De Ceruisia, Eiusque Conficiendi Ratione, Natura, uiribus, & facultatibus, opusculum: Authore Thaddaeo Hagecio ab Hayck. Francofurdi Apud heredes Andreae Wecheli, Mdlxxxu. Illustri Et Inglyto Heroi Wilhelmo Rosenbergio, & c. Proregi Bohemiae, suo Domino benignissimo, Thaddaeus ab Hayck S. P. Et si ego, dum illustri Celsit. T. Commentatiunculam de Ceruisia offero, forte quibusdam leuidense munusculum, aut ualde tenue offerre uidebor; uerum tamen quicquid hoc tempore ex meo penu depromo, illud tale esse non iniqui rerum aestimatores statuant, quod neque prorsus indignum & illiberale est me dare, neque Celsit. T. accipere. Si enim liberalis & generosi ingenii est uniuersae naturae consideratio: & si ea sese oblectare omnibus aetatibus maximi quique Reges consueuerunt; ac ego particulam quamdam rei naturalis, adeoque illius, quae uenit in alimoniam multis populis, propono & excutio; non uideo terte, qua ratione hoc meum munus pro inhonesto, pro inutili, pro iniucundo, & propterea a dignitate tua alieno condemnari uel possit uel debeat. Sed ogganient hic nasutiores quidam; & isti delicatuli, quotidianis assueti lauticiis, inquientes: quid heroibus cum Ceruisia? conficiat eam plebs, & bibat: Medici de natura, uiribus & facultatibus disputent; Domini uero ex ea amplissimum colligant uectigal. Esto sane; remoueat eam quis non modo e mensa, sed etiam ex tota sua ditione eiiciat. Quis adeo uecors & barbarus fuerit, qui cognitionem illius conficiendae, & naturae pernoscendae illiberalem dixerit? praesertim cum haud sit obscurum, hoc genus potus plerisque etiam Regibus & Principibus, multisque Regnis & Prouinciis familiare, & non ingratum habitum esse; etiamue num haberi. Quanquam autem Celsit. T. & a uino, & ab hoc genere potus a natura abstineat, contenta communi omnium animantium potu; tamen eam pro Ceruisia, ne in exilium mittatur, ueluti pro aris & focis pugnaturam, nullum est apud me dubium. Nec defutura sunt hic aliorum quoque auxilia. Nemo enim Ceruisiae cocturam aspernatur; nemo est, qui eam maximo studio & conatu non expetat: quod uel tot officinae Ceruisiariae passim operose extructae abunde testantur. Nusquam hae uisuntur collapsae aut neglectae: at fana quamplurima uel funditus euersa, uel male sarta tectaque passim spectantur. Crebrius maltaria quam altaria fumos edere conspicimus: nimirum quoniam, dicunt quidam, illinc lucrum, hinc damnum ad nos redit: Lucri autem bonus odor est ex re qualibet. Homines, inquiunt, sumus; humani a nobis nihil alienum putamus. Utinam uero cum isto humanitatis praetextu plerique non etiam simul Atheismum induamus; moreque Lucianico scripta Mosis & Euangelii, adeoque antiqui & noui foederis tabulas, pro fabulis non reputemus. Ipsa itaque Ceruisiae praeparatio ob praesens, quod secum affert, lucrum a nemine non expetitur. At naturae illius cognitio non nisi doctis, & naturae rerum peritis plena & perspicua esse potest; quam uulgus Epicureum tanquam in nuda speculatione positam, nullamque secum perceptibilem afferentem utilitatem aspernatur. Quare in hoc libello & praeparationem, & causas, unde natura Ceruisiae penitus perspiciatur, exprimere sum conatus. An id sim assecutus, aliorum sit iudicium. De me ipso aliud pronunciare non possum, nisi facultatem, non studium mihi defuisse. Ut autem haec commentarer ante annos plures Clariss. uir, D. Iulius Alexandrinus Archiatros Caesareus, homo summi iudicii, summae humanitatis & eruditionis mihi author erat. Cum enim praeclarum illud opus de Salubribus, quod iam teritur in manibus multorum, adornarat; ac in eodem opere aliquid etiam de potu frumentaceo, quem nos Ceruisiam uocamus, dicere uellet, rationem eius conficiendi a me petiit. In quo cum ipsi, mihi amicissimo, ex animo gratificari cuperem; neque tamen mihi ratio parandi nota esset, accepta a Zythepsis simplici & rudi informatione, integra tamen, quantum ad operis absolutionem spectat: mox ea Romano sermone exprimere, causasque ex natura petitas accommodare coepi. Cum autem commentando plura, ut sit, succurrerent; ac ego, ne cogitationis cursus interrumperetur calamo indulgerem, ( quia nimirum in elimando facilius superflua resecari, quam deficientia suppleri solent ) ea commentatio in plures paginas creuit; quam tamen initio unica pagella me complexurum putaram. Rudem igitur illam & informem commentationem, ut tum nata erat, ipsi Iulio legendam dederam, ut ex ea depromeret, quae suo instituto seruire posse arbitraretur. Uerum suo tem- pore plusculum nactus ocii eam aliquantulum expoliui, & in hanc formam ordinem ue libelli, Dedicatoria. qui sub nomine illustris C. T. prodit in uulgus, redegi. Potissimum autem rationem conficiendae Ceruisiae triticeae Bohemicae descripsi. Aliarum enim prouinciarum Ceruisiae non usque adeo mihi fuerunt cognitae; nisi quatenus ab aliis accepi, illarum praeparationem in paucis ab hac nostra differre. Quod si aliqua erit notabilis dissimilitudo, non dubito, quin ii, quibus nota fuerit, nostro exemplo scripto eam sint exposituri; ut omni ex parte naturae Ceruisiarum dignoscantur. Quod ut faciant, eos magnopere rogo. Scripsit quadam de Ceruisia uir doctiss. Ioannes Placotomus: " sed eum libellum non prius mihi uidere contigit, quam meum absoluissem ". Quid uterque in eodem argumento praestiterimus, & uter ueriora protulerit: egone qui Ceruisiarum temperamentum calidum & humidum esse pronunciauerim; an ille, qui calidum & siccum asseruerit: quam item recte in causis sim philosophatus, aliorum iudicio & censurae me libentissime subiicio; praesertim uero eorum, qui non ex opinione & auditu de natura Ceruisiarum huc usque pronunciauerunt, sed ex illius quotidiano usuuim & naturam plene didicerunt & experti sunt. Saepe enim audiui uiros alioqui praeclare eruditos, cum in Ceruisiarias regiones uenissent, hoc potionis genus mirifice insectatos esse. Abigebant illud a mensis tam sanorum quam aegrorum. Ac, quod id a peregrinis esset factitatum. non ita mirum est apud me; quam quod domestici quidam, & in ipsis, ut ita dicam, faecibus Ceruisiariis nati & enutriti, ubi gulam proluerunt peregrino potionis genere, domum reuersi, in patrium potum calamum stringere ausi fuerint. Sed retulerunt iustas suae ingratitudinis poenas. Accidit enim in quadam celebri Repub. cum quidam scripto edito uituperasset patrium potum, non in uulgi solum, sed etiam in puerorum tantam indignationem, tamque graue odium incurrit, ut ab illorum coetu collecto, quotiescunque in foro & plateis osor ille conspicabatur, grauissime impeteretur. Hanc nostram commentationem ante plures, ut dixi, annos comscriptam expetiuerunt multum ac saepe quam plurimi; ac cum primis illustris C. T. quae oblacum sibi a me manuscriptum exemplum, illudque donatum & consecratum detinuit apud se per menses plus nouem: legit & cognouit, sibique mirifice probari, cupereque, ut euulgetur, significauit. Cuius optimae uoluntati libentissime satisfecissem iam dudum; nisi interea plurima & uaria intercidissent, quae, quo minus ea commentatio communi luce frueretur, prohibuerunt. Nunc demum omnibus impedimentis sublatis, solutisque uinculis, sub C. T. auspicio prodit in aspectum publicum. Quare quem manuscriptum libellum olim Celsit. T. obtuli, donaui, dicauique eundem nunc typis excusum euulgatumque offero, dono & dedico. Neque aliud quicquam abs T. C. peto, quam ut moram istam euulgationis boni consulere uelit, cogitareque, istius morae causam etiam proprium genium libelli fieri potuisse. Cum enim in Aula olim natus sit, unacum ortu suo idiopathiam illam aulicam secum attulisse, credibile est: tarde, uidelicet, admodum & difficulter responsa dandi; tardius uero & spissius promissa, & iam definita exequendi. Neque dubium est, quin T. C. hunc libellum, bonam partem alimoniae in quam plurimis Regnis & Prouinciis tutantem; unde quaestus uberrimi, aut saltem non contemnendi prodeunt; una mecum clementer tuendum sit susceptura: imo, ut id faciat, eam etiam atque etiam cum omni summissione officiose rogo. Bene & feliciter ualeat T. C. Pragae ex aedibus nostris. I Febr. anno reparade potuum generibus Cap. I. Tria sunt in uniuersum potuum genera, quibus omnes homines ubiuis terrarum, tam sani quam aegri utuntur: Aqua, Uinum, & Cereuisia, quorum singula in plurimas diducuntur species; & hae multum a se inuicem forma, parandi ratione, denique uiribus & facultatibus differunt. Ac ut de aqua potabili simplici initio dicam, ea ab initio conditi orbis, usque ad Noha illum praeconem iusticiae, communis erat potus omnibus animantibus, quo quandiu utebantur homines illius saeculi, simplicique cibo contenti erant, ignari Apicianarum lauticiarum & obsoniorum, ad mille propemodum annos uitam producebant. Aqua enim cum ad uitae longitudinem, tum ad ualetudinis conseruationem plurimum confert. Post diluuium autem, ipso Noha omnium primo uineam plantante, & per hunc usu uini innotescente, cum ante nec uitis, nec uini, ulla