Secreta Alchimiae Magnalia D. Thomae Aquinatis, De Corporibus supercoelestibus, & quod in rebus inferioribus inueniantur, quoque modo extrahantur: De Lapide minerali, animali, & plantali. Item Thesaurus Alchimiae secretissimus, quem dedit fratri suo Reinaldo. Accessit Et Ioannis De Rupescissa Liber lucis, ac Raymundi Lullii opus pulcherrimum, quod inscribitur Clauicula & Apertorium: in quo omnia quae in opere Alchimiae requiruntur, uenuste declarantur, & sine quo, ut ipse testatur Lullius, alii sui Libri intelligi nequeunt. Opuscula studiosis artis secretissimae, ut summe necessaria, ita lectu iucundissima. Opera Danielis Brouchuisii artium & medicinae Doctoris nunc primum in lucem edita. cum Praefatione D. Ioannis Huernii. Coloniae Agrippinae, Excudebat Nicolaus Bohm - bargen. M. D. Lxxix. Quae te torquebant aliorum aenigmata Lector, Explicat ista modo pagina rara tibi: Possit ut abstruso quicquid natura Lapillo Condidit, ingenuis arte patere uiris: Possit & Argentum subito, uel Cinclus in Aurum Uertere, qui praesens calleat artis opus. Ergo age naturae loca inaccessa hacce potentis Arte petas, Liber hic dum tibi monstrat iter. D. Ioannis Huernii Apud Ultraiectenses Medici, Ad Candidum Lectorem Praefatio. Si ueterum scriptorum monumenta, ut sunt Olympiodori, Blamidae, Zosymi, Hebes Mesues perscrutemur, ante multa saecula apud Aegyptios ( a quibus tanquam uberrimo de flumine, totae polytioris doctrinae merces dimanarunt ) Chemica mysteria uiguisse intelligemus, adeo ut haec sola liberandi ars praeclaris primaeuorum parentum ingeniis exercitamen datum uideri possit, ideoque capacior illorum mens diuinarum rerum, illam omnibus honoribus decorauit, nobis peiore aetate natis paulatim senescente mundo, ac foecunda parentum seminis effoeta languente ui, disciplinarum minus nobilium excolendarum occasionem reliquerunt. Interim tamen ne alta suorum ingeniorum agitatione ac industria inuenta Chemii ars ( quam multo sudorum madore ac mentis philosophicae. impulsu nacti fuerant omni laude dignissimi uiri ) extingueretur, monumenta eius apud suos reliquerunt; se enim non tam sibi quam posteris omnibus aeditos putabant, ac ad illorum usus labores omnes contulerunt. Quare iuniores adhortans Razes dicit, Rogo te fili ut indefessa lectione philosophiae libros scruteris, ut & eius filius esse & huius arcani magisterii habere sagaciam merearis: qui enim in legendis libris deses extiterit, in praeparandis rebus promptus esse non poterit, quia non potest de leui eius in praxi manus clarescere, nisi cuius mens in theorica prius maceretur, ille enim ad operationes securus accedit, cuius in mente plures operationum imagines resultant. Sciebat hic uir doctus quantum antiqui scriptorum reliquissent, ut nostro imbelli ingenio subsidium adferrent; etenim diuinis igniculis praeclarioris industriae in nobis extinctis, nihil adiumenti restabat, quam ut ex scripto senioris saeculi arcana artis intelligerent posteri, cumque ut scribit Herodotus, Colchi originem traxerint ab Aegyptiis, secumque tulissent uellera cuium, in quibus depinxerant olim hanc artem, non mirum fuit si tota Graecorum nobilitas duce Iasone, ut hoc regi scriptum uellus eriperet, in praesentem sui internecionem se praecipitarit, cum tot procellis expositum tam uastum mare peragrandum esset, & cum tam feroci rege, populo draconibus igniuomis pestilentiore cincto, manus conserenda esset. Nec discrimen uitae hos terruit, nec longus nauigandi labor, quo priscum parentum opus Oetae eriperent, suamque regionem eo ditarent; quod & pulchre praestiterunt; dum enim ea arte regni proceres docti erant, & potentissimis totius mundi Monarchis tam exiguum regnum formidabile erat, cum hodie hac deleta ibi arte, et- iam extremam tyrannidem qua opprimitur sibi excutere nequeat. Aeyptum autem & Colchidem hac arte nobilitatas olim fuisse mirum nulli uideri debet, etenim qui priorem mundum habitabant prisci parentes, amoeniorem eius partem incoluisse constat, quae scilicet fluminibus illis, sacro elogio celebratis terminatur, cui & adiacet Aegypti regio, illam & doctrina illorum ornatam fuisse recte putamus: tandemque superueniente diluuio alueis fluminum confusis, quae aeneis scripserant columnis supermansisse, reliqua cum Noha ad Coichidem circa quam in monte Ararat arca constitit demigrasse. Unde excellentioris mentis impulsu motus Abderita ille Democritus, ut naturae abdita intelligeret mysteria, opes quibus satis abundabat abdicauit, ac Indiam, Scythiam, Aegyptumque peruagatus est, ac Dardam Aegypti magi libros quos secum in sepulchro condiderat, effodit; in quibus aureum illud philosophiae effudit flumen ipsa stupescente natura: tandemque omni disciplinarum genere refertus rediit, ac libros spagyricos ( quos & hodie quodam in loco extare scio ) conscripsit: Pythagoras eandem ob causam Aegypto adnauigauit, tamque intime hanc perscrutatus es scientiam, ut integrum suum crus auro tam crasse obduxerit, ut totum aurum iudicatum fuerit. Plato ab Aegyptiorum sacerdotibus easdem artes didicerat; unde non mirum si uiri philosophi olim aurum a principibus oblatum uiris contempserint, cum regum regibus imperarent. Ast instar coniuratarum phalangium sacramento astrictarum hoc indicium artis abdebant, non nisi Aegyptiorum sacerdotibus, qui & ipsi ut quoque Hermes Trismegistus reges erant, aut regia stirpe nati, explorandum: etenim apud Persas, Aethiopes, Chaldaeos, Indos, ac Aegyptios qui hanc artem exercebant, non erant sycophantae, aut agyrtae plebei, sed regio stemmate procreati uiri, qui in omni philosophiae genere, adeo ut penetralia quoque ima uulgo abdita intelligerent, enutriti, ac Astrologicae artis secretioribus perspectis sagacissimi euaserunt maritandarum impetu naturae rerum natura constantium inuestigatores, ex quarum combinatione nunquam satis admirandos, plebeisque nunquam persuadendos effectus proferebant. Genetrix Numae Pompilii admodum his artibus docta, eum in illis enutrierat, adeo ut factus Romanorum rex Pythagorae secretiores res conscriptas secum sepeliri uoluerit. Haec autem in Aegypto nata fuerant, unde & tanta copia auri ibi procudebatur, ut iustum saepe Romanis intulerint bellum, ita ut Diocletianus Imperator fomitem contagii bellici nullum intellexerit alium, quam hunc auriferi riui fontem. Hinc cum Alexandriam occupasset, omnia Chemica scripta uulcano dicauit, ne opibus inde auctis Romanum imperium bello conscinderent. Nec Romanus Imperator ut horum scripta deleret, octo menses obsedisset Alexandriam, nec diuinis praediti ingeniis uiri tot labores ac pericula adiissent, ni quid reconditae ac remotioris diuinitatis illis artibus caelari impulsu rationis aduertissent. Intelligebat Orpheus, & ex illo Timaeus, Pythagoras, ac Plato naturam rebus indidisse cunctis quasdam occultas & seminarias rationes, quibus cum data esset magna opportunitas, ut sese liberare possent uinculo elementali quo stringebantur, prorumperent ad mirandos suos aedendos effectus: Longa enim rationum serie obseruarant, inesse uniuersi rebus quibusdam consortii semina congenita, quibus ut maturescant crudiora se allici patiuntur, ut perfectiore lumine afflentur, ut argentum uiuum auro prolicitur, ferrum magnete: sic aliae natura productae res, citra uisibilem contactum mutuo sese alteratione afficiunt, quo cuncta suis coloribus depicta mundo ornatissima splendescant. Tam arctis uinculis naturae tenuioris haec combinantur, ut ne minimum sese corpori inserant, at spiritali seu syderea agitatione maxime interim quatiuntur, ut Leo qui nec tygrim nec elephantem pauet, imbellis galli aspectu exhorrescit, nam tale illi semen dissidii a natura cum gallo inest, corpus tamen eius non mutatur ( cum supprimat id animosa uis, ut uir fortis iram ) nec ualide tremit, at animosus spiritus flaccescens bellum interim gerit, qui si oculis intueri possit, miram agitationem sui obiiceret; sic quaedam amica rebus semina sese placide iungunt, ac blando amplexu perficiunt incredibili alacritatis laetitia, nec tamen sensu corporeo percipienda. Imo si Orpheo, Proclo, ac Theophrasto credimus, maior gemmis sympathia est cum astris ac spiritibus quam plantis; Unde quaeso id sensibus patet? nonne obnixius contenderemus Heliotropion Solis motui annuere, calendulam singulis Kalendis florere, pulegium Uergiliis stellis in collo tauri occidentibus florere, attamen Orpheus dixit Achatem adeo uiribus pollere, ut etiam animos comugum iungat, ac uoti compotes reddat homines. Selenites albus Arabiae lapis, uaria ex lunae motu incrementa ac decrementa sibi ponit. Sic occulto naturae uelamine quam plurima tegi animaduerterant illi, cuilibetque rerum speciei peculiare semen ac astrale, quod ab omni liberum elementali mole, quodque nec eorum ui augeri nec tabescere posset obtigisse, ut poli magneti: ac ineo diuino semine aliquid intelligentiae propriae inesse, qua ad pulchrum ac sui perfectionem amore ac desyderio pulchri illius traheretur, quasi proprius quidam daemon amatorius rebus inesset propagandi studiosus: At hunc Eudaemonem opprimi, & elementorum mole obrui uidebant illi naturae rerum perscrutatores, at quo modo eum istinc liberare & abstrahere possent, ut freno corporeo excusso, liberiori in campo id spectaculum aederet, ad quod coelitus natus erat, ignorantes, totum terrarum orbem sibi peragrandum duxerunt: tandemque spagyram artem nacti, coeleste id astrum rebus olim fermentatione illa magna, cum simul omnia condidisset Deus mixtum ( antequam separasset cuncta ) elicuerunt, corporeisque uinculis soluerunt, coelestique impetu quas seminales sympathia pure corporibus elicerent formas aduerterunt, sicque stupenda futuris aediderunt miracula saeculis, adeo ut & hac rerum mulcebratione, spiritus in sui colloquium euocauerint. Illi ut iam patet non erant Agyrtae Sycophantae qui tam nobili mentis impulsu secretiora naturae arcana scrutabantur, at gnari erant philosophiae naturalis Astrologiae ( cum Pythagoras Babyloniam quoque, ubi a Semirami altissima constructa turri, motus Saturni obseruabatur, ob Astrologicam cognitionem adiit ) ac medicinae & cabalae ut recte lapidibus amussim admouerent, non amussi lapides, ut illi factitant amousi analphabeti, spretis omnium ueterum in quibus emicuit naturae lux monumentis, cum ut abunde satis demonstraui, Cymeriis tenebris in nobis obumbratum sit illud scientiae lumen. Sed sagax natura, ne id quod semel magno eduxit conatu pessundaretur, uel apogaeis planetarum mutatis, uel coniunctionibus magnis docta in triplicitate celebratis, aliisque occultioribus motibus ueluti classico intelligentiae naturaeque daemoni dato excellentis ingenii indolem, in qua uel scin- tilla priscae diuinitatis emicaret, iterum renasci patitur, ut uel antiqua olim praeclare scripta ad praesentis temporis expolirentur ingenia, aut ut uelamine obducta, nudiora ac pulchriora uiuidioraque in conspectum proponerentur, ut praesentis aeui apta essent usibus. Sic ab Adamo ad Hermetem Aegyptium artes deuenerunt, eo quoque ad Colchidis reges abductae fuerunt, inde ad Graecum Pythagoram ac Democritum profectae, nec ibi haesere perpetuo, sed una cum bellica gloria ad Romanos transtatae fuere. Et ut nihil cum ad summum peruenit, naturae crisim subterfugit, ita & magno hoc imperio a Gotis & Uandalis uastato exilio arrepto, Arabiam petierunt, ubi a Gebero & aliis philosophis alebantur, dum Gratiani decretalium conditoris temporibus fere Thomas hic noster de Aquino omnibus philosophiae coloribus ornatus, hanc Chemiam ex scripto ueterum philosophorum diligenter perlustrans, naturae consentaneis inniti uidens stabilimentis, ac altius quid uulgata philosophia in naturae recessu latere, nihil non fecit ut tam diuini arcani compos redderetur, ac rei experimentum coepit, magno sui ut ipse testatur corporis detrimento, ut nisi aegestas illum eo abduceret, ut inde uitae leuamen querat, nunquam id sibi aggrediundum de nouo laboriosum opus putet. Certe tamclare hic auctor rem docet, ut alii qui post eum scripserunt omnes id tantum egisse uideantur, ut suis ambagibus tam praeclari hominis sententiam obscurarent, Chrysouomum lapidem iam sese nactos putantes, hoc consecito tanti auctoris libello uere aureo, tam enim pulchra rationum serie tractat singula, tamque ex imo philosophiae adytu adductis rationibus, ut nullus dubitare possit, quin ex splendenti illius pharetra profecta sint argumenta omnia; id enim uitii maximam notam huic arti inussit, ut sub magnorum uirorum nominibus, multi prolati sint subdititii libelli, ea lic suspicio omnino absit. Tanta huius philosophi extitit synceritas scribendi, ut & Theophrastus Paracelsus acerrimus huius artis propugnator, ei primas in hac re tribuat partes, laudibusque omnibus cumulet. Quapropter qui huiusmodi doctrinae & studium & operam dicastis, non inanibus sciolorum illis receptiunculis animum