Naturae Luce Physica, Ex Genesi Desumpta, luxta sententiam Theophrasti Paracelsi, Germani Philosophi ac Medici prae cunctis excellentissimi, Tractatus. Cui annexa est modesta quadam admonitio ad Thomam Erastum, Germanum etiam Philosophum atque Medicum, de retractandis calumniis, & conuitiis in Paracelsum & suos perperam ac immerito datis in lucem per quatuor Tomos, De noua Medicina. Gerardo Dorneo autore. Francoforti, Apud Christophorum Coruinum. Generosissimo Principi ac Domino, Domino Io. Casimiro, D. G. Comiti Palatino Rheni, Duci Bauariae, etc. Odiosa quae inter Academiarum doctores Medicinae praesertim, & Theophrastum Paracelsum, iam multis retro temporibus agitatur. controuersia, non sinit me tacere diutius, quin eius uiri mentem luculentius quam ipse fortassis claram esse uoluit, pro uiribus ingenioli mei detegam. Etsi longe me felicius id possent alii multi. Uerum quod uideam neminem eorum hactenus, qui professionem faciunt eius, quae noua perperam a nonnullis dicitur Medicina, manum admouere tabellae, fortasse cum uiderint minimum sui ordinis, etiam supra uires ausum esse, ut reassumant animum, excitabo hos, et eorum aduersarios: istos, ne in posterum de re sibi non intellecta uerba faciantamplius: illos uero, ut quae sua non sunt, sed sibi duntaxat in utilitatem Rcip. pro suo talento concredita, non suffodiant, neque ea quae toti mundo prodesse manifeste uident, in obscuris delitescere patiantur potius, quam quae cedunt in eius perniciem palam fieri. Huius dissidii potissima causa fuisse uidetur obscuritas ipsa, quae seuerius obseruatur in arcanorum physicorum tractationibus. Hocipsum iamdudum animaduerti nedum aduersarios, uerumetiam lectores, alioqui non partiales, admodum infensos reddere: tum potissimum frequentes inuectiuae, quae passim interseruntur utrinque seriis etiam ut plurimum rebus, ut ipsorum attentos animos ab intelligentiae uerae filo diuertant in labyrinthum. Consideraui tutius fore, a maledictis abstinendo, bene de quouis mereri per dignum officium, quam per uindictam excitare alioqui etiam maledicere consuetos homines. Hinc fitut mutato iam consilio, benigne quae tractaturi sumus, absque ullis aduersus fratres cauillis in lucem ( suprema lucepios conatus adiuuante ) proferre dilucidius quam unquam fieri queat, conemur. Nullis etiam ad hoc mortalium utemur testimoniis uel autoritatibus; maxime quod ad unum sint mendaces quotquot esse uidemus homines, & a propria sua natura in errores propensi: tum etiam quod hac uia, scilicet hominum, nulla sit ad componendam pacem uia nec ratio. Nam ad pacem solius pacis autore unico est opus. Quapropter, uidendum inprimis unde Paracelsicae Philosophiae desumpta sint, & quo loco iacta fundamenta. Si autem in arena, ruere necessum est: at si super lapidem sita reperiantur, stabunt caeteris labentibus. Nostrum hoc semper studium fuit, eo uidelicet nauis adeptae Philosophiae proram dirigere, quo ad securiorem portum aura secunda uehit, & a uentorum impetu hactenus infestare solitorum simus liberi. Solus hic in uerbo Dei offertur nobis tutissimus, ad probandam Physicam nostram. Cum igitur a Genesi tradita per Moysen a Domino, prima potissimaque totius naturae cognitio pendeat, ut etiam si hoc loco non, eam nullibi reperias, aequum est, ut ea faciamus exordium. De Medicina potissimum etiam agitur inter competentes quos diximus. Uerum enimuero quianullus ad hanc alius patet aditus, quam per Physicam & Chemiam, rationi consentaneum primo fuerit de his perquirere, praesertim quia sunt illius fundamenta prima, sine quibus medicum nullum appellare quis potest, etsi dicatur, falsum eum esse oporteat, qui pro medico sese uenditarit hominibus. Distribuitur itaque naturalis Philosophia, in Astronomiae cognitionem ueram, & in Chimisticum experimentum, ex quorum perfecta noticia, Medicinae, suisque professoribus acquiritur etiam perfectio. Docet nos Genesis totam & integram naturam constare duobus praecipuis membris, ueluti extremis: ex superiore uidelicet puro & incorruptibili, circa quod nostra uersatur Astronomia; & ex inferiore impuro & corruptibili, quod subiectum est artis Chimicae, ex quo suam addiscit Chimicus experimentalem Astronomiam. Est igitur Chimicum artificium aliud nil, quam experimentum eius quod docet contemplatio Genesis a Mundi uisibilis opificio. Cognita igitur ab Astronomia Geneseos, priore parte Physices, mox a superioribus ad inferiora quaeque descendendo, per Chemiam ad Medicinam iter es faciendum, tanquam ab uno ad alterum extremum, sine quo medio non pertingitur optatus finis. Iudicare siquidem de astris, ab eorum effectibus, qui perficiuntur in elementis, uere Physicum est opus. Elementorum uero separare tenebras a sua luce quam ab astris ( disponente Deo ) receperunt, Chimicorum est officium, quo Medicinae materiam puram suppeditent liberam & non impeditam. Uerum idipsum nequaquam potest fieri, nisi per reserationem artificialem arcae naturalis. Tum demum, nec prius de uirib. astrorum ac uirtutibus eorum abeffectu per medicum explorato, iudicium aderit. Quod ab initio Mundi creationis apertißime docetur, uidelicet purum ab impuro separatum esse; aemulatione modesta, quae faciat in utilitatem humani generis, ex praescripto creationis ordine didicerunt nostri Chimistae, non corpora noua construere, sed potius destruere unumquodque, quo aliud in ruinam tendens, excellentius illo quod discompositum est, instauretur. Ne forte quis nos insimulet alicuius impietatis, ac si creationem imitari conaremur. Contra fatemur, ut apparet, nos potius destruere, quam construere hoc loco. Itidem docet infidelium schola medica per destructionem, sed non eiusmodi separationis artificio quod requirit ipsa natura. Primum igitur in hoc opusculo nostrum erit institutum, declarare scilicet quemadmodum per superiora succurrendum sit inferioribus. Deinceps quanam arte superiora nobis acquirenda sint. Inde pos, quaenam sit Unio Ternarii naturalis Monarchiae. Postremo uero dispositionem corporis bonam, ad non impeditae meditationis perfectionem acquirendam in adepta Philosophia, duplici methodo declarabimus. Caeterum facientes exordium a Mundi creatione, manum apponemus operi licet exiguo. Siquidem & ipsa ueritas ubique locorum paucis admodum contenta esc sermonibus. Nec nisi raro multa prolixaque narratio suis erroribus carere solet. Breuibus itaque uerbis, Illustrissime Princeps, arcanae huius Philosophiae prima fundamenta sub tuo patrocinio in lucem dare, naturae lucis nomine sumus ausi, quo tutius in conspectum inimicorum suorum prodire queat. Sunt enim isti Leones rugientes, & quaerentes quam deuorent ueritatem, etsi frustra faciant omne quod possint. Deus namque iustus est uindex & propugnator eius per media quibus uti consueuit. Hic T. Illust. C. conseruet incolumem. Datum Francoforti, Anno a Christo nato M. D. Lxxxiii. Mensis Martii X. Illustrisimae C. T. Addictissimus Gerardus Dorn. Argumentum Totius Opusculi. Summum atque praecipuum arcanum totius Philosophie naturalis, in unico immensitatis aeternae centro fundatum, priscos non considerasse Physicos mirum est. Fortasse quod manifestioribus intenti, ea quae penitus abdita sunt, praeterierint, uel potius datum non sit eis, Deum a suis operibus nosse luculentius. Quod quidem hisce postremis temporibus reuelare suis lesus Christus uoluit. De quo etiam primus omnium ( quod sciam ) Paracelsus libro ad Athenienses, uel ad istorum discipulos scribens, sub inuolucro docet, mysterium magnum increatum esse matrem, & primam materiam creaturarum omnium naturalium. Et quia dignatum est sese unire quandoque transiturarum rerum in uniuersum etiam unico centro creato, Cuncta sunt ( inquit ) in primam suam essentiam reditura, non tamen in suam primam materiam, uel in mysterium magnum: sed in id solum quod ante ipsum extitit, uidelicet bonum, uel malum, id est, in Unarii similitudinem, aut Binarii. Non est etiam hoc mysterium unquam in eo statu rediturum, in quo fuit creationis tempore. Hoc primum principium in tria prima principia naturalia diuisum est, quorum tertium rursus in quatuor, duobus aliis nihilominus sub triade sacra manentibus. Unum enim per unum diuisum est in firmamentum & elementum, sub unionis coniugio tamen permanent uirtute lucis animam & corpus eorum uiuificantis. Uerum in istis data opera obscurus esse uoluit Paracelsus, licet non omnibus, illis tamen, quos iudicabat arcanis eiusmodi esse indignos, & praesertim eis qui talia contemnere solent: metuens forsitan, ne, si quandoque haec intelligerent, abuterentur. Non animaduertit interea per latam uiam aberrantes, ad ueram semitam ex Dei praecepto reducendos. Ego contra, quod uiderem Deum esse clauem & reserantem arcana sua dignis, pariter indignis claudentem: non haesitaui diutius, quin quae prodesse bonis possunt, quatenus licet propalanda sint, & non propter malos supprimenda. Nouerit enim ipse cuius sunt, etiam ab omnib. tueri, qui profanare studuerint, & auferre, quoties ei uidebitur. Dixit porro, habenti dabitur, & non habenti etiam quod habet auferetur ab eo. Proinde claris admodum uerbis, que sub aenigmate tradita sunt, nedum a Paracelso, uerum etiam ab antiquissimis autoribus & spagiricis physicis, enucleare uisum est opportunum: quo, si quando fieri queat, mutui cessent odiorum liuores, & inuidiarum conceptiones ex obscuris traditionibus orte. Nec aliis autoritatibus, ad probandum nostra fundamenta Physices, uti iudicauimus aequum esse, preterquam eius qui naturam ipsam condidit, & rerum omnium Genesin per Moysen nos docuit in principio fundatam esse. Quapropter eandem physice duntaxat ( ut nostra fert uocatio ) tractandam suscepimus, & non theologice: ne forte quis extra nostram professionem uagari nos existimet. Theologis igitur ac piis uiris suas interpretationes relinquimus integras, imo hac parte nullatenus laesas uolumus, quin potius amplectimur physico modo theologice. Tandem ut uideatur & plerosque alios, cum uetustissimos, tum recentiores etiam spagiros adeptae philosophiae professores, in eadem fuisse sententia. Testes adfero Hermetem Trismegistum, atque lo. Trithemium, quorum scripta prorsum a Genesi desumpta, pro uiribus ingenii luculenter ac diuersimode, iam physice, modo spagirice, & subinde moraliter explicui. Quae singula, ut ex priore tractatu uidere est, ad uitam longam & sanam incorruptae naturae conseruandam & instaurandam faciunt. Posteriore uero tractatu uitae breuis origo, & mortis occasio ex eadem Genesi per corruptam a serpente binario naturam demonstratur: utroque pariter ad corruptioni resistendum, uaria docentur, uarioque modo uerissima remedia. Exclamatio autoris ad Deum. O Summa bonitas, immensa sapientia, aeterne Deus, fieri haudquaquam potest, ut humanus intellectus absque maxima suae mentis consternatione, uel minimum punctum inexhaustae tuae sapientie considerare, taceo quidem ut exprimere titubante lingua, uel tremente calamo scribere ualeat: ni iussu tui sacratissimi spiritus, idipsum in cordibus hominum imprimentis, fiat: quos etiam admonere tacite, & indies exhortari non cessat ad ueritatis confessionem in omnibus. Quandoquidem attentari uel exequi a quopiam in terris uiuentium hoc si debeat, lumine diuini tui splendoris illustretur inprimis necessum est, ut ignorantiae suae tenebras agnoscat, ingenueque fateatur ab eis nulla ratione liberari posse alia, quam tua potentia. Etsi forte suasu calumniatoris, a seipso quaerat auxilium, in profundiorem captiuitatis lacum se mergi comperiet: cum per seipsum nunquam aliud medium liberationis inueniat, quam laqueum quo seipsum irretiuit ab initio recedens ab obedientia, quam tibi soli Creatori suo debebat. Inobedientiae huius indies adhuc euidentissima nobis ob oculos proponuntur exempla, per ea que hactenus infidelium scripta produnt ex humana sapientia, praesertim circa tractationem facultatum artium & scientiarum omnium, in quibus, nil nisi uias a ueri scopo declinantes quaerunt ac docent. Idipsum quidem non aliunde ortum habet, quam ex suis principiis & fundamentis, quae non hauserunt, ut oportuit, ex uero fonte ueritatis, centro scientiarum omnium, sed ex opposito, falsoque mendaciorum centro Dualitate uidelicet. Et quod pessimum est, hos suos errores pertinacissime defendere munireque studuerunt, contra quoscunque pios bonosque uiros, qui deuios ad ueri centrum ex Deo reuocare conantur. Quibus ut reluctentur atrocius, ualla fabricarunt atque propugnacula, quo melius falsitatem pessime fundatorum principiorum suorum contegant, actueantur. Ut illud est omnium primum & potentissimum: Contra negantem principia ( inquiunt ) non est disputandum. Quid mirum? ad eum fabrefacta modum, ut si semel concedantur, in errorem confusionemque incidere sit necessarium eum qui assenserit. Hac uia solent male cautos homines irretire, captioseque fallere tenebrarum filii, qui semper in sua natione, filiis lucis prudentiores extiterunt. Etenim a patre suo, serpente nimirum didicerunt quam habent sapientiam. Uerum ubi ab eis qui ueritatem sectantur, ac suam a centro ueri tenent sapientiam, superati sunt; mox ad calumnias refugium quaerentes, appellant eos asinos, qui illorum fucum & errores Mundo palam faciunt. O hominum insania, qui non uident quocunque se uertant, in maximam ignominiam impingere se! Utinam asini conditionibus ornaremuromnes, quo monstrorum inter equos & asinos praeter naturam generatorum, mulorum atque mularum calumnias ferre possemus cum patientia. Suos isti baiulatores praeferunt suis parentibus. Quandoquidem natura comparatum est, ut magnetica uirtute simile semper trahatur a sibi simili. Haud digni sunt infideles nobiscum, ad imitationem illius qui summa sapientia est, asinum equitare, quo fit ut monstra sibi delegerint. Non caret suo presagio sane monstrorum equitatio. Non mirum, si quandoque animosos excitare uoluisti asinos tuos, o domine Deus, qui contra monstrosos eiuscemodi foetus, dum in superbiam & ignorantiam tam pertinaciter acti seuiunt, calcitrare moti sint. Si genus hoc hominum esset asino dignum, utique sese submitteret iugo patientiae, quod fraeno haud indiget uel capistro. Hoc ipsum etiam imitarentur in asino, nempe suos gressus, ut ille, pedetentim examinarent cum patientia & modestia, ne laberentur in ignorantiam: hoc est, sua fundamenta diligentius contarentur, num solidis constarent lapidibus a rupe ueri desumptis. Porro cogentur in posterum ad Lydium lapidem, quanquam inuiti, uenire, iudiciumque sui, non sine maxima confusione uidere & audire. Honoratius fore non uident, ingenue suum errorem fateri, & poenitentia duci ad ueri cetrum, ac uitae semitam, quam pertinaciter in eo perseuerantes, per latam uiam ad interitum & perditionem ferri. Quod quidem ut faciant, rogamus te Deum omnipotentem, istorum hominum oculos aperire digneris, utque mens eorum fiat oculus, & spiritu diuino tuae gratiae tracti, redeant ad centrum uerae tuae sapientiae. De cuius fonte uiuas hauriantaquas, abiecta sordium scaturigine: quibus hactenus submersi, proh dolor, adhuc in eis pertinacius persistunt, quanto magis hominibus ueris innotescunt, & ab his admonentur crebrius. Bone Deus potens & misericors, nosti quantis periculis aegri sint ob falsae medicinae infidelium introductione expositi, praesertim hac tempestate prae cunctis corruptissima, quanedum in medicina corporis, uerum etiam in ea quae salutem animae concernit, omnia contra ueritatem certare totis conatibus uidentur, etsi frustra. Perte siquidem reddimur certiores: quotquot eius tuae sapientiae centri fuerunt olim, ac erunt in posterum ignari, nunquam ueri quidpiam tractasse uel tractaturos esse: imo contra, quicquid unquam conati sunt, hoc ipsum non solum in sui ruinam & perniciem tendere, sed etiam eorum qui illorum uestigia sequuntur: idque uerbo tuo, dum asseris nobis in persona filii tui dicentis: Ego sum uia, ueritas, & uita. Inde constantissime colligimus nostris in actionibus, artibus, ac scientiis omnibus, a centro ueri progressum ad sanitatem & uitam facere nos debere, cum in hoc mundo, tum in futuro saeculo. Primo uerbo, charitas in fratres: secundo, fundamentum ac finis actionum & operum nostrorum: tertio uero, utraque salus in unitatis centro quaerenda praefigurantur. Nollemus per homines haec nobis obtrudi ad calumnias, ac si essemus immemores eius quod polliciti sumus in praefatione. Quandoquidem exclamando ad te Deum, ac de misero statu infidelium conquerendo, rogamus diuinam clementiam tuam, ut uelit eos ad suum ouile reuocare nobiscum. Dum eorum etiam recensemus errores, non propterea afficimus iniuriis. Seductis enim ac seducentibus, non est in suis peccatis dissimulandum nec abblandiendum, quin potius ulcus ubi dolet eis aperiendum. Idipsum & nobis errantibus, nisi crudelius contingat unquam, aequi bonique libenter & cum gratiarum actione consulemus. Caeterum habemus testimonium certissimum o pater omnipotens, medicum & medicinam te creasse, ac uelle propter hanc illum esse honorandum. Quod nemo uere Christianus in dubium reuocat, modo uera tamen, & non falsa medicina sit. Quarum differentia, non melius neque exactius, quam a suis principiis petenda. Propugnaculum igitur infidelium restringamus ad hunc modum: Contra negantem principia, non est disputandum, nisi de principiis. Ad quorum examinationem ( Deo duce ) feliciter nos conferamus, a creatione Mundi Physicam nostram inchoantes. Creatio Mundi Exnarratione Moysis in Genesi. De Mundo Intelligibili. Dies unus. In principio creauit Deus coelum & terram. Terra autem erat inanis & uacua, & tenebrae erant super faciem abyssi, & spiritus Domini ferebatur super aquas. Dixitque Deus, Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus lucem quod esset bona, & diuisit Deus lucem a tenebris: uocauitque Deus lucem diem, & tenebras noctem. Et factum est uespere & mane dies unus. De Mundo Uisibili. Dies secundus. Dixit quoque Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et diuidat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum, diuisitque aquas quae erant sub firmamento, ab aquis quae erant super firmamentum, & factum est ita. Uocauitque Deus firmameutum coelum. Et factum est uespere & mane dies secundus. Dies tertius. Dixit uero Deus, Congregentur aquaequae sunt sub coelo in locum unum, & appareat arida. Et factum, est ita. Uocauitque Deus aridam terram, & congregationes aquarum appellauit maria. Et uidit Deus quod esset bonum. Dixit quoque Deus, Germinet terra herbam uirentem, producentem semen suum iuxta suam speciem, & arborem facientem fructum, & habentem semen iuxta speciem suam, & factum est ita. Et produxit terra herbam uirentem producentem semen iuxta speciem suam, & arborem facientem fructum, & habentem semen iuxta speciem suam. Uiditque Deus quod esset bonum. Et factum est uespere & mane dies tertius. Dies quartus. Dixit quoque Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, & diuidant diem & noctem, & sint in signa, & tempora, & dies & annos. Et luceant in firmamento coeli, & illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo luminaria magna, luminare maius, ut praeesset diei; & luminare minus, ut praeesset nocti, & stellas. Et posuit ea Deus in firmamento coeli, ut illuminarent terram, & praeessent diei ac nocti, & diuiderent lucem a tenebris. Et uidit Deus quod esset bonum. Et factum est uespere & mane dies quartus. Dies quintus. Dixit quoque Deus, Producant aquae reptile animae uiuentis, & uolatile super terram sub firmamento coeli. Creauit ergo Deus cete grandia, & omnem animam uiuentem reptantem, quam produxerant aquae iuxta speciem suam. Et uidit Deus quod esset bonum. Et benedixit illis Deus, dicens, Crescite & multiplicamini, & replete aquas quae sunt sub firmamento, & uolatile multiplicet in terra. Et factum est uespere & mane ges quintus. Dies sextus. Dixit quoque Deus, Producat terra animam uiuentem secundum speciem suam, iumenta & reptilia atque bestias terrae secundum speciem suam, & factum estita. Fecit ergo Deus bestias terrae secundum speciem suam, & iumenta secundum speciem suam, atque omnia reptilia terrae secundum speciem suam. Uiditque Deus quod esset bonum. Dixit quoque Deus: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, & dominetur piscibus maris, ac uolatilibus coeli, atque iumentis & totiterrae, omnique reptili super terram. Creauit itaque Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creauit illum, masculum et foeminam creauit illos. Et benedixit eis Deus, dixitque ad eos Deus: Crescite & multiplicamini, & replete terram, & subiicite eam, atque dominamini piscibus maris, ac uolatili coeli, & omni bestiae reptanti super terram. Dixitque Deus: Ecce dedi uobis omnem herbam producentem semen in terra, & omne lignum facientem fructum, & habentem semen suum, ut sint uobis in escam, & omni bestiae terrae, cunctisque uolucribus coeli, atque omnibus reptantibus super terram, in quibus est anima uiuens, omne olus herbae erit in escam, & factum estita. Uiditque Deus omne quod fecerat, & ecce erat ualde bonum. Et factum est uespere & mane dies sextus. Et quieuit die septimo ab omni opere suo quod fecerat. Explicatio Duorum Primorum Capitum Geneseos iuxta Physicam. Disputatione haudquaquam indiget, Spiritum Dei ueram nos docere Physicam ex oremoysis in sacra Genesi. Quis enim ausus erit negare, tum primum naturam ipsam a creatione Mundi habuisse initium? aut affirmare alibi quam in coelo, & in elementis existere? Prophetam Dei Moysen hoc loco nihil omnino ex seipso loqui, sed ea solum, quae ex ore Dei audiuerat, pure ac sincere populo Israelitico retulisse, Christianus omnis fatebitur. Si quis forsitan dubitarit, a coetu fidelium explodendus non immerito censebitur: quare nec audiendus latius, nec ad colloquium pium & uere Christianum admittendus, nisi resipuerit. In docendo igitur Moyses ex Dei praecepto populum Israeliticum a Deo electum, exordium facit a Physica, per creationis Mundi, naturaeque primae uisibilis creaturae narrationem: quo melius ac facilius, per admirationem tam magnificorum operum Dei, recentiores & rudes adhuc suos discipulos traheret ad altiora, scilicet ad supernaturalia, & in summi sui Creatoris cognitionem adduceret. Ergo ab initio docet eos, priusquam altissimus Deus hominem ultimam suam creaturam procrearet ad imaginem & similitudinem suam, ipsum uoluisse ex nihilo creare domicilium eius, & in illo quicquid usui foret ei necessarium. Nec idipsum imagine suae unitatis destitutum esse uoluit, quod primam uisibilem creaturam esse statuerat. Hanc etiam ordine pulcherrimo creatam, numeris, mensura, pondereque dispositam, admirando quodam ornauit artificio. Quibus tribus, ut instrumentis quodammodo seu primis ideis & formis uti decreuit in hoc opere suo. Unde non inconsulte, neque temere colligimus, homines fundamentorum artium & scientiarum suarum principia, medicinae praesertim ( quae prima sese obtulit homini post lapsum necessaria ) summa cum reuerentia & gratiarum actione haurire debuisse: maxime quod uideamus summum creatorem his mediis usum fuisse, cum tamen eis nullatenus indigeret. Potuit enim cuncta creasse nutu solo, qui Deus est omnipotens. Uerum ut nobis hominibus de se nihil potetibus, exemplaria daret, ad cuius normam, quicquid in hoc Mundo essemus operaturi apte conferremus, omnemque sapientiam nostram a fonte sapientiae Deo, & non aliunde ortam agnosceremus, eique omnem ferremus acceptam gratiam, sic facere statuit. Quapropter ex diuinis eiusmodi simulachris, nostra principia cum Physica, tum Medica, ut aequum est, orta sumptaque docebimus: idque ualidissimis argumentis, scripturae sacrae uidelicet, ac irrefragabilibus exemplis demonstrare conabimur, contra quae saeuiant, ut uolent, infideles. Horum etiam ex aduerso principia declarare statuimus, ut toti mundo pateant utraque, ac liberum sit iudiciosis uiris interea discernere uerum a falso fundamento. Consolamur apprime nos a fonte ueri pendere, ac in eo Christianos imitari doctores, & non infideles: tum nostros inimicos nil contra nos adducere posse, praeter autoritates hominum, etiam a Deo reprobatorum, & ueritatis existentis in Deo solo prorsus ignarorum. Demonstretur nobis unus inter infideles sapientes, artium priscos professores, uel potius inuentionum suarum doctores, qui Deum ex ueritate cognouerit, aut qui in Deum Deique filium blasphemus non fuerit ( ut princeps ille suae Medicine Galenus ) uel idololatra, & contradictionis spiritu seductus non extiterit. Nihilominus ut ueritatem haberi uolunt, quicquid scribunt ac docent: ea ratione quidem seducti, quam etiam impudenter proferre non uerentur. In artium ( inquiunt ) & facultatum tractationibus non agitur de cognitione Dei, sed haec ad Theologiam pertinet: ac si concluderent illas absque Deo possidendas & exercendas. Quae blasphemia haec est? Inde luce clarius patet nihil istos qui talia proferunt, ex charitate erga proximum facere, sed solum ex auaritia. Possunt ne esse medicus & medicina uera, sine suo Creatore? Sed missos faciamus eius farinae homines, qui uel talia cogitant, & ad mentis conceptum nostrae nos tandem recolligamus. Deus utique pura & simplex essentia per seipsam consistens, incomprehensibilis per alium, inuisibilis, indefinibilis, & indiuisibilis, per unitatem nobis praefiguratur: quae quidem multitudinis expers, contrarietatem non admittit, proinde nullam infirmitatem. Mundus igitur, cum ad imaginem & similitudinem unitatis a Deo creatus sit, in