Henrici Khunrath Lips. Utriusque Medic. Doct. Confessio De Catholico; Chao Physico - Chemicorum In Quo Catholice habitat Azoth siue Materia Prima Mundi, h. e. Mercurius Sapientum: Ubi Magnesiae ( Subiecti uidelicet Lapidis Philosophorum Catholici ) conditiones fideliter recensentur. Hallelu - Iah! Hallelu - Iah! Halleluiah! Phy. Diabolo. o Hhochmah - El, adsiste mihi. Ad Calumniatorem: Non, si quid nescis, reliquis id scire negatum est. Argentorati, Apud Ioh. Albert. Dolhopfe. Anno M Dc Xcix. Lectori Saiure de re omni primum quaeri solet, an sit; deinde, Quid sit: Lapidem Philosophorum esse, fundamentis Septem ( qui Numerus non, secundum mendacii patrem, mendacii; sed potius, ueritatis mysteriosae sacer, iuxta Sacrosanctae Scripturae Spiritum ueritatis demonstratum est apodicticis & adamantinis figura Amphitheatri Sapientiae Aeternae & c. tertia Nostri: Quid sit, tam ex Definitione eius a Nobis ibidem posita, quam ex Confessione praesente, constabit. Hisce feliciter fruere; & bene uale. Magdaeburgi in transitu itinerario. Anno a Uerbo incarnato nato, M D Xcui. Aegidii die. Henrici Khunrath Lips. Medicinae Doctoris. Confessio De Chao Physico - Chemicorum Catholico; in quo catholice habitat Azoth siue Materia prima Mun di, h. e. Mercurius Sapientum: ubi Magnesiae ( subiecti uidelicet Lapidis Philosophorum Catholici conditiones fideliter recensentur. Unum ( sciens loquor; nam Theosophice in Oratorio, Physico - Chemice in Laboratorio, uti Philosophum decet, id tractaui, examinaui, trutinaui ) reperitur in Mundo maiore ( ex cuius Utero, sola obstetricante Natura, in lucem exclusum ) Catholicon Macrocosmicon Naturaliter triunum: quod ( quoad uirtutes ) Sophis Cabalice, he. Inspiratione & Reuelatione ( tam mediato, quam immediate, dormiendo & uigilando ) Diuina desuper innotuit primaeuis. Theosophice ( uolente Iehouah, quoniam Misericordia eius ab aeterno & usque in aeternum, super timentes eum, Psal. 103. 27. ) sic quoque poterit & Nobis; aut ex Signatura sua Naturali, aut ex institutione alicuius Magistri, ad nos ( uel ad quem nos ) a Deo missi. Ego partim habeo a Magistro, cui in aeternum sit bene, Amen: partim uero ex Reuelatione diuina. Signaturam exprimam: Est certe ( loquor cum Hermete Ex Tabula Smaragdina ) fortitudo omnis fortitudinis fortis; fortiter spernens & uincens uim Ignis, Aeris, Aquae & Terrae: Unde Antiquissimum; quare & Adrop, h.e. Saturnus ( qui Ethnicis uetustioribus Tempus putatus ) Philosophorum; sub cuius Imperio uere Aurea aetas. Quamuis adhuc aliae Nominis huius Symbolici rationes extent profundiores, apud Sapientes; nec mihi ignotae. Triunum hoc filius est. mundi Maioris, Microcosmus Macrocosmice Catholicus, non secundum generis humani existentiam: Consubstantialis parenti; quia ex Terra constat & Aqua ( unde Hermes: Pater eius est Sol, Mater Luna ) Catholicis, ( tanquam Materia ) unius eiusdemque Substantiae, Essentiae ac Conditionum, quarum erunt primordiales illae Chaeos Gen.1. creati: nisi quod Terra haec hodie non sit uacua atque inanis; Spiritus enim Domini repleuit orbem Terrarum, Sapient: 1. 7. Mediante Spiritu aethereo, ( tanquam inter Materiam & Formam Medio ) h.e. Schamaim, Celo nimirum ( uermittelst einem Geistfeurigem Wasser/ einem wesserigem feurigem Heiste / oder feurigem Geistwasser: nam Schamaim Hebraeis dicitur quasi Eschua maim, h. e. Ignis & Aquae ) Animatus Scintilla Ruach Elohim, ( tanquam Forma, Enteλexia ) h. e. Spiritus aut Flatus ( ut loquuntur Hebraei. Dei Triunius Genes. 