adhibeatis, quibus nil quam iacturam temporis, ac auri uor aginem experiemini herpiis ipsis edaciorem; pura enim plerum. que sunt sophysmata digna, quae in uituperationem ueniant omnium hominum, ac ex natura & mundo pulsentur, intenta hominum μελαγχολουντη qui & hodie suos sequaces inueniunt; etenim hoc deplorato saeculo ignauissimi quam plurimi in hanc messem falcem inserunt, putantes lapidem ex chartaceis receptiunculis, ipsisque ambiguis deceptionibus idiotarum fabricari, quibus ni plus salis accedat oleum perdent. Qui autem pulchre & ut aiunt lotis manibus haec sacra inire uelit, rem ab imo naturae sinu, ut eam in eo posuit Deus, non minus animo quam corporeis oculis intuebitur, imitationeque illius tanquam Thesei filo ductus, Labyrinthum naturae ingredietur, ac pedem ponet in illam arenam, qua praeclarorum uirorum impressa uestigia conspiciet. Id si praestiterit, uel inuitus ad diuini numinis contemplationem trahetur. nam ut scribit Paulus diuino afflatus elogio, Deus se fere manibus in operibus suis tractandum praebet, id igitur fiet maxime cum magnalia eius crassioribus educta corporibus, terrestrique mole libera conspexerit, ac usibus decentibus adhibuerit: nam ut alio loco scribit hic Thomas, Ars ista uel reperit hominem sanctum, aut reddit eius inuentio sanctum. Nullo enim modo prohibetur quo minus arte imitatrice naturalium causarum, proferantur naturales effectus; sic ex herba producitur uitrum, ex bombycum semine si Maiali soli expona- tur, seriuomum uermem educi uidemus, ac ex rebus inanimatis res uiuentes procreari, constat quotidiano experimento. Scorpius ut refert Holerius, ex basilici herbae odore, in naso Hispani generatus fuit. Et ex elixatura anatis ad serenum cooperta, generantur bufones, & ex uitulo strangulato apes, & uespae ex carne asini, & scarabaei ex equina carne, locustae ex muli carne, natura quoque transmutat triticum in siliginem, calamenthum in mentham, linum in lolium, & econuerso. Parisiis Petrus Ramus lapidem tonitru ac fulmine deiectum nobis ostendit, & in Persiae deturbantur e coelo coruscationibus corpora aerea, quae igne non liquescunt, sed in fumum abeunt. Scribit Munsterus in Dacia fontem extare, qui iniectum illi ferrum in aes transferat, uber mulieris in saxum ui aquae euasisse Patauii uidi, referunt alii agrifolium mira metamorphosi cuiusdam aquae fontaneae uiuida ui, in saxum mutari. Cur igitur alogon omnino erit, crudum metallum eo redigi ut maturescat, cum hic Thomas noster de Aquino, id altissime ductis rationibus demonstret? Propterea ne quis amplius de possibilitate ( ut aiunt ) artis dubitet, hoc diuinae indolis uiri scriptum in publicum ire, & ad communem utilitatem in lucem mittendum cur auit excellentissimus Doctor Daniel Brouchuisius, ne perpetuo sub puluere delitesceret. In quo duidem nihil quod non egregie doctum ac maturum sit, offendes; nam si effectus debitae unde natus est causae adhibendus siet, quis illo subtilior? quis accuratius ambagibus implicitam ueritatem demonstrare potuit? Spero certe hoc opus non modo futurum studiosis non inane, sed etiam doctis gratum, quodque explicata & laeta fronte utentur praeclari Thomae de Aquino laboribus. Uale. Ioannes Huernius Ultraiectensis Medicus. Tractatus D. Thomae De Aquino Ordinis Praedicatorum, de lapide Philosophico, & primo de Corporibus supercoelestibus Caput Primum. Aristoteles In Primo Meteororum ait, quod pulchrum & laudabile sit inuestigare causam inuentionis causarum, Sapientes enim uidentes effectum rerum scrutantur causas. Nos autem uidemus corpora coelestia agere in elementa, & ex potentia materiae unius elementi, utpote ex materia aque, educere formam aeris & ignis. Omne enim agens naturale, agit ut sibi simile educat, ut ignis agit in lignum & educit ignem, & loquor hic de agentibus naturalibus principalibus. Uidentur enim Corpora supercoelestia non sine elementi siue elementalis forme materia esse, & maxime quia ad sensum uidemus sphaeram planetarum simplicioris fore naturae, quam ipsi planetae, & planetas crassiora esse corpora & compositiora. Sed ad euidentiam istius ueritatis, non secundum quod probaui de influentiis rerum naturalium. Et hoc optime Rogerius exponit. Omne agens naturale per similitudinem suam agit, immittendo similitudinem illam in passum, quae quidem similitudo non est diuersa ab agente in specie, utpote si stuppa ponatur iuxta ignem, ita quod non iungatur igni, ignis sicut alia agentia multiplicabit speciem suam per medium, quae species multiplicabitur, & recipietur in stuppa per actionem ignis naturalem continuam & aptitudinem passibilitatis stuppae, uigorabitur in ea species quousque sit in completo actu ignis, propter quod patet, quod similitudo ignis non erat diuersa ab igne in specie. Sed quaedam res sunt ualde actiuae sua actione specifica, ita quod possunt educere per similitudinem suam, conformando & multiplicando similia omnino sicut ignis. Alia uero sunt, que non possunt sibi simile omnino actu educere in subiectum specie sicut homo. Non enim homo posset similitudinem que est in medio tantum conformare quod fiat in actu homo, quia homo aliis actionibus est occupatus. Unde secundum quod probat Rogerius in libro de Influentiis, si homo haberet ita fortem actionem in similitudinem suam, sicut ignis, non est dubium quin illa species fieret uerus homo, unde non potest dici, quod illa similitudo hominis sit omnino non homo, quia ipse ponit eam sub specie. Cum ergo corpora coelestia agant in elementis, agunt per similitudinem suam. Cum ergo educant aliquid eis simile, & quasi eiusdem speciei, igitur cum educant ab elemento elementum, & ab elementis res elementatas, sequitur de necessitate quod habeant ipsi aliquid de elementis. Et ut plenius uideas, cogita hoc in sole, qui educit ignem a corpore urinalis pleni aque & a corpore cristallo sphaerico. Unde scire debes, quod licet agens secundum quod probatum est in libro de influentiis, multiplicat similitudinem suam per lineam perpendicularem rectam & fortissimam, sicut patet in stuppa & igne, quae primo iunguntur in puncto illius lineae consideratae perpendiculariter. Cum enim urinale plenum anque uel cristallus ponitur ad solem, radii solares qui sunt eorum similitudo, sicut patet si apponatur speculum quod uidebitur ibi sol multiplicari per lineam: perpendicularem rectam, que transiens totum corpus non frangitur in aqua, propter fortitudinem suae actionis, & per lineas rectas non perpendiculares, aut quae franguntur in corpore urinalis, fiunt obliquae in aqua & transeunt ad aliam partem, & coadunantur in puncto linee perpendicularis. Et ille punctus fit combustibilis, ut si apponatur stuppa statim accendatur, ut patet hic. Propter quod similitudo solis uel radius solis confirmatur, per continuam actionem solis efficitur ignis. Ergo sol habet in se naturam igneam, hoc autem in speculis comburentibus. Pono enim fieri speculum talis compositionis, depositionis, & formae de chalibe politissimo, quod tota una linea fiat combustibilis, ita quod appositum uille uel ciuitati uel loco aliquo comburat eum incessanter. Sic dicit Athan in libro de Speculis comburentibus. Propter quod manifestum est, solem & alia corpora supercoelestia non sine elementali materia esse, nec propter hoc corruptibilia, nec grauia nec leuia. Unde distinguendum est de elementis, quia quaedam sunt purissima, simplicia, non habentia uirtutem transmutatiuam unum in reliquum, quia materia eorum contenta est sua forma, & ista elementa possunt esse corpora supercoelestia: Nam ponimus ad literam aquam super firmamentum, & coelum aqueum siue cristallinum. Similiter possimus dicere de aliis elementis, & ab istis elementis corpora supercoelestia esse composita per uirtutem diuinam aut intelligentiae regentis ipsam. Ab elementis istis non potest generari grauitas autem leuitas, ut dicatur terra illa grauis uel ponderosa, quia solum inest terre illae crassae & ponderosae, & quasi elementariae. Generantur tamen colores in corporibus supercoelestibus ab ipsis elementis. Cum enim corpora supercoelestia quasi sint deaurata, quasi ex hoc scintillantur ex radio percutiente ipsa, sicut scutum deauratum scintillat cum percutitur a sole. Sic ponit Astrologus credendo causam de scintillatione stellarum. Et quia talis color siue deauratio habet generari. Sic Isaac probat & Rogerius in libro de Sensu, ex aliquibus qualitatibus elementalibus, oportet in ipsis naturam elementalem fore. Sed quia illa elementa purissima sunt in suis naturis, & nonnullis accidentibus immixta, oportet quod in ipsis corporibus sint corporaliter uel proportionaliter, quod nunquam possint a reliquo superari uel separari. Nec de hoc mireris, quia ego per artificium natura cooperante separaui a quibusdam corporibus inferioribus quatuor elementa, ita ut singula haberem ad partem scilicet aquam, ignem & terram, & quaelibet de perse depuraui accidentibus in quantum potui quadam operatione secreta, tandem depurata, coniunxi, & euenit mihi quaedam admirabilis res, quae a nullo istorum etiam inferiorum elementorum subiugatur. Nam si semper staret ad ignem, nunquam combureretur, & nunquam transmutaretur. Non ergo mireris, si corpora supercoelestia incorruptibilia sunt, quantumcunque sunt ab elementis confecta. Non igitur dubium, naturam illam dictam multum participare corporis coelestis. Unde dicit Hermogenes qui triplex fuit in Philosophia, De eo aere terra cum ad perfectionem peruenissem, fuit mihi gaudium, quale nunquam fuit, uidenti quintam essentiam sine elementali materia, ut infra dicemus. Plus habet de potentia pugillus ignis, quam centum aeris forte, propter quod unus pugillus ignis forte intrabit mille terrae. Pondera autem istorum elementorum quomodo haberent se in mixto ignoramus. Per artificium tamen natura cooperante uidi, quod cum separassem quatuor elementa a corporibus quibusdam, & quodlibet de per se depurassem, in coniunctione ipsorum ponebam aequale pondus aeris aquae & terrae. De igne uero ponebam, sextam decimam partem, & licet ista confectio sit ex elementis composita, tamen habet magis naturam igneam quam alterius elementi. Nam proiecta una parte super mille argenti uiui, sensimus quod coagulabat ipsum, & rubrum efficiebat, propter quod merito apparet illam naturam habere aliquid de natura corporum coelestium, nam in transmutatione habet se quasi per modum formae uel agentis potentissimi. De corporibus inferioribus, et de esse et essentia Mineralium, et primo de Lapidibus Caput. Ii. Nunc uero de corporibus inferioribus tractandum est. Sed quoniam haec diuiduntur in mineralibus, plantis, D. Thomae Aquinatis. & animalibus, ideo de esse & essentia Mineralium pertractemus. Mineralia diuiduntur in lapides & metalla: Esse ergo est eadem ratione in istis sicut in aliis creaturis, excepto quod esse essentiae educitur in istis ad actum suppositi, & plures transmutationes quam in elementis uel corporibus supercoelestibus, nam materia eorum est plurimis formis composita. Materia autem lapidum est aqua, & immixta & grossa, siue habens multum de terreitate uel parum secundum puritatem lapidis. Unde secundum quod dicit Aristoteles in libro Meteororum ( alii tamen capitulum putant esse Auicennae ) terra pura lapis non fit, sed potius terra aquea, sicut uidemus generari lapides in fluminibus, salem ex aqua salsa, quae habet multum de terrestreitate, & lapidem per calorem solis & ignis. Est autem materia lapidis aqua grossa, agens autem calor & frigus congelans eam aquam, & essentiam lapidis in actum deducens. Natura enim lapidis reperitur in plantis, in animalibus, quos quidem lapides non sine magna uirtute consideres: Alii namque ipsorum congelantur in animalibus uirtute caliditatis, & in multis aliis uirtuosis lapidibus credens uirtuosiores esse lapides, qui procedunt ex animalibus, quam alios. Alii uero congelantur uirtute minerali cooperante natura. Nam sicut dicit Aristoteles, quidam faciunt quandam aquam ex duabus aquis confectam, quam lac uirginis appellant, & coagulant ipsum in lapidem. Ita autem dicitur fieri ex litargirio dissoluto in aceto & aqua salis Alkali, cum quaelibet aquarum istarum sit ualde clara, ambae coniunctae fiunt immediate quodam affectu minerali una aqua spissa & alba sicut lac. Cum ista ergo imbibunt quod coagulare uolunt in lapidem & coagulatur, utpote si calx argenti uel alterius corporis huiusmodi aqua imbuatur, postea in Kimia ad lentum ignem ponatur, fiet lapis, habet enim illud lac naturam coagulandi calces in lapides. Uidemus etiam ex sanguine, ouo, & capillo & cerebro & aliis partibus animalium fieri lapides mirabilis efficaciae & uirtutis. Uerbi gratia, de sanguine accipiebatur sanguis humanus, & putrifiebat in fimo calido, postea ponebatur in distillatorio, & distillabatur aqua candida, ad modum lactis, postea augmentabatur ignis, & oleum