De Auro Potabili, In Qua Accurate Admodum Disquiritur, num ex metallis, opera Chemiae, concinnata pharmaca tute utiliterque bibi possint. Thoma Erasto, Medicinae in schola Heidelbergensi Professore. Adiectum est ad calcem libri Iudicium eiusdem Authoris de indicatione Cometarum, ex ueris fundamentis & naturae principiis erutum. Basileae Apud Petrum Pernam ri potabilis. Πεό λίδας ποτʼ ἄν υν μάκαρ, εἰ τέχνην προνόησε Τοῦ ποιεῖν χρυσὸν βρώσιμον ἡδὲ ποτὸν. Λιτῆσας γὰρ ἐπὸ Βρομίου πωτρὸς ἄνλάβον ἄυτὴν, Οφρα κέν οἱ ζῶσαι χρυσὸν ἀπολλύμενον Αιὼν οὖν οὗτος παγχρύσεός σεῖν ἀληθῶς, Oς προφρέρει χρυσὸν βρώσιμον ἡδὲ ποτὸν. Ἰατροὶ γὰρ ἑαπι μαλʼ ἴδριος, ὅιτινεε ἅμμιν Οὐ ποιοῦσι μόνον χρυσὸν ἀπειρέσιον · Αλλὰ καὶ ὑρόντες τέχνυν ἀσκοῦσι ποθεινὴν Τοῦ ποιεῖν χρυσὸν βρώσιμον ἡδὲ ποτόν. M. Christophorus Rum Tum Uero Propria nobilissimo iuueni, Michaeli a Conarsin Borusso, Felicis a Conarsin Capitanei in Hamerstein & Baldenburg & c. Flio, S. P. D. Thomas Erastus Medicus. Cum superioribus annis medici quidam elegantes & prudentes de ratione ac uia cogitassent, qua partes medicamentorum puriores & praestantiores ab impurioribus & ignobiliorib. secernerent, ac conatui euentus pulchre respondisset, merito ab omnib. opera eorum praedicata fuit. Quis.n.non laudet rem publice utilem ac salutarem: Non est opus multis rationib. ostendere uelle ingrata nobis medicamina pleraque esse: cum sine ratione quotidie fere experiamur. Causae quoque explanationem, cur aliquid fiat, perpauci cupiunt scire, quoties uel sine huius cognitione fieri sciunt. Utilem porro esse partium subtiliorum a crassioribus, puriorum ab impuriorib. utilium ab inutilibus, gratarum ab ingratis separationem, ne dubitari quidem potest. Hanc in plantis earumque partib. ( et similibus aliis ) discretionem arte Chemica faectam, cum ab omnibus fere commendari animaduertissent rudes & imperiti quidam Chemici, arte sua aurifactrice ( a qua se ad mendicitatem redactos uiderant ) relicta, ad Me- dicinam artem castissimam sordes suas inauspicato transtulerunt. Quippe non solum partes nobiliores pharmacorum, quae intra corpus tuto sumuntur, ab ignobilioribus segregare illorum, de quibus supra dixi, imitatione studuerunt, sed ut amplius aliquid scire putarentur, mutalla & gemmas ( quae natiuus calor conficere nullo pacto potest ) in olea, aquas, liquores pulueres dissoluere tentarunt: eaque aegris maxime prodesse dictitarunt. Nec difficile fuit idiotis in re Medica, praesertim ditioribus & delicatioribus ( imo ipsis quoque rudioribus Medicis ) persuadere, tanto in his rebus maiores inesse uires, quanto rebus aliis preciosiores existimantur. Audaciores eos fecit, quod ab arte Chemica ad fallendum instructi facile se latere posse prospexerunt. Etenim paucissimi sunt, quibus non possis pro auro poculento quemlibet humorem obtrudere, & precium o nomine quoduis extorquere. Scio ego homines ( si modo recte homines nominantur e- iuscemodi impostores ) qui ex rebus uilissimis concinnatos succos rubros, albos, flauescentes, oleosos, incredibilem argenti & auri summam emunxerunt, dum se coraliorum tincturam, Margaritarum succum, aurum poculentum, aliaue talia exhibuisse aut exhibiiuros mentiti fuissent. Plures cum ad curationem certorum morborum purissimo auro se indigere dixissent, Ungaricosque uetustiores aureos, Hispanicos, Anglicos, & c. extorsissent, pro iis antimonii, & hydrargyri puluerem reddiderunt: auroque accepio mortem aegris procurauerunt. Credo similes imposturas apud ueteres quo que obseruatas ( quod antiquiores nonnulli Chemicorum libri significare uidentur ) quae magistratus de remedio cogitare coegerint. Hinc certe natum uidetur, quod magno et pru- dentissimo consilio pharmacopolia publica instituerunt, & ne ulli Medici domi suae composita pharmaca aegris offerrent, prohibuerunt, sed ut pharmacopoeo Reip. iurato scripta exhiberent praeceperunt, quo liqueret bonis an malis pharmacis in curando usi fuissent. Incredibile est, quantum hoc institutum mortalibus commodarit: nec saluti publicae recte unquam consuletur, nisi hoc ipsum reuocetur. Quod dico, ipsa re et facto quorundam edoctus dico. Uidi enim non unum tantum scelerate pharmacis per imprudentiam et ignorantiam. ( nolo credere consilio factum ) necatum, quorum effectus etsi oculis pateret, contra negantes tamen, quia domi parauerant, nihil demonstrari potuit. Caeterum quia his malis mederi nostrum non est, nec aliud possumus, quam monere, in praesentia hoc solum ostendere uoluimus, pharmaca ex metallis ui ignium parata ( quae Chemici utilitatis suae causa cum certa hominum pernicie ex fornacibus suis ad Medicorum officinam transportarunt ) deglutiri non debere ab eo, qui salutis propriae est amans. Quoniam nullum est hoc pacto praeparatum, quod non plurimum noceat, aut saltem non sit inutile. Quae nec iuuant, uel nocent, hoc solo obsunt, quod magno frustra emta sunt. Quae praeterquam quod nihil commodant, aegris perniciem in super adferunt, pecunia & uita aegros simul spoliant. Sunt. n.omnia. non re sed aestimatione & mendaciis artificum preciosa. Pauca certe sunt, quae utilitatem in praesens attulisse uideantur: quae tamen omnia qualitatem mortiferam uisceribus imprimunt latentem, nullis, postquam sese deinde prodidit, medicaminibus curabilem. Etsi uero non defuturos scio tum rudes quosdam, qui rationum momenta non intelligunt, tum peritiores aliquot paucos, qui uel propter pudorem non audent, uel propter ambitionem sunt risuri, non tamen ob id non debui ego sanabiles curare. Qui insanabiles sunt, iusto Dei iudicio aere suo proprio mortem sibi ultro ement. Occasionem scribendi hac de rededit uir prudentia & uirtute praestantissimus, qui uxoris morositate inductus remedia talia magno quidem emit, sed dolum mox olfacere coepit. Solent isti Tenebriones ad primarias foeminas se adiungere, eisque callide insusurrare, minime conuenire, ut quae dignitate atque opibus plebeis praestent, eisdem remediis curentur. Esse.n.suauiora & nobiliora illis parata, qui persoluere possint. Tibi uero, nobilissime Conarsine, disputationem hanc nuncupare placuit, ut sub nomine tuo prodiens tuae erga me obseruantiae et meae in te beneuolentiae argumentum exstaret. Non possum.n.non uehementer amare, pietatem, uirtu- tem, modestiam tuam, quib. te donis deus prae multis aliis ornauit, quaeque augere tu industria. studio, & diligentia sedulo conaris. Nec dubitauisti hac de de causa patriam, parentes & commoditates alias telinquere ad exteros uenire, & inter hos incommode potius, quam domi delicate uiuere: quo insitas ingenii animique dotes bonarum artium perceptione, et multarum rerum inspectione meliores & perfectiores redderes. Quod si, ut bene coepisti, pergere uoles, facile tuorum de te exspectationem omnem superabis, spero, et cum summa patriae utilitate tuaque sempiterna gloria paternae uirtutis successor & haeres uerus praedicaberis. Deinde cum intelligam has imposturas apud uos quoque irrepere, poteris authoritate tua a multorum ceruicibus periculum certum auertere. Accedit huc, quod talibus disputationibus quibus proprietates rerum naturalium inuestigantur et explicantur, mirifice delectaris: nec ulla re alia magis afficeris, quam ueritatis indagatione & cognitione. Accipe igitur hilari fronte strena, quam pro noui huius anni felici auspicio dare potui, et mei erga te amoris testimonium esse patere. Si quis ad alios ex praesente disputatione fructus redibit, quem ego auguror maximum fore. ( quid. n. maius est, quam uitam et sanitatem conseruauisse? ) gratias tibi non minores debebunt, quam mihi, quid tua causa praecipue publicam facere uolui. Uale. Die Ui. Ian. anni 1578. Furnius, Et Erastus Interlocutores. Fur. Memini te, in postrema collationis nostrae parte de Paracelsi Medicina, asseuerare, metalla omnia uenena ti naturaeque nostrae aduersi quippiam in se habere, nec tuto satis intra corpus sumi. Legi interim & audiui, Paracelsum eiusque discipulos miraculosas curationes suas opera oleorum, quintarum essentiarum, aquarum, arcanorum, & c. Paracelsici artem Chemiae uocant spagyricam Etiam absurdiss. ex Metallis arte Chemica, si- ue, ut ipsi uocant, spagyrica paratorum, peractas, ad coelum usque laudibus tol- lere. Nec id me tantopere mouit, ( scio enim quam sint ex eis plurimi audaces & impudentes ) quam illud perculit, quod etiam doctos aliquos animaduerti castris Gale. desertis, ad Paracelsicos transfugisse. suos habent lau- datores. Er. Ne te istud moueat. Nihil enim in mundo fuit unquam ita absurde cogitatum, quod non inuenisset suos approbatores. Fur. Qui primi mortuum reuocare Paracelsum conati sunt, illiusmodi sunt, quos nemo non putet, ridendos. At qui nunc admouent manus, non uidentur omnes contemnendi. Quamobrem ad te redeo, teque oro, ut hac etiam in re me iuues: &, quid de horum pharmacorum usu iudices, plenius exponas. Falsis & plus quam absurdis niti principiis Paracelsicos certissime cognoui: Paracelsici in omnes artes sunt iniurii. In artem Medicam iniurios, in Physiologiam artesque bonas omnes iniustos, in omnium seculorum eruditos iniquos, in ipsam naturam, imo in authorem eius Deum impios esse, itidem perspexi. At nondum consequi uideo, remedia ex metallis arte Chemica concinnata inutilia ac noxia censeri debere, quia, qui ca usurpant, magna ex parte indocti, rudes, & temerarii, crudique homines exsistunt. Physicae ignarus est prorsus, qui Paracelsum probat. Er. Ego uero nullo pacto fieri posse aio, ut naturae peritus sit, quisquis deliramenta Paracelsi probat: tametsi eorum aliqui linguarum cognitionem contra magistri placitum, hoc studium ueluti inutile reprehendentis, ade Auro Poculen. depti sint. Bonorum Medicorum doctrina non in sola linguarum notitia consistit, sed multo magis perspicientia causarum, motionum, & effectuum naturae definitur. Medicus doctus quis. Doctus enim est Medicus, non qui eleganter loqui solum didicit, sed qui mutationum in corporibus nostris euenientium causas, modos, occasiones perspexit: uires alimentum & remediorum omnium potestates methodo explorauit: aliaque huc pertinentia ratione usuque comperit. Quod si aliquem inueniri dicas harum rerum gnarum, qui nihilominus spretis artis nostrae principiis Paracelsica fundamenta probet, hunc ego nihil dubitem aut ambitione perditum, aut auaritia excaecatum, aut malitia plane corruptum dicere. Paracelsici medici quales sint. An non enim uel superbia infatuatus, uel insigni improbitate dementatus, uel turpi auaritia seductus putabitur, qui se post tot secula solum rerum naturam cognouisse falso iactitare audet? Si, quae ars nostrae nocet, eiusmodi essent, quae insitis & congenitis mentis nostrae uiribus uel non comprehendi, uel regula nulla certa indicari possent, ambigere cogeremur, an qui noua ueteribus damnatis proferunt, a Deo accepissent? Ceterum constat omnibus, non tantum naturaliter perceptibilia esse, quae Medicina tradit, uerum etiam omnibus seculis clarissima & felicissima totius habitati orbis ingenia, huc studium, operam, & diligentiam contulisse, ut artem medicam inuenirent, inuentam excolerent, ac methodo aliis traderent. Fundamenta artis medicae certissima Medicina suos semper habuit hostes. Itaque sic eam fundarunt; siue iis fundamentis imposuerunt, que nec rationibus labefactari, nec experientia refelli posse uidebant. Quippe non ratione solum probata, quae pro fundamento iecerunt, sed & sensibus ita sunt nota & testata, ut certiora petens merito uecors & amens censeri debeat. Regula quoque seu κρίτηριον iam olim inuentum constitutumque est, quo absque errore uera a falsis discerni, genuina ab adulterinis distingui, fucata & uerisimilia a synceris & necessariis internosci possunt. Quod nisi quis tollere e medio cum scepticis prius tenter, frustra bene fundata artis Medicae principia labefacere conabitur. Nam siue rationem sequamur, siue sensus consulamus, irritus fuit, est, erit, omnis conatus. Quis igitur dubitet, Paracelsum nouo & inaudito exemplo conuellere ea studuisse? aut quis neget monstri huius asseclas nature actionum & motuum uel imperisissimos esse, uel temeraria seu arrogantia, seu audacia, seu improbitate motos, uel detestabili auaritia inductos, certa cum pernitie mortalium insani hominis insana deliria tueri audere? Fur. Libenter tibi dabo artis Medice principia mentis humanae potentiis ac uiribus in creatione acceptis & inueniri potuisse, et inuenta esse: adeoque exeis reliqua apte deducta: totam denique artem recte constitutam fuisse: At illud non aeque dedero, Paracelsum primum Medicinae oppugnatorem exstitisse. Etenim multis retro seculis, tum Empirici, tum est neutros eo dementie uenisse, ut principia artis propria abiecerint, aut falsa esse contederint. Nam & contraria contrariis curari omnes concesserunt, & elementa corporis nostri proxima sanguinem, pituitam, utramque bilem, constanter tenuerunt: nec recte affectis sensibus fidem unquam derogauerunt, Empirici experientia contenti, causarum, inquisitionem inutilem duntaxat, aut non necessariam arbitrati sunt: falsam aut impossibilem earum inuentionem esse nunquam & nusquam affirmarunt. Eadem ferme ratio fuit Methodicorum: nisi quod rationem quidem probarunt, sed in generalissimis contrarietatibus seu communitatibus subsistentes reliqua experientiae commendarunt. Paracelsi principia. Quid in his Paracelso simile est? Inducit hic elementa & principia noua: & a condito mundo non audita. Negat corpora nostra uel ex quatuor nuper dictis humoribus, tanquam ex propriis elementis concreta esse, uel eosdem hos in se continere: quod non rationi tantum aduersatur, sed ipsos etiam sensus e medio tollit, mendacesque facit, Fur. Asclepiades damnauit Hippocrates principia. An non Asclepiades principia. Hippocratis damnauit, atque Democriti indiuidua corpuscula, qua ἄπμοι a Graecis uocata sunt, inuexit? Er. Ne hic quidem adeo fuit audax & uesanus, ut sensibilia corporis clementa negaret quatuor humores esse antedictos: aut similibus potius quam contrariis occurrendum morbis opinaretur. Quocirca hoc uerum semper manebit, & nouo & inusitato exemplo Paracelsum omnia ueterum placita recteque inuenta damnare: artisque nostrae, imo totius naturae elementa inaudita rabie mordere & arrodere. Reperit quidem nunc aliquos sui similes, qui eius placita probant: & carnificinam ipsius more strenue exercent. Praemium Paracelsicorum. Sed manet, cos idem illud premium, quod alii experti sunt, qui ueritatem oppugnare non sunt ueriti: nempe ut paulo post rudes asini, & improbi carnificies fuisse iudicentur. Quis hodie sanus non exsecratur superbam Thessali audaciam, & Dogmaticorum lanienam? Idem & nunc de nouis istis Thessalicis asinis dicitur, & non multo post publice per uicos & compita cantabitur. Fur. Quid si placuisse Deo dicant, haec naturae secreta nunc demum aperire? Er. Insanire talia dicentes respondebo: Primum, quia certum est, non minus esse, ac fuisse naturaliter intelligibilia, theoremata medica, quam uel grammatica, uel Dialectica, uel Rhetorica, uel Mechanica. Medicinae theoremata sunt naturaliter nota. Deinde non minus esse ac fuisse huius, quam aliarum plurimarum, usum necessarium generi humano dicam: & proinde non defuisse omnibus temporibus, qui sedulo inuestigarent ac locupletarent. Quid igitur? An solam Medicinam Deus nobis inuidit, alias artes omnes, uiles etiam & sordidas liberaliter concessit? Medicorum saepe fit mentio in S. scri- ptura. Utrum hoc aliquis non scelerate impius ausit cogitare? Etenim Medicorum meminit sancta Scriptura 2. Paral. 16. regis Asae temporibus, ante annos plures 2500. Quinimo apud Mosen Exod. 21.legimus, medicos publice medicantes fuisse. Sic & Gene. 5o. mandat Ioseph medicis suis, ut corpus Iacob patris sui condirent: quod & factum scribitur. Obiit autem Iacob ante annos plus minus 3300. Nec dubitare potest, qui, quam sit necessaria medicatio mortalibus, cogitat, quin longe ante illa tempora quesita sit apud gentes humaniores. Quales Aegyptii hac in parte fuerint, alias declarabo. Nunc quid sacri libri praeterea referant, commonefacere placet. Medicum iubent premiis afficere, ut necessaria habcat: quia Deus ipsum creauerit. Deus creauit ueros medicos ante Paracelsum. Quod autem de medicis loquatur Ecclesiast. qui tum erant atque ante fuerant, extra controuersiam positum est. Quomodo ergo Deus iussit necessaria suppeditari Medicis, qui artem medendi omnem ignorabant? principia falsa proponebant? nemini proderant? perperam omnia instituebant? Imo qui dicetur Deus Medicum creauisse, si principia falsa ei instillauit?, At uero dicit scriptura, Deus scientia hac donauit homines, ut suis mirabilibus gloriam consequeretur. Per haec remedia ( scilicet ex terra nascentia ). & artem Medicam, seu Medicum, medetur, corumque dolores tollit. Item, da locum Medico, utpote cuius author sit Dominus: neue a te discedat, cum eo sit opus. Haec dico, qua ratione defendentur recte affirmata, si uera Medice artis principia, rerumque naturalium elementa, ante Paracelsi ortum incognita fuere? ac medici omnes asini, stupidi, ignari, atque adeo carnifices uerius quam Medici extiterunt? Deus medicina uera iam olim donauit homines. Falsa ne Deus scientia homines donauit? Quomodo igitur, ex mirabilibus Medicorum curationibus gloriam consequi potuit? Qua ratione infirmos sanauit, & doloribus ac cruciatibus per remedia a se creata liberauit opera Medicorum, si ueris remediis destituti erant? Quomodo Seplasiarii tunc compositiones & malagmata ad ualetudinem sine modo & finc conficiebant, si non materiam solum, uerum etiam componendi & parandi rationem omnes adhuc homines nesciebant? Ipse etiam. Christus aeternus aeterni Dei patris filius, Medicina falsus est infirmos opus habere. Probauit igitur artem, quam tunc tenebant homines At Paracelsica nondum erat in Tartaro fabricata. Paracelsica Medicina nuper ex Tartaro prodiit. F V R. An non Luc. 8. cap. legimus mulierem sanguinis fluxu laborantem omnes suas facultates in Medicos frustra impendisse? quae res suspicionem facit, artem ipsos ueram non calluisse. Er. Non omnes morbi sunt sanabiles: alias. immortalitatem arte consequi possemus. Non ergo recte ratiocinatur, qui sic colligit, Medicus ( qui uere sit hoc nomine dignus ) non potuit curare morbum huius aegri, qui tamen ab aliis curatus aliquando fuit. Ergo est uerae artis ignarus. Morbi quidam per se salubres incertis corporibus sunt immeditabilus. Saepe morbus per se consideratus est medicabilis, qui tamen in certo corpore insanabilis efficitur. Nec mirari debes Medicos in illa muliere nihil profecisse: cum tales fluxiones difficilime in omnibus percurentur: & ad illustrandum nomen Dei ( sicut & caecus natus ) laborauisse uideatur. Discipulos Christi uirtute miracula edendi non recte ob id dixeris caruisse, quia daemonium quoddam eiicere non potuerunt. Ergo si morbis semper conflictati sunt homines, & ab id necessaria semper fuit ars medendi: si naturalibus uiribus & inueniri potuit, & summo labore ac studio omnibus aetatibus & locis quaesita fuit: si denique diuinitus ea donadonati sumus ante tot retro acta secula qua fronte audent Paracelsici dicere, uoci ferari, scribere, uenteres omnes insaniuisse, uera principia ignorauisse, non Medicos sed carnificies exstitisse? Paracelsici Deum arguunt mendacii Quomodo & Deus et Medici sanent. An hoc non est Deum mendacii damnare? & omnium seculorum cruditos ruditatis & inscitiae accusare? Fur. Exhorrui ista audiens. Etenim huc usque stultam duntaxat & perniciosam esse Paracelsicorum gloriationem opinatus fui, nunc etiam impiam in Deum, & plane exsecrabilem esse uideo. Quippe non solum Deum opt. Max. inuidie arguit, uerum etiam mendaces ( horrendum dictu ) sacras literas efficit. Nam si nulli adhuc ante Paracelsum uera artis principia cognita fuerunt, nec medendi scientia mortales donati fuerunt, probatione alia non esset opus, ubi a sacris literis nostra confirmatur sententia, & damnatur aliena. memini in secunda parte Antiparacelsic. disputationum perspicue demonstratum fuisse, quatuor illa corpora quae Elementauocamus, corporum omnium mistorum esse materiam: & omnem mihi ex animo dubitationem exemit, quod eadem in sanctis scripturis elementa poni declarasti. Hic etiam dubitare porro non unquam potero, quin falso Paracelsus & grex eius se uerae Medicinae a Deo nobis donatae sectatores & possessores iactitent. Uelim nihilominus mihi ad id responderi, quod nonnulli obiiciunt, medicinam multis subinde pharmacis augeri, multa etiam theoremata corrigi; nec pauca hodie inuenta esse ueteribus incognita. Putet enim aliquis fortasse, artem non fuisse traditam uetustioribus, quae tot increments locupletior fiat. Er. Nihil haec probant. Non enim ob id ars inuenta non fuit, quia uel sententiae aliquae rectius explicantur, uel theorematis alicuius accessione ditatur, uel denique remedia multiplicantur. Quae namque Deus nobis largitur per naturalia media, non sic nobis infundit perfecta, ut meliora cultura fieri nequeant. Nobis hac de re sermo non est, sed de artis totius fundamentis & constitutione: que talibus incrementis non labefiunt, sed confirmantur & stabiliuntur. Si Paracelsus cum suo grege locupletassent salutaribus & bonis remediis, nec fundamenta artis conuellere, imo funditus euertere, totamque adeo structuram luxare & dissoluere conarentur, gratias eis merito haberemus. Longe differunt artem nouam, nouis positis principiis, fundare: & ueterem augere. Fur. Qua ratione dicis Deum morbos tollere, & Medicum eosdem artis beneficio depellere? Er. Sic ferme Deus per Medicos sanat infirmos, sicut per agricolas alit ac nutrit. Nullus puto ambigit, quin Deus initio docuerit homines agriculturam, & quidem recte uereque docuerit: licet ea nunc quoque magis ac magis exornetur: & alius alio rectius eam teneat, Eodem modo putare debes, ueram medendi artem eum donauisse: tametsi non omnes aeque in ea sint exercitati: & subinde magis ac magis perficiatur. Sunt enim infinita fere, quae Medicum scire oportet. Nec ob id artis expertos dicendi sunt, qui praeceptis eius insistentes ad finem tamen non perueniunt. Et quemadmodum oportet agricolam terram aratro proscindere, semenque oportuno tempore eidem secundum artis legem cummittere, nec tamen uoti sui fit compos, nisi Deus commodam tempestatem incrementumque largiatur ita Medicus iuxta praescriptionem artis suae remedia admouere debet, successum autem a Deo exspectare tenetur. Etsi ergo uterque curat, Deus & Medicus: tamen potiores sunt partes Dei. Sicut etiam non uult nobis panem concedere Dominus, si terram nos colere nolimus: ita in sanatione placet ei nostra opera uti. Perfacile ex his, & quomodo nobis donata sit Medicina, & qua ratione Deus nihilominus sit sanationum author, intelligitur. Utrum nunc demum reuelata sic uera Medicina. Eur. Quid uero prohibet dicere nunc reuelatam, ut tamen inuidiae Deus non insimuletur? cum & Euangelii lucem nunc demum lucere nobis uoluerit. Er. Nihil hic simile est. Etenim non nunc primum donatum est Euangelium mundo: sed per Apostolos iam olim omnib. est annunciatum. Secundo non reuelatum hoc tempore nobis est aliquid cum eo, quod edocti antea fuimus, & quod in Bibliis continetur, pugnans: tertio non sic inquisiuerunt homines Deum, cum in rebus creatis, tum in Bibliis, ut Medici artem suam ex naturalibus rebus uestigarunt. Magis enim molesti nobis sunt corporis morbi, quam animi. Denique non aeque possunt naturaliter intelligi doctrina Euangelii, & theoremata medica. Etenim animalis homo non perinde res diuinas suis insitis uiribus percipere ualet, teste sancta scriptura, quomodo res animales siue naturales scrutari & comprehendere intelligentia potest? Esse autem, quae ad medicinam pertinent, naturaliter peruestigabilia ( non