Mirandulae Et Concordiae Domini, De Auro Libri Tres. Opus Sane Aureum In Quo de Auro tum aestimando, tum conficiendo, tum utendo ingeniose & docte disseritur. Cum Explicatione Perutili & periocunda complurium, tam Philosophie quam facultatis Medicae arcanorum. Cum Priuilegio. Uenetiis, Apud loannem Baptistam Somaschum. M Dlxxxui. Et Amplissimo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Aloisio Atestinio Caesar Caprilius Perpetuam felicitatem. Saepe Numero dum cumulum tuorum erga me meritorum Illustrissime Presul animo reuolui, coepi mecum cogitare, ut aliquod egregium ac praeclarum tibi praestare possem, quo tantorum officiorum magnitudini, quoad eius fieri posset, responderem. Sed prolecto non tantum difficile, sed difficillimum fore perspexi. Non enim mihi excidite memoria, quantum mihi ostenderis humanitatis ac beneuolentiae, cum uiueret Illustriss. Eleonora soror tua charissima, mihique patrona amantissima. Non sum immemor munificentissimi animi tui cum me uoluisti singulari Canonicatus dignitate decorare. Non denique oblitus uerborum quae post eius obitum amoris & caritatis plenis sima mecum habuisti. Utinam mea senilis conditio mihi perstitisset, ut sub tuo patrocinio uiuere potuissem, ac mori, nunquam equidem tam diuinum munus recusauissem, nec a latere tuo recessissem, simul & quam te merito obseruarem, & quam in te amando, tibique seruiendo nemini concederem, omnibus palam ostendissem e sed silentio non preteribo studiam, ac officia; quibus non modo omnes, sed me presertim prosequtus es, dum Romam, ac Tybur, tui imuisendi causa cum Ill. Beutidolis perueni, cum in edib. Tiburtinis te e graui morbo conualescentem, sed adhuc paululum in lecto infirmum inuenimus. Primum. n. omnes hilari fronte, ac leto animo, ut tui semper moris est, excepisti atque hospitatus es; deinde aliis recedentibus illico me ad te reuocari iussisti, & prope lectum tuum sedere uoluisti, ubi per integram horam, quibus uerbis, quo uultu, & quae mihi polliceri dignatus es, referre non facile est. Nouerunt pariter Ill. Bentiuolii, & dum apud te fuerunt, & cum a te recesserunt, qua munificentia & liberalitate a teipso, & ab omnibus optimatibus tuis amplissimis uiris fuerimus suscepti: Inter quos aderat Per illustris Ptholomeus magnus oeconomus, Reuerend Manzolus Regiensis Episcopus digniss. Ualde Illustres uiri Hercules, & Octauius Estenses Tassonii. Eques Roma, Eques Coloredius comendatarius. Eques Madius. Ill. Giliolius Pignatius, Zonchius, Lombardinius, Bonaciolius, & alii quamplures, qui ob uirtutis splendorem, & animi integritatem, apud omnes clarissimi sunt: Quae omnia ita intumo cordi etiam adhuc herent, ut nullum umquam tempus, nullaque umquam obliuio possit tam insignem gratiam e memoria delere; Praetereo honores a te collatos, & conuiuium splendidissimum, tuo sumptu Romae in amplissimis tuis aedibus Montis lordani paratum. Dum te fauente Ill. Ioan. Bentiuolius adolescens eximia spe, summeque uirtutis, creatus fuit eques Militensis, quo in loco discubuere ex altera parte in suprema mensa Ill.orator qui persona Ill. praesidis Militiae Militensis fungebatur; Deinde post eum caeteri heroes, & Ill. uiri Altera uero ex parte candidatus adolescens, nosque quamuis reluctantes, ordine in eodem ornatissimi caetus discumbere coacti sumus: Postremo in inferiori loco mensae maioris erga nos honoris, gratiae, ac humanitatis equites, & uiri illustrissimo sedere iussi sunt, ubi Pincerna Architriclinus, & alii quamplures nobilissimi iuuenes ministrabant. Quot genera dapum, quae & quanta a peritissimis eius artis parata suerint ornamenta, quae uina preciosa, qui fructus, que hellaria, quo ordine digesta; & qua pompa ordinata, si uellem sigillatim recensere longior mea esset oratio & nonnullis rerum magnatis assentationis expers non haberer. Quod tamen uitium longe a me semper abfuit. Itaque haec silentio inuoluam; &. reuertar unde digressus sum, Pro tot ac tantis igitur in me singularibus coliatis beneficiis ego homuntio quas referam gratias? quid retribuam? Non mihi sunt Arabum gaze Non gemmae, Non aurum non opida, quibus tamen non indiges, cum diuitiarum amplitudine sis nemini secundus. Quid agam? En tibi offero opus cui inscriptio est de Auro, opus sane aureum, quod olim Ioannes Franciscus Picus Mirandulae, & Concordiae Comes compilauit, uxorique suae dicauit, uir sane & eruditissimus, & eius tempestatis facile in omni doctrinarum, & scientiarum genere princeps, quod mihi postquam Picus naturae concesserat, aliquot post annos perlegendum credidit Ill. D. Iulia eiusdem filia; & quondam uxor Ill. Sigismondi Malatesti, quod cum ipsa e uita excessit, forte apud me relictum est. Egd uero sciens me non esse legitimum haeredem, manifesteque percipiens quantam esset utilitatem, simul & uoluptatem allaturum & uerborum elegantia, & sententiarum grauitate; si in conspectum hominum prodiret, cepi cogitare ne in tenebris diutius iaceret; Publice igitur utilitati consulens, & tanti uiri existimationi, ut imprimeretur curaui, eoque libentius seci; quoniam uerebar, ne si forte post meae ultae cursum in alicuius inuidi manus peruenisset, illud sibi falso ac impudenter ascripsisset, ac arrogasset, actumque esset de labotibus, ac uigiliis tanti, & tam preclari uiri, Itaque & si multis districtus eram negotiis, id tamen quod datum est temporis libenter in eo recognoscendo & castigando impendebam. Plurimis. n. erroribus scatebat, tam ex parte scribentis dum auctor opus dictaret, quam ex indebita cura circa eius custodiam adhibita. Multe pagine erant e propria sede translatae, multeque adeo latere, ut uix uerum sensum artificiali coniectura potuerim elicerem, quem tamen tandem percepi, & qua potui diligentia, utquam emendatissimum in lucem prodiret, operam dedi. Quapropter cum nihil aliud impresentiarum in me sit, quo possim tuorum erga me officiorum, ac meritorum magnitudini aliqua ex parte satisfacere, hoc munusculum memoris erga te animi mei argumentum offerre decreui, quod tibi putaui fore gratum, qui & in indagandis nature arcanis solertissimus sis, & in omni uirtutum genere ornatissimus. Qua de re, quamquam mihi latissimum campum propositum uideo, ut nemini deesse possit oratio, tacere tamen satius esse duxi, quam pauca dicere. Tot enim sunt uirtutes & laudes, que de te ubique non iniuria predicantur, ut in eis recensendis non minus esset laboris, quam si quis uellet uel stellas; uel fluctus maris enumerare. Quis.n.non diceret me tuam gratiam; qua metua singulari humanitate & clementia, longe ultra meritum meum prosequeris, expiscari? Tu igitur hoc munusculum hilari fronte accipito, quod profecto quandiu apud me latuit, semper optaui, ut sub tuo nomine ederetur, non ut a detractorum morsibus illud defendas, cum ipsum sese ab imperitorum insitiis, & ab iis qui & Naturae uires, atque artis praestantiam minime calent; facile tueatur: sed ut tanquam noua, pulcherrimaque sponsa, & multis dotibus ornata, te duce ad suas nuptias prodeat. Ita uel nemo petulantis lingua audebit ipsum maledictis lacessere, ne te quoque quem omnes obseruant & uenerantur, aliquo modo laedat, uel si quis forte, quod Deus nolit, aliquid oblatrare ausus fuerit, facilius sub tuo nomine ac auspitiis, & ipsum se proteget, & multi eius pro tua suma dignitate, sumaque uirtute, defensionem capient. Uale Amplissime Praesul, Sancte Ecclesiae firmissimum columen, meque ut solesama. D. Ferrarie Xu. Calen Ianuarii. M D Lxxxiui quae in hoc uolumine continentur. Liber Primus. Aurum antiquitus in qua erat estimatione. Cap. I. car. Aurum quo ad utilitatem naturae non tanti debere aestimari. Cap. Ii. A Estimatioauri non pendet ex medicina. Cap. Iii. 5. Nobilitas auri non pender ex eius potabilitate. Cap. Iiii. 11 Purit ac auri & diuturnitas non sunt, proprie causa eius aestimationis. Cap. U. 14 Fulgor non est causa ut aurum praecellat pretio aliis metallis. Capitu. Vi 16 Nobilitas auri non pendet ex sacris litteris, Cap. Uii. 19 Nobilitas auri non pendet ex concilianda gratia gestanti. Cap. Uiii. 20 Liber Secundus. Aurum an arte confici possit, & de huiusce artis nomine. cap. I. 23 Origine istius artis & progressit. Cap. Ii. 23 Ars ista an sit legitima uel ne; & quid Principes, & interpretes senserunt. Cap. Iii. 32 Auro per artem conficiendo quid sentiendum sit ex philosophia naturali. Cap. Iiii. 40 Aurum per artem confici posse. Cap. U. 48 Declaratio sententiae Dui Thomae Aquinatis de auro conficiendo. Cap. Ui. 51 Aurum arte confectum auro natiuo posse esse perfectius. Camp. Vii car. 55 Modi quinque auri conficiendi natius meliores. Cap. Uiii. 64 Aurum ut per artem conficiatur; non est inecessarium habere profundam cognitionem philosophiae. Cap. Ix. Aurum facilius posse fieri hodie quam olim: ubi de cinabari, hidargiro & aliis rebus disseritur. Cap. X. 77 Liber Tertius. Experimentis antiquis in auro per artem faciendo. Cap. I. 91 Experimentis nostrae tempestatis in auro conficiendo. Cap. Ii. car. 101 Reprehensione eorum qui uituperant artem auri conficiendi. Cap. Iii. 108 Nomen diuitis competere auri faciendi peritis. Cap. Iiii. 113 Aurum arte confectum non debere dici fictitium, sed uere & proprie uti natiuum. Cap. U. 116 Commonitio Authoris ad eos qui arti chemice operam nauant, cum dissolutione quaestionis, cur plurimi istius artis professores sint Dom. Concordiaeque Comitis De Auro Ad Coniugem Liber Primus. Aurum. Non Semper A Primordiis seculorum ipsiusque inuentionis initio sic aestimatum consensu nationum; ut res caeteras metiretur. Cap. I. Aurum, quod olim tanti factum est, tantique nunc passim fieri cernimus, quamnam ob causam tam eximiam estimationem sui mentibus humanis inseruerit, insertamque tenatius infixerit, mihi saepe coniunx uenit in mentem, ut exactius disputando cognoscerem: hinc. n. id uidebam tanta cura, & tam superuacanea quaeri solere, ut merito priscis ab authoritus latinae linguae nomen traxisse diceretur ab auertendis mentibus hominum, tantoque studio quaesitum custodiri, ut iure dederit ansam graecis plane suspicandi deductum nomen ἀπὸ τοῦ ὁτεν. quod scilicet prae caeteris custodiretur, indeque thesauri uocabulum efficeretur, Parte alia cum utile fortassis aurum uideri posset, nullo uero modo necessarium suapte naturae, sed sola mortalium conspiratione progrediebatur animus ultra percupidus, uidelicet habende ueritatis. Atque in primis recordabatur semper non fuisse praefectit aurum caeteris, non metallis modo, sed aliis externis omnibus tonsensu nationum: nam uel expressa, uel tacita feculorum omnium conspiratio, ut aliis rebussque dicuntur externa preponendum ipsum arbitrarer, mihi omnino non persuadebatur. nullam inter primordia conditi hominis auri mentio, qui & literarum monumentis antiquissimis elatu est sine curo permulta seculam uita hmines agilasse; Nec defuere, qui scripserint paulo ante trotana tempora inuentum aurum ab Eaco, & argentum ab Indo Scythiae Rege, & qui retulerint acceptum Thoanti, Eaclique & Ericthonio, et qui soli, Et qui Uulcano Et qui est Chryosocuius opinionis fuit Hypocrates ratus ab inuentore τόν χρυσον hoc est aurum cognominatum; sciebam quoquies prolitum memorie aurum in usum non habitum in Europa, multoque minus conflaturam eius ante Phenicis Cadmi tempora; Quidquem auctis et graecorum florentibusque rebus tantum auri non potuissetota graecia Corradi ( retulit Athenaeus ) ut inaurari caput posset Apollinis amyeley, Tantamque raritatem eius simul & caritate apud Philippum regem fuisse, ut bene sibi actum duceret aurea phyala, & ea quidem paruula potiri, quam & sub ceruicali reconderet, si uera monumentis literarum, mandauit Duris Samius, quem Philippi morem summae licentiae miror adscriptum a Plinio, cum in aureum Philippi poculum inueheretur? Abfuerat tantum grecis, ut id metalli colerent, quod etiam legibus uti uetuerint, illud ex historiis plane cognitum est, sine aureis argenteisque numis & stetisse, & creuisse, Lacedemona procubuisse, & corruisse, cum sub Lysandro manubias captis Athenis aureas admisisset: Accedebat Plato, qui suis in legibus prohibuit aurum ab ullo priuato possideri: Atque idem et de argento promulgauerat, occurrebat illius animo fortassis rarissimum quondam ingraetia fuisse argenti atque auri usum, solisque in templis id uideri solitum. Nec nisi in tripodibus & immagunculis, quas primum Lydiae Reges Gyges, & Croesus, deinde Siculi tyrani posuissent, Mox Phocensibus delphos popillantibus id metalli per greciam quoquomodo uulgari cepisse, Nec non ad auri minuendam aestimationem illud mihi succurrebat, quod apud hebreos in eius copia metalli sit inuentum aes, auro praestantius; Modo retulerit uera Iosephus in septimo & in undecimo antiquitatum: Ueniebat etiam ad memoriam mandatum esse hystoriis ipsa in Italia castris suis interdixisse spartacum, ne quis aurum haberet, aut argentum. Et post innumera tot seculorum curricula perseuerasse apud nonnullus Asiae, & Aphricae gentes, ut alie paruo duxerint aurum, aliae pro nihilo et habuerint, ac in India, quae putatur auri feracissima, si de ea parte, quam uicit Alexander Macedo, faciamus mentionem, non fuisse aurum exeius rerum gestarum grecis scriptoribus accepimus, tametsi direpta perside tantum aurinactum regem ipsum, ut ad illud conuehendum uix fuerint, satis mulorum triginta millia. Colligamus igitur conuenisse quidem mortales, ut aurum nimio plus aestimarent, cur autem conuenerint non constare, nec ratum semper statumque fuisse, ut omnibus in uniuersum nationibus placuerit aurum mensuram esse rerum caeterarum. Quod Non Tanti Ut Fit Ducendum sit aurum ex utilitate de rei natura petita Cap Ii. Minimi uero ducebam argumentum, quo persuadere uulgi hominibus quidam sunt adnixi, Plurimum esse usui mortalibus aurum. Nam contra ipse ferrum obiiciebam, sine quo nec agricultura consistit, ars non minus necessaria, quam comis, Atque ut ait Xenophon omnium artium mater, & nutrix, sed nec aedificatoria satis extruitur, nec Nautica plane custoditur, ut omittam militarem, quae tametsi nocet quibusdam, non tamen omnibus suffragabatur statim nobis hemistichion illud ferroque nocentius aurum, atque dictum aliud, non absimile, auro ferrum inter bella gratius. Proximumque huic accedebat id elogii prescissum esse conuitiis aurum ab optimis quibusque, & ad pernitiem uitae repertum, subinde quoque recordabar & miratam olim uetustatem, & indignatam simul, quod prius tenuerit aurum, cum id eludere niteretur sub Mide fabula; cui nihil omnino solidae opis ad uitam congesta moles auri praestitisset. Porro usus in rebus commutandis pollens causa non fuerit auri tantopere aestimandi, cum antiquissimi Reges, non aurum & argentum, sed aes plane signarent, cuius rei ferunt inuentorem saturnum, a quosit etiam nuncupatum aerarium, quod Caecilio Cipriano placuit, quamque scribunt alii signandae monetae principem fuisse Ianum saturni aequalem, & hospitem, qui nauim, qua uectus ille fuerat numis impresserit, Apud Romanos quoque primum aeri fuit inusta nota, deinde argento, & aliquot post annos auro, quandoquidem Primus, Romanorum septem Regum Seruius inussit aeri notam, Rrimus consulum fabius argento, mox & aurum quoque signatum. Quod Aestimatio Praecellens auri hon pendeat exmedicina. Cap. Iii. Quae uero de medica facultate summebantur a me, contra me ipsum Epicheremata quaepiam communia, & ex letitia, & ex ope temperamenti, corporei, de longinquo ducta pro me quoque ex eadem facultate dessumebantur, contraria quandoquidem ex aggestis aureis numis illa laetitia est tantisper, dum subit animum diuitis posse alia quae sibi placeant numorum erogatione comparari, sed imaginationis, et cogitationis, et animi hoc proprium est, non temperature corporee, quae de crassa feculentaque materia dissultat: huc accedit, quod multa sunt que humane corporum temperationi prodesse dicunt magis, atque etiam a medicis antiquioribus laudata magis ad uitam refocillandam, & uires commodo sufficiendas, quorum facilius multo, minorique impendio, compotes efficimur; Neque enim ulla metalla nutriunt, ut est apud peripatheticos antiquiores receptum Nequeunt enim concoqui sic, ut in carnem uertantur & sanguinem. Quod & comprobatum est experimentis eorum, qui bellorum turbinibus, & regionum uastitate perculsi, subterraneis in specubus oculentes sese, numos aureos complicatos instar Catapotii dimiserunt in uentrem, Moxeos suo pondere, suoque colore compererunt. Et si quid forte deperiit absumptumque fuit innato calore, id quidem parum, alioqui optimum extitisse uitae remedium Iudeis, dum Hyerosolima obsideretur ad Titum Cesarem confugientibus, si aurum concoqueretur, sic uti nutriret deglucientes, namque non fuissent ab auarissimis Assiriis, & Arabibus dissecati, ut aurum quod ante demiserant in uentrem eorum in uisceribus inuenirent; Quorum tam ingens numerus, ut una nocte duobus hominum millibus sint intestina concisa, cuius rei auctor est Iosephus confirmator Egesippus: miseris igitur illis in uentriculo condebantur aurei numi, tanquam in arca, non summebantur ad famem tolerandam, quoniam diffusi iam per totum corpus, & modificati fuissent caeterorum instar eduliorum. Quid? quod nec odore quoque mulcet aurum, nec sapore fouet eos uapores, qui de humanis tolluntur corporibus, a medicis spiritus nuncupati, quin etiam ingrato sunt sapore metalla omnia, & odore sulfureo, atque ideo non possunt quoquomodo non obesse iis, qui aegre decumbunt, tantum abest, ut abeuntem animam suo delinimento retineant; Extat magni Alberti sententia generatim lata, sapores, & odores omnium metallorum esse quoquomodo faetidos, tametsi ut minimum odoris, ita minimum insit fetoris in auro, propter coalitam sulphuris in temperatione ipsius eximiam subtilitatem: sunt autem, quae & olfatu non solum, sed gustu magis opitulentur sanis aeque, & aegrotis, ac minori quam aurum precio ueneant; Cum uero sese ingereret memoriae Plinium scripsisse quondam uulneratis aurum applicari, & infantibus contra ueneficia, ut minus nocerent, aliis quoque non nullis opem ferre, Non excidebat etiam memoria, plures ab eodem Plinio ( si magno ille praeiudicio nobis esse quitet, uituperationes auri quam laudationes esse perscriptas, Nec non illum mandasse chartis auro uirus quoddam inesse, eamque in primis ab eo proditam recordabar clausulam, cui enim fodiendi causa medicina? a quasi non excludit. aurum postea aliorum certe, ut ei mos perpetuus id factum est, auctoritate. Citat in Uarronem, cuius tamen aetatis uir, & in medica materia praecipuus, Dioscorides nullius exauro medicinae protulit experimenta, Dixi etate Uarronis Dioscoridem uixisse, communem secutis opinionem, & Suydae monumenta, & si scio esse, qui malunt aetate Plinii fuisse Dioscoridem propter Lienii Bassi mentionem, sed uellem eos anim aduertisse, uixisse quoque Dioscoridem Arrii tempore, cui dicat uolumen de simplici medicina, Arrii dico non eius, quem de aspiratione Catullus irridet: Nec eius, qui nostrae religionis hostis acerrimus blasphemias in Christum Dominum peruicacissime iecit, sed eius qui Alexandrinus pariter fuit, & Augusto Caesari post partam uictoriam de Antonio & Cleopatra magno est habitus honore, sed siue antiquior Plinio Dioscorides, siue aequalis parum uidetur referre, Uarro certe triumuirali proscriptione consumptus est, & sub Antonio triumuiro floruit ipse Dioscorides, a quo deinceps graecia latium barbarices, medicam materiam accepit, atque id quidem priori damus opinioni posteriori uero, quod apud Plinium Dioscoridis est mentio, siue antiquioris, siue proximi, siue mauis equalis Hic sane Dioscorides cuiusuis seculi uir fuerit, multa tradidit propriis capitibus argenti uiui, aeris, ferri, plumbi medicamenta, non auris Atque eius etiam uix meminit in hydrargyro, ea de causa, quod si haustum fuerit, nocueritque, ei malo auriramenta succurrant, atque hoc inter tractandum medicam materiam; Dum uero differit de uenenis aconito dicit repugnare merum in quo candens aurum sit extinctum, at hoc non illi proprium dicit, sed communem esse medellam argento, ferro, ferrique scoriae, quae tantunden polleant; idque Paulus Aegineta recipit disserens de uenenis, Galenus longe iunior Dioscoride, neque de potestate simplicium medicamentorum disserens, neque de compositura ipsorum, auri meminit, quantum ipse meminerim: Nec ignoro Nicandrum Colophonium cecinisse in Alexipharmacis autum uel argentum prodesse, nam siue quod Poeta fuerit, siue quod a Dioscoride, & Galeno, tanti factus non sit, ut eius testimonium ac in causa pro legitimo citaretur, siue quod argentum aeque ac aurum, ἐν τώ ματι θολεροΰ scribit ualere, parum uidetur habere momenti; Nam signat turbidum effici liquorem metallo, eundemque potari: sed ego tamen non abnuerim aurum medicam uim obtinere; sed quantula quaeso portio reperietur si conferamus id innumerabilibus rebus, quibus, inest potestas medendi, abigendique uenena? par sit de argento iudicium. Quod si nec medicae fert opem facultati, nec uoluptati confert: Unde quaeso illa comis tot uasoru siue aureorum, siue argenteorum conquisita per tot labores aggestio? Uidetur enim mensa argenteis saltem uasis instructa dessignari nobilitas: At Uitruuius in octauo libro, de aquis disserens ad calcem cum meminisset, ostendissetque plumbo inesse uitium, proptereaque fistulis eius aquas infici, plane subiunxit saporem argenteum solere uitari: Cum ii qui extructas haberent argenteorum uasorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus uti consuessent; Quibus certe consentiunt multi nostrae tempestatis principes qui posthabitis ad mensarum usum argenteis, & crateris, & patinis, praeoptant sibi ad ferculorum mondiciem fictilia uasa ex India, Aethiopia, Aegipto comportata, quae si defuerint, prusiaca malunt ex Bythinia connuecta, tametsi non sint figulis nati genitoribus, ut ille de Agathocle cecinit, qui propterea samia uasa praetulerit argenteis, Iam triumuir Antonius, qui auctore Messalla in omnibus obscenis desideriis non utebatur nisi auro, saporem auri non concupiisse proditur, reiecisse autem uidetur Propeia Neronis, quae soleas ex auro suis quadrupedibus nobilioribus induit; Non ignoro medicos Arabas mandasse literis, aurum quam quam non nutrit, mulcere tamen oculos. Addo ego & immaginariam uim ratione, iam explicata, tanti ne igitur faciendum, ut metiatur omnia? cordis tremori, opem ferre quoquomodo credam naturali usus ratione? neque enim