Crysopoeiae Et Argyropoeiae Aduersus Thomam, Erastum Doctorem & Professorem Medicinae. In qua disputatur & docetur, An, Quid, & Quomodo sit Chrysopoeia & Argyropoeia. Authore Gastone Claueo Subpraeside Niuernensi. Nunc primum a Bernardo G. Ponoto A Portu S. Mariae Aquitano, cum annotationibus marginalibus edita. Apud haeredes Eustathii Uignon. Md. Xcuiii. Uis Eorum Quae in hoc opere continentur. Epistola dedicatoria, in qua ostenditur, quare hic liber Typis sit excusus. Praefatio qua docetur, non una, sed duplici uia, lapidem Philosophicum construi. Apologia aduersus Thomam Erastum, quondam Heildelbergae Medicine professorem, in qua multis solidis argumentis, rationibus & exemplis, uincitur & conuincitur Erastus. De uera & recta ratione progignendi lapidis philosophici, dilucida & compendiosa explicatio. De triplici Auri & Argenti praeparatione, sine qua uix ad optatum finem opus perducere licet. Illustrissimo Principi, Mauritio Landtgrauio Hassiae, Comiti Catzenellenbogen Dietz, Ziengenham, Et Nidda, Excellentissimo. Domino suo Clementissimo. Impudentis profecto, non probi uiri, sit ( Illustriss. Princeps ) aliorum sibi operauendicare, eaque pro suis aedere. Huius igitur libri quem Seren. T. Celsitudini audeo offerre, cum author non sim: imo is sit alterius, qui eius partes aliquas ante suum e uiuis excessum quibusdam uiris, consecrarit, ne Plagiearius censear, aut temeritatis iure argui possim, Illustriss. T. Celsit. consilii mei de edendo, deque illi offerendo libro rationes exponere constitui. Franckentalii annis ab hinc plus minus tribus agens, cum iucundissima fruerer consuetudine Iohannis Bartholomaei Burrgrauii. Laudt scribae Nostadiensis, uiri Doctrina, & pietate ornatissimi, quique scripta mea praesertim Apologia pro Paracelso aduersus Thomam Erastum, & alios candidatos, negantes Metalla quoquo modo parata, humanae naturae prodesse, legerat. Is aliquando a me quaesiuit, Num Doctiss. Gastonis Clauei librum aduersus Thomam Erastum legissem. Neganti id mihi, librum ipsum non modo obtulit, sed etiam in perpetuum amicitiae monumentum dono dedit: ea tamen lege, ut lectum in publicum ederem: affirmans primam eius partem nulli hactenus consecratam. Accepi cum libro conditionem, missisque aliis omnibus, serio lectioni incubui. Et inter legendum Marginales annotationes addidi. Cumque ex seria lectione deprehendissem authoris animum fuisse, non in tenebris librum abdere, sed omnibus scientiae filis ipsum communicare, ut libro 2. cap. 38. & circa huius Apologiae finem author testatur ( inquiens ) quod si ea quae prioris, quaestionis, & confirmationis stabiliendae gratia scripsi uobis, qui hec perlegetis, grata intellexero. De caeteris quoque quaestionibus, Deo O. Max. fauente luculentius posthac, aliquid, editurum esse. Idque abstrusum magis, & maiori admiratione dignum, omniumque utilissimum: & alibi idem author, Forsitan qui haec perlegent ante aut post obitum nostrum nostri memores erunt. Cum haec animaduertissem a quibuscumque potui typographis percunctatus sum, num typis excusum alicubi scirent. Hoc cum inficiarentur eximios tanti uiri labores diutius latere, & Chymicae studiosos eorum lectione priuari aequum non esse existimani. Et est reuera, hoc nostrum seculum impostoribus plenum; qui nec ipsis Principibus, ne dum infimae sortis, hominibus parcunt. Uideo enim Reges, & Magnates ab istis Agyrtis decipi, qui ementitas & sophisticas chymiae artes, pomposa specie uendentes, illos argento emungunt: unde fit, ut ingens numerus, tum sophistarum, tum sophisticarum fraudum, quotidie oriatur, ob quas, ars chymiae laudatissima, non solum detrimentum patitur, opprimitur, adulteratur, ipsique chymistae inuisi omnibus redduntur, uitam, tempus, sumptusque in uanas operationes frustra impendentes, sed & in respub. grauissima danna redundant. Ea si quidem est multorum uafricies, ut simulata experientia in chymicis, ficta amicitia? pollicitationibus uariis, fraudulenter ab allis artes expiscentur, easque sibi uendicent, & uenales circumferant, quae ab aliis magna postea redimuntur pecunia. Expertus loquor: abs me enim eiumsmodi nebulones aliquando extortos de chymia manu scriptos commentarios, ingenti postea pecuniae ui, ut proptios distraxerunt. Pessimum genus hominum. Quodque si a Magistratu pro merito plecteretur, minus esset fraudium: minus artis discipuli hallucinarentur, breuique ars uera & syncera ex laruis illis sophismatum emergeret. Ego isti malo, ut pro mea uirili remedium afferrem Gastonis Clauet librum in tenebris diutius. latere non passus sum, edendumque curaui. Quod & superioribus annis etiam a me praestitum est, in aliis eiusdem argumenti opusculis quibusdam, quae dedicare haud ueritus sum, Serenissimis Et. Poten. Principibus Electori Palatin: Christiano Anhaldino: Et Ernesto Friber. Marchioni Badensi, qui tractatus Serena ad modum fronte a tantis Principibus excepti fuerunt. Cum uero diu multumque cogitassem cuius patrocinio utendum mihi foret, isti ut libro gratiam & authoritatem conciliarem Landgrauiorum Hassiae familiae mihi in mentem uenit, quae cum seculis omnibus, Germaniae Decus, patriae lumen, Musarum Domus, Religionis propugnaculum fuerit: In eaque excelluerint Heroes illi sanctissimi, parens & Auus tuus, Christiani orbis clarissima lumina: qui hostium Ecclesiae Tyrannidi toties sese obiicere non dubitarunt. Auitarum uero uirtutum, heredem te & possessorem uidetem, qui Marti & Mineruae, simul sacra faceres, liberalitanteque erga, exteros, omnes Principes facile uinceres. Idque cum Seren. Angliae Regina commune haberes, ut omnium gentium, omnium idiomatum probe gnarus, cum omnibus posses absque interprete colloqui: praeterea in omnibus & singulis esses usque ad miraculum instructissimus. Istam uero Philosophiae Chymicae partem, sic calleres, ut in ea mortales omnes facile ante cellas, patrocinium istud T. Celsitudini, non sine ratione committendum existimaui. Tibi igitur ( qua par est reuerentia ) hoc Munusculum ( suo tamen sale conditum ) Dedico, ut aliquod a me grati animi indicium habeas. Unum est, quod uereri debeam, ne scilicet mihi succenseas; quod sacra nostrae artis „ mysteria uulgo promiscue pandere uidear. Sed cum omnia ab authole scripata, ita esse congitabis, ut prophanos latere possint, Tuaeque Celsit. iisque Solis qui ad Parnassi uerticem pertigerint, pateant, boni consules, quicquid hic a me factum est. Caeterum si quid post hac te dignum nancisci potero, id lubens impartiar. Accipe ( Principum Clarissime ), quod pro tenui. nostra, facultate conferimus, & maiora deinceps obsequia, splendidioresque fructus expecta: Deus Op. M. Tuam Cel. cum Sereniss. coniuge ad nominis sui gloriam diutissime sospitet. Uale Yuerduni. Celsttudinituae addictissimus. Bernardus. G. Penotus Aportu S. Mariae Aquitanus D. P. ius Apologiae. Natura auriferas uires dam tentat Erastus, Inscitiae iaculis euertere, percitus oestro Inuidiae, claram illustrat male prouidus artem: Namque ex parte cauens libro maledicta refellit. Cloueus emisso, quo tela retundit Erasti In caput. Et recipit demptum Argyropoeia, nitorem. I. L. Ad eundem. Quid liber inuicto duce stas? defecit Erastus Necpotuit fixo sistere in arma pede, Quid metuis frustra ualuis inhiare? recessus Et loca quaeque tibi nobiliora patent. Magna canis, magni est meriti decorarier isto Munere: Quis magnos ista decere neget? Ergo age, luce tua lucens audentior ito, Principis inuicti nomine tutus eris. I. B. A. Ad eundem. Chrysopoeia libris Medici damnatur Erasti, Quam nec dente premat liuidiore Thean. Sed tantae illatum repulisti dedecus Arti Compresti rabidas inuidiaeque faces. Chrysopoeia etenim per te rediuiua nitescit, Iamque uiget libris Argyropoeia tuis. Sic feret auratis te in coelum gloriapennis Et studii capies praemia digna tuis. Guilielmus Dubroc Adolescens. Ad eundem. Sit tibi nulla licet suscepta ex coniuge proles, Uiuere qua possis, non moriere tamen. Auriferas peperisti artes praediuite Musa Argyropoetae etiam diceris esse parens. Haec tibi perpetuos decus immortale per annos Addent, legitim e prolis & intarerunt. Stephanus Gasconius Adolescens. Bernardi G. Penoti A Portus. Mariae. Aquitan. Praefatio, in qua omnem totius artis potentiam & efficaciam in, duobus consistere uerbis ostendit. Non est ( Amice lector ) quod refricem diu agitatas illas quaestiones, quibus quaeritur. An Ars trans mutationum sit uera: cum anno proxime praeterito, id grauissimorum uirorum testimoniis, & authoritatibus, satis superque probauerim, quum huius argumenti, plures sint libri aediti: Lectores itaque ad eam remitto praefationem, quam non ita pridem, ei Dialogo, qui est inter Naturam & filium philosophiae praefixi. Ridiculum uero foret, si in praesentia repetitionibus uterer: siquidem Author libri huius Claueus aduersus Thomam Erastum disputans, eiusque argumenta omnia solide refutans, firmissimis tum rationibus, tum demonstrationibus, ( adde & certis experimentis, Artem ueram, certam & facilem esse ostendit, & confirmat. Quapropter qui authoritatibus & exemplis ueritatem Artis tibi probari uis ( Lector ) huius Claue librum percurre. Sed antequam operari incipias, rerum naturalium causas prudenti consilio perpende, aut noli rem aggredi. Incauti prima fronte hunc librum intuentes, implicabuntur. Tu ( Amice lector ) magno cum iudicio; lege, relege, ora labora: & Deus Mysteriorum autor tui miserebitur. Hoc unum te latere nolo, omnem potentiam & totius artis efficaciam, in duobus consistere uerbis, nimirum, Solue & Coagula. Solutio duplex est. Solutio duplex Solutio per aquam mercurialem, ad opus uniuersale spectat. Prior soluit corpora in Mercurium, id quod fit per Mercurium, Et inuenta est ad particularia, quam istius libri Author sequitur. Altera uero in aquam Mercurialem, Haec ad opus uniuersale pertinet. Estque transmutatio quaedam corpo¬rialem, ad rum metallicorum in ipsotum primam materiam. Quam Doctus huiusce operis Author negat fieri posse, & spiritus mineralium fixario cum perfectis corporibus, Raymundoque Lullio refragratur, illud impossibile. Cuius opinionem non assequor: Imo contrarium: Authoritatibus plurimorum huiusce Artis uirorum probo. Geberi opinio digna notatu. Geber enim in tertia Parte perfecti Magisterii cap. 32 de Auro ( inquit ) aurum quoque est Metallorum praetiosissimum, & est tinctura rubendinis, quia tingit, & transmutat omne corpus, calcinatur & soluitur cum utilitate & sine utilitate, & est medicina laetificans & in iuuentute corpus conseruans. Frangitur facile cum Mercurio: & odore Saturni teritur. Iupiter & Luna illi in substantia conueniunt. In pondere & putredine, Satnrnus. Summe notandum Libellus qui septe claues artis dicitur inqui. ultimo uero Mars. Et est unum de maximis secretis naturae. cum ipso similiter commiscentur spiritus, & figuntur per ipsum maximo ingenio, quod non peruenit ad artificem durae ceruicis & pectoris. Haec Geber. Ex Scala philosop. Spiritus congelantur beneficio dissolutionis naturae fixae, & corporis, & mixtionis illius, cum argento uiuo: Et alius. Fige ergo terram, & aquam, ut aer possit figi in aqua: quoniam si aquam bene occidisti, omnia elementa occidisti, & mortua sunt. Hactenus. De his plura lege in libro qui septem claues Artis insignitur, quem aliquando in publicum adam: una cum tractatu aquarum mercurialium, quibus quaeuis metalla in currentem mercurium, reducuntur: si Aeternus Deus Optimus nos superstites uoluerit. His interim ( Humane lector ) fruere & Uale: Et nostris lucubrationibus faue. Aut Hic Aut Nusquam Est Quod Quaerimus Deum Time Et Proximum Dilige Argyropoeiae Et Chrysopoeiae. Exordium. Nouum hoc dicendi subiectum tanquam a professione nostra alienum plerique statim audito Apologiae seu defensionis huiusce titulo, damnabunt. Sed & plures me temeritatis coarguent, quod cum potentissimo aduersario Thoma Erasto Germano Medico, atque excellentissimo Philosopho, in re toties praeiudicata congredi audeam: Tum uero quod in re tam abstrusa, multisque multorum seculorum uiris amplissimis hactenus incognita, certi aliquid & ueri pronunciare contendam. Multi, ut uaria sunt hominum ingenia, de hac nostra Apologia seu defensione Argyropoeiae & Chrysopoeiae uarie aestimabunt. Quibus omnibus responsum esse uelim, me nullis eorum aestimationibus ab hoc instituto meo auocari posse, dum Reipu. cui omnes fortunarum nostrarum maiorem partem debemus, prodesse puto. Sane ego ut uariae sunt a Natura hominum inclinationes, cum aliquando per otium licuit, ueterum, qui de hac re tractarunt, uolumina diligenter perlegi, naturam Metallorum propriis examinibus exploraui, hos, qui huiusce artis secreta callere prae caeteris putabantur, audiui, consului: multa multis ab hino annis tentaui: & quam summi uiri operam in euoluendis libris, a professione propria alienis, succisiuis horis collocarunt; in hoc artis studium iisdem horis eandem operam aliquando impendi. Neque alius fuit mihi scopus, quam ueritatis agnoscendi studium quam unumquemque uirum probum totis uiribus amplecti oportet. Scripta ueterum obscura. Ueterum scripta fere omnia aenigmatica, & ueluti Apollinis oracula, nulla arte tradita deprehendi, ut incertus magis ab eorum lectione abierim, quam cum primum adeeam accessissem. Geber. Solus Geber Arabs aliquo ordine atque methodo hanc artem tradidisse uidetur, sed, ut ipse fatetur capite ultimo suae summae perfectionis, ubi magis aperte locutus est, ibi magis artem ca & inutilia ueris & utilibus miscuit, suam occultauit: plura etiam sophisti & quam plerique ex illius libris meramorphosin expectabant in sese ipsis experti sunt: ita ut ex diuitibus pauperes euaserint, & ex honestis uiris turpes habiti sint. Quod & iisdem accidisse uideo, qui aliorum scripta nullis rationibus fulta, sed per manus tradita, experiendo miseri & mendici conspiciuntur. Quae cum omnia apud me perpenderem, aliquem Reip. Autoris propositum. fructum allaturum me posse putaur, si quam uere haec Ars posset subsisterae, aperte & certa methodo, explosis omnibus ambagibus, quantum animi uires ferunt, in lucem profetrem. Ita enim fiet ut qui in re tam abstrusa, magis ueriitis agnoscendae studio, quam acquirendarum opum desiderio tenebuntur, eos forsitan minime haec legisse poeniteat. Hi uero, qui oleum & operam hactenus perdiderunt: Auctorum suorum & proprios errores aliquando emendent & sapere incipiant: Hi uero, qui nondum aliquid in his degustarint, si forte incumbere studium sit, uiam rectam ingressi nusquam postea aberrare possint. Omnes autem qui haec perlegerint & intellexerint ab impostorum & sophistarum dolis & fraudibus tuti sint. Quid quaeso utilius aut humanum magis, quam aliquo pergentibus, uiam, quam ignorant rectam demonstrare, & in eandem si forte aberrauerint reuocare? Nec quisquam, nisi iniuria, possit institutum hoc meum damnare quasi ab ea arte, quam profiteor, alienum. Incidunt enim saepe in fotensibus iudiciis quaestiones, quae a lureconsultorum responsis alienae uidentur, ut de arte medica, de quamplurimis aliis artibus, quas tamen eos ignorasse pudeat, qui causas agunt, atque hac ratione peritos, artis prius consulere, quam clientes defendere cogantur. Exemplum. Memini paucis ab hinc, annis in foro nostro Niuernensi, Dum causas adhuc agerem, quaestionem hanc tractatam esse. Ciuis quidam huiusce urbis, a quodam, quem tunc Impostorem ignorabat, torquem, quem aureum asseuerabat, emtutus, eundem fabro aurario lapidis lydii examini probandum mandauerat: Ea probatione coram Emptore statim peracta, renunciauit faber aerarius, torquem esse aureum, & ex auro puro constare. Hac fretus, fiducia ciuis torquem, tanquam ex auro puro constaret, emit: paulo post temporenuna exleodem torque fibula scissa, intus esse argentea tantum, exterius uero & in superficie aurea esse, deprehensa est. Emtor statim fraude cognita de damnis & interesso aduersus fabrum aurarium contendit, quod illius asseueratione falsus emerit, quasi ignoratione propriae artis de culpa teneretur. Contra Faber aurarius se rogatum solum lapidis lydii probationem, quamuere retulisset, non autem scalpri, itentasse, eiusque rei nomine nullam accepisse mercedem. Consultus a prudentissimo atque amplissimo uiro, cuius nunc sum collega, quid iludicandum putarem, respondi, si torquis tantum deauratus esset, aduersus fabrum aurarium sententiam dici oportere, quod sola deauratio lapidis lydii probatione iterata saepius deprehendi potuisset: Sin uero aurum superficiei torquis adglutinatum corpus per se substitisset, exceptione tutum fabrum aurarium, eumque absoluendum, quod minime lapide lydio, sed scalpro tantum iudicari potuisset. Statim hac interlocutione lata, aqua acri probatione unius ex fibris facta; substitit corpus aureum in imo uasis uitrei; argentum uero effusum & solutum in aqua acri conspeximus. Quod si sola deauratio. fuisset, in puluerem impalpabilem & tenuissimum eiusdem uasis uitrei fundo subsidisset hloc ubi ab Emtore cognitum, a lite discessin, praeiudicialem enim sententiam praeuiderat. Uerum ita iudicari non potuisset, nisi consultis hac de re fabris aurariis, atque emendicatis eorum consiliis. Quod autem Erasto qui probris & conuitiis multis: Erastus huius artis ignarus eandem probris lacessiuit. hanc Philosophiae partem; cuius ignarus fuit, lacessiuit, respondere sub finem Apologiae conabor, iudicio saniorum hominum relinquam, responsio nostra futura sit nec ne potior probris & conuitiis. Idem uir summa autoritatis. E quidem Erastus uir fuit summae autoritatis, sed fuit homo, multasque artes & faciles quidem ignorauit, quas imbecillioris ingenii homines non ignorarunt. Multas quidem uniuersales propositiones in medium adduxits at eas, quae arti huic sunt propriae & peculiares, ignorauit. Quod ad caeteros attinet, institutum hoc meum, ut uolent, aestiment alis tantum scribo, qui non in dicta causa; sed omnibus hinc inde examinatis & perpensis recte iudicant, & arcana Dei suspiciunt & uenerantur. Nec uero mihi quis imputet, uel uitiowel crimini, si quae hactenus celata sunt; Ueteres coarguendi. in lucem proferam. Imo coarguendi ueteres, necnone & caeteri, qui rem per se satis obscuram suis inuolucris obscuriorem reddiderunt. Quod si agendi methodum celare illis licuit, saltem rationes & causas, ex quibus, a quibus, per quas & propter quas ars consistero possit, aperuisse debuissent: Quod a nullo eoadartem rum praestitum uideo. Ad artem non cile peruenitur. Nec tamen uelrendum fuerat, ad hanc artem perueniti posse, quantumuis perspicue & uere scriptis mandetur, nisi a peritissimo, & in principiis artis maxime experto manibus tractetura Speculatio tamen sola periucunda est, & grauioribus studiis praegrauatos animos reficit. Summa huius tractatus. Iam igitur quotquot estis arcanorum perscrutatores acerrimi & uehuius tra ritatis amantissimi huciadeste, uobis enim admiratione digna; & nusquam ab aliquo scriptis mandata perspicue & uere patefaciam, & definitionibus, diuisionibus & demonstrationibus physicis; quantum fieri poterit, illustrabo. Aetas authoris. Uno etiam momento comprehendetis quicquid iam senex & sexaginta annos natus multis meditationibus & experimentis triginta quauinque fere ab hinc annis, cum per ocium licuit, comprehendere potui, ut, an uere haec ars subsisteret, inuestigarem. Methodus agendi hic non tractatur. Agendi tamen methodum silebo, nec nisi quantum quaestionis probandae, an sit ars, necessitas incumbet, genera liter attingam. Propositio. Erastus Germanus natione in schola Heidelbergensi Professor librum edidit, cui titulum fecit, ( De medicina noua Paracelsi, Pars prima. Is liber excussus. Basileae per Petrum Pernam anno Domini 1572. Librum hunc cum successiuis horis perlegissem, uidi sub finem tractatam quaestionem hanc ab Erasto: utrum ex argento uiuo aut ignobilioribus metallis transmutatis uerum, legitimum, naturale & sincerum aurum argentumue arte confici possit: multis tandem & ualidissimis argumentis, & ex eorum autoritate, qui iudicio & eruditione prestant, constanter negat id fieri posse, Ego uero constanter affirmo ex agento, prlumbo, stamno aere, ferro, necnon ex argento uiuo aurum ex his uinque posterioribus argentum uerum, legitimum, narutale & sincerum a causis naturalibus arte ministrante confici posse: Hae sunt sententiae ex diametro pugnantes. Posterioris sententiae defensionem suscipio: atque id ipsum est, quod hac Apologia praestare conabor. Equis unquam ualidissimis argumentis artem hanc oppugnauit, unus omnium est Erastus, summus philosophus & consummate eruditionis. Sed tanto magis insignis erit uictoria, si in hac philosophie parte uicero, quod efficere me posseconfido. Etsi autem ad probationem propositae quaestionis, scilicet Argyropoeiam & Chrysopoeiam artem esse ueram, sola sufficeret experientia, quae uicem demonstrationis habet, tamen ut res clarior sit: & manifesta magis, altius defodiendum esse existimaui. Definitio Argyropoeiae & Chrysopoeiae. Argyropaia & Chrysopoeia est ars, quae materiam auro & argento proximam eamque naturalem, a causis naturalibus efficientibus in formam atgenteam aut auream promouere docet. Et ut definitio explicetur, dixi esse artem, quae mouet naturales causas: ut discerneretur a natura, quae etiam sola sua sponte nullius alterius ope accitaquam argentum & aurum suis principiis & causis gignit. Dixi etiam materiam a causis naturalibus moueri, ut quatenus materia & causae efficientes spectantur, argenti & auri conficiendi ratio tota a natura pendeat: quatenus autem naturae suam propriam materiam subiicit, ut ipsa agat, sit haec administratio arti propria. Sic & plurime artes definiuntur, ut Agricultura, Medicina, quarum effectus sunt naturales, sed quia praeceptiones certas & arti proprias & peculiares tradunt, efficere dicuntur.. Simili. Sic: qui oua gallinae subministrat, ut iis incubet, dum excludantur:; aut calorem gallinae imitando ea fouet, ut etiam pulli generentur, pullos efficere dicitur, tametsi hic ortus: a ui naturali ouis insita dependeat. Sic & Argyropoeiae & Chrysopoeiae artifices argentum & aurum efficere dicuntur, dum ueluti ministri proximam materiam subiiciunt, & praeceptiones tradunt, quibus eadem a causa naturali efficiente fiunt. Ars quid sit. Sic & Aristoteles Artem nimirum id esse statuit, a quo demum omnis motus proficiscitur. Materia proxima quae. Adieci in definitione, materiam proximam argento & auro subiici oportere, quod non exiomnimateria promiscue omne fiati, i sedquod ex ca tantum, quae formam certam nullo intermediol, a causa efficiente apprehensura sit, id autem in progressu manifestum: magisi erit. Tandem & postremo loco additum est, materiam hanc proximam in argenteam, aut auream formam promouendam esse, ut intelligatur, idem argentum, & idem aurum Arte ministra, a natura fieri: Partitio Argyropoeiae & Chrysopoiae. quale a sola natura. Ex hac definitione partienda mihi uidetur in tres partes haec Argyropoeiae & Chrysopoeiae ars: Harum prior: erit cognitio naturae metallorum, uti eadem natura ipsa in lucem, edidit. I. Pars. Cognitio naturae metallorum. Iii. sua sponte: ex se sola. Cum etenim idem argentum & aurum atque natura producit, ars illi ministrans producere contendat, hoc praestare ieutiquam: posset ignorata metallorum natura, praesertim argenti & auri, ut eadem omnino efficiat. Secunda pars. erit: Ii. Pars. cognitio materiae proximae argento & auro & causae efficientis & mouentis eam ad formam argenti & auri, arte scilicet ministrante naturae. Cognitio materiae proximae & causae eficientis. Etsi enim diuersa sit materia proxima ex qua argentum & aurum a sola natura fit, ab ea ex qua arte ministra eadem ortum subeunt tamen utriusque natutae & artis scopus ad unum eundemque finem contendit, scilicet ad formam argenteam aut auream capessendam. Pars Methodus agendi. Posterior pars erit methodus aut modus agendi; & hic solius est artis, nec naturam promiscue omnino aemulatur; nisi quatenus ad eundem finem & scopum, ad quem natura, deducit. Ordo dicendorum. Tres igitur has partes Argyropoeiae & Chrysopoeie ordine tractabimus, ex quibus sententiam nostiam tuebimur, hinc experimentis quibusdam confirmabimus: Tandem argumentis. Erasti respondebimus: sic Apologiae finis imponetur. Sed priusquam naturam metallorum disquiramus, eandem in omnibus concretis corporibus explorare opportunum esse existimamus, & summatim quidem & generaliter, cum alioqui uaberius a Physicis: haec haurienda fit. Sic fiet, ut cognita in genere rerum omnium natura, facilior sit aditus ad penetrandam metallorum naturam. Natura omnium rerum excausis dignoscitur. mnium igitur concretorum corporum natura ex eorundem causis dignoscitur. Scire enim aliquid, ut ait Aristoteles primo Physicorum, est per causas cognoscere. Causa rerum quatuor sunt. Causae autem sunt, materia, forma, efficiens & finis. Materia est, ex qua aliquid fit: In natura enim nihil nisi ex praeiacente materia aut subiecto fit: Forma est, quae dat esse rei, & per quam res nomen habet: Efficiens est causa, quae mouet materiam ad aliquem finem: Finis est, propter quem aut cuius gratia efficiens mouet materiam. Est autem diuisio Materiae, ut alia sit remota, alia media, alia proxima. Diuisio materiae. Materia remota dicitur, quae multas mutationes & formas subitura est, priusquam formam alicuius ex quatuor corporum naturalium generibus induat. Remota materia. Sunt autem quatuor haec corporum genera, mistum, uegetabile, sensile & rationale aut intelligens: Corporum genera quatuor. Et haec materia longo distat interuallo ab uno quoque horum. Ea est materia prima que sola imaginatione & intellectu, non sensibus conprehenditur: item quatuor rerum primordia, terra; aqua, aer & ignis. Ante enim illa nulla alia fingi potest materia. Materia media. Materia media est inter remotam & proximam, quae quidem proximior est formis horum quatuor generum corporum, quam materia remota, sed magis ab iisdem formis distat, quam materia proxima. Ut alimenta propiora sunt corpori animalis; quam Elementa, remotiora autem quam sanguis, qui ex illis gignitur. Materia proxima. Materia proxima est, que proxime ad formam accedit, & ueluti quiddam imperfectum est, relatum ad alterius corporis formam perfectiorem. teria haec proxima est, ut unum quodque generis semen in uniuocis generationibus, aut quod loco est seminis in aequiuocis. Sed de hac materia proxima plura nobis mox dicenda sunt. Maformarum genera quatuor. Formarum autem genera naturalia nera qua sunt ea quatuor, que dicta sunt, scilicet forma mistorum simpliciter, uegetabilis, sensilis, & rationalis ac intelligens. Haec formae magis quam materiae rationem obtinent, quippe a quibus sit omnis effectio, materia autem potentia sit tantum, quae non agit, sed patitur proprie. Causae efficientis diuisio. Causa autem eficiens uarie diuidi potest, uerum sola haec nunc sufficiat, quod alia sit uniuersalis, alia particularis. Uniuersalis efficiens causa. Uniuersalis causa est Deus summus optimus, maximus, qui in principio quidem solus ex se solo; sua infinita potestate sine aliis quibuscunque causis, ex nihilo cuncta creauit. At cum post mundum ab ipso creatum uoluit naturaliter & extra miraculum ex iam 17 ercatis: rursus eadem progigni, coelis & astris, ut causis uniuersalibus, has uices commisit: sic tamen ut idem ipse Deus cum his & causis particularibus semper concurrat. Hae igitur causae uniuersales omnia haec, quae in hac mundi uniuersitate cernuntur diuersi generis aut diuersae speciei; Aequiuo ea. producunt. Aequiuocae autem dicuntur, quod aequaliter omnibus impertiantur & diuersorum effectuum sint causae. Particularis autem causa efficiens. Particularis causa esse. est, que in materiam proximam seu in dispositum sibi subiectum tantum agit, uniusque speciei aut qualitatis effectum producit, & uniuoca appellatur, qualis est uis & facultas in unoquoque semine, quae ipsum mouet; dum ad finem peruenerit. Finalis causa. Einis autemiaut causa finalis in iisdem