minus, inquam, atque aliarum artium & agriculturae quoque praecepta ) & per se notum est, & a Paracelso saepe affirmatur ( licet more suo non infrequentius contrarium asseueret ) dum naturae lumen ista docere contendit. Ex quo tamen non sequitur, Deum non esse uerum & primum authorem omnis scientiae nostre. Quippe & mentis, qua talia perquirimus, conditor est: & eandem ad eorum disquisitionem tacite impellit: & occasiones inueniendi ministrat. Adde iam dictis illud etiam, si libet, semper exstitis se, qui sacras literas & legerent, & intelligerent: principia autem Paracelsi nec legi nec intelligi a quoquam potuisse: ut quae neque cogitata, neque scripta ab aliquo fuissent. Si namque olim scripta & nobis tanquam uera commendata fuissent, ac deinde annis aliquot uel etiam seculis neglecta iacuissent, noua iam non diceremus. At nullo unquam tempore aut ualuerunt, aut proposita prius fuerunt. Paracelsus se facit Medicinae suae primum inuentorem. Paracelsus certe & inuentorem & authorem se gloriatur. In Paragr. suc sic de se scribit: Uos me sequi oportet: non ego uos. Me sequimini o Galene, Auicenna, Rasis, Mesue, Montagnane, Parisienses, Montis pelienses, Misnenses, Sueui, Colonienses, Uiennenses, Maria, Insulae, Italia, Dalmatia, Sarmatia, Athenae, Graecia, Arabes, Israhelitae. Ego monarcha sum, & ero. Qui uobis placet Cacophrastus? Et mox. Nullus huc usque Medicus exstitit, qui uel minimi morbi causam ueram posset adferre. Item, corrigiae calciamentorum meorum plus habent notitiae artis Medicae, quam cum Galeno Auicennas. Hec in eo libro Paracelsus. An non palam hic asseuerat, nec Graecos, nec alias gentes ullas, imo nec ipsos Israhelitas in arte medica aliquid cognouisse? Fur. Alibi tamen ueteribus aliquid tribuit: quanquam pusillum id sit. Nec omnibus; sed certis quibusdam duntaxat contigisse ait, ut aliquid intelligerent. Deinde ante ipsum Chemici plurimi sulfur & Mercurium Metallorum principia statuerunt. Er. Quod in hac re non idem semper dicit, in eo nihil facit praeter & contra ingenium. Etsi autem nonnunquam uideatur pati uelle, ut & alii quidam aliquid sciuerint, omnibus tamen se plerumque anteponit: & uera artis principia solum se inuenisse pronunciat. Quae sit inter principia Chemicorum & Paracelsi differentia. Sulfura & Mercurium Chemici Metallorum principia posuerunt: at rerum uniuersarum communia elementa esse nulli unquam putauere. Communia quatuor elementa omnib. confessa libenter admiserunt: nec tamen adeo rudes illi fuisse uidentur, ut inter elementa rerum naturalium communia, & cuiusque generis propria, non distinguerent. Equidem Paracelsus lib. de generat. aperte scribit, Mercurium Trismegistum illum ( quo nullus putatur extare scriptor antiquior: & quem Chemici fabulantur suae insaniae authorem ) tria illa principia fortasse cognouisse, at nullo in loco tamen eorum meminisse. Ex quibus manifeste patet, Paracelsum & fuisse principiorum nouorum inuentorem: & pro eo ab omnibus haberi uoluisse. Addi his illud etiam potest, quod Chemici duo tantum, Paracelsus tria statuit elementa. Eur. Nihil iam desidero hac in re amplius: sed clare uideo, tantum habere Paracelsicorum assertionem impietatis, quantum antehac credere non potui. Uera medicina ex S. Scriptura asseritur. Quis enim huic argumento sese opponat? Deus scientia Medicinae donauit mortales multis ante natum Paracelsum seculis: imo ab ipso mox diluuio. Ergo non est nunc primum nata uera medicina. Caeterum nullo unquam tempore legimus Paracelsi principia pro principiis uel rerum natur. uniuersarum uel corporum nostrorum habita: quod ipsemet confitetur, dum palam se primum eorum authorem exstitisse asserit. Quamobrem Medicinae a Deo olim datae principia non sunt. Quocirca si uera sunt, que Paracelsus docuit, falsa ut sint necessum est, quae Deus instillauit hominum uetustiorum animis: cum manifeste pugnent. Caeterum qui uel cogitare apud se audet, Paracelsum Deo rectius statuisse, non tantum est impius, sed capitali supplicio dignus. Ualde profecto miror, si post admonitionem pergere uelint eius discipuli ueritatem suis mendaciis obruere. Spero illos saltem, qui se in errorem prolapsos intelligent, in uiam redituros: nisi illud eos im- pediat, quod Galenus frequenter sectariis suae aetatis obstitisse scripsit. Er. Paracelsum talia ausum fuisse, minime debet mirum tibi uideri: cum indissimulanter malus, magus, atheos, porcus fuerit. At nonnullos ex sectatoribus, qui in numero piorum & Euangelicorum censeri uolunt, merito demiraberis. Pars maxima eorum Chemiae adulterinae, Magiae, aliarumque artium illicitarum studio ita dediti sunt, ut pietatis, uirtutis, & honestatis non magnam habe aut rationem: quod uel ex eo perspicias, quod pro nobilibus se uenditant, cum nihil sint minus. Ex aurifice falsario fit Medicus Paracelsicus. Quidam ex praecipuis auri fex fuit in illustri urbe: ex qua cum propter adulteratum aurum argentumque discessisset, repente factus est Medicus: quem etiam Principes in oculis ferunt. Fur. Paracelsici uel sunt indocti asini. Hoc ex sermone nostro commodi percepi, quod manifeste iam uideo, Paracelsi dogmata laudantes, ut maxime in linguarum cognitione haud infeliciter uersati sint, res ipsas non satis attente considerasse, aut certe contra conscientiam scientes & prudentes male agere siue gloriae cupiditate inslati, siue habendi libidine incensi, siue denique nequitia & crudelitate moti id faciant. uel indissimulanter improbi. Ego omnibus, qui sanabiles sunt, quales aliquot esse non dubito, ex toto corde a Deo Opt. Max. hoc precor, ut sapere & quam felicissime agere uelint ac possint. Principalis huius disputationis quaestio. Tempus est, ut tandem ad id, cuius causa ad te accessi, descendamus. Hoc scire uolebam, utrum Metalla, scilicet aurum, argentum, aes, ferrum, plumbum, hydrargyrum. ac Metallica similem naturam habentia, arte Chemica sic praeparari ualeant, ut innoxie utiliterque intra corpus sumantur. Etenim Paracelsi & Chemiae illius adulterinae sectatores ab auro, argento, antimonio scilicet cordis, & principalium membrorum uires prorsus miraculose instaurari, conseruari, augeri, atque adeo aetatis uitio deperditum robur reparari, iuuentutem reuocari, uitam ad aliquod secula produci scriptitant. Consimiles potestates gemmis quibusdam, ut margaritis, coraliis attribuunt, morbos eis alias immedicabiles reputatos radicitus tolli asseuerantes magis quam probantes. Er. Si propositam quaestionem recte tibi explanari cupis, hypothesium loco quaedam a nobis statui oportet: inter quae primum hoc esto. Hypothesis prima. Quae in uentriculum ingesta nos innatis & propriis uiribus ( non qualitate aduentitia ) immutant, uel puri alimenti, uel sinceri medicaminis rationem obtinent: uel amborum naturam participant. Plurima namque exstant, quae non alere tantum, sed etiam ualide alterare possunt. Horum triplex est ordo seu differentia. Nam aliqua magis nutriunt: alia e contra magis alterant: quaedam inter utraque medium locum occupant. Hypoth. secunda. Alimenta porro uocant Medici, quaecunque assumpta ( quae admouentur solum, & in uentriculo & iecinore non permutantur, nutrire nequeunt ) sic a congenito calore uincuntur, ut in sanguinem conuersa in membrorum deinde substantiam permutari ualeant. Haec autem fierent nunquam, si nulla similitudo substantiarum inter alimentum & corpus alendum interueniret. Qui enim aliter ex illo hoc fieret? Etenim non ex quolibet quodlibet, sed ex determinato determinatum fieri solum potest. Quae igitur ab ingenito nobis calore superantur quidem, sed hactenus solummodo uincuntur: ut uel in halitum uersa per cutem uacuentur, uel cum excrementis aliis per regiones alias expellantur, uel ratione alia innoxia reddantur, alimenta nullus nominauit: propterea quod natura semper retinere cupit alimenta, nunquam exturbare studet. Hypoth. ter- tia. Medicamentum contra nominant, quicquid propriis uiribus habile est corpus uincere: nec alterari ab insito calore nostro eo modo potest, quo mutari alimenta diximus. Hypothesis quarta. Media inter haec sunt, quae & priusquam in succum utilem permutemtur, & postquam permutata fuerint, suis quibusdam qualitatibus alterare nos possunt. Galeni testimonia ob id non cito, quia & tibi sunt nota, & apud aduersarios parum ualent. Aristot. uerba ex I. Probl. 42. duntaxat adscribam: licet de purgantibus praecipue ibi agat. τὶ μεν γὰρ πεφθὲν ὑπὸ τῆς φύσεως, inquit, τουτο πρόςφυεται τῖς σώμασι, καὶ καλεῖται τροφη, τὸ δὲ μὴ πεφυκὸς κρατεῖσθαι, εἰσιον δὲ εἰς τὰς φλέβας, καὶ δί ὑπερβόλην τῆς θερμότητος ἡ ψυχρότητος ταράττον, ἄυτη δὴ φαρμάκου φύσις εστιν. Fur. Ergo ne sic arbitraris uel alimenta pati, ut nihil agant? uel ita agere medicamenta, ut nihil a nobis patiantur? Alimenta patiendo etiam agunt aliquid. Er. Minime uero, Certum namque est, calorem natiuum pharmaca etiam atterere, dissoluere, extenuare, mutare, pellere, summis uiribus conari. Plurima quoque inueniuntur, que, nisi perpessa prius a nobis fuerint, ne medicamenta quidem sunt, id est, agendi uim nullam actu possident. Quid quod alimenta etiam, similia nobis actu non sunt, sed potentia duntaxat? ( Potentiam intelligimus propinquam, quae ab uno agente ad actum deduci potest. ) Nam qualitatibus tum naturalibus & propriis, tum aduentitiis dissimilia sunt, priusquam euicta fuerint. Quod si talia non essent, nulla inter ipsa & nos actio foret: Cur, quod patitur. quae inter contraria solum cernitur: etiam agat. non inter similia. Cuius rei causa in omni actione, quod patitur, etiam agere aliquid asserimus. Quae tametsi ita habent, nihilominus alimenta pati, medicamenta agere, quae mediam naturam sortita sunt, tum agere, tum pari recte affirmamus. In causa est, quod ciborum actio breuis, & calori concoquenti leuiter resistens, nullam corpori notabilem mutationem adfert: si modo nulla sint accidentali qualitate imbuti. medicamenta etiam licet a nobis calefiant, soluantur, extenuentur, in uapores uertantur, agere tamen dicuntur, quia in succum familiarem permutari nequeunt: ac insitis suis uiribus corpus nostrum, quamdiu ipsum contangunt, uexare non desinunt. Fur. Memor ero huius discriminis. Hypothesis quinta. Er. Nouisse insuper oportet, ci- borum non esse unam candenique conditionem. Ciborum differentiae. Quidam enim sunt adeo substantia & qualitatibus nobis similes, ut nulla artis praeparatione interueniente statim commedi & facile concoqui possint: in quo genere sunt fructus, quos crudos esitare, sicut de sua planta decerpti sunt, solemus. Quidam sine artificiali praeparatione confici quidem possunt, at non sine labore & difficultate. Sane maxima pars ciborum, quos in usu quotidiano habemus, egent uel elixatione, uel assatione, uel maceratione, uel consimili alia praeparatione. Quamuis enim, qui ualidissimum in uisceribus calorem habent, cruda olera, crudum triticum, ( & alia talia ) absque antegressa coctione tandem uincere possint tamen cum id in paucis usuueniat, uix sine coctione aliqua commedi solent. Cur cibos aliquos coquere oporteat. Habent enim huiusmo alimenta in se qualitates, quas uel ab igne deleri, uel alia industria edomari oportet: si absque noxia eis uesci uelimus. Tertium genus eorum est, qui etiam a robustissimis sine praeuente apparatione permutari nequeunt. Horum duo rursus uidentur statuendi ordines. Unus eorum est, qui accidentali & artificiali coctione seu apparatu contenti sunt. Alter eorum, qui neque igne neque alia artis industria mutari sic possunt, ut a calore nostro superabiles sint, sed ab animali aut planta concoqui & essentialiter permutari opus habent, ut esculenti fiant. Equidem boues, oues, porci, gallinae, anates, animantes, quibus uesci solemus, aliae plurimae, cibis quibusdam aluntur, augentur, saginantur, quibus homo nutriri non potuit: cum carnibus earum, quas ex talib. rebus natas constat, iucunde utiliterque alatur. Quas res ( etsi proprie in alimentorum censu non comprehenduntur ) quia transmutatae in carnes esui aptae fiunt, inter alimenta hic recensui: ut ab illis seiungerem, quae per talem mutationem nos alere non possunt. Fur. Huius quoque alimentorum differentiae meminero. Et hactenus quidem nihil audio quod non sit omnibus omnino confessum. Hypoth. sexta. Er. Praeter iam dicta scire conuenit, similitudinem, quae inter alimenta & corpora nutrienda exsistit, non in qualitate una uel duabus in temperamento praepollentibus consistere, sed in totius substantiae conuenientia sitam esse. Alimenta similia sunt totis substantiis. Quippe non solae qualitates in temperatione reliquas uincentes inter coquendum ad mediocritatem reducuntur, uerum totius substantiae ratione maxima sui parte ( quod enim in sanguinem uerti aptum non est, tanquam excrementum ferme totum secernitur, & extra corpus eiicitur ) in sanquinem, a quo deinde partes alimentum capiunt, permutantur. Alimenta & Medicamenta simul quomodo sint. In hac transmutatione materiae non est necesse omnes omnino qualitates deleri, aut ad mediocritatem redigi. Etenim suas quaedam qualitates tum primas tum secundas, etiam postquam in sanguinem mutata sunt, retinent. Hinc est, quod sanguis, pro ciborum, quos edimus, dissimili natura & conditione, in nobis generatur calidior, frigidior, siccior, humidior, crassior, tenuior & c. Iam enim diximus, cibos nonnullos esse medicatos, qui & uinci & uincere solent. Uincitur substantia piperis exempli gratia, dum in sanguinem uertitur: uincit eiusdem caliditas, dum sanguinem calidiorem efficit. Cur animalium carnes differant odore, sapore, consistentia. Ob hanc causam uariant tantopere animalium carnes in sapore, odore, densitate & c. ut in lib. de Occult. pharmacorum potestatibus fuse demonstraui. Quamobrem inter alimenta recenseri debent, non que similiter nobis calida, frigida & c. sensus iudicia uidentur, sed quorum substantia seu materia habilis est, ut sanguis fiat, quam nutrimentorum propria est potentia. Nec mirari quisquam debet, quod materia uicta quasdam qualitates inuictas permanere dicimus, qui modo cogitat cibos inueniri medicatos: id est, qui alimenta pariter sint ac medicamina. Fur. At manifestam continet oratio tua contradictionem. Qua enim ratione dicetur tota substantia rei uere transmutata, si propria eius qualitas ponatur conseruata? Quantum enim formae differunt, tantum distare necessum est proprias in earum materias cum suis qualitatibus. Et de formarum quidem potestatibus disceptatio nulla est inter doctos: de materiae quoque qualitatibus uix quisquam dubitauit. Nam actus & forma substantialis quaelibet in propria & peculiare materia inest necessario: in alia ne quidem fingi potest: ut cum alibi saepe, tum in I. de Anima scite ostendit Aristoteles. Er. Qui, quod tota medicamentorum substantia sit apud Galen. ( quam Diocles quoque ὅλην τὴν φυσιν nuncupauit ) recte intellexit, is simul, quam nihil officiat nobis obiectio tua perspicit. Tota substantia quid. Quippe nihil est aliud, quam sua cuiusque rei temperatio in tali materia, ex tot ac talibus partibus conflata, inhaerens: quam Aristoteles compositionem secundam, Medici Auicennam secuti temperiem secundam appellant. Duplex enim est mistio, seu temperatio in plerisque tum pharmacis tum alimentis. Mistio duplex. Prior est, qua res ex communibus elementis calescunt. Altera, qua ex propriis materiae propinquissimae partibus inter se certa proportione unitis concrescunt. Lactis aut musti exemplis res facile declaratur. Lac enim, quoad substantiam tale est, non est ex elementis primo concretum: neque temperatio eius in qualitatum primarum antea non mistarum confusione consistit. Constat lac ex butyro, caseo, & sero, tanquam propriis & proximis partibus: quarum unaquaeuis minime orta est ex elementorum prima coitione: quemadmodum nec temperamenta eorum ex elementorum puris qualitatibus nata sunt. Ex cibis & potibus animalium in sanguinem mutatis, ac uarie antea mistis non lac solum, sed etiam partes eius praedictae omnes generatae sunt. Nec est quisquam adeo rudis, quin aliam casei, quam uel butyri uel seri. ( Hec tria, propria sunt elementa lactis ) temperationem esse intelligat ac sentiat. Totam substantiam lactis quid uocent Medici. Ergo totam lactis substantiam uocant Medici, non simplex illud temperamentum, quod ex elementorum qualitatibus primo mistis nascitur: sed quod in materia tali, ex tot talibus partibus inter se mistis insidet. Hanc, inquam, lactis materia una cum suo temperamento illo nominat Galenus totam substantiam. Tota subsstantia absinthii quae. Sic per totam absinthii substantiam idem intelligit, non solum primarum qualitatum sensibus perceptam temperationem, sed crassam ex propriarum absinthii partium temperationibus inter se conspirantibus enatam: quae sine proprio subiecto suo nec intelligi nec definiri potest. Quid sit tota substantia agere uel pati. Quare cum dicimus rem aliquam tota sua substantia aliquid agere uel pati, hoc intelligimus, eam sic agere patiue ratione sui temperamenti, quod in sua certa materia ex certis & peculiaribus partibus inter se confusis constante, obtinuit: cuius ratione a cunctis aliis rebus differt. Fur. Quid uero? an formae substantialis partes hic sunt nullae? an eius nulla habet ratio? Ego primas ei partes attribui oportere existimo: nec aliud a te sum edoctus. Certo certius iudicaui, formas substantiales effectrices talium proprietatum causas exsistere. Causa totius substantiae est forma. Er. Optime ac uerissime dicis. Quod enim res quaelibet ex tot ac talibus partibus coagmentata nascitur, ac proinde proprium & definitum temperamentum sortitur, quare in alia re nulla reperitur, id res alia nulla quam substantialis forma efficit: sicut in lib. de Occult. pharm. potest. cap. 12. & 25. exemplo rhabarbari declaraui. At nulla ob id necessitas cogit nos de formis hoc loco disceptare. Quoniam alimenta & medicamenta, de quibus in praesentia disserimus ( cum sunt actu hoc, quod esse dicuntur ) forma illa sua uegetante priuata sunt. Nam ut maceratione, contusione, elixatione, destillatione, &, ut semel dicam, artificiosis apparationibus ponantur formis suis non spoliari, tamen aduersus caloris ingeniti uim tutari se non potuerunt. Qui namque formas suas retineant, quae in uentriculo extenuantur? dissoluuntur? in chylum permutantur? Quanquam huius mutationis mentio frustra fiat, si cogitauerimus uegetabilia, cum a nobis sumuntur, animas suas pleraque amisisse & cadauera quaedam solum exsistere. Pharmacorum potentiae non sunt formarum potestates. Quare si potentiae, quarum causa res quaedam habiles factae sunt, ut nos uel deuictae nutriant, uel non deuictae alterent, substantialium formarum partes aut potestates propriae fuissent, nunquam in plantarum cadaueribus, ut sic nominem, formis remotis perstitissent. Nam quae in compositis reperiuntur naturales proprietates ac uires, eae uel propter formam insunt, uel ratione materiae inhaerent. Que a formis dependent, cum eisdem accedunt ac recedunt. Quae autem in materia propter temperamenti proprietatem post abolitam formam remanent, formae proprietates existimari non debent. Quod enim in compositi cuiuspiam corruptione in parte reliqua super est, non potest formae, quae non exsistit amplius, qualitas censeri. Quid igitur restat aliud, quam ut materiae proprium accidens dicatur? Fur. Rursus pugnantia mihi uideris dicere. Quomodo enim a forma & propter formam in composito aliquid inest, quod in materia post formae abolitionem integrum remanet? Propter formam inesse dupliciter accipitur. Er. Cum in re aliqua dicimus certam potestatem seu uirtutem inesse propter formam, bifariam id accipi potest. Nam uel idem significat, quod a forma pendere, ut eius sit substantialis quaedam uirtus: uel tantundem notat, ac si formam diceremus illiusmodi potentia productionem generatricemque causam exsistere. Iuxta primam notationem composito inhaerent propter formam, quae tantisper adsunt composito, quamdiu formam retinet materia. Sic propter animam dicimus plantas nasci, uegetari, nutriri, augeri: animalia insuper uiuere, sentire, se ipsa mouere. Quarum actionum quia nulla sic in materia inhaeret, ut post formae recessum uel momento in ea persistat, formae ueluti partes quasdam esse asserimus; aut eiusdem substantiales uires nominamus. Secundum alteram significationem in subiecto propter formam inesse asserimus, quaecunque in cadem sine forma generari non potuerunt: etsi post eorum productionem non sic a forma pendeant, ut absque eius praesentia remanere nequeant. Quomodo propter formam insint pharmacorum potestates. Has a forma effectas & procreatas constanter affirmamus: substantiales earum partes aut facultates minime uocamus. Huius ordinis sunt cuncte medicamentorum uires, quoad medicamenta sunt. Quocirca nulla est pugna inter has orationes, Proprietates omnes rerum naturalium a forma subiectis insunt: &, Proprietates eiusmodi quaedam post formae separationem in subiectis superstites remanent. Fur. Probe iam intelligo. Quippe in memoriam reuocasti, quae alibi docuisti. Sane quasdam proprietates ita uidemus pertinaciter inhaerere in sua materia, ut in eadem perdurent post plurium formarum in ea ordine sibi succedentium separationem. Materia scammoniae uim purgatricem per plurium formarum successionem retinet. Etenim scammonia, exempli gratia, uiua & mortua ) & in chylum uersa, & in sanguinem permutata, & in uberibus in lac transformata uim purgandi eandem, licet debilitatam, per tot mutationes, perseueranter retinet. Impossibile autem est, ut talis potentia alicuius ex formis, quae sibi in materia successerunt, proprietatas essentialis fuerit: etsi ab anima Scammoniae, ut a causa efficiente & gignente in materiam illam introducta sit. Etenim forma Scammoniae in semine insidens talem ex attracto ex terra succo materiam ex tot & talibus partibus suis constantem, auxilio insiti caloris genuit, temperauit, & configurauit. Er. Si ergo tota substantia, tota exsistit materia suis quibusdam certis & peculiaribus partibus, ac partium harum temperationibus inter se mistis constans, elucere incipit propositae quaestionis enodatio. Quod tota agit substantia, non omnibus suis partibus agit. Cum enim dicitur res aliqua tota substantia agere quippiam uel pati, non sic debet intelligi, quasi omnibus omninino substantie suae partibus id agat uel patiatur. Huic enim sententiae manifeste contradicit perpetua & quotidiana experientia. Quis enim ullum alimentum opinetur sic pati a natiuo calore, ut omnes eius partes in sanguinem conuertantur? & nulla instar excrementi ab eo secernatur? aut quis unquam reperit mistum pharmacum adeo simplex, quod non ex diuersis coaluerit partibus? Rhabarbarum tota substantia pur- gans etiam adstringit. In Rhabarbaro, exempli gratia, uis purgadi inest a tota eius substantia manans: & in eodem partes multae insunt adstringentes: que non solum non purgant, sed etiam purgantem aliarum uim hebetant. Eur. Iam uideor mihi intelligere mentem Galeni, quando in I. de Aliment. facult. capi. 1. asserit ex adstringentibus alia purgare, alia uentrem sistere. Mirabar enim qui possent aliqua totius substantiae ratione purgantia appellari, tam etsi nonnullis partibus purgationes impedire ualerent. Er. Scite hanc rem in eo loco declarat Galenus, naturam; sic dicens quodammodo contrarias iungere partes, quomodo Medicus cum malo Cydonio Scammoniam miscet: uel ptisanam purgante aliquo imbuit. Eodem loco ad propositam quaestionem aperte satis respondet. Nam cibis nonnullis permistas esse partes ait, quarum uis similis sit uirtuti Scammoneae uel Ellebori. Tales ergo cibi utrunque habent a tota sua substantia, & ut cibi sint, & ut medicamenta sint: id est, ut ratione totius substantie in sanguinem uertantur: & partibus quibusdam aliis inuicti