Dialogi Tres In quibus non solum de Auri in re Medica facultate, uerum etiam de specifica eius, & caeterarum rerum forma, ac duplici potestate, qua mixtis in omnibus illa operatur, copiose disputatur. Abrahamo e Porta Leonis Mantuano Medico Hebraeo Auctore. Ad Serenissimum Dominum Dominum Gulielmum Gonzagam Mantuae tertium ac Montisferrati primum prudentissimumque Ducem. Cum licentia sanctae Inquisitionis, & Illustrissimi Senatus Ueneti. Cum Priuilegio. Image 1 Uenetiis, Apud Io. Baptistam a Porta. 1584. Serenissimo Clementissimo Domino D. Gulielmo Gonzagae Mantuae tertio ac Montis Ferrati primo Duci. Tot tantaque ( Serenissime Princeps ) sunt beneficia, quibus me uestra Celsitudo decorauit, ut si ea iampridem admiratus non essem, id haud dubie dementiae, temeritatique adscribi posse uideretur: & cum beneficiorum magnitudini, uel accuratissima gratiarum actione satisfacere non possim, illud doleo posse me nullo uerborum genere explicare ostendereque, quam me Celsitudini uestrae deuinctum esse sentiam, ac gaudeam. Nuper autem cum ingenium meum rude, tenebrosumque radio suo fulgidissimo illustrarit, effeceritque, ut e sicco stipite syluestre aureum pomum portentifice exiliret, ne mihi ingratitudinis nota inuratur ( ea enim uitiorum omnium maxima, uentus urens, siccansque fontes pietatis non sine causa perhibetur ) humi prostratus, hanc meam scriptionem quanta possum hu militate reuerentiaque subiicio Serenissimis pedibus uestris, optimam me fortunam, eximiamque dignitatem assecuturum esse existimans, si clementissimo intuitu, quaque solet benignitate foueatur. Interea Deum Optimum Maximum pro eius Celsitudinis salute, diuturnaque uita, excelsa gloria, foelicitateque perpetua deprecabor. Mantuae Sextodecimo Calend. Ianuarii M D Lxxxiiii. Serenissimae Celsitudinis uestrae deuinctus ac humillimus seruus Abraham e Porta Leonis Manuenetiarum & c. Uniuersis, & singulis Potestatibus, Capitaneis, caeterisque Ministris, & representantibus nostris, quibuscunque tam a parte Terrae, quam a parte Maris, nec non Magistratibus, & officialibus huius Urbis nostrae, ad quos harum executio spectat, significamus, come alli 19. del presente nel Conseio nostro di Pregadi, e stata presa la parte del tenor infrascritto, uidelicet, cheper auttorita di questo Conseio, sia concesso ad Abramo dalla Porta del Leone Mantoano Hebreo, che altri che egli, o chi hauera causa da lui non possa peril spacio di anni uinti stampar nel Dominio nostro, ouer altroue stampati uenderli tre Dialoghi dell'oro composti da lui sotto pena alli contrafacenti di perder le opere stampate, quali siano dell Auttor, & di ducati tresento da esser diuisi un terzo all'accusador, un terzo all Arsenal nostro, & un terzo al Magistrato, che fara l'essecutione. Douendo il prefato Abramo supplicante osseruar quanto e disposto per le leggi nostre in materia di stampa. Quare auctoritate supradicti Consilii mandamus uobis, ut supradictam partem obseruetis, ac ubi opus fuerit registrari praesentantique restitui faciatis. Datae in nostro Ducali Palatio die xxii. Nouembris, Indictione xii. Mdlxxxiii. Scribendi Occasio Io. Po. Abrahamo e Porta Leonis Mantuano Medico Hebraeo. S. P. D. Nunquid Aurum cibis & medicamentis admiscere expediat; pro ualetudine tuenda, & morbis profligandis, quaeritur. Cumque uariae sint auctorum opiniones; nam Graeci ueteres illud praetermiserunt, Arabes omnes eo utuntur. Graeci recentiores nonnulli, illud laudant, & ex Latinis qui graecam sequuntur scholam, ut Falloppius, Laurentius, Brasauola, Chrisogonus, Aurum uituperant; At alii, ut Siluius, Platearius, Siluanus, Arnaldus, Leuinus, & qui Auream Alexandrinam, & compositionem Alchermes conficiunt, Scaliger, Frascatus, Cardanus, Plinius, Paulus, Aetius, Dioscorides, Amatus Lusitanus, Nicander, & alii similes, Aurum summopere laudant, ut faciunt etiam Chirurgici, qui de cauterio ab Auro facto & incisione scribunt. Nunc, quam eius Excellentia sequatur, opinionem, petitur, quam scriptis demandare ne grauetur, rogant; & similiter quibus rationibus moueatur. Responsio Ad Praestantissimi Uiri Quaesitum. Cum inter grauissimos uiros, & multiiuga doctrina refertos Medicos; de uulgaris Auri praestantia in ualetudine tuenda, ac eiusdem in morbis nonnullis propulsandis ui, notabilis controuersia adhuc sit; Num aliqua ipsi facultas ex sententia mea insit, cuius equidem gratia, in medicum usum uenire possit, quaerebatur; Quamobrem, suppositionibus duabus prius necessario dispositis; hunc sane Gordii nodum soluere, pro uiribus enitar. Et primo, suppono, quod Medicamentum est illud, quod primo & per se, actu, De Auro uel potentia, corpus alterare potest, quodque alteratio actualis, non nisi ad tempus, & absque caloris nostri adminiculo, supernam tantum superficiem cui apponitur, & medicamenti dumtaxat praesentia, secundum quatuor primas, seu simplices, seu coniugatas qualitates ab Elementis productas, alterat. potentialis uero, mediante caloris innati actuatione fit, ac in triplici genere disponitur, ut primum alterationis genus, primarum facultatum, secundum secundarum, & tertium tertiarum esse dicamus; sed primae, nullis, secundae, primis, tertiae autem, aeque primis ac secundis egent. Secundo dico, quod siue exhalatio uaporosa ob siccitatem coarctata & concreta, sit propria metallorum materia, ut magnus Aristoteles dixit, siue calx in uisceribus terrae, & lixiuium quoddam genitum, ut Democrito placuit, uel cinis affusus, plurimum immadefacientis aquae, & tenuissimae terrae ita in se commixtum habens, ut nulde Auro lum omnino praeter metallicum corpus reperiatur, quod ualidiorem miscellam Gilgili asseuerante obtineat, aut succus metallicus excoctus, & frigore concretus, ut Agricolas innuit, seu humidum pingue uiscidumque terreo ita tenui, & in profundum commixtum, quod non solum plurimum utriusque cum utriusque plurimo, sed etiam in plurimo adhuc sit, ut Albertus tenet, aut simplex substantia, Mercurii uidelicet, sulphuris, & salis, per Archaeum terrae, ut utar Chimicorum uerbis, concinne unita, & recte dispensata, perinde ac Paracelsus Aureolus scribit; Aurum sane, est fossile corpus, densum, lucidum, nullo odore & sapore infectum, liquabile, non combustibile, & immutabile, quod non solum imprimi, & flecti, uerum etiam in omnem positionem duci, igne, & arte queat. Ex his itaque suppositionibus colligo, quod uulgare Aurum, ut metallicum immutabile, actualitate quadam, & extrinseca tantum potestate, qua ex primis elementis facile potitur, nostrum quandoque alterat corpus, non autem ex potentia sibi insita, secundum primas, secundas, aut tertias qualitates, alterationes efficit; nam si igne quatenus tale immutabile est, immutabile & a calore nostro adhuc esse, necessum est; Ideo, si quis puluerizatum ( ut multi proponunt ) Aurum, intro sumat, per anum quidem, ut metallicum corpus, & absque mutatione ulla iterum prodire, uerisimile est; quinimo cum aqua tum uinum, in quibus inflammatum extinguitur Aurum, auri nihil iudicio meo accipere possunt. Cauterium tamen nobile uulgare Aurum, & uelocius sanabile quidem facit, non quod in carnem ipsam, ullam Auri facultatem imprimat, sed quia ex metallicaquadam siccitate refracta, & ignis impatibilitate ( ut diximus ) contumacem escharam non producit. Oris etiam graueolentiam tollere uidetur, non equidem semper, De Auro & ex innata potentia, cum non actuetur, sed fortasse, quando ex cuticulae internae intemperie, calore extraneo in ea, humidoque exuperante, uitium procedit; est enim Aurum frigidum & siccum, ut Galeno placuit. Itidem in tenuissimum puluerem redactum, Alopecias sanat, oculumque affectum, Auicenna asseuerante, roborat, non ex interna caloris nostri ui, eiusdem in nobis Auri facultates subministrante, ut aliqui autumant, sed ex Auri scobe, & siccitate sua, qua actu, absque caloris ope, excrementa sub cute contenta, exiccantur, & cutaneorum pororum, ac membranarum transpirationes inhibentur. Metalla itaque omnia, quatenus metalla sunt, nisi antea in suam proximam materiam redigantur, actuari a calore nostro ut arbitror ) profecto nequeunt, praesertim Aurum, & Argentum, quae quidem ambo, contradicente nemine, inter metalla omnia, & purissima, & perfectissima sunt. At De Auro contingit interdum, ut metallorum nonnulla ( imperfectiora uidelicet ) per primas, secundas, & tertias qualitates alterent, non quia dura, & in metallum concreta, sed quia succum metallicum alterabile, ex proxima eorum materia adhuc continent; cuius plane gratia, nonnullas ex iam dictis, uel omnes in nobis alterationes faciunt, & quando ex arte Chimica, uulgare Aurum, in suum proportionatum Mercurium, Sal, & sulphur, ut Pirotechniam artem insequentes promittunt, reduci posset; utique multa bona efficere in ualetudine conseruanda, & agritudinibus curandis, arbitramur. est enim Auri succus, res arcana, perfectissima, temperamento aequali, & mirabili proportione elementariarum uirtutum composita; Soli propter Splendorem, Ioui autem propter temperaturam, consacrata, a corruptione tutissima, & cui tandem nullum mixtum comparari ualet. talis itaque succus, calorem naturalem cum hude Auro more substantifico mirifice temperare, humores a corruptione seruare, Solarem, & Iouialem uirtutem, spiritibus, & membris tribuere, nunquam plane non potest. Omne tamen potabile Aurum, haud indistincte probari debet, cum nonnulli huiusce artis imperiti, leprosa solis calce, frequenter pro ipso utantur, quae non nisi intestina uniuersa, & uentriculi tunicas internas, incrustant, & deaurant, ob quam uentriculi bona coctio prorsus impeditur, unde aegritudines multae, & uariae, sanitatis uice insequuntur. idcirco, uel potabilis legitimi, uel olei eiusdem, seu potius quintae fulgidissimi Auri essentiae, usus erit. Caeterum, permulta sub Coelo, quae inter se uel maxime consentiunt, uel admodum dissentiunt, & Natura creauit, & Ars construxit. nam ut reliqua silentio praetermittam, Uulgi Mercurius, Magneti tantum contrariatur, & acerrimus hostis est, ut tactu dumtaxat, uim attrahendi Ferrum ab ipso in perpetuum adimat, contra, tam indissolubili amoris nodo, Magnes ac Ferrum deuincti sunt, ut Crocimartis oleum, ex optimo scilicet Carinthyco Calybe paratum, ita Magneti efficaciam praestet, ut etiam ingentes ex pariete clauos, admiranda potentia euellat. Sulphur insuper, suo foetido uapore, amabilem ab Auro flauedinem detrahit, ex temporeque splendorem congenitum aufert, uice autem uersa, per infantium urinam, uel Armoniaci salis liquorem, ita supremum coloris gradum, & Indicum Aurum, & Gryphicum, & Canalicium Fluuiatileque acquirunt, Apironis, ac Obryzi nitorem excedendo, ut proprius ad ignis, uel solis fulgorem, accedere ferme nequeant. quapropter nec ab re quidem fuerit, si hanc etiam Auri succi antipathiam, ut euitari possit, ex Plinio ( qui forte de huiusmodi potabili Auro, intellexit ) caeteris adnectam. haec autem est ( ut eiusdem uerbis utar ) quod si Auro liquescenti ( idest in oleum solis, per artem Chimicam redactum ) gallinarum membra misceantur, consumunt id in se, ita hoc, uenenum Auri est, haec ille, quo ita se habente, die emquid qua quinta Auri essentia potanda uenti, a carnibus iis abstinendum est, ne auri opus aliquando frustretur, eo praesertim, quod gallinarum pinguium longus usus, prosperae etiam sanitatis tempore, deuitari decet, podagrae enim rebellis, haemorrhoidarumque, contra Auri institutum, quod eas actuali potestate sanat; frequenter ( Raze Almansorico adnotante ) causa existit. Hac pauca, ab inscitia mea sunt producta, qui uero grauissimorum Philosophorum Medicorumque animam melius tenent, ut errata corrigant, & sententiam mihi suam benigne aperiant, etiam atque etiam rogo. Lectori Amico, Abraham e Porta Leonis Mantuanus Medicus Hebraeus. S. D. Quia ex Clarissimis Philosophis, Excellentissimisque Medicis nonnulli ( candide Lector ) fuerunt, qui praedictam de Auro sententiam, prorsus destruere conati sunt; ne forte scientibus nobis, opinioni contrariae assentiri uideamur ( tacere namque consensus quaedam species existimatur ) respondendi prouinciam idcirco suscepimus. unde Dialogum de Auri potentia tripartitum construximus, ac primo quidem sermone, de medicamentorum qualitatibus primis, atque secundis, nec non etiam de specificae formae facultatibus prioris ordinis, egimus; in secundo uero, specificae formae secundi ordinis uirtutes, perstrinximus, ac tandem, uniuersas praestantissimorum uirorum rationes, auctoritatesque medicas in contrarium facientes, in tertio diluimus. Si quid igitur boni ( benignissime Lector ) in ipsis inuenies, incredibili me gaudio affectum iri, compertum habebis: sin autem in his aliquid repraehensione dignum reperies, admonitionem audire tuam, non pigebit. ueritatis enim amator, nullam repraehensorem formidare debet. aut enim inimicus repraehensurus est; aut amicus; si inimicus insultat, aequo animo ferendus est, cum impugnata ueritas, magis reluceat: amicus uero, si docet, audiendus: si errat, docendus. tu autem ( sincerissime Lector ) haec pauca suscipe, nostrosque ex otio percurre sermones. Uale. De Auro Dialogus Primus. Achryuasmus. Dynachrysus. A. Tui Deus Optimus Maximus seruator sit, mi Dynachryse: sua benignitate summa te saluum faciat Omnipotens Deus, incolumemque reddat, o & praesidium, & dulce decus meum. D. amica quidem, & affectuosa salutatio. Sed quisnam ille est, qui summo mane, meam tam benigne deprecatur salutem? O tu es generose Achryuasme? tuas tibi rerum omnium opifex, uoluptates donet cupitas, gaudium supremum, ac mirificam hilaritatem in secula seculorum afferat, & qualis proba fortuna, qualeue propitium Numen, meum in tugurium te amicum accersire fecit? A. tut amor. D. ingentes mi Achryuasme ago tibi gratias. Sed dic amabo, nunquid personati iuuenes, molestiam animo tuo inducunt? baccanaliane, studiosam mentem praesenti tempore uexant? gesticulariaue, tibi tam cito morosa sunt? A. non quidem, personatus enim nunquam incessi, & lusoria semper loca, studiose euitaui, cum foelicitatem haudquaquam in ludo, iocoque consistere censui, sed in operationibus duntaxat, quae ex uirtute proficiscuntur, eam reperiri statuendum putaui. D. phylosophantis plane uerba, fereque ab Aristotele Moralium Nicomachiorum decimo, mutuata. si itaque constanter perstiteris in hoc consilio, te profecto morigeratum uirum, doctumque ac sapientem, omnes laudibus extollent. A. non decet hac assentatione uti, cum adulationem ipsam, ita cuique perniciosam esse non ignores, ut eam Plato in Phedro, bestiam humano generi pestilentem, uocitaret, ideo ipsam dimitte, ac potius cur istis es uestimentis indutus, mihi referto, & cur inassuetam togam cingulo coercitam, tibi nunc uideo. D. si nihil aliud audire cupis, pro comperto habeto, quod haec, Spagiricorum more pannosa indumenta sunt, eaque diuersis constricta uinculis, apteque concinnata, ut ardentem adire Uulcanum, expeditius possim. A. uisne fortasse dum Mercurii densitatem, philosophorum lapidem, adulterinumque solem, sumptibus perquiris maximis, pecuniarum iacturam experiri, ut tandem Chimicorum omnium instar, horribiles baubatus, incassumque latratus, rabidi canis more, in supernam Lunam mittas? D. Id Deus auertat summus, ea quidem stultitia non sum affectus. A. Sed cuius gratia haec moliris? D. Ut aperte scire, oculisque uidere possim, quomodo nonnullorum medicamentorum extracta, Spagiricorum arte adipiscantur, qua industria praeparetur stibium, quae purgantia sint, ac diaphoretica salia, denique ut quintam auri essentiam extrahendi rationem, e uestigio assequar. A. Tempus, & oleum amittis, mi Dynachryse, urbs enim inclita, huiusmodi medicamenta impense uilitat. D. At nihilosecius, intento fine haudquaquam ego decipiar, nauis namque mea, naufragiis nunc diuersis conflictata, placidius uadum fortasse adinueniet, multi enim Hyppocratica, Galenicaque extollunt antidota, multi uero, Chimicorum inuenta facile sequuntur, quamobrem, ut ille solet qui singulare certamen inire debet, instrumentis profecto sibi nondum ostensis, quibus pugnandum est, modo hoc, modo illud experitur, ac assuetis armis, inassuetisque militibus pro uita tutanda, hostisque ferocitate reprimenda, manum adaptat; ita & ego, in utrisque medicamentorum generibus me exercitatum esse uolo, ut aeque dogmaticae mihi, empiricaeque res, iuxta hominum inclinationes, praesto sint. A. prudentis uiri quod facis, quidem uidetur. at num ne in omnibus, Spagiricam artem ad unguem imitari contendis, quod Bacchi Aram, rubicundo uuarum succo sic tempestiue perfundis? Uis ne quemadmodum artifices illi faciunt, per uini spiritum sermonem extrahere? D. antiquissimus Noe uiniferae uitis succo primus omnium inebriatus, haudquaquam mihi genitor fuit, nec eius asseclam adhibere me uolo. sed Lyaeum hodie praeter consuetudinem prope appono, ut hanc splendentis auri laminam, foco ignitam, in ipso crebra reiteratione extinguam, ac ex arte ( si fieri potest ) auratum uinum quibusdam nobilibus parem. A. Palinodiam igitur canis? non ne diuersam te habere sententiam relatum fuit? D. mutare placitum? hoc quidem nunc fieri omnino nequit. Sed potius huiusmodi paradoxum pluribus nitor experientiis comprobare, ut ueritatem quam sequor, audacius in posterum tueri queam. A. experientia quidem, rerum omnium naturalium magistra celebratur, quod si denegaris, non repraehensione tantum, sed poena etiam dignus esse uidearis. D. hactenus experientia triuica, meae rationi adamussim subscripsit. ideo calculum reducere, haud est fas. A. opinionem mihi tuam, per capita tantum, quidam diebus elapsis, enarrauit. sed cur est, quod multa ( iudicio meo ) scitu digna, in tuis omisisti scriptionibus? D. temporis breuitas, & subiecti difficultas, mutilarunt scripturam. at multis doctis, & eruditis uiris, ut scite admodum, & eleganter huiuscemodi rei medullam penitius attingerent, occasionem dedi. o, quam mira eloquentia sunt ornati, o, quali philosophandi ratione fulciuntur, eorum plane doctrina, summum gradum perfectionis attingit, undique splendet, & aeque absente atque praesente sole, suapte natura emicat, elucetque. sed calamus meus caligine tetra suffocatus, eiusdem scientiae fulgorem, apprime adauxit; perinde ac in albissimarum columbarum coetu, satyrae auis nigredo, pulchritudinis, uenustatisque gradum, maximopere intendit, id quod oloris in eo, candor facere non uidetur: A. comparatio pulchra, & e Decamerone Ioannis Boccacii desumpta, tuum sane tractatum lectitare, eiusdemque uerba pensitare, uehementer discupio, uiuo tamen oraculo interea opinionem audire tuam adhuc uellem, praesertim, cum multa contra te argumenta esse, atque potissima, aperte sciam. D. non poteris curiosissime Achryuasme, completam hanc sermocinationem meam expectare; nam si ab ouo ( ut aiunt ) usque ad poma procedere me disceptando exoptas, huic orationi occasionem dedisse, te pigebit. A. & si a primis etiam elementis, huiusmodi tela esset exordienda, nihil referret. uerborum namque tuorum longitudine, minime delassabor, cum ad hoc tantum sim natus, ut uiros doctos auscultarem, quinimo, dum ipsi rationabilia proferunt, non solum ut semel, sed ter, & quater, auream sententiam repetant, Platonis exemplo in Gorgia, singulari studio contendo, bis enim, atque ter pulchrum esse ferunt, ea quae pulchra sunt, dicere, atque considerare. D. hanc igitur, uniuersalem, qua id quod de Auri facultate sentio, compraehenditur, ante omnia propositionem exaudi. A. illam plane dicere non dedigneris, & Deus optimus Maximus, tibi sit praesto. D. Dico igitur, quod elementata omnia, uel suas in nobis per primas facultates, quibus & secundae potestates succedunt, operationes exercent; uel uirtutibus tertiis a tota substantia proprietateque occulta dependentibus, agunt. Si propter primas, secundas ue potestates, operantur, uel externe apposita, uel interne desumpta, nostrum queunt alterare corpus. si autem applicita, uel simplicia erunt, uel composita. et si simplicia, uel substantiam indomitam suapte natura, uel materiam patibilem obtinebunt. praeterea si composita, uel patibilia impatibilibus, uel patibilibus patibilia, uel impatibilia impatibilibus, admixta sunt. rursus, si interne sumantur, uel omnino actuari negant, uel alterationem ipsam quidem admittunt. denuo si actuari possunt, uel eorundem substantia semper in usum, uel