postquam autem suppurati sputum retinent, moriuntur. ibid. 114. Phthisis siue tabes. A puris sputo fluxus & phthisis, postquam uero sputum retinetur, moriuntur. ibid. 115. Tabes periculosissimae sunt a ruptione uenatum crassarum in pulmone, & a defluxu a capite. Coac. praen. 116. Quibus in pulmone tubercula fiunt, pus superius educunt ad dies 40. hos uero transgredientes, plerumque tabidi fiunt. sic etiam in pleuritide non satis tempestate purgata fit, & pereunt. 5. aph. & Coac. praen. i17. Quibus autem iam tabefactis sputum inigne grauem nidorem refert, & capilli de capite fluunt, pereunt. Coac. praen. & 5. aph. 118. Quibus tabidis in mare expuentibus, pus ad fundum considet, breui pereunt. sit autem mare in uase aeneo. Coac. praen. 119. In tabescentibus sputa suppressa, mentem ad nugas garriendas emouent. his unica spes est haemorrhoidem apparere posse. ibid. 120. Quibus tabidis alui profluuia accedunt, post capillorum defluuium, moriuntur. ibid. 121. De tabescente, quod ad sputum tussimque attinet, eadem dico, quae de pectore suppuratus scripsi. scilicet quod oportet eum qui probe liberari uolet, facile sputum pertussim reiicere, & id esse album, & aequale, & eiusdem coloris, & ab inflammatione alienum. Quod uero a capite defluit, ad nares conuerti: uenter autem egerat quotidie, & id quod egerit sit durum, copia pro ratione ciborum ingestorum. Hominem uero quam minime tenuem esse oportet. pectus autem laudare conuenit quadrangulum & hirsutum, & os ipsius paruum sit & robuste carnosum. Quicunque enim haec omnia habuerit, maxime superstes erit. qui uero nihil horum habuerit, interitui proximus est, 2. prorrh. 122. Qui ab anno decimooctauo usque ad trigesimum quintum tabe corripiuntur, difficilius aegrotant, & inter tempora, antumnus tabidis pessimus. 3. aph. & Coac. praen. 123. Pruritus in corpore tabido post aluum suppressam, mali. Coac. praen. 124. In habitibus tabescentibus cum febre fuxiones ad gingiuas & dentes comparentes, male. ib. 125. In omnibus thoracis morbis praecordiorum tumor malus est: in tabidis uero pessimus. ib. 126. Pustularum eruptiones uelut ferro lancinatae, habitus tabem plane immedicabilem significant. ibid. 127. Difficulter spirantes ex putredine, multa cruda educentes tabidi, perniciose aegrotant. ibidem. 128. Qui diutina tabe perniciose consumpti sunt, aliqui ante finem rigore apprehenduntur. ibidem. 129. Tabes catarrhosa. Quum caput pituita impletum aegrotarit, & calor accesserit, pituita in capite putrescit, utpote quam moueri non potest ut decedat. Postea cum crassefactae fuerint & putrefactae ac super expletae uenulae, fluxio in pulmonem fit. & pulmo ubi susceperit, statim aegrotat, ut qui a pituita salsa admodum & putrida mordetur. Haec igitur aeger patitur. Febris debilis inuadere * incipit, & rigor, & pectoris dorsique dolor. aliquando etiam tussis premit acuta, & expuit saliuam multam, & liquidam, ac salsam. progressu item temporis corpus attenuatur, iruribus exceptis: haec enim intumescunt, & pedes, & ungues incuruantur, ex humeris autem tenuis & debilis est, & fauces uelut lanugine implentur, & uelut per arundinem sibilat: & fortiter sitit per totum morbum, & multa impotentia corpus affligit. Hic quum sic habuerit, in anno corruptus male perit. de int. aff. 130. Alia tabes cartarrhosa. Tussis uexat & sputum multum ac liquidum, & quandoque facile tussiendo reiicitur quoque pus ueluti grando: quod dum digitis conteritur, durum & graaueolens est. At uox pura est & doloris exors, & febres non corripiunt, uerum calor aliquando alias atque alias, atque hic debilis. Hic morbus per annos septem aut nouem durat. Quod si ab initio curatus fuerit; sanus euadit: sin minus, tandem perit. 3. de m. 131. Ex pulmonis autem affectu tabescente, si pili de capite fluant, & uelut ex morbo nudum sit caput: si in prunis inspuenti saliua graueolens sit, & excreaturo abhominandum odorem saporemque praebeat, intra breue tempus hunc moriturum esse pronuncia: id uero quod occidet, alui profluuium fore: ubi enim iam pus circa cor putruerit, nidorosum odorem prunis iniectum excitat: & cerebrum concalescens salsuginosum humorem fundit, qui aluum mouet. Salsuginosi autem humoris in capite abundantis signum est, quod capilli, defluunt. Talem igitur praedictionibus relinque, & curare ne tentes. 2. dem. 132. Tussis. Cum tussi raucedo pus educit. Coac. praen. 133. Qui in febribus & malis pulmonum * circa paroxysmos tussiunt, & parum exudant, maligne habent. ibid. 134. Tussis hydropicis accidens, letalis & mala. 6. aph. Tussis grauedinem consequens. uide supra lib. 3. sect. 24. Tussis in abscessu autium: uide supra lib. 4. sect. 69. Tussis in ulceribus tonsillarum. uide supra lib. 4. sect. 102. 107. Tussis puerorum dentientium & sugentium uide supra lib. 4. sect. 120. 134. Tussis in hydrope. uide infra libro septimo suis locis. Tussis in peripneumonia, pleuritide, empyemate, atque tabe, uide supra hoc ipso libro in suis locis. Tussis in pulmonum hydrope: uide supra in hoc lib. sect. 37. 135. Asthma. Qui ex tussi aut asthmate gibbosi fiunt, ante pubertatis tempus pereunt. 6. aph. Asthma in pulmonis repletione: uide supra hoc lib. sect. 38. * 136. Quando in febre continua difficultas spirandi accidit cum delitio, letale. 4. Dyspnaea. aph. * 137. Siin febribus spiritus laedatur, malum. 4. aph. * 138. In febriculosis & acutis morbis luctuosae respirationes, malae. 6. aph. Spirandi difficultas in uua morbo: uide supra lib. 4. sect. 132. Spirandi difficultas in peripneumon. supra lib. hoc, sect. 15. Spitandi difficultas in pleuritide: in suppuratis: in tabidis: supra hoclib. sect. 85. 127. * 139. Apnea. Si febricitanti nullo in faucibus existente tumore, spiritus suffocatio repente superueniat, letale. 4. aph. 140. Quibus respiratio tollitur, & uox strangulatoria est, & uertebra intro considet, his in fine ueluti contrahente quodam spiritus fit: & pereunt. 1. prorrh. & Coac. praen. Apnoea quam anginosis metuenda sit: uide supra suo loco. 141. Spiritus densitas, exilitas, magnitudo, frigiditas, obscuritas, & c. Spiritus qui densus quidem & paruus est, inflammationem & dolorem in locis principalioribus significat: magnus autem & per multum tempus, delirium aut conuulsionem, & frigidus quidem spititus letalis est. letalis quoque & febriculosus, & fuliginosus: uerum minus, quam frigidus. & qui magnus foras exspiratur, paruus uero intro, & paruus foras, magnus uero intro, pessimus sane est & morti propinquus. Itemque spiritus extendens, urgens, & obscurus, & dupliciter intro reuocatus, ueluti superinspirantibus, pessima. bona autem spiratio in omnibus morbis qui cum febre acuta sunt, & in quadraginta diebus iudicantur, magnum momentum obtinet ad salutem. Coac. praen. De febre symptomatica. Cordis morbi atque affectus. Febris ex capitis uulneribus. uide supra lib. 3. sect. 41. 43. 59. Febris in tonsillarum ulceribus. supra lib. 4. sect. 101. 102. Febris in dentium corruptione. supra lib. 4. sect. 113. Febris in haemoptoica passione. supra libro 4. sect. 157. Febtis lippis accedens. supra libro quarto, section. 13. Febris anginae superueniens. supra libro 4. sect. 160. Febris pleuritico adueniens. hoc libro, sect. 72. 76. Febris peripneumonico accidens. hoc libro, sect. 18. Febris suppurationi contingens. hoc libro, sect. 89. Febris tabem comitans. hoclib. sect. 123. De febre morbo eiusque symptomatis. In febre urinae malae aut bonae, uide infra lib. 7. sect. 157. & seq. In febre dysenteria. infra lib. 6. sect. 48. In febre uoluulus. infra lib. 6. sect. 56. & seq. In febre egestiones bonae aut malae. infra lib. 6. sect. 76. & seq. In febre sudores boni aut mali. infra libros. sect. 31. & seq. In febre si nonuideat aeger, si non audiat, si facies corrupta fuerit, & letalia signa dignoscere uelis: uide lib. 2. de acutis, & etiam tertium in suis locis. Si oculus alius alio minor sit in febre, si cauus, distortus, contractus: uide supra lib. 4. sect. 16. & sequ. In febribus tussis, dyspnoea, apnoea, spiritus densus: uide supra hoc lib. sect. 133. 136. 137. 138. 139. 141. Febribus parotides accedentes: uide supra libro 4. sect. 66. 63. 65. 71. & 2.lib. sect. 13. & seq. Dolor capitis febribus accidens. uide supra lib. 3. sect. 7. & 17. Uertigo capitis febribus accidens. uide supra lib. 3. sect. 17. In febribus dementiae. uide supta lib. 3. sect. 90. 92. 93. In febribus sopor. uide supra lib. 3. sect. 117. & 4. lib. sect. 58. In febribus syderatio. supra lib. 3. sect. 130. 131. In febribus conuulsio. supra lib. 3. 145. 149. 152. 153. 155. 156. 157. In febribus insania, supra lib. 3. sect. 97. In febribus tremores. supra lib. 3. sect. 173. & seq, In febribus rigores. supra lib. 3. sect. 175. & seq. In febribus horror. supra lib. 3. sect. 195. & seq. In febribus terrores a somno. in febribus surditas. in febribus haemorrhagia, uide supra lib. 3. & 4. in suis locis. Si febri cibi fastidium, sitis, singultus, uomitus, diarrhoea, ileos, haemorrhois, uesicae aut partium infernarum affectus accesserint. uide infra lib. 6. & 7. suis locis. Si febribus articulorum abscessus uel facti uel futuri sint, uide infra lib. 8. sect. 1. 2. & seq. Atque hactenus de febribus in genere: sequitur de speciebus ipsarum praedictio. In acutis febribus sopor. uide supra libro 3. section. 117. Liber conuulsio. sup. lib. 3. sect. 149. 156. rigor. sup. lib. 3. sect. 177. oculorum obscuratio. sup. lib. 4. se. 40. parotides. sup. lib. 4. sect. 65. 71. aurium tinnitus. sup. lib. 4. sect. 81. dentium stridor. sup.lib. 4. sect. 115. uocis interceptio. In acutis febribus In ardentibus febr. supra lib. 4. sect. 185. 189. pectoris dolor. sup. lib. 5. sect. 1. uoluulus. infra lib. 6. sect. 5. praecord. tumor. inf. lib. 7. sect. 27. praecord. dolor inf.lib. 7. sect. 5. splenitis. inf. lib. 7. sect. 61. sudor. inf. lib. 8. sect. 32. 36. ( tremor, supra libro tertio. section. 172. 175. oculorum distortio. sup. lib. 4. se. 21. aurium sonitus. sup. lib. 4. sect. 82. haemorrhagia. sup. lib. 4. sect. 87. diarrhoea. infra lib. 6. sect. 80. praecord. dolor. inf. lib. 7. sect. 11. hydrops. inf.lib. 7. sect. 83. urina alba. inf.lib. 7. sect. 168. icterus. inflib. 8. sect. 10. sciatica. inf. lib. 8. sect. 111. mammarum tumor. inf.lib. 9. se. 19. rigor sup. lib. 3. sect. 181. oculi conuulsio. In febribus continuis Diaphragma. sup. lib. 4. sect. 24. caecitas. sup. lib. 4. sect. 45. surditas. sup. lib. 4. sect. 74. Exscreatio sputi liuidi, flaui, pallidi, sanguin. sup. lib. 4. sect. 146. Dyspnoea. sup. lib. 5. sect. 136. Sudor. inf. lib. 8. sect. 38. In febribus intermittentibus auris tumor. sup. lib. 4. sect. 66. In febribus intermitten. pectoris suppur. sup lib. 5. sect. 89. In febribus erraticis rigor. supta libro 3. section. 179. In febribus tertianis lumborum dolor. infra lib. 7. sect. 119. In febribus quartanis haemorrhagia. supra libro 4. sect. 90. Tenesmus. inf. lib. 6. sect. 53. Hydrops. inf. lib. 7. sect. 72. 142. Cordis uulnera, letalia. 6. aph. & Coac. praen. 143. Deliquium animi in fluxu muliebri, malum. 5. aph. 144. Qui saepe & uehementer absque causa manifesta exoluuntur, subito pereunt. 2. aph. 145. Qui ex rigore cum capitis dolore exoluuntur, in periculo sunt. cruenta urina his mala. Coac. praen. 146. Exolutio dolorem soluens, aluum maxime humectat. ibid. Deliquium animi in perfrigeratis, uide supra lib. 3. sect. 206. Deliquium animi in suppuratis. uide hoc lib. sect. 112. Pulsus tardi in lethargo. uide supra libro 3. section. 123. Cum animi deliquio obscuritas oculorum. supra lib. 4. sect. 42. 147. Cui septum transuersum secatur, letale. 6. aph. & Coac. praen. & 1. dem. Contusa circa costas carne ex ictu lapsuue, & c. Costae. quidam curationem negligunt. uerum qui magis sapiunt, admittunt. haud enim periculo caret, sed in ulcus quandoque abit. lib. de fract. Finis libri quinti. Sextus. 106 Chi, Uentriculi Intestinorumque acutis atque non acutis affectibus Liber sextus. 1. Cibi fastidium & appetitus. Uentris torpor, uniuersorum confusio. 6. epid. 2. Appetitus ad ea quae offeruntur, in omni morbo bonus est. 2. aphor. Qui ex morbis longis se refocillantes bene cibum accipiunt. uide supra lib. 2. sect. 117. 3. Ut plurimum omnes qui male habent, si in principio morbi alacriter edant, nec reficiantur, tandem a cibo rursus abhorrent. Qui uero in principio a cibis plurimum abhorrent, & postea cibum appetunt, hi facilius sese extricant a morbo. 2. aph. 4. Cibi fastidium in longa dysenteria, malum: & si cum febre contingat, peius. 6. aph. Cibi fastidium in soporosis. uide supra lib. 3. sect. 129. in pleurit. uide supra lib. 5. sect. 71. in suppur. 5. 112. 5. Quibus cibi fastidia sunt, cum oris uentriculi morsu & multa saliua, his uomitus fit. Coac. praen. 6. Sitis. Phrenitici pauci potus, malum. 1. prorrh. 7. Sitis in acuto praeter rationem soluta, malum. Coac. praen. Sitis in phreniticis, peripneumon. pleurir. suppuratis, uide sup. lib. 3. 4. 5. suis locis. 8. Ructus. Quibus ructus adsunt, & flatus, & strepitus, & uentris eleuationes, his fiet alui turbatio. ibid. 9. Ructus acidus in diuturnis intestinorum laeuitatibus, qui antea non fuit, superueniens, bonum. 6. aph. 10. Fortassis & ructus acidi intestinorum laeuitatem soluunt. 2. epid. 11. Nonnullos dolor corripit acutus, & ipsi seipsos iactant, & uociferantur, & frequenter eructant, & ubi eructarunt, melius habere sibi uidentur, saepe etiam bilem reuomunt modicam poculi parui mensura, & ubi dolor corripit a uisceribus adimum uentrem, & laterum mollitudinem, & tum melius habere uidentur. & uenter inflatur, ac durus fit, & strepit, & flatus non egreditur, neque stercus. morbus hic si iuuenem corripiat, cum tempore discedit: sin senem, commoritur. 2. de m. 12. Singultus. Singultus malus est abileo. 7. aph. a copiosa sanguinis profusione. 5. aph. ab hepatis inflammatione. 7. aph. post immodicam purgationem. 7. & 5. aph. post uomitum. 7. aph. & Coac. praen. 13. Quos singultus uexat, hos sternutatio superueniens liberat. 6. aph. Singultus in conuulsis: uide supra lib. 3. 143. in pleuriticis. sup. lib. 5. 43. 14. Singultienti febre correptus effugere non potest, nisi sudores iudicatorii & somni Sextus. 108 aequales accesserint, & urinae crassae & acres decurrerint, aut ad abscessum morbus deuenerit. de rat. uict. in acut. Febris uero singultientis descriptionem inuenies lib. 2. de morbis. 15. Uomitus. Uomitus futuri signa. Qui uomituri sunt, antea sputationes faciunt. Coac. praen. 16. Quicunque in febre non letali dixerit * sibi caput dolere, & etiam prae oculis obscurum quid apparere, & osculi uentris morsum sentire, ei biliosus uomitus aderit. si uero etiam rigor accesserit, & partes infra praecordium frigidas habuerit, citius adhuc uomitus erit. Quod si biberit aut ederit sub hoc tempus, ualde cito uomet. lib. progn. Uide etiam alia uomitus futuri signa: sup. lib. 4. 98. & hoc lib. sect. 5. De bono uel malo uomitu. 17. In febre uomituriendi desiderium in * screationem desinens, malum. Coac. praen. Ex uomitibus anxietates, clangores, oculi concretionem lanuginosam habentes. uide sup. libro 2. sect. 44. In uomitu si quis siticulosus sit uel sitis exors. ibid. 45. 