permanentes nos purgent. Hoc autem imaginabile non foret, si omnibus suae substantiae partibus tum uincerentur tum uincerent: ut supra de hac re disseruimus. Ergo si ratione totius substantie talia corpus nostrum alunt & purgant, id est, uincuntur & uincunt, mirari desinemus, cum alimenta quaedam, postquam deuicta sunt, in nos nihiloninus agere uel tota substantia sua, uel notis qualitatibus audimus. Non enim est necesse, ut, quod tota substantia patitur ac uincitur, omnibus suis partibus uincatur. Quoniam ut aliqua res alimentum sit, hoc est, ut tota substantia patiatur, non tantum necessarium non est, sed nec fieri potest, ut omnes materiae partes in sanguinem uertantur. Lac alimentum esse certum est. At partem serosam & aqueam sanguinem fieri sanus nemo putauit. In omni substantiali mutatione generan- tur necessa- rio excrementa. Taceo quod in omni mutatione substantiali excrementa, gigni oportet: cum ex tota materia, ( testibus experientia & Aristotele ) res nulla generetur. οὐδὲν γὰρ ἐκ παντος γίνεται, καθαπερ οὐδʼ ἐν τοῖς ὑπὸ τῆς τέχνης δημιουργουμένοις. ὐδὲν γὰρ αἱ ἔδει ποιεῖν. νυν δὲ τὸ μὲν ἡ τεχνη τῶν ἄχρήστων ἀφαρεῖ, τὸ δὲ ἡ φύσις. Totius igitur substantiae ratione pati dicitur, quod non tantum calefit aut frigefit, & caetera. sed quod essentiam mutat: hoc est, cuius partes materiales maxima ex parte nomen & substantiam pristinam amittunt, ac nouuum tum nomen tum substantiam seu formam ac definitionem acquirunt. Panis certe, fructus, & que eduntur, cum in sanguinem transmutata sunt, non solum nomen, sed cum hoc essentiam & definitionem mutarunt. In hac ciborum in sanguinem transformatione nihil prohibet partes aliquas materiae immutabiles una cum sanguine in corpus penetrare: ratione quarum alimentum aliquod medicamentum quoque sit ac dicatur. Ratio eadem locum habet in pharmacis, quae totius substantiae ratione aliquid operari scribuntur. Nihil enim uetat talia propter qualitates notas pati, tota eo ex substantia immutata persistente. Sufficit enim quod partes, in quibus ea uirtus inhaeret, essentiam suam aduersus natiui caloris efficientiam uel omnino tuentur, uel longo tempore pertinacius conseruant. Fur. Etsi puto me rem recte percepisse, facere tamen non possum, quin rursus interrogem, cur, quae certis duntaxat substantie suae partibus aliquid agunt, tota id dicantur substantia agere? Cur, quae certis solum partibus agunt, tota dicuntur agere substantia? Er. Ideo sic loquimur, quia partes illae tales nunquam & nusquam extra illam substantiam na- scuntur. Nam Rhabarbari particulae, in quibus, ut in proprio subiecto, inhaeret uirtus illa, qua, iuxta opinionem Medicorum, flauam bilem detrahit ac purgat, in re alia nulla proueniunt, quam in Rhabarbari substantia: tametsi in eadem illa tum adstringentes tum aliae particulae cum purgantibus permistae contineantur. In rosa quam multae quanquam discrepantes, ( sensus etiam testimonio ) reperiuntur partes? Percipit gustus dulcedinem, acrimoniam, acerbitatem, clare satis. In eadem & esculenti aliquid est, ac purgatoria insuper facultas: quas nobis differentias experientia demonstrauit. Sicut ergo rosa tota substantia purgare bilem putatur, licet non omnibus partibus id praestet, ita & alia pharmaca totis substantiis uim agendi aut patiendi certam sortita sunt: licet ea non in omnibus omnino partibus aequaliter insit. Nam rosa sic purgat, non quia calida est aut frigida: Quomodo Rosae purgent. sed quia suis quibusdam partibus, quae extra substantiam rosae nullo tempore aut loco oriuntur, corpus ita mouere potest. Etenim praeter formam substantialem Rosae, nulla res alia succum ex terra attractum sic potuit temperare, mutare, fingere, ἅμα γὰρ ἐγκαταμυ¬ γνύται καὶ ποιεῖ τὸ τῆς φύσεως δημουργοῦν: ut scribit Philosophus. Haec eadem ratio est, quod alia quoque medicamenta totius substantiae suae causa dicuntur agere uel pati: quia uidelicet partibus quibusdam agunt uel patiuntur, quae seorsum non nascuntur: sed in tali solum substantia generantur. Fur. At potentia bilem purgandi in multis aliis inuenitur: non in sola rosa deprehenditur: ut tu ais. Er. In plurimis rebus plurimum discrepantibus uirtutem detrahendi bilem inesse certum est. Non omnino simili uirtute bilem purgant, Rosa, Rhabarbaru, Scam monia & c. At non codem modo temperata est, quae in Rhabarbaro, Scammonia, Rosa & c. cernitur: quod uel ex eo perspicuum fit, quod ualde dissimiliter idem corpus ab his pharmacis sigillatim exhibitis mouetur. Quippe aliter atque aliter haec potestas afficitur, pro diuersarum partium aliarum permistione. Separari eiusmodi partes uidentur ablutione, coctione, maceratione, destillatione, aut modis aliis talibus: sed nunquam industria uel arte ulla sic secernuntur, quin totius proprietatem aliqua ex parte reseruent: atque eo modo ab aliis purgantibus differant. Ergo si nihil in antedictis desideras, & que diximus percepisti, facilior ad principalem quaestionem est iam responsio. Eur. Nihil requiro amplius. Scio enim & rerum naturae, & doctrine Gale. consentaneas esse explicatas hypotheses. Metalla non esse inter alimenta col locanda, argumentum 1. Er. Metalla & Metallis cognata ( qualia sunt hydrargyrum, antimonium, chalcanthum, chalcitis, Misii, Sorii, & c. & his affinia ) inter alimenta numerari non debere, nulla ostensione eget: ab experientia. cum experientia omnium seculorum id euidenter demonstret. Quid enim in magna fame, praesertim uero in urbium longis obsidionibus non tentauerunt homines famelici edere? Qui nescit, tum profanes tum sacras historias consulat, illustre exemplum inaudita crudelitas Gallorum Regis ante paucos annos Sanserre exhibuit. Quis porro hominum unquam tentauit Metallis aut Metallicis famem pellere? corporique in cibum offerre? Nullus. Quid ergo? an satis argumenti hoc non est, alere talia non posse? Fur. Satis, & plus quam satis est. Cupio nihilominus audire, an rationibus demonstrari queat: ut causam huius rei discam. Metalla nutrire non posse probatur ex rerum mistione. Er. In causa hoc est, quod natiuus hominis calor illiusmodi res hactenus superare non potest, ut in sanguinem transmutet: quocunque tandem modo & artificio alteratae, coctae, apparatae fingantur. Nec obscura est causa. Quippe constat inter omnes omnium seculorum eruditos, eisdem nos ali, quibus constamus. Quoniam inter id quod alit, & quod alitur, similitudinem materiae intercedere oportet. Qua etenim ratione illud hoc fieret, si non similia quodammodo exsisterent? Si enim aliter euenire ponas, uelis nolis confiteri cogeris, ex quolibet ficri quodlibet naturaliter posse: quod tam est a uero alienum, quam esse aliud quidquam potest. At Metalla certum est ex leui & simplice elementorum mistione coagmentari. Differentia mistionis metallorum et hominum. Nec minus certum est, corpora nostra ex eisdem elementis inter se mistis non proxime coalescere, sed post uarias & multiplices ( imo infinitas prompe ) mistiones procreari. Quamobrem necessarium prorsus est, ut longe dispar sit Metallorum & corporis nostri materia. Quare in corpora nostra transmutari nullo pacto queunt, priusquam toties alterata, mista, cocta, mutata fuerint, ut materiem nostri corporis materiei similem acquisierint. Quod quia non potest Metallis ex terra erutis, & Chemicorum ignibus solutis accidere, ipso uero uerius est, alimenti proprietatem ab arte eis tribui non posse. Sane paucis admodum interuenientibus tum mistionibus tum coctionibus generantur ex elementis Metalla. At nostris corporibus nihil est in rerum uniuersitate magis compositum. Corpus ho¬ minis est uelut sint mistionum omnium. Sunt enim finis quidam rerum mistarum hoc est, supremum inter corpora ex elementis compacta gradum sortita sunt. Equidem ex elementis primum succi simplices oriuntur. Ex his mistis alii fiunt. Hi cum pluuia, niue, rore, stercoribus ac fimo iterum uarie multipliciterque misti & cocti, triticum, hordeum, herbas, fructus, & c. diuersissimos pariunt: ex his aluntur animalia: quorum deinde nos carnes praeter herbas & fructus commemoratos ) commedimus. Argumenti proximi summa. Fur. Argumenti summa est talis. Corpora nostra ex maxime mistis nata concretaque sunt. Quare saepe multoties mistis tantum alimur. Metalla ex paucissimis conflata mistionibus constant, ac fere ex elementis statim conflata sunt. Quare nutrire nequeunt. Certum perfecto est, elementa per uarias & prope infinitas mistiones infinite fere alterari, subigi, coqui, mutari priusquam animalium apta materia fiant. Nec minus est apertum, paucas precessisse mistiones Metallorum concretionem: & proinde leuiter alterata, subacta, cocta, mutata in eis exsistere. Quid ergo mirum, si inepta sint, ut corporis nostri materia fiant?. Secundum argumentum aduritie sumitur. Er. Qui, quam dura sint Metalla, quamque nulla possint elixatione aut coctione instar alimentorum emolliri & liquari, is rursus uidet, esculenta fieri non posse. Profecto quae nobis alimento sunt futura, in liquorem fundi & in sanguinem, qui liquidus est, uerti oportet. Hoc qui Metallis contingere posse arbitratur, sensu communi uidetur carere. Ligna arborum, quarum fructus nobis gratissimi exsistunt, & quarum temperatio non tam diuersa est a corporis nostri temperamento ac Metallorum, propter unam duritiem siccitatemque alere nos nequeunt. Quomodo igitur in Metallis cibum quaesieris? quae non tantum sunt lignis duriora & sicciora, uerum etiam temperamenta obtinuere infinito interuallo a corporis nostri temperie distantia? Duriora non uenire in cibos probatur. Caeterum siccitatis nimiae ac duritiae ratione inepta fieri talia, ut a nobis ciborum instar concoquantur, id demonstrat, quod teneriora arborum germina & comedimus & concoquimus. Sic & ossa, ligamenta, & duriores cartilagines animalium, quorum carnes quotidie usurpamus, concoquere nullo modo possumus, postquam exsiccata sunt aetate: licet aliqua ex his antea edere potuerimus. Fur. Quae huius rei causa est? Etenim ossa Thom. Erastus multorum animalium, quibus uesci homo non potest, canes, lupos, aliasque nonnullas bestias utiliter deuorare uidemus. Er. Duritia a nimia siccitate profecta. Quaenam dura sint esculenta. Fur. Attamen durissimos & siccissimos cibos alios & comedimus & conficimus in uentriculo. Er. Uerum est, si in humore iterum liquescere possint. Quae autem sic sunt exsiccata, ut ab humore rursus emolliri & humectari nequeant, esui apta amplius non sunt. Eur. Cur liquidioribus cibis eget homo quam bruta quaedam? Er. Primaria causa est, quod homo partes habet quam bruta illa molliores ac humi- diores. Tales eas porro esse oportuit, ut apta animae instrumenta forent. Etenim formam, quae pluribus est ornata facultatibus & officiis, in officina omni apparatu instrumentorum instructiore inhabitare conueniebat: ne quid ei ad sui muneris functiones deesset. Inter formas mate¬ riatas anima nostra perfectissima est. At inter materiatas formas anima nostra Principatum tenet: hoc est, plures & perfectiores potentias nacta est, quam ulla alia. Quare corpore quoque opus habuit ex pluribus & perfectioribus instrumentis concinnato. Materiam eaim semper dignitati suae formae necessario respondere oportet. Fur. Non satis intelligo: Etenim bruta quaedam instrumentorum numero nequaquam uincimus. Er. Non simpliciter dixi pluribus indiguisse animas nostras, sed addidi perfectioribus ac magis accommodatis. Quippe apta membrorum figuratione & similarium partium absolutiore magisque ad mediocritatem accedente temperatione longe bruta omnia superamus. Non poterat anima in sicciore cerebro ratiocinationem exercere, & ἀκρίβειαν sensuum omnium ( nihil enim uetat bruta quibusdam sensibus antecellere ) ad rerum omnium comprehensionem seu intelligentiam summe necessariam, conseruare. Cur cerebrum homini datum amplius et molllius. Hac de causa non tantum sortiti sumus cerebrum humidius nonnullis brutis, uerum etiam grandius omnibus. Cerebro autem partes reliquas proportione respondere decuit. Fur. Argumenti summa haec est, Similia similibus aluntur. At corpus hominis humidius est lignis, ossibus ac similibus aliis: quae sic sunt exsiccata, ut ab humore mollescere amplius in uentriculo nesciant. Talibus igitur ali nequit. Et cum his duriora etiam multo sint metalla, cibus fieri non possunt. Firma est conclusio, fateor, si de metallis disputetur, quoad naturalem suam duritiam seruant. At Paracelsici tunc alimenta effici opinantur; cum in liquorem uel in oleum redacta sunt: hoc est, cum ex duris mollia sunt reddita. Paracelsici non dicunt omnia metalla nutri- re. Er. Non arbitror hactenus insanire Paracelsicos, ut metallorum ( auro & argento exceptis ) substantias in liquorem, aquam, uel oleum uersas alicui pro alimento exhibeant. Adde quod eiusmodi liquores non sunt ipsamet metalla: sed aliquid ex ipsis ui ignium elicitum. Quamobrem non recipiunt eiusmodi liquores pristinam metalli formam: sicut aurum poculentum rursus redit ad priorem consistentiam. Obiectio. Quod si & alia contendas isto modo solui, ut naturales suas extra duritiem sensibilem conseruent, dico ea nec hoc nec alio modo alimenta fieri. Responsio. Etenim temperatio eorum sic differt a temperamento nostro, ut infinita prope sit distantia Deinde cum reuerti ad priorem formam facile possint, reperietur aliquando ferrum aut aliud metallum in nobis pro sanguine. Quae denique foret stultitia ex metallis tantis laboribus & sumptibus tantillum parare olei uel liquoris pro nutritione, cum longe citius, tutius, facilius, suauius, rectius, minore multo tum labore tum sumptu id praestet gratus aliquis & conueniens cibus? Homines ferrei, argentei, aurei & c. Quod si omnino in sanguinem transmutari, eoque nos ali uelint, ferrei aliquando, argentei ( utinam non plumbei potius aut terrei efficiamur ) & aurei redderemur: fieri possunt iuxta Paracelsum. & id nobis accidet quod Midae stultissimo contigisse fabulae narrant. Argumentum est tertium. Fur. Qui hoc dicis? Er. Nutrientia communicant suas qualitates nutritis. Compertum est idiotis omnibus animalium carnes mirabiliter mutare calorem, odorem, saporem, consistentiam, gratiam, bonitatem pro alimentorum, quibus uescuntur, naturae uarietate. Nam calidiores, frigidiores: duriores, molliores: densiores, laxiores: suauiores, insuauiores: salubriores, insalubriores: magis minusue coctibiles, & ad nutriendum habiles: pro pastionis diuersitate effici, ita notum est inque medio positum, ut neminem id lateat. Modi saginandi animalia plures. Hinc est, quod gule mancipia multiplices modos saginandi animalia excogitarunt, quibus suauiores & utiliores carnes corum redderent. Hinc & illa ratio exorta est, sues caricis seu ficubus alendi: quorum hepar, quia ficuum saporem representare animaduerterunt, συκωτὸν uocarunt: testibus Gal. 3. de Alim. fac. cap. 12 de cib. boni & mali succi cap. 4. de Rat. uict. in morbis acutis 3. sect. 11. & Plin. lib. 8. cap. 51. item lib. 16. cap. 6. aliisque locis plurimis. Quid uero hic opus est antiquorum scriptorum testimoniis, ubi sensus nostri nos erudire possunt? atque omnes homines consentientes habemus? Si quis experiri uelit, alliis, aut ceparum semine, aut reliquiis nucum regiarum, ex quibus oleum pro more expressum fuit, auiculas, anates, anseres, gallinas, ( quam facilimum factu est ) alat ac edat: quo ueritatem huius rei certius propiusque cognoscat. Uarietas lactis pro pactionis diuersitate. In lacte certe tam est euidens haec uarietas, ut ne pastores quidem ulli nesciant. Quippe sensu plerunque sapor & ordor pabuli, ex quo transmutato generatum fuit, percipitur: uires aliae atque aliae usu atque experientia cognoscuntur. Et ut aliquando gustum haec differentia fugiat, in caseo tamen ex eodem concinnato deprehendetur. Non enim ex eiusdem animalis lacte caseos bonitate ac dignitate pares confeceris, quoties pastum mutaueris. Purgatorium eodem modo reddi, si capra uel mulier purgantes plantas commederit, etiam ex Hippocrate Galenus monuit: sicut in lib. de Occultis pharmac. potentiis ostendimus. Ergo si nutriri possumus metallicis, qualitates & consistentiam eorum tandem nancisci poterit caro nostra. Quod quam sit a ueritate alienum ac remotum nemo non intelligit. Nulla in mundo reperitur temperatio, per- fectior humana. Equidem corporis humani ea est temperatio, ut perfectior & ex pluribus mistionibus conflata nulla reperiatur alia, metallis & metallicis, ( que nouimus elementis maxima uicina esse ) tanto est sublimior & perfectior, ut inter haec & illa nullus in hac re excogitabilis sit consensus. Quo fit etiam, ut in corporis nostri substantiam transmutari non ualeant. Fur. Hoc puto, te uelle, Quae nutriunt, rei nutritae suas communicant qualitates, odorem, saporem: acrimoniam, consistentiam, duritiem, & c. At nostri corporis partes nec recepere unquam nec recipere aptae suut metallorum & metallicorum qualitates. Quocirca ne nutriri quidem talibus possunt. Quae alun- tur qualitates alimentorum participant. Est sane, ut dicis, haec res notissima. Nam plantae quoque pro diuersitate succi, ex quo aluntur, sapidae uel insipidae ge- nerantur, amarae, salsae, suaueolentes, faetentes. Quis hoc discrimen in uinis, pomis, pyris, fructibus aliis non obseruauit? Metallis igitur ali nos nullo pacto posse nihil dubito: Utrum Metallicis ali possimus. tametsi metallica quaedam ita nobis amica sunt, ut sine eis fere nutriri non possimus. Er. Inter metallica omnia ferme familiarissimi nobis sunt sales: Sales non nutriunt, sed alimenta condiunt. quos tamen nos nutrire, nullus sanae mentis, opinor, affirmabit. Quippe medicamenta duntaxat sunt ac condimenta, non alimenta: ut quos eoctione in sanguinem non transire certo sit certius, multo igitur minus alia, quae minorem habent nobiscum conuenientiam, inter alimenta censeri debebunt: argumento nobis esto, quod sinceri sales, quocunque modo praeparatos imagineris, a natura uel per urinas, uel sudores, uel aluum exturbantur. Sales cum labore purgant. Equidem copiosius deglutiti uehementer, laboriose, & non sine periculo purgant, quod alimentis minime conuenit. Fur. Condimentum esse salem non alimentum, non opus habet probatione: ut arbitror. Quis enim in fame, cum etiam excrementa conquiruntur ad cibum, sale unquam se nutritum sensit, aut putauit? Nullus ita fuit amens. Tanto probabilius dicitur reliqua nos alere non posse. Inter alimenta & alita magnam oportet esse affinitatem, argumentum quartum. Si enim, quod amicissimum nobis est, quoque carere aegre ad modum possumus, non est idoneum, quod in sanguinem conuertatur, qui possint minus familiaria esculenta fieri? Er. Uide uero, quam exacta requiratur similitudo materiae & tempera – menti, inter alimenta & corpora nostra. Bilis tum nigra tum flaua sanguini admodum affines sunt humores. Neuter tamen aptus est nutrire. Faex equidem illa sanguinis, quam ex hepate ad se attrahit lien, praeter unum splenem nulli parti alimentum fieri potest. Quinimo si per uenas in corpus deferatur, tumores scirrhosos, cancrosos, & elephantiasim generat. Par ratio est flauae bilis: nisi enim ea a sanguine secernatur, difficilimorum morborum sit causa: licet nihil aliud sit, quam pars pinguior & calidior sanguinis paulo amplius excocta. Quod si tam breuis alteratio materiam corpori nostro similimam, quaeque potentia id est, quod corpus actu est, ineptam efficit, qui, quaeso te, imaginari poterimus, metalla arte in alimenta permutari, cum familiaritas inter ipsa & corpora nostra nulla sit prorsus? Quocirca frustra somniant Paracelsici, ea coctione sua familiaria fieri: aut succos ex ipsis extractos ignium ui in sanguinem transmutari. Sunt enim tales omnes multo tum sicciore tum calidiore temperamento praediti, quam bilis alterutra. Naturam certe retinent corporum, quorum uel ipsi, uel eorum materia pars fuit. Quo fit, ut tantum inter se differant eiusmodi succi, olea, aque, liquores, & c. quantum ipsa corpora, ex quibus parati sunt, discrepant. Fur. Ratio, qua Paracelsus Mella nobis similia probat. Paracelsus probat similia nobis esse metalla, quia ex simili sulfure, hydrargyro, sale, conflata sint utraque: & ob eam causam plus aliis commodare opinatur. Simile, inquit, simili prudenter iunctum iuuat. Refellitur ea ratio. Er. Rudis & plane asinina ratio. Si enim tria hec sunt rerum omnium materia & principia, non magis metalla quam plantae similia dicenda sunt. Quis nos ferat, sic argutantes? ignis, aqua, terra, aer, in metallis & corpo- ribus humanis eadem sunt: Ergo tanta est cognatio inter ipsa, ut ex illis haec nutriantur? Mutatio proportionis componentium, mutat naturam compositorum. Proportionis mutatio naturam mutat, ut in exemplo bilis paulo ante proposito, aceti etiam & aliarum rerum alterationibus clare licet uidere. Etenim alia est iam nominatorum corporum in sanguine, quam in bile, alia quoque in uino quam in aceto proportio: unde fit, ut & naturas & facultates alias adepta sint. Nisi hoc esset, omnia necessario unum idemque essent: solis accidentibus quibusdam res a rebus differrent. Fur. Non dicunt eadem duntaxat esse in utrisque elementa: sed etiam similia. Plurimum profecto differunt hae duae orationes. Sunt enim eadem elementa in rebus omnibus: sed non eadem in omnibus insunt mensura & modo: quod ipsi etiam consitentur. Er. Ostendi ex eo nihil probari, quia eadem in utrisque reperiantur clementa. Tu non eadem solummodo, sed & similiter inesse dicis: Uelim ergo ex te intelligere, quo indicio haec similitudo coagnoscatur? Qualem esse oporteat similitudi - nem inter nutriens et nutritum. Fur. Nescio. Er. Inter alimentum & corpus quod alitur, nulla est similitudo alia, quam quod alimentum potentia, id est, quod corpus actu est. Etenim familiare gratum, comueniens, amicum, simile, & c. inter alimenta id dicitur, quod substantia & qualitate nobis quam similimum est: ac facile fieri idem hoc potest, quod nos sumus. Quod insuperabile est, id actu & potentia dissimile est: atque humani corporis alimentum ne quidem fingi potest. Est porro res una potentia nobis propinquior alia, ( sicut in hypothesibus fuit declaratum ) sed nos de ea iam potentia agimus, quam ab uno specie motore possit in actum perduci. Nec obstat, quod elixatione, aut maceratione quaedam egent. Nam in talibus alterationibus non mutatur substantia. Loquimur ergo de similitudine, propter quam nulla mutatione substantiali alia interueniente, ab insito nostri corporis calore solo in chylum, sanguinem, carnes & c. mutari comesta res potest. Quae sic mutatur, similis: quae non mutari dissimilis censeri debet. Similima & dissimili- ma nobis quae sint. Similima igitur corpori nostro sunt, quae facilime, celerrime, & in optimum sanguinem mutantur. Dissimilia & prorsus contraria nobis sunt, quae uel nullo modo, uel non sine magna difficultate coquuntur: aut in sanguinem prauum ac uitiosum conuertuntur. Medium locum tenet, quae medio modo sese habent. Ergo si Metalla in chylum & sanguinem uerti nequeunt, figmentum putidum est, quicquid de similitudine illa elementorum inter metalla & humana corpora garriunt homines uani & imperiti. Fur. Etsi probatum satis est, metalla in alimentorum censu haberi non debere, tamen audiam libenter, si aliquid addere uoles. Argumentum quintum probans Metalla non alere: Er. Addam unicum adhuc argumentum: & deinde sacrarum literarum consensu adducto concludam. a uita alimentorum sumitur. Dico igitur alimenta omnia ( de alentibus corpus nostrum duntaxat loquor ) aut uixerunt, aut uiuentium partes aliquae ( inter quas etiam excrementa quaedam numero ) fuerunt. Quod enim uita simpliciter destitutum est ac fuit, inter alimenta nunquam habitum fuit. Ratio est perspicua: torum rei nutritae συγγευεῖ esse oportet: Nam calorem alimenqualis in rebus inanimis nec quaeri debet, nec