Destillatione, Hieronymi Rubei Raubnn. Liber. In quo Stillatitiorum liquorum, qui ad Medicinam faciunt, methodus ac uires explicantur: Et Chemicae artis ueritas, ratione, & experimento comprobatur. Iampridem ab innumeris mendis repurgatus, & in usum studiosorum editus. Basileae, Per Sebastianum Sereniss. Francisco Mediceo, Etruriae Magno Duci, & c. Hieronymus Rubeus, felicitatem D. Scribenti mihi, & in manus hominum, Librum hunc de Destillatione, Typographorum praelo, emittenti, iure, tuae Celsitudini, Sereniss. & Magne Dux; natus, atque ob id tuo inscribendus nomini, semper uisus est. Ita enim accurate, eo perpetuo felicique cursu, maiores tui, literarum omnia quidem studia, sed hanc potißimum artis stillatitiae partem, coluerunt, ac euexerunt, ut nemo non uir doctus, Mediceam familiam, pulcherrimorum omnium studiorum parentem prope, & altricem professus fuerit. Reliqua taceam; quod non faciant ad propositum sermonem, de Medicina loquar: quae cum ob Graecarum literarum ignorationem, in maximis tenebris, summo humanae salutis, uitaeque incommodo; squaleret, nemo est qui nesciat, Mediceorum maxime opera, qui Graecam nobis linguam, accitis in Italiam Graecis hominibus eruditissimis, mirifice propagarunt, reuixisse, pristinumque recepisse candorem. Cum autem omnis Medicinae pars nobilis necessariaque est: quae ut Magnus inquit Aurelius Cassiodorus, in homine plus inuenit, quam in se ipse agnoscit, & ibi nos nititur subleuare, ubi nullae diuitiae, nulla potest humana dignitas subuenire: Tum uero quae stillatitiorum liquorum rationem tractat, ea, dignitate, utilitate, iucunditate facile praestat omnibus: In qua excellere, est inter praestantes eminere, quam excolere, summo est homines cumulare beneficio. In hac, artis cum natura ludentis, ac potius, ut Zeno dicere consueuerat, naturae artificiose ambulantis, miracula conspici iucundissime a nobis possunt, dum uarii: ex aridissimis quandoque rebus, destillantis humoris, halituumque colores prodeunt, perinde ac riparum uestitus uiridissimi, ac prata floribus distincta, coelumque ipsum uersicolore, sub auroram, facie: praeterquam quod hinc quandoque late diffusam planiciem, quandoque montes in ipsis uasibus, uidere uidemur: saepe liquores per lucidos amnium, saepe lacus, saepe fontes: species etiam sese nobis obiicitur frugu, species arborum, quae & fructus ferant: Aquarum praeterea inductionibus, terris quandam quasi foecunditatem damus, sic ut artis ope, in rerum natura, fere alteram naturam efficere uideamur. Quo quid, in his caducis rebus, humano potest ingenio iucundius accidere? Quamobre non est mirum, si eam excoluerint nobiliora hominum ingenia: si ea uel remotißimis gentibus placuit: Costat enim, etiam apud huius orbis extremos, Indos orientales, hanc artem diligenter excoli, quippe qui e Palmae, seu Nucis Indicae, incisis ramis, liquorem effluentem, quem Suram appellant, aquae ardentis more, destillent, refertque stillatitius hicliquor, aqua ardentem, sic ut madens ea pannus, ardeat, caeterisque sit ardentis aquae qualitatibus praeditus. Huius ope artis, ea, quae naturae humanae inimica ab ipsa uniuersitatis natura, constituta sunt adeo inter se conciliantur, ut maxime iuuent, uideaturque ob id aliquo modo ab arte natura, aut superari, aut mutari. Quid enim ut unum ex innumeris referam, chalcantho, magis aduersum naturae hominis est? nam uomitum ciet, & Galenus, penitus illi contrarium scribit, eaque ratione improbat stomachica quadam remedia, quae minime omnium, inter reliquas corporis partes, stomachum, ob praecellentem sensum, ferre asserit, ac potius, magnopere affligere, etiamsi quidpiam cum aliis, stomacho alioqui commodis, pharmacis, mixtum, praebeatur: stillatitium tamen eius oleum, hac arte, paratum, non solum minime stomacho nocet, uerum mirifice illum iuuat, egregie roborat, languentemque ac pene mortuum cibi appetitum excitat, arcet humorum putredinem, efficitque alia sane plura, quae maximam huius artis stillatitiae praestantia optime patefaciunt. Quanquam autem eam, ueteres Graecos Philosophos nouisse nequaquam puto, non iuerim tamen inficias, quin magnus ille Aristoteles, naturae monstrum, qua fuit ingenii magnitudine, olfecerit, cum aquam ardentem significare uideatur, de mari in Meteoris scribens, aitque uinum, & omnes humores, quicunque; cum in uaporem mutati, iterum in humidum consistunt, aquam fieri. Quod uero id etiam ex problematum libro nonnulli patere existiment, non est forsan absque magna dubitatione: licet enim, docens ibi Aristoteles, mare deuri posse: quia salsum, atque ob id oleosum: cum e sale oleum depromatur, uideatur Destillationem tetigisse, quod dicant, oleum e sale non nisi Destillatione extrahi posse: id tamen non omnes forte concederent, dicerentque educi e sale oleum: quia uel ab eo resudet, ui ignis, spoteue: quod paulo inferius uidetur innuere: uel quia bitumen, naturam, inde fere emanet: affirmat. n. Galenus, bitumen ex iis unum esse; qui in aqua marina proueniunt, et in alia quapiam, qui no est marinae dissimilis: Pliniusque testatur, id bitumen simile oleo, et illius in lucernis esse usum. Ex hac arte, rerum natura quaedam itasese in conspectum dant, ut quin haec magna sit Philosophiae naturalis pars, negare nemo plane queat, affirmarique possit, huius cultores artis, iure Philosophos appellari. In quorum numero, cum maiores tui fuerint, uti dixi, merito, hac etiam una de causa, ut innumeras, easdemque maximas taceam, beatas se illae dicere ciuitates, quibus illi imperarunt, potuere: & ne historiam maiorum tuoru texere uelle uidear, de maximo Cosmo Magno Etruriae Duce, Serenissimo Celsitudinis tuae patre, dicam, quo quis aut diligentius, ex Italis Principibus, hanc excoluit, aut plura accuratius inuenit? Quem, non solum e summis, nobilibusque, sed, quae fuit illius singularis humanitas: uel ex infimae conditionis uiris: dum necessitatem significauerit, preciosa, & mirifica illius stillatitia remedia non iuuarunt? Huic pietati, huic studio, tu, omnium caeterarum paternarum uirtutum acerrimus imitator, cum non desis, ac potius cum diligenter, magnoque stuepist. Dedic. dio in eo insudes, Francis Ce, itaque egregie in illius uestigiis insistas, ut aequare hactenus maximu patrencredaris: in posterum autem eam de te spen excitaris, ut de illa, ne uidear assentari: silendum putem, merito, quod initio scripsi, opus hoc de Destillatione, dicandum tibi a me fuit. Celsitudinem tuam etiam, atque etiam rogatam uelim, haec ut accipere ne dedignetur. Neque uero quasi noui quidquam incognitiue tibi afferant: ab hac enim temeritate procul absum: sed quia, ut uerbis utar Boetii, mei quoque Operis mihi ratio constabit, si quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio comprobentur, fierique idcirco forsan poterit, ut ad haec rursus diligentius incumbamus. Rauennae 14. Cal. Decemb. 1581. Iulii Morisii Rauennatis, Academici Innominati Parmen. In librum de Destillatione Hieronymi Rubei, Academici item Innominati. Inuicta, qui ataui tractarunt bellica, dextra: Illustres animae, magnanimumque genus: Nouere ut Rubei, medica haec monimenta, nepotis, Queis destillantis dogma dat artis, aiunt. Perge salutari laudes acquirere ab arte. Restituant Phoebo, Martia tela, uices, Perge nepo:: neque enim fuerit seruasse iacentes, Uirtus, Grynaei, quam Thracis arte, minor. Hieronymi Rubei Rauenn. De Destillatione, Sectio prima. Quid sit Destillatio, & cur hoc potissimum nomine uocetur. Cap. I. Qui aquas, ui ignis ex herbis, rebusque aliis, elato in sublime halitu eductas, De stillatas appellarunt, easque hoc modo extrahere, Destillare dixerunt, ii proculdubio miro ingenio homines sapientesque admodum mihi uidentur. Nam rerum naturam optime contemplati sunt, quando earum Destillationum instar, quas homines patimur, Graecis uulgo κατάῤῥους dictas, harum aquarum liquores eliciuntur. Cum enim humor a capite ad inferiores partes defluit, ad pectus praesertim catarrhus proprie, id autem est, Destillatio, uocatur, a temperamento cerebri frigidiore, cuius est pituitam coaceruare, ut 3. de caus. sympt. Galenus docet, cap. 4. His accedit capitis situs, in sublimi locati, & inferiorum partium caliditas, quae multos in caput halitus expellit. Quod autem ad cerebrum frigidius ascendit, non digeritur, non coquitur, uti Galenus 3. Aphoris. 12. docet. Co2 Hieronymi Rubei guntur itaque halitus ipsi, quemadmodum in elembico, id quod ascendit ad ipsum, ex cucurbita, ut uerbis utar Auicennae, cum de catarrho loquitur. Miro igitur ingenio uiri fuere, qui hunc eliciendarum aquarum modum inuenerunt, & appellarunt, naturae arcana ac mysteria optime imitati. Neque solum in homine, id autem est, in paruo mundo, ut illum uocat Aristoteles octauo Physicorum, sed in magno, ubi ex halitibus in sublime ad mediam aeris regionem, calore Solis, raptis, eiusque regionis frigiditate densioribus factis, in aquamque uersis, imbres fiunt. Quam ob rem etiam patet magno iudicio, pileum rostratum, cucurbitae collo, impositum ab illis fuisse, tum quod longius ibi a calore abest, tum quod plures halitus, facilius, uehementiusque recipere eo loci potest, quam si in latere fuisset collocatus. Haud secus quam in hominibus, capitis situs, plurimum faciat, ad excipiendos uapores: sic ut iis, qui destillationibus laborant, quod ad rem hanc attinet, multo utilius sit, capite inclinato, ut pulcherrime Auicenna docet, puluinarique decliui dormire, quam erecto, & sublimi, quod hanc, quae in elembico uidetur, conformationem, satis confirmat; Facilius enim uti diximus, uehementiusque ac celerius, rectus, ac sublimis pileus, cucurbitae impositus, repletur. Idipsum testatur Aristoteles Sectione decima, Probl. 53. dum quaerit. Cur animantium, homo maxime soleat sternutare. Quoniam, inquit, grauedine etiam maxime tentatur: cuius rei causa est, quod calor, qui circa cor est, sursumque sua natura effertur, caeteris animantibus in armos se effert: Unde per refractionem disiectus, partim ceruicem, caputque petit, partim in spinam, lumbosque defertur: hec enim linea recta, iuxtaque basim sita omnia sunt. Homini uero, quod erecta base se in sublime, modo stirpium, attollit, euenit, ut caloris elatio plurima, & uehementissima caput adeat. Quoties itaque accidit, ut caput humescat, refrigereturque extrinsecus, amplius quam satis sit, efficitur, ut calor, qui & alimentum habet, & se in partem interiorem contrahit, nimirum crescat, crescens, sese in caput, meatusque capitis efferat, quo humores praetenues, crudique sectantes, implent meatus, destillationesque faciunt. Cum enim calor directo tramite se ad cerebrum usque extulerit, eique ipsi impegerit, ad nares reflectitur, eo quoniam meatus illac foras de cerebro pertendant. Caeterorum autem animantium, aues maxime grauedinem sentiunt, quod formam corporis maxime similem hominibus gerunt. Uerum minus, quam homines afficiuntur: quoniam caput magna ex parte deorsum tenent, ut quae uictum abs terra petere soleant. Haec ibi sparsim Aristoteles, quibus egregie destillandi modum 4 Hieronymi Rubei describere uidetur, sic ut haec ars apposite sit naturae imitatrix; neque solum in paruo mundo, sed & in magno, ut diximus. Et licet in eo differant, quod sol calefaciens, superius sit: ignis uero in destillationibus adhibeatur inferius, minima tamen haec est diuersitas, cum agens immediatum, ipsa scilicet caliditas, ubique tota sit materia diffusa, halitusque in sublime emittat. Est itaque destillatio, de qua orationem instituimus, liquoris aquei, seu partis humidioris in halitus a calore extenuatio, atque sublatio, & ob frigiditatem aeris in aquam conuersio. Hanc Graeci ab eo quod est stillare, id autem est, σάτιν, κατασταγμὸν dixere. Arabes, quique eos sequuti sunt, complures, nonnunquam appellarunt, sublimationem, nomine latiori, quod in sublime uapores ferantur, sed haud ita fortassis proprio. Nam aliud operis genus est a destillatione, sublimatio, in qua in altum quidem uapores a rebus siccis tolluntur; sed non ut in aquam degenerent; uerum ut sicciores, puriores, splendidioresque fiant, adhaerentque ad uasis latera & operculum: Neque enim quod ad sublimationem proprie uocatam pertinet, rostrato pileo opus est, nisi sit colligendi aquam animus, quae exudauerit. Itaque ut res a terreis, aqueisque partibus separentur, siccioresque fiant, sublimantur; cum destillatio, contra, in aquam fluentemue liquorem eas adducat. Ioannes Baptista Montanus ciuis primarius Ueronensis, Medicus clarissimus nunquam satis laudatus; qui omnem generationem, & corruptionem fieri per sublimationem scribit, libro de Urinis, suo quodam modo accepisse sublimationem: id autem est destillationem, uidetur, cum nihil aliud esse uult, quam eductionem humidi a calore, generarique asserit omnia, cum calor extrahit humidum utile, calorque benignus est, sic ut coctione idagat, tunc enim quod educitur humidum, generationi utile est; Quod si calor sit acrior, naturaeque minime consentiat, humidum quod educitur, est crudum, cum aereae, igneaeque partes euolent, relictis aqueis incoctis, ac terreis: sed haec nisi recte intelligantur, parere difficultatem possent, cum uideamus in aceto, multisque praeterea rebus cum destillantur, ui benigni caloris, aqueas tantum partes educi, praesertim cum in generatione non separentur partes, sed in corruptione. Huc accedit, quod generatio, si proprie eam accipiams, cum mutatio sit totius in totu, nullo sensibili manente, ut subiecto, hanc humidi eductionem, quae tempore agitur, non includat; Sin alterationem quoque intelligamus, ipsamque coctionem, quae antecedit, in ipsa coctione non educitur humidum, sed in corruptione, in qua scribit 4. Meteor. Aristotel. educi humidum utile, ac naturale a calore naturali exeunte. Quod si opposita fieri opposi6 Hieronymi Rubei to modo debent, in generatione & coctione humidum non educetur, sed inducetur: nam concoctio est a naturali, ac proprio calido perfectio, ex oppositis passiuis, estque ( si accipiamus, ut actum primum indicat ) Alexadro, & Olimpiodoro testibus, humidi constantia: nam quod superfluerat humidum ui caloris resolutum est, quod permanet, crassius & constans fit, & sicco permiscetur, non educitur. Sin coctionem, ut actu secundum notat, intelligamus, mutationem dicit, quae tendit ad eam humidi constantiam, quae ex calidi actione in oppositas passiuas, producitur; & mixtio in generatione, non separatio est. Non me tamen latet, elixationem, ἔψησιν Graecis dictam, concoctionem esse a calore humido, qui insitum mixti humorem a centro educit ad circumferentiam; cuius signum esse potest, quod quae uim tractricem ualidam habent, elixationem citius perficiunt, ut uitri partes, carnibs elixandis interiectae; uitri presertim multum exusti, quod siccitate fortius trahit. Illud etiam constat, quae in animalibus concoctio est, similem esse ἔψησι seu elixationi; quanquam alimentum quandoque maturatione & assatione coqui posse non negauerim; sed haec a destillatione, de qua loquimur, longe absunt, potiusque cum coctione, & ut huius scriptores artis aiunt, circulatione, numeranda: non enim accidit hic frigiditas, quam elatos uapores cogat & in aquam uertat. Omitto autem quod insignis Medicus, Gentilis Fulginas, explicans Auicenne caput, dispositionibus aque: Fen. 2. lib. i. scribit; sublimationem esse, qua nos destillationem appellamus; Destillationem uero, cum per angusta foramina, ut per filtrum, aut arenam in aquis cisternarum aliquid percolamus: Haec enim procul a uero absunt; quanqua neque Gentilis ex animi sententia asserere id uidetur, ac potius ut locum illum tantum explicet, ita scribere: quod an sit ad mentem Auicennae, alterius negocii est disputare. Quaedestillari possint. Cap. Ii. Ex his autem quae diximus, facile patet, quaenam sint ea, que destillari possint: cum enim sit destillatio, liquoris aquei, seu rei humidioris in uapores extenuatio, & in aquam conuersio, satis costat ea destillari posse, quecumque halitus emittunt, & cogi possunt in aqua. At uidetur hic negocium facere Arist. 4. Meteor.t. c. 47. ubi de exhalabilibus disputat, constituitque discrimen inter ea, quae exhalant, & que euaporant: nam exhalant, que a calido conburente fumum emittunt, in quo sicce, & humide partes ita coniuncte sunt, ut non tanquam duo, sed ut unum, calido subiiciantur, & diuelli una pars ab altera non queat: quamobrem huiusmodi fumus, neque madefacit, ob siccum comhustum sibi iunctum; neque in spiritum uertitur cum distrahatur, dissipeturque, sed magis inficit: Hieronymi Rubei quod in fumo lignorum uidetur, qui, ut Al8 bertus Magnus egregie docet, ob siccum terreum adustum, atro inficit colore; adheret autem ob humidum, quod tamen cum exiguum sit, nequaquam continuus est, & durior apparet, nisi ab unctuoso educatur; tunc enim nidorem appellant, quemadmodum e pingui fuliginem: & licet Petrus Pomponatius, clari Philosophus nominis, in quartum Meteororum dubitans, se nescire dicat, pingui, & unctuoso quid intersit, ea tamen facile mihi uidetur differentia posse colligi ab Aristotele eo loco, ubi paulo inferius, picem, ceram, thus, & quaecunque picem habent, pinguia uocat; oleum autem, & quaecunque oleosa sunt, unctuosa. Uidetur itaque ex his, quae asserit Arist. cognosci, ligna, ossa, oleum, oleagina, ceram, thus, & huiusmodi destillari non posse, cum horum fumi non madescant, sed in aerem extenuentur, nec possint in aquam cogi; oleum enim ut ibidem inquit Arist. non incrassatur, neque elixatur: quia non est uaporabile, sed exhalabile; imo neque uinum poterit destillari, praesertim dulce, cum non euaporet, sed exhalet, & pingue sit; non enim est uinoso sapore praeditum, quamobrem neque inebriat; quod etiam idem testatur Aristot. 3. Probl. 13. 27. Ad haec cum dicat 4. Meteor. 52. Ferrum, myrrham, thus, & omnia, quae lachrymae appellantur, terrea esse; quae autem talia sunt, aut exhalant, aut nequaquam liquantur; fiet ut De Destillat. Sectio I. 9 frustra assumatur horum omnium destillatio. Sed neque aurum poterit destillari: quia neque exhalabile est, ut docet 4. Meteor. 26. Arist. cum humiditatem habeat passiuam solubilem quidem, at non separabilem a partibus terreis in quibus est, ui caloris humidi; & si quid effumat, ut inquit Albertus Magnus, illud, impurum, fumosum, faeculentum ac terrestre destillat: & si humor a centro ad circunferentiam effluit, frigido superueniente, recurrit intro. Satis etiam perspicue Arist.t. c. 41. asserit, mel, lac, oleum, salem, nitrum, & sanguinem in igne non euaporare, sed crassiora reddi; causamque afferens, ait id esse; quia mol est naturae terreae.t. 43. licet. t. 48. dicat terrae, & aeris, oleum aeris & aquae; lac, & sanguis, praesertim fibrosus, aquae, & terrae, sed magis terrae; sal, nitrumque eiusdem; quare incrassantur igne, neque euaporant: Quibus omnibus efficitur, ut destillari nequeant; cuius tamen oppositum ii asserunt, qui destillationibus uacant, & ex iis omnibus liquores stillatitios elicere sibi persuadent, & quidem non iniuria. Caeterum, ut rem hanc explicemus, illud primo ignorandum non est, quod & Alexander Aphrodiseus eo loco animaduertit, Aristotelem, cum aliquid asserit non euaporare, non dissolui, atque huiusmodi cetera, non sic accipere, ut nihil omnino euaporet, nulla eius pars dissoluatur, sed quod non totum dissoluatur; cuius 10 Hieronymi Rubei rei id esse argumento potest, quod cum scribat. t. 47. ligna non euaporare, sed exhalare, quod terrea sint, tamen t. 51. ait ligna euaporare ut thus: & licet aliqui id nitatur declarare ob id, quod hic de uiridibus, ibi de siccis intelligat, quantum tamen id sit ad Aristotelis mentem; non est hic disputandi locus; mihi quidem non uidetur. Scribit etiam eodem tex. 47. oleum non incrassari: quia non euaporat, & tamen superius t. 40. dixerat oleum fieri crassius, & albescere ab igne, & tempore, euaporante aqua, si qua inerat, & marcescente calido: asserit praeterea, r. 36. mel elixatum igne, & solutum, concrelcere frigido, cum tamen dicat, t. 41. mel esse naturae terrae; oleum autem aeris, & aquae; atque ob id igne incrassari, nec euaporare; quamobrem non poterimus negare, cum mel igne dissoluatur, & frigido concrescat. quin habeat partes etiam aqueas: quod & Alexander, t. 28. affirmat; quia tamen plurima eius pars calido incrassatur, simpliciter asseruit Aristoteles, esse nature terre; quod ipsum quoque eo modo intelligendum est, quo Beatus Doctor, preclare, ut omnia; docet 2. sent. dist. 15. quest. 2. ar.i.nempe cum aliis comparatur, quae fluunt; non autem simpliciter. Sit igitur quod diximus; Aristotelem, cum quidpiam non euaporare, non dissolui, aut tali natura esse dicit; id pro maxima parte intelligere, non negare tamen quin diuersae aliquae partes inesse in eo possint, si ex iis quae adduximus, & adducere possemus; si ferret occasio; eius morem in eo quarto libro recte fuerimus uenati. Non est deinde omittendum, multa, Aristotelis aetate, & uno modo uera fuisse, in hac praesertim dissolutionum ac eliquationum materia, quae tamen nostra, & alio modo, non dixerim falsa, sed longe diuersa uidentur, postquam tot aquarum genera, tot praeparationum reperta sunt. Uerum quidem est aurum non elixari aqua communi, neque diminui, sed tamen aqua acuta, forti appellata, ita facile, ita breui dissoluitur, dum in minimas ac sensum effugientes partes distrahitur, ut mirum uideatur, & nisi uideremus, credi uix possit, quod multo etiam magis in reliquis metallis constat, & potissimum ferro, quod in oleum facile abit. Dixit t. 41. Aristoteles oleum incrassari calido & frigido: si nos contra assereremus, non incrassari, falsum dixisse uideremur, cum tamen uerum esse possit, diuersa ratione acceptum, qua ductus idem Aristoteles scripsit, t. 47. non incrassari calido & frigido. Reperta igitur cum non essent, quando Aristoteles scripsit, quae siccum ab humido, uel aereo, in huiusmodi, aut separarent, aut ita utrumque extenuarent, ut possent fluere & educi, quod repetita ignis ui, & additis, qua extenuent, rebus, posterior etas, ut pleraque alia, uidit, nequaquam mirandum est, si multa secus accidant. Argentum uiuum, 12 Hieronymi Rubei oleum, picem, & huiusmodi elixari non posse, est uere ab Aristotele scriptum. t. 43. iis artibus & liquoribus, que illa secula norant, sed quid repugnat, ut luculenter Pomponatius scribit, fieri id posse, humidumque aereum separari? non ne ex aere, dum exiccatur, fit ignis, atque etiam terra, absque ullo medio, uel ipso Aristotele id 2. de ortu, & interitu affirmante? Praeterea cum Arist. eod.t. 43. argentum uiuum, cum oleo eiusdem naturae tradiderit, aereum.s. & inconcretile, & quod, uti oleum, ob aereas partes, difficile misceatur: imo non misceatur, tamen posteriorib. saeculis compertum est, misceri; quodque admirabilius est, cum liquidorum nulli misceatur, liquida ipse natura, durioribus tamen arctissime iungitur, & iis non omnibus, sed auro, & argento & stanno & plumbo, in quae ita imbibitur, ut mollia ea reddat; & praeter cetera aurum, quod tamen densius, ac tenuius reliquis metallis scribitur. Neque uero ea mihi ratio satisfacere omnino potest, quam doctiss. clarissimusque medicus, Hieronymus Fracastorius, patricius Ueronensis affert de sympathia cap. 11. liquidis non admisceri: quia propter pondus subsidat omnibus; fieri enim potest ut ambiat, ut obruat liquida; sed quia, ut subdit, diuersae naturae sit, & fortis mixtionis: quae nature diuersitas, & fortis mixtio, aereis partibus, si Aristoteli credimus, adscribenda fuerit. Albertus tamen Made Destillat. Sectio I. 13 gnus, clarissimus rerum naturalium indagator, cui posteriora inuenta, comperta fuere, plurimaque ipse inuenit siccari argentum uiuum docet; imo neque etiam impossibile est, ut in aquam uertatur; tantam patitur separationem aerearum partium. Sic aut efficitur. Fictile parantuas rotundo uentre ac crasso: collo uero leniter turbinato, ut aptatae capitis parti, accommodari possit uitreum pileum, inde figulorum luto circumliniunt spiramenta, ne uiuum argentum in auras expiret: aperto canaliuas subiicitur, ut liquorem excipiat: situas postea peruium e latere, quo uiuum argentum intromitti possit. Igne totum incandescat, tumque infundibulo, uel alio instrumento hydrargyrum immittito, & cretam statim inducito, ut aptatae parti par sit: ubi enim ualde intonuerit, & crepitum ediderit, cogitur in uaporem solui, ac paulatim crassescens, in subiectam fideliam elabitur. Alii etiam eandem aquam conficiunt, uasibus, quae hic describuntur, in furno ad id apto locatis, sic ut stipatis accurate rimis, aequali ignis caliditate partiimage1 14 Hieronymi Rubei cipent, praeteruas recipiens, quod nulla affici caliditate debet: quemadmodum eminere etiam e furno necesse est, prioris uasis collum, per quod immittitur argentum uiuum. Itaque ubi uasa haec, luto incrustata, igne incanduerint, e superiori osculo, argentum uiuum diligenter expurgatum, in ea immittitur, occluso statim osculo; nam breui, partim aquam factum, partim adhuc uiuum, in recipiens uas decurret. Quod uiuum est, repetito opere, totum in aquam uertitur. Quanquam cum argentum uiuum in sublime efferatur, & humido loco positum in aquam abeat, cumque facile euolet in auras, quod oleo non conuenit, esse potest argumento, non esse omnino impossibile separari, quod aereum est, nedum aqueum, cum tamen in oleo ob maiorem connexionem, uel ipsum aqueum, difficile separetur. Praeterea cum metalla sint natura aquea; dissoluuntur enim calido & sicco, frigido autem coguntur, ut asserit 4. Meteor. 52. Aristoteles, cur non poterunt destillari, id autem est, in halitus dissolui, qui deinde cogantur? quaecunque enim aquea sunt, ea uaporabilia scribit tex. 47. Aristoteles. Itaque si non ui caloris humidi; caloris saltem sicci; si non ita crassa & densa, uti natura genita sunt, saltem in calcem redacta, sal rem aquis tenuibus, salibusque arte paratis, disposita, poterunt: neque id fuerit Aristoteli, experientiaeue aduersum; nam quae dixit Aristo teles, uera sunt, ut sepiomemorauim, eoque calore, & artificio, de quo ipse loquitur, dissolui non possunt: non negasset tamen, quin alia ratione, ac maiore ui, id posset, tametsi magna sint pororum angustia, qua efficitur, ut adamas, & plereque huiusmodi geme liquari non posse uideatur. De melle, sanguine, thure, cera & id gens ceteris, nihil dica, quando difficultatem ob iam numeratas causas, non impossibilitate ostendunt. Cera.n.butyrum, sanguis, sal, & alia, aut prius parantur, maceranturue, quo sit facilior attenuatio & separatio partium, aut repetitur destillatio arte facta, quemadmodum suis patebit locis: Ipsa enim experientia, qua oleum ui ignis elicimus, e chalcantho usto, & huiusmodi, nos, ut puto, cogit, ut ita dicamus, si Aristotelis scripta, uera, ut uera profecto sunt, tueri animus fuerit. Quot modis fiat Destillatio. Cap. Iii. Non uno modo Destillatio efficitur: potest tamen eius diuersitas, uel ratione rerum, e quib. aquam, humoremue elicimus, accipi: nam alio modo mel, alio uinum, alio oleum extillant; uel a uase sumi, aut a medio, quo uas circunda tur. Et quoniam de ea quae a rebus accipitur uarietate, singulis seorsum capitibus dicemus, persequemur nunc duas posteriores. Itaque si a uase sumatur, duobus hec potest modis contingere, uel enim a forma, figuraque uasis, uel a modo quo in furno locatur. Forma uasis non una est: quia uel cucurbita recta, quam ap16 Hieronymi Rubei pellant uulgo Bociam, Albuchasis autem, seu ut absque articulo plerique scribunt, Buchasis in Seruitore, uocari Uentrem scribit, quod inferius rotunda sit, superius autem extensa, in cuius colli apice, pileum rostratum imponimus; cucurbitam autem appellamus: quia satiuae cucurbitae formam referat; Uel cucurbita non recta est, sed incurua, quam stortam appellant; Uel est matula, Urinale uocata, quae quo ad rem ipsam, a cucurbita parum distat. Cum enim faecibus nobis opus est siccioribus, ne assidue frangatur uas, cum sunt nobis extrahendae, aut terendae, recta praesertim ac pileata, rostrataque destillatione, tunc matulae usus est. Curua cucurbita elicimus ea, que non admodum tolli in sublime queunt. Atque haec est a uasibus diuersitas, quae tamen infinita prope uidetur, cum multi uarias ex animi sententia, uasorum figuras, inani maximam partem, ac inutili, ut putamus, studio elaboradas curent. Non est autem omittendum uas illud, quo passim officinae destillandis aquis utuntur, habetque inferius matulam ex aere, non admodum elatis lateribus, qui e plumbo pileum imponunt rostratum, in pyramidis formam, qua Campanam uocant; quorum omnium, quantum ad praesens negocium facit, inferius figurae describentur. Quod si a uasis situ uarium destillandi modum accipere consilium fuerit, eam duplicem potissimum inueniemus; nam aut recta cucurbita, cui rostratum pileum imponitur, aut incurua, seu cum unius collum cucurbitae, in alterius collum immittitur, quod bociam contra bociam appellant: nisi forte hunc destillandi modum numerare tertium uelimus. His autem ea destillantur, quae difficile ascendunt, succique minus ) habent. Quod si accipiamus latius destillationis nomen, ut sit humidi eductio a calore, in hunc locum referenda erit ea, quae per descesum fit, inuerso cucurbitae ore. Quae autem a medio sumit diuersitas, quod medium inter cucurbitam, & ignem cadit, ea primo duplex est: quia uel nullum est, uel aliquod: si nullum, id accidit, uel cum fundum cucurbite, ignis ferit, quo modo in educendis acutis aquis, oleisque chalcanthi, salis, sulphuris, & huiusmodi utimur, quam non nisi ui ignis maxima elici queunt, quod forti profunda ualidaque mixtione constent, iis partibus, quam sunt extrahendae. Uel nullum esse medium accidit, cum cucurbita, rostrato pileo contecta, Solis radiis exponitur; quem modum plerique miris laudibus extollunt quod a radiis illis, coeleste quidpiam, &, ut aiut, uiuificatiuum, accipere, quae destillantur, putant quod tamen uanum, ne dicam falsum, putauerim; quanquam 2. de generat. anim. cap. 3. uitalem esse Solis calorem Aristo. dicat: preterquam quod parum admodum in sublime tolli eo calore posset, atque etiam minus, ob pilei, rostrique caliditatem a Sole conceptam, in aquam 18 Hieronymi Rubei uerti. Si uero aliquid medium fuerit, primum quidem olla constituitur, quam ignis ferit caliditas, ea in olla collocatur cucurbita, circa quam medium illud, de quo nunc loquimur, adhibetur; & quandoque elimata scobs est ferri, aut chaly bis, nonnunquam arena, quibus duobus magnauis caliditatis seruatur. Sunt qui fimo cucurbitam obruant, sic tamen, ut rostratum pileum emineat aereque ambiatur: & caliditatem hanc, perinde ac humano temperamento propiorem, supra quam dici potest, laudant. Uerum ut improbari non potest, mea sententia, hic destillandi modus, ita melius, ac delicatius fieri destillatio cum possit, hunc libenter praeterierim; neque tamen ea ratione, quod, ut Michael Sauonarola, & eum secutus Syluius putauit, teter fimi odor, eorum quae destillant, spiritus inficiat, & aquam impuriorem reddat; non enim penetrare uitrum potest. Alii fimum cum calce in olla ponunt, ignemque subtus adhibent; saepius autem cinere utimur, & aqua, & plerumque solo aquae uapore; atque ut illa per cineres, ita haec calentis aquae balneo, seu balneo Mariae destillatio appellatur, quam adhibere consueuimus, in iis, quae leuiori igne indigent, quod facile exolubiles, & in halitum degenerantes, tenuioresque partes habeant, delicatisque admodum conuenit, cum nec tetri odores e fumo atque igne percipiantur. Appellant autem balneum Mariae, ignem primi gradus; Cineres, secundi; Arene, seu sabuli, tertii gradus atque ubique rimas uasorum esse optime luto, seu glutine obductas necesse est, ne destillantis rei spiritus euolent. Matthiolus cum aqua balnei, arenae etiam nonnihil admiscebat, ut quasi medis esset calor; & in huiusmodi destillatione duplicem liquorem excipi posse ait, primum dilutiore, alterum rubentiorem. Disputat quoque Ioannes Manardus Ferrariensis medicus, & eum imitatus Fuchsius, unice cauedum in succis stillatitiis eliciendis, ne eis uasculi fundus, in quo stirpes cotinentur, aquam in cacabo bullientem attingat, sed solo uapore ab ea eleuato incalescat. Uerum ipse non possum, Manardi, uiri, generis nobilitate, & rei medice cognitione clarissimi; sententie omnino subscribere, ut qui, una cum Petro Andrea Matthiolo, iudicem, non esse semper ea exquisita ratione procedendum in herbis destillandis, quod certo sciam, nihil referre, quando etiam uasculum herbas recipiens, in aquam maiori in uase bullientem, immergatur. Nam etsi aquae quas illi uolunt ex herbis uapore tantum ab aqua bulliente eleuato, extrahi, ceteris prestantiores haberi possint: tamem quae ex herbis eliciutur, uasculo impositis, quod aqua bulliens circumluat, parum certe, aut fere nihil illis bonitate cedunt: quod mihi, uti etiam Matthiolo, compertum est in iis aquis, quas sepissime libuit utroque modo elicere, & experiri. Attamen aliquis illud discrimen 20 Hieronymi Rubei esse dicet, quod illo modo aque ex herbis extrahantur, que tenuiores partes retinent, quod uaporis illius caliditas imbecilliorsit, quam ut possit totam herbae substantiam conficere: hoc autem modo aquae eliciantur, quae omnes herbarum partes secum referunt. Haec sane differentia, quae facile concedi potest, non est tanta, ut illa regula sit perpetuo obseruanda, haec uero euitanda: quin potius facit, ut haec Matthiolo uideatur probanda: illa uero reiicienda, tanquam cautio nimis religiosa, praeterquam quod in aliquibus non omnes eas partes eliciat, quas quaerimus, at solum aqueas, aut illis proximas. Ignis etiam ratio facere plurimum uidetur: e carbonibus enim odoratiorem aquam reddit, quam ex lignis, quod lignorum inaequalis sit, ideo modo tarditate sua consumit aquam, modo celeritate exurit, & oleagineum quiddam cogit ascendere: atque idem contingit, quod in lateribus, qui intermisso igne excoquuntur: omnis enim ignis inaequalitas, quae est ab ordine aliena, coctionem omnem, destillationemque uitiat. Uerum differentia haec magis patet, cum ignis uasi subiicitur, in quo res destillandae sunt; obscurior est, cum Mariae balneo. Atque tot modis fieri, uariarique destillatio potest; omittimus autem destillationem per patinas, per lignum, & per descensum, quod proprie destillationes, uti nunc accipimus, non sint. Nam per lignum destillare dicimus, cum res ipsa in uase ligneo posita, cuius fundus sit adeo tenuis, ut perspicuus sit, ui ignis per fundum illum destillat, inficiturque, fetque potus aut medicamentum pro ligni ratione. Per patinas, cum adhaeret fumus in guttas concretus, patinae: nam herbae, quarum elicere uires optamus; mense Maio cum rore collectae, uino feruent; excipiunturque patina terrea, ac conteguntur, sudorque qui adhaeret, colligitur, denuo quoque coguntur; ac ter, quater, quinquies: similique modo semper colligitur ros ille, qui tanto tenuior est destillatione, quae fit per uasa collecto; quanto minore calore ascendit: multum tamen aqueae partis retinere puto, cuius signum est, quod aquam ardentem uix refert: post annum autem nonnihil caeruleus euadit. Hoc modo collyrium illud fit; singulare a plerisque habitum; quo plurimos sanatos uidisse supra spem, refert Hieronymus Cardanus libro de Rerum uarietate 10. ex suffusionibus, maculis, inflammationibusque oculorum; ex herbis ocularibus; mense Maio cum florent; rore adhuc madentibus collectis, & uino albo coctis: liquoreque hac ratione coacto: media enim est acrimonia: ut suffusionem ero dere, non oculi substantiam ualeat. Destillationis per descensum meminit in seruitore suo Albuchasis, cum stillatitiam aquam e scilla docet. Nam quae distillare cupimus, in uase ponuntur terreo, ac 22 Hieronymi Rubei uitro interius obducto; cuius sit fundus punctim pertusus; contegitur diligenter, lutoque oblinitur; sub eo uero uas aliud collocatur, in quod ingrediatur fundus uasis superioris; stipatisque optime luto rimis, igne, uas superius, circundatur; sic ut inferius non attingat; quod idcirco terra obruere consueuerunt: Destillat enim liquor, atque hoc modo non solum e scilla, sed e quocunque ligno, si tamen pingue sit, ut Pinus, & Guaiaci, copiosum detrahitur oleum. Sed quando haec destillationum genera ad nostrum institutum non faciunt, tot de illis dixisse sat fuerit. Uetustissimam esse hanc artem ad sexcentum amplius annos, nemo est, qui neimage2 Cucurbitae. recta. curua. Matula. Pil. rostr. De antiquitate Destillationis. Cap. Iiii. gare possit, cum de ea, perinde ac de recepto iam ac satis noto modo, uerba faciant Rasis, & Albuchasis, celeberrimi in re medica uiri, qui circiter annum a partu Uirginis Millesimum octuagesimum floruerunt. Sunt tamen, in quibus uir doctissimus Hermolaus Barbarus est, qui uelint multo antiquiorem esse adducti arca quadam Atestino in agro reperta, in qua elementa a Maximo quodam Olibrio secreta, Plutoni sacratum munus, uisa sunt: quod quoniam uerumne sit an fictum ab aliquo, qui uasibus in arca illa locatis, fidem huic arti facere uoluerit, nescio; neque si destillatione, aliaue arte, ac methodo fuerit elaboratum; idcirco nec reiicio, nec affirmo; quanquam sapere carmina illic reperta antiquitatem uidentur. Raimundus Lullius, qui hanc plurimum artem illustrauit, Hippocrati fuisse cognitam opinatur, ipsamque Quinctam essentiam, modumque quo herbas illi lapidesque & metalla infundimo, quod stellas coelo figere uocant; idque esse, quod scribit libri Prognosticorum initio: Medicum noscere oportere, si quid Diuini in morbis est: ita enim merito admirationi fuerit, & medicus bonus extiterit. Sed si Galenum Raimundus optime legisset, Hippocratisque animaduertisset sensum, non ita fortasse scripsisset. Per Diuinum enim, seu, ut legit Raimundus, coeleste intelligit Hippocrates ambientem nos aeris constitutione, teste 24 Hieronymi Rubei Galeno: quanquam Fernelius id accipiat lib. 2. de abditis rerum causis, esse uim quandam e coelo demissam, toto aere, quasi semen quoddam malorum sparsam. Sed neque ab re fortasse fuerit, cum Herophilo, tametsi eum reprehendat Galenus, intelligere Diuinum in morbis, iram Diuinam, quae saepe ob peccata morbos incutit; cum dicat idem Hippocrates initio libri de Natura muliebri ( si tamen is liber Hippocratis sit ) Morborum maxime quidem numen in hominibus causam esse: postea uero naturas mulierum, & colores. Paucisque post uerbis ita adscribit: Oportet autem eum, qui haec recte tractare uelit, primum quidem ex Diis ordiri, deinde mulierum naturas discernere; quemadmodum quoque optime Pius Quinctus Pont. Max. ob admirabilem uite sanctitatem omnibus semper uenerabilis, nuper restituit ueterem sanctorum Pontificum sanctionem, qua diligenter cauetur, ne aegrotos Medici uisitent, qui peccata sua sacerdoti confessi non fuerint. Sed ut ad rem redeam, hac Hippocratis sententia nequaquam fieri puto, ut dicamus hanc artem Hippocratis tempore fuisse cognitam, sed neque Aristotelis, licet ex iis uerbis, quae Philosophus ille primo Physicorum aducit text. 63. cum ait ex lapide fieri Mercurium, plerique id sentiant, quasi lapidem Philosophorum uocatum intellexerit. Quod enim Auerroes illud falso ( inquiunt ) intelligat de statua Mercurii; accidit, quia non reminiscitur, parum antea Philosophum, cum de quinque generibus eorum, quae fiunt, disputaret, exemplum de statua praebuisse, quae fieri ex omni metallo, non ex aere tantum, potest, & text. 64. affirmat Philosophus totius esse Philosophiae subiectum, aes, aurum, & lapidem: quae omnia lapidem ipsum Philosophorum significant, ut ipsi asserunt. Sed hanc sententiam non est quod refellam, cum satis constet, aliud ibi magnum illum Philosophum uoluisse, & si id sensisset, quod isti putant, dixisset potius, ex Mercurio lapidem, quam ex lapide Mercurium conflari. Quemadmodum & cum 4. Meteor. de lapide Pyrimacho loquitur, qui igne liquescit, ac fluit. Iacobus Antonius Cortusus in ea quoque sententia est, ut putet Galenum, Aristotelem, Platonem, atque ipsum etiam Hippocratem, Quinctam essentiam nouisse, ductus potissimum Hippocratis libro de Natura humana, Galenique commentariis in eum librum, cum scribat commentar. 38. terram depuratam, duriorem adamante euadere, & 3. Methodi cap. 4. dixerit, utinam solennis ueterum medicina, nunc esset in usu; de puris, simplicibusque materiis intelligens. Uerum non possum cum clarissimo hoc Patauino patricio, de materia medica optime merito, sentire, quando alium sensum adducti ab eo loci habeant: Hieronymi Rubei quod enim ad hunc po26 stremum spectat, seipsum explicat Galenus, aperitque, de qua ueterum medicina loquatur, cum addit: Quippe ii simplicis cuiusque affectus propriam curationem dicunt, precipueque omnium Hippocrates. Itaque in eo laudat ueterem medicina, quod primo simplicium affectuum curationem, mox compositorum scriberet. Commentario de natura humana, dum uult ostendere, elementa nequaquam sincera reperiri: Si igitur, inquit, mente conceperis aqua euadere exquisite humidam frigidamque, iam iam desinet esse aqua: illico enim gelascet, ac sistetur, nec amplius fluet. Et si terram pariter mente coceperis prorsus siccam, & frigidam esse, eiuscemodi corpus, durius erit adamante: & si euadet talis, generatio stirpium cessabit. Tantum igitur ab est, de Quincta Essentia Galenum loqui, ut nihil nisi de Elementis ipsis tractet. Posset forsan adducere nos, ut antiquam esse mille iam amplius & tercentum annis hanc artem puremus, Plinii sententia, qui scribit libro trigesimo tertio, cap. 4. Caium Principem, ex auripigmento Aurum fecisse; atque dictum etiam Suidae, qui testatur, Diocletianum libros de chemia auri argentique Aegyptiorum, ab antiquis scriptos, cremasse ne Aegyptii arte illa, diuitiis comparatis, arma mouerent. Iulius quoque Firmicus Maternus, Iunior, Siculus, uir consularis, qui Constantini Imperatoris tempore, annis iam mille ducentis, & amplius, uixit, lib. 3. Matheseos ad Mauortium Lollianum, cap. 15. Alchimiae meminit, asserens: Lunam in nono ab horoscopo, loco, in nocturna genitura, in domo Saturni, hominem ad scientiam Alchimiae propensum reddere; Si tamen non absque destillatione, aurum illud & chemia fieri potuerint. Hermetem autem quendam, & Geberum omitto, quod nihil penes me certi de illis habeatur. Nisi Hermes ille, Arabs medicus sit, cuius saepe meminit Mesues; sitque Geber, ut plerique asserunt, impiissimi Mahometi ex filia nepos; quod si ita est, nihil maioris antiquitatis nobis refert, quam dixerimus. Illud enim puto, quod cum ab Arabibus saepe memoratam hanc destillandi artem reperiam: apud Grecos autem antiquiores nullum de ea uerbum legatur; ab illis inuentam, aut certe propagatam fuisse, ab eo tempore cum Saracenis iuncti; regnique finibus mirum in modum latioribus factis, Damascum urbem, sedem Regni constituerunt. Tunc enim multam literis operam dedisse ostendit uel conuentus ille doctorum uirorum, quem Muauias, eorum Ammiras, seu Rex, Damasci habuit, anno salutis circiter 670. adepta enim regia dignitate, quam Almiratum dicebant, Principes quoque necessario, & complures potentes ac nobiles uiri nati sunt, qui rationem habentes ualetudinis tuendae, prorogandaeque uitae; quod antea nequaquam fecisse credi potest, cum inopes 28 Hieronymi Rubei & uagi desertis in locis uiuerent; medicis remediis multo diligentius operam nauabant. Quamobrem Medici ex ipsis facti sunt plures, & in precio habiti: honos enim, & premium alit artes, atque auget: neque tamen adeo frequenti usu habebantur stillatitii liquores, ab Arabibus, ut modo inualuerunt, quod ex Auicennae, & Mesue, aliorumque eius temporis & gentis scriptis, facile nosci potest cum ipsa dies multa inuenerit. Facile autem coniicitur ab Aegyptiis profectam hanc artem, ab illisque occulte seruatam, quod & Suidas id illis adscribat, & Firmicus suam Matheseos disciplinam, in qua de Alchimia meminit, Aegyptiam appellet. De dignitate, & utilitate Destillationis. Cap. U. Pulcherrimam hanc artem, maximo semper in honore habitam, uel ex eo cognosci potest, quod ubi innotuit, perpetuo apud uiros nobiles, ac Principes locum sortita est. Nam eo libro, quem Seruitorem inscripsit Albuchasis, qui annos quingentos ab hinc floruit, testatur Reges Abarach Destillationis arte plurimum delectatos, modumque adscribit, quo ipsi rosaceam aquam stillatitiam eliciebant. Idem ducentis iam, & quinquaginta annis Robertus Rex Neapolis, fecit, magnoque in pretio habuit, qui eam callebant: a quo etiam studio Odoardus Angliae Rex nequaquam abhorruit. Sed ne historiam texere uelle uidear, nostra aetate id satis perspectum est, cum inter alios plurimos, Octauianum Languscum, uirum nobilitate generis ac doctrina insignem, hanc optime calluisse & exercuisse, multasque res nouas adinuenisse satis constet. Ut omittam Cosmum Medicem, Magnum Ducem Etruriae, qui oleis, aquis, pluribusque huiusmodi stillatitiis liquoribus, ad humani corporis morbos pellendos, mirum in modum utilibus, hanc artem maxime ornauit. Idem Hercules, idem Alfonsus Estenses, Ferrariensium Duces Serenissimi fecerunt: Nec desunt Austriacae domus Principes, non Galliae Reges, ipseque in primis Franciscus Ualesius, Henrici Regis frater, quin artem hanc nobilitent: Omitto multos alios uiros Principes, apud quos perpetua serie ars haec floruit; quae ab ipsis non minorem nobilitatem acquisiuit, quam illi praebeat eius finis, formaque & utilitas. Nam partes dissimiles separat, nobilitatemque rebus addit, dum eas a crassiori materia, fecibusque secernit, ac puriores facit, & quasi corporibus coelestibus similes; quae imperfecta sunt, attenuando perficit, & e corruptibilibus, facileque putrescibilibus, incorruptibiles prope reddit. Quod si ut Galenus ait i. de simpl. med. facult. cap. 11. corpus exile facilius alteratur, mutaturque ab eo, cui 30 Hieronymi Rubei admotum est; quod autem grandius est, non nisi temporis spatio, ac uix tandem etiam sensibilem alterationem sustinet, atque idcirco si piperis particulae a nobis accipere debeant mutationem, eoque accipiant facilius, quo fuerint minutiores, mirandum non sit, si eas tanto citius excalfacere experiamur quanto accuratius in minimas fuerint comminutae, quid erit dicendum de iis, quae destillatione excipiuntur? quibus, ut Manardus ait, ubi opus est uehementer calefacere, & ad intima usque accedere, nullam rem naturalem posse comparari satis constat; adeo ut aliquot olea hac arte elicita, uim ignis, quod est omnium elementorum nobilissimum, superent, fereque uideatur falsum dictum illud Hippocratis, si tamen Hippocratis est, cum ait lib. 7. Aphorism. 