corporibus ex Elementorum permistione concretis est, ut lformafiat. In Physicis enim, finis idem est, quod forma. His generaliter sic diffinitis, disquirenda est metallbrum de quibus. est Uniuo ca disputatio, natura, quae sola ui naturae in uisceribus terrae orta sunt. Quae natura non minus exeorundem metallorum causis, scilicet materia forma & efficiente dignoscitur, quam reliqua mundi mista corpora. Metallorum materia remota. Metallorum igitur sicut & caeterorum corporum omnium materia remota, sunt, ut dictum est, terra, aqua, aer & ignis, ex quibus originem traxisse omnium philosophorum unanimis est sententia: Gignendis enim corporibus mistis unius elementi materia satis esse non potuisset; sed necesse fuit quatuor illa permistione confusa rebus idoneum se subiectum. exhibuisse substrataque fuisse. Etsi autem prima illa rerum primordia sint materia metallorum remota, proximioraitamen iisdem sunt, quam uegetabilibus aut sensibilibus. Quippe quod dlementa haec quatuor sensibus conspiciantur, quasi prima esse metallorum, nec non omnium inanimatorum soboles naturalis. Materia metallorum media. Materia metallorum media in uisceribus terrae ea est, quae ui causae efficientis ex elementorum prima mistione in aliquod medium transit, quod nondum tamen est materia proxima: Quod medium est ueluti quid informe nec certam in natura habet speciem: quod quid sit, ab autoribus non est traditum. materia proxima metalorum alchimistarum opinio. At materia metallis proxima ea est quae nullarum aliarum mutationum interuentu a causa efficiente perficitur, & prroxime formam metallicam induit, nondum tamen est metallum; sed aliam habet a metallo formam & unica sola illius mutatione forma exsurgit. Quae autem sit illa materia proxima in mineris terrae; uariae fuerunt eorum, quim hac de re scripserunt, opiniones. Aristoteles enim tam sublimium, quae super terram, quam inferiorum, quae in uisceribus terrae gignuntur, duplicem exhalationem ait esse horum materiam. Exhalationem quidem a terra, quae sit sicca & calida? & ab aqua uaporem, quae sit frigidus & humidus: non sic tamen, ut exhalatio sicca humore destituatur, nec uaaristotelis opinio de materia proxima metallorum por humidus siccitate: sed in illa siccitatem, in hac humiditatem superare. Exhalationem igitur siccam dicit esse fossilium, uut sunt lapidum genera non liquabilia, sandaracha, sulphur, achra, rubrica, & alia eiusdem genetis. Metalla autem ad, uaporosam exhalationem pertinere ait. At uaporem illum, prius quam in aquam uertatur, exhalationes coagulari & metallum fieri, idcirco metalla omnia exhalationem siccam continere, & inflammari & exuri, solo auro excepto. Halchemistae uero proximam metallis materiam dicunt esse argentum uiuum & sulphur; tum quod argentum uinum, fusa uideantur, & ex illis arte proliciatur, argentum uiuum, tum quod odorem sulphureum spirent. Et eorundem opinionem multi graues, uiri secuti sunt. Gilgilis opinio Alberti op. Gilgil autem Maurus cinerem quendam terrae munitiss. aqua infusum materiam esse metallis proximam professus est, non secus: atque omnem cinerem, materiam esse uitio proximam. Albertus uero humidum uiscosum & tenax Georgius Agricola has omnes de materia metallis proxima in mineris terrae opiniones refellit, & succum in iisdememineris ortum, materiam metallis esse proximam, multis rationibus contendit. Georgii agricolae. Scaligeri opinio. Scaliger metalla uocat terram aqueam, argentum autem uiuum aquam terream. Quae autem harum opinionum sit uerior; immorandum mihi esse non puto, cum aliam argento & auro proximam materiam natura nobis exhibeat, ut ex sequentibus elucescet: Si tamen quid sentio dicendum sit, Aristotelis opinioni & autoritati magis innitendum & fidendum existimauerim. Forma metallo rum. Post metallorum materiae cognitionem forma etiam eorundem inquirenda: est, quae nobilior est pars substantiae illorum, ut & in omnibus corporibus naturalibus: Forma enim rerum omnium magis nature nomine quam materia insignita est, & ab ea sola nomen unicuique corpori naturali est inditum. Eam enim uocat plerunque Aristoteles rationem essentiae. Eo autem spectat formarum metallorum cognitio, quod arte ministra idem argentum & aurum, atque naturale, efformandum sit, quod praestari non poterit, nisi eorum forma & natura, & quae & qualis sit, intelligatur, & in quibus a reliquorum metallorum formis discrepant. Formae metallorum quaesint non facile iudicatur. Metallorum tamen formae non ita facile dignoscuntur, ut reliquorum alterius generis corporum, scilicet uegetabilium, sensilium & hominum. Formarum enim cognitio ab actionibus earum dependet, quippe quod forma sit actus, materia mero potentia. Actiones autem ab operibus dignoscuntur. Cognitio formarum ab actionibus: Quaecunque igitur sensus plus agere ex eorum effectibus deprehendit, ea magis conspicuis formis composita diiudicabit, squae minus, obscurioribus & minus manifestis. actionum ab operibus dependet. dinc sensibus magis nota est plantarum, forma quod uegetent, alimentum suscipiant, & sibi similia producant. Sensilium uero brutorum, quod praeter haec & moueantur & sentiant, notior est natura: Hominis Forma maxime manifesta. Hominis uero forma omnium maxime manifesta est, quod etiam praeter haec omnia intelligendi facultate sit homo praeditus. His omnibus facultatibus cum metalla priuata & orbata sint. ( Nam nec uegetant, nec aluntur, nec mouentur, nec sentiunt ) eorum formae minus ab actionibus dignoscuntur. Formas tamen habent omnia metalla per quas constant, & nomen ab iisdem habent, & ex iis sibi inuicem & ab aliis corporibus discernuntur. Metalla sunt corpora tantum mista. Constant autem & concreta sunt ex sola elementorum permistione, ideoque nullum aliud nominis genus habent quam quod mista appellantur corpora. Nec facultates alias habent preter eas, quae ipsa constare efficiunt, & mistorum elementorum formam habere unicam undequaque sibi similem. Sunt autem hae facultates qualitates elementorum calor & frigus, ut cagentes cause, & humidum & siccum ut parientes: Et quod plus patibilium harum qualitatum metalla habeant, ex perpessione materiae eorundem, magis quam ab actione forme eorum diiudicatur. Formae metallorum plus ex perpessione materiae quam ab actione dignoscuntur. Formae enim pro prium est agere, materiae pati. Quod si quid agunt, in qualitatum, ex quibus concreuere agunt tantum, ueluti calefaciendo, frigefaciendo humectando & exsiccando. Caetera corporum genera sc. uegetabilia, animalia bruta & homines, mista quidem sunt corpora, sed quod prete & super mistionem aliquid aliud praestantius habent, mista proprie non appellantur, sed ex his facultatibus; periquas agunt, nomen habent, & formam propriam. Metalla simpliciter istam sunt. Metalla autem quod nihil praeter mistionem possideant, simpliciter & absolute mista tantum appellantur, quod primae illae qualitates nihil aliud in elementis effecerint, quam mistionem. Formas quidem omnium mistorum inanimorum sequuntur, sua accidentia tam communia, quam propria: Et quod magis ea materiae quam formae conueniant ex iisdem mistorum formae quales sint quadantenus intelliguntur. Accidentia metallis omnibus communia. Accidentia igitur omnibus me tallis communia sunt, ductile & fusile. Ideoque me tallum a Gebero definitur: Metalli definitio. Metallum est corpus minerale, fusibile, sub malleo ex omni dimensione extensibile. Corpus enim minerale genus est, fusile & ductile ex omni dimensione, differentia est specifica, quae metalla a caeteris corporibus mineralibus discernit. Argento enim & auro sua insunt Accidentia propria quibus a caeteris metallis discernuntur, scilicet, quod perfecte sint mista, & igne non exurantur; Auri definitio. praesertim aurum. Aurum igitur a Gebero recte sic definitur. Aurum est corpus metallicum citrinum, omnium metallorum grauissimum, mutum, fulgidum, aequaliter in uentre terrae digestum, aqua minerali diutissime lauatum examinationem cineritii & cementi tolerans. Haec cementi perpessio est differentia specifica, quod in hoc examine caetera: omnia metalla exurantur, & in cinerem uertantur, ipsum autem aurum solum incolume in eodem persistat. Argentum quoque ab eodem Gebero sic definitur. Argenti definitio. Argentum est corpus metallicum album albedine pura, mundum, durum, sonans, perdurans in cineritio. Postremum hoc est accidens illi proprium, quippe quod stannum plumbum, aes & ferrum in examine cineritii pereant & corrumpantur, argentum autem in eodem persistat. Habent & caerera metalla sua accidentia propria per quae ab argento & auro & a se inuicem differunt, de quibus tractare parum ad proposite quaestionis dissolutiones attinet, cum de his eorumque definitionibus; satis ab eodem Gebero, Alberto Magno, Georgio Agricola, caeterisque tractatum sit. Sola nobis inquirenda est natura & forma argenti & auri, quae ex superioribus accidentibus propriis eorum. que definitione dignoscitur, ut ad cadem accidentia, materiam illis proximam a causa efficiente arte deducamus. Etsi enim argenti & auri formae non ita nobis perspicue innotescant ut caeterorum corporum uegetabilium & animalium formae quae ab actionibus & effectibus deprehenduntur, tamen quodcunque corpus metallicum examina argento & auro propria perpeti & in iisdem persistere conspexerimus, argentum & aurum esse recte dixerimus. Corpus metallicum sustinens examina auri propria, est aurum. Rerum enim cognitio prima est a sensibus. Et ut uegetabilia & animalia ab actione ita argentum & aurum a perpessione materiae diiudicamus. Horum accidentium propriorum argento & auro causae sunt hae. Causae accidentium propriorum auro & argento. Quod enim fusilia si metalla omnia, humor est in causa. Sicut enim sunt ductilia propter humoris, ex quo constant, lentorem. Quae enim lenta sunt longissime continuitatem seruant: lentor enim huiusce humidi cum siccis partibus firmam habet temperationem. Utrumque igitur & lentor & siccitas cum certo temperamento, efficit, ne malleis percussa comminuantur, sed ductilia sint. Et quo magis aut minus metallis inest magis aut minus alia aliis ducuntur. Unde aurum quod lentoris plurimum habeat a siccitate temperati omnium metallorum est maxime ductile: Cur aurum maxime sit ductile. huic succedit argentum, inde aes, ferrum, inde plumbum & stamnum. Ob easdem fere causas proprias in igne humiditates retinent: lentori enim, ne humidum exhalet, impedit. O retinet in igne humiditatem. Sed humidum aqueum, ne metalla exurantur, prohibet. Aquea enim cum igni qualitates ex diametro contrarias habeant, ab igne non uincuntur: Hic calidus, siccus & tenuis est, aqua frigida humida & densa. Quo plus igitur naturae aqueae participant imetalla, minus in illa ignis habet imperium. Hinc aurum nullius ignis ardore exuritur, minus post hoc argentum ob easdem causas. Caetera metalla humiditatem habent aeream, sulphuream & inflammabilem, quae causa est ut igne tandem distabescant: Dehis accidentibus propriis plura paulo post dicenda sunt. Nunc de causa efficiente metalla etiam dicendum: De causa eficiente metalla Deus & coelum metallorum causa, remota & uniuersalis Aristotelis opinio de causa efficiente metalla. causa efficiens est unde principium motus. Mouet enim materiam, ut metalla ortum habeant. Cum autem omnis materia sit, aut remota aut media, aut proxima: certum est, causam efficientem agentem in remotam & mediam, ut fiat metallum uniuersalem & aequiuocam esse, non particularem aut insitam Nullum enim metalla ortus sui parentem gnoscunt, quam Deum & coelum, quod non a semine aliquo prodierint, ut animata corpora, ui quorum seminibus uis delitescit a parentibus infusa, quae semper similia gignit his, a quibus semina, dimanarint. Non sic in materia remota & media metallorum, de qua, qui eorundem historiam tradidere, non meminerunt, sed solius causae efficientis & agentis in materiam omnibus metallis proximam, id est, in materiam, quae ex remota & media, a causis, uniuersalibus in proximam metallis materiam transiit: Haec causa efficiens in materia metallis proxima est particularis & insita, quippe, quae ei soli conuaniat, non secus ac causa particularis in uno quoque metallorum genere. De hac causa efficiente proxima uariae etiam sunt opiniones. Aristoteles enim causam hanc efficientem ait esse frigiditatem & siccitatem, que in lapidibus Uaporem, quem materiam metallis proximam iudicauit, in illis sublatum & inclusum comprimunt & densant. Quod non ita accipiendum est, ut in eorum ortu caloris efficientiam neget: Illae enim exhalationes caloris opera inter se admiscentur, & ad aliquam spissitudinem adducuntur & concoquuntur, sed admixtio illa frigore postea densatur & in metallum euadit. Chemistarum opinio. Halchemistae uero sulphur, quod partem materiae metallorum putant, efficientis causae uim obtinete profitentur, exemplo cinaberis facticiae, quae ex argento uiuo & sulphure mistis concrescit. Gilglis op. Gilgil Maurus calorem uehementissimum causam efficientem esse opinatur, ut in uitro, quod ex cineribus conflatur. alberti magni opinio. Albertus autem Magnus causam hanc efficientem esse ait maiorem orbis, qui formas naturales explicat per motum coeli & qualitates elementorum, ceu artifex explicat formas artis securi aut malleo. Uerum haec Alberti opinio de causa efficiente, potius de uniuersali quam particulari existimanda & intelligenda est. Uniuersalis enim haec causa agit primum in elementa, quae post multas mutationes tandem in materiam proximam mutat. Georgii Agricolae opinio. Georgius autem Agricola de causa efficienti particulari proxima Aristoteli subscribit, quae mihi uerior sententia uidetur: Ab effectibus enim causae proximae dignoscuntur. Atqui metalla sunt corpora naturalia tantum mixta simpliciter, nec quicquam ultra mistionem habent & effectus mistionis simplicis a solis Elementorum primis facultatibus proficiscitur: Quomodo elementa moueantur. Mouentur enim elementa & miscentur per proprias suas qualitates. & misceantur ad metalla producenda. Calor igitur primum miscet ea & adi proximam metallis materiam deducit, quam postea frigus constringit. Praeterea haec sententia ex inductione probatur. Si enim in nubibus, ut aiunt, ex duplici illa exhalatione frigore densata ferrum gigni; & in terram decidere; uerum est, quanto magis subtus terram ex eadem exhalatione frigoren densata cmetalla gigni uerisimile est? Haec sunt quae ad cognitionem naturae metallorum quae sola ui naturae concreuerunt, pertinere dicenda existimaui: Nec pluribus agendum est, seu quod a plerisque probatissimis Authoribus explicata sint, seu quod alia sit arti materia proxima, alie causae efficientes, naturales tamen, & quae ad eundem tendunt scopum artem ministra. Pars secunda Argyropoeiae Chrysop. Cognitio huius materiae proximae & efficientis causae apud artem secunda est in ordine partitionis Argyropoeiae & Chrysopoeiae. Sunt autem adeo necessariae, ut iis ignoratis, ars nec sciri nec dici possit. Harum cognitio uiam & iter demonstrat, quibus ad finem optatum peruenitur. Ex iisdem perspectis & intellectis omnia; que ad hanc artem pertinent, ratiocinari quisquis poterit, omniaque, quae aduersus artem adferuntur argumenta, dissoluere: sine his uani & irriti sunt conatus omnes, & caecutire necesse est. Totis igitur uiribus enitendum est, ut exacte quantum fieri poterit, haec excellentissima huiusce artis pars occulta huc usque & nusquam a ueteribus tradita, explicetur & detegatur. De materia auro & arg. Sed prius de materia argento & auro apud artem proxima definiendum est, quae statim a causa efficiente in argentum aut aurum perficitur, nulla alia mutatione interueniente. proxima apud artem. Et est indiuiduum speciei argenteae & aureae proxime future, quod tamen nondum est argentum aut aurum actu, sed potentia tantum proxima, quae huius aut illius formam a causa efficiente & mouente statim induet. Indiuiduum quid sit. Est enim Indiuiduum quod proprietates habet quae simul omnes nusquam attribuentur multis. Proprietates quidem, quae differentiam specificam non constituant, sed habilitatem & dispositionem tantum habent ad formam proximam C i capescendam, Exemplo sit semen caninum, quod proprietatem habet, ut proxime ex eo gignatur, canis, quae proprietas in semine equino nusquam inerit, nisi post multas corruptiones & mutationes in semen caninum, si hoc fieri posset. Sic materia argento & auro proxima hanc habet proprietatemapud attem, ut pauco adminiculo in ipsa mutari possit, quae proprietas in alia, materia nusquam inerit. Haec enim est lex naturae inuiolabilis ut nullum usquam unius, speciei Indiuiduum, in aliud alterius specie indiuiduum transeat, nisi illud prius proprietatem & potentiam habeat ad hoc posterus proximam, id est, nisi prius indiuiquum sit potentia, proxima indiuiduum speciei proxime futurae, & ortum subiture. Causa materialis in mineris nouem proxima apud artem Materia proxima pud naturam est incognita. Hanc materiam inuestigare, qualis est in mineris naturalibus & eandem sublicere, causae efficienti, ut in ipsam agat, & opus suum peragat est impossibile. Quippe nihil ad intelligendi uim pertinere potest, quod prius in sensu non fuerit. At materia proxima, quae est subtus terram, ex qua producitur a sola natura argentum & aurum, sensibus nostris est incognita. Non enim constat inter graues Autores, qui hac de re aliquid tradiderunt, que nam sit illa materia proxima apud naturam; imo dissentiunt & suam unusquisque opinionem rationibus probabili bus, non tamen demonstrationibus tuetur. Quod etsi concedatur materiam proximam sensibus & demonstratione comprehendi posse, nihilo minus posset ars extra minerarum locum materie potentiam ad actum seu formam perducere. Aliunde igitur disquirenda est in Argyropoeia & Chrysopoeia materia proxima & causa efficiens, ut uiribus huius illa erumpat in actum, & ex illius potentia forma argenti & auri suboriatur & emergat. Ubi materia proxima metallorum, inquirenda Duplici demonstratione materiam proximam inuestigare debemus. Disquirenda est, inquam in re, in qua oculorum & sensuum iudicio haec proprietas est tallorum, insita, quae est habilitas & dispositio quaedam naturalis ad suscipiendam formam argenteam & auream. Huius Apologia autem materiae inuestigatio ex duplici demonstratione dependet: Prior est ex similitudine totius substantiae argenti & auri cum hac materia proxima quam quaerimus. Haec autem similitudo deprehendetur sensibus ex facili eorundem mistione & amplexu. Hae enim substantie sese referunt, nullo negotio & nulla arte, sed sponte sua coeunt. Quae autem sit substantia, que facile coeat cum argento & auro, post hac dicemus. Posterior demonstr. Posterior demonstratio ex proprietate & habilitate & dispositione materiae erit, que utriusque scilicet argenti & auri formam apprehensura sit.. Haec autem habilitas seu dispositio manifesta erit sensibus: ex similitudine accidentium eiusdem materiae, quam quaerimus, cum iis, quae argento & auro insita, intuemur a perpessione materiae eorundem, & a caeteris metallis potissimum distare. Quatuor accidentia auro & argento cum proxima materia communia. Sunt autem Accidentia haec quatuor numero. Primum, quod argentum & xima ma aurum non exuruntur nec inflammantur. Secundum, quod partes, ex quibus constant, humido scilicet & sicco, igne, qui cuncta dissoluit, minime dissipentur aut distrahantur. Tertium quod tenuissimae sint essentiae. Postremum, quod densa & grauissima sint. Proprie tamen, nequis calumnietur, haec auro insunt, argento minus proprie. Qui tractant artifices argentum & aurum ita de his accidentibus propriis iudicent & ut mox apertius demonstrabo. Haec accidentia ex Aristotelis autoritate sunt corporei affectus, qui sensibus iudicantur. Materia quae auro & arg. proxima. Materia igitur, quam facile cum argento & auro coire, & iisdem accidentibus propriis praeditatam esse oculis conspexerimus, ipsa erit materia argento & auro proxima apud artem, neque alia, quae ab efficiente causa in argentum & aurum permouebitur. Hanc suo proprio nomine describemus, si prius argento & auro quatuor haec accidentia in esse demonstrauerimus, & causas corundem, & quod caeteris metallis non insint, & quare. I. Aurum & arg. non exituntur. Quod igitur argentum & aurum non exurantur, nec inflam xuruntur. mentur, ex eo apparet, quod liquata igne nullum uaporem sulphureum aut inflammabilem spirent: causa est, quod omni substantia sulphurea & inflammabili & unctuosa expertia sint. Omne enim fere corpus naturale duplici constat humore, altero unctuoso, oleoso & inflammabili, ut est sulphur, oleum, adeps. Altero aqueo, quo tanquam uisco terrenae corporum partes uiictae cohaerent, quique rerum omnium ex Elementorum permistione concretarum communis est. Quodcunque igitur corpus inflammationi subiectum est, humiditatem habet oleo finitimam, huiusque solius genera conflagrat. Quippe quae, ab aere otta aeris, qualitatem calidam retineat. Aqueus autem humor; qui terrenarum partium est gluten, ab igne uinci non potest. Ille enim frigidus, humidus, hic ignis calidus & siccus. Et cum contrariis inter se, ut etiam iam dictum est, pugnent qualitatibus, neutrum cedit alteri. Solus igitur aqueus humor argentum & aurum tuetur, ne ab igne exurantur. Nullius enim humoris oleosi aut sulphurei sunt participia, qui igni ferat opem, ut uictoriam aduersus humorem aqueum, qui iisdem inest, referat. Reliqua uero metalla, quod sulphure cuiusdam humoris, qui etiam odore deprehenditur, participia sunt, exuruntur & nigredinem ab igne contrahunt. Auri & arg. partes essentiales non dissoluuntur igne. Quod autem argenti & auri partes essentiales, scilicet, humidum & siccum, ex quibus constant, igne non dissoluantur nec secernantur colliquatio eorundem saepius igne reiterata fidem facit. Nihil enim ex eorum pondere decidit. Experimentum. Equidem memini me superioribus annis unciam auri purissimi testaceo uasculo inclusi, & alteram unciam argenti puri etiam altero uase separatim inclusi eo loco, quo uitrum uitrariorum fornace liquatum est perpetuo, collocasse, ibique ambo fusa & liquata duobus continuis mensibus permansisse, iisque transactis & a uasculis & fornace utraque exemta stateris librasse, & auri quidem nec minimum de pondere decidisse conspexi, argentum uero duodecima tantum parte. Quod sane admiratione dignum est, uerissimum tamen esse ipsa experientia didici. Causa & ratio. Huiusce autem rei causa est, perfecta sicci & humidi mixtio & unio, quae tam arctissimo foedere sunt iuncta ut etiam ignibus uiolentissimis indissolubilia sint. Humidum enim temperatur a sicco, & siccum a humido, & fit in utroque argento scilicet & auro substantia una aequalis, & in suis partibus similaribus homeomera & uniformis. Hinc cum nititur ignis ipsa rarefacere, & dissoluere, & humidum aqueum in uaporem efferre, tuetur & retinetur a ferreo ne euolet. Contra cum ignis idem terreum ab humido secernere con tendit, & in cinere uertere, cohibetur ab humido, ita ut utrumque tutum, incolume & inuictum in ignis pugna, persistat. Solida mistio humidi & sicci. Haec autem indissolubilis mistio & unio proprie de auro est intelligenda, cuius meminit sacra scriptura: Probabit, inquit, nos Deus tanquam aurum in fornace. Et Augurellius in sua Chrysopoeia sic cecinit. " Uni quoniam nil deperit auro Igne, uelut solum consumit nulla uetustas, Ac neque rubigo aut aerugo conficit ulla Cuncta adeo miris illis compagibus haerent. " Huic solidae mistioni proxima: est argenti puri mistio, cuius etiam meminit Regius Psalmista. Eloquia, inquit, Domini, eloquia casta argentum igne exanimatum, terrae probatum, purgatum septuplum. Attamen igne parum illi deperit & exuritur. Argento parum deperit in igne. Quod enim superius igni duobus mensibus colliquatum duodecima parte pristini ponderis deperiisse dixi, in superficie uitro citrinissimo opertum uidi, quod malleo sub incude percussum separatum fuit ab argento quod intus purum perstitit. tenuissima sint, & quare illud citrinissimum transiit. At reliqua metalla omnia pauco tempbre igne continuo agente exhalant; & metallica materia & forma euanescente & pereunte, quod superest, in uitrum transmutatur. Haec duodecima pars argenti deperdita & exusta in uitrum Uitrificatio metallorum. Omne enim, ut recte sensit Geber, propria priuatum humiditate fusionem nullam dat praeter uitrificatoriam Cuius dissolutionis & corruptionis causa est etiam contraria, ei quam in argento & auro diximus, scilicet quod humidum quoddam sulphureum & inflammabile humido eorum aqueo permistum sit, tum quod illorum mistio sit imperfecta ad mistionem argenti & auri colquod au lata. Quod aurum & arg. Tenuitas autem argenti & auri est mirum in modum dilatabilis sed auri incredibilis ex eo deprehenditur, quod unica illius uncia superficiem corporis alicuius inaurabit, quam argenti decem unciae uix inargentarent, id norunt inauratores & inargentatores. Caetera uero metalla nihil ad auri tenuitatem accedunt. Puritas humidi defecari. Causa autem tantae, tenuitatis est puritas humidi grauita43 defecati in argento & proprie in auro. Densitas & grauitas auri & arg. defecati in argento & proprie in auro. Causa uero crassitiei est impuritas terrestris. Causa uero crassitiei est impuritas terrestris. Tandem & postremum accidens proprium auro & argento prae & arg. Tandem & postremum accidens proprium auro & argento praesertim auro prae caeteris omnibus, est densitas & grauitas. sertim auro prae caeteris omnibus, est densitas & grauitas. Et ut certo sciatur, quanta grauitate aliud ab alio distet, quod ter expertus sum, proferam. Et ut certo sciatur, quanta grauitate aliud ab alio distet, quod ter expertus sum, proferam. Unumquodque metallorum in filum trahi & produci auri fabro mandaui, quin etiam & chalybem: Unumquodque metallorum in filum trahi & produci auri fabro mandaui, quin etiam & chalybem: Filum auri forcipibus scissum est, dum stateris penderet sexaginta duodecim grana, deinde Uniuscuiusque metalli fila eodem foramine tracta & producta eadem longitudine separatim scissa sunt. Filum auri forcipibus scissum est, dum stateris penderet sexaginta duodecim grana, deinde Uniuscuiusque metalli fila eodem foramine tracta & producta eadem longitudine separatim scissa sunt. Sic unumquodque filum statere appensum fuit. Proportio grauitatis metallorum. Sic unumquodque filum statere appensum fuit. Auri filum ut dixi, drachmam, quae sexaginta duodecim sunt tallorum. Auri filum ut dixi, drachmam, quae sexaginta duodecim sunt tallorum. grana pendere uidi: grana pendere uidi: filum argenti eiusdem longitudinis eodemque foramine tractum triginta sex, plumbi itidem triginta sex: filum argenti eiusdem longitudinis eodemque foramine tractum triginta sex, plumbi itidem triginta sex: filum aeris triginta, filum chalybis uiginti septemi, filum ferri uiginti sex, filum denique stanni uiginti quinque. Causa tantae filum aeris triginta, filum chalybis uiginti septemi, filum ferri uiginti sex, filum denique stanni uiginti quinque. Causa grauitis in auro. Causa tantae grauitatatis auri est aequalitas & uniformitas partium eiusdem, & perfecta mistio, tum uero puritas & tenuitas, & eorundem humidi & sicci perfecta decoctio & incrassatio, tandem etiam substantiae sulphureae & aureae priuatio. Causae contrarie Materia proxima quae. Causae autem contrariae sunt, ne tam grauia sint metalla reliqua, scilicet dissimilitudo partium heterogenearum in metallis, imperfecta mistio, impuritas, crassities, & in quibusdam imperfecta decoctio, in aliis exustio, & in omnibus sulphureae substantiae aureae & leuis mistio. Quae igitur materia magis proxima tota substantia argento & auro erit similis, magis quam ad propria iisdem accidentia accedet, ea profecto iudicanda erit proxima materia, in quam incumbere, & conatus omnes impendere Argyropoeiae & Chrysopoeiae artifices necessario oportet, si naturam uelint imitari, & ui efficientis causae, de