18. In meracis uomitibus, ut etiam e nimia purgatione, conuulsiones & singultus, malum. Coac. praen. 19. Uomitiones exiguae, biliosae, malae, tum alias, tum si insuper uigilauerit aeger. nasus in his destillans, perniciosum.1. prorrh. & Coac. praen. 20. Parui, celeres, meraci uomitus, mali sunt in alui subductione uberiore, & pertinaci lumborum dolore. ibid. 21. Bilis uomitus a uulnere accedens, malum: & maxime in capitis uulneribus. ibid. 22. Uomitus in capitis dolore aeruginosi, cum surditate, uigilantibus, cito insaniam excitant. ibid. 23. In nigris uomitibus surditas non nocet. ibidem. 24. Si quis a nigro morbo ( id est, uomitione nigra ) denigratus in senectute totus fuerit, commoritur. 2. de m. Huius autem nigri morbi descriptio haec est. Nigrum uomit ueluti fecem, quandoque cruentum, quandoque uelut uinum secundarium, quandoque uelut polypi atramentum, quandoque acre uelut acetum, & c. lib. 2. de m. Uide caetera boni maliue uomitus signa: supra lib. 2. sect. 38. & sequ. & lib. 3. 184. & lib. 4. 57. Niger uomitus in soporosis, supra libro 3. sect. 120. Biliosus uomitus in ulceribus tonsillarum. supra lib. 4. 103. Poculenta per nares reiicere in angina: supra lib. 4. 165. Ex uomitu clangorosa uox. supra lib. 4. 197. Uomitus in suppuratis. supra lib. 5. 112. 25. Sanguinem qualemcunque emouere malum. 4. aph. Sextus. 110 26. Quibus est uomitus sanguinis, febris * multa, & dolor circa mammam, thoracem, & dorsum: quibus haec omnia fiunt, breui moriuntur. quibus autem non omnia, neque ualde tardius. inflammatiautem sunt diebus 14. ad summum. Coac. praen. 27. Si spumosum sanguinem uomunt, dolore infraseptum transuersum non existente, male habent: nam de pulmone uomunt. & si magna in ipso uena rumpitur, multum uomunt, & in periculo uersantur. quibus uero minor, minus educunt, & securiores sunt. ibid. 28. Qui sanguinem multum uomunt, sine febre non malum: si cum febre, ualde malum est. 7. aph. 29. Mulier sanguinem uomens, menstruis erumpentibus, curatur. 5. aph. 30. A sanguinis uomitu tabes & puris purgatio per superiora. a tabe capitis fluxus. a fluxu diarrhoea: a diarrhoea fluxum capitis cessare faciente, mors. 7. aph. 31. A ueratro uomere, rubicunda, spumosa, pauca, prodest. facit tamen durities, & suppurationes magnas adducit. Coac. pren. 32. Cardialgiae Intestinorum morbi atque symptom. Oris uentriculi dolor cum praecordio distento, & capitis dolore, malignum, & quidpiam anhelorum. Num hi repente moriuntur, uelut in Dysode? huic etiam urinae ualde fermentatae fiebant, & rubicundae.1. porrh. 33. Oris uentriculi dolor, & pulsus praecor¬ * diorum, febre perfrigerata, malum. tum alias, tum si insuper sudaueriunt. Coac. praen. 34. Oris uentriculi dolores cum tormine uentris, animalcula eruptura forte praesagiunt. ibidem. 35. Oris uentriculi dolor ut seniores frequentius uexat, ita tollit. ibid. 36. Ex lumborum dolore ad os uentriculi recursiones, febriculosae, horridae, reuomentes aquosa tenuia multa, mente mouentes, uoce destituentes, nigrorum uomitu facto, mortem inducunt. ibid. 37. Intestinum gracile dissectum, non coalescit. 6. aph. & Coac. praen. 38. Dysenteria. Dysenteriae diarthoea succedit. 6. aph. 39. Dysenteriam laeuitas intestinorum sequitur. 7. aph. 40. A sincera deiectione dysenteria sequitur. 7. aph. 41. Dysenteria si a bile atra incipiat, est letale 7. aph. 42. A mania dysentericus fluxus, bonum. 7. aph. 43. Si dysentericus partes carnosas egerat, est letale. 4. aph. 44. Dysentericae, subtubrae, limosae, largae egestiones alui, ualde rubicundis coloribus solutae, insaniae timorem inducunt. Coac. pran. 45. Dysenteria non longa splenicis ualde utilis est, longa uero mala. ibid. & 6. aph. 46.. 113 cessum in tostis aut uisceribus, aut in articulis facit. Coac. praen. 47. Dysentericis uomitus biliosus in principio, malus. ibid. 48. Dysenteria sedata abscessum aut tumo¬ * rem aliquem faciet, si non ad febres, sudores, urinas crassas, albas, perspicuas, aut ad tertianas, aut uarices, aut ad testem, crura, coxamue dolor decubuerit: de rat. uict. in acut. 49. Dysenteria morbus fit longus, laboriosus, letalis. hanc si robusto corpore curaueris, spes est uitae. Dysenteria intempestiue suppressa, abssextus sin colliquato iam, & uentre omnino exulcerato, spes periit. lib. aff. Sanat etiam dysenteria podagras inueteratas. 2. prorrh. 50. Tenesmus Ileos siue uoluulus. Tenesmus Dysenteria debilior morbus est, breuior, & non letalis. lib aff. 51. Aluus turbulenta paruis frequentibus ad egerendum progressibus, maxillas intendit: soluit etiam rubores, qui in facie sunt. Coac. praen. 52. Biliosis aluus parua frequenter egerens, distendentia, cum paucis mucosis, dolorem circa tenue intestinum haec faciunt. & urina non facile prodeunte, in hydropem desinunt. ibid. 53. Tenesmus, ut etiam larga admodum egestio, difficilis est quartanis incipientibus. ibid. 54. Tenesmus saepe regium praesagit morbum. ibid. 55. Quibus in febribus aluus cum dolore ininitio turbatur, & postea siccatur, urinaque tenuis redundat, his abscessus ad articulos fiunt. Coac. pr. * 56. Uoluulum mollem soluit, & febris, & dysenteria non dolorosa. 2. epid. * 57. Ex uoluulis graueolentibus in febre acuta, praecordiis sublimibus duris permanentibus, abscessus circa aures oborti occidunt. 58. Uoluulus & cito & dextre curari debet, est enim grauis morbus. uoluulus arcuatus minus letalis est: haematites autem uoluulus nisi recte curetur non abit, sed cum homine una moritur. lib. de int. aff. 59. Uoluulus acutus admodum morbus est, & perniciosus. lib. aff. * 60. Uoluulum soluit crurum dolor, somnus, febris, aut etiam dysenteria. lib. iud. * 61. Si uoluulo amoto febris statim hominem corripiat, letalis est. fortassis quoque & inferna aluus ipsum occiderit. 3. dem. * 61. Quibus a stranguria uoluulus accidit, hi intra septem dies pereunt, nisi febre succedente copiosa utina fluat. 6. aph. & lib. iud. 62. Uoluulosis uomitus accedens, malum. 7. aph. & Coac. praen. Singultus a uoluulo: uide supra in hoc libro, sect. 12. Conuulsio ab ileo. supra lib. 3. sect. 153. 63. Diarrhoea siue aluitur batio humerosa. Qui a longa diatrhoea tenentur, hos uomitus sponte superueniens ab ea liberat. 6, aph. 64. In alui profluuio si talia purgentur qualia purgari oportet, & leuiter ferunt, confert. sin minus, contra. 1. aph. Sextus. 114 65. In diarrhoea egestio ualde rubicunda malaest. Coac. praen. 66. Alui profluuium uehemens, si leucophlegmatico accedat, morbi solutio fit. 2. de m. & lib. int. aff. & Coac. praen. & 7. aph. in hydrope uehemens diarrhoea, letalis. 4. de m. 67. Qui ab alui profluuio multo tempore detinentur, una cum tussi, non liberantur, si non dolores uehementes in pedibus inciderint. soluit etiam eos & febris & dysenteria. lib. de dieb. iud. uoluulosos perimit. 3. de m. 68. Alui profluuium ualde rubicundum, malum quidem est in omnibus morbis, non minime uero in phreniticis. Coac. praen. 69. Alui profluuium aquosum in aqua inter cutem incipiente, citra cruditatem, morbum soluit. ibidem. 70. Alui solutio praeter rationem cum uoce tremula, in his moram facientibus diuturnam periculum est. lib. iud. 71. In alui subductione ampliore multa spumosa uomere prodest. Coac. praen. 72. Diarrhoeam sistit uomitus. 5. epid. 73. Alui fluxus conuulsiones repentinas soluit. Coac. praen. 74. Alui fluxus quandoque capitis dolorem soluit. si uero biliosa fuerit, & qualis in dysenteria fieri solet, septima, aut nona, aut 14. die febres soluit. ibid. 75. Alui profluuium lippienti sua sponte proliber ueniens, utile est. 1. epid. Coac. praen. & lib. iud. & 6. aph. * 76. Alui profluuium surditati in febribus commodum est. Coac. praen. & 4. aph. 77. Diarthoea correpti, acuto morbo non laborant. lib. de aer. aqu. & loc. 78. Quibus alui turbatione exacerbatur morbus, circa iudicationem nigra inferne prodeunt. Coac. praen. 79. Alui profluuium morbo regio correptis prodest: uelut in Thaso laborantibus. 1. epid. * 80. Diarrhoea in febribus ardentibus, letalis. Coac. praen. 81. Alui profluuium a pleuritide & peripneumonia occupato accedens, malum. 6. aph. 82. Alui profluuium in tabidis letalis. 5. aph. 83. Alui profluuium a morbo diuturno, malum. 6. aph. 84. Alui turbatio mulieribus infesta est uterum gerentibus, enixis, abortientibus. lib. 2. de morb. mul. 85. Quicunque alui secessus tenuiores sunt, quam ut in transitu conformentur: hi peiores sunt. 2. prorrh. * 86. Liquidiores egestiones, sine febribus contingentes, & quae septima die aut citius iudicantur, commodae sunt, si semel una uice omnes fiant, & non reuertantur. si uero insuper febtierint homines, aut alui profluuia redierint, si longa fuerint, penitus mala sunt, siue biliosa fuerint, siue pituitosa, siue cruda. ibid. 86. Tenuis spumosa alui eiectio, aquosam cum uirore pallidam habens subsidentiam, mala est. mala etiam purulenta, & nigra cruenta habens cum febre, & alias, & uaria, abunde bile colorata egestio, mala est. tantoque deterior, quanto colore magis horrenda: nisi forte medicamentorum usu id fiat: & tum periculo uacat, nisi copia excedit. & tenuis egestio in febri¬ * bus ualde mala. Coac. praen. 87. Quibus in febre aut dolore lateris, aluus * multa aquosa ac biliosa egerit, hi alleuantur. quibus uero consequenter accedunt sudores, cum bono faciei colore & aluo liquida, ita etiam ut adsit cardialgia, ubi longius aegrotarunt, peripneumonicorum modo intereunt. ibid. 88. Ad aluum biliosam ardores comparentes, tumorem iuxta aures faciunt. ibid. 89. Meracae desinentes purgationes alui, o¬ * mnibus exacerbatoriae sunt: febrientibus uero ualde. & ex talibus circa aurem abscessus assurgunt. ibid. 90. A uentre liquido non sentienti tenuia prodire, ei qui est apud seipsum, perniciosum. uelutilli hepatico. I. prorrh. 91. Alui profluuium album in morbo regio difficile: itemque liquida aluus quae seposita ruborem capit. Coac. praen. I ii 92. Quibus nigra per aluum prodeunt, frigidum sudorem excludunt. ibid. Caetera uero biliosae, pituitosae, uel sanguineae alui profluuia, uidebis supra lib. 2. sect. 46. 47. 48. 49. 50. 51. 52. & seq. 93. Lienteria. Lienteriae cum spirandi difficultate, & lateris punctura, in tabem desinunt. Coac. praen. in lienteria cibi fastidium, malum: & cum febre peius. 2. aphor. Quin etiam & ex lienteria in aquam intercutem facilis transitus fit. 1. de m. 94. In lienteria perfrigeratio cum sudore, mala. Coac. praen. 95. In lienteria & aluo liquida sanguis de gingiuis defluens, malum & letale. ibid. 96. Alui stercora siue egestiones optime & pessimae. Alui egestio optima est mollis, cohaerens, compacta, subfulua, non ualde graueolens, prodiens hora consueta, copia pro ratione ciborum ingestorum. spissa autem ut fiat ad iudicationem, commodum est: & lumbricos rotundos exire, ubi ad iudicationem tendit. Coac. praen. & lib. progn. 97. Egestiones alui procedere oportet his qui laboribus exercentur, quandiu parum ederint & potauerint, modicas & duras, atque hoc quotidie. si uero tertio quoque die, aut quarto, aut longiore interuallo prodierint, periculum est aut febri, aut alui profluuio corripiendos esse. 2. prorrh. 98. In omnibus item egestionis quantitatem ad cibi, potus, laborisque mensuram, uel nimis paruam uel magnam existimare oportet. ibid. Sextus. 118 99. Liquidius autem stercus, & aceruatim & paulatim oriens, malum. Coac. praen. 100. Liquida item egestio perfrigescens cum * febre, mala est. ibid. 101. Albaadmodum egestio in febre, non * bene iudicat. ibid. 102. Albae egestiones cum torpore, in phreniticis ualde malum. ibid. 103. Egestio nigra cum febre & sine febre, * mala. mala item uaria egestio, abunde ex bile colorata. ibid. 104. Nigra egestio post sanguinis egestionem, mala. mala autem & rubicunda ualde, & aeruginosa. ibid. 105. Tenues nigrorum egestiones, malae. ibidem. 109. Letales egestiones sunt, pingues, nigrae, liuidae cum graueolentia, & biliosae: habens in se simile quiddam ciceri & fabis fresis, aut ueluti floridos sanguinis grumos: & quae odore similis est egestioni infantum. & uaria eademque diuturna. Talis autem fuerit cruenta, ramentosa, biliosa, nigra, prasina, & simul, & permutatis uicibus. letalis quoque omnis est, quae sensum aegri effugit. ibid. 107. Uiscosa & biliosa egestio, saepe parotidas excitat. ibid. 108. In biliosis egestionibus spumosa florulentia ualde mala est: maxime ei cui lumbi doluerint, & mens mota fuerit. 1. prorrh. & Coac. praen. 109. Uiscosa egestio in sanguinis eruptionibus, nigris uariegata, maligna est. maxme autem ualde albidis. Coac. praen. 110. Adustae egestiones, malae. ibid. I11. Egestionum permutationes in alui fluxibus prosunt, nisi ad peius mutentur. 2. aph. 112. Egestio nigra, uelut sanguis niger, sponte exiens, tam cum, quam sine febre, pessima. & quanto fuerint egestionum omnium colores peiores, tanto est peius. sin cum pharmaco eiusmodi accidunt, sunt meliores, & si plurimi fiant colores, non sunt mali. 4. aph. 113. Alui egestio pura superueniens, febrem soluit. Coac. praen. 114. Alui egestiones uariae, diuturniores sunt nigris, & aliis letalibus egestionibus, non minus periculosae. lib. iud. 115. Aluo nigra stercoracea egerente, sopor insuper apparens, abscessum iuxta aures producit. 2. prorrh. 116. Quae de aluo uiscosa graueolentia producuntur suppurationem inducunt ad pedes & lumbos. Coac. praen. 117. Aluus biliosis turbata, pura egerens geniturae similia: malum. ibid. 118. Aluus suppressa. Aluo suppressa cum uelut culicum puncturae erumpunt, & ad ad oculos lacrymosus abscessus deuenit, malum. Coac. praen. 119. Aluum suppressam habentes conuulsioni fiunt obnoxii. ibid. 120.. 120 leuata in tumorem, mala sunt. maxime tabescentibus iam diu, & quibus alui natura humidae sunt. ibid. 121. Post aluum suppressam in tabidis, prurigo mala. ibid. malum item capite dolentibus alui suppressio. ibid. 122. Aluus febrienti aut uulnerato resiccata, * malum. 1. de m. Aluus suppressa lethargo: uide supra lib. 3. sect. 123. 123. Haemorrhoides. Qui haemorrhoidas habent, neque pleuritide, neque peripneumonia, neque phagedaena, neque furunculis, neque termintho, fortassis etiam neque lepris, neque uitiliginibus corripiuntur. multi tamen intempestiue curati, talibus cito correpti sunt, ad perniciem suam. quinetiam alii abscessus, uelut fistulae, aliorum medela sunt. 6. epid. 124. Haemorthoides si syderatis accedant, utile idquidem est. Coac. praen. 125. Haemorrhoides fortes ac diuturnae, periculosae. 5. epid. 126. Si haemorrhoides cum phrenitide occupatis atrabilariis oboriuntur, bonum. Coac. praen. 127. Post aluum suppressam praecordia subsextus Haemorthoides insanis superuenientes, soluunt maniam. 6. aph. 128. Melancholicis, & renum dolore atque inflammatione laborantibus, haemorrhoides superuenientes, bonae. 6. aph. & lib. iud. 129. Haemorrhoides statis temporibus fluere solitae, si sanguinem non effuderint, comitialis morbi mortem inducunt. Coac. praen. 130. Ex haemorrhoide parum apparente uertigines obortae, paruam ac modicam syderationem praesagiunt. ibidem. 131. In haemorrhoide aluus turbata, malum. 5. epid. 132. In haemorrhoidibus cancer, periculosus. ibidem. 