ea perstitit unione, quamuis per numeros ordinatus, ut istorum in Genesi fit mentio: quippe qui naturam unionis adhuc retinerent sub hominis obedientia, multitudinemque nullam efficerent, usque dum per dualitatem Binarii seductus, in multitudinis confusionem, contrarietatem, & inobedientiam praecipitasset, uestemque perfectionis ac sanitatem corporis atque mentis exutus, contra, omnis uitii labem, infirmitatis ac morbi miser homo contraxit. Prius medicina quapiam non indiguit, quam in morbum hunc omnium genus morborum incidisset omni sanitate priuus. Cum igitur origo prima morborum omnium homini contingat, per discessum eius ab unitate, sanitatem in hac sola omnem consistere, ac hanc in illa quaerendam esse necessarium est. Iam uideamus in quos morbos inciderit: in confusionem uidelicet, ac utriusque mortis apprehensionem. Ergo spiritu & corpore male affectus, quod sentiret se in utramque mortem exitum facere, timuit uocem Domini, & abscondit se non querens remedium. Duplici tamen ut seruaretur medicina fuit opus, Misericordia Dei, uidelicet, ac pane. Sub hoc posteriore corporis medela continetur, sub his correctionis & punitionis uerbis a Domino prolatis: In sudore uultus tui uesceris pane tuo. Panis hic non solum intelligendus, quo sustentatur corpus in alimentum, uerum etiam quicquid ad uitam naturalem est necessarium. Morbido maleque sano corpori medela ad uitam eius, panis est, quo si destitutum erit, non secus atque si careat cibo, morti fit obnoxium. Maximo sane dispendio panem benedictionis. pro pane sudoris, doloris, anxie tatis & curae commutauimus. Panis itaque Medicine ( non ille qui per hanc artem acquiritur, sed qui ad recuperandam sanitatem est necessarius ) alio loco minime quaerendus, quam eo in quo nobis deperiit, utputa in felicitatis & unitatis horto, quem breuibus explicandum, Physice duntaxat, suscepimus. Antea tetigimus mundum ipsum ad imaginem & similitudinem unitatis a Deo conditum esse. Quandoquidem sua rotunditate mirum in modum absoluta, eius pura meraque simplicitas absque multitudine, qua dotatus est ab initio sue creationis, aperte nobis innotescit. Uidemus enim corpus sphaericum, quantumcunque, & quaquauersum agitatum in plano, solum in unico punctulo quiescere, quod habet pro suo fundamento, quodque tanquam centrum suum occultum, ad superficiem circumquaque manifestum facit. Ut hinc non male cocludere quis posset, omnem sphaeram suo centro nihilo maiorem esse, cum aliud nil quam idipsum referat, ac ubique sui semper similis, unitatis uero consortio potiatur. In eo mysterio magnalia quaedam arcana, cum naturalia, tum supernaturalia latent, item artium & scientiarum cum fundamentis multa sapientia. Si mundus igitur in unione sua permansisset, non erat opus medico neque medicina. Omnis itaque medicine finis est, ut ad unionem egrum reducatur, super quam Physices & Medicinae uera principia fundauimus. Reliquum erit ut inceptum, sub auxilio diuini numinis, pro uiribus nostris exequamur. De Principio Creationis. In principio creauit Deus coelum & terram. Uariae sunt opiniones apud nonnullos de principio creationis Mundi. Sunt interalios, qui negant hoc ad tempus quoquo modo referri posse, quia nondum existeret, quodque a uespero & mane prius ortum habuit. Alii uolunt ordinem denotare, ac si dictum esset, primum omnium. Uerum haec uerba, in principio uidelicet, uidentur cum pro tempore, tum pro ordine, extra omnem loquendi modum & rationem interpretata: Cum potius in ea significatione temporis Moyses dixisset a principio, ut etiam habent aliquot uulgares interpretationes, uel inprimis, primo, etc. Locum etiam designare minime uidentur. Nam uerbum Dei Deum ipsum aliquo loco includere uelle, nefas. Etiam ante mundi creationem nullus potuit esse uel assignari locus. Infinita siquidem immensitatis diuinae amplitudo, nullos terminos habet, quo fit ut locus in infinito non sit, qui dicitur a limitum circumscriptione. Quid ergo sibi uelle uidetur Moyses per principium? Idem sane apparet, ( sub correctione tamen dictum ) quod diuus loan. cap.i.simili nec diuersa phrasi utens in eandem sententiam; hoc solo dempto, quod ista tractatio magis Theologica sit quam illa, quae potissimum naturalis esse uidetur ac Physica. Uerbum itaque Dei Deus nullo contineri loco potest, ut superius dictum, sed omnia potius in se comprehendit & concludit, ut etiam a nullo excludatur. Proinde si Deus in principio creationis fuit ( quod pie credendum ) oportet necessario principium hoc non fuisse locum. Aliquid tamen fuit hoc principium, in quo Dei uerbum aeternum creauit coelum & terram. Bene recteque locutum fuisse Moysen testatur diuus loan. idem quod ille sonans eisdemque uerbis. Alioqui potuisset argui hoc loco de impropria locutione, uel interpretum errore. Tutissimum fuerit igitur non aliter intelligere, quam ipsamet uerba sonant, iuxta puram & meram simplicitatem. Maior pars interpretum asserit Moysen accommodare suum sermonem ad imbecillitatem ingenii rudis adhuc populi Israelitici Ecclesiaeque recentis. Concedimus quidem. Uerum qui factum sit, ut non etiam nude ac simpliciter eos de hoc principio instruxerit, non uidemus; ni forte, quia non decuit indignos aeque atque alios tanti mysterii fuisse participes. Credendum itaque Moysen simpliciter narrasse omnia quae audiuerat a Domino, populumque suum non defraudasse. At si quae peculiari dono Dei per intellectum fuit assecutus, ea doctioribus etiam reuelasse, quae non aperte scripta sunt, minime dubium. Praeclara siquidem ingenia tunc temporis quum Moyses doceret Genesin, extitisse apud ipsum inter filios Israel, testantur sacrae scripturae, & qui longe maiora ferre potuissent, quam indoctus populus. Quid autem priuatim docuerit eos, integrum aliis eiusmodi mysteriorum studiosis uiris, ut hoc de negocio iudicent, relinquo. Quod quidem & mihi audire cum caeteris quae ad hanc rem pertinent, pergratum atque iucundum foret. Si tamen uenia minus dignum sit apud homines, non facundum homunculum de tam abstrusis iuxta Physicas rationes inuestigare ( quae minus etiam periculi secum etsi adferant quam theologice ) parcat Omnipotens Deus, qui corda scrutatur hominum. Scit enim me non ambitionis, non inuidiae, neque uindictae causa, sed iuuandae potius pro talentulo quod accepi a Domino, Reip. mysteriorum, & arcanorum studiosae gratia, fideliter id omne facere quod possum. Alias ante aliquot annos declaraui scriptis editis, quid meo iudicio uideretur esse principium creationis mundi: Quemadmodum & hoc loco repetere minime grauabor, & luculentius; submittens me scriptaque mea nihilominus debitae correctioni sanius interpretantis. Scripsit etiam antea praeceptor ille noster, nunquam satis laudatus Paracelsus, ab exordio mox suae Philosophiae ad Athenienses his ferme uerbis: Omnium quae creata sunt, & sunt obnoxia corruptioni, unicum fuit principium, in quo conclusae fuerunt omnes creaturae, quas uniuersa regio capit aetherea: sic tamen, ut omnium unica materia duntaxat extiterit, & non unicuique sua. Materia haec rerum omnium est mysterium magnum, non perceptibile quid, non ullius essentiae uel formae, nullius proprietatis, inclinationis, similiumue: item absque ullo colore, & elementari natura. Quam late se extendit aetherea regio tota, tam ampla fuit sphaera mysterii magni. Hoc mater fuit elementorum, stellarum, arborum, creaturarum carnis, ac reliquarum omnium sensibilium & insensibilium, omniumque corruptibiltum rerum. Singula suam ex eo mysterio duxerunt originem, non succeßiue, at unica creatione tantum: substantia, materia, forma, essentia, natura, & inclinatio, datae sunt a Domino. Mysterium magnum creati nullius similitudinem habuit, nec etiam creatum fuit. Fuit nihilominus materia prima, ex qua res omnes mortales & corruptibiles ortae sunt. Increatum igitur mysterium hoc, fuit ab altißimo opifice Deo praeparatum, ut ei simile nunquam futurum sit, nec ipsum unquam rediturum, ut fuit. Et si cuncta reditura sint in suam primam essentiam, non tamen in mysterium magnum, neque in primam suam materiam. Nam quod corruptum fuit, restitui non potest, nec restituitur, sed bene redit in idipsum, quod ante mysterium magnum extitit. Ex eo mysterio magno increato, prodierunt multa alia mysteria specialia. Creauit igitur summum arcanum, summumque bonum Conditoris omnium, hoc in uno increato simul omnia, non essentialiter, neque qualitatiue, sed in eo fuerunt quemadmodum in trunco quopiam imago non uisibilis, priusquam auferatur omne quod superfluum est lignum: tum demum & non prius apparet. Non aliter de mysterio magno censendum, quam in sui separatione carnalium, & insensibilium quodque suam in formam fuisse redactum. Nihil tamen eius quod abscissum est, periit, nec abiectum fuit, sed quodlibet in formam & essentiam factum. Admirandus admodum opifex Deus, qui minimum & ineptissimum in utilitatem adducit, eique uitam tribuit, quod nullus unquam officiet alter. Concludens itaque maximum arcanum hoc ipsum esse dicit. Quia aeternum cum transituro coniungere se dignatum est, omnia sunt in primam suam essentiam reditura, & non in primam suam materiam. Hec ille. Huius tanti uiri Philosophia admodum rara, quod captum Atheniensium discipulorum superet, ad calumnias & conuitia sese totos conuertentes, non tam hominibus quam Deo bellum gerunt. Non uident interim ista longe altius esse petita, quam ab infidelium somniis & uanis opinionibus, quorum fundamenta figmenta sunt hominum tantummodo. Paracelsus autem ex narratione Geneseos a Deo per Moysen tradita fidelibus, sua deducit primorum principiorum Physices fundamenta, a primo rerum omnium principio faciens exordium: quod quidem alio nomine mysterium magnum appellare uoluit. Ac si Moysen pro uiribus a Deo sibi concessis, imitaretur ad hunc modum: In mysterio magno increato creauit Deus coelum & terram. Non dicit etiam Moyses creationis principium fuisse creatum, sed in eo creationem omnem factam esse asserit. Ut tandem ad principii declarationem ueniamus: Quis ignorat quaeso, uel minimum aedificium indigere suo principio, a quo in perfectionem assurgit, ac tale fundamentum esse, in quo, uel super quod extruitur? Si principium igitur omnis aedificii, fundamentum sit eius, quid obstabit, quin opificii tanti, quantum cernimus esse mundum hunc uniuersum, dicamus principium Physicum fuisse fundamentum eius, in quo, & supernaturale principium esse, super quod creatum est atque fundatum? Nonne duobus fundamentis opus esse scitur in omnibus manufactis aedificiis: unum ex eadem materia ex qua constant: alterum super quod illa quiescunt, & sine quo persistere non possunt? Oportet igitur haec duo coniuncta simulesse, licet etiam diuersae conditionis existant atque naturae. Unum porro pars est aedificii, ut sunt primo iacti super fundum lapides: alterum uero extra aedificium, at sine quo illud etiam consistere non potest, ut est fundum, quo totius structurae pondus sustentatur. Creationis igitur mundi principium est eiusdem fundamentum. Interrogabit fortasse quispiam, utrum istoruni statuamus pro principio? Sat superque per ea quae dicta sunt, responsum est: utrumque uidelicet coniunctum alteri, ut aut unum esse oporteat, aut ruere quod superaedificatum est. Nec satis per ea quae dicta sunt hactenus, aperte innotescit, quid creationis tam admirandum sit principium. Libenter abstinerem a propalatione sacratissimi huius mysterii magni increati. Uerum aliud quid me facere licet ac decet, quam quo fata trahunt obtemperantissime sequi? Fateor ingenue hoc loco, me nihil praeterquam sub diuino dictante spiritu, scriptorem & monitorum eius exaratorem agere, uelut e profundissimo somno excitatum. Quid miser homo de se promere, praeter meram ignorantiam potest? aut quid habet quo glorietur potius, quam a Deo gratiam assecuntum esse, seruitio dignatum eius, & obsequio, cui soli gloria conuenit? Faxit igitur qui potest, uelleque solus habet, ut eius ductu felici, comitibusque fidis, inchoatum hoc opus eo fine perficiam, ad quem nutu suo dirigere uoluerit. Minime dubitandum, quin ad uindicias ueritatis ab iis oppressae, qui falso hactenus eam sibi totam uindicarunt, & in liberationem eorum, qui his ducibus ita caecutiuerunt, ut apertis etiam oculis, mente nihil prorsus percipiunt: nunc uero utrobique lucem uideant eius, qui lux est, & lucem inaccessibilem inhabitat: cui soli honor sit, laus, & gloria in aeternum. Anianimaduertite igitur fideles, ad ea, quae sub integumento potius satere plurimos aequum esset; quam promulgari paucissimis. Et nime stimulus in animo quodammodo congerer ad exprimendum, effari haudquaquam ausus essem. Ut tamen aliquando uideant homines erga Deum & naturam ingrati, quam atrociter hactenus ueritati restiterint, ista diutius sub silentio praeterire, periculosum fore duximus: ne forte pertinacius in hoc errore persistentes, etiam alios multos, alioqui natura bonos, corrumpant, ac in similes errores attrahant. Aeternum ergo sapientiae uerbum aeternae, in immensi & infiniti sui centro aeterno, finiti & quandoque transituri centrum collocare uoluit, ut in eo sibi materiam praepararet absque ulla praeiacente materia quapiam, ad mundi creationem idoneam. O admiranda sapientia, quae ex punctulo uix intelligibili, quicquid unquam ingentis machinae huius, uastae ponderosaeque molis a creatione factum est, solo uerbo potuit excitare! Quis satis admirari poterit, omne quod graue dici potest ac onerosum, hoc uno solo puncto, puncti uirtute sola sine molestia gestari, firme figi, ac supra omnem constantiam retineri, citraque ullam uacillationem sustentari? Sed quis non, magis quam mirabitur, stupefiet, dum considerabit medium absque terminis uel extremis assignari? quod praeter omnem geometricam rationem, imo supra captum angelorum ( ut interim de hominibus taceam ) factum esse scitur ab eo cui soli nota sunt omnia. Diuinitati nihil similius centro. Nam ut ipsa incomprehensibilis, inuisibilis, non mensurabilis, infinita, indeterminata, & si quid ultra dici potest, omnia similiter in centro quadrare conuenireque certum est. Hoc enim quia locum nullum occupat ob quantitatis carentiam, comprehendi non potest, uideri, nec mensurari. Tum etiam cum ea de causa infinitum sit, & absque terminis, locum non occupat, nec depingi potest, uel imitatione fingi. Nihilominus omnia quae locum etiam non implent ob carentiam corpulentie, ut sunt spiritus omnes, centro comprehendi possunt, quod utraque sint incomprehensibilia. Quapropter uerba creationis, in principio uidelicet, ad locum referri Physice nequeunt, etsi ad centrum sit relatum principium. Nec praetereundam esse iudico mirabilem admodum centri naturam, quod ad sphaerae formationem attinet ex Physica. Ex eo namque ab omni parte fluentibus aequalib. lineis sese mutuo contingentibus, exurget inde solidum corpus sphaericum, tot centrorum in superficie, quot fluxerunt e centro lineae. Patet inde sphaeram quantumuis ingentem carere basi, ac in plano minime, nisi retenta, quiescere posse. Non absurde igitur concludimus ex his, sphaeram omnem e centro suo natam esse naturaliter & Physico modo, per sui centri immoti radios extensos ad iustam superficiem, id est, aequaliter finitam atque determinatam. Et quanquam ista uobis, ut inaudita prius, admodum rudia uideri possunt: talia tamen est quod existimetis, ut quae praeclara mentis acie praeditis etiam, per totum uitae curriculum, abunde satis exhibeant contemplationis, atque studii, necdum quidem eos uix millesimam centri partem assequi posse putate. Sane quicunque centri naturam probe cognitam haberet ( ut ait uirquidam excellentissimus in adepta Philosophia ) ipsum nihil eorum quae in coelo & in terra sunt naturalia, latere quoquo modo posset. Ut igitur centri nullus est finis, uirtutum eius etiam & arcanorum abyssus infinita nullo calamo fatis describitur. Quare tantisper ab eo describendo tractandoque nobis erit quiescendum; quo ad caetera quae de mundi creatione putamus esse notatu digna, contemplati fuerimus ex Physica. Solum hoc addemus, centri uidelicet, necnon eorum quae prodire queunt ex ipso, rudem & impolitam adhuc imaginem proponi, quam politioris ornatus cultoribus exhibemus decorandam. Sat nobis modo fuerit, si qualemcunque semitam arcanorum naturae studiosis, qua pateat iter ad altiora, strauerimus. Ianitores sumus, sis tu lector optime qui penitius in abditiora penetres, aut is quem te constituat ille, cuius est unumquemque ad suae uitae munus & officium reuocare. Creauit Deus coelum & terram. Opus est solius Dei creatio. Quis enim alius ex nulla praeiacente materia uel substantia, materiam excitare potest? certe nullus angelorum neque hominum. Cum igitur Moyses dicat, in principio Deum creasse coelum & terram, nec subdat ex qua materia, tacite nobis innuit, coelum & terram fuisse rerum omnium primam materiam, ex centro ( ut auditum est ) per uerbum Dei excitatam. Nec repugnat sententiae patrum asserentium, ex nihilo coelum & terram esse creata. Nam respectu coeli & terrae perfectam essentiam, formam, & materian. habentium, quod his carere intelligitur, uti centrum, censeturetiam pro nihilo. Caeterum operis omnis excellentia potissimum ex eo iudicatur, cum in ipso uidentur primis ultima, & e contra, mutuo sibi correspondere. Diuini porro huius opificii duo principalia membra corporis unius mundi uidelicet, perbelle referunt hominis creationem unius in duo postmodum a Domino diuisi. Uerum quia partes ex uno & eodem sunt, in unum rursus conuenire plurimum appetunt: hoc operante tertio, nempe uinculo naturae per mutuum unitatis suae naturalis amorem, & appetitum. Terra erat inanis & uacua. Quaenam fuerit mundi materia prima, dictum est prius; iam pro parte qualis extiterit, indicatur. Per inanitatem quid aliud hoc loco praeter inopiam & indigentiam, copia quandoque supplendam, intelligi posse uidemus; & per uacuitatem, ultra locum, sterilitatem ac infoecundum statum etiam in meliorem conditionem redigendum, ut patet ex sequentibus? Et quamuis terrae hic solummodo fiat mentio, nihilominus sub ea appellatione comprehenditur uniuersa regio elementaris, quae postmodum sub firmamento locum obtinuit. Coniectura quadam eius occasio nobis apparet, quod elementum hoc prae caeteris suapte natura fluidis, mobilibus ac raris, stabile, firmum, ac solidum, centro sit affinius: tum etiam progignendis creaturis ad uitam hominis necessariis, ac deferendis magis idoneum, magisque notum prae caeteris. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Clarius materiae mundi primestatus innotescitur, ut quae fuerit abyssus perfusa tenebris, coelum atque terram permixta simul in se complexa. Quis non ex his adhuc intelligit omnia sub unitate prius comprehensa, & in unica massa tantisper delituisse, donec a summo creatore manifestata sint per separationem? Et spiritus Domini serebatur super aquas. De materia prima concludit Moyses, innuens coelum, terram, & totam abyssum aquas fuisse. Unde manifeste liquet ea omnia solum unicum quid extitisse specimen aquarum referens, super quas spiritus Domini ferebatur. Sunt qui interpretantur Moysen per abyssum & aquas, unum & idem intellexisse: quod sane probabile est. Nam adhuc nulla fuit mundi facta distinctio, donec Deus creasset lucem, eamque postmodum a tenebris diuisisset. Unde colligitur per omnia quae dicta sunt, unicam massam intelligi, usque ad primam diuisionem, lucis nimirum a tenebris. Dixit quoque Deus, Fiat lux, & facta est lux. Absoluta mundi materia & forma primordialibus, Deus creare uoluit lucem. Est enim spiritus in quo uita rerum naturalium, a Domino conditore posita est. Hac sane fuit opus ad supplendum ea quae de terra dicta sunt & abysso, huius uidelicet illustrationem, & illius inanitatem & uacuitatem replendus. Primum igitur coeli & elementorum fuit ornamentum, tertium quoque idealis mundi membrum & potissimum. Ideo primo loco nobis a summo coditore commendatur & approbatur bona his uerbis: Et uidit Deus lucem, quod esset bona. Haesitare quis hoc loco posset, an etiam Deus non uiderit coelum & terram esse bona. Uerum quicunque pia mente uerba haec intuetur, intelligit pariter omnia quae solus bonus Deus creauit, esse non nisi bona. Porro quod unum altero magis bonum sit, non propterea derogatur dignitati minus boni. Singula siquidem unius & eiusdem corporis membra, sortita sunt in eo peculiare munus & officium ex uoluntate sui conditoris, ut unum alteri non inuideat. Hoc ipsum etiam de charitate legitur, spe, fideque maiorem esse. Proinde non sequitur reliquas duas esse minoris existimationis. Etenim alibi legitur fide sola hominem saluari. Ergo uidere Dei bonum ( ut uir probus quidam inquit ) est nobis approbare bonum. Et diuisit lucem a tenebris. Non absimile dubium occurrere potest, utrum tenebre non fuerint a Deo probate, cum abeis lux bona diuidatur. A bono quidem quod diuiditur, uidetur esse malum, uti habetur de separatione ouium ab hoedis. In Genesi autem diuisio non aliter intelligenda, quam infra legitur de diuisione aquarum ab aquis, superiorum ab inferioribus, coeli a terra, uiri a muliere, & similium. Manet enim ibidem uinculum unionis & copula per mutuam appetentiam inde quidem ortam, quod ex uno & eodem partes diuisae sint, & non ex diuersis natae. Appellauitque lucem diem, et tenebras noctem. Scitur ex luce diem oriri, ac per illius impedimentum introduci noctem: impeditur autem lux per interpositionem opaci corporis uel densi, ut sphaera terrae noctis umbram efficiens. Lucem igitur tenebris obducere, diem est claudere, non secus atque luce noctem propelli, diem est introduci. Et factum est uespere & mane dies unus. Diuisio partium in unione permanentium exponitur. Per mane siquidem lux atque dies intelligitur artificialis, & per uesperum, nox atque tenebrae, quae simul ambae partes diem unicum naturalem constituunt. De tenebris etiam intelligendum est naturalibus, quas inseruire Deus nobis uoluit. Alienae sunt prorsus a tenebris exterioribus extra uel praeter naturam ortis, in quas angelus malus deiectus esse legitur. Ceterum quod ad unum diem attinet, sententia doctorum piorumque uirorum est, hunc nobis summa cum reuerentia considerandum esse, ut qui in creatione mundi intelligibilis, per conceptum in mente diuina sit absolutus, & non aliis quinque diebus annumeratus, quibus hunc sensualem & uisibilem mundum, ad exemplar illius idealis conditum esse, materialiter tamen uolunt, & ideo ab altero die prius inchoatum. Est enim primus numerus, dualitatis uidelicet, materiae representatiuus, ut unitas formae, uel potius ideae primae. Trinitas uero foetus est unitatis, uti quaternarius dualitatis. Mundum itaque uolunt sub uno die diuinitus, & non primo, creatum esse idealiter unum, & postmodum sub numero primo per ordinem materialiter ideae suae repraesentatiuum. Impium namque uidetur, unitatem sub numerum & ordinem uelle concludere, licet unitatibus constare numerum humana ratio doceat. non propterea censendum unitatem in serie numerorum esse connumerandam. Differunt enim unitates ab unitate, non minus quam confusio multitudinis a simplicitate. Plures unitates quia multitudinem efficiunt, ut hanc, nec illas ullo modo potest unitas admittere. Quapropter dixit Moyses sub uespero & mane factum esse diem unum, & non primum, ut habent multae uersiones: nec dubitandum inaduertentia quadam interpretum id accidisse. Hactenus de creatione mundi intelligibilis, cui locum assignare alibi, quam in infinito uerbo Dei locum non admittente, nefas. De uisibili tandem ad illius exemplar & imaginem conditi, fundamentum ac principium in mysterio magno increato habente, est quod modo loquamur. De Mundo Uisibili Et subsensum cadente. Dies secundus. Dixit quoque Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, & diuidat aquas ab aquis. Et diuisit aquas quae sunt sub firmamento, ab aquis quae sunt supra firmamentum. Et uocauit Deus firmamentum coelum. Et factum est uespere & mane dies secundus, Fiat firmamentum, etc. Reatio mundi uisibilis a Mose narratur facta fuisse die secundo primum, qui primus numeralium non immerito dici potest. Nam creationis materialis mundi historia, ab eo die sumit exordium, Moyse porro docente coelum per firmamenti creationem factum fuisse in medio aquarum. Hoc quidem aptissime correspondet ei quod supra de aquis dictum, scilicet spiritum Domini latum fuisse super aquas. Unde satis aperte constat omnia prius aquas extitisse, quas altissimus conditor assumpserat, sibique praeparauerat in materiae suae materialis creationis primam. Medium etiam hic non ut equidistantiam ab extremis intelligendum, atqui potius uelut sequestrationem, quemadmodum inter contrariantes consiliatorem, siue moderatorem dicimus esse medium, ne confundantur amicitiae leges. Haud secus hic ne permiscerentur de caetero inferiores aquae superioribus, medium creatum est a Domino firmamentum. Idipsum eo docet Moyses, inquiens ex ore Domini, & diuidat aquas ab aquis; ac si dixisset, diuidat coelum ab elementis. Et diuisit aquas quae sunt sub firmamento, etc. Ista diuisio non inconcinne respondet ei, quae de luce facta fuerat a tenebris: ea tamen ratione qua purum ab impuro diuidi intelligitur. Quid quaeso luce purius, ecquid impurius tene bris interea quae creata sunt? Secundo loco longe lateque coelum est purius omnibus elementis. Proinde uidemus primam diuisionem eorum quae sub aquarum unitate comprehendebantur, fuisse lucis a tenebris uno die factam, atque