qua mox dicam, formam argenti aut auri eidem inducere. Proximae enim unicuique materiae, quam consummatam potentiam dicimus, statim ui causae efficientis extrinsecus accedit forma, naturali quadam & quasi dicas ineuitabili necessitate, ut recte tradidit Ambianensis ille medicus Fernelius summus Philosophus lib. Fernelius. priore de abditis rerum causis. Nonne uides puluerem illum pyrium statim multa mortalium internecione, flammam attritu concipere? Quippe quod nulla alia materia igni sit proximior ob siccitatem & tenuitatem pulueris, quae qualitatibus ignis conueniant: per motum autem fit calor. Sic qualitatibus omnibus argenti & auri concurrentibus in materia proxima, ex ea fit argentum & aurum. Est materia proxima auro & arg, apud artem. At nequenquam diutius remorer aut suspensum teneam & ratione ex iis quae dicta sunt & experientia, quae inferius narrabitur, probare possum argentum uiuum esse illam argento & auro materiam proximam potentia. Similitudine totius substantiae refert aurum & arg. Cuius fidem faciet demonstratio ex iisdem, quae diximus, scilicet similitudine totius substantiae argenti uiui cum argento & auro, & consensione eorundem accirefert au dentium propriorum cum utrisque. Primum norunt inauratores cum nullo alio metallo argentum uiuum libentius coire, quam cum auro puro, hinc cum argento, ex quibus malagma conficiunt, praesertim ex auro & argento uiuo; cum uolunt inaurare uasa, & quo purius utrunque, eo celerius miscetur alterum alteri. Quod nulla alia ratione fit, quam propter similitudinem totius substantiae. Caetera uero metalla non ita libenter amplectuntur argentum uiuum, aut si coit cum iis, ut cum stamno & plumbo, non propter similitudinem substantiae; sed propter indefinitum eorum humidum, aut quod illis inest argentum uiuum. Quod accidentia propria & communia cum auro & arg. Quod autem argento uiuo eadem quae in argento & proprie auro diximus accidentia, insint, etiam demonstratione probatur. Omnis enim humidi oleosi unctuosi & sulphurei expers est. habeat. Hinc non exuri, minus inflammari potest. Hinc in illud ignis imperium non habetur, nec sulphur, quod omnia exurit metalla, auro excepto: id enim manifestum est sensibus. Experimentum Cinnaberis. Excoquitur enim Cinnaberis factitia ex argento uiuo & sulphure, & trita & mista oleo tartari, & igne ualido in uase uitreo luto obstructo, in uaporem sursum elata, redit in argentum uiuum, nec quidquam illi deperit. Igne non exuritur. Idem in argentouiuo sublimato euenit, ita ipsum appellant. Haec norunt artifices. Quod si cum argento uiuo a natura mista fuisset portio quaedam sulphureae exhalationis, minime dubitandum esset, ipsum inflammari & exuri potuisse, ut in caeteris metallis, auro excepto, euenire soletur. Non dissoluitur igne. Quod uero ad perfectam partium illius scilicet igne. sicci & humidi, unionem & mistionem attinet, igne no minus, quam aurum dissolui potest. Fertur quidem in uaporem suum, sed non propterea partes illius, ex quibus constat, igne dissoluuntur. Nam si ille uapor igneo calore agente, in uas recipiens, delabatur, in priorem argenti uiui speciem coibit & redibit, nulla detracta parte pristini ponderis. Nec quidquam substantiae illius est in uase, ex quo uapor ille emigrauerit, subsidebit. Est enim uniformis omnino substantiae & similarium partium non tamen est aequaliter mistum, quantum ad temperamentum attinet. Uincit enim humilum in mistione: Cur in uaporem abat. hinc in uaporem abit igne agente: ea quoque de causa non est ductile. Quod autem sit tenuissimum, ex eo apparet, quod corio inuolutum & expressum uehementer, transmeat corio illaeso, quod oleum, quamuis sit tenuissimum essentie, transmeare non posset. Grauitas argenti uiui. Tandem argentum uiuum eandem fere grauitatem habet cum auro, sexta enim tantum parte auro minus graue esse etiam experientia didici. Quamuis Geber ipsum prositeatur auro esse grauius, sed forsitan de argento uiuo purgato & paululum ab humiditate nimia arte uindicato intellexit. Horum omnium accidentium cum auro communium eaedem sunt causae quas in auro diximus. arg. uiuum est duplex. At uero argentum hoc uiuum quod dicimus esse materiam argento & auro proximam non solum est illud uulgare argentum uiuum, quod palam a mer catoribus uenit, & ex Hispania aut Germania aduehitur: uerum etiam illud, quod ex corporibus imperfecte mistis, plumbo, stanno, aere, & ferro subtili arte prolicitur. Inter quae omnia & uulgare hoc nostrum nulla, nisi in solis accidentibus quibusdam, est differentia. Fluida enim fere sunt eque & eiusdem proportionis & grauitatis. Arg. uiuum corporum est magis coctum. Uerum argentum uiuum corporum magis est coctum uulgari, quin etiam inter se aliud alio magis aut minus digestum est. Omnia tamen ui ignis in uaporem feruntur sursum, alia celerius; quae minus cocta alia tardius, uehementiorisque ignis ui, quae magis decocta sunt. Commune habet in definitam humiditatem. Atque hac de causa argentum uiuum uulgare, quod indefinitam ualde habeat humiditatem omnium celerrime in fu gam ui ignis abit. Arg. uiuum corporibus metallicis inest. Quod autem in corporibus metallicis insit argentum uiuum, ex eo quodammodo iudicatur, quod fusa & igne liquata omnia argentum uiuum fluidum conspiciunquamuis frigore proprio ab igne deposita rursus constent. Equidem uidi & noui ex omnibus metallis ferro excepto, argentum uiuum fluidum excernere, beneficio argenti uiui uulgaris. Ex metallis extrahitur commune. Abluendo enim & macerando perfecte, quicquid impurum est, & a natura argenti uiui alienum, abit in fecem, quod superest uaporario calore soluitur. Arg. uium quid sit. Quod si ultra progredi liceat, ausim affirmare argentum uiuum nihil aliud esse, quam argentum & aurum crudum & indefinitum, quod a causa efficiente definitum statim in illa transit, quod magis apertum posthac fiet. Nolim tamen ex hoc inferre, metalla ex argento uiuo seu materia proxima fluxisse, ut Alchemistae sentiunt, imo potius cum Aristotele & Erasto sentio, materiam proximam fuisse uaporem exhalatione concretum. Et ueluti alimenta in animalium corporibus uertuntur in sanguinem cum antea sanguis non fuissent: sic & materia, quaecunque illa sit, ex qua metalla ortum habent, non fuit eadem post eorum ortum, sed argentum, uiuum definitum, quod metallum appellatur, specie tamen aliud ab alio ob diuersam mistionem, distinctum. Concludit Author nullam materiam apud artem proximiorem esse arg. Constans ergo sit & ratum, nullam aliam materiam argento & auro proximiorem efse apud artem, quam argentum uiuum tam uulgare; quam quod metallis imperfecte mistis inest. uiuo. In illud, ut materiam, omnes conatus impendant, quicunque Argyropoeiae & Chrysopoeiae fructus expectant: profligetur omnis alia materia sulphurea, unctuosa, inflammans, adurens, inflammabilis & adustibilis. Sola substantia argenti, uiui aquea; subtilissima uiscosa, indissolubilis, nullius ignis ardori cedens, sit pro materia argento & auro proxima. Ipsum enim est quod ignem uincit, nec ab igne uincitur. De materia argento & auro proxima satis. De Causa efficiente. His igitur de ea sic constitutis ad cognitionem causae efficientis progrediendum est: quae tanto nobilior & praestantior est, quanto artifex suo opere. Causa efficiens quid sit. Ipsa enim est, ut dixi unde est principium motus, quae omnia corpora naturaliad ii mouet ut talia sint, qualia ipsa esse intuemur. Dixi etiam ipsam esse uniuersalem aut particularem. Et utraque in genere definita est. Est etiam utraque naturalis, sed quae aliquando suopte impetu mouetur, nec aliunde, quam a natura sola impellitur, ut agat. Qualis est in generatione metallorum in uisccribus terrae, quae sola ui naturae prodiere. Qualis etiam est in argento uiuo uulgari, & eo quod corporibus metallicis obuolutum est, quae sola natura in lucem edidit. Causae efficientes naturales nobis incognitae Causa efficiens particularis in hac arte. Quae autem & quales sint hae causae naturales, certo scire & les nobis assequi non potest mens humana, nec satis constat inter peritiores, qui de iisdem tractauerunt. Sufficiat nobis naturae liberalitas, quae a suis causis efficientibus occultis argentum uiuum uulgare, & quod corporibus metallicis potentia proxima est insitum, ultro nobis obtulit, quod nobis materiam proximam esse diximus. Ea inuestiganda est nobis tantum causa efficiens particularis, quae mouet hanc materiam; ut ex ea concrescat argen53 tum uel aurum: Huius autem efficientis causae natura ex eiusdem definitione, sicut & in caeteris rebus omnibus, intelligetur. Hanc autem definire, tum ex uiribus, per quas agit, tum ex materia argentifica aut aurifica, cui uires hae inhaerent, necessarium esse existimauimus. Non enim, sicut in reliquis seminum generibus, uis sua prolificacuiquam inest. Uis artifica non inest materiae proximae. Sic & in materia nostra proxima uis argentifica aut aurifica inest. In ouo enim uis sua efficiens in est, quae calo re adiuuante externo pullum edit. Sic & in plantis & reliquis animalium seminibus uis sua prolifica inest, nec aliunde exquirenda. At materiae nostrae proxima uis sua argentifica aut aurifica non est insita, quae tandem in argentum aut aurum promouere possit, sed est in alia materia, eiusdem tamen generis sed formae nobilioris; cuius differentiae ratio in progressu explicabitur. Definitio causae efficientis apud artem. Causa igitur efficiens est uis & facultas argentifica, quae per qualitates suas igneas, calore etiam externo iuuante materiam proximam seu argentum uiuum, quod stanno, plumbo, aeri & ferro potentia inest, diducit & resoluit, & idem, nec non argentum uiuum uulgare concoquit, & mistionem eiusdem nondum perfectam perficit, & radicitus fingit, ut in ipsum, iam perfecta & consummata mistione, noua argenti uel auri forma influat. argyrogonia quid sit chrysogonia quid sit? Argyrogonia autem est semen argentificum, ex argento uel auro prius soluto perfecte concoctum, seu tinctura argentifica candidi chryso. coloris. Sicut Chrysogonia est semen aurificum ex auro prius soluto perfectissime concoctum, seu tinctura aurifica rubri coloris, admirabili tenuitate substantiae praedita, quibus a natura uis illa argentifica & aurifica inest. Qualitates autem illae igneae, per quas agunt, arte & concoctione iiscausae etdem sunt acquisitae. Causae efficientes duplices sunt. Ex quibus definitionibus satis intelligitur uires agentes bifariam diuidi. Aliae sunt ut praecipue agentes, aliae ut adiuuantes. Precipue agentes sunt uis argentifica & aurifica, & qualitates igneae semini argentifico & aurifico insitae. Causae adiuuanter. Adiuuantes autem, ignis & calor externus, Quin etiam & semen illud bifariam diuiditur, ut aliud sit argentificum, aliud aurificum. Haec autem omnia explicatione luculentiori egent, ut ueritas quaestionis propositae: An sit Ars, clarius elucescat. Definitionis explicatio. In definitione igitur uis efficiens est genus. In omnibus enim corporibus naturalibus, quae ortum subiere, seu ex semine, seu ex quopiam loco seminis, uel in iis, que in interitum abiere, uis primum & facultas quedam adfuit, quae in hec ageret, eaque moueret, quae alioqui sine motu eadem perstitissent. Omnes uires & facultates efficientes a tribus proficiscuntur. Haec uis efficiens a triplici fonte promanauit. Quippe cum in omni corpore naturali tria haec insint, Materia, forma & temperamentum ab iis, nec a pluribus, uires omnes proficisci, certum est, quae adeo inter sese connexa sunt, ut mutua opera indigeant, nullaque possit seorsim consistere. Sed harum omnium praestantissima & efficacissima ea est, quae a for56 ma proficiscitur. Quod enim nobilior sit & materia & temperamento, praestantiores effectus eam edere oportet. Proprietas rerum a forma oritur. Haec uis, quae a forma ortum habet, proprietas ap pellatur, quae sua inest cuique formae natiua, nec arte aliqua comparari potest, sed a sola natura. Itaque in definitione dicitur primum, uis & facultas argentifica & aurifica Argyro goniae & Chrysogoniae a natura insita. Ut enim in semine canino uis insita est, que seminis materiam mouet, ut generetur canis, quae uis & facultas in nullo alio inest semine, sic & in semine argentifico aut aurifico, ut fiat argentum aut aurum, uis sua inest. At quoniam hec uis & proprietas est accidens, quod per se subsistere non potest, sed semper substantiae inhaeret, idcirco addita est definitio Argyrogoniae & Chrysogoniae seu semper, & ex qua materia ortum haberent, scilicet quod argento semen argenti, & ab auro semen auri trahat originem: Semen argenti ab argento, auri ab auro originem trahit. nam etsi inania sunt haec corpora, neque sibi similia in mineris terrae procreent, tamen arte impellente per translationem sibi similia producere dicuntur, cum in semen, uel in id, quod locum seminis obtinet, transilierint. Et ueluti dicimus, canem esse causam efficientem canis, sic etiam argentum argenti, & aurum auri. Aurum est causa efficiens auri. Hinc pulchre Augurellius. " Hordea cui cordi demum serit hordea, ne tu Nunc aliunde pares auri primordia, in auro Semina sunt auri, quamuis abstrusa recedant. Longius, & nobis multo quaerenda labore. Forma sine qualitatibus primis ad agendum inefficat. " Quamuis autem a forma eiusque uiribus effectus omnes, quoscunque cernimus, primum maximeque proficiscuntur, attamen sine qualitatibus primis Elementorum, quae sunt in misto corpore esset inefficax, non secus atque artifex sine instrumentis: non quod instrumenta agant, sed quod per ea melius agatur. Ideoque in definitione dixi, facultates argentificas aut aurificas agere per qualitates igncas. Qualitatum primarum uires. Tantas enim qualitatibus primis uires tribuerunt ueteres philosophi & Medici, praesertim Galenus, ut per eas, quaecunque omnia hac mundi uniuersitate conspicimus, ab iis orta existimauerint. Qualitates autem igneas dixi, quod maxime prae caeteris agant, imo nisi a caeteris, quibus perfusae sunt, uis earum obtunderetur, omnia pesfundarent. Calor & frigus agunt. Has qualitates agentes, calorem nempe & frigus, solas esse causas efficientes corporum similarium, statuit Aristoteles, dum solam eorum materiam considerat. At cum ad formam peruertit, ut qua re hoc argentum sit, hoc aurum, aliam causam constantiorem, esse ait scilicet formatricem. Forma digerit qualitates primas Qualitatum secundatum uires. Haec enim facultas formatrix diligit qualitates primas ut agant, & moueant materiam ad formam, qualis est in mouente actu seu uirtute. Sic & uis argentifica aut aurifica per qualitates igneas mouebit materiam nostram proximam, ad formam argenti aut auri capessendam. Erunt etiam adiumento qualitates secundae, quae a materia ortum habent, ut tenuitas & subtilitas substantiae: non quod agant, sed quomodo forma per qualitates priores & principes, ita & hae per posteriores ualidius aut hebetius agunt. Quapropter definitioni additum est, semen hoc admirabili tenuitate preditum esse, quod omnes materiae nostrae proximae partes celerrime subeat & penetret. Qualitates hae at te intendi possunt. Utreque autem qualitates tam priores, quam posteriores, cum sint accidentia, arte intendi posse diximus. Et ob hanc solam intentionem forma acutius agit, tametsi ipsa, ut dicunt Physici, non recipiat magis aut minus. Intendi etiam ex Aristotelis testimonio constat, quod omnia concocta, calida esse affirmet, cum prius essent frigida: & quo plus cocta, eo calidiora esse. Forma praecipua est causa efficiens. Hae igitur sunt causae praecipuae efficientes. In omni enim rerum naturalium effectione species primum est & praecipuum efficiens. Quo circa Argyrogonia argentum, & Chrysogonia aurum generat in materia nostra proxima. Temperamentum adiuuit formam. Temperamentum uero igneum & materiae tenuitas tanquam instrumenta facultati formatrici subsidio ueniunt. De utroque autem semine disserendi ratio, quod soluendum & concoquendum sit, & quomodo ad aliam quaestionem referenda est interdum solutione & concoctione obiter in definitione dictum non intelligatur ex argento solam tincturam candidam argenticam depromi posse: Ex auro uero eandem & rubram aurificam. Forsitan de utroque semine inferius plura dicenda sunt. Uis efficiens adiuuans. Uis autem adiuuans etiam in definitione proponitur, quod non agat primum nec praecipue, sed ut externa iuuet istam ad agendum: Ea causa adiuuans est calor externus. Calor externus. Hic in omnium corporum naturalium ortu adeo est necessarius, ut huius ope causae illae efficientes praecipuae destitutae & orbatae tanquam sopitae iacerent, nec ullum prorsus effectum producerent. Nam plantae sine aeris circum ambientis calore nusquam coalescerent. Qua sine calore gallinae, aut alterius auis ea fouente, nusquam pullos excluderent. Et animalium foetus ab sque calore matris in utero extinguerentur. Nec minoris aestimanda est caloris externi uis, in toto opere hoc conficiendo. Imo Aristoteles causam precipuam efficientem in mineris metallorum tribuit qualitatibus externis, calori scilicet concoquendi & frigori constringendi. Caloris externi uires & effectus. Calor igitur hic externus, quicquid in metallis imperfecte mistis ab argenti uiui natura est alienum, secernit, diducit, & exurit. Idem qualitates igneas utrique semini insitas, dum concoquitur & producitur, intendit; & in immensum auget. Idem easdem, dum semen in metalla proiicitur, aut in argentum uiuum uulgare, adiuuat, ut geminatis & multiplicatis uiribus, ipsa misceant, decoquant, & priorem mistionem imperfectam interuertendo aut perficiendo iisdem argenteam aut auream accersant. Actiones Postremo definitioni additum est, causae ef causam efficientem mouere, dissoluere, mistionem perficere, ut quae illius essent manibus opera, demonstrarem. Actiones & opera causae efficientis. Primum enim omnis causa efficiens mouet subiectum, aut materiam ad finem aliquem: Motυs quid? Motus autem est uia & fluxus inter materiam & finem illum. Finis quid? Finis autem est uel forma, uel quantitas, uel qualitas, uel locus. Causa igitur efficiens mouet ad uarios fines. Et cum finis Argyropoeiae aut Chrysopoeiae sit, ut producatur argentum uel aurum. Ergo motus ille ad nouam formam contendit. Forma enim plumbi, stanni, aeris, ferri, & argenti uiui non est forma argenti uel auri, sed illa sunt horum subiectum & materia: Pereunte forma una inducitur altera. & pereuntibus formis cum materia sine forma subsistere non potest hanc aut illam, scilicet argenti aut auri, induci oportet. Uidendum est igitur, qua motus specie abeuntibus formis a stanno, plumbo, aere, ferro & argento uiuo ( quibus perpetuo inhaerere non possunt, si moueantur ) alia eisdem sci63 licet argentea aut aurea succedat. Motus ad formam non semper est per generationem & corruptionem. Existimatur uulgo, motum omnem ad formam esse per ortum & interitum, seu generationem & corruptionem, quorum alter alteri semper succedat. Et ortum quidem esse motum, aut potius mutationem a non esse ad esse, interitum uero ab esse ad non esse. Quod uerum esse concedimus in stirpum & animalium ortu & interitu. In Corporibus simpliciter mistis forma per mistionem inducitur. At in solis corporibus simpliciter mistis, non per generationem & corruptionem, sed per dissolutionem & mistionem simplicem formam induci subiecto demonstrabimus. Subiectum autem hoc, quod corrumpitur aut generatur in uegetabilibus & animalibus, aut dissoluitur & miscetur in mistis simplicibus tantum remotum aut propinquum. Nam quod est manuum, id est, semen, aut quod uicem obtinet seminis, nec corrumpitur, nec dissoluitur, sed illius ortus est per solam perfectionem. Quae omnia dilucidius explicare constitui, ne paradoxum proferre uidear, tum quod & soluendae quaestioni propositae, tum omnibus fere argumentis Erasti hac explicatione posthac satis fiet. Motus in argyropoeia & Chrysopoeia est mistio & dissolutio simplex. Omnis motus in Argyropoeia & Chrysopoeia est in mistione & dissolutione simplici. Quid autem mistio & dissolutio sit, quomodo diuidatur, & in quibus ab ortu & interitu differat, & quid utrisque commune sit, dicam, quoniam quaestiones hae magrii admodum sunt momenti. Uariae de mistione sunt opiniones. Mistio quid sit Aristoteli. Aristoteles suli finem tractatus de mistione sic eami desinit. Mistio est miscibilium alteratorum unio. Hanc definitionem reprehendit Scaliger libro Exercitationum suarum, eamque indignari in Philosopho reputat, & sic definit. Definitio Mistionis alia. Mistio est motus minimorum corporum, ad mutuum contactum. Haec definitionis uarietas, & quae die ea plerique senserunt, propter mistionis uocabulum aequiuocum difficultatem pepererunt. Cum enim in omnia, quae diximus naturalium corporum genera, scilicet inanima ut 65 lapides & metalla & animata, ut stirpes & animalia, ex elementorum permistione concresserunt, mista omnia appellati possunt. Corpora inanima per solam mistionem oriuntur. Sed primi generis corpotibus mistionis nomen, propie conuenit, & per solum mistionis motum Ortum habuere: at aliorum corporum genera etiam praetet mistionem aliquid aliud habent, nec illorum perfectio a solo mistionis motu prodiit. Hinc Aristoteles ante mistionis definitionem discrimen ipsius a caeteris mouentibus mutationibus posuit. obscure satis & breuioribus uerbis, quam necessatium fuisset. & mistionis diuisionem silentio praeterit, nec uerbum ullum de dissolutione simpliciquae mistioni aduersatur, addidit. Mistio & dissolutio opposita sunt. Cum autem, ut dixi, mistionis & dissolutionis uocabulum sit aequiuocum & inquiuocis pattiendum prius, quam definiendum, utriusque diuiionis aquae afferendae sunt, scilicet tam, eius quae generaliter & confiuse, quam eus, quae proprie mistio dicitur. M¬i stionis uocabulum indicat ea, quae mi¬ E i scentuur, plura essem numero. Mistionis diuisio prima. Mistio alia est prior, alia posterior: prior est, quae ex primorum, quatuor elementorum concursu proxime & immediate fluxit, qualis est in lapidibus & metallis, & inanimis & subterraneis corporibus, quae primam esse eorundem Elementorum sobolem diximus. Posterior uero est, quae ex, iam mixtis elementis prodiit, qualis est in stirpibus & animalibus, eotumque partibus. Aliter potest diuidi, ut aliam sit a natura sola, qualis est in omnibus corporibus naturalibus, quae solius naturae ui concreuerunt. Diuisio secunda Diuisio tertia Diuisio quarta. Alia ab arte, qualis est in corporibus iam, a natura ortis, quae rursus arte miscentur, ut in diuersae speciei corporibus, seu sint fusilia, aut liquida, aut sicca, aut minutissima corpuscula trita. Sed & eiusdem mistionis alia est diuisio, ut altera sit ad formam unicam eorum, quae miscentur, constituendam: qualis est in omnibus corporibus naturalibus, quae suam quaeque eamque unicam formans consecuta sunt: Altera est, quae ad unionem minimorum corporum & contactum, manentibus eorum formis natiuis, qualis est in liquidis corporibus, ut aqua & uino mixtis, aut fusibilibus aut metallis, aut siccis, quae in tenuissimas partes, redacta, simul miscentur. In hac enim mistione, diuersa haec corpora suas quaeque formas retinent. Alia etiam est eiusdem mistionis diuisio, ut alia sit perfecta simpliciter, alia comparate. Mistio perfecta simpliciter est eorum que cum diuersarum essent prius specierum, postquam coierint, unicam formam substantialem adepta sunt, ut sunt omnia corpora naturalia. Mistio perfecta comparate est, quae etsi simpliciter in sese introspecta perfecta dicatur, ad alias tamen collata magis aut minus perfecta est, tam in his quae diuersorum sunt generum, quam quae diuersarum sunt specierum sub uno genere proxime comprehensarum. Mistio perfecta comparate aestimatur uarie. Quin etiam & hec mistionis perfectio comparata uarie aestimatur, aut exactionibus corporum quae mista sunt, praestantioribus: aut ignobilioribus: aut exrconnectione: partium mistorum corporum solida uel imbecilla: aut tam exuiribus & actionibus: corporum mistorum, quam eorundem compagine. Mista enim tantum corpora, ut lapides & metalla, si eorum uires & actiones considerentur, ignobiliora caeteris corporum generibus iudicabuhtur, quod ex sola elementorum mistione constent. Propter uim agendi stirpes & animalia perfectiora sunt quam mista. At plantae motum quendam habent, animalia magis manifestum: homines uero praeter motum rationis & intelligentiae sunt participes, & praestantissima edunt opera. Itaque agendi facultate magis definiuntur. Et hac ratione perfectiora dicuntur mista inanimis, nec non caeteris aliorum corporum generibus. Mista simpliciter perfectiorasunt propter per passionem. At si iisdem plantis & animalibus connexionem & soliditatem opposuerimus horum sane mistio erit perfectior. Non enim ita facile in partes distrahentur. aut dissoluentur, quippe quodmagisper petiendi quam agendi munere defungantur: Sed & inter se lapides & metalla; & haec inter se collata etiam perfecte magis aut minus mista dicentur. Quorum enim metallorum partes, ex quibus constant, humido scilicet & sicco, adeo tenaciter haerent, ut igni dissolui aut distrahi haud quaquam possint, perfectius mista dicentur, ut argentum & aurum. Arg. uiuum perfectius mistum esse. Atque hac de causa etiam argentum uiuum. Quae enim praeter hanc arctam & indissolubilem mistionem adeo aequali sunt temperamento; Perfectiora mista igne sursum non feruntur. ut ferri sursum igne nequeant, perfectiora etiam mista appellantur ut eadem argentum & aurum; secundum uniuscuiusque perfectionis gradum. Quorum omnium accidentium causa in superioribus est dicta. Quod si in his corporibus inanimis aliquod corpus reperiatur, quod uires & qualitates: nimium exuperantes obtineat, sisse a materia, siue a forma seu a temperamento, siue ab omnibus profectas & praeter has fuerit indissolubile & fixissimum, & in ignis uiolentia persistat; Perfectissime mistum quid Semen aurificum est perfectissime mistum. id undequaque perfectissime erit mistum. Non enim solum perpetiendi 70 potentia; sed agendi facultatd erit definitum. Sane in metallis nullum talo corpus reperitur.l. Aurum enim quod in metallis perfectius est mistum; nullis facultatibus agentibus, sed perpetiendi tantum potentia est praeditum. Quocirca caeterorum metallorum mistionem imperfectam haud quaquam perficere potest. Utramque autem scilicet agendi facultatem & perpetiendi potentiam Argyrogonia & Chrysogonia, id est, semen argenteum & aureum obtinentis excellentius uero semen aureum: Quocirca undequaque perfecte mistum cum sit; caeterorum corporum & argenti uiuis uulgaris imperfectam mistionem perficit, ut mox dicam. Quae mista iterum soluuntur & miscentur, praestantiores uires habent quam semel & primo mista. Cur autem sementargentificum aut aurificum perfectiori mistione & facultatibus sit praeditum, quam argentum & aurum; causa est, quod elementa corporum mistorum, que rursus miscentur, alios & nobiliores effectus pariunt, quam quae primo miscentur. Uires, enim Elementorum nondum mistorum solam mistionem efficiunt, cum a nulla alia particulari & insita ui, sed ex sese moueantur, qualitatibus externis iuuantibus. At qualitates in elementis iam mistis alterius imperio subiiciuntur, & tantum sunt instrumenta formae misti, quae multo praestantior & nobilior est, quam forma simplicis Elementi. Calor enim ignis, ut ab anima mouetur, in animalibus est principium nutritionis, qui sine anima non aleret. Sic argentum & aurum ex elementis & eorum uiribus & qualitatibus proxime fluxerunt, ex Aristotelis & caeterorum opinione. Hinc simplex est & infimo gradum eorum mistio. Semen uero argentificum & aurificum exargento & auro & suo argento uiuo iam mistis, rursus coctione interata, aemula naturae arte ministra prodierunt, hinc admirabiles prodiscunt effectus? Plura numero simiscentur fiunt unum. Sicut autem mistionis uocambulum diximus indicare ea, quae miscentur, plura esse prius numero, deinde fieri unum, sic ex diuerso dissolutionis