dilutum etiam, & infusum aliquando uenit. tandem si per tertias facultates, occultasque proprietates, operari uidentur, uel operationi huiusmodi, complexionata materia, uel specifica solum forma, opitulatur. illa, si de potentia sibi insitas in actum deducere uirtutes debet, uel totalem rei, uel partialem alterationem, supponit, & non nisi ingesta, suos in nobis effectus ostendit, huic autem, externa dumtaxat applicatio satis est, qua quidem pro sympathya rerum, & antypathya, uel conseruatio, uel corruptio, uel perfectio rei, subsequitur. A. principium sane, multa doctrina refertum, & a Platonis norma in Philebo, & sophista, haudquaquam recedens, sed antequam ulterius procedas, res magnas absque exemplo ( ut Plato in dialogo de Regno asserit ), arduum esse euidenter ostendere, in memoriam redige, ideo quales nam eae sint res, quae externe alterant corpus, nec non quae patibilem habent substantiam, uel impatibilem, ante omnia ut dicas, necessarium arbitror. D. quam libentissime hoc efficiam, Aristoteles enim & ipse poeticorum primo, affirmauit, quod exemplis utimur in dicendo, ut de quo dicitur facilius intelligatur. Sciendum itaque est, quod uniuersi saeculi elementata, corpus externe nostrum, secundum diuersas qualitates, quibus potiuntur, alterare possunt, sed non semper eodem modo, alterationem eandem producere ualent. nam, si excellentes actu qualitates possident, statim nostrum suo contactu corpus alterabunt, ut ignis ipse facit, qui obsiccitatem eius intensam, & calorem, sui approximatione nos calefacit, exiccatque, ac tactu corrunpit, at si potentia tantum suas obtinent facultates, tunc quidem paulatim, atque nostri caloris ope, dum ad exteriora diffunditur, illa fit alteratio. quamobrem, & Cadmia, & Pompholix ( substantiae quidem inalterabiles, quia ualentis siccitatis dominio, actu praeditae sunt; quacumque corporis parte ulcera suboriantur, applicatione sua, exiccant, quod dubio procul, & gummi, & herbae, quamuis natura patibiles, facere non possunt, quia cum proprias ut plurimum potentia qualitates habeant; non nisi caloris nostri adminiculo, eas nobis edunt uirtutes, qui quidem calor, quamuis minimus sit, propter immediatam medicamentorum applicationem, loco affecto, praedictas e uestigio res, actuare ualet; tanta enim actuatio, ut interioribus partibus longinquioribusque uirtus distribuatur, perinde ac si ingesta essent, non requiritur. Ideo non est hoc admiratione dignum, quod interdum Chirurgus, ea quae substantiam habent inalterabilem, interdum uero ea quae materiam patibilem tenent, eligere soleat, cum illa, propter excellentes actu qualitates, haec autem propter potentiales facultates, sibi usu aliquando ueniant. Sed quia pluribus simul uirtutibus indigere, quas forte in eodem simplici reperiri nescimus, interdum accidit; idcirco medica ars, diuersa quidem pharmaca nonnunquam statuit admiscere, simplicia simul alterabilia alterabilibus, inalterabilibus inalterabilia, alterabiliaque in alterabilibus, eiusdem qualitatis, diuersaque adaptando, ut diligens Medicus, pro patientis temperamento, aetate, sexu, morbi discrasia, tempore eiusdem, & anni constitutione; multa, secundum indigentiam, administranda habeat medicamenta, exindeque emplastra uaria, cerata diuersa, pulueres, olea, & unguenta multiplicia, ad Chirurgiae usum, inscribuntur. A. hactenus ( ut mihi uidetur ) id, quod ad primam tuae diuisionis partem spectabat, exteriorem nimirum medicamentorum applicationem perpendens, recte quidem ac succincte declarasti. nunc uero ad propositionis tuae reliquum pergere non sit molestum. D. ad ingesta itaque sermonem conuertendo, dico, quod eis plane caloris innati simplex calefactio pro eorundem primarum, secundarumque potestatum subministratione, satis non est, sed maiori elaboratione, uel caloris, uel artis, opus habent, ut partibus aeque omnibus, uirtutes demandentur. quamobrem mixta omnia materiam suapte natura inalterabi lem obtinentia, nec primas inter se, nec secundas qualitates ubi requiritur, contribuere possunt, non quia potentia eis aliquo pacto non insint, sed quia haec, propter materiae impatibilitatem potestas, ad actum reduci nequit, nonnullis tamen ex animantibus occulta proprietate exceptis, ratione cuius, illis praecipue per confirmatam experientiam, contrarium euenire comperimus, ut opportune suo tempore locoque, fortasse nobis dicetur. A. sed quia doctissime Dynachryse primarum multoties & secundarum potestatum mentionem fecisti, quin abs te petam quaenam sint illae, abstineri non possum, me igitur eas adamussim docere, te maximopere precor. D. Iamiam audi eas, caliditas, frigiditas, humiditas, atque siccitas, seu simplices, seu secundum possibiles qualitates coniugatae, ac primo, secundo, tertio, quartoque gradu constitutae, per quaternarias uniuscuiusque gradus distinctiones consideratae, facultates primae esse dicuntur. secundae autem eae sunt, quas ab istis dependere omnes norunt, ut emoliendi; indurandi, tendendi, laxandi, rarefaciendi, densandi, aperiendi, attenuandi, attrahendi, discutiendi & repellendi potestates existunt, unde dicitur exempli gratia, quod per primas qualitates absynthium primo caloris gradu, arthemisia uero secundo, abrotanum tertio, & nasturtium quarto, calfaciant, quodque propter secundas potestates, & absynthium adstringat, arthemisia attenuet, abrotanum discutiat, & nasturtium aperiat. caeterarum autem facultatum exempla, ne taedio sim tibi, consulto omittere decreui. A. haec dubio procul sufficere mihi uidentur, per traditam namque methodum, reliquas facile potestates inueniam. D. a communibus itaque qualitatibus praedominantibus, primae elementati facultates, uel simplices, uel compositae ( ut dictum est ) nec non etiam secundae uirtutes eas insequentes, prouenire solent, sed a specifica forma, siue a tota rerum substantia, tertiae profecto operationes dependent. A. ut sermonem suspendas midynachryse te obsecro, donec specificae formae descriptionem aperias. D. libenter id faciam curiose Achryuasme. scito igitur, specificam formam, nil aliud esse, ut facile primo de usu partium nono a Galeno colligitur, quam singularis calidi, frigidi, humidi, & sicci proportio quadam, & armonia, seu potius quoddam ex quatuor elementorum commixtione commensurationeque productum, ac resultans, perinde ut eidem Galeno, cum primo de elementis quinto, tum primo de natura humana textu primo, uisum est. Porro a specifica hac forma, ut recte Albertus secundo mineralium libro capituloque quarto adnotauit, coelestium uirtutum influxu, & complexionatae materiae qua infunditur occasione, uariae quidem mixto operationes insunt, quamobrem si ad eius actionem producendam, complexionatae materiae concursu fuerit opus, tunc per alterationem eiusdem operationes emanabunt. sed si absque eius interuentu effic ere aliquid elementatum poterit, tunc alteratione penitus omissa, operationes suas exercebit: unde tertiae facultates, inter se distinctae prouenient. quamuis enim a specifica forma, eas dependere omnes, affirmemus, duobus tamen modis, materiae uidelicet proximae per calorem innatum alteratione, & praesentia dumtaxat mixti, haud elaborata substantia, suas in nobis ut ibi dicam, uirtutes edere perhibemus. A. hoc quidem quod dicis, scitu esse difficile mihi sane uidetur, proinde duas has uias quibus forma specifica operatur, pro ut de facultatibus primis & secundis fecisti, in exemplum redigere non dedigneris. D. si nihil aliud expetis, eas iam accipe, primum enim tertiarum facultatum genus, quod substantiae alterationem supponit, est, sicut Rhabarbaro inesse potestatem expurgandi bilem flauam, Agarico uero pituitam, Helleboroque melancholiam, Bezohartico lapidi, exuperandi uenenum, aliquibus etiam pharmacis, lac, uel semen producendi, lotium prouocandi, menstrua attrahendi, ac similia quadam adminiculante materia efficiuntur. secundum uero genus, quod absque eius elaboratione uirtutes effundit, est, ut in Herculeo lapide, Ferri attractio, in Electro, festucarum apprehensio, in sapphyro, antracis fugatio, in nonnullisque gemmis, insita uirtus, ut earum gestator inuincibilis, boni intellectus, & uenustus euadat. A. petiisse rem, haud equidem poenitet, sed sermonem distinctum maximopere affecto, qua propter circa tertias, facultates quae materiae suffragio potestates exercent, hodie immorari aueo. D. tui pro uiribus desiderium complere enitar. Priori itaque sermoni, uerba adaptando sequentia, dico, quod si exempli causa, calfaciendi ab apparentibus qualitatibus Rhabarbarum, & exiccandi, aperiendi, & discutiendi, necnon etiam attenuandi, potestate potitur; propter specificam formam, & propriam substantiam, educendi bilem flauam ( dummodo eius alteretur materia ) facultatem habet: quae quidem substantia, seu specifica forma, quamuis ex contrariis qualitatibus, quibus calor simul, & siccitas praeualent, procedere existimetur; non sunt simpliciter calor & siccitas, propria & peculiaris Rhabarbari forma, sed caloris tandialogus Primus. tum, & siccitatis talis gradus & proportio, symphoniae sane instar, quae, tametsi armonia ex graui, & acuto sono composita sit; nec acutus absolute, nec grauis sonus, dici potest, sed proportionatus quidam, compositusque concentus, nuncupari fas est. A. meae semper ad tui sermonem, intentae sunt aures, ideo sequere. D. mixtorum itaque omnium substantia, cunctorum nunc entium respectu haud perpensa, sed tantum per comparationem ad nos, qui eam pro usufrequenter requirimus, uel cum substantia nostra sympathiam amicabilemque habebit naturam, uel contrariam. si rectam nobiscum obtinebit necessitudinem, uel absolute talis erit, ut nutrimentum est, quod semper in nutriti substantiam conuerti scitur, uel non ex toto affinitatem possidebit. si non totaliter, uel reducibilis adhuc erit, ueluti Cassiae fistulae, & Aereo melli accidit, quibus quidem natura egestatis gratia nutrimenti loco interdum utitur, uel non redude Auro cibilis esse existimatur, ut Agallocus, Aspalathum & Corallus plane existunt. rursus si contraria, uel omni tempore, & quouis modo substantiam nostram destruere nititur; ut Aconitum, & uenena omnia deleteria faciunt, uel non semper. hoc autem, bifariam contingere potest. nam, uel antipathiam cum corpore nostro, sympathiam uero cum excremento in nobis contento, obtinet, ut de Scamonio cum bile iam notum est, expectando interea, quod natura nostra substantiae quidem repugnantia irritata, foras simul Scamonium cum excremento explodat, uel naturae medietatem habet, inter corpora perpetientia, & aliquam specificam naturam mortificantem, seu interne ea ( ut in pestilenti constitutione ) enata sit, seu ingesta, ut propter Napellum deuoratum, seu externe communicata, ueluti propter uirus, & materiale uiperarum uenenum, accidit; sicut per medicamenta alexiteria, & alexipharmaca dicta, euenire solet, quae aliodialogus Primus. qui, & ipsa, per se, si largius sumpta fuerint, Galeno quinto de simp. medicamentorum facultatibus cap. 18. ita asseuerante, grauiter animantis corpus oblaedunt. A. Stupeo quonam pacto omne quod a specifica forma prouenire potest, materia scilicet adminiculante, paucis admodum amplexus fueris. D. Porro specificae formae occasione, multa quidem ac diuersa accidentia in uiuentium salutem, uel iacturam, nunquam certe ratione inuenta, sed longa tantum & diuturna experientia comprobata, sane insurgunt. talis namque res, aliquando se nobis offert, quae humano generi fere tota familiaris est, innatum profecto calorem adaugens, radicaleque humidum reparans, & tamen minima eiusdem pars, malitiam ( ut uidemus ) & perniciem secum affert, ut Ceruum in exemplum adducere possumus, cuius uniuersa caro, praeter extremam caudam, quae a tota substantia uenenosa est, absque laesione deuoratur. qualis itaque ratio hoc nos docuit? A. nulla quidem, sed experientia tantum id assequitur. D. insuper, quis nostrum Cantharidas uesicae potius quam caeteris partibus inimicari, rationis dictamine sciuit unquam? aut Marinum Leporem si ab aliquo ingeratur, pulmones exulcerare cognouit? non ne id nobis experientia sola patefacit? A. nil aliud certe. D. praeterea quis nostrum pro comperto habuit, quod caput Leporis terrestris esitatum, proprietate singulari qua roborandi neruos potitur, tremorem sedareuniuersum possit, quodque capitis, ac. colli uolatilium omnium frequens usus, cacitatem producat, nisi id prius experientia ostendisset? A. illa procul dubio fuit. D. sed quidnam incredibilius hoc, quod modo referam, fore existimatur, in nobis scilicet, qui nostri tam curiosi sumus, rem aliquando contra nos aggenerari posse, quod immanis ueneni quidpiam sapiat? non ignorant quidem hoc mulieres omnes, quae singulodialogus Primus. quoque Lunae curriculo pernitiosam substantiam natura excernunt, ne quid unquam mali esset, quod in homine non esset. cur illud obsecro exploratum habent? quia doctae sunt? haud sane affirmari potest; sed quisnam fuit ille, qui ipsis hoc principio declarauit? experientia sola. A. certe ut ingenue fatear, tum perite admodum exemplificando, modos expressisti, quibus specifica rerum forma mediante materia, uelmale, uel recte operatur, & sunt, pars ipsa cum toto, totum cum parte, pars cum parte, & proprium excrementum cum suo productore. quamobrem, non possum nisi maximopere commendare, omnia quae hactenus abs te summa uoluptate percepi. D. Porro si haec, experientiam dico, multa nos a primo ortu non docuisset, paruum ferme mundanis in rebus, inter nos, & ratione expertia animalia, esset discrimen, attamen ipsa ratio, nonnullarum operationum causam assignare quandoque nititur, ut cur est quod hoc emolliendi facultate sit praeditum, illud induret, hoc adurat, illudque abstergat, repellat, discutiat, denset, attenuet, & alias similes potestates obtineat, sed cur huiusmodi pharmacum pituitam uerbi causa educat, hoc autem melancholiam, cur Philipendula epilepsiam curet, & Lupi stercus potione sumptum, tristem coli sensationem sedet, ac tandem cur Rapae ingestae, oculis affectis adminiculentur, haudquaquam asserere ualet, sed tantum ad quandam generalitatem, pro quaesiti solutione, ueluti ad sacram anchoram, confugit, ac in specificam formam, seu substantiam totam, medicamenti uim, facultatemque miram, e uestigio refert. A. In debilem quidem portum, inualidumque profugium, nauim traducit, cum qualis sit adaequata entis substantia, ex qua mirabiles effectus producuntur, non nisi Altissimus Deus, Mundi totius conditor, perfecte noscit. D. & certe, cum fere huiusmodi seculi res infinitae sint, & infinitae insuper earundem potestates, infinitique scientia, non existat nisi tantum infinito, mortalis homo ob id, aliqualem excusationem meretur, at unusquisque nostrum, tunc contumeliose reprehendi debet, quando uel id quod humanus intellectus assequi potest, negligentia quadam ignorat, uel captiosa ratione, & uitiosa seductione, ueritatem ipsam occultat. Si igitur homo callet, quod causa qua uulgare aurum corruptionem in terrae uisceribus non experitur, in aqua persistit, in aere uiuit, & igne se tuetur, perfecta sit commixtionis proportio, quam inter se substantiae elementares habent, propter longam sagacissimae naturae, & diuturnam elaborationem, ex qua mirandam huiusce metalli impassibilitatem, & quodammodo formae suae perpetuitatem, dependere perhibemus, quomodo contendere potest homo, quod uulgare Aurum deuoratum & ingestum, talia, & tanta ( ut dicunt ) in nobis operetur? A. Sed mi Dynachryse, non pigeat te, si hac mea interrogatione, rem susceptam interpellari faciam. dic amabo, non ne uulgare Aurum substantia elementaris est? non habet aurum quia tale, quatuor elementariarum qualitatum proportionem, cuius ratione & prima, & secundae potestates, in nobis impartiri possunt? non ne, & substantiam totam possidet, seu specificam formam, ex qua, tertiae quidem operationes proueniunt? D. ita quidem est, sed ego tibi o Achryuasme, non ne, ferrum, & colocynthis, suas etiam primas, secundas, & tertias facultates tenent? A. non est profecto ambigendum. D. si igitur facultatibus iis decorantur, abs te peto, cur est, quod ferro non nutrimur, & colocyntidis laboriosi sane medicamenti haustu, ligni statua non expurgatur? A. oh, materiae impassibilitate ferrum non praestare alimentum, actuationisque penuria, colocynthidis uim non experiri statuam, tibi dicam. D. Sic etiam de auro responsum dabo. quamuis enim primas in se, secundas, & tertias habeat facultates inclusas, materiae tamen suae impassibilitate, calorisque nostri impotentia, haud eas explicare ualet, & siue scobes, & bracteae ingerantur, siue laminae ignitae, uel aqua, uel uino, uel succo alio, extinguantur, nihil refert. Sed suae indomitatis argumentum, ex his desumitur nempe, quia foco non absumitur, quod quouis etiam loco repositum, putredine non afficitur, quia rubiginem non contrahit, quod exteriora corpora tinctura sua non remanent infecta, ac tandem, quia penitus est odore destitutum: quamobrem, cum inter homiomera mixta connumeretur, ita quod, una pars, cum alia parte, ac pars cum toto, similitudinem habeat; tam in minimis plane, quam in maximis eius partibus, impatibile erit, & tam in laminis redactum, quam in puluerulentis scobibus, & subtilissimis bracteis dispositum, inalterabile esse consonum est. Uerum imbecillitatis caloris nostri indicium, est, illa ignis circa uulgare Aurum impotentia: unde, si ipse ignis, qui inter elementa omnia, in summo fere caloris est constitutus, substantiam eius non immutat, quomodo existimari potest, quod calor noster tepidus, & uaporosus ( dummodo non sit aliqua peculiari uirtute praeditus ) Auri materiam dissoluere queat? A. Sed fortasse contraria pars, inficias statim ibit dicendo, quomodo o amice, Auri substantiam indomitam esse asseris, ac uulgi solem igne domari non posse, perhibes, si ars ipsa chimiae, ( ut utar Spagiricorum uerbis ) per calcinationem, reuerberationem, resolutionem, cementationem, & sublimationem, Auro uulgari mortem inferre gloriatur, & tu etiam in tua prima scriptione ( ut mihi relatum fuit ) aurum post eius mortem uiuificari posse affirmasti, si in potabilem formam, quintam essentiam, & oleum preciosissimum redigatur? D. Id profecto Spagirici dicunt, & a me scriptum alias fuit, sed ad instantiam breuiter dico, quod uulgare Aurum, caeterorum elementatorum instar, & arte & natura, corruptioni, alterationi, omniumque uirtutum subuersioni, quibus specifica forma potitur, omnino subest, & aliquae in hoc seculo repertae sunt res, quarum quidem uirtute, deprauatur aurum, & contabescit; uerum consentaneum non est, ut dicamus, quod ab omnibus rebus, ipsum corrumpatur, quodque simpliciter omne calidum, eius materiam subuertat; imo praeter summum ignis calorem, alicuius etiam substantiae erodentis additamento, ut aquae regiae, Mercuriique uiui, & huiusce ordinis nonnullorum opus est, ad hoc ut destruatur; quapropter, si tu, o curiose Achryuasme, animal reperies, quod summitate caloris, igni nostro non cedat, ac erodenti substantia, uel specificae formae uirtute, praedictorum locum supplente, insignitum sit, absque ulla controuersia, uulgare Aurum illi poteris exhibere, quia ingestum, poterit alterari, & a specifica Auri forma, in ipsum plane emanabunt uirtutes. Sed memento prius, id quod de quatuor qualitatibus animal constituentibus, Galenus primo de temperamentis scripsit, uidelicet quando dicit, Neque enim ullum animal, aut calidum in summo esse potest, ut est ignis, aut in summo humidum, sicut est aqua: pari modo, nec frigidum siccumue in summo, sed ab eo quod in mixtura praepollet, appellationem sortitur. Uulgare itaque Aurum, propter suae materiae indomitatem, & innati caloris ( ut diximus ) imbecillitatem, non debet ( ui multi dicunt ) in usum medicum uenire, nisi prius chimicae artis operatione eius substantia praeparetur; & si tertiae facultates a specifica nimirum forma prioris ordinis dependentes, dum uulgare Aurum sit, propter materiae densitatem, & caloris nostri languorem, impartiri nequeant, nec primae quidem innatae potentiae quicquam efficere boni adhuc poterunt; cum facultates omnes huiusce ordinis mixto insita, non nisi substantiae alteratione operentur. A. hoc quidem quod dicis, a peripatetica doctrina non discedit. Reliquum itaque esset, ut potestates a specifica forma absque materiae