Paracelsi Philosophiae Et Medicinae Utriusque Uniuersae, Compendium, Et optimis quibusque eius libris: Cum scholiis in libros Iiii. eiusdem De Uita Longa. Plenos mysteriorum, parabolarum, aenigmatum. Auctore Leone Suauio I. G. P. Uita Paracelsi. Catalogus operum & librorum. Cum Indice rerum in hoc opere singularium. Basileae, Leo Suauius Nobili Uiro Renato Peroto Cenomanensi, S. Libros scholiorum in Paracelsum de Uita longa, tanquam liberos nuper ex menatos, cuius potius fidei conmitterem, quam tuae? qui, quo iure mei sunt, tui sunt quoque mancipio & nexu, amice suauissime, quum sint amicorum omnia communia: qua ratione autem Philosophia sunt imbuti, tibi Philosophiae studiosissimo recte dicantur, ut eorum uelut initiationis arbiter eligaris. Ambitiosis scriptoribus aetatis nostrae fastuosas Principibus consecrationes relinquamus, quibus tanquam aedium suarum frontispica exornent: nos qui otio literarum delectati iamdudum ab eorum commitatu recessimus, magis decet ad eos nostra deferre, qui uirtute praediti sunt, quam inanem gloriolam ex superba dicatione captare. Sunt plerique omnis doctrinae expertes: qua fronte speras munus excepturos, quod quidem quid sit prorsus ignorant? quorsum offers margaritas sui, quae granum hordei Cleopatre unioni anteferret? Me miserum, qui tot infoelices noctes iis decorandis consumpsi: quos licet scientiarum imperitos agnoscerem, confidebam tamen uirtutem, quae sibi deesset, quam in aliis cenerent, ueneratum iri. Ista uero tractatio rerum tam abstrusarum, ad quam perpauci hodie animum conuertunt, maxime, ab iis aliena est, qui per uulgatas artes non sunt cognitione consecuti: te, Perote, digna est, cui quum liceat per fortunas & opes in luxu & deliciis uitam transigere, nihil tamen habes optimarum quarumque rerum scientia charius, nihil antiquius. De hoc autem scriptore ut dicam quod sentio, nostro saeculo grauiorem Medicum, subtiliorem Philosophum uidi neminem. At quum pergratum tibi illum esse perspicerem, & tuo iudicio optimi cuiusque studium metirer: statui paucis obscuriores eius locos explicare: nunc scholiis, nunc paraphrasi, nonnumquam argumentis, quandoque nuda uocabulorum eius nouorum interpretatione. Nam diligentes homines, rerumque reconditarum studiosi ( quibus solis opus hoc cuditur ) ex uno, ut Poeta dicit, discent omnia, & quod lumen in unum locum inferetur, ad alia quoque eadem caligine circum septa trasmittetur. Libros trecentos Paracelsus scripsit. Quod ad librorum Paracelsi copiam attinet, audio a Germanis prope trecentos recenseri. O foecunditas ingenii! Quod ad operam eius medicam & chirurgicam, praeter quotidianarum aegritudinum curationes, Nurembergae specimen praestentissimae artis edere uoluisse: Leprosos duodecim restituit. oblatos e publico leprosos duodecim in pristinam ualetudinem restituisse: rem quidem multorum fide maiorem, iis tamen non incredibilem factu, qui considerant rara & inaudita illius remedia ex flore Cheiri & Anthos. Mira de Antimonio & aliis. arcano corallino, de essentia auri, mysterio Antimonii, & quamplurimis huius generis, medicis uulgaribus ne nomine quidem adhuc notis. Quod si Regibus nostris artes gratae essent, eas enim ( ut ait Cicero ) alit honor, omnesque ad studia accendimur gloria: quemadmodum Francisco magno Regi fuere, nec natura effoeta est, nec regio nostra adeo sterilis ingeniorum, quin spes esset rerum maximarum atque utilissimarum ( quas prisci Magi & Poetae tantis inuolucris texerant ) cognitionem nostris quoque temporibus, & ueritatem tanquam e puteo Democriti erutam iri. Interea ego, ut tute scis, post longas peregrinationes scientie ergo susceptas, philosophi illius exemplo consumptis opibus, in hortis tandem suburbanis ciuitatis meae totus in rerum nature pulcherrimarum contemplatione conquiesco, quemadmodum & lapix Uirgilianus, quiquidem " Scire potestates herbarum usumque medendi Maluit, & mutas agitare inglorius artes: " uel Menetes, cui " Ars fuerat, pauperque domus, nec nota potentum Munera, conductaque herbas tellure serebat. " Nam quum fortasse habuissem aliqua ab ingenio fortunaque adiumenta rerum gerendarum, conditionis tamen humanae memor, me a principum consectatione & obsequio libenter abdicaui. Uale. Lutetiae Uiii. Idus Sext. Anno Lxui. Leonis Suauii De Autoris Uita Et Operibus. Theophrastus Paracelsus ab Hohenheim in compluribus librorum inscriptionibus Eremita nuncuspatur, neccnon ab Erasmo Roterodamo, in epistola ad eum conscripta, quamquidem testem singularis illius doctrinae hic inserendam iudicaui. A quibusdam, ut Adamo a Bodenstein, dicitur Philosophiae & utriusque Medicinae Doctor fuisse, ut chirurgiam hoc nomine comprehendant: quae magno publico malo hodie separantur & distinguuntur. Extat in Medicos liber eius Labyrinthus Medicorum errantium. Extat in Chirurgos liber de Imposturis eorum, sed lingua tantum Germanica, quem audio ab homine Germano iam in Latinam conuerti: a cuius manibus habui prognosticon eiusdem xxiiii annorum, sub aenigmatibus quibusdam graues aerumnas uniuersae Europae comminatum. Aliorum eius librorum, quorum notitia ad me peruenerit, Catalogum uobis describam. Paracelsi patria, genus & conditio. Fuit is natione Germanus, corpore robusto, at ingenio sagaci. Natus sum ( inquit ipse ) in Einzidlen regionis Heluetiorum. A patre Gulielmo ab Hohenheim fundamenta habui adeptae Philosophiae. Diciturqu a ibusdam generosus, in omnique scientiarum genere expertissimus: sed natalium illius splendorem, propter locorum interuallum & regionum discrimen, non agnosco. Edidit in lucem nonnulla eius uolumina Adamus ille ab Bodenstein, quae suis praefationibus illustrauit, ut hoc de Uita longa, aliud de Gradibus & compositionibus receptorum & naturalium, aliud de Tartaro, quod est editum cum annotationibus ex ore docentis Basileae exceptis. Recte quidem Adamus, si sese intra praefantis cancellos continuisset, nec Uenetiarum nunc Principi, postea Dominis Fucharis suam lapidis philosophici cognitionem ueram & certam praedicasset: quam nunquam uiri sapientes prae se tulerunt, suisque scriptis ostentationem huiusmodi damnauerunt. Magna praeditum artis chymicae peritia fuisse, eius monumenta satis testificantur, rerum metallicarum traditionibus inspersa, quas ipse nouo uerbo Spagyricas appellauit. Uerborum enim hac nouitate delectatum se quoque hoc libello de Uita longa palam affirmat, qua prophanos arceret a lectione, sapientiae autem alumnos alliceret. Quorum maiorem partem ex ipsius interpretatione, ab aliis eius libris petita, hic enucleabo. Augurellus Libro de Gradibus. Nam, ut Augurellus cecinit, in iis artibus occultis: " fari non omnia par est. " Itaque liber uidelicet de Gradibus scripsit Paracelsus noster. Atque isthaec quidem sunt magnalia illa, quibus ego haud iniuria ex natura glorior, suntque horum adhuc etiam plura. Non tamen usquam tam aperte uel diuino fauore, uel cuiusdam philosophi reuelatione confessus est ( quemadmodum Adamus ) se Philosophiae chymicae perfectam cognitionem esse consecutum. Dialogo Chrisorrhoa. Imo uero uir ille doctus, qui in Dialogo Chrysorrhoa Theophrastum collocutorem finxit protaticum, ei talem orationem tribuit: Me uero tentasse quicquam priuati mei emolumenti ergo, nemini usquam potest esse perspectum. Quamuis a Chrysophilo haec ad illum. Ex his tuis dictis certior factus sum, te in ipsis absolutae scientiae penetralibus uersari. Nonne & tu idem multoties praestitisti? Iam uero id pernegas. Nonne tu deploratissimis morbis tulisti suppetias? quum medicorum scholas nunquam sis ingressus, sed solis illis tuis aethereis qualitatibus & abstractis medicandi facultate omnes Europae medicos anteuertas: illique palmam iam - dudum tibi porrigant. Tergiuersari ergo illud diutius sine graui mea offensa non poteris. Cui Theophrastus, Etiamsi haec pro ueris agnoscerem, nosti tamen a sapientibus esse dictum: quod occultum esse uis, nemini dixeris. Fateor me quidem tum ex metallorum, tum metallicorum energia atque efficacia, multa ipsius physices auxilio deprehendisse, quorum praxis ad utilitatem publicam, ipsamque medendi artem plurimum confert. lasonis exitium. Me uero tentasse, etc. quum intelligam id regibus ipsique lasoni fuisse exitio, qui a propria coniuge, forte quia incautius hoc mysterium tractasset, una cum liberis funditus euersus, libri autem cum aula regia exusti. Expende iam obsecro, an tale quidpiam homini sapienti optandum sit. Hic animaduerte, Adame, & agnosce, eos qui hanc sapientiam sunt adepti, eam in sinu continere: cuius ostentatio magnum praebeat inscitiae tuae argumentum. Nam initio illius dialogi inquit Chrysophilus, sed uideo obambulantem illic Theophrastum ab Hohenheim, hominem, si quem Germania unquam tulit, huius artis absolutum artificem. I. Augurellus in Chrysopeia. In hanc sententiam Augurellus cecinit, " Sed quis tam fragili munitus robore pectus Non quas haec ulli unquam reseranda tacere? Nam quem non prohibet rerum prudentia fari: Quae sibi continuo, fuerint quum dicta, nocebunt? Tutus ab insidiis qua se uirtute tueri Posset, qui prae se ferret se condere paruo Diuitias loculo ingentes? etc. Thesauros igitur tantos componere si quis Iam potuit, mire sub amica silentia seruat. " Iam, ut ad nostrum Paracelsum redeam ( quod nomen autor etiam Dialogi suppressit ) legit ipse Basileae librum suum de Tartaro, quod exponit, faeces omnes humorum interiorum, a quibus uarii morbi emanant: Ibi Frobenium typographum insignem morbo periculosissimo liberauit, de quo gratias agit Erasmus ille uirtute & eruditione inclitus, opemque in aduersa ualetudine implorat, cum testificatione luculenta rarae illius nouaeque in medendi arte peritiae. Noua enim posuit artis fundamenta, ueteraque diruit ac euertit Hippocratis & Galeni Graecorum, Auicennae, Rasis, Mesuesque Arabum: maximamque partem remediorum ex officina metallica deprompsit, quemadmodum ex eius scriptis cognosci potest. Rei Medicae Peritissimo doctori Theophrasto Eremitae, Erasmus Roterodamus. S. Non est absurdum medico, perquem Deus nobis suppeditat salutem corporis, animae perpetuam optare salutem. Demiror unde me tam penitus noris semel duntaxat uisum. Aenigmata tua non ex arte medica, quam nunquam didici, sed ex misero sensu uerissima esse agnosco. In regione hepatis iam olim sensi dolores, nec diuinare potui, quis esset mali fons. Renum pinguedines ante complures annos in lotio conspexi. Tertium quid sit, non satis intelligo, tamen uidetur esse probabile mihi, id molestum esse quod dixti. Hisce diebus aliquot nec medicari uacat, nec aegrotare, nec mori: tot studiorum laboribus obruor. Si quid tamen est, quod citra solutionem corporis mihi possit lenire malum, rogo ut communices. Quod si distraheris, paucissimis uerbis ea, quae plusquam laconice notasti, fusius explices, aliaque praescribas remedia, quae dum uacabit. queam sumere. Non possum polliceri praemium arti tuae, studioque par, certe gratum animum polliceor. Frobenium ab inferis reuocasti, hoc est dimidium mei, si me quoque restitueris, in singulis utrumque restitues. Utinam sit ea fortuna, quae te Basileae remoretur. Haec ex tempore scripta uereor ut possis legere. Bene uale. Erasinus Roterodamus In hac superscriptione Epistolae deest cognomen Paracelsus, sicut in Dialogo Chrysorrhoas: quod aliquando assumpsit, quum proprium esset Bombast. At hinc uides falso scriptum a Gesnero, libro Bibliothecae, floruisse eum Basileae, anno M. D. Xxu. ubi quidem legendo & medicando aliquot menses transegit. Iam quod in Adamo sumus criminati, nimis cum clare suam scientiam ostentare, timeo ne in contrariam reprehensionem Paracelsus noster incidat, qui uidetur nimiis tenebris artis suae lumen obruisse. Nos uero quam potuimus lucem tam ex alienis quam illius scriptis elicere, cas huc intulimus: quamquidem probus lector aequi bonique consulet. Parac. de Grad. Hoc tantum adiiciemus, ipsius dehoc libello de Uita longa, in suo de Gradibus testimonium lib. iii. c. iii. Qua ratione autem haec in renouatione pristinae iuuentutis fiant, libro de Uita longa, uelut peculiaria quadam mysteria, quae in rerum natura praeter arcana sunt, indicantur. Mysteriorum cautio. At in mysteriis scimus semper illud usurpatum fuisse, procul este prophani. Idcirco audite quae ille ipse in fine lib. de Gradibus in hanc rem lectorem admonet: Quamuis haec qualiscunque demonstratio iis, qui se medicorum nomine passim uenditant, obscurior fortassis atque ob id etiam lectu inutilis existat, nihil moramur, neque praeterea eos alia dignamur responsione, nisi quod ob ipsorum imperitiam excusatos nos uolumus. Itaque quicquid posthac scripturi sumus, hoc qualequale est solis dicamus Philosophiae alumnis: interim tamen rogatos etiam uolumus iuniores medicinae candidatos, ne ista scribendi obscuritate commoti, uel terreantur, uel desperent: De artibus spagyricis. quin potius artes indagare Spagyricas studeant, quibus imbuti, huius scripti nostri rationem atque adeo fundamentum abunde percipient. Addam superioribus quae summa cum diligentia reperi. Petrus Hassardus in praefatione libri Chirurgiae maioris attribuit illi libros in Philosophia 136. P. Hassardus. in medicina 70. in Theologia, Iusticia, Politicis & Magia complures. Quorum plerosque iam Adamo a Bodenstein debemus, alios a Ioanne Sculteto Montano propediem speramus. Ioan. Scultetus. Libri quidem illi Chirurgiae maioris anno praeterito in manus meas inciderant Germanica lingua non a Paracelso scripti, e quibus magnam iam partem uertendam ab hominibus linguae peritis curaueram. Aureolus, libro de Tartaro. Adiiciam Aureolum ipsum dici praenomine in libro de Tartaro, quem ego habiti cum eius expositionibus e uiua uoce exceptis. Nuper prorsus alius editus est ex tertia auctoris recognitione cum defensionibus uii. Philippus Charta de noua methodo medendi. aduersus medicos. Petrus quidem Hassardus Philippi etiam nomen illi addit. Charta de noua methodo medendi mihi eadem uidetur cum eo libello, quem Ioannes Uuierus liber de Praestigiis Daemonum damnat, sub titulo libri Paragrammon, iure quodam uel inuidia medicae professionis, quamquidem: Ioan. Uuierus lib. Paragram. Paracelsus inuento principiorum nouorum conatus est funditus euertere: unde magnas sibi a medicis sitae regionis aetatisque contentiones excitauit, quos passim in omnibus libris suis uehementi stylo perstringit. Sed praecipue testimonio est libellus uii. ef Densionum, a quo responsum aduersus Uuierum petere licebit. In libro Labyrinthi Latino eius effigies expressa An. aetatis 45. staturam ostendit proceram, faciem grauem, cum fronte ampla, sincipite caluo, mediocri capillo: circum quam erat inscriptio ei familiaris, quamque frequenter solebat usurpare: Alterius non sit qui suus esse potest. In lib. de Tartaro Germanico, & aliis quibusdam, eius hoc epitaphium reperitur. Epitaphium D. Theophrasti Paracelsi, Quod Salisburgae in Nosocomio apud S. Sebastianum, ad templi murum erectum spectatur lapidi insculptum. Conditur Hic Philippus Theophrastus, Insignis Medicinae Doctor: Qui Dira Illa Uulnera, Lepram, Podagram, Hydropisim, Allaque Insanabilia Corporis Contagia Mirifica Arte Sustulit: Ac Bona Sua In Pauperes Distribuenda Collocandaque Ordinauit. Anno M. D. Xli. Die Xxiiii. Septemb. Uitam. Cum Morte Commutauit. In tractatu philosophiae illius ad Athenienses ( qui quidem plenus est mysteriorum magnorum, primo rum, ultimorum, melosiniae ( uerbotenus ) pyromantiae necromantiae, chiromantiae, & c. titulus est, Philosophia Theophrastus Bombast ab Hohenheim Sueui Arpinae Germani Eremi, ad Athenienses. Ualentii Antrapassi Silerani, Praefatio In Opus Paramyricum, continens opera innumerabilia Paracelsi. Quum magni philosophi atque medicem Theophrasti libros de medicina atque philosophia Latine scriptos, necnon Arabum Chaldaeorum, atque Graecorum scripta legendo percurrissem: deprehendi Theophrasti scripta, Auicennae, Hippocratis, atque Galeni scriptis longe firmiora, certiora, atque solidiora: ipsius praeterea recepta firmioribus, atque certioribus rationibus & experientiis niti, quam Rasis, Mesue, aliorumque ueterum medicorum. Quinimo Theophrasti scripta instar argenti igne probati, probatissima sunt, atque exploratissima. Ipsius de medicina sententiae, quae in omnibus eius libris extant, ueterum medicorum sententiis non sunt conformes atque similes, imo uero tota eius practica atque theorica multa singularia intellectu digna complectitur. Nouus quidem est medicus, atque uerus medicinae inuentor, qui non ex ueterum scriptis, sed ex singulari quodam philosophico fundamento ( quod est tanquam album ad nigrum ) deprompta atque desumpta literis mandauit. Ac nisi ipsius libri reipsa atque sapientia caeteris multo utiliores fructuosioresque inuenti essent: Athenienses profecto eum minime destructorem omnium errorum, uerumque ad ipsum medicinae fundamentum ducem appellassent. Quam ob causam Hebraei quoque ipsum alterum Raby Moysem uocat, atque adeo Rabyno suo Moyse multo acutius atque subtilius scripsisse confitentur. A Pessulanis denique Germanus Hippocrates, nouusque Aesculapius appellatur. Quamobrem cum tantam laudem Germano huic Philosopho atque medico tribui, tantoque usui scripta eius hominibus esse uideamus, charitate quadam adductus, atque impulsus Germanice reddidi, quo uulgus quoque Latinae linguae ignarum his uti fruique possit. Quod ter equidem conatus sum, sed frustra certorum nimirum quorundam doctorum odio impeditus: hic denique quartus conatus foelicem sortitus est exitum. Haec tandem scripta a Cyperino Flaeno in Gallicam, a Bebeo Rando, omnia quoque in Graecam linguam conuersa sunt: ut aliqua ex iis a uulgo utilitas percipi posset. Hoc Theophrasto licet nostra memoria nullus praestantior extiterit, quinetiam, ut Alexander Perseus in quadam epistola testatur, talis nullus unquam natus sit: tamen minime eo uolente atque iubente haec ipsius scripta in lucem prodiisse uidentur: quippe quae muro inclusa ipso absente serui cuiusdam indicio, furto surrepta atque sublata sunt. Quae cum postea in meas, Claonii Neapolitani, atque Michaelis Greiffsteiuenri manus peruenissent, Latina primo, ea nihil plane immutantes imprimi, postea uero in quatuor linguas transferri curauimus. De hoc postquam Graeci certiores facti sunt, c. Monarcham perpetuum appellauerunt, propter acutissima nimirum ipsius atque subtilissima scripta, in quibus uix minimum aliquod eius uerbum reperitur, quod sit nota aut reprehensione dignum. Quia autem ueterum uiam sectatus non est, nonnulli prout intelligunt ita ea aestimant. Puteus Benzeuolus ipsius doctrinam euangelia naturalia, ueritatisque promptuaria haberi uult. Nec uero de medicina solum scilicet 53. libros, quosquidem muro inclusit, uerum etiam 236. uolumina de Philosophia conscripsit: cuiusmodi Sabeus Dacus nulla unquam audita fuisse, eaque Aristotelis scriptis aequiparanda esse affirmat. Carbuetus autem Theophrastum prae Aristotele haud secus astimat, atque literas aureas prae caecis, aut lumen prae aeris carbonibus, in cuius philosophia, omnis Aristotelica acque Platonica doctrina repudiata est: quorum philosophorum duas sectas Cyperinus Flaenus claudicantes, Randus opinabiles appellat. Multa praeterea scripsit, de republica, de arrogantia potentum, de erroribus uulgi, de Theologia, ductus odio idololatriae, sacrorum numulariorum, magnaeque hypocritarum auaritiae. Quibus sane de causis haud immerito eius opera germanice reddidimus, idque communis utilitatis ergo, quam ille semper in omni sua uita spectauit, quamque summum bonum humanum suis de repub. libris appellauit. Rogo autem omnes, qui ipsius libros latine legerunt, ut si quid me errasse in quibusdam uiderint, id corrigant, atque emendent, meque sibi commendatum habeant. B Catalogus Eorum quae hoc opere continentur. Compendium Philosophiae & Medicinae Uniuersae Ph. Theophr. Paracelsi, Leone Suauio I. G. P. autore. Ph. Theophrasti Paracelsi libri Iiii. De Uita longa. Primus continet in genere tractationem de Uita longa. Secundus, enumerat singularem medendi rationem, ad uitam sanam a morbis recuperandam, integramque conseruandam. Tertius, utitur essentiis quintis, & absoluit arcanum Elixiricum, ad usum eiusdem sanae uitae. Quartus, fundamentis iactis lib. I. Uite longae, supremam manum imponit: id est, ei uitae, quae praeter naturam existit. Paracelsi Philosophiae Et Medicinae Uniuersae Compendium. Leone Suauio I. G. P. autore. Etsi non ignoro ( philosophi ) reprehensum esse ab antiquis dissidium artium recte sentiendi recteque dicendi, poteratque noua haec Philosophia ( si mihi per occupationes licuisset ) paulo comptior ornatiorque in conspectum uestrum prodire: tamen ut casta uirgo ( quae quidem a fuco & calamistris abhorret ) maluit sic incompta diligenti negligentia sese primo quoque tempore uobis offerre, sperans etiam si nuda cerneretur, posse mirabiles sui amores excitare. Ut Ergo liber hic mirus ( quatenus licet per iusiurandum Philosophorum ) a me exponatur, in genere ea congeram, que ex autoris eiusdem uariis libris excutere quodammodo legentis intelligentiam possunt: nemo enim mihi uidetur melior esse interpres, quam ipse sui: Rogerius Bacho. nisi forte pauca inseram ex Rogerio Bachone Anglo, a quo Paracelsus uidetur hausisse quamplurima: cum quo in omnibus reconditarum rerum opinionibus maxime consentit. Quantum ad reticentiam quandam operum abstrusorum, iudicat ille infractorem sigilli coelestis, qui arcana uulgo reuelat. Magiam eam probat, quae coniungit una potestatem artis & naturae, alia iure a lurisconsultis damnata, ut lectiones improbatae: nequis hic aliam Theophrasto probari existimet. Characteristica. Characteres uero ( de quibus ipse pauca nominatim lib. Ii. ) aut sunt ad uerba signis literarum inuolutis compositi, continentes sensum orationis: uel sunt facti ad cursus stellarum. De characteribus igitur, sicut de orationibus & carminibus est iudicandum, ut ea sapiens in Philosophorum scriptis fere contemnat, opus naturae & artis inspiciat. Sigila Animae compulsio. Sigilla autem & characteres, nisi fiant constellationibus debitis ad uultus coelorum, nullam uim penitus habere noscuntur. Ars autem uera est, pauci artifices ueri reperiuntur. Anima uero rationalis magnis dotibus praedita est, & sicut omne agens suam exerit uirtutem, & speciem infert in naturam externam, non solum substantiae, sed accidenanimae com tis: nec solum homines exercent calore, sed spiritus ab eis magis quam ab aliis animalibus excitatur ad alterationem corporum extra se. Natura ( secundum Auicennam ) obedit cogitationibus & uehementibus desideriis anime. Anima induci potest, non tantum singularis, sed uniuersalis, ut populi, ut sponte uelit hoc agere uel illud. Auri puri gradus Prorogatio uitae. Natura in auro non potest procedere ultra 20. gradus puritatis: sed ars potest augere mirum in modum gradus naturales aureitatis, & aurum etiam perficere absque fraude. Et in his fere est finis naturae atque artis. Sed ultimus gradus, in quem potest artis complementum cum omni naturae potestate, est prorogatio uitae usque in longum tempus. Sapientes enim huic se operi dediderunt, excitati brutorum animantium exemplo tam uiuacium, de quibus extat hoc Uirgilii epigramma. " Ter denos deciesque nouem super exit in annos Iusta senescentum quos implet uita uirorum: Hos nouies superat uiuendo garrula cornix: Et quater egreditur cornicis sccula ceruus Alipedem ceruum ter uincit coruus: at illum Multiplicat nouies phoenix reparabilis ales: Quem uos perpetuo decies praeuertitis aeuo. Nymphae Hamadryades, quarum longissima uita est. Hi cohibent fines uiuacia fata animantum: Caetera sccreti nouit Deus arbiter aeui. de Uita longa scribit Paracelsus de Enochdianis immortalibus, de Nymphidica natura, de gestis Melosines, de laureo, Siconio, Hilernio, [ Mplut. lib. de cessatione trac. Melius apud Plutarchum Phoenix, Iouis alma propago Quem decies uestro, Nymphae, praeuertitis aeuo. " Haec ex Hesiodo sumpta ostendit Plinius. Primus ( inquit ) de spacio & longinquitate uitae aliqua prodidit, fabulose ut reor, multa de hominum aeuo referens cornici nouem nostras attribuit aetates, quadruplum eius ceruis, id triplicatum coruis. De Nymphis. Et reliqua fabulosius in Phoenice ac Nymphis, in quibus notandum quod nouissime canit de Hamadryadibus nymphis, ad cognitionem eorum que libro 4. Lib. 4. c. 4. etc. 5. Philosoph. quorum natiuitatem nec mortem naturalem nemo unquam neque deprehendit neque audiuit. Ad quorum intelligentiam sunt primum statuenda fundamenta philosophiae illius ad Athenienses, quam e lingua germanica mihi uertendam curaui. Ex lib. Philosophie ad Athenienses. Primum initium rerum appellat Mysterium magnum, ex quo uult omnia mysteria creata uel condita. Aeternum esse causam eorum quae uidemus omnium, & esse coniunctum cum rebus caducis. Mysteria diuersa. 22 Compend. Sed aeternitatem esse incognitam nobis mortalibus unde pariter ignotus sit animae ortus, aduentus, discessus. Aeterna esse nata non genita. Materiam illam primam esse imperceptibilem sensu, initium tamen omnium elementorum. Mysterium illud magnum tradere omnibus rebus sua mysteria generalia, & sicuter diuersa mysteria successiua non apparent in praecedentibus, sic omnia inesse in mysterio primo. Omnia creata simul eodemque tempore, esse in increato, sicut imago in ligno. Exemplum rude mysteriorum cerni in lacte; quod mysterium est casei, butyri, atque huiusmodi, caseum esse materiam etiam uermium qui in ipso nascuntur. Terra nititur columnis archaltis: aer est arca inuisibilium, aqua Nympharum. Terra praebet thronum, aqua Turas, Aer samies: & sunt magnalia Dei. Separatio prima mysterii magni sunt elementa: firmamentum separatum est ab igne, a quo firmamento stellae tanquam flores ab herba: sed splendor est ab arcano, non ab igne, in sole & Plato. & stellis. Aer fuit destinatus omni elemento, non quad caeteris elementis insit tanquam mixtum quiddam, sed inserit se quodammodo, nec occupat quod est occupatum. In elemento terrae sunt Gnomi, uiri syluestres, mulieres nocturnae, gigantes: in elemento aquae est etiam conuersio in carnem, ut in Syrenes, in Drames, in Lorindt: Nesyder, in quaedam animalia rationalia aeternitate quadam in suo corpore predita, non ab aliis generata. In elemento ignis uariae species ignium diuersorum graduum, ex quibus colorum uarietas. Omnia autem elementa continere aliqua rationalia & irrationalia, sic ex elementis separationis procreationum, & ex procreationibus postrema mysteria. Elementa autem quatuor totidem esse mundos. Coelum quinta essentia. Sic Plato, qui numero mundos ad quinque de singulis elementis singulos constituere, credibilitatem eis concessit, licet sese in uno tenuerit. Lorinde. At ut paulo magis explicemus illa animantia, Lorindt est comotio mutationis uel alterationis elementi aquae, sicut est cometa in firmamento: ab iisque est uaticinium & prophetia rerum mirabilium. Melosyne. Melosyne autem quamuis ex aere est & aer, tamen ibi fit coniunctio in alio elemento ut terra. Fieri enim potest quaedam copulatio aeris cum hominibus, uel insinuatio, ut in maleficiis fit & in incantationibus per spiritus. Diemeae. Alibi uero distinguit clarius, Diemeae habitant in duris lapidibus, quoniam ita in uacuum & inane sunt, distributae cum aere: Durdales. Durdales in arboribus quoniam illorum separatio in substantia facta est. Neufarem. Neufarem habitant in aere terrae, ut in poris terrae. Melosinae ingrediuntur in sanguinem humanum, quoniam earum distributio aerea est in corporibus & carnibus. Caeteri omnes spiritus insident in singularibus & discretis stationibus aeris, manentque in suo proprie elemento. Quod si nymphae habitent in terra & gignant, fit ex raptu. Similiter & aereae ut Melosyniae, si ueniant ad terrestres, fit ex raptu: itidem Trifertes qui sunt ignei. Trifertes. Haec Paracelsus in sua mystica philosophia: Plutarch de cessat orat. quibus addemus, multa huiusmodi ( ut magorum libros praetermittamus ) reperiri in priscis autoribus, in Plutarcho, in Augustino de Ciuitate Dei, scilicet Auditum in syluis Faunum personantem, Magnus Pan mortuus sub Christi mortem, de qua re Tyberius iussit diligenter inquiri, sub quo passum esse constat. D. Augustinus. Pan magnus. in Suetonio: de Caesare, cui apparuit quidam eximia forma in Rubiconis ripa, qui tuba classicum exorsus pertendit ad alteram. Alexander ab Alexandro in Diebus genialibus, libro 1. cap. 8. Tritonum duorum meminit, totidemque Nereidum. Tritones uisi. Tritonem priorem in melle ex ultima Mauritania & Oceani finibus ad Hispaniae regulos allatum, & a Draconeto Bonifacio Neapolitano patricio uisum: posteriorem in Epiro ad fontem iugis aquae marinis ex undis perreptasse, indeque mulierem quae aquatura uenerat abripuisse, cum eaque concubuisse refert. Nereide et uisae. Nereidem porro priorem a Theodoro Gaza in in Peloponeso uisam, atque ideo e littore sicco in mare iterum brachiis & cauda retractam: posteriorem uero a Georgio Trapezuntio conspectam esse ait: puellam nimirum eleganti forma undis extantem pubetenus, & quasi lasciuiret subinde emergentem sum mergentemque se, quoadusque se conspectam intelligens, haud amplius apparuit. Musae. At de Melosynis, inuenio antiquitus Musas Melusas dictas fuisse, Palaephato autore. Melusae. Melusina Piclonica. Est quoque apud Gallos Pictones illustris memoria Melusinae Heroinae ditissimae, cuius monumenta extant oppidorum & turrium celeberrimarum, Lusignani, Uoluentii, Moluantii, cuius gens patria atque origo incompertae manserunt. Haec uero multis existimo incredibilia futura: statuere autem uidetur Paracelsus omnia elementaria corpora resolui tandem in suum elementum, ut humana in humum, Nymphas in aquam, Melosynas in aerem: sicut de Melosyne Pictonica sua in historia testatum est, deprehensam a uiro in balneo secreto, contra pacta eorum conuenta, in aerem euolasse, nec ulli postea uisam esse. Interpretati monstrorum lib. 4. cap. 5. Sed ne haec uelut naturae miracula quenquam offendant, ipse lib. 4. iubet lectorem ante cap. 5. assertionem cohibere, in quo hae paraboiae de mystica quadam philosophia artificiosa explicantur. Ista tribuet Plinius magicae uanitati, quamuis Egeriam Nympham Romana antiquitas in rege Numa testificetur, & Lares familiares in Rege Seruio. Non minus coarguetur ex Plinio longinquitas uitae in Bachone & Paracelso, quam in Anacreonte aut Xenophonte, qui quidem Impetrim Pulutiniorum insulae regem octingentis annis uixisse scribit, & filium eius sexcentis. Impetrix Rex uixit anuis 800. Filius eius 600. Quae omnia existimat inscitia temporum scripta esse, quod alii annum aestate unum determinabant, & alterum hyeme: alii quadripartitis temporibus, quidam lunae senio. Centum tamen quinquaginta annos in aliquibus probat. Quasi uero si Adam, Mathusalem, aliique olim nongentos transegerint, alii qui tum memorantur C. uel lx. compleuisse, ad haec modica Plinii spatia redigantur? ad expositionem uel confirmationem Paracelsi de huiusmodi animantibus, non huc congeram multa, quae Apuleius praeclare de daemonibus lib. de Demonio Socratis reliquit, secundum elementa diuersis. Omittam etiam quae sunt de his occultae magiae monumentis comprehensa: tantum adferam ex Platone, qui Daemones tollant e inedio, interpretem inter Deum & homines naturam atque administram amouere: Haec ad ◉ mysticum & delticam impressionem. Et illud pulcherrimum ex Xenocrate sodali eius exemplum trianguli, aequilateri Deum, undique inaequalis, homines, cruribus exaequato cum inaequali basi daemonas referentis. Paracelsi. Contra Plutarchum. Nec immorabor disceptationi Plutarchi, qui Plinio incredulior centum annorum terminum humano generi denegat, longum autem istud Hesiodium in quibusdam aliis animantibus spatium ad scrupulosam rationem subducit. Censet autem Hesiodus certis temporum curriculis daemonas interire, quibus Plutarchus amores & alios casus humanis similes tribuendos monet, non Deo aeterno, sancto, immortali: in quo uidetur eluere aliqua Lactantii & Augustini argumenta, istas actiones in Diis interpretantium: quorum ( inquit ) nomina libenter daemones sortiuntur, nempe eorum quibus sunt attributi: ut Iouis, Iouii: Mercurii, Mercuriales. Naiades. Nec absurda apud Hesiodum longinquitas uitae Naiadum, si non ante interituras aenigmatice intelligat, quam uniuersus orbis extremo incendio deflagret: nisi quis non de Daemonibus aut Semideis, sed cum humore ipsius aquae elemento solo consumendo acciperet. Moli Creten. Confirmat etiam consuetudinem hominum cum Nymphis ceremonia Cretensis, in qua simulachrum Moli capite truncatum spectabatur, qui ita repertus fuerat ubi Nymphae probrum intentasset. simulachrum. Neque uero comtra autumandum ( autore Plutarcho ) corporum humanorum delitiis Daemonas rapi: sed animorum, quorum tantum gratia corporibus inhiant. At, qui praesagia & uaticinia hominibus synceris, incorruptis, contemplationique deditis adimunt ( quae naturae similitudinem & consensionem cum denionibus demonstrant ) eorum mentes ergastulo sordidi corporis demersae nihil tale senserunt, maioremque ii cum beluis, quam cum daemonibus seu Angelis affinitatem suam profitehtur. Sic Stoici in tanto, ut alii obloquuntur, Deorum populo unum sempiternum, alios natiuos atque interituros statuunt: quanquam plerique id non ante euenturum arbitrantur, quam uniuersa haec mundi molitio dissoluatur. Artephius ope sapientiae suae mille annos uixit. Humanae autem uitae spatium longe aliter est coercendum, licet ( inusitato miraculo ) Artephius dicatur a Bachone ope sapientiae suae annos mille uixisse, quemadmodum alii quidam primo mundi seculo. Ars enim perfecta ( quum natura non deficiat in necessariis ) potest remedium suppeditare aduersus defectum regiminis, & aduersus haereditariam corruptionem, uel in parte uel omnino, ut accidentia senectutis retardentur, citra tamen duos terminos unicuique prefixos, tam a sua natura uniuersali ex reliquiis labis antique, quam a particulari & domestica uniuscuiusque insita semini. Hos enim terminos duos transgredi nemini licet, terminum duntaxat corruptionis propriae licet. Nec uero, ut, prisca illa annorum millia iam attingamus, post tantam nature deprauationem, sed ut facile centenarium numerum compleamus. Hec sunt ex antiquae philosophiae penetralibus, tanquam praesentis Paracelsi institutionis fundamenta, reliquae erunt ex uaria librorum eius penu depromptae interpretationes. Praecipuum De flore in hoc tractatu est flos cheiri, qui in essentia auri existit. De flore cheiri. Sic lib. 3. Chirurgiae maloris nominauit flores auri, flores corallorum, & c. Descripsit autem rationem praeparationis liquoris huius, haematini, argenti uiui, solis ( ita Adamus eius praefator ex libro Chirurgiae nouissimo appellauit ) in libro illo chirurgiae scilicet, ut calcinetur aurum extra naturam metallicam, & & ductilitatem per aquam salis, deinde abluatur calx aqua dulci: postremo color seu tinctura per essentiam uini quinta essentia eliciatur. Eandem uiam attigit libro ultimo de Tartaro: dicens, Aurum liquefieri, & in resinam redigi, non tantum corrosiuo ( de quo infra lib. 4. ) uerum etiam aliis simplicibus appositis atque utilibus, ut manna ex floribus extracta, ut uini essentia curuata, quae aurum in oleum album reducunt. Fit etiam tincturae extractio a corallo, de qua libro illo Chirurgiae, ne quis imprudenter libro sequenti cap. de podagra legat arcanum corallinum, quod fit de essentia auri: nam disiunctiue legendum est, uel quod fit, etc. Quarum tincturarum confectiones tra dam in hoc compendio. Post aurum Antimonii tinctura usus est creberrime, ut ipse testatur in morbis extremis & deploratis: usus etiam laudano seu ladano, quod secretum suum singulare nuncupat. Ladanum. Est autem ladanum uelut gummi arboreum, sed e rore. Gamahi. Quae dicuntur hic Gamahee imagines, appellat Gammahi in libro Chirurgiae. Sunt autem lapides a natura insculpti ad res expressas ea forma mirabiles: de quibus Arnaldus similiter in Antidotario. Alcalia. Alcalia, quae illi sunt frequentia, intelligit salia ex uariis rebus potissimum metallicis arte confecta. Balsamus. De Balsamo multa hic passim: sed distingui debet, unus enim est naturae, qui est liquor salis interior, praeseruans corpus a corruptione, si cut dicebat Plinius animam suibus datam pro sale, ne putrescant. Alius est exterior, isque duplex: naturalis & artificialis: naturalis, quem idem scribit in sola Iudaea reperiri, cuius liquor hodie tanquam a uite lachryma, pretiosissimi muneris loco mittitur a Turcarum imperatore ad Regem Francorum. P. Hassard. Terra sigillata Corpus inuisibile Paradoxa ex Theoph. P. Hassardus asserit se in quibusdam Austriae montibus reperisse, & ueram pariter terram sigillatam, licet sigillatam non debuerit nuncupare, quae a sigillo Turcico nomen hoc traxit, non magis quam lemniam a Lemno insula. Fit autem huius balsami praeparatio in essentia quinta, Chymicorum praecepto. Alius est balsamus, ut hypericonis, de quo ille in Chirurgia, & aliorum simplicium. Que de Hippocrate dicuntur, eius Musam frustra insudasse in secretis uitae longae. Idem dixit Rogerius Bacho, multu eum sciuisse, & Aristotelem, multa Galenum, sed plura ignorasse, quae sequens aetas e tenebris eruit, & in lucem protulit, Horatio autore. Sese enim in corpore hoc curando totos occupauerunt, quod est sensibus subiectum, & tanquam ergastulum alterius corporis, id est spiritus corporei, uel potius animae, de quo quaedam Marsilius Ficinus scite ex Platonis sui sententia: Theophrastus noster corpus inuisibile appellat. Nihil illi caelestes influxus curauerunt, nihil de subtilitate essentiarum artificio ignis elicienda cognouerunt. Itaque de his rebus Paracelsus studiose tractauit, sed more Philosophorum ueterum in uariis libris suam intentionem dispersit. Quorum ego e quibusdam haec uobis paradoxa collegi, ex quibus mentem illius in in huius libelli allegoriis, parabolis, aenigmatibus facile sit coniicere. Ex libro de duplici Anatomia. Maius aliquid est, a quo subiectum patitur, scilicet accidens cui est obnoxium, uel anatomia essentialis. Corpus physicum est tanquam subiectum. Anotomia essata parens est morborum. Attingit ibi discrimen, de quo hoc liber 1. Uita natiua ex liber de uita longa. uitae natiuae, & uitae longae, seu praeter naturam: cuius exemplum proposuit in eo, cui gladio iugulum dissectum fuerit, ut ictus uitam abstulerit longam, restet tamen adhuc uita, qua corpus subsustat, scilicet natiua: in quo adiiciam uitam illam esse in corde fonte suo, quod recte Aristoteles dixit primum uiuens & ultimum moriens. De sanguine exiliente a cadauere. Ex hac autem ratione miraculum illud proficiscitur sanguinis paulo post mortem exilientis a corpore ad occursum illius qui uim intulit: de quo multa Lemnius Leuinus liber de secretis naturae miraculis. Sed ego quum tali spectaculo interfuissem in infante, quem suspicabamur a nutrice temulenta suffocatum, & sanguinis fluxum e naribus bis spectassem, bis ad primum & secundum occursum cogitaui id accidere in uiolenta morte peremptis, quod in aliis spiritus uitales suo tempore exhalarunt. Uirgilius. Sed quia nec fato, merita nec morte peribat, Sed misera ante diem Ideo uiuaces sunt spiritus, tanquam ui compressi, nec sanguis facile adhuc congelatus, qui sensum aliquem allatae iniuriae prae se fert. Lemnius rationes adfert magis speciosas dictu, quam ueritati innixas. Motus enim corporis ab astantibus fluxum sanguinis per os potius quam per nares commoueret. Quum homo ex opinione sapientum antiquorum dicatur Microcosmus, impressiones mundi maioris comparat aegritudinibus hominis, quumque sit formatus de terra, accommodat illi per similitudinem omnes species mineralium: Hominis formatio. Et quomodo mineralium sit particeps. quibus etiam leuiter erant usi medici humorales in humoribus suis. Itaque uitriolum, alumen, nitrum in corpore nuncupat, quodquidem constare statuit tribus tantum, sulphure, sale, liquore seu mercurio: ista tria a Chymicis mutuatus, maxime loanne Ualentiano, qui tria haec uno uersu gallico copulauit in hanc sententiam. " Unde manat sulphur, sal, oleum. " Quando aliquod illorum laeditur, fit destructio in corpore, quae tollitur per tincturas arcanas, non per euacuationem, quae tollit tantum excrementa: in his uersari medicos uulgares, in illis unicum Theophrastum Adamus praefator affirmat. Bolus, siue lutum, corpus est in quo nullum mineralium locum habet: simili quoque pacto & principaliora membra in seipsis tale quid minime patiuntur. Corrosiua in principalioribus membris non perinde atque in exterioribus partibus exulcerant. Morbi nascuntur ex corpore, tanquam fundo, sicut ex tellure spinae, uepres, & c. Foetum manare ex ossibus, pomum ex centro seminis. Eximendam uirtutem a simplicibus, corpus eorum relinquendum. Eius enim faecibus opprimi stomachum aegri, tartarum in corpore eius relinqui, quod sit causa morborum uariorum. Medicos in suis quatuor humoribus ( quod est artis eorum unicum fundamentum ) ualde hallucinari: eorum enim tam multiplicem esse in humano corpore mixtionem, ut non facile possit morbus uni alicui attribui, & quum ratio dominantis locum plaerunque non habeat, uidelicet in proxima aequalitati mixtione. Nullos per se insanabiles morbos, nec epilepsiam, nec hydropisim, etc. Singularum rerum monarchia prefectum suum habet, naturae lumen. Morbi terminum peritus medicine artifex postquam cognouit, in duodecim partes diuidit. primam, & alteram dimidiam in sanando sibi sumit, caeteras decem & dimidiam cito abscindit abigitque. Physicam ad rerum cognitionem esse medico necessariam; Chymiam ad earum rectam preparationem: Astronomiam ad temporis ineundam rationem in rerum administratione, tam medica quam chirurgica. Medicorum genera tria. Triplices esse medicos, quosdam ex natura & constellata influentia: quosdam diuinitus datos, quosdam praeter naturae instinctum disciplina instructos, qui infeliciter & inscienter medicinam exercent, ut ab operibus cognoscuntur. A coelo sepe noui morbi, qui sine astrorum cognitione facile non curantur. In rebus uenenatis res inesse maxime salutares: Ueneni energia. Arcanum enim ueneni ita munitum esse ac tutum, ut a ueneno laedi nequeat. Idem Arnaldus de arsenico philosophice praeparato. In calculo mucilaginem esse corpus: salem esse uirtutem quae coagulet. Quemadmodum cortex ad arborem, sic tartarus ad lapides referatur. Tartarus alius lutosus, alius petrosus. Mineralium spiritus strumas efficit. Tartarum a cruore natiuo a ciborum excrementis profici sci cum debilitate Archei oeconomi corporis & auxilio spiritus salis. Semen. Semen arboris, exigua res putrescit: illa putredo est materia prima quae ingreditur in generationem, & formari incipit, unde in tantam magnitudinem excrescit. Sperma. Sperma uix unius pisi magnitudine est, reliquum humor superfluus spumosus, a quo nonnunquam tartarus, id est calculus haereditarius. Podagra indicat tartarum glutinis albi. Tartari diuisio & remedia Ignis. Tartarus, siue calculus, alius letalis, alius chronicus, alius lenis, alius praeteriens. Remedium in triplici ratione, ut alimenta a tartaro purgentur, ut spiritus salis coagulatiuus debilitetur, ut tartari massa & spiritus coagulationis seiungantur. Podagra quae dicitur nodosa, dici debet granulosa. Ex ignis elemento manant colores ut diximus uarii: Saturnus. Luna. inter quos mirum in Saturno post putrefactionem elici rubrum, album, flauum, in Luna uero caeruleum. Corporum diuisio. Corporum quodlibet in tres partes diuiditur, ita tamen quod istae partes mixtae sunt in omnibus elementis unius formae ac coloris: scilicet in Sal ( quod est Balsamum ) in Resinam ( quae alio nomine Sulphur ) & in Liquorem qui aliter Cotoronium dicitur. Ex his tribus omnia proueniunt, id est tam procreationes elementorum corporis limi, quam physici. Ex his quoque quaelibet corpora afficiuntur: ex his fiunt metalla, metallica, lapides, herbae, etc. Corpus plysicum. Duplices species corporum in unico physico corpore inueniuntur. Spiritus Olympicus, qui umbram auellit ( in quo consistit ars Cabalistica ) est astrum in homine: Cabalistica. Elementa sunt matrices. Astrum sulphuris, est scintillatio ignis. Astrum salis, est resolutio. Astrum mercurii, est sublimatio. In ligno Mercurius cum aduritur, euolat, sal remanet, sulphur inflammatur. Lumen naturae est magnus mundus. Corpus aliud spermatis, aliud nutritionis. Imaginatio mulieris ab astro, infixa menstruo, tanquam sublecto spiritui muliebri. Sanguinis uarias esse species in uariis uenis: Sanguis aquae elementum. qui languis est elementum aquae: quamuis enim sit calidus, non id a natura, sed ut terra sole incalescit, sic is a cholera. Si in tabulas ponas confecta ex uualt in semet flauum lapidem ocularem, interuallo trium palmarum a uitriolo, uitriolum amittit suum colorem & uirorem, qui in lapide reperitur. Miraculum uitrioli. Ex Labyrintho medicorum errantium. Ut nubecula coelo sereno grandines, imbres, fulgura parit, sic circa aegritudines theorizandum est. Formaest spiritualis, inuisibilis, siderea. Forma directoria. Uanus sermo est de directoriis, ut saluia ad caput, maiorana & lauendula, nam eufragia non eget uehiculo ad oculos. Ex forma enim sua oculari ad membrum ipsum sponte se confert. In herbis menbra hominis Caneri medicina. Sunt in herbis omnia membra hominis, cor, hepar, etc. non figura, sed proprietate: & quum essentia herbe sumitur in corpore, cortendit ad cor hominis: sic dactiletus haustus cancro medetur, quia forma eius cancer est. Hydropisis. In hydropisi adest semen metaeoricum, quod resoluitur in pluuiam, pluuia cadit in imu, & tunc fit lacus. Excrementorum euacuatio. In excrementis humanis non fel quandoque, sed color fellis adest. Symphyto sanantur fracta crura, & alia ola, item ruptura. Symphyii, Sapphiri & Smaragdi uires. Sapphirus experimento sanat anthracem. Smaragdus internus est elixir ad longam uitam, qui tamen lapis non est. Aqua est mater mineralium: Mineralium aqua. ide o spagyrus conficit ex eis rubinos, etc. Aurum curat aut palliat lepram. Icteritia est ex croco auripigmenti. Quicquid sal consumpsit, consolida curat: Consolida Crocus Aurum. quie quid sulphur dissoluit, instaurat crocus: quiequid mercurius nimis subtile reddidit, aurum condensat. Ait nihil a natura perfectum simpliciter in materia prima: sed in secunda & tertia perfici a Uulcano, quod intelligendum προς τι, id est, ut accommodentur usui alieno, quia sunt omnia simpliciter perfecta in suo esse. Mysteriorum enarratio. Sed ad difficillimorum Paracelsi axiomatum conceptionem nouissima sit haec accessio: fauete iam linguis animisque. Homo microcosmus. Hominem esse microcosmum, ideo ut intrinsecus cognoscatur: homini medico necessarium esse lumen naturae, scilicet cognitionem rerum in maiore mundo conditarum, ut oriantur, ut crescant, ut immutentur, ut intereant omnes: quo possit in interiorem & abstrusam hominis flaturam mentis acie penetrare. Et quum ex Aristotele Sol uel coelum & homo generent hominem, coelum est ei cognoscendum. Haminis generatio. Ad hominem porro conseruandum nihil homine ipso praestantius debet existimari, ut sanguinis balsamo, ut mummiae liquore: quae si nimis in eo exiccantur, sulphur eius incenditur, sal in calcem conuertitur, & corpus humanum perit. Solis differentiae. At sol quidam inuisibilis ignem in homine fouet, a philosophis traditus, Archaeoque oblatus, qui natiuo suo igne fore ab illo, ac recreato, chymiam in se Uulcanicam exercet, qua purum ab impuro secernit ( id est ex Theophrasto in Chirurgia ) aurum suum purgat, partim a chymo & faece metallica, partim a realgaris uapore toxicato. Sic ( ut in antimonio loquutus est ) humani corporis ualetudo in supremum auri sui gradum attollitur, qui quum materia sit eius suprema, eo longius abest a prima infimaque limi terrestris, sic reditu in suam terram retardato. Sol itaque assumptus, in suam uelut sphaeram hominem extollit: ne ignores in fabulis priscis poetarum, id est magorum, eundem esse solem atque Apollinem, quod philosophi quidam uerbo perstrinxerut, ratione non explicarunt. Apollinis & Aesculapii mythologia. Ideo enim Apollo Deus est medicinae, ut Ouidius etiam cecinit. Ouidius. Inuentum medicina meum est. Ideo Aesculapius eius filius: quod in sole ipso coelesti rite suscepto, in terrestri commode assumpto, uis humanae naturae sumina consistit: ne quis frustra tam multa de auri multiplici praeparatione in Paracelso existimet. Sacrae triadis energia. Quanta uero sit uis sacrae triadis a coelo diffusa in omnem naturam ( quod Gulielmus Parisiensis noster olfecit ) in hac solis ad nos attractione demonstratur. Nam ex perpetua rerum naturalium circuitione, inferiora ( quanquam subiecta ) attrahunt superiora, & tandem conuertuntur. Metamorphoseum ratio. Haec nonnulli olim, de mutatione hominum in daemonas, daemonum tandem in Deos mystice fabulati sunt. Solem autem Dei esse simulachrum naturale, Lunam demonum, propter naturam eius caelestem terrestris quodammodo participem, indeque astrum olympicum & Proserpinam duplicem, quibusdam etiam triplicem iure appellatam: Proserpina triplex. faces autem, fulgetra, stellas crinitas simulachrum esse mortalium: ut hic obiter confirmemus elementorum in Paracelso commixtionem non esse ridiculam, nec ex uana quapiam eius imaginatione manasse. Omnium rerum uicissitudo. Est enim ex Platone, etsi omnia ab uno duxerint originem, quaedam omnium in omnia per concretionem & dissipationem sese conuertentium uicissitudo. Aer ignis extinctione nascitur, uicissimque attenuatus ex se ignem reddit: ex duobus ignibus commixtis unum gignitur aeris elementum: contra aer minutatim dispertitus in duo ignis corpora dissipatur, rursumque compressus & in se considens, in humorem abit, ut in omnibus id quod prius existit procliuem, semper aliis ex sui mutatione originem praebeat: & aliud quodque in alio corpore anticipatam quandam & principem originis suae uim retineat. Paracelsus sup. de aere diffuso in alia elementa. Aeris tamen & aquae, ut ille a Graecis accepta ad Athenienses scripsit, natura maxime promiscua fuit, que quidem in prima chaos distributione multis aliis generibus admixta secesserunt. Melosinae. Nec ille, ut mysteria absoluam, Melosinas suas & Nymphas aeris & aquae uelut habitum quendam uimque constituit in eis susam: Nymphae. nec tanquam signa basi affixa, sed quae extra etiam prodeant in aliena elementa, licet raptum, hunc quendam libeat profari. De uegetalibus. Restat de uegetalibus tractatio, quae a spagyricis aliquando metaphorice intelliguntur, ut infra de Lunaria, & de quinta essentia Lullii: de flore cheiri & anthos: aliquando simpliciter non tamen cap. de extractione quintae essentiae, etc. de qua hic ego paucis Philosophorum opiniones complectar. Lapidis phisophici materia. Quidam in opere lapidis philosophici materiam statuerunt in uegetalibus, de quibus Geber. Possibile quidem ponut, sed non eis: Ante enim uita deficerent, etc. Quidam liquorem tantum uegetalem eligunt ad dissolutionem materiae metallicae: in quo uel ratione, uel autoritate nituntur. Autoritas praecipua uidetur Raimundi Lullii. a quo etiam ratio elicitur haec: Si elementa lapidis omnia essent mineralia, non possent penetrare, trans. formare, multiplicare. At Raymundus in epistola accurtatoria dicit, in uia mineralium esse menstruum; cuius spiritus solam tincturam fermenti multiplicant: quod nominatim distinguit a uegetali ne quis alleget ex Questionario eiusdem, menstruum quoddam ortum a uegetalibus non magis quam uegetatiuam plantatam in aureitate & argenteitate, in quaestione prima. Nam si uegetatiua ibi de plantis intelligeretur, fieret opus ex auro, argento, & plantis tantum: imo opus maius ex mercurio uegetabili, concordante cum quocunque metallorum. Erit ergo hoc uegetabile ( ut dissoluens quod coagulari debet a dissoluto ) pars altera materiae lapidis. At lib. 1. Primum principium, argentum uiuum cum metallis. Raym. Primum, inquit, principium sunt argentum uiuum cum omnibus suis metallis: quae uerba sonant de argento uiuo minerali, a quo metalla ducunt originem: ne quis alleget ex cap. de modo extrahendi mercurium a propinquissimis indiuiduis, illa esse uegetalia. Nam si tartarum accipis ( ut sonat sal eius uitae liber magiae naturalis ) erras, quum mel potius sit sumendum: in quo mercurius habet duas operationes, in tartaro unam tantum. Itaque non est dubitandum Raym. Metaphora Philosophi saepe utuntur. metaphorice esse locutum in aqua uitae ut Geber dixit philosophos multa dixisse per similitudinem: quum lib. I. cap. dicto de modo extrahendi, addat: quare arbitrabantur se grande secretum reperisse. Et paulo post: quod uero non est de ordinatione nostri lapidis, Rosarius minor interpretatur. Rosarius minor. Solutio fit cum mercurio, uiuo & aqua uitae ( dum ablutus est ) sed in primo dicitur uenenum, seu res mortifica. Raym. Sic Augurellus de Raymundo loquens. " Cuius uro uelamine tectus Ipse liquor quo cuncta madent, iam credere multos Impulit ui Bacchi, etc. " Aqua enim uitae recte dicitur pro humore uitali seu radicali uniuscuiusque rei. Aqua uitae. Auri dissoluendi ratio. Ideo Raymundus in testamento scribit, Aurum esse dissoluendum in rebus radicalibus suigeneris. Ergo uegetatiuam intelligit esse de genere metallico, in qua supra plantat aureitate. Exponit Mathaeus de Sicilia. Quum dicatur animal, uegetabile quid dicetur, & merito. Nam in operatione uegetabitur de uirtute in uirtutem subtiliando, depurando se, & colores in se meliorando, quousque uirtutem penetrandi capiat, & tingendi ( ubi nota uerbum penetrandi, quamuis etiam transformatio contineatur sub uerbo tingendi ) & postea: hunc lapidem uegetabilem nutritum in montibus errantes plurimi non cognoscunt. Quod si aquam uite Raymundus ad literam accipis: cur non potius accipies lunariam, cuius figura non minus crebro utitur? Sane uegetatiua est necessaria in opere, ut crescat & uegetet imateria: sed inest uegetatio metallis, de qua Augurellus. Origo mundi. Pullulat interdum propri uirtute uigoris Auri perpetuum germenidem Calyd uocant cum origo mundi: Metallis spiritus est. quia oritur sicut germinantia Inest enim etiam metallis spiritus, ex mente Platonica, quae agitat hanc molem uniuersi, " Et magno se corpore miscet. Uirg Aen. 6 ex Platone. " Dequa nominatim Marsil. Ficinus liber de Triplici uita: Spiritus in lapidibus & metallis latet mole materiae oppressus: qui si rite secerna tur, etc. Ideo secundum Rogerium Bachonem excusamur a uegetalibus, quum natura nobis praebeat argentum uiuum. Hic uidet in uerbo argenti uiui, uitam quae uegetatio est, unde quum dicatur aqua ( scilicet sicca ) & uiui nomen habeat, recte potest accipere nomen aquae uite. Nota. Metallorum omnium materiae. Idem Bachon. Ex argento uiuo & sulphure fiunt metalla cuncta, & nihil eis adhaeret, nec eis coniungitur, nec ea transmutat, nisi quod ex illis est. Eo alludit Albertus: lapides ( inquit ) & metalla sua quadam morte moriuntur: inest ergo illis quedam uita. De lapide marmoreo Plinius: uidimus ulcera montium sua sponte compleri. De plumbo, mirum in his solis metallis quod derelicta fertilius reuiuiscunt. Itaque uidetur uegetatiua esse necessaria in opere philosophico, sed non herbalis, quum insit etiam manifeste animalibus, de quibus etiam non intelligunt philosophi, quando dicunt lapidem erui, a re animata. Metallorum anima. Sed eorum anima est tinctura, sicut spiritus est metallicus, non plantalis. De receptis tincturarum. Iam tractandae sunt ex herbis, lapidibus, & metallis, praecipuae Paracelsi confectiones, quas ponam uti sunt iam aliquorum manibus contritae, ut lectores tandem ab erroribus auocem Gerardi Dorn, & Hassardi. Confectiones Paracelsi De tinctura Solis, id est auri. Extracta tinctura Solis, corpus eius remanet album, tinctura uero pura est, & separatur abimpuro, id est a suo corpore: que separatio necessaria est, tinctura debet clarificari uel exaltari in suo gradu, qui duplatur quinquies in bis. xxiiii. altius non progreditur: tunc potest administrari quibusuis ad renouationem sanguinis in pristinum statum, ut dicetur in administratione, Extractio talis est. Corpus corrumpendum est de natura sua metallica malleationeque per aquam salis, demum residentia debet ablui per aquam dulcem, postmodum extrahitur tinctura per spiritum uini, postremo eleuatur a tinctura, tunc manet infundo. Aqua salis fit ex sale quod mundissimum & albissimum ex sua natura sit, absque decoctione, uel artificiali praeparatione, qua sal fieri solet: liquefiat aliquot uicibus, deinceps pulueratum succo radicum raphani commisceatur, & agitetur in eo, tum destilletur post suam solutionem, & cum sanguinea uiridi partibus aequalibus mixta destillentur omnia quinquies, & in eo liquore lamina Solis per antimonium purgati soluitur in puluerem. Abluatur aqua pura, destilletur subtiliter donec salsedo recedat: nam sal ablui sese permittit, hec miscetur in profundo cum substantia, sed separatur. Spiritus uini fit hoc pacto. Optimi uini non mixti rubeni uel albi mensuram unam, in circulatorium uas optime lutatum obstructumque recondito, & in balneo mariae ad profunditatem uini mersum uas per decem dies naturales bullire facito, demum infrigidatum destilletur in cucurbita uel phiala frigide, tam diu donec spiritus ascendit: cum uero signum suum dederit, cessabis mox. Nam quod sequitur est aqua uitae, non spiritus? hunc uini spiritum infunde super ipsam residentiam, quae est uelut alco ol, ut sex digitis supernatet, optimeque lutatum uas ponatur in balneum calidum, in quo maneat per inensem: tunc in spiritum ascendet Solis tinctura, manebitque puluis albus in fundo uasis: quae separanda sunt ab inuicem: liquefac puluerem & fiet ex eo aqua metallica, spiritum euaporare permit te, ut artis est, manebit succus in fundo tanquam liquor: quem graduabis quinquies in retorta satis magna, pro liquoris quantitate. Talis graduatio fit solummodo per eleuationem, quae materiam subtiliat, sed non permittit ultra quintam essentiam subtiliari se: hoc est. 240. alias comburitur ulterius procedendo. Usus administrationis est. Huius dragmam unam cum uncia una theriacae uenetae mixtam dabis ieiuno stomacho, qualibet uice scrupulum unum, postea cooperiatur in lecto patiens & sudet: continuetur 10. uel 12. diebus. Est Etiam In Corallo tinctura perquam excellens ad purgandum sanguinem. Corpus eius teratur subtiliter in