uocambulum indicat id, quod dissoluitur, unum prius quiddam fuisse, quod in plura postea diducitur. Unum numero si dissoluitur, in plura diducitur. Unum, quiddam intelligo, quod, uel continuum est & unius formae, ut unum quodque corpus naturale sua forma constans: aut cuius partes sunt tantum contiguae, & ex corporibus, diuersae speciei coagmentatae, ut unum corpus esse uideantur, ut aqua mista uino, aut argentum auro. Huiusce corporis genera, si dissoluantur, in priorum formarum, suarum corpora redibunt, cum tantum essent contigua, nisi corrumperentur. Illa uero, quae scilicet uniformis sunt essentiae, & in quibus materia & forma continuantur, bifariam dissolui dicuntur. Resolutio duplex. Aut enim fit resolutio omnium accidentium eorum, usque ad primam materiam, nec quidquam sensile prioris corporis, dissoluiapparet, ut in omnibus exustis corporibus: Et haec dissolutio dicitur interitus siue corruptio: aut pereunt accidentia quaedam, & quaedam sensilia supersunt, & communia tam priori materiae, priusquam, dissolueretur, quam iam dissolutae, ut mox dicemus in metallis, quae in argentum uiuum dissoluuntur. Mistio & dissolutio simplex ab ortu & interitu dicuntur. Nobis demistione & dissolutione simplici estisermo, quae ex his, que dicta sunt, ab ortu & interitu, seu generatione & corruptione differre manifestum est. In his enim fit interitus prioris substantiae, i & ortus alterius, & omnium accidentium priorum mutatio, nihilque ex eo, iquod prius sensile erat, superest. In ortu & interitu fit omnium accidentium resolutio. Ideoque illas non per motum; sed per mutationem fieri dixit Aristoteles. Ut cum ligna exuruntur, pars in fumum; pars in cineres uetritur, & peracta corruptione nihil sensile prioris materiae ligni; nec accidentium eiusdem cernitur. Resolutio in primam materiam. Hanc corruptionem appellant resolutionem in primam materiam: In mistione & dissolutione simplici non fitresolutio omnium accidentium. At in his mistione scilicet, & dissolutione simplici, qua miscentur diuersalcorpora, aut qua mista dissoluuntur, non omnino quae sensilia accidentia prius fuerant, dispergunt; sed aliquid exieorum materia priori sensile perit; aliquid manet. Cum enim ad lapidis aut metalli ortum elementa miscentur, quae uera est mistio; quae in his prius fuerant sensilia, etiam post mistionem conspiciuntur. Lapides enim sensilem terrae qualitatem referunt, metalla aquae. Sed & ns iisdem lapides in calcem dissoluuntur, terram referunt. Metalla cum in argentum uiuum soluuntur, aquam. In caeteris mistionis aut resolutionis speciebus, in quibus diuersarum formarum corpora secernuntur, nulla est dubitatio. Metalla enim quae fusiones liquantur, & mista putantur & rursus arte dissoluuntur, suas proprias formas & sua accidentia propria seruant, sicut & diuersorum corporum grana. In mistione. Hoc etiam inter has, generationem & corruptionem & dissolutionem & mistionem simplicem interest; simplici qualitates equalibus inribus concurrunt. quod in uera mistione, contrariae qualitates eorum, que miscentur, uiribus quodammodo paribus concurrunt, & ad mediocritatem moderationemque referuntur: In generatione uires contrariorum sunt impares. & hic motus ad simplicem tendit mistionem. At in generatione contrariorum uires preter motum sunt impares, ideoque quod minus est & imbecillius ab ampliore uictum perimitur. Idcirco neque lignum igni, neque alimentum corpori permisceri dicimus; sed illa corrumpi, noua oriri. Haec enim motio ad interitum unius & ortum alterius tendit.. Communia ortui & interitui, mistioni & dissolutioni. Sunt autem utriusque ortui & interitui, & mistioni & dissolutioni uerae: &: simplici haec communia; quod corporis moti prior forma perit; noua oritur & succedit. Sed eisdem hoc commune est, quod ceu ortui contrarius est interitus, sic mistioni dissolutio. Propria mistionis uerae. Uerae mistioni & perfectae, de qua est quaestio, haec sunt propria, ut sit eorum que miscentur, communis materia: ut tenuissima sint, & facile secari possint; qualia sunt liquida aut fusilia: ut contrariis pugnent qualitatibus: & ut paribus quodammodo uiribus certent. His igitur legibus obseruatisi erit mistio, quae sic definiri poterit. Definitio Mistionis uerae perfectae & simplicis. Mistio uera perfecta & simplex, est diuersorum minimorum corporum: in communi materia motus per qualitates pugnantes equis uiribus, ut fiat unio materie & forme future, & unica ex omnibus mistis forma noua exurgat, manentibus quibusdam sensilibus accidentibus prioris materiae & subiecti. Dissolutionis uerae, simplicis & perfectae definitio. Sic ex aduerso dissolutio uera simplex & perfecta, est misti corporis partium essentialium, que unicam formam constituebant, secretio in alias partes; manentibus in illis quibusdam sensilibus accidentibus prioris materie aut subiecti. Quod autem in superioribus dictum est, aliquo corrupto aliud gigni, & aliquo genito aliud corrumpi; Differentia mutationis & perfectionis ex natura subiecti est. & aliquo misto dissoluto simplicitet aliud mistum oriri, & aliquo misto aliud issolui, & sibi inuicem succedere, distinctione ex subiecti natura indiget. Mutationes enim he sibi inuicem succedentes in materia remota: Materia remota media & propinqua corrumpitur & disoluitur Materia proxima non corrumpitur sed perficitur. & media aut propinqua tantum locum habent, non autem in proxima. Ut puta, gignendus: est canis, elementa sunt materia remota, panis caro & alimenta; media, quae semen immediate praeibit, propinqua dicetur. Sic in Metaliis materia remota ab argento & auro sunt Elementa, quae subsequitur ante metallorum ortum, media est, metallam propinquam. In hac uaria & multiplici materia priusquam ad proximam uentum sit, plures mutationes per ortum & interitum in uegetabilibus & animalibus, & per dissolutionem & mistionem in mistilibus simpliciter succedere necesse est. At ubi ad materiam proximam, id est, semen, aut quod loco est seminis, peruentum est, non interit subiectum, ut suboriatur aliud, sed idem tantum subiectum perficitur. Quod mihi unus omnium perspicacius animaduertisse & subtilissime dixisse uidetur Scaliger exercitatione sexta, distinctione secunda. Scaliger. Ouum enim quod est materia pullo proxima, interim cum fouente gallina mutantur, dum ad pulli formam peruenerit, non corrumpitur, sed perficitur. Et perfici hinc apparet, quod in ouo fracto putamine nihil corruptum intus inuenitur. Et quoniam, inquit, ouum & semen post ortum animalis desinit esse ouum & semen corrumpi uulgo diciapologia tur: uerum apud sapientes, quoniam nihil ex subiecto perit, non corrumpuntur, sed perficiuntur. In perfectioctione materia non perit, sed formae percunti alia succedit. In perfectione enim nihil ex materia deperit, sed tota persistit, priore tantum forma deperdita, alia succedente. Sic argentum uiuum, siune uulgare siue ex reliquis metallis proluitum, mistum Argyrogoniae aut Chrysogoniae non corrumpitur, sed tantum perficitur. His fundamentis sic stabilitis, quae necessaria, uidebantur ad ea, que sequuntur construenda, redeamus ad definitionis, causae efficientis explicationem. Metalla non sunt materia proxima sed propinqua auro & argento. Dixi causam efficientem diducere argentum uiuum a stanno, plumbo, aere & terro, Ipsa enim non sunt proxima materia argento aut auro;, sed propinqua tantum, ideoque dissolutione simplici secernenda est, materia proxima ab eorum materia, quae est argentum uiuum. argent. Nec refert, fuerit nec ne fluidum illud argentum uiuum, dummodo ab omni sorde & substantia ab argenti uiui natura aliena, purgatum fuerit: uiuum ex materia proxima auro & arg. imo quo perfectius concoctum erit, proximus erit subiectum. Definitio argenti & auri a materia Ignis soluit argentum uiuum a metallis. Si; enim a materia definiendum sit nobis, argentum & aurum, profecto nihil aliud erit utrumque quam argentum uiuum purum, ab omni substantia aliena defecatum, & definitum & coctum, secundum cuiusque gradum. Aurum enim purius longeque magis decoctum usque ad extremum naturae metallicae, argentum minus. Haec ita se habere ex mutuo amplexu argenti uiui & auri & argenti, tum uero ex similitudine in iisdem accidentium quorundam propriorum in superioribus manifestum est, tum quod arte fere aurum in argentum uiuum fluidum soluitur, Ignis, quem causam dixi efficientem adiuuantem, hanc dissolutionem potissimum praestat. Separat enim Heterogenea, & congregat Homogenea: Idque solus efficit, uel identidem & saepius, atque alternis uicibus purgando haec corpora, uel in momento admistione seminis argentifici, uel aurifici, quod argentum uiuum eorundem quatuor corporum retinet interim dum gnis externus Heterogeneum & impurum dissoluit & excernit. Effectus seminis a ignis in materiam proximam agentis. Post dislutam a quantuor illis corporibus alienam ab argenti uiui natura substantiam, quod relinquitur ignibus inexpugnabile est, scilicet argentum uiuum purum, cuius tamen mistio nondum est perfecta ad argenti & auri mistionem collata. Quo circa ipsam, nec non argenti uiui uulgaris perfici oportere subiunxi. Mistio perfecta in corpore naturali. Mistionem Elementorum in uno quoque corpore naturali perfectam appello, cum equales eorundem, uires in unum coierint, ut canlidi, frigidi, humidi, siccique pares sunt portiones, & iustitia, ut dicere solent Medici. in definitione causa eficientis. Ideoque inter diuerse speciei metalla solum aurum est temperatum, & aequale. Definitio Temperamenti Cur aurum non cedat ignis. Est enim tempenramentum eorum, que in mistis sunt, principum qualitatum proportio aequalis. Hanc autem equabilitatem non magnitudine molis aut pondere metiri licet, quippe quod in metallis, aut argento uiuo uberior sit terrae & aquae copia, quam in reliquis omnibus corporibus naturalibus, sed potestatis ui & efficientia cui omnia plane accepta referuntur. Quod igitur elementorum ex quibus aurum concreuit, uires & qualitates sint, aequales, in partes distrahi, aut in fumum se attolli non patitur: siccum enim retinet humidum; ne euolet: & humidum conglutinat siccum, ne in cinerem abeat: frigidum calidi ferociam coercet, & calidum frigidi torporem excitat. In auro omnia moderata sunt. In summa in auro omnia aequalibus uiribus agentia & patientia sese ad moderationem redigunt. Sed argentum uiuum uulgare propter frigidi & humidi exuberantiam; uiolentia ignis externi sursum in uaporem fertur. Mercurius fugit ab igne; sed non dissoluitur. Non tamen secernuntur partes siccae ab humidis propter mistionem utriusque arctissimam, propter quam humidum rapit secum terreum. Quod perinde est, ac si dicatur, substantias elementorum in argento uluo adeo unitas quidem, ut diuelli ab inuicem nullatenus possint: uires autem aut qualitates eorundem impares & inaequales esse. Quae autem in elementis argenti uiui reliquorum metallo¬ F i rum uires aut qualitates insunt, non usque adeo sunt inaequales, magisque ad temperamentum accedunt: Humidum in Mercurio est indefinitum. attamen in omnibus indefinitum est humidum, quod definire necesse est, ut ad temperamentum argenti aut auri accedat. Tum perfecta appellatur mitio. Mistio fit concoctione. Haec perfectio concoctione fit. Concoctio enim, ait Aristoteles, est perfectio quaedam. Quaecunque enim concocta sunt, perfecta etiam sunt & genita. Concoctionem autem esse perfectionem, inductione probatur. Que cunque enim communiter concoqui conceduntur, priusquam concoquantur, imperfecta esse conspiciuntur, ea denique per concoctionem perfecta fieri, Dixi autem concoctione & perfectionem fieri a causa efficiente, quam definiui. Quod quomodo & cur ita accidat, plenius etiam explicandum est. Quomodo & cur causa efficiens concoctione perficiat materiam proximam. Materia ex qua arte ministra, semen argenti aut auri prodiit. Fuit argentum uiuum, sed coctum, scilicet argentum & aurum. Semen hoc calidum est & siccum: concoctione enim has uires & qualitates acquisiuit, quippe quod omnia concocta & calida sint. At materia nostra proxima, i argentum uiuum uulgare, & quod caeteris metallis inest potentia proxima, frigidum est & humidum, aliud alio plus minusue. Cum igitur semen & argentum uiuum admiscentur facile coeunt; ob eandem utriusque originem proximam & fusione calor igneus ea magis miscet. Qualitates aute seminis calidae & siccae agunt in qualitates frigidas & humidas argenti uiui, & illae agendo repatiuntur, & hae patiendo reagunt. Quod si ambarum contrariae fuerint uires aequales, utputa, semen sit calidum & siccum octo gradibus, argentum uiuum frigidum & humidum totidem gradibus, reducetur argentum uiuum ad tenperamentum. Et fere idem fiet, quod in aqua calida & feruente mista aquae frigidae, que ob contrarias qualitates pugnantes sit tepida, & temperata. Uerum calor in aqua est aduentitius & externus. At in semine argenti uel auri insitus Quod si seminis & argenti uiui uires fuerint inaequales, non sequetur temperamentum. Ueluti si seminis calor & siccitas fuerint octo graduum, argenti autem uiui frigiditas & humiditas unius tantum gradus, hae dominio illorum subiicientur, & argentum uiuum uertetur in semen, minoris tamen efficaciae ob euictos aliquatenus caloris & siccitatis gradus in semine. Dixi enim ortum & interitum fieri, cum uires agentium nimium superant, patientium uero parum resistunt, mistionem uero, quando aequalibus uiribus contrariis certant. Cur aurum & arg. in natura sua non agant in arg. Hinc argentum & aurum in natura sua argento uiuo mista in ipsum non agunt: non enim contrariis inter se pugnant qualitatibus, sed eodem fere sunt temperamento. uiuum Iii. Cum igitur argento uiuo tam uulgari, quam ei quod caeteris corporibus mistum est, accesserit temperamentum argenti uel auri in qualitatum alterutrius seminis pugnantium equabiliter adiuuante igne externo consummata erit permistio, & statim forma argentea uel aurea prosiliet, & radicitus tinctum reperietur metallum. Terreum enim argenti uiui actu est album, & potentia rubrum, & cum decoquitur mistione seminis aurifici rubescit, & suum humidum fingit in citrinum. Color enim omnis est a ferro decocto: hoc in ora citrini coloris demonstratur, quae coctione fit rubra. At semen argentificum, cum sit semicoctum tantum non mutat colorem terrei, sed argentum uiuum permutatum retinet proprium colorem, concoctum tamen magis. Plura de materia proxima & causa efficienda dicenda fuissent, sed ad alias pertinent quaestiones. Satis sit ad eam, de qua agitur, uere aperte, & sine fraude haec demonstrasse. Pars Argyropoeiae & Chrysopoeiae est Methodus. Tertia ex ordine Argyropoeiae & Chrysopoeiae pars tractanda succedit Methodus scilicet agendi, quae praeceptiones tradit, qua arte argentum uiuum uulgare praeparandum sit, ut propius ad argenti uel auri naturam accedat: & metalla imperfecte mista in materiam argento uel auro proximam resoluenda sint: Tum uero qua uia ex argento uel auro semen argentificum uel aurificum producatur. 86 xima cum alterutro semine misceatur, ut ex amborum mistione, argenteae aut aureae formae corpus exsurgat. De hac parte breuius disserere decreui. Author nouit artem praeparandi arg. Sane noui qua arte argentum uiuum praeparetur, aut stannum, plumbum & aes in idem resoluantur, & supra quidquam attigi. uiuum, resoluendi metalla in idem: Sed & quomodo ex argento & auro utrumque semen oriatur, aliquid subodoratus sum. & quomodo semen oriatur ex auro. Uerum satius existimaui, quae tanta celauerunt arcana. Antiqui huius artis periti, ne uilesceret ars, silentio etiam praeterire, quam temere in uulgus tanta mysteria profanare. Sat erit, imo plus, quam deceat, si miscendi materiam proximam cum utroque semine methodum indicauero. Methodus miscendi materiam proximam cum semine. Mistionis huius methodus bifariam diuiditur. Altera est aemula & imitatrix nature. Altera est uiolenta. Tandem quomodo eadem materia proapologia duplex. Definitio prioris methodi. Prior est que imbecillo primum calore externo, deinde sensim & per gradus aucto materiam proximam una cum suo semine argentifico uel aurifico concoquere docet, dum ad mistionem & unionem perfectam peruenerint, ut hinc argentum uel aurum concrescat. Posterior methodus mistionis scilicet uiolenta est, quae proiecto alterutro semine in stannum, plumbum, aes, ferrum & argentum uiuum, cuiuscunque generis demonstrat argentum uel aurum statim in momento, igne adiuuante, producere. Definitio posterioris methodi. Ratio discriminis utriusque methodi. Discriminis huiusce ratio est, quod in priori agendi methodo minus ualidae sint utriusque seminis uires & qualitates ignee, quam ut momento possint humidum argenti uiui uel uulgaris, uel ex caeteris metallis proliciti concoquere & definire, itaque sensim moueri materiam expedit. At in posteriore modo uires hae igneae seminis adeo sunt ualidae, ut primo statim concursu & contactu calore externo adiuuante omne cuiusque generis argentum uiuum decoquant & transmutent in argentum uel aurum: non secus ac ignis uiolentissimus & sicca & uiridia ligna statim sine discrimine conficit & exurit, nec impedit humidum aqueum, cum tanto feruori tesistere nequeat. Plures & diuersae uie utriusque methodi. Qui tamen ignis, si imbecillus esset, Piridia ligna non eque tanta celeritate exureret. Utriusque methodi in opus deducendae ratio non omnibus una eademque est, quibus tamen unus atque idem est finis & scopus: uerum methodum, quae magis ad naturam accedit, magisque sensibus fidem faciet, paucis perstringam. Duo modi prioris methodi. Priores methodi duos tantum agendi modos recitabo. In omni opere, inquiunt physici, opus est agentis robore, & corporis passuri dispositione. Argentum uiuum uulgare etiamsi sit materia argento & auro proxima, tamen est temperamento praetermodum frigido & humido atque indefinito, & longe magis ab argenti aut auri concoctione distat, quam argentum uiuum a reliquis metallis arte prolicitum. Quomodo ex argento uiuo communi cum auro misto producatur aurum item argentum Praeparatio argenti uiui. Si igitur consilium sit argentum uiuum uulgare in argentum uel aurum transmutare ex praescripta priore methodo, necesse erit illud prius purgare, & a nimia frigiditate & humiditate uindicare: alioqui concoctioni nimium esset contumax. Hec igitur est preparatio. Artifices autem, qui in his uersati sunt alloquor, & uocabulis artis uti cogor, ut significantius omnia comprehendantur. ¶ Sublimetur argentum uiuum quater uel pluries, dum niuem albedine superet, & ut uitrum in sublimatione excoctum transpareat. Hinc teratur & perfusum oleo tartari, igne ualido adhibito destilletur in uas recipiens & reuiuiscat. Sic argentum uiuum purissimum & splendidissimum habebis, & a frigiditate & humiditate nimia naturali aliquatenus uindicatum. Feces enim, que illi in sublimatione miscentur, quidquid est impuri retinent, humidum autem rarius, cuius & minus coctum in pulueris similitudinem ad superiorem uasis partem conscendit. Purior autem pars magisque decocta grauior & solida in media uasis parte subsistit & adhaeret, quae peruia est, & ex eadem argentum uiuum resolatum & fluidum est quodammodo temperatum. Ex hoc argento uiuo defaecato, & argento uel auro in calcem reductis fiat malagma. Teratur diutissime sub marmore, deinde exprimatur crassiori linteo obuolutum, dum aliqda argenti uel auri pars tenuior una cum argento uiuo perfluat. Addatur nouum argentum uiuum purgatum malagmati, quod ob crassitiem transmeare non potuit, rursusque exprimatur. Et identidem toties haec opera repetantur, dum totum malagma percolauerit. Quod si nimium erit contumax, fimo equino calente sepultum aliquot diebus emolliendum & attenuandum erit, idque repetendum, dum alterutrum semen totum cum argento uiuo perfluxerit. Solutio auri & argenti in Mercurio. Sic argentum & aurum soluta erunt in argentum uiuum cum argento uiuo. Haec ita resoluta iteratis uicibus destilla, dum tota in recipiens uas stillauerint sub argenti uiui forma. Quod si quid imo uasis substiterit, addendum est ei nouum argentum uiuum, terendum, fimo equino calente emolliendum & attenuandum, idque repetendum, dum totum in uas recipiens stillauerit. Dissoluendae unicae unciae argenti uel auri quadraginta fere unciae argenti uiui praeparati admiscende erunt. Que si non suffecerint, rursus addende alie usque ad quinquaginta aut sexaginta ad summum, quarum beneficio & ui humida potentia unica illa, uncia alterutrius seminis uere in argentum uiuum soluta conspicietur. Argentum uiuum animatum quid. Hoc argentum uiuum metaphorice animatum appellant. Nam ueluti in animalium corporibus anima caloris est principium & causa, & sine qua mortua iacerent corpora: sic argentum uel aurum principium est caloris in argento uiuo, quod alioqui frigidissimum nec quidquam alteratum persisteret. Est autem argentum hoc uiuum animatum adeo argento aut auro proximum, ut solum ex sese solo agente calore externo pauco tempore in argentum aut aurum transmutetur. Sed ut expeditius opus peragatur, sumatur drachma huiusce argenti uiui animati eique admisceatur drachma argenti uel auri in calcem redacti. Calcinatio auri & argenti Quo modo ex argento uiuo ex Ioue, Saturno, & Uenere, prolicito aurum & arg. Redigitur in calcem si prius ex alterutro & argento uiuo malagma conficiatur, dein de igne sensim exspirauerit argentum uiuum. Duae hae drachmae scilicet argenti uiui animati & calcis argenteae uel aureae simul mistae lento primum igne, post aucto sensim usque ad ignitionem maximam decem dierum spatio decoquantur, dum in puluerem candidum uel fuluum defierint. Huic deinde pulueri aequale pondus eiusdem argenti uiui animati adiiciendum, miscendum, concoquendum ut prius dum in puluerem abierit, & colorem candidum uel citrinum contraxerit. Atque ita iteratis uicibus aequalitate ponderis seruata, totum argentum uiuum animatum in puluerem album aut rubeum siue citrinum figetur. Hic puluis in pilulas albumiue qui immisto formatus, & in portiunculam argenti uel auri sensim proiectus, in argentum uel aurum purissimum transmutabitur. Posterior prioris methodi modus eadem ratione nititur. Argentum enim uiuum a stanno, plumbo & aere summa arte proiicitur, & calci argenteae uel aureae admiscetur, ut in superiori atraditum est, concoquitur, & in corpus argenteum uel aureum reducitur. producatur. Mercurius Lune celeriter in Sole mutatur Posterior agendi methodus per proiectionem. Sed nullum ex corporibus omnibus metallicis argentum uiuum clci aureae admistum celerius & perfectius mutatur, quam quod ab argento puro arte prolicitur. Haec omnia operam; diligentiam & manum artificis expostulant, nec nisi progressu temporis fieri possunt. A quibus excusabimur a posteriori agendi methodo, scilicet si desiderato semine perfecto argentifico aut aurifico potiemur. In omnia enim metalla igne colliquata proiecta, & colliquata illius portiuncula miscetur statim solis partibus argenti uiui eorundem ipsumque retinet, concoquit & unitum perfecte tingit in argentum uel aurum. Ignis autem externus, quidquid est impuri, exurit, & in faecem supernatantem excernit. Confirmatio Chrysopoeiae & Argyropoeiae. Ut autem ordinem propositum se quamur, confirmandum est nobis Argyropoeiam & Chrysopoeiam artem esse ueram. Cum autem ad confirmationem questionis: An sis: multum ualeant Autoritas, ratio & experientia, possem primum multorum grauissimorum uixorum testimoniis & autoritate comfirmare ueram esse artem, nisi de his editus esset liber, cui titulus est: De ueritate & antiquitate artis chemicae & pulueris, autore Roberto Uallense, is editus Parisiis apud Fridericum Morellum 1561. Quapropter, qui uolent authoritatibus probari sibi. ueritatem artis, eos ad eiusdem libelli lectionem relegamus. Sed magis ratio nibus innitendum, & experimentis quibusdam demonstrandum esse puauimus. Argumenta a rationibus probabilibus ducta artem confirmantia. Nullis igitur probabilioribus rationibus & argumentis defendenda est nobis hec Argyropoeia & Chrysopoeia, quam ex iis, quae dicta sunt, & quae in refellendis Erasti argumentis posthac dicenda sunt. Scilicet ex cognitione materiae, argento & auro proximae, & causae efficientis. Que cum utraque ex iis, quae natura sponte sua in lucem edidit, arte elici possit, nemini dubitandum esse puto, quin illa ab hac perfici, & argenti aut auri formam ex praescripta utraque methodo arripere possit. Materia & causa efficiens sunt causae & fundamenta omnium effectuum. Sunt enim omnium operum & effectuum tam naturalium, quam artium fundamenta materia & efficiens causa. Tanto uerius autem id praestari posse existimandum erit, quanto uerissimum erit in artis potestate esse id, quod necessarium est ad impellendas causas naturales, ut agant. In artis potestate est id quod necessarium est ad impellendas causas naturales ut agant Ars potest mistilia miscere beneficio ignis. At quod necessarium in arte uidetur, hoc solum est ut misceat elementa materie proximae & imperfectam mistionem perficiat. Subiectum enim causae agentis est inanimum corpus, nec aliud eiusdem agentis est munus, quam miscere, non uegetare, alere, aut cetera munia obire, que in plantarum & animalium ortu sunt necessaria. Atqui calor externus qualitates metallorum & elementorum materiae proximae, & seminis utriusque argentifici aut aurifici, mouere potest, & intendere aut infringere & mistionem priorem interuertere, ut hinc noua mistio inducatur, simulque prior forma aboleatur, alia succedat & oriatur, & calor ille igneus externus est in artis potestate. Uerissimum igitur erit artem beneficio ignis miscere posse, ea, que mistilia sunt iis obseruatis legibus, quas paulo ante commemoraui, cum da mistione agerem. Hanc mistionem ab igne effici posse, cum ne gasset Cardanus libro de subtilitate rerum a Scaligero exercitatione centesima prima distinctione duodecima iure reprehensus est. Ignem posse miscere Scaliger probat contra Cardanum. Nam in alembuo, inquit, coaceruata & multa, & diuersa & contraria, ita mis cet ignis in eo uase, quod recipiens dicitur, ut nulla ui preterea seiungi queant. Et hic sane est a natura: nec ignis naturam temere i natura discerpendam esse ait. Sed ne longius exempla artis petantur quibus eam uere misceri de monstrati possit. Artem rere miscere ab exemplo uitri demonstratur. Nonne uitrum corpus est naturale materia & forma constares? Non enim terra, non aqua, minus aer aut ignis est, sed ex horum mistione ui qualitatum concretum. Atqui quod uitrum sit, nullum alium habet opificem, quam uitrarium, nec aliam causam agentem quam ignem. Materiam quidem, ex qua uitrum fit, ars non potest producere, at ligna igni subiicit, a quo exuruntur & in cinerem uertuntur. Dein de cinis miscetur arene pure aut lapillis perspicuis minutissi me tritis, hinc 97 utraque materia igne in calcem redacta, eademque tandem igne uolento fusa uertitur in uitrum. Sic ars metalla: non producit, nec argentum uiuum, nec materiam seminis argentei aut aurei, sed ea igni subiicit, qui qualitates eorundem subigit & alterat, miscet & quae arti propria sunt opera; efficit, quorum effectus est mistio, aut huic opposita resolutio in aliud mistum simplex. In materia uegetabilium aut animalium uires insitas esse. Sane si uegetationem; sensum per mutationem unius indiuidui in indiuiduum plantae aut animalis inducoporteret, ignis aut calor igneus haec minime praestaret, sed uis & calor efficiens insitus materiae & semini, qui non est ex genere caloris ignei, sed coelestis & proportione elemento stellarum respondens, ut recte ait Aristoteles. Materia inanimatorum corporum pulsu externo agitatur, non ui in sita. At quaestio non est de uegetatione corporum, quae non insita ui, sed pulsu agitantur externo. Quod si obiiciatur, in materia mistorum corporum simpliciter uires etiam suas inesse quibus Apologia ad formam unicuique propriam promouentur: sit ita, non idcirco tamen minus forma argent i aut auri in materiam illis proximam