inueniri potest. Recte ob id Galenus etiam omnem alimentorum materiam duobus generibus comprehensam asserit, quorum alterum a plantis, al- terum ab animalibus petatur: Tertio ait contineri mel, quod ab utroque secernatur. Fur. Anteuertisti meas cogitationes. Etenim nec manna nec mel alere posse negabis: licet neutrum uixerit, aut uiuentis rei pars aliqua censeri possit. Er. Deus in deserto Israhelitas manna cibauit miraculose: & ob id historia eius huc non pertinet. Manifestum ex eo est, quod dico, quod saporem, qualem quisque optasset, nansciscebatur. Sap. cap. 6. Materia mellis quae sit. At mel succus est ex rore & herbarum succis enatus, atque ab apiculis elaboratus: ut ex Galeno iam audisti. Quomodo enim ab utrisque animalibus & plantis sumeretur, si neutrius aliquid esset? Sed & apes mella colligentes considerato ex profundo flosculorum etiam deorsum pendtienum succum exsugere, quo roris materia peruenire non potuit, quem si solum expeterent, non in cauitate quaererent, sed uberiorem de superficie potius lamberent. Si gustare uoles, in profunda cauitate florum, ex quibus exsugunt materiam mellis, manifeste dulcis succi quippiam continetur, priusquam irrepserint & exsuxerint. Adde quod non mane tantum, dum rore adhuc madent plantae, sed postquam a sole exsiccatus est, mellificiorum materiam comportant, toto scilicet die. Nec ex foliis aut partibus plantarum aliis colligunt, quam floribus cauis: quod minime fieret, si rorem duntaxat appeterent, qui copiosior super foliis haeret. His accedit, quod mella quaedam uenenata fuisse scribitur, & quod alias semper referre solent naturam, odorem, & saporem plantarum, ( si de uno aliquo genere praecipue collecta sint ) de quibus colliguntur. Fieri hoc non posset, si de substantia plantarum nihil continerent. Est ergo materia mellis non solus ros, sed mistum quod ex co & florum succo: quorum ratioe mella plurimum bonitate & uiribus differunt. Hac de causa uidetur Galenum dixisse, non assidue nec copiose, ut ros, eam prouenire: quod falsum omnino foret, si nihil aliud quam res esset. Taceo, quod roris aerei instar, quem nunc mannam uocamus, corpus purgaret potius, quam nutriret. Alimentum porro corpori medicum exhibet: ac in biliosis prompte in bilem uertitur. Caeterum metalla & metallica neque uiuere neque uixisse confessum est. quare sequitur, alere ea non posse. Idem hoc non usus tantum probauit, sed & ratio docuit. Etenim externa fame coacti talia uel nunquam ingesserunt, uel nullum ex eis fructum perceperunt. Ratio supra iam fuit exposita: quod uidelicet nimis sunt elementis propinqua & ab ea mistione, que animatis reb. conuenit longissime absunt. Sane uerisimile est, ne dicam necessarium, materiam uiuentium corporis nostri materiae magis similem esse, quam uita carentium. Si enim materiam temperatione atque instrumentorum uarietate formae muneribus respondere oportet: ac formae uitales plures & nobiliores simul habent facultates, quam formae rudiores, necessarium omnino est, illarum subiecta temperatiora & formarum officiis accommodatiora exsistere, quam harum. Tantum ergo inter se habent materie uel subiecta formarum similitudinis, quantum ipse forme. At uitalis forma cum uitale cognationem habet maiorem, quam cum non uitale. Fur. Intelligo argumentum. Scio & Paracelsum liber de phar. dicere, omnes cibos, quos ingerimus, uiuere. Alias enim foetere, inquit, oporteret. Sed non moror insulsas eius nugas. Hic uero duo mihi occurrunt scrupi, unus est, quod metalla uita non spoliant Paracelsici. Metalla uiuunt iuxta Paracelsum. Magister eorum liber de Medic. coelesti, haec habet, Nullus docere potest metalla uita destitui: cum oleum ipsorum, sulfur, quinta essentia scilicet summa sint ad instaurandum uires remedia prae cunctis aliis rebus. Nisi enim uita praedita essent, qui morbos pellerent? Non adduco haec, ut insulsissimam & mendacissimam rationem eius probem, sed ut ostendam eum metallis uitam adscripsisse. Alter est, quod ex plantis & animalibus nonnulla perniciosa sunt hominibus. Quare magis aliena est horum materia, quam mentallorum & lapidum. Quanquam de metallorum uita parum sollicitus sum: postquam ex disputationibus Antiparacelsicis didici, quid de ea sentiendum sit. Metalla non uiuunt. Er. Si uiuere quis contendat metalla, prorsus necessarium est, ut uite gradum eis tribuat inferiorem uira plantarum. Qua posita, nihilominus ualet argumentum, ac si talia non uiuere affirmemus. Praestat autem cum omnium seculorum eruditis dicere, infra plantas mista nulla uiuere: quam nouum uitae gradum & uetustati & sacris etiam literis ignotum fingere. Ratio, quia Paracelsus probat uiuere, nil est aliud, quam principii petitio. Neque enim confessum nobis est, ut mox intelliges, uires ab eis instaurari, foueri, & augeri. Deinde si ita esse liqueret, nondum tamen probatum esset, ideo morbos profligare, quia uiuant aut uixerint. An enim ignis uiuit, quia morbos multos excindit? Ratio par est aliorum pharmacorum, que ut pharmaca iuuant, non uero, quatenus elementa sunt, conducunt. Plantas quasdam & animalia quedam noxiam nobis continere materiam, non inficior. Non omnia uiuentia nos alunt. At hoc quid ad rem attinet? Non enim dicimus omnia uiuentia nobis alimen- ta praebere, sed ex solis uiuentibus cibum nos capere: quae duae orationes infinite differunt. Ex uiuentibus ergo plurima nobis alimentum praestant: ex uita carentibus nullum. Quod si inter illa quaedam nobis sunt perniciosa, multa tamen sunt utilia. Sed in uita carentibus nihil est utile, quod alimenti rationem attinet: pleraque non solum inutilia, sed insuper etiam pestifera exsistunt. Imo quia inter uiuentia propter temperationes discrepantes manifesta cernitur inimicitia, minus similia censeri debent, quam nullomodo uiuunt, aut uixerunt. Fur. Putabam te uiuentia omnia esculenta affirmare: at nunc intelligo te hoc duntaxat uelle, nihil alere posse, quod omnino uita careat, & uiuentis rei pars nulla sit aut fuerit. Non multum certe repugno. Etenim ex reb. aliquo modo uiuentib. plantis nimirum & animalibus alimenta nostra, quantum quidem nunc cogitare possum, desumimus. Utrum aer inspiratus et aqua hausta nutriant. Attamen, aquam; qua in potu utimur, & aerem, quo ad uite conseruationem spiritusque uitalis instaurationem egemus, uiuere nunquam, puto, dixeris. Er. Aquam & aerem animata non esse certum est. At corpus haec non alere humanum eque certum est. Quomodo enim toties & tam uarie mistum nutriant res adeo simplices? Alium haec hausta usum nobis prebent: quod ante nos Aristt. monuit. Fur. Usus certe & experientia demonstrat in fame frustra tum aquam bibi, tum aerem per respirationem attrahi. Sacrae literae docent. Quare nil amplius hic requiro, sed ut in proposito pergas permitto. metalla non alere. Er. Non usus solum ostendit uerum esse, quod huc usque rationibus quo que probauimus, metalla & eorum partes alimenta non esse, uerum etiam sacre literae idem nobis tacite quidem, sed aperte satis declarant. Quid enim aliud uoluerunt uerba Dei apud Mosen Gene. 1. & 9. cap. quando oleribus seu herbis hominem, seminibus item, fructibus plantarum, & animalibus uesci iussit, nulla rerum aliarum mentione facta? Patet igitur, etiam Deo adstipulante, mentalla, lapides, terras, & ex his eruta metallica, adeoque uitae expertia omnia, nequaquam alimenta nobis esse: id est, in sanguinem, atque corporis nostri substantia nullo modo conuerti posse Consentiem tem habemus Aristi. Aristot. metalla nos alere negat. probl. 42 ubi metala nec concoqui, nec dissolui a calore nostro scribit his uerbis κάλκῖς δ κ ἄργυρες κ τὰ τίαῦτα, ἀπιπτά μεν ἐστιν ὑπὸ τῆς τζώων θερμότιτος, ἄλλ σκ εὑδιάχυτα τῆς κοιλίαις. Fur. Non grauate feres, si eadem crebrius repeto. Nam rectius ego intelligo, dum tu planius & plenius exponis. Paracelsici non inuiti concedent omnia, dum de rudibus metallis, ut ex terra effodiuntur, accipiuntur. At cum industria & arte Chemicorum elaborata sunt, esculenta facta opinantur. Er. Respondebo interum, quando ita uis, tametsi satis confutatum hoc sit in superioribus. Metalla non possunt arte esculenta fieri. Si possent metalla humana industria eo per perduci, ut esculenta fierent, possent etiam sic misceri & temperari, quomodo res animatae miscentur & temperantur. Sane mistionis, quae in animatis reperitur, sola anima causa est effectrix. Forma etenim subiectam sibi materiam simul temperat ac fingit, ( a¬ μα γὰρ ἐγκαταμίγνυται, καὶ ποιεῖ τὸ τῆς φύσεως, inquit, Aristot. lib. πεὶ πρέυματος: quae uerba supra etiam citauimus ) ac materiam aptam uel ex terra attrahit, uel aliunde comparat. Quis uero tam est intelligens, ut quae, qualis & quanta materia metallis desit, norit, si cum uiuentium materia comparetur? Quis etiam intelligat, unde ea sit petenda? Quis denique calorem miscentem temperare sic didicit, ut naturae, cuius generationem molitur, congruat? Ars nunquam assequitur naturam. Magna mehercule insania est, putare, artem naturae uim assequi, & similiter miscere ac temperare posse. Si ars ue- ram mistionem procuraret, etiam formas induceret. Impossibile namque est, ut corpora aliqua per ueram mistionem uere uniantur, quin simul temperationi conueniens forma rei sic mistae detur. Quod si solus Dei munus est, formas substantiales rebus quibusuis mistis donare ( species creationis est: has materiae formas largiri ) ueram mistionem solus Deus efficit, aut non semper consequitur certam mistionem certa forma eid e¬ ποιὸς. Sua cuique temperationi forma, & contra, cohaeret. Uerum sic unicuique temperatio ni sua quaedam forma substantialis ( de artificialibus & accidentalibus non laboramus in praesentia, ) perpetuo cohaeret, ut altera posita uel ablata, alteram quoque poni uel auferri sit necessarium. Nulla enim creata uirtus facere potest, ut certo modo mista & temperata materia careat forma substantiali, mistioni illi congruente: nec materialis forma aliqua uel fingi potest alibi, quam in propria sua materia, subsistere. Hoc omnes nouerunt eruditi: Uera mistio Dei & naturae opus eft, teste Ga- leno. soli Paracelsici uidentur nescire Galenus certe, quem ex alto illi tam superbe & impudenter despiciunt exemplo aquae & terrae idem nos clare docuit, ad finem lib. 1. de Temperam. his uerbis. Tο μεν οὖν ὅλα δί ὅλων κεράσαι, ἀδύ¬ νατον αἰθρώπω. γῇ γὰρ ὑχρῦ φυραθείσα; μὲμίκται μέν ὡς ἀν τῷ δέθεις: καὶ ἀὐτὰ κέκρα τι πᾶσα παντιὶ παράθεσις μὲν ἐστι τὸ τοιουτον κτὰ σμικρὰ, κδου δί ὅλῶν κρᾶσις. ἄλλα τὸ δί ὅλων ἄμφὰ κεκράσαι θεοῦ καὶ φύσεως ἔρ γόν. Tota per tota miscere, quae uera demum mistio est, homini possibile esse negat Galenus: & Dei & naturae munus esse ait Possumus quidem nos confundere aliqua, ut per tota uideatur facta mistio sed appositio duntaxat est, non uera mistio. Quare si ars uere miscere non potest, naturae uim non assequitur: nec substantiales formas donat. Qua ergo ratione sic temperabunt metalla Paracelsici, ut animati corporis apta fiant materia? Nouam substantialem formam inducat oportet, qui hoc persicere tentat. Sed nec quid adiicere uel demere conueniat cognouerunt; nec, si cognouissent, unde petere possint, intellexerunt: nec, si hoc etiam perspexissent, quo calore, qua mensura & modo, quo in loco, quamdiu, misceri & concoqui expediat, compererunt, Nondum enim suam eis Deus potentiam tradidit exercendam. Fur. Uel hoc uno 71 argumento refellitur, nisi fallor, insulsus, ne impius dicam, Chemicorum conatus: quo meralla ignobiliora in aurum argentum ue permutare tentant. Er. Sic est, sed iam aliud agimus. Metalla esculenta effici ab arte non posse ostensum est. Quod si daremus illis, artis tantam esse ex cellentiam, nihilominus consiteri nobiscum cogerentur, omnem eum laborem stultum & inutilem, imo noxium futurum. Inutilis esset labor Chemicorum, si maxime possent ex metallis cibos facere. Primum quia ingenti labore summa industria, longo tempore, maximis sumptib. opus esset ad eorum praeparationem: deinde, quia ab igne concoptum ἐμπόρευμα & mordacem acrimoniam haud facile rursus amitterent. Tertio, quia necessatio aliquid metallicae naturae retinerent: cuius ratione difficilius multo, quam cibi reliqui nobis usitati alterarentur, coquerentur, & assimilarentur: demum, quia ex maxima me- tallorum parte, uix pusillum extrahi posset alimenti: quod ipsum quoque plurimum excrementi alieni in se contineret. Obiectio Paracelsicorum. Rectius igitur tunc etiam faceret, qui consuetis uteretur. Fur. Pulchre ista di- cis, ac uere: sed egregio commento eludunt Paracelsici. Plus, inquiunt, uirium est in gutta aliqua olei uel aquae, & c. metallicae, quam in magna copia aliorum ciborum. Non enim facile dissoluuntur metallorum uires propter eorum duritiem: sed tanto constantius acceptas facultates retinent, quanto sunt minus cibis comsuetis mollia. Er. Satis memini quomodo propositum argutentur. Aurum non praeseruat a corruptione corpora. Corruptibile preseruatur, aiunt, a minus corruptibili. Aurum corpore humano minus corruptioni obnoxium est. Arcet igitur corruptionem. Non reprehendam argumentandi formam: quia logica praecepta rident. Tantum quaero, quomodo aurum corruptibilitatem a nobis auferat, uel impediat? uel id facit, quia nos nutrit, & carnes ac spiritus aegre dissolubiles ad eum modum reddit, uel quia circumstat nos instar aceti, aut rei frigidae & exsiccantis, uel quia instar salis redundantem humiditatem consumit. Secundum dici nequit, cum tantam horum remediorum quantitatem nullus unquam uel sumpserit uel sumere possit. Tertium ob eandem causam affirmari nequit. Oportet enim multo sale carnes perfricare, ut ne putrescant. Et corpora nostra non a sola putredine corrumpuntur: sed aliis pluribus modis intereunt. Habent etiam in se causam sui interitus, proprium calorem: quatenus perpetuo & excrementa generat, & partes aliquas depascitur. Non poterit igitur corruptionis causas tollere aurum, nisi alat nos. Aurum nisi nutriat corruptionem non retardat. At si alit, uertitur in rem nutritam. Corrumpitur ergo, & definit esse aurum, ut sit caro humana. Fortius ergo est corpus nostrum mutans, quam aurum mutatum. Quod nutrit, corrumpitur. Et cum assimilando sibi alimentum nutriatur, aurum sibi reddit simile. Perdit igitur suam stabilitatem, & corruptibile sic fit, sicut nos sumus. Corruptibile non alitur ab incorruptibili. Adde quod corruptibile ab incorruptibili nutriri non potest. Contradictoria sunt: aliquid non corrumpi, & aliud tamen nutrire. Non enim potest nutritio fieri absque alimenti corruptione. Aurum potabile factum aurum manet atque incorruptibile est. Sic quod non potest mollescere, non potest etiam molle corpus alere: quia simile fieri nequit. Fur. Sed potabile factum, molle factum est. Er. Aurum quia immutabile est, etiam fusum & aquae speciem habens aurum est: & proinde incoctile. An metalla liquata metalli naturam perdiderunt? Aeque stulte dicunt, cuiusque rei temperamentum assumere. Si sic esset, insanis bene, in aegris male temperatum esset. Aeque igitur morbosa in morbis retineret, quomodo sana in sanitate seruaret. Sed satis ostensum est, uel ob id metalla inepta maxime esse, ut corpora nostra instaurent aut nutriant, quia nimis sunt dura & terrea. Instrumenta animae cur mollia esse oportuerit. Equidem instrumenta animae nostrae mollia & flexilia esse oportet: duriora si fierent minime usibus eius apta exsisterent. Perspici ex eo potest, quod pili, ungues, ossa, chartilagines, ligamenta, propter siccitatem & duritiam expertia sunt sensus: & aegre admodum nutriuntur. Certe usum Animae non praebent instar aliarum partium: sed ad sustentationem aliarum partium & compactionem tantum fere facta sunt. Quod si ex metallis alimenta fabricari possent, uix partes alias nuntrirent, quam modo dictas. Quare frustra & stulte nihilominus tantis laboribus & sumptibus pararentur. Nam hae partes ex natura sua plerumque satis durae & robustae sunt: raro admodum alimenta postulant, a quibus robustiores efficiantur. Paracelsi argumentum Quae corrumpuntur, molliora fiunt. Suspicor sic rationatum suis se Tenebrionem illum, Metalla difficulter dissipantur. Qui ergo his nutrientur, iis & sanguis & spiritus & carnes & c. non facile poterunt dissolui. Quare longaeuos fieri oportet. Nisi hoc aut simili modo se atque alios argumentando fefellerit, uix intelligere possum, quid cum mouerit, ut his remediis metallicis uitam in tot secula produci asseruerit. Fur. Ipse quoque saepe in hac disquisitione me frustra defatigaui: Spiritus & uires corporis nostri non augentur absque nutritione. nec probabilius aliquid reperi. Er. Quomodo, si aliter sensisset, toties nobis inculcaret spiritus & facultates corporis omnes ab his prorsus miraculos e instaurari, augeri, conseruari? Haec absque nutritione fieri nulla uirtute naturali possunt. Generantur enim continue spiritus ex sanguine in corde elaborato & extenuato. Nec aliae res ullae aptiorem eis materiam suppeditant, quam quae celeriter in sanguinem purum, tenuem, & spirituosum permutantur. At metalla, quocunque modo extenuentur in sanguinem transmutari nequeunt. Quod si tandem mutari posse daremus, aegerrime tamen mutarentur, sanguinemque multo tum duriorem tum sicciorem efficerent, quam ut spirituum generationi conueniret. Fur. Quid si hoc negent Paracelsici? Er. Pro more id fecerint. Non possunt autem negare: cum sanguinem pro diuersitate alimentorum diuersum gigni, cum & res ipsa demonstret, idemque abunde in superioribus probauerimus, atque ipsi quoque concedere nolentes etiam cogantur; si modo hypothesim uelint suam seruare. Qua namque ratione alia ostendent, uires talium esse durabiliores? Si enim in sanguinem uersa naturae suae constantiam & soliditatem amiserunt, non retinebunt pertinacius aliis suas potestates, nec difficilius aliis quibusque rebus dissipabuntur. Fur. Fortasse respondebunt corruptione amittere duritiam. Nam & naturaliter corruptae res pleraeque molliores fieri uidentur. Er. Que corrumpuntur putredine aut simili corruptione, humidiora & laxiora saepe fiunt. Attamen suae materiae qualitates non exuunt omnino, quamuis nonnihil eas mutent. Putrefacta odore, sapore, calore, et differunt. Hinc fit, quod nec sapor, nec calor nec odor, nec consistentia eadem est in putrefactis omnibus: sed tantum inter se differunt fere, quantum ante corruptionem differebant. De corruptione loquor, per quam res corrupta non statim in elementa dissoluitur: sicut combusta, aut per extremam putrefactionem dissoluta. Supra ostendimus, cibos, animalium, carnes, ( &, quod mirabilius est, excrementa ) suis imbuere qualitatibus, quas, ante corruptionem possidebant: de quae re pluribus in tractatu de phar. occul. potestatib. disputauimus. Nisi corrupta retinerent qualitates aliquas materiae illarum rerum, ex quibus per corruptionem generata sunt, non differrent uini, sanguinis, lactis lotii, liquorum aliorum, cadauera, ut sic uocem, sed eadem esset omnium natura: adeoque ex quolibet quidlibet fieret. Liquores metallorum retinent suas qualitates. Quocirca retinent etiam metallorum liquores eorundem contumaciam, qualitatesque materiales, propter quas uinci a nostro calore non sic possunt, ut in sanguinem ac spiritus conuertantur. Alius itaque in plumbi, alius in ferri, alius in auri liquore sapor, consistentia, uis, calor, inest. in cunctis aut contumax quedam metallica siccitas & pe- regrinitas reperitur, calori natiuo prorsus aduersaria: quam praeparatione totam non amittunt, priusquam in elementa rursus soluantur. Possunt igitur Chemici metalla emollire, soluere, corrumpere, in cineres redigere, purificare, oleum aut humorem ex eis elicere: metallicam naturam ab eis auferre non ante possunt, quam in elementa redegerint. Nam & in ca ce ac cinerib. eorum uis metallica superest Fur. Incidit nunc aliud. Utrum spiritus metallici, nostros spiritus augeant? Dicunt enim se in tenuis simos spiritus uertere, qui subtilitate substantie suae per omnia penetrent: ac spiritus nostros eo modo mirifice recreent, Er. Eodem relaberis. Uel enim hi spiritus metallici materiae suae naturam seruant, uel non seruant. Si amittere putes, inutiles fuerit labor ex metallis tales spiritus febricandi. Poterunt enim minore tum labore tum impensa ex rebus nobis amiciorib. parari. Si retinent, rursus oleum & operam omnem perdidisti: imo deteriora effecisti. Quippe res ille, quae cum corpore nostro conuenientiam & similitudinem habent, crebra ustione seu destillatione Chemicorum, perniciosiores subinde fiunt: Mel & uinum crebra destillatione fiunt perniciosa. sicut mel & uinum: que uenenosa effici isto mode Paracelsus docuit. Facilius istud euenire credes, si cogitabis quam noxia res efficiatur sanguis, cum nimirum coquitur. Flaua bilis etiam ueneno peior redditur, quoties plus iusto a calore nostro tepido assatur. Quanto igitur exitiosiora illa fient, quae gratiam & cognationem nobiscum nullam obtinuerunt? Fur. Quocunque me uertam, & quicquid cogitem pro Paracelsicis, frustra me cogitare uideo. Semina quaedam non esculeta fructus proferunt esculentos. Scio semina quaedam inueniri, quam ipsa esculenta non sint, fructus tamen proferunt esculentos. Sed hoc absque uita illa, que nutritione describitur, fieri nequit. Hanc etsi in metallis inesse daremus, num tamen extra terram tales fructus edere possent? Ignes. n. quibus sua fere omnia coquunt Paracelsici, per se non generant, sed genita perdunt. Opposui tibi omnia, quam uel ab ipsis obiecta memini, uel per me ipsum excogitare potui: non quidem eo animo, quasi probabilia iudicarem ( quedam absurda esse non nesciui ) sed ut res dilucidius exponeretur. Non obest, sed uehementer prodest, quaedam saepius repetiuisse ac diligentius inculcasse. Quae diu inhaeserunt, non facile pelluntur. Nam ut Hippocrates ait, ἀναγκη ἐστὶ πρὸς τὰ ἰσχυρως δοκέοντα, τὰ πολ λὰ ἰστόρια ἐπηγεσθαι, εἰ μέλλει τὸν ἀκόντα ἐκ τῆς πρὶν γνῶμῆς μεταστρέψαι τοῖς ἑαυτοῦτε λόγοις πείσειν. Propter hanc causam te oro, ut me porro etiam feras ineptientem. Er. Perge, ut lubet. Fur. Postquam non experientia solum, quae stultorum quoque magistra dicitur, uerum etiam solutis rationibus, &, quod multo amplius est, sacrosancti uerbi Dei consentiente testimonio demonstratum est, metalla ( Ratio par est, metallicorum, terrarum, lapidum, denique omnium omni uitae gradu carentium, siue ex elementis proxime concretorum ) & ex his ui ignis extracta olea, liquores, pulueres, & c. in sanguinem & substantiam humanorum corporum permutari non posse, consequi uidetur altera disquisitio: Num metalla, si non nutriant, deuorari tuto possint? num quae alere nequeunt, absque noxa insuper deuorentur? Etenim cum cibis deglutimus interdum aliqua, ut cerasorum integros nucleos sua testa intectos: a quibus raro aliquis laeditur, etsi neutiquam mutatos rursus egeramus. Er. De hoc postea uidebimus: nunc uidendum erit, quid Paracelsus docuerit ( hoc est, utrum metalla putarit alere: an phar- macorum duntaxat rationem uoluerit obtinere? Fur. Dixi paulo ante Paracelsicos metalla & ex his confectos liquores, ut medicamenta usurpare. Scio Paracelsum hic, ut in aliis omnibus, uarium inconstantemque fuisse: at eius sectatores non animaduerti eadem leuitate laborare. Paracelsus statuit metalla iuuare quatenus nutriunt. Et de magistro eorum hoc affirmare possum, eum sic saepe locutum esse, ac si ratione nutritionis solum prodessent metalla. Hac de causa pharmaca scribit alimento respondere debere: & ob eam rem opus esse, ut purgentur & sincera exhibeantur, ne quid nocens aut coctioni resistens retineant. Aurum & Tartarum diaphoretica ( scribit in Aph. ) sunt cibi. Item, Remedia prius oportet in uentriculo occidi ( id est concoqui. ) idem hoc longa uerborum serie contendit lib. I Paramir. Rem nullam pharmacum esse in prima uita sua: sed necessum esse, ut