Praestantia Chymicorum Medicamentorum Dialogus apologeticus: Authore Thoma Mufetto Londinate Anglo. Accesserunt Etiam Epistolae quaedam medicinales ad medicos aliquot conscriptae. Image 1 Francofurti Apud haeredes Andreae Wecheli, Mdlxxxiiii. Excellentissimo Uiro Petro Seuerino Dano Serenissimus Regis Daniae Archiatro Thomas Mufettus Anglus εὑπράτεν. Quandiu Philochemie animum adieci, ornatissime Seuerine; tandiu eius praestantiam singulis Medicinae studiosis innotescere posse, plurimum peroptaui, quippe ex qua tantam sanitatem suauitatemque hausi, quantam non optare aliis communem, uix hominis, nedum philosophi esse existimarem. Tamen cum cernerem tuam illam ingeniosissimam & cedro dignissimam Idaeam a uulgo medicorum honore non satis amplo exceptam; teque & oleum ( quo saxa mollire instituisti ) & operam paene omnem perdidisse: uerebar equidem ne cum hoc libello iniquius Epistola multo essent acturi, qui tam elegantis & diuine orationis θελγητρῷ neutiquam flectebantur. Forte id accidit, quod Antichymistas siccos & sobrios esse credens; propterea eos putares non sale sed oleo perluendos, & molli oratione ceu plectro quodam Thebaico ad ueritatis sensum ducendos. Ego autem contra animatus sum, in eamque totus abeo sententiam: quod non oleo amplius perluendi, sed sale perfricandi sint, & uel satyricorum cauterio uel stimulis dialecticorum exuscitandi. Nam illorum plurimi Chemiam tanto odio habere coeperunt, ut ipsius solo nomine audito inhorrescant, & ( qua sunt fatui mentis intemperantia ) subinde uomere cogantur. Alii uero Chymica uehementer laudant remedia; sed quoties sua ipsorum negligentia Uulcanus uitium admisit, toties artem denuo lacessunt, uel traducunt demonstratorem. Neque omnino minimus eorum numerus prodit, qui Chymico omnem eo usque deferunt honorem, quo usque sese extra metallicam mineralemue prouinciam exercet, nam ab illis maiori religione, atque a ceraste aut uipera abstinendum censent. sed qua Dedicatoria. rationis umbra id faciant, nequeo satis assequi. Nam si uenenum illorum detestantur, quid uiperam adhibent? qua neque leprosius animal, nec minerale tam noxium reperitur. Adde insuper, tantam inter homines atque serpentes inditam a Deo esse ἀντιπάθειαν, quatam inter ipsum atque mineralia nunquam uideris: adeoque tantam, ut illorum solo uultu, tanquam humani generis perduelle quodam conspecto toti contremiscamus. Deinde cum sal mineralis non solum in omni uegetabili quo alimur aut alteramur, sed etiam in quoque animali reperitur: profecto aut nihil prebere egrotis necessum est, aut ad mineralium usum quamuis reluctante animo accedere. Praeterea cum a Deo hunc ordinem sublunaris liturgiae praescriptum esse sciamus; ut mineralia uegetabilibus, haec brutis, brutaque hominibus alimentum suppeditarent: quanta ( Deus bone ) stupiditas, quae nos ignorantia effascinat, ne maximam inter homines & mineralia similitudinem confiteamur? Rectius mea quidem sententia ille, qui hominem Microcosmum uocauit: utpote in cuius natura, Dei, Angelorum, brutorum, plantarum, diaboli, totius denique uniuersi aliquid collocatum sit. nec sane immerito. nam re uera quantum in nobis uirtutis habitat, tantum Dei inest: quantum sceleris, tantum diaboli: quantum rationis, tantum Angelorum: quantum motus sensusque arbitrarii, tantum bruti: quantum auctionis, tantum plantae: quantum salis, sulphuris, mercurii, tantum mineralium. Factus enim est homo, ut cetera quaeque mixta, ex minera terrae; & in suum omnia puluerem post factam corporis analysin, ocius tardius redibunt. Uerum quid ego hasce noctuas ad te, qui Athenis transigis etatem? uel quid ad illos Misosophos, qui senum psittacorum more negligunt erudientem, nec unquam e suis monstrorum plenis labyrinthis, uel Ariadnes filo adiuti egredientur? Placuit tamen aliquid tentare ad ipsos reuocandos, si non proficiendi spe, tamen periclitandi uoluntate: quandoquidem eς Τροιὴν πειρώμενοι ἢλθον Ἀχαιοί · Καλλίστα παίδων, πειρά θὴν πάντα τελεῖται. Cur autem hec tibi nostri exercitus praeludia dicarem, plurima in causa sunt. Primum singularis tua erga nostrates humanitas, quam ante biennium in Dedicatoria. tua patria & nostro illustrissimo legato, Peregrino Bertio, nobilissimae ducis Suffolciae filio, mihique in primis neque modio neque trimodio, sed ipso pleno horreo aperuisti. Deinde uero, quod medicam πό¬ θεσιν hominibus medicinae imperitis ( quales plerique nobiles & senatores sunt ) ascribere, perinde esse uidetur: acsi agricolae Monarchie encomium, aut militi agriculturae scientiam offerres. Sed illa in primis me mouit ( optime Seuerine ) tuae singularis doctrine & exploratae hac in causa eruditionis contemplatio: cuius sola umbra refocillatus mihi facile persuadeo, me de cunctis chymicorum remediorum conuitiatoribus uere atque solide triumphaturum. Hanc autem Apologiam anno superiore accepisses, nisi tuam illam aduersus Antiparacelsistam auream responsionem in dies expectassem. Uerum cum te aut seculi ingratitudine, aut silentii iucunditate, aut regiis auocatum negotiis auxiliares chemiae copias nondum misisse scirem: officii mei esseduxi Misochymicos sublimes interim arripere, suamque ipsorum ὑψη¬ λοκαρδίαν hac prima uelitatione ceu pastorculi unius fundula prosternere. Quod si aliquae eius forte reliquie reuixerint, dabis spero operam, ut tuis coniunctis copiis nostre augeantur uires, συύτε δύ ἐρχομένων singula huius hydre capita amputentur. Uictoriae autem spem illud omnium maxime facere nobis uidetur; quod neminem huic cause reluctantem legere possimus, quin idem aut Babylonice bestie nomen dederit, aut se discipline diuine & perfecte ecclesie repurgande ἡ λάθρα ἡ ἀμφαδὸν ostenderit inimicum. Interim uero, dum tua instruitur acies, si mihi in hac prima dimicatione βράσσῶν τε θυμος uideatur λεπτη δέ τε μῆτις; id uelim non nostrae pusillanimitati; sed tuarum copiarum expectationi feras acceptum. Nec tamen tam excordes unquam reperiemur, quin denuo in hostem rediuiuis uiribus, quandocumque occasio tulerit, reuertamur. Bene uale, meque ( uti soles ) perdilige. Nobiliss. Regis Gall. legato, D. Tychoni Brahe, uiris ut Chemie; sic etiam uirtutis studiosissimis, salutem ex me dicas amplissimam, etiam atque etiam te rogo. Datae Londino Prid. Kal. Feb. 1584. Tuae felicitatis studiosissimus Tho. Mufettus. Purae Siue Chymicae Medicinae Studiosis Thomas Mufettus Medicus S. Uerum illud esse experior Comici non inscitum dictum, charissimi fratres: Sapientem ad res agendas his tribus impelli, Necessitate, Lege, Consuetudine. Absque quibus fuisset, equidem non solum ab hoc genere scriptionis, sed ab omni librorum meorum euulgatione abstinuissem. Uideo enim eam cuique patere ad operum suorum impressionem facilitatem, ut impudicissima Uenus, & stultissima quaeuis opinio suum quoque praelum consecuta sit. Tamen cum necessum sit scriptis animare uos, quos uiua oratione attingere non licet: necessitati dabitur ( ni fallor ) uenia, nobisque non scripturiendi studium, sed animus ueritatem docendi imputabitur. Praeterea Natura uitaeque breuitate monemur, serendas uel cito uel sero esse arbores, quae prosint futuro seculo; hominemque ut ad ciuilem uitam, sic etiam ad eorum quae a Deo optimo maximo accepit cum aliis distributionem procreatum. Quin porro de Zuingero, Aragosio, Seuerino, aliisque institutoribus meis peroptimis ( quos Epistola ἶσα γενέτησινηγῆτασθα Hippocrates iubet ) parum honorifice sentire uidear, si chymica ipsorum remedia ( quibus unice delectantur ) uariis criminationibus a uiris impudentibus conspersa, contra quemcumque hostem libere propugnare non ausim, eorumque innocentiam, immunitatem, ius neruis modisque omnibus sartum tectum seruare. Nec sola ipsorum gratia haec facerem ( hominum quip pe auctoritate in Physica disceptatione uti plane ἄτοπον uidetur ) nisi quoque reipsa cernerem medicos chymicis destitutos remediis similes esse fabrorum, qui ad secandum hebetem securim, uel forte medio confractam adhibent. Denique cum consuetum esse uideam praestantissimis uiris, omnem inire rationem, qua ab se non tantum crimen sed etiam criminationem segregent; suamque innocentiam cum uerbis tum scripto agant apud populum: nihil noui aut mali facturum memet confido, si illata repellendo tela, futura arceam; hosque delirantes nepotulos ad meliorem ( pro uiribus ) frugem reuocare uelim. Nunc enim nescio quo superbiae oestro perciti in conuitiando modum tenere nequeunt, deque illius Antiparacelsistae libris, tanquam de Metelli spoliis in omni mensa triumphant. Tamen si perspicerent miselli, quam parum uirium illius acies obtinet, suaque ipsius argumenta in ueritatis, Iustitiae, atque Aequalitatis statera examinarent: sane non minore celeritate ab eius uexillo, quam Mars ille uelocissimus Deorum a Ueneris amplexutoroque adulterino, postquam se diis hominibusque ludibrio exposuisset, aufugerent. Etenim prima parte quid aliud nobis ostendit, nisi magnam Theophrasti impietatem? quam sane ut Theologi accuratius, sic etiam iustius tractassent. Nam quod medicorum est, id curent medici; tractent fabrilia fabri. ipse etiam homo cum sit, in hominem aequius affici debebat: uel saltem non ita humanitatem deposuisse, ut iugulare mortuos & in defunctos saeuire habeat oblectamento. Quid si Paracelsus in Mundi creatione diuinaque administratione aliquid a sacris literis alienum sensit? ecquid in eo ab Ethnicis differebat scriptoribus? uel cur non pari misericordia illius ferimus figmenta, atque disciplinae ecclesiasticae osoribus ( quorum non se minimum esse prodidit Antiparacelsista ) uel Galenicae impietati condonamus? uerum cum illum κτὰ πάντος, καθ αὐτο, καθόλουπρωτον, ipsamque humanitatis legem transiliisse abunde constet: nolo hunc limum amplius mouere, ne uobis ( quibus semper placere institui ) ingratissimum excitem odorem, meque ipsum ad maiora festinantem impediam. Noui Antichymistas etiam a nemine oppugnatos, una cum illo Idololatrarum Deo mole ruituros sua, iamque diuturno spontim furoris aestu contabuisse. Tamen cum me sciuerint non tam cruciandi animo & expectatione triumphi quam ipsorum sanitatis gratia hunc libellum quasi cauterium aliquod emisisse: meum ( ut spero ) institutum magnopere laudabunt, neque adeo damnabunt uoluntatem. quis enim Medicum apoplecticos uel pungentem uel urentem uel etiam flagris caedentem, tanquam ἀφιλανθρωπίας reum insimulabit; cum haec ille non ut affligat aegrum, sed sensus reuocandi ergo usurpat? Reliquum, animuli mei, nihil iam uidetur: nisi ut quas uobis distribuente iustitia possessiones emensus sum, eas nec pretio emi, nec sycophantiis surripi, nec uestra pusillanimitate auferri unquam permittatis. Deus optimus maximus uestra promoueat studia, atque haec summae tranquillitatis Alcedonia ad Ecclesiam nostram medicinamque perfecte repurgandam, quam diutissime uelit largiri. ἀμέν. ναι καὶ ἀμέν. De Iure Et Praestantia Chymicorum Medicamentorum, Dialogus Apologeticus. Philerastus. Chymista. Aperui praeceptori meo consilium meum de fallendo Chymista. laudat, commendat, praedicat, uotis etiam promouet hoc opus, meque uario telorum genere & technarum multitudine instruxit. Tamen, ne mentiar, cum apro Aetolico, cum urso, leone, excetra certare mauelim, quam cum chymistis: qui alloquentem teterrimo sulphuris odore, aut mercurialibus fumis totum obruunt. Audio etiam quendam chymistam haud longe hinc commorari, qui nos Galenistas ceu haleces sale conditurus est, & postea in fumo suspensurus. Pol, nisi me signum fallit, hic habitat in uicinia, sed ecce hominem egredientem. Audite coelum & terra, dum Daedaleos comminiscar dolos, totamque huius peritiam noua simulatione perdiscam. Ch. Phy. aut catum siluestrem, aut mustelam hac transiisse arbitror; ita olet male. Ph. Adibo? sistam. sistam? immo certa est mens. queram, quo quo hinc remotus est gentium. Ch. Salue aduena. Ph. Et tu inquiline, salue. Ch. Quem tam sollicite quaeris, hospes? ei si quid ego adiumento sim inueniendo, impera. Ph."pol humanitatem tuam accipio, & in patriam denuo reuersus ipsam praedicabo lubens. Chymistam quaero. cui inueniendo quantam mea gratia operam dederis, tantum te semper arctius amauero; & prima occasione oblata reddam mutuum. Ch. Tametsi tanto uix quispiam nomine dignus sit, nihilominus me ita a populo uocari, nolo ire inficias. Ph. O me felicem Philerastum, qui in ipso portu merces uideo desideratas. Quis aut qualis Deus cuiquam similem opportunitatem? mi here, mi patrone, mi pater optatissime, salue. Dialog. Apolog. Ch. Nugas agis, Phileraste. neque enim me tibi herum, uel te mihi seruum fuisse, unquam memini. sed unde soluis, obsecro? qua patria oriundus es? Ph. Athenis Galenicis solui, patriam Germaniam habeo. Ch. Quid igitur huc aditio fuit, hospes? cur me deridiculi causa salutas? Quid Athenis Galenicis ualedicens huc appulisti? Ph. Quoniam ubi nihil praeter morum corruptelam, scientiae inopiam, loculorum exenterationem uideo, ibi si sceptrum detur, non est cupita mansio. Ch. Bona uerba queso. uix sentio talium operarum uiros esse Athenienses, quod si tales fuerint, merito aufugis, recteque facis aduena, quod ab eorum consortio accurate abstines. Ph. Immo tota Atheniensium atque Galenicorum gens est inter homines mea quidem sententia, ut Napelli, Aconita, Chamaeleontes. coloris splendorisue elegantia oculos atque animos pascunt, bono tamen usui sunt nulli. Ch. Tace, obsecro. si quid Galenici Ethices praecepta transgrediantur, id Theologi reprehendant uelim, Politici puniant. Tuum uero est, medicus cum sis, illorum in medicina errores arguere; nam in alienam prouinciam excurrere quam parum Dialectici sit, lex illa Iustitiae καθʼ αὑτὸ satis conuincit. Sed dic mihi tua fide, hospes: Nunquid Galenicos in aeternum deseruisti? an meos degustatum sermones, & arcana surreptum uenis? Ph. Egone tua tibi arcana surreptum ueni? minime possem: uel etiam si possem maxime, pietas prohibet. Ch. Tamen tuorum multi huc ueniunt, & me salutant blanditer: comiter appellant: rogant, ut sustentatum est: meamque & operam & artem diuinis affectam laudibus suspiciunt. cum uero in scholam redierint, stomachum detegunt, & in chemiae fautores libere uel potius illiberaliter debacchantur. Alii itidem sunt ita: Chemiam amant, quantum in rem esse ducunt suam; quando autem sumptus requirit, tum ceu scientiam inutilem reiiciunt. Ph. Atqui ego illam ita amplector atque amo unice, uti amare aequum est: nihilque mihi tanti est reliquum, quin Chemie discende no mine illud inducar dare. Est enim Chemia solide