133. Haemorrhoidas sananti diuturnas, si non una seruata fuerit, periculum est hydropem aut tabem accedere. 6. aph. 124. Haemorrhoides omnino omnes sanatae insaniam accersunt. ueluti cum eas haberet Alcippus a curatione prohibebatur. uerum curatus * tandem insaniit, & febre acuta succedente cessauit. 5. epid. 125. In haemorrhoidibus extuberantia pe¬ nitus intus delitescens, peior. lib. de haemor. 126. Dolor intestinorum et ani. Ad intestinum tenue dolores ex laterum mollitudine transeuntes in morbis longis, perniciosi. praesertim si ex foetus corruptione non ualde purgatae id accidat. Coac. praen. 127. Circa intestinum tenue dolores diuturni, & circa lumbos, & ad praecordia, si aegri cibos auersantur, una cum febre, his dolor intentus ad caput progressus occidit impsos conuulsotio modo. ibidem. 128. Cui intestinum in dextra parte dolebat, & arthritide correptus est, erat quietior:. 122 quam autem ab arthritide curatus est, magis dolebat. 6. epid. 129. Quibus intestinorum & circa umbilicum sunt dolores, nec non circa lumbos, si neque a medicamentis purgantibus, neque alia ratione soluantur, in hydropem siccum terminantur. 4. aph. Intestinorum dolor in capitis dolore, spasmo, angina, suppuratione: uide supra lib. 3. 4. & 5. in suis locis. 130. In longis perniciosis morbis, sedis dolor letalis. Coac. praen. 131. Sedis dolorosae suppurationes, aluum turbabunt. ibidem. 132. Sedis dolor pertinax & longus torporem atque impotentiam inducit. ibid. 133. Lumbrici & ascarides. Lumbrici uocem intercipientes, mali. 4. dem. 134. postsextus Lumbricos cum egestione prodire commodum est, morbo ad iudicationem tendente. lib. iudic. Coac. praen. 135. Qui lumbricos latos habet in toto quidem tempore debilis ualde fieri non potest: ubi uero debilis factus fuerit, uix reualescit a debilitate, mortem tamen non inducunt. 4. de m. 136. Qui ascaridas habet cum capitis dolore, his surditas & sopor consequens, abscessus circa autem exuscitat. Coac. praen. De Praecordiorum Siue Hypochondriorum, Hepatis, lienis, dorsi, renum, uesicae, totiusque uentris inferioris morbis atque symptomatis tam acutis quam non acutis: Liber septimus. * 1. Dolor praecordiorum. Quibuscunque in praecordiis dolor fuerit, sine inflammatione, his febris accedens soluit dolorem. 6. aph. * 2. Praecordii & oris uentriculi dolor absque febre, haud ita periculosus est. Coac. praen. & hos soluit uenae sectio, aut alui fluxus. ibid. * 3. Ad praecordia in febre dolores exilientes, sine sudore soluti, maligni. ibid. * 4. Ad praecordia dolores in febre, uoce intercepta, sine sudore soluti, malum. 1. prorrh. * 5. A praecordiotum dolore febris acuta, malum. Coac. praen. * 6. Circa praecordia dolores diuturni, cum febre atque cibi fastidio: his si dolor ad caput etiam ascenderit, conuulsorum modo interimit. ibid. 7. Praecordiorum dolores actumores si fuerint recentes, & non cum inflammatione, soluit eos murmur in praecordiis obottum, & maxime si pertransierit cum stercore, & urina, & flatu. lib. progn. 8. Ex praecordiorum doloribus tumores circa aures, & aliae suppurationes emergentes, malum. Coac. praen. 9. Praecordii dolor ex anginis citra iudicationem, cum impotentia ac torpore fiens, occidit occulte. ibid. 10. Circa praecordia dolores, si suppurentur, malum est. ibid. 11. Doloribus ad praecordia illapsis, si cum * febre ardente aluus deorsum erumpat, perniciosum est. ibid. 12. Quibus praecordiorum dolores, cum doloribus oris uentriculi, hepatis, partiumque circa umbilicum: hi sanguine per aluum egesto seruantur, non autem egesto moriuntur. ibid. 13. Ex praecordio diutine afflicto, & aluo graueolenti, abscessus circa aurem occidit. ibidem. 14. Quibus febricitantibus dum in febre * sunt, praecordii & oris uentriculi dolor, & circa crura ac infernas partes, & aluus in tumorem eleuata est, hos uenae sectio soluit, & alui fluxio. his febrire nociuum est. longae enim & uehementes febres fiunt, & tusses, & spititus & singultus, & c. ibid. 15. Dolores ad praecordium irruentes tum alias mali sunt, tum si aluos humectent. peiores autem sunt, si breui fiunt. ibid. 16. Dolorosa, anxiosa, soporosa praecordia, frequenter parum spuentia: tumores circa aurem eructant. ibid. 17. In praecordio dolorosa pulsatio, mentem emouet. & magis, si oculi frequenter moueantur. lib. prog. & Coac. praen. 18. Praecordii dolor praegnantibus, ualde malum. Coac. praen. & lib. 2. dem. m. 19. Praecordium dextrum dolentes & sanguinem spumosum spuentes, de hepate spuunt, & multi pereunt. Coac. praen. 20. Praecordiorum tumor, tensio, durities. Praecordiorum tumores molles, & doloris exortes, & ad contactum cedentes, diuturniores quidem iudicationes faciunt: minus autem horrendas tuberculis his contrariis. eodem modo se habet & in tumoribus teliqui uentris. lib. iud. & Coac. praen. 21. Praecordia in tumorem subleuata post aluum suppressam, maxime tabescentibus iam diu, & quibus alui humectantur, mala. Coac. praen. 22. In praecordio tumor durus & dolorosus, pessimus quidem est si iuxta omnes partes fuerit. ex his autem qui una parte sunt, minus periculosi sunt, qui a linistris. ibid. & lib. prog. 23. Post praecordiorum tumorem, biliosis spiritus magnus & febris acuta, abscessus circa aurem attollit. ibid. 24. Quibus praecordia, tumefacta, permurmurantia, lumborum dolore accedente, his alui humectantur, si non flatus erumpant, aut urinae copia in febribus prodeat. Coac. praen. 25. Ex tumoribus praecordiorum letales sunt, qui intro rupti fuerint. e reliquis autem suppurationibus foras erumpentibus, optimum quidem est, ut in breuissimam & acutissimam molem colligantur. quae uero intro rumpuntur, melius est ut neque mole, neque dolore, neque colore, foras se manifestas faciant. contrarium autem pessimum est. ibid. & lib. progn. & lib. iudic. 26. Recentes in praecordiis tumores, si non cum inflammatione fuerint, & dolores ab ipsis soluit murmur in praecordio obortum. ibid. 27. Praecordium intentum cum febre acuta, * & tumores circa aurem ex plurimis graueolentibus tardius excitati, occidunt. Coac. praen. 8. Praecordii distentio cum sopore anxioso ac capitis dolore, abscessus circa aurem facit. 1. prorrh. & Coac. praen. 29. Praecordii intensio, & ad splendorem turbatio, cum capitis grauitate & surditate, sanguinem profundit. ibid. & 2. prorrh. 30. Cum praecordio intento perfrigeratis, magnus circa aurem tumor letalis. Coac. praen. 31. Tumor in praecordiis durus & dolorosus, pessimus quidem si iuxta omnes partes fuerit. ex his autem qui ab utraque parte sunt, securior est qui a sinistris. significant quidem in principio tales mortem citam: si uero 20. dies transmittant, febre manente, suppurationem. Coac. pr. & lib. progn. 32. Quibus praecordia non mollia, & facies sana est, non liberantur sine multo sanguine e naribus erumpente, aut conuulsione, aut coxendicis dolore. Coac. praen. 33. Praecordium optimum molle esse conuenit, & doloris exors, & aequale tum in dextra, tum in sinistra parte. at inflammatum, aut dolorem exhibens, aut dexterae partes inaequaliter affectae ad sinistras, haec omnia obseruare oportet. Est enim signum aegritudinis non leuis. Coac. praen. 34. In praecordio inflammatio suppuratoria est, quibus ante mortem nigra per aluum subeunt. ibid. 35. Praecordiis inflammatis debili euadente corpore, morbus inualescit. cum autem corpori praeualuerit, tum incurabilis est. lib. de uict. rat. in acut. 36. Quibus circa praecordia inflammatio est, his abscessus uel ad supernas uel ad infernas partes expectandi sunt. Coac. praen. * 37. Qui relinquuntur in praecordio ardores, febre perfrigerata, mali sunt, tum alias, tum in sudoribus. 1. prorrh. 38. Hepatis morbi. Ab inflammatione hepatis singultus, malum. 7. aph. Situm ex sinistranare sanguis effluat, malum. uide sup. de haemorrhag. 39. Inflammatio & dol. Hepar & os uentriculi dolentes, soporosi, rigorem habentes, & aluum turbatam, tenues, cibum auersantes, multum exudantes purulentaper aluum egerent. hepatis. Coac. praen. 40. Hepar de repente circumcirca dolenti * bus, febris accedens dolorem sedat. ib. & 7. aph. 42. Hepatico colliquatio cum raucedine, malum tum alias, tum si aliquantum tussiat. ibid. 43. Quibus hepaticis multum est sputum cruentum, siue supputridum siue biliosum meracum, statim perniciosum est. ibid. 44. Morbus hepaticus. Abilis fluxione intumescens hepar, adusque septum transuersum expanditur: & statim ad caput dolor ruit, maxime uero ad tempora: & aeger non acute audit: saepe etiam non uidet, & horror & febris corripit. atque haec quidem ab initio morbi ipsi fiunt * ex interuallo, quandoque uehementer, quandoque minus. Quanto autem morbi tempus magis progressum fuerit, tanto maior fit dolor in corpore, & pupillae oculorum sparguntur, & obtuse uident, uel potius non uident. hic autem morbus acutus est, & periculi plenus. libro de int. affect. 45. Est etiam alius morbus hepaticus ab atra bile, in quo aegris acutus dolor in hepar incidit, & sub ultimas costas, & in humerum, & in clauiculam, & sub mammam. & suffocatio fortis tenet. Et saepe liuidam bilem uomit, & rigor cum febre primis diebus debilior habet. * & dum attingitur hepar, dolet, & color ipsius subliuidus est, & a cibis suffocatur, & ab ingestis uritur, & torquetur uentre: atque haec quidem in principio patitur. Postea uero & febres remittunt, & a paucis cibis repletur. in solo autem hepate dolor restat, & ipse aliquando fortis, aliquando mitis, quandoque uero acutus, & aegro subito animam eripiens. ibid. 46. Alius morbus hepaticus. Dolent hepar eodem modo atque alii: sed color differt, malicorium repraesentans. aestate plurimum accidit. haec eger patitur. Dolores acuti incidunt, absque intermissione. aliquando autem uomunt bilem pallidam, & ab ea melius se habere uidentur. si uero non uomuerint, pallidi fiunt, bile ad oculos conuersa. pedibus tument. atque haec nunc magis patiuntur, nunc uero minus. Quum autem dies praeterierint in quibus morbus iudicatur, dolor minus urget, si nihil deliquerint? sin uero inebriati fuerint intempestiue, aut uenere usi, aut aliquid fecerint incommodum: hepar statim ipsis durum fit, & intumescit, & prae dolore pulsat. & si quid facere festinarint, derepente hepar & totum corpus dolent. cito ita affectus corrumpitur & moritur, nisi mature fuerit curatus. ibid. 47. Alius morbus hepaticus. Eadem patitur hic aeger, ueluti priores. color autem niger est. at hepatis fel, pituita & sanguine repletum dirumpitur: & ubi diruptum fuerit, celerrime insanit, & indignabundus loquitur stulta, & latrat uelut canis. & ungues punicei fiunt, & oculis uidere non potest, & pili in capite erecti stant, & febris acuta corripit. Plerique uero moriuntur in undecim diebus, paucique effugiunt. ibid. 48. Suppuratio hepatis. Quicunque iecore suppurato uruntur aut secantur, si pus purum & album fluat, euadunt. sin fluxerit ut faex uini crassa, pereunt. 7. aph. 49. Quibus ob suppurationem hepatis exustis uelut amurca prodit, letale est. Coac. praen. 50. Hydrops hepatis. Quibus hepar aqua repletum in omentum eruperit, his uenter aqua repletur, & moriuntur. 7. aph. 51. Uulnus hepatis. Hepar pertusum dissectmue, letale. Coac. praen. & 6. aph. De ictero leges infra lib. 9. Icterus. sect. 1. & seq. nam licet eius causa ab hepate procedit, est tamen proprie cutis uitium. 52. Splenis morbi. Qui magnos lienes habent ( eorum autem descriptionem 2. Magni lienes. prorrh. inuenies non multum a nostro scorbuto discrepantem ) eorum multi syderati fiunt. alii uero ita extenuantur, ut sedere omnino nequeant. Quibus autem colliquationes non adsunt, illi sani euadent. quo autem tempore conualescent, id praedicendum tibi est, habito ad morbi magnitudinem respectu, & ad diuturnitatem, & ad aegri aetatem, & ad regionem. nam quo antiquior morbus, & malignior, & magis reuolubilis, eo grauior. 2. prorrh. splene magno e dextera nare sanguinem effluere, malum. Coac. pr. K 53. Hydrops lienis. Subaquoso lienoso, ab alba pituita detento, aluus fortiter turbata, bonum. 1. de m. 54. Splenes duri. Splenes duri, non superne, rotundi, lati, crassi, minus capitis grauedine laborant. 4. de m. 55. Ex splene febris orta, nisi quid dererius superuenerit, non malum. 4. epid. 56. Splenes parui. Splenes parui ad praecordia extenti, & ad manum submurmurantes, mali. ibid. 57. Dolor splenis. Quicunque splenitici a dysenteria capiuntur, his succedente dysenteria longa, aut hydrops subsequitur, aut lienteria, & pereunt. 6. aph. & lib. iud. 58. Quibus spleniticis pharmacorum potiones nihil conducunt, iis morbus in hydropem degenerat. lib. aff. 59. Splenis morbus dolorosus. In splenem dolor acutus statim incumbit, & in principio morbi. & si non intellexerit priusquam incubuerit, prosilit in pulmonem. si uero non fuerit ustus, sanus autem sponte fiat, plerisque post 12. annos morbus reuertitur: & si splenem occuparit, multis aquam inter cutem inducit, uerum oportet statim curare, & si uisum sit, urere. si uero non sic curatus fuerit, de caetero colliquescens, moritur. morbus enim grauis est. de int. aff. 60. Cum quibusdam splen dolorosus suppuratur, & usti seruantur. cum, quibusdam uero consenescit, durus & magnus permanens. ibid. 61. Alius splenis morbus. Febris acuta in principio accedit: progrediente deinceps morbo remittit, excepto ipso splene, in quo semper calor hetet, & dolor alias atque alias incidit acutus, & in lateris mollitudinem & in uentrem, & cibos in principio quidem admittit, non autem ualde secedunt. progressu autem temporis, & color pallidus fit, & dolor fortis irruit, & clauiculae attenuantur, & cibos non similiter admittit, uelut in principio, & a modico impletur. Lien uero alias magnus fit eadem die, alias minor. grauis est morbus & diuturnus, si non statim curatus fuerit. ibid. 62. Alius splenis morbus. Uenter inflatur, splen intumescit, indurescit, acute dolet, & color faciei niger, uel pallidus conspicitur, & malicorium referens. & ex aure male olet, & gingiuis, quae a dentibus discedunt, & ex tibiis ulcera erumpunt, uelut pustulae nocturnae. membra uero attenuantur, & stercus non secedit. hic morbus priore letalior est, & pauci effugiunt. ibid. 63. Alius splenis morbus. Splen sanguine impletus erumpit in uentrem, & acute dolet: & mammae, humeri, scapulae, clauiculae item dolent. color autem corporis est plumbiformis: & parua ulcuscula uelut lancinata in tibiis exurgunt, ex quibus ulcera magna fiunt, & quae primum infra secedunt, sanguinolenta sunt, & aeruginosa, & uenter durus subit, & splenuelut lapis est. letalis est hic morbus, & grauis & corruptorius. ibid. 64. Alius splenis morbus. Splen multa pituita tumidus, durus, iterum sedatur. & cum intumescit tursus, acute dolet: quum uero mollis fuerit, doloris exors est. Et ubi diuturnus factus fuerit morbus, obscutus esse uidetur, & insurgit, & cito sedatur. Hic cum sic habuerit, in principio morbi cibos admittere non potest, & cito attenuatur, & corpus impotentiam multam habet. Morbus autem si non statim curatus fuerit, aut sua sponte quieuerit, interpositis quinque aut sex mensibus, rursus surgit. intermittit autem maxime per hyemem. ibid. 65. Alius splenis morbus. Fit autumno maxime ab atra bile. Quum morbus corripuerit, splen uehementer dolet, & rigor & febris apprehendit, & inedia ipsum habet, ac cibos auersatur, & corpus cito concidit. splen autem magnus quidem non ualde fit, uerum durus: & ad uiscera allabitur, & adhaerens surgit. Hic morbus in plerisque curatus, statim discedit. ibid. 66. Hydrops. Hydropis futurisigna. Cui multum san * guinis sursum ac deorsum eruperit, & febris insuper accesserit, eum multa aqua impletum iri timor est. atque hic hydrops breuissimi timoris est, & ex quo paucissimi euadunt. 