moriatur & concoquatur. Ueterem enim formam nil prodesse. lib. de Tartaro, Solum alimentum totum corpus peruadit: coque solo morbi ubique inueniuntur. Quod de alimentis hic affirmat, ubique alias pharmacorum proprium esse asseuerat. In magna Chirurgia hoc tincturis adscribit non semel tantum. In eadem, auxilia naturae cognata esse oportere, ait. Item, mercurium praeparandum, ut cibus fiat. Uulnera secundum Paracelsum curantur pharmacis uulnera nutrien- tibus. Artem quoque uulnera curandi in eo totam scribit positam, ut Medicus uulneri conueniens offerat alimentum. Ubi ex pharmaco, ( addit ) natura alimentum attraxit, reliquum sicut excrementum reiicit. Nam instar aliorum ciborum omnium in se excrementum continet. Item, remedia ita sunt componenda, ut haud aliter ea morbus recipiat, quam famelicus cibum, & siticulosus potum: quae uidelicet probe nutriant, non uentriculum tantum infarciant. Item, Balsamus naturalis id est, quod sanat, eget ad hoc duplici alimento. Unum exhibent cibus & potus: alterum, remedium uulneri impositum. Est igitur unguentum seu medicamentum Balsami conueniens alimentum. Quare in primis hoc studere debet bonus medicus, ut alimentum aptum eligat. Auro pota- bili nutriun- tur uiscera Paracelso. De auro sigillatim sic scribit. Sciendum est, uiscera auro potabili sustentari ac nutriri: quod omnes medici praeparatum habere debent. Quisquis enim eo caret, nullius est praecii. De Elephantiasis curatione ait. Quilibet homo in se Balsamum continet: quo leprosi carent. Aurum igitur potabile cum est in uentriculo, distribuit suas uires inde in reliquum corpus: unde humiditas pronascitur, quae balsamum crescere facit. Er. Non dissimilia scribunt discipuli. Sic enim quidam ait: Quod in corpore non coquitur, pharmacum non est. Nam post, ( non ante, ) coctionem, prodit ex re qualibet sua uirtus. Rei cuiusque uirtus uix iuxta Paracelsicos post coctionem sese prodit. Alius quidam: Aurum in essentialem uirtutem redegi, qua in humano corpore instar aliorum ciborum concoquatur. Et quid opus est argumentis aut testimoniis, cum re alia nulla magis imponant imprudentibus, quam quod ex dissoluto auro, gemmis, aliisque preciosis rebus uitae ac facultatum omnium conseruationem in multa secula, iuuentutis reuocationem, robur, & tantum non plenam immortalitatem, promittunt? Fur. Paracelsus alicubi aurum poculentum damnat. Atqui memini, Paracelsum aurum poculentum damnare potius quam laudare. Etenim lib. de Resuscitat. aurum iu- bet uolatile facere priusquam praebeatur deglutiendum. " Sicut de auro ", inquit, " audistis, ita nec aliud metalli arcanum aut pharmacum haurire debetis, nisi uolatile prius sit redditum, atque in metallum reduci porro non ualeat amplius ". Si enim recipiat naruram priorem, ex duobus alterum sequi existimat, ut uel colligatur in uentriculo, & cum stercore eiiciatur: uel in priorem naturam uersum cum alia mala plurima infert, tum uentriculi tunicas inauret. Quod qui fieri posse putat, is iam Midae Regis fabulam pro uera historia merito habebit. Aurum poculentum Paracelso reducitur in priorem formam. In 3. Archid. Aurum potabile expresse in aurum reduci posse asserit: eoque ab essentia quinta distingui iudicat. Quocirca tuto deglutiri non poterit: aut frustra saltem deuorabitur. In eod. lib. haec habentur. " Propemodum incredibile est, ex metallis, praesertim ex auro, quin- tam essentiam absque crodentibus paraere: cum sine his uinci aurum nequeat. " Etsi uero dicit, corrodentia deinde iterum separari, experlentia tamen contrarium demonstrat: nec ipse negare ausus est, saepissime secerni amplius non posse. Er. In hac sententia alii quoque fuere. Arnaldus Uillan. Arnoldi Uillanouani sententiae. itidem scribit, Chemicorum aurum noxium esse, quia cum crodentibus sit paratum, & auri uirtutes non seruet. Quidam hoc aurum ex antimonio parari aiunt: nec inter se differre aurum potabile, oleum coagulatum, & sulfur Philosophorum ( seu potius stultorum ) iidem asserunt. Quod si ergo uera sunt, que isti dicunt, nobiscum sentiunt: sac perfuncti iam munere nostro sumus. Quoniam clare probauimus, metalla, & quae ex eis parantur, nullo modo alere posse. Fatentur autem horum pharmacorum laudatores praecipui, tuto non ingeri in uentriculum. Quid ergo restat amplius, quam ut nec alimenta dicamus nec medicamenta secura putemus? Neutro igitur modo commodant. Si ergo aliquis eorum usus est, in externis. morbis locum habent. Paracelsus auri arcanum, magisterium, quintam essentiam & c. Fur. Minime opus esse puto, ut omnes locos adducam, quibus Paracelsus auri arcanum, aurum poculentum, aurum diaphoreticum, auri quintam essentiam, ad coelos usque laudibus extollit: & iis uirtutib. ornat, quas rei creatae nulli Deus dedit, nedum metallis. ad coelos tol¬ lit. Itaque in hac re, ut in aliis omnibus, seipsum mendacii arguit. Rupescissam mendacii arguit Paracelsus. Memini eum Rupescissam lib. 3. de Uita longa hoc nomine damnare, quia prohibuerit aurum intra corpus sumere. Er. Idem Rupescissa una cum Lullo nihilominus affirmat tum aurum potabile, tum quintam essentiam non nutrire solum, uerum etiam saginare: & nescio quae mirabilia operari. Fur. Constat ergo hic sibi, sicut Paracelsus & sequaces eius. Er. Putasne inter Paracelsicos inueniri sic inscios rerum omnium, ut ulceratas partes credant alimentum suctu ex imposi- tis cataplasmatis attrahere? Eur. Inscientissimum esse oportet, qui uniuersas corporis nostri partes a sanguine duntaxat nutriri ignorat. Quia tamen inter eos reperiuntur literarum prorsus ignari, non temere aliquos inueniri negauero. De aliis melius sentio: etsi nonnullis etiam sputa magistri lingere gloriosum uidetur. Er. At uero non desunt ex illis, qui magnam sibi doctrinam arrogant, qui tales ineptias comprobant: balsamum eorum succo ali dicentes. Fur. Quid tandem est ille Paracelsi balsamus? Balsamus Paracelso quid sit. Er. Balsamum in Chirurg. [ \m ] Multa praeter salem a putredine seruant. id dicit esse, quod a putredine praeseruat corpora nostra: nempe salem in nobis exsistentem. liber de Uita rerum. " Sciendum est, " inquit,"spiritum cuiusque corporis uitam & balsamum eiusdem esse: hominis autem uita nihil aliud est, quam sidereus balsamus, coelestis & inuisibilis ignis, aer conclusus, tinctus salis spiritus. " Hunc spiritum in praesenti loco affirmat pro rerum diuersitate uarium esse: quem in 1. de Uiribus spirit. unum eundemque in omnibus membris ponit: ne ulla in re sibi constet. Si sic habet res, perperam dicit, spiritum siue balsamum abs pharmacorum succo nutriri & uegetari. Origo spiritus est extra corpus. Nam lib. eodem cap. 2. originem spiritus extrinsecus uenire, non cum carnibus generari, ait. " Ideo non est, " inquit, " roborandus: sed membra solum confirmare docet. Quae quanto sunt robustiora. tanto etiam est uegetior spiritus. ccirco nullo modo debemus uitae spiritum aliter seruare, roborare. augere, quam ut in sua natura membra primae generationis conseruemus. " Tunc enim seipsum corroborat. Er. Talis est doctrina eius tota, nusquam non secum pugnans. Caeterum, balsamum uidetur ea ratione motus salem nominauisse, quia eo carnes ac res alias imputres seruari uidit. Fur. Quasi praeter salem nihil arceat putredinem. Saltem dicti illius meminisset, suibus pro sale, ne putrescerent, animam fuisse datam. Si ergo, quod putredinem arcet, balsamus dici debet, etiam acetum, aerem frigidum, ignem, animam, balsami nomine dignabimur. Er. Omnino uidetur balsamum appellauisse natiuum & proprium cuiusque rei calorem: qui nihil aliud est, quam cuiuslibet rei proprium temperamentum. Certe llb. de Uulner in Chirurgia scribit, balsamum naturalem id esse, quod uulnera sanet. Hoc cum faciat, temperamentum partis uulneratae, omnino per balsamum intellexit natiuum partium calorem. Fur. Cur non eodem cum aliis modo nominauit? Er. Ut nouaret aliquid: a paucis intelligeretur: & rectius aliis loqui ac sentire uideretur. Fur. Omnes hasce nugas scio firme ipsiusmet testimoniis refelli posse. Nulla enim in re sibi consentientia scripsit: si, quae diuersis locis disseruit, obseruentur. Interim quae de admirandis & plane stupendis uiribus auri potabilis, de liquore, essentia, arcano, magisterio, tum auri & argenti, tum margaritarum & coraliorum, electri, antimonii, prodidit, a plerisque non putantur uana & ementita esse. Er. Praeclare scio, paucos ista expendere: plurimos non posse iudicare: sed uirtutes illas diuinas demirari: aliquos stultitiam & temeritatem istorum ridere: nullos fere apertas & pernitiosas adeo pollicitationes confutatione dignas existimare. Paracelsicorum uirtutes. At quid interim fit? Emungunt aurum argentumque ab aegris: & ingente mercede accepta foede impieque excruciatos mactant. Nec mouentur ad pietatem aliquam morte hominum: sed admoniti etiam praefracte pergunt. Uide uero quam praeclare factum suum excusent. Excusatio Paracelsicorum homicidiorum. Dicunt omnino morituros ex eo morbo alias fuisse: ac medicamentorum suorum beneficio, quae solos curabiles sanent, tormenta longiora effugisse. Fur. Quibus argumentis persuadent hominib. pharmaca illa tanta efficacitate uires collapsas instaurare? Quod enim per nutritionem id non fiat, satis iam perspexi. Er. Nullis: sola asseueratione & pollicitatione imprudentes & credulos dementant: Paracelsici exactione auri purissimi stultos decipiunt. Et, ( quod mirabile maxime est, ) sola auri praestantissimi & purissimi exactione fidem faciunt: dum eo sibi opus esse affirmant ad coelestium pharmacorum praeparationem. Maxima enim pars diuitum putat, aurum, argentum, gemmas, quia magno estimantur, etiam magnas in sanan¬- do uires habere. At ipsi his acceptis, puluerem Mercurii, aut uilissimi pretii pestiferum liquorem reddunt. Fur. Quid si fortasse roborari uires putent alia ratione, quam nutritione? Er. At ignorant Paracelsici, quale robur corporibus nostris conueniat. Uirium robur non est situm in duritia. Non enim duritia ferri aut aliorum metallorum iudicanda est firmitas humanorum corporum: sed mediocritate illa, qua idonea sunt ad obeundas animae functiones, quarum causa facta sunt. An non manifestum est, hominum optime ualentium corpora mollia esse? & aegrotantium plurimorum dura & contenta? Toto ergo coelo falluntur, cum ob eam causam metallica pharmaca maxime conferre censent, quia dura & solida sunt. Quanto enim duriora fiunt, tanto ineptiora ad omnia naturalia munera efficiuntur: sicut ante probauimus. Certe quantum senescimus, tantum augetur duritia: sed uiribus ex hac re lucri nihil, damni plurimum accedit. Uiribus igitur pollet, non qui duras habet carnes, exempli gratia, sed qui usibus animae aptas nactus est. In quibus consistat uirium robur. Consistit porro uirium essentia in iusta temperatione & copia partium solidarum & spirituum: ac instrumentorum apta concinnaque figuratione. Qui horum uitia tollit, uires instaurat & auget, maxime ueuero, qui conueniente alimento partium substantiam simul cum temperamento souet, conseruat, auget: non qui duritiem inducit. Caeterum metalla nec spiritus nec partes alias corporis nostri nutrire posse, clare firmeque, ut opinor, ostendimus. Quare fabulae sunt & putida somnia, quae de tali uirium confirmatione fabulantur Paracelsici. Utinam uero solas bursas suas replerent ista ratione: & non saeuam simul carnificinam exercerent. Fur. Nulla ergo alia ratione uires confirmari possunt, quam nutritione? Quot mellis uiros confirmentur. Er. Nulla cum proprie loquimur. Nam ex metallis parata remedia, que cutem densando cogunt, ne diffluant ac dissipentur spiritus, nulla forte inuenies. Adstringentibus externis potius id consequimur, quam intro assumptis: cum praesertim uirtute ignium praeparata calefaciendo & siccando plus dissipent, quam adstringendo seruent:. Ratio eadem est illorum, quae cogendo partes laxatas contrahunt. Nam ex talibus uix ullum reperitur ustionis seu acrimonie expers. Fur. Paracelsi discipuli cum magistro Martis seu ferri crocum ualide exsiccare & adstringere affirmant: dissipare non concedunt. Er. Qua ergo ratione dicunt, eum aquam hydropicorum consumere? Sed esto, siccet adstringatque strenue. An ob id non dissipabit? Quam multa sunt, quae utrumque praestant? Certe ex praeparatione acrimoniam nanciscitur corpus adeo durum uehementibus ignibus exercitatum ac mutatum. An non praestat familiaribus & a natura alimentorum minus alienis uiscera adstringere & exsiccare? Ego sane in ascite laborantibus aliquoties expertus sum uinum, in quo chalybs ignitus saepius exstinctus fuisset, strenue aquas expurgare: quicquid de suo croco nugentur illi miseri. Qui praeparandi rationem a Paracelso traditam attente examinare uolet, facile quanta ui polleat discutiendi perspiciet. Quare porro temperiem corrigendo uires instaurant, naturae grata amicaque esse debent: metallica uero non inimica tantum sunt, uerum etiam uehementer calida uniuersa. Quare in solis frigidis affectibus conducibilia fuethom. Erastus rint. At in his etiam praestat usitatis, & succi alimentarii aliquid continentibus uti, quam metallicis. Summatim dicam omnia: & quidem Galeni uerbis. Qui uult, inquit, robur ac firmitatem corporibus comparare, ὀυχὶ δεῖ σκοπὸν, ὅθεν σκληρον τὸ σῶμα ἐσται: ἀλλʼ ὅθεν αἱ δυνάμεῖς τῶν μερῶν παραυξηθήσονται, καὶ τὰ μέρὴ ἀνεμποδίστως τὰς ἰδίας χρείας παρέξεται. Fur. Si ergo neque nutriunt, neque roborant, neque temperiem commode corrigunt ista remedia, uires non tam erigunt. quam prosternunt. Quocirca explicata fere iam est, tota de his pharmacis tractatio. Turpes aliquot Para- celsi contradictiones. Quippe Paracelsus lib: de Gradibus constanter affirmat, pharmaca omnia morbos roborando sic pellere, ac si quis hostem manibus propellere niteretur. Addit deinde, roborantia omnia temperata esse. Et praeter quintas essentias temperatum nihil exstare. Auri liquor, tinctura, magisterium arcanum, non roborat. Ex quo certe sequitur, extra quintas illas essentias nihil roborare. Frustra igitur arcana, magisteria, tincturas, aurum poculentum, & alia illiusmodi excogitata sunt. Differunt enim a quinta essentia: sicut in Archid. uidere licet. Deinde si quintae rerum essentiae ita differunt, ut res ipsae discrepant, quod in Archid. itidem asseuerat, qui poterunt esse omnes temperatae? Parantur ex calidissimis, siccissimis, frigidissimis, & c. rebus. Si differre neget, perinde erit, ex qua cunque re paretur. Quid igitur opus tot tantisque sumptibus & sudoribus ex auro elicere, si ex uilissimis rebus nullo sumptu ac labore, tempore longissime breuiore parari aeque bona temperataque potest? Quintae essentiae non sunt temperatae. Quo denique iudice decretum fuit, aut decerni oportet, quintas Paracelsicorum essentias temperatas esse? Sensus contrarium pronunciabit. Ratio falsum esse affirmabit. Quid igitur? An non rectius censebimus, Paracelsum mentiri, quam rationem atque sensus nostros falli? Quanquam non tam mentitur lib. de Grad. quam uerum dicit. in Archid. & alibi: quibus locis semet ipsum mendacii conuicit. Er. Optime argumentaris: nec alio, quam te ipso, opus habes Doctore in caeteris. Huc usque Paraparacelsi phantasiam ipsiusmet uerbis atque argumentis confutari. Qui hoc genere argumentandi delectantur, pluribus & apertissimis contradictionibus refellere poterunt: si modo eos non piget scripta monstrosi hominis inter se conferre. Exempli causa hoc adferam. Audacter asseuerat frequenter, uirtutem & efficacitatem pharmacorum positam esse in quinta essentia seu uitae spiritu. Sic ergo colligo, ubi essentia quinta non est, ibi uirtus nulla. Ubi uita non est, nec quinta essentia. Ergo ubi uita nulla est, nec uirtus aliqua est. Haec ex 3. Archid. & aliis locis plurimis probarem eius esse, si putarem ab aliquo negari posse. Pergo igitur. Uirtus medicinalis consistit in sola uita. In metallorum calce nulla est uita Ergo nec uirtus aliqua. Quinta essentia fit ex rebus corruptis. Quod uero metallorum essentiam destrui oporteat, ipsius etiam auri, priusquam extrahi possit quinta essentia, ab eo passim docetur. Quippe in calcem redigi oportet. At hoc est eis uitam adimere: ut in lib. de Morte scribit. Quare inutilis est omnis iste labor: & tantundem habebit herba quaelibet uirium: quantum metalla: nec metallo metallum essentiam post se relinquet meliorem. Fur. In lib. de Resuscit. Calx duplex. duplicem calcem uel cinerem ponit. Alter reuocari ad metallum potest, alter non potest. Hic uolatilis est, ac plus siccitatis, minus pinguedinis habet: ille plus pinguedinis ac minus siccitatis retinet: cuius gratia fluxilis effici rursus potest. Er. Incassum haec obiicis. Nullum metallum hauriendum priusquam uolatile sit factum. Ipse enim paulo post praecipit, ne intra corpus ullum arcanum aut metallum sumamus, quod non uolatile potius sit factum: & omnem habilitatem, consistentiam & naturam metalli recipiendi amiserit. Sequitur ergo in pharmacis; quae secundum eius doctrinam bibi possunt, nullam esse uirtutem metalli: cum ex cadauere confecta sint. Sed ista obiter dicta sunto. Dixi unum quemuis infinitis talibus argumentis omnia eius placita confutare posse. Paracelsus qualis fuerit Scriptor. Nullus enim exstat ab hominum memoria scriptor, qui in omnibus ita manifeste sibi contradicat, seque ipsum clarius refutet. Quod certissimum documentum esse potest, eum inscientissimum & prorsus turbatissimi hominem ingenii fuisse, qui non nisi ebrius, aut furore Daemoniaco percitus sua scripserit: ac proinde quid consentaneum aut dissentaneum esse uidere non potuerit. Tollerabile est errare. Nullus enim homo exsistit, qui non plurima ignorauerit, quique in illis etiam, quorum se scientiam possidere iudicaret, non saepissime falsus sit. At hypothesibus propriis contradicere, id uero defendi excusariue nullo pacto poterit. Fur. Ergo rem ipsam consideremus, ut quid in ea ueri aut falsi insit, planius uideamus. Metalli usus est in externis duntaxat affectibus. Er. Extra controuersiam positum arbitror, medicamenta ex metallis & metallicis confecta, non tantum utilissima in ulcerum & externorum affectuum curationibus, sed prope necessaria exsistere. In causa hoc est, quod propter substantiae densitatem ualidas uires obtinent: sine quibus saepe externae affectiones uinci non possunt. Tutior eorum usus hic est, quia & non facile ad profundum corporis per tot interiectas partes penetrant, & auferre ea pro arbitratu nostro possumus. Cum etiam noxam intulerunt, facilius corrigitur hic error, quam qui latentibus partibus accidit. Iam de internis solummodo usibus agere propositum habemus. De principio constitutum nobis est, omnia illa, quae assumimus, uel alimenti uel medicamenti naturam habere, uel utriusque uires obtinere. Demonstratum uero est, metallica, & metalla, quibus hodie Paracelsici tanquam a se inuentis & introductis remediis tantas laudes adscribunt, nullo modo corporis nostri partes aut spiritus alere. Ex quo consequitur, nec inter sincera alimenta censeri, nec in medicatorum ciborum numero haberi debere. Metallica pharmaca sunt sincera medicamina. In medicamentorum igitur sincerorum ordine continentur. Medicamentum porro diximus esse, quicquid corpus nostrum potest propria uirtute sua mutare: licet ipsum nulla substantiae suae parte mutationem a nobis instar alimentorum ( nihil enim uetat quaedam in nobis calefieri, attenuari, dissolui, ac tandem dissipari ) patiatur. Hanc enim sinceri medicamenti naturam esse indicauimus. Si reperiuntur res aliquae, que neque commodant, neque incommodant sensibiliter; Uinacea & cerasorum testae nec alterant nec alterantur ingesta. cuius generis sunt uinacea & cerasorum testacea seu lignosa grana simul cum carne aut succo deglutita, has nos in praesentia tantum inutiles esse monebimus: inter medicamenta, cum nec alterent, nec alterentur manifeste, non numerabimus. Pharmaca sincera quae sint. Ergo medicamentum sincerum ( φάρμακον ) graece illud proprie uocatur, quod cum benigni seu alimentarii succi nihil in se habeat, corpus tamen alterat ac immutat. Auxilium quid. Hoc si iuuet, βοήθημά, id est, auxilium, nominatur: si ledat, δηλητήριον, καὶ κακοῦργον a Graecis, maleficum uenenum, & medicamentum prauum seu noxium a nostris dicitur. Uenenum quid. Quanquam ueneni nomen ( Apud ueteres etiam in bonam partem accipiebatur ) nunc non quodlibet pharmacum nos laedens significet: sed exitio sum & mortiferum duntaxat ita appellatur. Sunt enim ex pharmacis quaedam totis naturis nobis adeo aduersa, ut uix unquam sine certi periculi metu exhiberi possint, quae malefica & uenena & deleteria nuncupamus: Pharmaca malefica quae sunt. inter quae tamen alia aliis nocentiora esse, scire ac meminisse oportet. Reliqua copia & quantitate solum perniciosa fiunt. Totis substantiis malefica nunc dicimus, quae temperamenti sui proprietate inimica nobis exsistunt: ut erodentia uesicam, aliasque partes exulcerantia, ualide purgantia, putrefacientia, ineffabili qualitate cor aut cerebrum offendentia, & c. Etsi enim haec omnia simul quoque calefaciunt, frigefaciunt, & c. non tamen his solis & nudis qualitatibus talia peragunt. Quae sit inter caliditatem simplicem & putrefacientem aut erodentem differentia. Plurimum enim differt simplex calefactio a purgante, putrefaciente, ac erodente calefactione. Quoniam simplex caliditas non erodit, nisi summa sit at mediocris etiam in erodentibus & septicis id efficit. Simplici caliditate, id est, sola qualitate in temperamento reliquas superante, nos alterat piper, ( exempli gratia ) ut cuius substantia tota nos nutrire possit. At illa non simplici caliditate caeteras excedente, sed mista quadam qualitate modo dicta peragunt. Quod de pipere exempli causa diximus, de aliis intelligi debet, quae instar piperis alere non possunt: cuius generis sunt lignum Guaiacum, ossa usta, coralii, ac lapidum quorundam pulueres, aqua frigida, res alie plurimae. Fur. Ergone purgantia eximis ex ordine quantitate laedentium? Certum est, nos ab eis plurimum iuuari, cum non ultra iustam mensuram exhibentur. Purgantium modi plures eorumque differentiae. Er. Iam respondi, si animaduertere libet. Purgantium non unus est modus. Quaedam benigni utilisque succi aliquid participarunt: quaedam prorsus carent. Et haec quidem sincera & pura sunt medicamenta. Illa ad genus medium pertinent: atque in duas rursus species diuiduntur. Nam aliqua notis qualitatibus excretiones mouent: quaecunque scilicet uel acrimonia uirtutem expultricem irritant, uel lentore substantiae intestina lubricant, uel adstrictione, quae in subiectis partibus comprehensa sunt, exprimunt. Alia totius temperamenti uiribus, seu ignota uirtute aluuum sollicitant. Inter haec, & illa alia, que omnis probi succi expertia sunt, euidens reperitur discrimen. Nam boni aliquid continentia in sanguinem permutantur, quoties purgatione frustrantur: id est, quoties partes ui purgandi praeditae discutiuntur, aut hebetantur. Illa siue purgent, siue non purgent, corpori incommodant: si in eo remaneant. Quare plurimum inter purgatoria, quae occulta ui uel sola uel cum bono aliquo succo iuncta purgant, & alia pharmaca, quaecunque sola quantitate offendunt, interest. Etenim si in quantitate minore sumantur, quam qua purgare possunt, & ob id in corpore subsistant, necessarium est, ut pro uiribus corpori molestiam pariant. Et altera quidem tantum nocent, altera pusillum etiam prosunt. Fur. Hoc intellexi quidem: at illud nondum perspicio, quorsum iam dictam medicaminum differentiam institueris. Pharmac. sincerorum distinctio. Pharmacorum nihil alimentarii succi in se comprehendentium alia dicis malefica uel noxia esse, quantulacunque hausta fuerint copia uel quantitate: illa scilicet quae tota substantia nos immutant: alia non semper nocere, sed tunc solum, quando