philosophie fons, clauis sapientie, anima & medulla physices, medicinae radix, & meta in quam uiri sapientes collimarunt. uis magis praedicem? Ch. Immo Dialog. Apolog. satis superque, aduena, mallem enim ab ipso laudari chemiam, qui ipsus in laude semper uixerat. Gaudeo tamen eo usque praeualuisse eam, ut suum quoque encomium ex ore inimicorum consecuta sit, sed responde paucis; cur chemiae nomen daturus uenis, cum eam tot egregii medicorum principes repudiarint? nam ex Graecis, Hippocrates, Polybus, Aristoteles, Nicomachus, Theophrastus Lesbius, Herophilus, Serapion, Dioscorides, Galenus, Thessalus, Trallianus, Archigenes, Ruffus Ephesius, Aetius, Oribasius, Alexander Trallianus, Paulus Aegineta, Actuarius, uestri sunt. Uestri quoque, Auenzoar, Albubeter, Isaac Beimiram, Albaterius, Albucasis, Iacobus Alxindus, Auicenna, Auerrhois, Ioamitius, & c. inter Arabas. Ad uos etiam spectant omnes tum Itali, tum Hispani, tum Galli, tum Germani & Angli, qui ante annos tre centos medicinam exercuerunt. Cum igitur tot preclari artis medice Atlantes senectute canisque consiti nostram oppugnarint uel saltem non cognouerint scientiam; inanem ludis operam, adolescens, qui huc illius perdiscendae gratia nullum non maris terraeque periculum subiisti. Ph. At didici non aetate sed ingenio cognitionem acquiri, eamque in rebus plerisque pessimam esse uideo opinionem, in qua maior numerus consentit. Nam, Deus bone, quantum & quam grauium hominum concilium Christum illum Protophilosophum falsis criminationibus & opprobriis affectum depronsit postea ad flagrum, nec non nisi uilissima crucis morte occisum demisit! Quodsi illum in carne patefactum, annorum, prophetiarum, miraculorum testimonio uel cecis & lippientibus ostensum, oculati illi Patres nostrique in primis Patroni non agnouerunt: multo quidem facilius in ipsis medicinae principiis errare potuissent, nobisque aliquam eius partem uel rudem uel incognitam relinquere. Siccine medicinam omnem in Idololatrarum pectore, aut unius Galeni fonte clausam fuisse uerisimile est: ut Christianis necessitatem imponamus, eam uel ab Ethnicorum ore uel a nullo omnino latice hauriendi? Quin potius illud constantissime teneamus ἀξίωμα: Christi professionem ad omnia utilem, omniumque promissionum energiam adeo percipere; ut qui ipsum sincere colit, maius proprerea in sua uocatione siue medica siue physica sumpserit incrementum. Praeterea sicuti Christus ipse ( quem ecclesiae caput agnoscimus ) omnis disciplinae inter homines fuit ( procul dubio ) peritissimus; ita etiam ut Christiani eo ipso cunctos Ethnicos anteeant, non similitudinis tantum ratio atque Cabalistica anagoge, sed physicae aequitatis lex imperat. Testor Salomonem, Apostolos; eorumque discipulos omnes, nec non huius aetatis medicos nonnullos, qui diuino afflati spiritu tum scientia tum usu medicinae Iudeos, Grecos, Arabas, Latinos, superarunt: Nam in Anatomia totius medicine uestibulo quam perniciosi ueterum lapsus fuerunt? quam falsa ipsorum physice; & non solum a diuinis litteris, sed quoque ab ipsis sensibus abhorrens? Methodum uero ita poene omnes ignorarunt, ut qua potissimum methodo medicus opus haberet, pauci, im mo uix aliqui tenerent. Omnes denique in medicamentorum praeparatione a ueritate ad opinionem, a sensibus ad imaginationem, ab apodixi ad errorem sensim delapsi sunt: nec nunquam ante paucos annos ad sanam mentem reuersi. Ch. Nae quamuis Galenicis in usu esse solet, linguis ab animo differre, tamen tu tam cordate loqueris, & mea quidem sententia diuine: ut nihil in me claudi permittam, quod te scire interest. Ph. Tu si aliud mihi in ore esse perspexeris, aliud in pectore: nullam causam dico ( Chymista ) quin mihi & famae, & salutis, & uitae apud te deliquio sit. Ch. Age. tuam experiar fidem, fretus ingenio tuo. fac igitur infidelior mihi ne fuas, quam egomet sum tibi. Ph. Immo nisi meis praecordiis male uelim, tibi uolo optime. & mihi ipsi citius infidus ero, quam tibi desit fides. Ch. Capio conditionem. sequere me ad aedes. Ph. Salue naturae fanum! ut te expectaui diu. sed papae quam exigue sunt iste tue aediculae? Ch. Nec ingentes quoque formicae; tamen naturae solertiam artificiumque magis, quam proceras gigantum machinas commendant atque commemorant. Ph. At quae illae obsecro litterae, quae prae ostio manent insculpte? Ch. Basilica Chymicorum: Contra Quam Omnes Galenistarum Coloniae Non Praeualebunt. Ph. Rude quidem hospitium, & tanto ferendo nomini longe impar, neque enim opere Corinthiaco uestiuntur parietes, nec extra emblematis ornantur. desunt quoque uestibulo Atlantes, & in tecto tegulae deliciares desiderantur. neque ualue Dedalea manu sculpuntur, ad Basilicae exemplar. Ch. Tu exteriorem aedium ornatum expetis, hospes. eum ego data opera non addidi. Turpe enim existimo externum consectari splendorem, ambitionis, non philosophiae; stultitiae, non cognitionis argumentum. Quum etiam tuus Hippocrates nimiam in medicis damnet a ξυνεσιὴν, frustra mihi tegulas deliciares, opus Corinthiacum, aut Dedaleam manum narras, qui Anglus sum; & in aedificiis sobrietatem, quam nouam istam οἰκομανίαν imitari mallem. Praeterea edes tanto sumptu ornatae, cum multorum Pharmacopoeorum pyxidibus parissime sunt: que extra auro radiant opereque poliuntur Phrygio: intus autem uel nihil, aut sceleta tantum continent, & ( adsit ueriuerbio uenia ) cadauera medicamentorum. Ph. Uerum autumas. Noli autem grauiter quae dixi ferre. nam nos artis praestantiam ex artificis diuitiis, supellectile, ornatu, elegantia, fastuque aestimare soliti sumus: parum Nature memores, quam ingentem auri thesaurum in terra omnium aedium uilissima recondere animaduertimus. Ceterum nunc cortice satis conspecto, ad nucleum peruenire fames est. Ch. Ingredere igitur. Sed priusquam pergis, cede in hoc apodyterium: atque ibi credulitatem, postea socordiam exue. Ph. De socordia placet quod imperas, atque sentio necessum esse. Uerum credulitatem quisquis omnino omnem exuerit, huic disciplinae non altius imprimunt uestigium, quam triticum in mari satum. Nam iuxta illud Aristotelicum, δεῖ μὲν τον μανθάνοντα πιστεύειν, ut discipulum habeas liberalem, modestum, beneuolum, attentum, docilem, & instar luti in quancunque partem fingendum. Ch. Immo intelligentia discipulum decet, credulitas non decet. Nam si huic te subieceris, Atheniensis: anime immortalitatem, Dei omnipotentiam, mundi creationem, omnemque Christianorum doctrinam, ad Galeni exemplum, deridebis: nihilque tam improbe ab ipso defensum est, quin tuo ui cissim calculo confirmabitur. Quare nec mihi, nedum cuipiam ulterius habeto fidem; quam nos uel sensibus manifesta, uel rationi, uel diuinis litteris congrua dicemus. Ph. Probe mones. Ch. Nunc in balneum descende, atque ablue opinionem, preuaricationem, fastum, & reliqua scientiarum impedimenta. Ph. Factum puta. ecce iam lotis auribus, & defecato ad te animo reuertor. Numquid preterea uis? Ch. Tantum ut pileo mystico & toga bombycina depositis amiculum chymicum induas: rudioris forte texturae, sed ad nostras operationes longe conuenientius. iam libri loco forcipem accipe dentatum: is tibi magister erit, optime comparatus es. sic physicum ornari addecet. Sequere iam nunc me. Ph. Proh fidem: quas ego hic conspicio, quales, quot fornaces? quod obsecro huic loco nomen est? Ch. Πονητήριον. Ph. Durum uerbum & asperum. Ch. Tibi forte quem hactenus in hypocausto sedentem Galenus desidem reddidit. Uerum qui laborem & sudorem ( quibus dii omnia uendere scribuntur ) optatissimo cuique otio anteferunt, aliter animati sunt. Ph. At profecto non uili pretio tantus uitrorum, uasorum, & fornacum omnium delectus comparatur. multum quoque pecuniae absorbent Uulcanus, fermentum, argilla, & uehicula elicienda. Ch. Quasi uero illius apud Comicum dicti oblitus sis: Necessumest facere sumptum, qui quaerit lucrum. nec tamen tanti erunt sumptus, quin a lucro millies superabuntur. Etenim pro pecuniis scientiam emes incomparabilem, totius Physices demonstratricem. nullus mercator tam felici commutatione, nullus danista tam foecundo foenore est usus. Noli igitur isto auaritie luto herere: sed potius imitare Montanum, Fernelium, Uillanouanum, Fracastorium, Cardanum, Gesnerum, Zuingnerum, Aragosium, Brickmannum, Platerum, & aureum Daniae pullum Seuerinum; quos factis in Graeciam, Arabiam, omnemque medicinae ueteris prouinciam tam longis deuiationibus, non pudebat huius artis esse ιμαθεῖς, suaeque senectuti huiusmodi laboratorium, ceu monumentum quoddam honoratissimum extruere. Ph. Memorabiles memoras uiros, & huius seculi sola quaedam ornamenta: eorumque fretus auctoritate, auidissime sitio chemiam. Soleo enim aliquid aggressurus primum disputare mecum, an id facere equum sit! deinde, an alii quoque boni id fecerint ante me! quippe tum confirmatur electio nostra, cum sentimus prudentes clarissimosque uiros, qui ipsi in honore semper uixerant; idem uelle nobiscum, idem agere. Ceterum hic aqua mihi heret: An aequius fuerit tam paucorum hominum uestigiis insistere: An sequi ueterum opiniones, qui in hac preparationum palestra aut nulli, aut plane hospites uidentur. Parce obsecro si nunc ad Galenicorum stationes recurram: facio enim id non tam illorum amore aut uictorie spe: quam sciendae ueritatis causa, atque ut omnem tibi credulitatem uidear deposuisse. Ch. Laudo institutum: & uicissim respondeo tibi: ueteres medicos in omnibus uel plurimis imitari perinde esse, acsi rudi quidem ab opere peteres exemplar. Erat enim medicina circa Hippocratis tempora instar foetus recens concepti: in quo confusa tantum lineamenta, & rudes adumbratiunculae membrorum conspiciebantur. Hanc postea Galenus methodo distinctiorem, posteritasque tum Arabum tum Grecorum uaria medicamentorum supellectile ab agyrtis & tonsoribus corrasa locupletiorem fecerunt. Nullus tamen eo profecit, ut aquae rosaceae destillandae ( o praeclaros medicinae Architectos ) uel teneret uel traderet rationem. Immo in nulla Medicinae parte non turpissimum reliquerunt errorem, quem postea sapientior proles tanquam secunda spongia abstersit. Ph. Uera refers, & meo quidem iudicio uel sensibus ipsis palpanda. Nam sicuti aliter senes sentiunt, aliter pueri: hi recte, illi pro ratione aetatis: ita quoque admirationem minime promeretur. Nos in hac mundi ueluti canitie, quaedam inuenire patribus incognita, aut inuentis ipsorum Apellis manum inducere: quandoquidem ipsi non alias quam per nubem Medicinam intuebantur, & ut tuorum uerbum usurpem, nondum embryonatam. Quare perinde atque Auicenna in Galeno ueritatem, in Hippocrate Galenus diligentiam, Hippocrates in ueteribus methodum desiderauit: ita etiam nihil in omnibus uel singulis scriptoribus expetere, serui moroso domino obstricti, non eruditi scientiae exploratoris nota est. Nunc autem ( omissis ueterum delictis ) mihi fornacum nomina usumque rogo explices. Ch. Illa Neptunus, Mare, Maria, Zona temperata, haec Uenter equi: ista Gallinarum nidus uocatur. illic uero Aegyptus collocatur: a dextris Persia, Mauritania, Aetna, Serpens, Acediae furnus, & uenter struthiocameli. Ph. Eheu! quae dicis, cinerem quaerere uidentur. apage istam amphibologiam, qua mihi non erudire uelle tyronem, sed fugare etiam prouectos apparent Chymistae. Ch. Uerum hoc consulto faciunt, & magno iure. Nam ultra quod in nouis artibus ονοματοποιειν nulla uetat lex, Hippocratis etiam & aequitatis uoce sancitur: res sacras profanis hominibus obscure tradendas esse, πριν ἡ τελεσθωσιν ἐργιοισιν ἐπιστήμης. Adde insuper Naturam maiestatem suam arcano aucupari silentio, nobisque castaneae nucleum non nisi cortice & aspero tegumento abditum offerre. quamuis re ipsa nullum rebus nomen a Chymicis impositum esse affirmo, quod perfecta Polygraphiae, Etymologiae, Notationis, Analogiae, atque Physicae anagoges scientia imbutus non prima quaque lectione intelligat. Tantum abest, ut merito elucidationem uocum desiderent, uel iure ullo culpent obscuritatem. Ph. Non repugno. tamen meo quidem animo in scientiis docendis ea solum uti oratione, ad quam solus aliquis Cabalista tanquam natator Delius perueniat, non aliud uidetur esse, quam homines ad lautissimum prandium inuitatos & mox accubituros laruis spectrisque fictis expellere. uerum ad eorum medicamentorum praeparationes uidendas oculi mei festinant, quas ceteris omnibus praestantiores esse libri profitentur tui. Ch. Adesdum igitur, & in hunc zodiacum ingredere. Ph. Nitidiorem locum non memini uidisse me. sed quam ob rem uocas Zodiacum? Ch. Quia hic animalium signaturae non illae imaginariae Astrologorum, sed uerae & uitales seruantur. uolo enim duplicem inesse uitam animalibus; unam que in se ipsis, alteram quae in nobis operatur. prima euanescente, secunda obtinet imperium: nobisque uel medicamentum praebet ad corporis alterationem, uel ad eius nutritionem alimentum. Ph. Uerum quandoquidem me credulum esse non uis, animalibus mortuis uitam inesse denego. nam pari ratione lapidibus, metallis, atque astris inesse uitam nullo quis negotio probauerit, atque brutis animam exhalantibus. Ego uero triplicem solam uitam agnosco; Rationalem, Sensitiuam, Uegetatiuam: id quod non solum Aristoteles, sed quaeuis Medicorum natio ante Paracelsum natum defendit. Ch. Atqui in eo turpiter hallucinaris, Atheniensis. Nam Galenus tuus Libro 9. de uitam aut nihil praeter uires esse meth. med. disertis uerbis asserit, aut uirium actionem. Si igitur uis insit animalibus mortuis, metallis, astris, lapidibus: quidni & uitam inesse dixerimus? haeccine in Galeno ferenda opinio est, & damnanda in Paracelso? Nonne etiam Hippocratesin suis De diaeta libris passim notauit, uitae conseruationem per alimentum fieri, declarationem per operationes? sicuti igitur homo uiuere dicitur, quandiu actiones homini praedestinatas edere queat; ita etiam quandiu Magnes ferrum, succinum paleas, Rhabarbarum bilem attrahit, tandiu uitam illis tribuere sobria atque sicca sententia censeri debet, non ebriosi hominis imaginatio. Ph. Uitam igitur nihil aliud statuis, Chymista, De Chym. Medicam. quam cunctis rebus energiam ἐκ διόθεν insitam; id est hominis ad humanas actiones, Astrorum ad Astrales, Angelorum ad Angelicas, brutorum ad brutales, plantarum ad plantares, mineralium ad minerales, metallorum ad metallicas, alimentorum ad alimentares, medicamentorum ad medicas operationes dispositionem. Ch. Recte colligis, & profecto cum mors nihil aliud sit, nisi perpetua ab actionibus praeordinatis cessatio: cur animalia prius omnino mori fatebimur, quam