2. prorrh. 67. Quibus circa tenue intestinum dolores, & urina non facile prodit, in hydropem desinunt. Coac. praen. Item in biliosis aluus turbata, egerens parua geniturae similia, mucosa, & dolorem circa pubem inducentia, & urinae non facile solubiles, ex talibus in hydropem cito desinunt, ibidem. 68. In hydropem splenicis morbus degeneratiis, qui pharmacorum usu nihil iuuantur. lib. af 69. In hydropem a splene, aut hepate, aut pituita alba, aut dysenteria transitus facilis est. ibidem. 70. Biliosi aluoturbata egerente, in hydropem desinunt. Coac. praen. 71. Hydropes facti. Hydrops ex insania, bonum. 7. aph. 72. Hydrops ex quartanis, malus. lib. de loc. * aer. & aqu. 73. Hydropes difficiliores, qui exalio morbo corpus liquefactum inuadunt. 4. dem. 74. Quibus in hydrope tumores magni facti emarcescunt, ac rursus attolluntur, hi magis conualescunt, quam illi qui ex sanguinis eruptione implentur. 2. prorrh. 75. Ex hydrope moriuntur, quos ipse subito deprehenderit: nempe alio morbo diutissime iam affligente. 4. de m. 76. In hydrope cito moritur & sentiens & loquens, cui aluus ualde fluida fuerit. ibid. 77. Ab hydrope detento ubi aqua in uenis ad uentrem confluxit, solutio fit. 6. aph. 78. Qui ab hydrope detinentur, si aquositas per uentrem ad uesicam, aut uentrem fluat, solutio fit. lib. de dieb. iud. 79. Hydropes plurimi ac letalissimi qui ab aquis lacustribus ac palustribus contrahuntur. lib. de aer. aq. & loc. 80. Hydrops qui ad curationem remisit, recurrens desperatus est. Coac. praen. 81. Hydropes ex motbis acutis dolorosi sunt & perniciosi: incipiunt autem plerique a laterum mollitudine, alii ab hepate, alii a liene, & c. ibidem. 82. Hydropici quicunque uruntur aut secantur, effluente confertim pure, moriuntur. 6. aph. 83. Hydrops ex febre ardente, malus. 7. epid. 84. Si hydropicus tumorem in cruribus habens tussiat, malum. 2. epid. 85. Si hydropicum tussis corripiat, malum. 6. aph. & 7. aph. 86. Hydropico febrienti urina pauca & turbata, perniciosa. Coac. praen. 87. Hydropicus laborem ferens & doloris exors securior esse potest, quam cui contra accidit. 2. prorrh. 88. Hydropicis comitiales affectiones accidentes, perniciosae sunt. Coac. praen. 89. Eum qui ab hydrope uel etiam anasarca correptus est, & superstes esse uolet, bonis uisceribus praeditum esse oportet, ita ut natura se exerat, simulque facile concoquat, & bene spiret, sitque sine dolore, & totum corpus equaliter tepidum habeat, & non circa extremas partes colliquatum. Melius autem est, ut tumores potius habeat in extremis partibus. optimum uero est, neutrum horum habere. Nam molles & graciles esse conuenit extremas partes, itemque uentrem ad contactum mollem. Tussim uero adesse, non oportet, neque sitim, neque linguam resiccari, tum reliquo tempore, tum post somnos, quando haec ualde fieti solent. ac cibos libenter accipere oportet, & ubi multum satis comedit non affligi. Aluum uero ad medicamenta quidem celerem habere, reliquo autem tempore egerere recrementum molle efformatum. urinam autem apparere conuenit pro studiorum ratione, & uinorum mutatione transeunte. Ac optimum quidem est hominem per omnia ita dispositum esse, & sic securissime sanus fieri potest. sin minus, plurima ex his habeat, & spes erit ut superstes euadat. Qui uero nihil horum habuerit, sed contraria: eum desperatum esse scito. 2. prorrh. Si etiam hydrope dissecto pus linamento adhaeserit quinto die, plerumque euadunt. sin minus, tussi sitique superueniente, moriuntur. 2. dem. 90. Qui autem pauca eorum signorum habuerit, que bona esse dixi, huic exigua spes restat. uerum fallunt hydropes ipsos aegrotos, faciuntque ut ipsi a medicis discedant, & pereant. ibid. 71. Fiunt omnes hydropes cito difficiles, & omnes cito augentur. ibid. 92. Quamuis hydropes iuxta umbilicum uel retro iuxta lumbos facta sectione euacuantur, effugiunt tamen & hinc pauci. lib. aff. hydropicorum uero ulcera aegre curantur. 6. aph. 93. Anasarca & leucophlegmatia. Qui excrementa caprini stercoris similia egerunt, cum eliquidatione mucosa, & urina non bona, & retenta laepe, & distentionibus circa praecordia, num in anasarcam incidunt? Coac. praen. 94. In anasarca incipiente alui profluuiu aquosum oriens, eitra cruditatem, motbum soluit. ibid. 95. Anasarca, siue aqua inter cutem, letalis est, cum alias, tum si uenter aqua repletus fuerit. Quum uero a splene, aut hepate, aut dysenteria oritur, conducit quidem cito curare, effugiunt autem non ualde. lib. aff. 96. Quinetiam medicamenta anasarcas atque hydropas omnes indicant, an letales fuerint, an non. si enim in principio aluus illis probe subducta sit, uitae & conualescentiae spes est. libro de int. aff. 97. A leucophlegmatia, hydrops sequitur. 7. aphor. 98. Si leucophlegmatico uenter sua sponte turbatus fuerit in principio morbi, proximus sanitati est. sin minus, a nullo fere discedit. 2. de m. & de int. aff. & Coac. praen. 99. Leucophlegmatia incipiunte curatus homo, sanus fiet. sin minus in hydropem transiens hominem perimit. lib. aff. 100. Tympanites. In hydropem siccum desinunt dolor supra umbilicum & lumborum dolor, si medicamentis non soluantur. Coac. praen. 101. In hyprope sicco tormina circa intestinum tenue incidentia, mala sunt. Coac. praen. 102. Erectae ceruicis spirationem faciet hydrops siccus. ibid. 103. In hydropicis siccis urinae stillicidia, mala. malae item urinae, paruas subsidentias habentes. ibid. 104. Dorsi & laborum affect. Ex dorsi doloro aegritudinis principia, difficilia sunt. lib. Dolor dorsi & lumborum. prog. dorsi & colli perfrigerationes, conuulsoriae. Coac. praen. 105. In dorsi & pectoris dolore mictio cruenta suppressa, perniciosa est cum dolore. Coac. praen. horrores dorsi frequenter translabentes, molesti. 1. prorrh. 106. Quibus in febre dolores lumborum ad * septum usque transuersum contingunt, infernas partes relinquentes, perniciosi, tum alias, tum si aliud quoddam signum prauum adfuerit. si uero non adfuerit, suppurationis futurae timor est. Coac. pran. & progn. 107. Ex lumborum dolore sanguinis fluxiones largae fiunt. Coac. praen. 108. Quibus ex lumborum dolore recursus ad caput, & manus torpidae, & oris uentriculi dolores, & autium sonitus: hi sanguinem large effundent. Coac. praen. & 1. prorrn. 109. In lumborum dolore pertinaci & ampliore alui subductione, a ueratro uomere spumosa, multum prodest. Coac. praen. 110. In lumborum doloribus oris uentriculi dolor insuper accedens, signum est haemorrhagiae. ibid. 111. Dolores a lumbis ad modo resoluentranseuntes, leuis syderate mouent. Coac. praen. tes, conuulsoriae, ment & 1. prorrh. 112. Ex lumborum doloris recursu, oculorum distortio, malum. Coac. pren. 113. Ex lumborum dolore recursiones ad * os uentriculi, febriculosa, hortificae, hos tenuia reuomentes, mente motos, uoce destitutos, nigrorum uomitu facto, mors corripit. ibid. 114. Diuturni circa lumbos & tenue intestinum dolores, & ad praecordia dolores, si aegri * cibos auersentur una cum febre, his dolor intentus ad caput progressus, eos conuulsorio modo occidit. ibid. & 1. prorrh. 115. Lumborum dolor in uentriculi os dolente, habet quid conuulsorium, si cum execratione uiolenta fiat. ibid. 116. Lumborum dolor sine causa manifesta saepe impetens, maligni morbi signum est. Coac. pr. 117. Lumborum dolor cum sopore anxioso, malus. ibid. 118. Quibus lumborum dolor sine causa manifesta, hi regium morbum incurrunt. ibid. * 119. Dolores lumborum diuturniores, febris tertianae modo exacerbantes, grumosum sanguinem egerere faciunt. ibid. 120. Lumborum dolor medicamentis non cedens, paniten desinit. ibid. habent in febre lumborum dolor est, hi male culi rubicundi in tibiis his tremores fient, & cir122. Lumborum doligore? ibid. fastidioso ac nauseabund diutinus cum ardore est. num & his tremores, hi si exudent, malum * 123. Lumborum dolunt? 2. prorrh. lore submurmurante sup in praecordiorum docedens in febribus uentres ut plurimum humectat, si non flatus eruperit aut urinae copia. Coac. praen. 124. Lumbos dolenti recursus ad latus, & pustulae septicae uocatae, malum. 6. epid. 125. Quibus sanis hyeme citca lumbos grauitas & frigiditas ex leui causa, & aluus suppressa, superno uentriculo probe officium suum praestante, his coxendicum morbus, aut renum dolor, aut urinae stillicidium forte contigerit. Coac. praen. 126. Lumborum dolor ex muliebrium multitudine, malus, & ad suppurationem tendit. arbitror etiam tales aliquantulum deliraturas. Coac. praen. & lib. prog. Uide alios dolores lumborum mulieribus accidentes infra lib. 10. in suis locis. 127. Tabes dorsalis & medullae. Dorsalis tabes a medulla fit. corripit autem maxime recentes sponsos, ueneri plus satis immolantes. sunt autem sine febre, & bene cibum capiunt, & tamen consumuntur. & si in¬ * terroges ita affectum, dicet sibi superne de capite in spinam uelut formicas descendere uideri: & ubi mingit aut uentrem exonerat, prodint genitale semen multum ac liquidum, & genitura in utero non in somnis semen profundit, siue dormit cum uxore, siue non, & cum iter fecerit aut cucurrerit, tum alias tum ad aecliuem locum, anhelatio ac debilitas ipsum corripit, & capitis grauitas, & aures sonant. hunc temporis progressu ubi febres fortes ipsum corripuerint, perdunt febres lipyriae. 2. dem. 128. Alia tabes dorsalis. Medulla spinalis sanguinis plena fit. tabescit autem similitet & a cauis uenis: hae uero pituita hydropiformi, & bile roplentur. patitur autem eadem, ab utris tandem tabescat. & homo statim niger fit, & subtumidus, & partes sub oculis pallidae fiunt, & uenae corporis pallidae & distentae sunt; quaedam uero ualde rubicundae. maxime autem manifestae sunt, quae sunt sub alis; & spuit pallida, quae ipsum ubi inuaserint, suffocant. & tussire uolens, aliquando non potest. quandeque autem prae suffocatione & tussiendi cupiditate, bilem aceruatim euomit, aliquando uero pituitam, saepe etiam cibos. & ubi reuomit, leuis sibi esse uidetur. deinde modico tempore interposito, in iisdem doloribus iacet, & acutius loquitur, quam * cum sanus esset. Et rigor & febris interquiescens, rursus sudorosa corripit. morbus autem durat annos maxime nouem. postea durat, dum corrumpitur. pauci uero effugiunt. grauis est enim morbus. lib. int. aff. 129. Alia tabes dorsalis. Resiccatur medulla, atque haec patitur, caput, collum, lumbi & lumborum musculi, itemque articuli tam acute dolent ut eos aliquando flectere non possit. & aluus sistitut, & urinae difficultate uexatur. Hic in principio morui qui degit, quo autem ille magis extenditur, eo magis omnia dolet. & crura uelut ab aqua inter cutem tument. & ulcera a lumbis emergunt, & alia quidem sanescunt, alia uero ipsis sanis nascuntur. est autem morbus grauis. ibid. Spinalis medulla dissecta, letale. I. de m. 130. Alia tabes dorsalis. Altera tabes fit a dolore. morbus autem hic magis priore quiescit, & aestate remittit. Saliuam uero expuit crassiorem priore, & tussis premit maxime senes, & dolor fortior est in pectoribus, & uelut lapis incumbere ipsi uidetur. Dolet etiam dorsum, & color ipsius limpidus existit; & si quid laborarit, flatus & anhelatio oboritur. Hoc morbo in tribus annis maxime moritur. estque morbus grauis. de int. aff. 131. Renum affectus. Quibus sanis circa lumbos frigiditas & grauitas ex leui causa, & aluus & urina saepe suppressa, superno uentriculo probe officium suum praestante, his forte renum morbus continget. Coac. praen. 132. Renum affectiones longae futurae sunt, si bullae in urinis superstent. 7. aph. 133. Renum passiones, & quae circa uesicam dolores accidunt, difficulter senibus curantur. 6. aph. 134. Renum passiones non uidi sanatas illis, qui annum quinquagesimum excesserant. 6. ep. 135. Renum subitus dolor cum urinae suppressione, uel calculorum, uel urinarum crassarum emictionem praesagit. Coac. praen. 136. Quibus nephritici: pinguedo multa in urina supernatat, & dolores circa musculos spinales dorsi, si extra fiant, abscessum extrinsecus expecta; si interius magis, interius fiet. 7. aph. 137. Uesicae affectus. Si cui uesica dissecta pertusaue sit, letale. 6. aph. Coac. pran. & 1. de m. 138. Quae circa uesicam consistunt affectiones, difficillimme senibus curantur annum quinquagesimum excedentibus. 6. aphor. & 6. epid. 139. Quibus tuberculum est circa uesicam meiendi difficultatem inducens, ad omnis generis figuras uexantur. huius autem solutio fit, pure erumpente. Coac. praen. 140. Quibus in urinae fistula tubercula nascuntur, his sanie facta & erumpente dolor soluitur. 7. aph. 141. Uesicae durae & dolentes, omnino qui * dem malae sunt: pessimae uero cum febre continua. nam dolores ab ipsis uesicis ad occidendum sufficiunt. soluit autem hos urina purulenta prodiens, albam ac leuem subsidentiam habens. his uero non solutis, neque uesica mollescente in primis circuitibus, aegrum moriturum esse timor est. fit autem hoc maxime a septem annis usque ad decimumquintum. Coac. praen. & prog. 142. Ischuria. Urina intercepta tum alias, tum cum capitis dolore, habet quid conuulsorium. quae in his cum torpore exoluuntur, difficilia sunt, non tamen perniciosa. num & aliquantum mente mouentur? Coac. praen. 143. Urinae suppressio in conuulsionibus, malum. 1. prorrh. 144. Urinae suppressio & grauitas in imo uentre, plerunque stillicidium urinae significat futurum esse. Coac. praen. 145. Urinae interceptio in biliosis, occidit. ib. 146. Urinae cum rigore suppressio mala, tum alias, tum si sopor antea apprehenderit. num iuxta aures futuri abscessus spes est? 2. praed. 147. Urinarum ex morbis acutis ex perfrigeratione interceptiones, pessimae. 1. prorrh. 148. Stranguria. Urinae stillicidium soluit uenae sectio. 2. epid. 149. Urinae stillicidia in hydropicis siccis, mala. Coac. praen. 150. Quibuscunque ex urinae stillicidio uoluulus accedit, hi in septem diebus pereunt, si * non febre accedente urina satis fluxerit. 7. aph. & Coac. praen. 151. Dysuria. Urinae dolorosae. malae. 1. prorrh. 152. Urinae difficultatem uini potus & uenae sectio tollit. 6. aph. 153. Diabetes cum sensu & sine sensu. Urinae quae minguntur a non recordantibus, nec commonefactis, perniciosae sunt. prog. & Coac. praen. 154. Quibus utina clandestine elabitur, nisi insaniunt, exoluuntur desperati. Chac. praen. 155. Urinis multis derepente prodeuntibus, soluuntur linguae syderationes, & dexterarum partium. ibid. 156. De urinis excretis iudicia. Urinae indicant morbos, aut aegre aut facile iudicandos, item breues ac longos. 1. aph. 157. Urinae febricitantium. Urina crassa, alba, in lailitudinosis fe¬ * bribus 4. die prodiens liberat ab abscessu. 