Aurifera, Nunc primum a Nicolao Barnaudo a Crista - arnaudi Delphinate Gallo philosopho & medico in lucem edita. Nihil Sine Numine. Ex Officina Plantiniana, Apud Christophorum Raphelencium, Academiae Lugduno - Bat. Typographum. Beatus ille qui fauore & gratia Non nititur mortalium, Qui pleniores, uiribus, potentiae, Auroque praesidunt suo; Sed in Deo spem figit omnem & collocat, Ac Numen ipsius canit. Domino Illustrissimo, & Magnanimo D. Henrico - Frederico Comiti Nassouio, magni Guilelmi Principis Auranciae filio, Domino perpetua obseruantia colendo. Deus optimus max. omnium creator, rector & summus Dux, in cuius manu est delere, & statuere Reges, quique Regna, & imperia mutare nouit, tot & tanta hac nostra tempestate nos uidere iussit praeclara facinora, ut ne quidem a mundi exordio ( taceo primum illum Dei iudicio submersum orbem, cuius forsan improbitas inferior nostra fuit ) similia ab historicis prodita usquam reperiri possint. Hinc fit, per - illustris Comes, quoties magnum illum, aeterna memoria dignum Guillielmum paretem tuum, quoties maximum Mauritium fratrem, Martem alterum, quem Deus sua bonitate quam diutissime sospitet, oro, quoties item huius potentissimae Reipublicae confoederatarum prouinciarum iacta iam aliquot annis libertatis prudentissimae fundamenta, & ad hunc usque diem terrae marisque. progressus, sub prudentissimis Ordinum Senatoribus amplissimos, uideo: toties mihi uidere uideor scissum iam, & in partes dissectum Hispani uetus & male assutum pallium. Cumque te tandem alterum Solem orientem intueor, Solomonem te futurum alterum, prudentissimum nempe & pacatissimum heroem, Batauo - Gallum, quem Deus sua prouidentia tanto genere satum, tanta Heroina partum & educatum, hisce bellis exactis, summa quiete, & tranquillitate parta, tandem aliquando cis, aut trans mare florentibus Ordinibus alicui magnae Reipub. ( cui ne Uenetorum quidem illa potentissima aequari possit ) ad gloriam sanctissimi nomnis sui, & Christi uerae Ecclesiae fomentum, praefecturus sit. Haec me iuuant credere, quas hac tua iuuenili aetate micantes, cum in Christianissimi Regis aula, tum ubique spargis candoris, probitatis, & Christianae pietatis scintillas. Perge igitur, Deo grate Comes, & semper cogitans magnas arbores diu crescere, una hora exstirpari, cum Dauide aduersus Saulem Dei opem implorante, dicito: ( uere dico, & ex animo ) " Te suspicio solum pater. Psal. U. Psal. 3. Uno repono spem uniuersam in te meam, Et omne praesidium mihi. Nam diligentem me diem ne unum quidem Uidebis intermittere, Quin te precer diluculo fluentibus Per ora sicca lacrimis, Surgenteque aurora, omnibus cum libera est Humana A 3 Humana mens curis, tuum Orabo numen, magni & oculis sidera Ad alta sublatis poli Auidissime expectabo; clementissimus Quoad feras opem mihi. Nam cum tuo nisi casta, recta, & optima Placere possint Numini, Spes haec mihi certissima est, diutius Non te esse passurum, impii Passim ut bonos exterminent, ipsi in tua Et ciuitate floreant, Qui sunt iniqui, & efferi, insignes nota Omnique turpitudinis. " Hoc si feceris, sane beatus, sane faelix futurus, spem quam de te me- cum plerique omnes conceperunt haud fraudaueris. Itaq. ut deinceps frontem, magis magisque exporrigas, utque diutius, & tutius sub Dei manu bene ualere possis, tibi magni Gullielmi filio dico, dedico. Quadrigam Auriferam, cuius prima Rota ( caeterae aliis dicatae ) sola tota tua est. Haec inquam, cum licuerit eam lustrare, tot & tanta ualetudinem & praecipua naturae miracula expectantia paucis tibi aperiet, quae uix ingenti uerborum mole, explicari ab aliis possent. Recipe igitur hoc munusculum generosa qua soles fronte, & me inter tui addictissimos numerare perge. Tu Deus opt. Max. qui " Solus salutem, solus o dulcissime Pater bona omnia sufficis, Solus colentibus pie numen tuum Aeterna donas gaudia, " serua hanc Principe uiro satam plantam, eamque perpetuo spiritu tuo ducito, & quod de ea praedixi perfice, per filium tuum unicum Dominum nostrum Iesum Christum. Amen. Lugduni Batauorum die Ui. Iulii Mdic. Per - Illustris magnanimitatis Tuae addictiss. & deditiss. seruus Nicolaus Barnaudus medicus Delphinas Gallus. Candido Lectori. Tradidi ante paucos menses euulganda Trigam Chemicam in qua nihil a me praeterquam Lambs - Springk Germanici scripti uersio Latina, & quorundam uersuum chemicorum, lapidis elucidatio non inconcinna, reliqua antiqui philosophi Galli sunt. Nunc Quadrigam Auriferam promo, in qua ne uerbum quidem unum a me profectum. ( Quid enim, quaeso, in hac metallorum piilosophia excogitare, dicereue unquam possem, quod dictum non fuerit prius, & ita actum, ut aiunt, agere. ) Itaque totum utut ab auctoribus prodiit nihil addito, uel deleto in lucem emitto: idque maxime in Gallorum, Anglorum, Germanorum, Italorum, Polonorum, Bohemorum, Borussorum. Suecorum, & ad miraculum natorum Batauorum, & Regionum confoederatarum philosophorum. Quorum omnium regna, ditiones & agres, Dei beneficio, medicinam faciens aliquoties lustraui, & cum non paucis philosophis mihi notis studia mea contuli. In horum omnium gratiam. ( Parce Hispane, cuius regnum & uidi; & ante quadraginta annos lustraui, si hic tibi nihil seritur, nec metitur. Naues habes auriferas multo tuo & indorum sanguine partas, tibi hac non opus est quadriga: cito nauibus utere tuis, interea dum tibi licet. ) In aliorum inquam, bonorum uirorum sinum prodo, trado quatuor has rotas. Uos candidi, & Deo nati uiri conscendite, & fructum ex rotis, in rotis, per retas, & cum rotis, Dei spiritu in medio cordium uestrorum inhabitante, colligite amplissimum. Quod si quibus haec quadriga satis non faciat, ( suficiunt autem intelligenti pauca ) equos morentur & aurigam, qui eos ad summum musarum chemicarum Parnassum, at non sine numine, deducent. Hos ego, Deo fauente, parabo, & si Principibus placuisse uiris haec uidero; breui emittam. Meminerint interea quibus ex animo negotium ceciderit, si eo abutantur rem illis futuram cum summo illo lapide, Dei filio Iesu Christo, qui cum uenerit, ( exspectatur autem propediem summo cum gaudio a piis ) cum gloria sua, & omnes angeli cum eo, & sedebit super thronum gloriae suae, & cogentur coram eo omnes gentes, separabit uos alteros ab alteris, ut pastor separat oues ab hoedis, iis dicet, qui ad sinistram erunt: Maledicti abite a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, & Angelis eius. Esuriui enim, & non dedistis mihi quo uescerer: sitiui, & non dedistis mihi potum: hospes eram, & non collegistis me: nudus, & non amiciuistis me: aegrotus, & incarcere eram, & non inuisistis me. Meminerint inquam, ( ne cum fatuis uirginibus sero sapiant ) his eximiis Dei donis uti ad Dei gloriam, Ecclesiae Christi decus, & proximi cuiusuis; sed maxime fidelium auxilium. " Hoc ut faciant, cum Dauide rogent: Institue me quaeso Deus Supreme doctrina tuae Legis sacrosanctae, ac eam Omni tenebo tempore. Eam mihi prudentiam Praebe, tua haec qua intelligam Decreta; & impiger tibi Obtemperabo iugiter. Tandem, pater dulcissime, Arctam in uiam me ducito, Quae ducit ad regnum tuum. Quo nil mihi est optatius, " His paucis bene te ualere cupio, candide lector, tuisque studiis, ut & meis Deum ut faueat oro. Bene uale nostri memor. E museolo nostro chemico Lugduni Batauorum mense Iulio 1599. Tuus Nicolaus Barnaudus. Quadrigae Auriferae Prima Rota, Tractatus de Philosophia Metallorum, a doctissimo & experto uiro anonymo conscriptus. De Auro. Sol, caeterorum metallorum princeps, per decoctionem suam perfectissimam fit totum depuratum, quod arguit siccitas pororum, & sonus inter acutum & grauem. Coccineus ignescit, & quamuis millies examinatum parilitatem, & grauitatem suam opulenter seruat. Amicatur argento uiuo plus caeteris metallis; non tantum quia sit pars naturae eius, sed appetitus sicci & humidi, huius complexus cansa est. Habet sal, quod est uiscus eius. Ex sale fit oleum, quod uocant sulphur philosophorum. Si eum in calcem dissolueris, habet ignem, per quem accidit ut nulli misceatur; quod non est proportio cum caeteris. Substantia eius, est spiritus eius; sed ei corpus accidit cum in sale retinetur: a primordio autem sui spiritus habet hoc; & accidit ut omnibus metallis communicet, sed praecipue & depuratius cum aere, ut patet ad oculum in dissolutionibus. Nec ignores a sanguine Mercurii decocto florem produci, cuius fructus est auri spiritus. Nisi animum intelligentiae ad os meum apposueris, studiose speculator, frustra laborabis. Oportet enim te penitus rimari & intelligere, quae demum facturus es, & diligenter ac profunde unumquodque uerbum primi eloquii dirigere. Non enim per parabolas, & aeuigmata quae uidi, & experimento comprobani; sed apertis scientiae documentis aperio; quae nisi appraehendis sana mente, non desudes ulterius. neque hoc satis, nisi diuina bonitas suffragetur. Mercurius & sulphur coeundo sicut mas & faemina, nedum in metallis, uerum etiam in lapidibus pretiosis generationem faciunt. Sulphur quidem abunde igneum est & siccum, Mercurius uero humidus. In uentre terrae, & matrice aquae concipiunt, sitque ex utriusque coniunctione quasi ex spermate foetus, sine embryo, qui paulatim nutritur ex puritate Mercurii, sonente sulphure parre suo: siquidem uas siccum erit, quod est locus eius coniunctionis, & bene densum, & in eo sulphur multum, multumque decoctum fuerit. Pariet quidem mater florem germinalem, quem ubere suo uiscoso nutriet, & se ei totam in cibum uertet fouente patre. Et ubi corpus firmauerit & Sol putus effectus fuerit, aut extenditur in lineam quasi fluens, aut globatur intra humum in cauerna sua in massam quantuscunque sit, aut in minutis granis diffunditur, quod in flore suo congerminatum fuit. Et haec de generatione sua. De imitatione artis. Quod intra terram perficitur, in arte perfici potest motu temporis. Huius te modum docebo, idque breuissimo tempote, ni defueris. Suscipe de laboratis naturae muneribus matem & faeminam, & coniunge ea in genere suo, nutriente matre sua prima, & patre suo sulphure confouente: & desideratum habebis spiritum corporeum, matrem suam & fratres in se conuertentem, & hoc mediantibus alus, & aliis modis huc tendentibus. De Luna. Lunae naturam persequamur, quae est Solis & soror & coniunx; simili modo & concipitur, & nascitur decoctione multa: non tamen potest fieri aurum album; sed cum non ira perfecto calore nutritur efficitur argentum, & a uentre uitium procedit, quod intelligitur ex societate stagni in minaeris argenti coniuncta: cumque uas porosius, uel aliter apertum est, spiritus originalis exhalat, & euaporat Mercurium, propterea quia calor fatiscit, & debilior sit quam oporteat. Substantia eius, est spiritus eius, sicut de cole dictum est: ignescit, & sonorum est; quia in eo desiccata est naturalis humiditas, ideo albet, albedine tendente in rubedinem, quia remota est humiditas, & si plus fuisset decoctum, ignis in eo fecisset impressionem, quam in fructibus calor Solis impingit albedini. Humiditatis suae priuationem indicat rubor dominantis caloris imperium significans; & si consocietur accidit ei serenitas, quae est albedinis subiectum, quemadmodum rubedinis albedo. Propterea ex Luna fit color caelestis, si per poros humiditatis spiritus, & non humor introierit. & is color est sal eius, ex quo descendunt lapides pretiosi. Nigredo autem quae in Luna est, eius denotat commutationem; sicut in aere color a uinus argenti societatem demonstrat. Ex iis duobus fit unius generatio, si dissolutio & coniunctio praecedant, & inter caetera metalla Soli astant. De stanno. Stannum est metallum molle, inconstans, & ignitionem non patiens. Natura cogitauit aurum, uel saltem producere Lunam; cuius conceptionem lineae quaedam aureae & argenteae in eo apparentes comprobant: sed uitio uasis, & paternae substantiae impuritate, defecit calor, unde digestum nutrimentum parentum non recepit. Propterea uides in eo quandam albedinem subnigram, maculosae & non euaporatae humiditatis. Signum sentis quoque raucum, & in lamina stridorem suae cruditatis: propterea indicium non sustinet, quia humor ille non desiccatus euolat, secum trahens quicquid est maternum, paterno remanente, quod experimento probatur. Substantia iouis est spiritus non fixus dissolubilium parentum spoliis, & indigesto nexu compositus, malleabilis tamen, propter sui salis uiscositatem. Accidit autem ei cerusa, quae est flos albedinis, ut in plumbo minium, ex quibus lapides pretiosi natura, & arte simul operantibus, habet & sal, quod aequat niuem, de quo oleum stans super ignem, cuius uirtus est mirabilis in opere sui magisterii. De plumbo. Hermes, Geber, & Raimundus mira de eo narrant, afferentes occultum suum aurum esse. Sed aperiam tibi quid intellexint philosophi. hunc satis sit te scire causam eius rubedinis, quae eadem est, quam de stanno in causa albedinis attuli. Est autem ponderosius, dolcius, & eius sal est quasi Topacium, de quo & ex quo fit oleum nobile ad lapides pretiosos. De Aere. Aes eodem conceptu, & uitio uasis unde calor euanescit, non decoctum est ad perfectionem. Sed quaeri posset, si eadem ratio in conceptione omnium militat, cur diuersitas est in metallis? & haec ratio assignatur, quoniam sulphur non decoctum commixtionem habet cum Mercurio, cuius rei probatio est uiriditas ab aere effusa semper: cum in Luna decoctius sit quam in aere. Primus autem gradus humiditatis est nigredo: secundus uiriditas, ut in Luna & Uenere cernitur. Conseruantur tamen in Uenere fila conceptionis, quae sunt auri spiritus, qui ex aere colligitur, & fit magis nobilis quam in auro, quia magis est consummatus in humiditate sulphuris quam in auro, sed difficulter colligitur, cum non sit in maiori cohaerentia quam aer: in caeteris uero aeris substantialibus non est ei subiectum. Est etiam in eo quaedam pars Lunae, quae colligitur in dissolutione sua circa uitrum, tanquam pellis oui, quae est argentum purissimum: habet eundem loco cerusae, ex quo sit sal, & oleum, de quibus adiuncto auri spiritu, fit Elixir tingens Lunam, sed & lapis Smaragdi, qui est Elixir nobilius praenaratur. De ferro. Ferrum ex sulphure adusto conceptum in uentre matris Mercurialis, non tamen proportionaliter decoctum, quia defeci: nuttimentum a matre sua; post conceptionem enim non affuit Mercuiii substantia, sed ex ipso sulphura nutritum est. Eius rei argumentum est difficultas fusionis, & despumatio croci, quae parumper, nisi concremaretur, ferrum totum deuoraret; & ignitio ferri scabiosa, est indicium multi sulphuris, & pauci Mercurii. Accedit ei dulcedo ex cornu ceruino praeparato, ita ut filum ex eo trahi possit. ex eo ipso crocus habetur, a quo Mercurius multi ualoris ad perfectionem pretiosi lapidis, & praecipue Adamantis sit, etiam oleum ex ipso tingens. De omnibus paulatim. De natura duorum spirituum metallorum sulphuris, & Mercurii, ex quibus etiam lapides pretiosi procedunt; & primo de sulphure. Sulphur est spiritus naturae generatiuae agens in humido sibi conuenienti, conuenientibus Solis, seu ignis fomitibus temperatis: cuius substantia est incombustibilis, stans super ignem, & tingens filios suos. Et haec diffinitio est longe aliena a corporeo illo sulphure combustibili, & male olenti, faedante omnia metalla, contrariamque naturam metallorum procreante. Hoc autem quod extraneum, est proprium est ad fomitem. De Mercurio. Mercurius est uxor sulphuris capiens ab eo impraegnationem faetus quoniam humidum eius proprium est procreationi metallorum, & conceptui mutuo in uentre suo. Mira de ipso dici possent: sed oleum sulphuris, & aquam Mercurii reseruamus; sine nis enim non dicuntur spiritus ad artem istam aliquid ualere, quod arsenicum, sal armoniacum, atramenta & similia ad uanitatem pertinent, non ad artem; ex eadem enim specie, generantur eaedem species seu similes. De dissolutionibus, & coniunctionibus. Dissolutio & coniunctio sit