fuisset mentio, decuplo propemodum dies uitae abbreuiatos esse animaduertimus: non aliam forte ob causam, quam quod isto genere potus plu- rimi, absque discrimine sexus & aetatis, & absque modo uterentur; ut non frustra Salomon uideatur conquestus, plures crapula quam gladio perire. Quod si circumstantiae considerentur patefacti usus uini, inueniemus potum hunc non omnibus passim fuisse liberum. Nam Deus Nohae iam seni, & annis grauato, hoc nouum genus potionis & inusitatum ostenderat: ut naturam suam labefactatam & quasi laxatam, tum curis molestiisque grauissimis, quas pertulit in arca, audiens clamores, eiulatus, & interitum miserrimum uniuersae terrae, tum mole & diuturnitate laborum, quam sustinuisse illum oportuit in arca, in alendis & curandis tot animantibus toto illo diluuii tempore, irrigatione suaui, bene nutriente, & uires languidas reficiente restauranteque potu, quodammodo reficeret, recrearet, confirmaretque. Senes enim duabus potissimum rebus, teste Solone, delectari consueuerunt: Bono uino, & suaui colloquio doctorum. Hinc illae leges manasse uidentur, ut adolescentes ad duodeuigesimum annum, feminae autem per totam uitam uino abstinerent; quarum illa Athenis, ut est apud Platonem 2 de legibus: haec uero apud ueteres Romanos religiosissime obseruabatur. Inuento ergo usu uini, aqua, communis ( ut ante dixi ) omnium animantium potus, paulatim sperni coepit & negligi, tanquam pro beluis, non pro hominibus creata esset: Uinum uero, ueluti uerissimum Nectar, ab omnibus expetebatur. Habebat tamen & illa suum locum. Scribit enim Iulius Frontinus, Romanos fuisse contentos per annos 440 usu aquarum: quas aut ex fluuio Tyberi, aut ex puteis, aut ex fontibus hauriebant. Imo & hodie quoque popellus, infimaque plebs, eandem Romae, ita ut ab asellis gerulis importatur, bibit. Sed delicatiores opulentioresque aquam illam Tiberinam in grandibus uasis fictilibus, in cellis uinariis asseruant: quae incorrupta durat, non in dies solum multos, uerum in menses & annos. id quod mirum cuique uideri haud immerito possit. Sed ars quaedam peculiaris habetur conseruandi illas aquas: quae priscis illis saeculis prorsus fuit ignota. Eo enim modo, ut diximus, reposita, celerius opinione liquescit, ac subsidet, potuique & cibis idonea efficitur. Legimus etiam Reges Persarum, qui postea amisso imperio Parthi sunt dicti, solos ex Choaspe amne bibisse: imo & ex Eulaeo, qui Susarum arcem, ubi uetus Persarum Regia, circuit, eosdem Strabo bibisse existimat, propter leuitatem. Denique Agathocles, apud Athenaeum, meminit cuiusdam aquae, quam auream Persae uocabant, cuius essent scaturigines 70, quam nulli, praeter Regem, eiusque filium natu maximum, bibebant: quia potus eius capitis periculo interdictus fuit. Cum autem temporis progressu simplicis aquae potatio uilesceret; & iam etiam a pluribus uinum expeteretur; ab omnibus tamen haberi minime posset; siue ob illius raritatem ac penuriam, siue etiam ob ignorationem culturae, & agricolationis; siue ob locorum uinis ferendis incommoditatem: quod nec coeli nec soli haberent satis: & quia non omnis fert omnia tellus: fortasse etiam inuidia aemulationeque gliscente; quod alii tam suaui, iucundo, & uires mirifice restaurante confirmanteque potu, ueluti diuino nectare, uterentur; ipsi uero eo carerent, communi cum brutis utentes potione: in defectu tam salutaris liquoris, animo uersare coeperunt, quomodo aliqua saltem in parte uinum aemularentur. Itaque a simplici aquarum usu ad compositas, & arte mangonizatas conuersi sunt: quarum infinitae propemodum sunt species & differentiae. Eas qui uolet cognoscere, Plinium lib. 31, cap. 2, consulat. Hodie apud Turcos, qui, ex lege sui Mahometi, a uino abstinent, Saccharata in usu est: qua ipsorum Rex, cum suis proceribus, utitur: & non secus, ac nos generosissima quaeque uina, in deliciis habere dicuntur. Est etiam aqua alia mellita, alia ex lacte & melle confecta, plurimum inebrians: quibus Lithuani, Rutheni, Moschouitae, & Sarmaticae gentes, utuntur. Sunt qui ex auena etiam potum, cerebrum nimium percellentem, praeparant: alii ex hordeo, milio, aniso, foeniculo, passulis, aliisque id genus uel seminibus, uel fructibus, ut pyris & malis, uel etiam plantis & aromatis con- ficiunt: idque aut per coctionem, macerationemque, aut per destillationem: quas singillatim explicare, non est praesentis instituti. Uinorum etiam genera, species, formas, illorumque differentias sumptas a colore, odore, sapore, conditura & parandi ratione. uiribus item & facultatibus, non persequar hoc loco. Uideatur de his Plinius lib. 14: Galenus lib. 7, 8, 12 Methodi: item 5 de Sanitate tuenda, ubi copiose de his disseretur. Persistam igitur in eo genere potus, quod aquam habet subiectam: quam uariis qualitatibus imbuere homines conati sunt: ut hinc quoque mirificum hominum studium intueri liceat: quod hi in inueniendis, concinnandis, ac palato accommodandis potuum generibus, nihil non tentasse uideantur: imo nulla in parte operosior uidetur, & olim fuisse, & etiamnum esse uita humana, quam in effingendis potuum generibus: tanquam non saluberrimum ad potum aquae liquorem dederit natura, quo caetera omnia animantia utuntur: id quod Plinius quoque lib. 14. cap. 22 testatur, quando scribit: homines non segniter in eo laborasse, ingeniumque ueluti ostentare uisos esse, dum ad bibendum 195 genera potuum; si species uero aestimentur, pene duplici numero, excogitarunt. Plurima uero potuum genera ex illis uel penitus interiisse, uel obliterata esse, nullum est dubium: sicut uicissim noua & antea in audita sequentibus aetatibus, & nunc etiam aetate nostra, excogitata, in usumque hominum prodita esse, nemo inficias ibit. De uaria appellatione illius potus, qui ex granis frumentaceis conficiebatur olim, & nunc quoque conficitur Cap. Ii. De eo genere potus scripturo quod ex aqua communi, frumento & lupulo artificiose conficitur, ac usitato uocabulo Cereuisia nominatur, initio ratio istius appellationis explananda uidetur: tum definitio, quae rem ipsam explicet, constituenda, partesque ipsius, causae, ac uniuersa parandi ratio, quemadmodum & effectus, seu officia excutienda: ut inde uniuersa Cereuisiarum natura, uires & facultates ipsarum, liquidius diiudicari, cognoscique possint. & hic unicus & postremus nostrae tractationis scopus est. Cereuisiae itaque appellatio sumpta esse uidetur a Cerere, olim Dea, & inuentrice frugum: quae & ipsa saepissime pro ipso frumento, seu etiam pane, sicut Liber pro uino, per Metonymiam denominatur: quasi dicas potum frumentaceum. Quando uero appellatio Cereuisie primum nata, quomodoue ad nos usque propagata sit, definire difficile est. Nam etsi a Cerere, ut dictum est, originem suam sumpsisse nullum sit dubium: tamen unde reliqua particulae adiectio irrepserit; ipsiusque integri nouique nominis Cereuisia unde denominatio orta sit: qui id declarauerit, audiui neminem. Itaque quid Uisia, aut cuius linguae uocabulum sit, me ignorare confitebor libenter. Constat nec Graecum esse, nec Latinum, nec Italicum, nec Hispanicum, nec Gallicum, nec Germanicum, nec Slauicum uel etiam Henetum: & tamen apud solam Germanicam & Henetam gentem Latini nominis appellatio cum ipsa rei possessione, ad haec usque tempora perseuerat, nisi forte dicere uelimus, a uiribus Ceteris sortitam esse illam appellationem, quod Cereris, seu frumenti uis tota in aquam sit incocta. Sed haec missa faciamus: neque de notatione istius Ceruisiae appellationis disputemus scrupulosius: siquidem constat omnibus, quid eo nomine intelligamus. Utut sit igitur, nomen hoc, quocunque tandem authore inuentum sit, multo recentius esse uidetur ipso potu frumentaceo antiquissimo. Nam Aegyptios primos huius potus authores fuisse, non usque adeo longo decursu annorum post obitum Nohae, scriptores testantur. in hoc tamen istorum discriminatae sunt sententiae, quod unam & eandem rem, seu unum illud potionis frumentaceae genus, non uno nomine uocauerint. Nam potum ex hordeo confectum appellabant Zythum, ut & Theophrastus, & Plinius lib. 22, cap. 25, author est, ubi in haec uerba scribit: " Ex frugibus fiunt potus, Zythum in Aegypto: Celia & Ceria, in Hispania: Ceruisia, & plura genera, in Gallia, aliisque prouinciis. " Graeci uero uarias illi indiderunt appellationes. Uocauerunt enim οἷνον κρίθι¬ νον, id est Uinum hordeaceum, ex hordeo confectum potum. Eundem Aristoteles ( Athenaeo teste ) πὶνον uocauit, unde nostris Bohemis, & genti Slauicae, appellatio deducta esse uidetur, qui uernacula lingua omnem potum frumentaceum Piwo, & οἷνον Wino nuncupant. Etenim nostrum idioma cum Grecis magnam habet affinitatem: quam cum ipsis comparasse uidetur ob uicinitatem & consuetudinem, dum in Paphlagonia, Galatia, & Asia minori, domicilium habuisset, ante bellum uidelicet Troianum, & longe quam in has, quas nunc incolit regiones commigrasset. Cuius rei uel hoc indicium est, quod plurima uocabula, numerus