secundam coeli uidelicet ab elementis altero die subsecutam. Inde per contemplationes Physicas, Chemiae primum fundamentum ortum habet. Eius siquidem artis potissimum exercitium uersatur circa diuisionem puri ab impu ro quorumlibet a natura productorum. Ex his igitur quae dicta sunt, constat, per purum intelligi lucem atque coelum: & per impurum, terram & elementa firmamenti medio diuisa diuinitus. Quapropter toto coelo ( quod aiunt ) errare uidentur, qui docent aliam elementorum diuisionem, quam omnium eorum simul, in suo naturali uinculo manentium, a puro suo coelo quod eis permixtum fuit a natura. Exin haud temere considerarunt Physiochimistae ( non illi qui sine uerae Physices cognitione currunt in uanum ) omne corpus a natura procreatum, ab hac eadem sibi ob oculos esse positum, haud secus atque aquas tenebrosas in eo latentes, quas per firmamentum igneum, & artificiale suum diuidere possent in superiores puras, & in inferiores impuras. Porro diuisio haec, diuisionem atque differentiam secum adfert, quae modo uidetur inter priscos Physicos, & Paracelsum. Iste suae Physices fundamenta eiecit super Genesis partem superiorem potissimum: Illi uero fluitant super aquas inferiores tantum, ex quibus quatuor quas uocant qualitates primas, pro columnis aedificii sui stabiliunt in quatuor elementis inferioribus. Nihilominus fateri coguntur tria prima sua principia Physica, formam scilicet, materiam, & priuationem, cum tamen nihil minus quam ueram formam doceant. Quid autem per priuationem intelligant aliud, quam lucis naturalis priuationem, haudquaquam percipi potest. Contra Paracelsus hanc naturae lucem ( qua uidentur illi priuati ) totis conatibus & pro uiribu. amplectitur, ut per eam in abdita naturae mysteria necnon arcana penetret. Si formae rationem etiam aliquam habent, cur eam non docent a sua materia separari, ac tanquam a tetro carcere liberari, quo libere ualeat agere? Si uero modum ignorant acartem, quare quaeso uituperant? Fatuum porro uidetur ut laudare, pariter & contemnere quod ignotum est. Atque mentis est prorsus insanae praeter causam & occasionem affici. Sed alio nos reuocat animus. Antea diximus coeli diuisionem ab elementis arti Chimicae dedisse initium. Restat modo ut enucleemus quid per coelum suum intellexerint huius artis ueri professores. Non aliud sane quam idipsum quod Paracelsus per suum Mercurium sulphureum. Postquam enim a suis confusarum aquarum corporibus, superiores aquas diuiserint medio sui firmamenti artificialis, utramque partem seorsum reponunt, usque dum in usum ueniant, quem audire quandoque licebit ex sequentibus. Sat modo fuerit primi nostri principii, Mercurii uidelicet, fontem aperuisse ex quo defluxit. Quin etiam coeli diuisionem ab elementis penitius intuebimur. Ea cumprimis necessaria fuit ad successiuam generationem & propagationem eorum, quae Deus uerbi sui uirtute ac sapientia primum creauit in elementis. Nihil enim in seipso generare potest, sed in alio tantum quod ex seipso fuerit. Quocirca aquae primordiales necessario diuisae fuerunt, ut illa postrema Adami ab Eua diuisio primae corresponderet illi, & econtra. Uocauitque Deus firmamentum coelum. Firmamentum pro toto coelo naturali habendum est, a Lunae situelementis proximo, usque ad extremam uniuersi creati naturalis concauitatem, & non solum prostellarum fixarum ( quas uocant ) altitudine, ut infideles docent. Planetas, quos etiam erraticas stellas dici uolunt, in firmamento sitos iuxta Moysis sententiam asserimus: cui uni soli plus fidei tribuendum est, quam infidelium scholis omnibus. Docent isti coelorum nimiam ex suis opinionibus multitudinem. Cum Paulus tamen apostolus duos duntaxat esse naturales clare satis innuat, dum raptum se profert in tertium coelum. Hoc ipsum fuisse supernaturale quiuis pius & mere Christianus iudicabit ex eo, quod ibidem supernaturalia cum uidisse, tum audiuisse ac didicisse debuit, & non naturalia. Reliquos ergo duos sub coelo supernaturali collocatos, naturales esse quis dubitabit? unum incorruptibile, qualitatis omnis, mutationum & uicissitudinum expers; alterum uero corruptibile, & in media regione situm, in quo mutationes omnes, & qualitatum alterationes, atque meteorice generationes fiunt? Posterius enim hoc a Moyse uocatur coelum apertissime die sexto, quum dicit, ut dominetur piscibus maris & uolatilibus coeli. Situs planetarum altiores demissioresue, tot coelos non constituunt, sed in unico coelo cum caeteris astris libere mouentur, ex ordine, quo ab initio sue creationis, digito sui conditoris agitati sunt, quem etiam ordinem atque motum seruabunt inuiolabilem in finem usque saeculi. Non clauis neque malleis corpori cuipiam coelico affixi circumaguntur, ut satis innuere uidentur infideles; licet admodum tacite, qui quod ante pedes est non uident, interea quae in coelo fiunt ad unguem recitare uolunt Astronomi. Sed quin aperte fatentur, quum de fixis in firmamenti concauitate docent, potius aequidistantes perpetuo moueri? Quanto magis hoc mirabile, imo ut fere impossibile uidetur humano captui nostro, tanto sanctius atque firmius, ac maiori cum ueneratione tanti opificis admirandum est nobis Christianis artificium, qui haec arcana Dei ad lancem intellectus humani ( quod faciunt infideles ) nolumus, neque debemus reuocare, ut sciamus qua ratione id omne fiat, quod a Domino factum est. Satis nobis fuerit fateri, omnia esse in sua potestate, ac ipsum quaecunque uoluit fecisse. Et factum est uespere & mane dies secundus. Quod prius de uno die diximus ex aliquorum sententia, obiter hoc die secundo repetere non erit superuacaneum. Licet enim hic dies dicatur a Moyse secundus, id iuxta feriem & numerorum ordinem intelligi minime uidetur, ut audiuimus. At potius dicitur secundus, ut dierum creationis perfectus numerus ille senarius compleatur, qui nobis mundi perfectionem indicet, haud secus atque septenarius coeli cum elementis copulam: item in supernaturalibus mentis cum corpore pacem, & in unione quietem aeternam. Dies Tertius Dixit quoque Deus, Congregentur aquae quae sunt sub firmamento, in locum unum, & appareat arida, & quae sequuntur. Hoc die qui dicitur tertius, creatum fuit secundum membrum mundi uisibilis, scilicet elementum, sub aridae nomine, quod antea terra dicitur. Ac si dixisset Moyses, in principio mundi creauit Deus superiorem eius partem coelum, & inferiorem terram elementatam. Quaeri posset cur Moyses ab initio magis terrae, pro reliquis etiam elementis, quam aquae, ignis, & aeris fecerit mentionem? Ratio quidem in promptuest, factum esse, quia terra infimum est elemetorum omnium, quo nec alio melius inferior mundi pars denotari potuit. Tum etiam quod solum hoc inter caetera stabile sit atque fixum, ex cuius centro, tanquam ex fonte uel fundamento, reliqua pullulare uideantur, & in altum assurgere, ignis quidem artificio. Quis ignorat, nisi uerae Physices ignarus, ignem elementum inferius, in centro terrae primam originis suae radicem habere, ex quo tandem sursum indefesse propria sui natura surgit in altum ad firmamenti concauitatem, atque corpora terrae & aquae penetrans, ac transiens, huius ut illius puriores subtilioresque partes secum in aerem uersas, in mediam regionem attollit? quo quum uenerit, non altius penetrare potest, hoc impediente firmamento? Proinde fit ut debilis iam factus eius calor ob nimiam extensionem, frigoreque terrae & aquae subtilium, ac regionis mediae, uictus succumbat, ac una cum aere, terraque in aquam densatione uersus ignis, grauiaque simul omnia factarursum in terram & aquam decidant, eoque redeunt unde prodierant. Motum hunc Physiochimistae circularem uocant, eumque suis in operationibus ut caeteros imitantur. Quatuor igiturelementa, ignis artificio uolatilia facta, recipiunt ad hunc modum a superioribus astrorum masculea naturae semina, per influxum ac impressionem in media regione contingentem ( demonstrantibus idipsum meteoricis generationibus ) eaque postmodum sui lapsu dicto, deferunt in quatuor suas etiam matrices, ut suos concipiant foetus ac producant, ab exordio suae foecundationis ordinatos per summum coditorem, ad omnium propagationem quae generantur ex eis. Huius generationis quatuor sunt patres, totidemque matres: alterius uero quae per solum influxum fit, unicus est pater, & unica mater, sol & luna uidelicet in genere, uerum in specie multa sunt media generationum, ac tot quot sunt astralia reliqua corpora. Caeterum quid sapientes Chimistae per suam terram elementatam intelligant in arte sua, minime subticebo. Idipsum nimirum est quod Pa racelsus per suum sal inculcare nobis uoluit. In eo siquidem quatuor elementa, ut in proprio suo domicilio sedem habent atque mansionem. Quod quidem experimento facili ad oculum demonstrari potest, ut infra latius. Addam quod ad congregationem aquarum attinet, istam discretionem sola congregatione fieri, & non per diuisionem, ut ea quae fuit aquarum ab aquis. Haec porro nullam de cetero permixtionem partium diuisarum corpoream admittit, at bene spiritualem per influxum, uti diximus: illa uero corpoream permixtionem suarum partium fieri sinit, non tamen adeo absolutam, quin utrique parti sua forma locusque proprius maneat. Uidemus enim aquas inferiores circumquaque penetrare terram, eique permisceri, sed in pultes reducere minime posse: huic prouidente sagacissima natura Dei filia, per ignis artifitium in centro terrae suum officium exercentis. Quod quidem ignorasse uidentur prisci Physici: alioqui sese in Aetneas flammas non coniecissent, ut celebratus ille Physicus & medicus sui temporis Empedocles. Nec sese Physices historiographus flammis eisdem & fumo suffocandum exhibuisset Caius ille Plinius, naturae secretarius olim existimatus. Ambo quod arcanum hoc naturae non possent ingenio assequi, nec eius flagrationis scrutari causas, non minus quam desperabundi, sese totos in impiam oblationem Uulcano deuouerunt miseri. Quo factum ut Aetnicos non secus atque Ethnicos uocare tales nonnunquam liceat homines. Et appareat arida, etc. Mutatio nominis terrae in aridam pro unico elemento, terra scilicet, luculenter satis indicat Moysen exponere uelle, quo sensu terram accipiat inquiens, Creauit Deus coelum & terram, terra erat inanis & uacua: non solum pro unicoelemento, uel pro arida, sed pro omnibus elementis in centro terrae commune centrum habentibus, atque super increatum centrum fundatis. Alioqui dixisset ut prius, Et appareat terra. Mentem suam clarius patefacit dicens, aridam appellauit terram. Ac si diceret, per aridam intelligere uos uolo terram, quae apparuit ex aquarum congregatione unum ex quatuor elementis. Congregationes aquarum uocauit maria. Nulla fontium scaturiginis, aut eorum quae ex eis oriuntur, uti fluuiorum, aliorumue facta mentione, marium duntaxat nomine, cunctas inferiores aquas insigniuit Moyses. Proinde facile hinc fuerit coniecturam facere ab istis illas oriri, necnon per poros terraeque meatus scaturire, ac in suam originem refluere, suamque salsedinem in terra dimittere, transitu quoque per eam facto in dulcedinem transmutari: subterraneo igne idipsum efficiente, ut uidelicet eleuetur uapor dulcis, sale penes terram sibi propriam remanente. Quod quidem apparet ex Chimicis oculariter, in aquae marine uel muriae cuiusuis destillationibus, stillatum dulce sursum ferri subsidente sale. Sunt igitur maria, fontes, ac flumina, lacus, etc. ex uno & eodem loco, globo, & sphaera una sua promanantia, sub firmamento aquarum congregatione simul unita. Carnei non uident quod mentales oculi, corpore terrae hoc ipsum impediente, cuius in superficie, licet maria, sinus, lacus, & id genus alia, diuisa nobis appareant uel segregata: nihilominus in unum & idem centrum suum coire, nedum ista, uerum etiam alia cuncta, sunt qui uident paucissimi, ut ab his docetur uerbis, in locum unum. Dixitque Deus, Producat terra, & quae seque Haec uerba referri debent ad ea quae supra de creatione mentali dicta sunt, Terra erat inanis & uacua. Ac si diceret Moyses; Elementa uel mundi pars inferior, siue aquae sub firmamento, erant adhuc informes, nudae, ac steriles, & absque ulla uirtute, donec die secundo formam Deus dedisset illis suo uerbo, cum per aquarum congregationem, tum per foecunditatis inditionem. Huius nuditatem uiridi uestiuit amictu, & sterilitatem foecunditate repleuit altissimus die tertio, a uegetabilibus, idque minoribus, ut herbis, ad maximas arbores progressum faciens. itidem ab infinito elemento, terra scilicet, ad aquas & aerem. Terre primum ornamentum ex eis esse uidetur, quae insensata radicem oris loco in terra defixam habent, qua recipiunt alimentum, uti peros animantia. Naturae siquidem uegetabilium nutricis ubera terra sunt, & eisdem aqua lac praebet. Quatenus autem sexu carent, datum est eis semen in seipsis; tum quae motu libero destituta sunt, coire simul nequeunt ut locomotiua. Proinde maxime delirare uidentur Physici, qui sexum uegetabilibus per suas appellationes maris & foeminae tribuunt. Externarum namque formarum in naturalibus, aliqua tamen cum uel modica differentia, similitudo duorum, ut uegetabilium, non debet pro sexibus iudicari, sed magis ad diuersas referri species. Nonnulli hunc errorem uolentes euitare, in longe maiorem inciderunt, his sub uno & eodem nomine maius & minus adscribentes. Quoniam hoc ipso fatentur per imprudentiam ignorare, cum nominibus rerum naturalium, earum uires atque uirtutes, a quibus potius nomina dedisse quam ab exterioribus formis oportuit. Fatuum esse uidetur, assignare masculum specie differentem a sua matrice. Terra porro matrix est & mater omnium uegetabilium, at semen eorum est pater. Uidete quaeso qua specie conuenire possunt istorum parentes. Non sic de animantibus & locomotiuis, quorum uterque parens specie cum altero conuenit. Dies Quartus. Dixit autem Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, & diuidant diem & noctem. Quod superiori loco sub idea dictum, fiat lux, repetit Moyses, at sub materia factum fuisse. Quandoquidem aliud esse uidetur lux, aliud uero luminare. Non secus atque spiritus & corpus, etsi coniuncta sint in unum, non est tamen unum quod alterum. Eadem ratione fere se quodammodo habent lux & luminare, ( ut crasso tandem utar exemplo ) qua flamma & oleum in lucerna, nisi quod in istis consumptiue, in illis uero perdurabilius. Patet equidem prius creatam esse lucem, quam luminare. Postquam igitur altissimus Deus terram ornasset uegetanti uirore, coelum decorare uoluit luminaribus innumeris, ut etiam ex ordine priori dictum fuerat, Terra erat inanis & uacua; mox inde subiungitur, Et tenebrae erant super faciem abyssi. Notandum in hoc ordine mirum latere mysterium. Uoluit enim summus rerum conditor prius creare uegetantia, quam solem & reliqua luminaria, ne fortassis homines impii ab his illa creata, uel inde primarias uires atque uirtutes fuisse sortita crederent, & creaturis ad hunc modum tribuerent, quod Creatori soli conuenit. In eum nihilominus errorem incidit maior pars hominum, ut ab eis infidelibus uidere est, qui solem & stellas adorant, uero Deo neglecto, uel sibi saltem ignoto. Nos uero Christiani uirtutes omnes cum naturales, tum supernaturales, unicae uirtuti, solique Deo ferimus acceptas in omnibus. Et quamuis fatemur ( ut aequum est ) cuncta primum a Deo solo fuisse ut creata, pariter & animata, suisque dotata uirtutibus: in propagationem tamen eorum quae post creationem generari debebant in elemetis, uidemus ipsum uti uelle suis mediis, utputa superiorum luminarium uirtutibus, ex ipso etiam procedentibus, ut legitur. Et sint in stationes & tempora. Nunquid stationes temporum, dierum & annorum iuxta uicissitudines, productionis rerum ex terra sunt causae secundae, a prima tamen causa, Deo uidelicet pendentes? Patet ex eo: Ut luceant in firmamento coeli, & illuminent terram. Quis quaeso dubitat lucem naturalem esse uitam naturalium, & supernaturalem illam, esse uitam spiritualem? Asserit enim nobis Christus se lucem esse mundi, ac uitam. Item loan. Erat lux uera ( inquit ) quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, id est, uiuificat. A simili, terram illuminari a luce naturali, uiuificari est naturaliter: non secus atque illuminari a lunce supernaturali, spiritualiter uiuificari est. Per hanc sententiam nihil derogatur Maiestati diuinae, cum unica & eadem sit uirtus, quae luminaria illuminat, & quae terram per illa Est itaque lux idea uitae, tenebrae uero mortis imago. Dictum equidem, Et tenebrae erant super faciem abyssi. Quid aliud per hoc intelligendum putamus, quam abyssum eo tempore adhuc fuisse uitae naturalis & supernaturalis ac lucis expertem, Deumque tum primum creasse uitam naturalium supernaturalem, quum dixit, Fiat lux, & quae sequuntur. Et diuidant diem & noctem. Idem quod antea, Diuisit Deus lucem a tenebris, appellauitque lucem diem, & tenebras noctem. At quamuis ista uideantur esse ut sunt contraria, lux & tenebrae, dies & nox, in unum tamen conuenire diem Deus uoluit ac iussit his uerbis, Et factum est uespere & mane dies unus. Etenim Physicus ac naturalis dies constare scitur ex artificiali diecum sua nocte coniuncto. Mirum admodum, & summa consideratione dignum, in mundi creatione Deum uoluisse in unum conuenire contraria, uti coelum lucidum cum tenebrosis elementis in mundum unum tantum, qui etiam prodiret ex uno principio per diuisionem in contraria. Hinc porro nobis dilucide ueneranda trinitas in unitate lucens, in omnibus rebus naturalibus innotescere potest. Quoniam quod duo contraria coniungere debet in unum, hocipsum oportet esse tertium quid utriusque particeps. Idipsum est naturae uinculum, amorque mutuus in natura situs, ut appetentia partium ex unitate naturali prouenientium, in eam rursum redeundi. Deus enim est pacis autor, & reconciliationis in omnibus. Unde quaeso haec igitur, si nulla sit contrarietas? Intelligenti pauca, praesertim quod sobriam tractationem ac tacitam hic locus maxime requirat. Proinde non profanandum arcanum, cum altiori loco potius quam in Physicis conueniat. Et sint in signa, in stationes, indies, et annos. Multiplicem luminarium utilitatem conspicimus, ut abannotationibus signorum in eis apparentium, que partim & potissimum nos admonent irae Dei propter nostra peccata commotae, & ad resipiscentiam nos incitantis: partim obseruationib. ad agriculturam: item dierum & annorum notationibus ad annales & alios usus, qui faciunt in societatis necessitudinisque hominum inter se conseruationem. Nec desunt qui per signa uelint Astronomiam intelligi, ut quae ab eiusmodi signis petenda sit in futurorum praedictionem. Uerum haec opinio per Christum refutatur, cum dicat Apostolis, sua non interesse nosse tempora, quod reseruata sint in arcanis Dei. Paracelsus etiam non hinc suam artem deriuare uult, quam signatam uocat, sed potius a Physiognomia quadam & obseruatia notarum impressarum siue insculptarum a superioribus in inferiora quaeque per influxum, a quibus etiam rerum eiusmodi uires atque uirtutes nobis innotescunt. Non docetur haec ars in scholis infidelium, neque ex hominum uanis opinionibus uel somniis, atex luce naturae, quae per supernaturalem sit illustrata: proinde ab hac petendum ut illam obtineamus. Sunt nihiloninus media quedam hominibus bonae uoluntatis a Domino concessa, quibus ad ea percipiendum & intelligendum animus ipsorum optime disponitur, & ab omni liberatur impedimento quo remorari posset. Uerum enim uero pigris & accidiosis hominibus raro uel nunquam contingere solent: & praesertim eis prorsus denegantur, qui talia contemnunt ex ignorantia. Dupliciter autem inferiorum notae considerandae sunt, uel ab exterioribus signis, aut per internorum examinationem, quam docet Anatomia Uulcanica. Ut luceant in firmamento, & illuminent terram. In superioribus hic locus satis superque declaratus est, ubi lucem ad uitam comparauimus, & illuminationem ad uiuificationem: quare praetereundus. Fecit Deus duo luminaria magna, etc. De omnibus in genere luminaribus prius dictum est ad hunc modum, Fiant luminaria in firmamento coeli: modo uero de duobus potissimum, eisque principibus, sole & luna, sermonem instituit Moyses. Postquam igitur Deus in firmamento lucem posuisset, ut per medium luminaris maioris in ipso nedum luceret, sed etiam per diem illuminaret elementa, alioqui suapte natura tenebrosa: noluit ea noctu luce destituta. Quapropter sua prouidentia creauit etiam luminare minus, quod a maiori tamen lucem acciperet, qua quidem umbrarum terrae tenebrae per noctem illustrarentur: Ut quae a sole interdiu siccitates elementis introductae essent ob eius calorem, noctu a luna rore coeli uicissim irrigarentur, & istius humectatione, ut illius fomento cuncta propagarent, ex Dei uirtute solum, sed per media quae dicta sunt. Et stellas. Ob interpositionem quae est inter luminarium duorum creationem, & stellarum, utpote, ut praeessent diei & nocti: oriri posset dubium an & stellis legendum esset potius, quam & stellas. Ac si hic sensus esset, ut praeessent etiam luminaria magna reliquis minoribus, & praesertim lunae respectu sui muneris & officii. Utrumuis legatur, parum aut nihil a uero scopo aberratum esse uidetur in Physica, sed in Theologia stellas potius legendum est. Nam stellarum omnium & lunae, sol ipse rex atque dominus esse scitur, ideo quia lucem istis omnibus praebet, nec aliunde mutuari possunt. Est enim sol fons atque subiectum lucis omnis naturalis: hanc lunae distribuit alioqui suapte natura opacae, non minus quam reliquae stellae omnes, quae pariter quam habentlucem, ut luna, recipiunt a sole. Nec satis fuisse uidetur astra lucem a sole habere immediate, quinimo Deus uoluit ut mediate per lunam etiam solis uirtutem uniuersalem aut generalem acciperent, quam iuxta suam naturam & conditionem, quodque postmodum ad suam speciem peculiarem in elementis producendam disponeret. Quis non animaduertit singulis octenis atque uigenis diebus lunam adire solem ( suo modo ) ut ab eo tanquam a fonte hauriat uniuersalem formam, atque uitam naturalem, eamque ab ipso recedens, ac per singula coeli domicilia transitum faciens, deferat in cuncta reliqua luminaria minora? Ista uero ( ut antea dictum ) generalem formam quam acceperunt, preparant atque disponunt ad singularem speciem & cuique peculiarem, eamque per influxum radiorum suorum coelum & aera penetrantium, protrudunt in elementa. Unde quefo, si non hinc, specierum in ipsa natura tantam uarietatem cernere licet omnibus nobis per indiuidua queque. Nosse tamen quae producta naturaliter suis in coelo correspondeant astris, hoc opus, hic labor est, circa spagiricam Astronomiam applicandus. Legitur in sacris scripturis, Salomonem saepius de minimo uegetabili ad maximum Libani lignum disputare solitum. Quid sibi hoc uelit, iudicent qui sublimato sunt ingenio praediti. Sapientissimum hunc uirum atque regem potentissimum a Deo supernaturaliter illustratum, etiam in naturalibus, de hac aliquando scripsisse tam admiranda Physica, nemo potest in dubium reuocare. Sed iniuria temporis, hominumque prauitas ad malam & mendacii partem semper & ubique prona, hoc etiam uirtutis naturalis radio mundum priuare conata, hactenus delitescere fecit ueram naturalis sapientiae lucem, ut e hominum memoria pene deleta sit ueritas, nedum in Physica, uerumetiam in omnibus aliis artibus quibuscunque. Faxit autem omnipotens Deus ut quandoque nostri misertus, eius Salomonicae Physices saltem aliquot scintillas rursum excitari, pullulareque mundo iubeat per suos angelos, per quos etiam Salomoni reuelare uoluit ab eius infantia. Sed quid? hominum erga Deum ingratitudo tanta est, ut omne donum bonum e superis a datore luminum, si quandoque ad nos fluere manareque contingat unicum, ab eis spretum abiicitur, accepto receptoque potius infidelium diabolico somnio quopiam e tenebris exterioribus allato. Hic status est humani generis. Eo deuentum est hoc ferreo saeculo, ut omnes fere clamitent a primo statim ueritatis conspectu, ut olim de Christo lesu ueritatis omnis autore, Tolle hunc de medio, liberum da Barrabam. Et posuit ea in firmamento celi, ut lucerent super terram. Causam explicat Moyses cur Deus posuerit luminaria in firmamento coeli; ut tenebrae uidelicet, quae diuisae fuerant a luce, & in elementis positae, illustrarentur. Tenebras abyssi uero positas fuisse in elementis, res ipsa docet ab umbra terrae noctem in inferiori regione sub firmamento efficiente. Non altius enim attollitur pyramidis umbrae noctis acumen, quam regio capit elementaris. Proinde nullatenus impedire lucem potest per totam firmamenti sphaeram. Fecit, & posuit, & quae sequuntur. Ista repetitio non aliter intelligenda uenit, quam idipsum quod passim occurrit, Fiat, et factum est; ac si diceretur, Non prius concepit aut statuit Deus facere, quam factum sit. Hoc ipso nobis demonstratur Deum non indigere tempore, ad exequendas suas conceptiones, sed istas ut causas & effectus esse simul & eodem momento in diuina mente sitas. Etsi uidemus Deum quandoque usum fuisse aliquo temporis interuallo, ut eo quod est inter dies creationis mundi ab uno ad sextum. Factum potius esse putemus in nostri doctrinam, quo melius intelligamus opera domini, & penitius queamus eorum excellentiam contemplari. Alioqui nobis imperceptibilia forent momentanea, cum nec ea quae tempore sunt ordinata, ualemus intelligere. Praeterea his admonemur etiam, singula cum ordine, tum iudicio maturo