in metallis, sicut in animalibus per coitum matris & faeminae, in uentre matris, & in thalamo patris. Sol & Luna bene coeunt, in coitu putrefiunt, in putrefactione generant, ex germine flos, ex flore fructus, qui conuertit Mercurium in mille millia, & sanat aegros faciens in homine mirabilia. Si nescis dissolutiones & coniunctiones, & quomodo reges eas, disce ab agricolis seminantibus triticum. De ferro & aere. Haud aeris alia coniunctio condecens, non autem fit coniunctio sine dissolutione, & e conuerso; & ita eodem modo generant, & concipiunt & nutriunt faetum; si tamen nutrimentum sit nobilioris speciei. De stanno, & plumbo. Plumbum est mas, stannum uero foemina, & ipsi simili modo dissoluuntur, & eorum fructus pariter dissoluuntur, & coniunguntur, & potentes fiunt ad omne magisterium. De multis aliis, quae simili materia procreantur. Corallus rubeus, & albus cum sit metalli- cae speciei, ut & aurea, & argentea marcassita, & alii lapides pretiosi. Si cognoscere poteris conuenientes commixtiones facies de ipsis Elixir mirandum, quod apti nati sint in sua natura generationem plus se nobiliorem facere. De transmutationibus metallorum. De Luna, ut fiat Sol. Hoc est in Luna primum ut fiat Sol, si cum oleo sulphuris, quod est retinaculum fugitiuorum, posueris in uase uitreo bene clauso, cum fermento Solis, de quo docebimus, & calamita, & storace per mensem, decocta cum lucerna subius uerberante, composito furnello, ne calor euanescat ibi enim Luna grauescet dulcescet, & colorem Solis cum tota substantia recipiet. De Marte. Ferrum si dulcescit in cornu ceruino disponi- tur, cum fermento Lunae, ad Lunam. Practica autem huius negotii consistit in decoctione ipsius in aqua sua, propter sulphur combustum quod in eo, quod facit difficilem Solutionem. Et in aqua combustio sulphuris fit humorosa, unde accipit dulcedinem, & fusionem, & facilius quam caetera metalla recipit fermentum. De aere. Aes de quatuor qualitatibus Lunae, habet duas, dulcedinem, & ignitionem: deficiunt color, & consistentia. Ad conuertendum ipsum in Solem, uel Lunam, opottet primo ut ipsum facias sistere, deinde per occultam calefactionem, uiriditatem suam in albedinem conuertas, sic fit de herbis. Practica est, ut consistentiae addas de uisco ipsius metalli, quod fit ex sale eius, & constabit ad faciei uiriditatem, nec unquam dissiliet per plumbum nigrum, quod est ergo capite. De plumbo. Plumbum coque in furno reuerberationis, & dum incipit rubefieri imbue eum fermento auri, & uolue uirga ferrea, & paulatim & guttatim imbibe: deinde habeas succum portulacae marinae, saponariae, & Lunariae; superfunde: & erit aurum optimum & splendens. & hoc est magnum, & prae caeteris secretum eximium. De stanno. Stannum conuertitur in Lunam, si eodem modo posueris in furno, & fermentaueris, & superfuderis succum praedictum: item si coxeris cum oleo Lunae, sulphuris, & cerusa per mensem, quod sit mirabile mixtum, habebis Lunam optimam. Item si aquam Talci & Lunae superfunderis in furno magni caloris, habebis Lunam optimam. De oleo sulphuris. Oleum sulphuris fit cum aqua prima metallorum, per calorem utetinum & suauem, in uentre clauso per diem & noctem. Et uidebis oleum supernatans quasi liquorem auri distillati incombustibile. Et haec est substantia & forma uera uiui sulphuris, nec aliud dicam tibi in materia ista, nam hoc est secretum. De aqua Talci, & Lunae. Aqua Talci & Lunae fit in uentre equi, ex pulueribus eorum calcinatis per nouem dies, & fiunt mixtim. Et si sciueris calcinare diues aeris, Et haec aqua Talci & Lunae ualet plus quam aurum obryzon, quia decorat facies mulierum ad summum nitorem. De perlis. Ex aqua praedicta fiunt perlae, mixtae cerusa instar pilularum, decoctae in succo Hesperidum malorum, si digerantur in gutturae columbarum. Laus Creatori altissimo. Nobilissimo, & Magnifico Domino D. Eduardo Deyer Regii ordinis Angliae Cancellario meritissimo, Domino perpetuo obseruando. Cum annos iam aliquot in lucem prodierint axiomata quaedam philosophica, a Bernardo Penoto a portu Doctore medico, amico meo obseruando, e libro duodecim portarum Georgii Riplei, doctissimi philosophi Angli, collecta, & comperissem quaedam, ad rem maxime facientia, in iis desiderari: opere pretium existimaui, integrum illum auctoris librum, qui apud me iam diu delituit, qua par est fide, & obseruantia, tuo nomini ( qui omnium philosophorum in Regno Angliae, ut caetera regna taceam, facile primas tenes ) dicare, & tuo clypeo tutum typis tradere, & euulgare. Hunc ego, ideo librum secundam in hac Quadriga rotam statui, ut, qui uelint, prima rota, quam praefixi, ( quae genesin metallorum, mutuum eorum congressum, & tacitas uires paucis explicat ) perlecta, in hoc isto libro integrum opus non semel caute repetitum, & ordine digestum reperiant. Accipe igitur, uir Nobilissime, Magnifice Domine, hoc, non meum sed Anglicum, ne dicam Angelicum & philosophicum opus, qua soles candida manu; beneque diu, & faeliciter uale, amplissime Domine, & me tibi deditissimum amare perge. Lugduni Batauorum 15. mensis lulii 1599. Magnificentiae tuae amplissimae deditissimus Nicolaus Barnaudus. Quadrigae Auriferae Secunda Rota. Georgii Riplei, phlosophi doctissimi Angli, ordinis canonici regularis Brittlintonensis, Liber Duodecim Portarum nequaquam mutilus, sed integer. Prologus ipsius Libri. O Lumen incomprehensibile gloriosum in maiestate, cuius radiorum claritas offuscat nostra lumina. O unitas in substantia, & triplex in Deitate, Hierachii iubilei gratulans glorificatio. O misericors, animorum purificatio, & pura perpetuatio, ex occurrentibus periculis qui nos cripis benigne ex hac turbulenta ualie uanitatis coelo infers. O potentia & sapientia, o benignitas inexplicabilis, sustine me quotidie, sisque meus gubernator, ut numquam tibi uita mea displiceat, sed potius tibi obediam tanquam fidelis professor. In meo principio ( bone Deus ) audi preces meas, uirtute tuae gratiae adauge uoluntatem meam: da simul ui possim uoluntatem tuam absoluere. O scrinium excellens & abundans omni thesauro, tu es a quo omnis bonita: langissime manat ad homines, atque ad quamlibet creaturam. Digneris igitur tueri opus tuae potentis dextrae ne tempus nostrum in uita teramus inutiliter. Concede sine fraude ut uictum nobis comparemus, ne in periculum grande peccatorum incurramus. Et quandoquidem nos tua de causa renunciauimus nostrae uoluntati, mundo & concupiscentiis eius. tanquam proprium & spontaneum professorem me recipe: cum ex te solo dependeat nostra fiducia tota, ulterius non possumus: nos tibi submittamus oportet. Occultos tuos thesauros dignare nobis detegere. Ostende nobis tua abscondita, nobisque sis benignus. Inter alios qui te professi sunt, me ipsum offero cum humili submissione orantem, ut tuus seruus possim esse, uita integra non aliena a mea professione, ordinis canonici regularis Brittlintonensis. Deprecor te Domine ut mihi uelis ignoscere, famulis tuis fidelibus si tua secreta aperuero. In principio cum creasti omnia ex nihilo, sphaericum opus & obscurum ex confuso chao, te auctore, non sine miraculo fuit fabrefactum, in se continens omnes res promiscuas, quod sex dierum spatio fuit discretum, ut Genesis aperte testatur. Tum coelum & terra facta sunt tuo uerbo, tua uoluntate atque potentia, ex una massa confusa creata sunt omnia quae nunc sunt: sed antea tanquam creator eras in gloria, nunc es, & eris sine fine proculdubio; animaeque purificatae sursum ad tuam beatitudinem uenient. Hoc principium unum esse potest ad declarationem nostri benedicti lapidis. Nam quemadmodum ex una massa creata sunt omnia, sic in nostra practica hoc ipsum debet esse: nam omnia nostra secreta ex una oriuntur imagine. In libris philosophorum, si cui lubet uidere, noster lapis appellatur Microcosmus, unus & trinus Magnesia, atque etiam sulphur & Mercurius a natura proportionatus. Sed aliqui admirantur neque id sine causa, & attoniti sunt de re tam admiranda, quid sit noster lapis; cum philosophi dicant iis, qui perpetuo illum quaerant, uolatilia & pisces eum ad nos deferre, unumquemque nostrum habere, cum, & in quolibet esse loco, in te, in me, in qualibet re, tempore, & spatio: ad hoc respondeo Mercurium hunc esse profecto, sed non uulgarem, uocatum argenium uiuum nomine, uerum Mercurium sine quo nullum exsistens esse potest. Omnes philosophi memorant. & dicunt hec ipsum. Ouare philosophiae rudes immerito nos accusant, affirmantes nos hunc celare: sed magis culpandi sunt ipsi, qui cum indocti sint, sese tamen philosophiae immiscent. Itaque, nisi tu Mercurium nostrum recte noueris, in quo sit, & ubi cum quaerere debeas, caue ne hoc opus in manus assumas: nam philosophi deludunt stultos blandis uerbis. Sed si me audieris, ego te reuera docebo, quis sit ille Mercurius tibi maxime utilis, nec te quicquam hac in re celabo. Propinquius inuenitur in quibusdam rebus quam in aliis; animaduerte igitur quod tibi scribo, nam si numquam ad eius cognitionem perueneris, hoc mihi non imputabis. Ego profecto te docebo, ut intelligas Mercurios esse tres, qui sunt claues scientiae, quos Raimundus sua menstrua uocat, sine quibus nihil recte fit: sed duo istorum sunt superficiales, tertius essentialis Solis & Lunae, quorum proprietates tibi sincere declarabo. Et Mercurius aliorum metallorum essentialis, est nostri lapidis praecipuum materiale. In Sole & Luna nostra menstrua non sunt conspicua uisui, nec apparent nisi per effectum. Hic est ille lapis quem intelligimus, si quis nostra scripta recte intelligat. Est anima & substantia splendida Solis & Lunae, subtilisque eorum influentia per quam terra recipit splendorem. Nam quid aliud est aurum & argentum, inquit Auicenna, quam terra munda alba, & rubea. Tolle ab ea praefatum splendorem, & tunc terra erit patui momenti. Totum compositum uocamus nostrum plumbum. Qualitas splendoris a Sole, & Luna prouenit, atque in summa haec sunt nostra menstrua. Corpora perfecta cum primo naturaliter calci namus: sed nullum corpus immundum ingreditur excepto uno, quod uulgariter uocatur a philosophis Leo uiridis, quod est medium coniungendi tincturas inter Solem & Lunam cum perfectione, quemadmodum Geber ipse testatur. Cum secundo, quod est humiditas uegetabilis reniuificans quod prius erat mortuum, ambo principia materialia debent solui, & formalia, alioquin parni essent momenti. Haec menstrua itaque noscas, tibi dico, sine quibus nec uera calcinatio potest fieri, nec naturalis dissolutio. Cum tertio, quod est humiditas maxime permanens, incombustibilis, & unctuosa in sua natura Hermetis arbor in cineres comburitur. Hic est noster naturalis ignis certissimus, noster Mercurius, Sulphur, nostra tinctura munda, nostra anima, noster lapis eleuatus cum uento: in terra generatus. Haec animo reconde tuo. Hic lapis, audeo tibi dicere, est uapor potentialis metalli, hunc quo pacto acquiras oportet te esse cautum: nam inuisibile profecto est hoc menstruum, quamquam cum secunda aqua philosophica per separationem clementorum, potest appatere ad uisum in forma aquae clarae. Ex hoc menstruo labore exuberato, atque cum eo potest fieri sulphur naturae, si sit naturaliter acuatum, & circulatum in spiritum purum: tum cum eo dissoluere poteris tuam basim, aut massam diuersis modis, quemadmodum ex praxi intelliges. hoc propterea suo loco declarabo cum multis aliis, si Deus concesserit mihi spatium & gratiam, & si conseruabit meam uitam in sanitate. Quemadmodum te docebo, uide ut sic facias, ac pro tuo primo fundamento principali, uide ut intelligas tuas aquas menstruales: & iam facta calcinatione, augens, non diminuens humidum radicale, donec tua massa frequenti subtiliatione leuiter fluat, ut cera super metallum: tum solue illam cum tuo uegetabili menstruo, donec habeas oleum inde coloris lucidi, tum est illud menstruum conspicuum uisui. Oleum extrahitur inde coloris aurei, aut huic simile ex nostro subtili rubro plumbo, quod Raimundus dicebat cum esset senex multo magis quam aurum esse in pretio. Nam cum propter senectutem uicinus esset morti, ex eo fecit aurum potabile, quod illum reuiuificauit: nam sic simul possunt circulari, hoc est, illud oleum, & uegetabile menstruum, & sic arte, & labore exuberari, & fieri per artem lapis caelestis, tam igneae naturae, ut inde illum uocemus nostrum basiliscum, magnumque magni Elixir pretii: quia quemadmodum uisus basilisci suum obiectum necat, sic occidit iste Mercurium crudum quando super ipsum proiicitur, innictu oculi, ita, ut citissime ille Mercurius tingat, stabili tinctura, omnia corpora in Solem, & Lunam perfecte, hoc pacto guberna basim utramque, & rubeam, & albam. Aurum potabile hoc modo fit ex auro, non communiquadrigae Auriferae ter calcinato, sed ex nostra tinctura quae non euanescit, ex nostra basi extracta cum menstruo circulato. Sed naturalis subtiliatio nihilominus debet fieri, antequam tuum aurum dissoluatur. hoc principium ante omnia tibi dictum putato. Nunc in capita hunc tractatum uolo diuidere numero duodecim, & cum debita recapitulatione, superfluas repetitiones seponens, studens solum modo dare ueram informationem tum theoricae, tum practicae operationis: ita ut quicunque meis scriptis doceri uolet, suum propositum perfecte consequatur. Primum caput tractabit de naturali calcinatione. Secundum de dissolutione secreta & philosophica. Tertium de nostra elementali separatione. Quartum de coniunctione matrimoniali. Quintum de putrefactione sequetur. Sextum de congelatione albificatiua erit. Septimum de cibatione consequetur. Secretum nostrae sublimationis octauum demonstrabit. Nonum erit de fermentatione. Decimo de uera exaltatione paucis uerbis agam. Undecimo de nostra mirabili multiplicatione. Duodecimo de proiectione, & poste a de recapitulatione. Et sic huius tractatus erit finis auxiliante Deo, quemadmodum in animo habeo. De calcinatione, cum conseruatione natiui caloris, & humidi radicalis. Porta prima. Calcinatio est purgatio nostri lapidis, restaurans eum suo proprio naturali calore, de radicali humido nihil deperit, inducens solutionem nostro lapidi imprimis necessariam. Philosophos ut imitemini uos moneo; nolite operari uulgato more, sulphuribus aut salibus praeparatis uariis modis. Neque enim corrosiuis, aut igne solo, aut aceto, aut aquis ardentibus, aut uapore plumbi noster lapis calcinatur, iuxta nostrum propositum. Quicunque sic calcinare studetis, ab hac difficili scientia reducite manum, donec melius nostram calcinationem intelligatis. Nam huiusmodi calcinatione corpora destruuntur, quae diminuunt humiditatem nostri lapidis: nam quando corpora in puluerem exuruntur siccum, tanquam cineres, aut ossa combusta, huiusmodi calcinationem nolumus omnino: nam humidum multiplicamus radicale in calcinatione, nihil de eo minuendo. Et pro fundamento nostrae calcinationis operare caute, genus cum genere tantum: nam genus cum genere habet inclinationem appetibilem. qui hoc non nouit, in scientia caecus est. hic uagari potest, ut caligo uentis agitata, incertus ubinam aliquod commodum reperiat, eo quod non potest recte intelligere nostra uerba. Iunge genus cum genere, & speciem cum specie, ut aequum est. Nam unumquodque germen respondet suo proprio semini, uir genetat uirum brutum brutum. Profecto latius tractare non est admodum necesse, sed hic unum animaduerte, si uis obtinere: omnis spiritus figitur cum calcibus sui generis. hoc bene animaduerso fructum referes. Et nos calcem conficimus unctuosam, tam albam, quam rubeam trium graduum, antequam nostra basis sit perfecta, liquida ut cera: alioquin nulli est usui, idque longo progressu, ut philosophi scribunt: annum enim sumimus, & amplius, pro nostra exspectatione, nam minori temporis spatio calx nostrae confici non potest, fusionis capax, cum colore qui non euanescit. Quod ad proportionem attinet, oportet te attendere, nam in hac multi decipiuntur; itaque