alteratione dependentes, declarasses, sed quia te esse defessum aliquatenus arbitror, & ego etiam simul & semel, omnia intelligere nequeo, ut quiete fruaris optata, quam libentissime permitto. hac tamen conditione, ut reliquum die sequenti ( si fieri potest ) mihi absoluas. D. Tibi semper obtemperare Dei nutu conabor. A. Interea uale doctissime Dynachryse. Uale. De Auro Dialogus Secundus. Dynachrysus. Achryuasmus. D. Mature, o Achryuasme, huc accessisti, ut praeciosissimam quandam uideres gemmam, quam amicus quidam, quousque ex Ma- cariana Insula reuertetur, mihi custodiendam tribuit; ego autem, pulchriorem hactenus, splendidioremque lapidem, haudquaquam inspexi. A. Ualde tibi assentior, & cum Balagius sit, sui generis equidem uincit omnes. D. toto coelo aberras, quamuis enim rubicundus, ac translucidus omnino sit, inter Balagios nunquam reponi debet Dialogus Secundus. A. sed qualem obsecro esse censes? Granatum fortasse? non ne & Balaustino colore, & uiolaceo, ut uidere potes, destitutus est? D. neque etiam Granatum esse, excellentes lapidarii asseuerarent, at Carbunculum eum esse dicerent, o quam rubicundus, quam lucidus, quamque solidus lapis est, in tenebris plane ( ut experientia dudum comprobauit ) per se ipsum maximopere lucet, quare, catino nigro aqua quidem referto, quo tenebrosa rutilet nocte, opus non habet. & certe talem Carbunculum inter lapides, qualem Aurum inter metalla cuncta habere praestantiam, non iniuria quidam asseruerunt, ideo uirtutes omnes, ac etiam maiores quam reliquae gemmae eum possidere, nonnulli putant, solis instar ( a quo recipere potestates asseuerant ) qui non solum ( ut Stellae faciunt, splendet ) sed fulgore summo Sidera omnia praecedit. A. tu in subiectum quoddam fortuitu incidisti, quo sententiam tuam intelligere exoptabam, modo hanc gemmariis de lapidum nomine disceptationem dimitte, & num mixtorum uirtutes, ex Stellarum ui, influentiaue dependeant, mihi expone. D. igitur quod hesterno die de specifica forma dixi, ex animo tuo effluxit? A. Tu quidem id explicuisti; non ne, coelestium uirtutum influxu, & materiae complexionatae occasione, qua infunditur forma, uarias mixto inesse operationes intellexisti? & ego iam antea hoc audiui, sed quod motus tantum, & lumen elementatis corporibus facultates omnes condonent, uix credere possum. D. quod autem duobus his tantum modis diuersas coelum potestates, huiusmodi mixtis, infundat, & Auerroes, & Ioannes Picus Mirandulanus, ac Peripateticorum Philosophorum nonnulli, non solum asseuerant, sed etiam contendunt. uerumtamen ego, motum dumtaxat, & lumen, ad quamlibet facultatem rebus tribuendam sufficere, haud existimo, proprietates namque mixtis omnino reperiri, quae Dialogus Secundus. nec ad elementa, nec ad motum, nec ad lumen referri possunt, ita ut Ptholomei, Haermetis, & Astrologorum sententiae, assentiri deceat, quotidie experimur. exinde D. Thomas secundo Coeli, lectione decima, non solum recte ab Auerrois argumentis, Auicennam tuetur, sed etiam, quod Stellae non sint sicut indiuidua eiusdem speciei, ut Commentator dixerat, lectione decimasexta, eiusdem libri, facile ostendit, & ipsemet, Auerroes, qui Astronomorum Calippo, & Eudoxo iuniorum, nullo non tempore destruere positiones nitebatur, intento fine frustratus est, unde decimosecundo methaphisicae commentario 45. inquit, in iuuentute mea speraui, ut haec perscrutatio compleretur per me, in senectute autem iam despero. A. quod Coelum itaque nobis diuersas etiam uirtutes infundat, quae a motu, & lumine haudquaquam dependent, grauissimis auctoribus postremo dictis annuentibus, in praesentiarum supponamus; at mihi ut De Auro dicas uehementer te obsecro, num, pro diuersis uirtutibus in huiusmodi mixto introducendis, necesse sit, ut admirandus Astrorum influxus actu semper concurrat? D. non equidem, quia entibus animatis, primae sane creationis tempore, primus penitus suffecit influxus, tunc enim proprietas unicuique eorum affluenter adeo fuit elargita, ut successiuo propagationis actu, absque alio constellationis concursu, eandem facultatem subministraret. secus autem inanimatis corporibus accidit. nam, dum suam ab elementis essentiam, & determinatam naturam acquirunt, proprium simul & semel influxum, etiam recipiunt. A. Sed qua ratione ductus, hoc ponendum esse discrimen es arbitratus? D. facultates aliquando deperditae id statuere cogunt. uidemus enim animantia mixta, eandem proprietatem quam a specifica forma secundum totum uel partem habent, aque semper possidere, quod quidem inanimatis assidue entibus, non contingit. nam propter errantium stellarum uarietatem, imagines diuersas, ac multiplices firmamenti aspectus, recipientisque aptitudinem, uel ineptitudinem, non solum secundum magis & minus, facultates euariant, sed interdum aliquali prorsus proprietate ab huiusmodi specifica forma dependente, inanimata corpora, destituuntur. A. & quaenam sunt inanimata corpora? D. quis ea cum lapides esse, tum metalla ignorat? A. Tu igitur tenes, quod haec, inanimata sint? D. Et tu metalla forsan, & lapides, animata corpora esse arbitraris? & quali anima? sensitiua ne? motiuaue? aut potius intellectiua? mentis equidem lumine obcaecatus es, si haec, animo concipereaudes. A. quod lapides, & metallao Dynachryse, animam habeant intellectiuam, uerisimile non est, nec ita demens plane sum, ut non eam hominis esse propriam omnino credam est enim hac anima, natura quidem incorporea, splendida, spiritualis, simlex, ac impatibilis, a Deo optimo Maximo infusa homini, quod etiam anima sensitiua, & motiua, praedita sint, nec unquam desipui, nec tali delirio in praesentia sum affectus. perspicuum namque est, lapides, & metalla omnia, cum motu, tum sensu, esse destituta. sed quod animam prorsus uegetatiuam non habeant, quis asseuerare potest? D. Uis forsan, & tu, o Achryuasme, inter Democrati discipulos, Hieronymi Cardani sequaces, ac Theophrasti Chimici sectatores, annumerari? scito, quod neque uegetatiuam habere, censendum est, cum potissimis conditionibus, augmento scilicet ac nutritione, animam uegetatiuam spectantibus, omnino careant. porro si ut uniuersae plantae faciunt, nutrirentur, & animalium instar, eduliis uescerentur, quibusdam dubio procul peculiaribus partibus naturalibus indigerent, quibus nutrimentum possent accipere. ad hoc enim radices omnes subseruiunt plantis, & os itidem, animalidialogus Secundus. us cibaria subministrat, praeterea, distinctos meatus, & poros, quibus permeare facile nutrimentum posset, ac uentriculos etiam congruentes habere, pro paulatina concoctione fienda, consonum esset, unde quia pro maiori parte, & dura, & compacta admodum sunt; hinc satis liquet, quod nutrimenti gratia nequeant se diuidere, & aperire, atque rursus meatus apertos constringere, atque occludere. A. Sed qua ratione asseris, o Dynachryse, quod lapides, & metalla, nutritione careant, & augmento? nonne, & comminuti lapides, augescere uisuntur? si quis enim lapidis partem consulto effodiat, et per aliquod temporis spacium inanem relinquat, nonne repletam eam inueniet? si igitur lapidum partes comminutae ablataeque, perinde ac resecti plantarum rami restaurantur, nonne, lapides nutriri, in confesso erit? & si nutriantur, nonne uegetatiuam animam stirpium instar, & ipsi habent? D. aduerte o Achryuasme, quod 54 De Auro lapides omnes, & metalla, aequiuoce nutriuntur, & aequiuoce augmentantur. nam ab intrinseco nunquam principio, sed ab extrinseco tantum augescunt, & per iuxta positionem partium increscunt, ita quod, nec uera nutritio, nec propria auctio, sed additio potius censeri debet; unde mixta praedicta penitus carere anima, perhibemus. Ut igitur me ad specificae formae considerationem conuertam, dico, quod haec, bifariam ut hesterna die audisti, miras animatis inanimatisque mixtis, proprietates largitur, sed excellentiores secundae classis potestates existunt; unde si ex arbitrio uirtutem suam nobis exhibere, absque naturae necessitate ualerent; brutorum animam prope dixerim, praestantia, & bonitate, excederent. A. quod de mixtorum proprietate, per secundum formae specificae modum, elapso die dixisti, recte quidem in memoria insidet: sed si ad exempla iterum sermonem uertere libet, iucundissimum facies. idcirco ut proprias nonnullodialogus Secundus. rum uirtutes, animatorum nempe & inanimatorum, iuxta modum secundum, in medium proferas, uehementer te obsecro. D. libenter obtempero, & ut a fossilibus exordiar mixtis, Chrisolitum praecaeteris lapidem, commemorabo. hunc sane anulo adligatum, gestatumque, sapientem efficere hominem, nonnulli asserunt, sicut, & Gagatronica gemma, uictores reddere ipsam gerentes, itidem fertur, ac Libicae Lippari, admiranda ( ut dicunt ) insita uirtus est. nam bestiam canibus & uenatoribus infestam, lapidis gestorem, perinde ac herus esset, perquirere, & intueri, utique proferunt. quomodo igitur ab Elementis, has dependere proprietates dices? quomodo uel ad coelorum motum, uel ad siderum lumen, uirtutes referre iam dictas, potes? A. si haec, a grauissimis auctoribus ( ut reor ) non essent decerpta, ea prorsus ( & mihi parce ) deluderem, nunc autem prae admiratione ualde stupesco. D. pro comperto habeto, quod huiuscemodi proprietates non recenserem, nisi ab Auicenna, Magnoque Alberto esse scriptas, non reperissem. A. ulterius perge. D. pariter, & animantibus ipsis, nonnullae insunt eximiae facultates, quae nec ab elementis, nec a coelesti motu, uel Stellarum lumine, tantum dependere, putari debent, ut in garrula Rana ( uerbi causa ) & in Scarabao abiectissimo quidem obscaenoque animali, adnotari potest, utrumlibet enim, si quartana febre laborantis collo, suspendatur, sanationem procurat. praeterea, Araneus, sinistro febrientis brachio adligatus, dictam a nobis amphimerinam febrem, egregie curat, & gregariarum Caprarum uermes, qui iuxta earundem cerebri basim, suboriuntur, & sternutamentis crebris, e naribus huiuscemodi animalis, in uestem substratam insiliunt, comitialibus morbis opem ferunt, si antequam terram attingant, patientis collo apponantur. A. antedicta omnia, ueritatis imaginem prae se non ferunt, sed postremo enarratum, mendacium absolute portendit, & forte fortuna nec expertum a te, nec ab Auctore aliquo notatum fuit. D. quod illud experientia non sit apud me comprobatum, ingenue fateor, sed incredulitas haec tua, ueritati quidpiam haud demit, Aranei enim, Ranae, Scarabeique proprietates, triuico usu sunt manifestae, & uermium commemoratorum facultatem, Tralliano primo lib. cap. 15. referente, Damocrati Delphicum Pythiae Oraculum impartiuit. A. omnia igitur ueritatem sapere uidentur. D. attamen si de re aliqua, te haesitare contingat, scrupulum mihi tuum, audacter explica. A. tam antea in hanc audaciam prolapsus sum, nunc uero sermonem perseuera. D. uirtutem itaque unicam, animatorum entium specificae formae per secundum ordinem operanti, natura sagax ut plurimum tribuit, unde Remorra, paruus pisciculus supra omnem credulitatem, nauem in medio mari, impetu uentorum exagitatam, sistit, ut ferunt aliqui, aut saltem aliis referentibus, eam retardat, & Torpedini facultas inest, ut protinus per piscatoris tridentem, ad manum alteratione transmissa, torpidam faciat; sed munificam magis inanimatis mixtis, se natura exhibuit, cum animae uice qua illa sunt destituta, duabus interdum, ac tribus, nec non pluribus etiam facultatibus, pro materiae proximae aptitudine nobilitateque, benigne admodum exornauit. A. sic rebus iuste suas distribuit potestates. D. quod ut magis elucescat, Amandinam considera praetiosam gemmam, hanc autem uenena omnia, cum reprimere, tum extinguere, gestatorem contra hostes inuincibilem reddere, somniorum, aenigmatumque interpraetationem docere, Euates dixit. Itidem Berillus contra lites, & inimicorum pericula operari, gerentemque mitem ( ut phas est ) ac ingenii probi efficere, omnino fertur, Medicorum etiam quidam, cum contra pigritiam, hepatis dolores, suspiria, eructationes, oculosque humidos ualere, asseuerant, & Aurifices, coniugium inter maritum, & uxorem adhuc conciliare, subiungunt, sic & Iaspidem lapidem, sanguinis fluxum, & menstrua cohibere, conceptum negare, partum iuuare, luxuriam propellere, febres, ac hydropisim fugare, nonnulli affirmant. A. si gemmae igitur tanti praecii apud homines sunt, haud decet mirari, cum tot, & tantas mirabiles, ut asseris, potestates, habeant. D. uerum enim uero haudquaquam inanimata omnia ut praedicta, ad uarias secundi modi specificae formae uirtutes recipiendas, apta sunt. nam in confusis materiis, foeculentis, & crassis, potestates ipsae plane opprimuntur ita ut uix minimam partem secundae potestatis, interdum ualeant obtinere: contrario autem modo, quibus proxima materia perspicuitate, & lumine coelo assimilatur succedit res, quia ob uarias eiusdem, potentes mirandasque facultates, alta stupiditate homines afficiuntur, & inde fit, ut praeciosi lapides, praemixtis omnibus uirtutibus polleant excelsis, quia nimirum summe nitent, & rutilant. quorum quidem fulgente ac coelesti splendore, factum est, ut Indorum Philosophi, gemmas nuncuparent stellas elementares. A. nomen dubio procul in amorem praeciosiorum lapidum, animum alliciens. D. & certe, hoc est admiratione dignum, quod quatuor colores, praeciosi lapides, quibus coelum similitudinem habet, aemulentur, colori namque caeruleo, quo orbis non stellatus insigniri uidetur, Sapphyrus, albescenti & candescenti stellarum firmamento, Berillus, & Adamus, Solis, & Martis colori ignescenti, Carbunculus, ac tandem rubeo obscuro nonnullarum Stellarum mansionum, & Lunae, Caloidonius, Ametistus, & Smaragdus assimilantur. A. o humanum intellectum, quanta penetrare uales. D. caeterum specificae formae secundi ordinis uirtus, eodem plane modo semper, ac partibus homiomeri mixti aequaliter dispersa existit, non autem semper omnibus animati membris, separatim, atque coniunctim, uis talis inesse comperitur; nam si collo integra Lacerta uiridis appensa, quartanae medetur, rectum tantum Lupi intestinum, coli dolorem curat, ab affectuque eodem, hominem praeseruat. & si Echini Dipsaci uiui uermes, ac integri, quartanam febrem fugare ualent, magni animalis Alcen appellati solae ungulae, epilepsiae inimicantur. Insuper inanimata entia, suas semper in nobis exercent facultates, dum incorruptam habeant proximam materiam, sed animantia ipsa, id iugiter facere haudquaquam uidentur; nam proprietates nonnullae animatis quibusdam reperiri dicuntur, quae uita tantum praesente operantur, absente uero ociantur. ideo si ab animalis aliqua parte, specificae formae secundi modi qualitates perquirantur, post eius interitum id non est faciendum, tunc enim operis frustratio sequeretur, sed quando uiolenti nece occumbit, animal, & antequam extremum spiritum effundat, exoptatam partem tunc debemus extrahere. sic e Cerui corde, uirtuosum os, ex Buffonis capite, Boracem gemmam, & a Galli uentriculo, Alecterium lapidem eximere poterimus; Itidem & inanimatorum per secundum modum specificae formae proprietates, antequam corruptionem insignem patiatur materia, sunt inquirendae, per destructionem enim proxima substantiae, facultates etiam deperire, nemo nostrum ignorat. A. nunc uero, ut integram inanimatorum substantiam cognoscere perfecte. ualeam, nonnulla patognomonica signa mihi insinuare te non pigeat. D. calliditatem hanc tuam, meus e uestigio animus penetrauit, nonnullas enim spagiricas dictiones modo intelligere o Achryuasme excupis, audi iam eas, & unica tantum uice, tuum animum exple: Metalla itaque omnia, incorrupta esse censendum est, si adhuc latentem in se pinguedinem, quam a Sulphure acceperunt, obtinere uideantur. praeterea Mercurii uita, interior calor, & exterior frigiditas erit, Sulphuris uero, combustibilis & male olens pinguedo, omnium salium, spiritus aquae fortis, Gemmarum Corallorum, proportionatus color, Margaritarum autem, earum splendor ac nitor esse censetur, praeterea Magnetis constans natura, Ferri Spiritus, Silicum, & grauatorum, mucilaginosa materia, Cachimiarum uero, Talchi, Chobolthi, Zingi, Zuuiter, Uuismadt, Antimoniisque, tingens equidem & metallicus spiritus est. Sed Arsenicalium uita, Auripigmenti, Opermenti; Realgaris, & similium, minerale & coagulatum uenenum esse existimatur, quemadmodum et uita Undosorum, ipsorum grauis & foetens exhalatio, Aromaticorum entium, bonus & suauis odor, Dulcedinos arum uero rerum, tingens & subtilis dulcedo, Resinarum, Carabe, Therebinthinae 64 De Auro & Gummi, mucilaginosa ac nitens pinguedo. Herbarum, Radicum, & fructuum, liquor Terrae, Lignorum omnium, Resinaquaedam, Ossium autem, liquor Mumiae. carnis, & sanguinis, spiritus Salis esse arbitrantur. haec igitur incorruptae substantiae, indicia tibi sunto. A. o ho amabo, quae cerebrosae enunciationes sunt hae? Theutonicae ne? Boemicae ue? D. non quidem quod sciam, sed Spagiricae. A. his ne demoniacis dictionibus, homines fascinantur? D. non sane homines, sed ditissimorum crumenae. A. qui demens est, hac affici iactura facile, potest, ego autem huiusmodi detrimentum haudquaquam experiar. interea ut mihi obscurarum dictionum significationem aperias, rogo te quam suppliciter ualeo. D. non possum curiosissime Achryuasme, tibi. quidpiam denegare, ideo pro comperto habebis, quod Grauus, apud Chimicos, lapis, est Porphirites, cuius usus ut Marmoris in arte Spagirica, ad spontaneas rerum solutiones, potissimum est idoneus. Chachimia autem, dicitur immatura Metalli minera; uel semiperfectum metallum, & nondum a natura absolutum, quod adhuc in prima sua entitate, ut infans in utero matris delitescit; Talch uero, est materia pellucida, splendens, & clara, Unionum instar, tenuissimis foliis compacta, & scissilis, cuius quatuor species existunt, alba scilicet, rubea, flaua, & nigra. Uerum Cobole, Cobaltum, uel Cobletum, est metallica materia, Plumbo, & Ferro, nigrior, splendore carens metallico, liquationem tamen, & malleationem admittens. praeterea, Zinch, est Metallica Marchasita, & mixtura quaedam naturalis, ex quatuor metallis immaturis, cuprea potissimum apparet. Itidem Zuuiter, uel Zytter, Marchasita est, Uuismadt autem est leprosum, rude, non tractabile, uel malleabile Stannum, liquabile tamen. Opermentum uero, seu Operimenthiolim, est minerarum Spiritus. & Realgar, ex proprio significato, mineralium fumus est, sed methaphorice sumptum, uitiosa inhumano corpore natura erit, ex qua nascuntur potissimum ulcera, & quadruplex, iuxta elementorum numerum esse censetur, ut Realgar aquae, spuma natans super aquas, Realgar terrae, Arsinicum, Realgar aeris, terreniabin, & Realgar ignis, coniunctio saturnina nuncupatur. tandem Undosa, quorumuis animalium excrementa esse dicuntur. A. iam quicquid de assistentibus signis spagirice dixisti, ad unguem intellexi. D. & ita proprietates illas, quas mixta omnia ob specificam formam, & caelestem influxum, bonum uel malum insitas habent; modo substantia incorrupta maneat, facile assequimur. A. & tu, influere Coelum quidpiam mali fortasse autumas? D. influxum quo ad nos, non autem caelicae potestatis respectu, malum dixi. nam ut quo metaphisicae Auerroes adnotauit, neque malum, neque peccatum, neque corruptio, in rebus diuinis & sempiternis, sed in natura mortalium omnino est, ideo si specificae formae qualitas mala, concurrente coelo forte fortuna sit; id non per se, sed ex accidenti contingere existimatur, & si aliorum comparatione, ea facultas mala censetur; respectu tamen materiae in qua adminiculante coelo inest, bona erit. idem insuper & elementa facere prima, quando ad inuicem componuntur, non ignoramus. quamuis enim ex eorumdem substantiae qualitatumque miscella, tale mixtum producatur, quod alterum forsan elementatum corrumpit; non tamen hoc est ex naturae instituto primario, sed ut eo modo quo decet, suum duntaxat proportionatum esse, ipsum ens assequatur, uerum ex formae similitudine, sympathia, ex eiusdem uero dissidentia, oritur antypathia. unde entis alicuius specifica forma, alterius formae, aut assimilari, aut inimicari adeo potest, ut ex toto, uel parte, una ab altera, uel conseruetur, uel destruatur; quemadmodum in Herculeo Lapide uidere licet, nam similitudine formae qua suapte natura cum Ferrohabet, ipsum amplectitur, Adamas uero, contrarietate quadam, Magnetis uim restringit, Allium autem, eum