85. Quae ignis non sanat, ea incurabilia putare oportere. Quamobrem lacobus Syluius Ambianus, clarissimus Medicus: quem Andreas Tiraquellus, suo de Nobilitate libro, fama gloriaque maxima; sed eruditione, & doctrina maiore, publice profiteri sua aetate, Parisiis testatur; in Mesuem scribens, de oleo ex ranis: Oleorum, inquit, quartum genus a sapientibus multis descriptum, hodie chymistica arte magis perficitur, uim quandam in concreto & composito occultam manifestante. Haec namque ignis uehementia, ex liquoribus, gummis, resinis, melle, saccharo, cera oleaginam quandam substantiam separat, & in capitellum attollit; nec minus ex plantis pinguibus, ligno Guaiaci, Iuniperi, Pini, Larice, Cedro, & id genus aliis; praeterea ex plantarum, atque adeo animalium partib. omnib. ipsum uelut glutem terreae substantie, humore insitum, pingue, imputribile maxime, ui ignis secretum, nunc sursum attollit in capitella, uel utriculos, uel deorsum in subiectum alique catinum praecipitat: rem omnibus aliis remediis plane diuiniorem, si Uistadio in coelo Philosophorum, & Gebero, & ueritati credimus: Quanquam hodie sunt idiotae quidam, magnorum tamen Medicorum nomine se uenditantes, qui id ipsum ceu nugatorium calumnientur, ut alia prope omnia pulcherrima ipsis ignorata, solas, ut uocant, receptas scribere, nulla tamen ratione, scientibus. Adde quod metalla quedam, chymistis in calcem uersa in oleum fundantur; Sunt qui terrea quoque corpora, ut lateres ignitos, oleo incoquunt, ut uires oleo ipsi praestantissimas acquirant. Haec ad uerbum Syluius; quae hic placuit ita adscribere, ut grauissimi uiri sincerum testimonium accederet; quae fere, clarissimum Manardum imitatus, repetit, cum de oleo Philosophorum loquitur, cuius, caeterarumque stillatitiarum rerum tenuitatem potissimum extollit; quae certe ea est, ut omnes alias harum caducarum rerum facile superet. Quantum autem tenuitas prosit, Galen. i. de simplicium 32 Hieronymi Rubei med. facult. cap. 11. docet luculenter, asserens, quae subtiliorum sunt partium, promptius propriam exerere actionem, quam quae crassarum, tametsi eandem cum illis facultatem obtineant. Adde etiam, minus esse insuaues, ac potius odoratiores, liquores stillatitios, si recte ex arte eliciantur; quod Galeno teste, 8. de compos. med. secundum locos, cap. 3. in curadis morbis, stomachi praesertim, plurimum ualet: & ob id curationis est scopus, ut simul ad asfectas partes, odoratas qualitates opponamus. Iuxta hanc itaque rationem Hippocrates in pleuriticis purgatiuum exhibens medicamentum, misceri aliquid ex his iussit: Quemadmodum enim graueolentia omnia stomachum subuertere solent, sic odorata corroborare. Non est praeterea omittendum, cum destillatione, purissima tantum, ac sincerissima pars eliciatur, omni crassiore sorde, quae impedimento esse actioni solet, deposita, minimam quantitatem stillatitii liquoris, magna aequaturam, eius, quod est concretum ac mixtum cum crassiore parte. Michael Sauonarola Hierosolymitanus eques, & Medicus sane egregius, refert, Antonium e Scarperia, que Apennini in Etruria regio est, clarissimum Medicum cum esset annos natus octuaginta, dicere solitum, se stillatitio uini liquore: id autem est, aqua ardente, annos duos & uiginti uitam produxisse: Suaque tempestate, scribit, eximium Mede Destillat. Sectio I. 33 dicum, praxi & scientia celebrem, Iacobum Parmensem, cum nonagesimo anno propinquus esset, id se eidem stillatitio liquori referre acceptum: multosque praeterea alios adducit, & ipsum in primis Ioannem Franciscum Gonzagam, primum Mantuae Marchionem, qui succis hac arte eductis, plurimum auxilii acceperint; quod ex his quae inferius dicemus, magis costabit. Neque uero hoc loco preterierim Thomae Erasti, medici aetatis nostre clarissimi testimonium, qui libro de Metallis, scribit, hanc destillandi arte non modo utilem, sed prope necessariam esse, ut sine qua longe incommodius uitam acturi simus: equidem ( inquit ) uix absoluta est ars medica, sine destillatoria. An praestent Destillata, Decoctis, Dilutisque. Cap. Ui. Patere autem hinc posse puto, an Destillatio, macerationi, seu infusioni, quam Dilutum e Latinis plerique, Graeci ἀπόέρεγμα appellant, atque item Decoctioni praestet. Nam ubi penetrare, calefacere, tenuiora reddere medicamenta uelimus, nihil destillatione melius. Ubi laxare corpora, & deiectionem moliri quaerimus, omnibus antecellit maceratio, seu infusio, quam non modo Galenus nouisse uisus est 8. de compos. med. secundum loc. cap. 10. & i.ad Glauconem 11. sed ipso etiam Galeno Medici antiquiores, Damocratesque praesertim, cuius meminit Galenus; Id34 Hieronymi Rubei circo autem infusio praestat, quod in decoctione, ac destillatione, tenuiores quaedam & calidiores partes, quibus uis deiectoria insidet, in auras abeunt, adeo ut uel ipsum Scamonium, cum alioqui ualidissimum sit medicamentum, quod purgat trahens, Turpetum item, & Agaricum, & huiusmodi reliqua, si paulo plus coquantur, uim deiectoriam egregie remittant. Quamobrem Conciliator Differentia 146. ex causis unam, cur medicamenta huius generis decoquamus, esse ait, ut deiectoria medicamenti uis refrangatur. Itaque in iis medicamentis, quorum est uis deiectoria in superficie, cuiusue rariores partes sunt, nihil maceratione melius, ut aluum deiiciant. Destillatio & decoctio minus possunt, uel eo argumento, quod cum rosarum dilutum egregie aluum cieat, liquor stillatitius nihil ea in re possit: Quanquam cum res urget, Rhabarbarum cum spica, aut schaenantho in duplici uase, aquae calentis balneo decoctum, praeclare satis fecisse noui. Cum alterationem poscimus; id autem est, uirium alicuius plantae, quandam quasi translationem, Decoctio prestat omnibus, praeterquam in iis, que supra a nobis enumerata sunt, cum de Destillatione loqueremur. Ad haec etiam illa accedunt medicamenta, quae oculis imponimus, in quibus stillatitios liquores praestare decoctis ac dilutis non est dubium uel eo exemplo, quod cum Galenus adstrictionem in rosa, aliquem oculis morsum parere scribat, eius tamen stillatitius liquor, eo prorsus caret; quod experientia testatur, & Uictor etiam Trincauellius Uenetus, Medicus doctrina, & ingenio clarissimo, scribit; nam in destillatione partes rosae asperiores non ascendunt, nonnihil tamen adstringit: Itaque optime ophthalmie conuenit, cum oui presertim candido. Hinc etiam efficitur, iniuria quosdam adeo acerbe Mesuem repraehendisse, quod hunc rosarum stillatitium liquorem, sirupo suo e glycyrrhiza, addiderit, quasi rem adstrictoriam, in ea posuerit. quae dilatando pectori, adhibetur, quod idem in manus Christi uocatis asserunt: adeo.n. modica, ne dicam fere nulla, adstrictio in hoc liquore est, ut roborando iuuet, adstringendo non laedat; uti Mandinus Lentius, Manardus, & Syluius egregie tradidere: quanquam non initio solum, ut Syluius, sed toto morbi progressu; cum non laedat, ac potius iuuet, uimque expultricem, que omnium maxime necessaria est, roboret, exhibere; nequaquam formidauerim. Illos tamen medicos haud recte facere puto, qui loco stillatitii liquoris, dilutum rosarum miscent, cum magis adstringat. Sed ut ad propositum reuertamur, In Epithematibus etiam cordis & epatis, renumque multo est commodior & utilior, quod tenuior sit, & penetret magis, liquor stillatitius, decoctis, ac dilutis. Neque uero, uti supra tetigimus, minimi aestimandum commodum est, 36 Hieronymi Rubei quod in conficiendis serapiis, cum huiusmodi stillatitiis aquis habemus, delicatis hominibus, qui hodie plurimi sunt, & fere omnes, mulieribusque ac pueris maxime opportunum; quodque unum si recte suis momentis rem ponderemus, magnam stillatitiorum liquorum praestantiam facit; nam huius suauitatis magnam habuisse rationem, Hippoc. ac Gal. compertissimum est, qui aromata, de quibus supra diximus, & mel modo addebant, modo detrahebant medicamentis, ut gustus ratio non negligeretur; quae enim stomachus abhorret, ea minus coquit, ut 2. aph. 38. docentur: quambrem apud Aet. Philagrius, primam dulcium potionum utilitatem esse ait, quod natura iucunditatis gratia ea libenter amplectitur, ac inde refocillata, & ueluti reuiuiscens, actiones suas languidas, & a morbi feritate defatigatas, excitat. Quid uero dixerim in iis remediis, ubi celeritate opo est? ut in pestilentia, & sumpto ueneno, aut uenenatorum morsu; quib. casibus stillatitii liquores longe omnes superant, quod adeo tenuis essentie sint, adeoque efficaces, & ad intima penetrantes, ut momento temporis in omnes pene corporis uenas permeent, ut in librum 6. Dioscoridis scribens Matthiolus etiam confirmat; ubi refert multos a Uipera demorsos, cum morti essent propinqui, stillatitiis huiusmodi; quae refert, liquoribus sanitati restitutos. In decorandis autem ac ornandis mulieribus, hac nihil arte commodius, nihil pulchrius nihil delicatius, sic ut uel una hac re, multis nominibus stillatitii liquores, dilutis decoctisque praestent; detergitur enim, illustrior redditur, & alba fit facies, uix ut appareat imo ut non appareat fucus; neque quicquam apponitur, quod ingratum sit, si recte pars haec noscatur, quam celeberrimos medicos ueteres etiam tractasse compertum est, in primisque Crito, Cesarum medicus, & honestissimus ille uir, medicusque summus Archigenes, nec non Heraclides Tarentinus illis antiquior, & Elephantis & Moschio; ut omittam Galenum, qui cum artem hanc, comptoriam ab ipso appellatam, damnatam aetate sua scribat, aliqua tamen primo lib. de compositione med. secundum locos adducit; propterea quod necessarium sit medicis, licet grauissimis & honestissimis, ad Regiarum foeminarum atque adeo ipsorum Regum Imperium, huiusmodi comptoria non negare: quae tamen ab exornatoria distare ibidem Galenus ostendit: ipse quoque Dioscorides, qui Galenum antecessit, toto suo libro de medica materia, sparsit, quae ad decorem faciunt, nempe ad faciei nitorem, ad colorem conciliandu, ad faciem derugandam, & huiusmodi, quibus omnibus nihil stillatitiis liquoribus fieri delicatius potest, & commodius. Quantum etiam diluta, decoctaque his cedant, 38 Hieronymi Rubei coniicere hinc possumus, quod licet chalcanthum, Alumen rupeum, salnitrum, & caetera id genus, decoquas, aut diluas, maceresue, nunquam tamen eam uim assequeris, quam habet stillatitius eorum liquor: & licet id plerique ab igne fieri contendant, quo in destillatione utimur, id tamen uerum non esse ostendunt ii, qui leuiori id igne conficere norunt: ostendunt & illa, quibus licet uehementissimum ignem destillando adhibeas, nequaquam acri, nihilominus, sapore percipiuntur. De fornacibus, & uasorum materia. Cap. Uii. Uitrea organa caeteris praeferuntur; nam aurea, argenteaque non omnibus presto esse possunt; ex reliquis metallis nonihil abraditur; quod nocuu est. Quamobrem Michael Sauonarola, eo libro, quem ad Leonellum Estensem, Ferrariae Marchionem, & literatorum hominum Moecenatem, de aqua ardente scripsit, plumbea uasa, quibus passim pharmacopolae utuntur, plurimum abhorret: plumbi enim fumo, cerebrum, & partes quae respirationi deseruiunt, maxime laeduntur; plumbumque ipsum ustum uertiginem ac epilepsiam gignit: hincque Dioscorides, Argenti spumam, quae nihil aliud est, quam plumbum; argeti aut aeris recremento commixtum, aut forsan plumbum solum, adustum, scribit, stomacho, uentri, & interaneis, grauitatem, cum magis torminibus adferre, urinamque supprimere, ac intumescere corpus, & plumbeam deformitatem concipere; quae etiam mala, auctore Aetio, maiora sunt. Accedunt ad haec, Cerussae incommoda, quae adeo magna lib. 6. Dioscorides, & in Alexipharmacis Nicander testantur, ut neminem non deterrere ab aquis huiusmodi plumbeis organis exceptis, facile possint; e quibus cerussa in fundum eiicitur, si modico aceto resperseris: affirmatque grauissimus auctor Auicenn. plumbi odore, dum uritur, fugiendum, eiusque esse scobem uenenosam. Neque tamen uitrea ob id organa praefero, quod; ut ide inquit Sauonarola; cum uitrum sit temperamento calidum, & siccum, aquas, ardentemque praesertim; de qua ibi loquitur; uiuet & quasi meliores faciat; neque enim e uitro quicquam abraditur, aut substantiae, aut qualitatis, neque fortasse uitrum ita calidum est, quaquam secus Auicen. senserit lib. 2. tractat. 2. Uerum idcirco praefero, quod nullam aqua inde peregrinam qualitatem concipiat, etiam si non modo obscurum ac turbidum, sed si uel uiride arte elaboratum fuerit, quod minio, aut filice conficere plerique solent; & in aquis acutis, quae metalla dissoluunt ac corrodunt, positum, uix quidquam deperdat, aut fortasse nihil, fiatque nitidius; praeter quam enim quod siccissimum uitrum est, nimiam habet pororum angustiam, ut 40 Hieronymi Rubei scribit 1i. sect. Probl. 61. Aristot. Quamobrem neque aquis tenuissimis, atque acutissimis, quales destillatio supra res omnes mortales facit, exitum concedit; Quanquam enim sic alienas qualitates induere possit uitrum, ut frigescat & incalescat; non tamen peregrinis saporibus aut odoribus sic inmbui eius potest substantia, ut quae destillantur, inde aliquid detrahere queant, licer ut melius aquam, que in uase continetur, perspicere possimus, quoad eius fieri poterit, perspicuum uitrum, nulloque colore insignitum accipiendum sit. Piles quoque latior, & uitro mediocriter crasso quaeritur; eius enim latitudo plurimum conducit, ut maior aquae copia habeatur, cum non ita incalescat, halitusque in ipsum elatos non comburat neque dissoluat. Quamobrem solent etiam plerique in hac arte peritiores, lineis pannis frigida madefactis, pileum ipsum circundare, ut facilius, pluresque halitus frigiditate densiores redditi, in aqua uertantur, imo his non contenti, aut rostrum ipsum longissimum faciunt, aut canale uitreum addunt, quod peruas frigida plenum transducunt, sic ut assidue, ubi aqua incaluerit, foramine inferius facto, detrahi, & frigida alia addi possit, cuius modi figuram tum ex Sauonarola libro de aqua ardente, tum ex Cardano de subtilitate, qui illum secutus est, hic describendam putauimus. De Destillat. Sectio I. 41 image3 Ex Cardano. Ex Sauonarola. Hoc ingenio in aqua potissimum ardente, aromatibusque utuntur. Sunt tamen, qui affirment; in quibus est Sauonarola; frigida huiusmodi tum lineis pannis, tum uase frigida ipsa pleno, circumfusa, halitus debiliores reddi; ut in aqua ardente: contrarium.n.alterius contrarii uim, uiresque minuit; quod fabri ferrarii ostendunt, qui ut pauca igni aspersa aqua, ignem magis acuunt, ita multa affusa extinguunt: quapropter Sauonarola eam stillatitiam aquam praefert caeteris, quae nulla frigidae affusione elicitur. Poterat clarissimus idem medicus exemplum addere ex Aristotele, primo Meteororum, cum de generatione pruinae, & roris uerba facit, asserente, aquas puteorum ac fontium hyeme calidiores, ob circunstans frigus, esse. Quanquam enim Galenus 3. de simpl. med. 42 Hieronyhii Rubei facult. ca. 8. & 12. repugnare uideatur, cum non calidiores esse, quam estate, sed uideri nobis, ob frigus ambientis aeris, dicit, in eo tamen fortasse Galenus fallitur, sibique ipsi, & Hippocrati, & Ueritati aduersatur. Ipse enim primo Aphoris. 14. & 15. caliditatem ab ambiente frigore augeri scribit: & Hip. lib. de Aere, aquis & locis, aperte testatur, aquas, e profundissimis fontibus, hyeme calidas, aestate frigidas; sed claris libro de natura pueri, tametsi inter eam, quae hauritur, & eam quae non hauritur, differentiam constituit. Haec tamen nequicquam me deterrerent, quin huiusmodi pannis lineis uterer, cum praeter modum non solum pileus, sed, ut in aquis acutis contingit, uas recipiens incalescerent; nam Raimundus, & reliqui huius artis stillatitiae peritissimi, id, experimento ab ipsis assidue comprobatum, seruant; neque ratio aliqua deest, quam ad id me hortetur: nam non admodum frigida utimur; sic enim uasa, quae iam plurimum incaluerunt, perfringerentur; quod si etiam frigida uteremur, uasa ad teporem adducerentur; quamobrem non ea poterit fieri ἀντιπερίστασιs, quam aduersae sententiae medici putant, neque seque tur ea uirum refractio, quam timent; At ubi nimis incaluerit pileus, aut uas recipiens, periculumque imminebit, ne aut halitus in sublime elatiurantur, dissoluanturume aut uitro ipsi adhaereant, tunc frigide huiusmodi perfusione, iis incommodis obuiam ibitur. Uerum ut eo redeam, unde diuerti, Uitrea uasa omnibus praeferuntur, cum etiam argentum, & aurum non eos sustinerent ignes, quos uitrum, luto praesertim incrustatu; neque figulina meliora sunt, potissimum cum uitro sunt oblinita, & acriores materias destillare uolumus; acetum enim cum destillaremus iis uasibus; omne detraxit plumbi materiam, quae in ipso uitro, quo eratuas oblinitum, continebatur. De fornacibus, paucis agam, cum multi eas descripserint: nam aliae sunt quadratae, quae a plerisque magis laudantur, quod caliditatem ob angulos, magis seruent: aliae orbiculari forma. Triplicis autem generis sunt, quantum ad nostrum spectat institutum, Destillatoria, Reuerberatoria, & Circulatoria, ut eorum utar uocabulis: Omnesque supra ostiolum, quod in fundo est, ferream cratem habent, lateribus furni insertam; cui crati, per ostiolum aliud, supra illud extructum, ligna, carbonesue imponimus; sic enim uento inferius ingrediente, perspiratuque aeris accenduntur, & cinis in concamerationem inferiorem decidens, nihil impedit ignis actionem. Supra autem, ubi lebes est, ueluas in quo cineres & cucurbita ponuntur; quod uas cruci ferree parietibus furni infixae innititur; nisi tamen fundo detecto uelimus ignem adhibere; foramina quatuor; iuxta angulos, si quadrata sit for44 Hieronymi Rubei nax, fiunt; que cum omnia aperiuntur, ignis, habetur uehementissimus; cum epistomiis suis clauduntur, debilis; mediocris autem magis, minusue, ut plura aut pauciora reserantur. In rotundis fornacibus haec foramina paulo supra crucem ferream, e regione lebetis fiunt. Potestque huiusmodi fornax magna, & parua, ut animus fert, fabricari; atque etia supra tabulam ligneam, ut circunferri, quo uelis, possit. Sunt autem qui lateribus crudis, fornacum parietes extruant, sunt & qui coctis, qui minus probantur: Alii e ferro, quas fornaces nullo negocio circunferunt, aperiuntque, & claudunt. Nec desunt qui rotundam quasi turrim excitent, ferrea crate, ostiisque ac forami nibus, uti supra dictum est; circiter autem ipsam, uas aquae, uel cineris plenum, contectum, in quo multae cucurbitae destillationi aptae locantur: de quibus & Uistadius, & Matthiolus, & caeteri complures, tum e priscis, tum e recentioribus plura scripserunt; quemadmodum & de reuerberante fornace, quae uti supra de aliis diximus, extruitur, praeterquam quod ab uno laterum, longa, lataque rima relinquitur, per quam uasis collum promineat: ad latus uero in quo sunt ostiola, uel potius e regione rimae, duae fenestrae fiunt, per quas carbones suprauas immittantur. Ubi uero in fornace fuerit locatumuas, claudenda fornacis rima, atque item orificium. Pro circude Destillat. Sectio I. 45 latoria fornace, extruitur turris, geminis ostiolis & crate ferrea, ut dictum de aliis est: ad eius latera due aliae turres dimidio minores, in quarum medio fundus utrique ponatur obstructissimus, tribus digitis latis, mediae turris craticulam utrinque excedens. Foramen utrique turri, in fundi medio fiat, quod in mediam turrim penetret. Superius prope uasa, subtus, foramen paruum. Media turris carbonibus repletur: atque hac fornace possumus non circulo solum agere liquores, sed & destillare. Lutum quo & lutari uasa & fornaces extrui consueuerunt, ex argilla optime subacta, stercore equiuel asini siccato, & panni frustulis conficiunt: sunt qui plura addant uti laterum puluerem, ferri scobem, cinerem, sed illa nobis, ut puto, satis fuerint. Ut aut facilius omnia habeantur, apponere hic fornacis reuerberatorie ac circulatoriae scl emaimage4 46 Hieronymi Rubei ta, operae precium duximus; nam reliquae satis patent. An praecedere Destillationem Putrefactio debeat. Cap. Uiii. Non incongrua dubitatio oritur; utrumne antequam res destillentur, eam destillationem praecedere putrefactio debeat, sic ut res ipse, antea, fimo, aut alio quopiam calore ex traneo obrutae, putrescant, qua ex ipsis aqua uitreis organis eliciatur: Putantque fieri ita debere grauissimi in hac arte uiri; Hieronymus Brunsuicensis presertim, qui centum fere iam annis, de stillatitiis aquis, cum Medicinam faceret Argentorati, Germanice, scripsit; nam cum partium diuisionem quaeramus, quas partes natura iunxit; putrefactio ad eam diuisionem uia est: Ut enim mixtio, teste Aristotele, est unio, ita putredo, dissolutio. Imo si de puttedine loquamur, quam descripsit 4. Met. tex. 6. Arist. ipsa opponit simplici generationi; in mixtorum autem generatione potissimum siccitas cum humiditate miscetur, at in putredine diuiditur; est enim putredo corruptio proprie & naturalis caliditatis in unoquoque humido, ab aliena caliditate, quae ambientis est: tuncque passiue qualitates, actiuas superant, & innati caloris defectu, humor una cu calore foras euocatur: Quamobrem ex humefactis corporibus, futurae putredinis, aut iam praesentis indicium sumi potest; fieri enim humidiora, que putrescunt, uidemus, teste Arist. 4. Met. 4. quod, ut dixi, humor innatus foras euocetur; quae magna uidetur ad destillationem uia, ac potius destillationis initium, qua humor elicitur, ex sententia praesertim Montani. Ad haec accedit summorum hac in re uirorum auctoritas; nam Raimundus Lullius, qui hanc artem maxime illustrauit, antequam e uino, & ex herbis aquam destillatione eliciat, eas, quadraginta diebus, in fimo equino, loco calido atque humido ponit, ut putrescant, quem posteriores secuti sunt, Philippus Uistadius praesertim, qui de auro potabili; librum, Coelum Philosophorum uocatum, nouissime scripsit, ut cum de Chelidonii aqua, & quincta, ut aiunt, essentia, loquitur, quam prius putrescendam curat, seu, ut ipse uocat, fermentandam, trium hebdomadarum spacio. Non est praeterea ignotum putredinem attenuare; uel Platonis testimonio, quod Galenus 1. de simpl. med. facult. cap. 35. adducit; nam de iis quae sapore sunt acri, uerba faciens, eadem uere ista, inquit, interdum a putredine attenuata, angustas ingrediuntur uenas, acidusque inde sapor emanat: & Euonymus Philiatrus refert, mulierem uidisse, quae tuberculis faciei liberata est, sola lotione aque destillationis fragorum, cum tamen illa, priusqua destillarentur, sub fimo in uitreo uase, conputruissent. Hieronymi Rubei Uidems etiam aliqua non solum putre facta, sed combusta, uim suam retinere, ut do48 ctissimus loan. Fernelius Ambianus, lib. de abditis rerum causis, 2. probat: nam qui ex hydrargyro exustione fit puluis, praecipuas illius uires habet. Ustarum cantharidum cinis, urinas abunde mouet, estque ut cantharides deleterium. Cancrorum ustorum cinis, demorsorum a cane rabido amuletum est. Putrefactio autem, & combustio non admodum inter se distant, cum utraque a caliditate aucta initio fiat, & in cinere utraque desinat, neque tamen non differt; nam fit putredo a calido humido, combustio a calido sicco: Putredo non solum fit a caliditate, sed & a frigiditate interna, quod combustioni non accidit, & utriusque qualitatis comunis passio est, ut ait 4. Met. Arist. neque.n. ob id solum differunt, quod, ut plerique putat, una fiat subito, ipsas. combustio; paulatim uero putrefactio. Sed est profecto mirum, qua ratione herbas, ac flores; nam idem de florib. faciunt, & de piris; ad putrescendum ponat, quam leuioris, ut ita dicam, substantiae sunt, cum tamen Uinum, Acetum, Mel, ut patere ex Ulstadio potest, haec ab illis nequaquam patiantur. Quae enim maior in illis, quam in his sit partium commixtio, non intelligo: siquidem simplex expressio, succum ex herbis colligit, quod & decoctio imo infusio facit; uidemusque eum esse partium in melle nexum, ut simul omnes ascendant, nec nisi magno labore aqua a reliquis separetur. Est aute putrefactio, uti Galenus optime describit 11. Method. cap. 8. mutatio totius putrescentis corporis substantiae, ad corruptelam, a calido externo: quae definitio longe praestare Aristotelicae creditur, quod per ipsam rei formam sit descripta: non enim est putredo proprie caliditatis naturalis, sed ipsius rei substantiae corruptio aut interitus, φθόραμ Graeci dicunt: Quanquam non ob id maximus Philosophus Aristoteles redarguendus est; cum enim terminum ipsum putredinis Galenus definiuerit, quae est rei uelut forma, Aristoteles pro praeuia alteratione iuncta termino eam descripsit, definitione plane causali, non ratione tantum termini, qui est interitus formae substantialis mixti, sed & ratione uie ad terminum; quae uia, dissolutio est humidi a sicco, antecedens dissolutionem substantiae, & ad corruptionem ac defectum propriae caliditatis nullo medio sequitur. Quae cum ita sint, ex putrefacta iam florum, herbarumque & caeterarum huiusmodi rerum substantia, id autem est, corrupta, quo modo aqua elici, & liquor, qui uires illius integras, ac potius puriores referat, ac conseruet, non uideo; & quemadmodum in uino putredo, ad acidum saporem ita illum adducit, ut sit ad destillandam inde aquam ardentem ineptum, ita de aliis quanquam minus pateat, existimandum est. Tametsi in hoc dubitationi haudquaquam leui esse locus potest, cur elici ex putrido, cor50 Hieronymi Rubei ruptoque uino, aqua ardens possit, ex uino acetum iam facto non possit, cum utrobique sit putredo: ac in illo fortasse maior, quam in acido: nam uti pulcherrime docet Galen. lib. 4. de simpl. med. faculta. cap. 3. in acido uino non omnes partes putruere, imo neque ipsa uini substantia; uinosae enim uini partes, dum ipsum in acetum transit, refrigerantur, at aqueum recrementum putrescens adscititiam caliditatem obtinet, uelut caetera omnia quae putrescunt, fitque acetum, quiddam ex contrariae facultatis partibus compositum, partim refrigerantibus, partim calidis. Habet enim uinum recrementum aqueum, quod toti ipsi permixtum est, hocque potissimum primarioque feruet. Sed respondere possumus, in uino, quod in acetum iam transiit, ita ipsam uini substantiam, uinosas scilicet partes, refrigeratam, ut innatum calorem omnem, ob idque naturam uini amiserit; natura enim est, ut 3. Aphor. luculenter Galenus explicat; propria cuiusque rei temperatura quatuor elementorum, idemque est, quod rei substantia, ut ex initio libri de natura humana, satis patere potest. Id in putrefactione non contingit, que presertim non peruenit ad terminum, qui est terra, & cinis. Humida enim primo fiunt, quae putrescunt omnia; tandem uero sicca, uti ex 4. Mete. tex. 4. & 6. habetur. Cum enim quidquam putrescit, fit humidius, euocata scilicet humiditate ad superficiem; non est autem tunc impossibile, ignis actione eandem humiditatem, ut Raimundus lib.i. de Quincta essentia testatur, uitreis organis elicere, quae tamen impurior sit, & nidorem quendam a puttedine iam incepta, contraxerit; Quod facile in aqua ardente, ex iam putrescente uino extillata, percipi potest; si quis enim eam gustauerit, uel postquam exarsit quod remanet humoris, aut in quo fuerit, locum olfecerit, putredinis odorem sentiet, sic ut minus apta tuendae ualetudini, pellendisue morbis uideatur, nisi repetitis destillationibus plurimis, accurate expurgetur. Itaque diligenter animaduertant, qui uendibili passim ardente aqua utuntur. Patere autem ex iis facile posse putauerim, detrimentum potius, ac incommodum ex putrefactione praecedente, quam commodum rebus, quae destillatione puriores, ac tenuiores fieri curamus, haberi; in herbis praesertim ac floribus, dum eius uires integras requirimus. Quamobrem non possum cum Raimundo Lullo, Ioanne e Rupe scissa, Guainerio, & plerisque aliis doctissimis uiris sentire, cum putrefactionem huiusmodi destillandis rebus preponunt, & longe minus cum iis, qui salem admiscent, preterquam enim quod contraria uelle uideantur, putrescere, scilicet & non putrescere, e sale potest aliquid elici, ab eo diuersum, & forte aduersum, quod querimus ac 52 Hieronymi Rubei destillamus. Quanquam autem Ulstadius putrefactionis loco, fermentationem dicat, non tamen quid a putrefactione diuersum asserit, quando fermentum ipsum, quod ad rem hanc attinet, uti Galenus 5. de simpl. med. facult. ca. 17. docet, ex putrefactione uires habeat, quod patet in attractione: licet si solam fermentationem intellexisset Uistadius, non utique mea sententia a uero abhorreret; non quidem in iis, quae facile putrescunt, euanescuntque uti fructibus, floribus, ac herbis, sed cum plura miscentur, e quorum mutua actione, quiddam quasi tertium educitur; ut cum aromata aquae ardenti immiscemus, aquam paulopost destillaturi: At non dierum hic aut mensium, uerum horarum aliquod spatium satis fuerit; atque idcirco Thadeus ille Florentinus, cuius ea fuit uirtutis fama, ut ad medendum, extra Urbem Bononiam; ubi profitebatur, ac decessit fere octogenarius; uocatus, non uilius quam aureorum quinquaginta mercede in singulos dies, peregrinaretur; uocatusque ab Honorio Quarto Pont. Max. centum statui sibi uoluerit; itaque reuersus, ab eo iam sanitati restituto, decem millia reportauit. Hic inquam Thadeus, dum aquam ardentem compositam elaborat, aromata in simplici ardente posita, octo horarum spatio macerat, & quasi fermentat. Haec autem maceratio, quae fit ut res attenuentur, ac misceantur; calidi & humidi opus est, cuiusmodi est balneum Mariae, uel equinus fimus, aut oliuarum recrementa, postquam est oleum detractum. Caeterum aromata, & lachrymas, quae in ueram putredinem transire uix queunt, nonnihil amplius quandoque maceramus, ac fermentamus, ut dum ui caliditatis simul ebulliunt, unius in alterum actione, melius, uti memorauimus, misceantur. Neque intelligo, quo modo summus in remedica uir, Ioannes Baptista Montanus Ueronensis; si modo ea Montanus dixit; artem paruam Galeni explicans, dum loquitur de medicamentorum compositione, asserat, ubi fit compositio mixtorum, chymistas quaerere tertium resultans, ut puta aurum, argentumue, & illam compositionem, uocare putrefactionem, Philosophos uero, mixtionem. Fermentationem quoque fieri a solo calido, ut chymistae operantur, cum duo sicca, aut plura coponunt, locantque arenoso loco & calido, ut calor igneus extrinsecus accedens ad intima penetrare, deducereque ea ad actum possit; qua actione fit fermentatio, & tertium quoddam. Haec omnia ipsi Arnaldo Uillanouano, Raimundo Lullo, & caeteris, qui hac de re scripserunt, ualde repugnare uidentur; ut omittam magnum illum cognomento & re Albertum Sueuum, ortum ex nobilissima Principum Bolstadiensium familia, non rusticum, ut plerique falso tradidere, & celeberrimi 54 Hieronymi Rubei ordinis Dominicani insigne ornamentum. Hic enim Albertus & secundo de Generatione, & Quarto Meteor. aperte huic Montani sententie repugnat. Est enim fermentatio, teste Galeno i.de simpl. med. facult. cap. 35. Ebullitio, quam absque humore fieri nequit, ut ibidem a Galeno adductus Plato, docet, & abunde colligi ex Galeno potest, in primum Prorrher. comment. 2. text. 40. Nam tria in fermentatione adsint necesse est; Terrea pars, quae in maiorem molem attollitur: Humida, quae gignere flatus possit, a quibus flatibus, perinde ac a tertia parte in sublime tollatur terrea, humidaque substantia; Quamobrem cum acetum acre in terram effusum, eam fermentat, id autem est, ebullire facit, id non tenuitati, non frigiditati, sed humiditati aceti Galenus adscribit. Addere autem hic libet, que scribit de pestilentia sermonem faciens Antonius Guainerius Ticinensis, qui centum quinquaginta ab hinc annis, & Marchioni Montisferrati, & magnis aliis Principibus uiris medicinam fecit, & multis in Gymnasiis magna laude medicinam professus est: Aquam enim hic clarissimus Medicus describens, quam fermentatio praecedit, dum, inquit, res ille sepulte permanebant, in eis quaedam est facta fermentatio, demum per destillationem noua in eas inducta forma est, per quam, non ratione qualitatum quatuor, sed quia tale, ut auctorum nostrorum modum loquendi insequar, cuidam pestem inducere ualenti, opponitur corruptiue: modus namque huius optime fermentationis elici potest a Mesue cum de coctionis medicamentorum differentiis loquitur, docetque quo modo coctio facultates medicamentorum diuersas, omnium optime permisceat. Uerum ut eo reuertamur, unde discessimus, quae facile euaporant, facileque corrumpuntur, earum destillationem nulla praecedere putrefactio, aut ne fermentatio quidem debet: caeterorum quae difficile corrumpuntur, quaeque miscere animus est, praecedere putrefactio non debet; fermentatio potest, sed magna cura, ne putrescat. Quamobrem melius aqua fragoru Conradi Gesneri, si is Euonymus est, ut scribit Card. mulierem illam suam faciei tuberculis, mea sententia liberasset, nisi putruisset; quanquam potuit putrefactio, ut minus fragorum seruare uires, ita adepta acuitate magis abstergere. A putrescente enim omni medicamento, destillari, ac secerni acutum aliquid, & naturae humanae inimicum ac pingue, & alienum ab eo, quod putrescit, necesse est: Quod & Hieronymus Cardanus lib. 10. de Uarietate rerum, parum forte sibi deinde constans, animaduertit. De cancris, cantharidibusque ustis, que afferuntur, ad propositum nobis sermonem non faciunt: in iis enim non est dubium, quin acrior caliditas reddatur; in illis ad proprietatem substantiae 56 Hieronymi Rubei Galenus recurrit, adeo ut rationem Pelopis praeceptoris sui, non recipiat: ea autem proprietas in uiuentibus, & nequaquam ustis forte non inesset. Hydrargiri autem puluerem, quem in medium attulerunt; tantum abest, priores seruare uires, ut aduersas potius habeat; neque enim caliditate nimia argentum uiuum fluens exurit, neque corrodit, ac potius pondere deorsum ruit suo, uti cecinit eleganter uir consularis Ausonius Gallus, Ausonii Medici clarissimi filius; praeterquam quod cum magna dissensio sit, ut refert Differen. 151. Conciliator, Argentum uiuum calidumne sit; ut etiam opinatur ex recentioribus Nicol. Massa, an frigidum natura, an ex frigidissimis calidissimisque partibus conflatus, ut Fracastorius sensit; & maiora sint eius frigiditatis indicia, nihil in nostram sententiam efficere adducta exempla possunt. His autem omnibus illud etiam patere arbitror, nempe nequaquam conducere, ut omnis aqua semel destillata, denuo, aut etiam tertio faecibus suis tritis superfundatur, & per duos, aut tres dies putrescat, atque iterum destilletur; nimis enim acris, & a natura sua aliena fieret; licet secus Brunsuicensis senserit, atque item Euonymus. De separatione Elementorum. Cap. Ix. Qui putant e rebus compositis sic elementa, Destillatione, separari, ut ipsa pura sint, quemadmodum uis in locis Philosophi asserunt reperiri, ii dubio procul falluntur: nam cum non una sit ratio separandorum elementorum, si eorum naturam conspiciamus, uidebimus ea non esse elementa, nedum ut pura, simpliciaque sint: Satis enim constat, ignem esse leuissimum: tamen in quibusdam, quod leuius est, primoque loco educitur, aquam sapit: Quenadmodum enim in educenda e uino aqua ardente, primum quod exit, leuius est, & calidius, sic ut in eo seruari optime ratio ignis uideatur, ita in aceto, chalchantho, sulphure comtra accidit: Quod primo educitur, aqua est, postremo exit pars acrior, & calidior, nec nisi ui ignis maxima exprimitur. Quod si dicas esse leuissimum, at postremum exire, ob magnam connexionem earum partium in mixto, id nequaquam uerum uidetur; quia cum mixtum aequaliter sit, eadem difficultas esse, in aqueis partibus separandis deberet. Imo in iis, quae ad ignem ipsi referunt, & re ipsa quasi urunt, ut in oleo chalcanthi, sulphuris, & huiusmodi, adstrictionem acerbitatemque quandam gustu percipimus, que terreum quiddam inesse nobis aperte significant, & in aqua posita, aliqua eorum descendunt. Hieronumi Rubei Itaque ratione primarum qualitatum, quas praeseferunt similes elementariis, elementa dicuntur, cum tamen composita & ipsa sint, ex quatuor elementis, purissima tamen, & simplicissima, quantum fie58 ri in compositis humano possit ingenio; Ipsique met eius artis proceres, Raimundus Lullius praesertim, eo libro cui Codicillo nomen est, ad Odoardum Britannie Regem scribens, mirabilesque destillationum subtilitates docens, ignem, & aerem post aquam detractam ac destillatam primo duplici uase, postea cineribus, asserit, remanere in fundo ad modum substantiae oleagineae plurimum lentae, quam deinde abluit miris pene modis, & ui ignis in calcem redigit. Quae satis ostendunt omnia, crassiorem partem, quae ui ignis maiorem acrimoniam adepta est, & ratione crassitiei maioris, quantum haberi in ea tenuitate potest, maiorem acquisiuit efficaciam, sortitam fuisse nomen ignis, tum quod magis calefaciat, tum quod rubro colore inficiat; Huc accedit, quod non ignem solum, aeremque & caetera elementa eliciunt, sed aquam ignis, aquamque aeris: aquam ignis eam appellantes, quae post primam exit: quia, inquit Raimundus, calidior prima est. Quare satis patere puto, haec quae uocantur elementa, e rebus, quae destillantur separata, non esse pura ipsa simpliciaque elementa, sed concreta corpora, admodum tamen tenuia, hoc nomine ab ipsis, quae excellunt facultatibs, uocata. Quod etiam eo magis confirmari uidetur, quod scribat magnus ille Philosopho Auerroens 4. Meteor. cap. 10. Elementa non inueniri in locis De Destillat. Sectio I. 59 suis simplicia, & pura, quanto igitur minus in iis, quae concreta, ac mixta sunt? Aliquorum etiam Philosophorum insiginium opinio est, elementa, cum pura, & simplicia sunt, ad mixtionem nullo pacto conferre: quoniam commisceri nequeant; cum enim sic sunt, alterari non posse, sed uninersi partes existere: Quanquam utrumne haec sit opinio uera, alterius negocii est disputare. Quae generatim sint, eorum quae dessillatione eliciuntur, uires. Cap. X. Quod 3. de diebus decretorii s cap. 11. dicebat Galenus, ut in aliis omnibus duplex uitii cuiusque ac prauitatis natura est, excessus, & defectus, ita duplicem uideo hac quoque in re hominum opinionem; plerique enim pulcherrimam hanc & admodum utilem artem deridentes, omnia fere ipsius reiiciunt, nullasque stillatitios liquores, referre uires, eorum, unde destillant, opinantur; in quibus primum fuit, qui palinodiam deinde cecinit, Hieronymus Cardanus, cum de malo medendi usu scriberet; Post ipsum Marcus Oddus Patauinus. Medicus eruditissimus lib. 4. de pestis & pestiferorum curatione cap. 8. Hieronymi Rubei eum librum perficiens, cui moriens Oddus pa60 ter, finem imponere non potuit; nisi omnia forte ad plumbi malignitate referat; quod ipsum quoque est a ueritate alienum, quado frigida, frigiditatem; ut secundas ac tertias qualitates taceam; uel plumbeis uasis destillata seruent. Odores autem ac sapores, quae in liquoribus destillatione exceptis seruantur, certissime ostendunt, uires in ipsis seruari. Contra, alii, huic arti nimium addicti, qui uel montes aureos pollicentur, adeo quoscunque liquores destillauerint, extollunt ut etiam contrarias illis tribuant uires, calefaciendi, refrigerandique, siccandi, & humectandi; adstringendi, ac laxandi. Itaque ut etiam, quod rem esse puto, illud primum satis constat, quaecunque destillantur, cum experiantur uim ignis, caliditate, ac tenuitate, aut certe minori frigiditate insigniri. Quemadmodum enim, ut Arist. 23. sect. Problem. docet, ab Hippocrate sumens libro de Aere, aquis, & locis, Sol partem humorum leuissimam, & ut Hippocrates ait, tenuissimam, assidue detrahit, educitque sursum ac rapit, ita ignis, quod leuius ac tenuius est, sursum ad pileum, cucurbitae impositum, uel quo patere potest exitus, effert: quamobrem necessario asserendum est, quicquid ui ignis destillat, renuius seipso, & calidius esse, aut saltem minus frigidum; idque eo magis, quo uehementiorem ignem, acrioremque expertum fuerit; cuius rei argumento esse illud etiam potest, quod scribunt, Moscouitas, cum uino careant, uti aqua stillatitia Auenae, quae licet temperamento sit paulo frigidiore, eius tamen stillatitia aqua, non minus calefacit, aut inebriat, quam uinum; quod destillatione, tenuior & acrior reddatur, & ad aquae ardentis naturam accedat. Imo apud Tartaros referunt, aquam e lacte stillatitiam, inebriare; forte autem lac densius esse oportet, & moram penes ignem contraxisse, & ex lac forsan equino; neque enim clam me est, Aristotelem 4. Meteor asserere, quod supra meminimus, lac non inebriare, quod spirituosum non sit, uti neque aqua: est autem aliud spiritus, aliud uapor. Non est etiam incompertum, cum rerum proprietates, aliae materiam magis consequantur, aliae magis formam; quanquam actiones omnes suppositorum sunt, & precipue propter formam accidunt, ut eleganter 2. de Anima. cap. 24. docet Auerroes, cum in destillatione quod tenuius est, excipiatur, subsidat autem quod crassius est, materiaeque uices refert, in rebus stillatitiis magis seruari quae a forma sunt uires, minus autem quae a materia; item quae a caliditate, quam quae a frigiditate prodeunt. Itaque si quis ualidiorem putat uim adstringendi, stipandi, densandiue, aut roborandi, ac detergendi, caeterarumque huiusmodi facultatum, quae a materia pendent, in liquoribus stillatitiis, quam in composito fuerit, is, mea 62 Hieronymi Rubei sententia, ualde decipitur; tenuior enim pars tollitur in sublime; crassior, unde uires hac prodeunt, in fundo relinquitur, ut diximus. Nam Galenus etiam 4. de simpl. med. facul. cap. 7. disserit, adstringentia terrena esse, & crassa corporis consistentia, qualitate uero frigida; Quoniam uero ratione adstrictionis roborat, uti ex Galeno colligi potest i.de compos. med. secundum locos cap. 6. multisque praeterea locis, hinc fit, minus roborare, quod per destillationem elicitur, quam totum ipsum concretum; quanquam ratione tenuitatis, cum magis, stillatitia, penetrent, uideri possint quandoque magis adstringere, ac roborare, cum tamen secus se res habeat; quemadmodum enim ea, quorum est substantia tenuior; temperamentum uero frigidum, aquam emittunt, uiribus sibi haud dissimilem, ita quae crassiora sunt, nequaquam eam uim seruant, quae illis inerat, crassarum partium ratione. Contra quae a forma prodeunt actiones, ut calefacere, attenuare, digerere, aperire, flatus discutere, & huiusmodi reliquas, egregie, & supra quam dici potest, celeriter liquores stillatitii efficiunt; atque hic huius est artis laus praeclara; cum a sordida materia, quae esse impedimento solet, secernat. Quamobrem Ioannes Manardus, in oleum Philosophorum Mesue scribens, quod destillatione excipitur, ut uero, inquit, ego scribam, quid de hisce rebus sentiam, dicam, ubi opus est uehementer calefacere, & ad intima usque accedere, nullam naturalem rem posse his oleis, per hanc artem elicitis, conferri; adeo ut etiam uim ignis & aequent, & superent. Uidi enim his oculis guttam cuiusdam olei fortuito cadentem, lectisternia omnia, quae multiplicia erant, momento penetrasse, & lecti fundum, qui erat ex asseribus, inussisse. Haec clarissimus uir Manardus. Itaque mihi suspectus semper admodum fuit, pro cauteriis, fonticulisque in humanis corporibus faciendis, usus olei uitrioli, ac sulphuris, quibus aliquot grauissimi uiri usi sunt, & ea maxime probant: imminet enim periculum, ne ob substantiae tenuitatem ulterius, quam uellemus, ad neruos ac tendones penetret, uratque & inflammationem pariat. Illud tamen animaduertendum est, quod in arte medicinali Galenus, quam paruam appellant, scribit, perpendendam esse materiam eorum, quae refrigerant, & humectant, ac siccant, remediorum; ut enim haec intus penetrent, tenuiori esse debent materia. Quaerebant ibi Achachias & Montanus celeberrimi interpretes, cur non in calidis etiam remediis id perpendendum esse Galenus scripserit; Quoniam, inquit preclare Montanus, si obstructionem ab humoribus genitam, expedire animus est, id calidis facimus, quorum sit substantia crassior; quoniam si tenuis fuerit, perforabunt 64. Hieronymi Rubei uelut acus, nec aperient, neque ualidam diuturnamque actionem efficient, quod materia cito digeratur, neque toto exercitu irruptionem in hostes faciant: est enim perinde ac ignis paleae, non lignorum aut ferri; quem paleae ignem Uirgilius sine uiribus appellat, cum ait 3. Georg. ut quondam in stipulis, magnus sine uiribus ignis, Incassum furit. Quanquam gradus etiam insunt in ipsa tenuitate; quae enim recurua cucurbita destillant, ea crassiorem materiam afferre possunt, tenuiorem, que recta: & quo longiori collo fuerit, eo tenuior euadet substantia, multoque id magis, si repetatur destillatio. Igitur si hec destillatitia in materiam crassiorem incurrerint, ut in coli doloribus, urinae difficultate, caeterisque huiusmodi affectionibus frequenter accidit, aegrotorum saepe expectationem fallunt; atque haec in iis, quae inferius dicemus remediis, perpetuo intelligenda fuerint. Cum autem ex unoquoque tum stirpium, tum caeterorum uiuentium genere, substantiae eliciantur plane uariae, primum quidem aqua, eaque uberior, si stirps uiret, parcior si arescit; deinde oleum, idque duplex, unum tenue, & albicans, alterum siccius atque rubens; Auctor est lib. 2. de abditis rerum causis, cap. 18. Fernelius, totius substantiae proprietatem, infirmiorem in aqua esse, quae praesertim e stirpe uiridi elicitur; in ea quippe humor exuberat alimentarius, nondum stirpis uim omnem, ac proprietatem adeptus: efficaciorem in oleo, multoque in rubente, qua in albo. Uerum haec si absolute intelligantur, nonnullas difficultates pati uidentur, cum uaria ac multiplex sit earum, quas quaerimus, proprietatum affectionumque natura. In aqua enim ardente, in aqua rosacea, in caeteris aquis e floribus, herbisque magis in aqua, quae primo stillat, seruatur proprietas rei;que ualidiore igne periret. In metallicis ac mineralibus uocatis secus est; quod eorum substantia densa est, & a materia maxime proprietas pendet. Idcirco ad Crateuam scribens Hippocrates: Quae, inquit, folia, aut flores, aut radices sunt medicamenta, in fictilibus nouis probe obturatis seruantur, ut ne uentis perflata, medicamenti uigorem, ueluti in animi deliquium collapsa, amittant: Quod nobis significat, in tenuiori parte sitam esse eorum proprietatem, quando etiam aeris ambientis exustione uires amittant; ut docet, cum de colligendis herbis loquitur, doctissimus Matthiol. An ut calidissimum medicamentum destillatione fieri potest, ita & frigidissimum. Cap. Xi. Licet uideatur haec ars, nihil circa frigida remedia posse, cum in igne tota, caloreque uersetur, sunt tamen qui id constanter affirment; ipseque in primis Raimundus cum Quin66 Hieronymi Rubei ctam essentiam suam, perinde ac materiam quandam primam constituit, quae omnes possit formas recipere, & quasi Proteus ac Chamaeleon in omnes colores, figurasque mutari; posse etiam summe frigefacere non negat: applicitis enim his, que non solum primo alteroue, sed tertio ac quarto excessu frigida sunt, ipsi Quinctae essentie, maxime frigefacere nititur. Ad haec re ipsa factum comperimus; nam apud Euonymum Philiatrum, Conradus Gesnerus, si is eius libri auctor est, ut affirmat Cardanus, legimus e florib. sambuci, nymphee, sem. portu lace, lactuce, foliis solani, uiretibus, stillatitiam aquam, Quinctam essentiam frigidam appellatam, quod aquae uitae aduersa constituatur, quae adeo frigefacit, ut pannus ea madidus in igne non comburatur: atque id forte non iniuria; nam si destillatio, substantiam puriorem atque efficaciorem reddit, cur si herba aut quidpiam aliud destillauerit, quod summe sit frigidum, non maxime frigefaciet? Id est profecto uerum, sed de calidis quod diximus, id non est in frigidis omittendum; nam quanquam Galenus in his crassas potissimum partes fugiat: quia stipent, sibique ipsis uiam obstruant; tamen que tenuiora sunt, ob ipsius tenuitatem substantie penetrabunt quidem, sed minus frigefacient, minusque stuporis inferent. Itaque, quod ad hanc rem attinet, audactius uti aquis frigidis ex herbis destillatitiis, quam earundem succo, in quo crassiores partes seruantur, licuerit; calida autem simul adhibita, temperant quidem ac minuunt frigiditatem, atque idcirco maiori quantitate poterut frigida preberi, sed uias aperiunt, & frigida quasi manu ducunt, quo eundum est; Quenadmodum in Philonio conspicimus; ubi licet plura calida, quam frigida sint, si Syluio, & multis aliis doctissimis uiris credimus, qui piper album ponunt, aut certe non multo pauciora, maxime tamen frigefacit, quod ubi calida uias aperuerint, & duxerint ad locum suum frigida, ob tenuitatem substantie euolent, frigidaque ut stupefaciant, sinunt. Itaque summo iudicio, qui somnum conciliare uoluit Tarentini Principis medicus egregius, Saladinus Asculanus, e recenti opio, nudisque allii capitibus aquam uitreis organis stillatim excipiendam iubet; nam praeterquam quod allium abdita proprietate ab opio foetorem remouet, aditum etiam in caput parat. Haud dissimiliter ii faciunt, qui ad eundem usum, opii & metelle nucis pares portiones, cum nigri hyoscyami semine, aqua lactucae dissoluunt, sub fimoque ut nonnihil macerentur, obruunt, tandem destillatione aquam eliciunt. Idem sed minus efficaciter, mandragorae, solanumque aqua potest; nam aquam stillatitiam adeo frigidam efficacemque fieri posse minime putauerim, ut caliditatem extinguat, corque ipsum coglaciet, ceu opium & cicuta; aut uias obstruat, anhelitumque intercipiat, quod plumbum ustum facere testantur; 68 Hieronymi Rubei Duobus enim his modis; ut lib. de Uenenis Conciliator docet; frigidum uenenum interficere homine potest. Tenuitas siquidem substantiae, quam destillatitiae aquae seruant, poterit a calore naturali superari, & in halitus dissolui, quemadmodum de calidis in substantia tenui, cum frigidis in Philonio mixtis diximus. Quamobrem neque cum Quincta essentia que miscentur, uel quarto excessu frigida, summe refrigerare, mea sententia, poterunt, quod ab ipsa Quincta essentia caliditatem aliquam percipiant: neque quod in Philonio diximus, illis accidet: quia tenuis etiam ipsorum frigidorum substantia, ac sola quasi uis, cum ipsa Quincta essentia miscetur; cu praesertim appellata ab ipsis Quincta essentia, nil aliud, ut opinor, sit, quam aqua ardens omni prorsus phlegmate liberata. De Quincta essentia frigida Gesneri, seu Euonymi, quae diximus, uera esse possunt, aliqua ex parte, nequaquam tamen omnia; refrigerare poterit aqua illa, quod ex frigidis eliciatur, non autem summe, tum ob substantiae tenuitatem, tum ob repetitam, ipsius praescripto, septies destillationem. Fabula autem est plane anilis, proiectam in ardentem Solem aque huius scutellam, nubem cito magnam, ac densam conflare, ac calorem Solis rapidum, magno tempore, mitigare. Unde enim tantas uires aqua haec habeat, intelligi non potest; cum nubes fiat e uapore; Destillat. Sectio I. 65. & si haec aqua in uapores extede nuetur, rarescet: quod etiam in puerperio mulierum prosit, si ad uuluam adhibeatur, atque etiam in uterum proiiciatur: id uero quam recte scriptum sit, ii dicant, qui nouerint, frigida utero, praesertim a partu, quam sint aduersa, imo praeter alias noxas poterit sterilitatem adducere. Idem dixerim cum adhibetur ad stipationes iecoris, & lienis a calida causa, quae cum stipare, nisi crassior, aut copiosior non possit, quo modo haec aqua non magnopere laedat, non uideo, praesertim panno ea madente, ad latus ipsum apposito: quis enim credat, quod scribitur ibi, sanguinem maxime purgare? cum nulla id ratio confirmet, & omnis, ut puto, contrarium persuadeat? An uacuantia pharmaca destillatione haberi possint. Cap. Xii. Sunt quibus fieri id nequaquam posse uideatur: quia cum ea, quae purgant, medicamenta, ueluti scammonium, si nimis terantur, uim amittant suam, corrumpaturque omnium medicorum sententia, eorum operatio, ut urinam potius cieant, quam aluum moueant, quod tenues partes eo ducantur, ut 1. Probl. 