consequitur, ut antea dicebamus, ut frustra uideantur illa uerba Nicandri. Ex Potabili Auro Non Pendere praecipuam ipsius metalli nobilitatem. Capit. Iiii. Haec ego non decernendo, sed disputando perstrinxerim quando & potabili auro dicuntur uti quidam ad omnes tollendas aegritudines, & sanitatem tuendam, atqur ad uitam quantum per uires naturae licet prorogandam. Ego uero, ut id non abnuerim sic asseruerim posse id ipsum ab iis, qui contradicendi peritia pollent in controuersiam duci, forte dicent constare satis apud eos, qui propinant aurum, id quidem proprie non potari, sed eius portionem subtiliorem purioremque coniuncte essentiae nuncupatione signatam. Uerum super ipsa quinta essentia corporum superiorum, cum multa sint bella pugnata inter maximos philosophie duces, quorum milites adhuc confligant, a quo nam steterit uictoria, certe non assentiuntur Platonici, & peripatetice scole, cuius principem optasse potius illam quintam naturam quam probasse contendunt, nec sine admissis quinque suppositionibus quicquam habere iurium, & si coelo inquient ea non conceditur, concedetur neiis, que sub coelo sunt de elementis coalita? Nam siue ex melle, siue ex sulphure, & hydrargyro, siue ex aqua stillati meri, siue ex terra quadam secreta, seu mauis & nobilissimo quoddam genere calcanti, per multos traduces attenuati, potabile colligerint aurum, subtiliorem inde uim detrahi fatebuntur; Quintam essentiam detrahi, non assentientur, quam si corrogare illi uoluerint ex effectibus elementariis, quos in ea non reperiri praedicabunt, presto erit responsum ut contendant illos apparitionem pro re fugerere concursibus quoque causarum diuersis, & in unum conflatis atque refractis tribuent effectus, quos & aliae res promere queant: Deinde si gratis id condonent peripateticis, quomodo alteri eorum dogmati non obnunciauerint, idest ex metallis animalia non uiuere; Uerum ut rixantibus, inter se medicis finiendam litem relinquant, sic asserent quascumque rationes ad hanc diem perpenderint, potabilis auri faciendi. eas quidem ad aurum per se bibendum non pertingere: Liquet enim ab eis solere deduci aurum in cinerem, seu calcem dicere maluerint, quod multis fit modis, adeo ut reducere in pristinam formam, si forte libuerit, aut nullo id modo possis, aut egre, si quidem abscessit humor, quem si funditus dempseris, aurum sustulisti. Est Aristotelis, Theophrastique decretum, metallis omnibus sic inesse liquorem, ut eo constituatur ipsorum natura, & a natura lapidum aperte dirimatur. Igitur adiicient ipsi, non bibetur aurum, sed eius reique fuit aurum, portio liquore dissoluta extraneo, cui potestas insit inter molliendam, attenuandamque auri calcem, quidpiam excerpere, quod bibi possit, sicut etiam in gemmis pollicentur, quas bibi proprie non posse, nemo est qui nesciat, quod si dixerint defensores, aliis etiam modis aurum liquescere, non inficias quod iuerint oppugnatores, sed asseruerint id fieri uel aquis consumptricibus, accedente sale uarii generis, uel succis mordacibus, ita ut uis inferratur auro, tollaturque de sua sede, quam ei fuerat largita natura, proinde contendere quic quam non adquirere illum, propterea ut constituatur humanae fouendae naturae sincerius. Nam si de auri natura in se se mentionem habeas, ea non erit apta nutritioni, quemadmodum ante deductum est ex peripato, si de admixta loquaris natura, ea etiam ipsi dicent, se iudice non erit aurum: constat enim propinari liquorem, qui guttatim ex uitreis uasis fluxerit, dum ignis calore uapores in sublime delati uertuntur in aquam, & alia misceri, quae de reliqua petuntur medicine facultate: id uero si uel aurum sit, uel gemmas bibere, cur non ii dicentur excrementa bibere, qui bibunt uinum eductum solo excrementorum uaria congerie ad id muneris pinguefacto? Egi causam eorum, qui aurum potabile uellent dispendere; quod ego quidem colligere maluerim, & optarim egregie posse ad nostri corporis aliorumque salubritatem, praecipue cum satis constet Antonium chirurgum nostrum superioritus annis matronam ex foro Cornelii pthisi morientem paucis diebus ab ipsa tabe liberam sanitati pristinae restituisse, solo potabili auro, quod ex ipsius patrui Nicolai, cuius mentio fiet libro tertio confecerat disciplina, qua de re mihi sermo futurus amplior in eis uoluminibus, quae inscripti de uenenorum remediis, & adhuc sub incude premuntur, sed sit collectum aurum; sit etiam potui datum ad salubritatem, fortassis inde manauerit tanta nobilitas auri, tanta conquirendi eius fames & rabies? Cum libra una eius metalli soluta in humorem, uel uni non Regi modo, sed regioni mederi queati, & inter mille mortalium Miriadas uixinuenias quindecim uiros, qui aurum potabile querant, & inter illos uix duo sunt qui potionis aureae conficiendae seii, gnarique sint. Quod Et Auri Puritas Et Diuturnitas proprie, non sit causa ut fiat ab hominibus tanti. Cap. U. Iam si puritas auro precipuam authoritatem conciliasse credatur cogitemus. hac in re subesse fallaciam, si quidem & sordet, & tingit minus forte quam caetera metalla, sed tingit tamen, & contrectantes inquinat propter sulphur, quod non ei solum qualitate miscetur, sed ipsa substantia, uti prodidit Albertus literis, & conuincitur experientia, proindeque fortassis Aegiptius Hermes nomine sulphuris aurum expressit, Num quaeso uitri quam auri maior est puritas? ut hinc princeps ille Romanus farmidauerit, ne si flecti posset, ut caeperat, & malleum sustinere perseuerasset, primas, eriperet auro partes, & omnibus metallis uiam praecluderet in mercimoniis, At diuturnitas eius celebratur, sed succurrat menti diuturniores esse lapides, & maiore habitos, precio, qui nec sentiunt limam, nec ignem, nec ulla omnino contrahunt recrementa, nec sordibus maculant contrectatores, quae nequeunt enitari si triueris diutius: At fundamenti aurum non funduntur lapides, num hoc omnibus, metallis, commune? quae cum propterea in usum numismatum fuerint recepta, ut sint in commutandis rebus tanquam uadimonia, post positumque aurum hac in re fuerlt olim aeri, & argento uidetur id ipsius detrahere gratiae & detrahere utilitatis; Nouimur enim quod ante subindicauimus relatum esse monumentis literarum es Romae primum a Seruio Rege signatum fuisse, & Pop. Rom. ne argento quidem signata usum, ante Ryrrhi bellum post annos, circiter, sexcentos ab urbescondita; Quandoquidem, sub Fabia consule indita est ei metallo nota, mox & auro, elapsi annis plus sexaginta, populus idem uictae Carthagini, ceterisque nationibus imperauit., ut penderent argentea tributa, non aurea, ui non solum diuturnitas metalli; sed eius usus in causa esse nequeat, cum & aes signatum, & signatum argentum diuturniora etiam sint habita penes externas nationes, sic transalpini, Galli communi argenti nomine pecuniam signatam expresserunt, a principe philosoforum Platone minus estimatam, quippe qui legem tulit ei, quam instituebat, ciuitati, ne preciosis uteretur nummis, sed talibus ut contemneretur a ceteris gentibus, ne in congregandis aureis, & argenteis insaniret. Atque hinc fortassis a Lyrico cantatum est aurum, & inutile, & summi materie mali. Fulgorem Non Esse In Causa Ut aurum precio, rebus aliis antecellat, siue quia allectet oculos, siue quia hon deterantur, & dilatentur. Cap. Ui. Sed oblectat inquient oculos auri color suauis, Plinius negauit hoc, & illi argentum antetulit fulgore, qui sit diei similior, & militaribus signis, quoniam longius emicet familiarior, Neque aurum similitudine syderum, ceteris prelatum metallis arbitratur, cum & in gemis, aliisque rebus color ille non sit precipuus, tantum abfuit, ut aurorae colorem, unde quibusdam placuit aurum nuncupari cepisse preferret omnibus, cur autem id credidisset in causa fuisse nomenclaturae, cum rescire facile potuisset non displicuisse bonis auctoribus, a Sabinorum lingua, qui dicebant, ausum, una permutata littera translatum uocabulum fuisse, ut cumque fuerit, oculos Plinii plus auro delectabat argentum, qua in re si quod scripsit, sentiebat, improbari non potest, sed censuram plane perpessus est. cum prodidit aurum pondere superari a plumbo: reclamant enim posteritatis experimenta: dum uero minimum auri deperire usu censuit, meminisse poterat digitorum attritu, & aureum consumi numum, & annulum, & quod minimum est, non esse nihil: fuere & qui aurum ab igne nullum pati detrimentum rati sint, Aristotelis in tertio metheororum auctoritate nixi, que quidem auctoritas, aut non solida est, aut non rite percepta. conuincitur enim experimentis, habet suum minui auri pondus igne uehementi maximeque diuturno, proditum quoque litteris, & aetate nostra comprobatum est, aurum uanescere in igne positum quoddam permixto puluere, quo non urbani modo, sed rustici, atque eorum mulierculae possunt abundare, compertum item parua re in hominum usu praecipue uersata detrahi fuluum colorem auro, nec unquam reddi posse, ubi semel detractum est, manente colore aureo apud cum puluerem, cuius iniectu rutillus ab illo fulgor abscessit: Quod uero late dilatetur, & texatur in telas aurum hoc illi est cum argento commune. Denique ne longius euager, quicquam non reperi, quod sic solida basi niteretur, ut inde trahere possent gentes desideris sui ualidas rationes in auro tantopere aestimando, idque tam auida siti perquirendo, ut quidam. propterea semet in excauatos montes inferentur: Nonnulli sese inprofundissimos specus, quos appellant puteos demitterent, alii ex fluminibus ramenta eius colligere satagerent, alii ad extremas Indiae plagas, uel per exustam solibus Aethiopici litoris oram, uel per Zephyrum in auroram ad antipodas nauigarent, nec id quidem ut uel aurum obrizum. greco nunc utor uocabulo pararent, sib. uel colophone quondam elaboratum, uel uti nunc solet Lutetiae Parisiorum, sed rude corpus auri crassamque materiam, proinde non temere inuenies quid homini auido cuiusque rei naturae cognoscendae satisfaciat: unde tanta sit eius habendi, cupido, cum non tanti sit eius usus, quanti est, precium, quo iam hominum maxima pars humana omnia dimetit, & ut non diuina sub eadem mensura clausisset. Quod Auri Precipua Nobilitas Non pendeat ex sacris litteris. Cap. Uii. Iam nec aestimationis precium de sacris litteris pendebit? nam & si diuturnitas diuinitus in eis mandatum legimus, multa ex auro puro fieri debere ad iudaici templi cultum, solemnesque cerimonias. Item que sic cantatum a Propheta nouimus: dabitur ei de auro Arabiae. Meminisse tamen debemus eorum, quae supra Iosephi testimonio signauimus, hoc est aliquod aes auro melius esse, ex quo inter Dauidis manubias inuento scripsit Solomonem in templo fecisse uas, quod mare magnum appellaretur, Esdram Xersis tempestate custodibus pecuniarum ex genere sacerdotum restituis se uasas aerea, quae penderent, duodecim talenta, & aestimarentur auro meliora. Debemus etiam nouisse mysticis uelaminibus auro sapientia sacris litteris significari, argento eloquentiam, intelligentiaeque lumen comparatum, auro eo esse splendidius quo minus terream faeculentiam admiserit, instar auri, quod in Arabia solere nasci mandatum est litteris, suapte natura purum nullo ignis usu, proptereaque uocantum apyron, ut est a Diodoro proditum memoriae. Nec sint, ad presens delibata uti mittam, quod ea est Deus bonitate quod se se testante, chrysostomo demiserit ad humanam infirmitatem multis in rebus, quae ad communes gentium usus pertinebant? Quid? quod eisdem ex litteris auri sepe reiectam & improbatam deprehendas aestimationem, sic apud Oseam prophetam aurum suum fecerunt sibi Idola, sic Petrus Apostolus aurum atque argentum nuncupauit corruptibilia, sic Iacobus aurum scripsit eruginem contraxisse, ut propterea iure id non mediocrem debeat admirationem parere in animis eorum, qui equi sint rerum aestimatores, unde nam tanta sit cupiditas, cum suapte natura aut nulla sit eius utilitas, aut parua, aut certe non magna, quando & aliis rebus ea, quae auri sunt, inueniantur communia, & a multis, quas aurum metitur rebus egregiae superetur. Quod Auri Nobilitas Non Pendeat ex concilianda gestanti gratia. Cap. Uiii. Eninuero quis tam haebes, ut credat auri conquisitores quaesiuisse gestatione illius, sibi gratiam conciliari? relatum enim est monumentis, sed inanibus ex auro, quod non esset ignem expertum, confici solere unguentum, cuius usus gratiam magorum suasu compararet iis, qui heliochryso herba coronarentur? largitione, ut mihi quidem uidetur auri, non gestatione conciliari gratia solet, inuidia uero conflari ob aggestos numorum aureorum cumulos, tantum abest ut amor & beneuolentia propagetur, praeter haec, quis nam mortalium magicis uanitatibus adstipulatur sic, ut sciat unguentum illud aureum conficere, ut sciens eius artificii sit quorumcumque uel ex antiquitate, uel ex nostra aetate, propter eam causam quaerit aurum, tum si querat, quem nam reperies heliochryso coronatum herba, & unguentatum apyrometallo gratiam per populos, & per aulas regias emendicare? Undenam igitur tanta increuit cupiditas auri ut nulla euidenti causa compulsi homines, praeterquam quod ita inter eos tacita quadam & minus necessaria, & utinam non perniciosa conspiratione conuenit, ut aurum ipsum rebus ceteris omnibus anteponant, nec contenti uel specubus dalmaticis uel callaccis antris, fluentumque gurgitum aureis arenis, nec eis etiam nauigationibus, quibus abusque Solomonis tempestate petebatur aurum, curarit ipsum per artem fieri, domique tot labores pro auro factitio saepe non pauciores, aut leuiores quam pro natiuo nauigationes & bella plerique susceperint: uidemus enim plerosque non manibus modo nauare operam, ut per res metallicas igne adsito parent aurum, uerum & compositiones innumeras conquirere, uel singularia scrutari placita philosophorum, ut auriferos pulueres, lapidesue conficiant, siue iisut uulgus loquitur, sint minerales, dici latine metallici deberent, siue uegetabiles, hoc est ex herbis & stirpibus, siue animales, hoc est ex animantibus educti, siue mixti ex duobus uel tribus, siue constati ex re communi uel aerea, uel terrea: unde & metalla, & stirpes, & animalia duxerint originem. Audiui enim inter uiuos adhuc uersari hominem, qui se iactauerit eius artis, legisse octingenta uolumina, & praeterea scedas innumeras excussisse, ut ad triginta septem millia compositionum numerus protenderetur, certe non ut conciliaret sibi gratiam eius gestatione, sed ut corrogatis, quae sibi placerent compos uotorum fieret, tanti est habendi auri apud mortales industria, tam uel nulla causa, uel debilis preter miserorum mortalium nudum tacitumque consensum. Ioan. Fran Pisci Mir. D. Concordiaeq. Comitis De Auro Ad Uxorem. Liber Secundus. Quid Actum, Et Quid Agendum, itemque de artis qua fit aurum nomine. Cap. Primum. Hactenus disputatum sit de auro aestimando, nunc de arte, qua confici possit disserendum est, solet enim uersari inter doctos, indoctosque, fieri possit an non possit quaestio, eaque multis faeta disceptationibus, ad quas pro uiribus tollendas, uel ut cumque sedandas generatim, tum & in uniuersum, non per partes atque minutias utilitas me non mediocris inuitauit: interest enim hominum R. P. ne in ambiguo sit eis in rebus pertractandis, quae & sint communes, & ante omnium ora uersentur. Primum uero nomen, subinde originem, demum potestatem artis indicabimus, per uarias facultatis litterariae scholas, longe lateque uersatam. Ars igitur auri faciendi Chrysopeia graecis dicta, latinis eodem est etiam nuncupata uocabulo, mutando uero metalla in uniuersum, Chemia, est appellanta graecis, quos plurimum sequuti Arrabes Alchimiam uocauerunt, definierunt autem graeci Chemiam, ut sit ea enim praeparatio faciendi auri, atque argenti. Nam quanquam & alia metalla per eam fiunt, a nobilioribus tamen atque precipuis nomen obtinuit, ita ut etiam argyropeia, & Chysopeia postea diceretur; Putarunt quidam a succis Chymiam nomiuandam, quibus Hermolaus barbarus uidetur assentiri, sed uerius a fundendo, idest a postremo ipsius artis officio, & quidem. H. littera greca, quae in. e. longum apud latinos uerti solet pro refusoria dare litem uidetur iureconsultis, metallicam artem dici posse, satis constat, eo quod metallarii & dicuntur, & utiles R. P. iudicantur apud leges ciuiles, ii, qui auro, argentoque parando solent operam dare, qua de re latius opere procedente communi nomine metalli, quo plura comprehendantur iuris intorpretes, uti maluerunt, quibus etiam placuit aeris uocabulo numos aureos indicare, quemadmodum scripsit Uulpianns, Sileo quod ab Alchimo nonnulli, sed nulla ut arbitror ratione deducendam putant nuncupationem, ut hinc Erasmum uirum in litteris late uersatum demirer dialogum edidisse, cui titulus alchumistica; Demirer inquam illum sequi uulgus maluisse, nec agnouisse articulum al. apud Arrabes passim habitam, detraxisseque aspirationem quae debuisset includi, si uel a fundendo, uel a succorum conficiendorum potestate uocabulum deriuaretur, Nec minus miror, immo longe magis, utpote nullo pacto componendam Erasmo, qui scripserit ea de re, nomenque refulgerit, & insolitum quoddam uocabulum excogitarit. De Artis Ipsius Origine atque progressu. Cap. Secundum. Principium artis, Uincentius Bellouacensis repetit a primo generis humani parente, perque uarios traduces ad alios nonnullos apostolicumque dominicum peruenit, a quo ipse multa se fatetur didicisse. Alii Trismegiston Hermetem maluere Chemicae principem facultatis lapideis in tabulis quibusdam scriptae, & ad hebron ciuitatem repertis, Nec defuere qui scriberent in deserto Sinae reuelatam diuinitus haebreo cuidam uiro, sed tantummodo generatim ad opus tabernaculi federis constituendum; Ego uero quantum a graecis latinisque auctoribus colligere potui, comperio artem antiquissimam quidem, sed paulo ante Troianum bellum, ut pote uetustissimis illis graecorum temporibus eius mentionem sub inuolucris fabularum & enigmatum nebulis indicatam, sic Eurysthei mala cupientis aurea iussum Michael Psellus interpretatur, sic Iasonis in colchos nauigatio declaratur apud Suidam, ut non auream phryxipellem, sed membranam arietinam, qua faciendi auri facultas describeretur, quaesitum ierint argonautae, quanquam non me fugit Uarronem id tribuisse uelleribus pecudum, Strabonem hirsutis pelliculis ouium, quibus auri colligerentur ramenta defluuiis. Uerum enimuero maluerunt membanam fuisse non uellus, non hirsuta terga pecudum uetustiores graeci, inter quos & Charax, & Apolonius, & postea colchicae nauigationis interpretes & Eustathius, qua de re latius inter narrandum experimenta, sat sit ad praesens indicasse multis auctoribus existimatum sub fabulosi uelleris aurei tegumento descriptionem significatam auri per artem faciendi, sic & Atrei agnum: ita enim loquuntur graeci tragediarum scriptores, & latini, quorum Cicero meminit, arietem uero non agnum Seneca nuncupat. sic inquam nonnulli interpretantur Atrei nuncupandum agnum, arietemue, ut descriptam potestatem auri faciendi lectoribus insinuent, Nam Atrei & pelopis opes ex metallis fuisse scriptum reliquit Callisthenes Olynthius Aristotelis & discipulus, & consanguineus, quas opes alii ex uiua pecude Uarronis exemplo deriuatas uolunt: Alii ex argentea phyala in qua consertum esset emblema, sic ut ἄργογ hoc est agnum in se se contineret. Caeterum ars faciendi auri graecis auctoribus ferrenda ne accepta sit, an a Persis Egiptiis, caeterisque nationibus, quae orienti soli propinquiores habeantur, manauerit, non satis habeo compertum; Quanquam & in Persis hostanem, & in Aegipto Tamorum quam Hermetem Chemica scripsisse proditum sit memoriae, perseuerasseque τῆσ χρυσοπίας in Aegipto studium ex quo ingentes opes paratae sint usque ad tempora Diocletiani graecis monumentis constat, quibus & Diocletiani, & Maximiani res gestae continentur: idque etiam spectari datur bifariam in Suidae collectaneis, pariterque comperii Democritum apud graecos principem chemicae facultatis in oriente uersatum ab Aegiptiis, a Persis, ab Indis, multa didicisse eum inquam Democritum, quem Hippocrates est admiratus, quem laudauit etiam Thimo, quem Plato non est ausus incessere quem uirum iure magni nominis Celsus appellauit. Ab hoc fluxit Democrititia secta, que & abderitica nuncupata est. Cuius inter Aristotelis interpretes Michael Psellus non solum meminit, sed a se reuelata scribit eius arcana, hic enim post Rethorica, Historica, Physica, Mathematica, scripsit & Chemica, nec non & medica, quae Constantino Imperatori dedicauit, Olympiodorus quoque Alexandreus & Platonicus, & Aristotelis interpres Chemica scripsit, scripsit etiam Heliodorus ad Theodosium Imperatorem, scripsit & Stephanus ad Eraclium Caesarem, ut Africanum Cynesium, Theophilum aliosque praeteream, & ipsum etiam Zosimum Alexandreum philosophum, qui de arte composuerit duo de triginta uolumina; Quorum omnium praecepta solent in Democritum plane referri, qui fuit nature solertissimus indagator, & beneficio longissimae etatis. Nam supracentum uixit annos multa deprehendit, quae literatorum uulgus latuere, scribebat autem suboscure precepta, non quidem ea ratione ut uideri nollet Chemicae sciens, Uerum ut ea praecepta consectaneis essent amicisque tantummodo nota, & ignota uulgo, proptereaque nouabat nomina ut ipsis duntaxat, qui rem alioqui tenuissent, deprehenderentur, atque hinc non possum non mirari contra Hermolaum barbarum uirum alioqui de literis benemeritum hoc scribendi genus in democrititia scola solum damnasse; & uel malignitati uel arrogantiae retulisse acceptum, meminisse poterat antiquitus usque ab Homero diuersa rebus unis indita nomina, & aliis superos, aliis immos, dictionibus uti consuesse, & gentium antistites non eisdem quo uulgus uti solere uocabulis, nec non facile fuerat uti recordaretur qui certe legisse illum minime dubito, laudatissimum & precipuum fuisse in omni secta, quae inter alias apud philosophos precellentior haberetur, ut occulerent sua dogmata, apud pythagoricos, maxime & heraclititios, nam illi silentio & symbolis utebantur, hi ut Plato scribit enigmatibus, & eis qui declarationem quaererent enigmatum, enigmatibus aliis respondebant. Plato quoque uelamentis plurimis sua dogmata connexuit, imitatus & ipse syras palaestinos, quorum mos authore Hyeronimo erat parabulis uti, ut innumera sileam, quibus etiam refelli Barbarus posset, ni summatur inde ansa defensionis, quod non ediderit ille