inducetur. Si enim ui mistionis eadem materia proxima eosdem affectus corporeos induat, quas argentum & aurum, eam mistionem calore externo agente efficere nouerimus, argenti quocque aut auri formam eidem materiae proximae indicemus. Ex accidentibus enim argento & auro propriis & sensibus cognitis formas eorundem in relligimus, cum ignotae sint nobis differentiae ilorum specificae. Haec enim accidenta propria, ut & in caeteris corporibus naturalibus, formam unica ique propriam sequuntur. Haec autem Erasto reponsurus luculentius tractabo. Etsi autem hae probabiles sint rationes, quibus Argyropoeiam & Chrysopoeiam defendere possem, tamen experientia maior fides adhiberi solet, presertim in effectibus eiusdem Argyropoeie & Chrysopoeiae, qui sensuum iudicio, porum quales sint, uere iudicantur. Si enim quod hec ars pollicetur, id est argentum aut aurum, uerum est, fidem faciet demonstratio, ubi utrumque proprium subierit examen. Quod in iis artibus, que solam ratiocinationem pro fundamento habent, non ita demonstratur. Confirmatio ab experimentis. Idcirco experimenta duo enarrabo que non semel, sed identidem sepius probata in animum induxerunt, ut artem uerissimam esse crediderim. Nescio an scriptis fides adhibebitur. Sed parum sollicitum me reddit: Mercurius ex stanno spiritus in argentum mutatur. crediderit Erastus nec ne, aut quiuis alius huius artis ignarus. Affirmare tamen bona fide possum, uidisse me argentum uiuum a stanno arte reductum uere fluidum ut uulgare, in purum argentum transmutatum fuisse. Primum experimentum. Ex quinque libris stanni una aut circiter argentiuiui prolicitur. Purgatur exemtum lauacro ex sale & aceto, dum sit splendidum, quatuor unciis huiusce argenti uiui admiscetur una gummi cuiusdam argentei fusibilis & fixi. Fit autem fusibile & fixum mistione unius unciae puri argenti cum quatuor unciis G ii arsenici prius sublimati, purgati & per reiterationem sublimationis fixi cum eodem argento. Hinc soluitur uapore aqueo calente, dum conspiciatur ut oleum spissum. Huius igitur olei portio una cum quatuor argenti uiui e stanno arte educti mista uasculo uitreo includitur, & ui caloris primum imbecilli, deinde aucti usque ad decimum diem concoquitur, dum in puluerem cinereum fixum substiterit, qui cu plumbo liquatus & examini cineritii probatus, uertitur in uerissimum argentum. Cuius effectus causa in superioribus tradita est. Alterum experimentum est argenti aurum mutatio hac methodo. Secundum experimentum Exemplum probabile. Distilletur aqua acerrima & tingens, quam plerique norunt distillata rursus distillanda est & saepius, dum nulle feces post distillationem in imo uasis resederint. Magni enim refert omnia ab impura fece & crassitie esse purgata: purgandum etiam est argentum uiuum uulgare pluribus repetitis sublimationies, dum perspicuum fuerit, hinc reuiuiscant. Soluantur seorsim a distillata aqua acerrima unciae duae argenti purissimi. Eadem aqua soluantur seorsim quatuor unciae argenti uiui purissimi, misceantur soluta: distilletur aqua primum imbecillo igne, dum tota stillauerit. Hinc augeatur gradus caloris, ut etiam argentum uiuum distillatione exspiret, frangatur uas uitreum. In imo uasis massam argenteam conspicies partim cinereo, partim rubro subobscuro colore tinctam: Tandem reduc in corpus. Hoc argentum etsi nondum mutauerit dolorem, neque sit aurum, purius tamen est & solidius quam naturale argentum, ipsiusque humidum magis definitum: Idcirco in examine auri scilicet cementi aegerrime nec nisi repetitis saepius diuellitur. Quin etiam solutum cum fuerit ab aqua acri separationis, ramenta quaedam auri puri sub sidere conspicies. Hoc signo totam argenti massam in aurum mutari posse iudicabis, cum sit eadem totius, quae & partis re. Hoc opus maturationis fructuum speciem quandam gerit, Cum primum enim uuae maturescunt, grana quaedam nigro colore perfusa conspicies, caetera autem siue ulla coloris mutatione, quae tamen precedente & continuato calore maturatione peracta, nigra sunt omnia. Sic si idem argentum saepius soluatur ab eadem aqua acri, eique admisceatur argentum uiuum solutum, & distilletur aqua, & exspirauerit argentum uiuum & massa subsidens in corpus reducatur, tota in aurum mutabitur. Calores diuersi concoctionis signum. Uarios etiam subinde colores coctiones reiterando contrahet, dum tandem rubeus, splendidus, fixus & impermutabilis color apparebit, qui perfectae concoctionis signum est. Argentum euanescit cum aqua forti nisi ab artifice perito retineatur. Sed magna in reductione in corpus adhibenda erit diligentia ne nimium decidat pondere, alioqui totum fere argentum in piritus aquarum acrium in reiteratione operis in uaporem euanescet, nec aliud periculum in hoc experimento pertimescendum. Causae mutationis Lunae in solem. Intertrimentum hoc euitare poterunt, ingeniosi, neque ratio suadet omnia in uulgus profundere. Haec agendi methodus etsi a superiori diuersus sit, tamen in utraque eadem causa, idemque est effectus. Hoc enim tantum agitur, & saepe dictum saepius etiam repetendum est, ut omnis aliena ab argenti uiui natura impura substantia a metallo secernatur, solaque argenti uiui substantia pura supersit, quae concoquenda & definiendam est, dum colbrem citrinum contraxerit, signum perfectae concoctionis. Atqui hoc experimento & argenti methodo haec omnia prestantur. Certum enim est solutione cuiuscuuque corporis misti in fluidam consistentiam ab aqua heterogeneam & impuram omnem substantiam excerni. Sal purgatur solutione. Hoc exemplo salis communis atri & impuri demonstratur, qui solutus in aquam ab aqua impuritatem omnem in uasis imo derelinquit. Qui autem in aqua clarissima effusus & solutus est; si agente calore incrassetur, niueus conspicietur. Secretioni autem huic adiumento erit argenti uiui substantia pura, ipsum enim quod suaenaturae est, retinet, alienum respuit. Et in reductione post coagulationem, quod heterogeneum & impurum est, abit in faecem. Quod uero purum est; liquatur & in canaliculam ferream proiectum in metallum frigore concrescit. Uis autem ignea aque acris definit & concoquit humidum: terreum autem argenti, quod actu est album potentia rubrum, per operis reiterationem rubescit, suumque humidum tingit in citrinum, & hic color est indelebilis; est enim radicitus infixus. Sie argentum ab iisdem causis, quibus & in superioribus agendi methodis, in aurum transit. Cum enim sensim illi accidentia auro propria accedunt per praeparationem, tandem auri formam contrahit. Omne enim corpus sub certa quantitate stans apprehendit ad se formam in momento. Argentum autem, quod propius ad auri naturam & mistionem accedit, quam reliqua metallam facilius hac methodo formam auri ad se traliit: caetera aegerrime sed excernendum prius est ab illis argentum uiuum fluidum; quod cum calce auri concoctum in aurum mutari poterit. Mutatio ferri in aes. Hanc argenti in aurum mutationem hoc experimento nostro didicimus, a similitudine ferri in aes. Soluatur uitriolum in aquam ab aqua, in hanc aquam ferri ramenta proiiciantur, ferueat aqua usque ad consumtionem tertiae partis illius, sub diuo relinquatur, subsidebit in imo uasis ferrum & uitriolum. Effundatur aqua clara, immittatur alia. Hoc repetatur saepius, dum tota uitrioli sustantia soluta in aqua, nec non impuritas ferri effusa sit, conspicies in fundo puluerem rubrum, qui in folium liquatus & in canaliculam proiectus, in aes purissimum concrescet. Effectus superius dictorum Finis Apologiae huius. Si quis omnia haec accuratius perpenderet expe riendo & manum operi admouendo; lucrum inde non minimum captaret, & uberius quidem; quam alia aliqua arte consequeretur, si modo opus recte perageret. Uerum haec eo a nobis scripta non sunt, ditescendi ut artem doceremus, sed ut ueram esse eam demonstratem. Hic enim finis est & scopus nostrae Apologiae. Scio tamen plures tanto comparandarum opum aestu flagrare, ut nullam aliam ob causam Argyropoeiae & Chrysopoeie incumbendum esse putarent: perpaucos uideo, qui spreta opum immensitate, quam hec ars suppeditare potest, paucis & necessariis contenti admiranda Dei opera non solum in plantarum & animalium ortu, sed & in mutorum & inanimorum horum corporum dissolutione & mistione contemplari desiderent, quae hac arte inuestigando oculis conspiciuntur & manibus palpantur. Consilium authoris Incommoditates priotis methodi. Illis famelicis & auri sitientibus ut satis fiat, horum autem piis desideriis ut prouideatur, & in uniuersum omnibus huiusce artis percupidis & amatoribus, si me, quibus operibus incumbendum sit consuluerint, dicam ingenue & bona fide, & quod mihi, idem quoque illis consultum esse uelim Magna equidem sunt, quae ex praescripta priori methodo aggredienda uere & aperte demonstraui, quaeque si ad exitum perducantur, magno cum foenore prouentura sint. Uerum omnia haec laboriosa, taediosa admodum & difficilia, siue argentum uiuum a corporibus metallicis arte summa eruendum sit, siue uulgare praeparandum, ut necesse est, seu argento & auro uis quaedam ignea accersenda sit, quae in argentum uiuum agendi facultatem habeant, & illud coquendi: seu argentum uiuum cum auro tam arctissime per exiguas portiunculas miscendum & uniendum sit, ut in uaporem utrumque simul sursum feratur igne agente & in uas recipiens in argenti uiui formam delapsum coire oporteat, seu argentum summa praeparatione praecedente sine semine in aurum mutandum sit. Preterea in hac priori methodo pluribus opus est uasis, fornacibus, aquis, oleis & quam plurimis aliis rebus. Sed & haec non sine magnissumtibus fieri poterunt, priusquam quod quaesitum est, uerum esse experientia comperiatur: multa enim in tractandis uasis pericula solent incidere. Insuper & haec omnia assiduam operam sine intermissione desiderant. Etsi illis incumbendum sit, propriae professionis partes & functiones deserendae sint necesse est. Atque hinc quod maius malum uideo, bonorum uirorum existimationi plerumque detrahitur. Tandem ex tam multis & assiduis laboribus, opera & oleum, ut dici solet, teritur plerunque nisi ab artifice ingenioso & maxime experto administrentur qui etiam in causarum naturalium cognitione uersatus sit, ut errorem, si primum uoti compos non extiterit, emendare possit. Neque tamen haec damnanda aut contemnenda sunt, quippe quae ad altera concipienda & capescenda aditum facillimum praebitura sint. In solius seminis aurificiinuestigatione in cumberedum. Sed de iis ita sentiendum esse puto, ut nihili aestimanda sint, si chrysogoniae seu semini nostro aurifico comparentur. In huius inuestigatione caecumbene teris omnibus explosis Argyropoeiae studiosos omnem operam collocare oportet. Cognitis enim paucis, quae tantopere & iure quidem occuluerunt ueteres, caetera nullius uel minimi laboris aestimanda sunt. Tria a ueteribus celata Ortu seminis aurifici naturalis est non secus ac plantarum & animalium. Suntautem que celauerunt, tria haec, Materia, causa efficiens & locus, quibus nomen proprium non imposuerunt, sed inuestigantes ad naturae opera relegauerunt, & recte quidem. Materia ex qua triticum generatur, est triticum & humor exterra & aqua mistus: Causa efficiens partim est insita grano tritici, partim est externa, nempe calor solis in aere circum ambiente. Locus est terra: sic in Chrysopoeia materia ex qua semen aurificum generatur, est aurum, & suum argentum uiuum: Rebis. hanc materiam barbaro nomine appellarunt, Rebis, quod ex bina re primum componitur quae tandem coctione diuturna futura sit una specie & numero. Causa efficiens est partim uis insita in auro, partim calor externus, qui calorem solis aemulatur. Locus est fornax, quam Athanorem appellant, cum suo tripode arcanorum & ouo uitreo; quo includitur materia. Similitudines in ortu tritici & seminis aurifici Unde nomen lardis. Humor e terra & aqua mistus calore solis & aeris circumambientis agente dissoluit granum tritici quod coe - ampi uulgo existimatur, ut superius diximus. Dissolutionem aut corruptionem sequitur germen, quod est materia semini futuro proxima: hinc crescit, multiplicatur & sensim concoquitur, dum ad maturitatem peruenerit: toto hoc temporis curriculo uarios subinde mutat colores. sic argentum uiuum nostrum dissoluit au rum & dissolutione peracta generatur germen, quod est materia semini argentifico & aurifico futuro proxima, que paulatim concoctione uiribus augetur, dum tandem in massam rubram & duram ut uitrum concreuerit. Et hinc puto nomen lapidis illi inditum fuisse. Lapis hic uase effracto minutissime teritur & inclusus uase uitreo lu to obstructo igne excellenti triduo concoquendum est, dum in puluerem rubrum seu purpureum fixum & igneum abierit, & perfectionem summam consecutus fuerit. Terra da, mnata & uituperata Opus trium dierum. In cuius superficie natabit terra impura, quam damnatam & uituperatam appellant, quae abiicienda est. Hoc postremum opus trium dierum appellare solennt. Nec pauciores toto motus tempore cotum. lores materia seminis nostri contrahit, quam planta. Quorum tamen tres praecipuos artis periti notarunt: Tres colores in semine aurifico dum mouetur. nigrum, album & rubeum. Contracta tamen albedine appellatur semen argentificum seu Argyrogonia uim & facultatem habens mutandi argentum uiuum cuiuscunque generis in argentum purum: sed maluerunt ulterius progredi, & sola concoctione continuata aucto calore aurificum semen producere. Quemadmodum autem iactis in agros seminibus caetera Naturae committit agricola, dum messis tempus aduentarit: Sic Argyropoeiae cultor, ubi primum uasi. materiam incliserit: & conuenientem calorem ex hibaerit & continuo fouerit, nihil illi laboris impendendum erit, sed calori cominittenda caetera, dum semen primum albedinem contraxerit: atque hinc uim & facultatem argentificam, tum demum uero continuata concoctione in puluerem rubrum aurificum prodier. Pauca sufficiunt ad artem hanc Admiranda Dei potestas in hac arte. pta, aurum & suum argentum uiuum Sufficit unica ad summum auri unica, nec in posterum alia adiicienda est. Nulla etiam possunt incidere pericula. Semel enim incluso semine & calore circumposito, nec tangitur, nec loco mouetur, dum ad maturitatem peruenerit. Neque assiduam opus est collocare operam, sed solus ignis fouendus, minus deserendae sunt propriae professionis functiones sed magna & admiranda moliendo, nihil agi uulgo putabitur. Sic apud omnes retinebitur plausibilis existimatio, neque quicquam illi detrahetur. Porro si lucrum magis expetendum sit, quam admiranda Dei potestas in operibus naturalibus, que ab eiu, omnipotentia fluxere, nullus huic ulueri aurifico comparandus erit thesaurus, quippe cuius drachma, etiamsi semel tantum ortum subierit, argenti uiui 200. Diuitiae Augmentatio uirium in infinitum Ueterum uia facilior & securior quam recentiorum. uel plures ex quantitate uirium statim igne externo iuuante, constringet, & in aurum purissisum mutabit. Huic operi conficiendo pluribus for nacibus, uasis, aquis, oleis minime opsis est, sufficit unica fornax a[munde effectus hic tam admirabilis. Huiusce ta admirabilis affectus causa est uis ignea auro, pos quam a suo proprio humido seu argento uiuo fuerit solutum, longa & temperata concoctione quaesita. Quae uis cum primum in auro sopita esset & potentia tantum, eadem solutione & concoctione in actum erumpit: non secus ac uis in ouo delitescens calore gallinae excitatur, ut tandem inde pullus oriatur, qui longe nobiliori & praestantiori forma constat quam ouum. Sic & semen aurificum longe nobilius suo auro, a quo originem traxit. Uis haec aurifica per qualitates igneas semini longa concoctione quaesitas redundantem argenti uiui uulgaris, aut eius, quod metallis inest, humiditatem coercet & temperat, atque ex hoc temperamento imperfecta argenti uiui mistio perficitur, statimque aurea forma illi impertitur. Sed quod magis ad miratione dignum est, uires illius in infinitum ex reiteratione operis adaugentur. Si enim semen illud aurificum semel & auro productum rursus suo humido, proprio certa proportione misceatur, soluatur, temperato calo¬ H i re concoquatur, tandem etiam in puluerem rubrum, & breuiori quidem tempore prodibit, multiplicatis uiribus prioribus, & quo pluries opus reiterabitur, tanto celerius absoluetur, & efficacioribus uiribus opus augebitur. Nam ceu tritici grana iterum atque iterum sata numerum & quantitatem in infinitum augent: sic semen aurificum iterum atque iterum solutum & concoctum uires proprias in infinitum augebit. Et ut in seminibus plantarum & animalium proprium hoc munus est, sobolem suam pergenerationem propagare, sic semini aurifico hoc proprium est, ut primum saepius solutum a suo argento uiuo & concoctum, uiribus increscat, quibus per mistionem cum argento uiuo uulgari uel metallorum, speciem suam auream propaget. Huiusce incrementi meminit Augurellius sub finem suae Chrysopoiae his Uersibus. " Extremo hic igitur prudens ne cede labori, Nam breuis atque artis minima est, sed diuitis usus. " " Ergo uel imprimis. fuluo confunde metallo Confecti paulum medicaminis, idque beati Pulueris ac tutum prae se uim ferre uidebis. Uel grauidum puro semen cum rursus ab auro Haud facili, & millta extrusum collegeris arte. Qui modus ex illis, qua pridem exegimus extat Expressus satis, & fari non omnia par est, Hinc tu purpurei partem mox pulueris aequam Immisce, atque illis lentum succende calorem, Et geminos illos etiam simul excoque menses, Quo seriem spacio cunctam prodire colorum, Peruideas, qualem ternos miratus, in annos Uideris, atque breui sumas qua maxima longo Tempore iam tota quansisti sedulus arie. Idque iterum atque iterum facias, quotiesque peractum Id fuerit, toties uires illius & ipsum. Buluerem e xauctes cumulum, namque, ocyus ipse Crescit, & hinc aliam sumit retinetque priorem Uittutem crescentem etiam, nec credere uanu est, Illam adeo interdum priscis autoribus auctam. Ipsius ut tenui proiecta parte per undas Aequoris, argentum ium uiuum si foret aequor, Omne, uel iminensum uerti mare posset in aurum Neptunusque super diuos ditissimus omnes Tum fieri, & strato lusum Nereydes, auro Ire super, puro siccantes sole capillos Caruleae, quo non alius color aptius auro Haeret, & athereo cui plene conuenit aurum. " Postremum hoc hyperbolice ab Augurello ductum est, ut intelligatur H ii ortum & propagationem huiusce seminis & auri in proxima materia, scilicet argento uiuo in infinitum abire. Non secus ut in propagatione aliorum corporum naturalium euenire solet. Sane huiusce seminis concoquendi & perficiendi ratio adeo est aemula naturae, ut nulla opus sit arte, ubi primum aurum suo humore fuerit mistum, nisi quod calore proprio & conuenienti fouendum erit semen. Idcirco in administratione aut propagatione seminis huiusce nihil utilius, quam assidue in contemplatione operum natura incumbere. Inficiari nolim recentiores huiusce artis autores compendiosam magis uiam, edocere, quae si praestari possit, nec tam facilis est, nec cum tanto foenore habet exitum. Insistamus uestigiis patrum, qui nusquam nos aberrare posse uerissime professi sunt, si naturam ducem sequamur. Neque tamen ex iis, quae dicta sunt, tam facilem existimare artem oportet, ut quiuis eam statim assequatur. Ars difficilis est. Nam aurum praeparandum est, ut solutioni minime sit contumax, & id quidem satis arduum. Neque uero existimandum est argentum uiuum, quod soluendi auri obtinet facultatem, esse illud: uulgare, quod palam a Pharmacopolis aut mercatoribus uenit. Cum enim a corpore, quod similitudine totius substantiae aurum referat, & temperamento sit calido & humido, solutionem eiusdem auri prestari oporteat; illam quidem similitudinem argentum uiuum obtinere negari non potest, temperamento autem esse frigidissimo certum est & maxime indefinito. Argent. uiuum. Philosophorum non commune est. Sed aliunde nobis argentum uiuum arte ingeniosa proliciendum & educendum est a corpore paucissimis noto, quod natura concoxit, quod etiam similitudine totius substantiae aurum magis referat, quam argentum uiuum uulgare, quoodque nulla arte, sed primo quoque contactu & attritu cum auro non mihus coeat & misceatur, quam aqua aquae: iam contemplare altius, quod nam sit illud corpus. Praeterea fornacem; quae continuum & aequalem calorem subministrare possit, pauci norunt. Fornax philosophica. Sed pauciores tripodem arcanorum, & paucissimi pabulum caloris, cui aequabilitatem praestare possit. Arcanorum tripos. Totum fere arcanum in gradu caloris consistit. Arcanum in gradu caloris consistit. Nam ueluti uim pulli effectricem & ouo insitam, a calore externo superari non oporret, alioqui induresceret ouum, nec pullum usquam imposterum ederet: sic uis seminis futuri, id est, auri misti cum suo argento uiud exinanienda non est, alioqui non dissolueretur aurum, nec germinabit, nec fiet materia auro proxima; sed in aurum calore nimio agente concresceret, rursus si defecerit calor, laborem artificis frustrabitur. Puluis in Dei potestate situs est. Tandem uero puluis hic aurificus in Dei potestate situs est, quem, cui uult, largitur & subtrahit, & frustra ab iis quaeritur, cui denegatus est. Palingenius. Hinc Palingenius in suo Zodiaco ait, cum puluerem hunc aurificum uiris piis querentibus respondisset Apollo sub aenigiate & oraculo quodam obscuro, & hinc ad conuexa coeli euocasset, sic subdit. Tunc " Tunc mentis diuinae homines oraculo caeca Uoluentes animo ancipiti, uix tempore longo Experti multa & non paruis sumptibus, illam Inuenere artem, qua non ars dignior ulla est, Fingendi lapidem aethereum, que scire prophanis Haud quaquam licet, & frustra plebs improba quaerit. Quem qui habet, ille potest ubi ubi habitare decenter, Nec fortunae iram metuit, nec bracchia furum. Sed. tanto paucos dignantur munere diui. " Uidebor forsitan plura: dixisse, quam quae ad quaestionis propositae. An sit ars: necessaria fuissent. Uerum adeo connexae sunt quaestiones. ut, an esset arsi, confirmari non potuerit, quin simul demonstretur, quomodo esset: Tum uero quod his, quae dicta sunt, uelut armis ex penu naturae depromtis, argumentorum Erasti aciem oppugnare propero. Nunc igitur Eraste ad te me conuerto Ultima Apologiae pars., nunc mihi tecum comminus congrediendum est, & ratio nibus physicis opinio tua in re, cuius ignarus es, funditus euertere. confutatio argumentorum Erasti. Sed quoniam in omnibus ordo necessarius est, imo instructa utrinque acie, qui dimicaturi sunt, plerunque ex ordine opportune constituto uictoriam referre solent: sic quem prosternendis argumentis tuis ordinem seruaturus sim, dicam. Ordo in refellendis argumentis Erasti. In primis conuiciis, iniuriis & maledictis, quibus Argyropoeie & Chrysopoeiae studiosos insectaris passim, cum nihil aliud praestare possis, nullum a me responsum accepturus es. Nihil enim haec ad ueritatis cognitionem pertinent, hec modestum & grauem uirum minime decent, quem opinioni suae contradicentes, demonstrationum ui & robore conuincere oportet, non uetularum petulantium more acclamare; & furentium hominum ritu excandescere. Sane in multis, quae tu proponis, in tuam me iturum sententiam audies, quod fundamentis demonstrationum naturalium innitantur. Sed ut omnia magis aperta fiant, opportunum esse putaui, si, quem ante in confirmatione Apologie continuata orationis serie stylum seruaui, in refellendis, quae aduersus eandem afferuntur ab Erasto argumentis, posthac mutauero. Nihil enim ad discernenda, quae proponuntur aut enunciantur, uera an falsa sint, commodius & expeditius esse puto, quam omnia ad Syllogismi formam reducere. Reductio argumentorum ad syllogismi formam. his enim, quae orationis copia dicuntur, plerunque imprudentes: decipi contingit, ut pro certis incerta, pro ueris falsa & uana amplectantur. At in his, quae ad formam syllogismi reducuntur, omnia nuda & aperta sunt, nullus fucus, nullus ornatus intermistus est, quibus ueritatis lux, tanquam densissimis tenebris immersa & mens auditoris aut legentis perstringitur, ut intelligere non possit, sed caecutire cogatur. Quo circa ab omnibus, quae confuse, & identidem plerunque Eraste, aduersus Chrysopoeiam attulisti, detrahetur uerborum & orationis copia & ornatus, & ad nudam syllogismi figuram reducentur. Sic ad Dialecticorum normas exacta, ueluti aurum, cementi, stibii, sulphuris aut aquae aeris separatoriae examinibus expositum, explorabitur, quantum ueritatis aut ponderis in iis contineatur, & quid deiis, quae a me in contrarium aduersus ea afferuntur, statuendum situ, certo cognoscetur. De natura metallorum in uisceribus terrae. Sed antequam ad profligandam Argyropoeiam & Chrysopoeiam accedis, de natura metallorum, uti in uisceribus terrae sua sponte & natura concreuere, disputas, & Aristotelem de materia eorundem disserentem tueris aduersus Georgium Agricolam & caeteros. Quae autem Aristotelis & caeterorum essent opiniones, supra attigi. Ex his quae uerior sit, certi aliquid pronunciare non ausim: Sed sit ita, ut uis, & concedatur opinioni Aristotelis potius fauendum. Nihil tamen ad quaestionem propositam pertinet, an sit Argyropoeia aut Chrysopoeia ars uera, quae materiam ex qua proxime in mineris metalla oriuntur, non inquirit. Sed illi aliam materiam argento & auro proximam naturae liberalitas obtulit, cuius mistionem imperfectam perficere possit causa efficiens, ut ex superioribus, que dicta sunt, manifestum est. Prosequeris de natura metallorum disserens, ipsa esse specie differentiam, & ductilia esse, neque argentum uiuum metallum esse profiteris. Ego quoque in hoc tecum consentire. Sed quam praecipuam metallo differentiam assignas, quod sit ductile, hanc ego communem omnibus metallis assero, ut ab argento uiuo & aliis corporibus discernatur. Sed quod esse ductile sit differentia specifica, nego, Specificae enim rerum differentie nobis ignote sunt, & loco differentiarum propriis, utimur. Neque quod sint ductilia metalla a seipsis differunt, sed quod perfecte magis aut minus mista sint, & quod alia igni exurantur, aut in partes essentiales distrahantur, alia minime, ut argentum & aurum. Coarguis deinde chemicos, qui unicam tantum metallorum speciem solis accidentibus differentem posuere. Tibi etiam in hoc, non illis adhaereo. Unum quodque enim metallum speciem & formam propriam obtinet, per quam ab alia differt, & ab eadem nomen habet. Iam ad argumenta tua progrediendum, eorumque dissolutionem, ut in hac tam celebri disputatione, quid certo sit statuendum, intelligatur. Primum Argumentum Erasti aduersus Argyropaeiam & Chrysopoeiam. Quaecunque ars ruinosis fundamentis nititur, cito collapsura est. I. Perfecta dicuntur metalla propter mistionem non propter formam. Atqui Argyropoeiae & Chrysopoeiae fundamenta sunt metallorum alia esse perfecta, alia imperfecta, & hec mutari posse in perfecta: quae falsa sunt fundamenta. Ergo Argyropoeia & e Chrysopoeia cito collapsura est. De propositione nemo ambigit. Assumtionem autem hoc probare uis argumento. Quaecunque formam naturalem habent, & per illam constat, perfecta sunt. Unumquodque autem metallum perfectum est & sua forma constat & ab illa nomen habet, & falsum esse, reliqua metalla esse quaequaedam rudimenta auri. Ergo unumquodque metallum perfectum est. perfectionem autem maiorem reliqua metalla assequi non posse, hoc etiam argumento probare contendis. Ubi primum causa efficiens naturalis motum in materia perfecerit, cessat, nec amplius aliquid in ea meditatur. Neque usquam naturam aliquod metallum in mineris terrae in aliud mutasse, & figmentum esse, quod de imperfecta horum metallorum mistione in mineris dixere Chemici. Cum primum enim a frigore in metallum densata fuerit materia, frustra coctionem expectari. Cum igitur natura uiliora metalla ininobiliora nusquam transmutarit, minus etiam ars id praestare po¬ terit. Responsio ad primum Argumentum. Respondeo ad Assumtionem: Metalla non dici alia perfecta esse alia imperfecta propter formam sed propter mistionem. Unumquodque enim pertectum est, si formam spectemus, quod per eam unumquodque constet, sin mistionem, aliud perfectum, aliud imperfectum. Quod enim imperfecte mistum est, imperfectum dici potest, ut ignobiliora metalla, quae quod minus mista sint; igne dissoluuntur: Argentum & aurum, quod indissolubilia int ab igne, praesertim aurum, perfecta dicuntur. Sic Aristoteles cruditatem, imperfectionem, concoctionem, perfectionem appellauit, libro Meteorologicorum quarto, & tamen quae ad maturitatem nondum peruenerunt, formam habent: substantialem, qua constant & perfecta sunt, ut uuae immaturae. Neque propterea uelim cum quibusdam opinari, metalla: reliquam esse quaedam rudimenta auri, sicut in uuis immaturis dici potest. In his enim uis insita efficiens nondum motum suum perfecit: in illis scilicet metallis, cum frigore densata fuerit materia in speciem metalli, motum suum peregit natura. Non igitur falsum est fundamentum. in Argypoeia & Chrysopoeia, metallum aliud dici perfectum, aliud imperfectum, si mistionem eorum inuicem comparemus, & aliam imperfectam, & aliam perfectam, & aliam perfectiorem esse. Perfectio & imperfectio in uegetabilibus & animalibus non dici potest, ut in solis metallis. Haec perfectio & imperfectio in uegetabilibus & animalibus, quae formam habent substantialem, dici non potest. Non enim constant per solam mistionem, ut in anima haec & muta corpora, quae sola mistionis lege diuersa differunt inuicem. sed aliquid praestantius habent, quod ea mouet, ut formam suam consequantur, ut etiam in superioribus dixi. Quod posteriori loco dicis, iam perfectum a sua forma a natura amplius perfici non posse, nec eandem naturam ignobiliora metalla in nobiliora perficere in uisceribus terrae, concedimus: Nec illis adstimulamur, qui impeditam fuisse naturam dicunt, quod omnia in aurum non transmutarit. At non proptereartibi concedimus consecutionem argumenti tui, scilicet arte adiutrice eandem naturam extra mineras terrae, ex ignobilioribus metallis noiliora metalla, producere non posse. Quaedam enim in solius naturae potestate sunt, ut metalla ex suis principiis concreta, quae sua sponte a sola natura ortum habent, nullius artis aut alterius indiga. In his omnino imitari naturam non possumus, cum quae eorum sit materia proxima & causa efficiens, ignoremus. Natura sola quadam non possunt efficere. Quaedam uero natura sola sine adiutrice arte producere nequit, ut triticum. Nisi enim terra excolatur prius, deinde triticum feratur non propagabitur. Quaedam uero etiam magis sunt in artis potestate, & quae sola natura nusquam efficit, nec effectura est sola, ut quae arte miscentur aut dissoluuntur. Nam etsi omne corpus ex sinu naturae prodierit, ex illo tamen nusquam natura sola produxit aut producet uitrum. At ars subiicit omne corpus naturale igni, qui ipsum exurit & uertit in cinerem; & hinc ex omni cinere uitrum producitur. Sic natura aquam uitae ex uino nusquam distillauit, ars prolicit eandem. Eadem diuersorum generum & specierum aquas Argyr. Et Chrysop. 