alcool, & extrahatur eius tinctura, sicut ex auro per spiritum uini, simulque decies sexies ascendant, postmodum separentur per destillationem: ascensio fieri debet igne prorsus nudo, deinceps in balneo marie separarari debet liquor sexies, & iterum super faeces reiici. Hoc oleum administretur cum aqua theriacali, nempe scrupulum unum olei cum eiusdem aquae dragma una. Aqua theriacalis fit cum unciis u. spiritus uini, theriacae duabus unciis cum dimidia, mirrhae romanae uncia una dragmisque duabus, croci orientalis dragmis duabus, misceantur omnia destillenturque simul & semel: adininistrantur ea sicuti dictum est. Dosis administrationis est. Ut eius uncia una. dragmaeque duae, cum decem unciis aquae cicoreae, uel gamandreae misceantur, & eius mixti dentur dragmae due mane & serot ieiunet postmodum aeger quinque post sumptionem horis, & totidem post caenam: continuetur hoc sex, uel septem diebus: dentur etiam aquae destillatae ex fumo terrae uel cicorea similibusque. Tinctura balsami. Recipe balsami unciam semis, & spiritus uini uncias uiginti: ponantur simul in pellicanum uel duplex uas, & circulentur in Sole per mensem: quo facto permittit se destillari simul cum spiritu per alembicum: quae destillatio melior est quam per retortam hoc loco, sic manet hec mixtura simul in una compositione, cui addes unciam semis alterius balsami, clausumque digeri permittatur, ut cum aliis permisceri queat, ac perficiatur quod exit ex suo corpore: namquicquid graduari debet, suam substantiam in unum corpus terminet oportet. Et cum hoc supra uolatile factum fuerit, addatur iterum uncia semis alterius balsami, quod exaltabis ut prius usque ad duas uncias, addendo graduandoque. Haec est balsami praeparatio potissima, quae renouat curatque quicquid aliae praeparationes non possunt: conseruationis gratia sibi uirtutem hanc caelitus acquisiuit supra caetera quaeque. Administratio est. Ut ex isto per se praeparato balsamo des ad pondus quinque granorum hordei, cum albo ueterique uino bis in die, tandiu donec uisum fuerit sanguinem emendatum esse. Est quinta Solis essentia tinctura per uini spiritum extracta, cuius modum supra posuimus. Aurum uero potabile est, cum id una cum aliis spiritibus & liquoribus in potionem resoluitur. At oleum auri est, cum ex auri sola substantia per se fit oleum purum. Auri potabilis descriptio. Recipe auri foliati uel puluerati unam unciam, hoc in succum resoluatur, addes aceti destillati quantum sufficit: destilla postimodum, & ab inuicem separato, tandiu hoc facito, donec adiunctorum nihil saporis maneat: deinceps in aquae uitae quinque unciiis immergantur omnia simul, & in pellicano per mensem digerantur. Eius aqua uita descriptio talis est. Recipe Uini ardentis lib. x. Rosarum Rosimarini Anthos Cheiri Foliorum utriusque hellebori Maioranae, an. M. i. Recipe Cinamomi Macis Nucis muscatae Gariophyllorum. Granorum paradisi Piperum omnium Cubebarum, an ◉. ii. Succi chelidoniae Tapsi Melissae; an. ◉. ui. cinerum fabarum, ◉. u. Commisce, permitteque digeri perpellicanum xii. diebus: separa tandem & usui reseruabis quem supra ponimus. Olei solis descriptio. Postquam, ut supra dictum est, aurum in succum per acetum reductum fuerit, bulliat per quindecim dies in sequenti digestione, postea separetur in balneo mariae uolatile, manebit in fundo fixum oleum auri purum. Corpus digestionis hoc est. Recipe succi chelidoniae libram unam, & aquae uitae circulatae partem aequalem, uel paulo plus: resoluantur in spiritum, quibus auri misce tres uncias, deinceps fac ut supra dictum est. Tinctura salis Philosophorum. Recipe Salis Auri Salis Antimonii Salis imelissae. an. ◉. s. Salis communis puri petrosique ◉. uiii. Misce simul, & super frustum panis stratum edatur ieiuno stomacho. Nec mireris quod hic ponamus sal auri, sal antimonii, quae salia uulgaria non sunt, sed philosophica: postquam sciueris ea quae scire te conuenit in hac arte, non miraberis amplius. Aliud sal philosophicum. Recipe Salis Gamandreae Salis cicoreae Salis ualerianae, an. ◉. i. Salis absinthii, ◉. s. Salis uitrioli, ◉. i. Communis salis puri petrosique, lib. i. Misce simul, & edatur ut superius. Ratiocinatio In Suprascriptas Paracelsi confectiones a quibusdam perperam descriptas. Iam curaueram has compositiones tincturarum oleorum, & c. mihi e germanicis Theophrasti scriptis in nostram linguam conuertendas: quando Hassardi & Gerardi Dorn. libri emerserunt. Quibus ego maximas quidem gratias haberem, si non contenti nudis uerbis, ea uel restituissent in integrum ubi manca erant uel mutila, aut ubi adeo erant obscura: quum Paracelso in arduis libuit tenebras offundere aliqua sua luce illustrassent. Itaque ut ab ea exordiar, quae ( si uere esset tradita ) iure omnium foret praestantissima, nempe de Auri Tinctura, Uel Arcano quod initio huius compendii paueis perstriaximus. De aqua salis. Hassardus in aqua salis dixit, Recipe sal puluerisatum, quum postea dicat, puluerisa: praeteritum enim est uerbi germanici Gestossen, quod fusum uel alatum interpretantur, ut paulo post Fliessen infinitiuus ab Hassardo fluere uertitur uel fundi. Hoc autem silentio praeteriit Gerardus. Sal fusile. Mihi autem uideretur Recipe sal fusile legendum errore interpretis germani, quod chymicis omnibus commendatur, & forte de fossili intelligendum, quod quidam Antidotarii scriptor sal gemmae esse existimat, quoque Paracelsus noster utitur in oleo a Stibio eliciendo, ut capite suo liber Iii. docebimus: nisi mauis sal commune fusile arte factum, sed hic natura purum esse uult, artemque reiicit nominatim, ideoque iubet saepius liquari uel fundi, quod in comuni praeparatione fit. Addit Hassardus radis, pro radix, id est Raphanus sanguineam herbam, bursam pastoris interpretatur. nescio quo autore. Sal uero intellige purumpetrosum, solutum, colatum, congelatum. De spiritu uini. Miror hos, qui Theophrasti discipuli agnosic uolunt, non animaduertisse corruptissimam esse hanc extractionem in qua circulatio prima est, quae in magistris essentiarum quintarum loanne de Rupescissa & Raymundus Lullio semper est postrema. Deinde non separari phlegma mortificans spiritum, nec feces in opere circulandi. Non declarari signum quando spiritus cessat ascendere. Scribi hanc destillationem spiritus fieri in frigido ( nisi hic instrumentum serpentinae intelligamus ) quum omnis igne fieri soleat. Signum enim est duplex, scilicet in gustu & sapore aquae stillantis, si insipidus fuerit. Et in signis alembici si aqua incipiat ( ut loquuntur ) uenare, id est uenas facere: nam conflagratio acrimoniam saporis consequitur. Tum autem quod sequitur esse aquam uitae, non spiritum quae oratio est? Nonne ab omnibus spiritus uini appellatur aqua uitae? legendum ergo fuerat aqua uini uel uitis, quae tum insipida est quam aqua fontis. Tandem elicitur tinctura auri in spiritu uini, terra alba residua in fundo uasis. Quis unquam Philosophorum non dixit cum Gebro aurum esse homogeneum, ideo secundum Plinium, igne indomitum, illique contra salis & aceti succos omnium rerum domitores constantiam inesse. Ergo unaqueque pars auri, aurum est: quamuis spiritum quendam eius extensiuum extraxisse de massa falso Cornelius Agrippa glorietur, quem fore intensiuum addit Pantheus, si reducatur in corpus suum, id est in oleum uitri. Non igitur pars erit crocea uel citrina in spiritum ducta, pars restabit alba: a qua mirabilius etiam est aquam metallicam educi. Haec itaque existimo ex Paracelsi fontibus claris nunquam hausta fuisse, sed ab artis penetralibus subtilissime inserta. Quod ex ipso Hassar. liquet clarissime, qui de tribus enigmatis, secundum fecit: unum post quinque ( nihil N. ) post quinque millenum colloca, id est Uinum, ( quia N. litera non est numeralis ) quasi uero distillationem uim lippis & tonsoribus notam conueniat integumentis aenigmaticis adumbrari. Ibi tamen distillat aquam ardentem, deinde circulat, ut hic ῥίερον ηρίτηρον tacite fateatur. In circulatione autem fixari spiritus censet non absque autore, nempe Augurello in Chrysopeia. " Ardentemque uocant lympham, uitaeque liquorem, Uitrea quam raris effundit fistula guttis. Praecipui uero modico lentescat ut igne, etc. Ipse in se sua per uestigia confluit humor, Donec paulatim niucam densetur in offam. " At in dissolutionem auri, uel alterius rei excorporationem, quo pacto uult hanc offam commisceri? Nam de hac auri absolutione idem poeta cecinit. " Quid quae de ueteri guttatim stillat laccho Deinde fimo incoquitur putri lentoque calore, Donec in aetherei splendoris uersa colorem Accipit e summo coelestum corpore nomen. Hac quoque dura ferunt certo mollescere ductu Corpora, quae phoebi, uel quae dignata Dianae Nomine, etc. " Ex his ergo perspicere licet, fixari quidem posse hunc spiritum uini diuturna circulatione ( in qua quondam inchoata uidi ego iam lapillos in fundo cristallinos concretos ) sed cui usui Gerardus offam hanc destinat? Ad dissosolutionem autem essentiarum Raymundus & Augurellus non tandiu detinent in calore, sed quousque, ut ait ille, appareat quinta essentia coloris coeli, distincta a fecibus tanquam linea diametrali. In alio tamen codice Germanico xl. dies leguntur nostrae circulationis uini. & lib. Iii. de Uita longa bimestre spatium, ad circulandum, & ita educendum pinguedinem quandam in superficie, quae spiritus uini est, reliquum autem phlegma. Sic posset sola circulatione spiritus elici praeter usum chymice, nisi libro de Gradibus distingueret aquam uitae ab aqua circulata: sed hanc circulatam nuncupemus. Superest in fine huius extractionis, graduatio illius spiritus, quem uterque scribit non ultra essentiam quintam subtiliari, quum ultra quintam uicem sonet germanieus sermo, hoc est ( inquiunt ) 2. 4. 0. ubi legendum est 24. qui gradus est ultimus auri perfectionis naturalis, id est 24 Karatti ex sermone aurificum & monetariorum: alias ( addunt ) comburitur. Quis unquam aurum comburi ausus est affirmare? Addam in administratione theriacam uenetam a Gerardo praescribi, quem dubito de therebinthina cogitasse: epitheto in theriaca ridiculo & accessione ad autorem in Epitome, superflua. Ex his licet lectori de caeteris horum interpretum somniis coniectare. Addam hic tantum de gradibus auri uel Karattis, ex quaestione quadam de peste incerti autoris, eruditissimi tamen, quisquis ille fuit: aurum demus natiuum purum putum, esse unius gradus aureitatis integri, philosophicum uero erit centum uel mille graduum integrorum. Quod forsan scite accommodaretur ad mille annos hominis, de quibus libro Iiii. de Uita longa quum lapidem philosophicum, hominem Rogerius Bacho nuncupauerit. Sic Rosarius minoris autor plantas roseas producit unius anni, biennii, triennii. etc. Ita ut nono anno rosas ferant mille, & c. De sale philosophico. Aurum in Recipe salis auri, etc. Aurum in salem redigi non potest. Quum aurum, ut supra dixi, sit homogeneum & uacuum omni sulphure inflammabili, non uidetur calcinari posse per ignem, & consequenter non redigi in salem: quamuis autor hortensis Bernardus, & urbis cuiusdam in expugnatilis inuentor, se nouisse modum huius salis conficiendi asseueret: quem fama est graue bellum aduersus chymicos parare. Sal Antimonii liber de esse quinto. Sal quidem ad Antimonii cristallinum ex puluere eius rubro confeci. Caetera genera salium mihi sunt facillima, ut medicis quibusdam huius ciuitatis doctissimis atque honestissimis experientia demonstraui: triplicique ratione, hac prompta, alia subtiliore, tertia subtilissima. Audiui etiam ab inclyto heroe Maligneo Uidamio Carnutensi, rei pariter bellicae literarumque re conditarum peritissimo, Adamum ab Bodenstein Theophrasti discipulum medicum insignem, his salibus, aegris optima remedia praestare. At non secreta artis omnia ( ut ait ille ) lenocinio prostituenda, nisi sapientiae filiis qui ex rationibus nostris haurire hic possunt: fatetur tamen Geber, aurum calcinari magno labore, nulla utilitate. Hic ego a Gerardo, Hassardo, Adamo, huius salis philosophici aurique & Antimonii aliquam explicationem, non nudam tantum narrationem desidero: satis tamen inscitiae arguuntur, quod postea in solis essentia quinta, ad spiritum istum uini falso de scriptum nos relegant Est auri calcinatio per aquam fortem regalem: est alia per hydrargiron, sed quae non conducant humano corpori De auro poculento. Recipe auri foliati uel puluerati: exponendum fuit, limati: post digestionem in Pellicano, remittit lectorem pro reliqua praxi ad librum suum de esse quinto. Sed resolui, intellige per acetum, ut infra in olei descriptione. At quia incidit mentio de pellicano: describam Augurellus uersibus: " Fingitur oblongo uitreum uas ductile collo Bina unre exiles uelut ansae brachia pendent, Concaua quae uentrem uasis flectuntur ad Imum. Hic igitur liquor inclusus cum summa per ora Fertur, continuo binas inclinat in aures, etc. " Figura depicta est a Philippo Ulstadio lib. qui inscribitur Coelum Philosophorum. De eius aquae uitae descriptione. Errores ibi sunt, granorum paradis, pro paradisi, post piper, zinziber omissum: ubi cubebarum an. uncias duas, uniuscuiusque 4. uncias, melissae semilibram, uniuscuiusque ( ut ignoscamus libram illi esse unciarum xii. ) fabarum uncias 5. reperio 10. In pellicano 12. dies, reperio in margine ascriptum alias 8. quae quidem possent conturbare lectorem. De oleo auri. Falso scribit oleum auri fieri per se ex auri sola substantia, ut constat ex corpore digestionis supra scripto: sed quum propinatur aegro, sumitur separatum a reliquis: non omittemus item Balsamum eius ex auro tam ad grauiores morbos quam apertas plagas. Recipe Solis foliati, ◉. Balsamum auri. iiii. Alcohol uini de pino De melissa, an. ◉. iii. Pone in digestione usque ad quatuor septimanas, butyrum deme, sine illud digeri per suum mensem, atque detrahe per balneum, tunc habebis balsamum. Mercurius auri & plumbi. Mercurius auri & plumbi ualet plurimum ad paralysim ex morbo uenereo cum aqua uitae & lauendulae: quemadmodum mercurius lunae corporalis ad catharrum. De praeparatione Antimonii ex Mathiolo, in Dioscoridem. Et ex Paracelso. Eligito stibium optimum ( ut Dioscorides tradit ) splendidissimum, quod more nitedularum emicat, confractu crustosum, friabile, nihil terrae aut sordium habens. Id primum in puluerem terito, deinde in fictile uas quod amplum sit coniicito, tum demum carbonibus succensis ad calcinandum ( ut chymistarum uerbo utar ) sub dio exponito, atque interim cocleari ferreo, spatula ita myropolis appellata continue moueto: hoc uero dum sit, fumus exhalat tenuis sulphur & auripigmentum redolens. qui si ore attrahatur crebras interdum excitat uomitiones: quapropter qui uersant, uentis terga opponunt. Uerlare autem assidue expedit, nam si paulisper cesses, uel comburitur stibium uel liquefit. Uersato itaque diligenter quo usque in glebas concrescat, quas cum uideris sublato ab igne fictili, quod concreuit rursus in puluerem redigito, atque eidem fictili impositum carbonibus reddito assidueque uersato, idque toties repetendum est, quoties coalescentes glebulae postulauerint. Ita quoque tandiu uersare conuenit, quo ad corpuscula illa quae emicant, splendorem suum amiserint, uapor omnis cessauerit, foetor obsoleuerit, & stipium in calcem conuersum subalbicantis cineres colorem contraxerit. Perfecti autem operis signum erit, si prunis ardentibus inspergatur, nihilque prorsus fumi emittat. Post haec lumito huiusce calcis exempli gratia lib. s. chrys. factitiae ◉. s. deinde crisocollam & stibium terito in tenuem puluerem separatim, mox omnia simul misceto, atque in fictili fusorio quo utuntur aurifices igni uehementi admoueto: uas super laterem aut testaceum aliquod fictilis ollae fundum prius collocatum & fictili operculo contectum carbonibus accensis circundato. Ueruntamen operae pretium est in hoc magnam adhibere diligentiam, ne res illae comburantur: quare tenacula ferrea sublato cooperculo nonnunquam inspiciendum est an colliquescat. Nam ubi colliquatum fuerit, illico uas ab igne eximito, desuper inuersa pelui ex aurichalco fabricata, qua tonsores utuntur proiicito quamprimum ibi concrescet in laminas quae colore & nitore chrysopatios, quos hyacinthos appellant, atque etiam nonnunquam granatos referunt: ubi autem lapillos paruos & rotundos parare sit animus, guttatim oportet fusorio uase super eadem pelui fusum antimonium effundere. Caeterum chrysocollae uice foeliciori successu mihi praestat sal fossile chrystalli modo pellucidum, sufficiatque in tribus antimonii unciis addere drac. s. Uerum omnes admonitos uelim difficillime a quoquam parari posse Hyacinthinum antimonium etiam peritissimo chymice artis magistro, nisi prius ab altero parari diligenter inspexerit, quum non semper iis etiam succedat pellucidum, qui saepe ac saepius illud parauerunt. Haec Matthiolus in nouissima editione commentariorum suorum in Dioscorides qua recinit palynodiam de Stibio crudo, quod iniiciebat in calcinatum, de chrysocolla, cuius in locum sufficit sal fossile, quod alii sal gemmae appellant. Sed qui hanc eiius praeparationem experiri uoluerunt, quum triduum in hac re totum ante laborassent, nunquam fumo priuare potuere, priusquam ad colorem flauum luteumue transiisset, nec illud fumo priuatum fundere chrysocollae ope & salis fossilis, nec tandem additione stibii etiam crudi. Quum autem stibio leuiter calcinato scilicet, usque ad colorem ueluti cinerum tantum sub albicantium ( ut ille scripsit ) adhuc tamen caeruleum fluenti supra carbones accensos, tum sal fossile adhibuissent, non tamen recte fundere, & in speciem hyacinthinam proiicere a fusione potuerunt. Nam autore Geber a sulphure proficiscitur facilitas fusionis, quod Mathiolus tam diuturno igne cogit totum in auras efflari. Ex uulgari praeparatione Stibii constat hodie ubique terrarum uarios morbos difficilesque curari, & usum illius ab empiricis ad medicos & pharmacopolas migrasse: sed uiolenta & subita illius euacuatione tam per secessum quam per uomitum secundum Hipocratis aphorismum naturam nimis conturbari. Ideo nihil ad nostram hanc Paracelsi, quam nunc uarie & copiose tractamus, nihilque ad eam de qua nos suo capite libro Iii. de Uita longa: quae purgat hominem radicitus absque alui subductione manifesta, & separat ab eo uelut ab auro realgar & chymum ( non chyminum ut Gerardus loquitur ) quem artifices fodinarum in uenis leitam appellant: In auro chimus uel realgar. nec purgat intus & extra ut ille falso adiecit contra autoris sententiam. Iam huc conferam undique uarias stibii a Paracelso praeparationes ex compluribus eius libris medicis & chirurgicis qui hodie extant, sed lingua tantum germanica. Scribit autem haec in secunda parte libri Chirurgiae magnae cap. praeparatio ex liber de Imposturis. U. cuius titulus, de Quinta essentia Antimonii, & quomodo extrahenda est pro renouatione uel regeneratione hominis Medico cognoscendam uim atque naturam rerum omnium, & discendam extractionem earum, Antimonii exemplo: a quo solo repertum est arte chymica aurum rite purgari, & purum putum reddi, nulla sorde uel scoria aliena relicta. In qua purgatione argentum caeteraque metalla si in auri massa continentur, deteruntur & consumuntur. Haec expositio est primae propositionis cap. de Antim. lib. Iiii. sicut aurum subsequitur. Homo est eiusdem cum auro complexionis, ideo potest ab Antimonio pariter purgari & extolli utriusque sanitas ad supremum gradum. Antimonium igneae est naturae, quae absumit nonnulla, alia conseruat. Ab eo elicitur medicina purgatrix absque euacuatione per secessum, cui alia nulla par est in officinis pharmacopolarum. Omnes enim humores noxios in corpore persequitur, & fugat, hominemque sanum & sincerum relinquit. Multi nostra aetate illius praeparationem tentauerunt, nemo tamen est adhuc ante me usu & experimento consecutus. Praeparatio Chymica Paracelsi. Antimonii. Recipe itaque Antimonium, elige quod optimum, & reduc in alcool, deinde reuerbera in uase clauso igne supero per triginta dies. Hic errauit. P. Hassardus, qui uas reuerberatorium dixit. Sic uolatile redditur, & primo albescit, deinde flauescit, tandem in rubrum colorem fuscum pellucidum conuertitur cum subtililitate & leuitate. Ergo sic reuerberati extrahe lilig per spiriet Medicinae Paracel. 61 tum uini: ita ut supernatat uiginti digitis. Nulla melior est praeparatio lilig ad usum corporis humani purgandi radicitus: at non intus & extra, ut iste scripsit. Administratio elus est, ut in dolium uini recentis in Septembri uel Octobri, id est musti, semper ad uiginti lot ( mensuram simpliciter dixit Gerardus ) tincturae ponatur uncia semis, & simul digeri purificarique ambo permittantur. De uino bibant patientes ad tres uel quatuor septimanas pro aliis haustibus, non ante alios haustus, secundum Gerardum Dorn. Alcool. Nota hic Alcool esse puluerem subtilissimum, ut per tenuissimum cribrum uel setacium transactum. Aliud est Alcohol de quo libro de Gradibus De spagyricis uero dosibus, ut in Alcohol, balsamis, & id genus aliis magnalibus: Alcohol. & libro Chirurgiae Alcohol uini de pino, cum aspiratione differentia. Et quod hic scribitur de spatio 30. dierum, arbitror esse legendum 3. id est trium non triginta, errore librariorum procliui in numerorum notis: quas ideo Baptista Albert. in lib. de Archit. iussit integris uerbis describi. Sic reperio in liber testamenti Gebri calcinationes metallorum 30. diebus, quas in libro de inuestigatione, & in summa perfectionis statuit tribus diebus absolui. Antimonii praeparatio naturalis. Alio libro chirurgico aliam tradit praeparationem naturalem, quae fit mense Septembri. ut Arnaldus tradit, in uegete scilicet iiii unciarum in cado, quas intellige esse calcinatas. Alio liber de Duplici medicina in lingua pariter germanica scribit, Oleum elici ab Antimonio cum sale gemmae calcinato per distillationem retortae igne continuo fortissimi Athanor trium dierum totidemque noctium, oleum ( inquam ) sanguinei ruboris, cuius libra una reducitur ad unciam semis uel uncias ii. mirabile remedium uulnerum quae incurabilia existimantur, scilicet coniunctorum cum ulceribus malignis. Libellus Suauii de Anti. De Antimonio libellum scripsimus nuper quidem nos aduersus duosmedicos dem eo perperam inter se disceptantes: ubi de eius facultatibus cumulate disseruimus: restat hic inserere opinionem eiusdem Theophrasti de Stibio ex libro de Gradibus. Nam inter ea quae ex aqua proueniunt, & tertium gradum frigiditatis tenent, Antimonium statuit ideo supra inter metalla quae aquea sunt. At in Gradibus spagyrorum in tertio essentiam Antimonii, quemadmodum aurum poculentum & gemmarsi liquore collocauit. Item in dialogo qui inscribitur Chrysorrhoas sub Paracelsi persona dicitu: illinc deprehensae metallicorum cum metallis amicitiae atque odium ( quod Sympathiam graece dicimus ) ut Antimonii, hydragyri, & c. Et paulo post. Fateor me quidem ex metallorum tum metallicorum energia atque efficacia multa ipsius physices auxilio deprehendisse. Ubi sub metallicis ( ut supra ) praecipue Antimonium intelligit, quod hic inter ea tradit principatu obtinere. Superest solummodo uocabulum nouum Lilig. Lilig. ex lib. Chirurgiae Theophrasti germanico exponendum, quod nulla in lingua usurpatum reperio, tametsi commentarios diuersarum linguarum atque homines earum peritos consuluerim. Opinor ab eo suo more confictum, uel potius illech legendum, quo frequenter usus est multis in libris de Tartaro, de Gradibus, etc. quod potuit esse deductum ab hyle, quae primam materiam Graecis significat, nisi segamus stibi pro lilli, quod legit Gerardus Dorn, qui perperam subiicit croceum post flauum, in calcinatione. Sensus enim Paracelsi manifestus est, quintam essentiam Antimonii hoc pacto per spiritum uini eliciendam esse: quod P. Hassardus subdoratus est. Finem tandem faciam Stibio ubi addidero ex ipso Paracelso. Stibium per aquam uitrioli redigi posse in quendam pultem, tolle ergo ab eo Salmiax, decola, tunc inuenies crassum quendam liquorem perutilem ulceribus. Flores Antimonii expellunt uenenum realgaris. Balsamus Antimonii. In Antimonio quoque est Balsamus, cuius abstractio fit per Salmiax resoluendo, & aqua pluuia: post dulcores, deinde exicces, rursusque sinas solui supra marmor. Fit etiam rubrum syncerum ad cancros & fistulas. Mathiolus extrahit oleum medicatum ex stibio, Uannuchius Pyrothecnie scriptor oleum Regulus commemorat chymicum tingens. Regulus Antim. Porta Neapolitanus describit regulum Antimonii, ut tenuissime manualibus molis subigatur, inde noua olla carbonibus accensis condita rubescat tota, cui stibium tartari duplum, salnitri quadruplum optime tusa paulatim iniicies, cumque tollitur fumus operculo claude ne euolet, tollito demum & aliud proiicito dum totus comburatur puluis: in igne postea aliquantisper proroget moras, extracta refrigerari sinito, & superextantes tollito feces, & in fundo insidens argentum uiuum reperies, quod chymistae uocant Regulum. Contra Portam De argento uiuo triplici. Contra quem autorem ueneficiorum magistrum ex hominum memoria delendum, hoc habe, id non esse argentum uiuum, sed stibii materiam defecatam. At experientiam contentam esse partibus aequis duorum reducentium, dici autem Regulum & regem ob principatum quem illi inter mineralia Paracelsus tribuit. De Hydrargiro quod argentum uiuum dicitur Latinis, & Mercurius Chymicis. De eo Paracelsus caput confecit proprium libro tertio de Uita longa, ubi ipse pauca intellectuque facillima de eius fixione, deinde coniunctione cum auro. Nos postquam praefati fuerimus, eleganter dici a Plinio uomicam liquoris aeterni, tresque eius non species, sed formas in fodinis reperiri, unam pendentis stiriarum more, aliam e minio educti ut ignis inter duos calices, tertiam sponte in uisceribus terrae decurrentis & iam sui. Quamuis quartam addat Marcellus in Diosco. nescio tamen quo autore, ex fragmentis marmoris extracti. De eius qualitatibus omittam ridiculam medicorum nostri temporis disceptationem, horum frigidum, humidum, aliorum calidum, siccum contendentium. Nam certum est aliis qualitatibus constare quum fuerit in sua natura, alias sortiri si ab arte immutetur, ut in sublimatum uel praecipitatum: de quibus aliquando erit copiosius disserendi locus. Xantes Ardoinus Galenius. Hoc interim dicam falso Xantem Ardoynum uenenum indicasse autoritate Galeni, quem constat lib. de simpl. fateri ignorare se, an sumptum intrinsecus uenenum sit, uel extrinsecus admotum, seque periculum non fecisse. De quo extat facetum Ausonii epigramma, Zelotipae mulieris post toxicum uiro exhibentis ad mortem accelerandam, cui fuit antidotum. Sed ad tres argenti uiui praeparationes Paracelsi nostri accedamus. Mercurius habet tres corporis formas, primam antequam natus sit, & iam suus: Praeparationes argenti uiui. secundam quando est in specie liquoris, uel aquae uiuae, quam Spagyri siccam nominant: tertiam quum arte praeparatur & redditur simile pulueri niueo uel calci metallorum perustae. Itaque ex eo tria eliciuntur remedia, unum ad unguenta morbi Neapolitani, aliud ad lauacra, postremum ad suffimigia. Unguentum mercuriale. Recipe Ertz unde mercurius nascitur, id est ut reperitur quoquo modo coeptus coagulari licet, non induratus omnino uel conuersus in corpus. Tere eius xx. lib. Bulliat per horam in aqua pluuia, inde proiice sordes eius & reserua glaream, quam distilla in uase uitreo igne uehementi. Tum effluet liquor quidam uel succus candidus & clarus, retine: post distilla humorem eius per balneum mariae, restabit in fundo quaedam unctuositas prope ponderis eiusdem cum mercurio: de hoc metallo adhuc immaturo accipe grana ii. & olei spicae nardi grana ui. Ex his fiat unctio ut moris est ex argento: addo, uiuo, deerat lib. germanico: Quik post silber. Unguentum corporeum mercuriale. Recipe mercurium corporalem, amalgama cum stanno an. effluat in aquam, R. aquam illam cum sulphuris equo pondere, destilla, exibit oleum in lactis specie graue & absque acrimonia: quo uteris ut superiore. Lauacrum mercuriale. Lauacrii argenti uiui. Recipe Mercurium sublimatum per se absque ulla additione, illum sine sublimare a sale fusili aliquoties, inde distilla uinum ardens, idque tandiu, donec Mercurius nihil amplius rodat mordicetue, omni suo acumine amisso. Illum mercurium sinas elixari in aqua persionis uel chelidoniae per semihorae circulum. separa inde aquam ne mercurius un a cum suo corpore adhibeatur, sed spiritus eius solum exeat morboque accommodetur. Suffumigium. Suffumigum argenti uiui. Scias uirtutem mercurii non inesse corpori eius, sed spiritui, qui exit ab eo uelut ex fornace calor. Itaque multis modis praeparetur & administretur. Recipe mercurium, mortifica cum sulphure sicut sit cinnabraris factitia. Tum sublima ab eo cum aquo salis nitri pondere. Pone in instrumento cuius pars inferior fundi sit perampla, pars uero superior orificii sit ad modum angusta, uas autem sit altitudinis palmorum duorum. Sic constitue in igne ut fumus leuissimus tantum ascendat, in emunctoria recipiendus, non autem ipsa corporis substantia. Ertz autem quandoque significat Germanis in ignem metallum, quandoque aes ductile & regulare. Mihi in prima mercurii praeparatione significare uidetur terram mineralem rudem, uocabulo Hebraicae lignuae proximo cui Eres, terra est. Iam restant essentiae mercuriales in sigulare remedium uenerei morbi: quarum nomina sequuntur. Sulphur uitriolatum, est sulphur quod sit ex uitrolo feruefacto in dosi simili hellebroro nigro. Uitriolum liquefactum est uitriolum ab aere extractum quod non coagulatur. Mercuralis feua est aqua facta de alumine in quo Mercurius natus est: lego de ertz ut supra. Laxa chimolea est puluis extractus ex salibus mineralium sasugineorum. Mercurius mineralium est certa unctuositas educta ex metallis auri & argenti. Mercurius metallorum praecipitatus est reductio metallorum in suam materiam primam, postea ipsa in se deiecta & uelut humo afflicta. Scias autem argentum uiuum in omni sui preparatione eousque deducendum, quoad sit tanquam uita fessum & omni acrimonia priuatum. Reducitur autem in oleum a spiritibus salisnitri, & quod ualde mirum est, annulus ex eo congelato & metallificato confectus digito adhibitus sanat chiragram: sicut in lib. Magiae Pica tricis conflatur ex eo thurribulum mysticum, cuius ratio paucis est perspecta non magis, quam phoenicis ( qui ab eo nascitur ) animalis secundum Bacc. singularis: quod 600. an. arabum praeparatur, & ad mysticam theologiam pertinet secundum Alb. ut in eo sudorem Plutarch. abstergamus, & Plinii incredulitatem tueamur. Πεtρου Μοιελλου Τουρο¬ νέως ἐπίγραμμα, προὶ Θεορράστου Παρακέλσε καὶ Λίοντος Σούαβίον. I. T. Ii. Ἐλὰς ἐσαθρῆσασα οιοφράστου Παρακέλσου Εἰκόνα, τῆς φύσεως φράζεό μοι πεοτόλον, Κακ παλαιῶν δὲ χρόνων μυστὰς κορυφῶσον Ἀθὴνης, Εὑρῆσες τ ’ ἄναμιξ εἰν ἐκ τάντας ἔμεν. Τοῦνεκεν, Ἐλλὰς, ἔχε σόμα φιμον. Τπερβόρεός σοι Ἀττ Ἀνα χάρσιδοςῶν αἰτιπελαυγεῖόδε. Τοῦδε μάθοιςβιβλίοιςγαίης κευφθμωναστορύτ τειν, Κάψίδος οὐρανίης εἰσαναβλήναι ὄρη. Τοῦδὲ μάθοιςβιβλίοις φυσεως ζωαρκεα δῶρα, ὁφρ ἐναρίθμιοςἰς Μάκραβίων συνόδῳ. Τοῦδε κ ἐφημοσύνη, πινύτῳ τ ἀποφθέγματι πεσθεὶς, Π„ν σὸς ἔμεν δύνηαι μη ἔσο αλλότριος. ἰ δ αγνοεις λαβυρμνθουελιγμάτα, τν δʼ ἀπε ρυξ Πλαγκτοσύνης φησεὶς Σουάβιός σε Λἔων. δς σελίδας γὲ μακρὰς βραχείᾳ σύστόλε C νόψει, Καὶ χρησμοῖς δυνατὸς Λοξιου ἐκφανερεῦν. E Graeco Latinum Epigramma. Graecia naturae contemplare ministrum, Quum Paracelsaeam conspicis effigiem. Prisca aetate tuam quotquot coluere Mineruam Graecis: Germanus continet unus homo, Alter Hyperborea hic Anacharsis prodiit ora: Ingenio Argiuas qui tibi pensat opes. Illius e scriptis scrutari uiscera terrae, Excelsique potes scandere templa Poli. Sicque maritare huic terrae caelestia dona, Ut possis longos enumerare dies. Explicat anfractus Labyrinthi, ut Theseus alter: Eloquio suauis, corde animoque Leo. Hic reipsa dicto Theophrasti praebuit aurem: Alterius ne sis, qui tuus esse potes. Suauius eius opus longum contraxit in arctum, Phoebi oracla potens hic reserare Leo. De Operibus Paracelsi ad Lectorem. Theophrastus Paracelsus ex nobili prosapia Suedigena, apud Eremitas Heluetiae natus, ab Atheniensibus Paracelsus magnus uocatus, 230. in Philosophia conscripsit libros, 40. in medica scientia edidit, 12. de repub. 7. in mathematicis, & tria opera simul in unum composuit librum, qui Theophrastia nuncupatur. 66. autem libros de occultis & abstrusis condidit. Primum opus de Archidoxis dictum, in quo declarat extractiones & separationes uirtutum ab inualido, Secundum Parasarchum dictum, in quo de summo bono tractat in aeternitate, tertium Carboantes dictum, in quo transmutationes declarat in forma & esse. Scripsit Gellius Zemeus de hoc Theophrasto Germano Philosopho ad Passephallum Ceueum. Apud Germanos nunc uir adolescens existit, cui parem orbis non fert, qui adeo excellenter in Philosophia, Medicina & Mathematicis, atque de Repub. & c iustitia scripsit, quod credo aut mira influentia in eo sit natalis, aut maior Spiritussancti gratia, aut immensa daemonum existentia. Nam inhumanum hoc est perscrutari, quod ipse uilipendit: saltem doctiorem me legisse memor non sum. Quare tu, Lector, syncero animo Theophrasti scripta excipe, nec noua haec antiquis merito praeferre uereare. Uale. Ph. Theophrasti Paracelsi Bombast operum, quae ad nostram notitiam peruenerunt. Catalogus. Libri quatuor de Uita longa. Liber de Sanitate & aegritudine. Liber de duplici Anatomia. Libri septem de Gradibus & Compositionibus, etc. Liber de Magia. Libri tres de Morbo gallico germanici obscure scripti. Liber de podagra. Libri Germanici de duplici medicina. Liber Chirurgiae maioris. Liber Chirurgiae minoris. Libri Germanici de Imposturis chirurgorum. Labyrinthus medicorum errantium. Liber de Tartaro, duplici editione ab autore recognitus, cum defensionibus septem. Archidoxa Parrhisia, alias paragrapha, Liber de Humana generatione. Prognosticon xxiiii. annorum. Libellus de Cometa uiso in Heluetia anno 1531. Liber de peste. Charta edita Basileae. anno 1527. De noua Methodo medendi. Liber de Aqua realgaris & mercurii. 73 Theologica opera nondum publicata. Ad abbatem D. Galli: inter quae. Diarium supra reuelationem D. Ioannis. Opus Paramyrum. Herbarius. Tractatus philosophiae ad Athenienses. Libri duo de Causa & Origine morborum. Item de Morbis inuisibilibus. Plures tractatus de morbo Caduco. de Cholica, de Rabie, de Hydropisi, etc. Libri de Thermis. Liber de Modo pharmacandi. Summatim. In philosophia libri 230. In Medicina libri 46. De Republica libri 12. In Mathematicis libri 7. Theophrastia, uolumen continens opera tria diuisa in 66. libros, de rebus abstrusis. Opus i. Archidoxa. Opus Ii. Parasarchus. Opus Iii. Carboantes In Catalogum operum Paracelsi. Ne sit supra fidem tot esse libros a Paracelso conscriptos, uir doctissimus ( secundum Terentianum ) undecunque Uarro, ut a suis Romanis extra inuidiae aleam eruditissimus togatorum appellatus, scripsit ( teste D. Augustino de Ciuitate Dei ) quadringentos nonaginta libros neglecto cultu uerborum: quos Cicero in Academicis paucis perstrinxit. C. Plinius Secundus, teste Plinio nepote scripsit de iaculatione equestri lib. I. de uita Pomponii Secundi lib. Ii. Bellorum Germaniae Xx. Studiosos Iii. in Ui. uolumi na ob amplitudinem diuisos. Dubii sermonis Uiii. historiarum a fine Aufidii Bassi libri Xxxi. Nature historiarum libri Xxxuii. opus diffusum, multiplex, & tam uarium quam ipsa natura. I. G. P. Natura Duce Comite Industria Elenchus Capitum Librorum Quatuor Th. Paracelsi de Uita longa. Libri Primi. Quid sit uita, quid mors Cap. I. De medicinis faeculentis & de ethereis & de duplici corpore in homine cap. Ii De conseruatione materiae corporis phisici a corruptione cap. Iii. Uitam phisicam esse ab anima uegetali, caelestem ab anim ali Cap. Iiii. De duplici semine & duplici matrimonio diuino & humano Cap. V Ex influentia super naturali praesidium petendum longe uitae Cap. Vi Uitam longam quibusdam a magia, quibusdam a ui minerali Cap. Vii Uitam longam parari ueram ex influentia praeter naturam in aliam ex metamorphosi phantastica Cap. Uiii. Libri Secundi. De podagra Cap. I De Gutta Cap. Ii De Lepra Cap. Iii De Epilapsia Cap. Iiii De Febribus Cap. U. De Apostematibus Cap. Vi De Hydropisi Cap. Vii De Pustulis Cap. Viii 76 De ulceribus cap. Ix De Uulneribus cap. X Libri Tertii. De morborum curatione & sanitatis conseruatione. cap. I De principiis Metallicis tincturae philosophicae cap. Ii. De Auro cap Iii De Perlis cap. Iiii De extractione quintae essentiae ex herbis cap. U. De Antimonio cap. Ui. De Sulphure cap. Vii De mercurio cap. Viii De Spiritu uini cap. Ix Libri Quarti. De uita summi lliastis cap. 1 De Uitae longae deseriptione cap. Ii De Solis natura & Amado cap. Iii De duplici essentia sanitatis & aegritudinis cap Iiii Summa operis Mystici cap. U. Finis. Ph. Theophrasti Paracelsi Ab Hohenhein, utriusque Medicinae & Philosophiae Doctoris de Uita Longa Libri Iiii. Argumentum In Cap. I. Lib. I.de Uita longa. Innuere uidetur uitam esse in coniunctione mortalis corporis cum immortali corpore, & mortem proficisci a disiunctione eorum. Cap. I. Antequam coram uobis discipulis meis uigilantissimis, incipiam philosophari de Uita longa, e re uestra fore arbitror, si prius & penitus quid sit uita, describam: Uita immortalis. maxime uero immortalis, quam sane scribendo alii complures prorsus missam & intactam hactenus reliquerunt, puto ex ignorantia plane. aut ut satis ipsis perspecta non fuerit: Uita mortalis. hinc factum, ut alteri solummodo, mortali scilicet, magna disputatione consultum hoc usque in tempus uoluerint. Nunc autem ut clarius hae ambae dignoscantur, certe ab initio de physico corpore dicendum esse reor, cuius corporis generalis. praxis fit ad hunc modum. Praxis generalis corporis physici. Principio considerantur partes eius tot & tam uariae, medullae, ossa, cartilagines, ligamina, nerui, carnes, membra, denique quicquid est principalium membrorum, cor uidelicet, hepar, cerebrum, uesica, splen, & c praeterea, quicquid est exteriorum membrorum, ut sunt musculi, lacerti & id genus alia, quae Physicam uitam complectuntur. Sed ad ea priusquam perueniamus, quid sit mors, quidue aegritudo, paucis indicabimus. Mors quia sit. Est mors dissolutio uitae cum mortalis tum quoque immortalis, quam dies natalis coniungit ac copulat: Nam omnis coniunctio rerum mortalium, maxime diuersarum, secum adfert dissolutionem: Quemadmodum omnem coniunctionem rerum naturalium & earum quae praeter naturam sunt, sequitur dissolutio: sic uitae, quae coniuncta est, comes est dissolutio: Hinc est huius mali fons & origo, generatio morbi, quam continuo insequitur mors. Ex quibus facile colligere licebit, quid uita sit tum mortalis, tum quoque immortalis, & qua ratione utraque conseruari debeat. Quamuis etiam ea inferius, ubi de Phisico corpore agemus, satis fuse declaraturi sumus. Argumentum in Ii. Cap. Innuit medicos laborare uane in medicinis rerum crassarum & feculentarum: aethereas autem esse querendas. Triplex corpus, physicum & coelicum, & aliud extrinsecus: adiunctum scilicet fermentum. Quo Raymundus dicit confortari prius lapsum a temperamento. Est enim corpus secundum, quod non debet uiolenter dissolui, sicut primum. Corpus autem caducum est creatura, corpus coeleste est uita. Cap. Ii. Principio oportet, ut probe cognitam habeamus uniuersam rationem atque naturam cum Physici corporis tum Physicae uitae: quamuis, neque corpus, neque uita corporis hoc loci considerari per se debent: cum nihil possit elici ex mortali, quod uitam longam pariat, & extra corpus sit uita longa, & a corpore conseruetur, preterea, interueniente corpore exoriatur dissolutio utriusque uitae. Nam ubicunque immortalitas non est coniuncta mortalitati, illic dissolutio penitus esse nequit. Hac de re plurimum sudauit hippocratica Musa, qua scilicet ratione corpus tanquam balsamo conseruaret, ne mortis causa exhiberet sese, immemor in uita mortem non esse. Nihil enim aliud mors est, nisi quaedam dissolutio, quae ubi accidit, tum demum moritur corpus: alias recepta. hucque omnia sua excerpta retulit Hippocrates, corpusculumque illud prae manibus sumere, & obnoxium morti, mortali remedio conseruare decreuit: cum in eo nulla unquam fuerit uita, que ex fonte uitae manarit: Siquidem corpus est creatura, at non uita. Non prorsus referenda est, inquies, Hippocratica musa ad mortalitatem. Esto, at multo faciliorem uiam ad sanitatem inuenies: Nihil etenim praeter ea, que creaturae sunt, Hippocrati tribuit Deus. Sed redeamus ad propositum. Huic corpori Deus adiunxit aliud quoddam, puta caeleste, id quod in corpore uita existit. Hoc opus hic labor est, ne in dissolutionem, quae mortalium est, & huic soli adiuncta, erumpat: Etsi in corpore isto caduco accidere potest dissolutio, atque adeo colligi ex ea amissio Coelici corporis, tamen nequit obesse uitae longae, propter restaurationem, quae subinde fieri debet, ut prorsus omni defectu careat corpus: Sicut enim ignis tantisper, quoad ligna adsunt, uiuit, ita uita longa, dum adest corpus: Quod corpus, ut oportet conseruandum est, interueniente corpore eo, quo extrinsecus conualescit. Inde enim conseruari potest: cum nihil aliud sit corpus, praeterquam subiectum in quo uita gliscit longa. Argumentum in Cap. Iii. Corpus coeleste anima est, spiritus uitae est quem Plato statuit minus incorporeum & minus incorruptibilem quam animam, plus uero quam corpus caducum, id est mediae inter utrunque naturae. A caduco aegritudines tollendae, ut spiritus uitae maneat. Cap. Iii. Hactenus de phisico corpore, nunc qua ratione materiam huius ab omni cotruptione conseruari oporteat, dicendum. Principio, quicquid in seipso corpus corrumpit, idem alieno corpore est recuperandum, ita, ut monarchia Spagyrorum non admittat peruulgatam balsami naturam, qua corpus conseruare laborant. Sicut enim fieri nequit, ut lignum non absumatur igni, ita fieri non potest, quin corpus aliquando corrumpatur uita. Quare minus admittendi sunt essentialium rerum periti, qui longam uitam balsamo comparari autumant: cum potius haec sit natura balsami, ut corpus a corruptione eiusdem conseruet, ne in corpore uacuum insit. a Persicus ignis dicitur. Nam omne uacuum est eius loci morbus siue aegritudo in corpore, & quasi atrophia quaedam uitae longae: contra naturam: apparet uita longa in desiccatione, ante caelata in humore: in perfecto enim corpore locum habet uita longa: in imperfecto, in continuum defectum ad mortem usque dissoluitur, sicut in persico igne, membrum perit non citra dispendium uitae. dispendium est uitae quando labitur a temperamento scilicet per ignem persicum qui est in imperfecto corpore. In mola & hernia celatur uita longa tantisper donec desinat idem humor: similiter in carbunculo & saphiro plus satis gliscit. Ita que obseruandum est, ut corruptionem a corpore auferamus, & quod in uita longa exarsit, in refrigerium denuo redigamus: [ ss a ] Corpus imperfectum specificis rebus purgatur qua dicutur medicinae primi ordinis, quibus perfectum non indiget. Quare hoc [ ss a ] loco specifica naturae consideremus, & quae in hoc sunt adornata, ut corpus undecunque morbi confectum [ ss b ] muniant necesse est, id quid medicorum esse debet. In Uita autem longa nihil eiusmodi requiritur: Leonina enim ad uitam longam ex aequo cum eo qui a morbis alienus est, potest reduci: [ ss b ] al 's. Mummiant. similiter Lithiasis & Tympanites. Sed haec de longa Uita. Nunc ad breuem uitam: [ ss c ] al 's. principiolo. Quicquid in Hypposarcha sustinet corpus interueniente [ ss c ] praecipiolo administrandum, Rustenna enea in Epilepsia: Perla grandis in gutta: Sardiniana, in matrice & in id genus aliis: Thesiana, in Thyria: Thutia, in Ophthalmia: perstitella, in Etysipela externa: Hypericon, in aliis offensionibus. Haec atque alia, quamuis probe confecta & absoluta; nihil tamen prorsus ad longam uitam faciunt, imo uero ea causa solum adhibentur, ut corpus conualeat: [ ss d ] Spiritus uitae est uis corporis caelestis seruatrix, quod non tam cito moritur. parui enim refert ( quantum ad longam attinet uitam ) consulatur febribus Ephimere necne, Causoni, Phthisi, Ethicae, & aliis eiusdem generis: unde uita longa perhibitur. Uerum; in quantum [ ss d ] aspiritus naturae manet, corpus 84 Ph. Th. Paracelsi coeleste seruat, manetque Uita longa una cum cruciatu morborum: Hic non praesto est mors. Quatenus namque corpus in tutelam medico, committitur, mors est, at non coeleste corpus. Ex corpore autem diffluit uenenum in uitam, quam adeo accendit, ut prorsus in Aesch param erumpat: Quocirca duplex praxis aggrediunda est: Haec ut uitam conserues, Alia, ut reprimas corpus ac places, & idipsum indies propter corruptionem, quae quotidie accidit. Argumentum in Cap. Iiii. Uita phisica est ab anima uegetali, uita coelestis ab animali. cap. Iiii. Cum pro natura creationis corpus & eius physica uita tanquam una pars in compositionem formae transit, inseritur iuxta praedestinationem, cum corpus, tum uita coelestis physico corpori, quae uelut indiuiduus comes sequitur hanc coniunctionem. Porro redacta coniunctione harum duarum formarum, naturalis & eius quae praeter naturam est, in formam naturae idque omnino in cella matricis, elicitur, genitores duos, filium unum, genitrices etiam duas, filiam [ ss a ], has quatuor personas gignere. [ ss a ] al 's unam. Quia hoc loco uere operatur corporale semen, id quod in praeseruationem [ ss b ] ductus naturalis conseruari oportet. [ ss b ] al 's uitae. Noster infans habet 2 patres & 2. Ea autem, quae praeter naturam est forma imprimis considerari debet, ita ut per illa etiam, quae praeter naturam sunt, seruetur. matres. Raymundus unde Aug. hoc matris patris illud enim uim continet. Sic duplicium bonorum haeres inscribitur puer, naturae & essentiae, quae a natura existit iuxta praescriptum creationis, quae simul oboritur, idque ab eo, qui praeter naturam est, parente, qui corpus regit ac gubernat Nam Adamus neque ex creatione est aliquid adsequutus, neque ascendentibus signis, neque aliis rebus obnoxius factus, sed ex eo, quod praerer naturam est, uitam longam accepit. Uerum, ut habeat Medicus, quod usurpet, neque passim sequatur imperitorum nugamenta, qui frigidissime de hac re scripserunt, certe imprimis est admonendus, ut plus ad ea, quae praeter naturam sunt, quam ad ea, quae secundum naturam fiunt, animum adiungat. Deinde, ut praedestinationem pulchre calleat: hac enim tanquam ex fonte potius scaturit ea Monarchia quae praeter naturam est, quam specificum & qualificatum. Atqui hinc est peruulgatus ille error, quo non pauci inducti sic statuunt consulere corpori, ut multo plura corpori, quam quae corporis sunt, tribuant. Uerum enimuero, quo haec abunde dicta clarescant, hanc cape similitudinem: Uidemus in eo quem somnus oppressit, uitam naturae duntaxat inesse, foetumque spirituum cum eo colludere una. Ubicunque igitur praesens uita existit, non plene atque adeo citra uim existit, ea, quamuis mortua sit, quod non operetur, tamen corpori insita est. Item in eo, qui iugulum gladio praebet, ictus uitam longam auffert, sed quicquid ulterius in corpore subsultat adhuc uiuum, ingenita uita naturae est. Uita natura Semen duplex. Et hec prorsus non est obseruanda, sed ea, qua corpus reuiuiscit. Ergo uita longa nobis hominibus inest, ueluti ignis ligno insitus, qua redintegrascit homo. De Uita Longa Lib. I. 87. in Cap. U. De duplici femine & duplici matrimonio, diuino de humano. Cap. U. Sed ut adhuc magis dilucide appapreant ea, quae de parente diximus, qui praeter naturam est, & naturali iuxta praefinitum infinitus: quae causa est duplicis uitae & corporis, naturalis, & eius qui praeter naturam est parentis, ex quibus facile liquet, hominem duplici semine nasci de his hominibus sic breuiter habeto. Iam inde ab Adamo immutata est complexio una cum natura generationum in carne, propter importunas & intempestiuas operationes personarum in earum natura contraria: palam enim est, neque melancholiam nobis ab initio ingenitam, neque sanguineum humorem, neque cholericum, neque phlegmaticum primo fuisse. Nam ex melancholia & cholera, similiter ex aliis nulla unquam orta est plena complexio: quia semine contrario semel confuso, periit una natiua complexio, adeo, ut nemo cholericus plene ac perfecte dici possit. Quod si sola & in suo gradu permansisset, certe successione temporis etiam apud nos denuo praecelleret cholera. Praeterea sicut interueniente partu intempestiuo singulae conplexiones corrumpuntur, & idipsum non sine iactura liberorum, sic etiam in eo, quod praeter naturam est, corpore, semen quoddam haereditarium existit. Et si duo eiusdem complexionis homines compulantur, tamen supernatale semen, sub quo cum sapientia tum uita delitescit, nunquam uere coniungitur. Matrimoni duplex. Duplex igitur est matrimonium, aliud, quod humana ratio persuasit, aliud, quod Deus coniunxit. Sane illud proprie matrimonium non est, nisi quatenus oculi & captus naturae sinunt: In illo, quamuis undecunque despiciat homo, quod sibi & pueris praetexat, spiritum Dei, qui eos copularit, requirat, honestum praetendat, nihil tamen nisi hypocrisis est: Argumento est, subinde noua mutatio locorum. Hoc autem quod Deus coniunxit proprie matrimonium existit, & ad uitam longam refertur propter diuortium quod hoc loco accidere nequit, id quod nemo nisi interuenientibus liberis intelligit. Propterea multi uel in utero matris sunt sanctificati, & hi sunt, quos Deus compulauit, ut Bersabeam & Dauid, quamuis ex diametro, ( sic enim sibi humana ratio persuadebat ) cum iusto & legitimo matrimonio pugnaret hoc: Quia tamen uterque praeter id, quod naturae erat, quasi haereditario uitam longam adeptus est, propter Salomonem, qui aliunde nasci non potuit nisi ex Bersabea, coniunxit Dominus Tetragrammaton. Adeo quicquid est praeter naturam, uelut nature thesaurus est Deo commissus, id quod apud Spagyricae artis peritos palam est, uitaeque longae mirum in modum consentaneum. Hec prescribuntur in hunc usum, ut quae praeter naturam sunt, physico perfecte appareant. Argumentum in Cap. Ui. Ex influentia corporum super - naturalium praesidium petendum longae uitae, tractatum a Marsilio Ficino de uita caelitus comparanda. Cap. Ui. Diuisa igitur duplici praxi, alia in physicam, alia in longam uitam, quatenus utriusque inciderit usus ex fine iudicabit physicus. De hac autem uita, quae praeter naturam est, qua de in praesentia loquimur, uidendum, num fieri possit, ut aliqua ratione adsequamur illam in physica uita, quando extra uires, quae secundum naturam sunt, existit, & sub illa longae uitae arcana delitescunt. Impressiones al 's. Nam hoc loco palam fiunt impressiones, quae praeter naturam sunt, utut scilicet in supernaturalem uitam simul concurrunt, utut etiam firmamentum in corpus, quod secundum naturam est, concurrit: Fermentum. etsi impressiones supernaturales appareant, tamen obscura est cognitio illarum: hinc est cur impressiones ab aliis dici coeperunt, ab quibusdam incantationes, ab aliis superstitiones, ab caeteris aliter iuxta praescriptum magicae artis: Mageia. quia ex his fluit ea, quae Graecis Mageia est, ea praeter impressiones, quas incantationes & superstitiones appellant, aliud nihil tractat, & idipsum in corpus supernaturale. Quare operae pretium est de corpore supernaturali in impressionibus suis loqui: cum totam Mageiam ab Astronomis etiam in alienum usum torqueri uideam, & perperam ab omnibus ferme appellari superstitionem & pharmaceutiam quandam, adeo ut idololatria quedam esse credatur, que, nisi interueniat influentia, prorsus silescet. Influentia. Quamuis enim quaqua uersum respondeant aut loquantur manes, tamen non nisi ea quae preter naturam est influentia interueniat, accidit: id quod perperam impostura Sathane creditur: quia impossibile hoc sit homini, cum facile assequi liceat: ut in exorcismis phantasticorum spirituum fieri uidemus. Nam tota cabalistica Mageia hoc in se claudit, ut palam faciat corpus. quod secundum naturam est, eo quod praeter naturam existit, & nobis uelut imago insitum, sustineri & administrari, ut diuersos & longe dissitos sensus, puta, orientalem & occidentalem aequales, cogitationesque incognitas, cognitas absens reddat. Quanquam difficile admodum cognitu sit his, qui huius artis cabalistice prorsus rudes ac imperiti sunt: Reuchlinum uidetur notare. cum ab his etiam, qui hanc artem apud omnes iactauerunt, longe erratum sit, id quod translatio eorum ex Hebraeo, & canones Spagyrorum indicant, quapropter de praxi longae uitae concludimus in hunc modum. Ex in fluentia supernaturali imagines & gamahaeas fluxisse: Gamahi. Hanc quidam philosophastri in astra firmamenti retulerunt, & ex carbonibus coeli Martem & Iouem finxerunt, qui corpus illud, quod praeter naturam est, regerent, qui administrarent, cum tamen haec nullam porro habeant potestatem, nisi in res mortales, quae prorsus nihil ad uitam longam faciunt. Innuit ab Archeypo manare Adae scientia. Quare ex supernaturalibus corporibus, non naturalibus elicienda sunt quibus ad longam uitam utaris. Tota, enim uis illa supernaturalis, mageia est, & omnis magus influentiam quae preter naturam est una cum corpore, sub quouita delitescit, deprehendit, corpus inquam quod in se gerit homo, inuisibile homini, quemadmodum de generatione habetur. Argumentum in Cap. Uii. Uitam longam quibusdam a Magia, quibusdam a ui minerali. Cap. Uii. Sed ut physicus omnia habeat, plane ac perfecte, respiciamus exempla seniorum, qui eam ob rem in mageia plurimum laborauerunt, ut adsequerentur uitam longam, & idipsum citra omnem admissionem Hermeticae repuerascentie, citraque artem Spagyricae experientiae, quae solius corporis est. Uideamus etatem Adae & Mathusalem, qui bon a pars sunt principiorum magicae artis. Quanquam hocuulgo persuasum est, maximam aetatem habuisse protoplastum, minimam habiturum hominem postremum: id quod efficax argumentum est in scholis eorum, nullo tamen pacto approbari debet, quemadmodum de aetate uirorum habetur. Tante aetatis Adami causa fuit mageia, ex cuius in fluentia semper uixit: idcirco miseram & posteris semper deplorandam mortem Ade, non tantum propter lapsum, sed propter scientiam, que una cum illo interiit, qui spiritum summe uitae, praeter id, quod naturae erat, solus retinuit. Itidem de Mathusalem, qui proximus Ade fuit, iudicandum. Quamuis alii non ignobiles uiri maioris quam ordinariae aetatis fuerint, ut Moses, qui centum & uiginti annos compleuit, at non pro ratione Mageias, sed potius physice uite, cui natura quedam ualida ita fuit coniuncta, ut isthuc etatis nullo negotio at tingeret. Item alii complures, quorum nomina hoc loco referre longum esset. id quod etiam apud nos, ut ad nostra tempora ueniam, fieri uidemus, & porro etiam uidebimus usque in finem mundi. Alii, qui centum quinquanginta annos transmiserunt, secundum mageiam, non uero secundum naturam uixerunt. Sunt etiam qui plura transegerint secula, quam pro ratione naturae credi par sit, idque adiuncta ui naturae, que plene in metallis, ceterisque rebus ( quas mineralia uocant existit, que corpus supra complexionem & qualitatem ingenitam erigit ac conseruat: cuiusmodi est tinctura & lapis philosophorum, & quod ex Antimonio elicitur: Tinctura differt a lapide ut inchoatum a perfecto ex consummato. & etiam quinta essentia, quemadmodum in eorum praeparationibos habetur. Quinta essintia a uino. Hec atque alia complura, spagyrice artis arcana reperiuntur, quae corpus senectute confectum, pristinae iuuentuti, quaquauersum restituunt & ab omni aegritudine liberum reddunt, id quod huius Monarchias peritis constat. Argumentum in Cap. Uiii. Uitam longam parari ex influentia preter naturam, & ex quadam metamorphosi phantastica. Cap. Uiii. Est insuper alia ratio longae uite conseruande, quam Mahumet secundum Mageiam populo suo prescripsit, & multis annis donauit, neque idipsum ex Deo, sed ex ea, que praeter naturam est, influentia: Hanc praxim, quia Mahumet tanquam magus imperito uulgo, non sibi, aliquandiu exercuit, nomen immortalitatis meruit. Archeus. al 's Archelaus. Archeus aliquot annos supra centum seipsum conseruauit, id quod sibi uitiouersum est, et inter idololatriam relatum: Magi, tres. ex equo enim cum illis tribus magis Sabeis ( qui mageia, non naturali ui equorum ad Bethlehemitas uenerunt ) cabalistice artis peritus fuit, non solum in eo, quod uitae longe erat, sed eius etiam, qui praeter naturam est intellectus. haec hercle omnia ex supernaturali influentia, que corpus regitatque gubernat, fluunt. Hos magos prudentissimos postea sunt secuti, qui se falso hoc nomine, pene diuino, uenditarunt, inter quos unus qui filiam suam, quam maluisset in presenti forma perpetuo permanere, extra naturalem influentiam in corpus ab omni natura alienum transformauit, id quod euidens argumentum incantationis esse potest. Ierellus. Eodem modo lerellus longam uitam retinuit, & metamorphosi nature animum adiunxit, quorum omnium origo & ars suis locis indicabuntur. Porro, in conseruationem eius, quod praeter naturam est, corporis, plerique fuerunt aequales Mathusalem, sed in transformationibus longe errauerunt: nam operatio eorum in phantasticum corpus abiit, propter eorum inscitiam rerum physicalium. Quare multi sunt, quorum uita longa, in nouissimum usque diem existit, fiunt tamen eiusmodi metamorphoses citra longam uitam: quemadmodum in lupis marinis accidere uidemus, eiusdem uite cum reliquis lupis. id genus animantia si pristinae formae restituuntur, mortalitati rursus obnoxia fiunt. Similiter & de corpore phantastico iudicandum, interueniente cibo aut hominis osculo. Haec omnia deltice impressioni obnoxia fiunt, priusquam tamen in impressionem delticam abeunt non adest mors, nisi quatenus phantasticum corpus admixtum amittitur, id quod narcoticam formam gignit perseuerantem in annum ignis. Syrus qui alterius uitam attraxit. Praeterea, uixerunt multi uitam alienam, idque iuxta praescriptum delticae naturae, inter quos fuit Syrus, qui cum de uita laboraret, robusti cuiusdam adolescentis, qui tum forte adsistebat, uim atque naturam attraxisse dicitur: idque per imaginationem sic est consecutus, ut sensus, cogitationes, denique animus ipse in alium transferretur. al 's illum. Archases. Per talem imaginationem Archasas uniuscuiusque eruditi atque prudentis hominis scientiam atque prudentiam attraxisse fertur. Tanta est uis animi, in quo supernaturalis ille uigor existit, ut aliquoties ardenti atque adeo gliscenti concupiscentiae satisfiat. Hinc est contemptus ille imaginum & gamahearum, apud eos, qui ad internecionem usque hac imaginatione sunt abusi. Hinc sunt uerba illa, characteres, signa, formae ac figurae manuum, imprecationes atque orationes, quae potissima causa sunt incantationis atque adeo uerborum; quae uulgo ad uulnera, caeterosque morbos adhiberi solent. Denique quicquid in hanc formam fieri potest, ui eius, quod praeter naturam est, corporis nobis insita, fit. Porro, ex his quae praeter naturam sunt, impressionibus, erumpunt etiam astra firmamenti, Uenus & Saturnus, caeterique planetae, ita, ut ea que preter naturam est influentia, astra inferiora regat ac gubernet. Quicquid ergo in gamahaea & imaginationibus fit accedentibus planetis ac signis, totum hoc quicquid est ad superiora signa referri debet. Quare que caduca sunt corpora atque adeo morti obnoxia, supernaturali illa ui a morte liberari facile possunt. Praeterea, donauerunt Uenus & Saturnus, Mars atque Mercurius, ( in superiori firmamento cursum suum exercentes plerosque mortales, immortalitate, & idipsum citra ullam operam humanam acarcanis, specificis, & id genus aliis fieri consueuit, & extra Uitam longam, ut in Apoplexia, uulneribus & huius generis caeteris morbis: integram enim atque adeo sanam uitam longe praeferas necesse est, ut innotescat fundamentum cui omnis ualetudo, uitaque longa innititur. Est igitur huius secundi libri status ac summa, ut integra uita conseruetur, neque unquam, in corruptionem erumpat. Hinc est cur primo loco uirtus arcani, deinde natura balsami requiritur. Nam uniuscuiusque arcani comes est sanitas: & in hanc sententiam subiectum uitae longae accipias oportet. Bifariam ergo distinximus librum secundum: aut enim firmum est, aut infirmum corpus: Si firmum, in eadem ualetudine conseruandum est: Sin infirmum, aut aliqua ratio aegritudinis in illo delitescit, singula genera una cum speciebus ad insignem aliquem canonem, medicum, quem magisterium uocant, reducas oportet. Ea est singularis medendi ratio, quamuis multo iustiore nomenclatura, sed alia ratione, uniuersalis dici possit propter pecies, quae si sub unum genus congeruntur, iam non singularem, sed uniuersalem curam conficiunt. Tamen communis quiddam est, id quod in calce huius libelli dicetur, quod omnia genera in unum complectitur, quemadmodum particularia, species, cuiusmodi est ratio medendae febris, quae in se includit Synocham, Ephimeram, Ethicam, Causona, caeterasque species. Similiter Hydropiseos, quae Aclyten, Tympaniten & Hysarcham continet. Item Guttae, quae lethargicum, torturam, paralysim, apoplexiam. Magis uniuersale autem claudit in se Guttam, febrim, hydropisim caeterosque morbos uniuersos, estque illud arcanum, quod in Archidoxis Parrhisiis dedicauimus. Et tinctura, que leprosum humorem metallorum pellit, haud dissimiliter operatur, fulgetque ad elementum redactum quaquauersum uelut ignis, qui quicquid corripit consumit: Neque enim species ulle sunt, neque genera ulla quin igni corripiantur. Huc respexerunt spagyricae artis professores, qui tum demum medicamina corpori accommodanda dixerunt, in ignem redacta: per hoc enim elementum omnis egritudo consumi debet a quolibet medico. Quanquam alias de auro potabili, similiter de quinta essentia mentio fiat, tamen hic singula ad Cheiri, & ad spagyricum anthos referemus, id quod non paucos fefellit: inter quos est Arnoldus una cum aemulis suis, qui sub lunaria hoc produxerunt. Nos in hoc secundo libro singularem medendi rationem in utraque medicina, adiunctis rationibus, quibus inuenias illud circa morborum originem, descripturi sumus. Ad finem sunt adiecta Cheiri, Balsamum, quae tamen peritissimum huius rei lectorem requirunt. Ph. Theophrasti Paracelsi Medicinae & Philosophiae utriusque Doctoris, de Uita longa, Liber Ii. Cap. I. De Podagra Iria sunt quae ad perfectam curam podagrae requiruntur, purgatio, aperitio, consolidatio & cura perfecta. Principio purgetur omnis podagricus plena ac perfecta purgatione, & hoc fade Uita Longa Lib. Arcanum corallinum. I. 103 ciat arcano corallino, quo interueniente, eliciuntur fluxus podagrae, adeo, ut ne locus amplius relinquatur huic tyrannidi. In hoc corallino, uel quod ex essentia auri est, tanta uis ac uirtus inest ut eam, nisi hac purgatione, a medico deprehendi impossibile sit: Fiat ista purgandi ratio sexies aut septies pro uetustate, siue duritia, siue natura podagraepraeterea, si denuo reliquie supersint, aut podagricus alioquin infirmior sit, quam ut purgationem hanc ferre possit, aperiatur in hunc modum: Illic, ubi centrum podagrae delitescit, aperi, & idipsum interueniente Alcali spirituum. Alcali spirituum. Sub hanc apertionem oritur continuo tumor, subtus quem, quicquid centro inseruit, comfluit, & in abiectione Aeschaepare erumpit. Tunc ubi iste fluxus podagrae desierit, tum demum curam integram atque in hunc modum aggredere, scilscet cataplasmatum, quae sunt ex Mumia. Et hec sunt quae podagram medicantur. Quanquam liquor ex Mumia temperatus, si morbus recens est, neque indurauerit, siue in tophos abierit, citra apertionem etiam curet, ui tamen natiua potius hoc fit, ut per specificam naturam. Mumiam alcaligat. Tertia ratio medendae podagrae, est, per Mumiam alcaligatam & liquorem de Mumia, in hanc sententiam: Indies podagricos artus inunge, per hebdomadas octo ( pro ratione ac natura podagrae, ) triplex ista medendi ratio, quicquid mutilum, quicquid denique mancum est, pristinae sanitati restituit. Noua haec est, certo scio, pellendi morbi ratio maxime apud insulsos & medicos indoctos, & contra canones eorum, ut isti cauillantur, qui de medica professione, praeter inanem titulum, caeterum nihil prorsus reportauerunt. Cap. Ii. De Gutta Ad propellendas aegritudines, quae oriuntur ex gutta, & speciebus guttae, cuiusmodi sunt morbus lethargicus, paralysis lingue, membrorum, etc. Apoplexia, oris tortura, & aliae species, requiritur cura generalis: Cura generalis. Nam in his omnibus nil aliud preter uim nature considerari oportet, neque purgatio neque simplex confortatiuum, neque unctio, neque aliud quicquam in quo tanto pere laborauerunt, cum Ualescus de Taranta, tum etiam hi qui ante Ualescum de hac rescripserunt. Principio obseruandum, in qua ualetudine naturae, uis illa, qua guttae consultum uolumus, reperiatur. Gutta serup. Sed priusquam ad illa perueniamus, sesendum, Guttam ( quod quantitatem attinet ) non plus scrup.1. i. in se continere, Apoplexiam ad scrup. 