corolarium emendaturus, si quid inconsultius adnotauisset, tanti autem faciebant suae philosophiae arcana prisci illi sapientiae cultores uti prophanis, uti multitudini ne utique fieri nota uellent: Depopulata uero graetia, & post inclinationem Rom. Imperii desolata Italia barbararum gentium crebris uastitatibus cum receptae colique ceptae litterae fuissent a mauris & Arrabum populis, in eam quoque linguam multa artis chemicae uolumina translata sunt, ex quibus & ipsi quoque mauri, ii precipue qui Bethicam incoluere compilauerunt libros, & operam quoque & impensam non, recusarunt, hinc & Auicena & Rhases, et Ieber, & Arrabum denique philosophocum numerosa turba de rebus chemicis edidere uolumina, quos aliquo post tempore & Uincentius & magnus Albertus & alii plurimi secuti sunt; sed enim desierat iam pene facultatis huiuscae quantum attinet adscripta celelebritas, cum Arnaldus a noua uilla citerioris hispaniae, & postea Raymondus balearicus tum multis uoluminibus, tum nouis inuentis, tum publicis experimentis rem iam pene dilabentem erexere, & illustriorem quam aliquot ante seculis fuisset, reddidere, quo factum uti quilibet uel paulo eruditior, & in rebus metheorologicis apud peripateticos inter disputandum uersatus, uel paulo curiosior in exploranda natura rerum, uel faciendi auri paulo appetentior, occasionem sibi non deesse ratus dederit operam transmutationi, metallorum, uel discendae, uel docendae quanquam ex neotericis Aristotelis sectatoribus, qui de arte disputauerit praeter Timonem paucos inuenias: At qui artem confectis experimentis firmare tentauerit numerosam, & communes ferre numeros superantem multitudine plane comperias, tantus enim concursus ut ad imperitissimos quosque res deuenerit. Unde & innanes irritique conceptus passim ostentabantur: proptereaque caeptum dubitari, uera ne ars an imposturam censenda esset auri per artem conficiendi pollicitatio, cum ex uanis promissis pattimoniotum detrimenta conspicerentur, ex detrimentis non difficillimus esset lapsis in crimen furtiuae monetae: quam ob causam Uenetiis aliquando interdictum Hermolaus est author, ne quis experiretur aurum facere, eisdem etiam causis inter eos, qui de moribus ferunt sententiam christiano ritu, summasque de licitis, illicitisque conficiunt disputationes multae, uetanda ne facultas esset, an admittenda? Ut saepe fieri solet, cum praui uel doctrine cuiuspiam professores uel nocenter aliquod negotium alioqui licitum exercentes numero, solent excrescere, sic olim Rhetores a Lacedemone profugi, sic expulsi Roma non solum rhetores, sed & philosophi, & medici, dubitatum autem non solum inter concessa computari deberet studium, & opus ut greci dicunt χρυσοποιασ. Sed fieri ne posset, ut ars nature ferret integram opem in auro conficiendo, illud censorum sacerdotum proptium, hoc naturalium philosophorum utile ne id factitium aurum esset, si modo fieret & humane accommodum nature? subinde medici perquisierunt credita ne res tantummodo foret, an probata experimentis, quorum non auriti haberentur testes solum, sed oculati tam principesquam rude pariter & eruditum uulgus sciscitabatur, quibus de rebus & aliis plerisque ad hec pertinentibus articulatim sumus disputaturis, De Arte Ipsa, Legitima Ne Sit, an secus? Quid principes, conditoresque legum & canonum, quid interpretes, quid theologi, & quod uulgo sumisti uocandi decreuerant. Cap. Iii. Principes conditoresque, & interpretes legum ciuilium, & canonum ecclesiae, & ii quoque quibus placuit ex factitiis iuribus theologorumque doctrinis summulas conficere conscientie questionibus acommodas, iterum alii diuersarum rerum scriptores diuersa comperiunt de auro conficiendo, & sensisse, & cartis retulisse, de principibus conditoribusque postea, nunc de interpretibus; Apud Gulielmum Minatensem episcopum & eius appendices operis nomine speculi iuris celebrati, & legitimam & ueram artem faciendi auri R. P. utilem decernitur, hanc sententiam Ioan. firmauit, & Oldradus, & Nicolaus Panormitanus, & alii sie iure consultis & interpretibus canonum persuasere leges illae Ualentiniani, Caesaris priores in codicae Iustiniani positae, ubi agitur de metallariis, quas leges nec ab interpretibus ordinariis rite perceptas nec aposterioribus plane castigatas, tum ostendemus hoc ipso uolumine, cum fiet mentio de experimentis, persuasit fortassis & Accursius Florentinus, qui glosemata ciuilibus apposuit legibus, si qui tamen perlegerunt, quae mihi perspecta sunt eius ipsius comentationes super artis magisterio: neque enim contentus artem probasse diligenter etiam eius exposuit praecepta, subscripto semper nomine, non secus ac si pandectas interpretaretur; Angelus Clauasinus in summa sua detestatur artem, quam & si leuiter tueri, tamen potius quam impugnare uisus eiusdem uir ordinis summae author eius, quae Rossella nuncupatur, & qui mox enarrauit Angeli summulam extreme, sic non impugnatam ab eo artem interpretatur, ut inter improbos sit habendus, qui ea utitur; Contra uero multis rationibus & Ioannes Ligur, & Siluester ex praedicatorum ordine suis in libris summarum, titulo. A. nuncupatis, Clauassinum impugnantes, argumentis eius apertissime restiterunt, Thomas Caietanus tam sua in summula quam in theologicis comentariis pro artis ueritate sententiam tulit, eo modo quem summus paulo post dicturi, sed theologi celebres Albertus & Thomas suis monumentis arti fauerunt, quanquam in Thomae sententia declaranda inter eius interpretes aliqua dissensio ad concordiam per nos quoad fieri poterit suo loco reuocanda; Magnus autem Albertus quam que multa scripsit de uertendis metallis, artemque recepit, tria tamen praecipua inter plures rationes asseruit. Primum eos falli, qui rentur metallorum species mutari non posse, dedisseque illos Aristoteli, quod Auicenae dandum erat: deinde ab eodem subindicatum mutationem referendam esse in primam materiam metallorum, quae artis adiumento reduceretur in diuersam speciem. Demum colligit Albertus longo satis progressu, metallicae peritos artis medicorum instar progredi, quorum probabilior illa semita, cuius ductu purgat sulphur & argentum uiuum, riteque illorum permixtio paratur, quorum uirtutibus, ut eius utar propriis uerbis, omnis metalli species inducitur, deducique demum scribit uiuum argentum ad duritiem, & deinde diuersas formas metallorum. Sanctus Thomas in summae theologicae secunda parte, secundi uoluminis, affirmat chemicae ueritatem, quam non asseruerat in secundo, in sententias theologicas commentario: propterea uarius hac in re multis uisus est, ut suo loco manifestius apparebit, cum aperte sententiam ipsius interpretabimur. Quantum ad presens attinet, sectator Thomae Siluester eiusdem est sententiae, ut fieri aurum per artem queat, in qua sententia Ioannes non permansit; At Caietanus Thomas sua in summula censet, artem ipsam dummodo sine fraude fiat ex se se illicitam non habendam, nec in peccatis numerandam uenditionem rei per artem effectae si pro eadem, quae est, proprie fiat uenditio: in commentariis uero super S. Thomae summa theologica, scribit artem quidem possibilem; sed aut non humanam, aut principum esse, postquam sapientes consuluerint, de artis potestate nil disserit, ut aliis in quaestionibus acute solet; Qua in re illud nonnulli demirantur, qui ubi artis ueritatem & auctoritate, & ratione diui Thomae confirmauit, illico homini decreuerit possibilem: Id & ea ipsa Thome ratio conuincit, quod si admittit cur non humana si principes & ab eis consulti sapientes eam queunt exercere, cur super hominem? quasi non sint & principes, & sapientes inter homines recensendi. Quos tamen Plato modis omnibus expetiuit ad R. publicarum faelicitatem, hoc est, ut aut principes operam darent philosophiae, aut philosophi R. P. administrarent. Uerum ea posset ratione Caietanus a calumnia defendi, quod & rari sunt principes, qui percaleant res naturae, & opibus principum indiget magna pars eorum qui uacant chemice: propterea nequeunt nisi principum uirorum, opes assuerint experimentis uti, que magnas requirunt impensas. hanc autem calumniam effugerat ante Io: Pici patrui mei responsum, dum enim eum consuleret Antonius frater, fieri ne posset aurum ex arte, respondit consulenti, fieri quidem posse, sed difficillime. Nulli autem dubium sanctum Thomam in sua theologica; quam morte preuentus non potuit absoluere, artem faciendi auri tanto magis admittendam decreuisse, quanto maiora per artem fieri queant quam aurum ut dicturi sumus, procedente opere, eumdemque decreuisse in commentariis super Seuerini libro de trinitate editis, legitimam esse artem, & naturali philosophiae uti iuniores loquuntur subalternatam, legi praeter id librum S. Thome de arte ipsa metallica, si non mentitur authorem titulus, qui legitimus uidetur eo comprobari, qui Alberti fit in eo mentio, ut praeceptoris quod Regimnaldo mititur; adquem alia etiam misisse Thomam ipsum plane constat: legi quoque in opiniones Thomae de auro, argentoque faciendi commentaria: multi uero chemicae nominis non satis gnari, ut mihi quidem uidetur, alienum quiddam expiscati sunt, aut potius ex poena sua satis ne instructa nescio deprimpserunt, quo nomen alchymiae defugerunt uili plebeculae solitum attribui, ne de ea re scripturis ingereretur contumelia, quod ante subindicauimus? Quod uero scripsit Erasmus esse capitale, si quis ( eius ipsius uerba repono ) alcumisticam exerceat absque Principis permissu plurimi non ferunt ei arti nimio plus addicti, multoque minus qui eius facti sunt compotes diuturnis. experimentis: exigunt enim primum ab homine docto, quis ille sit Princeps: Nam multi principes sub supremo, multi sub regibus quorum plerique subesse ipsi Romano Principi minime uolunt, deinde quaerunt uoluerit ne princeps ille quisquis fuerit priorum Caesarum leges iam tot seculis publicatas cum de metallariis decernitur edicto suo priuato demoliri? Demum subdidere edictum per omnes prouincias promulgari oportuisse, & promulgatum recipi consuetudine atque confirmari, alioqui computaretur. inter antiquata & irrita: exigunt, quoque factam secretionem eius chemicae, quae uerum mentitur aurum argentumque, cuius meminit Ioan. Pontifex eius nominis secundis. sup. xx. Meminit. etiam Alligerius Aetruscas, illius item qua quaeritur ab ineruditis illiteratisque mutatio metallorum atque eius demum, quae uel eximia doctrina, uel certis experimentis, argentum aurumque uel ex eorum principiis, uel ex metallis imperfectioribus plane conficit, quam iuste uetari non posse tam doctores theologiae, quam interpretes canonum, ex iustae legis definitione contenderent, cum eo haberi debeat iniusta lex, qua id quod alienum est, abripitur, qua, id quod plurimis prodest prohibetur, uetatur, auiscitur: quid enim praetendi poterit aut iustitia fretum, aut honestate, ut manus in propria simul atque aliena commoda paratas instructasque cohibeas, ut prosit, ut iuuet, ut afferat commoda hominibus, in homines potestas data est diuinae conformata potestati, cui si non consonat eo illam penitus abuti, nomine, atque omni ui plane destituo sacrarum peritis litterarum extra omnem controuersiam definitur, ut mittam mentionem non esse factam eorum qui ius habent ipsas in leges ciuiles, nec nisi praescriptis conditionibus uoluerunt esse subiecti. haec ab Erasmo desiderabantur, exigebanturque, nisi extimatum fuisset illum ioco id uerius quam serio protulisse, finxisseque ut nomina complura ita ut fabulam qua rideret auidos auri conficiendi, nimisque credulos, impostoribus, quorum magna turba est, eoque maior, quod in ipsos & silere, & dormire leges existimantur, expectari quoque potuisset ab eo tractatam quoquomodo quaestionem uti dissolueret aliena saltem auctoritate, quandoquidem libro eo, cui glossulas Accursius apposuit, scriptum reperitur publice dandum commoditati principes ut resciant confectores auri, qui nam sint, priuatae uero renitentibus etiam ipsis ut peragant, quod nouere modo caute negotium prosequantur; Editum uero Ioannis xxii. eius generis est, quod quia inter legitima septem uolumina tanquam membrum iuridici corporis non est receptum, sed foris mansit extrauagari dicitur, sed nec ipsum reluctatur arti: nam qui eo temere uti pro argumento uolunt, & rescipiscant, moneri poterunt in ipso limine, hoc est in edicti rubrica, praescribitur enim de crimine falsi, at nos de uera loquimur arte, quae falsitatis nomine taxari non potest, ne dum ad tribunaalia trahi, ut apud Accursium, apud Gulielmum & alios, qui eos rite sequuti, decernitur, eo maxime loco ubi agitur de crimine falsi: nisi enim uel in materia uel in forma deprehendatur falsitas, paenae nomine nihil infligi potest; uti Baldus adnotauit in usibus feudorum dum habetur de regalibus mentio: manifestius uero ipso in progressu deprehendi datur aduersus mendaces impostores falsosque artifices dirigi pentificium sermonem, dum scribitur, pauperes alchimistas spondere, quas non exhibent diuitias, eosdem item dissimulare falsitatem ut tandem quod non est in rerum natura, esse uerum aurum uel argentum sophistica transmutatione confingant. Proindeque tantum ueri auri uel argenti publicos in usus pauperum coguntur reponere quantum falsi, fictiue, aut uendiderint, aut dederint in solutum, qui uero monetam adulterinam ex auro ipso, non uero, sed sophistico, quod dicitur, procurauerint, & ipsorum etiam deferri bona, & carceri subinde mancipari iubentur. haec illius edicti summa de falsis, non ueris artificibus promulgati, quam ipsismet etiam praescriptis uerbis feme reposuimus. Quid De Auro Per Artem Conficiendo sentiendum sit, ex philosophia naturali dependere. Cap. Iiii. Pendet autem non ab edictis principum, nona b interpretibus legum & canonum, non ab iis, qui de aliorum dictis suas exarauerunt paginas, & de moribus humanis decreuerunt, sed a naturalis philosophiae principiis in uniuersum fieri ne aliquid arte fiat, quod alioqui promittit natura, hoc est, num eandem formam, substantiam, essentiam, diuersis ex primordiis oriri, fierique contingat? Manauit item questio mutandae formae ab ipsis plurimum philosophis ambigentibus uertine speties, & promiscue possent mutari. Nata uero particulatim conficiendi auri disceptatio de metheorologicis uoluminibus Aristotelis, quae quidem uarie pertractata sunt, nec adeo se se praebent ad liquidum perspicacibus ingeniis aestimanda, ut certa inde & inconcussa dogmata pertrahi queant: proinde fuere qui artem impugnauerint, quibus Auicenna resistit apertissime, resistit Ieberus aliique permulti, quanquam speciem ex integro mutari negat Auicenna, sed in communem materiam confitetur formas induci: uerum quod attinet ad Aristotelem praeterquam, quod huius rei non fecit exactam mentionem eis, uidelicet in uoluminibus, quae legitima illius esse putantur: nam eximunt quidam nonnulla, quae arti fauent ab ordine Aristotelico, praeter hoc inquam certum illud est, quod de metallis non nisi generatim disseruit in metheoris, asserens ea sic ex humidis plurimum oriri uaporibus, ut ex plurimum siccis lapides & sulphur, & sandaraca generantur, habita quodammodo proportione ad ea, quae non in terrae cauernis, sed aeris fiunt regione sublimi: proptereaque ab illo graeca uoce nuncupata metheora, ibi enim uoluit ex humido alitu concrescere nubes & pluuias, ex sicco, igneoque uentos, fulgetras, fulmina, & id genus caetera coalescere, quanquam non nihil inter ea posuit discriminis, praeter haec nullum sane dedit euidens inditium eis in libris exactam ullam disciplinam expromendi, quando quidem inter exordia dicit quaepiam se dubitaturum, ac Alexander eius interpres docet difficilia esse cognitu, quae Aristoteles eo in opere pertractat? Olimpiodorus etiam longe obscurissima, ut hinc facile queas utrocumque uolueris modo de Aristoteleo dogmate persentire, & difficultatem pariter deprehendere, chemicae facultatis: cum Aristoteles magnus uir in litteris dubitare se se disserit, & quadam quasi superficie tractare, quae illi percipiendae suapte natura uidebantur adstipulari, sed a Theophrasto pertrahi potest, quod finiendae liti quadrare queat, Nam quanquam scribit in libro de lapidibus, se de metallis quidem disseruisse, idque totum quodcumque fuerit temporis edacitate periit, ex aqua tamen dixit illa constare, sicuti lapides ex terra, unde illa ipsius uerba, ὕδατος μὲν τω μεταλλεύόμενα κατάπερ ἄργυρος καὶ χρῦσος subindeque satis indicauit solere per artificies peritos aurum fieri. Prodit enim memoriae factam cinabarim ab Atheniensi Callia, dum aurum facere se putauisset: Nam nisi sperasset ex arena illa coccinea duci aurum posse, non est cur insudasset operi. Notum enim est arena, quae dicitur Crysamos sic aurum fieri solitum? ut solitum est illud ex fodinis erui, quod & apud leges ciuiles si rite percipiant plane conspicuum. Qua dere sumus in operis progressu minus peritos instructuri, quod si non aurum est assequutus, sed cinabarim Callias, initium tamen auri proculdubio est indeptus; Quandoquidem apud peritos artifices constat in cinabari, & argenti, & auri latere principia, coniicere quoque non nihil possumus ex condiscipulo Callisthene, & ipsum, & Theophrastum, & Aristotilem praeceptorem in ea fuisse sententia, uti metalla possent inter sese uerti, cum unam tantum formam illis assignauerit ipse Callisthenes, quam facile Galenus admisit, exaccidenti tantum differre illa, nonnullis rationibus argumentatus, si legitimus ille Galeni, non supposititius liber habendus est: Ego uero ut assentiri hac in reduce ratione Calisteni possem, effecit etiam multiplex experientia, qua seorsum aurum, seorsum argentum diuersis granulis effici uno eodemque pharmaco: itemque simul & aurum, simul & argentum eodem tempore, eodemque pharmaco saepe numero sum intuitus, & si quando quod iacebat ab auro disclusum liquore eo acti, quem uulgus partientem aquam appellat compereram, multum auri continere facto id periculo plane constabat, sed de experimentis suo loco diligentius agetur. Uincentius Burgundus ille qui maxima confecit omnis pene rei litterariae uolumina, dum agit de natura, ueram artem non tantum a se cognicam asserit quam aurum segregari, uerius per eam, quae fieri censet, motus & ipse fortassis rei experientia, ut pote qui deprehenderit id caeteris in metallis latitare: Alii & plurimi quidem non solum segregari, quod negari non potest, sed gigni etiam fierique contendunt, rationibus ex philosophiae suppellectili plane depromptis, equidem scio inter graecos Aristotelis interpretes fuisse Michaelem Psellum, quimultis rationibus adductis asseruerit posse aurum per artem ex non auro fieri, eiusque rei senas, si recte memini, uias ostendit, iuniores fieri aurum posse quidem senserunt sed alia ratione, uti paulo post sumus ostensuri. Caeterum multi peripateticorum in eam tendere opinionem sunt uisi, ut aurum arte fieri queat, tametsi & difficultatem, & pericula causentur, quorum in numero est Timon in ultima in tertium metheororum Aristotelis, librum quaestione; Dubitationem auxit nonnullis speciei, & formae nomen, quod uario in significato summi solet a philosophis, & quantum ad hanc rem attinet de specie ab arte mutanda trifariam loqui consueuerunt: sunt enim qui dicant non mutari speciem, sed in singulare, quod priuum quidam sit, indiuiduum alii nuncupant, sub speciem contentum, cum soleant res quaedam & ab ipsis speciei principiis, & aliunde quoque proficisci, non secus ac animantia quaepiam, quorum ortus non tantum est a mare, foeminaque, sed aliunde, quem tamen ortum nec uisu, nec ullo sensu discreueris: idcirco quae generantur ex coitu, & rebus etiam corruptis oriuntur, specie ne differant, an minime, consueuit apud philosophos dubitari; quorum nonnulli ut remota non admittunt principia priora, sic proxima negare nequeunt, qualia memini legisse me apud Galenum, siue ille pergamenus fuerit enarrator Hippocratis, siue alius eiusdem nominis, ut cum ex ouo pullus educitur non solum gallinae incubatu, sed & mamarum muliebrum calore, & equiclibani tepore, sunt qui intelligi quaestionem uelint & sola artis operatione, & mixta etiam operatione naturae, atque ea distinctione conciliant litem, speciem quoque ipsi subinde secernunt, ut quicquam mutari queat, quoad pertinent ad formam duntaxat stante materia, quod sane sit artis munus adiumento quidem naturae, sed per se quicquam, non exercentis, cui & ars dicatur famulari: id autem minime rentur absurdum, si dicatur & defendatur, sunt qui accipiant ut eis uerbis intelligatur, materiam cum forma mutari, sio, ut alia peyitus & ex integro sit, quodcerte non admititur a sapientibus fieri posse uel ab arte, uel a natura: quoniam id sit solius diuinae potestatis proprium proinde cum ex argento uel alio quopiam metallo fit aurum, aut indiuiduum fieri dicunt, aut si speciem fieri malint, materiam manere uolunt, formam mutari, quando quidem materies ea, quae fuerat prius sub argenti forma, postea sub auri formam reperitur: pars itaque speciei tantunmodo permutari dicitur, si speciem ex materia formaque constare cum schola peripateticorum recipimus, & maxime cum sancto Thoma, & iis qui nobiliores inter neotericos habiti sunt, quanquam non defuerunt ex philosophis qui speciem cum dicunt formam solam uelint intelligi: Dici quoque potest non absolute mutari quicquam, quoniam pars abiit, pars coniungitur, interuertendum, tum cum occupata eius ipsius materia forma discedit, id autem frequentissime sentimus, cum absumptis eduliis disperit corum forma, et materia, uertitur per concoctionem. Ceterum apud iureconsultos aliquando legi, speciem desumi aliter, cum scribitur non mutari speciem, si ex stamuo & plumbo uerbi causa fiat aurum: genus enim uidetur pro specie capere, ni forte ibi una tantumodo species sit habita metallorum, ut aes, plumbum, stannum, argentum, sub una auri collocetur specie perfecta, adcuius praecipuum gradum caetera metalla queant ascendere, Quod qui defendere uellet, nec per graecam metalli etymologiam, nec per ualidam rationem reprehendi posset, tantum abest ut a scholis philosophorum eliminaretur: fertur enim opinio isthaec accepta Calistheni, de quo super disserebamus, quam si recipimus, reiiciamus illos oportet qui uariis ascribunt planetis uarias metallorum formas, inter quos Ioannes uersor et ii quos est sequutus inter exponendo Aristotelem, quo in loco uanitatem illam exprompsit, quam mille oculi sunt auersati, bis