1. incubantis Aquis, & replentis orbem Terrarum, h. e. Animae mundi siue Naturae ( Quae uis a Iehouah ipso emanans, Emanatio nimirum conceptuum Mentis Diuinae Diuina Rerum producendarum in Mundo tum futuro: Naturam enim orthodoxa Antiquitas θεοῦ φωνὴν, h. e. Dei uocem pientissime affirmauit ) Catholica, uel uniuersalis Naturae: unde sibi nomen Θεοκοσμος; in quo Catholice habitat omnis plenitudo totius Naturae σωματήκως, h.e. corporaliter: Quia, in utero Mundi maioris ( ex quo Filius ipsius hic naturaliter in lucem exclusus ) uirgineo, h.e. Terra inani & uacua ( nondum enim conceperat antea ) Spiritus Domini conceptus Corpusque factus est, in initio Mundi. Nonne Iehouah inquit: Coelum sedes mea, Terra autem scabellum pedum meorum. Esa. 66. 1. Matth. 5. 35. Act. 7. 49. Et sic Ruach Elohim, Spiritus siue Flatus Dei, extitit Natura; σπορὰ ἄφθαρτος, semen Rerum Mundanarum immortale. Hinc erat, quod ex Eo ( docente Magistro meo ) in Laboratorio Physico - Chemice manifestatum uideram Leonem Physico - Chemicorum Uiridem; Duenech Uiride; Uienerem, foecunditatem nimirum Naturae ad Omnia uenientem; Uitriolum nostrum; obseruaueram, Lineam Uiridem Cabalistarum. Girantem uniuersum: Olfeceram gustaueramque Benedictam Physico - Magorum Uiriditatem, res cunctas Germinare facientem. Leonem Naturae omnia uincentem ex cauernis Montis sui Saturnini artificiose elici & extrahi qui uiderit; olfecerit; gustauerit; nec non Sanguinem de eo proprium; quidni iure concessum illi fari de ipso? Sunt quidem ( fateor, ut respondeam obiectioni ) Scintillae Animae Mundi etiam dispersae per & in Uniuersum ( ubiuis locorum ) Macrocosmicon; attamen particulares particulariter in Res particulares, unde quoque illae tales sunt; aut speciales in species certas; unicuique enim priuo priua attributa: hinc uox Chemicorum, tot Lapides, quot Res; subintelligendum particulares siue specificati: Scintilla uero Uniuersalis Naturae Uniuersali uirtute in Triunum Naturale hoc ( quod dictum ) Synoptice Uniuersale Macrocosmicon, non Humanum: unde Lapis diuinus & Uniuersalis. Triunum hoc Catholicon est, non particulare; non specificatum, quemadmodum uel Metallum uel Minerale, puta, Aurum, Argentum, ) etiamsi a uinculis coagulationum ut currant, sint relaxata, h. e. quemadmodum uulgus loquitur imperitum, Mercurisata, uel quasi; aut uero Ea uix embryonata, wie im Gediegenem Waschgolde / Glass und Roth Gulden Ertz zu findem, Und Ignis artificio daraus geiagt / manifestiret und abgeschieden wird. ) famosumue illud ac longe decantatum, quod innumeros miserrime fascinatos tenet, ( audeone proferre? ) Hydrargyron & c. ( Arg gnug / den Stein der Weisen daraus zu bereiten / nomen & omen habet reuera ) Uitriolum, Antimonium, Sulphur, Cinabrium utrumque, & c. Aut Animale, ut Sperma, Urina, Sanguis, Secundina, Anhelitus, Caro, Ossa, & c. Imo nec Homo totus ipse, nedum pars eius aliqua ulla: aut Uegetabile, ueluti uinum, Chelidonia, Granum, & c. nec quicquam ( Ut ut etiam subtile aut purum illud sit ) de uel ex ullo horum ( siue Natura, siue Arte ) exemtum: ( obstat enim alia inter multa praecipue Specificatio, quam omnem excludit Uniuersale ) sed, sicuti dixi, Catholicon est, idque Triunum, ex Terra & Aqua uidelicet, Ruach Elohim mediante Coelo impregnatis, h. e. corpore, Spiritu & Anima, uel ( ut loquuntur Alii ) Sulphure ac Sale, Mercurio atque Natura; sola Natura, non Artis iuuamine ullo compositum: Microcosmus Microcosmi Macrocosmicus, non Microcosmus ( qualis Homo ) Macrocosmi humanus, qui in & ad speciem humanam esset specificatus; sed Peculiare quid, Minerale, Animale & Uegetabile Catholice simul. Quapropter Philosophorum Nihil, & Chaos Nomina Eius. Appellatur quoque Omnia: ratio est, quod sit de ipsissima Materia ( ύλη ) Prima, in Statu adhuc Primordiali ac Uniuersali, ex qua Mineralia, Animalia, Uegetabilia, imo Materialia omnino Omnia originem sumsere suam; etiam Adam