dualis, figurae locutionum, & alia nobis cum Graecis sint cum eadem tum communia. Uerum haec non huius sunt instituti. Sunt alii ex Graecis, qui eundem potum hordeaceum βρυτον dixerunt, ut Sophocles in Triptolemo, & Hecataeus in Europae periodo, ubi Paeonas βρύτον ait bibere ex hordeo, παραβίὴν uero ex milio & conyza. Diodorus Siculus Zythum non solum in Aegypto, sed in Galatia quoque fieri affirmat his uerbis: " Tanta est Galatiae aeris frigiditas, ut neque uinum ea regio, neque oleum producat. Quare coacti homines, potum sibi ex hordeo componunt, quem appellant Zythum. " Dioscorides etiam duo genera potus ex hordeo olim facta fuisse tradit: quorum alterum, Zythum; alterum, Curmi nominat. Sed nec is, nec ullus ueterum aliquam laudem illi potui tribuunt, nec etiam quaenam illius parandi ratio fuerit, describunt. Quo fit, ut neque coniectura quidem assequi possimus, quantum nostra conficiendae Ceruisiae ratio a prisco illo frumentaceo potu differat. Hoc tamen habent commune, quod ex hordeo & aliis granis parantur. Sed facile adducor ut credam, in parandi ratione plurimum nostram ab illa ueterum differre. Auerroes etiam, qui uixit circa annum Domini 1160, in suo colliget lib. 6, cap. de diminutione cibi, meminit Ceruisiae: quam confici solitam suo tempore dicit ex passulis, cum nucleis & sine nucleis: sed hanc quae sine nucleis fiebat, meliorem esse senibus. Item laudat ueterem Ceruisiam, & quae habeat colorem Uini: " Sicut ", inquit, " Ceruisia, quae in nostra terra fit, uetus non appellatur nisi spacium sex mensium transcendat, & in minori tempore non est conueniens conseruationi sanitatis ". Sic Auerrois aetate Ceruisia tota substantia diuersa fuit a ueteri illa & moderna: ut quae non ex granis frumenti, sed passulis fiebat. Est itaque Cereuisia potus ex aqua, Cerere seu frugibus, & lupi salictarii floribus, coctione artificiosa confectus, ac rite defecatus: ut corpora humana, natiuo humore ob continuum effluuium exhausta, rursus utili irrigatione restaurentur refocillenturque: denique satis fiat naturae ad sitim restinguendam. De electione frumenti, eiusque in Maltum, seu Polentam, seu Bynum, praeparatione, ad Ceruisiae cocturam. Cap. Iii. Explicato nomine Cereuisiae, eiusque adducta definitione, iam accedemus ad ipsam conficiendi rationem, omnibus ad eam necessariis rebus expositis. Dicemus autem inprimis de forma conficiendae Cereuisiae triticeae seu albae: utpote cuius usus per uniuersum Regnum Bohemiae & Poloniae, imo etiam in quibusdam Germaniae prouinciis & urbibus, assiduus est. Nam ad formam illius mutatis paucis, omnes reliquae Cereuisiae parantur, siue hae sint triticeae, siue hordeaceae, aut mixtae. Quando igitur Cereuisia ex tritico arte paranda est, pri- mum omnium triticum eligitur optimum, nobilissimum, praestantissimumque, & quod pondere & nitore caeteris praestat: quale hybernum esse consueuit, & Columellae Robus appellatur. Nam illud quod mollius, leuius & laxius est, huic usui non est accommodum, nec unquam ad cocturam Cereuisiae assumitur. Acceptis igitur xx choris, seu modiis, mensurae Pragensis: ( tot enim pro una coctura accipiuntur ad Xxiiii uasa implenda: quorum singula quatuor urnas ad summum continent ) id per biduum, aut triduum maceratur aqua fluuiatili aut fontana in alueo grandi, lateribus constrato: donec & eluatur, & humectetur, & sufficienti maceratione intumescat. Circa quam macerationem etiam aquae delectus faciendus est. siquidem fluuiatili aqua, quae mollior est fontana & puteali, citius humectatur madescitque. Ideo diligenter cauendum, ne nimium quam par est, permadescat. Causa autem macerationis haec potissimum esse uidetur, ut tacita & intimius recondita in grano arefacto uis, moderata maceratione per uniuersum grani corpus sese expromat, diffundat, dilatetque. Dico autem expresse, moderata maceratione, ne uidelicet uniuersa uis frumenti tenuiorisque substantiae quidpiam in accommodatum humorem transfundat, si diutius, quam usus & res postulat, permadescat: quod alias in medicamentorum infusionibus expetimus; in quibus eas praecipue uires, quae in tenuiori substantia consistunt, elicimus. Fit etiam haec frumenti maceratio frigida aqua, non calida, aut tepida, neque in tepido loco, sicuti in medicamentis: ne, caioris beneficio, uis grani in ipsam aquam promptius exorbeatur. Macerantur item grana frumenti integra, non confracta: ne uidelicet integra grani uis facilius dissipetur: sed intra carnem substantiamque illius contineatur. Ubi ad sufficientiam permaduit intumuitque, transponitur in pauimentum seu tabulatum siccum, saepiusque spathis, palisque ligneis uersatur, in hunc potissimum usum, ut frequenti illa dispersione dissipationeque calorem quendam intra sese concipiat; & humorem, quo initio permaduit, aliquatenus exuat. Tum uero incipit suauem spirare odorem, protrusis resolutisque ab interno tritici calore halitibus. Quare confestim in aceruos planos congeritur: ne, si sparsim disiectum iaceret granum, conceptus intro calor facile expuat: uerum firmius retineatur, intendaturque. hic labor bis terque repeti consueuit. Quod dum fit, tum ui & efficacia iam dicti caloris grana frumenti dissilire, & germina tenuia, instar capreolorum seu fibrarum, protrudere incipiunt: quibus sese mutuo grana complectuntur. Hic uero iterum diligentem curam Zythepsae, seu Cereuisiarii, adhiberi cupiunt: ne, praeterquam praesens usus postulat, granum germinet: adeoque uim suam praecipuam, sua illa germinatione, emittat. Mandant igitur subito illud palis ligneis uerti dissiparique ex aceruis: ut, refrigerato aliquantisper grano, & prepediatur germinatio, & quae grana fibris ex madore enatis mutuo adhaeserunt concreueruntque, ea rursus illa dissipatione, euentilationeque disiungantur distrahanturque. Hic labor summe est necessarius: diligenterque animaduertere iubent, ne quidpiam uel praetermittatur, uel segnius in eo opere laboretur; indeque accidat, ut ipsum granum, uel quam par est, ipsaque res postulat, in germen diffluat: uel, quod facillime accidere posset, situm contrahat. Dissipato euentilatoque frumento, transponitur id, distribuiturque in ligneos crates, desiccaturque moderato calore, succensa fornace, in officina polentaria seu Maltaria, lignis quernis, aut betuleis, uel etiam fagineis: ut plurimum autem querna huic usui accommodare consueuerunt: ac saepiuscule in illis cratibus uertitur, lentoque, ut dictum est, igne torretur. Cuius siccationis, seu tostionis is potissimum usus esse cognoscitur, ut & facilius mola conteri possit, & aliquid acrimoniae seu empyreumatis acquirat: ut item flatulentum spiritum, quem intra se concepit ex maceratione praeterita, totoque eo labore, de quo dictum est, dissipet: ac ex illa leui torrefactione aliquid siccitatis contrahat, efficaciusque detergat. Cauendum autem hic iterum est, ne, in desiccatione illa, uel aduratur, uel saltem nimium concalescat, rufedineque imbuatur. Hoc modo praeparatum triticum, seu etiam hordeum, nouam incipit sortiri appellationem. Iam enim non triticum aut hordeum, sed polenta non commolita, seu Bynum, ut Aetio placet, uocatur. Nam is hordeum, dicto modo praeparatum, ita appellari uult: quam appellationem non iniuria ad triticum nostrum transferre possumus. Germani hanc polentam Maltz, unde quidam Maltum; sed Bohemi Slad a dulcedine nominant. Post iam dictam torrefactionem, accedunt duo Zythepsae, seu Ceruisiarii, & Bynum palis rutellisque ligneis dispergunt & euentilant. tertius leuiter aqua conspergit irrigatque, in hunc praecipue finem, ut & aliquantulum refrigescat granum, & ab expiratione utilium halituum prohibeatur: imo ut uis interna grani circumstante frigore contineatur exciteturque. Mox in aceruos colligitur, scopisque conuerritur. in quibus ita collectum relinquitur, ut quiescat, caloremque intra se conceptum retineat ad duas uel tres horas, & hunc laborem, duabus aut tribus illis horis elapsis, iterum repetunt. In illa irrigatione caute agendum, ne nimia fiat. non posset enim mola conteri: sed inquinaretur solum in molendo pulmenti instar. Usus irrigationis hic est, ne uidelicet pars praestantissima grani exhalet euaporetque, ac deinde in commolitione aliquid pollinis euolet. Quae enim exacte sicca seu tosta pinsuntur commolunturque, tenuem puluisculum lapidi molari & parietibus adhaerentem ex se spargunt. quod ne fieret, ne23 ue quicquam e potiori substantia in ipsa commolitione deperderetur, in qua non subtilis pollen, seu farina requiritur, sed ipsa rudior crassiorque contritio, aqua irrigari consueuit. Hoc igitur Maltum, Bynum, seu polenta non commolita, saccis frumentaceis imposita, deuehitur in molendinum ut conteratur mola, in farinam crassiorem: qualis olim dicta est, uel κρίμνον, uel polenta. Nominabis illam iisdem nominibus, addito, differentiae causa, cuius farina illa sit, puta Crimnon triticeum aut hordeaceum, uel polenta triticea, hordeacea commolita: item maltum