1. Apolexia. non prorsus ascendere: Nihil igitur est quod obseruemus tam prolixos Auicennae canones, cum pauca admodum de substantia in se habeat morbus: neque fieri potis est, ut illis loca atque dolores comprehendantur: Quare talia adornari debent confortatiua, quae scilicet materiam expellant, & ex sui natura uincant: quoties enim Gutta cannas in pulmone praefocat, toties apoplexia una cum praefocatione continuo sequitur, quam non nisi arcana tollunt. Arcena. Hinc satis liquere puto, uel tantillum in re medica mysterii pluris fieri, quam unuersa Auicennae somnia, quam uniuersum myropolium, quam utraque lumina & praepositum, una cum insigni experientia, quam Thesaurus praescribit, quibus hactenus pene uniuerso orbi illusum est. Inter intrinseca. Sed redeamus ad arcana domini Dei nostri magna munera: Arcanum uitriolatum. Mercurius auri. Duplex est arcanum, aliud uitriolatum, aliud Mercurius auri, quem uulgus Salernensium medicorum aurum potabile falso appellat, adducti opinione Hermetis, quam sua ignorantiae praetexunt, adeo, ut Horizontem pro auro potabili acciperent, scilicet egregii homines, qui Hermetem ex propria ipsorum inscitia iudicant. Arcana extrinseca. Caetera arcana extrinsecus usurpanda cuiusmodi sunt balsamum, Aloe, myrobalana omnia, etc. in nucha sunt administranda. Haec sunt que Rupescissa, atque eius secte homines, nunquam sunt adsequuti, qui in additione extractionis elementorum frustra saepius laborauerunt. Quapropter qui in hac re insignis medicus esse optat, se ad doctrinam & separationem Spagyrorum conuertat, quo extractionem mysteriorum rite addiscat. Alioquin fieri non poterit ut recte medeatur, siue in paralisi, siue aliis speciebus, quae sunt de Gutta, sed consulo ut sequatur fideles meas instrude Uita Longa Lib. I. 107. tiones & uti dictum est, hac uia propellat contractiones. Dosis uitriolati sunt gran. iii. Dosis Horizontis gran.iiii. Cap. Iii. De Lepra. Lepra species. Singulae species leprae, Leonina uidelicet, Elephantia, Alopicia, Thyra, Morphea & Undimia, ad eandem medendi rationem, quae fit per regenerationem, referuntur. Omnis enim lepra frigidior & praepinguior natura plus iusto est, neque fieri potest ut concisetur medicaminibus leuioribus. Quod namque est oleum ad aquam, hoc idem est lepra ad medicinam. Quare plenam atque perfectam curam aggredi si uolumus, oportet fieri per praeparationem regenerationis, que effici debet iuxta prescriptum spagyricae tincture, hac in forma. Regenerationis forma ex tinctura. Ab initio sunt mundanda metalla leprosorum mediante tinctura, in qua duplex tinctura & duplex lepra delitescit, rubea uidelicet & alba: hanc Lunarem, illam Solarem appellant Spagyrici: prior ex tinctura Solis, posterior ex tinctu108. Ph. Th. Faracelsi ra Lunae elicitur. Hic non reor operaeprecium fore ea penitus obseruare, quetum ueteres tum neoterici magna ostentatione de origine leprae scripserunt: cum praxis per se illa secum trahat & in lucem proferat, sed puto Spagyrice agendum esse, & admonere hos, qui uelint opem ferre leprosis, ut prouideant, ne cum his, qui Mercurium solis, quem plerique Spagyricorum primam materiam appellant, Aurum potabile falso crediderunt, aberrent: Mercurius solis non est aurum potabile. quibus, euentus acta probauit, sicuti Archelaus refert, etc. Nos nunc asserimus rubeam lepram a Mercurio Solis, albam a Mercurio Lunae sanari: itaque, ibi est totus scopus eius artis, ut Mercurium exacte conficias & praescias, etiamsi Mercurius ad tingenda metalla non omnino sufficiat, ualere tamen in corpore, tantum, ut illud sanitati restituere potens sit. Praeterea sunt alia arcana, quorum alibi de Uita longa fit mentio, quae lepram ex aequo tollunt. Cap. Iiii. De Epilepsia Perfecta medendae Epilepsiae ratio, bifariam fit, neque idipsum absque peritissimo huius rei uiro, propter arcana & praxim chirurgicam, quae inseruiunt contra Epilepticum morbum. Uitriolum, camphora, spodium. Principio, deprehenduntur arduae quedam atque adeo supernaturales essentiae, per praeparationem, sicut in uitriolo, camphora, spodio, monocerote, & aliis talibus, quae citra hunc captum subtiliter nullo pacto eo redigi possunt: aliqua in narcoticis, alia quae extra naturam & essentiam super naturalem, aut occultissimam speficam proprietatem influentiam in paroxismo epileptico uim suam exercent ac habent: Paeonia, Sanguis. cuiusmodi esse potest, paeonia, & sanguis una cum membris uel partibus corporis, in quibus oritur morbus: Membra corporis. utut illa omnia fuerint, tamen curationis auspicatio semper incipiatur ex parte iuxta rationem physicam, partim chirurgicam, neque sine subtili captu & speculatione Spagyrorum. Ratio chirurgica duplex. Quod attinet ad chirurgiam, est duplex ratio: Prior, ad praeparandum emunctorium caducum: Posterior, ad eliciendum humorem epilepticum prior talis est. Aperi craneum idoneis ad id instrumentis, deinde, aurea aut argentea canna, suo loco impositum consolida, uitae bonae pristinae restitue, iam omnis morbus caducus eiusmodi emunctorio adornatus, in paroxismum abire nequit. Haec de priore curationis parte, posteriorem sic percipe: Resolue membrum epilepsia corruptum, aut superiorem partem membri, puto ligamenta, arterias in circuitu, idque corrosiuo narcotico usque ad ossa. Deinde rursus consolida, nascuntur continuo ligamenta narcotica, arteriae, denique caro ipsa, que porro non sinunt morbum in paroxismum erumpi. Haec de ratione chirurgica. Ratio physica Diaceltatesson. Ad phisicam nunc: Recipe oleum uitrioli correctum & aurificatum, uel per phlegma forma circulari temperatum, uel per oleum rubeum, siue uiride, quod sub cholchotar delitescit, utrunque liberat a morbo caduco, idque praeter eam etatem, quam Hippocrates praescribit ( atque hinc satis firmum est ipsum una cum suis interpretibus non satis intellexisse ea quae epilepsiam pellunt ) inuncta pars memorialis, & balsamo quod est de hae deris, & fiat post paroxysmum, similiter morbum pellit. Praeterea, inunctum occiput balsamo, Eleniis & idipsum in uehementissimo paroxysmo, morbum ex aequo sanat. Sunt insuper alia praeclara remedia contra hunc morbum, ut est arcanum sanguinis, caeteraque membra sed illa propter temporis angustiam & alias certas quasdam causas praeterimus. Cap. U. De Febribus. Ad febres remouendas sit primo purgatio febrilis, deinde cura specifica & minutio causalis, ita ut diaceltatesson praecedat secundum medicamen Nam hac purgatione pellitur omnis febris in materia peccante. Porro, si non dilatatur morbus, iam neque cura, neque minutio requiritur: plerunque namque diaceltatesson, integram curam complectitur. Oppopyron laudani. Sin in membra spargitur, sequitur continuo, oppopyron laudani, id quod febrim una cum dilatatione propulsat. Minutio. Minutio autem siue saluatellae, siue caephalicae, siue ea quae per spinam dorsi fieri consueuit, materiam peccantem in sanguine, idque intra cutem & carnem, tollit: quod hoc loco tria sunt, quae sub unam medendi rationem clauduntur, singula per se perfecta. Postea ne plus minusue, quam par est, adhibeat medicus, diligenter oportet ut obseruet, quid dilatatum & quid non sit dilatatum. Nolim quenquam ibi deterreant canones medicorum, qui a nobis dissentiunt, neque enim id permagni facio: nouit Deus utilia me scribere: nouerunt etiam & cognoscent plurimi eruditi medici. Cap. Ui. De Apostematibus. Noueris duplicia esse apostemata: Apostemata duplicia. alia etenim sunt quae una cum paroxismo mortem inducunt: in his plurimum laborauerunt medici ( o misera ac credula natio mortalium, cur passa es te apertis nugamentis, quae de Epidemiis & aliis apostematibus annotata & tradita sunt, illudere ac circumuenire? ) Alia sunt, quae paroxismum citra mortem adferens: ea medicinae subiicimus: utraque in anthrace concurrunt, similiter in saphyro, in carbunculo, in pleuresi, in peste, in bubone & aliis compluribus. In quibusdam nulla mors inest, ut in cancere & similibus apostematibus, quae in mammis mulierum sunt. In his omnibus cura sit in hanc sententiam. Sonath. Praeter Sonath, cui expulsiua uirtus inest, caeterum nihil recipe. Huius enim uirtute ac ui singula apostemata pelluntur. Hoc resoluit, mitigat, denique expellit apostemata ex corde. Chirurgia. Una ergo adsit chirurgica praxis interuenientibus maturatiuis, quibus in emunctorium redigas apostemata. Maturatiua autem cum adtractiuis ita sint coniuncta, ut expulsiuum attractiuum sequatur. Theriaca. Directo igitur Sonath in uirtutem suam expulsiuam sequitur thyriaca, in qua inest secretum contra omne uenenum: propterea ob insignem uirtutem, hanc usurpandum. Reliqua experimenta undecunque corrosa, relegamus ad eos, qui sese passim apud omnes homines uenditant, & in hoc solum incumbunt, 114 Ph. Th. Paracelsi. ut gloriam aliquam per fas & nefas sibi aucupentur. Cap. Uii. De Hydropisi Duo sunt quae ad curationem Hydropicorum requiruntur, specifica purgationis, & specifica tumoris. Purgatio. Alandahal. Aquilae praecipitata. Elice principio essentiam ex Alandahal una cum composito, deinde con¬ funde cum aquila praecipitata, postea administrata purgatione pro morbi ratione, & idipsum tantisper dum abeat origo morbi. Tartarum. Interim administra etiam in dies essentiam tartari, uitrioli & diacubebe: Rebis columbarum. Sub haec adorna cataplasma ex rebis columbarum in aceto rosaceo, & applica donec uideas prorsus consumptum morbum. Specifica tumoris. [ M/ ] Spiritus uita ex auro. Post haec insequitur summum specificum, spiritus uitae ex auro extractus, quo aliquandiu etiam uti licebit. Energia namque atque adeo ui naturae sanari uult Hydrops, quae tum demum iniquiritur, cum iam causa morbi desiit. Uaria ac multa sunt huius morbi specifica, quorum maxima pars hoc loco a nobis est annotata. Qualia, & quae remedia Empirici in medium adferunt contra hunc morbum, illa credo nemini non esse manifesta. Cap. Uiii. De Pustulis. In speciebus Gallici morbi, tria obseruabis, purgationem, curam & conseruationem. De quibus haec paucula notato: Purgatio Ceniotemia. purga initio pustulosum Ceniotemia, quo pellitur causa morbi, una cum tota materia peccante. Cauendum insuper est, ne interim a dosi & quantitate huius purgationis longius, quam parsit, aberres. Praeterea, si pustulae adhaeserint cuti extrinsecus, aut alioquin dolor iuncturarum altius insederit corpori, inunge oleo, quod est ex realgare, & conualescet aegrotus. Oleum realgaris. De ulceribus autem, nodis, tuberibus, siue extra corpus, siue in corpore, quae inde exoriuntur, iuxta praescriptum praxeos, quae de ulceribus est agito. 116 Ph. Th. Paracelsi De Ulceribus. Principio quicquid est fluxuum aut humorum, si ad emunctorium erumpit, ad eandem medendi formam redigitur in hanc sententiam. Mortifica primum, deinde mundifica, postremo consolida. Mortificatio. De mortificatione, res sic se habet. Recipe alcali quod est ex realgare: cum hoc quicquid in corpore corruptum est ac mancum mortifica. Gummi. Mortificatum ab Estphara, libera gummi, liberatum, pristinae sanitati restitue, mediante Mumia, Quanquam sunt quaedam ulcera, quae prorsus non indigent mortificatione. Mumia. Sunt tamen alia, ut Estiomena, quae mortificationem uehementius desiderant. Idcirco, utut sunt, chyrurgico existimanda relinquuntur. Sunt alioquin etiam alia innumera medicorum recepta, quibus, quia non semel hominibus imposuerunt, suisque inuentis perierunt hi qui talia commenti sunt, non uideo cur utaris. Haec de ulceribus. Purgatio. Purgationem, quae propter conseruationem corporis iure prima esse debet, prudenti medico committo in De Uita Longa Lib. Ii. 117. eam sententiam, quam supra de pustulis praescripsimus. Cap. X. De Uulneribus. Ratio triplex uulnerum sanandorum. Triplex est ratio sanandorum uulnerum. Naturalis, ut balsami. Specifica, ut brassidellia. Caracteristica, ut magoreo. Sed priusquam descendamus ad illa, principio quae miraculi uice erunt his, qui harum rerum imperiti sunt, indicabimus, neque genus, neque locum ullum in uulneribus obseruandum esse, id quod ueteres disputatione admodum prolixa disseruerunt. utrum uidelicet, ea sint sananda necne, quae sunt cerebri, intestinorum, uelicae: & hoc ipsum hac ratione. Quia uidemus, cum confossa, tum alio modo confecta uulnera, illic ubi uitae locus esse nequit, nihilominus tamen consequi mortem, quare de mortiferis uulneribus, nihil prorsus dicemus in praesentia, cum sua sponte offerant sese illa. Porro haec prima cautio est, ne chirurgicus ex eo, quod medicabile uulnus est, immedi cabile at que adeo mortiferum faciat. Hoc igitur opus, hic labor est, ut probe agnoscas, triplicem hanc sanandorum uulnerum rationem, longe saluberrimam, neque interim audias eos, qui aliunde erogant, nescio quae uanissima commenta, imo precibus etiam a barbitonsoribus mediastinis, caeterisque hominibus leuissimis, indoctisque contendunt: inter quos sunt Landfrancus, Petrus de Argilato, qui multa ac uaria uel nuce non aestimanda, de uulneribus in unum uolumen congesserunt. O uere pilatos doctorculos, qui praeter pileolum ex scarlote atque titulum, ceterum nihil insigne geritis, qui ex pumice Nylum exundantem petitis: caecus sequitur caecum, & cascus cascam: hinc est cur hi, qui titu - lotenus scholam sunt sequuti, triplicem hanc medicinam, qui est de uulneribus, in alienum usum uerterint: Naturalem scilicet, quae balsami est, in putrefactionem praepostere. Specificum, ad ea loca, quibus minime competit, non sine periculo torserunt. Et characteribus circumforanei in contemptum & medicinae & eorum. Nos uero quae de his uere habentur aperte trademus tali uia. Balsamum naturale potionis uice administratum, aut alioquin uulneribus impositum, nihil aliud est, nisi Hypericon, centaurea & prunella, quae non modo ea, quae extrinsecus, sed etiam quae intrinsecus sunt uulnera curat, & hoc propter uirtutem, quae in balsamo existit. Quicquid autem est de specifico: multis partibus superat balsami naturam. Nam Collatenna sub potione administrata, cum externa, tum interna uulnera sanat, propteruirtutem que firma, atque adeo fixa inesse solet, & tantisper operatur, dum uulnus est apertum Brassatella, si modo attigerit uulnus, neque porro opus habet aliquo medicamine. Sunt insuper alia quamplurima specifica, quae ad eundem modum operantur, neque idipsum ad duodecim aut 24. horas. horum tanta uis est, ut fixum atque adeo perpetuum medicamentum subministrent, uel semel usurpata, & hoc ipsum usque in finem uulneris. Certe hoc loco specifica experimenta recensenda essent, quam ( quia in Archidoxis eorum mentionem fecimus ) nunc praetereunda censeo. De characteribus quae tertia forma est, ut quidam approbant, sic intelligendum: characteres, benedictiones, & huiuscemodi mirabilia, uulneribus a praesentibus, absentibusque adiuncta, uulenra sanare dicuntur, hocque citra omnem synoniam. sunt etiam quae synoniam albam sistunt, cuiusmodi est Staraphaxat. Alia sanguinem, ut Kist & Kiss, & id genus alia innumera, quae alibi in Archidoxis recensentur. Haec sunt quae sola medicum nobilitant. Quare in hac triplici sanandorum uulnerum ratione generalem curam, iuxta praescriptum adhibere potes, neque interim eos, qui uniuerso orbi imposuerunt, audire. De Uita Longa Lib. I. 121 Paracelsi Medicinae & Philosophiae utriusque Doctoris, de Uita longa, Liber Iii. Argumentum Libri tertii. Superiore liber tractatum est de morborum curatione, hoc autem, de sanitatis cunseruatione. Cap. I. Postquam de particularibus arcanis, quae corpus morbis confectum, pristinae sanitati restituunt, diximus, inde, ubi superiora desierunt, ita auspicabimur, ut ea, quae in superioribus libris tradita sunt, tandem iam absoluantur, & corpus phylicum tanquam balsamum conseruetur. Etsi particularia arcana, & huius tertii libri materies ad idem corpus referantur, & etiam una eademque praeparatio existat, tamen praxis in hoc tertio elixiro alia est a singulari ea medendi ratione. Flos cheiri et anthos. Quare in hoc tertio libro primas obtinent. flos cheiri & anthos, in anthos. hoc enim absoluitur elixiridum arcanum, atque hoc ui & uirtute totius quintae essentiae Principio ergo, quo singula magis intelligantur, quid quintum esse sit, breuiter interpretabor. Essentia quinta Ars Lullii Extractio, Melioratio, Confortatio. Quatuor elementa procreat natura, ex quibus temperata quaedam essentia conficitur a spagyro, quemadmodum flos cheiri exprimit. Hoc loco etiam parui referre arbitror, quae super hac re ars Lullii habeat, cum plus sedecim pedibus ( ut dici solet ) ab uniuersa monarchia quam Archidoxa praescribunt, aberret. Aliud nanque est extractio, aliud confortatio, aliud melioratio, ut istorum hominum uoculis utar, quorum Raymundus in eo libello, qui inscribitur ars Lullii, meminit: & ex his falso quintam essentiam aestimauit. Haec quod magis sunt arguta quam uera, silentio praeteribimus. Flos auri, flos amethysti, denique quicquid est Diaphineae naturae, margaritarum, sulphurearum, chachimiarum, & quicquid est aluminosorum, zerebothinorum, & id genus aliorum, quae aqua gignit, charabarum, coralliorum, haec inquam omnia sunt obnoxia pro ratione temperationis, quae, interueniente corruptione elementorum a spagyro fieri consueuit. Cap. Ii. De principiis metallicis tincturae philosophicae. Porro totius rei summa in hoc est ( quando ea quae hoc libro de elixiro dicuntur, singula aduitam longam sunt referenda ) ut uniuersa natura redigatur in spagyricam mixturam seu temperationem, quae nihil aliud est praeter nature bonitatem, cui nihil aliud quod corruptibile est, nihil denique aduersi, inest. Etiamsi alia ratione ac uaria eadem natura bonitas deprehenditur in tinctura iuxta praescriptum naturae, quae in lapide philosophorum existit: Antimonium. Sulphur. in Antimonio secundum corui naturam, in sulphure iuxta lunariae effectum, & sic in aliis. Tamen in his omnibus est una eademque tenperatio, quae inter metalla sub mercurio delitescit. Mercurius qui. ( Mercurium dico qui omnibus metallis inest ) Inter gemmas, sub crystallo: inter lapides, sub zeloto: inter liquores, sub carabe: inter herbas, sub ualeriana: inter radices, sub peucedana, inter amara sub uitriolo: inter silices, sub Antimonio. Praeterea, sicut mercurius singulis metallis inest, sic Antimonium silicibus, uitriolum Sali, Melissa herbis. Et haec sunt nomina Elixiri temperati. Obseruandum igitur in Elixiris insequentibus sulphur eorum, quae isti mineralia uocant, quintam essentiam esse mercurium metallorum ex quibus elicitur natura corporis. Quinta essentia metallorum Ratio nouitaus uerborum. Nam Cheiri, Ueneri praestat: Anthos Marti. Quarum uis ac natura est, non tam ut morbos pel lant, quam ut corpus illud uitae longae, quae inferiori influentiae obnoxia est, reseruent. In hanc sententiam Elixira longae uitae multis ac uariis nominibus comprehendi uolumus: cum una eademque uis sit eorum. Nobis autem ( si forsan miraris hanc tractationem ) uisum est interim ludere in uocabulis, ne ingrati prima lectione percipiant sententiam, & dein flocci pendant nostra, magno tamen eorum incommodo, sed diligentius inquirant, & pulchra utiliaque censeant, & aperte id fateri teneantur. Cap. Iii. De Auro. al 's. Potentis. simum. Ex cunctis Elixiris summum ac potissimum est aurum, itaque principio De Uita Longa Lib. Ii. 125. ipsius mentionem faciemus. huius si rationem intellexeris, aliorum, quae a corpore separantur, non potes non nouisse. Reliquorum quae a corpore non separantur, infra, ubi uini tractatio auspicabitur, non obliuiscemur. Aurum cum omni substantia. De elixiro auri talis est praxis. Resolue obrizum una cum omni substantia auri corrosiuo, & idipsum tantisper, dum fiat idem cum corrosiuo. ) Neque abhorreat animus ab ista tractandi ratione. Uis corrosius. Nam auro, quatenus aurum est, corrisiuum prestat, & citra corrosiuum mortuum est: quare quintum esse auri sine corrodente inutile esse affirmamus, ) tunc resolutio haec per putrefactionem uel incinerationem remouenda est, etiam si corrosiuum tenacius adhaereat. ( Si tanta uis auri est, ut corpus conseruet, acliberum reddat ab omni aegritudine, neque corrumpi id sinat, quanto magis seipsum, hocque citra omnem infectionem? corrigit enim ac emendat quicquid non est syncerum. Igitur corrosiuum in auro nullo pacto appellari debet corrosiuum: quia uis arcani superat omne uenenum. Reagar. Ph. Th. Paracels cturam abit medicine praestantem ) sicque in hunc modum peracta inhumatione gignitur aurum potabile. Aurum potabile. hanc dosim seu mauis harmoniam quandam prescribit peruulgata spagyrorum praxis. Postremo obseruabis de elixiro, cuicunque confertur elixir: idem ita transmutat, ut haud dissimiliter sibi, fixum porro maneat. Nam omne Realgar moritur in elixiro auri, & in tin126 Cap. Iiii. De Perlis. Sed ut ea quae de quinta essentia diximus clarius fiant, obseruandum, nihil magis auro propinquum perlis esse. Elementa in tempore reductae sunt quinta essentia. Quatuor ergo elementa, que perlis insunt, eadem ratione cum auro in tenperationem redigas oportet, id quod uere existit quinta essentia citra amissionem substantiarum. Limonum in liquorem reductio. Porro si iuxta prescriptum perlas in quintam essentiam transmutare uelis, pro ratione quintae essentiae age, neque quicquam immuta praeter principium, in quo ultimam materiam, quae in conficienda quinta essentia Solis, prima materia existit, adiungi necesse est, ea ex huiuscemodi recepto eliciintur. Omnium imprimis redige limonem in liquorem, denuo reeleuatum, in perlae calcinationem arripiunt, exiccate resoluuntur, que resolutio in elementum, cui prorsus nulla complexio inest, erumpit. Est enim huius uis uniuersa, similis quintae essentiae. Nolim hoc loco admittas rationem extractionis, quam Archelaus prescribit, neque similes alias separationes spagyricas. Nam superior transmutatio non modo ea membra, que debilia sunt, pristinae ualetudini restituit, sed ea etiam, que ualida sunt, ac robusta, in eodem uigore conseruat. Hinc fit quod perle pluris quam reliqua spermata fiant, inter quas longem prestantissimas ostrearum esse dico. Homunculus Alreo seu Mandragora. Quamquam hoc loco non minimas partes ferat ( ceu Archidoxa habet ) homunculus, quem Negromantici Alreonem falso, & philosophi naturales Mandragoram appellant. Tamen non nisi in communem errorem abiit propter chaos illud, quo isti obfuscarunt uerum homunculi usum. Origo eius etiam cuiusdam spermatis est, & per maximam digestionem quae in uentre equino est, fit similis ei per omnia, corpore & sanguine, principalibus & minus principalibus membris, a quo prodiit: Sed nunc huius efficaciam praeteribimus, quandoquidem non tantum ut perlae, apud huius rei peritos, innotuit. Cap. U. De Extractione quintae essentiae ex Herbis. Supra quintae essentiae mentionem fecimus, quae citra yllam extractionem fieri debet id sic intelligendum est: In Elixiro, quo de in presentia mentionem facimus, quinta essentia nullo pacto alici potest ex herbis absque extractione: propter diuersitatem essentiarum, que uni substantiae insunt. Elementa duplata. Haec ita sunt segreganda, ut herba maneat herba, & quinta essentia, quamuis in qualibet herba sint quatuor elementa duplata, quinta tamen essentia non adest duplata, sed altera pars solum: alteram, quae est substantiae relegamus ad eas artes, quae particulares sunt, & quod Elixiri est tractabimus: id quod exemplo Melisse clarius innotescet. Exemplum Melissae. Digere Melissam philosophico mense in Athanor, deinde ita separa, ut duplata elementa seorsum appareant, continuo elucescet quintum esse, quod elixir est uitae, similiter uino generoso & idipsum uarie, in Nepita, acerba: Elixir uitae. in Lolio, Lutea: in Tincio, nigricans: in Lupulo, tenuis ac alba: in Cuscuta, austera: in aliis similiter iundicandum iuxta experientiae praescriptum. Uinum, salutis. Porro, extracto spiritu isto, & ab altero separato, ecce uinum salutis, in quo philosophi aliquot secula laborauerunt, nihil tamen unquam sunt assecuti. Et bona pars eorum qui imitati sunt Raymundum, aliquot dolia exhauserunt. Contra quintam essentiam uini Lullistarum Tex finit. dum elicerent quintam essentiam uini, nihil prorsus tamen deprehenderunt praeter uinum adustum, quo perperam pro spiritu uini, usi sunt. Quae hoc loco etiam requiruntur, alibi in philosophia de generationibus reperiuntur. Sufficiat iam admonuisse Spagyrum, qua ratione herbis quinta essentia insit, denique quae in his sint inuestiganda. 130 Ph. Th. Paracelsi. De Antimonio Sicut antimonium affinat aurum, sic eadem ratione ac forma affinat corpus: Tex finit. in illo enim est essentia quae nihil impuri cum puro confundi finit. Neque quisquam spagyricae artis imperitus, deprehendere potis est uim tam magnam antimonii: & in principio rerum eo deuenit antimonium; al 's. Genuina. & inter metalla, quae aquae sunt, sic est relatum, ut porro etiam diluuio exacto, uis huius gemina atque adeo uirtus permanserit, ita ut sese ex influentia semper dirigat, neque aliquid de ui atque uirtute natiua unquam decesserit. Merito igitur omnia, quae mineralium sunt ( quorum summum ac potissimum arcanum in se claudit Antimonium ) uni huic tribuimus. Antimonium praecipuum mineralium. Mundat seipsum una cum reliquis que immunda sunt. Praeterea, si nihil omnino sani adest: immundum corpus in mundum transformat: ceu in expositione leprae habetur, quae omnia aperte manifesta facit spagyrica praxis. Uerum ne longius, quam parsit digrediamur, & tandem ad praeparandam antimonii uirtutem ( cuiusue apex unus, aut iota omnibus codicibus qui in nostra confessione sunt, praestat perueniamus, sic habe. Antimonii praeparatio. Primo, uide ne corrumpatur antimonium, sed totum hoc, quantum est, integrum maneat, citra ullam amissionem formae. Sub hac enim delitescit antimonii arcanum, id quod per retortam impelli debet sine omni capite mortuo: ac denuo, in tertium Cohop reduci: tum demum erumpit. Dosis eius grana iiii. u. Essantia. in quinta essentia Melissae administrata. Huic praeterea nihil tribuit Archeus terrae. Cap. Uii. De Sulphure. Ardua res est, & multis nominibus celebranda, tantam inesse uim atque naturam terrae, quae balsamum procreet, cuius haec est natura, ut porro nihil putrescere sinat. At si consideras resinas, quarum potissima pars est sulphur, nihil est, quod superiora laudes. In sulphure balsamum est, quo de nemo non uariarum artium studiosus meminisse debet. Nam in eo sunt liquores balsami, qui neque uiuum neque mortuum quicquam putrescere sinunt, sed corpus ita conseruant, ut nulla neque influentia, neque naturalis corruptio uel impressa in corpore deprehendi possit. Nemo miretur hoc loco tantam inesse uim in resinis terrae, neque maiorem predicationem huius, quam que balsami sit supra terram crescentis, & huius uim atque uirtutem declarantis. Nam in his, quae occulta multo plura deprehenduntur, quam in his quae manifesta sunt. Sic in sulphure multo plura deprehenduntur, quam in caeteris resinarum partibus. De sulphure autem ( ut ad tractandi rationem perueniamus ) ita intelligas. Colcothar est uitriolum. Eleua sulphur a Colcothar spagyrico more, idque tantisper dum non superat ignis. hoc quod natura colcothar sulphuri tribuit, idem spiritus fixus est balsamus terrae, de quo hoc loco paucula admodum scribimus: Nam eius uirtus per experientiam laudabilis & manifesta est. Etsi aliqua de gummi quaedam etiam ex resinis, caeteraque id genus eiusdem naturae sunt cum balsamo, tamen inter illa primum ac optimum esse puto sulphur. Cap. Uiii. De Mercurio. Elixir ex mercurio. Elixir ex Mercurio eadem ratione qua ad transmutanda metalla adornatur, confectum, plurimum ualet ad pellendam mortem. Contra Lullium. Nam eius rubigo, quam Lullii sectatores falso florem appellant, nil nisi mors est: sicut enim mors consumit ac conterit corpus, sic rubigo metallum. Quicquid ergo tinctura illa tingit, longae uitae plurimum inseruit, & id ipsum tanto efficacius ac fortius, quanto altius ( absit inuidia dicto ) gradum Ueneri attigerit, quanto acrius etiam ac subtilius in preparatione reiteratum fuerit. al 's. ueneni. Contra Rupescissam. Neminem. deterreant Rupescissae fabulamenta, qui suo consueto more, temere ac frigide super hanc rem scripsit: uidelicet in tinctura corporis aurum, & similia quae Mercurii sunt, denique quicquid ex spiritu solis, aut arsenici confectum, prorsus esse fugiendum. Albertus. Thomas. Ad tincturam Mercurii ( cuius uirtus est ex subtili acrimonia quam a natura Archei habet ) propius accesserunt Albertus ac Thomas, in coagulatione autem nimia, & gradu reiterationis, quibus totum negotium obruerunt, falsi sunt Quamuis in adornanda tinctura eorum quiddam est, quod uerae tincturae finitimum est, in hanc sententiam. Sicut metalla transmutantur ac plene figuntur, sic etiam corpus. Mercurius praeparatio. Ad hunc modum reduc Mercurium in eleuationem tantisper: per fixionem Coniunctio Mercurius cum auro. dum in fixum crystallum abeat, deinde in resolutionem ac coagulationem digere, & cum auro coniunge, ita ut fermentum eius hoc ipsum fiat. Proinde iuxta praescriptum Hermetis age, usque in finem lapidis, cuius dosis est gran. 1. Huius uis ac uirtus corpus integrum conseruat. Cap. Ix. De Spiritu. Uinum quid philosophis. Uini. Supra ubi essentiae herbarum memini, nihil aliud nisi uinum esse ostedi, sed hoc sic melius intelliges. Spiritus uini a substantia eiusdem prodit: nam huius subiectio existit uinum, sicut marrubium proprii ac natiui uini. Quare, ut spiritum uini, tanquam essentiam ( quae uere elixir est ) habeas, sic percipito. Ueluti persicariae libra 1. scru. ii. uini emittit: u cisini libra. 1. plus scrup. i. non capit. Reliquum est phlegma uini: id quod ad praesens Elixir parum confert. Porro, inquisitio huius essentie fiat, ad hunc modum. Extractio spiritus uini per circulationem. Digere uinum ( pellicano infusum ) fimo equino, idque bimestre spatium, continuo uidebis adeo tenue ac purum, ut pinguedinem quandam ( quae spiritus uini est ) in superficie ultro eliciat: praeterea, quicquid sub ea est, phlegma citra omnem uini naturam existit. Pinguedo autem sola phialae inclusa, & per se digesta, summae energiae est ad uitam longam: nec uero solum ad uitam longam, sed etiam ad alia quaedam praxis illa torqueri potest, hocque ipsum interuenientibus Cinamomo, xylobalsamo, myrobalanis, similibusque bonis aromatibus. Sed ita iis agendum cogita, aromata pinguedini commisce, & mediante in uentre equino digestione, sic coniunge, ut Elixir, quo de hoc loco mentionem facimus auroque adiuncto medicina adornetur: Coniuntio spiritus uini cum auro. quae communem contractionem tollit, ac membra resoluit & reficit. I 4 Ph. Dh. Theophrasti Paracelsi Medicinae & Philosophiae utriusque Doctoris, de Uita longa, Liber Iiii. Cap. I. De uita summi lliastis. Supra in primo libro fundamenta ieci uite longe, ea hac in parte absoluemus. Non enim uideo cur ipsa, quae ad integram uitam adeo sanam pertinet, hic denuo repetam: cum in superioribus libris, secundo & tertio de his a nobis iam abunde dictum sit. Quare in hoc quarto libello supremam manum imponam his, quae supra in primo libro, de ea, quae praeter naturam est, uita, incepimus, idque ipsum pro ratione theorica. Principio proponimus uniuersis spagyricis, cum Adae, tum Mathusalem aetatem, id quod in secundo capite mox sequenti indicabitur. Antequam tamen illa enarremus, prius de uita longa que in manu maximi lliastis est, exacte dicemus, & haec pro ratione magnalium: Iliastes maximus. ubi plura de libero arbitrio arripienda esse a moneo, quam quae nos ex elementis administrare possumus. Haec ut rudius & apertius manifesta fiant, fingamus oportet Enochdianos: Enochdiani. quam influentiam si in mente nostra perinde ac ignem in ligno non sine uulgari uirtute gesserimus, fieri potest, ut ad hanc uitam perueniamus uel nullo negotio: Ioharneter. id quod exemplo Ioharnetis palam fit, cuius natura neque unam aetatem solam, neque seculum unum duntaxat comprehendit. Paramyrici Libri. Sed ne in his meis paramyricis libellis praebeam calumniandi ansam, his, qui scripturas uarie torquent, nihil certi hoc primo capite definiemus de uita summi lliastis, utrum, hic in corporalibus elementis sit, aut porro etiam in quinto uiuat, ubi nullum corpus occurrit, ubi non modo hi quibus de mentionem fecimus, uiuunt, sed etiam hi, quos somno lepultos credimus. Somno sepulti. Hec inquam omnia sublimioribus spiritibus tantisper existimanda relinquimus, donec infra ad illa uenerimus. Praeterea si impleretur lliastes ille summus, aut aliquo saltem haberet opo, facile eo, quicquid esset Enoch dianum perueniret, ubi uniuersa uita nostra longa suis locis in aethere ac nubibus collocaretur. Uerum semel se saturauit lliastes, ut posthac non careat, neque aliquo habeat opus: quamobrem in hoc opusculo ultimo singula pro ratione primi libri enarrabimus. Cap. Ii. De Uitae longae descriptione. Ergo ut tandem ad finem deducamus ea, quae de uita longa tractare incepimus, principio indicabimus quid uita longa sit. Quid uita longa. Terminus uitae longae complectitur in se mille aut nongentos, aut minimum sexcentos annos. De scaturigine autem huius, quae praeter naturam est, uitae, sic accipe. Uis naturalis. Duae sunt in homines potestate uires, una naturalis, de qua dictum estusque ad natiuum finem: alia aerea in hac etenim nihil est corporale: Uis aerea. quo circa, incorporalia hunc nostrum libellum absoluunt. Miseros hoc loco mortales, quibus primum ac optimum thesaurum ( quem Monarchia naturae in se claudit ) natura recusauit, puta naturae lumen, ne porro in hac laboremus frustra. In philosophia autem quia desinit ac abit natura aniadum recordabimur, neque porro mentionem faciemus philosophiae. Aniadus. Missas igitur faciamus res naturales, missa etiam faciamus quecunque sunt ex elementis, insuper etiam gesta holisimidan: Holisimidan. denique quaecunque supra diximus, quae sub chao, in quo summus lliastes existit, delitescunt: & in manus illa de quibus in primo libro mentionem facere caepi, tandem accipiamus. Ut igitur ad annum Aniadin, aut etiam ultra perueniamus, obseruande sunt regulae sequentes. Nymphidida. Gnatini, Saldini, Melasina. Neminem offendant, quae hoc loco de Nymphidida dicturi sumus, quo loco simul indicabitur uis ac natura gnatinorum, saldinorum, deniqe Salamandrinorum, & quicquid est Melosinae. Porro si quem praesens locus ab alienaret, nemine offendat, sed potius finem huius opusculi adeat, ubi singula uidebit. Cap. Iii. De Solis natura, & Amado. Sed ut simul innotescat cum locus tum corpus in his rebus, quod certa quadam concordantia ordinari debet ac disponi, principio obseruanda est Solis natura, quod lliastis est. Solis natura. Nam aliud a trecentis usque ad sexcentos annos conseruat, id quod ad eos codices relegamus, qui tractant de natura elementorum. Praeterea, quicquid ex sui natura, simul etiam loci naturam admittit, haud dissimiliter priori seculo in unam conclusionem cogitur. Loci & corporis concordia. Ubicunque uero coeunt cum loci tum corporis natura simul, illic uel nullo negotio peruenitur ad sexcentesimum annum. Quorum aliquot qui isthuc aetatis attigerunt commemorare possem, nisi alio properaret calamus. Sunt praeterea qui aliquandiu atque adeo furtim sunt seruati, idque per uitam longam: quorum ratio quod nulla, nisi quatenus lliasti tribuerunt, & hoc loco praetereundum censeo. Sic quicquid non est aereae uitae hoc loco tollitur. Idcirco sequuntur, qui uitam aeream uixerunt, quorum alii a sexcentesimo anno, ad millesimum, & ad millesimum centesimum annum peruenerunt, id quod iuxta prescriptum magnalium, que facile deprehenduntur ad hunc modum accipe. Summa mysterii. Compara aniadum, idque per solum aera, cuius uis tanta est, ut nihil cum illo illo commune habeat terminus uitae, Porro si abest iam dictus aer, erumpit extrinsecus id, quod in capsula delitescit. Iam, si idem ab illo, quod denuo renouatur, fuerit refertum, ac denuo in medium prolatum, scilicet extra id, sub quo prius delitescebat, imo adhuc delitescit iam, ut res tranquilla prorsus non audiatur a re corporali, & ut solum aniadum, adech, denique & Edochinum resonet. Aniadus. Adech. Edochinus. Insuper etiam haec tria, & quod in hac tria uergit, non quatuor, sed unum sint, habebis longissimam uitam delitescentem. Aequester. Hinc est natiuitas magni illius Aequastri, qui praeter naturam natus est. Hoc & si id quod intrinsecus erat, nequaquam deprehendere potuit, tamen hic praebuit occasionem id, quod extrinsecus lliastes fuit. De duplici essentia sanitatis & aegritudinis. Cap. Iiii. Restat adhuc in hac monarchia, cuius uos magnus ille homo maximopere commonefacit, uidelicet, longe aliam esse uitam ab ea, quam nos plene praescripsimus: quae tunc alia nos perstringet, cum singula transibunt, qui calcat, & qui calcatur, nihilominus tamen utraque manebunt, id quod non satis intellexerunt hactenus Aliani. Aliani. Tum demum erit quando simul omnia desinent, quae una mecum indagastis, iam inde a primo ad nouissimum usque. Sed par est, ut semel etiam probemus ea, quae tractare incepimus, & ea non physica ratione, sed essentia ipsa, quae uel sola hoc loci, cuius meminimus plurimum ualebit. Hoc loco, quo de plene loquimur: miraberis forsan ac quaeres. Num uita sana possit esse coniuncta cum uita longa? Duplex essentia sanitas fixa, aegritude fixa Laureus Siconius. Respondemus, duplicem esse essentiam, alteri sanitatem & fixam, alterii aegritudinem & similiter fixam inesse. Quod autem ad locum & immutationes istorum attinet, nihil prorsus immutamus. Porro, quorsum attinet frustra his immorari, quae nobis lumen naturae recusauit: Praeterea ille, qui animi libidine nobiscum agit, indicat, ac rursus hiantes nos deserit. Quare hoc loco praeteribimus quae uires nostras superant, & creaturas aliquot, uitae mirabiliter longae, & eas sine fato, commemora re incipiemus, inter quos sunt Laureus, Siconius, Hildonius, & alii plerique, quo rum natiuitatem, siue mortem naturalem nemo unquam neque deprehendit, neque audiuit. Hildonius. Adde naturam & essentiam illarum. & quotumcunque reperias, qui uel apiculum de his scripserit: quanquam paramyrica scripta non nihil de his habeant, tamen ueluti senibus hoc fuit ac rursus desiit, ita etiam una intellectus abiit. Nicrolici. His igitur concludimus, quicquid est uitae longae, idque extra Necrolicos, quemadmodum in sequentibus patebit. Cap. U. Summa operis mystici. Non pili fecerim eum, qui sub Lullianis artibus se falso, ut Necrolium uenditat, & improbat id, quod in quatuor scaiolis comprehenditur, & me ut summum scasolam praedicat, ita ut pro ratione Cedurinorum possim adoriri necrolias artes: Scaiola quatuor. Cedurini. at ago uel Hydros scaiolis una cum aemulis inuideo. Quid dicam hoc loco de his quae Musa sagax in canonibus suis una cum manticis quatuor scaiolarum complectitur. quae uobiscum indormiscunt tympanaque in nobis anodinica reddunt. Et ego uos etiam atque etiam in tantum stuporem adduco, ut in notitiam papaueris redigamini: sed missa facio illa, & in hoc solum laborabo, quod in superioribus libris hactenus moui, in Cosmographica scilicet uita, ubi cum locus tum corpus lesihach apparent. Cosmographica uita. Iesihac. Porro etiam quae praescribo, praeter loci ac corporis uires idque spagyrice praescribo, hydromantice, & pyrothonchus. Sed quid attinet haec commemorare uobis omnibus, quorum ne nomina quidem noui, qui etsi necrolias agitis, & in cyphanto nonnihil experti, tamen indormiscunt pulsatiles. Haec omnia ego absolui, ea quisquis intelligit, optimo iure se spagyri nomine uenditet, ac tum demum quintum caput ediscere laboret, in quo me plurimum offendunt Scaiole. U. caput. Nam his nulla inest mortalitas. al 's. Immortalitas. Sub haec ergo concludo totius rei summam, & affirmo eum esse immortalem, quicunque pro ratione Scaiolarum uixerit, id quod per Enochdianos & sui sequaces probo. Enochdiani. Neque hunc locum infringet Aequa ster. Praeterea, si pro ratione Necroliorum Scaiolis insererer, esset, quod excipiendum ducerem, id quod maximus ille Adech anteuortit, & propositum nostrum, at non modum deducit, quod uobis Theoricis discutiengum relinquo. Adech. Atqui ad hunc modum abiit e Nymphididica natura, interuenientibus scaiolis in aliam transmutationem permansura Melosynae, si difficilis illem Adech annuisset, qui utrumque existit, cum mors tum uita scaiolarum. Melosynae Adech. Annuit praeterea prima tempora, sed ad finem seipsum immutat. Supermonica figmenta. Ex quibus colligo supermonica figmenta in Cyphantis aperire fenestram. Sed ut ea figantur, recusat: gesta Melosynes illa cuiusmodi sunt, relinquimus. Uerum ad nostram Nymphididicam. Nymphidica. Ea ut in animis nostris concipiatur, atque ita ad annum aniadin immortales perueniamus arripimus dona Ueneris, quae etiamsi uos una cum aliis cognoscitis, minime tamen usurpatis: idipsum autem absoluimus eo, quod in prioribus capitibus indicauimus, ut hanc uitam secure tandem adsequamur, in qua aniadus do146 Ph. Th. Paracelsi. minatur ac regnat, & cum eo, cui sine fine assistimus, permanet. Haec atque alia arcana, nulla re prorsus indigent, & in hunc modum Uitam longam conclusam relinquimus, Librorum Iiii. Theophrasti Paracelsi de Uita longa. Leo Suauius I. G. P. Io. Capelle Parisiensi Archiatro Regio Sal. Cui potius quam tibi ( uir praestantissime ) donabo ( cum Catullo ) lepidum hunc nouum libellum? lepidum, inquam, ut Theophrasti Paracelsi opus: nouum, ut meum scholiorum modo editorum. Tibi enim tanqua medico eruditissimo, medicinae liber iure offertur: qui quidem ab Ioanne Fernelio doctissimo uiro Archiatro Regio decessore tuo moriente, quum rogaretur quem ex ordine regiorum medicorum suo gradu locoque dignum censeret, uelut Socrates Apollinis oraculo, sic illius sententia dignissimus successores iudicatus. Tibi etiam ut ueteri amico munusculum aliquod debeo, ut hospes hospiti tesseram hospitalem. At quum tu eloquentiam cum philosophia ita coniunxeris, ut te Uarronem Gallicum merito possim appellare, non hic ego tecum de intima philosophia multis disseram, nec cum oratore diserto diuitias orationis expromam. Quid enim agerem? aut sanusue essem qui haec te docerem? Nam etsi non Sus Mineruam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Mineruam docet. Tantum per te liceat de uetere tua consuetudine gloriari, cuius praesentem dignitatem ex medicis atque mathematicis colloquiis, quum Arduae cum Annibale maris praefecto legato Regio pro pacis coditionibus tractandis una essemus, iam spe atque opinione praesagiebam. Philosophiam uero abstrusam quam hic Paracelsus noster euoluit an inuoluit, neminem arbitror praeter te medicorum aetatis nostrae, ( Honoratum Castellanum collegam tuum libenter excipiam ) uel suspicione solummodo attigisse. De qua ego saepenumero cum illo sapientissimo Fernelio quandoque tecum disserui, non de ea quae uel edictis legum uel bonorum uirorum suspicione ulla perstringatur: sed ea, quae sacrosanctam priscorum philosophorum uatumque sapientiam a prophana multitudine alienam mysticis uerborum inuolucris complectatur. At mihi onus hic incumberet satisfaciendi doctissimae tuae aduersus Paracelsi opera disputatio ni, quam mecum coram subtilissimo collega Honorato & Ambrosio Pareo Archichirurgo in aedibus Leonardi Botalli Astensis insignis medici pariter regii, animi gratia instituisti: quum ille nos ad Comediae Italicae uoluptatem liberali atquae opipara coena exciperet. Tu enim magna ratione contra me contendebas, non uideri Paracelsum ex arte & methodo, medicinae artem tractare, imo confuse, sparsim absque ordine multa congerere. Artis enim esse ( ut Cicero de iurisprudentia scripsit ) summa genera rerum uelut a capite arcessere: ea deinde tanquam in membra singula partiri, partes tandem ipsas suis quasque diffinitionibus circumscribere: aut ex Arabum officina, causas antecedentes, primitiuasque persequi, earumque effectus, demum signa morborum earumque curas: nullam exiis uideri Paracelsum ueram discipliuae formulam composuisse plenam quidem ac refertam. Uerum Galenum ipsum fatebor dialecticum subtilem fuisse, sed uelut Asianum oratorem scripturiendi quadam libidine multis egisse, Theophrasti nostri more, quae paucis poterant comprehendi. Fuerit illud utriusque uitium: uerum ut Galenus in usu partium corporis humani mihi admirabilis uidetur, non minorem Paracelsus in calculi tractatu uidetur laudem sermonis instituti logice consecutus. Relinquamus uocabulorum Tartari, llech, Aniadi, similiumque in eo affectationem: exultat enim humanus animus quodam furore delectatonis in pulchre inuentis: Et linguae cor laxat habenas. Philosophorum chymicorum uerba nulla sunt publica, suis utuntur. Dandum tutem est profecto illi, quod aliis metallicis scriptoribus a quibus haec iamdiu tractantur, ut in rebus inusitatis ( quippe quae ab artis opere nascuntur ) utatur ipse uerbis interdum non auditis. Nihil uero in nobis perfecti esse potest: laudemus quae bona sunt, quae mala, humaniter excusemus. Scribebat Paracelsus suis Germanis, uelut Lucilius poeta suis Siculis & Tarentinis: ad rudia eorum ingenia stylum accommodauit. Nec dubito Capella sapientissime, si omnes, saltem complures illius libros legisses, quin aliam de scriptis hominis opinione fuisses concepturus. Legi ego partim, partim audiui ex Germanorum interpretatione plurima illius opera, quorum indicem praebui in praefatione libri de Uita longa: allati sunt nudiuster tius ad me alii eius libri Germanici, quos pariter in fine huiusce opusculi recensebo. Expecto alios quoque a Nabot uiro mathematicae disciplinae peritissimo, ac Theophrasticae studiosissimo. Confero ego quae possum ut usus artis maximae optimus in communem hominum utilitatem elucescat. Suadebant autem quidam uiri minime mali, iudicio tamen meo parum prudentes, ut hunc libellum qui aduersus medicos conscriptus uidebatur, alii quam medico offerrem, consecrarem, ne minus tibi gratus esset quod uulgarem theoriam ac praxim medicam reprehenderet. Quis uero te melius delectum in rebus medici faciet? quis omnium ea quae a Paracelso in emolumentum salutis humanae trahenda erant, doctius iudicabit?. At mihi absurdum uidetur, quod plerique hodie aduersus Paracelsi scripta factitant, rem ueram aut incognitam damnare: ui coram te de arcano corallino, alcali spirituum, mummia alcaligata in cura Podagrae disserui: in quibus turpe duco cognitioni & perceptioni assertionem reprehensionemque praecurrere. Quinam uero ex omni antiquitate Socrati, Democrito, Empedocli ingenio atque iudicio praestiterunt? quibus cum Hippocrate tuo, uita breuis uisa est, ars longa, experimentum fallax: scilicet ob angustos sensus, imbecillos animos, & ueritatem rerum in profundo demersam, aut tenebris undique circunfusam. A sapientibus autem qui contrariis in partibus momenta rationum paria possunt ponderare, assertio libentius sustinetur, ne contra prudentis officium incognita pro cognitis habeant, iisque temere assentiantur. Postrema est mei facti ratio, cur tibi potius quam alteri cuiquam istud opus do, dico, addico: quod unus existis in aula morum corruptrice & deprauatrice, qui cum ingeniis conflictaris huiusmodi, neque animus ab officio tamen immutatur aut flectitur, ut solus philosophos ames, foueas, iuuesque illosque in deterrima labyrintho implicatos omni beneuolentiae genere prosequaris. In quasi mihi aliquam operam praestare, & si me, ut Cicero pro Trebatio amico ad Caesarem scribebat, quibusdam gloriolae a Rege insignibus ornare uolueris, non recusabo: si tamen rem tibi gratam fecisse hoc opusculo sensero, fecisse mihi operaepretium uidebor. Bene uale Lutetiae Parisiorum. Kal. Iulii Anleo Suauius I. G. P. Lectori. Allati sunt ad me nudiustertius, lector, libri nonnulli Th. Paracelsi, quos uobis, ut in praefatione Compendii quamplurimos, uisum est hic quoque recensere. Philosophiae magnae tractatus multi, uidelicet. De uera influentia rerum. De inuentione artium. De tempore laboris & requiei. De utraque fortuna. De sanguine ultra mortem. De lunaticis. De generatione stultorum. De Nymphis, Pygmeis, Salamandris. De animalibu ex Sodomia natis. Opus Astronomiae mundi. De Metheoris. Libri Iiii. Paramyri. De matrice. Paragranum. Item uolumen aliud, continens plures tractatus. De Physionomia. De Therebintina. De utroque Helleboro. De casu matricis. De ligno Gaiaco. Commentarii in Aliquot Aphorismos Hipleonis Suauii I. G. P. In sua Scholia. Quum libelam hunc Theophrasti Paracelsi de uita longa Adamus a Bodenstein duplici praefatione exornauerit, utraque prolixissima: De duabus editionibus lib. de uita longa. mirabitur fortasse lector cur praetermitti in hac editione iusserim, nostramque hanc in locum illarum tanquam demortuarum suffecerim. Priorem attexuit libello edito anno M. D. Lx. eo quidem puro puto de qua nos in Compendio nostro iam disseruimus. Posterior assuta est eidem libello typis excuso anno 1562. Alphenus. si eundem dicere fas est secundum Alphenum lurisconsultum, cuius tanquam nauis, carina ipsa praecipuae quae partes sunt immmutatae ade ut pristinam formam amiserit, uel si mauis nouam induerit. Consumpsit totam istam praefationem Adamus ( uir alioquin bonarum literarum haud expers ) in disceptationibus philosophiae Aristotelicae peruulgatis, nulla prorsus expositione interiecta uel sententiarum uel uerborum Paracelsi difficillimorum. Pudeat deinceps tam uerbosis ineptiis Adame lectorem a Theophrasti ipsius lectione retardare: ad cuius conceptiones nullam uiam sternas, nihil obscuritatis explices, quo tandem aliquis fructus ex tanta loquacitate percipi possit. Haec proba sunt ( inquies ) tria esse Paracelso principia quae spectantur in dissolutione rerum naturalium, ut nos ligni exemplo in compendio iam ostendimus, unde constet ea fuisse in constructione: sed Aristotelis materia, forma, priuatio, non item: ut naturae primordia non esse appareat, sed subtilis ingenii somnia: Diogenes Laertius. quae idcirco ab infinitis aliis philosophis ( ut ex Diogene Laertio manifestum est ) in controuersiam haud temere reuocantur: ut taceamus tanquam Christianae sapientiae circa aeternitatem rerum contraria, esse explodenda. Addit, sed quod etiam ex Theophrasti nostri scriptis, ut axioma illud principiorum, perspicuum est, Elementa non esse corpora simplicia sed matrices ortas ex tribus primis. Paracelsus lib. Haec quidem sunt, clarissima, nec quae ullum iter patefaciant ad Paracelsi mentem eruendam: de Gradibus de cognitione uocabulorum artis. licet ( ut subinde ipse admonuit, non tam oculos lectioni oporteat quam operi in his intelligendis manus admoliri. Spagyricorum ( inquit, uocabulorum cognitio ab opere non scripto expiscanda est. Libris autem his quatuor de uita longa, inseruit quartum unum uelut suppositium parum, quarto uero atque legitimo in quintum numerum ui quadam eiecto & iniuste de sua possessione deturbato: De iiii. lib. in reliquis libris facta quorundam uerborum uel syllabarum immutatione pene ridicula ut opus uaenalius prostaret, quod nouum hac parte incrementi emptori esse uideretur ( Magnae enim sunt hodie ditesque librorum in Germania nudinae ) Adamum medicum non puduisse quartum istum librum nugis inanibus scatentem obtrudere, qui nec serie rerum ulla cum reliquis cohaereat, nec sententiarum Paracelsi subtilitatem, nec dictionis grauitatem redoleat. quodam deuita longa supposititio. Miror ( inquam ) illum lucri uel gloriolae spe adeo fauisse Typographi imposturae, qui more propolarum rei suffuratae nouam dissuendo speciem induunt furti tegendi gratia. Non est uerisimile ex ore docentis ita fuisse exceptum quod paraphrasis amplior foret: uerba sunt tantum quadam pueriliter inepteque commutata ut lectori ea conferenti constabit. Cur non aliquas interdum difficultates publice explicat omnibus, mysteriis solum suppressis quas uni tantum pollicetur? Corpus duplex in uno homine. nempe, quod sit illud duplex in uno homine corpus, quorum unum etiam ( ut ait cap. ui. lib. 1. ) inuisibile homini, quid haec uita, quid mors, quid uita mortalis, quid immortalis. Cicero. Desine tandem fumos uenditare, & incipe de re agere subtilius ut te ) Ciceronis uerbis de Demetrio Phalereo ) Theophrasti non Atheniensis illius, sed Germani huius discipulum possimus agnoscere. Quis te ipsum germanum hominem, Asianum oratorem suspicatus esset? Quorsum illa pauca, memorata de tribus primis, de Laudano, de Antimonio quae unusquisque in autore ipso legere potest: quin ea potius attingis & enucleas, quorum ope quae sunt in eo recondita & occulta lector possit intelligere. Quod siquis suscipere uellet aduersus te Aristotelis defensionem de tribus principiis, quid tandem respondeas? Nonne philosophi omnes Spagyrici materiam constituere & formam, quorum instituta & praecepta Paracelsus noster est palam insecutus? De materia forma & priuatione. Nonne consessi sunt omnes, uetere forma sublata nouam protinus induci, ubi inclusa est tacite priuationis necessitas? Nonne hoc ipso libro approbat elementa quatuor, & ex eorum temperamento quintam essentiam? At quae uidetur aliis in libris immutare, in alium sensum detorquet, quam tute mentis illius & cogitationes expers, opineris. Accidens Paracelsi. Non omittam quod in Compendio de accidente secundum Paracelsum perstrinximus: non esse quidem capiendum ex peripatetica disciplina, sed potius ex Platonica uel academica, cui, omnis forma quae inest materiae magis accedere uidetur ad naturam accidentis quam uerae substantiae: eamque melius dici fieri quam esse. Arnaldus item Uillanouanus in paraphrasi Rosarii explicat tincturam esse accidens, quod aduenit materiae caducae: ex quibus forma spagyrica resultat. Mysteria coelanda. Possunt autem lector in his mystericis libris quaedam impune propalari ad odorem rei arcana uelut frictione aut calore quodam excitandum, quamuis arcana praecepta detegi palam nefas fit. Ideo Sphinx statuebatur olim ab Aegyptiis pro foribus templorum, ut mysteriorum celandorum admoneremur. Ideo ferrum ( uidelicet forium & ferarum Hebrai dixerunt symbolum esse sapientum, & inde Graeci Pallada fingi armigeram. Pallas curarmigera. Dionysius etiam Areopagita mysteria censuit scripto tegenda, uoce recludenda. Ideo Expositores Zoroastis Chaldaei, sicut ipse, aegnimatice loquuntur. Plato. Plato uere diuinus de supremis substantiis Dioni scripsit sub aenigmate. Sic Pythagoras pauca tantum quaedam scripta Damae filiae moriens commendauit. Alchindus Rog. Sic qui ex nouissimis philosophis sapientiam occultam olfecerunt Alchindus Arabs, Rogerius Bacho Angelus, & Gulielmus Parisiensis filiis tantum doctrinae scripserunt. Bach. Gul. Parisiensis. At multi Herculos more, ut ait Plutarchus, irrumpunt in sacra furiose. Tritemii Polygraphia & Steganographia. 