stupescere facit, ac Hydrargyrum, huiusmodi Lapidi prorsus adimit potestatem. A. doctissime quidem omne quod ad secundum specificae formae modum spectabat, hodie absoluisti, & id etiam forsan, quod nemo praedixit, inter operationes specificae formae, multum interesse, tuis ex dictis recte collegi, adeo, quod, uirtutes a primo modo dependentes, prorsus esse a secundo distinctas, haud amplius ignorare dicam. praeterea, hesterna die a te etiam accepi, quod ad eliciendam specificae formae uirtutem, quam mixtum per primum modum naturaliter obtinet, eiusdem substantiae per innatum animantis calorem alteratione opus est, nunc uellem o doctissime Dynachryse abste audire, an etiam ad secundi modi facultatem explicandam, elaboratione materiae indigeamus. D. non equidem, imo uirtutes huiusmodi mixto tantum inesse tibi iam dixi, dum in qua resident substantia, alteratione aliqua non afficitur. A. ut igitur uirtutibus iis utamur, res illae quibus insunt, manducandae non sunt? D. non inquam. A. sed quomodo obsecro eae facultates poterunt obtineri ) D. appensione, directo aspectu, simplici contactu, ac mediato. generaliter loquor o Achryuasme, non solum quo ad nos, sed etiam omnium rerum comparatione, quae uel iuuamen, uel detrimentum, ab illa specifica forma accipere ualent. A. apertius loquere, mihi parce, cum id quod ais, haud intelligam. D. tibi iam iam obtemperare conabor. Sciendum est igitur, quod post diuturnam considerationem, dicere sum ausus, quod quadrifariam ualent specificae formae facultates per secundum, scilicet, modum antedictum, ex uno ente in aliud, conseruationis, aut corruptelae gratia, prodire. proximitate scilicet, suspensione, contactu mediato, & immediato; Uicinitatis autem exemplum, ex quibusdam plantis, & stirpibus, ut ex Mirto, Quercu, Olea, Brassica, uite uinifera, Ruta, Origano, & Cyclamino, facile desumi potest; Uidemus enim, quod Mirtus prope Oleam serta, mirifice crescit, quinimo similitudinis gratia, una ex alia planta sibi proxima, pulchritudinem accipit, contra uero, tam pertinaci odio se se prosequuntur Quercus, & Olea; ut non solum non uiuant, neque germinent, si unius in scrobe, altera seratur; sed etiam se inuicem interficiant, si forte prope oriantur. nec minor inter Brassicam, & Uitem uiniferam cernitur antipathia, quandoquidem obseruatum sit, Uitem ad cuius radices plantata fuerit Brassica, non paruo interuallo sponte sua effugere. nec secus Brassicam, oderunt, Origanum, Ruta, & Cyclaminus. animaduersum est enim, quod si iuxta praedicta seratur Brassica, confestim cadit, todialogus Secundus. taque contabescit. A. quo pacto entia proximitate sua afficiantur, iam optime percepi. D. quod mediati etiam contactus occasione, specificae formae uis diffundi possit, Torpedo ipsa quae piscatoris manum, Rete mediante, stupidam reddit euidenter ostendit. Porro, ex Alexandri Peripatetici summi sententia, nihil prohibet quin ab aliquo agente quidpiam per medium alteretur, quamuis alterationis eius, sit expers medium ipsum, hoc enim pacto Coelestibus Sphaeris mediantibus, inferiora corpora Sol calfacit, tametsi eae Sphaerae calefactionem ipsam non patiantur. A. & hic etiam modus, liquet iam satis. D. at quod simplex, & immediatus contactus, uirtutem aliquam & ipse nobis impartiat, ex Sapphyro colligitur, qui pestilentem & contumacem statim fugat antracem. praeterea ille sanguinis lapis, Eliotropia ab Alberto, dictus, qui ab Indiis recenter inuentis, nuperrime nobis inuehitur, solo partis contactu e qua sanguis erumpit, haemorrhagiam supprimit. & secundum hanc uiam, dumtaxat per partis laesae contactum, facultas istorum operatur. A. maximam iucunditatem mihi attulisti, dum has differentias tam luculenter exposuisti. D. tandem, quod per suspensionem etiam, specificae formae facultate uti ualeamus, Peoniae radix, morbo quidem herculeo e directo contraria, & omnia ea quae Graecis τίραττα /gr ], Latinis uero Amuleta dicuntur, sa¬ tis declarant. quae autem, suspensione, suas in nobis exercent uirtutes, affectae partis contactum, haudquaquam expetere uidentur. A. & hoc etiam summa cum uoluptate audiui. D. animaduertendum tamen est, quod specificae formae uirtus, per secundum scilicet modum, a quouis mixto in alterum emanans, lucis instar, quae luminosorum corporum praesentia, se nobis ostendit, discessu autem occultatur a nobis; pari etiam modo, quatuor his uiis postremo dictis, si praesens res est qua inest facultas, & ipsa Dialogus Secundus. operatur, si autem remoueatur, eiusdem formae itidem actio explicari non potest. quinimo simul cum ea uirtus praepediri, parquidem est, dummodo uel constans prius corruptio, uel permansibilis optimaque affectio, non sit iam derepente in passo, uel longo temporis spatio, introducta. A. hactenus mi Dynachryse, modos omnes in genere, quibus specifica forma suas in nobis proprietates impartit, doctissime admodum percurristi, & omnia quae dixisti, mihi summopere arrident, sed scire uellem ulterius, num Auro per secundum specificae formae ordinem, facultas quaedam insit, quae aliquo modo ex his quatuor supradictis, obtineripossit a nobis. D. Scito igitur curiosissimeachryuasme, multos esse Auctores, qui mirifice Aurum extollunt, multosque me perlegisse scriptores, qui huiusmodi metalli uim, unico ore multifaciunt, & diuersimode ipso uti non erubescunt, sed nullus, quod sciam ). audacius Plinio, id quod nunc petis, nobis scriptum reliquit. porro uerba eius, trigesimi tertii libri naturalis historiae quarto capitulo explicata, ita se habent. Aurum plurimis modis pollet in remediis, uulneratisque & infantibus applicatur, ut minus noceant qua inferantur ueneficia. est & ipsi superlato, uis malefica. Gallinarum quoque, & Pecorum foeturis, remedium est abluere illatum, & spargere eos, quibus mederi uelis hac ille. A. Et tu quid dicis? credis ne hoc? D. certe quod Plinii dicta penitus negare sim ausus, te expectare uideo. A. ohe, huic forsan uiro, contradicere uelles? D. maxime si libet. A. & qua ratione ductus? D. quia multa quae erant probanda, ipse supponit. A. & quaenam sunt? D. primo, quod Aurum per secundum specificae formae modum, proprietates impartiat: secundo, quod insita facultas, sit nobis amica: tertio, quod particularem cum omni liquore, hoc metallum teneat sympathiam, quarto, quod superficiaria sit, illa uirtus, ita Dialogus Secundus. quod lectione simplici, facile effluat, postremo, quod in aqua uerbi causa qua abluitur, Auri forma diu permaneat, quamuis ex quarto metheorologicorum, nec non de generatione secundo, humidum statim amittere formas, haudquaquam ignoremus, sunt ne hae secundum te suppositiones illico concedendae? A. postremae quidem absurdissimae sunt, sed primas saltem pro nunc admitte. D. Uis ne aliud mi Achryuasme? dic mihi obsecro, coelica illa Auri facultas, amicane nobis suapte natura, an aquae potius existimatur? si suam nobis uirtutem amicum Aurum ostendere potest, proximitate quidem, suspensione, immediatoue contactu, utique affictet, & institutam absque aqua operationem exercebit. si uero cum ea tantum necessitudinem habet, nobiscum igitur nihil ualet, & frustra eius aspersione utemur. A. mihi uidetur, quod instantiis huiuscemodi Plinium obiurgas iniuria, non ne Aqua nobiscum, & Auro, Aurum uero cum nobis & Aqua, sympathiam tenet? ita certe, si igitur per Auri lotionem, Aquae prius communicetur facultas, quid obstat quin huiusmodi mediato contactu nobis quidem amico, Auri ui potiri ualeamus? D. uah, Plinii amor te caecutire facit? Aurum me tangit, & ego Aquam attingo, igitur Aquae, uis aurifica prorsus inest? o quam bene soloecizas, uniuersae profecto Aquae, ut euadant aurificae, iam iam dulcissime Achryuasme, tua artificiosa Magia effectae sunt. Rursus aqua tetigit Aurum, aspersio eius, quae ab Auro discreta est, Aerem tangit, qui me contingit, ergo in me facultas Auri, delata fuit? o res mira, o inopinatum euentum; Torpedo piscis in a qua residet, Aqua Aerem tangit, & ipse manum, igitur Aer stupidam reddit manum? A. da mihi ueniam, uerborum enim dulcedine, Plinius me seduxerat, quamobrem aspersionem ipsam rationibus adductis non amplius multifacio. sed dic mihi si libet, Dialogus Secundus. non ne cum Plinio est asserendum, quod Aurum applicatum, ueneficiis resistat? D. non quidem, multos namque infantes uidere potes, quibus capiti, fronti, ac pectori, colloque apponitur, & mox tamen, uehementer esse fascinatos mulieres exclamant. A. sed eia Dynachryse eia, quamuis non habeat Aurum, celebratas a Plinio proprietates, non ne specifica sua forma, cor languidum roborandi, melancholiam curandi, uitamque producendi, facultatem habet? D. o Achryuasme charissime, quod primis a te relatis facultatibus Aurum sit praeditum, ut tibi gratum faciam, libenter assentior, laetificatur cor, & tetra melancholia ex ambitu totius propellitur, non quando ab aliis Aurum mutuatur, per contactum enim tantum, mediatum uel immediatum, appensionemque directumue aspectum, quicquam boni haudquaquam operatur, uerum quando ingentem ex huiusmodi metallo; Arcam refertam habeas, & tui sit iuris, gaudium profecto affert, & melancholiae amurcam apprime detergit, uulgi namque abusu, cui maiores honores Auro tribuere placuit, inter praelia belli id te succurrit, pace subuenit, foecunditate rerum, delicias adauget, annonae penuria, opem fert, iuuentute autem, luxum, & epulas, & nocturnos coetus, ad uoluptatem praebet, senectute uero multa bona profundit, mundanis uoluptatibus, & solatiis, semper assistit, ac piis operibus, & laudabilibus actionibus, opitulatur, at quod contactu carnis, uitam quandoque proroget, non est ut affirmemus, cum illi qui simplares duplaresque torques iugiter collo circumgestant, & adolescentia sua ephebi expirant, hanc sententiam e medio tollant. A. proh Deus immortalis, tuis rationibus plane, neque tantillum ex tuo instituto, subuertere potui, sed dic amabo cur potentissimi Reges, Imperatores inuictissimi, summique Pontifices, huiuscemodi Auro assidue decorantur? D. non quod praestantia sua, ut didialogus Secundus. cunt, cateris rebus antecellat, non quod quidpiam sanitati proficiat, Nestoreosue annos procuret, sed ornamenti dumtaxat causa, ipso prae caeteris utuntur. A. utinam mihi ad libitum datum esset. o exoptabile Aurum, o incomparabile Metallum, tu uniuersos homines incolumes reddis, tu Excelsos Principes tuo fulgore & splendore insignis, dita etiam quaeso & exorna domicilium seruuli tui. D. Hui Achryuasme, consulto deliras? cur Auri cupiditas, hodie te desipere fecit? dic potius, o aspernabile Aurum, o detestabile Metallum, tu corporis ualetudini nihil proficis, tu mentis pulchritudini multum officis, procul abi, o mortis praeconium, & miserrimorum hominum immanis occisor. A. & quid morti cum Auro? D. quid? non ne uitam cum morte, Auri saepe fossione, commutant operarii? audi Plinium loquentem; Tertia ratio, inquit, opera uicerit Gigantum, cuniculis per magna spatia actis, cauantur Montes, ad lucernarum lumina, eadem mensura uigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies, Arrugias, id genus uocant, siduntque rimae subito, & opprimunt operarios, ut iam minus temerarium uideatur, e profundo Maris, petere Margaritas, tanto nocentiores fecimus Terras. Relinquuntur itaque fornices crebri Montibus sustinendis, occursant in utroque genere silices, hos igni, & aceto rumpunt, superius uero, quoniam in cuniculis uapor & fumus strangulat. caedunt fracturis, C. L. ferri terram agentibus, egeruntque humeris, noctibus, ac diebus, per tenebras proximis tradentes, lucem nouissimi cernunt, si longior uidetur. Silex, latus sequitur, Fossam ambit quiete, tamen in Silice facilius existimatur opera, est namque terra ex quodam Argillae genere, Glareae mixta ( candidam uocant ) prope inexpugnabilis, Cuneis eam ferreis aggrediuntur, & iisdem malleis, nihilque durius putant, nisi quod inter omnia, Auri fames durissima est, Peracto opere, ceruices Fornicum ab ultimo caedunt, dantque signum ruina, eamque solus intelligit, in cacumine Montis eius peruigil, hic, uoce, ictuue, repente operarios reuocari iubet, pariterque ipse deuolat; Mons fractus, cadit a se se longo fragore, qui concipi humana mente non possit, & flatu incredibili, spectant Uictores, ruinam Naturae, nec tamen adhuc Aurum est, nec sciere esse, cum fodere, tantaque ad pericula euincenda, fuit satis causae sperare quod cuperent. haec ille. A. at cur Aurum Tabernaculi multa mandante Deo construxit, si labore semper tanto, nonnullorumque hominum morte effodiatur? D. summa Dei bonitas, misericordiaque in causa fuit, quae huiuscemodi metallo, Aurei Uituli crimini clementer ignoscere uoluit, pie quidem statuendo, ut Aurum quod summum Hebraeis produxerat exterminium, optatam ueniam; pacationemque, iisdem occasionaliter impetraret. A. quomodo mi Dynachryse hoc potes unquam asserere, si ante Uituli delictum, Tabernaculi constructio mandata fuit? D. non ignoro mi Achryuasme, Tabernaculi praeceptum 25. capite Exodi libri 32. Uero eiusdem Uituli peccatum legi; sed Uitulum ante Tabernaculi mandati repetitionem, utpote 35. capite habitam factum fuisse, ut scias uelim. A. at ego auctoritatem potiorem, atque euidentiorem excuperem, qua Deum non expetere Aurum ut sic, aperte cognoscerem. D. res est in promptu, nam pro comperto iam habes, quod apud nos dies solemnior septimi mensis decimo expiationum dicto, nunquam reperitur. eo namque tempore, semel tantum in anno, summo Pontifici permittebatur, ut sanctuarium intra Uelum coram Propitiatorio quo tegebatur Arca, ingrederetur, ut Leuitici 16. capite, scriptura docet. Si Aurum itaque Deo prae caeteris rebus gratum existeret, aureis proculdubio uestimentis tunc ipse Pontifex indutus esset, sed res opposito se habet modo. nam assuetis aureis indumentis, summus sacerdos exuebatur, lineis autem, ac inassuetis amictibus, sanctitudinis nomine decoratis, induebatur. quod uero ita sit, audi Oraculum Domini ita ibidem loquens; Tunica linea uestietur, foeminalibus lineis uerenda celabit, accingetur Zona linea, Cidarim lineam imponet capiti; haec enim uestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. A. huic opinioni tuae, non mediocriter uerba consonare uidentur, Attamen uulgares homines, ita suspiciunt Aurum, ut dum aliquid extollere uolunt, Auri nomen ipsi attribuant, unde propter excellentiam primae aetatis, illam Auream nuncuparunt. D. & tu aetatem illam bonitatis ratione, auream nuncupari fortasse putas? A. quid obstat? D. quid? multa, & impia facinora, multae, & peruersae actiones, o gens nefaria, o demoniaca progenies. A. num ea somniasti, quae uigilans mente concepisti? tibiue somnia fingis? 84 De Auro D. quale somnium? qualis fictio? scripturam ignoras? Adam primus homo, primus fuit transgressor, Cain insuper fratricidam fuisse, Lamech uero scortatorem simul ac homicidam, probe scimus? Sed & Filii Dei, non ne libidine summa, ex omnibus quas elegerant sibi uxores acceperunt? non ne ob nimiam hominum malitiam, poenituit fecisse hominem? non ne quia omnis caro uiam suam corrupit super terram, deleuit Deus omnem substantiam quae erat. in hoc seculo, ab homine usque ad pecus, reptileque, ac uolucres coeli? Nota Cham impudentissimum, & maledictum, Nembrod regem, immitem robustumque uenatorem coram Domino, scelestosque homines Ciuitatem & Turrim construentes, ac tandem Gigantes proteruos, de quibus, & poetae prolixum sermonem faciunt; quid enim aliud ( statura eorum salua ) Gigantes fuisse credendum est, Macrobio primo saturnaliorum lib. capitulo secundo asseuerante, quam hominum quandam impiam gentem, Deum negantem, illamque, Deum pellere de coelesti sede uoluisse? hanc forsan Auri aetatem quia bona fuit, & fida, uocitari arbitraris? non ne scelerata, temerariaque dici meretur? Ased cur est quod tali nomine insignitur? D. quia Auri instar quod longe tardius quam caetera metalla corrumpitur, & ipsi prae caeteris, uitam protrahere solebant; ita enim Genesis quinto scriptum inuenimus, & factum est omne tempus, quod uixit Adam, anni nongenti, & triginta, & facti sunt omnes dies Iared, nongenti sexaginta duo anni, & facti sunt omnes dies Meduscelae nongenti sexaginta nouem anni & c. A. de solaribus Annis loqui fortasse autumas, cum multi, hos Lunae dumtaxat reuolutiones, esse censeant? D. exorbitant, & a uera uia depulsi sunt. Lycabantici enim erant anni, nec lunares cursus, nec Arcadum, uel Acarnanum numerum tantum sequebantur. A. uisne ut tibi uni absque demonstratione credam? D. sacram consule scripturam, & intentum habebis: A. quo in loco id exquirere possum? D. Genesis septimo & octauo capite, ubi de Cataclysmoagit. A. affirmas igitur quod ipsa Natura ( ut summi Philosophi uerbis utar ) quae in Auro fingendo tantum elaborauit, quo perfectissimum undequaque opus conflaret, regemque metallorum omnium conderet, nullas omnino uires pro tutanda, seruanda, reparandaque hominum salute, profligandaque aduersa ualetudine, huiuscemodi metallo praestiterit? D. & quid ni? si tanta nobis ( ut supra dixi ) commoda praestare ualet? Uis forsan ut solum uulgare Aurum, omni prorsus polleat potestate? Memento, quod triplex est Aurum, nec nisi uni sane datur, id, quod proprie duobus aliis debetur. A. sed quomodo triplex est? D. Aurum uulgare de quo hactenus fuit sermo, unum existit, alterum uero Chimicum, & tertium Diuinum fere est. primum, ea cuncta quae supra intellexisti sibi uendicauit. secundum, ut uitam producat, melancholiam propellat, ualetudinem reparet, tueaturque ipsam, ab arte obtinuit, tertium uero omnia cum diuina ferme tum humana adamussim amplectitur, ita ut etiam qui ipso potiuntur, imperandi facultatem adipisci censeantur. & de hoc Auro Plato tertio de Republica intellexit, dum ait, sed cum Deus formaret quicunque nostrum ad imperandum idonei nati sunt, Aurum in ipsorum generatione ipsis admiscuit, propter quod honoratissimi sunt. sic namque Aristoteles secundo politicorum tertio, dum eius placitum reprobat, eum sensisse declarat. non enim aliorum modo ( ait ) & modo aliorum, miscetur animis Diuinum illud Aurum, sed semper eisdem. A. Si igitur uulgare Aurum, tuum o Dynachryse fugit hospitium, culpa quidem uacare mihi uidetur, cum totis uiribus id refellas. D. abeat in horam malam, nam ea tantum, quae animam ad beatitudinem 88 De Auro ducunt, propria ratione sunt affectanda. A. etsi Aurum etiam haberes? D. bonum tibi uidetur esse Aurum habere? A. ualde quidem. D. & habere pecunias, semper, ubique, & in te ipso quam maxime? A. maxime. D. beatissimus ergo esses, si tria Auri talenta, in uentre haberes. Talentum unum, sub capitis osse. staterem autem, id est Numum quendam, & pondus Auri, in utroque oculo. A. oh, quo ego me induxi, tu Dionysodorus fuisti, ego autem Ctesippus. D. utinam te uerberare possem, Platonis enim Euthydemum lectitasti, & hanc fallaciam ibi conscriptam non euitasti? A. par pari & ego aliquando referam. sed haec nunc dicta sufficiant, atque otio frui in praesentia liceat. At crastina die, loricam impenetrabilem indues, quia periculosam inire pugnam mecum debebis, cuius equidem rei, te admonitum esse uolo. D. tu igitur Hastam & Gladium, Telaque strenuis militibus assueta, afferes, si ut ais, in dimicationem pergere cupis. De Auro Dialogus Tertiusachryuasmus. Dynachrysus. A. Quid in Musei penetralibus occlusus agis, o Dynachryse, ut cum ego fortiter pulsem me non audias? D. mortuos alloquor, singularique studio ipsos adiuro. A. hui charissime, animam ne tuam amittere quaeris? D. id Deus auertat. A. aperi quaeso, ne sub dio diutius me detineas. D. contrude Fores, & illico aperientur. A. bona dies mi Dynachryse, o res mira, sebaceus candelabro funiculus, interdiu apud te ardet? D. ita Arioli, Malefici, incan90 De Auro tatoresque, & illi qui a mortuis saepe ueritatem exquirunt, facere consueuerunt. A. iocaris ne Dynachryse, an serio loqueris? & qualenam cum mortuis, negotium habes? D. an ipsi mortui auxilium mihi uiuo praestare ualeant, plane tentabam, sed ita miser infortunatusque sum, ut graui molestia per uiuos afficiar, mortuique, nullatenus mihi patrocinari uideantur. A. sed ipsi mortui ubinam sunt? D. adhuc somno detineris? non ne domicilium refertum illis iam cernis? A. hem, inscitiam nunc meam agnosco, tu libros uoluis, & sermonem te habere cum mortuis, arbitrabar. D. procul hinc abeant mortui, nulla