seu Bynum triticeum uel hordeaceum commolitum: aut item simpliciter farina crassior triticea seu hordeacea. Hanc farinam aurigae Ceruisiarii ex molendino aduehentes, maxima laeticiae signa edunt, proclamantes uoce stentorea, Polonta, polenta: uel quod propediem sint habituri quo aqualiculos suos ex grandibus illis & multum capacibus Zythophoris, non sorbillando aut pitissando, sed large admodum infundendo expleant distendantque: uel quod, sicut ueredarii aut Pegasei illi cursores inflato cornu seu buccina signum dant suae aduentationis, monentque ut absque mora alios recentes equos adornent: itaisti aurigae uociferatione sua signum dant Zythepsis, monentque ut praesto sint ad tollendam polentam contritam. Atque hec est necessaria primo tritici praeparatio in polentam commolitam: ex qua demum Ceruisiae coctio, modo, qui in sequentibus exponetur, instituitur perficiturque. De praeparatione Cremoris polentacei ad Ceruisiae cocturam. Cap. Iiii. Principio in aheno amplo ceruisiario ad Ceruisiae cocturam tantummodo destinato, fornacique imposito, aqua fontana quam optime decoquitur: ac ita feruens in grandes illas, amplissimaeque capacitatis Cupas, seu cados transfunditur: statimque ahenum alia frigida aqua repletur, & similiter decoquitur, transfunditurque: quod fit quaterna repetitione. Mox in illam aquam feruentem coniicitur polentae commolitae, quantum satis est, & consuetudo obtinuit ad unam Ceruisiae cocturam. Non enim eadem polentae & aquae mensura ubique obseruatur: sed in quibusdam urbibus polentae plus, in aliis minus accipitur. Inde fit, ut Cereuisiae non eundem bonitatis gradum teneant: sed aliae sint meraciores, dilutiores alie. In urbe Pragensi pro una coctura accipiunt polentae mola confractae mensuras xx, seu medymnos Pragenses: aquae uero tantum, ut post absolutam Cereuisiae cocturam Xxiiii orcae, seu uasa communia Cereuisiatia impleri possint. In urbe Iglauia Morauiae, ubi potior Cereuisia paratur, & Uiennam etiam deuehitur, ex Lii mensuris polentae centum urnas Cereuisiae conficiunt: & adiiciunt lupuli mensuras sex, aut minimum quinque: unde saporem amariusculum contrahit. Iniecta ergo polenta, ut dictum est, in aquam feruentem, spathis & rutabulis ligneis diligentissime fortissimeque agitatur, permisceturque: ut feruido suo calore omnem polentae substantiam & uim exacte in se recipiat, exhauriat, exorbeatque: ac ueluti in chylum quendam, seu sorbitionem, seu cremorem uiscidum, lentum & glutinosum uertat. Quod ut facilius fieri possit, in hunc usum polenta in crassiorem farinam confracta est. Huius cremoris pars aliqua, extracto epistomio e fundo Cupae, obiecto foramini colatorio ex stramine contexto, ( ne quid una cum cremore etiam polentae efflueret ) in subiectum alueum demittitur: indeque illius circiter ad duas urnas iniicitur in Caldarium: adiunctaque iusta portione polentae, ex cado desumptae, ualidissimo igne percoquitur. Percoctum, rursus ex Caldario transfunditur in priorem cadum: permisceturque cremori, cum polenta illic relicto. Hinc statim iterum eodem cremore repletur ahenum, coquiturque eadem ignis ui, ut prius: ac eiicitur in cadum: & tertio refunditur elixaturque, ut dictum est. Postremo puro cremore, qui dulcis est, ahenum & alueus seu canalis eluitur. Haec est cremoris iusta & omnibus numeris absoluta praeparatio: quae consistit maceratione, & terna elixatione. Iam non est difficile, etiam causas huius praeparationis considerare, praesertim, si, que initio de maceratione integri tritici in aqua frigida, dicta sunt, reuocentur in animum, conferanturque cum hac confractae polentae in aqua feruida maceratione: quibus haec solummodo addenda, dissoluendaque esse uidentur: curpost exactam macerationem polentae, cremorisque extractionem, terna adhuc superaddita sit eiusdem cremoris elixatio? an non maceratio omnem polentae uim, tenuioremque & potissimam illius substantiam exhauserit, in liquoremque transumpserit, reliqueritque in polenta solum partes crassas, terreas, & inutiles? Praeterea, an tot elixationibus partes tenuiores in cremore in uapores resoluantur, relinquanturque crudae & inutiles? Ad quae dubia sic ego, saluo meliore iudicio, respondendum esse existimo. Etsi maceratio praecesserit, tamen, quia succus, seu cremor polentaceus, inuariatus & inalteratus, qualis in ipso corpore polentae inuentus fuerat, extractus est: necessarium uidebatur, ut is per elixationem maturaretur, inque absolutum maturationis terminum deduceretur, & nostro usui commodior redderetur. Deinde, quia partes tenues ex substantia lenta & uiscida polentae, adeoque uniuersa illius uis non potuisset sufficienter maceratione illa elici; & ob hanc causam additam esse elixationem seu decoctionem, non solum ut uniuersa polentae substantia, ac latens interna uis & facultas euincatur, quae in liquoris substantiam tota commigrat: uerum etiam crudus humor & redundans maturetur altereturque. Postremo, dico, in cremore polentaceo tenuiores partes coctione non tam facile dissipari euanescereque, ut in aliis rebus accidere uidemus: praesertim in Rhabarbaro & similibus, in quibus uis purgandi, quae in partibus subtilioribus dissipabilique substantia consistit, coctione quidem pauca euocatur: multa uero, uel etiam diutina asseruatione tota plerunque dissipatur disperditurque. At in cremore, quoniam partes illae tenuiores & aqueae semper alicuius lentoris & uisciditatis sunt participes, propterea neque facile exhalare possunt, neque, etiamsi illarum quidpiam exhalet, aliquid de uiribus & facultatibus decedit diminuiturque. Nam tota uis, & facultas polentacea, in crassiore natura, lenta, glutinosa & uiscida inhaeret, & altius demersa est, quae non, nisi coctione ualida in accommodatum liquorem euocari potest. Sicut etiam idem fieri uidemus, in Musto & Sapa; quae, quo magis decoquuntur, eo magis uiscositas in illis augetur. Hanc igitur ob causam hic quoque terna & ualida cremoris cum polenta adhibetur elixatio. De additione lupuli, qui dat formam Cereuisiae. Cap. U. Hactenus de absoluta cremoris polentacei praeparatione dictum esto: restat, ut reliquam partem persequamur, quae consistit in additione lupuli & Cereuisiae fermentatione. Excocto igitur cremore, eoque omni in cupam illam transfuso, aperto cupae epistomio, aliqua eius quantitas defluere permittitur in subiectum alueum, indeque rursus immittitur in ahenum: in quod iniiciuntur duo chori florum lupi salictarii, ac lento igne friguntur ad consumptionem fere infusi cremoris. Hic uero iterum uigilantem decet esse Zythepsam, ut lupulum rite frigat, & non adurat; unde deinceps uel amaresceret Cereuisia, uel fumum empyreumaque redoleret. Deinde in illum lupulum frigarum, in ahenoque relictum, per adhibitum canalem tantum cremoris imponitur, quantum abenum capere potest: permittiturque, ut aliquandiu efferuescat, donec omnis lupuli uis & facultas in ipsum cremorem fuerit translata. Quod reliquum est Cremoris in cado, seu cupa, id omne per saepe nominatum epistomium cadi demittitur in subiectum alueum, ex eoque tursus transfunditur in alios cados. Quod dum fit, interea Zythepsa insilit in dictum cadum cremore iam uacuum, ac quisquilias polentaceas in eo relictas spatha lignea subruit & inuertit: inde mox cremorem lupulaceum ex aheno seu caldario scaphis auferri, & per calathos seu corbes colatorios in reliquos cados seu tinas, in quas cremor polentaceus distributus fuit, transfundi & percolari mandat. Cauendum autem hic est diligentissime, quando cremor ille in plures tinas seu dolia diffunditur, ne in eisdem perfrigescat emoriaturque: quod potissimum hyberno tempore accidere consueuit. Quare tempestiue omnis ille cremor in unum cadum colligi confueuit: aut, siquidem aestiuum tempus est, in uarios cados diffunditur, asseruaturque aliquantulo spacio temporis, donec refrixerit. De additione faecum seu crassamentorum Cereuisiariarum. Cap. Ui. Illi ipsi cremori in unum cadum aut plures collecto, quando adhuc iustum teporem retinet, statim affunditur mensura dimidie propemodum urnae faecum seu crassamentorum Cereuisiariarum, quae Cereuisia, iam in sua uasa distributa eiicere, dum efferuescit, solet. Hac permixtione faecum ueluti plantatur aut cultiuatur Cereuisia, fitque ex agresti domestica. De infusione Cereuisiae in serias. Cap. Uii. Iam uero illam Cereuisiam ex illis cadis duo baiuli cereuisiarii usitatis suis scaphis seu urnis, traiecto per duo foramina scaphae uecte, & humeris imposito, auferunt, ac uasa cereuisiaria ( quae ab autoribus antiquis seriae, seu orcae uocantur: & sunt oblonga, capacia fere urnarum quatuor ) suo loco & ordine disposita, implent. Hordeacea tamen Cereuisia in picata infunditur uasa. In his uasis tum primum Cereuisia defaecari & ebullire, ac faeces illae uim suam ad actum deducere incipiunt, adeo ut omnem illum locum, in quo efferuescit, uaporibus ueluti densis nebulis repleat: in quem si quis forte tum incautus ingreditur, subito