omni actione cuius gratia predestinabantur spoliata sunt? Ph. Uiuunt igitur animalia animam participantia sibi ipsis: hac uero destituta uiuunt postea in nobis, & actiones proferunt magneticas. nonne hoc uis? Ch. Maxime. & propterea uitam splenis bouini dico, non solum que in corpore bouis attrahit, concoquit, expellit: sed etiam quae in nobis expedit lienis obstructiones, mensesque prouocat. sic etiam uita castoris testiculorum ( quo ad nos ) ea dicitur, que uteri suffocationibus, & moram facienti foetui medetur. sic etiam sales atque olea cranei humani, alces, uiperarum, bufonum, astacorum, uitalem facultatem obtinuerunt aduersus Epilepsiam, incubum, lepram, pestem, quartanam & c. Nec dissimilis aliorum est ratio, quibus uitam inesse solus non uidet ille, qui calorem ignis non sentit, uel non uidet coeli rotunditatem. Ph. Intelligo. sed quo me iam ducis? Ch. In physicum Plantarium; omnium uegetabilium sulphure, sale, Mercurio refertum. Ph. At cum eam fecisti gratiam, ut mihi liberum sit παῤῥησιάζειν apud te: ne obsecro molestum sit ea audire, que nostri contra has uegetabilium extractiones solent obiicere. Ch. Immo nisi tibi molestum sit dicere, mihi audire uolupe est. Ph. Afferunt; se in crassa uegetabilium praeparatione iam annis multis medicinam maximo cum successu fecisse: eamque in purgandis, alterandis, & discutiendis humoribus ( quae praecipua sunt artis opera ) non minus quam nouas hasce preparationes uires suas exeruisse. Deinde hoc etiam timendum clamant, ne quando subtilioribus illis extractionibus corpora subito mu tentur, fiatque interim magna caloris natiui atque humidi primogeniti iactura. Chemiam tamen nullo modo damnant: sed cur prae ceteris officinarum praeparationibus extollatur, non uidere sese affirmant. Ch. Sane quod chemiam nullo modo damnant, maxime laudo. & ego una improbo illos, qui in omni morbo solis chymicis medicamentis utuntur. Nam cum contra mures aut formicas bellandum est, suffecerint Pygmaei uires: tamen qui cum leone certauerit aut apro Aetolico, huic Hectorea manu aut Gigantum robore est opus: id est, mea quidem sententia, chymicis medicamentis. uel ut clarius ipsorum praestantiam ceu ob oculos positam intuearis; dic mihi qualem Galenici in atrophia imperant diaetam? Ph. Nempe cibos euchymos elixandos prescribunt: iubentque illorum succum exprimi, pinguedinem separari, fecem reiici, alimentosum a non alimentoso diuidi, singula denique separari, quae facili concoctioni impedimento sint. Panis itidem loco amylum lacte maceratum commendant, & ex uinis illud eligendum sentiunt, quod ab omni spuma, tartaro, & fece depuratissimum est. Ch. Recte. sed cur panem, uinum, carnesque uulgari modo praeparatas non exhibent? Ph. Quoniam eo modo deuoratae plus excrementi gignerent quam alimenti, Dialog. Apolog. atque non reficerent sed re ipsa opprimerent naturam. Ch. Equidem admiror uos in Analeptica tam lynceos, erga medicamentorum chymicam praeparationem tam proterue animatos esse. nam si ciborum optimi succi extractiones ad corpus restaurandum necessariae sint: quanto magis medicamenta ad corpus alterandum nata defecare & repurgare conuenit uniuersa? adde etiam nonnullorum remediorum partes uenenatas esse, aliquorum deleterias, plurimorum otiosas, nullorum nisi forte per accidens salutiferas. Ph. Quid audio? annon uires medicamentorum totae totis ita miscentur a natura, ut nullo hominum inuento seorsim eliciantur? Ch. Neutiquam hercle uero. Nam in Galeni tui scho- 3. de Sim. la audiuisti, Aloem exacte lotam pur- fac. 13. gatiua facultate dispoliari. uti quoque usu uenire solet aeris squame, aut aeri usto. Docent te etiam Neoterici eam duntaxat rhabarbari partem purgare, quam uinum maceratione facta absorbet. immo in integra totius substantiae libra, uix unciae Rhabarbari sex reperiuntur, quae aluum uel tantillum poterint mouere: reliquae uero ceu ἑτώσιον ἄχθος ἀρούρης, cloacae potius committi quam hominibus propinari debent. Ph. Equidem uero simile loqueris, Chymista. Quid ni enim iuxta atque in nobis liquores inueniuntur heterogenei, quorum alii sunt medicamentosi, ut biles: alii alimentosi, ut sanguis: alii contra excrementosi, ut urina; sic etiam in cunctis medicamentorum generibus se habeat, quae medicis ad corporis alterationem usui sunt? probo igitur hanc artificiosam eorum anatomiam, eamque cito discere percupio. Ch. Immo illud quoque attendas uelim; Naturam nihil nobis puri dedisse: sed omnia permultis miscuisse impuritatibus ut istam nobis scientiam ab infantia noscendam esse ceu quodam necessitatis stimulo inculcet. animaduerte enim panificii rationem: quo primum modo triticum a palea longa trituratione & chymico ueluti delectu separatur. deinde furfur a polline cribro rudiori, & postea spissiore diuiditur. pollinem cribratum coquimus, coctum mandimus, mansum in furno triplici recoquimus: nec tamen ita depuratur a nobis, quin insitus ille cuique membro chymista excrementa quaedam inueniat ab accersita expultrici potentia eliminanda. Nec minus eadem de melle, lacte, & liquore quouis humanae nature familiarissimo referri possit historia. nam si eo quo nata sunt menstruo infecta exhibeantur, uarias relinquent feces, quae si in corpore diutius permanserint non excretae, morbillos, uariolas, lepram, morbosque uenenatissimos producent. Quanto autem magis purum ab impuro, mortuum a uiuo, deleterium a familiari atque utili, in Helleboris; Colocyntide, Coccognidio, Turpeto, Esula; Rhabarbaro, Senna, Agarico, omnibus denique purgantibus separare opus est? in quibus non πολλὰ, ut in Aegyptie pharmaco; sed [ Gr [ παυρά μν εἐσθλὰ μεμιγμένά, πολλὰ δὲ λύγρα. Immo ne Aromata quidem cordi humano familiarissima tam praeclare atque chymice naturae manu parantur, quin nobis ultra depurandi prebeant occasionem, & necessitatem quandam imponant laborandi. Nam cinamomi libra semunciam olei effundit; caryophyllorum sesquilibra tantum quartarium; nucis moschatae uncia, drachmam semis; ligni aloes quartarium, drachmam unam: in quo tamen oleo sine sulphure, omnis uis illa aromatica quasi in radicali quodam & spirituoso humido delitescit. Eadem quoque habetur ratio in anisi, cumini, dauci, feniculi, rosarum, croci, & c. extractione: quorum quae minimae supersunt partes, in eas omnis facultas deriuatur: ut non immerito de illis etiam perinde atque de formicis dici queat; natura est maxima in minimis. Si igitur siue purgatiuum, siue diaphoreticum, siue urinam aut uomitum excitans arcanum in sulphure solo commoratur, quid nobis cum Mercurio aut sale negotii est? si in sale, aut Mercurio, quorsum sulphur datur? Quum in centum uiginti granis Rhabarbari octuaginta otiosae reperiuntur non purgantes: cur ipsas purgaturi aegros Galenici non tollunt? quare admiscent? nunquid liberum uidetur, quando nucleus deuorari debet exhibere cibo putamina? Quum etiam in croci libra decem ueneni uncie deprehendantur ( deprehenderunt autem primum chymiste ) sane nisi cum humano corio ludere impune possent tui Athenienses, illas iam diu facta per tincturam heterogenei separatione abstulissent. Quare, hospes, Chemie iam nunc agnoscidialog. Apolog. to prestantiam: cuius beneficio uiuam Anatomiam disces, simplicium, quid? sales? mercurios? sulphura? immo influentias, signaturas, potestates, astra, uitas, resurrectiones elucidantem? Ph. Equidem chymicorum tuorum nitor, elegantia, lautitia ita me in tuas partes transuersum diripuerunt: ut magna quidem dubitatio sit, an rursus ad Galeni scholam unquam pelliciar. Tamen non ad illud respondisti: communium remediorum optimum fuisse successum, illorumque usum fuisse nonnullis hominibus salutarem. Ch. Quid ni? nihilo minus sicuti aliter lignum cultellus scindit, aliter securis: ita etiam cito nulloque pene negotio eas confestim tollimus infirmitates, quibus eradicandis Galenici ne mensis unius spatio suffecerint: nihil mentior, hospes, nihil simulo: atque rem ita habere tum praxeos uoce, tum rationum pondere euincam. Nonne in quauis medica operatione, ἡσύχως, ταγέως, ἀσφαλως, iucunde, cito, tutoque agere oportet? Ph. Oportet quidem, nam & sensus id ipsum suadet, & Hippocrates imperat. Sed cur hec tria assequi non licet communibus medicamentis? Ch. Quia non uult fatum. Nam si corpus alicui purgandum sit, quo instrumento id faciendum diceres, Atheniensis? Ph. Forte Rhabarbaro, Aloe, Senna, Mechoaca, agarico, polypodio, uisco quercino, epithymo, cassiae pulpa uel manna. Ch. Tuta sunt haec fateor medicamenta, sed non satis propter suam nimiam amaritudinem, dulcedinem, aut saltem quantitatem nimiam iucunda. Ph. Ad fortiora igitur confugiam, scammoneam, turpetum, laureolam, esulam, elaterium, quae nec ingratum praestant saporem, nec dosis magnitudinem requirunt. Ch. At si sola exhibeantur, non tuto purgabis: si multis aromatibus condita, ut moderni solent, nihilo gratior erit purgatio, quam si Rhabarbari tres drachmas aut manne tres uncias exhibuisses. ita ut si lenibus utaris catharticis uulgari quantitate exhibitis, celeritatem tollis: si fortioribus, securitatem; si alterutris cum Galenica securitate exhibitis, tamen uel dosis uel mali saporis odorisue exuperantia tolles iucunditatem. Ph. At in officina uarias compositiones purgantes, tanta dexteritate mixtas habemus, ut corpori cito, tuto, iucundeque euacuando nullis cedere putentur. Ch. Ah noli amplius offidialog. Apolog. eine meminisse uestre: quam si deposita contentione examinarem, & ( ut Greci loquuntur ) ἀνευπαθῶν: nullam tamen ueterum compositionem purgantem iis praeditam esse uirtutibus facile euicero, quas Hippocrates desiderauit. Nam si Hieram Galeni obiicis, Deorum ( si diis placet ) inuentum: quid ea stomacho, naribus, palato, ingratius? quid cunctis membris iniucundius potuit excogitari? illa autem Hamech, Diaphenica catholica, & cetera electuaria, plurimis aegrotis ( dum iis Chemie imperitus uti cogerer ) tam inuisa fuisse ingenue & uere fateor: ut etiam ego ipse illis odio esse coepi, meque forte fortuna conspicientes ad uomitum permouerentur. Quaelicet per se satis fuerint ingrata, quantitate tamen tanta exhibentur a tuae discipline hominibus: ut non curaturi homines, sed equos suffocaturi uideantur. o infelicem principum conditionem, qui sua corpora huiusmodi impuritatibus hospitia, uel potius sepulchra prebent! Quid loquar de pilulis uestris globulo ferem tariorum aequalibus? quas in honorem Romae septicollis numero septenario uel musarum nomine nouenario praescribere soletis. pares nunquam facitis, quia numero Deus impare gaudet. Pumbeas quoque, aureas; achrestas, polychrestas; tenebrarum, lucis; sine quibus esse uolo, sine quibus esse nolo, uocatis: atque ita speciosis nominibus ingratissima medicamenta, tanquam fronde aspidem obtegitis. Taceo syrupos longos & breues, magistrales communes, unos & alteros, nescio an magis doctorum deliramenta, an ludos foeminarum. Transeo item aromaticas confectiones, quibus nihil puerilius est: nam si saccharo percocto parum ex oleo stillatitio cinamomi, anisi, cumini, margaritarum, ambrae, moschi, rosarum ue infuderis: motibi mancipium, nisi diacinamomo, dianiso, diacumino, diamargaritae, diambrae, diamoscho, diarosato aromatico, ut gratius, sic efficacius prescripseris medicamentum. Ph. Nae tu non examinas, sed exanimas officinam nostram. Tamen reuera ab illius confectionibus ualde quoque meus animus abhorruit, cum ipsas uel ingratitudinis uel periculi plenas uiderem. soleo enim quoties bilem purgare uolui, scribere in hunc modum: Recipe rhabarb. electi drach. 2. spicae Indicae, cinamomi, ana scrup. unum. infundantur in aqua endiuiae per noctem. expressioni adde syr. ros. solut. unciam unam. de cichor. cum rhabarb. sesquunciam. uel sic: Recipe mannae el. uncias duas: rhabarb. in succo endiu. infusi scrup. duos: diacathol. drachmas quinque Trypherae pers. drachmas duas: cum aqua cichorii in qua prius agarici drachma fuerat infusa: fiat potio. Si autem pilularis forma conuenientior sit, sic scribo ex Medica syntaxi Colmariensis: Recipe spec. hier. scrupulos quatuor. rhabarb. el. drachmam semis. coru cerui, rasurae eboris, cinamomi, ana scrupulum semis. cum syr. eupator. q.s.fiant pilulae no nouem. Ch. Ah, apage haec prolixa deliramenta, & sic scribe: Accipe Tincturae rhabarb. scrupulum unum: grana duodecim: olei spicae & xyloaloes destillati, ana guttas tres. si uero phlegma euacuandum sit, praescribe, Tincturae Turpeti drachmam semis, olei anisi guttas 6. olei caryophyll, guttas duas. misce. Uel sic: Accipe tincturae esulae uulgaris grana 16. olei ani si, cinamomi, ana guttas duas. Quoties uero bilem atram purgabis: Accipe Tincturae sennae Oriental. drachmam semis, tincturae hellebori nigri grana quinque, olei anisi, fenicul. ana guttas duas. petroselini, cinamomi, ana guttam unam. misce. atque sic exiguo medicamento plus profeceris, quam si illas taediosissimas receptas instituisses. Talis etiam Aromaticorum, diureticorum, diaphoreticorum, Anodynorum, uomitoriorumque nostrorum conditio est: que in chymico nostro Antidotario propediem ( nisi hominum ingratitudine deterrear ) excudendo fusius explicata, & cuiuis pathemati diligenter applicata inueneris. Ph. Sane tua hec remedia Seruitoris, Cordi, Weckeri, Augustanorum denique & cunctis seplasiariorum formulis gustus saporisque lenocinio, dosis exilitate, & operandi celeritate prestantiora esse, uel nos pertinacissimi Athenienses fateri cogimur. Nunc in eo totius quaestionis cardo uertitur, utrum aeque tuto exhibeantur! Etenim ad nostras aures rumor non ἀδέσποτος peruenit: chymica remedia esse omnium longe periculosissima, uariosque aegrotos prae nimia sua in agendo uiolentia abstulisse. tantam quippe caloris insiti faciunt iacturam, quantam resarcire omnia restaurantia iuscula non possunt. Ch. Noui, hospes, chymica remedia non solum apud Athenienses, sed etiam in quauis patria traduci. uerum quam absque omni suo merito id fiat, id iustitia uiderit, & ego adductis principum, comitum, aliorumque Heroum & ciuium nec non Theologorum testimoniis facile conuincam. Nam non solum in Caesaris Regisque Danorum aula haec remedia in usu pretioque esse coeperunt: sed etiam a nostris aulicis & saniore hominum parte tam unice expetuntur, ut iis semper uti non posse semper doleant. uerum sicuti acutissima quaeque & optima nouacula, a chirurgo fatuo adhibita, non salutare sed laetale uulnus infligit: ita etiam sua natura tutissima omnia atque optima chymica remedia propter utentium imperitiam male audiunt, καὶ τοῦ τεχνίτου σφάλμα¬ τα ( contra omnem