protoplastos ipse. Unde uox illa, Adam lapidis Materiam secum tulit ex paradiso. Quapropter a Statis exinanitionis suae, Physicochemica Regeneratione ad Statum ( ob Plusquamperfectionem ) Glorificationis sublimatum aut exaltatum Triunum hoc, potens est Naturaliter & Physicoartificialiter agere ac operari in Omnia, quae sunt ex Prima Materia orta. Unde dictum Elixir, h. e. Fortitudo. Deinde, quod in Sese contineat Omnia, quibus ad constitutionem sui opus habet. Est enim in Eo Monas; Chaos; ὑλη Leo uiridis: Binarius; Materia & Forma; Sol & Luna; Rubeum & Album; Mas & Femina; Rex & Regina: Ternarius; Corpus, Spiritus & Anima, hoc est Terra & Aqua, Celum, Ruach Elohim; uelt, Sulpur & Sal, Mercurius, atque Natura: Quaternarius; Terra, Aqua, Aer, Ignis, Quinta Essentia ( quae Anima Mundi ) animata. Uulcanice atque Neptunice ( attende ) reiiciatur Binarius impurus, & Ternarius purgatus ac lotus per Quaternarii circumrotationem, ad Monadis plusquam perfectae, Physico - Chemice regenerando, reducetur Simplicitem. En Denarium, Perfectionis Symbolum. En, ◉ Omnia! Hoc Uniuersale Philosophorum. Per Hanc primam materiam in primam materiam Physico - Chemice reducuntur Metalla, Gemmae, Lapides, & c. quemadmodum ipse uidi: nequaquam aliter Uere. Sic Aurum, uel Argentum & c. Metallicum, absque Spirituum corrosiuorum malignorumque adhibitione ( quod hactenus optarunt, optantque hodie multi ) Potabile & uiuum reddes, ita ut in Metallum reduci omnino non queat, perfecteque operari possit: sic & Cristallum, Margaritas, uere solues & c. Quamuis Aurum atque Argentum Philosophorum per se uiua sint & uiuificantia; non uulgi illa Metallica ab Igne Naturae Catholicae Catholici nostri Catholico uiuificanda, h. e. in & ad actum perfectum a potentia stimulanda. Hoc triunum Naturale in Corpore glorificato suo lapis Philosophorum est Triunus, Mineralis. Animalis & Uegetabilis, quioperatur Omnia in Omnia, & in Omnibus: Medicina Catholica, tam pro animalibus & Uegetabilibus, quam pro inferioribus Metallis: in cuius uel atomo, uel guttula una Coelum, Terra & Aqua, nec non Spiritus Domini siue Natura, Catholice Omnia. Quid dicam? est in Chao nostro Sal Sapientiae & Sapientum Naturae, Catholicon: Quo & Sole ( quemadmodum in Consilio Philosophico de Igne Philosophorum secreto, uiuifico, Catholico, externo, sophistis haud cognito, nec unquam reuelando, a Nobis abundanter est demonstratum; sine cuius adhibitione labor Chemicus, de quo hic sermo est, omnis, etiam in & super debita Materia, sterilis, uanus atque inanis. Terreant & doceant unum quemque uestigia Pontani ac Alio rum ) nihil ( & Naturaliter & Physico - Artificialiter ) utilius in Mundo. Unde Philosophus: Qui operatur fine Sale, est sicuti is qui uult sagittare sine chorda. Hoc, Sal commune, Petrae, Gemmae, Fusibile, Uitriolum, Alumen & Sapo Sapientum; quod Mundus non potest capere immundus; de cuius uentre fluunt Aquae uiuae & fontes uitae; Mel ac oleum salutis In Combustibile. In Eo sunt Ros coeli & Pinguedo Terrae; quia ( ut inquit Hermes ) uentus portauit in uentre suo, & Terra nutrix eius. Quapropter recte dixerunt Philosophi, haberi in Eo super Terra, ex quo Natura producit Metalla in Terra. Huc Symbolice quadrat illud Esaiae 45. 8. Rorate Coeli desuper, & nubes pluant lustum: aperiatur Terra, & germinet Saluatorem A Domino ( Iah testor aeternum ) qui Mirabilis, cuiusque Sapientiae, Bonitatis atque omnipotentiae non est numerus, factum est istud, & est Mirabile in oculis nostris, quod Lapis Philosophorum sit Ruach Elohim, interuentu Spiritus Aetherei, he. Coeli, conceptus & factus Corpus in utero Mundi maioris uirgineo; sitque remotis & fugatis noxiis, Seruator Macrocosmi, instaurans in Eo Omnia; & Typus, ex & in Naturae Libro, realis Domini nostri Ihsuh Christi, ueri Maschiach promissi, Seruatoris ac Saluatoris, abrogato peccato, humani generis, h.e. Microcosmi siue Mundi minoris; deque Eo misso, Eius Persona, Officio, Sacramentis, Doctrina, Miraculis, Naturae Doctrina perpetuo Theosophica: Qui & ipse Lapis, quem reprobauerunt aedificantes, ( h. e. seductorie in Ecclesia docentes, Actor. 