Uuitestein Seu A Petra Alba, Serenissimae Margaritae ab Austria, Medici, Disceptatio Philosophica de Quinta Chymicorum Essentia. Accessit Alexandri Carerii Patauini Quaestio An metalla artis beneficio permutari possint. Image1 Cum Gratia & Priuilegio Caes. Maiest. Basileae, Per Sebastianum Henricpetri. Illustr. Ac Reuerendis. D. Antonio Perenoto. Gran Uelle. S. R. E. Card. Ampliss. ac Domino suo. Carolus A Petra Alba S. P. D. Cum mecum ipse tractarem cui potissimum Illustrissimo Uiro: meas, de Arte Chymica, lucubratiunculas dicare deberem, suppetit illa doctissima ac celebritate ipsa celebrior Xenophontis sententia, illi committendum esse depositum qui, & quid illud sit, quod apud se deponatur, optime nouerit, & rem sibi creditam custodire, & tueri commode possit, & libentissime uelit: nam si utrunque uel horum alterum defuerit, imprudenter factum esse credatur: quod ne mihi accideret cogitanti multi quidem, uiri & principes doctissimi simul et officiosissimi, in mentem uenerunt, sed nemo te doctior, nemo in studiosos officiosior. Nam siue quae a te cognita sunt, siue quae hactenus gesta sunt, reputare uelim: quae homines admirentur potius inueniam, quam quae imitando se consequi posse uideantur. Quis est enim in quolibet genere uirtutis qui tecum, de propriae facultatis laudibus, decertare audeat? Nonnulli quidem hoc, uel illo studiorum genere sunt mediocriter eruditi, tibi uero simul in omnibus primae sunt cumulatissime deferendae, quocunque te uerteris omnia sese tibi agminatim offerunt. Nam, ut de clarissimo patre tuo taceam, qui inuictissimi Caroli Quinti Imperatoris inter consiliarios primarius in uniuerso Christianorum imperio, prudentissime & honorificentissime se gessit, quae munia postmodum tu tam foeliciter obiisti. Quid dicam de omnium diuinarum atque humanarum rerum scientia? quam non modo sequutus, uerum etiam consequutus esse uideris. Inter philosophos cum Aristotele & Platone: in mathematicis cum Euclide & Archimede facile decertare poteris. Si cosmographicam, uel geographicam rationem scrutari uelimus: non est quod a Strabone, Ptolemaeo, & Solino petamus, cum tu haec omnia diligentius metiri possis. De iure autem pontifi. deque iure caesareo nonn secus respondes apud omnes, quam Lycurgus apud Lacedaemonios, Solon apud Athenienses, Scaeuola de iurisprudentia apud Romanos, & uti Christianae reipub. Cardinalis es designatus, nihil dulcius, nihil honestius, nihil antiquius, nihil homini Christiano dignius uisum fuit, quam sacris literis, sacraeque Theologiae die noctuque inuigilare, ita ut iure Encycoplaedian ( quam uocant ) foelicissime absoluisse dicaris. Sed fieri potest ( Ciceronis uerbis utar ) ut recte quis sentiat, & id quod sentit, polite eloqui non possit. Tibi autem id, uir sapientissime pariter & eloquentissime, usu uenire non potest. Nam ita sapientiam, cum eloquentia coniunxisti, ut nec huic sedes, nec illi splendor deesse uideatur: sed illud mirum quod non Graecam, aut Latinam tantum linguam abunde ornateque sis adeptus, uerum quod cum omnibus omnium fere linguarum hominibus non secus loqueris, ac si in ipsorum quorumlibet patria esses & natus & alitus. Ideoque dum a consiliis Caesaris, & Philippi regis fuisti, ac dum in Neapolitano Regno Prorex eius uices tam honorifice gessisti, & nunc Romae, ubi & eiusdem Regis omnes res apud te pertractantur, facillimum fuit & est, omnes audire, omnibus sine interprete ( qui dicitur ) respondere. Facilius est & haec & maiora quotidie praestare, dum Christiano nomini uigilantissime insistis. Sed certe uberrimi caeteris fructus, tibi feracissimi ingenii uiro steriles uidebuntur, nisi honestissima quaeque studia, & solertissimas quasque actiones addidisses, quorum quaeso omnium generum numismata fundis, & tam ueteru, quam recentium more diligentissime cudis? Quorsum ex herbis, lapidibus, metallis stillatitios humores elicis, nisi quia in homine omnibus numeris absoluto nihil desiderandum esse, censes? omnia igitur exactissime nosti, omnia prudentissime operaris: quod inde mihi coniicere, uel potius certe intelligere liceat, quod cum anno proximo in aula serenißimae Margaritae ab Austria ( ad quam te contuleras eius inuisendae gratia ) sermo de chymicis incidisset, tu tanta ubertate & elegantia, tali ordine, ac ratione paetefecisti, ut quicquid scriptum esset, tu omnia contineres, & non solum mihi admiratione esses, sed ipsam artis rationem & inuenisse, & perfecisse uidereris, & dum ego de ea re loquerer, quasi uir ille cum Annibale de re militari me egisse, uisum fuit. Hinc certe mihi subiit mira tibi dicandi uoluntas quicquid de ea re scripsissem, quamobrem non inconsulto mihi fecisse uideor, si hos meos qualescunque faetus tuae fidei, tuoque tutissimo patrocinio commendandos putaui, quos tibi commendatos libenter quaeso suscipe, ut dum tanto clypeo se munitos esse sentiant, Theoninos dentes ne reformident. Uale. Excellentissimo Romano Carolus A Petra Alba Serenissimae Margaritae ab Austria, Medicus, S. P. D. Diebus elapsis ad me transmissae fuerunt disceptationes quaedam, quae in fine huiusce tractatus habentur: in quibus agitur aduersus Quintam essentiam: occasio autem fuit quaedam controuersia orta inter aliquos eruditos: An daretur Quinta essentia conflata ex auro, margaritis, & gemmis: ex quo a me postulatum fuit ab amicis, quibus operam meam negare non potui, ut argumenta haec diluerem, & excellentissimorum uirorum iudicium peterem. Quamobrem cum ubique sit perspecta doctrina, ac integritas uestra, libuit mihi hos labores iudiscio uestro commutere; tanquam enim ad Asylum & uirtutis specimen, confugiens, uestra humanitate fretus, uolui hoc onus humeris uestris imponere: uestra enim auioritate hae disceptationes fultae, facile calumniantium manus, siqui aderunt, integrae euadere poterunt. Quare uos excellentissimos Uiros summopere rogatos uelim, ut postquam illas perspexeritis, iudicium uestrum mihi non denegetis, ita ut literis uestris munitae, ac patrocinio uestro tanquam lorica & galea corroboratae, in lectorum conspectum prodeant, & si opus erit etiam in certamen descendant, ego uero pro tantis beneficiis uniuscuiusque uestrum, perpetuo deditissimus ero, & immortales gratias habebo, cum eas referre non possim. Ualete. Datum Aquilae. Collegium Physicorum Almae Urbis, Carolo a Petra Alba. Sd. Duplex ( uir doctissimus ) laus, & gratia tibi a nostra Academia debetur: altera quod Chymicae institutum propria fere imbecillitate nutans, argumentis tuis grauiter stabilire contendis: alte & ra, ( quae quidem potior aestimanda uenit ) quod quicquid ingenii & laboris in hoc exhibueris, Doctorum uirorum collegio iudicandum commiseris, nihil tibi a philautia imponi patiens. Quapropter argumenti uenustate, & animi tui candore adducti, illud probantes, & isti paterne indulgentes, ut libellum tuum in publicum proferas, rogamus & hortamur. Nomine clarissimi Collegii Medicorum urbis. Dominicus Henrici Dom. Secret. manu propria de mandato. Petrus Crispus Almae Urbis Archiater, Carolo a Petra Alba, Serenissimae Margaritae ab Austria, Medico. S. Opus Chymicae artis summa industria, & animi candore abs te elaboratum, quod nostro medicorum collegio diiudicandum dedisti, libentissime legi, & maxime sum admiratus, ex illius enim cognitione & scientia facile intelligebam, quantum quis commodi elicere posset: & nullus hactenus ( quod sciam ) hanc prouin ciam suscepit, qui physica ratione, & firmissimis argumentis id comprobare tentauerit: ut tu quidem doctissime fecisti, & si laude omnes digni censentur, qui, ut hominum generi prodessent, uel artificia quaedam, uel ad artes instrumenta & supellectilem, excogitarunt, tanto maiori censendus es honore, tu prudentissime Carole, qui & meo, & totius nostri ordinis iudicio utrunque simul es assecutus. Nam & argumentum tibi susceptum, ac sapientissime inuentum comprobasti: & modum, quo quis Quintam ( quam uocant ) Essentiam elicere possit, ostendisti, ita ut nihil ad exactum opus in posterum desideretur, nihil preterea non dilutum reliquisti, quod huius artis irrisores uel attulerunt, uel se contra afferre posse, putauerunt. Miro enim artificio uel diuidendo confutas, uel propugnando aduersariorum rationes irritas reddis, uel argumentando tuas omnino ueras & inuincibiles esse, confirmas, quod quidem non modo ita esse statuere ausim, ut nostri medici omnes ad unum iudicauerunt, uerumetiam ( quod possum ) omni laude e encomio, si unquam detur, tuos honestissimos lebores efferre cogor. Nihil enim honestius, nihil utilius, nihil denique admirabilius esse duco, quam noua semper inquirere, quibus hominum generi prodesse possimus, ac de omnibus benemereti, ut te quidem in uniuerso hoc opere studuisse, uidemus. Unum tamen ad huius rei summam deesse putaui, quod adhuc intra priuatos parietes rem tantam delitescere patiaris. Fac igitur ut tandem in lucem prodeat: Ut mihi iucunditati, optimis quibusque utilitati, studiosis commodo, tibi ac posteris ornamento in perpetuum esse possis. Uale. Uespasianus Pandulad Carolum A Petra Alba. Docto elegami accire uolumine Ad nos profundis eruta ab inferis Te commoda, & uitam parantem Perpetuam, quid ego ipse pulchris Ornare uerbis, quid liquidum aethera Tranare cantu debilis audeam? Laudem quid unus te, omnium omnes Quem nequeant celebrare uoces? Secretioris nam artis Apollinis Acerrimus defensor, & optimus Uindex, ut ostendis beati Semina rebus inesse coeli, Quae mollientis ui ignis, & ingeni Educta labris corporeae malam Contagionem dissipant, & Membra habitu meliora fingunt: Natura rerum muta beatior Facta, eruditumque una hominum genus Ualde tibi debere se aiunt Carmine uel taciturna claro: Se restitutam praedicat altera, Se omni alterum formidine liberum: Quanquam omnium pergrata uerba Unus homo haud potis est referre. Ergo uetat me Calliope loqui Oratione, & laudibus, e tuis Factis uidens deduci ab omni Parie magis, quam aliquid tibi addi. In Tractatum De Quinta Essentia Excellentis Doctoris, Domini Caroli a Petra Alba, Epigramma Petralba, aetherei penetras dum sidera coeli, Uirtutesque nouas, abdita dona, doces: Secretasque uias, homines queis corpora curent, Dum pandis, foliis & monimenta refers: Aonidum chorus exultat, tibi laetus honores Apparat, & celebrem te in sua tecta uocat. Ipse repertor opis medicae, qui lumina terris Praebet, uirtuti, cedit Apollo, tuae: Iam superat Petralba, inquit, mea numina: pergat, Uincet & Eoos, uincet & Hesperios. Augustinus Brunus. Errata Lector candidus sic corriget. Pag. 11. lin. 26. formam perfectiorem. Pag. 16. lin. 7. impotentia, quia potentia non potest fi lustrari aeterno. Pag. 16. lin. 16. nempe materia tanquam principio passiuo, & forma tanquam. Haec ex incuria Chalcographi omissa sunt. Caroli A Petra Alba, Serenissimae Margaritae Ab Austria, Medici, Disceptatio Philosophica de Quinta Chymicorum Essentia: Praefatio. Artis inuentor Mercurius τρισμέγιστος. Artes, quibus inuentoribus refeantur, accepte, non facile nobis constat: nam & uetusti illi autores, aut filios Deorum, aut quos Dii amassent, inuenisse, apud Grecos literis prodiderunt: idque tum ob difficultatem ( summi enim ingenii esse duxerunt primas lineas in artibus feliciter ducere ) tum ob utilitatem incomparabilem, ob quam grata illa antiquitas artiuminuentoribus saepenumero diuinos honores decreuit: ferunt tamen Mercurium Trismegistum, quem alii Hermetem Triplicem, appellat ( callebant enim tres philosophiae naturalis partes ) post diluuium inuenisse tabulas quasdam marmoreas, in quibus omnes artes, & praeci pue liberales, insculptae erant, in quarum etiam numero reponendam arbitramur artem Chymicam, ut ex eiusdem Mercurii uerbis colligere possumus, cum inquit: Quod est inferius, est sicut quod est superius, & quod est superius, est sicut quod est inferius ad perpetranda rei unius miracula: & sicut res omnes fuerunt ab uno, meditatione unius: sic omnes res nate fuerunt ab hac una rei adaptione, & reliqua, quae sequuntur: Quam plurimi post modum hunc scribendi modum acceperunt: unde non mirum quod huius artis, & aliarum etiam arcana aliquibus mysteriis ( ut uulgus laterent, & uere sapientibus aperta forent ) a primis Philosophis, & inuentoribus sint obsignata: ita ut non imperiti modo, uerum etiam qui sibi sapientes esse uidentur, temporis ac laboris damno deterriti, tanquam aliquid quod absque Mercurio intelligi non possit, intactum relinquant. Scimus tamen & Grecos, & his priores Aegyptios, Chaldaeos, & Hebreos non solum medendi arte, uerum etiam praestantioribus diuinis mysteriis, & naturae abdita & abstrusa scientia, fuisse illustres: sed hominum, ac temporis edacis uitio quamplurima cecidere, cadentque: quid igitur mirum, si cum omnium salutis pernicie ars Chymica praeciplia ac nobilissima, fere exoleuit? cum enim omnis ars, ut Architae testimonio comprobatur, intentione, materia, forma, instrumentis, & operatione constet: fit autem optimus artifex ex horum certa & perfecta cognitione: non est igitur mirandum si ob harum rerum ignorantiam in uulgaribus, & usitatis artibus paucos: in secretioribus uero, & Chymica praesertim fere nullum florere, ac prestare uideamus, cum tamen, haec reliquis artibus sit praestantior: Nam corporum centra penetrat, rimatur & elaborat: relicta reliquis artibus ornanda superficie, & uel materiae crassitiae, uel accidentium onere praepeditas naturae uires, ac potentias soluit, & ad destinatam a natura formam, & ad perfectionem etiam facillime deducit. Haec abditas, in terrae uisceribus, naturae operationes ( utputa elementorum mixtiones & corporum procreationes ) ipsarumque causas contemplandas ante oculos ponit. Haec denique quantum medicae facultati, & hominum saluti conducat, is qui uel minima eius beneficia degustauit, uerum fatebitur: herbarum enim, ac rerum quibus remedia contra morbos petuntur, uires, ac facultates ( quae Essentia quinta, specificae formae & uires occultae a Philosophis appellantur ) ab elementaribus impuritatibus ui huius artis extracte, absque nausee & uomitus discrimine, absque terminum cruciatu ( quibus pharmacopolarum crassae medicinae scatent ) facillime, & quam citissime praeter omnem naturae laborem, imo cum ipsius robore suas exercent uires, quis itaque ueritatis, & uirtutis amicus pro tantis, & praecipuis huius facultatis praestitis bonis, hanc artem a uulgi calumniis non uindicet? quod nunc faciendum mihi proposui, ut hac uia, & ratione has, quae ad me nuper transmissae sunt, disceptationes redarguam: prius tamen iuxta rectam disserendi methodum quasdam propositiones, que inter scribendum occurrerunt, discutiendas & probandas proponam: illud tamen admonere uolo, quod natura sine arte non sufficit cuiquam omnino quocunque in studio, nec ars per se sine praesidio naturae, quod si ista duo similiter conueniant una adhuc desiderantur sumptus, amor, exercitium, oportunitas, tempus, iudicium. Nam quocunque istorum quispiam destituatur, non assequetur institutum sibi terminum. Uoluntas enim, diligentia, & ordo in quamplurimis, homines sapientiores reddunt. Propositiones discutiendae sunt, hae, uidelicet: Prima, an in scientiis & artibus, ueritas ratione tantum, uel sensu, uel utrisque sit inuestiganda, & in artibus praesertim, an sensu & experientia, an ratione tantum sit utendum. Secunda, an natura & ars, & ipsarum effectus idem sint, uel distinguantur, scilicet in pincipiis, modo agendi, & instrumentis. Tertia, quot, et quae sint principia, & partes, quibus constant corpora naturalia. Quarta, an natura, & ars possit composita in sua principia & partes resoluere, & si resoluat, quo ad id utatur instrumento. Quinta, an uirtus compositi, post resolutionem remaneat in aliqua partium, & in qua. Sexta, an uirtus hac separatione intendatur, & quomodo. Septima, quid intelligere debeamus per Quintam essentiam. Octaua, an detur Quinta essentia, & ex quibus arte conflari possit. Nona, an detur aliquod uniuersale medicamentum, quod omnibus morbis conducere possit. Panacea. Decima, quae sint uires, & facultates huius, quam nos appellamus Quintam essentiam, & quo pacto ea sit utendum. Caroli A Petra Alba: De Quinta Chymicorum essentia. Prima Propositio. Pro declaratione prime propositionis, sciendum est, quod scientia tria inuestigat, principia, affectiones, & partes & quicquid scientia contemplatur, aliquid subiecti erit: semper enim, uel circa ipsum, uel circa aliquid eius uersatur. Interdum tamen principia, subiectum, atque quaesita, quo ad quia τὸ διότi praecognoscuntur: & contingit, cum eorum esse occultum est, tunc praecognoscuntur, nempe si quod τὸ ὅτι, & quia τὸ διότι, demonstrarentur, non praecognita in scientia forent. Interdum uero contingit quo ad quid, & non quo ad quia praecognosci, ut quando quia manifestum est, & despicitur, quod uero, quoniam latet, praecognoscitur. Interdum uero utroque modo praecognoscuntur, & quia sunt, & quod sunt, ut quando sua natura non patent. Hinc dicamus esse triplex genus propositionum, unum earum quae adeo notae sunt, ut demonstrari nequeant, ut prima, & communissima principia. Triplices propositiones Ueritas a sensu. Aliae uero propositiones, quae sunt omnino occultae, quibus mens non assentitur, nisi demonstrationibus adhibitis, ut quicquid mouetur ab alio mouetur. Tertium genus est medium, easque complectitur, quibus ut assentiamur non demonstrationes requirimus, sed sola inductione, uel probabili argumentationis genere sumus cotenti. His propositionibus omnes libros suos inchoauit Arist. ut lib. Ethic. omnis ars, & omnis doctrina, & omnis actio, omnisque institutio, bonum aliquod appetere uidetur: quam propositionem probauit antiquorum consensu, qui bonum esse dicebant, quod omnes appetunt, & lib. Metaphy. omnes inquit, homines natura scire desiderant: signu, inquit, est sensuum amor. Libros uero naturalis Philosophiae non solum inchoauit ab huiusmodi sensu. propositionibus, uerum etiam sub sensum omnia Philosophatus est: In scientis 2. sensibilia enim a sensu dignoscuntur, intelligibilia ab intellectu, haec quidem abstracta, illa uero naturalia & concreta: ex quo Ari. de omnibus entibus naturalibus sub ratione materiae philosophatur, ut precipue patet ex libris physicorum. motus enim pertinet ad materiam, & est obiectum sensus. Philosophus enim numerat motum 2. de anima, inter ea, quae pluribus sensibus sentiantur: & primo eiusdem inquit, quod accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, declarat autem sequenti textu, quae sint accidentia: inquit enim dubitationem autem habent, & passiones animae utrum communes sint omnes, postea subiungit plurimas quidem sine corpore, aut facere, aut irasci, confidere, desiderare, & omnino sentire, maxime uero assimilatur proprie intelligere, si autem, & hoc phantasia quaedam, aut non sine phantasia, non contingit neque hoc sine corpore esse: at qui passiones seu operationes animae absque motu fieri nequeunt, & motus est obiectum sensus, ut probatum est: ergo sensu utendum est in inuestigatione ueritatis, quod idem patet ex 4. physicorum, ubi definiens locum, praesupponit accidentia loci: & inquit, ubi inuenerimus, quae sint accidentia loci, tunc illa definitio ex accidentibus notis erit uera. Idem facit 3. physic. ubi inuestigat de infinito, & uacuo, prius inquirit accidentia, haec autem omnia subiacent sensui, ergo sensu inuestiganda est ueritas. Ad hec philosophus in prooemio metaphys. magnificauit sensum uisus, non enim ( inquit ) ut agamus tantum, uerum nil acturi prae omnibus aliis ipsum uidere eligimus, causa autem est, quod sensuum hic uel maxime nos cognoscere facit, multasque differentias manifestat. Si igitur in scietiis sensu utimur pro ueritatis inuestigatione, quid agendum erit in artibus? In artibus. scientia enim uersatur circa uniuersalia, & demonstrabilia, ars uero circa particularia quatenus spectat ad operationes, quam differentiam ponit Aristoteles 6. Ethico. parcularia uero sensu discernuntur, ergo sensu in artibus inquirenda est ueritas. Prolepsis Experientia. Nec obstat quod Aristot. eodem tractatu inquit, quod tria sunt, quae in anima actionis, & ueritatis dominium habent, sensus, intellectus, & appetitus, & quod sensus nullius ueritatis est principium, intelligit enim ibi de sensu animae a ratione separato, subiungit enim quod bestiae etiam si sensum habeant, rationis tamen participes non sunt, nam cum, ut idem inquit duae quidem sint anime partes, altera rationis capax, altera expers, huius autem, quae rationis est capax duae sunt partes, altera enim res contemplatur, quarum principia aliter esse non possunt, altera, qua ea consideramus quae aliter esse possunt, ut est ratiocinari, & consultare ( nemo enim consultat de his, quae aliter esse non possunt ) harum sensus est minister. Praeterea quinque sunt habitus, scilicet intellectus, cuius lumine, uel applicatione terminorum ad res, uel inductione principiorum ueritas dignoscitur. Sapientia uero cum sit rerum praestantissimarum quas sine fide, oraculis, reuelatione diuina assequi non possumus. Scientia uero demonstratione, diffinitione, & principiis ad probationem conclusionis nititur. Quartus est Prudentia, quae cum sit habitus cum ratione actiuus circa ea, quae homini contigere possunt, sequitur ut actiones humanas maiori ex parte exemplo metiatur. Quintus est ars, qui cum sit habitus cum ratione factiuus, solum sensu, & experientia utitur. Et ut hanc partem coclusionis concludam, dico quod omnis actio, & cognitio quae in nobis fit ( quam etiam intelligentiam uocant ) ab his rebus tracta est, que sub sensum recidunt, signum est autem quod caecus, & surdus geometriam non addiscent, nam externarum rerum qualitates sensibus subiecta sunt materia, illarum uero imagines interiore sensu conceptae si ab omni materia fuerint expoliatae, intelligentiae subiiciuntur, & licer in illas incumbens intellectiones eliciat, & quam plurima cognoscat, que sensus mouere non poterant, ab imaginibus tame cietur sicuti sensus a rebus externis. Nunc uidere licet sensuum necessitatem ad omnes res dignoscendas, & quanta sit illis adhibenda fides. Quantum uero experientia possit praecipue in artibus, quam plurimis rationibus, atque authoritatibus facile demonstrari potest. Nam, ut inquit Gal. primo de simpl. med. fac. certissima omnium meditatrix est experientia, quam qui relinquunt, atque aliunde ratiocinantur, non solum falsa pro ueris ducunt, sed etiam tractationis utilitatem deserunt, & quod etiam 3. de com. med. sec. loc. ratio, & experientia sunt duo instrumenta ad artes cognoscendas, & ad earum perfectionem acquirendam, semper alterum altero opus habet. Experientia enim in omni arte magnum quid potest, & ut quarto eiusdem asserit: Experientia falli non potest, est autem experientia eius, quod saepe, & eodem modo uisum est obseruatio, atque memoria, ut Gal. definit de sectis, & de optima secta. Huius quidem aliquando rationem reddere possumus, aliquando uero non, nam ut idem inquit, 6. de simpl. med. fac. quod per experientiam, & non methodo inuenta est facultas, quae a tota substantia agit: Experientia enim homo dignoscit uim medicamenti, ubi enim ratio reddi non potest, sufficiat experientia, quemadmodum optime innuit Gal. Apli. com. 2. quod etiam sufficit sine causa nouisse quod experientia comprobat. Quanti uero ipsam experientiam fecerit Aristoteles, patet primo metaphy. ubi dicit, quod experientia pene simile quid arti, & scientiae esse uidetur. Per experientiam autem ars, & scientia hominibus efficitur: experientia enim ( ut ait Polus ) artem efficit, inexperientia uero fortunam. Paulo uero inferius, inquit, si quis itaque rationem absque experientia teneat, & quod uniuersale est cognoscat, & quod sub eo particulare est, ignoret, insciens erit. Idem uidetur inferre 6. Ethic. cum dicit nonnulli nescientes, actuosiores sunt nonnullis scientibus, & dat exemplum, nam qui cognoscit quod leues carnes concoctu sunt faciles, quae autem sint leues ignorat, non curabit, sed ille tantum qui cognoscet, quae natura sint leues, actio enim est particularium. Et, ut inquit Aristot. primo Metaphys. ars fit cum experimentalibus conceptionibus una de similibus uniuersalis opinio fiat & alibi ars est collectio plurium experimentorum. Experientia enim sublata in artibus omnia corruunt, & ut ille sapiens dixit, quod experientia locum demonstrationis in artibus obtinet, ueritatem enim cognoscere facit. acquiritur autem ( ut, inquit Gale. lib. de sectis ) uel casu uel consulto uel imitatione, & ob id queri debet, & edoceri a probatis, & expertis artificibus, quorum paruus est numerus, nec dicere sufficit: ego, & tot alii sumus hoc experti, & falsum esse comperimus: quoniam per locum a minori ad maius in dialecticis non ualer consequentia, & ad hoc Geber Arabs summus Philosophus in sua summa artis chymicae his uerbis contra negantes principia respondet. Qui talia loquuntur sunt similes pueris, qui cum e domo nunquam fuerint egressi, nihil aliud esse in mundo credunt praeter id, quod per speculum uident, & iidem etiam, cum uel minimum pondus e terra subleuare non ualent, neminem alium id posse praestare certo credunt, ex his que diximus satis probauimus maximam esse fidem praestandam in scientiis, maxime uero in artibus, sensibus, & experientiae. Secunda Propositio. Secunda propositio erat an natura, & ars sint idem uel distinguantur, & reliqua. Non sunt idem. Primo probatur quod non sunt idem, quia natura est substantia, ars uero accidens, ut Arist. 2. Phys. Secundo quia natura potest esse forma, uel materia 2. Phys. Licet uerius forma, quam materia. 2. Phys. ars uero nunquam materia, semper forma. 7. Meta. Tertio natura est priicipium intrinsecum rerum naturalium, ars uero artificialium extrinsecum. 2. Phy. & primo metaphy. ubi ponit differentiam inter naturam, artem, casum, & fortunam. Quarto natura corrupta per possibile ars corrumperetur, arte corrupta, non corrumperetur natura, non enim eadem generatione generantur, & eadem corruptione corrumpuntur. 4. metaphy. Quinto quia natura non praesupponit artem, Ac ars naturam, quia natura prior simpliciter, ut colligitur ex philosopho 2. phys. Sexto natura est principium motus per se, ars uero per accidens 2. phys. Septimo natura necessario agit, quia per se agit, ut primo posteriorum. 44. sed ars uoluntarie, & contingenter 2. Naturae & artis effectus. 1. poster. naturae uero, & artis effectus ita distinguuntur, naturalia habent a natura materiam, formam, & operationem, quam exercent per se, & semper in obiecta bene disposita, & debite approximata. Quod habeant a natura formam, patet, naturalia enim sunt in praedicamento substantiae per formam, & artificialia per materiam. artificialia enim tantum ab arte formam, materiam enim sunt mutuata a natura, & usum, tantum enim deseruiunt, quantum ipsis homo utitur, sed quia ars aliquando imitatur naturales effectus praeexistentes, aliquando eos qui debebant praeexistere, ideo dicamus duplicem esse artem, alteram naturae imitatricem, ut quae pingit, & facit statuas, & haec imitatur naturae effectus praeexistentes, alteram uero quae aliquando supplet ea in quibus natura deficit, ut ars chymica, quae non imitatur naturae effectus praeexistentes, sed tales facit quales faceret natura, si eos faceret. Quomodo nero naturae & artis principia distinguantur, ita debet intelligi. In principiis. 2. agens naturale semper, & utrunque, & eodem modo operatur in passum debite approximatum: agens autem artificiale, cum ducatur a uoluntate non semper, natura facit materiam, ars a natura mutuatur materiam. Natura est principium 2. Phys. Artis uero principium est uoluntas, nam illa necessario agit, & non potest non agere, ars uero libere, & contingenter, & naturalium principium est intrinsecum, artificialium uero extrinsecum ex Arist. 6. metaphys. & ex diffinitione ex Arist. de prompta 2. Phys. hoc enim clarissime deducit, si ars non est natura, sed naturae aemulatrix, sequitur principium rerum naturalium non esse principium rerum artificialium, sed hoc illud aemulari. Modi agendi, operationes artis, & naturae ita distinguuntur. In modo agendi. 3. Nam si natura, & ars, & eorum principia non sunt eadem, ita nec modi, quibus agunt idem erunt, omnes enim artes praeter chymicam operantur circa superficiem corprum, natura autem rimatur, & elaborat intrinseca, artificem tamen imitari agens naturale in modo operandi, hoc quidem uerum erit, primo sicut agens naturale effectum producit assimilando eum in forma, secundum quam producit, ut homo hominem producit, & ignis ignem: ita artifex tales producit effectus, ut similes sint ideis, & imaginibus, quos sibi in mente fingit, secundum quas operatur, & sicut agens naturale materiam disponit, ut posit formam introducere ( nam idem est agens disponens materiam, & introducems formam ut inquit Auer. 7. meta. & ab imperfecto ad perfectum transit ) ita & artifex, praesertim chymicus, disponit materiam, ut in ipsam formam ui alicuius extrinseci introducere possit. In Instrumentis. Instrumenta etiam artis, & naturae sunt distincta, & primo loco, nam instrumenta artis sunt extrinseca artifici, instrumenta uero naturae sunt iuncta, & intrinseca: praeterea calor naturalis in corporibus naturalibus generationis, augmenti, & nutritionis est author, cum regatur a specifica forma, id est, anima, ut 2. de ani. calor autem ignis elementalis ( quamquam naturali sua uirtute homogenea ab heterogeneis disgregat ) nec generat, nec nutrit, nec augmentat, nec conseruat, sed omnia incinerat, praedictas autem operationes ignem non habere probat Philosophus 2. de ani. his uerbis. Uidetur quibusdam ignis simpliciter causa nutritionis, & augmenti esse: ipse enim solus uidetur corporum, aut elementorum ali, & augmentari, unde & in plantis, & in animalibus putabit quis hunc esse id, quod operatur, hic autem est causa quidem quodammodo, non tamen simpliciter causa, sed anima. Ergo calor naturalis, ut instrumentum naturae, & concausa praedictarum operationum, distinguitur a calore ignis elementalis, qui est instrumentum artis, & deficit. Hinc patet, quod ars in hoc distinguitur a natura, quod aliquid de nouo generare nequit, quamuis utatur calore ignis ad separationem puri ab impuro, & congregatione homogenei, & separatione heterogenei, quod etiam facit calor naturalis, hac uero de causa ars generare, uel procreare quicquam non potest, cum proportionem miscibilium cuique rei generationi peculiarem, & rationem temperamenti naturae cognitam ignoret, potest tamen naturales potentias, materiae crassitie & accidentium sarcina obductas, & praepeditas, ad destinatum a natura deducere actum, quoniam teste Philosopho, nil mouetur ad aliquam formam, nisi praeexistat in eo potentia illius formae. Hinc est, quod ars utitur natura pro instrumento, & quicquid ars tentat praeter naturales potentias frustraneum est, ars enim quantum potest imitatur naturam, ut ex Aristotelis secundo Physicorum, & quarto meteo. Ars etiam, & natura nihil agunt frustra: quemadmodum enim non deficiunt in necessariis, ita non abundant in superfluis: ut primo, & secundo Caeli, & primo Physicorum, & ut natura non impedita ad sinem agit ita etiam ars omni semoto impedimento non frustratur fine suo, sed si frustretur, hoc potius instrumentis, & artifici ignaro, & alicuius medii uitio uertendum est, transmutatio enim artificialis, non denominatur a termino ad quem ut in naturalibus, & ab agente suo, & non ab illo in quo est, ut ex his quae refert Phil. 2. Phys. colligi potest, & ut natura ordinatim procedit, nec transit ab extremo in extremum sine mediis, ita & ars, ut colligitur ex Arist. primo Phys. & ut materia rei naturalis est eius natura, ita materia rei artificialis est eius natura, uel substantia. Nam ut in generatione naturali, materia debet disponi ab agente, ut possit recipere forma naturalem, ita materia debet ita disponi in rebus artificialibus ab artifice, ut possit formam artificialem recipere, operatur enim natura, & ars circa finem taquam boni causam. Omne enim agens propter finem agit. ex appetitu finis, & omne per se agens, agit propter finem, omne ergo per se agens suo modo appetit finem, & per consequens sicuti agenti naturali est necessarius appetitus finis propter quem debet agere, ita agenti per cognitionem ( quod est etiam per se agens ex 2. Phys. ) necessarius est appetitus finis, propter quem debet agere: omnia tamen artis opera fortunae subiiciuntur, quod innuit Arist. 6. moralium. Licet 7. meta. contrarium uideatur sentire, sed sciendum est, quod aliqua casu producuntur in arte, & sunt ea omnia, quorum materia talis est, ut a se ipsa ad opus perficiendum moueri possit, ut sanitas arte, & casu produci potest, quae uero talem materiam non habent, sola arte producuntur, ut domus. Quaecunque tamen ab arte fiunt, quo ad finem impediri possunt, ne ad optatum finem perueniant. Non est mirum igitur si artis chymicae professores etiam periti aliquando a casu & fortuna decipiantur, & pro uoto res non succedat. Sciendum enim est, quod ab his, quae ratione & experientia a doctissimis uiris fuerunt comprobata, non est discedendum, & si pro sententia finis intentus non sequatur, iterum atque iterum experiendum est donec uoti tui sias compos. Tertia Propositio. Tertia propositio erat quot, & quae sint principia corporum naturalium. Corporis diuisio. Ut intelligatur haec propositio, sciendum est, quod corpus naturale duplex est, aliud coeleste, incorruptibile, inquiescibile, & impassibile, compositum ex materia, & forma, quod quidem actu est per suam formam: in diuina quidem Philosophia consideratur, quatenus existit: in naturali uero Philosophia, quatenus rei naturalis species est, atque in se motionis principium habet; ac eorum quae oriuntur uniuersalis causa, aliud uero sublunare, de necessitare corruptibile, & quod aliquando corrumpitur: omne enim indiuiduum corruptibile, necessario corrumpitur, quia si est indiuiduum corruptibile, ergo habet materiam in potentia ad aliam formam, ergo necesse est alias formas eam recipere, ad quas est inpotentia, tempore, & non potest alias recipere, nisi eam dimittat quam habet, ergo omne corpus sublunare de necessitate corrumpetur. Corpora autem sublunaria, aut sunt elementa, aut ex his permixta. Atqui elementa ( quae dicuntur corpora simplicia ) cum ipsa quoque generentur, & corrumpantur, & ex duobus supremis elementis, primisque principiis, nempe principio actiuo, non secus, ac caetera componantur: generationis, & corruptionis rerum naturalium principia prima nequaquam constitui debent, & ob id uero non sunt elementa, ut 2. de generatione animalium. ea uero quae sunt ex elementis mixta alia sunt perfecta, alia imperfecta, ex perfectis alia sunt animata, alia inanimata, haec omnia habent principia, & partes. Principia corporum. ex quibus componuntur, principia autem sunt illa, quae cum non sint ex aliis, neque ex alterutris, ex ipsis omnia siunt. Singula enim separatim subsistere nequeunt, concursu tamen suo, & implexu corpus efficiunt. Principium differt ab ente, ens enim est principium materiale tantum, principium uero materiale, & formale. Disfert ab elementis, hec enim sunt corpora, & seorsum consistunt: principia uero sunt simplicissima, & incorporea, nec per se sola cosistunt. Sed aliquando non solum elementa, uerum etiam semen, & similia appellantur quandoque principia: licet rectius partes dici possint corporum naturalium. Dicamus igitur, iuxta communem loquendi modum, quod alia sunt principia remotissima, ut materia & forma: alia uero minus remota, ut quatuor elementa: alia uero propinqua, ut pars aquea, pars ole aginosa, & pars crassior. Materia et forma quia sunt uere principia, a nullo alio pendent, elementa uero quia non uere principia, a materia & forma originem trahunt, et sicuti tactus est prior natura omnibus aliis sensibus, ita qualitates tangibiles, quae erunt primae in genere tactus, erunt primae differentiae corporum generabilium, & corruptibilium. 