6. epid. 158. Urina subrubra & subsidentiam rubram. * habens in febribus ac leuem, si quidem ante septimum diem prodeat, septima die liberat. Coac. pr. * 159. Utina pinguedinem in subsidentia habens, febrem colliquantem notat. ibid. * 160. Urinaquae ex indiscreta pinguedinem habet, & exaquescit, celerem in febribus dimissionem significat. ibid. * 161 Si urina subrubra fuerit, & subsidentia subrubra ac leuis, diuturna haec febris erit, sed non insalutaris. lib. iudic. * 162. Urina si quandoque pura micta fuerit, quandoque subsidentiam albam ac leuem habens, diuturnae tales sunt febres, & minus securae. ibid. * 163. Urinae cruentae in febre exolutis cum capitis dolore, ex rigore, malae. Coac praen. * 164. Urina subrubicunda subsidentiam non habens, sed id quod in medio innatat, cum surditate, mentem emouet. Coac praen. * 165. Urina cruenta in principio micta, febrem diuturnam significat: turbata cum sudore, recidiuam. ibid. * 166 Urina fulua ac tenuis, multo tempore, periculum est, ne homo sufficere possit, donec concocta fuerit urina. lib. iudic. & progn. * 167. Ex urinis rubicundae florulentiae, itemque aeruginosae, malae sunt: & paruas apparere ueluti stillas. 1. prorrh. * 168. Urina ualde alba pessima est in febre ardente. Coac praen. * 169. Urina alba uelut iumentorum, mala. ibid. 170. Urina ualde tenuis in febre, si densa * fiat, sudorem futurum indicat. ibid. 171. Urina aquosa, aut turbata, friabili aspe¬ * ritate, aluum liquidam fore significat. ibid. 172. Si urinae ab initio febris similes fue¬ * rint, uel ex tenuib. crassae fiunt, & rursus tenues, tales aegre iudicant, ac inconstantes sunt. lib. iud. 173. Urinae tenuiores ac nigriores, deterio¬ * res. de uict. r. in acut. 174. Urinae lethaliores sunt aquosae, nigrae, * liuidae, crassae & simul faetidae. lib. prog. 175. Urinae quae mutationes habent, tem¬ * poris diuturnitatem significant. de uict. rat. in acut. 176. Urinae tenues cum aliquantula nube¬ * cula in medio consistente, rigorem significant. Coac. praen. 177. Urina concocta ad iudicationem fe¬ * bres soluit. ibid. 178. Si in urina quid innatarit dolore circa * femur dissipato, mentis emotionem portendit in febr. 1. prorrh. 179. Urina nubeculam rubram habet quar¬ * ta die, quibus septima die febres iudicantur. Coac. praen. 180. Urinae quae in febribus subito citra ra¬ * tionem concoquuntur, malae. & in summaquae citra rationem matura est in morbo acuto, mala. Coac. praen. 181. Urina in febre albam habens & leuem. * L subsidentiam firmatam, celerem dimissionem significat. ibid. * 182. Urina in febre bonam subsidentiam habens, derepente non habens, dolorem & mutationem significat. ibid. * 183. Urina subsidentiam habens, turbata desinens, rigorem circaiudicationem fore significat. ib. * 184. Urina tenuis & biliosa, & uix tenuem ac exiguam subsidentiam habens, & quae ad melius ac deterius mutatur, diuturnum morbum significat. ibid. * 185. Urina crassa albam subsidentiam habens, aut circa articulos dolorem aliquem, aut tumorem praesagit. 2. prorrh. 186. Urinae crassiores ac pallidiores, meliores. de uict.r. in acut. * 187. Subsidentiae urinarum, crassiores farinae partes referentes, prauae sunt in febr. & acutis, & longam infirmitatem denunciant. lib. progn. * 168. Subsidentiae laminosae, furfuraceis peiores sunt; albae uero & tenues subsidentiae, ualde malae. uerum his deteriores sunt furfuraceae. ibidem. * 169. Quibus urinae paucae, grumosae, cum febre, copia ex his progressatenuis prodest. Coac. praen. * Si quid praeterea ex urinis noscere cupias in febrili statu superuenientibus: illud e libro 2. supra tanquam a fonte ipso haurire licet: quandoquidem & hae de acutorum pleraeque genere existunt. 170. Urina particularium, aliorum morborum, atque afectuum. Caput dolentes, meientes nigra condensata, nigra item uomentes, perniciose habent. Coac. praen. 171. Urinae albae perspicuae in delirantibus malae. 2. & 4. aph. 172. Urinae non concidentes, ualde rubicundae, innatantes, dementiam portendunt.1.pror. 173. Utina multam subsidentiam habens, a dementia liberat, qualis erat Dexippi. 7. epid. 174. In affectionibus soporosis cum uariantibus praecordiis, uentre tumido, & c. splendida urina prodest. Coac. praen. & 1. prorrh. uide etiam supta lib. 3. sect. 116. 175. In turbatis uigilantibus urinae decolores, nigrae, innatantes, in sudoribus, phreniticae 1. prorrh. 176. Comitiali morbo laborantibus urinae tenues & crudae praeter morem, malae. Coac. praen. 177. Soluitur conuulsio utinarum multitudine copiose & affatim effluente. ibid. 178. Opisthotono urinae geniturae similes superuenientes, soluunt morbum. ibid. 179. Rigores urinas inuoluntarie mittentes, in conuulsiones soporosos desinunt. Coac. praen. & 1. prorrh. 180. Ex perfrigeratione urinam intercipi, pessimum. 1. prorrh. 181. Qui iuxta aures abscessus habent, his urinae cito & modice concoctae, malae: & perfrigerari hoc modo, malum est. Coac. praen. & 1. prorrh. 182. Urina crassa alba qualis est in quartanis delassatoriis a parotidibus liberat. 6. epid. & iud. lib. 183. Urinis multis subito effluentibus, linguae & dexterarum partium syderationes soluuntur. Coac. praen. 184. In omnibus pulmonis atque pectoris morbis urinas bonas esse conducit. Coac. praen. & progn. 185. Urinae peripneumonicis crassae in principio, deinde attenuatae, letales. Coac. praen. 186. Pleuriticis urina subrubra, habens rubram subsidentiam, securam iudicationem significat. cum leui uirore ac pallore florulenta, albam subsidentiam habens, etiam celerem. At rubicunda ualde & florulenta, & c. uide supra lib. 5. sect. 69. 70. 187. Cruenta urina cum capitis dolore exolutis, mala. Coac. praen. 188. In singultienti morbo, urinae crassae & acres, bonae. de uict. r. in acut. 189. In oris uentriculi dolore cum praecordio distento, utinae fermentatae ualde & rubicundae, letales. 1. prorrh. * 190. Uoluulo a stranguria orto, cum febre accedente copiosa urina, prodest. 6. aph. & lib. iudic. * 191. Hydropico febrienti urina pauca & turbata, perniciosa. Coac. praen. 192. In hydrope sicco urinae stillicidium, malum. malae item urinae paruam subsidentiam habentes. Coac. praen. 193. Mictio cruenta in dorsi atque pectoris dolore suppressa, perniciosa, cum dolore. ibid. Quae uero in renum uel uesicae affectibus, bonae uel malae sunt urinae, supra in hoc libro uideas suis locis. 194. De urinis in genere. Optima urina est, quae probae consistentiae cum sit, & subaurei coloris, hypostasin albam habet, laeuem, & aequalem: quantitati potus respondens, nisi forte sudauit, aut exercitio aliisue euacuationibus largius usus fuerit. Coac. praen.. lib. iud. progn. & 2. prorrh. 195. Tum in uiris tum in mulieribus, nigrae urinae pessimae sunt. lib. prog. 196. Malae item oleosae, uitides, liuescentes. plumbeae, pingues, clam & praeter uoluntatem factae, item furfuraceae, fatinaceae, etuosae, cruentae, grumosae, diuulsae, faetidae. lib. progn. & alias. 197. Uentris, omenti, inguinum affectus. Cui uenter dissectus fuerit, letale. 6. aph Coac. praen. & lib. defract. 198. Circa uentrem aestus uehemens, & oris uentriculi morsus, in febribus, malum. 4. aph. 199. Si praeter naturam sanguis in uentris regiones effusus fuerit, in pus uerti necessum est. 6. aph. 200. Uentris dolores sublimes quidem leuiores; non sublimes, uehementiores sunt. ibid. 201. Iuxta uentrem in febre palpitationes, * mentis emotiones inducunt. Sanguinis autem fluxio horrorem efficit 1. prorrh. 202 Quibus inter uentrem & septum transuersum pituita conclusa est, & dolorem exhibet. non habens exitum ad neutrum uentrem; his per uenas ad uesicam pituita conuersa, morbi solutio fit, 7. aph. 203. In uentris dolore forti partium extremitates frigidae, malum. ibid. In uentrem procumbere, uide supra lib. 2. sect. 110. * 204. Durities circa uentrem cum dolore in febrientibus, cibum auersantibus, si aluo insuper parum humectata, purgationem non faciant, ad suppurationem peruenient. Coac. praen. 205. Quibus omentum excidit, necesse est putrefieri. ibid. & 6. aph. 206. Dolor supra umbilicum, si medicamentis non soluatur, in tympaniten desinit. Coac. praen. & 6. aph. 270. Sub umbilico consistentes tumores, minime suppurantur. Coac. praen. 208. Dolores circa umbilicum palpatorii, habent quidem aliquid mentis emotorium 1. pror. & Coac. praen. 209. Quibus uentris infernae partes affliguntur, pruritibus antea fortibus obortis, perniciose habent, si mens obtorpescat. Coac. praen. 219. Pectinum eruptiones circa pubem fiunt, & ut plurimum sunt innoxiae. Quae uero parum supra umbiculum in dextra parte, hae dolotosae & anxiosae stercoris uomitum inducunt. ueluti etiam Pittaco accidit. 2. epid. 211. Pustulae serpiginosae supra inguina, ad laterum mollitudinem & pubem prientes, malae. Coac. praen. 212. In inguinibus uulnera magis letalia. 2. prorrh. 213. In febribus inguinis dolor, morbum * diuturnum significat. Coac. praen. 214. Ex bubonibus natae febres omnes sunt. * malae, praeter diarias. 4. aph. 215. Eunuchi non fiunt calui. 5. aphor. 216. Eunuchi podagra non laborant, ut neque puer ante Ueneris usum. 5. aph. & 6. aph. Finis libri septimi. De Cutis, Carnium Atque Articulorum Et Unguium, & ossium affectibus acutis & non acutis: Liber octauus. 1. * Cutis affectus. Color qui saepe transmutatur in calore febrili, utilis est. 2. prorrh. 2. Si color alius ex alio fiat, aut corpus perfrigeretur, & rursus calefiat, morbi longitudinem significat. 4. aph. cutis color in ileo plumbiformis, malus. de int. aff. 3. Quibus dum iuuenes sunt colores praui ad multum tempus sunt, maligne habent. 2. pro. 4. Icterus Cutis ariditas, duritati. Regium morbum incurrunt quibus lumborum & lateris dolor sine causa manifesta. Coac. praen. * 5. Morbum regium in feb. & acutis denotant frequentes ad egerendum progressus paulatim fientes, pauca stercoracea subuiscosa habentes, cum praecordii & lateris dolore. ibid. 6. Morbi regii qui a splene fiunt, nigriores, & diuturniores esse solent. 2. epid. 7. Morbi regii ab hepate ad subalbidum colorem uergunt, & breuiores sunt, quam qui a splene. ibid. * 8. Morbus regius in febre ante septimum diem accedens, malum. septimo uero aut nono, & undecimo, & decimoquarto, iudicatorius est, nisi praecordia induret. sin induret, ambigua res est. Coac. praen. & 4. aph. 9. In morbo regio cum tigore ante septimum * diem ueniente in febte biliosa, solutio febris fit. ueru. n sine rigore si accedat, extra temporis occasiones, perniciosus. de uict. r. in acut. 10. Morbus regius cum singultu, si quinto * die in febribus ardentibus accedat, letale. lib. iud. 11. Morbo regio corripi dementes, malum. Coac. pran. 12. Ex morbo regio, fatuitas, mala. ibid. 13. Ex morbo regio subsopotari, malum. 2. prorrh. 14. Morbo regio laborantibus hepar durum fieri, malum. 6. apb. 15. Morbo regio abunde colorati, moriuntur: alba uero alui deiectio his praecedit. Coac. pran. 16. Morbo regio affecti non ita subtili sensu praediti, quibus etiam singultus sunt, his alui erumpent. fortassis etiam suppressio fiet, uiridante colore infectis. ibid. 17. Morbo regio laborantibus purgatio per uesicam, aluum aut sanguinis eruptionem saepe prodest. ueluti his qui in Thaso aegrotabant. 1. epid. 18. Morbus regius, acutus & celeriter occidens. Color totus malicorii speciem refert, & est uehementer cum uirore pallidus, quemadmodum lacerti cum uirore pallidiores. Et in urina * subsidet uelut eruum fuluum: & febris & horror habet. Quandoque etiam stragula habere non sustinet, sed mordetur ac raditur maturino tempore, ubi nondum cibum accepit, internis partibus: deinde uiscera plerumque sugunt. Et si quis erigat ipsum aut alloquatur, non sustinet. Hic ut plurimum moritur ante 14. dies, quos ubi effugerit, sanus fit. de dieb. iudic. & 3. de morb. 19. Morbus alius regius acutus & cito occidens. Hic autem aestate maxime corripit, bile commota. Cutis pallida fit, uelut malicorium. * & oculi pallidi fiunt: & in capite sub pilis ueluti cortex subest, & rigorac febris corripit, & pallidam urinam mingit, & crassum suppallidum in ipsa residet, & mane quandiu ieiunus fuerit, ad cor & uiscera exugitur. & si quis ipsum interroget, aegre fert, & anxius fit, & non sustinet audire. stercus autem excretum cum pallore albicat, & male olet. Hic maxime moritur quatuordecim diebus. si uero has effugerit, sanatur. de int. aff. 20. Alius morbus regius minus letalis. Popularis appellatur hic, eo quod omni tempore corripit, fitque plurimum a repletione. Cutis & oculi pallidi sunt ualde. & sub pilos & ungues morbus procedit, & pallidum ac crassum mingit. minusque letalis est caeteris id genus morbis, & curatus breui sanatur. ibid. 21. Alius morbus regius periculosus & letalis. Hic uero corripit hyemis tempore, & exebrietate, & ex frigore. Incipit autem rigor primum inuadere, postea febris detinet, & humor qui est in corpore congelatur in cute. Li¬ * uida est cutis, & subdura. & uenae per corpus distentae sunt pallidae: maiores item & crassiores sunt quam prius. & aliae uenae subnigriores distentae sunt. & si quis aliquam earum secet, sanguis effluet pallidus, si pallidae sint uenae. si uero nigrae sint uenae, niger sanguis effluet. & interulam prae pruritu non sustinet. Hic promptus, est ad iter faciendum & ambulandum, sed prae debilitate crura labascunt, ac ipsum non sufferunt, & sitit uehementer. Hic morbus non minus priore letalis est. diuturnior autem euadit primis diebus non curatus. si uero morbus prolongetur, & ad octauum aut nonum diem duret, in morbum incidit, & morbus & dolor magis premit, & exurgere non potest, & plerique in hoc tempore statim pereunt. ibid. 22. Alius morbus regius. fit quidem a pituita, hyeme autem maxime. & color cutis albus est, & pectora pituita plena, & spuit saliuam, & cum exscreat singultus ipsi oboritur. & album lotium & crassum mingit, & in fundo subsidet uelut fatina. Hic morbus non est letalis, & breni sanatur. ibid. 23. Quibus cutis circumtenditur arida a dura, hi sine sudore moriuntur. Quibus autem laxa & rara, cum sudore pereunt. 6. epid. 4. aph. 24. Cutis circa frontem dura, & circumtenta, & arida, & color totius faciei pallidus, & niger, aut liuidus, aut plumbeus, nulla manifesta causa praecedente, sed ex morbo talis aegrum morti proximum significat. lib. prog. 26. Cutis nimiae humiditas a sudore scilicet. Sudores morbos aegre aut facile iudicandos, item breues aut longos ostendunt.. aphoris. 27. Sudor in genere. Sudorem futurum indicat urina ualde tenuis si densafiat: iam uero factum, spumosa in seipsam considens. Coac. praen. 28. Sudor fluens multus: frigidus maiorem, calidus minorem morbum significat. 4. aph. & 1. de m. 29. Ex sudore horror, non bonum. 7. aph. 30. Sudores pessimi sunt frigidi, & tantum circa caput, & faciem, & ceruicem. lib. prog. 31. Sudores febriles. Sudores optimi sunt & celerrime febres sedant, qui in iudicatoriis diebus fiunt, & febrem perfecte submouent. boni quoque calidi, per totum corpus, & hominem facilius ferre morbum faciunt. qui uero nihil horum faciunt, incommodi sunt. lib. prog. 32. Sudores frigidi, particulares, cum acuta febre mortem significant, cum mitiore uero, longitudinem morbi. ibid. & lib. iud. 33. Sudores febricitantium qui cum guttis fiunt, & euaporant, boni. lib. prog. 34. Sudores milioformes & solum circa * collum fientes, mali. ibid. 35. Sudantes, ex perfrigeratione recalescen¬ * tes, malum. 