129 uere permiscet, quae nusquam natura miscuit? Nihil igitur mirum, si natura postquam in uisceribus terrae ignobiliora metalla produxerit, ex iisdem argentum & aurum prodiicere sola non potuit aut possit. Quippe ipsa sine arte ignobiliora metalla in materiam argento & auro proximam dissoluere non potest, nec etiam meditata est, nec eandem arti proximam dissoluere non potest, nec etiam meditata est, nec eandem arti proximam materiam in mineris suis concoquere. Aliam enim materiam, aliam causam efficientem habet natura. Et ars dissolutionem hanc ex ignobilioribus metallis in proximam materiam, & eandem necnon argentum uiuum concoquere, & mistionem imperfectam perficere nouit. Ipsa tamen est tantum naturae adiutrix. Quippe quod omne corpus sit naturale siue agens, ut ignis, quo ars utitur, siue patiens, ut metalla. Haec opera in uegetabilibus & animalibus ars efficere non potest quod motus in illis non sit in artis potestate, sed uis insita ma¬ I i teriae. Causae naturales in mistione sunt in artis potestate. At his quae propter simplicem mistionem aut dissolutionem constant, causae quae eas praestant, sunt in artis potestate, ut ignis, & ea quae sunt ignea, & mistionem hanc inchoare & semicoquere uel concoctionem perficere potest, ut in lateribus semicoctis aut perfecte coctis. Prolixior in huiusce argumenti solutione fui, tum quod ab eo, tanquam a machina insuperabili, totam Chrysopoeiam collapsuram putaueris Eraste, tum quod multis aliis dissoluendis inseruiet. Sed & aliud sequitur argumentum, quod non minus, quam hoc totam artem confodere queat. Secundum Argumentum. Ii. Perfectorum speciei nulla est commutatio in aliam speciem sub proximo & uno genere comprehensam, ut Asinus in canem transmutari non potest, quia sub eodem genere, scilicet animalis comprehenduntur. Atqui plumbum, stannum, aes & ferrum, argentum & aurum perfecta sunt specie, & sub eodem genere, scilicet met alli comprehensa. Ergo, Illa in haec transmutari non possunt. Responsio. Hoc secundum argumentum sepius repetis Eraste. Sed propositionem tuam priorem non indistincte nec semper esse ueram, demonstrabo. In stirpibus enim & animalibus diuersae speciei sub eodem genere proxime comprehensis concedendam esse putabo, quod per ortus & interitus, siue generationis & corruptionis motum producantur, & in corruptis aut genitis nullum prius accidens sensile supersit. At in mistis simpliciter nego propositionem tuam habere locum. Mutatio ferri in aes sine interitu speciei metallicae. Mutatio enim ferri in aes purissimum quam supra docur, contrarium demonstrat: Et plus fidendum Demonstrationi, quam opinioni tuae. Atqui ferrum & aes sunt sub eodem genere metalli, nec fit resolutio accidentium sensilium omnino in illa mutatione, sed utrunque sub metalli forma per¬ I ii manet. Argenti in aurum mutatio. Adieci etiam experimentum a me probatum de argento in aurum mutato, sine interitu metallice forme, id quidem difficilius. Idcirco in ferro mutando in aes quisque nullis aut paucis sumtibus & facillime experiri poterit ut propositionem tuam non semper esse ueram iudicet. Quum perfici non corrumpi. Quid si dixero cum Scaligero ouum cum in pullum mutatur, non corrumpi sed perfici, nec in alterius speciei genus transire, sed formam in eo esse actu? Sed esto, concedatur tibi tua propositio. Sed & assumtio, an propterea conclusionem tuam tibi concedendam putabis? Asinus mutatur in canem. Nonne si Asinus a cane depastus, in semen caninum post longas mutationes transmutaretur, crederes semen in canem transmutari posse? Hoc te negaturum non puto. Quid si etiam dixerim, stannum, plumbum, aes & ferrum in argentum uiuum mutari posse, & materiam esse argento & auro proximam apud artem probauero, nonne illud in hoc mutari posse concedes? Neque enim dispar est ratio. At dices forsitan metalla illa in argentum uiuum dissolui non posse. A te quidem qui huiusce dissolutionis ignarus es, fieri posse non puto. Negabis etiam argentum uiuum esse materiam argento & auro proximam. Mercurius ex sola coctione in aurum mutatus. Ego autem id expertus sum in argento uiuo ex stanno prolicito, quod sola coctione in purissimum aurum a causa efficiente mutatum est. Et materiam esse proximam argento & auro multis argumentis superius demonstraui, & ex his, quae sequuntur, apertius declaraturus sum. Hoc igitur tuum argumentum nullatenus Argyropoeiam aut Chrysopoeiam labefactare poterit. Non enim ut dixi, eadem est in omnibus ratio ortus & interitus quae simplicis mistionis & dissolutionis. Tertium Argumentum. Quae Natura efficit, ars efficere non potest. Atqui sola natura argentum & aurum generare potest Chrysopoeia aurum, aut Argyropoeia argentum non generare potest. Propositionem probas hac ratione, si ars esset effectrix generationis ut natura, nullum inter hanc & illam esset discrimen. Responsio. Ars non est causa efficiens prolifica sed adiuuans. Responsum est supra primo argumento, Artem tantum esse adiutricem & impellentem, omnia autem fieri per causas naturales, ut praecipue agentes, & naturam aliquando ex se sola in uisceribus terre, ex sua materia metalla producere & eandem naturam ex materia, quam iam produxit, argentum & aurum generare, sed solam id praestare non posse, nisi adiutrice & impellente arte, quae igne & igneam uim habentibus reliqua metalla in materiam argento & auro proximam dissoluens, post concoquit, & a causa efficiente perficit, si de potentia ad actum promoueatur. Adduxi etiam Exemplum, de uitro, quod est corpus naturale materia & forma constans, quod ex omni materia in cinerem uersa ui ignis conflatur, quod nusquam natura sola efficere potuisset, nisi ab eiusdem causis naturalibus ars materiam preparasset. Quod igitur ais, naturam solam efficere, que ars efficere non possit, si de causa efficiente praecipua intelligas, facile tibi concedam: si de causa adiutrice, minime. Praecipue uero in his, quae solam mistionis rationem & nomen obtinent, ut fusilibus & liquidis, quae igne miscentur. Quartum Argumentum. Iu. Quod imperfectum inchoatumque est, in specie nulla reperitur. Atqui unumquodque metallum sua specie est perfectum. Ergo, Metalla reliqua dici imperfecta aut inchoata non possunt, ut in argentum aut aurum mutari possint. Responsio ad quartum Argumentum. Huic argumento ex superius dictis respondemus, perfectionis nomen esse aequiuocum. Mistura metallorum imperfecta est, non forma. Si enim forma & species uniuscuiusque metalli spectetur, unumquodque est perfectum. Si mistura sola auri est perfecta, at reliquorum imperfecta. Sed in naturalibus corporibus, ea, quorum humidum est indefinitum & definiri potest, imperfectum dicitur. Concoctio enim, inquit Aristoteles, est quaedam perfectio, & fructus immaturi priusquam maturescant, imperfecti habentur, quoad maturitatem, quae est perfectionis species. Quod autem uua immatura sub specie naturali reponatur, propositionem tuam, Eraste, euertit. Uuam quidem acerbam & immaturam uuae maturae proximam & finitimam esse nemo dubitat. Sed argentum uiuum uulgare paulo ab humiditate & frigiditate uindicatum, aut quod a metallis arte eductum est, magis in naturali rerum specie persistit, magisque est materia argento & auro proxima, quam uua acerba uuae maturae: quippe quod haec, si desit causa efficiens, statim putrescat, si autem eadem praesens sit causa, maturescere nisi longo temporis interuallo non possunt. Mercurius non corrumpitur. At argentum uiuum, nusquam corrumpitur, etiamsi causa praeteriti, quae illi ortum dedit, fuerit absens. Liquor aeternus. Hinc ipsum Plinius liquorem aeternum appellauit. Ui autem efficiente semini argentifico aut aurifico insita, & calore igneo externo iuuante ex eodem argento uiuo statim argentum aut aurum concrescit. Quintum Argumentum. U. Ui. Natura produxit omnes species propter fines ususque certos & hominibus necessarios. Atqui ferrum usui hominum aeque necessarium est ut aurum. Natura ferrum aut reliqua metalla non produxit, ut ex his aurum efficeret, sed ut usui essent hominibus. Responsio. Argumentum hoc etsi uerum fit, nihil tamen ad propositam attinet quaestionem. An Ars sit, nec concludit, si propter usus uarios, natura produxit unum quod metallum, ex alio aliud generari non posse. Diuersae enim sunt conclusiones, & diuerse conclusiones, & diuersa concludendi media. Sextum Argumentum. Qui dicunt uiliora metalla eadem tantum ratione ab argento aut auro differre, qua aeger a sano homine differt, inscite dicunt. At Carbonarii ita sentiunt. E. Inscite dicunt. Propositionem ex eo confirmas, quod unumquodque metallum ab alio sua propria specie differt. Tres ordines medicinae metallorum iuxta Gebrum. Assumtionis probationem retices, sed ex eo colligendam dicis, quod semen argentificum aut aurificum quidam dixerunt esse medicinam metallorum, cuius Geberin summa tres statuit ordines, priorem quae alteraret tantum, secundam quae palliando eantum perficeret: posteriorem & certiam, quae omne extrariam ab argenti uiui natura substantiam excerneret & uere perficeret. Responsio. Priorem propositionem iam tibi concessi, & assumptionis autorem esse Gebrum in sua summa perfectionis. Quae de medicinis metallorum dicta sunt, metaphorice sunt dicta. Uiii. Sed hos tres medicinae ordines a metaphora statuit. Nam ceu qui sanus est, colorem aegri abiecit, & omnia sani hominis munera exequitur: sic metalla uiliora in argentum uel aurum inutata colorem splendidum acquisiuerunt, & examina eadem perferunt, que argentum & aurum. Ex eorundem enim perpessione formas diiudicari dixi: sed unicam tantum formam omnia metalla habere, ne somniauit quidem Geber, qui metallorum genera in sex species diuisit. Tibi aute Eraste assentior, improprie dictum esse, uiliora metalla a nobilioribus differre, ut aeger homo a sano, si ex propriis accidentibus eorum formae diiudicandae sint: sin accidentia eorum communia tantum communia inspectanda sint, non omnino inscite ab iisdem dictam existimabo. Septimum Argumentum. Materia unius formae fieri non potest materia alterius formae, nisi prius materia in aliam formae proximae futurae materiam mutetur. At Chemici hoc non nituntur, sed communem dicunt esse omnium metallorum materiam. Ex reliquorum metallorum materia argentum aut aurum efficere non poterunt. Propositionem sic probas. Caro aut sanguis suillus aut quiuis alius nusquam animae nostrae erit conueniens alimentum, priusquam in Chylum album, & deinde in nouum aliumque sanguinem permutetur. Assumtionem ex hoc probas, quod Chemici hoc non moliuntur, ut plumbi aut caeterorum metallorum materia ita transmutetur ut fiat argento aut auro materia conueniens & proxima. Responsio. Propositionem priorem concedo. In superioribus enim dixi, hanc esse nature legem inuiolabilem, ut nusquam alterius speciei indiuiduum sit alteri speciei conueniens, nisi illud in hoc mutatum fuerit. At assumtionem tuam nego, imo nihil aliud moliuntur Argyropoeiae aut Chrysopoeiae periti, quam ut reliquorum metallorum materia in materiam argento & auro proximam deuergat, eaque a causa efficiente moueatur & perficiatur. Octauum Argumentum. Si materia unius speciei in materiam alteri speciei proximam mutari oporteat, tota illa mutanda erit. Atqui cum Chemici metallorum materiam in argentum uiuum, alii in metallum aliud mutant, non tota mutatur. Materia metallorum in alterius metalli aut argenti uiui materiam mutata, non erit proxima argento, aut auro materia. Nusquam formam argenti uel auri obtinebit. Priorem propositionem confirmas argumento adducto de suilla carne aut sanguine, qui nusquam erit proxima humano corpori materia, nisi prius in chylum & sanguinem humanum mutatus sit. Assumptionem probas a sensuum testimonio. Metalla enim mutata in alia metalla aut in argentum uiuum uidentur esse eadem materia: nam metalla fusa uidentur esse argentum uiuum, hoc autem sine igne est liquidum. Responsio. Falleris multum, Eraste, in similitudine carnis & sanguinis suilli mutandi in sanguinem humanum, & metallorum mutandorum in argentum uiuum. Illius enim sanguinis mutatio est per corruptionem seu interitum eiusdem, & ortum Chyli & sanguinis humani, in qua mutatione omnia accidentia pereunt, & fit, ut dicunt, resolutio usque ad primam materiam, priusquam fiat sanguis humanus, nec quidquam sensilis materiae prioris percipitur, non secus ac in ligno mutato in cinerem, qui est proxima uitro materia. Mutatio metallorum non fit per corruptionem. sed per dissolutionem simplice. At mutatio metallorum non est per corruptionem, sed simplicem dissolutionem & secretionem eius materiae, que ab argenti uiui natura est aliena: Argentum autem uiuum quod conspicitur post dissolutionem, non est per ortum aut generationem, sed per simplicem mistionem sub alia noua proportione misti corporis. In hac mutatione non fit resolutio materiae metallorum usque ad primam materiam, sed conspiciuntur sensilia quaedam accidentia communia priori materiae metallorum, & posteriori materiae argenti uiui, in utraque tamen mutatione fit interitus prioris formae & ortus posterioris. Argenti enim uiui forma non est forma metallorum. Haec in Argyropoeiae & Chrysopoeiae confirmatione luculentius dicta sunt, quae hic repetere superuacaneu, putaui. Haec igitur distinctione etsi tota metallorum materia mutata nofuerit, non desinet propterea argentum uiuum ex eadem dissolutu esse materia argento & auro proxima, quod a causa efficiente proxima perfici poterit. Nonum Argumentum. Si materia metallorum esset materia ar¬ Ix. gento & auro proxima in mineris terrae, ipsa causa efficiente praesente in argentum uel aurum mutaretur. At nusquam hoc in mineris receptum est, imo postquam propria unicuique metallo materia concreta fuerit & metallum factum fuerit nusquam permutabitur. Metalla non sunt argento & auro proxima materia aut rudimenta eorum. Responsio. Nimis tibi incumbendum non est, Eraste, in probatione huius argumenti, quod totum tibi coincedimus esse uerum in mineris terrae. At lex iisdem metallis extra minerarum locum argentum uiuum prolici non posse a causis naturalibus arte adiutrice, & perfici in argentum aut aurum, tibi quidem, Eraste, est impossibile, quia ignoras nec uidisti. At his qui sciunt & experti sunt, possibile & facile. Haec autem superius demonstrata sunt, ut longiori responsione opus non sit huic argumento. Decimum Argumentum. Quod natura in mineris suis non efficit, ars quoque extra mineras non efficit. At ex mistione uaporum diuersae speciei in mineris una & eadem species metalli non oritur, sed diuersae E. Ex mistione metallorum diuersae speciei cum argento uel auro extra mineras unum specie metallum non orietur. E uana est Argyropoeia & Chrysopoeia. Responsio. Priori propositioni idem respondendum est, quod aliis argumentis, naturam esse praecipuam causam agentem, artem uero adiutricem & materiam subiicientem, ut causa efficiens agat in eam: Causa naturalis efficiens aliud efficere potest arte iuuante, quod sola efficere non potest. Et eandem causam naturalem efficientem arte adiutrice, aliud efficere posse extra minerarum locum quod in eodem loco sola efficere non potest: scilicet metalla resoluere in proximam argento & auro materiam, quod in mineris sola prestare non potest. Nihil igitur mirum, si ex diuersiuaporibus diuersa specie metalla in eisdem uenis oriantur, nec si aliud in aliud in eisdem non mutatur. Nec minus mirum, si ex uulgari & imperfecta mistione metallorum per fusionem suas quaeque formas & species retinent: non enim iis legibus coeunt, quibus diximus perfectam effici mistionem. Post haec a te scripta, Eraste, que urgere magis uidebantur, & quae ad syllogismi regulas reduximus, iisque respondimus, multis uerbis diuersas chemicorum opiniones de materia metallis proxima in mineris terrae enarras. Sed uere an false sint, parum refert, quantum ad propositae quaestionis dissolutionem. attinet, an sit ars. Materia proxima metallorum alia est in mineris, alia apud artem. Non enim aurum elaboraturi indigemus materia illa proxima, quae erat in mineris, priusquam illa concrescerent, iam enim diximus, id esse impossibile, maximae cum totae & tantae sint de materia illa proxima opiniones, non solum inter Chemicos, sed & inter alios. Sed quaerimus materiam argento & auro proximam, quae est argentum uiuum uulgare, quod natura nobis ultro obtulit, & illud, quod ex metallis arte eruitur. Itaque quae contra Chemicorum opiniones attulisti argumenta de materia illa metallis proxima in mineris terrae, silentio pretereo, ne in illis confutandis operam & oleum teram. Hec enim Argyropoeiam & Chrysopoeiam non oppugnant, que aliis nititur principiis: Sed iis tantum argumentis respondere proposui, quibus artem hanc oppugnare contendis. Res uere & perfecte mista non iterum resoluitur in id, ex quo proxime est mista. Multa tamen a te docte scripta in refutandis Chemicorum opinionibus non inficiabor, scilicet rem nullam uere & perfecte mistam aut ortam iterum in idem illud resolui, ex quo proxime mista sit uel orta. Neque enim si ex pane & uino fiat sanguis, hic in panem & uinum resolui poterit. Sic nec metallum in id, ex quo proxime mistum fuit. An metalla ex argento uiuo inmineris concreuerint; Nam etsi dixerimus, metalla in argentum uiuum resolui, non propterea concessimus, ex argento uiuo in mineris terrae ipsa proxime concreuisse, sed ex alia materia proxima soli naturae cognita. Fatemur enim generationes nusquam reflecti, & prorsum ire semper, dum tandem extrema dissolutione ad prima elementa, seu ad materiam primam uentum sit. Materia proxima metallis in mineris non est materia artis. Hac quoque ratione dixerimus materiam proximam metallis in mineris, non esse materiam artis, sed argentum uiuum, quod ex metallis resoluitur, quod ab efficiente causa in argentum uel aurum statim uertitur. Alia causa efficiens metalla in mineris, alia apud artem est. Nihil etiam respondebo his, quae contra Chemicorum opinionem de causa efficiente metalla in mineris terrae scripsisti. Haec enim differt ab ea, quae materiam nostram proximam mouet, & perficit extra locum minerarum. Hactenus Eraste, obiter allata a te sunt superiora argumenta aduersus Argyropoeiam & Chrysopoeiam, cum de materia & causa efficiente, quae & qualis utraque esset in mineris terrae disputasti. Quae sequuntur argumenta tua aduersus eandem artem oppugnandam directe & aperto marte tendunt: ea igitur ad syllogismi formam reducenda sunt, ut quid uerum, quid falsum sit iudicari possit. Undecimum Argumentum. Si lapis Philosophicus uim & facultatem habet transmutandi metalla uel argentum uiuum in argentum uel aurum, certa debet esse eadem materia & certa praeparationis & agendi methodus. Alioqui uana & futilia sunt, quae de eo enunciantur. Atqui de eo scripsere, nec de materia, nec de modo praeparationis, aut agendi methodo inter se conueniunt, imo de nulla alia re magis sunt dissentientes E. Uana & futilia sunt, quaecumque de eo enunciantur: hinc sequitur; uanam esse Argyropoeiam & Chrysopoeiam: quippe ignorata materia & causa efficiente, ex qua & a qua lapis Philosophicus conflatur, nihil agitur, Omnium enim operum sunt fundamenta materia & causa efficiens. Materia & causa efficiens sunt fundamenta omnium operum. Responsio. Ualidissimum est hoc argumentum quodque pressius urgere uidetur, presertim cum de materia agitur, ex qua semen argentificum aut aurificum prolicitur. Non enim omnis materia omnes obtinet facultates & uires, sed sua est cuiquo propria, & unica & simplex est ueritatis cognitio, & reuera uariae sunt de materia opiniones apud Chemicos. Uariae Chemicorum opiniones de materia lapidis. Nam & Heber in sua summa perfectionis, medicinam quae coagulat argentum uiuum uulgare, ex solis corporibus metallicis prolici posse profitetur, uel ex iisdem cum suo sulphure, uel arsenico praeparatis, uel ex solo eodem argento uiuo. Ex tanto opinionum diuersarum conflictu artem arguendi occasionem aliquam habuisti, Eraste, & idem pronunciandi, quod Dauus Pamphilum alloquitur apud Terentium, Quae res in se, nec consilium nec modum habet ullum, eam si tu ratione certa postules regere, nihili plus agas, quam si des operam, ut cum ratione insanias. Quod ad agendi modum attinet, non adeo me mouet modo de materia aut subiecto constiterit. Plures uiae progignendi lapidis. Plures enim sunt uiae ad unum eundemque effectum conspirantes. Utrique tamen obiectioni responderi potest, materiam argento aut auro producendo proximam, eamque indefinitam scilicet argentum uiuum, aut uulgare, aut quod corporibus metallicis reliquis inest, sola concoctione egere, ut definiatur & perficiatur: Calor externus est causa efficiens externa adiuuans Uarietas materiae non obstat. huius autem causam efficientem esse calorem externum adiuuantem qualitates materiae proximae insitas. Quod si materiae, quam quisque sibi elegerit. ad progignendum quem appellant lapidem, uires & facultates igneas accersere aliqua methodo nouerit, & experientia comprobauerit, iisdem facultatibus materiam nostram proximam concoquere & perficere: nihil est quod a subiecti uarietate quisquam deterreatur. Eo enim tendunt omnia, & tandem in unum redeunt eundem que effectum pariunt. Nam siue pullus ab ouo calore gallinae fouente edatur, siue alio calore simili, nihil refert. Quid si etiam sine aurifico semine argentum in aurum mutari posse dixero, & cuius in superioribus patefeci experimentum? Argentum potest in aurum mutari sine semine aurifico. Huiusce enim effectus causa est uis ignea aquarum acrium, & aliae causae, quas retulimus. Quod si opinionum diuersitas, & plerunque ex diametro contrarietas sit argumentum sufficiens ad damnandam artem, quid magis contrarium, quam Physicorum, Medicorum & Iure consultorum in scholis pugnantes opiniones in plerisque, de quibus est disputatio? Nonne in Iureconsultorum nostrorum Pandectis alium alius opinionem condemnare saepe solet, suam autem tueri? Nonne in forensibus iudiciis & iudicis & consiliarios in diuersas trahi sententias quotidie experimur, in iis praesertim quaestionibus, quae in iure consistunt? Sed & ex Medicis, qui in consilium adhibentur, ut morbis aegrotantium consulant, & remedium afferant, raro uideas plures, qui in unam eandemque eant sententiam? Quippe omnia haec probabilitatem tantum habent, non demonstrationem. Probabilitas non demonstratio in medica scientia. At quodnam subiectum semini argentifico aut aurifico producendo sibi quisque elegerit, aut inutile aut utile aut utilius fuerit, experientia demonstrabit. Experientia. Nec ita metuendum erit, si aliter successerit, quam sperabatur, uti contremescendum est in exhibitione medicamentorum, quae plerunque hominem capiunt & conficiunt. Neque tamen propterea medicina contemnenda aut condemnanda erit: sic nec Argyropoeia aut Chrysopoeia, si, quae materia Argyrogoniae aut Chrysogoniae concipiendae & demum parturiendae sumenda erit, quaue methodo agendi opus fuerit, obscurum sit. Expertis quidem ad easdem inuestigandas, nulla alia opus est arte, quam experientia. Sed quoniam qui experti sunt, aut scriptis patefacere detrectant, & iure quidem aut illis fides non adhibetur, nisi coram demonstrent, quod minus etiam ferendum est, ad naturam eiusque opera inquirentes relegarunt. Nam etsi ipsa natura Argyrogoniam aut Chrysogoniam ex se sola non produxerit, tamen ex similitudine aliorum corporum naturalium, quae arte ministra natura in lucem edidit, uiam demonstrant, qua illae in lucem proferri possint, & materiam protulit, & methodum agendi demonstrauit, & solam manum Artificis exposcit. Natura materiam protulit & methodum agendi demonstra Materia lapidis quae. Nullum uerius aut utilius, quam a natura petendum, capiendum, aut sperandum est consilium. Ex illius oraculo in ambiguis & ancipitibus responsa uerissima referuntur. Hinc uideas omnes, qui hanc artem norunt, ad eandem naturam eiusdemque opera Argyrogoniae aut Chrysogoniae producendae studiosos demittere. Illorum igitur tantum opinioni subscribo, qui naturam imitantes aurum & suum argentum uiuum pro materia aut subiecto seminis argentifici aut aurifici assumunt, soluunt & concoquunt, dum in lapidem durum coierit, & tandem in calcem aut puluerem rubrum prodierit. Ad reliqua argumenta dissoluenda progrediendum est. Duodecimum Argumentum. Opinatur Erastus, & recte quidem, si quid in tota re insit ueri uideri illos propius ad ueritatem accessisse, qui lapidem Philosophorum ex auro conconcinnare studuerunt. Ex auro autem produci non posse, hoc utitur argumento. Ut ex auro fiat lapis Philosophicus, aurum perfectius reddi oportet, quam sit in natura auri propria. Atqui perfectius reddi non potest. Ex auro procreari non poterit, Ergo minus ex alia materia, Ergo uani sunt & irriti omnes chemicorum conatus. Prior propositio probatione non eget, cum manifesta sit sensibus, nec uideamus aurum in natura sua caeteris metallis aut argento uiuo mistum mistionem illorum perficere & in aurum