8. Sic nostris prope temporibus scripsit Ioannes Tritemius Germanus Polygraphiam, licet clauibus quiqusdam aperire simulauerit, quae tamen paucis aditum praebent ad mysteria: ad Maximilianum Caesarem libris ut in Pinace legitur. Sic idem Steganographiam ( opus ut ipse profiteri audet mirandum & laboriosum ) quae occultam scripturam significat, uir recondita eruditione insignis ut cius monumenta testificantur: quemquidem Paracelsus noster lib. Chirurgiae minoris doctorem philosophiae libenter agnoscit: quem nuper etiam Cornelius Agrippa uelut parentem uenerabatur: Ad quem idem Imperator De quaestionibus arduis retulit quae hodie extant 8. doctrinae omnis plenissimae. Quo magis miror Carolum Bouillum: Ioan Uuierus de prestigiis daemonum. eumque secutum Ioannem Uuierum lib. de Praestigiis daemonum tanto furore in hominem integerrimae uitae, eruditionisque summae esse debacchatos: quod scriptum simplex spectarent, in sententiam occultam mentis acie minime penetrarent. Haec Bouillus epistola ad Germanum Ganatum Regis Consiliarium. Car. Bouillus ad Germa. Ad Tritemium diuerti, quem reperi magum nulla philosophiae parte insignem. Ganaium contra Steganograp. Eius Steganographiam euolui uelitatim, nonnullorum capitum perlegens initia, uix horas duas librum in manibus habui, abieci eum ilico, quod terrere coeperat me tantae adiurationes, ac tam barbara atque insoleta spirituum ( ne forte dicam daemonum ) nomina, uniuersa uero huiusmodi nomina, quoad uidere uisus sum, ignotae linguae sunt. Aut enim Arabica, aut Hebraica, aut Caldaica, aut Graeca: Latina pauca aut ferme nulla. Innumeri autem sunt characteres, quibus adiurationes singulae notantur: Angelus Dei secet eum medium & c. Cui Tritemius respondet in praefatione libri Polygraphiae ad Maximilianum Imperatorem. Ioan Tritemius ad Maximil. Imperatorem Contra Bouillum. Uenit ad me hospitii gratia Carolus Bouillus natione Picardus, quem quum omni humanitate tractauissem bibliothecam etiam aperui, & inter alios libros, opus etiam Steganographiae communicaui necdum eo tempore consummatum. Uidit Bouillus & obiter legit, se inuentum mirari dixit, laudauitque, nec quo intelligeretur modo, curauit. Unde quum non peteret intelligentiae clauem, nihil eorum quae nostra lucubratione continebantur meruit audire uel percipere. Reuersus in Galliam pro beneficiis malefacta rependens Steganographiae non intellectae occasione, me magum & Necromanticum falso esse ad Ganayum scripsit, Ideo manet hactenus opus Steganographiae in tenebris sepultum: ne causam uidear pluribus dare similibus similia de me suspicandi. Malo enim inuenta mira perpetuo damnare silentio, quam Necromanticae superstitionis notam falsa licet hominum aestimatione, incurrere. Scripsit quoque Tritemius Apologeticon nominatim de hac re aduersus Bouillum istum, seu potius bouem maximum ea quae non intellexit, calumniantem, ut in indice loann. Dur allusii lucubrationum illius reperio: quod, quia iam non extat, aliud me debere sanctissimae tanti uiri memoriae literarum nomine existimaui. Apologia Leonii Suauii pro Tritemio aduersus Bouillum. Ne qui forte hisce calumniis deterriti ab optimorum librorum lectione tanquam ab Ulpiano improbata abhorreant, si in eorum manus inciderint. Reperi ego tres huius Steganographiae libros, tertium tamen imperfectum, quemadmodum se reliquisse inchoatum scripsit ipse ad Boscium amicum. Memmii Bibliotheca. Nescio an uir doctissimus D. Henricus Memmius libellorum supplicum in regia magister plures habeat: quem fama est conquisitis undique optimis quibusus in omni disciplinarum genere libris insignem bibliothecam instruere atque adornare: magnificum sane opus, exemploque Ptolemaei Philadelphi regium: cuius memoria nulla temporum uetustate exoleuit. Io. Tritem. Sed ut ad Tritemium redeam, praefatus est ipse in Steganographiam suam his uerbis: in prefatione Stegan. de priscorum parabolis. Antiquissimos sapientes, si qua uel naturae uel artis arcana reperissent ne in prauorum homiuum notitiam deuentrent, uariis modis ac figuris occultasse, cruditissimorum opinio est. Mosem quoque Israeliticae gentis famosissimum ducem in descriptione creationis coeli & terrae ineffabilia myster ia uerbis operuisse simplicibus, doctiores quidem ludaeorum affirmant. D. etiam Hieronymus tot pene in Apocalypsi D. Ioannis mysteria latere dicit, quot uerba. Graetorum philosophos & poetas non paruae apud suos existimationis praetereo, qui fabulis conscribendis operam nauantes aliud imperitis atque aliud eruditis hominibus unius narrationis serie sagaci inuentione tradiderunt. Hos ego, etc. Idem epistola ad Boscium scribit: uerba esse ibi plana, lucida, sine omni literarum aut uocabulorum transpositione, ita ut omnes legant & intelligant: secretum tamen illius qualecunque erit, manere ignotum. Idem in Claui ad lib. Ii. Polygraphiae suae: In Steganographia non dictio literam ut hic, sed quaque aliam integram ad mysterium conuenientem representat dictionem: Summa methodus Steganog. cuius ibi ponit exemplum sententiae cordis uelatae sub Steganographiae limitibus duplici ratione: addens, per eam pene infinitis narrationibus, non una aut duabus, doceri abscondendi modum. Ubique prositetur se nihil impium, nihil pharmaceutricum, nihil religioni christianae aduersarium tractare, omnia esse recta, syncera, eaque a causis naturalibus emanare. Contra magiam nefariam. Lib. Ii. damnat spiritus nefarios qui homines transuersos rapium in scelera & flagitia: dicit Astronomiae cognitionem requiri & doctorem pium & syncerum. Damnat in quaestionibus ad Imperatorem artes necromanticas, & libro ad Ioachimum Marchionem Brandeburgensem de praenotionibus christiano licitis & illicitis. Item alio contra maleficos & omnes artes et superstitiones a religione damnatas. Ut uero ad Bouilli culumnias reuertar, animaduertamus paulisper eius mendacia atque ineptias. Euoluit, ait, uelitatim nonnullorum capitum perlegens initia. An Bos optime libri abstrusi sunt uelitatim euoluendi? an ex initiis capitum sententia de uniuersa traditione ferenda est, nec est inciuile ( ut apud lurisconsultos ) non tota lege perspecta iudicare? Uix duas horas librum in manibus habui. Tres libri quos habeo uix biduo aut triduo legi possunt, quo pacto horarum duarum spatio perpendi atque intelligi? spirituum, ( ne forte dicam daemonum ) Audisti lector ex superioribus Tritemii dictis quantum abhorreat a spiritibus prauis ac nefariis, cur ergo, adiicit iste daemonum? Ignorat bos daemonas bonos dici aeque ac malos, sicut ex Iuriconsulto: Qui uenenum dicit, adiicere debet bonum an malum: idem de Pharmaco: sic eudaemones dicuntur qui boni, cacodaemones qui mali sunt. Si uero de malis bestia mala sensit, cur forte, adiecit, quae am bigendi „ uox est, quum paulo post dicat, angelus Dei malus eum „ secet medium, dissoluatque foedus iniquum quod cum „ nocentibus angelis iniisse ac sanxisse palam ex ipso opere declaeratur. Addit uero etiam quod dignum sit animaduersione, si castigationem, lector, intelligas. Porro, si rite memini, hunc ipsum in Steganographia illa ordinem seruat. Non expendam hic inscitiam sermonis, quum ego non rite sed recte meminerim a quodam Grammatico Ciceroniano traditum, Porro, non melius praefigi initio periodi, quam autem, enim, etc. Praetermittamus hos pueriles in deliro sene uelut repuerascente errores, ueniamus ad rem: Si est Orientis princeps, uersus ad Orientem literas in eam coeli plagam patentes expandit, & paulo post, spectansque in auroram profert, quae rite prolata, etc. hic prodigium notemus: Iulius obsequens. Bos locutus est sicut Iulius Obsequens de prodigiis scripsit Romae quandoque accidisse: rite prolata, dixit rectissime scilicet cum ritu & ceremonia magica, quemadmodum Marsilius Ficinus de spiritu auri, qui si rite secernatur secretusque conseruetur: Marsilius Ficinus. maxima enim uis operis duplicis in his uerbis consistit. Sed foelicius ( ut nostri loquuntur ) quam prudentius uox haec Boui excidit, quam tamen inepte paulo ante usur pauerat: si rite memini. Rem uero iam ( omissis uerbis ) tractemus Bouille: non spectare in auroram diceres, si diligentius uerba Tritemii perpendisses in ipso capite primo: sic tu ridicule in limine impegisti. Scribit enim ille orientem hic uelim intelligi, non ubi sol quolibet die oritur, sed eum locum ubi a principio creatus fuit: quem aequinoctialem appellamus. Praeteribam ignotae linguae uocabula ab eo dici inserta adiurationibus Tritemii. Aut enim ( ait ) Arabica sunt, aut Hebraea, aut Chaldaica, aut Graeca: Latina pauca aut fermenulla. Age bos, hic fige lassum pedem, aratro aptior tu quam stylo, ignotae mihi linguae, dicere debuisti, qui prorsus elinguis es. Nam linguae illae multis sunt notae, ignorabilia uerba dicebat Apuleius: solam tibi Latinam excepisti, in qua tam foede paulo ante lapsus es: sed in iis quae de ea dixisti foedius multo ac turpius mentitus: quam dicis, pauca aut ferme nulla. Nam sicut in superioribus ignarum te prodis dialecticae in conceptione προς τι, id est simplici, uel relatiua enuntiatione, sic, quamuis in propositione disiunctiua satis sit alterutram partem ueram esse, hinc non potes te facile extricare: nam uel aliqua insunt Latina uocabula Tritemii formulis adiutoriis, uel prorsus nulla. Sic ego tecum syllogismo contra disiunctiuum tuum enuntiatum certabo, ferme nulla: ineptus sermo est, uox enim, nulla, diminutionem non admittit. Nullae enim prorsus quum insint, nec pauca sunt, nec ferme nulla, ut perlegenti libros tres Steganographiae perspicuum erit. Aduersus Uuierum. Nunc ad te uenio Uuiere qui Bouem secutus ducem, non potuisti non aberrare a uia, & coeco coecum ducente, uterque in foueam decidistis. sic exemplo Ouidiano: Uisa est mihi digna relatu Pompa: senem potum, pota trahebat anus. Hactenus ( Uuierus ait ) Bouillus: quem licet mendacii & impietatis accuset Tritemius, se purgans: res tamen ipsa secus docebit, si quis Steganographiae libros accurate legerit: Henricus Agrippa. quorum partem scriptam cum figuris & spirituum nominibus apud Henricum Agrippam foelicis memoriae, ego ipse olim legi, atque eo inscio exscripsi. Si damnas Uuiere magiam in Tritemio qui negat eam se traectare nisi aenigmatis stylo, qua fronte potes in Agrippa probare qui ex professo tribus de occulta philosophia libris explicauit? cur eius foelix memoria, Tritemii, execrabilis? At paulo ante nobis constat assentationis tuae ratio in libris magicis quos cum Ulpiano corrumpendos meioras: inter quos quartum quendam recenses additum Agrippae tribus, & falso tributum ( ut ais ) Henrico Cornelio Agrippae tuo olim hospiti & praeceptori honorando, circiter annos xxuii. iam mortuo, ut hinc falso manibus eius iam in scribi speres: putes, dicers uoluisti. Dic quaeso ( Uuiere ) quo ore criminatis Tritemium illum, quem tuus hospes & praeceptor tantopere laudat, ut aestimationem operis sui omnem ab illius iudicio aut testimonio aucupetur? de te uetus illud scite usurpari hic potest: non est discipulus supra magistrum. Corneli. Audi quanti Agrippa faciat Tritemium: Agrippe de Tritemio testimonium Tritemii ad Agrippam consilium de cautione secretorum. in praefatione: Fateor, iuuenis admodum hos libros scribere aggressus sum, spe tamen illos aliquando correctiores locupletioresque emissurus, atque ea causa loanni Tritemio uiro arcanarum rerum admodum industrio primum illos obtuli corrigestdos. Idem in epistola dicatoria: Nunquam in hanc arenam restituendae Magiae descendere hactenus ausus sui, uerum post collatum inter nos de his rebus sermonem, tua praecellens peritia & doctrina, tuaque ardens adhortatio audaciam mihi animumque addidit. Hos libros nunc tuo examini, qui harum rerum plenissimam peritiam tenes, castigandos, censendos, iudicandosque submitto, ut si quid in illis a me scriptum sit, quod aut in naturae contumeliam aut coelitum offensam religionisue iniuriam uergere queat, condamnes errorem: sin autem dissoluta & purgata sint impietatis scandala, ueritatis traditionem tuearis: sicque cum his libris nostris atque cum ipsa magia agere uelis, ne occultetur aliquid quod prodesse queat, nec probetur quod poßit non nisi nocere: quo sic tandem libri isti tuo examine probati, digni sint qui aliquando foelicibus auspiciis in publicum egrediantur, nec timeant iudicium subire posteritatis. Uale & his audacibus parcito coeptis. Haec ego lector latius transcripsi, ut iudicium audires Agrippae de Tritemio, ut magiae nomen quod mox a Paracelso nostre usurpabitur, adhuc auribus nostris durum, usus aliorum tibi molliret. De quo Marsilium Ficinum suo etiam loco audiemus. At quo uelut extremis telis Bouillum istum confodiamus, accipe Tritemii eum tacite perstringentis responsum ad Aggrippam. Nece retrahat a proposito quorumcunque consideratio nebulonum, de quibus uere dictum est: Bos lassus sortiter figit pedem. Te autem diuinitas ingenio donauit amplo & sublimi: non ergo boues imiteris, sed uolucres. Unum hoc tamen te monemis custodire praeceptum, ut uulgaria uulgaribus, altiora uero & arcana altioribus & secretis tantum communices amicis. Da foenum boui sacrarum psitaco: intellige mentem, ne boum calcibus, ut plerisque contigit, subiiciaris. Animaduerte lector Tritemium non inopia sed de industria in hac bubula similitudine perstitisse, ut aculeo Bouillum istum suum pungeret, a quo fuerat ab editione operis sui, paris argumenti retardatus. Cuius uerba libenter adieci, ut cautionem tibi mysteriorum coelandorum exemplo libri huiusce Paracelsi nostri, parabolici aetque enigmatici semper inculcarem. Nec uero inuidus medicus Uuierus a Theophrasti etiam ipsius fama uiolanda nominatim maledictis temperauit, ut susceptum ab eo bellum aduersus doctissimum quenque ostentationis ergo fuisse uideatur: qui suo postea loco in scholiis proximis insalutatus non abibit. Aduersus Hier. Cardani Calumnias. Postremum nobis certamen est sustinendum ab Hieronymo Cardano ( subtile dices ac uarium ) ab autore subtilitatis ac uarietatis, imo futile ac uanum, nisi uarium e Columella de lupo uario, maculosum intelligas. Fuit ( inquit ) uir paulo ante nostram aetatem mendacior Agrippa, inanior Raymundo Lullio, Ioannes Tritemius, qui totum librum satis, grandem hoc uno scriptitandi solo somnio impleu it nec tamen expleuit: Et ut fidem fabulae faceret, finxit se necromantiae, quum potius stultitiae deberet, accusatum: Impudens certe sycophanta si quis unquam mortalium. Et paulo post, in Tritemii stultissimam inuentionem, deniror uirum egregium scripsisse, expositionem. Sentis ( lector ) ineptissimi homuncionis in uirum tantum maledicentiam: cuius scripta fatetur stolidus. ab egregio uiro commentariis illustrata. Est etiam Polygraphia nuper a Collangio in Gallicaem linguam uersa, regique Gallorum consecrata. Nen est iste dignus ira Caesaris ( ut aiunt ) nisi Scaligeri Caesaris qui styli uulneribus nugas eius procidit. Hoc tantum addam: Tu uero doctor subtilis eruisti in Polygraphiae reductionem tryadis in nonadem per dyadem? Tu ne in Steganographia euoluisti & intellexisti quae latebant abdita? Sic in Agrippam in Natiuitatibus tuis: sic in Artephium in Uanitatibus temere inueheris, & canum more ignotis adlatras. His itaque calumniis consutatis, & a capitibus summorum philosophorum in imperitissimos atque impudentissimos hostes literarum, detortis: solida mihi uidentur iacta fundamenta disciplinae Paracelsi, in confirmatione institutorum Tritemii quem praeceptorem agnoscit, cuiusque more abstrusa naturae rerum miracula medicus sub humanae uitae praetextu, sicut Tritemius, uelut Magus sub spirituum euocatione obumbrauit. I. G. P. Natura Duce Leonis Suauii I. G. P. In Libros Quatuor Ph. Theoph. Paracelsi de Uita longa Scholia. In Cap. I. Lib. I. Ixcipe iam lector a me cogitationes meas in rebus arduis atque abstrusis, quas literis mando absque fuco ornatuque sermonis: in quo non esse immorandum censuit diuinus Plato, ne a uera rerum tractatione auocemur: quas inquam mando literis Platonico etiam more, qui in iis rebus semper aenigmaticus extitit: Plotini. ut ex illius scriptis, & Plotini sui commentariis cum Marsilii Ficini interpretatione constat. Qui hunc scribendi ritum arguet, Platonis diuinitatem insimulabit: Psellius. & libros qui Pselli aenigmata, qui Thoreumaticae artis aenigmata, inscribunt. Tractat itaque Paracelsus noster lib. I. cap. I. quid sit uita, quae mortalis, que immortalis: quid sit mors, quid aegritudo, quid physicum corpus? Corpus physicum. Physicum corpus, partitur in partes interiores & exteriores, de quibus Galenus doctissime libro de Usu partium: Galenus. quamuis Uesalius aliique complures aliquid ab illo praetermissum, a seque supplendum perhibeant. Dies natalis coniungit uitam mortalem cum immortali. Mors est dissolutio huius coniunctionis. Morbus est huius mali fons & origo. Haec sunt plana & clara si scriptum solummodo spectemus: ualde obscura, si sententiam indagemus. In his enim consistit fundamentum omnis insequentis institutionis philosophice: quum hic iam attingat coniunctionem rerum naturalium & earum quae praeter naturam sunt. Statuamus ergo cum Paracelso diligenter ab antiquis medicis Hippocrate, Galeno & caeteris esse consultum uitae mortali: unde suam ipse uim Theophrastus noster in uitae immortalis traditione effundet. Picus in Heptaplo. Quidam interpretes admodum subtiles quum haec trahunt ad terreae naturae descriptionem ( ut Picus in Heptaplo septiformem expositionem deducit Mosaici sermonis Genesis mundi ingenti ostentatione, pauco fructu. Uitam in mineralibus tribuunt argento, quod ideo uiuum dicitur, mortalem Mercurio qui elicitur ex corporibus imperfectis & impuris, immortalem illi qui ex corporibus perfectis & puris. ( de quibus mox cap. Iii. ) quae a Spagyris Sol & Luna dicuntur. Mortem esse existimant congelationem huius uitae a Sulphure. Nomen autem corporis physici, innuit tacite alterum ab eo corpus intelligi, non physicum uel naturale uel mortale: quod nuncupat coeleste, supernaturale, praeterque naturam: quae Synonima habeto. Tantum huc addam ex Plutarchi mysteriis ad huiusce mortis mentionem. Tinctores ferunt interire eos colores qui coniunguntur & miscentur, & eiusmodi permixtionem uocant interitum. Deinde Phoebum aiunt in latris interpollatum saepiusque mutatum ignem se emisse, crebris inuulsionibus ( ut ferunt ) dissolutum, etc. Hic staque nota interitum uel mortem aenigmaticam, nota coniunctionem pariter ac dissolutionem. Posset etiam haec fieri interpretatio ut uita sit humor uitalis seu radicalis in abstracto secundum Porphirium in Isagoge: in concreto sit uita mortalis, deinde in corpore perfecto uita longa, in imperfecto breuis. In. Cap. Ii. Hic tractatur de duobus corporibus, quae in Compendio perstrinximus esse in uno homine de. quibus quam belle Adamus a Bodenstein in fine secundae suae praefationis in libros U. de Uita longa. Uale ( inquit ) cum tuis corporibus duobus, spiritu uno. Corpus physicum hic uides etiam mortale dici, aliud illi immortale adiungi uel coelicum, cuius coniunctio uitam adfert, dissolutio mortem. Dissolutio autem esse nequit absque coniunctione praecedente, sicut aiunt priuationem supponere habitum. Priuatio. Sed ad disputationem superiorem de principiis rerum in nostra praefatione, memineris priuationem Aristoteli principium esse intellectuale tantum, non reale: Qualitates claues duae. sicut in elementorum qualitatibus duabus solum a Paracelso statutis lib. suo de Gradibus, scilicet calido & humido, reliquas duas frigidam & siccam potius priuationis quam realis qualitatis rationem subire. Distinctio autem non satis dilucida utriusque corporis parit in hoc capite obscuritatem Corpus enim moritur scilicet mortale seu physicum uel caducum: Quo. at hoc corpus, interueniente eo corpore conseruandum est scilicet coelico, quod adiunxit Deus, quo ( ne legas quod ) interueniente extrinsecus conualescit ab eo fit instauratio alterius corporis ( restauratio barbara uox est ) quod quidem est instar ligni, & coelicum instar ignis. Instauratio. In quo existimat errasse Hipocratem cum reliqua secta medicorum qui mortalibus remediis insudarunt, ad conseruationem istius physici corporis, a quibus longae uitae remedia ut a balsamo ( ne balsamum legas ) perperam petebant, nempe a creaturis seu corporibus pnysicis, an quibus non inest fons uitae, sed in coelico illo corpore quod subiectum est, in quo uita longa gliscit. Dixit Paracelsus ipse lib. iiii. cap. 1. rationem theoricam uitae longae tractari hoc i.lib. sicut libris ii. & iii. praxim de uita sana & integra, scilicet de medicinae parte curatrice morborum. Conseruatricem autem ueram Hippocratem nec attigisse nec plane intellexisse. Ideo scopum suum esse praecipuum de uita longa praeterue naturam disserendi, eaque hic docendi quae a priscis medicis hactenus intacta atque ignorata fuerunt. Idcirco titulum de uita longa praescripsit operi uniuerso, licet de uita sana obiter uel per transennam disserat. Corpusculum hic appellat per contemptum, corpus mortale & caducum: coeleste uero uide an libenter accipias a Platone de spiritu, quem medium constituit inter corpus mortale & animam immortale, ut uinculum utriusque necessarium mediae cuiusdam naturae, de quo scite Augurellus poeta. De spiritu metallico Marsilius Ficinus. Spiritus haec inter medicus fit quem neque corpus Haud animam dicas, sed eum qui semper utrique Participans in idem simul haec extrema reducat. De quo ( hec ad mineralia referas cum illo scribit Marsilius Ficinus. Inest etiam metallis spiritus & lapidibus, sed latet materiae mole oppressus: qui si rite secernatur, secretusque conseruetur tanquam seminaria uirtus, si adhibeatur materiae sui generis, poterit simile generare: Elixir. quod Arabes Elixir uocant Huc adiiciam mysterium ex Zoroastri xuii. Zoroaster. aphoris¬mo, per triplex indumentum ex lino, panno, pellibus, triplex intelligi animae domicilium seu habitaculum, coeleste, spiritale & terrenum. At, de huiusmodi interpretationibus parabolicis non contemnendis ab iis qui forte obtutu primo non intelligent. Pici in heptalum epitome autor argumentum traxit a D. Paulo. Qui manducat non manducantem non spernat, & qui non manducat, manducantem non iudicet. Balneare autem haec mystica uerbis haud submergere oportere. At si priores philosophi maiora demessi sunt, inihi tanquam inopi spicilegium reliquerunt. In Cap. Iii. Cap. hoc iii. est de ratione conseruandi corporis physici ab omni corruptione. Conseruatio fit per instaurationem ut cap. praecedenti ad supplendum defectum corporis. Illa subinde fieri debet, propter corruptionem quae quotidie accidit. Instauratio est recuperatio deperditi in corpore caduco, ab alio corpore scilicet coelesti. Haec ad praxim conseruatricem: cui perpe ram uulgus medicorum uoluit accommodare balsamum peruulgatum scilicet uel Iudaicum uel naturalem, uel artificialem a quibusdam inscienter confectum. Balsamus. De quibus nos multa in compendio. Balsami autem natura huiusce tantum impedit corruptionem, uacuum replendo, non sufficiendo materiam ueram instaurationis. Balsamus Spagyricus, alias Muniant. I. deo alius a Spagyris balsamus petendus est ad legitimam conseruationem: ad medicum scilicet uulgarem pertinet altera praxis, nempe morborum curandorum, qui multiplices sunt, ut corruptionem auferat que superuenerit, & corpus morbo affectum muniat seu mumiat ) ut lego a mumia uocabulo ficto ( de qua lib. ii ) munit enim potius pars conseruatrix aduersus: corruptionem ne accidat, quam specifica haec tollunt & abigunt. quorum usus spectat ad uitam breuem, sicut balsami Spagyrici aduitam longam. De his specificis abunde in omnibus medicorum libris. Uita longa consistit in spiritu uitae. Quod namque corpus in tutelam medico committitur, mortale est, at non coeleste corpus ( sic lego non quatenus & mors sicut Leoninus non Leonina, id est homo hac specie leprae pollutus, ut paulo post tympanites & c. De Ophtalmia. De ophtalmia dicam obiter, quum eius uariae sint species, non uideri a nostris recte distingui, qui unguem exponunt maille ( quae macula est ) onglee dicendum potius fuit, quae ungula dicitur a barbaris chirurgis: taye autem dici uideri a tegendo quod pupillam tegat. Euphrasiam autem herbam specificam esse in oculorum morbo, cuius saltem aqua temperatur tuthia pro imbecillitate uisus, quemadmodum rosacea pro catharro ex distinctione Arnaldi Uillanouani, cui uinum euphrasiatum Mathiolus aliique acceptum ferunt. De Saphiro. Nec forte haec attigissem, nisi una incidisset Saphiri mentio, cuius usum in erodendis excrescentiis laudauit Dioscorides, de ramentis uel puluisculo intelligens. Dioscorides. Contra Mathiolum. At Mathiolus consulens mortarium aeneum euitandum & ferreum, ne plus ferri aerisue oculo indamus quam saphiri, in duplicem errorem labi uidetur, tum quod aerugo & ferrea scobs in aspritudinibus oculorum probatur, tum quod radit etiam marmoreum & porphyriticum mortarium, ut experimento didici. Nullus enim lapis secundum Adamanta durior est Saphyro: remedium itaque reperi tundendi Saphyri in mortario ferreo, non autem terendi. In Cap. Iiii. Hic homo constituitur ex duplici corpore & duplici uita. Corpus physicum cum sua naturali uita transit in compositionem forme unius ex duabus partibus conflatae. Corpus coeleste cum sua uita transit in aliam formam. Ista semel coniuncta faciunt hominem nostrum. At quae libet in illo uita suo modo est conseruanda, scilicet essentia per ea quae praeter naturam sunt, natura per naturalia. Duo sunt partes huius compositi, nempe homo per semen & Deus. Adamus ex eo quod praeter naturam est uitam longam accepit, non ex creatione, id est generatione humana quae procedit e semine. Huc pertinet praedestinationis cognitio. Exemplum distinctionis uitae longae seu coelestis a physica uel naturali, apparet in dormiente, cui inest tantum actu uita naturae siue uege talis, altera uita scilicet animali sopita & tanquam mortua non obeunte sua munera. Sit in eo cui nunc iugulum ferro praecisum fuit. Conclusit per uitam longam seu uirtutem animalem hominem redintegrascere, quod Christiano sermone intelligo, resurgere, quamuis etiam aliqui philosophi ut Anaxagoras eo cognitionis peruenerint. Anaxagoras de resurrectione. Delectatur enim Paracelsus nouitate uerborum, quae lectori potest tenebras offundere. Ratio microcosmi. Hoc ergo compositum nobile humanum microcosmos uere dictum ( quia sermo hic de uita duplici, non coplectitur mentem atque rationem, que in homine tertia partem & pricipem constituit: quamuis sub semine supernaturali sapientia cumuita delitescat. Quum enim sint tres mundi, intellectualis, coelestis, elementaris, in hominis cerebo tanquam in arce, situs est intellectus angelicus, in corde, fons caloris coelestis: in genitalibus membris, generatio & corruptio. Sic secundum eundem Anaxagoram tres mundi, unus sunt: quia quod est in uno, est in alio sed alia forma. Dionysius Areopagita. Sic ex Dionysio Areopagita, potentia superior habet ea que sunt inferioris excellenter & eminenter. Tres istos mundos figura tabernaculi templi Salomonis summo cum mysterio comprehendit: Figura tabernaculi mystica. pars aperta, tanquam sublunaris, communis hominum ac brutorum: Sancta ex auro splendida cum candelabris septem, planetas septem coeli: in Sanctis sanctorum Cherubin alati Angelicum mundum referebant. Quidam haec mysteria etiam terrestri & minerali operi accommodare uoluerunt, scilicet primam partem inferiorem materiis rudibus, secundam elementis seu lymphis, tertiam U. essentiae, ex ordine principiorum Raymundi Lullii. Sacra non prophananda. Sed sapienter Augurellus. " Qui uero incomprehensum & inenarrabile munus. Diuinae humanas aduentum prolis ad oras Profati: haudquaquam parua haec sensere, subingens Os Illud tam magna sonans mysteria uates Haec tamen haud nullis nostri suadentibus ausi, & c. " Tandem finiam, hoc corpus coeleste recte a Paracelso dici cum uita sua adiunctum a Deo corpori physico: unde Plotinus censebat omnem animam a principio esse diuino: tantum aliena est a communi doctrina usurpatio in hac re coelesti nominis corporei: nisi spiritum ex Platone intelligas sensibilem, constantem subtili compositione elementari, sicut daemonum corpora aeria constituit Apuleius. In Cap. Duplex semine naturale & supernaturale. U. Caput hoc quintum est de duplici semine naturali & supernaturali, quorum naturale esse haereditarium nemo ambigit, sed in eo quod praeter naturam est corpore, semen etiam esse quoddam haereditarium mirum est. Et si duo eiusdem complexionis homines, id est uir & mulier copulentur: tamen supernaturale semen, nequaquam uere coniungitur, ne legas nunquam: Duplex matrimonium diuinum & humanum. duplex igitur est matrimonium aliud humanum, aliud diuinum: id est quod homo uel quod Deus coniunxit. Ideo uetus tritumque est sermone prouerbium, uera connubia in coelo priusquam in terra fieri. Ne uero quis facile abhorreat ab hoc paradoxo, secum cogitet Deum inuenisse Dauid seruum secundum cor suum, & ex D. Paulo abissum esse, incomprehensibilia iudicia Dei, quae non licet homini in disceptationem reuocare. Ego uero hic testificor & ubique, nihil mihi in animo esse affirmare, quod doctorum piorumque uirorum iudicio, sacrae religioni nostrae aduersarium esse uidebitur, omniaque eorum censurae libenter submittere. Sed ut ad rem redeamus: quamuis tractet Paracelsus potissimum de iis semper quae sunt praeter naturam, ut hic de matrimonio diuino, tamen obiter tractat, etiam de rebus natiuis: quoniam eadem ( ex Aristotele ) disciplina est contrariorum, quae quidem inter se collata magis elucescunt. Quare de humano semine haec censet. Nullam esse prorius synceram complexionem in homine. quae a medicis tradatur, melancholicam, cholericam etc. sed esse hodie uarias corporis physici constitutiones inter se confusas ex semine contrario semel confuso: lege itaque, neque sanguineum quenquam, neque cholericum primofuisse. In adulterato iam inde ab Adamo protoplasto semine humano consentit hic Paracelsus cum Rogerio Bachone philosopho Angliae insigni. De semine humano adulterato R. Bacho. Restat hic breuis explicatio nominis Dei Tetragrammato: De nomine Tetragrammaton. quo nomine turget hodie stolida ineptaque magia. Unusquisque enim Graece linguae rudimentis initiatus, sentit nomen esse quatuor literarum, quod innuitur non exprimitur: quemadmodum adonay Hebraei similiter nuncupauerunt. At belli isti inuocatores, spurcum pecus suis circulis illud, tanquam diuinum aliquod nomen inscribunt. Multi huiusce nominis ueneratione adducti sunt, ut in Sibyllis priscisque aliis monumentis inuestigarent ( quod nos iampridem in libello de mysteriis notatum perstrinximus ) nuncque obiter ob Cardani tractationem uariam & maculosam attingemus. Io. Panthaeus uenetus in libro Uoarchadumiae aenigmatico lehoua interpretatur, quod I. Picus nomen futuri Messiae existimat: Iod He Uau He. Ille ad Chymiam suam detorquet, uim inferat necne, iudicio prudentum relinquo. Quatuor enim sunt literae: uox in diuinis libris usurpata queeum significat, qui est, quiue existit, quum caetera non sint quae in perpetuo sunt motu & fluxu ab ortu ipso ad interitum continue tendentia. Sic nos per lusum adolescentes adhuc, uersibus Sibyllinis graecis de diuino nomine, uocem graecam αρσενικόμ accommodauimus: Arsenicon. in quo omnia pulchre conuenire uidebantur, nempe 9. literae, quatuor syllabae, tres primae duarum singulae iiterarum, reliqua reliquarum, id est, trium, mutae quinque, 5. semel sumpto, uocales ergo quatuor. Restat in numero qui ex literis colligitur, difficultas: quam enarrauit Emarus Ranconnetus uir apprime doctus Cardano, quum ab Emilio Peroto uiro eruditissimo atque integerrimo accepisset, qui in his artibus disceptandis mecum maximam uoluptatem capiebat. Id enim qualecunque est inuentum est meum: ut libellus ille noster fidem facit. Nam ut uerum fatear numerus rectius progreditur a centenariis ad denarios, a denariis ad simplices numeros: P. Morellus. sicut uox a P. Morello accommodata comprehendit ἀνεηφωνὸς quae numerum continet 1496, ita I. 50. 5. 20. 500. 800. 50. 80. 200. ut tantum unitas illi desit 6. pro 7. Sed ut de nomine Te tragrammaton diximus, non est hoc quoque Dei affirmatiuum, sed potius negatiuum illius enuntiandi quod Sibylla profatur: quale etiam illud Hebraicum, adonay, quum utrumque ineffabile significet. Contra Cardanum. At dicit Cardanus repugnare elocutionis congruam rationem tribus modis: quod centenarii bis dicatur, quod ille non absque ratione sermonis, ne ἐπταδεκάδες & σιν pro cum, ( ubi error est euidens scriptoris oscitantis: dicere enim uoluit επτά uiolenter ad δεκάδις referri & χ pro uitiose legi. Sibyllam haud ita dicere absurde. Exemplaribus enim tam uetustis dubia fides adhibetur. nec si γαρ legas, uersus constabit: quod ignorasse uidetur. Notare uero debuerat όκτα, legi non posse και τριε τρεῖς δεκάδις, sed legendum όκτα κις τρίs etc. ut octies faciat: illa uocabuli partitione tanto poetico mysterio facile condonanda. tertio autem uersu oraculi κλοι¬ τὶ legendum pro αἰλοιπαὶ. Hoc exemplo nonnulli pro nomine bestiae mysticae Apocalyps. excipiunt uocem Graecam Latine gentis ab lrenaeo: alii duas uoces comminiscuntur graecas ( ut Io. Auratus uir doctissimus σωτηρ οκοσ in hoc uerbo Sibyllino ) in eundem modum & in secunda literam latinam finalem, a, quum, graece dicendum foret: nisi latinam formam probes in latinae gentis nomine ( ut in Theophili graeci institutionibus Romanis ) sed ista Theologiae abstrusioris peritis relinquemus. Miror uero magnopere futilitatis ac uanitatis autorem, qui suo more idem hic approbat damnatque ( perpetua iudicii inconstantia & mendaciorum frequenti obliuione, ingenium suum in hoc argumento non exercuisse, quum nihil diuini humanique intactum reliquisse uideatur. Cardanus. Accedit ( inquit ) illud, quod res ipsa, uerbis & nominis expositioni congruit, ut alias docuimus: Nam & arsenico aes in argenti similitudinem transit, & in auripigmento aurum continetur. Si non hoc, aliud quippiam Sibylla indicare potuit ualde utile. O quam hoc futile iudicium ut uideatur arsenicum ab auripigmento reipsa distinguere, quae tantum linguarum discrimine differunt. Aurum autem ab auripigmento elici Plinius autor est his uerbis: Aurum faciendi est etiamnum una ratio ex auripigmento. Caius princeps iussit excoqui magnum pondus, & plane fecit aurum excellens, sed ita parui ponderis ut detrimentum sentiret: quanquam auripigmenti librae xiiii. permutaretur, nec postea tentatum ab ullo est. Lego librae auri ex auripigmento. Carolus Meliuaeus. Quaequidem Carolus Molineus lib. de Crimine falsi detorsit in sensum ex perimenti auri probationis: quae a Stibio non ab auripiginento dependet, quod cementum regale nuncupatur tanquam ab eo qui regulus est per excellentiam nominatus. Sic in aqua Chrysulca falsus est, quam noui inuenti putauit. Hermolaus Barbarus. Plinianum testimonium uoluit his uersibus explicare Augurellus, non inscite de arsenico uel arrhenico ( quod Hermolaus refert dici Democritiis Chymistis quandoque androdamanta, quandoque comarim scythicam, licet hoc posterius etiam sulphuri & lapidi suo philosophico accommodent. " Εst lapis effosus Syriae pistoribus, auri Pigmentum uero quod & ipsi nomine dicunt Frangitur attritus specularis more lapilli Insumma ostentans auri tellure colorem. Hunc tu purgatum docte prius, excoque multo Igne per anfractus longos, qui ducitur, usque Quo redeat flammis in se uoluentibus idem. " lidem censuit Bonus Ferrariensis epistola quadam de arsenico, principium esse ac fundamentum artis Chymicae. In quam hic non inepte incidimus, quum a Paracelso ipso uelut obtorto collo in eam rapiamur his nouissimis huiusce cap. Paracelsus. uerbis. Adeo quicquid est praeter naturam, uelut naturae thesaurus est deo commissus: id quod apud Spagyricae artis peritos palam est. Spagyri unde dicti. Spagyros enim ubique suo uocabulo ac nouo chymicos intelligit, forte a σπαν quod abstrahere significat, unde etiam dicuntur abstractores quintarum essentiarum, & gyro propter anfractus quos nunc a poeta audiistis. De qua arte etiam Tritemium ipsum praeclare sententiam ferentem in Polygraphia sua, ineaque falsam a uera distinguentem, ut fit etiam in Magia, audiamus. Tritemius. Chymia a pluribus amatur & casta est: Polygra. de Chymicae familia. multas habet ancillas familiares quae dominam suam perpetua uigilantia custodiunt, seque eius nomine supponunt, ut eam conseruent a commercio tot importune amantium tempore sempiterno intactam. Uanitas, fraus, dolus, sophisticatio, cupiditas, falsitas, confidentia mendax, stultitia, paupertas, desperatio, fuga, proscriptio, & mendicitas, pedissequae sunt Chymiae, quae dominam simulantes amatam, eam inuiolatam custodiunt, & semetipsas illius procis pecuniosis, auaris, cupidis & fatuis libenter prostituunt. Haec Tritemius. Iam absoluam, ubi admonuero de Thesauro uitae quem Deo commissum dixit: Paracelsus. multos tractaturos haec uerba in sensum chymicum, coniectura ra fretos uerborum subsequentium: id quod apud Spagyricae artis peritos palam est. Lullus. Nam in Alphabetaria reuolutione Raymundi Lullii Deus semper Aliteram constituit. Bacho. Panthaeus. Et in Rogerio Bachone nutu Dei cabala est artis arcana, quam Io. Panthaeus explicare conatur Hebraice, Graece, Latine. Chrysogonus. Sic loquutus est praefator Gebri Chrysogonus Polydorus a matre metallorum Deo, in expositione expeditionis Colchicae ad uellus aureum. Eodem inclinat ratio sermonis, qui de deo opt. Maximo esset absurdus, cui commissum thesaurum, a quo tanquam superiore dicere fas esset? Matrimonium diuinum aenigmatice. Argumento ergo ducto a coniugatis ( dialecticorum more ) intelliges quid sit diuinum matrimonium, a deo metallico copulatum: de quo supra. In Cap. Ui. Tractat documenta mystica quibus consequi liceat uitam longam: quae est extra naturae uires, scilicet supra spatium uiuendi commune, quo non peruenitur ductu naturali & uia uulgari cum uictus tum medicine. Itaque nihil ad medicos. Item nihil ad uulgus Astronomorum qui in alienum usum artem detorquent, quum accomodare nituntur corpori humano supernaturali seu Metaphysico, quae in naturale corpus tantum uim suam exercere possunt. Damnat etiam eos qui extra facultatem hominis id existimant, totumque hoc opus referunt ad cacodaemones ut Io. In Uuierum. Uuie. In Uuierus, & reliqua imperita multitudo: quum aliter constet in sacris exorcismis spirituum. Carbones coeli Mars & lupiter. Astronomastri petebant auxilium a carbonibus coeli Mars & lu li Martis uel louis, id est ab ipsis stellis que corpora coelestia appellant & naturalia sunt. ( Marti autem carbonis accensi similitudo mire competit ex astri eius rubicundo splendore ) At ista corpora non habent potestatem nisi in res mortales: quod confirmat omnis academia theologica in disceptatione praedestinationis, non igitur in corpus coeleste humanum quod est inuisibile, ipsa autem uisibilia. Concludendum ergo subiectum operum mirabilium esse corpus nostrum supernaturale, uim autem seu uirtutem effectricem eorum esse influentiam supernaturalem, quam I. Picus Mirandulanus interpretatur, sicut & Tritemius, intelligentiam motricem orbium coelestium, quam hic etiam secundeam appellat. Picum autem uidetur ignorantiae arguere, uel Io. Io Reuchlin. Reuchlinum in libris Cabalae & uerbi mirifici, qui ex hebraeorum fontibus nonnulla de his hauserunt. De imaginibus. Uiam autem adipiscendae longe uitae sternit ab imaginibus ac Gamahaeis: M. Ficinus. de quibus Marsilius Ficinus diserte multa & cumulate ex Platonica disciplina in lib. de uita coelitus haurienda, qui tertius est post lib. I. de uita sana, & secundum de uita longa, ut illum in eodem quo Paracelsum appareat argumento lusisse. Itaque paucis illius paria instituta ( expositionis & confirmationis gratia ) cum hisce Theophrasticis conferamus. Comparatio Marsilii Ficini de Uita longa, cum Paracelso. Magia duplex. Iam primum statuo, ut Magiam & Cabalam Paracelsi enucleemus, ignorantiam seculi nostri proficisci ab incredulitate rerum maximarum, ut quae a magia pendent. Quae quum sit duplex, scilicet uana & superstitiosa in cultu cacodaemonum sita, quae fabricat portenta, atque uera & salutaris quae coelum terrae maritat, & infimis materiis fauorem superarum conciliat: Catena Homeri aurea Annuli Platonici. multi a fide eius alieni sunt ignorantes cathenam orbis uniuersi auream ab Homero descriptam agnosce interim materiae metallicae symbolum, & Platonicos annulos pendentes a uiua uirtute opificis tanquam ferreos a lapide Herculeo: adimentes uitam animamque mundo. coelo, syderibus per quam influxus coelestes in haec inferiora infunduntur. De quibus scite Ficinus in Apologia: Apologia Ficini de Magia. nisi sacra Euangelii uerba sacerdos ipse male in hanc sententiam raperet, nisi quam nunc docet confirmatque magiam, mox se narrare non probare simularet. De lapidum sculpturis. Nam ne forte in superstitionem labi uideatur, labitur in errorem manifestum, dum praefert concoctiones medicinarum sculpturis lapidum ac metallorum, quod ea ( ut ait ) momento sculpantur, quae tamen tempus habet fusionis, tempus ductilitatis sub malleo, tempus deinde longum sculpturae. Pharmaca constellata. At extra dubitationem merito ponit unguenta & pharmaca sidereo fauore afflata, uiribus summis insigniri: In quo Paracelsus Hippocraticam Musam reprehendit, quae inferioribus tantum rebus insudauerit, nec eas ad normam uirtutemque superiorum temperauerit. Sic negligit uulgus medicorum medicinas coelesti adminiculo conformatas: quas ille multo usu compertum habuit tantum differre ab aliis sine delectu astronomico paratis, quantum ab aqua merum. Quod autem ambigit Ficinus diffiditque de momento sculpturae, facile ex actione radiorum stellarum luminisque subita penetratione confutatur. Dic itaque: Marsilium fidem adhibuisse imaginibus & Sigillis, sed religionis metu dissimulasse ( ut ex illius uariis sermonibus colligere facillimum est ) multorum interim fidem in iis rebus difficillimis & assertionem perperam cohibuisse suspensamue tenuisse. D. Ioan. Pico. Libros ille & loann. Picus Mirandulanus Pythagoreorum Platonicorumque magna mysteria continentes, Zoroastis, Trismegisti, Indorum, Chaldaeorum, Egyptiorum, Arabumque legerunt: sed superficiem tantae sapientiae delibasse illorum scripta demonstrant, ad intimam eorum mentem penetrasse nulla illorum mirifica opera gestaue testantur. Magnam tamen aliis qui prisca illa monumenta non degustarunt, admirationem sui reliquere. De Sigillis & Imaginibus. Gamahaeae. Uantum autem ad Sigilla attinet ( quas Gamahaeas hic Paracelsus nominat ) aut sunt a natura impressa & hoc nomen sibi proprie uendicant, aut ab artifice sculpta, & sigilla dicuntur. Sigilla. Bezoar lapidis miraculum & pretium. Quantum, inquam, ad ea, praeclare Marsilius ex hahamed contra uenena lapidem Bezoar ligandum in annulo, in sculpendamque lapidi scorpionis imaginem, cum luna quum respicit ascendentem, postea thus ex eo lapide sigillatum pari constellatione, intrinsecus assumptum, uires Bezoar referre: Lapis physicus. in cuius lapidis pretium Abdallahamarach scriba Mamari palatium Cordubae dedisse Preclarius multo Arnaldus Uillanouanus qui Bezoar neget sibi admirabilem quum uiderit, audite coeli & terra, uires magnae medicinae, quem lapidem rubicundum nuncuparunt, etc. libro de dosibus thariacalibus. Marsilius autem Bezoar falso iudicauit Antidotum generalem aduersus uenenum: quem idem Arnaldus restringit ad noxia tantum animalia, sicut nuper experientia comprobauit in reo, cui fuit. propinatus post toxicum officinarum, quod fere ex metallicis paratur, paucas post horas perempto. Adiiciam paucis, experimentum Sigilli Leonis a me uilum in morbis stomachi, laterum & renum, sola eius suspensione: quamuis nondum probauerim, occasione non oblata, quod in eo praecipuum perhibetur. si lumbis humanis appendatur, sua praesentia non minus adimere sensum calculi, quam adamas impediat a magnete attractionem ferri, exarabum indubitata confessione. Albertus magnus de magia. His addam ex Alberto magno in libro Summae, alias de mirabili scientia Dei, praetermittens quae autor idem in speculo de libris licitis & illicitis, docet in Magia, in parte illa quae dicitur de imaginibus & annulis & speculis & sigillis a Chot Graeco, Grema Babylonico & Hermete Aegyptio. Et inuocationes ad hoc ordinatae describuntur in lib. qui dicitur Almadel: Almadel. qui nuper mihi periit amicissimi uiri morte, in charta pergamena scriptus, minio oblitus, & ut aiunt, consecratus Seruii etiam grammatici uerbis. Addit Albertus: Planetae ex scintillatione radiorum figuris reflexionis eorum habent uirtutes commiscibiles materiae, per quas conueniens ex conuenienti producitur. Et horum nihil habere possunt Angeli, quum sint substantiae simplices spiritales. In quo consentit D. Augustinus: D. Augustinus. insunt rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus quum data fuerit opportunitas temporalis, prorumpunt in species modis suis & finibus debitas. Cui addit Io. Ioa. Picus in Nongentis conclusionibus. Picus in nongentis conclusionibus: Miracula artis magicae non fiunt nisi per unionem & actuationem eorum quae seminaliter & separate sunt in natura. Ad cathenam auream idem Picus. Zoroastis dictum primum. Quod dicunt interpretes Chaldaei supra primum dictum Zoroastis de scala a Tartaro ad primum ignem, nihil aliud significat quam seriem causarum uniuersi, a non gradu materiae ad eum qui est super omnem gradum graduate protensum. Iam a Magia ad Cabalam Paracelsi nobis descendendum est. Scholia. 191 Cabala mihi alia est uniuersalis, uniuersi mundi opera complectens, alia particularis, quae indiuidui rationes collimat. Cabala. Cabala proprie Hebraeis est mysteriorum successiua traditio a Mose ( qui a Deo accepit, ad alios. Ars combinandi. Ars tamen combinandi seu alphabetaria reuolutio, seu methodus procedendi in scientiis. Alphabetaria reuolutio. item pars magiae uirtutibus superiorum supra lunam, ab Hebraeis etiam Capala dicitur nomine generali. Cabalici autem libri sunt Talmud Hierosolymitanus, & Talmud Babylonius. Talmud duplex. Quae proficiscuntur ex iis libris Cabalicis, oracula dicuntur, ut ex Elia Hebreo. Quot dies procreationis mundi, totidem millia annorum durationis secundum Chaldaeos, scilicet " Duo millia natura Duo millia legis Duo millia gratiae, " De quibus loannes. Picus: Si qua est de nouissimis temporibus humana coniectura, intelligere possumus per secretissimam uiam Cabalae, futuram esse consummationem seculi, hinc ad annos D.XIIII, dies Xxu. Quidam uero obiter dicunt aduersus Picum: Esdras. Contra Picum. Quum Esdras propheta libros Mosi combustos a Chaldaeis ( qui & Babylonii fuerunt dicti ) memoria usus pro Archetypo reparauerit: Ars memoriae. quomodo existimabimus literas singulas & syllabas easdem eodemque ordine pro Cabalae fundamento restituisse? Quibus tamen ex arte memorie ( que nobis est familiaris ) facile responderi potest. Ut autem reuertamur ad hanc seculorum Cabalisticam reuolutionem, in cuius secundo Millenario Messiae aduentum Picus includit: quidam ea ratione permoti regnum Patris secundum aliquam personarum distinctionem unita tamen semper trium diuinitate, primo millenario assignauerunt, ut hinc tertio millenario Regno spiritus Diuini: sub quo apparere uideantur spiritus humani noua atque inaudita artificia, atque inuenta in omni rerum mortalium usu. Tritemius, magnus utique uir, in libello ad Maximilianum Imperatorem de septem secundeis, tres similiter constituit. Conciliator. Reuolutionis totius seculi Conciliatorem medicorum aliosque priscos sapientes secutus, ut in unaquaque septem intelligentiae, uel spiritus, planetarum suum quaelibet motum conficiant, & secundum Deum mundum gubernent. Motus singularum sit annorum 354. mensium 4. Nominantur ab eo spiritus, Orifiel Saturni, Anael Ueneris, Zachariel Iouis, Raphael Mercurii, Samael Martis, Gabriel Lunae, Michael Solis: quae quidem recensentur ab eo, non asseruntur. Annus magnus Platonicus. Ego existimauerim hanc septem planetarum reuolutionem esse conuersionem anni magni Platonici. Subiungam quae mira mihi uisa sunt in Tritemio. Cabalistica Astronomia Tritemii. Non restituetur, inquit, Iudaeis libertas ante tertiam reuolutionem Michaelis, scilicet post Christi natalem diem anno 1880. mense 8. Conuersio tertia Gabrielis anno Christi 1525. prophetiam requirit. Circa finem tertiae conuersionis Samaelis alterationis imago transibit ad primum, & erit perditio multorum. Nisi enim Y reducatur Deo ministrante, lego, miserante, ad Algos, erit alicuius Monarchiae translatio. Secta religionis consurget magna, ueterum destructio Religionum. Timendum ne caput unum amittat bestia quarta. In Samaele Mars primo predixit diluuium, Troianum in secundo excidium, in tertio erit circa finem magnum unitatis detrimentum. Ex praecedentibus enim iudicentur futura que sequuntur. Non consummabitur Martis haec tertia reuolutio sine prophetia & nouae alicuius institutione religionis. Hanc Astronomiam Cabalisticam Tritemius repetiit in prefatione lib. tertii Steganographiae, inculcauit in Prooemio lib. ui Polygraphiae, ubi addit supputationi singulorum planetarum dies 4. huras totidem: Orifelem. Orifielem interpretatur uiuificantem Dei. Sub Mercuria arcana. Mercurium dicit figmenta poetarum omnis literaturae praesidem perhibuisse: magna latere sub fabulis rerum arcana promittentium. Redeuntes uero ad Eliae hebraei oraculum de Millenariis annorum mundi deductis cabalistice a sex simplicibus numeris dierum creationis: idque per centenarios Tritemii: Addit quidam: Quod Astrologi dixerunt Saturni diem contemplationi esse deditum, quod Hebraei Sabbatum quieti: in eoque Deum patrem ab opere cessauisse creationis rerum ( nempe die ueneris ) iam perfecto atque absoluto: Eodem pariter Ueneris die opus noue regenerationis a Christo Iesu filio completum fuisse: Cabala dei Ueneris in creatione & regeneratione. unde uox ab illius ore mystica, Consummatum est. Annuli septem planetarum. Finiamus hanc uniuersi Cabalam in particulari Apollonii Thianei, cui annuli septem ad planetarum septem influxum confecti, donati fuerunt a Rege larcha Indo, singulis suo quibusque die hebdomadis deferendis. Ut autem redeamus ad Paracelsum nostrum a quo uidemur quadantenus digressi: id est a Cabala illius particulari ad uniuersalem: Distinctio Magiae a Cabala. quum hoc eodem cap. tractet de magia & de Cabala dicemus, characteres proprios esse magiae, numeros uero Cabalae, literas esse quodammodo medias inter utrosque in Cabala, ergo quae numeraria est summum esse axioma: Quilibet numerus praeter ternarium & denarium sunt materiales, illi sunt formales, & in Arithmetica mystica sunt numeri numerorum. Mysteriae numerorum. Haec Chaldaei: Tritemius. cum quibus consentit Tritemius in claue Poligraphiae his uerbis: Adest uiro sapienti mens sana in corpore bene morigerato: quae desiderio sublimioris intelligentiae sursum acta, quum per similitudinem binarii a ternario redierit in unitatem, deinceps iam facile in denarium consurget. Expositio mysterii numeralis. Quorum expositioni subiicient quidam perbelli homines: hic esse comprehensam compositionem medicinae philosophicae ternariam ( de qua Augurellus poeta. " Sunt tria, deinde duo, dein recte si sciueris, unum Tantum erit, etc. " Hanc compositionem ternariam subsequi denariam proiectionem ex Spagyrico axiomate. Cum quibus haec conueniunt Tritemii eiusdem de quaternario, licet discrepare uideantur. Pythagoras Samius discipulos monuit non esse quaternarii obliuiscendum, in quo prima numerandi perfectio comprehenditur. Sic enim numeramus 1, 2. 3. 