lustitie sensum ) ομὲδεται εἶναιτης τέχνης. Contra chymico tantum cognitionis consecuto, ut Quod, Quantum, Quibus, Quando, exhiberi medicamentum oportet, satis intelligat: Me cuiuis in neruum tradi non recusabo, nisi ille officinarum praescriptis oculum effodiat, & securius multo, laudeque plurima exerceat medicinam. sed nunc in mineralium Theatrum pergere, hora nos admonet. age igitur; sequere me. Ph. Nolo inquam. nam quid haec ad medicum? Ch. Beatum faciunt dextre adhibita, & ut uulgi sententia utar pene ἰσόθεον. Ph. rectius ισοδαίμονα dixisses. nam utcunque tuas animalium uegetabiliumque extractiones magnifaciam, tamen ne mineralium usum approbem, mihi semper religio erit. Foris quidem applicatis, diuinas nonnunquam uires exeri agnosco: intus autem exhibita ueneni sortiuntur uires, & nisi me ueterum recentiorumque fallit iudicium, aspide maligniora sunt. Ch. Caue dixeris: ne forte utrique tam ueterum quam recentiorum secte eiusmodi infligas uulnus, quod postea cicatricem non admittet. Lib. De morb. Nam Hippocrates θεῖo ἄπυρον asthmaticis sepe prescribit: mul. 7. nec non aeruginem tritam cum melle & syrmaea potione admixtam. De comp. Galenus itidem ( ille medicorum deus ) sulphur uiuum & Melanthium ad dyspnoicos commendat: med. S.i. 9. & contra dysenteriam a calce uiua, squama aeris, auripigmento & sandaraca non abstinet. De comp. med. S.i. Lib. De antid. tantum quoque mineralibus indulsit, ut ab Andromacho Theriacae inditam chalcitin non expungeret. & 3. de sim fac. Quinetiam florem aeris intus exhibitum optime purgare corpus audacter asserit. Quid referam Archigenem, Andromachum, Aetium, Trallianum, Dioscoridem, aliosque infinitos Graecos & Arabas, qui noxia perinde atque innoxia mineralia intus feliciter & cum laude sua plurima exhibuerunt? Neque unquam tam impudentem nanciscar hostem, qui perlectis ipsorum scriptis me ipsorum patrocinio ab uti asseuerabit. Ep. ad Alex. a Blauen. Matthiolus uero ( ut Neotericorum quoque adferam iudicium ) in morbis altas fibras agentibus, necessarium esse affirmat usum metallicorum. Epist. ad Gesnerum. Iulius quoque Alexandrinus disertis uerbis Antimonium in peste oppugnanda summum dicit arcanum. Ioannes Crato post infinitas cum chymicis dimicationes, minium natiuum magnetem Epilepsiae uocare solitus est: mihique ipsum primus ostendit. Ep. 22. ad Occonem. Pius ille pientissime memoriae Gesnerus oleo uitrioli illas ascri- bit uires: ut uix medici persona dignum existimet, qui eo carere uult. Lib. de morb. Guilelmus Ron- deletius Barbarossae pilulas argenti uiui plenissimas contra illam consmopoliticam luem uarie commendat. Gall. Lib. de simpl. purg. Gabriel Falloppius, nec non Hector Nonnius maximae experientio doctrinaeque uiri Crocum Martis ad icteri curationem, lienisque obstructiones expediendas summis laudibus afficiunt. Felix Platerus stibium Antimoniatum recta praeparatione, mixtura, dosique exhibitam helleboro albo facile praefert, eoque dum ego illi essem conuiua felicissime usus est. Ioachimus Camerarius Borace crystallino ( cuius praeparationem a Langrauio Hassiae acceperat ) in uomitu dextre ciendo cunctis ( & merito ) prefert medicamentis. Possim huc adferre Zuingeri Ostruthium, Thielaeum, Orionium: nec non Aragosii Oxyleum: Hagecii Pactolum: Seuerini Turturem, Aquilam, Draconem, aliorumque metallicorum & mineralium aureas praeparationes: a quarum usu non magis quam a uini exhibitione, pio cautoque medico abstinendum censent. Ita ut siue ueterum iudicio, siue recentiorum suffragio stare uelis; Mineralia & metallica remedia non solum locum suum mereri apud medicos concessurus es, sed debere etiam in multis internis affectibus cunctis medicamentis preferri. Ph. Concedo atque una uideo illorum non ferendam impudentiam, qui metallicorum usum ueteribus Neotericisque displicuisse Dialog. Apolog. sine omni rubore fingunt. Tamen ( si tua pace id liceat ) hominum missis auctoritatibus, ad rationum puncta te conferas: quibus Antichymistas tuam Thesin comminuisse satis uidentur. Ch. Audiamus tandem illas. Ph. Optima Mineralia, sint praeparata quocunque modo, nullam cum humano corpore obtinent similitudinem. quin etiam ipsorum plurima, nempe argentum uiuum, Antimonium, Arsenicum, salia, flos aeris, chalcidis, uitriolum, alumen; insigniter erodendo uel metallorum minuunt substantiam: tantum abest ut corpus humanum, molle, membraneum, fragile ad medullam usque non perforent. Si igitur neque nos reficere possint propter substantiae dissimilitudinem, nec alterare praeter erosionis corruptionisue periculum: quis obsecro illorum usum non damnabit, uosque ipsorum authores non irridebit. Ph. Immo, Atheniensis, utraque ipsorum de noxiis innoxiisque metallicis sententia horridior est, quam ut ueritatem uel tantillum aemulari queat. Nam longa experientia comprobatum est aurum ad cordis, argentum ad cerebri, ferrum ad lienis, cuprum ad hepatis corrobo rationem plurimum facere: siue ignita in liquore appropriato extinguantur, siue in crocum & essentiam suam redacta exhibeantur. Quinetiam saturnus uitrificatus ( non secus atque bilis aliqua esset ) aluum subducit: sulphur nutrit pulmones, cristallique liquor renes instar seri cuiusdam optimi expurgat. sed esto: Mineralia nullam obtinuisse cum humano corpore similitudinem. an propterea illorum usum reiiciemus? quid ni igitur uno eodemque pessulo colocyntidem, helleboros, uiperas, aliaque id genus deleteria medicamenta & nobis omnino antipathetica excludimus? Ph. Quoniam non est tanta dissimilitudo. nam hec olim una cum homine anima uegetatrice praedita fuerunt: mineralia uero nequaquam. Ch. Pulchre. quasi uos etiam plantas animaliaque tum primum non daretis hominibus, cum animam amiserunt uegetatricem. Ph. Uerum quando Mineralia metallicaue medicamenta nullam cum humano corpore cognationem habere dicerem: hoc uolui intellexisse: Non conferre ea ad spirituum restaurationem. uidi enim aurum, coralla, margaritas, smaragdos, carneolos, hyacinthos aliosque pretiosi ge- neris lapillos, tusos, coctosque phthisicis non plus profuisse, quam si uitrum deuorassent, aut silicem. Quare haec ad aegroti crumenae euacuationem, non corporis refectionem ab Arabibus hominibusque fanaticis inuenta clamant Athenienses. nec uideo quo tandem modo illorum clamores falsi redarguantur. sunt enim omnium metallorum; lapidum, & mineralium partes tam crassae, ut in nostrum corpus rarissimum & spiritibus subtilissimis praeditum cedere nequeant. Ch. Immo tui tecum magis uere errant, quam clamant Athenienses. Quippe quod mineralia quaedam, non corpus tantum humanum, sed aurum, stannum, plumbum, instar fulguris cuiusdam pertranseunt. Argentum uiuum, me nihil a ueritate alienum dicere, suo probat exemplo. huius enim spiritus frigidi hominem longe remotum feriunt paralysi; calidi uero destillatorem insigni capitis ardore afficiunt. cum igitur argentum uiuum cunctis insit metallicis, equidem ea in hoc exaltata spiritus educent non modo subtilitate analogos nostris, sed multo penetrantiores. Atque ut de De Chym. Medicam. lapidibus dicam, quis illos inuisibiles magnetis spiritus nostris subtiliores esse negabit, quibus ferrum longe dissitum attrahit atque adunit? uel quis spiritum uitrioli eo penetrare non uidet, quo omnes uegetabilium aquae & olea illa aerea non peruenient? sal quoque mineralis tanta praeditus est subtilitate, ut paucorum granorum pondere magnam farinae massam inficiat. Habent igitur mineralia suos spiritus subtilitate no stros uincentes. tantum abest, ut subtilitatis inopia corpori reficiendo impares censeantur. Ph. Esto: lapillis pretiosis, gemmis, auro, argento, ferro, sulphure itidem & aliis non noxiis mineralibus per me utaris licet: siue ad corporis nutritionem, siue eiusdem alterationem putes conferre. Absit tamen uitriolum, chalcitin, argentum uinum, arsenicum, antimonium, atque alia id genus leprosa, impura, atque corrodentia mineralia in humanum corpus ingeri & ad perpetuam tui nominis ipsiusque artis infamiam usurpari. Ch. Quid ita, hospes mi? Ph. Nam cum oleum uitrioli etiam a Gesnero toties laudatum, scutellam stanneam exedit: quis simile periculum in stomacho nostro membraneo non merito uerebitur? uel nunquid uerisimile non est, antimonium uniuersa intestina deglubiturum, quod cum auro fusum ne micam sordium relinquit? Quum etiam Mercurius metalla omnia reddit friabilia, cur non iure timeamus, ne nobis inditus, carnes, cartilagines, atque adeo ipsa ossa totius corporis columnas ceu saxo aliquo molari in puluerem comminuat? Arsenicum autem tam effraenatae malignitatis esse cognoscimus, ut qui ipsum corpori ingeret ante audacen Paracelsum nulli fuerint reperti. Ch. Aspera tu quidem tela elidis, sed quae facile retundi queant a philosopho exercitato. Nam si oleum uitrioli propter stannum ab eo exesum humano corpore exulabit: quid uino sublimato, aceti mellisque spiritu, quid sale, & limonum citrorumque succo fiet? nam eorum unumquodque stannum absumere, uel semestris medicus agnoscit. Ph. At non tam paruo temporis curriculo, atque spiritus ille uitriolatus. Ch. Immo sane minori, si cum nostro illius exhibendi modo conferatur ratio. Nollem enim te aliquem Chymistam tam stupido ingenio praeditum existimare, ut oleum uitrioli nullis aliis mixtum liquoribus propinare ausus sit: sed potius ad aquae rosaceae uel alterius liquoris libram olei uitriolati guttas totidem adiicere, quot ad aciditatem comparandam satis esse queant. cui liquori oleo uitrioli acescenti si tantum stanni immerseris, quantum aceto: nullum non inuoco supplicium, nisi stannum multo magis corrosum reperiatur. Lib. 3. Uerum si hoc oleum uitrioli, uel etiam sulphuris in usu esse non mereatur propter erosionem, quo se conferent cantharides, a Galeno inter ea medicamenta relatae, quae ne gustare quidem audeas propter summam putrefactionem atque erosionem? De simpl. fac. 3. Tamen ueterum fere omnium atque multorum neotericorum praxes eas ad urinam prouocandam, penisque ἀτονίαν, & suscitandam Uenerem usurpant atque commendant. Ph. Nequeo diffiteri. sed tamen parua quantitate eas praescribunt, & non nisi aliis conuenientibus rebus admixtas. quo quidem modo exhibitae non solum innoxiae perhibentur, sed etiam persalutares. De simpl. Ch. Uera praedicas. fac. cap. 18. atque ego itidem respondeo; olea praedicta debita quantitate, mixtura, praeparatione exhibita, tantum non corrodere cor- pus humanum: sed eius spiritus reficere, febres extinguere, obstructiones aperire, putredinem arcere, uenena exigere, sitim sedare, ulcera percurare, omnesque illas uires cum laude sua plurima exerere, quas illis Gesnerus epistola ad Cosmam medicum, aut Paracelsus in libro De uitriolo ascripserunt. Memini ante annum me una cum Doctore Penneio & ἀνταδέλφῳ meo charissimo Turnero aegrotum quendam cacochymicum inuisisse, illique Zulapium nostrum uitriolatum ad sitim sedandam & uiscera aperienda praescripsisse: quod tamen summus ille pontificiorum ἀρχίατρὸς nullo consilio nulla pietate factum impudenter asseuerauit, nostramque medicinam nihil profuturam aegroto multis contendit. Tandem uero omne in seonus recipiendi studiosus, precibus & grato sed falsissimo ualetudinis presagio ita inualuit, ut huic omnis illius cacochymici cura demandaretur. argumentis autem contra usum olei uitriolati iisdem plane tecum usus est: sed quam absque omni rubore & conscientia, ex eo satis apparet: quod a disputatione triduo elapso, ipse eodem oleo in eodem aegroto uteretur. Perendie purgauit aegrum ingratissimo medicamento; sed quam pessimo successu, sequenti mane & ipse & omnes amici ad summum doloris sensum intellexerunt. Ego uero tam pii optimique aegroti uitam dignam esse sentio, quae mille idolatrarum capitibus redimeretur: fuit enim & Domino suo illustrissimo fidelis, & uitam egit coram aliis graui nulla labe conspersam. atque hec de oleo uitrioli: nunc de argento uiuo, atque antimonio quedam attexam, & postea de arsenico. Ph. Quae de illo pontificiorum Archiatro ἰστορεύεις, ualde grata sunt mihi; tamen ne tu in argenti uiui laude pudoris limites transiliens in similes scopulos impingas, iterum atque iterum te rogo. Haud enim uideo, cur non quartanam aut podagram referas pari ratione inter optima medicamenta. Uidi enim alios sola Mercuriali inunctione in paralysin, surditatem, strumas, colicos dotores, dysenterias, conuulsiones, tremores incidisse. hic etiam dentes expuit: ille ungues, capillos, maxillam, columellam, artus perdidit. alii periostii distentionibus, contractioris, morbisque lue ipsa peioribus ad extremum uitae halitum discrutiabantur. Ch. Fateor, nihilominus ( ut tuae illae cantharides ) argentum uiuum certa quadam praeparatione, dosi, & mixtura, diuinum euadit pharmacum, & solus tam horrendae luis ριζτομὸς dici meretur. Ph. Nempe quando enecatur. nonne hoc diceres? Ch. Sane. recte enim enecatus Mercurius non recrudescit, non rodit, non putrefacit: sed illam ueneream contagionem radicitus, immo eradicitus extirpat. sed quid rides? Ph. Quia nequeo non deridere aliquorum insaniam, dum Panthera uel tigride ferociorem cicurare, & immortalem iugulare tentant Mercurium. Quare alii hunc in aceto, alii in succo limonum, sputo ieiuni, lixiuio, aut urina pueri suffocant: sextus suspensum tenet: septimus precipitem agit: octauus uero sepelit in aerugine: nonus stanno includit: decimus enecat hoc modo: Accipe argenti uiui. q.u. mortario plumbeo impone: quod linteo obducitur cineribus cribratis pleno, super cineres liquatum plumbum septies effundito, & tunc Mercurium exanimatum in fundo ( o plumbeum & profundissimum commentum ) reperies, propter odorem plumbi, uerum utcunque ab ipsis enecatus dicitur, in tepidam positus resurgit, forisque illitus eiusmodi excitat ulcuscula, quae luem ipsam excedunt malignitate, & uel feris exoptareinhumanum est. Ch. Facile assentior, atque hinc argumentum elicio, communem ueterum peritiam nihil ab impostura uel saltem imperitia differre. Chymici autem Mercurium anima spoliant sola ignea fixatione, atque ita neque operam ludunt, neque unquam cruciant egrotum. Ph. Ceterum Galenici nostri Doctores ( sic enim uocari gesti unt ) noxia mineralia quo magis ad Uulcani uiolentiam exponuntur, eo acriora esse contendunt, & perniciosiorem sortiri uim. Nam si Olympio tantum sublimati deuoret, quantum argenti uiui Chalinus: nonne hunc superesse posse crederes, atque illum certo interiturum? Quinetiam antimonium crudum non magis quam plumbum laedere, didici experimento: in igne tamen aliquandiu uerberatum, in