mille manus exploserunt, hoc est ferrum non liquefieri, sed enim ipsa reiectos, iam experientia fuisse planetarios constat, cum uno eodem tempore, uno eodemque pharmaco, ut ante narrabamus simul aurum, simul argentum, quandoque uno grano, quandoque diuersis oriri, fierique contigerit, ut nil somniare queant Astrologi, quod huic rei patrocinentur per solis iouisque coniunctionem: fit enim quotidie diuersissimis eorum planetarum schematismis. sed quoniam astrologorum uanitas & a Ioanne Pico patruo meo semel & a me saepe confutata est, in eam ad patris inuehi nolo; Qui uero Calisthenis opinionem tueri uellet, non difficulter posset Alberto respondere, contriariam opinionem preponenti, multoque magnum, cum apud Iosephum traditum sit memoriae uerti uitrum in metalla, uitreamque id genus harenam plurimam in Ptolemaide fuisse dicat. Nec Galenus annuat in opere simplicium medicamentorum potestate uitream arenam, & auream, simul inueniri, quae autem eodem in loco uel in proximo generantur metallica, uel eiusdem esse naturae uel facillime, in aliam uerti plane compertum est. Uerum cum isthaec quaestio tota pendeat a specie, formaque dignoscenda, proinde de discerniculis formarum, specierumque prius disquirendum, decernendumque esset. Quod esse opus arduum, & altissimae proprium philosophiae, nemo plusquam mediocriter doctus ignorat. Meminique me longioris opere subselii, hanc ipsam pertractasse materiam, ut omnium longe difficillimam, idque cum in examine uanitatis doctrinae gentium & ueritatis christianae disciplinae tum in theorematibus quae scripsi de humana perfectione, quae si huc uellem congerere, prorsus egrederer semitam: & quasi labirintum ingrederer naturae; Neque enim decantatus poetis Meander tot flexus habet, quot millia litium subinde nascerent, nunquam sub humanis iudicibus finem habiturae: Proinde seponenda hec sunt, & ad communiorem sensum redigenda, sat sit ostendisse fieri nequeat aurum pe artem, an minime, qui scire cupiat eum habere oportere in consilio scholas philosophorum, ego uero tum mihi suppetierit ingenii, facultates primum ad plana reducere conabor ea quae multi confragosa putant & aspera deinde experimenta quibus edoctus ad haec scribenda me conuerti quantum licebit sua per lineamenta, & umbras, non per colores, & lucem subsignabo, & propositionibus quo ad potero breuissimis negotium conficiam. Hactenus enim sit narratum, quid de artis potestate, & de speciei mutatione, aliisque nonnullis, uarii uaria decreuerint. Quod Fieri Per Artem Queat aurum. Cap. U. Nulli hominum rerum naturam tite contemplanti dubium esse debet, cum ab homine mutentur elementa, quae sub lunari globo insyncera coeunt: nouentur etiam stirpes & quandoque animantia uaria illorum mixtione peracta non posse ab eodem homine multo facilius metalla mutari uidemus passim ex aere, & ignem, & aquam fieri, & ex iis etiam teriam, artis beneficio. Uidemus plantas, artificio gigni non antea uisas, miscerique ipsarum naturas, & uariari. Uidemus et sola loci mutatione hoc est ambientis aquae, & ambientis aeris mollem herbam lapidem fieri, cui corallo nomen. uiderunt multi literisque prodiderunt ex aquae montanae decursu, ex aspergine lacustris aquae pelles animantium & carnes in lapidem mutari, Uidi ego & filices; & ulmi frondes conuersas in tophum. Legimus apes fieri & crabrones si bouinae & equinae carni hominis accesserit industria. Legimus etiam in sacris literis pdles gignendarum ouium diuersis coloribus insignes, eisdemque literis plane cognitum post annorum multa curricula fuisse a magis Egiptiis confecta animantia; Praeterea, quaeso, quid prohibet eandem rei formam, quam substantialem communi uocabulo philosophi nuncupant, diuersis ex principiis etiam genere differentibus indi posse in materiam. Num fidem huius rei amplissimam, quotidie facit ignis forma? Calorem non dico, ut improbata explosaque Alexandri Aphrodisiensis opinio non pariat ambiguitatem, sed ueram formam, quae de substantia, deque specie ipsa nomen fortita est hanc certe formam ignis alius, & alius, item ignis eiusdem speciei promit in materiam, & sol etiam non specie solum, sed genere diuersas pariter promit, quandoquidem repercussu radiorum solarium, qui non elementarii sed celestes et sunt, & habentur, sublunaria, multa uero igne flamescunt, ardent, conuertuntur: si hoc fit in terrae superficie, cur fieri non potuerit utrobique? hoc est in subterraneis specubus, et in ere puriore? Dices fortassis perfectiorem esse formam auri, forma ignis, repugnabo si mihi placuerit, nec sine ratione: propterea quod simplex non est elementum ignis eiusmodi, ut ob id possis anteponere illi aurum, quod mixtum est ex elementis. Nullum eniim purum elementum potest tangi, ut in scolis Aristotelis receptum est: ignis autem si perseueret, ex se se autem perseueraret, ni sibi deessent alimenta, cur non auro perfectior? Num usui mortalium, supra quem disputare in aduersum quisque possit accommodatior? Quis enim paulo peritior nesciat, omnes gentes indigere igne? qui quidem quamquam naturalis res est, & necessaria, multis tamen fit modis, puta per naturam ex fulgure in aere & radiorum quoquem solarium repercussu, per artem ex attritu solidorum corporum, fomentisque uariis, cuius ignis inter omnes sublunares formas habentur & mirae & plurimae proprietates, uti narrat in libro de igne Theophrastus, quem librum intra meae iuuentutis metas e graeco in latinum conuerti, sed non edidi, quoniam mancum erat exemplar, & semilacerum, Ceterum ipso igne certum est omnes nationes egere. Multas uero & fuisse gentes ut antediximus & esse ad praesens aperte constat, quae non utantur auro, sicut nec ulla moneta uel aurea uel argentea: Quemadmodum Spartani quondam, neque enim iis ullo id modo licebat per leges Lycurgi, qui muris etiam ciues interdixit, obiiciens, ut ille cecinit nudam Lacedemona bellis, quae tamen aliquando & fuit, & habita est graeciae princeps. Quod si contendas praeferre aurum igni, tum auro formas afferam perfectiores erutas per artem e gremio naturae, quales sacris in literis legimus inditas in materia misterio magorum, quibus uidelicet sit famulata natura: sensilis enim anima est omni praestantior auro. proinde recipit Augustinus formas quae omni praestant corpori posse rerum naturalium instrumentis promi, cuius auctoritati assensus Tihomas, & eadem pariter usus ratione secundo uolumine secundae partis. Theologicae summae, non negauit uerum aurum fieri per artem posse, & si uerum, sit uendi licere. Sententia Thomae Aquinatis De coficiendo auro declaratur Cap. Ui. Sed occurrit obiter ut opinionem Sancti Thomae, quam ipsius interpretes dixtraxerunt, declaremus. Is enim secundo in patrum sententias commentario, uisis est artem abnuere, probare uero in Theologica summa. Idcirco contrarius sibi ipsi quibus existimatur conciliare sensa diuersa, quidam sunt adnixi, sed plerisque non fecerunt satis. Utrum ipse satisfecero, lectores iudicent; Ego certe non assentior in primis Ioanni Lyguri qui auri formam excluserit ab arte nobilitatis gratia. proptereaque conficiendi auri artem eluscrit. Nam perfectiorem uti diximus formam Thomas admittit, hoc est animam sensilem. Quorum se se Magi effectores rerum naturalium suis instrumentis praestiterunt. Nec eo item moueor; quod nesciant inuenire artifices, quae proprie agant, quae proprie patiantur. Quoniam nec ignorant calore opus esse, & humore, multisque uaporibus, quibus ad metalla transmutanda uti soleat natura; Adde quod quae iuuenis negare uisus est, Thomas constanter affirmauit longo post tempore, hoc est dum summam conficeret theologiae, tanquam ultimum suarum opinionum testamentum. Nec illo etiam mouebor, quo motus et Lygur Siluester opinatus cum? Petro gomate, S. Thomam in commentario secundo de imperfectis articificibus, in summa theologica de perfectis loquutum, iis concessisse, illis abnuisse potestatem. Nam de arte conficiendi, non de artificibus erat mentio, quae quidem ars quoniam naturae ministerio & instrumentis utitur, ab omnibus potest ad perfectionem duci, a quibus potest exerceri, siue incorporei spiritus siue homines illi fuerint, aut naturaliter, aut supra naturam edocti. Uarietas enim ministrorum, artem non tollit, aut minuit per se se naturae uiribus nitentem quidem, sed quandoque et iuuantem illam & superantem: nam et si naturae peccatum accusarunt sepae philosophi ob materiae fluxilis contumatiam, quam tamen naturam regi ab intelligente, separataque mente uoluerint, multo tamen crebrius artis errata confessi fuere, cum non modo materiae repugnantis occasio se se ingesserit, sed posthabitae fuerint regulae rerum efficiendarum a recta ratione praescriptae, qua ratione si usus homo fuerit non abusus, tantum abest ut erret, ut ipsius etiam naturae, si que interciderint errata corrigat. Ergo cum & arti res ipsas natura subministrat, ipsaque ars incumbat naturae, se seque ille iuuent, sibique quodam modo subseruiant inuicem, potest aliquando, per artis peritiam adiuuante natura fieri, quod fit per ipsammet naturam, & etiam aliquando constantius in uertenda sublunari materia, exemplo utamur eiusmet auri, de quo disputamus. Quid prohibet homines illius formam aliis in metallis indere, et solis, & ignis beneficio? quam formam sole tantummodo usa natura latebrosis in terrae sedibus, commolita est: nam siue ex sulphure & uiuo argento fiat aurum, ut placuit & Democrito & plurimis, ut etiam mihi ostensum est experientia multiplici, siue id aliis etiam ex uaporibus effici queat, qui puriores & sint, & habeantur, sublat: nihilominus, eis ex rebus, et in unam conflatis, naturam, siue exquadam aqua non cognita, quam Theophrastus citauit, sed non expressit, siue mauis ex aqua illa, quae fertur accepta Democrito lixiuia nuncupata, cui sit mixta, calx, non eam dico calcem, quam impugnauit Albertus: diuersa est enim quae citata est a Democrito, siquidem & Lixa solebat antiquitus pro aqua dessumi, unde lixae apud exercitum & elixa caro etiam apud uulgus. Aut enim ea uoce uiuum argentum per enigma significauit Democritus: aut metallum in aquam ressolutum, quae prima materia metallorum dici potest, assentientibus etiam peripateticis, quorum princeps illa etiam prodidit ὑδατος γὰρ ἔστι siue inquam eisdem ex rebus siue aliis ex rerum generibus quae penitissimis in recessibus terrae occuluerit natura, fiat aurum, non eisdem rebus usi homines, idem efficientur? an imitari calorem solis poterunt quoad natura permiserit? quanquam hoc minime necessarium exiflimauerim. Neque enim audiendi tanquam philosophi, qui rentur, qui dictitant aurum a solis calore tantumodo gigni, quasi non sit calor solis uniuersalis causa rerum quae in sublunari machina generantur, & corrumpuntur, qui quidem calor tam in speluncis, subterraneisque specubus, quam in terrae planitiae dotes suas effundit, quasi latebrosis in terrae meatibus non sit ignis, quo sulphuris uapor excitetur habitus parens & alumnus auri, quem ignem non solum Sicilis Aethna, uicinaeque insulae patefaciunt, sed plerisque in montibus Europe atque in Appenino est ipse conspicuus. Caeterum qui artem ingenue tenent in communi materia, metallorum proprias indunt formas, explosis prioribus formis, idque conficiunt non ui tantummodo consumptricium aquarum, uel potestate diuersorum salis generum, uel olei diuersarum conditionum facultate, sed auro ipso quandoque ad propagationem sui generis, per subtilitatem artis instituto, cui mixta etiam sint interdum ipsius auri nota primordia, atque in hunc modum mutare satagunt metalla, & lapides, pulueresque conflare conantur, quibus multum conficiant auri parua ex re, cui nomen clixir, a philosophis Arabum factum est, latini uocauerunt medicinam, Graecos sequuti, quibus.... ◉ dici constat, quo nomine sepe utitur Psellus. Quod Aurum Factum Arte natiuo auro possit esse perfectius. Cap. Uii. Iis itaque modis experiuntur formam eruere de sinu ipsius naturae, quam certe formam perquirere scitarique potuerunt ex asturibus Callaiccis, caeterisque fossoribus auri, & argenti, quo ad illis obiter, & aliud agentibus, quasique de longinquo facere coniecturam licuit de metallorum generatione dum illa colligerent, ut praeteream eos, qui dicti sunt Hermi, Tagi, Pactoli, aliorumque alueos fluuiorum scrutari, & metiri maris athlantici littora, ut inter lapillos uersicolores auri grana colligerent, non solum uero data opera, sed aliud etiam agentes, atque insperato ac ut plerique dicerent casu: Uti uero sapientiores assererent diuina prouidentia saepe quidem occulta, sed semper iusta facere metallorum transmutationem plurimi mortalium. Accepi enim fastum argentum dum equi medicina quereretur, in qua uiuum argentum rebus aliis plerisque miscebatur. Uidi ego & argentum fieri & aurum, dum neutrum speraretur: Legi etiam spirituum supernorum reuelatione traditam antiquitus artem auri faciundi, & mea aetate idem usu euenisse non legi, sed audiui, quod cum agetur de experimentis apertius indicabo: malorum item demonum comertiis quandoque fieri potuisse, ut suspicer, moueor quod literis proditum est olim remedia medica per somnum reuelasse demones diuersis in templis, quemadmodum latius me disseruisse memini, dum supersticiosas presensiones confutarem, precipueque in libris quos inseripsi de rerum prenotione, & in meis quoque meorum Hymnorum commentariis, sed & multaquibus nunc utuntur medici praecepta simili superstitione suscepit antiquitas, dummodo uera literarum monumentis ea mandauerit posteritati. Siquidem Cremato Esculapii templo retulisse cartis Hyppocratem preceptiones medicinae per quietem haustas memoriae traditum est: possunt enim & uera demones prodere quanquam. n. id ut fiat minime licet curare: effectu uero postquam eum ueritate niti compertum possunt homines uti, non eatenus ut sit reuelatio demonica suscipienda, sed quatenus effectus ipse sit utilis res, & uera ex sese suapte natura, atque in Deum ut in primarium omnis ueri, omnisque boni auctorem plane referenda. si quidem ex malignis hominum, demonumque facinoribus elicere nouit Deus bona, tanta ipse est tanque ineffabili benignitate, cui tandem, quod sumus, quod mouemur, quod uiuimus acceptum ferri debere, & Pauli Apostoli auctoritate & ratione didicisse opere precium est. uerum eninuero ut parte alia non putem reuelatam quandoque per malignos demones auri faciendi potestatem, ea mihi satis ratio persuadet, quod non nisi malignis eam reuelaret hominibus, aut iis quos imbui malignitate persuasum haberet: eos autem homines diuina iustitia non permittit ut animi uirus cum potestate coniunctum effundant in pernitiem generis humani. Quae quidem ratio uidetur uerissimilibus experimentis communiri, quando nec paucos etiam aureos suis sectatoribus impertit in obscaenis ludis, de quibus egimus in dialogo triplici, cui nomen strix. Bonis itaque spiritibus feramus acceptum, si quid est reuelatum de artis ueritate singulari, aliquo priu ilegio, sed doctrinae & experientiae id facilius tribuendum. Diuersa enim cum diuersis uariis colligerent experimentis, potuerunt artis periti multa cognoscere: neque enim aut uno in loco, aut uno modo tantum promit aurum natura; Uidit Albertus de se scribens purum inter arenas fluuiatiles aurum impurum, audiuit comixtis lapidibus ortum, instar uenarum, subditque non multo post aurum natum inter arenas melius esse, cuius rei duas affert causas. Alteram sulphuris puritatem maiorem inter calidas & siccas arenas uersati, frequentiusque loti & eius quoque terrei, quod inest uiuo argento, quod quidem & lauit & subtilius reddidit ac purius fluminis lotura frequens, Alteram causam uoluit esse meatuum obturationem, cum occlusus calor in fundo ripisque conuoluitur in semet, & concoquitur ad auri substantiam nobiliorem depromendam, atque isthaec ille dum haberet mentionem locorum in quibus metalla generentur. Ego uero ex fluminis decursu collectum aurum dici apud me seruaui nitidissimum quidem & modicis admodum ramentis disseparatum. Quod cum propterea purissimum aurum putauissem facto periculo multum habere admixtum argenti compertum est. Albertus idem mox cum de auri natura disserit, & granum ait inuentum, quod multarum librarum pondus excederet. Centum marcharum uocabulo usus est ille, id autem barbarum nomen octo designat untias, ut octies centum untiis fuisse granum, qui perpenderunt, deprehenderint, in Germania quoque montanum aurum sua tempestate narrant inuentum, quod dum excoquebatur minus caeteris consumebatur, uilioris tamen fuisse precii propter nouitatem prodit quam certe causam, ut pote subtiliorem Plinius omiserat, qui plures nihilominus auri collectiones plane citauerat ex fluminum ramentis, ut in Tago Hyspaniae, Pado Italiae, Hebro Traccie, Pactolo Asiae, Gange Indiae, nec ullum esse absolutius aurum prodiderat, ut cursu ipso tritum atque politum. Non tacuit etiam puteorum scrobes, montiumque ruinas: Nec ommisit Canalitium, canalienseue, & quod glareae marmoris inhaeret aurum, & tanquam per uenas diuagaretur. Ttaque & ab his qui montium in cauernis, fluuiorum in ripis, & in pelagi littoribus quaeritant aurum abiis: item quibus se se illud obtulit aliud agentibus erudiri potuerunt artifices, ipsiusque indagare naturam, mox genitalem calorem imitari, nunc igne semitopito, nunc lento, nunc acri, atque eo modo uires experiri artis cum natura coniunctae, & multis tandem esperimentis ueluti ex genitali inuolucro, ueri auri faetum, educere; & tanquam obstetricari, idque saepe factitando artem nancisci, quae non solum naturam dicitur imitari, sed plane perficere, ut non absonum hinc uideri queat quod multis asseritur iam factum & me uidisse non abnuo, idest fieri per artem posse naturae. adiumento aurum auro natiuo perfectius, certe coloratius, & Alberti persuasit auctoritas, & ostendit experientia apud multos etiam a philosopho Psello prodita litteris, qua docuit arte fieri perfectius aurum micis ramentis, frustulisue, Pactoli, atque, ut eius uerbis utar χυσοειδιστερον τωu τοῦ πακτωλοῦ ψυσμάτῶν caeterum si inter id aurum quod ab immis terrae latebris eruitur discrimen inuenitur, ut aliud alio preciosius existimetur, quod nisi & Plinius narrauisset, & Albertus & Diodorus etiam ut inter initia dicebamus: sacrae tamen literae prius asseruerunt, quarum testimonio nouimus Iudicum aurum prestabilius caeteris haberi, si discrimen inquam inuenitur in opere naturae, cur id erit abnuendum in operibus artis? quae non solum superat in perfectiorem artem, uerum etiam & ope ministerioque naturae, naturam quandoque ipsam emulando: superat, ut ante diximus, & habemus compertum in coloribus, saporibus, aliisque per multis sane scriptum, est in sacra Genesi in terra Chauilah, sed apud lxx. & uulgatam editionem iacet euilat quam esse in India ueteres produnt nasci aurum, & terrae illius aurum esse optimum, si latinae stamus translationi καλὸν lxx. interpretes uerterunt ex hebreo contextu, quod & si bonum mauis interpretari uel pulchrum, certe comparationem non effuges, nisi malueris confiteri non esse bonum pulcrumue. aurum, quod aliis in prouinciis gigneretur. Quid enim est, causae ut aurum per eccellentiam ibi esse diceretur, & bonum aurum? nisi aliubi non esse bonum aurum, aut ea non esse praeditum bonitate, qua polleret aurum euilat? comparatione uero dici optimum dubitari nequit, & bonum pariter comparatione dici non abnues, dum in sui generis substantia referatur ad id, quod eadem non sit praeditum bonitate; ergo discrimen auri colligere nos in natura opus est, discrimen inquam uel specie, uel gradu, quod sane discrimen nec in arte ipsa, si ars arti conferatur, nec in arte, quae cum natura contendit, est abnegandum: adest & Plinii testimonium uocantis aurum excellens, id quo ex auripigmento Caius Cesar confecisset, de qua re suo loco, latius eodem auctore mandatum est memoriae, omni auro inesse argentum uario pondere, alibi dena, alibi nona, alibi octaua parte, alibi quinta, quae portio constituit electrum repugnans ueneno: Quibus ex rebus multa produntur auri discrimina. Adde quod aliis metallis aurum inest alibi purius, impurius alibi. Quid? quod & rebus non metallicis inest aurum sic, ut magni Alberti testimonio in futuris humani Cranei, capillisque circumiacentibus sit inuentum. Inuentum quoque aurum est in perdicum uentriculis tempestate mea, siue id ille dum in terrae superficie conspiceretur instar granorum deglutierunt, siue generatum sit ex eduliorum occulta potestate, quibus e terra sint auri exordia communicata, precipue in masorum montibus herbarum potestate nobilitatis, quandoquidem non longe a fucino lacu parte quadam albani campi perdices illas diuersari, dum eis in locis adhuc pene puer militarem non sine demiratione percepi causam, tunc ignorabam: nec satis perquirebam ad hanc diem fortassis indeprehensam, quamquam eam de principiis auri pendere coniitio, tum quod nihil prohibet id quod in terrae cauernis occulitur, etiam in superficie reperiri quandoque posse, tum quod herbis ipsis atque radicibus uim inesse posse, ut sic loquar, aurificam negari, nisi proterue non potest, tum quod similia sunt uisa etiam in quadrupedibus animantibus: referunt enim digni fide uiri se Craeteis in montibus ibices uidisse, quorum dentes aurigineo colore suffusi essent, precipue qua parte prodeunt e gingiuis, atque herbas tangunt, quarum est in Ida Craetae decantata celebritas. Mitto eius naturam auri quod obrizon uocauit graecia, tametsi placuit Isidoro & sectatoribus latinum esse uocabulum, quod obradiet splendore. Nec abest a ueri similitudine de Plinio tractum id esse, qui scripsit aurum, qui ignis simile colore rubet, atque ipsum obrizum uocant, sed qui graecas percaluere literas, inter quos Hermolaus uir naturae aetatis malunt grece uocabulum effictum quasi ἀβρόν hoc est tenerum, molle, delicatumue, siue ut mihi uenit in mentem forassis es eic quod ex optimo prodeat germine, quasique legitima radice subolescat, siue id malueris esse natura comparatum, siue arte superante naturam. Hebrei habent pro obrizo, quod septuaginta reposuerunt interpretes, aliquando loci nomen, aliquando uerbum, quod purissimum queas in latinum conuertere, & quandoque etiam ab eo nomine quod proprie purissimo respondeat, non abhorruerunt, atque fortassis id ipsum est quod, apyron, appellauit antiquitas, authore Diodoro effossum e cuniculis Arabiae, nullo igne liquefactum, colore ita