2. quia inter corpora generabilia, & corruptibilia, prima sunt elementa, ideo illae differentiae, seu contrarietates erunt prima principia intrinseca elementorum: nam si sensus tactus est prims, ergo obiecta sua sunt prima, quod patet ex correlatiuis. Alia uero principia ab elementis oriuntur. Ultimae compositionis tres partes: & sunt tria: Pars media & mediocris, ita dicitur, quia est inter duas alias aqueam seu phlegmaticam, & crassam, seu terream. aqua, oleum, terra. Illa cum sit aquea non detinetur, haec uero cum arida, & friabilis ( partes enim terreas, & aridas habet, & que facile in arenam quodammodo uertuntur ) nisi detineatur medio alicuius partis, quae facultatem habet uniendi, & conglutinandi. Pars ista crassior, & terrea, & oleaginosa usque ad centra corporum penetrat: pars uero aquea humidioris naturae, fere semper in superficie corporum uersatur, que cum sit uaporabilis, facile inflammatur, & in fumum soluitur, ut apparet in lignorum combustione: nam ignis primo corripit partem facile inflammabilem, & uaporabilem, quae in fumum soluitur, quod est corpus mixtum, imperfectum, ut habetur ex Arist. 2. de generatione, oritur autem ex parte phlegmatica: pars uero media cum sit oleagineae unctuoseque nature, ignem dum sufficit, nutrit, & alit, consumpta in carbonem abit, ac inde ex carbonibus in cinerem transit, omne autem compositum ex iis componitur, in quae resoluit, sed composita resoluuntur in praedictas tres partes, ergo ex his tribus partibus sunt composita. Nec obstat quod fortasse asserere possumus, & colligere ex Arist. quod fumi, & cineris, ex lignis combustis eductio, sit potius aliorum corporum generatio quam resolutio, nam conantur ibi interpretes probare, quod hec resolutio non fiat in quatuor elementa, sed cinis, qui quidem postremo remanet, non sit terra, non aliquod simplex, sed mixtum, quam quidem resolutionem ab arte non fieri, & nos fatemur, eodem tamen loco colligitur, quod omne mixtum licet uideatur homogeneum secundum substantiam, re uera tamen est heterogeneum, quia in ipso quaedam sunt partes tenuiores, quaedam crassiores, nihil autem obstat, quin haec possint separari, nam omne corpus mixtum non est simplex, sicut elementum, licet intrinsece appareat simplex, quia tantum constat ex forma simplici prima materiam informante, sicut elementum, non tamen est aeque simplex extrinsece, scilicet quoad qualitates, et quoad generationem, forma enim mixti praesupponit formam elementi in materia, & quoad qualitates secundas, mixtum non dicitur eque simplex, uti elementum: in mixto enim reperitur color, odor, sapor, crassities, tenuitas, raritas, densitas, friabilitas, & lentities, mollities, & durities, licet fortasse horum aliqua ad materiam potius referre uelint, sed siue dicantur qualitates secundae, siue materiales, constat tamen in mixto haec reperiri, haec cum in mixto reperiantur, & iam probatum sit mixtum non esse corpus simplex, ergo partes eius separari poterunt, & licet adsit authoritas Alexandri, quod haec separatio inproprie dicatur separatio, sed potius altera generatio ( fuit enim eius opinio, quod qualitates tantum elementorum inessent in mixto, & ideo facile & cito generarentur elementa ex mixto: Utrum in mixto elementorum qualitates, an uero essentiae. quia in ipso sunt qualitates elementorum, ideo facile separantur ab ipso. considerabat enim generationem elementi, ut generatio ignis a terra, & hoc modo longe difficilior est transitus, & transitus appellatur separatio, quam si ex mixto generetur, quia extremum facilius generatur ex medio quam ex extremo ) sed licet forte haec opinio Alexandri sit falsa, & uerius sit asserere formas elementorum esse substantias, quae cum non suscipiant magis nec minus, & per consequens, nec intensionem, nec remissionem, & ideo comisceantur in subiecto, in mixto & cum postea separantur, secundum substantiam separari, & per consequens non esse de De Quinta Chym. Essentia. 21 nouo generationem, sed separationem, hec tamen quaestio parum uel nihil contra nos facit, cum nostra intentio uersetur circa ultimam compositionem, quae constat illis tribus partibus aquea, oleaginosa, & terrea. Ex quo optime Gal. 3. de elementis, & primo de simpli. exemplo lactis ostendit nobis compositionem mixtorum heterogeneam, in lacte enim reperitur serum, butyrum, & caseus, licet Alexander asserat heterogeneum esse accidentaliter, non quod haec reuera in lacte sint actu ( nam lac homogeneum est, quia quaelibet pars lactis est lac ) sed quod aliae partes subterfugiunt actione caloris naturalis, ideo sunt molliores, & rariores, aliae uero suscipiunt actionem caloris naturalis, quia sunt solidioris, crassiorisque substantiae. Quatenus igitur aliquod mixtum, rarius est, aut densius, mollius, aut crassius, secundum hoc semper dicitur heterogeneum, & per consequens separabile. quam etiam compositionem reperiri probare possumus in reliquis omnibus mixtis, & in fossilibus, & mineralibus, quod quidem forte uidebitur probatu difficilius. Metallicorum & fossilium differentia. metallica uero, & fossilia distingui debent, & dignosci secundum eorum causam materialem, & efficientem. Pro cuius rei inquisitione, sciendum est, quod earum rerum omnium, quae a natura gignuntur, aliae non deducuntur ad certam & determinatam speciem: cuiusmodi sunt meteorologica omnia, cuius rei signum est, quod statim in elementa transeunt, nec diu permanere possunt: aliae uero deducuntur ad perfectam, & determinatam formam, seu speciem: aliae uero in medio consistunt, & ad confinium determinatae speciei deueniunt, quae tamen a natura perfectionem acquirere non potuerunt. Nunc distinguamus mixta subterranea, aliud est enim quod manib. Lutum. subiici potest, & lutum quoddam efficitur, aliud uero, quod cum duriusculum sit, si aquis inspergatur non fit molle, ratione pinguedinis aut materiae, ex qua constituitur, differt a terris, & hic succus dicitur: Succus. Lapis. Metallum. aliud uero quod adhuc durius a natura constitutum, ut uix longo temporis spatio ab aqua molle reddi possit, quod si superfluo igni, uel calori apponatur in puluerem reducitur, quod si a uehementissimo igne liquescat, in pristinam tamen naturam ac formam redire non potest, hoc autem genus fossilium, lapis dicitur, alterum uero ita natura productum est, ut si liquescat, denuo in formam propriam redeat, haec sunt quatuor genera subterraneorum ex quibus si componatur aliud, erit quintum compositum ex his simplicibus, Terra illa seu lutum sumit differentias ab accidentibus, quibus terrae distingui solent, quae octo sunt, nempe macrum, rarum, densum, molle, durum, seue, & asperum, succus uero cum sit corpus fossile, congelatum, originem trahit a succo liquido humido commixto cum succo: condensatus aliquando caliditate, & tunc ab igne in puluerem redigi potest, nec facile ab humore dissoluitur, uel condensatur a frigiditate, & sic ab igne, & aqua calida facile solui potest. Tertium erat lapis, cuius materia est succus tenax: nam cum aqua sola non habeat tenacitatem, nec terra ipsa, permixta tenacitatem quandam inducunt: causa uero efficiens est aliquando calor, aliquando frigus in aliquo gradu determinata, cuius signum est, quod aliqui lapides liquefieri possunt ab igne, alii uero non. Quartum genus est metallum, cuius quidem materia est succus aqueus terram in se concludens, causa uero efficiens est frigiditas, cuius signum est, quod ab igne liquefiunt, & a frigore condensantur. Arist. haec ad duo redegit capita 3. meteor. ad exhalationem alteram uaporosam, alteram uero fumidam, & 4. meteor. ubi reddit rationem eorum, quae concrescunt, ubi inquit quod ea concrescunt, quae ad aquam, aut terram spectant, haec autem fiunt a calore quandoque uel a fri gore, a calore humorem educente, & humo rem in uaporem segregando, ex quo quod siccum est crassescit, ac cogitur: a frigore uero calorem expellendo, quae humoris in ua porem secretio comitatur: & eodem libro recenset aurum, argentum, stannum, plumbum, & quamplurimos lapides inter ea, quae ad aquam pertinent. Aqueum enim duplex, alterum actu, ut uinum, alterum potestate ut metalla, constat igitur hec omnia meralla, & lapides constare diuersis partibus, & contrariis. Ergo aliquando separabilibus ratione propriae materie, & forme. Nec obstat, quod haec corpora metallica aliquando dicantur corpora simplicia, ita enim dicuntur respectu aliorum corporum, quae uel ex iisdem metallis, uel ex aliis rebus com ponuntur, declarauimus autem ex Aristot. eandem esse materiam tum succorum, tum etiam metallorum, & lapidum diuersimode tamen. Ea quidem materia succi facile soluitur, & separatur, uti apparet in sulphure, nitro, & bitumine: cuius ratio est quia humidum sicco non adeo perfecte admiscetur, sicuti sit in metallis & lapidibus, in quibus cum humidum & siccum tenaciter adhaereant, difficillime separantur. Quemadmodum enim asserit Arist. empto auro reliqua metalla igniri, non quia nihil adsit in auro exhalationis siccae cum humida, ex qua constat, sed quia illius reliquis metallis minus est particeps, exhalatio enim cum terrea sit, utpote a terra sublata, facile ignitur, quod esse non potest, si ex aqua actu constarent, siquidem uapore in aquam abeunte, exhala tio sicca(que admixta erat ) aut extinguitur, aut insuperum locum abit, tanquam calida & leuis, ita in auro magis, quam in caeteris metallis minor portio terreae exhalationis inest, & ita humidae admiscetur, ut fere ab igne quicquam perpeti non possit, nec rursus humida nisi magna cum difficultate exhalari. Unde est, quod aurum ex igne parum, uel nihil imminuitur, quae uera magis comburi apta sunt, ab igne magis imminuuntur, quemadmodum ferrum, quod maxime coburitur ob exhalationis terreae maximam copiam, & per consequens magis imminuitur, & absumitur, & eius etiam partium facilior est separatio, quam auri, licet utraque sint composita ex eadem materia, diuersa tamen proportione, & puritate. Ex quo non est mirum quod separatio in auro impossibilis fere ap26 De Quinta Chym. Essentia. pareat, quam rectius difficillimam asserere possumus sicuti in plumbo, & ferro, non soium possibilem, sed etiam facilem asserimus. Extat enim authoritas Alberti Magni summi Philosophi, qui in libro suorum mineralium capite de auro asserit, & ratione, & experimento confirmat, quod in omnibus corporibus inest & aqua, & oleum, & uitrum quod ex terrea parte insalsulata componitur: & Geber Arabs in lib. de inuestigatione asserit in corporib. metallicis adesse has tres partes. Asserendum tamen est, in unaquaque harum partium inesse quatuor elementa, & si pars illa aquea elementum aquae dicatur, cui magis assimilatur, & oleum aereum, & ethereum, & pars crassior propter similitudinem terrae magis assimilatur. idem etiam probare possumus, & facilius in omnibus uegerabilibus inesse has tres partes, quod experientia in dies comprobatur, ab omnibus artis chymice professoribus ex corporum resolutione in sua principia, patet etiam eorum compositio, quam cognitionem ab arte Chymica praecipue accepimus. Quarta Propositio. Quarta propositio erat, an natura & ars possit composita in sua principia & partes resoluere, & si resoluat quo id utatur instrumento. Iam in secunda propositione declaratae sunt uires, & potestates, & differentiae naturae & artis, nunc, ut propius ad eorum operationem deueniamus, sciendum est, quod elementa, e quibus inferior hic mundus constat, ita perfecte inter se admisceri non possent, ut aliquid diuersum ab eis exoriatur, nisi uicissim agerent, & paterentur, & agendi, & patiendi, & perpetiendi qualitates inuicem sibi communicarent, quae quatuor sunt, scilicet calor, frigus, humor, & siccitas, quarum duas ex illis agendi ui, nempe calorem, & frigus, duas patiendi humorem, & siccitatem praeditas esse manifestum: est enim maior actio in calore, & frigiditate, quam in reliquis. caloris uero & frigoris proprium est, ut tum ea quae eiusdem, tum quae diuersi sunt generis determinare, & in unum conducere, immutare, exiccare, indurare, & mollire: humidi uero, & sicci tum ipsa per se, tum quae communiter ex utrisque concreta sunt corpora terminare. Quoniam autem quicquid per se agit, in contrarium agit, & quod per se patitur, a contrario patitur, ex quo nec calidum, aut frigidum in humidum, & siccum per se agent, nec ab illis perfecte patientur, non enim humidum, & siccum calido, & frigido contrariantur, & actu in ipsis elementis coalescunt, & ex accidenti dicuntur pati, simplex autem ortus fit ex proportione inter agentes causas, & materiam, qua uincendo generant. agentes autem causae, sunt calor, & frigo, quae in humidum, & siccum agunt, illa terminando, & ut sese terminent efficiendo, est.n.humidi & sicci proprium, ut diximus, pati, calori, & frigori subiici, & in mixto corpore sese terminari, ideo loco materiae in corporibus statuuntur, frigus uero, & si ad agenda ineptum uideatur, quippe quod cogit tantum, nec diuidit, nec separat quae sunt aliena, seu heterogenea, quoniam autem calor, nisi aliquo constet temperamento gignere non potest, ideo frigus ad illum temperandum adesse necesse est, calor tamen est ille, qui semper in omnibus rebus est causa generationis. Et licet uideatur apud aliquos, quod in metallis ex Arist. sententia eorum efficiens causa frigori tantum tribuenda sit: sed si altius rem ipsam contemplemur, addere necesse erit etiam calorem, tanquam causam efficientem: nam cum terra sponte grauissima, aqua uero natura sua mins grauis terrae supernatat, frigiditas terram, & aquam mouere non poterit: nullius enim motionis est causa, ita ut ab aqua amplecti possit, adstringi, & simul uniri, sola enim caliditas potest esse causa huius commotionis, terra tamen & aqua motae non fierent metallum, nisi a frigore cogerentur, tamquam causa quietis, ex quo sequitur calorem etiam concurrere ad metallorum generationem, si non ratione totius transmutationis saltem ratione termini eiusdem transmutationis. Sciendum est etiam, quod omnia, quae fiunt secundum naturam per se, & primo semper a consimili in specie efficiuntur, quod ratione, & inductione in singulis, quae natura fiunt, planum fieri potest, omne enim agens quicquid operatur, idcirco agit, ut alterum quale ipsum producat. quemadmodum Arist. primo degenerat ostendit. Ratio est autem, namque oriuntur, quia secundum numerum sempiterna esse non possunt, secundum speciem aeternitatem sunt adepta, omne enim agens, patiens in sui simile uertit, nisi aliquid obstiterit, ut Arist. eod. lib. ostendit asserens, agens ideo agere, ut passum sibi simile efficiat, ex quo constat quae per se primo oriuntur, ab agente in specie atoma consimili fieri: idem etiam iudicium est de elementis, & omnibus mixtis, quae uero secundum naturam non primo efficiuntur, si patiens, in suis simile non mutat quatenus fieri potest, illud sibi assimilabit, quod quidem ut plurimum contingere solet in illis, quae fiunt ex specie seiunctis. Idem etiam affirmandum est de mineralibus: huiusmodi enim mixta constant ex duabus partibus, forma & materia, corum uero materia non simplex est, sed mista, est enim bipartita, altera uero pars est forma, quae res ut mixtum constituant, agente indigent: agens duplex, alterum principale, alterum instrumentale, & est calidum, & frigidum, ut Arist. in fine tertii, & quarto meteor. ostendit. Nam cum in materia ita affecta si dicamus formam a calido & frigido gigni principaliter, cum forma sit substantia, et perconsequens nobilius accidente, calidum uero & frigidum sint accidentia, fieri non pot, ut forma tanquam substantia gignatu ab accidentibus, ergo metalla principanter non gignuntur a calido & frigido. Praeterea agens praecipuum cum genito, aut est eiusdem perfectionis & dignitatis, aut eo praestantius, quia propria uirtute mixtorum formas calidum & frigidum non efficient, sed tanquam alterius agentis instrumenta. Si quis asserat hoc agens coelum esse, hoc uerum erit tanquam causa uniuersalis, sed cum haec sine causa secunda nihil operatur, alio agente particulari mixta egent ut gignantur, nec erit uirtus mineralis, nam sic accidens esset, & illud inconueniens subsequeretur, quod substantia gigneretur ab accidenti, hec substantia non erit materia, quoniam proprium materiae est pari, & non agere, ergo si forma erit, nec abiuncta & separata, ex quo alicuius corporis forma, quia corpus hoc uniuersa mineralia per suam formam gigneret, quod falsum est, dicamus igitur calidu & frigidum tanquam instrumenta, cum uaria ac diuersa mineralia efficiunt, non nisi in gignentium uirture, que eiusdem speciei sunt, cum genitis producunt, quare aurum nisi ab auro, & caetera mineralia a consimilibus specie producuntur, quod Alchymiste comprobant, cu aurum efficere student, illud multis rebus permiscent, quod quidem recta cum ratione factum est, nam ea miscentur, ut materiam praeparent, atque afficiant, que cum disposita est, tunc aurum aurum producere poterit, ex his pater, cum aliquid producere uolumus, ut consimilia eligamus, ut ab eis perfectius aliquod oriri possit, postquam declarauimus unde ortum habeant hec omnia. Relinquitur, quomodo natura earum alterationem, separationem, & interitum moliatur. Sciendum est autem, quod duo sunt quae interire possunt, substantia, & accidentia, substantia quidem duplici de causa interire potest, una interna, & haec materia, quae quoniam contradictionis est potentia, principium est quo substantia esse non potest. Nam cum sub aliqua stat forma, potestate opposita est, quam suscipere nequit, nisi antiqua deleatur, altera causa est externa contrarietas scilicet. Materia enim actum quem suscipere potest non recipit nisi contrarium corrumpens sit, quod priorem interimat & nouum inducat, quare substantia omnis, que potest non esse, idcirco deletur, quoniam materiam, & contrarium habent, ut colligitur ex Arist. primo coeli, illa uero quae in materia potestas est, nisi ociosa & uana sit, ad actum quandoque ut reducatur oportet, ex quo quod non est, & potest esse, necessario quandoque erit, non tamen eodem modo. cotingens enim tripliciter dicitur, nno modo ut in pluribus & frequenter, altero modo rarum, tertio uero ex aequo ubi non magis ipsum, quam oppositum contingere potest. Quid autem contingens ad actiones naturae pertinet ad actum semper deducitur, & est nisi generabile, & corruptibile, & est potentia, uel actu, & formae opponitur. Nam actu adueniente deletur, uel non opponitur actui, sed ad actum refertur, tanquam ad suum complementum, est etiam altera potentia respectiua ratione agentis materiam praeparantis, ut eam disponat, ut potius unam formam; quam aliam recipiat, ergo si substantia est generabilis. necessario aliquando generabitur, & si corruptibilis, aliquando corrumpetur, aliter sequerentur contradictiones, quod simul essent generabile; & ingenerabile, corruptibile, & incorruptibile: ita & elementa si affatim secundum totum non corrumpantur, saltem secundum omnes partes non simul, sed secundum successionem corrumpuntur: nulla enim elementi pars, quae praeteritis temporibus fuit, eadem numero existit, sed continue alia & alia sit, accidentia uero quae corrumpuntur, ita corrumpi dicuntur, nam alia contrarium habent, alia uero non. Accidentia quae contrarium non habent, merito tantum subiecti corrumpuntur. Si subiectum est aeternum, perpetuum quoque est accidens. Accidentia quae contrarium habent, alia suum, & permanens habent, alia uero habent esse dum fiunt, & haec a subiecto, & ab agente dependent, ex quo contingit aliquando accidentia corrumpi ratione contrarietatis, subiecti, & agentis: aliqua tamen accidentia, etiam si sua natura corruptibilia sint, si tamen adhaereant subiecto incorruptibili, incorruptibilia permanent. Generationem, & corruptione, ut plurimum praecedunt congregatio, segregatio, & alteratio, differunt tamen generatio, & congregatio. Nam ut aqua fiat aer, tria requiruntur, mutatio materiae, & forme, & accidentium. Cum est mutatio materiae, & formae, & accidentium est generatio: cum est mutatio in accidentibus, est alteratio, Differunt generatio, & alteratio, uno modo ex parte subiecti, quoniam subiectum generationis est in potentia, subiectum alterationis est etiam in potentia, quia est materiaprima, ut secundo metaphy. secundo Phys. & lib. de substantia orbis. Differunt ex parte terminorum, quia termini generationis & corruptionis sunt habitus, & priuatio, termini alterationis sunt ambo positiui congregatio, & segregatio, licet non sint generatio, & corruptio, conferunt tamen generationi & corruptioni, nam si aqua diuidatur in atoma, citius generabitur aer, quam si simul essent unita, ita aer unitus facilius uertitur in aquam, ut habetur ex Aristot. primo de gener. & cor. Mixta uero om nia & ratione materie, & ratione contrarietatis alterantur, segregantur, & corrumpuntur, & ut Arist. inquit 2. coeli, quod omnis impotentia, & defectus accidit in mixtis, ex De Quinta Chym. Essentia. 35 quo mixta constant ex quatuor elementis, quae cum proprio loco careant in mixtis, in illis quodammodo uiolenter manent: atqui nullum uiolentum perpetuum, ergo mixtum est corruptibile, & per consequens separabile, & alterabile, ex contrariis enim est conslatum. Preterea putrefactio est propria passio ipsius mixti, sed in omni putrefactio ne ( quemadmodum asserit Arist. 4. meteo. ) resoluitur humidum aereum a sicco terreo, ex quo sequitur quodlibet mixtum constare ex pluribus partibus, quas aliqui appellant, ut nos superius diximus, alii uero aerem, aquam, & terram, quod idem etiam apparet in mineralibus, quae ex eodem loco Arist. constant ex duplici uapore calido, & humido, qui aqueus est, calido, & sicco, qui terreus est, & unus uapor ab alio dissolui potest: ordo autem dissolutionis, & separationis ipsius naturae necesse est primo antequam deueniat ad remotissima principia, ut prius separet in propinquiora mixtum ipsum uti in tres illas partes, demum quamlibet illarum partium in quatuor elementa. Nam si elementorum substantiae, quae in ista confluxere ad eorum generationem perpetuo ita manerent, uel ex mixtorum interitu euanescerent, neque in sua natura remanerent. Si mundus est aeternus, iampridem consumpta esset omnis elementorum substantia, in rebus autem, quae indies ante oculos nostros uersantur, facile exempli gratia hanc separationem naturae probare possumus. Quemadmodum calor naturalis in uentriculo animalium, chylum tanquam mediocrem substantiam ab excrementis separat, & in secunda coctione sanguinem a melancholia, & flaua bile, idem etiam in reliquis mixtis agere potest natura. Nam mixtum uel ad determinatam speciem deuenit, uel non. Si non deuenit, necesse est, ut ulterius natura progrediatur, donec perfecta sit determinata species: quod si iam peruenerit, necesse est, cum res genite perpetuo seruari non possint, tandem corrumpantur, & per consequens prius separentur, & alterentur, omne enim quod genitum est corruptibile est, si corruptibile est, ergo aliquando corrumpetur: atqui mixta sunt genita, ergo aliquando corrumpentur, licet secus uideatur, officium esse naturae potius componere & generare quam corrumpere, corrumpit tamen ex accidenti ut aliud generet, & ob id mixtum nunquam resoluitur in remotissima & prima principia, materiam scilicet & formam: & sicuti praecipuum instrumentum, in his quae fiunt a De Quinta Chym. Essentia. 37 Instrumentum resolutionis, calor. natura, est calor, licet ad aliquorum generationem manifeste ( uti metallorum ) concurrat etiam frigus, ita necesse erit ut ab iisdem instrumentis pro alterius generatione priora genita corrumpantur, resoluantur & alterentur. Quod etiam ars aliquid simile possit, praestare, experientia & ratione comprobare possumus: in mixtis enim separatio & alteratio fieri potest ab arte, & sicuti natura utitur calore naturali in illis, quae agit, ars naturae aemula utitur calore artificiali, igne scilicet pro instrumento in his, quae separare intendit. Quod uero ignis siue calor artificialis sit aptum & idoneum instrumentum ad rerum separationem, patet ex his, quae primo per se & semper illi insunt, proprium autem ignis, & caloris est homogenea congregare, & heterogenea separare. Quod si uera est haec propositio ( uti est uera ) omnia mixta possunt ab igne separari. Quod si quis asserat, quod agens non agit nisi in passum debite approximatum, & quod possit ab agente pati, ideo mineralia hanc resolutionem & separationem ab igne non pati, quia inter illos non est debita proportio, cui obiectioni respondere possumus ex Arist. sententia 4. meteor. ubi inquit, quod praeter ignem omnia putrescere possunt, reliqua enim omnia materiam ignis esse possunt, aliqua enim non omnino intereunt, sed a natura tantum sua, & constitutione recedunt & alterantur, possuntque etiam ad illam reduci, omnia enim ex parte interire possunt, atque a natura sua discedere praeter ignem. Natura enim illius a re nulla exteriori uinci potest, nisi tamen extinguatur, quod cum sit, absolute fit, & omnino, ergo ignis a natura sua non discedit, sed omnia alia uincit, & superat, ergo ut diximus omnia possunt esse materia ipsius ignis. Proprietas suae actionis, est congregare, & separare, at omne mixtum & heterogeneum, ut probauimus, ergo poterit separari ab igne tanquam instrumento, & ab arte tanquam causa efficiente, hoc autem instrumentum, potest intendi, & remitti non ratione sui ipsius, sed causae materiae ignitae, ferrum enim ignitum magis urit, aqua uero feruens magis excoquit, qua de re artis chymicae professores ad acquirendam passi, & agentis proportionem, excogitarunt Mariae balneum ex aqua tepida, tanquam temperatiorem gradum caloris pro separatione partis aqueae subtilioris, & facilius in uaporem resolubilis, calor enim ab humiditate temperatus, digerit, putrefacit, & facile uapores eleuat. Balneum Mariae. Utuntur autem cinere, uel arena, & si opus est carbonibus accensis, & flamma ad extrahendam partem mediam, seu oleagineam, quae quia tenacius adhaeret parti terreae, fortioris caloris gradum requirit, qui per haec superius dicta intenditur, maiorem enim quam aqua ignitionem suscipiunt, ratione crassioris substantiae. Haec quia experientia patent, non egent probatione, sciendum tamen est quod proprie ars ad separationem harum trium partium, nullo alio utitur instrumento praeter quam calore, & qui alio utuntur non proprie dicuntur separare, nam qui utuntur aquis, a uino & ab aceto destillatis, quoniam liquores distillati recipiunt alienam impressionem, in medicinis saepe decipiuntur, insperatus enim prouenit effectus, in mixtis enim resultat uirtus mixti propter uirtutes proprias miscibilium, licet in marchesitis, gemmis, margaritis, conchilibus, & aliis huiusmodi, quae sunt crassioris, & durioris substantiae, ad ipsa emollienda utuntur artis chymice professores quibusdam aquis, que menstrua appellant quae solutioni, & praedictae separationi apta sunt, tamen student ne talia media sint uenena, uel corrosiua, sed sint aquae corporum mineralium consimilium fere in natura cum metallis, ut per sympathiam facilius fiat haec operatio, & aliquando etiam horum medio extrahunt par tem aqueam, seu liquorem ab ipsis metallis, uel saltem ipsa soluunt, & in liquorem transmutant. Igne uero extrahitur pars aquea ex auro, que quantumcumque auri in ipsam iniectum fuerit, teste Gebere philosopho, qui ait, non alterat quod non ingreditur, & non ingreditur, nisi quod est eiusdem naturae. Et quod hoc sit possibile, experientia docet, quod aqua destillata a cinamomo, emollit & soluit quid Cinamomi fuerit iniectum, & cum facile soluatur, separantur etiam facile ab ipso, tres iam dictae partes, aqua instar aquae rosaceae, & duo genera olei, alterum est pars media aurei coloris, & alterum sub obscurioris coloris auro, & crassioris substantiae, prima autem separatio a cinamomo fit, maximo, sed facili scientibus artificio, quod experientia indies comprobatur, & hic inferius in propositione de quinta essentia, & de modo eam conficiendi ostendemus, sicuti etiam, & quomodo in gummis, seminibus, & in omnium aromatum genere, & in aliquibus mineralibus, & in aliquibus etiam lapidibus horum omnium fit ( igne medio ) separatio aquae, olei, & partis terrestris maiori cum difficultate. In auro, & argento, & lapidibus pretiosis ingens est difficultas, quam plurimi tamen nos modum extrahendi docent, nec hoc debet nos in aliquam admirationem adducere, cum & quam plurima alia, quae non solum factu difficilia, uerum etiam impossibilia uidentur, experientia nobis indies ostendat. Quis enim unquam ( nisi experientia comprobasset ) assereret adamantem lapidem durissimum, a sanguine hirci uelleonis liquescere & emolliri? constat etiam ad emolliendam duritiem, & ariditatem margaritarum, & corallorum, succum limonum acrium, & acetum distillatum utilem esse, & tunc separatur ab ipsis quaedam tenuis substantia in qua color ipsorum est, remanet ex ipsis quaedam terra, & arena instar ossis combusti, & tandem separatur succus acrium. Licet hae operationes sint potius emollitiones duritiei, & praeparationes, quam trium partium separationes. Haec omnia ab arte fieri, rationibus aliquo pacto comprobari possunt. Nam sicuti mixtio potest fieri inchoatiue ab arte, completiue uero a natura, ita etiam dissolutio praesertim in his, quae ad accidentia pertinent: experientia enim & sensus haec nobis indicant. 42 De Quinta Chym. Essentia. Quinta propositio, an uirtus compositi remaneat post separationem in aliqua partium, & in qua, sciendum est quod res dicuntur esse ( quemadmodum Arist. asserit 3. de anima ) uel naturales, & haec possunt a materia sensibili signata tantum separari, & ita ea mens separat, & intelligit, aliae uero dicuntur esse mathematicae, & he ab omni materia sensibili separari possunt, aliae uero diuinae, & hae ab omni materia separantur. Naturales uero re, & subiecto non separantur, quandoquidem materia & forma a te non separantur, quemadmodum Arist. 