4: siste mentem, habes namque 10. Denarius enim perfectionis est caput. Quid sunt 11, nisi denarius & unitas? quid 20? bis decem: quid 30? ter decem: quid 40? quater decem habes, & a quaternario minime recessisti. Et quid sunt 100. nisi decies decem? Profunda in his latent mysteria paucisque manifesta. Amore breuitatis silentio complures praeterimus qui naturam arte iuuantes, arcanis prudentiam adhibuerunt & quod insciis multis impossibile uidebatur, sagaci studio in usumfacilem produxerunt. Paracelsus de magia cabalistica. Culta mens grandia potest, & qui adhaeret deo intelligentia fit mundo altior. Restat in hoc ui. cap. Paracelsi Tota Cabalistica mageia hoc in se claudit, ut palam faciat corpus quod secundum naturam est. ( ab eo, addo ) quod praeter naturam existit, & nobis uelut imago insitum, sustineri & administrari: ut diuersos & longe dissitos sensus, puta orientalem & occidentalem aequales, cogitationesque incognitas, cognitas absens reddat. Tritemius de Steganographiae misteriis. Haec subdit merito difficilia esse cognitum quae sunt ex professo tradita a Tritemio doctore Theophrasti nostri in libris Steganographie: de quibus ille ipse: latent sub cortice nuclei Steganographiae nostrae iusta ratione sepulti, ne blatteronibus patescat indignis opere denique praetium fuerat, ut opus Polygraphiae alteri non praeiudicaret, sed ius suum unicuique distribueretur inuiolatum. Exemplum autem distinctionis hoc habeto ex ore ipsius: Distincte Steganographiae a Polygraphiae. Steganographiae suae a Poligraphia, atque tacitae explicationis, in claui ad lib. ii. Polig. In Steganographia non dictio literam, sed quaeque aliam integram ad mysterium conuenientem repraesentat dictionem, cuius exemplum ponemus sententiae cordis uelate sub Steganographie limitibus duplici ratione. Nam illa pene infinitis narrationibus non una aut duabus hic prescriptis, secretum docet abscondere. Exemplum. Conspirauerunt in necem tuam Melancius, Tyberius, loannes & Petrus famuli Comitis de Asoto, & Iiii. die post Laurentii denocte circum uallabunt domum tuam, proinde quid agas: hoc exemplum. Steganographia sic palliat: Oro te amice charissime ut mutuo mihi transmittas decem florenos cum latore presentium, quia sunt mihi ualde necessarii pro constructione cuiusdam aedificii, eos tibi fideliter restituam. Idem sub alia narratione ponamus. Domine lesu Christe fili dei uiui, qui homo fieri pro nobis, pati & mori uoluisti, miserere mei peccatoris indigni, nunc & in terribili hora mortis meae. Nota in Tritemio ( lector ) numerum parem dictionum seu uerborum in exemplo & in duplici forma uelaminis: in modum uelandi incumbe omni cogitatione. Notare hic licet modum coniunctionis huiusce corporis inuisibilis, nempe per insitionem tanquam imaginis, uelut surculi in arbore, uel ( ut supra ) tanquam ignis in ligno. Sensus uehiculi Platonici. Sensum autem intellige, naturae quem ponunt Alchindus Arabs, Bacho Anglus, Guliel. Parisiensis, qui sensus est uehiculi Platonici. Hec autem fieri affirmat semper Tritemius ratione artis aut naturae, non ulla ope spirituum nefariorum, qui Cacodaemones dicuntur. Spiritur uocabulum. Spiritus enim etiam paulo ante audiuistis in lapidibus, metallis aliisque rebus quam plurimis, imo forte omnibus inesse: unde spiritus uini lib.iii. de uita longa: unde Spiritus u. essentiae apud Lullium appellatio. Philosophantes enim commertium istud ( secundum Bachonem ) cum geniis malis non curant, nec eos subiici credunt humanae uoluntati, cuius uis longe est inferior angelica. R. Bacho. Cotra magiam nefariam. At per artem deferri cogitationes nostras ad eos qui longo interuallo locorum distent, modo incognito atque inusitato, idem autor est liber de Mirabili potestate artis & naturae: qua quidem potestate gemina fretos sapientes, negat ad magiam unquam confugere. De hoc etiam aliquid attigit Cor. Paracelsus. Agrippa, uelut Tritemii discipulus. Sed occasio sinistrae de huiusmodi scriptis opinionis est a coelandi uel occultandi ratione, quae in Tritemii Steganographia concepta fuit sub magie uelo, ut hic quoque plerisque in locis quam a me extra nature uim non approbari testatum semper uelim. Sensus, Orientalem & Occidentalem. Orientem supra notauimus a Tritemio esse ubi Sol ab initio creatus fuit. Turba philosophorum. sic in monumentis Turbae philosophorum, scribitur aenigmatice: Canis meus ab Oriente & tuus ab Occidente concurrerunt, unus alium momordit, & c. Haec neminem offendant quae allegorica existimo, ut etiam de ortu Salomonis & matrimonio dumplici ( ne quis Theologice discutiat ) quae coniunctionem rerum certarum significant, & ortum lapidis quem infantem suum appellant. Litera enim occidit & spiritus uiuificat. Calyd. Cui astipulatur Calyd. Accipe Canem masculum Corascenin, & caniculam Armeniae & parient tibi catulum coelestis coloris. Polyphili auro. Eo spectare mihi uidetur descriptio aurorae in principio Hypnerotomachiae Polyphili & Io. Figura mirabilis. de Meun in Romantio rosaeo gallico doctrinae reconditae plenissimo, de figura serpentis, cuius caput uersus Occidentem, cauda uersus Orientem, quique dorso arborem portat ramis in Orientem pendentibus, sed quodam circumflexu, cuius in obliquitate ipsa incumbat homo pedibus in Occidentem uersis. Haec est scriptorum collatio, quam sum pollicitus ad mysteriorum enarrationem, legibus artis astrictam: Tantum admonebo quae hic ad artem quampiam referuntur, indicium aliquod ueri haberi a praesagiis naturae, quae saepe inter sanguine coniunctos de morte absentum aut graui periculo sentiuntur. In Cap. Uii. Paracelsus hoc cap. ostendit in scientia magiae esse uiam ad longam uitam quam calluerit Adam, quam Mathusalem: qui duo spiritum summae uitae retinuerunt. Scientiam autem hanc periisse deflet: quae tamen traditur libro Razielis amplissimo qui nondum intercidit, si tamen uerax est. Cuius tantum fundamentis innititur Tritemius, lib. Steganographiae secundo, & Salomonis cuiusdam hebrei, non regis illius sapientissimi, ut quidam opinantur, non magis quam sit Democritus Abderites autor chymiae Hermolao nuncupatus: non magis quam Plato ille nobilis Atheniensis, cuius chartae enigmaticae cum Arabica paraphrasi leguntur: non magis quam Aristotelis Stagyritae secreta quae reperiuntur ad Alexandrum. Illos enim Bacho censet haec mysteria ignorasse: ego uero Ciceronis uerbis diuinum Platonem libenter excipio, quem uideo fabulis uberrimis totum scatere, quae mihi ualde conuenire cum priscis mysteriis uidentur. Oscitanter itaque uideretur Bacho Aristotelem autorem citare eius artis, quam illi ante plane adimit denegatque: Sicut Paracelsus hic noster Mosem inficiatur magia usum ad uitam longam adipiscendam: quem tamen instructum fuisse omni disciplina Aegyptiorum Biblia sacra testantur: Iustinus & Cornelius Tacitus de Mose. & Cornelius Tacitus Romanae historiae scriptor magum sapientissimum praedicat. Hebraei autem dicunt, Ante Mosem omnes prophetauisse per ceruam unicornem. Cabalistae dicunt aliter alios uidisse in speculo non lucente Mosem in lucente. Ad quam Magiam reuertemur ubi addiderimus praesidium uitae diuturnae, etiam hic metallicis rebus hauriri: sed chymia solum corpus respicit scilicet physicum, cui repuerascentiam hermeticam promitttit: Magia, ( de qua praecendenti cap. ) in corpus coeleste influxum trahit a coeli mentibus. Repuerascentiam intellige ut ex Medeae fabula in Aesone lasonis patre: sic ait Bacho, sapientes excitatos cerui, aquilae, serpentis aliorumque animalium exemplis, quae per uirtutem herbarum & lapidum suam renouant iuuentutem, opem similem homini procurasse. Ille Artephium cum Adam in uitae longinquitate coniungit: de quoiam in compendio nostro sed compendio se aliqua perstrinximus: Artephius de secretis naturae. cuius quum libellus in manus inciderit, ne pereat, hic libenter inseremus, postquam subinde prefati fuerimus sensa mentis esse in illo subtiliter exquirenda, quem dicit Bacho usum literis confictis pro arbitrio suo in libro de Secretis nature, quod ipse iudicat maximum intelligendi impedimentum. Mirarer autem scriptoris cuiusdam mediolanensis uarium inconstansque de hoc Artephii libro iudicium, nisi tituli sui uarietate excusaretur. H. Cardanus Plinius. Hanc, inquit, historiam inueni in libro antiquo pulcherrimis characteribus scripto in charta hoedina, ut credam olim alicuius fuisse existimationis: aderant & multa alia his que hic scriptasunt, absurdiora. Et negaueri aliquem diuinando per eum posse proficere: Sed & sensu aliquis artificiosus sub hac fabula latere potuit, quem ego hucusque non assequor. Uidet hic lector historiam mox fabulam dici: absurda iudicari quae sensum existimet continere posse artificiosum quem minime intelligat, imo cuius autorem perhibeat magice stultitiae maximum: non alio iudicio quam Car. Bouillus in Tritemii Steganographiam inuectus sit. Huc addam, ad eam partem quae chymiae est, Ioannis cuiusdam Pontani elogium, post Cornelii Agrippae de magia eiusdem. Agrippa lib. Iii. de Occulta philosophia. Artephius magus atque philosophus de uirtutibus uerborum atque characterum singularem librum conscripsit. Ioan. Pontanus in epistola quadam manuscripta de igne philosophorum scripsit, infinitos homines errare in opere philoiophiae, eo quod autores non expresserunt proprium agens, excepto uno qui Artephius nominatur. Sed parce ( inquit ) loquitur & nisi Artephium legissem, nunquam ad complementum operis peruenissem. Artephii De Secretis naturae summa aenigmatica. De magia quam Plinius arguens uanitatis, dixit tres imperiosissimas artes complexam, nempe Astrologiam, medicinam & religionem ceremonialem. Artephii proposita fuerunt octo, quae omnem foelicitatem pollicentur. Ea breuibus uerbis proponam: si enim per ea millenariam uitam est consecutus, aeternis sunt digna monumentis. Primum docet characteres planetarum, annulorum & sigillorum. Secundum, Motus auium quid significent, Tertium uoces earum ac animalium interpretari, ac fortes proiicere. Quartum docet uirtutes herbarum. Quintum lapidem philosophorum. Sextum docet scire praeterita, praesentia & futura, per tria uasa. Septimum demonstrat experimenta propria, tum faciendi tum cognoscendi. Octauum declarat uirtutem producendi uitam ad multa secula. Primum Igitur Propositum continet chraacteres multiformes, planetarum, annulorum, & sigillorum, hoc ordine. Sol, Luna, Mars, Mercurius, Iupiter, Uenus. Saturnus. Motus auium. Secundum motus auium sic descripsit, dicens: si cornix ante te uolat, significat tempus futurum: si a latere dextro, praesens: si post terga, praeteritum malum, semper: si a sinistro, malum, quod tamen auerti poterit bono consilio: Si supra te, mortem proximam, & hoc si crocitauerit: nam taciturna nihil horum ostendit. Si autem incipiat uolare a loco alto ad inferiorem & quiescat, non tempus, sed personam indicat. Si igitur ante te quiescat, breui conciliabuntur tibi inimici tui: si supra te descendens uolauerit, erit supra inimicos tuos auctoritas tua: si quieuerit in alto, tunc eleuabuntur ipsi contra te: si ibi se firmauerit, eris in eorum potestate: si non quieuerit, locum descensus considera: nam si ante te, bonum pro te: si uero aduersum te, bonum pro tuis inimicis. Si uero his peractis, a latere dextro sedeat, laetatur de socia decepta, & nihil ad te: similiter si a sinistro, nam significat mortem proximam eius qui tecum est: quod si solus sis, sibi ipsi auis mortem pronuntiat. Caue autem, ne uel ob cibum uel pulsa ab aliquo haec faciat: nam sic, nihil demonstratur. Sortes. Deinde capit duos lapides quadratos in formam aleae, & in altero eorum ponit aliquid smaragdi, & radicis artemisiae, & mandragorae, & inaurauit ipsum, & signauit in sex eius faciebus A, B, C, D, E, F, unamquamque seiunctam ab alia, ut in prima facie A: In secunda, B: & in unaquaque hoc signum X: & appellauit hunc, primum calculum. In secundo autem signauit 1, 2, 3, 4, 5, 6, sicut in aleis, sed ponit numerum pro punctis: & similiter illum characterem, & appellauit secundum. Deinde dixit considera cogitationem tuam, & iter tuum, & similiter auis qualitatem & quod non crocitat, nec garrit propter aliquem, & iactabis sortes, uidelicet supradictos calculos, & secundum unumquodque genus obserua quaedam propria: nam cum uox sit ex aere, ab aere etiam excipitur eius proprietas: calculi autem iactantur in aere, igitur in calculis demonstratur. Ponit igitur primo signum marinum, secundo uiperam, deinde quaedam animalia incognita, post gryphonem, cuius uocem plumbo aqua pleno iubet excipi aure superposita: post cornices, in quibus picem iubet lapillis adiici: post cignos, in quibus terram lapillis iubet addi: in pauone saphirum in ore teneri, in anscribus domesticis radicem herbae trinitatis, in syluestribus radicem adiicit herbae habentis folia quatuor, in passeribus radicem habentis folia uiginti: adiicies calculis, & annulum habebis ferreum in digito annulari: pro canibus annulum argenteum minimo digito impone, & radicem herbe eis proprie calculis adde. Exposuit autem sortes tribus modis: Primus, ut intelligatur uox, ut in Pauone, & Gryphone. Secundus, ut una auis de grege operetur similitudinem significati: ut si loquatur de submersione, una auis merget se in aquam, & hic modus est auium gregatim uolantium, ut passerum & coturnicum. Tertius modus est, ut calculorum sors exponatur, ut infra. A. 1. De discordia futura. A. 2. De proximo igne. A. 3. De pace. A. 4. De bello proximo. A. 5. De se loquitur moerens. A. 6. De mortalitate hominum. B. 1. De aspera hyeme. B. 2. De ecclesiastica discordia. B. 3. De rusticorum morte. B. 4. De loquitur irato. B. 5. De Rege mortuo. B. 6. De interfectione principis. C. 1. De aquarum inundatione. C. 2. De mala fera. C. 3. De Apostolica morte. C. 4. De se quod morietur cito. C. 5. De hyeme infirma. C. 6. De nauium periclitatione. D. 1. De magnis tempestatibus. D. 2. De uictoria Saracenorum. D. 3. De uictoria contra infideles. D. 4. De discordia Regis cum Pontifice. D. 5. De interfectione Christianorum. D. 6. De destructione locorum. E. 1. De proxima morte eius qui iactat. E. 2. De amittendis pennis suis. E. 3. De perditione uinearum. E. 4. De uento generali. E. 5. De interfectione naturae. E. 6. De peste in porcis. F. 1. De equorum mortalitate. F. 2. De graui ciuitatum persecutione. F. 3. De captiuitate castrorum. F. 4. De morte acerdotum. F. 5. De puniendo fure. F. 6. De morte animalis loquentis. Et horum omnium euentum dicit tempus intra annum terminari. Alium modum dixit cognoscendi uolucrum uoces: Uoces auium. & dixit, pone aliquid ex radice mandragore & piretri in ambas aures, & habeas annulari sinistrae manus annulum ferreum cum gemma ex pice, & folium pini in ore, & uirgam ferream cum aculeo aureo in dextra, cum quo pungat folium quod in ore habet cum uocem auis audit, & subito intelliget. Post dixit de herbis rem sane ridiculam & iocosam, & est. Computa omnes dies a principio infirmitatis cuius uis, & radicem habentis tot folia, siue a natura, siue a casu annecte patienti, & curabitur. Si uero herbam non inueneris tot folia habentem, aggrega radices herbarum plurium, quarum folia ad unguem impleant numerum dierum aegritudinis, & annecte patienti. Lapis philosophiae. Post haec docuit lapidem philosophorum ad aurum faciendum sic, ut non sit combustibilis, nec compositus ex combustibilibus, cuius operatio est facilis, si alta ascendere poteris. Accipies enim leonem uiridem, fumum album, & aquam foetidam, deinde solue, fac calcem; fige, liqua, sublima, donec seruus rubicundus fuerit cum candida uxo re: nam cum calx facta albescit, cum sublimatum euolat, opus perfectum est. Postmodum docet preterita, presentia & futura, dicens primo sic. Praecepta ad mirabilia. In Dei beneficiis acquirendis, omnes secundum quod bonum est, aut malum, a secreto eius ortum habent: qui licet diuersis temporibus diuersa distribuat, omnia tamen partitur aequaliter, licet homini aliter uideatur: de cunctis igitur tam honis quam malis, gratias ei agere tenemur. Postmodum subiungit, mundus secundus a primo cognoscitur, quia quod infra spatium suum operatur medietas, illud idem intra minoris spatii metam operatur aequalitas. Postinodum dixit, numerus uniuscuiusque a se ipso habetur: nam cum homo oritur, illo temporis momento elementa permiscentur, communicantia omnibus reliquis partibus elementorum usque ad coelum, unde cunctorum fit particeps. Haec tria certe praecepta, inter tot uanitates admirabilia sunt. Postinodum fecit instrumentum, & praeparauit hoc modo cum uasis, uase terreo praeterita cognoscuntur, aereo praesentia, uitreo futura. Disponuntur & alio modo sic, ut loco terrei habeas argenteum uas uino plenum, & aereum oleo, & uitreum aqua: & tunc in uitreo uidebis presentia, in ereo praeterita, in argenteo futura. Si igitur uolueris inspicere praeterita, pone primum uas aereum, secundum uitreum, tertium argenteum: si uero praesentia scire uis, pone primum uas uitreum, secundum argenteum, tertium aereum: si futura pone uas primum argenteum, secundum uitreum, tertium aereum. Et postmodum inspice tertium, deinde secundum, deinde primum, & fac ut lux cadat secundum ordinem inspiciendi: si uero uasa sint terrea, uitrea, & aerea, obserua ordinem in praeterito, secundum liquores hoc modo, primum sit terreum, secundum aereum, tertium uitreum, ut in figura, & sic de aliis uidendis: In futuro ante pone uitreum, secundum aereum, tertium terreum. Et in praesenti pone aereum primum, uitreum secundum, & tertium terreum. Deinde obseruabis ut discus sit colore uiridi pictus, & gladius sit ut illi, quibus uites putantur. Et in fundo uasis uitrei, sit limbus ex uitro claro, & in fundo argentei lapis onychinus, & in aereo limbus ex uiridi uitro, & in terreo myrrha in fundo uasis, & uasa sint ualde munda, & uitreus sit coopertus panno lineo, albo, mundo: & quando operaris cum terreo, non operaberis cum argenteo, nec contra. Itaque debent esse tantum tria uasa, & sit in loco aprico, & tempus sit ualde serenum, & fuerit iam per dies tres ante, & in die operare cum sole, & in nocte cum luna uel cum claritate syderum: & sit ibi silentium magnum, & operator totus candido uestitus, facie autem & capite rubeo serico, uel lino totus uelatus, ut tantum oculi appareant, & sic omnia splendeant in nocte cum rubedine, & in die cum candore. Et si tempus etiam sit uernum, spargantur flores candidissimi diuersarum specierum: & in die operamur etiam cum uase ligneo loco terrei, & liquores sint lympidi, & mundi, & ponitur liquor uini, & non uinum, & forte intelligit per liquorem uini, uinum ualde clarum aut aquam uitae: quod si non habeatur uini liquor, ponatur aqua quae pluit sine tonitrum: & scias quod nulla uasa debent esse plena, minus tamen uitreum, quod debet esse tantum plenum medium aqua, ut res etiam in uacuo appareat: & in uitreum uas aspicies a latere, quia coopertum est, & in reliqua a superioribus: & dixit, si uasa terrea & aerea & argentea essent perforata, ut melius possent lumen excipere, non esset malum: & talia uasa debent esse lato orificio, uitreum autem non refert: In aqua autem uidetur umbra rei, in oleo figura, in uino res ipsa: & ita compleuit hanc delusionem. Cardani iudicium temeraerium. Post haec declarauit tredecim experimenta, & sunt hec. Experimenta xiii. Primum inuenitur herba in finibus Indiae, quae habet folia tria, sed cum ponitur in aqua, non habet nisi unum, id est non uidetur: haec refert Deum, qui cum trinus sit, cum tamen ponitur in aqua, quae est intellectus considerantis, est tantum unus. Secundum est si quis miscuerit sudorem quatuor passionum a quatuor humoribus factarum cum terra, ita quod coadunetur, deinde describat nomen bestiae aut hominis in ea, tuncque proiiciant nomen illud in terram, uidebit imaginem illius, cuius imaginem scripsit. Tertium, si acceperis uas aereum & scripseris cum auro & equi sanguine hos characteres ◉ uel hos & ◉ dicendo comitog, donec uelis illud agere, deinde impleas uas semine papaueris, & proieceris super ipsum thus, apparebunt ibi milites diuersi generis, qui preliabuntur sub quacunque forma qua uolueris, nec desinet tale praelium donec semen proicceris: dicitque quod hoc est experimentum Bellerophontis. Experimentum Bellerophontis. Quartum, quod si impleueris uas argenteum aqua, & inspexeris in ipsum cum lumine candelae, in radiis lunae lucentis cum cultro lucido, a quo in aquam lumen resplendeat, dicitque quod uidebis figuram eius cuius uis. Et nota quod in tribus uasis descriptis in figura est appositus cultellus splendens, quia in illa operatione, oportet ut radii solis aut lune cadant super gladium, quem in manu dextra teneas, & ab eo in ipsum uas in quod inspicere uis. Obserua secundo, quod expectes lumen syderum per foramina: & hoc quia non cadet super tria uasa simul, & facies tria sic uersa secundum positionem circulorum in parte Solis aut Lunae aut stellarum in sua medietate uel quarta. Obserua tertio, ut candelae sint positae ante uas uersus lignum, unaquaeque ante uas suum, inter lignum & uas: & prima & secunda inter primum & secundum uas: & tertia inter secundum & tertium uas. Et primum uas pro nunc appellat uas, in quod primo ingrediuntur radii solis aut lunae aut stellarum facientium umbram, uelut est Lucifer & Pleiades. Obserua quarto, quod populea uirga est illa, qua circulus designatur, & quae indicat uasa in uasis, & quae ponitur ad pedem uasorum super discum, ita ut pars excorticata sit uersus uinum. Quinto & ultimo obserua, quod radix cucurbite ponitur super discum, & ipsa adiicit facilitatem & uelocitatem propter naturam suam. Quintum experimentum est, ut seces radicem urticae, & pulueriza, & pone eam in uas aereum & sit paruum, & fac super ipsum has literas: rex rex, ce, cor, cor, hon, ueul thened, marac: uel sic exceco corbonet: & habeas inde Chalcedonium lapidem: quicunque praesentes aderunt, rem uidebunt quam nominaueris. Sextum experimentum est, accipe scyphum uino plenum, & cum sapphiro describe haec signa ◉ & expone Soli, in quacunque re quam interrogaueris, si ferueat, malum: sin autem paulatim exierit, bonum: si igitur de uita interroganti ferueat, morietur. Septimum experimentum, accipe cornu cerui, & in eo aqua pleno fac hos characteres ◉ & pone ad solem: si rumpitur, res malum habebit exitum, si aqua exit, bonum. Octauum experimentum, accipe laminam plumbi rotundam concauam, & imple eam aqua, & pone ad radios syderis, & uidebis sicut in uitro interrogatorum speciem. Nonum, habeas in ore topaciu cum folio abrotani & persequere feram donec eam uideas, & subito expue quod habes in ore in pannum sericeum, & liga eum firmiter, & proiice uersus feram dicendo alta uoce. Grabaton, ulion, adonai: & hoc ter, nec fera se mouebit a loco in quo eam uidisti. Decimum, circa uasa tria, que sunt, aereum, uitreum, terreum, pone imaginem masculinam iuxta terreum, & nomen masculinum in uase uitreo: & foemininum in terreo, & uidebis quodcunque uolueris de masculo uel foemina, cuius nomen in uas imposuisti. Undecimum fac imagines ex cera cum capitibus uacuis, unam masculinam & aliam foemininam, & pone aliquid de sanguine humano super eas, & imple capita earum seminibus papaueris, & proiice unam in terram, aut ambas, & apparebunt tot homines aut foeminae quot sunt semina sparsa, qui uel quae uidebuntur facere imperata tua. Duodecimum in his qui cadunt morbo caduco, fodiunt locum primi casus, & imponunt tres clauos profunde, donec omnes cooperiantur a terra & non appareant, & nominant nomen eius qui patitur, & sanatur. Decimum tertium experimentum inuocationis tale, accipe uas terrae in modum nucis magnae, & claude ibi aquam, & scribe haec signam ibi ◉: deinde ponat uas in sole, & dicat haec uerba: Cereteus ualidus, Cereteus obidus, Cereteus pessimus, Cereteus calidus, uel medius ( in alio exemplari Cereteus omnis Cereteus familius ) deinde interroget de quacunque re uoluerit, responsum habebit. haec ille. Post haec etiam posuit uirtutes quarundam herbarum, quarum proprietas est ad appellandum daemones, ad faciendum aurum, ad prolongandum uitam, quam produxerit Artephius sibi ipse ad annos 1025, quae si scriptum sequamur, non solum incredibilia uidentur, sed ridicula, uerum si sententiam parabolicam, non abhorreo omnino a fide sapientum. De Cabala numerali. Ubsequatur itaque institutionem magicam, Cabalistica, quae uidetur esse alia magices factio Mosi a Plinio tributa, cuius fundamenta iacta sunt tantum cap. precedenti: nempe illam in numerorum ui consistere: inter quos ternarius & denarius sunt formales, reliqui materiales. Proclus de ternario mystico. Audiamus de ternario priscorum mysteria: Proclus Trinitatis ducalis Iupiter est substantificatiuus, Neptunus uiuificatiuus, Pluto conuersiuus. hic nota duces nominari in Steganographia post principes spiritus. Leo Suauius Leo Suauius Ambrosia nectar. Tertia Trinitas deorum supermundanorum dicitur Apollo, & conuersiuum ei appropriatur. Trinitatem Proserpinae comitantur a latere trinitas custoditiua & conseruatiua. Sicut prima trinitas post unitatem est omnia intelligibiliter commensurare & finiformiter ( forte finitiformiter ) ita secunda trinitas est omnia uitaliter, uere & infinitiformiter, tertia est omne secundum mixti proprietatem & pulchriformiter. Prima trinitas manet tantum ( an manat? ) secunda manet & procedit, tertia post processum conuertit. Contentiua proprietas est medii ordinis secundae trinitatis, qui in Phedro coelestis dicitur circunductus. Nota de hac contentrice facultate Arnaldum in paraphrasi philosophica, & lo. de Grauia in cap. Rosarii de dissolutionis regimine. Secunda trinitas hebdomadis intellectualis est trinitas, curetum, quos uocat theologia intemeratos Deos. At inter extremales paternos Deos Saturnum & Iouem, mediat necessario ( Rhea per proprietatem uitae foecundae, an secundae? ) Ambrosia autem est analoga termino, & nectar infinito. Leo Suauius. Quidam interpretarentur Ambrosiam de materia operis fundamentali, & nectar de liquore qui Cornucopiae dicitur: a quo multiplicatio fit quodammodo in infinitum. De quo scitum illud epigramma ab Hermolao Barbaro in sepulchro lapideo repertum, cap. de aqua in Dioscoridem. " Plutoni hoc sacrum munus ne attingite fures, Ignotum est uobis hoc quod in orbe latet. Namque elementa graui clausit digesta labore. Uase sub hoc medico maximus Olybius. Adsit foecundo custos tibi copia cornu, Ne pretium tentati depereat laticis. Leo Suauius. " Hic uides lector Plutonem conuersiuum, hic custoditiuam seu conseruatiuam uirtutem, hic nectaris infinitatem. In Cap. Uiii. Paracelsus hoc cap. uiii. disserit de magia multiplici, nempe de uera magorum euangelicorum & Archei ( seu Archelai ) imitatoris, & de falsa. Magia uitae Magia intellectus.. 215 rale, uel animam supernaturalem, cui cum uita inest sapientia. Falsa magia, quantum ad longam uitam, par est uerae, sed quantum ad rationem & qualitatem transformationis, dispar: quia licet aetatem nanciscatur diuturnam, tamen id fit in forma corporis non ueri, sed phantastici. Magia corporis phantastici. Uera autem est duplex, una uitae longae, altera intellectus praeter naturam id est quae spectat corpus nostrum supernatuscholia Leo Suauius Magia uitae longae auxilio alienae. Magiae autem distinctio in uitam & intellectum consentit cum duabus paradisi arboribus, scilicet ligno uitae & ligno scientiae boni & mali. Est tertia uelut quaedam magia qua quis uitam producit suam adminiculo uitae alienae: cuius Syrus praebet exemplum, ut Mahumet primae magiae uitae: Mahumet. Archelaus. Et Archelaus ( qui inter principes Pythagoricae scholae philosophos ab Arnaldo Uillanquano memoratur ) post Sabaeos magus non solum uitae longae uerumetiam intellectus. ( Sabeos autem ductu stellae magico, id est coelesti uenisse intelligendum est: stellae inquam forte secunde ut comete diuinitus ob id creati, quo locus posset propinquius indicari ) Ut falsae magiae in ratione metamorphosis, Ierellus: Ierellus. ut transformationis extra propriam uitam phocae seu lupi marini: Magiae. Uitae longae extra propriam. Phoca seu lupus marinus Leo Suauius. de quibus quum scriptores quotquot extant perlegissem, reperio Lupum marinum ex Alberto magno & gentium mari timarum consensu secundum Rondelletium, Saluianum, Bellonium, Gesnerum, Phocam esse amphiuium animal, speciei & uoracitate horribili, in mari degens, sed quod aerem hauriat & dormiat in terta: egressumque in eam pariat in littore: quod tamen diutius in mari quam in terra immoretur, cibumque ex humore petat: ob boatum quem edit, Phocam Uirgilius nominauit. Lege ergo hoc loco, fiunt metamorphoses huiusmodi citra longam uitam, quamuis propriam dicere possimus ( quia a pristina forma transmutatos lupos marinos existimat ) sed citra longam recte, quoniam si restituantur in pristinam formam, uidelicet humanam, mortalitate rursus fiunt obnoxii. Ariostus. Animi ac imaginationis uis. Talia monstra horrenda ingentia depingunt libri uulgares fabulosi sub Orcarum nomine. Modus autem attractionis tam uitae alienae a Syro, quam intellectus seu prudentiae ab Archasa ( seu Archelao ) consistit in imaginatione, de qua multa Bacho in hoc eodem argumento: imaginationem tamen plaerique libentius de imaginum confectione coelestium hic exponerent. Attractionem hanc ( si uera est ) sequitur necessario transcorporatio animarum, quam Io. Picus perhibet, omnes sapientes credidisse Indorum, Persarum, Aegyptiorum & Chaldaeorum. A quo hoc addam de transformatione: Nullus spiritus habens sex alas unquam transformatur. Tanta ( inquit ) uis est animi, in quo supernaturalis ille uigor existit, ut aliquoties etc. Sic Uirgilius cecinit. Igneus est ollis uigor, & coelestis origo. De internecione seu caede per imaginationem illata, extat Apologia Apulei: ex Chaldaeis autem, forma totius magicae uirtutis est ab anima stante & non cadente. Quidam magus haec: In nobis ipsis est omnium mirabilium effectuum operator. " Nos habitat, non tartara, sed nec sydera coeli: Spiritus in nobis qui uiget, illa facit. " Is est qui protestatus se libros edere magicos, claue tamen operis solis amicis reseruata. Tritemius in quaest. Hinc censet Tritemius in quaestionibus, scriptum de impuris hominibus a cognitione rerum sacrarum & arduarum procul abigendis: Bestia quae tetigerit montem, lapidibus obruatur: ubi subiicit. Sunt qui dicant mentem siue spiritum ipsius hominis posse naturaliter miranda facere, modo sciat se ab omni aduentitio in seipsum supra sensum in unitatem reuocare. Augerius Ferrarius. Confirmat hoc Augerius Ferrarius, miraculaque edi posse ait per uim animi humani, ut quum Apollonius ( in Philostrato ) se in animi secessum ( que est unitas haec Tritemiana ) recepisset. Excitatur illa uel accenditur ab humore melancholico: quo melanagogis purgato scribit P. Pomponatius, sepe magica operain daemoniacis seu potius maniacis cessauisse. Pomponatius. Tritemius. Uidi ego experimentum corporei ponderis mentis operatione alleuati, anima sua naturali potestate, ut ita dixerim, quasi libere quando que utitur, quum ligatis sensibus carnis extra domicilium corporis euagatur. Haud enim credimus ista incredibilia sapientibus, qui mentis humanae uirtutem & nobilitatem optime intellexerunt, ut pote quae solo corporis interiectu remorata, in reliquo par angelis existimatur. Fascinationum denique & uarios modos pertransimus, & genera quibus ad externa furiosus animus ualde mirandos operatur effectus. Multa etiam potest ad producendos mirabiles effectus fortissime confidentis imaginatio in uerum, siue in aestimatum feratur obiectum. Unde quum tot sint operandi miranda & genera & modi, non est mirum si etiam ethnici uel daemonum suffragio, uel artificiosa industria ea committunt. Paracelsus. Donauerunt Uenus & Saturnus, Mars atque Mercurius, in superiori firmamento cursum suum exercentes plerosque mortales immortalitate: Cur dixerit cursum in firmamento superiori, docetur lib. iii. in conuersione anni ad Phoenicis aetatem. Sub planetarum autem nominibus intelligit intelligentias eorum motrices. Ex quibus non pauci cum in aquis tum in terris existunt uisibiles & inuisibiles etc. neque prorsus nymphae. Descripsimus daemonum genera secundaemonum dum elementa in compendio nostro, ex lib. Tritemius de daemonum generibus in lib. quaestionum ad ad Maxim. philosophiae ad Athenienses, quae non discrepant ab opinione antiquorum sapientum atque theologorum. Caesarem. Nunc ex collatione Tritemii in quaestionibus, enumerationem eorum ampliorem audietis, quo intelligatis discipulum Theophrastum ex magistro. Multa sunt genera daemonum, & certis inmonum. Genus daemonum. ter se gradibus distant, ratione locorum in quae cadentes a principio sunt detrusi. Primum quidem genus demonum apppellatur Igneum, quod circa superiorem peruagatur aerem, nec unquam ante iudicii diem ad inferiora demerguntur, sed continue sub regionibus permanentes lunaribus, nullum habent cum hominibus in terra commertium. Quod uero sub luna permaneant, sanctus testatur August. D. August. in opere de Agone Christiano, sic dicens. Daemones non habitant in coelo ubi sol & stellae sunt, sed omnes sub regione lunari uersantur. Hinc motus ut reor Apuleius daemonia dixit animalia esse ignita, propterea quod Aristoteles confirmauit in fornacibus ardentibus quedam animalia parua saepius uisa uolitasse pennulis apta, quae totum aeuum suum diuersantur in igne, quoniam cum igne oriuntur, & cum eo extinguntur, & ad suum unde uenerant locum euanescentes redeunt: nulla sunt eis cum maleficis consortia, quoniam cum demorentur in igne propter subtilitatem suam, non possunt corpus induere crassum siue aereum. Genus ii. Secundum genus aereum dicitur quod in aere oberrans nobis propinquo commoratur. Hi quidem possunt ad inferiora descendere & assumptis ex crassiore aere corporibus, quando que uisibiles hominibus apparere. Aera Deo permittente saepius turbant, tonitrua & tempestates concitant, & omnes simul in perniciem humani generis conspirant: more hominum affectionihus mouentur passionum: superbia maxime & inuidia tangunturque per turbationibus continuis, & nec solido uestiuntur corpore, nec uno consistunt loco. Neque unam omnes formam habent, sed plurimas, easque saepius mutant, secundum uarietatem affectionum quibus uel occurrunt maleficarum carminibus euocati, uel impulsi perturbatione ad nocendum: habent enim omnino uiolentum & furiosum morem turbationibus plenum, unde uehementer facti & perturbati repentinas plurimum machinantur insidias, & dum suas agunt incursiones partim latere uolunt, partim inferunt uiolentiam. Maleficae horum daemonum cooperatione suffultae tanto sunt ad maleficandum potentiores, quanto superiorem ex eorum ordine concurrentem fuerunt assequutae. Athanasius. In uita sancti Antonii, diuus Athanasius aerem plenum dixit esse daemonibus, quod Mercurius antea dixerat Termaximus: nullam uidelicet mundi partem daemonum praesentia destitutam. Ambrosius. Sanctus quoque praesul Ambrosius dicit: Plenus est mundus sanctarum uirtutum, quia plenus est nequitiarum. Unde Platonici daemones in aere uolantes in mundum densissimae niuis ignitae cupientibus tradidere uisibiles, si aliquandiu uersus coelum sole splendente irreuerberatis oculis continuauerint obtutus. Sed nescio an in aere causetur obiectum ex consistentia reali, uel certe oculorum motus interclusus repraesentet imagines falsas non sine detrimento sensus, tamen leui: praemissorum feci experimentum. Genus iii. Tertium uero genus daemonum terrestrium dicimus, quos prolapsos e coelo in terram pro suis demeritis minime dubitamus. De iis sanctissimus praesul & martyr Christi Theophorus quondam Egnatius in epistola quadam ita scribit ad Ephesios: Egnatius. Nihil melius est quam pacem habere, in qua omne telum euacuatur aereorum simul & terrestrium spirituum. Ex iis autem daemonibus alii uersantur in syluis atque nemoribus qui uenatoribus ponunt insidias, alii uero patulis degunt in campis, qui nocte oberrare faciunt itinerantes, nonnulli commorantur in locis abditis at que cauernis, reliqui coeteris minus furiosi & perturbati, demorari cum hominibus in obscuro delectantur. Non uno ducuntur affectu sed uario, quoniam alii sunt aliis minus deprauati, quanquam omnes sunt malis perturbationibus pleni. Ex iis quidam solis gaudent illusionibus territare homines: alii praedictionibus futurorum in admirationem sui trahere cupiunt audientes: nonnulli uero ad hoc sum mo conatu laborant, ut homines irrationabili furore turbatos aut melancholia furentes terreant, laedant, uel occidant, quod experientia saepius factum agnouimus. Chrysostom. Hinc sanctus Ioannes Chrysostomus in tertio libro de Prouidentia ad Stagyrium monachum dicit. Omni actione diabolica potentior est ad nocendum moeroris magnitudo, quia daemon quoscunque superat per moerorem superat. Eum si auferas, nihil a daemone quisquam laedi poterit. Hoc autem daemonum genus raro est maleficis familiare, propter inconstantiam affectionum & leuitatem, qua territare multos gaudent potius, quam unius mulierculae subesse imperio. Commorantur tamen interdum ut pollicentur uesanis in uitro uel in chrystallo siue in speculo, & carminibus concitati responsa dant mulieribus: & si quis uenturus eis male dixisset in uia pronunciant. Et hoc maleficarum genus aliquoties differt a reliquis, quoniam quod ille maleficio reddunt infirmum, istae curare pollicentur. Uerum quia maleficium ut pluririmum repellunt maleficio, earum accessus interdicitur ab ecclesia omni Christiano. Genus iiii. Quartum genus daemonum, nuncupatur aquaticum, quoniam se humoribus immergens circa lacus & fluuios habitat, ira plenum turbarum inquietum & fraudulentum, quod in mari tempestates concitat, nauigiaque demergens in profundum, multis uita aufert in aquis. Et isti daemones quoties assumunt corpus uisibile, in sexu frequentius apparent foemineo, & in masculino rarius uidentur, propterea quod, in locis uersantur humidis, & meliorem uitae ductum sequuntur: nec uile schema facile caeterorum consuetudine possunt assumere, unde naiadas nereidasque aquarum nymphas non masculino sexu: sed foeminino dudum nominauit antiquitas: a nostris autem aquatice mulieres, id est, wasserfrauwen, communi uocabulo dicuntur. Qui uero habitant in locis siccioribus & subaridis, quoties hominibus corporaliter apparent, uisibiles in uiros se transformant. Diuersarum quoque species assumunt bestiarum, prout uariis tanguntur affectionibus. Sancti autem angeli quoniam affectione nunquam uariantur, uniformiter semper apparent in forma uirili. At uero saepius uisi sunt daemones circa flumina & fontes in specie mulierum, aliquando chorisantes, aliquando capillos more foeminarum explicantes, nonnunquam uero cum hominibus loquentes & uarias ludificationes exercentes, & hoc genus daemonum non consueuit cum maleficis habere commentium. Genus u. Quintum genus subterraneum dicitur, quod in speluncis & cauernis montiumque remotis concauitatibus demoratur. Et isti daemones affectione sunt pessimi, eosque inuadunt maxime qui puteos & metalla fodiunt, & qui thesauros in terra latentes quaerunt, in perniciem humani generis paratissimi. Hiatus efficiunt terrae uentosque flammiuomos suscitant, & fundamenta aedificiorum concutiunt. Noctu aliquando de montibus turmatim egressi stupendas in campis ducunt choreas, & quasi unius ducis metuentes imperium, subito euanescunt ad signum, & ad sua diuerticula reuertuntur. Interdum Nolarum inter eos auditur sonitus, & se nonnunquam spiritus esse hominum uita defunctorum mentiuntur. Nihil magis quaerunt quam metum hominum, & admirationem. Unde habemus compertum, quod simpliciores hominum quosdam nonnunquam in sua latibula montium duxerunt stupenda mirantibus ostendontes spectacula, & quasi beatorum ibi sint mansiones amicos se uiuorum mentiuntur. Ex his quoque daemonibus quidam incubones sunt thesaurorum, quos auaritia mortalium abscondit in terram, & ne rursus in usus perueniant hominum, eos subducunt, furantur & custodiunt, & quandoque de loco in locum transponunt. Et hoc genus daemonum cum maleficis mulieribus nullum consueuit habere commercium. Genus ui. Sextum uero daemonum genus appellatur Lucifugum, propterea quod lucem maxime horrent & detestantur: daemonum. quia nec de die unquam apparent, nec alio modo corpus quam de nocte possunt assumere. Hoc est negotium quod in tenebris perambulat, genus daemonum imperscrutabile ac penitus tenebrosum, passionibusque frigidis agitatum: maliciosum, inquietum & perturbatum, quod occurrentes homines nocturnis uiolenter comprimit horis, saepiusque ( Deo permittente ) aut flatu quosdam interficit aut contactu. Maleficis non conuenit hoc genus daemonum, neque carminibus arctari potest, quia & lucem fugit, uoces hominum simulque omnem tumultum. Aereum maxime ad maleficia foeminarum consueuit occurrere, quoniam caeteris magis est subtile & audacissimae temeritatis. Terrestrium quoque nonnulli maleficis ( ut dictum est ) subseruiunt, qui tamen inferiori gradu habiti, maiora illa maleficia inducere minime possunt. Leo Suauius. Tantum adiiciemus: eos qui ista omnia ad chymicam artem referunt:. 225 ginationibus, id est, spiritu particulari. In terris uisibiles, id est, in calce: in aquis inuisibiles, id est, in liquore dissolutiuo ante coagulationem. Neque prorsus nymphae, id est, non argentum uiuum tantum, quia sulphur est immixtum, quod terram subtilem continet, ut libro Iii. de Elementis duplatis. Haec Tritemius: sic interpretari Mars & Uenus in firmamento, id est, fermento exercentes cursum, id est regimen, accedentibus imagischolia ex quibus uia sternatur, ad cognitionem tam Steganographiae ipsius, quam philosophiae Paracelsi. Scholiorum Leonis Suauii I. G. P. in lib. I. de Uita longa Finis. In Lib. Ii. Th. Paracel. Si De Uita Longa Leonis Suauii I. G. P. Scholia. Scholia in praefationem Paracelsi. Quanquam Paracelsus hic dicat, quae lib. I. de Uita longa tractauit in genere, sese lib. Ii. tractaturum in specie: non est intelligendum de materia ipsa totius lib. I. quae tantum absoluitur lib. Iiii. ut ipse in eo praefatur, sed de specificis remediis & morborum generibus, quae praestrinxit cap. Iii. lib. I. quae quidem dixit pertinere ad uitam breuem non longam. Eam enim incolumen perstare etiam cum cruciatu membrorum, ut perspicuum est, maxime in podagra: De podagra non officiente uitae longae. qua affecti dicuntur uitam degere diuturnam, uel quod is morbus partes uitales non afficiat, que pectoris ( ut uulgus loquitur ) scrinio continentur, uel quod natura seu Archaeus, secundum Paracelsum, eo tanquam in sentinam sordes corporis omnes deriuet. Nunc ergo quae obiter Theophrastus noster attigit lib. I. de Morbis particularibus, hoc libro Il. absoluet. Integram autem & sanam uitam longae praeferas necesse est. Intellige reipsa uitam sanam esse praeferendam tanquam fundamentum, longae: quamuis morbos uitae sanae contrarios dixerit non officere uitae longae. Sed hoc de particularium morbis membrorum accipies: artem uero uitae praeter naturam statues multo esse praestantiorem ea, quae ad uitam sanam atque integram a medicis ueteribus diligenter & subtiliter conscripta est, ut Rogerius etiam Bacho confitetur. Ad uitam integram, Arcanum & Balsamum. Ad hanc adhibet uirtutem arcani, deinde balsamum. Balsamum conseruat corpus firmum, arcanum a corruptione restituit corpus infirmum. Arcanum exponit lib. de Gradibus, quando tanquam in arcana includuntur omnes species ad morbum conficiendum utiles. Itaque ratione morbi particularis, haec medendi ratio singularis nuncupatur, sed alia ratione, id est rerum omnium in remedio comprehensarum uniuersalis merito dici potest. Hic sunt omnes species sub uno genere conclusae: At communius quoddam est arcanum quod omnia genera complectitur ut Cheiri & Saphiricus Anthos: de quibus ait se tractasse copiose in libro qui Archidoxa Parrhisia, inscribitur. In qua relaudat tincturam lapidis philosophici quae sieut ignis instar ( secundum Lullium ) corripit metallum, ita similiter operatur in humoribus scilicet scorias detrahendo, purumque subiectum relinquendo. Cheiri. Cheiri autem & Anthos explicat esse aurum potabile U. essentiam: Sapphirus. Anthos. uerbo inaudito, quemadmodum aemuli Arnaldi, id est Lullius atque alii sub lunaria tradiderunt. Cheiri ergo est uirtus arcani. Lunaria autem, secundum Marsilium Ficinum, est herba a Mercurio tradita foliis caeruleis atque rotundis, crescente luna, unum quotidie producens folium, decrescente, deponens: que utenti annos promittit lunares. Iam dilucidius singula in praefatione excutiamus. Longe, Lego, longae, scilicet uitae: quia sana est fundamentum longae, quae, illa diruta, corruat necesse est. Uirtus arcani, Sumitur interius, balsami adhibetur externis. Firmum conseruandum, Potest intelligi de corpore perfecto quod Spagyri iubent tractari & dissolui sub conseruatione speciei. Canonem medicum, His uerbis utitur, quia Spagyri appellant opus suum medicinam & regimina operis, magisteria uel operationes praeparationum, ut sunt calcinatio, solutio, & caetera. Congeruntur, Opus aiunt magnum dici uniuersale, & conuertere omnia indiscriminatim, unde argumentum est illi omnia inesse, per Treuisanum & Io. Treuisanus. Io. Ualentianus. Iamblicus. Ualentianum. Commune quiddam, Non inuenio meliorem interpretationem, quam ex Iamblico de triplici distinctione hermeticae orationis, scilicet, solaris, lunaris & uniuersalis: nam solaris continet plura particularia, lunaris itidem plura. Deinde est una solaris generalis, itidem & lunaris: communis autem seu uniuersalis continet & solarem simul & lunarem, tanquam uitem rubeam insertam albae. Archidoxa, Liber est Paracelsi inter complures alios ( quorum catalogum descripsi ) ad quem lectorem remittit in arduis quibusque rebus. Egritudo, Rei administrandae uel exhibende impuritas per praeparationem tollenda. Cheiri, & Saphyricum, Anthos, uocabula sunt scita aenigmatis Spagyrici pro argenti essentia, & pro auro potabili, ut Anthos sit flosrorismarini alous, & Cheiri uiola lutea. Illud, Lego illam, seilicet rationem, uel medicinam utramque, id est medicam & chirurgicam artem. Huius rei, id est, Operationis Spagyricae seu chimicae. Disceptatio de Cheiri & lunaria. Sed de Cheiri & lunaria amplior hic ineunda est disceptatio. Cheiri enim uox est Arabum, sicut leucoion uox Graecorum: utraque uiolam latinorum exprimit, quae tamen in genere a Graecis tos recta dicitur. Leucoion. Absurdum autem uidetur apud Herbarum scriptores leucoion, quod albam tantum proprie significat, ad colores caeruleos, albos, purpureos & luteos promiscue transferri: quod Matthiolus in Dioscoridem suboluit. Accepi a medicis non imperitis, luteam quae saepe muralis est in regione nostra, Cheirim proprie appellari ab officinis: quod apprime conueniret aenigmati Paracelsi. Ego uero existimo leucoion a Dioscoride sic generaliter accipi pro omni uiola maiore: minutas enim quas Martias Galli uocant, excipio ) ratione scilicet habita coloris caulis herbae ipsius & ramusculi, in uiriditate albicantis, quamuis flores sint coloris uarii. li. de Grad. Cheiri uero quomodo accipiat Paracelsus, habemus ex lib. eius de Grad. Omnes, inquit ablegamus ad usum & experientiam, pro cognitio ne uirtutis antherae: praeterea Tereniabin in quem insignitur nobilitat: postremo ad florem Cheiri. Nam ibi in annotationibus quas uerisimile est ipsius autoris esse, qui precibus Erasmi adductus sic sua aenygmata paucis explicauit, ita legimus: Ablegamus in anthos, in anthera, in thalch. Deinde in fine cap. florem. Cheiri, idest, aurum potabile, quod est ultima medicina. Et in ii. lib. cap. x. Inter simplicia quae interueniente. compositione secundum gradum acquirunt. Inseritur cum uiola, rosa etc. Anthera. Anthera. Item cap. uiii. lib. ii. Rosa existit rubea & frigidae naturae propter antheram in ea delitescentem, quae calorem rosae attrahit. Interpretor de flosculis flauis in centro rosae latentibus: unde subdit: Praeterea ubicumque est flaua in flore rubeo, illic etiam existit calor. Sic multos secutus usurpat prostantibus secundum Plinii uerba in calyciis rose medio luteis apicibus: Plinius. Matihiolus. licet aliis compositionem certam esse malunt ex Gal. lib. Galenus. Anthos. ui. de Compos. medicamentorum. Saphyricum anthos quid sit etiam collige ex aliis eius scriptis, scilicet ex cap. x. lib. 1. in quo ab eo annotatum est. Saphyrus reducitur in liquorem mercurialem, & luna in mercurialem, & est prima materia lazuria. ex cap. ui.lib. ult. In processus istitutione in confortatiuis inter alias exigua uirtus ( quae omnium est ) sumi debet in prima: in secunda uero quartum genus Tereniabin: in tertia Cheiri: Cheiri. in quarta Saphyrica granata. Item. cap. uiii. eiusdem lib. Notandum quod hic semel accipiendus est totus maior Anthos, nempe qui non ex una tantum matrice uerum ex quatuor prognatus sit, id quod de tartaro dici potest. Tartarus, ex annotationibus aliis, materia calculi, est maior Anthos consolidatis. Anthos maior. Item paulo post: Eiusmodi est enim Cheiri quoque, quae itidem etiam ex quatuor matricibus prouenit, quadrupliciaque in se mimisque iliastis mysteria continet. Lunaria. Iam de lunaria hic nobis tractandum est, quae herba est duplici specie, nisi contradicamus magis & minus non distinguere species ex brocardio iuris a dialectica petito. Nam alia dicitur maior, alia minor. Minorem attigit Mathiolus Dioscorides interpres, qui priores tribus instrumentis rationis, autoritatis, experientiae superauit. Argumento relationis maiorem lunariam indicauit, utriusque ego semina habui, seui, colui, educaui. Maior est bicubitalis, foliis uitis pampino simillimis, sed magis in cordis formam cuneatis, & in superiori parte foliorum laeuore quodam holosericato. Folium habet in folliculis orbiculatum lunae plenae specie, argentei coloris splendorisque, florem luteum. Minor est paulo plusquam cubitalis, flore caeruleo. Donaueram ego herbariis Lutetianis semina, sed hyemis penultimae rigor stirpes prope omnes absumpsit. De ea uidetur sensisse Augurellus poeta Chrysopeicus. " Quid qui conatur quaesitae longius herbae Inualido aufugiens argentum sistere succo Idque gelat duratque simul, sed figere nulla Arte potest ictu quo molli ducere possit. " Sic philosophi chymici sibi uendieant lunariam, duce Raymundo Lullio, cuius in scriptis est frequentissima. Raymundus Lullius Theophrastus. Recipe, inquit, calcem cuiusuis corporis & infunde lunariam, etc. Magi sibi quoque illam asserunt, & martagon appellant: ascribam tamen descriptionem illius quam in libello quodam uetustissimo manuscripto reperi, postquam addidero, mihi uideri haec uocabula ( ex annotationibus Paracelsi in cap. X. lib. Iii. ) spagyrica non posse intelligi nisi ab usu, & experimento. Nam Lullius qui lunariam tam libenter usurpauit, explicari potest per poetam Augurellum. " cuius miro uelamine tectus Ipse liquor quo cuncta madent. " Addam obiter ex eodem Theophrasto de Gradibus Inter ea quae ex terra calidae naturae, ad cerebrum, liquor uitrioli, liquor lunariae. Descriptio autem lunariae aenigmaticae haec est, ex codice uetustissimo. Quidam philosophorum hanc diuinam scientiam herbis aliisque uegetalibus necnon succis eorum similitudinarie comprobauerunt. Raymundus dicit de arbore philosophica, quae septem ramos habet. Est quaedam herba siue planta nomine lunaria, siue borissa, cuius radix est terra metallina, stipes eius rubicundus, quadrangularis, nigredine perfusus: folia eius similia maioranae, & sunt triginta secundum aetatem lunae, in cremento xu. in decremento xu. Flos eius citrinus post xu. dies odor eius ut odor musci: In plenilunio fructus eius ut crocus excellentissimus, in nouilunio uel in decremento ex eo acceptus, & in eo impositus Mercurius uertitur in lunam perfectam. Si postea decoctus fuerit sex uicibus uertitur in solem: cuius una pars centum mutat in solem purissimum. Concludam: Paracelsum lusisse uocabulis fictitiis ueterum more Spagyrorum, qui libenter rosam usurpauerunt propter duplicem eius colorem album & rubrum, sic eius loco in Th: An ◉ quae dicitur aliis rasilis arugo. nostro flos Cheiri ab Hermolao Barbaro ◉ lapis rubeus & anthos ut flos albus rorismarini, ut omittam quanta sit in eorum libris roris etiam & maris mentio, alii supposuerunt plantam Hypoquistidos, propter eandem similitudinem duorum colorum. Dicitur etiam coniunctim torurtas flos uiole. In Cap. De Podagra. Medicinam podagrae hic esse duplicem constat, ex confectionibus arcani corallini, & confectionibus auri diuersis, quas exposuimus in Compendio. Podagram distinguimus a gutta, quod haec sit membrorum articularium ut pedum contractio, gutta autem morbus ex humoris cuiusdam stilla interiore dolorem inferentis. Alchali. Alchali interpretor sal factitium ex uariis rebus ( hic ex causticis ) de quo nos multa post Paracelsum in compendio: Salis omnium rerum confectio. ratio autem conficiendi sal per artem, quam nullus adhuc clare expressit, est calcinando rem quancunque, deinde calcinatam in liquore soluendo, demum liquorem a re soluta exhalando seu coagulando. Quae facile intelliguntur ab operariis chymicis. Sed notandum ex Hermolao, Alabastrum dici Democrito & sal omne & calcem uiuam de ouorum putaminibus. Hanc ipsam encephaton etiam dici chymicis, & marmor Thebanum & Claudianum: ouum autem illis non semper accipitur de ouis animalium, sicut nec fel, etc. Ex lib. de podagra. At si podagra sit incorporata cum morbo Gallico, remedia haec sunt Paracelsi ex libro Germanico quem uertendum mihi curaui. Recipe Mumiae uerae lib. s. axungiae uulpis lib. I. fiat unguentum per se. Hoc unguento per biduum ungatur aeger in omnibus membris. Recipe liquorem hermodactylorum, ellebori foliorum ana lib. s. Aquilae hematini grana ui. hoc mane sumat & rursus quinta die: deinde unctio praedicta continuetur. Hac ratione omnis fluxus atque materia ulcerum exibit per sua emunctoria: caue autem ab Euphorbio, scammonea, lapide lazuli & similibus, quae expellunt ea quae praestat in corpore retineri. Addam ex eo ipso arcanum. Recipe Aurum, perlas seu margaritas, gemmas, corallia. Addam balsamum. Recipe castorei, lauendulae, liliorum, saepi hircini, etc. In Cap. I. De Podagra. Ad curationem podagrae, tria requiruntur. 1 Purgatio, quae fit arcano corallino uel quod est ex essentia auri: ea quinta uel septena fluxum elicit. Si supersint tamen reliquie, uel aeger infirmior sit quam ut ferre possit reiterationem tantam huius purgationis: quibus uerbis uidetur innuere huiusmodi purgationem esse uehementem. 2 Aperitio fiat in centro per Alcali spirituum: unde tum or existet, in quo erumpit in abiectione. Aeschpara. Aeschparae quicquid centro inseruit. ( lego, insenuit. ) Aeschpara, uidetur callus cauterii potentialis ex cap. Iii. lib. I. de Grad. incicatrisantibus, id est, facientibus in Aeschparam, hoc est quae corrosiuam carnem abrodunt. At cap. Ui. scribit: Quicquid mordieus offendit, in corrosione & in Aeschparam coniicit ad putrefaciendum, tertium gradum occupat, cuiusmodi sunt colchotar, arsenicum, sal ammoniacus, borax, auripigmentum, caeteraque id genus alcali. Alcali. 3 Consolidatio ( ubi desiit fluxus ) cataplasmate Mumiae: At si non indurauit, lego induruit, potest Mumia sola curari, scilicet alcaligata, & liquore Mumiae inungendo artus. Alcaligatam, Intelligo, Mumiam coniunctam cum alcali spirituum: inter quos adiungere licet Mercurium sublimatum. Mumia. Mumia autem, est confectio ex humoribus cadaueris humani, mixtis cum liquore aromatum quibus conditur in sepulchris Aegyptiorum: quae raro legitima reperitur apud nos, sed adulterina tantum ut recte ratiocinatur Mathiolus in Dioscoridem. Aliam Mumiam eliciebat Natalis Ramart medicus regius ui uiaque seam moneae e corpore uiuo sanoque: alii aiunt fieri ex corporibus humanis in fabulosis Arabiae locis, arena obrutis soleque exiccatis. In Cap. De Gutta. Primum, uocabulum horizontis perstringemus, quod hic est difficillimum, ut reliqua sint legenti planiora. Horizon. Mercurius solis. Horizonta hic ipse explicat esse Mercurium solis, non autem aurum potabile seu poculentum. Mercurium appellat loan. Ualentianus subtilissimam partem metallorum: alii dicunt esse primam eorum materiam, in quam possint reduci, ut glacies in aquam. Ad hanc reductionem Saturni, id est plumbi, insudat uulgus hodie chymicorum: nemo hactenus experientia commonstrauit. Contra extractores Mercurii, Saturni. Est enim contra rationem artis eiusmodi, quum prima materia secundum Gebrum sit argenti uiui conuersio in formam certae terre: secundum Bernardum Treuisanum, sit conflata ex utroque semine masculino & foeminino, id est cum sulphure, ideo congelata. Et in Rosario minore, Mercurius coagulatus est materia philosophorum etc. N. Flammelius. N. Flammelius uero ( cuius monumenta artis extant Lutetiae quamplurima ) descriptum quoque reliquit, nullam congelationem naturalem metalli reduci in argentum uiuum labile fluensque: impostores esse quotquot id asserere audeant. At uegetalia fatetur Lullius lib. iii. de u. essentia reduci magno labore in argentum uiuum quoddam. Augurellus dicit ab Euganeo schoria conuerti in argentum uerum: sine quo accepi ab iis qui hoc ipsum se factitare praedicant, nihil tale aggredi: adeo ut suspicio sit a putrefactione talis uegetalis potius, quam metalli emanare. Est tamen ( inquies ) apud chymicos crebra huiusmodi ( ut hic quoque mentio. Uerum, sed de alia materia prima doctores corum interpretantur, quae existat in forma uelut germinis dissoluti, non argenti uiui currentis. De quo illud sepulchrale dictum accipiendum sit. " Ite pessumi fures cum uostro Mercurio Petasato, caduceato. Extractio. " At pars istorum sophorum fixionem illius Mercurii Saturni prae se fert, pars extractionem, nec symbola adhuc sua contulerunt: Fictio. ex quibus aliis montes aureos pollicentur: ipsi ( Plautinis uerbis ) aridi reptant fame. In illum germinis sensum Graeci chymistae, appellant argentum ipsum uiuum Apospermatismum draconis: Graecorum chymistarum uocabula. argentum uiuum ex auro, Discum solis, argentum uiuum ex stanno, Fel draconis ( ne quis aliter fellis oleum in Gebri cap. Fel Draconis. nouissimo de aquis & oleis intelligat ) Argentum autem uiuum iam spissatum geluque astrictum Gypson uocant: Gypson. Semen Ueneris. Squaminas etiam aeris rudis in fornace sponte desilientes, Semen ueneris. Mixtionem etiam hordei farinae cum oui albumine, Lutum uulcani. Lutum uulcani. Aristoteles etiam ex Pythagoricis nominat lunam, terram coelestem & coelum terrestre: Lucanus poeta Mercurium arbitrum, unde haec de horizonte: in quo uocabulo agnoseis allegoriam superiorem de oriente & aurora. Horizonta. Horizonta uero Paracelsus uult distingui ab auro poculento, quod alterum sit altero magis concoctum atque igne temperatum. Aurum poculentum. Aurum enim poculentum Hermolaus suspicatur esse liquorem illum preciosum epitaphio descriptum, de quo meminerunt prope omnes Arabum libri, nullus unquam clare explicauit. Explicant autem, seu potius implicant atque inuoluunt suo more chymiae magistri ita, ut hac aetate nemo hoc singulare munus artis ostentet. Aurei liqueris descriptio. Marsilium itaque Ficinum miror Platonicorum mysteriorum interpretem, quum tam multa praedicet commoda aurei liquoris, cur enim in Antidoto epidemie describat tantum ex opinione Gentilis non sua experientia, nempe per hydrargiri calcinationem, deinde in aqua buglossae solutionem, his uerbis: Fieri fortasse potest ut aurum ad formam reducatur liquidam, aptam ad potandum: " alia autem forma parum utile, quia digeri nequaquam potest. " At liber 2. scilicet de uita longa. Optimum fore putant si absque aliena permixtione aurum potabile fiat: sin minus contusum & in folia redactum accipi uolunt. Aurum ferme potabile habebis ut dicam: Collige flores buglossae, melissae, & quando luna leo nem subit, uel Arietem, uel Sagittarium aspicit Solem aut louem, coque cum candido saccharo aqua rosacea liquefacto. Caetera nos lib. Iii. cap. de aurip. disceptabimus: Nam ex philosophicis diis Platonis, arbitror Ficinum amorem quidem nactum fuisse philosophum ratione uiae, sed non Pallada ratione termini. In Cap. Ii. De Gutta. Ad species omnes Guttae, requiritur cura generalis ad uim naturae. Gutta autem ( quod ad quantitate ) non plus scrup. i. in se continet, Apoplexia ad scrup. i. non prorsus ascendit: ideo. Confortatiua adornanda quae naturam expellant ( lego, materiam ) scilicet arcana, & ex sui natura uincant. Idcirco lib. de Grad. dicit: " Ad guttam requiruntur gradus confortationis. Apoplexa. Apoplexia est quum gutta cannas in pulmone praefocat. " Ad contractiones ergo duplex est arcanum, uitriolatum & Mercurius auri, siue horizon, quem falso aurum poculentum appellant: dosis uitriolati gran. iii.dosis horizontis gran. iiii. Cetera arcana extrinsecus adhibentur, balsamum, aloe, myrobalani omnes etc. in nucha. De horizonte lib. 2. Arcanum. Chirurgiae maioris. Arcani uocabulum Paracelsus habet familiare: quod illi significat, ex lib. de Grad. perfectum & omni parte cumulatum medicamen. Singula quae ad totum morbum una cum omnibus eius specibus attinet, nimirum hinc inde congerantur: quo facto omnes morbi species in uno illo composito comprehendantur. Et alibi: uerumenimuero in recepto componendo omnes uirtutes in unum conferas necesse est, ut quotquot simplicia contra febres nata sunt, in unum traducantur contrahanturque: id tum demum contra febres arcanum est. De essentia uero arcani corallini, libro Chirurgiae maioris. In Cap. iii. de Lepra. De lepra iure potuit Paracelsus scribere, quam eius Epitaphium testatur maxima artis gloria curauisse, exemplo at que imitatione Arnaldi Uillanouani in Henrico Gerona, fratre Regis Aragonum. Qui non credet, simul confiteatur se medicinas Mercuriorum ne minima quidem suspicione subodorari. Species ui. Species lepre. leprae statuit, Arnaldus iiii. tantum. Curantur per regenerationem. Eadem ratione hic indicat Mercurium solis ( de quo cap. praecedenti ) esse regeneratiuum. Quod Scholia. 