nostra facere & exequi: quin etiam ut mundi perfectionem, quemadmodum supra diximus, a senario perfecto consideremus, & admiremur cum ueneratione. Quietis quoque sanctificationem a septenario, mentis cum corpore unionem denotante, uel aeterni cum de futuro, reuereamur & obseruemus. Et potissimum, ut antea tetigimus, ut nos alioqui natura uolubiles & instabiles ingenio cogitationibusque, necnon leuiter optima quaeque & salutaria obiter transcurrentes, aliquo temporis spacio retineret attentos in eorum contemplatione. Quid enim delectabilius, quam dies & noctes animo totaque mente in tam admirandis operibus Dei uersari oblectarique? Non sine fructu sane redibunt eiusmodi cogitationum meditationes: imo potius mentem & ingenium acuent ad cuncta percipiendum quae scire ac intelligere nos oporteat in omnibus. Hactenus de luce luminarium, iuxta quam Paracelsus naturae sulphur in naturalibus conformare studuit. Absoluto igitur die quarto creationis mundi, huius tria prima siue principalia membra creata sunt uidelicet, die secundo firmamentum coelum appellatum; tertio generale elementum sub appellatione terrae; quarto uero lux in firmamenti luminari maiore posita. Quibus ex fidelium scrutatorum naturalis sapientiae sententia, conuenire uidemus animam mundi, corpus, & spiritum eius, longe melius quam ex opinionibus infidelium, suam priuationem, materiam, & formam: unde prima Physices principia petenda sint. Reliqua sane quae facta sunt in creatione mundi, in istorum trium primorum supplementum & ornatum esse uidentur: uti uegetabilia, ad nudam inanitatem terrae uestiendam: animantia uero, ad aquarum & aeris uacuitatem implendam: luminaria tandem, ad abyssum illustrandam. Postrema autem omnium creatura homo, ad his omnibus fruendum & imperandum in summi conditoris gloriam & honorem. Creatis ergo cunctis uegetantibus in animam germinantem sub diei quartae finem, deinceps creata fuerunt animantia die quinta, ut sequitur. Dies Quintus. Producant aquae reptile animae uiuentis, & uolatile super terram, sub firmamento coeli. Differentia uidetur mox ab exordio creationis animantium, quae est interistorum uitam & uegetantium. Horum uita uel anima germinans & uires quid dicitur: Illorum uero uiuens uiuum esse docetur hoc loco, quicquid per se libero conatu mouetur, ut uerba sonant, reptile, & uolatile. Propterea non est inferendum uegetabilia non uiuere. Nam & ipsa mouentur iuxta conditionem suae naturae libero etiam & non uiolento motu, licet non de loco ad locum, ut ab eorum incremento, & propagatione uidere licet. Praeterea notandum, quod altissimus iubeat aquas producere uolatile, & non terram, neque in terra, sed super terram, & sub firmamento, hoc intelligi de media regione aeris & ignis elementaris. Aerenim aliud nihil est, quam aqua resoluta per ignem in ea solutione persistens uerbo Dei. Aeris igitur & ignis creationis hoc uerbo, super terram, & sub firmamento, satis aperta mentio facta est intelligentibus, tum uolatilia etiam ex igne ( sine quo aer persistere non potest ) pro parte etiam esse producta. Impossibile siquidem est naturaliter aerem elementum esse posse, praeter elementum ignem, ut etiam nulla ratione potest elementum aqua, ab elemento terra seiungi, nisi praeter naturam fiat. Nullus ignis in calybe uisibilis, nullus item in cote, attamen ex istorum duorum crebra concussione, apparet nostris oculis ignis uisibilis uerum elementum accensum in aere, quem habet loco fomenti. Si ergo Moyses tacitam facit mentionem aeris, de igne pariter subticere nulla tenus potest, quod hic illius sit potissima causa naturalis. Hac ratione pars inferior aquarum sub firmamento, perbelle diuisa est in quatuor elementa. Caeterum ut redeamus ad animantia, aues ex aquis prodiisse docetur hoc loco. Ecquis dubitat ex eis quae dicta sunt, aerem sua natura proximius ad aquas accedere, quam ad ipsius terrae naturam? Ut ergo uidemus reptilia uel natatilia replere aquas inferiores terre proximas, pari modo uolatilia replent aquas aereas supra terram & sub firmamento igni proximas, & intermedias. Replent etiam reptantia super terram aerem dictum, sed non supra terram ut uolatilia sunt eleuata. Haud secus ac superius dictum, tacite Moysen fecisse mentionem ignis & aeris, sub aliis duobus elementis aqua & terra, possumus etiam intelligere omnia quae ex terra & aqua generata sunt, per congregationem aquarum, & aridae manifestationem, tam occulta quam manifesta. Moysen tamen non aperte locutum fuisse de iis quae in occulto istorum duorum elementorum erant a Deo creata simul una cum ipsis, ratio haec ipsa uideri potest. Cum eius potissima haec esset intentio, ut populum Israeliticum adhuc rudem, per ea quae sensibus erant exposita, magis in admirationem & cognitionem creatoris eorum facilius traheret ab excellentia creaturarum, docuit eos longe praestantiorem eum esse, qui ex nihilo condiderat illa quae uidebant ob oculos exposita, & quibus fruebantur. Si uero de his quae latebant in aquarum atque terrae centro locutus fuisset, obscurior erat instructio, ob non admodum euidentem demonstrationem. Tum etiam non fuit ad Moysis institutum opus statim ab initiosingula particulatim adducere, cum ista successiue ex aliorum intellectu, uel per seipsa fiant intelligibilia. Quis terram perfecte pronunciare potest, uel aquas, nisi pariter & omnia quae suae sunt substantiae intelligat? Lapides porro & metalla sunt progenitura utriusque elementi, iuxta maeior unius quam alterius participationem. Constant enim ambo ex mixtione terrae & aquae. Uerum in generatione lapidum, terrae uirtus praeualuit, ut in metallorum structura uirtus aquea. Ad haec nobis occurrit opinio maioris partis infidelium Physicorum, asserentium lapides atque metalla nullatenus ad medicinam apta necidonea quocunque modo etiam praeparata, ut sua uegetabilia & animantia: adducta primum hac ratione, quod magis dura sint, & a natura compactiora, quam ut a stomacho digeri queant, quanto minus in hominis substantiam conuerti, uel aliquatenus uitae suae facultatibus associari. Quis non uidet haec puerilia magis quam responso digna? Simile est nobis quod eis obtrudere liceret, uti lignum suum quod sanctum & guaiacum uocant, & pleraque alia sua cum uegetabilia, tum animantia dura pariter & compacta, nihiloninus ab eis in medicamentum usurpata. Si dicant se non administrare corpus, aut materiam duram, at solummodo substantiam eorum suis decoctionibus extractam. Ubi quaeso uiderunt ueros Chimicos integra metalla aegris praebuisse deuoranda? Sed iterum ad ista suppleant, ut aliquid etiam dixisse uideantur, quo metallorum usum ad medicinam tollant. Naturam tamen ( inquiunt ad sustentandam uitam hominis metalla non, sed bene uegetantia ac alia scimus produxisse. Respondemus ex ore sui ipsius aphorismi, alimenta non esse medicamenta. Quare metalla erunt eo ad medendum aptiora, quo minus in nutrimentum transeunt. Haec est eorum fabrica: Medicamentum ( aiunt ) quod transit in alimentum, cessat esse medicamentum. Nullum quum ipsis argumenti genus sit reliquum, ad sacram aliquam infidelium anchoram confugiunt, distinctionem uocant, aut aliam. Sub similibus integumentis latent multae destructiones artium potius quam distinctiones. Nec desunt qui lapides atque metalla tanquam mortua corpora existiment, suis tamen uegetabilibus uitam tribuant. Uidete quaeso quemadmodum nocere studentes Chimistis, in Deum inferant manifestam blasphemiam. Quidnam de Deo dici posset unquam detestabilius, quam autorem uite, mortem aut quicquam obnoxium morti creasse? Nunquid mors primum per diabolum solum introducta est in hominem postremam omnium creaturam? Quinam igitur ante creationem istius, in praecedentes alias creaturas irrupit? Potuit etiam Deus uiuus, imo ipsissi mamet uita creare mortem, aut mortuum quid eorum quae condidit? Absit a nobis haec blasphemia, ut uel tantillum eius in mentem nostram unquam ueniat. Christianum est uere credere, Deum creasse coelum, terram, lucem, & omnia per seipsum & in ipso uiua. Inanitas & uacuitas, item tenebrae super faciem abyssi, nihil cum morte commune habuerunt, nec potuerunt im pedire, quin illa supernaturaliter uiuerent que creabantur ab autore uitae; ut sunt ea quae diximus tria prima principia, membraque mundi praecipua sub unario mentali diuinoque, mundo uidelicet intelligibili primum concepta. Ad cuius quidem imaginem hic mundus uisibilis sub unario ternarioque materialibus creatus fuit. Quicunque igitur unarii, ternariique uires & facultates non intelligit, in binarii tenebris confusis eum tantisper occaecari contingit, usque dum unarii luce fuerit illustratus. Unitas enim sola est uita per se absoluta. Dualitas uero mors, per dissectionem ab unitate, recessum, & corruptionem, est accidentaliter accessoria. Trinitas tamen ista, naturae uidelicet, ab unitate uitaque mundi genita receptaque uiuificatur naturaliter. Reiecta igitur Dualitate tanquam inimica naturae, Trinitas naturalis, ad sui parentis naturam facile redit, nimirum Unitatis. Sed haec latius in sequentibus ac diuersimode, quo studiosorum ingenia facilius ualeant arcana rerum omnium, ad summum illud arcanum bonum in omnibus & per omnia, tanquam ad omnis uitae centrum referre. Ut ad metalla tandem redeamus & lapides. Quanto haec centro uiciniora sunt, tanto uitae naturali magis affinia iudicanda. Contra quo uegetabilia sunt illis a dicto centro magis remota, hoc ipso minus sunt eiusdem uitae participia: quanquam ex manifesto id non apparet. Nonne coelestes radii omnes maiorum luminarium atque minorum quotquot sunt, ad centrum ut ad suum naturale principium aspiciunt ac reflectuntur? Quo igitur arctius in unum conueniunt, eo magis ac magis unitatis naturalis uires atque uirtutes induunt. Intelligenti hec pauca sufficiunt hactenus. Quid si mundus ea quae sibi ob oculos uersantur non uidet nec intelligit, quae delitescunt in penetralibus naturae suis oculis non manifesta, quomodo percipiet? Hinc fit ut omnia quae ad superficiem non apparent, ut nulla existimet. Ea de causa pariter ad coelum non anhelat, nec reformidat infernum, quod neutrum horum uideat. Mens uero cui haec omnia sunt peruia, clara ac manifesta, pluris facit illis quae palam sunt omnibus. Mundo sua placita relinquenda sunt, qui nihil magis affectat quam decipi; habeat igitur quod optat. Si huic dicatur, cetrum mineralium perfectiorem esse medicinam, quam sit centrum uegetabilium, dubium non est quin rideat. Uerum si plus in suo Reubarbaro uirtutum inesse medicinalium a quopiam audiat, quam in omnibus metallis atque mineralibus, applaudit huic opinioni, ac si de coelo delapsa esset. Quid mirum? etiam ad eam quam aperte uidet ueritatem & experientiam, incredulus est mundus. Approbabitne quae uel totis ingenii uiribus non percipit? Si de metallorum ac mineralium reseruandis corporibus, & ab eis uenandis instaurandae uitae arcanis intellexissent, uel tantillum scripsissent Athenienses infideles, quod Paracelsus: nihil unquam fuisset eorum sectatoribus dignius, laudatius, neque ullis temporibus acceptius. In quantos clamores erupissent, ut aliud nil audire licuisset, quam o Graecie ueneranda uetustas, cui tot seculis a doctorum hominum coetu hactenus assentitur. Nuperina ualeant modernorum inuenta, quae neminem praeter suos autores laudare uidemus. In hunc fastum nihilominus intumescunt, tametsi potissima naturae mysteria reliquerint integra, & intacta hactenus. Uerum si quid autoritatis per uetustatem & applausum acquiritur: quae maior ad eam accedet, quam sibi adscripsit autor ille mendacii natus ante naturalis mundi fundationem, cui etiam maxima pars hominum assentitur? Inueterata tamen eius fallaci, ueteribus non ita atque modo recentioribus, cognita fuit olim. Ortus est porro his nostris temporibus multo luculentius sol iusticiae Christus, quibus in ipsa natura nihil tam occultum, siue bonum, siue malum, quod non ad lucem uenire, palamque fieri oporteat, priusquam reueletur error introductus in Physicam, & reliquas artes ex ea ducentes originem. Quocirca umbris atque tenebris infidelium paulatim cedentibus, naturae lux uera, quae iam tot saeculis delituit, emerget in lucem omnib. perceptibilem, Deo dante. Haec de metallorum, & uirtutum eius incultorure, propemodum agriculturae ac fertilitati destinato. Reliquum erit ut deinceps de mediis ad spagiricam contemplationem atque noticiam introducentibus, etiam ex scriptis aliorum ante multa secula promulgatis, aliquid in medium adferamus. Ne haec igitur somniasse dicamur, exponemus quae per Hermetem Trismegistum ex eadem doctrina Genesis in hanc rem aptissime deducta sunt olim. Aenigmatici Sermonis Et Ueridici, Per Mercurium Hermetem Trismegistum relicti, clara & breuis admodum expositio. Hermes ille Trismegistus cognomine Mercurius, in doctrina Genesis per Moysen tradita non uulgariter instructus, hanc posteritati Physicam spagiricam inde sumptam reliquit. Uerum quod aenigmatica esset, ac summa breuitate compressa, uarii fuerunt eius interpretes, iuxta cuiusque diuersam etiam ingenii capacitatem. Omnes quotquot hanc difficilem admodum prouinciam aggressi sunt, ad metallorum transmutationes potissimum allegorico sensu deflexisse, notum est omnibus. Ego tamen quod summe necessarium, & autoris menti maxime consonum esse uiderem, ad medicam artem in studiosorum, & aegrorum utilitatem, atque uniuersae Reipublicae commodum exposui. Patet ex conclusione quam facit autor sub finem, opinionem eius non de metallis tantum intelligendam esse sub aenigmate quod ponit, sed etiam de uegetabilibus & animalibus, quod infra suo loco latius explicabitur. Cum itaque uideam alia duorerum genera generalissima tacite solum attigisse reliquos interpretes, nolui imitari, nec redarguere, sed potius unicuique suam opinionem integram relinquere statui. Poterit quicunque uolet metallorum lepram tollere, exactius abiis qui hoc de negotio magis quam ego fuerunt anxii, cognoscere. Si quis tamen cupit medicinam illam uniuersalem intueri, de quouis trium dictorum genere tractam, quae cunctis indifferenter humani corporis mederi morbis ualeat; conabor totis uiribus in eius gratiam, quicquid apud me fueritabditi, reuelare. Certum est enim rebus omnibus a natura productis, tam superiores, quam inferiores uirtutes inesse. Quapropter ad perfectam Philosophiae naturalis cognitionem, horum trium generum anatomiae uulcanicae plena noticia ualde necessaria est. Quos abdita naturae latent mysteria mirari nil mirum est, huiusmodi medicinam inueniri posse, quae sit adeo uniuersalis, ut omnibus indifferenter possit mederi morbis, quandoquidem unica tantum ala ( quod aiunt ) eaque plurimum aggrauata sursum feruntur. Manifestissima uixdum eorum ingenia ferre queunt, quibus adhuc a iuuentute imbuta fixe admodum retinent, ut quantumuis meliora non admittant si parum per sint occultiora. Proinde relinquendi sunt in sua tabescentia ubi pertinaces fuerint. Hos autem in praesentiarum missos facimus, & ueritatis alumnos alloquimur. Cuique porro sua rei uirtus inest, ac suum etiam uirus habet, a quo repurgari potest arte Chimistica, sed ob magis ac minus, probanda sunt omnia, nec nisi quae optima sunt retinenda: sic artificium hoc ab intolerabili nonnunquam subleuatur onere, quod incumbit circa solis & lunae artificialem ab omnibus rebus extractionem. Si patris Hermetis opinionem igitur secutus, solem suae lunae coniunxeris, & igne suaui foetum eorum in sua terra nutrieris, medicinam illam perficies de qua loquitur inquiens, fugiet a te omnis obscuritas, etc. Uerum enimuero priusquam opus hoc aggrediaris, est quod ipsum te reducas ad unitatis simplicitatem ex arte Chimistica moraliter usurpata, qua discas primum a teipso fugare mentis omnem obscuritatem, & postmodum illuminatus ab alto, lucem percipies ac medicinam quae pellere potest a corpore menteque tuis tenebras, & ignorantiam. Quam igitur ego tibi propono Philosophiam moralem, summa cum attentione mentis addiscas ex sequentibus, ac d ligenter in te ipso prius exerceas moraliter oportet, si rerum quas pater Hermes hoc loco docet, peritus euadere cupias. Facilioribus clarioribusque uerbis doceri nullo modo posses, cum in hac, tum in expositione Hermetis artificii breui sermone contenti. Quo docet in hac uita caduca nullam artem potius expetendam esse, quam istam, qua docetur corporum naturalium a binario suo separatio, & per ternarium in unionem adductionon sane melius exemplardari potuit humanae resurrectionis, quam ab isto documento. Siquidem innuit autor corpora naturalia rerum insensatarum a suis spiritibus diuisa, repurgataque, rursus illis in sui resurrectionem, id est, perfectionem, coniungi posse. Ueluti corpora humana morte separantur a suis spiritibus animabusue, ut postmodum nutusolius Dei, per meliorem priore coniunctionem resurgant in uitam aeternam. Haud aliter etiam docet artificiali corruptione corporum insensatorum ( quae mors dicitur Chimistica ) separare spiritus & animas eorum, in sui ternarii ad unitatis reductionem, hoc est, ad potiorem uitam, licet non perpetuam, excellentiorem tamen ea, quam a natura prius habebant. Insensata siquidem uiuunt in seipsis occulto motu, quae postquam ad unionem peruenerint, manifestissime uitam hanc per suas operationes in aliena corpora patefaciunt, ut & illa uiuere faciant sine sui corruptione, donec ultimus eorum naturae incorruptae terminus aduenerit. Nec solum id in insensata corpora possunt. sed etiam in corpora rationalium, quod ad caducam uitam attinet, aliter non. Est igitur scopus istius Hermeticae doctrinae, medicina quedam uniuersalis, quae nedum insensatorum corpora, sed hominum etiam corruptiones atque morbos omnes indifferenter auferat, illaque admodum disponat, ut ad ultimum & constitutum a Deo terminum uitae longae uiuant: qui quidem uariis accidentibus & petulantia hominum fere semper abbreuiatur. Non parum sane se fecisse putent homines, si tot ac tam uarias corruptiones amouerint. Quandoquidem ultra quod sanitatem corporis hac ratione sibi conciliare ualeant, mentis etiam tenebras omnes atque uelamina tollunt, quibus amotis facile ueritatem etiam percipiunt cum creaturarum, tum coditoris omnium Dei, ad cuius gloriam, proximorumque salutem diligentius exquirunt, petunt, & non frustra pulsant, quoniam inueniunt, accipiunt, & intromittuntur. Nequaquam isto medicamento salutem acquiri dicimus, at solum eo disponi corpora nostra, ut rationem & mentem a Deodatam non impediant, in eius gloriam ad nostri salutem anhelantem. Purioris etenim ac sincerioris Christianae Philosophiae sectatorum opinio est, corpora nostra uoluntarie mori posse, manente uita naturali, spiritusque nostros siue animas intellectualiterac supra naturam a suis corporibus distrahi, non dissoluto uinculo Physico. Praeter & supra naturam autem distrahuntur, speculatiua solum uel meditatiua facultate, item castigatione corporis in appetituum suorum nedum fraenatione, uerum etiam castratione. Tandem spiritus diuini cum anima coniunctione confoederationeque per terrenorum abiectionem, & perpetuorum ac coelestium amplexum, haec tria coniunguntur in unum. Et hac uia per similitudinem eius qui solus in trinitate personarum Deus est unus, ei propinquiores conformioresque reddimur ad eternam uitam & eius gloriam, cui laus in perpetuum. De Medio Spagirico Dispositionis, ad adeptae Philosophiae ueram cognitionem, & lucis naturae purum conspectum, Hermetis Trismegisti, Cum expositionibus Gerardi Dorn. Uerum est sine mendacio, certum, & uerissimum. Quod est inferius, est sicut id quod est superius. Et quod es superius, es sicut id quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut res omnes fuerunt ab uno, meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione. Pater eius es sol, mater eius luna. Portauit illud uentus in uentre suo. Nutrix eius terra est. Pater omnis Theolesmi totius mundi est hic. Uirtus eius integra est, si uersa fuerit in terram. Separabis terram abigne, subtile a spisso, suauiter magno cum ingenio. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit uim superiorum, & inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis. Quia uincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic. Itaque uocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes Philosophiae totius mundi. Completum est quod dixide operatione solis. Argumentum In Tabulam Smaragdinam Hermetis. Quid aliud sonare uidentur haec uerba, quam idipsum quod Moses docet ab initio Physicae Genesis: ac si diceret Hermes ad hunc modum: Spagiricum artificium docetur meditatione creationis mundi. In qua uidemus aquas inferiores fuisse aquas, sicut aquae superiores fuerunt aquae, & aquas superiores fuisse aquas, sicut aquae inferiores fuerut id quod superiores uidelicet aque, idque factu ad perpetrada mirabilia quaedam opera unius rei. Et sicut res omnes procedunt ab uno creatore Deo conceptione mentali primum unius mundi duntaxat, sic etiam omnes res natae fuerunt postmodum materialiter ab hoc uno mundo, per adaptationem. Hactenus comparatione quadam ad similitudinem creationis mundi facta, suum artificium spagiricum docet habuisse primum exordium, deinceps ad Practicam a Theorica descendens inquit. Pater eius rei quam uos docere uolo, siue medicinae uniuersalis, est sol terrenus, imo potius igneus, & aquea luna. Portauit hanc medicinam igneam aer in uentre suo; & nutriuiteam terra. Cognoscitur eius perfectio, quum sub finem operis terrae formam intensam acceperit. Ecce iam habes summarium praeparationis omnis, quae toti mundo adaptari quadantenus potest imitatione, cuius etiam exitum practices habeto. Separabis inferiores aquas a suis tenebris iam liberas, etsi adhuc spissas, ab aquis superioribus atque subtilioribis, idque suaui admodum igne, & industria maxima. Quo tandem fiet ut eiusmodi spagirica foetura terrestris, coelicam naturam induat per ascensum, & deinceps suo descensu, centri naturam terreni recipiat in manifesto, retenta nihiloninus in occulto coelestis centri natura, quam per ascensum acquisierat. Si quae sit ex toto mundo gloria quaepiam temporalis, in isto comperies artificio, quo quidem obscuritatem, cum corporis tum mentis a te propulsare protinus ualeas omnem. In hoc porro medicamento, uis & fortitudo fortis supra omnem medendi modum latet. Quandoquidem subtilem ac spiritualem in humana mente morbum uincit, & omnia corporis uitia tam interna quam externa, quantumcunque solida, penetratac pellit. Siquidem ad eum factum est modum istud medicamentum, quo mundus creatus est. Proinde per id mirabiles curae morborum fient, quarum hoc loco faciendi modum ac uiam habes, a me Hermete Trismegisto, per traditionem istius artificii spagirici sub uerborum sermone breui. Sum itaque hac de causa uocatus Hermes Trismegistus, quia triplicem totius mundi Philosophiam naturalem esse doceo completam, in operatione solis spagirici. Sed quia breuius haec forte uidebuntur explenta, minime grauabor in studiosorum uirtutis naturalis ueritatisque gratiam, fusius elucidare pro uiribus, quae nulla charta satis explicari possunt, ob eorum adeo sublimem excellentiam. In Hermetis Trismegisti uerba, clarior expositio. A Ueritate suae doctrine sermonem suum orditur Hermes, ac si loqueretur: En fratres ueritatem uobis propono contemplandam. Inde post ueritatem definire uidetur a contrario, uerum esse, quod mendacio caret innuens, his uerbis, sine mendacio uerum est. Ex aduerso mendacium dici potest omne id, quod est ueritatis expers. Quanquam sane melior utriusque definitiodari non potest, nihiloninus ob uniuersalitatem, non satis ab iis, qui sacris & abditis naturae mysteriis uixdum initiati sunt, intelligi potest. Quamobrem elucidatione plurimum indiget, quam a diuisione sumendam esse duximus. Bifariam itaque sumi uerum potest. Modo physico sumptum, non caret mendacio. Unde constatautorem hoc non intelligere, sed uerum nobis proponere spagiricum, id est, a mendacio repurgatum. Siquidem natura uerax est, & ex altera parte mendax, ut incorruptibilis, & corrupta. Ueritatem in sui creatione per Dei uerbum obtinuit, falsitatem uero ex accessorio, cui, quod locum dedit, etiam habere cogitur. Nec potest natura per se uerum suum a falso suo uindicare aut separare, nisi spagirico sit adiuta magisterio. Patet igitur Physicam uersari tam in falsitate naturae, quam in illius ueritate: spagiricam artem uero, in sola rerum ueritate naturalium a suo repurgata mendacio. Itaque ueritas cuiusque rei proprie dicitur, eius incorrupta natura. Non est quod cum plurimis quispiam existimet, Hermetem hoc loco uulgariter tantum esse locutum suis filiis, ac si uoluisset eis innuere simpliciter seueritatem loqui, sed etiam sub rudi sermone quibusuis usitato, necnon sub quauis distinctiuncula, maximum naturae mysterium inclusisse: hac de causa uidelicet, ut qui non sunt eius filii, uidentes non percipiant, & audientes non intelligant. Etenim arcana tutius occultari non possunt, quam sub manifesto cortice quum latuerint. Idipsum uidemus passim in natura facere uoluisse Deum in omnibus, utpote sub uili preciosum, ne reperiatur ab indignis contegere. Quantum auri uilis arena, lutum, & spreti lapides uelant oculis ea cernentibus, quae manus abiicit ignorantis, & pes coculcat inscius? Quam occulte steriles in superficie regiones opibus ditauit incognitis, quas negauit fertilibus? Quid conqueruntur adhuc mortales anxii? Cum Deus omnia dederit omnibus, dicens, Quaerite, at regnum Dei