enim cum eis mihi intercedit affinitas. A. sed qui nam illi sunt uiui, qui tibi, ut ais, uim inferre conantur? D. tu equidem, qui maxima proteruitate ut asseram de uulgari Auro quod non existimo, me uiolenter compellis. A. umbram tuam metuere incipis? D. non quidem. A. sed quid est, quod retro graderis? D. ut maiori te possim impetu uulnerare. A. hui, nondum certamen inire coepimus. D. pauore iam es affectus? A. nunquam desinis me lacessere? paululum morari non pigeat donec uadum ingrediar, & tu uiriliter pugna, ne primo congressu, succumbas. D. superuacanea mihi huiusmodi consilia uidentur, tu potius caue, ne uerba cum uiribus simul, & semel amittas. A. itaque strenue digladiare. D. exordiare si libet, hoc tamen pacto, ut sophisticas penitus rationes dimittas, alioquin Catadupenses imitari non erubescam. A. quorsum haec? non intelligo. D. Scipionis somnium a Cicerone descriptum, te forte aufugit? nec est ( inquit ) nullus hebetior sensus in nobis ( de auditu intelligendo ) sicut ubi Nilus ad illa quae Catadupa nominantur praecipitat ex altissimis montibus. ea gens, quae illum locum accolit, propter magnitudinem sonitus, sensu audiendi caret. A. tu auribus attentis adesto, & obiectionibus respondere meis, non dedignaberis, nam uanis sophismatibus mentem exagitare tuam, haudquaquam intendo. Diebus igitur iam elapsis, opinionem tuam circa medicamentorum. facultates, primas, secundas, & tertias, quae ad specificam formam spectare uidentur, recte admodum percepi, adeoque tua mihi placet sententia, ut ab ea nullatenus aliorum suasu, recedere possim, & si obiectiones contrariae, quam ualidissime animum sane concutiant. D. si eas in medium proferes, nos illas refellere, diluereque pro uiribus enitemur. A. iam prope dixerim, ab ea molestia grauari amplius me non sentio. dic igitur amabo, quid ad Auicennae, Arnaldi, ac sequacium placita, respondere poteris? non ne ignitum Aurum, cum aqua, tum uino extinctum uel in pollinem redactum, uel bracteas, usque ad astra extollunt, eoque ad multas humani corporis affectiones propulsandas, utuntur? D. quid ais? non ne rationibus praemissis, explosi sunt? iam antea uulgare Aurum sibi locum in medico usu non usurpare, compertum habuisti, nempe, si ob insitas potentia qualitates, aut potius ob specificam primi ordinis formam, id proponunt, huius impossibilitatem haud ignoras. Aurum enim cum ab innato calore non immutetur, frustra ebibitur, & Aqua, Uinumque ubi extinctum est, facultatem nondum receptam dare non ualent, unde uulgare Aurum a sordidis, & tetris amurcis, massam ( ut asserunt ) expurgare sanguineam, solidiusue radicale humidum reddere, atque spiritus ipsos clariores efficere, haudquaquam potest. sin ob secundum specificae formae modum, ipsum collaudant, ea quae contra Plinium, ac simplices eiusdem suppositiones dicta sunt, explorata iam habes. A. negas igitur, id quod Auerroes quinto colliget cap. 19. supponit, cum dixit, & quaedam sunt quae confortant a tota substantia, sicut Aurum, & Margaritae, cor? D. nondum meam sententiam percipis? Aurum suas habere uirtutes insitas, plane asseuero, sed ob substantiae impassibilitatem, huiusmodi uirtutes non posse nobis proficere, hoc est quod maxime contendimus, procuret itaque Auerroes, ut Auri substantia, Margaritis similis immutatione euadat, hoc enim tunc fiet, cum in potabilem formam, oleum, & quintam essentiam, reducetur, & ita Aurum cordi conferre, eaque omnia facere, quae isti dicunt auctores, ipsis concedere non recusabo. A. hoc sane tibi condonandum putaui, sed quod Leuinus Lemnius lib. 3. de occultis Naturae mirandis subiunxit, de locali applicatione, non ne esse contra suppositionem tuam arbitraris? memento quod rationibus iis quibus, ut intelligo defensionem adhibere soles, instantiam hanc diluere haudquaquam potes, quippe Leuinus, non Auri substantia, sed uino quo extinctum sit Aurum, exteriores curat affectiones omnes. D. & quid obstat, quin rationibus praedictis, Leuini pseudomethodus curandi, e medio tollatur? A. & si huiusmodi Uinum proficeret, sensum negares? D. non equidem, sed si ea quae Leuinus promittit, efficere potest, non Auri ratione, sed Uini, & Tartari, hoc esse contenderem; Uinum enim per se ipsum, Galeni testimonio tertio methodi quarto, ulceribus medetur, non inflammatosque nodos, Auicenna primo canone fen tertia, doctrina secunda, cap. 8. asseuerante, digerit; & Uini Fex, ex Dioscoride Anazarbao libro quinto, capit. 90. ulcera ad cicatricem perducit, adstringit, siccatque, tumores & per se se, & cum myrto cohibet, uentris stomachique fluxiones, illico sistit, muliebre profluuium, imo uentri, aut genitalibus imposita, mitigat, panos nondum exulceratos, & tubercula discutit, rigentes mammas, suique lactis impatientes, cum aceto peruncta, extinguit, cremata uero, ungues scabros cum resina aufert, & elota, oculorum medicamentis, ut spodos, adiicitur, cicatricesque eorum, & caligines, 96 De Auro eadem abstergit, ac tandem Plinii auctoritate 23. lib. cap. 2. ad compescendas lichenas, furfuresque, utilissima est Uini fex, & lepris, & ulceribus manantibus, adhuc imponitur. A. arridet mihi ualde quod proponis. sed quomodo Galenum defendere possumus, qui tum nono meth. capitulo ultimo, tum tertio de morbis uulgaribus commentario primo; Aurum frigidum, & siccum esse, terminauit, si ex Auicenna, Ficino, & Cabalistis, inter temperata mixta reponi debet? D. quod Cabalistae de alio quam de diuino Auro loquuti sint, ut illi unquam materiale temperamentum assignent, plane ignoro, ueruntamen quod Marsilius secundo libro de studiosorum sanitate tuenda capitulo decimo, & Auicennas secundo canone tractatu secundo, cap. 75. de Mundano Auro uerba faciant, haud me praeterit. A. sed ad instantiam? D. Dico quod Auri temperamentum, uel quo ad nos, uel Metallorum respectu considerari potest; si Metallis comparabitur, temperatum erit, & de collatione ista ad Metalla, Auicennas intelligit, dum dicit, Aurum aequale est, subtileque, si autem ad nos comparatio fiet, uel uulgare, uel spagiricum erit. si uulgare, frigidum, & siccum esse censetur, unde illud Galeni, lapidum substantia, constans, stabilisque, propter siccitatem, & frigus est, ad eundem modum Aeris, & Ferri; & Auri, & uno uerbo omnium quae ex terra sunt corporum. haec ille sin spagiricum, temperatum esse asserimus, & de hoc doctissimus Ficinus intellexit; cum ait, ueruntamen oportet durissimam Auri substantiam, subtiliorem facere, penetratuque facillimam, quod quidem non nisi per eius reductionem in Aurum potabile, aut oleum, aut quintam essentiam, consequi licet. A. si igitur per Galenum a frigiditate, & siccitate Auri constantiam dependere arbitramur, quomodo Metallorum respectu, temperatum dici potest, cum indomitam substantiam sit adeptum? non ne caeteris Metallis, ob id, & siccius, & frigidius est? D. nequaquam, nam si a frigiditate, & siccitate, quae Auri proximam materiam densant, simplex eius, constantia dependet, a perfecta nihilominus partium elaboratione, earundemque mistura, indomitas illa prouenit: tam enim indissolubili nexu, una pars, alteri unitur, ut permanens corpus, & fere indissolubile confletur, unde haec Auri perfecta elaboratio, frigidaeque temperiei adueniens, quae e directo putrefactioni contrariatur, in causa fuit, ut ipsum Aurum caeteris Metallis diutius conseruetur. A. & quomodo per te, frigida, siccaque Auri qualitas, ignis caliditati, ac siccitati, resistere ualet, ita ut cauterium nobile, ut Auicennas innuit, citiusque sanabile efficiatur? D. si unquam id dixi, Galli matrem, Gallinam scilicet, donare tibi polliceor. is igitur celeberrimus, Philosophus, est arbitratus, me huiusmodi puerilia cogitare? absit. A. ita me Deus amet, ut ipse hoc asseuerat. D. Sed quia Charissime Achryuasme, praeter alias dotes quas nactus es, Cyri memoriam te obtinere compertum habeo, ut praecise eius uerba mihi pronuncies, etiam atque etiam rogo. A. haec sunt uidelicet, sed obsecro, quae maior frigiditas aut siccitas ( de actu apparentibus loquor ) Auro inest, quam Ferro, aut Argento? non igitur tutius, melius, ac uelocius sanabile Cauterium ab Auro efficitur ob maiorem frigiditatem, aut siccitatem. nam parum abest quin Aurum, Argentum, Ferrum, aeque tactui frigida, aeque sicca se se praestent, neque etiam ob maiorem ab igne impatibilitatem ( ut uestris utar uerbis ) cum etenim nihil aliud ab igne patiantur. quam igniri, & incandescere, ita ut Cauterium in carne efficere possint, non enim agunt temperamento, aut qualitatibus, quae potestate ipsis insint, ut uos ostendere conamini, sed actu tantum existentibus, aeque autem haec igniantur, aeque incandescant, ridiculum sane erit, ob impatibilitatem ab igne, uelocius sanabile Cauterium ab Auro fieri asserere, ni forte a Ferro, Argentoue aliquid effluere, quod aut uenenum, aut prauam qualitatem sapiat, contendant, sed quid tandem temporis momento, quo Cauterium inditur, abhis deponi potest? Sed si forte aliquid ab his decidi, ac imprimi existimant, quamnam prauam qualitatem, aut uenenum uim inferre poterit Ferrum ipsum? cuius recrementum uenenis obstare tradidere Dioscorides, Aetius, & Paulus Aegineta? quid de Argento censent? cum Iidem Auctores uinum in quo aut Aurum, aut Argentum, aut Ferrum, extincta fuerint, aeque his qui Aconitum sumpserint, conferre asseuerent? haec ille. Sed tua uerba quae nam fuere? D. haec, nimirum cauterium tamen nobile, uulgare Aurum, & uelocius sanabile, quidem facit, non quod in carnem ipsam ullam Auri facultatem imprimat, sed quia ex metallica quadam siccitate refracta, & ignis impassibilitate, ut diximus, contumacem escharam non producit, oris etiam graueolentiam tollere uidetur, non equidem semper, & ex innata potentia, cum non actuetur, sed forte quando ex cuticulae internae intemperie, calore extraneo in ea, humidoque exuperante, uitium procedit, est enim Aurum frigidum & siccum ut Galeno placuit, itidem in tenuissimum puluerem redactum, Alopecias sanat, oculumque affectum Auicenna asseuerante roborat, non ex interna nostri caloris ui, eiusdem nobis Auri facultates subministrante, ut aliqui autumant, sed ex Auri scobe, & siccitate sua, qua actu absque caloris ope, excrementa sub cute contenta exiccantur, & cutaneorum pororum, & membranarum transpirationes, inhibentur. Hactenus uerba quae iam praediximus. Nos igitur istarum omnium actionum causam, haudquaquam in Auri tantum qualitates referri putamus, sed modo in ipsas, modo in eius materiale corpus, si enim ex sententia nostra, oculorum passiones orisque foetorem a calida & humida causa prodeuntes, frigida & sicca qualitas curare ualet, materiale Auri corpus, siccitate praesertim actuali deuinctum, Alopeciae ( ut diximus, medetur ) quod itidem corpus, cauterium nobile, citiusque sanabile utique facit, ex eo quod contumacem escharam non inducit, ob siccitatem namque refractam ( tanta enim Aurum, ac Ferrum siccitate praeditum esse non arbitramur ) caloris uim contractam cito deponit, & ex clausione pororum, qua igne Aurum domari nequit, non nisi in superficie calorem ignis experitur, unde extimam carnem dumtaxat, afficere ualet, & satis etiam leuiter dubio procul incendit, non autem intimam neque circumiacentes partes, ut Ferrum facere natum est, excellenter exurit. Quod si Aurum pari passu ac Ferrum, igne excandescere affirmares, toto sane Coelo Achryuasme aberrares. A. ualde equidem Dynachryse, mihi quod nunc dicis arridet, sed tu qui causam assignare conatus es, qua propulsare Aurum ualet, affectiones ab Auicenna descriptas, num ex intentione, consultoque, doloribus cordisque passionibus, Aurum opitulari, Melancholicisque mederi, praeteristi, uel forte potius corruptum mancumque, Auicennae textum offendisti? D. te ualde admodum miror curiosissime Achryuasme, non ne semper ex dictis meis, uulgare Aurum alteratione quadam actuali operationes exercere, nullisque ut Auicenna est arbitratus, ex sui potentiali uirtute affectionibus mederi, percepisti? non ne aperte ( rationibus tamen innixus ) has Uulgaris Auri potestates, me denegare audisti? uis forsan, ut impossibilem curationem admittam, & causam cur melancholiam, & cor affectum curet, referam, si non curat? A. non iniuria igitur id a te fuit omissum, sed si ad hanc instantiam quam nunc afferam, responsum adhibere non poteris, scito, quod 104 De Auro illico tibi statua publico erigetur foro, cuius mento irrisionis gratia aurea barba erit apposita, cum nunquam uulgare Aurum desinas execrari. D. oh, oh, oh, oh, cur Aurea barba? A. in risum irrupisti? eadem sane barba te insigniri aequum erit, ut te inuito, Aesculapii barbam imiteris, qua Auri dignitas superiori seculo praedicabatur. D. quorsum haec? non intelligo, rem declara. A. forte ignoras, quod Auream Aesculapio barbam ueteres posuere, quo Auri summam in medica facultate, ac remediis auctoritatem dignitatemque, quam homines Barbis prae se ferunt, nobis ostenderent? D. hui, & hanc historiam memoria recte non tenes? A. & qualem? D. scias uelim, quod cum Aesculapius esset Phaebi filius, et antiquitus in Deorum numerum relatus, statuam patris instar, primi homines illi erexerunt, Phaebus autem, & iuuenis semper, & imberbis fuit, qua ratione in Templis, adolescentis imaginem simulacra eius imitabantur; Aesculapius autem, uice uersa, longam assiduo obtinuit barbam, & ut maiorem suam ob canitiem dignitatem significarent, stupeam forte barbam, statuae eius ueteres apposuerunt. euenit autem, ut festiuo die, Dionisius Siracusanus, & patris & filii simulacra, Phano quodam prope esse uideret. Dionisius itaque, eorum hominum insaniam egre ferens, sumpta ab Aesculapii barba occasione, iuueni enim patri, indecore erat seniorem filium iuxta se habere, ipsam sustulit, & hoc quidem ( Antiquorum Illustrium auctoritate, & nobilissimi Domini Uincentii Cartarii in libro cui titulus de Deorum simulacris, testimonio ) a ueritate non decedit. Confremuere itaque omnes, & ut emendarent factum, multi lugentes eo accesserunt, ex his, nonnulli, ut aliquando in consimilibus rebus fieri contingit, tiranni mores accusabant, nonnulli uero, Dionisio patrocinabantur, cum uero inter hos de huiusmodi actione lis 106 De Auro esset exorta, alii in dissimilitudinem materiae referebant opus, quippe Aesculapii statua Aurea erat, barba uero ( ut diximus ) stupea, alii in canitiem temeritatem adscribebant. pater namque iuuenis effigiem, filius uero annosi hominis imaginem, imitabatur; alii, quia capillata, & ex substantia corruptibili contexta, a Dionisio fuisse excisam, contendebant, cum frequentiorem barbae restaurationem ipsorum Dominus taedio haberet, quamobrem post multa uerba, ne in idem discrimen Aesculapii barba amplius incideret, ut esset Aurea annuentibus omnibus statuerunt. hanc enim solam, se a Dionisio tueri arbitrabantur, namque Aurea barba, Auream statuam aemulabatur, color flauus, Apollinis iuuentutem non damnabat, ac incorruptibile metallum, reconcinnationem barbae assiduam non requirebat. A. & Dionisius ille, quid tandem fecit? ipsam ne amplius decurtauit? D. non, quia eidem Aesculapio, barba Aurea ut suam notaret auaritiam, recte adaptari censebatur. A. & Aesculapius auaritiae unquam uitio, notatus fuit? D. tu tertium Platonis Dialogum de Republica, nuper Apologiae praestantissimi Philosophi occasione perlegisti, & hoc ignoras? Aesculapium enim ferunt ( dixit ibidem Plato ) Apollinis filium extitisse, atque Auro inductum, ut hominem pecuniosum cum extrema aegritudine ad mortem ferente opprimeretur, curaret, unde, & fulmine percussum. A. oh, oh, id Tragicis, & Pindaro, non concedit Plato. inter duas igitur historias, lepidissimas tuas fictiones inseruisti? tu iocaris, & me non times? D. ita me Deus amet, ut ego ualde doctrinam tuam demiror, sed propterea iocor, ut animum a doctissimis instantiis non mediocriter exagitatum, resuscitem atque hilarem reddam. & scito Achryuasme, quod mihi non minus iste iocus, quam Eliseo soni armonia profecit, quando quarto Regum tertio, dixit, nunc autem adducite mihi Psal108 De Auro tem, cumque caneret Psaltes, facta est super eum manus Domini. A. in rem itaque nostram, sermonem, si placet, conuertamus. dic mihi amabo, si Aurum secundum te, qualitatibus suis intrinsecis, atque specifica eius forma, opem ferre non potest, quomodo Nicander, Dioscorides, Aetius, & Paulus, aconiti ueneno, aurato uino medentur? D. summa quidem admiratione afficior, quod praestantissimi ac doctissimi Uiri, Uinum Aconiti exemplo extollere conantur, in quo Aurea sane facultas rationibus adductis nullatenus inest. scito igitur, quod non Aurum Aconiti ueneno, sed uinum tantum opitulatur. A. qua ratione? Aconitum ne, frigidum esse uenenum forte arbitraris? D. cum Aconitum Deleteria prorsus facultate praeditum sit, illam de eius temperamento certitudinem, ac si esset simplex medicamentum nobis amicum, haudquaquam habemus. & ideo Plinius 29. lib. cap. 4. Aconitum esse frigidum autumat, & Macrobius in illam etiam opinionem septimo Saturnaliorum lib. cap. 6. deuenit. Sed Dioscorides, suam circa temperamentum detegere opinionem ( ut uidere potes ) non audet; innuit tamen, eum esse calidum, quod quidem uerisimile est, si cum dulcedine, adstrictioneque gustu etiam percipiatur amaritudo quaedam, ut dixit. at Galenus quinto de simplicium medicamentorum facultatibus decimoquinto, necnon sexto eiusdem, capite de Aconito, eum esse scepticum declarat. A. si igitur Aconiti temperamentum frigidum esset, non utique Aurum, sed Uinum medicari ueneno, confiterer: nunc autem quia per te calidum celebratum, nonne Aurum uenenatis hominibus opem fert? D. non Aurum Achryuasme opitulatur, sed uinum feruefactum, hoc autem Hyppocratis testimonio, atque Galeni dictum sit, qui sexto de morbis uulgaribus commentario sexto, aph. quinto, feruefacto malefica aliquando curari uenena arbitrantur; Uerba enim Hyppocratis sunt haec, maleficorum, Lac, Allium, Uinum feruefactum, Acetum, Sal, Galeni autem, exoriuntur enim dolores quidam maligni, a maleficis seu medicamentis, quae deleteria uocant, seu Feris uenenum ictu fundentibus, siue succis aliquibus ex improbo uictu, aut pestilenti coelo in corpore genitis. ad hos itaque, id genus remedia enumerata fuisse dicimus, Lac, Allium, Uinum feruefactum, Acetum, Salem. Lac namque uenenis erosione interficientibus, aduersatur, siquidem attemperatione opus est, Allium, uehementi frigiditate laedentibus, resistit, Uinum, mediocriter frigidis. sed cum ipsi adiectum fuerit feruefactum, intelligere possumus admodum calidum. potest etiam intelligi Uinum ita elixatum, ut Siraeon quod uocant, factum sit. etenim hoc, corrodentes acrimonias temperat, Acetum uero, ut glutinosos, quales fungorum esu creantur, succos dissecet, uel etiam refrigerandi causa, sicut aduersus Tapsiam requiritur. postremo Salem, ut totam maleficorum humorum medicamentorumque substantiam, consumere possit, haec ille. qua de re, cum habeat Aconitum facultatem putrefactiuam, & erodentem, non secus uinum feruefactum, quam Siraeon, putredinem absterget, factumque ulcus exiccabit. Quod autem dictum a nobis Uinum, ab Auctoribus istis, non autem Aurifica uis, omnino requiratur; Dioscoridem adeamus, qui sexto librosimplicium septimo, & a quo, Aetius, & Paulus, uerba sumpserunt, dum multa contra Aconiti uenenum describit, item Uinum ( dixit ) in quo Aurum, Ferrum, Argentumue candens restinguatur, potum. ex quibus equidem uerbis, colligere possumus, quod Aconito, non Aurum, sed Uinum, uel Auro, uel Argento, uel etiam Ferro, feruefactum, medetur; haec namque ut solida metalla, in se praecaeteris ( differentia tamen secundum magis, & minus inter ea supposita ) calidam ignis facultatem retinent, unde uinum feruefacere iuxta exigentiam queunt, & dubio procul, tribus etiam istis, caetera metalla possent annumerari, si perinde ac ipsa solida essent, ab illisque ut ab aere, uel Cupro, uenenosa substantia haudquaquam efflueret. A. sed ut mihi dicas charissime Dynachryse te deprecor, si uinum tantum feruefactum, ut dicis, non aurea, nec argentea, neque ferrea uirtus, Aconiti uenenum curat, cur absque metallorum extinctione, uinum percoquere igni, simpliciter potius non tentamus? non ne hoc pacto, & admodum calidum, & efficacius ad propulsandum uenenum, effici putas? D. non quidem, nam per ebullitionem ipsam praesertim diuturnam, aerea uini penetratiua