lucido, ut ipso inclusos auro preciosos lapides reddat splendidio res, ut obiter inde subnotem mostratum antea locum psalmi, & dabitur ei de auro Arabiae. Nam praeter alias significationes ad metalli eius precellentiam pertinere potest, ut ex ea conscenduntur animo ad supremum apicem sapientiae, quam sub auri uocabulo mystico nomine constat indicatam. Itaque promit natura uariis modis aurum, ars item interdum naturae ministra, interdum emula, eiusque ipsius auxilio uictris, uarie quoque promere solet, falluntur enim plurimi aestimantes artis potestatem non sicuti par est, quippe qui rentur ita subesse illam naturali facultati, ut non censeant naturae dignam nomine, quo tamen in primis pollet: est enim natura quadam cognitione praedita, cum sit habitus animi ratione uigentis, & intelligentis, quo munere naturam mutam & ratione intranea destitutam regit, atque disponit, & inter regendum & moderandum, cum immitatur eam, tum emulatur, tum superat. Adde quod inter naturae laudes illa etiam quandoque numerata sit, quod artem simulet: sic in figuris suapte natura delineatis in marmore: sic in gemma Polycratis, aliisque permultis plane compertum est, sic etiam ingeniosus Poeta retulit, naturam duxisse natiuum arcum artis imitatione, per illa carmina, cuius in extremo est, Antrum nemorale recessu arte laboratum, nulla simulauerat artem ingenio natura suo. Nam pumice uiuo, & leuibus tophis natiuum duxerat arcum. sed de artis potestate paulo post, tantum id hoc loco deductum sit, ut compescantur tanto magis qui pergunt inficiari artem, ad faciendum aurum aspirare, nisi frustra, quanto magis nulla id ratione contendunt, & contra fiat, tantumque absit ut id nequeat quod etiam ualeat naturae adiumento & accessione diligentiae mutam superare naturam. Quinque Modi Generatim Aurum posse fieri per artem, quae ac etiam in re ut in aliis plurimis naturam artis industria destitutam superet. Cap. Uiii. Superat ars in Chrysopeia paranda, superat adiumento naturae naturam ipsam artis beneficio, destitutam. Non in splendore solum uti diximus, sed & in celeritate conficiendi, quod fiet inter narrandum experimenta manifestum: superat etiam sic ut methodis pluribus id consequatur: nam quinque modis generatim aurum per artem fieri potest: Primum dum metallum extrahitur a metallo, ut cum ex aere argentum excernitur, quod me uidisse memini. Delitescunt enim in alterutris metalla saepe numero, praecipueque argentum in auro. Contraque fit, ut & aurum in argento reperiat ocultum, obnubitur etiam plumbo & aeri non nihil metalli perfectioris. Deinde compositione rerum metallicarum paratur aurum, quibus rebus: mineralia nomen factum est a uulgo, barbaram appellationem secuto: sunt enim eis in rebus metallicis auri principia, precipueque uiuo in argento & in sulphure quod non sensit ignem, quod etiam me uidisse non abnuo. Tertio fit aurum ex auri semine, semen appello uim prolificam: est enim indita cuicunque rei naturali uirtus quaedam ut se propaget. Quarto ex re, quae perfectior auro sit, aurum paratur, non tamen sine auri semine conflatur ea res, nec sine principiis aliis, quae sint apta generationi, sumum fuit hac in re philosophorum ingenium praecellens industria demirandum artificium, quandoquidem partes rei quas deligunt ad conficiendum aurum, argentum, ne disseparant multas in naturas, quae proportione quadam respondent & elementis, & caelo, siue illud uelut quintam essentiam constituant more peripatetico, siue tanquam plurimum ignem ritu Platonicorum, iunguntque & auri & hydrargirii semina, ut quemadmodum sublunaria iuncta celo, & elementis tanquam uniuersalibus causis, & particularibus etiam rerum seminibus propagantur, sic ipsi utuntur suis illis naturis, metallorumque & rerum metallicarum seminibus, ad auri atque argenti numerosissimam faecunditatem. Hic autem modus & generalis est, & magnarum rerum effector, tres, quos ante narrauimus particulares, appellantur. Quintus uocatur is, qui priore ignobiliore que metalli forma disiecta, & posteriorem & potiorem formam in materiam metallicam inducit; Primus modus lucri est, minimi secundus, mediocris tertius, & quintus magni, & quartus maximi; Nec ad mirandum quod ante diximus, artem naturae beneficio superare naturam, in aliis etiam rebus quae auro faciendi conducunt, prestare naturae artem usam naturae beneficio uideamus: siquidem in aqua, in oleo, in sale confectis per artem ipsam mirabiles innesse a Deo potestates, notum est, ut eis ipsis, & aquae, & salis, & oleiquae peperit natura uires aequare non detur: proinde longissime falluntur, qui putant eo non posse aspirare artem, quo pergit natura, ut propterea quod natiuum est, & suapte ingenio fraetum, semper sublimius habendum sit, atque perfectius, si conferatur, ei quod ars molitur. Neque enim collatas uolumus per se se atque seorsum uires naturae uiribus artis; sed artem naturae fretam muneribus componi posse dicimus naturae ( ut ita dixerim ) nudae & inerti, atque ita componi; ut ars interdum prestantior esse, & uideatur, & sit: Quid autem mirum? cum ctiam nature priuilegio non fraudetur ars, que quidem uti diximus, & ipsa nature est appellatione censenda: nature inquam non surdae, sed intelligentis, digerentis, atque proficientis Hoc in demibus, in uestimentis, in omni uitae munere perspicimus, quod rude prorsus & impolitum esset ) ntars humane mentis, hoc est naturae melioris, tanquam nobilissimum animatumque instrumentum accessisset, cuias industria factum, ut qui in cauernis Chryptisque montium delituissent homines exesis, uidelicet escauatisque in fornices domunculis multorum decursu seculorum paucis hebdomadibus non incasis modo sed in palaciis degant, qui frondibus arborum qui pellibus animantium inconditis operirentur lanneis, lineisque pannis non nisi arte confectis estiantur, qui crudis oleribus, ferino lacte, sanguinolenta carne uescerentur paratis ad salubritatem & non indecoram noluptatem cibis eius artis beneficio nutriantur. Denique si percenseas uniuersa, reperies, artem perfectam hoc est sapientem naturam hominis mute nature que illis substernitur antecellere: Quibus rebus colligitur non esse dignum stuporem, ut quod hec centum molitur annis illa paucis diebus, & paucis etiam horis eius ipsius ministerio compleat: sic medicina, pictura militaris aucta atque firmata est: sic philosophia uires adepta est, & theologie plurimum famulata, cum nature contemplatio hominis ingenio fraeta & experimento firmata uires potestatesque sublunarium rerum, herbarum, fruticum, lapidum, animalium indagauerit, quarum noticia in admirationem exciuerit genus humanum, & perduxerit ad prouidentiae diuinae consideranda secreta: multa quoque procedentibus seculis aperiuntur arte, quae quoniam antiquitus non uisebantur ab his, qui rem oculis non percepere, uix credi queant. Mirabatur olim uetustas innesse fontibus nonnullis uim saxificam, cum spectarent decurentes riuulos aquarum longo post tempore herbis & cespitibus, lapideam continua irrigatione communicasse naturam. Mirabar & ego dum id non solum sepe legissem, sed etiam semel uidissem in Italiae finibus, cum per telinam uallem a ripa Larii lacus ad alpes rhetias iter facerem: sed desiit admiratio postquam spectaui non iam maniplos filicum, aut ulmi frondes annua madefacione uersas in tophum, sed ictu pene oculi ferrum, argentum, aurum uersos in humorem. Adde miras ipsarum, quae paucis ante seculis compositae sunt, peculiaresque dotes aquarum, cum alia ferrum: Es alia uoret, aurum alia, argentum alia: Mittam uulgarem illum & notissimam qua secernitur argentum ab auro, uti de eis quas natura profudit, quasque & in quintodecimo libro Poeta, & in xxi. uolumine naturalis historie collector ducit in medium, nulla iam subire mentem possit demiratio proderem, nist non paradoxon id modo, sed adynaton lector existimaret me uidisse aquam, quae bibi sine ullo, ut arbitror, nocumento posset, cui super hydrargiro solo, quod in sublime sit elatum uis, insit, quae non inest acerrimis, & consumptricibus aquis: super sale uero quem fluuiatilis & putealis aqua dissoluit, nulla omnino potestas sit, & haec quidem artis munera chemistorum ingenio uestigata, cuius etiam artis id insigne quod & inspexit, & tetigit theologicum illud, quod muta natura, uel de longinquo, cum & per transenam allucinata dicitur, idest admirabilem palingenesiam paruo tempore posse fieri naturalium rerum sine miraculo nouo supremae potestatis, quae cum accesserit, dubium esse non queat, etiam peruicacibus ingeniis efficiendam, quam inde tenemus aeternam, in ictu oculi palingenesiam uidit, & aliud idest corpora crassiora per subtiliora, atque haec per spiritus regi subtiliores, sic ut maior omnino uis subtilissimo insit tenuissimoque spiritui quam uastae molis corpori, exemploque potest hoc omnibus in promptu esse. Ponat quis si adsit commoditas & aluminis & eius salis, quod e laterculis exsudat coctilibus decemmillia pondo super una argenti lamina parui ponderis ut soluatur in aquam, nunquam soluetur etiam si decem annis pressa tantis ponderibus fuerit. Ponat untiolam uaporum subtiliorum, qui de illis eisdem rebus effluxerint ac tantum argentum, quod erat forma solida fluuidi naturam humoris induet, hoc non naturae sed artis opusis naturam pertractantis, nec id quidem uario desultorioque ingenio, sed stato, firmoque tenore sic, ut nequeat, & ab imperitis uarietas effectus in medium duci, quemadmodum peritis olim doctisque scriptoribus, Plinio, Seneca, Uitruuio contigit, cum destyge aqua dissererent, opere si non artis, sed naturae, quam aquam alius perrodere dixit, alius coagelascere, alius dissilire: contraria plane sunt haec, nec coherentia munia, subdem oleum, quo intime penetrantur ipsa metalla, quo fatiscunt, quo tabefiunt, quo liquantur, quo & intus & in cute colorantur. Nec sileam multiplicem salis confectionem, quo superatur ita marinus, Montanus, arenarius sal apud uetustatem cogniti, ut ipso sale per artem confecto saliri eorum ( ut sic dixerim ) quodcumque posset: id autem fit ex rebus, que nullo modo uident ardere ex rebus etiam tam calidis & obnoxiis igni, quam quod maxime ut me de sulphure uidisse non abnuo tractum salem contemptorem flammae & eximio splendore sic fulgidum, & candidum, ut ei conferri, merito nequeat ille, quem produnt graeci scriptores rerum gestarum Alessandri Macedonis in Egyptum, dono mittere solitos antistites Hammonis oraculi, fuit & ante paucos dies ( ut nosti ) iussu meo confectus sal tam uisu pulcher. quam suauis gustu ex herba, cuius meae pascua Ditionis Ferrariae, & Mantuanae ditioni contermina precipue, referta sunt. Nam cum penderent mihi pastores externi uectigalex ea, ut pote cuius esa pecudinibus aegris afferetur auxilium, cogitaui salem, quem gustatu referebat herba in causa esse sanitati, atque ita dum pandus consuetis ripis coercetur, ne uicinos campos inuudet, non spernenda copia se sernphis eshibet mantano & maritimo sale ut pulchrior, suauiorque, ita rebus quoque metallicis, ni coniectura me fallit, accommodatior, ommissum faciam penetrantem, exicantem, & adurentem potestatem paruo temporis momento arte compertam, cuius impetu prioris disiicitur metalli forma, qua disiecta, facile potes immitis generarique alia eiusdem artis ministerio, & ope naturae. Quam & si regi quamquam mutam ab intelligentia non errante dixerit quispiam, ex aduerso negari tamen non poterit afferri plus adiumenti rei constituendae, cum mens etiam hominis arte instructa, & usu confirmata suppetias attulerit, multo certe maiora uisuntur, ne dum scripta leguntur, quam quod metalla promiscue fiant, humano artificio paucis diebus, quamuis ea natura non generet, nisi post annorum multa curricula. Proinde Michael Psellus paucis scedulis artem scribens quam sub trutina philosophiae prius examinandam susceperat, recipi miratur praeditam a Strabone naturalem uim quandam fontis transmutantem non recipi metallorum uersas in alterutrum artis beneficio formas, quarum multas ille commemorat. Negotium alioqui ut idem censet.. *... nisi honesta quadam ui, qui praeceperat, coegisset. Necessarium Non Esse, Ut Auri per artem conficiendi peritus subtilioris philosophiae profundam & abstrusam cognitionem sit sequutus. Cap. Ix. Nec audiendi, qui dicunt esse necessariam uti elementorum primarumque ab eis dissultantium qualitatum proportionem ad aurum faciendum pernoscamus: inuenti enim sunt, qui sic sint fabulati, nihil enim eorum quod natura promit, cognitum nobis esset si primordia ipsorum necesse esset antea pernouisse: illuc.n.nec sensus pertingit, nec ratio penetrat, nisi coniecturis quibusdam incertis plurimam, & in utramque partem uacillantibus. Sed nec abstrusis etiam causis indagandis uacauisse necesse est peritum artificem auri conficiendi satis est, si suapte ingenio naturae ministrum se praebeat semper gignentis, & promentis quicquam prout ei superne man datum est, sic obstetrix faetus naturam quam prorsus ignorat, non perquirit, sed egerenti faetum mulieri dat operam: sic agricultor tritici, & ordei qualitatibus pernoscendis nuntium remittens, ubi earum segetum semina terrae commiserit, ubi occauerit & fouerit, non frustra sui laboris praemium expectat, scilicet numerosae, & omnem faetum exuberantis sobolis, idem cum incumbit insicioni, non qualis sit utriusque arboris, qua ipse committit natura, non qualis habeatur forma glutinis, non quo modo liber mollescat libro curiose sciscitatur, at cuneis adactis, at insertis oculis subolescentem prolem inspectat, qua flores fructusque promuntur; Quid? quod homo, quem cum sole hominem gignere scripsit Aristotiles prolem educit semine, non semper tamen, nam ex centum, ex mille etiam congressibus uix unus quandoque non irritus, sed ut sit ratus, ut etiam sit numerosus, nihilo tamen minus sui seminis ignorat ipse naturam, quae nec plene philosophis cognita, nec medicis rixantibus iam dudum inter se se an sit quod superfluit alimento, an e cerebro, an e toto corpore, an aliunde fluat. Proiiciatur ne a solo mare? num & foemina quicquam seminis profundatur, quae cum incerta, cum prorsus etiam ignorata illi sit, non frustratur propterea sobole, sed si prolificum semem eius fuerit, idque propriis locis receperit non sterilis mulier, concurrantque reliqua munia, tam agentis uiri, quam patientis faeminae ad eundem effectum necessaria concipitur infans ipso naturae ordine, & suo tempore: prodit in lucem: non secus in arte conficiendi auri omnium que instrumentis operantur longe prestantissima, considerandum est euenire: neque enim fuerit necesse uti pernoscant artifices omnia genera, speciesque rerum metallicarum, quibus mineralia fecit nomen uulgus: ea enim uix pernouit parens ipsa, que in terre cauernis occulitur natiua rerum, tot.s sunt tanta diuersitate, tam amplo & penitus inscrutabili numero: sed satis est percaluisse cognatiores naturas experimento. cognitas, sat pernouisse mutationis instituta: non tamen pernegamus sapientiores habendos artifices eos, qui natura causarum efficientium haberent exploratam, at percallerent in communi elementorum materia propriam indere formam auri? aut etiam postquam ipsa materia communis occupata esset a forma ignobilioris metalli, fauere illi, & tanquam mederi didicisset, sic ut pellere possent priorem & ab arrepta deturbare sede, atque interpellendum uiam percallerent, qua subinde nobiliorem ipsa in sede quirent collocare, quales pauci illi priores, qui nouerunt quedam esse abstrusa in metallis ad se multiplicandum semina, quod & scripsisse Aristotilem in secundo de animalium generatione libro manifestum est, dum causam indicat prolifici seminis rerum naturalium, eamque fert acceptam, non igni, ut tali potestati, sed ei calido qui continetur in semine, & re spumosa, quem spiritus uocabulo exprimit, in quo sit natura elementorum stellarum proportione respondens, placuit Aristotelis uerba graeca subscibere, que uarie sunt in latinum translata, παντων μν γαρ ὲν τὰ πρέκλατι νυπάρχει, ὅπερ. ποιρ γόνιμα, εἴται τὰ σπέρκατα ἰδʼ καλούμενο, σθεραὸν τοῦ το δεν τῦρ οῦδὲ τιαύτι δύναίςερτι, ἀλλὰ τὸ ἐκπέριλαμβονδμενον ἐντῶ σπέρματι, κὶ ἐν ἀρρώδει πεεῦμρ κὶἡ ἐ τὰπγκατὶ φύρις ἀνάλοτος οῦσκ τῷ τῶν ἀστρων στιχείω. propterea sapientes artifices omni studio diligentiaque curarunt hanc naturam ex metallis tractam possidere. Cum multi ex peripateticis etiam quintae fecere nomen essentiae, ut generalem causam tenerent. Quemadmodum coelum generalis est causa perducere quoque moliti sunt terrosam materiam in puluerem calcis instar excoctae, diuersaque subinde salis & olei, parauere genera ualidae potestatis, & fluxiorem materiam cogere, in aquam sunt adnixi: subtiliorem uero tenuissimos in uapores & aeris, & ignis, emulantes potestatem. At hoc, ut diximus artificibus omnibus non est necessarie, ut pernouerint, proinde carmine sumus inter initia nostrorum enigmatum, quae si ulli tibi certe erunt sine enigmate id sic exequuti. " Principio causas abstrusaque germina rerum Qui tenet ille quidem supremus & optimus esto Artifices inter, sed nec nouisse necesse est Tot nec tanta tibi, ut primun perculmina coeli Perque altos uolites tractus prae gradibus alis Moxinde ad matris descendens uiscera magnae Reptes, spectatum thalamos prolem aique nepotes Sulphuris, & uiui argenti in caligine ceca Te mihi crede sat est uires tenuisse propinquas, Unum efficias gemino; quod pendet ab ortu, " & quae sequuntur illic uisenda, sed quantum ad propositum praesentis disputationis pertinet, sat sit artificibus non ignorare quae narrauimus, sat probe tenere secreta quaepiam & uulgo ignota pondera rerum, & uasorum uarietates, quibus paratur & quorum magister est experientia ope naturae perdocta, de quibus quandoque disseruit Albertus cum uerba faceret de locis ubi metalla generantur, quanquam Iuniores longe plurima inuenerunt atque parauerunt uasa eadem quoque natura duce, & industria, oppido perquam nixa experimentis, tepores etiam nouerunt & acres, flammas, & idoneum tempus ignis adhibendi & remouendi. Nec non receptacula uel uitrea uel terrea parando operi congrua, quibus admodum suffragatur noiua materies in terrae cauernis inuenta, quae latuit uetustatem. Facilius Aurum Nostro Seculo quam seculis prioribus posse fieri, ubi multa & contra uituperatores artis, & contra nonnullos etiam egregios scriptores perperam de Cinabari, hydrargiro, & plerisque rebus aliis dissentientes, Cap. X. His autem rebus potest nostra tempestate facilius aurum fieri quam apud antiquos: illi enim simplicius rem peragebant & quibus utebantur rebus, ipsi nunc utuntur pauci, sed aliis & longe quidem plurimis, tamet si erat apud eos usus quarundam rerum metallicarum, quarum nec satis habetur apud nostros artifices nominis syncera cognitio, est enim ῶχρας, uerbi causa, nam quamquam nonnulli illam se se tenere putant, longe falluntur; Ego uero tres ni fallor ad minus res inueniri non dubito, quibus id nomen competere posit. Pyritem quis nouit, nisi easit ( ut quidam existimant ) quae uulgo dicitur Marcasita: sandaracam puto non cognosci, nisi eam quae mihi Uenetiis allata rubri sulphuris nomine uocabatur. Cinabarim, cum dicis, quis non retur te Bucasis arabis compositionem dicere ex uiuo argento sulphureque coagmentatam, a uera Cinabari tam distantem quod a Leone symia, est in colore aliqua nulla in re similitudo, ut suo loco manifestum fiet, Quis monstrabit Chrysocollam ueteribus artificibus & auri faciendi magistris decantatam eam, inquam, natiuam Chrysocollam, non illam quam Plinius docuit, ne dixerim an subinuit, nec eam quam Galenus indicauiti Nam cuius uis est ipsam conficere: sed nihilominus pluranos habemus non solum aduecta regionibus longinquis, sed in ipsa Italia comperta Nam multa de terrae cauernis etuuntur metallica, quibus ueteres compotes non fuerunt? existimo fieri singulis pene diebus, idque testimoniis nen abiiciendis assertum est, diuersas rerum metallicarum mixtiones, quarum & uarii colores habentur & sapores ita promuntur ab eis effectus uarii indicantibus probe substantiat accidentibus, ea uero cum maiori copia nunc patent, minorique pretio ueneunt, neque hoc solum asseruerim, propterea quod antiquitus fodinis Italicis Romanorum decreto parceretur. Nam quanquam aliunde multa importantur, passimque suppeditantur, quae ad rem maximo opere faciant: pleraque tamen nascuntur & componuntur, etiam ui dixi plurima, quae non nouit antiquitas, Calcantum uerbi gratia, cum dicebant illi, paucis conficiebant negotium: neque.n albi nulla mentio cuius attritu Cyaneus apparet color, est & uidere cinereo pallore. Calcantum est & uiridi facie, & saphirina, & uaria, quibus ut color, ita potestas longe diuersa, sulphur, cum dicebat ἀπυρον hoc est non expertum ignem, num ultra fortassis antiqui progrediebantur. Uideas nunc Apyron ipsum colore subfulgido, uelut electrum, uideas & album, & cinereum, & uiride, & flauum, & nigrum, & ruffum, sic ut flammeo colore uideatur cum rubrica contendere. alia, praetereo quae quoniam uec graeca tenent, nec latina uocabula, minime hoc loco percensuerim apud Aristotilem non temere neque serio. inuentes, nominatim citari aliud quam σανδαράκην κοὶ ὡχραν ὶμίλτον καὶ εῦον & paulo post κὶννάβαρις ducitur in medium ueluti lapis, non illa cinabaris cuius componende ex uiuo argento, & sulphure Bucasis Arabs inuentor est habitus, nec illa quidem quam perbibent ex pugna draconum & elephantum in India gigni, sed que de terre cauernis eruebatur, & importabatur ex Affrica, mea etate bis quod sciam in Italia uisa est raram etiam eam tempore Augusti fuisse scriptum reliquerunt, & Dioscorides & Uitruuius, quorum alter pro medica facultate, alter pro edium pictura de rebus metallicis disseruit sunt autem & dicuntur ea metallica que in fodinis metallorum inueniuntur, ex illis enim erruuntur auctore Theophrasto, & Chrysocolla, & Cyanus, & Ochra, & minium, & sandaraca, tametsi Chrysocolla, & Cyanus arenosa sint, Ochra & minium terrea, sandaraca uero & arrenicon ( ille hoc nomine citat ) quod alii dicunt arsenicum, puluerea, nihilque distare illa inter se, memorie prodidit, hoc ex loco non est pretereundum colligi posse, fidem abrogandam esse scriptoribus quibusdam, nominis alioqui satis celebris, & in Ochra describenda & in aliis plerisque. Primum docet Theophrastus, Ochram nil ab arenico diferre: Plinio uero longe aliter, qui & in aliis etiam apertissime labitur, nam