uitrum abit, stomachum, intestina, singula denique membra magno cum uitae periculo lacessens. Ch. non possum hac in parte tibi aptius satisfacere, Atheniensis, quam ipsius Galeni uerbis, quibus salis Theriacalis praestantiam aduersus calumniantium linguas propugnat. Gal. Lib. de Theriac. lege uerba. Ph. Multa quidem euadunt ignis commercio meliora, & latentem naturam edunt. aurum quippe iudicamus per ignem, adulteratumque a puro separamus, ferrum igne ad multos nobis usus aptum est. Nonne etiam plurima que ingrediuntur in corpus, ignis beneficio ad nutritionem magis idonea redduntur? sane uinum ab uuis pressum crudum est: solis autem igne concoctum suaue καὶ κδύποτον efficitur. immo que rudiori sua natura cor- pus exurunt, ut chalcitis: eadem cocta ulcus claudunt. Lapis item Phrygius crudus acerrimus est: ignitus, praesentaneum oculis remedium. immo & uiperae omnes combustae insitum sibi uirus deponunt, & ab igne salutares redduntur. Porro multa medicamenta quandiu ueterem suam obtinent naturam, acerrima esse & corporibus nostris inimica, experientia docet: domita uero ignis uiolentia, curationi fiunt congrua. Uideo te ex istis uerbis colligere; arsenicum, Mercurium, antimonium &, alia quaeuis erodentia maximeque uenenata metallica atque mineralia ignis beneficio salutarem nancisci uim; & si in salem suum ( perinde atque uiperae ) redigantur, omnem malignitatem, putrefactionem, ue- nenum, corrosionem, acrimoniamque deponere. Ch. Recte colligis: atque etiam ut idem credas, nullum ex uniuerso Naturae penu uenenum eliges, quod post factam in igne fixationem bibere recusabo. Ph. Damnas igitur antimonium, uitriolum, arsenicum, mercurium, aliaque id genus nondum fixata medicamenta? Ch. Planissime nisi forte iis rebus admisceantur, quae ipsorum uel leniant acrimoniam, uel malignitatem froeni instar cohibeant. sic enim illa ad laedendum facilitas demetur, & medica facultas ceu idoneum nacta uehiculum exaltabitur. " Ch. " Facile assentior. Uerum duo adhuc scrupuli me angunt, quos cito euelli cupio. Primum quod non assequor, Qua tandem ratione medicamenta ad fixationem usque combusta medicam retineant uim. deinde uereor, ex longa ignitione plurimum empyreumatis conciliari, id quod nobis ingratissimum & ualde noxium esse, nemo non fatebitur recte philosophantium. Ch. Utrumque scrupulum tum tui Galeni, tum nostrae experientiae uiua uoce euellam. Nam quis in salibus Theriacalibus, tot florum, tot aromatum species recipientibus uel sensit unquam empyreuma, uel operandi impotentiam animaduertit? hoc solum desideratur, eos non aeque magno agere periculo: id quod desiderari, mea certe sententia, quam frui optabilius est. Eam igitur esse ignis non cuiusuis, sed chymici, naturam intelllige: ut arcanum nunc in sale, nunc in sulphure, nunc in Mercurio latitans semper retineat, auolare nunquam permittat. Quod uero empyreuma attinet, id nobis ostendit Pyrotechnia; Medicamenta quanto diutius in igne manserint, tanto minus habere in se adustionis: quia scilicet sulphur peregrinum diuturna combustione euanuit. Ph. Uicisti me, Chymista: atque ita uicisti, ut qui tuam peritiam furtiuis quibusdam interrogatiunculis expiscatus redire ad Galenicos institui: De Ch. Med. Dia. Apol. nunc tibi seruitutem seruire perpetuam non recusabo, & ciniflonis, argillarii uigilisue locum sub60 ibo. nullam denique non admittam conditionem, quae huic tam praestanti scientiae perdiscendae adminiculo sit. Ch. Probe facis, Atheniensis. nam iuxta illud Comici dictum, Est qui nos uidet atque omnia moderatur Deus: Bene merenti, bene eueniet; male merenti par erit. Quae igitur uideris, ea tibi serues arcana memor illius Hippocraticae legis uere aureae: τα ερὰ πραγμάτα ιεροισιν ἀνθρώποισι δείκνυται, τοις δὲ βεβήλοισιν, οὐθίμις. Ph. Memorem mones. ecquid iam restat amplius? Ch. Hoc solum. ne unquam postea Philerastus dicaris, sed Philalethes: hoc enim nomen ut longe augustius altero, sic etiam chymico futuro uidetur conuenientius. Age, nunc te destillatoriae prouinciae praefectum uolo, & reliquis meis seruis praeesse. Mihi uero ad aegrotum quendam longe hinc habitantem propero properandum est. Tibi si quis interim scrupulus molestiae fuerit, eum per literas significa; atque ut primo quoquo nuncio eximatur, diligenter curabo. Uale. Philal. Et tu uale, atque ad nos uel Pegaso citius reuertere. nam dum te iterum amplectar, etiamsi crastino amplectar, seculum est. Uale. Epistolae Quinue Medicinales Ab Eodem Authore conscriptae. Philalethi Germano Chymista. S. Uenisse ad te quendam Galenicum scribis, magno conuitiorum mendaciorumque numero, ceu hastis amentatis instructum. Qui licet non scutum efferri postulat, sed scuticam: placuit tamen tandiu illi respondendo uacare, quandiu aegrotus hic apud quem nunc uersor, otium mihi concesserit. " Obiicit, " inquis, " Chymistas a patrum auctoritatibus omnino recedere ": id quod in aliquibus si faciant, probrum honestum iudico: si uero in omnibus ( utis malitiose fingit ) censeo periniquum. Ualde enim probo illud Hippocratis; collaudo omnium medicorum sententiam, ἥνπρ ἐκ πριπτώσιος ποιῆται τὴν ἀρχὴν, καὶ τὴν καταφορὴν ἐκτὺ φαινομένων μεθοδεύη. Elegans quippe est ex demonstratione atque opere manans oratio, inelegans contra & infructuosa, ex sola imaginatione perueniens. Non secus cum Chymistis agitur, Philalethes, eadem libertate Galenum in uariis locis linquentibus: qua ipse a proauorum de unico elemento sententia olim defecit. Sed audiamus caetera conuitia, quibus meam Chymicam Basilicam ceu igne quodam malorum incendere instituit. Dicit " Chymistas omnis politioris doctrinae ignaros esse: graecos non legisse authores, Arabas uix a limine salutasse, a solo Paracelso, ebrio, mago, impostore, agyrta, circumforaneo, obscuritatum artifice, coeli terraeque odio edoctos ". Magnam denique talium uerborum illuuiem nescio an ex animo, an ex ore feculentiore eiecit. Caeterum ne nos in chymica tantum palaestra animosos esse existimet, & domi solum pugnaces, more galli: ego illum Thrasonem ( omnium Chymistarum minimus ) in sua ipsius arena prouoco, & secum in Graeca Arabicaue planitie confligere, neutiquam timesco solus. Quod uero nos a solo Paracelso edoctos scribit, non abhorret a caeteris, mendaciis. Quandoquidem Hermetis Trismegisti, Isaaci, Baconis, Nortonis, Riplei, Uoschii aliorumque pene infinitorum libri multis annis ante Paracelsum natum conscripti plurimum nos erudierunt, & ex huius pene inextricabili labyrintho eduxerunt. ad Paracelsi uitia, id reddo loco responsionis: Hiplib. Hominem ui- tio carentem, raro uidere est: amo autem maxime eum, qui delinquit minus. De uet. med. Sed sane curiosulum Galenistam esse oportet, & minus improbum, qui in Theophrasti pectore serpentis oculum gestans, sua interim scelera non uidet. Tamen ut ut flagitiosus & omnibus uitiorum nominibus contaminatissimus fuerit: Chymiste id esse officium signumque saepius dixi, non quemuis aut quoduis imitari; sed arripere quae bona sunt, eaque in uitae usum transferre. Nam ut Uenus sese offerens atque agglutinans uenereum excitat nepotulum, castum uero & pudicum adolescentem non urit: ita etiam Paracelsi alteriusue authoris uitia animum forte improbum delectant: Chymicam autem siue depuratam mentem non mouent. Cabala naturalis, Pyrotechnia, Medicamentorum exaltatio, Physices contemplatio, festiuitas, mirabilis inuentio, ingenium singulare Paracelsi: Hec Chymicos delectant, capiunt, alliciunt, attrahunt. Magia non naturalis, ebrietas, maledicentia, methodi contemptus, ea quidem omnia a Chymicis non solum in Graecis illis & Ethnicis, sed etiam in ipso Paracelso reprehenduntur. Uerum ut illi quisquis sit calumniatori suos quoque deos aperiam, Nullum uitium Paracelso inesse affirmo, quin illud aut uicarium aliquod Hippocrati suoque in primis Galeno poterat adscribi. " Fuit obscurus Paracelsus ": fateor & causa iubet. Sed quoque obscurissimus Hippocrates, neque a Galeno qua uerba, qua sententias, intellectus. " methodum ignorauit ". Eandem quoque nesciuit, uel saltem spreuit Hippocrates: dum nobis medicinam rudem, indigestam, incoctam, & rerum confusione, tautologiisque plenam obtruderet. Eo forte consilio, ne suae posteritati, cuius socordiam praeuidit, omnis laborandi occasio eriperetur. Addit praeterea: " Paracelsum contraria quandoque ponere principia: nec tam Proteum a seipso, quam Paracelsum a Paracelso differre ". Uerum nisi huic μνημονικῳ errato uenia detur, educemus denuo Hippocratem infinities a seipso disepistolae Chym. sentientem. Testor Cardanum, Rorarium, ipsumque adeo Erastum, qui uarias ipsius comtradictiones animaduerterunt. " Sed fuit Paracelsus quoque magus, impostor, habuitque cum daemonibus commercium. Ebrietati ita indulsit, ut integros dies noctesque cum rusticis, baiulis, & fece carnificum compotaret. " Quae si uera esse omnia concederem: habent tamen Galenicae medicinae patroni similes naeuos, uel multo turpiores quidem. Et ne solum ex imi subsellii medicis tanquam de fece uidear hausisse, intueamur rursus Hippocratem atque Galenum, quos ille diuorum sanguine natos passim clamitat. Uerum ( ut Indi aliquando ad Hispanos sese diuorum filios facientes non inepte responderunt ) si deorum filii talia admittant scelera, quid nobis deorum sobolem aut prosapiam Apollinis commemoratis? Lib. de Na.p. uidete an iustum, an naturale fecit Hippocrates, an quicquam diuo dignum, cum profligatae pudicitiae saltatriculae abortum data opera moueret si factum neges Aethiopem lauas: ipse enim fatetur reus. si agnoscas: agnosce una eius impietatem, qui plus meretricis animo, quam Naturae Deique uoluntati optemperauit. Scio quendam Galenistam praeclari nominis huic strumae dibaphum praetendere, factumque Hippocratis aequitate quadam absurda, uelpotius aequita tis specie defendere. Alii uero, ut suo patro no bene sit, hoc scelere Polypum aspergunt: cuntamen rem agnoscat Hippocrates a se conmissam, atque propterea iuramento posteros obstringat, γυναικὶ μὴδιδόναι πεσσὸν φθόριον. Galenus denique ut erat in omnibus. φιλόδο¬ ξος, inuidus, malitiosus: ita quoque mentitur multa, nonnulla torquet, & uariis in locis sese Platoni, Hippocrati, Mosi, immo Creatori, Redemptori, cunctisque Christianis opposuit inimicum. Lib. 2. & 3. Notum est rem ita habere, atque scribo. de diff. puls. nil addo illius tantis sceleribus, nec addendum censeo: Lib. Ii. de us. quandoquidem haec sola satis putere, & Galenicam impietatem probare uideantur. part. 20. Nunc uenio ad ignorantiam Paracelsi in litteris scientiisque humanioribus: quam uti non inficior fuisse aliquam, ita nec concedo tan tam, quantam is esse uult. Nam Galenicam nouit doctrinam: in Hippocratem commentatus est: Arabas examinauit: librum de Tartaro una cum Chirurgicis aliquot scholiis latinis mandauit litteris, & publice in Academia Basiliensi dictauit. Uerum esto, " Paracelsum germanice tantum locutum esse ". quin & tantum graece Hippocrates. uterque scilicet patriam tantum linguam. Hoccine in Paracelso reprehensione dignum, & pretereundum in Hippocrate, Aetio, Actuario, Galeno, Moschione? Totus a iustitia alienus est ille Galenista, nihil sani obtinet, nihil modesti. Nam quid mea refert, Graecusne legatur, an Anglus? Italus, an Gallus scriptor? Siccine nos peregri no lumine delectari equum est, ut natiuos despicatui habeamus soles? Quid impedit, εαννους πάρῆ, Heluetiam Angliam, aut quamuis terram Graecos ut mechanica ( qua tamen olim efferebantur ) sic etiam medica cognitione superare? soli Graeci medici? nulla rerum mutatio, nulla uicissitudo est? immo plurima. Nam Italia, Gallia, Germania, Hispania, Dania, nostraque toto diuisa orbe Britannia, omnium artium domine & sospitatrices florent. hic sedent scientiae, hic habitat Medicina, hic Hygiae & Panaceae fanum est, hic Hippocrates suis exulans excipitur, & Galeni opera poliuntur eorum scriptis, quos ipse ursos, leones, apros, & omnino barbaros uocauit. Illam igitur multilinguem peritiam in Paracelso desideratam, uti ego non reprehendo, ita nolim a Galenista illo calumniatore tantopere extolli, ac si ad boni medici essentiam pertinere uideatur. hunc enim non tam πολυγλωττία quam πολυπραξία efficit: Medicique ab aegris opera conducitur, non oratio. Deinde cum multi Graecorum nullum idioma calluerunt praeter uernaculum: difficilis sed necessaria Galenistae optio datur, uel ut suae familiae Atlantes damnet, uel hominem patrio tantum sermone instructum medicinae coryphaeum esse posse ingenue confiteatur. Praeterea suus ille, quem se amare simulat, Hippocrates ad perfectam medicinam septem haec sufficere contendit: " Naturam, praeceptionem, locum studiis aptum, institutionem a pue- ris, studium, industriam, tempus. " recte. nam Natura duce procedunt, ipsa reluctante irrrita fiunt omnia. haec enim uelut ager est. praeceptiones seminum tenent uicem. institutio a teneris cum agricola conuenit, qui opportune facit sementem. locus studiis aptus aeri respondet e terra nascentibus alimentum suppeditanti. studium cultura est. industria culturae famula. tempus denique hec omnia in medico corroborat ut perfecte enutriatur. His septem in Medicine studioso concurrentibus Medicum fieri posse inquit Hippocrates, μὴ λογῷ μοῦνον per urbes, ἀλλὰ καὶ ἔργῳ obambulantem: illam autem non requirit πολυγλωττολογίαν, quae forte adornat medicum, non efficit: & magis ad personae eius elegantiam, quam medici essentiam constituendum utilis est, & profecto quid aliud emolumenti affert ista peritia, nisi ut docti uideamur uerbis cum res non suppetunt, quod est stultae ambitionis: uel ut Arabicos, Graecosue intelligamus authores, quod est poene infructuosum. Nam omnibus perlectis, quid aliud deportamus, obsecro: quam pro una ueriratis spica, uarios fasciculos errorum, obscuritatum, sophismatum, mendaciorum, antitheseon, & quaedam experimentorum fallacium impedimenta? haec multilinguium laus erit, hoc ornamentum. sic describi ipsos oportuit; quorum si quis in medicina usus sit, ille erit profecto: quod libros ex uno idiomate in aliud uertere nouerunt: id quod illorum in medicina peritiam non solum non augebit sed etiam ualde imminuet, dum rebus praxique omissis uerbis dare operam coguntur. Sed pergamus porro: " Paracelsus Logices, Physices, Astrologiae, Geometriae fuit ignarus ". Et quales illius Galenici consectatores dicam, quorum nemo ita suam artem definiuit, ut uel aliis uel sibi satisfaciat. Hic enim Artem esse contendit: ille scientiam: tertius utramque & neutram, sed quodam modo: quartus a fine: quintus ab opere: sextus ab euentu definit: septimus " Medicinam artem esse dicit curandae sanitatis ": sed illud etiam adiungit, " in corpore humano ", quasi uero natura nomenque medicinae plus huic, quam plantarum curationi, uel etiam κτηνιατρικῆ conueniat. Physi¬ cam uero Ethnicorum, cum ne Christianis quidem in usu sit, non solum Paracelso sed & mihi ignotam esse percupio. adde etiam nullum tam stabile in ea positum esse ἀξίωμα, quin illico unico argumento, ceu figulorum ollulae ad lapilli ictum frangatur. Astrologi quoque nostri praedicturi ( si diis placet ) quo die, qua hora, quo momento morietur uel conualescet aeger, exeuntes ad lapidem ipsi impingunt nescii, tibiisque fractis redeunt ridiculi domum. Geometrarum quoque tanta deprehenditur inscitia, ut terrae marisque ambitum se exacte tenere autumant, quantum tamen Londinum ab Iselini distat oppidulo, iuxta cum ignarissimis sciunt. Quod uero Galenicus ille Paracelsum coeli terraeque odium uocare non erubescit, pudoris cancellos data opera transiliisse uideatur. Fuit enim coelo charissimus propter summam astronomie peritiam; terre, propter uiuam mixtorum anatomiam, e quibus non illam communem animulam, sed aliam eduxit operatricem, uariis tincturis, astris, influentiis, potestatibus donatam. Hec habui aduersus Galenicum calunniatorem in Chemie gratiam scribenda: quem nunc multo auro empturum non diffido nihil scire Chemistam. etsi potius nihil tanti est, ut ipsum conuitiorum poeniteat, cum ex fati uotique placitis contumeliosus sit. Id solum colophonis loco adiungo atque impero: ut si diutius pro foribus obgannire non abstineat, quam citissime arceatur ab aedibus: uel saltem eo mittatur, ubi ferrum ferro atteri solet. Uale & quam nactus es Spartam, hanc orna uirtute tua; sicuti fecisti antehac. Datae Londino. 