ne opus tuum corrumpas, sint tua corpora subtiliter limata, cum Mercurio, tum aequali proportione subtiliata, unum Solis, duo Lunae, donec haec omnia tanquam in pultem redigantur: tum, fac tuum Mercurium, cuius quatuot partes Soli, duas Lunae iungas ut decet: atque hoc modo opus tuum incipias oportet in figura trinitatis, tres partes corporis, & spiritus totidem, & pro unitate substantiae spiritualis, una pars amplius spiritus, quam substantiae corporalis. Iuxta Raimundi repertorium ista uera est proportio, si cui libet uidere. Hoc ipsum meus Doctor mihi ostendit, sed tres de spiritu Baccho sumpsit, pro una parte corporis, pro qua uigilaui multas noctes, antequam illud percepi. utrumque uerum est, sume tibi quod lubuerit. Si etiam aqua tua aequalis fuerit in proportione cum terra, calore mensurato, ex his emerget nouum germen, simul album & rubeum, in pura tinctura, quod in igne perpetuo durahit, donec uiuum mortuum reuiuificet, fac itaque trinitatem unitatis sine dissentione. Haec est certissima optimaque proportio. Nam quo minor fuerit pars spiritualis, hoc facilior erit dissolutio, potius quam si nimia aqua, terram submergeres, quod totum opus destruit. Animaduerte igitur lutum figulorum, nec unquam facias nimis dilutum uentrem, hoc lutum attende quomodo sit Secunda Rota. temperatum, & modum item quo sit calcinatum, semperque hoc in pectore geras, ut numquam tua tetra aqua suffocetur. Exsicca tuam humiditatem calore temperatissimo, inua dissolutionem cum humiditate lunae, & congelationem cum Sole. Tum egisti. Sic quatuor naturas in quintam conuertes, quae est omnium perfectissima, & temperata. Sed durum est, nudis pedibus calcitrare contra stimulum ferreum, aut chalybeum exacuatum; quemadmodum multi faciunt insipientes, cum huiusmodi res magnas aggrediuntur, quas nullo pacto intelligunt: in ouis, uitriolo aut sanguine, quas diuitias arbitrantur se illic reperturos, si philosophiam recte intelligerent, neuriquam in operatione caecutirent, aurum, & argentum ut quaererent extra speciem: nam quemadmodum ignis est ignificandi principium, ita cerre principiam aurificandi est aurum. Si tu itaque studes conficere, Solem & Lunam arte philosophica, ad id nec oua nec sanguinem accipias, sed Solem & Lunam quae naturaliter & prudenter calcinata, & non manualiter nouam generationem foras producunt, augentia suum genus, ut omnes res naturales, & si hoc uerum esset, aliquod emolumentum esse in rebus non metallicis, in quibus colores reperiuntur aspectu iucundi, ut in sanguine, urina, ouis, & uino, aut in mediis mineralibus effossis ex fodinis: attamen necesse esset eorum elementa prius putrefieri, & separari, & cum elementis corporum perfectorum matrimonio coniungi. Primum igitur tuorum elementorum fac rotationem, & in aquam, terram conuerte ante omnia, deinde ex aqua fac aerem per leuigationem, & aerem reduc in ignem, tum te magistrum uocabo totius nostri magisterii simul magni, & patui, nam rotam elementorum circumrotasti, recte percipiens nostra scripta. Hoc peracto retrorsum reduc tuam rotam, & in aquam conuerte ignem, aerem in terram, alias in cassum laboras: nam hoc pacto ad temperamentum perducitur lapis noster, quando ex quatuor contrariis naturis una componitur, postquam fuerint ter circulatae, & sic tua basis erit perfecte consummata. Itaque sub humiditate Lunae, & ab temperato calore Solis elementa tua cito incinerentur, & tum magisterium totum consecutus es. Tum gratias age Deo quod opus tuum sit incaeptum, nam in hoc habes signum uerum, quod in nigredine tibi appatebit: Corui caput hoc signum uocamus, & aliqui hoc nominant corui rostrum, aliqui uocant cineres arboris Hermetis, & sic id nuncupant pro suo arbitrio; nostrum bufonem, qui e terra satiatur aliqui uocant per quam est mortificatus, spiritus ueneno intoxicatus, aut infectus. sed habet nomina propemodum infinita, nam ab unaquaque te, quae nigra est in aspectu denominatur, donec incipit albescere: nam post nigredinem cum lucidum sit, tum habet nomina iucundiora, secundum res albas similiter & rubeas, sic suas habet deneminationes. In primam portam iam intrasti arcis philosophorum, in quae habitant, procede prudenter quo possis occupare plures ianuas huius arcis, quae rotunda est in modum campanae, & portas habet adhuc undecim, una superata est, ad secundam nunc propera. De solutione, porta secunda. De solutione ut loquamur uerbum unum, aut alterum, quae manifestat, quod prius erat substractum uisui, & extenuat res, quae prius erant densae, uirtute nostri primi menstrui clari, & lucidi, in quo corpora nostra, patiuntur eclipsin, & a suis duris, & siccis compactionibus subtiliantur, & in suam primam materiam naturaliter retrogradantur, unum in genere sunt, in numero non item, cuius pater est Sol, Luna uero mater, mediator est Mercurius, hi, & non plures sunt Magnesia nostra, nostrum Adrop, & non alii. Nihil hic est praeter sororem, & fratrem, hoc est, si interpreteris. Agens & patiens, sulphur & Mercurius, coessentialia nostro proposito. Inter haec duo in qualitate contraria, generatur medium maxime admirandum, quod est noster Mercurius, & menstruum unctuosum, nostrum secretum sulphur, operans inuisibiliter, uiolentius igne exurens corpora, quousque in aquam dissoluantur mineralem, id quod noctem, propter tenebras, & septentrionem uocamus. At nondum, ut arbitrot, perfecte intelligis uerum secretum dissolutionis philosophorum, itaque consulo tibi, ut mea uerba concipias sapienter, dicturus enim sum tibi sine fallacia, quaenam sit nostra solutio. est causa nostrae congelationis. Nam dissolutio unius partis corporalis, causat congelationem alterius partis spiritualis, & nos dissoluimus in aquam, quae manum non madefacit, nam cum terra prorsus in cinerem redigetur, tum est aqua congelata. hoc intellige. Nam cum elementa sint ita concatenata, quando corpus a prima sua forma est alteratum, nouaforma inducitur immediate. Nam nihil est in rerum natura spoliatum omni forma. Et secretum hic tibi cupio aperire, fundamentum totius nostri secreti, si hoc ignoraueris, nihil aliud quam perdes operam & impenias, magnas, & exiguas. Caue igitur ne in errorem incidas: Nam quo maior teriae & minor aquae quantitas erit, eo melius, & citius solutionem uidebis. Animaduerte ut glacies in aquam resoluitur, & recte quidem. Nam aqua erat prius: eodem modo rursus nostra terra in aquam reducitur, & aqua per hanc congelatur in perpetuum. Nam secundum opinionem omnium philosophorum, omne metallum fuit aliquando aqua mineralis, quamobrem cum aqua rediguntur in aquam omnia. In qua aqua naturaliter sunt quatuor qualitates repugnantes cum diuersitate. Substantia, in substantiam, & qualitas in qualitatem conuerti debent, donec diuersitas ad perfectam unitatem redigatur. Nam scriptura testatur, quod cum terra turbabitur, in maris profundum coniicientur montes. Sic quoque nostra corpora tandem in aquam conuertentur. Corpora enim nostra, quae a planetis nomen sumserunt, comparantur non inepte montibus. In profundum itaque Mercurii haec proiice, ne damnum incurras. Tum pulchrum uidebis spectaculum totum enim conuertetur in puluerem impalpabilem, quemadmodum coagulum nostrum naturaliter lac coagulat. Corpora tum primum suam formam amiserunt, aliaque immediate inducitur, tum tuas impensas recte collocasti, quod multi alii, licet docti, non assequuntur, ignari secretosecunda Rota. cum nostrae pilosophiae, unum propterea uerbum addant, nempe singula corpora tres habera dimensiones: altitudinem latitudinem & profunditatem, per quae continue circunducetur rota nostra. Sciens ingressus tuos in occidente futuros, uiterius procedendo in septentrionem, & ibi luminaria omnino perdent limen suum: nam illic debent manere nonaginta noctibus in purgatorii tenebris absque lumine: Tum uero quam primum cursum tuum in orientem dirige, transiens per colores uarios & multiplices, & hoc pacto hiems, & uer pertransierunt. In orientem igitur tuum ascensum molire, ubi Sol claro lumine oritur, in aestate, idque fiet magna delectatione: nam ibi opus tuum perfecte dealbabitur. deinde ab oriente in meridiem ascende, & ibi quiescat in cathedra ignea: nam ibi est messis, hoc est, finis operis, secundum desiderium tuum completi. Tunc lucet Sol cum rubedine in suo hemisphaerio, post eclipsin in gloria triumphans ut rex, & imperator super Mercurium & metalla. Et in uno uitro haec omnia debent fieri, ouo simili in forma, & bene clauso; tum debes scire ignis mensuram, qua ignorata tuum opus omnino deperdetur. Numquam permittas tuum uitrum esse calidius quam ut possis tangere & sustinere manu nuda quandiu lubet, durante tempore solutionis, ut philosophi testantur. Attende propterea meae doctrinae. Cane ne uitrum hoc, uel aperias, uel moueas unquam, ab initio usque ad finem. Si secus feceris opus tuum nunquam potest perfici. Sic in hoc capite, quod est perbreue docui te ueram solutionem. Nunc ad tertiam portam, nam haec est occupata. Quadrigae Auriferae De separatione tertia porta. Separatio unamquamque partem ab altera diuidit, subtile a grosso, densumque a tenui, sed separationem manualem ut seponas uide, stulti enim est hoc, qui parum inde facit lucri: at in nostra separatione non cessat natura, faciens diuisionem qualitatum elementalium, usque ad quartum gradum, donec eae transmutentur omnes. Terra transit in aquam in colore nigro, & liuido, & aqua deinde in aerem in uera albedine, Aer in ignem, non sunt plura elementa, inde noster lapis efficitur arte delectabilis. Sed de ista separatione plura scribere opus habeo. Separatio uocatur ut est apud philosophos definitio, dictorum elementorum quadrupla dispersio. De separatione ista inuenio similem figuram, quae apud prophetas extat in psalmorum codice: Eduxit Deus de petra flumen aquae purae, & ex saxo durissimo oleum copiose: sic etiam ex nostro lapide pretioso, si sis sapiens, oleum incombustibile, & aquam hauries. Et circa hoc negotium non est opus carbonum sufflatione. Hoc facito leni calore & enutrito primum igne humido, & postea sicco, phlegma extrahens cum patientia ac postea alias naturas sapienter, exsicca terram, donec illa sitiat calcinando; alioquin in uanum laboras, ac tum fac, ut bibat rursus suam humiditatem. Sic tibi facienda saepe separatio est, diuidens materiam in duas partes, ita ut subtile a grosso separes, donec terra in fundo manserit colore liuido. Ea terra est fixa, ut possit perpeti omnem uiolentiam, pars altera spiritualis est, & uolatilis, sed omnia illa in unam tem debent conuerti. Tum oleum, & aquam ab aqua distillabis, auxilioque eius additionis, aquae scilicet recipies motum. obserua bene hoc, ne tu deperdas tuum opus, incuria debitae occlusionis, fac tuum obturamentum ex uitro, fundens superiorem partem uitri tui, ut simul cohaereat, tum erit suum uitrum philosophice clausum. Aquam cum qua debes reuiuificare lapidem uide ut distilles antequam cum ea opereris, saepius per se solummodo, ex uisu poteris cognoscere quando erit purgata a faeculentis faecibus, quam aliqui possunt multiplicare cum Saturno, & aliis substantiis, quas reiicimus. Distilla eam igitur donec sit munda, & tenuis ut aqua, quemadmodum decet, colore caeruleo, splendenti, & liuido, retinens simul suam figuram, & ponderositatem. Cum ea humectauit Hermes suam arborem cum suo uitro, fecitque crescere in altum flores discoloratos admodum pulchros uisui. Haec aqua comparanda est uenenosae uiperae de qua efficax conflatur theriaca. Est enim toxicum potentissimi furoris, quo nullum potest excogitari nocentius a pharmacopolis idcirco saepe petitur, sed nemo isto ueneno inficietur postquam in medicinam elixaratur: tum enim ueluti potens & uera theriaca maxime ualet ad expellenda uenena, & in suo opere mirabilia quaedam ostendit, multos morte eximens, uitaeque seruans, unde ne illam misceas cum corrosiuis, at puram elige, & quae facile fluat, si inde aliquid boni cupis facere. Res est ea naturae admirabilis, & sine qua, nihil potest fieri; propterea uocauit eam Hermes suum uentum, ob suum a Sole, & Luna procliuem uolatum, faciens mox cum eo lapidem nostrum uolatilem, mortuum uitae reddens, uitamque impartiens Soli & Lunae; marito & uxori, qui nisi arte redderentur animati, & eorum pinguedo cum aqua extraheretur, ita quod tenue separaretur a duro, nunquam hoc opus perduceres ad optatum finem. Rem igitur facturus proculdubio, sustollite aues ex suo nido, easque postea rursus nido restituas. Aqua cum aqua conuenit, & ascendit, ac spiritus cum spiritibus, ut quae inter se sint homogenea; quae postquam exaltata sunt. sac ut descendant, itaque prius diuidas, quod prius natura ligarat, Mercurium essientialem conuertens in uentum: sine qua naturali, & subtili separatione numquam profutura complebitur generatio. Iam, ut ope mea hanc portam occupes, ultimum hoc secretum tibi uolo declarare; aqua tua debet esse septies sublimata, alias naturaliter nulla fiet dissolutio, nec putrefactionem ullam uidebis, picis instar liquidae, nec apparebunt cololores, ob defectum ignis in tuo uitro operantis. Quatuot sunt ignium genera, quae scire debes, naturalis, innaturalis, & contra naturam, elementalisque qui accendit lignum: his ignibus utimur, & non pluribus. Ignis contra naturam debet excruciare corpora ipse est draco, quemadmodum tibi dico; uiolenter comburens ut ignis inferni. Ignis naturae est tertium menstruum, ille ignis naturaliter inest cuique rei, ignem occasionatum, uocamus innaturalem, ut calorem cinerum, & Balneorum ad putrefaciendum, absque his ignibus tu nihil perduxeris ad putrefactionem, ut possit separari tua materia, ut simul sit proportionata ad nonam coniunctionem, fac igitur ignem intus in tuo uitro, qui comburat corpora efficacius quam, ignis elementalis, si modo uis facere lucrum ex nostris secretis ex animi tui sententia, tum tua femina & putrefient, & germinabunt, auxiliante igne ex occasione nato, naturaliter ut illa post queant separari, separationis ita debes superare portam, post poteris ulterius progredi arcanae coniunctionis uersus portam, in penitiorem arcem quae te conducet. Utere meo consilio, si uis rem facere. Porta haec duabus est obserata seris, ut ex iis quae consequuntur audies. De coniunctione, quarta porta. Post caput illud naturalis separationis, per quam nostri lapidis elementa separantur, consequitur modo caput arcanae coniunctionis, quae naturas repugnantes coniungit in perfectam unitatem, & sic eas conuertit, ut nulla ab altera diffugiat, quando erunt per ignem simul examinata, firmum adeo existit earum coniugium. Philosophi itaque hanc definiunt, dicentes nihil esse coniunctionem aliud quam copulationem separatarum qualitatum, aut ut alii uolunt, quandam adaequationem principiorum. Sed quidam cum Mercurio uenali apud pharmacopoeos corpora miscent, qui non potest diuidere eorum elementa, & propterea a uia aberrant: nam quo ad anima fuerit separata, & purgata a suo originali peccato, cum aqua, & pure spiritualizata, ueram coniunctionem non potes occipere. Diuide ergo animam a corpore, tum ex parte corporea & spirituali, anima causabit coniunctionem perpetuam. Coniunctionum duarum mentionem faciunt philosophi: grossa, una, quae corpus cum Mercurio re incrudescit; sed hac relicta secundam persequere, quae, sicut dixi, post separationem elementorum est celebranda, in qua relictae partes, sic sunt colligatae, & sic ad perfectam temperiem reductae, ut nulla inter eas sit futura umquam repugnantia. Sic separatio est causa uerae coniunctionis aquae & aeris, cum terra & igne, ut unumquodque elementum in alterum possit traduci, itaque persistent in perpetuum ex uoto animi tui. Fac ut faciunt plastae cum argilla, & luto: tempera ea spisse, & non nimis dilute, ita ad desiccationem citius pernenies. At tria sunt huius coniunctionis genera. Prima a philosophis uocatur dupla, quae inter agens & patiens