praefocatus concidit. Ut uero citius deferuescere Cereuisia possit, solent, praesertim hyberno tempore, prunas in eo loco collocare. Porro in illa ebullitione crassamenta, quae foras per superius uasis orificium eiiciuntur, suppositis alueolis excipiuntur: & nominantur lupulariae faeces, seu prima excrementa; quoniam multum secum lupuli trahunt, suntque ipsius beneficio amarissimae. Omnes autem hae faeces effunduntur in unum dolium: in his supernatat spuma alba, instar lactis, quae colligitur patinula lignea foraminibus paruis pertusa, & seorsim reponitur. Est enim ueluti gluten quoddam, & seruit pileatoriis, ad incrustandos pileos. Collectis & purgatis a glutine faecibus lupulariis, illae eaedem rursus ordine in singula uasa, Cereuisia repleta, refunduntur, ac Cereuisia ab illis secundo ebullit, eiicitque materiam faeculentam, spissiorem aliquanto priori. Hae faeces nominantur secundariae, estque earum usus ad defaecandam Cereuisiam recens coctam, item ad panificia, omnisque generis placentas nostrae genti usitatissimas, fermenti uice. De transuectione Cereuisiae iam ad bibendum aptae. Cap. Uiii. Quando igitur plene deferbuit, defaecataque fuerit Cereuisia, & nihil amplius faecum appareat, ( quod fit aestate spacio tridui, hyeme dierum sex ) facta est idonea ad bibendum, & pincernis, ciuibusque passim distribuendum. Sed quoniam ob feruorem aliquid Cereuisiae exundauit diffluxitque, hic adhuc postremus labor Zythepsae incumbit, ut curet omnia uasa esse plenissima. Quare relinito uno uase, ex eo reliqua omnia replentur, operculoque obstructorio diligentissime obturantur: ac iam tandem ea ipsa uasa Cereuisiae plena aurigae cereuisiarii deuehunt, distribuuntque inter ciues & pincernas, ut dictum est, ad eam libere, & cum magna uoluptate coronandam. De consideratione causarum in adiectione lupuli. Cap. Ix. Quoniam de causarum consideratione circa adiectionem lupuli, ob susceptum narrationis cursum non potuit commode disputatio instituti: quare de his quaedam seorsum hoc loco in medium afferenda esse existimaui. Lupulus est is, qui dat ueluti formam Cereuisiae, & facit non modo ut sit Cereuisia, sed ut bene sit, duret, salubrisque sit bibentibus. Cum enim lupulus, cuius floribus tantummodo in hoc negocio utuntur, temperature sit calidae & siccae in secundo ordine, ( ut amaritudo ipsius, grauisque ille odor, quem spirat, indicat ) ac cremor ille polentaceus toties percoctus, lentorem & uisciditatem quandam adeptus sit: ut & ipsum triticum etiam lentoris quiddam & obstruentis naturae in se continet, sitque calidum primi ordinis, in sicco uero & humido temperatum, & propterea dulce, pingue & uiscosum. Maltum uero seu polenta eiusdem nature censeatur: nisi quod intensioris paulo sit qualitatis, magisque sicca: certe necessario consequitur, ut eadem etiam natura, ipse quoque cremor imbuatur, acquiratque partes aereas, aqueas, commixtas: ut ipsa uisciditas manifeste id indicare uidetur: ob quam etiam uim lubricam adeptus est. Si quis enim illum cremorem bibat, non secus ac mustum aluum lubricat & conturbat: quoniam illud quoque uiscidum est, & omnia quae lubricant, uiscida sunt. Quae autem ita uiscida sunt, aeream substantiam cum aquea plurimum esse commixtam indicant. Talis autem natura & mistio, neque durare diutius, neque usui commoda esse posset. Facillime enim putredini & corruptioni obnoxia est: ac potissimum situm & acorem contrahit. Calore enim & partibus aereis euaporatis, ac relictis solis terrestribus a calore non euictis, sed a frigore iam superatis, continuo cremorem acescere necesse est. Quare ut illi defectui & naturae corruptioni obnoxiae utiliter occurri possit, prudenter profecto & erudite cogitatum est de admixtione lupuli: cuius ope utraque ea natura ( puta aerea & aquea ) in ipso cremore permixta arctius interueniente eiusmodi medio, ueluti glutine quodam custodiretur, tenereturque, neque facile leui aliqua intemperie partes substantie in ea mistione separentur, uniuersumque mistum corrumperetur, aut falcem mucorem aut acorem contraheret. Deinde ideo etiam adiicitur lupulus, ut amaritudine sua contemperaret cremorem polentaceum, ipsiusque uim flatulentam, quae est in ipsa uisciditate, attenuaret: adeoque saporis conciliandi gratia, ut & succulentior salubriorque potus fieret. Postremo, ut aliquam acquireret uim abstergendi, abluendi, & penetrandi. Etsi autem ea uis in plerisque Cereuisiis admodum exigua deprehendatur, ob paucam lupuli admixtionem, & aquae copiam, quae uires polentae & lupuli nimium obtundit: tamen nos hic non de erroribus & uitiis, quae circa confectionem Cereuisiae, siue studiose, siue ex negligentia, aut lapsu quodam accidunt, agemus, sed de uera & genuina huius potus praeparatione: quae ubi adfuerit, talem uim illi ob admixtionem lupuli inesse opor- tet, qualem modo diximus. Quamobrem accessoria illa uitia, quomodocunque contracta, a nostra Cereuisia longe abesse uolumus, lupulum ab ea nunquam excludentes: ut quem ueluti animam & endelechiam ipsius statuamus. Fit tamen, ut audio, in Anglia Ceruisia absque adiectione lupuli, qua molliores Anglorum utuntur. Allam appellant uulgari sermone, de qua plura scribemus cap. Xii. De causis permistionis faecum Cereuisiariarum. Cap. X. Restat, ut etiam exponamus causas permistionis faecum Cereuisiariarum. Dictum est supra, affusione fecum Cereuisiam ueluti plantari: quod ut rite perspiciatur, duo potissimum hic spectari solent: debita uidelicet faecum seu crassamentorum mensura, & tempus, quod plurimum in hoc negocio ualet; nimirum, ut tum affundantur, quando ipsa Cereuisia iustum adhuc teporem retinet, nec sit nimium calida, nec frigore ueluti emortua. Nam cum faeces ( quae etiam calidae sunt; ut amaritudo indicat ) fermentationis & feruoris causa adiiciantur, fermentatio illa & feruor nequaquam perfici posset, si hae uel in refrigeratam Cereuisiam, uel in feruentem, aut nimium calidam infunderentur: ut pote quae utroque calore suo, actuali uidelicet & potentiali, quem habet a lupulo, caliditatem faecum superaret. Sic autem fit illa ebullitio. Faeces sunt substantiae aereae, lentae, uiscidae; quia uero amarae, iudicant inesse illis partes quasdam terreas magis adustas. Aeream dico ad differentiam illarum, quae post completum feruorem subsidunt in fundo uasis, & terreae crassaeque sunt. Habent enim in se partes aereas & aqueas a calido commixtas contemperatasque; ut ostendit lentor ille & uisciditas. Cereuisia uero est naturae aqueae, minus lentoris in se habens. Utrisque his substantiis permixtis, quarum illae aeream, haec aqueam naturam sequuntur, faeces, quae sunt aereae, sursum ferri nituntur: Cereuisia, quae est aquea & grauis, inferna petit; hisque diuersis motibus uniuersum Cereuisiae corpus commouetur, agitatur, fermentatur, & efferuescit; omnisque sordicies, quae illi inest, per superius uasis orificium foras eiicitur; quicquid uero est crassiorum faecum, magisque terrestrium, id ad fundum uasis depellitur; & illud est ueluti substratum Cereuisie, cui ipsa incubat; &, ne facile exhalet, tuetur. Sic natura ipsa adminiculo caloris & halituum, qui utrique substantiae insunt, separat partes a partibus. Porro, quoniam in illa ebullitione & spirituum agitatione ampullae & spume adparent, eaeque non modo Cereuisiae superficiem occupant; uerum etiam uniuerso illius corpori insunt, illique uisciditate sua tenacius adherent, quandiu Cereuisia durat; unde etiam, quomodo hae gignantur, breuissime indicandum uidetur. Gignuntur autem ille, ut Galenus author est, ex permistione duarum substantiarum, altera aerea, altera aquea. Ac permistionis causa est, uel utriusque substantiae, uel unius solum uiolentus motus, aut uehemens calor. In mari quidem, inquit Galenus, ex uiolento uentorum afflatu in multas & exiguas partes attrita aqua; in polentis uero prae copia caliditatis, sicut etiam in aquis, quae subditis ignibus efferuescunt agitanturque, spuma generatur. Sed continens causa spumae haec sola est, nimirum aerea substantia, quae dum aquae adiungitur, uiolentissimo eam agitat motu, ut eam in partes minimas confringat disrumpatque, ab eaque uicissim comminuatur. Faeces igitur, quas aereas esse diximus, quando Cereuisiae permiscentur, in ea permistione excitatur motus quidam uehemens, qualis in mari & fluminibus a uento: deinde etiam calor internus utriusque substantiae, is efficit, ut & faecesipsam Cereuisiam in minimas partes atterant comminuantque, & uicissim ab ea confringantur: ex qua confractione & motu uiolento ampullas & spumas generari necesse est. Quae quidem aliquando durant cum ipsa Cereuisia, interdum uero citissime dissipantur & euanescunt. Cuius causa est ipsa faecum & Cereuisiae substantia. Quo enim rassior & glutinosior substantia Cereuisiae fuerit, pariter & faecum, eo etiam spuma durabilior fit: quod si tenuis fuerit, cito & facile soluitur; sicut apparet in aqua pura & tenui. Hec enim etiamsi a calore