44. Aristotel. si is fuit eius libri auctor; docuit; In destillatione id maxime continger, ubi summa tenuitas habetur: Praeterea cum attractio humorum a pharmaco, non 70 Hieronymi Rubei. absoluta sit attractio; haec enim caloris est munus; sed certa, certique humoris attractio, fiatque, ut egregie docet 3. de simpl. med. facul. cap. 25. Galenus, ob similitudinem substantiae, quae interid, quod attrahit, & attrahitur intercedit, dubium non est, dissolui hanc similitudinem, cum destillatione, pharmaci partes inuicem separentur. Idem dicendum est si Principis Auicennae, cui plurimum Medicina debet, sententiam sequamur libello de uiribus cordis, cap. 10. quod a uirtute medicamenti trahuntur humores: uim enim illam asserit proprietatem esse ex elementorum mixtione, coelestium influxu, resultantem; quam opinionem grauissimus Auctor Auerroes 5. Colliget c. 21. sequitur; dissoluitur autem ea mixtio destillatione; cum terree partes, quae in fundo manent, ab aqueis & aereis separentur. Quamobrem 8. Physic. 35. idem Auer. inquit: Magnetis temperamentum, cum mutatur, non trahit ferrum, sicut dum cum allio fricatur, ut aiunt: Et profecto si rem ipsam intime uelimus perscrutari, si non omnino tolli; infringi tamen & minui uacuantes uires, destillatione, credendum est. Non est autem modo sermo de iis medicamentis, quae comprimendo uacuant, aut lubricas uias reddendo, leniendoue, aut eliquando, sed que trahunt: Destillat. Sectio I. 71 Nam de comprimentibus satis constare ex iis, quae supra diximus, pode test, uires admodum imbecillas ob destillationem referre, sic ut hac ratione euacuare quidquam uix posse putem; Idem de lenientibus dixerim, quod caloris actio cum exiccet, ac attenuet, maximo impedimento futura sit. Itaque licet caliditas destillatione augeatur, que caliditas; ut Galenus tertio illo de simpl. med. facult. cap. 25. docet, licet non sit precipua attractionis causa, maximo nihilominus adiumento est, tamen cum quod destillat maxime tenues habeat partes, que facile dissolui, atque ob id parum morari in stomacho possint, aut nihil, aut omnino paru deiiciet. Ad hec accedit, quod que per aluum soluunt, terrea esse debent, uti que purinas, aquea; quod luculenter Arist. i.sect. Problem. 41. scribit, declarans cur ex medicamentis alia aluum soluant, uesicam autem minime; contra alia uesicam soluant, cum aluum nihilo moueant. Respondet enim id fieri, quod quae natura humida sunt, atque aqua referta, si medendi obtinent facultatem, uesicam soluunt; subsident enim in ea humores, qui putredine immunes euaserunt; quippe uesica pro eius humoris conceptaculo habetur, qui minime in uentre concoquitur, qui non manet, nec prius quam agat quicquam, aut patiatur, excernitut. At que terrenam sortium turnaturam, si uires habeant medicas, aluum haec fundere queunt; in hanc enim terrena queque materia se prouoluit, itaque turbat, 72 Hieronymi Rubei si mouendi obtinet facultatem. Haec Aristot. quibus facile, quod diximus, patet. Non iuerim tamen inficias, uti memorauimus, quin aliquid uacuare pharmacum destillatione exceptum possit, tum quod non omnino terrenis partibus liberetur; est enim qui destillat humor, ex quatuor elementis concretus: tum quod satis compertum sit, decocta & diluta id facere; licet rose dilutum soluat, stillatitius liquor non soluat; & lac, Dioscoridis & Galeni testimonio, ex animalibus emunctum, quae scammonium, aut Ueratrum, aut Tithymalum depascuntur, potum, mirifice uentrem deiicere; & nonnulli scribunt, oleo, quod ui ignis, ex mirrhae uncia, & alomens libra destillauerit, curua cucurbita, si stomachus inungatur, stuppaque supponatur, aluum solui: animaduertendum tamen, cum eliciantur destillatione aqua & oleum, ut oleum ab aqua, cui supereminet, separetur: Quanquam autem neque locus, neque consilium est disputare, quomodo medicamenta trahant, an ob similitudinem substantiae, ut Galenus, an proprietate quadam, uti Auicennas in Galenum putauit, ea ratione ductus: quia si similitudine traheret, caro carnem, & aurum aurum traheret; opinor enim nihil, quod a Galeno dissentiat, ipsum dicere: nam & Galenus scribit similitudinem inesse substantiis, non identitatem; contrarium enim cernimus: nam neque ferrum attrahit ferde Destillat. Ssctio I. 73 rum, neque caro carnem, sed lapis sideritis ferrum; caro sanguinem; differunt enim mea quidem sententia, idem & simile: Illud tamen non omittam, quod ipsa probare facile potest experientia, Magnetem alium magnetem trahere, cum tamen non modo similis sit, sed eadem specie; quanquam aliqui id ferro, quo magnes tangi, & intingi solet, tribuant, uelintque eius intinctus ratione magnetem trahi. Sed haec in aliud tempus reiicientes, cum praesertim Philosophus, ac medicus clarissimus Hieronymus Fracastorius probabiles admodum causas libro suo aureo de sympathia adduxerit, illud ad institutum nostrum reuocabo, quod si pharmaca, quae aluum soluunt, ubi diu mixta permansere, debiliora ob fermentationem redduntur, atque idcirco quae uiolenter, ac quarto excessu trahunt, commodius catapotiorum forma exhibemus, quod plus fermentata sint, & minus uiolenter agant; quae uero primo, aut altero gradu soluunt, praeberi recentia debent, alioqui uis eorum fere tota abiret; quid seruari in destillatione poterit, quod aluum deiiciat, nisi admodum exiguum? atque idcirco, quae e florum persicorum scammonii, turpetique aequis portionibus, balneo Mariae; aqua, a quibusdam magno arcano, elicitur, modice admodum soluit, quemadmodum, & Elebori nigri radices, purpureos flores habentis; Hieronymi Rubei has enim re74 centes, ardente aqua macerant, inde igne primum leui, mox auctiore, dum liquor ascenderit omnis, destillant. Aqua ardens deinde ab ellebori substantia separatur, igne leuissimo balnei; in eo quod remanet, dissoluit sacchari candi, quod satis esse uidebitur. Datur epilepticis ad grana tria cum aqua mulsa, uel communi, in qua hippoglossum fuerit decoctum. Alii accipiunt ligni aloes, cinnamomi, turpeti, alomes epaticae, colocynthidos cuiusque drach. i. caryophyllorum, croci, singulorum scrup. i. Moschi optimi drach. 1. Iulepi uiolacei libram; quibus imponunt aquae ardentis circulo actae libras duas: & ubi macerata fuerint duodecim dierum spatio, percolant, tribuuntque ad drachmas duas atque etiam tres: & quanquam hoc pharmacum plerique miris laudibus efferant, ego parum aut nihil ei fido; quod nimis calefaciat & siccet, plurimum ingratum sit, & minime aluum cieat, aut certe pusillum; Imminetque periculum ne huiusmodi medicamentis agitati humores, & tenuiores redditi, nobilioribus partibus imbibantur, aut in penitiores meats illapsi, magis deinde obstruant; aqua etiam ardens sua siccitate, euacuentem uim infringere plurimum potest. 75 Hieronymi Rubei Rauenn. De Destillatione, Sectio secunda. De Pane. Cap. I. Nequaquam alienum ab hac tractatione nostra fore putamus, ad minus uniuersalia, ab his, que hactenus in uniuersum dicta sunt, descendere; idcirco quaedam sigillatim in medium adducemus destillatione elicita, tametsi paucula uideantur fortasse haud ita proprie, destillationis naturam subire. Primus autem nobis occurret panis, e quo aliquot stillatitii liquores eliciuntur ad medicum maxime negocium facientes; nam panis recentis, atque uti e furno extrahitur, adhuc calentis, medullam, uitreis organis destillant, eiusque aquae stillatitiae uncias quatuor epilepticis magno usu praebent; plerique tame pulueres addunt, quae illi affectui proprie aduersantur, cuiusmodi asserunt lupinum dentem esse, ad drachmam exhibitum. Alii panem ipsum in patina alueoloue ponunt, sic ut fundum ne attingat, ligneae crati superponentes, alioque alueolo aut catino contegunt, & panno lineo ne spiret, aut cito frigescat, 76 Hieronymi Rubei inuoluunt: nam destillat aqua, cuius est ad surditatem usus, & ad restituendas uires, cerebri praesertim & cordis, si nonnihil croci addatur. Potest, & panis calens, uti dictum est, generoso uino infundi, inde statim uitreis organis, tepente balneo, rimis optime glutine stipatis, destillari liquor; quem plerique denuo, eiusdem calore balnei destillant; asseruntque opportunum huius aquae usum, stomachum roborare, putredinem arcere, & sanitatem tueri, quod ob substantiae familiaritatem non est absurdum; necesse autem est pauco fermento panem ad hos usus adferre. De uino. Cap. Ii. Qui e uino destillatione elicitur liquor, eum recentiores Graeci ( nam ueteres ignorarunt ) ὀινοσάγμα appellarunt: Latini uero Aquam uitae, quod uitam putent eius usu seruari incolumem ac diuturnam; que duo maxime optare humana mortalitas consueuit: Aquam etiam ardentem dixere, quod ardeat igne admoto, sique ea madescat pannus lineus, cum flamma incenderis, uritur, si multiplici destillatione omni prorsus phlegmate fuerit liberata; alioqui cu ipsa ardeat, lineus pannus illaesus remanet, quod ioci materiam plurimis praebere consueuit: Itaque cum aqua dicatur, quod aquae speciem humoremque referat, diuersam tamen, ac potius aduersam naturam habet. Est autem pars uini tenuior, ac magis ignea quam uario organorum genere eliciunt: Plerique enim e plumbo, aere, aut stanno uitem concauam ac multiplicibus gyris contortam, unde & aquam uitis appellarunt, adhibuere; quam ne uis ignis & organi caliditas halitus tenues comburerent aut dissoluerent, neue ipsum liquesceret organum; in uase frigida pleno constituebant; quo nunc modo, qui magnam huius aquae copiam eliciunt utuntur; cum tamen alii cucurbitam uitream rectam, cui sit pileus rostratus impositus, rimis optime stipatis, accipiant, igne inferius leui, ex lignis dulcibus, aut carbonibus admoto: Qui certe maiori laude digni sunt, quam superiores, quod metallica illa organa, uti memorauimus, nescio quid ualetudini aduersum afferant, longo potissimum usu, maxime perniciosum. Quod si uitem illam contortam uitream facerent, longe praestaret, cum multiplici illo gyro, maiorem tenuitatem acquirat: neque enim cum iis sentio, qui longa illa uia, & anfractu, hebescere, debilioremque fieri uini spiritum, densioremque amittere substantiam suam putant, cum potius aquea portione penitus destituatur: Quanquam si uitrea cucurbita recta, collo, cubitis saltem tribus, longo, aquam detraxerimus, is mihi optimus & compendiarius etiam modus uisus semper fuit; nam purissima tantum, tenuissimaque pars, quae alioqui repetitis quaeritur destillationi78 Hieronymi Rubei bus, unica habebitur: An uero destillatio persequenda sit, dum guttarum quasi funiculus, qui in rostro conspicitur, sit continuus, tuncque desistendum cum uiderimus funiculos illos quasi interruptos, quod Cardanus de rerum uarietate lib. 10. cap. 50. scripsit, ego nequaquam putauerim, quando non adeo uehementem adhibere ignem oporteat, ut gurtam tangat gutta, & idcirco multi candelae unius flamma, quod temperato uniusque modi calore sit, eam eliciunt, & quidem, mea sententia, non inepte: sunt & qui duplici uase; nempe tepentis aquae balneo, aut fumo, quod praestat; nam neque aereae partes tenuiores dissoluuntur, neque fumum, quidquamue aliud tetri odoris redolet. Uinum praefertur optimum, & ut inquit Hippocrates, uinosum, nequaquam corruptum; refert enim, ut diximus, forma, qualitates materie unde elicitur: Sit etiam odoratum, cum mirifice uires odor reficiat; non admodum nouum, & unius saltem anni, quod tamen decimum octauum mensem non excedat. Aetatem nunc uini, more nostro, quo passim loquimur, accipio, non ut Ueteres dicebant; Dioscorides presertim, qui septimo anno uinum dicebat esse in media etate, libro suo Quincto de materia medica; quemadmodum & Galenus, ipsum secutus 7. Method. cap. 6. Tametsi annorum numero uini aetatem nequaquam posse definiri puto, sed id accipiendum & a regione, in qua est uinum, & ab ipsa uini substantia, cum ipse asserat Dioscorides Hadrianum, & Mamertinum in Sicilia ocissime inueterari, & Digestis de tritico, nino, oleo legato, Hermogenianus ait, ex usu testatoris legatum aestimabitur: id est, quot annorum uino pro uetere utebatur, & infert Ulpianus, uetus accipi, quod non est nouum. Sed non est quod de aetate plura dicamus, quando; ut scribit clarissimus Fracastorius, ea de uini temperamento sententia, quam Paulus Rhamnusius, uir doctissimus, amicus meus, caetera Fracastorii, paterni amici, opera colligens, & in lucem proferens, illis adiecit, aetatum ratio apud nos iam exoleuerit. Ad colorem itaque transeamus; nam Sauonarola nigrum albo praefert, quod densiore, ualidioreque substantia sit, licet forsan non adeo penetret; Uerum ignis acuit omnia ac separat, itaque minus aquae, mea sententia, elicietur ex nigro, quam ex albo. Album itaque potius acciperem; aut rubrum; secus autem in chymicis, ubi faecum usus est, ut plurimum salis extrahatur. Album autem nunc intelligo non aqueum, sed quod nigrum rufumue non sit, generosum tamen, & reliquis iam enumeratis qualitatibus praeditum: Nam Dioscorides libro quinto, Falernum, quod inter Italica uina principem locum obtinet, album appellat, cum 80 Hieronymi Rubei tamen si exacte loqui uelimus, ex Galeni sententia 6. Methodi, innumerisque pene locis, sit flauum. Flaua igitur, & subflaua, & fulua uina, nunc alba uocata sint, de quibus Raimundus etiam intellexit, cum album uinum in distillanda ardente aqua laudauit, parte 2. lib. I. de Quincta essentia. Dubitat etiam Sauonarola quo sapore uinum sit accipiendum, dulceque eligendum consulit, quod, Auicenna teste, stomachus nullum saporem dulci praeferat, & si terrestre nimium sit, ui tamen ignis ad spiritus naturam adducitur, eritque aqua inde educta suauior, & magis naturae amica. Sed si uini sapores in aqua ardente seruarentur, id fortasse aliquid faceret, sed tenuiores partes ita separantur ui ignis, ut nihil inde seruetur, quod si seruetur, id phlegmatis, crassarumque aliquid partium fuerit: ita enim crassum est uinum dulce, ut dicat Galenus de uictus ratione in morbis acutis com. 2. uinum nullum tenue exquisite, esse dulce: Quid igitur crassum quaeramus, si tenue haberi potest, unde facilior transitus in aquam ardentem, & copiosior haberi potest? nam ex dulci, ob crassitudinem partium adeo pauci halitus efferri in sublime possunt, ut uix caput grauet; imo neque flatus, qui sunt ab ipso geniti, multum penetrant, sed diutius circa hypochondria morantur, ipsumque oleo comparat Aristoteles 4. Meteor. t. 47. quamobrem non inebriat, non concrescit frigore, & uritur. Itaque ego uinosum uinum, & meracum, quod, ut Galenus ait, iure aquoso opponitur, & plurimum aquae in mistura sustinet, longe omnibus praetulerim. Nouum reiicimus, quod non dum perfectionem acceperit, & aquea plurimum ac terrea substantia sit, & minus defaecatum. Quamobrem satis constare potest, quas habeat uires aqua ardens seu Quincta essentia e musti feruentis dolio, autumni tempore, educta, eo modo, quem Uistadius docet; nam & paucam, & aqueam elici necesse fuerit: Ueteris uini tenuiores partes abierunt, quanquam ipsius substantia tenuior efficiatur, ut 4. Meteor. 48. Arist. & 11. de simpl. med. facult. Galenus sentiunt; quamobrem & aptius est, quam nouum, ut destilletur. Uas autem impleri ad dimidium, uino debet, educique tertia pars; quanquam non una est in hoc auctorum sententia; nam decimam tantum partem plerique detrahunt, qua repetitis destillationibus omni prorsus phlegmate liberant. Uerum Sauonarola animaduertit in curandis morbis acriorem fieri debere; in tuenda ualetudine, minus acrem; ubique tamen humiditatem ipsius, qua spiritibus nostris propior efficitur, seruantes; nam ipsam plerumque repetitis destillationibus amittunt. Itaque pro tuenda ualetudine satis fore putant, si primo quidem ad dimidias extrahatur, deinde uero ad tertias. Curandis autem 82 Hieronymi Rubei morbis tertio destillare oportet, tertiamque perpetuo partem colligere, uinumque semper scribit esse optimum debere, cuiusmodi Creticum illud est, quod Maluaticum uulgo appellamus. Caeterum, ut dicam quod sentio, nullus esset in secunda ualetudine usus huius aquae, quando neque uini ueteris; si Dioscoridi credimus, scribenti, uetere uino neruos laedi, & reliquos sensus, & in secunda ualetudine, si innoxie sumendum est, paucum, idque aqua dilutum bibendum: quanto igitur minus, aqua ardente, quae est longe calidior, ac tenuior, utendum erit? Sed inferius haec tractabimus. In aduersa autem ualetudine uel imminente, uel quae iam adest, cum attenuandi, penetrandi, calefaciendi, siccandique consilium fuerit ( neque.n.alias hac aqua utimur ) melius omnia hec efficiet, que repetitis destillationibus aquea omnem partem deposuerit, pannumque quod in ipsa maduerit, incensa, comburet; aut in uitreo cyatho posita, accensaque nihil humoris relinquet: quae eadem signa, cum Sauonarola in sua aqua postulet, quomodo cum paucis, quas requirit, destillationibus conueniant, plane ignoro. Eo igitur uterer destillandi modo ardentem aquam, ut omnino nihil, aut certe parum aqueae partis secum habeat, si quod pollicetur, efficere illam uelimus; nam pertuenda ualetudine, nulla aqua ardens, uino ipsi puro, claro, odorato, & sapore iucundo, moderate sumpto, praestare uidetur, qui ipsum longe familiarius sit, ac conuenientius, qua ardens aqua, humido calorique nostro insito; cum neque caliditate, siccitateque excellat, ut aqua ardens, in qua destillanda, humidiores partes aut in fundo remanent, aut calore tenuantur, & siccantur: & fit uinum multo humido aereo praeditum atque ob id uitales spiritus restituat, cerebrum expurget, excitet intellectum, innatum augeat calorem, cibi appetentia pariat, stomachum iuuet, alimentum digerat in uniuersum corpus, roboret uiscera, ad tuendam tandem ualetudinem mirifice conferat; quod & Arist. 30. Sect. Probl. primo scribit, & Petrus Andreas Matth. luculentissimis suis in Dioscoridem Commentariis, experientia in se ipso facta, testatur; uerumque ob id reddit Plinii dictum scribentis lib. 14. ca. 6. Liuiam Augustam octuaginta duos annos uitae, uino Pucino referre acceptos, non alio usam; scribitque Matthiolus, rusticos lapidie incolas, cum uinis Pucino cognatis utantur, rarissime aegrotare, & diuturnam admodum uitam, ad nonagesimum scilicet, & centesimum annum producere. Maxime autem defectus animi remedium, uino factum, uini uim ostendit, in uitali uirtute tuenda, firmandaque. Non negauerim tamen, quin adhuc sani, quibusdam tamen humoribus crassis, & obstructionibus laesi, ut impendens uitetur morbus ardente aqua uti possimus, quod inferius demonstrabimus. 84 Hieronymi Rubei Ipsam autem ardentem aquam, triplicem faciunt; nam alia simplex est; aliam appellant Quinctam essentiam; tertiae, compositae nomen imponunt, quod quaedam addant. De simplici uerba hactenus fecimus, facturique inferius sumus. Quinctam essentiam e uino, primus, quod sciam; Raimundus Lullius docuit, cum & primus aquam ardentem plurimum illustrauerit: nemo enim ante ipsum de huiusmodi aqua plura scripsit, nemo eam ad plura adhibuit. Sic autem Quinctam essentiam parat. Aquam ardentem in uase locat uitreo, uel cannis brachialibus appellatis composito, uel ansis concauis, & uacuis utrinque dispositis, quod a figura quam Pellicani refert, pectus sibi rostro scindentis, Pellicanum uocant. In eo aqua ardens optima clauditur, fimoque obruta, temperato assiduoque calore sursum, ac deorsum circulo agitur, dum Quincta essentia, colorem coelestem referens, separatur a faecibus, quae turbido sunt colore; hancque aiunt fere incorruptibilem, nulliusque qualitatis participem; quamobrem Quinctam essentiam appellarunt, quasi coelo; cui, teste Aristotele, ueteres, Philosophi id nominis indiderunt; similis esset. Odorem, scribit, supra quam dici posset, suauem referre, sic ut ei nulla huius orbis fragrantia comparari, nihilque suauius percipi queat: ad angulumque domus locato uase, trahi omnes, qui ingrediuntur, miraculo pene inuisibili; quod si supra turrim uas constituatur, aues omnes ad quas peruenerit odor, ita allici, ut circa ipsum immobiles maneant. Hec signa docet Raimundus Quinctae essentiae iam perfectae; quae si abfuerint signa, uas iterum claudatur, loceturque ad circulandum, dum adsint. Aique in his, Raimundus, posteriores fere omnes, asseclas habuit, ipsumque in primis Sauonarolam, deinde Uistadium, qui uarios efficiendae illius modos, uti quoque Raimundus, describit. Hieronymus etiam Cardanus eos sequitur, qui lib. 2. de subtilitate: Cum ardens aqua, ait, diuturno circulationis motu tenuitatem retinens, caliditatem, acumenque saporis, ac odoris exuerit, aether est; ac tum primum fragrat: est enim nihil aliud odor fragrans, quam acutus cum moderatus extiterit. Igitur ardentem aquam, si ad temperamentum redierit, tenuitate retenta, necesse est fragrantem fieri, & si fragrans fiat, necesse est uicissim in aethera esse conuersam. Haec Cardanus; Quamobrem Sauonarola, omnibus eam morbis profuturam scribit: Aethera autem Cardanus intelligit substantiam tenuissimam mobilem, quae motu calorem temperatum retinet, & tum plurimum; quae uires omnes conseruare potest; & uitam producere. Hieronymi Rubei Sed utinam uiueret nunc, uir clarissimus, medicusque praestantissimus, Bartholomaeus Eustachius Sancto Seuerinas, magna mihi beneuolentia coniunctus, qui in86 genti rei medice damno, superioribus annis, dum arthritide totus contractus, Roma, Forumsempronii, curandae causa ualetudinis Iulii Ruuerei Cardinalis Urbinatium amplissimi, Archiepiscopi nostri, cuius ipse gerebat medicum, contenderet, in itinere obiit. Is enim ( ut de me taceam ) experientia ipsa, quam fecerat diligentissime, testari posset, aquam ardentem, si non mense solum integro, sed duobus atque etiam tribus mensibus, imo uel anno toto, circulo, ut Raimundus praescribit, ageretur, ad id odoris, suauitatisque nunquam peruenturam; ac potius calidiorem in dies, acrioremque fieri, ut quisquis uelit, facile potest experiri, & ratio ipsa ab igne ac motu desumpta psuadet. Quanquam illud non absolute de aqua ardente, simplici ac pura, ut posteriores putarunt, Raimundus intellexit, sed de ea in qua dissolutum fuerit metallicum corpo. Canone. n. 2. par. 2. primi lib. sic scribit. Haec uero Quincta essentia sic circulo acta, & rectificata, non illa praedita odore fuerit, nisi corpus sit destillatum in ea. Hec ibi: Que quo modo fieri possint, & an uera sint, alterius est negocii disputare. Illud miror, uiros doctissimos haec non animaduertisse. Itaque hanc Quinctam essentiam, non alio loco; quam aquam ardentem purissimam, ac fincerissimam, omni prorsus aquea parte liberatam duxerim; quod & uidetur Cardan. parum sibi foite constans asserere, cum ait: Aether plurimum caloris retinere. Compositam uero, quam tertium genus erat, aromatib. qua plurimis additis, faciunt; quod inferius docebimus. Aqua ardens simplex & purissima, calida, & sicca est, quarto fere gradu, sed tenui adeo substantia, ut efficere ea non possit, que alia, tertio excessu calida & sicca solent. Id colligitur tum ex iis, quae facit, tum ex iis, que patitur: celeriter enim accenditur, sed cum non ita celeriter comburatur, aeree nonnihil humiditatis in ea inesse, Sauonar. optime putat; qua humiditate cum careat aqua separationis auri ab argento, licet calidissima, & siccissima, non uritur. Aqua igitur ardens ob aeream hanc humiditatem, nostro humido ac calori familiare quidpiam habet. Itaque cum tenuissima sit, miscet se humido primo, solida penetrans, & excrementa separat, quam in illo continentur. Quia uero calidi plurimum habet, eii cit impurum quicquid est, naturalemque calorem, ubi est imbecillior, & frigidis opprimitr excrementis, instaurat. Dolori capitis antiquo, & quem frigidi succi pepererint, medetur, si naribus trahatur, aut omnie nonnihil contineatur: qui ob nimiam frigiditatem, ac humiditatem memoria labant, si occiput abluerint, iuuantur; frigidis destillationibus, & paralysi prodest, si panni hac aqua madentes, locis laesis imponantur. Idem faciet conuulsioni, praesertim si cum sanguine leporis mixta, membra maduerint, nisi tamen a siccitate aut inanitione conuulsio ortum duxerit. Omnibus tandem 88 Hieronymi Rubei frigidis cerebri affectibus profuerit, si recte adhibeatur. Surditati quoque & aurium sonitui, narium quoque grauedini, seu Corizae, & obstructioni. Ad linguae paralysim, & dolorem dentium, quem frigiditas genuerit, optime facit, ipsorumque putredinem ac gingiuarum coercer. Morbis item oculorum frigidis, si extrinsecus abluantur, aut, cum a stomacho originem ducunt, si bibatur, prodest. Uerum quod conspexi, non inuoluam silentio, nobilem uirum suffusione laborantem, cui usu ardentis aquae in oculo impositae, cum materia ipsa concreta decidisset, ipse etiam humor albugineus manauit, cornea quoque tunica, aquae ui, nonnihil exesa; cumque aliqua esset in spe recuperandi uisus, omnem amisit. Admodum igitur sobrie ac diligenter oculorum affectibus hac aqua medendum est, quam mirifice ad lachrymantes oculos efferunt, sed nequaquam initio, nec dum lachrymae calidae fuerint, & interius ortum habuerint. Uerum hac in re non ess praetermittendum Sauonarolae consilium, qui putat rosacea, aut stibio temperandam. Uocem frigiditate laesam, ablatamue restituit; male olentem halitum corrigit, si presertim a stomacho ducat originem. Asthmati, cordis tremori, cum eas frigiditas, flatusque pariunt, succurrit egregie. Uesicas humoresque qui e mammis mulierum exeunt, siccat. Stomacho frigidiori plurimum conducit: flatus enim discunt, & De Destillat. Sectio Ii. 89 qui inde dolores gignuntur, soluit. Sauonarola testatur, loannem Franciscum Gonzagam, primum Mantuae Marchionem, cum innumeris pene ad stomachi dolores, quos a flatibus patiebatur, remediis usus fuisset, nullum huic ardenti aquae par, aut simile inuenisse. Sed modus hac in re adhibendus est. lecinoris, ac lienis infarctus expedit: Hydropi, quam pepererit frigiditas, conducit; quo casu multi ad dimidiam oui testam, praebent. Renibus & lateri calens imposita, dolores eorum frigidos, coli etiam, caeterorumque intestinorum pota, & deorsum infusa, leuat. Idem de arthriticis, podagricisque doloribus facit, testaturque Sauon. se Forliuii quendam uidisse hac aqua, tum interius sumpta, tum exterius adhibita, madentibus pannis loco doloris impositis, coxendicis dolore, iam tamen inclinante, liberatum. Neruorum quoque incisorum dolori remedio est; nec non & cauis uulneribus quae occalluerint, & malignis ulceribus prodest. Febribus quartanis pituitosis ( nam e crasso contumacique crudo humore in stomacho congesto febrem gigni posse, quae quarto quoque die affligat, scribit Aristoteles ) succurrit, si duabus, ante accessionem, horis exhibeatur, cum his, quae melancholiae aduersantur: haud dissimiliter caeteris a frigida materia febribus opitulatur. Illud tamen in omnibus est animaduertendum, ante huius aquae ardentis u90 Hieronymi Rubei sum, ut euacuationem humorum, qui morbum faciunt, moliamur, & inclinante iam morbo, quartanis praesertim febribus, exhibeant: cumque breui temporis spatio opus expleat suum, si intra horam, ut monet optime Sauonarola, quod quaerimus, non efficiat, foris praesertim adhibita, repetendus usus est, aut cum densiori materia coniungenda. Pueris, & adolescentibus, sinceram, nulloque mixtam, aut uino, aut iuri, aut alteri huiusmodi rei ex medicorum prescripto, nequaquam dandam esse puto, quemadmodum de Theriaca scribebat Galenus, ad Pisonem; si is eius libri auctor fuit; nam eius caloris magnitudo, uires puerilis caloris superat; quamobrem & puerile corpus facile dissoluit, & complantatum spiritum celeriter extinguit, non aliter atque lucernae flammam, plusquam conueniat infusum oleum. Senibus tutius prebetur, iis praesertim; qui frigidiore sunt stomacho, humidioreque, neque tamen quotidie, sed altero, aut tertio quoque die, ut doctissimi medici consulent, habita ratione temporis, regionis, consuetudinis, atque huiusmodi reliquorum. Quoniam uero Galenus refert 4. Methodi medendi, ex Hippocratis sententia: Ulcera madefacere: id aute est, abluere, quaecunque ea fuerint, nisi uino non oportere: nam siccum sano uicinius est, humidum uero non sano: Destillat. Sectio 1I. 91 idcirco dicere Arnaldus consueuerat, cruda & recentia uulnera, aqua ardente ablude ta, celerrime ad sanitatem perduci, quippe quae insigniter desiccet. Scribit Sauonarola aquam hanc ardentem, gemina caliditate praeditam; Elementaria, qua corpora calefacit, exiccatque & coelesti ac uitali, a uino contracta, quam, uino, uis Solis dum generabatur, imptessit; calor enim coelestis, cum elementari coniunctus, generat, uitamque largitur; quamobrem tradit Arist. a Sole atque homine hominem gigni; hincque est, quod uinum, uitalem roborat uirtutem, foecundosque homines reddit. Iraque ardens aqua, elementaria caliditate excrementa absumit, coelesti, spiritus generat, uitamque producit. Caeterum nunquam ego duplicem hunc calorem affirmaui, tametsi Conciliator, Diff. 48. Gentilis Fulginas in primam quarti, multique grauissimi uiri, & antiquiores, & recentiores, loannesque praesertim Fernelius, uir doctissimus, lib. de abditis rerum causis, secundo, id grauissime, longoque uerborum ac argumentationum cursu astruere conentur, uerbis etiam ex Aristotele 2. de Generatione Animalium cap. 3. multisque praeterea locis adductis. Nam frustra multa ponimus in natura, cum paucioribus aeque fieri possit, praesertim cum ex 2. de Animal. 41. constare queat, eundem calorem, ut a corporib. coelestib. temperat est, eorumque uirtute agit, esse coelestem; cum autem propria ignis forma, nullaque alia regitur, elementarium dici: quod & lib. de respirationis causis affirmat, cum de nutritione, coctione, & huiusmodi loquens, eaque igne tribuens, ait πυρὶ γὰρ ἐργά τω πάντα; Sensus enim tactus, qui harum iudex qualitatum a natura constitutus est, nullam inter hos calores differentiam constituit. Et huius fuisse sententiae uidetur Galenus lib. 5. Comment. in 6. epid. ubi explicaturus uerba Hippocratis cum ait: Hominis anima semper producitur usque ad mortem, sin autem igne excanduerit, simul cum morbo, & anima corpus depascitur; Nempe, inquit, quod insitum calidum, cui maxime corporea opera Hippocrates tribuit, igneum factum non solum prima munera obire non possit, sed neque corpus nostrum alere, quod ipsius erat primarium officium, imo comtra perdat, atque ut ignis, liquefaciat, nobis ratione contemplantibus, & corporis eliquationes a perurentibus febribus factas euidenter cernentibus apertum est. Haec Gal. quibus etiam patere potest, Hippocrat. duplice hunc calorem, tanquam specie essentiali ( nam de accidentali non repugno, id enim Auer. 1. de substantia orbis dixit ) inter se diuersum non comstituisse, nec ab eius mente abhorrere cum Gal. dixit, Febrem esse calorem naturalem in igneum mutatum: ipseque citatus e 2. de gener. animal. Aristot. caliditatem uiuificam generationis, nequaquam dixit coelestem, sed proportione respondentem coelesti: inquit enim esse ἀναλόγὴν ἐν τῶν ἄσρων στοιχείν. Sed haec alias opportuniore loco forsan disputabuntur. Tot autem dixi, ut pateret nulla alia caliditate aquam ardentem praeditam esse, corporaque nostra iuuare, nisi elementaria; eaque caliditate efficere opera omnia, de quibus diximus. Quamobrem qui calidiore temperamento, aetateque sunt, & calidis morbis laborant, nequaquam caliditati coelesti nixi, hac aqua utantur; ad iecur enim & renes, ob tenuitatem, copiosior praesertim sumpta, pertingit, & pectore calidiore praeditis, suffocationem parit, ob refrigerationis defectum; sunt qui aestate eam temperent aqua rosacea, in qua saccharum dissolutum sit, morbisque calidis adhibeant, frigidis mixtam remediis, quemadmodum in semitertiana, piper; sed hoc peritissimi fuerit medici opus. Maximo autem abusu & damno, qui hesternam adhuc crapulam ructant, atque ob id grauari stomachum sentiunt, eam potant; hinc enim membrorum resolutiones, hinc tremores, plurimaque huiusmodi incommoda ducunt originem: cu enim hec aqua tenui substantia sit, in humores ac cruditates mersa, quod ab ea expectatur, efficere non potest; sed superficie tenus agens, leuiores partes secum in caput rapit, quae facile ob tenuitatem in principium neruorum imbibuntur; unde paralyses ac tremores, forsanque apoplexiae: & si absinthii succus, capitis dolo94 Hieronymi Rubei rem ciere scribitur, quod ob suam siccitatem, ac caliditatem mordentem, fumos efferat ad caput, quid de aqua ardente dicendum? Nequaquam igitur multa cruditate refertus stomachus sit, tribusque saltem horis, huius aquae potus, cibum praecedat: sic enim facile excrementa attenuat, expellitque & putrefactionem coercet. Paralysi, tremori, caeterisque frigiditate humiditateque prognatis morbis, ubi inclinare coeperint, aut augeri defierint, fueritque minuta materia, plurimum prodest. Uino plerique mixtam eam accipiunt, alii aquis stillatitiis morbo, quem curare quaerimus, propriis, quae tamen omnia prudentis medici consilio egent. Illam caute admodum & parce bibant, qui sunt cerebro debiliori, & uini potu facile leduntur. Idem iis faciendum est, qui stomachi calorem imbecillum habent; maior enim flanma minorem destruit, non solum quod, ut scribit Arist. 3. Probl. 5. pabulum eius cito consumat, sed ut idem asserit 1. Probl. 58. quod eam distrahat, ac dissipet: Noui, quibus Ephemeram febrem, & quibus tertiana, huius aquae potus, etiam parcus, pepererit; cum tamen media hyeme illa usi fuissent; erant autem calidioris epatis. Refert quoque Sauonarola, Ioannem Franciscum Gonzagam, primum Mantuae Marchionem, qui huius aquae usu plurimum delectabatur, uti diximus, ita edoctus a Ioan. Tolentinati; medico ipsis clarissimo, ac doctiss. quamquam id utilitatis perciperet, in humoribus, uamporibusque frigidis e stomacho disturbandis, quod nullum aliud medicamentum attulerat; tamen cum saepius maiore quam deceret copia ob stomachi imbecillitatem illa uteretur, in eam imbecillitatem incurrisse, ut omne alimentum in uentum uerteret: ac nisi optima sex rerum non naturalium ratione fuisset usus, multo etiam citius mortem obiisset; quae tamen contigit anno aetatis quinquagesimo quarto. De ardente aqua, quam uocant compositam, satis compertum esse potest, magis calefacere ac siccare, quam simplicem, quod densior quodammodo fiat, & quasi crassior; quam obrem haud ita dissoluitur eius uirtus. Cumque simplex, generatim, calefaciat ac siccet, haec appositis, quae certum membrum ac morbum respiciant, medicamentis magis proderit. Nam si stoechadem infuderimus, caput respiciet; si sabinam, uterum; si eufragiam, oculos; Si thus, mirrham, sarcocollam, & aloem, uulneribus conducet; atque ita de caeteris. Haec enim omnia in ardenti aqua simplici infusa, sic uim illi suam communicant, ipsa autem amittunt, ut omni prorsus sapore priuata sentiantur: nam si in uino id accidit, in quo si Rhabarbarum, Cinamomum. Gingiber, aut huiusmodi res odoratas, tritas infuderis, uires, odoremque ac saporem induit, quanto magis in ardente aqua, quae est 96 Hieronymi Rubei calidior, atque ob id magis attrahit? Uiginti quatuor enim atque etiam minori, horarum spatio, quod infunditur, uim amittit, & aquae eam largitur. Cum autem multis modis parari soleat haec aqua ardens, seu uitae composita: illa tamen caeteris praestare uidetur, cum medicamenta ipsa, non in aqua ardente, sed uino generoso immergimus, aliquotque horarum spatio, nempe octo aut decem macerari sinimus, deinde destillamus; sic enim uires & liquor ex ipsis medicamentis una cum ardente aqua eliciuntur, maioresque uires liquor ille stillatitius possidet. Hac ratione, magno aliqui arcano, ex radice gentianae aquam eliciunt; & suam aquam seu elixir uitae componebat Thadaeus Florentinus, uir illustris, quem Michael Sauonarola, Principem eius aetatis medicorum appellat: tantamque eius fuisse doctrinam cu experientia coniunctam, asserit, ut Petrus Aponus, Conciliator uocatus; quem docti omnes maximi faciunt; ex eius dictis libros suos conflauerit; omnesque cum antiquiores; tum recentiores medicos eius opera, ac medicamenta quae praescribit, perinde ac Aesculapii, ueneratos fuisse, in manibusque assidue, magna reuerentia, habuisse, testatur; Floruit autem tercentis ab hinc annis. Hic igitur clarissimus uir, ita elixir suum, seu aquam uitae compositam faciebat. Caryophyllorum, nucis myristicae, macis, zedoariae, galangae, piperis longi, piretri, corticum citri, sampsuchi, saluiae, ammi, nardi Indici, xylaloes, cubebarum, cardamomi, cinamomi, menthae, lauendulae, costi, pulegii, origani, calaminthae, calami odorati, stoechadis, chamedryos, chamaepityos, cuiusque partes aequales, in pulueremque redacta, uino optimo macerentur, inde leuissimo igne, uirreis organis, aqua excipiatur. Primus liquor perspicuus, optimusque erit; quemadmodum & secundus; tertius abiicitur. Eas autem esse huius aquae uires asserit, ut uel extrinsecus adhibita, morbos curet: potest & nonnihil moschi, lineo panno inuoluti, addi, eo, qui Medico uidebitur, & ferre aegrotus poterit, modo; assidue autem in ipsa aqua moschi nodulus appensus maneat: cochlearis mensura bibitur, ieiuno stomacho: confert autem tremori, paralysi colli dolori, quem frigidus humor, aut spiritus genuerit: Tardat canitiem, iuuentutis robur conseruat, calculum in renibus minuit; Sed hec ut efficiat, quarto quoque die, portio huius aquae commisceri debet uino, quod bibitur; & ad octo menses, ac potius ad annum hoc modo illa utendum est. Plerique referunt, in quibus est Gesnerus in Euonymo, M. Gallum, Caroli Imp. Medicum, annos centum uiginti quatuor uixisse usu aquae, quae constabat Cubebis, cinamomo, galanga, nuce myristica, caryophyllis, gingibere pari pondere; Saluiae, 98 Hieronymi Rubei seu athanasiae, aut ambrosie quadruplo, ardente aqua sexies e uino optimo destillata, quantum est pondus omnium reliquorum, exceptis, & destillatis. Alii. Theriacam ardenti aquae, per mensem, infundunt, saepe agitantes dum colorem croceum contrahat, eamque praecauendis uenenatis, pestilentibusque morbis, magno successu, praebent, multoque celerius penetrat, & uires suas exercet; quod & Matthiolus in sua praestantissima antidoto aduersus uenena, seruat. Ratiocinatur Sauonarola aquam ardentem simplicem, atque etiam compositam, immune a putredine ac corruptione seruare, cor humanum, in multos dies, idque se uidisse testatur: Quamobrem id multo magis facturam in eo corde, cui anima adhuc inerit. Sed Sauonarola uere fuisset ratiocinato, si sola putredine in sanis hominibus, & uix unquam in grotantibus, non aliarum excessu qualitatum, uti nimia caliditate, ac siccitate, quod in hecticis accidit, interire corposset. Sunt qui in aqua uitae hyacintos, smaragdos, margaritas, & huiusmodi gemmas, ad haec aurum, argentumque prius macerant, inde extillant, in quibus & ipse Sauonarola est, sed inani studio, ac labore, quando nihil ex ipsis elici hac simplici aqua possit. Alii aquam uitae compositam faciunt, uitrea cucurbita longissimo collo, deinde curuato, tandem uero latiore facto, ubi aromata condunt; De Destillat. Sectio 11. 99. nempe in image4a iecta uasis figura conspicere possumus. Cardanus libro 2. de subtilitate, elixiris compositionem docet, qua pater suus odorata pleraque ligna & herbas ardenteaqua excipiebat, & in fimo sepulta curabat ut semiputrescerent, inde destillabat. Sed cum aqua ardens putredini resistat, & putrefactio obsit, macerationem debemus intelligere. Canos autem ait tardasse, dentes firmasse, concoctionem, memoriam sensusque inuasse. Mentiri nos aquam ardentem, imo elixir uocatum, posse, idem putat Cardanus lib. de rerum uarietate, cap. 50. quod cum in Scotia esset, Zythum, seu Ceruisiam Hibernicam, aqua ardente non parum prestantiorem, uiderit conflatam ex communi Zytho, additis aromatibus, inde omnibus destillatis: Mentiri autem aquam ardentem nos posse scribit, solo gingibere, uel uini faece, aut siliquastro, iuniperiue semine, aut amaraco, uel serpillo, cum auena. Caeterum ut uinum; id autem est uini saporem, fragrantiam, familiaritatem, quae sibi cum nostro calore intercedit, sic mentiri non possumus, ut has uires habeamus; ita neque ardentem aquam, quae inde elicitur. Caloris, & siccitatis opera, quae 100 Hieronymi Rubei ex aliis etiam praestantiora habentur, colligi poterunt, reliqua minime: ars enim assequi naturam non potest, nisi eius supposita materia. E uini faece aridiore, si tamen proprie faex est; nam quae de faece uini Dioscorides scribit, hanc aridam non uidentur respicere, tametsi uires non admodum dissimiles sint; multa fiunt, ad rem medicam, & ad mulierum ornatum plurimum conducibilia. Haec autem faex, doliorum lateribus adhaerescens, in lapillos quandoque perspicuos pulcherrime comcrescit, Tartarumque appellatur a chymistis. Primum quidem moderato igne, ne oleum exeat, aqua elicitur, quae ad stipationes iecoris, ac ceterorum locorum intestinorum, prepurgato presertim corpore, efficacior est multo, quam aqua uitae ardens, quod crassiori substantiae innitatur; plurimumque ictericos iuuat, putredinem humorum, & praecauet, & coercet, atque ut aliqui scribunt, initia lepre tollit. Preterea nonnulli tartarum hoc in calcem albissimam redactum aqua ardente soluunt, septem dierum spatio, balneo tepentis aquae, inde igne primum leui, mox uehementissimo, eliciunt cum aqua ardente, oleum, quae postea balneo Mariae possunt inuicem separari: Quod reliquum est in fundo, in calcem iterum redigunt, mox destillant, uti supra: idque repetunt, dum totum tartarum in oleum abierit: Hoc autem oleum calore Solis in puluerem exiccari aiunt, quamobrem tunc spiritum ab eo, uti supra factum est; eliciunt: & huius granum unum, cum drach.sem. Mithridati, & unc.1.aque plantaginis, uel cichorii stillatitie, omnes funditus ulcerum radices tollere asseuerant; quod nequaquam abhorret ab iis, quae de uini faece scribit lib. 5. Dioscorides. Sed quo labore tartarum aqua ardente dissoluatur, sentient, qui experientur. Non desunt, qui ut idem efficiant, illud destillent chalchanthi modo. Alii huic destillatitio oleo, aquam uitae addunt, labore pene immenso, ne dica inani, cum facilius haberi res possit. Plerique sic faciunt; Tartarum crudum, aqua uitae optima affusum, & per uiginti quatuor horas ibidem maceratum, destillant, uase recuruo, igne primum leui, mox uehementi, ut in oleo chalchanthi extrahendo fieri consueuit, separando tamen, quae primo exit, aquam. Hoc pacto oleum habebitur, & copiosum, & pulcherrimo colore, phtisicis maxime probatum, si in iure ranarum optime coctarum, huius olei gutta exhibeatur. Curandis expurgandisque ulceribus mirabile scribitur. Multum etiam facit, ut pestilentiam praecaueamus, si summae nares eo inungantur. Sunt etiam, qui tartarum in calcem redactum aqua communi calida dissoluant, quod facile fit; dissolutum igne lento exiccant, idque quinquies repetunt, semper tamen, ubi dissolutum est, filtro colant; quodque po102 Hieronymi Rubei stremo siccum remanet, affusa aqua ardente opti ma, tribus diebus equino fimo, aut tepentis aquae balneo, macerant, inde aquam destillatione excipiunt, manente in fundo uasis, oleo quod urinae ciendae maxime probatur, ad drachman exhibitum, cum duabus unciis uini maluatici acerbioris. Tabidos etiam praeseruat. Alii tartarum e uino albo perspicuum, accipiunt, adduntque resinae terebinthine, & herbae alomnes aequas portiones; conterunt, coniiciuntque in matulam uitream; mox addito pileo rostrato, aquam extrahunt, quam faecibus tritis affundunt, inde destillant, igne semper uehementer aucto in fine destillationis: repetunt id uigesies fere, dum totam feces aquam combiberint, nullusque exeat humor, & ipsae sint faeces albissimae; quae loco humido supra marmor positae, in aquam abeunt, cuius ingentes uires praedicant; nam eius scrupulum cum iulepi uiolati duabus unciis, potum, ualetudinem, uiresque firmat, lumbricos enecat, iecoris ac lienis infarctus expedit, urinam ciet, destillationibus prodest. Illud etiam hoc loco nequaquam praetereundum duxi, quod Albertus re, & cognomento Magnus, euius docttinam nunquam satis mirari possum, lib. 4. Meteor. scribit, text. explicans 48. & 49. quod. s. ubi pars aquea e uino educta est, remanent partes terrestres uini, infuse humiditati pingui oleagineae, & si substantia illa, ultra De Destillat. Sectio Ii. 103 sublimetur lento igne, egreditur oleum; qua in re multum inter se uina differunt; nam quo fortius uinum fuerit, eo minori copia aqueus manabit humor, oleaginus autem maiori; contra, quo debilius, tenuiusque aqueus maioriz oleaginus minori. In rubeo quoque uino plus oleagini humoris inest, qua in albo; in flauo, quam in aqueo. Quanquam quod dicit Albertus, cum uinum sublimatur, ueluti aqua rosacea; quod primo ex ipso emittitur, humiditatem esse aqueam & insipidam, uidetur secus se habere; est enim purior ac ardentior, ut ita dixerim, pars, quam deinde aqua sequitur; sed forte Albertus omnem simul humorem, qui oleum antecedit, nulla facta phlegmatis separatione, accepit. Quae autem hec sit oleaginea pars, inferius, de auro loquentes, aliqua dicemus. De Aqua. Cap. Iii. Scribit grauissimus auctor Auicen. lib. 1. Fen. 2. Doct. 2. Sublimationem, & destillationem aquas malas, meliores facere, & si istud, inquit, non fuerit, decoctio faciet; quibus uerbis anteferre uidetur, decoctionem destillationi, cum decoctio faciat, quod nequit destillatio; cuius tamen oppositum uidetur ffirmare Fen. 3. Doct. 5. cum docens, qua ratione iter agentes, ab aquarum uarietate 104 Hieronymi Rubei laedi non possint ( aquae enim diuersitas longe deterior est, quam ciborum ) aquam, inquit, coquere, eam quandoque clariorem reddit, & interpurae aquae substantiam, & id quod ei admiscetur, separationem facit, & maius hoc toto est, ipsam sublimando destillare: quod confirmare etiam Rasis uidetur. T. 6. cap. 22. Putat enim Auicenna, decoctionem nulla alia ratione tenuiorem reddere aquam, nisi quia aut spissitudinem tollit, quae a frigore nascitur, aut descendere crassiores partes faciat, quae cum aqua mixtae fuerant adeo paruae, ut sponte nec descendere, nec separari ab ea possint: Quapropter coctione nunquam crassiorem fieri aquam, sed semper tenuiorem scribit; quaeque partes ob coctionem exhalant, nihilo tenuiores iis esse, quae remanent. Sed haec Auicennae sententia, nequaquam accipitur ut uera, cum potius ueritati aduersari, experientia ostendat, aquamque nimia coctione crassescere uideamus; neque enim simplex aqua est, qua utimur, sed mixta, quod si mixta est, crassioribus necessario ad tenuioribus partibus constat; itaque tenuiores prius euolabunt, agente in aquam ignes Quod cum ita sit, affirmare iure possumus, aquam, destillatione fieri meliorem, quam coctione, tum quod destillando non imminet periculum, ne tenuiores partes euolarint, aut crassiores misceantur, tum quod cum aqua fuerit in halitus uersa, actione ignis, tenue quiddam & aereum acquirere uidetur, quibus magnus ille, & ut inquit Galenus, undiquaque admirabilis Hippocrates, praeponere aquam pluuiam, caeteris omnibus satis constat; aquas enim illas laudat Hipp. lib. de aere, aquis, & locis, quae leuissime, & dulcissime, & tenuissimae, & splendidissimae sunt; quae omnia in aqua destillatione excepta inesse, nemo est tam huius artis ignars, quin intelligere facile possit. Imo ipsi aque coelesti prestare etiam crediderim, quod neque malum odorem habeat, neque facile putrescat, ut aqua coelestis: Quanquam enim plerique eam, quae facile putrescit, aquam, plurimum probent, idque bonitatis aque potissimum signum numerent, quod scilicet facile uinci possit, minusque ob id negocium afferre naturali calori, id tamen contra esse arbitror; nec idcirco clam me est, ab Hipp. scriptum lib. 5. aph. 26. aquam, quae cito calefit, ac refrigeratur, leuissimam esse; sed multum interest qualitatibus mutari, & substantia; non enim sequitur, ut quod illis facile alteratur, hac item facile mutetur; nam aer, cum maxime ob tenuitatem, facileque alteretur in utramque qualitatem, difficile tame putrescit, ut sect. 25. probl. 