4. phys. docuit. nam uniuscuiusque rei natura non separatur ab eo cuius est, nempe quod ex causis extra rem constat, adiunctum est, quod ex causis intra rem constitutum est, utpote materia & forma id adiunctum non est, nam huius modi causae rei partes sunt, & arte non separantur, ut 7. metaphys. ostendit. Arist. Praeterea quaecunque a forma originem trahunt, ab ipsa ut plurimum separari non possunt, & quia uirtutes siue potentiae, seu effectus, qui in quolibet composito reperiuntur, sunt in triplici differentia, aliae enim dicuntur primae qualitates, quarum munus est, cum a quatuor elementis primo & praecipue originem trahant, infrigidare, calefacere, humectare, & exiccare: aliae uero quae secundae qualitates dicuntur, quarum munus est, attenuare, incrassare, conglutinare, resoluere, mitigare, repercutere, mollificare, rarefacere, & similia, has aliqui ad materiam spectare dicunt, quaedam uero sunt uirtutes, quae a propriis uniuscuiusque rei principiis precipue a forma originem trahunt, quam aliqui a temperamento, alii uero a coelo ortum duxisse asserunt. Uaria est enim philosophantium opinio, sit ne coelum tanquam causa uniuersalis, temperamentum uero tanquam materia, seu praeparatio, seu causa particularis. Fieri enim non potest, quin causa illa naturalis praestantissima & nobilissima, & omnium formarum exemplar uirtutem suam per omnia diffusam in quocumque mixto ( prout est materia subiecta ) penetrare faciat: in qua illaesa teneri, seruarique possit. Haec autem uirtus dicitur specifica, quia a specie seu forma praecipue oritur, & dicitur proprietas, seuuis occulta: eius enim rationem seu causam afferre non possumus, & licet accidens appareat, nihilominus a principiis suis ( forma presertim ) nunquam separari uidetur, & hec huius uirtutis ope omnia efficit, nec tamen eadem est forma, & substantia cum uirture specifica, quia potest intendi & remitti. Praeterea quodlibet mixtum, & si unam habeat tantum formam, plures tamen potest habere proprietates. His stantibus, sciendum est, quod illae primae quatuor qualitates in separatione partium mixti non separantur, remanent enim in una qualibet parte quatuor elementa, & per consequens, quatuor illae primae qualitates, non aeque tamen. Nam magis in una parte, quam in alia maior portio unius elementi quam alterius relinquitur, quod manifeste nobis ostendunt secundae qualitates, seu materiales. Crassiores enim a tenuioribus, & mediocribus sensu, & experientia separari uidemus, & quia tertia uirtus, seu proprietas occulta, primus erat diffusa, & ut sensibus nostris apparebat, aequaliter per omnes mixti partes implicita: ex separatione partium ( licet in omnibus fortasse aliquid eius relinquatur ) nihilominus magis inhaeret, & magis uires suas ostendit in illa parte, cuius ratione tenuitatis partium, & qualitatis maior debet esse actio. Nam & si diximus, quod in unaquaque parte remanent quatuor qualitates, nihilominus unaquaeque qualitas pro maiori parte, & ut ita loquar in maiori quantitate propriae substantiae locum, & eam materiae partem obtinet, ad quam ex natura sua ferri apta est, ita ut qualitas ignea partem tenuiorem occupet, & terra crassiorem: parti uero tenuiori, & mediocri magis adhaeret uirtus specifica: equum est enim, ut uirtus specifica occuper partem mediocrem, utpote quae in mixtis usque ad centra corporum penetret, & omnibus fere partibus inhaeret. Ad haec cum uirtutis specificae facultas sit agere, actio uero proueniat a calore, ratio exigit, ut uirto specifica, & si ab his qualitatibus non prodeat, nihilominus adhaerere debet qualitatibus magis actiuis, quam passiuis, & minus actiuis: hae autem sunt partes tenuiores & calidiores. Quod si etiam uirtus ista specifica equaliter in omnibus partibus separatis adesset, nihilominus necesse est, ut magis uires suas preferat in partibus & qualitatibus magis actiuis, quod sic etiam experientia nobis ostendit, quod in parte media, seu oleaginea, uirtus specifica compositi tota fere reperitur, diximus autem quod haec oritur a forma praecipue compositi, ergo ubi aderit uirtus specifica, aderunt etiam forma & principia compositi, nisi quis asserat uirtutem impressam relinqui etiam abeunte forma, haec igitur non separantur ab ipso composito, sed tantum accidentia, & ea omnia, quae ad secundas qualitates referri possunt, uti sunt color, odor, sapor, & similia, & quae ad consistentiam materiae pertinent, ut tenuitas, crassities, & reliqua: Sunt tamen aliqua accidentia, quae adeo substantiae adherent, ut eam etiam in separatione comitentur, reliqua uero, quae in superficie existunt, nec admodum connexa sunt formae, & materiae, euanescunt. Ex quo non mirum est, quod semel separatum est, ad priorem consistentiam, colorem, odorem, saporem, amplius redire non posse, quae uero ita principiis suis adhaerent, ut eorum fere partes appareant, etiam in separatione principia sua non deserunt, sicuti materia, & forma non separantur a re, cuius est materia & forma. Ita uirtus specifica, ita forme adhaeret, ut aliquando una & eadem appareat: Ex his quae diximus satis patet hanc uim occultam non solum reperiri, uerum etiam extrahi, & magis in parte media remanere, quam in aliis quae & si pluribus rationibus sint comprobata, nihilominus experientia omnium rerum magistra maximam potest de his rebus omnibus fidem facere. Quod enim sint uirtutes specificae in aliquibus mixtis satis patet, sicuti in magnete ferrum attrahendi, in succino paleam, in rheubarbaro & scammonea bilem educendi: ego tamen audeo asserere in omnibus mixtis adesse aliquam uirtutem specificam, quae & si adsit nihilominus in omnibus, non innotescit, & sicuti compertum est antimonium non solum metalla, sed etiam corpora animata expurgare, & aurum cor ( teste Auic. ) corroborare, adamantem uenenum animantibus esse, smaragdum lapidem, belzuar, ueneno, & febribus malignis aduersari. Nuper etiam ex India allata fuerunt duo lapidum genera, quorum alterum coloris subalbei omnes sanguinis fluores sistere asserunt: alterum uero coloris albi, fere subcineritii, nephiriticum dolorem tollere, & lapillos frangere ex solo contactu, & gestatu, quae quidem beneficia nobis praestare nullus ratione comperit, sed casu inueta, & postea comprobata fuerunt. Ita & quae separantur ab arte partes omnium mixtorum, experientia nobis indies ostendit, sicuti & quod uirts specifica magis remaneat in parte media, item experientia nobis demonstrat: nam si extrahatur oleum ex rheubarbaro, licet grana tantum sint duo ipsius olei extracta ex duobus drachmis, oleum quidem 48 De Quinta Chym. Essentia. facultatem habebit bilem educendi, quod autem relinquitur, & terrestre est, prorsus ineptum & inutile. Ita etiam in omnibus sublimationibus, quae ab arte chymica fiunt, in plantis, seminibus, mineralibus, gummi, & similibus, ex quibus omnibus elicitur uirtus specifica, cuius rationem reddere nescimus. Nam sicuti forma est quoddam diuinum, ita omnes eius actiones & opera, licet ad sensuum cognitionem deueniant, tamen unde & quomodo prodeant, & qualis sit illius effectrix causa, ita nobis occulta & ignota est, sicuti et diuinitatis essentia: scimus enim magnetem ferrum attrahere, causam uero ignoramus. Sexta Propositio. Sexta Propositio, an uirtus hac separatione intendatur, & quomodo. Ut recte intelligatur haec propositio, sciendum est, quod omne mixtum compositum est ex substantia & accidentibus, substantiae competit materia & forma, & magis forma quam materia, est enim forma actus primus, & est maxime substantia, est enim forma quae dat esse rei, & quia substantia non suscipit, nec magis, nec minus: ergo hec nec intendi nec temitti potest, materia uero est constans permanensque principium, ex quo omnia procreantur, & est tanquam receptaculum omnium uicissitudinum, ac mutationum, & est in genere substantiae. In corporum mixtione materiae non permiscentur, ita ut tote in totas confundantur, daretur enim ( si hoc esset ) corporum penetratio, & cum formae materias ( quibus semel infusae sunt ) nunquam deserant, sicuti non datur mixtio materiarum & confusio, ita nec etiam dabitur formarum. Ergo quemadmodum penetratio, & confusio pertinet solum ad accidentia, & praecipue qualitates, ita etiam intensio & remissio est solius accidentis, non autem substantiae, quae nec intenditur, nec remittitur, ut diximus. Relinquitur igitur, ut si uirtus debet intendi, in genere qualitatis reponi debet, seu accidentium, non datur enim aliquod medium, seu anceps inter accidens & substantiam, quod simplex dici possit, hoc enim tale potius esset compositum, licet fortasse Auerr. secus sentiat de formis elementorum in mixtis, non nego tamen dari aliquam accidentia, quae cum difficillime separari possint, potius uidentur substantiae, quam accidentia, sicuti sunt uirtutes omnes specificae quae a forma proueniunt, & raro uel nunquam formas suas deserunt, licet earum uis pluribus de causis uideatur intendi & remitti. Dicitur autem intensio qualitatis, extensio uero quantitatis: impossibile est enim reperire qualitatem sine intensione, & quantitatem sine extensione, licet Aristoteles secundo de Anima inquit, quod omnium natura constantium est terminus ratio magnitudinis & augmenti, & Auerr. ex sententia Aristotelis ubi disputat contra Anaxag. supponit omnia corpora naturalia habere maximum, & minimum. Et hanc rationem probat hoc argumento: in corpore naturali, est forma naturalis, cuius est operatio determinata, si operatio, ergo potentia, si potentia, ergo magnitudo, quia minori quanto, minor debet esse operatio, & maiori maior, uirtus tamen specifica licet extracta sit in minori quantitate, pluribus de causis intenditur, subtilitatem enim & acuitatem quandam acquisiuit, pars illa media extracta, & ex ablatione partium impurarum profundius penetrat corpus & uenas, & uirtus illa specifica a materiae crassitie non detenta & alligata ( ut ita loquar ) facilius, & melius uires suas exercere potest, quod etiam experientia nobis demonstrat, nam grana duo olei rheubarbari, melius purgant & facilius, quam drachma una ipsius rheubarbari, ex quo sic arguere possumus, uirtus quae breuiori tempore magis & facilius mouet, est perfectior & intensior uirtute, quae longiori tempore minus, & difficilius operatur, ergo uis rerum intendi uidetur separatione. Ueritas premissarum patet ex exemplo adducto, & licet hoc argumentum uerum appareat, tamen ne aliam quaestionem aggrediamur, nec plura addamus de intentione & remissione, aliam rationem addamus, cui facile omnes acquiescant, dicamus quod uirtus intenditur ex separatione aliarum partium in quibus ante separationem erat diffusa, nunc maxima eius pars in unum ( ut ita dicam ) punctum collecta, & ab impuritatibus & crassitie reliquarum partium, a quibus eius uis obtundebatur, nunc libera & subtilior per artem effecta uidetur intendi propter operationem faciliorem ac breuiorem, licet hoc fortasse comparatiue dici possit, nam ex una drachma rheubarbari uix duo grana olei extrahi possunt, quae tamen & si concedamus, quod non magis purgent, quam drachma, facilius tamen & citius quam illa, nam & si grana illa paucae sint quantitatis & minimi corporis, maximae tamen sunt uirtutis, nam quanto magis uirtus est collecta, tanto est fortior. Hic uero non solum est collecta, uerum etiam partibus tenuioribus & calidioribus adhaeret, in quibus, ut probatum est, maior est actio & penetratio, ex quo non mirum est, si operationes suas facilius & breuius exercet, quam cum prius terrestri parti erat admixta, in qua parua, uel nulla erat actio, siue motus. Et hoc modo patet, quod uirtus augeri potest intensiue, eo pacto, quo diximus, quod etiam aliquorum mixtorum, si separentur, uirtus in media parte existens, extracta, etiam extensiue augeri uidetur, cum usus partis mediae eas facultates exercet, que a natura sibi sunt destinatae, ita ut si a sale eliciatur pars media, ea quidem etiamsi sit drachma una tantum, plures cibos condire poterit, quam unciae sex salis. Praeterea ea, quae extrahuntur a comestibilibus etiam si a torculari sint expressa, tanto magis si ab arte ui sublimationis essent extracta maius nutrimentum exhibent, quam si eedem res, pro ut sunt, fuissent commeste, hoc pacto alimentum quodammodo uidetur augeri extensiue, licet asserere etiam possimus, quod hoc contingit, quia facilius transmutatur a calore naturali ratione symboleitatis, in sale uero fortasse aliquis asseret, quod ex intensa salsede Quinta Chym. Essentia. 53 dine acquisita, & acuitate ab ipsa arte ratione effectus uires suae uidentur quodammodo extensae, cum ad plures partes se extendant, quod prius efficere non poterant ante separationem. Ex his patet uirtutem intendi posse, & quomodo intendi dicatur. Septima Propositio. Septima propositio, quid intelligere debeamus per quintam essentiam, pro cuius declaratione sciendum est, quod ab Arist. Mundus partitus est in partem inferiorem, & superiorem. Mundum quidem inferiorem dixit constare ex quatuor corporibus primis, igne, aere, aqua, & terra, quae quidem corruptibilia esse dicuntur, & alterabilia. Cum uero omne corpus, aut sit graue, aut leue, ob id semper erit aut elementum, aut qualitatum illarum particeps. Mundus autem superior, qui coelum dicitur, constat ex primo elemento, quod quidem incorruptibile, & inalterabile est, unde Arist. lib. de coelo diuersam esse eius a caeteris elementis naturam tantoque illis nobilitate, & excellentia anteire, quanto longius quam illa a caduco hoc inferiori loco distat, nobilitatemque & perfectionem, atque naturam sempiternam ex motu sibi simili, & sempiterno, quod illud in orbe perpetuo mouetur, perspexit, elementa uero utputa ignis, aer, aqua & terra cum eiusmodi sint, & materiam communem habeant, uicissim ex sese poterant oriri, & unumquodque eorum in unoquoque aderit potestate, est enim materia potestas quaedam ad omnes formas elementorum suscipiendas apta, que uero materiam non habent, nec etiam uicissim ex sese oriri possunt, nec enim unum horum potestate est aliud, sciendum est etiam, quod elementa dici possunt corporeum subiectum mixtorum. Materia enim prima, non est corpus, & postrema dissolutio in mixtis non fit. Nam usque ad elementa peruenit, & non ulterius, ideo elementa quodammodo mixtorum materia dici possunt, quod uero simplex est, nec ullam habet cum aliis symboleitatem & conuenientiam, uel materiam communem, nec quicquam potest in illud permutari, nec illud in aliud. Et licet asserant aliqui coelum & elementa in aliquibus conuenire, his rationibus moti, primo quia caesum generat elementa, & generans, & genitum conueniunt in forma uniuoca secundum peripateticos, ergo coelum & elementa sunt eiusdem formae, & per consequens eiusdem naturae. Secundo uidentur conuenire in accidentibus, utpote in raro & denso, luminoso & opaco, neonon elementa & coelum esse sub eodem subiecto, quod est ens sensibile, hoc autem est obiectum intellectus. Praeterea coelum uidetur calefacere, quod quidem est proprium alicuius elementi. His rationibus uidetur contra Arist. adesse aliquam conuenientiam inter coelum, & elementa, sed tamen sciendum est, quod coelum esse eiusdem naturae cum elementis bifariam potest intelligi, aut physice, aut metaphysice: nam si ratione physica natura est actus, seu forma transmutabilis, ratione uero metaphysica est ratio actus, uel potentiae, dicimus itaque coelum in ratione physica differre natura ab elementis, quoniam eius forma, uel eius materia non est transmutabilis, elementalis uero forma, uel materia transmutatur, sed in ratione metaphysica, coelum & elementa sunt eiusdem naturae, nam forma coeli & forma elementorum in ratione actus sunt eiusdem rationis, materia coeli & materia elementorum in ratione potentiae sunt eiusdem speciei, patet igitur quomodo naturaliter coelum differat ab ipsis elementis, & per consequens ab ipsis mixtis. Differt etiam ab ipsis rebus animatis. Nam aliqua sunt animata, uidelicet, uegetatiuum, sensitiuum, motiuum secundum locum & intellectiuu, licet de intellectiuo, uaria sit opinio, an possit separari a uegetatiuo in rebus mortalibus, ergo dat animal aeternum, quod sensum, & intellectum habet absque uegetatiuo, hoc aut animal sempiternum sentiens, non est nisi coelum. Quod aut sentiat sic probatur, nam si in hoc animali sensus non esset, temere natura ageret, & in pluribus effectus non produceret, hoc.n. sequeretur quotiescumque agens naturale sine cognitione ageret, est igitur opus, ut ab aliquo agente effectum cognoscete dirigatur, cuius ratione non temere progrediatur, ut Temist. & Auerr. 12. metaphys. testantur. Hic autem effectus cum singularis sit uirtus, cognoscens intellectus esse nequit, ergo sensus, hic enim singularia contemplatur, non est sensus, qui in animali caduco reperitur, ergo qui in coelo existit: duas enim ob causas sensus animali tributus, quemadmodum Arist. primo metaphyl. & lib. de sensu, et sensato ostendit: altera enim causa est ob salutem, ut quod utile est accipiat, & quod nociuum est fugiat, & ob hanc causam tradita sunt animali instrumenta, seu organa in quibus sensibilis species a forma sensibili orta suscipitur, non enim perse in sensitiua potestate recipi potest, sed si in sensitorio, in quo cum recepta est, uim sensitiuam mouet, ut de eo sensibili iudicet, a quo species producta est. Hunc sensum Arist. a coelo excludit, hoc enim non eget, cum sit animal aeternu, indefatigabile, inalterabile, ex quo nulla re eget ob propriam salutem. Altera uero causa ob quam animali sensus tributi sunt, ob cognitionem, & iudicium: perfectionis est enim sensibilia cognoscere, & de his iudicare, hoc autem modo dicitur Animal aeternum esse sensu praeditum, ut uniuersa sensibilia noscat, & quae apud nos sunt prouideat, & in proprias actiones dirigat. Hoc enim animal in se respiciens sensibilia apprehendit, non in aliqua temporis differentia, nam cum perpetuum sit, eius cognitio tempore metiri nequit, pater igitur ex omnibus, que dicta sunt, quomodo coelum differat ab omnibus hisce inferioribus, omne enim quod est in hac inseriori parte ( ut diximus aut est elemetum, aut ex his permixtum: non datur enim medium inter coelum, & elementa, nec neutrum, nec unquam aliquid in coeli naturam transmutari potest, nec etiam coelum huc descendere. Ex quo necesse est, ut omne quod, uel a natura, uel ab arte producitur. uel conflatur: sit uel elementum, uel ex his mixtum, nisi aliquid ratione similitudinis, uel alicuius proprietatis coelum appellare uelimus, sicuti aliqui appellant Quintam essentiam coelum: Quinta essentia. hac ratione mori, nam cum quinta Essentia reliquis tebus minus sit putredini & corruptioni obnoxia, coelum uero omnino si incorrupti bile, ob hanc similitudinem coelum appellauerunt: ratione etiam causae efficientis, ut melius in penultima Propositione declarabitur. Nam cum coelum sit praecipua causa efficiens uiuersalis uitae, & conseruationis omnium rerum, ita Quinta essentia, quae ex rebus minus putredini & corruptioni aptis extrahitur, eandem uim & facultatem obtinere uidebitur, quatenus praeseruat, & corpora quodammodo ( ut ita loquar ) uiuificat, ab aliis uero appellatur aether, nam cum aether dicatur aer ille tenuissimus, uel illa proxima pars coelo, quae caeteris magis est temperata, nec absque ratione: uires enim coeli propinquius suscipit, quam reliqua inferiora, qui enim arbitrati sunt aerem istum purissimum uersari circa coelum; & non ignem, hac ratione persuasi sunt, uidebatur enim inconueniens, quod elementum adeo agens calidum sicuti est ignis, uersaretur circa partem temperatam, & nullius qualitatis uti De Quinta Chym. Essentia. 59 est coelum. Caetera igitur ibi opinati fuerunt sadesse. Quinta igitur essentia, & si ex elementis permixta, tamen tanquam aliquid inter reliqua mixta subtilissimum, & purissimum assimilata est aetheri. appellatur etiam elixir ob maximas uirtures sibi inditas, quae ad uitae conseruationem, & quam plurima alia faciunt, non est igitur Quinta essentia, quintum elementum. Esset enim, uel asserere coelum esse, uel aliud reperiri elementum praeter quatuor, quod utrunque fieri nequit, absurdum est igitur constituere Quintam essentiam tanquam aliquid ab elementis separatum, est tamen aliquid quod forma, species, & anima quodammodo cuiuslibet rei dici potest, remota enim a corpore persimilitudinem loquendo semper omni qualitate sensibili & elementali, relicta tantum pura eius Essentia per subtilissimam, & extremam distillationem constituitur, eius autem substantia est sicuti aether, & mobilis, & temperiei suae maximum habet admixtum calorem. Cur dicta quinta essentia. Quod si rationem reddere uelimus, cur inditum sit illi nomen Quintae essentiae, arbitror causam hanc esse, quod cum elementa sint quatuor, & in quolibet mixto haec sint admixta, & una cum illis qualitates manifestae, uirtus uero specifica for60 De Quinta Chym. Essentia. mae adhaereat, ac parti subtiliori si crassioribus partibus separata fere tota uirtus mixti, seu compositi illi inhaeret, scatet enim omnibus elementorum impuritatibus, tantum enim a reliquis elementis distare uidetur, ut quodammodo Quintum elementum appareat, cum tamen omnia elementa in se contineat ( ut diximus ) non igitur quod uera fit Quinta essentia, sed ratione uirtutis, & comparatiue ita dicitur. Quid sit. 1. Ut eius diffinitionem afferamus, erit Quinta essentia cuiusque alimenti, medicamenti coelestis uis arte chymica ab elementis quantum fieri potest deputata, ad uirium conseruationem, humanae uitae prorogationem, morborumque perniciosorum profligationem faciens, appellatur aether, spiritus, anima, mercurius, uegetabilis, clauis philosophorum, & coelum, quodam enim coelesti influxu in nos agit, & ita fere se habet ratione corporis nostri, sicut coelum ratione totius mundi: eo modo, quo artificium potest imitari naturam. Quod enim alii occultant proprietatem, substantiam, & formam specificam appellauere, id uim coelestem, & facultatem una cum Mesue appellamus. De Quinta Chym. Essentia. 61 Octaua propositio, an detur Quinta essentia, & si datur ex quibus conflatur. An sit quinta essentia. Pro declaratione huiusce Propositionis sciendum est, quod aliquid esse, uel posse fieri, tribus modis probari potest: Ratio. Experientia. uel ratione ( quae uel demonstratiue, uel saltem probabiliter nos ad rei ueritatem cognoscendam inducat ) uel experimento ( quod quidem ex plurimis frequentatis actibus, si presertim ratione comprobatum fuerit, ad perfectam rerum cognitionem nos deducit ) quod si etiam nulla ratio adesset; experientia ut superius diximus, tantum potest, ut etiam quae prius erant ignota, & factu impossibilia uidebantur, non solum nota, uerum etiam factu facilia nobis se exhibeant. Ultimo, & si deficiat ratio, & experimentum ( quae potius culpa nostra eueniunt, quam rei ipsius, siue artis ) authoritas illustrium, ac clarissimorum uirorum, rationis & experimenti uicem obtinere potest. Autoritas. Iam in superioribus propositionibus probauimus in omni mixto separationem posse fieri, & cum partes mixti tres sint, diximus uirtutem & facultatem specificam contineri in parte media, seu oleaginosa, quod si datur haec separatio ( ut uere datur ) ut partes subtiliores separentur a crassioribus, ea pars, quae prius extracta fuerit tenuis, poterit etiam magis attenuari per sublimationem, adeo ut fere ad extremam tenuitatem, & puritatem deueniat, & ulterius progredi non possit, nec magis ab arte attenuari, & purior reddi ( operationes enim artis sunt finite ) & haec erit Quinta essentia. Quod autem extrahatur ab omnibus rebus, experimentum ipsum nobis indicare potest. Indies enim, & ex liquoribus, & ex rebus solidis elicitur talis pars deputata, & hoc ex plurimorum authoritate qui experti sunt comprobare possumus: Autores Chymiae. inter quos connumeratur Geber Arabs, Raimundus Lullius, loannes de rupa scissa, Philippus Ulstadius, Theophrastus Paracelsus, Ioannes Braccesius, Hieronymus Cardanus, Ioannes Fernelius, Marsilius Ficinus, in lib. de triplici uita, Albertus Magnus, Georgius Agricola, Rogerius Boccionus, Uicentius Rasis, Auicennas, Ugo Gordonius, & quam plurimi alii, quorum nomina recensere longum esset. Ii. Quomodo confletur quinta essentia. Secunda pars propositionis erat, quomodo confletur modo confletur, & ex quibus. Pro cuius declaratione sciendum est, quod & si Quinta essentia dicatur illa, quae ex omnibus mixtis elicitur, nihilominus apud omnes accipitur pro illa, quae cum ex rebus minus corruptibilibus sit elicita, facultates maximas habet, quae non solum ad uitae conseruationem, uerum etiam ad morbos profligandos quam plurimum facit. Nec est mirum, si Quinta essentia maiorem habeat reliquis rebus perfectionem: nam omnibus rebus innatum est, ut non quiescant, nisi ad perfectissimam formam deuenerint. Ex quo aliqui asseruerunt metalla ipsa non quiescere, donec ad aurum peruenerint, tanquam praestantissimum & perfectissimum omnium metallorum. Habent enim metalla omnia materiam communem, & nihil mouetur ad aliquam formam, seu perfectionem nisi adsit aliqua pars imperfecta in ipsa illius forma, uel saltem praeparatio ad quam mouetur. Cum igitur metalla, cum ad aurum peruenerint, ibi quiescant, patet aurum reliquis omnibus perfectius esse, & per consequens minus corruptibile. Non est igitur mirum si in auro inter reliqua etiam adsit uis specifica, cor laetificandi & corroborandi, quae etia uirtutes reperiunt in quampluribus lapillis pretiosis, ut experientia nobis demonstrauit. Ex iis igitur tanquam a rebus minus corruptibilibus, elici debet Quinta essentia: nam hoc pacto redacta per sublimationem ad ultimam subtilitatem, puritatem, & simplicitatem, tanto magis reddetur incorruptibilis, & uirtutis efficacioris: Ut autem separetur, Quinta essentia non solum ab his, uerum etiam a reliquis omnibus, duo sunt animaduertenda, & omni diligentia, & accurata industria inuestiganda. Duo obseruanda. Primo, quae nam sit materies, cuius crassitiei, uel tenuitatis, lentoris, & friabilitatis, ex qua elicere uolumus hanc Quintam essentiam. Praeterea sciendum est, quod cum nulla res pati possit aliquod uehemens, preter sui corruptionem, & cum instrumentum, quo utimur ad separationem, sit maxime agens, nec aliud illo uehementius, & efficacius reperiri possit, ne igitur quod extrahi debet, omnino ab igne corrumpatur una cum re a qua extrahitur, pro ratione materiae subiectae excogitati sunt quatuor gradus caliditatis, quorum primus assimilatur aquae tepidae, in qua & si membrum sit immissum, minime tamen laedi potest, hic autem dicitur ignis balnei, uidelicet primi gradus. Gradus caloris. Secundus uero assimilatur aque calide, in qua citra laesionem membrum immissum sufferri potest, ut & ignis apud aliquos cinerum, & secundi gradus. Tertius uero assimilatur aquae calidae, in qua si membrum fuerit immissum non potest detineri in illa sine laesione: approximatur enim ebullitioni, & est ignis ardens tertii gradus. Quartus uero assimilatur aquae maxime bullienti, quae nullo modo tolerari potest, hic quidem fit ex ferri seu aeris limatura, qui quidem ignis est ardentissimus. Praeter hos caloris gradus ( quos conscripsimus ) adsunt & alii duo, quorum alter uaporibus suis elatis ex rebus, uel humidis uel siccis calefacit & separat, alius uero est ille, qui a corruptione excitatur, & hic etiam facultatem habet separandi in aliquibus, digerit enim, & putrefacit, ut facilius per distillationem tenuius a crassiori separari possit. Hic autem ut plurimum praeparatur ex fimo equino, seu bubulo, ex calce, & similibus. Ad haec sciendum est, quod habita cognitione materiei, & inuento ignis gradu debitae rei patienti approximato, non minori industria, ac ingenii acumine inuenienda sunt instrumenta, seu uascula in quibus fieri debet, & praeparatio & extractio. Instrumenta. Haec enim plurimum inter se differunt, aliqua enim sunt aenea, alia uero terrea, & aliqua uitrea, & haec diuersas etiam & uarias habent figuras. Nam aliqua sunt oblonga, alia breuia, alia curua, alia recta, alia anfractuosa, & spiralia. De Quinta Chym. Essentia. Ut ergo Quintae essentiae methodum extrahendae proprius declare66 mus, prius dignoscenda est nobis ratio materiae, a qua extrahi debet inde modo & ars, eandem materiam praeparandi, ultimo modus separationis. Necesse est ut quicunque aliquid ad certum finem perducere studet, ea media excogitet, quae illi necessaria esse uidentur. Ita ( ut superius monuimus ) perpendere oportet, an ea materia, ex qua aliquid extrahere uolumus, contineat illud, quod extrahendum est, deinde an inueniri possint media adeo potentia proportionata, ut id efficere possint, deinde si materia non uidetur apta, ut id quod intendimus, extrahi possit, uidendum est, an ad id praeparari & disponi ab arte ualeat, licet ut iam probauimus, quod omne quod est, mixtum compositum est ex elementali substantia, & per consequens ex tribus illis partibus, ob id etiam separabile, licet in aliquibus maxima adsit difficultas, si cuti in calce, in uitro, auro, argento & cupro, & in lapidibus ( pumice praesertim ) & in plantis etiam, ut in cortice suberis, nihilominus tatum a Deo maximo humanae potentiae tributum est, ut & id assequi possit, maxima tamen cum difficultate. Uis sublimationis. Uis autem sublimationis est materias attenuare, substantias simul unitas reddere, & ordine materiae primae reducere ad perfede Quinta Chym. Essentia. 67. ctam unionem, separare hoc pacto tenuiores a crassioribus, & eas permanentes, stabiles, ualidissimas & penetrabiles reddere. Materiae praeparatio. Materia praeparatur, & ad separationem disponitur, uel calcinatione, ( ut uulgo dicunt ) uel putrefactione, uel alteri rei admixta. Omnia itaque simplicia, ex quibus facile aqua sine magno labore elici potest, ut sunt radices, herbae, flores, fructus, & similia, quae habent secum quandam humiditatem, & ob id sunt mollia: Fex, oleum, spiritus. sunt enim in ipsis substantie quedam pituitose, seu phlegmaticae tenues, & euaperabiles, quae ex leui calore eleuantur, & aerem nebulosum & crassum in uase efficiunt, qui facile ob rei multiplicationem, & frigiditatem ab arte exterius adhibita refiigerato capitello in aquam uertuntur, quod relinquitur faex dicitur, ex hac faece extrahi potest ille secundus liquor qui dicitur oleum, & ex hoc extrahuntur spiritus uulgo dicti, qui proprie sunt essentia ipsius rei, & tandem ex longa sublimatione reducuntur, ut nullam fere habeant similitudinem cum elementorum substantiis, & haec est fere potentiae diuinae, & est uegetabilis, permanens, & incorruptibilis, & aurum in hac substantia dissolui potest. Sed ut melius methodum distillandi habeamus, omnia distillationis genera ordinatim apponemus deinde addemus aliquos distillandi ordines magis particulares, qui omnibus non sunt adeo noti & communes. Methodus distillandi. Sciendum est igitur, quod aliquae sunt res, in quibus si tantum Soli oppositae sint, fit separatio, si cuti contingit in aliquibus floribus, & herbis mollissimis, in aliis etiam fit separatio si ponantur in uinaceis, & in fece illa oliuarum, quae relinquitur post olei expressionem. Deinde est fimum equinum, seu bubulum, in quo si ponantur res ( presertim molles, & putredini magis apte ) fit in illis separatio, sicuti contingit in uermibus terrestribus qui si in fimo in uase uitreo contenti sepeliantur spatio uiginti quatuor horarum, uertuntur in oleum. Adest etiam calx uiua, aqua perfusa, quae uim etiam separandi habet in rebus quidem in quibus partes crassae, & tenues non sunt ualde perfecte permixte. Hec quae diximus possunt etiam esse causa efficiens separationis, saltem longo temporis spacio: in reliquis uero durioribus, hec apta tantum sunt preparationi. Quod primo nobis occurrit, est illa sublimatio, que fit ab instrumento, quod similitudinem quandam Campana. Campana. campanae habet, haec autem conficitur ex plumbo, ex terra uitriata, uel ex aere, infra supponitur uas aeneum, in quo materia ponitur. Campanae affixus est canalis quidam paruus exquo humiditas effluit, quae ex fumo a calore ignis elato in campanae uacuum, & eius summitatem uertitur in aquam, & per canalem effluit, adaptantur fornelli uulgo dicti, secundum campane magnitudinem. Et hic est uulgatissimus destillandi modus, & ignis debet apponi teperatissimus, uiolento enim igni comburuntur res, & extrahitur aqua fumosa, uel amara, & in pauca quantitate. Et quia res, quae distillantur duplici uia ( ut diximus ) hoc nobis ab arte fieri demonstratum est, uidelicet calido & sicco, calido & humido, & in omnibus sunt praecipui tres gradus, lentus ignis, augmentum eius temperatum, ultimo uiolentissimus ignis. Ex calido & humido dicitur balneum mariae. Imponuntur enim uasa quedam que ratione similitudinis urinaria dicuntur, & ut plurimum sunt uitrea in lebete aeneo, in quo adsit aqua calida, uel bulliens prout exigit res, a qua liquorem extrahere uolumus, uasi urinario superponitur uas uitreum, quod cappellum dicitur, inde uas quod recipiens appellatur. Inter distillationem que fit per balneum mariae, & putrefactionem, inuenitur etiam quoddam instrumentum medium, quod nec omnino est putrefactorium: nec etiam balneum mariae. Huius aurem calor est simus equinus, augumentatur autem a fumo aquae bullientis, qui perducitur a quodam canali aeneo perforato. Hec autem instrumenta reperiuntur in duplici differentia, quorum alterum eius uacuum corporis aener est absque fundo, & sine foraminibus, & circa caput est aliquantum perarctatum, ex quo flammae exeunt, que pertranseuntes per hunc canalem aeneum calefaciunt aquam, ita ut eam feruere faciant. Alterum uero instrumentum hoc modo praeparatur, sumendo arcam ligneam longitudinis sex ulnarum, latam uero ita ut uasa uitrea & canalem aeneum continere possit. Hic autem canalis repletur fimo equino, & palea minutim incisa, ponatur super scamnum, & in utraque parte adaptentur, boccia uulgo dictae, una cum suis receptaculis quantum extenditur longitudo: in medio apponatur canna aerea, aut plumbea, aut lignea cum quamplurimis orificiis, & undique minutim perforata. Haec autem exeat a uase aereo aut terreo, ad similitudinem lebetis una cum cooperculo ad formam colli, in quo uase adsit aqua, adaptetur fornello, aut tripodi, ita ut supposito igne bullire possit. Ex hac ebullitione ascendunt fumi per canalem, & exit per omnia foramina calor quidam humidus, qui medio fimi uehementer calefacit, & hoc pacto maximo temperamento fit distillatio. Alii uero ad putrefaciendum & eodem tempore distillandum praeparant foueam, in cuius fundo sternunt calcem uiuam, & quod reliquum est implent fimo equino calido, in cuius medio ponitur uas distillatorium. Quod si non calefiant, ui opus est: materiae contentae superinfunditur aqua feruens, donec fiat distillatio bis, uel ter. Hoc etiam potest fieri in uinaceis & oliuarum faecibus. Hoc pacto fit distillatio rerum, quarum facilior est extractio praesertim aquae. Aqua uitae. Aqua uero quae uulgo uitae dicitur, hoc pacto perfecte praeparatur. Sumuntur optima uina, & potentia, praesertim alba, & quia fit eleuatio multorum spirituum crassorum, uirtute instrumentorum moderentur & attenuentur pertranseundo canales arctos, longos, & anfractuosos, & per uaria refrigerantia uasa, & ubi potentiam habeat aqua frigida: ita ut nulla crassities, uel uiscositas ascendere possit. Praeparetur autem hoc pacto. Sit uas aeneum stanno oblitum, a quo ubi ponitur uinum, egrediatur canalis longus cum plurimis uacuis, & circa finem sex ulnarum, adsit uas aeneum, aut ligneum, ubi canalis iste anfractuosus modo serpentis situs sit in medio, inde circa finem ingrediatur in cappellum uitreum, ex quo egreditur aqua uitae, & descendit in receptaculum. Uas istud collocatur in fornello, & uino impletur per canalem ab uno latere adaptatum aduersus alterum canalem. Aperta destillatione, expurgatur uasis fundus a superfluitatibus terrestribus: uas autem ubi adest canalis anfractuosus ( qui uulgo dicitur serpens ) impletur aqua frigida, adaptatur Alembicum recipiens. Inde ponitur lentus ignis uasi, in quo uinum adest, quam plurimi etiam hoc non contenti, utuntur uasis circulatoris. Oleum. Postquam diximus quomodo fiat aquae extractio, referamus etiam quomodo extrahatur liquor ille similis oleo, qui quidem ex omnibus fortasse substantiis naturalibus extrahi potest, extrahitur tamen praesertim ex gummi, lignis, fructibus, mediis mineralibus, & aliquibus lapidibus. Haec enim praeter humiditatem, habent nescio quid siccitatis glutinosae. Diximus autem quod dispositio materiarum fit uel putrefactione, uel trituratione, uel calcinatioaut miscella alterius rei. Modus communis extrahendi fit sicuti in aquis per exhalationem ui ignis, uaria tamen sunt instrumenta, communia autem sunt bociae, quae collum habent obliquum, in reliquo uero corpore referunt sacculum, hae oblinuntur luto usque ad dimidiam colli partem. Lutum autem fit confectum ex stercore equi paleas come dentis, & argilla partibus equalibus, aliqui addunt panni lanei rasuram, uulgo dictam commaturam. Optime misceantur, & manibus & baculo subigantur, & postquam uas bis uel ter fuerit litum, siccetur in umbra, inde imposita materia ponantur in furno reuerberi dicto, formae circularis, aut quadratae, mediocris altitudinis. Circa medium ponantur duae laminae ferreae, super quas adaptetur uas destillatorium, primo siccetur fornellus carbonibus accensis, postmodum apponatur ignis, ex lignis accensis, ita ut flammae pertingant mediam bociae partem, perduret ignis, donec facta fuerit destillatio. Signum autem principii distillationis, est fumi apparitio, hoc pacto a quam plurimis rebus oleum extrahitur & a mediis mineralibus, & inter reliqua a calcantho, uulgo dicto uitriolo, ex gummi uero, melle, terebintho, cera, butyro, & similibus extrahitur etiam hoc pacto, sed quia habent substantiam, que facillime ex igne ascendit, ideo permiscentur lateres triti arena, cinis, & similia, ne a calore sursum eleuentur, & absque separatione descendant. Experientia tamen, & ratione comprobatum est, quod si quis apponat ignem infra & supra, absque miscella poterit oleum educi. Ignis enim qui est in superiori parte, prohibet, ne matenae ascendant, antequam sint separatae, ut posterius dicemus. Aliqua uero res ( sicuti antimonium, & ferrum ) necesse est ut prius calcinentur, ut oleum extrahatur medio aquae aceti stillati, ex sulphure uero duobus modis potest extrahi oleum, uel ex bullitione capitellorum, qui ex cinere & calce sunt