241 est oleum ad aquam, hoc est lepra ad medicinam. id est, sicut non eluitur oleum ex panno per aquam: ita nec lepra per medicinam uulgarem & leuem. Mundanda ab initio metalla leprosorum mediante tinctura. ut duplex lepra ita duplex tinctura, rubea & alba. Ab initio, id est. forte ab argento uiuo ex uerbis eidem Paracelso attributis in dialogo Chrysorrhoa: Dialogus Chrysorrhoas. oportet metalla ad initium reduci. Tinctura rubra dicitur solaris, alba, lunaris. Confice ergo exacte mercurium lunae & solis, id est, primam materiam. Etiam si Mercurius ad tingenda metalla non sufficiat omnino, ualet ad corporis sanitatem. Non sufficit autem ad metalla, donec fuerit in perfectam tincturam redactus. Sunt praeterea alia arcana quae lepram ex aequo tollunt. Hoc libenter ex ponam per cap. Arcanum magnum. ultimum liber ultimi de Gradibus Qui salis, Mercurii, sulphuris anatomiam in suum Ilech contulerit, arcanum habet eiusmodi, ut nullo praeterea medicamine omnino opus habeat: ipse in Annotationibus suis interpretatur de composito magno. In cap. Iiii. de Epilapsia. Ex medicinae remediis hic requiruntur supranaturales essentiae per praeparationem uitrioli, etc. Item aliqua in narcoticis. Item paeonia, & sanguis una cum membris uel partibus corporis in quibus oritur morbus. De paeonia historia est admirabilis apud Galenum, cuius radix suspensa collo erigebat Epilepticum, qua detracta, mox cadebat. Paeoniae miraculum ex Galeno. Ex chirurgia duplex ratio medendi petitur. Prior ad praeparandum emunctorium caducum, sic: Aperi craneum idoneis instrumentis: de inde aurea & argentea canna suo loco impositam consolidam uitae bonae pristinae restitue. ( lego imposita consolidatum. ) Posterior: resolue membrum aut superiorem partem membri, puto ( lego, ut puta ) ligamenta, arterias in circuitu, idque corrosiuo narcotico usque ad ossa, deinde rursus consolida. Corrosiuum hoc quidam iudicant fieri insensibiliter oleo uitrioli chymico more educto. Iam ut redeamus ad rationem physicam, Recipe oleum uitrioli correctum & aurificatum, uel per phlegma forma circulari temperatum, uel per ( lego non per ) sed Recipe oleum rubrum seu uiride quod ( lego, sub quo ) Colchotar delitescit: utrumque liberat morbo. Etiam inuncta pars memorialis & ( lego, ex ) balsamo quod est de hederibus ( lego, haederis ) & fiat post paroxismum. Praeterea inunctum occiput balsamo Eleniis ( lego, de Eleniis ) in uehementissimo paroxismo. Helenium herba est nota. Item arcanum sanguinis & quorundam membrorum.. 243 Sanguis humanus distillatus scilicet adulescholia De hycohy seu sanguine humano. scentis sani dicitur in libris medicinae cabalysticis hycohy. D. Thomas in liber. de Essentiis essentiarum, qui hodie non facile reperitur. D. Thomas deesse & essentiis. Recipe, inquit, sanguinem humanum, putrefac in fimo, distilla aquam albam ut lac, auge ignem stillabit oleum. Feres ut albae fiant instarniuis, rectifica ( lego, reuerbera ) deinde eis redde aquam & oleum. Fiet lapis clarus rubeo mirae uirtutis aduersus fluxum sanguinis, & alios etiam morbos. Eius itidem laudes praedicauit Magnesius Magnensis lib. de Conseruanda sanitate. Paracelsus lib. Paracelsus uero lib. Chirurg. ita praeparat: maior. chirurg. cruor statim in uitreo uase coagulari debet supra feruidam aquam, deinde calcinari quo id pacto optime fieri potest, & cum propria unda extrahi ac uolatilis fieri, ut nihil aliud sit in eo quod ascendat, huic liquori addedimidiam partem liquoris durae glaciei, & administra per syringam. Uiscus quercinus. Nota tandem lector ex opusculo illius germanico: Druydas. uiscum quercinum singulare remedium esse in morbo caduco: unde quidam existimarunt Druydas, ut priscos sapientes Gallorum adeo diligentes olim fuisse in eius collectione. Praeoniae autem experimentum deficit in nostra regione, forte non satis calida ut uis odoris iuuet. In cap. U. de Febribus. Requiruntur tria. 1 Purgatio per diaceltatesson ut pellatur omnis febris in materia peccante: si adhuc dilatatur morbus & per membra spargitur. 2 Fit cura specifica per oppopyron laudani: ad pellendum febrem una cum dilatatione. 3 Minutio causalis, siue saluatellae, siue cephalicae, siue ea quae per spinam dorsi materiam peccantem in sanguine educit: idque, ( lego atque ) intra cutem & carnem, id est, humores exudantes a uenis ad carnem, etc. Ad dosum autem obseruandum quid dilatatum sit & quid non: id est, quantum. De iis quae conducunt ad arcanum febrium: idem latius lib. ult. cap. Ii. de Grad. De laudano tantum hic dicam librum fuisse conscriptum ab inuidis aduersus Paracelsum, cui titulum indiderunt, Laudanum sanctum: Laudanum sanctum. in quo nouam illius in medendi arte methodum criminabantur, soli autoritatis ueterum fundamento innixi, quae ipse calumnias facile elusit. Laudanum autem erat inter precipua Paracelsi arcana. Adiiciam uero hic descriptionem laudani, memorati a Paracelso tot tantisque locis, quo usum dicit Adamus a Bodenstein in morbis deploratis. compositio Laudani falsa. Recipe Orizei foliati ◉. i. Margaritarum non perforatarum. ◉. s. Florum antimonii, Asphalti, singulorum ◉. i. Croci Orientalis ◉. iii. Myrrhae Romanae, aloes succotrini ante ad pondus omnium: reduc ad formam. Dosis a granis iiii uel uii. ad x. usque. Est aliud laudanum contra febres praestantissimum, quod recipit. Antimonii praeparati lib. Sacchari candidi lib. medicinalem: Afat puluis subtilis, distilletur in arena aut balneo iuxta artem. Huius olei Recipe ◉. ii. Ambrae. ◉. s. Croci selectissimi ◉. ui. Reducantur successiue in massam: fiant pillulae paruae: dentur tres cum conserua boraginis ante accessionem febris, inducaturque sudor si fieri potest. Quis nisi coecus non intuetur has compositiones haud esse legitimas Paracelsi, sed ab Adamo aut alio supposititias? Ubi, orizei pro obrizi, myrrhae Romanae, quis unquam Romanam myrrham aliis praetulit? quid est Antimonium praeparatum, non adiecto praeparationis modo: quum tot tantosque ex Paracelso uobis deduxerimus? quorsum mentio librae medicinalis? quis unquam iuxta artem pares existimauit distillationes arenae ( quae cineribus etiam fortiter est ) balneo? Haec sunt commentitia Adami, aut alterius documenta, libro isti falso de uita longa, adscripta. Ladaui autem seu lodaui meminerunt frequenter Plinius & Cor. Celsus. In Cap. Ui.de Apostematibus. Nihil reperio a me annotandum, qui ea mente sim ingressus in hanc commentationem, ut tantum tenebras discuterem, quae a cabala spagyrorum uel Magorum infunderentur. In Cap. Uii. de Hydropisi. Specifica purgationis. Elice principio essentiam ex Alandahal una cum composito de Alandahal: Alandahal. idem in annotationibus suis de trociscis Alandahal: deinde confunde cum Aquila praecipitata. Aquila. Aquila est Spagyris sal ammoniacus, qui est spiritus uolatilis. Administra etiam indies essentiam Tartari uictrioli ( lego, uitrioli ) & diacube dum abeat origo imorbi. Specifica tumoris. Rebis. Sub hec adorna cataplasma ex rebis columbarum in aceto rosaceo, donec uideas consumptum morbum. ) Rebis, uel est excrementum columbarum: cuius etiam usus est in medicina & psylotro pylorum, uel Rebis spagyrorum, de quo uersus. Est rebis in dictis notissima norma figuris. De quo quidam Uirgilium exponunt in ramo aureo. Geminae tum forte columba. Idem Paracelsus lib. i. de Grad. cap. iiii. Scholia. 247 Quod ex terra est ut homines in primo, ut rebis. Herbapeti. Hodie quidam affirmant ex aqua stillatitia herbae Peti ab insula florida delatae, hydropysim mirifice curari. Spiritus auri. Posthaec summum specificum spiritus uitae ex auro extractus, in quo est energia uisque naturae. ) Uis naturae, quod uulgo dicitur restauratiuum & confortatiuum, postea in lib. iiii. amplius. Idem Paracelsus lib. de Grad. I. cap. iii. dicit. Ad hydropisim conquiri gradus exiccationis. In Cap Uiii. de Pustulis. In speciebus morbi Gallici quatuor obseruanda. 1 Purgatio. 2 Ceniotemia ad pellendam causam morbicum tota materia peccante, in quo cautio esse magna debet in dosi. ) Phlebotomia quidam legere hic malunt, qua tollitur causa morbi, id est humor, qui in membro mandante cum tota materia, quae est in membro patiente. Pustulas ad dolorem iuncturarum inunge oleo ex realgare. Realgar. Pantheus. ) Realgar est species auripigmenti rubei foetidissimi & potentissimi secundum Pantheum in Uoarchadumia, de quo infra lib. iii. cap. de auro, Omne realgar moritur inelixire auri, quod paulo ante appellat etiam corrosiuum. Arnaldus. Arnaldus tamen lib. de Uenenis collocat inter species uitrioli. Santes Ardoynus dicit esse arsenicum mixtum cum sulphure, sed nullo autore. In cap. X. de uulneribus. Nota grauem hunc philosophum non abhorruisse a characteribus qui sunt inscriptis pendulis, nec a benedictionibus quae uerbis constant ore prolatis: ut est uulgata anilis formula pro erectione pectoris, & Catonis barbara uerba ignorabilia pro luxatis, etc. Cato de re rustica. In lib. tamen Chirurgie, constellationes, lapides & uerba comprobat: reiicit quasdam coniurationes & ceremoniales figurarum. Scholia. Characteristica. De magoreo igitur characteristica, uulnerum curandorum ratione, quia Archidoxa non extant in quibus ea tracta uit, paucis ex scriptis ueterum disseremus. Approbata sunt haec a Marcello Empirico, Dioscoride nouo, Tralliano, Catone, Constantino in Geoponicis. Celsi emendator addit Plinium, falso, hostem perpetuum omnis magicae uanitatis: facetissima ratio Q. Sereni Samonici aduersus hemitriteum. Abracadabra depicto, desinente in conum usque ad extremam literam, sicque collo appenso. Alchindus & Porphirius figuras & characteres probant. Homerus ad sanguinem sistendum. Ad fluxum sanguinis sistendum ( de, quo hic Paracelsus ) Homerus carmen ab Autolyci filio Ulissi saucio adhibuit: Alii haec uerba exprimunt: Churat, cara, sarite, confirma, consana, imaholite. Constantinus ille etiam in piscium captura, Iao Sabaoth. In piscium captura. Scholia. Contra sum canis rabidi. 249 Contra canis rabidi morsum, pani in scribitur, Irioni, Rhiriori: essera, Rhuder, fere, inde uoratur. Uel pomi particulae: Hax, pax, max, Deus, adimax. Contra strumas. Contra Strumas credebat antiquitas uerbascum cum sua radice tusum, uino aspersum folioque inuolutum, & in cinere calefactum strumisque impositum, eas abigere: Faceta curatio strumarum. si hoc fecisset uirgo ieiuno: & manu supina tangens dixisset: Negat Apollo pestem posse crescere, quam nuda uirgo restringat: atque ter hic despuendum putabat. Ad Epilepsiam de qua supra, uersus. Gaspar fert myrrham, thus Melchior, Balthasar aurum. Ad furtum inueniendum. Ad furtum inueniendum praefatis precibus, Dies, nues, reschet, benedoefet, douuina, euitemaus: deinde suspectorum nominibus ad cribri uolutationem pronuntiatis. Contra dentium dolorem uoces perbellae: Contra dolorem dentium. Galbes, galbat, galdes, galda: ridiculumque hoc scriptum appenditur: Strigiles falcesque dentatae dentium dolorem persanate. Nota est Catonis cantio ad membra luxata: danata, daries etc. Mirum etiam quod rostro pulli imponunt Gibel, Got, gabet: inde stylo praeacuto huic caput recta in medio pertundunt, pullus que exilit, ac uiuit maxime in aestate. Restat quod Uuierus in Paracelsi contumeliam scripsit: Contra Uuisrum. de Paracelsi discipulis. Domum a lemuribus turbatam illius asseclas liberare suspensis in quatuor angulis menbranis uirgineis uerba sacra continentibus: Deinde addit in medicorum ludibrium. Si eodem modo suae artis statuunt principia quo hanc commenti sunt curationem, non est quod ueterem medicinam euersum iri metuamus ) Nunc consideremus quae dicuntur a Chaldeis. plus posse characteres & figuras, quam possit quaecunque qualitas materialis. Sed quod attinet ad uoces illas ignorabiles carminum superiorum, Io. De uerbis ignorabilibus Contra Io. Picus uidetur prauissime sentire, non significatiuas uoces plus posse in magia, quam significatiuas: Picum. quia quaelibet uox uirtutem habet in magia inquantum Dei uoce formatur. Nec ullas ualere, nisi sint Hebraicae uel inde proxime deriuatae. Ratio enim est certissima quae nihil significent, nullius esse momenti aut ponderis, sed barbara quidem uerba fatebor non esse nobis immutanda. Ideo Tritemius iubet in Steganographia post iusiurandum a discipulo exactum, magistrum illi coniurationum formulas explicare, quae uidentur uerbis omnino barbaris uel potius nihil significantibus esse conceptae. De uera megia carminibus & characteribus aduersus Uuieri aliorumque calumnias. Negas haec characteristica wiere, Tu ne es ( o miser ) cum tantis Priscis uiris ulla ex parte comparandus? ut tantum hic nouissimos philosophos nominem Appionem Grammaticum, Iulianum Caesarem, Artephium, Rogerium Bachonem, Petrum Aponensem conciliatorem, Albertum Magnum, Arnoldum Uillanouanum, Anselmum Parmensem, Picatricem Hispanum, Cicchum Asculum Florentinum: quorum nullus est qui non te fama doctrinaque longe antecellat. Enimuero te diligo wiere tanquam medicum probum, te colo tanquam Christianum uirum a Magia infami abhorrentem, te praedico tanquam diligentem omnis antiquitatis exceptorem uel spicilegum: nulla ego, Deus Opt. Max. mihi non testis ( ut loquuntur ) sed iudex esto innuidia aduersum te, nulla calumnia ducor, imo tuum laborem, tuam lucubrationem exosculor, quemadmodum te praesentem libenter amplecterer. Suspicor te calumniae metu, uirum meo iudicio eruditum nec inertem, nec insulsum contra omnem antiquitatem bellum profecto temerarium suscepisse. Sic Marsilius Ficinus sacerdos & medicus, multa scripsit mystica infructuose: in quibus postea tam in religione quam medicina suspendit assertionem. Ego uero ( uiri boni ) uos excuso, quin potius seculi miseriam imperiti defleo cum Catullo. O seclum insipiens & infacetum. Catullus. At si in Theologicis D. Augustinum maximum antiquitatis cultorem criminaris: Si in medicina Galenum cum tot praestantibus uiris, quo te tandem autore fulcies, si a testimonio, ex dialectica ducendus erit syllogismus, non tibi tanti uiri praeferentur, quos longo sequeris interuallo? Resipisce tandem bone uir, & iudicium in iis mysteriis mecum adhibe: Damnemus una quaecunque erunt a uera sanctaque Dei religione aliena, Ariolos, Augures cum Mose: ne respuamus quae a sanctis angelis, quae ab obseruationibus diuinorum nominum ( de quibus tam preclara Dionysius ) que ab usu certo depromuntur. Pudet ne H. Cardanum testem producere, quo quibusdam in rebus fautore uteris, qui Catonianas cantiones laudat, qui Artephist, qui Io. Tritemium stolide damnat. Te ego illo meliorem, te prudentiorem iudico: quo te tandem transuersum rapit haec in artes abstrusas hactenus tibi incompertas opinio, ut eam tibi necesse sit aduersus sapientissimos quoque hominum stolidissimorum & ineptissimorum testimoniis fulcire? Historias etiam uetustate confirmatas damnas, nouas quae tuae sententiae suffragantur, probas, Olai aliorumque scriptorum barbarorum. Nolo persequi singula uerborum copia, & inanitate non delector, res ipsas perscrutor, & totus in his sum. Nunc laudas Agrippam tuum, nunc alterius uerbis persuasus, dicis eum libros suos nugamentis inspersisse. Quae inconstantia haec, quae uacillatio est. Oportet ex uetere prouerbio, mendacem memorem esse. Tuum si pro tribunali stares, testimonium sibi non constat, quam ergo fidem speras dictis tuis a lectore prudenti extorquere? Si eximii Theologi, si excellentes medici contra te faciunt, non metuis sapientum iudicium? Ne Lactantium, nae Aulum Gellium de Tarquinio, nae antiquitatem Romanam, ex Cicerone in maximis quibusque rebus libros Sibyllinos consulentem contra te proferam. Clemens Romanus Fa. 73. 6. citat nouem carmina Sibyllarum de resurrectione lib. 5. cap. 8. Clemens Alexandrinus mentionem facit Sibyllarum Fa. 13. 20. 24. 27. 29. Pausanias aliique complures, cum ingenti ueneratione. Sibyllas tamen damnat Uuierus ab omnibus approbatas: adeo in conceptam semel ingenii ruditate opinionem praeceps labitur, ut Andabatarum more in praelium aduersus omnes magiae sacrae aut naturalis doctores, uelut oculis clausis feratur. Parergon de uerbo Sibyllyno. Age tu socie Uuieri Cardane, circa uerbum Sibyllinum, qui u. reiicis geminatum, constituis numerum 5. mixtorum, in 4. syllabis, si quatuor desint uocales? tres ergo uocales cum tribus mutis facerent tres syllabas, quae duabus tantum literis singulae. Reliqua scilicet, octaua, nonne constabit necessario 6. literis, ad 9 numerum perficiendum? Si tribus, quid prohibet in iis u geminari. Si non negabis in diuino uocabulo, reprehendes omitti in numeratione. Danda tamen est huius modi mysteriis uenia, nisi tu melius adferre possis. Hic adiiciam tantum meam de duobus uocabulis συτηρ 6ιος Io. Io Auratus. Aurati opinionem: a quo, licet amicissimo uiro, liceat in hoc ueluti diuinationis lusu paululum dissentire. Duo enim profert nomina non unum, & illa lesum significantia, cuius nomen postea a Sibylla expressum est, ideo non hic, nec bis. Deinde numerus quinarius deest: quem uult, ingeniose quidem, mysterium crucis adumbrare, quod tamen luculenter postea in Acrostichide artis potius quam notatum est a Sibylla & Ethnicis suspectum furoris. Uersus pentameter inerat: additae sunt syllabae in supplementum hexametri, ab ignaro furoris illius uatum in diuersa prolabentis: quem Castellio religiose obseruauit. Differt ergo Sibylla a magis & Paracelso nostro, in hoc uocabulo 4. literarum, in nouem literis hic descriptis: quoniam ad uarios fines uaria tendunt diuina nomina, alia ad scientias, alia ad miracula. Qui ista negant, lector, cum Uuiero uel horret, demersae in coeno eorum mentes nihil sublime suspiciunt. Negabunt regis Gallorum praerogatiuam in strumis manus solo contactu curandis, eodem miraculo quo Uespasianus Imperator sputo uisum restituit, calcis sue contactu crus sanauit autore, & Tacito Romano & Iosepho Iudaeo. Qui tamen fidem physicis ligaturis, de quibus Costaben Luce, & Theodorus Priscinus, qui periaptis & amuletis non subtrahit, ut medicus non debuit abhorrere ab opinione Alexandri Traliani lib. Io. cap: i.lib. Ix. cap. iiii lib. ii. in fine, lib. xii. cap. ix. In Herculis erecti leonem suffocantis, & in lapide medico insculpti imagine annulo aureo inclusa gestanda cholicis, atque in calculosis, podagris & febrientibus, quibus alligationum, characterum & carminis usu consuluit. Multo minus a Galeno suo, qui ab iis quae euidenter apparent persuasus, temporis processu uim iis inesse sensit ( in tractatu de Homerica medicatione ) quam antea negauerat. Tune Uuiere tantis uiris maior aut doctior? Aetius haerentes in gula & tonsillis spinas & ossicula excantauit, Telum carmine ( ex Beniuenio ) a thorace extractum. Marcellus inculcat carmina. his quoque usus est Octauianus in Euporistis, Gordonis & plerique alii primarii medici ad sanguinis profluuia, ad comitiales accessiones, ad parto difficultatem, ad febres intermit tentes & erraticas, ad lumbricos, uulnera, fistulas, luxationes, hernia, carmina habuere familiaria. Uegetium etiam reprehendit, ab aliis ( inquit ) male persuasum, qui suffimentum animantium morbis prohibendis utile praescribit, eoque etiam licere censet ad fascinum tollendum, demones fugandos, grandines inhibendas. Certe Raby Moses Aegyptius lib. Rabi Moses. Perplexorum ridet eos qui soli figurae, soli scripture, solis lineamentis, solis denique uocibus aere fracto natis, tantam miraculorum uim atque potestatem tribuant. Nota tu lector cum Rogerio Bachone non solis hisce remediis fidendum, sed opem a Deo, uel a natura rerum ab eo conditarum magistra implorandum. Eadem opera D. Augustinum arguit uanitatis, Franciscum Picum, & suum ( ut ait ) herum & preceptorem uenerandum Cor. Agrippam, omnes denique omnium gentium ac seculorum historias. Satyrus. In quibus etiam Sabellicus, Satyrum Syllae ex Nympheo insula ostensum scribit, quem religionis ergo missum fecerit, suisque sedibus reddiderit. Satyros Galli Dusios uocabant, eos etiam Pausanias probat ex historia. Nec ulla est ratio argumentandi in semen horum daemonum uel semideorum, quum corpus habeant quod seminis est capax. Angelorum enim alii in sua conditione per manserunt, alii eam uiolauerunt & corpus assumpserunt. Ideo Georgius Pictorius de materiis sublunaribus dicit, ab iis lamias iniri & parere: losephus, Lactantius, Tertullianus, Athenagoras philosophus Christianus, lustinus: Philosophi uero Pythagoras, Plato in Cratylo, Xenocrates, Chrysippus. Plutarchus, Nephitim, id est, filios Dei copulatos cum filiabus hominum gygantes peperisse. Quod ego tantorum uirorum autoritatem secutus de eudaemonibus intelligo. Iam uero addam ex cabalisticis Chaldaeis: Deus audita oratione Adam statim dedit ei septem semyphoras quos inuenit Salomon in archa testamenti, quorum prius uocatur ( secundum prophetas ) semiph. yana, cum quarto eum formauit ad auxilium in necessitate. Cum secundo semyph. Alias Schemhamphoras. quod Yoseraye poterat loqui cum angelis, & illi literas attulerunt. Dum tertio poterat loqui cum demonibus & mortuis, & ab eis consilium inquirebat, cui sufficienter respondebant, & est Adonai. Cum quarto, id est, cum uii, nominibus scilicet languinem etc. animalia & spiritus alligabat, soluebat. Cum quinto, id est, hyaba etc. semina ligabat & arbores. Cum 6. cuius nomina sunt ( ataminati, lataglatos etc. elementa & uenti eius complacebant uoluntati. Cum septimo, id est cum lxxii. nominibus creatoris, quicquid uoluit facere supra elementa, fecit. Septuaginta duo uero nomina sunt ista etc. quae peti possunt ex libris Razielis & Cor. Agrippae. Ecce quodlibet nomen tribus literis constat duntaxat. Item sunt xii. nomina nec plura nec pauciora. Item sunt sex uices xii. solum, & sic septuaginta duo existunt. Colligutur autem ex tribus uersiculis, Exo. cap. xiiii. quorum quilibet in textu hebraico constat lxxii. literis, unde tres illi constant cccxui literis. 1 Tollensque se angelus. 2 Et erat nubes. 3 Cumque extendisset Moses manum. P. Pomponatius de incantamentis. Quae omnia mihi bellum contra Pomponatium decernunt, cuncta opera magica nec non diuina miracula ad naturales causas referentem. Nam argumenta eius Aristotelica, si uera essent, exinanirent, seu euacuarent fidem: non satis legisti, Leo, Pomponalium ideo toto erras caelo. non uult enim daemones medios inter Deum & homines, unde ergo Gabrielis nunciatio uel legatio & aliorum complurium angelorum ad mortales legatorum tam in ueteri quam nouo testamento? Sic euacuat fidem Christi dicens omnia facta fuisse a Magis quibusdam, excepta eclipsi passionis. Sunt autem falsa non solum autoritate tanta sacrorum librorum, sed etiam quotidiano uel magorum, uel sapientum experimento. Unde nullo modo ille satisfecit amici quaestionibus. Quaestiones Medicinae, quae sunt huiusmodi. Quum duorum puerorum curam suscepisset, quorum alter morbo ueluti Erysipilate laborabat, alter uero in ignem inciderat, quendam superuenisse qui hos pueros solis uerbis & carminibus liberauerit, additque alium fuisse, cui ferrum infixum erat, quod nulla medici arte euelli ualuit, ab eodem tamen eademque ratione euulsum: adiungit quarto miraculum, tamisium ab eodem solis uerbis motum: quumque precantator iste dixisset. Quem quaeritis? pueros teneros in uase uitreo inspexisse uarias personas. Quam uanae, quam friuolae sunt plerumque illius peripatetici rationes. Si daemo ( inquit, mouet corpus ab oriente in occidentem, daemon simul erit cum tali corpore moto. An qui iacit telum non mouet? an semper est & eodem in loco cum telo? O lepidum caput. De eclipsi utraque sub Christi mortem: Dionysius Areopagita. nihil potest propugnationis ex naturae penetralibus eruere. Sol & Luna per summam uim statu omnino mirabili una cum coelo, ut essent prorsus immobiles, ipsius imperio paruerunt, atque ad diei totius mensuram in eisdem signis omnia constiterunt. Simile de Iosue. Quid de solis defectu tempore crucis? Eramus tunc ambo apud Heliopoli, amboque simul incidentem mirabiliter Soli Lune globum notabamus: non enim eiusce coniunctionis tunc aderat tempus, ipsamque rursus hora nona ad uesperam ad Solis diametrum super naturae uires restitutam. In memoriam illius reuoca & aliud quiddam. Nempe enim ut ipse non ignoras, eam Lunae incidentiam ab oriente coepisse, & usque ad solaris corporis finem peruenisse, ac tum demum resiliisse notauimus. Neque uero eadem ex parte ( ut assolet ) & incidentia illa & repugnantia facta est, sed ex aduerso diametri. Apollophanes sophista affirmat se uidisse & la. Faber Phlegonem gentilem & Aphricanum hoc in suis historiis commemorasse. Ad regimen mundi a septem planetis: quamuis Hebrei dicant diluuium sub regimine Martis. Intelligentia Lunae. Beda & Isidorus sub Gabriele maiori ratione statuunt multiplicatione, quam exprimere Tritemius ait, non ex se presentis temporis: tamen aliud uidetur sensisse. Idem in praefatione lib. iii Steganographiae, audacter ueterum Chaldaeorum opinionem secutus, quam forte ad Imp. Maximilianum dissimulabat. Sed secreta non sunt amplius detegenda, ut omittam mortem socraticam ob Dei reuelationem, exilium Pythagoricum, secessum Aristotelicum. Nam nihil de iis quae supra nos, ad nos, id est philosophos naturales. Si quid certo definitum demonstrabitur sequemur: si in reliquis maior nostra probabilitas se offeret, non reluctabimur. Qui melius aut magis sapiet, scripto doceat. Reges & religiones sicut caetera generalia & corruptibilia habere suum principium, incrementum, statum & finem, cum suis miraculis & autoritate signorum. Conuersio in lupos Archadum transmisso stagno ex Plin. Plin. cap xx. lib. x. ueram transmutationem dicit Pomponatius, ut Paracelsus lib. Paracelsus de transmutatione luporum supra lib. 10. i. supra. Magnus philosophus Pompo. sed parum Christianus, qui filios Dei nuncupans omnes legissatores, priuilegium communicat Christi, qui affigens angelos orbibus coeli, negare uidetur eorum officium & legationem a Deo ad homines, ad uirginem deiparam etc. Miracula non iudicat contra naturae ordinem sed quia rara & insueta & in longissimis periodis: Et hic. Eius autem praecipua sunt placita prooemio Metaph. quae occultissima sunt sapientum seu magorum. Magus lingua Persica sapiens interpretatur. Scientiae fiunt per additamenta 1. Metaph. & in fine secundi. Sittae auiculae Aristot. rem maleficam attribuit cap. ii. lib. Ix. Notatur Picus cinereus apud Gesnerum de Auibus. Arist. famosum non ex toto perit. Nec immundi nec boni spiritus praeter eos qui mouent corpora coelestia a peripateticis, sunt admissi. Ex platon. Plato diuino numini tanquam praestantiori naturae necessitatem obtemperare dicebat: omnes philosophiae calumnias & abstulit, & auditoribus suis omnia quasi arcana naturae patefecit, id est aliud scripsit, aliud intellexit, & discipulis explicauit. Scholia. 261 Maxima custodia secretorum, nihil scribere sed addiscere. Ex Plato. ad Dionys. Non est Platonis opus praescriptum aliquod, neque erit. Ex Arist. de bona fortuna. Primum motiuum uoluntatis Deum ponit, rationis autem principium, non rationem, sed aliquid melius. Uoluntas a Deo mouetur immediate & ab intelligentiis. Negat hoc Mallei autor de intelligentiis. Dionysius Areopagita. Haec uero est sententia uera: Deum agere in uoluntatem humanam, Angelos in intellectum quem illuminant, corpus coeleste in corpus. Haec est lex diuinitatis immutabiliter stabilita, ut ima a summis per media perficiantur. Uult autem Mallei autor moueri corpora a daemonibus, quod negat Cardanus. Pomponatius dicit non posse esse nouitatem in effectu absque nouitate in causa, id est, quum talis motus non dependeat a corp. coelesti per positionem, pro cuius mutatione reddatur causa nouitatis motus, oportet ipsum mutari. Natura agit directa a Deo & intelligentiis, omnia haec humana regulantibus. Si anima non prius esset in se, quam in corpore, non esset naturaliter sine corpore. Eclipsim Christi a Deo solo fieri potuisse, quia per naturam secundum Aristot. Fatetur Pomp. coelum non potest quiescere, neque intelligentia intendere uel remittere motum suum. Deus est actus purissimus. Aristoteles. Deus non potest agere praeter ordinem naturae communem. Intelligentiae non sunt mutabiles, & nihil de nouo intelligunt. Daemones in tempore imperceptibili mouentur de Oriente in Occidentem non motu physico, qui tantum conuenit corporibus: quod facit ad Steganographiam & longe dissitos sensus, in Paracelsi lib. I. supra. Additio ex alis Theoph. Paracelsi libris De Insania seu phrenesi. Incidit in manus meas libellus Paracelsi Germanicus de insania, qui mihi in linguam Latinam uersus est: ne quid huic libro de morborum curatione desit, tam medica quam chirurgica: eum etiam paucis complectar. Speculationes in capite collectae, ( myrmidones dicuntur ) sibi cotrariae: ex quibusdam pugna, ex quibusdam nascitur saltatio. Quia rationis amissio in eis maior est, quam dolor, dolorem suum non sentiunt. Uleus quidem non reddit hominem insanum aut furiosum, sed proficiscitur ex eadem causa ex qua rabies. Septies Maniae profluunt ex elemento ignis. Ebullitio aquae est ipsa insania per ignem: sic ergo tollendus est ignis ut cesset ebullitio. Causa potius tribuenda est coelesti influxui quam humori melancholico. Lupi grana, creant hunc morbum & Setanum, Rustallum, Hirbel. Sicut enim uinum priuat ratione, sic & haec osculenta afficiunt hoc morbo, quae sunt quam Scholia. 263 plurima, sed silentio praetereunda. Cerebrum non potest ferre quod est a sua ui naturaque alienum, per quandam ponticitatem specialem, ut est in uino cicuta, zinziber, sed non piper. De Colica. Causae colicae in homine sunt uenti, ut in maiore mundo. { { Colica Euro, { calida { sicca. { Torsio monoculi Zephyro, { humida { frigida. { Torsio umbilici, Austro. { humida { calida. Genera quatuor terminum uentis quatuor respondentia. { Passio dorsi Boreae, { frigida { sicca. Cura est a } { Segterna { Sibeta { Reinfal { Opio. { In loco ubi est, ut Sibeta. Prima scilicet }, { In concauitate contraria ut Opium. { { Exiccare corpus humidum nimium. Secunda scilicet. { Humectare corpus siccum nimium. } { Excrementa. { Salia. { Et ea quae sunt } { Abrasa, uel Resoluta. Tertia scilicet. Quarta contractionis cura. Scholiorum in lib. Ii. Finis. Leonis Suauii I. G. F. In Ph. Th. Paracelsi lib. Iii. de Uita longa Scholia. In cap Iii. de Auro. Aurum esse materiam elementi terrestris praestantissimam, nullus ignorat: ( nisi forte gemmas excipis ) de quo scite poeta maximus. " Quid non mortalia pectera cogis Auri sacra fames? " Et Ouidius: " Ferroque nocentius aurum. " Ab eo tamen aetas aurea cognominata est, sub qua, omnis erat in orbe foelicitas: Aristoph. usus itaque illius, illud commendat, abusus de quo Aristophanes in Pluto in detestationem adducit. Campus est in eius tractatione immensus spatiandi, si titulus scholiorum pateretur. Sed hic de auro non agimus, nisi in usum medicinae, de qua paulo post antiquorum philosophorum opiniones audietis: magna nostri seculi uerecundia, in quo tantus thesaurus contemnitur a medicis, sicut & lapides pretiosi, sicut Astronomiae auxilium: licet Hippocrates & Galenus quandoque medicinam absque afflatu coelesti inanem & noxiam fateantur, multique ita experti sunt. De lapidibus preciosis ad medicinam. Negligunt in suis medicamentis nostri hodie gemmas, ut Saphirum in oculolorum collyriis secundum Dioscoridem, ut Smaragdum, Hyacinthum, Topacium in attractione ueneni, & c. Contra Ficinum de lapidibus & metallis. Miror tamen Marsilium Ficinum qui haec ambo ualde approbauit, existimare metallum superius lapillo, siue pulchritudinem spectet splendoris & perspicuitatis, siue pretii magnitudinem, quum ex Plinio Margarita seu unio rerum omnium aestimationem excedat, siue dotes lapidibus attribuas. Aurum quoque assignare partim Ioui partim Soli nullo autore: sicut aurum argento permixtum Ioui Uenerique simul, non definita commixtione eorum, quae est quintae portionis, ut fiat electrum ex Plinio & Alberto Magno. Electrum. Praeter aurum & argentum, reiicere hic reliqua metalla, illic imaginem uirginis ( immemorem sui ) ex stanno conficere, alibi formam mundi archetypam ex aere. Syrtites lapis Daemonium meridianum Plato. Miror illum eodem libro de Uita longa lapillum notatum punctis uelut stellis quibusdam, qualem ego collo gesto, a Plinio Syrtitem nuncupatum, etiam si Asterii speties uideatur, Ficinum dicere coelestis draconis figuram habere. Non enim stellae squammeam gerunt speciem draconi tributam, nec formam refert draconis corpoream lapis quem rotundum affirmat, quum anfractibus draco etiam coelestis utramque ursam implicet. Notabo etiam obiter, noxios eum daemones in figuris fabricandis existimare in Septentrione ex Hebraeorum doctrina, sacerdotem quidem ipsum, quum Dauid praecipue aduersus daemonium meridianum diuinum praesidium efflagitet: quamuis theologi quidam istud id psalmi de fulgure & tempestate interpretentur. Magna ergo, ut ad rem redeam, ( o philosophi ) magna latet sub auro & lapidibus sapientia, quam quidem secundum Platonem iudicauerunt sub mysteriis priscarum religionum adumbrari: quemadmodum supra in tabernaculo templi Hierosolymitani subnotatum est. Audi itaque ex Plutarcho: Plutarchus. de mysteriis religionis delphicae. Quidam in huius Dei, scilicet Apollinis uel Solis sacris, ad usum philosophiae cuncta reuocarunt, ex propria quadam ratione quam in eis perspexerunt, aut eam comparant ad designandum aliud quidpiam magni momenti: ad quod etiam argumenta illius singula accommodarunt, ut de igne perpetuo, de abiete in ara, de duabus tantum parcis, de tripode, etc. De mutationibus Apollinis Phoebiue: de errore longi itineris, & ingluuie uasta, de dilatione eius membratim: Sub Bacchi specie coli tribus mensibus, tribus, inquam, ut ad unum, tria. Salutatio, Es, quod solus cohaeret in natura. At interpollatum celebrant saepiusque mutatum ignem a se emisisse, crebris conuulsionibus, ut ferunt, dissolutum, & rursus contractum in angustias, deinde proiectum. Honoratus Castellanus. Iam ut D. Honorato Castellano Regio medico ( qui philosophiam cum eloquentia magna cum laude coniunxit ) pro Paracelsus. respondeamus, cuiusquidem Chirurgiae documenta mirifice laudat, de medicina dubitat, an noua instituta potuerit in lucem emittere, & temporis diuturni quodammodo experientia prescribere eorum peritiam. Quod si ea Paracelsus renouaret uel explicaret, quae olim a priscis medicis uel philosophis essent iam tradita, posse illum aliquam fidem suis scriptis arrogare. Idcirco hic inseram de auro, quae ab insignibus medicis multis ante seculis deducta sunt: in cuius usu medico ( si rite paretur ) maximum uitae sanae pariter longaeque fundamentum uno omnes ore statuunt. Non tamen ut hodiereum usum in restauratiuis ( ut uocant ) pharmacopolarum approbent, quod in iis uel decoctionibus, aurum syncerum nihil sui relinquat, ab impuro nihil praeter impuritatem detrahi unquam queat. Arnaldus Uillanouanus Sol de minera. Arnaldus Uillanouanus libro de Conseruanda iuuentute & retardanda senectute, cap. primo super omnia extollit proprie aurum praeparatum, & deinde cap. secundo. Et est sciendum quod innouatio & confortatio cutis, fit cum potatione aquae auri purissimi proprie: ipsa namque allopeciam curat & tyriam, & transmutat corpus humanum, sincerat & innouat ipsum, & uirtus multarum rerum approximat huic operationi. Sed ipsa est quae praedictum miraculum facit, & quae non corrumpitur, & complexioni humani est conueniens, & usque humectat neque desiccat, imo omni est temperamento temperata, omnemque rem excedentem reducit temperantia & perennitate quam habet: etiam subuenit stomacho frigido, timorosos facit audaces, cardiacos confortat, & alopeciam, & calorem naturalem confortat & temperat: in quibus non est res aliqua quae possit stare loco eius, & uirtus eius in sua manifestatur substantia: quare in ea est caliditas, ideo clarificat: & in ea est magna temperantia, ideo magnum temperamentum efficit super omnem rem, & in ea est perennitas, ideo conseruat corpus humanum, & in ea est assimilatio complexioni humanae, ideo incorporatur si praeparetur ut decet, & in eius praeparatione est totum secretum, quod sapientes propter inuidiam occultarunt. Confirmat autem & sincerat cordis substantiam, & suae puritatis impressione omnem deiicit impuritatem ab eo, & tuetur illud, & clarificat spirituum substantiam, & mouet sanguinem ad cutim, & inducit pulchritudinem iuuenilem, & abstergit abstersione leui. Idem capite iii. Et de caeteris quae temperamento aequali calfaciunt & humectant est uinum temperatae complexionis, & perla quidem est temperata temperans & confortans calorem naturalem: ipsa confert cordiacis & timorosis & sanguinem cordis proprie clarificat. ego quas uidi quosdam eliquasse, & aegritudines multe ex eis curatae sunt. Sed illud, cui non est par, est sol de minera, & sapientes assimilauerunt ipsum calori naturali sanae adolescentiae, & propter hanc similitudinem usi sunt sapientes, & appellauerunt lapidem nomine animalis. Alii Chifir minerale: a quibusdam uocata est medicina perennis & aqua uitae: & totum ingenium praeparationis est quod in aqua purissima & potabili reducatur, cum rebus, quae non extraneent praeparationem eius. Idem in Antidota, rio capite Compositionis medicinarum. Etiam felicitamus effectum medicinarum in permiscendo eis certa, quae potentiam habent delatiuam, uelut adminiscetur crocus auro & argento, ut ea deferat ad cor, quae sua grauedine praue delabuntur ad secessum. Idem libro de uino, Uinum extinctionis auri, hoc uinum habet proprietatem magnam in multis conditionibus quod fit s. Extinguatur lamina auri in bono uino, quatuor aut quinque uicibus, & dimittatur clarescere, & diligenter coletur & seruetur: habet enim uirtutem confortandi cor, & desiccat superfluitates omnium aliarum faecum a sanguine, & substantiam cordis & spiritus sua claritate illuminare, sua soliditate confortare, & suo temperamento temperare, & praeseruare: sanguinem a commiscibilium corruptione mundificare, & sua grauitate superfluitates ad partem expulsionum inclinare: & iuuentutem conseruare, & uirtutes mineralium perseuerare facit in earum operationibus & temperie: soluit urinam denegatam, & sanat epilepticos & insensatos, & confert leprosis. Et multi modernorum de nobilioribus, & maxime de prelatis faciunt bullire petias auri in coquina: ergo & alii recipiunt id panellis cum electuariis, & alii in limatura sicut in confectione quae dicitur dyacameron, in qua intrat s. utraque auri s. & argenti limatura: & quidam utuntur tenere frustum auri in ore & saliuam deglutire. Et quidam alii conuertunt in aquam potabilem, & sufficit modica quantitas in uice, & in auro est conseruatiuum sanitatis & prolongatiuum uitae, ut difficile sit credere: ( & sine dubio ille est melior modus ) & quidam aliter & aliter diuersis respectibus, sicut sunt diuersae hominum conditiones & complexiones. & qui assiduant tenere in ore, etiam si faciant praeter rationem ueram, non tamen hoc agunt absque similitudine ueritatis. Coralli uirtus. Nam compertum est quod argentum in ore detentum sitim extinguit, & corallus in ore retentus confortat stomachum, & ipse quidem corallus suspensus ad collum ita quod pendeat uersus stomachum, prohibet stomachi conturbationem: & expertus sum quod appositus iuuat, & deposito deficit iuuamentum, & si reponitur. iuuamentum redit, & breuiter omne uinum suscipit uirtutem & operationem rerum, quae euirtuantur in eo secundum modos iam dictos. & ad ista capitula multiplicanda sufficit ingenium boni artificis & scientia simplicium. Et aurum quidem est res archana perfectissima temperamento aequali compositum, mirabili proportione elementarium uirtutum, cui de compositis non est simile: & propter istud quod habet de uirtutibus ex proprietate a natura, insunt ei ex influentia coeli specificae uirtutes aliae, quoniam scissura facta cum eo non tumescit, & propter suam perennitatem est quasi stella coeli, quoniam ipsum est impassibile, & neque umbratur neque dissoluitur, neque annihilatur, & est quasi miraculum nature. cum sit res composita electuariis consortat uisum, & sincerat super omnia substantiam cordis, & mineram uitae, & palliat lepram & refrenat illam proprie: quarum operationum effectus non inuenitur nisi in uero auro puro de minera creato iussu Dei, ideo fallunt in hoc alchymistae. Contra aurum Chymicum. Nam & si substantiam & colorem auri faciunt: non tamen uirtutes praedictas in eo infundunt: imo aduertendum est quod quando recipitur, quod sit de auro Dei, & non de opere manuum hominum. Nam illud propter res acutas & extraneas a natura humana, quae in eius sophisticatione ingrediuntur, nocet cordi plurimum & uitae. Deus enim benedictus creauit illud ad salutem humanam, uidelicet ad necessitatem ei ministrandam & seruandum opera charitatis moderato usu. Sed ipsum propter usum immoderatum & deprauatum, eomodo in quem conuertere tota die commolitur uanitas humana, & hominum qui thesaurisant & ignorant cui congregent ea, heu factum est causa non salutis imo damnationis multorum, sed sperandum in misericordia Dei, qui non secundum peccata nostra faciet nobis, sed quomodo miseretur pater filiorum, nobis tandem faciet de sua pietatis abundantia misericordiam suam. Auri uires prodidit Auicenna secundo sui operis uolumine, sic inquiens: Auicenna. Aurum in omnibus suis partibus aequale est, inseritur medicamentis quae atrabiliariis competunt morbis. Ad haec ubi actuali cauterio sit opus, ignitum aurum caeteris praestat metallis, quod ulcus inde exortum citius consanescat. In ore contentum anhelitus graueolentiam tollit. Auri scobs porphyrite lapide leuigata in ea medicamenta additur, que ad Alopecias & lichenas parantur, tam intra corpus sumptum, quam extra medicamentis exceptum. Haec item eodem modo diutius leuigata adeo ut tactum fere effugiat, oculis immittitur ad roborandum eorum aciem: bibitur autem & ad cordis affectus & animi moerores. Ne quis uero inutilem auri tractationem existimet, quod uideatur adeo a natura decoctum, ut incrudari nequeat: Arnaldum eundem in speculo introductionum medicinalium cap. lxuiii. de lacte & spermate audiamus. Sic enim in mammillis excoquitur quod eius aquositas abundanter in lactis substantiam retinetur in ea mensura, qua transiens in stomachum infantis, & ulterius perueniens ad hepar ipsius, transmutationes ipsorum sequestrantes aquositatem sic patitur, quod resurgit incolumis, & sic circulatione naturae mirabili prouenit, quod sanguinis qui prius in utero per umbilicum nutriebat infantem, transiens per organa lactis & ipsorum exactione mirabiliter quodammodo incrudatus, fundatur in stomachum nati, & tandem alteratus procedens ad thalamum hepatis, reuertitur in seipsum: totum alchimiae magisterium filiis ueritatis lucidissime pandens, & insuper arguens praesumptionis alunos, qui asserut absolute quod coctum incrudari non potest. De hac tandem philosophica auri confectione: idem libro Practicae suminariae cap. xxix. si inquit: Inter simplicia a proprietate ualentia primum & ultimum est Elixir maioris operis alchymiae, si ad ultimam ducatur perfectionem. De hoc Elixiri idem libro de dosibus tyriacalibus in fine. Scimus etiam quod lapis ille tyriacalis quem Arabes uocant benzoar, non uiridis, sed gypseus, qui de corpore repentis animalis extrahitur in quantitate semilenticulae sumptus in puluere, potentissime liberat a ueneno cuiuslibet nociui animalis: Magnae Medicinae laus. nec mirabimur de hoc cum uiderimus magnam medicinam, quem lapidem rubeum uocauerunt, in quantitate unius grani milii qualibet die sumptam collectionem duram quindecim annorum exterius eminentem in latere infra tres hebdomadas resoluisse. Miraque ualde sunt opera naturae sine quorum notitia in particulari reconditur nullo modo superbus & indomitus inuenum intellectus, qui mysteriorum contemptu imaginaria delusione fraudentur, & praecipue cum elata praesumptio facit eos suis imaginationibus inhaerere. Restant auri proprietates ex Plinio & ex Gebro Arabe explicandae. Praecipuam gratiam huic materiae fuisse arbitror in colore ( qui in argento clarior est magisque diei similis, & ideo militaribus signis familiarior ) quoniam is longius fulget: manifesto errore corum qui colorem syderum placuisse in auro arbitrantur, quum in gemmis aliisque rebus non sit praecipuus. Nec podere aut facilitate materiae praelatum est caeteris metallis, quum cedat per utrumque plumbo. Sed quia rerum uni nihil igne deperit etc. Altera causa pretii maior, quod minimum usus deterit, nec aliud laxius dilatatur. Leo Suauius. Ad haec Pliniana, dico, Solis colorem & syderum iure in auro mortalibus placere, forte magis in hoc opaco referiente fulgorem, quam in lapidibus perspicuis illum transmittenti. bus. Contram Plinium. Cedere plumbo pondere falso Plinius existimauit, ut quotidiano aurificum experimento comprobatur in annulis aureis fabricandis, forma prius in plumbo fusa. Cedere eidem facilitate materiae: uel intelligendum in fusione ( ut fusilitate potius legamus ) at palea citissime ardescit: aut intelligendum de ductilitate sub malleo, at nullum metallum laxius dilatatur aut numerosius diuiditur: ut pudeat Hermolaum Barbarum reliquosque Plinii interpretes, in hac rerum naturae historia soli prope uerborum expositioni operam nauasse. De corrosiuo. Ad Corrosiuum Paracelsi conferamus autoris incerti, sed doctissimi, in quaestione de peste per lapidem philosophicum curabili, sententiam. Autor quaestionis ac peste. Aurum ( inquit ) quod est materia lapidis philosophici, si fuerit dissolutum secunda solutione; philosophica ( quae fit per aquam permanantem ( licet non fuerint elementa ab eo sequestrata, depurata & reducta, omne impurum & scoriosum expellet ab eo prout experientia docet. Quid ergo saceret si elementa fuerint sequestrata, depurata, reducta, refixata, incerata: & totus lapis in se multiplicatus? Lapis est anaticae seu temperatae complexis, & naturae eius sunt apertae & abundantes in gradibus aureitatis integris. Sic similis est in qualitatibus primis humanae complexioni. ( Nota hanc opinionem ad confirmationem Paracelsi infra C. de Antimonio: Paracelsus cap. de Antim. & in lib. Chirurgiae. sicut Antimonium affinat aurum, sic affinat corpus humanum ) Lapis philosophicus nihil aliud est quam aurum in gradibus suis multiplicatum ( stante proportione quae fuit in auro primo ) ut scilicet quod unius integri gradus aureitatis, iam sit centum & mille graduum. Si igitur aurum unius gradus integri solutum philosophice expellit omne superfluum sibi noxium ( sicut docet experientia ) utique aurum centum uel mille graduum integrorum ( quod est lapis philosophicus ) expellet omne uenenum etc. Ad Paracelsum de comparatione auri. In qualitatibus primis elementorum, id est, eorum proportione, nihil differunt homo & aurum, sed quo ad crassitiem & subtilitatem elementorum, differunt. Auri solutio prima ( quae est incineratiua ) quodammodo depurat scoriositates Mercurii sibi admixti: sed secunda solutio abiicit omne impurum sibi admixtum: tertia uero solutio, quae est tinctura, longe melius purgat quam secunda. De tertia Arnaldus hic in morbis curandis. Iam audiamus Gebrum de auri natura siue Solis. Geber. Solis creatio.. 277 bedinis fixi, clari, & a natura sua mutati, tingentis illam. Quia autem subtiles & fixas habuit partes, ideo potuerunt partes eius multum densari: & hec est causa inagni ipsius ponderis. Sol creatus est ex subtilissima argenti uiui substantia & clarissima fixura, & ex substantia pauca sulphuris mundi & purae ruscholia Quod claram & mundam argenti uiui substantiam habuit, per splendentem eius fulgorem & radiantem constat, non solum de die, uerum etiam de nocte sese prodentem. De auri pondere ad Plinium. Quod uero fixam & absque sulphure adustiuo habeat, patet per omnem operationem illius ad ignem, in quo nec minuitur nec inflammatur. Splendor contra Plinium M. Ficinus de aqua ardente. Finem iam faciam per Augurellum in Auro. Semina sunt Auri, quamuis abstrusa recedant Longius, & multo nobis quaerenda labore. In Cap. Ix. de Spiritu uini. Errores ingentes emanauerunt ex spiritu uini adeo a loanne Rupescissa, deinde a Raymundo Lullio simia imitatore celebrati. Recipe ( inquit ) uinum rubeum uel album. Solus Paracelsus liquido denonstrat non esse exhaurienda dolia in hoc philosophandi negotio. De pinguedine autem quam dicit ascendere, nota ascendere tanquam aerem in spheram suam: nam recte aquam ardentem quae inflammatur igne Marsilius Ficinus censuit aeream esse, non igneam ut uulgus medicorum: Aer enim ignis est alimentum. Errorem autem uini ad metallorum dissolutionem adhibiti coarguit eleganter Augurellus, Raymundi aenigma exponens. Nec tum stillantia uina Miscebat, etc. Non praeteribo miram inscitiam uel auaritiam aetatis nostrae, pro usu corporis humani uinum non per alembicum uitreum, sed per cannas brachiales aeris, distillantis. Arnaldus Uillanouanus. Coarguit falsi istam opinionem Arnaldus Uillanouanus lib. Speculi his uerbis. Operatiua potentia debet obiectum sibi collimare & determinare. Per quod detegitur ignorantia fatuorum Chymistarum, qui de potentia medicinae applicabilis ad mineralia non aliter iudicant, quam determinetur a medicis corporum humanorum. In Adr. Turnebum de uini differentiis. Ab hac quaestione non aliena est mea cum Adriano Turnebo in aduersariis de uino disceptatio, quae est huiusmodi: Doliare uinum non inepte uidetur ille conferre cum uino diffuso, sed potest nihilominus dici ad discrimen uini pendentis ( ut ex Catone de Re rustica licet animaduertere, secundum scilicet propositam materiam ) quum certum sit doliare aliud non signisicare, quam in doliis conditum, ne in eo temere Turnebus legum interpretes reprehendat. Uis enim uerbi, dolium spectat & ex occasione nunc ad pendens, nunc ad iam diffusum a doliis refertur. Dianys. Lambinus. Recte ille quidem Lambinum doctissimum uirum secutus Horatii interpretem. Horatius. Et nisi mutatum parcit defundere uinum. Diffusum tanquam a dolio immenso in plura uasa minora testacea, fusum a defuso distinguit. De mutato uero uino ego obiter dicam, intelligi uinum a suo sapore natiuo immutatum: De quo Plinius: Sub canis ortum uina mutantur quaedam, postea restituuntur sibi. Haec autem immutatio uini est in deterius, scilicet in aliquem acorem, ut mutatum etiam dicamus quod Iurisconsultus acidum appellauit. De cuius sententia disputatio mihi quondam incidit cum praesule Montispesulani hospite tum paterno, non satis mentem legis concipiente: que rescindi uenditionem censet si acetum traditum sit sub uini uenditi nomine, nec emptorem id recipere teneri: cuius speciosa est ratio, non eandem esse uini atque aceti ουσιαµ, id est, essentiam. Plinius de aceto. Ideo acetum Plinius nequitiam uini appellauit, sine qua nec mitior uita degi possit, Acidum autem uinum non redhiberi, quia uinum sit, quamuis sapore paulum immutato. Quae duo uocabula, lingua nostra Gallica exprimere possemus uinaygre & aygreuin, quemadmodum in iure syluarum eadem distinguit lignum iacens a pendente, bois mort & mort bois. Experimentum distillationis. Addam indubitatum experimentum meum, de ui atque natura uini non omnino extincti in uino acido: a quo ego per distillationem eduxi liquorem subtilem ( quam aquam ardentem, seu aquam uitae uulgus nominat ) cuius ne gutta quidem una ab aceto elici potest. Acetum ideo Albertus uinum dixit mortuum. De quo restat mihi alia quaestio cum eodem & Cl. Galeno. Nam si uis uini esset prorsus in aceto intermortua, unde acunen iliud in illo & uis dissolutrix, quae igneam facultatem continet? Hanc Albertus dicit in acetorestare tanquam ignis reliquias in cineribus. Galenus de Simplic. Ego uero ex opinione ueterum medicorum a Galeno prolata lib. de Simplicibus ( non tamen approbata ) existimo proficisci a corruptione, qua uinum in acetum conuersum est, & eius essentia quinta tota exhalauit, sicut apparet in alitibus & piscibus esculentis: quae si diutius quam par est, condantur, acumen asciscunt linguae palatoque noxium. Corruptio autem est interitus essentiae rei, non alicuius tantum qualitatis. Mutatum ergo uinum atque acidum intelligetur secundum dialecticos in ratione qualitatis, non ipsius substantiae, quae alterationis ab illis nomen recipit: Arist. in Categor. haec ad Turnebum de subtilitate rerum naturae non tantum grammatica uerborum altercatione. Supersunt igitur mysteria de uino ex priscis magis ( ne uinum Artephii oleumque obiter praetereamus ) ubi admonuerimus quosdam subtiles homines in Raymundo uiuum pro uino legere, atque intelligere de aliquo argento uiuo philosophorum: Uiuum pro uino. quod est album pro opere albo, rubrum pro rubro lapide. Ex eadem igitur materia sana integraque habemus uinum, ex eadem corrupta habemus acetum: ex illa ipsa stillata exilit aqua ardens, tandem ex aqua ardente circulata conficitur essentia quinta. Essentia U. In Cardanum lib. de Ethere. Essentiam autem quintam uini philosophici ( quod Paracelsus hic nuncupat uinum salutis ) Elixir Arabes sua lingua uocant: H. Cardanus futilis an uanus, lib. de Ethere ( quo titulo uadimonium desereretur ) hic ait: Elysios miratur Graecia campos. Uirgilium Elixir quod. Tanquam Elysir appellandum sit a foelicitate uitae quam promittit: quum Elysii potius απο τῆς υσεος, id est a solutione corporis, commigrant in amoena piorum concilia: aduersus quam solutionem lib. i. remedium Elyxiris a Paracelso struitur. Genesareth. Sic Grammatici in uocabulo Genesareth, & similibus ridiculum iudicant a generanda aura in uoce Hebraica Graecam quaerere etymologiam. Quin potius a solutione rerum, si Elysir ducimus a Graecis, intelligamus temperatissimarum quidem & quodammodo incorruptibilium: Nonius Marcellus. si Elyxir a Latinis, quibus lixa est aqua, elixum accipiamus cellus. aqua coctum, ab earum rerum elixatione, uidelicet auri poculenti, margaritarum liquidarum, etc. quae in liquorem redacta homini instaurando recreandoque propinantur: ex iisque Electuarium, ut uocant, conficitur confortatiuum minerae omnium uirtutum. Nam dilemma istius mancum est ac futile: Dilemma Cardani. inutile esse illud poculum si materia huiusmodi non corrumpatur, quod a stomacho non subigatur: quicquid autem corruptum sit, id esse noxium: utrumuis enim sumpserim, contra me non facit. estque tertium quidpiam quod ipse non animaduertit, quippe corruptio quaedam sub comseruatione formae essentialis: cuius pleni sunt Spagyrorum libri. Nullum ergo alimentum utile homini Cardane, quia corrumpi eum necesse est ut in nutrimentum uertatur. Elysir uero quod iste praescribit ex aque ardentis circulatae Ethere, loannem de Rupescissa & Lullium, inscienter secutus, uult intelligi simplicissimum, quum illi res alias morbis quibusque proprias in illa sua Quinta essentia infundant, in qua uires ipsae suas excorporent. Raymundus porro negat illi tantam odoris suauitatem inesse; antequam corpus in ea sit dissolutum. De cuius odore, nescio quo pacto ista apud illum sibi constent. De odore Aetheris Cardanici. Sapor aetheris subaeris est, subacer dicere uoluit, ut alibi saepius, subdulcisque color ut nitidae aquae, odor uero, ni oblitus sum, quod mirum est, uiolaceus ferme. Et alibi. Uerum Elysir colore est uini, odore acri quidem & uehementi. Non autem mihi licet hic diutius dementiam hominis istius persequi, ne commentarioli modum excedam. Bachi mysteria. Finem itaque hic faclam per mysteria Bacchi trietherica, non poetica, ut expectatis, sed philosophica. Super xi. Zoroaster. aphorismum Zoroastri de duplici ebriatione Bacchi & Sileni, id est, ex Cabala de duplici uino. Item. Qui Apollinem adibit, mediabit opus per Bacchum Triethericum & consummabit per nomen ineffabile. Non inebriabitur per aliquem Baechum qui suae musae prius copulatus non fuerit. Qui perfecte in animam redierit, primae formae suam formam aequauerit. Qui huius conclusionis opus tentauerit, louem adibit tertium ut uiuentem, non ut uiuificantem. Scholia. 