substantia, facile exoluitur, quinimo, & terrestrem, frigidam, & inutilem, adipiscitur facultatem, quod profecto per metallorum extinctionem fieri non contingit, utpote per quam interna uini facultas, perbelle concitatur, unde Natura ipsa ex ueneni uiolentia iam languida prope succumbens, uinum ita mediocriter calidum epotum, absque labore amplectitur, & maleficum Aconiti succum, pauco negotio euincit, ac superat. A. tam strenue tuae subuenisti sententiae, responsumque ad tacitas obiectiones soluendas, inseruisti, ut contrariam amplius opinionem tueri profecto nequeam. Sed num Aquas Aurificas Sponte scaturientes, Uinum quo ignita Aurea Lamina sit restincta, aliquatenus imitetur, adhuc scire affecto. D. cur hodie me ad credendum inducis o Achryuasme, te memoriam penitus amisisse? non ne uulgare Aurum qualitates suas potentiales rebus aliis impartire non posse, crebro intellexisti? A. immerito Dynachryse me frequenter obiurgas, non ne quamplurimis locis, Aurificae Aquae e profundo Terrae scaturiunt? D. quod in quibusdam Balneis Aurum insit, uulgari opinioni adscribitur, quippe quaedam aquae reperiuntur, quae quoniam insigni aliqua uirtute praeditae sunt, a multis Aureae nuncupantur, quales Uiterbienses illae, della Grotta dictae sunt, quoniam ad omnes morbos utiles perhibentur, quae licet Aureum, ab imo Aluei referant colorem, aurificae non sunt, sed ab Aere quem obtinent, & Sulphure, colorem illum adipiscuntur. A. & quonam pacto hoc asserendum putas? non ne Fabarienses Aquae, Aurum recipiunt? D. ne tibi uidear omnia tua studio negare uelle, in adducto exemplo acquiescere decreui, praesertim, quia Andreas Baccius grauissimus philosophus atque Medicus sexto de Thermis libro capitulo nono, hanc opinionem refellere non uidetur, has itaque aquas Germani quidam Auctores, ita describunt. Sunt iuxta Auriferum Rhenum, inter praeruptos Montes, salutares quaedam Aquae calidae, quae duobus milliaribus germanicis, a Caria ciuitate loci ac Monasterii Diui Benedicti de Fabaris caeperunt nomen, a conuallibus enim primo alta occurrit planicies, circumsita undique collibus, ubi in secessu, uia caua, & angusta, qua uix radii solares pertingunt, descenditur, & ad quandam primo Aquae scaturiginem uenitur, Glacialem nomine, & ex inde ad calidas istas, quae sub cauitate Montis, Balnea faciunt, iam tercentis annis a uenatoribus casu quodam repertas, quare cum essent olim haec loca horrida, & deserta, nec sine periculo, & asperis & diruptis saxis descendentibus, peruia, nunc diuersoria habent aliqua non incommoda, ac ponte fulcris inter praecipitia collocato, tuto euntibus etiam equis, praebetur accessus. Cubant hic homines in abditis sub antro alueis aquis temperate calidis, purisue, quae, ut Germani quidam attestantur, Auri, & Cupri, cum sulphure naturam continent, asseruntque fide digni harum scriptores, uix quemquam hinc absque sperato successu discessisse. A. lacum aperuisti, & effodisti, in foueamque cecidisti, quam fecisti, non ne uniuersam opinionem tuam hoc unico exemplo iam destruxisti? D. labia nostra nobiscum sunt. nequaquam ob id, mesuccumbere existimandum est. Scito igitur Achryuasme, quod istae Aquae, non uulgare Aurum, sed succum aureum a Natura nondum concretum, re uera obtinent, cuius plane merito, admirandas prorsus proprietates, quas dicunt, habent, ac proinde actu, calidae huiusmodi aquae scaturiunt, & minerali calore quo semper praeditae sunt, eximie elaborantur, nec Aurum densatum, nec limus aliquis, ex his Aquis plane subsidet, at in propinquis Rheni Fluuii ripis unde exiliunt, rutilas Auri scobes relinquunt, tum quia Archaeo terrae quo fouebantur, non amplius resident, tum etiam quia Aquarum Rheni frigiditate quibus admiscentur, succus ille admirabilis iam concrescit. si autem pro ut Aurea Lamina ignita & uino restincta residet, uulgare Aurum perfecte densatum in proprio Alueo reperiretur, cuius gratia Aquas Auream facultatem obtinere putares, ex hoc sequeretur, quod similiter flumina quae cum frusta, tum substantiam Auri multam habent arenosam, medica facultate non secus ac Fabarienses, itidem pollerent, & proinde Pactulus Lydiae in Asia Fluuius, qui & Chrysorrhoas idcirco dicitur, ex Tmolo Aurifero monte excurrens, & Meander, Tagus, Hebrus, Oxus, Tarus, Tanarus, Ticinus, Eridanusque, multas ob contentum Aurum sanarent aegritudines, quod quidem esse falsum, ipsemet non ignoras. A. recte quidem hanc rem explanasti, Auratumque ( ut asserunt ) per laminam extinctam uinum, Aurificas haudquaquam imitari aquas, innuisti, instantiamque contrariam, irritam fecisti, nunc autem uellem, antequam procedatur ulterius, ut mihi Archaei significatum insinuares. D. inter spagiricas dictiones id nomen reponitur, Archaeus enim primus, secundum Chimiae professores, uis est occultissima, res omnes producens, ex Iliaste diuina uirtute nimirum suffulta. est & Archaeus, summus exaltatus & inuisibilis spiritus, qui a corporibus separatur. Item Archiatos, supremus Naturae Medicus, qui rei cuique suum Archaeum peculiarem, & membro cuilibet occulte per Arem distribuit. A. heu, nota mihi per ignota declaras? D. sic etiam ipsorum Magistri, Doctoresque faciunt. A. sed quidnam est Iliastes, quid etiam Ares? D. Iliaster, aut Iliastes, uel Iliadum, est, prima rerum omnium materia, constans ex sulphure, Mercurio, & Sale, quadruplex nimirum, iuxta quatuor elementa. Item quatuor sunt Iliastri hominum concernentes longaeuam uitam; Iliaster primus uel insitus, terminus est uitae, imo uita ipsa, uel uitae Balsamus in homine; Iliaster secundus, uel praeparatus, est terminus Balsami, & uita quam habemus ex elementis, elementatisque rebus; Iliaster tertius, est terminus Balsami praeparatus, aut uita quam habemus ex quinta essentia; Iliaster Magnus quartus, est mentis uel animi raptus, in superiorem Mundum. summatim uero dicitur Iliaster, occulta Naturae uirtus, ex qua res omnes habent incrementum, aluntur, multiplicantur, ac uegetantur; Ares autem, est Naturae dispensator, in tribus primis principiis occultus, unde singula constant, qui rebus omnibus, formam, speciem, & substantiam cuique suam, peculiariter disponit, ut propriam & non alienam induat naturam specificam, quare, Iliastes, est generis generalissimi, substantia consistens in prima rerum omnium uniuersali materia, & hanc primus Naturae dispensator Archaeus, in tria genera primum disponit, uidelicet in Sulphur, Mercurium, & Sal, indeque in proxima sua genera res producit omnes. Sed Ares alter Naturae dispensator tandem accedit, & ex generibus, formas, & species, in indiuidua producit. A. a Spagirica disciplina, sum penitus alienus, idcirco te rogo, ne amplius mihi de ipsa sermonem facias. D. absque huiusmodi Arte, tuas rationes diluere nequeo, attamen, insuetis in posterum uocibus, tuo suasu prorsus abstinere decreui. A. hactenus Dynachryse, strenue admodum militasti, sed in futurum, nescio quonam pacto e manibus hostis euadere possis. dic amabo, cur est quod uulgare Aurum Argento uiuo medetur, si per te, nec qualitatibus suis potentialibus, nec specifica forma mediante, quicquam in nobis ualeat operari? quo enim te conuertas, uidere nescio. D. paulo remissius o Achryuasme, non glorietur enim Accinctu, saeque ut discinctus. Quod uulgare Aurum Argenti uiui noxam potione sumptum, tollere possit, Dioscorides nempe quinto libro, cap. 70. asseuerat, dum scribit Auri limata scobs, idest ramentum quam tenuissimum epotum, mirabili est auxilio, & hoc etiam apud nos ueritatem habet, non quod mediante calore actuetur, aut quia nobiscum, quidpiam sua sympathia exerceat, sed quia inter se Aurum & Hydrargyrum facile inimicantur, nec per aspectus rectitudinem specifica Auri forma in destructionem Hydrargiri, nec per contactum mediatum, sed per immediatum, & simplicem operatur, & hinc est, quod si aliquis post Argenti uiui assumptionem, Aurum ( ut Dioscorides docet ) assumat, ueneficam Hydrargiri uim, e medio tollit, cum per eundem uentriculum & intestina permeet, Hydrargirumque pertingat, quare contactu simplici, statim ac raptim Argentum uiuum ab Auro ebibitur, & simul & semel, id Hydrargirum impatibilitatem consequitur, dum cum ipso Auro quodammodo unitur, & ( ut ita dicam ) consubstantificatur. praeterea caliditas crassarum Hydrargiri partium, ab actuali Auri frigiditate retunditur, eiusdemque Auri actuali siccitate, erosioni occurritur, ac demum ponderositate Auri, qua ponderositatem Hydrargiri excellit, id secum deorsum defert, & extra corpus emittit. his enim uiis, resistit Aurum, noxae, quae ab ipso Hydrargiro corpori infertur. namque crassarum partium potestate calida, qua uentrem exulcerat, & exurit, corpus laedit, cum prae grauitate sui, in ipsum distribui nequeat, ut Galenus aperte ait quarto de simplicium medicamentorum facultatibus. cap. 19. ad quem sensum etiam declaranda esse Dioscoridis uerna existimo, dum ait, potum, uim pernicialem habet, suo enim pondere, interna exest. Colligamus igitur, Aurum a ueneni angustia patientem uindicare, non per se, sed ex accidenti, non enim ob corporis nostri calorem, sed per simplicem Auri contactum, intentum assequimur, nec minus in lapidea statua quam in homine uiuente, anthipathiam illam experiremur. A. praeter expectationem, hunc scopulum euitasti. D. & haec, pro quaesiti tui solutione sufficiant, cum ipsa Auri & Argenti uiui discordia nobis supposita, famosissima sit. multi enim ipsam experti sunt, nonnulli etiam doctrina id assequuntur, & Hieronymus Fracastorius multi nominis philosophus, hanc Argenti uiui & Auri anthipathiam libro suo de sympathia anthypathiaque rerum adnotauit. A. adhuc uero his non obstantibus, quidam mihi scrupulus obuiam it. nam si Aurum ob caloris nostri actuationem haudquaquam ( ut es arbitratus ) Hydrargirum absorbet, cur est, quod Dioscorides in tenuissimum pollinem Aurum redegit? non ne eodem pacto Argento uiuo integrum mederetur? nonne Aurum ob id in tenuissimas scobes redactum iri proponit, quia minima Auri portio citius a calore alteratur? D. quod etiam Auri minima pars, eandem semper nobiscum indomitatem possideat, iam antea tibi fuit ostensum, uerum in minutissimas partes Aurum redactum Dioscorides probat, ut quaelibet eius minima pars, minimam Argenti portionem undique amplectatur, & ut etiam ubique locorum, sua actuali siccitate opitulari possit, erosioni, quae ab ipso Hydrargiro illata fuerit. A. sed quomodo te a Galeni uerbis, primo de sermone decimo sexto tueri poteris? D. quaenam sunt illa? A. Ualidas nempe, facultates ( inquit ) sibi simili qualitate uniuersum corpus afficere, qua ratione minima particula deleteriorum, uniuersum corpus temporis momento immutat, sibique simili affectione alterat, ac eorum curatio, per alexipharmaca eodem modo contraria lethalibus alteratione totum corpus immutat, non sane quod eorum substantia per uniuersum corpus adeo uelociter penetret ( tam paucus enim succus, tam breui tempore corporis molem replere, minime potest ) sed qualitatis diffusione, qualis & extra nos a Solis fulgore in ambientem Aerem, atque etiam in nobis, tum a corde in arterias, tum a cerebro in neruos, fieri conspicitur. D. non intelligo quorsum tendat haec tua instantia. A. quomodo non intelligis? non ne igitur Aurum cum totius substantiae proprietate ( quemadmodum & deleteria, & alexipharmaca ) natum sit agere, ad eundem modum corpus nostrum immutare, & simili sibi qualitate afficere, quo illa faciunt, non quod ab eius substantia aliquid decidat, sed ad eum sane modum quo Magnes dicitur Ferrum trahere, qualitatis scilicet solius diffusione, spiritalique actione a calore excitata? D. non ne me dixisse memoria recolis, quod primi ordinis facultates a specifica forma prodeuntes, materiae suae elaborationem in toto uel parte requirunt? non ne & ualentia pharmaca pro ipsarum qualitatum diffusione, substantiae alteratione opus habent? non ne medicamenta huiusmodi ad hoc ut suas in nobis operationes exerceant manducari debent? cur Galenum mutilatum in medium adducis? cur uerba illa ( qua ratione etiam minima particula humoris lethalium uenenorum quae δηλητήρια appellant, ubi in animalis corpus ingressa fuerit ) prorsus omisisti? num sententiam hanc consulto, astuque praeteristi? an forte corruptum, mancumque Galeni textum offendisse dices? cur specificae formae secundi modi proprietatem, Herculei lapidis exemplo, primo modo adaptas? scito Achryuasme, Galenum inibi de medicamentorum proprietate per primum specificae formae modum, non autem de uirtute qua per secundum modum mixta potiuntur, intellexisse. procura igitur, ut uulgare Aurum ingestum a calore nostro perinde ac Spagiricum facit, alteretur, & Medico succo seu Cyrenaico, Rutae, & Allio, quae substantiae aliqualem alterationem admittunt, simile efficiatur, tunc enim ualentes eius facultates ( si quae sint ) per primum specificae formae modum immutare nostrum posse corpus, tibi facile concedam, secus autem tua te intentio frustrata fuerit, nam si auri spagirici tantum, poculo quidem infunderes, quantum curru uehitur maximo, & ipsum dares Pigmaeo defuncto, nec non etiam uulgaris auri dracmam, tantae magnitudinis Giganti uiuo, quantae fuit olim Delphica statua, exhiberes, neuter horum ( ut reor ) a ualenti eorundem facultate, afficietur. A. adhuc in peruicacia tua persistens, Auri substantiam a calore nostro nullatenus alterari, contendis? D. quidni? Uis forsan quod calor innatus id domet, quod a summo ignis feruore, domari nequit? A. si uero coactus fueris confiteri, quod minor calor id faciat quod maiori denegatur, quodque naturalis calor, Auri substantiam immutet, quid tunc erit dicendum? D. te uirtute praeclariorem quam Aurum, confitebor A. ad rem igitur accedamus, & primo, num Struthio camelus animal sit, a te Dynachryse sciscitor. D. cum sophisticam artem profiteare, num Auis sit, uel non Auis, potius a me exquirere debebas, sic & Sophista quidam, ex eorum numero qui de huiusmodi problematibus disserunt, in utramque partem disserebat, ac huiusmodi animalia, nunc Aues esse, nunc uero non esse probabat; sed quis nostrum animal esse ueretur asserere? Struthio enim Aristotele referente quarto de partibus animalium decimo quarto partim Auem, partim quadrupedem, refert. nam ut quadrupes, pennas non habet, ut non Auis, sublimis non uolat, nec pennas ad uolandum commodas gerit, sed pilis similes. Item ut Quadrupes, pilos habet palpebrae superioris, & glaber capite, & parte colli superiore, existit, ciliaque habet pilosiora, sed ut Auis infra pennis integitur, bipes autem tanquam Auis, bisulcus tamquam Quadrupes, non enim digitos habet, sed ungulam bipartitam, horum causa uidetur, quod magnitudine non Auis, sed Quadrupedis est, magnitudinem enim Auium, minimam esse prope dixerim, necesse est, corporis enim molem in sublime moueri, haud facile est. A. monstruosam eius figuram enarrasti, & ego mirificam eius potestatem in Auro ingesto immutando, ex Auerroe quinto colligit cap. 24. tibi aperiam, sic enim ibidem scriptum reliquit, sicut dicitur, quod cum Struthionibus datur ad comedendum Aurum, & incontinenti extrahatur a stomaco, inuenitur multum diminutum, & hoc est ueritas, quamuis Aurum dure patiatur ab igne, nec potest dici, quod calor Struthionis, sit fortior igne, nam uerbum esset uanum. ecce quod unico exemplo omne quod mihi proposueram, ad unguem probaui, nempe quod minor calor, quod maior nequit, efficere potest, & quod Animalium calor, Auri substantiam domare ualet. non ne confusum esse te, iam fateberis? D. nondum quod cupis adeptus es, ex tot enim, tantisque auctoribus quos perlegi, nullus de huiusmodi Auerrois commento mentionem fecit, nam Aristoteles praeter allegatum locum, cum quarto de partibus animalium decimosecundo, tum nono de historia animalium decimoquinto, de Struthiocamelo uerba fecit, et talem prorsus proprietatem praeteriit, Plinius curiosus utique scriptor, nullibi hoc scriptum reliquit, & tamen Struthium pluribus in locis, ut decimo naturalis historiae, capitibus primo, 22. & 52. nec non etiam undecimo libro, cap. 37. meminit, praeterea Galenus tum tertio de alimentorum facultatibus capitibus 20. 21. & 22. ac libro de succorum bonitate, & uitio, capitulo sexto, de Struthiocamelo multa dicit, & Auerrois figmentum omittit. ac tandem Albertus cognomento Magnus, dum naturam eius 23. lib. de animalibus perquirit, haudquaquam talem in ipso esse facultatem arbitratur, sed uice uersa uulgi opinionem de Ferro, his uerbis destruit, nempe, De hac Aue dicitur, quod Ferrum comedat, & digerat, sed ego non sum hoc expertus, quia Ferrum a me pluribus Struthionibus obiectum, comedere noluerunt, ita ut etiam Auerroem falsa sentire, suspicandum esset. A. heu, quid ais? falsa credere? summum philosophum, demonstrationibusque assuetum, talia scribere sibi inexperta proponis? D. & quid ni? si istis praesertim ( ut aiunt ) subligacula cadunt? nonne foeminuncularum nugis, aliquando succumbit? lege ipsum secundo colliget decimo, & contine risum, si potes. A. & quidnam dixit? D. insulsissimam quidem, & mihi parcat, rem, audi, & uicina ( inquit ) quaedam mea, de cuius sacramento confidere multum bene poteramus, iurauit in anima sua, quod impregnata fuerat subito, in Balneo Lauelli aquae calidae, in quo spermatiz auerunt mali homines, cum essent balneati in illo balneo, & ego perscrutatus fui unum librum quem fecit Auemcladis, de Spermate, & inueni eum, qui dicit, quod hoc possibile est esse, & reddit de hoc rationem plurimum mihi placentem, quia uulua trahit sperma, propter unam propriam. uirtutem quam habet cum eo a tota specie, & ad hoc, non est necessaria delectatio. o quam bene placet mihi ( dixit ille. ) A. oh, oh, iurauit mulier, oh, oh, oh, oh, quam bene placuit audiuisse historiam, sed instantiam forsan scurrilitatibus his tuis, praeterire credis? D. non quidem, sed si hoc autumas, quod calor ipse quatenus calor & ab omni specificae formae qualitate denudatus, Aurum immutet, longe a ueritate aberras, quippe, Struthiocamelus ipse ( si dissoluere, Aurum est aptus ) haudquaquam simplicis caloris ratione, sed specificae formae occasione, quae multo magis in Aurum, quam elementaris ignis profecto ualet; ipsum uulgare conficit Aurum, ac proinde Auerroes recte subiunxit, ergo haec res, non est nist illud quod sequitur a tota substantia in calore Struthionis, & non propter fortitudinem qualitatis caloris. ubi clare ostendit, quod uirtus insequens totam caloris substantiam in Struthio camelo, est illa quae ipsi calori uim impartit, ut faciat id; quod suapte natura sibi denegatur. uerum proprietatem istam quam in Struthione Auerroes adinuenit experientia, haudquaquam in homine circa quem uertitur sermo, reperitur, quamobrem ut uulgare Aurum in usum medicum uenire possit, uel in Struthiones conuerti homines antea debent, uel Struthionibus tantum medicos aurificas adhibere medelas, necessum esset. A. & cur ipsorum carne Auri uicissitudine quod ipsi digerunt curari non possumus? non ne Auri dotes, eas obtinere carnes, consonum est? D. pro ut Gallinae faciunt? A. ad unguem, quippe Doctissimus quidam Medicus nuperrime consuluit, ut Gallinis uesceremur, quibus cibo datum sit Aurum. D. uereor Achyuasme, ne ferina insania, his insulsissimis tuis, afficiar nugis. nonne Galenus excrementosum, concoctu difficile, & uitiosi succi id animal esse, adductis locis asseuerat? nonne Medicos illos increpat, qui falso Struthio cameli uentriculum extollunt, ceu medicamentum quoddam quod coctionem iuuat? Gallinas forte autumas, Auro nutriri? ignoras Plinii dictum decimonono libro, naturalis historiae quarto, cum ait, si Auro liquescenti Gallinarum membra misceantur, consumunt id in se, ita hoc uenenum Auri est? quomodo igitur anthipathiam in simpathiam deducis? A. fateor Dynachryse, quod praeter expectationem doctissime ad instantiam responsum attulisti, etsi te non pigeret, sententiam tuam etiam de Ferro a Struthione in gesto, intelligere affectarem. D. dudum tibi dixi quod uulgi deliramenta Albertus negat. A. sed ego in tali negatione non acquiesco, nam fere omnes assentiunt, quod Struthiones comedant Ferrum, & famosa apud omnes, ex Auerroe libro de somno, & uigilia, aut sunt necessaria secundum totum, aut secundum partem, impossibile enim est, ut secundum totum falsa sint. D. ut igitur tibi gratificer, dico, quod Struthius, & si Ferrum