20. luculenter docet Arist. Quae aqua, tenui substantia est, cito labitur, ac penetrat, non innatat, neque in praecordiis haeret, ut scribit idem Aristot. 3. sect. probl. 18. Hieronymi Rubei atque ob id po106 tui, & coctioni aptissima; sed quae facile putrescit, cum substantiam indicet ad malitiam aptam, minus quoque tuendae ualetudini conducibilem puto; nam & humores in corpore ex eo geniti facile concipere putredinem poterunt. Itaque merito scribebat Dioscorides, eam esse optimam aquam, quae dulcis est, syncera, nullius omnino qualitatis particeps, & quae ne minimo quidem tempore in praecordiis commoratur; ad haec quae & facili uia fertur, & citra molestiam, nec inflationes creat, & minime computrescit: quae omnes conditiones, insunt aquae stillatitiae, ui ignis, sincerissimae iam ac purissimae redditae. Dulcem autem intelligo, quo modo dicit lib. de alimento Hippocrates, cum scribit; Dulce ad potentiam, ut aqua; Dulce ad gustum, ut mel. Iure igitur praeferri aqua stillatitia, coelesti seu pluuiae poterit; non enim aqua pluuia facile putrescit: quia tenuis, ut male, meo iudicio, Auicenna Hippocratem tacite arguens, lib. 1. Fen. 2. Doct. 2. accepit; quod scilicet agere in eam ob tenuitatem facile possit corrumpens terreum, & aereum; id autem est, ut aliqui interpretantur, aeris, terraeue externa caliditas; nam quae est tenuior, ut citius ob tenuitatem calescit, ac frigescit, ita minus apta est, ut putrescat: quia maxime cocta sit, calorque ipsius ualidior: neque hanc adduxit causam Hippocrates; sed ideo putrescit citissime, quod, inquit, ex plurimis qualitatibus, ut explicat Oribasius, seu uti scribit Paulus, halitib. congregata est, atque permixta, cuiusmodi non est aqua destillatione excepta: rapit.n. sol, non solum ab aquis stagnantibus, sed etiam ex ipso mari, & ex omnibus; in quibus aliquid humoris inest: inest autem in omnibus rebus. Quamobrem opus habent aque pluuie, quenadmodum inquit ibidem Hippocrates, ut decoquantur, ac excolentur; alioqui raucedinem, & uocis grauitatem, plurimaque afferunt incommoda; quae licet Oribasius ex Galeno, accidere iis dicat, qui aquam pluuiam potant, dum putrescere incipit; id tamen non esse ad mentem Hippocratis, facile, qui legerit diligenter, intelliget; neque usquam reperi dixisse Hippocratem, eam esse aquam optimam, quae facile putrescit, tametsi id Oribasius ex Hippocratis quibusdam dictis coniecerit; antea enim quam aquae pluuiae excoquantur, non eas simpliciter optimas scripsit Hippocrates, sed hae quidem, inquit, aquae optimae sunt secundum hanc rationem, uerum opus habent, ut decoquantur, & excolentur: Tuncque ubi coctae sunt, uerum est, quod de Diacodion scribens, dicit Galenus 7. de compos. med. sec. loc. aquam pluuiam eo medicamento conficiendo, addi; quo minus sit obnoxium pharmacum putredini. Neque uero asserendum est, hoc de iis tantum 108 Hieronymi Rubei aquis dicere Hippocratem, quae uentis inter se aduersis spirantibus decidunt; nam preter quam quod plerique, & praesertim 6. de morb. uulg. com. 4. 19. Galenus, has, dum tamen procellosae nimis non sint, meliores putant, quamquae silente coelo demittuntur, quod motu magis attenuentur, & exhalationis calore, uapor quodammodo coquatur; quae ratio multo magis in stillatitiis aquis ualere potest; satis patet, Hippocratem absolute de aqua pluuia scribere, cum easdem ubique malas odoris, ac facilitatis ad putrescendum qualitates, apponat: quod & Auicenna animaduertit. Efficitur itaque ex his, aquam, destillatione, fieri ad potandum maxime commodam, & ualetudini conducibilem, omnibusque aliis aquis praestare. Quod uero uideatur Auicenna praeferre coctionem destillationi, id quidem ita non est, sed si id non fuerit, inquit, nempe si destillatio non affluerit, nec illam possimus ad corrigendam aquam adhibere, decoctione saltem utemur. Illud autem non est omittendum, quod ubi aquae malae sunt, palustres ac putride, multiplici nonnunquam opo erit destillatione, dum sapor malus omnis atque odor abierit; quod indicabit sensus. Tametsi neque omnis adscititia qualitas destillatione tolli ab aqua potest, praesertim si sint partes penitus, & diuturno tempore commixtae, ac nisi sensim, & miti admodum igne destillatio fiat: Facilius. n. ebulliunt, & agitantur in ea, materiae, ob halituum collectionem, qui in intima centrumque adacti, caliditatem plus iusto augent: Atque idcirco in quibusdam thermarum aquis; ubi sulphur adesse, cum aquae sapor odorque & spumae, si comburatur flamma, tum uena sulphuris eodem in monte reperta, dubio procul testatur; si tamen eas quispiam destillauerit, nihil sulphuris inter faeces residere, uidebit, ob eam causam: quia sulphureae illae partes tenuiores, & optime cum aqua mixtae, in halitus facile dissoluantur. Quemadmodum & aquas ex herbis, corticibusque stillatitias, certum est earum odores, ac uires perpetuo retinere, cum tamen, uel decies repetitis destillationibus, earum rerum, unde detractae fuerint, in fundo relinquant nihil: quod animaduertere ii debent, quibus destillatione uires nosse aquarum animus est. Uerum non solum emendatur aqua destillatione, sed etiam ubi nulla est, haberi potest, hoc pacto; Uas in imo figulinum atque rotundum, latum cubitis tribus, tantundem in summo, in medio autem septem, plus minus; altitudine duodecim atque amplius cubitorum, canalibus terreis totum refertum, ita ut unus alium in emittendo aquam non impediat; ambo extrema nempe imum, ac summum aperta habeat, & quae occludi, ac reserari possint; inferius quidem ferrea lamina, superius 110 Hieronymi Rubei pileo figulino, totum uitro intus oblitum: impletur magna parte ab extremo superiore herbis, lignis etiam in frusta incisis, & aqua cloacarum, aut stagni, aut si haec non adsint, terra, uel sub diuo ante Solis ortum derasa; tunc enim de magis humida est rore aut imbre; uel profunde effossa in domibus: cum enim aqua terrae subsit, ut profundior est, eo humidior. Supponitur ignis lentus, & uasa in ambitu locantur: Undique tantum aquae profluit saluberrimae, ut alendis pluribus hominibus sufficiat; nam ubi amplius non destillat, sublata lamina inferiori, detrahitur terra, aliaque imponitur: ita fit, ut modica lignorum iactura, plurimum aquae habeatur. Albucasis puram aquam reddebat, accipiens ollam magnam, aquae plenam, cui ligna sese intersecantia imponebat, ipsisque lignis, lanam mundam, optime ablutam, & supposito igne, quicquid halitus in lanam tollebatur, exprimebat; quanquam idem auctor & destillationem probat, de qua diximus. De Aceto. Cap. Iiii. Acetum contrario modo ac uinum destillatur: quod enim e uino primum exit, tenuius & melis est, at ex aceto, nequaquam. Itaque priores duae partes, quae exeunt, reiiciuntur, quod minus habeant acrimoniae, tertia pars colligitur, quae ut acrior, ita minus frigida, quam acetum est; quod acetum, tempore etiam fit acre, calidiusque & tenuius uetustate, ut 11. de simpl. med. facult. & 3. de compos. med. per gen. Galenus docet. Tertiam partem, quam collegerunt, quidam ter aut quater supra faeces reponunt, ac destillant, ut euadat acrior, tum ipsarum saecum, tum ignis ratione; forsitan enim ( inquit Gal. 1. de simpl. med. fac. c. 17. ) quod in aceto est ueluti faex, ipsum est, quod caloris est particeps; Quod si adhuc ignem adhibeas, ex faecibus illis oleum extrahitur, & seorsum colligitur, ulceribus malignis optimum. Alii campana seu pileo plumbeo, patinaque aerea, ut communis officinarum destillandi usus inualuit, acetum, nulla reiecta parte destillant, & eius aquae stillatitiae, que dulcem saporem presefert, ad quatuor uncias exhibent, cum uomitum ciere animus est; mirifice enim, & nullo labore aut molestia id ciet: in pueris ac debilioribus duae unciae satis sunt; stomachum optime purgat; sed ob qualitatem metallicam, quam secum affert, assiduo usu, & nisi foras ipsum quoque reiiciatur stillatitium acetum, uisceribus officeret. Uasa autem plumbea, quibus ad id operis utimur, acrimonia aceti corraduntur, & breui corrumpuntur; Sunt qui addant rosarum syluestrium germina; quod minime probaue rim; negociu enim stomacho nimis facessere comperi. Acetum alii destillant, ipsi calefacto ac feruenti, cyathum uitreum superponentes, in quo 112 Hieronymi Rubei aceti fumus, transit in guttas, guttae in aquam: prodest ad oculorum maculas & suffusiones detergendas, maxime si albo aceto, ruta incoquatur. Destillatur, & acetum cum theriaca, addita aqua uitae, exitque aqua multarum uirtutum, mirabilis ad ulcera faucium, & gutturis, cum ex prauis destillationibus, in morbo Gallico, eroduntur; praecipue autem ualens, ubi profundius deduciuis medicamenti debet. Hanc descripsit uir clarissimus Fracastorius lib. 3. de contagiosorum morborum cura; affirmatque si bolum Armenium, aut sphragida in ea dissolueris, ac erosas partes tetigeris, fore ut seminaria eius contagionis ablumantur, & sanetur omnis erosio; ualereque optime, si loca oblinantur, unde pili cadunt, barba presertim, supercilia, & caput. Hoc doctissimi uiri inuentum, multi postea secuti sunt. De Oleo. Cap. U. Oleum oliuarum simplex, destillari solum uix potest, quod, uti diximus, non ascendat, separarique a terreis partibus, aeree, quibus abundat, minime possint, ut Aristotelem imitatus 4. Meteororum, Fracastorius lib. de sympathia cap. 11. scribit: altera enim pars ad alteram, ob aerem, trahitur: & si uehementi igne oleum ferueat, aliquid e tenuioribus olei partibus dissoluetur quidem, ut magnus Albertus testis est, caeterum reliquae magis spissae fient & constabunt, cum quod in oleo terreum est, tenuius factum ui ignis, magis humido aqueo misceatur, & hoc, aereo, tenaciusque ob id inuicem omnia adhaereant, neque humidum olei extra partes suas terreas effluat. Si tamen uirga e ligno, recte collocetur in cucurbita, a fundo ad os summum, ascendere tradunt per ipsam uirgam ob continuitatem partium, atque ita destillare; quod idem cotingit, si elichnium e xylo, in uas recipiens e cucurbita pendeat. Non est autem dubium, huiusmodi oleum, & tenuius esse, & calidius, & magis discussorium, quam oleum simplex, & celerius, intimiusque penetrare. Si autem oleum cum aliis commisceatur, facilius diuidentur eius partes, & magnas uires cotrahit, ut hoc est, quod accipit olei omphacini lib. 2. styracis calamiti, ladani, croci, thuris masculi, gumi arabici, rubeae tinctorum, gummi hedere alomnes succotrini, mastiches, caryophyllorum, galangae, cinamomi, nucis moschatae, cubebarum, cuiusque unc. 2. gummi elemi lib. myrrhae, bdellii, singulorum unc. sagapeni, ammoniaci, opopanacis, singulorum drach. 10. terantur omnia & cum oleo misceantur, rostrato pileo cucurbitae imposito, stipatisque optime rimis; initio ad horas duodecim ignis sit lentus; inde quibus libet sex horis augendo, totus humor destillet; quem humorem faecibus tritis 114 Hieronymi Rubei denuo affundes, & destillabis, idque tertia uice. Hoc oleum inquit Ioannes de Uico, balsami uires ac notas omnes habere, maximaque illi tribuit; nam doloribus a morbo Gallico mirifice opitulatur, Epilepsiae quoque si sutura coronalis ungatur, & triginta diebus cum modico uini, & pulueris paeoniae, ad cochlearis mensuram sumatur: quae forte quantitas maior uideri potest, quam deceat, tametsi eadem etiam mensura, quartana laborantibus praebeat, quatuor uicibus imo ad dimidiam unciam, cum uino generoso, iis, qui cor & pulmonem roborare ac exhilarare student: frigidis omnibus affectibus conducit, & pannus purpureus hoc liquore madefactus, si ad tempora adhibeatur, hemicraniae, uertigini, stipationi uenarum cerebri plurimum conducit; uulneribus item recentibus, surditati, conuulsioni, resolutioni, & huiusmodi frigidis morbis. De oleo e lateribus, quod Mesues oleum Philosophorum, & perfecti magisterii appellat, non est quod aliquid dicam, quando satis sit apud omnes notum; satisque costet, oleum, lateribus infusum ascendere, & destillare: cum autem Mesues accipiat lateres antiquos, Albuchasis in libro qui Seruitor dicitur, nouos, quos aqua non tetigerit, Manardus huius opinioni potius adhaeret, quia oleum melius imbibent: Uerum ego cum iis sum, qui antiquos preferunt, in quib. uetustas nescio quid De Destillat. Sectio Ii. 115 salis nitri, & acrimonie peperit, maiorisque tenuitatis; quod enim ad imbibitionem spectat, dum ignitur antiquus, nihilo minus humidi aquei fit expers. Pariter oleum cum calce uiua misceri solet, & distillari, quod ossi corrupto idoneum maxime scribitur. De Sale. Cap. Ui. Andreas a Glauuen, medicus Germanus, uti est in epistolis Matthioli, e sale, aceto stillatitio saepius irrigato, oleum eliciebat, modo olei chalcanthi quo utebatur ad dissoluendum aurum, potabileque faciendum, multis morbis opportunum; neque id mirum est, cum testetur Aristoteles sect. 23. Probl. 13. ex sale depromi oleum, atque idcirco mare deuri posse, aquam non posse, & mare minus ignem restinguere, quod pinguius sit: Refertque Arrianus, apud Ichthyophagos, in Indica Historia, ex sale oleum illos excipere. Alii salem igne eliquant, laterumque fragmenta candentia in eum eiiciunt, & cucurbita retorta oleum destillant. Plerique raphanum excauatum sale replent, qui loco humido in aquam abit, in qua fragmenta laterum candentia extinguunt, & simul destillant. Admiscent nonnulli cum sale, aequis portionibus, salnitrum, haecque exiccata, eliquataque simul destillantur. Alii cum rore miscent salem, quo stillatitio 116 Hieronymi Rubei aurum soluunt; uariaque morborum genera curant; nec ab re, quando ros ipse magnas uires habet, & si ipse solus destilletur, multiplices emittit partes, nempe aquam, oleum triplex, & salem. De Saccharo. Cap. Uii. Oleum e saccharo aliquot grauissimi Quiti quesiuerunt, ut esset temperamentum oleo chalchanthi, huiusque uehementia retundi posset cum potatur, existimam tes fore, ut hac ratione plurimum conduceret, nihil autem obesset; itaque putarunt non nulli se illud reperiisse, imponentes saccharum in aqua ardente optima, & ignem accendentes; ubi enim ardere desiit, totaque absumpta aqua est, oleum sacchari apparet: sed hoc uere oleum non est; nam si ad ignem adhibeatur, concrescit, quo modo manus christi uocata. Mirari autem fortasse quispiam posset, cur cum saccharum, aqua, iure, & caeteris humidis rebus liquescat, in aqua tamen uitae aut nulla ratione, aut certe difficile soluatur: sed ob siccitatem ardentis aquae fieri id puto, quae conseruat, cogitque, non destruit, ac dissipat; quam quam ob tenuitatem penetrare in minima foramina possit. E saccharo & mercuriali herba oleum eliciunt, quod optimum colorem faciei conciliat, Epilepsiae conducit, si quadraginta diebus, quotidie mane, drachma exhibeatur: quod si cum castoreo sumatur, neruorum contractiones remouet cuiuscunque loci; sanat quoque stuporem membrorum; uisus hebetudini confert, in oculis positum; sic autem efficitur; cum saccharo partes equales mercurialis conterunt, & in curua cucurbita octo diebus macerant, inde duplici uase destillant; manat enim oleum album. Quod si saccharo, duplum aut etiam triplum fragorum maturorum addatur, & octo diebus, tepentis aquae balneo macerentur haec simul inde eodem tepente balneo aqua extillet, exibit aqua ad faciei ictus cum inflammatione, ad lachrymantes oculos, ad uisus imbecillitatem admodum utilis. Pari ferme ratione saccharum stibii qualitatem recipit, ac potis oleum ipsius, colore rubro, sanguinem referens, in uas recipiens defert; Uerum igne uehementiori hic opus est, cucurbitaeque incuruae, optimo luto incrustatae, fundus, nullo cinere supposito defenditur, saccharumque candum esse debet; Epilepticis hoc oleum, omnique cerebri affectui prodest, bibitum: accipiuntur autem sacchari & stibii equales portiones, & supra marmor optime simul teruntur. Alii ad libras quatuor sacchari, addunt rhapontici libram, rhabarbari unciam, florum mercurialis libram, omnibusque contusis, optimi, ac generosi uini tantum affundunt, ut 118 Hieronymi Rubei emineat parum, & ubi sex diebus tepentis aquae balneo, uel fimo macerata fuerint, destillant uitreis organis, eodem balneo; inde faeces diligenter praelo exprimunt, illisque aquae stillatitiae, scabiosae, fumiterrae, borraginis, cuiusque uncias sex affundunt, inde prelo denuo exprimunt, stillatitiansque huiusmodi aquas filtro excolant, dum perspicue sint, cum priorique aqua coniungunt, ad multaque morborum genera utuntur, stomachi praesertim & lienis imbecillitati, doloribusque dentium & capitis: Haec autem eo efficaciora redduntur, si ad huius aquae libram, dimidium scrupulum olei uitrioli adieceris. De Melle. Cap. Uiii. Emelle difficile aqua elicitur, quod facile ignis ui ferueat, & totum ascendat, quamobrem alii uitrum commiscent, alii arenam, plerique oleo cucurbitam interius inungunt, sed melius sincerum destillatur, praesertim ubi etiam faecibus uti consilium est; lineisque pannis aqua madentibus, pileo & cucurbitae assidue circumpositis, exiguoque igne inferius admoto, tumenti, feruentique resistimus, multum uacui in ipsa cucurbita relinquentes, sic ut quincta solum parte impleatur, aut ad summum, quarta; Quoniam autem igne satis uehementi tandem opus est, idcirco optime luto incrustari debet cucurbita, quam nonnulli etiam curuam accipiunt. Primo autem aqua exit alba, auctiore mox igne, flaua; & tandem rubra quae seorsum colligitur, cum ignis odorem sapiat, & ad alia adhibeatur, quam duae priores; nam ad ulcera profunda, serpentia, sordida, cum unguentis utiliter miscetur, & capillos tingit; superiores alba, & flaua, purgato iam corpore, suffusiones, & albugines oculorum sanant, lenior tamen ea putatur, quae e melle rosaceo, deinde quae ex melle communi, post etiam e scillitico. quod si oculares herbas infuderis, nempe seseli, euphragiam, chelidonium, rutam, summitates, atque etiam semen foeniculi, sagapenum, modicum sacchari candi, ammoniacum, galbanum, multo efficacius medicamentum effeceris. Casui pilorum, ipsisque producendis, ac ruffandis, optime faciunt eaedem aquae, & earum, quas illis infuderis, rerum uires ad se trahunt, perinde ac aqua ardens. Sunt qui aquas omnes destillantes unico uase recipiant, & ubi pars crassior ad fundum uasis, in quo seruantur, descenderit, perspicuaque aqua euaserit, tepentis aquae balneo iterum destillant; idque sexies aut septies repetunt; rufo enim colore amisso, aureum acquiret hic liquor, cuius in tuenda ualetudine, producendaque uita admirabiles pene uires predicant; catarrho, tussi, lieni prodest; imbecillas uires restituit, stipa120 Hieronymi Rubii tiones reserat, putredinem arcet, uenenis resistit, ac urinam ciet. De Cera. Cap. Ix. Cum aliquid mellis adhuc Cera referat, idcirco, ut scribit Galenus, paulum quiddam digerentis, calidaeque facultatis retinet; neque uero dubium est, quin aliqua ex parte propolim sapiat, nempe suum fundamentum, ac quasi initium: quae propolis, cerosae, ut asserit Dioscorides, naturae, imo cera uirginea, ut Scribonius uertit, magno ad medicamina usus a Plinio lib. 11. cap. 7. scribitur, & admodum ualenter attrahetis est facultatis adeo ut magnopere euocet, & aculeos, & omnia corpori infixa extrahat: Non igitur fuerit mirum, si stillatitius cerae liquor, magnas uires habeat; nam cum cera ipsa omnium fere qualitatum medio temperata sit, nonnihilque aquirere ob destillationem, tenuitatis possit, merito ad propolis uires, suis non amissis, accedet; quamobrem non iniuria in hoc multi elaborarunt; Itaque eliquatam ceram in aquam communem proiiciunt, idque ad octo aut decem uices repetunt, manibus semper agitando, macerandoque inde retorta cucurbita, absque cineribus lento igne eliciunt oleum, quod cum primo exeat butyri modo, quinquies, sexiesue est repetenda destillatio, De Destillat. Sectio Ii. 121 dum oleum exeat, quod non concrescit, nec cogitur; atque id signum perfecti olei, repetitis destillationibus expectandum est: confert hoc oleum doloribus stomachi, & praecordiorum, tussi, humoribus crassioribus e pectore expurgandis, uulneribus quoque cruentis, & partium neruosarum optime conducit. Sunt qui, ubi mel, ac cera diligenter ex apibus expressa sunt, apes siccant, & cum cera miscent, oleumque destillatione eliciunt, podagricis utile. Ut tamen oleum e cera efficacius ad ulcera habeatur, plerique eliquatam ceram, uino albo generoso septies, octiesue extinguunt; nam magis uinum extenuat, & ad partium separationem conducit, eodemque uti supra dictum est, modo oleum destillant; Ceram, alii, eadem ratione eliquatam, in urinam coniiciunt, laterumque puluerem addunt, ac recurua cucurbita, optime stipatis rimis, destillant, moderato primum igne, mox auctiore, uulneribusque magno successu imponunt, praesertim ubi ter repetita fuerit destillatio, singula destillatione, quod manat oleum, seorsum asseruantes. Alii ad ceram adiungunt thus, myrrham, & aloem aequis portionibus, & oleum eliciunt, ad ulcera ac uulnera optimum. De Butyro. Cap. X. Qui Butyrum destillant, ii uidentur parum utilitatis recipere, quod, ut Auerroes inquit in Quartum Meteororum, 122 Hieronumi Rubei crassius fiat a calido, propter admixtionem partium aerearum cum aqueis, unde magna sequitur tenacitas, non negauerim tame quin uti prima sect. dixims, destillari aliquo modo possit, & acquirat maiorem tenuitatem ac penetrationem, qua expectorare humores, pulmonemque expedire, & coquere etiam cruda possit. Destillatur autem cucurbita retorta, cum parum possit ascendere; faciliusque ascendit, cum aliis rebus iungitur, ut ii faciunt, qui nimia macie extenuati pinguescere student; accipiunt enim butyri recentis lib. duas, anatis & capi carnem, quae in lib. 18. aquae ad dimidias decocta fuerit, una cum ipso iure, in quo albissimi panis medulla infunditur, modicoque sacchari adiecto, uitreis organis aquam eliciunt: plerique plura addunt, ut res magis, minusue postulat. Ipsae etiam mulieres stillatitio butyro, faciem, manus, pectusque inungunt, ut ne rugas contrahant, cutemque emolliant: tametsi ipsae quoque oryzam in pedum uitulinorum iure decoctam, panisque micam lacti infusam, ouorumque candida cum corticibus, & huiusce generis nonnulla adiungunt, simulque destillant, ut iuuentutis speciem mentiantur. Plurimum autem stillatitius butyri liquor, uenenis, praesertim erodentibus, aduersari creditur, quod ob tenuitatem penetret, facileque cum ueneno misceatur, & eius acrimoniam ac malignitatem, motumque ob pinde Destillat. Sectio Ii. 123. guedinem, atque ut ita dixerim, unctuositatem, compescere possit. Ad neruorum ulcera, & uulnera utiliter etiam adhibetur. De Sanguine. Cap. Xi. Sanguinis uires eiusmodi sunt, ut nobilioribus antidotis misceatur, multisque aliis remediis, Dioscoride teste, lib. 2. cap. 72. quanquam Galen. libro decimo de simpl. de med. facult. frustra se expertum asserat aliquorum sanguinum uires, scribatque abstinuisse eorum usu, metuens ne curiosus aut stolidus uideretur: libro tamen secundo de antidotis cap. 8. Antidotum de sanguinibus magnum medicamentum ad uenena, uenenatorumque morsum, appellat; conficitur autem ex sanguine anatis maris, & foeminae, sicco; hoedino item & anserino; quod & posteriores medici perpetuo in pestilentia plurimum probarunt. Uidetur autem sanguinis usus, a magno illo Mithridate Rege, originem habuisse: qui tamen Rex non omnem sanguinem antidotis miscuit, sed tantum anatum Ponticarum: quoniam ueneno uiuerent. Quod ad destillationem sanguinis attinet, non unus est eius destillandi modus; plerique enim accipiunt sanguinem humanum. ex homine boni temperamenti & carnosi irκρατον κὶ ἴντρκον appellant ad annum trigesimum 124 Hieronumi Rubei sextum, ex eoque aquam, lento igne, & organis uitreis eliciunt; idque nonnulli terrepetunt. Alii sanguinem ipsum recentem, cum aqua ardente commiscent, indeque aquam extrahunt, & hunc modum aliis preferunt. Aliqui loco mundo ac pendenti sanguinem locant, ut ab eo serum omne percoletur ac separetur, postea optime conterunt, & lento igne destillantaquam, inde aucto nonnihil igne, non tamen admodum, destillare sinunt id omne, quod destillare potest; mox frigefacto uase, quod reliquum est in fundo, siccum, ponunt in furno reuerberationis appellato, igneque non multum uiolento, in calcem redigunt, cui calci aquam superius extractam infundunt, duabusque horis feruere supra cineres sinunt, & quod dissolutum fuerit, in aliuduas demittunt; nouaque iterum superfusa aqua idem efficiunt ac repetunt, dum totum sal detractum fuerit; tuncque extracta, tepente balneo Mariae, aqua, in fundo sal candidissimum remanet, cuius mirabiles praedicant uires; quas non omnino a ueritate abhorrere:, naturae proprietas ac consensus suadet. Sanguinem alii exiccatum, ac in puluerem redactum in cucurbita cuius sit collum longum, ponunt, appositoque rostrato pileo, cum recipiente uase, igne lento destillant, dum omnis exhalet humiditas; aucto mox igne, sal in sublime effertur, albissimum, cuius nequaquam minores esse uires asserunt, in pestilentia praesertim, malignisque febribus, & uiribus restituendis. Sunt qui cum sanguine miscent, medullam Tauri, & spermaceti, cuiusque libram, moschi unciam, cineris oliuarum, unc. 2. aquae uitae optimae lib. 2. & cucurbita retorta aquam eliciunt, dum substantia omnis manauerit: quam denuo ter destillant calentis aquae balneo, ut foetorem omnem amittat, seruantque uitreo uase optime clauso, utunturque intus atque extra, guttam unam aut alteram cum iure, aut uino exhibentes. Sed rerum adeo diuersarum, ac dissentientium, coniunctionem, nunquam probaui, praeter quam quod destillationem sustinere moschum uix puto: Melius fieret si in aqua ardente diambrum Mesue infunderemus, & Sanguinis sal dissolueremus, de quo dictum est. Gordonius sperma ceti tantum, & medullam bubulam addebat, & quatuor eliciebat liquores, album, pallidum, flauum, postremo rubrum, crassiusculum, cuius ad tuendas uires, restituendosque aegrotos pene desperatos, & ad alia complura, incredibiles uires praedicat; est tamen incredibilius quod ait, cum Luna crescere, & decrescere. His autem stillatitiis e sanguine medicamentis recte confectis, & interius exteriusque adhibitis, melius iuuari elephantiasi, & huiusmodi morbis laborantes crediderim, quam eo balneo, quod Galenus libro decimo de simpl. 126 Hieronymi Rubei medic. facult. deridet; quod tamen si purgato diligenter corpore, superataque interna uiscerum malignitate, fiat, fortasse ob sympathiam, qua tolli uenenata qualitas partium posset ) externarum, non omnino inutile uideretur. Scribit autem egregius Medicus Guainerius, de febre hectica loquens, in restituendis, alendisque aegrotis huiusmodi e sanguine liquores plurimum facere; Bartholomaeumque Montagnanam, Patauii, eo, perinde ac maximo arcano, uti maxime solitum; cum tamen, inquit Guainerius, parandi illius rationem ignoraret; quam sic ipse docet Guainerius: sanguinem, e sanguineis iuuenibus, optima uictus ratione utentibus, nuper detractum, ubi quiescere permiseris, sic ut enatans aqua abiiciatur, cum modico sale trito, agitabis; post ubi 40. dies fimo obrutus fuerit, uase accurate clauso, destilla; aliquot uicibus aquam faecibus superfundens: aquam sic tandem habueris, e qua, adiecto saccharo, zulapium confici potest, maximo auxilio, his qui hectica febre laborant. Quod si stillatitia eadem aqua, iterum fimo 40. diebus maceretur, melior adhuc esset, faecibus, si quae in fundo remanserint, reiectis. Fiat igitur in humo fouea, & triticea pasta circumliniatur; in ea fimum, in fimo uas locetur, sic tamen ut uasis dimidium in aere exter. Uel loco fimi, uinacee adhibeantur; aut ad solem appone, diebus canide Destillat. Sectio Ii. 127. cularibus: Caeterum hoc loco nequaquam obliuioni tradenda fuerint, quae nos supra, de putrefactione diximus; praesertim cu Guainerius, Montagnanam arguens, nihil interesse inter calorem humidum, & siccum putet; cum tamen plurimum intersit. Itaque, mea sententia, putrefactione abstine, caeteris utitor. Quod si dictamnum, scordium, tormentillam, citria mala, cum radice borraginis, oxalydis, endiuie et huiusmodi, iungeremus, mirabiles haberet, quas diximus, in pestilentia uires. Capitis etiam morbis auxiliari tradunt, & uirtutem uitalem roborare. De Stercore. Cap. Xii. Possemus iure forsan repraehendi quod stercore, nostrum hunc librum conspurcare non uereremur, nisi nos grauissimorum uirorum auctoritas detenderet: Dioscorides enim & Galenus suis libris de illo latissime tractarunt, ut alios taceam antiquiores, ac recentiores: Ipseque luculentissimus materie medice restitutor, Petrus Andreas Matthiolus, de oleo, & aqua ex humano stercore extracta sic scribit; Caeterum fit ex humano stercore uitreis organis aqua, praesertimque ex eo, quod homo rufus excreuerit, quae cuniculosis, exedentibus, sinuosis, & contumacibus ulceribus mirifice opem praestat; Hieronymi Rubli delet & oculorum argemas, ac nube128 culas; quin etiam carcinomata sanat exterius adhibita. Intus uero sumpta, comitiales iuuat, lapidem in renibus ac uesica comminuit, aqua intercute laborantibus prodest, item & iis auxiliatur, qui non modo a cane rabido demorsi sunt, sed etiam ab omnibus aliis animalibus icti, quae uenenum eiaculantur. Porro oleum, quod post eius stillatitiam aquam ab organo emanare solet, carcinomata, sinus, aliaque ulcera, quae a Graecis cacoethae dicuntur, etiam ualentius sanat. Haec Matthiolus. Non desunt qui hanc aquam, in pestilentia maxime probent; sed cum illam ego, mihi dono datam, quibusdam ulceribus admoueri iussissem, non ea reperi quae scribit Matthiolus: erat autem antiquior, & nequaquam multis uicibus illa usi fuerunt: que forsan fuerunt in causa, ut ostendere uires suas non potuerit. De floribus, ac herbis. Cap. Xiii. Nequaquam immerito flores hoc loco succedunt, ut suo odore, stercoris foetorem tollant, atque abigant; ut autem ex ipsis oleum eliciatur, sic faciendum est: Contusas frondes aut flores, simul, seorsumue, ut libuerit, ponimus in matula, cucurbitaue recta, aut curua; quodcunque enim illud sit, nihil refert, ad singulas florum libras, addimus olei amygdalarum dulcium recentis, parum, nempeut causa exempli dicam, unciam unam cum dimidia, aquae etiam ardentis quantum uidebitur; poterit autem apponi uncia, clausoque optime uase macerentur omnia decem, quindecimue horarum spatio, fimo equino, aut balneo tepentis aquae: inde imposito pileo, uaseque ad cineres admoto, destillet lento igne; nam aqua manabit, quae ubi coeperit rubescere, uase, quod recipit, mutato, augebitur ignis; aqua enim & oleum simul destillabunt; auctiore autem facto adhuc igne, alio uase recipies solum oleum; Quod autem cum aqua simul destillauit, separari facile potest. Oleo hac arte ex absinthio, aut mentha, collecto, mirifice congenitus hepatis & uentriculi calor, atque aliarum partium iuuatur; mirum enim in modum penetrat. Possemus etiam alio modo operari; maceratis enim calentis aque balneo floribus uti supra dictum est, prius eodem balneo aquam solam elicere, inde quod remanet ad cineres admouere, auctoque sensim igne, elicere aquam, & oleum. Quanquam autem absque aqua ardente elici huiusmodi e floribus ac herbis oleum posset, tamen si addatur, magis odorem retinet: licet in floribus frigidis, cuiusmodi sunt uiolae, nympheae, papauerisque melius aqua ardente abstineremus, ob qualitatem aduersam naturam; qua efficitur, ut aqua ipsa ardens aut nihil, aut certe parum excipere ac retinere earum uirium, odorisque possit. Caeterum illud non est igno130 Hieronymi Rubei randum, qui flores; quaeque herbae acuto odore sunt, nucibus associari; que suaui, amygdalis, exprimique inde oleum, cuius modus ad nostrum non spectat institutum. Sunt qui omnia, quae expressione eliciuntur, sabulo prius macerent, non in sole; quae uero destillatione oleum reddunt, in sabulo ad solem; quae reddunt aquam, in fimo: sed non est hoc perpetuum. Non desunt etiam, qui floribus ardentem aquam tantum imponunt, tribusque diebus macerant, inde aquam rosaceam stillatitiam addunt, iterumque uno die macerant, mox aquam tepentis aquae balneo eliciunt, quod & seruandum iubent in oleo e nuce myristica detrahendo, aucto tamen posterius igne; qui modus nequaquam contenendus uidetur. Aquarum autem e floribus eliciendarum, non una ratio est, de qua abunde Euonymus, Andreasque Furnerius. Alii flores ac frondes in cucurbita uitrea optime clausa, subere praesertim ac papyro, ne respirare aliqua ratione possit, Soli feruentissimo exponut; collocatur autem cucurbita in uase sabuli pleno, & ad dimidium sabulo contegitur, asseruntque intra paucas horas aquam clarissimam ascendere ac descendere; qua extrahunt & seruant; iterumque cucurbitam claudunt, & ubi aquam denuo uident, extrahunt; hacque ratione omnem paulatim colligunt, dum nihil amplius aque ascendant: e floribus rorismarini que ita elicitur aqua, maxime odorata est, si ad ignem in cubiculo ferueat, ut in ceteris odoribus fieri consueuit, plurimumque prodest frigidis affectibus capitis; oculis quoque nebula ac huiusmodi impedimentis perturbatis, mirifice conducit: succurrit foetido oris halitui, si tertio quoque die uncia bibatur. Sunt qui hos flores, uino optimo infusos, diebus aliquot in fimo macerant, inde uitreis organis, modico igne, aquam eliciunt, quam denuo tepentis aquae balneo destillant, eaque utuntur ad stomachi imbecillitatem, ad Epilepsiam, paralysim, memoriamque labantem. Plerique ex herba, cuius accipere uires student, succum expressum, decem diebus equino fimo macerant, postea eliciunt aquam igne cinerum, quam balneo Mariae iterum destillant, inde macerant, uti supra, mox sabulo circa uas posito denuo ui ignis aquam eliciunt; aiuntque haberi tunc aquam & aerem, que igne primi & secundi gradus extrahi non poterant; ut autem aquam ab aere separent, balneo destillant, sic enim aqua exit; in fundo autem uasis aer & ignis remanent, atque ita elementa extraxisse putant; de quibus quid sentiam, superius significaui. Haec autem que supra dicta sunt, de floribus potissimum intelligere debemus, quorum est substantia tenuior; Hieronymi Rubei in herbis ac foliis non semper tanta diligentia opus est, si quidem ex ipsis in matula aut cucurbita positis aqua elicitur, ut passim offici132 nae faciunt. Nec desunt, qui, ne comburantur, in fundo matulae sabulum ponant, crassitudine medii digiti, & supra ipsum, herbas, ac flores. Mali arantii folia sic aquam odoratam destillant, sic & trifolium odoratum. Hieronymus Brunsuicensis, ex aridis herbis, rore ter destillato, maceratis, aquam eliciebat; sed in colligendo rore, diligentia adhibenda est, ne e uenenatis, aut ueneno infectis herbis habeatur; quamobrem nonnulli, linteo ad hastae praelongae caput alligato, & per lini uirentis summa deducto, mane eum colligere consueuerunt, expresso saepius madente linteo. De Rosa. Cap. Xui. Stillatitium rosarum liquorem, Actuarius, Graecus scriptor, Ioanne Ruelplio interprete, uiro doctissimo, ῥοδοσάγμα nominat; non possum autem non mirari, Gesnerum, Medicum alioqui eruditissimum, in Euonymi sui Praefatione asserentem per ῥοδοσάγμα non aquam stillatitiam, Actuarium intelligere, sed sirupum e rosis; nam in zulapio contra tussim, cum iubet feruere appositum ῥοδοσαγμα, dum totum euanescat, quomodo poterit id de sirupo accipi? quod etiam patet in antidoto Diamelon, & in aliis pluribus locis. Idem dixerim, de intybostagmate, quod ut idem inquit clarissimus Medicus Ruellius, stillatitium intybi liquorem, penes ipsum Actuarium, nobis refert. Idem sentir, & Syluius: neque id mirum fuerit, quando satis constet, Actuarium fuisse Arabes secutum, qui huiusmodi stillatitiis liquoribus zulapia sua conficiebant; ut cognosci ex Auicenna, & Mesue potest; Uariis autem modis, quos non modo Albuchasis, sed recentiores complures descripserunt, e rosis stillatitia aqua, cum simplex, tum odoramentis commixta elicitur; qui quoniam notissimi sunt, non est cur describam; Affirmat Auicenna, aquam hanc, syncopi conferre, optimamque esse epati si bibatur: quod si cum melle iungatur, stomachum iuuare, & coctionem. Quanquam autem testatur doctissimus Matthiolus uitreis organis odoratiorem longe elici, per balneum calentis aquae; tamen quibusdam contra accidit, ut scilicet minore fragraret odore, citiusque putresceret; neque forsan iniuria, quod, uti diximus, quandoque moderatiore calore non omnes eae partes eliciantur, quas querimus, & satis constet, e carbonibus odoratiorem aquam elici, uel ea ratione, quod siccius quidpiam educat; Ceterum duo nobis potissimum stillatitius hic liquor patefacit: Primu, uti memorauimus, in deiicienda aluo, minores esse stillatitiorum liquorum uires, quam diluti cum rosarum dilutum aluum soluat, non autem stillatitius earum humor. Alterum cum aqua haec, ubi 134 Hieronymi Rubei statim destillauit, parum oleat, ac fere nihil; multum autem ac suauissime, ubi Solis radiis ac calore, cocta, ut ita dicam, fuerit; & omni prorsus fumo, qui est, ut dicit Aristot. sect. 12. probl. 4. uapor aqueus, purgata, significat non omnem statim humiditatem aqueam, unica destillatione exhauriri; odor enim a siccitate proprie efficitur. Neque uero nobis repugnat, quod rosa ipsa cu est adhuc in roseto, maxime odorata percipitur, cum tamen nihil ab ipsa humoris eductum sit, cuius tamen aliquid, etiam in prima destillatione, amisisse, necessario fatendum est; quin matutino tempore, cum multum adhuc humiditatis, in rosa est, suauiore ipsa, ac magis acutum odorem spirat; sic ut humiditas acuere odorem, non extinguere uideatur. Non haec inquam, uobis repugnant; quod enim ad postremum hoc spectat, per antiperistasin fit; ipseque Plinius lib. 21. cap. 4. scribit, rosam locis siccis, quam humidis, omne esse odoratiorem. Primum autem ex eo tollitur, quod terreae partes ac sicciores, quae, stillante humore, in fundo uasis remanent, in rosa ipsa uirente, ac florente habentur; gignitur autem odor, ut Philosophi asserunt, ex sapido sicco, existente in aqua uel aere, quatenus ab humiditate, quae in illis corporibus inest, siccitas sapida, quam aliqui terream appellant, abluitur, & quasi inundatur: Quo fit; ut etiam in stillatitio hoc humore seruetur; Destillat. Sectio Ii. 135. qui ueluti made teria omnium odorum e floribus eliciendorum, est: macerantur enim flores, uti lauendulae, Gelsomini, seu lasmini, & aliarum herbarum, in aqua rosacea stillatitia, inde aqua destillatione elicitur; cuius hoc poterit esse exemplum, quod habet, Aquae rosaceae stillatitiae, e rosis praesertim Damascenis uocatis, lib. sex, earundem rosarum recentium lib. 3. florum lauendulae, spicae, seu nardi Italicae singulorum recentium unc. 4. florum periclymeni, gelsomini, ligustri, cuiusque lib. 1. S. florum mali aurantii, siccatorum, unc. 3. corticum citri exiccat. drach. 4. caryophyllorum drach.i.s. cinamomi, ireos optimi, stiracis calamiti, benzuini cuiusque scrup. 2. nucis myristicae scrup.i. uini Cretici cyathum. Quae in puluerem redigi possunt, in pollinem adducantur omnia, aliquotque dierum, nempe unius, aut alterius, sunt & qui plurium, spacio macerentur, inde calentis aque balneo educatur aqua, cui addunt moschi & ambrae cuiusque scrup. 1. s. seruantque in sole plerosque dies, inde utuntur. Cordi & cerebro prodest, exterius, interiusque adhibita, nec non & stomacho. Sunt qui santalos addant, & alia huiusmodi, queusus ipse & scopus utentium suadet: Est autem simplex stillatitius rosarum liquor, frigidus potestate; quanquam enim Galenus lib. de simpl. med. facult. 8. de rosa scribens, asserit aquea eius partem calidam esse; libro ta136 Hieronymi Rubei men 6. de atriplice dixerat, frigiditatem primi gradus, cuiusmodi rosis inest, tepidam ab ipso caliditatem poni: itaque lib. 4. cap. ultimo aperte scripsit frigidam esse. Horum si meminisset Auicenna, nequaquam forte reprehendisset Galenum de coriandro scribentem, partem eius aqueam, esse tepidam, quasi uoluerit coriandrum esse ex omni parte calidum: nam tepidum. intellexit primo gradu frigidum, quod & insignis ille Archigenes, & Rufus, & ipse etiam Auicenna sentiunt; atque hoc est quod dicebat Galenus, ex contrariis facultatibus coriandrum componi, licet calidior superet; Quanquam autem odorata omnia uidentur esse calida; docet tamen eodem 4. de simpl. medicamen. faculta. Galenus, acerrimus harum facultatum indagator, ex odore nihil definiri de rerum temperamento posse. Oleum e rosis, magno in precio a plerisque habitum, ita conficitur. Rosarum folia, in umbra aliquandiu asseruata, in matula uitrea magna ponuntur, cuius sit fundus latus, & ad dimidium uas impletur; inde affunditur ipsis rosarum foliis tantum aquae rosaceae stillatitiae, quantum sat fuerit ut optime madeant: appositoque pileo uitreo caeco, stipatisque optime rimis cera gummata, quindecim diebus equino fimo macerantur; sic tamem, ut mutato, cum frigescere coeperit, fimo, De Destillat. Sectio Ii. 137. calor aequalis seruetur. Apposito mox matulae rostrato pileo, igne moderato cinerum, aqua omnis elicitur, quae rursus in eadem matula, optime prius a faecibus mundata, ablutaque ponitur, & calentis aquae balneo lentissimo igne, elicitur, dum tota in uas recipiens abeat; nam in fundo matulae remanebit oleum rosarum, colore rubrum, perspicuum, & moschi odore suauiter fragrans; uiribus cordis, ac cerebri roborandis apprime utile. De Absinthio. Cap. Xu. Ex iis, quae superius a nobis dicta sunt, cum pateat, crassiores, terreasque rerum partes, in quibus uis posita est, adstringens, unde roborantur corpora, aut omnino non elici, aut certe parum, sed in fundo remanere, idcirco qui Absinthii aquam destillatione exceptam roborando stomacho, praebent, ii cum egregium putent medicamentum exhibere, nullo aut certe exiguo utuntur. Constat Absinthium, ut ex Gal. Meth. lib. Ii. cap. 16. Mesues scribit, substantia duplici, altera calida, amara, nitrosa, purgante, obstructa liberante; altera terrea, styptica, partes cogente, roborante, praesertim siccatum. Hieronymi Rubei Cum autem substantia eius calida in superficie sita sit, ubi sumptum est absinthium, ab ea prior fit actio a terrea styptica, posterior, per quam comprimendo uentrem soluere, nonnulli sunt male opi138 nati. Uentriculum igitur & iecur hac parte roborat; succo tamen, uti Dioscorides testatur, stomachum male habet, & capitis ciet dolorem. Asserit autem Plinius, eius decoctum stomacho saluberrimum esse, quod a Dioscoride accepit, qui decoctum absinthii, praecordiis, iecinori, stomachoque longa ualetudine laboranti subuenire tradit; & quidem non iniuria, quando decoctio, quo ad adstrictionem paradam, longe efficacior destillatione sit. Scribit enim secundo de alimen. facul. ca. 32. Galenus, corpus ipsum solidum, quod in aqua elixatur, qualitates, quae initio sibi inerant, in ea deponere, ita ut tandem ἄποιον, quod uocant, & aquosum euadat, neque quidquam salsedinis, aut amaritudinis, aut acrimoniae, aut adstrictionis habeat. Idem etiam infusio, seu maceratio, ac dilutum, licet aliquanto minus, potest. Auctor enim libri de Theriaca ad Pisonem, siue Galenus fuerit, ut putant, siue alius, qui tamen antiquus est, cap. 3. scribit; Arriam ab ipsis Impp. Antonino & c. commendatam eximie, quod Philosophiae diligenter operam daret, & praecipue lectione Platonis delectaretur, non leuiter olim egrotantem, medicos sanasse; nam laborabat languore stomachi, atque ideo ita supine decumbebat, ut ne cibum quidem accipere ualeret; unde periculum ipsi imminebat, ne defectu nutrimenti periret: Tunc itaque sicut expertissimi solent medici, De Destillat. Sectio Ii. 139 ipsam sanarunt, uinum absinthio medicatum, Galeno commonstrante, propinantes: mox enim ut tale uinum bibit, & stomachum roborauit, & celeriter cibi appetentiam recepit. Itaque si Galenus absinthio Pontico utens, undecimo Methodi cap. 16. reliqua fugienda dicit absinthii genera, idem de aqua stillatitia absinthii dici fortasse posset, nisi ob tenuitatem substantiae penetrans, expediret infarctos meatus, & cum nitrosa plurimum qualitate careat, iis etiam careat incommodis, que laedere stomachum consueuerunt; praestetque ob id succo; quia neque capiti nocet, ut succus, neque laedere ipsum stomachum possit: succus enim absinthii, abrotono similis uidetur, quod cum paucissimae acerbitatis sit particeps, teste Galeno 6. de simpl. med. facult. inimicum stomacho est. Solet autem dubitari, cur absinthii aqua plumbeis organis destillata, sub dulcis sit; In qua re Hieronymi Cardani, uiri alioqui doctissimi, responsio satisfacere non uidetur, cum ait lib. de uarietate rerum 10. id. fieri, quod crassior substantia amaritudini iuncta, non ascendat, ob grauitatem; que uero in medulla & reliqua, humidior, subdulcis & leuis ascendit. Etenim cortex amarus; quod sub cortice, i caule, aut ramulis, dulce. Sed non ob hoc, uerum quia humidius, ac tenuius: portio. n. ex herba ascendens, si loco solum distincta esset, aut maxime amaram redderet aliquo modo aquam: 140 Hieronymi Rubei At nulla ex parte amara est, non tota autem loco separatur amaritas; necesse igitur hoc, ob substantiae uarietatem accidere. Hec Cardanus cap. 50. qui si sciuisset aquam, uitreis organis, ex absinthio, amaram elici, non fuisset in hac responsione imitatus Monachos illos, qui in Mesuem scribentes, idem responderunt. Uideturque Cardanus, Galeno, & caeteris aduersari, qui amaritudinem in absinthii tenuiori parte locant. Itaque eam potius esse causam putauerim, quod cum amara, sint calidiora dulcibus, sic ut mel, si uim ignis uehementius patiatur, amarum fiat, ut Galenus lib. de oculis docet, si caliditatem moderabimur, moderari quoque sapor amarus poterit: Non est autem dubium frigiditatem plumbi, id efficere in destillando absinthio posse, cum uapores, qui ex absinthio in sublime efferuntur, per ipsum plumbum iam calefactum, pererrent: cuius rei argumento id esse potest, quod ipsius dulcedinis sapor, non tantum in absinthii stillatitia aqua percipitur, sed in quamuis alia, quae ex herbis temperamento calidis educitur, ut doctissime animaduertit suis in Dioscoridem pulcherrimis comment. Matthiol. qui tame paulo secus huius rei causam uidetur adscribere, asserens, plumbeum instrumentum, huiusmodi herbarum uaporibus tum actu, tum potentia excalfacientibus, terrena quadam substantia superficie tenus infici, quae actutum in dulcissimam ueluti cerussam conuertitur: quamobrem non mirum uideri, si aquae inde manantes adscititia dulcedine imbutae, gustu dulces percipiantur. Huc accedit, quod cum aquae tepentis balneo educitur aqua, nequaquam in auras euanescunt partes tenuiores, in quibus amaror inest, quod contingit, ubi carbonum ac lignorum uiolento igne utimur. Quanquam dulcedo, quae in aqua absinthii praedicatur, plumbeis organis educta, aut breui durat, aut ea est, quam Galen. 