4. 11. ) factus in caput anguli: Lapis offensionis, & Petra scandali: positus in Sion Lapis summus, angularis, electus, praetiosus: qui crediderit in Eum, non confundetur. Et qui ceciderit super Lapidem istum, confringetur: super quem uero ceciderit, conteret eum. Nec est in aliquo alio salus. Psal. 118 22. Esa. 8. 14. & 28. 16. Matth. 21. 42. Actor. 4. 11. Roman. 9. 33. 1. Pet. 2. 7. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est quod est Christus Ihsuh. 1. Corinth. 3. 11. Lapis angularis summus. Ephes. 2. 20. Supra quam Petram aedificata est Ecclesia Christi; & portae inferni non praeualebunt aduersus eam, Matth. 16. 18. o Harmoniam Symbolicam Lapidis utriusque beatus & Fortunatus qui intelligit. Ora Deum in Spiritu & Ueritate, ut Ueritatem te doceat Ruach Hhochmah el h.e Spiritus Sapientiae Dei. Non igitur inepte Lapis Philosophorum, qui θεοκοσμὸς, ( quem etiamnum Physice & Medice aedificantes in Academiis, proh dolor, reprobant ) Lapidis illius qui θεάνθρω¬ πος, ( quem, ut Sacrosanctae. do¬ cent paginae, reprobauerunt aedificantes in Ecclesia, Act. 4. 11. ) Typus; deque Eo Doctrina, in & ex Libro Naturae, constans atque perpetua inter Sapientes. Quemadmodum libro peculiari, suo ( σὺν θεδ ) tempore a nobis sufficienter potest demonstrari. Qua sonante, Iudaeus, Ethnicus, Turca, Atheos, Sacrosanctam. Scripturam ( o Deus! ) nauci & nihili aestimantes, ex Naturae libro, ad sensum & rationem possunt conuinci ueritatis, atque ( Diuina cooperante gratia ) conuerti ad Christianismum Nam haec Ars, ut inquis Philosophus, aut reperit, aut reddit hominem pium ac sanctum. Quam utilis & necessaria esset hoc aeuo perniciosissime disputatorio atque rixoso, iudicent pacis amantes. Felix terque quaterque felix atque beatus, qui Biblice, Macro & Microcosmice in Catholicismo Triuno nosse didicerit Deum, & quem mifit Ihsum Christum; Naturam & Creaturam; ac Semetipsum. Non certe cuiuis datum. Elohim geniti potuere. Ensoph! Ensoph! Ensoph! Conuertat Deus cauillatorem in melius. Iam Iam cogita, mi frater, quomodo ex fine intentionis tuae Catholicae resultet operationis Subiectum Catholicon uel Uniuersale: ex quo non tantum ( Fermentationis adaptatione ) Aurum atque Argentum habeat Philosophus Phisico - Chemicus, Dei in hospitali hoc magno Eleemosynarius, uerum etiam ( Sap. 13. 1. Rom. 1. 20. ) Creatoris, &, quem misit Ihsuh Christi agnitionem; totius Christianae Religionis dogmata orthodoxa; Mundique uniuersi Arcanorum & Secretorum omnino Omnium cognitionem ac Possessionem Theosophus. Noli, Christiane, ridere ueritatem: Iehouae ita placuit Mirabili: placeat idem & mihi & tibi. Haec Terra Adamica Philosophorum Catholica, Sancta; in cuius Paradiso essentialiter est Lignum uitae; & Tabernaculum Iehouae cum hominibus. Loquor & tibi, Cabalista! Urim. Sat. In Terram hanc Physico - Chemice seminatum uel Aurum, uel Argentum, Uirtute ignis sui Diuini Mirifica. Haecce commouente, uegetante, aque Potentia in & ad Actum deducente, Radices ac Arbores producet, uel Auriferas uel Argentiferas, secundum speciem tam internam quam externam Utriusque. Mediante Agro Conueniente simile producit sibi simile. Nam quale Semen, tale Germen: in & ex Terra sibi a Natura appropriata & assignata In Solo Azoth Physico - Chemice Regenerantur & Multiplicantur Metalla. Cui