existit, masculumque & foeminam: Mercurium, & sulphur uinum; materiam, & formam; tenue, & spissum conunita, haec instructio certe te adiuuabit nostram coniunctionem recte perficere. Genus alterum appellatur Triplum, quae est coniunctio facta de tribus rebus, corpore, anima, & spiritu donec inter se conueniant, quam triadem debes traducere in monadem. Nam sicut anima debet esse uinculum spiritus, sic etiam corpus animam sibi connectere opus est, quare haec dictata animo ne excedant tuo: quartum genus coniunctionis, quod item est ultimum, quatuor elementa coniungit ut maneant una, quadruplam recte eam philosophi uocant, ac spiritualiter Guido de Montanor, cuius nomen late spargitur. Itaque pro commodiore uia nunc temporis, in nostra hac coniunctione quatuor elementa debent aggregati in debita proportione, quae prius a se inuicem erant separata: ut enim foemina uenas habet quindecim, mas autem non plures quinque, ad actum suae faecunditatis necessarias; sic etiam in nostra coniunctione intellige, quod mas, Sol noster, debet habere suae aquae partes tres, & illius uxor nouem, quae debent ad ipsum esse tres: tunc, par, cum pari gaudebit semper habitare. Nec de coniunctione est opus plura scribere. idcirco iam huic capiti uolo finem imponere, iubens ut coniunctiones grossas non facias plures una, raro enim meretrices habent a se natos; sic ad nostrum lapidem numquam peruenies, ni foeminam uiduo iacere lecto permiseris, sic ut postquam ex mare illa conceperit, sit deinde eius matrix clausa caeteris. nam quisquis cocto, crudum semper adiicit, uas suum aperiens, materiamque sinit frigescere, non ille sperma conceptum nutrit, sed illudit sibiipsi, opusque suum omne perfundit. Quamobrem, si cupis tibi bene esse, obsigna matilcem, & bene nutrias tuum semen, calore iugi, & temperato, si modo uis proficere; cumque iam uas steterit menses quinque sic ut post omnes nubes, & eclipses lumen appareat, tum statim calorem auge, donec clara tuus pelluceat claritate lapis, tum demum poteris statim aperire tuum uas, & enutrire prolem, quae iam tibi nata est, lacte, & cibo semper magis & magis: tunc enim humiditas, & siccitas sic sunt temperata, ut terra impressionem receperit ab aqua, quae numquam deinceps a se mutuo possunt separari, & sicut aqua, terrae dedit ingressionem ut ex professo pariter ambo uelint habitare, aquaque terrae sibi acquisiuit uim retentricem, inde illa duo unum facta, nunquam postea contrariantur, sic duabus in rebus tota nostra intentio dependet, in siccitate, & humiditate, quae sunt duo contraria. In siccitate, quae humiditatem ad fixionem ducit, in humiditate, quae terrae liquefactionem inducit, ut ex his ita temperatis nascatur temperies, non ita densa ut corpus, nec ita tenuis, ut aqua. Sine dubio solutio, & connexio sunt duo principia arduae huius scientiae, & cardines praecipui: sunt tamen multo plura principia splendida, quae postea demonstrabo. Progredere igitur ad aliud propugnaculum firmae huius arcis nostrae sapientiae, quintam ut sic possis ingredi portam. De putrefactione, quinta porta. Hic incipit caput de putrefactione, sine quo cardine nec seges nec semen multiplicatur, ea autem debet fieri solummodo cum actione continua caloris in corpore, non manuali. Nam corpora omnia naturaliter alterari non possunt sine ipsa, ut Christus est testis, dicens: Nisi granum tritici moriatur, in terra augmentum nullum faciet, sic nisi putrefiat materia nullo modo potest recte alterari, nec possunt elementa naturaliter diuidi, nec eorum absoluta esse coniunctio. Idcirco ne fortassis actum agas, principia putrefactionis recte intellige, antequam hoc aggrediare opus. Putrefactio potest hoc modo modo definiri iuxta philosophos. Ea est corporum interemtio, ac in nostro composito trium rerum diuisio, corpora interemta ad corruptionem perducens, & postea ad generationem apta reddens. Nam quaecunque in terris generantur dubio procul coelorum rotatione generantur, atque hinc elementa misce tua, coaequaque sapienter, & temperato in calore serua, ante omnia cauens, ne nimio calore in cineres redigantur, puluerem siccum rubicundum & inutilem, sed in puluerem nigrum, corui rostro similem, in balneo calente, uel alias in nostro fimo, tanto tempore dum noctes transierint nonaginta, in humido calore haec conserua diligenter: mox postea nigredo erit tibi index, quod illa ad putrefactionem properant, quae tu deinde post diuersos colores pertrahes ad perfectam albedinem facile, ac tuum semen in sua natura multiplicabitur, fac ut illa se mutuo amplectantur & osculentur, & ut pueri sursum, deorsumque uolutando ludant, & quando eorum linteamina erunt foedata lotio, tunc foemina abluere teneatur, quae saepius infirmata in deliquium animi cadet, & tandem morietur cum omnibus suis infantibus, & ibit in purgatorium, ut purgetur originali peccato. Quando illic erunt paulatim, & paulatim augentur paenae eorum, semper calore magis magisque ancto, qui nunquam cessare debet: sitque fornax huic negotio bene apta, quam sapientes uocant Athanor, seruans calorem, uti par est, temperatissimum, cum quo materia naturaliter putrescit. Hoc de principio loquitur Guido uir sapiens, dicens quod cum per putrefactionem morietur compositum corporale, tum secundum Morienum & plures alios, resurgit per nouam uegetationem corpus simplex, & spirituale. Et si non esset calor & humiditas in continuo motu sperma non maneret in matrice, & sic nulla fieret generatio. Principio igitur accipe nostros lapides, ac sepelias unumquemque in sepulchro alterius, aequabilique inter se eos iungas connubio, ut simul, concumbant sex hebdomadis, tum foueant suum semen naturalem, conceptum nutriant ac conseruent. toto illo tempore a fundo sui sepulchri non surgentes: quod secretum multos fallit. Conceptionis tempus hoc leui calore exspectes. Nigredo sese ostendens significabit tibi quando moriuntur, nam simul ut pix liquida eo tempore turgescent, & ebullient; subsident, & putrefient splendentes colores ibi apparebunt instar iridis, aspectu pulcherrimi, & tunc aqua incipit omnino desiccari. Nam in corporibus humidis calor temperate agens, nigredinem gignit, primum omnium coniunctionis naturalis certum indicium & uerae putrefactionis. hoc ne obliuiscaris, nam tum a perfecta alteratione non aberraueris; & sic per portam nigredinis debes intrare, si lucem paradisi in albedine uis acquirere: Sol namque in suo exortu primum obscurus erit, ac transibit per aquas diluuii Noae, super terram quod centum perstitit dies & quinquaginta, antequam omnes aquae recesserint. Sic nostrae aquae, ut sapientes asserunt transibunt, ut tu cum Dauide recte dixeris: Abierunt in sicco flumina. hoc serua tibi: mox uineam post, Noha conseuit suam quae flores splendidos, & Borros illico reddidit: quo habito non est quod timeas: nam eodem modo subsequetur germinatio nostri lapidis. Et statim cum triginta dies transierint uuas habebis carbunculi rubedine, scilicet hoc est, nostrum Adrop, Uzifur, atq. plumbum rubeum. nam uelut animae a poenis temporariis solutae Elisio inferuntur, ubi uita fruuntur faelici; sic noster lapis, in purgatorio a caligine purgatus, sine controuersia gaudebit albedine, & pulchritudine suae coniugis, & transibit ex purgatorii caligine ad lumen paradisi in albedine Elixir praeporens. Atque ut citius possis ad putrefactionem peruenire istud exemplum accipe pro conclusione, secreta enim putrefactionis latent in eo omnia. Quercus perenni madefacta gurgite non cito putrescit, mihi crede, uel experto: nam si centum annis uel amplius sit sub aqua, inuenies illam aeque integram atque erat prius. Sed si sit aliquando humida, & aliquando sicca, ut potes animaduertere per experientiam in lignis, successu temporis illa quercus putrefit. Sic nostra quoque stat sententia, ut quandoque arbor nostra Sole comburatur, & tum cum aqua statim post refrigeretur: hoc enim modo ad putrefactionem facile adduces: esse enim nunc in humido, & nunc rursus in sicco: nunc in magno calore, & nunc tursus in frigido, efficiet ut cito admodum putrefiat, ac inde protinus autum putrescet tuum. Corpora tractabis ut tibi dixi. Et in putrefactione cum calore ne sis uelocior, ne in cineribus postea quaeras lucrum tuum. Aquam igitur ex terra extrahas, & fac cum ea ut anima ascendat: tum rursus in terram eandem deprime, ut illae totiens descendant, quoties ascendunt: a uiolento calore, ac subito frigore detende uitrum tuum, moderatoque adeo utere igne, ut hac ratione nunquam uitrescat tua materia. Ad- uerte quam tibi deligas materiam, ne immisceas te salibus sulphuribus, nec mediis mineralibus: nam quicquid sophista aliquis garriat sulphur nostrum. & Mercurius sunt in metallis tantum, quae quidem uocant olea & aquas, aues & bestias & aliis multis nominibus, ne aliquando stulti nostrum lapidem noscant, sed si Deus tibi concesserit ut aliquando nanciscaris hanc scientiam per doctrinam quam tibi tradidimus, ne detegas cuiquam, quicunque sit qui postulet. Nec fauore, nec argento, nec etiam auro. Ne sis oppressor, luxuriosus, nec iactator impudens. sed inseruias Deo, & pauperes sint tibi curae, si uis esse longaeuus super terram. Nunc in hoc te capite docui, qua uia debent tua corpora putrefieri dirige ergo gressus uersus sextam postam, Nam quinta est iam occupata. De congelatione, sexta porta. De congelatione necesse non est multa scribere, sed quid ea sit primum significandum est. Ea est mollium rerum induratio in colore candido & confixatio spirituum uolatilium. Quo modo congelabis, ne sis multum sollicitus, nam elementa protinus connectuntur, modo putrefactio facta fuerit naturaliter. Sed congelationes diuersis fiunt modis spirituum & corporum dissolutorum in aquam claram, ac salium item dissolutorum bis, uel ter, ac tum congelatorum in fluxibilem materiam, de quibus congelationibus stulti multa garriunt. Et quidam dissoluunt diuidentes manualiter elementa, ac posea congelantes in siccum puluerem. Sed talem congelationem nos non quaerimus quia nostro operi est omnino contraria. Nam nostra congelatio non metuit ignem, quippe quae semper unctuosa in eo stare debet, ac etiam in sua tinctura abundare, quae congelata in aere, non liquescat in aquam, tunc enim nostrum opus destruetur. Praeterea non congelatur in tam durum lapidem ut uitrum, aut cristallum quae ignis funduntur uiolentia, sed sicut cera, quae cito funditur, sine sollium flatu. Caue ne decipiaris, talis enim congelatio non conuenit nostro proposito, quae redit tursum in aquam ut congelati sales, sed quae fluit & permanet, tales enim salium congelationes nobis non prosunt, pertinent enim ad sophistas qui congelant uulgariter, quapropter si cupis recte facere cum tua medicina numquam naturaliter fluat, nec congeletur nisi prius putrefacias, prius purges, & figas elementa nostri lapidis donec ea simul congelentur & facile fluant: nam cum materia facta est candida, tum spiritus cum corporibus congelabuntur, temporis tibi est adhuc statuendus longus terminus, antequam talis congelatio tibi appareat in similitudine perlarum. Laetare aspectu talis congelationis, quae postea educe grana sanguinis modo rubentia, omnibus praeferenda mundi diuitiis. Quapropter terrae grossitie mortificata, in humiditate nigredo generatur. Principium hoc nemo mortalium negauerit, sic profecto dicunt omnes philosophi naturales, qua habita, non est, quod dubites de albedine, & si in albedinem illud semel congelaueris, habes lapidem omnium lapidum pretiosissimum: & sicut per humidum siccum fuit putrefactum, ( quod facit in colore apparere nigredinem ) sic sane, humidum congelatum per siccum, generat albedinem noctu clarissime lucentem, & siccitas procedit, & dealbat materiam, ut in nigro humiditas se prodit, coloribus uariis semper nouis, ac nouis. Causa horum omnium est calor temperatissimus, operans, & mouens continenter materiam, atque eo modo per hunc materia alteratur, tam intrinsecus, quam extrinsecus substantialiter, non ut faciunt stulti quoad aspectum sophistice, sed hic ut unaquaeque pars quemuis ignem toleret, fluxibilis, fixa, ac stabilis in tinctura: & de tali digestione determinat medicina facta prius in stomacho, in quo est siccitas, quae albedinem efficit sine controuersia, quemadmodum secunda digestio, causat rubedinem compleram in hepate calore temperato: sic etiam noster lapis per siccitatem & calorem, digeritur ad album & rubeum perfectum. Sed hic aliud secretum cognoscas oportet, quo pacto noster filius in aere nascitur, ne nimium studeas perflandis carbonibus, nec putes hoc iocum esse, nec ludibrium, sed crede mihi omnis periit tuus labor, nisi terra tua reuiuificerur aqua, congelationem ueram nunquam uidebis. Est quaedam anima existens inter coelum & terram, oriens a terra, ut aer, cum aqua pura, causa uitae omnium rerum uiuentium, decurrens perpetuo super nostram quadruplicem naturam, omni sua uirtute perducens illam ad meliorem statum, quae anima aerea, est secretus ignis nostrae philosophiae, uocata alias nostrum oleum, & nostra aqua mystice. Atque hic medius aer, quem oleum uel aquam dicimus, nostrum ignem, nostrum unguentum, nostrum spiritum, & nostrum lapidem, in qua te sola fundata est omnis nostra sapientia; numquam solus exit nec intrat per ignem, sed aqua quamprimum eum educit, ac post introducit, ut aqua, que ab aqua numquam separatur, & sic potest aqua solum, nostram aquam monere qui motus causat mortem simul & uitam, & aquae naturaliter aquae adhere, sine ulla repugnantia ac contentione. Quae aqueae a stuluis ignoratur cum sit exnatura, proculdubio; spiritus calcinati & educentis. Aqua est secretum & uita omnium rerum in toto orbe existentium; ab aqua enim res singulae habent suum initium, ut cernere est in foeminis parturientibus, aqua estinente prius, si omnia sese recte habeant, uocara Albium, quae prius illiso manat ante partum, non sane magnis doloribus. Ac certe, cauta haec est omnium praecipua, cur nos philosophi iubeant esse patientes, usquequa omnis aqua siccetur in puluerem, fouentes calorem continuum, sed non uiolentum: nam qualitates sunt contrariae cuiuslibet elementi, quoad postea nigri cum albo facta sit unio ex his congelatis in aeternum sine diuisione. Praeterea praeparatio huius conuersionis unius rei in aliam; & de statu in alium statum, fit solum per naturalem & prudentam operationem naturae, ut est spermatis in matrice: nam sperma, & calor, sunt sicut soror, & frater, quae tandem in seipsis ut natura fert actione & passione conuertuntur in perfectum uirum. Qua istum ad partem corporalem a natura confectam in uirum, talis tunc est qualis fuit inclinator, quae, quamuis sic de una re in alteram erat alterata, non tamen extra speciem, cum alia specie conueniebat, sic etiam nostra materia spermatica in uno uase, in seipsa debet conuerti de una re in aliam, calore temperatissimo eam decoquente. Possum tibi adhuc afferre aliud exemplum quo pacto substantia oui per naturam est operata in pullum non egrediens ipsam testam; similitudinem aptiorem non potui recitasse. Illic conuersiones fiunt donec perducatur de statu in statum, simile a simili in fpecie, fouente calore solummodo mediante. Potes hic & aliud exemplum legere rerum uegetabilium, considerans quo pacto quaeuis, planta ex suo proprio semine crescit mediante calore & humiditate per naturalem operationem: similites etiam mineralia nutriuntur humido radicali, quod eorum erat principium, non praetergredienti suam speciem in uno eodemque uase. Ibi conuertimus rursus unam rem in aliam, in suam matrem scilicet aquam quando transferuntur. Hoc principio ignorato, in cassum laboras: tunc totum nihil aliud est quam sperma, nec quicquam est praeterea, praeter speciem cum specie, in numero duo, mas, & foemina, agens, & patiens in matrice terrae praetiosissimae, atque haec conuertuntur colore de una re in aliam, uno in uase uitreo, & sic de statu, in