maiore copia deglutiuntur. Ego uero ne hoc quidem percipio, quaenam medicamenta sola quantitate corpus agitent, non etiam substantiis. De proprie appellatis medicamentis loquor. Nam quae succi boni aliquid continent, ea quomodo alterent exemplo piperis edoctus sic satis intelligo. Adde, quod etiam alia illa non semper nocent. Etenim non quantauis portio ignis laedit, ut Galenus testificatur. Experientia quoque docet igneum calorem modicum uehementer interdum commodare. Idem in mistis locum habet. An non enim & cantharides, & opium, ( ut purgantia silentio preteream ) utiliter nonnunquam deuorantur? Er. Distinctionis causam postea intelliges. Quae ex pharmacis sinceris, quantitate sola laedant. Medicamenta sola quantitate molestantia, tametsi substantia eorum nihil habeat conuenientis succi, ea uoco, quae siccitate & humiditate solum alterant. Hae qualitates admodum sunt ignauae, nec se instar caliditatis & frigiditatis ad uicina corpora extendunt. Quippe sicca res iuxta humidam posita, non siccat, nisi pars substantiae eius cum humida misceatur. Ita nec ab humida sicca res madescit, nisi humidae substantiam in se recipiat. At calida, ut ignis, calefacit uicina corpora, nulla sui parte transmigrans, sed caliditatem in ipsis similem, quantum potest, ingenerans. Igitur sicca & terrea solummodo, nec ulla insigni qualitate alia praedita, propter siccitatem concoqui nequeunt: at qualitate sua debili non admodum alterando fatigant, sed ab humore combibito perfusa nihil porro agunt, quantisper exsiccata rursus non fuerint: ut in luto aqua permisto perspicue patet. Unicornis uocati puluis sine causa tanti aestimatur. Tales sunt cornu cerui ustum, coralii, ossa usta, ebur, unicornu puluis ( quem tota ignorauit uetustas, & sine omni ratione & causa tanti faciunt omnes fere ) & alia plura. Quae isto modo siccant ad alunt simul, infinite amplius aliquando absunt. Nam corporis substantiam talia exsiccant: cum illa tantum externam humiditatem combibant. Sic & cum notabili calore aut frigore iuncta ledere multum solent. Huius ordinis humidum corpus mistum in praesentia nullum occurrit: ex simplicibus aqua talis fuerit. Quanquam magis hec madefaciat propter tenuem fluxamque naturam, qua se insinuare quaquauersum in omnia solet, quam terra arefaciat. Sincera pharmaca interdum hausta prosunt. Quod de aliis pharmacis, quae tota substantia calefaciendo, frigefaciendo, exedendo; putrefaciendo, purgando corpus frangunt, obiiciebas, neutiquam nobis aduersatur. Non enim nego talia utiliter aliquando offerri & sumi, sed hanc eorum naturam esse dico, ut noceant: licet in minima quantitate sumantur. Hac de causa talibus non utimur nunquam, sed raro usurpamus: atque id non sine praecedente omnium circumstantiarum diligente examinatione. Nisi enim plus commodi, quam noxae ex eorum usu secuturum certi sims, libenter abstinemus: atque illis contenti sumus, quae tardius fortasse, & securius tamen iuuant. Quis, oro te, uelit sciens ac prudens uel scintillam ignis deuorare propter calefactionem? Omnes certe pipere, zingibere, uino, & similibus frigiditatem partium internarum pellere malunt, quam igne, aut aeque periculose calefacientibus. Cantharidibus igitur utimur, non sine metu quam rarissime. Nec tam sumus temerarie audaces, ut cum Paracelsicis opium facile edendum, bibendum ue offeramus: propterea quod ipsum per accidens solum certis in casibus conferre nouimus. Quis non libenter abstinet a purgantibus, si carere illis possit? Haud temere medicum reperias, qui uehementer purgantia non libenter deuitet. Quod de igne adfers, simile non est: nisi ipsam ignis substantiam ingeri putes. Sed ad hoc responsum est. Alias conducit quibusdam calefieri ab ignis caliditate simplici. Fur. Iam nunc incipio uidere, cur tam acurate medicamenta distinxeris. Er. Intelliges magis ex sequentibus. Accurata pharmacorum distinctio necessaria est. Dico enim tibi aperte: nunquam te ueritatem huius rei penitus perspecturum, nisi exacte discrimen cognoueris, inque memoria fideliter conseruaueris. Fur. Cur uero non aeque promte talibus utimur, cum res postulat, ac purgantibus, quoties purgatione est opus? Cur saepius purgantibus quam aliis sinceris pharmacis utamur. Er. Non una causa est. 1. Prima est, quod usus docuit, talia, si iusta quantitate sumantur, in corpore non manere: sed uel per aluum, uel per urinas, uel per alia loca uacuari: per uenas in corpus reliquum non distribui. Si enim hoc fieret, parum bene consuleretur aegrotantibus. 2. Altera est, quod sic temperantur aliarum rerum permistione, ut minus nocere possint. Et quae sic temperari nequeunt, ea tanquam uenena prudentes fugiunt. Hanc ob rem plerique omnes malunt mitioribus, quam saeuis illis uti. 3. Tertia est, quod aliter purgatione educendi humores uacuari non possunt. Si possent modo securiore educi, nullus puto, uellet strenue purgantia consulere. Idem hoc in aliis affectibus seruatur. Nam si tam certi essemus, naturam sic ciecturam esse uenena quelibet, quomodo purgantia expellit, non dubitaremus, quoties res flagitaret etiam uenena propinare: ut Paracelsici solent. 4. Deinde non possunt ita semper alia, praesertim uero metallica, temperari, sicut purgantium uim hebetari uidemus. Etenim purgantium uis ignibus soluitur, metallicorum magis acuitur. 5. Postremo, quae aliis remediis, quam maleficis, tolli nequeunt, prudentes omnes pro insanabilibus habent: ac malunt sic laborantem ui morbi solius interire, quam contra praeceptum Dei uiolentia pharmacorum mortem ei maturare. Possunt autem sanabiles omnes affectus uiscerum interiorum a prudentibus medicis curari pharmacis naturae nostrae non omnino contrariis. Quis ergo non his potius, quam illis in morbis internis utatur? Praeceptum enim hoc uetustiorum medicorum perpetuo oculis & animis nostris obuersare debet, ut, si prodesse nequeamus, non obsimus: quod sacrosanctae quoque literae mandant. Fur. Pergere nunc per me tibi licet. Er. Medicamentorum, quae familiaris succi in se nihil habent, duo genera esse diximus. Prius est, quod effectricibus potestatibus, caliditate ac frigiditate, ( non simplicibus illis qualitatibus, sed a tota subiectae substantiae temperatione ortis ) corpora fatigat ac frangit. Alterum est, quod siccitate & humiditate solummodo alterat. Ab his periculum grande nullum impendere, nisi magna nimis copia corum in corpore colligatur, ostensum est. Species pharmacorum effectricium multae species. In priore genere comprehenduntur multae species, scilicet exulcerantia, putrefacientia, stuporem inducentia, purgantia, uenenata qualitate cor, cerebrum, aut partes alias offendentia: & huius farinae alia. Demonstrauimus insuper certis firmisque argumentis, metallica remedia pura tantum esse pharmaca: alimentarii succi nihil in se continere. Ex quibus insolubili connexione efficitur, medicamenta ex metallis & cognatis rebus praeparata, in alterutra praedictorum pharmacorum classe statui oportere. Fur. Nihil horum potest negari Er. Pleraque ex metalli parata pharmaca in classe effectricium posita sunt. Sciendum ergo nunc est, ex metallicis istis perpauca bibenda offerri aegris, quae siccandi uirtutem duntaxat nacta sunt. Exceptis pulueribus coraliorum, margaritarum, lapidum quorundam, ac lignorum, nulla mihi iam in mentem ueniunt. Etenim ustis metallis atque ita lotis, ut maximam partem exuerint acrimoniae, in externis solum affectibus utimur. Quae in liquores uel olea uertuntur, ut nimirum bibi queant, non sic elui solent, aut etiam possunt. Quare in hac secunda specie pauca admodum sunt Paracelsicis celebrata. Si possent arcana, tincturae, quintae essentiae, olea, liquores, & c. ex metallis opera Chemiae praeparata ab omni uenenositate insita, & acrimonia aliisque uiribus, quas in praeparatione tum ab igne tum ab admistis rebus adepta sunt, integre ac uere absolui ( quod Paracelsici affirmant quidem uerbis, at argumentis, rebus, ac factis negant. ) cogeremur omnia uel in hoc genere collocare, uel inter illa numerare, quae nec mutant nos, nec mutantur a nobis, saltem, puto, siccitatem tum uatiuam, tum ex praeparatione acquisitam adimi non posse confitebuntur. Quare huc omnia referre nos oporteret: cum nil aliud, quam siccare possent. Periissent igitur oleum & opera. Uerum enim longe nobilioribus ea titulis ornant, ac multo maioribus uiribus praedita esse recte affirmant. Quippe efficacissime ab eis corpora, quae attingunt, immutare; una cum sensibus res ac ratio demonstrant. In primo igitur genere pleraque collocabimus Chemica medicamenta: nisi aliter tibi uidetur. Cur uehementer mordeant ac erodant pharmaca ex metallis concinnata. Cum enim ex duris adeo corporibus opera uehementissimorum ignium conficiantur, fieri nullo pacto potest, quin uehementer acria & erodentia reddantur omnia: Si cineres palearum, straminum, herbarum, lignorum uariorum, acres & crodentes fiunt, quid de durissimis illis corporibus quae naturaliter ignis partes plurimas in substantia sua mistas obtinent, statuere aliud possumus? Accedit huc, quod pleraque sine acribus & erodentibus medicaminibus solui, atque in calcem uerti nequeunt. Ut enim ex metallis arcana, quintas essentias, magisteria & c. parent, destruere eorum naturam coguntur, teste Paracelso. Destructio metallorum in ea praeparatione. Destruere autem solent magna ex parte per uocatam a Chemicis calcinationem, uel reuerberationem, uel cementationem, uel sublimationem: quibus modis omnibus in quendam uelut cinerem calcemue rediguntur. Adiiciunt modo sales, alias sulfur, sepius aquas fortes, nonnunquam Mercurium, prorsus diabolica pharmaca. Fur. At rursus deinde separant acria illa. Er. Utinam uero ita esset. An erodentia, quibus ex metallis parantur pharmaca, separari iterum possint? Plurimum certe uereor ut separari possint, quae tanta ui ignis mista sunt: quod & gustus docet, & operatio eorum probat, & confessio Chemicorum ostendit. Fur. Memini Rupescissam, Arnoldum, alios, hanc ob causam potissimum aurum potabile repudiare. Rupescissa et Arnoldus damnant aurum poculentum. Er. Cogitet, quisquis ratione utitur integra, quantam acrimoniam necessario contrahant corpora ista dura, solida, terrea: quae summa ignis ui non prius in cineres uertuntur, quam omnes fere aereas aqueasque partes, quibus uelut glutino quodam cohaerebant prius, amiserint. Sed quid est argumetis opus, cum de rebus sensu perceptibilib. quaeritur? Gustet, qui non credit: ne nos in re seria, ex qua salus multorum hominum pendet, ludere uoluisse putet. Fur. Gustaui plurima: & quaedam ab igne saepius elaborata, sine manifesta acrimonia dulcia deprehendi. Er. impossibile est, non ignea prorsus effici; quae hac ratione apparantur. Gustus acrimoniam in quibusdam non percipit. Quod non semper gustatu qualitas ignea sentitur, tenuitas facit. Pertranseunt enim talia per laxiores partes, & in solidioribus tantum haerent ( instar fulminis, quod loculo illaeso argentum liquat ) id quod nimis multi magno malo suo experti sunt. Cur adeo uiolenter purgat uitrum antimonii? Fur. Propter naturam & facultatem purgatoriam, quam sortitum est. Er. At minus purgat drachma integra crudi, quam tria uel quatuor grana calcinati. Hoc igitur quaerebam, cur uitrum uehementius corpus exagitet crudo? Fur. Quid aliud hic potest dici, quam ob id euenire, quod ab igne maiorem acrimoniam acquisiuit, qua facultatem expultricem ualidius irritat. Er. At gustatus eam non facile percipit. Latet enim ut ἐμπύ¬ ρευμα in cineribus, donec in actum ducatur a uentriculi calore. Simili autem dicta antea ratione in tenuissimis pharmacis non semper gustu acrimonia pertur. Includito tales liquores in uase stanneo, aeneo, plumbeo, & c. & mox uidebis quanta ui erodant resistentia corpora. Non potuit hoc aliquando dissimulare Paracelsus ( saepe namque ab ipsa rei natura coactus imprudens ueri aliquid dicit ) 5. Archid. ubi de gemmarum magisterio seu potabilibius gemmis loquitur. " Ne timeas, " inquit, " exhibere: quia acre est, ac naturae calcis particeps. Nam acrimonia sua tantum agit in resistentia. " Haud male ista dixit Paracelsus. Noxia metallicorum pharmacorum. Quoniam extenuata illa pharmaca, subtilitate & acrimonia celeriter quidem penetrant, sed partes solidiores ualide nimis calefaciendo exsiccandoque debilitant: sanguinem uel extenuando serosum reddunt, uel calore & siccitate adurendo biliosum, aut melancholicum efficiunt: spiritus eisdem his qualitatibus, agitationeque nimia disperdunt: in omnibus occultam malignitatem relinquunt, quae latenter insitum calorem eneruat, corrumpit, exedit, strangulat. Propter hanc causam Basileae intra anni spacium omnes perierunt, qui pharmaca Paracelsi haurire non sunt ueriti: licet in praesentia praeclare contulisse putarentur. Cur subli - matum praecipitato nocentius? Paracelsici censent nullam ob causam aliam sublimatum praecipitato nocentius esse, quam quod subtilius exsistat, & ad cor promptius penetret. Fur. Eadem illa totidem prope uerbis in Chirurgia Paracelsi me legere nunc primum recordor. " Cum ab erodentibus pharmacis, " inquit, " natura in rabiem acta est, morbus suo principio multo euadit deterior: qui in corpus subiens, uenas compagemque corporis totam inficiens & succendens, ibidem tempore al quo abditus latet, donec tandem ex infectione illa contagiosus iterum morbus ad inferendam necem satis efficax erumpat. Sensilia sensibus iudicanda. " Er. Non opus habemus probationibus, cum de sensilibus disputatur. Horum enim iudicio standum perinde tunc est, atque cum de intelligibilibus quaeritur rationum momentis res diiudicandae sunt. Lib. de Proiect. sic scribit nouae medicinae magister, iureiurando sententiam suam astruens. " Per summam ueritatem, " inquit, " tibi affirmo, sublimius ( seu sirmius ) fundamentum medicinae in uentum non esse eo, quod in electro absconditum latet: non inficior interim in aliis quoque mineralibus magnas inesse uirtutes: quod in aliis meis libris sum testatus. Uerum non maiore tantum labore comparatur, uerum etiam imperiti eis facilius abutuntur: & hac ratione plus nocent, quam iuuent. Quamobrem neutiquam laudabile est, quod Chemici medicationibus se ingerunt: cum artis ignari sint. " Et paulo post. " In electro tanta est uirtus, ut ea praestantior & maior in toto mundo non possit inueniri: quam Galenicus circumforaneus medicinam uenenatam superbe stulteque nominabit. Quanquam non eam inficias in praeparatione uenenum inesse. At post eam uenenum esse probari non potest: tametsi Bubali quidam intelligere non ualeant. Sed iterum fateor, hanc medicinam non in praeparatione solum sed etiam post eam uenenatam esse: & quidem magis quam antea: sed ita tamen ut uenenum hoc comparatum cogitetur ad quaerendum sibi similes succos, & ad inuestigandum atque pellendum morbos hecticas & incurabiles. " In his uerbis si quid inest ueri, negare supradicta Paracelsici non audebunt. Si nihil est, quam fidem merentur, quae sine iureiurando affirmauit? Summa haec est: nec sensus, nec ratio, nec experientia & usus, nec Chemicorum peritiorum confessio, aliud docent, quam metallica hec remedia solidiora, que uirtute uehementium ignium cuduntur, ualde acria & erodentia exsistere, tum propter ἐμπόρευμα impressum materiae solidae, tum proprer rerum aliarum acrium & erodentium, sine quibus parari non possunt, permistionem. Fur. Magna attentione auscultaui, & tacitus apud me examinaui: nec quid obiiciam reperio. Quippe certum est, metalla & metallica nec pura esse alimenta, nec mista, sed sincera medicamenta. Neque enim in corpore nostro instar uinaceorum ociosa latent, sed ipsum pro uiribus suis immutant. Quocirca uel ad primum, uel ad secundum genus referre cogimur. Margaritarum liquor, & coraliorum tinctura in quo ordine. In secundo censeri non possunt, quaecunque multa ignis uirtute parata sunt. Margaritarum liquor, itemque coraliorum puluis, aut etiam, ut illi uocant, tinctura, si absque corrodentibus extracta sit, fortasse in hoc ordine collocentur: nisi si margaritis alimenti aliquid inesse arbitremur: Coralii, licet uixerint, propter siccitatem & duritiam non magis nos nutrire possunt, puto, quam ossa, & ligamenta duriora. Quae praeter haec exstant pharmaca propter explicatas causas sub primo genere comprehenduntur. In quo ( etsi alia aliis sunt pertiosiora ) que continentur, malefice cuiusdam qualitatis non sunt expertia. Quare non temere uidentur offerenda: nisi cum uel extrema necessitas flagitat, uel alia nulla ad manum sunt, quibus tutius profligari praesens morbus possit. Haec, opinor, summa est ratiocinationis tuae. Er. Ita est. Fur. Duo ex his necessario consequi uideo. Impassibile est metallica pharmaca uires habere, quas eis Paracels. Alterum est, falsissimum, imo impossibile esse, ut ex metallis fabricata medicamina uires illas nobiles obtinue- rint, spiritus instaurandi, uires collapsas reuocandi, augendi, confirmandi, uitam producendi, & quae praeterea eis attribuunt. tribuunt. Cum enim in pharmacorum censu atque ordine nulla nutriant, ista autem per nutritionem fieri oporteat, fabulas esse constat. Deinde illud etiam sequitur, pharmaca haec, quae a Chemicis adulteratoribus mutuatus est Paracelsus, nequaquam mitissima esse in suo genere: sed plus habere exitiose qualitatis, quam conducibile est. Nec porro mirabor am- plius, si necauisse audiero ipsos suos aegrotantes. Pharmaca non sumun- tur alimen- ti causa. Er. Pharmaca sane uocamus, quae sic non conficiuntur, ut naturam & speciem sanguinis acquirant, aut corporis nostri substantiam induant, sed quae substantia sua incoctili in nos agunt. Quae neque mutant nos, neque mutantur a nobis, frustra & sumuntur & offeruntur. Quae porro effectrice qualitate nos alterant, ea si ignauiter agant, ut parum oberunt, ita etiam leuiter proderunt in tantula quantitate exhibita. Stulte ob id tantulum commodi tot tantisque sumptibus & laboribus ematur, quod rectius medicato eoque non insuaui cibo comparaueris. Praestabilius hoc erit ista quoque ratione, quod medicamenta, si in corpore forte diutius inhaereant, etiamsi leuiter alterant, tractu temporis nocere possunt: quod cibis etiam medicamentosis ideo non facile accidit, quia concoquuntur. Longa actio quid faciat. Quid longa faciant actio, calor natiuus nos docet: quia senectam & tandem mortem necessario adfert natiui humoris absumptione: licet subinde, quantum depascitur, reponere studeat. Quid igitur non peragent mali tandem, quae nil nisi laedere possunt? Maius periculum est ab illis, que strenue agunt. Nunquam enim desinent pro uiribus suis agere, quae immutabilia in corporibus nostris manent. Quid enim actu recepto incepit agere, non cessabit a sua actione priusquam uictum sit & mutatum. Glans plumbea multis aliquando annis in corpore cuiusdam delituit ociosa: nulla re alia, quam pondere molesta. Nos autem de talibus non agimus: sed de effectrice ui praeditis disserimus: quae a calore nostro in actum perduci habilis est. Talia, inquam, uires suas tempore non amittent, priusquam superata sint, uel dissipata, uel expulsa. Quod autem alit, corrumpitur. Nam concoqui prius oportet. Fur. Si morbi sanabiles omnes possent pharmacis alimenti aliquid participantibus, quae tot iam secula tuta esse docuerunt, percurari, immanis & plane barbara foret insania, aliis potius, quam hisce, uti. Sed morborum certorum pertinacia ualidiora poscit usitatis: ac satius est cum incommodo aliquo a morbo liberari, quam perpetuo grauiore aliquo malo distentum districtumque teneri: presertim cum natura talia haud difficulter ex corpore exturbare solita sit. In quibus morbis utiliceat pharmacis periculosis. Er. Si de externis morbis illud intelligis. aut certe de illis, in quibus melius est anceps remedium, quam nullum, audendum quandeque aliquid in desperatissimo affectu putarem: magnumque malum uel mediocri permutandum censerem. In aliis autem morbis nihil horum tentandum assero. Etenim nullus adhuc morbus curabilis uisus est, qui non aeque remediis illis, quibus usa est antiquitas, persanatus fuerit sine periculo, ac sanari fortasse posset metallicis cum periculo. Fur Attamen graues & desperatae plane curationis morbos nonnunquam sanauisse perhibentur Paracelsici eiuscemodi pharmacis: & quidem sine aliqua corporis aut uitae offensa. Fallax est & mendax Paracelsicorum gloriatio. Er. Impudenter & gloriose talia de se ipsis praedicant. Melis esset ab aliis dici. Inuerecundos istorum hominum animos uel unum hoc satis arguit, quod, cum omnes pene, quos curandos suscipiunt, uel neci dent, uel immedicabilibus malis implicent, uel saeuis cruciatibus excarnificent, uel fallaciter & mendaciter curent, tamen nihil eos pudet ea sibi arrogare, quae se nunquam didicisse optime intelligunt: Pauci, quos scilicet aequus amauit Iuppiter, eorum manus euadunt: nec nisi magna tamen persoluta mercede elabuntur. Fraudes Paracelsicorum. Per Germaniam quae ab istis artificibus necis perpetrata certissimis & fide dignissimis testimoniis probare possem, recitare si uellem, in admirationem omnes adducerem. Non semel partes liquorum, quibus non admodum periculose aegrotantes necauerant: ipse uidi uasa tum stannea tum argentea erosisse. Nec uulgares erant, quos tam belle tractauerant, sed magnates, abbates, nobiles, opulenti mercatores, qui magno multoque auro mortem emere potuissent. Limonum succus erodit uasa. Fur. Etiam Limonum succus uasa quaedam crodit: quem ob eam cau- sam nullus pestilentem iudicat. Er. Quia coctilis est, ac nutrire porest, non ita laedit. Mutatur enim eius substantia. Nec acrimonia istius euentus causa est, sed tenuitas. Nec quaeuis instar metallicorum uasa exedit. Nec cutem, sicut illa exulcerat. Nec nisi longo tempore uim suam exerit. Longissime alia ratio est Paracelsicorum pharmacorum omnia fere breui admodum tempore uirtute ignea exedentium. Non subtilitate partium, sed acrimonia ignis corrumpunt obiecta: quod hinc liquet, quod tanto uiolentius erodunt, quanto crassiora exsistunt. Feliciores locupletibus hac in parte sunt pauperes: quos inopia tutos ab istorum laniena reddidit. Qui cupit tales historias legere, illustres aliquot reperiet in Cronemburgii medici Coloniensis libro aduersus Fedronem. Effugiunt periculum, quibus mitiora sunt exhibita, aut quorum natura robustior erodentia pharmaca superare aut expellere potest. Paracelsicis remediis utentes omnes pereunt. Quanquam plurimi ex illis, qui in praesens adiuti uidebantur, postea uel mortem repente oppetiuerint, uel inemendabili morbo afflicti fortunam suam frustra deplorauerint. Certe Basileae, quod supra quoque dixi, intra anni spatium omnes alii cum Frobenio ( de cuius sanatione tantopere gloriantur Paracelsici ) uita functi sunt, qui Paracelsi remedia haurire ausi fuerunt. Fur. Hoc illud, puto, est, quod in Chirurg. sua Paracelsus monuit, malum malo non esse pellendum. " Malum, " inquit, " non indicat malum grauius sed bonum. Iram enim patientia uincit, non ira. At a maiore ira aiunt illi uinci minorem. Fateor: sed cruenta ea uictoria est. Quoniam si fortis a forti uincatur, non sine incommodo paratur uictoria. Eodem modo si malignum ulcus a maligno pharmaco expugnetur, eam sui memoriam post se relinquit talis curatio, ut aeger se non curatum mallet. Et postea. Ut maxime ulcus uenenatum fuisse certum sit, non continuo tamen uenenatis remediis curari opor- tuit. Er. Recte ista, tametsi dictum hoc. Malo nodo malus quaerendus cuneus non intellexerit. Quid indicetur ab eo quod praeter naturam adest. Quod praeter naturam adest, non indicat hoc, ut in suum locum succedat aliud aeque malum, aut deterius: sed ut naturalis constitutio redeat. Bonum autem hoc quia reuocari saepe nequit, nisi instrumento malo pellatur, malum malo pellimus, ut bonum, id est, sanitatem restituamus. Uere