mutare. Assumtionem autem authoritate Bracesci & Rogerii Bacchonis probas, Eraste, & ratione & experientia confirmas, quae demonstrat auri mistionem adeo solidam & perfectam, ut igne dissolui & corrumpi non possit. Responsio ad Duodecimum Argumentum. Bracesci & Rogerii Bacchonis opinio. Bracescus & Rogerius Baccho nec non caeteri huiusce farinae aenigmatice, tropice, & nullo ordine artem tradiderunt, nec auro nomen materiae lapidis Philosophici dederunt, sed potius causae efficientis & informantis materiam informem, rudem & imperfectam, & ex amborum mistione lapidi ortum dedere. Aurum ut causa efficiens, suum arg. Sed quoniam materia superat quantitate ut menstruum in foetu, aurum uero uiribus ut semen & causa efficiens, noluerunt aurum lapidis esse materiam. uiuum ut materia Aurum igne solo corrumpi non potest. Quamuis reuera & aurum & suum argentum uiuum sit eiusdem lapidis materia scientibus, & intelligentibus, & alterum sine altero sit inutile, illud enim agens, ut mas, hoc ut patiens, ut foemina. Quod autem aurum perfectius igne reddi non possit, aut dissolui & in partes distrahi nequeat, concedo in natura propria & metallica solo calore igneo. Uidetur enim aurum ad extremum perfectae mistionis omnium metallorum gradum a natura peruenisse. Uerum aquis quibusdam dissolui & in partes distrahi potest, & facile quidem, his qui saepe experti sunt. Aqua salis communisdissoluit tincturam auri solam ab auro. Distillatur enim aqua ex sale communi, quae lento igne adhibito dissoluit solam auri tincturam. Tingitur enim aqua calore citrino, cum prius esset alba ut aqua putei aut fontis. Et exhausta omni tinctura, subsidet corpus auri album, quod in corpus igne agente reductum conspicitur argentum. Tinctura autem auri nusquam in posterum in corpus metallicum reditura est, sed quod tenuissimae sit essentiae & in uaporem distillatione quibusdam adiectis feratur sursum, & destilletur in liquorem, corpus spirituale, aut spiritum corporeum appellauerunt. Haec tinctura ab acrimonia quam ab aqua soluente accepit, uindicanda est, & deinde multis & admirandis usibus & effectibus inseruit. Usus tincture auri. Sed quoniam haec ignoras, Eraste, nec oculis conspexisti, fidem non adhibebis, nec tibi similes. Quod autem hisce oculis uidi & manibus palpaui, quodque etiam ab Adolescente ignaro, me iubente, confectum est, maiorem facit fidem, quam tua tuorumque tibi similium ignoratio, nihilque ignorandi falsa & inanis tua praesumptio. Tauladanus. Cum autem apud Tauladanum aduersus Bracescum disputantem legisses, aurum in natura solo igne mutari non posse, sed aliis additis in partes distrahi posse. Sequenti argumento & dilemmate uteris, ut probes ex auro, siue naturam metallicam retineat, siue eandem exuerit, nihil ad lapidem Philosophicum pertinere. Decimum tertium argumentum. Aurum, quod pro lapidis materia usurpant Chemici, aut solutum in liquorem & spirirum; substantiam & uires auri mutat, aut subliquoris & formae permanet aurum. Si illud primum metallum non creabit, quod metalli genus excesserit, si posterius, cum non sit, nec perfectius in natura sua reddi possit, nec exuberantem obtineat perfectionem, eam caeteris metallis non communicabit, nec perficiet ea E. Quouis modo aurum pro materia lapidis usurpetur aut praeparetur, metalla reliqua uel argentum uiuum non mutabit in aurum. Ergo frustra ex auro lapidem Philosophicum Chemici conficere tentant. Responsio. Aurum alteratum potest Mercurium in Solem mutare. Respondeo, siue aurum naturam metallicam retinuerit, modo sit alteratum, siue eandem exuerit, perficere posse materiam nostram eidem proximam, id est argentum uiuum. In calcem enim reductum aurum naturam metallicam non exuit, non secus ac lapis in calcem reductus lapideam formam seruauit, quamuis de natura metallica in auro calcinato illaesa uerius dici possit, quam de lapidea natura in lapide calcinato: huic enim multum, illi nihil in calcinatione de pondere deperit. Sed in utroque uis ignea calcinatione accersitur. Cum igitur calx illa auri admiscetur certa proportione argento uiuo a corporibus metallicis, praesertim ab argento arte prolicito, & certis ignis gradibus utrunque mistum concoquitur, fit pugna contrariarum qualitatum in communi materia. Calx auri alterari mutat. Mercurium metallorum Mercurius uulgaris &, metallicus differunt inter se. Calcis enim aureae qualitates calidae siccae sunt, argenti uiui metallorum, frigidae humidae: hinc fit temperamentum & noua mistio & ex hac auri forma succedit. Dixi autem aurum alteratum hanc uim & facultatem obtinere. Nam si sine alteratione eaedem in illo qualitates persisterent, cum ipsae sint formae instrumenta, per quas ipsa agit, nulla actio futura esset, nec noua mistio. Dixi autem de argento uiuo a metallis prolicito, quod uulgare ob nimiam frigiditatem & humiditatem nimium concoctioni esset contumax, nec ab auro solum alterato coerceri posset, nisi unitum idem argentum uiuum uulgare & aurum simul distillarentur, ut supra dictum est in methodo. Cum naturam metallicam exuerit. praestantioribus uiribus est praeditum. Quod si, ut altera dilemmatis pars assumatur, aurum metallicam naturam exuerit, non minoribus instructum erit finibus, imo longe efficacioribus & praestantioribus, quae solutione a suo est argento, uiuo, eorumque diuturna & longa coctione utriusque que suae sunt, ut fit in argentifico & aurifico semine, quod in metallum reduci non potest, sed illius mistione cum argento uiuo communi aut eo; quod metallis est insitum; fit uera noua mistio, & hinc eflergit corpus nouae formae; quod nec puluis aufificus est; nec argentum uiium, aut metallum quod erat prius, sed aurum; Erastus ignorat auri solutionem. Xiu. ut saepius dixi; & repetere cogor in retam seria tantique ponderis Sed in his, Eraste, que ignoras, iudicas tanquam cecus de coloribus, & nescis quod nam sit illud argentum uiuum, quod soluit aurum, neque coctionis modum, nec qua ratione puluis ille aurificus transmutationis huiusce sit causa. Inualidum est igitur argumentum & dilemma tuum. Decimum quartum Argumentum. Lapis philosophicus necessario constat in materia, quae ipso auro perfectius cocta sit. Atqui aurum perfectius concoquis non potest, nec est aliquod metallum aeque illo perfectum. Ergo, Uanus est omnis Chemicorum labori Responsio. Erastus ignorat concotione Xu. Falsa est assumtio tua, Eraste, sed quoniam concoctio haec post ueram solutionem propria est huic arti, quam ignoras, impossibilis tibi uidetur. Sed ignoratio tua ueritati, quae autoritate praestantissimorum uirorum, ratione, experimento & demonstratione nititur, nihil adiicit nec detrahit. Decimum quintumi Argumentum. Formae ex materiae sinu producuntur ab efficiente causa insita eidem materiae, non aliunde inuolant. Atqui Chemici dicunt, formam in aliena materia fundatam esse, uere a materia perficienda separatam, & per proiectionem formam infundi materiae informandae. Quod falsum est. Ergo Lapis illorum Philosophicus a materia perficienda separatus formam materiae perficiendae non infundet. Responsio. An formae ex materiae sinu, uel externe. Magna est controuersia inter peritiores, an formae rerum de materiae sinu ab efficiente causa insita non aliunde aut externe in materiam migrent Fernellius Ambianensis ille Medicus. in materiam migrentur. Medicorum & Philosophorum huius seculi facile princeps, toto priore libro de abditis rerum causis, nihil, aliud disputat, sub persona Eudoxi aduersus Brutum. Formas coelitus in materiam immigrare. Et tandem, concludit, ne minimum quidem formae fuisse, antequam in eam migraret, sed perfecta & consummata, praeparatione statim formam in illam materiam colitus immigrare multisque rationibus & ex authoritate Aristoteles confirmat, non solum in anima hominis, qua L ii & ex authbritate Aristorelis confirmat, non solum in anima hominis, quam per se sublistere extra corpus, & externe in corpus hominis migrare, & post exitum a corpore suo rursus per se sublistere certissimum est; & nemo ambigit: sed etiam in animalibus plantis & inanimis corporibus. Tu uero contra sentis in omnibus his, excepta homislis anima. Sed utra, an Fernelii, an tua, Eraste, sententia in hac quaestione uerior sit, non est disputandi locus, Concedamus tuam praeualere & priorem huiusce argumenti tui propositionem ueram esse. Non idcirco assumtio eiusdem argumentiuera erit: quippe quod ex hypothesi falsa sumta sit, cum ais Chemicos profiteri formam auri separatam esse in aliena materia & infundi in materiam informandam. Quod si quidam ex iis ita senserint ) iis adhaerere non possum: sed sic se res habet. Lapis philosophicus non est forma auri Ex qualitatibus contrariis pugnantibus in communi materia ueram fieri mistionem. Lapis philosophicus, quem tu uta appellas, non est forma auri, sed longe nobilior, etsi uim facultatem aurificam non exuerit. Nec enim semper necesse est id, quod informat, formam actu habere, eandem, qualem habiturum est corpus informandum. Nam quae ex putrefactione oriutur animalia solum calorem habent opificem. Materia etiam nostra proxima non est forma auri. Sed tam lapis philosophicus quam materia proxima sua forma constat ex eodem tamen, fonte promanarunt, & similitudine totius substantiae sese referunt: Qualitatibus tamen pugnant contrariis, ille calidus, siccus, igneus, concoctus: haec frigida, humida, aquea, cruda, & in definita. In amborum mistione externo calore agente fit pugna harum contrariarum qualitatum in communi materia, & utriusque priores formae abolentur, & noua & aurea eaque unica forma succedit in misto ex ambobus corpore. Ex pugna enim harum contrariarum qualitatum fit temperamentum formae aureae conueniens, si aequis uiribus certauerint qualita tes: alioqui si lapidis aut, pulueris aurifici qualitates & uires nimium exuperantes essent, non fieret uera mistio ( in qua necesse est aliam qualitatem non excedere aliam, sed totum ad temperamentum reduci ) sed fieret interitus argenti uiui. Abiret. n. in naturam lapidis cuius tamen uires infringerentur. Uires & facultates pulueris aurifici experientia docet. Quantae autem fuerint uires & facultates pulueris aurifici, certo sciti non poterit, nisi experientia? Proiectus enim nimia quantitate in argentum uiuum, ipsum in puluerem aurificum etiam mutabit, uiribus tamen diminutum, dum tandem puluis postremus non in puluerem, sed in corpus ductile mutauerit argentum uiuum. Tunc enim aequalis erit utriusque uictoria, ex qua noua auri forma progredietur. Natura autem in mistis corporibus, quae sua sponte edidit, ita se rem habere nos edocet. Ex mistione enim tetrae & aquae conturrentibus aliorum elementorum uiribus fit lapis, fit & metallum, sed diuersa proportionis lege. In hac mistione formae quae actu elemaentis prius inerant, potestate tantum insunt lapidi & metallo, nouaque & unica lapidis aut metalli forma ex eorundem mistione exsurgit. Idem & in iis accidit, que distillantur ui: ignis; si qualitatibus contrariis aequabiliter pugnent; & uere misceantur. Exinanitis enim prioribus formis eorum quae miscentur, unica in distillata aqua prodit. Formae pulueris aurifici & proximae materiae a propriis uiribus infunduntur. Xxi Xvii Formae rerum non agunt in materiam alienam per se solae. Sic non aliunde aut externe, ut falso putas dici a Chemicis, forma infunditur argento uiuo seu materiae proximae, sed a propriis uiribus eidem argento uiuo & pulueri aurifico insitis. Decimum sextum Argumentum. Quod uere transformat, formam materiae informandae tribuit. Atqui lapis Philosophicus fusus cum metallis non aliter dat illis formam, quam aqua absinthii infusa uitro, quae formam absinthii non tribuit uino, sed odorem & saporem. Ergo, Lapis Philosophicus mistus & fulius cum metallis formam auream illis non impertit. Responsio. Assumptio ex hypothesi falsa deriuata est, neque id artis periti dicunt, neque uerum est, formam no aliter tribui metallis a lapide, quam uino ab aqua absinthii. Sed ex mistione lapidis cum argento uiuo uulgari aut metallorum in qualitatum contrariarum aequabiliter in communi materia pugnantium formam unicam impartiri, ut in superioribus dictum est. Decimum septimum. Argumentum. Formae rerum non agunt nisi in propriam materiam subiectam, in alienam minime agunt, quod non ita dici debet de qualitatibus primis, quae assidue mutant uniuersas substantias. Atqui lapidis materia alia est, a metallorum materia. Ergo, Lapis aget tantum in suam materiam, non item in reliquorum metallorum materiam. Ergo ea non transformabit. Responsio. Respondeo formas rerum per se solas non agere in alienam materiam seu accita ui primarum qualitatum. nima enim non agit in alimentum, neque suumfacit, nisi per calorem naturalem insitum, ut etiam hoc argumento fateris. Propositio ergo tua, Eraste, uera non est indistincte; sed si formae ex se solae animaduertantur. Forma igitur lapidis Philosophi sola non agit in metalla aut argentum uiuum, sed ui contrariarum & ignearum qualitatum. Forma lapidis non agit per corruptionem sed per mistionem. Non autem agit ut anima in alimentum per corruptionem & generationem, sed per mistionem utriusque, in qua non fit accidentium propriorum omnium resolutio ad primam materiam, ut in ortu & interitu, sed prioribus tantum formis abiectis, consurgit forma aurea nouar, isi paribus uiribus pugnauerint dualitates utriusque; lapidis scilicet & metalli cuiuscunque aut argencti uiui. Necitibi concedimus. Eraste, propositionem tuam indistincte. Quod enim ab eodem fonte lapis Philosophicus & argentum uiuum & metalla proxime fluxerunt, non est aliena materia, sed fuit eiusdem generis & quodammodo communis; sed quatenus formas obtinent diuersas, alia est eorum materia. Decimum octauum Argumentum. Xuiii. Sola uiuentia informare possunt materiam, in qua agunt. Atqui lapis Philosophicus caret anima. Ergo, Informare non poterit argentum uiuum uulgare, uel, quod metallis i¬ nest. Responsio. Falsa est propositio. Lapides & metalla formam non ab anima aliqua accipiunt. Lapides enim & metalla ex Elementis proxime orta formam habent, qua constant, nec aliqua anima formam illis impertiit; sed sola quantitatum propriarum ui externo calore & frigore adiuuantibus, concreuere. Sed & uitrum formam habet naturalem substantialem; qua constat, nec illi ats eandem formam tribuit, sed subiecit materiam igni quia a naturalium causarum efficientium numero abigendus aut distrahendus non est, & miscuit materiam, ex qua uitrum est formatum. Uitrum formam suam non ab arte accepit. Sic uires aurificae in lapide Philosophico accitis qualitatibus eiusdem igneis, exteriio calore iuuante, formam auream metallis & argento uiuo impertiunt, etiamsi lapis uita aut anima careat. Lapis Philosophorum caret uita & anima Xux. Non enim iis subscribere possum, qui metalla aut semen nostrum aurificum aut argentificum seu lapidem Philosophorum, uiuere dixerunt, quod forsitan metaphorice intellexerunt, ob uirium & qualitatum ignearum excellentiam. Decimum nonum Argumentum. Omne agens naturale assimilat sibi passum in substantia aut qualitate. Lapis igitur Philosophicus agens in reliliqua metalla, aut argentum uiuum, assimilabit, sibi illa in substantia aut qualitate. Ergo, Lapis philosophicus agendo in illa non ex iisdem efficiet argentum aut aurum, qui est, finis Argyropoeiae & Chrysopoeiae, sed efficit lapidem, qui non est ex genere corporis metallici: aut qualitatem & alterationem tantum inducet, non formam nouam. Responsio. Facile est ex iis, que dicta sunt superius, propositioni respondere: Lapis philosophorum non agit per generationem aut corruptionem. non enim non per genetationem aut corruptionem lapis Philosophicus mutat metalla aut argentum uiuum, sed per simplicem resolutionem & mistionem, inter quas hoc interest. Differentia generationis & corruptionis, ac dissolutionis & mistionis simplicis. Quod in illis id, quod agit & uincit, transformat in sese id, in quod agit, & hoc corrumpitur cum resolutione omnium accidentium, ut ignis agens in lignum corrumpit ipsum, & quod illius imperio subiicitur, in sese conuertit. At in his dissolutione & mistione, qui miscentur non pereunt, sed permanent, pereuntibus formis prioribus, & unica noua forma succedit. Etsi quid perit, ut in mutatione metallorum non est ex materia argenti uiui, sed ab igne externo uincitur & corrumpitur, & in faecem, cinerem & uitrum transit.. Lapis philosophorum non corrumpit metalla sed per mistionem nouam formam excitat in illis. Sic lapis Philosophorum agens in metalla & argentum uiuum, illa non corrumpit, neque in sese transformat, nec suam illis formam impertit, sed ex mistione eorundem cum illo, succedit alia forma, scilicet argenti uel auri, si qualitates igneae lapidis Philosophici & qualitates frigidae & humidae argenti uiui uulgaris uel metallorum contrarie equabiliter pugnent. Mistionis uerae proprietas. Hoc enim proprium esse dixi uerae mistioni, ut ex duobus diuersarum formarum mistis corporibus, resultet tertium corpus nouae formae. Sane si uires eiusdem lapidis seu seminis aurifici in pauciorem argenti uiui quantitatem agerent, quam huius uires uiribus illius resisterent, hoc in naturam illius transiret, sed mistum minoris efficaciae fieret, ut in responsione ad decimum quintum argumentum dixi, & superuacua esset repetitio. Quod autem de alteratione dictum est, fio intelligendum est, ut nisi lapis aurificus aut metalla aut argentum uiuum contrariis pugnarent qualitatibus primis non fieret mistio, sed alteratio tantum quaedam secundum posteriores qualitates, ut duriciei & mollicei. Omnis conatus artis est qualitates igneas seminis aurifici intendere. Sed omnis Argyropoeia & Chrysopoeia eo tendit, ut illaesa ui aurifica aut argentifica in semine qualitates igneae intendantur, & quo efficaciores minis au fuerint, tanto numerosior & locupletior succedit effectus. Uicesimum Argumentum. xx Artem non agere sed Deum & causas uniuersales, artem autem subiicere, materiam. Impium est credere, Artem aliquid praestantius efficere posse, quam Deus, & natura efficiunt. Atqui Chemici dicunt, lapidem se efficere posse, qui sit auro praestantior perfectior & efficacior. Ergo. Impium est credere Chemicos prestare posse, quae dicunt, per lapidem philosophicum. Responsio. Calumniosum est proponere Chemicos aut conari aut uelle, aut posse praestantius aliquid efficere, quam Deus & natura efficiant: Agnoscunt, enim Deum ut causam primam & uniuersalem, rerum omnium autorem & opificem omnipotentem. Qui cum uelit quicquam miraculose efficcre, sine causarum naturalium interuentum idi efficit: cum uero naturaliter, condurrit cum iisdem causis naturalibus, quibus iussit, ut cum certis legibus & proportione coierunt prima rerum omnium primordia, scilicet quatubr Elementa, corpus aliquod naturale materia & forma constans in lucem prodiret, ut & tu alio locolloquens de mistione fateris; Eraste. Fatemur igitur, Chemicos, nihi, prorsus efficere posse sed omnes ciomnium rerum effectus ad Deum & causas naturales referendos esse, a quibus accepti sunt. Chemicos autem subiicerei posse materiam naturae ut ipsa agat, negari non potest Agricola cum terram colit, cum semina iacit in eandem non agit, sed est minister naturae. Qui ignem lignis, carbonibus, oleo aut inflammabilibus subiicit, non exurit, sed ignis. Uitrum quod ex cineribus & arena fit, uitrarius non efficit, sed ignis, cui subiicit materiam. Interi tamen hi omnes efficere dicuntur; non uelut causae principes, sed impellentes & adiuuantes. Sic lapidem Philosophicum aut aurum non efficiunt Chemici, sed ministrant causis naturalibus materiam, ut agant in illam. Mistum aliquod perfectius produci potest a causis naturalibus arte iuuante. Quod autem ab iisdem causis naturalibus subiiciente arte aliquod perfectius mistum produci possit, quam quod natura sola sine arte efficit, in iis, quae solam mistorum rationem & nomen obtinent, non est impium credere: uitrum enim perfectius est corpus mistum; quam corpus aliquod naturale. Cur & quomodo lapis auro est perfectior. Ignis enim, qui omnia corpora naturalia, auro excepto, corrumpit, exurit & dissoluit, ipsum nusquam potest corrumpere. Sic lapis longe auro est perfectior, idque duplici ex causa. Prior est, quod si mistionis inuincibilis: & indissolubilis ratio habeatur; solutione & coctione diuturna tam firmam, solidam & unitam mistionem sibi comparauit: ut nullum imposterum imperium ignis in illum habiturus sit, quantumuis diuturnus & uiolentus. Altera, quod si qualitates primae, quibus Philosophi uites omnes tribuerunt, spectentur, igneas sibieadem solutione & concoctione comparauit, quibus aurum & uitrum destituta sunt, quamuis alioqui perfectissime mista sint. Hinc aurum non agit in reliqua metalla, uti lapis Philosophicus. Cur autem lapis Philosophicus perfectiori & nobiliori forma constet, quam aurum, iam dixi superius. Corpora naturalia mista si rursus miscentur, perfectiora sunt. Xxi. Xxii. In uniuersum enim quaecunque corpora naturaliaiam mista rursus miscentur, perfectiora sunt. Pullus est ouo nobilior, & animal semine, ex quibus ortum habuerunt. Sic lapis aurificus nobilior auro & suo argento uiuo, ex quibus proxime habet ortum. Quod etiam dicunt, aurum ex argento uiuo in pulueris aurifici formatum perfectius esse aliro naturali, nec id etiam est impossibile. Argentum enim uiuum omnis substantiae inflammabilis est expers, a qua forsitan materia ex qua aurum in uisceribus terrae concretum est, non est omnino purgatum. Uicesimum primum Argumentum. Formatum immissio in materiam est creatio. At creatio solius Dei est omnipotentis, Ergo Chemici formam auri in materiam immittere non possunt. Responsio. Huic argumento idem quod superioribus respondendum est, Chemicos scilicet formam rebus impertire nec uelle nec posse: In plantis enim & animalibus uim formatricem seminibus insitam uident: in mistis uero tantum corporibus iussum & uoluntatem Dei uim efficientem esse agnoscunt, quoties elementa certa lege & proportione coierint. Coeunt autem, cum subiicit ars materiam, quam uires & qualitates eidem insitae, calore externo iuuante, subigunt & miscent, & hinc forma in materiam prosilit. Uicesimum secundum Argumentum. Quod natura in unoquoque genere perfectissimum efficit, nec perfectius efficere potuit, aut noluit, ars efficere non poterit. At natura in genere metallorum aurum effecit perfectissimum, nec perfectius efficere aut potuit aut noluit. Ergo Ars aurum perfectius efficere non poterit. Ergo nec ex eo lapidem philosophicum, quem auro perfectiorem esse oportet. Responsio. Respondeo, ut ad uicesimum argumentum, in mistis tantum corporibus mistionem arte ministra & subiiciente materiam causis naturalibus, perfectiorem fieri posse quam in mistis & sola natura. Uicesimum tertium Argumentum. Xxiii In ortu plantarum & animalium sit corruptio. Quod natura non tentat, nec potest efficere, ars etiam minime praestare potest. At natura neque tentat, neque potest speciem unam unius generis proximi, permutare in speciem aliam nobiliorem eiusdem generis prox imi. Ergo, Nec ars poterit etiam idem praestare. Responsio. Idem quoque quod ad superiora respondendum est. In ortu plantarum & animalium fieri corruptionem prioris materiae, & resolutionem omnium accidentium, Idcirco speciem unius generis proximi in speciem eiusdem generis nobiliorem aut ignobiliorem transmutari non posse, ueluti canem mortuum non transmutari in capram aut aliud animal: uel plantam unius speciei in plantam alterius speciei sub eodem genere plantae ( quamuis, triticum in lolium & e contra hoc in illud quidam mutari dixerint ) sed fieri resolutionem accidentium usque ad prima elementa; nisi ex eadem materia post multas mutationes producatunsemen alterius speciei sub eodem genere. In ortu mistorum simpliciter non fit corruptio. In ortu autem mistorum corporum simpliciter non fieri corruptionem materiae, nec resolutionem omnium accidentium priorum sed dissolutionem quandam simplicem relictis accidentibus communibus priori, & posteriori speciei, & ubi uentum fuerit ad materiam proximam, eam perfici, nec dissolui nec corrumpi: idcirco non esse necesse metalla, que mista tantum sunt corpora, in speciem alterius generis quam metallici, cum ex his fit aurum, mutari. Natura sola non potest efficere, quod eadem arte ministra efficit, idque in mistis tantum. Haec autem ex, us quae dicta sunt, manifestissima sunt, nec repetenda puto. Quod autem natura in mineris metalla reliqua non mutet, in aurum, etiam responsum est, in mistis tantum solam naturam efficere non posse, quae eadem arte ministra efficit. Haec autem omnia superiora & proxima tua argumenta, Eraste, eodem fundamento nituntur, quod iisdem legibus mistionem mistorum & inanimorum corporum metiri uolucris, quibus ortum plantarum & animalium, quae tamen longo inter se interuallo distare in multis, satis, ut opinor, supra demonstratum est. Erasti error. Atque hinc sequitur aliud tuum Argumentum. Xxiu. Argumentum uicesimum quarium. Si aurum per multiplicationem generat aliud aurum ex materia metallorum, ceu grana tritici per multiplicationem generant plura alia grana, eundem modum & progressum temporis obseruare necesse erit in multiplicatione auri, qualem in multiplicatione granorum tritici. At idem motus qut progressus temporis a Chemicis non obseruatur, nam per proiectionem lapidis aiunt multiplicationem hanc fieri instanti. Ergo, Haec auri multiplicatio fieri aut sperati non potest. Responsio. Idem etiam respondendum huic argumento quod caeteris, scilicet alima esse legem mistionis simplicis in mistis corporibus, & aliam ortus & interitus in plantis & animalibus. Alia est lex mistionis, alia ortus & interitus. Ex mistione enim lapidis philosophici ui aurifica illi insita, per qualitates igneas fit mistio, perfecta in materia metallorum, & hinc aurum, seruatis legibus, quae in mistione dictae sunt: In plantis uero & animalibus fit multiplicatio ui seminis unius cuiusque speciei. Lapidis philosophorum progignendi ratio a naoperibus ex quirenda. Libenter admittam lapidis Philosophici progignendi rationem a naturae operibus exquirendam esse, neque ipsum, nisi progressu temporis certo & praefinito, produci posse. Uires lapidis in infinitum augeri possunt. Xxv Non constat de causa efficiente materia & modo, quibus natura agit. Et quoniam ille ortus est etiam per simplicem resolutionem & mistionem uires etiam illius in infinitum augeri posse, cum sit in potestate artis, subiicere quoties uelit eundem lapidem nature, ut rursus eundem soluat & concoquat. Causa igitur multiplicationis granorum tritici eadem censenda est, quae M iiii & auri. Est enim uis aucta utrique, grano scilicet & auro, ex hoc scilicet cum progignitur lapis: At modus multiplicationis siue augmenti diuersus est. In illis enim non nisi stato temporis interuallo fit propagatio, in hoc per proiectionem in instanti. Haec tamen auri propagatio plerunque fit progressu temporis, ut in priori methodo supra diximus. Uicesimum quintum Argumentum. Ut ars metalla reliqua in argentum aut aurum transmutet, in materiam proximam reducenda sunt, eique eadem forma insculpenda, qualem natura insculpit. At nusquam corpus aliquod aut natura aut arte mutetur in: proximam materiam, nam corpus animalis non redit ini sanguinem, nec sanguis in Chylum, nec chylus in alimenta, sed etsi ars posset retrorsum ire, formam, tameniut natura, insculpere non posset. Ergo, Ars argentum aut aurum ex metallis affirmare non potest. Responsio. Concedimus naturam aut artem non posse resoluere metalla aut aliud corpus. naturale in proximam materiam, ex qua stantim & nullo intermedio ortum subierint, neque id necesse est apud artem. Frualia materia & causa effiarti, alia soli naturae in auro conficiendo necessaria. Probauimus enim solidissimis rationibus & experimentis materiam proximam, ex qua in uisceribus terrae natura sola gignit argentum aut aurum, non esse eadem, quam ars subiicit naturae extra