4. de simpl. med. facult. cap. 4. scribit, aquei scilicet saporis; & dum aquam dulcem Dioscor. appellat, quae nullius omnino sit qualitatis particeps. Aqua igitur ex absinthio uitreis organis, & tepente balneo elicita, stomachi & iecinoris infarctus mediocriter expedit, quod in uenis biliosum est, per urinas expurgat; iuuat arquatos, menses morantes ciet: stomacho negocium non facit, neque capiti nocet succus, qui idcirco nocet, quod, ut ait Mesues, nitroso sit sapore, & mordeat, fumosque in caput efferat, quibus aqua destillatione excepta caret. Ex huiusmodi herbis ac floribus aquas, praesertim quae uase duplici, aut uapore aquae feruentis destillantur, quotannis mutandas scribit Syluius li. 2. de med. simpl. prepar. humidiores enim sunt, quam quae ignis flamma, & carbone, etiam per cinerem, scoriae ferri puluerem sabulum 142 Hieronymi Rubei destillatur; optimum quidem uiri clariss. consilium; tametsi ultra annum etiam seruari quandoque; possint, opportuno loco positae. De Lignis, & Baccis. Cap. Xui. E Lignis odoratis, ac resinosis, nec non ex eorum baccis, elici oleum potest, ipsis nonnihil contusis, affuso uini albi modico, aut etiam aqua; inde per noctem in cineribus calentibus, uitrea cucurbita; maneant; augeatur mane ignis, quo destillabit oleum. Hac ratione ex Guaiacano ligno aqua, & oleum educitur: Aqua potui commoda, minus tamen diluto ac decocto efficax; oleum ulceribus malignis, doloribusque probatur. Plerique guaiacum, aqua ardente, in qua sal tartari dissolutum fuerit, macerant tamdiu, dum colorem aqua contrahat; tunc enim ipsa in aliuduas transfusa, nouam adiiciunt, & macerant, ut colorem contrahat, idque repetunt, dum non amplius coloretur aqua; Has omnes aquas coniunctas simul destillatione excipiunt, & in fundo cucurbite remanet oleum. E iunipero, eiusque baccis simili modo educitur, ad eadem utile, & ad faciei uulnera, ac maculas, ex ipsisque faecibus 15. diebus maceratis, aliqui ardentem aquam eliciunt. E corno arbore qui educitur, pari ratione, liquor, per se solus strumas discutit, si fieri poterit, ut discutiantur; sin minus, maturat, aperit, purgat, glutinatque nulla alterius medicamenti ope: si pili barbae, capitisque cani, eo liquore calido madescant, presertim si adiungatur secunda aqua, qua utuntur mulieres ad flauos reddendos capillos eos tingit rubro colore, in obscurum uergente, duratque color hic sex menses; segmentis pini latifoliaeuas impletum, aqua rosarum affusa, si uase duplici destillas, succus emanans oleosus, est odoratissimus, qui caphure aqua uulgo dicitur. Quae aut olea, ui ignis expressa, in subiectum uas descendunt, quod per descensum destillare appellant, facilius efficiuntur, sed, uti diximus, non sunt nostri instituti. De Seminibus, & Corticibus. Cap. Xuii. Semina foeniculi, anisorum, atque huiusmodi, cucurbita curua locantur, ad eorumque libram, adduntur aquae fontis purissimae unc. 3. & tepentis balnei calore macerantur, inde educitur oleum odoratum, quod stomacho roborando, flatibus discutiendis, orisque halitui commendando, plurimum praestat: Huius, sed anisorum presertim, si gutte aliquot cum iis pharmacis misceantur, que ad coli dolores, pro deiicienda aluo, adhibemus, multum prosunt. Quod si loco aque in destillando uinum addideris, calidis oleum euadet, sed minus suaue, minusque odoratum: e semine lactuce, & 144 Hieronymi Rubei hyoscyami ita quoque oleum elicitur, sed aque fontis loco, adhibetur stillatitia rosarum. Prodestautem lactucae oleum, potum ad duas, uel tres drachmas, cum iure aut uino, mane, sex aut septem diebus, gonorrheae; hyoscyaminum idem facit, si eo inungantur renes, &, si mulier est, pessi modo subdatur. Pari fere modo e corticibus odoratis oleum destillat: nam matula fictilis, uitro interius oblinita, impletur ad dimidium, aqua fontis stillatitia, inde cortex odoratus imponitur, rimisque optime stipatis, igne uehementi, sic ut aqua bulliat, fumique in sublime tollantur, oleum educitur; nam aquae quae destillauerit, innatabit oleum album ut lac, dulceque & admodum odoratum, & nonnihil acre. Ita oleum e cinamomo habemus, cordi, cerebro, ac stomacho maxime salubre, halitumque oris commendat. Fieri etiam alia uia potest, ut sacchari candi, & cinamomi aequas portiones accipiamus, teramusque & in recurua cucurbita breui ponamus, inde ipsis affundamus aquae rosaceae stillatitiae unc. 6. si sacchari, & cinamomi cuiusque libram acceperimus: macerentur per noctem, mane, moderato igne cinerum habebitur oleum triplex. Primum album est; secundum, colore flauum, sapore acerbum, pars est sacchari tenuior, cum aqua rosacea mixta; Tertium quod est rubrum, acre, odore cinamomi, licet exiguo, partes igneae sunt sacchari, & cinamomi. Sunt qui accipiant cinamomi optimi libram, eamque leuiter cotusam tribus libris uini Cretensis odorati, totidemque libris aquae rosaceae stillatitiae macerant: addunt postea radices angelice, & dictamni albi, uino ablutas, & stipatis optime rimis, aquam balneo Mariae, uitreis organis eliciunt: Hanc aquam pestilentiae praecauendae, aduersus item uenena, ac uenenatorum ictus, & stomachi cruditates maxime laudant. Alii cinamomum in aqua boraginis, buglossae, melissophylli, & centaurii minoris macerant, inde stillatitium liquorem extrahunt: neque uero perspicui liquores abiiciendi sunt; nam primum gradum obtinent. Quae item e solo cinamomo, aqua rosacea, & uino cretico, macerato, manat tepente balneo, aqua, frigidis omnibus affectibus prodest, si ad duas, tresue uncias; pro aetatis, temperamenti, ac morbi ratione exhibeatur. Stomachum, iecur, lienem, pulmonem, cor, cerebrum, neruosque roborat, uisum acuit, cordis affectibus opitulatur, uenenis, uenenatisque ictibus, ac morsibus prodest, halitus gratiam commendat; menstrua ac lotium educit; nauseam sedat, & si cum succo citri bibatur, fastidientem stomachum iuuat: omnibus tandem morbis auxiliatur, ubi calefacere, reserare, attenuare, digerere, roborare uelimus, quemadmodum uir grauissimus Matthiolus, suis in 146 Hieronumi Rubei Dioscoridem luculentissimis Commentariis testatur. Neque uero miretur quispiam, me, cinamomum inter cortices, non inter ligna, ut facit Matthiolus, recensere, quando hac in re Amathi Lusitani opinionem sequar, Garziae ab horto, medici de re medica optime meriti, testimonio adductus, qui in Historia aromatum apud Indos nascentium, scribit cannellam nostram nihil aliud esse nisi secundum & interiorem corticem, arboris Darchin a Persis uocati; tametsi Carolus Clusius, in nostra cannella inueniri interdum fragmenta asserat, quae non uidentur interior ille cortex, sed omnino exterior, cinerea quodammodo pellicula obductus. De Gummis. Cap. Xuiii. Ut e gummi oleum eliciatur, accipito ad gummi libram, aque ardentis sescunciam, & in uitrea cucurbita, macerentur sub fimo diebus quatuor aut quinque; inde lento igne, pileo cucurbitae imposito, stillet oleum. Fieri etiam facilius posset cucurbita recurua. Alii ad libram gummi, addunt aquae rosaceae stillatitiae lib. 2. inde lutatis optime rimis, destillant; primo enim exit aqua, aucto mox igne, oleum, quod alio uase excipitur. Sunt qui oleum Tartari, cum aqua rosacea, pari pondere, miscent. Hacque ratione ladani, belzoini, seu benzuini, styracis & caeterorum huiusmodi olea eliciuntur. In styrace tamen calamito, non clauduntur uasorum rime, cum in destillando respiratione indigeat: Quandoque etiam plura simul commiscentur, & oleum optime emanat, cuius hoc fuerit exemplum, quod accipit benzuini contusi unc. 6. styracis calamiti unciam, ladani unc. sem. nucis myristicae unc. 2. moschi gr. 4. aquae ardentis unc. 2. fimo macerentur, & inde eliciatur, igne primum moderatissimo, mox auctiore, oleum, quod odoratiss. est, cerebrumque & cor, ac stomachum plurimum roborat, & ignauam excitat Uenerem. Nec desunt qui gummi tuso, aquam ardentem addant, siue aquam mellis, acetumue stillatitium, aut aquam communem sexies destillatam ( in iis.n. omnib. uis inest tenuiores ac aere. as rei partes extrahendi ) sic ut quatuor digitis pulueres superet; Duobus diebus aquae tepentis balneo macerant, inde aquam, inclinato uasis ore, excolant, aliamque superfundunt, id toties repetentes, dum aqua nullum amplis colorem contrahat. Omnes hae aquae colorate, simul commiscentur in uitrea matula, pileoque rostrato imposito, eodem balneo destillat aqua, & in fundo uasis oleum remanet; quod si forte tenacius esset, quam uelles, superfusa denuo illi aqua, quam extraxisti, destillet; euadet enim fluidum ceu oleum oliuarum. Cum gummi quouis, miscent alii sal tartari, equis portionibus inde fimo aut balneo, ad tres 148 Hieronymi Rubei dies, macerant, mox igne cinerum, uase recuruo oleum elicitur. His modis extractum, oleum thuris, uulneribus conducit partium neruosarum, ac membranarum, ligamentorumque. Quod uero ex alomem, uulneribus capitis, & pectoris optimum est: ex succino ( quod tamen non gummi esse, sed bituminis speciem, Georgius Agricola, optime, meo iudicio, contendit ) doloribus colicis, atque uteri, caeterisque frigidis affectibus conducit; est enim ut perspicuum, aureoque colore, ita calidissimum, & cum tetro odore sit, ad excitandos epilepticos & soporosos utiliter adhibetur. Qui e sagapeno, & chalbano destillat, liquorem, cicatricem extenuare, ut uix appareat, si in uulnere ponatur, scribunt. Qui omnium simul oleum cuperet, curandis uulneribus aptissimum, idque cito, ea contundat, agitetque cum quarta parte cerae uirgineae, retortaque parua cucurbita, igne cinerum destillet; mirificum enim oleum manabit ad omnia ulcera fere ac uulnera: e myrrha quod elicitur oleum, opobalsami uices supplet in conficienda theriaca Andromachi Senioris; de quo inferius dicemus. De Resinis. Cap. Xix. Resinae, ut aliquod etiam gummi, difficile aquam stillant, propterea quod ubi ignem sentiunt, maxime tument, & e De Destillat. Sectio Ii. 149 uase egrediuntur. Itaque consilium est, ut cum duabus partibus resinarum, & huiusmodi caeterorum, terria misceatur fictilium uasorum optime in puluerem redactorum, uel salis communis, qui eorum etiam uires nonnihil auget; aut cucurbita oleo interius illinatur; hinc enim sit, ut ascendere ipsa nequeant, praesertim si uasis in quo sunt, duae partes inanes relinquantur. Primum autem exire consueuit aqua, admodum perspicua, inde non nihil colorata, tandem oleum nitidum, optimoque colore. Ubi autem obscuriore colore egredi coeperit, seorsum accipiendum ac seruandum est; nam non ita celebre habetur, ut primum. Ad uitrum agglutinandum, nonnulli oleo terebinthinae egregie utuntur. De Auro, & Argento. Cap. Xx. Plerique scribunt, metalla credita fuisse ab antiquis uenena; & Aristoteles 1. sect probl. 43. ait Aes, argetum, caeteraque generis eiusdem concoqui a calore animantis non posse, neque a uentribus resolui; quamobrem Antonius Musa Brasauolus. Gabriel Falloppius, Thomas Erastus, nouissimeque Andreas Baccius medici clarissimi, quae de auro potabili traduntur, fabulas esse & impostorum nugas putent. Contra tamen multi, eis, auroque praesertim, ita utun150 Hieronymi Rubei tur, in cordis potissimum affectibus, ut modo redigant in puluerem, modo igne candentia, saepius extinguant aqua, aut uino, aut iure. Alii in iure cum pullis coquunt, uel in eorum uentre insuunt, uel in folia redacta, eodem modo adhibent; sunt, & qui in ipsa pullorum carne, ubi maior est eius copia, in pectore coxis, & sub alis inserant, & triginta sex horis tepente loco macerent; nonnulli cum electaris miscent, multisque praeterea haud dissimilibus rationibus parant, quod putent mirabiles uires aurum pre caeteris habere ad reficiendas, restituendas, ac conseruandas cordis, uniuersique corporis facultates, & animi moerores pellendos. Id Arabes, quibus multa, eademque praeclara, non medicina tantum, sed hominum uita debet, tradiderunt, Auicennaque praesertim, qui & de argento scribens, asserit, cordis tremori eius elimatam scobem conferre, atque etiam foetori oris; imo Dioscorid. lib. 6. cap. 7. aduersus aconiti uenenum, quod potissimum grauitatem pectori, & praecordiis adfert, corpusque uniuersum intumescere facit, sic ut fiant aegri hydropicis similes, uinum probat, in quo aurum, ferrum, argentumue candens restinguantur, potum, quod idem uetustissimus auctor Graecus Nicander, de aqua asserit; Plinius quoque aurum scribit infantibus applicari, ut minus noceant, quae inferantur ueneficia. Quamobrem non modo cordi, sed uisceribus omnibus prodesse, uel hinc coniicere possumus. De metallorum autem cemperamento, non una uidetur scriptorum sententia; nam non desunt, qui putent, aurum temperamento esse aequali, ac potius calidiusculo; quod Auicenna scribit lib. de med. cord. cap. 3. quanquam id frigidum, & siccum Galenus putet 10. Meth. cap. 17. licet eo loco, nequaquam de temperamento uerba facere uideatur, alioqui omnia, que ex terra sunt corpora, frigida, & sicca essent, cum tamen pleraque calidissima esse pateat. Argentum frigidum, & humidum passim scribitur; Auicenna tamen exiccare illud affirmat, quod sumpsit forsan e Galeno, qui sentire idem, non de argento solum, sed de auro, & aere uidetur lib. 3. in tertium Hippocratis de morbis uulg. com. 2. Aes etiam calidum, & siccum putatur, ut Conciliator Diff. 151. innuit, & colligi potest ex iis, quae Albertus Magnus doctissimo suo de rebus metallicis lib. 3. cap. 5. & alibi, luculenter explicat; cui tamen non assentitur Aristoteles, qui nona Problematum sect. 10. uibices aeneis cyathis tolli ob frigiditatem tradit: tametsi cum uideant aliqui aes, modico sale ac sulphure adiecto, tantum caliditatis contrahere, ut pene summa sit, uix fieri posse putant, quin natura sit calidiore, quod & Rasis lib. luminis luminum, si tamen fuit 152 Hieronymi Rubei Rasis eius libri auctor, testari aperte uidetur, praesertim cum argentum, aut ferrum exustum, cuius est densior substantia, huiusmodi non existat; facereque aliqua ex parte possit Problem. 6. sectio. 9. Aristotelis, ut adductum decimum Problema, non ea forsan secunda ferat suffragia, quae putantur; licet palam Galenus lib. 10. Meth. capite 17. id frigidum & siccum asserat. Sed multa sunt, quae exterius adhibita, contra faciunt, quam ubi in corpus mittuntur. Lithargyrus exterius adhibitus, refrigerat, si Galeno credimus 5. de compos. med. per genera cap. 2. id scribenti, cum tamen affirmet 4. de simpl. med. facult. cap. 18. haud secus quam lapis, ferrumue ignitum, uentrem exulcerare, atque exurere, nempe cum interius sumitur. Aloes per os sumptum abradit, reseratque uenarum oscula, uti memoriae tradidit Mesues, a Iacobo Syluio optime defensus, sic ut qui pilulis ex aloe sepe utuntur, id magnopere animaduertere debeant; cum tamen exterius appositum, haemorrhoidum abundantiam, & sanguinis eruptiones sistat: stibium astringere meatus obstruere, refrigerare, sistereque sanguinem e cerebri membranis profluentem, prodidit Dioscorides, & Galenus confirmat, qui ad desiccantem uim, adstrictoriam habere adiunctam testatur; Id tamen facultatem deiectoriam sortitum fuisse praestantissimam posteritas De Destillat. Sectio Ii. 153 reperit; quod tamen insinuasse Dioscorides quoque uidetur, cum scribat de elaterio, optimam esse suspiriosis purgationem: quod si inquit, in animo sit deiectionem moliri, adiecto salis duplo, & stibii quod colorare sufficiat, ex aqua, erui magnitudine, catapotia dato; quae addita sunt a Dioscoride, ut uis deiectoria augeatur: nam, ut ait Mesues, roboratur elaterii uis, addito fossitii salis momento. Non est igitur mirum, ut eo redeam unde diuerti, si quae metalla foris imposita refrigerare ac siccare uidentur, eorum aliquot interius assumpta aduersari uenenis, calorem innatum roborare, conseruareque humidum ingenitum, propria quadam ui, possint. Refrigerare uidetur extrinsecus adhibitum & tractatum, piper, at interius sumptum calefacit; multaque huiusmodi alia uidemus, de quibus luculenter magnus Galen. lib. 1. de med. simpl. fac. disputat. Uerum ut ad auri, & metallorum uires reuertar, si quae plumbeis & aereis instrumentis eliciuntur stillatitiae aquae, metallicum illud uirus ac quasi nidorem contrahunt; thermarum etiam aquae, multis morbis prosunt, ob uires a metallis, per quae transeunt contractas, & quae per plumbeos canales defertur aqua, fugieda est, quod, teste Galeno 7. de conpos. med. secundum loc. cap. 2. limus quidam ex plumbo in ea contineatur, quamobrem qui 154 Hieronumi Rubei eius fecem combibunt, fiunt dysenterici, quanto id efficacius poterit ipsa metalli substantia potabilis reddita? In Petri And. Matth. medici iudicio & doctrina clarissimi, epistolarum lib. 4. legims de auro potabili, quod Andreas Glauuen, Germanus medicus, oleo salis, ui ignis maxima expresso, fecerat, ad multosque morbos adhibitum mirum in modum profuisse testatur; cui & uidetur assentiri Matth. nouique ipse inter alios, sacerdotem e Monteueteri; quod est non incelebre Piceni, seu Umbrie oppidum, qui cum iuuenis, infirma admodum esset ualetudine, & assiduis pene morbis tentaretur, innumeris generibus remediorum expertis, auri cuiusdam potabilis usu ita conualuit, ut septuagenarius, iuuenibus uix cederet, cumque Ueneris desideria insurgerent, eius usum intermittere coactus fuit: cum tamen acutis, quaeque corroderent, aquis, id factum fuisset: quem quidem elaborandi huius auri modum, omnes iure ac merito detestantur. Non est autem dubium, quin in puluerem redacta aurum, argentumque & interius sumpta multum possint, non quod a calore uinci, & in nutrimentum uerti possint; nam medicamentorum omnium proprium est, teste Galeno 3. de temperamentis, ut a calore nostro non transmutentur; sed quod cum ui quadam a natura sibi indita, uenenis aduersentur, & cor roborent, id eo melius efficient, quo propius cordi, & stomacho admouebutur; nam & propius admotus magnes, ferro, llud facilius trahit. Neque absurdum est multa in nos agere, tametsi a calore nostro non solum non uincantur, sed neque etiam quicquam patiantur; ut satis constare arbitror iis, qui sint in Aristotelis, & Galeni libris uersati; quod & doctissimus Fernelius de abditis rerum causis scribens, & eruditissimus Fracastorius libro de sympathia luculenter docent. Gabriel quoque Frascatus medicus aetatis nostrae clarissimus, lib. 2. de aquis returbii doctissime animaduer tit. laspis uirens, solo adhaesu, stomachum iuuat, uentrisque os, si Galeno credimus 9. de simpl. med. facult. quod alii etiam de corallo tradunt. Ophites etiam suspensus, a uipera demorsos sanitati restituit. Hieracites, & Indicus profluentem ex haemorroidibus uenis sanguinem cohibent; nostraque aetate lapis, ex Indiis occidentalibus affertur, quem brachio alligatum, renum dolores mulcere, & arenulas eiicere, stomachoque prodesse scribit Nicolosus Monardes, Hispalensis medico, lib. de materia medica, ex ipsis Indiis aduecta. Scribit etiam lib. 6. de simpl. med. facult. Galen. Peonie radicem collo pueris appensam, comitialem morbum profligare: Quin etiam, inquit, si compluribus linis, & maxime marinae purpurae, collo uiperae iniectis, illis uiperam praefoces, eaque postea cuiuspiam collo deuincias, mirifice profuerit, tum tosillis, tum omnib. iis, 156 Hieronymi Rubei quae in collo expullulant. Coquunturne haec a calore naturali, cum intus non sumantur? minime quidem, sed efficitur, quod ait Galen. nempe aut partes quaspiam a radice defluentes, ac proinde per inspirationem attractas; ita affectos locos curare, aut aerem a radice assidue mutari & alterari. Cur autem hic lapis, tacto uulnere unde sanguis prorumpit, cursum eius reprimat, haud nouimus, inquit eodem 9. de simpl. med. facult. Galenus, qui primo de sem. cap. 16. de his quae in corpus assumuntur, sicut, inquit, minima portio ueneni per totum corpus diffunditur, ipsum inficiens, ita & alexipharmaca faciunt; non quod substantia ipsorum per totum penetret. corpus, sed qualitatis diffusione, qualis, & extra nos a Solis fulgore in ambientem aerem, & in nobis tum a corde in arterias, tum a cerebro in neruos fieri connspicitur. Quae Galeni uerba occasionem fortasse Fracastorio dederunt, ut, uir doctissimus, antipathiae, sympathiaeque causas subtilissime indagauerit. Quemadmodum etiam animalium quaedam, odorem cibi sentiunt longissime, non quod per halitum fiat odoratus, ut prope contingit; sed quia, ut Auerroes in 2. de anima. 97. docet, medium spiritualiter immutetur, cur id ab auro & argento, in tuendo ac roborando corde, uenenisque pellendis fieri non poterit, etiam si nihil ab eis detrahatur, nihil agat in ea calor? quid autem si aget, si coquet, si superabit? Neque etiam iuerim inficias, quin calor naturalis interius aliquid possit: nam ignita huiusmodi metalla, si in aqua aut iure extincta, quandam inducere in eos liquores qualitatem, experientia nos ipsa docet, cur non in humoribus nostri corporis, actione caloris, aliquid faciant? cum praesertim uid eamus calorem innatum, non unius esse rationis in omnibus speciebus. Facit in columbis, quod non in struthiocamelis; In struthiocamelis ferrum coquit, quod non in coturnicibus, quae tamen ueratrum, ceu sturni cicutam, optime in alimentum uertunt, ut 2. de aliment. facult. & alibi, Galenus affirmat. Satisque compertum est, anates, quae in paludibus, & stagnis uiuunt, bufones aquaticos deuorare, & iisdem nutriri, ut ciconiae uenenosis, & mortiferis serpentibus, & gallinae interdum scorpionibus, serpentibus, araneis, & huiusmodi animalibus, quae cum non possit calor humanus uincere; superatur, ut quasi uenenum fiant, uniuersaque corporis nostri membra in uenenatam naturam uertantur, id docente non solum Galeno, lib. 3. de simplic. medicamen. facult. sed Conciliatore, libro quem de uenenis edidit. Stella quoque piscis marinus, cochleas integras deuorat, & comminuit; Hieronymi Rubei refert enim Rondeletius, dissecuisse unam apud Magalonam, in cuius uentre quinque cochleas in158 uenit, tres integras, duas iam cum testis suis confectas, nec tamen pede maior erat. Plinius etiam auctor est, si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumi; & tamen earum nos carne uesci & nutriri poterimus. Ad haec Auer. 5. colliget cap. 24. asserit, aurum si struthionibus esui praebeatur, statimque e stomacho extrahatur, diminutum admodum reperiri, cum tamen ab igne difficile patiatur. Id autem dici non potest fieri, quod sit ualidior struthionis caliditas, ea quae in igne est, uerum ab ipsa caliditatis natura, & tota calidi substantia. Quamobrem id quod diximus, satis patet: calorem innatum, non unius rationis in omnibus speciebus esse, posseque fieri uti aurum, quod igne non absumitur, neque elixatur, naturali tamen hominum caliditati cedat, praesertim in tenuissimas partes dissolutum, ut in auro potabili facto uidemus. Summa autem ope niti decet, ut in elaborando potabili hoc auro, aut argento, optime ipsa dissoluantur, nec illorum substantia corrumpatur, neue sit tantum superficie tenus dissolutio, quasique eliquatio; quod aquis solet acutis potissimum contingere; praeterquam quod imminet quandoque periculum, ne stomachus auro oblinatur, uisque appetitrix, aut concoctrix intereat. Multa in hoc genere Philippus Ulstadius, ex uariorum auctorum De Destillat. Sectio Ii. 159 lectione, atque item alii tradiderunt; sed plurimum semper prestare mihi uisus est, methodus, quam inferius, exemplo adiecto, describam; huius enim ope, aurum, nullo adhibito, quod naturae humanae aduersetur, adeo tenue redditur, ac liquabile, ut in capillares facile uenas permeare possit. Nihil autem ualentius puto ad diuturnam incolumemque uitam seruandam, iusto horum metallorum usu, quod substantia sint nequaquam facile corruptibili, & quae plurimum duret; quo nomine Romani Tiberis aquam, quae diu seruatur, ad producendam uitam; si aliis nocumentis careret, quibus eam liberare medicus doctissimus, clarissimusque Alexander Petronius, & Andreas Baccius, medicus item ingenio, & eruditione praestans contendunt; maxime facere plerisque uisum est: quemadmodum etiam Hippocrates dicebat sexto de morbis uulg. Imbe cilliora cibaria breuem uitam habere: non enim solum imbecilla ea intellexerim, que parum alimenti corpori exhibent, ut comment. 5. text. 21. Galenus accipit, sed etiam quae nequaquam solidum, & minime durabile; licet alioqui plurimi alimenti cibus essent. Hunc autem auri potabilis faciendi modum, si nouissent ueteres, forsan non scripsissent metalla esse uenena, & concoqui a calore animantis non posse, neque putasset Sauonarola, auro potabili aqua 160 Hieronymi Rubi ardentem prestare ob eam causam, quod magis familiaris sit humanae naturae, eiusque calori, cum ex uino eliciatur, quod est corporis nostri alimentum, cuiusmodi non estaurum: nam auro, uires sunt maiores, quam uino, ad roborandum cor, caeteraque egregie facienda, de quibus Auicenna scribit. Potabilis autem auri faciendi modus hic unus fuerit. E melle, cucurbita uitrea, pileoque rostrato, aquam elicias, ut moris est; faeces uero in calcem redigas, mox in puluerem; inde aquam ardentem optimam, acrioremque redditam solutis in ea faecibus uini in sublime elatis, ut inferius docebo, affundas ipsi pulueri, sic ut quatuor digitorum spatio superet; positaque in tepentis aquae balneo cucurbita, totum dissoluetur; quater aquam destilla, semper aquam denuo faecibus, si in fundo remanserint, affun dens; habebisque aquam optimam, quam cum aqua prima mellis coniunge & denuo destillet. In hac destillatitia aqua solues aurum in calcem cum hydrargiro adductum, ut dicemus, & cucurbitam locabis in tepente balneo, aut fimo, quatuor dierum spatio, inde eodem balnei calore bis destillet, totidemque uicibus igne cinerum uocato; nam cum aqua, destillabit aurum, quod cogi amplius nullo ingenio naturali poterit; quod summum hac in re queritur; nam si aqua cinamomi, & endiuiae stillatitia, cinamomum ac endiuiam partes. s. illorum tenuiores secum deuehit; idemque contingit de ea in qua ferrum aut aurum saepius fuerit extinctum, quae destillata, postea nunquam faeces aliquas derelinquit, & tamen eorum metallorum uires retinet, cur id in auro fieri non poterit, hac arte ad maximam tenuitatem adducto? Feces autem uini magno artificio in sublime tolluntur; ipse enim, siue aque etiam uite, sepius destillantur, inde ignis adhibetur uehemens, ut quasi in calcem adducantur; illis superfunditur aqua ardens, ut soluantur; atque id terrepetitur; Destillata deinde aqua uitae, augetur ignis, & faeces ipsae in sublime euolant ad collum cucurbitae, albae ut nix: e quibus parum ponas in aqua ardente & maiores uires acquirit, poteritque cum faecibus mellis coniungi, & illae dissoluentur; indeque accipiatur quod perfectius est. Sunt etiam, qui e tartaro salem hunc albissimum educant, dum tartarum in calcem redactum, aqua uitae primae destillationis soluunt, repetita saepius destillatione; oleoque quod tandem in matulae fundo remanserit, aquam ardentem superfundunt, ac ter destillant, sic ut purissima tantum pars accipiatur seorsum, quam deinde feci ipsi, ac potius calci albissimae paulatim, combibendam, infundunt, ut e siccata tandem faece sal ad collum ac latera matulae ascendat ui ignis uehementioris. Sed de his tot dixisse satis sit. Hheronymi Rubei Aurum in calcem adducitur, malagma162 te ex ipsius foliis & hydrargiro, conflato, diu agitando in uase ligneo, aut uitreo, modico mellis addito; mox uase uitreo, luto incrustato, ui ignis moderata, euolet hydrargiron, & in fundo remanebit calx auri. Hunc modum auri potabilis conficiendi, omnibus praestare crediderim, sed optimo artifice indiget, quique plura, quam hic scripserimus, cognoscat; cum tamen omnia innuerimus. Alii aurum in calcem redactum, uti docuimus, addito tamen sulphure, uti loannes e Rupescissa, Ulstadius & reliqui complures docent, in aqua ardente optima ponunt, & fimo, aut tepenterbalneo macerant per mensem; aiunt enim aurum descendere in fundum, uti butyrum: Tuncque destillatione aquam eliciunt, & aurum ipsum aqua communi stillatitia quinquies abluunt. Mox illi imponunt aquam e melle stillatitiam, ea ratione paratam, quam docet cap. 22. Uistadius, in balneoque per mensem denuo locant; huicque addunt, aquam e floribus foliisque ac radicibus borraginis, buglossae, chelidonii, ac melissophylli stillatitiam, in qua posita fuerit, ligni aloes, Rhapontici, Ambari, Moschi, cuiusque drach. 1. S. omniaque simul, quindecim dierum spacio, in balneo aut fimo tepente morari sinunt, postea inuicem separantur. Sed huiusmodi aurum multo inferius est, eo, quod supra demonstrauimus. Pari fere gradu haberi potest illud; quod aceto stillatitio conficitur; ipsum autem acetum antequam destillet, bulliat dum eius medietas absumatur; postea bis terue destillet, mox addatur euphorbii in puluerem redacti, octaua pars, ac iterum destilletur. In hoc aceto extinguunt calcem auri, igne reuerberatorio cadentem, statimque uas, in quo acerum est, diligenter operculo contegunt, ne quid exhalet: Ubi autem refrixerit, acetum detrahunt, mox auri calcem candentem, denuo in eodem aceto extinguunt, idque toties repetunt; dum acetum optime redditum sit ipso auro pregnans, tum nouum acetum accipiunt, in eoque candentem calcem auri extinguunt, donec eam auri partem solutam uiderint, quam postulant. Acetum hoc omne in unum collectum, ac perspicuum; si quid enim crassioris faecis in fundum demittetur, nequaquam accipiendum est; tepente balneo destillant, & in fundo cucurbitae, remanet aurum, instar mellis: cui communem aquam stillatitiam affundunt, aut rorem destillatione exceptum, qui melior habetur, ea quantitate, ut totum aurum in ipso dissoluatur, quod nouerint, cum nihil petit fundum; tunc destillant aquam, balnei calore, & in fundo cucurbite reliquus est, sal auri, qui in quocumque liquore facile dissoluet, aeque ac sal communis: atque eadem ratione ex omnib. metallis, ac uitro fieri sal poterit, cuis est in medicina usus. Qod si salem hunc 164 Hieronymi Rubes in oleum conuertere uelimus, ipsi denuo acetum suum affunditur, mox detrahitur destillatione; qua peracta, aqua communis stillatitia affunditur, mox detrahitur: Inde ad acetum reuertimur, mox ad aquam; hac ratione progredientes, nunc acetum alternis uicibus affundendo, ac destillatione detrahendo, dum in fundo oleum maneat, quod uere oleum sit: cuius fuerit signum, si argenteae lamellae candenti impositum, non concrescat, ac potius fluat: nam si cocreuerit, repetendum est aceti, & aque negocium: quod idem in argento atque in ceteris metallis cotingit. Aurum autem in calcem redigunt plerique huius rei artifices, sola aqua ardente, qua ubi folia auri maduerint, ignem admouent, idque repetunt, dum optime calcem referat. Quod quidem cum nonnulli essent experti, adeo ut sexagies madefecerint, & incenderint, nihil effecerunt: nimis enim tenuis ardentis aquae substantia est; quamobrem alii conati sunt foliis auri miscere Mastichen candidam, & Chiam, simulque terere, & postquam aqua ardente optime maduerint, incendere, saepius id repetentes: hac enim ratione subiici quodammodo crassior igni substantia uidetur. Nonnulli cum saccharo cadido terunt, paru aquae mellis addentes; diuturna trituratione, tepentique aqua saccharum ac mel abluunt; inde exiccant, postea aqua ardente madefaciunt ac accendunt. Quod uero ad oleum auri attinet, potest & alio ingeuio haberi nam in aqua ardente, quam acriore efficacioremque reddiderit sal e faecibo uini, seu aquae uitae in sublime elatus, dissoluitur aurum in calcem redactum, heut aqua uideatur perspicua; hanc tepentis aquae balneo, aut fimo per mensem coquunt, & circulo agunt, dum aurum in fundum descenderit perinde ac calx, quam, detracta aqua, fimo equino dissoluunt, mox ad ignem cogunt, inde fimo dissoluunt, id toties repetentes, dum non amplius cogatur, cuius non est dubium uires esse plurimas in tuenda ualetudine, roborandoque corde, & aduersus uenena, si recte adhibeatur, aiuntque his qui elephantiasi laborant; plurimum prodesse. Sunt & qui succum limonum perspicuum, cum melle ac sale miscentes, tamdiu feruere sinunt, dum spuma omnis e melle abierit, idque destillant, aucto ad extremum igne; Faeces, uitrariorum igne, aut huiusmodi fornacum, tribus diebus in calcem redigunt, mox conterunt, illisque tertiam partem mannae & sacchari candi addunt, superfusaque quam extraxerant aqua, & aquae ardentis optime duplo, stipatis optime rimis, moderato igne destillant, mox auctiore igne, quicquid elici potest, detrahunt. Huius aquae destillatitiae partem, auro in calcem redacto, affundunt, mox destillant, denuo partem aliam aque superfundentes, & detrahentes, dum tota aqua 166 Hieronymi Rubei destillatione excepta sit; quo tempore tota simul ipsi auro imponitur, maceraturque tepente balneo ad uiginti dies, mox destillatur, & in fundo liquor auri uidebitur: Qui si forte crassior fuerit, aqua eadem denuo superfusa ac destillata, tenuior euadet, presertim si id pluribus uicibus repetatur. Quod autem de auro dictum est, idem de argento dictum puta. Uidendum est tamen, ne quod calidioribus aquis mixtum fuit, aut calidiorem naturam contraxit, id calidis morbis, calidioreque temperamento, & anni constitutione exhibeatur, qua in re prudentis medici consilio opus est. Atque haec de auro potabili dixisse sufficiat, quod si recte conficiatur, mirabiles utilitates affert, ut Arnaldus Uillanouanus, egregius sua aetate, medicus, testatur; nam tenuitate substantiae solidas fibrarum partes altius penetrare potest, & per omnes expandi; sinceritate uero temperamenti, calorem innatum excitare, ac tueri; densitate, ac tenacitate, humidum radicale ac primigenium solidius, & fortius reddere, ne cito absumatur. Cum enim longitudinis uitae causa sit calor multus, idemque temperatus, nec non & primigenium ipsum humidum, solidum, ac copiosum, nulla ratione iis consuli melius potest, quam ipsis auri qualitatibus: Neque enim intelligo qua ratione Thomas Erastus, medicinae professor clarissimo, lib. 4. aduersus Paracelsum, scriptum reliquerit, aurum non esse humidum potestate, cum id non modo omnibus repugnare uideatur philosophis, Aristoteli praesertim 4. meteororum; sed ipsae quoque experientiae, quauidemus liquari aurum, & fluere, & ipsum sit temperamento humidum; scribit autem eo lib. Aristoteles cap. 5iaurum, argentum, es, stannum, & plumbum, aquae esse, cum liquescant calido; aqua autem non actu solum, sed potestate humida est. At inquit Erastus, nulla intercedit familiaritas, qua conueniant, corpus humanum, & aurum; tantum enim distat metallorum, praesertim auri, temperamentum, a nostrorum corporum temperamento, ut in haec illa transire, uertique nulla ratione possint. Uerum hoc Erasti dictum esset probandum, nisi multa etiam talia uideremus dissentientia, quae tamen postea conueniunt. Quis interstruthiocamelum & ferrum, inter stellam piscem, & cochleas, inter gallinas & serpentes conuenire quidqua putaret? res tamen ipsa secus probat; uti & de auro, cuius magna habemus experimenta; quanquam regligentia ac temeritas sycophantarum, qui cum omnia fere ignorent ad omnia temere manus admouent, multa contra accidere fecerit. Aurum temperamento, si quid aliud, humano simile est, uti supra diximus; eamque ob causam, caloreque suo tere coelesti, uires nostri corporis, uitalem potissimum, earumque sedes, 168 Hieronymi Rubei nempe cor, cerebrum, iecur roborat, sanguinisque ac spirituum substantiam puriorem, illustrioremque reddit; qua de re haud omnino iniuria, mihi dixisse uisus est clarissimus Marsilius Ficinus, si perspicuitatem haberet aurum, iam coeli substantiam fore. Neque uero putandum est, aurum huiusmodi praeparationibus, ac destillationibus, non uiolentis illis, sed arte optime factis, naturam ac uirtutes amittere, quando herbae ipsae, ac flores, quam multo debiliore substantia sunt, & facile dissolubili, eam seruent, uti supra memorauimus. Quamobrem Guainerius, de pestilentia egregie tractans, & stillatitiam quandam aquam describens, de qua inferius dicemus; cum ad aurum hoc potabile peruenisset, licet, inquit, de auro potabili mihi uideatur absurdum, ut ex dictis Auicennae, & Alberti Magni in suis de mineralibus elici potest, cum aurum sit materia ita perfecte cocta, sine quasi contrario mixta, ut uis ignis, absque alio auxilio, nihil aut parum agere in eam possit; habui tamen a duobus chymistis fided ignis, quod ipsum facere proculdubio, absque salis ammoniaci, alteriusue erodentis, aut uenenati mixtione norunt; imo cum quinta essentia aquae uitae, ipsum, ueluti ceram, fluere faciunt: Quod si fieri potest, cum hac aqua coniunctum, nihil dici efficacius potest. Haec Guainerius. De Ferro, & reliquis Metallis. Cap. Xxi. Ferrum multi in medicina usus, quamobrem non iniuria thermarum aquae ferrum, aut chalybem referentes, imo uinum aquaue, in qua candens ferrum sit restinctum, potu, coeliacis, dysentericis, lienosis, cholera laborantibus, & dissolutis stomacho, teste Dioscoride, auxiliatur; maxime autem uiscerum, iecoris praesertim, calidius temperamentum remouet, dissolutam uim confirmat: neque profecto iniuria; nam metallica ob densitatem substantiae magis, altiusque imprimunt; & satis compertum est, ad lienem, laudatissimam esse aquam de spuratam, quae e cotibus defluit, cum acuuntur enses, aut thoracum ferreorum loricae circumaguntur. Quanquam autem ferrum, teste Aristotele 4. Meteor. 39. difficile admodum liquescat, cum ipsius humidum nimia frigiditate coactum fuerit, sic ut omnino non liquabile uideatur; fatetur tamen ipsemet Philosophorum princeps ingenti igne liquari posse, propterea quod huiusmodi ignis dissoluat humidum, & crassiores ac siccas partes adurat; quamobrem quae iuuare possunt ignem, ut separet terreas partes crassas, a tenui aqueo, ea cito liquare ferrum possunt, cuiusmodi sulphuris, & auripigmenti pulueres ab Alberto Magno, maximo Philosopho, scribuntur. Hieronymi Rubei Affir170 mat autem Hieron. Card. multae lectionis & eruditionis uir, libro de Uarietate rerum 10. cap. 50. uidisse se oleum & aquam ferri admodum ponderosa: oleum autem nigricare. Celeriter utrumque defluit, aqua intra duas horas effluere incipit, oleum intra duodecim, si recte peragas. Ferrum tamen aliqui, igne primum uitrariorum, uiginti dierum spacio, in calcem redigunt. Soluunt aliqui eius elimatam scobem, aqua separationis, seu quam fortem appellant, e chalcantho potissimum educta, qua abstracta, calcem illam ferri, aqua communi toties abluunt, dum omni prorsus acrimonia destituatur. Exiccatae calci; quam etiam aliqui faciunt, solo adhibito sale; affundunt acetum stillatitium, & tepente balneo macerat, inde destillant; iterum affundunt, macerant, destillant, idque toties repetunt, dum ferrum in fundo instar olei resideat: ad ulcera manantia, & pleraque alia praestantissimum, & si recte temperetur, multo quam ferrum ipsum, efficacius, ad ea omnia, quae a Dioscoride, Galeno, & Aetio de ferro scribuntur, praesertim languenti stomacho. Alii ferro in calcem redacto salis addunt, pro pondere destillandi ferri, partem duodecimam. Ammoniaco adhibito melius, & facilius plerique oleum eliciunt; sunt & qui acetum adiungant. Nonnulli acetum stillatitium, ferro impositum, ubi colorem omnem contraxit, denuo destillant, abiiciuntque acetum, quod primo purum ascendit, leuiore igne; quo aucto, humidior pars metalli, instar olei ascendit, remanentibus in fundo faecibus; quod omnibus metallis, praeter aurum, & argentum, hac ratione, plerique adhibent. Sunt qui a ferro in crocum, ope stillatitii aceti, adducto, salem ammoniacum, nouem, decemue uicibus, in sublime, ui ignis, tollunt: nam ferrum tunc in oleum abit, quod aqua stillatitia saepius abluunt; chimicis magis, mea sententia, quam Medicis in usu, preterquam ad ulcera; quemadmodum & illud, quod elicitur e stanno in calcem redacto, & aqua, forti uocata, soluto, ea ratione ut lapilli gignantur; quos aceto stillatitio macerant in aquae tepentis balneo, inde acetum destillant; aliudque superfundunt, mox macerant, inde detrahunt, dum in fundo maneat, ceu oleum; ad uulnera recentia, & ulcera cito sananda efficacissimum. Idem in plumbi calce effici potest, sed acui acetum debet. Caeterum haec omnia, ut extrinsecus adhibita a perito medico, iuuare possunt, ita interius praebere uix auderem, quod ab aquis acutis, & ignis ui, inimicam uisceribus qualitatem, & admodum perniciosam adipiscantur. Quo nomine Theophrasti Paracelsi remedia complura, mihi admodum suspecta sunt; & plerique scribunt, Basileae ad unum omnes, licet initio praeclare adiuti uiderentur, tamen intra anni spacium mortuos 172 Hieronymi Rubei esse quicunque chemica eius pharmaca ex metalicis confecta in corpus assumpserunt: Maiore forsan laude dignus, si medicis quibusdam remediis a se, ut aiunt, inuentis, contentus, perniciosiora non quaesiuisset. Qui uero putant e metallis, sola infusione, uires elicere, ii mea sententia falluntur, & aduersus eos faciunt, quam de metallis disputantur, non posse elixari, aut a calore nostro uinci; nam longe maiori opere, quam infusio sit, attenuanda sunt prius, & ad dissolutionem paranda. Itaque sempe parui feci eam aquam, quae ad Trotulae libellum, de mulierum affectionib. adscribi solet, cuius Euonymus ex libro quodam Germanico meminit, qua aiunt medicu res effecturum admirabiles, & quasi uatem fore. Accipit autem scobem argenti, aeris, ferri, plumbi, chalybis, auri, spumae argenteae, & aureae, ac styracem; haecque omnia primo die in urina pueri infunduntur; altero die in uino albo calido; tertio, in succo foeniculi; quarto, in candido oui; quincto, in lacte mulieris, marem lactantis; sexto, in uino rubro; septimo, in septem candidis ouorum. Hosque omnes liquores simul deinde lento igne destillant: nihil enim hic uideo, quod superbos facere eos possit, qui huiusmodi remedio utantur; melius faciunt, qui metalla in calcem redacta, aceto stillatitio; sale tartari, aut huiusmodi quopiam acriore reddito, macerant ac soluunt, inde acetum destillant. Uerum nisi sal tartari ita elaboratum sit, ut eodem igne cum aceto ascendat; uix quippiam conducibile, ut interius sumatur; fieri poterit. Alii tenue elimatam chalybis scobem candentem, ad sex, uel octo uices aceto acerrimo extinguunt, inde ter ab ea salem ammoniacum in sublime tollunt; sic enim facile, uti supra memorauimus, in oleum chalybis abit. Nonnul li calcem ferri, seu rubiginem anchore, aceto stillatitio, quod quatuor digitis emineat, immergunt, & tepentis aquae balneo macerant, dum acetum colorem contrahat, quo tunc detracto, aliud imponunt, mox ubi coloratum fuerit, detrahunt, idque repetunt, dum acetum non amplius rubescat. Hoc acetum destillant, ferreaeque materiae, quae in fundo remansit, optime tritae, tantum aquae communis stillatitiae affundunt, ut emineat, optimeque mixta, duobus diebus macerantur, inde filtro percolantur; quodque percolatum est, in uase reponitur, dum in salem degeneret: quem diligenter tritum, cucurbita uitrea incurua, luto incrustata, ui ualidi ignis destillant; nam oleum admodum rubrum educetur difficillimis iecoris, & lienis infarctibus laudatissimum, purgato prius corpore, & tenuata humorum crassitie; sed non nisi parce admodum, ac a peritissimo medico, qui corrigere medicamentum nouerit, exhibendum; Hieronymi Rubei ut enim maxime prodesse possunt recte para174 ta, ita si intempestiue, & non castigata praebeantur, infinitum in modum obesse; Haec autem, qui cum superioribus coniunxerit; facile uniuersam dissoluendorum metallorum rationem, quantum ad usum medicum spectare potest; cognoscer; quorum exhibendorum modus, ut & stibii & praecipitati, de quo mox dicemus, ex Dioscoridis methodo li. 5. originem duxit. De Argento tiuo. Cap. Xxii. Nihil fere est, quod maiora a chymistis tormenta passum sit, hoc argento uiuo, quod Greci ὑδρδργορον uocant, quasi ar¬ gentum aqueum, ac fluens; chymistae uero mercurium; tametsi uideatur Plinius argentum uiuum appellare, quod sponte nascitur, hydrargiron uero, quod ex minio factum, argenti uiui uices implet. Neque tamen his frustra tormentis subiectum fuit, quando magnus inde ad rem medicam, morbosque difficiles pellendos usus manauit. Primum autem quod ex eo conficitur; puluis est; angelicus a Nicolao Massa Ueneto, medico clarissimo appellatus, uulgo praecipitatum appellant; exiccat enim corroditque nullo dolore mollem carnem, ac supersluam, & occultam remouet ex ulceribus qualitatem, quae malignum ac quasi uenenatum quiddam sapit: ad haec sistit. ulcera ne serpant, cancrenis aptissimus; in tophaceis quoque tumoribus, ubi aperti sunt, durum, ac crudum, crassumque pus dissoluit, sic ut uix par inueniri remediu possit: quo si toto curationis cursu utare, ad cicatrice ulcus adducit, quemadmodum se sepius expertum asserit Nicolaus Massa; praesertim uero in ulceribus uirgae, in quibus omnia superare remedia compertum est. Eligatur argentum uiuum purum, albicans, splendens, optime plumbo, unde etiam elicitur, depuratum. Huius accipe libram, cui in cucurbita parua uitrea superfundas aquae, qua ab argento separatur aurum; separationis seu partitionis uocant; libram; cucurbitam in olla collocabis, cineribus inter cucurbitam, & ollae parietem positis. Igne deinde primum leui, mox auctiore, nequaquam tamen uehementissimo, tota absumatur aqua; cuius rei signum fuerit, cum nihil fumi exit e cucurbita: in fundo, mercurius in calcem ac potius puluerem rubrum redactus uidebitur; Quod si puluis non fuerit, tere ipsam calcem, & si quiduiui argenti adhuc commixtum reperies, aeneo uase ad ignem admoueto, miscetoque dum quicquid in calcem redactum non est, euolet. Atque hic puluis ille fuerit, de quo diximus, quique olim magno arcano, & magno certe usu habebatur, in iis ulceribus de quib. meminimus, ubi pus, putredoque ob malignam qualitatem impedimento sunt, ne ulcus sanescat. In callosis etiam 176 Hieronymi Rubei sinibus, & fistulis uocatis, uino eliquatus, atque etiam; iuxta loannem de Uigo, lixiuio, & iniectus, optime conducit. Aquam autem separationis eliciunt ex chalchanti Rom. lib. 2. aluminis rupei, seu roche unc. 16. salis nitri libra; uitrea cucurbita retorta, luto optime incrustata, his omnibus conclusis, adhibitoque igne primum modico, mox auctiore, eo potissimum tempore, quo crocea uasis facies uidebitur. Sunt qui cum hanc aquam acriorem postulant aluminis, salnitri, & chalchanthi quantitatem equent. Sunt & qui in recipiente uase, aquae fontis purissimae duas uncias, in singulas libras ipsarum rerum ponant Alii salnitrum non apponunt; & cum uolunt hunc puluerem conficere, in libram huius aquae, mercurii unc. quatuor immergunt. Haec autem aqua separationis, magno ipsa quoque usu in medicina adhibetur: nam uerrucis tollendis optima est, in ano praesertim, ac muliebri pudendo efficax quoque cauterium in ulceribus malignis, crustosisque & prohibet ne serpant, in ore potissimum ac gutture; summopere tamen cauendum ne deglutiatur, & cum rosacea stillatitia miscenda; tantumque bis die tangendus est locus: quod & in ulceribus uirgae, ac pudendorum seruandum est. Quamuis autem loannes de Uigo Genuensis, chyrurgus Iulii Ii. Pont. max. clarissimus, hunc angelicum; de quo diximus, puluerem, ut suum inuentum, doceat, rubrumque appellet, & secretum secretorum inter medicamenta corrodentia uocet, nihil tamen hac in re ei se debere Massa scribit, cum antea quam loannes ederet librum suum, ipse hunc conficeret puluerem, ita edoctus a sene Chemico, qui multa egregia experimento didicerat, ipsumque Massam plura alia docuerat. Non desunt etiam aliqui longe audaciores, qui luem Ueneream; inueteratam, hoc puluere praecipitato per os exhibito, sanare tentant, & ut aegros decipiant, inficere ipsum aut carbonum puluere, aut medicamento quodam cui angelico nomen est, consuescunt: que catapotia exhibita; catapotiorum enim forma exhibent; molestissime aluum soluunt, atque etiam uomitum magna perturbatione cient; cognoscitur autem ex hoc puluere esse catapotia composita, si frustulum auri, aut argenti fricueris; adhaeret enim illi, & rubro colore tingit; coacti tamen plerique sunt has molestias mitiores reddere, aut omnino auferre, abluentes puluerem hunc aqua ardente optima, ter, quaterse; & qualibet uice ignem admouentes, ut ardeat; inde macerantes quatuor dierum spatio, aquis cordi conferentibus; prioribus percolatis, alias aquas affundentes, idque ter aut quater: Huiusque ita parati pulueris ad grana quinque praebent, mixta cum speciebus Diamoschi dulcis, & 178 Hieronymi Rubei Diarhodonis Abbatis, & Theriaca magna Andromachi: Datur doloribus coli affectis & quartanis febribus, ac melancholicis optimo successu, si opportune exhibeatur, admistis etiam, si ita res ferre uidebitur, margaritis, & aliis, quae stomacho & cordi opitulantur. Huncque praecipitatum puluerem, uti, & argentum uiuum, Antonius Musa Brasauolus, P. An. Matthiolus, & Gabriel Falloppius medici clarissimi multis se exhibuisse scribunt. Alii eum conficiunt ex mercurio, prius aceto ac sale diligenter abluto, & cum auri purissimi sexta parte mixto, sic ut malagma fiat, cui tantum aquae imponunt, ut aurum eliquet, inde uti supra diximus, praecipitatum puluerem elaborant, & abluunt. Quod uero colicis, & quartanariis praebetur, diuturno labore nonnulli conficiunt, id abradentes; quod ui ignis ascendit. Alii sic parant. Argenti sublimati unc. sex optime terunt, inde cum pasta triticea fermentata miscent ac subigunt, digitis butyro inunctis, ne erodantur: Catapotia formant, e quibus in cucurbita uitrea positis, igne ualido, elicitur aqua, in cuius unciis sex, semuncia auri purissimi infunditur, in cucurbitula uitrea, luto incrustata; ubi incipit aqua incalescere, abraditur aurum, & tela quaedam, aranearum instar, natat quae cochleari ligneo uel corneo colligitur, totiesque id repetunt; dum tota aqua absumatur. Has telas simul collectas, in eadem cucurbitula ad prunas candentes adhibent, dum rubescant; mox aqua ardente macerant, & exiccant; idemque ter, aut bis efficitur aqua rosacea stillatitia. Huis pulueris granum unum aut alterum, cum myrrha, mastiche, ammoniaco, & huiusmodi, miscent, catapotiumque efformant, quod per os exhibitum; purgato prius corpore, longe tutius quam superiora, uidetur. Parant alii praecipitatum huc puluerem album, oleo sulphuris, qua aquam appellams, cum argento uiuo aequis portionibus mixto; nam uiginti quatuor horis in cucurbita simul macerant, inde deinde admoto, tota humiditas absumitur, dum albescat: alii oleum sulphuris destillant, quod multo acrius redditur, quam prius fuisset; Hoc precipitato puluere, utimur tatum exterius, ad ulcera contumacia; egregie enim carnem putridam corrodit, sed maiore dolore. Sunt qui mercurisi stanno cogant, inde in scutella aurea, que innatet in aceto optimo, impositum, aqua ardente obruunt, postea admota flamma accendunt; id toties repetentes, dum omnia in oleagineam substantiam abeat. Granum huius exhibent cum generoso uino, ut sudorem proliciat, contecto multis stragulis corpore. Alii cogut mercurium, non quidem stanno, sed aqua ex ouorum candidis, & eorum testis in calcem redactis, stillatitia: quemadmodum, & alii puluerem praecipitatum ter igniunt, & aceto acerrimo extinguunt. Plerique etiam oleum mercurii, 180 Hieronymi Rubei ulceribus optimum, conficiunt, ipso posito in uase recipiente, ut in eum aqua e salnitro, & alumine rupeo usto, ui ignis, stillatim cadat; idque bis repetunt; quae autem prima uice in eum aqua cecidit, elicitur, ac per horam, in uase optime contecto, reuerberatorio igne, exiccatur; inde rursus in recipiente uase ponitur, ut in eum, denuo aqua cadat. Quidam mercurium, una cum chalchantho ac sale communi in sublime elatum, aqua dissoluunt e chalcantho & salnitro stillatitia, mox destillant; nam primo exit ipsa aqua, deinde albedo mercurii, cuius faeces in fundo ustae uidebuntur. Hanc destillationem repetunt, dum nihil faecum remaneat: Cancro id ac sinuosis ulceribus conducere plurimum, affirmant. De Stibio. Cap. Xxiii. Stibium, quod uulgo Antimonium uocant, uim habere deiectoriam, etiam ueteres nouisse uidentur, licet multi contra putent. Nam, uti supra memorauimus, Dioscorides capite de cucumere syluestri lib. 4. ita de elaterio scribit. Bilem ac pituitam utrauis parte extrahit; optima suspiriosis est purgatio. Quod si in animo sit deiectionem moliri, adiecto salis duplo, & stibii quod colorare sufficiat, ex aqua, erui magnitudine, catapotia dato. Non desunt, qui huius usum in uacuando improbent, sed si ratione fiat ac tempestiue, & in morbis, qui, ut materia fixa, tenaxque detrahatur ualentes uacuantium medicamentorum uires postulant, cur adeo improbetur, plane nescio: eius laudes satis egregie Petrus Andreas Matthiolus, luculentissimis suis in Dioscoridem commentariis, scripsit, quamobrem non est, ut nos meliora, aut maiora addere frustra conemur; praesertim cum nemo non in medicina exercitatus, admirabiles, si tempestiue sit datum, effectus potuerit pepercisse. Neque mea sententia, licet plumbo sit proximum, sic ut facile in illud degeneret, timendum est, quod de plumbo diximus in aquis stillatitiis, cum in corpus stibium non ita digeratur, & excoctum sit uehementi ignis ui, & admodum paucaquantitate sumatur. Nam caetera quae dici possunt, de modo deiiciendi: quia s. aduersetur nature corporis, & uiolenter agat, & huiusmodi, dici etiam possent in elaterium, scammonium, colocynthim lapidem armenum, turpetum, & similia, quae cum cordi, iecori, & uentriculo totius proprietate substantiae noceant, eorum tamen in officinis freques usus nunc est, & frequentior apud ueteres fuit, neque tamen reiiciuntur, aut damnantur, imo inter cordi opportuna medicamenta ab Auicena recensentur; nam si corrigi haec dicunt, idem etiam stibio multis praeparationibus cotingit; 182 Hieronymi Rubei illisque stibium praestat; quod cum, teste Arist. 