primum, & omnia adiicientur uobis. Est itaque negligentia cuiusque suae paupertatis & inopiae potissima causa. Quanquam Deus uoluit pauperes esse plures diuitibus, ut in illos isti suam charitatem exerceant, & inopes ut Christum sequantur tollentes crucem suam: ipsemet enim in terris omnium esse uoluit pauperrimus. Hinc fit etiam ut in omni lapide uel arena quauis aurum non habeatur, & ea cognoscere que continent illud, non sit omnibus datum coelitus: ne pariter diuites omnes fierent. Sed redeamus unde progressi, ad rerum naturalium ueritatem, quam docet pater Hermes arte spagirica querendam, & a uili necnon abiecto margaritam esse separandam. Certum & uerissimum ( inquit ) quoduis elementatum aliud in se continet quam elementa, quod quidem omnibus minime notum est, sed paucissimis, & longe pauciorib. certum. Exempli gratia: Plerisque notum est, aliquos lapides, & nonnullam arenam aurum in se continere, uerum nemini certo constat, praeterquam illi soli, qui eius rei periculum fecit, & per experientiam artis extraxit: hic solus dicere potest id certum esse. Quod quidem autor hoc loco uult nobis artem spagiricam autoritate quadam reliquas omnes excellente, quae est experientia, probare, ac si loqueretur: Ego ipse sum expertus hanc artem spagiricam ueram esse, certam, & uerissimam. Quippe qui non hominum autoritatibus uel scriptis, at experimento solo certitudinem istius artis didici. Notandum igitur, quod supra uerum & sine mendacio physice pro parte dixerat, hoc ipsum altius repetere spagirico modo, non secus atque diceret: Physicis corporibus inest quaedam ueritas aut uirtus incorruptibilis occulta, de qua per spagiricum artificium certior factus sum, eam fore medicinam certam & uerissimam, si modo liberetur a suis compedibus, & a tetro carcere quo detinetur. Ex his luce clarius apparet, naturales Philosophos, opinione ueritatis ab indicio quopiam exterioris Physiognomiae rerum naturalium, aut alicuius effectus apparentia falsa, uel scriptorum autoritatibus duci tantum: spagiricos uero Physicos esse solius experientiae discipulos, a qua ueritatis etiam certitudinem addiscunt. Binae sunt enim uie, quas Philosophos ingredi contingit, opinio, & experimentum. Harum alteri duntaxat innixi, sese cum aliis doctrina sua, uel opera falli necessum est. Quicunque tamen utranque rimati iudicarint alteram ex altera, hi suo labore non frustrabuntur, nec alii quibus operam ferent aut consilium. Opinio quidem dubia proponit, Philosophicis tamen coloribus, apparentia uera, quae demum experientia uerificari debent. Quod est superius ( inquit ) est sicut id quod est inferius, & econtra. Protestatus de ueritate prius, ad eius probationem ex uera physica Genesi deductam, progreditur. Est uerum, inquit, elementa haec inferiora unius & eiusdem esse substantiae, cuius & coelum ipsum, nec aliter differre quam per accidens, uti corruptibile, & incorruptibile, purum & impurum, graue & leue, serenum & opacum, agens & patiens, mas & foemina, etc. que omnia sunt accidentia, non substantiae. Coelum porro est incorruptibile, hinc fit ut eorum quae corruptibilia sunt ( elementa puta ) nullum altius attollitur, quam ad firmamenti concauitatem in qua graditur lunae corpus. Eius rei causam esse dicimus, quia non habet patiens in suum agens absolutam potestatem, at bene contra, quo fit ut coelum elementis per influxum, & non haec illi commisceri queant. Sed quamuis elementa patientia dicamus, intelligendum respectu coeli, siquidem in sese mutuo per corruptionis motum agere possunt. Ut ignis in terram & in aquam agit, & in ignem aqua. Uerum actiones & passiones istae, nihil permanentis per se possunt efficere in elementis, absque adminiculo coeli. Uidetur ex aqua per ignem subtiliatione quadam aerem fieri generarique, qui tamen rursus in aquam, & ignis per hanc & aerem deuictus in seipsum, & eo redire cogitur unde surrexerat. Non perinde uidemus fieri de coelicis actionibus in elementa, quoniam ex illis, in istis generantur corpora naturalia, quae per naturam in coelum aut in elementa rursus non reuertuntur, nec nisi contra naturam, uti morte uel magisterio. Sunt & aliae generationes meteoricis non absimiles ( tametsi tales hactenus existimatae non fuerint ) non in coelo, sed in elementis aere & igne sub terra factae, quae haud secus atque aethereae iuuantur a coelestibus actionib. & impressionibus ad mineralium generationes, lapidum, & metallorum. Caeterum cum non possit in coelo generatio perfecta, non magis quam in masculo fieri, necetiam in elementis absque coelo, non magis quam in foemina sine masculo, sed utrunque sit generationis pars altera. Fuit igitur ista differetia necessaria diuisione duorum ab uno facta, sicuti postea narrabitur amplius. Dicet forte quispiam, si ergo coelum & elementa sunt inter se differentia, qui fit ut autor eadem esse dicat? Loquitur de identitate substantiae, non accidentium, quemadmodum explicat in sequentibus. Est enim substantiarum generare, & non accidentium, licet ista nihilominus adminiculo sint, generationemque naturalem promoueant, nihil tamen operari per se, non magis quam absque substantiis subsistere possunt. Eiusmodi similitudinem sub unitate substantiae concludit inquiens: Ad perpetranda miracula rei unius. Iam spagirice explicat ea, quae physice prius proposuerat, ad hunc fere modum: Oportet admirandorum spagiricum artificem, habere coeli notitiam & elementorum perfectissimam, identitatis eorum, ut conuenientiae, priusquam ad unicum totius Philosophiae scopum, & medicinae terminum uniuersalis peruenire queat, quo medicamentum hoc generalissimum fabricet miracula patrans uniuersitatis per unum, quod solum possit indifferenter omnibus mederi morbis, tam incurabilibus ( quos uocant ) quam aliis quibuscunque. Non est sane mirandum, etsi paucissimi sint uiri medici, qui hanc artem credere possint, cum summa sit admiratione digna, his etiam qui sunt eam experti, ut Hermeti, ac aliis, quid autem ignaris erit? Uerum si quis consideret magnalia Dei, naturae per ipsum inclusa, licet admiretur aliquantisper, tamen cum ueneratione maxima non impossibilem iudicabit, si uere sit Christianus. Impossibile nihiloninus, ut aliquis mortalium hanc artem intelligat, nisi diuino lumine prius illustretur; tum etiam fabricando ( ut aiunt ) miracula uiderit in ea prodere se, quae doctissimorum mundi sapientum occulta sunt oculis & menti. Illustratus uero diuina permissione, quempiam alium uerbis Philosophicis nonnunquam etiam illustrare quodammodo potest, quae qui postmodum nodum intellexerit, aut non electum se putet, aut electionis horam non adesse. Nam euenire quandoque solet, ut post multos annos, labores & studia maximis impensis etiam perpessa cum patientia, nonnulli sint electi, multis pulsationibus, orationibus, & inuestigatione sedula praemissis. Dicit enim primus spagirorum Dux, Pulsate & aperietur uobis, petite & dabitur, quaerite a regno Dei, & inuenietis. Paucissimi tamen inueniuntur, qui non pertaesi laborum in finem usque perseuerant. Proinde fit ut ab istis nonnunquam ars immerito male audiat, ac in hanc, quam sibi culpam adscribere potius debuissent, reiiciant. Ne igitur quibusuis opella mea hac in re defecisse quoquo modo uideatur ex instituto, adferam in medium paucula quaedam, quae mihi concredita sunt hactenus ad intelligentiam istius excellentissimae prae caeteris scientiae, patrum antiquorum unicam & uniuersalem medicinam docentis. Audite igitur qui aures ad audiendum habetis. Oportet huiusmodi medicinam ut coelum esse incorruptibilem, penetratiuam, & agilem, quae non secus ac istud in elementa, in omne corpus physicum agat. Uideamus igitur quaenam sit operatio coeli in elementis. Certum est ea non uiuere, nisi uita breui, longaeque uite esse mortua per se, quam a maledictione propter hominis peccatum una cum eo amiserunt. Non maledixit Deus coelo propter hominis transgressionem, quo factum ut uitam longam retineat. Hac ratione mortua sunt elementa, quia longa sanaque uita destituta, tendunt etiam ad morte uitae breuis, maledictionem terrae uidelicet, quae tantisper ipsis est reliqua, donec eius inimicissime mortis initia, morbi uidelicet, undique prementia finem cursus attigerint in suis productis omnibus. Sunt igitur sicuti cadauer ab anima separatum, pro parte longae uitae, quam nisi coelum circumquaque influat in ipsorum centrum, ab eo sursum ascendere nequeunt igne medio, nec semina spiritalia coeli, matricibus suis etiam in media regione spiritualibus factis, concipere, ut in corporeas matrices deueniant. Siquidem extrema contraria sine medio utrinque participe, nullatenus conueniunt. Rerum itaque naturalium uita longa & sana, coelum est. Item uita mortis est propulsatio, & mortis initium, deliquium uitae. Quicunque medicus igitur aegris corporibus, incorruptibile uitae longe saneque coelum spagiricum, intrinseco languentique uitae breuis coelo nouerit coniungere, uitam breuem ( dante Deo ) sanam instaurabit per miraculum unius. Nam languens & coniunctum incorruptibile, utrunque coelum unum & idem est per substantiam, quo fit ut per substantiae similitudinem auctum, quod corruptis opprimebatur prius, obtinet uictoriam, & inimicos facile supprimit. Caeterum quanam arte fieri queat ut coelum tractemus nostris manibus, & administremus aegris corporibus, audietur infra manifestius, & spagirice. Quod coelum igitur est inferius, idem est sicut coelum quod est superius, & econtra, ad perpetranda miracula rei unius, medicinae uidelicet uniuersalis. Satis clare docetur coelum etiam potentia hic apud nos esse, nec solum apud nos, uerum etiam in nobis, & in omnibus rebus a natura productis. Quid manifestius dici posset, quam coeli superioris incorruptibilis uires, atque uirtutes passim in inferioribus istis rebus naturalibus, ut in arcis, reconditas, & a nobis reseratione per clauem spagiricam haberi posse, item istas uirtutes inferiores a superioribus impressas per influxum, uocari coelum inferius? Uultis audire fusius: Unio corporis & animae per spiritum, uita est, & istorum dissolutio mors. Quanto magis igitur ad unionem uergit medicina, tanto magis ad uitam accedit, a morte procul discedens. Rursus unio nullam multitudinem admittit. Si causa uitae sit unica, unicus etiam effectus eius, & unica medicina potest esse uitae instauratiua; cum nihil aliud sit uita, quam unio quae dicta est. Caeteroqui Hermetem. Trismegistum de unione idealis mundi & suae medicinae disserentem per similitudinem etiam coaptantem audiamus. Et sicut res omnes fuerunt ab uno meditatione unius, sic omnes res natae fuerunt ab hac una re adaptatione. Haud secus enim ac res omnes ab uno Deo mentaliter creatae sunt, meditatione uel conceptione unius mundi per ideam, pariter & omnes res productae sunt ab hoc uno mundo praemeditato, effectu, & materia, seruata similitudine prioris exemplaris, ac diuisione quadam in ordinem redactae. Item ut unus est Deus tantum & non plures, unum etiam per unum ex nihilo mundum in mente sua prius creare uoluit, ac subinde in effectum producere, quo continerentur omnia quae crearet in ipso: Deus ut esset in omnibus unus. Uerum declarare uisum est, cur hoc loco sententiam nonnullorum aliorum commentariorum sequi noluerim, nec in plaerisque aliis. Percepi ex serie uerborum, non esse Hermetis opinionem, ut per unum in hac particula, ab uno, globum confusum, quem Chaos appellant, intelligamus, sed potius unum Deum creatorem. Cum postea subdat, fuerunt ab hac una re ( praemeditatae et in effectum adductae puta ) natae per adaptationem. Non dicit ab uno, ut antea dixerat, fuerunt abuno meditatione unius ( puta ) rei uel mundi. Praeterea notanda est haec differentia, quam facit autor inter esse & nasci. Quandoquidem a natura nulla res habet esse quod est, sed ab ea solum res omnis producitur uel nascitur ex eo quod esse habet ex nihilo; per uerbum solum Dei eiusque uirtutem, & non ex uerbo substantiam habet: hoc ipsum est prima uisibilis creatura, nempe natura. Autoris uero sententia deprauata mihi uidetur, mutilataque per omissionem unius dictionis, creatae uidelicet, negligentia potius quam typographiae, traductorum, & ad hunc modum restituendam esse duco: Sicut res omnes creatae fuerunt ab uno, meditatione, etc. Innuit igitur his uerbis Hermes medicinam hanc uniuersalem, ad imitationem creationis mundi fiendam, non componendam, ut infra dilucidius, Sic mundus ( inquit ) creatus est. Haec particula meam etiam confirmat opinionem, non perperam, neque temere me quod mutilum uidebatur, restituisse. Colligendum igitur ex his spagiricum opus ad medicinam uniuersalem, esse ad imitationem creationis mundi cum inchoatum, tum etiam completum, & ideo per similitudinem supernaturale, quamuis ex naturalibus fiat. Porro concludit autor ex mundi creatione supernaturali, physicam generationem, similitudine quidem unitatis naturalis ad supernaturalem facta, & non unitatis spagirici artificii: nondum enim ad istius operationem peruenit. At compendiose prius eam firmissimis argumentis contra quosuis detractores, & ignaros corroborare conatur, quam aggredi, ne filii sui reproborum etiam reprobantium nugis remorentur. Subdit enim: Sic omnes res natae fuerunt ab hac unare. Creatarum rerum docet unicum fuisse genus generalissimum, a quo reliqua genera, species, & indiuidua nata sunt, indiesque propagantur in finem usque saeculi. Non est quod quispiam putetrem unam hoc loco, ad creatorem referri debere, sed ad creaturam unam, scilicet naturam primitiuam: quod etiam praepositio, hac, denotare uidetur. Nam si genitiuus unius ibidem, meditatione unius, referatur ad ablatiuum ab uno, ( quod praeter omnem loquendi rationem esset ) potius enim dixisset, fuerunt ab uno meditatione eiusdem, certum est eum pariter dicere debuisse postea, sic omnes res natae sunt ab hoc uno. Hec tantum a me dicta sunt. ut lectorem admoneam a dubia philosophorum phrasi ( quam amphibologiam uocant ) summe cauendum esse. Non quod Hermetem ad hunc modum scripsisse dicam, sed fortassis eius interpretes nudam autoris sententiam aliis inuidentes omnibus praeterquam sibi, dubiam commentariis ac interpretationibus reddidisse. Quod facile percipient, quotquot alia commentaria legentes, acuterem ipsam perpenderint: utpote sui lapidis, quem uocant interpretationem textu longe difficiliorem esse, & obscuriorem intellectu. Caeterum quid unum, & una res apud Hermetem extiterint, est quod interpretemur e re medica, & non metallaria, sed humana. Deus itaque hoc unum est, quod ante omnia secula solum esse, uel ens trinum in unitate fuit ab aeterno, quodque creare uoluit unum, eatenus sibi simile quatenus unum, hoc est, naturam unam, primam uisibilem creaturam, & mundum unum: hic enim spiritu, anima, & corpore constat. Est multorum philosophorum sententia, spiritum rerum naturalium esse medium inter animam & corpus, alii uolunt animam esse medium inter alia, hac inducti ratione, quod spiritus sit anima subtilior, & aptius extremum ad corpus crassissimum comparatum, ut anima sit isto subtilior & spissior ipso spiritu. Mea sententia iudicium litis adhuc sub iudice relinquente, suaderem interea, ut non separaretur spiritus ab anima non magis, quam lux a suo luminari, aut hoc a suo firmamento. Uerum sub firmamento, quoniam uita rerum naturalium a solo motu corporum, sensibus percipitur magis quam ab ipsa causa motus, quae est ignis aethereus, hoc argumento spiritum esse ducunt, anima subtiliorem, quae per motum sub sensum cadit, non ille. Tantisper igitur hoc loco, posteriore hac opinione fruar, donec alia melior occurrat. Nam si iuxta Hermetem concedatur spissum & subtile esse extrema, ut uerba sonant: Separabis terram ab igne, tum quod antea, portauit illud uentus in uentre suo, id est, aer, necessario sequetur ignem esse extremum & spiritum Hermeti, quod aeri, in quo gestatur, sit longe subtilior. Magis enim aeri conuenit anima quam igni, siquidem in illo fit effectus uitae motiuae, percausam igni propriam. Pariformiter omnis causa motus, est subtilior suo motu & effectu. Exempli gratia. Si faber domum extruere debeat, haec tria potissimum illi necessaria sunt, ars aut ingenium prospiritu: motus aut operatio pro anima: deinceps materia pro corpore. Dicet forte quispiam motum hoc loco esse accidens; concedimus in artificialibus, at in naturalibus negamus, quia motus iste utrique substantiae spiritus & corporis commiscetur substantialiter. At in artificiali motu, cui nulla suffragatur natura, deducto ad suum effectum opificio, cessat in eo motus omnis. Concludentes igitur dicimus nullum quoquo modo fieri posse motum absque motore & moto. Tria sunt itaque necessaria haec ad uitam naturalem, ut spiritus mouens, anima motus ipse, & corpus motum, quae simul coniuncta, naturale quid unum efficiunt. Summaria Hermetis similitudinis coaptatio, ad suae mentis conceptus approbationem haec est. Non absimili modo quo Deus primo creauit unum mundum sola meditatione, pariformiter creauit unum mundum, ex quo quidem res omnes nate sunt adaptatione. Sub meditatione simplicitatem unitatis in creatione mentali denotare uult, & postmodum per adaptationem innuere dispositionem uel ordinem subnumero, mensura, et pondere materiae conuenientibus. Cum igitur primum ordinis membrum sit numerus, & primus numerus duo, si mundi materia uniuersalis per ordinem disponenda sit, in duo primum erat ( ut aequum est ) diuidenda, ut in Genesi docetur, scilicet in coelum & terram. Maxime quod primus numerus duo, materiae primae conueniat. Hocipsum docet Hermes inquiens: Quod est inferius, est sicut id quod est superius. His itaque uerbis constat Hermetem Trismegistum ab Hebraeis Genesin edoctum fuisse, licet Aegyptius fuerit, ut August. testatur lib. de ciuitate Dei, Suidas, etc. Proinde conditor nature massam unam suo nomine creatam in duo diuisit, in coelum superius, & in terram inferiorem partem, ut quod coelum quidem in seipso non poterat, in sua consorte terra gigneret, perinde ac Adam in Eua, quo peruenuste corresponderent ultima primis, & his illa. Fuit igitur diuisio ualde necessaria, ut ea generatio quae sub uno recens olim creato concludebatur, de potentia deduceretur in actum. Sub isto binario spirituali & corporeo, tertium quid latuit quod uinculum est sacrati matrimonii. Hoc ipsum est medium usque huc in omnibus perdurans, ac suorum amborum extremorum particeps, sine quibus ipsum minime, nec ipsa sine hoc suo medio esse possunt, quod sunt, ex tribus unum. Uerum obtrudet quispiam, sententiam esse philosophorum omnium artem intelligentium, non fieri transitum nisi per medium, sed prioris extremi perfecti, ad imperfectum perficiendum. Docere tamen hic uidetur Hermes sumendum esse motus initium, ab imperfecto ad perfectum, ad summam perfectionem acquirendam. Sequeretur etiam a contrario, ut qui contra sententiam Hermetis niteretur a perfecto ad imperfectum progredi, talem esse consecuturum opus imperfectum; quia praeposuit Hermes inferius superiori. Respondetur fatuum esse putare hoc loco doceri transitum ab autore, cum nondum ad artis tractationem peruenerit, nihilominus in arte ab initio talis est obseruandus ordo. Certum est enim elementa haec inferiora coelo esse imperfectiora, ut etiam a simplicibus elementis suis in coelum suum adductis constat per unitatem alienam a compositione. Sed quia iam in inferioribus uersamur, & ad superiora scandere nequimus, in hoc negotium est, ut ea manibus contrectemus, necessarium nobis erit ab inferioribus istis, quae sunt prae foribus, ad sua superiora sibi naturaliter permixta, conscendere. Ut ista semper a sequentibus dilucidiora fiant, nonnihil eorum quae praeposuimus erit nobis reassumendum. Haud aliter quam apud nos ars nulla suo carere potest artifico, materia, nec instrumentis; naturale magisterium necessario suis & sibi congruis indiget. Ab artificis ingenio uel artificio primum exordiamur, quod est mouens causa. Uti lignum & ipsa dolabra nihil efficiunt, nisi faber illa mouerit ad actum, coelum & elementa, generare nihil poterunt, nisi faber, aut fabri coelestes in instrumento coelo, motum ut animam excitent, medium instrumentum inter fabrum & materiam elementorum. At qua ratione medium hoc instrumentale, uinculum sit extremorum uideamus. Motus hic est duplex & unus, aut ut melius intelligatur dupliciter unus, elementaris & aethereus. Dicamus igitur cum Hermete: Quod inferiora mouet, idem est quod mouet superiora, spiritus uidelicet, quo miracula unius rei multa patrentur, cum physico, tum spagirico modo. Uerum ipse motus excitatur in instrumento, animae uidelicet, ac effectum habet in materia & elementis. Necessarium est igitur animam ut instrumen. tum, esse medium, quo binae partes extremitatesque in unum conueniat. Exempli causa, fabrum naturalem fabris apud nos ferrariis non inconcinne comparemus. Ferro primum isti, & malleis diuersis maioribus & minoribus indigent, incude pariter & igne. Officina uero focaria fabri naturalis, terre centrum est, in quo naturalis ignis inferior sui motus actionis habet initium, uti noster a cote & calybe, etc. Attamen aethereus illi datus est, uti nostris habitus magisterii peringenium & assiduitatem acquisitus. Qui tamen ambo substantia non, sed accidente solo partim inter se differunt, partim conueniunt ut motu, quo rursum differunt, ut circulari, & recto. Similiter animaduertendum, ut incus fabris in terris instrumentum inferius est, & mallei superiora sunt instrumenta actiua, naturali fabro solidior elementorum substantia, uti lapides atque terra incudis & materiae nutricis uice gerunt: stellae uero malleorum officium habent. Item inferiorum substantiam uolatilem in regione media, superiorum semina concipientem, matricem in utero suo gestantem esse dicimus. Nec follium hoc loco nos obliuisci oportuit, qui naturales uenti sunt. Adaptat ergo natura materiam suam, priusquam informet uel motum animamue tribuat. Proinde concludentes mundi nexum a duplicibus, corpore, anima, & spiritu superioribus, pariter ac inferioribus, accidente solum differentibus, substantia tamen similibus, fieri dicimus & perfici. Haec ut melius adhuc intelligantur, operae precium fuerit naturae magisterium dilucidius eplicare. Mundum uniuersum constare pluribus partibus generalissimis, quam tribus, quis philosophorum, nisi temerarius nugator quispiam, audebit affirmare? Sunt enim forma, lux aut uita naturae, & materia, prima rerum omnium principia. Quocirca mundum quicunque uoluerit in substantia cognoscere, tria primum haec sibi notissima fore necessum est. A definitionibus igitur eorum erit inchoandum. Uniuersalis porro naturae materia dicitur, elementaris regio tota, quae licet in elementa quatuor diuidatur, ignem, aerem, aquam, atque terram, duo tamen habentur praecipua, ignis & aqua. Quoniam aliud nihil esse uidetur aer, quam aqua per uirtutem spiritus domini superaquas in creatione mundi gliscentis, resoluta: terra uero per congregationes aquarum inferiorum aqua densata, & exiccata. Bifariam aliter diuiduntur in duo manifesta, terram, & aquam; & in alia duo occulta sub illis, ut aer & ignis. Sub aqua nanque delitescit aer donec ignis actionibus manifestetur, & ignis sub terra, usque dum hominis appareat artificio, uel alias naturaliter per spiracula quaedam emergat, ut in monte Aetna, Puteolis, caeterisque locis. Conatur ignis ex propria natura, dum potest, aquam in se conuertere, quod ut facilius perficiat, duob. utitur mediis, secundum ambas utriusque qualitates contrarias: priore, ut calore suo frigiditatem: posteriore, ut siccitate sui caloris, humiditate absumat. Uidemus quippe nubes ignis calore suspensas, inter aquam & ignem tenere medium. Quoniam si calor ignis, qui circa suas extremitates remissior est, quam in suae spherae meditullio ( in quo maxime intensus ) uincatut aquae resolutae frigiditate, huiusmodi medium in alterum extremorum uincens conuertitur, & ignis, sic disponente natura, suo conatu frustratus, dum unum absumere nititur, eodem generat alterum, quod rursum in id ex quo generatum est, redit. Haec enim circulatio generationis est potissima causa. Non absimile uidemus ignem uisibilem in corporibus a natura compositis exercere. Lignum exemplo sit admotum igni, quod priusquam omne humidum aqueum eius in aerem sit conuersum, non flagrat eius sulphur: illo tamen absumpto, pariter & ignis in aerem, & deinceps in seipsum redit, ligni partibus solidioribus in cinerem uel terram decidentibus. Propterea dicendum non est eiusmodi ligni elementa fuisse consumpta, sed potius quodlibet elementum a suo separatum composito, ad propriam suam sphaeram rediisse. Hac de re facta est apud philosophos dubiosa quaestio, utrum plus absumeret ignis quam generaret? Sanum dici uidetur aequales ignis esse operationes, aetherei & elementaris. Nam si plus absumeretur elementari, quam generaretur aethereo, posset assignari uacuum in rerum natura, quod absurdum est. Si uero plus generaret aethereus, quam absumeret elementaris, superfluum non possetiam suo determinato loco contineri. Alterutro modo, uel aluum naturae solui, aut comprimi foret necesse. Breuibus tamen respondebitur ac tutius, nihil ab igne consumi, sed per transmutationis modum, quod ab uno recedit elemento, hocipsum ad aliud accedere. Perinde natura sagax indies ex elementis ad hunc modum transmutatis, & forma, nouas excitare formas sollicite procurat, ut per generationem informetur, quod per corruptionem est dispositum; sitque