praeparati: alter uero cum ipsemet incenditur, & campana fumum excipit, inde per canalem oleum distillatur. Oleum tartari, salnitri, sublimati arsenici fit per calcinationem, inde in humido loco ponuntur. Ex iunipero, & omnibus arboribus que gummam producunt, extrahitur hoc pacto: lumatur olla terrea, quae in fundo sit perforata, superponatur altera olla recipienti, incidantur minutim ligna, & imponantur in olla perforata, inde oblinant ambe ollae luto, ita ut ex nulla parte respirare possint, inde fiat fouea, in qua ambae sepultae preter tres uel quatuor digitos in superficie, in qua parte adaptetur ignis, fiet distillatio. Ex seminibus uero prius redduntur haec mollia ex fumo calido & humido, postmodum pertorculare extrahitur oleum, hoc etiam pacto extrahitur ex nucibus, & ex amygdalis: Sublimatio. ultima distillationis pars dicitur sublimatio, quae nihil aliud est quam ascensio, & separatio rerum tenuium a crassioribus, & rerum impurarum a puris, ita ut materiae simulunitae tenuioris substantiae simul ascendant, relinquendo in inferiori parte, quod crassum & imperfectum est. Haec ab aliquibus non appellatur, nec aqua, nec liquor unctuosus, sed pars quaedam, quae ratione sublimationis maiorem uirtutem & potentiam acquisiuit, quam antequam sublimaretur: hoc autem fieri consueuit duobus modis, aut igne per ascensum, aut per discensum: uasa autem sunt ut plurimum bociae ( uulgo dictae ) uitreae, uel ex terra uitriata, & in quibus ignis fit per ascensum, collum illorum est oblongum & rectum, praeparatur fornellus una cum duobus foraminibus, craticula, apponitur cappellum terreum, ut adaptari possint cineres, quo etiam ablato adaptari possit bocia nuda, & ut hoc facilius fieri possit, cum illinitur bocia, circa medium relinquitur eminentia quaedam tanquam circulus, talis quidem, ut quod uacuum est fornelli claudere possit, superponitur duabus bracteis ferris, quae sustinent cappellum terreum, superius uero terra obducitur & clauditur undique, relictis tantum foraminibus, e quibus fumus egredi debet, inde donec materiae fundantur, lentus ignis apponitur, postmodum augmentatur perpetuo, donec fumus non amplius exeat ab orificio bociae. Hoc pacto fit sublimatum arsenicum artificiale ex auri pigmento, cinabrium ex mercurio & sulphure, & quam plurima alia. Alter modus fit, per descensum, bocia enim in contrarium antedicte sita est, & ignis supraponitur, & hic ignis per descensorium uehementius agit quam per ascensum, & hoc pacto saepenumero cotingit, ut oleum etiam extrahatur, adaptata lamina ferrea tenuissimis foraminibus perforata, ita ut materie pertransire nequeat, in utroque modo materiae quae sublimatae sunt circa collum reperiuntur. Praedicti autem destillationum modi & regulae, reperiuntur apud quamplurimos huiusce artis professores. Sed ut magis uirtus distillatoria innotescat, & omnes intelligant uerum illud esse, quemlibet hominem non omnia scire, nec etiam quaecunque ad artis suae peritiam attinent: Tria noua genera distillandi. libuit mihi tria distillandi genera apponere quae fortasse non ita omnibus coperta sunt quorum alterum pertinet ad aquarum extractionem praecipue aromatum, alterum uero pertinet ad olei extractionem praecipue gummarum, alterum uero ad extractionem Quintae essentiae, seu compositionis liquoris cuiusdam pretiosi, quo in quam pluribus morbis profligandis uti maximo cum praesidio licebit, & primo sciendum est, quod qui extrahunt uel aquas, nel oleum, permiscendo materiae aliquid, ignorant eius rei naturam, quam si optime scirent, absque dubio media etiam inuenirent quibus fieret extractio, absque alterius rei miscella. Ideo qui ( hoc enim exempli gratia apponamus extrahunt aquam cinamomi, prius madefaciunt ipsum per plures dies in aqua ardenti, uel in uino, uel alio aliquo liquore, sunt enim arbitrati a re adeo arida non posse aquam educi, nisi humectetur, cum tamen quod extrahitur hoc pacto sit aliqua in parte alienum ab ipsa cinamomi substantia, cum etiam contineat uires liquoris in quo infusum est cinamomum. Ut igitur uires integras ipsius cinamomi, & non alterius rei participes habeamus, excogitatum est uas istud, & distillatio huiuscemodi. Sit igituruas aereum altitudinis unius cubiti, dimidii uero latitudinis, superponatur craticula, postea super eam adaptetur lamina aerea, que dister a craticola quatuor digitos. Adaptetur foramen ita, ut possit detinere bociam dictam mediam stortam, superimponaturuas alterum longitudinis ulne cum dimidio: adaptetur ita, ut circum circa uapores exire non possint, in summitate huius uasis adsit orificium, quod etiam optime claudi possit, & ex eius aduerso, & in lamina adsit foramen, ita ut usque ad ultimi uasis fundum uirga iniecta peruenire possit. Postea his praeparatis sumas cinamomi electi libram mediam, incidatur minutim, postea imponatur in uale uitreo media storta dicto, & adaptetur foramini lamina superius dicta, ita ut aqua, quae in uase subiacente ponitur uas uitreum pertingere non possit, sed tantum uapores, qui ex aqua exeunt causa sint distillationis. Aqua, que in uase imponitur, debet esse calida, sed non bulliens, quotiescunque uero aqua deficit, debemus illam addere per foramen in superiori uase existens, & ita spatio ad summum quadraginta horarum habebis aquam distillatam cinamomi puri, absque alterius rei miscella, ut dictum est, in qua etiam quaedam parua quantitas olei reperitur, quod si uelis dignoscere quantum humane uires medio huius artis possint, animo & ingenii acumine hoc, quod nunc relaturus sum, animaduertas, & prudentia patentiae iuncta poteris experiri, hoc est quod tibi nunc affero. Post extractionem aquae praedictae, relinquas una cum fecibus uas illud mediam stortam dictum, & eodem modo uti prius adaptato igne & aqua, patienter detineas uas istud per spatium quindecim, uel sexdecim dierum, uel ad summum uiginti: ita, ut nunquam deficiat nec ignis, nec aqua, quod quidem poteris dignoscere uirga iniecta per foramen in summitate superioris uasis collocatum, & si deficiat, addere poteris per idem foramen aquam calidam infundendo, & hoc pacto intra spatium temporis praedicti habebis oleum cinamomi pulcherrimum aurei coloris. Rursus ad maiorem artis chymicae comprobationem, scias postquam extraxeris oleum, & iam habeas conuenientem aquae extractae portionem, assumas dimidiam partem ponderis aquae cinamomi electi, & minutim incisi. Et cinamomum, & aquam simul permixta, apponas in uase storra dicto, & per balneum mariae spatio quatuor dierum habebis aquam & oleum ut supra: faeces, quae remanent sunt adeo aridae & siccae, & omni substantia manifesta priuatae, ut in illis nullus omnino sapor, nec odor percipiatur, sunt nigrae: priores autem feces sapiunt aliquid cinamomi, posteriores uero istae nullam rem sapiunt ( ut diximus ) aqua enim cinamomi extrahit eorum substantiam, cum fit eiusdem naturae. Postea ( ut quid ultimo huius exemplo extrahi possit cognoscas ) sumantur faeces iste secundae ad pondus trium uel quatuor unciarum, & ponantur in uase uitreo sageto, siue sagiolo dicto, & adaptetur uas fornello athanore dicto, & spatio decem horarum habebis oleum ardentissimum, quale est illud, quod extrahitur ex sale, ignis autem sit ex carbonibus. Aduertendum tamen est, quod sit adeo temperatus ne fiat adustio: imponantur carbones accensi, & sine fumo & fornel lus sit caecus, & absque aliquo registro, ignis sit temperatus, sit talis tamen, ut possit fieri extractio huiusce liquoris. Exemplo adducto poteris uti tanquam exemplari ad extractionem aquae & olei, quamplurimarum aliarum rerum. Nunc declarabo quomodo fiat extracto a gummi ipsis olei, & aque, exemplo masticis. Prius igitur constituas fornellum ex argilla, seu ex lateribus non coctis ad altitudinem unius ulnae, in fundo adsit orificium ad imponendum ignem, in media parte adaptetur lamina ferrea: pro uasis substentatione sumatur uas uitreum storta dictum & lutetur optime luto sapientiae, & eam ad umbram siccato, postea sumas ad capacitatem uasis tantundem masticis puluerizati, & eius fundum adaptes super laminam ferream, postea totum fere uas luto una cum fornello claudas, relicto tantum orificio pro fumi exhalatione. Inde cum optime exiccata fuerint, assumas carbones accensos, & superimponas uasi, & cum con iectura poteris assequi, uas esse calefactum una cum mastice, tunc subterpone ignem lentum, tamen & in superiori, & inferiori parte relinques ignem, donec fumus exeat ab ipsa storta, & percipiatur sonitus, & ebullitio quedam ab ipso uase, tunc liquor aqueus quidam emanare incipiet. Hoc tempore poteris ignem inferiorem augere, & amouere superiorem, & spatio octo uel decem horarum habebis oleum extractum purissimum, & ualidissimum, absque alterius rei miscella. Optimus enim artifex, & Philosopho cum optime dignouisset harum rerum naturam, quod facile soluantur, attollantur, & eleuentur ab ipso igne, nec facilis sit hac ratione earum separatio, cum earum partes ualde sint homogeneae: excogitauit medium optimum, ignem uidelicet superiorem. Nam cum ignis sit natura ad superiores partes res attollere, detrudendo ad partes contrarias, partes illae, quae facile ascenderent ex situ ignis contrario, necesse est ut fiat separatio. Hoc exemplo poteris uti ad extractionem olei, & aquae omnium gummarum, & aliquarum aliarum rerum, moneo tamen, ut prius optime naturam illius rei, quam distillare tentas, dignoscas, ne si tibi aliquid secus eueniat culpam inferas in scriptorem, cum reiicienda sit culpa in ignarum artificem: Nunc quod reliquum est earum rerum, quas tibi pollicitus sum conscribere, demonstrabo eo facilius & breuius, quo fieri poterit, sed quis rem arduam, breuiter, & facile perstringere poterit? nihilominus dabitur opera, ut clare pateat res uiris tantum doctis & eruditis in arte chymica, si non exercitatis; saltem eius amatoribus & studiosis, moneo tamen omnes, nec eos tedeat laboris & impensae. Diximus, quod in omni distillatione dignoscenda est natura eius rei, quam distillare tentas: & quia natura praecipue pendet ex materia & forma, sciendum est. est etiam quod uniformitas in materia est causa potissima magnae perfectionis, sicuti diuersitas in substantia est causa corruptionis, & per formam materia defertur ad perfectionem, at qui cum doctrina artis chymice faciat sepenumero dignoscere causas inuisibiles per sensibilitatem, tum per sensum rationis, tum etiam per instrumentum demonstratiuum, cognitae experientie, & hoc pacto possumus habere scientiam operationis naturae, & eam imitari, & in quo defecerit supplere. Modus autem recurrendi ad opus naturae in hoc nostto pretiosissimo, liquore est duplex, alter respicit auri & reliquarum rerum preciosarum compositionem; Aurum. secundus uero respicit media, quibus debemus uti tanquam causis mouentibus ad operationem, quam efficere tentamus, & quia aurum est reliquis metallis perfectius, & maiori uirtute praeditum, minus incorruptibile & incombustibile, est enim tenuissimarum partium, & quae magis homogeneae & purae sunt, & adeo simul unitae, ita, ut pars terrestris humidi ratione tueatur a combustione, & humidum adeo detinetur a parte terrea, ita ut non possit in fumum euolare per euaporationem: cum ergo sit adeo incorruptibile, si per distillationem redactum fuerit ad ultimam puritatem, tenuitatem, & simplicitatem, longe magis erit incorruptibile ratione incorruptibilitatis. Est quaedam propinquitas, & affinitas inter aurum, & Quintam essentiam, ut facilius aurum in illam transmutari possit, quam reliqua metalla, & licet aliqui asserant aurum commune cum suam perfectionem, seu ( ut ipsi dicunt ) tincturam acquisiuerit, non posse amplius in quicquam aliud transmutari, hoc quidem uerum est, quod quatenus metallum est perfectissimum, respectu Quintae essentiae non ita perfectum. Praeterea asserunt etiam aliqui ad metallorum transmutationem necesse esse ( psertim in auro ) ut reducantur ad primam materiam, seu calcinentur, & in suum salem reducantur: arbitrati enim sunt in auro calcinationem fieri non posse nisi admisceatur alteri rei, & ob id asseruerunt aurum quidem, quod potabile fit, esse aurum philosophorum, & non commune, sed cum fere nihil difficile sit humano ingenio, arte, maxima industria, plurimis experientiis, & expensis, ac patientia, & maximo tractu temporis ( tempus.n. ducit artem ad lucis ueritatem ) compertum est, quo pacto confici possit, aurum potabile una cum gemmis ratione quidem. Primo excogitarunt aquam, quam cum coelestis sit, eius uirtutem etiam coelestem esse compertum est, & tantae potestatis est, ut facultatem habeat gemmas, & aurum soluendi, cuius quidem descriptionem hic apponemus, ut licet Quinta Essentia ab omnibus rebus extrahi possit, nihilominus ratione tenuium partium, & manifestae uirtutis facilius extrahi potest a uino: Aqua qua aurum soluitur. sumatur igitur quantitas uini potentis odoriferi, quale est maluaticum, & in uase destillatorio ualde anfractuoso distilletur, post extractionem aqua imponatur in uase uitreo, & in loco subterraneo fouea facta. Eaque primo calce postmodum fimo equino obducatur, & cui superinfundatur aqua tepida, ac ibi detineatur per mensem integrum, semel in hebdomada extrahatur calx, & stercus, & denuo imponatur proiectis priorib., post modum fiat destillatio per circulationem: inde denuo imponatur in eadem fouea, ut supra, per spatium quatuor mensium, amouendo tamen saltem bis in mense ueteres feces, & calcem, & de nouo addendo ut prius. Hoc peracto iterum aquam destillabis alembico tortuoso, serpente dicto, inde per circulationem, postea degustabis, an alicuius sit saporis, nec ne: & si aliquis sapor reperiatur denuo ages ut supra, donec ad tantam separationem deuenerit, & tenuitatem, ut nullius fere sit saporis, & si eam in aerem proiicias, fere tota euanescat, his peractis accipies libram unam, uel duas optimi auri, in foliis, & eum terito super marmoreum lapidem, inde accipias sulphuris uiui libras quatuor, eoque triturato permisceas una cum auro, & in cruciolum infundas, postmodum ignem admoueas separato sulphure ab auro, item sumas aurum, & ipsum teras uti prius et denuo sulphuri permisceas, et eodem pacto uti prius igni admoueas, & separato auro a sulphure, iterum ipsum teras, deinde imponas in olla uitriata crassitudinis trium uel quatuor digitorum, in qua sit paruum orificium, quod post auri impositionem claudatur, & tota olla cum luto sapientiae, ter, uel quater obducatur: postmodum immittatur in fornacem ardentem uitro conficiendo, uel lateribus paratam, & ibi detineatur per uiginti dies, postmodum educatur aurum, quod si non erit calcinatum, iterum arte uteris ut prius, et si erit calcinatum puluerizetur subtiliter, inde imponatur in uase uitreo alicuius crassitudinis, & aqua praedicta superinfundatur, & demittatur in foueam cum calce & simo ut supra per spatium duorum mensium permutando feces, & calcem ut supra, postea aquam, & aurum distillabis per balneum uaporarii, aquam seruabis optime clausam, postea sumas faeces, easque trituratas imponas in bocia storta dicta, eamque appones fornello actanorio dicto, & primo admouebis ignem lentum carbonibus accensis semper augendo, eumque perpetuo, usque ad quadraginta dies, & ita habebis aqua & oleum, deinde sumas smaraldos, rubinos, granatas, & hyacintos, & ad duplum margaritarum, hisque omnibus trituratis infundatur aqua praedicta, & in fouena, uti factum est de auro, detineatur per spatium unius mensis, postea destillentur eo pacto, quo & aurum seruata semper aqua postmodum in priori aqua, quae distillata fuit ante auri distillationem, cum haec aqua facultatem habeat recipiendi, & ad se attrahendi, & soluendi res omnes, quae in ea infunduntur. Poteris ( prout tibi uidetur ) preter hanc communem operationem, proprias etiam addere infundendo, in ea tum simplicia, omne genus aromatum, & aliqua etiam composita, ut theriacam mithridatum, & similia, prout tibi uidebitur, & haec ( utpote simplicia ) breui destillatione una cum aqua educentur eorum uires, non multum longiori tempore in extractione aromatum, & compositorum. Haec sunt quae circa artem distillatoriam conscribere eo breuius, quo fieri potuit, uolui, quae quidem potius experimento dignoscenda sunt, quam ratione, & si inter haec aliquod minus probabile uidebitur, illud attribuat in experientiae suae, nec asserat, cum id ignorat, impossibile esse, nam si licebit, poterimus & aliquando experientia comprobare, & quae fortasse nunc obscura uidentur clariora reddere: decreuimus enim integrum tractatum artis destillatoriae conscribere, una cum omnium rerum, quae ad artem pertinent descriptione, cum tamen authoritati nostrae credendum esse non rogamus, sed tantum experientiae & testimonio clarissimorum uirorum, qui in hac arte quam plurima scripsere, quorum numerus centenum excedit, & fere ii omnes uaria de Essentia Quinta conscripsere, cum tamen omnes eundem finem attingant, uerum tamen est, quod ignaris uidentur loquuti fuisse sub nube, & quod potius nolint intelligi, quam rem aperte demonstrare, si quis tame eorum scripta altius contempletur, doctissime rei ueritatem demonstratam, ac comprobatam fuisse reperiet. Quod si nec iis fidem adhibere uelit, experiantur quae nos conscripsimus, & ita illis satis factum erit. Quod autem laboribus & expensis, & temporis tractu haec confici possint, unicuique uidere licet, & si quis recte diiudicet, has propositiones, facile intelliget pretio ( ut ita loquar ) emi non posse, nam cum potissima causarum fit finis, & in arte medica fit finis morbos profligare, & sanitate tueri, hoc medicamento unicuique succurrere possimus. Maximi igitur faciendum est huiusmodi praesidium, si quis tamen harum rerum studiosus uelit aliquas Quinte Essentiae, & auri potabilis descriptiones inspicere, legat praecipue Philippum Ulstadium, Raimundum Lullium, Arnaldum de Uilla noua, Cardanum, Fernelium, & quam plurimos alios fide dignos authores, apud quos uidere licet, quid nam de hac re sentiant. Nona Propositio. Nona propositio, an detur aliquod uniuersale medicamentum, quod omnibus morbis conducere possit: Panacea. Pro declaratione huiusce propositionis sciendum est, quod omnium rerum naturalium dicuntur esse tria principia, duo quidem ipsa constituentia, materia scilicet & forma, alterum uero per accidens priuatio, ea quidem duo dicuntur esse principia intrinseca, sed si illorum generationem, seu procreationem altius inspicere uolumus, tertium etiam addere possumus, quod quidem erit coelum: Coelum. nam sicuti generatio, & augmentatio, & alteratio consequuntur motum illum, qui est ad locum, & motus ad locum reliquorum motuum sit quodammodo causa, necesse erit coelum quod perpetuo in orbem circumagitur, & mouetur generationis, & corruptionis, & alterationis tanquam motuum ( qui motu locali sunt posteriores ) esse causam, & ( ut uulgatam illam Aristotelis sententiam primo meteoron afferam ) quae asserit Mundum hunc superis motionibus, hoc est coelestibus corporibus, quae supera illa feruntur motione, quoddammodo necessario esse contiguum, ut omnis eius uis & facultas ab ipsis regi & moueri queat, & licet Arist. primo de generatione, & corruptione tactum tribuat his tantum rebus, quae uicissim agunt, & patiuntur eiusmodi non sunt ignis, & coelum, sed si communius accipere uolumus tactum, quotiescunque extrema sunt simul, diffinitas habent magnitudines, & situm, & quia elementa & coelum diuersae sunt nature, ideo forte asserere non possumus coelum ipsis inferioribus esse continuatum, sed uel proprie uel improprie dicatur, hoc tamen nobis constat coelum huic inferiori Mundo esse contiguum. Nam in hoc mundo praeter coelum, & elementa nihil adesse patet. Manifestum est etiam nobis, cum non detur uacuum, nec etiam inter elementa, & coelum dari aliquod inane, ergo sunt inter se contigua, non mirum est igitur si Aristot. asserit rationi consonum esse, ut motionis principium in rebus naturalibus regatur ab illis, quae perpetuo mouentur, & in quibus est princeps causa, a qua reliquorum motionis origo ac principium pendet. Nec obstat, quod fortasse in contrarium aliquis afferre posset, coelestia corpora uno & eodem motu semper moueri, ideo. eundem ordinem etiam in agendo seruare, & ob id uidetur necessario agere, ita ut omnia, quae in hoc mundo inferiori eueniunt de necessitate contingant, non autem ob rationem coelestis uirtutis, & motus. Quod quidem uidetur uerum esse in his quae a materia separatae sunt, nec elementalis naturae, sicuti est mens nostra, in qua non tollitur libertas ex coelorum statu, licet in reliquis uarii syderum concursus uarios etiam effectus producere possunt, & ob id ut uaria produci possint in hoc mundo inferiori, constituta est Zodiaci obliquitas, ut ex accessu, & recessu planetarum praecipue solis, caloris effectus magis, & minus se exhiberet, prout ortus, & interitus, generatio, & accretio nobis ostendunt. Maxime etiam faciunt uarii, & diuersi corporum coelestium circumactus, ut planetarum. Nam si unus, & idem esset motus, nec aliqua esset diuersitas, una etiam, & eadem fuisset rerum generatio, & ut melius loquar, una tantum res simpliciter generaretur in hoc mundo inferiori, licet tamen coelum tanquam causa uniuersalis, nullam diuersitatem uidetur facere in rebus effectis, diuersa enim, & uaria uiuentia oriri uidentur fortasse potius ratione materiae subiectae, quam diuersorum coeli motuum, uidetur enim coelum tanquam causa uniuersalis existens, quae una cum causis secundis in omnibus rebus, que fiunt cooperatur, a quibus in rebus effectis nulla uidetur diuersitas proficisci, sed tota a causis secundis originem uidetur trahere. Indiuiduum enim per qualitates materiam mouet, per propriam formam substantiam gignit: coelestis enim calor coeli instrumentum uniuersalis causa existit, & ab eo in rebus effectis nulla prouenit diuersitas, nam sicuti eodem calore coelesti linteamina dum lauantur albescunt, & lauantis facies denigrade Quinta Chym. Essentia. 93 tur, non est ergo haec diuersitas a calore coelesti petenda, sed a subiecta materia. Uidetur itaque necessarium agens particulare, quod simul cum calore coelesti tanquam instrumento causae uniuersalis ad rerum generationem concurrat. Arist. tamen loco praeallegato uidetur inferre formas a coelo haurire haec inferiora, & quam plurimis aliis in locis. Nam & in lib. de animalium generatione inquit, in animantibus generantibus calor secernendo, ex cibo ingesto, & concoquendo, facit excrementum, quod conceptus sit principium, ita inquit, in plantis nisi quod in iis & in quibusdam animalibus nihilo desideratur maris principium, habent enim quoddam in se mixtum, in plerisque tamen animantibus eo opus est, item lib. X. problema inquit. Qui de natura disserunt animantia principio orta esse dicunt ingenti mundi, uniuersique mutatione, & nunc si rursus eiusmodi ortus futurus sit, eiusdem mutationes aliquas antecedere oportebit. Ingentes has mutationes efficit insolens quaedam, & admodum rara concursio, permixtioque syderum, ex qua aliqui asserere ausi sunt aliquos posse syderum concursus euenire, ut etiam homo ex putri materia praeter semen oriri possit, hac ratione moti. Nam homo uel libere, uel necessario gignit: non necessario, nam tunc libertas hominis omnino tolleretur, & sic homo carens hac potentia non esset homo, ergo libere gignit, si libere, ergo poterit non generare, posito ergo possibili in actu quod non generet ( quod non est absurdum ) ergo oportebit alterum duorum affirmare, uel species non esse sempiternas, quod nefas est fateri, uel homines ex putri materia, & ex calore coelesti oriri posse. Deinde plantae ex syluestribus fiunt domestice, mures ex putri materia, & ex semine gigni possunt, ergo & uniuersa uiuentia ex semine, & sine semine ofiri possunt, nam nulla ratio uidetur quare haec, & non omnia ita generari possint. Licet ad hoc possemus respondere, homines secundum speciem necessario gignere, secundum uero indiuiduum libere & contingenter; & ut Aristoteles inquit 3. de animalium generatione, ubi inquit si homines ex terra geniti fuissent, uel ex uerme, uel ex ouo, nam uel materiam nutritioni aptam distinctam habuisset ( ut in ouo. Animal enim uitello oui nutritur, ex albumine gignitur ) uel separatum non fuisset a parte ex qua generatum est animal, sicuti in uerme, ergo uel ex ouo, uel ex uerme: non ex ouo; quia nullam generationem animalis sponte ex ouo factam fuisse uidimus, neque ex uerme, quoniam insectorum est proprium. Praeterea animalia quae ex terra oriuntur, ea etiam nutriuntur, licet Plato contrarium huic opinioni affirmet, & etiam Aristoteles aliquibus locis praeallegatis, sed ii fortasse loquuti sunt secundum uulgarem opinionem; non quod ita uere sentirent, sed utcunque sit, constat tamen apud omnes calorem coelestem esse causam effectricem, seu instrumentum uniuersale a uirtute coeli proueniens; nam cum calor accidens sit, substantiam gignere non posset, uirtus tamen coeli medio huius caloris in corpora haec inferiora diffunditur, & interuentu causae particularis gignit primo, deinde regit ac conseruat: inconueniens esset asserere uirtutem illam per omnia non diffundi, quod etiam, quam plurimis argumentis probatur. Nam calor qui in animalibus & stirpibus continetur non ab igne originem trahit, nam Arist. inquit, quod ignis nullum animal generat, quod si nec totus ignis, nec aliqua eius pars aliquid generare potest, multo igitur minus gignere posset, quod ab eo quodam ortu processisset, ergo referenda est actio caloris gignentis, & coseruantis in longe perfectiorem causam, materia enim a semetipsa sine extrinseco agere moueri nequit, nisi habeat principium in se, si cuti contingit in his, quae ex putrida materia oriuntur, calor enim coelestis materiam preparat, & si forte ( quod rationi consonum non uidetur ) formam non inducit; eam tamen ita praeparat, ut formam suscipere ualeat. Nam si principium hoc foret, uel in semine, uel in putri materia, suam materiam generationis motu moueret, sequeretur etiam hoc pacto si sine calore coelesti hec fierent, formam de potentia materiae educi posse, & ita quod nobilius est ab ignobiliori ortum traheret. Quod si asserere uelimus, quod uel semen, uel materia putrida mixtum quoddam est ex materia, & forma, quae forma potentiam habet ad ulteriorem formam: necesse tamen est, ut ea forma quae in semine prius aderat, dicatur quaedam potentia in formam perfectiorem transeundi, quae si sensim, minutimque augeatur, necesse est, ut ab aliquo agente, & concitante fiat incrementum, nec hoc tributum est secundum Alexandrum motus initium ab ipso generante. Erit enim potentia, & continenter a primis, inchoatisque naturis, ad ultimas consummatasque procedet, & haec potentia est qualitas, sed nulla qualitas primo, & per se potest agere, omnis enim actio ad formam tanquam ad substantiam pertinet, est enim principium quoddam efficiens. Quod si uerum est, ut tria tantum sint in semine, materia, forma, et potentia ad ulteriorem formam, si potentie actio perducit seminis formam animalis, cuquicquid agit, intus agit ut sui simile reddat obiectum patiens, sequeretur igitur, ut forma quae in semine est nihil aliud gigneret praeter semen, ex semine igitur tanquam ex substantia generatur animal. At potentiae efficientia formam, aut ui seminis animal gigni impossibile uidetur. Quod enim nondum est, sed futurum est, id iam simpliciter non est, quod autem non est, quomodo potest aliud quicquam efficere? quo pacto igitur fiet, ut formam procreet, quae semini inest potentia, si nondum inest ipsa forma. Sequeretur enim quod ipsum semen si animal solum gignere deberet ipsum prius animatum esse, igitur que potentia semini inest potius est inducendae formae quaedam praeparatio, quam quod ex ipsa excitetur forma. Referenda est igitur causa in aliquid quod actu obtineat formam, & ut inquit Arist. 2. de generatione & corruptione, ubi postquam ostendit duas esse causas generationis, & corruptione uidelicet materiam & formam preter has tertiam addit, quam appellauit causam effectiuam, lationem scilicet corporum coelestium, quod quidem duobus argumentis probauit, & primo 8. phys. ibi enim declarauit quod motus coelestis est aeternus, localis, continuus, & nnus numero, isti autem motus inferiores sunt aeterni quidem, sed non continui, continuitate, & aeternitate motionis, unitate enim specifica tantum sunt aeterni, motus enim coelestis cum sit eternus, continuus, & unus unitate numerali, abducit, & adducit ipsum generans a determinato loco ipsum agens, & hac de causa est causa corruptionis, cum uero adducit ad determinatum locum; est causa generationis, quod pater ut superius diximus ex accessu & recessu. Secundo est etiam causa generationis aeternae istorum generabilium & corruptibilium. Nam coelestis motus, caeteris est prior, praeterea ens est prius natura non ente, & sic perpetuum ens est natura prius ente non perpetuo. Sed motus coeli perpetuus est, & motus inferiorum non est perpetuus. Motus ergo coeli tanquam prior, & perpetuus adducendo & abducendo est causa generationis & corruptionis, si generationis ergo conseruationis, atqui coelum & sydera nullo alio utuntur instrumento praeter quam calore, qui ex eorum lumine & motu excitantur, & cum ab elementis non pendeat, nec etiam elementaris est qualitatis, tantae uero uirtutis, & actionis est particeps, ut non solum test. Arist. stirpium, fructuum, animaliumque corpora penetret, uerum etiam usque ad terrae. marisque uiscera se diffundit, & quam plurima, & animata & inanimata gignit. Hic. n. non est ignis, qui quidem est adures, & mortem inducens. Stellarum uero calor uitas largitur, & eas conseruat, ex quo etiam sequitur, quod si putris materia, uel in animantium corporibus uel alibi adsit, si afficiatur hoc calore siderum uiuificante cum ipsum obtinuerit, in uiuens etiam mutari potest, hic autem calor, ut diximus, cum a syderibus originem trahat, nullam habet cum temperamento quatuor qualitatum communitatem, si hoc enim esset, igneae foret qualitatis, & in corporibus mortuis non reperientur hae quatuor qualitates. Nam si calore elementali uiuerent animalia, & uegetabilia: extincto animali, & uegetabili, euanesceret qualitas elementalis calida, seu ignea. Praeterea quam plurima sunt animalia & plantae, in quibus ratione temperamenti frigiditas superat qualitatem calidam ab origine, quae tamen si hoc elementali calore uiuerent, uiuere non possent: extingueretur enim eorum calor a frigore tanquam potentiori agente. Praeterea si calore elementali uiuerent animalia addito calore sibi simili, non extingueretur calor innatus, sed potius augeretur, sed sic est quod a calore extraneo extinguitur calor innatus, & calor igneus, & elementalis ipsum destruit, simile uero non corrumpitur a suo simili. Si ergo calor innatus corrumpitur a calore extraneo, ergo calor extraneus non est similis calori innato, diuersi igitur sunt calores, nam ubi definit Arist. putrefactionem, inquit, putrefactio corruptio est, in unoquoque humido proprie, & secundum naturam caliditatis ab aliena caliditate. Pro cuius definitionis declaratione dicendum est, quo pacto ab aliena caliditate putredo fieri possit, & quid intelligendum sit per ali enam qualitatem. Multis autem modis calor extingui potest, & primo a frigore tanquam contrario: omne enim contrarium a suo contrario deleri aptum est. Potest etiam deficere ob subiecti alimenti penuriam, & hac de causa si alimentum deficiat, calor non alitur, ob hanc causam extinguitur. Deficit etiam calor ratione plurimi humidi, ut ignis lucernae extinguitur a plurimo oleo, extinguitur etiam a sicco, nam cum humidum proprie sit pabulum ipsius caloris cum humidum superatur a sicco, humoris defectu, quo nutriri debet calor, interimitur. Siccitas enim ad contemperandum humidum est necessaria, non est igitur mirum si Hippocrates I. de nat. humana; asserat, a cuiusque quatuor qualitatum exuperantia interitus fieri. A frigore igitur tanquam a contrario, ab humido, & a sicco tanquam ex alimenti penuria calor extingui dicitur. Postremo calor innatus a calore extraneo interimitur, hoc pacto quandoque. Nam calor qui extra est, & mixtum corpus ambit, & uires suas exercens rarefacit & relaxat, ex hoc sequitur, ut intus penetret, & humidum absumat, quod nutritioni erat aptum, quo conseruari maiori tempore ualuisset, & nutriti calor innatus, & ob id cum nihil alimenti idonei remaneat, ad calorem naturalem nutriendum extinguitur, & licet totus humor non absumatur illud tamen, quod relinquitur non est appositum caloris pabulum, & quia idem humor a calore naturali afficiebatur, & terminabatur ab eo destitutus ad rei superficiem diffluit & delabitur. Ex quo asserebat Arist. quod res putrescentes prius fiunt humidae. postea siccae, & quia calor ambiens uidetur 102 De Quinta Chym. Essentia. praecipue esse uel aer calidus, uel balnum aquae calidae. Sed aliis etiam de causis extinguitur calor innatus a calore extraneo, & ut res constet, primum accipere oportet, quod in animalibus, & plantis calorem humidum retinere, & eo nutriri, dum nutritur, uapores, & fuligines ab humido excitantur quae debent egredi, cum retineatur & calidae sint calefaciunt, non enim sunt proprie eius humoris, quem ambiunt, sed tanquam res aeternae habentuim ambientis, & externi caloris, & eodem modo internum corrumpunt, detinentur autem in corporibus nostris ex prohibita transpiratione, quam causam afferimus, cur humores in corpore nostro corrumpantur, & febris accendatur. Quibuscunque igitur de causis calor internus ab externo interimitur, naturalis corruptio sit, quae ad putrefactionem uia est, ut docet Arist. & calor externus ( qui praecipuum est agens ) extinguendo calorem, adiungit sibi frigus socium, interitum efficiens. Tres causae corruptionis. Ex quo apparet in corruptione tres esse causas destruentes nempe formam, quae est caloris innati corruptio, materiam, quae est hu midum rei putrescentis & ambientis, caliditas causa effectus, quae cum elementalis sit, calor uero naturalis sit coelestis, tanquam contrarium illum destruit, non enim ( ut dixi ) sunt similes, nam calor innatus ab externo ( ut dixi ) potius augeretur, sed hic supramodum augeri non potest, ita ut ledat, fons enim, & instrumentum uitae inconueniens esset, ut ex eius augmento posset fieri laesio, & interitus, nihil aliud esset asserere quam quod uita causa esset mortis naturalis, tamen calor laeditur ab extraneo, licet humidum non absumatur. Praeterea calidum innatum reponitur in predicamento substantie, nam si non est forma, uel substantia, saltem est eius uehiculum, & instrumentum, sine quo uires suas forma exercere non posset, quod si est dicendum forma, & substantia, haec non suscipiet magis, nec minus. Si uero reponatur pro instrumento, & uehiculo formae, tanto magis