statum, usquequo natura eos perducat in unam substantiam, ex aqua regenerata: Et sic sperma in sua specie est alteratum, aptum in similitudine suam speciem multiplicare, ut faciunt in sua specie omnes res aliae naturaliter. Tempore dicti huius naturalis processus, dum sperma conceptum crescit, substantia nutritur suo proprio menstruo, quod aqua solum, & terra produxit, cuius color est uiridis proprio aspectu; ac eo ipso tempore Sol abscondit lumen suum, capiens cursum noctu per Septentrionem; hoc dictum menstruum, est, ( idque pro arcano tibi dictum puta ) sanguis nostri leonis uiridis, & non uitrioli. Domina Uenus ueritatem huius tibi poterit aperire, si eam ab initio consiliariam adueces. Hoc secretum absconditum est a philosophis summis & insummis. Qui sanguis extractus ex praedicto leone. ob defectum caloris non habuit perfectam concoctionem. Hic sanguis uocatur nostrum secretum menstruum, cum quo nostrum sperma nutritur temperate, quando ipsum conuertitur in faeces corporales. & fit album, & perfecte siccum, congelatum, & fixum in suo proprio corpore, tunc bis coctus sanguis bene poterit uideri, istius operis uocatum albissimum Diadema. Intellige nunc quod ignea nostra aqua, sic acuata, uocatur menstrualis aqua, in qua terra nostra soluta est, & naturaliter calcinata, per corgelationem, ut ea nunquam possint diuidi. Adhuc tamen non cessabis congelare plures aquas, in partes tres aquae acuatae, ut prius dictum est, cum quarta parte terrae congelarae, necamplius. Hinc, substantiae sic congelatae adde quartam partem aquae Crystallinae, & fac ut mutuo copulentur coniugio, per congelationem in medium metallinum, quod sicut ensis bene politus splendebit, post nigredinem quae prius apparebit. Da illi tunc quartam partem nouae aquae. Multo plures imbibitiones adhuc debes habere. Da illi secundam, ac post etiam tertiam seruans in tua mente dictam proportionem, tunc ad aliam quarta uice propera, quintam uicem & sextam ne omiseris: & pone duas partes qualibet uice illarum trium, & seprima uice debet habere patres quinque. Quando fecisti imbibitiones septem, tunc iterum debes rotam circumuoluere, & putrefacere omnem illam, materiam sine additione, primo nigredinem spectans, tunc in albedinem congela totum, tunc basim ad finem perdoxisti, ac post in rubedinem per meridiem ascende. Sic aqua tua diuisa est in partes duas, cum prima parta corpora putrificantur. Secunda pars imbibitionibus destinatur, cum qua postea materia denigratur, statimque super leni igne albificatur tunc uocatur a philosophis Sol caelestis sulgotis. Reduc eum ad rubedinem, ac ita sextam portam uicisti. De cibatione, parta septima. Nunc clamum anuum ad cibationis descripuonem conutrio, ecce ea debet occupare locum optimum, sed paucis illa expedienda est uerbis, praeterea aduerte & me diligenter audi. Cibatio catur nutritio nostrae materiae siccae, lacte & cibo, utrisque moderate datis, donec reducatur in tetudinem ordinem. Sub namquam illi tamuimdes, ut illam suffoces: caue ab hydropisi, & Noae diluuio, propterea paulum & paulum ei addas cibi, & potus, ut uidebitur ei profuturum, ne aquei humores, superenti sanguinem. Ideo potus sit ita mensuratus, ut naturalem appetitum inde numquam exstinguas. Num si bibit nimirum ipronochndus est uomitus, alioquin nimis dium agrotabit ab hydropisi igitur conserues uentrem & a fluxus alioquin res non bene se habebit. Sime... ut isitiat intemi, quam ut una uice nimium potum ingeras, cui in iuuenture dietam praescribas. Utatur igitur dieta ut natura requirit moderata, dotice ad aetatem peruenerit, custodiens illam a frigore, & humido calore foue. Tunc crescet & augebitur uirtus illius, parietque tibi utilitatem simul & iucunditatem: nam obscura & aegra corpora reddit sana & lucida, mundando eorum lepram sua propria uirtute. Tribus uicibus sic rotam tuam circumuertes, seruans dictae cibationis regulam. Ac tum quam primum ignem senserit, uti cera citissime fundetur. Non est hic opus pluribus uerbis, nam dixi tibi dietam maxime conuenientem postquam elementa facta sunt aequipollentia. Dixi etiam quo modo ad albedinem reduces tuum aurum, similimum in figura floribus spinae albae, dictum magnesia, ut antea tibi dixi. Est nostrum sulphur album incombustibile, quod ad ignem nunquam euolabit: itaque septima porta ut tu desideras in ortu Solis est acquisita. De sublimatione, porta octaua. Hic de nostra sublimatione uerbum unum, aut alterum faciam, quae porta est octaua. Stulti quidem sublimant. Sed tu ne fic sublimes: Nam non sublimamus certe ut illi. Ad sublimandum igitur tecte, non etrabis, si corpus primo scis facere spirituale, ac tum tuos spiritus, ut docui, corporales. Quidam Mercurium sublimant a uitriolo & sale, & alios spiritus ascamuis ferri & calibis, a testis ouorum, & a calce uiua, & suo modo sublimant recte; sed talis sublimatio nihil conuenit omnino nostrae intentioni: nam sic non sublimamus, quare ad uetam sublimationem iam tendimas. In sublima- tione primum caue ab hac una re, ne sublimes ad summitatem uasis, tiam sine uiolentia non coges rursus ad fundum, sed illic uult adherere, & morari: sic refrigeratione laetatur. Retine illud igitur temperato calore inferne, quadraginta dierum spatio donec nigrum sit & obscurum: nam tunc incipit prodire anima, ex suis proptiis uenis: nam quicquid subtile est ascendet cum spiritum proculdubio. Mente igitur hoc serua, & cogita quopacto hic eclipsata sint corpora, quae dum putrefiunt, sublimantur magis, ac magis, donec in aquam omnia eleuata fuerint, sicque, cum suum uenenum exspuerint, in aqua tum apparet nigredo, sitque spirituale omnino, sublimando leuiter nostro modo, in aquam quae illum portat: nam sic in aere noster infans debet renasci, quousque in aquam suam reuertatur. At quando haec duo per sublimationem continuam ita sunt elaborata, calore simul humido, & temperato, ut totum sit album & omnino spirituale factum: tunc coelum super terram reiterandum est, donec anima, cum corpore incorporetur, ut terra fiat, quod ante erat coelum, quod fiet in sublimationibus septem. Sublimationem autem facimus tribus de causis, prima est, ut corpus fiat spirituale, secunda ut spiritus fiat corporalis, & fixetur cum eo, & consubstantialis fiat: tertia causa est, ut ab originali immunditia purgetur, & eius salsedo sulphurea diminuatur in eo, qua est infectum. Tunc cum ea simul purgata sunt, sublimabuntur in altum albiora uiue, aspectus ille erit tibi gratissimus: nam tum statim perfecte cognosces, quod spiritus erit praecipitatus: tunc octaua tibi patebit ianua, a quam multi sunt exclusi cum ludibrio. De fermentatione, porta nona. Ueram fermentationem pauci intelligunt operatores, quaptopter secretum hoc explanabo tibi. Multas profecto peragraui regiones antequam unum inuenire potui, qui id mihi explanaret, tandem, diuino fauore, cuius nomen sit benedictum, perueni ad perfectam notitiam. Animaduerte ergo, quid hic scripturus sim: fermentationes diuersis fiunt modis, per quas medicina nostra perpetuatur. In claram aquam quidam soluunt Solem, & Lunam, & cum eorum medicina faciunt ea congelari, quae cum in igne examinantur, non possunt dutare, nec alterari cum complemento. Talis fermentatio hon est nostri propositi. Quidam faciunt magis naturaliter, fermentantes suam medicinam hoc modo, dissoluentes in Mercurio Solem & Lunam donec cum spiritibus assurgant, simul ea sublimantes bis, uel ter. Tum cum eis fermentationem faciunt. Uia quaedam est ista, quam tamen reiicimus. Quidam sunt fortunatiores, ad eligendam ueritatem in parte fermentationis, illi amalgamant corpora cum Mercurio in pultis modum, tunc super illa medicinas suas proiiciunt. Isti nostrorum secretorum habent aliquam notitiam, sed non ueram cum perfecto complemento, quia nec putrefaciunt, nec alterant suum fermentum: propterea resero tibi hoc secretum, uide quomodo fecisti in corporibus imperfectis, sic fac per omnia in corporibus perfectis, id est, primo ea putrefac, destruens omnino primas eorum qualitates, nam hoc totum est de nostra intentione, ut prius alteres, antequam fermentes. Ad tuum compositum fac fermenti quartam partem, quod fermentum est solum Solis, & Lunae. Quare si es magister huius artis, sine ut tua sic fiat fermentatio, fige aquam, & terram simul statim, & quando tua medicina finit, ut cera, tunc uide ut supra amalgamatum eam proiicias: & cum omne illud simul est mixtum, supra suum uitrum bene clausum fac ignem, sicque continua donec totum sit fixum, & bene fermentatum ex animi tui sententia. Tunc fac proiectionem sicut placet tibi: quia ea est medicina omnino perfecta: ita facies fermentum tum rubeum, tum album. Nam sicut farina frumenti in massam redacta requirit fermentum ut panis naturalem possit habere gustum, esseque nutrimentum homini aptissimum: sic etiam tu fermentabis, ut gustare possit de fermento puro, adferenda omnia examina in aeternum. Scitoque quod fermenta sunt tria, duo corporum in natura pura quae alterari debent ut tibi diximus, tertium secretissimum quod nos meditamur, est illa prima terra cum sua propria aqua uiridi. Quapropter cum leo sitit; fac ut bibat donec eius corpus rumpatur. De hoc si uellem mouere quaestionem, & rogare operatores quid sit haec res, mox hoc eos examinauero, si habent notitiam nostrae fermentationis. Uera ergo fermentatio; ut tibi dico, est animae eum corpore incorporatio, restaurans ei naturalem odorem; gustum & colorem per naturalem inspissationem rerum separatarum, debita reintegratione, unde corpus a spiritu recipit impressionem, ut unumquodque possit iuuare alterum ad ingressionem conciliandam. Nam sicut corpus in sua corporali compage, non potest ostendere suas qualitates effectualiter, donec factum sit spirituale, sic nec spiritus possunt manere prius cum corpore, quam ipsi cum eo proportionaliter sint confixati. Tunc enim corpus docet spiritum ignem pati, & spiritus, corpus ingredi ad tuum placitum. ea propter Solem tuum, cum Sole debes fermentare, cum sua propria aqua, terram purgatam intelligo, quod nihil aliud est dicere, quam elemento, spiritu uitae solum modo intercedente. Nam sicut Magnes, ut tu uides, trahit ad se ferrum, sic nostra terra per naturam trahit deorsum animam suam a se eleuatam cum uento. Cum uento igitur animam inducito & educito. Misce aurum cum auro. Hoc est, fac elementum cum elemento simul currere, donec omnem ignem possint pati: nam terra fermentum est sine dubio aquae, & uicissim aqua, terrae, hoc pacto debet fieri tua fermentatio. Terra est aurum, sic & anima, non commune sed nostrum elementatum, his tamen debet Sol adiungi, ut per nostram rotam possit alterari: nam sic ad fermentum debet esse praeparatum, ut profunde possit esse iunctum cum aliis naturis, ut ego tibi dico: & quicquid unquam de auro dixi, idem de argento tibi dictum puta. Nempe ut putrefacias & alteres quae tibi dixi, antequam tuam medicinam fermentare occipias, Solem & Lunam uide ut renoues, ut ipsa possint tenere de quinta essentia, tunc eorum tinctura perpetuo durabit. Est & alia uia excellentissima pertinens ad aliam operationem, aquam facimus maxime odoriferam, cum qua omnia corpora in oleum reducimus, cum quo nostram medicinam facimus fluentem: quintam essentiam uocamus hanc aquam, hominum quae sanat omnes infirmitates, Sed cum tua basi secundum nostram doctrinam praeparata, quae est nostra calx, hoc debet fieri: nam quando corpora sunt sic calcinata, aqua illa protinus in oleum dissoluit, fac igitur oleum ex Sole & Luna, quod est fermentum odoratu fragantissimum. Superata est nona porta huius arcis. De exaltatione, decima porta. Prosequamur nunc caput exaltationis, cuius debes habere perfectam notitiam, nam parum differt a sublimatione, si nostra uerba concepisti, huic conuenit scriptura sacra, Christo dicente: Ego si exaltatus fuero, omnia ad me traham. Si nostram medicinam hoc pacto exaltauerimus, hac ratione erit nobilitata, quod fieri debet duobus modis, ab eo tempore quo partes sunt desponsatae, quae sunt crucifixae, & examinatae, & contumulantur simul mas, & faemina, & postea reuiuificantur spiritu uitae. Tum sursum in coelum debet exaltari, ut ibi corpus & anima glorificentur. Nam debes illud adducere ad talem subtilitatem, ut ascendant simul intronizanda in nubibus splendentibus, angelis consociata tunc trahent, ut uidebis omnia alia corpora ad suam propriam dignitatem. Si igitur uelis tua corpora exaltare, augmenta illa primo spiritu uitae, donec terra sit bene subtiliata, per naturalem rectificationem omnium elementorum, illa exaltans sursum in firmamentum: tunc multo praeciosiora erunt auro, propter quintam essentiam de qua retinent: nam quando frigus uicit calorem, tum in aquam, aer conuertitur, & sic duo contraria simul fiunt obuiam, donec cuique cum altero recte conueniat. Sic in aerem, aqua, sicut tibi dixi, quando calor frigori dominatur, conuertitur arte nostrae circulationis: tunc ex igne, aerem habebis, soluendo, putrefaciendo, & sublimando, & ignem habes ex terra materiali, separando uicissim elementa specialitet terram bene calcinando, & quando unumquodque purum factum est, tunc tenent omnia de quinta essentia. Hoc modo igitur fac ut circuletur, unumquodque in alterum festinanter exaltans, ac in uno uitto, bene sigillato, haec omnia peragantur, non manibus, sed sicut te doceo naturaliter. Ignem, in aquam tum primo diligenter conuerte. Nam ignis est in aere, qui est in aqua existens, & haec conuersio conuenit nostro proposito. Tum ulterius uerte tuam rotam, quousque aer conuertatur in terram, quod rectissime etiam fieri potest, nam aer est in aqua, existente in terra, quamuis aquam in ignem, contraria in sua qualitate, cito conuertere potes: nam aqua est in terra, quae est in igne, haec est uera conuersio. Rota est iam propemodum circumuersa. Conuerte aquam in terram, quae est proprius nidus aliorum elementorum: nam terra in igne est quae in aere quiescit. Istam circulationem debes incipere in occidente, tum post meridiem uersus, donec exaltentur, procede debite, ut in figura tibi ostendi in hoc progressu aperte potes uidere, quod ab uno extremo ad aliud non fit transitus nisi per interiectum medium, cum sint contrariae qualitatis. Et certe ratio dictat, ut calidum in frigidum cum multis aliis inter se contrariis sine medio, ut est humiditas, circa calidum & frigidum, non potest conuerti, ut antea tibi dixi. Hactenus te docui facete omnium tuorum elementorum perfectam circulationem, in rotae figura exemplum habes, quo modo dictam exaltationem facies, ac tuae medicinae in elementa ueram gradationem, donec eam conduxeris in complexionem temperatam; tum portam decimam acquisiuisti. De multiplicatione, undecima porta. Ad multiplicationem declarandam me acciugo, quae a philosophis sic definitur. Est augmentatio reuera Elixiris in bonitate & quantitate, simul pro rubro & albo, multiplicatio est sicut illi describunt, ea res quae facit augmentum medicinae, in quouis gradu, in colore, in odore, in uirtute, & quantitate. Et ut possis tuam medicinam in infinitum, multiplicare, causa haec est, nam est ignis, qui excitatus nunquam moritur, sed semper tecum habitat, sicut ignis in domibus, & sicut moscus, in confectionibus aromaticis, cuius una scintilla potest excitate plus ignis, in uirtute, multiplicati. Idem, fit in nostra medicina. Diues est ille qui ignem habet plus uel minus, propterea quod tantopere potest quantum uult augeri, sic, diues est ille qui particulam habet nostri Elixiris quia potest augeri in infinitum. Una uia, si dissoluas nostrum puluerem siccum, & facias horum frequentem congelationem, huius in uirtute tum facies augmentationem. Secunda uia simul in bonitate, & quantitate multiplicatur, per iteratam fermentationem ut in illo capite ibi manifeste ostendi diuersis modis naturalis operationi, & sic in capite nostrae cibationis, ubi potest cognoscere quo pacto