operatio naturae iuxta coelestes actionum & impressionum motus. Solent plerique nimium curiosi Physiologi nondum experti rerum naturalium, nobis hoc argumentum obtrudere, quo Chimistarum quintam essentiam oppugnent, uerum non expugnabunt nisi ualidius adferant. Corpora ( inquiunt ) quatuor constant elementis uel essentiis, ubi quintum igitur elementum uel esse quintum? Fatemur corpora constare quatuor elementis materialiter, nec tamen admittimus ex istis solum esse composita, sed etiam forma, quae sane aliquid est, & potissima pars cuiusuis compositi, post uinculum nature, quo formae suae conglutinantur elementa. Non possunt enim spissum & subtile propter mutuam inter se repugnantiam, in unum per seipsa conuenire. Quapropter necessarium fuit per uitae medium componi, quo facilius coniungerentur. Hoc natura uinculo cuncta componit, quod philosophi solent nobis aenigmate tradere. Fac pacem ( aiunt ) inter inimicos, & totum habebis magisterium. Elementa uero concludentes, dicimus illa tripartita, ut simplicia, composita, & decomposita. Simplicia sunt quae nec corrumpuntur, nec patiuntur inter se ullam compositionem: non quidem ex eis, sed per ipsa, omnia alia elementa inferiora suas uires exercent, quas etiam ab illis sortiuntur. Composita sunt ea que patiuntur corruptionem, & componuntur. Decomposita uero sunt illa, quae iam in compositione per corruptionem & generationem conuenerunt. Quicunque haec in illa, impura in pura, compo sita in simplicia nouerit conuertere, maximus eritadmirandorum operum artifex. Caeterum ad formam deuenientes, hanc dicimus ( non quod dat usse rei, uel nomenclaturam, cum infidelibus ) sed quod aetheream regionem superiorem & inferiorem elementarem mouet ad actum, & motus potentiam conceptiuam. Per elementorum in sese mutuam transmutationem, aptat natura materiam, illi formam tanquam semen in matricem includens: huius uirtute pregnans, ueluti matris uterus, foetum e potentia producit in actum specificum. Id sibi philosophi uolunt. Forma ( inquiunt ) deducitur de potentia materie. Potens est enim ipsa materia parere, quod a forma generatur in illa. Agit igi tur forma in materiam, quod a luce naturae accepit, uidelicet motum atque uitam, seque mediam praebet ut artificem. Caeterum lux & uita naturae, spiritus est uniuersalis actionis in elementa per formam. Hic enim ex uniuersali for ma naturae, specificas indies formas, a Deo tamen primo creatas, quae corruptela deficiunt, renouare non cessat. Artificium eiusmodi duplici perficitur instrumeto, dispositione, & influxu. Natura mouens, corrumpendo materiam per actionem in centro excitatam, eam disponit ad formae potentiam in regione media susceptiuam, & coelestium influxuum, quae deinceps suo determinato tempore prorumpunt inferius in formas specificas, iuxta conditionem luminarium in superiori dispositione formarum concurrentium: ex dicto nonnullorum, Secundum materiae dispositionem agit forma. Uerum obliti dispositionis etiam formarum, uel non intellectae, transcurrunt, eam sub silentio praetereuntes. Reliquum erit ut modo uideamus quid Hermes loquatur de genealogia spagirice prolis. Pater ( inquit ) eius est sol, etc. Quid sol & luna sint in coelo superiori, non est quod explicemus, cum uel plebeis etiam notissimum sit, actiones tamen & uirtutes eorum pauci sunt qui intelligunt, quapropter illas narrandi hoc loco datur occasio: harum enim uera cognitione, mens legentis ad altiora peruenire potest, nimirum spagirica. Solitaque coelestis est luminare diei magnum a Deo positum in medio coeli. Curautem coeli medium locum occupet, res per se clara, ut scilicet omnia supra & infra se luminaria illuminet; mundumque uniuersum radiis suis in centrum usque foecunder, in quod quidem oculi sui centrum, & aliorum luminarium assidue defixum est. Ut fons uite corporis humani, centrum est cordis eius, uel id potius quod in eo delitescit arcanum, in quo uiget calor naturalis, reliqua membra calefaciens, illuminans, & uiuificans: haud secus sol mundi partes omnes superiores & inferiores calore lumineque suo uiuificat naturaliter, mediate tamen id efficit. Eapropter mundi cor a calore, & oculus a lumine dicitur. Quippe qui cuncta lustrat etiam abditissima quaeuis penetralia in centrum usque terre. In illo coelicae uirtutes omnes naturales reconditae sunt. In summa corpus est omnium quae in condito coelo sunt & in terra nobilissimum. Iusta ratione igitur primus post Deum, pater ac parens omnium uocatus est, cum in eo quorumuis seminaria uirtus atque formalis delitescit. Masculinum & uniuersale semen primum & potissimum est eius naturae sulphur, generationum prima pars omnium, ac potissima causa. Proinde a Paracelso prolatum est, sol & homo perhominem, generant hominem, quod a sole uita naturalis creaturarum omnium mediate ducat originem, & ex eius uita sit omnis uita caduca. Si soligitur uiuit, necessarium est ut in aliquo uiuat. scilicet in humido suo radicali, aere purissimo ac simplicissimo, qui calorem illius humore suo contemperat. Fatuum esset cum plurimis credere, solem esse duntaxatignem coelestem. Uita siquidem consistit in unione spiritus cum corpore per medium animae, quae ab hac unione mouetur ad actum uitae naturalis. Alioqui solem non uiuere concluderetur contra ueritatem, cum unio naturalis inter duo semper fiat, ex quorum concordia tertium quid resultat unum uel unitum. Imo quod magis est, unicum dicimus elementum esse solem, in quo cuncta continentur elementa simplicia, sicuti in coelo & reliquis corporibus coelestibus, at in illo perfectius propter uitam quam aliis infundit, cum superioribus, tum inferioribus. Sol itaque pater est & uirile semen omnium naturaliter generatorum, & luna mater, ut infra. Denique docet Hermes lunam esse matrem & uxorem solis, quae foetum spagiricum a sole conceptum in sua matrice uteroque uento gestat in aere, terramque nutricem, etc. primamque rerum generationem in coelo primum concipi, & deinceps in terris perfici, quod infra. Non enim sol immediate suos influxus uitales imprimit in inferiora, sed per lunam quae ter atque decies quotannis a uiro suo per coniunctiones concipit, foetumque pariens demittit, ut audietur postea. Uti indies tamen parit, etiam uirtutes indies a uiro suo concipit, non aliter & stellae quaeuis, licet in congressu foecundius, ob maiorem contiguitatem. Conceptiones & partus eiusmodi non per contactum, ut in terris, at per solos influxus & spirituales fiunt aspectus. Ut quum nobis plena conspicitur, minus uirtutum a sole concipit, quam ubi latens omnino fuerit soli coniuncta, propter maiorem distantiam, at plus in oppositione quam inter laterales aspectus, ideo quia potentiores influxus & radii solis recti sunt obliquis. Existimandum non est igitur ex illo uulgari prouerbio defectum pati lunam, cum eo tempore maxime uirtutibus imbuatur solaribus. At quia tum nobis conspicua non est, cum ob solare iubar omne lumen naturale uincens & obfuscans, tum quia media pars tantum quae opaca est nobis, obuersatur, priuata uidetur lumine cum plurimum tamen eius contineat, a sole quoque plus accipiat, quam in oppositione dum plena prorsus apparet. Non praetereundum esse duximus, quae de duobus istis luminaribus magnis ratione diuini sui matrimonii per creationem ex Genesi consideratu digna sunt, ex sedula sui coniugii & inuiolata nullis unquam temporibus obseruatione, iuxta sibi diuinitus praescriptum ordinem. Bina haec etsi diuisa corpora, tamen ex una sunt & eadem substantia, non secus atque coelum & terra ex unica duntaxat abysso; uti hic etiam apud nos, uir & mulier unus homo fuit, factus duo, postmodum in carne rursum una coniunctus. Solis autem uirtutum a luna conceptio, perfecta nondum est generatio, sed initium tantum eius, quae in inferioribus debet perfici. Est igitur luna medium per quod superiora semina induntur inferiorum matricibus, unde postmodum crassiora pariunt elementata, que mixta uel decomposita uocamus. Ut spagirico modo repetamus ista paulo altius. Si sol igitur & luna uitam infundunt in inferiora, sequitur ambo per uitam, & potentialiter illis inesse, quae quidem potentia per spagiricam artem elicitur ex quibusuis rebus naturalibus. Nam uita solis & lunae est unio per Iouem, & longa sanaque uita merito dici potest. Si uero per Saturnum fiat unio Mercurii & Martis, aegra breuisque uita fiet. Quapropter ubi quoduis compositum in suum Mercurium, Saturnum & Martem reduxeris, ab his quoque Solem & Lunam extraxeris, mediaque louis utriusque temperie coniunxeris, unum efficies ex tribus istis excellentius, quam antea per naturam compositum fuerat, sub alia forma tamen. Etenim destructa semel forma physica, non est alicuius artis eandem restituere, sed longe meliorem oculis carneis tantum alteratam apparentem. Quanam industria id fiat, natura nos docet a suis quotidianis operationibus, nostris etiam oculis cernentibus, ut autor docet: Portauit ( inquit ) uentus in uentre suo. Superius utcunque hunc locum tetigimus, quod satis esse posset acutis ingeniis, quo tamen prodesse ualeam omnibus, impigre hanc rem tractare uolo, cum sit notatu dignissima, plurimumque faciat e re legentium spagirorum obscuriora scripta. Quo quidem tendit omne meum studium, ut conatus studiosorum hominum abstrusioris huius philosophiae, quantum in me est promoueam; sciens enim dum alios instruere conor, ac participes facere mei talenti, meipsum exercens erudio laboribus; gratia uero lumenque pendet e superis. Sol & luna inferiora quidem, e centro sursum attolluntur inferioris naturae magisterio, donec ad superiora deueniant in mediam regionem, ibidem existentia superioris solis uirtutes in superiorem lunam infusas ( quia similia natura similibus gaudent ) ut matrices inferiores, superiora semina concipiunt: quod uxoris hoc sit munus & officium. Iam clarissime uobis apparet quod Hermes antea docuit his uerbis ab exordio: Quod est inferius, est sicut id quod est superius, & quae sequuntur. Etenim sol & luna in coelo superiori, & in inferiori, substantia sunt similia, licet accidente differant, per uitam scilicet longam & breuem. Sub Marte igitur uulcanicas artes exercente in officina sua focaria, centro terrae uidelicet, inferior sol delitescit uniuersalis, qui sui parentis impetu per uentum extra cauernas subterraneas erumpit. Eiusmodi follibus Uulcanus, at potius Archeus ( ut Paracelsice loquar ) elementorum partes puriores & subtiliores in coelum a se pellit, utpote solem inferio rem ignis & terrae purissimam substantiam continentem, & lunam etiam inferiorem subtilissimam & purissimam aquae substantiam sub aeris forma delitescentem, in eius utero gestantem ( ut uerba sonant: Portauit illud uentus in uentre suo ) quo semen inferius uniuersale & foemineum per aera delatum, iungatur superiori semini uniuersali masculino, & singulis specificatis seminibus aliis in utero uenti, & in aeris matrice. Certum est ex aqua & igne constare aerem, item ex igne & aere, coelum, & sub ignis appellatione purissimam terrae substantiam comprehendi cum igne simul ascendentem, & sub aeris nuncupatione purissimam aquae substantiam, iuxta uicissitudines transmutationum unius in aliud, ex iam dicto naturali artificio. Proinde uenter & uterus naturae est, matrix conflata ex omnium inferiorum elementorum substantia purissima, in uolatilem aerem conuersa, in qua concipitur per medium lunae, semen uniuersale solis, etiam per alia luminaria specificatum, ad specierum uariani distinctionem. Postquam igitur autor Hermes tria proposuit elementa, duo sub nominib. solis & lunae, tertium uero sub appellatione uenti; iam sub nutricis comparatione, & proprio nomine terram subdit, eamque dicit esse nutricem foetus naturae prius in aere concepti, ut ab eius uberibus omnis foetus, ad alimentum & suae uitae sustentationem, lac illud mercuriale sugat, scilicet crassiorem aquae substantiam inferius apud terram manentem. Pars itaque uolatilis ( ut auditum est ) elementorum, ut impregnata, mox ad suam partem fixam rediens, parturit foetum ac nutrit ex fixa substantia, donec ad perfectionem ueniat. Spagiri naturales eiusmodi generationum uices non somnolente, non obiter, nec in uanum contemplati, suam artem spagiricam non melius, nec solidius didicisse potuissent. Quapropter ut ipsi spagiricum solem generent, naturam imitati, compositum a natura suas in partes dissoluunt, per suum Uulcanicum Archeum, e centro solem & lunam artificialiter in utero uenti pellunt in altum, & postmodum in sua terra mutriunt, etc. Haud secus enim, quam omne quod generatur a terra sumit nutrimentum, foetus etiam spagiricus nutrimentum habet a spagirica terra: haec dupliciter intelligitur, aliquando pro inferiore parte uasis accipitur, ut superior pro coelo. Quadoque lupiter spagiricus, quia fixus est, & a sordibus repurgatus, pro terra nobis est foliata, in qua & ex qua, pars uolatilis, que post ascensum in coelum, in eam descendere coacta est, nutritur & perficitur. Theoricam artis spagiricae concludens autor inquit: Pater omnis Theolesmi totius mundi est hic. Ac si diceret, arcanum istud quod uobis propono, pater est, origo, & fons arcanorum & mysteriorum omnium praecipui & maximi inter caetera totius mundi arcana: quapropter non omnibus propalandum, & minime prophanis hominibus, & uix sacris initiatis mysteriis: etiam istis admodum sub breui colloquio. Quid enim excellentius, aut homini philosopho dignius, quam per integrae naturae superioris & inferioris cognitionem & usum, fieri uitae longae participem, proculab hac profligatis ac pulsis omnibus uitae breuis corruptionibus, atque mentis obstaculis & impedimentis, quibus olim obtenebrata caecutiebat? Nunquid longe praestantius quibusuis poematum figmentis, ad idololatriam potius quam ad unius Dei cognitionem excogitatis? Tametsi ab aliquibus allegorice perperam, ac si multa praeclara mysteria complecterentur, interpretata sint: nihil minus tamen quam unius Dei solius magnalia, tot somniatis Deiculorum ac meretricularum nominibus cecinerunt. Licet Ouidius aliquid subodorasse uidetur in sua Metamorphosi, plurima nihiloninus friuola ac impia magis immiscuit, ad hanc rem nihil prorsus conferentia. Quid quaeso scripta prosunt infidelium ad salutem? certe nihil, imo potius a ueritatis studio ( dum his attenti nugis ) homines reuocat. Pluris tamen fiunt hoc ferreo seculo, quam piorum scripta uirorum unum Deum profitentium in omnibus. Num praestaret iuuentutem ( aqua, si mundus reformari debeat, initium potissimum habeat maxime necessarium est ) addisce re quae Dei solius sunt opera, quam hominum somnia? Physica sane si rite ut equum est doceatur ex sacra Genesi mundi, in cognitionem Dei per conditoris magnalia ducit, indeque ad adeptam philosophiam & coelestem sapientiam preparat animos & mentes hominum. Proinde si quis profunde meditatus fuerit ac sublimate, cuncta quae Deus O. M. in creatione mundi fecerit in hominum gratiam & utilitatem, tum demum intelliget patrem arcanorum omnium, & excellentissimum Theolesmi sacri mysterium, ac artis diuinae potius quam humanae secretissimum opus spagiricum, cuius pater, id est, supremum arcanum, est hic in isto breui sermone ueridico. Ceterum theorica suam concludens, nos docet autor finem operis spagirici cognoscere, quo sciamus quando cessandum sit ab opere. Uis eius ( inquit ) integra est, si uersa fuerit in terram. Antea audiuimus elementum inferiorum subtiliores partes coelicis uirtutibus impregnari, ac deinceps in terram & aquas reuerti, nec prius eiusmodi uirtutum conceptiones suum effectum generationis consequi, modo uero docetur a simili, complementum operis spagirici Ut quum id quod portauit uentus in uentre suo, uersum, aut conuersum fuerit in terram, completum erit opus. Longa siquidem & indefessa coctione liquida ( licet etiam non euaporent, sed retenta ) inspissantur, & successu temporis exiccantur in puluerem uel terram: uulgo uideretur absurdum, & qui huius rei fecerunt periculum, soli credere possunt. Uerum tempus longum est ac taediosum, & summa expectandum patientia. Totum huius rei negotium prolixitatis, in electione & praeparatione magis aptae materie potissimum consistit. Quaedam enim sunt remota, alia remotiora, nonnulla uero remotissima. Alia propinqua sunt, propinquiora, maximeque propinqua perfectioni. Quae singula spagirico artifici cognitu maxime necessaria sunt, priusquam aggrediatur opus, alioqui suum deplorabit errorem. Hactenus de theorica huius artis instructos discipulos suos, ad Practicam deinceps inuitat, ut infra. De Practica Operis Spagirici ad medicinam uitae longae parandam. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, etc. Postquam theorice demonstrauit spagiricam artem, approbans eam a similitudine creationis mundi, practice tandem ( ut est rationi consonum ) a separatione rem aggreditur Hermes, non immemor abyssi per firmamentum diuisionis inferiorum aquarum a superioribus. Separabis ( inquit ) terram ab igne, ut a uiro foeminam, quo generare ualeant. Oportet siquidem in omni generatione duo prius conuenire, ut agens & patiens, superius & inferius quod antea, cum in sacra Genesi, tum in spagirica uocata: nec tantum duo, sed quae ab uno separata sint, uel diuisa. Et eiusmodi separatio proprie dicitur a spagiricis philosophis elementorum diuisio puriorum ab impurioribus. Docet autor primam operationem esse praeparationem & mundificationem partium in hac arte conuenientium. Nonnulli putant elementorum quatuor separationem hic intelligendam, quod nemini quidem negatum uelim, si de spagirica separatione loquatur, & non de uulgari. Quandoquidem sub ignis appellatione duo alia continentur elementa, scilicet aer & aqua. Nullus enim ignis est aeris expers, nec aer aquae, cum aer sit aqua per ignem resoluta, quo sursum ascendere coacta est: terra uero partim ascendit, partim inferius fixa manet. Nonnulli putant particulam hanc, subtile a spisso, referri ad priorem, nempe, separabis terram ab igne: uerum ego sum eius opinionis, quae magis ad mentem autoris uidetur accedere, peculiarem esse purificationem ac magis philosophicam illa priore: poterit qui uolet credere, qui non minime cogitur. Subtile namque dicitur a philosophis spagiricis omne quod aethereum est, aut per aetherei uirtutes in subtilitatem adductum. Nam uti supra dictum, aethereum & elementa unum esse per substantiam, remotis etiam ab eis utrinque accidentibus, quibus solum differunt, in unum facile redibunt. Est igitur autoris sententia, per separationem subtilis a spisso, subtiliari spissum elementare, ac in aetherei subtilitatem spagirice redigi posse. Haec spagirica separatio, solutio etiam esse dicitur, que nisi praecedat, nulla pariter compositio spagirica fieri potest. Quapropter ista posterior separatio peroptime consideranda est, ne cum priori confundatur. Ex ordine dictionum in orationibus ( etsi nulla coniunctio sit intermedia ) patet, autoris menti meam opinionem esse conformem. Cum prius dixerit, Separabis terram abigne, si hanc sententiam per eam quae subsequitur exposuisset ( ut nonnulli uolunt ) debuisset etiam dixisse spissum a subtili, & non subtile a spisso. Quia terra spissior est igne, quem etiam illa praecessit in priore oratione, at in posteriore ordo inuertitur substantiuorum. Quo satis apparet non esse eandem loquutionem, nisi per comparationem diuersarum tamen operationum. Nec dici potest adiectiuas esse eiusmodi dictiones, quod spissam rem dixisset. Hic unus est philosophis occultandi modus manifestissimus, a quo reliquos eius generis addiscas. H 5 Statim Statim atque materiam & operandi modum indicauit, ordine conuenientissimo postmodum addit instrumentum spagiricum, & eius temperamentum occultissimis uerbis: Suauiter ( inquit ) cum ingenio magno. Qui filii sunt Hermetis, facile percipiunt quid per haec uerba uelit, & non alii. Spagirorum enim, ut etiam naturae, proprium instrumentum est ignis, qui penes istos artifices multifariam cosideratur. Est ignis internus, aut externus. Internus est cuilibet substantiae proprius, & naturaliter insitus, cuius etiam oportet ut artifex habeat optima rationem. Externus uero, aut uiolentus est, aut per quatuor gradus teperatus, uel naturali similis ac remississimus, qualem sibi natura poscit in rerum generatione. Utuntur igne uiolento Chimistae, uel inter calcinandum, sicciora sublimandum, aut metalla sua liquandum: igne temperato per suos gradus, inter destillandum ascensorie, uel descensorie: naturali simili, quum putrefaciunt, digerunt, congelant, aut circulatorie soluunt, atque fixant. Patris uero Hermetis documentum est, ut filii sui postremo, quo naturam in suis operationibus imitari ualeant, utantur, quod per aduerbium, suauiter, apparet. Altera pars, cum ingenio magno uidelicet, ignem hunc denotat summa diligentia & industria construendum esse iuxta calorem naturalem. Uaria est ignis eiusmodi struendi ratio, cuilibet pro ingenii sui capacitate relinquenda, modo suauis, continuus, & non interruptus sit. Aliqui solent uariis fornaculis ingeniose fabrefactis continuatum istiusmodi calorem ad amussim sibi parare: & nonnulli uaria materia suum ignem excitare, quorum omnium autor hoc loco non meminit, quod breuitati studens aenigmaticae, recensere quae apud alios scriptores nusquam non traduntur, superuacaneum esse ducat. Proinde reliqua prosequitur ex ordine. Ascendit ( inquit ) a terra in coelum. Circulato ria destillatio pulcherrime declaratur, necnon uas spagiricum ad similitudinem uasis naturalis esse construendum. Uidemus enim totum coelum & elementa similitudinem habere sphaerici corporis, in cuius centro uiget ignis calor inferioris, materiam subtiliorem elementorum in aera sursum pellentis, & una secum attollentis, ut antea diximus. Haud secus uult Hermes nos habere uas idoneum ad illius imitationem. Cum tamen impossibile nobis foret artificiale quodpiam uas extruere, quo instar naturae ualeremus ignem in eius centro accensum artificialiter continere in meditullio suspensum, idque uariis de causis, presertim quia noster ignis artificialis praeter liberum aerem & nudum, in occluso uase statim extingueretur: necessarium igitur fuit nostrum ignem poni extra nostrum uas, & sub eius rotundi fundi centro, instar solis naturalis. Integrum istius ignis magisterium in eo potissimum consistit, ut sit continuus in eodem statu leuis & uaporosus. instar eius qui in mundi centro, naturale magisterium ascensus in coelum a terra, sine intermissione indies exercet: ut ex prioribus uerbis, Cum magno ingenio, nimirum naturali igni ( qui dicitur ingenium esse naturae ) persimili. Quorundam philosophorum occurrit opinio reprobantium, igne subterraneo generari metalla, aliqua etiam ex parte, sed affirmantium eam coelestisolum igne generationem fieri: non uident interim quinam Hermeti nedum contradicant, uerum etiam toti naturae. Sol enim coelestis non intrat materialiter in compositionem rerum naturalium, at solum potentialiter per influxum & impressionem formae; sed ignis elementaris est potissima pars substantiae generatorum & materiae. Huic igni comparandus est internus, id est, Hermetis materiae naturaliter insitus. Patris Hermetis opinio haec est: Igne subtus ad fundi centrum uasis extrinsecus agente in centrum materiae, ab hoc foetum spagiricum ad superiora propellit, ut uerba habent: Ascendit a terra in coelum, hoc est, ab inferiori parte uasis ( quae terra nonnunquam uocatur ) ad superiorem, quae coelum etiam aliquando nuncupatur a philosophis. Potest aliter ad hunc modum hic locus intelligi. Solis & lunae foetus ascendit, id est, conuertitur aut resoluitur eius terrea substantia spissa, in coelum, id est, in subtilissimam substantiam coelesti similem. Deinceps autor, postquam suis filiis spagiricam solutionem demonstrauit, eosque docuit, quonam instrumento & artificio perficitur, mox inde fixationem subdit his uerbis: Iterumque descendit in terram, ac si diceret: Postea quam aliquandiu sub coelestium uirtutum internarum obedientia, spagirorum soluta substantia per ascensus artificium steterit, suo tempore determinato maturitatis, ad sua terram redit, hoc est, spiritus iste rursum fit corporeus, qui prius e corpore factus fuit spiritus: aenigmate hoc olim inuolutum est a philosophis. Fac fixum ( inquiunt ) uolatile, & rursus uolatile fixum, & totum habebis magisterium. Sunt nihiloninus aliae multae solutiones & congelationes chimicae in isto magisterio necessariae, quae praeparationes potius appellandae sunt. Fatuum est sane credere mate riam hanc spagiricam non esse prius chimice praeparandam atque subtiliandam, quam ad opus spagiricum assumatur. Hocipsum docent quotquot sunt philosophi naturales ex spagirica, scilicet praeparationes esse necessarias, quas operationes uocauerunt mundificationes, subtiliationes, solutiones, & congelationes. Corpus igitur in spiritum solui necessarium est, & spiritum in corpus redigi, si tamen imitari natura debeat artifex. Uidemus enim fieri naturaliter, ut in nubem aqua resoluatur, & nubes iterum in aquam congeletur, ut fiat quod sequitur: Et sic recipit uim superiorum & inferiorum. Concludit autor suam practicam his uerbis, quae congrue correspondent primis theoricis propositionibus: Quod est superius, est sicut id quod est inferius, & econtra. Nam per singularem numerum, uim, eumque non geminatum, indicat eandem esse potentiam naturae superioris, que inferioris est, & econtra, non quidem diuersam, alioqui dixisset uires, aut