augebitur, tanto etiam magis uires suas forma exercere poterit, eas uero exercendo longe melius mixtum ipsum seruabitur, & longiori tempore uiuet. Non igitur eius auctio posset esse causa putredinis uel corruptionis, uel saltem morbi. Nam si in putredine aliquis calor augetur ab ambiente, hic natiuus non est sed elementalis, licet etiam ex Arist. senten. possimus asserere natiuum calorem rei intereuntis quo maxime materia determinabatur, ambientis ui, & opera ad se trahendo dissoluere, ita ut illa absque determinante remaneat, nam cum naturalis calor in humore naturali sedem habeat, cum ab externo trahitur, una cum humore a re exit, quamobrem sit, ut res, quae naturaliter interit, humida primum, deinde sicca & arida reddatur. Haec autem putredo communis est, & animantibus, & mortuis, & omnibus mixtis, nam ( ut diximus ) frigus calorem extinguit ratione contrarii, humor & siccitas ratione alimenti, a calore uero extraneo dissoluitur naturalis, si coelestis tanquam contrarius, si elementaris ut in mortuis ratione similitudinis ipsum ad se trahendo, uel humidum alliciendo, in quo residebat calor naturalis. Huius rei signum est, quod in senibus calor naturalis imbecillus ex ambiente dissoluitur ac tabescit, licet haec etiam causa reduci possit ad alimenti penuriam, quae indies absumitur, nihilominus maior fit dissolutio ratione ambientis aestate, quam hyeme. Nam & si animalia, & stirpes naturaliter intereant in regionibus frigidis, in quib. parua fit actractio, nihiloninus si tanta sit frigiditas, ut nihil ab ambiente attrahatur, tunc necesse est a uehementissimo frigore calorem innatum extingui, sicuti in his regionibus ubi uehementissimus est calor, calori naturali interitum uiolentum ita afferunt, ut frigidae: illum enim minori tempore, quam naturaliter fierent, dissoluunt, si uero internum calorem extraneum respicimus. ex quo calor innatus extinguitur, duplici de causa praeter adductas cotingere potest, uel quia exiccantur a calore extraneo instrumenta, quae respirationi deseruiunt, ita ut filiginosa corpora exire non possint, quod etiam contingere potest in senibus absumpta humiditate, uel ex immoderato calore extraneo interno, cum ferueat, facile natiuus calor dissipatur & dissoluitur, cum presertim refrigerari non possit uti opus erat, & quia naturalis calor humidior est ac temperatior, ideo igneus, seu elementalis, in eius naturam transire non potest, praeterea igneus euocat & separat, cuius rei signum est, quod humida denigrare solet, humidum enim exterius euocat, & aerem expellit, & sicca quandoque dealbat. Quod enim erat humidum absumit, calor uero naturalis trahit, miscet, & concoquit. Ad rerum quidem omnium interitum consequitur extinctio caloris naturalis, teste Arist. non autem extranei & elementalis, haec enim pemanent, ut etiam superius monuimus in animantibus plantis, fructibus, & seminibus, quod patet. Nam cum abeunte uita pereant etiam functiones, quae si pereant, necesse est etiam causam efficientem periisse, quae cum sit naturalis, otiosa manere non poterit, & per consequens uires suas exercebit, ex quo sequitur, quod si elementalis calor sit causa uitae, uires suas tantum exercebit, dum animal, seu planta in uiuis erit. Necesse est enim, ut si causa est uitae, in morte sequatur eius extinctio, & per consequens eius etiam functiones, & uires extinguantur. Quod si in corporibus, & plantis, & seminibus mortuis relinquuntur uires, & facultates elementales, & uis totius temperamenti, ergo haec extincta non sunt, sed adhuc remanent, quod exemplo comprobare possumus, sicuti in grano sinapi, & in cantharidibus, & allio, quae etiam demortua uires suas, & facultates exercent: eque ac dum in uiuis essent, & fortasse magis, quod non contingeret, si eorum uita consisteret in calore, & temperamento elementali, qui adhuc persistit, calor uero naturalis fons uitae euanuit, relicto tenperamento, & reliquis quatuor qualitatibus in re extincta. Quod satis mihi uidetur probatum fuisse, quod prius propositum fuerat, animalia, & uegetabilia coelesti calore uiuere, & non elementali, & calorem naturalem ortum trahere coelitus, & non a temperameto, cum ut etiam ostendimus quam plurima animalia, & plante temperamento tamen frigidissimo etiam uiuant. Superest modo ut ostendamus qua nam qualitate, si modo aliqua manifesta afficiatur, & in qua corporis parte tanquam in subiecto constituatur. Primo apparet quod cum a coelis pendeat, eius etiam naturae quam maxime potest, accedere debet. Constat autem coelum non solum esse temperatissimum, uerum etiam omnium qualitatum expers, hic igitur necessario erit temperatissimus, si enim esset elementalis, esset igneus, & per consequens in summo calidus, sicuti est ignis, qui non est aptus nec generationi, nec conseruationi, nec nutritioni: praeterea erit etiam tenuissimus, nam cum particeps sit naturae coelestis, & calor coelestis teste Arist. ad omnes Mundi partes penetrare potest, usque ad intima, & concentralia terrae uiscera, ut igitur facilius totum corpus, & membra solidiora, & sicciora penetrare possit, necesse est, ut tenuissimarum sit partium. Non est igitur mirum si partes etiam corporis tenuiores tanquam materia & subiectum occupet, quibus quidem tanquam uehiculis ad uniuersas corporis partes defertur, & eque omnibus uitam tribuit, & quia nulla materia in corpore nostro reperitur tenuior sicuti sunt spiritus. In spiritibus igitur proprie prsistit calor innatus, hi autem originem trahunt a sanguine puriori & tenuiori. Sanguis igitur purior ac tenuior defert spiritus, naturales & uitales. Animales enim etiam sine sanguine deferuntur, spiritus autem deferunt calorem innatum ad uniuersa corporis membra, his autem utitur calor innatus alimenti uice, hi uero alimentum ducunt a sanguine tenuiori, eius igitur substantia dicitur esse humida, hoc autem humidum dicitur radicale, & est eius pabulum, quo absumpto deficit etiam calor, habet autem, ut diximus, pro materia subiecta spiritus. Nam cum per se subsistere non possit, & dissolubilis sit, ob id hanc materiam sibi similem pro subiecto elegit, & quia anima & corpus adeo dispari sunt natura, ut simul coire non possint, nisi interuentu alicuius medii, qui utriusque quodammodo esset particeps, sicuti sunt spiritus, quorum interuentu medio caloris naturalis corpus & anima simul permanent unita, sicuti ex spirituum resolutione, seu corruptione calor extinguitur, uel dissipatur, ex quo anima a corpore separatur. His cognitis, ut nostram propositionem probemus, necesse est, ut prius dignoscamus, quot sint morborum genera, & symptomata, & quae sint eorum causae, & quid precipue in omnibus morbis laedatur. Sciendum est igitur, quod substantia corporis constituitur ex solidis partibus, ex carne & spiritu innato. In hac autem parte consistit morbus uidelicet in substantia corporis. Hic quidem duplex est per se & per consensum. Quot genera morborum. Uterque est in triplici differentia similaris, in strumentalis, & unitatis solutio, quae quidem potius differentiae sumuntur ex partium uarietate, quam ex morbi forma, seu essentia. Huic enim sufficit, quod cum contrarius sit, natura actiones laedere potest, similaris etiam diuidi solet in tres partes, uel intemperiem quatuor qualitatum primarum, uel in intemperiem secundarum qualitatum, seu ut aliquibus magis placet, in materiam immoderatam, uel in totius substantie seu formae corruptelam, hoc quidem maxime pertinet ad natiuum calore, & spiritus insitos. Morbi uero instrumentarii quatuor sunt differentiae, conformationis, magnitudinis, & situs uitium, conformatio diuiditur in figuram, meatum, cauitatem, leuitatem, & asperitatem. Tertius morbus est solutio continui, similari & instrumentario communis, sumit nomina a parte affecta, sicuri in osse dicitur fractura, in carne ulcus, & c. Morborum uero causae sunt quatuor; uti & omnium aliarum rerum. Causae morborum. Causa materialis est humanum corpus, formalis uero est morbi species, quae in materiam imprimitur, sinalis uero est actionum lesio, & caloris innati extinctio, causa uero efficiens ea est, quae corpus seu substantiam immutat. Haec autem aut nobiscum a primordio accidit, uel postmodum subsequitur, & haec uel externa est ( extrinsecus enim corpori, & contentis uim infert ) uel est interna, & haec uel continens est, & est illa quae morbo adhaeret, uel est antecedens, & haec continentem praecedit; & eam mouet. Causae uero omnes morbu efficientes dicuntur esse in contentis, contenta autem dicuntur esse humores, & spiritus. symptoma. Symptoma est affectus etiam praeter naturam, qui ubiuis consistere potest: cuius sunt tres differentiae, actio laesa, simplex affectus, & excrementorum uitium. Actio leditur uel ablate, uel diminute, uel deprauate. Simplex affectus pertinet ad quinque sensus. Excrementorum uero uitium consistit in tribus, uel in substantia cum quod excernitur, uel est toto genere preter naturam & eius est excretio, uel in qualitate, uel in quancitate. Symptomatum uero causae eorum; quae ad actionem pertinent, cum sit morbus; ex quo hec symptomata consequuntur, necessario erit, uel in actione animali, uel uitali, uel naturali. Simplicis uero affectus symptomata uel internas, uel externas causas habent, in omni autem morborum symptomatum, & eorum causarum genere necesse est, ut calor naturalis laedatur. Nam cum morbus sit affectus contra naturam, & actiones laedat, necesse est, ut si est contra naturam, sit etiam contra calorem naturalem, quid est aliud calor naturalis, quam ipsa naturat uel saltem instrumentum adeo naturae connexum, ut sine ipso natura nihil operetur. Praeterea si in morbo, & symptomate actiones laeduntur, & haec non fiunt nisi a calore naturali, & licet modo dicantur actiones naturales, modo animales; & uitales; secundum uariam functionum rationem, ones tamen a calore naturali originem trahunt, licet in aliis partibus corporis spiritus elaborati, qui actionum sunt instrumenta, uaria nomina, & actiones, & spiritus sortiuntur. Et quia actio tripliciter laedi potest, uel ablate, uel diminute, uel deprauate, & omnis actio non fiat sine motu excepto locali, hic autem non fit sine calore, igitur diminuta actio, uel ablata erit diminutio, seu ablatio ipsius caloris, ita etiam deprauatio pertinet ad ipsum calorem quotiescunque aliquid putrescit causa caloris extranei. Omnis enim corruptio, ut superius docuimus, pendet ab hoc calore in humidum agente. Quod si respicimus singulatim omnes morborum differentias, facile hoc nobis constabit, nam si similarem, & primo intemperiem quatuor qualitatum, & secundarum qualitatum, seu materiei, scimus, quod cum regantur a calore naturali, tanquam a domino & gubernatore, donec regi possunt semper permanet in eodem statu, cu uero, uel sua qualitate, seu quantitate potius ita exuperant, ut uires caloris naturalis aliquo pacto superent, tunc proprias uires exercent, non enim amplius freno detinentur caloris, nec ab ipso contemperantur, nec eorum materia, seu qualitates secundae, secundum iustitiam coercentur, & hoc pacto morbi calidi & humidi, frigidi & sicci, molles & duri, rari, aut densi, & reliqui huiusce generis fiunt. Si uero respicimus formam totius morbi, qui in ipsa contingunt, quid etiam aliud laedunt, nisi calorem naturalem? Nam cum ii sint occulti, uel manifesti utrique ex opposito contrarii sunt calori naturali, ut est spirituum dissolutio, suffocatio, contagium, uenenum & pestis, constat enim ex proprietate sua calori naturali aduersari. Si uero iustrumentarium morbum respicimus uti figuram, quae si deprauata sit, signum est membrum illud a calore naturali non fuisse ( ut decebat ) rectum, idem etiam contingit in magnitudine, numero, & situ, licet aduertendum sit, quod aliqua errata uidentur contingere, quae potius uidentur referri debere ad materiam ipsam, quam ad calorem naturalem, uti in morbo qui pendet a magnitudine, & numero, & in aliquibus monstris, quod plerunque contingit in his quae nobiscum congenita sunt, nihilominus in his etiam requiritur opus caloris naturalis, & quia haec contingunt necessario, fortasse non referenda est culpa semper in calorem naturalem, cum quod decens esset, praestare non posset, facit quod minus indecens & melius uidetur coactus a materiae copia, uel defectu, cum tamen fortasse aliquis dicere posset, si aliquis in calorem naturalem culpam reiicere uelit, quod hic defectus seu excessus materiae laedit calorem naturalem ita ut rem ad propriam, & destinatam formam perducere non possit. Et hoc pacto dicuntur actiones caloris naturalis ledi in huiusmodi morbis. Tertium morbi genus erat solutio unitatis, quae & erit affectio ipsius caloris naturalis, proprium est enim eius partes homogeneas simul detinere, & congregare, cum uero hae partes dissoluuntur, necesse est calorem naturalem statim illius partis laedi, & per consequens uniuersum. Haec autem differunt secundum magis, & mins, & pro ratione partis laesae, & partium distantia a membris praecipuis, in quibus adest fons, & origo caloris naturalis, & ipsius instrumenta. Iam satis probatum est in omnibus morbis tum simplicibus, tum compositis, & in quibus causae & symptomata adsunt, & in quibus etiam haec deficiunt, semper aliquo pacto calorem naturalem ledi, nunc nobis monstrandum est an aliquo pacto possit iuuari, hoc autem fieri nequit nisi calori naturali similibus. Similia autem dicuntur esse illa, quae simul, uel in omnibus, & quae in aliquibus rebus conueniunt, cum uero calor naturalis originem ducat a calore coelesti, fieri non potest, ut quicquam arte comparetur, quod omnino eius speciem referat, illud tamen quod inter elementa purius reperitur, & reliquis maxime temperatum, ac minus putredini, ac mutationi obnoxium, hoc profecto magis simile coelesti calori dici potest. Praeterea cum exuperantia, & defectus, uel in qualitate, uel in quantitate sint extrema, illud quod temperatum est tanquam medium, extrema uti uitiosa fugiens, hoc pacto dicitur temperatum illis esse contrarium: his constitutis dicebat Galenus quod medici officium est morbos adimere hoc enim pacto, & functionis uitium, & symptomata, & reliqua, quae morbos comitantur euanescunt, & praecipua medici intentio est laborantem ad naturalem statum reducere, & ut idem xiiii. meth. asserebat, quod caeteris neglectis una adhibenda est cura, ut illud seruemus, a quo agendi facultas procedit, haec autem consistit in naturali symmetria, quae donec regitur, & ordine ac mensura a calore naturali detinetur, innoxium permanet corpus, & quia ( ut idem asserebat ) si morbus profligandus est, amouendum est quod est inutile, aut nocet, aut incommodat actioni, hoc autem praestare possumus, uel amouendo impedimenta, que naturali calori obsunt, uel ipsum iuuando, uel sola arte, quidem solet esse tanquam principium sanadi, ad finem uero, & ad perfectam ualetudinem, non ars, sed natura ipsa perducit. Quemadmodum in fracturis officium medici est reponere, naturalis uero caloris adglutinare, & consolidare, in his uero in quibus amouenda sunt impedimenta semper egemus calore naturali ualido. Nam in morbis internis, ut a medicamentis causae continentes, et antecedentes euacuari possint uel alterari, necesse est ut ab ipso calore naturali recipiantur, attrahantur, & reducantur ad actum uires illae, quae prius in illis inerant potentia, ut eas, quae sibi insita sunt, uel a qualitate occulta, uel manifesta exercere possint, ex imbecillitate enim caloris naturalis sequitur imbecillitas actionis, & uirtutis, qua stante imbecilla, nullum fere medicamenti genus exhiberi potest. In externis uero morbis, & si in aliquibus uideatur nihil prodesse calorem naturalem, ut in amotione carnis supercrescentis, uel sordium, & adductionis distantium uulneris labiorum, nihilominus coniunctio, & carnis generatio, & cicatricis inductio non fit nisi ab ipso calore naturali, qui quidem ab arte iuuatur amouendo impedimenta, ut in generatione carnis medicamentis abstergentibus & exiccantibus detergendo, & absumendo quicquid humidi, & sordium erat superfluum, ut inde cauitatis impletio, & unio fieri possit. Iuuatur uero natura ab ipsa arte. Et primo in his que pertinent ad actiones naturales, in quibus ars nihil proficere potest, nisi quatenus aliquid opis praestare poterit ipsi calori naturali. Nam & attractio, & retentio, et expulsio, & concoctio, et assimilatio non fiunt, nisi ab ipso calore naturali, qui insitus est in membris, & fibris, & pro ratione partium unicuique tributus est proprius, licet originem trahat ab ipso calore naturali uniuersali. In huiusmodi actionibus non solum quod sibi utile est pro cuiusque partis alimento attrahit, retinet, & concoquit, apponit, adglutinat, & assimilat, uerum etiam in hac concoctione uniuscuiusque membri particularis fit separatio urilis ab inutili, haec autem fieri non possunt, nisi ualido sit calor naturalis, haec enim ab ipso solo effici possunt, ars enim praeter aliquam praeparationem, & stimulationem, nihil aliud efficere potest, quae praeparatio parum, uel nihil prodesset, nisi calor naturalis adeo ualidus esset, ut tanquam aduersus rem noxiam insurgens eam euincere, & expellere, uel ad debitam temperiem reducere posset, necesse est igitur, ut ab arte in actionibus naturalibus iuuetur, calor naturalis. Idem etiam contingit in actionibus uitalibus, & animalibus. Nam uel amouentur impedimenta, quae uel partes solidas alterare, uel ea quae eorum instrumenta impedire possunt. Nam De Quinta Chym. Essentia. 118 cum spiritus sint precipua instrumenta tanquam corpora aetherea, & caloris, & facultatum sedes & uinculum, & ad omnes obeundas functiones, & in cordis sinibus, & arteriis, & in uentriculis cerebri contineantur, necesse est ut ab his omnia impedimenta amoueantur, ut calor insito uires suas exercere possit, spiritus enim est insito calori perfusus, ita ut seorsum nisi cogitatione separari possit. Ex quo sequitur, ut si laedatur actio, laedantur uel impediantur spiritus, & per consequens laeditur & impeditur calor naturalis ad obeundas actiones suas. Spiritus triplices. Nam & si ( ut superius diximus ) diuersa nomina sint sortiti, nihilomninus unus, & idem est, & originem trahit, primo quidem ab alimenti portione tenuiori, & a calore iecori ingenito eum accipiens fit spiritus naturalis, qui deinde per uenam cauam ad cor translatus ab eo calore elaboratur, & ex dextro cordis sinu in sinistrum delatus, ab aere fit remperatus, & hic dicitur spiritus uitalis, inde per ceruicis arterias ad contextum cerebri admirabilem, & in eius uentriculos per contextum alium choroidem elaboratus, recipiens per nares incrementum & fomentum, fit spiritus animalis, qui sensus, & motus uim deferens per neruos in uniuersum corpus defertur, sicuti uitalis per arterias, & naturalis per uenas. Diximus autem amouenda esse impedimenta sicuti sunt obstructiones, & intemperies, & reliqua quae pertinent ad morbos similares, instrumentales, & unitatis solutiones, ut spiritus & calor fungantur officio suo. Iuuatur uero calor naturalis, qui uitalis, & animalis dicitur, suo simili. Nam cum spiritus materia tenuissima sit & temperatissima, necesse est, ut medicamentum quod uel illos augere possit, uel quoquo pacto illis prodesse, sit tenuissimarum partium, spiritus enim pabulum est aer, sicuti flammae fumus, & praeter hunc tenuis illa materia, & oleaginosa, quae in omnibus uiuentibus existit. Triplex humor. Est enim triplex humor, ut superius etiam diximus, alter qui olei speciem refert, & conflagrare potest: alter uero qui in substantiam transire potest, qui & alimentario dicitur, tertius uero aqueus, siue elementalis, quo partes sicciores glutino simul coherent. Spiritus autem nutriuntur, praecipue ea parte, quam nos superius mediam appellauimus. Omnis igitur pars media in his rebus, quae aptae sunt nutritioni, ab arte extracta proprium erit spirituum alimentum, in rebus uero quae nutritioni non sunt aptae, nihilominus facultates quasdam habent specificas, praesertim pro cordis, & reliquorum membrorum praecipuorum corroboratione extracta ab arte: haec substantia media facilius poterunt propter symboleitatem in eosdem spiritus uerti, & uti spiritus nutriuntur aere, tanto magis ali, & augeri possunt hac parte. Aether enim longe magis simile est ipsis spiritibus, quam aer, & quia non recedit anima a corpore, nisi spiritus euanescant, ideo quanto magis fouentur & detinentur, tanto magis uita producitur. Ad haec quod est corruptibile, debet tueri a minus corruptibili, atqui si ab aliquibus quae dum non adhuc essent separate illorum partes reliquis sunt minus corruptibiles, extrahatur per media, haec longe etiam minus erit corruptibilis, quam cum detinebatur ab elemetorum sorditia: fit enim hoc pacto aetheri, & coelo quantum fieri potest reliquis longe magis similis. Ex quo calor noster naturalis originem ducit a coelo, consequitur hanc substantiam mediam ratione similitudinis calori naturali quamplurimum conferre posse. Ratio enim naturalis nobis demonstrat, quod corpus humanum potest per rem minus corruptibilem a corruptione seruari. Probauimus autem De Quinta Chym. Essentia. 121 quod mors, & infirmitas nihil aliud est nisi uel corruptio, uel transitus ad corruptionem, & quia nulla est res, quae habeat inclinationem ad non esse, quae conseruari possit per rem consimilem, est igitur quaerenda res quae minorem habeat propensionem ad non esse. Haec autem erit magis propensa adesse quanto minor erit in illa contrarietas. Atqui nihil est minus corruptibile, nec quod maiorem habeat propensionem ad esse, sicuti est Quinta Essentia. Panacea est Quinta essentia. Ergo hoc erit medicamentum, quod & uitam seruare, & quodammodo producere, & morbos profligare poterit, & erit illud medicamentum uniuersale quod omnibus morbis tum ratione similitudinis, quam habet cum calore insito, tum quia est quodammodo quoddam incorruptibile, & temperatum, ideo omnibus morbis contrarium. Quae nam uero sint eius uires, & quomodo hoc medicamento utendum sit, sequens Propositio demonstrabit. Decima Propositio. Erit ultima Propositio quae nam essent uires & uirtutes Quintae Essentiae, & quando ipsa sit utendum. Iam declarauimus, quod uires, & uirtutes alie sunt a temperamento, aliae a materia, aliae uero a for122 De Quinta Chym. Essintia. ma. Hae specificae dicuntur. Non enim dignum est formam otiosam manere, nec asserere quod ab ipsa nihil in materiam & qualitates imprimatur, quod diutius etiam perdurare possit. Uirtus. Uirtus autem quatuor modis apud Arist. intelligitur, uno modo cum ab ipsa omnis procedit operatio in natura, ut ( inquit ) elementa agunt, & patiuntur suis uirtutibus, altero modo, pro ultimo alicuius posse, ut cum inquit, uirtus est ultimum excellentiae, quod est ultimum potentiae. tertio modo sumitur pro uirtute morali, ultimo uero pro animae potentia. De primis duabus uirtutibus, qualiter modo Quintae Essentiae insint, dicendum est. Esse autem in omnibus rebus dicuntur esse tales, uel actu, uel potentia. Actus quidem dicitur perfectio quaedam, potentia uero est procliuitas, & propensio quaedam ad aliquid agendum, seu patiendum. Ex quo apparet, quodomnes artes potentiae sunt, sunt enim principia mutandi in aliud, est enim potentia motus, mutationisque principium, id autem duplex est, sicuti & potentia: alterum agendi, alterum patiendi: ita uires Quintae Essentiae licet in ipsa dicantur esse tales, nihilominus aliquo modo dicuntur esse potentia. Nam cum recipiuntur a calore naturali, necesse est, ut ab ipso reducantur ad actum, & quodammodo, licet parua sit transmutatio, transmutentur. Scimus autem quod quanto magis res perdurare possunt, & a corruptione sint remotae, tanto magis poterunt corpus humanum a corruptione praeseruare, necesse est, ut haec Quinta Essentia ( ut diximus ) composita sit ex rebus minus corruptibilibus. Haec autem sunt lapides pretiosi, & metalla, & inter haec aurum praecipue. Animalia enim, & plantae, & fructus licet perfectiora uidentur, nihilominus hoc non contingit, nisi ratione animae in illis existentis. Nam cum sint metallis, & lapidibus magis corruptibiles, ergo anima separata ab illis, maiorem habent imperfectionem, quod si quis asserit ex Aristot. sententia 7. metaphys. quod omne, quod est genitum, necesse est ut a simili suo sit genitum, ex quo sequitur, quod quicquid humani corporis consumptum uel corruptum est, refici debet a suo simili, & qui a rebus corruptibilibus, utputa cibariis, resarcitur deperditum uirtute caloris naturalis in ipsa agentis, & ut nutriant, necesse est ut corrumpantur. Ergo uidetur quod haec Quinta Essentia cum constet rebus fere incorruptibilibus, non poterit transmutari in carnem humanam. Sed nos iam docuimus inter reliquas corporis partes adesse spiritus, & calorem insitum huncque coelestem, & ob id a rebus minus corruptibilibus tanquam similibus seruari debet. Natura enim sapiens in perpetuum seruat species, indiuidua uero quantum fieri potest, praeterea in generatione quidem animalium uniuoca, omne animal generat sibi simile in specie, in generatione uero deficienti. quae fit per putrefactionem, & corruptionem generantis, genitum differt aliquo pacto in specie, aut genere, quemadmodum apparet ex cibis a quibus gignitur caro deperdita, medio caloris naturalis. Ita haec Quinta Essentia, cum omnino non sit incorruptibilis, aliquo pacto conuenit, & in actum nutritionis traduci potest ab ipso calore naturali, cum possit facillime transmutari, & quia uti quicquid siccioris substantiae cibo solidiori reparamus, quiequid uero humidioris, humidiori cibo; & potu, ita etiam quicquid tenuioris, & spirituosae substantiae effluxerit: medicina hac, quam quintam essentiam appellamus, ratione similitudinis, tum in uirtute, tum in tenuitate erit restituendum, & si patet quod & si quam plurimis morbis conducere possit, & ualetudinem etiam tueri, nihilominus quod hoc dicitur maxime appositum praesidium ad uirtutes praecipue uitales, & naturales succurrendas, quia maxime incorruptibilis, ideo carnes a corruptione conseruat, membra naturalia ob insitum illi calorem corroborat, iuuentus pristina spiritus uiuificando quodam modo restituitur, & quia temperata crudum digerit, rarum indurat, induratum emollit, macrum impinguat, & e contra inflammatum refrigerat, refrigeratum inflammat, humidum desiccat, & siccum humectat. Quod autem una & eadem res contrarias habeat operationes, actus enim unius rei diuersus fit secundum naturam recipientis sicuti calor solis, qui contrarias operationes habet, quia lutum exiccat, & caeram liquefacit, actus tamen solis unus est in se neque quantum in se contrarius est, Quinta autem rei essentia cuique rerum comple xioni accommodatur, & cui adiungitur illius dicitur esse complexionis, in eodem gradu, sed fortiori propter subtilem materiam, ex qua sua forma, & actus eleuati sunt. Ex his operationibus aliqui ausi sunt asserere, eam non esse nec calidam nec frigidam, neque humidam, neque siccam, contra quos Raymundus plurimis uerbis inuehitur, Quintam Essentiam postmodum concludens esse ex quatuor elementis, & quo in ipsa sunt actualiter omnia elementa, & cum omnibus suis actibus, ita, tamen sunt aggregata in tam subtili materia, & tenui forma, & constituta in subtilitate tam precipua respectiue, sicut in oculo Basilisci, ut per experientiam patet, in morborum curatione, & in metallorum transmutatione, & in preciosorum lapidum confectione. Hanc ob has operationes philosophi uocauerunt coelum. Nam sicuti coelum infundit quandoque calorem, quandoque humiditatem, & alia beneficia, sic Quinta Essentia hec in corporibus uaria infundit. Dicamus igitur secundum Platonicos in rebus inueniri spiritum quendam medium elementis praestantiorem quodammodo, ac coelestem, qui uiuificandi, & conseruandi uim admirabilem habet, qui spiritus quanto puriori, & subtiliori materiae inest, tanto efficacior, atque admirabilior erit. Hic spiritus, ut diximus, a rebus pretiosissimis magna arte, magnoque labore extrahitur, & uasis arte factis magna industria, ac diligentia colligitur, cum tenui ac subtili quadam substantia, ne prorsus exhalet, ac euaporet. Res sunt preciosissimae, ut aurum, quod ab Auic. a Marsil. Ficino, a Mesue, & a quam plurimis aliis commendatur in locis, quae ad corroborandum corattinent. Gemmae uero ab iisdem etiam commendantur, quemadmodum referunt confectiones praeparatas ex hyacinthis, & margaritis, similibus, & ( ut inquit Cardanus, libro de substantia ) nulla est gemma, quae alicuius egregiae uirtutis non sit particeps, aliquae enim uitae longitudini, aliae incolumitati faciunt, & caetera. Ex his patet, quae nam sint uires Quintae Essentiae, necessitas etiam usum docebit. Declarauimus in praecedenti propositione hanc Quintam Essentiam esse tanquam uniuersale medicamentum omnibus morbis conducens, praecipue faciens ad calorem naturalem tuendum. Extinguitur enim calor, uel ex denegata refrigeratione, uel quod idoneum deficiat pabulum, uel quod effectus nullus aer sit, in quem fumosa ignis, calorisue excrementa impellantur, uel erumpant. Haec Quinta essentia pro pabulo, & pro impedimentorum amotione conferre poterit, ut diximus, & eo tempore est administranda, quo uires adeo sint labefactatae, ut solidius alimentum in spirituosam substantiam trans128 De Quinta Chym. Essentia. mutare non possint, & quia spiritus obruuntur, uel multitudine uel malignitate, uel alimenti defectu, in omnibus prodesse poterit, in his autem maxime exhibenda est, in quibus aderit uel malignitas, uel penuria alimenti. Nam in morbis malignis, & uenenatis tota forma specifica illi contrarium est, hoc praesidium, quantitas medicamenti petenda est a morbis, ac uirium quantitate quanta sit exhibenda. Argumenta Quae Asserunt Non Dari Quintam Essentiam ex auro, margaritis & lapidibus pretiosis extractam. Haec Quinta Essentia, uel est conflata ex commixtione auri, margaritarum, & lapidum pretiosorum in puluerem redactorum aliquo liquore interueniente, uel est extracta & elicita ui ignis ex aquea horum substantia, uel ex horum corruptione est genita. Si primo modo; hoc erit quid mixtum ex iis, & redolebit eorum naturam, & non erit Quinta Essentia: Si secundo modo uel extracta est per elixationem, aut per assationem. Non per elixationem, aut assationem auri; nihil enim ex auro etiam millies elixato, aut assato elici potest, ut habetur apud Aristotel. in lib. meteoron, & apud doctissimum Faloppium in tractatu de metallis: tanta enim aiunt ipsi; & tam perfecta est mixtio humidi cum sicco in auro, ut nullo modo separari possint. Quare cum aquea auri substantia separari non possit a terra, nec etiam potefit ex eo fieri Quinta Essentia: Istud etiam experimento comprobatur: Nam si aurum 130 De Quinta Chym. Essentia. purissimum ab aurificibus saepissime etiam adurenti igne liquetur, idem semper remanebit, & in quantitate, & in pondere, quod arguit nihil quo ad eius substantiam fuisse diminutum. De margaritis, & lapidibus preciosis idem dicimus, quod scilicet ex aquea eorum substantia non possit elici Quinta Essentia, sed alia quidem ratione. Cum enim substantia constent siccissima, secumque habeant aqueam humiditatem, qua uniuntur, absurdum est dicere, quod haec sufficiant pro generatione Quintae essentie, ergo, si modo ex horum corruptione fieri dicant hanc Quintam Essentiam, nullum dubium est, quod haec corrumpenda tanquam ex elementis composita, prius in elementa resoluantur, ut ex hic postea fiat Quinta Essentia. Et si sic, sequitur quod Quinta Essentia generabitur ex elementis, hoc aute contrariatur nature Quintae Essentiae tanquam rei separate ab elementis. Ulterius, si haec corrumpantur, necessario corrumpuntur etiam omnes eorum qualitates & potentiae, & per consequens ea etiam prima qualitas, potentia, & substantia ex qua resultat Quinta Essentia, ergo non ex horum corruptione potest fieri Quinta Essentia. Praeterea si datur haec Quinta Essentia, uel est corpus simplex, uel compositum, si compositum, ergo est ex quatuor elementis, & sic non est Quinta Essentia. Si simplex, aut est elementum, aut coelum, nullum enim aliud datur corpus simplex praeter haec duo, ut ex Aristotele habetur primo de coelo. Si esset elementum, ergo non esset Quinta Essentia coelum, ut quandoque ausi sunt dicere Alchimistae. Hoc negatur, coelum enim est ingenerabile & incorruptibile, Quinta autem Essentia est generabilis, generatur enim ex supradictis, ut supponitur, est etiam corruptibilis saltem per potentiam ad priuationem, istud autem non competit coelo, ergo non est coelum, nec Quinta Essentia. Ad hec ista, Quinta Essentia, uel est corruptibilis, uel incorruptibilis, si corruptibilis ergo est ex quatuor elementis, ergo non est Quinta Essentia. Si incorruptibilis, ergo ex corruptibili fiet incorruptibile, & sic effectus erit nobilior causa, quod est inconueniens, & contra Aristote. 5. metaphys. Praeterea si incorruptibilis, ergo inalterabilis, si inalterabilis, ergo non transmutabilis, si non transmutabilis, ergo non nutribilis, & per consequens necapta ad succurrendum uirtutibus naturalibus deficientibus, ut supponitur. At si dicant Alchimistarum placitis inherentes, hanc Quintam Essentiam elici per sublimationem ex iis tribus simul mixtis puluerizatis, & aliquo liquore perfusis, tunc quaerimus, an istud quod resultabit ex hoc mixto, erit eiusdem naturae cum mixto, uel quid distinctum. Si eiusdem naturae, ergo non erit Quinta Essentia: si quod distinctum, hoc etiam esse posse negamus: ad hoc enim ut fiat mixtio, ex qua resultet quid tertium omnino distinctum a rebs mixtis, oportet ut ipsa mixta sint liquida, & contraria, ad quod ut inuicem alterentur, & se inuicem corrumpant, & ita resultet unum tertium, ut ex Arist. 2. de generatione, & corruptione. Sed sic est quod aurum, margaritae, & lapides preciosi non sunt nec liquida, nec contraria, ergo ex his non resultabit quid tertium omnino distinctum, sed erunt ibi in propria forma, ut contingit in aliis confectionibus ex aromatibus compositis, & sic non erit Quinta essentia. Si denuo instent dicentes isthaec longo tempore fermentari cum admixtione multi liquoris, & uini aquae ardentis, & consimilium, neque enim alio confugere possunt, postea ui ignis Quintam Essentiam ex his sic mixtis elici, tunc sic uel ignis erit proporde Quinta Chym. Essentia. 133 tionatus pro extrahenda subtili & aquea auri, & aliorum substantia, uel non. Si erit proportionatus, ergo maxime agens, maxime enim absque dubio requiretur ignis actu dato, quod hoc fieri posset pro extrahenda ex his durissimis aquea substantia, & eo magis, quia humiditas haec est glutinosa, & crassa ex Arist. 