inglutiat, ipsum tamen haudquaquam digerit, nam & alias Castilionensem quendam hominem me cognouisse recolo, qui mercede ductus, multa saxa deuorabat, quibus tamen nutriri procul dubio non poterat, sed paulo post, cum alui excrementis, silices duros ingestos egerebat. quid igitur obstat, quin asseramus, animalis insaniam eo ipsum perducere, ut absque delectu Ferrum manducet, quamuis in usum id sibi uel cibi, uel medicamenti nequaquam deueniri cognoscat? porro Albertus, Struthium esse uecordissimum animal, aperte scripsit, & Plinius etiam insaniam eius irridens, sed non minus ( inquit ) stoliditas in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultauerint, latere sese existimantium. quod si haec forte probare nolles, tunc dicerem, Struthio camelum ferrum comedere, atque eo nutriri, non ex parte Ferri perfecte concreta, sed a metallico succo nondum densato, qui adhuc in ipso Ferro ob suam imperfectionem inesse censetur, alimentum desumit, quod quidem a depuratissimo Calybe non sequeretur. A. quantum ad Struthium pertinet, nihil amplius habeo quod tibi repugnet, sed circa principalem instantiam, uel tu 136 De Auro mutare placitum cogeris, uel ego opinioni tuae coactus adhaerescam: adesdum paucis enim te superare uolo. D. ex tuis plane uerbis, te hanc litem amissurum, facile cognosco. A. dic mihi amabo, qua ratione absolute dicere audes, minorem calorem qualis est naturalis hominis calor, non posse facere ea, quae intenso igni denegantur, si ex Plinio 33. lib. cap. 3. discitur, quod a minori calore, citius quam a maiori uulgare patitur Aurum, dum ait, praeterea mirum, Prunae uiolentissimae igni indomitum, Palea citissime ardescere? nonne calorem Paleae, calori Prunae mitior esse credis? si igitur is calor, nempe mitissimus, domare Aurum utique ualet, cur & calor noster idem facere Dynachrise non poterit? D. Plinius forsan solus, Aurum Paleis liquescere dixit? nonne & Macrobius septimo Saturnaliorum decimosexto, & Galenus in libro aduersus Lycum capitulo quinto, idem conscribunt? A. tanto igitur magis, id quod asseris, falsum sapit. D. uerum Achryuasme, si paleam Plinius admiratur, ego etiam ualde stupeo, quonam pacto quocumque medio, solertissimus uir meam destruere opinionem nitatur. A. cur admiraris? nonne Plinii dictum, Galeni, & Macrobii, contra te facit? D. non quidem. A. hui, qua ratione inficiari hoc audes? nonne annuentibus omnibus, prunae ignis, quam paleae, censeri debet intensior? D. iam iam responsum habebis; dic igitur mihi si placet, qualenam mixtum maiorem obtinet per te calorem, num quod in se ignis tantum qualitates habet, an quod praeter id, aliud quidpiam possidet, quod ipsum calorem suscitet? A. id dubio procul quod simul, & semel duobus his praeditum existit. sed quid amabo praeter ignem illud est, quod inducere calorem possit? D. motus nimirum. A. ueritatem profecto asseris. D. rursus uelim a te scire, qualem motum ad maiorem caloris productionem aptiorem autumas, simplicem ne, compositum ue? A. certe compositum; simplex etenim motus, unum coloris gradum, uerbi causa, producit, compositus plane, uel duos, uel unicum illum caloris gradum, saltem intensiorem efficiet. D. si igitur ignis paleae, quatenus ignis est, calorem habet, quatenus duobus etiam contrariis motibus summe calfacit, cur non intensius prunis exurere potest? quandoquidem respectu paleae, prunae ignis quasi emortuus, immobilisque existit. A. & quomodo duos obtinet motus? non intelligo, apertius loquere. D. dic mihi Achryuasme, nonne ignis Paleae flammam parit? A. quis ignorat? D. ergo, & duobus contrariis utitur motibus, uno ascendendo, altero uero descendendo. A. & ignis descendit? D. maxime, si placet, lege Galenum libro de utilitate respirationis capitulo tertio, & uidebis si flamma descendit. A. recita quaeso uerba eius. D. praeter hac uero, etiam illud insuper addatur ( inquit ) quod omnes flammae, duplici motu moueri uidentur, altero a materia, ex qua accenduntur; per quem maxime sursum feruntur, & undiquaque disperguntur: altero uero huic contrario, ad sui ipsarum principium, ac uelut radices uergente, per quem considunt, & contrahuntur. etenim, si facis quam maxime supernam extremitatem accenderis, confestim ad infernam perueniet ignis, & si postquam Lucernae flammam extinxeris, ad extremum fuliginosae fauillae sursum uergentis, alium ignem admoueris, iam rursus ardentem Lucernae funiculum, uidebis, cum nihil tale fieri possit, si ignis motum sursum tantum haberet, & quae sequuntur. A. quod ignorantia, ut dicitur, admirationem pariat, rationabiliter dictum fuisse comperio, hinc enim Plinius admirabatur, quia causam a te dictam utique ignorabat. sed Aurifices nostri, dictis ne fortasse auctoribus, assentiuntur? cum enim proprii sint professores, illis credere consentaneum est, affirmant ne ignem paleae facere ea quae Plinius, 140 De Auro Macrobius, Galenusque asseuerant? D. ignem paleae nequaquam experti sunt, sed quod igne notabili consequi non potuerunt, ut scilicet Aurum in ipso per longum temporis spacium funderetur, id ( ut ipsi asserunt ) ignis quantitate minori, flammam praesertim folle agitatam, habente, citissime obtinuerunt. A. curiosissimus utique in assequenda ueritate fuisti, quapropter cum triuicum experimentum rationi subscribat, contradicere tibi nullo modo permittitur. D. ueritatis amor occasio fuit, ut hanc ab ipsis rem, indagarem, ab omnibus enim doceri ( quamuis Mechanici sint, haud erubesco. A. prudenter quidem facis, sed ad auctoritates illas Galeni, tum sexto de simplicium medicamentorum facultatibus capitulo de Peonia, tum nono, eorundem simplicium, capitulo de lapidibus, quid poteris respondere, cum dixit, quod plura medicamenta sunt, quae corpus nostrum immutant, cum nihil ab eo patiantur, ut uerbi causa Peoniae radix est ex collo suspensa, quae comitialem morbum sanat, quin etiam si compluribus linis, & maxime marinae purpurae collo Uiperae iniectis, illis Uiperam praefoces, eaque postea cuiuspiam collo obuincias, mirifice profuerit, tum paristhmiis, tum omnibus iis quae ex collo expullulant? D. non ne sententia mea dum de specificae formae secundo modo tractabam, externa die tibi fuit ostensa? non ne audisti, quod multa facere per secundum modum specifica rerum forma apta sit nata? ostende igitur mihi quod uulgare Aurum nobiscum per specificam formam secundi ordinis quidpiam polleat, facultatesque eius explica, me enim ueritati obsistere nunquam inuenies, etsi quandoque Plinium in medium proferre studebis, memento prius, ea quae contra ipsum fuerunt inuecta. A. uerum ad id Galeni tertio de temperamentis quarto, quid respondebis? nonne prorsus sententiae tuae contrariatur, quae uel substantiae, uel qualitatis alterationem, ad explicandas ingestorum potestates, supponit? nonne reperiuntur medicamenta nonnulla, quae cuiusmodi sunt assumpta, eiusmodi etiam permanent, uincunt, & corpus ad eum modum quo id cibos, mutant? D. si cibaria ingesta non nisi pati arbitrareris, a recta ueritatis uia Achryuasme declinares, ipsa enim quoque, in corpore hominis, aliquid faciunt, & si deleteria frigida corpus afficere nostrum absque ulla alteratione assereres, aberrares, haud enim sunt penitus alterationis expertia, quippe calore nostro mediante, aliquid patiuntur, donec insitae facultates, de potentia ad actum reducantur, sed cum longe magis agere in corpus nostrum, quam pati ab eo ualeant; inde est, quod absque alteratione ulla ea prorsus nos afficere, quandoque asserimus. omnino enim ( ex eodem Galeno praecitato loco ) ubi duo corpora inter se commissa, aliqua multo tempore pugnant, certantque de alternando, utrunque eorum tum agere, tum pati est necesse, fortasse autem, & si non multo tempore id fiat, attamen agit etiam id quod uincitur, in id quod uincit. uerum ita exiguum ut est sensum effugiat, neque enim si acutissimo Ferro, mollissimam ceram tota die ac nocte incidas, fieri potest, ut non fiat manifeste obtusius, ita nimirum commode dici uidetur, assiduo illisu, durum cauat undula saxum, quippe ita quoque fieri cernitur, caeterum uno, aut altero ictu, nihil adhuc euidens uidere in talibus licet, ex quo factum arbitror, ut quaedam ab admotis sibi, nihil prorsus pati opinati nonnulli sint, & cedendum quidem est ita loquentibus, saepe uero nobis quoque, ipsis ita plerunque loquendum est, nisi sicubi ad ultimum examen disputationem perducimus, haec ille. quodcumque igitur corpus nostrum immutare ualens, ab ipso prius alterari ( secundo ordine specificae formae tamen excepto ) necessum esse; recte quidem a nobis iam fuit pronunciatum. nec obstant Galeni uerba obiecta, 144 De Auro quae quidem largo modo ut supra, locutus est, quinimo etiam si substantiae suae aliqualem passionem deleteria frigida experiri assererem, haudquaquam ob id in discrimen uocari deberem, cum a calore nostro, deleteria frigida intro assumpta, Galeni testimonio tertio de simplicium medicamentorum facultatibus capitulo decimonono, necessario comminuantur, & minutim incidantur. Etenim ( inquit ) cum sit impossibile, ut talia interficiant, nisi prius cor refrigerent, sane intro comminuta, extenuataque ingrediantur, necesse est, id quod ex sua natura praestare nequeunt, quippe quae crassarum sunt partium, nec facile moueri possunt, nec ut minutim concidantur, prorsumque ferantur, ex sua natura obtinent, uerum adscititiam caliditatem requirunt, quae in minuta secet, extenuet, atque comminuat, quaeque uelut manu ducat, atque in subtiles partium omnium meatus, deducat. & capitulo uigesimo, eiusdem libri, dixit, Dialogus Tertius. quamobrem, eius quoque nunc protinus meminisse oportet, Ueteres, Medicamenta natura frigida, potestate dixisse frigida, nam ea quoque quadantenus refrigerandi potentiam a nobis accipiunt, sicut excalfaciendi calida, quod si alio modo illa, alio uero ista, nihil utique refert, generale enim idem communeque utrisque est, nempe alterationis principium ex passuro corpore, & in acturum Medicamentum procedens; nam quae potestate quidem sunt calida, alterantur eo dumtaxat quod incalescant a nobis, at quae natura frigida, tum quod comminuantur, tum quod adscititium accipiant motum. cum itaque ipsis tamquam frigidis, agere absque corporis patientis auxilio non liceat; iurepotestate frigida dicuntur; nam ut actu nos refrigerent, non prorsum ex se obtinent, uerum a nobis prius perpetiantur ut refrigerent oportet, et enim in minuta conteri, & aduentitium motum accipere, affectus sunt medicaminum, hactenus Galenus. Sed maxima admiratione afficior, quod his Galeni auctoritatibus, primo scilicet de semine, decimosexto, & tertio de temperamentis, quarto utaris, cum eodem telo, quo me ferire contendis, te prorsus occidas. D. contra me huiusmodi auctoritates faciunt? D. quam maxime, nam Uulgare Aurum in usum medicum uenire pro uiribus contendis, facultatesque ualentes ipsum habere omnino autumas, & absque substantiae alteratione, nostrum immutare corpus obfirmas, his igitur mediis, te Aurum damnare non prospicis? A. quonam pacto? D. quia si opus suum ( ut tenes ) in nos explicaret, Aurum esse lethale uenenum ( quod quidem dicere uereris ) incaute asseuerares. audi Galeni uerba prout iacent, si hanc ueritatem compraehendere cupis, Oleum namque ( ait ) calidum potestate est, nimirum quod flamma facile fiat, eodem modo Resina, Bitumen, & Pix. Uinum autem quod facile fiat sanguis, pari modo, Mel, & Caro, & Lac, atque haec quidem totis ipsorum alteratis substantiis, nutrimenta se alterantium sunt, quae uero una qualibet qualitate alterantur, ac mutuantur, ea medicamenta tantum sunt. medicamenta itidem sunt, & quae nulla substantiae suae mutata parte, sed tota seruata integra, corpus ipsum afficiunt, caeterum grauia, & naturae animalis corrumpentia, unde & totum eorum genus, deleterion & pestilens dici reor. hactenus Galenus. A. approbo dictum, sed si hoc medio intentum obtinere me non contigerit, spem superandi omnino amisisse fateor. dic mihi quaeso, nonne Uulgare Aurum, eodem modo quo Hyacinthus gemma nata est, suas in nos facultates demandare potest? si igitur Aurum imitari Hyacinthum non denegaueris, nonne omnia quae dixisti hodie, heri, ac nudius tertius, simul corruunt? D. non me praeterit Achryuasme, adeo multos in Uulgari Auro esse obcaecatos, ut mentis oculis rationes perspicere quibus nullam ex Auro consequi possimus utilitatem dum intro assumitur, nisi ex accidenti ob assumptionem Hydrargiri, ut diximus, profecto nequeant. nec etiam ignoro, quod istiuiri, post causae amissionem, tractatu de uiribus cordis, tecum consulunt Auicennam, non animaduertentes, quod nihil inde possunt adiuuari. A. tractatum equidem de uiribus cordis, non satis perlegi, te igitur, si non taedet, ut uerba eius explices, te obsecro uehementer. D. de his autem ( inquit ) quae in consideratione Hyacinthi persuadere oportet, est, ut inconueniens esse dicatur, calorem naturalem agere in Hyacintho cum sumitur intra corpus, transmutationem, & dissolutionem, atque commistionem eius substantiae, cum euaporabili substantia spirituali, quemadmodum agit in Croco, & similibus, & in summa incongruum quidem est, quod dicatur, quod Hyacinthus in forma sua substantiali, patiatur a calore naturali, & exinde postmodum eius opus manifestari, etenim eius substantia, quemadmodum patet sensui, ualde est ab huius passione remota. uidetur ergo, quod calor naturalis, nec imprimat in substantia, nec in accidentibus formae suae inseparabilibus, sed solum in ubi eius, & loco, & qualitatibus eius accidentibus. in ubi quidem, & loco, quoniam facit ipsum cum sanguine penetrare usque ad partes cordis, quapropter cum efficiatur, propinquius passo, fortius imprimit suum effectum, in qualitatibus quidem, quoniam calefacit ipsum Hyacinthum, de natura uero calefactionis, est, ut manifestet proprietatem, & excitet uirtutem, sicut apparet in Carabe, ipsum enim quando debiliter paleam trahere uidetur, fricatur quidem donec calescat, post hoc apponitur ei palea, & attrahit ipsam uelociter, & uidetur ergo, quod ultima impressio naturae nostrae, uel caloris naturalis nostri in Hyacintho, sit ista, & quod actio, sit additio manationis. ex eo ad illud, ad quod fit manatio naturaliter, & additio appropinquationis. haec ille. A. hui, qua ista uerba confusione obducta sunt. ut igitur ea mihi dilucides, uehementer affecto. D. dicit, quod quamuis Hyacinthus secundum substantiam inalterabilis sit, a nostro tamen calore calefacta gemma perinde ac in succino confricato euenit, eius excitantur uires, ac intenduntur, & missa cum sanguine cordi propius, in ipsum uehementius operationes exercet; quamobrem duae sunt apud Auicennam conditiones, quae Hyacinthi facultates internas detegere, & uigorare possunt, altera quidem propinquitas, altera uero substantiae calefactio, qua specificae formae uirtutes intensiores efficiuntur, quamuis Hyacinthus suapte natura immutabilis sit. A. nunc Auicennae animam probe teneo. D. huiusmodi igitur conditiones ( Excellentissimis uiris ita asseuerantibus ) potissime causa sunt, quod aut scobis, aut bracteis ingestum Aurum, Hyacinthi instar facultates imprimat. nam quamuis indialogus Tertius. domitate substantiae, haud queat immutari, ab operatione nihilosecius uirtuosa, numquam desistit: sat enim est, quod a calore nostro interno, simplicem dumtaxat calfactionem pro exercenda facultate adipiscatur. A. ab hac instantia uix Galenus ipse ( si uiueret ) te uindicare posset. D. si alius minoris grauitatis auctor, hoc dixisset, inter fatuas res praedictam opinionem reponendam esse plane assererem, & merito quidem huiusmodi chimeris responsum penitus denegarem. sed quia tractatus ille sub nomine Auicennae circumfertur, & Deus nouit, an unquam Auicennas absurda talia exarauerit, nam in hebraeo codice libellum de uiribus cordis, haud esse receptum pro comperto habeo, fieri non posse, quin tuus Auicennas, salua tamen semper sua pace manente, tripliciter non errauerit, mox ostendam. A. caue ne uersa uiceres tibi succedat, tripliciter Auicennam errasse? hui, quid audes? D. cum attentione igitur animaduerte, quod primi erroris occasio ab hoc desumitur; quia ex una proprietate quam habet unicum mixtum, regula generalis formatur pro omnibus mixtis, quae per eundem specificae formae modum debent operari. Secundo, quia absque necessitate multiplicat usus. Tertio denique falsum supponit. A. si haec omnia ostendere uales, Auctorem istum non Auicennam dicam, sed potius Arnaldum traductorem, qui ut suum placitum tanti uiri auctoritate fulciret, arabicam phrasim callide est imitatus. D. si igitur hoc quod dicit ueritatem saperet, quod scilicet elementatarum rerum calfactione, specificae formae operationes roboris tantum acquirerent, sequeretur profecto, quod Herculeus lapis calfactus, Ferrum, & Chalyben uehementius attraheret, quodque Allium excoctum, & Adamas ignitus, Magnetis uim restringere fortius ualerent; uerum an hoc ueritatis imaginem praeseferat, necne, te iudicem in hoc constituo. A. non solum intensius haudquaquam ( ut arbitror ) operarentur, sed potius a facultate propria ociarentur. D. undesi Electri calfactio occasio existit, qua uehementius Paleae, Festucaeque attrahantur; ex hoc non sequitur, quod aliis mixtis huiusmodi conditio necessario insit; nam si a Succino ipso, utpote a bituminoso mixto, ut Georgius Agricolas tenet, uel a resinosa lachryma, ut Plinius multique Auctores asseuerant, uapores per calefactionem eleuantur, quibus eiusdem attractio dubio procul intenditur, ab Adamante sane ignito, siue Indicus, siue Arabicus, uel Macedonicus, uel Cyprius sit, nihil prorsus potest exhalari, quo mediante Magnetis uis impensius infirmetur. A. error itaque primus, iam satis cuique patet. D. quod uero in cassum multiplicet usus, ipse tibi testis extitit, qui Hyacinthum ore detentum, consulere cordi existimatur. si igitur in ipso ore, ac si deglutiretur, cor laetificat, ergo ingestio eius pro exhilarando corde non nisi superflua quidem erit. A. sed dicet Auicennas fortasse, concedo tibi Dynachryse, quolibet modo siue ore detentus, siue ingestus fuerit, Hyacinthum cordi opitulari, at magis proficit deglutitus, quia ex uisceribus ipsis, intensiorem caloris gradum annuentibus omnibus plane acquiret, & ita potentius in nobis suas operationes exercebit. D. Uana loqueris Achryuasme, parum enim refert ad hoc ut hyacinthi uires excitentur, si remittamus, uel intendamus caliditatis gradum, cum eiusdem substantia ut fatetur, a calore nostro immutari non possit, & siue pectori apponatur, siue ore contineatur, dum ab innato calore calefiat, satis erit, & ita plures usus absque necessitate uir iste nobilis frustra introduxit. A. in hoc etiam exorbitasse mihi sane uidetur. D. ueruntamen quod falsum insuper supponat, ex eo patet, quia Hyacinthum per ingestionem fieri cordi propiorem autumat, exindeque ualentius suas regali membro facultates impartire, arbitratur. A. & hoc falsitatis argui Dynachryse existimas? D. aures adhibe si cognoscere ueritatem exoptas, abs te peto o Auicennas, uis ne Socrati. Hyacinthum integrum prout est, uel in pollinem potius redactum dare? A. nemini dubium, dicet integrum. D. si igitur integrum, quomodo per exiles uenas, dum capacitatibus illis grandior sit, transire potest, antequam ad hepar ducatur, aut quonam pacto per minorem molem ad cor usque substantialiter penetrando, indomitate sua non afficit ipsum? A. sed Auicennam in pollinem redactum dixisse potius, coniectura iam assequor. D. & in pollinem etiam, cum ponderosus esse, inalterabilisque substantiae porro iudicetur intestinis tantum crassis residere, aluique excrementis admisceri, consonum est. cum enim ob indomitatem materiae, nequeat in chylum uerti, ab optimo quidem succo post primam cibi, quo erat admixtus, concoctionem, discretiua uirtus ipsum secernere coacta fuerit, ac proinde ut mihi dicas percontor, cuinam loco propinquior sit Hyacinthus. gemma ut cordi uim suam promptius impartire possit, pectori ne apposita, uel uentriculo ingesta? si pectori apposita respondebis, intentum habeo, sed si uentriculo ingesta, falsa quidem pronunciabis. ad hoc enim quod a uentriculo tendat in cor Hyacinthi uirtus, ut ab inferiori pyloro in intestina procedat, ab ipsis in meseraeo, ab eodem in uenam portam, exinde in hepar, & a iecore in uenam cauam, ac tandem in partes cordis