Is non probe cognitus, manum de fornace Philosophica. Hinc Physico - Chemice Rami & Fructus Aurei; hinc Argentei. Hinc Particularia Physico - Chemicis ( Deo uolente ) concedo Uaria & Uera; extra Terram hanc ( ob Naturae decretum perpetuum ) omnino Nullum transmutatorie uerum. De Particularibus ( improprie sic dictis ) Separatoriis non loquor. Est enim pars uel particula Sui Totius; Et, Particulare uniuersalis sui particulare. A fabulis & nugis pseudo - particularistarum, ad Experientiam, cum Ratione recta, appello tam uniuersalem, quam Quotidianam. Apagesis, caco Chemista, cum Uniuersalibus & Particularibus tuis fictitiis, sophisticis ac deceptoriis. Donum Dei est quod quaerimus; solisque ( iuxta illud Lilii: Si Deus reperiret cor fidele utique ei reuelaret Artem hanc ) id benigne largitur Theosophis, non uobis de tribu leui Theosophistis; ex proaeresi Amphoris Bacchi; Maechis; Scortatoribus; Lusoribus; Auaris; Mendacibus; Inuidia plenis, Periuris; Homicidis; Dolosis; Superbis; Inuentoribus malorum: Nomenque Iehouae & Christiredemtoris Sacramenta, Passionem, Uulnera & c. ( ah singulis momentis fere ) parum Christiane in uanum sumentibus; ac omni malignitate repletis. Philosophorum hoc Opus; non cerebellorum phantasticorum; non idiotarum ignorantiaeue fratrum. Aptiores, testor ueritatem nec non ( modo habeatis ) Conscientias uestras, essetis in horreis rusticorum tribula triturare frumentum, quam in Laboratoriis Physico- Chemicorum laboribus praeesse Philosophorum. Signatura ipsa uos, qui, quales ac quanti sitis, prodit. Egregii scilicet. Non Alchemia est bona, nisi cum corde bono. Boni soli uidebunt Ueritatem. An putatis, quaeso, Deum margaritas proiicere porcis, malitia & nequitia diabolica obsessis? Haud quaquam. Uos ipsos Theosophice Regenerari oportet prius, quam Regenerationem Lapidis Philosophici nec non Metallorum Multiplicationem Physico - Chemice consequamini. Lauamini igitur & mundi estote, iuxta mandatum Domini, Esa. 1. 16. Ah, quotusquisque hodie est Philosophus, imbutus Philosophia candida atque syncera, quae Spiraculum Dei & Illustratio Diuina? Unde Rerum Diuinarum & Humanarum oritur Cognitio solida ac uera: Scientia; non Opinio. Nonne sine Afflatu Diuino nemo unquam uir magnus? Ah, quotusquisque Physico Chemice exercet Alchemiam? A centro Ueritatis Catholico ad circumferentiam mendaciorum errorum ue seducti & delapsi sunt fere omnes: paucissimi in Labyrintho Errorum qui non uersantur. Quamobrem miserrime euanescunt in phantasiis opinionum & laborum suorum. Semper quaerentes, ad Ueritatis finem nunquam peruenientes. Sum¬ C Summariter: Particularismus per se, est soloecismus: in unico Catholicismo Macrocosmi Macrocosmice Microcosmico Naturaliter Triuno, ( qui est in Azoth Mundi ) Physico - Chemicorum tam particularis quam Uniuersalis ( de quibus hic agitur ) Salus & Ueritas: Alias nullibi. Capiat & sapiat, qui capere ac sapere potest. Cumque Nemo placeat omnibus, quomodo Confessione hac mea ego? Esto. Sciolis praecocibus, superciliosis & nasutis Aristarchis, Scopticis, Zoilis ac Momis, hoc sit responsi: Es mueßte einer uiel zu thun haben / der einen ieden Narren solte klug machen. Imo, nec Christus ipse inter tot & tanta a se edita Miracula ( quantum ego legi ) unquam ex stulto aut insipiente reddidit Sapientem; nedum id praestarem Ego? Reliqua ignorantium turba misella misericordiam potius meretur, quam reprehensionem. Scit Deus Cui, Quid Cur, Quando & Quantum. Ab improbis, & mysteriorum Dei Secretorumque Naturae ignaris rideri, pene laudari est: talibus placuisse, uituperari. Paucis iisque Theosophice Doctis, placere, Signum ueritatis. Uulgum non curo prophanum; coloribus? nec prophane, aut scholastice