2. de generatione animalium. Si inquam est maxime agens, ergo non proportionatus uino aque ardenti, & consimilibus: non est enim dicendum, quod eadem debet esse proportio ignis ad durissima, & ad liquida, & ita prius isthaec liquida resoluantur, & euanescant, quam ignis actio ad solidorum substantiam proueniat, & si sic, ergo non poterit extrahi Quinta Essentia nec auri, nec aliorum, hanc enim merito admixti liquidi elici aiunt. Quod si uelint nolint fateatur proportionatum ita esse ignem, ut sola aliquorum aquea substantia uel ualde defecta, & depurata admixtorum uim redolens eliciatur, illis ut liquorariis, non ut philosophis condonabimus, sed postea cogentur illi fateri quod & nos concludimus, hanc eorum magnificam Quintam Essentiam non aliud esse posse, quam uini, uel alicuius succi puriorem partem longa sublimatione a terrestri parte fortasse, & aquea 134 De Quinta Chym. Essentia. desiccatam, quae potius aquae ardentis nomine appellari, eiusque pretio uenundari debeat, & sic ualorem trium solidorum ad summum pro singulo grano transcendere non ualeat. At si dicant hanc suam Quintam Essentiam maximi esse pretii, eo quod admirabili arte & uirtute, maximoque cum dispendio & periculo paratur, ad hoc respondemus, quod istud est somnium, ars enim imitatur naturam quantum potest, ut ex Arist. 2. phys. sed natura non facit citra coelum hanc Quintam Essentiam, ergo non ars. Praeterea cum Conciliatore diff. 209. dicimus artem non posse facere permutationes, nisi in accidentibus rerum, non autem substantiis sed facere Quintam Essentiam, fieret etiam permutatio in substantiis, & hoc non porest facere ars, & si potest, istud est nobis ignotum. Unde idem Conciliator loco citato de mente commentariis 3. de anima dicit, quod de multis artificiis dicuntur, quae uidentur esse possibilia, sed sunt causarum ignotarum, ut uerbi gratia de alchymica, & subiungit, quod si haec constituantur, est per accidens potius, & inspiratione diuina, quam artis sapientia. Haec refert Conciliator: ex cuius uerbis colligitur ipsam hanc artem explodere. At si pertinaciter contendant hunc suum liquorem pretiosissimum sibi sanctum esse, nosque ideo super ignotis non posse rectum iudicium facere, ad hoc respondemus, quod illum proferant, & uocatis peritis, clarum an mixtura haec Quinta sit Essentia, uel potius impostura merito iudicanda ueniat. Istis philosophicis, medicisque rationibus satis probatum esse arbitramur, non dari hanc Essentiam Quintam ex auro, margaritis & lapidibus preciosissimis, meliori tamen, & c. Responsio Ad argumenta. Etsi ex his quae in propositionibus nostris declarauimus, satis pateat horum argumentorum confutatio, nihilominus, ut magis lectoribus satisfaciam, singulis eorum argumentationibus respondere decreui, & primo cum argumentantur, quod Quinta Essentia conflatur uel ex commixtione harum rerum in puluerem redactarum, & hoc pacto inquiunt, redolebit eorum naturam, ergo non erit Quinta essentia, negatur consequentia, imo necesse est, ut Quinta Essentia, de qua nos loquimur, redoleat aliquo pacto e136 De Quinta Chym. Essentia. ius naturam cuius est Quinta essentia, formam scilicet & uirtutem specificam que semper formae inhaeret, frustra enim esset eligere res preciosas pro extrahenda Quinta Essentia, uel res alias quarum uirtus nobis nota sit, si in extractione Quintae Essentiae aliquid omnino diuersum ab illis oriretur, ita enim cum minori dispendio a quamplurimis aliis rebus extrahi facilius posset: necesse est enim, ut uirtus specisica remaneat in re extracta, ob id enim ut diximus extrahitur, ut uirtus unita & tenuior penetrare, & uires suas infundere corporibus nostris possit. Secundo dicunt, quod erit elicita ui ignis, & quod extrahitur fit uel passationem, uel per elixationem. Negatur quod haec sit sufficiens enumeratio, alii enim sunt modi praeter hos, ut superius docuimus, ut est aqua fortis, acetum acerrimum destillatum, aqua etiam uitae, quae per longam extractionem appellatur Quinta Essentia, hec enim aliqua separant, alia etiam partem tenuiorem, & spiritus eliciunt, & alia emolliunt. Ad rationem respondemus, quod & si Arist. nullum alium modum praeter elixationem, & assationem posuit, loquutus est enim generice & uniuersaliter, & non in propria forma, sunt enim alii modi ut diximus, nam ex putrefactione etiam, quae arte paratur longo temporis spatio ex aliquibus rebus elici potest Quinta Essentia, ad haec Aristoteles ignarus artis chymicae quantum ars distillatoria possit efficere, non tradit, licet etiam Aristoteli ascribantur quam plurimi libri in hac arte editi, falso tamen ut arbitror. Ad aliam Aristotelis authoritatem, cum asserat ipse ob perfectam miscellam humidi cum sicco, aurum non igniri: Ad hoc dicimus, Arist. recte esse intelligendum: aurum enim bifariam potest intelligi, uel ratione partium, uel ratione totius: si ratione totius, est quid heterogeneum, si ratione partium, est quid homogeneum, ratione enim totius potest fieri separatio, constat enim partibus tenuioribus, & crassioribus, & si hoc pacto ignis separat, ratione uero partium ipsas potius congregaret, & uniret. Praeterea adest illa auctoritas Aristotelis, quod omnia uincuntur ab igne: est enim maxime agens, ergo & aurum uinci poterit. Ad auctoritatem Faloppii adductam, ubi his uerbis asserit separationem, & dissolutionem non posse fieri in metallis, praecipue in auro, inquit enim, quod aqua, & terra in metallis sunt ita mixta, ut uix aut nullo modo dissolui separarique possunt. Et re uera ita est inquit, nam in aliquibus non potest fieri dissolutio, ut in auro: nullus enim unquam, quod ego sciam, potuit aurum dissoluere, & separare partes terreas ab aqueis adinuicem, in aliis quidem metallis fit aliqua dissolutio, sed uix, & in aliquibus facilius, & in aliquibus difficilius, & alio loco inquit, quod humidum in metallis difficillime dissipatur, & aliqua sunt in quibus non potest resolui, ut aurum: nondum repertus est enim aliquis modus, quo possit humidum in auro existens dissolui & absumi. Haec sunt uerba Faloppii, quae ut mihi uidentur potius opinionem tradunt, quam rationem. Ex dictis his Faloppii, patet ipsum non ausum fuisse asserere & rationibus, & argumentis Peripateticis affirmare non dari auri separationem, licet & rationibus Peripateticis uideatur inferre maximam adesse difficultatem ob perfectam miscellam humidi cum sicco, nihilominus alio etiam in loco uidetur quodammodo, quod ex eius dictis aliud inferre possit. Cum enim ostendit, quo pacto possumus per sublimationem dignoscere, quae nam metalla sint permixta, seu confusa aquis thermalibus, haec uerba in medium profert. Metalla non possunt ulla ratione cognosci, nisi ex corruptione sedimenti, ita quodlibet metallum, quod aderit, uertatur in proprium excremetum, & ex proprio postea excremento cognoscetis hoc, uel illud metallum adesse, & hoc modo cognoscitur ferrum, argentum, aurum, chrysocolla, aes, & similia. Ex quo uidetur innuere, aurum quoque excrementum suum habere. Alio uero loco assumit axioma chymistarum contra ipsos pro confutatione eorum opinionis asserentis materiam metallorum esse argentum uiuum, & sulphur. Inquit enim quod omne compositum potest dissolui in sua componentia, si igitur metalla constarent ex argento uiuo, & sulphure, sequeretur quod possent resolui in argentum uiuum & sulphur. Sed hoc nunquam contingit, ut ipse asserit. Ergo ex iis non constant metalla, & ipse dicit se expertum fuisse cum quodam chymista, qui tentabat, ipse autem nihil uidit praeter fumos, uapores, & liquores quosdam, & quod aurei nummi in fumum abierunt. Subiungit postea, quod ex hoc tanquam uerissimo principio, & chymistarum euangelio constat materiam metallorum non esse argentum uiuum & sulphur, quia metalla in ea non resoluuntur, nescio quo pacto excipiat aurum, cum id ipsum connumerari oporteat inter composita. Stante ueritate axiomatis praedicti, ut praesupponitur, & ita est, quod omne compositum resolui potest in sua componentia, ergo & aurum resolui poterit. Si poterit, ergo aliquando reducetur ad actum, nulla enim potentia frustratur fine suo. Quod si fortasse modus, & uia ignorata fuerunt ipsi Faloppio ( ut ipse fatetur ) non ob id dicendum est omnibus id ignoratum esse. Quam plurima enim ingenium humanum excogitauit, quae ab antiquis nunquam excogitata fuere, scimus enim, & artem impressoriam, & bombardarum artificium, & quamplurima alia ab antiquioribus nedum inueta fuisse, nec nota, licet ars chymica secundum aliquos antiquissima sit, quae tamen per aliquod temporis spatium latuit, & quasi abolita fuit. Quare quamplurima debemus quaerere apud expertos artifices, expertos quidem propter quamplurima experimenta, artifices uero propter magnam speculationem. Et si clarissimorum uirorum authoritati tanquam uiris expertis fidem adhibere uolumus, licet etiam mihi aliquos authores non minori fama & doctrina, quam sint illi qui adducti fuerunt superius, recensere. Praetermitto omnes illos, qui qui integros libros in hac facultate conscripserunt, sicuti sunt praecipui Geber Arabs, Raymundus Lullius, Philippus Uulstadius & quamplurimi alii. Marsilius Ficinus, lib. de uita coelitus comparanda, haec uerba profert, quaerens cur lapides & metalla non generent, quae inter elementa & animantes media sunt, quia uidelicet inquit spiritus in eis crassiori materia cohibetur, qui si quando rite secernatur, secretusque conseruetur, tanquam seminaria, uirtus poterit sibi simile generare, si modo materiae cuidam adhibeatur generis eiusdem, qualem spiritum physici diligenter sublimatione quadam ad ignem ex auro secernentes cuius metallorum adhibebunt, aurumque efficient. Talem utique spiritum, ex auro uel ex alio rite tractum, atque seruatum, elixir Arabes Astrologi nominant. Haec sunt Ficini uerba. Praeterea adest auctoritas doctissimi uiri Fernelii, qui libro secundo de abditis rerum causis cap. decimo octauo, haec in medium profert, inquiens, nihil est in ulla naturae parte, quod non in se generis sui semen contineat, sed quod uix possit arte prolici, ex solo autem auro potest, cum enim maxime uis seminis in oleo quodam inherescat, id quod in caeteris inflammari, cremarique solet igne, in auro autem non potest, qua ex causa id nullius ignis ardore torreri absumiue potest, & omnem artis uim tolerat. Postea subiungit, foecundum autem id semen sic eruito: auri purissimi 3. 2. argenti uiui magno artis studio praeparati decuplo permisce, igneque languido dissolue, dum argentum uiuum prorsus expiret, pristinumque auri pondus subsideat in aureum puluerem redactum, qui tamen liquatus possit in proprii auri naturam redire. Ex hoc dein puluere igne acerrimo uaporarii aquam continenter elicies, dum puluis totus in cinerem candidissimum, & in calcem deuergat, calcem septies aqua resperge, quae & toties ex operatione inde prolecta sit, omnique arte elaborata, ut haec impulsione & incursione crebra sese extenuent, & ab omni sorde faeceque purissima reddant uires summas comsecuta. Inde subiungit. Hoc autem postremum ut compleas: calcem puram obturato uase reconde equino fimo calente diebus quadraginta dum in humorem album, & crassum liquescat, in hunc iustis dierum interuallis aquam sensim infunde, ea quidem uia, & ratione, qua artis periti ad unguem explicarunt, ut calx uiua aquam suam omnem sensim imbibens, quasi illine enutrita in lapidem uerum concrescat. Postea subiungit, appellans hunc elixir, & frugiferum auri semen & maximum thesaurum. Ex quo in fine capitis inquit, missa igitur tam uehementi de pecunia opinione, satis nobis sit e rebus singulis sincerum quippiam purissimumque elicere, in quo uis illa occulta tamen proprietas summa insideat. Uidebis igitur summi uiri authoritate, qui omnino uult e rebus singulis arte elici posse aliquid, quod purius sit, nec dicendum, quod aurum excludat. De eo enim praecipue habitus est sermo. Non enim ualet ratio & consequentia, mixtio est perfecta in auro humidi cum sicco, ergo non potest fieri separatio. Nam melius dicere possumus, perfectiorem esse mixtionem in auro, quam in aliis metallis, quod sic etiam conprobari potest: nam sicuti datur aurum purum, perfectum, purius, perfectius, purissimum, & perfectissimum, ergo in omnibus auri generibus erit mixtionis etiam differentia. Nam si aequalis esset mixtio, aequalis etiam esset perfectio, sed uariant in perfectione, ergo etiam in mixtione. Ergo non aeque in omnibus erit haec uera sententia, quod ratione mixtionis non possit fieri separatio, nec referenda est causa ad coctionem, quae fit a calore extraneo, nam in idem incidimus, nam ratione prauae concoctionis, non perfecta est ipsa miscella, ex quo sequeretur, quod in aliquo auro ratione mixtionis imperfecte fieri posset separatio: Ad testimonium, quod afferunt de aurificibus, quod & si aurum millies elixatum uel assatum, idem semper remanet in quantitate & in pondere, nihilominus hoc non undiquaque esse uerum affirmamus. Nam ex authoritate Hieronymi Cardani dicimus, uerba eius proferendo. lib. 6. de subtilitate, ubi inquit, quod aurum ignibus minime cedat, nisi uenenis iungatur; per se enim si maneat, uel cum plumbo, etiam diebus uiginti in igne liquatur, non minuitur tanta parte, ut sensui sit manifesta, quippe nihil minui ipsum dicere non ausim. Haec sunt uerba ipsius Cardani, ex quibus colligi potest, quod aurum alteri rei permixtum uincatur ab igne & quod ex eo solo etiam aliquid euaporetur, ideo aurificibus tanquam artis chymicae ignaris, & expertis tantum in his, quae ad fusionem & colliquationem attinent, non autem ad separationem, non est fides adhibenda. Et uerba Arist. ubi asserit aurum non igniri, potius inferunt difficultatem maximam, uel minimarum partium ignitionem, quam impossibilitatem, hic est enim modo loquendi apud Arist. nam, & eodem libro inquit, quod quae frigore & siccitate concreuerunt, calore & humore necesse est ut soluantur, quamobrem igne & aqua. Haec enim sunt contraria, & aqua quidem, quae igne solo, igne autem, quae solo frigore: idcirco si accidit ut aliqua utroque concrescant, haec minime possunt resolui: talia autem fiunt quae liquefacta, frigore deinde concrescunt. Postquam reddidit rationem, subiungit exemplum, inquiens, ferrum autem calore liquatum, frigore concrescit: quia ad concretionem utroque opus habet, ideoque solui non potest, tamen scimus ferrum maximo igne liquari posse, ideo uerba Arist. non sunt simpliciter, & absolute aliquando intelligenda, quemadmodum cum asserit indissolubile non fit, quod nullo modo solui possit, & incorruptibile, quod nullo modo corrumpi, & inuisibile, quod nullo modo conspici, uerum interdum difficultatem notant, ut de inuisibili, & inaudibili 2. de anima, & de incorruptibili primo de coelo traditum est, & hoc loco 4. meteor. de insolubili, ut optime notarunt commentatores. Quod autem asserunt de margaritis & lapibus, scimus quod aliqui lapides, & margaritae omnes dissolui possunt ab aliquo liquare. Praeterea omnia haec ab igne uinci possunt, & tandem in cinerem uerti. Non uertuntur in cinerem, nisi humor in eis contentus absumatur, qui quidem, an seruari possit, nec ne, quaerendum est ab artificibus in hac arte expertis, qui si in uaporem exire non sinatur, & arte cogatur, ac retineatur: profecto non euanescet, & ut etiam arte compertum est, quod uapores qui a rebus attolluntur, arte condensantur, qui condensati in aquam resoluuntur. Quod autem lapides ab igne uincantur, patet ex uerbis Arist. 4. meteor. ubi inquit, cremari autem posse corpora omnia uidentur, quae in cinerem soluuntur, quae affectio omnibus inest. Quae autem a calore, aut ab utroque calido & frigido coagulantur. Haec enim ab igne euinci conspiciuntur, & gemma ea, quae carbunculus uocatur, minime lapidum omnium id patitur. Commentatores uero cum reddunt rationem, cur carbunculus minime lapidum omnium crematur, non ex eo accidit, quod nihil humoris contineat, quemadmodum pumex, aut cinis, quae ob eam causam non cremantur, sed quoniam cum siccis partibus humor firme cohaereat, ut illis manentibus difficile possit euictus educi, ad quod metauum paruitas, & constrictio, quae ignem ingredi, & humorem qui inest euincere prohibet, aliquid conducit. Ex quo asserere possumus Aristotelem innuere, maximam difficultatem, & non impossibilitatem, quod magis uidetur ita esse. Nam superius eodem libro dixit lapides cremabiles non esse, uoluit enim innuere, quod difficile crementur ob eorum humorem qui facile euinci non potest: quomodo ferrum insolubile antea dictum est. Haec referunt commentatores. Ex quo sic arguo, lapides, & margaritae constant aquea, & terrea substantia, & uincuntur ab igne, ergo in ipsis fit separatio. Nec asserendum est, quod uidentur innuere, quod pauca sit humiditas. Nam indicium maximum est nullum lapidem splendissimum esse grauem, splendor enim fit quotiescunque aqueae partes expurgatae fuerint a terra, & quae remanserint tenues, ac humori aqueo mixta perfectissima, atque aqua grauior est terra, ergo plus est aquae quam terrae, constant enim tenui humido, & pauco terreo, sunt tamen grauiores uitro, & ali148 De Quinta Chym. Essentia. quibus rebus, ratione eorum densitatis, ex quo patet maiorem esse partem aqueam, quam terream, & ideo haec educta & separata, poterit esse sufficiens per nostra Quinta essentia. Ad tertium, ubi dicunt, quod si ex horum corruptione fieri dicant hanc Quintam Essentiam, nullum dubium est, quod haec corrumpenda tanquam ex elementis composita prius in elementa resoluantur, ut ex iis postea fiat haec Quinta Essentia. Quae tota ratio non est uera, non enim necesse est, ut omne quod corrumpitur in elementa resoluatur. Nam si hoc esset uerum, quare non etiam deueniunt usque ad primam materiam, necesse enim esset, ut ante quam homo esset cadauer prius resolueretur in elementa, & fortasse in materiam primam, & cum ex cadauere fiunt uermes & animalia insectilia, ut prius remearent in elementa, & etiam animalia, ut sunt pediculi, pulices, & similia, quae ex aliqua materia putri oriuntur, ut etiam prius elementa fierent. Sed dicamus quod corruptio anectitur generationi, & generatio corruptioni. Sed hoc contingit bifariam, mediate uel immediate, quemadmodum docuit Scotus disti. quarta, tertia, nona, prima, & decima quarta, tertia: secutus etiam Auerrhoem. Immediate quidem fit generatio, ut ex aqua ignis, mediate uero ex semine planta, uel animal, Ita etiam contingit de corruptione, ita cadauer aliquando suscipit formam alicuius rei, & aliquando dissoluitur in elementa, quod si aliquid corrumpi debet, non ita primo resoluitur in prima principia, nam hoc pacto deueniendum etiam esset ( ut dixims ) ad materiam primam, & ut plurimum quod corrumpitur, antequam resoluatur in elementa, ex eo aliquid aliud gignitur. Natura enim per se semper molitur generationem, per accidens uero corruptionem. Naturam uero semper ars imitatur, & ideo in rebus, quae resoluit, ad prima elementa & prima principia non deuenit, sed illi satis est, ut in proxima principia soluat secernendo partes crassas a tenuioribus, & haec licet quodammodo appareat corruptio, quod enim secernitur, uidetur aliquid de nouo genitum, nihilominus cum forma remaneat una cum uirtute specifica, remotis tantum aliquibus accidentibus, non omnibus tamen: nam & si asserere uelis, fortasse formam interire, cum tamen relinquatur uirtus formae, in quod extractum est impressa, non uere dici potest corruptio. Quae uero a chymicis ita dicitur, est potius fermentatio, praeparatio, & digestio, quae ad separationem quamplurimum faciunt, ex quo patet, quod eorum ratio contra nos non facit. Cum deinde dicunt, quod si Quinta Essentia generatur ex elementis, contrariatur naturae Quintae Essentiae. Negatur consequentia, necesse est enim ( ut iam millies diximus ) Quintam Essentiam esse elementalem. Cum asserunt quod si haec corrumpantur, necesse esse omnes eorum qualitates, potentias & substantiam corrumpi, dicimus ( ut etiam superius ) quod aliqua accidentia intereunt, non autem forma, & saltem uirtutem non interire. Ad reliqua omnia quae afferunt de essentia Quintae essentiae, dicimus ipsos omnino non intellexisse quidnam intelligi debet per Quintam Essentiam, ex quo non possum satis mirari, reperiri aliquos homines, qui arbitrentur se adeo sapientes esse, ut audeant affirmare uiros doctissimos, & clarissimos Philosophos arbitratos unquam fuisse aliquid dari in hoc lunae concauo, quod omnino elementale non sit, uel ex his permixtum, quod sensui subiacere possit, praesertim tactui, & gustui. Quis enim unquam sanae mentis arbitratus fuit coelum in uasa uitrea transferri posse? sicuti nec solem, nec lunam, nec mercurium, & reliquoa planetas, quorum nomina metallis a chymicis imposita sunt. Non quod eiusdem sint essentiae cum illis, sed cantum ratione, uel similitudinis, uel uirtutis alicuius, seu proprietatis. Ita hac responsione respondetur illis omnibus rationibus & argumentia, quibus nituntur probare non reperiri hoc corpo simplex quod Quintam Essentiam ipsi appellant. Asserimus enim non dari hanc Quintam Essentiam tanquam corpus simplex, esset enim coelum, uel elementum, ut ipsimet asserunt, nec omnino esset quid corruptibile, quis enim unquam in Peripateticorum schola arbitrat, fuit aliquod dati incorruptibile quod aliquando sit genitum. Si ergo generabilis est Quinta Essentia ( uti est ) ergo & transmutabilis, & aliquarum rerum ratione ingredientium nutribilis, & aliarum etiam rerum causa apta ad succurrendum spiritibus naturalibus, & uitalibus quibus uirtutes insunt, cum uero quaerunt an ex his rebus simul mixtis, puluerizatis. & aliquo liquore perfusis elicita Quinta Essentia, sit eiusdem naturae cum mixto, uel quid distinctum, dicimus esse eiusdem naturae aliquo pacto, nec ob id esse quid simile, ut ipsi asserunt aliis confectionibus ex aromatibus compositis: in hac enim Quinta Essentia uirtus unita quodammodo augetur, & in parte tenuiori existens, facilius penetrat. Tandem agunt sic dicentes, haec fortasse longo tempore fermentari cum admixtione multi liquoris, & uini aquae ardentis, & consimilium, nec enim alio ( inquiunt ) confugere possumus. Sed iam declarauimus, praeter alicuius liquoris mixtionem, etiam fieri separationem. Sed dato quod haec permisceantur aliquo liquore, non tamen sequitur eorum ratio, quae asserit, quod ignis non possit esse proportionatus materiae humidae & siccae simul, & ob id liquida cum ignis requiratur ad solida uehementissimus, ea prius resoluentur & euanescent, & ob id Quinta Essentia nec auri, nec metallorum, nec lapidum elici poterit, ad hoc dicimus, quod si liquor aliquis permiscetur rebus istis, non ob id solus ille liquor in sublimatione elicitur, ita enim admiscentur quandoque, ut fere corpus solidum & liquidum unum, & idem appareant. Praeterea liquida, quae permiscentur rebus solidis ea ratione id fit, ut materiae durae, & siccae, aptae, benignae, molles, & preparate sublimationi reddantur, quod autem aliqua pars rei solidae, & siccae aliquo liquore maceratae eliciatur per sublimationem, patet ex pondere & mensura eorum, quae in uas destillatorium infunduntur. Nam si quis aquam ex cinamomo, aliquo liquore infuso, eliciat per sublimationem, ex fece relicta dignoscere poterit, quantum portionis substantiae cinnamomi in aquam confluxerit, & ob id etiam dignoscet, quid uirium, saporis, & odoris in aqua relinquatur. Quod quidem ipsi uidentur negare, asserentes quod haec liquorariis, & non tanquam Philosophis concedunt, quae uerba non possum satis non mirari, cum apud omnes constet artis chymicae inuentores fuisse Philosophos, & tot, & tanta in hac arte praestitisse, medio tantum Phylosophiae. Hac enim quamplurima inuenta fuerunt, que nunquam ab idiotis reperta fuisse comperimus. Nam licet aliqua experientia, & forte casu sint inuenta, quae postmodum nihilominus ratione fuerunt comprobata. Praeterea post extractionem humidioris partis ( uti aqueae ) postmodum extrahitur a crassiori parte oleum, seu media pars, contingit etiam, ut ab istis aliquid etiam aliud elici possit. Quod asserunt hanc Quintam Essentiam nihil aliud esse posse, praeterquam uini, uel alicuius alterius puriorem partem, deinde inferunt, quod potius aqua ardens appellari debet, & ita quod erit ualoris trium solidorum pro singulo grano, nescio quo pacto id asserere possint, cum apud eos sit ignotus modus conficiendi hanc Quintam Essentiam: & numerum, & qualitatem eorum, quae ingrediuntur, ignorent. Declarauimus enim quid ex reb. preciosis elici possit, scimus autem quod in aqua ardenti ( nisi sit aliis rebus permixta ) tanta uirtus inesse non potest ut tot utilia praestare possit. Et quia causa finalis potissima est inter causas, omnes uero res, quae ad curationem attinent, & ad praeseruationem, & uitae custodiam, haec erunt tanquam causae finales, quod si medicamentum reperiatur, quod haec respiciat, sicuti est Quinta Essentia, profecto maximo pretio & non uili erit emendum hoc praesidium. Quod autem illis somnium uidetur, poterunt experiri, & ita uigiliis maximis id praestari, non autem somniis, & in somniis reperient, si enim in rebus istis inuigilauerint, non uidebitur illis somnium. Ad auctoritatem Conciliatoris dicimus ipsum potius opinari, quam philosophari, cum etiam in eius dictis eodem loco adsit contradictio, inquit enim quod fieri non potest transmutatio metallorum, & ideo aurum, nec argentum conficitur arte, postea subiungit quod arbitratur aurum, & argentum arte confectum, eandem uirtutem non habere cor confortandi, sicuti naturale. Dicit etiam aliquos fideles sibi narrasse argetum confecisse, & hic locus cum loquitur de transmutatione metalli in aliud, non edirecto facit contra nos. Ad illud uero, quod petunt, ut in medium proferatur huiusmodi liquor ut ab expertis uiris ferri possit iudicium, an sit quid simplex, uel mixtum: dicimus, quod ex quamplurimis rebus mixtis extrahitur aliquid, quod simplex quodammodo uidetur, licet mixtum sit: ex mixtis enim ( ut scimus ) resultat quaedam uirtus, quae & si una sit, ad plures tamen operationes extendi potest. Quod si mirum in modum affectant, ut iudicium feratur, prius inueniendi sunt idonei iudices, & in hac arte periti. Quod si adhuc magis instent, ut proferatur, laudo, ut ille apud quem reperitur haec Quinta Essentia, si quae est apud ipsum, eam omnibus 156 De Quinta Chym. Essentia. palam faciat: si uero non adsit, & eam conficere cogatur, eam expensis alienis conficiat, si tamen ille hunc laborem suscipere uelit, & hoc pacto uidebunt an sit impostura nec ne. Licet imposturam non esse, satis pateat testimonio, ac fide tot clarissimorum ac illustrium uirorum, qui eam experti sunt, ut referunt, & rationes etiam quae supra adductae sunt, fidem maximam uiris probis, & nullo liuore imbutis facere possunt. Idem etiam nobis demonstrant experientia & sensus harum rerum praecipui iudices, nec non catalogus tot doctissimorum uirorum, sicuti sunt hi quos recensuimus, & praeter illos quam plurimi alii qui arti chymicae incumbentes, magnam illi fidem adhibuere. Alexandri Carerii Patauini. Quaestio, An Arte metalla permutari posprooemium Opera Naturae admirationem pariunt. Ars nititur aemulari naturam. Naturae opera adeo sunt illustria & praeclara, adeoque sublimi Arte elaborata, ut hominis ingenium ne dum admiratione repleant, ac ad sui cognitionem inuitent, uerum insuper in opificis Naturae imitationem trahant, atque alliciant, hinc uaria Artium genera effluxerunt, quae uel Naturae inchoata opera perficiunt, uel Naturam ut homini licet imitantur ac aemulantur, huiusmodi est Ars Medica, Agricultura, Ars pingendi, statuacue formandi, & aliae consimiles, Nam humana Natura cum ualeat modo aliquo intelligere omnia, cupit etiam omnia auxilio suae cognitionis efficere, propterea scrutatur singula, cuncta perquirit, ad omnia efficienda aggreditur, nisque intentatum omittit, quod sibi uel honestum, uel utile, uel commodum fore iudicet, Eorum autem ad que efficienda aggreditur, nonnulla faelicissime perficit, alia attingit obscurius & summa difficultate, quaedam nulla arte, nulloque; Nonnulli ea efficere tentarunt quae humana Arte perfici nequeunt. labore ualet efficere, sperarunt Aegyptiorum sapientes se posse Arte sub definito Coeli aspectu & ex congruente materia Statuas comficere, quae animam haurirent a Coelo & uiuerent: Non defuerunt Arabum nonnulli. qui Arte Medica polliciti sunt se hominem seruare posse ab interitu incolumen, e quorum numero fuerunt alii, qui Arti sublimandi nauantes operam ad efficiendum idipsum, quintam indagarunt essentiam, aurumue potabile, cui facultatem seruandi hominem eternum conuenire putarunt: At hi opera manifestarunt se primo seipsos, mox alios perniciosissime illusisse, quod etiam contigit illis, qui homines senio confectos Arte tentarunt reddere iuuenes, & primae aetatis florem iam consumptum & marcescentem reficere, ac innouare, ualet itaque Ars nonnulla efficere, quae Natura fieri conspiciuntur, ob quae iure homo Admirabile Naturae opificium, Mundi copula, Naturae hymeneus, Mundi epilogus, Mundus paruus nuncupari meretur, at non propterea ualet efficere omnia. Inter caetera quae hominis ingenio perquisita, summo studio cura & diligentia tentata fuerunt, est metallorum generatio, ac praesertim auri & argenti, quae ob miram utilitatem & communem usum, summopere ab hominum multitudine expetuntur, hinc ortum est Alchymiae desiderium, pro qua Arte inuenienda potius quam addiscenda plurimi laborarunt. Alchymia uetustissima. Num uero id fecerint ratione recta, & facultate assequendi finem, uel leuiter & inaniter potius, lis adhuc est sub Iudice, nec facile est ueritatem inspicere, propterea consilium & institutum meum est breuibus de Alchymia uerba facere, quam lasonis tempore nonnulli floruisse affirmant, idque satis probabiliter, Uelleris enim aurei nomine intelligi librum uolunt ueterum more in pelle conscriptum, quo auri conficiendi scientia ea arte contineretur, quam Greci Chymiam uocant, Ardua sane Philosophis omnibus uisa est ea quaestio, An metalla inuicem Artis beneficio permutari possint, Ideo uariae extiterunt cum uulgi tum sapientum opiniones, quam ego explicaturus, considerationem uniuersam in quatuor partes distribuam, Agam primo de metallorum generatione, mox rationes nonnullas pro Artis confirmatione referam, Tertio contrariam sententiam comprobabo, Demum aduersa fundamenta euertam. Diuisio considerationis in quatuor partes. Prima Pars. Ordiens igitur ( ut sum pollicit, ) a metallorum generatione, quoniam tunc arbitramur rem scire; cum causas primas nouerimus; principia prima & usque ad elementa ut in prooemio primi physicorum monet philosophus, propterea per singula causarum genera progrediens, singula explicare conabor a materia sumpto principio, Plato in Timeo aquam censuit metallorum proximam materiam, statuit enim tria genera aquae, quorum duo essent potiora, humidum unum; De materia metallorum opinio Platonis. cuius generis est aqua fluens, alterum fusile, qualia esse metalla affirmat, necnon Glaciem, & Grandinem, his addit genus tertium, sub quo uinum, mel, oleum & succus continentur, adeo ut asserere uideatur metalla esse aquam aliquid passam. Opinio Aristotelis. Ex aduerso Aristoteles, qui Platonis gloriam obscurare, suamque illustrem reddere pro facultate conatus est, in calce tertii Meteorum materiam fossilium statuit exhalationem siccam & terream, materiam uero metallorum exhalationem humidam & aqueam, quo in Aristoteles Platoni aduersatur. loco duas uidetur latenter erroris notas Platoni inurere, primam quia asserit metalla esse genus aquae, secundam quia uidetur asserere ut humores, ita metalla ex perpessione fluentis aque gigni, & esse aquam certo modo affectam. Nam, inquit, Ideo Metalla partim sunt aqua, partim non, potestate enim materia eorum aquea est, nondum autem aqua, hec ex aqua, quae aliquo modo affecta, sit constant, ueluti uapores, & c. Frequenter non intelligitur Aristot. non praelecto Platone. Arist. cum Platone conciliatur. Sic itaque Aristoteles explicans sententiam suam, latenter duo obiicit Platoni, quae minime ab eius expositoribus animaduertuntur, ex quo constat quam sit utile, recte explicaturis Aristotelem, accurate perlegisse Platonem, Facile tamen est Platonem a calumnia uindicare, Plato enim latius quam Aristoteles aquae nomen usurpauit, ideo tria posuit aquae genera, & omne quod elemento aquae esset affine, uel ex aqua exuperante constaret, aquae nomine nuncupauit, Nec propterea inficiatur metalla ex humida exhalatione gigni, esse corpora mixta, & per propriam suae substantiae formam siue ideam ab elemento aque distingui, quod ex eo constat, quia sub eodem genere constituit, ex eademque materia gigni affirmat cum metalla, tum rorem, pruinam, & grandinem, nempe ex humido halitu non secus ac censeat Aristoteles, Ideo Proclus in Timeum, necnon Calcidius, ac insuper Olympiodorus in lib. Georgius Agricola contra Arist. meteorum affirmant de materia Metallorum Aristotelem cum Platone idem sentire, ut etiam non dissentiunt dum de materia fossilium siue lapidum uerba faciunt, ambo enim terreum & siccum halitum eorum esse materiam affirmant, Qua de re cum hi duo humanae sapientiae Principes conueniant, leuiter potius, quam recta ductus ratione Georgius Agricola libro quarto de causis subterraneorum ab utrisque dissentit, quod facile me ostensurum spero sumpto ab his principio, quae de materia lapidum ab eo dicuntur, Inquit enim ex halitu sicco lapides gigni non posse duabus potissimum rationibus, quarum prima est, quia ex huiusmodi halitu destituto humore nil compactum & solidum quales sunt lapides, gigni potest, non enim terra sine humore coagmentari, & necti ualet, sed humido destituta est ueluti harena ut fatetur Aristoteles in secundo de Gener. de generatione fossilium. Ratio prima. Ratio secunda. & interitu cont. 49. Altera ratio est, quia si lapides ex sicco halitu gignerentur praesertim & frequenter in supera aeris regione fierent, cum ille sit locus huiusmodi exhalationi destinatus, quod esse falsum cum ex se constat, tum ab Aristotele conceditur. At uir hic in re conspicua conspicue hallucinatur, errat primo in referenda sententia Aristotelis, non enim censet Philosophus ex solo sicco halitu humore penitus destituto lapides gigni, sed ex halitu sicco cum humore permixto, ita tamen ut terreus & siccus halitus dominetur, & a dominante nomen recipiat, rem autem ita se habere patet, tum ex primo meteorum ubi Aristoteles hos halitus semper esse permixtos affirmat, tum ex principio quarti meteorum, ubi perfecte mixta omnia ex sicco & humido ut ex materia fieri asserit, tum ex secundo de Gen. Euersio opinionis Agricolae. & interitu cont. 49. ubi mixta omnia ex quatuor constare elementis docet, & sine aqueo humore arida corpora coagmentari & iungi non posse affirmat, Plato etiam eiusdem fuit sententiae, ideo in Timeo dixit, Terra denique ab aere indissolubiliter cum aqua coacta lapides generat. Plato idem