infinitae tua materia cum Mercurio multiplicatur. Sed situ uelis una soluerem atque etiam fermentare, augebitur tam in quantitate, quam in uirtute: & sic potes illud multiplicate, ut in uitro crescat in modum arboris, quam Hermetis arborum uocamus, aspectu pulcherimam, cuius unum granum multiplicabitur in mille si sapienter noris facere tuam proiectionem. Nam prout crocus puluerisatus si cum liquore paulatim tem- peretur, & postea addatur maiori liquoris quantitati, tingit multo plus liquoris in quantitate, quam si esset integer in sua grossa substantia: sic nostrum Elixir, quo tenuius factum fuerit; hoc largius se profecto, sua tinctura sparget. Itaque cooperi tuum ignem uesperi, aeque ac mane; ne tibi sit opus o- stiatim illum disquirere inter uicinos, ut ab illis accipias mutuo. Quo diutius retinebis, eo amplius luctaberis multiplica semper magis, ac magis in tuo uitro, enutriens illum Mercurio dum uixeris, sic habebis amplius quam tibi opus erit, hoc est manifestissimum. Non est quod scribam apertius, utatis igitur ratione duce, ne frenum propterea laxes peccatis, sed in seruias Domino Deo tuo attentius, & quandiu hic uixeris; haec menti tuae recondare ne obliuiscaris, cogita te aliquando ante Dei tribunal assistendum, dona tua propterea & tuos thesauros probe & pie disponas, iuua pauperes in necessitate. ut in hoc mundo possis procurare misericordiam & gratiam. Ora Deum, ut te conducat an hanc portam, ut possis tuae conquisitioni finem imponete. De proiectione, duodecima porta. In proiectione probabitur si nostra praxis est utilis, cuius oportet me secreta quaedam monere: si tinctura sit uera & non uariabilis, probabis cum pauca quantitate tuae medicinae, metallo, aut Mercurio, ut pix adhaerebit, & tinget in proiectione ut omnem ignem sustineat, intrabit & sparget seipsam largissime. Sed multi per ignorantiam destruxerunt opus suum, quando faciunt, proiectionem super metallum impurum: nam illorum tinctura propter corruptionem euanescit; quod a corporibus non remouerunt, quae post proiectionem sunt frangibilia, fusca, & nigra, ut igitur tinctura possit perpetuo durare. Uide ut tuam medicinam prius proiicias super fermentum, tum erit illud fermentum frangibile ut uitrum; proiice illam frangibilem substantiam super corpora mundata & ualde pura, & statim uidebis ea curiose colorata cum tinctura, quae omnes probas sustinebit. Et sic a Psalmis Dauidis numerato, ut utilem proiectionem & perfectam facias. Super Psalmum cuius initium est fundamenta, proiice, Nunc dimiitis. Super uerba mea, proiice fundamenta. Tum uerba mea super diligam, & diligam super attendite. Sic fac proiectione tres, aut quatuor, aut quinque, quousque medicinae tum tinctura incipit decrescere. Tunc tempus est finem proiectionis faciendi. Mystico hoc sermone nihil aliud uolo quam ut imprimis minus proiicias super mains crescendo semper numerum, ut sapientes dicunt, & reserua hoc tibi secretum apud te. Sis auidus doctrinae, ea non erit tibi oneri. Nam qui corporibus aegris iungit Elixir ille parum nouit, quid sibi uelit proiectio. Decem si multiplicas primo per decem, centum efficit numerus ille; si centum rursus per decem multiplicabis, mille dicitur numerus iste, si mille item per decem, efficiunt, decem milia, quae rursus per decem multiplicata centum milia efficiunt. Iam superasti istas duodecim portas, ac totam arcem gubernas ad libitum, serua haec secreta apud teipsum, & in igne contineas tuum uitrum: & multiplica tuam medicinam magis ac magis: nam sapientes dicunt, quod habes apud te non est quod aliunde quaeras. Sequitur recapitulatio. Ut hunc tractatum in Epitomen redigam, attende diligenter latitudinem nostri lapidis, & incipe in occidente, ubi mas rubeus & coniunx alba fient unum, desponsati spiritu uitae, ut uiuant in amore & quiete, terra & aqua aequaliter proportionatis, & una terrae pro tribus spiritus, est etiam bona proportio, quae est spiritus duodecim, pro quatuor partibus terrae; siue corporis. Tres partes faeminae, & unam uiti debes accipere, & quo minus fuerit de spiritu in hac desponsatione, eo citius tuam calcinationem absolues. Tum in septentrionem per obscurationem progredere, rubri uiri & coniugis, quae dicitur eclipsis, soluens eos, & alterans inter hyemem & uer, in aquam conuertens terram obscuram, illinc per uatios colores ascende in orientem ibi Luna erit plena apparens interdiu. Tunc praeteriit purgatorium & illius cursus. Nam illic Sol oritur apparens albas & lucidus, ibi est aestas post hyemem, & dies post noctem. Tunc terra, & aqua post nigredinem conuersa sunt in aerem, & nubes & tenebrae sunt praeteriae & omnia apparent lucida. Et sicut occidens erat principium huius practicae, & septentrio perfectum medium alterationis. profundae, sic oriens est principium speculatiuae, sed sui cursus, mox in meridiem facit consummationem, ibi sunt elementa circulatione in aquam conuersa: Tum quin optatum tuum consequaris, non est quod dubites, nam rotam nostrae philosophiae circumuoluisti. Nihilominus tuam rotam bis adhuc circumdes oportet, in quo sunt comprehensa nostrae philosophiae secreta declarata in duodecim portis, si recte concepisti quo pacto perfecte calcinabis corpora, dissolues, diuides & putrefacies, & omnia secreta alia nostrae infimae astronomiae, cum perfecta intelligentia omnium polorum in nostro coelo lucentium coloribus in explicabilibus, pulchriores nunquam sunt uisi, pallidus, & niger, falsus citrinus, imperfectus & rubeus, pauonis plumarum color, elegantissimus iris qui eiam praeteribit, Pantherae color uarius, leo uiridis, Corui nostum nigrum ut plumbum, ii apparebunt ante perfectum album, & alii plutes colores, & post perfectum album cineritius; & falsus citrinus, & postea apparebit sanguis rubeus impermutabilis: Tum habes medicinam tertii ordinis in suo genere multiplicabilem Sed secretum istud omnino non debes ignorare, quod noster mas rubeus non tingit, neque illius coniunx donec tingantur: si igitur uelis tibi hac artrem parare altitudinem tuorum corporum absconde, & patefac eorum profunditatem destrue primam qualitatem omnium tuorum materialium, & secundas qualitates excellentiores quamprimum in his repara, & in uno uitro, uno regimiue: conuerte quatuor naturas in utium. Diuidendum erit tuum Elixir rubeum in partes, antequam rubifices, quod pones in duobus uinis ui uis habere Solis & Lunae duplex Elixir, fac sicitum cum Mercutio multiplica statim in magnam quantitatem. Si in initio habes tantum, ut cochleat solum impleat, poteris multiplicare, simul in album & rubeum, ut etiam si uiuas mille annis satis superque habeas. Dissolue ergo caute tuam basim, & conuerte illam in perfectum oleum, quod circulatione fieri debet secundum nostrum propositum. haec olea figent crudum Mercurium, in perfectum Solem & Lunam. hanc oleagineam substantiam fixam & puram, Raimundus uocaui: suum basiliscum, cuius nunquam tam planam fecit explicationem. Memento hominem esse nobilissimam creaturam in compositione terrea, quam unquam Deus creauit, in quo est quatuor elementorum proportionatorum per naturam neutralis Mercurialitas, quae omnino nihil constat, producitur arte ex sua minera: nam nostra metalla nihil aliud sunt, quam nostrae duae minerae nostri Solis & Lunae, ut Raimundus sapienter notat. Splendor Lunae & Solis lucidi, in has duas mineras secrete descendit, quamquad. Aurif. Secunda Rota. uis splendor sit absconditus tuo uisui, arte potes efficere ut appareat manifeste. Hunc lapidem absconsum, hanc unam rem putrifica, laua in suo liquore donec albescat: tum fermenta sapienter. Et sic habes summam totius operis, Nobilissimo & generosissimo uiro, D. Guilelmo Ancelio Regis Christianissimi Dapifero, & eiusdem a Consiliis, Domino perpetuum colendo. Cum a te, Regis apud Caesarem negotia gerente, Pragae primum exciperer, Nobilissime Domine, nusquam tantum linguarum peregrinarum, tantum disciplinarum, tantum rerum, & negotiorum ciuitum, politicorum & bellicorum, cum tanta prudentia, lenitate, & dexteritate in exiguo corpore coniuncta & in unum coalita, cogitassem: at cum tandem postea ( quae tua fuit bonitas ) saepissime a te & humanissime exceptus fuissem, caepit sese mihi aperire indies tuus ille torrens & fons ferme inexhaustus rerum & uerborum, quem Deus suo quasi digito in te seuit, a Cesare ipso summo in pretio habitus, & a Principum ad Caesarem legatis passim praedicatus: qui me totus quantus eram rapuit, hinc conieci te Galliae rebus apud Caesarem gerendis trium Regum tempore, non abs re, praefuisse, teque tandem non immerito, donec meliora, ad quem geris gradum a Rege nostro Christianissimo uocatum fuisse. utinam multi nobis essent Ancelii. Sed manum de calamo, ne quis putet, quod prorsus a me alienum est, adulari me uelle. Nunc, quod meminerim te mecum serio de Regis tutanda ualetudine multoties ex animo locutum: ego uero ab eo tempore nihil aliud cogitauerim, nihil apud me antiquius fuerit unquam quam id ipsum, quod non solum Galliis, sed & toti Europae summopere proficuum arbitratus sum, perennem scilicet tanti Regis ualetudinem tueri, uaria & non temnenda meo Marte tentaui. & in memetipso expertus sum praesidia: quae tamen ad hunc usque diem tanto Rege digna, ut par est, mihi uisa non sunt. Unde, interea dum alia aggredior, ( neque enim deest animus ) quod tuis literis intellexerim, egregium philosophum Guilielmum Normantium, quem honoris & obseruantiae causa me nominare iuuat, Aureliae non procul a te esse, statui tibi, utro uere Regio, dicare tertiam Quadrigae Auriferae Rotam, de Mercurio & lapide philosophorum, id est, de auro uero potabili agentem. Hanc rogo suscipe fronte illa uere Gallica laeta, qua soles. Hanc fac ut uideat doctissimus Normantius, cui salutem ex animo impertior plurimam, si quando meliore fato rem aggressurus sit. Tu uero, Nobilissime uir, precibus tuis mecum contende, beet ut omnia Deus, ad laudem & gloriam nominis sui, Ecclesiae suae decus & auxilium, & Regis incolumitatem perpetuam, per filium suum unicum Iesum Christum Dominum nostrum, Amen. Bene uale, iterumque uale, Nobilissime Domine cum generosa & castissima coniuge & dilectissimis liberis. Perpetuum, dico, uale, diuque uiue, nostri quandoque memor. Lugduni Batauorum die xx. Iulii 1599. Tui deditissimus Nicolaus Barnaudus. Quadrigae Auriferae Tertia Rota. Liber De Mercurio Et Lapide Philosophor. Georgii Riplei Canonici Angli. Charissime fili, instruam te in hac benedicta scientia, quae a priscis sapientibus abscondita est, quibus Deus dignatus est tantam gratiam concedere. Intelligas igitur quod materia nostra est supremum omnium quae in terra sunt, minimaeque aestimationis uel pretii, ut postea tibi lucidius apparebit. Nam si aqua se incorporat cum terra, erit aqua omnium infima: eaque nisi cum igne figatur, altius ascender; atque hoc modo uideri potest quomodo aqua erit suprema & infima: quod autem sit minimae aestimationis uerum est. Nam in terra nostra & aqua; atque in illa terra foeda; inuenies aquam puram & claram, quae est nostrum sperma & quinta essentia. Tum autem foeda illa terra nihil ualet ultra, estque nullius aestimationis. Quod uero dixi aquam esse supremam, id multis modis apparebit: intellige fili, quod sine aqua, panem conficere non possumus, nec quicquam aliud quod Deus in rerum natura creauit. atque hic facile percipies, quod aqua est prima materia omnium rerum quae in mundo nascuntur, aut generantur. Certe enim manifeste tibi uidebitur, quod nihil crescit, aut incrementum capit sine quatuor elemenquadrigae Auriferae tis. Ideoque quidquid elementarum est uirtute quatuor elementorum; necessum est; ut origo omnium rerum nascentium, aut crescentium fiat ex aqua: Non tamen intelligas hoc de aqua ante dictum esse sed de aqua illa quae est materia ommium rerum, ex qua omnes tes naturales producunturin genere suo. Itaque inteliges quod primum ex aqua generatur aet, ex aere ignis; ex igne terra. Iam autem uel magis familiariter, & amice te alloquat adhuc ulterius tibi manifestabo hoc mysterium pedetentim ne nimia festinatione nobis contingat iuxta preuebium: Quod qui nimis festinat, saepe nimium sero ueniet domum. Nunc igitur ut tuo desiderio satisfaciam, dicam de prima materia, quod Philosophi quintam essentiam appellant, & multis aliis nominibus uocant, quo magis abscondam. In hac cerro sunt 4, elementa pura in exaltatione sua. Ideoque agnoscas quod si quintam essentiam hominis habere uoluerit, opus est ut prius habeas hominem, atque ex illa materia nihil aliud habebis, & uide ut hoc bene animaduersas. Dico enim tibi quod si lapidem philosophorum habere defideras, necessum est, ut prius habeas quintam essentiam eiusdem lapid. siue mineralis, siue uegetabilis, siue animalis. Coniungo ergo speciem cum specie, genus cum genere, & ne unum sine altero, nec quicquam contrarium quod sit extra speciem, aut genus proprium. Caue igitur ab omnibus rebus peregrinis & extraneis. Nam ex ossibus non fiunt lapides, neque ex gruibus nascuntur anferes. Quod quidem si bene consideraueris, inuenies fructum, mediante gratia diuina, qua nos adiuuante procedemus adhuc ultertia Rota. terius dicere de hac aqua benedicta, quae uocatur aqua Solis & Lunae, abscondita in concauitate terrae nostrae. De qua etiam terra intelligas, quod omne quod generatur necessum est ut habeat masculum & foeminam, ex quibus oriatur actio & passio, sine quibus nunquam fit generatio. Sed ex rebus genere discrepantibus nunquam certe proficuum habebis. Ueruntamen, si hanc aquam Solis & Lunae habueris, attrahet ad suum genus alia corpora, & humores mediante uirture, & calore Solis, & Lunae facietque illa perfecta: quemadmodum infans in utero matris, mediante decoctione temperati caloris conuertit menstrua in naturam suam, & genus suum, hoc est, in carnem, sanguinem, ossa, & uitam, cum caeteris corporis uiuentis proprietatibus, de quibus plura dicere non expedit. Atque hinc intelligere tibi dabitur, quod aqua nostra conuertit se in genus perfectum, cum tebus sui generis: nam congelabit se primo, in substantiam oleo similem: dein oleum illud mediante calore temperato, uertet in gummam, postremo uero mediante perfecto Solis calore, in lapidem. Nunc itaque intellige quod ex una re, habes tria, hoc est, oleum, gummam, & lapidem. Intelligas etiam quod quando aqua uertitur in oleum, tunc habes spiritum perfectum; cum uero oleum uertitur in gummam duram, tum habes perfectum spiritum & animam; & quando perfectus ille spiritus & anima uertuntur in lapidem, tum habes perfectum corpus, animam & spiritum simul, quod tum uocatur lapis philosophorum, & elixir, & perfecta medicina corporis humani; ita quod fermentetur cum genere suo, & quinta essentia sua. Intelligas fili, quod diuersae sunt quintae essentiae: quarum una est ad corpora humana: altera uero ad elixir ad corpora imperfecta metallorum. Nam considerare debes quod generatio & incrementum metallorum non est sicut incrementum corporis humani: nam genus conuenit cum suo genere, & species cum sua specie. Insuper autem intellige, quod prima materia hominis, quae generat carnem, sanguinem, ossa, & uitam, est humor spermaticus, qui ex incluso uitali spiritu causat generationem. Et quando matetia generatur & congelatur in corpus, extrahe inde quintam essentiam corporis illius, cum qua nutries corpus. Tamen fili ulterius tibi dicam, quod aqua, aut materia, siue sperma de quo homo generatus est, non est augmentator corporis. Fili intellige quod si corpus bene cibatum fuerit cum suo naturali alimento, tum augebitur prima materia illius, atque etiam corpus: prima uidelicet materia, in qualitate, & corpus in quantitate. Prima materia est illa quae uocatur quinta essentia. Intelligas tamen, fili, quod quinta essentia est unum; & materia augmentationis est aliud. Et quemadmodum supradixi, incrementum metallorum non est sicut incrementum corporis humani. Quanquam