distillabatur, postea faeces que remanebant in distillatorio rectificabantur ut albifierent ut nix, & affundebamus eius oleum, & fiebat lapis clarus & rubeus mirabilis efficaciae & uirtutis, ut ualeret fluxum sanguinis stringere, & multas infirmitates expellere. A plantis etiam extraximus aquas, sic uidelicet, comburebamus plantas in furno calcinationis, praeterea conuertebamus calcem in aquam, & distillabamus & coagulabamus, & fiet lapis ille optime uirtutis & efficatie, secundum uirtutem plante, & diuersitatem. Quidam etiam faciunt lapides per artificium, ut omnino uideantur in omni probatione lapidum, lapidibus similes naturalibus, utpote faciunt hiacinthum similem hiacintho naturali, & saphirum similem alii, qui quidem modus generalis est. Dicunt enim quod omnium lapidum pretiosorum materia est cristallus, qui est aqua parum habens terrestreitatis coagulata per actionem fortioris frigoris. Molent enim cristallum super marmor, & imbibunt quibusdam aquis acutis, clarissimis, dissoluentibus sua acuitate multoties molendo & desiccando, ut fiant quasi una natura, postea ponunt eam confectionem sub fimo calido, & ibi ad tempus conuertitur in aquam, quam aquam distillant, ut clarificetur & partes subtiliantur. Postea habent aliam aquam rubeam confectam ex urina puerorum & uitriolo calcinato rubeo. Similiter multoties distillant & coniungunt ambas aquas secundum pondera, & ponunt in fimo ut melius coniungantur, & simul distillant, & postea ad lentum ignem in Kymia congelant, & fit lapis omnino similis Hiacintho: & quando uolunt facere Saphirum, habent secundam aquam factam cum urina & Azielmo [ al. Azurino ] & sic de aliis secundum diuersitatem colorum, ex quibus omnibus patet naturam lapidum esse aquam, Agens autem in illam naturam esse calorem uel frigus, ut sit scilicet calor tenuis, uel frigus intensissimum que educunt ab ista materia formam lapidis in aquam suppositam uel sepultam. In lapidibus autem tria uidemus sicut in aliis rebus, scilicet substantiam, uirtutem, & operationem. Habemus iudicare de uirtutibus per operationes secretas efficacissimas & occultas in quibusdam lapidibus, sicut sunt operationes nature & corporum supercoelestium. Non enim est dubium quin habeant aliquid de uirtute occulta corporum supercoelestium, & si de uirtute aliquid & substantia habent, & non dicunt quod de substantia stellarum sint compositi, sed dicunt quod habent aliquid supra uirtutes istorum quatuor elementorum, ut aliqui lapides participant aliquid de natura stellarum, siue corporum supercoelestium, secundum quod tetigi in tractatu de corporibus supercoelestibus. Quia separaui a quibusdam corporibus quatuor elementa, depuraui, & depurata coniunxi, uenit mihi lapis tantae efficatie & uirtutis, ut esset natura mirabilis, contra quem non habent potestatem elementa grossa inferiora, de quo Hermogenes ( quem Aristoteles uocat patrem qui triplex fuit in philosophia, & perfectus omnino quoad substantiam scien- tiarum & uirtutis earum & operationis earum ) dicit, fuit mihi gaudium quale nunquam fuerat, uidenti quintam essentiam sine elementali natura de uirtutibus inferioribus. Propter quod euidenter apparet, quod aliqui lapides aliquid habent de quinta essentia, & plene & manifeste est notum, ratio est operantis hanc hodiernam artem. De esse & essentia metallorum, & primo de eorum esse & essentia seu compositione naturali & esse suppositi. Caput Iii. Esse suppositi metallorum educitur a materia sui planetae & naturarum, similiter & per artificium. Ergo cum sint septem metalla, quodlibet metallum educitur a suo planeta, uidelicet Aurum a Sole, & uocatur Sol, Argentum a Lunaferrum a Marte, Argentum uiuum a Mercurio, Stannum a Ioue, Plumbum a Saturno, Cuprum & aes a Uenere, & nominibus suorum planetarum nuncupantur. De materia substantiali. Materia substantialis omnium metallorum est argentum uiuum, unde in aliquibus metallis est coagulatum debili congelatione, in aliquibus forti. Ita fit gradus in metallis secundum gradus actionis planetarum & sulphuris omnino puri congelati Argenti uiui, & illa metalla in quibus parum congelatum uel terrestre, habent se per modum materie, & in potentia per comparationem, seu oppositionem ad alia metalla, ut puta plumbum est argentum uiuum terrestre parum congelatum, ex subtili sulphure & pauco, & quia actio sui planetae est distans & debilis, habet se in potentia ad stannum, ad cuprum, ad ferrum, ad argentum, ad aurum. Stannum uero est argentum uiuum clarum coagulatum parum a sulphure grosso & non puro, propter quod se habet in potentia ad cuprum, ferrum, argentum, & aurum. Ferrum uero est argentum uiuum grossum terrestre, ex sulphure terrestri ualde grosso, ex actione sui planete fortiter coagulatum, & ideo se habet in potentia ad cuprum, argentum, & aurum. Cuprum autem est coagulatum ex sulphure multo & argento uiuo mediocriter grosso, cooperante suo planeta, propterea se habet in potentia ad argentum & aurum. Argentum quoque est ex sulphure albo, claro, subtili, non adurente, & ex argento uiuo subtili coagulato limpido & claro, cooperante suo planeta Luna, & ideo solum se habet in potentia ad aurum. Aurum uero est perfectius omnibus metallis, & fit ex sulphure rubeo, claro, subtili, non adurente, & ex argento uiuo subtili & claro, cooperante sole fortiter congelato, ita ut etiam a sulphure cremari non possit, a quo omnia alia metalla cremantur. Patet ergo quod ex omnibus hiis metallis potest fieri aurum, & ex omnibus praeter aurum potest fieri argentum, & hoc patet, in mineris ard. Thomae Aquinatis. genti & auri, a quibus etiam alia metalla extrahuntur, & ibi reperiuntur coniuncta cum Marchasita, auri & argenti. Ex quo nulli dubium est, quod si permitteretur in actione naturae ad tempus in aurum & argentum conuerterentur. Utrum autem cum ex aliis metallis fit aurum, destruantur substantiales formae aliorum metallorum, & quomodo hoc fiat, tractabimus in tractatu de esse & essentia rerum sensibilium, ibi tractabitur generaliter quod sit ueritas. De esse & transmutatione metallorum, & primo de ea quae fit per artificium Caput Iiii. Transmutatio etiam metallorum fit & per artificium, ut esse unius metalli in esse alterius transmutetur: Sane potest illa potentia deduci in actum, quanquam Aristoteles uel Auicenna dicant, sciant artifices Alchimiae nunquam species uere transmutari posse, sed postea sequi, nisi fiat reductio in primam materiam: Materia autem prima secundum quod dictum est omnium metallorum propinqua est argentum uiuum, sed materia remota est aqua. Sed cum haec reductio sit multum coniuncta naturae, imo quasi utilis natura per artificium adiuuatur, & ex hoc difficilis, & ex huiusmodi difficultate multi stulti facti sunt, per hanc scientiam expendentes iuuentutem suam, & facultates in uanum, seducentes postea reges & principes, & hoc adeo ut reges desperando de ueritate huius scientiae, eam non perquirant nec scire appetant, tot enim libri erronei totque fatuitates, totque operationum diuersitates ab istis ignorantibus scriptae sunt, ut cum omnia tua operando per ipsa expenderis, de scientia desperando effectum minime consequeris. Ego uero haec omnia considerans, & quomodo reges habuerant operatores subtiles, & uix aut nunquam potuerunt ad perfectionem peruenire, credidi hanc scientiam nihil fore. Sed ad me reuersus, consideraui libros Aristotelis seu Auicenne in secretis secretorum, & inueni eos uacuos ratione, quantumcunque factum siue scientiam confuse & in aenigmate aliqualiter declararant. Consideraui libros contradicentium eis, & inueni eorum alienationes similes: consideraui & principia naturalia, & inueni per ipsa posse fieri. Uidi namque argentum uiuum penetrare & transire alia metalla, ut si contingas aes ex argento uiuo mixto cum aliquanto de sanguine & argilla, penetrabit eum exterius & interius, & efficiet ipsum album, quamuis ille color non duret. Iam ergo argentum uiuum habet mixtionem cum corporibus & penetrationem. Consideraui ergo quid si retineretur ne euolaret, & esset fixe dispositionis cum corporibus, & faceret quod cuprum & alia corpora, non comburentur ab aliis que comburunt cuprum & non comburunt argentum, quod esset prout argentum & haberet potestatem talem. Sublimaui igitur argentum uiuum multotiens, ita ut efficeretur fixe dispositionis, ut scilicet non euolaret ab igne, quod sublimatum dissolui in aquam, ut fieret reductio in primam materiam, & ex predicta aqua calcem argenti & arsenicum sublimatum fixum multotiens imbui, quod totum dissolui similiter in fimo equino calido, quo dissoluto congelaui, & euenit mihi lapis clarus sicut cristallus, habens naturam scindendi seu tundendi, penetrandi, & in corporibus retinendi, ita quod si parum huius super multum aeris proieceris, statim ab eo educet formam argenti puri, quo nullum melius reperitur. Accipiebam autem ut in aurum eum conuerterem, rubedinem sulphuris nostri, bulliendo ipsum in aqua acuta super lentum ignem, quae aqua efficiebatur rubea, quam distillabam per alembicum, & manebat in fundo cucurbitae rubedo sulphuris pura, quam congelabam cum dicto lapide albo, ita quod efficiebatur rubeus, & parum huiusmodi super multum aeris proiectum efficiebat aurum purissimum. Iste tamen modus quem ego pono generalis est & occultus, nec pono eum propter hoc, ut aliquis incipiat operari, nisi forte esset multum perfectus in modis subd. Thomae Aquinatis. limationum, distillationum, & congelationum, nec non in formis uasorum, & in quantitate & qualitate ignium. Uidi etiam apud Bealgar sublimatum, quantumcunque non fixum super cuprum proiectum dealbat ipsum multum, in tantum, quod si medietatem puri argenti admisceas, habebis bonum argentum, sed tamen non purum, nam ab igne non exit album. Hoc idem facit Auripigmentum sublimatum, sed iste modus dictus est transmutare unum metallum in aliud. De esse & procuratione noui Solis & Lunae per uirtutem sulphuris extracti a lapide minerali Caput U. Est tamen alius modus nobilior transmutandi, scilicet argentum uiuum in aurum uel argentum, per uirtutem sulphuris rubei & albi, clarissimi simplicis non adurentis: secundum quod dicit Aristoteles in secretis secretorum, ubi ponit modum ualde generalem & confuse, nam illud est absconditum sapientibus, & dixit ad Alexandrum, Diuina prouidentia iuuet te ad celandum propositum, & ad implendum arcanum, propter quod obscure tractabo, nominando res aliquas a quibus educitur talis natura ita potens & nobilis. Librum enim istum non edidi propter uulgares, sed propter perfectos. Hortor autem ne aliquis praesumat incipere opus, propter haec quae dicenda sunt, nisi sit multum peritus & expertus in principiis naturalibus, & multum discretus in modis distillationis, dissolutionis, & congelationis, & in ignibus maxime. Nescit homo qui uelit hoc propter auaritiam praeparare, sed cum discretione & diligentia agere. Est ergo quidam lapis mineralis a quo educitur huiusmodi uirtus, scilicet sulphuris albi uel rubei clari, quod non aduritur, & educitur per separationem quatuor elementorum, & depurationem & coniunctionem ipsorum. De operis mineralis enumeratione. Igitur in nomine Domini accipite de eo libram unam, & tritura fortiter super marmor, & imbue cum libra una & media purissimi olei oliuarum communis philosophorum, ut fiat sicut pasta, quam pastam pone in sartagine physico super ignem, & totum dissoluetur, & cum uideris spumam rubeam ascendentem, depone ab igne, quousque descendat, semper mouendo cum spatula ferrea, & cum descenderit, iterum pone super ignem, & hoc toties iterando quousque fiat spissum sicut mel. Postea proiice super marmor, & cito congelabitur, & fiet ad modum frusti carnis, aut sicut hepar bene decoctum, quod incide ad modum unguis tui, in frusta, & habeas tantundem de oleo tartari quintae essentie, & una pone ad ignem in sartagine sua, & ferueat ibi quasi duabus horis. Postea pone in amphora uitrea lutata luto sapientiae, & stet sic super ignem lentum tribus diebus & tribus noctibus. Postea pone amphoram cum medicina in aqua frigida per tres alios dies, tunc confectionem incide ad modum unguis tui, & pone in cucurbita uitrea, & superpone alembicum, & distilla aquam albam ad modum lactis, & hoc est uere lac uirginis: cum aqua distillata fuerit, augmenta ignem, & in aliam amphoram extrahe. Et accipe aerem, & erit sicut aer purus pulcherrimus, quia in se continet ignem, & tunc remanebit terra in fundo cucurbitae nigra, quam calcina in furno calcinationis, quousque fiet alba sicut nix, tunc redeas ad aquam quam distilla septies, quousque lamina cuprea ignita extincta ter, intus & extra dealbetur penitus. Hoc idem fac de aere, hoc est de secunda aqua, in tertia enim distillatione inuenies oleum, & totam tincturam siue ignem in fundo cucurbitae. Ideo reduc secundo & tertio, & serua oleum: deinde accipe ignem in fundo, qui est