minerarum locum Sed materiam argento & auro proximam eamque etiam naturalem, scilicet argentum uiium tani ulilgare; quam quod potentia proxima inest reliquis metallis, & ab illis teruitur, non per corruptionem, sed per simplicem resolutionem, neque iisdem modis formam argenti aut aurii materiae nostrae proxime induci, quibus natura in mineris utitur. De his enim omnibus nihil certo adhuc constatiinter authores, qui metallorum historiam scripsere. stra igitur obiicitur, eandem materiam & causam efficientem, quales, sunt in mineris, assumendas esse ab arte, si uelit argentum aut aurum producere. Uicesimum sextum Argumentum. Chemici, dicunt se facere aurum naturale iuuando materiam, non secus ac agricolae triticum, aut medici sanitatem. Atqui Agricolae & Medici nec materiam nec causam efficientem praestare, nec formam conferre, nec triticum gignere, nec sanitatem efficere possunt. Ergo, Nec Chemici, arte sua argentum aut aurum efficere, poterunt, Responsio. Cum tantum iuuent materiam Agricolae, Medici & Chemici, proprie & uere non efficiunt, sed eam tantum subiiciunt naturae, cuius sunt ministri. Ars tacita est naturae ministra: natura autem efficit. Causae autem naturales agunt & sunt principes causae agentes & efficientes. Male igitur ex propositione & assumtione obiicitur Chemicis, artem argentum aut aurum gignere non posse. Neque enim id se agere dicunt, nec possunt, sed solum naturam & naturales causas. Uicesimum septimum Argumentum. Xxuii. Natura ex sua propria matetia aurum facit, & eadem a suis naturalibus causis efficientibus formam substantialem auream tribuit. At ars & initium & finem facit, & omnia externe agit. Ergo, Ars substantialem formam & insitam dare non potest. Responsio. Ars, ministra naturae agit per causas naturales. Respondendum idem quod superiori argumento, artem non efficere argentum aut aurum, sed naturam solam, cuius eadem ars est ministra, & per easdem causas naturales, non autem ex eadem materia & causa efficiente, quae sunt in mineris. Uicesimum octauum Argumentum. Xxuiii. In materia reliquorum metallorum, ut, ex his fiat argentum uel aurum, uires argentificae aut aurificae insitae esse debent. At in materia metallorum reliquorum he uires non sunt insitae. Ergo, Ex materia reliquorum metallorum argentum aut aurum nusquam fieri poterunt, nec natura nec arte. Responsio. Uires bifariam aestimantur. Uires quaedam in materia, quaedam in causa efficiente. Aliae quae in materia bene disposita insunt, Aliae quae in causa efficiente. Mercurius est dispositus ad patiendum ut ab efficiente causa in formetur. Illae sunt in argento uiuo, tam uulgari, quam quod corporibus metallicis inest, potentia proxima, quod diximus esse materiam argento & auro proximam, quod inquam argentum uiuum dispositum est ad patiendum, & ut ab efficiente causa informetur. Uires efficientes aurificae non in Mercurio sed in lapide Lapis philosophicus & Mercurius ex eadem origine fuxerunt. Efficientes autem argentificas aut aurificas & igneas fatemur non inesse argento uiuo, sed pulueri seu semini argentifico aut aurifico, Ex cuius mistione cum eodem argento uiuo metallorum aut uulgari, igne externo iuuante, aurum emergit, ut saepe dictum est. Poterunt etiam quedam in quibusdam supplere uicem & munus lapidis aut seminis aurifici, ut de argento in aurum mutato diximus experientia comperisse. Itaque huic ut illi, ne taediosa sit repetitio, est respondenquaedam etiam sine lapide in aurum mutari possunt. Uerum id quidem magno cum labore, pauco fructu & foenore, si cum semine nostro argentifico aut aurifico conferatur. Uicesimum nonum Argumumentum. Formae naturales rebus insite non informant prius aliam materiam extra se, quam illam sibi propriam effecerint. Atqui nec lapis Philosophicus nec quidquam aliud potest materiam reliquorum metallorum suam facere: id est, argento aut auro proximam: Ergo, Lapis Philosophicus non poterit informare reliqua metalla in argentum uel aurum. Responsio. Idem fere argumentum est, quod decimum quintum. dum. Sed quod in assumtione dicitur, lapidem philosophicum materiam reliquorum metallorum suam efficere non posse, id est, reducere ad materiam argento & auro proximam: concedendum quidem est, si de materia proxima, qualis in uisceribus & mineris terrae, intelligatur, hoc enim est impossibile: Sed si de materia proxima apud artem, id est, de argento uiuo, falsa est assumptio. Lapis enim & argentum uiuum ex eadem origine fluxerunt, & utrumque igne est indissoluigitur propter similitudinem tosubstantiae utriusque facile miscentur, & lapis aurificus retinet, concoquit, figit & tingit argentum uiuum ui qualitatum ignearum, & cum utrunque igni non cedat, nec corrumpatur, fit mistio stans & perseuerans: Quomodo lapis philosophicus transmutat metalla in aurum. interim ignis externus agit in materiam a natura argenti uiui alienam, eamque exurit & excernit a substantia argenti uiui. Sie mutatum apparet argentum Tricesimum Argumentum. Xxx Metallo rum natura ex perpessione materiae eorundem indicatur. Chemici asseueranter scribunt fieri non posse, ut argentum aut metallum conflet, quisquis non explorate cognitum habet, ex quibus & quomodo natura metalla generat. Atqui haec omnia ipsi ignorant. Ergo, Ex metallis aurum conficere non poterunt. Responsio. Falsum est Chemistas dicere, necessarium esse naturam metallorum, uti in uisceribus terrae a sola natura concreuerunt, cognoscere: hoc enim certo sciri non potest, nec quae fuerit materia illorum proxima, priusquam ortum subierint. Sed natura eorum inquirenda est, ex materia & forma eorundem, que & qualis est post eorum a natura ortum, & uti nunc ipsa conspicimus. Hoc autem ex perpessione materiae iudicatur, & in quibus ex eadem argentum a reliquis metallis differant. Perpessiones autem hae & differentiae in examinibus propriis & igne oculis conspiciuntur. Sic quae perfecte aut imperfecte mista sunt, iudicio sensuum demonstrantur. Quibus perspectis statim inquirit huiusce operis inuestigator, qui fieri possit, ut reliqua metalla eadem, quae argentum & aurum examina subeant, Quod neutiquam praestari poterit, nisi cognita materia illis insita argento & auro proxima, & causa efficiente. Quae scitu sint necessaria apuo artem. Haec igitur sunt, quae apud artem necessaria sunt, quaeque facile demonstrari possunt, cum iudicium sensus de illis fidem faciat: quod hon idem de nateria metallis proxinia in minetis terrae dici potest. Tricesimum primum Argumentum. Xxxi. Quamuis Chemici scirent materiam proximam, & causam auri effectricem, tamen in alio loco, quam in mineris naturalibus aurum facere non possent. Atqui nullum alium locum habent, quam fornaces. Ergo In illis argentum aut aurum efficere non possunt. Argyr. Et. Chrysop. 193. Falsa est propositio. Nam & aliis principiis incumbit ars, quam iis quae in mineris assumit natura: Et alio loco argentum & aurum efformanda esse, satis ex superioribus constat, nec alia refutatione opus est. Tricesimum secundum Argumentum. Chemici fatentur: Xxxii. Si natura in mineris naturalibus non transmutat uiliora metalla in argentum & aurum, Ars Chemica etiam ea non poterit transmutare. Atqui natura nusquam transmutat ea in argentum aut aurum. Unius cuiusque enim metalli materia est proxima quae alterius metalli non potest esse materia. Petri Boni Ferra. opinio de causa aurum efficiente in minera. Ergo, Ars etiam ea non transmutabit in aurum. Responsio. Propositio authorem habet Petrum N 194. Argyr. Et Chrysop. Bonum Ferrariensem, Ait enim, causam efficientem in mineris metallorum esse sulphur, aut aliquid ex natura sulphuris nostri uulgaris: quod si ipsum natura coctione a materia metalli cuiuslibet secreuerit, fieri aurum, sin minus, imperfectum manere: Idcirco progressu temporis sulphur illud excerni in mineris, dum tandem metallum ab illo omnino purgatum aurum reperiatur. Multa autem esse impedimenta in mineris terrae, quibus purgatio illa sistitur & cohibetur. Improbatur opinio Petri Boni. Xxxiii Xxxiiii. Uerum huic opinioni subscribere non possum: sed aliam materiam & causam efficientem arti necessariam, aliumque agendi modum adhibendum sentio, a quibus idem effectus sequatur, ut probauimus: Itaque siue in mineris terrae natura uiliora metalla transmutauerit aut non transmutauerit in argentum aut aurum, male sequitur, per alias causas naturales, quas diximus, arte iuuante eadem in argentum aut aurum mutari non posse. Tricesimum tertium Argumentum. Si species metallorum permutari non debeant in eandem generis proximi speciem, resolui ea necesse est in materiam communem omnibus speciebus eiusdem generis. At metalla ualidissimo frigore concreta in mineris, rursus in materiam communem eiusdem generis resolui non possunt. Ergo. In mineris magis perfici non possunt. Responsio. Parum refert scire metalla in mineris frigore concreta resoluantur nec ne in communem materiam, Responsum est enim supra proximo argumento, artem idcirco oppugnari non posse. Tricesimum quartum Argumentum. Ut species eiusdem genetis proxim transeat in alienam speciem eiusdem generis necesse est ut indiuiduum speciei prioris mutetur in indiuiduum spe ciei future. Atqui hoc fieri non potest, Ergo, Metalla, quae cettam habent speciem, trasmutari non possunt in aliam. Responsio. Uerissima propositio, sed Assumtio falsa, saltem tibi, Eraste, impossibilis, qui ignorasti, nec expertus es uiliora metalla in proximam argento aut auro materiam resoluere, nec nosti causam efficientem, quosue effectus producat. Tricesimum quintum Argumentum. Quae in bene institutis Rebuspub. Xxxv Sceleratis & impostoribus inhibendam esse artem hanc. & Ecclesiasticis legibus prohibita sunt, sciri non oportet. At Chemica ars in iisdem prohibita est, Ergo, Non inquirenda. Responsio. Uera quidem propositio tua, Eraste, quae tamen non ita generaliter concedenda, quin exceptionem aliquam pati possit. Quod si aeque uera esset sua assumtio, obmutescerem. Sed uellem te nominasse authores probatissimos huiusce propositionis. Quandoquidem eos ex officina tua prodiisse putabo, cum palam hodie & olim ai principibus Germaniae, & quam plurimis uiris bonis haec ars exerceatur. Sceleratis quidem & impostoribus quibus nulla alia cura est, quam fallendi, & fallendo diuitum nares semungendi, inhibendam esse eandem artem, Reip. esse utile existimauerim. Interim minime ferendum est, inquirendis naturae arcanis piis & probis uiris uiam, occludere, qui non opum, cum pauco contenti sat diuites sint, sed admirandorum Dei operumi insto desiderio ad eiusdemm artis cognitionem alliciuntur. At quod tu de Ecclesiasticis legibus dicis, reperio contra in illis eiusdem artis mentionem aliquam fieri, Esdras propheta libro 4. cap. 48. Esdras li. 4. c. 8. Sic ait: Quomodo autem interrogabis terram, & dicet tibi. Quoniam dabit terram multam, unde fiat fictile, paucum autem puluerem, unde aurum fit. Nec omnino improbabile est, per paululum pulueris intelligi semen aurificum. Thomas autem Aquinas in 22. Thom. Aguin. 22. quaes. qu. 77. art. 2. sic ait: Si per halchemiam fieret aurum uerum, non esset illicitum ipsum pro uero uendere: 77. att. 2. quia nihil prohibet, artem util aliquibus causis naturalibus ad producendos naturales & ueros effectus; sicut etiam Diuus Augustinus dicit libro de Ciuitate Dei. Sunt & alia testimonia plurima, sed cum nulla citas in contrarium, haec enarrasse sufficiat. Xxxui. Tricesimumsextum Argumentum. Formae rerum non sunt separabiles sed in materiam tantum propriam agunt, non in aliam. At formae lapidis Philosophici & metallorum sunt separabiles. Ergo Forma lapidis non aget in materiam metallorum. Responsio. Idem argumentum quod decimum quintum & uicesimum nonum. Idcirco huic idem quod illis respondendum est. Qualitates enim quae sunt in mistis corporibus diuersarum specierum ) si contrariae sint, pugnant, & agunt & patiunturi inuicem seseque ad moderationem. Ex pugna contrariarum qualitatum sit noua mistio & noua forma oritur. rediguno, fitque unum corpus unius formae; prioribus exinanitis. Tricesimum septimum Argumentum. Xxxuii. Xxxuiii. Indiuiduum unius speciei non potest transmutari in Indiuiduum alterius speciei, eiusdem generis proximi. Atqui stannum, plumbum, aes & ferrum sunt sub eodem genere, scilicet metalli, Ergo, Aliud non potest transire in Indiuiduum alius. Responsio. Repetitum est hoc argumentum. Est. enim secundum ex ordine superius constituto. Itaque huic, ut illi, est resposdendum. Tricesimum octauum Argumentum. Chemici dicunt, metalla debere resolui in materiam eorum primam, si in argentum aut aurum ea mutari oporteat. At hoc fieri non potest. Ergo, iin argentum auo aurum transmutari non possunt. Responsio. Periti Argyropoeiae & Chrysopoeie de resolutione in primam materiam disserentes intellexerunt de materia argento & auro proxima, quae est argentum uiuum, ut iam saepe dictum est, non de materia ex qua in mineris terrae mista sunt. Tricesimum nonum Argumentum. Xxxix. Quae artes quotidie experimentis esse probantur, uerae sunt ut Medicina, Ars fusoria & caeterae. At Ars Chemica nusquam experientia aliqua probata est. Ergo, Ars non est uera, sed falsa. Responsio. Falsa est assumtio. Nam si, Eraste, experimentum nullum, usquam uerum uidisti, non sequitur, omnes nihil usquam experientia uerum comperisse. Negatiua tua est assumtio uniuersalis, quam particularis affirmatiua euertit. Quadragesimum Argumentum. Xl. Xli. Impium est affirmare aftem posse, quod natura efficit. Atqui hoc affirmat Ars Chemica. Ergo, Impium est quod affirmat. Responsio. Falsa est assumtio. Chemica enim Ars non affirmat aliquid se efficere proprie, sed subministrando & subiiciendo naturae materiam & causam efficientem naturalem efficere dicitur. Et ita responsum est supra ad similia argumenta. Quadragesimum primum Argumentum. Si haec Ars esset uera, ditaret o omnes, qui eam exercetent. At fere omnes ex ea ad inopiam pene redacti sunt, Ergo, Haec ars est falsaresponsio. Uulgo solet obiici hoc argumentum, nec ualidius aliud existimatur ad euertendam Argyropeiam aut Chrysopoeiam. Sed huic, argumento, uarie responderi potest. Uarios esse scientiarum & artium fines. Omnium scientiarum & artium fines postremi sunt uarii. Horum primo ordine est contemplatio sola in iis artibus potissimum, in quibus admiranda Dei omnipotentis Opt. Maximi sibi obsequentis naturae opera non uulgo cognita reludent; in quorum contemplatione mens humana satiatur & acquiescit Secundo ordine finis est, Actio earundem scientiarum aut artium, ut quam quisque didicerit artem, eam exercendo necessariis miserrimae huius uitae transigendae non careat; Fines scientiarum & artium laudabiles. & Reip. prosit. Et hos quidem fines, quicunque sapit, laudabiles esse profitebitur: propter quos etiam Argyropoeia & Chrysopoeia iure expetenda est: Illic. enim admiranda naturae arcana contemplari licet, nec qui eam recte norunt, eosdem famelicos esse ipsa usquamspermittet. Qui finis artium & scientiarum uituperandus sit. Uerum alius est artium finis uituperandus & damnandus, scilicet auri sacra fames? & habendi insatiabile desiderium. Postremum hund finem, Eraste, falsum existimasti esse uerum Argyropoeiae & Chrysopoiae finem. Nam si Medicinae, quam profiteris, tibi is tantum scopus est, ut ditior fias, non ut Reip. aliquam utilitatem afferas, minime laudandus eris Ex falsa igitur propositione assumtionem & conclusionem falsam & uitiosam esse certum erit. Sed esto; Ueritas & falsitas artis non ex opum copia aut inopia, sed ex ignoratione artis iudicanda. concedatur finem Argyropoeiae & Chrysopoeiae esse opes & diuitias, ex illarum tamen copia aut penuria, uera an falsa sit ars, diiudicari non poterit. Nam argumentum tuum est a possibili, quo aliqua necessitas non inducitur. Si enim ex ignoratione huiusce aut alterius artis, qui eam exercuerit, pauperior euaserit non arti, sed ignorationi artificis imputabitur. Nec tame propterea ars aut falsitatis aut impossibilitatis coarguenda erit. Sin ab ingenioso & perito exerceatur, nihil illi ex operibus deerit, & siue pauco contentus fuerit, nec nisi quantum rei familiaris necessitas postulabit, ( qui sapientis uerus est scopus ) siue opibus se profluere & superbire, re ipsa demonstrauerit ( qui insipientis est, finis ) ueritas artis deprehendetur. Imperiti artis pauperiem facere solent. Sed quoniam ut plurimum haec ars ab imperitis tractatur, mirum non est, si ipsa pauperiem facere dicatur. Difficultas artis. Sane nisi ab expertis sedoceatur, & re ipsa demonstretur, uix nisi longissimo tempore ad eam perueniri potest. In summa, si Argyropoeiam aut Chrysopoeiam exercentes ad inopiam rediguntur, non artis falsitas, sed turpis illorum ignoratio causa est inopiae. Quadragesimum secundum Argumentum. Xiii. Xiiii. Quae a grauibus & probatissimis uiris ars nec cognita nec probata est, ars non est. At grauibus & probatissimis uiris chemiae ars non est probata. Ergo, Ars non est. Huic argumento adiicis aliud simile. Quadragesimum tertium Argumentum. Quae nouae sunt Artes, non sunt Artes. Atque ars Chemica quatuor aut quinque antehac secula non excedit. Responsio. Hippocratis, Aristotelis, Galeni & caeterorum antiquorum Philosophorum & probatissimorum uirorum seculis haec ars incognita fuit, ut ars nec etiam ab iisdem probari aut improbari potuit. Nec quod forsitan tantae sit antiquitatis, ut putas, idcirco ars non est dicenda. Nouae quaedam artes ueteribus praestantiores. Nam & nauticae pixidis, tormentorum bellicorum, & Typis excudendorum librorum artes uetustati incognitae fuerunt, quibus tamen artibus antiquitas nihil par habet. Artes tamen sunt & uerissimae. Nec minus his omnibus uerissima est & admiranda Argyropoeia & Chrysopoeia, quae etiam cognita est. uiris, probatissimis, & in naturalibus Philosophiae praeceptis peritissimis, licet paucis, inter quos primas partes tenet Geber, quem, tu Eraste, idolum Chemicorum appellas. Geber artem hanc esse uerissimam, probauit. Uerum definitionibus, diuisionibus, causis & effectibus & certis praeceptionibus e physicis petitis artem uerissierastus impugnauit Chemiam anno 1566 Mercurius ex auro prolicitus. [ / ] 206 Apologia Non est Ars. Ergo, uerissimam esse probauit. Plura tamen dicta esse ab eo comminisceris, eaque redarguis, quae nusquam somniauit. Hec sunt argumenta tua, Eraste, quibus non sine contumeliis, iniuriis & ira aduersus Chemicos pugnasti, anno, ut scribis, millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, mense Augusto: At cum deferbuisset ira tua, & ab egregio & docto uiro, ut scribis, argumenta quedam opinioni tue aduersantia proposita essent, iis respondisti sub finem huiusce disputationis, & modestius, quidem, ut uidetur, quam superioribus argumentis. Ostendit tibi is, ut ais, argentum uiuum ab auro prolicitum, & ex caeteris metallis prolici posse profitetur, nec multum aduersaris. Sed quod argentum uiuum uel uulgare uel ab imperfecte mistis metallis reductum sit materia argento & auro proxima, negas. Quaedam quae concedit Erastus, quae dam autem negat. Et quamuis ita se res haberet, tamen arte in argentum aut aurum mutarii posse inficiaris: fateris tamen argentum uiuum exauro reductum facile & celeriter in aurum concoctione posse redirem. Argentum autem uiuum, quodcunque sit, non esse materiam argento & auro proximam, hinc coniicis, quod ununquodque argentum uiuum sit tantum Indiuiduum suae & propriae speciei, & quod alterius specici Indiuiduum nusquam esse possit. Ut si ex plumbo arte proliciatur argentum uiuum sit Indiuiduum plumbi, si alterius, sit eiusdem Indiuiduum. Ut id conformes, similitudinem adiicis in sanguinibus, qui a diuersae speciei animalibus fluxerunt, qui omnes sese colore referunt, & idem sanguinis nomen obtinent, sed non eandem rationem, naturam & speciem gerunt. Sed & in carne & multis aliis rebus eiusdem nominis exempla adfers: hinc conficis: Si argentum uiuum uulgare aut quod a metallis prolicitur, non est materia argento & auro proxima, siue eorundem Indiuiduum, uanos esse omnes omnium Chemicorum conatus, cum nulla materia possit motu a causa efficiente formam certam apprehendere, nisi formae huic sit potentia proxima. Sane ex multis quas aduersus artem hanc attulisti argumenta nullum hoc uerisimilius est, quodque magis urgere uideatur, sed cui tamen facile sit respondere: Argumenta Erasti fere omnia ad probationem stabiliendam non prosunt, cum, necessitate inducunt: Nititur enim hoc argumentum tuum similitudine nominis, non rei aut substantiae: Argumenta haec omnia a simili plus ad illustrandam probationem quam ad illam stabiliendam prosunt. Nam fere omnia infirma argumenta a similitudine ducuntur, cum nulla sit tanta similitudo quae per omnia extendatur. quia a simili ducuntur. Nullam autem necessitatem inducunt, sed ut auditores uel legentes sese obsequentes dictis aut scriptis tedant, maxime accommodata sunt: idcirco nullis argumentis facilius incautos decipi & falli contingit, quam iis, quae a similitudine rerum ducuntur. Resposio ad ultima argumenta a simili perita. Huic igitur argumento tuo a simili petito, Eraste, sic respondeo. Materia remota & proxima eodem nomine appellari possunt, non eadem ratione censeri: ut puta sanguis suillus est materia remota carhi humanae sanguis O i humanus proxima, & tamen uterque nomen habet sanguinis. Sed sanguis ille suillus, nusquam erit materia proxima carni humanae, nisi multis mutationibus in sanguinem humanum mutatus sit. Discrimen hoc materiae proximae & remotae, etsi uerum sit in sanguine suillo & humano, non tamen hinc sequitur, argentum uiuum uulgare, aut quod ex metallis arte prolicitur, aliud esse materiam remotam, iud proximam argento & auro. Probauimus enim ex superioribus omne argentum uiuum esse, argento & auro materiam proximam & sola coctione differre: & quo plus fuerit decoctum eo propius esse eorundem indiuiduum: nam ueluti, cineres ex quibuscunque herbis aut lignis aut aliis rebus exustis, sunt proxima uitro materia, tametsi ex diuersorum generum aut diuersarum specierum corporibus prodierint. Sic & ex quibuscunque corporibus argenti uiui materia dissoluta fuerit, erit, proxima argento & auro materia. Hlaec etsi, ualidissimis, argumentis probauerimus tum ex similitudine totius substantiae, tum ab accidentibus propriis utriusque communibus, tanto tamen uerius esse existimandum erit, quanto certum est argentum & aurum finem esse & periodum naturae metallicae non secus ac uitrum finem omnium corporum naturalium. Aurum & argentum finis naturae metallica: uitrum est finis omnium corporum naturalium. Finem dico, quod ignis illa dissoluere aut corrumpere non possit, sed omnem uim artis tolerent, atque eadem semper persistant, quod proprie de auro & uitro dici oportet; sed illud a natura ortum est, hoc ab arte elaboratum: haec de caeteris corporibus ita dici non possunt, quae non sunt proxima & impermutabilis materia, sed assiduis mutationibus obnoxia. Argentum autem uiuum a sua causa efficiente nihil aliud fieri potest, quam argentum aut aurum, ceu cinis igne uiolento agente uitrum. Distinctio naturae corporum eiusdem nominis, sed diuersae rationis. Omnia igitur argumenta tua, quae ex discrimine corporum eiusdem nominis, sed diuersae rationis, attulisti Eraste, hac distinctione euertuntur. quod corporum, quae sunt eiusdem nominis, O ii alia sunt diuersae rationis, ut in sanguine suillo & humanque & alia sint materia remota, alia proxima: alia uero non sqlum sint eiusdem nominis, sed & formae & rationis, quae tantum, accidentibus quibusdam differunt, ut argentum uiuum uel uulgare, uel quod corpopus metallicis inest, aut aliis rebus. Praeterea quaedam corpora sint proxima materia permutabilis in plures alias proximas materias, ut elementa, & quae ex his concreuere multa corpora: quaedam uero sint proxima materia in quoddam extremu impermutabile & fixu, ut argetu uiuum, ex quo fit aurum, & omnis cinis, ex quo uitrum conflatur. Sed uideo obiici mihi, si argentum uiuum non possit aliud fieri, quam argetum aut aurum, & aurum sit impermutabile corpus, ex iis Argyrogoniam aut Chrysogoniam procreati non posse, cum tame illa proximam his materia esse dixerimus; Respondemus, quod de proxima & impermutabili materia diximus, intelligendum esse in corpore, quod sola natura produxit, & omnibus notum est, ut argentum & aurum: sed semen argentificum uel aurificum a sola natura non est productum, sed arte ministra e impellente, quamuis a causis naturalib efficientib. Peroratio. Haec sunt, Eraste, que ad euertendas argumenta tua satis esse puto, & plura fortassis, quam quae primo proposuissem, quaeque questionis, de qua agitur limites praetergrediuntur. Iam igitur finem dicendi facere opportunum esse arbitror. Epalogus axiomatum huiusce Apologiae. Hoc unum a uobis postulo, quos, totius Disputationis iudices constituo, ut in memoriam haec axiomata reuocetis: non hic agi de stirpium aut animalium uiuentium interitu, sed corporum inanimorum & mutorum simplici mistione & dissolutione: utraque diuersis legibus circumscribi: illorum ortus a causa efficiente insitaproficisci, quae nec sit in potestate artis, nec eiusdem ope indigeat: Horum mistionem a causa efficiente prodire, calore scilicet & frigore in humidum & siccum agentibus, si Aristoteli credimus. Haec cum sint in anima pulsu externo agitari. oportere: causam autem hanc externa inartis potestate esse: uim insitam & prolificam semini plantarum & animalium infundere, non artis quidem, sed solius naturae esse munus: At materiam metallorum imperfecte mistorum resoluere, & ad materiam argento & auro proximam reducere, eamque & argentum uiuum uulgare perficere, non solum naturae in mineris terrae, sed & ex tra eas opus esse artis impellentis causas naturales, ut agant in subiectam materiam. Formas eorundem metallorum ex perpessione materiae & corporeis affectibus magis quam ab actionibus iudicari. Eosdem affectus & proportionem argenti & auri in materia illis proxima sola mistione accersiri. Quibus quaesitis & comparatis in eandem materiam proximam statim argenteam aut auream formam a causa efficiente prosilire. Argentum & aurum, praecipue uero aurum finem esse naturae metallicae mistionis: Uitrum uero finem esse omnium corporum naturalium, quae corrumpuntur, & horum materiam tandem in uitrum misceri. Huius scilicet & illius uitri & auri mistionem ab igne esse indissolubilem. Metalla autem omnia & argentum uiuum ad hanc auri mistionem arte reduci per causas naturales, & hinc formam naturalem & substantialem auream in materia oriri. Materiam proximam unicuique corpori non corrumpi sed perfici. Quae mista sunt corpora, si rursus misceantur, perfectiora & nobiliora esse, quam quae primo ex quatuor rerum primordiis, scilicet Elementis concreuere. Que omnia cum equilibri statera cum Erasti argumentis perpenderitis, scio uos, qui rerum naturalium periti estis; Conclusio. nec ullis animi perturbationibus uexati estis iudicaturos esse me non sine ratione Argyropoeiae & Chrysopoeiae defensionem suscepisse, illum male & perperam eandem artem falsi damnasse meque optimo iure ab illius sententia ad Tribunal uestrum prouocasse, & quod ipsum iudicare oportuerat in hac disputatione sententiam illius rescindendo meamque in contrarium confirmando, Argyropoeia & Chrysopoeiam 216 Apol. Argyr. Et Chr. artem esse uerissimam pronuntiabitis. Haec sunt quae in quaestione proposita, An Argyropoeia & Chrysopoeia sit ars, dicenda & disserenda esse existimaui. Cui caeterae quoque quaestiones obiter, propter connexionem & cohaerentiam intermisse sunt, scilicet. Quid sit: Quod sit: & propter quid sit. Quod si ea quae prioris quaestionis & confirmationis stabiliendae gratia scripsi, uobis, qui haec perlegetis, grata esse intellexero, de caeteris quoque quaestionibus Deo Opt. Maximo fauente luculentius posthac aliquid editurum esse, quantum suppetet ocii, apud me constitutum est, idque abstrusum magis, & maiori admiratione dignum omniumque utilissimum.