4. Kal. Febr. 1583. Philalethi Germano Chymista S. Galenicum illum ab aedibus nolle arceri, iterum atque iterum scripsisti: nihil tamen reprehendentem in uobis praeter id: quod ad medicinam perdiscendam sensibus solis confidere uidemini. Nae ille si sciret sensuum de rebus physicis testimonium quantae grauitatis sit, uel pisce taciturnior factus simile uobiscum & sentire & facere non erubesceret. Nam absque sensibus fuisset, nullum naturae motum unquam concepisset ratio: horum autem ministerio a rebus singularibus ad uniuersalioris naturae cognitionem quasi manu perducebatur, uariasque tum rerum tum scientiarum leges constituebat. Unde ratiocinatio ab Hippocr. non immerito uocatur, μνήμη τὶς ξυνθετικὴ τοὰ μετʼ αἰσθήσεως λη¬ φθέντων. Nam διάνοια petens a singularibus principium, ad ueritatem tandem perducit: quoties autem non ex euidendi obseruatione sed probabili rationis commento Epistolae Chym. procedit, hominem in uiam seducit ( ne ab Hippocrates uerbo discedam ) plane inuiam. Immo in physicarum rerum administratione Christus ipse totius rationis fons, plurimam fidem sensibus esse habendam aperte docet. Ioa. 27. 24. Nam quando Thomas ille didymus de Christi resurrectione nonnihil addubitaret: φέρε, inquit, τοκδάκτυλόν σουῶδε, καὶί δὲ ταὲ χειραέ μου. καὶ φέρε τὴν χεῖρά σου, καὶ βάλεεις τὴν πλευραν μοῦ. Luc. 39. 2 De fac. καὶ μὴ ἄπιστος γίνου ἀλλὰ πιστος. iterum, ψηλαφησατέ με καὶί δὲ – τε, ὅτιπνευμα σάρκα καὶ ὀσέα οὐκ εχει, καθὼς ἐμὲ θεωρεῖτε ἔχοντα. Utinam tam uere praeceptoris exemplo physicam suam philosophi ad sensus regulam, non imaginationis suae somnium instituissent. Quos si nunc interroges, quo tandem pacto sensibilia corpora ex elementis non sensibilibus, acida ex insipidis fiant, non respondent, " ueni, tange, uide, oculum digitumque adhibe: sed, crede, contemplare, imaginare, illudque Aristotelicum perdisce "; δεῖ μὲν τὸν μανθάνοντα πιστεύειν. illiberale profecto dictum, tantoque philosophiae patrono nimis indignum. Nihil enim medico tyroni accidere queat calamitosius, quam suae artis fundamentum substruere credulitatem, cogitationem, opinionem, incertitudinem, arenam, paludem, Syrten. Ne quantum praestaret illos imitari uiros qui aedificaturi uarias aspiciunt domos, probe, polite commode examussim factas, ut ab optima quaque petito exemplo, sibi ipsis simile hospitium suo usque sumptu aedificent. Quare hinc basis illinc parietum, alias zetarum, atriorum, frontispicii, imbricamenti faciunt electionem: si quid etiam de suo inuenire & addere ualent, id deputatur in lucro, sibique honori maximo futurum est, quid ni enim sicut architecturae magistri multa eaque praeclara addiderunt patribus nostris ignota, sic etiam in medicina se habeat adeo aemula architecturae, ut eadem curationis methodo utantur. Noli igitur uel antiquissimo medico, nedum ipsi quidem Apollini ultra credere, quam ueram dederit ἀπό¬ δὲξν, sensuum calculo & longae obseruationis uoce sancitam. Immo Galenus ille Galenicorum deus disertis uerbis affirmat contra Sophistas, ex sensu & per sensum omnia physica axiomata originem duxisse, & ab iis si recesserimus, nullam superfuepistolae Chym. turam demonstrationem. Sed opponit, " haud tutum esse sensuum sequi arbitrium, quod his tam frequenter ac facile imponitur. Nam organo male affecto, medio infecto, obiecto propius longiusue collocato, modoque recipiendi inepto, non aures tantum, sed lingua, nares, cutis, ipsique adeo oculorum excubitores falluntur. Immo inter mille uiros sanitate ( quantum iudicare licet ) fruentibus, pauci perfecte sentiunt, & eodem modo ut alii. quod enim huic acidum, id alteri austerum est; quod uni acre, id duobus amarum uidetur, " & c. Age: principium quod petit Galenicus, disputationis gratia concedamus. nunquam tamen persuaserit alicui sensus tam plane hebetes fuisse, ut salua mente albedinem niuis, caliditatem ignis negaret. Uel si id faceret, ecquid indignum putes, qui insanorum cruciamentis affectus uirgis undique teratur? sed iterum obiicit, " turpe esse ratione exclusa sensib. committere iudicium ": id quod fieri a nobis, nunquam ne per insomnium quidem uenit in mentem. Sed ueluti praetor in foro suam non praecipitans sententiam, ex sola testium oculatorum relatione in hanc uel illam partem inclinat: ita etiam in medicis controuersiis rationem iudicare uolumus; sed ex solo sensuum praescripto, qui illi nunciorum loco & uice proxenetarum inseruiunt. Atque propterea materialem corporis humani causam terram esse statuimus, triplici illa salis, Mercurii, sulphurisque substantia ditatam. non quia affirmat Paracelsus, Isaacus, Geber, sed quia uidemus, tangimus, gustamus illa tria principia, atque sensu docente agnoscimus esse uera. Huius autem doctrinam cum non admitteret Galenus, audi in quam turpes errores decidit imprudens. Nam cum diu apud priscos controuersum esset, saporum differentiae utrum ab elementis, an peculiari quadam materia nascerentur: Galenus hoc totum elementorum mixtioni attribuendum esse dicebat. Unde igitur aciditas Galeno? simpl. 7. nempe ex imbecillo admodum calore, medicamentum alimentumue mutante, non uincente. Quemadmodum in malis nondum maturis atque ciborum semicoctorum ructibus uidere est. De sim. fac. 7. Uerum quid aceto radicato, quid uitrioli sulphurisque oleo acidius percipi queat? quorum utrumque calore tam exepistolae Chym. tremo constat, ut propterea uocari coeperunt ignea medicamenta. De simpl. Nunc ad dulcedinem ueniamus, quae secundum Galeni placidum, a temperatissimo calore pro- creatur: fac. 4. siue is insitus fuerit ( ut in melle ) siue acquisititius, ut omnia quae ab igne dulcia redduntur. Tamen cerussae liquor & butyrum uitrioli ( utrumque perdulce corpus ) igne uiolentissimo dulcedinem comparari posse satis eliciunt. Denique insignis illa opii amaritudo, saporem hunc non ex immodico tantum calore nasci diserte monstrat; De simpl. id quod Galenus nescio an probauit magis, an finxit. fac. 2. Sensuum quoque spreto iudicio, pulsus portas fecit Galenus. Spondaeos, Pyrrichios, tribrachos, Dorice, Ionice, Sybaritice ludentes. Aliquando etiam Lydiam ipsis musicam, ascribit, spondaeis pyrrichios, trochaeis iambos, dactylis anapaestos miscentem. uarias denique eorum reciprocationes aliis forte nominibus sed multo obscurioribus diuidit. Hinc uideas approbandum esse, non quicquid Hippocrates Galenus, Auicenna, Paracelsusue scribit: sed cui sensus, oculi, experientiae attestantur: a quibus omnis physica cognitio ( si quae modo sit ) tanquam ex ipso latice depromitur. Adhibe igitur multam rutam, chelidoniam, feniculum, eufrasiam, multa oxydertica remedia, ne oculi hominum auctoritate quasi lemarum sordibus infecti, aut nihil, aut parum, aut perperam medicinam intueantur. Noli inquam permittere, ut te cuiusquam uinciat authoritas, sed singulorum opinionibus gustatis, corrigas quae falsae fuerint, uel confirmes ueras. sic tandem Theoriam Praximque medicam assequeris, non qualem illi somniarunt, sed quam ipse αυτοθεασάμενος cognoscis esse bonam; Chymistam denique te prestes; singula uideas; retine quae tua sunt: homogenea ( inquam ) ab heterogeneis accurate segreges. Quid enim medico cum causis animae? id Theologi disputent. coqui etiam saporum; pictores colorum; unguentarii odorum; Musici sonorum causas examinent. Tibi uero satis fuerit nouisse, quid prosit & quid noceat tuo subiecto. Has enim secundas qualitates sensus exteriores afficientes, nunquam uel in primarum mixtione, uel in alio quocunque philosophorum figmento uere uideris. Epistolae Chym. Quin potius ( si hoc uidere gestias ) uegetabilium, animalium, metallicorum uiuam fac anatomiam; & ubi tinctura, sapor odorue habitat, ubi uenenum, ubi Theriaca medicamentorum delitescit, non alienis sed tuis oculis perspicito. Digna quidem prouincia in qua omnes medici consenescant, & plena exercitationis. Atque ita sensuum iudicio medici opinionem consonam esse debere liquidum reddidi, ipsumque Galenistam idem mecum dicturum esse non dubito. Uale. Datae Londino 6. Idus. Febr. 1583. Philalethi Chymista S. Petis a me, Philalethes, quid faciet in hac authorum sectarumque uarietate medicus nouitius, quem potissimum sequetur? Hippocratem, Galenum, Auicennam, Paracelsum, hunc, illum, omnes, an nullum? ardua mihi crede quaestio & plena difficultatis. tamen si res meo staret suffragio, ego omnibus medicis assentirer, quantum illi ueritati: tantumque illos relinquerem, quantum illi hanc. Alias siquidem Phalaridis imperium, non iustitiae placitum uideretur, quos Natura liberos progenuit, eos ceu nuper ab hasta emptos unius philosophi iudicio emancipari. Nam cum iuxta illud Hippocratis, Medicina longa sit, uel cum Medici aetate, temporis curriculo, iudicii difficultate, aut cum experimenti incertitudine collata: quinam persuaderi mihi sinam, ab uno immo a cunctis Medicis summam manum ita fuisse adhibitam medicinae, ut nihil addi adimique uel queat uel debeat? Tamen uideo plerosque auitae doctrinae nimios aestimatores, ad Patrum authoritatem ueluti Meniam aliquam columnam confugere, atque illud Pythagoreorum telum asciscere, αὗτος ἐφὰ: Hac uero collabente a pontificiis opemque runt, illaque confestim accersunt subsidia asinorum: " Credendum est patribus, conciliis, successionibus Asclepiadarum, familiis Arabum, consuetudinibus & ritibus Academiarum & c. " Cum tamen unicum Heluetium illis omnibus & meliora sciuisse & plura inuenisse, medicamenta uel Paracelsi comprobat exemplar. immo ipsum medicine uestibulum localem anatomiam tantae amplitudinis esse uideo, quantam quingentae Olympiades Medicorum satis non sunt complexae. Quis enim Aristotelis illud commentum non uidet, neruos aliquot a corde ducere originem? quis Platonis non deridet errorem, duplicem in pulmone meatum constituentis: alterum potus cibique in uentriculum, alterum uero aeris delatorem? Hippocrates quoque & Galenus, ( quorum ille medicinam texuit, hic diduxit ) in uariis falsissimisque paradoxis, a Uesalio Anatomicorum sole deprehensi sunt. Tamen Uesalium Columbus corrigit, Columbum Falloppius, utrumque preceptor meus charissimus Felix Platerus, qui post tot secula quaedam in situ, usu, & conformatione partium & noua & pulcherrima notauit. Atque sic Alpham Beta, Betam Gamma emendat: nec quidem Omega tam diligens erit Anatomista, quin uel alterius stylo, uel saltem a seipso corrigetur. Ecquid iam uerisimile est ( Philalethes ) nihil addendum adimendumue medicinae, in cuius portu tot errorum scopuli reperiuntur, in quos caeca adolescentia prima quaque nauigatione impingat? sed soluamus altius, & physiologiam paulisper intueamur: cuius summa haec est: " humanum corpus ex humoribus, humores ex elementis, elementa a principiis uenisse. " Si uero interroges ex quo humore factus sit homo: respondent, ex bile, utraque pituita & sanguine in communem quendam humorem semen dictum coeuntibus. Sin ulterius scisciteris, utrum corpore humano semen, an illud semine natura antiquius sit? Deus bone, quantam oscitantiam hic uideas, quantam timiditatem? nam si primum asseuerant, effectum efficiente prius esse oportet, quod est absurdum: si uero negant, tum homo aliunde factus est quam ex semine humano, suamque dirruent mundi aeternitatem, quam ipsi totius suae religionis fecerant fundamentum. Nec aliter in elementorum doctrina se habet: Nam elementum alii unum esse uolunt, alii multiplex, alii infinitum, innumerabile, immobile, hi quoque duo, illi tria, isti quatuor, alii octo esse affirmant: omnes tamen in hoc mutuis uocibus conspirant, nullum elementum, quod reuera tale sit sentiri a nobis posse; omnique sapore, colore, atque odore destitui. Si uero tum interroges: quomodo insipidorum mixtio elementorum, tot saporum colorumque species producat, ad Galeni illum clypeum concurrunt: De simpl. " Ubi sensus hebescit, ibi ad rationem ceu diuiniorem hominis partem eundum esse. fac. cap. 2. & 3. Sensus quippe brutis una cum homine communis est: rationis autem lucidior ille oculus ea percipit, quae sensus aciem nimis hebescentem effugiunt. " atque ita uersatilis philosophi responsione ( qua quiduis probare, quiduis etiam diluere procliue sit homini impudenti ) quaestioni tam necessariae & nobili autumant satisfactum. 