quasi sanguis niger & mollis, quem serua & distilla & reuersa, & examina cum lamina sicut fecisti de aqua, & ecce nunc habes modum separandi elementa quatuor. Sed modum coniungendi fere omnes ignorant. Accipe ergo terram, & super tabulam mundissimam uitream uel marmoream tritura, & da ei ad bibendum de aqua sua quantum ipsa est in pondere, quousque fiat sicut pasta, pone in alembico & distilla cum igne suo, & ex ea aqua que distillatur, iterum illud quod in fundo cucurbite inuenies imbibe, quousque suam aquam totam imbiberit: postea iterum da ei aerem quantum est ad bibendum, eundem ordinem seruando sicut cum aqua, & eueniet tibi lapis cristallinus, de quo si parum proieceris super multum argenti uiui, conuertet eum in uerum argentum, & ista est uis sulphuris albi non urentis, & completur tribus, scilicet terra, aqua, & aere. Si autem acceperis septimam decimam partem ignis, & commiscueris cum hiis distillando & imbibendo sieut dictum est, eueniet tibi lapis rubeus, clarus, simplex, non adurens, de quo si parum super multum Mercurii proieceris, conuertet eum in purissimum solem obrisum. Iste ergo est modus de lapide minerali, ut dictum est. De Lapide minerali, animali, & plantali huius sextae diuisionis uel tractatus Caput Ui. Est & alius lapis qui secundum Aristotelem est lapis & non lapis. Est etenim mineralis uegerabilis & animalis rationalis, qui reperitur in omni loco & in omni tempore, & apud omnem hominem, quem debes putrefacere sub fimo, & putrefactum pone in cucurbita cum suo alembico, & extrahe elementa, eo modo quo supra, & coniunge, & eueniet tibi lapis minoris efficatiae & uirtutis quam superior. Et non mireris quia dixi tibi quod putrefiat sub fimo equino calido, sic debet artifex attentare, ut si panem frumenti sub eo ad nouem dies posuerit, efficietur uera caro admixta sanguine, propter quod credo deum potius elegisse panem frumenti, ut in corpus substantiaretur, quam quicquam aliud, & forte ab isto possunt educi quatuor elementa, & fieri aliquod bonum opus. Ex omnibus ergo dictis patet, ex quibus est compositum, esse actuale suppositum mineralium, & quomodo non educitur per naturam solum, sed etiam per artificium. Benedictus Deus qui talem dedit hominibus potestatem, ut imitator naturae existens, species naturales commutare possit, & quod natura pigra hoc multis temporibus operatur. Ecce alii modi sunt transmutandi metalla, quae ponuntur in libris Rasis, Archelai, & in libro septimo praeceptorum, & in multis aliis libris Alchimicis. De modo operandi per Spiritus Caput Uii. Est etiam modus operandi per spiritus, ad quem sciendum, nota quod quatuor sunt spiritus, & dicuntur spiritus, quia euolant ab igne, & habent naturam quatuor elementorum, & sunt hi: Sulphur quod habet naturam igneam, Sal Armoniacum, Argentum uiuum quod habet spiritum aqueum: qui uocatur alio nomine seruus fugitiuus, Auripigmentum seu arsenicum quod habet spiritum terreum. Quidam operantur per unum istorum sublimando eum, & in aquam conuertendo, & distillando, & congelando, & supra cuprum proiiciendo, & conuertit eum ut dicunt. Quidam uero operantur per duo istorum, quidam per tria, quidam uero per omnia quatuor, scilicet quemlibet istorum sublimando per se multoties, quousque fit fixum, postea quodlibet per se distillando, dissoluendo in aquam cum aquis acute dissoluentibus multoties imbibendo, & iterum simul aquas omnes iungendo, & iterum simul distillando & congelando, habent lapidem album cristallinum, de quo si parum proieceris super aliquo metallorum, in ueram lunam transmutaret. Et tunc quidam dicunt quod ibi sunt quatuor elementa, & depurata: Quidam alii uno spiritu & cum corporibus, & quantumcunque hunc modum non probauerim, naturalis tamen uidetur, & uereor & credo quod omnibus quasi ignotus sit, licet Auicenna in epistola sua ad patrem directa, hunc modum aliquantulum tangat. Ego uero cum locum ac tempus habebo, hunc modum probabo. De assignatione fermentorum Saturni & aliorum Caput Uiii. Accipiantur ergo duae partes Saturni si opus fuit ad Solem, & si ad Lunam, louis, & tertia pars Mercurii, & fiet Amalgama, fiet enim quidam lapis frangibilis, quem multotiens super marmor tritura, & imbibendo aceto acerrimo & aqua salis communis optime praeparati, uicissim imbibendo & desiccando, quousque maximam in se contineat aquarum substantiam, tunc ex aqua aluminis istius Iameni imbibe, quousque fiat sicut pasta mollis, & pone ad dissoluendum, & dissoluetur totum in aqua, quam aquam distilla ter uel quater, & congela, & habebis lapidem qui conuertet ad Lunam Iouem. De assignatione reductionis ad Iouem, siue de modo operandi ad Solem Caput Ix. Ad Solem uero recipe uitriolum depuratum, & calcinatum rubeum, & dissolue in urina puerorum, & distilla totum, & hoc toties fac, quousque aqua sit ualde rubea: tunc istam aquam couiunge cum supradicta aqua antequam congeletur, & ambas aquas sub fimo aliquibus diebus pone, ut melius incorporentur, & ambas simul distilla, & congela; & habebis lapidem rubeum similem hiacintho, de quo si unam partem super septem partes Mercurii proieceris, uel Saturni purgati & firmi, in Solem obrisum, habet enim quasi naturam fermenti. Reperientur etiam in libris aliae operationes multae quasi infinitae confusae, quae homines deducunt ad errorem, & ad suorum sine utilitate amissionem, & maxime in praeparationibus, de quibus prolixum esset narrare. Ego autem non cupiditate lucri, sed ut uiderem oculata fide mirabiles effectus naturae, & causas eorum, non solum generales, sed etiam speciales & immediatissimas, non solum accidentales, sed etiam essentiales conspicerem, istorum multa probaui, & in separatione elementorum a corporibus. Quod quidem opus est uerum & perfectum, tamen tantum laborem & foetorem, ac etiam mei corporis imperfectionem sum perpessus, ut disponerem hoc opus nullo modo nisi necessitate coactus iterum attentare: De mineralibus haec dicta sufficiant. Laus Deo. Tractatus D. Thomae de Aquino datus fratri Reinaldo, in arte Alchimiae. Tuis Rogationibus Assiduis, charissime frater, superatus, tractatum breuem de arte nostra, certas regulas, operationes leues & efficaces, & tincturas uerissimas continentem, propono tibi praepingere in octo capitula partium, uolens te in tribus habere precatum: Primo quod non cures multum de uerbis Philosophorum modernorum & antiquorum in hac scientia loquentium, quoniam in capacitate intellectus & in demonstratione experimentali, tota ars Alchimica sedem sibi constituit. Philosophi uero caelare uolentes scientiae ueritatem, quasi omnia figuratiue locuti sunt. Secundo noli pluralitates rerum appreciare, nec compositiones diuersarum specierum, nam natura nunquam nisi sibi simile producit, quamuis ex equo & asino mulus generetur productione imperfecta, sicut quidam scientiam imitantes, ex pluribus quandam multiplicationem producunt. Tertio ne sis garrulus, sed pone ori tuo custodiam, & ut filius sapientum, margaritas ante porcos non proiicies. Cum Deo tuo pacem habendo finem ordinatum in opere tuo semper in mente prefige. Credas pro certo, quod si dictas regulas mihi a D. Alberto traditas, ante oculos habueris, non oportebit te Reges & Magnates quaerere, sed Reges & Magnates omnem honorem tibi impendent. Suspectus enim omnis in hac arte seruiens Regibus & Praelatis, cum ipse non solum iis subuenire potest, uerum omnibus indigentibus gradatim, quod autem gratis accepit, pro precio nulli in aeternum praestare debet. Sint ergo regulae praefatae in corde tuo secreto signaculo indubitabiliter signate & sigillatae, nam in superiori libro uulgaribus tradito, philosophice locutus sum, tibi autem & filio secretissimo apertius de tua taciturnitate confisus scripsi. De operatione Caput Ii. Quoniam secundum Auicennam in epistola ad Assam Regem: Nos quaerimus substantiam ueram & unam facere ex pluribus coactam fixam, quae super ignem posita ipsum sustineat, quae erit penetratiua & ingressiua, tingens Mercurium & alia corpora uerissima tinctura cum pondere debito, cuius tincturae nobilitas mundi thesaurum excedit uniuersum: Nam una res nostra facit esse tria, tria duo, duo unum finaliter existunt. Quomodo tandem fit substantia una, ut dicit Auicenna, habere oportet patientiam, moram, & instrumentum. Patientiam, quia secundum Gebrum festinantia a diabolo est: Ideo qui patientiam non habet, ab operatione manum suspendat. Mora est etiam necessaria, quia omnis actio naturalis, quam sequitur ars nostra, suum habet modum & tempus determinatum. Instrumenta uero sunt necessaria, non tamen multa prout in sequentibus patebit, quoniam opus nostrum in una re, uno uase, una uia, secundum Hermetem, & una operatione perficitur. Quae quidem medicina licet sit ex pluribus aggregata, est tamen una sola materia, nulla alia extranea indigens, nisi fermento albo uel rubeo, quare est pura naturalis in nullo unquam alio opere posita, ex quo in regimine operis, diuersi colores secundum tempora apparebunt. In primis etiam diebus oportet mane surgere, & uidere si uinea floruit, in subsequentibus coruinum transmutatum in solitudine coeci, & multiplices colores, in quibus omnibus intensus color albus est expectandus, quo habito, expectemus sine quocunque errore Regem nostrum elixir uel puluerem sine tactu simplicem, qui lapis habet tot nomina quot sunt res in mundo: sed ut breuiter me expediam, materia nostra siue magnesia est argentum uiuum nostrum Minerale, urina puerorum duodecim annorum debite praeparata, quae statim uenit de uena, & nunquam fuit in aliquo opere, & illud in opere magno quod scripsi uulgaribus, notaui terram Hispanicam uel antimonium, non tamen hic nota argentum uiuum commune, quo aliqui multiplicatores utuntur & sophistae, ex quo si aliquid fit, dicitur solum multiplicatio, modicum tamen tingit respectu magisterii, quamuis dabit largas expensas, & si placebit laporare in illo, inuenies in illo ueritatem, sed requirit longam digestionem. Sequere ergo Diuum Albertum Magnum magistrum meum, & labora cum argento uiuo minerali, & ipsum est operis nostri perfectiuum adustionis, saluificatiuum & fusionis, effectiuum, cum enim figitur, est tinctura albedinis uel rubedinis uberrimae refectionis, fulgidi splendoris, & non recedit a commixto quod est amicabile metallis, & medium coniungendi tincturas, quoniam commiscetur cum eis in profundum ingrediens & penetrans naturaliter, quod est adhaeret eis. De Mercurii compositione & eius separatione Caput Iii. Et quamuis ex Mercurio nostro solo opus nostrum perficitur, indiget tamen fermento rubeo, uel albo, miscetur ergo facilius cum Sole & Luna, & fit unum cum eo, cum ista duo corpora magis participent suam naturam, ergo sunt aliis perfectiora. Ratio est, quia corpora sunt maioris perfectionis, quae plus de Mercurio continent, Sol ergo & Luna plus de eo continentes commiscentur ad rubeum & album, figuntur in igne stando, quoniam ipse Mercurius solus est ille qui perficit opus, & in illo inuenimus omnia quibus ad opus nostrum indigemus, cui nihil extraneum debet adiungi, Sol & Luna sibi non sunt extranea, quoniam ipsa rediguntur in operis inceptione in suam primam naturam, id est Mercurium, quare ab illo sumpserunt suam originem. Quidam autem nituntur ex solo Mercurio, uel simplici Magnesia complere opus suum, lauantes eum in aceto acerrimo, coquentes in oleo, sublimando, assando, calcinando, distillando, quintam essentiam extrahendo, cum elementis, & aliis infinitis martirizationibus ipsum Mercurium torquentes, & suis operationibus credentes aliquid magni ex eis inueniri, finaliter modicum lucrum inueniunt. Sed crede mihi, fili, quod totum magisterium nostrum sit solum in regimine ignis, ex capacitate industriae. Nos enim nihil operamur, sed uirtus ignis bene recti lapidem nostrum operatur modico labore, & paucis expensis, puta quod lapis noster cum fuerit in suam primam naturam, scilicet in primam aquam uel lac uirginis uel caudam draconis semel solutus, tunc ipse lapis seipsum calcinat, sublimat, distillat, reducit, lauat, comgelat, & uirtuti ignis proportionati, seipsum perficit in unico uase sine alterius manuali operatione. Agnosce ergo fili, quomodo philosophi de manualibus operationibus figuratiue locuti sunt, ut ergo securus sis de Mercurii nostri purgatione, uera docebo operatione, Mercurium nostrum communem leuissime praeparari. Recipe ergo Mercurium mineralem, siue terram Hispanicam, Antimonium nostrum, uel terram nigram oculosam, quae omnia idem sunt non inferiora sui generis, & Secreta Alchimiae qui prius in nullo opere sit positus libras quinque & uiginti ad plus, & fac ipsum transire per pannum lineum spissum tribus uicibus, deinde fac ipsum transire per corium leporis, & ultimo fac ipsum transire per pannum lineum spissum, & haec est lotio uera, & attende si aliquid remanet in corio de eius grossitie, seu aliqua spissitudo