ignis bullas & spumam susceperit, tamen citissime dispereunt. Hinc fit, ut bonitatem & durabilitatem Cereuisiae nostrates homines etiam ex ipsa spumae perseuerantia metiantur; ut pote, quae firmissimum signum sit caloris natiui sufficientis, in quo aer ille & spiritus, spumae productiuus, continetur: ac tandem etiam ipsa Cereuisia manet in suo esse, expers omnis corruptionis. Sed si acciderit, quod Cereuisiae calor fuerit diminutus, & spiritus exhausti, uel exhalatione consumpti, tum Cereuisia fit subtilior, & ueluti aquea substantia relinquitur; quae tandem etiam facilius corruptioni fit obnoxia. Haec de praeparatione Cereuisiae, causarumque circa illam consideratione sufficiant. Pleniora & exactiora dabunt alii, excitati uel mea ista rudi delineatione, uel etiam erroribus in ea commissis. De Ceruisia Opusc. De secundariae Cereuisiae praeparatione, rusticorum potu, ( qui ex quisquiliis polentaceis post primam Cereuisiae cocturam relictis conficitur ) non est necesse, ut inaniter de ea uerba profundam. Est enim eadem prorsus forma praeparationis, ut primae: neque differt ab ea, nisi quod haec dilutior sit; nec ita succulenta, ut illa. De Cereuisiarum differentiis. Cap. Xi. Differentiae Cereuisiarum plurimae colligi possunt; sed non est necessarium, minimas quasque persequi: quando primas & praecipuas indicauerimus, reliquae nullo negocio intelligi poterunt. Differunt igitur primum inter se materia. Nam aliae ex solo tritico, aliae ex solo hordeo, aliae ex utrisque simul certa ratione mixtis & temperatis praeparantur. Differunt item plurimum parandi ratione & coctura. Nam aliae hoc uel illo modo, breuius item aut longius tempus cocturae exposcunt; ac quae cito percoquuntur, minus durare solent: quae uero diutius, durabiliores esse consueuerunt; nec tam facile, ut illae, acescunt corrumpunturque. Praeterea differunt conficiendi tempore; cum aliae quouis anni tempore; ut triticea nostra, diebus quibusuis per integrum annum parantur: aliae, ut hordeacea, certo & delecto tempore; nimirum hyberno, & sub ueris initium: quidam, ut Opauienses, semel tantum in anno, & mense Martio suam ex hordeo conficiunt Cereuisiam, & ab eo Martianam uocant; qua incolae eius Ducatus uice medicamenti utuntur, ubi se male affectos sentiunt; & propterea medicinae non magnus apud eos usus est. Ea Cereuisia liberalius pota uere Martios efficit. Huic persimilis est Iglauiensis in Morauia, & multae aliae, quae in Regno Bohemiae conficiuntur; inter quas principem locum tenet Zacensis, masculus uocata: eo quod aliis collata uere masculescere uidetur. Proximum ab hac locum sibi uendicat Raconicensis; inde Slanensis; & tertio Rokyzanensis. Postremo loco reponi possunt aliae, his similes, ubicunque illeparantur. Sed non est silentio praetereunda illa Cereuisia hordeacea, quae olim Pragae a Collegis domus Caroli quarti patris patriae meritiss. & alicubi in monasteriis & Xenodochiis ueteri consuetudine parabatur, & Conuentum, ( si non erro ) a Coenobiis & Collegiis nomine tracto, uocabatur: neque ita diu est, ex quo usus illius rarior esse coepit: imo iam propemodum nomen cum re periisse uidetur ob annonae, lupuli, lignorum, & rerum pene omnium summam difficultatem; quae, collatione facta huius temporis ad superiora, decupli, ne quid dicam amplius, precium excedunt. Hinc fit, ut huius quoque Ceruisiae usus propemodum interciderit: sicubi uero paratur, plurimum a pristina illa Ceruisiarum bonitate salubritateque receditur degeneraturque: ac fit, ut potius ad panificia, quam ad Ceruisiae cocturam frumentum conuertant homines. Postremo, differunt Ceruisiae plurimum inter se consistentia, sapore, colore, odore, aetate, uiribus seu facultatibus. Consistentia quidem, quia aliae aliis crassiores sunt, tenuiores aliae: illae diutius in corpore herent, hae uero facile permeant. Mediocris substantiae omnia, etiam mediocria praestant. Color, qui a substantia nunquam auellendus est, is omnibus Ceruisiis est spiceus uel subspiceus, ruffus aut subruffus. Sed uulgus diuidit Ceruisias in albas & nigras; licet nullae uere iis tingantur coloribus. Ac albas uocant triticeas; quae colore sunt spiceo, aut subspiceo, & tenuiores: nigras, hordeaceas; quae potius ruffescunt crassaeque sunt. Istos uero colores contrahunt a frumento, lupulo, atque etiam coctura, secundum quod miscentur plus uel minus, diutiusque coquuntur: ita etiam colores Ceruisiarum fiunt dilutioris, aut tinctioris coloris. Sapor Ceruisiarum est aut dulcis, seu subdulcis, aut amarus, seu subamarus: ac triticeae omnes dulcescunt: hordeaceae uero aut sunt amarae, aut saltem amarescunt, prout plus uel minus recipiant lupuli. Nam amaror ille a lupulo contrahitur. Odorem uidentur habere communem, nec ingratum, qualem fere ipsum maltum, seu polenta spirant, cum lupuli odore permixto. Aetate differunt Ceruisiae; aliae enim sunt recentes, aliae uetustae. Denique uiribus & facultatibus a se inuicem plurimum dissident: aliae enim inflant, oppilant, uentriculo graues sunt, colicas, nephritides, dissurias & Thadd. Hagecii strangurias concitant: aliae roborant, nutriunt, abstergunt, facileque permeant. Sed de uiribus & facultatibus Ceruisiarum plenius capite sequenti sermonem instituemus. De uiribus & facultatibus Ceruisiarum in genere. Cap. Xii. Restat, ut ex his, quae hactenus dicta sunt, uires & facultates Ceruisiae aestimemus; & an he, quas ueteres illi tribuerunt, huic nostrae conueniant, excutiamus. Ueteres passim omnes noxium esse potum, & multum insalubrem prodiderunt: fortasse, quod magis fructu uitis, quam colamine Cereali delectarentur. Hos secuti recentiores, eadem pronunciarunt: ut appareat, eos antecessorum suorum sententiam maluisse amplecti, quam propria indagine rem excutere diligentius. quoniam nec ueterum, nec recentiorum quispiam plenam & integram huius potus parandi rationem scripto prodidit. Quod cum ab ipsis praetermissum esse uideamus, quacunque tandem id causa, suspecta, necesse est, ut sint omnia illa, quae de hoc potu ab ipsis prodita sunt. Sed excutiamus ueterum de eo tradita, initio facto a Dioscoride; cuius haec sunt uerba: " Ex hordeo potus fit, cui Zytho nomen est ": is urinam cit, renes & neruos tentat, membranis cerebrum uestientibus officit, inflationem parit, uitiosum succum creat, elephantiasin gignit. Eadem fere etiam de alio potus genere, quem Curmi uocat, scribit: nimirum, quod dolorem capitis commoueat, malum succum gignat, neruisque noceat. Galenus uero lib. 6 de simpl. med. facult. Dioscoridem secutus eadem fere profert in haec uerba: " Zythus acrior est non parum hordeo, & succi praui, ut pote, qui ex putredine proueniat: " est & flatuosus; tum partim acris est & calidus, parte uero plurima frigidus, aqueus, acidus. Sic etiam P. Aegineta lib. 7 haec habet: " Zythum, quam Ceruisiam uocant, compositam substantiam habet: nam & acris est, uelut ex putredine factus, & frigidus ex acida qualitate: quare etiam mali humoris. " Theophrastus his antiquior lib. 6 de caus. plant. cap. 15 dicit, " Uinum ex hordeo triticoue confectum, aut quod Zythum Aegyptus appellat, ex dimotione a propria natura, leuique putrefactione fieri ". Iam an haec testimonia nostrae Ceruisiae recte tribui possint, alii expendant uelim. Ego, siquidem scriptores illi, quos adduxi, ex putredine potum illum fieri testantur, eas uires non negauerim inesse illorum Zytho: at ut nostrae Ceruisiae attribui possint, nunquam concessero. Non enim ex putrescente fruge, neque ex nuda maceratione, sed ex frumento in polentam ante praeparato, & in crassiorem farinam commolito, ac deinceps optime excocto, & lupulo temperato confecta est; ut prolixe satis a nobis expositum, firmisque rationibus communitum est. ut inde omnibus clarum & perspicuum fiat, nostram Ceruisiam a Zytho ueterum toto propemodum genere diuersam esse, neque ullam habere conuenientiam. Inconsiderate igitur faciunt, qui uires & facultates Zythi ueterum nostrae Ceruisiae attribuunt, ac uiolenter attrahunt: imo ipsi ueritati magnopere fiunt iniurii. Si quis aquae hordeaceae uires tribueret Cremori ptisanae in iure pulli excocto, illum certe rei Medicae ignarum diceremus. Minus recte etiam iudicare dico, quod nostram Ceruisiam, quemadmodum Zythum, ex putredine fieri existimant: quasi polentae illa praeparatio idem sit, quod putrefactio. Quod haud scio, an concedi possit, si naturam putrefactionis exacte examinare uelimus. Dixerim ego alterationem potius, aut sopitarum in grano uirium excitationem. Manet enim subiectum, non corrumpitur. Sed esto; fuerit leuis quaedam frumenti putrefactio, aut modus, seu uia ad putredinem, quomodo Medici accipere consueuerunt, cum dicunt; febres ex humorum putredine accendi, cum nondum putredo sit, sed fiat: non tamen necessario inde sequi uidetur; coctam ex eo Ceruisiam praui succi esse. An non ipsum granum frumenti terrae mandatum, & initio putrefactum corruptumque, alia aeque laudabilia, & praestantia