autem de remediis suis hoc dixerit Paracelsus, non extrudi ab iis malum, ut reponatur bonum: sed ut in mali tolerabilis locum sufficiatur intolerabile: in locum solubilis succedat insolubile: in locum morbi ueniat mors ipsa. Expressit ipsemet hoc suis uerbis ante citatis: cum dicit, " Corrodentia postquam uenas subterint, etsi aliquandiu latuerint, morbum tandem parere mortis authorem satis efficacem. " In 3. lib. de Restit. aegris male curatis, idem aperte scribit, a malignis pharmacis morbos suscitari, qui curari deinde nullis auxiliis possint. " Sic ex uehementioribus ( addit ) remediis in Gallici morbi curatione usurpatis obseruatum est, morbos pullulasse, qui curationem omnem respuerent. Qui, etsi quandoque manifeste non apparent, intus tamen tanta malignitate corpus affligunt, ut salus porro nulla exspectari possit. Quid de metallicis pharmacis ipsemet Paracelsus scripserit. " Haec de remediis crodentibus, qualia omnia illa sunt, quae ex Chemia in medicinam transportauit Paracelsus, uere scripsit. Sed fac, si lubet, curauerit aliquos Paracelsus uenenatis suis remediis absque eo, ut manifeste laeserit, an ob id praestabiliora aliis putabimus? Nequaquam. Nam & alii Agyrtae inrerdum siue casu, siue audaci inscitia pro deploratis habitos curarunt: nec talibus usi tamen sunt pharmacis. Qua ergo realia circumforaneis maior est, quam quod plures occidit? & quod maligna exhibuit sciens & prudens, cum illi inscientes fecerint? Quod ut clarius uideas, in memoriam reuoca, quae de translatione horum pharmacorum ipse pluribus in locis scripsit. " Chemici, " inquit, " cum tincturas, quibus metallorum transmutationem moliebantur, nethom. Erastus gligentius custodissent, ac gallinae deuorassent, eisque plumae excidissent, ac nouae succreuissent, in humano corpore experiri uim earum placuit. " Fabulosum & ementitum qui hoc esse non credit, illud saltem uidet, perniciosum esse pharmacum, quod plumas auibus deuoratum excutit. Sed quis gallinas credat metalla quouis mo- do praeparata comedisse? Fallax curatio quid & quae sit. Fur. Quid uocas fallacem curationem? Er. Quan do morbo leui aegrotantes, quem naturam paulo post ultro uident deleturam. affirmant fraudulento & ualde periculoso affectu teneri: ac remediis preciosissimis opus habere persuadent: atque interim pro auro carbones, pro medicina uenenum exhibent. Historia Paracelsici impostoris. Scio quendam pro ingenti pecuniae summa tincturam coraliorum, & margaritarum liquorem uendidisse, cum non plus inesset in illis aut coraliorum aut unionum, quam in pane quotidiano, quo continue uesci- mur, inest. Secreta Paracelsici ex aurifabro falsario nati. Narrabat haud ita pridem nobis uir doctrina & fide praestantissimus, quendam, qui ex aurifabro falsario subito factus est Paracelsicus medicus, camphoram in uino stillatitio seu ardente solutam, pro liquore margaritarum: & oleum gariophyllorum aliis quibusdam reculis uilioribus mistum pro diuino illo potabili auro propinare solitum esse. Talia quotidia ubique ab omnibus fere fiunt. Et sane minus est in hac, quam in illa fraude, mali. Hic enim pecuniae duntaxat, illic uitae quoque iacturam faciunt, qui impostoribus nimis facile fidem habent. Cum ergo, qui leuicule aegrotabant, ac morbi causa a natura deuicta meliuscule habere incipiunt, auri potabilis, & unionum liquoris uirtutes depraedicari audiunt, corundem uiribus pristinam se recuperauisse ualetudinem, magno periculo deuitato; leuiter nimis persuasi credunt. Audacia pariter & inconstantia Paracels. Fur. Magna profecto audacia fuit Paracelsi, qui toties ausus est iactare, se Elephantiasin curauisse & podagram quamlibet: nec ueritus est toties contra seipsum affirmare, nullis remediis tales morbos cedere. Sic enim quodam loco scribit. " Sed plura de lepra hominis, ut quae nec praecaueri, nec curari possit, scribere supersedeo. Mox sui oblitus iterum addit, " Ex perfrictione aut siderum influxu genitam per coelestes medicinas uideri curabiles. " Er. Quid mirum si quandam faciat curabilem, cum tam late, patere nomen leprae uelit? Lepre species apud Paracelsum. Eius alicubi plures quadraginta species statuit. At nos unicam tantum speciem incurabilem nouimus: nempe confirmatam. Fur. Quid si noxia esse pharmaca sua concedant, sed nocere tamen negent, propterea quod ad purgantium modum expellantur? Er. Si eo modo postquam agitare corpus coepissent, uacuarentur, minore metu proponi possent. Uerum haud ita est. Raro enim, extra purgantia, ulla sic eiiciuntur. Si enim posset natura eodem modo pellere, nulli aut pauci admodum uenenis occiderentur. Purgantia corpus eiiciuntur. Purgantia, quia uirtutem expultricem excitant, una cum succis, a quibus sic fere, ut ab aqua, eluuntur: deorsum tracta per intestina emittuntur. Propter hanc causam, & quod modo quodam peculiari naturam prouocant, priusquam in uenas penetrarint, raro in corpus transeunt. Si quae per uenas longius progrediantur, mox ad urinae uias praecipitantur. Sane ex uenenis etiam, quae purgare possunt, minus ideo laedunt, quia iterum extra corpus eiiciuntur. Cur pharmaca alia non eiiciantur instar purgantium. Reliqua pharmaca non similiter expelluntur, aut quia sensim & tarde alterare corpus incipiunt, aut quia partium subtilitatem, quod de Chemicis haud temere credas, celeriter nimis permeant, aut quia uentriculo non perinde inimica sunt, aut propter has causas omnes, atque alias nobis ignotas. Quaecunque huius euentus causa sit, certum hoc est, non sic ea semper uacuari, ut purgantia reiici uidemus. Pharmacorum alia alis partibus magis inimica sunt. Quod ex pernitiosis rebus aliae aliis partib. inimiciores sint, tum rabiosi canis uenenum, tum aura frigida, quae in pedibus nata epilepticas conuulsiones efficit, clare demonstrant. Nam modo nominatae res partes alias leuiter ac uix sensibiliter laedunt: cum ad cerebrum peruenerunt, rabiem & conuulsionem suscitant. Nihil igitur absurdi fuerit, si purgantia plus aliis uentriculo noxia esse atque ob id in uenas plerunque non admitti ( instar aliorum, quae cordi fortasse ac partibus profundioribus Thom. Erastus magis incommodare apta sint ) putemus. Praeterlabentur citius ac saepius, quae tenuitate partium mobiliora & calidiora sunt reddita. Fur. Admodum uerisimile est, quod dicis. Cur septica in uentriculo diu inhaereant. At scire uelim cur septica seu putrefacientia in uentriculo diutius inhaereant? Er. Fortasse in causa est, partium crassitudo. Fortasse pertinacius tunicis affiguntur, quam ut propelli cito possint. Saltem partes aliquae uidentur se in ipsas tunicas celeriter insinuare. Gale. lib. de Simpl. pharm. fac. 4. cap. 19. prae grauitate distribui non posse censet: " cum eiusmodi omnia admodum sint crassa ". Fur. Perpauca praeterea restant, quae mihi a te nunc cupio explicari. Ueteres cruda metalla exhibuerunt aegris. Ueteres legimus metallica quaedam cruda exhibuisse. Cur igitur non liceat idem nobis? Equidem ad pur- gandas aquas hydropicorum ipsos tum flore tum squama aeris, ipso etiam aere usto fuisse usos, ex locis pluribus intelligimus. Noui ego etiam duos, qui ad sollicitandam aluum quotidie fere squamam ferri deglutiebant: solis dentibus eam terentes Paul lib. 7. hydrargyri puluerem colicis, & Dioscor. lib. 5. cap. 74. Calchanthum ad necandas tineas: & cap. 81. Sandaracham purulenta extussientibus dat ex mulso. Et quis hodie ueretur Calchanthi oleum propinare? Acidularum nunc est frequens in potu usus. Tacebo, si uoles, quod acidularum tam creber nunc usus est, ut uix salubrius aliquid esse quidam arbitrentur. Constat uero plerasque ex Chalchanthi permistione acorem concipere: quod gallis in eas iniectis explorate comperi. Er. Haud nego ueteres his aliquando fuisse usos: at rarissime usos dico. Non putamus nos ueteres, nunquam errauisse: sed quid ratio uera dictet, quaerimus. Quomodo & quando ueteres usi sint metallicis. Usi ergo talibus aliquando sunt: sed tunc fere solum quando purgandum fuit. Sic enim non insanierunt unquam, ut uires talibus confirmari, natiuum calorem augeri, naturam meliorem reddi, iuuentutem restitui, iudicarent. Cur porro minus laedant purgantia, nuper exposui. Postquam aetas posterior mitiora purgatoria reperit, non modo metallica, uerum etiam Elleborum, aliaque periculose corpus mouentia seposuimus: & tutioribus utiratione optima coepimus. Mirum est, Paracelsi Asseclas ab eisdem quoque magna ex parte abstinere, atque interim sua illa praeferre: quae & natura sunt exitiosa homini: & maximorum ignium uiolentia nocentiora sunt reddita. Fur. Dioscorides & Gal. negant acriora magisque erodentia fieri usta omnia. Er. Nec nos id dicimus. Quaenam usta efficiantur acriora. Etenim quae humiditatem continent acrimoniam obtundentem, acriora se ipsis fiunt, cum uruntur. Quae uero in humore pauco suam caliditatem possident, eamque ustione perdunt: etiansi urendi uim ab igne acquirant, tamen quam prius habebant in tenuioribus partibus radicatam, magna ex parte amittunt. At quo tes quaeque durior est, tanto gignitur ex ea calx acrior: quod praeter rationem sensus nos docent. Hinc sit, ut quae tam uehementium & diuturnorum adeo ignium opera ex metallis conficiuntur pharmaca, necessario quoque acerrima fiant. Ueterum ustio qualis fuerit. Loquuntur ueteres illi de simplici ustione, quae tostio potius uocetur, non de laboriosa hac Chemicorum & Paracelsicorum: de qua aetas nihil nouerat. Recentior est insania Chemicorum metallorum transmutationem molientium, uerum rationibus certandum non est, ubi sensus litem dirimunt. Qui calces aut cineres putant minus calere lapidibus & lignis, ex quibus ustis facti sunt, gustatu periculum faciant. Fur Non ad purgandum duntaxat obtulerunt, sed ad alios quoque affectus ut ex ante dictis liquet. Er. Paulus scribit quosdam argentum uiuum ustum colicis & iliosis exhibuisse: at non laudat. Certum uero, non instrenue purgare hoc pharmacum. Arsenicum Dioscor. uomitus ciendi causa datum fere fuisse ostendit. Nullus profecto eruditus unquam intra corpus sumendum exhibere ausus fuit: tametsi rudes & audaculi quidam talia illo etiam tempore auderent. Sed, sicut dictum est, non omnia imitari nos decet, quam a ueterib. Non omnia ueterum imitari debemus. aliquando facta legimus. Quod. n. peritiores ista non probarint, uel ex eo liquet, quod in ueterum libris medicamentariis enumerata non reperimus. Aurum quibusdam confectionib. miscuerunt Gal. & posteriores ad hilaritatem excitandam, & moesticiam pellendam: quo successu, res ipsa nos docuit ac docet, nosque alio loco indicauimus. Galen. prohibet metalla exhibere deuoranda. Gale. 3. Meth. Therapeut. 3. sic de his scribit. " Sane communis omnium internarum partium indicatio est, ut ea eligantur, quae animalis naturae maxime sunt familiaria, siue sint cibi, siue medicamenta, fugiantur respuanturque huic contraria. Quanquam in iis, quae foris sunt, ulceribus, innoxius etiam talium medicamentorum est usus: aeruginis, aeris usti, aerisque squamae, & Cadmiae, & Pompholygis, & Lythargyri, & Cerussae. Haec igitur, & similia interioribus exhiberi non debebunt. Lib. eiusdem operis 13. cap. 20. Chalcantum, misii, sori, chalcitin, aes ustum, eius squamam & florem deuorata dicit esse noxia: quia uidelicet uis corruptrix in eis insit. Quocirca, " inquit,"stomaticis ea miscere tutum non est. Defluit namque interdum ex his aliquid in uentriculum. Idem cum in aliis tum atramento, sutorio, quod contrariae penitus naturae homini sit, lib. de Comp. loc. 3. monet. " Uides nequam sollicite & studiose Galenus ab horum usu nos dehortetur? Frustra igitur factum aliquorum profertur: quod prudentiores damnare coacti sunt. Etsi uero sunt reperti, qui aliquid hic auderent, tam amentes tamen nulli sunt inuenti, quod ante quoque dixi, qui admirabiles in eis uires illas quaererent, quas Paracelsici inesse improbe mentiuntur. Quid illis squamae ferri usus commodi attulerit, de quibus loquebare, ipse nosti: misere certe ambo perierunt. Fontium acidorum usus, cur minus laedat. Fontium acidorum longe alia est ratio licet horum quoque temerarius usus in potu maximorum malorum causa quibusdam exstiterit. Primo quidem, metallici succi minima est quantitas in maxima aquae copia. Nihil uereor affirmare, in sex aut septem nostratibus mensuris, quae satis magnae sunt, non tantum substantiae Chalcanthi inesse, quantum in una, ( uel duabus ad summum ) guttula olei per Chemiam confecti inest. Deinde miscetur aqua cum eiusmodi succis in subterraneis locis, priusquam plane concrescant, & malam adeo qualitatem adipiscantur. Notum quippe est Chalcitin, quae Chalcanthum quoddam est, etiam extra terram tempore degenerare in misii & sori. Quamobrem facile potest fieri, ut priusquam sit hoc factum, quod factum fuerat, cum aqua mistum prodeat. Equidem si uel plaustrum aquae acidorum fontium potabilium, ( quidam enim potabiles non sunt ) decoquas, uix uestigium Chalcanthi offendes. Esse autem minus noxium, cum nondum concreuit, sed quandam aquae speciem adhuc seruat, nulli non confessum iudico. Quid igitur mirum, si non saepe nocet? Huc illud etiam pertinet, quod haec aqua sic potata, non diu in corpore manet, sed paulo post uel per aluum uacuatur, uel per uosicam cum urinis excernitur, uel per cutem exsudat. Qui ab acidorum petuledentur. Quibus per nullam harum uiarum exit, a potu cius largiore abstinere debent: si salutis propriae sunt amantes. Lauare in talibus obesse non facile potest. Quod si uerum est, quod a Chemicis quibusdam, imo plurimis, uerisimili ratione affirmatur, Chalcanthum ex multo alumine, pauca aerugine, sulfuris parte minima nasci: quoties aluminosa aqua per uenas aeris & pyritem lapidem ( marchasitam uocant ) destillat, minus miraberis. Etenim aeruginosa pars non tam apta est cum aqua misceri & profluere, ac aluminosa: quae in aqua facile soluitur. Siue ergo a Chalcantho acorem accipiant aquae illae, siue a succo, ex quo arte fit alumen, quae multorum eruditorum est sentitia, nec mihi etiam displicet, nostra nihil refert: Post sales Chalcanthum minime nocet. qui certo scimus uix ullum post sales metallicum remedium minus esse Chalcantho perniciosum. Qua re non sequitur; Chalcanthum innoxie bibitur. Ergo etiam alia, praesertim Chemicis ignibus apparata, sine incommodo sumi possunt. Fur Uehementer gaudeo, haec me audiuisse: & nunc quidem plene mihi satisfactum reor. Repetam autem breuis epilpgo principales disputationis partes, ut, an memoria eas teneam, iudices. Epilogus. seu capitum repetitio. Quae dantur intra corpus sumenda, & uim habent nos immutandi, ea uel sunt alimenta, uel medicamenta, uel mista ex ambobus. Alimenta sunt, quae uinci a nobis, inque sanguinem & carnes nostras mutari possunt, ( hoc est, quae possunt hoc fieri, quod nos sumus ) ut interim uix aut ne uix quidem nos alterent. Medicamenta sunt, que incoctilia sic manent, ut in sanguinem uerti nunquam a calore nostro ualeant: & interim nos sensibiliter afficere possunt. Media inter haec sunt, que aliqua ex parte mutantur, & simul etiam nos mutant. Et in his maior modo alimenti, modo medicamenti, ( rarius aequalis utriusque ) est portio. Quae nec alterant nos, nec mutabilia sunt a nobis, in nullo ordinum dictorum numerantur. Medicamentorum porro, quae proprie sic nominantur, & alimentarii succi nihil prorsus continent, duas animaduerti esse classes. In prima censentur illa, quae patientibus duntaxat qualitatibus caliditate & frigiditate alterant: quae non admodum noxia esse perspexi. In altera collocantur longlori serie, quae effectricibus potestatibus affligere solent ac possunt. Caeterum metalla ostensum est, nullo pacto seu nulla sui parte alere: & ob id nec ad alimentorum, nec ad mediorum ordinem pertinere. Ad medicamenta igitur referenda sunt. Non debent autem recenseinter siccantia & humectantia. Quoniam quae siccant solum, etsi totius temperamenti sui ratione, non uirtute solius qualitatis primae & simplicis id faciant, admirabilia, diuina, ac stupenda opera illa edere neutiquam possunt, quae a suis pharmacis edi Paracelsici asserunt. In altero igitur genere comprehensa esse oportet. Mala igitur ac noxia sunt pharmaca: non bona & salutaria medicamina uel auxilia. In hoc enim genera contenta natura omnia sunt inimica, nobisque dissimilia. Quare certo solum tempore & cautissime usurpata iuuant: plerumque plus obsunt, quam prosint intra corpus accepta. Nam foris admota minus laedere, magisque commodare possunt. Ueteres raro sinceris pharmacis usi sunt, quae non purgarent. Quae causa est, ut ueteres talia, purgantibus exceptis, ad internorum morborum curationes raro admodum adhibuerint. ( notaui interim causas, propter quas purgantia minus aliis periculosa exsistunt ) equidem quae spiritus resarcire, uires exsolutas reficere, reuocatas augere, auctas conseruare, hilaritatem & gratiam conciliare, iuuentutem restituere, uitam communem hominum terminum ultra sortem producere, a morbis preseruari, effoetum corpus uegetum reddere possunt, illa necessarium est alere posse. Absque enim nutritione apta solus Deus facere ista potest. Medicamenta proprie dicta quando usum habeant. Medicamenta proprie dicta non habent usum, nisi quamdiu morbum oppugnant, & naturam ad mediocritatem reuocant. Si ulterius utare, iam non remedia sunt amplius, sed morbificae causae fiunt. Non ergo ad conseruationem sanitatis, sed ad morbi depulsionem expetuntur & adhibentur medicamenta. Non conseruant, sed excessum contrarium tollunt. Non augent uires, corpus, spiritum, sed haec omnia magis affligunt. Raro morbus aliquis medicamentis proprie sic nominatis curatur sine incommodo aliquo corpori illato Dictum insuper est, inter pharmaca alia aliis esse pestilentiora, nobisque inimiciora. Pharmaca metallica duobus modis noxia sunt. Nec postremum locum habere inter haec, quaecunque ex metallis uehementis ignis opera concoquuntur. Quippe duobus modis malefica esse oportet: propter innatam uidelicet malignitatem, ( sunt enim nobis omnia inimica: cum omnia uel purgent, uel erodant & putrefaciant, uel inflamment, uel alia ratione interficiant ) & preparationis modum: sicut supra expositum memini. Falluntur meo iudicio plurimum Paracelsici, cum haec pharmaca remediis ex plantis desumptis anteponunt: quia plantae facile a calore & frigore intereant, facultatesque suas promtius perdant. Metallica cur non sint meliora pharmacis, ex plantis petitis. Ideo enim pestilentiora sunt metallica, quia pertinaciter calori resistunt acriusque eum oppugnant. Plantarum pharmaca facilius extenuantur, & per aliquam corporis partem euacuantur. Didici etiam ex te alias, pharmacorum uires proprietates esse materie, non formae. Quo fit, ut non statim cum plantae uita exhalent. Ueteres metallica noluerunt intra corpus sumi. His de causis uehementer sunt ueteres laudandi, quod usum metallicorum nobis interdixerunt: & acriter illi reprehendendi, qui ea tanta cum hominum pernitie in usum reuocare conarentur: atque sub mellis specie uenena hominibus porrigere non uerentur. Non moror, quod dicunt, se corrodentia auferre iterum, & ita praeparare, ut acrimoniam omnem exuerint. Ut enim hoc dem, congenitam saltem malitiam conseruarunt. Si & hanc eluisse aut exuisse contendant, iam ociosum cadauer tot sudoribus & sumptib. nobis frustra concinnarunt. Nota Excusatio Chemicorum quae suas res decoxerunt. Quanto faciunt ergo rectius, qui consuetis, cognitis, probatis, tutis, a Deo ante tot secula mortalibus ostensis uti malunt, quam sauciata conscientia nouam & periculosam rationem istam curandi, imo potius perdendi, sequi? Er. Summam totius disceptationis recte percepisti. Animaduertisti quid aliquando praetenderit facto suo Paracelsus, quod scilicet remedia illa perniciosa inuexerit? Fur. Non iam occurrit: nisi si illud est, quod aliis Chemicis accidit. Cum enim res suas in querendo auro decoxerunt, & turpitudinem tegere aliter nesciant, ne frustra operam & oleum perdidisse uideantur, pro auro salutaria remedia se inuenisse dicunt: atque ita cineres pro auro iterum uendunt. Er. Utinam uero non simul uenena pro salutiferis remediis offerant. Cur Paracelsus noua excogitauit remedia. Parte 2. Chirurg. tract. 1. cap. 3. hanc adfert rationem: quod & coelum & hominum naturae mutata sint, aliaque remedia postulent. Uerba eius haec sunt. " Chirurgi ulceribus remedia commoda non inuenerunt, quia originem ( quam astronomia & Genesis coeli & hominum indicant ) morborum non intellexerunt. Nam coelum ( in cuius contemplatione assidue uersari debet medicus ) identidem mouetur ac senescit, suasque actiones ad modum senis accuratius et morosius peragit. Humana quoque genesis quotidie labitur in deterius, ut posterior, infectione a priore accepta, antecedente subinde morbosior exsistat. Item lib. 3. de mala curat. restituend. cap. 5. Si eadem nunc, quae olim fuit, coeli facies esset, ab antiquorum remediis & praeceptis neutiquam discedendum esse consulerem: At quia mutata iam est siderum constitutio, quis putet eandem cu rationem usurpandam esse? Non desunt ex rudioribus nonnulli, qui opinantur immutabilem coeli modum agendi esse: quos facile ipsorummet ratio conuincit. " Fur. Si aliam nullam habuit introducendae huius pe- stis causam, securo sectatores eius animo esse iubeo ( Ipse nunc eo est loco, ubi neminem porro promissis falsis decipiet ) cum ab hac parte periculi nihil sit. Partes enim mundi uniuersi munus suum pro mandato in creatione a Deo accepto praeclare tuentur. Quomodo Deus dicatur quieuisse post mundi creationem. Et cum quieuisse Deus post sex dierum creationem scribitur, non hoc significatur, eum opus suum instar artificum deseruisse, aut ueterascere permisisse. Etenim in eo statu, in quo unumquodque esse iussit, perseuerare ad praefinitum tempus usque mandauit. Quam rem Aristobulus ille, ( cuius in Machabaeorum historia fit mentio ) ad regem Aegypti Ptolemaeum his uerbis eleganter expressit. Quies Dei dicitur etiam stabilis creaturarum duratio & immobilitas: quam esse percipimus, quia Deus, cui omnia subiiciuntur, ita constituit. Nunquam enim coelum in terram conuersum est, neque terra in coelum mutata: nec Sol Luna, neque Luna Sol facta est. Et in animalibus similiter res habet. Non enim in naturam hominis fera conuersa, nec in beluam homo unquam transiiuit. Libet huic sententiae ex Arist. lib. de Mundo similem adiicere, κὶ μὴν μεγέθει μὲν ὁ ἀὐτὸς πανυπέρτατος, κινήσει δὲ ὀξύτατος, λαμπότητι δὲ εὑαγεστατος, δυνάμει δὲ ἀγηρώσττε καὶ ἄφθαρτος. Et postea. ητι γῆ φύτοις κόσμῶσα παντοδαποις, νόμάσίτε περιβλύζουσα, καὶ περιοχουμένη ζώοις, κατὰ καιρὸν, ἐκφύούσατε πάντα καὶ τρέφουσα καὶ δεχομενη. μυρίάστε φέρουσα ἰδέας καὶ πάθη, τὴν ἀγῆρω φυσιν ὁμοίως τηρεῖ: καιτοι σείσμεις τινασσομένη, καὶ πλυμμύρισιν ἐπικλυζομένη. πυρκαιάντι κατὰ μέρος φλογιζομένη. συτα δὲ παντα εοικον αὐτῇ πρὸς ἀγαθοῦ γινόμενα τὴν δὲ αἰῶνος σωτηριαν παρέχειν. Eadem nunc est uitae hominum longitudo; Quod porro etiam hominis natura uitaeque longitudo eadem nunc sit, que olim ante Dauidis tempora fuit, clare tum profana tum sacra docet historia. quae olim fuit. Omni tempore alii aliis longiore tempore uixerunt. Si nunc pauciores senescere obiiciatur, propter luxum & crapulam accidere dicam. Quocirca si aliis remediis & praeceptis ob id solum opus esse Paracelsus serio scripsit, quia & coelum senio debilitatum seu immutatum, & hominum natura imbecillior facta sit, merito ab eiusmodi consiliis desistent in posterum eius discipuli. Er. Si fracta & debilitata esset natura nostra, non acriora & exitiosiora excogitanda fuerant remedia, sed mitiora & blandiora. Si morbis magis obnoxii redditi sumus, cur iis pharmacis fatigamur, que uel robustissimos deiiciunt? Mutatio coeli non inducit arte nouam. Nulla coeli mutatio cogit nouam artem cudere. Quae