sordiei uel foetus, tunc ipse Mercurius non ualet pro opere nostro. Sin autem nihil appareat ibi, bonus est, & nota quod cum isto Mercurio, nullo sibi addito, potest utrunque opus perfici. De modo Amalgamandi Caput Iiii. Quoniam ex solo Mercurio nullo extraneo addito opus nostrum perficitur, ideo de modo componendi Amalgama breuiter dictum est. Quidam uero hic male intelligunt philosophos, quia credunt ex solo ipso Mercurio sine sorore uel compari eius, opus perficere. Ego autem tibi dico secure, quod cum Mercurio & compari eius labores, & Mercurio nihil extranei addas, & scias quod aurum & argentum non sunt extranea Mercurio, imo uicinius participant suam naturam, quam alia quaeuis corpora. Ideo reducta in suam primam naturam, dicuntur sorores & compares Mercurii, ex sua compositione & simul fixione, lac uirginis emanabit, si locum istum clare intellexeris. Et si cum Mercurio nulla re extranea addita operatus fueris, consequeris optatum. De compositione Solis & Mercurii Caput U. Recipe solis depurati communis, id est, in igne calefacti, quia fermentum rubedinis est, uncias duas, & incide in frusta parua, cum forcipe addito Mercurio uncias decem & quatuor, & fac Mercurium fumigare in tegula, & solue in eum Solem, & moue cum baculo ligneo, donec Sol bene soluatur & misceatur, & tunc totum funde in aquam claram, & in una scutella uitrea uel lapidea, & laua saepius tergendo & mutando tam diu, quod nigredo tota ab aqua recedat, tunc si aduertere uis, uox turturis audita est in terra nostra, qua mundata fac amalgama per corium transire superius bene ligatum, exprimendo totum amalgama absque unciis duabus, & remanebunt in corio unciae decem & quatuor, & illae quatuordecim unciae sunt res aptae ad nostram operationem: & attende quod debet esse nec magis nec minus quam unciae duae totius materiae in corio remanentis. Si esset plus diminue, si esset minus adde: Et istas duas uncias expressas, quae dicuntur lac uirginis, reserua ad secundam operationem. Ponatur ergo materia de corio in uitrum, & uitra in furnellum superius descriptum, & lampade accensa infra, ita continue ardendo nocte dieque quod nunquam extinguatur, & flamma semel inclusum recto tramite percutiat, non tamen ollam tangat omnibus partibus furnelli bene lutatis similiter. Si autem post mensem uel duos inspicere uolueris flores uiui & colores principales, puta nigrum, album, citrinum, & rubeum, tunc sine aliqua operatione manuum tuarum regimine solius ignis manifestum erit absconditum, & absconditum manifestum fit. Quare materia nostra seipsam ad perfectum elixir perducit, uertendo se in puluerem subtilissimum, qui dicitur terra mortua, uel homo mortuus in sepulchro, uel magnesia sitiens, quod spiritus in eo occultatus est in sepulchro, & anima quasi recessit. Permitte ergo stare tunc a principio usque ad sex & uiginti septimanas, & grossum tunc factum est gracile, leue ponderosum, asperum molle, & dulce amarum, conuersione naturarum, uirtute ignis occulte completa. Cum ergo uideris pulueres tuos exsiccatos, & si probam & expensas desideras, tingent: postea docebo unam uel duas partes, quoniam una pars operis nostri solum septem tinget Mercurii bene purgati. De amalgamatione ad album Caput Ui. Eodem modo processus fit ad album, id est lunam, hoc est fermentum albedinis, cum septem partibus Mercurii purgati miscueris, in eodem modo sicut & rubeum fecisti procedas. Nam in omni opere albo, nil intrat nisi album, & in omni opere rubeo, nil nisi rubeum intrare debet: ex eadem enim aqua nostra fit rubeum & album, diuerso tamen fermento addito, & tempore supradicto elapso, potest tingere ad album super Mercurium, sicut ad rubeum fecisti. Nota tamen quod Argentum foliatum in ista materia est magis utile, quam argentum massale, quia habet in se mixturam quarundam faecium Mercurii, & debet amalgamari cum Mercurio frigido, & non calido. Alioquin hoc operando maxime errant, soluentes amalgama in aqua forti ad ipsum purgandum, & si uolunt respicere naturam compositionis aquae fortis, ipsa per hoc magis destruitur. Aliqui uolunt etiam laborare cum sole uel luna minerali, secundum regulas huius libri, & errant, dicentes quod sol nullam habeat humiditatem, & calidus in manifesto, & ideo optimus, imo quinta essentia extrahitur subtili ignis ingenio in uase circulationis, quod dicitur Pellicanus ab illo. Sol autem mineralis & luna habent secum permixtum tantam faecis immunditiem, quod eorum purificatio ad nostrum ualens, non esset opus mulierum & lusus puerorum, sed potius labores fortissimi uiri senioris, soluendo, calcinando, & aliis operationibus magnae artis insistendo. De secunda & tertia operatione Caput Uii. Finito primo isto opere ad secundam practicam procedamus. Ubi corpus primi operis nostri cum cauda draconis, id est lacte uirginis, additis Mercurio nouo septem partibus super materia remanente, secundum pondus puluerum, Mercurio dico purificato & mundificato, fac transire per corium, & retine septem partes totius, laua & impone uitro & furnello, ut in primo opere fecisti, per totum regendo tali tempore uel circa, quousque uideris pulueres iterum factos, quod iterum excipe uel extrahe, & si uis tinge, & isti pulueres sunt multo subtiliores primis, quare magis digesti sunt, eo quod una pars tingit septies septem in Elixir. Tunc procedas ad tertiam practicam, sicut in prima & secunda operatione fecisti, & pone super pondus puluerum secundi operis Mercurii purgati partes septem, & pone in corio, ita quod septem partes in totum remaneant ut prius. Et iterum coque, & fac pulueres, quiquidemi pulueres subtilissimi sunt, quorum uncia una tingit partes septies quadraginta nouem, quae sunt trecentae & quadraginta tres partes, & hoc super Mercurio. Ratio est, quia quanto plus digeritur medicina nostra, tanto subtilior efficitur, & quanto subtilior erit, tanto penetrabilior, & quanto penetrabilior, tanto plus ingrediendo tingit. Pro fine huius notandum, quod si non habes argentum uiuum minerale, secure poteris laborare cum Mercurio communi, quia quamuis non tantum ualeat, sicut iste, dat tamen largas expensas. De modo operandi in materia seu Mercurio Caput Uiii. Cum autem tingere uis Mercurium, Recipe tegulam aurifabrorum, & line interius modicum cum seuo, & pone in eam secundum proportionem Medicinae super lentissimum ignem, & cum Mercurius ceperit fumigare, proiice intus medicinam tuam in cera munda clausam, uel in papyro, & habeas carbonem ignitum fortem & latum praeparatum ad hoc, & pone super os tegule, & da fortem ignem, & cum totum liquefactum fuerit, proiice in cannam cum seuo linitam, & habebis solem uel lunam finissimam, secundum fermenti additionem. Si autem medicinam tuam multiplicare uolueris, in fimo equino hoc fac, sicut te oretenus docui, ut scis, quod tibi non scribo, quoniam peccatum esset hoc secretum uiris secularibus reuelare, qui magis hanc scientiam propter uanitatem, quam propter depitum finem & Dei honorem quaerunt, cui honor & gloria in secula seculorum. Amen. Uerum opus illud quod uulgaribus stylo satis Physico conscripsi, a D. Alberto semel pro semper laborare uidi de Antimonio, & de terra Hyspanica tibi nota. Sed quia magis lucri & temporis indebita expensio, consului tibi leuius operandum, illud breue opus conscripsi, in quo nullus error modicae expensae, leuitas operis, breuitas temporis, & finis uere desideratus. Ex quo tu & omnes tui sine falso percipietis. Noli ergo te charissime, cum maiori opere occupare, quia propter salutis, & Christi praedicationis officium, & lucrando tempus magis debes attendere diuitiis spiritualibus, quam lucris temporalibus inhiare. Explicit tractatus D. Thomae de Aquino, de multiplicatione artis, editus & datus fratri & socio suo fratri Reinaldo pro thesauro secretissimo. Liber Lucis Ioannis De Rupescissa fratris ordinum Minorum Caput Primum. Primo Consideraui Futura tempora, que predicta sunt a Christo in Euangelio, scilicet de tribulationibus tempore Antichristi, sub quo Romana ecclesia flagellabitur, & per tyrannos omnibus suis diuitiis spoliabitur. Et quamuis ecclesia Dei tunc sic fuerit desolata & confusa, a Christo tamen de tantis tribulationibus liberabitur. Quamobrem ad liberandum populum electum Dei, cui datum est cognoscere ministerium Dei, & magisterium ueritatis, sine multiloquio uolo dicere opus magni lapidis Philosophorum, tam ad album quam ad rubeum, & hoc est contra consuetudinem philosophorum, qui ante nos fuerunt, qui propter malitiam & inuidiam, artem istam propriis filiis caelauerunt. Et intentio mea est pre bonis sanctae Romanae ecclesiae, & aperte breuiter narrare totam eius ueritatem. De materia lapidis nostri Caput Ii. Materia lapidis est una & eadem res, uilis precii, quae ubique reperitur in aqua uiscosa, quae dicitur Mercurius, & quoniam dicunt quod reperitur in uilibus locis, multi brutalium hominum qui non intelligunt secundum intentionem Philosophorum, istum lapidem in stercoribus quaesiuerunt. Et scias fili mi, quod materia preparatur remouendo terreitatem quam habet Mercurius, & apponendo ei sulphur Philosophorum, quod non est sulphur uulgare, imo sulphur nostrum est inuisibile, & ego suo nomine proprio nominabo, quod est uitriolum Romanum, quod quidam Philosophorum uocant magnesiam, & hae duae operationes sic fiunt. De praedicta operatione Caput Iii. Recipe Salpetrae, uitrioli Romani ana lib.i. id est libra una de quolibet tritorum & mixtorum, desicca in patella aurea ad ignem lentum, semper mouendo ut humiditas recedat. Deinde recipe libram unam argenti uiui, de minera non de plumbo, & in aluta inuolutum experge super materiam uitri & salispetrae, calidam aliquantum, quia per poros seminatur, & moue materiam cum baculo, ut bene misceatur, ita quod nihil appareat de Mercurio, & pone in uase ad sublimandum super leni igne, si materia bene fuerit desiccata ore clauso: sit autem aperto, donec humiditas recesserit, quod cognosces cum lamina uel gladio posito super foramen, & postea fortifica ignem per duodecim horas, & in fine fac fortiorem, ut opus bene sublimetur, & uase infrigidato extrahe ipsum, & sic inuenies Mercurium sublimatum album sicut niuem, & sic sublima ipsum Mercurium ter cum ipsius faecibus, & semel sine faecibus, & sic in ipsa operatione fecisti duo, scilicet purgasti Mercurium a terreitate & nigredine sua, & humiditate quam habebat, & congelasti, & fecisti illum album sicut niuem, & fecisti illum aptum ad molendum & commiscendum, & aptum ad digerendum in stufa sicca, & aptum ad conuertendum ipsum in aquam, ut inferius dicemus. Posuisti intra ipsum sulphurinuisibile, quod est tinctura rubedinis, & est spiritus uitrioli Romani, & cum ipso fit magnum adminiculum, quoniam cum habeat ipse spiritus naturam tingendi in rubeum, & ad congelandum Mercurium in substantia, & facit ipsum album sicut niuem. Et hoc est illud quod magni Philosophi scripserunt, quod lapis noster fit ex Mercurio & sulphure praeparatis & separatis, & de hoc opere & substantia dicit Magister Arnoldus in tractatu suo parabolice, nisi granum frumenti in Liber Lucis. terram cadens mortuum fuerit, & caetera: Intelligens pro grano mortuo in terra, Mercurium mortuum cum salpetro & uitriolo Romano, & cum sulphure, & ibi mortificatur, & ibi sublimatur cum igne, & sic multum fructus adfert, & hic est lapis maior, quem omnes Philosophi quaesiuerunt, & inuentum absconderunt. Signum autem est, quod spiritus uitrioli sit incorporatus Mercurio, & quod Mercurius sublimatus dimittat multas faeces in fundo uasis, & ascendit spiritus uitrioli propter ascensus ingenium. Recipe acetum, & in eo extingue ferrum quater, postea mitte ibi dictum Mercurium sublimatum, & subtilissime calcinatum, & ibi dimitte usque ad alium diem, & postea distilla praedictum acetum per filtrum bis aut ter, donec sit clarum, postea mitte in patella terrea uitreata ad lentum ignem, & faciet quandam cappam nigram desuper materiam illam, tunc illam nigredinem amoue, & fac ignem donec acetum inde penitus exeat, & remanebit spiritus uitrioli in fundo uasis, in colore albo suauissimo, & sic habebis Mercurium seorsim, & ex alia parte praedictum sulphur inuisibile. Quamobrem a nobis ostensum est, quod argentum uiuum sublimatum portat secum spiritum, & commouet sulphur lapidis inuisibilis, & dicitur tinctura rubedinis. Et scias quod de Mercurio siue uitriolo non poteris extrahere siue separare spiritum supradictum Mercurii, & sic est praeparatum & non fixum: Quare sic est necesse, ut extrahas ab ipso Mercurio quintam essentiam sic. De secunda operatione, quae est, Reductio Mercurii sublimati in quintam essentiam Caput Iiii. Secunda uero operatio est ipsius Mercurii sublimati, qui est albus ut nix, extrahe ab eo spiritum suum, quia quibusdam magnis quinta essentia seu terra foliorum & terra foliata dicitur, & iste spiritus est incorruptibilis, paululum