producitur. Similiter, si quis polentae ueteris confectionem considerauerit, an non illius etiam quaedam putrefactio esse uidetur: nullus tamen ueterum eam ob rem polentam praui succi esse dicere ausus est. Quid, quod neque ptisana tantopere celebrata ab autoribus, & multa alia uindicare se poterunt ab ea aspergine; ut quam ante usum primo quodam modo alterari uel computrescere necesse est. Sed & in confectione panis fermentatio ipsa quid aliud est, quam putrefactio quaedam? & tamen interuentu eius laudatissimus panis conficitur. Fermentantur quoque res calore solis, aut ignis, aut fimi equini; ut melior deinceps partium fieret separatio per destillationem. Item putrescunt res destillandae quaedam initio, ac demum destillantur; ut id, quod optimum intus latet, foras euocetur, partesque inutiles ab utilibus segregentur. Quare etiansi Ceruisia ex putrefacto frumento conficeretur; non tamen propterea illam praui succi esse diceremus. Tribuantur uires & facultates illae illaudatae ueterum Zytho, non modernae nostrae Ceruisiae; cuius confectio longe alia est a confectione Zythi; propterea etiam uires & facultates aliae & diuersae. Sed ut expeditius de uiribus & facultatibus illius iudicare queamus, initio temperamentum Ceruisiae excutiamus, semper & ubique ad duo illa principia, a quibus demonstratio omnis ac fides rerum peti consueuit, respicientes, hoc est, sensum & experientiam, & euidentem notionem. Etsi enim Hipp. in uolumine populariter grassantium morborum scripserit: escas potusque experientia examinari oportere: tamen Galenus in expendendis naturis ubique rationis iustam trutinam adhiberi uult. Hinc est, quod in lib. 1 de aliment. facult. scripserit, eam cognitionem longo tempore, cum ex certa definitaque experientia, tum ex odorum saporumque naturis, quae examinatis rebus insunt: adhaec consistentia, quam & glutinosam & laxam aut densam, & leuem aut grauem esse contingit, uix demum rite percipi ac consummari. Iudicaturi igitur de uiribus & facultatibus Ceruisiae, an nutriat, purget, discutiat, abstergat, prouocet urinam; quae omnia a primis qualitatibus proueniunt, puta caliditate, frigiditate, humiditate & siccitate: de illis primo, quaenam illarum nostrae Ceruisiae insint, dicendum est. Ad hoc uero pronunciandum solum gustum tanquam summum ea in re magistrum accersemus, ipsumque ducem sequemur: ut qui non modo temperamentum, sed & reliquas uires, quas uocant secundas & tertias, nobis patefaciat. Dulcedo igitur illa, ( loquimur nunc de triticeis Ceruisiis, quas albas uocant ) qualis in ipsa Ceruisia sentitur, non est mellea, sed obscurior obtusiorque multo ob multum humidum aqueum admixtum. Deinde lentor & uisciditas indicat moderatum calorem illi inesse. Praeterea, quoniam Ceruisia res est mixta ex tribus substantiis, sequetur ipsa quoque qualitates & naturam earum rerum, quae in commixtionem ueniunt. Est autem materia Ceruisiae aqua, frumentum, seu polenta, & lupi salictarii flores. Singulorum differentias non explicabo, quoniam suis locis explicata sunt. Ac, quod ad aquae delectum, alia est tenuior, mollior, durior, crassior: unde etiam alias tenuiorem magisque penetrantem, alias pleniorem, crassiorem, glutinosioremque Ceruisiam gignit. Illud in confesso est, & ab omnibus comprobatum, aquae simplicis naturam esse frigidam & humidam: hic tamen propter decoctionem attenuata magis, leuiorque fit, adeoque minus frigida; ut quae igneam quandam in se uim conceperit; imo neque pristinam suauitatem retinet, & ignis ui immutata a sua natura degenerauit. Polenta seu maltum triticeum etiam calefacit amplius supra naturalem temperiem tritici ob tostionem; & resiccabit moderate. Sed hordeaceum maltum triticeo minus calidum est; cum alioqui ipsum hordeum sit frigidum & siccum, ac ob tostionem paululum quiddam caloris seu empyreumatis acquirat: ac siccitas in ipso auctior erit; & ideo etiam maiori detersoria ui praeditum. Lupuli flores sunt calidi & sicci in secundo ordine, & uim habent aperiendi, detergendi, urinas mouendi; etiam caput tentant. Hae sunt qualitates & naturae trium substantiarum, quibus Ceruisia pro uaria illarum permistione, & parandi ratione imbuitur. Addo etiam permistionem faecum; quarum naturam aeream supra esse diximus. Quare hinc iam facile elucescit, omnes Ceruisias in genere esse calidas, & humidas. Sed si ad inuicem comparentur, pleraeque ab hoc gradu uel deficere, uel eundem superare possunt: ac in passiuis qualitatibus etiam magis siccare quam humectare; quemadmodum etiam de natura uinorum iudicare solemus. Nam in earundem praeparatione, neque malti ad aquam, itemque lupuli, ut supra meminimus, eadem ubique rario seruatur; neque idem cocturae modus. Unde fit, ut Ceruisiae, quae plus malti, minus lupuli admiserunt, dulciores fiant aliis: quib. autem plus lupuli adiicitur, amariores fiant, caputque magis tentent. Ex tritico passim omnes in uniuersum dulcescunt, & albescunt: ex hordeo amarescunt, crassioresque fiunt. Postremo hinc etiam liquet, Ceruisiam nostram eiusmodi esse temperamenti, quale iam diximus: quoniam bibita nec refrigerat, nec sitim sedat, ac foris admota mirifice dolores lenit, inflammationes mitigat, & ad lassitudines etiam mire conducit, si ea calida foueantur partes. Constat autem ea omnia, que hisce facultatibus praedita sunt, ἀνώδυνα, παρ¬ ηγορικα, & λυσίπονα uocari; esseque primo uel secundo ordine calida, tenuisque substantiae, denique ita temperata, ut familiaritate elementorum corpori nostro consentiant. Nam quia dolorem sedant, causam illius aequabilem reddunt; temperiem demulcent, corporis substantiam fouent: ea omnia moderato calore suo ut praestent, necesse est: qualia sunt Malua, Althea, Chamomilla, Mellilotus, semen Lini, & c: quibus iure nostra Ceruisia alba adnumerari potest. Earum, quae meraciores sunt, calidiores censentur, sanguinem uiscidiorem, lentiorem, pinguioremque gignunt; sunt boni succi, & multum nutriunt: praesertim quando ex optimis frugib. parantur beneque decoquuntur. Illa uero facultas nutriendi e solo tritico proficiscitur. Ac quod nutriant, huius euidens signum apparet in utriusque sexus hominibus. Plurimi enim ex assiduo Ceruisiae, presertim meracioris, usu, cuiusmodi est e triticis Reginohradecensis in Bohemia, antea emaciati impinguantur. Hanc inter omnes triticeas uere Reginam dixeris. Est enim ea bonitate praedita, quam hactenus aemulari satagentibus multis nulli est datum: cum saepe ex eadem urbe & polentam, & aquam, & ipsos Zythepsos euocauerint. In feminis nutricibus euidentius ea facultas nutriendi perspicitur: quod copiosissime celerrimeque illis lac suppeditent. Constat autem, quae lac proritant, ea calida & humida censeri: sicuti, quae idem extinguunt, calida & sicca: & quae generationem illius prohibent, refrigerantia & desiccantia statuuntur. Hordeaceae, praesertim meraciores illae ( quales sunt in Bohemia Raconicensis, Zacensis, Slanensis, item Swidnicensis e Silesia ) in hac facultate triticeas superare uidentur: ut quae multo celerius id praestent; & propterea a nutricibus mirifice expetuntur. He enim, ubi illis defuerit lac in mamillis, facto haustu illius Ceruisie, & pauculo somno capto, subito illarum lagenulae, lactis conceptacula, lacte turgescunt: praeter hanc facultatem etia urinam & Menses prouocant. Mirari uero merito quis posset, unde hordeaceis Cer- uisiis tam prompta nutriendi facultas, triticeis non item: cum tamen triticum nutriendi facultate superet ipsum hordeum, ac illud statuatur calefacere, hoc refrigerare. Unde etiam triticeas magis debuisse pollere calefaciendi ui, hordeaceas uero refrigerare. At huius nos contrarium uidemus in omnibus fere hordeaceis Ceruisiis, ut quae multo citius inebrient triticeis. Uerum desinet, existimo, mirari, si ad utriusque Ceruisiae praeparationis rationem oculos & mentem conuerterit, consideraueritque, etiam in hordeo esse aliquem succum alimentarium; qui partium solidarum substantiam implere, alere & augere possit. Quod uero idipsum minus sentiatur in triticea Ceruisia, ideo accidit, quod nimis diluta conficiatur: si meracior fieret, recteque excoqueretur, nullum esset dubium, quin abundantius nutriret: quemadmodum idipsum luculenter uidere licet in Reginohradecensi Ceruisia, & quae huic persimiles sunt. Sunt etiam hordeaceae dulces Ceruisiae; quales in urbe Praga fiunt; hae ob nimiam, & fatuam quandam dulcedinem, eamque crassam & uiscidam, non possunt in eo bonitatis gradu cum aliis iam memoratis consistere. Nam quanuis illae quoque nutriant; tamen crassum succum gignunt, obstructiones uiscerum pariunt, graues sunt uentriculo, pectori; sunt suffocatiuae, calculorum generatiuae, & admodum corporibus infestae, non secus ac crudae Ceruisiae, hoc est, non bene percoctae, aut quae aliquod in praeparatione uitium acceperunt; ut quae obstructiones pariunt, flatus generant in uentre & praecordiis, ibique haerent, & aegre transeunt, non aperiunt, non