1. prorrh. 36. Sudor multus in febribus acutis fiens, * malus. ibid. 37. Sudor febricitantibus oboriens, febre non intermittente, malum. moram enim trahit morbus, & multam humiditatem significat. 4. aph. 38. Sudor octaua die in febre continua, ma¬ * lus. 7. epid. 39. Sudores febricitanti si inceperint, boni * sunt tertia die, & quinta, & septima, & nona, & undecima, & decimaquarta, & decimaseptima, & uigesimaprima, & uigesimaseptima, & trigesima prima, & trigesimaquarta. hi enim morbos iudicant. Qui uero non sic fiunt, dolorem significant, & longitudinem morbi, & recidiuas. 4. aph. & lib. iud. 40. Sudores in iudicatoriis diebus fientes, * uehementes, & ueloces, periculosi sunt: nempe qui expelluntur e fronte uelut guttae & aquae salientes, & frigidi ualde ac multi. 7. aphor. 41. Sudor cum febre fiens in acuto morbo, * malus. Coac. praen. 42. In sudore sputa defluentia febricitanti, * leuia sunt. 1. prorrh. 43. Sudor optimus est, qui febrem die iu¬ * dicatorio soluit: commodus item qui leuat. Coac. Cum delitio sudor, letalis. ibid. 45. Sudores alierum affectuum causa prodeuntes. In faucium sonitibus frequentibus, sudores in somnis, boni. 1. prorrh. 46. In lumborum dolore sudor diutinus cum ardore fastidioso ac nauseabundo, malus. ib: Si quid amplius de sudoribus legere uelis, lege supra lib. 2. sect. 5. & seq. 47. Pruriginosae cutis affectiones circa uentrem, nigrorum egestionem significant in acutis, & uomitum grumosum. Pruritus. Coac. praen. 48. Pruriginosa corpora post aluum suppressam in tabidis, mala. ibidem. 49. Quibus pruriginosae puncturae uelut ab urtica per corpus discurrunt, his morbus acutus difficilius submoueri possit. 2. Quiuulnera. prorrh. 50. Impetigines, leprae, uitiligines. Ex impetigine, lepra, & uitiligine alba, siue post tabem, siue ex atra bile fiant: facilius sanantur quae maxime iuuenibus fiunt, & quae recentissimae sunt, & in mollissimis corporis curisque partibus producuntur. 2. prorrh. 51. Herpetes. Herpetes minime omnium ulcerum que depascendo proserpunt, periculosae. uerum difficillime submouentur, quemadmodum cancri occulti. 2. prorrh. 52. Ambustiones. Ambustiones cutis in pedibus rubicundae, quandoque exolutiones significant. Coac. pr. 53. Carnis et cutis morbi. Ex uulnere conuulsio accedens, letale. primum autem de uulneribus, postea de tumoribus & ulceribus Liber 159 44. hac. praen. 54. Ex uulnere bilis uomitus, malum. ibid. 55. Ex uulnere atrae bilis uomitus, letalis. lib. de loc. in hom. 56. praen. 56. Quibus a uulneribus aut alias attenuatis atra bilis aut uelut sanguis niger subierit, postridie moriuntur. 5. aph. 57. Uulnera sanguinem fundentia, exudantia, maligna sunt. sic affecti latenter moriuntur. 2. prorrh. 57. Qui ex uulnere impotentes fiunt corpore, febre quidem accedente citra rigorem, sanantur non autem accedente, syderati fiunt dextra aut sinistra parte. ibid. 58. Si in uulneribus fortibus ac prauis tumor non appareat: ingens malum. 5. aph. & 2. epid. 59. Uulnera ne in uilibus quidem locis negligere oportet: saepe enim & ipsa molestiam exhibent non paruam. 2. prorrh. & de cap.uul. 60. Uulnera magis letalia sunt quae intra carnem inflicta neruos crassos, aut uiscera principalia laedunt. tales enim uel claudi fiunt & ualetudinarii, uel moriuntur. 2. prorrh. & Coac. praen. Particularia autem capitis, thoracis, uentris, uiscerumque ibi contentorum uulnera superioribus libris inuenies suis locis. 61. Tubercula, tumores, abscessus, exteriores. Tubercula maligniora, quae cito disparent. 2. epid. 62. Tubercula extuberantia, & acuta, & fastigiata, & aequaliter maturescentia, & non obdura, & deorsum uergentia, & non bifida, meliora. contraria uero mala. & quanto plus contraria, tanto peiora. 6. epid. Liber. 161 63. Tumores. Tumores laxi, boni: crudi mali. 5. aph. 64. Tumores praeter rationem mali, uelut andronici. 2. epid. 65. Quicunque tumores aluo suppressa cito rumpuntur, malignius est. Coac. praen. 66. Quicunque tumores aluo humecta eleuantur, cum doloribus, malum. ibid. 67. Tumores qui molles & doloris exortes sunt, diuturniores dolorosis sunt. progn. 68. Quicunque tumores ualde dolorosi sunt, & duri, & magni, periculum mortis inducunt. ibidem. 69. Abscessus futuri. Abscessus magis expectare oportet his, * qui 30. annos egressi sunt, & tunc expectare abscessus oportet, ubi uiginti dies febris transmiserit. senioribus autem minus fiunt, & ubi multo tempore febres durant. Coac. praen. 70. Abscessum praesagit urina cruda multo tempore manens, aliis signis salutaribus. ibid. 71. Ad abscessum uerti morbum spes est, si quis morbum facile ferat acutum, alio quodam signo salutari apparente. lib. prog. hyeme magis fiunt. Coac. praen. * 72. Abscessum faciet dysenteria, si non ad febres, aut sudores, & urinas crassas dolor decubuerit. de uict. rat. in acut. 73. Abscessus facti. Abscessus in febribus facti si non soluantur ad primas iudicationes, longitudinem morbi significant. 4. aph. * 74. Abscessus si euanescant ac recurrant, sputo non prodeunte, febreque permanente, hortendum est. periculum enim est ne deliret homo, & moriatur. 7. aph. Quiuero abscessus iuxta aures, maxillas, oculos, tonsillas, aliasue partes superiores boni maliue sint, superius ostensum est suis libris & locis. Qui autem in articulis sunt, infra hoc libro docebitur, sect. 95. & sequen. 75. Ulcera in genere. Omnia ulcera circumglabta, rotunda, subcaua, pallida, liuida, mala sunt & difficilis curationis. 2. prorrh. & lib. de fistul. & 6. epid. & 4. aph. 76. Ulcera curabilia, imparibus diebus magis inflammantur. 4. de m. 77. Ulcera pallentia, lentis colorem referentia, & quibus cutis diffringitur atque labia, aegre persanantur. 2. epid. 78. Ulcera si repurgentur pure albo, celerem curationem indicant. si uero in saniem uertantur, maligne habent. lib. iud. 79. Quibus in ulceribus tumores apparent, non ualde conuelluntur, neque insaniunt. tumore autem subito euanescente, si in posteriore parte fiat, conuulsiones & tetani accidunt. sin in parte anteriore; maniae, aut dolores laterum acuti, aut suppuratio, aut dysenteria, si rubicundi tumores fuerint. 5. aph. 80. Ulcera quaecunque annua fiunt, aut diuturniora, necesse est os abscedere, & fistulas fieri. 6. aph. S1. Quodcunque ulcus ex inflammatione tumidum non sedatur, dum alia quae simul inflammatione tumidum non sedatur, dum alia, quae simul inflammari ac tumescere coeperunt, sedantur, etiam hoc non coalescere peticulum est. lib. de ulc. 82. Ulcera hydropicorum aegre curantur. 6. aph. 83. Ulcuscula in debilibus erumpentia, letalia. de loc. in hom. 84. Ulcera liuida in debili enata, letalia. ibid. 85. Ulcus in perituro aegro & debili liuidum aut siccum, mortis imminentis signum. lib. prog. & Coac. praen. 86. Quod uero locos attinet: subalares difficiliores curatu sunt. & laterum mollitudines, & femora. nam & morae in ipsis fiunt, & recidiuae. ex articulis periculosissima sunt ulcera magni digiti, & praesertim pedum. ex carnibus; gingiuarum penisque caro putrefacta cito perit. 2. pror. Pustulae articulorum, uide infra hoc in libro, sect. 102. 87. Quod uero aetates attinet: tubercula suppurata & strumosa plurimos pueros occupant, & facillime ex ipsis liberantur. senioribus uero pueris & adolescentibus minus quidem oriuntur, uerum difficilius curantur. Uiris quidem talia tubercula atque ulcera non fiunt, sed ceria horrenda, & cancri occulti submersi, & ex pustulis nocturnis herpetes, donec sexaginta annos impleuerint. Deinde autem nihil talium, sed cancri occulti & summas partes comedentes, & commoriuntur. ibid. 88. Ulcera specialia. Ab erysipelate putredo aut suppura tio, malum. 7. aph. 89. Erysipelas. Erysipelas extra diffusum si intro reuertatur, malum. & contra 6. aph. & Coac. praen. 90. Herpes. Herpetes minime omnium ulcerum periculosi. in omnibus autem talibus febrem superuenire una die confert, & pus quam albissimum ac crassissimum. 2. prorrh. 91. Noma. Nomae letalissimae sunt, quarum putredines profundissimae, nigerrimae, siccissimae, & nigricantem emittentes sanguinem. albae uero & mucosae putredines minus quidem occidunt, magis autem reuertuntur ac diuturniores fiunt. ibidem. 92. Canceri Corruptio ossis aut nerui. Quibus cancri occulti, eos non curare melius est. curati enim citius intereunt. non autem curati diu perdurate possunt. 6 aphoris. & 2. prorrh. 93. In profundis omnibus atque nigris putredinibus, commodat & corruptio ossis, aut nerui, aut amborum. nam sic in corruptionibus pus multum fluit, & putredines soluit. 2. prorrh. 94. Fistula. Fistulae difficillimae sunt, quae in cartila ginosis & excarnibus locis sunt, & cauae sunt, & procedunt, & sanie manant semper, & caruncula in osculo ipsis inest. curatu autem faciliores, quae & recentes sunt, & in mollibus & carnosis & non neruosis partibus existunt. Coac. praen. Hactenus de cutis carnisque totius affectibus dictum est: nunc superest de articulorum & unguium & ossium malis tractatio. * 95. De articulorum abscessibus & doloribus. Quibus febres sunt longae, iis tumores uel dolores in articulis fient. 4. aph. 96. Si febricitans uel utitur uel usus est pluribus cibis, huic uel tubercula uel dolores in articulis fiunt. ibid. 97. Quibus ab initio aluus turbatur, urinae uero paucae sunt, & progressu temporis siccata aluo urina tenuis redundat: his abscessus fient ad articulos. Coac. praen. * 99. Lassitudo summa in febribus, abscessus ad articulos & praesertim ad maxillas praesagit. 4. aph. * 100. Abscessum ad articulos faciet dysenteria sedata, si non febres aut sudores, aut urinae crassae eruperint: atque dolorilline decubuerit. iudic. * 101. Ab articulorum abscessu liberat urina multa & crassa, exalba prodiens, qualis in febribus laboriosis quarta die quibusdam fieri incipit. 4. aph. 102. Qui circa articulos rubicundas in superficie pustulas habent, insuperque rigorem, hi circa uentrem & inguina rubefiunt, & moriuntur. Coac. praen. 103. Abscessus ad inferiores articulos his fiunt quibus circa praecordia inflammatio est. ad supernos uero, quibus praecordium molle & doloris exors, & ubi per tempus aliquod difficulter spirauerint, & citra manifestam causam cessauerint. Coac. praen. & 2. prorrh. 104. Articulorum durities, malum. 6. epid. 105. Arthritis. Quicunque senes circa articulos callos tophaceos habent, & aerumnose uiuunt, & aluum siccam habent, illi sani fieri nequeunt humana arte, quantum ego noui. sanant tamen hos optime dysenteriae, & aliae per inferna colliquationes. Qui uero iuuenis est, & circa articulos callos nondum tophaceos obtinet, & laboris amans est, & aluum facilem habet, hic sane in medicum ualde intelligentem incidens, sanus euadere queat. 2. prorrh. 106. Morbus articulatis a bile factus breuis fit & acutus, non autem letalis. lib. aff. 107. Quibus adhuc infantibus profundae suppurationes circa brachii caput fiunt, omnes galeancones efficiuntur. & siue secti fuerint, siue usti, siue sua sponte ipsis eruperint, aegre in totum conualescunt. lib. de artic. 108. Sciatica. Molestus quidem dolor coxendicis, sed non letalis. lib. aff. 109. Polor coxendicis fortis, tussim soluit. 2. epid. 110. Partium supernarum dolores soluit coxaedolor. ibid. & 7. epid. Iii. Coxarum dolor febrem ardentem sol¬ * uit. de dieb. iud. 112. In coxendicum morbo humores in articulo condensati, uix aut ne uix quidem curantur. de int. aff. 113. Ad coxam abscessum & dolorem futurum & in febre & sine febre, significat urina cruda multo tempore manens, aliis signis salutaribus. Coac. praen. 114. Abscessus cruralis. Abscessus ad crura in periculosis pulmonum inflammationibus, omnes quidem commodi sunt. optimi autem sputo purulento pro flauo euadente. Alias uero periculum est claudum fore hominem, atque multum molestiarum exhibitura res est. ibid. 115. Podagra. Podagrici morbi in 40. diebus ab inflammatione liberi sedantur. lib. iud. 116. Podagrae causa quanto magis in tenuioribus uenulis fuerit, & in plurima corporis necessitate constitutis, & in ossibus neruisque multis & densis: tanto sane debilior est morbus, & qui aegerrime depelli possit. lib. aff. 117. Longus est podagrae morbus, sed non per se letalis. ibid. 118. Grauissimi & periculosissimi sunt digitorum abscessus, dolores, ulcera, & praesertim pedum. 2. prorrh. 119. Mulier ante menses deficientes, puer ante Ueneris usum, eunuchi item podagra non laborant. 6. aph. 120. Podagra in iuuenibus labotum studiosis, & alui lubricae, curabilis. 2. prorrh. 121. De articulorum luxationibus & fracturis. Quicunque a natiuitate mutili fiunt, plerique ex his curabiles sunt, nisi ualde magna emotio facta fuerit, aut etiam adultis & praeauctis iam pueris contigerit. lib. de fr. Luxatio. & artic. 122. Articuli excidentes aut luxati, quo plus luxati aut elapsi fuerint, tanto difficilius reponuntur: & contra. ibid. 123. Ubi articulorum & ossium discessus diuturnus est, ut reponantur exigua spes restat, periculi autem multum. Nam si quis non reponat, stultae plebeculae artis expers uidebitur: si uero reponat, aegrum propius ad mortem quam sanitatem perduxerit. ibid. 124. Quo maior articulus, eo difficilius reponitur. lib. de artic. 125. Recentes humeri luxationes citius incidunt, quam quis putare possit. sed & ueteres quoque cito reponuntur, nisi caro in acetabulum deueniat. ueruntamen & ita mihi inueteratam brachii luxationem reponi posse uidetur. Quid non n. nouit iusta molitio? uerum ne iterum pro consuetudine facile excidat, periculum est. ib. 126. Clauicula luxata, cito reposita coalescet. de fr. 127. Uerticula spinae quibuscunque morbis in gibbum trahuntur, ut soluantur fieri plerunque non potest. ibid. 128. Sispina usque in uentrem interne luxata fuerit, nulla arte aut machina repelli possit, uiuis hominibus. Cur igitur hoc scribo inquis? sane quia nonnulli putant se hominem ita affectum curasse, spinamque sua sponte iterum sanescere nulla repositione indigentem. Quippe ignari multi sunt, & lucro hoc habent, quod ignorant. persuadent etiam aliis, cum tamen ipsi pessime falluntur. lib. dem. 129. Quibuscunque spinae uerticula intro obliquantur, ita ut alia ab aliis multum distent, letale signum. sed si superstites euadant, profluam magis semper habent urinam, & cruribus impotentiores & torpidiores fiunt. de artic. 130. Quae in repandum emota sunt circa spinam, letalia sunt & noxia. Quae uero in gibbum, innoxia, quantum ad mortem. sed urinae suppressionem & torporem inducunt. ibid. 131. Ossa circa cubiti flexuram molestiora sunt, quam quae circagenu, & difficilius reponi possint. luxantur quidem minus quam illa, uerum difficilius reponuntur ac coaptantur: insuperque magis inflammantur, & callum acquirunt. ibid. 132. Quibuscunque a coxendicum morbo diu uexatis coxa excidit, his crus tabescit, & claudicant, si non usti fuerint. 