sentit. Solutio secundae instantiae. Ex his patet solutio primae instantiae, Nec maiori difficultate secunda diluitur, dum enim inquit Agricola, si lapides ex sicco halitu fierent, presertim in supera aeris regione producerentur, Respondeo tribus de causis ibi non gigni, primo ratione uelocis reuolutionis aeris concretionem halitus impedientis, ut in primo meteorum asserit Philosophus, Secundo ratione inopiae humoris, qui necessario requiritur pro constituendo lapide, Tertio ratione qualitatis illius sicci halitus, nam siccitas eius est ignea tenuis accommodata incensionibus, non autem terrea & crassa, qualem exposcit lapidis concretio, his igitur de causis uel lapides ibi non gignuntur, uel raro & ualde parui. De Materia Metallorum. Opinio Agricolae. Ratio prima. At praetermissis his, quae de lapidum materia dicuntur, ad materiam Metallorum reuertamur, quam diximus esse humidam exhalationem, Georgius Agricola in quinto libro de causis subterraneorum hanc quoque sententiam duplici ratione euertere nititur, prima sumpta est ex copia, inquit enim uerisimile non esse tot halitus humidos simul concludi, ac una conspirare, ut tantum argenti puri caeterorumque metallorum generetur, quantum in Uenis & fodinis cumulatum inspicimus, Altera ratio sumitur ex metallorum solutione, dum enim soluuntur, non in humidum halitum transeunt, sed in aquam, ex qua sunt orta. Ratio secunda. Contra Agricolam. At miror uirum hunc doctissimum tam leuia Aristoteli obiecisse, & ob tam leuia ab eius sententia desciuisse. Duo Duces. Philosophorum. Si enim sensui, rectaeque rationi fidem adhibuisset, qui sunt duces eorum, qui recte cupiunt philosophari, conspicue nouisset, non fieri transitum ex extremo in extremum, nisi per congruentia media, inter elementa autem & perfecte mixta mediant duo halitus, propterea nunquam elementa primum gradum perfecte mixtorum constituunt, in quo primo gradu fossilia & metalla reperiuntur, nisi primo in halitus siue exhalationes transierint, quae sunt mixta imperfecta, & uiae ad exactam mixtionem, quod sensibus etiam esse uerum percipimus, nam intuemurignem & aerem dum miscentur incrassari, terram uero & aquam attenuari, quae elementa ita affecta exhalationes constituunt. Nam uapor humidus est, uel aqua rarior reddita, uel aer condensatus, exhalatio autem sicca est uel terra facta rara, uel ignis condensatus. Soluuntur aduersae rationes. Nec secus res se habere potest, quia opifex & proximus faber mixtionis est calor, materia uero praesertim est aqua & terra, in quae elementa cum calor agit, primo ea in halitus uel humidiores uel sicciores necessario resoluit, quare metalla non proxime ex aqua, sed ex humida exhalatione gignuntur, Nec arduum est aduersa fundamenta euertere, nam ratio sumpta ex copia metallorum diluitur, quia etiam exhalationis magna copia in uisceribus terrae reperitur, & continenter noua facillime gignitur, quae exhalatio nedum ex terra & aqua uirtute radiorum solis elicitur, uerum etiam ex aere frigore terre condensato producitur. Altera etiam ratio sumpta ex metallorum solutione diluitur, Nam metalla soluuntur a calore igneo non quia ex aqua, sed quia ex materia aquea congelata constant, & cum soluuntur non transeunt in aquam, sed in fluentem humorem mixtum, qui si deberet & posset in sua proxima principia dissolui, in halitum siue humidam exhalationem transiret, Colligamus itaque ab Elementis ad exhalationes, ab his ad prima perfecte mixta Naturam progredi, prima autem perfecte mixta sunt fossilia, & metalla, Neque etiam eorum sententiae subscribendum censeo, qui existimant primo ex humida exhalatione gigni metalla nonnulla simpliciora, minusque perfecta, ex quibus deinde caetera omnia per exactiorem coctionem ac elaborationem producantur, adeo ut argentum & aurum sint metalla absolutissima, cetera uero sint uie ad ea. Altera opinio de materia Metallorum. Hoc inquam omni ex parte uerum iudicari non debet, quod enim metallorum quaedam sint simplicia, alia mixta inficiari non ualemus, proculdubio enim stagnum electrum & orichalcum sunt conflata ex simplicioribus metallis, at quod principalia metalla. ita se habeant, ut unum sit uia ad aliud minime dicendum censeo, quoniam metalla sunt species eiusdem generis, species autem non ita per naturam sunt constitute, ut una ad alteram dirigatur, sed eque primo sub eodem genere continentur, Preterea ea quae sunt subordinata, hac conditione sunt praedita, ut posteriora sint magis composita praecedentibus, ut conspicuum est inductione de simplicibus corporibus, de mixtis consimilium partium, & de uiuentibus, metalla non ita se habent, non enim aurum & argentum sunt magis composita caeteris, sed aeque primo ex halitibus consurgunt ac caetera, His accedit quod dantur metalla calidiora & sicciora argento uel auro, & propterea per coctionem non possunt uerti in aurum, concocta enim calidiora redduntur & magis sicca, & ea quae magis sunt cocta, nequeunt reddi cruda ut ex quarto Meteorum est conspicuum. Opinio Chymicorum. At inquiunt fere Chymici omnes ex halitibus primo sulphur & uiuum argentum gigni, mox ex eis metalla constitui, quorum sententiam cum sensu & ratione pugnare facile constat, nam experientia compertum est in fodinis aurum & argentum gigni, in quibus nil sulphuris nisque uiui argenti reperitur, Praeterea natura sulphuris ab ea uiui argenti summopere differt, & ideo non idem locus, neque eadem materia est accommodata generationi utriusque. His accedit, quod cum sulphur ex Chymicorum sententia sit parens opifex & formator metallorum, minime potest sine contradictione dici pars metallorum, cum efficiens minime obire ualeat munera partium & materiae, Missam facio opinonem eorum, qui calcem & lixiuium ut ait Albertus, uel ut inquiunt alii Calcem & Cerusam censent esse materiam metallorum, nam materia & forma inuicem referuntur ut ait Aristoteles in secundo physicorum cont. 26. propterea si distincta fuerit materia, distincta erit forma: quod autem Natura progignendis metallis calce lixiuio & cerusa non utatur, ita est conspicuum ut quod notissimum. Opinio propria. Propterea existimandum censeo, uirtute radiorum solis per omnia meantium, primo elementa & presertim terram & aquam in halitus uerti, mox halitus illos purgari, tenues reddi, & congruente ratione permisceri, demum uero ex halitu praesertim humido pingui & aqueo, ut ex materia proxime gigni singula simplicia metalla distincta interse, ratione distinctionis efficientis proximi & materiae, quamuis enim coimunis materia metallorum sit uapor, in quo aqua dominetur, non tamen id fit sine permixtione cum terra, quae portio terrea modo maior est, ut in uapore ex quo fit ferrum, et ideo ferrum est nigrum & rubigine abundat, Modo ea portio est minor ut in caeteris metallis, Quod sit necesse ut in metallis aliquid terrae reperiatur, ex eo constar, quia metalla non per lucida siue perspicua, sed opaca sunt, lopacitas autem a terra inducitur, Ex his conspicuam esse censeo materiam cum distantem tum proximam metallorum. Forma metallorum. Explicationi materiae congruente ordine succedit explicatio formae, de qua duae sunt opiniones, una est Galeni & multorum, qui sequuntur illum, Altera est Aristotelis. Opinio Galeni. Reiectio. Opinio propria. Metalla respondent Planetis. Censuit Galenus temperamentum esse formam substantiae metallorum, que sententia approbanda non est, quia metallum ut metallum est substantia, temperamentum primarum qualitatum minime est substantia, quod ex eo patet, quia temperamenta & prime qualitates proxime mouent sensum, substantia sensu non percipitur, insuper uariantur sine uarietate substantiae eius, cui conueniunt, & opera efficiunt supra uires & gradum proprium, propterea est necesse ut a forma praestantiore dirigantur, His accedit, quod si formae rerum natura constantium essent qualitates & temperamenta, omnino cum Ueteribus Philosophis sentire possemus, solam materiam esse naturam & essentiam rerum, caetera autem esse affectiones & habitus earum, quod esse absurdum primo a Platone, mox ab Aristotele cumulatissime ostensum fuit, Propterea cum Aristotele dicendum censeo, Formam metallorum esse perfectionem & actum a temperamento distinctum, supponentem tamen temperamentum ut necessariam affectionem materiae, ac mox utentem eo ut instrumento pro obeundis suorum munerum functionibus, ex cuius perfectionis & formae uarietate consurgunt uariae species metallorum, quae a uariis uario modo numerantur, & a nonnullis plures, ab aliis pauciores esse dicuntur, Platonici & multi, qui eos sequuntur, putantes singulis planetis propriam respondere metalli speciem, etiam existimasse uidentur tot esse metalla quot sunt planetae, quibus recta ratione respondent, & a quibus pendent, ideo Aurum Soli tribuunt, Argentum Lunae, Plumbum siue album siue nigrum siue cinereum Saturno, Electrum Ioui, Aes & Ferrum Marti, Mercurio Stannum, uel ut alii inquiunt uiuum Argentum, Ueneri demum orichalcum. At horum metallorum, quae relata sunt, profecto nonnulla & presertim orichalcum electrum & stannum non simplicia, sed mixta sunt ex aliis, ideo si rationi & experientiae credimus, sex statui debent metallorum simplicium species, nam si materia metalli exacte congelari & omnino dura reddi non potest gignitur Argentum uiuum, si solida per congelationem redditur, uel terram in se purissimam habet optime permixtam, & consurgit Aurum, uel impurissimam & diminute permixtam & consurgit ferrum, uel medio modo se habentem, quod medium latitudine est praeditum, & ex distincta ratione temperamenti tres consurgunt species metalli, Aes proximum sua impuritate ferro, Argentum proximum sua puritate Auro, Plumbum medium inter haec, nam quamuis metalla summopere cum Planetis sint colligata, non propterea numerus eorum a numero Planetarum oritur, cum planetae sint causae communes & distantes ut patebit in explicatione causae efficientis. Causae efficiens. Quemadmodum de caeteris, ita de causa efficiente sententiae uirorum illustrium uariae sunt. Prima opinio. Reiectio. Censent enim nonnulli metalla non secus ac animalia & plantas a simili specie gigni, adeo ut aurum proxime ab auro, argentum ab argento producatur, Quorum opinioni subscribendum non censeo, quoniam ea quae simile generant, uel id faciunt per animam nutrientem, quae metallis non conuenit, uel per qualitates primas alterantes ut elementa, quod etiam metallis minime per Naturam tributum est, non enim aurum suis qualitatibus ualet alterare argentum, ac illud in se conuertere, nec quoduis metallum aliud, Experientia enim comper tum est magnam auri molem tangentem longo tempore exiguam portionem argenti minime eam in se permutare nec alterare quidem. Secunda opinio. Propterea inquiunt alii, sulphur esse patrem metallorum, & causam eorum efficientem, a sulphure enim inquiunt proxime coqui, effici & formari metalla, hinc aiunt metalla omnia dum comburuntur Sulphur redolere. Reiectio. Quam sententiam in praecedentibus dum loquerer, de materia cum sensu & ratione pugnare manifestau, nec arduum est experientiae satisfacere, nam si dum comburuntur metalla, redolent sulphur, id euenit ob siccum & terreum halitum cum humore aqueo permixtum. Opinio propria. Propterea dicendum censeo, pro conficiendis metallis uaria efficientia esse ordinata, & cuncta ad eorum generationem conspirare, primum commune efficiens inter corpora est Coelum; Communia eius instrumenta sunt Lumen & Motus, quae communia efficientia deinde redduntur magis propria quatenus a distincto planeta manant; uel ei conueniunt, ac insuper quatenus distincta mensura in congruente loco & materia recipiuntur. Hinc recte Auerroes prope calcem prooemii in quartum meteorum inquit, nos non egemus ponere pro gignendis metallis aliam causam efficientem praeter elementa & corpora coelestia, ut etiam se habet de generatione animalium multoum ex putri, quemadmodum idem Auerroes in duodecimo metaphysicae com. 18. affirmauit, & assero reddi magis propria per distinctionem planetarum, non autem per distinctionem Stellarum firmamenti, quoniam firmamentum magis est commune agens, & ideo motus eius nuncupatur ab Aristotele in octauo physicorum 84. motus totius, nec non in duodecimo metaphysicae cont. 43. ita aliqua in parte appropanda est Academicorum sententia asserentium distinctis Planetis distincta respondearistoteles a contradictione uendicatur. re metalla non quidem simplicia semper, sed uel simplicia, uel mixta, in quae metalla suo lumine & motu influant uires suas, Efficiens adhuc magis proprium & proximum est qualitas proxime alterans & perficiens generatione metalli, que qualitas nonnunquam ab Aristotele dicitur calor ut in quarto meteorum, dum mixta gigni per coctionem affirmat, Coctio autem calore perficitur, nonnunquam frigus ut in eodem quarto meteorum cap. 6. dum asserit, quae a frigido coagulata sunt ab igne soluuntur, Metalla autem a solo calido igneo solui conspicuum est, nonnunquam demum, dicitur esse siccitas ut patet ex calce tertii meteorum, ubi haec uerba leguntur, Constituit autem omnia metalla exhala: io humida inclusa & praesertim in lapidibus per siccitatem in unum coarctata & coagulata, uelut ros & pruina cum segregata fuerit, sic itaque Aristoteles parum sibi constare uidetur. pugnantia uerba Arist. At si accurate conferentia generationi metallorum considerabimus, haec minime inter se pugnare facile inspiciemus: conciliantur. Ut enim metalla producantur, quia sunt perfecte mixta, quorum generatio est per coctionem, & coctio per calorem, est necesse ut primo & proxime per calorem exhalationes permutentur ac permisceantur. Insuper quoniam metalla sunt corpora solida & densa, ideo est necesseut uapor siue exhalatio illa humida ante congelationem densetur, id autem fit auxilio sicci terrei cum frigore iuncti & in lapidum fibris & uiis uigentis: Ideo etiam Plato in Timeo dixit, aurum florescens per petram compactum est, Demum frigus sua munera praebet, & contemperans calorem, & mixtum iam coctum ac elaboratum congelans, optime itaque Aristoteles sibi constat, & per uaria principia distinctaque instrumenta uniuersam metallorum generationem explicat ac patefacit. Quid sit Uena Metallorum. Ex his etiam patere potest quid sit Uena metallorum, quae uulgo Minera dicitur, ea enim nil aliud est nisi terrae sinus & locus congruenter pro generatione unius uel alterius metalli Caelo expositus, in quo cum materia tum temperamentum ac instrumenta proxima inueniantur generationi metallorum accommodata, & ratione uarietatis horum Uena quoque siue Minera uaria disticta est, At una se offert dubitatio pertinens ad metallorum generationem, quia inquit Aristoteles in calce tertii meteorum, quemadmodum ros & pruina gignuntur cum secreta fuerit, ita antequam secernatur oriuntur metalla, & c. Dubitatio. Quibus uerbis quid significet Aristoteles non constat. Alexander Lud. Boccaf. Nonnulli ut Alexander, Ludouicus Boccaferrea, & alii inquint denotari secretionem hoc est conuersionem exhalationis in aquam, quia metalla gignuntur antequam uapor in aquam uertatur, ros & pruina econtra. At dubium est de pruina, quia ea quoque gignitur ante conuersionem exhalationis in aquam ut patet ex primo meteorum, Cui obiectioni respondet Ludouicus Boccaferrea inquiens Aristoteli parum fuisse curae exempla, propterea cum hoc de rore sit exemplum, mirum non est si ueritate caret. Haec sententia approbanda non est, primo quia Aristoteles ut in caeteris, ita in tradendis exemplis accuratissimus fuit, Secundo quia hoc non est exemplum, sed declaratio generationis meralli cum comparatione & differentia a generatione roris, Tertio quia conuersio uaporis in aquam minus proprie secretio dicitur. Alia opinio. Propterea alii probabilius inquiunt, per secretionem significari exitum & eleuationem uaporosae exhalationis supra terram, nam metalla fiunt in uenis & fibris terrae, ros autem & pruina ex uapore supra terram eleuato, & a terra secreto. Quae explicatio etiam dubia est, primo quia iam proposuerat philosophs in principio disputationis de metallis se uerba facturum de his, quae sub terra gignuntur, ideo inutiliter idem repeteratur. Opinio propria. Praeterea dum philosophus ea uerba profert, de matoria metallorum uerba facit non de loco, nec per solam loci differentiam differt metallum a rore & pruina, Propterea dicendum censeo, Aristotelem tunc sequi Platonem, nam Plato in Timeo loquens de metallorum generatione, similiter eam comparat cum generatione roris & pruinae, inquiens materiam roris & pruinae esse aquam hoc est aqueam, & uaporosam exhalationem dum ab igne & aere hoc est ab exhalatione sicca & aerea magna ex parte fuerit derelicta, materiam uero metallorum esse eandem exhalationem a solo igne hoc est uehementi calore derelictam, adeo ut differentia generationis eorum tradita primo a Platone, mox ab Aristotele approbata, in hoc sit posita, ut metalla fiant & congelentur ante secretionem uniuersae exhalationis siccae & quodammodo aereae. Sunt enim metalla mixta perfecta, ex omnibus elementis conflata, a quibus solum secernitur calor ignis uehemens, at non uniuersa exhalatio calida & sicca cum aerea permixta, a materia autem roris & pruinae dum congelatur, secernitur uel omnino, ut in generatione roris, uel magna ex parte, ut in generatione pruinae exhalatio illa mins calida & sicca ad naturam aeris uergens & congelatur exhalatio humidior & magis aquea, ideo roc & pruina non sunt mixta perfecta, sed solum per magis & minus durum distinguuntur ab aqua, & uapor aeres potius includitur in meatibus pruinae, quam sit de eius essentia, de metallis autem secus se habet. Finis Metallorum. Utilitas duplex. At iam occasio nos monet, ut cum finis consideratione huic primae parti finem imponamus, finis duplex esse dicitur, uno generationis, Alter rei genite, finis generationis metallorum est ipsamet forma, qua presente metallum dicitur genitum & sua natura praeditum, finis autem metalli iam geniti dicitur esse cum perfectio & absolutio Mundi, est enim Mundus specierum plenitudo ut in Timeo dixit Plato, tum usus eorum, uarias enim homini utilitates prebent metalla ut est conspicuum, Utilitates ex metallis consurgentes uel a natura ducunt ortum, ut ex ferri natura & conditione pendet quod conducat scissioni lignorum & similibus aliis effectionibus, Uel oriuntur ex lege, quod eis conuenit dum uertuntur in numos, qui a lege sumpsere nomen, lege autem constiturum est, ut metalla & praesertim Aurum & Argentum sint preciosa, quia praeter id quod sunt perfecte mixta, solida, diu permanentia pura, etiam sunt rara, quia paucis in locis mole exigua summa cum difficultate gignuntur, propterea cum tam difficile sit metalla gigni, iure merito quaeritur An Arte aliqua per hominis curam & diligentiam gigni queant. Metalla cur preciosa. Definitio metalli. Dubitatio de loco generationis metallorum. Ex hactenus in hac prima parte explicatis facile modo est definitione metalli colligere, Definiuntur profecto a uariis uario modo metalla, Ego tamen caeteris derelictis ita definienda esse censeo, Metallum est corpus perfecte mixtum, similium partium ex dominante humida exhalatione genitum, a coelesti calore in uenis Terrae per congruentes mensuras luminis & motus elaboratum, & frigore congelatum, Et si quis de loco generatio nis metallorum dubitet, quia nedum in uisceribus Terrae, uerum etiam in fluminibus nonnullis, qui ob id celebres sunt aurum gigni uidetur, nam grana auri cum granis harenae eorum fluminum inueniuntur permixta, & Carpiones pisces praeciosi eis nutriri dicuntur, insuper existimarunt Arabum Sapientes & praesertim Auicenna in nubibus quoque omnis generis metalla gigni posse, & praeter caetera dixit in Persia cum coruscat decidere nonnunquam corpora aerea similia sagittis hamatis, ac etiam portiones ferri, quae liquefieri nequeunt. In fluminibus non gigni metalla. His obiectionibus satisfaciens, dico in fluminibus nec inueniri materiam proximam metallorum, nec seruari causas efficientes eorum, propterea gigni non posse, & ea grana auri quae cum fluminum harenis inueniuntur permixta, non in Alueo fluminis genita sunt, sed in uenis & sinibus montium, & commissuris lapidum, per quas mox aqua fontium fluminis transit, eaque secum defert, Neque etiam putandum est illis granis auri nutriri pisces, quoniam metalla minime nutrire ualent animalia, ut docet Arist. Carpiones non nutriri auro. in prima part. probl. 42. & ratio est, quia quae nutriunt solui debent a calore uiuentis, calor uiuentis est complicatus cum humido, a calore humido metalla non soluuntur, sed solum a calore sicco, ut in quarto meteorum docet philosophus, & experientia patefacit, Hinc fabula & commentum censeri debet id quod uulgo dicitur de Strutio, quod nutriatur ferro, non enim id animal ferro alitur, sed eo delectatur, & frequenter capita clauorum & clauos deglutit, eos tamen una cum excrementis reiicit, Ualent metalla alterare modo aliquo ea corpora cum Strutium non nutriri ferro. De Metallis. Non inani ter permisceri nonnunquam metalla cum medicamentis. Posse lapides nonnullos densos & solidissimos in nubibus gigni. Natura fulguris non lapidea sed ignea est. 183 quibus elixantur, & propterea a Medicis non inaniter nonnunquam cum medicamentis permiscentur, solui tamen a calore humido & nutrire minime ualent, De altera autem difficultate an metalla gigni possint in nubibus, constanter asserendum censeo id fieri non posse, ratio est, quia metalla summa cum difficultate gignuntur, & exposcunt uaporem quendam pinguem, uirtutem uenae mineralem, temperamentum loci proprium, & sedem aliquam, in qua cum sint grauia, aliquandiu requiescant, & definito tempore gignantur ac perficiantur, quae in aeris regionibus & nubibus minime inueniuntur, hinc Arabes falso affirmant enses Alemanicos ex ferro fieri in nubibus genito, potius censerem lapides nonnullos posse aliquando in centro nubium gigni, & cum fulguribus uibrari quam metalla, quoniam lapidum generatio facilior est, & materia generationi lapidum quam metallorum accommodatior, in centro nubium congregari potest, ex qua solidissimi lapides parui tamen gignantur, qui cum nonnunquam una cum fulguribus decidant, non propterea sunt essentia & natura fulguris, ut falso multi credunt, sed aliquid ex euentu cum fulgure iunctum, Natura enim & essentia fulguris ignea est non terrea, cum fulgura uelocissime ferantur, meent per uias & poros tenuissimos, comburant siluas, euellant plantas, & latissima moenia euertant, quae ne dum ab exiguo imo nec a maximo lapide fieri possent, Et haec hactenus de principiis, generatione, locoque generationis metallorum. Pars Secunda. An Arte gigni possint metalla. Opinio asserentium id fieri posse. Metallis. 185 Ostensiones omnes ex uno quatuor capitum sunt ducendae. Iam cumulat e satis ut meo instituto inseruire duxi, communia & prima capita explicaui ad metallorum generationem pertinentia, Sequitur modo ut cominus ad rei considerationem accedamus, & perpendamus An reuera humana Arte gigni possint metalla simplicia, quae sint eiusdem speciei cum genitis a Natura, Mihi autem rem hanc consideranti uarii occurrunt uiri profecto celebres summaque auctoritate illustres, e quorum numero est Magnus Albertus, Timon, Ludouicus Boccaferrea, qui quamuis sit anceps, tamen Alberti sententiam rationi magis consentaneam iudicat, Hi uariis rationibus & experientiis Alchymiam uere esse Artem, uereque posse gignere metalla nituntur ostendere, quarum ego potiores referam, Quod ut methodo aliqua efficiam, quatuor considero capita, ex quibus ducunde Ostensiones ex natura & conditionibus Artis depromptae. tur, ac tanquam ex fontibus hauriuntur, ostensiones omnes pro astruenda uel destruenda Arte Alchymiae, ea autem sunt, Conditio Artis, Natura metallorum, Conferentia generationi eorum, ac demum experientia, primo si ad Artis conditionem uiresque conuertimur, ita poterimus pro parte Alchymie argumentari, Ars uel Naturam aemulatur, uel eam perficit, ut asseritur ab Aristotele in secundo libro de Naturali auscultatione comt. 79. uel demum eam uincit & superat, ut asseritur in principio Meccanicarum quaestionum, Si aemulatur Naturam, poterit per eius imitationem metalla generare, si perficit, longe magis id poterit efficere, cum perficiens praeferatur ei quod perficitur, Si demum superat, ne dum poterit ea efficere quae gignuntur natura, uerum etiam loage praestantiora: Paeterea quod ualet efficere extrema, est necesse ut etiam ualeat efficere media, arte producuntur elementa ut ignis ex ligno, oleo, & similibus, quae sunt uiliora metallis, producuntur plantae per Agriculturam, Animalia per artem pastorum, Apes & Uespae ex Cadaueribus taurorum & equorum, que praestant metallis, quare est necesse ut uiribus Artis ualeant effici etiam media, qualia sunt fossilia, & metalla. Insuper homo ex sententia Aristotelis in tertio de anima cont. 5. & 8. & 37. est natus omnia intelligere, & per cognitionem omnia fieri, quare est natus cognoscere omnia conducentia generationi metallorum, Si autem ea est natus cognoscere, quoniam etiam est natus imitari naturam, & est praeditus manibus, quae instrumenta instrumentorum dicuntur in tertio de anima 37. sequitur ut etiam ualeat auxilio cognitionis, imitationis, & manuum, metalla generare. Demum quia Ars est habitus mentis, quae praeest Nature, utitur cognitione & consultatione, quorum Natura est expers ut dicitur in secundo de naturali auscultatione, perficit opera Naturae, ut in eodem libro asseritur, Naturam superat ut dicitur in principio libri Meccanicarum quaestionum, propterea iure praefertur Naturae, Si autem est ea praestantior, etiam poterit illa efficere, quae per Naturam fieri possunt, imo praestantiori modo, cum Ars sit nata perficere Naturam, eique dignitate praeferatur, hinc Aristoteles in primo Rhetoricorum asseruit, ea, quae fieri possunt arte & Natura, longe melius fieri arte, quam Natura tantum, Ita Plato in decimo de Republica Mundum non Natura, sed consilio & arte factum asseruit, indicans Artem prestare Naturae. Ex artis itaque uiribus & facultate colligimus, Metalla posse arte fieri. Ostensiones sumptae ex natura metallorum. Id ipsum satis aperte inspiciemus, si ad secundum caput nempe ad essentiam & conditionem metallorum conuertemur, Metalla enim sunt corpora consimilium partium, quae satis proxime ex primis principiis pendent, & ex prima elementorum compositione consurgunt, propterea satis sunt simplicia, nec tot includunt compositiones & materiae gradus, quot animalia & plantae, ex quo colligere ualemus eorum generationem satis esse facilem, difficiliorem autem esse illam Animalium & plantarum, quare si Arte fiunt Animalia & plantae, ut fieri compertum est, longe facilius fieri poterunt Metalla: Praeterea sententia est Aristotelis in secundo libro de Gen. & interitu Elementa per unam qualitatem conuenientia facilius inter se permutari, Metalla inter se ualde conueniunt, & satis consimilis sunt Naturae, quare facile erit ea inter se permutare, & praesertim quia inspicimus nedum similia, uerumetiam contraria inter se frequenter permutari, ut ligna uiridia in carbonem, & aquam in ignem. His accedit, quod ratio ob quam corpora uaria inter se permutantur est communis eorum materia, nisi enim in materia conuenirent, nec uicissim agerent, nec permutarentur, ut dicitur in primo de Gen. & inter. cont. 43. Metalla ne dum in prima, uerum etiam in proxima materia, quae est humida exhalatio, conueniunt, quare cum sint ualde simplicia, summopere consimilia, & in proxima materia conueniant, inter se permutari facile poterunt: Quae omnia confirmantur, quia proculdubio non est magis absurdum ex uno metallo fieri aliud destructa forma unius, & genita ea alterius, quam ex parte tauri uel leporis uel piscis fieri partem hominis sumpto ab Arte Coquinaria principio, & per coctionem in uentriculo & uenis elaboratam facta conuersione, cum autem hoc quotidie fieri sine admiratione intueamur, cur inficiabimur metalla magis inter se conuenientia uicissim Arte mutari posse? Praeterea omne non exacte coctum natum coqui, omneque impurum natum expurgari purumque reddi, potest munere Artis coqui & expurgari, habet enim Ars facultatem & instrumenta expurgandi & coquendi, at metallorum quedam sunt imperfecta non pura non exacte cocta, ut Iuppiter, & Saturnus: Alia impura tantum, ut Uenus, & Mars, quae tamen sunt nata perfici coqui & expurgari, quare poterunt Arte coqui & exacte expurgari, Metallum autem exacte coctum & purum, uel est Aurum uel Argentum, quare ars Naturam sequens, eam perficiens, finemque exactissime quaerens, principia haec a Natura recipiens, ualebit auxilio ignis, caeterorumque instrumentorum metalla perficere, ac uerum argentum & aurum efficere: Ex his itaque patet, Naturam & conditionem metallorum ne dum Alchymie non esse aduersam, uerum potius maxime esse accommodatam mutuae permutationi efficiendae per artem. Ostensiones sumptae ex conducentibus generationi metallorum. Eadem sententia etiam approbanda uidetur, si conuersi ad tertium caput conducentia generationi, mutuaeque permutationi metallorum consideramus, Gignuntur metalla auxilio caloris congruenter temperati, in manu autem est artis calorem cum frigore ad libitum qua uis mensura & ratione contemperare, Nec quia unus calor producatur ab igne, alter a radiis Solis, propterea inter se distinguuntur, omnis enim calor est eiusdem speciei ultimae, & eodem modo operatur, alioquin primae qualitates non tantum quatuor essent, sed longe plures: In super necessaria est congelatio pro metalli perfectione, quae etiam arte induci potest, praeterea non ubique gignuntur metalla, sed locum certum & definitum exposcunt, at in facultate est artificis locum sibi eligere, & quo uoluerit modo illum aptare ac disponere. Praeterea certam & definitam exposcunt materiam, non enim ex quo uis corpore proxime fiunt, sed ex halitu humido conditionem ardenti uiui includente, cum quo halitus sulphureus coquens sit permixtus, at artifex haec quoque auxilio ignis uiui argenti & sulphuris sibi parare ualet, cum itaque in facultate artificis sit locus, materia, efficiens, & instrumenta pro gignendis permutandisue metallis, colligendum est in eius quoque facultate & uiribus esse positam generationem eorundem. Ostensiones ex experientia depromptae. Sed quoniam in attinentibus ad sensum credendum est sensui, in attinentibus ad artem praesertim fides adhibenda experientiae, nam experientia est mater Artium, quae cum ratione iuncta congruente analogia ita se ad artem habere dicitur, ut crura animalium se habent ad animal, quemadmodum in explicatione primi Aphorismi testatur Galenus, propterea ad quartum & postremum caput conuertamur nempe ad experientum, hoc enim maxime Alchymiae conducere uidetur, Nam qui experientiae aduersatur, non amplius eget ratione, sed sensu, & cum neget prima principia nostrae cognitionis sensum scilicet, negetque principium artis quod est experientia, non amplius cum eo disputandum est, Si autem experientiae adhibemus sidem apud uarios huius artis auctores legitur hac arte cum argentum tum aurum fuisse effectum, experientia cognoscimus plurimas hac arte fieri permutationes metallorum, Neque ad hoc confugere licet, quod non uere aurum & argentum generentur, sed aliquid colore caeterisque qualitatibus simile, quod uidetur esse aurum cum non sit, ut Sophista uidetur esse sapiens cum re uera non sit, hoc inquam dicere non ualemus, quoniam nos per accidentia propria ducimur in notitiam essentiae rerum, nec alia nobis data est uia ad eam cognoscendam, at accidentia propria auri uel argenti geniti in mineris, & geniti arte sunt eadem, quare formam quoque & essentiam esse eandem putandum est. Accidentia autem esse eadem sensu & experientia constat, nam color utriusque auri est idem, simili modo funduntur, malleo per omnem dimensionem extenduntur, apprime sunt grauia, ignis iudicium per cinericium & cementum absque sui diminutione sustinent, correcreant, & ita de ceteris idipsum est conspicuum: Praeterea testantur Poetae, carbones, poma, lignaque uaria in lapides posse conuerti, qua de re Sillius cecinit: Nunc Syllaris quos nutrit aquis, quo gurgite tradunt Duritiem lapidum mersis inolescere ramis. Et Ouid. lib. 15. Metamorph. inquit, " Medio tua corniger Ammon Unda die gelida est, ortuque obituque calescit Admotis Athamantis aquis, accendere lignum Narratur, minimos cum Luna recessit in orbes Flumen habet Cicones quod potum saxea reddit Uiscera quod tactis inducit marmora rebus Crathis & hinc Sybaris, uestris conterminus oris Electro similes faciunt auroque capillos Cui non audita est obscenae Salmacis unda Aethiopesque lacus: quos si quis faucibus hausit Aut furit, aut patitur mirum grauitate soporem, & c. " Et ne dum poetae, uerum etiam Philosophi graues id affirmant, Magnus Albertus testatur cuncta in nonnullis fluminibus madefacta & mersa in lapides uerti, Plinius quoque plurima consimilia refert, Demum experientia quotidie cognoscimus per insertionem ac immissionem surculorum plantam unam uerti in alteram, & ne dum plantas inter se permutari, uerum animalia quoque, ut uermes non alatos in alios praeditos alis, ac etiam Exodi cap. 7. legitur, Magos Pharaonis ueros serpentes genuisse, quare longe magis cogimur fateri humana arte posse metalla gigni. Pars Tertia. Ostensiones pro Alchymia destruenda. Agni profecto, ac satis splendidi pro astruenda Alchymia praecesserunt apparatus, at si eos intimius considerabimus, satis leuibus niti fundamentis inspiciemus, & ex eisdem principiis ex quibus ducebantur rationes pro approbanda Alchymia, inueniemus longe firmiores duci pro ea euertenda & reiicienda, ut autem dempto tenebricoso inscitiae uelo illustriorem intueamur ueritatem, conuersi ad primum caput, primumque fontem depromptum ex natura & uiribus artis, considerandum est, quod cum ars sit habitus mentis, sit qualitas & accidens, minime ualet suis uiribus efficere substantiam, nil enim sua uirtute aliquid se praestantius producere ualet, propterea si nonnunquam uidemus arte substantias gigni ut ab Agricola plantas, & ab aliis artificibus Gipsum, Calcem, & similia, id effici putandum est per illam artem, quatenus est pars Magie physicae hoc est ut ministram naturae, quae noscens rerum physicarum uires, & agentia cum patientibus nectens, quasi eorum hymeneus efficit, ut per Naturam tanquam per principem causam substantiae & corpora physica producatur, ut autem id efficere ualeat, tria requiruntur, primo ut artifex cognoscat uires physicorum agentium & patientium, secundo ut exacte exploratas habear congruentes rationes siue proportiones, nec non & modos, qui requiruntur pro constituendo illius rei temperamento & educenda forma. Tria ad Magiam requisita. Tertio ut in eius manibus & facultate