1. sect. Probl. 43. acerbitas, acor, malusque odor medicamenta comitentur, quae aluum soluunt, eo quod genus medicamentorum, cibo contrarium est, id tamen stibio non accidit, quod omnis est penitus saporis expers. Et si Dioscorides lib. 5. cap. 49. squammam aeris prebet, ut pota ex aqua mulsa, aquam trahat, & quosdam ait, quos non reprehendit, eam farina subactam dare in catapotio, quanto id libentius concessisset stibio tot modis purgato ac correcto? Itaque stibii optime parati abusus potius, quam usus poterit improbari, cum plerique reperiantur Empirici, imo longe empiricis peiores, qui passim nulla habita ratione, & incipientibus morbis, crudis que & optima ualetudine praeditis illud exhibeant. Quod uero ad eius parandi rationem attinet, sunt quidam qui estibio aquam eliciunt; quinctam ab ipsis uocatam essentiam; cuius uires admodum mirabiles praedicant, arcanumque arcanorum appellant. Sic autem scribunt. In puluerem tenuissimum redigas stibium, ut e minera detractum est, ponasque in aceto destillatione excepto, dum acetum, moderatis prunis candentibus appositum, colorem contrahat; tum enim detrahitur acetum, nouumque reponitur, hoc repetes, donec nullus amplius color inde contrahatur. Uniuersum hoc coloratum acetum, uitreis uasibus destillet; in fine per rostrum uitrei alembici, uidebis quasi mille uenulas descendere, guttis, sanguinis instar, rubentibus. Hanc aquam parem habere in rebus naturalibus negant, superareque aiunt mellis dulcedinem longo interuallo, & tandem mirabiliter extollunt; asseruntque omnium uulnerum dolorem auferre, eaque sanare: quadraginta autem diebus fimo obrutam, uasi uitreo diligentissime clauso, macerant, ac ut ipsorum uerbo utar, putrefaciunt; tuncque maximarum rerum auctor habetur. Sed uel isti falsa scribunt, uel acetum stillatitium ammoniaco sale, aut huiusmodi aliis acrius reddere necesse est, aut stibium parare, in calcenque reducere, alioqui nihil acetum stillatitium efficiet; neque etiam hac ratione ascendet stibium, sed tantum acetum; calx autem stibii in fundo manebit, quae loco humenti posita, in oleum abibit. Quam uero parandi stibii rationem, ut aluum soluat, doctissimus Matthiolus suis in Dioscoridem commentariis adscribit, consulto praetereo, quod satis nota sit, & nostri instituti excedat limites; illud tamen non inuoluam silentio, esse quosdam, qui, ubi in calcem stibium optime redactum est, sic ut fumum non emittat, salem fossitium, & ammoniacum addant, cum Matthiolus chrysocolla factitia utatur: quanquam melius, mea sententia, fieret, si stibium crudum non apponeretur. 184 Hieronymi Rubei Alii ut laborem assidue uersandi fugerent, uas fictile extruunt, ea forma, cuius est uas B. in cuius summo latere foramen C. apponunt. Hoc autem uas, stibii crudi in puluerem redacti, semiplenum, locant transuersim summo furno, quemadmodum conspici potest in figura subscripta A. B. C. D. uasculum deinde E. forma cyathi, uitreum alteriusue materiae ad os uasis B. adhibent, rimis optime stipatis, ne quid fumi exire inde possit, quemadmodum ad eiusdem B. uasis fundum aliud est canale, oblongum, fictile, ea figura, cuius est F. in medio enim latior conspici tur: hoc desinit in uas G. quod magnum est, & fictile, ad eorum instar, quas uulgo Uettinans appellamus, seruandis e flumine aquis; ad assiduum usum; aptissimas. Igitur ignis adhibet e lignis aut carbonibus in ipso furno, per ostium A. in uas image5 autem E. assidue follibus insufflamus: nam id stibii, quod in calcem uersum est, protruditur in uas G. colore albissimo; fumus autem per foramen C. exit: quapropter sub dio fieri haec debent, aut sub lato in fumibulo. Eo stibio, ita uti primo fit, albissimo, uti possumus, sed melius fuerit, si eliquetur, & in lamellas, quae modo chrysopatios, modo granatos referunt, concrescat. Idem, alii, tribus ollis fictilibus quarum unius fundus perforatus in alterius ore collocetur, peragunt, ferreo stylo, assidue stibium, quod in postrema olla inferius est, in puluerem redactum, agitantes: ascendit enim album. Sunt etiam qui ad unc. 4. salis tartari, repetita, dissolutione, & exiccatione, omni acriore ui maligna, si qua fuit, priuati, addunt stibii unc. sem. aqua dissoluentes, quae ubi refrixit, rubescit, & cogi aiunt; huic modicum aceti stillatitii affunditur, ut quod acrius est, in fundum secernatur: effunditur autem liquor iste, affunditurque aqua dulcis stillatitia tepida, saepius, dum nulla amplius acrimonia gustu percipiatur. Tunc exiccatur. in puluerem rubicundissimum, cuius est dosis ad granum unum, uel dimidium; sed certa aliqua temperatione indiget: de qua non est quod modo scribamus, cum nimium forsan in his, quae destillatione non efficiuntur moratisimus: neque enim desunt, qui alia uia, at maiore labore, stibium in sublime efferentes, ui 186 Hieronymi Rubei ignis in calcem uertunt. Estibio oleum destillat saccharo adiecto, de quo diximus cum de saccharo scribebamus. Aquam nonnulli e stibio sic eliciunt: stibio, in sublime uti docuimus, uel alio modo, ui ignis, elato, tantum aquae ardentis, ut tribus digitis superet, affundunt, balneoque aquae tepentis, duobus diebus, macerant. Alii stibium cum aequa salnitri portione in calcem redigunt, ad ignem deinde reuerberationis, seu uitreariarum fornacum, diebus quindecim, tritum in puluerem, sinunt: huic tantum aquae ardentis superfundunt, quantum tribus digitis eminere possit, mox octo diebus, uase optime clauso, circulo agi permittunt. Huius aquae drachma, si cum iure aut uino sumatur, infra, supraque corpus, omnibus humoribus, minima molestia, liberat. Febribus tertianis, simplicibus ac nothis; assiduis, malignis, si tribus diebus, drachma quotidie sumatur, opportune plurimum conducit. Accipiunt alii stibii libram, argenti uiui sublimati unc. 2. igne uehementi, recurua cucurbita, destillabit oleum uulneribus malignis admodum salubre, & ἱσχαρωτικὸν optimum est, quod si acrius uolueris, argenti sublimati pondus augeas: Illud tamen perpetuo animaduertendum, ut totum uas recuruum, cineribus calentibus, inter destillandum, operiatur, alioqui oleum seu aqua gelascit, neque manare potest. Ad faeces affundunt nonnulli aquam ardentem, quam post 24. horas eliciunt per arenam, exit primo uinum, deinde oleum, lucidum, flauum, rubrum in fundo manens. Albus liquor qui primo educitur, ad ulcera, serpigines, clauos, callos, uerrucas, atque huiusmodi, ualet: item ad fistulas, cancrum, podagricos tophos, & uitia cutis. Flauus liquor qui secundo loco emanat, magnacautione, per os adhiberi potest, sed ad granum unum aut duo, desperatis casibus, in sputo sanguinis, spirandi difficultate, coli doloribus, paralysi, frigidisque omnibus affectibus: quod etiam facit, sed multo efficacius, oleum quod postremo rubrum fluit, cuius usus exterius tutior, interius admodum mihi suspectus est. Uinu quod primo exiit, coli doloribus prodest, & asthmati, & sputo sanguinis. modica copia atque id cum aqua ardente. Ubi enim argentum sublimatum ingreditur, aut parce admodum, aut nulla ratione, nisi mixtu, castigatumque optime per os exhibendum est: ego autem libentius abstinerem. Addunt alii salis fossitii, seu gemmae praeparati, aeris usti, cuiusque unc. 2. salis ammoniaci, mercurii crudi, singulorum unciam; quique liquor ante alios manat, ad sistendum sanguine euenis fluente, & carnem ulceribus supercrescentem erodendam, aliaque huius generis multa optimus scribitur. Nec desunt, qui mercurium sublimatum, repetita septem aut octo uicibus sublimatio188 Hieronumi Rubei ne, ante puriorem reddant; ipsumque stibium, tartaro ac salnitro additis, ui ignis e faecibus eximant, regulumque uocatum, tantum sumant: que regulum, alii, aqua separationis, in quam sal ammoniacus iniectus fuerit, irrigant, sex uicibus, totidemque desiccant, & eadem tandem aqua dissoluunt, quam deinde commiscent cum alia eiusdem generis aqua, in qua fuerint auri folia dissoluta; postea uitrea cucurbita recurua, optime luto incrustata, sexies, septiesue destillant, qualibet uice, quod destillauit, quodque in sublime uasis euolauit, ad suas iterum faeces, affundentes. Postrema destillatione, quod in fundo manserit, eximitur, teritur, figulinoque uase super prunas accensas, ferreo stylo, perpetuo agitado, ac uersando, incalescit, dum rubrum colorem concipiat, uniuersumque aquae separationis uirus, abeat: abluitur deinde diligenter calente aqua dum omnem prorsus salsedinem exuat, affusaque mox optima aqua ardente, sic ut quatuor digitis emineat, uase clauso, cineribus calidis, maceratur ad sex dies, ter quolibet die agitando: destillat inde aqua ardens, calentis aquae balneo, exiccataeque ac tritae materiei, aqua rosacea stillatitia, mosco imbuta, affunditur, idemque seruatur, quod in aqua ardente dictum est. Huius pulueris ad tria, quatuor atque etiam quinque grana, ut morbi, uirium, ac temperamenti ratio postulauerit, exhiberi potest, additis aquis, quae morbo conducant, & cordi conferant. Sunt, & qui in portione eiusdem aquae separationis, argentum uiuum, optime purgatum, dissoluant, & cum duabus, de quibus diximus, aquis Reguli, & auri, misceant, caeteraque uti dictum est, efficiant, uerum prudens medicus addet detrahetue, ut oportunum magis uidebitur, nequaquam praeterita mercurii, stibii, & aquae separationis natura, humanae aduersa. Nonnulli ex libra stibii & selibra tartari albi crudi, ubi macerata fuerint aceto stillatitio, acerrimo facto, oleum eliciunt; ad multa commodum, psorae praesertim & leprae. De Sulphure. Cap. Xxiiii. Sulphur aquam & oleum praebet; aquam, a Iacobo Syluio, oleum, uulgari appellatione, dictam, passim omnes fere parant, sulphur ipsum igne incendentes, locato superius uase uitreo aut uitro oblinito, ad eris campani formam, quo uase colligitur sulphureus uapor crassus, qui primo crustam circa uas ipsum gignit, mox in aquam cogitur, quam in uas subiectu, planum, & satis amplu; in cuius medio, sulphur, uasculo locatum, uritur; destillat. Sunt & qui rostrum ipsi uasi superiori addant. Hoc autem oleo, ac potius aqua, utimur egregie ad dentes cum dolent, praesertim ubi foramen habent, in quo putrescunt humores, & quae 190 Hieronymi Rubei extrinsecus accidunt; exiccat enim haec aqua egregie; confert etiam ulceribus pulmonis, cum minus laedere uideatur, ac potius magis iuuare, quam oleum Chalcanthi, quod acerbi nonnihil habet. Itaque tabidis, qui pulmonis laborant ulcere, ad guttas decem, cum zulapii uiolacei unc. 2. aut alterius poculentae rei, quae pectori amica sit, frigidiore coelo praebetur, admirabili successu; quod & plerique uetustiores tradiderunt, & nuper Horatius Augenius, medicus aetatis nostrae eruditissimus, libro suo, sane quam docto, de modo praecauendae pestilentiae, testatur, quem mihi librum, Uincentius Carrarius Rauennas, Iurisconsultus Tolentinatium Praetor, dono dedit. Ego quoque ut nouissima referam, uidi anno 1579. mense Martio Rauennae in nobili iuuene, qui iam copiosa destillatione, & empyemate laborans, deploratus habebatur, ipsiusque pulmonis substantiae nonnihil sputo reiecerat, cuius testes adhuc multi supersunt; usu autem huius aquae, ope Diuina, conualuit, & nunc uiuit incolumis, & ualida iuuentute. Pestilentiae etiam tum curandae, tum praecauendae optimum haec aqua remedium est, si cumiure pulli, alteriusue boni succi, in quo decocta fuerint ex iis quae corroborant, aliqua, ad uncias quatuor, guttae sex aquae huius sumantur: ad hec lumbricis, colica laborantibus, obliuiosis, resolutis, conuulsis, apoplecticis, si cum aquis propriis detur; ad stomachi frigiditatem, si guttulae duae, cum uino cretico praebeantur, prodest: ad tophos etiam auferendos, qui circa dentes nascuntur, optime facit, praesertim cum dentes ita labant, ut si res ferro ageretur, periculum immineret, ne caderent. Itaque hoc oleo cum aqua rosacea temperato optime expurgantur, gossipio in sumitate specilli tangentes. Plerique oleum sulphuris ita eliciunt, accipientes urine puerorum lib. 16. antea despumatae, calcis uiuae recentis lib. 3. simul ferueant ad tertias; mox per filtrum excolentur; tum addentes sulphuris uiui, optime in puluerem redacti libram, simul ferueant, dum medietas absumatur, in uase uitreo, aut uitro oblinito, inde per filtrum percolatur, postea uase uitreo, pileoque rostrato imposito destillat liquor, primo perspicuus, deinde oleum aureo colore, quo ad neruos contractos, ad cancrum, malignaque & antiqua ulcera, & ad frigidos affecto, exterius ututur. Aliis sic paratur hoc oleum, ut Gabriel Falloppius Mutinensis, medicus etatis nostre, iure ac merito celeberrimus, docet; non quidem eo libro, quem de arcanis remediis, Italica lingua, illi falso adscriptum, & typis Uenetis excusum, legimus, indignum eo clarissimo uiro; Hieronymi Rubei sed in tabula cauteriorum, quam in auditorum suorum, e quibus eram ego unus, gratiam, ipsemet imprimenda cu192 rauit. Sulphurignem non expertum, cum urina pueri octo diebus in fimo equino calido macerato: habeas deinde catinum magnum huius figure ualde cauum in quo hoc modo collocetur cucurbita luto incrustata, que sulphur continet, prius tamen instrato fundo catini, cinere calidissimo, & prunae addantur, dum tota humiditas egressa sit, quod eadem ratione cognoscitur, qua in oleo uitrioli dicemus; addatur deinde recipiens uas, & rimae stipentur glutine ex farina & candido oui, linteo circumducto. Postea carbones flagrantissimi assidue, ac assidue supra cinerem illum calidum aggregentur, donec spiritus atque oleum egrediantur, quod colligendum est: ut oleum chalchanti, & similis est usus. Sunt etiam qui uitella oui assa, & resinam teribinthinam aequis portionibus cum sulphure miscent, oleumque inde, igne cinerum paulatim aucto, eliciunt, malignis ulceribus, dolorificis, ac uirulentis admodum conducens. Qui uero ad librum Trotulae adscribunt aquam, e sulphuris & image6 salis usti, cuiusque lib. 2. tartari albi, & carbonum ligni auellanarum singul. unc. 4. salis petrae unc. 3. & aque ardentis lib. quatuor, huicque aquae sepius destillatae, incredibiles tribuunt uires, ii, meo iudicio, falluntur; neque enim omnes morbos depellere, calidos praesertim, poterit, cum calidissima sit; neque tueriiecur calidius, imo nec temperatum, ac potius uehementer nocere, tametsi aurum, ut ipsi aiunt, in ea sit dissolutum; nimis enim ardens, nimis naturae aduersa est. Melior est eorum methodus, qui sulphur aqua ardente imbuunt, mox incendunt, ut portio omnis aquea absumatur, reliquum deinde, iam exiccatum, destillant uti oleum philosophorum. Quod uero e sulphure, oleo tartari ad duplum sui ponderis, repetitis exiccationibus, imbibito, & loco humido posito, fit oleum, fistulis appellatis, cancris, huiusmodique ulceribus optimum, praetermitto; quod ad nostrum institutum minime faciat; quemadmodum & cum sulphur in aqua ardente feruet, dum enatet lentor quidam, oleum uocatum, quem concha excipi iubent, aliquoties mutata aqua, dum satis olei collectum sit, quo demersum corporibus argentum uiuum; quod in illitionibus pro lue Uenerea, & huiusmodi morbis contingere quandoque solet; elici foras putant, si statim a balneo quis inungatur. 194 Hieronymi Rubei Ex Atramento sutorio, quod Graeci χαλ¬ κανθον. Itali Uitriolum dicunt, oleum conficitur pari fere modo: Romanum mitius est, Germanicum acrius. In olla exuriturigne fornacum, uel inter carbones, dum omnis exierit humiditas, & colore rubro euadat: inde ubi refrixit, in mortario optime tunditur, moxque in cucurbita, uel pomo uitreo, seu leuto appellato, luto sapientum incrustato, in reuerberatoria fornace, sic ut collum deorsum parum uergat, ponitur: adhibetur ignis primo lentus, uel ex carbonibus uel ex lignis siccissimis, primum tenuioribus, mox solidioribus, crassioribusque, dum omnis siccetur humiditas, si qua fuerit, aut nisi antea forte fuerit siccata; cuius illud fuerit signum, si detersum, siccatumque gladiolum ori cucurbitae appones; nam si adhuc quidquam fuerit humiditatis, reddetur gladioli superficies humida; sin uero sicca permaneat, nihil humiditatis inerit. Tunc apponatur uas recipiens, satis magnum, ne uis uaporum, quae uehemens esse solet, illud frangat, optimeque stipatis rimis, ignis augeatur, ut fumus ac spiritus ex chalcantho in recipiens uas transmittantur: Cumque egredi halitus coeperit, statim est recipiens uas, linteo, aqua frigidissima madente, contegendum, & cum siccatum fuerit, repetendum, donec egredi spiritus defierit. Potest etiam lintei huius madentis usus omitti, si metus sit, ne forte ob tenuitatem uas recipiens frangatur: Quanobrem qui oleum hoc conficiunt, furnum exigunt loco humido, & sub diuo, ut ambiens aer, illud, absque fractionis periculo, agat, quod linteum faceret, halitusque denset ac colligat. Ubi nullus amplius halitus, seu spiritus egredietur, quod aliquibus biduo contingit, subtrahendus ignis, dimittendaque ut frigescant, omnia; summaque diligentia difiungenda uasa, & colligendum oleum: quo inciduntur abscessus, & quaeuis durissima caro. Usus est, ut conficiamus gladiolum ex ligno olee, ut docet loco memorato Falloppius, & cum illo, tacto uix oleo, secando, perforandoque reliqua opportuna agamus. In pestilentia, pestilentibusque febribus, ephemera excepta, egregium certe remedium habetur, atque ubi opus est corpora, phlegmate, malisque referta succis, μακοσχυμα appellant, a morbis tueri, idque cum purgata prius fuerint, sic ut uix quidquam possit efficacius reperiri ac ualentius. Sed liquore indiget, quo cum misceatur, quique eius acrimoniam ac uehementiam corrigat: canicularibus diebus eo abstinendum, nisi ingens urgeat necessitas; stomachum roborat, appetentiam excitat, infarctus expedit, putredini resistit, & renum affectibs prodest, qui ex stipatione ortum ducant. Pueris due, 196 Hieronymi Rubei tresue guttae cum aqua acetosae praeberi consueuerunt grandioribus natu, ad quinque, & sex guttas exhibent. Sunt qui in aetate consistentiae ad unciam ascendunt, cum unc. 1. & sem. sirupi ex acore citri, & unciis quatuor iuris pulli, in quo opportunae morbis herbae efferbuerint: habenda tamen ubique temperamenti ratio; nam humidioribus, saepius, ac maiori copia; siccioribus parcius exhibendum; atque ego uix unquam drachmam superarem. His qui sese a morbo reficiunt, mirifice conuenit, caloremque instaurat. Plerique octo horis oleum hoc extrahunt, in furno superius contecto, quibusdam foraminibus ad latera factis, ut expirare possit; ibi retortam cucurbitam, luto diligenter munitam, ponunt, ignemque leuem primi gradus succendunt, post aliquod temporis spacium, uti hora tertia augent ad secundum gradum; tursus tempore medio, ad tertium gradum ascendendum, ut prunae cucurbitam attingant, ad eiusque partem mediam ascendant. Hora septima, ad quartum ignis reuerberatorii gradum ueniendum est, ut prunae superius cucurbitam, & ad latera totam circumdent: hic autem ignis adhibendus erit, dumuas recipiens, non amplius sit coloribus eius materiae, infectum. Sunt qui oleum hoc aqua ardente saepius perfundant, & aquam abstrahant, ut efficiatur minus acre, ac magis tenue; Sed ut de tenuitate uerum puto, ita de acredine, contra accidere, ob ignis caliditatem, ac tenuitatem ipsius, crediderim. Plerique ad chalcanthi iam igne rubentis libram, aquae uitae optime libras quatuor addunt, & per tres dies balneo tepente macerant; igne mox cinerum molli, aquam eliciunt; deinde auctiore, oleum. quod quinque, aut sex horarum spatio, nisi erraueris, prodibit; ad chalcanthum nonnulli mel addunt, & aquam detrahunt, sinuosis, malignisque ulceribus, si recte adhibeatur, maxime commodam. Balsamum. Cap. Xxui. Multi de balsamo conficiendo, Marthiolusque praesertim, ac Fumanellus tractarut, multaque ac pene innumerabilia in manuscriptis legutur, sed hoc ego potissimum probare consueui, quod recipit myrrhae, alomens hepaticae, nardi indicae, thuris albi, lachryme sanguinis draconis, croci, mumiae, opopanacis, bdellii, carpobalsami, ammoniaci, sarcocollae, mastiches, styracis calamiti pinguis, gummi arabici, singulorum drachmas duas. Ladani, castorei, cuiusque drachmas duas & semis: moschi drach. semis. resinae terebinthinae ad pondus omnium: destillet oleum, ut ars postulat: est autem descriptio haec Petri Aponensis, medici sua tempestate clarissimi, capite de cordis affectibus: Hieronymi Rubii. hoc uno dif198 ferens, quod cum ipse ponat gummi styracis liquidi, nos calamitum apposuerimus; ea ratione, quod & difficile hoc aeuo fortasse sincerum liquidum inuenias, & iam scripta fuerit myrrha, cuius pinguitudo recentis, styrax liquidus est; & fortasse cum Aponensis, gummi styracis dicat, uoluit calamitum intelligere, cuius lachryme ea uis est, ut nequaquam nos hic illam inseruisse poenitere debeat. Appellat autem liquorem hunc Aponensis, medicamentum omnium medicametorum in celeri cordis roboratione, ipsiusque uirium restitutione; quo si cadauera perungantur, nequaquam putrescere ait. Cum uero hoc remedio, extenuata corpora restituere ac roborare consilium fuerit, temperandum erit aqua rosacea, eo inungens, a ceruicis initio ad renes. Febrium rigores pellit, si ante accessionem; eo tepente, ungatur spina; pari ratione in syncope adhibetur, eiusque parum sub lingua, in auribus, naribusque si res urgeat. In uteri strangulatu, epilepsia, & huiusmodi aliis morborum generibus cum uino odorato prebetur: melancholicis quoque, & iis, qui absque causa tristantur, languidisque sunt uiribus, & bello debilitati, ac lassitudine laborant, maxime prodesse auctor est Aponensis. Caeterum cum alii pauciora, alii plura apponant, aut detrahant, infinita prope horum liquorum diuersitas orta est; nam aliqui uehementer laudant, quod habet resinae terebinthine libram, thuris, mastiches, myrthae, cuiusque unc. sem. ladani, nucis moschate, caryophyllorum, galangae, zedoariae, carpesii, sing. unc. semis. foliorum daphnoidis pugillum, succi ebuli, & cucumeris agrestis, cuiusque unc. tres: rediguntur in puluerem, quae redigi apta sunt, omnibus deinde mixtis, destillatione excipitur aqua, apum, uesparum, canum rabidorum, & reptilium uenenosorum ictibus, si inungantur, plurimum conducens; magna autem utilitate Hydropicorum uentres inungi tradunt. Alii accipiunt, resinae terebinthinae lib. duas, olei laurini unc. tres, cinamomi, spicae, euiusque unc. 2. caryophyllos quinquaginta, folii unc. duas. Euphorbii, baccarum lauri, gummi hederae, singulorum unc. semis. chalbani, castorei, cyperi, cuiusque unc. sex, tegularum bis coctarum, & recenter a fornace extractarum, statimque in oleo communi extinctarum, inde in tenuissimum puluerem redactarum, lib. sem. ponatur hic tegularum puluis in fundo cucurbitae, reliqua misceantur, & superponantur illi pulueri, appositoque rostrato pileo, ac rimis accurate stipatis, igne leui adhibito, primo exibit aqua, quam seorsum seruare debemus; aucto mox igne, habebitur oleum, quod balsami uires aequare creditur; calidum enim & siccum est & mirifice penetrat, frigidisque omnibus morbis, neruorum 200 Hieronymi Rubei praesertim, apprime conducens; nam linguae paralysim, & oris, ac uirge, ad hec epilepsiam, membrorum tremorem frigida ortum causa, dolorem dorsi, renum, artuumque potum & illitum, iplurimum iuuare scribunt; aduersus morsum scorpionum, setpentum, canis rabidi; & uenenatorum, quae uirus eiaculantur, utiliter adhibetur: eadem ratione si quis hyoscyamum, opium, cicutam, & uenena huiusmodi sumpserit, hoc oleum; uino tepido, haustum, & illitum conducer; uocem amissam restituit, strumis, & carni in ulceribus supercrescenti resistit; memoriam auget, occipite opportune inuncto; ad surditatem facit; ad uteri dolores ac dentium, quos frigiditas, aut flatus crassiores pepererint. Quae primo loco manauit aqua, melior censetur potu, sed sola no exhibenda est, quemadmodum neque oleum, sed cum aliquo liquore, morbis, quorum quaerimus curationem, proprio. Arnaldus Uillanouanus, sua tempestate, medicorum facile princeps, eadem fere ratione balsamum suum, arte parat; non tamen apponit lateres antiquos, non spicam, non folium, non eusorbium, neque chalbanum, castoreum, aut cyperum, sed horum loco ponit euphragiam, ladanum, thus, & mastichem; easdemque illi uires tribuit, illitaque ter fronte, cohibere lachrymas scribit. Sunt qui aquam ardentem, uinumue odoratum addant, & chelidonium, semen hypericonis; rubiam, lumbricos terrestres, tormentillam, dictamnum album, gummi elemi, sarcocollam, saluiam, nucleos pineos, benzuinum; succum chamepithyos, herbae paralysis, coccum infectorium, & pleraque alia, quae facile prudens medicus conficere nouerit, morbo curando opportuna; quamobrem non est, ut in re noni necessaria, uerba conteram praesertim cum loannes de Uigo, atque item alii, multa ac magna de his scripserint. Haec autem inuenta sunt omnia, & excogitata, postquam uerus balsami liquor, aut haberi omnino desiit, aut saltem parcissime habetur; illius enim uices implere hac ratione conati sunt, nec irrito quidem, mea sententia, euentu; nam liquores hi, strenue calefaciunt, siccant, attenuant, aperiunt, digerunt, putredinique maxime resistunt, & olea, uulneribus, etiam capitis uel fracto eranio, malisque ulceribus, & punctionibus neruorum egregie conducunt, eademque ratione occidunt uermes ac serpentes: Quamobrem aliquo ex his stillatitiis liquoribus, supplerem ego potius uices opobalsami, quam, quod plerique faciunt, oleo e nuce myristica, aut myrrhae stacte; nam haec, non scribuntur eam habere, tota substantia, uim aduersus uenena, quam habebat opobalsamum, quamque Theriaca postulat, & quam stillatitii hi, de quib. dicimus, liquores, si recte parentur, habent: atque huius 202 Hieronymi Rubei etiam sententie, Syluium, medicum ingenio, & eruditione clarissimum, fuisse reperio, dum de oleo philosophorum Mesue scribit, putatque huiusmodi oleum loco ueri opobalsami, Theriacae, Mithridato, diacurcume, auree Alexandrinae, miscendum. Qui uero in theriaca & caeteris antidotis uice opobalsami, oleo myrrhae, utuntur, ii sic illud conficiunt. Myrrham optime tusam, in massam cum succo rosarum cogunt, & loco calido, duobus diebus, totidemque noctibus, macerant; inde uase uitreo, stipatis diligenterrimis, sabulo optime circundato, destillant, igne satis ualido; exit primo aqua, colore flauo, odore myrrhae, & ubi interior siccari humiditas incipit, minuitur ignis, ne tetro odore inficiatur: ubi refrixerint uasa, iterum tepentis aquae balneo destillatur, & oleum elicitur, quoad ulcera colli uesicae, derugandamque faciem utuntur. Aqua in tenebris lucens. Cap. Xxuii. Cicendulas, seu nitedulas doctisisimi quidam uiri putant praestare aquam posse, quae in tenebris luceat; cum enim haec animalia, muscae magnitudine, aestiuis noctibus uolantes, micare ac splendere uiderint, facile ex his liquorem posse fieri collegerunt, qui in tenebris fulgeat. Sic autem Di Destillat. Sectio Ii. 203 faciunt. Eorum caudam a corpore recisam porphyrite lapide conterunt, & diebus quindecim, uel plusculis, sub fimo, uase uitreo, condunt; fueritque praestantius ne latera contingant, sed pendeant: elapsis autem diebus, fimo, uel calentis aquae balneo uase imposito; & comodato; paulatim luculentum & stillatitium liquorem subiecto uase recipiunt, ac perlucido crystallino orbi includunt; sic conclauis medio aqua pendeat lucida: aere enim, qui circa illam est, ab ipsa illustrato, literae maiusculae noctu poterunt conspici, quando Cardanus, qui libro de subtilitate 9. his uidetur assentiri, scribat, se in tenebris hac uiuente nitedula apposita, literas nonnunquam. uelut candela ardente, adiutum, legisse. Idem fieri posse asserunt e squammis piscium, uti recentis Tinchiae, & uulgo Harengi, dicti, quae noctu splendent, quemadmodum & spondili, & pleraque ostracodermorum genera, uel super ea insidente musco. Sed miror grauissimos id uiros scripsisse, cum satis pateat, putrefactionem, quam praemittendam destillationi iubent, eam lucis, ac partium, superficiei praesertim, proportionem auferre, unde manare splendor queat, quaeque apta sint lucem recipere, ac reflectere. Sed dixerit quispiam, nonne putridi quercuum caudices noctu lucent? imo magis lucent, quam cum putridi non sunt? Id quidem, 204 Hieronymi Rubei fateor, uerum est, sed dum putrescunt, non splendent, tunc enim humore circumfusi, lucem amittunt, ac potius, ut aliis uidetur, non accipiunt, at ubi ad certum terminum putrefactio peruenit, & calor ad superficiem egressus, ibi partes incenderit, tunc; uti doctissime Albertus Magnus in secundum de anima auctor est; perspicuum ignis, aliquid retinens luminis, eis adhaeret, & per illud micant; id autem est ob partes igneas, quas habent in superficie. Quod autem quercubus ex putrefactione accidit, id multis aliis, non quod; ut Sosigenes Alexandri praeceptor, tertio uolumine de uisu, asserit; haec quadantenus naturam aetheris, & quinti elementi participent, sed ab ipso ortu naturaliter contingit, cum ex partibus ignitis componantur; quae partes, excessu caliditatis urentis, ob mixtionem, amisso, quae est illarum tenuitas, lucem retinent: atque hinc est, quod felium, & luperum, ac aelurorum oculi, noctu lucent, & quidam galli, & cicadae, & aliquot etiam gallinacea oua; aiuntque in saltu Germaniae Hercinio reperiri uolucrem, cuius luceant pennae, ignium modo, earumque splendore uiatores, per immensas illas solitudines, itinerum dubios euentus moderentur: ad haec accedit, postulari in hac luce, partium spissitudinem; nam ea, que de natura lucis esse compertum est, ubi sunt rara, nequaquam lucent; uti nec coelum, nisi ubi in stellam densatur; nec ignis, nisi ubi in materia inferiori, crassiore, flammam concipit: hincque est, quod aqua, tametsi minus sit, quam aer, perspicua, cum tamen spissior sit, plus habeat luminis, ipsumque ualidius retineat: ex his itaque constare poterit, quod si nitedulas, & huiusmodi reliqua quae lucent, destillatione eliciemus, uel hac ratione lucere non poterunt, quod spissitudo tollitur, & rariora efficientur; atque liceat haec prius non putrescant, quam destillentur, elici tamen inde liquorem, qui in tenebris luceat, posse, nequaquam putauerim, cum neque liquorem ullum, siue natura, siue arte genitum, huiusmodi esse, hactenus legerim. Sunt qui ad partem nitedularum lucentem, argentum uiuum addant, & ubi in fimo simul putruerint, destillent; qui haud dissimili ratione falluntur, preterquam quod in aquam destillari argentum uiuum hoc pacto non poterit. Cogor igitur splendido hoc liquore, extremam hanc secundae huius Sectionis partem priuare: quae tamen ne sit omnino lucis expers, modum apponam, quo plerique ignem perpetuum seruari aiunt: capit autem aequas partes calcis uiuae, sulphuris ignem non experti, & ammoniaci; haec cum oleo miscentur, & ui ignis, stillatitius emanat liquor, quo lampadem ardere perpetuo, si credere fas 206 Hieronymi Rubii est, asserunt. Quemadmodum in plerisque uetustissimis sepulchris repertum est, lucernas fictiles ultra mille annos ardere; tametsi ubi sepulchrum aer ingressus est, repente extinctae fuerunt; eiusque ignis materia, fortasse non omnino ab hac dissimilis fuit. Hieronymi Rubei Rauenn. De Destillatione, Sectio tertia. Patere quidem ex his, quae hactenus a nobis scripta sunt, puto, quid, quantumque utilitatis afferant ad rem medicam, liquores stillatitii, atque adeo ipsa Destillatio: facturum tamen me opereprecium censui, si praeter ea quae ex suprascriptis cognosci possunt, Galenum, Aetium, Auicennam, Mesuem imitatus, nonnulla adscriberem, a clarissimis medicinae scriptoribus inuenta, & longa experientia comprobata; praesertim, quod index quidam fuerint, iis, qui organa stillatitia in promptu habent, eorum, quae possint huiusmodi arte confici. Illa autem se habent in hunc modum. De Distillat. Sectio Iii. 207 Ad capitis dolorem ex frigiditate genitum atque item antiquum. Ioannes Herculanus medicus, centum iam & quadraginta annis, in Ferrariensi Gymnasio celeberrimus, cuius adhuc opera cum laude uiuunt, ubi sola intemperies est, nihil melius aqua ardente putat. Quod si adfuerit materia, purgato corpore, proderit aqua e floribus dictamni albi, naribus infusa, atque item uerbasci, fronti imposita; Hoc etiam oleum iuuabit; quod habet resinae terebinthinae libram, mastiches, cinamomi, nucis myristicae, cuiusque drachmam; caryophyllorum, galangae, zedoariae, ladani, singulorum sescunciam, succi ebuli, succi cucumeris syluestris, cuiusque unciam: terantur quae terenda sunt, & destillet oleum iuxta artem uitreis organis, quo pars dolens inungi, & foueri potest. Capitis morbos frigiditate obortos haec omnia propellunt. Ad Capitis dolores a calida causa exortos. Aquae plantaginis, rosarum, lactucae, solani, sedi, adhibitae uel etiam panni linei ipsis madentes: uidendum tamen ne humores intro repellantur ad cerebrum. 208 Hieronymi Rubei dum caput. Aquae sampsuci unc. 3. si mixtis gr. 5. moschi, tepidae naribus mane in caput trahantur, ore aqua pleno, plurimum conducet: asseritque praestantissimus medicus Bartholomaeus Motagnana, melius se remedium, aut celerius, aut efficacius, cerebro, ac neruis roborandis nunquam inuenisse: caput etiam purgat, & dolori capitis a materia melancholica confert aqua e betae radicibus, si eius unc. 3. cum duabus unc. sampsucinae, & modico sacchari albi, uesperi ante coenam, per utramque narem, purgato corpore, atque repleto ore aqua, quatuor, uel quinque uicibus trahantur. Ad Sonnum conciliandum. Sunt qui e floribus croci, demptis staminibus, aquam eliciant; eiusque praebent ad uncias 4. hora somni. Alii ex opio receti, nudisque allii capitibus idem faciunt, detractanque aquam, aliis permiscent, ac dormituro praebent, quantum capit nucis testa. Idem efficiet aqua e mandragora, calentis aque balneo elicita, ne qui potat nidore offendatur. Antonius Guainerius Ticinensis, clarissimus medicus, sic aquam parat; accipit.n.musci arborei, florum nymphee, papaueris albi, & nigri, lactucarum, cuiuslibet quantum manu capi potest: corticum mandragorae, sem. lactucae, papaueris nigri, singulorum unciam sem. lolii unc. 2. sem. Papaueris albi unc. 3. seminum quatuor frigidorum unc. 2. 8. cinamomi, nucis myristicae, gingiberis, caryophyllorum unc. S. ligni aloes, macis, cuiusque drachm. 2. myrrhae, thuris, singul. drachm. 2. S. croci drachm. 3. opii drachm. 1. 5. aqua ex omnibus eliciatur, cuius usus fuerit a dimidia uncia, ad unciam, uti uires ac uigiliae aegrotantis tulerint; estque sapore non ingrato. Alia etiam ratione parari potest, si acceperimus lolii, sem. hyoscyami, sem. portulacae, cuiusque lib. s. mandragorae unc. 3. Sopapaueris nigri, semin. grassulae maioris, semin. cicutae, sem. papaueris rubri, semin. halicacabi, singulorum unc. 3. unumquodque seorsum in pollinem redigatur, inde in cucurbita, diebus quinque, aut sex macerentur, postea adde succi grassulae maioris, succi foliorum, seu radicum hyoscyami, succi foliorum papaueris rubri lib. s. opii, unciam: omnia simul misce, & destillet aqua, cuius est, ut superioris, usus. Pari fere modo, alii accipiunt, opii, semin. hyosciami utriusque drachm. s. nucis myristicae, galliae moschatae, agallochi, singulorum, scrupulum: succi coriandri uirentis, unc. 4. simul omnia quindecim diebus macerentur, postea addantur, nucis metellae, drach.s lactuce per 210 Hieronymi Rubei diem ac noctem uino albo generoso infusae, quantum manu ter capi potest, corticum mandragorae recentis, sem. lactucae, cuiusque scrup. S. uitreis organis aqua eliciatur. Aliud: nucis metelle drach. sem. papaueris drach. s. hyoscyami albi tantundem, opii gr. 1. sacchari optimi drach. 4. sem. lactucae, papaueris nigri, cuiusque drachm. 2. sem. Iolii drach.s. fiat aqua. Parce illa utendum, nec nisi medici consilio; alii crocum, & spicam addunt ad tria grana; potestque rerum quantitas proportione augeri; Sunt & qui uino generoso omnia infundant, mox destillent. Aceto autem ebibito, uis omnis euanescit somniferi medicamenti, cuius drachma dimidia, aut ad summum, integra, sex horis somnum conciliare dicit; quanquam non est temperamenti ac aetatis negligenda ratio. Aliud. Succi fabariae, seu fabe inuerse, lolii, solani, singul. unc. 6. sem. hyoscyami, sem. fabarie, sem. endiuiae, lactucae, uiolarum, rosarum, cuiusque unc. s. opii Thebaici drachm. 2. 8. quae teri possunt terantur, infundanturque in unc. 8. aquae ardentis, mox tepentis aquae balneo pluribus uicibus liquor destillet, cuius exhibent ad drachmas duas. Neque uero mirum est tot inuenta fuisse, atque item multa alia, ad somnum conciliandum, quando uigilia non minus uirtutem exoluat, quam sensibiles euacuationes, uti nos docet Galenus primo in Porrhet. comment. 8. De Destillat. Sectio Iii. 211 Aquam e spica & lauendula, bibitam, laudat Matthiol. Ad Comitiales. Bartholomaeus Montagnana, centum iam & quadraginta annis, magni nominis medicus, quem Patauii commorantem Reges, & uiri Principes non modo Itali, sed exteri, de morbis difficillimis consulebant, aquam maxime probat e Paeoniae radicibus atque item radicibus graminis ad uncias tres cum saccharo mane per plures dies sumptam. Cranii etiam humani oleum per retortam, igne primum mediocri, mox uehementi extractum, plurimis maxime probatur; elimantur autem primo tria, aut quatuor ossa cranii, aut conteruntur ferreo pistillo, cum difficile admodum terantur, & in recurua cucurbita ponuntur, sexque diebus fimo equino, aut baliseo calentis aque obruuntur. Oleum post aquam exit, colore quidem aureo, sed tetro odore, quod doloribus etiam uentris, coli praesertim, maxime laudatur. Sunt qui salem e fecibus aqua dissolutis conficiunt. Aquae item e stercore humano, nec non & e foliis ac floribus hyperici potatae iuuant; e cerasiis quoque praesertum ad excitandos qui corruerint. Hieronymi Rubei Alii capiunt foliorum, & florum saluie minoris li212 bram, rutae unciam, florum lauendulae unc. 2. nucis myristicae, caryophyllorum, zingiberis, cinamomi, cuiusque unciam; spicae nardi, castorei, singulorum drachmam: granorum paradisi, quae meleghettas plerique uocant, olei laurini cuiusque unciam, corticum malorum citriorum drach. 3. contundantur optime omnia, uinoque albo generoso macerentur aliquot diebus, cucurbita accurate clausa, inde igne lento stillatitius liquor excipiatur. Plerique pullos hirundinum circiter sexaginta, una cum castorei unc. 2. granorum paeoniae unc.s. in aqua ardentis libra, dieb. quindecim macerant, occlusa optime cucurbita, deinde addunt liquoris primi e chalcantho educti, & aceti albi acerrimi, cuiusque libram; demum quindecim diebus macerant omnia, mox igne cinerum moderato destillant, dum liquor perspicuus manauerit, cuius mane ac uesperi cochlear exhibent dum totum sumatur; quod si castorei odor, ac sapor ingratus sit, grana duodecim moschi adiungunt, & totidem caphure, & sacchari candi lib. s. Guainerius, hirundinum partes 6. castorei partem unam simul cum aceto optimo miscet diligeter, ad cataplasmatis formam, inde aquam elicit, cuius cochlear mane sumptum plurimum prodesse affirmat. Thomas Erastus quarta parte disputationum suarum in Paracelsum, aquas duas describit, multorum usu comprobatas, effica cesque compertas; alteram ipse honestissimae cuidam matronae ( quae & antea laborauerat, & quo die ad eam uocatus fuit, tres paroxysmos perpessa fuerat ) ante multos annos composuit; qua usos postmodum fuisse, multos, non absque euidenti fructu scribit: alteram in usu habuit Ioannes Langius Illustriss. Palat. Principum medicus clarissimus, & experientia celebris. Usus earum est, ut in paroxysmo diducto ore, cochlear plenum infundatur, fauces, tempora, & nares ea confricentur. Deinde, ut quo tempore insultus timetur, siue dum post breuia interualla accessiones repetunt, uesperi, & mane tantundem aegroto offeratur, una cum duobus trochiscis, quorum mentio fiet; Si mandere aegrotus nequeat, in aqua dissoluti exhibentur. Postremo ut tempore praeseruationis singulis septimanis. cum luna uel quadrata, uel plena, uel noua efficitur, cochlear unum sumatur, cum duobus trochiscis mane, & uesperi, & morbo remittente, mane tantum; deinceps metu plene sublato, bis in Mense, plenilunii & nouilunii temporibus accepisse sufficit. Prior igitur Erasti aqua sic habet. Florum lilii conuallium lib. I. S. Florum paeoniae, lauendulae, Betonicae, cuiusque libram. Florum Tiliae, Uerbasci odorati singul. unc. 2. s. radicis aristolochiae longae unc.i.s. uisci quercini drach. i4.uisci corylorum drach. 3. cubebarum, 214 Hieronymi Rubei unciam. Piperis nigri, castorei Pontici, cuiusque unc. s. incidantur incidenda, misceantur, infundantur in uini uel maluatici, uel alterius generosissimi mensuris duabus germanis, per tres hebdomadas, maneantque loco calido, uel Soli exposito, & quotidie agitentur, demum balneo Mariae destillentur. Quoniam autem herbae, & flores omnes uno tempore non colliguntur, infundenda sunt in uino, quae primo apparent, ac post tres hebdomadas exprimenda, & destillanda; quod effluxerit, cum expresso prius uino miscendum, donec haberi omnes queant. Possunt etiam siccae accipi omnes, modo in umbra sint siccatae, preter flores lilii conuallium. Trochiscorum aut descriptio capit, Cinamomi drachmam. rad. paeoniae, semin. eiusdem cuiusque scrup. 2. Zingiberis, Cube barum, Caryophyllorum, macis, sing. scrupulum; specierum cordialium, spec. arom. caryophyl. cuiusque scrup. S. spec. Diambrae, Diamoschi sin. gr. 5. nucis myristicae conditae drachmam; sem. citri excorticat; scrup. 2. sacchari albissimi unc. 8. in aqua suprascripta dissoluti: ex his fiant iuxta artem trochisci, instareorum quae manus Christi uocantur. Pro ditioribus inaurari, & oleo stillatitio uel anisorum, uel macis, uel alio simili aspergi poterunt, cum fundunt supra lapidem. Altera langii sic paratur. Florum lilii conuallium manip. 8. superfundatur mensura uini Cretici, aut moscatelli, aut alias generosi, in eoque per dies quinque infusi maneant, mox uitreis organis tepentis aquae balneo destillet. Mox accipe Cinamomi drach. 6. nucis myristicae drach. 4. piperis longi, drach. 2. florum lauendulae unciam; Florum roris marini, stoechadis, cuiusque unc. s. cubebaru drach. 