abstergunt, neque ullam euacuationem promouent: sed neque sitim sedant: unde Colicae, Calculi & arenulae pullulant. Eadem incommoda & uitia concitat etiam recens Ceruisia, & non bene defecata, non secus ac Mustum. Nam uentrem distendit, conturbat, dolores intestinorum, calculum, nephritim, dyssuriam stranguriamque gignit. Et sicut mustum, antequam deferuescit, est frigidum: ( quod ostendit crassities humorum, flatus, obstructiones; & quod corpus post usum illius non excalfaciat ) ita etiam de Ceruisia recenti & non defecata censendum est. Hic obiter notandum, quod etiam, quae frigida sunt, dulcia sunt: sicut etiam sunt Cucumerum genera; quae Melones uulgo uocantur. Porro Ceruisia, quae iam acorem concepit, corruptaque est, admodum noxia est neruis, renibus & uentriculo; denique uitiosum succum gignit. Acescunt autem Ceruisiae uel uetustate, uel insufficienti coctura, uel pauca lupuli admixtione. Illud uero fundissimis & frigidissimis cellariis asseruentur. Corrumpuntur etiam facilime & acorem contrahunt aestiuis diebus, niim hae in procalore Cereuisiae facile acescunt. Nam ab aere calido ambiente resoluto natiuo mirabile uidetur, & non nisi forte ad αἱππάθιαν quandam referendum, quod rosarum fragrantem odorem auersetur triticea Ceruisia. Hae enim in Cellarium repositae, aut si saltem pincerna coronata serto rosaceo illud fuerit ingressa, ilico peruertuntur & acescunt. Tenuiores Ceruisiae tanto cirius digeruntur, minusque nutrimenti adferunt: & si amarescunt, minus nutriunt, sed abstergendi facultate pollent ob amaritudinem & tenuitatem substantiae: abluunt ob 50 Thadd. Hagecii aquae copiam; & lubricant ob uisciditatem; & maxime per uias urinae transeunt. Quoniam autem Angli quoque Ceruisia suo modo parata utuntur, quid de ea censuerit Brudus Lusitanus, uir doctus, placuit huic loco subnectere. Is igitur in libello de ratione uictus in febribus ad Anglos in haec uerba scriptum reliquit: " Potus, quo communiter Angli utuntur, multiplex est; nempe uehemens, medius & imbecillior. Discrimen inter hos penes uehementiam & imbecillitatem, calfactionem & refrigerationem, & penes substantiae crassitiem & tenuitatem habetur. " Apud Anglos triplex semper paratur potus; nempe aquosus, quem simpliciter Ceruisiam dicunt; medius, quem trihapenninam; potens, quem duplam Ceruisiam nuncupant. Simplex eosdem effectus praestat, quos uinum aquosum: aperit siquidem, refrigerat & distributionem adiuuat. Nec decipiatur aliquis credens, ob eius amaritudinem calfacere: partes enim, quae Ceruisiam amaram reddunt, paucae admodum sunt, si ad reliquas conferas, quae in ipsa refrigerant. Quod colligere ex ratione lupulorum poteris ad aquae & nordei portiones. Cito praeterea amaritudo a Ceruisia euanescit: reliquarum uero partium facultas tamdiu permanet, donec in aliam transmutetur substantiam. Potens Ceruisia, quam duplicem dicunt, potenter calefacit; & aliquid habet uehementiae, ut potens uinum. Trihapennina, mediae naturae est; manifeste calefacit, in nullo tamen uehemens est. Meminit adhuc De Ceruisia Opusc. 51 Brudus eodem loco alterius Ceruisiae, qua molliores Anglorum uti consueuerunt: allam uocari dicit uulgari sermone. Mihi relatum est, hanc plane carere lupulo: quare etiam minus laudata esse potest. Ac ille idem Brudus dicit, eam esse ultra modum inflatiuam; nullam ex ea febricitantes utilitatem capere: neque enim refrigerare, neque aperire, neque ullam promouere euacuationem, neque sitim sedare posse. Corruptioni praeterea aptissimum esse potum, ac uicinos ad similem affectum disponere chymos. Eius insuper substantiam nimis promptam esse, ut in flatuosos soluatur halitus. Qua de causa capiti & neruis incommodum esse. Materiam insuper obstructionum esse: unde iecinori & lieni inimicum esse. In summa nemini amicam illam Ceruisiam esse, nisi Ueneri. Ab his tamen, qui eo potu usi sunt in bona ualetudine, dimittendum per aegritudinem non esse, suadet idem Brudus. Porro omnes Ceruisiae largius potatae caput crassis halitibus replent: sed non omnibus aequali, ut ita dicam, lance. Nam hic etiam, ut alias semper, aetatis, naturae, temporis, loci seu regionis, & uitae rationis consuetudinisque habenda est ratio: atque hic quoque ad praesentem speculationem summe uidetur necessarium hominum & poculentorum temperamenta considerare. Nam ut paucula solum commemorem, ipsa etiam experientia doctrice. Qui imbecillo sunt uentriculo, his bibitio Ceruisiae plus nocet aliis. Nam illum aggrauat, phlegmata & salicismum concitat, flatibus 52 Thadd. Hagecii distendit; & si uenter deiectioni non est accommodus, haeret in praecordiis, nec ad expulsionem quicquam confert: rursus quibus uenter est facilis, & uentriculus ualidus, hi nihil eorum incommodorum persentiscunt. Ac, ut summatim dicam, naturis ualidis & robustis ( quales sunt incolae fere a parallelo Xvii usque ad ipsum septentrionem ) commodior, utilior, & salubrior est, quam mollibus illis & nimium delicatis, qui etiam ad leuem aurae afflatum subito immutantur. Rite itaque paratus hic potus est saluberrimus, optimique alimenti; spiritum nostrum roborat & excitat, animumque exhilarat & comfirmat, non incommodat neruis, non apoplexiam, non paraplexiam, & quae Graece κάρους & κώματα uocamus; non neruorum resolutiones, non comitiales, & conuulsiones ac tetanos, non arthritim, quae omnia potum uini comitantur, concitat. Hinc fit, ut paucos admodum, quibus hic potus est familiaris, his morbis obnoxios esse uideas. Uidemus omnes eas nationes, quae hoc potu utuntur, ut sunt Angli, Sueci, Dani, Saxones, Germaniae multo maxima pars, Bohemia, Silesia, Polonia, totaque Sarmatia, non minus esse uitales & animosos, quam alios, qui uino & melle utuntur. Sunt etiam pulcherrimi, saluberrimi, robustissimique: &, ut summatim dicam, omnibus aetatibus & sexui potus est utilissimus; quod uino minime conuenit. Quid enim Plato 2 de legibus & Galenus lib. 1 de tuenda ualetudine de uini usu & natura scripserint, De Ceruisia Opusc. 53 notissimum est: quando pueris usum uini prohibet ad usque duodeuigesimum annum. Si illis ratio parandae nostrae Ceruisiae constitisset, nullum est dubium, quod eam pueris & iuuenili aetati concessissent, & omni alii aque coctae pretulissent. Romani etiam, apud quos feminis capitale erat uinum bibere, lege sanxissent sine dubio, ut illorum feminae Cereuisiam biberent. De Ceruisiis facticiis seu conditis. Cap. Xiii. Quemadmodum uina condiuntur herbis uel aromatis: ita etiam Ceruisiae. Forma condiendi ut in uinis, duplex est. Nam aut cum ipsa Ceruisiae coctura incoquuntur simul aliquot herbule, ut absinthium, caruophyllaca, pulegium, baccae Lauri, Pimpinella: aut postquam iam percocta est, in uasaque infusa, iniicitur uasis nodulus ex herbis, radicibus & aromatis: cuiusmodi est sequens puluis, qui & saporis gratiam conciliat, simulque ad bonam corporis ualetudinem facit. Sumitur Zingiberis, Cinnamomi, singulorum drachmae duae; radicum Iridis Illyricae, Calami aromatici, baccarum Lauri, singulorum drachma una: Maceris, Caryophyllorum; Nucis moschatae, singulorum drachma dimidia: contunduntur in puluerem, ac puluis in raro linteolo colligatus in uas coniicitur. Alii conficiunt trageam grossam ex Calamo aromatico, Zedoatia, Caryophyllis & baccis Lauri 54 Thadd. Hagecii Sed haec ad cuiusque palatum facile accommodari possunt. De iis quae ex Ceruisia parantur. Cap. Xiiii. Parantur primo uaria eduliorum genera: inprimis uero usitatissimus est nobis Bohemis, familiareque ientaculum tam puerorum quam adultorum, cibus ex Ceruisia, iusculum cum uitello oui & pauco butyro: ad quam rem triticea accommodatior est, quam hordeacea. Conficitur etiam puls ex Ceruisia, addito pane in crassiorem farinam redacto cum pauculo butyro. Sunt qui Ceruisiam calefactam Zingibere aut pipere conditam mane bibunt; praesertim egressuri domo aut iter ingressuri; uentriculum enim mirifice corroborant. Defessis ex itinere calida Ceruisia cum butyro pedes ablui iubent: ac id etiam equis adhibent uesperi, ubi in diuersorium uenerint, & dic- crastino sentiunt agiliores & expeditiores fieri. Fit etiam acetum ex Ceruisia, sed non ita acre & gratum, ut uini acetum, nec ita potens, nec adeo tenuium partium. Postremo omnium ex faecibus seu crassamentis, in fundo uasis relictis uinum ardens conficitur a certis hominibus, qui solo eo artificio uictum quaerunt, & rem non contemnendam faciunt. Nam plaustris in Saxoniam usque deuede Ceruisia Opusc. 55 hitur. Nuper admodum nobiliores feminae apud nos allectae lucro ( quod sordidis hominibus suaue esse consueuit ex re qualibet ) adiecerunt animum ad illud uinum conficiendum, eripueruntque rationem uictus inferioris conditionis hominibus, quorum proprium fuit inde uictum quaerere. Hoc uinum ardens uenditant suis subditis propolis publice propinandum. Ita autem illud plebs illa rusticana cum tosto pane, aut foliis saluiae uice ientaculi pitissat, ut plurimi bene poti domum redeant.