2.lib. de puls. diff. Uerum si Galenus Mosis Christique scholam irrideat, quod in ea theses aliquot habentur nulla constitutae demonstratione, idque in rebus physicis, uti ipse affirmat: quanto magis iure Galenicam physiologiam cachinno sibilisque excipere oportet, quae etiam in physicis rebus non sensuum demonstrationem sed imaginationis somnia testatur? Lib. q. animi. Immo ut aequa magis fiat ἀναλογία, si Hippocrati non credendum censet Galenus, tanquam testi, sed demonstratori, quid ni & nos pari libertate ipsum demonstrantem audiamus, & uicissim reiiciamus delirantem? mor. seq. temper. corp. 1. sed interrogas: " Ecquid antiquis illis scriptoribus, an neotericis potius confidendum sit: sane istis recentioribus. Quod in hac senescentis mundi aetate, non solum linguarum dona, sed quoque methodum adepti sumus insignem, cuius beneficio ueterum scripta non confusim & sicuti nascebantur tumultuario opere consarcinata, sed eleganter disposita, suis locis, capitibus, artubus distincta, & uarie illustrata legimus, uideamurque hoc pacto coruo similes in fastigio turris sedenti, qui licet ad terrestres coruos collatus, passerculum repraesentat, tamen ob situm elatiorem longius prospicit quam illi, & accuratius iudicat obiecta. Esto enim, nihil a neotericis dici, quod non sit dictum prius: nihilominus quae rectius, planius, elegantius, apertius, fusiusue aut subtilius dicuntur, multa inueneris. uerbi gratia: Chemiam tractauit Mercurius ille ter maximus, circa Mosis aetatem natus: sed ita obscure, ut capere eum nec coeui nedum Latini potuerint. Successit postea Zoroastres, Salomo, & post ipsum Arabum familia, quorum tamen ante Gebrum, nemo quod scimus Chemiam definiuit, diuisit, suisque organis, actionibus, materia, effectibus locupletauit. Huic tamen Paraepistolae Chym. celsus aliique praeclari Chymici tam sermonis perspicuitatem quam rerum ordinem addiderunt, uereque affirmare possunt illud de se ipsis: " Ditauit ille nos, & nos illum ". Immo licet Hippocrati tanquam medicine conditori & parenti, Galenus summum deferat honorem, nihilominus passim sermonem eius arguit ueluti non exactum, improprium, obscurum, inconditum, indistinctum, & modo mancum, modo contra superfluum. Lib. De us. part. 2. Est quando diligentiam in eo desiderat, confusam & inordinatam traditionem reprehendit: nonnunquam ineptitudinis, obliuionis, erroris, & mendacii tacite insimulat: De uict. rat. in act. & circa pharmaca pleuriticis danda, ab eo totus dissentit. Rem tibi lepidissimam narrabo, Guilelme mi, de quodam Galenico idololatra, uetustatis admiratore. Hic cum damnaret quidquid non uetus esset, & a Galeno ipso uel Hippocrate conscriptum, obtuli illi Hippocratis De elegantia libellum Germano cuidam falso inscriptum: quod perlectum, stultitiae, curiositatis, ἀταξίας, & obscuritatis accusabat: addito etiam conuitio cynicae morositatis. Uerum cum Hippocratis non Germani scriptum fuisse prolatis tabulis ostenderem, erubuit miser, & uite infamieque satur aufugit. Suadeo igitur ut nullius addictus iurare in uerba magistri, te nemini prorsus emancipes scriptori, sed ut ueteribus & praecipue neotericis diligenter examinatis, tantum illis tribuas, quantum illi demonstrationi, sine qua quicquam affirmare quam ridiculum sit, uel Geometriae exempla ostendunt. Bene uale: & me quantum diligis, tantum fac ut ualeas. Datae Londino. 3. Non. Maii. Mdxxcii. Philalethi Chymista S. P. D. Saepius me percontatus es, Philalethes, quum nemini me addici patiar authori, an sequerer ipse me, plusque meo iudicio quam omnium classicorum placitis tribuerem? nolo hoc. Sed naturae lumine ducar, non caeco illo naturae auspicio quo nitimur in uetitum, & ueritate relicta comitem nobis iungimus errorem. Quid igitur per naturae lumen intelligis? ecquid natura artem imbibimus, uel ex traduce consequimur scientiam? neque hoc statuo. Nam recens nati tabulae abrasae similes uidemur, in quibus scilicet actus scientiarum non inscribitur, sed potentia quaedam exigua fati benignitate & praeceptorum obstetricatione temporisque decursu adolescit. Quid est igitur lumen naturae? primae naturae siue integritatis iudicii ueluti fulgur quoddam, non innatum sed inditum nobis a Deo: quo falsum a uero, diuiniore mentis oculo discernimus. Etenim medicos duplices esse puto: alios Theodidactos, quales erant Apostoli: alios uero mediate isto fulgure illuminatos, quales antiqui fuerant Chemistae. Atque quemadmodum fulgur nunc ab hac coeli plaga, nunc uero ab illa emicat: ita etiam naturae lumen alias atque alias ducit originem. Nunc a Deo immediate ueluti in Adamo, qui dum integer uitae scelerisque purus esset, non nouit tantum, sed etiam nominauit uniuersa. At postquam immigrauit Protoplastus in ingenium suum, atque ab illo pietatis statu deflexit, actum est de primo isto lumine naturae, eiusque loco phantasia, error, opinio, tam ipsum quam omnem posteritatem secreto quodam seminis contagio inthomae Mufetti fecit. Hinc factum est, maximam partem eorum quae scimus minimam esse partem eorum quae ignoramus: immo reuera nihil sciri effecit si scientiam perfectam rei cognitionem esse definias. Hanc tamen perfectionem proxime assequuntur ii, quotquot albicante illo & clariore naturae fulgetro carentes, uicario eius fruuntur, densiore illo quidem & crassiore, sed tamen ad ueritatem iter commonstrante nobis, & quodammodo indigitante. Exempli causa: Innocens ille Adamus, sui adeoque cuiusque corporis essentiam, naturam, hypostasin, efficientes, formales, instrumentales, finales denique causas ex inspiratione diuina perfecte nouit: nos uero idem quoque noscere uidemur, sed quasi per nebulam, & in parte, uti loquitur Apostolus, id est, per analogias, similitudines, collectiones, & macrocosmi cum microcosmo comparationem. Hinc dicimus hominis corpus ex solo sulphure, Mercurio, atque sale constare: non quia tam perfecte id noscimus atque Adamus, sed quia tam naturalis quam artificiosa corporum omnigenorum resolutio, rem ita se habere ostendit. At quomodo persuasum est nobis uerum esse illud ἀξίωμα componi corpora ex iis primum, in quae ultimo soluuntur? Quin illud numeri atque syllabae palam faciunt, qui ut ut fuerint compositi, tot sigillatim unitates continere uideas resolutos, quot compositi representabant. atque ita a corporibus ad accidentia, a natura ad artem, atque ab una arte ad aliam facta analogia, principia illa tria uere eliciuntur, nunquam uel cuiusuis Galenici conatu ruitura. Etenim nature & artis una eademque lex est. Omnia enim similia sunt, quantumuis dissimilia, & omnia concordia, licet discordia uideantur. Quare non immerito Hippocrates totius naturae dispensationem operationemque in nobis, ab artium scientiarumque effectibus comparatione facta ostendit. Nam re uera spiritus serrantium partium substantia, telariae, generatrix facultas plastices, temperamentum figuli, concoctio aurificis, auditus Musici, sapor coquinariae, diaeta architecturae adeo aemula est, ut siue actionem spectes, siue finem, uix ullum uideas discrimen. Uide. Hipp. Lib. 1. de. diaet. cap. 8. Immo naturam hominibus uersipellem animum indidisse, ex eo probat Hippocrates, ut alia sentiant, alia loquantur, alia faciant, & iidem de iisdem contrariam subinde tradant disciplinam: quod artes quaedam deceptoriae reperiuntur, utpote palestrica, mercatoria, potatoria, lusoria, quas dextre facientem admiramur omnes, & uirtutis esse putamus: causam tamen non intelligimus, ab ipsa naturae similitudine profectam. Hanc naturae artisque consonantiam si Galenici satis conciperent, nunquam negarent in corpore humano molitores, pistores, coquos, archaeos, chymistas, destillatores, baiulos, portitores, obsonatores, Musicos, Parmenones, Getas, Claraetas, Daedalos, sculptores, aurifices fullones, telarios, nuncios, fabros & architectos reperiri posse: multoque minus talium uerborum authores plusquam cynice irriderent. Cap. 12. eccl. Nonne sapientissimus ille uel ex Dei oraculo Ecclesiastes, manus domi custodes, ossa athletas, dentes molitores, oculos speculatores, labia ostiarios, aures excubiatores, asperam arteriam symphoniacam, capillos amygdalum, medullam spinae filum argenteum, uenas hydriam, hepar fontem, cor rotam, pericardium cisternam uocauit? At quare hoc? Sane ex lumine naturae, quo nihil cum his partibus, si officium usumque uideas, aptius comferri posse satis animaduertit. Uis tibi errores aliquot Galenistarum aperiam, in quos ob spretum naturae lumen ad perpetuam nominis infamiam inciderunt? audi unum, eumque nobilem & insignem. Cum Deus hominem ex humo factum dixerit, quid aliud uoluit ( Philalethes ) quam ut materiae humanae cognoscendae studiosus, substantiam humi perpenderet, eam distingueret, secaret, examinaret? illic nimirum humani corporis principia inuenienda esse insinuans, non alibi reperienda. hoc lumine Galenici carentes, ignis, aerisque regionem ascenderunt, in aquas descenderunt, atque ita terra cum illis mixta hominem non ex Dei praescripto sed placito phanthasie commento fabricauerunt. Quinetiam cum in terra neque sanguinem uident, neque pituitam, neque bilem atram aut nigram: Hominem tamen & lege & natura nihil esse aliud affirmant, praeter haec. Paracelsus contra aliique insignes Chymici, cum a Deo tantum lumithomae Mufetti nis hausissent, materialia hominis principia in terra unde prouenerat abscondi: continuo atque improbo labore uenas eius dissecuerunt, uiscera aperuerunt, ossa fregerunt, me dullancolliquarunt, nullum non lapidem mouerunt ut quae illic habentur corpora diligenter examinarent. Tandem uero Pyrotechnie Alchymiaeque beneficio, longisque suis & plusquam Herculeis laboribus, nihil simplex in terra deprehenderunt, praeter uaporosum, inflammabile, fixum: nihil mixtum, quod non ex iisdem simplicibus componeretur. Quare hominis quoque principium duplex esse constituunt: alterum uolatile, alterum uero fixum. Uolatile uicissim duplex est: primum uaporosum, quod Mercurius dicitur, secundum inflammabile, quod sulphuris nomem obtinuit. Mercurius est corporis principium uaporosum: per se ipsum interminabile, humidum, liquidum, naturalis balsami uehiculum: sulphur cum sale, ceu aqua cum arena calcem incorporans. Sulphur est corporis principium inflammabile, pingue, leue, aequale, uitalis balsami fomentum. Sal uero est fixum corporis principium, pondus, soliditatem, roburque maximum concilians, neque ferro neque igni cedens per se. Horum principiorum differentiae duae sunt: aliae domesticae, cum ad seipsa, aliae exotericae, quando cum aliis conferuntur. Domesticum in homine principium appellatur, quod ad corpus in integritate seruandum natum est; at uero quod id ipsum corrumpit, dicitur peregrinum. Hoc autem uel innascitur a parentibus & perpetuam ualetudinem efficit, aut a nutrice & diaeta externa contrahitur, corporisque dyscrasiam inducit diuturnam. Ut autem peregrini domesticique principii naturam quamque particularem rectius examinemus, omnia sulphura, sales, Mercuriosque omnes inuestigare operae pretium erit: ut ita sulphur sulphuri ( ceu purpura purpurae ) collatum, naturale a non naturali facilius distingui queat. Sulphur autem omne in maiori mundo ( qui est lumen minoris ) uel est perfecte, uel est imperfecte, animatorum. perfecte animatorum animalium, uegetabilium: imperfecte, Mineralium. Animalium denique & uegetabilium sulphur, uel natiuum reperitur uel artificiale. Natiuum quod ipsa eiicit natura sensibusque tractandum emittit: qualia sunt, pinguedines omnium animalium exudantes, cerificia apum, resinae arborum, lacrymae laricis, pinus, terebinthinae, abietis, styracis, piceae, lentisci: & c. gummi cerasorum, laccae, laserpitii, panacis, cedri, thuris, myrrhae, & c. Artificialia uero, sunt olea, spiritus ardentes, resinae lacrymae, & gummata combustibilia, ex utrisque, tam animalibus scilicet, quam uegetabilibus extracta. Mineralia uero sulphura, artis quoque & naturae betuminis, oleorum, pinguedinum, sulphurum, omniumque corporum unctuosorum subneficio eliciuntur. Naturae, ut succini, biterra spontinae efflorescentiae. Artificialia sulphura quoque uaria eliciuntur, ex pyrite, gagate, carbone fossili, bitumine, terra solis, atque omni denique metallico, in quo sulphur illud ustibile reperitur. Atque hactenus de sulphuris speciebus, quae tamen plures in maiori mundo siue arte, siue natura factae neutiquam inueniuntur, quam in totius humani generis corporibus. Nam uti animal ab animale, arbor ab arbore, minerale a minerali differt: ita etiam non eadem hominum facies, non color, non symmetria, non eadem textura, non idem per omnia sulphur esse liquido constat. Nam quos Galenici melancholicos uocant, illi piceo, Napthalio, nigro, denso, impuroque sulphure abundant. Biliosi uero, cereo, croceo, succineo, abietino, flauo, pellucido, subtili. sanguinei, amaranthino, caryophyllato, rubro, claro, coccineo, medii temperamenti. Phlegmatici denique, sulphure etiam praediti sunt, sed cerasino, arabico, masticino, gummoso albo, compacto, grumoso, glutinoso, crasso, & difficulter flammam concipiente. Praeterea, ueluti in maiori mundo quaedam sulphura benigna sunt & apta nutritioni, quaedam sola medicamentosa; ita etiam in corpore humano se habet, quod dulci sulphure sulphureas enutrit partes, peregrinum uero in uesicam fellis demandat, & loco stimulantis pharmaci utitur ad alui seductionem. Adhaec, sicuti in maiori mundo, quaedam sulphura calidissima, ut petroleum: quaedam contra Narcotica reperiuntur, ut hyoscyami, opii, uitrioli: ita quoque petroleum in corpore reperitur febrium tam uniuersalium quam particularium, internarum quam externarum author: & uicissim sulphur uitrioli atque opii, in uteri suffocatione, lypothymia, malo mortuo, & lepra aliisque morbis conspicitur. Atque uti quaedam sulphura crasissima sunt, quaedam subtilia, quaedam media ( uti carbo fossilis, sulphur colliquatum, succinum exaltatum inter fossilia; pix naualis, resina, terebinthina, inter uegetabilia; seuum, pinguedo, adeps, inter animalia; illaeque multiplices spiritus uinosi graduationes inter artificialia, satis superque monstrant ) sic etiam diuersa in hominibus sulphura reperiuntur, quorum crassities longas febres efficit; subtilitas uero breuiores. Et quemdamodum carbo fossilis non diuturniorem solummodo; sed quoque uehementiorem flammam obtinet; quam lucerna: quod haec subtiliore, ille uero densiore fruitur alimento: pari ratione, idem de febribus argumentum narrari potest: quarum sulphur aliquando spirituosum est, ut in Ephemera: aliquando crassiusculum, ut in synochis: saepe etiam ualde crassum, ut in tertianis, aliquando crassissimum, piceum & carboni fossili simillimum, ut in quartanis. Hinc ille paroxysmorum, febrium, crisiumque uarietates, longitudines, breuitates, transplantationes, mixtiones, & ueri canones emergunt. Id si uidisset Hippocrates, non solum plurimas febres a sulphurea quadam materia prodiisse asseuerasset, sed uniuersim omnes nullamque ustionem, uel aereis illis spiritibus; uel