sint posita principia & instrumenta pro re efficienda necessaria, si unum horum desit, non ualet artifex rem illam efficere & constituere: His praeassumptis asserendum primo est, artem hnec ut causam principem, nec ut instrumentum Naturae, posse metalla generare, Non ut causam principem, quia sic ut patuit nulla ars ualet efficere substantiam, Non ut instrumentum Nature, quoniam earum trium conditionum, quas enumeraui, nulla ei comuenit, primo enim sunt nobis ignota potio ra principia, propria semina, & uires eorum, quae metalla efficiunt, nam causa efficiens est Coelum suo lumine & motu, nec non calor ille sulphureus proxime alterans, coquens, & formans, haec quamuis nobis sint nota quadam communi & confusa cognitione, tamen cognitione propria & distincta quatenus hoc uel illud metallum producere nata sunt, nos maxime latent, & presertim nobis sunt occultae congruentes rationes eorum, siue proportiones, quibus hoc potis quam illud metallum efficitur, maximeque omnium nos fugit modus, quo suum opus absoluunt, Tertio etiam in manibus nostris nostraue facultate principia & instrumenta eorum minime sunt posita, Nos enim uice radiorum uitalium Solis utimur comburente destruenteque igne, uice meatuum terrae congruente positione respicientium Solem, utimur uitreis ollis absque ulla differentia loci & positionis se ad Solem habentibus. Haec ut maxime distant ab instrumentis Naturae, & modus a modo, ita metalla, quae uidentur arte produci, distant a ueris ac per Naturam formatis metallis, lure itaque Auerroes uir omni disciplinarum genere ornatus, acrique iudicio praeditus in paraphrasi de generatione animalium libro primo cap. primo hanc artem, siue potius artis imaginem illusit, ac ut inutilem, homini perniciosam, non natam inueniri neglexit, & satis firmis rationibus e medio sustulit, ualet profecto ars purgare metalla, unum ab altero secernere, simulque iungere, at denuo nouam metalli simplicis speciem producere non ualet. Confirmantur haec omnia, quia si arte gignuntur metalla, uel fiunt ex eadem materia ex qua fiunt per Naturam, uel ex distincta, Non ex eadem, quia Natura ea gignit ex halitu humido a Sole producto, & in uisceribus terrae incluso, ex quo minime per Artem fiunt, Si ex distincta, sequitur ut etiam ea, quae gignuntur, distincta sint, Rerum enim species habent certa & definita principia, ex quibus fiunt, per quae definiuntur, & demonstrantur, & si secus se haberent, non possemus de illis scientiam habere, Scire enim est rei causam cognoscere quod illius est causa, & non contingit secus se habere ut dicitur in primo posteriorum, Colligamo itaque, si metallorum genitorum ab Arte & a Natura principia proxima uaria & distincta sunt, ea quoque inter se differre, ac eorum non unam, sed distinctas fore definitio nes & scientias, quare si Artis uires perpendimus, percipiemus uera metalla minime posse fieri Arte. Ostensiones sumptae ex natura Metallorum. Idipsum iudicabimus, si ad naturam metallorum conuersi, eorum conditionem inspiciemus, Metalla enim cum qualitatibus parum alterantibus sint praedita, & expertia sint animae, nec mutuo se alterare, nec simile generare ualent ut elementa, Insuper etiam quia semen non edunt, ex quo procreentur ut faciunt uiuentia, propterea artifex nec per eorum mutuam conexionem, nec per seminis illorum cum certa materia coniunctionem, ualebit ita metalla generare ut Elementa, Plantas, & Aniamlia generat. Neque etiam id facere ualet per noua mixtionem ex quatuor elementis elaboratam, quoniam noua mixta producere solius Naturae est munus, non Artis, Ars enim solum ualet distincta corpora iuxta se ponere & connectere, non autem ueram mixtionem efficere, quare longe minus poterit ex integro noua metalla generare, cum sint corpora apprime solida, summa difficultate nata gigni, & adeo summa, ut a Natura longo temporis cursu paucis in locis illisque latentibus producantur, quae cum ita se habeant, quomodo poterunt Arte cito & ubique gigni, cum Ars sit imbecillior quam Natura, & solum munere Naturae ualeat substantiam generare, Neque etiam illis assentiendum censeo, qui cum se medios constituant, inquiunt duo esse metallorum genera, unum ab solutum & perfectum, Alterum imperfectum & diminutum, primum fatentur non Arte sed Natura solum gigni, Alterum uero & Natura & Arte, non secus ac animalia imperfecta gigni posse, Cuius sententiae fuit Egidius in quolibetis. At errant, quoniam omnia metalla ex duplici halitu permixto fiunt, quo non utuntur Chymici, & ideo eorum par est ratio, solum est uera eorum sententia de metallis compositis, quae Arte misceri & componi possunt, at non de simplicibus, imo de animalibus loquendo genita ex putri & ex semine non sunt eiusdem speciei, ut colligitur ex principio primi libri de Generatione animalium. Ostensiones deductae ex conducentibus generationi metallorum. At perpendamus ea, quae ad tertium caput pertinent, nempe conducentia generationi metallorum, ex eis enim exacte consideratis manifeste colligemus metalla non posse gigni Arte, Censent fere omnes, qui eam Artem profitentur, metalla gigni definitis quibusdam influxib. uirtutum Coeli distinctis a lumine & motu: Hos Peripatetici non concedunt, & si dantur sunt homini apprime ignoti, nec subiiciuntur uoluntati & uiribus artificis, propterea si necessarii sunt influxus pro metallorum generatione, ut ipsi dicunt, quia non subiiciuntur humanae facultati, non poterunt per eos ab homine Arte gigni metalla. Praeterea gignuntur metalla consensione omnium in uisceribus terrae definito quodam aspectu lumine & motu Stellarum, hic ne dum homini est ignotus, uerum insuper non est in hominis facultate, nec artifex tentans metalla generare eo utitur ut est conspicuum. Cum itaque ca sint necessaria pro metallorum generatione, & ab Arte negligantur, nec subiiciantur Arti, nec sint posita in manu Artificis, ut semina in manu Agricolae, conspicuum est inaniter Artificem laborare pro efficiendis metallis, Confirmantur haec omnia per ea, quae in praecedentibus dixi de causa efficiente metallorum, Causa enim efficiens est Coelum suo lumine & motu contractis, per definitam mensuram in congruente materia ad definitam & certam metalli formam producendam, Cum autem artifex sine his, & secus nitatur metalla efficere, nil aliud querit, & tentat, nisi absque suo efficiente rem effectam constituere, absque parente prolem, et demum sine principio rem a principio pendentem efficere, quod apprime est absurdum. Praeterea si locum generationis consideramus, inquit Plato, uariis rerum generationibus esse in terris destinata loca uaria: Et asseruit Porphyrius, locum non secus ac patrem esse principium generationis, Ideo non ubique locorum quaelibet plantae, Mineralia, uel Animalia gignuntur, Quam rem Georgicorum libro primo elegantissime Uirgilius expressit, inquiens: " At prius ignotum terrae quam scindimus aequor Uentos & uarium Coeli praediscere morem Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum Et quid quaeque ferat regio, & quid quaeque recuset. Hic segetes, illhic ueniunt faelicius Uuae Arborei foetus alibi, atque iniussa uirescunt Gramina, & c. " Loci electio cum maxime sit necessaria pro rerum omnium generatione, praesertim talis iudicari debet pro generatione metallorum, quae paucis in locis & cum difficultate gignuntur, quare inaniter laborant artifices, qui seorsum a loco per naturam destinato generationi metallorum, nituntur ea producere. Ex his itaque colligamus cum artifici sint ignota principia, instrumenta, loca, & modi, quibus gignuntur metalla, & si sunt nota, non sint in manibus eius, nec eis utatur, nec uti ualeat, minime ei datum esse ut metalla efficere ualeat. Ostensiones ex experientia sumptae. Demum si caput postremum consideramus, & experientiae credimus, eandem ueritatem lucidissime intuebimur, Experientia enim notum est, neminem per Alchymiam euasisse diuitem, sed omnes, qui ei nauarunt operam, tempus & facultates inaniter consumpsisse, nec unquam aliquis repertus est, qui fateri ualuerit hanc Artem se uel inuenisse, uel ab alio inuentam didicisse, multi eam accurate indagarunt, multi pro ea inuenienda laborarunt, nemo sui uoti euasit compos, adeo ut multi ob auri desiderium hunc cursum cucurrerint, nemo metam attigerit, artes quae in hominis sunt facultate quaesitae inueniuntur, inuentae manifestantur suis posteris uel aliis, hanc Artem nemo docet, nemo aliis eam aperit, nemo itaque eam inuenit, adeo ut in homine solum sui desiderium pariat, mox eum fugiat & illudat, scribit Cardanus parentem suum accuratam Alchymiae nauasse operam, & frequenter ut eam assequeretur allocutum fuisse immundos spiritus, at non propterea euasisse ditiorem, nec uoti fuisse compotem, Fertur de Nerone Imperatore magno sumptu, summa cura, uiribus demum enixe omnibus tentasse uires huius artis, ac ad id faciendum conuocasse illustriores artifices, at sua cura labore & diligentia nil aliud est assequutus. nisi quod exactissima experientia exactissime patefecit & nouit, artem esse inane & despiciendam: At inquiunt, inuentos fuisse nonnullos, qui uiuum argentum in aurum commutarunt, & aurum uel argentum produxerunt, His respondendum est, quod uel eos color & similitudo fefellit, uel aurum permiscuerunt, quod auctum eduxerunt, quia impurius redditum fuit, uel si nonunquam contigit ut uerum aurum produxerint, id contigit a casu forte fortuna & ualde raro, quia contigit ut auxilio congruentis aspectus Stellarum & aliorum ei tunc conducentium id fecerint, propterea dum rursus id efficere tentarunt, spe delusi sine fructu laborarunt, eorum autem quae forte fortuna eueniunt, ut non est scientia, ita neque ars esse potest, ab arte enim ut monet admirabilis Galenus, nisi semper, saltem ut plurimum res effectae eueniunt, saepe mecum conquestus est amicus quidam meus fide dignus, qui accuratissime operam dedit Alchymiae, quia semel aurum effecit exiguae quidem molis, uerumtamen quod cum frequenter mox tentauerit efficere, semper spefrustratus, impensam & operam inaniter consumpsit: Patet itaque omnia capita ad Alchymiae destructionem conspirare, & ne dum ea, uerum insuper ipsammet Alchymiam seipsam consumere, euertere, ac labefactare, Attes enim pro humana indigentia inuentae & parate sunt, si Alchymia uere esset ars, se ipsam emoliretur, & ea, quae sunt homini utilia, inutilia redderet, utile homini est aurum & argentum, quae si arte effici possent, communia iam essent hominibus, & in eorum manibus essent posita, ac propterea suo usu ac utilitate destituta, ab omnibus pauci fierent, & negligerentur. Pars Quarta. Per declarata in praecedentibus, ne dum constat Alchymiam non esse artem, & in sola inani hominum spe & desiderio esse positam, uerum insuper conspicuas esse censeo omnium aduersarum rationum solutiones, quas in hac postrema parte me traditurum sum pollicitus, propterea a multarum separata distinctaque solutione supersedebo, & solum potiora quaedam difficultatum capita considerabo. Perpenduntur attinentia ad artem. Rationes primi ordinis ex natura & conditione Artis desumebantur, pro quarum explicatione tria potissimum consideranda occurrunt, primum est, an ars dignitate & uiribus praestet Naturae, uel Natura potius praestet Arti: Alterum est, cur ars imitetur Naturam, Postremum an metalla per Artem, quam Magiam appellant, gigni possint: Haec capita qua potero breuitate & facilitate explicabo. Quae praestantior num Ars, uel Natura. De primo dum inter se conferuntur Ars & Natura, multi Naturae, alii Arti principatum tribuunt, uariaeque pro omni parte afferuntur rationes, quibus, praetermissis, dico, Artem dupliciter posse considerari, primo in se, & quoad ea que illi comueniunt ratione propria, Secundo ut iuncta Naturae eique superadditam: In prima consideratione assero Naturam praeferri Arti, in altera uero artem praestare Naturae: Natura absolute & suis uiribus praestat Arti. Utraque assertio facile ostenditur, Quod Natura uiribus propriis praestet Arti, patet, Natura enim est substantia, Ars est accidens, Natura res serias efficit, ars imagines & umbras rerum, Natura absoluit opera Dei, ars uero hominis, Natura est agens principale, ars uero eius instrumentum: Ars iuncta Naturae ei praefertur. Altera assertio nempe quod ars iuncta Naturae Soli Naturae seorsum consideratae praeferatur, conspicua est, ea nanque prolata fuit ab Aristotele in principio primi Rhetoricorum dicente, dum aliquid fit arte & Natura, longe melius fit arte scilicet complicata cum Natura quam Natura tantum. Eadem quoque est conspicua ratione, quia ars iuncta Nature ultra Naturam aliquid addit, & includit Naturam, & aliquid ultra, propterea ars Naturae iuncta ualet superare ea, quibus per Naturam uincimur, ut patet de grauissimorum ponderum artificiosa eleuatione, quemadmodum Aristoteles in principio suarum Meccanicarum patefecit: Sententia Platonis. At inquiunt nonnulli Platonem in decimo de Republica principatum absolutum tribuisse arti, non Naturae, Respondeo id apprime esse falsum, nam Plato eo loco non de humana arte loquitur, sed de arte Diuina, quae non distinguitur ab ipso Deo, ideo inquit, Mundum esse genitum arte, hoc est eminenti ratione & consilio Dei diuineque mentis, non Naturae necessitate & impetu corporum, ut Democritus, Empedocles, & alii ueteres Philosophi existimabant: Addunt Artem pertinere ad Mentem, Naturam infra Mentem esse positam, artem uti cognitione & consultatione, Naturam minime, artem demum perficere Naturam, & propterea esse praestantiorem. Respondeo, Artem pertinere ad mentem, at non esse mentem, sed qualitatem & habitum eius, Naturam uero esse formam substantie: Et quamuis Natura non cognoscat, tamen ita pendet & dirigitur a cognitione Dei ut ars a cognitione hominis, propterea Natura dicitur ministra Dei, famula intelligentiae non errantis, complens ac perficiens diuinae prouidentiae leges: Quomodo Ars perficiat opera Naturae. Ars autem dicitur perficere Naturae opera ut famula eius, non autem tanquam causa praestantior, quemadmodum ex sententia Porphyrii affirmauit Simplicius in secundo de Naturali auscultatione: Colligamus itaque artem cedere Naturae cum Natura tamen iunctam, perfectionem aliquam ei superaddere, at pro generatione metallorum ars non potest iungi cum Natura, quia principia, quibus metalla per Naturam efficiuntur, minime in hominis facultate sunt posita. Cur Ars imitetur Naturam. Quaerebatur secundo cur ars imitetur naturam, breuibus dico, artem iure imitari naturam, primo quia natura dirigitur a Deo, quem omnia pro uiribus imitari conatur: Secundo quia Natura non errat nisi ex euentu: Tertio quia natura res efficit serias, Ars uero umbras rerum, quae eatenus commendantur quatenus res serias aemulantur, eisque sunt similes: Quarto quia Natura est efficiens principale, Ars uero ministra eius, famuli autem pro facultate principem aemulari tenentur, ars per imitationem non ualet uera metalla efficere, quia in eius facultate non sunt posita principia physica, quibus ea generantur, solum per imitationem ualet formare nonnulla, quae similia sunt ueris metallis, non secus ac Pictor & Statuarius imitari Naturam dicuntur cum conficiant imagines rerum Natura constantium, non autem res serias ut conspicuum est. An metalla effici possint Magia. Quadruplex Magia. Tertio considerandum proponebatur, num metalla saltem per Magiam effici possint ut existimarunt nonnulli, pro cuius difficultatis resolutione accipiendum est Magiam multiplicem esse, Datur enim Magia diuina, Astronomica, Physica, & demum superstitiosa, quae immundorum spirituum auxilio utitur, per Magiam diuinam non gignuntur metalla, ea enim in metallorum consideratione non uersatur, sed ut inquit Plato in Alcibiade primo Magia diuina qualis erat ea Zoroastri Deorum est cultus: Neque etiam gigni possunt per Magiam Astronomicam, nam ea nil aliud est nisi mortalium corporum ac materiae compositio, & dispositio sub certo ac definito Coeli Stellarumue aspectu pro recipienda uirtute, quae a Stellis infunditur & formanda materia: At huiusmodi aspectus ualens metalla efficere ignotus est haemini. Materia nata eum recipere pariter est ignota, imo exploratum est apud philosophos, Coelum esse causam communem, nec operari nisi lumine & motu, non autem influxi bus ab eis distinctis, & nil efficere posse nisi instrumento & conspiratione proximarum causarum, Neque etiam putandum est per Demoniacam & superstitiosam Magiam gigni metalla, quoniam huiusmodi Magia non ars non scientia, sed illusio est reiicienda & negligenda penitus, quare si per Magiam producerentur, id fieret per Magiam naturalem, quae censeri deber pars practica & usus scientiae naturalis: & modo aliquo fructus eius, At per hanc fieri non posse iam in praecedentibus manifestaui, quoniam cum prima tum proxima principia physica; quibus metalla gignuntur, eorumque congruentes mensurae uel ignotae sunt nobis, uel in nostris manibus nostraque facultate minime sunt positae. An diuina reuelatione ualeat homini conuenire Alchymia. Metallis. 109 cari deberemus, ut eam nobis reuelare dignaretur, quae si uni fuisset reuelata, posset ille aliis eam patefacere, At nos historiis & ionga temporum obseruatione cognoscimus id nemini contigisse, sed omnes inaniter laborasse, & suo labore ad hoc solum deuenisse, ut simile aliquid ueris metallis effecerint, quo ut ipsi delusi fuerunt, ita alios fallere & illudere conati sunt, Et quamuis homo dicatur natus omnia cognoscere, non tamen cuncta ualet cognoscere distincte & exacte; Quomodo sit natus homo cuncta cognoscere. At dicet aliquis hanc artem forte per supernam diuinamque reuelationem posse homini conuenire, Quod etiam concedendum non censeo, quoniam dubitatio non est de modo inueniendi, addiscendique artem, sed de natura & conditione Alchymiae in se & absolute, & ostensum est homini non posse conuenire, His accedit, quod si diuina reuelatione homini inspiranda ac infundenda esser, inaniter homines illi arti nauarent operam, cum labore, studio, & uigiliis inueniri & addisci non possit, sed Deum deprede Considerantur pertinentia ad naturam metallorum. sed saltem confuse & per communia quedam, exacte autem omnia cognoscere solum Dei est munus, ideo recte dixit Themistius in secundo de anima id quod scimus est portio quadam minima si confertr cum his quae ignoramus, Ex his patet quam facile diluantur rationes ad primum caput pertinentes. An metalla solum per magis & minus purum inter se didistinguantur. Nec maiori labore ille diluuntur, que ex secundo capite deducebantr, ex natura nempe & conditione metallorum, iam enim in praecedentibus assignata est ratio, cur extrema, elementa scilicet, & uiuentia subiiciantur humanae arti, non autem media, qualia sunt metalla, Sed hoc consideratione dignum est num metalla inter se solum puritate & impuritate, & per magis & minus coctum distinguantur, uel etiam specie & forma seiuncta sint, Proculdubio qui censent sola puritate & impuritate distingui, summopere falluntur, nam metallorum temperamenta propria, propriae uires, propriaeque affectiones uarie & distincte sunt, quare necesse est, ut etiam eorum substantiae sint uariae & distinctae, Quod confirmatur, quia metallorum nonnulla exusta sunt & calidiora argento & auro, magis autem calidum coctum & exustum ad pristinam puritatem redigi non ualet. Lapis philosophorum reiicitur. At inquiunt assertores fautoresque Alchymiae posse arte sua confici corpus, quod lapidem philosophorum appellant, cuius facultate & uirtute mox caetera metalla & praesertim aurum & argentum conficiantur, quo proculdubio nil absurdius dici uel excogitari potest, nam a corpore uno unius naturae non ualent proxime uaria & disticta produci, distinctarum enim specierum principia proxima uaria sunt, metalla autem maxime inter se distinguuntur, Praeterea lapis ille uel est corpus simplex, uel mixtum, non simplex, quia esset unum ex quatuor elementis, si mixtum, uel est metallum, uel ne, si est metallum, iam patuit metallum unum non producere aliud, quare longe minus me tallum unum poterit producere omnia, si non est metallum sed potius lapis ut ab eis appellatur, hoc quoque contingere non potest, tum quia unio rei unus est generationis modus, at metalla a Natura non per huiusmodi lapidem formantur, tum insuper quia metalla & fossilia distincti generis, propterea unum non ualet alterum producere, His demum accedit, quod generatio proxime efficitur uel ab anima nutriente uel a qualitatibus primis uehementer alterantibus, quorum neutrum illi commentitio lapidi conuenit. At dicent fortasse, metalla ab huiusmodi lapide alterari, reddi dura uel mollia, recipere non essentiam, sed affectiones, ac ita mox ea inter se permutari, Quod etiam dici non debet, quia affectiones non ab externa causa inducuntur, sed rei cui, sunt affectiones sequuntur essentiam, praeterea ut dicitur in septimo metaphysice idem est agens, disponens, & inducens formam, quare ea disponentia a primo agente distincta superuacanea sunt, Patetitaque rationes desumptas ex natura & conditione efficaces esse pro destruenda hac arte, inanes uero pro construenda. Perpenduntur ostensiones de ductae ex 3. capite. Nec secus putandum est se habere de ostensionibus ex tertio fonte deductis, ex conspirantibus scilicet, ad generationem metallorum, Nam dicebatur locum, frigus, & calorem, que metallorum generationi conducunt, in Artificis facultate esse posita, rem tamen secus se habere, rationibus pro ueriore parte formatis manifestaui, At pro exacta difficultatum solutione duo ad hoc caput pertinentia occurrunt consideranda, unum est, an omnis calor siue ab igne siue a Coelo, siue ab alio corpore genitus sit eiusdem formae & ultimae speciei, Alterum est, quomodo a Coelo lumine & motu singulae primae qualitates producantur. An omnis calor sit eiusdem speciei. Dum primo quaeritur, an omnis calor sit eiusdem ultimae speciei, quia de re hac opiniones sunt uariae, Ego pretermissa opinionum uarietate, ostensionumque relatione difficultatem ita resoluendam censeo, Assero namque calorem dupliciter posse considerari, primo ratione sui & cum reduplicatione, Secundo ut instrumentum est potioris agentis, in prima consideratione omnis calor uel sit ignes, uel aereus, uel uitalis, uel coelestis, eiusdem est formae & facultatis, nam eius officium est solum calefacere, In secunda autem consideratione seco se habet, instrumentum enim operatur uirtute & facultate primi mouentis & dirigentis, & propterea ob distinctionem dirigentis, nec non uirtutis ab eo pendentis, ac insuper ob uarietatem qualitatum cum eo iunctarum uariatur actio, & calor ob id modo quodam distinctae speciei esse dicitur, adeo ut mirum non sit, si metalla quae a calore & qualitatibus Coeli generantur, ab Artifice per calorem igneum gigni non possunt, per se itaque omnis calor est eiusdem ultimae speciei, ex euentu tamen distinctae speciei esse dicitur, & idipsum dicendum est de caeteris qualitatibus primis, nam de his se habet non secus ac de mare et foemina, que dicuntur distingui inter se specie, non per se & ratione suae essentie, sed ex euentu, ut colligitur ex calce decimi metaphysicae. Quomodo a coelo primae qualitates pendeant. Sed altera dubitatio est obscurior, quomodo scilicet a coelo solo lumine & motu ne dum calor, sed caeterae quoque qualitates primae ualeant produci, qua de re uarii uaria dicunt. Opinio loannis Pici. Ioannes Picus uir cum generis splendore, tum disciplinarum ornamento illustris, in tertio suarum disputationum libro aduersus Astronomos cap. quarto, his uerbis nititur difficultati satisfacere, si quis quaerat a me ( inquit ) frigiditatem ne coelum faciat per se, an ex accidenti, respondebo, si quidem quaeras quid seipso faciat coelum nulla media causa, fieri ab illo per se tantum calorem, caeteras qualitates ex accidenti, sicuti calor ipse per accidens frigefacit, Si uero quid tanquam communis causa cum secundis causis agat, agere illud per se tam frigiditate; quam caliditate, tam siccitatem, quam humiditatem, & c. Opinio propria. Haec sententia minime approbanda uidetur, quoniam coelum per se nullam primarum qualitatum producit, id enim ab aliquo per se primo dicitur produci quod ab eo ut tale est & cum reduplicatione producitur, Coelum ut lucidum per se solum illustrat, ut motum in orbem solum ualet res exuno locuo in alium transferrre, caetera quae sequuntur secundo quodam loco non autem per se primo produci dicuntur, nam uariantur ex uarietate recipientium, mediorum, positionis, distantiae, & similium, non itaque coelum seipso & sine medio calorem efficit, Praeterea dicere causam communem per se & primo formam aliquam propriam producere, est pugnantia proferre, munus enim communis causae est solum uniuersae & communiter ad rerum productionem concurrere, Propterea dicendum censeo, a coelo lumine & motu nullam primarum qualitatum per se primo produci, & iure quidem, nam id quod est commune uirtutem quandam communem omnibus salutarem effundere debet, huiusmodi est lumen & motus coeli, quae duo instrumenta eminentia uirtute, & seorsum ab omni oppositione omnes mortalium qualitates includunt, hoc designabatur ab Empedocle per mundum Sphaerum & amicitiae, Ut autem distinctius appareat, quomodo caeterae qualitates ab eo pendeant, accipiendum est, aliquid ab alio pendere posse duobus modis, uel per se, uel ex euetu, proculdubio non ex euentu penitus haec mortalia a Coelo pendent, non enim cum Democrito, Leucippo, & Epicuro sentiendum est, qui omnia caeco casu, & forte fortuna fieri existimabant, sed cuncta diuinae prouidentiae subiici putandum est, cum autem necesse sit mortalem orbem supernis lationibus esse continuum, ut omnis eius uirtus inde gubernetur, quemadmodum in primo meteorum ab Aristotele asseritur, colligere debemus mortalia omnia aliqua ratione perse a coelo pendere, id quod ab alio per se pendet uel proxime, uel per medium ab eo pendet, a causa antem communi non proxime, sed per medium aliquod ea que propria sunt, nata sunt proficisci, propterea a coelo proxime & per se solum pendent illustratio & coniunctio siue secretio propinquorum agentium, haec autem cum proxime a coelo pendeant, ad alium finem remotum & magis ultimum ordinata sunt, potest autem aliquid dirigi ad alium finem duplici intentione, uel prima, uel secunda, lumen & motus prima intentione diriguntur ad coelorum perfectionem, & gloriam Dei, secunda uero intentione ad haec mortalia, ac ita non proxime, sed per medium non prima sed secunda intentione haec mortalia producunt & seruant, & quia primarum qualitatum praestantissima est calor, ideo praesertim a lumine & motu calor producitur, qui caetera purgat, format, ac secernit, congruente tame distantia, aspectu, & mensura, caeterae quoque qualitates ab eo seruantur, Nam coelum ex peripateticorum sententia potius est causa conseruans, quam efficiens mortalium, Hic est ordo pendentium a coelo auxilio luminis & motus, dum coelum consideratur ratione totius, & presertim ut motum motu diurno a motore primi mobilis, at dum consideratur ratione distinctarum partium, uariorumque Planetarum, proculdubio putandum est ut uariarum partium animalis uariae sunt uirtutes, ita uariarum partium coeli uires & facultates esse distinctas, ratione quarum nonnulli planete uni presunt, alii alteri, nonnulliunum, alii aliud efficiut, ita in praecedentibus dictum est uariis elementis, uariisque metallis uarios per esse planetas, & cum uariis stellis uarias putems conuenire uirtutes, non tamen existimamus eas infundere in hunc mundum mortalem sine lumine & motu, sed dicimus stellam unam suo lumine & motu unum efficere, aliam aliud, & iure profecto, quia instrumenta operantur uirtute sui primi mouentis & dirigentis. Influentiae quomodo approbandae & reiiciendae sint. Ex his colligere ualems influxus coeli aliqua ratione esse reiiciendos, alia uero approbandos et concedendos, reiiciendi sunt dum tribuuntur Stellis seorsum a lumine et motu, adeo ut putemus sine lumine & motu Stellas in haec mortalia agere, approbandi autem sunt ut coniuncti cum lumine & motu quemadmodum manifestaui, & miror certe eorum, qui coeli distinctas partes nulla propria uirtute esse praeditas existimant. Haec omnia etiam sunt rationi apprime consentanea, ita namque coelum duplici ratione & modo redditur causa communis, primo quia communi quodam lumine & motu eminenter omnia continet, ac uniuersae omnia perficit & fouet, secundo quatenus distinctis suis partibus distinctius singula seruat, ac sua luce in lucem emittit. distinctorum metallorum, constat etiam quomodo a Coelo per se primo nulla mortalium qualitatum pendeat, sed per se secundo pendeant omnes non tamen prima sed secunda intentione, Et hoc est quod latenter indicauit etiam Alexander in suis quaestionibus naturalibus libro secundo cap. Prouidentia mortalium quomodo sit media inter per se, & per accidens. uigesimoprimo, dum nitebatur ostendere ex sententia Aristotelis horum mortalium, nec per se nec per accidens esse prouidentiam, sed medio quodam modo, & iure quidem, nam quod secunda intentione ab aliquo pendet, inter uere per se & omnino per accidens mediat, dicitur tamen per se non prima, sed secunda intentione, ac etiam dicitur per accidens quatenus ab eo recedit quod primum est, Ita etiam uera est ea sententia Auerrois motorem coeli mouere coelum, ob mortalia non prima, sed secunda intentione. Ex his patet quomodo stellae uariae uariique earum aspectus conducant generationi Perpendunstur attinentia ad experientiam. Commendatur Ars sublimandi. At demum ut ad postremum caput deueniam, quod pertinebat ad experientiam, nil in eo superesse uideo quod egeat solutione, omnia enim ad illud pertinentia enucleata & explicata sunt, Nam dicebatur uaria corpora in lapides posse conuerti, quod ego non inficior, nam per naturam, per uires, & facultates eius, per media, & instrumenta congruentia possunt lapides ex ligno alloue corpore gigni longa & magna praecedente alteratione, congelatione, & permutatione, illi tamen lapides arte non fierent, & si fierent, non propterea fierent metalla, quae difficilius & uiribus, mensuris, proximisque principiis magis latentibus producuntur, His accedit, quod frequenter decipimur, putamus enim lignum esse conuersum in lapidem, quod tamen non uere conuersum est, sed solum extrinsecus lapideo integumento est inuolutum per circunfusos halitus in lapidem commutatos, non enim lignum nisi multiplici permutatione potest in lapidem uerti, Ex longa approbataque experientia demum solum colligere ualemus non Alchymiam, sed Artem sublimandi & instillandi utilem, salutarem, ac maximi faciendam esse, Eius enim auxilio uarias ex rebus uires elicere, uaria olea admirabilis uirtutis conficere, liquoresque saluberrimos ex Naturae fontibus haurire ualemus, Insuper opera & auxilio Artis sublimandi in notitiam multarum rerum physicarum perducimur, principiaque eas constituentia cognoscimus, Ea enim est resolutio rerum in sua principia, qua resolutione nil est homini accommodatius pro indaganda natura rerum, Hanc itaque Artem ingenio philosophico, menti sublimia indaganti, animo demum ingenuo & Regio ita accommodatam, iudicaui semper, ut Alchymiam inutilem ac perniciosam, Qui Alchymiam profitetur, inani spe delusi, pollicentur maria & montes, quae cum praestare non ualeant, inspicientes se fuisse delusos, alios illudere tentant, ut suum damnum & dedecus aureo mendacii uelo obuoluant, & quia ea quae pollicentur uidentur hominis excedere uires, audent sui mendacii auctores facere Deos: Hinc Apollinis commentitium illud responsum circunfertur: " Lapide aureato accepto, quem marem appellant Solem & hominem simul compactum Namque guttis eius aurum parit Terra Aethiopiae, unde formicarum genus Aurum ducit, sensumque fert & gaudet Poneque cum eo euaporationis coniugem, donec uertatur. Aquam uero sacram alioquin expressam Siue spiritum Cyprium, atque Aegyptiae Crinium auratorum succum, unge laminas Deae Luciferae, atque Ueneris Igneque conflare, aurum auocans. " Ex his itaque satis conspicue patere censeo, ut fundamenta & aduersas rationes, ita Artem fundamentis illis suffultam & nixam, inanem leuem & negligendam esse, & ex hominum auaritia originem duxisse, quae cum sit perniciosum uitium, solum rei perniciosae ualuit esse principium, ideo mirum non est, si ex desiderio assequendi huiusmodi Artem, innumera mala prodierunt, Nonnulli ob eam tempus rem preciosam consumpserunt, Alii diuitias suas uerterunt in fumum, Quidam non ualentes suo ingenio, & uiribus eam assequi, ad immundos spiritus confugerunt, a Sathana consilium & auxilium petierunt, qui cum ei se mancipauerint uice optati auri corpus, animam, ceteraque bona misere perdiderunt, legitur de uariis uario modo fuisse delusos, propterea uiri prudentis esse iudico ne ab arte, auctoreque artis illudatur, ut eam illudat, negligat, & paruipendat, Redeat itaque hoc Monstrum in fauces auaritie, & auaritia in fauces Sathane un de prodierunt, Ars tamen sublimandi saluti corporis animique ornameto salutaris ac congruens seruetur incolumis, semper floreat, & omnibu. suis numeris exactissime perficiatur. Federici Frangipanis Foroiuliensis. " Cum tot praeclaris animum facunde Careri Natura ornarit dotibus alma tuum: Munificae gratus desendis iura parentis Quae sibi fallacis uindicat artis opus: " 222 Carerii Quaestio " Namque acri ingenio transcendis nubila coeli, Ac penetras terrae uiscera mente graui: Et mage praestantes argento inde hauris, & auro Thesauros, tempus quos abolere nequit. " Eiusdem. " Dum nulla ostendis posse Aurum perfici ab Arte Diuitias ueras perficis arte tua. " Antonii Quaerengi Ad Naturam. " Aetheris magni, liquidique ponti Et simul terrae genitrix, & aurae, Cui uiget miris animata formis Machina mundi. Unde tot coeli nitidas sub auras Germinant rerum species, tot unde Temporis tractu sobolem perenni Saecla propagant. Aureum uitae genus approbante Te meas uoces facilis merenti Parca Alexandro neat, & fugaces Proroget annos. Nam tui uindex decoris, tuaeque Laudis assertor uigili labore impiger falsae rattonis atras Dispulit umbras Ac tuas sedes temere occupantis. Artis ignauos patefecit ausus " Dum parat quintae sibi fabulosa Semina formae. Iamque mendaci male sana uitro Abstinet, flammas fugit & nocentes Turba, nec Maia genitum tenaci Cumpede uincit. Teque nunc solam iuuenes, senesque Optimam rerum celebrant parentem, Tu modo longum benefacta in aeuum Aequa repende, & c. " Uincentii Taxelli. " Claruit innumeris, uario sed tempore, natis Quae generat celebres, Urbs Patauina, uiros, At quibus innumeri diuerso tempore, nati Fulserunt miri dotibus ingenii, Hac unus nostra, rutilas aetate, Careri Omni naturae munere perspicuus, Inde antiqua tuo sic fulget lumine mater Ut cunctis nituit splendida luminibus. "