minus ut coelum, quamuis spiritus non sit fixus, imo sit uolatilis, & sic necesse est. Extrahitur autem & separatur quinta essentia, scilicet spiritus Mercurii, hoc modo. Recipe libram unam salispetrae, & tantundem uitrioli Romani, & fac aquam fortem ut scis, & tere Mercurium praefatum subtilissime, & dissolue ipsum in dicta aqua forti, super cineres calidos, in uiola uitrea bene clausa, per duodecim horas, & si Mercurius noster dissoluitur, mitte in dicta aqua cum Mercurio dicto non dissoluto, scilicet septimam partem ponderis aque praedictae de sale armoniaco trito. Et hoc est quoddam magnum secretum in hac arte, ibi pone cor tuum, superpone alembicum coecum uesice, & distilla illum, & uidebis ascendere per latera uesicae spiritum Mercurii seu animam albiorem niue. Secundo fortifica ignem, donec Mercurius plenarie ascendat, postea frange uas, & extrahe quintam essentiam seu spiritum Mercurii, & inuenias species nigras combustas in fundo uasis, a spiritu Mercurii separatas, & in hac operatione fecisti duo. Primo separasti spiritum album Mercurii, qui erat terreus, corruptibilis, & imperfectus, & totum illud terreum combussit aqua fortis, & est quasi impossibile, quod de re alba instar niuis, extrahatur & separetur talis res terrestris & nigra. Secundo imbibisti dictum spiritum Mercurii de spiritu uitrioli, qui est in dicta aqua forti. Et hoc est illud quod dicit Magister Arnoldus, bibat quantum potest bibere per duodecim horas, eo quod Mercurius dissolutus in aqua uitrioli, plus bibat ex spiritu uitrioli, sulphure inuisibili, & dissolutio fit in duodecim horis. Secundo fac aquam nouam fortem ut prius, & in ea iterum solue quintam essentiam praedictam, & sublima, ut postrema uice fecisti, & remanebunt faeces nigrae in fundo uasis, sed non tantum ut prius: & iterum tertio fac aquam fortem ut prius, & dissolue quod fuit sublimatum, & tertia uice post distillationem & sublimationem, inuenies feces quasi paucas parum nigras, & tunc habebis quintam essentiam perfectam, quae dicitur humiditas coniuncta, quinta, nec potest alterari, nec igne perpetuo comburi, & funliber Lucis. detur in igne ut cera, & nunquam facit faecem, nec potest comburi aliqua aqua calcinatiua, & habebis ex libra una unc. i. & non plus nec minus, & tunc habes totam materiam lapidis secundo separatam, incorruptibilem, uolatilem, albam, albiorem niue, & ista est secunda operatio. De tertia operatione, in qua praeparatur quinta essentia dicta, & soluitur in aquam Caput U. Tertia operatio haec est, Recipe dictum spiritum Mercurii, seu essentiam quintam perfecte separatam, & mole subtilissime eam super lapidem uitreum, & commisce cum una parte ipsius duas partes sulphuris uiui inuisibilis, & pone in una tazza uitrea in furno physico, in stufa sicca ad digerendum, hoc est calcinandum in cineribus ad ignem carbonum, per octo uel duodecim dies, uel amplius, & ibi decoquitur, ut possit per seipsum in aquam dissolui, quia aliter non dissolueretur, nec opus posset fieri perfectum. De quarta operatione, in qua distillatur quinta essentia reducta in aquam. Caput Ui. Quarta operatio est, ut recipiat Mercurium, uel dictam quintam essentiam cum uase suo, simul post digestionem in stufa sicca Physica, & pone in balneo Mariae, & ibi dimittatur, donec totum in aquam, dissoluatur, & ster cum capite alembici, & ascendit ab ea stilla, roris madii [ al. madidi ] quae dicitur aqua lucida, uitae lachryma; lac uirginis purissimi materia lapidis, ultima praeparatione uel separatione perfecta, gustu ad linguam acetosa, uolatilis non fixa, incorruptibilis fere, per digestionem in puluerem reducibilis, quae a Phebro fuit co- gnita, & Hermes pater filiorum inuenit, Rosarius intellexit, ab Auicenna non ignorata, Magister Arnoldus de uilla noua eam dictauit, & Magister Raymundus Lullius pariter. Qui quidem Arnoldus dicit, quod optet ut filius hominis ascendat a terra in aerem, & ascendat in cruce alembici ut Cristallus, & propterea dicit Arnoldus, quod uult ascendere in crucem, quando dicit, oportet filium nominis exaltari in crucem, id est in aerem, quod est in alembicum, & completa hac dissolutione, tunc habes tuam materiam perfectam, & si unam guttam proieceris super laminam candentem, dealbabit eam intus & extra. Et ita uidisti quod lapidis materia est una res, non simplex sed composita ex spiritu, scilicet Mercurii & spiritu uitrioli Romani. Quoniam spiritus dicitur sulphur inuisibile, non uulgi sed philosophorum, qui est tinctura intrinseca rubedinis, quamuis alba uideatur, experimento tamen rubea est, & propter hoc Mercurius indiget sulphure albo uitrioli. Ipsa igitur distillatione seu dissolutione completa, inuenies in fundo uasis elementa duo commixta, scilicet elementum aeris & ignis incombustibilia, nam remanet materia grossa combustibilis, & extraxisti ab ea elementum aquae animatum anima spirituali; & tunc est sufficiens materia ad album specialiter, & conueniens ad rubeum, & si uis separare alia tria elementa ab inuicem, operaberis per hunc modum. Recipe illas faeces, tere, & pone ad digerendum in stufa sicca, ut prius fecisti, postea pone in balneo ad dissoluendum & distillandum ut prius cum igne fortissimo, & quod ascendit per ignem balnei, est elementum aeris in colore, id est in tactu olei albissimi, Recipe ipsum & serua, & postea transfer uas ad ignem sublimationis in cinere, & da ignem bonum, & ascendet per alembicum ignis rubicundus, in colore olei rubei. Recipe ipsum & serua ad partem, & ita habes a Mercurio sublimato quatuor elementa ab inuicem separata. Primo elementum aquae scilicet lac uirginis ante ultimam materiam dissolutione in balneo distillatam in quarta operatione: Secundo elementum aeris, scilicet oleum resplendens albissimum, in balneo distillatum, facta ultima dissolutione: Tertio oleum ignis rubeum, scilicet oleum distillatum ad ignem extra balneum: Quarto oleum seu elementum terrae habes in fundo urinalis nigerrimum ut carbo, quod ut nihilum ualet ultra, nisi ut mittatur foras, & conculcetur ab hominibus. Intellexistin hoc totum? Nescio quomodo clarius dici possit, scilicet de ista quarta operatione. De quinta operatione, quae est praeparatio materiae seu lactis uirginis ad album, per eius reductionem in puluerem Caput Uii. Haec operatio est quomodo praeparetur ad album, & quomodo lac uirginis digeratur, & redigatur uirtute ignis in puluerem tam subtilem, ut non sentiatur per tactum. Recipe igitur cum benedictione Iesu Christi, & aliqui philosophi dixerunt, quod caplatur animal cum toto suo sanguine, & dicitur animal, quia crescit quando sublimatur, & quia habet animam sanguineam, uidelicet spiritum uitrioli inuisibilem supradictum, & pone in ampulla cum fundo rotundo, igneas ei collum & strangula, id est stringe ipsum cum forcipibus, ita ut nihil possit exire, & pone laminam inter ignem & amphoram, quae bene sit praeparata, hoc est perforata, ne lac uirginis destruatur ab igne, & pone in furno philosophorum, ita quod habeat ignem ab omni parte aequalem, ne lac euolet per ignem inaequalem, & est magnum ministerium dare ignem temperate, ne opus destruatur, & tot carbones accensi ardeant, ita tamen ut manus hominis teneri uadat infra latera furni, & uas in quo est materia, lactis uirginalis fulgentis, & continuabis ignem, donec uideris materiam denigrari, & gaude quia tunc principium digestionis habes, & continua lignem donec omnes colores transierint, & uidebis materiam aliquantulum dealbari, & cum uideris materiam optime dealbatam, lapidem habes perfectum ad album. De sexta operatione, rubificatione scilicet lapidis albi Caput Uiii. Operatio sexta lapidis docet lapidem iam completum ab albo perfici ad rubeum, nihil penitus addito uel remoto. Sic extrahe de uase praedicto, quod uocatur ouum Philosophorum, & Magister Arnoldus dicit, quod lapis noster est reclusus in ipso uase, ut Christus in sepulchro. Et accipe tunc partem unam istius pulueris, & serua eam ad partem, cum quopoteris conuertere omnia metalla imperfecta in ueram lunam, & aliam partem claude in uase supradicto ut prius, & fortifica ignem, ut Magister Arnoldus ait, qui dicit, quod postquam lapis peruenit ad perfectam albedinem, non metuit poenas ignis, quoniam non est in eo periculum aliquod si dederis ignem fortem, quoniam sic est ei necesse. Cuius causa est qui se per ignem lentum digeritur, ad album non potest decoqui sulphur inuisibile absconsum uitriolo, scilicet spiritus latens sub albedine lapidis, sed digeritur spiritus Mercurii in illo igne ad album, quapropter necesse est ignem augeri, ut attingat profundius, & digerat tincturam rubedinis, sulphuris uitrioli latentis, & faciat ipsum exterius per uigorationem ignis, & sic per uim ignis uertitur in rubeum, nihil ei aliud addendo, & sic ascendit de sepulchro clausus rex maximus, & resurrexit a mortuis, cum corona in capite fulgentissima, ut dicit Magister Arnoldus. Sed nota quod in duobus uasis, scilicet tale opus lapidis potest fieri & operari ad album, & ad rubeum, cum uno igne & uno furno, nisi quod uas ad album extrahas albedine induta, & uas ad rubeum notabiliter aucto ut dixi: & nota quod aliqui solum hoc operantur opus de lacte uirgineo, & elemento igneo, & aerio non curant, & est opus eorum solummodo per nobilissimum lac uirgineum. Aliqui commiscent tria elementa simul, unum pondus ignis, quatuor pondera aeris, octo pondera lactis uirginis, & hic modus est fortior ad rubeum, debilior ad album, & istis tribus modis potest fieri simul in uno uase de solo lacte uirgineo ad rubeum. Et in alio uase, ex tribus elementis, uno furno & uno igne. Et uidebis si probabis diuersis modis magna miracula, quae collata sunt ab altissimo Deo, & de hoc opere nunquam fuit ante me alius qui ita clare loqueretur ueritatem. Etenim magni Philosophi quibus hoc secretum ac magisterium fuit reuelatum, coniurati fuerunt horribili maledictione Dei, ut nulli hominum hoc opus diuinum modo aliquo declararent, ne hoc secretum ad manus prauorum hominum deueniret. Sed ego non curo talium maledictionem: quare istud secretum, non reuelo hominibus nequam, sed reuelo ecclesiae Dei, & perfectis Christianis, & Deum timentibus, ut succurrant pauperibus, & praecipue euangelicis, & ecclesiis, ut uiduas, pupillas, & orphanos uisitent, in necessitatibus & tribulationibus, & haec est sexta operatio. De septima operatione, quae est de proiectione Caput Ix. Septima pars huius operis est practica uirtutis istius elixeris, scilicet medicinae perfectae, & uirtus istius elixeris ad album est, quod conuertit Mercurium, Iouem, Saturnum, Martem, & Uenerem, in ueram Lunam, & uirtus medicinae perfectae ad rubeum est, quod praedicta corpora & lunam conuertit in solem, & sic fit. Pone Mercurium in crusibulo, & calefac ipsum tam diu quod Mercurius quasi bulliat & fumet, postea proiice super ipsum sic bullientem Medicinam albam, uel rubeam ut uis, & da ei ignem fortem, ac si uelles fundere lunam, & habita competenti decoctione, extrahe ipsum, & si haberet colorem multum, uel si esset frangibile, tunc est, perfecta medicina, & tunc proiice super alium Mercurium, quousque color & malleatio tibi placeat, & super quot pondera cadat, experientia te docebit, quoniam aliquando cadet super multa pondera, aliquando super pauca, sicut unus modus operationis transibit alium, & prout est Magister artis. Super plumbum & stannum, proiicitur medicina fusa, & augetur ignis ut supra. Super latonem, ferrum, & chalybem proiicitur taliter, Primo super laminas igneas proiicitur puluis, & ponderatur ad recoquendum, aut illa corpora funduntur, & medicina proiicitur in ipsa fusa, & haec corpora purgatione praecedenti non indigent, quia medicina est quasi ignis inferni, uirtualiter consumens omnem imperfectionem cunctorum corporum, & conuertit ea in suam naturam, quod est eis bonum & finis ultimus. Et aliqui Philosophi quando uolunt operari ad lunam, proiiciunt medicinam super aes aut ferrum, & quando est ad solem, proiiciunt medicinam super solem purissimum fusum, & iste sol medicinatus est medicina, ad conuertendum aes uel lunam in solem. Potest autem medicina dissolui in balneo, & congelari ad ignem iteratis uicibus, & sic augetur uirtus in infinitum. De octaua operatione, in qua tractatur de magisterio furni, & calcinatione Mercurii. Solis, & Lunae Caput X. Octaua operatio huius artis continet magisterium furni calcinationis Mercurii, Solis, & Lunae, & sic fit. Recipe lutum sapientiae, scilicet cretam, stercus equi, & papyrum carminatum, & confice in simul, & fac furnum magnum uel paruum, sicut uis, qui habeat portas, ut sit latus illius unius palmi circum circa, & fac ei auriculas seu spiracula, per quae fumus exeat, & non sursum ascendat, & postea accipe unam laminam ferream fortem, & adapta eam super caput dicti furni qui est rotundus, hoc modo, quod non elaudatur