tantum, Doctos. Quid caeci de Plura ( Deo uolente ) de hisce in Amphitheatro. Sapientiae aeternae, Solius uerae, Christiano - Cabalistico, Diuino - Mageico & Physico - Chemico, ter Triu- no, Catholico, nostro; non ita pridem a nobis absoluto, nuperrime tamen recognito multumque aucto, in publicum, ut iuuem Bonos, aliquando ( fortassis ) mittendo; se- cundum Cuius Leges atque Doctrinam in Oratorio Theosophice Orando, inque Laboratorio Physico - Chemice Laborando, poterimus omnia. Posset quaeri: Quo stimulo motus Confessionem hanc ( utinam non, reuera tamen praeter uoluntatem, Eρίδος, pomum ) in medium protulerim? Ingenue respondeo, Amochrichristianae. Nam, officii ratione, Physico - Medicum, Zelo motum pio, iure decere rebar, talento a Iehouah sibi commisso, prodesse filiis Doctrinae heredibusque fructuum Sapientiae uerae; Nec non Ueritati, ostendendo quid uerum, quid falsum, hoc seculo tam peruerso, pro uiribus succurrere Physicochemicae; Artique tam Diuinae, perutili ac maxime necessariae ( qua in percontandis Naturae Secretis non praestantior ulla ) penitus fere oppressae manus afferre auxiliatrices; nequitiisque sophistarum ac deceptorum ubiuis locorum, etiam in Aulis Principum & Magnatum ) ita conspurcatae ac defoedatae, ut hodie citra famae & existimationis bonae laesionem, uix tutum sit etiam Philosophis Syncerioribus coram bonis profiteri de ea ueritatem. Tantum ( proh dolor! ) inualuit abusus. Qui tamen non tollit Rei substantiam: alias Uerbum Dei, propter haereticorum abusum, iam diu quoque factum esset haereticum. Quod absit cogitare, nedum dicere. Det Deus abusui finem; Aurificibus scilicet ex proposito atque consilio decipienti- bus uel fumum uel funem. Amen dicat omnis populus; Amen. O Ruach Hhochmahel adsiste & in posterum Mihi praeceptor familiaris, in Oratorio, Laboratorio & Uita tam Actiua quam Contemplatiua tota; ita; ut in Omnibus a Iehouah ( Te duce ) habeam bene Uelle, Nosse, Esse & Posse, Amen. Hallelu - Iah! Halleluiah! Hallelu - lah! Phy. Diabolo. Sacrosanctum Triunum Omnia. Simplicitas ueritatis amica Artisque sigillum. Dixi. Henricus Kuhnrath Lips: utriusque Med. Doct. Signatura Magnesiae Magnesia quasi Magnum - Aes- Iah. dicta. Xaos Sapientium Artis minera Secretum Primum Lapidis Philosophorum Uniuersalis atque Mirifici Subiectum debitum, proprium & peculiare est Res. ( 1. ) Una, uniusue indiuidui. Naturalis, omni compositionis humanae artificio exclusa, quamque non tetigit ignis ( 2. ) Ubi enim Natura desinit, ibi ars incipit. ( 3. ) Primaterialis, illius eiusdemque materiae primae, ex qua Elohim mundum hunc ( 3. ) Ars imitatur Naturam in principiis Naturalibus. hunc materialem condidit, omnesque res materiales in eo contentas Mundi primordialiter produxit, ob quam Primaterialissimum & ( 4. ) Catholica uel Uniuersalis nondum neque uegetabiliter uel Animaliter, uel mineraliter, aut Metallice specificata, sed Uniuersalis & Materiae & Formae siue ( 4. ) Omne enim simile producit suum simile: quale semen tale germen. Uniuersale ex Uniuersali, Specificatum ex Specificato. siue Naturae a Natura ipsa ( ad Dei Opt. Max. uoluntatem & institutionem ) artificio naturali, fere inenarrabili, est Macrocosmo primaterialiter segregata, & generi humano, citra captum multorum etiam Nasutolorum, in statu hoc Catholico lubens exhibitae: atque; ideo, ratione sui Catholicismi, ipso soloecismo plane reiecto. ( 5. ) Sui similem non habens & propterea certa, e qua sola Lapis Philosophorun uniuersali artespagyica ( Iehoua Concedente ) necessario extrahiuult, debet, ac manifestari debet ac potest. ( 6 ) Uegetabilis Animalis, Mineralis & Scetallaris simul. Mercurio, Sulphure ac sale ( 5. ) Hic Tartarus Mundi Maioris