2. uisci quercini, rad paeoniae, rad. Dictamni nostratis cuiusque unc. s. omnia crassicule contrita, rursus in superiore uino per dies octo macerentur, loco aprico, postmodum destillentur, uti supra. Trochiscorum haec forma est, sem. paeoniae excort. unc. s. margarit praeparat. drach.s. macis scrupulum, folia sex auri, sacchari albissimi in unc. 5. aque iam dictae soluti, & decocti ad perfecti, unc. 9. fiant trochisci. Hanc autem compositionem Langius tanto studio abscondit, ut, ipso uiuo, communicatam scribant nemini. Ceterum ut haec iucundior ita quae Erasti est, mihi longe efficacior uidetur. Haec autem medicamenta, ubi aqua uitae, & huiusmodi calidiora ingrediuntur, in ea epilepsia potissimum adhiberi debent qua aut pituita, aut melancholia naturalis effecerit, minus autem in ea, quae pendet a sanguine, de qua Galenus in 4. de ratione uict. in morb. ac 23. scribit: quaeque ab exustis humoribus efficitur; quam Hippocrates 3. Aph. 29. iuuenibus accidere affirmat, mirorque Galenum eo loco mirari, quo modo Hippocrates Epilepsiam iuuenibus adscripserit, cum alibi 216 Hieronymi Rubei non modo pueris plurimum accidere, sed inde etiam puerilem morbum appellatum fuisse, & uero aetatis mutatione sanari dixerit. Fit ergo, inquit Galenus, epilepsia in quibusdam inuuenibus, quibus antea pueris non acciderat, propter ipsorum uitiosam, & inordinatam uictus rationem, & peccata, in cibo, & potu, & aliis actibus admissa. Uerum nec sic quidem multae hac aetate epilepsiae; Aliique his non minus quidam morbi fieri possunt eadem ratione. Uerum hanc mihi rem explicatius tradidisse uidetur Petrus Aponensis cum de stomachi cruditate scribens, ait, eam esse caloris uehementiam in quibusdam iuuenib. ut cibos tenues, & coctu faciles, non coquant, sed adurant, quod idem in humoribus faciunt, & eos quasi uenenum uertunt, inde sublime, halitus ad cerebrum tolluntur, cerebrumque laesum, contrahit sese, uiresque suas colligit, ut expellat quod nocet, qua etiam ratione, initio somni repentina quadam corporis concussione nonunquam iactamur; nam dum spiritus ad cerebri uentres cogitur, & una illabitur fumus acris, & biliosus; qualem per diem laborib. & curis uerisimile est colligi; cerebrum irritans, uis insurgit expultrix, & cum ualido conatu extrudere nititur, quem conatum totius corporis iactatio & concussio plerunque consequitur; quod si humor huiusmodi in caput repat aut ibidem gignatur affluentior, non epilepsiam De Destillat. Sectio Iii. 217 solum, sed & apoplexiam gignet, uti 6. Aphor. 55. 57. Hippocrates, & Galenus asserunt; calore enim & laboribus aetatis illius, facile in quibusdam humores uruntur, sic ut malignum quidpiam acquirant: tametsi contra Fernelius senserit, dum putat, nescio qua ratione ductus, neque a sanguine, neque a melancholia apoplexiam gigni; cum tamen oppositum sepe experientia testetur, & dictet ratio. Ad phrenesim. Aqua boraginis, & buglosse capiti admota. Item e floribus nympheae; aqua etiam rosacea, initio morbi; neque enim ualde est adstringens; licet secus quidam non incelebris, medicus nuper scribat; quod supra memorauimus: quoniam autem non unus in phrenitide celebri locus afficitur, ut docet Galenus 1. Prorheticorum 27. ideo locum. diligens medicus animaduertet. Ad Melancholiam. Accipiuntur zedoariae, doronicorum, corticum citri, macis, nucis myristicae, cuiusque drach. 2. coral. rub. succini, limaturae eboris singul. scrup. 2. behen albi & rubri, caryophyllorum, zingiberis, piperis longi, spicae, folii, croci, heil, cuiusque drachmam. Trochischorum diarhodonis, agallochi singulorum drach. 5. cinamomi, galagae zurumbet, cuiusque drach. i. s. fol. Hieronymi Rubei auri, & argenti con218 tus. cuiusque aureum, margaritarum splendidarum drachm. 3. fragmentorum saphyri, hyacinthi, smaragdi, singulor. drachm. S. moschi drach.s. Ambrae drach. 2. myrobol. emplic. unc. 5. rosarum uncia. Haec omnia optimo uino macerata octo horarum spatio, destillatione excipiuntur. Sauonarola huius descriptionis auctor, hanc aquam maxime probat, iis qui absque causa manifesta tristantur, qui capite tremunt, aut corde; quibus solitudo expetitur, uitatur amicorum societas. Sed uti dixi, nec gemmarum, nec metallorum ullum hic usum agnosco, quando eorum substantia non dissoluatur. Quanquam autem Doronicos aliqui abhorrent, quod uenenum esse brutis uideantur, atque ob id sint hominibus perniciosi, responderi tamen potest, non esse perpetuo uerum, quae sunt brutis uenena, ea hominibus item esse: nam cicuta, elleborus, nux uomica, duo priora, sunt hominibus uenena, non sturnis; posterius, caeteris brutis non homini: licet multa sciamus suapte natura uenenosa, in usum medicum uenire, earum moderata quantitate, uti crocus, scammonium, elaterium, colocynthis, & plura huiusmodi. De Behen albo, & rubro doctissimus Matthiolus contendit non reperiri legitima, in Italia, alii tamen carotas, quas uulgo uocamus, esse putant, quod pastinacae radicibus similes sint: Quia tamen hic, non in Oriente nascantur, idcirco nec odoratas esse, neque tortuosas, quod illis ob siccitatem accidit; plerique etiam aiunt, carotas, ab ipsis Arabibus behen, hoc quoque tempore appellari. De zurumbet, seu zerumbet, quod dicam nihil est, quanquam enim Matthiolus idem esse cum Arnabo Pauli Aeginetae scribat, si tamen Garziae ab Horto de aromatibus, quae apud Indos nascuntur, scribenti assentimur, Auicenna uidetur propius accessisse, cum illud faciat cyperi simile: nam Garzias scribit, zurumbet graminaceam plantam esse, cum Arnabo sit arbor procera, ut Serapionis auctoritate memoriae prodidit Isach: an uero a zedoaria differat, alibi nos forsan disseremus, & luculentissime insignis, & clariss. medicus de omni medica materia, egregie meritus, Ulysses Aldrouandus, patricius Bononiensis, diuinis pene suis commentariis propediem explicabit. Heil Cardamomum est, cuius meminit Mesues in electario Indo, & Gabriel in aromatico rosato. Sunt qui uelint, ut cum Heil solum scribatur, Cardamomum maius intelligamus, cum uero & cardamomum, & heil simul leguntur, pro heil accipiamus minus. Alia aqua ad melancholiam; habet fol. rosarum, drach. 15. dulcis radicis mundae drachm. 7. agallochi, santalorum, cuiusque drachm. 3. cinamomi drachm. 5. macis, caryophyll. singul. drach. 2. s. gummi Arabici, tragacanthae, cuiusque drachm. 2. scrup. 220 Hieronymi Rubei 2. nucis myristicae, cardamomi, galangae, singul. drachmam, spicae scrup. 2. ambrae scrup. 2. moschi scrupulum, aquae rosaceae stillatitiae, uini optimi, cuiusque quantum sat fuerit, ut macerentur haec omnia, deinde lento igne excipiatur uitreis uasis aqua: Que stomacho ieiuno, ob frigiditatem, ac humiditatem languenti, egregie succurrit, & coctionem iuuat, appetentiam excitat, cordique mirifice opitulatur. Qui tamen calidiori sunt temperamento, cordis praesertim, aut aliquarum in mesenterio, caeterisue locis partium inflammatione laborant, ea temere non utantur. Aqua etiam e foliis, & floribus croci plurimum conducit, & caput roborat. Ad capitis defluxiones. Aqua e radicibus ireos, pituitosas ualide materias digerit, & a capite ad uias urinae distrahit, ad unc. 5. mane sumpta; idem facit aqua e calamento, nec non e lapatho minore. Ad resolutionem neruorum. Balsamum, & aquam ardentem, de quibus suo loco diximus, conferre mirifice affirmant. Aqua item e floribus ac folii hyperici, bibita. Alii hoc laudant, quod recipit, terebinthinae lib. 2. laterum antiquorum in oleo iasmino extinctorum, macis, styracis, singul. unciam. benzuini unc. s. fiat destillatio in alembico uitreo: tres fluent liquores, quorum tertius exit optimus. Montagnana scribit sibi expertum ad difficilem brachii, & manus motu, inungere uertebras quatuor priores colli, oleo spicae stillatitio; laudat & aquas eupatorii, ireos, & abrotani ad unc. 5. cum saccharo, mane sumptas. Refert Guainerius, Eremitam, magnum alchimicum. multos paralysi laborantes, sanitati restituisse; cum enim multos annos uir ille, in arte chemica laborasset, & omnia uana comperisset: aquas tamen & olea, & huiusmodi plurima didicis se; a quo, cum multa se habuisse scribit, tum hoc quod sequitur. Olei e costo, e nucibs, cuiusque unc. 3. S. pinguedinis uulpis lib.s. pinguedinis uiperarum unc. 3. primulae ueris uirentis, saluiae item uirentis, singul. lib.s. herbas contusas cum pinguedinibus, cum oleis misce, addendo castorei unc. s. resinae terebinthinae libram, piperis, pyrethri, euphorbii cuiusque drach. 3. hecque simul omnia in uini optimi lib. 2. s. macerentur, inde destillentur; cumque tres liquores emanent, postremus omnium efficacissimus habetur. Facilius etiam fieri potest, & melius si chalbani, gummi hederae cuiusque lib. s. olei laurini unc. 2. terebinthinae lib. 2. destillaueris, & liquores uti supra, detraxeris, tertioque qui exit, utare. Cum etiam e lateribus oleum ipse Eremita destillabat, uiperam perpetuo apponebat in cucurbita, cum in uiperis, magnam ille sanitatis partem consti222 Hieronymi Rubei tueret. Alii sic faciunt, in quibus est Benedictus Uictorius Fauentinus, medicus insignis. Aquae ardentis libra, radicum chamaepityos, radicum acori, rad. hyssopi cuiusque drach. 2. piperis nigri, caryophyllorum, nucis unguentariae, quam myristicam nominant, sing. drach. fol. drach. S. omnia simul bene contundantur, & in linteo tenui ligentur, infundanturque in aqua ardente per duos dies naturales, deinde percoletur aqua, ad cuius unc. s. adde aque chamaepityos, aque endiuie, cuiusque drach. 3. deturque mane, sex horis ante cibum, aegroto, cuius etiam membra male affecta, si aqua ipsa diluantur, optime proderit. Multa alia, infinita propemodum, ab auctoribus medicinae traduntur, quae aut cum his conueniunt, aut parum absunt. Melissophylli, & saluiae aquam, ad unc. 4. plerosque multos dies potasse scribitur, magno successu, in hac neruorum resolutione. Ad tremorem. Aqua handachochae, quam lotum aegyptiam plerique putant, alii trifolium, cum aqua betonicae, & rorismarini ad unc. 3. cum saccharo, mane bibita, per multos dies. Ad oculorum nebulas, & suffusiones. Lapidem pyritem, ubi prunis incanduerit, in oleum uetus proiiciunt, idque quinque aut sex uicibus repetunt, inde lapidem optime tritum, uitreo uase destillant, & ubi manare liquor cessauerit, feces conterunt, illisque eductum liquorem superfundunt, mox destillant; & quo saepius id effecerint, eo efficacior reddetur, qui elicitur humor, ad offusam oculis caliginem, & suffusionem admodum laudatus: sed non imprudenter adhibendus est, cum sit uehemens, & oleum oculis inimicum habeatur. Alii Pilosellae partes decem, chelidonii tres, foeniculi duas, mense Maio, dum rore adhuc madent, collectas, calore cinerum destillant; sunt qui aloem addant: plerique sola aqua pilosellae stillatitia utuntur. Mesues ualde probat abstergendis oculis, & uisui roborando collyrium, quod Saboris Regis Medorum, Girgis filii, fuisse scribit, & preciosum appellat, fitque uere, & habet foliorum rosarum completarum, rutae, foeniculi, chelidonii, herbae adhil, partes aequales, destillet aqua, & seruetur uase aeneo. Alii uino albo per diem, & noctem macerant rosas rubras, adiantum, foeniculum, rutam, uerbenam, eufragiam, betonicam, seseli, inde aquam lento igne, uitreis organis eliciunt, ad solemque ponunt, per decen dies, inde guttatim mane & uesperi in oculis stillant. Alii accipiunt zingiberis, cinamomi, caryophyllorum, nucis myristice granorum Paradisi, cuiusque unc. s. foliorum saluie libram; cardamomi, cubebarum, mastiches, galangae, rosmarini, sampsuchi, lauendulae, melissae, betonicae, sing. drach. 2. omnia bene conthsa in lib. 9. Hieronymi Rubei uini optimi, aut a224 quae uitae per decem dies macerentur, mox destillet aqua, cuius duae, tresue guttae oculis suffusione laborantibus instillentur. Sed ea nequaquam praetermittenda sunt, quae capite de uino diximus. Prodest autem aqua haec eadem multis aliis morbis, perinde ac elixir uitae. Addunt nonnulli ad ea que superius scripta sunt, aquam rosaceam stillatitiam, tutiam praeparatam, aloem, caphuram, magnetem, plantaginem, semina iuniperi, & omnibus simul maceratis, aquam extillant: sunt & qui mel apponant ut sit ualentior: aqua enim e melle stillatitia, suffusionibus, & nebulis conducit; quae item destillat e melle rosac. ualet, sed est lenior; quemadmodum ea acrior uidetur, quae elicitur e resinae terebinthinae lib. s. sulphuris ignem non experti unc. 2. mellis rosacei unc. 4. plantaginis, arnoglossae sing. quantum capi manu bis potest. Alii accipiunt succi foeniculi, chelidonii, cuiusque unc. 2. mellis rosacei unc. 10. rutae, pugillum, euphragiae, quantum bis capi manu potest, fellis ueruecis unc. 4. sarcocollae drach. 2. S. sagapeni unciam, caphurae scrup. 2. miscent, ac destillant. Qui lacobi Hollerii Stempani lib. de morborum internorum curatione, scholia addidit, uir spectatae, in re medica, eruditionis, refert, quadam mulierem Lutetiae, aqua e phenicea anagallide destillata, multos suffusione laborantes, curasse; quod efficit aqua etiam De Destillat. Sectio Iii. 225 hirundinum & picarum stillatitia. Donatus quoque Antonius ab Altomari, med. Neapol. aetatis nostrae clarissimus ea se uti aqua consueuisse scribit, qua Neapoli pharmacopolae parare solent, socialemque appellant; cuius habetur descriptio eo lib. cui Rosae angelicae titulus est, asseritque feliciter successisse: habet autem, foeniculi, rute, eufragie, uerbene, tormentille, betonicae, rosarum, syluestris endiuiae, callitrichi, anagallidis, pimpinellae, chelidonii, papyri, paeoniae, foliorum uitis, apii, agrimoniae, & caprifolii, sing. partes aequas teratur, & prima die ponantur in uino albo; secunda in urina pueri, uenere non experti; tertia, in lacte mulieris; quarta in melle optimo, quo tempore destillentur, & quod elicitur, usui seruetur. Haec autem omnia, purgato corpore, exhibere oportet. Ad oculorum inflammationes. Aqua e lenticula palustri fronti apposita, & palpebris; Item aqua borraginis, & buglossae intus, & extra adhibita: doloribus etiam a calida causa prosunt he aque. Ad oculorum defluxiones. Aqua e floribus ligustri in oculos instillata. Item e floribus uerbasci; quae & erysipelati conducit, & igni ambustis. Ad oculorum ulcera. Ioannes de Uigo, hanc, ad ulcera & uulnera oculorum, aquam describit, ubi materia calida est, nequaquam autem insignis dolor. 226 Hieronymi Rubei Recip. aquae rosaceae stillatitiae, florum myrtillorum, equiseti, cuiusque unc. s. sacchari candi e sirupo rosaceo drach. 2. sief albi absque opio, sief e plumbo sing. drachmam, sief e thure, drach. s. alomens epat. scrup. s. myrobalanorum citrin. drach. 1. s. candida trium ouorum. Tritis terendis, quassentur, & misceantur, omnia, inde uitreis uasibus, stipatis accurate rimis, aqua destillet, quae ulcera purgat, & ad cicatrice perducit. Quod si a frigidis humoribus ortum ulcera habuerint, hanc instillabis oculis, quam capit, sief e thure drachmam, e plumbo drach. 1. S. myrobalanorum citrin. drach. 2. cadmiae, stibii, cuiusque drach.a.s. myrrhae scrup. s. sarco collae, aloes epaticae, cuiusque drachmam, aquae plantaginis rosaceae, sing. unc.i.s.terantur, que terenda sunt, omnibusque mixtis, eliciatur aqua uase uitreo, qua perinde, ac collyrio, utare. Mesues auctoritate Gabrielis, ad oculorum abscessum, & ulcera, probat aquam altarasacum, cum myrrha, aloe, & cortice thuris: est autem altarasacon, endiuia syluestris, seris, seu intibi species. Ad aurium dolores. Sunt qui aquam e fraxino stillatitiam uehementer probent, auri infusam; preferunt alii succum, ui ignis expressum. Ite aqua ex opio, & theriaca. De Destillat. Sectio Iii. 227 Aqua uitae optima, in qua trium dierum naturalium spatio infusa permanserit Tradix cyclamini, nuclei persicum, & amygdalae amare; iis enim uehementer expressis, gutta huius aquae in autem instillatur, alternis diebus, cum itur uesperi cubitum; purgato tamen prius corpore. Ad sanguinis narium fluxiones. Aqua cyclamini stillatitia, si quid presertim caphure additum sit, per nares tracta mirifice prodesse scribitur; si praesertim reuulsio aut deriuatio ad uicina praecesserit, ut 5. Meth. 6. Galen. docet. Aqua item plantaginis, cum pari portione aceti uolis manuum, ac pedum, & iecinori, apposita linteis madentibus. Aqua etiam menthae cum floribus, balneo Mariae destillata, si ad unc. 4. bibatur. Item aqua e nucamentis salicis. Non est modo nostri instituri, docere, non semper sanguinem e naribus sistendum, nempe cum criticus est, aut inter criticum & symptomaticum medius: licet enim grauissimus auctor, Fernelius, lib. i. de uene sectione cap. 7. putet, e naribus, qui excurrit, sanguinem, aliquot symptomata febrium mulcere, uix tamen propriam morbi essentiam atque radicem euellere, nisi forte immoderatior succedat profusio, summa uirium dissolutione, quae tamen nusquam uidetur optanda; 228 Hieronymi Rubei quamobrem in iis febribus, tametsi nares multo stillent sanguine: uena tame cubiti secandam iubet; Hippocrates tame 1. de morbi uulgi secus uidetur fecisse in Metone, qui cum grauissime aegrotaret, ac e dextra nare coepisset, parce tame, sanguis fluere, non secuit uenam, sed ut abundantius flueret, caput lauit: postea uero, & frequenti fluxu sanguinis, non tamen immoderatiore, nec summa uirium dissolutione integre iudicatus est, cum etiam sudasset, & Galenus eum locum explicans, hinc nos habere ait: Que ducenda sunt, eo ducere oportere, quo natura uergit; ut habetur 1. aph. 21. Ad firmandos dentes, & fluidas gingiuas. Prioris aquae e melle stillatitiae libra, Osalis communis albi uncia, aluminis rupei crudi unc. s. salis nitri uncia, aquae e frondibus lentisci, & e rubo stillatitiae cuiusque unc. s. mastiches unc. 2. totidemque aceti albi, atque item uini albi, omnia balneo tepentis aque destillent; & in ea que destillaue rit aqua, ponas ( si, quod multi expetunt, rubrum colorem in aqua desideraueris ) cinamomi, boli armeni, ligni alomes, ac mellis parum; quod si color ruber non placet, haec apponas ante quam destilles, cuiusque unc. 2. usus est huius aquae, ut abluto prius ore, & exiccato, dentes ligno, linteoloue ipsa madente, perfrices; adstringuntur enim, & confirmantur, ac albescunt. De Destillat. Sectio Iii. 229 Ad oris halitum commendandum, atque item narium. Recipe aquae rosaceae lib. i.s. aquae uiolac. libram, aquae sampsuci lib. s. nucis myristicae, agallochi. cinamomi, galangae, zedoariae, cuiusque drach. 2. in puluerem redigantur, quae possunt redigi, & cu aquis misceantur, destilletque aqua, cui addito moschi gr. 8. nam purgato capite, si ipsa aqua quotidie, stomacho ieiuno, emunctisque naribus, trahatur, mirifice confert, dum a cerebro, ortum, malum habuerit. Ad dientes cariosos tac putridos. Aqua e radice pyrethri uino infusa, si dentes saepe colluantur. Ad anginam. Initio morbi, aqua glycyrrhizae, cum modico succo myrtillorum; inclinante, aqua altheae, gargarizata: huic autem si addideris nonnihil sirupi e betonica, melius fuerit. Sunt qui desperatis casibus, sanguinisque detractatione, ac caeteris ex arte adhibitis, duas tresue guttas olei e chalcantho, cum aqua plantaginis praebeant; alii ex uino, quod minus probatur. Sunt & qui aquam scabiosae mirifice extollant: addunt alii ad huius libram, aquae ardentis unciam, sed indiget prudente medico, ne inflammatio augeatur, aut intempestiue apponatur. Ad Columellam laxatam. Aqua ephyllitide, gargarizata. 230 Hieronymi Rubei Aqua e lauendula, aut e spica nardi, ore retenta; idem facit e cinamomo, cum a causa frigidiore, humidioreque originem ducit; quod fere semper contingit. Ad cruenta sputa, & sanguinis reiectiones. Aqua e floribus ligustri, item e foliis quercus, nec non e cyclamini radicibus, & ex herba ac radicibus equi seti, pota ad unc. 6. cum saccharo: alii accipiunt carnium limacum coctarum in uini austeri & aque plantaginis lib. 2. conseruae consolidae maio. & rosarum, cuiusque libram cum decoctione limacum destillationem in alembico faciunt; cuius destillatitii liquoris libram, per manicam Hippocratis colatam, cum sacchari dissoluti in aquae stillatitiae plantaginis unc. 2. santali, spicae, singul. scrup. s. exhibent. Aquam sulphuris, quam uulgo oleum appellant, modica quantitate cum aqua plantaginis, seu bursae pastoris, ad uenam in pectore reseratam, ruptamue, mirifice conducere, compertum est. Ubi autem uiribus metuitur ita faciunt. Conseruae ros. conorum, symphiti, cuiusque unc. 2. elect. diarhod. abb. Diamargarit. frig. triasantal. aromatici ros. sing. drach. 2. spicae, cornu cerui, coralli rubri, in pollinem redactorum, cuiusque drach. i.s. trochisc. e terra lemnia, e succino, e spodio, sing. scrup. 4. sem. a cetosae, portulacae, plantaginis, uini De Destillat. Sectio Iii. 231 granatorum, cuiusque unc. 4. decoctionis duarum turturum, & unius perdicis quarum uentres adstringente materia infracti sint lib. 4. cum mica panis albissimi infusi in uino granatorum, & cum carne unius capi, fiat destillatio; quae coletur per manicam Hippocratis, si quid forte crassius ascenderit. Hic autem stillatitius liquor non eo praefertur caeteris, quod magis adstringat, sed quia ob tenuitatem celerius ac ulterius penetret; nam adstringentia in materia crassiore uiam sibi praecludunt. Ex cornu autem, margaritis, corallis: & huiusmodi, cum nihil elici, aut certe parum putem absque illis, mea sententia, fieri destillatio non incommode posset. Ad phtisim seu tabem. Ad febres ipsi morbo perpetuas comites, & defluxiones sistendas, Montagnana utebatur, aqua uiolacea, & portulace ad unc. 4. addito praesertim sirupo uiolaceo aut uino granatorum dulcium; non negligenda tamen est stomachi imbecillitas; ad restituendos autem tabidos accipiunt aque stillatitie e cancris fluuiatilib. unc. 2. aque stillatitiae e carnibus capi, qui octo diebus nutritus fuerit pastillis e farina ordei, cum puluere foliorum symphyti minoris, unciam; exhibentque duabus tribusue ante cibum horis. Probant item aquam stillatitiam e testibus hoedorum seu ueruecum, ac uitulorum, qua in omni cibo ac potu u232 Hieronymi Rubei tantur tabidi. Aliis sic paratur. Conserue borraginis, uiolarum, rosarum, cuiusque unc. 1. s. conserue ireos, helenii, singul. unc. s. elect. de gemmis sine speciebus diarhodon abb. triasantali absque caphura, diamarg. frigidi, cuiusque drach. 2. margaritarum perforatarum, corallorum, succini, singulorum drachma, passularum, ficuum, myxorum, glycyrrhizae, cuiusque drach. 6. nucleorum pinus, amygd. sing. unc. s. gummi tragacanthi, gummi arabici, cuiusque drachm. 2. sem. anisi, foeniculi, urticae, quatuor sem. communium frigid. semin, papaueris albi, singul. drachma; sigilli lemnii, boli armeni, rosarum siccarum, cuiusque drach. 3. aquarum stillatitiarum Pimpinellae, tussillaginis, singul. unc. 4. decoctionis limacum, cancrorum, duarum iuuenum gallinarum, cuiusque libram, cum carnibus unius capi, iuuenis, pinguis, unius item perdicis, mica panis in uino odorato infusi, & libra sacchari albissimi, fiat destillatio. Aqua item ex petroselini, helenii, & altheae radicibus, si cuiusque libram accipientes cum saccharo zulapium conficiatur, plurimum confert; modus est, ut quolibet die, tribus ante cibum horis, quatuor unciae sumantur. Ualentior redditur, si antea in ipsis ebullierint, gummi arabici; tragacanthe, cuiusque drach. 3. amyli unc. s. glycyrthizae uncia, deinde fiat zulapium. De Destillat. Sectio Iii. 233 Aqua e radicibus altheae cum aqua anguriae, ad unc. 3. mane exhibita: erit autem efficacior si portio sirupi uiolacei, aut e glycyrrhiza addatur, facit & ad anhelitus difficultatem. Ad pleuritim. Aqua stillatitia e carduo benedicto; item ex herba & radice pimpinellae, acetosae, prunellarum cu radicibus destillatarum, ad unc. 4. mane; quoniam autem est in his, Galeno teste, una salus, uirium robur, idcirco uiribus tuendis stillatitios liquores exhibent, uti supra in tabidis diximus; calidioribus tamen & iis quae adstringunt, reiectis, additaque scabiosa, uiolis, buglossa, borragine, calendula, & modico hyssopi. Ad pulmonis inflammationes. Aqua lenticulae palustris, bibita. Ad purulentas excreationes. Aqua hederae ad unc. 4. calens bibita, quater, singulis diebus, optime facit. Ad Asthmaticos. Aqua radicum helenii, & tussilaginis, ad unc. 5. cum saccharo, Item aqua e sampluco ad unc. 3. cum uncia aqua e brassica, adiecto saccharo, mane pota, quibusdam probatur. 234. Hieronumi Rueei In actu syncopis, aqua stillatitia e pullis, cum modico uini odorati, & puluere e margaritis, zedoaria, moscho & ambra. Aqua melissophylli, buglossae, foliorum ozimi, que maxime probatur. Foliorum & florum croci, si praesertim ad eius unc. 2. addantur moschi gr. 4. a quacunque enim causa ortum habeat, plurimum iuuare, & experientia, & grauissimorum auctorum testimonio constat, Montagnanae potissimum; qui tamen ea de moscho odorato scribit, quae essent de musco arboreo scribenda; non enim moschum Dioscorides nouit. Aqua e spica, uel lauendula pota & odorata. Idem phyllitidis pota. Ad calidius cordis temperamentum. Auctor est in arte parua Galenus, ca. 29. si in corde plurimum calor exuperet hominem essicere praecipstem, acerbum & iracundum, parereque insanam temeritatem; atque id eo magis, quo uehementior caliditas fuerit, & cum siccitate coniuncta, cerebrumque calidius accesserit: Neque tamen id mirum, quando ipse, libro ad id scripto, doceat, animi propensiones, sequi temperamentum corporis: Hinc peruicacia, iracundia, ferocitas, temeritas, & caetera id genus, quae in filiis & uxoribus nonnunquam mirum in modum plerosque excruciant. Destillat. Sactio Iii. 235 Itaque post detrade ctum admodum copiosum sanguinem, & uacuatis, uel elleboro, humoribus, ac perforato quandoque ex Alberti Magni sententia, osse cranii, sanguinem asini destilla, & in potu exhibe. Item cape plures turtures, & decollato; sanguinem, iecur, caput, & cor destilla, & praebe ad potandum una cum ossibus capitum tritis. Aliud; Palmae, maris, & foeminae, radices simul destilla, & bibatur aqua. Rursus sanguinem tuum destilla, & in potu dato; Conciliare enim praeterea amorem dicitur: quod ob sympathiam forte non erit omnino impossibile: tametsi uideas multos, cum sanguine matris geniti altique fuerint, eas tamen non amare, plerosque odio habere. Sunt qui elisas medullas, & destillatas conciliare itidem in hominibus amorem tradant. Caliditatem adscititiam cordis, remouere possunt stillatitiae aquae, quibus in epitematibus passim utimur, acetosae, endiuiae, rosarum, & huiusmodi. Ad mammarum inflammationes. Aqua lenticule palustris pota, & foris linteis madentibus, adhibita, que & omnibus prodest inflammationibus. Ad mammas cohibendas ne nimis augeantur, & ad laxas, procidentesque contrahendas. Aqua e pineis nucibus imaturis, linteis, Afons apposita; idem aqua stellariae, cum 236 Hieronymi Rubei hypocystide: eadem haec locos muliebres adstringunt; sic ut earum diutina iniectione corruptae ab incorruptis dignosci uix possint. Ad uentriculi dolores. Albucasis in dolore stomachi, calidiore praesertim, narcoticon praescribis, ad eoque celebrat, ut appellet remedium nulli aperiendum; habet autem opii unciam; cum duobus alliorum capitibus; quassantur, & fit destillatio ex alembico, cuius aquae modicum bibitur. Asserit lib. 3. institutionum chirurg. medicus insignis lacobus Hollerius, dari omnibus internis doloribus, per se, demenso cochleari, aut cum uino. Alii opio, quadruplam theriacam permiscent & dant alembico; eadem ratione poterimus opio commiscere res stomacho conducibiles, qualia sunt absinthium, mentha, mastiche, & huiusmodi; atque inde aquam elicere. Plurimus autem fuit in his doloribus narcoticorum usus, ueteribus medicis, uti ex Galeno 8. de compos. med sec. locos, cognosci potest. In frigido dolore, qui uno in loco nequaquam figatur, Guainerius ardentem aquam adhibitam linteis madentibus mirifice prodesse, expertus testatur; ego & bibitam uidi prodesse, cum a flatibus aut tenuiore, modicaque materia ducit originem. Aqua etiam chamaemeli ad unc. 5. cum nucis myristicae unc. S. egregie iuuat: De Destillat. Sectio Iii. 237 in mulieribus autem aqua matricariae ad unc. 2. in qua nonnihil spicae & iunci odorati efferbuerit, optima habetur. Adstomachi abscessus. Experientia comprobatum scribit Benedictus Uictorius aque chamaemeli stillatitiae unc. 6. coeptum stomachi abscessum curare, si quolibet mane, stomacho ieiuno bibantur. Ad concoctionem adiuuandam. Destillatio mali medici optime stomachum roborat, illique conducit, & uires restituit, cum sit suauissima; destillatur balneo Mariae, uitreis uasis, prius tyrocnesti comminutum, ueluti caseus, seminibus etiam confractis. Aquam e floribus rosmarini maxime probat Petrus Aponensis. Sunt qui e cochleis aquam, cum aqua cinamomi mixtam plurimum laudent. Ad singultum. Aqua e phyllitide pota. Item e men¬ tha. Ad lac, & sanguinem in stomacho concretum. Aqua e cyclamino, cum saccharo, pota. Item oleum e chalcantho cum eadem aqua. Ad iecinoris obstructiones. Aqua Gentianae, pota. Item e foliis raphani, & e cassutha. Humores autem e gibbo epatis detrahit aqua altheae, ut gra238 Hieronymi Rubei uissimus medicus Franciscus e pedemontium de iecinoris affectibus scribens, affirmat. Aqua item e chelidonio, cum aqua e melle, in potu exhibita uehementer probatur, neque iniuria, quando lib. 9. de comp. med. sec. loc. ab Archigene componatur chelidonii succus cum mulsa ad auriginem ex obstructione hepatis. Sed hi stillatitii liquores ob tenuitatem magis penetrant, ut saepe diximo, affirmatque Galenus de castorio loquens lib. 10. de simplic. med facult. quoniam enim ( inquit ) castorium tenuium est partium, ob id plus ualet, quam alia, quae similiter ut ipsum, & calfaciunt, & desiccant. Nam que tenuium sunt partium medicamenta, iis, que sunt crassarum, plus sunt efficacia, etiamsi parem fortita fuerint facultatem, nimirum quia penetrent, & in altum subeant admotorum corporum, potissimum si ea densa fuerint, uelut neruacea. Ad iecinoris imbecillitatem. Marcus Gatinaria praepurgato corpore plurimum laudat aquam e limacibus, ad unc. 6. in aurora ebibitam. Idem facit oleum ferri, si eius drachma, cum aqua agrimonie uel cichorii bibatur; quod & ad infarctus adhibetur magna utilitate. Ad hydropem. Aqua e stercore humano maxime quibusdam probatur. Item aqua e radicibus De Destillat. Sectio Iii. 239 sambuci ad quatuor unc. una cum duabus unciis aquae e radicibus ebulorum potata per quadraginta perpetuos dies. Idem facit aqua e medio cortice sambuci; uacuat enim & digerit; laudatur quoque aqua extillata e purpureis floribus ireos, exhibita ad drach. 6. uel 8. cum scrup. elect. triasantal. & gr. 8. cinamomi; educit enim aquam uehementer. Probant item aquam ex halicacabo, floribus ebuli & sambuci, smilace hortensi, iunipero, raphano; cassuta, sic tamen ut illis aliquid iecinori conducens misceatur, cuius modi sunt triasantal; iuncus odoratus, & huiusmodi; ne iecur medicamento laedatur. Mirifice alii extollunt aquam e uirentibus nucibus iuglandibus stillatitiam, si ad unc. 2. mane, cum modico uini albi; & tartari crudi drachma bibatur per mensem. Ad calefactum iecur. Aqua endiuiae, quae, teste Francisco, e Pedemontium, respicit inflammationem iecinoris, ut iecur est; sicut contra lactuca respicit eiusdem inflammationem, non ut iecinoris, sed ut inflammatio. Idem facit aqua rosacea; a tota enim substantia prodest. Ad lienis infarctus & imbecillitatem. Aqua gentiane bibita: Item Quincta uocata essentia ferri ad drachmam, cum aqua aspleni, uel adianti, seu myricae. Idem aqua 240 Hieronymi Rubii e phyllitide ad uncias quatuor cum uncia aquae tussilaginis, quotidie, mane. Idem cassuthae, ad unc. 4. cum unc. s. aceti scillitici; in aurora, per mensem. Aqua etiam saluiae & apii, stipationes ueteres lienis expedire creditur. Haec autem omnia purgato corpore exhibenda, sectaque si opus fuerit, in sinistro cubito, basilica: licet enim, si ad rationem anatomicam respiciamus, nihil sit, ad quod possit referri, cur potius uena in sinistro cubito plus lieni conferat, quam iecinori, uel potius contra, tamen id uidetur fieri forsan posse, praeter rectitudinem, ob halitus malos, qui a liene per meatus caecos, in partem sinistram efferuntur, & cum sanguine miscentur, illumque inficiunt; quod melancholia quoque praesertim hypocondriaca iuuat: in qua obseruaui, flatus ea parte a mesenterio & liene, in caput irrepere, & brachium sinistrum eiusque uenas ingredi, sic ut aura per uenas excurrere manifeste perciperetur. Atque haec etiam fortasse fuerit causa, cur in pleuritide uenam secare eiusdem lateris, praestet, cum alioqui, ut disputat Uesalius, nihil intersit, cuiusuam cubiti uena aperiatur, aut si quid modo intersit, dextero cubito uena sit incidenda, quodcunque latus inflammatio occupauerit. De Destillat. Sectio Iii. 241 Aqua e floribus genistae, & e lappulis uirentibus, que in frumentis reperiuntur, cuiusque ad unc. 2. cum sacchari uncia, hora doloris hausta, maxime iuuat; idem aqua e foliis lauri; & olea ex seminibus, flatum discutere ualentibus, aromatisque per destillationem extracta: potissimum ubi a flatibus originem dolores duxerint, & frigida adfuerit, uentriculi, aut intestinorum temperies: idem aqua e cinamomo, praesertim si modicum theriacae ueteris adiiciatur, facit. Ad dysntericos. Aqua e floribus ligustri, in potu; item e foliis quercus, & ex aparine, pota. Ad cohibendam Aluum. Aqua plantaginis, acetosae, tormentille, uerbasci, presertim si extinctus sit in ea chalybs; e nucibus cupressi recentibus frondium quercus teneriorum, symphyti maioris, arnoglosse, ad unc. 5. cum sacchari candi unc. s. mane per dies decem. Ad teretes intestinorum tincas. Aqua e radicibus gentianae, e floribus prunellarum, potui data. Hieronymi Rubei Item, thus, myrrha, alomes, aequis portionibus, uitreis uasis destillet, oleoque quod elicitur, carporum pulsus, aures, stomachus, & mammae illinan242 tur, fricenturque per quartam horae partem. Sunt qui aqua e foliis perfici, praeclaro euentu, utantur. Ad renum calculos, & arenulas. Auicenna laudat aquam leporis, quam stillatitiam interpretatur Gentilis Fulginas; asseritque Auicenna esse eam uehementis iuuamenti, & resolutionis; quod & Antonius Guainerius probat; licet Andreas Alpagus Bellunensis correxerit locum non de lepore, sed de cicendula, quae noctu lucet, intelligens, nullo de aqua uerbo facto. Sauonarola de aqua ardente scribens, calculo e renibus deturbando, hanc putauit aquam plurimum conducere, si acceperimus, radicem asparagorum, rusci, foeniculi, petroselini, raphani, eryngii, milii solis, semen genistae, endiuiae, seridis, seu seriolae, adiantumque & minutim incisa ac contusa, octo horis, in aqua ardente, bis destillata, macerentur, mox leui igne extillentur; maiorem autem uim adscribit, illi quam Thadaeus Florentinus praescripsit, cuius, cu de uino loqueremur, supra meminimus. Hanc alii destillationem laudant; Rhodomellis, resinae terebinthinae, cuiusque libra; zizyphorum, myxorum, nucleorum pineorum, cuiusque unc. 4. granorum halicacabi, sem. cucumeris, apii, melanthii, singul. unc. 2. succi raphani defaecati li. 2. semina, & reliqua solidior materia teratur, omnibusque mixtis in cucurbita uitrea, destillet liquor; qui ut efficacius agat, in eius unc. 3. dissoluatur eorum aliquid, quae a tota substantia calculum excludunt, uti puluis scorpionum, scarabeorum, lapillorum astacinorum, hirundinum, & huiusmodi. Probatur nonnullis aqua e caryophyllis syluestribus, qui in summis montium iugis nascuntur; item aqua e polygono, cum modica portione lapidis inuenti in renibus. Sunt qui e sambuci floribus, cerasorum ossibus, nucleis persicorum, & amygdalis amaris leuiter contusis, & uino albo optimo, per noctem maceratis, aquam eliciant, cuius quatuor unciae, maximo successu, exhibentur: alii ad ea quae dicta sunt, addunt, flores lambruscae, gramen, & quinquefolium. Aqua item e tenellis foliis quercus, e genista, e stercore humano, e radice anonidis, pota; haec autem sic elicitur: cortices radicum ononidis recentium ad quatuor libras, minutim concisi, macerantur in lib. 8. uini cretici, inde tepente balneo aqua destillat; neque uero solum efficax est, bibita, ad frangendos deturbandosque calculos renum, & lotium ciendum, sed uesicae stomachum lentis, crassisque humoribus expedit. Petrus Bembus cardinalis, uir eloquentia clarissimus, ad arenulas nihil se reperisse melius testatur, assiduo usu aque stillatitie ex eupatorio Greco244 Hieronymi Rubei rum, quod satis constat uulgarem esse agrimoniam. Olei e chalcantho drachma, cum uncia uini cretici maxime laudatur, suppresso praesertim lotio: idem facit: oleum tartari, de quo diximus. Sunt tamen qui scrupulum olei chalcanthi non transcendut, quos magis probo; neque enim temere audax, primo statim ingressu, in huiusmodi medicamentis fuerim. Ad uesicae calculos frangendos. Ut uesicae calculus frangatur, multi, uaria liquorum stillatitiorum genera descripserunt, in quibus Thadaeus Florentinus, eam aquam docuit, quam supra, de uino uerba facientes, scripsimus. Nonnulli e cepis albis aquam nouem diebus bibitam miris efferunt laudibus. Alii e filipendulae unc. 6. radicum acori unc. 3. saxifragiae cum radicibus lib. 4. igne leui, aquam eliciunt, & magno arcano utuntur; nec desunt, qui e succi saxifragae lib. 2. succi millefolii, & petroselini, cuiusque libra, aceti modico, aquam destillent, terque die sumendam iubeant; plerique loco millefolii ponunt ricinum. Sunt & qui aquam e bubulo stercore, mense Maio, destillent, eamque cum uino praebeant, in quo infusa raphani radix fuerit. Sed in iis, dicebat, praestantissimus eruditione, & praxi medicus, Uictor Trincauellius, se per quadraginta annos medicinam fecisse Uenetiis, De Destillat. Sectio Iii. 245 urbe numerosissima, nunquam tamen uidisse, aut ab intelligente, & probatae fidei uiro audiuisse, fuisse unquam lapidem in uesica, ui medicamentorum, attritum, aut comminutum, quando iam induruit, & ad aliquam alicuius momenti magnitudinem deuenerit: legi quidem, inquit, in libris medicorum tum antiquorum, tum recentiorum multa descripta medicamenta, tam simplicia, quam composita, quae tanquam potentia lapidem frangere uesicae, laudantur, sed nihil, uel exiguum admodum, eorum quae pollicentur, praestant. Itaque propius accessisse uidetur Cardanus, qui libro de subtilitate 2. per catheteram, seu fistulam immitti in uesicam, aquam, quae debet frangere lapidem, iubet; sic enim longa uia, medicamenti uis non refrangitur. Sed si Cardanus ita ipsam descripsisset aquam; ut eius conditiones nouit, ut scilicet uesicae sit innoxia, & lapidem comminuat nihil praeterea desideraremus; quanquam enim extremos uapores destillatione colligemus ex scorpionum cinere, uel Macedonici petroselini, uel recolitho, aut lapidibus cancrorum; uix tamen fieri posse puto, ut lapis atteratur; quod uidetur, & ipse postea Cardanus asserere, cum scribit, metallicum esse oportere id, quod lapidem comminuit, aut ad metalli naturam mutatum; licer neque id omnino necessarium putem. Quod si ea aqua stillati246 Hieronymi Rubei tia lapis forte atteratur, cum id admodum acre futurum ipsa doceat ratio, calidissimumque ac siccissimum ut penetret, ac secet, uesicae etiam nocebit. Scribit tamen idem Card. se audiuisse, inuentam a quodam Genuense, sed denuo amissam morte illius, qui eam notam nemini facere uoluit. Ad ciendam remorantem urinam. Urtica & formicarum oua simul destillantur: alii oleum ex ouis formicarum cum urtica destillant, & renum uesicaeque regionem illinunt. Aliqui accipiunt grana halicabi circiter duodecim; se. papaueris albi, cucumeris, melonum, cuiusque unc. s. saccharum ad pondus omnium; molli pruna destillant aquam, quae prodest, potissimum cum adest ardor: quod si materiae crassiores sint, aquam exhibent, quae destillauerit e radice, foliis, floribusque ac fructu personatae; qua etiam utuntur flatibus discutiendis. Sunt qui semine personatae, ad laeuorem tuso, & cribrato, remorantem urina, magno apud ipsos arcano, cieant. Ad uesicae ulcera. Aqua symphiti minoris, aut foliorum cupressi ad unc. 4. pota; expurgat autem uehementer uias urinae, ubi sint ulcera, aqua e radicibus ireos; tuetur ne ulcus in uiis illis gignatur, aqua tragacanthe, & myxorum. Aqua item apii, & longe efficacius aqua ex adianto, & asparagis, e foliisque hyperici. De Destillat. Sectio Iii. 247 Aqua e lactuca, nymphaea, papauere receti, portulaca, uiolis, anguria, acres remittit qualitates humorum, aqua ex halicacabo, & radicibus, & foliis altheae, uias expurgat lotii; laudantur a multis, aque stillatitiae ex floribus & scaphis fabarum uirentibus, ad balneum Mariae eductis, quae simul & ardorem demulcent, & urinas prouocant. Aqua pariter rosacea quocunque modo sumpta, aut in obsoniis, aut in potu. Item aqua foliorum querni si ardor a potu cantharidarum oriatur; aqua ex equileto prodest: item e radicibus altheae, maluae, & radicis, pota. Ad seminis profluuium. Acetum stillatitium cum acore citri. Ad uteristrangulatus. Balsamum Petri Aponensis, de quo suo loco diximus: aqua e radicibus dauci ad unciam 5. pastinacae syluestris, & modico mellis rosacei; prodest hic potus, & curando, & praecauendo. Ad partus difficultatem. Aqua e liliis albis, pota, quae & secundas pellit, praesertim cum croco, & ci¬ Aamomo. 248 Hieronymi Rubei Aqua e rubia infectorum, ex adianto, & infinita prope id genus, bibita. Ad menses albos cohibendos. Aqua e foliis tenerioribus quercus, sepe bibita, uti Matthiolus tradit. Item ex stellaria, ex parthenio, ex ychuen, ad unc. 4. per triginta, aut quadraginta perpetuos dies; emundat enim & abluendo educit, detergitque uias iecinoris, renum, uesicae, & uteri, uti grauissimus auctor Montagnana testatur. Aqua item e potentilla, cum eiusdem praesertim herbae & eboris, & corallorum puluere bibita, Ad prohibendum abortum. Aqua e nucibus cupressi recentibus cum aqua menthae, & symphiti minoris, si cuiusque uncia, cum saccharo bibatur, mane, sub auroram. Ad podagram. In calidiore materia, e ranis uiuentibus centum, ducentumue, uitrea cucurbita, & rostrato pileo, destillet aqua, qua lintei madentes, loco affecto superponuntur, non absque medici consilio, ne nimis repellat. Idem facere creditur aqua ex hirudinibus stillatitia; eas tamen hirudines plerique antea fimo equino diebus aliquot macerant, quod frigiditatem liquoris. In tophaceis autem frigidisque tumoribus podagrae, & arthritide Destillat. Sectio Iii. 249 dis, plerique utuntur aqua e stibio, & argento uiuo sublimato stillatitia, qua tumores tangunt, exulcerant, attenuant, & dissoluunt; quod remedii genus, ut in nonnullis egregie successit, ita aliis nihil attulit, praeter dolores atque ulcera. Melius faciet ad mulcendos dolores, iuuandumque morbum, liquor ex assis ouorum luteis, & pyrethro stillatitius: cui etiam nonnulli addentes oleum e castoreo, ladani parum, & thuris, iterum omnia destillant: mox faecibus affundunt, & destillant; atque id quater aut quinquies: quo enim saepius, eo efficacius, tenuiusque oleum redditur. Ad articulorum dolores. In arthritide diuturna, plerique miris laudibus extollunt aquam stillatitiam chamaedryos, seu humilis quercus, eiusque cyathum, purgatione tamen praemissa, tribus ante prandium horis, mane praebendum iubent, licet interea eo magis a medicamento sperandum esse addatur, quo eius potus prandium diutius antecesserit. In ratione uictus a salsis, acidisque abstinendum censent; & hic potus ad sexaginta dies praescribitur. Quanquam Andreas Uesalius, summus anatomicus, epistola ad Ioachinum Roelants, magis probet decoctum eiusdem herbae in uino albo, pari ut dictum est, ratione propinatum: Hieronymi Rubei ridetque eorum opinionem, qui putant idem posse liquorem stillatitium, quod decoctum in uino, adeo im250 becillas reddi uires destillatione, putat. Hoc remedium instar numinis cuiusdam a Genuensium primatibus missum, scribit idem Uesalius, & non sine maximis promissis, ad perpetuum morbi articularis exilium, ante menses aliquot commendatum, Marsilio Collae, Caesarianis equis Praefecto, deinde etiam Carolo U. Caesari Augusto. Melius faciet opportune adhibitum Balsamum, & oleum quod destillat ex resinae terebintinae libra, opopanacis, chalbanes, sagapeni, cuiusque unc. s. granorum iuniperi quantum bis capi manu potest, thymiamatis libra: igne primum leui, mox auctiore, tandem uehementi; laudant etiam plerique aquam e centaurio minore, & cucumere syluestri, mane ad unc 5. potam. Ad tertianas febres, & quotidianas, & compositas. Aqua e radicibus Gentianae, bibita, inclinante morbo. Item e pimpinella. Ad quartanas. Aqua e flammula, e foliis eringii, cum sunt tenerae, e gentianae radicibus. Ad assiduas. Aqua e trifolio acetoso, hausta: atque haec omnia suis loco, & tempore, non absque medici consilio. De Destillat. Sectio Iii. 251 Prosunt ea quae restituunt substantiam, & alunt, cuiusmodi est, si acceperimus gallos nondum coeuntes, aut pullos, perdicesue, capos, phasianos, aues rurales, uel carnes testudinum nemoralium, & uisceribus detractis, cum aqua, ex iis quae frigefaciunt, & humectant, aliqua, optime abluantur; inde destillet aqua, e qua, saccharo addito, zulapium poteris conficere; melius tamen fuerit ad has e carnibus stillatitias aquas, tertiam partem addere aquarum superius scriptarum; uel una cum carnibus, ponere rosas, uiolas, nymphaeam, endiuiam, poma, & herbas morbo ipsi proprias, & quatuor etiam semina frigida, nonnihil caphurae adiecto si libuerit; aut sic fiat: Accipe glycyrrhize rasae unc.s. sem. frigidorum, unciam; trium santalorum, cuiusque drachmam; sem. citoniorum, gummi arabici, tragacanthae, singul. drachm. 2. coriandrorum scrup. 2. caryophyllorum, cinnamomi, cuiusque scrup. 4. caphurae scrup. s. accipe deinde e suprascriptis carnibus quam uelis, eamque ubi uiscera ex animali detracta fuerint, cum fructibus optime terito, mox pulueribus commixtis atque agitatis, destillet aqua, e qua conficiatur zulapium, ut lubet. Fieri idem quoque potest, e ranis uiridibus, quae locis siccis, inquit Guainerius, & in arboribus habitant, quarumque uenter lacteo colore albescet, & 252 Hieronymi Rubei cum rore collectae sint: extremis enim partibus abscissis, & ablutae, destillantur: caeterum illud ignorandum non est, ranas terrestres, quae in frutetis & rubetis plerumque uictitant, unde rubetae appellantur, quaeque quod in arundinetis uitam agant, calamitae uocantur, uenenatas, & laethales haberi; neque scio an destillatio, & extremarum partium detruncatio, ueneni uim tollere possit: eadem destillatio reficiendis ethica febre laborantibus, fieri potest, ex anguillis; pelle, & uisceribus detractis. Pisces etiam fluuiatiles, necnon & limaces cum rore collectae, & furfure expurgatae, & aqua hordeacea a lutae adhiberi ad haec possunt, quemadmodum & cancri loti, e quibus omnibus stillatitiis aquis, zulapia confici possunt. Donatus Antonius ab Altomari, medicus insignis, de hecticarum, cum tabe, febrium curatione praeclare scribens, parte 3. cap. 9. Quidam uero, inquit, nostrae tempestatis medici, nescio qua ratione, seu auctoritate freti, stillatitium cochlearum liquorem eisdem aegrotantibus praebent, putantes eos cum refrigeratione quadam ualenter reficere: Uerum cum hoc a ratione alienum sit, & Galeno pugnet, omnino ab eo abstinendum esse consulo; nam licet aceruatim reficere possint, maximeque nutriant cochleae, si conficiantur; in corporibus tamen, quae refici magis egent, talia nutrimenta, quae concoctu difficilia sunt, De Destillat. Sectio Iii. 253 non competunt, utpote quibus concoquendi facilitas non adsit, ut liquet ex Galeno 7. Met. 6. Ad haec si nutrire debent cochlee, non crudae, nec semel aut bis elixae, sed ter, & ueluti in aqua tabefactae, exhiberi debent, ut 3. de alim. facul. 3. scriptum est; praeter id quod crassum, ac lentum generant succum, ex quo prompte obstructio, & putredo fit, ac praeter naturam calor augetur, potissimum hectica febre laborantibus, in quibus nedum concoctio, uerum etiam distributio imbecilla est. At si dixerint, non totam cochlearum substantiam, sed earum tenuiorem succum, ignis artificio extractum, conducere, dicimus nos, & hunc quoque difficilem concoctu esse, quod ex earum substantia trahatur, quae talis est naturae; tum uel maxime, quod ab eis crudis, quae esculenta non sunt, extrahatur; quamobrem promptius aluum soluere, quam eos nutrire poterit. Haec Altomarus, qui deinde probat stillatitium liquorem ex pullorum, gallinarum, caponum, seu phasianorum carnibus contusis, adiectis etiam testudinibus nemoralibus, buglossi, oxalidis, & lactucae foliis, seu endiuiae, minutim incisis, nec non & pomis dulcibus quibusdam. Multi tamen doctissimi uiri, succum cochlearum ignis ui coctum, quodque maius est, in halitus extenuatum, tametsi a crudis ipsis trahatur, probant, cum tolli nideantur coctione, extenuationeque omnia, de 254 Hieronymi Rubei quibus disputat, incommoda; & satis pateat, stomacho imbecillo roborando, cochleas preberi; scribitque Dioscorides stomacho illas utiles esse; marinasque quas ego potissimum acceperim, & stomacho idoneas, & facile aluo excerni: uiuarumque corpora, cum aceto deuorata, stomachi dolores mitigare; & plerique grauissimi Medici in stomachi imbecillitate, eas, saccharo, cu testudinum carne, & stomachis auium, condita magno successu, praebent; recentioribus tamen, quod & plerique omnes faciunt, abstinerem. Huius socium sententiae habeo clarissimum, uariaque & insigni eruditione praeditum Hieronymum Mercurialem Foroliuiesem, qui iamdiu summo loco, summaque laude, Medicinae praxim in Gymnasio Patauino profitetur. Ad pestilentes febres, & uenena. Aqua e foliis quercus tenerioribus, e floribus arantiorum, e lenticula palustri, pota. Item e floribus lini, si modico saccharo condiatur; sudores enim mouet, & in superficiem corporis materiam adigit, in pestichiis, uariolis, ac morbillis admodum conducens Aliis aqua e papauere thaede, seu erratico destillata, bibitur. Uerum ea mihi semper placuit, quam Guainerius, spiritus gignere scripsit, eosque clariores reddere, roborare uiscera, adeoque firmare, ut nullo unquam tempore pestilentiae uirus recipiant; mirandum enim in modum uenenis resistit: ea autem capit radicum tormentillae recentis, libram, radicum herbae tunici, & dictamni, cuiusque lib. s. helenii campani unc. 4. oxalidis cum seminibus lib. 2. foliorum ac florum borraginis, buglossae, rosarum rubearum syluestrium, cuiusque libram, theriacae optimae lib. s. pimpinellae, scabiosae, sing. lib. s. succi limonum libram, aquae ardentis ex optimo uino, & saepius destillatae unc. 2. uel ut alii legunt, lib. 2. sigilli Lemnii, boli armeni, cuiusque unc. 2. santalorum alborum, rubeorum, spodii, behen albi, rubei, margaritarum splendidarum, singulorum unc. i.s. ossis e corde cerui unciam, rasurae eboris unc.s. croci drach. 