cum Chrysocolam, sulphur, Cinabarim citasset Plinius, minium quoque uoluit ipsum esse, graecis Milton, & Cynabarim nuncupari: alibi uero hoc ipsum detestatur, certe aliud Milton, aliud Cynabarim esse inuenies, & apud Aristotilem, & apud Theophrastum etiam apud Galenum, qui aliam citat etiam Milton Lemniam, hoc est terram illam repugnantem uenenis, cuius uigintimillia glebulas dicit accepisse signatas a sacerdote, dum insulae appullisset Lemno sed praeter haec, certe diuersam a Cynabari Milton, inuenies apud alios egregios rerum naturae scriptores, quorum aliqui non χινναβαρι sed χιννάβaρ nuncupant eius duas species indicat Theophrastus. Alteram suapte natura in Hiberia, & Colchis natam, alteram arte confectam, non iam ex uiuo argento & sulphure, sed ex arena coccinea, quam Atheniensis Callias ante annos nonaginta primus excogitasset, dum ex ea sperasset aurum elicere. Qua in re, non simplicem modo, sed multiplicem Plinii deprehendas errorem. Nam & minium pro Cynabari docet a Callia confectum auctoritate Theophrasti, qui tamen apertissime secernit alierum ab altero, seorsumque de minio, seorsum de Cynabari uerba facit. Preterea scribit ipse harenosam esse Cynabarim, Theoprastus uero lapideam, atque ut sua loquitur lingua λιθῶδες quod Aristotiles ante prodiderat per haec uerba τὰ δὲ λίθος ἐκ το αύτης γέγωνος συστά¬ σεως οἱ ἐν κιννάσταρι. Preterea minium, quod ἀμήνίον uocauit. Dioscorides, nasci docet in Epheso Plinius, cuius rei nullum uerbum in Theophrasti monimentis: scribit enim Theophrastus, in Epheso fieri Cynabarim arte, atque ut ipse loquitur και ἐργαβιαν Quemadmodum in colchis & Hyberia nasci Cynabarim sponte naturae, eiusdem repono uerbum αυτοφυες Cynabaris igitur factitie locum designauit in Epheso, naturalis apud Hyberos, & colcos: Minio uero non ei quod nunc fit ex plumbo & minii naturalis colorem emulatur, sed cuius est e terre profundissime latebris coquisitio, loca diuersa tribuit tamet si duo minii fecit genera, ut alterum per se nasceretur, alterum conficeret arte Knde illa eius uerba, ὁστὶ δεʼ ὅπερ καὶ μίλτος μὲν ἀυτόματος ἡ δε τεχγικη. Ad haec Theophrastus Cynabarim memorie prodidit duram esse ualde atque lapideam, quod ipse quoque testari possum, & oculis aduersantium plane subiicere. Milton uero hoc est minium & Ochram terre nature speciem preseferre docet, quo loco etiam miraremur Hermolaum si Dioscoridis Corrolarium edidisset, non emendantem errores Plin. quos uoluit in sua, quam ediderat Pliniana castigatione defendere. Ceterum duos Cynabaris modos tantummodo citat ipse Theoprastus nullam habens mentionem draconum, & elephantum sanguinis, quem Cynabaris nomine citat? Plinius; & quem ante Dioscorides exploserat a uera Cynabari diferentem, quam ( ut opinor ) uoluit Bucasis uel quiuis alius antiquior immitari, & minime potuit, colorem quadam ex parte non ex integro consequutus: nam factitia Cynabaris in fronte suum ruborem naturalis in recessu gestat splendidiorem multo, & quod sanguinem representet magis, unde ortum habuerit opinio elisi sanguinis ex pugna draconum & elephantum, siue historia fuerit eius rei origo, siue fabula: Adde quod Cynabaris naturalis cum aduritur flamma eius illustrior est atque sincerior, nebulosior factitiae, ex cuius rogo nihil restat. Restat ex eo, quam natura peperit, in qua uideas uiui argenti scintilare micas, in factitia quasdam quasi lineas crebriores hydrargiri: neque enim separauerim uiuum argentum ab hydrargiro Plinii more factitium hunc illud natiuum arbitrantis contra Dioscoridem eodem citat nomine, tam quod factitium est ex minio, quam quod natura bifariam parit, dum ex argentariis pendet speluncarum fornicibus, ubi concreuit in guttas, & dum e fodinis etiam per se colligitur. Proinde magnus ( ut mihi uidetur ) hinc deprehenditur Plinii error, ab aliis etiam aliquando taxatus, quippe qui secernit in duo genera, quod unum est duntaxat e lapide illud fluere arbitratus: eius enim ut inquit uomica liquoris aeterni, quod rtrum omnium uenenum sit, hunc autem aliunde proficisci ratus, ergo apud Dioscoridem, & alios boni nominis scriptores hydrargiros est idem quod uiuum argentum, apud Plinium non idem, graeci siquidem illud aquam argenteam nuncupauerunt, ab aque & colore & fluuido liquore, latini de ipso motu uiuum appellauerunt, sibi quoque ipsi non satis hacin re constare uidetur. I den Plinius cum hydrargirii nomine usus solo inaurari dicat argentum, satis enim prodidit non diferre illum a uiuo argento, quo utuntur solo fabri, cum aurata uasa reddunt ex meris argentis. eodemmet etiam utebantur ( quis neget ) ii, quorum meminit Uitruuius in septimo: scribit autem fieri uiuum argentum ex marmoreis fragmentis cum id colligunt artifices, postquam resedit fumus ignis, uapore suscitatus, & eodem pariter uti eos quis dubitat? qui non modo ex minio & marmore, sed ex metallis omnibus eruunt, qua in re superatur etiam a posteritate uetustas, nunc enim ex omni metallo, nec difficillime quidem extrahitur siue argentum uiuum, siue hydrargiron malueris appellare, nec ex metalli modo, sed ex metallicis rebus complurimis, ut ex eis praestetur occasio demirationis, quod Galenus uir tantus in literis tantus in experimentis uersatus estimarit hydrargiron non nasci, sed fieri, eius enim cum de potestate simplicium medicamentorum uerba faceret, ist aec uerba sunt ὑκ εστὶ τῶν αοονῶν φαικὰκον, ἀλλὰ τῶν σκεναζομενω. Non est ex iis pharmacis, quae sua sponte nascuntur, sed ex iis, que conficiuntur Ceterum nec apud Uincentium; neo apud Albertum, qui primi post grecos & arrabas inter doctos uiros huiuscemodi rerum fecere mentionem: datur legere tam numerosa quam nunc est rerum congeries, cuius usus est apud auri confectores, & argenti Octo enim si recte numeraui genere post metallorum naturam literis retulit Albertus, sal, Atramentum, Alumen, Arsenicum, in quo conclusit auri pigmentum, quod & maxime debent eo uocari nomine: scribit enim sic Uitruuius auripigmentum quod arsenicon grece dicitur;, foditur ponto, Dioscorides eius uir seculi non eius id esse bonitatis uoluit sed pallidius. aurei uero coloris, & primae bonitatis quod in Hellesponti Mysia nasceretur, uno tamen & auripigmenti, & arsenici uocabulo est usus, quo etiam post Uitruuium usi sunt & Celsus, & Plinius, tertium genus quod album sit & arabes, latinique medici, & Albertus retulerunt, nec defuerunt, qui non album sed medii coloris dixerint, qui si de ipso uoluerunt intelligi, quod prodidit Albertus sensu repelluntur, ne dum auctoritate. Ad haec Marcasitam citat Nitrum tuchiam, quanquam ea non est apud illum opus nature, sed artis. Marcasitam uero cognitam prisci adhuc ( ut dictum est ) non inueniri nisi ea sit, quam Dioscorides & Galenus Pyritem uocauerunt, ferturque acceptam Democrito inueniri eas & aureo, & argenteo colore, & aereo, addo & staneo, & plumbeo, tametsi pyritem illi eream in medicaminibus designare uideantur, Tuchiam uero pro Cadmia sunt qui reponendam uoluere, ultimo loco electrum citauit Albertus, quod tamen si natura id peperit inter metalla reponendum, si ars eduxerit, non est, inter ea, quae de speleis profundissimis eruuntur numerandum. At eo sunt numero nunc ea quae fossores in lucem proferunt ad parandum aurum, uti uix queas paruo temporis spatio recensere? nam praeter album illud arsenicum, cui a Chrystallo fecere nomen & tuchiam, quae tametsi quibusdam etiam graecis hoc citetur nomine, Cadmia quae dicebatur antiquitus multa sunt genera marchesitae, quarum forte non meminere, multa quoque calchanti genera ut ante narratum, ignota priscis, multa etiam sulphuris. Adde etiam multa talchi genera, multa quoque antimonii apud antiquos nusquam citati, & si quidam sunt ausi sub stibio reponere, nulla ( ut puto ) siue auctoritate preclara, siue ualida ratione. Ad haec multa aluminum genera, quae nec uoce, nec effectu prodit antiquitas faciendo tum auro mirum patrocinantia, prodam nunc literis, quod ante paucos dies experientia didici, ostentatam mihi fuisse ferrugineam Cinabarim, cuius apud antiquos cum nulla sit mentio ne usum quidem fuisse crediderim, cam non inuentam quidem a me, nec quaesitam affirmo: quis enim inueniet quod non quaeritur? quis autem quaerat quod in natura rerum esse nunquam audiuerit? illam certe reperi multis coniecturis sub Cinabri, si ulla est, sub re metallica reponendam, pondus. ei graue, subniger, cinereusque, prima fronte color, qui si teratur, permanet: si aduratur, ruborem ostentat, porro sulphuris, quod est in ea pars cerulea cum flamma discendit, primum, deinde quod est uiui argenti prorsus euanescit, reliqua sulphuris pars pertinax est, & flammae contemptrix: si uero mergatur liquidis consumptricium aquarum uaporibus, contra fit. Nam portio sulphurea magno impetu soluitur in aquam, tantum abest ut igneo, resistat liquoris resistit autem uiui argenti portio, quae minime absumpta in fundo uasis candida residet, rem micam narraui, quam, ut coniector, non nouit uetustas, quae & si aurum ipsa moliebatur ut antea dictum, paucioribus rebus tamen est, usa. Praeterea calcinatione ( ut Alberti utar uerbis ) sublimatione, destilationes caeterisque actionibus quorum uel nulla prorsus, uel non explicata, priscis auri confectoribus disciplina multa nostrae tempestatis artifices moliuntur: eis enim datur eodem auctora elixirim, quo nomenidem ab Arabicis scriptoribus mutuo perceptum, medicinam latini exprimunt, ita penetrari constat priores metallorum species, ut eas corrumpere queat sic, ut relicta solum communi materia, non propria resultet artis molimine, metalli diuersa species. Iisdem uasa pertractans artificium tigni posse docet, quodcumque uis metallum in auri colorem, atque ( ut eiusmet propria referam uerba ) forte pulchriorem, si fuerit nobile elixir, in quo nihilum errauerit artifex: hoc autem ex loco facilius artem tueri possent, qui essent unam tantum in metallis formam defensuri, nec omnino sine tutela maneret, qui plures tueri uellet: formas, non contentus eis, quas Albertus admisitis eius enim rationibus in aduersum cogitatis responderet, non se se quidem eas perfectas, sed quodam modo inchoatas asserere, quas ille admisit in prima rerum generabilium, corruptibiliumque materia. Uerum ist haec subtiliora & sunt & habentur, quam ut uideantur hoc loco pertractanda, tantum huc sint allata; ut non solum uarias tuendae artis uias non deesse cognoscant uulgi sententiis obligati, sed plures etiam adesse, quam quibus sint usi ueteres artifices, multoque facilius compesci queant qui artem auriferam sine ratione ualida deturbare moliuntur sua sede, quam pridem & legitimo titulo & longa temporum praescriptione, possedit: posunt enim ex iis, quae diximus, didicisse, non uno tantum, sed multis modis, auruum fieri posse, multoque commodius, quam sit seculis anterioribus facitatum: nam eorum, quae ante nota erant, fieri compotes queunt, & artis longo usu creuit industria: subindeque uersantibus eamdem rem praeclaris ingeniis prodiit solertia: quapropter desinere iure debent a calumniis importunioribus uituperatores chemice facultatis, qui tametsi in eodem numero non sint subtiliores nature, causas teneant, nec earum capaces rationum quas philosofi peracute uestigarunt, nihilominus nequeunt, inficias ire unicuique rei uestigium pro suo modulo, non deesse bonitatis diuine quae suas effundit dotes, easque arte posse roborari, ut similia progignant: nequeunt item experimenta negare non absimilia ueluti odoris parui longissimas afflantis intercapedines fermenti modici, massam farine ingentem in sublime tollentis Magnetis absens ferrum sibi coniungentis, echeneidos animantis uastissimis nauigiis afferentis, moram parui uaporis infecti, quo multa hominum millia pestilentia tabe fiunt: cur enim si que narrauimus contactu ipso & ( ut sic dixerim ) quodam quasi aspectu uirturis & potestatis mutant res, ducunt, atque reducunt, que ni sensu ipso deprehensa fuissent, mortalium quispiam non putauisset antea: cur negauerint mutari nequire metalla, sensus adstipuletur, nec ratio reclamet? cogitent queso, num quispiam unquam hominum suo studio, suo quoque labore particulatim potuerit perdidicisse, cur magna Carine moles a paruo pisciculo detineatur immobilis? cur ingens farine congeries modico sustollatur fermento? cur minimo rei odoratae suffitu tota domus abunde flagret, uestesque renideantur? cur ferrum nulla machina protrahatur, & in aere pendeat praesente magnete? Cur tenuis inuisibilisque, uapor potestatem habeat regiones cum habitatoribus inficiendi, afferrendique pernitiem? Nam quanquam plurima sunt disputata de qualitatibus primis, de intermediis, de propriis, de supremis, de immis, de ignotis, ut ad occultarum rerum huiusmodi, cognitionem philosophi peruenirent sic, ut quot capita fuerint, tot pene sententias legamus. Nihil tamen aliud quo ut cumque quiescere, queat animus inuentum est ad hanc diem, quam quod res cui id tribuitur ea sit, quae dicitur rerum mutua, amicitia, inimicitiaue, atque ut grecis dicebatur sympathia, que demum sit abstrusa, quedam natura rerum & indeprehensa, non secus dicendum, cum modico uel unius uel plurium herbarum succo mobile fluidumque argentum sistitur, & obdurescit: cum item hydrargiros alioqui solam ad ignis potentiam prorsus euanidus uel in argentum uel in aurum uertitur? aut cum salis & aluminum tenuissimis grumis, aut diuersis olei aquarumue generibus, aut rebus aliis uulgo non cognitis id fiat, si quidem ut ars omnibus eiusmodi tam est eius lata & circumquaque protenta consideratio, nihil elementarium, nihil eorum quae conflata sunt ex elementis pretermittit, componit item, disiungit, copulat, euellit, susque, deque uertit, quod suscipit pertractandum, ut uariet, ut nouet, ut perficiat, quod uel subterraneis in specubus, uel in terrae superficie comperit ad rem, quam sibi proposuit absoluendam, fuit apud theologos di sputatores quaestio, Oreandi ne? hoc est ex nihilo quicquam faciendi, potestatem soli Deg propriam & assignatam omnipotentie diuinae communicare creatae rei posset ipse creator? & sunt pro alterutra opinione olim dictae sententiae, sed utcumque de creatione statuatur, nulli dubium communicatam non esse aut nature, aut arti potestatem ea maiorem, qua quicquam priorem ammittit formam, & posteriorem admittit: nam quod natura centum annis fieri dicitur, arte fit unius horae dimidio; & sepe in hore parte centesima. Uidi ego monstrante amico non semel, minus decima parte hore disiici metallum, sic, ut sulphur alta petierit, hydrargirosima: uidi prioris metalli forma prorsus abolita, subito nouam idest auream solertia artic impont, non sic natura sola, hoc est artis beneficio destituta facit, non ita uetustas fecit, ut ex antiquis libris est plane perspectum, sed opus erat longiore subselio, imitati sunt & plane sunt emulati naturam posteriores, cum fiat singulis diebus perspicuum celerime in sanguinem, carmemque cibum conuerti, siue per coctionem, siue quouis modo alias? nam uariae sunt ab antiquitate, de nutricatione dictae sententiae. unum tantum hoc loco tetigimus modum praecellentem quidem metalla mutandi: alios superioribus disputationibus indicauimus, quos quoniam supra tractauimus, repetiisse longius minime conuenit. Ioan. Francisci Pici Mirandulae D. Comitisq. Concord. De Auro Liber Tertius. De Antiquis Experimentis in auro per artem chemicam faciendo; Cap. primum. Egimus primo libro de auri aestimatione, monstrantes, nullam causam inueniriquae sit efficax ad persuadendum, tantum fieri debere aurum, ut res uniuersas mettatur secundo uariis allatis opinionibus diuersae facultatis authorum, subinde probauimus ex principiis philosophiae, theologis etiam adstipulantibus, arte posse aurum fieri. Tertio quod habemus in manibus & antiqua & recentiora experimenta pertractantes, & factum fuisse, & fieri etiam identidem aurum conuincemuss subnectemus quoque de usu monita saluberrima, ne in abasum & dedecus procliuis lapsus fiat; Certissimum porro constantissimumque est, & consensu publico firmatum fuisse, aliquando effectum aurum, & arte, & industria hominum, atque ut ab antiquissimis repetam primum hominem, Uicentius Bellouacensis magistrum artis posuit, ut inter initia diximus, & per illi proximos perque Mosen ad apostolicum Dominicum & sua tempora peruenit graecis proditur, quod etiam indicauimus non alia de causa nauigasse in colchida regionem argonautas, nec ut poeticae fertur Iasonem ex eetae regis domo uexisse in greciam phryxi pellem auream, sed librum ex arietis pelle confectum quo noscebatur quibus modis per artem chemicam fieri aurum posset. Proindeque non iniuria priscis illis phryxeum uellus uocatam esse pellem auream, propter auri faciendi potestatem? Uideri hoc & in uulgatis & in reconditis libris facile datur, nam apud Suydae monumenta late commendatum idest posteritati in elemento paucis autem & suboscure apud Apollonium in secundo argonautico, ubi canit phryxeum uellus, a Mercurio positum esse aureum. Quo in loco grecus enarrator scribit Mercurii contactu pellem arietis aurum effectam, quo quid experssius chemicae fauere arti potest: eius enim ea uerba τῆ ρυφὴ τοῦ ἐρμοῦ τὸ δέμας τοῦ κρον γέ γεσθας χeuτo Clarissime uero Chacax non tam historia quam philosophia nobilis prodidit memorie, pellem ad quam nauigarunt argonaute non arietis animantis habendam sed methodum fuisse confectionis auri μεμβρανή. ut ille ait, περὶ ἀλκμενὴν hoc est membrana comprehensum, idipsum uitat Eusthathius in Dionisii Lybici. geographiam. Quid? quod & in prouerbium cesserat graecis uellus aureum, cum quispiam de rebus uillibus praeciosas conficeret, sub inuolucris etiam fabulorum non solum occuluerunt scriptores antiqui scriptum dogma confectionis auri comprehensum esse arietis membrana, que in domo Regis Aetae custodiretur, sed modum etiam indicatum uoluerunt & Methodum subsignatum, Draconis & Mercurii nomine, si quidem notissimum. apud artis chemicae professores uiuum argentum, & Mercurii nomine & Draconis etiam significari uocabulo. Proinde confectum dici aurum Mercurii contactu, & Draconem peruigilem positum ad aureae pellis custodiam uolunt: scriptum etiam legimus in orphicis uersibus de raptu uelleris aurei fuisse sub arbore quae phryxeam pellem sustineret pratum in quo multa quae sistendo uiuo argento conducere creduntur, aperte cernebantur. Nec solum fructices & olera, sed calcantum, idest atramentum non calachanton; siue etiam psalachantan, ut a re metallica dispesceretur herbarum uocabulum: itaque non uno tantum loco fabulosam pellem, sed librum, quo ars aurifera doceretur uelleris aurei nomine signauit antiquitas. Nec abest a similitudine ueri penes uetustatem Chrysopieie, idest faciendi auri scriptas compositiones pellis aureae, et agni uel arietis aurei nuncupatione notatas. Unde illud Ouidii Poetae, arboris aureae nomen parest effluxisse, quoniam ex arbore fructus expromuntur, ut ex compositione descripta, parantur effectus, qui sunt in uotis, & illud quoque spectare huc uidetur furtiuae deuehat aurum pellicula. Nec defuere qui Tantali quoque diuitias tulerint acceptas chemicae componi discriptae in pellibus agni: unde sit & Pelopis filii & Pelopidarum regnum longe, lateque, propagatum, ut hinc absonum uisum non sit quaesisse Thyestem natu minorem pelopis agnum, hoc est in agni pelle faciendi auri compositionem exaratam, quam in arcanis habuerit natu maior Atreus, extorseritque Thyestes ab uxore fratris cognitae stupro ex quo & odia & cruentissimae cene tragediae meminerunt huius rei, quanquam obscuro uelamento & antiquissimi poetae, & Cicero, Seneca, & Papirius supra quoque nobis proditum est, Callisthenis auctoritate, non ex uelleribus ouium aut uectigalibus, uerum ex metallis extitisse diuitias pelopidarum, sed remotissimis etiam sua uetustate rancidis. Non immoremur a phrygibus & graecis ad alias nationes propagata est ars, quam maxime coluerint Egiptii studio sapientiae deditissimi, apud quos Dioclitiani tempestate tam publica fuit auri faciendi facultas quam agri colendi, quam sic ad Constantini tempora qua cum auctoritate productam fuisse proditum est, ut eo tempore philosophus Michael Psellus greca lingua libellum de faciendo auro elegantem composuerit. Dicet fortasse quispiam, cur non extat ars ipsaquae publice quondam dicitur extitisse? Dicam ego ( ut ommittam plurima quae responderi possent ) cur non extat ars purpureae tingendae uestis, non in Tyro solum & Sidone quodam celebris, sed in toto terrarum orbe decantata? nusquam hoc est, sed nec ostreum illud cuius ex sanguine color parabant apud artifices agnoscit, faciendi auri materia inpromptu est, & facultas adest pluribus in locis, etiam si in aegipto funditus periisset: ceterum nec latio defuerat ante uia conficiendi auri, extat enim Plinii testimonium trigesimo tertio naturalts historie libro, qui docuit unam esse faciendi auri rationem, ex auripigmento, quod in Syria fodebatur pictoribus in summa tellure auri colore. Iussit inquit Caius excoqui magnum pondus, & plane fecit aurum excellens, sed ita parui ponderis, ut detrimentum sentiret, notam rem Plinius prodit ex solo auripigmento, factumque dicit aurum per artem, cuius rei fortasse potuit esse testis oculatus: Uixerat enim superiorum Caesarum aetate, & non solum usque ad Caii peruenit imperium. Nec ad Claudium tantunmodo, qui post Caium regnauit, sed ad Uespesianum. Militauit enim cum Germanico Cesare, res ab eo gestas memoriae mandauit, Claudium quoque filium eius, qui Caio ex Germanico fratre nepoti suffectus est in principatu, Messalinamque ei assidentem dicit se uidisse, dum publica ederet spetacula, sub Nerone quoque scripsisse illum Plinius Iunior affirmauit naturalemque historiam Uespesiano inscripsisse, titulus eius indicauit. At sensit Caius detrimentum, fortasse in causa fuit minor copia quam oportuisset, & maior impensa nauigandi conuehendique Romam auripigmentum sensisset is forsam emolumentum, si tanta ei moles astitisset, quantam in Carmania reperiri scripsit Onesicritus, sensisset si aegiptiorum sita percaluisset, que Dioclitiano cuius supra meminimus fuere formidini scriptum est in graecorum monumentis. Dioclitianum Caesarem cum egiptios inhumane crudeliterque afflixisset, ueritus ne arte faciendi auri, qua pollebant reparatis diuitiis ausus summerent rebellandi, iussisse libros omnes chemice facultatis conquiri atque comburi. Potest id uideri apud Suidam