totum os furni, sed dimittatur circa ipsum aliquod spiraculum paruum, unde calor posset exire, & super ipsam laminam aptabis aliquantos gotos, uidelicet quantos uolueris, & omnis hiatus habeat suum ouum physicum, ubi ponatur lapis ad digerendum, & in circuitu laminae, sint quatuor laminae adhuc ut teneant laminam aliquantulum a longe a lateribus furni, & sic facies fieri unam ollam aeream uel ferream, aut de terra rotundam, & ita fit cooperculum furni, quod posset eleuari, & poni secundum quod erit necesse ad uidendum materiam: & nota quod dicta olla cuiuscunque materiae sit, debet esse lutata intus & extra, ad hoc ut melius teneat calore, & dicto cooperculo facies unam portam, per quam posses intromittere manum ad calorem furni, sicut praedictum est, sed caue quod non tangat uas, quoniam est ualde calidum & uenenosum. Item nota quod quando posuisti materiam intus, tu debes lutare portarum [ al. parietum ] iuncturas cum luto sapientiae, & panno lini, & hoc ut calor non respiret, & non ascendant fumi. Et hoc dicitur stufa sicca, in qua potes ponere omnes spiritus & medicinas, ad operandum seu digerendum, ad hoc ut in balneo possint dissolui in aquam. Et iste uocatur furnus Physicus, quia illa lamina facit ascendere calorem diametraliter: similiter fac, quod latus laminae non ascendat ad caput ollae, ne ignis reuerberet ad uasa ex medio aerem supra ciathos & tripodem, & fac quod ignis ei sit ab omni parte, maior enim ignis ascendit per tria foramina; quam per unum, & sic poteris ignes augere uel diminuere, secundum quod tibi uidebitur. Nota quod super tripodem ubi hiatus est in lamina, potes aptare unam scutellam terream, & infra scutellam unum tripodem, & ibi ponere ouum philosophicum, & subponere aliam scutellam, & ita conuenit duas scutellas leuare uel erigere in aere, ut non tangat latera scutellarum, & c. De nona operatione, circa ordinem proiectionis faciendae Caput Xi. Operatio nona est, cum uolueris facere proiectionem; sic facies. Recipe centum partes Mercurii cum sale & aceto loti, & pone in crusibulo super ignem: Cum autem coeperit feruere, pone unam partem huius elixeris dicto modo praeparati, super centum partes illius Mercurii abluti, & fiet totum medicina super alium Mercurium ablutum. Deinde proiice partem unam illius medicinae coagulatae super centum partes Mercurii abluti in crusibulo fermentis ad ignem, & adhuc totum fiet medicina. Postea pone partem unam istius medicinae ultimo congelatae, super centum partes istius Mercurii abluti, & fiet totum aurum uel argentum in omni iudicio optimum, secundum quod fuit paratum elixir ad album uel rubeum. In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus & gloriosus in saecula saeculorum, Amen. Sequitur Descriptio Et Forma Furni Physici. Furnus iste totus altus erit pedes tres & medium, latus autem sesquipedem inclusiue, & diuisus, ut sequitur. Primum furnus ita componetur, ut spatium qua cineres per cratem ferream defluant, altum fit pedem unum. A crate ferrea ad meditullium usque, spatium ubi focus instruitur, altum erit digitos nouem. Altitudine itaque habita duorum pedum minus digitis tribus, collocanda est in medio tabula testacea uel ferrea, in cuius medio foramen rotundum sit, diametrum quatuor digitorum habens, qua feruor ignis in superiorem partem, ubi operatio fit, ascendere possit. Deinde supra foramen illud tria opercula exemptilia, paulo quam tabulae intermediae foramen latiora erunt, quemadmodum notatum est litera A. Quodlibet uero operculum etiam rotundum foramen habebit diuersum. In primo foramen erit digitorum trium, in secundo duorum, in tertio denique unius, ut subinde uno pro altero uti liceat, prout calor ignis mutationem operculorum exiget. Spatium ubi operatio fit, a tabula nimirum intermedia ad supremum usque tegmen, altum erit pedem unum & tres digitos. In isto autem spatio tabulae intermediae tripes testaceus aut ferreus directe supra foramen imponitur, quemadmodum notatur litera B, qui tripes in superiore parte latus erit digitos tres & medium, altus uero sex digitos, cui uitrum impones, quod materiam omnem ad operationem destinatam contineat. Supra istud spatium in quo operatio fit, operculum siue tegmen furni testaceum collocabitur, in formam dimidiae spherae siue disci tornatum, profunliber Lucis. ditate digitorum sex, quod ad latitudinem furni accommodatum sit. Istud autem tegmen supra in medio rotundum foramen habebit unius digiti, qua calor ignis, num uehementior num remissior, explorandus sit. Utuntur quidam in tripode signato litera B. globo fisso, cuius medietaets sibi mutuo respondeant, uti litera B. in margine notatum est. Globus Ioan. De Rupe. Lib. Lucis. ite latus erit in medio digitos septem, ubi instrumentum quoddam aut uasculum includitur testaceum, quod Chimici Ouum appellant. Habes ergo perspicuam descriptionem & expressam effigiem artifici huius furni Chimici. Clauicula Raymundi Lullii Maioricani, quae & apertorium dicitur, in quae omnia quae in opere Alchimiae requiruntur, aperte declarantur. Nos Appellauimus Opus hoc nostrum Clauiculam, quia sine hoc presenti libro nullus potest intelligere, quae scripsimus in nostris aliis libris, in quibus totam artem compleuimus, licet uerbis obscurioribus po. ignorantibus. Scripsi multos libros & prolixos sub sectionibus & diis obscuris, ut in nostro testamento apparet, ubi de principiis naturalibus egimus, ubi omnia sunt posita, quae ad artem faciunt, tamen sub martello in primo. textu Philosophiae. Item in nostro cap. de ar. uiuo Philosophorum, & in secunda parte test. de exuberatione minerarum physicarum, & in nostro libro de quinta essentia prima de quinta essentia. auri & ar. deinde in aliis libris a me factis, ubi tota ars est completa. Sed Secretum occultauimus pro posse. Caeterum quia sine hoc secreto nullus potest ingredi mineras philosophorum, neque aliquid facere quod ipsi possit prodesse, quare iuuante altissimo. cui placuit hoc secretum nobis reuelare, sine ulla fictione artem totam declarabo. Et ideo cauete hoc secretum reuelare improbis, sed uestris amicis intimis, quamuis nulli dare debetis, cum sit Dei donum, qui hoc dabit, cui uolet. Quod qui habebit, sempiternum habebit thesaurum. Cognoscite igitur per perfecta, imperfecta emendare. ◉ est pater omnium metallorum, & ◉ mater, quamuis ◉ claritatem recipiat a ◉. Ex istis duobus totum pendet magisterium. Sed quia metalla transmutari non possunt, teste Auicenna, in mineralibus, nisi reducantur in primam materiam, quod uerum est. Quod nisi reduceres in argentum uiuum, non uulgare, hoc est non uolatile, sed fixum, uulgare uero est uolatile, & planum frigiditate phlegmatica, & propterea indiget reduci per argentum uiuum fixum, magis calidum & siccum, in contrariis qualitatibus ad argentum uiuum uulgare. Quare uobis consulo, o amici mei, quod non operemini nisi circa ◉ & ◉, reducendo eos in primam materiam, sulphur, & argentum uiuum nostrum. Iccirco filii habeatis uti hac materia uenerabili, & uobis iuro & promitto, quod nisi sumpseritis argentum uiuum istorum duorum, uos tenditis ad practicam tanquam coeci sine oculis ac sensu. Quare filii rogo ambuletis in luce, oculis apertis, & non tanquam coeci cadatis in foueam perditionis. De differentia argenti uiui uulgaris, & argenti uiui Physici Caput Primum. Nos dicimus quod argentum uiuum uulgare, non potest esse argentum uiuum philosophorum, quocunque artificio praeparetur, quia uulgare non potest in igne detineri, nisi per aliud argentum uiuum corporeum, quod sit calidum & siccum, & magis digestum. Propterea dico nostrum physicum magis fixae esse calidiorisque naturae uulgari. Et ideo, quia ar- gentum, uiuum nostrum corporale, est conuersum in argentum uiuum currens non tingens digitos, & quando commixtum uulgari iunguntur, & amplexantur se uinculo amoris absque eo quod nunquam separentur ab inuicem, ueluti aqua mixta cum aqua, quia ita est naturae placitum. Argentum uero, uiuum nostrum ingreditur, & commiscetur actualiter alteri uulgari, desiccando suam humiditatem phlegmaticam, & tollendo frigiditatem ex corpore denigrans tanquam carbonem, quod postea in puluerem conuertit. Nota igitur quod argentum uiuum non potest eas operationes praestare, quales nostrum physicum, quod in omnibus suis qualitatibus habet calorem naturae ueri temperamenti, & propterea uulgare uertit in suam naturam temperatam: quin etiam aliquid aliud facit, nam post suam transmutationem, conuertit in purum metallum, hoc est, in ◉ aut ◉ prout est extensum, aut de ◉ & ◉, ut ostenditur in secunda parte nostrae practicae. Praeterea aliquid maius habet, mutat enim & conuertit uulgarem ◉ in medicinam, quae transmutare potest imperfecta metalla in perfecta. Praeterea uulgarem in uerum ◉ & ◉, meliorem quam de minera. Nota rursum quod uncia nostri ◉ physici centum marcas facere potest, & usque in infinitum cum argento uiuo uulgari, sine eo quod minera unquam deficiat. Praeterea aliud uolo uos scire, quo ◉ uulgi non recte miscetur neque perfecte cum corporibus: nam spiritus non potest misceri cum corporibus perfecte, nisi reducta fuerit in speciem naturae. Et idcirco cum uoles miscere ◉ aut ◉ in ◉ uulgi, sunt reducenda illa corpora in speciem naturae, quod uocatur argentum uiuum uulgare, per uinculum amoris naturalis, & tunc masculus iungitur foemellae. Quia argentum uiuum est calidum & siccum actu, argentum uiuum uulgare est frigidum & humidum passiue sicut foemella, quae continetur in suis, domiciliis, cum calore temperato usque ad eclipsim. Suntque nigra facta ut carbones, quod est secretum nostrae uerae dissolutionis, & ex hoc tandem uere connectuntur inter se: ita quod nunquam separentur ab inuicem, fiuntque puluis albissimus, qui sunt masculi & foeminae generati uero amoris uinculo. Hi tamen liberi multiplicabunt suas species in infinitum, nam de una uncia huius pulueris, tu facies ◉ infinitos, reduces in ◉ meliorem omni metallo de minera. Rec. unc. i. Extractio Mercurii a corpore perfecto Caput Ii. calcis Lunae appellatae, calcinetur modo quo dicitur in fine nostri magisterii operis, quae quidem calx teratur super porfidum in puluerem subtilem, quem pulueraymundi Lullii rem imbibetis bis, ter, quater in die, cum optimo oleo tartari, facto eo modo quo dicetur in fine nostri magisterii, desiccando solem quousque dicta calx absorbuerit de dicto oleo 4. aut 5. partes, plusquam fuit ipsa calx, terendo semper super porfidum, ut dictum est, & in fine bene desiccetur calx, ut bene possit in puluerem redigi. Et quando fuerit bene puluerizata, ponatur in metreto cum collo longo. Ponatis de nostro menstruali foetenti, facto de duabus partibus uitrioli rubei, & una salispetrae, & praedictum menstruum prius distilletur septies, & bene rectificetur, separando faeces terrestres in tantum, quod praedictum menstruale sit totum essentiale. Deinde lutetur bene metretum, & ponatur ad ignem cinerum, cum paruo igne carbonum, quousque uidetis materiam bullire & dissolui. Deinde sic supra cineres distilla, donec amiserit menstruum, & materia fuerit frigida totaliter. Et cum frigidum fuerit, uas aperiatur, & materia, quae frigida est, ponatur in alio uase bene mundo, cum sua cappa bene lutata ad furnum supra cineres, & luto bene desiccato, fiat ignis paullatim in principio, quousque totam recipiatis aquam ipsius. Postea augeatur ignis, quousque materia bene fuerit desiccata, & spiritus foetentes sint ad cappam, & in receptorio iam exaltati. Et dum tale signum uidebis apparere, dimittatur uas infrigidari, ignem minuendo. Et post refrigerationem uasis extrahatur materia, & in puluerem subtilissimum redigatur super porfidum: ita quod puluis sit impalpabilis, qui ponatur in uase terreo bene cocto, & bene uitreato. Et post ponatur super dictum puluerem de aqua communi bulliente, mouendo semper cum baculo mundo materiam, usque materia fuerit spissa sicut sinapi. Et moue dictam salsam cum baculo, quousque uideas apparere grana ◉ e corpore, & quod uobis appareat quantitas magna praedicti ◉ uiui, secundum quod posueris de corpore perfecto, id est de Luna, & dum habueris magnam quantitatem, interim proiice desuper aquam bullientem: & tandem mouendo, quoad tota materia resoluatur in materiam similem argento uiuo uulgari, tollantur terrestreitates cum aqua frigida, & desiccetur per pannum: postea transeat per corium, & uidebis mirabilia. De multiplicatione ar. ui. nostri Caput Iii. In nomine Domini, Amen. Rec. ◉ pure tres grossos, in lamiinas tenues, & faciatis amalgama cum grossis 4. ar. ui. uulgi bene loti. Et quando Amalgama fuerit factum, tunc ponatur in paruo metreto, cum collo longo unius pedis & semis. Deinde Rec. ar. ui. nostrum prius extractum & reseruatum a corpore lunari, & ponatur super amalgama de corpore & ar. ui. uulgi factum, perlutetur optime uas optimo luto, & dimittatur siccari. Hoc facto, moueatur uas quam optime ut amalgama bene possit permisceri, & quod ar. ui. permisceatur cum corpore. Deinde repone uestrum uas in quo materia est, in furnello, ad ignem paruum carbonum, & huius ignis calor non excedat calorem Solis, quando ◉ est in signa ◉. quia alius calor, excedens destrueret uestram materiam, & fieret fuga unius ab altero, & continuetur talis ignis, quousque materia fuerit nigra ad modum carbonum, & spissa ad modum pultis, & continuetur ingnis istius gradus, quousque materia mutetur in colorem griseum fuscum, & ita griseo apparente, tunc uno puncto augeatur ignis, & fiat 2. gradus, quousque materia incipiat dealbari, ad colorem nimis albissimum. Post fiat ignis usque ad 3. gradum, continuando quousque materia fuerit alba plusquam nix, & conuertatur in puros pulueres albiores cineri. Et tunc uos habetis calcem uiuam philosophorum, & suam mineram sulphuream, quam tantum occultarunt Philosophi. Proprietas calcis praedictae Caput Iiii. Conuertit ista calx ◉ uulgi in puluerem albissimum in infinitum, qui potest reduci in ar. uerum, cum aliquo de corpore ◉. G 3 Multi- Multiplicatio huius praedicta calcis Caput U. Rec. uas cum materia ubi pones uncias duas ar. ui. uulgi bene abluti & desiccati, postea uase bene lutato, repone ubi prius erat, gubernando & ministrando illi ignem 1. 