3. caphurae drach. 2. foliorum auri unc. s. Folia auri minutim forfice incisa, uel melle in porphyrite lapide, diligenter, & diu agitata; na in tenuissimum puluerem redigentur, in aqua ardente, cucurbita optime clausa per dies quindecim macerentur. Margaritae tenuiter tritae in alia cucurbita ponantur, cum succo limonum, totidem diebus, optime item clausa. Radices generoso uino abluantur, inde siccatae in umbra, in mortario terantur, & similiter herbae, flores, & semina; omnia tamen in uase terreo uitro oblinito, sed, mea sententia, melio fuerit, uitreo, cum theriaca, misceas, addasque ardentem aquam cum auri foliis, & succum limonum cum margaritis; Mox fossa tribus pedibus profunda facta; 256 Hieronymi Rubei in cuius sit fundo, ad dimidium pedem, calx uiua, in cuius medio uas optime clausum ne respiret, equino fimo circumdatum & contectum locato, affunditoque duas aquae situlas: maneat ibidem per duodecim dies, singulis tribus quatuorue diebus, mutato fimo. Postea omnibus in uitream cucurbitam transfusis, apposito rostrato pileo, stipatisque accurate rimis, igne leui, aquam elicias, quam denuo fecibus affundas, & destilles; tertio uero absque faecibus in cucurbita colloces, & rursus tepente balneo destillato, seruatoque uitreo uase optime clausam. Huius cochlear satis paruum exhibetur. Horatius Augenius, doctissimo suo, de pestilentia praecauenda; libro, auctor est, Sebastianum Paparellam, medicum eloquentia, & ingenio clarum, dicere consuesse, in pestilentia, quae anno 1527. uiguit, admirabiles uidisse huius aquae effectiones, non in sanis tantum, sed & in aegrotis: & plerosque eam magno arcano habuisse, professosque fuisse se omnes ipsa sanaturos, cum auro praesertim potabili, ut Guainerius, & Augenius aiunt, mixta. Praestantissima etiam habetur, Matthioli aqua Theriacalis, praestantissima, ab eo descripta initio lib. 6. Dioscoridis, qua multos a uipera & aliis uenenatis animalibus demorsos, morti propinquos, sanasse scribit. Sunt qui aquam e nucibus uirentibus stillatitiam, atque item e foliis persici, nec non e uincetoxico, & e cortice interiore fraxini cum tribus unciis uini albi, potam tribus quibusque horis, uehementer laudent: alii uero hoc modo conficiunt. Nuces recentes 35. radicum helenii, tormentillae, chamae leonis albi, zedoariae, cuiusque unc. 2. foliorum, seminis, & radicum cardui benedicti lib. s. scabiosae, hyperici, rutae, sing. pug. s. cinamomi, caryophyllorum, macis, cuiusque unc. s. calthae seu calendulae, dictamni, sing. pug. 2. radicum borraginis, buglossae, oxalidis, cuiusque unc.i.s. terantur, quae terenda sunt, omnibusque affundantur aquae ardentis optime lib. 8. uini cretici lib. 7. atque ubi macerata fuerint, ore diligenter clauso, per decem dies, inde aqua igne leui extillet, repetita ter destillatione, faecibus semper extillatam aquam, affundendo; quarta uice, reiectis faecibus, earum loco ponantur, Theriacae optimae lib. s. mithridati optimi unc. 3. sacchari e rosis, e boragine, e nymphaea, e uiolis, cuiusque unciam: inde destillet liquor, cuius, aestate, unc. 2. cum unc. 4. aquae oxalidis; hyeme uero unc. 3. cum unc. 4.iuris pulli, praeberi possunt, sic tamen ut ne aetatis, temperamenti, ac caeterarum huiusmodi rerum, ratio praetermittatur; laudant aliqui aquam e floribus arantiorum. Haec autem omnia uenenis quoque optime aduersantur. Hieronymi Rubei Plures huius generis stillatitiae aquae in libris quibusdam uulgatis empiri258 corum leguntur, qui in hac causa, necuiquam, meo iudicio, omnino negligendi suat; nam si qua in re, in hac potissimum, uerumillud esse uidetur, quod scribitur, nullum esse librum tam malum, quin aliqua ex parte prosit, experientia enim plurimum in re medica ualens, magnas sibi uendicat uires in pestilentibus morbis, quorum cum abditae sint causae, nobisque non satis explicatae, eorum quoque curandorum ratio ab occultis terum facultatibus, quas sola attingit experientia, petitur. Ad haec accedit, medicos praestantiores haud facile pestilentia correptos inuisere, at quo sunt doctiores, eo cautiores uidentur, ne perniciosae contagionis sese periculo exponant: quamobrem efficitur, ut aegroti, chyrurgorum, & barbitonsorum, empiricorumque quorundam, qui in his audaciores sunt, auxilio relinquantur: & fuere aegrotantes; qui omni humana ope destituti, quicquid casus obtulerit, per os assumentes, aut ad affectum locum adhibentes, eam, quam assecuti sunt, sanitatem, alios, ut assequi eadem ratione possunt, docuerint. Itaque nihil est contemnendum, sed quando ita & magnitudo morbi, & symptomatum diuersitas postulat, discutienda, tentandaque omnia, ipsorumque medicamentorum, que in usu sunt, discussio, patefacere ad alia, uiam potest, alioqui uerum est, quod scribit in 6. Lucretius, mussare in his De Destillat. Sectio Iii. 259 morbis tacito medicinam metu, quodque in sua pestilentia ait Thucidides, Medicos omnium primos obiisse. Ad erodentia uenena hec descriptio facit, quae habet, theriacae unc. 2. condit. helenii, ireos, cuiusque unciam, succi baccarum lauri, iuniperi, succi betonicae, centaurii minoris, uerbasci, marrubii, cuiusque unc. 3. florum nymphaeae, uiolarum, corticum rad. mandragorae, sem. alterci albi, sing. unciam, opii unc. 2. excepta alembico, artificio resoluuntur, sed melius in diplomatis; neque solum prodest, ueneno laesis, quae urant corpus, sed & internis doloribus, qui cum febre cruciant; sunt qui addant butyri stillatitii parum. Ad uenenum autem quod exitialem longo molitur tempore morbum, & e cerussa, cerugine, lithargyro, minio, succo scillae, & hominis sudore malefici conficiunt, facit egregie aqua stillatitia e columbaceo stercore, corticibus ouorum, pipere ac thure, cum lixiuio e sarmentitio cinere, commixtis; macies autem pellitur aqua stillatitia ex herba personata; & nucleis pineis. Ad ulcera maligna. Ex thuris masculi, sarcocollae, singulorum uncia, alomnes epaticae drach. 6. succi plantaginis, mellis optimi, resinae pinus alb. cuiusque drachm. 3. optime contusis ac mixtis, uitreo uase destillet aqua, igne leui, ne materia ascendat, qua liquor stillatitius turbaretur; 260 Hieronymi Rubei quod si tumescat, linteis frigida madentibus cucurbita inuoluitur, ut descendat. Hac aqua ingens fuit putredo, in humero adolescentis coercita, quem plerique medici amputare decreuerant: cum ad finem est destillatio, aque color mutatur, quamobrem & uas recipiens mutandum; nam aqua colorata medicus ille non utebatur. Faeces in puluerem redactae, & ulceribus impositae plurimum prosunt. Item aqua e stercore humano, prodest: Ioannes Tagaultius, lib. 3. Instituit. chirurgic. ita scribit; Aqua fortis Alchymistarum, saltem prima, in tortuosis, atque labyrinthi modo flexuosis fistulis, mirifice prodest. Hoc enim ( inquit Guido e sententia Arnaldi a Uillanoua ) omnes fistulas mortificat & disrumpit. Quidam etiam fuere empirici, qui aqua e sacchari optimi uncia, terebinthinae drach. 6. resinae pinus unc. sem. aquae ardentis unc. 2. stillatitia, ulcera abluentes, ubi non adesset inflammationis periculum, mirabili successu curabant. Ad carcinomata. E Plantagins maiore, chelidonio, & Huirga pastoris, aquam plerique eliciunt, admixtoque cochlearum puluere, morbum madefaciunt. Item ex urtica, cum eiusdem puluere, & galiopsis. Item aqua e stercore humano. De Destillat. Sectio Iii. 261 Aqua e barbula hirci, si ea spleniis, & attritis linteolis superponatur. Idem aquaex eupatorio, seu agrimonia uocato, sed longe efficacior puluis, cum in ulceribus inueteratis. Ad uulnera intestinorum. Aqua e radicibus cyclamini cum saccharo hausta. Ad morbum Gallicum. Accipe caryophyllorum, cinamomi, cuiusque unc. 2. colocynthidos, unciam; nucem unam myristicam, eaque omnia in puluerem redacta, raroque linteo inuoluta, bulliant in uini albi optimi unc. 8. aquae fontis purissimae unc. 4. ad consumptionem medietatis, clausis optime rimis, foramine in summo operculi recluso, quo respirare possit. Ubi refrixit, expresso in uinum linteo, adde ligni guaiaci, incisi, lib. s. macereturque horis 24. mox destillet, igne leui, aqua, qua tumores a Gallica lue, madescant, purgato prius corpore: & si robore uirium ualido egrotos fuerit, sumat mane ad duas uncias, sin infirmus. unam. Hoc eodem modo utere ad hydropem, & ad uenena; sudorem enim ciet, neque admodum exquisitam postulat uictus rationem. Pari methodo huius, quae sequitur, aquae usus est; sem. ebuli in pulu. redac. olei sulph. uel chalcanthi, sing. unc. aquae 262 Hieronymi Rubei ardentis unc. 3. foeniculi, petroselini, amborum cum radicibus aequas partes; asparagorum recentium cum radicibus, duplum, uitreis organis lentissimo igne destillet aqua in cuius libra dissolue unc. 3. sacchari candi; mane, quantum capere correx nucis potest, ex hac aqua, & tantundem superioris, ardentis, sumitur, & per horam in horam in lecto quiescendum: idque octo diebus: admirabiles celebrant huius remedii laudes; quod si ad uiginti dies accipiatur, lapidem in uesica & renibus frangere asserunt: lieni item prodest, & induratis gallici morbi tumoribus, si dolentia aut tumentia loca madescant. Multa alia parari solent; nam plerique epitymum, mirobalanos, cassutham, fumariam, polipodium, turpetum, colocynthim, stoechadem, agaricum, tamarindos, passulas, pruna, mastichen, macim, foeniculum, rosas, glycyrrhizam, buglossam, & eiusmodi complura, in uino infundunt, mox ad medietatem decoquunt, tandem destillant balneo Mariae. Caeterum his omissis, quae sunt paene innumera, illud non omittendum censui, quod doctissimus Fracastorius in sua Syphilide, his carminibus, quae Uergiliana aequare creduntur, descripsit; quibus etiam & destillandi modus, & uasa, elegantissime explicantur: Quorundam inuentum est, uitrei intra concaua uasis, Cui collum oblongum est, uenter turgescit in orbem, De Destillat. Sectio Iii. 263 Aut hederae folia, aut, lda mittente, maniplos Dictamni, illyricamue irim, Rhamniue nigrantem Radicem, aut inulas coquere; in sublime solutus Effertur uapor, & tenuis uacua omnia complet. Ast ubi frigenti occursauit ab aere uitro, Cogitur, & rorem liquidus densatur in udum, Decurritque uagis per aperta canalia riuis. Destillantis aquae cyathum, sub lumina prima Luciferi, potare iubent, stratisque parare Sudorem; nec certe ab re, uis utilis olli est Relliquias morbi tenues dispergere in auras. Ad casum capillorum. Mellis purioris, uini cretici, lotii puerorum, lactis, cuiusque libra; destillet aqua; abluantur loca unde pili decidunt: efficacior haec habetur, quae habet hyssopi hortensis, montani, calaminthae montanae, foliorum abrotoni, singulorum, quantum bis capi manu potest; uini generosi cretici, lotii, mellis, lactis, cuiusque lib. 2. sem. sinapi lib. s. contritis, quae teri possunt, misceantur omnia, & per tres dies macerentur, mox destillet aqua, cuius usus, iuuenibus barbam cito educit ac producit, & pilos qui ceciderunt, restituit, uti Falloppius, harum auctor aquarum, testis est. Ad strumas. Olei laurini lib. s. olibani, mastiches, gum mi arabici, terebinthine, singul. unc. 3. destillet uitreis organis aqua, in qua 264 Hieronymi Rubei cineres quercus ponas, denuoque omnibus recte commixtis, destillatione liquor eliciatur, quo utere, prodest etiam acrochordonibus, & huiusmodi morbis, si ex arte adhibeatur. Ad delenda uariolarum uestigia. Mastiches, myrrhe, alomes epaticae, nardi, sanguinis draconis, olibani, opopanacis, bdellii, carpobalsami, croci, gummi arabici, styracis liquidi, seu stactes myrrhae, cuiusque drachm. 2. 5. terantur omnia, & cum terebinthina ad pondus omnium, destillet uitreis organis liquor. Idem facit, aqua e fabis, e pedibus uituli, arietis, porcellorum e melle, radice serpentariae, limonibus, arantiis, floribus fabarum, corticibus ouorum. Haec autem curatio fucata est, praeterquam forte in pueris; non enim regenerari cutis potest, & fouea expleri; eademque in extenuandis cicatricibus ualent, cui usui Rasis 3. ad Almansorem se ab experto nouisse ait, aquam e melle stillatitiam plurimum prodesse. Ad decoloratam faciem. Aquam e citriis ac limonibus stillatitiam, si abluatur cutis, optime prodesse scribit Ioannes Baptista Montanus in secundam Fen. primi Auicenne, purgato prius corpore; intelligimusque non de naturali decoloratione, sed quae praeter naturam accidit. Abstergit autem haec aqua cutim, & expurgat. Idem faciet aqua e floribus, uel etiam side Destillat. Sectio Iii. 265 liquis recentibus fabarum, & ex lupinis; quae acrior & ualidior est. Item accip. siliquarum immaturarum lib. 3. mellis optimi lib. 2. Terebinthinae lib. 5. croci unciam; macerentur omnia in uase diligenter clauso sub fimo, uel ad solem, per octo dies, mox addantur lactis asinini lib. 4. & statim antequam lac putrescat; nam foeteret aqua, destilletur; exibit enim aqua & oleum; oleo illinenda nocte cutis; aqua die abluenda; quod si nonnihil moschi, aut ambrae apponatur, fuerit iucundior. Magis autem efficax haec habetur, quae loco siliquarum fabarum immaturarum, accipit orobum recens, & lupinos, & amygdalas amaras, cuiusque lib. 2. cnici unc. 3. nitri rubei unc. 4. limonum seu citriorum incisorum, terebinthinae, sing. lib. 2. commisceantur omnia, & uase diligeter clausa, uti superius dictum est, in sole, uel fimo, ad octo dies macerentur, inde stillet oleum & aqua; neque uero hec solum colorem faciei conciliant, sed splendorem, & rugas prohibent: cum uero infinita propemodum in uulgatis libris habeantur, haec satis fuerint a uiro doctissimo, Montano, descripta. Hieronymi Rubei Rauenn. De Destillatione, Sectio quarta. Ea est destillationis, & chemicae artis quam Arabes, Alchymiam, & detracto articulo, chymiam, Graeci χημεῖαν, uocant, coniunctio, ut una ex altera ortum duxisse uideatur; & qui ad destillationem, metallorum praesertim incumbit, is statim ab omnibus fere, chemicae arti operam nauare credatur; quamobrem nequaquam ab instituto meo abhorrere putaui, si cum de rei medicae destillatione hactenus uerba fecerim, nonnulla adiiciam, quae ad chemiam pertinent, potissimum quod pietatis munus fore arbitrer, eos monere, qui magno dispendio, & temporis, quod esset in meliores usus destribuendum, & rei, qua familiam, & egentes alere deberent, huic uanitati, uano, & ridiculo exitu, inter fumum & carbones desudant. Sic aute rem aggrediamur. Chemici quid possint. Cap. I. Plurimum semper disputatum est, chemica ars, e qua praeclara multa prodiisse, negare nemo plane potest, an uera sit; cude Destillat. Sectio Iiii. 267 ius rei difficultas uel eo est aucta, quod quotidie multos auri & diuitiarum cupidos oleum & operam perdere, uti diximus, uideamus, magno ipsorum damno, & ingenti huius artis infamia, quae certe, si nulla alia de causa, ob multas tamen, quas diximus, res inuentas, summa laude digna esset. Egidius Romanus, uir doctissimus, summusque Theologus, ex Eremitarum Augustinianorum familia, quaestione 8. Quolibeti, falsam eam putat, quod neget fieri arte aliqua aurum posse; ea adductus potissimum ratione, quod nat ira determinatis, certisque principiis progrediatur, eoque magis, quo res naturales perfectiores sunt. In his autem principiis, maxime numerat effectricem causam, materiam, & locum generationis: non enim equus nisi ab equo fit, & ex equae menstruo sanguine, inque ipsius utero. Quin ea etiam, quae ex putredine, gignuntur animalia, certam sibi materiam deposcunt, uti Auer. 12. Metaphysic. 18. ipsaque experientia testantur; pleraque etiam locum; non enim alibi quam in uitis uentre fit uinum, cuius similem quidem potum multi facere possunt, id tamen uinum non esset. Ita ignis purus in sphera tantum ignis habetur; Quamobrem credendum esse ait, metallis, quae in terra gignuntur, cum res sint perfecte, eum locum ita a natura assignatum fuisse, ut extra ipsum fieri nullo modo possint; 268 Hieronymi Rubei coloris quidem, & nonnullorum huiusmodi accidentium mutationem, sed non naturae, non formae ac speciei fieri posse arte aliqua, concludit. Quod affirmat etiam auctor eius libri, qui Aristotelis secreta secretorum inscribitur. Nouissime quoque Thomas Erastus medicus doctissimus, libro suo de metallis, multa adducit, ut idem probet; non enim ( inquit ille ) una species in aliam eiusdem generis proximi, mutari, neque a natura, neque ab arte potest; neque ars formam facit. Caeterum ut quid nos sentiamus, in apertum prodeat, Erastum primo conuenientes, dicimus ea uera esse quae scribit, ab arte fieri formam non posse, si de sola arte intelligamus; non autem cum ars naturae nititur. Itaque cum magis, & in materia, & in forma conueniant duae species sub eodem genere proximo, quam quae sub diuersis locantur, cum has inuicem mutari non neget Erastus, cur illas negabit? Cum uideamus lignum, cochleas, pelles, & huiusmodi in lapides a natura uersas, etiamsi in sua principia dissoluta non fuerint, uti Albertus Magnus, Georgius Agricola, Petrus Andreas Matthiolus, Gabriel Falloppius, qui de lapidibus, metallis, ac fossilibus egregie scripserunt, & alii etiam fide dignissimi auctores tradidere, quid mirum si metallorum inuicem species, uel nulla in sua principia facta dissolutione, mutentur, que & imperfectae sunt, & De Destillat. Sectio Iiii. 269 parum inter se distant? Iosephus li. 2. de bello Iudaico, scribit, Arenam prope Belum amnem, duobus a Ptolomaide stadiis distantem, in rotunda ualle, uim habere, in uitrum mutandi, quae attigerit, metalla; gignendo enim uitro, litus illud tantum fuisse per multa saecula, auctor est Plinius lib. 36. Nonne etiam in stirpibus, quae tamen uiuunt, ubi haec est naturae propinquitas, conuersionem mutuam uidemus? ita enim lolium, & triticum; hordeum, & egylops, se habent, teste Galeno, 1. de alimen. facult. cap. 37. ubi & patris sui exemplum adducit. Ozimi semen, si frequentius seratur, ut ait Martialis, modo in serpyllum, modo in sisymbrium degenerat: imo cum Soli expositum est, transit in serpyllum, tametsi non omnino hac ratione speciem referat alienam, ut docet lib. 5. de plantarum causis Theophrastus, qui etiam asleuerat sisymbrium in mentham uerti cum propinquam naturam habeant: Ut interim omittam, quod plerique scribunt, Ficedulam, & atricapillam mutuo commeare, ut quae fuerit ficedula Autumno, uindemiarum calce in atricapillam uertatur; sed quae mutatio pulchriori a natura spectaculo, fit, quam papilionum & bombycum? primo enim uermis gignitur; omne autem hoc uermiculi genus, ut ait lib. 3. de generat. animal. cap. 9. Hieronymi Rubei Aristoteles, ubi suae magnitudinis finem receperit, quasi ouum effi270 citur, indurescit enim putamen eorum: mox rupto putamine exit, uelut ex ouo, animal, tertia perfectum generatione, idque pennatum magna ex parte. Ita bombyces cum oua aestate pariant, quae in panno ad uer usque seruantur, ex illis uermes generantur, mox bombyx, tandem necydalus. Sed satis hac de re cum Erasto disseruimus; ad Egidium ueniamus, qui non uidetur probare, quod necessarius sit locus, terrae scilicet & montium uiscera, gignendis arte metallis, qua tamen maxime de causa urget ipse, & cum eo etiam Erastus: nam si apes, muscae, ranae, nullum sibi certum locum postulant, uerum ubi materia apta est, ibi gignuntur, quid phibebit idem in metallis fieri, quae sunt multo imperfectiora, & ui sentiente ac mouente carent? cur enim metalla locum sibi certum magis poscant, quam animalia huiusmodi, ubi fuerit materia, & calor coquens, & frigiditas cogens? quod & uidetur 4. Meteororum Aristoteles insinuare, cum de elixatione loquens, nihil referre ait, an huiusmodi coctiones fiant in uasibus naturalibus, an in artificialibus, dum eadem adsit causa uerba haec sunt Aristotelis; ὶ ὀυδὲν δαρέρα ἐν ὀργαίνοις, τεχνοικοῖς ἢ ρυσικοῖς ἔαν γίννηται; δὰ τὴν αὐτὴν γὰρ αἰτίαν. πάντα ἴσται: neque enim qui haec uerba conantur interpretari, aliquid afferunt, quod faciat contra nostram sententiam. Quoniam uede Destillat. Sectioiiii. 271 ro tota haec res a doctissimis uiris prolixo sermone disputata est, Petro praesertim Bono, medico Ferrariensi, cuius multe rationes uidentur hactenus inconcussae; non est quod aliorum dicta repetamus. Illud solum addiderim, quod licet magnus ille Philosophus Auerroens: primo de generat. animal. cap. 1. asserat, Alchymistas, qui putant idem fieri posse ab arte, & natura, decipi, quod causae artis & naturae sint diuersae, quamobrem dicebat Erastus, non sequi, si quod natura faceret, idem facere artem posse, tamen cum tertium librum Aristotel. de Anima. cap. 36. idem Auerroes interpretatur, ait; uideri multas artes addisci, ac reperiri posse, cum tamen adhuc lateant, quod eorum ignorentur causae, & ex his artibus, chemicam tantum numerat. Algazel quoque nequaquam minoris in philosophia nominis. ipso Auerroe, chemicam intentionem esse ait, mutare substantiam metallorum, ut ad auri & argenti puritatem perueniat, aut in aliqua specie apparentiae; cui contradicens Auerroens disputatione priore physica, chemicam artem dicit eam esse, in qua dubium est an reperiatur; & si reperitur, impossibile est, ut quod in ea fit, sit ipsummet naturale; nam ars cum assimilari uult naturae, deficit; nec uere ad eam peruenit, & si quic272 Hieronymi Rubei quam fecerit, quod natura factum sensui appareat, non est tamen nobis aliquid, quo affirmare cogamur, eam aut falsam, aut impossibilem. Ueritatem docere diuturna experientia; temporisque longitudo poterit. Haec ibi Auer. cuius postrema uerba indicant, non tanti esse rationes contra adductas, ut certo affirmet fieri non posse. Maxime autem possibilem esse, suadere nobis possunt, quae Aristoteles scribit 7. Metaph. 29. cum ait, eorum quae arte fiunt, nonnullorum materiam, initium in se continere naturale, quo possint per se moueri ad finem, quem ars intendit, ut medicina, & agricultura, in quibus ars naturae opitulatur; quorundam materiam huiusmodi carere principio, nec nisi arte moueri ad finem posse; alia solum arte fieri, ut domus; Sed priora, utroque, & natura scilicet & arte, ut sanitas. Hactenus Aristoteles. Non fuerit igitur mirum, idem aurum, argentumue fieri natura, & arte, tametsi causae sint diuersae, si ab utroque eadem sanitas fit; neque dicta Aristotelis, quod ad rem hanc attinet, ullum inter accidentia, & substantiam discrimen facere uidentur. Ad haec accedit, fieri posse, ut causae, quarum est diuersa species, idem tamen specie efficiant, ut motus, lumen, & ignis: quae cum natura ac specie differant, ignem tamen gignunt, qui eiusdem est speciei. Item ignis idem specie, elicitur e rebus specie diuersis, nempe e lapidibus, lignis, multisque praeterea aliis; neque in huiusmodi que sunt imperfecta, ea ratio ualet, quae in plantis & animalibus plurimum potest. Possunt itaque Chemici argentum uiuum mutare, caeteraque, quae ad id requiruntur, sic ut quae diuersae initio causae fortassis erant, una tandem materia fiant; quemadmodum effici potest arte cinnabaris, quae etiam a natura collatur; neque impossibile ut gignantur scorpiones, huiusmodique animalia, atte, & quae & natura procreantur, & longe perfectiora sunt, quam metalla: licet autem Theophrastus, auctore Plin. lib. 33. cap. 17. nonaginta annos ante Praxibulum Atheniensium Magistrum, quod tempus exit, in urbis Romae 249. annum, tradat, inuentum Minium a Callia Atheniense, initio sperante, aurum posse excoqui arena rubente in metallis argenti; Aurum tamen ex auripigmento facere Caius princeps, teste eodem Plinio lib. 36. coepit, uerum adeo modicum, ut detrimentum sentiret. Suidas quoque scribit, ut supra memorauimus, Diocletianum Imperatorem libros ab antiquis conscriptos, περὶ χημεῖας ἀργυροῦ κεὶ χρυς¬ οσ conquisitos exussisse, propter illa, quae aduersus eum Aegyptii innouarant; ne Aegyptii arte illa diuitias compararent, atque opum abundantia freti, arma in Romanos mouere in posterum auderent. Hderonymi Rubei Ioannes quoque Fernelius Ambianus, Philosophia, ac Medicina cla274 rissimus, altero de abditis rerum causis libro, aurum se fecisse arte testatur, modumque insinuat. Sed cum duo sint, quae potissimum in hac arte quaeri consueuere, alterum, uerane sit mutatio, fierique arte, ea, in metallis possit; alterum, an multiplici ui fieri; sic ut uncia, libram in aurum uertat, de hoc cum multa scribantur, nihil tamen adhuc comperti penes me est; presertim cum uim uegetatricem in metallis inesse nequaquam copererim. Alterum est uerissimum. quod experientia optime testatur, qua; ut nunc silentio plura alia inuoluam; hydrargirum in argentum optimum, argentum autem in aurum uerti perspexi; ea autem sic fuit. Confracti cinnabaris; quod ex hydrargiro & sulphure, ignis ui in sublime elato, conficitur; partes tesserarum magnitudine, elimato argento, oui adiecto candido, ut adhaererent, inuolutae, & in uas coniectae fuerunt, quod igni moderato resisteret; uas illud optime contectum, ac luto munitum, molli pruna, sub cineribus, ad horas duodecim, decoctum est; Inde reclusum; tuncque argenti puluis, nigrior, ob sulphur, factus, e tesseris detersus, & seruatus: Tesserae ad examen argenti adhibitae, cupellam uocant, argentum optimum reddiderunt. Quoniam autem puluis ater argenteus difficile igni liquatur, quod fere uim omnem exhalauit, remedio quodam, facile eliquatum est, & in separationis aquam demersum, auri De Destillat. Sectio Iiii. 275 non minimam partem demisit. Neque uero dicendum est, quod plerique affirmant, idcirco ex argento aurum colligi, quod in eo auri semina quaedam contineantur; nam totum ipsum argentum, tandem, si rem repetere recte noris, in aurum uertetur. Sunt qui, ut minori dispendio rem conficiant, partes illas cinnabaris, antea quam puluere ex argento inspergant, in acerrimo lixiuio, aut certis oleis ebulliant; sunt & qui aes apponant uarioque utantur artificio, de quo nostri instituti non est, plura scribere. Chemicorum errores. Cap. Ii. Quanquam aute uerissima est haec ars, eo quo memorauimus, modo; desistendum tamen ab ea uidetur, quod in perscrutandis huiusmodi mirandis sane naturae mutationibus arte comparatis, multa dispendia incurrant, ii potissimum, qui lucri auidiores, leui opere, maximas opes adipisci quaerunt, & licet semel atque iterum frustra laborauerint, nihilo tamen minus obstinati, eam in se mutationem ac μεταμόρφω¬ σιν experiuntur, quam in metallis non efficiunt, dum e diuitibus pauperes, pertinaciae suae ingentes poenas dantes, euadunt, & ut recte Demetrius Phalereus asserit, quod capiendum illis erat, minime ceperunt; amiserunt, quod possidebant: libris assidue student receptarum, ut aiunt, plenis, eamque e 276 Hieronymi Rubei multis seligunt, quam uetustissimo aliquo libro, Graece, aut Hebraice, uel occultis notis, scriptam animaduertunt, quasi aut externae literae, aut diuturnitas temporis, non ratio, adferre illi ueritatem possit. Hanc autem ubi falsam euentus probauerit, ad aliam feruntur, longe a ueritate remotiorem; atque ubi hac etiam se delusos sentiunt, falsa adhuc spe illecti, nouisque in dies & falsis operibus magis addicti, in miserabilem egestatem incurrunt. Illud autem ridiculumne an miserabile dixerim, nescio, cum uideas quosdam pannosos, & plane mendicos, polliceri hac arte orbem aurum, Croesique ac Luculli opes: quodque admirabilio est, eorum pollicitationes, apud plerosque prudentissimos alioqui uiros, locum inuenire. Sunt igitur, qui argentum uiuum, Mercurium ab ipsis, & quidem non immerito, uocatum, miris, uti diximus, torquent modis, ut cogant; nam alii herbarum succis id factum testantur, gummi deinde, & rebus, quas etiam ignis absumit, in argentum optimum uersum. Plerique solis herbarum succis fieri id posse contendunt; easque reperire herbas magnopere student, lunariam praesertim maiorem, cum que lunaria sit, de qua Philosophi loquuntur, ignorent. Destillat. Sectio Iiii. 277 Alii solis gummis, quidam aquis acerrimis, nonnulli salibus, atque etiam communi, paratis suo modo, aliqui oleandrum, quod est Graecis υκριον, & ῥοδοδαρνη, huic maxide me rei aptum praedicant; cicutam alii, quidam napellum efferunt; nec desunt, qui Bufonis puluere utantur; plerique student ut hydrargirum ipsum bufo ebibat, quem deinde bufonem exurunt, ut e Mercurio, Lunam; id autem est argentum optimum reddant: multaque quotidie huiusmodi, nulla ratione adducti experiuntur: neque enim solo argento uiuo metallum constat, uel ipsis testibus qui argentum uiuum materiam metallorum faciunt, in quibus est Angelico Doctor ingenio, Diuus Thomas, in tertium Meteororum praeclare, ut omnia, scribens; sulphur enim necessario adhibetur. Cogi quidem iis medicametis, ut ne fluat, non negauerim; in argentum uero mutari posse, nequaquam arbitror. Quod si nonnulli scribant, argento uiuo sulphur contineri, quo uerti in argetum queat, id de quibusdam calidissimis partibus uti supra diximus, uerum est; de proprio sulphure, non est uerum. Uir tamen fuit sane probus atque honestus, qui cum totam fere aetatem mendaciis huiusmodi consumpsisset, sancte affirmauit, se argentum uiuum semel in argentum optimum quibusdam gummis, uertisse; uerum cum idem sepius deinde magno studio tentasset, efficere nunquam potuisse. Itaque uel in Mercurio illo inerat argentum, quod ui ignis coactum fuit, aut illud cacodaemones in uas iniecere, ut illis mendaciis uitam misere traduceret, neque 278 Hieronymi Rubei aliter unquam ueritatem peruestigare tentaret, uti euenit; nam illis addictus totus, obiit; & profecto si natura id contigisset, perpetuo id fuisset consecutus. Arbitrantur alii corpora metallorum, quae ab auri praestantia absunt perfecta fieri posse solis ustionibus, calcinationibus uocatis, saepe repetitis, si tamen semper in corpus redigantur. Plerique Uenerem, ita enim aes appellant, cum spiritu stanni, cui Iouis nomen imposuere, duodecim horarum spatio, si ui ignis eliquata perstent in optimum argentum uerti affirmant. Arsenico alii & auripigmento uulgaribus ignis ui in sublime saepius elatis, asserunt id fieri, addito tamen Mercurio sublimato, & Luna. Quidam una sola re fieri tradunt; tes ipsas alii in sublime elatas, conantur, adiecta Luna, in aquas perspicuas soluere, & demum cogere; idque repetunt, dum uelut cera, temperato liquescantigni; si enim in aes fusum, huius medicinae parum coniiciatur, Lunam fieri optimam affirmant. Miscent alii cum elimata Lunae scobe, Mercurium sublimatum, totiesque in sublime, ui ignis, efferunt, dum optime mixta, in igne simul perdurent, & molli liquescant pruna; sunt qui eadem humido loco, ut in aquam abeant, ponunt, mox cogunt; idque saepe repetunt; esse enim optimum medicamentum aiunt, ut in argentum aes uertatur. Destillat. Sactio Iiii. 279 Tormentis etiam nede quaquam minoribus alia metalla excruciant; nam de Saturno, quo nomine appellant plunbum, plurima tradunt; putant enim nonnulli Saturnum, louem aut cerussam aceto stillatitio dissoluta, & linteis excolata linguis, & in corpus redacta, cum fermento auri aut argenti, ad metallorum perfectorum naturam adduci posse; cum tamen quid fermentum huiusmodi sit, ignorent, quanteque sint huius fermenti uires: praeterquam quod nulla harum praeparationum potest tantum perfectionis inducere in imperfecta metalla, quantum pollicent: densitatem quandam & pondus, & ualidiorem cum aliis mixtionem potest, substantiam non potest. Quosdam scio, qui se maxima iurisiurandi religione accepissent dicerent, plumbum elimatu, unaque sulphur, & auripigmentum, certis, que adscribunt, ponderibus, in uase terreo, quod igni resistat, uitro nequam oblinito, ad cucurbitae formam, locatum, si optime clausum, carbonibus ad collum usque circundetur, adhibeaturque ignis, initio lentus, mox uehemens, per duodecim horas, plumbu in argentum conuerti, in quo auri plurimum contineatur. Sed caueant, qui id tentant, ne illis eueniat, quod ex his uni, quieffracto uase, magnum mortis discrimen subiit, manu combusta, ab ignitis rebus, quam in uase inerant; hacque ratione argentum inuenit, quod quaerebat. Hieronymi Rubet Possunt enim sulphur & ignis plumbum exurere, non perfi280 cere; nisi forte maiori artificio quis utatur. Fuere etiam nonnulli, qui cum facere exargento aurum quaererent, aurum in calcem redactum, aes ustum, & crocum ferri, certis miscebant ponderibus, & aqua salis ammoniaci imbibebant, fimoque equino, aut loco humido locabant, ut abirent haec in oleum omnia, quo oleo argentum in aurum uerterent. Sed euentus rei fallaciam ostendit, quando neque aurum neque ferri crocum in oleum abire, adeo leui artificio, potuerunt; tametsi aes ustum, aceto stillatitio solutum, aliquot post diebus, in grana uiridia descenderit, quae Smaragdos egregie aemulabantur. Hac de re, idem ut efficiat, plerique aurum cum argento uiuo sublimato, & sale communi, in sublime efferunt, terque id repetunt, atque etiam amplius, dum in oleum abeat. Pari ratione aes nouum, aqua sua acerrima solutum, & deinde exiccatum, aceto stillatitio dissoluunt, colorato semper aceto detracto, tandemque in halitus emisso: adiecto enim sale urinae, quod pulcherrimo naturae atque artis opere, inuas recipiens abit, liquescit, & destillat. Haec coniungunt, coguntque & unam partem, in duodecim argenti proiiciunt, uano euentu: neque enim ea est haec auri praeparatio, ut tantum possit. Qui uero magis putantur hac in re sapere, ii peruulgato illo, multisque decantato philosophorum lapide, fieri tantum hec posse assede Destillat. Sectio Iiii. 281 runt, & quidem fortasse uere, sed lapidem ipsum conficere alii quaerunt e salibus, aluminibus, chalcanthis; alii ex puerorum lotio, aut iuuenum, ex oleo e stercore humano: plerique ex bile, aut pituita, sunt qui plantas ad id deligant, animalia, oua, lac, atque ipsum etiam humanum semen, tantum potest auri fames. Nec desunt qui membranam illam humani foetus, quam uulgo appellant secundinam, medici plerique χωριον uocant; quamuis aliquibus chorium nihil aliud sit, quam uasorum umbilicalium ramificatio, & contextus; laudent, cum tamen ignorent, quae secundae sint, de quibus Chemici meminerint. Conflare quidam lapidem illum ex solo Mercurio miris modis agitato frustra tentant; nonnulli e solo sulphure uulgari ui ignis in sublime sepius elato, & deorsum tandem fixo; magnumque hoc sulphure comcludi arcanum asserunt; cum tamen non intelligant de quo sulphure tot scribant doctiores Chemici cum partum terre illud uocent, & e metallis magno, eruditoque artificio extrahant. E plumbo alii, aut e stanno atque etiam e ferri spuma, & recremento, alii e pyrite lapide, conficere lapidem hunc student, cum nesciant; si de lapide philosophorum que scribuntur uera sunt; ex auro solo id semen, quod lapidem uocamus, elici posse, ut uir doctissimus Fernelius scribit; Cum enim ( inquit ) maxima uis seminis in oleo quodam inhaerescat, 282 Hieronymi Rubei id quidem in caeteris metallis inflammari, cremarique igne solet: in auro autem non potest; qua de causa id nullius ignis ardore torreri, absumiue potest, & omne artis uim tollerat. Quanobrem constare etiam satis arbitror, eos falli, qui lapidem hunc, seu, ut Arabes uocant, elixir, e sulphure cum Mercurio uulgari coniuncto, conflare student, ea permiscentes ac coquentes, cinnabarimque facientes: uel sulphuris ipsius parati uirtute, Mercurium cogentes: nam in principiis falluntur, siquidem ut ille inquit satis eruditus poeta: " Hordea cui cordi, demum serit hordea, ne tu Nunc aliunde pares auri primordia; in auro Semina sunt auri. " Aquam alii ponderosam quaerunt, & exchalcantho ui maxima eliciunt, saepiusque repetunt, sudantque ut chalcanthum optimum habeant, praesertim cyprium; aut quod in aeris fodinis reperitur; neque ex alio lapidem philosophorum fieri posse affirmant, ea sententia decepti, quod qui sapientiores huius artis scriptores habentur, asserant, aquam e qua lapis gignitur, ponderosam esse, sic ut alias pondere superet, cum tamen aliam aquam intelligant, quam ignis non absumit. Idem de iis dixerim qui eundem conficere e stibio, aceto dissoluto, aut eius oleo putant, quod semina in iis auri non insint, neque ullius perfecti metalli. Non minori in errore uersantur, qui μᾶλαγμα, De Destillat. Sictio Tiii. 283 amalgamam dicunt, ex argento, aut auro, cum Mercurio uulgari, coponunt, fierique lapidem sic posse affirmant, cum fieri non possit, ut hac ratione, uel in sua redigantur principia, uel semen ex ipsis eliciatur. Tria illa plerique seorsum in aqua acerrima, suo modo, composita, dissoluunt, inde eas aquas que diuersis nitent coloribus, simul iungunt, in cucurbita ponunt, & aquam inde eliciunt; refunduntque aquam toties, & detrahunt, dum in oleum metalla uertantur. Unde fieri Philosophorum lapidem dubio procul affirmant. Sunt & qui cum audierint eorum Philosophos asserere, e tribus lapidem constitui, corpore, anima & spiritu; loco anime, aurum, argentumue accipiunt; spiritum dicunt Mercurium uulgarem esse; salia autem quedam una cum caphura corpus putant. Et primo quidem, uulgaris Mercurii ope in calcem redigunt aurum, & argentum, aut cum sale; ui ignis, multorum dierum spatio; inde abluunt aqua dulci, magno mox labore; ac temporis diuturnitate, aceto stillatitio dissoluere tentant, putantes animam ex ipsis corporibus ita elici: quandamque tenuem substantiam, crystalli specie, seorsum diligenter seruant. Mercurii uero aquam, uti prima Sectione diximus, efficiunt, eaque pro spiritu reponunt. Salia autem, & caphuram, aceto stillatitio, dissoluunt, praeparant, redduntque puriora. Tria hec tandem miscet certis ponderib. optimeque in porphyrite lapide trita, ui ignis, uitreaque 284 Hleronymi Rubei cucurbita, in sublime agunt; quodque in fundo remanet, cum eo miscentes, quod euolauit, saepius id repetunt, noua semper affusa Mercurii aqua. Humido dein loco posita liquescunt, inde coguntur: hoc iterantes opus, dum libuerit; huncque lapidem philosophorum esse, mentiuntur. Quid de his dixerim qui chalcanthi, & salis nitri fumos, ui ignis, primo moderati; mox acerrimi, in Mercurium affundunt, locatum in uase quod recipit? Sic enim Mercurius in orbe actus, lactis speciem refert; abluunt postea aqua communi, qua mox tepente balneo detrahunt, appellantque lac uirginis, de quo philosophos locutos asserunt, in eoque aurum aut argentum; ut lapidem album rubrumue constare, est animus, ponut; ipsamque optime clausam cucurbitam fimo obruunt ad multos dies, dum soluatur metallum; tunc enim alio in uase, igne adhibito, materiam ipsam in sublime agunt: id repetentes, donec non possit in sublime amplius efferri; hucque lapidem esse a philosophis quesitu, nugantur. Coplures faciendum malagma, ex Luna & Mercurio ad album dicunt, ex Sole, & Mercurio ad rubru; optimeque mixta, uase uitreo, luto incrustato, cuius sit collum breue, appositoque rostrato pileo, uehementissimo igne, seiungere a corpore Mercurium quaerunt; sint autem rimae optime stipatae, & uas ad summum collum cineribus contectum; oportet. Separatum Mercurium, rursus conde Destillat. Sectioiiii. 285 iungunt, inde separant, dum non amplius separetur, seu destillet, at cum corpore figatur: lapillis nonulli ex auro aut argeto, aceto stillatitio, aquisue suis, dissoluto, conflant: aquas alii acutas illas saepius refundunt, miscent, cogunt, putantque lapidem philosophorum inuenisse; Qui quidem falluntur omnes, & cum plura sint, quae eos latent, tribus maxime decipiuntur; nam cum aurum atque argentum reddere pulchriora, nobilioraque debuissent, contra faciunt; conspurcant enim illis adiectis rebus. Huc accedit non adduci ea metalla hoc pacto in eorum primam materiam generi metallico proximam, neque ex illis semen educi, quod tertium est. Qui uero ex omnibus rebus fieri lapidem hunc affirmant, tametsi ex una quam alia facilius, educereque elementa, destillatione, ab ea putant oportere, reddereque seorsum singula puriora, ac tandem coniungere, eam uidentur nouare opinionem, qua asseritur, quodlibet ex quolibet fieri, praeterquam quod separata eorum elementa ignis absumeret, remaneretque cinis nequaquam fluens. Ad le lapidem illum, cum ex aliis, quam auro, & gento, ab ipsis eliciatur, non posse auri, & argenti naturam ac formam, neque induere, neque inducere. Hieronymi Rubei Quod si Chemici ex omni re lapidem suum confici posse tradiderunt, elementa intellexere, remota omnium rerum, quae gene286 rantur, ac intereunt, principia; hincque est quod eorum quidam scribit, inueniri in omnibus hominibs lapidem, a quo si abstraheretur, interiret. Sunt alii, qui se maiori ingenio putantes, certo affirmant, si Mercurius e corporibus perfectis, argento, & auro, extraheretur, fieri ex ipso lapidem posse, neque aliam ad hunc lapidem uiam patere, cum id sit in proximam materiam metalla adducere. Id autem facere quidam nituntur aquis suis, metalli substantiam non corrumpentibus, plerique oleo e tartaro arte elaborato, quidam sale ammoniaco, ac Mercurio sublimato, simul ad ignem fusis, si in ea metallum elimatum proiiciatur, aquis alii acerrimis, ex cinnabari, chalcantho, salnitro, atque huiusmodi destillatis, in quibus Mercurius sublimatus sit dissolutus. Qui quidem; si iis qui hac de re accuratius uidentur scripsisse, credimus; propius accedunt ad ueritatem, quid tamen faciant, non satis assequuntur. Est enim, & non est argentum uiuum metallorum principium; quod quidem sit, uel ex eo coniicio, quod dictum est, ex cinnabari factitio, argentum optimum confici, neque enim dubitadum de hoc fuerit, cum omnibus perstet argenti examinibus omnibusque eius qualitatibus sit praeditum; uidemus etiam metalla in argentum uiuu couerti, quod & docet experientia, & de auro, Erastus qui id negat, concedit, cum illud sibi ostenderit Petrus Stahelin, Friderici Marchionis Brandeburg. De Destillat. Sectio Iiii. 287 Medicus; Quis enim negaret esse illud, argentum uiuum, cum fluat, omniaque preseferat erat, que uulgare hydrargirum? Quaqua enim que perfecta mixta sunt, ut animantia, in sua dissolui principia nequeant, ob multiplicem, ualidamque mixtionem id tamen imperfectis, quam parum ab elemetis absunt, & sola fere concretione constant, non erit perpetuo impossibile. Fateor quidem, certos halitus, ut ait 4. Meteo. Arist. esse materiam propinquam metallorum, dum frigiditate loci coguntur, sed neque etiam negauerim, eosdem halitus potuisse in argentum uiuum, nunc purius, nunc impurius, ut eorum tulisset origo, conuerti, nisi loci frigiditas, aut siccitas anteuertisset; quod insinuare ibidem Arist. uidetur, exemplo roris, & pruine; nam halitus e quib. ipsa gignutur, fuissent aqua, nisi preoccupasset frigiditas, et in pruinam uertisset; quamobrem dum pruina, atque etiam nix in aquam dissoluuntur, dici possunt uersa in suam primam materiam: quoniam uapores illi, e quibus sunt genita, fuerunt quidem, Arist. docente, ut aqua, fuerunt autemut non: neque profecto norim, quo modo cum argentum ex argento uiuo conficiatur, & in argentum uiuum uertatur, negare possim, ex argento uiuo constare, aut ex halitu, qui potentia proxima argentum uiuum sit; Fortassisque facilius potest ars ex argento uiuo metalla coficere, quo natura cum ars sicciora, quibus hydrargyrum exiccet, & cogat; cogitur enim & exiccatur arte, uti diximus; apponat quam natura, 288 Hieronymi Rubei ubi uapores in argentum uiuum conuertit, & haec forsan causa est, cur in fodinis, nunquam reperitur argentum uiuum aut totum, aut dimidio conuersum in metallum. Haec autem coniectura mea; eo magis firmari forsan potest: quia Plumbago, μολίβδωνα Graecis dicta, liquidum aliquando sulphur exsudat, & argentum uiuum destillat; neque tamen ob id sentio, solo hydrargyro metalla fieri. Noui senem, qui cum urinae stillatitiae faecibus, argentum uiuum sublimatum, sal urinae, ipsamque stillatitiam urinam, miscebat, destillabatque tertio, & quarto affundens destillatam aquam faecibus; postremo stipato diligenter uase, molli igni apponebat; ut trium mensium spatio figeretur materia: cui fixae, & fluenti, addebat aurum, trigintaque diebus, lento igne, fermentabat, pauco salis addito. Caeterum, quo modo hec, quae partim ab igne, euolant, partim in eo uruntur, possint aurum, quod in igne, illae sum permanet, conflare non uideo; quod uel ex eo potest colligi: quoniam senex ille inani hac spe deceptus, omnem etatem, inops, confecit. Caeterum quid de iis dixerim, qui puriorem auri partem extrahere conantur, crassiore, impurioreque abiecta? sic ut duae, aut tres ad summum unciae ex libra habeantur, Mercuriumque uulgarem suis paratum modis, cum auro coniungunt, ut puriores partes illas secernant. Hac ratione fecisse putant, Siculum quemde Destillat. Sectio Iiii. 289 dam proxime superioribus annis, Rome, qui coram uiris principibus aliquot, proiecta pila parua, quae uix scrupulum penderet, in Mercurii ad ignem iam feruentis uncias duas, totum in aurum optimum uertit. Fuit enim eorum, qui hac in arte plurimum operae posuerunt, sententia, esse illud semen auri, ex duabus auri unciis detractum, sic ut tantum Mercurii in aurum uerteret, quantum fuerat aurum, a quo illud detraxerat. Sed qua ratione id fieri possit, satis difficile uidetur cognitu; nam in auro, ob perfectam coctionem, mixrionemque partium exactum, nulla pars est alia purior, ex omnium philosophorum sententia; quamobrem igni, & cuiuis examini adhibitum, nihil minuitur; neque Mercurio solo ea uis inest, ut eo puritatis aurum adducat, semenque extrahat. Haud dissimili fere mendacio, sub idem tempus, nempe quinto ab hinc anno, aurum quidam facere profirebatur, ex aere usto, Ferrettum uocant; Primo autem auro in calcem, sale communi, redacto, affundebatur acris aqua e chalcantho, salnitro, & alumine rupeo, mox ammoniaco sale, in sublime acto, atque item communi, adiectis, acriore reddita; detrahebatur postea destillatione ex auro haec aqua, & aurum; quod in fundo uasis remanebat, bis aceto stillatitio, totidemque stillatitia communi aqua, eluebatur, his perpetuo liquoribus de290 Hier. Rub. De Destil. Sec. Iiii. stillatione, deinde ex auro deductis. Auro sic parato imponebatur aqua ardens, quae tutie primo; siue cadmia ea fuerit, siue pompholix; mox hydrargyri sublimati, uim, eleganti sane artificio, combiberat: eadem deinceps aqua, destillatione, detrahebatur, hoc ter ordine repetito: seruabaturque ita paratum aurum, loco sicco. Ferrettum saepius aceto stillatitio ablutum, eadem ardente aqua affundebatur, quam ex auro deduxerant, bis id repetentes: mox dissoluebatur, aurum, aqua acri superius dicta, eademque. Ferrettum, simul; detrahebaturque ex illis destillatione aqua, iterum ac tertio affusionem, detractionemque hanc repetentes: siccatis, oleum e tartaro ter, quaterue infundebatur, & siccabatur, adiectaque tandem chrysocolla factitia, in quadruplum auri, ad ignem eliquati, hic ex auro & Ferretto puluis proiiciebatur, fiebatque totum aurum. Hoc autem artificium, penes Principes aliquot Italos fidem inuenerant, cum tamen non tanta sit corporum dissolutio ac depuratio, ut aes in aurum conuerti possit; Mixtio quidem certe exactissima, & fere per minima est, quae dedit mendacio locum, non est autem formae mutatio; quod & experientia uerum deinde docuit. Atque hec pauca de innumeris fat fuerit dixisse.