inuenta constitutaque est, hoc inter alia preclare docet, quomodo pro diuersitate aeris, temporum, annorum, & regionum uarianda sit curatio. Merae igitur sannae & nugae proferuntur ad excusandum factum, quod argumentis nullis defendi unquam poterit. Faxit unigenitus filius Dei uerus & unus cum patre & spiritu sancto Deus, Dominus & Seruator noster Iesus Christus, ut sacrosanctum eius nomen per opera medicine ab ipso nobis donate glorificetur & predicetur: utque a ueritate & recta uia neque hic. neque alibi usquam aberremus. Amen. Die 6. Cal. Martii 76. De Cometarum Significationibus Sententia Thomae Erasti, Ueris Ac certis ex ipsa rei natura petitis argumentis probata. Maxima pars hominum a male sanis Astrologis, puto, persuasa, Cometarum apparitiones ominosas esse, magnasque calamitates, praesertim uero bella, pestem, annonae caritatem, & principum mortes, naturaliter portendere censent. De qua re, quid sentiendum sit, si absque errore, & ex certis fundamentis cognoscere uolumus, quid Cometa, & quae eorum materia generatioque sit ponere primum oportet. Philosophorum sententia est, Cometas nil esse aliud, quam calidam & siccam exhalationem supra regionem, in qua pluuiae nasci solent, elatam, & a motu supremi aeris atque ignis accensam. Haec eadem materia pro diuersitate regionis, figurae, raritatis; densitatis, lentoris, crassitici, multitudinis & c. stellas transcurrentes, capras saltantes, dracones uolantes, aliaque ignita meteora parit. Equidem Aristoteles aperte docet, inter stellarum traiectiones & Cometas nullum aliud, hac quidem in parte, discrimen exsistere, quam quod in illis materia in longum exporrecta tenuis admodum & dissipatu facilis est, & ob id ignem non retinet, sed siuml ac fere accensa est, exstinguitur: in his autem ignem accensa propter crassitiem & densitatem retinet. Sicunt in puluere bombardario, secundum longum sparso, cum ab uno capite flam- mam concepit, eadem celeriter ad alterum caput, nullibi consistens transcurrit, propter materiam inflammatu & dif- sipatu habilem: ita ferme in discurrentibus stellis contingit. Cometae materia multo crassior est, densior, copiosior, ac magis lenta. Quo fit, ut aliquot saepe mensibus ardeant. Utrorumque materia, Code Cometis. metarum scilicet ac transuolantium siderum, expers non est naturae seu pinguitudinis sulfureae aut bituminosae: quod manifeste odor ignium de coelo in terram delapsorum probat. Rarius apparent Cometae, quam discurrentia sidera, quia multam ualde materiam esse oportet, ac in parte aliqua magis conglobatam siue densatam, ut sideris aliquam speciem repraesentet. Hec de ortu eorum & materia. Si iam Cometae affirmentur supra dictorum aliquid significare, omnino necessarium est, ut cum eo connexionem eandem habeant, quam signum habet cum re signata. Qui enim significare aliquid certi possit, si eius rei signum non sit? aut qui signum erit rei certae, si cum ea coniunctionem seu colligationem nullam habeat? Quod si ergo signa sunt, uidendum est, qualia nam signa sint. Etenim signorum alia sunt Naturalia, alia artificiosa: nec extra haec ulla reperiuntur. Quamobrem Cometas oportet statuere signa esse supra dictarum rerum uel nathom. Erastus turalia uel artificiosa. Utrunque si neges, signa quoque non esse itidem negabis. Naturalia signa uoco, quae sua natura certi aliquid significant. Artificialia nomino, quae non quidem natura sua, sed ex pacto & conuento aliquid denotant. Naturalis signi exemplum est fumus, itemque iris uespertina. Ille enim ignem, haec diei sequentis serenitatem indicat. Plurimum enim dies postera est serena. Tale quoque signum est rubens uesperi coelum: quod ipsum quoque sequentem diem serenum fore praeindicat. Artificiosi signi exemplum est Lapis, quem Terminum appellamus. Est enim signum artificiosum distinctionis agrorum ex pacto & conuento hominum. Sic enim conuenit inter eos, ut certo positus loco agrorum fines disterminet. Tale quoque signum est iris, non, quidem ab hominibus, sed a Deo institutum: quo admonemur, mundum porro aqua non esse perdendum. Sicut lapis ex natura sua non definit agros, sed ex hominum consensu, ita iris non ex propria sua natura, sed ex pacto & promissione Diuina signum facta nobis est, mundi non amplius diluuio perituri. Sed de artificialibus signis postea, nunc de naturalibus agemus. Si Cometa signum est naturale supra positarum rerum, necessarium est, ut uel sit causa rei significatae, uel eiusdem effectus, uel quiddam ab eadem illa causa profectum, a qua res significata itidem efficitur. Si quis ex eorum numero, qui docti uideri uolunt, cometam facit naturalem causam bellorum, quae consequentur, aut rerum aliarum consimilium, satis probat se inscientem esse. Quibus enim machinis efficiat uapor iste ardens, ut armis concurrant mortales ad mutuam caedem? Difficile hic est, uel fingere aliquid uerisimile. Attamen conati sunt aliqui modum exponere. Cometae, inquiunt, de sententia Arist. efficiunt aeris siccitatem & caliditatem. Ab hac constitutione corpora exsiccari, inflammari, & omnino grauiter laedi oportet: maxime debiliora & delicatiora. Hinc ergo bella & morbi pestilentes suscitantur, Principumque mortes consequuntur. Etenim hi pre aliis delicate uiuunt, in ocio degunt, uictus ratione praua utuntur, & nec laboribus, nec aeris iniuriis perferendis se assuefecerunt. Quo circa citius aliis patiuntur. Hinc bile in eis aucta, humoribusque inflammatis, facile irritati excandescunt, & bella mouent. Facile quoque aegrotant, & pereunt ob eandem causam. Ad bella quod artinet, uix puto quen quam inueniri, adeo uecordem, qui credat ob aeris siccitatem & calorem sic augeri bilem in principibus, ut bellica meditentur, classicumque ob id canere iubeant. Primum enim facilius cauent sibi ab aestu quam alii. Deinde plus coaceruarunt crudorum quam biliosorum humorum. Tertio non sine consilio bella inchoant. Non est autem necessarium, ut qui a consiliis sunt principibus, omnes eodem temperamento praediti sint. Denique non minus inter se priuati, quam principes plus solito depugnarent. Quam porro felices essent mortales, si a bile duntaxat in principum corporibus coaceruata bella omnia orirentur? Pauculo enim Rhabarbaro aut rosarum succo totam hanc pestem exstinguere posset prudens Medicus. Sic & ab hominum ceruicibus periculum tantum auerteretur, & immensis pariter sumptibus parceretur. Rara certe bella, ne dicam nulla, oriuntur ex eo, quod corpora nostra calidiora & sicciora fiunt. Iniuriae, inuidia, odium, ambitio, dominandi libido, auaritia, & huius generis aliae cupiditates, bellorum causae plerumque fuerunt, sunt ac in posterum erunt. Quoniam ergo nemo exstitit, qui extra dictam rationem potuerit aliam excogitare aut fingere, qua probabiliter Cometas suscitare bella doceret, atque haec ipsa, quae recitata fuit, nec uerisimilis est, nec uera, manifestum est, eos bellorum causas nullo modo esse posse. Non est enim imaginabile, quomodo uapor aut halitus per aerem fusus animos Regum ad bella, quae sine longa deliberatione, & exacta omnium circunstantiarum consideratione, uix unquam suscipiuntur, per se incitare ualeat. Non enim qui irascitur, mox etiam bello aggredi alios solet. Aeque ridiculi sunt, qui causas interitus Principum eadem ratione ducti ponunt; licet multi ex principibus uehementer sibi timeant, quoties Cometam apparere audiunt aut uident. Constat principum corpora non magis ab aeris siccitate & caliditate laedi, quam aliorum hominum. Nec minus conuenit Hippocrates dictum principibus, quam plebeis, quo Naturarum alias ad aestatem, alias ad hyemem, melius ac deterius habere affirmat. Notumest plerosque principes in ocio uiuere, crapulaeque sic esse deditos, ut crudorum & frigidorum humorum plus colligant, quam calidorum & siccorum: & proinde a calida & sicca aeris constitutione multo magis iuuari, quam laedi eos oportet. Nulli etiam homines sunt, qui facilius quamlibet aeris intemperiem cauere possint. Nulli certe minus a solibus torrentur, aut a frigoribus affliguntur: cum aedificiis, uestitu, rebus aliis incommoda aeris facile uitent. Denique falsum est, siccas constitutiones, quas Cometarum apparitiones sequi concedunt, insalubres & morti feras esse. Etenim & perpetua omnium seculorum experientia, & ratio, & tum Hippocratis, tum praestantium omnium Medicorum authoritas, consensus, obseruatio, demonstrant, siccas aeris constitutiones pluuiosis seu humidis esse salubriores ὑγιεινοτίρας καὶ ἥστὸν θὰνατώδεις. ut loquitur Hippocrates. Ut nota nunc dicam, annis 1556 & 1558 duae Cometae exstiterunt, & uterque annus calidus & siccus maximeque salubris fuit. Si responset aliquis, non excedentem siccitatem, sed mediocrem salubrem esse, facilis omnino est responsio. Primum enim salubriores sunt sicciores intemperies humidiorib. nisi prorsus ad summum usque ascenderint. Confert enim Hippocrates inter se non tantum mediocres, sed & uehementiores. Deinde nec in regionibus nostris, nec aliis in locis, quantum ex scriptis aliorum discere potui, immensa adeo siccitas unquam post Cometam sequuta est, quae pestifera uel principibus uel aliis fuisset. Quare nil aliud sunt haec rationes, quam aniles fabulae. Nec obstat, quod aliquando uidetur Cometa pestem praeindicare posse. Nam tunc, ut mox audiemus, non consequitur siccitas. Deinde non magis, imo multo minus, minitabitur Cometa mortem principibus, quam aliis cunctis. Etenim pestis non facile unquam initium sumpsit a palatiis Regum, sed pauperum casulas & sordida loca plerunque primo inuadit: quod & ratio demonstrat, & certa experientia comprobat. Fuga igitur sibi mature consulunt ( quod factu ipsis facile est ) & remediis oportunis noxium aerem magis arcent, & ab infectis minus contaminantur dum aditum suspectis omnibus negant. Sed quid hic opus est uerbis? consideremus proxima nobis Anno 1558 Cometa nobis apparuit ultimus. Ab hoc tempore quot sunt mortui principes summi, quibus nullus praeluxit Cometes? Primum Carolus Imperator, Ferdinandus eius frater & successor huius filius Maximilianus, Rex Poloniae, Reges De Cometis. 11 Galliae, Rex Hispaniae Philippi filius, Rex Scotiae, si non fallor, Turcici imperatores duo, Rex Transyluaniae, Papae aliquot & Principes Itali, Otto Henricus & Fridericus Com. Palatini, Elect. Christophorus Friderici filius, Uuolffgangus Bipontini dux, Uuirtenbergensis dux Christophorus, Eberhardus eius filius, dux Saxoniae Ioh. Uuilhelmus, dux Henricus Brunsuicensis, dux Megaloburgensis, dux Pomeraniae Barninus, Elect. Ioachimus Brandeburgensis, Carolus & Philibertus Marchiones Badenses & alii, quorum nunc non recordor. Quot etiam apparuerunt Cometae, cum aliquot annis post nullus sit mortuus princeps illustris & clarus, cuius obitum uideri potuerint significauisse? Quis non aperte uideat, non minus accidere mortes Principum apparitionibus Cometarum, quam nobisaccidit hoc uel illud cogitare post nouam aut plenam Lunam? Supra quoque audiuimus traiectiones stellarum eandem cum Cometis habere generationem: nisi quod istic materia, quam hic est paucior, rarior, tenuior. An igitur quia stellae discurrentes meteora sunt minora, sic portendere inferiorum hominum interitum dicemus, quomodo Cometas Principum exstinctiones praemonstrare aiunt? Si affirmabimus, ridebimur: si negabimus, erga Naturam uel hic uel illic iniurii sumus. Similis ratio est aliorum quoque ignium in aere uel supremo uel imo orientium si analogia seruetur. Cur ergo Cometis solis hanc praerogatiuam tribuunt? Quia, inquiunt, experientia docuit calamitates sequi. Sed eaedem aut similes consecutae sunt etiam res alias: & euenerunt eaedem adeoque maiores, cum nihil tale praecessisset. Tenenda hic nobis est haec regula certissima. Non quicquid post aliud sequitur, ab eo, quod praecessit, efficitur. Nisi enim ita esset, quicquid post plenilunium ( exempli gratia ) homines agunt, plenum Lunae lumen perfecisset. Quod omnium, quae fingi possunt, longe absurdissimum est dictum. Ostensum est dilucide, Cometas non esse causas bellorum & interitus gentium aut mutationis Regnorum, nec uim aliquam peculiarem obtinuisse necandi principes. Clare quoque patet, eos neque pestem neque annonae caritatem inuehere, si uerum est, quod isti ponunt, nempe siccitatem & aestum ab ipsis effici. Iam enim probatum est, a siccitate, in nostris praesertim regionibus, neque pestem neque alios morbos perniciosos creari. Docuit etiam temporum omnium experientia, sicciores annos apud nos foecundos potius, quam steriles exstitisse: quod proxime precedentes 1556 & 1558. quibus duobus annis Cometae duo arserunt, & 1575 ut reliquos praeteream, satis declarant. Certo igitur certius est, Cometas non esse causas effectrices naturales supra enumeratorum malorum. Quoad porro neque effectiones quaedam sint Cometae iam saepius commemoratarum calamitatum, patet. Qua ratione enim Cometas efficiant bellum, principis alicuius mors, pestis & c. imaginabile non est. Taceo, quod cum hypothesi pugnat. Omnes enim ponunt toties dicta mala post Cometas sequi. At effectus non praecedit causam. Qui contra sentit, perinde facit atque is, qui hominem quempiam neque natum, neque conceptum ausit affirmare praeclaras nescio quas res gessisse. Talia dicenti responderis recte, quod uulgo dicitur, capra nondum peperit, & hoedus tamen saltat in tectis. Sed nec eadem potest Cometarum & enumeratorum malorum causa fingi. Cometarum causa est copia siccae exhalationis ad supremam usque aeris regionem sublatae: bellorum, mutationis imperiorum, interitus urbium & Principum, causae longe aliae sunt, quod nescire nullus potest. Exhalatio, quae Cometis alimentum & materiam praebet a calore tum siderum tum in terre uisceribus incluso generatur, atque in altum & sponte sua fertur, & a calore siderum attrahitur. Quae si bellum creare debet, mille alias causas accidentales interuenire oportet. Ergo cum Cometae neque causae sint bellorum, interitus principum, excidii urbium aut gentium, aliarumque rerum alium, neque effectiones, neque ob eadem causa tum Cometae tum praedicta manarint unquam, impossibile est, ut talium rerum signa naturalia esse atque dici possint. Quicquid enim naturaliter rem aliquam significat, id necessario est, uel causa eius rei, uel effectus, uel eandem utrunque causam habet: nec datur quarta connexio, qua res aliqua naturaliter a se aliud significare possit. Auster, exempli gratia, spirare incipiens signum est secuturae pluuiae, quia causa eius est. Fumus signum est ignis, quia ab igne producitur. Iris uesperi apparens signum est serenitatis, quia causa, quae facit, ut iris uesperi appareat, eadem serenitatem quoque inducit. Quid ergo? inquiat aliquis, an Cometa rei nullius naturalis causa est uel effectus? Non inficior Cometas signa esse naturalia certarum rerum, sed nuper dictarum signa esse nego, adeoque pernego: & diuersum nullis argumentis probari posse incunctanter, affirmo. Ut autem, quid significare naturaliter possint, perspiciatur, consideranda est eorum natura. Si enim intelligemus aerem halitibus plenum esse. Equidem Cometa non ex pauca exspiratione, sicut alia quaedam ignita meteora, nascitur. Quanto maiores, diuturniores & splendidiores apparent, tanto plures halitus & densiores in acre contineri oportet. Uerisimile quoque est, inferne subinde alios ascendere, & accensam flammam alere: quod Arist. etiam uisum est. Denique ambigi non potest, quin illa in aere flamma, longe etiam dissitos & per aerem dispersos halitus undique ad se attrahat. Qui enim posset exhalatio tan- to tempore ignem sustinere, si non continue materiae ex omnibus partibus aliquid accederet? Quocirca uerum omnino est, cometas indicare nobis aerem sicca & densa exspiratione refertum esse. Ergo uel absumitur haec, quae per aerem diffusa est, exhalatio, a flamma in parte eius accensa, uel relinquitur. Consumi oportet, inquam, maximam eius par- tem ( si tota dissipari nequeat ) hic, rariorem magis aeream fieri lentoreque & pinguitudine spoliari. Quo facto, necesde Cometis se est uentos & siccitates consequi. Non enim in pluuias densari possunt hoc modo arefacti halitus. Quoties hoc fit, fit autem plerunque, ne dicam semper, tum siccitatis & uentorum signum est Cometa, quatenus horum causa est. Suo enim igne halitus absumens aerem purificat. Si uero aer a Comete flamma non repurgetur ab halitibus, nec sequens aeris constitutio eos dispulerit ( sed fortasse etiam auxerit ) facile putrescent, & pestifera qualitate aerem contaminabunt, praesertim si multi interim de terra uapores surgant, uel pluuiae frequentiores accedant. Cometa igitur, id est, pars halitus accensa ( quae plerunque discutitur ) non est causa pestis, cum proprie loqui uolumus, sed uapores & halitus alii per aerem diffusi, qui a Cometae flamma absumpti non sunt. Ab eadem igitur causa tum Cometa tum pestis oriuntur: qua etiam ratione signum pestis dici potest. Certum est interim, rarissime admodum aerem post Cometae exstinctionem non puriorem esse, quam antea fuisset. Quomodo enim non esset purior, qui tanta eiusmodi halituum parte liberatus est, quanta tot dierum spatio ab igne consumi potuit? Quanto igitur Cometae maiores & diuturniores & lucidiores sunt, tanto maiorem halituum copiam dissipant, aeremque exactius purgant. Ab his quid praeter siccitatem & uentos exspectare possis, equidem non uideo. Quare si post dissolutum Cometam pestis oritur, necessarium est, ut uel paruus admodum fuerit: uel breui admodum tempore durauerit: & propter peregrini ac contrarii uaporis accessionem intempestiue exstinctus fuerit. Quod quia neque uetustis temporibus, neque nostrae & patrum nostrorum aetate saepius factum fuisse animaduersum est, recte Arist. & qui eum secuti sunt praestantissimi philosophi & Medici affirmarunt, siccitatem, calorem, uentos, parere Cometas: nulla aliorum magis particularium euentuum mentione facta. Posse tamen pestem uel alios graues morbos, & frugum corruptiones a Cometis indicari eo modo, qui dictus est, ratio ipsa docet. At tunc non ratione, siccitatis, ut isti argumentabantur, pestis signum est, sed quia aerem impurum propter celerem & immaturam exstinctionem purificatum non esse indicat. Cometas naturalia signa non esse bellorum, euersionis imperiorum, interitus principum & c. demonstratum est. Restat ergo, ut, an artificiosa signa sint rerum talium breuiter declaremus. Quid uocemus artificiale signum retro diximus. Sunt haec signa duorum generum, humana & diuina. De humanis nihil est opus dicere, cum non sit in hominum potestate Cometas excitare, & in certa aliqua coeli parte collocare, ut certi eis aliquid ex pacto & consensione significent, sicut Terminum certo loco ad distinguendos fines pone- re possunt. Diuina signa duplicia iterum sunt. Quaedam enim certam habent & a Deo expressam significationem, quaedam generalem notationem habent, specialem aut singularem nullam. Ex horum ordine ( ad quem monstra, prodigia, ostenta, & inusitate praeterque communem nature cursum euenientia, pertinent fere omnia ) sunt Cometae. Horum signorum peculiarem Thom. Erastus indicationem nulla arte, nulla ratione, nulla methodo cognoscere possumus: sed ab illis solis intelligi & praedici potest, quibus Deus patefecit. Est. n. haec artificialium signorum natura, ut non aliter, quam ex pacto significent. Quare hoc solum ex Cometarum apparitione discimus, nos a Deo excitari & moneri, ut uitam emendemus, peccatis resistamus, uera poenitentia ad Deum confugiamus. Significant igitur uniuersim & in genere iram Dei aduersus scelera nostra exardescere: licet speciatim non indicent, quo poenarum genere & quos potissimum castigare decreuerit. Scio non defuturos ( & ne nunc quidem desunt ) qui bella iam pridem ( ante natum scil. Cometam ) consultata & inchoata dicturi sunt a Cometa etiam num fulgente significata. Sed qui prudentes sunt & intelligentes, ueritatem mendacio libenter praeferent. Summa dictorum haec est. Cometae si sunt signa naturalia bellorum, ruinae imperiorum, excidii urbium, interitus principum, mutationis Religionum & c. necessarium est, ut uel cause iam dictarum rerum sint, uel effectus, uel a communi causa efficiantur. At nullum ex his de eis uere dici potest: quare nullo pacto naturalia praedictarum rerum signa censeri possunt. Quid naturaliter significare soleant ac possint, expositum simul fuit. Reliquum igitur est, ur sint signa artificiosa: non humana quidem, sed diuina. Et cum ex eorum genere sint, quorum specialis significatio nobis a Deo reuelata non est, generali significatione irae Dei aduersus peccata nostra accensae contenti esse debemus. Quod si hoc pacto moniti resipiscemus & ad Deum scrio conuertemur, tum demum & iram Domini a nobis auertemus, & recte sancteque de hoc portento ratiocinatos nos fuisse perspiciemus. Ueram hanc de Cometarum significationibus sententiam nostram ueris certisque argumentis ex ipsa rei natura petitis confirmatam, cum refelli non posse quidam uideant, carpere nihilominus audent, quasi aliquid magnopere huc pertinens omissum sit. Etenim Cometas aiunt talia praemonstrare, non insitis in natura sua uiribus, sed aduentitiis: ut signa sint quodam modo artificiosa potius, quam pure naturalia. Etenim accipere eos potestatem certi aliquid praeindicandi ab illo sidere, a quo materia illa attracta sit, & recta. Quam futilis sit haec reprehensio, planum fiet ex dicendis: si cui ex ante dictis non liquet. Reprehensores isti perinde agunt, ac si credere ipsis teneremur dictitantibus, omnes Cometas uel comam, uel barbam, uel caudam, certo alicui sideri uel stellae facere: quo tamen falsius uix dici aliquid potest. Etsi enim hoc aliquando factum scribitur, plerunque tamen Cometae per se consistunt, a sidere nullo reguntur. Cum sideri comam faciunt cum eodem mouentur, oriuntur, occidunt, circumaguntur: cum per se consistunt, incerto admodum motu feruntur, sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum, ad latera & c. Quod si in eo, qui etiamnum apparet, licet obscure ( nondum enim ex toto absumpta est eius materia ) non uiderunt, tolerabiles fortasse sint: si uiderunt & dissimulant, De Cometis. aperte malitiam suam produnt. Falsum non minus est illud etiam, quod tanquam uerum & confessum inscite sibi sumunt, sidus aut stellam aliquam, uirture hac praeditam, ut praeindicare mortem principis alicuius ( exempli causa ) possit. Quod si illis daremus, nihilominus incertum maneret, an hanc suam uirtutem per Cometam magis, quam per alia exereret. Quid enim habet Cometa, propter quod aere ac meteoris aliis ignitis aptior & habilior censeri possit ad recipiendum influxum huius significationis? Si materiam spectes, nihil inuenies. Si flammam consideres, in cassum hic quoque laborabis. Summatim repetam omnia, & finem faciam. Stellae omnes sunt causae uniuersalissimae, sed particularibus istis facultatibus praeditae non sunt. Si etiam talibus ornatae fuissent potestatibus, transfundere in res alias non possent: quod alibi argumentis insolubilibus demonstrauimus. Halituum quoque causae non sunt sola sidera, sed multo magis calor in terrae uisceribus conclusus, qui sic fere subterranea mouet, alterat, coquit, mutat, extenuat, in uaporem fumum que uertit, quomodo calor animalium in uisceribus insitus facit. Nec apta est, exspiratio haec de terra surgens, quae tales significationes recipiat. Cum enim sit naturale corpus, supra naturam indicare nil potest, nisi a substantia intelligente ad id destinata cogitetur. Postremo certissimum est, plerosque omnes Cometas, instar huius, qui nondum est omnino dissolutus, sideri aut stellae nulli appendi, sed tum suo, tum supremi aeris motu impetuque ferri. Quocirca impossibile est, quod isti somniant, Cometas uires tales a certo sidere, a quo materia sursum tracta sit, mutuari. Die 6. Ianua