in decima elementi collectanea, post Dioclitianum tanta fuit non ex auripigmento, sed ex arena aurea faciendi auriuis, ut publice id fieret ab iis qui artem tenebant. Dummodo scrupulos quodam aureos Caesari, penderent, qua de causa due illae priores in Codice Iustiniani titulo de metallariis positae sunt leges. Haec arena Chrysamos graecis nuncupata dicta est, & Hispanis & Latinis balux, id apud leges ciuiles & apud Plinium satis apparet, ut ne loquar de ridiculis, uocum harum balaca & Chrysamos glosematibus Accursii. Quidam nostri temporis uir alioqui diligens & eruditus non Chrysamo sed Chrysomon legendum putat, idque uas interpretatur quo funditur aurum, sed Chrysale illi nomen est. Uasi etiam apud Plautum, & tribus nunc inuersis litteris uulgo profertur, Chrysamon uero omni procul dubio legi debet, hoc est auream arenam, quae quidem non fodiebatur, sed colligebatur ex maris littore, & ex ea mixtionibus quibusdam parabatur aurum. De hac duae illae priores leges decernunt, reliquae de fodinis intelligendae, quod ex uerborum serie, & ex diuersitate uectigalis, siue ut Lex ait, Canonis deprehendi facile potest. Nam chemici scrupulos paucos, fossores uero decimam partem Caesaris aerario debebant id genus faciendi auri per chemicam. Primum ex septem prodidit Psellus docens arenam esse quandam maritimam littoralemue, quae aurea diceretur a colore, & a quibusdam arena aurea uocaretur, cuius haec uerba ἄμμος τις ἐστι παραλία χρυσῖτις καλουμένη ἐπὸ τοῦ χρώματος, οἱ δε τοῦ το ἀυτὸ χρύσαυμον ἐγομάσνοσν Galenus quoque dum de potestate dissererit simplicium medicamentorum de terra sermonem exorsus Chrysistidos, & agyritodos mentionem facit, mox de arena aurea loquitur, & quomodo aspectu lucrum coniectarentur, ex quantitate meminit, ut hinc etiam quoddam re ipsa inter balucem, & Chrysamon depraehendas discrimen, quoniam minima Plinio ramenta sunt eius auri, quae baluce dicebatur. Crysamos uero & si minutissimis constet granulis, ea tanen aurea non sunt, sed aureo colore, & aurum inde multa coctura, uariisque mixtionibus parabatur. Alioqui non ita paucis constitisset: metallariis Caesaris adnumerati, ex hac ipse aurum extrahere docuit Psellus, & quinque uel sex alias confectiones literis prodit. Multa tamen obtestatione professus, id se facere quasi coactus honesta quadam ui, unde illa eius uerba, ὁ δέσοτα ἱὁμὸς δυνάστης κ τὸ στί μῆς φυκὴς τuραννίς. Ad haec Alberti testi monium extat experimentis, quae legerat nixum fieri per artem aurum posse, ut pote qui uulgato illi atque legitimo profato ( sic enim parerat ) assensus fuit, unicuiquem in arte sua perito credendum esse. Quid? quod non aliorum tantummodo sed propria etiam duxit in medium experimenta. Nam de uiuo disserens argento, ubi substantiam id esse dixisset materialem omnium metallorum, in quo uirtute sulphuris digerentis, & inurentis conciperetur, & argenti & auri partus instar humoris menstrui mulierum, subdidit id cum ad speciem incipit accedere, glandulis haerescere primum, deinde paulatim constare atque conuerti. Uidit hoc Albertus non in terre speluncis abditisque naturae secessibus, neque enim eo se se unquam penetrasse cum fossorum caterua refert, sed uel domi uel sub diuo, alioqui nec ocium illi fuisset impendentibus montium ruinis id conspicari. Neque enim tam excors tam oblitus sui, ut in immo barathro mersus tam diu morari uoluisset, nulla luce fretus, parua spe reditus, ut esset testis Hydrargirii, sulphurisque nuptiarum, quae forte centesimo quoque anno celebrantur, ut pernosceret quo modo tetris in cubilibus fierent: extat enim Arnaldi philosophi & medici nobilis testimonium, atque experimentum litteris proditum, apud legalia monumenta, & additamenta, Gulielmi, qui sibi speculatoris obtinuit cognomentum, scribit enim Arnaldum ipsum qui miris ibi laudibus extollitur, uirgulas auri quas confecisset. Rome omni probationi summisisse, idque in titulo refertur de crimine falsi, nec est uerisimile ommissam aquam, qua excernitur aurum ab argento certissimum probandi auri, & numeris omnibus efficax argumentum, si tamen eius usus ea tempestate fuit: sed certe ignis non defuit probatio, in quo si exuratur septies, ficticium aurum euanescit, ut proditum est ab Alberto, qui tamen fuit Arnaldo satis antiquior: sed uti balearicum Raimondum sileam multis operibus nobilem, priusquam ad nostrae tempestatis uiros deueniam, referam testimonium Coloniensis Alberti ex ordine minorum de se ipso. Iis enim cum scripsisset uolumem de quinta essentia specierum sublunarium, & 100 Liber quot modis a singulis ferme rebus extrahi posset, ad nexuit se potuisse, modo uoluisset ostendere quibus tandem ex doctrina iis peruenire daretur lectori, ut in ictu oculi metalla imperfecta mutarentur in argentum, & aurum, eiusque rei sententiam reuelatam sibi asserit modo intellectili, cum retineretur in carcere uetari, aut se ne penderet eam exsui oris decretis contestatus, ut ille ait communibus euangelicis uiris quo nomine ordinis ueras Sancti Francisci subuentos institutis appellauit, ne maligno demone instigante prolabantur in alchemicas operationes, quoniam philosophorum nemo suis in libris ueritatem aperuit, sed obtexuerit in parabulis incompraehensibilibus proinde non dari, ut ad sublimia illa chemicae facultatis arcana perueniat quispiam, nisi per altissimam contemplationem uitamque sanctissimam, qua mens eius Deo coniuncta fuerit, quod paucissimis asseruerat esse concessum. De Experimentis Nostre Tempestatis in auro conficiendo ubi multa de praecelentia chemicae facultatis. Cap. ii. Certissimum est non auribus modo, sed oculis, & multorum, uiuentium, & meis etiam conprobatum, aetate mea factum esse per artem metallicae conuersionis, & argentum & aurum saepissime, nec una tantum compositione, sed plurimis: nec moueor ad id comprobandum uoluminibus paulo ante lectis ame, & dicatis Leoni Pontifici Maximo, quae ueram artem indicare uidentur: tantumque est ut abnuant experimenta ut auctorum alter qui scripsit carmine librum sic exorsus sit. " Auriferam paruis animi pro uiribus artem. Quaesitam nobis & longo tempore partam Atque ita etiam aliam Chrysopeiam clauserat de se Canens, sic Alter Iason, Auraea faelici deuexi uellera colcho. " Nam poetis facile uerissimile scribitur pro uero tantoque magis, quod ille poetarum more scribere se satis prodidit in calce prioris illius uoluminis, cum de portis cornea, & eburnea fecit mentionem: historicorum etiam multi non sunt hac in causa inter oculatos testes habendi, qualis ille mihi uidetur, qui scriptum reliquit in suo quodam magnae molis uolumine tres uel quatuor compositiones sistendi mobilis argenti & auri conficiendi, ist haec. enim missa faciamus. Referam uero primum quae mihi sunt auribus, deinde quae oculis compertissima, obiit ante paucos annos Nicolaus Mirandulanus sacerdos ex minorum ordine senex nobis notus atque integer uitae, scelerisque purus, ac praeterea multe abstinentiae multae solitudinis, & qui uiuus mortuusque apud suos sodales magne sanctitatis est habitus, & diuinarum particeps reuelationum, quarum nonnullas ad me in Germaniam per te coniunx missas recordari facile potes, & predictum & bellum, quod sub Iulio Pontifice Uenetis illatum est. Is & Bononie argentum & Carpi aurum ex arte fecit multorum testimonio, fecit & Hyerosolimis ubi multos annos religionis gratia moram traxit preses sui ordinis uiris, ibique se se aurum fecisse, mihique id ore suo retulisse, uiuit ad huc, qui contestetur, narrauit etiam mihi nuper Antonius chirurgus Mirandulanus eius ex fratre nepos, patruum sibi libere ingenueque confessum auri faciendi artem percallere, librumque manu ipsius scriptum diuersis de rebus ostendit, in quibus & ratione, & socii testimonio, & duobus etiam experimentis comperii auri faciendi artem, ibi quidem sibi notatam. Aliis uero multarum interpositione rerum sub obliquis etiam sermonibus plane dissimulatam. Preterea fuit inter mortales aetate nostra Apollinaris ex ordine praedicatorum sacerdos boni nominis, qui non dubitauit amicis affirmare se se modos plus uiginti constanter tenere, quibus uerum aurum conficeret. Nec aliud ipsi peractis que ad religionem pertinebant ubi se se libentius animi causa uersarent habuerunt quam in nouis inuentis conuersionum metallicarum rati non sine ratione ea communi usui prodesse magis quam singulis diebus in literariis uersari preliis philosophiis altercando, uidebantur enim fortassis philosophie id esse proprium & medicinae, cuius antea professores fuerant, legerant apud Aristotelem unius rei generationem alterius esse corruptionem, id uero non in uniuersum sed particulatim fieri legerant etiam elementa misceri & quae de ipsis coalescunt elementis permutari: Norant Deum & naturam nihil fecisse frustra compertum habebant hominem nature inferioris principem constitutum, cuius ingenio fieri per naturam posset quod nunquam fieret sponte naturae, si ea esset hominis ingenio destituta, hoc in insitionibus arborum, in pictura, in medicina, in omni fere uitae munere, si conspicuum erat, cur esse deberet obscurum in metallis, adeo magna uinctis societate, ut aliud sepaenumero delitescat in alio, spectare huc solertium naturam ingeniorum debere norant, ut contenta non sit generatim solum, & in communi res nature cognouisse, sed aspirare suapte sponte ad notitiam, que per partes insinuetur, sensuique subiiciatur, disputationes Cyclicas in incerto uagari; & qui eis nimio plus se se dedunt suas imaginationes pro ueritate colere solere, at sensui patere, & hominum publica consensione firmari, ex arte chemices prouenire posse apud humanam societatem magnum & precellens emolumentum, quo mortalium multifariam succurratur aegestati? quandoquidem inuenta esse plurima remedia uulnerum & morborum ex olei diuersis generibus confectis arte, ut loquitur uulgus alchimistarum, ad quos Mesues medici sententia remittunt ii, quibus salubris olei plurimus expectitur: nec non alexipharmaca plurima quae de multis rebus inter se se mixtis multaque coctura dependeant ab eis pararitam rudes quam erudit icognouerunt: aurum postremo conficitur, cuius copia quandoque misera pauperum aegestas leuata est: sed ut ad experimenta unde uideor digresus, redeam, scriptum erat. Romae publico in templo, nescio an clade recenti dimotum fuerit epitaphium auri ex plumbo collectori, fuit ante paucos annos Uenetiis, qui publico multorum nobilissimorum uirorum testimonio, ex re paruula, quae nec piperis grani quantitatem excederet, magnum satis auri pondus ex uiuo argento confecerit: fuit in ditione mea qui tribus testimoniis ex re triticeum granum aequante uiui argenti untiam, uerterit in probatissimum argentum atque unum ex bis qui uiderunt cum alloquerer, ab eo audiut sequidem diligenter connuersionem inspexisse rei, colorisque cinerei fuisse. medicinam, qua confecta est transmutatio. Uenio ad ea, quae nostris oculis citra uelamen patuere, uiuit ad hanc diem uir mihi notus & amicus, qui plus sexagies suis manibus ex rebus metallicis aurum & argentum confecit me presente, nec una tantum uia, sed multis id est assequutus: uidi etiam in confectione aquae metallicae, in qua nec argentum nec aurum, nec item sulphur, aut hydrargiron auri principia ponerentur ex insperato argentum, simul & aurum generatum fuisse; sed non ea quantitate ut frequentari posset, minus enim lucrum quam impensa: uidi quoque, ut inter operis initia prodidi; saepenumero & argentum & aurum propigni, seorsumque illorum effusa grana & in argento non parum auri delituisse: uidi aquarum ui ex aere argentum minimum tamen extrahi. Atque una hec est, ut ante diximus, auri, argentique faciendi ratio, sed non multum extimanda, cum ex imperfectioribus metallis id, quod inest perfectorum eruit, cum uero non ex metallis, sed metallicis rebus fit aurum, maior aliquanto paratur utilitas: sed rem hanc ut ueram ita uariam saepenumero contingit experiri, est alius ut existimo inter uiuos adhuc, neque enim constant illum inter eos uersari desiisse, cui quoties libuerit suis ex furnulis promitur aurum, parua impensa, paucisque diebus, quod pro auro purissimo uendit publicis in officinis, artis & nature beneficio magis inuita tus quam egestate, quippe cui satis ample: sint opes, amplissime uero artis industria. Uiuit ad hunc temporis articulum nisi paruo antea diem obierit interuallo uir cui non desunt opes ad tolerandam personae seminobilis conditionem cuius manibus aes uidi conuersum in argentum, & aurum quodam succo, siue herba, siue fructicis, & igne praepotenti uim suam in id metallum adigente. Non desinam referre, quod mihi narrauit inops quidam se se per quietem assequutum, atque opere mox idem comprobauit is dum anxius esset animi, nec satis intelligeret quo se uerteret pro tolleranda fame praemebatur enim annonae caritate maxima, praemebatur aere alieno, praemebatur ingenti numero filiorum, se se tradidit sopori, conspexitque caelitem quendam catalogo sanctorum adscriptum, qui faciendi auri artem per enigmata docuit, deinde aquam subindicauit, qua uteretur ad aurum conficiendum, ea ille usus aurum fecit, primum ex se se, non tamen magni ponderis, sed talis tum ut inde parauerit uictum familiae, ex ferro quoque bis aurum fecit, ex auripigmento. ter, uel quater, & asperimento mihi fecit manifestum, auriferam artem non uanam esse, sed ueram, ea de causa enigmata ipse paulo post animi gratia, exametris uersibus exaraui, quorum nonnulla citaui supra, proemium que & epilogum adposui, ubi de eo, qui sit uere diues ipsis carminibus etiam disserui. Uidi alium qui duobus modis in uerum argentum, cui mixtum erat aurum uerteret, uiuum argentum, uidi ex cinabari quibusdam adiectis rebus excluso & argento, & auro simul aurum fieri, simul argentum, uidi ex mera cinabari olei cuiusdam simplicis admixtione aurum & argentum sed parui momenti, uidi saepe hydrargiron, & qui erat ex plumbo & aere detractus, & in argentum, & in aurum transformari, Demum superioribus diebus & oculis hausi, & contrectaui manibus aurum quod me inspectante factum fuit ex argento trium circiter horarum spacio nulla prius argenti facta uel in uiuum argentum, uel in aquam conuersione, hoc est in primam metallorum materiam, ut hinc ipsa reuincantur esperientia, qui cum artem transmutandi metalli defendant, eos tamen calumnientur, qui contendunt id posse fieri, nisi prius ad materiam metallis communem redigatur id metalli, quod transmutatur. Commonitio Eorum Qui Imprudenter uitupe, aut peritos faciendi auri, quibus prealiis naturae scrutatoribus philosophi comperat appelatio. Cap. iii. Sat ist haec exempla ratione & auctoritate multiplici communita, putaui fore uti me ipsum ut alios exercerem tibique satis in parte facerem, & quae scio esse certissima ad multorum caliginem ammouendam patefacerem: neque enim me continere potui, ut quepiam non scriberem & tui causa & admonitionis illorum, qui ferunt imprudenter sententiam eorum que non cognorunt. proinde precium opere mihi uidebor fecisse, si commoniti sic fuerint a me uti discant non contendere: deinceps & asserere, quae ignorant ipsi, sciri ab aliis non posse, & quod est deterius, detestabiliusque uel criminis reos, agere, uel tanquam suspectos amentiae prorsus exsibilare uiros, qui artem auri faciendi uel rite tentant, uel exerceant perite, & quod est non minus commiseratione quam risu dignum adscribere maligno demoni, quod Deo omnis ueritatis auctori quod bonis spiritibus, quod naturae, quod arti, quod industriae sic adscribendum; Quid enim est, quod uertatur in dubium, si potestas & astus demonis ducatur in medium, an experimentis chemice facultatis quispiam non imperitus. sublimiorum, etiam non inscius litterarum eiusmodi uituperatores ita compescet, ut & partus carum matris, quo ipsimet nati sunt, sub ambiguo reponatur: Cum daemon prauus potuerit in formam uersus; non Amphitrionis, sed mariti, aut culusuis alterius compresisi se matrem uirum arbitratam esse, qui liberis daret operam. Nota est historia de conceptu & Macedonis Alexandri, & Seleuci regis, & longo post tempore Merlini, multifariaque apud nostros theologos, & antiquiores, & neotericos, prodita literis succuborum & incuborum daemonum, iisdem in rebus improbitas, atque fallatia, an & sanitas de arte medicina ducta calumniam patietur, cum se se immiscere queat demon, & affere uel morbis uel uulneribus inuisilia remedia, & alia facere permulta, quorum & aliimeminere, & nos etiam eis in dialogis, quibus titulus est strix siue de ludificatione daemonum, ut ommittam Hyppocratis principis medicorum decreta, quorum Apollo falsum gentium Deus auctor est habitus a uetustate multifariam oraculis aelusa Daemonicis, quae decreta sumpsisse Hipocratem de templo Aesculapii concremato, supra iam diximus memoriae proditum esse, eorum tamen decretorum apud nostros est usus quatenus habentur uerae: Quoniam omnis ueri Deus maximus optimus primarius auctor est, proinde uituperatores discant reprehendi ab Aristotele qui paucis inspectis ferunt sententiam: Discant apud iure consultos improbari ut inciuiles qui iudicant tota lege non perspecta: Discant uehementer damnari ab Anneo, & irrideri Claudium Caesarem qui lites dirrimeret una parte tantum audita; & saepe neutra: subinde condiscant fieri quidem aurum posse per experientiam sine subtiliorum cognitione litterarum: sed esse non posse consumatum numeris omnibus artis chaemicae professorem, qui naturalem philosophiam probe non percaluerit, & ad sensus experimenta deduxe rit ea, quorum uaga consideratione torquentur plurimi, ea inquam tractata saepe firmata, nunquam beneficiotamen experimentorum sepenumero comperta. Cur philosophi nomen adscribam ei, qui philosophicae auscultationis quosdam libros uiderit, sed herbarum, fructicum, metallorum, lapidum, illorumque potestatis & commistionis, & conuersionis fuerit prorsus ignarus. Iustius ei competet appellatio philosophi, qui res primum naturae generatim nouerit, deinde per partes sublunarium, subterrenorumque germinum uires percaluerit? ut hinc rerum inferiorum concordiam, & litem, subindeque generationem, interitumque mente percipiat: conscendatque in admirationem diuinae maiestatis, quae homini non solum donarit, ut res abditas, & in uisceribus terrae conclusas agnoscat, sed eas etiam domi constituere queat eius ipsius munere & adiumento nature: proindeque multis nominibus iuuare mortales, & in corporis bonis & in externis facile possit. Num qui hec tenuerit tanto garrulis antestabit disputatoribus, quantum corpus umbre corporis? quantum ueritas mutabundis, & dessultoriis operationibus: nam si uerbis antecellerat facta, si prestat facere grandia quam loqui, competet uerius eiusmodi uiro philosophi nomen, atque, prestantius an pretulerit equus rerum aestimator eum, qui rem demonstrat, ponitque sub oculos illi, qui tantummodo suis immaginationibus fretus uel per communes dialectice facultatis locos, uel per metaphisicas conceptiones sibi quicquam sapere uideatur, nunquam certus, semper anceps, semper in argumentis translatitiis occupatus, huic certe sophiste nomen, illi sapientis antiquitas tribuisset non reclamantibus Peripateticis, quorum dogmata recidunt ad sensum, ex quo suas promere sattagunt probationes, quo sensu chemice facultatis periti spernentes eundem promunt in repugnantem aduersarium, sibique parant ex illo uictoriam: proinde neque temere neque sine ratione propensioneque reperias dictum agrecis eiusmodi uiros sapientes esse eorumque decreta nuncupata. Apud Arabes uero ipsorum instrumenta etiam lutum, quo solent uti chemice professores, donata 112 Liber sunt titulo sapientiae, tam rudes uero quam periti nouerunt artifices, ab ipsis quos nominauimus edocti omnibus eis qui organicas siue instrumentarias exercent artes, ante stare cum notum sit, ( quis est enim is qui nesciat? ) inter homines, quibus cum uiuimus multis iam seculis conuenisse ut aurum metiretur externa omnia, quae peripatetici bona, stoici commoda nuncupauerunt, & quod est mirandum magis proprium corpus non parua pars mortalium discrimini mortis exponit auri consequendi causa, ut impios illos suique prorsus oblitos praeteream, qui animam etiam postponunt auro, quo certe & abutuntur improbi, & probi, ac bene morati utuntur recte, quibus si caelitus demissum est, hoc rarissimum munus, ut maximas eos gratias Deo & habere, & quoad fieri potest referre, conuenit, sic nulli omnino mortalium quantumcumque diuiti, quantumlibet praepotenti debent inuidisse. Siuere Competit Ab Externis Cuipiam diuitis appellatio eam peritis auri faciendi perartem chemicam iure competere Cap. Iiii. Certe fuit apud antiquos, quis esset diues; & quomodo nuncupandus, non parua quaestio philosophis, oratoribus, poetis non intacta, cum ille de Grasso, an tu solus diues? Unde alius, qui sola diuitem philosophia metitus est, sed & diuitem agri, & positis in faenore nummis diuitem. Rictae quoque uestis, & auri diuitem, qui opinarentur non defuere; Qui uero diceret illum proprie diuitem, qui religionem in primis imbutus Christis deinde syncera sanitate polleret mentis & corporis, demum argenti, atque auri faciendi potestate preditus esset, neutiquam uideretur improbandus? nam qui bonis animi precipuis caret omnino est, pauperrimus, tantum abest uti sit diues, nec id ipsum nominis ei merito communis fiet, qui miseria corporis laborat, identidem semper egens optatae sanitatis, & qui securas belli non erit, pendebit semper a nutu principum, & qui peregrinae uacat mercaturae, aut latrones semper horrebit, aut iratum mare, & qui ruris opibus incumbit sepenumero metuet noxiam frugibus intemperiem, qui uero lucris inhonestis uacant & feneratitiis mentis incumbunt, preterquam quod male audiunt bene institutis hominibus, proprio etiam sceleratae conscientiae morsu torquentur, si quo pacto inter diua iure poterunt numerari, quando etiam paratae ab attauis usque diuitiae possunt eripi facillime, regna & principatus saepe mutari nescit nemo, qui nouit etiam mendicatum uicta carthagine panem, at eam artem, quae in animo sani hominis est, quis abstulerit, quoad uixerit? quis prohibebit ubi? ubi terrarum fuerit, modo ignis adfuerit, & certi non defuerint aut liquores aut pulueres, quo minus aurum sibi non conficiat, certe quod multis hominum millibus, Germani, Pannoniique principes multis mensibus eruunt e montium speluncis profundissimis, quodque etiam uix