quinta essentia, quae causat augmentationem metallorum, potest fieri medicina habilis ad corpora humana, sicut etiam quinta essentia, quae causat augmentationem corporis humani, potest etiam fieri medicina habilis ad corpora metallorum. Ideoque, ut supra dictum est, quinta essentia est unum, & augmentatio est aliud. Uides igitur qua ratione aqua nostra uocatur prima materia, & Tertia Rota. sperma metallorum, uidelicet quia ex ea omnia metalla generantur. Ideoque ea indiges in principio, medio & fine, quandoquidem omnis generationis est causa, eo quod per sui congelationem, in omnes metallorum species conuertitur, nempe in primam materiam specierum, unde & sperma metallorum, & aqua uitae metallica uocatur, quia metallis aegris & mortuis uitam & sanitatem praebet, coniungitque matrimonio hominem rubeum, cum muliere candida, hoc est, Solem & Lunam. Uocatur etiam lac uirginis: nam quandiu non coniungitur cum Sole & Luna, nec cum quouis alio, exceptis solummodo iis quae sui generis sunt, tandiu uirgo uocari potest: sed quando coniungitur cum masculo, & foemina, facitque cum eis matrimonium, tum non amplius erit uirgo, quia adheret iis & fit unum cum illis quibus coniungitur, hoc est, cum Sole & Luna quos coniungit, coniungiturque ad generationem, sed quamdiu uirgo permanserit, uocatur lac uirginis, aqua benedicta, & aqua uitae multisque aliis nominibus. Et iam, fili mi, ut de Mercurio philosophorum aliquid tibi dicam, intellige, quod quando posuisti tuam aquam uitae ad hominem rubeum, qui est Magnesia nostra, & ad mulierem candidam, cui nomen Albifica, fuerintque omnes simul in unum colligati, tum uere habes Mercurium philosophorum. Nam posteaquam in hunc modum coniungitur cum masculo & foemina, tunc uocatur Mercurius philosophorum, aqua uitae philosophorum, sanguis hominis rubei, caro illius corpus, & ossa illius. Intellige igitur quod multa sunt lactis genera, uidelicet lac uirginis, lac mulieris, atque etiam lac hominis. Etenim cum primum in unum coniunguntur, factaque fuerit grauida ex conceptu: tum infans de lacte nutriri debet: tum autem intelligere poteris, quod hoc lac non est lac uirginis, sed potius lac hominis, & mulieris, cum quo semper nutriendus erit, quousque robustior factus, fortiori cibo & pleniori educari possit. Cibus ille quem ego intelligo, est illius fermentatio, quae praebet ei formam ut faciat opus uirile. Nam quousque hic infans, hoc est, hic lapis noster informetur, & fermentetur cum suo simile, hoc est, cum albo sanguine uiridis draconis, & rubeo sanguine rubei draconis, siue sit lapis albus, siue rubeus, nunquam faciet opus perfectum. Intellige igitur fili, quod aqua prima, est aqua illa rebat quod Deus fecit de natura, estque causa generationis ut supradixi. cum uero post coniunctionem, quae ex matrimonio sit, generant aquam uitae, & lac philosophorum, cum quo, siue cum quibus augmentabis & cibabis lapidem tuum in perpetuum. Multo plura fili tibi possem dicere de hac prima materia; sed haec tibi sufficiant; ut omissis uerborum ambagibus, iam tandem diuina fauere clementia ad ipsam practicam philosophi lapidis procedamus. Uide igitur fili mi, ut diligenter omnes has materias, ( quae cum tria sint, sunt tamen unum solummodo ) in uitreo uase ponas, ubique quiete putrescere finas: Tum demum pone alembicum super uas tuum, & per distillationem extrahe omnem aquam, quae inde distillari potest. Hoc uero primum in balneo mariae experieris. Dein uas in in cineribus collocabis, faciesque ignem lentum per horas duodecim. Tum exime materiam ex uase & tere bene per se, siue aqua praedicta: tum repone in uase cum aqua & obtura bene uas; pone in balneo per tres dies, & tum distilla aquam ut supra in balneo, & erit materia magis nigra quam antea, hocque reiterabis tribus uicibus, & dein non amplius teres. Sed postea quoties distillaueris aquam, toties superfundes. Sed inter unamquamque distillationem, dabis ei tantum ignem per sex horas uel amplius, quonsque fiat mediocriter sicca. Tum iterum superfunde aquam, & iterum dissolue in balneo, sub alembico caeco. In fingulis etiam distillationibus separabis flegma, proiciendo sex aut septem guttulas aquae in principio unius cuiusque distillationis: Atque hoc ordine obseruato, fac ut bibat suam proptiam aquam, quousque hauserit ex ea septies suum pondus quod habebat ab initio: Tum uero erit colore albo, tantoque albiore, quanto plus biberit de sua aqua. Hic est elixir albus. Praeterea uero haec aqua nostra, uocatur homogenea, multisque aliis nominibus. Intellige insuper, quod haec aqua, & materia, generant tam lapidem rubeum quam album. Intellige etiamque quando haec prima materia producitur ad completam albedinem, tum finis unius, est principium alterius, hoc est lapidis rubei, qui est Magnesia nostra rubea, & aes uirginis, sicut in principio diximus. Fili fac ut haec uerba bene intelligas. Nostrum aes uirginis est aurum nostrum. Non tamen dico quod omne aes sit aurum. Item aes nostrum est sulphur uiuum nostrum: Sed omne sulphur uiuum, non est sulphur uiuum nostrum. Item nostrum argentum uiuum, est Mercurius: sed non dico, quod argentum uiuum uulgare, sit argentum uiuum nostrum: sed ut supra dixi, illa aqua uitae, quae est sperma nostrum, & prima materia, est Mercurius noster & noster spiritus uitae, qui extrahitur ex illa benedicta terra Aethiopiae, quae uocatur Magnesia multisque aliis nominibus. Adhuc autem, fili mi, intellige, quod non est perfecta generatio sine corruptione: corruptio enim causat munditiem, & mundities corruptionem. Considera igitur fili uenenum nostrum tingens, quod tingit, & tingitur in perpetuum. Atque hoc est corpus nostrum, anima nostra, & spiritus noster quando in unum coniunguntur, & fit ex eis res una, quae cum patribus suis oritur, etiam ex re una, praeter quam non est aliud, nec erit unquam. Quocirca, fili mi, ille non sapit omnino, qui credit aliam medicinam in argentum uel aurum conuerti posse. Quae quidem medicina parum tibi profuerit ex semetipsa, nisi permisceatur cum corpore; nam tum perficiet opus suum, iuxta formam suam ad quam nata est: nam nunquam nata est, ut ex se solummodo fiat corpus. Praeterea autem intellige, tantum esse discriminis inter primam materiam, quae sperma metallorum uocatur & medicinam, quanta est inter medicinam & aurum. Nam sperma nunquam erit medicina sine corpore, neque medicina erit metallum sine corpore. Est etiam multum discriminis inter Elixir & medicinam, quemadmodum inter sperma masculinum & foeminum, atque etiam infantem, qui ex his in matrice generatur. Ecce iam uidere potes quod sperma sit unum, & infans aliud, quanquam unum & idem sunt genere, res una, operatio una; uas denique unum, quamuis diuersis nominibus uocetur. Ex uito enim & muliere nascitur infans, cum tamen uit, sit unum; & mulier aliud, quanquam unum & idem sunt genere: quod quidem & in lapide nostro intelligere debes. Quod autem supra dixi coruptionem esse caussam generationis & munditiei, uerum est: Nam scire debes, quod omnis res, in sua prima materia est corrupta, & amara, quae quidem corruptio & amaritudo, uocatur uenenum tingens, quae est causa uitae in omnibus uiuentibus, quod tibi satis manifestum erit, si recta ratione rerum naturas perpendetis. Considera bene, o fili; quod quando Lucifer Angelus superbiae in primis rebellauit contra Deum & praeuaricatus est mandatum altissimi, sis certus quod hoc illi corruptum, amarum, & acerbum factum est. Nec minus lapsus & praeuaricatio primorum parentum nostrorum uidelicet Adae & Euae, quando mors & condemnatio subsecuta est, factus est illis corruptio & amaritudo, similiter & nobis, in quibus eadem corruptio propagata est. Multo plura exempla his similia recitare possem si opus esset. Sed ut his omissis, ad propriora accedamus, considera bene quod ex omnibus pretiosis fructibus ex terra nascentibus, prima illorum materia amara est, & acerba, ueluti adhuc corruptionis ac putrefactionis praecedentis aliquod uestigium retinens, quae tum amaritudo, mediante continua actione caloris naturalis, uertitur in dulcedinem cum uirtute magna. Iam itaque fili, si ingeniosus fueris, haec pauca tibi sufficiant, quo multa plura peruestigare possis, & percipere intellectum meum. Considera ergo bene fili, quod iuxta prouerbium antiquum, Dulicia non meruit, qui non gustauit amara. Iam uero ut de aere nostro aliquid dicamus ultra, intellige, quod aes significat permanentiam, aut aquam permanentem. Quid uero ulterius in natura aetis nomini considerandum sit, ex nomine eius Tetagrammato, hoc est, quadrilitero, facile percipies ex aeris uocabulo, seu nomine anglico quatuor his literis, nempe B. R. A. S. hoc est, " bras " quod nomen Latine aes significat. Imprimis itaque per B. significatur primum corpus operis nostri, quod est dulcis & amara oliua nostra, & aes nostrum permanens in forma sua. Per. R. uero significatur radix operis nomini, & scaturigo humoris radicalis permanentis, qui est tinctura nostra rubea & rosa rubea. quae purificat, & purificat omnia in genere suo A. uero significat patrem nostrum Adam, qui erat primus homo, ex quo prima mulier Eua nata est; unde intelligere potes quod ibi sit masculus & foemina. Cognosce igitur quod aes nostrum est principium operis nostri, aurum nostrum, & oliua nostra, nam est prima materia metallorum, quemadmodum, & homo, est primus hominis & mulieris. S. uero significat animam uitae nostrae, & spiritum uitae quem inspirauit Deus in Adam & in omnibus creaturis: quiquidem spiritus uocatur quinta essentia. Porro etiam, fili mi, per has quatuor literas, intelligimus quatuor elementa, sine quibus nihil generatur in rerum natura. Significant etiam Solem & Lunam, quae sunt causa omnis uitae, germinationis, & augmenti omnium rerum in mundo nascentium. In hoc itaque quatuor literarum nomine consistit, totum opus nostrum. Nam in aere nostro est masculus & foemina, ex quibus oritur ille qui dicitur genitus. Animaduerte igitur bene fili, quid significatur per as nostrum dulce, quid uocatur Sandiuer nostrum, siue Sal nitri nostri, quid etiam sanguine draconis, quid Sol & Luna, Mercurius noster, & aqua uitae nostra, & caetera multa de quibus philosophi, obscure & sub aenigmate locuti sunt. Intellige ergo fili, quod prima materia nostra, est neque aurum neque argentum commune, neque est ex corrosiuis, aut huiusmodi rebus extrancis, quibus hodie utuntur deuiatores in tenebris palpitantes. Caue igitur fili ne ullo modo admittas aliquid contrarium in genere, nam certus esto, quod seminauerit homo, hoc & metet. Praeterea autem intellige, quod quando lapis noster completus est in suo proprio genere, tum erit lapis durus qui non facile dissoluetur; ueruntamen si uxorem suam sibi addidetis, soluetur in oleum, quod uocatur oleum philosophorum, oleum incombustibile, & multis aliis nominibus. Intellige ergo fili quod diuersae sunt fermentationes, tam corporales quam spirituales, uidelicet, corporales in quantitate, & spirituales in qualitate. Corporalis fermentatio auget pondus, & quantitatem medicinae, non est tamen tantae potentiae ut est ipsa medicina, uel ut est fermentatio spiritualis, solummodo enim auget medicinam in quantitate, sed non in uirtute. Sed fermentatio spiritualis auget in utroque Et ubi corporalis dominatur super centum, spiritualis super mille. Insuper autem quandiu medicina fermentatur spiritualibus qualitatibus, tandiu uocatur medicina. Cum uero fermentatur cum corporali substantia uocatur Elixir. Est itaque diuersus fermentandi modus & discrimen inter medicinam & Elixir; nam unum est spirituale, aliud uero corporale. Intellige etiam quod quamdiu fuerit fermentum spirituale, est oleum liquidum, & gumma, quae non potest commode circumferri de loco ad locum. Cum uero fuerit corporale, tum erit lapis, quem possis in crumena circumferre. Iam itaque uides, quod siu discrimen inter medicinam & Elixir. Nec minus discriminis est inter Elixir, & aurum, & argentum, nam aurum & argentum sunt difficilis fusionis, sed Elixir non item, nam facile fluit ad flammam lucernae; unde facile percipies quam sint uariae nostrae compositionis & temperamenti differentiae. Posttemo uero, ut ad eorum cibo, & potu aliquid dicamus, intellige quod cibus eorum est de lapidibus aereis, & potus eorum extrahitur ex duobus corporibus perfectis, nempe ex sole & luna. Potus uero qui extrahitur ex Sole, uocatur aurum porabile, qui uero ex luna dicitur lac uirginis. Iam fili satis aperto sermone te allocuti sumus, si gratia diuina tibi non defuerit, nam potus qui ex sole extrahitur, rubeus est qui uero ex luna albus ideoque unum uocatur aurum potabile: alterum uero lac uirginis: unum etiam est masculinum, & aliud foemininum: tametsi utrunque ex una imagine, unoque genere originem ducit. Cogita fili de uerbis meis: alioqui si in tenebris oberraueris, malum tibi eueniet ex luminis defectu. Uide ergo fili ut diligens sis in rotae philosophicae gyratione, ut facias aquam ex terra; aerem ex aqua; ignem ex aere, & terram ex igne: atque haec omnia ex una imagine & radice, hoc est, ex suo proprio genere & pabulo naturali, quo foueatur uita illius sine fine. Qui habet intellectum, intelligat. Nobili uiro, Ioanni Barnaudo, Consiliario Regio, Uicesenescallo, & iudici maiori Ualentinensis & Diensis in sede Cristae arnaudi, I. U. D. praestantissimo consobrino omni obseruantia colendo, Nicolaus Barnaudus S. P. D. Quod pacificae, simul & bellicosae strenuaeque nobilitatis uiris non paucis uere Martis pullis, insuper numerosissimo populo intra septa tuae sedis agente per multos iam annos intripide ius dixeris, atque praefueris Magistratum gerens, ut de te uere conqueri nemo possit, laudare uero iure, & possint, & debeant plerique omnes, Patriae imprimis, tibi tandem, mihique non parum gratulor, uir praestantissime, consobrine multum obseruande: utque pergas & uere candide praesis, uotis assiduis D. Opt. Max. ( a quo omne ius, aequitas & clementia ) ut id uelit, & faciat ad sui nominis gloriam, & Christi Ecclesiae fomentum toto corde surgeo. Caetera quod attinet, est quod etiam Reipublicae, tibi, & mihi gratuler quam plurimum, quod a Nobili, & castissima coniuge Polyxena a Reuest, ( quam ego honoris causa nomino, & consobrinam multis nominibus ingenue obseruo ) tales sustuleris, Dei beneficio, liberos masculos, qui, si ab incunte aetate ( ut tu a D. Guidone Barnaudo Iuriscons. doctiss. parente tuo piae memoriae, & patruo meo multum obseruando honis litteris traditi & perfusi, tandem fuerint, facile praelucent ( parce ) suis maioribus. quos ego meos consobrinulos, cum integerrima matre Polyxena toto animo amplector, & praesens absens, oculis animi, cottidie intucor & exosculor. Itaque obsecro ( si qua fides ) per omnia sacra, ( quod te facturum non dubito ) in eorum liberali educatione ne sumtibus uel tantillum parcas, idque praecipue cures, ut isti tui, consobrinuli mei omni genere disciplinarum, inque Dei & Iesu Christi uera notitia potissimum edocti, fructus in Rempub. dant subinde multiplices. Habent ipsi non paucos nepotes tuos, magnae spei adolescentes, Uincentios, Bruierios, Faiolos, quos sorores tuae, piae memoriae, castissimae matronae, Palriae, nobisque reliquerunt. hi sint illis duces, hos sequantur, praecipue uero ( quem millies honoris causa nomino ) Iohanne Uincentium Iurisconsultum doctissimum, nepotem tuum consobrinum meum plurimum obseruandum, qui prior inter omnes meos consanguineos ex aula Regia, ubi delegatum a Prouincia nostra agit, ad me litteras nuperrime dedit. hic inquam, prae caeteris, hos ad uirtutum ( quas omnes uere colit ) culmen, tanquam manu, te praesule ducat. Hic ego, hoc si euenerit, ( quod futurum & precor, & mihi polliceor ) iam iam tibi dico offeroque rotam quartam & ul- timam Quadrigae Auriferae, quam euulgo in tui & tuorum gratiam, om- nibus philosophis gratissimam futuram. At dices quid mihi cum ista tua