permeet, necessum est; at si pectori apponeretur, uicinior cordi uirtus Hyacinthi profecto esset. Arteriae enim ipsae, Galeno tum tertio de naturalibus facultatibus decimoquarto, tum decimosexto, de usu partium decimo, primoque de simplicium medicamentorum facultatibus decimosecundo asseuerante, in cutim extimam terminantur, quae quidem cutis, ut aeris attractionem fuliginosorumque uaporum expurgationem, facile admitteret, simulcum ipsis perforatur, & ita, ob illam quam Hyacinthus nobiscum sympathiam habet, laetificantem uim, cordi, propriis riuulis mediantibus, citius mittet, nec per tantas corporis partes transire fuerit opus. adde quod si pectori suspendatur, legitimus Hyacinthus, luminosus, splendidus, coloratus, ac per modum loquendi, adhuc uiuus poterit appellari. quod si in pollinem ( ut dicis ) redactus erit, ubi iam lumen, ubi splendor, ubi color, eiusque uita residet? si autem pectori appositum, suas contribuere cordi facultates negares, tunc etiam auctorem tuum Auicennam iniuria ualde afficeres, qui Hyacinthum consulere cordi & intus, & extra, aperte tenet. ac propterea dixit, illud autem, quo testificantur antiqui laetificationem Hyacinthi, quae fit ferendo, uel tenendo ipsum, & proprie in ore; testatur, quoniam ad laetificationem, alteratione non indiget in substantia sua, uel in accidentibus essentialibus, uel inseparabilibus, nec est necessarium quod passum tangatur ab ea, sed sufficit quod uirtus laetificandi, quae ab ea manat, ipsum attingat. A. praeter expectationem, ad hanc Hyacinthi destruendam instantiam, melioribus, potioribusque rationibus quam unquam possit, strenue dimicasti. nunc igitur in sententiam tuam circa uulgare Aurum, facile inducor, euidenterque noui, nulla prorsus cauillatione, ueritatem ipsam conculcari non posse, unde uulgare amplius Aurum in medicum usum uenire, neutiquam dixerim, cum re uera, ipsum humanae saluti haudquaquam opitulari cognoscam. D. non solum Achryuasme ( ut ais ) non adminiculatur, sed forte etiam rectae ualetudini quandoque noxam inferre potest, qua de re in humanum usum cautissime usurpari debet, cum non omne Aurum obrizum sit, & quando de cupella ( ut Aurificorum uerbis uti liceat ) non sit Aurum, pro maiori parte aeri, ut in aureis nummis cernimus, admiscetur, quod quidem aes, an detrimentum, uel potius emolumentum impartiat, haud ignoras. A. in opinionem igitur Brasauoli descendis? D. Brasauolus uir doctissimus, in suo mineralium examine, recte damnat Uulgare Aurum, sed in probatione uenenositatis eius, ut mihi uidetur, aberrare comperitur. non enim hoc Sulphur, & Hydrargyrum prout iacent, sed aliud ab his Argentum, & aliud Sulphur, ut Spagirici omnes attestantur, tale metallum constituunt. A. & Aurum pro ueneno habetur? D. nonulli fuere, qui ex Plinio Aurum esse uenenosum arbitrantur, sed ego ab illa calumnia Plinium. esse uindicandum censerem, nam uel torrefactione, aspritudinem non cognatam sibi amittere, uel uenenosam aeris mixturam deponere, intellexit. Aurum enim quatenus Aurum, uenenosum non est, & ideo dixit, torretur, & cum salis grumo, pondere triplici misso, & rursum cum duabus salis portionibus, & una lapidis quem schiston uocant, ita uirus tradit rebus una crematis, in fictili uase, ipsum purum, & incorruptum. haec ille. A. meo quidem iudicio, recte Plinium interpretaris, & Brasauolum errare Phylosopho cuidam celeberrimo non iniuria assentiris, sed euitando Carybdim, in Scyllam profecto incidisti. negas uenenositatem inesse Auro propter Hydrargyrum, & esse noxium ob aeris mixtionem, non uereris asserere? D. quid ni? A. Brasauolus quidem excusationem quadantenus meretur, sed tu duplici poena indigeres. ipse enim fuit a Galeno persuasus, qui quarto de simplicium medicamentorum facultatibus decimonono, in numero mixtorum erosione interimentium, Hydrargyrum reponit. & tu qui a Galeno medicamenti soluentis uicissitudine dari aes pro comperto habes, dicere audes, quod sit ita noxium, ut Aurum ab ipso uenenosam adipiscatur facultatem? D. sed tu Achryuasme duplici nomine redarguendus es, quare, & duplicem talionis poenam sane mereris. primo, quia ignoras habere aes uenenosam potestatem, secundo quia te praeterit ab innocua re, quandoque rem nocuam procreari. A. utrumque penitus denegatur. D. nota igitur quo ad primum Galeni uerba decimoquarto meth. uigesimo, neque enim ( ait ) absolute si adstringere incipientem flegmonem est opus, quodlibet adstringens in iis quae deuoranda sunt, adhibemus, sed ea quibus nulla corruptrix admista uis est. nam Chalcanthus inter praecipua, adstringit, sicut etiam Mysi, & Sori & Chalcitis, & Diphryges, & Aes ustum, & squama eius, & Flos; uerum haec medicamenta deuorata, noxia sunt. A. si igitur aes, ut dicis, uenenosum esset, qua ratione ipsemet Galenus tertio, de simplicium medicamentorum facultatibus decimoquinto, & aes ustum, & squammam, in numero medicamentorum soluentium reponeret? Dioscorides etiam quonam pacto pro educenda aqua, ipsis uteretur? D. quid ni? non ne medicamenta soluentia secundum te uenenosa sunt? A. & quomodo uenenosa? non ne semper occiderent homines? D. ueh Achryuasme, terminos distinguere nescis? nonne ea differentia tibi innotuit, quae inter medicamenta uenenosa, et deleteria est? audi Galenum in sextum de morbis uulgaribus comm. 6. aph. 5. ubi ad uerbum dixit, uerum fortasse quis existimauerit, & purgantium medicamentorum materiam, inter mortifera esse censendam, nam & hac ultramodum exhibita, nos interficiunt. id si concesserimus consequens erit etiam, ut Alexipharmaca, & Theriacam, in mortiferis enumeremus; quandoquidem, & haec nos perdere possint, nisi quis ex ipsis omnino ualde parum assumpserit. uerum ea de causa mihi plura medicamenta non uocare mortifera Medici uidentur, quod ipsorum temporibus, quibusdam utilitas necessaria sit. ea uero appellare deleteria. idest pernitiosa, quae nullo unquam tempore neque aegrotis hominibus, neque ualentibus, opem ferunt. neque enim Aconitum, neque Argentum uiuum, neque argenti spuma, neque Marinus Lepus in corpus accepta, ullum nobis afferunt emolumentum, quemadmodum & alia pleraque, de quibus & illis in commentariis actum est, ubi de iuuantibus, atque nocentibus per totius substantiae proprietatem, disputauimus. haec ille. & ita quamuis aes uenenum esse asserui, deleteriam tamen facultatem habere, non affirmaui, & dato etiam quod ipsum aes suapte natura uenenosum non sit, ex eo quidem non sequitur ipsum quandoque uenenare non posse; ab eo enim nonnunquam materia quaedam generatur, quae non nisi inter mortifera uenena debet annumerari, & hoc auctoritate Arabum comprobatur. nam Ioannes Serapio, haec, Philosophi cuiusdam testimonio, libro simplicium cap. 414. scripsit. De Auro quidam ( inquit ) faciunt ex aere, uasa ad comedendum, & bibendum in eis, & nocent eis ualde, & maxime eis, qui assuescunt hoc diu, nam tales parati sunt incurrere elephantiam, & cancrum, & dolorem hepatis, & splenis, & malitiam complexionis, maxime comedentes in illis, res acras, & bibentes in illis dulcia iuria, & quando comedunt cibum, qui ibi steterit die una & nocte, est peius multum, & quan164 do ponitur uas aereum super pisces assatos calidos, fiunt pisces uenenum mortiferum. & Auicennas secundo canone tractatu capitulo 231. ad uerbum dixit, oportet quidem ut caueatur usus dimittendi illud in quo est salsedo, & amaritudo aut pinguedo, sicut sunt olea, & carnes, aut acetositas, aut dulcedo, inuasibus aeris, & bibendi ex eis, ipsa enim transmittunt procul dubio uiriditatem aeris, & uiride aeris est uenenum. A. auctores isti, tibi se praebent fautores, eorumque dicta non comprobare nequeo, quamobrem errariis nunc argumentis dimissis, ad Metallorum Regem reuertamur. dic mihi amabo, si Aurum non consumitur igne, cur est, quod etiam Obrizum foco dissipatur, peruriturque, ut nonnulli nuper facto experimento, constare aiunt? quod si negares, idque incorruptibile, ac inuictum persistere affirmares, iam tibi notum extitit, quod quicquid constat ex elementis, aeternum prorsus esse non potest, sed quae diutius durant, seroque corrumpuntur, ea incorruptibilia, ac pene aeterna censentur, quale Aurum est, & gemmae quamplurimae, ad eum sane modum, quo Salamandra dicitur in igne uiuere, ac nihil ab eo pati, quod nimirum per aliquod temporis spacium illaesa, fere in igne permaneat; uritur tamen Galeno teste tertio de temperamentis quarto, si in eo diutius immoretur. D. si eam quam nudius tertius facere me Artem uidisti, quandoque expertus esses, hoc quidem Achryuasme percontatus non fuisses, labora igitur, & inuenies. A. cum hactenus mihi responsum semper summa cum humanitate praebueris, cur nunc in colloquii limine tam inhumaniter me derelinquis? D. a tui obsequio neutiquam desciscere uolo. scito igitur, quod quamuis, & ipsum Aurum dubio procul corruptioni naturali, ut alia sublunaria ex componentium elementorum pugna conflictuque, longissimo temporis tractu obnoxium sit, dum tamen purum, ac Obrizum existat, igne nostro nequaquam consumi patitur, & si Uulgare Aurum comburi aliquando contingat, id utique uel Auri, uel Ignis, uel rei ratione in qua extinguitur sane eueniet; si Auri culpa contigerit, dubio procul, non Obrizum, sed Uulgare Aurum quod uel Argentum, uel Aes, secum habet immixtum profecto erit, ex Plinii testimonio, saepe Aurum praedictis generatum metallis reperitur, & quamuis ab arte ( ut pro nunc utar uernaculis dictionibus cupelletur; si Argentum ab Auro Aquae Regiae potestate, da partire ( ut aiunt ) non seiungatur, impuritate etiam afficietur, & ita ignis non sane Auri, sed Argenti tantum portionem cremabit, absumetque. Argentum enim quamuis in genere suo perfectum sit Metallum, ab igne nihilosaecius superatur. Sed etiam ignis ipse, Aurum domare Obrizum itidem potest, si ut alias diximus substantiam sibi coniunctam erodentem habeat. at res cui Aurum ignitum immergitur, Auri pondus subtrahere potest, quando Salem, uel Tartarum, uel tale quidpiam continet; Uini igitur ratione cum Tartaro gaudeat, aliqualem ponderis portionem Aurum deperdit. A. ecce callide Dynachryse, cur me ad alia conuertere tentabas, ex hoc enim quod Aurea lamina uino extincta uirtutem deponit, contra te utique Auratum uinum habebimus. D. minime gentium, quia superficiem tantum abradit, ipsique Uino neutiquam admiscetur, & qua ratione delimatam Auri scobem, nihil conferre nobis asserui, eadem rursus huiusmodi Uinum tibi detestor. A. heu Dynachryse, & hoc figmentum pro ueritate supponis? D. experto crede Ruberto, falsa enim, commentitiaue haec minime sunt, & ut unico uerbo ueritatis filo buccam consuam renitentis, experimentum huiusmodi docere te uolo. A. facile tamen. D. facillime quidem. Uinum per pannum ( quod Filtrum dicunt ) destilla, si insensibilem Auri pollinem comperire cupis. Caue igitur credas, quod Uulgare Aurum quicquam sanitati proficiat, porro inter mortua corpora debet annumerari, et nisi a Chimia suscitetur, nihil agere natum fuerit. quinimo, & si Uulgare Aurum per artem illam sub potabili forma reducatur, Uulgare etiam nuncupari potest, si adhuc Spagirica industria denuo condensari poterit. idcirco pro sanitatis tutela, potabile disquire Aurum, quod in Uulgare amplius conuerti non possit. A. o quam cito Spagiricorum dogmata innotuere, unde summo afficior gaudio, quod absque labore Chimiae artis quamplurima, sim adeptus. D. heus Achryuasme, quid amplius uis a me sciscitari? A. hoc tantum, scilicet, an Priscos scriptores, ita stolidos fuisse censes, ut Salamandram de qua nunc mentionem feci, extinguere ignem re uera fuerint arbitrati? D. & Iuniores illis, non ne ueritati huiusmodi contradicendo, impudentiae criminari potius debent? A. cur istos culpandos esse proponis, si in igne Salamandra exuritur? D. Salamandram sibi notam, in cinerem uerti facile conceditur, sed ueteribus cognitas Salamandras, ab igne consumi non est asserendum. A. multae igitur secundum te Salamandrae sunt? D. maxime. A. & quae? D. ignis prima, secunda Terrae, Tertia uero quae apud uos reperitur, & fere aquae dicitur, cum ratione temperamenti, tum quia magnis imbribus tantum prouenit. haec autem, Plinio, Galeno, Alberto ac Neotericis omnibus nota fuit, & eius historiam recte sunt assequuti. at quae terrae esse censetur, animal non est, sed uel fossilis lapis, uel uena quaedam, uel lanugo, ac pluma, tot habens descriptiones, quot species eius, Amiantus uidelicet, Abeston, Iscustos, Salamandraque perhibentur. de Amianto lapide quidem, Dioscorides quinto libro cap. 113. & Plinius lib. 36. cap. 19. uerba faciunt. de Abesto uero, & Iscusto, Albertus secundo mineralium, pertractat, sed de Salamandra ipsa, Marcus Paulus Uenetus, in suo itinerario cap. 46. multa dixit, quinimo locum unde extrahitur, Montes uidelicet in Prouincia Ringuitalis repositos, copiose describit, modumque docet, quo netur, & telae ex ipsa contexuntur. huius etiam Salamandrae, sapientes nostri in expositione cuiusdam loci Deuteronomii capitulo octauo, memorati sunt ibi, uestimentum tuum quo operiebaris nequaquam uetustate defecit; & ipsam proprio idiomate, Sitin uocant. Uerum Salamandrae ignis proprietatem, non solum Iorach Philosophus, sed etiam Aristoteles ipse quinto de historia animalium capitulo decimonono, literis mandauit, dum dixit: Nonnulla corpora animalium sunt, quae igne non absumuntur. Salamandra autem claro documento est, quae ( ut aiunt ) ignem inambulans per eum, extinguit. & in hac sententia olim nostri fuerunt sapientes, in ea classe, quae inscribitur de solemnitatibus, sectione de diebus festiuis, capitulo Grauitas rei sanctae. A. qua ratione hoc possunt asserere? ignis forsan animalia gignere aptus est natus? non ne huiusmodi assertio contra philosophiae principia prorsus est? non ne Auerroes tum secundo de generatione animalium capitulo tertio, tum libro de substantia orbis capitulo secundo, & decimosecundo metaphisicae comment. decimooctauo, ignem nullum animal generare omnino autumat? D. cuicunque elemento animalia propria assignantur, ut sapientes nostri perhibent, in classe, quae inscribitur, de Sanctitatibus, sectione de Prophanis, capitulo Cutis, & Iusculum. A. at Philosophi naturales, penitus hoc negarent. D. aberras Achryuasme, nam & Aristoteles loco praeallegato id scripsit, & tenet, unde Plinius libro undecimo, capitulo 36. Aristotelis fere uerba traducens, ait, gignit aliqua, & contrarium naturae elementum, siquidem in Cypri aerrariis fornacibus ex medio igni, maioris Muscae magnitudinis, uolat pennatum quadrupes, appellatur Pyralis, a quibusdam Pyrausta, quandiu est in igne, uiuit, cum euasit, longiori paulo uolatu, moritur. A. haec omnia commentitia sunt, quae intellectus humanus neutiquam capit, nec fortasse quispiam fuit, qui igni, Salamandram propriis unquam uiderit oculis. D. tua te fallit opinio mi Achryuasme, non solum enim quamplurimi eam uiderunt, sed etiam aliquando in usu fuit, ut nostri sapientes classe de Maleficiis, sectione Senatorum, capitulo Quatuor sunt species iudicialis mortis, recte dixerunt. A. & quis nam fuit ille, qui eam usu comprobauit? D. Euzechiae Regis mater, quando Maritus Achaz, communem filium rogo immisit, ut falsa Idola hac admiranda impietate coleret. Ezechias igitur, pinguedine, & sanguine Salamandrae ignis perunctus, ab iniuria ardentis prunae, facile euasit. A. sed quid ais Dynachryse? suos forsan antiqui cremabant filios? mihi olim ni fallor, relatum fuit, quod in simulacrorum quorundam honorem, filios duntaxat per ignem traducebant, nec usque ad mortem incendio conflagrabant. D. scripturam consule sacram, & uidebis, an ueritatem pronuncio, duo enim erant sacrificandi modi, alter ( ut ais ) alter uero, ut ego tibi asserui. A. quonam loco scriptura sacra de duobus his modis egit? D. primus modus, ex capitulo uigesimo, Leuitici libri colligitur; siquis dederit ( inquit ) de semine suo, Idolo Moloch, morte moriatur, populus terrae lapidabunt eum. de eodem etiam, Deuteronomio capitulo decimooctauo, uerba fecit, ibi, Nec inueniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem. Secundus uero modus, in eodem Deuteronomio capitulo duodecimo, enarratur, cum inquit, Non facies similiter Domino Deo tuo, omnes enim abominationes, quas auersatur Dominus, fecerunt Diis suis, offerentes filios, & filias, & comburentes igni. A. his tamen non obstantibus, in supponenda ignis Salamandra, ualde sum anceps, praesertim, quia Plinius silentio eam inuoluit. D. dic potius quod ipsam 29. libro, capitulo quarto, negare uidetur. dum enim Salamandrae Neotericorum uenena describit, subiungit, ex ipsis quae Magi tradunt contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat, si forent uera, iam esset experta Roma. sed Plinius uir bonus fuit, & si hoc in mundo adhuc existeret maiora etiam proculdubio crederet. non ne fuisse homines nonnullos, qui suapte natu- ra igne persistebant, ipsemet scripsit? non ne Regis quandam particulam ardenti igne indomitam extitisse, litteris mandauit? sed quid amplius? nonne mirandum Cineris pro uero supponit? A. quonam libro quod primo recensuisti, pertractat? D. septimo suo libro capitulo secundo, cum dixit, Haud procul Urbe Roma, in Faliscorum agro familiae sunt paucae, quae uocantur Hirpiae, quae sacrificio annuo quod fit ad montem Soractem, Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes, non aduruntur, & ob id perpetuo senatus consulto, militiae, omniumque aliorum munerum uacationem, habent. Quorundam corpore partes nascuntur, ad aliqua mirabiles, sicut Pyrrho Regi pollex in dextro pede, cuius tactu lienosis medebatur, hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse, tradunt, conditumque loculo in templo. A. secundum uero ubinam apud ipsum describitur? D. uis forsan ut Plinius philosopho secundi colliget copulatus, currum trahat? non bene conueniunt; Equum enim, & Asinum simul iungere, nefas est; quippe Auerroes ut credat, iuramento eget, Plinio uero sufficit simplex uerbum. A. si me amas uerba eius ostende. D. si ipse id scripsit, ego etiam fatuitatem eius tuo rogatu explicare possum; locus est libro 36. naturalis historia capitulo 27. cuius uerba ita se habent. Non praeteribo & unum foci exemplum, Romanis literis clarum; Tarquinio Prisco regnante, tradunt repente in foco eius comparuisse genitale e cinere, masculini sexus, eamque, quae insederat ibi, Tanaquilis Reginae ancillam, Ocrisiam captiuam, consurrexisse grauidam. A. oh, oh, oh, oh, Ocrisia haec immanis admodum erat, cum eius amantis cor inhumaniter arsisse haud sibi suffecerat, donec salacem caudam in cinerem etiam reduxisset. D. ut sementem fecit, ita & messuit, namque absque ullo oblectamento utero gestauit. A. caueant igitur eiusdem classis mulieres omnes, ne saepius quam par sit, foco maneant solae. D. iam tuis Achryuasme, petitionibus omnibus satisfeci pro uiribus, noli me amplius exagitare si placet. A. iocatus es hactenus Dynachryse, ut animum quidem relaxares iam fessum, & optime tibi successit res. Ego autem interea huic sermoni finem imponens, concludo, quod in Uino, uel Aqua, Succo, uel Iusculo, quibus Uulgare Aurum restinguatur, nulla Aurifica facultas inest, qua Auri potentiales uirtutes adipisci contingat, ita quod tanti laboris praemium, nonnisi bibendi iucunditas, censeri debet. D. nec etiam iucunditate huiusmodi mi Achryuasme, bibentes fruuntur. Uulgare etenim Aurum, utpote densum, ignis aliqualem saporem contrahit, qui quidem sapor, in Aqua, cum sit omnium qualitatum expers, quo nomine quorumcunque saporum susceptibilis est, nonnunquam degustatur, quinimo ob eam extinctionem, facile Uinum acescit, ut qui palatum habent exquisitum, id optime attestari ualent. quare cum acidus sapor, sub acerbo reponi dicatur, qui ex Galeno primo de symptomatum causis sexto instar acrium, acutorum, amarorumque, gustus instrumentum diuellit, neque iucunditatem, neque oblectamentum ullum, afferre potest, ex Aristotele namque septimo Moralium Eudemiorum secundo, iucunda simpliciter ea uocamus, quae integrum, sanumque corpus oblectant; & sani homines, non uino acido, sed dulci tantum, atque suaui gaudere solent. A. tuo dulci, suauique Nectare, amantissime Dynachryse, mirifice oblectatus fui, unde quantas maximas unquam possum, ago tibi gratias, & immortales. D. soli Deo optimo Maximo, qui summus est, honor, & gloria, agantur in sempiternum. Laus Deo.