2. & 3. gradus, ut supra, quoad materia reducta sit in puluerem albissimum, & ita potes multiplicare in infinitum. Reductio calcis uiua in lunam ueram Caput Ui. Habita ergo magna quantitate calcis uiuae seu nostrae minerae, Accipe unum crusibulum non tectum, in quo pone unciam unam ◉ purae, & ipsa fusa pone desuper uncias quatuor pulueris tui in pilulas, pilulae sint ad pondus quarte partis unciae, & istae ponantur uicissim super ◉ fusam, semper continuando ignem fortem, quousque omnes pilule sint proiectae & fusae simul cum ◉, & in fine fac ignem fortem, quousque totum bene incorporetur. postea proiiciatur in canali, & habebis uncias 5. argenti puri, plusquam naturalis. & ita poteris tuam mineram physicam multiplicare ad beneplacitum. De nostro magno opere ad album & ad rubeum Caput Uii. Reducite calcem uestram uiuam, ut de ◉ antea dictum est, in ar. ui. quod nostrum est secretum. Rec. igitur 4. uncias calcis nostrae, & reduc in ar. ui. ut fecisti de ◉. De quo ar. ui. habeas ad minus 3. uncias, & pone in paruo metreto de collo longo, ut antea fecisti. Postea amalgama de uncia una ueri ◉ cum tribus unc. ar. ui. uulgi, & superpone ar. ui. ◉. mouendo fortiter manibus tuis, ut misceantur simul omnia. Post uas bene lutatum pone, ut supra furnellum, faciendo ignem 1. 2. & 3. gradus. In primo gradu materia nigrescet ut carbo, quod tunc dicitur eclipsis ◉ & ◉ Sol ◉. Et erit commixtio uera, unde gignitur filius sulphur, quod plenum est sanguine temperato. Post apparitionem eius caloris, continua ignem secundi gradus, quoad materia fuerit grisea. Tunc continua ignem tertii gradus, quoad materia apparea albissima. Bost auge ignem ad gradumi quartum, continuando ut materia rubea appareat, ut cinaprium, & fiant cineres rubei. Hanc calcem reducere potes in ◉ Sol ◉ finissimum, ut de ◉ supra dictum est. De modo transmutandi praedictum minerale in medicinam, transmutantem omnem speciem metallorum in ueram Solem uel Lunam, etiam a. ui. uulgi in meliorem omni metallo de minera. In prima solutione unum pondus supra C. in secunda. Caput Uiii. supra M. & multiplicatur proiectio, dissoluendo, congelando, sublimando, & fixando nostram materiam, quae potest multiplicari sic in infinitum, quantitate & uirtute. Rec. igitur de nostra minera alba, & dissolue in nostro menstruali foetenti, quod in nostro test. uocatur acetum nostrum album, in eo capite ubi diximus: Accipe de bono uino bene sicco, in quo pones ◉ id est uiridis, & C id est salispetrae, uerum ne erretis, pone 4. unc. de nostra calce uiua in menstruali ut dissoluatur, & statim dissoluetur in aqua uiridi. Item in 13. unc. eiusdem menstrui foetentis, dissoluetis unc, 4. ar. ui. uulgi bene loti, & ubi dissolutum fuerit ar. ui. coniunge ambas dissolutiones simul, & uas bene clausum pone in digestione in fimo equino 30. dies, quibus exactis, fac distillare in balneo, quoad habebis omnia. Deinde Rec. in alio, ut inde oleum extrahatur in igne carbonum, tunc materia residens erit nigra. Quam pone in furnello super cineres ad distillandum per quas horas. Post re frigerationem aperi uas, & pone aquam distillatam per balneum super. Laua bene. Destilla menstruum per balneum, omnemque aquam, quae ascendere potest, & oleum per cineres ut supra fecisti. Et hoc faciendo toties reiterabis, quousque materia remaneat sicut carbo, nigra in fundo uasis. Fili doctrinae habebis tunc caput corui, quod philosophi tantum inuestigarunt, sine quo in magisterio nihil fit. Idcirco fili, mente teneas diuinam coenam Domini nostri Iesu Christi, qui mortuus fuit, sepultus & tumulatus, & luce tertia resurrexit, in terram permanentem. Fili mente teneas, quod nullum ens potest uita perpetuari, nisi prius mortuum fuerit. Rec. igitur tuum corpus nigrum, & calcina in eodem uase per tres dies, & post mitte refrigerari, & aperiendo uas inuenies terram spongiosam, & mortuam, quam seruabis, quoad oporteat facere coniunctionem corporis cum anima. Rec. aquam, quae per balneum est distillata, & distilla saepius, quoad sit depurata & reducta in materiam crystallinam. Imbibe igitur tuum corpus, quod est terra nigra; de sua aqua propria, paullatim rorando & coquendo, quoad corpus sit album factum, & multum splendens. Et tunc aqua est illi infusa, quae uiuificat & clarificat. Tunc da ignem uehementem in eodem uase suo lutato, ac si uelles sublimare ◉ uulgi per 12. horas. Aperi uas frigefactum, & reperies sublimatam materiam tuam albam, quam uocamus terram sigillatam. Nostrum corpus exaltatum & positum in magna dignitate, sulphur nostrum, nostrum ar.ui. nostrum arsenicum, ubi seruare debes nostrum aurum, quod est nostrum fermentum, & nostra calx uiua, & inter se gignit filium ignis, qui est amor philosophorum. Multiplicatio praedicti sulphuris Caput Ix. Pone illam tuam materiam in metreto forti, supra quam pone amalgama factum de nostra calce uiua, quae facta est in nostra prima practica, quam reducebamus in argentum. Fieri autem debet de tribus partibus ar. ui. uulgi, & una parte nostrae calcis, misceatur simul, ut supra, & pone super ignem cinerum, & uidebis materiam moueri, tunc auge ignem, & in 4. horis fiet albissima sulphurea, quae cum fixa fuerit, coagulabit & fixabit omne ar. ui. ut uncia una super 100. in medicinam ueram, & rursus in mille, & usque in infinitum. Fixatio praedicti sulphuris multiplicati Caput X. Capiatur sulphur iam multiplicatum, deponatur in metreto, & ponatur oleum super, quod seruatum fuerat in separatione elementorum, & ponatur usque sit mollis. Post super cineres ponatur ad fusionem, dando ignem primi gradus 2. & 3. ad albedinem usque. Tunc frange uas, & inuenies laminam crystallinam albam. De qua pone super laminam calidam, & si fluat sine fumo, proiice unum pondus super 1000. ◉. de praedicta, & totum conuertetur in argentum. Et si medicina non fuerit fluens & fusibilis, depone eandem in crusibulo, dando de oleo guttatim, quoad fluat ut cera, & tunc medicina uestra erit perfecta super 1000. & poterit multiplicari in infinitum. Reductio medicinae albae in Elixir rubeum Caput Xi. Accipe igitur in Dei nomine quatuor uncias de laminapraedicta, & dissolue in aqua seruata de lapide. Et cum dissoluta fuerit, pone in balneo ad fermentandum per 9. dies, & capias duo pondera de nostra calce rubea, & proiice in predictum uas, & fermentetur per 9. dies, post distilletur in alembico in balneo, post super cineres, dando ignem primi gradus, quousque materia fiat nigra, que est nostra secunda dissolutio, & nostra secunda Eclipsis, quam fecit ◉ cum ◉, quod est signum uerae dissolutionis, & coniunctionis masculi cum foemella. Post auge ignem usque ad 2. gradum, ad citrinitatem materiae. Deinde fortificetur ignis quarti gradus, donec materia fuerit fusa Raymundi Lullii sicut cera, in colore hiacynthi, & est materia alta & regalis medicina, quae prompte curat omnes infirmitates corporis aegri, & conuertit omne metallum in aurum purum melius naturali. Et nos reddamus gratias Saluatori glorioso, qui in gloria coelorum regnat trinus & unus in aeternum & ultra. Recapitulatio totius magisterii sub forma breui Caput Xii. Omnia quae tractauimus in hoc libro, didicimus esse uera, & testificamur, & cum oculis nostris uidimus, manibus palpauimus, tetigimus & fecimus, & huius recapitulatio totum nostrum magisterium cum breui sermone & sine fictione conplectitur. Nos igitur mandamus lapidem quem nominamus, ut subtilies eum tam per ingenium naturae, quam artis, & reducas in ar. ui. & huic ar. ui. addatur corpus album, quod est eiusdem naturae, & decoquatur, quosque ueniat ad ueram praeparationem minerae. Et illa minera multiplicetur ad tuum uelle. Et iterato praedicta materia reducatur in ar. ui. & dissolue in nostro menstruali, usque quo lapis fiat uolatilis, ab omnibus suis elementis diuisus. Et ultimo quod perfecte purgetur, usque ad ultimam perfectionem, tam corpus quam anima, quae possit fieri bona coniunctio corporis cum spiritu, de calore naturali temperato. Et lapis efficiatur minera; & continuetur ignis, usque in puluerem reducatur album, quem uocamus sulphur, & ar. ui. philosophorum, & tunc uigore ignis fixum siue uolatile. In tantum quod uolatile euolet a suis terris grossis, & ascendit in altum candidior niue, & fundalia proiiciantur, quianihil ualent. Tunc rec. sulphur nostrum oleum praedictum, & multiplicabis cuin suo dicto alembico, quousque denuo reducatur in puluerem album candidiorem niue, & fixentur pulueres, multiplicati ingenio tam naturae quam practicae, decoquendo cum aqua, donec omnia maneant in examine ignis fluentia ut cera sine fumo. Et addenda est aqua primae solutionis, qua solutione facta, addatur aliquod citrinum, quod est aurum per modum coniunctionis, cum distillatione totius animae. Post detur ignis 1. 2. 3. & 4. gradus, donec mutetur in colore Hyacinthi ueri, & fixi fluentis ac fundentis. De quo si proiicias unum pondus super 1000. ◉ uulgi, mutabitur in aurum finissimum. Calcinatio Lunae pro opere Caput Xiii. Rec. unciam ◉ finae de copella & ar. ui. uncias tres, & fiat amalgama, & primo calefiat argentum foliatum in crusibulo, deinde proiiciatur ar.ui. mouendo cum baculo, & calefiat utrumque bene. Deinde ponatur in aceto cum sale, simul terendo in mortario ligneo, & simul cum pistillo, abluendo & auferendo immunditiam, sic faciendo quousque demum amalgametur. Deindem lauetur cum aqua communi calida & clara, postea transeat per pannum lineum mundum, & quod remanet in panno habens naturam corporis, iterum addatur cum tribus partibus salis, & una corporis, bene terendo & lauando, & coletur & calcinetur per 12. horas. Iterum tere cum sale reiterando ter, & addendo sal nouum. Iterum puluerisetur, donec sit puluis impalpabilis, & cum aqua calida lauetur, donec recesserit tota salsedo. Deinde destilletur per filtrum de cottono, & desiccetur uestra calx, & erit calx alba, & reponatur ad horam necessitatis, ne frigiditas tangat eum. Ad faciendum oleum de Tartaro Caput Xiiii. Rec. bonum tartarum relucens in fractura, calcinetur in reuerbero per 10. horas, postea puluerisetur, & ponatur super marmor, ad dissoluendum in loco frigido, ibi dissoluetur in oleum liquidum. Et quando totus fuerit dissolutus, destilletur per filtrum de cottono, & seruetur nitide pro imbibitione uestrae calcis. Menstruale faetens, pro dissolutione calcis nostra imbibitae, cum oleo tartari, ut reducatur in ar. uiuum Caput Xu. Rec. uitrioli lib. ii. salispet. lib.i. cinaprii unc. iii. Rubificetur uitriolum, & puluerisetur, post pone sal. pe. & cinaprium, & tere omnia simul, postea ponas in uasis aptis ad destillandum bene lutatis. Destilletur lento igne primum, ut est opus, ut norunt qui id egerunt. Haec aqua destilletur saepius, proiiciendo faeces, quae remanent in fundo cucurbitae, & sic erit optimum uestrum menstruum sic destillatum. Aliud menstruum pro lapide dissoluendo Caput Xui. Rec. uitrioli ro. rubicundi lib. iii. salispe. lib. i. cinaprii unc. iii. omnia illa simul terantur super marmor. Deinde ponantur in grosso & forti metreto, & ponatur aquae uitae rectificatae septies, & ponatur in fimo equino per dies 15. uase bene sigillato. Deinde ponatur ad destillandum igne lento, totam aquam in receptorio. Postea augeatur ignis usque ad rubedinem cappae. Deinde fortificetur ignis usque ad albedinem cappae, postea refrigescat uas, & auferatur receptorium, & optime sigilletur cum cera, & seruetur ad necessitatem. Nota quod menstruum debet septies rectificari per destillationem, faeces semper abiiciendo, antequam ponatur in opere.