283 In Cap. Iii. de Auro, & cap. Iiii. de Perlis coniunctim. Rogerius Baccho. Perlas accipio allegorice pro lapide lunae ( sicut unionem Rogerius Baccho lib. Arnaldus Uillanouanus. de Mirabili potestate artis & naturae appellauit: & Arnaldus Uillanouanus in opusculo quod incipit, Gloriosissima margarita. Argumentum, quia post cap. de auro debet sequi cap. de argento, quo nihil propinquius est auro secundum Gebrum cap. de cineritio. " Quum eius elementa in temperationem rediguntur, uere existit Quinta essentia citra amissionem formarum. " Restat ut intelligamus an dicat reduci cum auro, ut Arnaldus in Rosario magno: an eadem cum auro, id est, praeparatur simili modo, sicut Raymundus in magia naturali. Citra amissionem. Ita loquuntur spagyri de suo fermento, quod non eo deducitur per magisterium ut labatur a temperamento: ideo subdit, Porro si iuxta praescriptum, Id est, secundum regimina artis perlas in Quintam essentiam, id est, in sulphur album nature, transmutare uelis pro ratione Quinte essentie ( deest, auri ) age neque quicquam immuta praeter principium, id est, liquorem dissoluentem: quia que prima est materia in conficienda quinta essentia solis, illa debet adhiberi ultima in conficienda quinta essentia lune. Arnaldus. Nam opinor ex Arnoldo in paraphrasi Rosarii in aquam calcina ciuam solis, esse fortiorem, aqua calcinatiua lunae, quae postea adhibetur lunae ad eius dissolutionem quam operabitur in ea, quum non potuerit in sole operari nisi calcinationem, sicut quibusdam apparuit in aqua Stibii, calcinatio foliorum, lunae, solis, foliis integris manentibus atque illaefis. Ideo Raymundus diuersificat solutionem solis a solutione lunae in lib. i. de Quinta essentia quum dicit: Soluendum solem in lunaria pura cum tanto pondere quintae essentiae: quae quinta essentia est illa prima materia, quam hic dicit in conficienda quinta essentia soli. Quae nam autem sit illa, docet his uerbis: " Ea ex huiusmodi recepto elicitur omnium imprimis redige limonem in liquorem. " Id est: Mercurius liquor. fac Mercurium ex omnibus metallis. Nam quum Iliastem dicat constare sale, sulphure & liquore, liqorem pro Mercurio pasim interpretatur Paracelsus. Sic Plinus argentum etiam uiuum appelat uomicam liquoris aeterni. Noster autem ii. cap. huius lib. dicit. " in his omnibus est una eademque temperatio quae inter metalla sub Mercurio delitescit ( Mercurium dico qui omnibus metallis inest. ) " Limonem autem Raymundus limos metallorum dicit in iii. distinct. lib. de Quinta essentia uel limos deserti. Integumentum ergo parabolae uel allegoriae est in liquore limonum, id est, mali aurei uel citrii. quo aiunt perlas seu uniones uulgares dissolui, ut Cleopatrae in aceto. " Denuo reeleuatum in perlae calcinationem arripiunt, id est, supra lunam calcinatam accipiunt Spagyri: exiccatae scilicet perlae resoluuntur eo liquore. Quae resolutio lunae in elementum, cui prorsus nulla complexio inest, erumpit. Est enim huius uis uniuersa, " Id est, non habet tunc uim particularem huius uel illius Mercurii, scilicet Iouis aut Ueneris, sed omnium naturam simul comprehendit, uel: Tunc est reducta luna in quintam essentiam, quae continet in se omnes uirtutes elementares harmonice: nullam uero sapiet qualitatem unius elementi priuatim, id est, non aquae, non terrae, etc, quae sententia mihi magis probatur. " Nolo hoc loco admittas rationem extractionis quam Archelaus praescribit, neque similes alias separationes Spagyricas. Corrosiuum. " Id est, pro fermento, de quo hic, non fiunt regimina diuisionum, etc, sed tantum incorporatur luna cum tota substantia cum corrosiuo, de quo supra cap. de auro, a quo mortuum uiuificatur, id est, cum hydrargiro philosophorum uel menstruo corporeo dissoluente, coniuncto scilicet cum hydrargiro lunae dissoluto ut patet ex uerbis illius cap. de auro. Corrosiuum auro praestat inquantum est aurum, Id est, sol ipse per corrosiuum reductus in esse quintum, & uiuificatus est praestantior sole uulgi mortuo quod pro fermento adhibetur. " Nec abhorreas ab isto corrosiuo, " Id est, a menstruo, metu scilicet, ex Raymundo in Codicillo corrosionis: quia menstruum quod nunc accipis est confractum. Et eius realgar est mortuum in elixire auri, Id est, in eius quinta essentia iam confecta: quod ipse dicit his uerbis: " Nam superior transmutatio non modo ea membra quae debilia sunt, " Id est, imperfecta, quae etiam infirma ab Arnaldo dicuntur, pristinae ualetudini restituit, id est purgauit secum. Corrigit enim ac emendat quicquid non est syncerum cap. de auro. " Et si tanta uis auri est ut corpus, scilicet physicum infirmum conseruet, " Id est, secum coniunctum seruet ac liberum reddat ab omni aegritudine, neque corrumpi id sinat, id est, ut non sit deinceps obnoxium infectionibus sulphureis quae metalla inficiunt & corrumpunt. Quod confirmat autor quidam incertus in epistola de peste, aurum in suis dissolutionibus expuere semper sordes & scorias Mercurii. Sic tandem uis arcani, id est, spiritus auri extractus superat omne uenenum, id est, in sui commixtione confringit ignem contra naturam: quod realgar siue sulphur igneum moritur, & abit in tincturam medicinae praestantem, id est, simul fit sulphur philosophorum & tinctura. Aurum potabile. Sicque in hunc modum peracta inhumatione, id est dissolutione fermenti, gignitur Mercurius aurum potabile: Mercurius solis. quod ideo lib. ii. dixit differre a Mercurio solis. " Hanc dosim seu magis, " Lego mauis. harmoniam quandam praescribit peruulgata spagyrorum praxis, id est, coniunctionem spiritus cum suo corpore cum quo non potest nisi harmonice conuenire ut idem secum. Arnaldus in Elucidario. De qua harmonia Arnaldus lib. ii. Elucidarii, uel praecedit praeparatio hydrargiri ex testamento Raymundi. " Postremo, obseruabis de elixire, cuicunque confertur elixir, idem ita transmutat, ut haud dissimiliter sibi fixum porro maneat. " Haec est proiectio finalis per quam quod transmutatur metallum fit fixum sicut a quo perfectum est. Iam ut reuertamur ad complementum c. de perlis " Supertor transmutatio non modo, etc. " Quod iam expositum fuit. " Sed ea etiam quae ualida sunt ac robusta, " Idest, corpora perfecta, que firma li. ii. appellat " In eodem uigore conseruat, " Id est, in illa transmutatione conseruata est species, forma & uirtus auri quamuis Raymundus dicat labi a temperamento. " Hinc fit quod perlae pluris quam reliqua spermata fiant " Id est, hydrargiron lune est praestantius quam argentum uiuum, seu semen uilis materiae menstrui, & fit iure pluris, quia illud etiam semen restituit sanitati. Hanc uitam sanam idcirco statuit in praefatione huius lib. iii, esse fundamentum uitae longae, id est, operis magni quod est longissimi temporis ad comparationem operum particularium seu minorum. " Inter quas longe praestantissimas ostrearum esse dico. " lego, duco, Ostrearum, id est, lunae que splendida est & lucens, sicut ostrea intrinsecus fulgent splendore quodam, ut dicitur orientali: nisi mauis intelligere non de lunae splendore in corpore suo naturali, in quo praecellit auro secundum Plinium, sed quum est sperma, id est sublimatur in terra foliata, quae est sicut tela uel pars interior conchyliorum: qualem uidi M. Natalis Ramart medici Regii, & confirmat Raymundus lib. Natalis Ramart. de Quinta essentia cap. de sulphure naturae. Archidoxa Parrhisian liber est Paracelsi. " Quanquam hoc loco non minimas partes ferat, seu Archidoxa habent, homunculus, quem Necromantici Alreonem falso, & philosophi naturales mandragoram appellant: tamen non nisi in communem errorem abiit propter chaos illud, quo isti offuscarunt uerum homunculi usum. " Sperma hoc quod tantopere extollimus, non est totum ex luna, sed magnam in eo partem sibi uendicat chaos, scilicet quatuor elementorum inferiorum simul confusorum, cum quo facta est eius sublimatio. Chaos. Mandragora. Mandragoram Augurellus Glauram appellauit, ut ea sit ouis, e qua uellus aureum: mandra autem Grecis est ouile. " Ruricolae Glauram prisci quam nomine dicunt. " Origo eius est etiam cuiusdam spermatis, etc. Haec de prima materia uidentur illius chaos, quae Demogorgon nuncupatur, nempe quae reducitur in hydrargiron. Demogorgon Homunculus.. 287 rumque obduxerunt: satis aperte loquuti de materiis perfectis solis & lunae. Homunculus. Notabo tantum ex Rogerio Baccone Anglo uocabulum hominis in sensum etiam metallicum usurpari: Rogerius Bacco. originem suam, de qua non loquemur, inquit, amplius & clarius quam alii philosophi, qui uel silentio suppresserunt, uel uariis integumentis uerborum rescholia uolo ( inquit ) ouum philosophorum dissoluere & partes philosophici hominis inuestigare. Idem Paracelsus lib. de Gradibus Ui. In dosibus fixorum medicaminum per naturam uel per artem dicit, de homunculis, instar magnitudinis auellanae sit dosis. Diuus Thomas lib. de Essentiis essentiarum modum praescribit homunculi formandi, cui ratio desit, caetera, hominis simillimi: quodquidem non mihi uidetur explicatu dignum. Enarratio de Alreone, homunculo, Mandragora. Nico. Erythraeus. Antequam de Alreone tractemus, hic praefabimur quae Nicolaus Erythraeus de hydra monstrosa scripsit: hydram septicipitem esse ( inquit ) tam uerum est, quam Castorem & Pollucem ortos ouo, Plutonem in inferis regnare, natos e serpentum dentibus homines armatos etc. Uirgilius. At, Qui Alreonem, Mandragoram, de homunculo uero nudis uerbis intelligent, habebunt D. Thomam suffragatorem lib. de Essentiis essentiarum: qui autem parabolice, excutiant nunc ista. De Phoenice & Basilisco, ad difficultates etiam Plutarchi & Hesiodi obiter extricandas, ex Plinio & ex Alberto Magno libris de Animalibus. Plinius haec. Arabiae phoenicem, haud scio an fabulose unum in toto orbe nec uisum magnopere. Aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, caetera purpureus, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus, cristis faciem caputque plumeo apice honestante. Manilius autor est, neminem extitisse qui uiderit uescentem: sacrum in Arabia Soli esse: uiuere annis sexcentis sexaginta: senescentem casia thurisque surculis construere nidum, replere odoribus & superemori. Ex ossibus deinde ac medullis nasci primo seu uermiculum, inde fieri pullum & c. Ut ergo Plutarchi sudorem diligentius quam in compendio nostro abstergamus, in immensa illa supputatione annorum phoenici: nec Plinium in hac alite unica incredulitatis temere arguamus, ex Alberto proferam mysterii illius rationem, quoniam eius hodie libros audio raros esse repertuque difficillimos. Albertus haec. Phoenicem auem esse Arabiae scribunt in Orientis partibus, qui magis Theologica mysteria, quam naturalia perscrutantur. Phoenicis descriptio. Dicunt solam esse in sua specie, & 340. annis solitariam uiuere. Aiunt esse magnitudinis aquilinae, capite pauonis, fulgore aureo purpureum, cauda longa, pennis quibusdam roseis interscripta, sicut interscribitur cauda pauonis quibusdam orbibus ad modum oculorum formatis: & est haec uarietas mirae pulchritudinis cumque sentit se aetate grauari, construit nidum in alta & abdita super limpidum fontem sita arbore ex thurae & myrra & cinamomo & aliis aromatibus preciosis, & ruit in nidum, & se radiis feruentibus obiicit solis, & illos resplendentia pennarum multiplicat, donec ignis elicitur: & sic se cum nido incendit, & incinerat, dieque altero dicunt uermem in cineribus nasci, qui alis die tertia assumptis, intra paucos dies in auem pristine figure commutatur, & tunc auolat. Referunt etiam hoc iam semel in Helyopoli Aegypti ciuitate accidisse, quod super compositionem lignorum sacrificiorum, auis haec aromata comportans se incendit, & ad uisum sacerdotis prius dictomodo duabus generationibus uermis & auis formata est & auolauit. Haec sicut dicit Plato non sunt a nobis calumnianda que libris sacrorum delubrorum conscripta re feruntur. His addam ego ex Martiale poeta aestimationem opum phoenicis. Quicquid & in nidis unica seruat auis. De Basilisco. Basiliscus serpens est, qui ad interpretationem latinam regulus uocatur: Albertus. quod idem in graeca sonat Basiliscus. Causa autem nominis duplex est, unaquidem quia coronatum caput habere uidetur: habet enim additamentum supra caput guttatum albo & hyacintino colore, uelut quibusdam interlucentibus gemmis sit diademate regali coronatus. Longitudo autem serpentis huius est duorum palmorum, & caput eius est acutum ualde, & oculi eius sunt rubei, & color eius ex nigredine ad cinereitatem declinans, & flatus eius adurit totum super quod incedit, ita quod in circuitu cauernae eius nihil oritur omnino: quia exiccat arbores & herbas & fruteta, & scindit lapides & inficit aerem. Ita quod si quando auis uolat de supra locum in quo manet, statim cadit mortua, & similiter aliae bestiae, & alii serpentes praeter solum Armene, qui multa austeritate coniungitur Basilisco. Basiliscus etiam sibilo suo interficit, dummodo exaltet eum, eo quod sibilus cum spiritu suo defertur & ad minus ad tantum spatium sibilus interficit, ad quantum cum spiritu propagatur. In eo autem spatio in quo simplex qualitas soni sine spiritu extenditur, non puto quod interficiat Basiliscus. Adhuc autem interficit uisu: moritur enim omne super quod cadit uisus eius. Quod autem dicit Plinius & alii quidam, Basiliscum non occidere hominem nisi prius uiderit hominem, quam e conuerso uideatur ab homine, & quod uisus hominis si prius uideat Basiliscum interficiet Basiliscum, ego non puto esse uerum, quia rationem non habet: nec Auicen. & Semeryon Philosophi qui experta loquuntur, hoc narrant. nec haec est causa quod uisu interficit, quam quidem dicunt, quod uidelicet radii egredientes ab oculis eius corrumpant ea super quae cadunt, quia non est sententia naturalium, quod radii ab oculis egrediantur, sed potius causa corruptionis est spiritus uiuus, qui longe ualde diffunditur propter substantiae subtilitatem, & hic corrumpit & necat omnia. Hunc serpentes omnes alii timent serpentes, & fugiunt, praeter eum quem nominauimus, & forte fugit etiam ille aliquando: cuiuscunque animalis corpus momorderit corpus illud liquefit, & inflatur, & currit uirus & statim moritur in momento. Et si alius homo appropinquauerit illi mortuo, moritur etiam ille, & si tangatur lancea longa uel uirga, tangens illam uirgam moritur. Et hoc iam accidit militi cuidam, qui tetigit eum lancea, & similiter eius equus mortuus fuit, quando cum eadem lancea casu tetigit tibiam equi sui. Hic autem serpens multiplicatur in terra Achobor & in Nubia, dicitur autem quod mustela interficit eum, & quod incolae inuoluentes se multis fasciis immittunt mustelas in antris eorum: & quod serpens figit mustelam & mustela interficit eum, & hoc est uerum: hoc uidetur esse mirabile, & dicunt quod ubi aspersus fuit cinis eius, quod ibi non nidificant araneae nec apparent alia uenenosa, & ideo antiquitus aspergenantur cineres eius in templis. Hermes. Dicit etiam Hermes quod argentum cinere eius delinitum, accipit auri splendorem, & pondus & soliditatem. Dicunt etiam quidam quod est quoddam Basilisci genus quod uolat, sed de hoc non legi ego in libris sapientum philosophorum. Dicunt etiam quidam, quod generatur de ouo galli, sed hoc uerissime falsum est & impossibile. Et quod Hermes docet Basiliscum generare in utero, non intelligit de uero Basilisco, sed de Elixir alchimico, quo metallo conuertuntur. Quod autem dicunt decrepitum gallum, ouum ex se generare & hoc in fimo ponere, & hoc testa carere, sed adeo durae pellis esse quod ictibus fortissimis resistat, & quod hoc ouum fimi calore foecundetur in Basiliscum, qui est serpens, in omnibus sicut gallus, sed caudam longam serpentis habet: ego non puto esse uerum. Tamen Hermetis dictum est, & a multis acceptum propter dicentis autoritatem. Pyradum. Pyradum est animal quantitatem habens bouis, ramosis cornibus sicut ceruus, suillum siue porcinum habens uestigium, colorem habens, uersipilos uillosos & condensos: hoc animal dicunt colorem in timore uariare ad similitudinem corporum iuxta se positorum, & ideo delitescens inter saxa alba album efficitur, & latens inter fruteta efficitur uiride, in quo sicut dicit Hermes conuenit cum Basilisco, & propter huiusmodi mutationem aliquoties effugit uenatorem. Haec ego omnia ex Alberto uere Magno ad uerbum ( ne me forte barbarie temere in simules ) idque de industria, ne deprauate potius sententiae in re tanti momenti & ponderis, quam immutati solummodo sermonis cuiquam suspectus essem. Scholia. De Chameleonte Augurellus in Lyricis. 291 Eo alludit Augurellus poeta mysticus in lyricis ad Hermolaum Barbarum de Chameleonte " Est repens pedibus paruus humileo Quod uernis animalstatibus & leui Tantum uescitur aura, Hermolae coloribus. Contectum uariis, etc. " Deinde addit eum ut scrutatorem rerum grauissimum, non ignorare quae lateant sub cortice. Lincius. Ille ipse in Chrysopeia magna sic mystice multa commemorat de Linceo, & eius nauigatione simili expeditioni lasonis Thessali aduellus aureum. quaequidem enucleatio est laborum artis philosophicae exantlandorum: quemadmodum Glaura nympha paulo post nature opus quietum & tranquillum refert. Glaura. " Est locus summo secreti in uertice montis Fons ubi decurrit nitidis argenteus undis Et specus exesum tendens aperitur in antrum Intus habet praestans diuino numine uirgo Ruricolae Glauram prisci quam nomine dicunt. Huc densos inter uepres angustus & asper Accliuisque aegre perducit callis euntem. Uestibulum ante ipsum speluncae laeuis & aequa Planicies non amplatamen, horrentibus umbris Cingitur & fluuii ripis & margine tophi Obducta uiridi musco spissisque corymbis. Ingreditur uero si quis foeliciter, omnem Continuo labem humanam ( mirabile dictu ) Exuit, ac pondus subito mortale relinquit: Et purus penitusque leuis fit spiritus illi Quique aditus lustret cunctos agilisque feratur Per cuneos, quibus in mediis sedet aurea uirgo. Expositio mysteriorum. Ex his ego concludam mysteriis eandem esse rem Phoenicem, Basiliscum, Glauram, Mandragoram, Chameleontem in parabolis, de qua scribit R. Bacho, accipias rem unam, hoc est secretum secretorum nature, potens mirabilia, etc. Natura coelestis est corpus supernaturale. Ubi paulo post: Natura coelestis debilitatur, et&c. quae est corpus illud supernaturale, de quo Paracelsus lib.i. Ideo Proclus, Aeuum est per se animal in secunda & media trinitate. ( Eandem ego intellexerim hanc secundam & tertiam. ) Ideo idem Augurellus. " Unum opus atque unam secum rem denique ducet. " Cum quo consentit Ioan. Ualentianus in fonte Amoris. Sic ille de aetate rei. Semen ubi proprios aeui iam compleat orbes. Nam quae restant in Plinio de Phoenice: Principioque iusta funeri priori reddere & totum deferre nidum prope Pancaian in Solis urbem, & in ara ibi deponere. Cum huius alitis uita magni conuersionem anni fieri, iterumque significationes temporum & syderum eodem reuerti. Hoc autem circa meridiem incipere ( quo die signum arietis Sol intrauerit. Ista sunt ut uore ait idem Plinius fabulose tradita: ne quis falsa forte intelligat, sed fabulam Scholia. Manilius. 295 a Manilio proditam primo atque diligentissimo togatorum, senatore illo maximis nobili doctrinis doctore nullo. Aliud enim est falsitas, quae ponit rem quae uere non est: aliud fabula ex Aristotele quae ueritatem rei tegit uelatque, quippe uerax sententia, falsa scripto. Fabula quo differt a falsitate. Ideo dixit lib. uii. Et reliqua fabulosius in Phoenice & Nymphis. Itaque Solem semper hic accipe in fabula terrestrem: annos ut in Arabica alite, arabicos, uidelicet dies: Conuersionem intellige ex Arnaldo & Lullio rationem operis a Sole terrestri. A meridie incipere supputationem certum est in Astronomia & Ephemeridibus: Tritemius in Steganographia. sed ut scribit Tritemius de Oriente in Steganographia, se non accipere ubi quotidie Sol oriatur, sed ubi ab initio creatus fuit: Oriens quid. sic iudicant sapientes magi coelestium morum in octaua sphaera esse obseruandum, eosque qui in noua illum spectent effectu in formandis imaginibus & sigillis saepe fraudari: quod utique Cor. Solis ingressus in signa. Agrippa annotauit. Sic hoc anno 1567. ingressus Solis in ariete, non est obseruandus ex uulgari opinione in die undecimo Martii mensis, hora quarta, min. 39. cui luna concurrit in eiusdem signi grad. 8. min. 1. in eleuatione poli Parisiis 48. gr. 40. minu. sed H. Ii. Diei 27. Martii, eodem tempore in 1. grad. 30. min. Quod ad hunc ingressum Solis in ariete, in opere philosophico seruandum, pulchre cecinit idem poeta. Augur. lib. iii. Chrys. " Ac si me quicquam studeas audire, sub ipsum Uer adeo incipies, quo totus parturit orbis, Et quo se rebus aperit natura creandis. Raymundus Lullius in testamento. Quando materia est confusa omnino: tum Sol noster est exaltatus in signo Arietis, & ibi initium esse debet magisterii nostri. Quia primus est gradus sublimationis, quem persequi oportet supra lapidem. Conuersio autem scite & argute descripta est ab eodem Arnaldo in rota Astrolabica, quam uobis, si dabitur, depingam. Reuersio temporum & syderum eodem, dicitur ab Augurello ipso, reditus lasonis in patriam ilicet. Autor est Manilius neminem uidisse Phoenicem uescentem. De uictu illius Augurellus in Chrysop. aenigmatica sub ouis parabola. " Uescebatur auis passim frondentibus herbis Apricos uaga per campos, ubi nulla uirentes Urit hyems glacie segetes uel solibus aestas. " Et in lyrico uelleris aurei. " Quem relicto pastor educens grege Alcon sub antro collocat: Ibique solam sedulus sectis alit. Herbis & haustis fontibus. " Est enim alimentum, secunda & posterior pars operis mystici. Cuius Arnaldi & Ray. Lullii pleni sunt libri. In coloribus Phoenicis & lapidis similitudo est euidens. In Cap. U. De extractione quintae essentia. ex Hebris. Post cap. de auro subsecutum est cap. de perlis, id est, de lune lapide precioso. Iam uidetur recte atque ordine sequi hoc cap. de herbis, id est, uegetalibus secundum Ray. in menstruo uegetali, a quo supra dicta dissoluuntur: Ideo dicit. Supra. Quintae essentiae mentionem fecimus quae citra ullam extractionem fieri debet, id est, de fermento corporis perfecti quod attenuatur tantum secundum Gebrum, & subtiliatur, uel opinione quorundam de ipso corpore, cuius in cursu magisterii substantia ( que est natura uniformis ) non separatur. Sed in Elixire herbali, id est, materia herbali & uegetali. ( sicut supra dixit, aurum esse potissimum Elixirum ) Idcirco dicit his ad differentiam perfecti, inesse diuersitatem essentiarum, id est, illud esse Homogeneum, haec Etherogenea. Ad intelligendum cap. hoc praemittenda sunt quae dicta fuerunt cap.iii. de auro: Auri si rationem intellexeris, aliorum quae a corpore separantur non potes non nouisse, id est, non potes rationem tenere auri huius in praeparatione fermenti uel quintae essentiae in praecursu operis absque cognitione hydrargyrorum a corporibus extractorum: de quibus Geber lib. de Inuestigatione hoc est hydrargyron de hydrargyro, de spirituali corpore extractum. Reliquorum que a corpore non separantur infra. Ubi uini tractatio auspicabitur, non obliuiscemur. Hic ergo dicit in herbis esse diuersitatem substantiarum: ideo extractionem esse necessariam ad eliciendam quintam earum essentiam. Cautionem addit ut extrahatur ita quinta essentia ab herbis ut substantia remaneat, & herba maneat herba: quae substantia relegatur ad artes particulares. Sed ad opus hoc ( de quo agitur ) hoc libro iiii. quamuis quatuor elementa in qualibet herba, id est, quolibet subiecto menstrui, sint duplata, id est, hydrargyron insit cum terta: Quinta tamen essentia non est duplata, sed altera pars solum, id est, recipimus tantum hydrargiron subiecti menstrualis ( quod Raym. ita appellat ) nec reddimus illud hydr. suae terrae uel substantie, quae est necessaria minori. At sulphur ( quum igneae sit naturae ) latet in centro terre: Plinius. Praxis. ut Plinius de sulphure, Methodus quintae essentiae ex herbis. Digere Melissam philosophico mense ( id est, quadraginta diebus in Athanor ( species est fornacis descripta in lib. Athanor Uinum salutis. de Rupescissa ) putrefacto est, deinde ita separa ut duplata elementa seorsum appareant ( haec est diuisio elementorum ) Continuo elucescet quintum esse, quod Elixir est uitae, id est, in ablutione elementorum fiet quinta essentia in fine distillationis, quum scilicet hydrargiron herbale erit per crebras distillationes omnino defaecatum. Similiter uino generoso, etc. haec sunt exempla herbarum infusarum in uino uel aqua uitae, quae colorem suum & saporem in eo effundunt, ut infra dicit Paracelsus de Antimonio ex lib. Chirur. Ita I. aqua philosophorum extrahit uarias uirtutes a uariis metallis & eorum colores. Porro extracto spiritu isto & ab altero separato, ecce uinum salutis, id est, extracto hydrargiro & ab altero, id est sulphure separato, quod Scholia. 299 huic operi uniuersali inutile est: quod sulphur in terra continetur, quam recte substantiam nuncupat tanquam subiectum immobile, quum spiritus sublimati sint tanquam qualitates abstractae, de quibus Porphyrius initio praedicabilium: quas autor itidem dialogi Chrysorrhoas, qualitates aethereas appellauit. Quae hoc loco etiam requiruntur alibi in philosophia de generationibus reperiuntur, id est ad istam quintam essentiam extrahendam a metallis, requiruntur principia generationis, quia hoc hydrargiron elicitur per hydrargiron a quo traxit originem, etc. Paracelsi libro de humana generatio ne. Hic indicat librum suum de humana generatione. Herbis. Aliqui libenter intelligerent herbas de primo liquore ( quem Arnaldus quodam libello lapidem herbalem nominat absque germine & semine ) Augurellus tamen in uellere & opere ultimo dicit. Lapis herbalis. Herbis & haustis fontibus. Ideo accipio de uegetalibus acuentibus menstruum secundum Raymundum, ut prima aqua dissoluens sit sub metaphora uini, allusione ad uinum. Nota itaque lib.i.de Uita longa accommodari posse operi primo per mentionem dissolutionis: lib. ii. secundo scilicet rrductionis & coagulationis, tertium hunc operi fixionis & fermentationis, quartum autem librum quarto operi uidelicet multiplicationis quae est tanquam uitae productio, custodia & consernatio: de qua intelliguntur uersus elegantes in sepulchro Olibii philosophi ab Hermolao Barbaro reperti. " Assit foecundo custos tibi copia cornu Ne pretium tanti depereat laticis. " Nota tandem Artephium in aqua, uino, oleo, ( de quibus supra amplissime ) consentire cum his extractionibus essentiarum. Contra distillationes aquarum. Aquarum autem distillationes ex herbis & reliquis rebus huiusmodi quibus officinae gloriantur, nullarum prope esse uirium, quum nihil aliud sit, nisi phlegma rei, cuius liquor precipuus constat in oleo uel salede Antimonio, Cap. Ui. Hoc cap. in parte parabolicum ut praecedentia statuo, id est non de corpore humano tantum, sed de chao etiam, quod existimo physicum corpus nuncupasse, ut sit sensus duplex, scilicet de uulgari Stibio, & de philosophico, inter metalla quae aquea sunt Parat. lib. Paracelsus lib. de dupl. de hoc intellige ex lib. de duplici Anotomia eius dem Paracelsi: Anat. Gemmae ( inquit membrum sunt elementi aquae, metalla aliud membrum: sic elementorum corpus considerandum, & singula quoque eius membra. In hoc tamen caput praefabor, Dauum me esse, non Oedippum, sed coniecturam meam proponere, qua, qui meliorem proferet, rem gratissimam mihi fecerit: eam tamen apprime eum ratione metallica & cum aliis Paracelsi scriptis conuenire. " Mundat seipsum una cum reliquis quae immunda sunt, " Id est, ab ipso ut mundetur exttahitur liquor. & hoc diluuio exacto uis eius natiua permansit uel genuina, quae dicuntur faeces a Raym. in magia naturali, uel uinacea, in quibus non inest calor peraccidens, sed naturalis seu natiua uis, ut hic. " Itaque sese ex influentia semper dirigit, quando suus fluxus uel liquor ille redditur, " Id est supra suum cohop tetrum denuo reducitur, ut attrahat uim illam reliquam genuinam a terra, foecibus tamen restantibus quibus Archeus nihil tandem tribuit, ut impuris a quibus purum seiunctum fuit. Hoc se ergo fluxu dirigit semper, id est, in diuersas partes regit, componendo sal eius per uirtutis terrae uel igneae ab eo extractionem aquae suae inuentu, quae per interualla infunditur terrae residuae. " Praeterea si nihil sani omnino adest, immundum corpus in mundum transformat. " Hoc de imperfectis corporibus quibus nihil inest sani actu uel reipsa, sed potestate tamen sana sunt, & sana tandem actu redduntur. Summa est praeparationis. " Recipe Stibium minerale retorque, ac retortum liquorem distilla, uel reduc in tortum cohop, " Id est, supra suas faeces nigras in tertium cohop in distillatione per alembicum, ubi uas est triplex: Ertz Mercurii. & in tertio recipitur. Sic lib. Chirurgie germanico ab Ertz Mercurii, id est, terra minerali extrahit primo per retortam igne uehementi liquorem album, postea illum distillat igne lento in balneo maris per alembicum. Quod autem dicit absque omni capite mortuo, significat absque alembico: prima cuius pars dicitur cucurbita, pars secunda & superior dicitur caput ob similitudinem capitis humani cum naso stillicidii. Est autem mortuum non uiuum, sic ludit aenygmate suo more. " Tum demum erumpit Dosis eius Grana iiii. " Id est, ut in lib. de Chirurg. tantum quatuor unciae ex libra. Sed hic potius de dosi administrationis debet intelligi. In Quinta essentia melissae possumus suspicari id intelligi quod Raym. Panthaeus. Raymundus. in lib. Iii. dixit, mel nouum, & Panthaeus in Uoarchadumia, insipidum, ut accipiat Raymun. Tartarum ibi: pro Stibio, sicut in magia nigrum nigrius nigro. Sunt tamen magnae uirtutes in herba melissae liquoris, uel pulueris Stibii in illa pro sumptione. " Huic praeterea nihil tribuit Archeus terrae. " Educta hac ui de terra, nihil praeterea terrae Parac. lib. Paracelsus lib. de Grad. de illi tributum ab Archeo. Archeus ( ex annotationibus in lib. secundum de Grad. est dispositor nature: Archeus. huius est officium sequestrare, purgare, secernere purum ab impuro lib. de Tart. cap. u. Archeus rebus naturalibus inest capit. xui. Paracelsus lib. de Tartaro. Nota ubi uis gemina legitur, legendum esse genuina, quod uerbum significat uim natiuam: quoquidem usus est ipse lib. iiii. de Gra. cap. iii.. 305 pria & genuina uniuscuiusque rei diathesis deprehenditur. Finio tandem ubi admonuero Matthiolum recte confiteri inuentum Antimonii Paracelso deberi, falsum uero illum ad uomitiones & secessum traxisse. Nota ab Arabibus Auicenna & Serapione dici Aymat, uel Atimat, a Latinis Stibium ( uerbo graeco forma latina cuso ) ab Hispanis Alcohol pro alcofol, per symbolum h. cum f. Leonis Suauii, Scholiorum in lib. Iii. Nam ibi cum medicina tum philosophica experientia concurrunt, atqueadeo proscholia Theophrasti Paracelsi, de Uita longa. Finis. Leonis Suauii I. G. P. In. Theoph. Paracelsi Lib. Iiii. de Uita longa. Scholia. Quartus hic liber Paracelsi atque ultimus de Uita longa ( ne quis forte suppositium quintum falso adiiciat, ut quartum quendam Cornelii Agrippae de Occ. phil. qui est furtim arreptus ex nouissimo Razielis ) est totius operis huiusce longe difficillimus ac obscurissimus. Persequemur tamen paucis, quoniam ut ipse illius testatur iecisse lib. primo fundamenta, sic nos quoque nostrae explicationis. Nam ab iis quae ad praecedentium librorum interpretatationem protulimus, aditus adhunc aperitur lectori subtiliter euoluenti tanquam Sibyllinas uerborum ambages, uel potius experiunti rerum aethereas abstractiones. Plura autem de mysteriis effari uetat etiam Reuchlinus libris de Cabala & uerbo mirifico, quod quidem uerbum ipse post longam disputationem insusurrat in aurem. Nos uero si experti fuerimus hoc commentationis genus ad philosophorum aetatis nostrae gustum fecisse, propediem ampliora Paracelsi uolumina edemus. Scopus libri in humore radicali instaurando ac consernando Plato. Interim dictum uolumus, scopum in hoc esse Paracelsi, ut humor natiuus seu radicalis hominis instauretur ac conseruetur quasi incorruptus, usque ad extremam eius consumptionem, id est, ad ultimum uitae spiritum, absque ulla aegritudine, dolore, molestia. Uerba enim producendae uitae, uanorum sunt hominum atque stolidorum, quum sint a diuino numine termini constituti, qui nequeant praeteriri: nisi intelligas eo usque duci quo patitur humidum cum calido innatum. Quaequidem per medicinam humano ingenio excogitatam & paratam possunt labefactata restitui, refici, recreari, at de tanto ( medicorum sermone ) non de tali: alioquin regressum in aetatibus ( ut apud Platonem ) constitueremus, & ad immortalitatem uiam sterneremus. Mors enim naturalis retardari nullo modo potest, aduentitia quidem potest, quippe quae dependet a proportione caloris uitalis ad humorem passiuum, & potentia uel impotentia informandi illum iacturamque resarciendi abunde ad uitam: cuiusquidem diuturnitatis terminum uel spatium nemo praeter Deum plene potest perspectum habere. Nicephorus Blemmidas librum phisycorum edidit: quod indiuiduis uita praefinita non sit, sicut Petrus Numagen alium de Nicolao Subsyluano qui sine cibo uixit, quod uitam in aethere Paracelsi confirmat. Uita in aethere. Hanc autem Medicinam uidetur Theophrastus noster statuere: Elixir. quam Arabes philosophi Elixir sua lingua uocauerunt. Quod iamiam aggressuro mihi mens tota horrore quodam sacro concutitur ( o philosophi ) uel tanquam labyrinthum ingressuro Minotauri pauor incutitur. Hic enim duplex negotium nobis facessit Paracelsus, si scriptum spectemus, uocabulorum fictitiorum nouitate: si sententiam, rei qua de agitur fide ob admirationem suspensa. Quis enim credet ad millesimum centesimum annum posse perueniri? Adae, inquit, & Mathusalem exemplum propono. Et ex parte subiecti, naturalem uigorem, de quo in Mose lib. I. deinde medicinam praestantem. Tertio, locum eum corpori conuenientem: locum, inquam, in aere & nubibus: alium etiam in Ethere seu esse quinto, ubi nulla est corporalitas, at que ubi habitant qui dicuntur somno sepulti. In cap. 1. de loco. De loco ordiemur commentationem hanc Oedippicam, ex Marsilii Ficini libro, sub eodem de uita titulo: M. Ficinus lib. de uita. de loco, inquam, ad uitae longinquitatem accommodato: P. Aponensis. postquam praefati fuerimus P. Aponensis de uita opinionem, Ficinum uel non referre uel reprehendere debuisse: quiquidem suis astronomicis artibus fretus ausus est polliceri sanitatem fore firmiorem uitamque longiorem, quam ab initio fuerit instituta. Plato in Phaedone. Quantum autem ad longaeuam aetatem, scite lunares populi ex Phaedone Platonis inducuntur in altissimo terrae fastigio supra nubes habitantes, qui ob diuturnitatem aeui non tam mortales homines quam immortales daemones habeantur. Pulchre etiam a Ficino Arabes Astrologi producuntur, qui ultra lineam aequinoctialem ad meridiem subtilissimos narrant incolas, daemones quosdam qui neque oriri neque mori uideantur: Ad Paracelsum de Hildonio. sicut scribit Paracelsus de Hildonio, & c. Zoroastes uero de duplici aere, aqua & terra significat quodlibet elementum, quod potest diuidi per purum & impurum, habere habitatores rationales ac irrationales, quod autem purum sit omnino, tantum rationis participes: quod consentit cum Paracelsi animantibus elementariis in Philosophia ad Athenienses. Ad Paracelsum in philosophia ad Athenienses. Adam uero & Enoch dicuntur a Cabalicis doctoribus in suprema regione aeris commorari. Merlinus. Haec de loco satis, si addiderimus, Merlinum uatem Anglum celeberrimum, quum amicae lacus Domine artem suam aperuisset, turre aeria inclusum ab illa fuisse, in qua multos simul annnos transegerint: quamquidem turrim descripsit Comes Taruisius libro iii. & loann. Bernardus. Medunensis in nature querimonia. De medicinae philosophica & magica. Restat de medicina prastanti paucis nota, ab antiquis solummodo adumbrata, quae hic tota uerbis nouis atque inusitatis deducitur. Alii illam ad Magiam & coelum, id est, annulos, sigilla, characteres, imagines, diuina nomina, rerum abstrusas proprietates: Alii ad philosophiam metallicam & terram, id est, lapides & metalla calcinata, soluta, distillata, sublimata, fixa, multiplicata referunt, id est, ad lapidem philosophorum: utrumque igitur nos, sed paucis, legi scholiorum astricti perstringemus. Uite longa descriptio, Iliastes. Uita ergo longa est in manu summi uel maximi lliastis scilicet arripienda ex libero arbitrio, ubi ratio est magnalium, non ex elementis, id est, si influentiam Enochdianorum habeamus in anima nostra tanquam ignem in ligno, id est uitam longam in corpore nostro caelesti ut dixit lib.i, non sine uulgari uirtute, id est, robore & firmitate naturali athletica uel gladiatoria secundum Hippocratem, facile ad longaeuam aetatem, minimum 600. Hippocrates in Aph. annorum perueniemus. De lliaste diximus lib.iii. Hic addit lliastem saturum esse, nullo amplius indigere, quo repleri possit. At cap. ii. In cap. 2. Terminus uitae longae. dicit summum lliastem sub Chao delitecere. Terminum uitae longae mille, nongentorum, aut sexcentum annorum irridet Plinius lib. 7. Anacreonti poetae de iis qui cc. annos expleuerint. Damiates astipulatur memorans, Pictoreum praecipuum copore uiribusque etiam ccc. uixisse ( ubi nota de uiribus ad naturalem uigorem supra ) Alexander & Cornelius Dandonem quendam in Illyrico dicunt uixisse. Xenophon Impetrim regem Dccc. atque, ut parce mentitus est, filium eius De. que inscitia, inquit, temporum acciderunt. De quibus Plinius eo capite: at sequenti de Astrologica nascendi uarietate inclitissime disserit. Propter inauditatem rerum uerborumque nouitatem Paracelsus hic occasioneim calumniae ueretur, ut in libellis suis Paramyricis: quos ego sermone Germanico conscriptos uidi, ubi legitur opus paramirum sed y graeco scribi debet. Paramyrici libelli. Significabit autem Paramyricum opus, descriptionem rerum quae singulares raraeque sint, scilicet praeter ungenta uulgaria: nisi mauis perimyricum, id est, de ungentis, ex quo uocabulo mymyropolium deductum est. De materia longae uitae. Hoc cap. ii. reiicit in materia longae uitae, elementa, Chaos, res naturales, gesta holisimidam, consequenter ( ut uidetur ) etiam lliastem, quum sub chao existat Noua etiam sunt uocabula, Gnatinorum, Saldinorum, Salmandrinorum, Melosinae: In cap. ii. de Aniade Paracelsus lib. de gra. Saldinos a sale duci coniectura est, Salmandrinos ad elementum ignis, ut Melosinas ad aeris pertinere. In primo adhuc hereo. Recordatur autem Aniadum, uocabulum est inauditum de quo ipse lib. de Gradibus. Scire debes calido & sicco nullum prorsus inesse uel arcanum uel Aniadum. Ubi annotatio est autoris incerti Aniadum, rerum esse efficacitatem. Ab αναδηµ quidam deducit, quod est exurgere uel emergere, ut de materia semel intermortua sepultaque, sed quae postea gloriosior resurgit. Hoc cap. iii. de Solis natura & Aniadi. Notandum est Solem dici lliastem: quod alludit ad ea quae supra de auri natura conscripsimus, cui nihil abundat: ideo semel dixit rem perfectam se saturasse, nullo iam opus habere, itaque haec pertinere ad philosophiam chymicam, apparet ex his uerbis. " Ea quisquis intelligit, opcimo iure se Spagiri nomine uenditet. Paracelsus Expositio mysterii. " Iliastes qui dicitur de natura Solis, mihi uidetur internus scilicet incorporeus, cui corporeus externus praebet occasionem fixionis. Hoc autem mysterii summa est. Compara Aniadum, idque per solum aerea etc. Quae sic exponi potest: Compara Aniadum, id est, perfectum praepara, & sic tibi acquire tuumque redde praeparatione, scilicet per solum aera, id est, per menstruum aereum confractum. Aniadus autem etiam intelligi potest sub uulgari uirtute, de qua supra: id est, Sole uenali: unde forte Augurelli Arethusa. Arethusa. Dici etiam uidetur naturae lumen, id est sulphur, & alumen secundum Gebrum, cui secundum Auicennam tale non reperitur super terram, nisi quantum existit in Sole & Luna: Ideo deplorandum cum Paracelso mortalibus, a quibus est tanta cum difficultate in uisceribus illorum corporum inuestigandum. Melosine autem seu aer, est sulphur lunae, sicut Adech, ab Adam cum fine Arabico, est terra rubra seu sulphur Solis: de quo Panthaeus in Uoarchadumia copiosissime. Salamandra autem etiam dici potest, quia igneae naturae: unde philosophorum uersus: " Sed telon moritur epulum quum sit Salamandrae. " Quicquid non est aeriae naturae hoc loco tollitur: alludit ad Bachonem, lapis uero aeris ponitur in Pyramide loco calido, & c. Tria sunt ergo, Adech, Edochinus, Aniadus & quartum quod in haec tria uergit, ut Edochinus sit Mercurius philosophicus, quartum autem sit Mercurius uulgi: quae quatuor tandem fiunt unum. De latitatione uel ratione delitescendi, conueniunt latitare sub imagine uiui usque ad rei inspissationem: ideo dixit, quod delitescebat, imo adhuc delitescit. " Hinc natiuitas magni illius Aequastri, qui praeter naturam natus est. " Aequaster mihi est res arte supra naturae uires confecta, quae a Rhodiano appellatur Aequatum ex naturis quatuor, id est, uel sulphur naturae, uel potius lapis absolutus. " Sic habebis longissimam uitam ", Id est, cum qua, ut supra, nihil commune habet terminus uite. Est enim, ut aiunt Spagyri, infinita per uiam multiplicationis, de qua his uerbis: " Iam, si idem ab illo quod denuo renouatur fuerit refertum, etc. " lam ut res tranquilla, prorsus non audiatur a re corporali, & ut solum Aniadum, Adech denique & Enochdianum reso net. Quidam sic interpretantur: in proiectione, quum puluerem facit sibilium serpentinum emitti: tandem uero Aniadum, & c. resonare, id est, transformari in metallum perfectum sonorumque. De hoc sono Spagyrorum libri mystici meminerunt, ut Augurellus. " Iudicio est etiam sonus hinc obtusus & aure Deprehendi haud facilis. " Autor fontis periculosi, melodiam quandam effici ait, quae quandoque cesset tanquam arte magica. Et alibi: Tintinnabuli inauditi sonus mirus aurem mihi ferit, Paracelsus ipse cap. u. tympanaque nobis anodinica reddunt. Anodinica uidentur esse doloris expertia. Cap. hoc iiii. uidetur esse de multiplicatione, que fit accessione liquoris seu laticis, quod Cornucopiae poetis dicitur, hic essentia ipsa, quae sola hoc loci plurimum ualet: " Qui calcat & qui calcatur. " Materia ergo consummata, simili quoque materia multiplicatur, in qua signa tempore perstringuntur, tandem res simul manent perstantque. Idcireo Augurellus in Glaure parabola. " Sedet aurea Nympha. Aureus & circum thalamus supraque renidet: Quin auri tabulae pedibus calcantur euntum, Atque ipsa ex auro splendet conflata suppellex. " Uita igitur sana est sic coniuncta uitae longae, id est, liquor purgatus, operi renouando seruatus: L Ualentianus. qui fons sanus dicitur a I. Ualentiano. " Quod ad locum etc. " Locus generat locatum, & spiritus dicitur locus & sedes animae. " Quorsum attinet frustra his immmorari etc. " Id est quod cap. ii. dixit, ne porro in hac laboremus frustra, scilicet in imperfectis, quibus non inest lumen, id est, sulphur naturae digestum. " Praterea ille qui animi libidine nobiscum agit, indicat ac rursus hiantei nos deserit. " Intelligi haec uidentur de Mercurii uulgi actionibus, qui nunc accedit nunc recedit, deserens hiates, id est, materias siccitate hiuleas. " Maius opus moueo philosophi. " Hoc cap. u. quo Paracelsus relegat lectorem, ne superioribus parabolis offendatur de Nymphydidica natura aliisque. Cuiusquidem sententiam paucis complectar: deinde uocabula illius noua & exotica coniectura mea perstringam. Necrolii siue Necrolici cap. iiii. Summa mysticae operis philosophici. excluduntur cancellis longae uitae, id est, operis magni qui tertii ordinis a Gebro nuncupatur. Necrolii. Nam materiae elementares rudes & nigrae, a Raymundo, Nigrum nigrius nigro, solutionem mortis ferunt. Scaiolae. Scaiolae uidentur elementa quatuor depurata. In Necroliis, id est, primo ordine insunt ypermenica figmenta, seu praeparationes sophisticae, quae iudicium cineritii non sustinent: " Aperiunt tamen fenestram in Cyphanto, " Id est, ad formationem nostri Embryonis seu infantis ( ut Arnaldus & Lullius loquuntur ) quod sic Geber exponit. Sine praeparationibus primi ordinis non perficitur magisterium. Qui in his figunt pedem, nec ad alios ordines progrediuntur, appellantur a Paracelso Allaeani, id est, immutatores formarum superficiales, ut dealbatores ueneris, & tinctores lunae sophistici. De aliis philosophis dicit, " Nihilominus tamen utraque manebunt. " In Scaiolis si sinistri aliquid suspicemur ex ui uocis, male conueniret cum Bachone in hoc ipso argumento: Iteretur distillatio ut dextrum boni te recipiat sufficienter: nisi dextrum intelligamus de materia perfectiore, & sinistrum de imperfectis corporibus: sicut ab aliis enigmatice dicitur, pars Orientalis & pars Occidentalis. " Hydros Scaiolis inuidet, qui liquorem coelat ab eis educendum: cuius qui extractionem tenet, Hydromanticus est, & qui per ignem mollificat, Pyrotongus. " Sophistas irridet qui pauca praediti experientia faciunt, " Ut Necroliae indormiscunt pulsatiles. " Id est, non figunt prorsus tincturam, quae uiuit adhuc quodammodo & euolat ab igne: indormiscunt, dixit saepius & semen papaueris quod somnum conciliat: quae de coagulatione Mercurii intelligo nunc leui, nunc firma, quam fixionem Spagyri appellant. Mandragora M Nostradamus. Soporifera similiter est Mandragora, cuius magna fit inter mulieres in uetere Testamento estimatio: ut iure fuerit cum reliqua philtri confectione e libro M. Nostradami de unguentis extirpata. Ut paulo post, ut figantur figmenta, recusat. " Scaiolarum locum non infringet Aequaster. " Forte Anatica perfecti materia gaudet hac sede spiritali scatolarum seu Mercurii philosophici. Quibus si rudi praeparatione inseratur Sol uel Luna, esset aliquid excipiendum, id est necessaria esset praeparatio materiae recipientis proiectionem, nempe in medicina secundi ordinis tantum. " Sed maximus Adech anteuertit. " Id est, in tertii ordinis medicina Mercurius philosophice praeparatus & circulatus, ad amussim omnibus suis numeris deducit propositam ( secundum Gebrum ) ducit in operis progressum: non autem modum, quia in illo ordine differentia est in modo & subtilitate praeparationis. Luna tandem relicta aqua simplici prima Nymphididica per hydor scaiolalarum transit in aliam permutationem permansura, si difficilis & uelut insolubilis Sol annuerit: quiquidem est mors per fixionem, & uita per illuminationem scaiolarum. Annuit autem prima tempora in coniunctione cum luna dealbatur, sed ad finem seipsum immutat, quia rubificatur rex in fine operis. Quae iam disserit in exitu libri de figmentis, deinde de Nymphididiea, νστέρον πρίτιρον est, ordine traditionis praepostero ad tenebras offundendas: quod factitant magistri huius scientiae ( Augurello teste. ) " Addicti perplexae legibus artis. Uerum ad Nymphididicam. Ea ut in animis nostris concipiatur, etc. " Id est, ut haec aqua in se attrahat animas perfectas. " Absoluam tandem hanc obscurissimam commentationem de tribus materiis in unam copulandis per mysteria priscorum sapientum: Frustra Palemonem & Leucotheam adibit qui Nereum non attraxerit: nec Nereum attrahet, qui circa primariam animalem trinitatem operatus non fuerit. Nihil autem firmihabebit in opere qui Uestam non attraxerit. Deinde ex Platone qui a Diotina accepit: Amorem natum ex congressu Peniae & Pori, id est egestatis & affluentiae in hortis Iouis, in natalibus Ueneris: diis discumbentibus: quemquidem Porum ipsa exponit, magni consilii filium. " Haec de sententia ambagica: iam scripti expositionem accipite. Sit haec uocabulorum coniectura ad Graecam linguam reductorum. Necrolii. Io uixgos, mortuus & ἐλλομι perdo rel ἐλος. totus. Scaiolae. Io σκαιos sinister uel improbus uel obscurus & ὅλλομινεὶ ὅλλος ut s. Aniadus. ταρὶ τὴν ἄνιαν dolorem & διδωμιθο. Adech. παὰ τὸ ἀστέρητηκον & δέχομαι recipio uel aδ ην multum & ἔχω habeo. Ilech: πρὸ την inην turmam & ἔχω. Ceduini. παρὰ τὸ κῆδ & cura & urinam uel uentum. Gnathius. παρὰ τὸ χνάθος maxilla, dentes enim draconis seminati ab Iasone in maxilla erant & terra, osseum est elementunt. unde Baccho. Recipe de ossibus Adae. Spagyri, Prothoneus, Melosynae. τὰ τὸ σάυtraho & dyueis concio. παρὸ τὸ πὺρ. ἄθῶ impello & ὅγκος tumor. μελοσύνη dulcedo cantus. Uel Potius. I Iliastes uide num Hiliastes ἀπὸ τῶν ἡλίου a sole qd. solaris uel Iliastes ἀποτῆς ἴλους, a luto prius magis probatur ex Paracelsi uerbis capite iii. solis natura Iliastis est. Scholia. 317 2 Aniadin & Aniadum uide num ἀπὸ τῆς ἄνιας ab aegritudine & ἄδηs infernus, quod uideatur quodammodo inferis dolorem afferre mortuae suscitando, uel a morte liberando. 3 Melosyne si ἀπὸ τῶν μῆλον, hoc est ouibus deducatur, nihil aliud est quam uelleris aurei inueniendi ratio, ut ea forma dicatur qua Eleemosynae, id est miserescendi ratio, & opus Mnemosine renunsiendi ratio. 4 Alliani sorte legendum Allaeani. q. d. formarum uel substantiarum immutatores ab ἀλλοιεὰ immito. 7 Cyphanto a nola in utero gero & pauo ad embryonem referas. 8 Necrolium uidetur Amado contrarium, quia dicitur quasi necans uniuersa, a uexgos mortuus & ὅλος totus. 9 Scaioli q. d. sinistri toti a σκατος lauus & ὅλος totus. Hypermenica q. d. superlunaria, nam μέώn luna, a μὲς μινος mensis. Pyrotonus uidetur corruptum pro pyrotongus quid Ignifusor, qui metalla igne mollit, unde Augurellus. " Quo se mollire metalla. Inuenere modo. " Nunc qui ad magiam coelestem non terrestrem haec referenda existimant, audiant magiae illius ueram ac naturalem rationem ex Maximo philosopho, mago, medico, Arabum sectatore. Causae ( inquit ) primitiuae alienationis in genere quicquid in ui. rebus spiritum animalem alterat & extrahit ab eo temperamento quod ei conuenit in qualitatibus uisibilibus atque substantia, ad perficiendum cognitionem mentis secundum exigentiam humanae naturae, spiritus enim & maxime animalis est illud solum, quod facit appropinquare corpus humanum ad coeli aequalitatem: Spiritus De spiritu. quando est in substantia subtili & purus & qualitate uisibili luminosus & intangilis scilicit qualitatibus primis habens temperamentum proportionale speciei humanae, ita scilicet, ut ad caliditatem moderamine proportionali declinet, ac moderatam iuxta temperamentum iustitiae participet siccitatem. Nihil est enim in corpore passibilius spiritu, quum sit uapor, & ideo facillime immutatur: maxime si concurrant fortitudo immutantis, & dispositio mutabilis introducta per causas antecedentes. Unde secundum quamcunque uirtutem spiritus informetur, secundum illam est promptus uel dispositus agere, sic quod interdum tam fortiter informatur ab aliquo immutante ( cuius impressio repugnat actibus honestatis uel nis ) quod anima nullo modo potest uincere uel domare, ut in operibus mentis representet honesta, uel ad cognitionem spiritualium seruiat. Unde cum mens otia non toleret, ac rebellem habet spiritum, aliter sensuum exercet operationem secundum exigentiam famuli proterui, scilicet spiritus, & ad illa quae ille representare potest trahitur tota imaginando, sensando & memorando: & in hoc uerificatur specialiter illud dictum Platonis, quod anima sequitur dispositiones & inclinationes corporis. Ueritas autem praedictae informationis frequenter nobis ostenditur in illis corporibus, in quibus coarctato in testiculis spermate nondum corrupto, sed uaporante usque ad cerebrum, cum fortiter informabitur illo uapore cerebrum atque spiritus, & quando mens ab exterioribus obiectis retrahitur, siue in somno siue etiam in tranquillo studio, nihil aliud representat, nisi ea quae conferunt ad usum spermatizandi, uelut species mulierum, aut caeterorum omnium quae ad hoc referuntur. Unde tunc accidit animae sicut patri familias, & cuilibet rectori subditorum. Nam domesticum famulum, quem nequit inducere ad seruiendum in palatio, deputat feruitio stabuli, & statuit eum seruire in iumentis, qui respuit seruire hominibus. Spiritui uero accidit sicut uitro de quo fit speculum: nam si fuerit purae diaphaneitatis aut substantiae perfectae aut purae, representat intuenti in eo speciem cuiuscumque obiecti uoluerit. Si ueo fuerit infectus colore uel sapore aliquo, etiam sub ipso sapore omnia saporabilia repraesentat. Quodcunque igitur agens extrinsecum potest per se uel mediante aliquo alio species aut spiritus inficere uel innaturaliter immutare tam fortib. actibus ut rationis sint rebelles, aut imaginationi uel memoriae: necesse est durante malitia spirituum patientem alienari: potest enim spiritus aliquid immutare dupliciter s. aut quia imprimit eis qualitatem alienam & proprie uocatur infectio, uel quia propriam aufert & non habet proprium nomen: sed communiter alteratio uel immutatio uel corruptio potest dici. Extrinsecorum autem agentium nullum inficit spiritus. nisi mediante humore aut mediante uapore resoluto ab eo, sed differunt: nam mediante humore plus inficiunt mineras eorum, scilicet cerebrum tantum, aut cor & cerebrum: ex quorum infectione consequenter inficitur spiritus. Cum uero mediante uapore inficiunt, possunt tantum infici spiritus praeter hoc, quod minerae inficiantur mixtis malis uaporibus cum spiritibus. Iterum etiam alterare uel corrumpere possunt extrinseca spirituum naturam dupliciter, scilicet primo & secundo, sicut dictum est in infectione. Huius autem differentiae ueritas magis habet locum in impressionibus factis a particulari uirtute quam a communi. Extrinseca enim quae per qualitates primas immutant prius alterant & corrumpunt spiritus, quia passibiliores quam membra secundum quae immutant proprietatibus, quandoque prius membra quam spiritus. Nam proprietas interdum directe contrariatur membro & non spiritui, quandoque uero econuerso: sicut aliquod complexionatum ratione suae proprietatis repugnat aut confert uni membro & non alteri. Omni autem mixto uel complexionato directe opponitur in uirtute proprietatis aliquod aliud in genere mixtorum uel complexionatorum. Nam quum gradus mixtionis disponat in omnibus mixtis ad susceptionem proprietatis in omni gradu, & omni gradui mixtionis aut complexionis sit alius oppositus in natura, necesse est illum esse in re sicut suum oppositum, & per consequens est necesse ut sintres proprietatis, ad quam ille gradus disposuit, cum nunquam sit materia sine forma: unde cum spiritus sit de genere complexionatorum, aliquid per proprietatem ex directo opponitur membris: De proprietate. illud autem potest esse non unum tantum sed multa, cuius ratio patet ex causis proprietatis. Proprietas enim licet naturaliter ad ueniat generato ab impressio ne coelesti, tamen illud quod disponit generatum ad susceptionem ipsius, quandoque est tota latitudo mixtionis uel complexionis, quae conuenit speciei: & sic proprietas est uirtus specifica, id est, consequens speciem, ideo conuenit omnibus indiuiduis speciei: quandoque uero illud quod disponit generatum ad susceptionem proprietatis, est aliquis particularis gradus mixtionis, qui sub speciei latitudine continetur, sed accidentaliter ei subuenit in hora generationis ex fortitudine causarum concurrentium, ut pote forti aspectu coelestium corporum, siue hora generationis, siue hora casus principii seminalis in agro naturae: seu hora natiuitatis, seu hora qua res sui perfectionem accipit, ut in figuris artificialibus. De figuris artificialibus. In omni enim hora influunt partes orbis aliam & aliam uirtutem generalibus secundum quod requirit figura orbis determinata per horoscopum, uel ascendens in hora relata ad generabile, uel generatum, quecumque sit: sed tamen uirtutem quam superiora influunt, non suscipiunt nisi corpora disposita uel solum per agentia naturalia, uel adminiculo artis, ut ex hac parte quaedam indiuidua cuiuslibet speciei acquirunt aliquam proprietatem, quae caeteris eiusdem speciei non conuenit: ut quod aliqua saphyrus eiusdem coloris & substantiae cum aliis multis habeat uirtutem corruptiuam oculi. Saphyrus corruptium oculi. Nam compertum est, quod prima obuiatione ad oculum rumpebat, corrumpebat ipsum oculum. Similiter accidit aliquibus plantis in toto uel in parte hora pullulationis aut collectionis, acquirere uirtutem, quam caetera indiuidua eius plante non habent, interdum noxiam rebus interdum etiam iuuatiuam. Similiter animalibus aut partibus animalium, quemadmodum accidit duobus gemellis in Austria cum oppositis lateribus aperire clausuras, & simili modo de his que artificialiter figurantur: De gemellis aperientibus seras. omne enim quod sub orbe per artem uel naturam producitur, aliquam proprietatem ab orbe recipit, patiendi ab alio, uel agendi in aliud: Electiones operum. quanuis illa sit nobis ignota, & ex hac consideratione solum uerificatur illud, quod communiter fartur de fortunio & infortunio constrictionis aedificiorum, aut collectionis plantarum, aut inchoationis itinerum: & sic de aliis humanis operationibus. Unde, quicunque sciret uirtutes orbis, & materias cognosceret cum dispositionibus quae praeparant eas ad suscipiendum illarum uirtutum impressionem, miras & uelut magnas faceret immutationes in rebus inferioribus, nec aliquod agens citra primum potest eas aliter facere nisi mediantibus corporibus informatis uirtutibus corporum superiorum, uel partium coeli: unde & magorum prestigia, & incantatorum delusiones, & maleficiorum uexationes, ac etiam festinantes impressiones, non aliter efficaciam habent, licet daemones subministrent. Ex quibus sufficit tantum hoc aduertere, s.quod aliquod minerale, aut uegetabile, aut etiam animale, potest, uel ratione specificae dispositionis, aut indiuidualis, acquirere uirtutem a stellis contrariam humano spiritui, quae contrarietas, potest ad plures effectus oppositos spiritus terminare. Possibile est enim quod illa uirtus ei opposita, sit corruptiua luminositatis eius, aut substantiae, rel tantum ligatiua operationis illius. De Ligaturis. Ligari nempe dicitur unumquodque, cum preter corruptionem substantiae, uel sensibilem eius alte rationem non potest exercere proprium opus: sicut praesentia adamantis non permittit magnetem attrahere ferrum, & presentia sigilli Leonis lumbis appositi non permittit sensum percipere laesionem calculi. Sigillum Leonis. Similiter praesentia quarundam plantarum, aut etiam particularium animalium, ac etiam quorundam lapidum alligatorum corpori uel suspensorum, aut uestibus consutorum, prohibent organa generationis suum officium exercere. Simili modo potest ligari operatio cuius libet organi, uel instrumenti uiuentis corporis ita, ut bos aut equus auenam praesentem gustare non nossit, imo, quod plus est, in tantum imperabit ei uirtus opposita, quod escam in ore contentam proiiciet nec poterit continere: sicut in siluestribus aquilis saepe uisum est temporibus nostris, quod nec unguibus retinere, nec rostro poterant lacerare uenationem. Simili quoque modo & in bestiis, & in hominibus pluries ligatur operatio mentis, & interdum quantum ad imaginationem tantum, quandoque uero quantum ad estimationem, & interdum quantum ad memoriam, quandoque uero quantum ad totum: si cut in animalibus quae incurtari dicuntur intra certum spatium uelut in cur te cocludi, taliter quod ubi uellent nescirent exitum inuenire turbata uel ligata imaginatione, uel non recordarentur ligata memoria: & hominum mentes tam fortiter ligantur interdum maleficiis aut incantationibus, ut opera necessaria & consueta nequeant exercere uel non recordentur. Tunc autem efficacissimae sunt operationes maleficiorum & similium, quando non solum rebus quibus instrumentaliter utitur operarius inest uirtus praedicta, sed etiam ipsi operario uirtus consimilis coadiuuans inest, impressa ex figura sue natiuitatis: ad quam quum referatur periodus tota suae durationis, quantum aliquod perfectum & defectum, est possibile quod uirtus impressa illi apud horam natiuitatis postinodum confortetur, aut debilitetur superiori aspectu, secundum quod aspectus ille refertur ad partes figurae natiuitatis. Et exinde contingit quod aliquorum magorum, aut maleficorum, aut fascinantium impressiones uel opera sunt efficaciora ualde, aliquorum autem nequaquam: & illis etiam exinde contingit quod quandoque nullius erunt efficaciae, aut si sic, ualde paruae: quandoque uero habebunt mirabilem eficaciam. Cuius igitur uirtus ex orbe acquisita contrariatur mollibus & puris corporibus, qualia sunt puer & caera noua, si talibus appropinquent ex debita distantia, corrumpent ea spiritibus & uaporibus emissis, aere infecto uel informato, praecipue si hora illa confortetur uirtus aspectu orbis. Hec Arabum sectator sapientissimus, de cuius patria ( quam nominare nequeo ) non minor est hodie quam dehomerica olim disceptatio. At quia de Magnete meminit, lapide multis in rebus admirabili: Magnesis species ignete. hic addam, uarias esse Magnetis species etate nostra incognitas, una, que repellit ferrum fugatque ut uulgaris attrahit: Plinius. aliam colore prope sanguineo ( que