6. aph. 133. Humoribus in coxa condensatis, difficilis coxae repositio est. dem. int. 134. Luxationes & emotiones ossium circa genu, multo mitiores sunt illis, quae circa cubitum. lib. de art. 135. Ossium circa genu luxatorum repositiones non sunt difficiles. ibid. 136. Genu luxatum in posteriorem partem, femoris & tibiae minutionem parit. si uero intro, ualgiores fiunt, cum externarum partium imminutione. si uero extra, magis uari ac detorti, minus autem claudi. ibidem. 137. Quibus dum in utero sunt crus fuerit extra luxatum, aut dum adhuc augescunt, aut etiam prae morbo, plurima hi diligentia opus habent. si enim neglecti fuerint dum infantes sunt, inutile penitus & languidum euadit crus, & carnes totius corporis magis minuuntur: minus autem multo his minuuntur, quam quibus intro excidit. ibid. 138. Tibiae ossa post luxationem recte curata, in 40. diebus corrobotantur. defract. 139. Quibus tibiae ossibus luxatis ac ulcere superinducto, articuli pedum omnino eminent, siue intra uergant, siue extra: tales non reponete melius est. certo enim morietur homo. ibid. 140. Os pedis luxatum, eadem die, aut postridie, aut tertio ad summum die reponi debet. quarto enim recrudescere solet. post decem uero dies repositum, uix continetur. ibid. 141. Quibus facto saltu e supernis, calcaneinnitentes se ita firmarunt, ut ossa disparata sint, & uenae humores effuderint, & nerui contusi sint: si grauiter haec acciderint, periculum est, ne corruptione accedente per omnem uitam affligantur. ibid. 171 Liber. pendice, nisi rursus incidat, attenuatur progrefsu temporis & coxa, & femur, & tibiae pars luxationi opposita. ibid. 143. Digitorum ossa post luxationem recte curata, 40. diebus confirinantur. ibidem. 144. Fractura ossium. Omnia ossa quae franguntur, minus noxia sunt: quam si ossibus non fractis uenae & nerui alicuius momenti iuxta positi contundantur. ibid. 145. Quibus os brachii fractum est, iis curatum corrobotatur quadraginta maxime diebus. ibid. 146. Quandoque brachii caput iurta appendicem frangitur, longe mitius est noxis circa cubiti gibbum contingentibus. ibid. 147. Si externa parte, uel magis si interna ossa brachii ita promineant, ut uenarum extensiones uulnerentur, letale. ibid. 148. Cubiti os fractum corroboratur maxime 30. diebus. Tamen sic natura a natura, aetas ab aetate differt, ut certi aliquid statuere de certo die non liceat. ibid. 149. Clauicula omnino caulatim fracta, curatu facilior est. si uero oblonge, difficilius sanatur. multaque in his contingunt aliter, atque quis existimaret. ibid. 150. Quibus fractum femoris os extra eminens, uenarum extensiones uulnerat, letale. ibidem. 151. Quibus fractis aut ex uulnere uel in tibia uel in femore ossibus, aut neruis exolutis qui his communicant, aut ex negligenti decubitu calcaneum fuerit denigratum: his maxime fiunt recrudescentiae. corrupto uero calcaneo saepe accedunt febres acutae, singultuosae, mentem percellentes, citam mortem inducentes, & uenarum sanguifluarum liuores. ibid. 152. Tibiae ossa fracta si recte curentur, in 40. diebus consolidantur. ibid. 153. Ossis inferna pars eminens, minus superna periculosa. ibid. 154. Ossium circa tempora dissectiones, fracturae, & dissectiones, conuulsionem accersunt. 2. prorrh. 155. Quibus ossa fracta fuerint, his septi¬madie febres; si uero calidius fuerit tempus; etiam citius: si uero magna fuerit fractura, e uestigio aderunt. 7. epid. 156. Ossium resectiones, plerunque innoxiae. de artic. 157. Ossis rupturae cura neglecta, periculosa. de cap. uul. 15 8. Ex ossis denudatione ignis sacer, malum. 6. aph. 159. Abscessus ossis ex corruptione, malus, sed necessarius in ulceribus longis. 6. aph. 160. Ex osse aegrotante caro liuida, malum. ibid. 161. Unguium effectus. Ungues in tabidis incuruati, malum. Coac. praen. 162. Digiti & ungues ad corporis grauitatem liuidi facti, mortem in propinquo esse significant. si uero penitus nigrescant, minus perniciosi sunt liuidis. Coac. praen. Finis libri octaui. De Nonus. 174 Et Symptomatis Solis Uirilibus, Atque solis muliebribus, tam acutis quam non acutis: Liber nonus. 1. Uiriles morbi & symptomae. Praeputium penis dissectum non coalescit. de m. & Coac. praen. & 5. aphoris. 2. Testes & pudenda reuulsa, dolores fortes significant, & periculum letale. lib. progn. & Coac. praen. 3. Ad testem dolor fortis irruens, tussim siccam soluit. 2. epid. 4. Testes affectos habentes tussim siccam tussient. 5. epid. 5. Testium tumores febrem ardentem soluunt. lib. iud. 6. Uarix ad sinistrum uel dexterum testem ortus, uocis gracilitatem tollit. 2. epid. 7. Quibus testes execti sunt, neque calui fiunt, neque podagrici. 5. & 6. aph. 8. Semen uiri graueolens si fuerit, mulier non concipit. 1. de m. m. 9. Quibus uiris uenae secundum aures incisae sunt, his semen infoecundum redditur. lib. de genit. & de loc. in hom. 10. Quorum uirorum ad faeminas cupido parua est, ob nimiam corporis humiditatem, uentris mollitiem ac frigiditatem: quietiam ex continua equitatione lassantur, uel otio liberaliore utuntur, effaeminati fiunt & infoecundi, ueluti Scythis accidit. lib. de aer. loc. & aq. 11. Uiri corpore rariore, densiore, frigidiore, uel calidiore praediti quam oportet, semen infoecundum obtinent. 5. aph. De Solis muliebribus morbis. 12. Mammarum affectus. Mammae suppurantur, quibus puellis uterum gestantibus erectae ceruicis spiratio contingit. Coac. praen. 13. Mammae quo solidiores, eo sanior est foetus. 2. epid. 14. Mammae graciles fiunt iis, quae corrupturae sunt foetus. 5. aph. & 2. epid. & 2. dem. m. 15. Mammarum altera gracilis facta, abortum praesignificat. 5. aph. 16. Quibus mammarum dolor ex febribus fit, sputatio cruenta non feculenta oborta, soluit dolores. Coac. praen. 17. Mammarum & uentris in praegnantibus ante octauum mensem collapsus, malum. 1. de m. m. 18. Si mammarum papillae, & rubor pallidus fuerit, malum. 6. epid. 19. Mammarum tumor febrem ardentem soluit. lib. iudic. 20. Ex mammarum ablatione suffocatio, malum. de gland. 21. Mammas tumidas & magnas habere, conceptionis futurae spem facit. Coac. praen. 22. Quibus ad mammas sanguis colligitur, insaniam significat. 5. aph. 23. Ex mammis lac fluens uterum gestandi, debilem foetum significat. ibid. 24. Quibuscunque in mammis aut alias cancri fiunt occulti, eos non curare melius est. Si enim curantur, citius moriuntur. si uero non curentur, multum tempus perdurant. 6. aph. & 2. pror. 25. Cui mulieri menses deficiunt sine febre, * & mammae eleuantur, factae conceptionis spes est. de nat. mul. & lib. de carn. De uteri morbis. 26. Dyscrasia simplex. Uterus nimis calidus, frigidus, humidus, siccus, sterilitatem facit, 2. prrorh. & 5. aph. 27. Hiatus. Uterus nimis hians aliquando mortem ( si ob nimium menstruorum fluxum fiat ) semper sterilitatem facit. de nat. m. & lib. de steril. 28. Obstructio. Obstructio & conclusio uteri mensium suppressionem & sterilitatem procreat. de steril. 29. Si in uentre conceperit cui ante os uteri conclusum fuit, semper euadet sana: & omnia ipsi ex animi sententia, etiam ad ornatum accedent. 2. de m. m. 30. Distortio. Distortio & obliquitas uteri difficulter cedunt: & plerunque sterilitatem inducunt. 2. de m. m. 31. Leuitas, asperitas. Quibus uterus aut laeuior aut asperior fuerit, quam naturae ferunt leges: rato haefoetum edunt, quibusdam tamen contingit aliquando. si probe curentur, spes partus adest. 1. de m. m. & de steril. 32. Localis error. Uteri locum suum saepe sursum, deorsum, & ad latera mutantes, concipere forte possunt, sed plerunque non diu retinent. ibid. 33. Phlegmone. Inflammationes & uulnera uteri letales: & paucae effugiunt. Inflammationes uero effugere possunt, si concipiant, uel optime purgentur. caeterum morbus est periculi plenus, & paucae effugiunt, nisi optime curatae. de nat. m. & 1. & 2. de m. m. 34. Erysipelas. Si praegnantem inuaserit uteri erysipelas, occidit. sin minus, medelam adhibere oportet. caeterum & sic quoque paucae effugiunt. de nat. m. & 2. de m.m. 35. Hydrops. Hydrops uterinus praegnanti accidens, foetum enecat. & aqua cum foetu effluente moritur aegrota. I. de m. m. 36. Si in hydrope uterino subcruentum quid & saniosum mordens una effluat, semper debilitatem, aliquando mortem infert. 2. de m. m. 37. Si hydrope uterino correpta pepererit, salua erit. nam in purgamentis materia morbi effunditur. de nat. m. & 1. & 2. de m. in. 38. Scirrhus. Si scirrhus uterinus in cancrum abeat, sanari nequeunt; sed pereunt ex hoc morbo. si uero arceatur, & mollitoriis cedat medicamentis, & menses effluant, curabitur. 2. de m. m. 39. Uterina durities acute dolorosa, perniciosa. Coac. praen. 40. Mola. In mola uteri, si una caro generatur, mulier omnino perit. si plures, erumpet ipsi per pudendum sanguis multus carnosus: & si moderate fluat, euadet: sin minus, a fluxu correpta moritur. si magna uero sit caro illa & ad annos aliquot prognata, hanc ne curato, uel saltem cum praedictione. I. de m.m. & de steril. 41. Uleus. Ulcera uteri superficiaria nisi cito & accurate curantur, periculosa: tum propter uteri cum nobilioribus membris sympathiam, tum quod in teneris & subtilis sensus partibus collocatur, & in cauitate neruosa. Quae uero in eiusmodi sunt locis ulcera, cito augescunt, & breui putrescunt. nisi tamen curentur, semper sterilis euadet. 1. de m. m. & de steril. 42. Quae a menstruis acribus ulcera excitantur, plerunque neque deformia, neque magna, neque purulenta, neque graueolentia sunt. & non moriuntur iis affectae, sed praegnantes tamen esse non possunt. 1. de m. m. De uteri symptomatibus. 43. In febribus horrores, lassitudines, capitis grauitates, colli dolores, menses extrudunt. Menstrua futura. Coac. praen. 44. Capitis concussiones, aurium sonitus, & si iuxta spinam ardor & dolor consequatur, mulieri menses deducunt. ibid. 45. Mensium tempus commodum Mensium quantitas non naturalis. Menses commodi sunt, qui ad circuitum respondent. de nat. mul. N 179 Liber. 46. Item in principio conuulsionis febre non accedente, & in uertigine, atque oculorum caligine menses prouenire commodum est: soluunt enim morbum. 5. aph. 46. Quantitas mensium duarum heminarum Atticarum quantitatem superans, malum. 1. de m. 47. Cui menses nimii profluxerint, haec in omnem corporis afflictionem incidere procliuis est. praesertim febrem, nauseam, cibi fastidium anxietatem, debilitatem, gracilitatem, lumborum dolorem. & nisi tempestiue curetur, omnia haec magis affligent, & periculum est ne sterilis fiat, aut a temporis & morbi taedio uexata in alium deueniat morbum ex quo moriatur. 1.de m.m. 48. Cui pauciores menses exierint quam oportet, haec cito atque debite curata, sana erit. sed morbus septimestris aut longior factus uel letalis erit, uel claudam uel impotentem fecerit mulierem, uiduis & uirginibus frequentius accidit. si uero incidat in partum nondum expertam, diuturnior illi sed minus dolorosus euadet. ibid. 49. Menses non supprimi commodum est. nam ex talibus comitiales fiunt morbi, & uentris subductio diuturna, & haemorrhoides, & ad pedes lumbosque dolorose distentiones, strangulationes, suppurationes, uariique praeterea morbi. Coac. pr. 50. Color & substantia non naturalis menstruorum. Quibus menses decolores, aut uariegati, nec eadem ratione sempet fiunt: morbum, nisi optime purgentur, portendunt. 5. aph. 1. Quibus menses cedunt multi sanguinis grumorum instar, & radunt terram uelut acetum, & mordent ubicunque mulierem contigerint, malum. uteros enim exulcerant. 1.de m. m. 52. Nonnullis mulieribus bimestria menstrua in uteris existentia multa ad pulmonem rapiuntur, & ibi purulenta fiunt: has possibile non est superesse. ibsd. 53. Fluxus muliebris. In fluxu muliebri conuulsio & animi deliquium, malum. 5. aphor. 54. Fluxus albus. Fluxus albis mulierum multiplex conspicitur. Nam aliis aliquando fluit uelut alba asini urina, & in facie tumores albi apparent, & inferiores palpebrae tument, & facies arcuata, & oculi hydropiformes splendorem speciemque bonam amittunt, & lacrymosi sunt, & hebetes, & cutis corporis alba & pustulosa fieri incipit, & uenter imus tumescit, & in maxilla pustulae paruae, rubentes, aquosae, & malignae nascuntur, & in cruribus tumores laxi, & os saliua completur. Et stomachi ieiuni mordent, aut uomunt acidam aquam; & ad accliuem locum ascendentes cito anhelant, & strangulantur, & crurum perfrigerationem atque impotentiam sentiunt: & in ore feruida ac superficiaria ulcera se monstrant; & uterus nimis aperitur, osculoque incumbit grauis, instar plumbi, & dolores per femora incidunt, & omnia inferiora membra perfrigerantur, & plantae pedum torpent, atque ingredi non possunt. Tales difficile est a morbo liberare, sed cum ipso commoriuntur, nisi casus aliquis spontaneus forte illapsus ipsas N ii liberarit. si in uentre conceperint, seruari queant; sin minus: reuertitur morbus, & reuertendo perimit. senioribus autem accidens & mensium per aetatem expertibus, his uteri computrescunt. perpaucae ex quacunque aetate effugiunt. 2. de m.m. 55. Fluxus flauus. Fluxus flauus nonnullis mulieribus fluit, uelut ex ouo uitioso multus ac graueolens, & uterum inflammat, & dolorem in lumbis & inguinibus facit. & prodeuntia multa sunt, & nisi liberentur, celeriter defluentia. temporis quoque progressu, qui supersunt, humores putrefacit. Rigent etiam ita affectae, & tandem uelut a carnibus assatis humor defluit, & tum febres una * fiunt fortissimae. Tales paucae euadunt, plurimae moriuntur. 2. de m. m. 9. Fluxus ruber. Quibus ruber fluxus qualis sanguis uictimae recens mactatae cum grumis pellucentibus exit, cum febre, dentium fremitus, pudendorum, pubis, hypochondriorum, lumborum, tendinum, uentris, pectoris, scapularum & fere totius corporis dolore, & impotentia, & pusillanimitate, & colore mutato, & uentris inflatione, aut attenuatione, duritie, aut dolore ulceratiuo, pedumque tumore atque inflatione: talibus morbus debilis & letalis esse uidetur, paucaeque ab ipso effugiunt. 2. de m. m. 60. Quibusdam mulieribus ruber fluxus ualde multus profluit, & grumi excidunt, & dolent clauiculis, & tendinibus, & corpus ipsis torpet, & crura perfrigerantur.. 182 guinis tanta est copia, ut per nares effluat, & sudor multus diffunditur, & stomachus mordetur, & perfrigeratur, & febris accidit e bile me¬ * raca & pruriginosa. Aliquando etiam sannonus & una eademque die saepe rigent, & rursus sudant, & aliquando a supernis partibus, aliquando ab infernis conuulsiones incidunt. & ad inguina dolores acuti fortes irruuut, uel partus dolores. Quandoque etiam urinae stillicidium adest, & os siccum est, & lingua exasperatur, & digiti pedum magni contrahuntur, & ad suras semper cum femore distenduntur, & lumbi dolore uexantur, & manus impotentes fiunt, & uarie antrosum ac retrorsum conuulsiones oriuntur. Tales autem mulieres tandem uiolenter pereunt. ibid. 61. Suffocatio. Mulieri ab utero suffocatae, sternutatio, accedens, bonum. 5. aph. 62. Strangulatis ab utero conuulsiones antea non cognitae faciles sunt: uelut etiam Dorcadi. Coac. praen. 63. Conuulsiones ab uteri suffocatione fortes, mali. ibid. Signa procliuitatis ad concipiendum. 