triennio magno classe sibi parant hispaniarum reges cum e Bethycis & Lusitanis portubus oram soluentes atlanticos & indicos fluctus metiuntur, ut ignotas inuisant regiones auri feraces, id artis aureae compos, & minori impendio parat, & maiori cum lucro, paucisque diebus uel domi uel in hospitio considens paruo, etiam saepius ministrorum famulitio, quam rem oliri in eis, quae ante citauimus aureis argenteisque enigmatibus carmine placuit significari. " Diues agri diues pictai uestis & aulae Praecelsa & regni nunquam est me iudice diues, Nunquam etiam diues puppisi fretus hybera Per mare atlantiacum Boreae contemptor & austri Usque coloratis gazas conuectet ab Indis, Ille autem diues celso cui mittit Olympo, Aeternus genitor uotis optare secundis, Quicquid mortales possunt, cum lumine recte est, Imbutus fidei, sanamque in corpore sano. Mentem habet, externis etiam quae commoda uisa Non bona Chrysippo rebus uallatur opimis, Sed quando humani generis pars maxima se se, Heu misera argento semper metitur & auro, Ditior ille quidem, nunc passim creditur area, Qui plena fruitur, & abundat utroque metallo, Acceptosque domi nummos aliena remittit, In regna ut numero, numerum reserata tabella Multiplicet, lucrisque nouis, noua faenora iungat Quae princeps, populusque rapax predentur & unda Mergantur pelagi, & bellis rapiantur iniquis Hic mihi semper erit diues, magis ille caminis Qui trahit e propriis argenti pondus & auri Annua centene superet quod faenora mensae Absque dolo prauo, sine ui; sine fraude maligna Impensa fretus pauca, paucisque diebus Quod lucrum nequeunt reges populique nec hostes Irati auferre, aut uasti inclementia ponti Purgamenta soli, nam flauum uertit in aurum Quomodocunque libet, soli sibi conscius ipsi Ut satis appatre a, quod attinet ad externa, " Illum facile omnia tenere, qui tenuerit artem auri faciendi, ut in cassum pandoram illam uam iactauerit antiquitas fabulosa, & ostentauerit frustrauam illud κέρασαμαλθείας. Quod Aurum Modo Fictitium Non sit, quod nec licere uendi probabilius uidetur, sed factitium & syncerum deterioris non sit inter medendum conditionisque natiuum & fossile, sed saepe melioris. Cap. U. Afferret etiam is multum mortalibus intermedendum opis modo ferat aurum aut aegrotis aut sanis emolumentum, si quidem omnibus qui prestantiores litteras nouere notum est aurum arte confectum, si uerum sit, eius esse prorsus essentiae siue speciei, quantum spes communi usu dignoscitur cum eo auro, quod aut elicitur ex terrae cauernis; aut de fluminum colligitur harenis, & easdem illud habere ad communem usum proprietates, quibus pollet autum de fodinis erutum: metallicis eorum enim explosa sententia est, qui conciliare diuersas opiniones eo moliebantur, quod concedebant ulterum arte fieri posse, negabant alterum. Neque enim unquam sine suis qualitatibus siue proprietatibus seu mauis dotibus inuenitur natura corporea, nec in cognitionem alicuius essentiae, si naturam sequimur peruenire unquam possumus eis abolitis dotibus. Proinde censuit Aristotiles easdem ipsas conditiones, quae quamquam multae & uarie uno uocabulo συμβε hoc est accidentia nuncupauit, ad cognoscendum id quod est, uidelicet rei naturam, nos iuuare; si uero aurum arte confectum eandem teneat essentiam, tenebit quod est consequens easdem qualitates cum eo, quod natura peperit auro, atque ita eiusdem prorsus erit precii, & tanti aestimari uendique licebit, omnia diximus accidentia quae quidem ab auri tractandi peritis queant internosci, non eorum quaedam, aut etiam plurima, quoniam si uel unum deesset ad integritem, id falsitatis nomine suspectum haberi posset: & quanquam ii, qui de moribus disputant, uolunt fictitium aurum uel argentum pro fictitio quod sophisticum dici solet, uendi licere, ut scilicet tanti ueneat, quanti iure faciendum est, si rite aestimetur: nihilominus, quoniam aliud praesefert primori aspectu, aliud gestat clausum in penetrabilibus, res est plena periculi: propterea nunquam in eorum ego sententiam pedibus manibusque concesserim quandoquidem possunt minus prudentes, quorum magna pars uersatur inter mortales, aperte deludi Accedit huc quod substerni uidetur fraudolentis hominibus semita quaepiam falsae furtiuaeque monetae per confectionem auri, argenti que fictitiii, quod sophisticum nuncupatur. Nam quaquam diuersa sunt munia faciendi cudendique metalli, diuerseque artes & habeantur & sint quae alterutrum parant: quoniam altera praecedit, subsequitur altera: nihilominus impostores faciliorem uidentur doli, mali, uiam nacti, qui metallum iam habent falsum, quam qui legitimum conantur peruertere mixtione deterioris: nunquam uero malis hominibus augenda est faciendi maleficii commoditas, hac de causa fortassis magnns Albertus dum artem qua mutantur metalla tanquam ueram reliquisset, eam ut falsam sustulit, qua colores tantummodo uel auri uel argenti mentiuntur artifices plurimi, qui ubi fuluum auri pallorem & alborem argenteum putant se minoribus indidisse metallis, exultant ueluti compotes artis facti, & emptores plane ludificantur: constare quoque potest uiris prudentibus, si uerum est aurum, quanquam factitium, non natiuum, dummodo fictitium, falsum, sophisticumue non sit, exhiberi posse, mixtum cibis alexipharmacis, aquarum decoctis, non secus, ac id quod erutum dicitur e latebrosis terrae cubilibus, multoque etiam utilius, quam quod nota principum, aut R. P. signatur hoc ipsum: quoniam multos latet, id negotii latius explicare tentabo: noui enim qui tametsi aurum conficere norant, docere tamen eius conficiendi artem amicos & affines recusabant, ne abuterentur ea scilicet ueriti, hoc est ne factitium aurum aut uiui argenti, aut alicuius rei, quae noxia putetur si ea uescamur, naturam saperet. Audierat enim fortassis illud, miscuit argenti letalia pondera uiui, cogeret ut celerem uis geminata necem, & facile quorundam legerat libros, affirmantium proprietates natiui auri, praecipueque laetitiam afferrentis & repugnantis leprae, non reperiri in auro factitio, quibus tam rite repugnauit Timon inter disputandum de rebus metheorologicis, quam perperam admisit astrologicas imagines ad auri confectionem accersendas: liberauerim ego eas qui hac suspicione laborant ab omni metu: nam si uerum est, aurum quod fit per artem ueram auri tenet essentiam, & quod est sequens accidentia omnia, quae secundum naturam fluunt ab ea, ut ante monstrauimus: ergo & laetitiam afferret, modo eae sint partes auri, & aduersabitur leprae, si ad aurum id pertinet; At dixeris fortasse, in aurum quod ars moll tur & uiuum argentum & alias quoque res uenenatas ingredi. Affirmauerim & ego ex rebus eisdem immis in terrae sedibus aurum procreari. Deinde subdiderim posse per artem fieri aurum multi fariam, non uno tantammodo: Adiecero & illud si quae forte adhibentur ad artem complendam uenenata fomenta, non ad essentiam rei quae fit ea pertingere, sed haberi inter instrumenta transmutationis huc, & illud etiam attulero uiuum argentum, cum uel in argentum solidum, uel in aurum est redactum, ut uiuum argentum esse desiit, ita laetalem ammisisse proprietatem, siue ea fluxerit de occulta qualitate, siue, ut placuit Alberto de manifesto acumine, quod ex frigore & humore coaluerit. Nam & si gradum frigoris, humorisque secundum superare noluit, neruis tamen ob id nocere decreuit, quanquam sunt qui malunt non frigida uiuum argentum, sed calida esse natura, idque de ipsius assensu facile nonnullisque aliis qualitatibus, tueri contendunt: neque autem ommiserim permultas, conuersiones, ea omnia quae uenenata dicuntur purgari. beneficio ignis, & aliam formam, aliamque naturam induere, quod sane contingit etiam in subterraneis specubus, ubi sulphur, aes, uiuum argentum conueniunt ad promendam substantiam auri; Quod quanquam apud eos qui contra sentiunt saluberrimum habetur, tamen ea quibus conficiebatur antequam mutaretur & diuersam naturam esset nactum, etiam apud eosdem inter noxia computabantur, si dixeris habere in sererum. naturam parata quepiam alexipharmaca quibus careat ars. Dicam ego, quisnam est, qui consuluerit ipsam naturam, cum pareret, aurum? quis percontari poterit obstetrices naturae, ut ad praescriptum noscere queat, quae nam auersantur, quaenam repellantur, quaenam sint ab omni suspitione libera, quaenam sint quae priusquam conueniant in id operis, ammittant uirus, quaenam sint quae inter id parandum, aut postquam illud effecerint, exuantur eo, confirmari possent haec exemplis animalium, quae iis uescuntur salubriter, quorum efunecarentur, alia in causa est coquendi & transmutandi uaria uis, a diuersa manans animantis natura. Atque iterum exemplis uenenatarum rerum uti possemus quae mistionibus concoctionibusque quibusdam euadunt salubrica, ut in theriacis antidotisque plurimis plane compertum est: contra quoque fit, ut ex salubribus fiant perniciosa, nulla adiecta forinsecus noxia qualitate, sit in exemplo gallinaceum ouum, quod crudum si fuit plerisque omnibus excitat nauseam, si leniter coctum ut sorbitioni sit aptum, mirum perquam est salubre, si penitus induruerit igne nimio inter aedulia noxia praecipue numeratur. Dissultat enim non tantum ex uaria rerum mixtione uaria natura, uariaeque proprietates efluunt, sed ex coctura uel nimia uel minima. Ad haec cum factitium aurum non distiguatur a naturali per humanam cognitionem, alioqui nec esse, nec dici posset eiusdem speciei si diuersis accid entibus, que ducunt ad rei substantiam cognoscendam secerneretur, cum inquam non distinguatur, iam nullum est periculum, iam nulla causa periculi, Quoniam aurum, quod coquendum in cacabo ponis quod radis, quod percutis, quod in subtilissima ramenta dissecas, quod in aqua mergis feruentissima buliendum, nescis tu prorsus e uisceribus terre sit errutum, an hominis arte confectum. Adde cum antiquitus effectum aurum aliquando sit, alioqui nonstetisset ars apud plerosque, sed ab omnibus locis gentium omnium consensione fuisset explosa & exibilata, ne dum uiuus homo reperiretur, qui iactaret se artis eiusdem octingenta iusta uolumina, & praeterea septem supra triginta millia praecepta legisse, cum antiquitus inquam sit effectum, quod & experimentis iam probauimus. Quid habes tu aut causae aut argumenti uti factitium a natiuo dispescas. Num signum aut inusta nota, quoniam ita uetustas ut aetas nostra signabat aurum nota uirorum principum, & ad officinas publicas conuchebat seccernendum, Non color, Index enim lapis tanquam honorarius arbiter inter pares colores pro neutro dat litem. Non pondus, quando quidem bilanx non diuergit ab examine. Non teneritas, mollitudoue, cum utrumque flectenti tractantique non reluctatur. Non effectus, namque aut comesto aut epoto auro, id iure non potes adscribere, quod alius diuersae ascribet rei, ratione nullo pacto leuiore: cum enim plura simul non scorsum assumuntur ad quidpiam efficiendum, si diuersi promuntur effectus, cui natura rei diuersitatem eam debeas adscribere, certo non moueris, nisi diuersas rerum illarum naturas quae simul conuenere seorsum percallueris: nunquam enim deerit ocasio quod alteri adscribitur, adscribendi alteri, tantoque se se illa praebebit amplior, quanto fuerit aut maior mixtio, aut magis numerosa congeries. Itaque si nescis distinguere uerum aurum quod partu naturae nactus es ab eo quod tibi peperit artis industria, nunquam rite propinabis aurum. Nam aut omne habendum noxium si quod piam dicatur insalubre, cum non habeatur, uti uidimus legitimum discerniculum, aut omne salubre, si aurum, quatenus aurum naturae hominum conuernire dicatur, aut omne dubium, si alterum ab altero non secernis, uel lapide Lydio, uel examine uel aqua demum cui nomen est inditium a partitione, quoniam aurum ab argento dispescit, atque ita ab alterutro pernitiemnon excludis. Quid? quod si ullum est salubre, id tamen quod nota principum & rerum publicarum in usu est ementium, & uendentium, putandum est insalubre. Miscetur enim ies ut lapis heraclius de eo fecerat coloratius inditium: Miscentur & alia non nulla, factitium quoque sal acerrimum, quod ammoniacon hoc est harenarium falso nemine citatur. Nitrum etiam quandoque & id uiui argenti noxium, cui nomen factum est ex eo quod in sublime tollatur, quorum omnium concoctione contrahitur uirus? aeris enim rubigo recrementumue, quam stomacho noceat, quis ignorat? ut praeteream alia quae diximus pernitiosa, quorum usus est in asuscendo aureis nummis fulgore apud argentarios & fabros auri: colorant enim aurum suapte natura pallidius uti magis emicet, atque corruscet; & de salubritate satis multa, nunc artis modum sibsignemus & uulgi falsam opinionem refellamus. Commonitio Multiplex Eorum, qui auro per chemiam faciendo nauant operam, simulque uulgatae illius quaestions cur plurimi sint inopes, qui auriferae a ti uacant dissolutio. Cap. Ui. & ult. Eos autem qui per artem quaerunt aurum monitos uelim, ne, supra facultates se se dedant experimentis, ne ue ob id certiora dimittant studia, neu magnas sibi polliceantur diuitias, neu principatus affectent & regna uana spe lusi. Ut enim Deus non promittit omnes homines tenuioris ( ut uulgo dicitur ) fortunae, qui aut gloriae student, aut mercaturam exercent eos, aut regno principatuue potiri, aut ingentibus affluere diuitiis, ut etiam noluit eos omnes qui litterarum studiis incumbunt antiquorum uel aequare gloriam, uel superare, non secus putandum hac in re, ut magna sic perdificili & rara, quandoquidem sua dona Deus pro arbitrio distribuit suo, non nostro. Nam si uana noxiaque cogitauerint, qui parant aurum & quaerunt mutare metalla, si plus nimio sibi promiserint, & in aere ( ut dici prouerbio solet ) castella edificauerint, facile se se decipiendos, & eludendos agnoscant. Cum a se ipsis, tum ab improborum & spirituum & hominum fraudolenta nequitia. Memini edoctum olim quendam, ab amico cui factum dicebatur supernum oraculum se se quam quereret auri faciendi facultatem non indepturum, si ad superbiam; si ad nocendum abuteretur, concedendam si cius compos euaderet in bonum animae & corporis. Noui alium, qui mihi asseruerit semel se exmobili argento quod uiuum dicitur stabile, uerumque argentum confecisse succis, & foliis herbarum, idque uendidisse peritis explorandae metallicae ueritatis, eisdem mox usum se foliis frustra; & quod semel perfecerat nunquam alias, quanquam id saepetentauerit perficere potuisse. Alium noui, qui adhuc apud uiuos moratur, cui cum argentum & aurum circiter quindeties per artem effectum esset, amisit artem eam, accepitque oraculo socii per quietem habito id ingratae mentis uitio contigisse, ut hinc etiam ueritatem apostolici dicti condiscamus, neque quis plantat, neque qui rigat est aliquid, sed incrementum dat Deus, Retulit, quidam mihi se se aurum ex argento fecisse semel magna copia, secundo eisdem se usum rebus fecisse quidem sed minima semper quantitate, sic ut detrimentum lucro, maius esse supputauerit. Uenisse in mentem uti detrimentum effugere posset, si non ex argento sed ex aere melioris conditione metalli se se consequi experiretur, idque se coniecturis firmis nixum tentauisse, cumque in eo fuisset ut rem se se speraret indepturum miris modis euenisse, ut nihil omnino consequeretur. Aliquando euanida materia, aliquando casibus uariis intercurrentibus, eius tamen conditionis, ut aperte cognosceret impedimenta aliunde quam ex humana potestate proficisci. Idem affirmauit ab amico, qui expertus hoc ipsum fuerat accepisse, qui cum excinabari fecisset argentum optimum sepe numero se se postea insistentem operi maiore cum diligentia semper euentu rei fuisse frustratum, tu autem rationibus euenta confirmato. Nam in iis, que de terre cauernis eruuntur, tibi maxime necessaria etiam monstra, quandoque & abortiuos partus uidebis, prodit in natura libus quaestionibus Anneus Seneca, sicut in nostris corporibus sic in illis humores saepe uicia concipere, cum uelictus, uel loci quassatio, uel senium; aut frigus; aut aestus corrupere naturam, ut mittam & ignis uel exuberantiam uel defectum, & artificis, uel imperitiam uel indiligentiam, sileamque maligni daemonis multiplicia commenta, sed & si omnia, quae optas ex uoto etiam affluxerint, non autem tibi Dei adsit munus operam perdes: & cum tempore iacturam facies impensarum, que quidem in nostris enigmatibus, sed absque perplexitate enigmatum cecinisse meminimus: " Dummodo perpetuum seruet natura tenorem, Dum manus artificis, dum mens non fluxerit usquam, Illa enim sueuit progignere plurima monstra, Ignibus interdum nimiis oppressa calore, Interdum minimo defecta, ut frigida multo Mater Anus gestare solet sua uiscera partu; Et solet artificis diuersa per auia ferri Mens lassata nimis, duroque intenta labori, Atque hinc fessa manus deflectit tramite recto; Attamen in uanum cuncta haec quaesiueris ante Ni uellit omnipotens, sine quo sunt irrita semper Naturae atque artis molimina cuncta, nec ullis eo Aut uita, aut uires possunt consistere rebus: Interdumque malus Daemon se se ingerit atque Omnia perturbat, ni compescatur Olympo: Nam memini, memini in fuluum mutarieratra, Ordine nature transuerso, iamque metallum Effugere ex oculis, res est non falsa renidens, Et calce flammae uictricem tendere in auras Ignibus exiguis, paruoque afflata uapore Disperiit subito, in tenues cuanida uentos: Mirabar, causamque simul scrutabar Olympo, Cum lux affulsit menti caligine pulsa, Namque crucis signum pepulit ludibria nigri Ditis, & in priscum res est renouata uigorem, Tantus honor nostro est, & tanta potentia regi, Qui genus humanum ligno seruauit ab alto, Qui si orsis adstet placidus, si caepta secundet, Plus tibi tu adiicies solers, utriusque metalli Illiricae, quam quod dederant tibi Roma cauernae, Quam quod Callaicis effoderat Astur in antris, Nec post hac regis phrygii miraberis aurum. " Proinde non inutiliter, quod ante dixi repetam, neque enim doceri satis possunt ignari, nec peruicaces superfluo commoneri. Non inutiliter inquam repetam non posse hinc artis uituperatores sarcire calumniam. Nam queadmodum nec agricolationi, nec medicine prudens obnunciaueris ob ammissum prouentum agri, & ob id quod egri moriantur, cum non ab arte solum, sed a natura & a diuino decreto praecipuis causis id plane dependerit, sic nec ab auro & argento faciendo abhorueris ob effectus interdum irritos, aut minus uberes. Artis enim praecepta non eterna sunt, nec omnibus firmata numeris. Cur igitur necessariam primaeuamque artem agricolendi cum inanis est quandoque reditus non calumniaris? nec reiicis utilem non minus quam ueterem medendi corperibus humanis, facultatem, cum non prodest? Nempe quod noris frustrari diuersis ex causis promissis ab illis effectus frequenter posse, docta & fortassis ab ipsarum artium scriptore Cornelio. Ut enim aif alimenta sanis, corporibus agricoltura, sic sanitatem aegris midicina, promittit. Non praestari inquit alimenta, nec sanitatem, sed promitti prudentissime id quidem ob effectus interdum irritos, non secus policetur chemicae professor artis aurum & argentum. An confidentior ipse in auro faciendo fuerit quam Hippocrates in reducenda prospera ualetudine, cuius est sententia, experimentum plenum esse periculi. Quandoquidem nec malagmata prosunt semper que profutura scripsit antiquitas, neque simplicicia medicamenta praestant semper, quae policentur: Neque medicorum etiam colegia ne non moriatur eger, cui adsistunt semper effecere, tamet si sanitatem sepe spoponderint. Adde paucorum esse sublimem illum apicem faciendi auri magna pondera parua cum impensa. Nam peculiari Dei dono rarissimis id est concessum, ut propterea plurimum intersit, multum conficias auri, multo cum lucro. Nam parum fecisse quid refert? Ad solam speculationem id tantum pertinet ut agnoscatur id esse uerum, quod inter se metalla uertuntur. Ad diuitias nihil & magnarum rerum effectus, etiam si sexcentis queas modis aurum parare: sunt. enim qui uix possunt impensas tolerare, sunt qui senserint detrimenta, sunt qui statum non habeant, & fixum ordinem; sed uarium, ut hinc dissoluere facile possis questionem uulgi sciscitantis identidem. Cur egeant sepenumero, qui aurum se se facere posse non diffitentur, in promptu solutio. Aut enim parum conficiunt, auri, aut si multum, plurimis cum impensis, aut uariant experimenta sic uti quod saepe contingit id perpetuo tenore non respondeat. Aut metus immaniorum Principum & auatissimorum perturbat, aut locus aptis deest, aut societas & famulitium non adest. Ut omittam leuem multorum & ineptam credulitatem cum imperitia coniunctam, & fraudolentorum artificum nequitiam uersipellem, quibus rebus etiam iure nequeas in artem calumnias irrorare, sed quid mirum? ex furnulis quandoque non lucrum prouen re, sed saepe detrimenta, quando etiam in fodinis id sepe nostra tempestate contingerit, item uetustati. Unde illa Demetrii phalerei in quaesitores auri per taerre cauernas falsa reprehensio, quod manifesta pro incertis prod igunt, nec eorum quae scrutantur facti compotes, quae possidebant perdidere. Uerum ut adsint omnia quae paraueris magno studio magna impensa, quae uotis etiam omnibus concupieris, non adsit diuinum decretum, frustra laboraueris. Uidere licet in operibus naturae hoc ipsum, quandoquidem in conceptibus origineque mortalium propter conditiones uarias faemineae sterilitatis, inutilisque masculini seminis: plurimae quoque esse possuut causae, quibus fiat aborsus, & praeter illas est necesarium diuine propositum uoluntatis, ut in lucem prodeat infans, qui dilitesebat in utero. Quanto magis illud idem conspicari dabitur in artis effectibus: ad summam nulla est ars nixa coniecturis, que semper stata sit & immobilis, nec ulla est tam certa, tam inconcussa, que magna ex parte mutationi materie non sit obnoxia, omnino uero subiecta diuinae uoltntati. Que si tibi in auro conficiendo fanerit ab omni mentis elatione cupidineque caueto: Nunquam non formidans, ad beneficium tibi sit id conessum; an ad penam? & sepe cogitans illud Augustini. Non Tertius. 131 minus uerum quam elegans elogium. Quod multa Deus negat propitius, que concedit iratus. Quare primum Deo gratias immortales habeto, & quoad fieri potest referto: deinde omni modestia istud accipito celeste munus, eoque & sancte, & pie utere, ad Sanctissime Trinitatis, que unus est Deus, honorem & gloriam, atque ad propriam & aliorum hominum utilitatem. Finis.