Catholicus, & Uitriolum sapientum: Hinc etiam Acetum Philosophorum acerrimum. sale, Argento item & Auro Sophorum sufficienter referta, unde etiam Aurum potabile Philosophorum & perfectum, ac plusquam perfectum; in se quoque materiam Metallorum primam Catholicam ( uel de ea ) continens super terram, ex qua Natura similiter producit Metalla in terra. Radix ( Xidar ) omnium Metallorum. ( 7. ) Chaosa ( 8. ) Corporea tamen, non spiritualis, eaque de causa. ) Uisibilis ( 10. ) Adamica... ( 9. ea quae iudicio coloris caeteris aliorum quorundam colorum omnitas, etiam minime aspernandis, est selectissima: hinc...... Uoarch Beth Adamoth h. e. destructio, reaedificatio domus terrarum rubrorum cum innouatione & gloria, in Scholae Uoarch - Adamicorum. ( 11. ) Suo modo Uiuens ( 12. ) In se perfecta ( 13. ) Lapidis Philosophici omnia in se habens, nec alieno indigens. ( 14. ) Antiquissima, uereque sit Turnia Aropuel Plumbum sapientum. Interne Bina, Quadrina, Quinta - Essentia Catholice ( 13. ) Ouum Macrocosmi. tholice animata: & sic est quiddam non artificialiter ab ullo hominum, sed a Natura ipsa naturaliter compositum. Cuius iuxta Hermetis in Tabula Smaragdina Doctrinam Pater est Sol: Mater Luna: quamque uentus portauit in uentre suo, & nutrix est Terra idque tam in generatione naturali, quam in regeneratione eius Physico - Artificiali. Semper & ubique h. e. ubiuis regionum, uel in Terrae uel Montium uisceribus, uel super Terram, & in Montium cacuminibus, atque conuallibus, uel est in mari & fluminibus repertibilis. Aspectu uilis, & propter superfluitatum impurarum copiam, Lapidi mirifico accidentaliter & superficialiter inhaerentium, nec speciem, nec decorem, apud sophistas & Idiotas habens, atta- men in conspectu sapientum praetiosa. Omnibus nota, paucissimis Cognita. Nomine Suo proprio, quod uulgus etiam nouit manifeste insignita: quodque Philosophus, si uult, exprimere potest: quamuis alias nihil & Omnia non improprie indigitetur, imo omnibus omnium rerum nominibus nominetur. Gratis & pro nihilo a Deo per Naturam liberaliter uenditae, ut iam aquae tam pauper quam diues sufficienter habere possit. Fortiter Siggilata Ponderosa. Aqua composita, congelata, repugnans Igni etiam iuxta definitionem Sapientis apud Seniorem aut Hamuelem filium Zadith, inter partem Seniores? Aqua uidelicet Philosophorum impura, concreta, sicca non madefaciens manus, permanens, & quae ut Morienus loquitur, dominatur Elementis depurandae; ac Glacies Sophorum, respectiue fusilis. Lapis non Lapis. Mercurius Philosophorum Crudus. In tenebris Lucens: Naturae Luminis. Lumine illuminans omnem doctrinae filium, uenientem in hanc philosophorum: Carbunculus, siue D siue... urin Lapis, quando est plusquam perfecta. Microcosmos noster Microcosmicus. De semine Mundi, Mundi Maioris Filius ὁμοούσοιος siue consubstantialis parenti, & splendor gloriae atque caracter substantiae Eius primaterialis, Catholicus, in quo synoptice Catholice nec non σωμάτκως ( corporaliter inhabitat omnis plenitudo Naturae, h e. Eli - X - Eir magnum, uincens ( Hermete teste ) omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrans. Effigies in Naturae libro magno... Ihsuh Christi in statu exinanitionis suae ignominiaeque uilissimo, symbolica... [ /h Pele. Haec igitur talis & tanta est res mirabilis, ex una Philosophi Lapidem illum mirificum gloriosum & benedictum, per totum orbem terrarum adeo decantatum, medicinam puta pri - materialem, & propterea Catholicam uel uirilem, Plusquam - Perfectam, in tota rerum materialem Natura sum- mam & unicam, Bonumque Naturae Summum per artem ἀναλύσεως καὶ σύν¬ θέσεως spagyricam ( Omnia. n. Elohim uendunt, laboribus ) Sublimatione regeneratoria ( Iehouah