64. Conceptio. Ex mulieribus paruae ad concipiendum praestant maioribus, tenues crassis, albae rubicundis, nigrae liuidis. Quae item uenas conspicuas magis habent, meliores sunt quam quibus non apparent. Quibus item menses ordinati N iii sunt, substantiam, colorem; modumque naturalem seruantes, foecundiores sunt, uterum quoque sanum esse oportet, & siccum, & mollem, & recta positum. Mammae quoque tumidae & magnae, semper bonum. senioribus uero carnem uberiorem habere, malum. 2. prorrh. Signa non futurae conceptionis. 65. Quae frigidos, spissos, uel praehumidos uteros habent, non concipiunt: extinguitur enim in ipsis genitura. & quae sicciores habent, non concipiunt, quia alimenti defectu corrumpitur semen. sic & propter corpotis taritatem spiritus foras dissipatur, ita ut genituram transmittere nequeant. sic propter spissitudinem humor non exit foras, & propter uteri frigiditatem non calefit, aut propter nimium calorem non adolescit. 5. aph. 66. Si uterus fuerit retractus, pronus, auersus, conclusus, euersus, complicatus, debilis, obstructus, nimis hians, laeuis, exasperatus, crassus, tenuis, exilis, gracilis, tumefactus, fixus, commotus, agglutinatus, distortus, occallescens, exulceratus, corruptus, loco naturali motus, fissus, mensibus nimiis paucioribusue impeditus, si purulentus, uel medicamentis aut fluxu non naturali deprauatus: Tales non concipiunt. Quare mulieres mirari non oportet. si coeant quidem saepe, non autem patiant. de nat. mul. & 1. & 2. de m. m. & lib. de steril. 67. Si scire uelis an mulier conceptura sit nec ne, uestibus circumtectam subter suffito, & si odor per corpus ire uideatur ad nares & os usque, ipsam non sua culpa sterilem esse scito. 5. aph. 68. Caput allii integrum derasum uteris apponito: postridie mulier digitum immittat, ac contingens consideret. & si quidem olueritur inde os, bene habet & concipiet, sin minus, rursus apponat. uel netopum modicum lana inuolutum apponat, & faciat eodem modo: de nat. m. & 1.de m.m. 69. Item butyrum & lac mulieris masculum alentis bibendum dato, & si eructaueris concipiet. Anisum quoque, in aqua, tenuissime tritum bibat, ac dormiat. & si quidem pruritum circa umbilicum senserit, tum concipiet, sin minus, non. Quinetiam cuicunque mulleri a subdititiis non ualde fortibus dolores ad articulos procedunt, & dentes una strident, & uertigine afficiuntur, & oscitant: huic sobolis futurae maior est spes, quam cui nihil horum contigerit, 1. de m. m. & lib. superfoet. 70. Cum muliet a mensibus aut medicamentis recens purgata fuerit, & stomachus uteri recte habet, lauetur, & caput fricetur, & nihil omnino illinatur. postea linteo inodoro loto, capillis circundato, reticulo loto nihil olente deliget, linteo primum supposito. deinde ubi galbanum ad ignem aut solem calefactum subdidit, quiescat. postea mane exoluto reticulo & linteo, caput suum alicui olfaciendum exhibeat, & si probe purgata fuerit, olet: sin minus, non olet, uerum haec a cibis abstinens faciat. si uero non foecunde apposueris, nunquam olet, neque purgata, neque alias, & si praegnanti apposueris, neque sic olebit. Quae uero saepe concipit, & foecunda est ac sana, ei si apposueris, etiamsi non purgaris, olebit ipsius uertex, alias uero non. lib. desteril. & superfoet. 71. Mulieres praeter naturam crasse non concipiunt prius, quam attenuantur. ti etiam nec illae, quibus os uteri durum est & compressum ab omento, uelalias. 5. aphor. Facta conceptionis signa. 72. Primum semen uiri inter eiaculationem non sensit, & a coitu pudendum madidum non fuit. statim quoque horret, dentibus stridet, articulis conuellitur, torpet, & segnities tum totum corpus, tum uterum in primis accipit. Paulo post menses deficiunt, & ad circuitum non respondent. si uero antea sterilis fuit, repente multi fiunt, & puri ac fortes. Tandem ex seipsis desinunt, pallidaque & tenuis fit mulier, mammae autem augentur. de nat. mul. & lib. de carn. 73. Oculi praegnantibus uidentur distracti & cauiores solito, & quod in ipsis candidum est, ad liuiditatem accedit. quin & maculam ueluti solatem hic illic dispersam obtinent. lib. de steril. & superfoet. 74. Praegnantes fiunt cum uirore pallidae, purus quippe sanguis quotidie ex corpore in uterum destillat, ad foetus augmentationem. cum igitur paucior sanguis in reliquo corpore supersit, necesse est ipsam esse pallidam, & debilem: & cum purior sanguis deficit, ad uterum nempe conuersus, haud mirum, si terram aut carbones, & aliena eiusmodi plurima discupiat. 1. de m. m. 75. Aliquando etiam praegnantes omnes cibos fastidiunt, & orificio uentris mordentur, & saliuam saepe excreant, & uinum odio habent. ibidem. 76. Quae in utero concepit, huic os uteri ita conniuet, ut ne specillum quidem admittat. 5. aphoris. 77. Si mulieri menstrua desierint, sine horrore & febre aduenientibus, & fastidium cibi acciderit, noris eam concepisse, ibid. 78. Praeterea mel & anisum tenuissime trita in aqua diluito, & exhibeto, & dormire sinito. & si exinde tormina circa umbilicum oriantur, praegnans est: sin minus, non. post haec autem bibat farinam, & mel, & origanum, in uino & oleo. lib. de steril. 79. Item lapide rubro, id est terra erythraea, oculos sublinito, & si ingrediatur pharmacum praegnans est. sin minus, non. ibid. Masculae uel foemineae conceptionis signa. 80. Quibus praegnantibus cum bono faciei colore papillae sursum uertuntur, hae masculum plerunque gestant. quae uero maculas solares in facie habent, papillis deorsum spectantibus, foemellam. Quinetiam ex lacte praegnantis & farina pastillum forma, & ad lentum ignem assatus, si comburatur, marem gestat. si uero hiet & diffundatur, foemellam. Item lac praegnantis super folium emulctum contemplare, & si condensetur, masculum sperato: si uero diffluat, foemellam. 5. aph. & lib. de steril. 81. Foetus masculi in dextera uteri parte, foemellae in sinistra plurimum mouentur. 5. aph. 82. Quando foetus tertio mense mouere incipit, plerunque masculus est: sin non ante quartum, foemella. de nat. puer. Bona atque mala praegnantium symptomata, & primum, de abortu, & foetu imbecillo. 83. Quibus in utero habentibus circa septimum aut octauum mensem subito mammarum & uentris plenitudo collabitur, & ubera gracilescunt, & lac non apparet, his dicendum est foetum uel mortuum esse, uel cum debilitate maxima superfuturum. 1. de m. m. 84. Mulieri grauidae si mammae subito extenuentur, abortit. 5. aph. 85. Mulieri grauidae si altera mamma extenuetur, si gemellos ferat, alterum abortit. & si dextera mamma gracilescat, marem: sin sinistra, foemellam. ibid. Uide alia do mammis supra hoc lib. sect. 1. & seq. Nonus. 188 86. Quae foetus sunt corrupturae, iis lac copiosum effluit, & mamtuae extenuantur: contra uero si durae fiant, dolor aut mammas, aut coxas, aut oculos, aut genua infestabit, nec foetum corrumpunt. 5. aph. & Coac. praen. 87. Quae praeter naturam extenuatae sunt, si in utero ferant, secundo mense antequam crassescant, abortiunt. 5. aph. 88. Mulier uterum ferens, secta uena abortit, eoque magis, quo sit foetus grandior. ibid. 89. Mulieri uterum ferenti si aluus multum profluat, periculum est ne abortiat. ibidem. 90. Quaecunque grauidae a febribus capiuntur, & uehementer absque manifesta causa extenuantur, hae difficulter & cum periculo pariunt, & ne abortum faciant. periclitantur. ibid. 91. Spiritus qui cum suspiriis extra feruntur, & colliquatio praeter rationem, in uterum gestantibus abortum facit. 2. prorrh. 92. Quae suspitiosum in febribus efferunt spiritum, aboriunt. ibid. 93. Si mulieri grauidae menstruae purgationes profluant, impossibile est foetum sanum esse. 5. aphoris. 94. Signa foetus uiuus uel corrupti. Foetus ex matris sanitate uel bene uel male habet. de nat. puer. 95. Puer septimestris aliquando uiuit: octimestris nunquam. de septim. & octim. 96. Si praegnans partui uicina sit, & oculos cauos habeat, & facies intumescat, & ipsa tota itemque pedes tument, ut uelut leucophlegmaticauideatur, & habeat aures albas, & summum nasum album, & labia liuida, ea ipsa aut mortuos pariet, aut praue uiuos, & non uitales, & exangues, & morbosos. aut prius peperit non uitales. de superfoet. 97. Mulierem utero ferentem ab acuto aliquo morbo corripi, letale. 5. aph. & periculum est abortus. ibid. 98. Si mulieri grauidae erysipelas in utero accidat, letale tum mulieri, tum foetui. ibid. 99. Si suffocatio repente accidat praegnanti, duo foetum affligunt; pituita grauans & frigefaciens uterum, atque loci alienitas. quare nisi curetur, periclitabitur foetus, & mulier suffocabitur. 1. de m. m. 100. Si quoque mulieri in utero habenti caput pituitosum fuerit, & pituitam aerem in uentrem demiserit, & febrem induxerit, & palpitationes primum debiles deinde acutiores, & cibi fastidium & impotentia corripiant, periculum est ne breui foetus corrumpatur. sed & mulier in periculum ueniet non curata. si uero curetur, utpote fluido uentre existente, statim quidem constringere oportet. sunt quoque multa alia pericula de quibus abortus fit. Nam si mulier in utero habens acute aegrotarit, aut debilis fuerit, aut onus leuarit, aut saltarit, aut percussa fuerit, aut cibum negligat, aut animo delinquat, aut plus aut minus edat bibatue quam oportet, aut timeat, aut consternetur, aut uociferetur, aut intemperanter uiuat Ueneri indulgens, foetum corrumpet. sed & ipsi uteri naturas quasdam abditas & tacitas & proprias obtinent, quibus abortum faciunt. Nempe cum sint natura flatuosi; densi, maiores uel minores aequo. & si quoque in utero habens uentrem aut lumbos doleat, periculum est, ne pelliculis, quae ipsum continent, disruptis, abortiat. Sunt etiam quae foetus corrumpunt, si acre quid aut amarum edant, aut biberint, praeter consuetudinem dum adhuc paruus intus est foetus, qui si iam tenellus aliquid praeter morem patiatur, expirat, & si acre quid aut amarum sugit, necesse est illi turbari uentrem, dum adhuc paruulus est. percipiunt enim & concitantur, fluxione e uentre secedente, ipsi uteri. Praeterea si praegnans nimis laborauerit, uel uentrem nimis habeat distentum conclusumque, etiam sic corrumpitur foetus a labore calfactus, & a uentre pressus. plerique dum parui sunt, debiles sunt: quidam uero etiam magni corrumpuntur. Si etiam icterus praegnanti acciderit cum doloribus fortibus, & urina acris, & purgatio superuenerit biliosa, plane timendum foetum debilem fore, & abortum praesagit. 1. de m. m. 101. Praeterea si acetabula pituita repleantur, foetum ubi fortior factus fuerit corrumpit uterus. de nat. mul. 102. Si mulier praegnans ualde pituitosa fuerit, grauis est hic morbus, & tam mulieri quam foetui periculosus. 1. de m. m. 103. Quare non oportet mirari mulieres, quod inuitae corrumpunt foetum. Nam custodia & scientia multa opus est, ut in utero saluum gestent foetum, & nutriant, ipsaeque a partu saluae euadant. ibid. 104. Si quoque in uentre habuerint, & apparuerint menses, aut abortus fit, aut foetus nascitur morbosus. ibid. & de nat. puer. 105. Alia pragnantium symptomata. Corruptiones foetus grauiores sunt quam partus, & magis dolorificae. Non enim fieri potest ut citra uiolentiam foetus corrumpatur, siue pharmaco, siue potu, siue cibo, siue pessario, aut aliqua alia re. uiolentia uero omnis est mala. in huiusmodi quoque corruptionibus periculum est, ne uteri inflammentur, aut exulcerentur, quod est summe periculosum. 1. de m. m. 106. Quae ante partum iuxta modum bilis sursum ac deorsum erumpentis doluerunt, facile quidem pariunt: uerum si febricitent, maligne habent: tum alias, tum si circa fauces quid uexet, aut aliquod signum in febre malignum appareat. Coac. pran. 197. Aquosa ante partum erumpentia, mala. ibidem. 108. Uterum gestantibus salsuginosae faucium fluxiones, malae. ibid. 109. Ante partum habere rigorem, periculosum. ibid. 110. Uterum gerentibus ex feruido ulcere fluxiones, malum. sed & difficiles sunt praegnantibus tumores circa tenue intestinum, erectae ceruicis spirationem inducentes.. 192 mores gemellorum partum praesagiunt? num & conuulsionem tales tumores faciunt? ibidem. 111. Praegnantes ad manum torpidae, obaridae, sitis exortes, menses multos emittentes, supputantur. ibid. 112. num tales tunonus Torpefactoriae exolutiones difficiles quidem praegnantibus contingunt, non tamen perniciosae. ibid. 113. Aquosi menses ante partum prodeuntes, mali. ibid. 114. In uterum gestantibus salsuginosa significant post partus molestias ex albis mordacibus futuras. singultus in his, malum. ibid. 115. Praegnantibus praecordii dolor, malum. & alui his subeuntes, malum. & insuper rigere, his malum. Dolor uentris in talibus minus malus, si limosa purgentur. ibid. 116. Puerperarum symptomata. Puerperii mox futuri signa haec sunt. Tempus gestationis pene elapsum, frequenter respirare, lumbis propter foetum collidentem dolere. Dolet etiam circa stomachum alias atque alias. si quidem purgatio inceperit, uenter plenus est, ac calore pressus. 1. dem. m. 117. Secundinae cum puero exeuntes, partum facilem efficiunt. de superfoet. 118. Praegnans si coitu non usa fuerit, facilius liberabitur. ibid. 119. Si mulieri in utero habenti & iam parturienti difficultas oboriatur: omnino obliquus aut in pedes procedit puet. Optimum autem est in caput procedere. sicut enim si quis in uas olearium angusti oris nucleum immittat, non procliue est extrahere ipsum obliquatum: sic sane etiam mulieri grauis affectio est, ubi foetus transuersus aut obliquus fuerit. difficile est enim exire. graue quoque est in pedes procedere, & saepe aut matres pereunt, aut pueri, aut ambo. est autem & haec magna causa, ut non facile exeat, si mortuus, aut syderatus, aut duplicatus fuerit. 1. de m. m. 120. Purgamenta puerperarum. Si a partu mulier non omnino fuerit purgata, neque per uterum, neque per sedem, neque alias, siue sponte siue arte id fiat: periclitabitur ne liuida fiat sicut plumbum, & in hydropem aut umbilici ab utero eleuationem incidat, & postea circum circa nigrior facta, moriatur. 1. de m. m. & lib. de nat. pu. 121. Si purgamenta effluxerint puerperae sed pauciora quam oportet, uariis corrupta morbis ualde impotens erit. & non curata, clauda uiuet atque impotens. non autem ualde sterilis est hic morbus. 1. de m. m. 122. Si nimia purgamenta fluxerint puerperis, febrem, rigorem, tumorem, cibi fastidium, cruditatem horroremque passae, pallidae tenuesque factae in summam debilitatem incident. ibid. 123. Purgamenta puerpararum ad locos alios translata, nempe caput, thoracem aut pulmonem, statim saepe moriuntur, nisi per os aut nares euacuentur. si uero supra diutius haeserint, uirginei morbi symptomata procreant, & loci tandem illius suppurationem in quo retenta moram fecerunt. Aliquando maniam, dementiam, delirium, faciei ruborem, perpetuam surditatem, tussim, caecitatem, secundum regionem in qua resederint, faciunt. ibid. 124. Purgamenta in grumos uersa, periculo non uacant: uelut etiam secundinae retentae. ibidem. 125. Haemoptoica passio, dolor fortis, alui turbatio, uteri inflammatio, inflatio, exulceratio, puerperis mala. ibid. 126. Puerperae quae paucos menses demittere solebant, ut plurimum sine lacte erunt: & contra. lib. de nat. pu. Finis. Τῷ δυναμένωρυλάξαι ἡμας ἀπταίστους, καὶ ῆσαι καπνώπιεν τῆς δόξης αὐτὸ ἀμώμους ἐν ἀγαλλιάσε, Μόνῳ σορῷ Θεῳ σωτῆρι ἡμὲν δόξα, καὶ μεγαλωσύνη, κράτος, καὶ ἐξυσία, καὶ νῶν καὶ εἰς παίται τοὺς αιωνας. Ἀμέν. O