philosophia con- sobrine, quam & Theologi & iuris consulti nostri ex aequo aduersantur, commune, qui totus iuridicendo addictus, uix mei memor factus sum? Audio, sed uicissim audias uelim Marsilium Ficinum, ut caeteros taceam in istorum utrumque paucis. Ualcat ergoinquit, Aristarchus Theologus, qui diuitiarum se litterarum interpretem fateri non erubescit, & hanc naturae a Deo conditae peritiam, qua Deus magnificentius atque sublimius post sacras litteras huic mundo contulit nihil, suis impudentissimis conuitiis non ueretur incessere. & paulo post: Crocitat ac blaterat itidem Iureconsultus ac forensis ille rabula, philosophiae osor maximus, qui ex miserorum lachrymis, uenales linguae malleo numismata sibi cudit: qui sacratissimos legum praeteriens. per ambages glossematum totum mundum suis dolis est persecutus. Audias & Gallum Iurisconsultum Gasto¬ nem nem Claueum subpraesidem Niuernensem, cuius perdoctam Apologiam pro huius sacrae philosophiae initione, Bernardus Penotus, utriusque medicinae doctor, in lucem emisit, de se loquentem. " Nec quisquam, " ait, " nisi iniuria, possit institutum hoc meum damnare quasi ab ea arte, quam profiteor alienum. Incidunt enim saepe in forensibus iudiciis quaestiones, quae a iureconsultorum responsis alienae uidentur, ut de arte medica, de quamplurimis aliis artibus, quas tamen eos ignorasse pudeat, qui causas agunt, atque hac ratione peritos artis prius consulere, quam clientes defendere cogantur. Audias postremo, obseruande consobrine, quos in unum collegit, plures ut caeteros taceam, Robertus Uallensis de antiquitate & ueritate huius artis, contestes, & deinceps huius philosophiae scripta, quorum speculatio sola, periucunda est, & grauioribus studiis praegrauatos animos reficit, perlustrare, degustareque cum ca eteris philosophis succisiuis horis ne uerearis. Quod si sciuero primum hoc munusculum, quod tibi etiam atque etiam offero, gratum fuissesequentur huius generis sciipta non pauca tibi gratiora futura. Bene & foeliciter uale cum Nobili castissimaque coniuge, & charissimis liberis, obseruande Consobrine, uiueque nostri memor & nos perpetuo redamare perge. Lugduni Batauorum, decimo mensis Iuliii 1599. Tuus ad omnia paratissimus consobrinus, Nicolaus Barnaudus. Quadrigae Auriferae. Quarta Et Ultima Rota, Scriptum probi, & non male docti uiri, cuius nomen excidit, Elixir Solis Theophrasti Paracelsi tractans. Resolue aurum cum tota substantia per corrosiuum, tantisper donec sese uniat cum corrosiuo. Neque abhorreat animus ab ista tractandi ratione: auro enim, si modo aurum est, corrosiuum praestat, ac sine corrosiuo aurum mortuum est. Iam sequitur ut resolutio ista per putrefactionem iterum remoueatur, licet sane corrosiuum non facile semoueri poterit: nam siquidem auro naturaliter insitum est, ut corpus humanum conseruare, ac ab omni aegritudine curare debeat, neque id corrumpi sinat, quanto magis hoc sibimetipsi prae stabit, idque cura omnem infectionem sui. Aurum enim cortigit atque emendat quicquid non est sincerum. Corrosiuum itaque in auro, nullo pacto corrosiuum appellari debet. Eius enim arcani uis, atque uirtus superat omne uenenum. Siquidem omne Realgar in Elixire auri mori cogitur, atque in praestantissimam necnon excellentissimam abit medicinam, tincturamque. Ad hunc modum etiam aurum potabile praeparatur post putrefactionem. Haec Paracelsus ad literam. Sequitur breuis probatio ex opere meo, posse fieri praedictum Elixir atque tincturam. Primo enim accipio debitam materiam, quam etiam auctor ipse nominat, nimirum aurum, hanc soluo per corrosiuum, quod ideo hoc in loco, ( quamquam alias infinita habeat nomina ) auctori sic nominare placuit, quod quatenus in forma sua specifica manet, metalla penitus corrodat, atque spoliet, unde & inimicum & spoliatorem alibi nominat; non secus, ut gluten, propter aequalem coniunctionis proportionem, hanc materiam siue aurum non solum cum tota sua substantia soluo, sed & tali ad solutionem hanc utor corrosiuo, quod sese, ( prout auctor hic uult ) cum auro unite atque conglutinare potest. Nihil autem huic uniri, & conglutinari posse, nisi quod eiusdem est naturae constat: natura enim, gaudet natura, ast metalla de natura mineralium esse scimus, itaque & hoc corrosiuum, siquidem aurum cum eo uniendum est, de natura mineralium esse oportebit. Mineralia enim multo plures & meliores in se continent spiritus quam metalla & hi sunt qui adiuuant additiones, gradationes atque fixationem. continent enim in se tincturas, atque colores, ut inquiunt philosophi. Iam si consideramus in uenis terrae ubi aurum nascitur, quibus inimicis siue corrosiuis mineralia ( quoad superfluitatem siue inaequalem proportionem ) sint circundata, inueniemus praecipue spiritus sulphuris, salis, & Mercurii. De his itaque accipiendum & separandum est subtilius, siue gluten, hoc est, id quod est naturae auri, quodque auto uniri & conglutinari, atque idipsum in pondere colore ac fusibilitate multiplicare possit, seque ita cum illo uniat conglutinetque ut fiat cum ipso una substantia, uns forma, & per consequens unum indiuiduum inseparabile. In meo autem opere medium tale habeo, quod se coniungit ita cum auto, sic ut fiat cum ipso una substantia & forma, multiplicans illud in pondere, tum etiam augmentans idem in colore, ut apparet quando aurum sublime in cristallos summe rubicundos: quibus nec fusibilitas deest, ut experientia demonstrat, fluunt enim, etiam ad candelam, Cum itaque medium meum ita se cum auro uniat, aurumque illud tam arcte & amicabiliter amplectatur, ut uere, iuxta philosophos, natura recipiat in se, a natura quod suae est naturae: non dubito affirmare, me iuxta mentem Theoph. in hoc opere meo uero uti corrosiuo, praesertim cum corrosiuum illud, ita appropriatum esse debeat, ut auro non sit inutile, meum uero hoc medium illi sit utilissimum, siquidem illud, ut modo dictum, reddit in colore altius gradatum, quod uult Bernardus; dein etiam ponderosius, ut Theoph. de specifico corrosiuo uult, ubi inquit, quod aquae fortes metalla hoc pacto duntaxat soluant, ut illis in pondere nihil decedat. at in meo opere, per meum corrosiuum, auro in pondere non solum nihil decedit, sed potius accedit. Semper enim habeo meum aurum post sublimationem cristallinam in pondere duplo ponderosius. Asserit etiam Theoph. sine corrosiuo aurum esse mortuum, corrosiuo autem unitum illum uiuere hoc in meo opere pariformiter fieri constat: Nam quis negabit illa uiuere, quibus uitalis inest spiritus? At in saepius nominato hoc meo opere, quoniam aurum spiritum illum ex corrosiuo tantopere ad se attrahit, ut illo prae innumeris solo gaudere uidetur, arque ideo & quasi hoc solo solui ac copulati uelit; per uitam autem omnia metalla solui constet, nec alia solutio corporum ( te stantibus philosophis ) fieri potest quam per uitam: quis iam non uideat, aurum hoc unitum spiritu uiuere? siquidem sine corrosiuo aurum mortuum esse auctor expresse fatetur. confirmat idem auri cum spiritu hoc mirabilis illa quae sit in igne sublimatio. Cum itaque omnes uno ore conclamitent philosophi: Soluite corpora, fac fixum uolatile: atque ego hucusque in meo opere ( Dei gratia ) peruenerim; restat duntaxat, ut coagulemus iam spiritus, siue uolatile faciamus fixum: illud autem hoc in loco, per putrefactionem fieri debere auctor ostendit: nam corruptio unius est generatio alterius. Uidetur autem Theoph. annuere quasi corrosiuum per putrefactionem penitus remoueri debeat. Uerum si mens auctoris penitus introspiciatur, plane diuersum sentit, quod apparet ex his uerbis: Licet, uel quamuis corrosiuum non facile se moueri poterit, & c. uult quidem fieri separationem, sed tamen talem, ut id quod separari non potest, nec debet, sed cum auro uniri, illudque in pondere, atque colore augmentare debet, minime remoueatur. Imprimis uero quod corrosiuum non penitus remoueri debeat, probatur ex praedicta unione, quae frustranea foret, si remotio necessario requireretur, tum etiam ex allegato in textu exemplo, ubi dicit, Auro naturaliter est insitum, ut innata ui humanum corpus conseruet, ac ab omnibus morbis curet, atque praeseruet. Si hoc alteri potest praestare, certe multo magis idem praestabit sibimetipsi, seque a corrosiuo illo tuebitur. Ad haec affirmat corrosiuum hoc, nullatenus in auro nominandum esse corrosiuum, idque confirmat ratione, quod omne Realgar ( sic & corrosiuum ) in Elixiri auti mori cogatur, quo mortuo, hoc est, annihilato, noua fiet generatio, praestantissima uidelicet, necnon excellentissima medicina atque tinctura. hoc consentit etiam cum aliis philosophis qui uno ore omnes, tum demum medicinam atque tincturam perfectam agnoscunt, quando ad suam peruenit dulcedinem; prout poma non prius esui sunt apta, quam ubi ad suam perfectam peruenere maturitatem atque dulcedinem. Per putrefactionem autem quam auctor in hoc opere praecipue requirit, multa amara, siue coriosiua dulcia, multa denique uenena praestantissimas fieri medicinas constat. Quod autem & unum hoc opus ad instam atque perfectam suam sit peruenturum dulcedinem, conuincor ipsa experientia, quippe quod hanc iam ( licet nondum perfectam ) sub manibus habui, nisi fata inimica bonis, atque Mars impius, tam nobile bonum mihi inuidissent. Quare ubi iam ( Deo benigne gratiam suam largiente ) iterum semel in opere isto, ad praedictam hanc dulcedinem peruenero, eandemque meliore fato, ad debitam atque exquisitam suam perfectionem adduxero, certo certior sum, me uerum habiturum Elixir solis Theoph. hoc est, praestantissimam, necnon excellentissimam medicinam. Atque hic, ut paulo prius memoratum testes adduco omnes ueros philosophos. Nec hic scrupulum mihi facit quorumdam pertinax opinio, qui non concedere uolunt, ullam medicinam intra corpus humanum assumendam per corrosiuum praeparari debere. Recte quidem opinantur, ignorant enim separationem, illudque quod separari minime potest, nec debet: sed cum auro uniri: idemque in pondere atque colore augmentare debet, in suam latentem atque innatam nesciunt adducere dulcedinem. Si hoc scirent, non usque adeo reformidarent corrosiuum, neque ipsorum animus tantopere ab ista tractandi ratione abhorteret. Siquidem auro, quatenus aurum est, corrosiuum praestat: ac sine corrosiuo aurum mortuum est. quin imo potius faterentur cum Theoph. aurum potabile, atque Elixir solis, si cum suo debito corrosiuo, debito suo modo praepatentur, utiles & salutares humano corpori esse medicinas. Ambo enim iuxta mentem Theoph. uno eodemque modo fiunt post putrefactionem. Itaque & uerum aurum potabile, nisi exquisitae dulcedinis fuerit, potius pro auro mortali haberi debet. Habita praedicta hac & ad perfectionem suam adducta dulcedine ( qua Deo uolente nihil certius, cum eandem non solum in auro, sed & argento, corallis atque perlis degustarim, quae singula suas latentes dulcedines mihi, mediante meo corrosiuo manifestarunt ) profecto & sua qualiscunque sane etiam tinctura, quam auctor hic optimo iure pollicetur, multo minus deosse poterit. Quippe concordant cum Theoph. & hoc in loco omnes ueri philosophi, qui alterum sine altero perfectum non agnoscunt. atque ut breuitatis caussa alios praeteream, unica, unius comitis Trenisani sufficiat hic auctoritas, qui affirmat aurum Quarta Rota. pro se sufficientes duntaxat possidere diuitias. uerum si ad plusquam perfectionem suam adducatur, tum demum ad reliquorum corporum tincturam aptum esse. His itaque atque aliis rationibus adductus, tum quod & in ipsomet opere singulae tam apprime cum ipsa auctoris descriptione concordare, tum quod nec signa alia, imprimis uero nigredinem atque rubedinem tanquam colores principales, quos communiter etiam requirunt philosophi, in operatione mihi deesse uideam, nullatenus dubito, in spe, atque silentio, D. Opt. Max. faelicem laboris huius exitum commendando, me breui, uolenta Deo, praedictum Elixir, atque tincturam solis, ad suam perfectionem, finemque debitum deducturum esse. Quod ad nominis sui diuini gloriam, & proximi nostri commodum, faelicissime contingere dignetur is, a quo solo dependet omnis perfecta scientia. Cui laus & honor in secula seculorum. Amen. Transierunt in siccum Luna in sanguinem. Sol uersum tenebras. flumina. In Sole posuit tabernaculum. Sit nomen eius benedictum. Aries Leo Sagittarius. Taurus Uirgo Capricornus. Terra Melancholica Occidentalis. Ignea cholerica Meridionalis. Retentiuus Autumnus. Attractiua aestas. Occidens. Meridies. Altitudo lapidis in qualitate ignea splendens plusquam perfectum ex quinta essentia & finis practicae ac speculatiuae. Sol tenet ignem. Quemadmodum Christus ut testatur scriptura in sanctum uentrem descendit Mariae de suo alto throno pro nostra redemptione: sic hic noster lapis descendat de sua statu in uentrem uirginis Mercurialis, ut fratres suos liberet a spurcitie originali. Principium aut occidens latitudo nostri lapidis & introitus in practicam pallidus & terreus est in qualitate. Saturnus tenet terram. Quemadmodum Christus suam Deitatem abscondit a nostro uisu quando nostram naturam in se recepit: sic etiam Sol noster suos radios luminum pro tempore hic reliquit, sub alis suae coniugis Lunae suam gloriam abscondit, & corporaliter moritur, ut posset suam dpeciem multiplicare. Sphaera S. Tenebrosa profunditas lapidis in Septentrione purgatorium. Imperfectus aqueus in qualitate, uariabilis in colore, Eclipsis Solis. Mercurius tenet aquam. Quemadmodum Christus Saluator noster erat sepultus post suam passionem & mortem in arbore, & postea corpus fuit glorificatum iurrexit indutus immortalitate: sic noster lapis hic sepultus, post poenas mortis surrexit a tenebris & coloribus uariis apparens in Oriente claritati incomparabili. Latitudo Orientalis lapidis & introitus in speculatiuam aerius. Luna plena. lupiter tenet aetem. Quemadmodum Christus a terra in Caelos ascendit in nubibus sursum in thronum suae gloriae, & regnat ibi lucens sine fine: sic etiam Sol noster iam factus noster lapis, sursus abui in suam gloriam, possi¬ dens hic suum ignem in meridie, qui potest sanare leprosos & iuuentutim renouare. In purgatorium hic gradiuntur ut purgentur poenis & doloribus. Hic omnibus poenis absoluuntur suis lucentes clarius Chrystallo. Spharae 7. Hic mas rubeus cum sua alba coniuge est desponsatus spiritu uitae. Aparadiso abeunt habitatum lucentes clarius quam ipse Sol. Sphaera Solis. ignem, & tardius frangitur ab eo, & qui maioris fuerit ponderis, unde inter metalla magiu pro lapide Aurum. Melior lapis omni lapide qui magis est decoctus a Sole & igni, dicitur proximus qui plus caeteris sustinet ignem, & tardius frangitur ab eo, & qui maioris fuerit ponderis, unde inter metalla magis pro lapide Aurum. Sphaera Lunae. Quae est tinctura Albedinis fulgidi splendorum, mater lapidis portans ipsum in uentre suo. Adiuua solutionem cum ea, & congelationem cum Sole, qui continent in se uirtutes ductibilium omnium, & omne met. allum tingunt. Sphera Ueneris. Dea amoris, quae est medium coniungendi tincturam inter Solem, & Lunam, & corpus facilis conuersionis utriusque, & ideo pone in opere pro imperfectis corporibus, & dicitur Leo uiridis. Sphaera 3. Qui est spiritus summe aureus, non differens ab auro, nisi in hoc quod aurum sit fixum, ipse rero infixus cuius manifestum dicitur frigidum & humidum, occultum uero igneum. Sphaera 2 Terra. Aqua Igni Aer Sphaera 1 Centrum. Coelum haec figura uocatur. Geminus Aquarius Libra. Index est nostrae infimae astro - Cancer Scorpio Piscis. Aquea flegmatica Australla Sanguinaria & masculina nomiae, qua intellecta non po¬ aut Septentrionalia. & Orientalia. Expulsiua uirtus. tes errare quin facias nostram Digestiuum Uer. Septentrio. medicinam perfecte. Hinc igi¬ Oriens. patitur Eclipsim. Luna tur diligenter incumbas, ac no¬ Produxit aquam ex terra, & non lucelit noctu, ctu & interdiu ora pro te, & oleum ex durissima rupe.