in Oratorio quoque partes exaudiente, laboribusque in Laboratorio benedicente ) Philosophice eliciunt, inque lucem producunt, ad perpetrandum miracula, teste Her- mete, Reiunius multa, & inde, quoniam sit Creatoris Bonitas, sapientia & potentia, etiam ex creatura Physice - Physico - Chymice, Medice quoque Diuino Magice, nec non Christiano - Chabalice, ( reuera Theosophice abundanter inodescat: o altitudinem sapientiae Dei: o profunditatem Artis Sacratissimae. Hoc sane Catholicon uel uniuersale medicinale sophorum in Microcosmum humanum Triaque rerum Naturalium Macro - cosmi genera materia, Uegetale utpote Animale & Minerale, uim miram habens, actionesque mirandas Fermentatione & Proiectione siue Adaptatione ( ut iterum cum Hermete loquar ) miraculosa celeritate multipliciter & mirifice exereans; reuera Sapientiae Uerae horaeque ualetudinis & conseruandae & restaurandae ( praeseruatiue accuratiue ) nec non Diuitiarum omnium est thesaurus noster Naturalis, ac Physico - Artificialis sumus omnes omnium Persarum Gazas, Croesi diuitias, M Crassi Luculli aliorumque opes mondanas ( docent & affirmant hoc sapientes ) longe superans. Proinde & Medicina illius hyper Physicae, quoque uniuersalis, solius unicae ( nec alia dabitur unquam ) in toto uniuerso, ac summe ad salutem aeternam; Ihsuh uidelicet Christi filii Dei Unici Domini nostri, ex Spiritu Sancto concepti, nati ex Maria Uirgine, Passi, Crucifixi, mortui & sepulti, qui descendit ad inferas, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in Coelum, sedet ad dextram Dei patris omnipotentis & inde uenturus est ad iudicandum uiuos & mortuos: in quo saluatore unico & solo sunt omnes thesauri Sapientiae & Scientiae ( Spiritualiter ) reconditi, Coloss. 2. u. 3. qui factus est nobis sapientia a Deo & Iustitia & Sanctificatio. & redemptio. 1. Corinth. 1. U. 30. Imo propitia pro praefectis nostris, nec pro nostris solum sed etiam pro totius Mundi perfectis. I. Iohann. 2. Lapidis nimirum illius quem reprobauerunt aedificantes, facti in Caput Anguli Psalm. 118. u. 22 1. Petr. 2. U. 7. Glorificati, exaltati & mirifici, Boni omnium super- supremi summi, per quem proposuerat Deus certo opinionem instaurare, & ad perfectionem adducere uniuersa & in Coelo & in terra Ephs. 1. U. 10. Symbolum harmoniacum Harmoniaue Symbolica, nec non Speculum doctrinale lucidissimum, atque Effigies in Naturae libro magno h.e. Macro Cosmo Naturalis. O Harmoniam Lapidis utriusque analogicam, uere admirandam? o conuenientiam typicam siue adumbratiuam, imo potius effigiatiuam uenerabilem? Hic sublime & profundissimum Sophorum mysterium, nemini non merito suspiciendum. Atque haec Magnesiae, & inde Lapidis Philosophorum uniuersalis admirabilis definitio ἐυνon¬ ματικὴ h. e. Notionem ipsius, nimirum ὁ ω ἐί Quod & Quod sit uere docens, insuper etiam διοω Quare sit, siue quae causae, doctrinae filio fideli, non prorsus obscure demonstrans: quam nonnulli in literis probe uersati, dari posse a quoque fere scoptice hactenus dubitarunt. En tandem ( Dei gratia ) a me hic sufficienter habent, quod Antiqui iam diu largiri potuissent, si ipsis ita uisum fuisset. Omnia sapiente teste, tempus habet suum. Capiat & Sapiat qui capere & sapere potest: qui non legitime discat, aut taceat, aut abeat, aut talis qualis est, maneat. Non. n. cuiuis datum est sine parabolis mysteria Naturae nosse. Dante Image 1 Naturarum Deo sublime glorioso nec non Adsistentia Ruach Hhochmah - El Philosophice ac orthodoxe dixit Henr. Khunrath Lips. Theosophiae amator fidelis, & Medicinae utriusque Doctor. Hallelu - Iah! Halleluiah! Hallelu - Iah. Phy Diabolo Terque quaterque isti phy & iterum phy in aeternum. Anno a Maschiach misso. M. Dc. Iii.