etiam pituitosis attribuisset. Quis enim aerem uel aquam uel etiam terram, omni sulphure uacantem accendi unquam deprehendit? Quodsi id nunquam in maiori mundo uidisti, quo tandem pacto inueneris in minore? Uerum ex iaculo ardente, fulgetro, candela, cometis, capra saltante, scintilla, stellis cadentibus, igne fatuo, Helena, Gemino, aliisue meteoris ignis instar exarde- scentibus persuasum sit tibi, aerem quandoque flammam concipere posse: nimis te ipsum credulum ostendes non attendens, illorum flammam haud ex aere, sed pingui quadam exhalatione originem coepisse: procuius crassitie, subtilitate, copia, inopia, clariores, obscuriores, pellucidiores, opaciores, breuiores, diuturniores omnes illae ignitae in aere typulae euadunt. Ad hec, cum caloris non sit accendi, Thomae Mufetti sed accendere quicquid comburi potest: cur febrem calorem accensum esse definimus, idque saepe ex pituitosa, aut terrea materia, quum tamen neutra omnigeno sulphure destituta uel tantillum poterit accendi? immo aquea omnia ( cuiusmodi pituitam facimus ) nec non uere terrea corpuscula, ad ignem extinguendum nata sunt, tantum abest ut ipsum nutriant superinfusa. Solum igitur sulphur omnis sublunaris ignis alimentum & sedes est: reliqua uero omnia non nisi ex huius commixtione uel ( uti dicam ) uicinitate, incalescunt. Atque hec de sulphure. Uerum ut alie corporis partes κατ ἐξοχὴν sulphureae appellantur, nempe seuum, omentum, adeps, pinguedo, glandulae, medulla, bilis, & quod hic illic cernitur oleosum: ita quoque nonnulle Mercuriales appellantur eodem modo, ut aqua & pituita uulgo dicta, earumque receptacula communia; nonnullae itidem saliares, ut ossa, uiscera grauiora, ligamenta, cartilagines, tenaciores membranae, serum, renes, ungues, capilli, & c. in quibus per artem resolutis plus salis. quam mercurii aut sulphuris reperitur. Si autem mercurii in corpore humano actionem planeque mirabilem reuolutionem discere cupias, idipsum in maiore mundo particularis naturae speculo primum intueri oportet: ubi quot aquae, quot liquores incombustibiles, tot quoque Mercurii inueniuntur. Nec non in nobis aliter se habet ( philalethes ) quorum alii mercurio minerali, alii uegetabili, alii animali abundant. Atque ex mineralibus, huic Solis, illi Lunae, tertio Ueneris, quarto Iouis, quinto Saturni, sexto Martis, septimo Mercurii Mercurius infigitur. ex uegetabilibus uero, hic melissae, cardui, saluiae, betonicae; ille satyrionis, chelidoniae, ualerianae, brassatellae Mercurii plurimum obtinuit. ex animalibus autem, Mercurius leonis, tigridis, catuli, uaccae, equi, ursi, Elephanti, nunc hic, nunc illic communicatur; si non ipsamet essentia, uiribus tamen iisdem insignitus. Mercurius denique hominum, uel naturalis est, uel peregrinus. naturalis dulcis mitis, neque calidus neque frigidus extra secundum gradum, nec quantitatem debitam excedens. peregrinus uero instar argenti uiui tam extreme caliditatis quam frigiditatis dyscrasia pollet, & ad putrefaciendum, rodendum, debilitandum, eneruandum, ipsaque ossa totius humanae fabricae stabilimenta labefactanda comparatus est. Hinc igitur apoplexiae, paralyses, fatuitates, rhemnata, hydropes, leucophlegmatiae, oedemata, Ptyelismi; stomachi, cerebri, cordis, uesicae, spinalis medullae aliarumque partium inundationes nascuntur, non ex pituita, aut phlegmate, quae praeter nomen fictitium nihil sunt. Atque his de principio corporis uolatili expositis, nunc uenio ad salis, seu fixi illius principii anatomiam. Est autem sal quoque uel domesticus, uel peregrinus: ille gratus, mitis, praeseruans a putrefactione, unitatis uinculum, & proprium quasi condimentum sanitatis. hic uero ( nempe peregrinus ) acrimoniam, aciditatem, ardorem, amaritudinem, erosionem, puncturam, stimulationem, perforationemque ex satorum seminis uitio, aut propria intemperantia contraxit, omnium tam internorum, quam externorum ulcerum, exiturarum, apostematum cutisque apertionum author. Salis autem species in homine uariae dicuntur. Alii ex mineris orti, arsenicales, ferruginei, uenerei, uitriolati, aluminosi, gemmei, ammoniaci, crystallini; Alii a plantis sumpti, urticales, persicarii, piperini, opiati, tartarei, aronici, zingiberini; & c. Alii uero ab animalibus, uiperini, ferini, lupini, canini, stellionares, cantharidei, scorpionei, tarantulares. & c. nec sane immerito. Nam ueluti aliter afficitur homo a tarantula morsus, atque a stellione aut uipera: sic etiam quidam sal risum, titillationem, pruritumque quendam gratissimum excitat; alius uero ingentem corporis dolorem, inquietudinem, insaniam, hydrophobiam; ut hominem non a stimulo interno punctum, sed a cane rabido extra uulneratum existimares. Atque ut dypsades morsu suo ingentem sitim, Haemorhus sanguinis fluxum, Amphisbaena inflammationem, Basiliscus mortificationem, Aspis soporem, Dryinus καρδιῶγμον, stellio liuorem, salamandra congelationem, solifuga pestem, phalangia leguminaris phlyctaenas, scolopendra putredinem inducit: sic etiam sal hydropicus, menstrualis, pleuriticus, phagedaenicus, mercurialis, antrhacinus, furuncularius, narcoticus, pestilentialis, herpeticus, gangraenatus, eadem fabit symptomata, ubicumque in nobis centrum hospitiumue sibi post factam separationem comparauit. Nam quandiu mercurialibus liquoribus hic illic in uenis uasisque latioribus continuo remeantibus immergitur, tandiu tum propter motus assiduitatem centrique incertitudinem, tum etiam liquoris sibi contrarii miscellam exulcerare corpus non potest. Id nobis ostendit uinum: quod recens mulsum suauitate dulcedineque sua eximia Nectar refert diuinum, & mirum in modum linguae palatoque ebriosorum lenocinatur; facta tamen partium spirituumque separatione tartarum salsissimum atque acerrimum, nec non acetum acidissimum & plane corrosiuum eiicit. Cum igitur liquorum in corpore fluentium numerus infinitus sit, haud mirum si tam diuersae salium quoque facies, atque operationes appareant, uarias ulcerum species, formas, figuras, uaria quoque symptomata parientes. Atque ita lumen naturae nihil esse, quam magni illius mundi cum corpore microcosmico analogiam, luculenter uides. uides etiam artem naturae, naturam arti consentire, eandemque esse utriusque operatricem, quamuis Galenico ingenio ( aliter enim sensit Hippocrates ) res multum non solum dispares, sed etiam oppositae uidentur. Bene uale: meque ut soles dilige, animo meo charissime Philalethes. Datae Londino. 15. kal. Quintilis, 1583. Endymioni Luddipolensi Chymista S. Peregrinationem medico in tua patria futuro haud esse necessariam, multis probare niteris, Endymion: nec tamen interim attendis, quantam tuo quem semper praedicas Galeno, & quam grauem inflixisti securim. Uide. auth uitae Galenicae & ipsum Gal. 9. Nam licet cum ipso tu natam medicinam existimas & perfectam esse, tamen uaria in Aegyptum, Alexandriam, Palestinam, Cyprum, Le- mnon, Romamque itinera suscepit; Lib de simpl. fac. nunc, ut conferret cum medicis, nunc ut oppobalsamum, terram lemniam, aliaque domi non nascentia medicamenta ad gentiles suos deferret. Et. lib. de comp. med. sec. gen. Hippocrates quoque ille Cous paulo ante Peloponnesiacum bellum, cum Medicinam preceptis indigere intelligeret, uarie peregrinatus est, & non solum ex Aesculapii fano, sed etiam ab omnibus philosophorum medicorumque uocibus, historias curationesque morborum exscripsit, atque ita ex multiplici experientia obseruationeque diligen- ti Medicinam primus progenuit. Plin. lib. 29. cap. 1. Peregrinationis sue testes locupletissimi sunt Epidemicae illae uel potius Apodemicae obseruationes, quibus ita profecit, ut nullus adhuc Galenista inuentus sit, qui Hippocratis peritiam attingere, nedum superare potuerit. Arabas uero uarias inuisisse regiones atque insulas traiecisse cognitionis ἔργῳ, solus ignorat ipse, qui in ipsorum uitis scriptisque peregrinus est. Immo ut uideas te plane nihil scripsisse; nullum esse medicum pronuncio siue hic siue alias laude uera iuxta atque eruditione florentem, quin idem quoque patria aliquandiu relicta ab aliis nationibus uaria ad Medicinam locupletandam aduexit. At inquis: " Quibus domi nascuntur omnia, non opus habent aliunde cibos importare, & agricultura contenti uiuere queunt. " Tamen quibus sterilis tantum est regio, agricultura parum procedente, mercaturam facere debent, famenque intestinam aliunde accersitis alimentis arcere. Quod uero tuas Academias ciuitatesque Medicorum numero praestantiaque tam diuites esse scribis, ut ab iis exteri petant exemplar cognitionis: Id quamuis ego omnium maxime optarem, qui quoque Luddipolensis sum; res ipsa tamen euincit, esse falsum. Nam in qua Academiarum nostrarum, nisi singulis semel decenniis facta est Anatomia localis? ( si uero de uiua illa loquerer Anatomia, quae tamen Medicinae maxima uidetur pars, uix me intelligeres Endymion ) quis Physiologiam demonstrat, non opinionis, sed sensuum testimonio? quis tyronem ad aegros una deducit, atque illi locum affectum, affectus speciem, speciei causam, causarum seriem, morbi terminum, transplantationem, nexum, gradumque uero & sincero animo ostendit, ad Hippocratis, Patauinorumque exemplar? Praeterea quaenam boni futuri medici spes est, cum primarii illi Regiique antecessores nullo legant ordine, sed nunc illum, nunc alium libellum arripiant, & in decem explicandis uel potius implicandis aphorismis integrum terant annum? Hoccine est docere artem, methodice legere, tyronem erudire, Medicinam absoluere? Praelectoris medici istae potius uidentur partes: ab utraque Anatomia incipiendo totam artem tradere discipulis, omnemque operam in ipsorum quam citissimam uerissimamque eruditionem conferre. In tuos uero Antesignanos non cadit haec appellatio. eorum orationes, opera, uirtutes, tantam non ferunt molem. Miseret me, ita uiuam, lacrymisque subinde destillantibus doleo Academiarum nostrarum uices: quoties in ipsis nonnullos medicinae studiosos ceu equos quosdam generosissimos in planitiem producendos uideo: quos tamen si in diaulo uideris currentes, aut pauidi, aut sternaces, aut anheli, aut suffraginosi, aut cernui reperiuntur. Idque non tam sua culpa, quam uitio Antecessorum, a quibus pro unica uera interpretatione infinita doctrinae uitia, & scientiae impedimenta acceperunt. Quanto praestaret, tytonem Medicinae linguis illis atque scientiis humanioribus excultum, in ipsa dum aetatis adolescentia Patauinas se Athenas conferre, ubi unica aestate herbarum poene omnium, figuras, synonyma: atque unius hyemis curriculo cadauerum anatomiam perdiscat. sequenti anno Galenicam physiologiam ab ipsis elementis ad corporis perfectionem omniumque actionum plenam enarrationem accurate lectam perpendat, discatque illa omnia indicia, quae uel pathologica, uel aetiologica, uel etiam prognostica dicuntur. Atque ita biennio feliciter exacto, postea sese lectoribus perpetuum comitem adiungat, ipsorumque Praxin ( id quod facillime impetrabit ) sedulo animaduertat; atque ita aliorum uel erratis commonefactus, uel prudentia eruditus fructum sibi faciet uberrimum: & ex bono Physico, optimus euadet Medicus, & ut ille apud Homerum, πάντων ὑπείροχος ἄλλῶν. Quod uero Chemiam attinet, totius Pharmaceutrices medullam uel potius animam: quamuis a peritissimis nonnullis in tua regione ita colitur, ut admirationi esse queant socordibus & otio ueluti tabescentibus Galenistis: tamen illorum omnium scientia cum exterorum hac in parte peritia coniuncta tanto minor uidebitur, quanto Sol Luna maior, aut fontes alueique aquarum riuulis inde manantibus uberiores. " Uerum ( inquis ) utcumque magni facis Patauium, Basileam, Parisios, Bononiam, Mon- tem pessulanum, aliasque insignes Academias ultramarinas: hoc unum nihilominus saepe deprehendimus, Diu illic peregrinantes, uacuos rediisse domum, nihilque praeter futilem & aliquando mendacem rerum hominumque historiam retulisse: alii uero eam apud Italos lasciuiam, Germanos ebrietatem, Heluetios rusticitatem, Gallos hypocrisin didicerunt, quam in patriam reuersi nunquam postea deposuerunt. Atque haec sunt praecipua peregrinorum ornamenta, quibus frui sine mali hominis nota, qui- bus destitui sine bona aestimatione non potes ". Ad quae ego respondeo, magnam esse peregrinantium uarietatem; neque omnes uno animo proficisci, nec reuerti cum eadem utilitate. Quare iudicium in peregrinatione desidero, & illud quidem Ulisseum; ne quando cum solis Musis philosophandum sit medicis, Circaeo aliquo poculo in sues atque ἄνδρας, ut poetae uerbo utar, ἀνὴύορας conuertan ur. Odyss. Quodsi ab huius aedibus, syrenumque cantibus tyro abstinuerit, nec se facile otio submiserit decipiendum, eaque duntaxat egerit, quae sunt artis non qualis a te describitur, sed Hippocrate doctior redibit, patriamque ab infinitis morbis ceu perniciosissimis corporis proditoribus sartam tectam seruabit. surge igitur, Endymion: atque ocyus recipe te. Noli amplius focarios illos philosophos imitari, qui in cubiculo transigunt aetatem, ubi neque compluitur quispiam, neque sole aduritur, & musaei sui authores naturae ipsius theatro uiuaeque adeo uoci antefeferunt. Surge, inquam recollige te. industriam adiuuat Deus. & hoc a me dato ignario, peregrinationis studio magis magisque indies conflagra. uel si meo nequicquam stimulo commouearis, saltem te Hippocratis, Galeni, Auicennae quoque moueat authoritas, qui totius Medicinae principes cum fuerint, eam tamen in uariis regionibus & ex peregrinis fontibus hauserunt. Pudebat quippe ipsos otii esse quam scientie cupidiores, & eruditionem non solum laboribus sed quoque spiritu mercandam existimabant. Quare iam nusquam tutus es, Endymion. A fronte praecipitium, a tergo hostis imminet. si peregrinationem culpes; Galenum damnas, Hippocratem uulneras, occidis Auicennam. si probes; improbas ipse te, & in meas denuo partes quas, temere nimis deseruisti, recurris. Caeterum cum satius sit recurrere quam male currere; neque unquam sera nimis est ad bonos mores uia: uel in senectute hac tua fundos uendito, mare conscendito, exteros adito, fornaces aedificato, Chemiam discito, nouam medicinam haud opinione fluctuantem, sed sensibus confirmatam colito. Id ni feceris de te tuique similibus recte dicetur, quod Martialis olim in pigros nautas conscripsit. " Cessatis pueri, nihilque nostis, Ueterno resinaque pigriores: Et iam nunc placidas uagi per undas, Tuta luditis otium carina. Non nautas puto uos; sed argonautas. " Ausculta: & iam tandem expergiscere, Endymion. Datae Londino. 4. Kal. Aprilis, 1584.