Magnes carneus dicitur, a Graecis Catochites secundum Plinium ) aspersam tamen uaenis quibusdam candidis: Aliam albam, distinctam tamen uaenis ferrugineis, eamque pariter apprehensiuam carnis, frustum enim uidi ego pollicis crassitudine labris adhaerens adeo, ut concussu totius ceruicis excuti non posset. Uterque hic magnes est qui philtris adhibebatur antiquitus: Phylibrum. de quibus leges etiam ciuiles in ueneficiis meminerunt: quorum usus & confectio, iure ex hominum memoria atque notitia deleta sunt, necnon ex libro recenti Nostradami de Fucis & unguentis muliebribus. Nostradami liber de fucis & unguentis. Sed usus non est praetereundus ad facilitandum partum, si hic Magnes carneus non autem ferreus, coxendici alligetur: & contra, si decidat foetus ante diem, ad suum in locum reuocandum, Catochites axillae alligetur: Magnetis carnei usus ad partum. quod experientia nostra comprobatum est. Addit spetiem H. Cardanus ( si fides ei adhibenda est ) buxei coloris, cui si acutus affricata fuerit, carnem humanam absque ullo doloris sensu penetrat, & absque effusione ueri sanguinis. Magnes penetratiuus. Hi sunt lapides inter reliquos, qui instrumenta magorum ab hoc autore nuncupantur. Sigillam Leonem. Sigillum autem Leonis fabricatum uidimus priscorum medicorum autoritate & consilio, mense scilicet Iulii, Sole in Leonem ingrediente, etc, cum mira facultate & momentanea curandi morbos eius partes corporis, cui signum hoc coeleste dominatur. In calculo autem adimere sensum dolori sola suspensione scribit hic Arabicus philosophus ( quod nondum expertus sum occasione non oblata ) sed Hermes Trismegistus ueram calculi curationem in libro Picatricis, olibano ita sigillato tradidit. Arnaldus autem Uillanouanus in aphorismis, scripsit dolores pedum sigillo coelesti sedari perpetuo, non expressa sigilli specie quae de eo signo intelligenda est, quod pedibus dominatur: charactere ( ut arbitror ) ab eo inserto, sed a typographo qui non haberet in promptu, praetermisso. De spiritu. Ex his colligere licet lectori, quanta uis magiae, scilicet naturalis atque honestae consistat in spiritu, in quo Theophrastus noster iure hoc libro totus est. De alia enim magia, nec ipse qui dem, nec Ficinus & Arnaldus sensisse mihi uidentur: De magia honesta. nec ego aliam uiro bono dignam existimo: a qua tres magi euangelici nuncupentur, quaeque sit ab omni nefaria superstitione & cacodaemonum imploratione prorsus aliena. Si qui autem prauitatis suspecti a nobis scriptores quandoque nominentur, ab iis bona captari uelim, mala repudiari, ut Uirgilius aurum legisse e stercore perhibetur: nec lectorem in animo est ad artes uanas, curiosas atque inutiles allicere: sed ad sapientiam antiquam ( hodie incognitam, ex parabolis aenigmatibus, mysteriis eruendam excitare. De auro. Accessio ad Iliastis explicationem. Ad Illiastem in quo Solis naturam Paracelsus esse dixit, id est auri, fiat haec accessio exiis quae de auro scripsit nuper Lemnius Leuinus ( in secunda parte nuper edita libri de occultis naturae miraculis: quem rectius forte de naturae miris operibus inscripsisset, quod miracula proprie ad Deum pertineant ex Alberto lib. Albertus. de Mirabili scientia Dei ) de auro ( inquam ) primum scripsit in genere, quae de aere etiam atque argento circa popularem auaritiam dici possunt. Quae de auri uiribus medicis disserit, iam accipite, postquam iterum admonuero contra rationem esse philosophicam, aurum aliquid conferre, quando retinet in se omnia, id est, quando nullomodo deteritur uel consumitur: aliud quidem dici posset de rebus odoriferis, aliisue a quibus exhalat spiritus tenuis, cuius detrimento pauxillum detrahitur de materiae pondere, quod sensu percipi uix potest. Quomodo ergo liquamen auri audet nuncupare, quum illius bracteae elixantur in eduliis? At quo niam aurum, quod purum syncerumque est, admotum nocere non potest extrinsecus, illi saepenuinero curatio morbi ascribitur ( ut medicis foelicibus magis quam peritis ), quam natura ipsa molita est. L. Leuinus. Caeterum his omissis, de metalli huius natura disserendum, quod multis magnisque uiribus imbutum est. Siquidem aurum cumprimis efficax praesentissimam uim obtinet in expugnandis saeuissimis morbis at que instauranda ualetudine, ubi illa collapsa est, ac detrimentum acceperit. Nam qui ex uenereo foedoque contactu labem conceperunt, ac contagione inguinum infecti sunt, eius usu manifesto subleuantur. Aurum lepram purgas. Elephantiasim quoque quae uulgaris lepra censetur, expurgat, aut saltem mitigat, dentes labantes, ac minus stabiles, putrique uligine uitiatos firmat, omniaque oris ulcera ac pustulas compescit: Ita quibus os olidum est, ac graueolentiam exhalat consulere solitus sum, ut annulos ex puro ac syncero auro confectos, subinde in ore gestent: presertim qui ex morbo gallieo inuncti labiorum ac gingiuarum ulceribus infestantur: uirus enim eluitatque eruptiones exiccat. Quod si laminas. aurique segmenta, ac bracteas carnibus elixis admiscere libeat, atque huius liquamen ualetudinaris exhibere, dici uix queat, quantopere uires ac uitales spiritus erigat. Auri in cibo usus. Quocirca macie tabeque confectos, aut immoderata uenere exhaustos ac delassatos huiusmodi de coctis reficio, uiresque instauro: nec ulla sui parte hac ratione aurum fit deterius, aut attenuatum imminutumque eximitur. Aurum decoctione non atteritur. Sextarius libram & uncias octo complectitur. nonnunquam in turbinatum alueum, quem alembicum uocant, calenti foco admotum, coniici iubeo minutatim concisum capum, aut uitulinas carnes, atque aliquot oui lutea seu uitellos, tribus quatuorue lactis bubuli sextariis perfusa, admixtis una cum auri purissimi ( obrizum uocant ) segmentis aut turque aureo, efficacissimis herbis nempe radice Iringii, Scolimi, Sisari, Cinarae, Carlini, Cardui hortensis, eaque herba quae cum muscoso concretu fruticetur, a flauo ac rutilanti colore, aureisque guttis quae illi insident, Ros solis dicitur: Ros solis. denique palmulis quos dactylos uocant, quisque passis, exemptis uinaceis, ac pomis dulcibus. Ex quarum rerum congerie lento placidoque igni, stillicidio quodam liquor extractus, ac triduum soli expositus, in multos usus asseruari potest. Siquidem deliquio deffectumque animi sopitos erigit ac spiritus reuocat: exangues, macilentos, tabidos, extenuatos reficit. Cardiaci morbis remedium. In Cardiaco uero affectu, ac sudore Britannico praesentanea ui pollet, atque in refocillandis cordis uiribus cumprimis efficax est ac salutaris, si cochleari mensura, aut plus paulo ita constitutis exhibeatur. Aurum cor recreat. nec minori commodo atque utilitate Aurum foris adhibetur, ubi cor ingruente externa aliqua, uel interna aegritudine periclitatur. Nam praeter aspectum aureorum atque annulorum qui nonnunquam speciosa atque amabili gemma decorantur, oculosque pascunt ac recreant, si sinistre manus digitus qui infimo proximus est, in cordis affectibus, auro & croci momento defricetur, hominem sibi restituit, etiam si collapso atque intercluso animali uitalique spiritu, propemodum exanimatus obmutescat, nec ullum uitae indicium proferat. Auri effectus Ignis. Aurum quoque candens atque ignitum, uino immersum praecipuis Igniti. membris robur conciliat, ac facultates natiuas confirmat: nam si quid mali intermis partibus adhaeserit, abstergit, consumit, abolet, de pascitur, partemque affectam ac morbidam uigore ac uitali spiritu imbuit. Floris quoque huiusmodi liquor adhibitus, impetigines, seu lichenas, lopram, mentagram, porriginem, ozenam, polypon, foedissima narium uitia, morpheam, omnesque uitiliginis species quae cutem deformant compescit, ac cohibet, praesertim si huic liquido pigmento aut plasmati nonnihil Tartari commisceas, quae est ex uino in doliis lapidosa concretio. Tartarus quid. Omnes siquidem quam libet fodeas maculas abstergit, naresque rubicundas ac uerucosas, mentum, genas, faciem, frontem in quibus partibus impudenter atque indecore, parumque ciuiliter huiusmodi eruptiones se proferunt, cohonestat. Accessio De Saldinis, & de Salis omnium rerum confectione. Auri quoniam materia adeo expetitur, adeo falsorum chymicorum scriptis uoibusque celebratur: addidimus Leuini opinionem recentem, quae mirifice mihi labefactata uisa est in scholiis superioribus. At quum Salis materia non solum in omni usu uitae sed etiam medicinae sit frequentissima ( cuius salis medici mentionem supra fecimus tam in Compendio quam in Scholiis ) confectionem autem amicis quibusdam claram apertamque ederamus. Sed quum ab iis ad alios emanauertit, iam patefieri reipublicae studiosorum interest. Artificiosi salis modus rudior. Salis igitur ex omnibus rebus conficiendi modus rudipr est: Collige rem uel herbam quamlibet, exure in foco ab omni sorde scopis mundato ( aliqui prius insolant, alii in umbra desiccant. ) Modus ustionis est quousque ambusta herba in quodamuelut pane cohereat; sed si ultra progrediaris urendo usque ad incinerationem, maiorem salis mensuram consequeris. Postea in fictili plumbato aquam huic pani uel cineri claram limpidamque superfunde, & igni, ut aliquot horis efferuescat, admoue: demum effunde in aliud uas ubi resideat, faecibus relictis: tandem transige per pannum lineum, & quod transactum erit, igni redde lento paucorum carbonum, quo exhalet aqua, sal in fundo philosophorum subsideat. Modus salis artificiosi subtilior. Alius modus est subtilior, herbam ante exiccatam in fictili operculo suo clauso pono, exure longo & ualido igni, donec in cinerem albissimum redigatur. Color enim hic signum est perfectae calcinationis. Postea in aqua pluuia uel stillatitia fac efferuescat in uase uitreo locato in fictili cinerum pleno, cinerum ( inquam ) cribratorum. Efferuescat igitur usque ad consumptionem quartae partis aquae. Deinde subsidat aliquo tempore, effundatu in uas aliud uitreum amplum, uel Bellouacense, formae concauae, in quod immittas linguas filtri noui, purique: per quas ( ratione uacui non dabilis ) ascendet aqua clara salsa, descendetque in alia uasa recipientia. Ubi cessauerit filtratio, euapora illam igne suaui in uase uitreo, & sal restabit in fundo clarum sincerumque. Tertius est modus subtilissimus: Modus salis artificiosi subtilissimus. Collige herbam, tere uiridem, distilla aquam per alembicum, calcina saeces uase clauso igne mediocri, quousque in cinerem siccum uertantur. Sitque ignis cautio ne materia priuetur propria & radicali humiditate, quae non posset amplius nisi uitrificatoriam dare fusionem. Redde aquam suae terrae, inhuma in fimo uel balneo aliquot dies, effunde ut supra caute ne faeces turbentur, deinde filtra, postremo euapora filtrationem. Hisunt modi uarii conficiendi salis artificiosi ex omnibus rebus quae sub ignem cadunt, qui coelati sunt a priscis recentibusque philosophis: quorum usus esse potest mirificus in personis delicatioribus curandis, quae ab omni genere medicinarum abhorrent, eo sale in iure carnium atque in uase salino ad condiendas epulas immisso. Non omittam contra, aquae dulcis a marina & salsa extrahendae rationem, longae nauigationi utilissimam, traditam a Cardinale cardinalis Cusano lib. de Staticis experimentis, scilicet per globum caereum aque marine immersum. Cardinalis Cusanus. Modus autem Chymicus commodior est per distillationem aquae marinae in foco nauali: Leuini error de pixide nautica, Plautus in Merc. cuius nauigationis nouissimum inuentum pixidis nautice cum acu magnetica miror ab eodem quoque Leuino nulla ratione nulla autoritate uetustati tribui. Nam ridiculum est quod a Plauto testimonium recenset de uersoria, & luculenter falsum ab antiquo scriptore de renoua. Huc secundus uentus nunc est, cape modo uersoriam. Intelligi enim potius par est de uelo ad excipiendum uentum secundum & prosperum: aut alio instrumento nautico: quorsum enim, bone uir, pixis ad celeritatem nauigationis? Id quoque Philander in Uitruuium perspicue testatur. Philander. Haec ergo ( lector ) omnia non uincendi aut contradicendi, sed eruendae ueritatis studio in communem reipublice literarie usum a me conscripta aequi bonique consule. Scholiorum Leonis Suauii l. G. P. in lib. Iiii. Ph. Theophrasti Paracelsi De Uita longa. Sangelasio L'ensaci Domino, Equiti Torquato, Senatori Sacri consilii, Augusti cubiculi praefecto, Duci C. uirorum Aulicorum. I. G. P. Salutem. Miraberis fortasse ( Eques praestantissime ) quum me comitem legationis Romae uideris, rerum regiarum negotiationi non tecum sinistro meo fato sed cum successore tuo operam nauantem, quid in causa fuerit, quod ab eo tempore me domi priuatim in otio literarum continuerim. Tu uero animaduertas uelim, quam personam saepe nobis necessitas aut casus imponat, quamue nostra uoluntate ipsi geramus. Nam ego qui natura ad rerum contemplationem propensus eram, parentum iussu aut consilio ad procerum comitatum impulsus fui. A quo quum animum meum nimis abhorrere sentirem, non tam inconstantiae opinionem ueritus sum, quin genio potius meo mihi inseruiendum existimarem. Id recte an secus, haud laboro, si meum hoc factum tibi probari senserim. Quod autem ad studiorum meorum genus attinet, postquam uariarum artium flosculos decerpsi, raptus sum nescio quo meo fato ad inuestigationem rerum, quasquidem prisci sapientes cognitione complexi esse, sed quibusdam figmentorum inuolucris obtexisse perhibentur. Quorum e numero scripta sunt Theophrasti Paracelsi Germani philosophi & medici insignis: potissimumque inter ea libri. Iiii. de Uita longa, qui nuper in lucem prodierunt. Ne uero per obscuritatem prorsus abiiciantur aut negligantur, primum ex uariis illius monumentis praecepta mira & inaudita ex immensitate sermonis in compendium contraxi: cui deinde commentarios breues in hunc libellum adieci. Tua autem in me iamdudum propensa uoluntas uidebatur aliquod a me munusculum suo quodammodo iure postulare. At siquis perpendat quam geras publicam personam, quaque ingenii praestantia, qua in regiis muneribus obeundis industria ( quibus es maximo potentissimoque Regi gratissimus ) qua denique formae dignitate ac uenustate omnium erga te animos conuerteris, tibi profecto optimus quisque artifex ut prudenti aestimatori, opus suum iure potest consecrare. Ipse itaque sub hoc Leonis Suauii nomine, tanquam Teucer sub clypeo septemplici latitans, reprehensionum in re ardua & noua uel potius calumniarum aculeos minime pertimescam, si tu mihi Aiax Telamonius fueris. Non quod de scripti mei defensione diffidam, sed quoniam tranquillitati studiorum deditus, uereri forte possem ne propugnationis negotio meum otium interrumpatur: quin potius, ne de me ex his quae quasi aliud agens edidi, sententia feratur, ac si omnes ingenii atque industriae ( quod per alias occupationes non licuit ) neruos intendissem. Tantum igitur duo testata hic uelim, nec a me uetustam medicinam prorsus damnari, nouae huius ostentatione, nec, licet perplexa prima facie interpretatio mea uideatur, me tenebras pro luce offundere. Arbitrantur qui iudicio parum ualent, si quid Paracelsus in Methodicos experientiae, si quid in Empiricos scientiae expertes inuehatur, nulli medicorum generi omnino parcere, se solum atque unicum orbis terrarum medicum profiteri. Damnat enim ille medicorum uulgus tam theoricae quam praxis imperitum fingit, ut Xenophon imperatorem, ut Cicero oratorem perfectum, sic ipse medicum, qui sit omni medendi laude cumulatus: qui Platonis atque Aristotelis philosophia ad uniuersae naturae cognitionem, qui mathematicis quoque disciplinis imbutus sit, quique postremo ex Aegiptiorum & Arabum praeceptis perceperit rerum etiam quae sub ignem cadunt omnium uarios apparatus. Qualem uidimus nuper Ioannem Fernelium ( ut illius monumenta testantur: ) qualem uidemus hodie in regia Ioannem Capellam Archiatrum, eius successorem: qualem Honoratum Castellanum collegam: quales in hac quoque praestantissima ciuitate, tanquam in publico Europae theatro Nicol. ( re Magnus & cognomine, Ioannesque Gorraeus ( quos tibi notissimos esse arbitror ) in omnium oculis uersantur: quiquidem, ne quid sibi ad absolutam medicinae peritiam deesset, nihil huiusmodi artium a se alienum esse uoluerunt. Errat enim uehementer meo iudicio, qui Hippocratem audet criminari, quo nullus in medicinae scientia tot tantisque seculis extitit praestantior: errat qui Galenum interpretem paruifacit, hominem tanta ingenii artisque suotilitate, tanto rerum usu praeditum. At si in natura necesse est, ut ait Cicero, absolui aliquid atque perfici, ad ipsorum forte aetatem laus medicinae perfecta nondum fuit, aetas ( ut inquit Fabius ) posterior, priori amplius erudiendae laborauit. Nec censendum est, nihil quicquam uel addi uel detrahi posse, imo uero ratio medendi, quae illorum temporibus adoleuit, si hodie a nouissimis doctoribus consummata erit, nominabitur Sapientia. Theophrastum itaque nostrum laudare par est atque admirari, qui eam partem medicinae tractarit maxime, quae a superioribus medicis uel neglecta perpera, uel minime intellecta uidebatur: nempe de endelechiis & quintis rerum essentiis, e quibus mira remedia ab Aegypto et Arabia profecta, Graecis Latinisque noua atque inusitata eliciuntur: quorum mihi nonulla usu et experientia coperta sunt. Hippocrates ergo, Galenus & Paracelsus multa perfecerut: alii tame nomine mihi non noti laude sua fraudandi no sunt, qui multa conatur: illi potuerut, alii uolunt: quibus non licet rerum fastigia conscendere, aliquid est in proximis saltem interuallis costitisse. Superest aliud, quod contra me facit hoc tempore, ne mihi mysteriorum, quae hisce libris Theophrasti continentur, uel ignoratio uel reticentia uitio uertatur. Horu quidem ipse sacris initiatus, si nondum ad ipsius sacrarii penetralia deductus sum, no alii quam aduersae fortunae ascribo, & facultatu tenuitati, ad qua me intempestiuo forsan diuitiaru conteptu haec ipsa studia redegrunt: interea aspiro quotidie, anhelo, & quandiu amplius non datur, ipsa me Spe tantae rei & cogitatione consolor, cuiusquidem haud dubito quin excellentes illi uiri, quique alii iudicie pollent aliquod hic specimen coniectura facile consequantur. Haec porro est, Homeri catena aurea, hoc coeli Opisque matrimonium, hi Platonis annuli, haec abstrusa in intimis naturae adytis Philosophia. Quaequidem sapientissimo atque eruditissimo Franciae Cancellario Michaeli Hospitali: quae doctissimo Regis Archieleemosinario lacobo Amioto, ac huiusmodi sublimibus animis ex ueterum philosophorum uatumque monumentis animaduersa & perspecta esse possunt. Cuius adipiscendae gratia norunt Democritum olim, Platonem, Pythagoram, Apollonium in Aegyptum ad Hermetis columnas, ad Brachmanes Gymnosophistasque commigrasse. Norunt autem illi ex priscis scriptoribus quanta sit cautio adhibenda in mysteriis enuntiandis, si quid ego eorum sum forte subodoratus, paucis, ut Hebraeorum uetus Cabala per manus tradebatur, in aurem praesens insusurrabo: caeteros sat erit admonuisse, ne uerborum in tegumentis nudis immorentur, & sensum nos eis aliquem ex scriptorum similium institutis praebuisse: id est quum huiusmodi mysticos libros legent, scriptum ut negligant, sententiam eligant & consectentur: ut in legitimo statu Rhetorum praeceptis traditur, ut in legibus humanis factitandum esse legislatores censuerunt, diuinae mentis captandam esse rationem: exemplo quodam sacri illius uerbi, Litera occidit, spiritus uiuificat: & illius, Lac paruulis, sapientiam inter perfectos, Mysterium ( aiunt ) secreto audi, tecum habeto, Uix amico quidem charissimo dixeris. Artes enim aliae cunctae uulgo iactantur, arcana haec inter paucos plane clam narrantur, & licet sint ueris sima, Reipublicae tamen interest quodammodo tacita teneri. Lutetiae Cal. Ianuar. ( Nescio Quis ) Suauius In Theophrasticos euomere conatur, proprium in pectus eius, per Gerardum Dorn Apologetica retorsio. Non preter omen, expectationemque meam euenisse foeliciter, & Leonem incautum, post duos, plus minus, annos, ab aeditione foetus mei praeterlapsos, ad eius deuorationem aggressum esse gaudeo. Suauius quid mihi contigisse potuit unquam, si cum tam feroci duellum agens, uictoriam ( de qua non dubito ) consequar? Sed non satis uideo, qua metamorphoseos arte, Gallus in Leonem conuersus ad pugnam proruperit, cum tamen hunc ille Solis influxibus antecellat, alterque reformidet: arcanum hoc Suauium illum naturae secretorum indagatorem latuisse uidetur: alias Galli formam, sub qua Leones etiam superare potuisset, non immutarat: in fortassis abiecto nimirum animo, uulpium cum gallis inimicitiam formidasset, ac illis necnon aliis animantibus metum incutere molitus, degenerem timidumque Gallum suum, Leonina pelle palliare uoluerit. Nec eo se tutum propugnaculo satis existimabat, cum aliud sub triangulo fabrefactum adderet. Quid autem hominis, uel ferocis alterius anima lis sub. I. G. P. uelamine lateat, ignotum est mihi: quapropter non aegre ferat quisquis ille sit, si forte quam persona sua dignum est Leonis rugitibus acrius respondero. Laticis huius interpretationem ab aliquibus doctis uiris habere conatus sum, quos inter nonnulli sic intelligunt, Inuidus Gallus Parisiensis: eiusque nomini cognominique, propter academicam literaturam in eo non exiguam, parcendum esse iudicant, modestius quam, ut ipse, debacchandum. Interim tamen ut uideat is, ac iudicent alii, quam insulse, de rebus minus cognitis, aut non satis intellectis affirmare, tum, quod peius est, impudenter somniis alios reprehendere mendacii, turpe sit officium, aequum est, ut qui praeter aequitatem aliis male dixerit, peius etiam audiat. Et ut uictorie mihi tropheum existat amplius, hunc ego Leonem propriis unguibus eius dilacerare seipsum potius, quam contra uanos insultus mea me quis arma sumsisse dicat in mei defensionem. Nec satis ut me defendam ab inimicis per meum inimicum uidebitur, at quo maior sit uictoria, huiusce mei me uindicabit inimici maximus amicus: quem pro Leone commutauit, ei hac de causa factus inimicus Gallus: cuius ego calcaribus & spinas addam, ut Leonem equitans Gallus, agnoscat Suauius, contra stimulum calcitrare difficillimum esse: Stimulus enim est ueritas. Missa faciamus haec, & pugnam aggrediamur ex animo. Primum in me iaculum sub arroganti satis admonitione lectorum & falso facta laxare non erubescis, his uerbis. " Iam tractandae sunt(inquis ) ex herbis, alpidibus, & metallis praecipuae Paracelsus confectiones, quas ponam uti sunt aliquoru manibus contritae, ut lectores tandem auocem ab erroribus Gerardi Dorn. " Falso ( tua, lectorum imo pace potius dixero ) Leo somnias tincturas Theophrasti ( quas inepto primum, & pharmacopolico uocabulo confectiones appellas, cum simplicissimae sint medicinae ) manibus meis contritas esse, uel ut postmodum innuis conspurcatas, mutilatasque. Quicumque libros germanicos Chirurgiae magnae germani legunt, ea potissimum exemplaria quae uetustissimasunt, melius quam tu Gallus, & linguae germanicae prorsus ignarus; an quos mihi conaris errores ascribere, tui potius quam mei sint, iudicabunt. Interim tamen dum reprehendis interpretationem, quam feci fideliter, eadem uti non recusas, particulam eius de uerbo ad uerbum inserens compendio, quod in Theophrasti doctrinam perperam facis, ut imposterum audies: indicio est, quod tuam non adieceris meliorem, qua palam tibi, uel mihi mendacium adhaesisset. Postmodum in ratiocinatione, confectionum, quas a quibusdam perperam descriptas esse dicis, ita prosequeris ineptire potius quam scribere. " Iam curaueram ( ais ) compositiones tincturarum, oleorum, etc. mihi e germanicis Theophrasti scriptis in nostram linguam conuertendas, quando Gerardi Dorn, & alterius libri emerserunt. Quibus ego maximas quidem gratias haberem, si non contenti nudis uerbis, ea uel restituissent in integrum, ubi manca erant, uel mutila aut ubi adeo erant obscura, quum Paracelso in arduis libuit tenebras offundere, aliqua luce illustrassent. " Omittere profecto non potuisti, quin ipsum te proderes, hoc ipso quod superius per confectiones intellexisti: repetito iam per compositiones uocabulo: quo quidem nobis luce clarius doctrinae Theophrasticae maximam imperitiam in te patefacis ab exordio mox, ut nec amplius te pro Theophrastico, nec etiam artis chymistice discipulo cognoscamus: magisque nobis innotesces. Quid enim tincturis Theophrasti potuit indignius obiici, quam illas fore compositas: quae quidem simplicissimae sunt, ac a suis ita separatae corporibus crassioribus, ut spirituum instar omnia corpora facilime penetrent: inde sibi nomen etiam a Theophrasto sortite sunt. Cur potius extractiones non dixisti? sic apparuisses nobis ex superficie quadam, collega discipulorum Theophrasti. Nunquid hocipsum considerare potuisses ex uerbis meis, a quibus in me calumniari sumis initium? Extracta ( dixi ) tinctura Solis, non composita: Theophrasti uerba sic imitans ex Germanico. So die selbige Farb genommen wurt / und sein corpus weiß bleibt / gescheiden uon der farb / so seind alle ding zur bereitung gefertiget. Notasse debueras has duas dictiones germanicas ( genommen ) id est acceptum, & ( gescheiden ) id est separatum, quarum ego mediam significationem accepi, qua breuiter separationem lectoribus extractione, nec non hanc illa debere fieri significarem: nihil enim accipitur ab altero, uel separatur, nisi per abstractionem, auulsionem, extractionem, uel si mauis ex schola tua, receptionem. Non est etiam quod iudices, nec alter quispiam, hoc loco me tincturas istas de uerbo ad uerbum transtulisse, nam talis traductio, propter linguarum diuersarum uariatas etiam proprietates non admittitur, sed potius eas ad compendium reducere conatus sum, ut ex illarum practica lectoribus, eorum usus, quae meis libellis praemiseram, ac utilitas potius innotesceret. Demum ( nudis, ut ais uerbis ) tacite quid moliaris facile percepi: non aliud scilicet, quam ut ad iram me prouoces, & ita partem tueri meam cupiens: apertius quae tuo rudi nimium ingenio clare satis, in Claue mea, tum in Speculatiua Philosophia uel initiatis doctrine discipulis suf ficiunt, obtuli, nudius aperirem: cum ipsemet in praefatione quam facis in Compendium hoc dicas: " At in mysteriis scimus semper illud usurpatum fuisse. Procul este prophani. Idcirco ( quidem adiicis ) Audite quae ille ipse ( Theophrastus uidelicet ) in fine libri de Grad. in hanc rem lectorem admonet: Quamuis haec qualiscunque demonstratio iis, qui se medicorum nomine passim uenditant, obscurior fortassis, atque ob id etiam lectu inutilis existat, nihil moramur, neque praeterea eos alia dignamur responsione, nisi quod ob ipsorum imperitiam excusatos nos uolumus. Itaque quicquid posthac scripturi sumus, hoc qualecunque est, solis dicamus Philosophiae alumnis: interim tamen rogatos etiam uolumus iuniores medicinae candidatos, ne ista scribendi obscuritate commoti, uel terreantur, uel desperent: quin potius artes indagare Spagyricas studeant: quibus imbuti huius scripti nostri rationem, atque adeo fundamentum percipient. " Uide quam probe tibi ipsi respondeas, ut opus non sit aliud nobis, quam tuos notemus errores. Satis ut opinor illustrasse me puto, libris quos dixi, si tamen intellexisses, ea quae de tincturis scripsit Theophrastus: manca, uel mutila non repperi, sed superflua quaedam & pauca magis ad illustrationem recidisse uidebor, quam addidisse de meo: quod infra liquebit latius. Addis et hoc. " Itaque ut ab eo exordiar, quae ( si uere esset tradita ) iure omnium foret praestantissima, nempe de Auri tinctura, uel arcano, quod initio huius Compendii paucis praestrinximus. " His enim uerbis Theophrastum ipsum arguis mendacii, quod etiam autoritate Gebri non intellecta postmodum ostendere conaris, hoc inepte nimis in sanire te potius, quam sapere iudicabunt omnes, qui chymisticis rebus initiati sunt: uti narrabimus, postea quam id quod a me silentio praetermissum in aquae Salis paratione uiciosum esse iudicas, defendero. Non percipis, o miser alchymista, quam insulse, quod non sine bono iudicio factum est, nulla ratione carpas, nempe dictionem germanicam ( geflossen ) id est liquefactum, esse magis in obscuritatem sententiae, quam elucidationem: eo quod nullum sal a natura procreatum sit per liquefactionem, sed per congelationem tantum: non fuit igitur in principio methodi huius necessaria, cum subsequatur his uerbis, ( und laß fliessen etlich mal ) quae Latine sic reddidi, & liquefiat aliquot uicibus: his aperte liquet lectoribus, eam liquefactionem artificio fieri debere, non quidem naturaliter. De uini tandem spiritu mordicus Theophrastum, & suos reprehendis, inquiens. " Miror hos qui Theophrasti discipuli agnosci uolunt, non animaduertisse corruptissimam esse hanc extractionem, in quo circulatio prima est, quae in magistris Essentiarum quintarum, Io. de Rupescissa, & Ray. Lullo semper est postrema. Deinde non separari phlegma mortificans spiritum, nec faeces in opere circulandi. Non declarari signum, quando spiritus cessat ascendere. Scribi hanc destillationem fieri in frigido, & c. Tum autem, Quod sequitur esse aquam uitae, non spiritum, quae oratio est? Noune ab omnibus spiritus uini, appellatur aqua uitae? etc. " Breuibus tibi sic respondero. Miror hunc Leonem Suauium se Theophrasticam ostentare non uereri: nihil enim quam Theophrasti mentem, aut scripturas eius minus degustauit: non potuit animaduertisse Theophrastum hoc loco circulationis mentionem fecisse nullam, sed circulatorii uasis tantum, ad separationem digestione factam usurpati? Putrefactionem ad faciliorem separationem fiendam, non esse circulationem, si practicus in arte chymica fuisset, intellexisset. Circulari consueuerunt liquores illi tantum, qui iam a suis corporibus impuris separati sunt: alii uero circulatorio, uel alio quouis ad hoc apto uase digeri, sicuti natura fieri consueuit in stomacho separationem faciente. Id ipsum & tu fateris imprudens, cum dicis, Deinde non separari phlegma mortificans spiritum, nec feces in opere circulandi, si hoc intellexisses, Theophrastum hic non circulari uelle uinum, sed spiritum eius digestione fieri separabilem percepisses. Differentiam inter uini spiritum, & aquam uitae non facere tantum chymistam quid absurdius esse potest, ac interrogare? Nonne ab omnibus spiritus uini appellatur aqua uitae? Respondeo, non nisi ab his qui sunt artis adhuc ignari: uerum illi qui callent artem, Aquam uitae, uini subiectum esse, de quo uini spiritus extrahitur, experti sunt, quam extractionem Praeceptor nos hic abbreuiare docet, frigideque destillare: hanc tu destillationem admiraris, ac si res impossibilis narrata foret, his tamen euidentissima. Cum sit qui uix unquam destillarunt: uidelicet spiritus omnes suapte natura ascendere, quod si non facerent, spiritus esse minime, nec dici possent: dubitas adhuc de hac destillatione? uide etiam quam tu tibi minime constes, aliis quoque minus, qui paulo antea dixisti, Aqua enim uitae recte dicitur, pro humore uitali, seu radicali uniuscuiusque rei: adhuc quaeris an spiritus uini ab omnibus aqua uitae non appelletur? Nec desinis in authoritatem citare magistros Essentiarum quintarum contra Theophrastum, ac si tantum unica uia foret ad artem hanc, quam necessario cogerentur omnes ingredi. Uarios artis authores legisse uel intellexisse non uideris, qui diuersas esse uias ad unum & eundem finem, uel scopum tendentes, breuiorem, ac faciliorem unam tam en altera fatentur omnes. Ex his mentem collige melius Theophrasti, quam prius feceris in extractione spiritus uini, falsamque falso ne iudices amplius. In maiorem insaniam sic erumpis. " Quis unquam Philosophorum cum Gebro non dixit Aurum esse homogeneum, ideo secundum Pliuium igne indomitum, & caetera. " Respondeo. Quis Leonis Suauii crassum non mirabitur ingenium, quod Theophrastum non potuit, Gebrum intelligere sibi persuasum habet? Non uides miserrime Gebrum illudere te, nec non alios nasutulos his uerbis. Uerum est, Aurum manens aurum, uel de sua natura metallica non immutatum, est homogeneum, at in primam sui materiam reductum, non est amplius aurum, nec etiam a Gebro sic appellatur ulterius: cum Plinio fatemur etiam Aurum purum elementari quidem igne, uel naturali plurimum indomitum, sed supernaturali, metaphysico, uel artificiali cedere compertum est. Subdis & hoc, " Haec itaque existimo ex Paracelsi fontibus claris nunquam hausta fuisse, sed ab artis penetralibus subtilissime inserta. Quod ex ipso Gerardo liquet clarissime, qui de tribus aenigmatibus, secundum fecit, unum post quinque, nihil N, post quinque, millenum colloca, id est, uinum ( quia N. litera non est numera lis ) quasi uero destillationem uini lippis, & tonsoribus notam, conueniat integumentis aenigmaticis adumbrari, etc. " Respondeo, te uere lippum esse fateri, cum de uino me scribere, quo madunt pocula Bacchi non uideas. Putasne aliud esse uinum, ex quo potest etiam ardens aqua destillari? rursus eo, quam paucam in arte chymica peritiam habeas, patefacis. Uidensne me descripsisse prius ardentis extractionem aquae de uulgari uino: bis rem eandem agere, quid opus erat, si de uino quod intelligis ego putassem? Est quod addiscas, id omne ex quo potest ardens aqua elici, uinum apud Philosophos appellari metaphorice. Etiam ex uariis corporibus ardentem aquam, ac inflammabilem extrahi posse, praeterquam ex uino, uideris ignorare. De arte coquinaria tua nescio quid offae non salsae, mihi falso non uereris obiicere, cuius ego nullam fecimentionem: offa tu solus uescere tua: coquinam ut tu non exerceo, sed chymicam artem. Ostentare praeterea uulgo tuum ingenium ambitiose dum conaris, imprudentiam huic, atque doctis uiris tuam detegis. Quod si Phoebi potens oracula reserare tu Leo fores, ut per ironiam canere de te uidetur epigramma graecum Petri Morelli a Gillio Pinautio latine redditum: fortassis quod meum aenigma resoluisse te iactasses apud populum, cur tu primum, & etiam tertium, aenigmata resoluere non potuisti? alias non reliquisses. Tuo certe quod nondum eius uix adhuc attigeris, quanto minus solueris, ingenio minime debetur, sed illi dictioni, quam studiose sub finem apposui ( colloca ) tibi similes, & incautos, atque mordaces ut in praedam facerem, suoque uino eos obruerem, ac aliis, quod alios esse cupiant, ludibrio forent per maximo. Non miror amplius, qui factum sit, ut omnes libelli mei locos preter hunc ( quem etiam non tetigisti ) reliqueris intactos. uoluisti prius experiri, quidnam ad macram, quam coxeras offam adderem salsamenti, credens forte me salsamentarium esse. Nihil prorsus magis cuperem, quam ut in illis carpendis maiorem occasionem doctis depingendi uiris, quam sis in officina Theophrastica macer offarius attulisses: & interim tamen eius interpretem esse te iactas, ac alios eius ueros discipulos reiicis. At uide sis in istis interpretationibus, quam antea iuis in obtrectationibus fuisti, cautior: nequos in scriptis Theophrasticis errasse perperam somnias, illi te postmodum ea deprauasse per ignorantiam luce clarius demonstrent. Grato contra feremus animo, si tanti uiri difficilima scripta sincero studio iuueris, & praeter fucum enucleare lectoribus. Sed quod laudem, ex aliorum uituperio tibi parare cupias, ab officio docti uiri, grauitateque quam alienum sit, ipsum te nosce puto. Ad iniurias tuas ut redeamus, haec subiungis. " Superest ( inquis ) in fine huius extractionis, graduatio illius spiritus, quem uterque scribit ( alterum eorum me putas ) non ultra quintam essentiam subtiliari, quum ultra quintam uicem sonet germanicus sermo. Hoc est ( inquiunt ) 2. 4. 0. Ubi legendum est ( ut ex te somnias ) 24. qui gradus est ultimus auri perfecti naturalis, id est 24. Karatti, ex sermone aurificum & monetarioru: alias ( addunt ) comburitur. Quis unquam aurum comburi ausus est affirmare? Addam in administratione theriacam uenetam a Gerardo praescribi, quem dubito de therebinthina cogitasse: epitheto in theriaca ridiculo, & accessione ad authorem in epitome superflua. Ex his licet lectori de caeteris horum interpretum somniis coniectare. " Respondeo, sic debuisse te Leonem dixisse de te ipso, Ex his licet lectori de caeteris meis interpretationibus, a calumniarum falsis obiectionibus coniectare: quas audiat quisquis haec legerit, ut ex aequitate iudicet. Dicis me scripsis se, Non ultra essentiam quintam subtiliari, quum germanicus sermo, ultra quintam uicem sonet. Specularibus indiguisti, lippe menti potius, quam oculis ut subuenires. Addam germanicum ex ipsomet Theophrasto sermonem, ut iudicent lectores an utrumque non contineat scilicet, ad quintam uicem, & ultra quintam essentiam. Weyter so das geschehen ist / solt du das gradieren zuom funffte mal / durch seins geleich rerorten / nach der klein der substantz und materia / wiewol das ist / das solchen gradieren allein geschicht durch die eleuation / und die sie subtil macht / so last es sit doch uber das funffte wesen nit bringen / das ist auff. ii. iiii. o. wurde auch weyter uerbrent wei¬ den / ut etc. Adiunge tibi germanos interpretes ut exponant, quid latine sonent haec uerba ( funffte wesen ) & ista pariter, ( das ist auff. ii. iiii. o. wurde auch weyter uerbrent werden ) & inde iudicetur, quam ad interpretationes germanicorum scriptorum Theophrasti ( licet germanos habueris interpretes ) aptus extiteris, ut imposterum etiam iudices melius, aut abstineas. Nec est quod excuses te primam sententiam tantum inspexisse, quae quinam uicem habet, quia praepositio haec ultra, germanice ( uber ) adhaeret posteriori de quinta essentia mentionem facienti: ubi prior de graduatione solum per eleuationem facta loquitur. Ad harum operationum differentiam notandam lecto ribus, addit author ( wiewol das ist / das solchen dradierem allein geschicht durch die eleuation ) & antea uas posuit in quo fieri debet eleuatio his uerbis ( durch seins geleich retorten ) putas tu quintam essentiam fieri per uas retortum: ignoras uideo quid sibi uelit author per haec uerba ( auff ii. iiii. o. quae postmodum interpretaris ineptissime, per 24. Karattos graduum auri. Iudicium quod in his tribus characteribus facis, indicat Arithmetices te non usque adeo peritum fore: qui non facis discrimen, inter punctis disiunctos, & cohaerentes numeros. Si puncta quidem ut innuere uideris auferantur, non uiginti quatuor, sed ducenta & quadraginta significabunt, nam & zipharae pro loci quidem occupatione, rationem habere te opportuit, aut explicare cur authoream addidit. Quod etiam de Karattis 24. & auri gradibus fabularis hoc loco. puerile nimis, & ridiculum est: nam ipsi tibi contradicis imprudens, quum hanc dictionem addis, naturalis perfectionis auri. Non perpendisti, uel ignorasti potius tincturam auri, necnon eius extractionem esse metaphysicam, & non ex artificio naturae. Melius ut in te ipsum debaccheris, addis inferius. " Addam ( inquis ) hic tantum de gradibus auri uel Karattis, ex quaestione quadam de Peste incerti authoris eruditissimi tamen, quisquis ille fuit. Aurum demus natiuum, purum putum, esse unius gradus aureitatis integri, philosophorum uero, erit centum uel mille graduum integrorum. " Non uides differentiam factam inter natiuum aurum, & philosophorum quod supra tetigi, quum Gebri produceres authoritatem. " Addam ( subiungis ) in administratione theriacam uenetam a Gerardo praescribi. " Audiant lectores quid habeant uerba germanica. Die eingebung / der goldischen tinctur / zum nemmen die zerstorung der offnen schaben / ist also / das du sie uermischest / ein quintlin under ein unz des besten Tiriarum. Consule germanos, utrum haec oratio ( des Festen Cirtax ) optimae theriacae latino sermone, uel ut inepte uis therebinthinae significationem habeat: quae dictio germanis ( Tramentin ) sonat. Quod uenetam loco dictionis, & adiectiui germanici ( des besten ) quod optimae dicitur latinis, posuerim, hoc a me factum existiment lectores, quia melior hoc nostro saeculo non reperitur eaque Uenetiis euecta est, ac ibi composita. Uides igitur Leo nullum hic epitheto, uel epitome somniatis a te locum esse? Authorem ipsum theriacam intellexisse probo, per ea quae scribit in compositione theriacalis aquae, pro coralli tinctura, germanice und das aqua Ti¬ riacalis wurdt also / Nim spiritum uini zehen lot. Tiriac funfflot / etc. Notandum est hic ( Tiriac ) perc terminari, quia est accusatiuus, sicuti spiritum uini, qui praecedit in accusatiuo: sed antea quum terminaret in, erat genitiui casus, docet hoc articulus germanicus praecedens ( des ). Docebis ne germanos Leo Gallus loqui germanice, precor? ineptus admodum uideri nedum, sed palam esse non erubescis. Ueneni residui demum id euomis. " Hic ego a Gerardo, & reliquis, huius salis philosophici, aurique, & antimonii aliquam explicationem, non nudam tantum narrationem desidero: satis tamen inscitiae arguuntur, quod postea in Solis essentia quinta, ad spiritum istum uini falso descriptum, nos relegant. " Expiscatoriam putas postulationem facere, quasi quid nam alas in pectore non intelligerem. Antea iactabundus protulisti salia quaeque de quibusuis elicere nosce te, his uerbis. " Sal quidem ad antimonii cristallinum, ex puluere eius rubro confeci. Caetera genera salium mihi sunt facilima, ut medicis quibusdam huiis ciuitatis, atque honestissimis experientia demonstraui: triplici ratione, hac prompta, alia subtiliore, tertia subtilissima. Quid opus est, ut a nobis ulterius ea desideres explicari, quae tibi saltem notissima fore dicis? an ea nos ignorare putas, uel surrepticie potius credis addiscere, dum inscitiae nos arguis? Tacite mendacii Theophrastum & suos increpas: crasso modo rusticorum dixisses potius mentitos esse nos, ut pariter tibi respondere licuisse, falso commentata fore omnia, quae tu in teophrastic pseudotheophrastice suggeris: praesertim quum falso dicis, in Solis essentia quinta ad spiritum uini falso descriptum nos lectores relegare. Non sat scio quisnam calamum cohibeat, quin te pro meritis tractem: nisi uererer incontinentiae notam incurrere, profecto peius audires, quam unquam excogitare ualeas. uerum quid peius audire licet, quam tuum Leonem ignominiae iugum, proprio ( quem in alios moliebatur ) conatu subiisse? Restat ut paucis adhuc ineptiis tuis respondeam, quas ex praeli defectu non te pudet in medium adferre: corrigere debuisti, potius quam eis ad inuectiuae munitionem uti, sicuti sunt ( granorum paradis, pro paradisi ) tum illud ( chyminum, pro chymicum ) non chymum, ut falso Theophrastum corripis, nihil minus intelligit, imo contrarium omnino. Quod scribis me falso contra sententiam authoris adiecisse, falsum te fingere docebo. Haec sunt uerba germanica ( du solt nur ein geben so lang / biß die offen schaden nimmer bluten oder fliessen / das gemeiniklich geschicht in zehen oder zwolff tagen ) latine sic. In potum administres, donec nullus cruor purulentus ab ulceribus promanet amplius, quod plerunque fieri solet in decem, aut duodecim diebus. Uide quaeso lector, utrum sententiam hanc sub duobus tantum uerbis restrictam, scilicet ( purgat hic poto nempe, int, & extra ( puerterim? Est enim authoris opinio, quod ulcera tollantur a radice per sanguinis renouationem, hoc per(intus ) significaui, tum etiam per destructorum expulsionem, unico tamen contextu, quod sub ( extra ) praepositionem exposui breuiter lectoribus: ut ea quae scripseram illis de meo facilius caperent, non ut illis ad longum ( ut aiunt ) explicarem opera Theophrasti. Qui uero malignus est in nihilo, quanto magis in eius fructu mendacio capit ansam calumniae. Authoris mentem ipsemet per turbare conatur legentibus, quum eam impudentissime neget, his uerbis ( nec purgat intus & extra ut ille, inquit falso adiecit contra authoris sententiam ) Indicate uos o lectores optimi, an iste zoilus lolsum, & zizaniam in agrum ueritatis non seminet, qui modo palam Theophrastum & doctrinam eius laudibus extollit eximiis, paulo post negare scripta propria Paracelsi non erubescit, que tamen diuersissimis libris illius concordantibus approbatissima sunt. Huiusmodi farinae homines & euangelium ipsum negarent, nisi per sanctum Spiritum in Prophetis & Apostolis loquentem firmiter approbatum esset. Pharisaici fermenti genus hoc philosophantium est, quod suam haeresim nedum in honis artibus, uerum etiam in uerbo Dei temere spargunt. In administratione tincturae antimonii sic in me progressus es agere. " Administratio eius est, ut in dolium uini recentis in Septembri uel Octobri, id est musti, semper ad uiginti lot ( mensuram simpliciter dixit Gerardus ) tincturae ponatur uncia semis, & simul digeri, purificarique ambo permittantur. De Uino bibant patientes, ad tres, uel quatuor septimanas pro aliis haustibus, non, ante alios haustus, secundum Gerardum Dorn, " Non uereris inepte nugator uerba Theophrasti Germanica studiose potius quam turpiter immutare, quum pro uiginti mensuris, quas germanice ( zwentzig maß ) ponit Paracelsus, tu uero quadraginta. Haec sunt authoris uerba: Zuo nemmen die tinctur des antimonii ist am besten so ein weinmost in ein faß gethan ist / wund alle mal auff zwentzig maß wein ein lot diser tinctur / ond also miteinander lassen uertaren auff sein start / nach folgends uon dem wein zun deincken geben / und gedruncken fur alle andere dranck auffdrei os uier wochen oder lenger / etc. Hoc loco te Germanos, & Uallenses Belgas oportet consulere: docebunt Germani te pro ( zwentzig maß [ / ] ) uigin¬ ti mensuras intelligere: quod ego Belgae uero pro uiginti lot ( ut ais ) melius lotz in plurali, quadraginta mensuras interpretabuntur. uide quaeso quantam in eo mihi, sed potius tibi facias iniuriam, cum de rebus minime cognitis pertinaciter alios praeter aequitatem arguere praesumas. Ad alteram particulam nunc ueniendum est, quae sic habet. ( " pro aliis haustibus, non, ante alios haustus secundum Gerardum Dorn. " ) Iam uideo te prae nimio studio huius artis chymericae, potius quam chymicae, grammatices oblitum esse. Ignoras quaeso praepositionem ante cum accusatiuo alios, eleganter significare preter alios, uel absque aliis? haec fuit opinio mea Suaui Leo, non suauis. Iaculum postremum, quod in me soluis, & in te redundabit cum caeteris, tandem attigimus. " Superest(inquis ) solummodo uocabulum nouum Lilig, ex libro Chirurgiae Theophrasti Germanico exponendum, quod nulla in lingua Usurpatum reperio, & c. Nisi legamus ( subdis ) stibi pro lilli, quod legit Gerardus Dorn, qui perperam subiicit croceum post flauum in calcinatione, etc. " Dicis Leo te uocabulum Lilig in linguarum diuersis commentariis, & apud multos earum peritos reperire non posse: profecto si libellum meum cum attentione legisses, is in rectam semitam duxisset admonens, in eo non que rendum, in quo quaesitum non reperitur. Cur potius inter carbones illud non quaesiuisti? fortassis non inuenisses: at illi te relegassent ad ignem, in quo lilli nati sunt. Conquereris postmodum lilli, me, loco lilig legisse. Falsum hoc fore comperient quotquot germanicum, textum legent, & utrunque successiue tamen in eo contineri. Quapropter germanicum addere non pigebit. Nim den antimonium / zum aller¬ besten in das alcool uerwandler / demnach so reuerberier in in einem uerschlossenen reuerberatorio auff ein monat / so wurdt ein uolatile / am ersten weiß / darnach gal /am lesten rot und beaun farb / leicht und gering. So er nun rot ist / und in dem ende reuerberiert / so nim ihn uund zeuch ihm auß sein wesen uom lilli / durch den spiritum uini also / das 8 silbig zwentzig finger rieff uber ihn außgang / und so das wesen antimonii im spiritu uini ist so scheids uoneinander / und behalt den spiritum uini zusammen also uermischt / das ist die hochste der gantzen lilig reinigung / etc. Non est enim alia differentia inter lilli, & lillig, quam inter germanicos articulos ( uom ) & ( der ) id est, inter ablati. uum, & genitiuum casus: quod supi a de ( Tiriac ) & ( Tiriax ) diximus. Postremum hoc esto. Gerardus Dom. perperam subycit ( ais ) croceum post flauum, in calcinatione. Textus germanicus hoc idem habet, nempe. So wirt ein uolatile / am er¬ sten weiß / darnach gal /am letsten rot und Braun farb/ & c. Germani profecto ridebunt inscitiam tuam linguae Germanicae, uoluisse te penes eiusdem ignaros gallos iactasse. Ex Germanis perquire num ista colorum nomina germanica ( weiß / gal / rot und brauit ) Latine per ordinem textus obseruatum, album, flauum, rubeum atque croceum non significent? Qualem te philosophum prodis, qui colores igno rare fateris philosophicos, & interextremos ordine succedentes medios? Plura de his tecum agere possem, nisi me tederet ineptiarum tuarum. Superest ut his qui Spagyricam artem norunt ostendam ex ore tuo, qualis existas alchymista, uel Theophrastista magis, cum differentiam inter calcinationem, & sublimationem facere non possis. Dic que so metalla uel mineralia fiunt calcinatione uolatilia, quod hic intelligis, quum in fine praeparationis lilig, hoc subdas, ( in calcinatione ) De caetero te pudeat inter destillatores imperitissimos comparere, quanto magis in Spagyricorum te numerum subtrudere. Melius profecto quam prouinciam tam difficilem suscipere, dormiuisses. Miror si postmodum ausus eris hiscere, nisi perfrictam frontem omnino habeas. At qui sibi laruam, ut fecisti posuerunt, propter suam ignorantiam agnosci pertimescunt. Hanc depone, uideamus quem I. G. P. tantopere celarunt hominem. Ignotus homines inuadere conaris: proditorum hoc officium habetur in Germania, tum immutare nomen, suspicionem adfert maximam. Sed cur generosum ( non tuum ) Leonem imitabor, qui mox adepta uictoria, succumbenti catulo parcit? Non ita Leo Sannius mecum egisset, si sannis eius strenue non resistens, illi fortassis in casses praeda petita suas incidis sem. Suauius tamen agendum est, quam egerit, ut facti poniteat, ac resipiscat imposterum. Lector optime Uale, & si fortassis, quam libenter audieris egerim, ignosce precor: famam tueri licet. Ni Suauio, I. G. P. Mihi tecum nulla, Leo Suaui, de Hippocratica seu Theophrastica medicina, an hanc non intelligens labefactes, an uero illam promouere studeas, quaestio aut controuersia est: nihil enim ego in dubium reuoco, quod neutrum profitear, aut alteram uel tantillum intelligam. Sed mihi immerito de calumnia illata inius uocandus es per humanitatis & prudentiae leges iurisque gentium omnium, in quas tu illarum non imperitus, plus aequo affectibus indulgens turpissime impegisti. Efficacior enim in te fuit naturalis illa leuitas, quam philosophiae eruditio & legum peritia, quas tuis in scriptis sparsim uerbis tantum magnifice ostentas. Quid enim leuius & a philosopho alienius esse potest, quam alios non indoctos homines, saepius etiam te forfitan doctiores, cum docent disputantque de rebus grauissimis lacessere, conuitiisque proscindere, nullique parcere, si quid forte dixerint quod non omnino arrideat, & alicubi ( ut ille ait ) bonus dormitarit Homerus: cum interim praeterea & docte disputarint, & sapienter sanxerint, sine discrimine tam in uiuos quam in mortuos debacchari? Impudentissime quoque facit si quis ignotam sibi factorum rationem, aut res ipsas, liuore tantum quodam & ingenii prauitate abreptus, non reprehendat modo, sed etiam capitaliter criminetur. Hunc tu, Leo Suaui, philosophum censebis, qualem te esse in tuo passim scripto uideri cupis? Ego uero neque philosophi neque hominis nomine dignum indico, talem uero te quicunque scriptum hoc tuam in Paracelsum legerint deprehendent, uanum scilicet ostentatorem, mendacem, impudentem, & rerum de quibus scribis ignorantissimum. Et ut quod sentio, quodque a doctis utriusque sectae medicis audiui in medium proferam, nemini satisfacis: uterque Theophrastica te prorsus ignorare affirmat, atque ostentare potius utramque medicinam quam alteram callere dicunt: haec uero duo hac tua unica scriptione obtinuisse, ut utrique inuisus, nullam cum Hippocraticis & Methodicis iniisse gratiam nisi malam, alterum quod a Spagyricis et Theophrasticis male accipieris, tanquam eorum artis prorsus ignarus, etiam si omnes solus Theophrasticos coemas libros solusque possideas, cum eius lingua ignarus sis, in qua ille fere sua omnia, praeter pauca, scripsit. At quum ego hic nullius patrocinium susceperim, missos illos faciens quos tu inhumaniter tractas ( quamque & impiissime leuissimeque fecisse uideri potet, quod & in mortuos & eos illustres philosophos, de literis optime meritos, de rebus naturalibus atque diuinis, qui hactenus apud omnes bonos et doctos communi consensu in praecio fuerunt, sine discrimine tanquam in rudes asinos impudentissime inueberis ) ad me ipsum uenio, deque me loquar: quem cum tu non noueris, neque quid in me mentiaris scias, ut elegans uidearis & facundus, calumniarum tuarum flumine, una cum nobili atque illustri Paracelsi alumno D. Adamo a Bodenstein, innoluis atque trahis, impostorem mentiendo & furem appellans. Non haec in schola philosophorum maximorum, quibus iam non parem te modo haberi, sed & superiorem quoque cum illos contemnis, iactanter existimas, neque minus Christi magistri, sed nebulonum & sycophantarum contubernio didicisti. At ne ego uidear in te, ut tu in alios fecisti, calumuiose agere, testem te ipsum uoco, iudiceque facio, ut ex uerbis tuis iudices. Ita namque scribis in praefatione scholiorum tuorum in quatuor libros Paracelsi de uita longa, quam totam fere conuitiis & calumniis refarxisti, pagina 136. tuae editionis. Libris autem his quatuor de uita longa inseruit ( Adamus ) quartum unum uelut supposititium partum, quarto uero atque legitimo in quintum numerum ui quadam eiecto, & iniuste de sua possessione deturbato, in reliquis libris facta quorundam uerborum uel syllabarum immutatione pene ridicula, ut opus uaenalius prostaret, quod nnouum hac parte, incrementi emptori esse uideretur ( magnae enim sunt hodie, ditesque librorum in Germania nundine ) Adamum medicum non puduisse, quartum istum librum nugis inanibus scatentem obtrudere, qui nec serie rerum ulla cum reliquis cohaereat, nec sententiarum Paracelsi subtilitatem, nec dictionis grauitatem redoleat. Miror, inquam, illum lucri uel gloriolae spe, aadeo fuisse typographi imposturae, qui more propolarum rei suffuratae nouam dissuendo speciem induunt, furti tegendi gratia, etc. Ista sunt tua uerba ( impudentissime ) liuorem euomentia tuum: quorum te, si micam pudoris haberes, multo magis pudere deberet, ea quae dicis malitiose fingentem, quam D. Adamum quae uera sunt sui magistri, prodentem. Ita ne philosophum agis, quem ab omni fuco & mendacio abhorrentem descripsisti? Sed tu uerbotenus tantum philosophus es, re autem uera mendacissimus calumniator, uirgis ad ignominiam publice, ne quid peius dicam, caedendus. Sed ne & ego quoque uidear potius ex animi commotione atque uindictae appetentia loqui quam ueritate, age oculari demonstratione omnibus uidere uolentibus ostendamus. Ante annos plus minus quinque D. Adamus praefatus, mihi uicino suo ante alios beneuolentiae erga me suae & uicinitatis ergo, libros quinque de uita longa Theophrasti Paracelsi, scriptos clarissimi nunc typographi Io. Oporini manu, olim ipsius Paracelsi amanuensis, ipso dictante authore, eodemque ordine quo a me impressi sunt, ne apice quidem addito uel dempto, imprimendos tradidit. Cuius rei nobis testis locuples est non solum ipse loann. Oporinus, sed & exemplar ipsum: quod adhuc apud D. Adamum asseruatur, uoluit enim quasi huiusce tragoediae praesagus sibi incorruptum reddi. Quod si quis hoc quod a me nunc dicitur inficiari uelit, ueniat uisum, oculosque suos testes adhibeat. Quid igitur opus fuit, homo leuissime, in nos ita insulsissime debacchari atque mentiri? Quis tibi posthac si contingat te ueritatem dicere, credet? Sed tu si ex unguibus Leonem aestimare licet, aeque nosti Paracelsi doctrinam atque morem: quem uelis nolis hodie a me disces, qui neque doctor sum, neque medicus, multo minus Paracelsi discipulus. Qui mos talis illi fuit, ut idem sapius scripserit, neque eadem methodo, neque iisdem uerbis, sed in eandem sententiam, ut in multis libris fetisse constat, & in hoc praesertim de uita longa, quem eadem Oporini manu apud eundem Doctorem uidebis quatuor tantum libros continentem, uidebis & illum de quo nos impressimus quinque libris constare. Et nunc sub praelo habeo librum eiusdem de Anatomia Oporini item manu scriptum, quamuis antea fuerit excusus, nescio cuius manu. Imprimo & librum de Gradibus, quem uideo tibi familiarem, cum praefatio ne & scholiis eiusdem Adami, in qua paucis tibi satis respondet. Disce itaque ictus & conuictus tuum leue iudicium suspendere atque linguam. Quod uero me furem & impostorem appellas, id si in te & tuos uerteris, potest fieri, ut non mentiaris. Nos lucri gratia, ut audisti, nemini imposuimus, nemini quicquam furati sumus, sed bona fide quae inuenimus, lectoribus communicauimus in Reip. gratiam & commodum: lucrum uero quod inde sperabamus uestri nobis imponentes furati sunt. Neque hic nugamur ut tu, sed nostro malo ueritatem dicimus. Sed in te retorquendo telum optima ratione impostor appellaberis. Quid enim aliudest impostor, nisi qui quod fictum & salsum est ostentat, et quod uerum, abscondit atque supprimit? unde supposititius aut imposititius partus, cum uero clam submoto, adulterinum sub ponis, aut clam imponis. Nonne & tu, uiri integerrime, proprio nomine omisso, uestigiis tantum ueri nominis relictis Hieroglyficorum more, fictitium & adulterinum Leonem suppesuisti? ut si forte scriptum tuum arrisisset, non careres uana illa gloriola apud sapientes & Hieroglificorum indagatores. qui reliquo uulgo nomen tuum inclamarent, et quod in notis literarum I. G. P. tectius indicasti, apertissime binis in locis te clarissimis uiris atque doctissimis adnumerasti. Interim sub clypeo obscuritatis uoluistiiis ignotus esse, quos ignorantiae imposturae, furti, etc. publice accusasti. Reliqua nolo prosequi, postquam et me purgaui & in te calumnias & criminationes retorsi. Dicendum restaret a me typographo de tuo tam artificiose et tam bene emendato libro, sed de optimo humanissimoque amico meo, quem puto praeter nomen & sumptum nihil in librum contulisse, idque ut tibi ( quae sua est in omnes humanitas ) gratificaretur, cum ipse domi suae non excudat, sed iners aliquis, mancipium potius dixerim, excusit, ut patellae dignum aptaret operculum. Sed ad alia meliora uocor. Uale Idibus Febr. Basileae anno M. D. Lxuiii. Finis. Basileae, Per Petrum Pernam