singularem numerum geminasset: quin potius docere uoluit ( ut etiam superiora confirmaret, nempe, Ad perpetranda miracula rei unius ) uim & potentiam in unione superiorum cum inferioribus esse maximam, ac ad miraculum usque spagiricae philosophiae. Proinde absoluta practica huius artis, docet filios suos ac discipulos utilitatem eius medicinae, & usum duobus modis: priore, his uerbis, Sic habebis gloriam totius mundi. Nam istius gloria mundi consistere uidetur in opibus. Non enim spernunt ueri etiam philosophi diuitias omnino, sed abusum earum: imo felicem & gloriosum existimant in hoc mundo diuitem, qui suas opes largitur egenis & pauperibus: Licet obolus uiduae mulierculae de uictu suo diminutus, magis acceptus Deo fuerit, quam opulentorum ingens pecunia superflua, nihilominus quo subuentum sit abunde pauperibus, & non obolo solo, D. O. M. nonnullis quandoque suis hominibus diuitias hac arte, donoque suo impertiuit, ut non existimarent cum plerisque ( ut illis quibus contingunt a parentibus ) sibi solis possidendas. Uerum enimuero, quod huius partis hactenus paucam admodum fecerim professionem, aliis fusius copiosiusque hunc locum elucidandum libentissime cedens relinquo, posterioremque partem, quae medicinam corporis humani ac intellectus concernit, assumens, hunc libellum in studiosorum utilitatem & omnis Reip. commodum prosecutus, declarabo & quae in hanc rem facere uidebuntur, pro imbecillitate ingenii. Cum igitur Deus pauperibus non solum auro uel argento per charitatem fraternam subuentum esse uelit, uerum etiam remediis ad tollendas eorum infirmitates adhibitis, ut Christus in Euangelio testatur per reprehensionem, Infirmus ( inquit ) fui, & non uisitastis me: posteriorem itaque hanc docet medicinae suae spagiricae maximam utilitatem Hermes, in corporis & mentis clarificatione sitam, inquiens: Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Haud aliter quam duplicem nimirum cor poris & mentis infirmitatem esse scimus, duplicem etiam spagiricam esse medicinam oportet effectu solo, no autem essentia. Dicit enim, a te fugiet omnis obscuritas, non dicit a metallis. Per obscuritatem nihil aliud intelligitur quam tenebrae morborum & egritudinum corporis atque mentis. Omne siquidem corpus infirmum tenebrosum, colore nedum, uerum etiam sanguine, lotio, sudore, caeterisque omnibus obscuritatem refert: contra sanum splendorem ac serenitatem undique palam facit. Mens autoris est in sunima, docere eos qui medicamentum spagiricum adepti fuerint, minima portiuncula, ut quae uel granulum sinapis referat quoquo modo sumpta, curare morbos omnes indifferenter, ob unionis simplicitatem in medicamento efficientem, ut ei nulla multitudinis morborum uarietas resistere ualeat. Caeterum uariae sunt mentis obscuritates & infirmitates, ut uesania, mania, furia, stoliditas, & reliqua id genus, quib. obtenebratur & inquinatur animus; hoc uno medicamento spagirico perfectissime curantur. Nec solum animo sanitatem restituit, uerum etiam ingenium atque mentem hominum acuit, ut omnia sibi sint ad miraculum intellectu perceptuque facilima, eosque nihil eorum lateat quae sunt in superioribus & in inferioribus. Summatim, omnia corpora rerum naturalium & hominum, istorumque mens & animus, ad extremam huius mundi perfectionem hac arte possunt adduci, Deo dante tamen artis inuentionem, quae describitur ab Hermete. Nihil in rerum natura fortius isto medicamento reperiri potest, ideo dicit autor, Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis. Ac si diceret: Haec est totius naturae uirium atque uirtutum omnium uis & efficacia potentissima, ac uelut supra naturam. Ideo non immerito metaphysicum opus dici posset ex naturalibus ortum spagirico magisterio. Rationem reddit autor tantae fortitudinis ( inquiens ) Quia uincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Quotquot ferme fuerunt hactenus Hermetis interpretes, hoc loco sententiam eius ad metalla detorserunt ad hunc modum. Quia ( inquiunt ) uincet, id est, coagulabit omnem rem subtilem puta mercurium, uel argentum uulgi uiuum ) omnemque solidam penetrabit, hoc est, omne metallum durum perfectum & imperfectum, ut sunt sol, luna, saturnus, iupiter, mars, & uenus, ad maximam atque minorem perfectionem adducet spagiricam & naturalem. Uerum quia hoc negotium e re medica tractandum & illustrandum suscepi, cuique suam opinionem relinquens integram, ex instituto munus & officium prosequar, & in hunc modum interpretabor. Quia ( inquam ) uincet, id est, expellet omnem rem subtilem, hoc est, spiritales tenebras mentem occupantes, omnemque rem solidam penetrabit, omne uidelicet crassum durumque corporis uitium, a solidissimis etiam partibus, per penetrationem spiritualem eradicabit. Uti supra gloriam mundi ad opes, & obscuritatem ad morbos retulimus, hoc loco subtile pro spiritu, & solidum pro corpore accipimus. Postquam igitur autor spagirici magisterii practicam absoluit, enumerata etiam utilitate, usu & eius uirtutum excellentia, deinceps ignorare suos discipulos noluit; unde hoc tam arduum opus desumptum sit. Proinde admonet eos his uerbis: Sic mundus creatus est. Quasi diceret, spagiricum artificium a mundi creatione perdiscendum. Non quod uelit ex nihilo fieri, ut iste factus est, sed ex iam creatis a Deo docet summam perfectionem in eis creatam & positam coelitus, de potentia ad actum producere. Quapropter creatio hic pro mundi creationis ordine sumenda est, ut talis sit uerborum sensus. Spagiricum artificium eundem seruat ordinem, aut similem ei quo mundus creatus est. Etenim opus hoc diuinum esse potius quam humanum, aut naturale, quod nihil homo de suo huc adferat praeter ministerium, & natura nil nisi id, in quo iam agere defierat, fatendum est. Reliquum erit ut hoc loco Genesis seriem intueamur. Legitur in ea: Creauit Deus coelum et terram. Hermes ait, oportet uos coelum & terram a Deo creata, & in composito posita, de sua potentia. rursus in actum deducere, ab inferiori superius diuidendo, ut unum ex duobus tertium generet per similitudinem. Separauit aquas sub firmamento ab aquis supra firmamentum, & quae sequuntur. Quid multis, totam si Genesin cum inuocatione diuini luminis contemplatus fueris, spagiricam artem inuenies. Nec satis Hermeti uisum est, quin ultra progressus ad miracula huius operis deueniat, inquiens: Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic. Ac si diceret, ex ordinis huius obseruatione, uidebis mirabiles mutationum in elementis & coelo nostris uicissitudines, & compositiones, quarum modus est hic, in imitatione uidelicet eiusmodi diuinae creationis ordinis. Rudem & ignarum existimare uidetur eum philosophum Hermes, qui mundi creationem intelligeret, has autem ignoraret adaptationes. Proinde orandus est Deus ut seriem creationis reuelare dignetur, qua cognita, spagiricum artificium latere nullo modo potest. Caeterum autor insatiabili desiderio suos complete docendi filios, ac discipulos, materiam eos latere noluit, ex qua diuinum opus hoc perficitur. Itaque uocatus sum ( inquit ) Hermes Trismegistus. Quasi loqueretur, hac ratione uocatus sum Hermes, quia spagiricae sapientiae sum interpres, & Trismegistus, quia quod uobis artificium annuncio, sub ternario latet in unum concluso. Numero namque Deus impare gaudet, quorum fons & origo solus est ternarius. Unarius autem non numeratur, quia unum in duo diuisum, per suam simplicitatem in ternarium uincit animatque indissolubili nexu. Duo duob. minime coniungi possunt, quia in unum & alterum per se solubilia. Necessarium hoc loco foret maxime ternarium & unarium copiosius declarare, uerum quod in sequentibus ad approbationem artis id reseruamus, tantisper supersedendum esse duximus, reliquam autem clausulam de materia tractantem enucleandam suscipiamus interea. Habens ( inquit ) tres partes Philosophiae totius mundi. Ac si diceret, se compertissimum habere mundum uniuersum tribus potissimum quaquauersum constare partibus. Tametsi mundus totus in duas partes uisibiles diuisus esse uideatur, latet nihilominus sub istis tertia non conspicua, ob suam simplicitatem unitati pariter inuisibili dicata. Utraque tamen dictarum partium aetherea & elementaris uidelicet, rursum in tres partes subdiuiditur, corpus, animam, & spiritum, ut haec in coelo & in terris naturaliter sita sint. Prioris diuisionis in aetheream & elementarem regionem, sub occulto uinculo facte, membrum postremum, quia materiale magis, binario hac de causa destinatum est. Quo factum ut in quatuor elementa subdiuisum fuerit. Duo namque, nil nisi quatuor ex prima foetura generant. Spiritaliter autem in quatuor qualitates primas, idque sub binario quamlibet diuisam cernere licet, quod infra latius. Potest etiam triplex mundi totius philosophia dici, ratione crassioris & decompositae materiae. Tria sunt enim genera generalissima, quibus omnia que sub sensum cadunt comprehenduntur, ut sunt mineralia, uegetabilia, & animalia, quorum omnium arcana, Hermeti fuerunt experimento notissima. Ut ab eius postrema conclusione suae spagiricae philosophiae testatur, se compleuisse omnia his uerbis: Completum est quod dixi de operatione solis. Quasi loqueretur ad hunc modum. Ego sum expertus quod loquor, & compleui quod uobis annuncio, nimirum solis operationem, id est, uniuersalis medicinae spagiricae magisterium esse uerum, sine mendacio certum & uerissimum, ut respondeant ultima primis. Non sine causa igitur medicinam hanc solem artificialem uocat, nam uti sol naturalis quibusuis rebus uitam naturalem naturaliter influit, haud aliter sol spagiricus deficientem hac uitam refocillat & reuocat, pellendo morbos eam a suo domicilio pellere paratos. Haec est illa uera medicina patrum antiquorum, & longae uitae radix, uniuersale remedium quod medetur indifferenter morbis omnibus, uitales spiritus adauget, item a corruptione uindicat omne corpus, atque praeseruat. Quotquot sunt huius artis ignari, licet ex academiis doctissimi, solent eam artem improbare. Quid mirum, cum tale nunquam suis in scholis audiuerint? Inde non sequitur esse damnandam, quod ignorenteam docti uiri. Multa quidem nostro seculo prodierunt in lucem, quae priscis ignota fuere plurimis, non secus ac plurima iam delitescunt nobis, quae patribus antiquis erant familiarissima. Quid non temporis iniuria, necnonhominum ignauia transit in obliuionem? Caeteroqui eorum ambitione, qui sibi solis bene cupientes, reliquis inuident, etiam ea quae ab aliis suffurati sunt arcana scripta, supprimitur ueritas. Propterea non deperit prorsum, at postquam aliquando sepulta iacuerit illis eo tempore, hoc aliis emerget nutu Dei, cuius in pectore quiescunt ab aeterno cum eius sapientia cunctae laudabiles artes ac bonae. Distribuit enim bonorum largitor omnium Deus dona sua quibus uult, etiam aufert ab ingratis, qui abutuntur illis. Dubium non est, quin Deus antiquis patribus medicinam aliquam reuelauerit per spiritum sanctum suum, qua suae carnis corruptionem tuerentur, & potissimum iis, quibuscum locutus est, & foedus iniit. Sed postquam hominum sapiendi per seipsos uanus appetitus induxit eos ad quaerendum a seipsis, ac in aliis quam in eo, in quo solo salus omnis est, caecutiuit mens eorum, & in labyrinthum ducta, iam hanc, modo aliam herbam, cras istam & aliam radicem, postridie mixtum quid expetiuerunt, ut indies experientes absque iudicio, nunquam scopum attigerint, nec suae doctrinae ullam habuerint certitudinem. Quod etiam absurdum maxime uidetur, homines sua sorte nunquam sunt contenti. Dedit omnipotens Deus unicuique nationi quod uoluit eam possidere, tam in alimentum, quam ad medicamentum. Alioqui si haec a longinquis petenda, non nisi diuitibus contingent, pauperibus uero moriendum esset ob inopiam. Contra Deus istorum longe maiorem curam habet; quam illorum unquam habuit: extant sacra passim testimonia. Sed nostra nos contemnere docet inimicus ille calumniator, alienaque semper appetere, ac ea quae minus prae manibus sunt, quo nostros appetitus insatiabiles reddat. Habemus apud nos, quotquot sumus omnes, & ubicunque degimus, imo in nobis, licet non a nobis, omne quod extra nos quaerimus ab aliis: quoquo modo dictum: Uideamus qui pro parte Gentiles & infideles hoc loco nos Christianos arguant. Naturam naturam ( inquiunt ) sibi similem appetit, & congaudet suae naturae, siquidem alienae si iungatur, naturae destruitur opus. Mirabile dictum iis, qui non profunde considerant quid natura sit, at illis, qui eam norunt, uerius esse hac in re nihil potest. Sed redeamus unde nos diuerterat orationis digressio, & nostrae mentis opinionem copiosius approbemus, qua ueram Physicam asserimus ex Genesi, necnon ueram medicinam spagiricam ortum habuisse, nec aliunde, neque aliter quam per solam contemplationem diuinitus afflatam. Uideamus igitur, quemadmodum Ioan. Trithemius naturalium philosophorum nostri seculi excellentissimus, applaudat Hermeti per omnia iuxta Genesin, ut patet ex sequentibus. De Spagirico Artificio Io. Trithemii sententia. Unarius ( inquit ) non est numerus, & ex ipso numerus omnis consurgit. Antequam enim aqua uniuersalis abyssi, cuius mentio facta est in Genesi, diuideretur, una fuit. Hac diuisione tantum unarius binarium efficit numerorum omnium primum, non per substantiam, sed per accidens. Est numerus & numeratur, & non est numerus & non numeratur. Non numeratur quia natura simplex, & numeratur quatenus accidentibus componitur. Eatenus autem numerari non potest, quia ante ipsum non est numerus. Intelligitur de unitate quam Hermes aliis uerbis, & per similitudinem a Cenesi sumptam explicat. Quod ( inquit ) est superius, & quae sequuntur. Binarius enim ab Hermete per inferius & superius denotatur, Reiiciatur ( ait Trithemius ) binarius, & ternarius adunitatem conuertibilis erit. Idipsum Hermes aliis uerbis: Ad perpetranda ( inquit ) miracula unius rei. Apprime notandum hoc loco unitatem ab utroque duobus modis intelligi. Siquidem Hermes unitatem numerat, ut diximus, per inferius, & superius. Trithemius uero per numeri primi constitutionem ab unario. Longe diuersa ratione post uterque metitur unitatem: Unus reductione superioris & inferioris ad similitudinem in miraculo positam: Alter abiectione binarii, conuersioneque ternarii in unarium. Ambo sane mira ratione conueniunt in eandem sententiam. Est igitur ipsa, naturalis tamen, unitas diuisibilis, sed potius numerabilis in binarium, & ternarius in alteram unitatem reuertibilis, que secunda dicitur unitas, ultra quam progredi non licet. Omnis itaque naturae consistens limitibus operatio mirandorum, ab unitate per binarium in ternarium descendit, non prius tamen quam a quaternario per ordinem graduum in simplicitate consurgat. Nam si quatuor numerare uelis, non aliter quam ab uno scis inchoandum, ac dicis unum, duo, tria, quatuor, quae simul sumpta faciunt decem. Haec omnis numeri perfecta consummatio est, quia tunc fit regressus ad unum, & ultra denarium non est numerus simplex. Mirantur huius connexionis profunda nescientes, quibus principiis in operatione mirandorum utamur, falso nos uel daemonum adiutorio, uel qualibet contra fidem nostram Christianam superstitione inniti opinantes. Nos autem haec de nobis iudicantes propter eorum quae praemisimus ignorantiam, non miramur. Quoniam sicut sacratissima testatur scriptura de interna cognitione Dei, quam nemo intelligit alter, quam qui accipit: ita his uel imbui, uel uti nemo potest, nisi diuino munere lumen singulare acceperit intelligendi ex natura in naturam, fueritque in eo cum lumine ignis, cum igne uentus, cum uento potestas, cum potestate scientia, & cum scientia sanae mentis integritas. Profundorum igitur haec est radix & fundamentum creaturarum omnium. Prima diuisio naturalis radicem scientiae consummatae producit, cuius annotatio ista est. Quatuor sunt matres eorum quae in ordine nouissimo, & quatuor sunt patres eorum qui in principio: horum omnium nexus, & primum connexum, & ultimum simplex, purum, unicum, solum omnia tingit. Terra simplex elementum purum, & primum ab uno procedens, non componitur, non mutatur, non patitur connexionem, sed manet quod est incorruptibile, & in uno consistit unum, & non unum, non est numerus, & est numerus, non numeratur, & numeratur, inter ipsum & unum non est numerus. In unitate manet unum, & per complexum efficit ternarium; quem octies complectens mirabili natura omnia reducit ad unum: uirtus eius a nullo magistrorum per omnia explicari potest. Non est ipsum quod colimus Deus; creatura est animi hominis imago, nec uiua, nec mortua, per quam in omni scientia mirabilis effectus fit. Et dico tibi amice in summa ueritate Dei, quoniam quicunque huius pure simplicitatis simplici noticia sublimatus est, in omni scientia naturali consummatus erit, perficietque opera miranda, & stupendos inueniet effectus. Bonum simplex unicum est, & per ipsum non solum similia, sed & dissimilia multa fiunt. Terra composita elementum natura purum, simplex & unicum: sed quia compositum necessario fit multiplex, uarium & impurum, reducibile tamen per ignem, in aquam: ab hac in ignem, & ab isto in unum simplex, & est numerus & numeratur, & non est numerus & non numeratur. Non numeratur, quia natura simplex est, & accidente compositum. Idcirco non potest numerari, quia non est ante ipsum numerus. Numeratur ab unitate unum non absolutum, sed inclusum; & dicitur unum exclusum, unum inclusum, unumque per unum ab uno, scilicet ab anima mundi, fitque ternarius: esse cum uno uult naturaliter, unum per se potens, in uno impotens, in altero impotens, in sphaera semper uoluitur, in unoquoque manet igne unum, sed non sicimaginatur. Si per ignem purificatum ad simplicitatem suam congrua lotione reducatur, omnia mysteria scientiae profundae operari potest. Terra de composito elementum est, & non est elementum, per quod binarius in ternarium reducitur, quatuor ab uno gradibus distantem. Mira continet, uarium est & multiplex, corruptibile, & tamen extra unitatis circulum non uagatur: huius cum ternario per binarium in uno secretorum omnium magisterium est. Et quaecunque humanitus ad inuenta mirabiliter constant, eius sunt potestati subiecta, & fieri possunt operatione perfecta. Obseruat numerum, gradum, & ordinem, quibus omnis mirabilium naturae operatio constat. Miranda sunt quae potens est facere, & plus quam creditur plura, quae nec Deo iniuriam, nec anime maculam inferunt. Per ipsum mirabilia fiunt opera: per ipsum omnium humanarum adinuentionum plena cognitio est, & operatio effectiua in quacunque re obscura: quia uirtus eius intellectu procedens non errare permittit per tres gradus operantem. Discernit omnia quae homines dicunt. Seduci in errorem per ipsum inchoata operatio minime potest. Quicquid Astronomi, quicquid Mathematici, quicquid Magi, quicquid inuidentes naturae persecutores Alchimistae, quicquid daemonibus deteriores Necromantici promittunt, nouit discernere, intelligere, rectificare, inuenire, suisque principiis aptata sine malitia perficere; hoc ipsum est elementum non elemetum, per numerum a se remotum, cum sibi coniuncto in unitatem simpliciter reductum. Sine huius medii, finis, principiique cognitione per numeros, gradus & ordines, nec magus imaginibus uirtutem daret sine crimine, uel etiam cum scelere dare posset: nec Alchimista naturam imitari, nec homo spiritus compellere, nec futura praedicere uates naturae, nec quisquam curiosus experimentorum capere rationem. Omnis itaque naturae consistens limitibus operatio mirandorum, ab unitate per binarium in ternarium descendit, non prius tamen, quam a quaternario per ordinem graduum in simplicitate consurgat, & c. quod supra. Sapientia naturalis igitur, quae aliquando naturae principiis innixa constabat in sua simplicitate pura, tot mendaciis & impuritatibus, totque deceptionibus confusa est, ut nemo nisi in utraque naturali & supernaturali scientia doctissimus sit, qui alteram ex altera discernere posiit, intelligere eam potest. Quantos ( inquit ) errantes in philosophia naturali solus ego noui uiros, alioquin doctissimos, quorum nonnulli tempus & substantiam Alchimiae impendentes perdiderunt, nonnulli uitam cum rebus amittunt: alii medicinam ex ipsa cupientes elicerem, post longos labores nihil efficiunt: alii mirandorum effectuum secreta perscrutantes, ad nullam experientiam peruenire potuerunt: alii futura dicere gestientes, pro ueris falsa loquuntur: hi dum opiniones sui capitis uentosas ingerunt, ab expertis dudum conscriptis quae non intelligunt: bona ueraque, mala & falsa imperite efficiunt. Proinde notanda sunt atque discenda primum in ista philosophia naturali, spagirica, occulta, tria haec principia, sine quorum perfecta noticia, nullus operantem sequitur effectus. Primum principium in uno consistit, non a quo, sed per quod omnis mirandorum naturalium uirtus producitur in effectum, de quo diximus: quia purum ab uno procedens non componitur, neque mutatur. Ad ipsum a ternario & quaternario fit ad monadem progressus, ut compleatur denarius: per ipsum enim est numeri regressus ad unum, simul descensus in quatuor, & ascensus in monadem. Impossibile est compleri denarium, nisi per ipsum: monas in triade laeta conuertitur. Omnes hoc principium post principium monadis ignorantes, nil in ternario perficiunt, nec ad sacrum quaternarium pertingunt. Nam etsi philosophorum libros omnes habeant, syderum cursus, uirtutes, potestates, operationes, & proprietates perfecte cognoscant, ipsorumque imagines, annulos, sigilla, & secretissima quaeque ad plenum intelligant: nullum tamen mirandorum consequi possunt in suis operationibus effectum, sine huius principii a principio cognitione in principium. Unde omnes quotquot uidi in philosophia naturali operantes, aut nihil consequuti sunt, aut ad uana, friuola & superstitiosa, post longas & inutiles operationes, desperatione prolapsi sunt. Principium uero secundum, ordine, non dignitate quidem, a primo separatum, quod unum existens facit ternarium, est quod operatur miranda per binarium. In uno est enim unum & non est unum, est simplex, & in quaternario componitur: quo purificato per ignem in sole, aqua pura egreditur, & ipsum ad suam simplicitatem reuersum, complementum operanti monstrabit occultorum. Hic centrum est sapientie naturalis, cuius circunferentia sibi unita, circulum repraesentat: immensus ordo in infinitum: uirtus eius super omnia purificata, & simplex minor omnibus quaternario super gradu composita. Quaternarius autem Pythagoricus numerus ternario suffultus, si ordinem gradumque obseruat, purificatus purusque in uno, ad binarium in ternario, miranda & occulta naturae potest operari. Hic est quaternarius in cuius mensura ternarius binario coniunctus in uno cuncta facit, quae mirabiliter facit. Ternarius enim numerus ad unitatem reductus per aspectum, omnia in se continet, & quae uult potest. Principium tertium per se non est principium, sed inter ipsum & binarium est finis omnis scientiae & artis mysticae, ac infallibile medii centrum: in alio quam in ipso facilius non erratur, quoniam paucissimi uiuunt in terris, qui profunda eius intelligant. Uarium est, compositum, & per septenarium in ternarium octies multiplicatum consurgens & manens fixum. In ipso est consummatio numeri, graduum & ordinis, per hoc omnes philosophi occultorum naturae ueri inquisitores, mirabiles effectus consequuti sunt, per ipsum ad simplex elementum in ternario reductum, subito fiunt infirmitatum curae miraculosae, & naturaliter omnium aegritudinum: opusque in sapientia naturali, & praeternaturali operantis, consequitur effectum. Fugiunt daemones secundum dispositionem quaternarii. Praedictio futurorum per ipsum uerificatur, occultorumque insinuatio non aliunde, quam per ipsum a natura percipitur. Hoc unico medio secretum naturae aperitur Alchimistis, sine quo, nec intellectus artis acquiritur, nec operantis effectus inuenitur. Errant crede mihi ( inquit ) errant omnes qui sine istis tribus principiis quicquam operari in occultis naturae scientiis se posse confidunt: maior autem causa erroris est, quod sapientes olim secretis naturae imbuti, his de uel penitus tacuerunt, uel nimia obscuritate inuoluerunt, ut non nisi a sibi similibus uere intelligi queant. Secreta est huius institutionis philosophia coelestisque in qua si quis scire & intelligere uere cupit aliquid, hominum tumultus fugiat necessum est, mundum deserat, coelum non oculis tantum, sed mente etiam contempletur. Spiritus Dei ubi uult spirat, quem uult illuminat, quem suo numine obumbrauerit, in omnem ueritatis cognitionem inducit: quod qui acceperit, Deo gratias agat, studeatque fructibus operum bonorum correspondere pro uiribus acceptis accepisseque se recognoscat, & ita non inueniet unde superbiat. Ille autem cui scire ista sublimia donatum non fuerit, aut socordiam suam intelligat, quia non laborauit ut sciret, aut misericordiam creatoris laudet, qua in eius utilitatem impedimenta esse uoluit ut nesciret: aut si non acquisiuerit, Deum sibi non extitisse debitorem tantae donationis fateatur, & non murmuret. Amicus es ( inquit ) amicum tibi consulentem audi, & factum intelliges. Propinquorum uictor ignem inuidiae, non aerem calca mortalium Dei immortalis odio: periculum minatur leuitas. Fuge synodum omnium per hominem, non hominum etiam coelestium. In nidulo hirundinum salus tua, periculum gallinarum. Uelum raptum a uento persequeris, fatigaberis in septenario, sed per ternarium in unitate consurges iterum, & foelicem te reperies. Si operationes tuas a sole, quem tibi natura uidetur abscondere, ut a cunctis ad uerum solem qui Deus est, per studium cognitionis, purificata ab inferioribus mente, in desiderio animae, feruore sanctissimi amoris conuerteris, & alium ostendet. Quia diuiniamoris ars longa, tempus uero breue est, praestatque creatorem quam creaturam in ueritate semper diligere. Caeterum apertius ut uideatur Trithemius Hermetis arti subscribere, haec sunt eius uerba. Uerum ( ut Hermes inquit ) sine mendaciocertum, & unitatis cognatione certissimum. Quod est inferius, est sicut id quod est superius, & econtra: quia solis unitatibus constat omnis numerus, ad perpetranda miracula unius rei multa. Nonne res omnes ab una re fluunt bonitate unius, & quicquid unitati coniungitur, non potest esse diuersum, sed fructificat simplicitate, & aptatione unius? Quid ex unitate nascitur, non ne ternarius? Accipe, Unarius est simplex, binarius compositus, ternarius uero ad unitatis reducitur simplicitatem. Non sum Trithemius mentis triplicis, sed in una mente numero gaudens ternario, qui uere parit mirabilem foetum. Pater eius est sol, mater uero luna. Portauit semen inuterouentus, terra nutriuit. Pater omnis perfectionis totius mundi est hic. Uirtus eius integra & immensa: si uersum fuerit in terram. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, & ternarius iam sibi redditus cum ingenio & suauitate magna, a terra conscendet in coelum, iterumque uirtute & pulchritudine decoratus reuertetur ad terram, & recipit uim superiorem & inferiorem, eritque iam potens & gloriosus in claritate unitatis, omnem aptus producere numerum, & fugiet omnis obscuritas. Ad unitatem igitur reducendus est omnino ternarius, si mens harum rerum uelit perfectum intellectum consequi. Unarius enim non est numerus, at ex ipso numerus omnis consurgit. Binarius ab unitate recedens, primus est numerus compositus. Reiiciatur itaque binarius, & ternarius ad unitatis simplicitatem conuertibilis erit. Solis unitatibus constat omnis numerus. Nonne res omnes ab unitate fluunt bonitate unius, ut supra, & quicquid unitati coniungitur, non potest esse diuersum, sed fructum edit simplicitate & aptatione unius? Quid ex unitate nascitur, nonne ternarius? Unarius igitur est simplex, binarius compositus, ternarius uero ad unitatis reducitur simplicitatem. Unum est enim principium purum. Binarius ab unitate recedens componitur, quia impossibile est esse duo principia. Solus ergo ternarius sacratus & uirtute potens, binario superato suum in principium, non natura, sed similitudinis participatione reuertitur, in quo sine contradictione mysteria omnia arcani pulcherrime ordinati, mens intelligit. Haec est fortitudinis totius pulcherrima uirtus, que uincit omnia mundana. Uerum enimuero homini cuiuis in hac arte per naturalem sapientiam operari uolenti. cum utilitate, subiecta necessaria. In primis necessarium est, ut a natura sit ad istam artem non solum inclinatus, sed etiam dispositus, aut saltem praeceptoris magisterio disponibilis, per rectificationem a ternario in unitatem per binarium diuisum. Secundo oportet linguae sufficientem habere noticiam, ut uulgaris non capiat tantam scientiae ipsius naturalis sapientiae maiestatem. Astronomicae fundamentum etiam institutionis scire necessum est, aut saltem alium ad uotum habere qui sciat. Tertio necessaria copia librorum in hac scientia, solum eorum qui sunt emendatissimi, quales hodie paucissimi reperiuntur, uel ut prae manibus, uel in promptu sit aliquis, qui ueraciter eorundem emendare uitia, non augere possit. Quarto praeceptor doctissimus & expertissimus in hac arte necessarius est, quod haecscientia tantis inuoluta sit mysteriis, ut sine doctore peritissimo non queat apprehendi: nisi Deus omnipotens mentem singulari dono uelit illuminare: quod rarissime fieri consueuit. Quinto requiritur uniuersi totius superiorum & inferiorum diuisionis cognitio ab uno usque in quaternarium in ternario quiescentem. Item oportet ordinem ascensus & descensus, gradum, numerum; inflexum & reflexum, esse & non esse in unum & tria: hoc uero scire difficilimum est, quia omnis mirandorum effectuum radix, quocunque modo fiant in sapientia tam naturali quam supernaturali, huius principii fundamento innititur: quocirca omnis qui hunc ordinem apprehenderit, ipsumque modum intellexerit, consummatus erit in omni scientia sapientiae profunda, mirandosque in operatione consequetur effectus. At quia haec scire difficilimum, paucissimi cum utilitate, multi uero sine fructu laborant in spagirica sapientia. Sexto conuenientem uiuendi modum ut cognoscat oportet, ordinemque laborandi, temporis horam, opus, operisque dominum, id est, planetarum, locum aptum, formam, materiam, & materiae commixtionem, purum & impurum, simplex & compositum, simile ac diuersum, coniunctorumque nexum: & post haec omnia suaemet ipsius mensuram animae, uirtutem, & bonitatem ineundi potentia. Septimo ut sciat sub cuius planetae dominio spiritus horae diei, temporisque sit quelibet res mundi secundum substantiam, accidens, & effectum, maxime per quem operantur. Inferiora namque superioribus subiecta sunt, & sola similitudine, quae substantia, accidente, potentia, uirtute, numero, gradu, ac proprietate constat per applicationem unius ad aliud, modo in arte firmato, mirandorum in sapientia naturali fit utilis operatio. Octauo necesse est scire in sapientia hec, & operantem intelligere, proprietatem intelligentiarum omnem, gradus, loca, siue locationes, nomina, uerbaue, & officia seu opera, quemadmodum se habent ad extrema in ordine, quomodoque per eas operandum fit in qualibet intentione uniuersali: aut primum necessaria est scientia, per quam certe perficiuntur, quemadmodum caro ne putrescat sale conseruatur. Nono in his quae solus perficere non potest, socios oportet eum habere, uel natura dignos, uel institutione dignificatos: quia sociorum indignitas operationis effectum impedit in omnibus operationibus sapientie, tam naturalis quam supernaturalis. Decimo oportet in arte hac operantem firmum esse confidentia, & de consequutione effectus nullatenus dubitare uel hesitare: non ob id quod credulitas aliquid conducat in his, sed quod haesitatio firmitatem operantis animae per medium in extremum frangit debilemque facit, sine cuius uirtute stabili, non fit a superioribus influxus optatus. Undecimo oportet uolentem in sapientia naturali cum fructu operari, secretissime conseruare omnia, nullique hominum profectum, uel defectum operationis, nec operationem ipsam, neque uoluntatem, nec artem, neque tempus reuelare, nisi praeceptori uel discipulo. Quia haec scientia publicum fugit, diuulgataque raro perfectos fructus edit. Haec nostra philosophia coelestis est, non terrena, ut summum illud principium quod Deum nuncupamus, intuitu mentis per fidem & cognitionem fideliter aspiciamus patrem, & filium, & spiritum sanctum, unum principium, unum Deum, unumque summum bonum in trinitate personarum sempiternum existentem uere credentes, pure cognoscentes, & cum feruentissimi amoris & seruitutis cultu semper adorantes, a quo sunt omnia que uspiam esse possunt. Ad hanc nisi mens animata consurgat, nihil eorum quae pulchra sunt intelliget, sed in sua tabescet ignorantia. Non est uulgaris hic ascensus, neque horum est ad eum imitatio sufficiens, qui una duntaxat ala sursum feruntur, sed omnino paucissimis familiaris, illis uidelicet qui semet in unitatem non temere nec perperam reduxerunt. Multi quidem conantur, sed non omnium est in mente ternarius. Nonne suspecturi coelum necessario primum caput eleuamus, reducimusque postea quam suspeximus? Solis licet oculis intueri solem, aures non uident. Ut igitur conscendat animus, non auris fiat, sed oculus & cor, fiatque ex ternario unitas participatione bonitatis ad principium, quia unum est bonum omnipotens, non duo neque plura. Nisi enim fiat unitas, non fiet similitudinis in mente coniunctio, neque boni participatio, & sine his nulla transcensio: nisi enim haec praecedant, superiorum intelligentiam, neque inferiorum propriam consequi poterit quis operationem. Res autem tam uniuersales quam singulares necessario, ac rerum conditiones, quaedam sunt manifestae, quaedam manifestiores, & quedam manifestissimae. Et alie quidem sunt occultae, aliae occultiores, & aliae occultissimae tam sensui quam rationi: quam diuersitatem operatur rerum natura. Hinc fit quod quidam homines euadunt caeteris sapientiores. Magis autem sapiens dicitur, qui minus perceptibilia percipit. Ad istorum intelligetiam est quod aperiamus aditum. Proinde quicunque ad adeptam philosophiam cum naturalem tum supernaturalem anhelat, ad alterutramque per alteram aditum sibi parare potest, tutius tamen progredietur, si seipsum a binario in ternarium reducat per quaternarii gradus, priusquam in rebus naturalibus idipsum efficere tentet aut praesumat. Quamuis etiam e conuerso per medium spagiricae medicinae, ad supernaturalem peruenire possit, hec uia tamen altera magis erronea, nec in ulla magis quam in ista contingiterrare: quare per aliam gradiendum esse potius suaserim omnibus. Ad hanc congredere lector optime, & animum attentum non secus ac aures erige. Elucidatio Clarior interpretis. Homo naturaliter unus est & non numeratur, at supernaturaliter in duo numeratur, ut in spiritum & corpus, qui binarium in ipso constituunt. Uerum ob primaeuam corruptionem istud superat alterum, quo fit ut nihil admirandum producere spiritus ualeat. Quod ut efficiat in hac uita, superandus erit per ternarium binarius, id est, corpus ad spiritus naturam conformandum, & spiritus ita corpori coniungendus, ut in eo deinceps pacem habeat. Quo facto iam ternarius ortus in unitate secunda perfecte iubilat. Nam ex duobus dictis, & prioribus per unionem factum est unum tertium. Haec tamen coniunctio fieri debet per gradus quaternarii, hoc est, per elementorum, ex quibus constat corpus, transmutationem in unicum & purissimum elementum, ad hunc modum. Primo quidem ex terra tui corporis aqua fiat, hoc est, Lapideum terreum segneque tuum cor molle reddatur, ac uigilans ad cognitionem Dei sui, necnon suiipsius adipiscendam, quo quidem spiritus imagines, & contemplationes in illud, non aliter quam in ceram sigilli characteres, imprimi queant. Postmodum ex ista aqua fiat aer, hoc est, attolle sursum in coelum ad eum qui te creauit contritum cor tuum & humiliatum, aeris instar ad suprema semper tendentis, & orando pulsa ut aperiatur tibi ingenium ad intelligendum ea quae Dei sunt. Postremo ex aere hoc fiat ignis, id est, tui cordis iam sublimati omne desiderium conuertatur in amorem ( cui comparatur ignis ob ardorem ) Dei & proximi tui hic in terris, ut flamma haec non extinguatur unquam. Hoc ipso fiet ut per similitudinem tuus binarius, spiritus & corpus uidelicet, in unum ternarium perfecte iungatur, per quaternarii tres gradus ut audisti. Iam habes amice lector meditatiuae philosophiae clauem, quae uiam aperit ascensus ad superos, & nemo contra claudit. Alteram uero descensus, quae claudit quod nemo postmodum aperire potest, audies in sequentibus. Quum de coelo, in quod iam a terra sursum ascendisti: rursum ab eo in terram descendere te oportet, ad superiorum uim, & inferiorum accipiendam. Ecce quam paucis ea quae tot ac tam uariis aenigmatum inuolucris antiqui recentesque spagiri uelare conati sunt, liberali quidem animo tibi, studiosis quoque rerum abditarum omnibus elucidare uolui meis lucubratiunculis. Nec fatigatus plura tibi quae ad hanc philosophiam maxime conducunt, aperire grauabor, modo uigil & attentus animaduertas; e re tua nimirum fuerit. Numerorum ordinem, & gradus audi latius. Numerus ordine constat, & mensura. Ordo quoque sine numero, & mensura esse non potest. Mensura autem & numero constat, & ordine. Unitas hic & ternarius numerum non admittunt, sed omnem exuti multitudinem, innata sibi puritate simplicissima in ordine primo consistunt. Haec est ad superos uia, per quam antiqui sapientes intelligibiliter profecti rationis ductu, plurima perceperunt, quae ultra humanam comprehensionem a nostris nunc reputantur sapientibus. Uis audire plenius, Studium generat cognitionem, cognitio amorem parit, amor similitudinem, similitudo communionem, communio uirtutem, uirtus dignitatem, dignitas potentiam, & potentia facit miraculum. Hoc iter unicum ad finem adepte philosophiae perfectionum, tam diuinarum, quam naturalium, a quibus arcetur, & confunditur procul omne superstitiosum, praestigiosum, atque diabolicum. Cum ergo sinis meditatiuae scientiae, uel adeptae sapientiae sit ueritas & spagiricae practice finis, opus, tantum scimus, quantum de cognitione Dei omnipotentis apprehendimus, qui solus est ueritas: tantum uero cognoscimus quantum diligimus. Scientia enim uera & salutaris, Dei parit cognitionem, cognitio amorem, amor frequentiam, frequentia familiaritatem, familiaritas fiduciam, fiducia omnium quae postulaueris impetrationem. Scientia quippe uirtutis cultum praecedit, quia nemo potest fideliter appetere quod ignorat. Cognitio ueri & amor recti certissimum ad felicitatem parant introitum. Precedit autem sicut diximus amorem cognitio, quod nemo possit ignotum uere amare. Propterea dixit patri dominus noster lesus Christus in Euangelio: Haec est uita eterna, ut cognoscant te solum De um, & quem misisti lesum Christum. Quidnam aliud est illa supercoelestis beatorum spirituum amoenitatis fruitio, quam diuinae maiestatis cognitio & amor? Salutaris enim scientiae cognitio annexum sibi habet amorem, nec potest mens intellectualis sempiternae fruitionis habere consortium, si aut cognitio fuerit sine amore, aut amor sine cognitione. Daemones quidem mali cognoscunt, sed quia non habent amorem, ad fruitionem, quae ex utroque & non ex altero solo nascitur, minime pertingunt. Amorem unius summae ueritatis Gentiles quidam, & extra Chrisianismum positi hodie, forsitan multi habere uidentur, sed quia non cognoscunt patrem uniuersitatis solum uerum Deum, & quem ille misit dominum nostrum Iesum Christum, in suis cogitationibus euanuerunt, & ad fruitionem summae bonitatis nequaquam perueniunt. Dicit autem ipse saluator noster dominus Iesus Christus, de illis qui ipsum in mundum uenisse non cognoscunt per fidem in sancto Euangelio, Qui non credit, iam iudicatus est. Uera enim cognitio ex fide est, & amor ex cognitione. Homo ergo fide carens nullam habet cognitionem. Qui autem non habet cognitionem, amore caret, & qui non habetamorem, fruitione frustratus est. Hoc enim est quod ipse dominus lesus in coelum ascensurus suis discipulis reuelauit dicens: Euntes in mundum uniuersum praedicate Euangelium omni creaturae. Qui crediderit & baptizatus fuerit, saluus erit: qui uero non crediderit, condemnabitur. Prima itaque ad Deum uia est scientia siue cognitio per fidem, sine qua nemo saluabitur. Ad hanc scientiam ueram, omnes alie scientie studiaque referri debent: quod nisi fiat, inani stultoque labore consumentur isti sapientes, qui sua studia distinguunt ab illis quae diximus. Scientia sapientiaque uera quam proposuimus, scientem suum compunctione plurimum afficit, non extollit, superbire non finit, at gementem efficit, iuxta uiri sapientis dictum: Qui addit scientiam, addit & dolorem, eo quod in multa scientia multa sit indignatio. Prouideamus igitur ut studia nostra uera sint, dum tempus habemus: Hactenus ille. Ut per haec ea quae supra uobis exposui de ascensu ternarii a binario per quaternarium, luculentius patefaciam, notate. Primus gradus ascensus ad superos est studium fidei, hoc enim disponitur cor hominis ad solutionem in aquam. Secundus gradus est cognitio Dei per fidem, qua disponitur contritum cor ad ascensum in aerem eleuatum, & ad spem melioris uitae. Tertius gradus est amor ex cognitione Dei per fidem & spem, ad amorem & charitatem disponens aereum nostrum cor, & ad igneam flagrationem desiderii per similitudinem coniunctionis cum Deo. Quartus est frequentia, qua conceptus amor continuo cultu per crebras contemplationes orationibus coniunctas, fouetur in augmentum fidei, spei, & amoris iam conceptorum, in supernis uersante corde his propemodum unito. Quintus gradus est familiaritas, quae per frequentiam eiuscemodi conuersationum cum diuinis acquiritur. Sextus est fiducia, qua nos intrepide iam per fidem, spem & charitatem frequenter excultas, audemus offerre nostras petitiones coram Deo, freti certitudine multa ac indubia nos obtenturos quod a patre nostro cupimus. Septimus est impetratio desideratae petitionis in nomine Iesu Christi factae, qua fruimur ad eius gloriam & salutem nostri. Iam demum apti sumus ad intelligentiam arcanorum omnium, tam naturalium quam supernaturalium, & adepti philosophi a Deo creati replemur omni sapientia. Notandum utique, sicuti primo, secundo, & tertio gradibus, cor nostrum a uili & sordida corruptibilique terra recedens sursum ascendit, haud secus per quartum, quintum, sextum, & septimum, in renouatam terram incorruptibilem, solidam, constantem, atque potentem quibusuis insultibus inimici resistere, & non amplius separabilem ab unitate cui coniuncta est, descendit. Paulo immutatis uerbis Trithemius antea scalam hanc in nouem gradus distribuit, quos ut supra, uel ad adeptam philosophiam, uel ad spagiricam interpretari licet: quod sane haud aliter se habeant ambe unius & eiusdem sapientiae partes, quam Theorica superioris scientiae aut supernaturalis, & Practica inferioris sapientiae naturalis. Uerum quia ex supernaturalium cognitione pendet omnis cognitio naturalium arcanorum, dictos gradus fusius ac dilucidius interpretabimur ex meditatiua philosophia, ad hunc modum. De Philosophia Meditatiua. Philosophia meditatiua est bene comositae mentis a corpore uoluntaria distractio, qua facilius circa ueritatis cognitionem uersari queat animus. Ad uere meditandum requiritur etiam bona corporis dispositio, quae mentem non impediat: haec duplici uia potest acquiri, natura scilicet, uel arte. Quae naturalis est, arte iuuari potest, ut etiam acquiri quod a natura hac in parte negatum est: praecipue rationis usu, tandem sobrietate uictus, & spagiricis medicinis; horum uno uel omnibus simul adhibitis remediis. Mens igitur bene dicitur esse composita, quoties animus cum anima tali uinculo iunctus est, ut corporis appetitus & cordis affectus fraenare ualeat. Corporis uero bona dispositio est, a corruptionum uitiis immunitas, eoque melior, quo maiorem temperaturam eius partes componentes nactae sunt uel adeptae: tum minus quae sua sunt appetit, mentique fit obedientius. Quicquid enim appetit, corruptum est, uerum nihil appetere potest, nisi per facultates animae, quae motrix est eius: haec autem ex prima sui natura nisi corrupta fuisset, moueret simpliciter absque boni uel mali conceptione. Sed quia in ipsam intrauit malitia prius, per corpus conatur eam exequi, nisi resistat animus: hic nil nisi bonum suadet. Est igitur anima inter bonum & malum sita, suamque boni habet optionem, non per se quidem, sed per bonum quo priuatum fuerat, sibi redditum, & mali per se, perque malum: permittentebono, & non aliter, tale malum fieri propter continuam & assiduam resistentiam, quam facit anima corpore tracta, contra tractum animi ad bonitatem solummodo mouentis. Ut ista melius deducamus ex animi sententia. Notandum hoc loco, quur hominem tribus constare partibus asseramus. Certum est animam & spiritum indifferenter usurpari; nos uero nullam aliam inter illa differentiam ponimus, quam respectu accidentium. Ut quum anima sequitur spiritus domini tractum, & acquiescit illi seipsam abnegans; animum & spiritum uocamus, a diuino spiritu cui adherescit. Contra si resistat spiritui sancto testimonium in eam salutis imprimenti, & seipsam diligat sese perdens, animam absolute uocamus; nec aliter haec nostra scripta intelligi cupimus, ne forte ab aliquibus insimulemur alicuius impietatis, a qua procul abest animus, ac tantum, ut contra nititur ad hanc totis uiribus allicere. Animus igitur nobis est spiraculum uitae aeternae, & anima organum animi uel spiritus, ut corpus organum est animae: quae uita corporis est per unionem naturalem, ut anime uita spiritus est per supernaturalem unionem. Proinde si anima spiritui per assensum uel consensum magis adhaeserit animo, quam corpori, mens exurgit, & internus homo per spiraculum uitae aeternae ad imaginem Dei creatus olim, ac modo renatus: e diuerso quum adhaeret anima suo corpori magis obtemperando quam spiritui, externus homo relinquitur, ac tenebrarum exteriorum contra naturam abyssus. Tribus etiam delectatur animus, ratione uidelicet, intellectu, & memoria. Ratio speculationis imaginem intellectui repraesentat: hic eam arcanae conseruandam exhibet memoriae. Ratio prima est mentis aeternae perpetuus & inuiolabilis ordo: cuius homo factus est particeps ex dono primo Dei simul & intellectus, ac memoriae, quae quidem amborum arca conseruatrix dici potest. Anima rursus duabus ueluti primis facultatibus constat, scilicet motu, & sensu. Motus est naturalis, uel per accidens. Sensus est auditae, degustatae, uisae, olfactae, uel tactae rei, per cuiusque proprium organum perceptio. Membra uero corporis per quae sensus abanima percipiuntur, sensuum propria uocamus organa. Sensuum autem perceptio praeteritorum notitiam, praesentium rerum repraesentatione ad memoriam reuocat: & hanc animalia bruta cum hominibus communem habent. Nam illa praesentibus oblatis duntaxat, eadem sensu recolunt. Est tamen alia radix memoriae longe excellentior, quae nulla repraesentatione media, sed spiritus nunquam otiosi sedula tantum agitatione, dictam colit memoriam, uirereque perpetuo facit. Haec memoriae continuatio rationis cultum subsequitur, & est homini soli contingens. Ergo sensus communiter est animalis: ratio uero particulariter intellectualis. Etenim bruta non intelligunt extra sensum praesentem: animalia rationalia uero, per intellectum ratione motum, atque sensum, hoc posteriore sine, uel medio. Iterum animus & corpus in rationalib. opposita sunt extrema & contraria, quae coniungi nequeunt nisi per mediam animam de utroque participantem inimico. Sed quia alterum extremorum est perfectum, alterum uero imperfectum, si motus fiat a perfecto primum, per medium necessario transit ad imperfecti perfectionem, & econtra. Hac de causa Deus omnia condidit sub tribus, in unum ut conuenirent. Ipse namque pacis est autor, unionis, & concordiae, quae si ne contrarietate, duorum ut minimum, fieri nequit. Proinde duo semper sunt inimici, usque dum per ternarium in unum conueniant, & per unum fiant amici. Rursum animus omnibus est aequalis, sed non aequaliter ab omnibus recipitur. Mens itaque non omnibus aequa nec aequalis. Paucissimi siquidem illi sunt qui cum animo coniunctam habent animam: multi qui plus uel minus de mente participant: plurimi autem qui corpus in anima colentes, & hanc in corpore, non agnoscunt animum, nec eius monita percipiunt: his nulla mens, at insania est illis proratione, & sapientia. Mens itaque bene recipitur, quoties animus & anima conuenientia, simul a corpore sunt adeo stricte recepta, ut ex his tribus unum fiat consonum & inseparabile. Porro haec amicitia nullo modo fieri potest alio, quam per diuisionem, qua sine unio nullatenus adimpletur. Unum enim sua propria natura solum est, quod si solum manet, impossibile fuerit cum altero iungi, uel uniri. Si tamen alteri cuipiam uniendum sit, alterum ex hoc uno, uel ab uno diuisum esse necessum est, cum nihil sit praeter id unum. Et quoniam partes unius ex uno symbolizant, uel sympathiam habent cum uno, in unum facile conueniunt, eoque minus, quo per interualla similitudinis in claritate magis remotae sunt ab uno. Quapropter mentis a corpore distractio necessaria est, ut eius & sui domicilii fiat unio. Uerum enimuero cum unio perfectionem utriusque partium requirat, ab extremo perfecto ( quod antea ) per medium fieri debet ad imperfectum transitus, ut istud perficiatur. Per eiuscemodi mentis a corpore distractionem, quam uoluntariam mortem nonnulli uocant, acquirunt anima & animus simul iuncta potentiam ac dominium in suum corpus, quam solus animus non ita liberam habebat, ob reluctans medium per quod supernaturalis transitus fieri debuit. Non conueniunt enim inimici, nisi per neutram sequestrationem ex parte discordiae, at bene participem pro parte reconciliationis cum utroque. Hoc ipso labefit Astronomia iudiciaria, quae dispositionem astrorum inclinare docet. Astra quandoquidem hominum mentibus, propter quos creata sunt, nullatenus potestatem habent in ipsis longe praestantiorem & principem creaturam: quod ignobilius in excellentius non agat, etsi conetur. Si tamen humana corpora uincant animam, eamque reducant in corruptibilis corporis seruitutem, inficias non iero, quia tum astrorum corpora sunt hominum corporibus nobiliora, suas actiones in ista per influxum imprimere posse. Summatim, mens sapientis dominabitur astris: insipientis uero nedum istis, uerum etiam inferioribus, & aerumnis quibuscunque subiicitur. Sapiens autem qui mentem adeptus eam excolit: insipiens contra, qui corpus in anima, uel hanc incorpore diligit, animo neglecto, ut ex uerbo Dei: Qui diligit anmmam suam ( intellige in corpore ) perdet eam, & qui odit animam suam ( modo quo supra ) in aeternum custodit eam. Diligere dicitur is animam suam in corpore, qui prauos omnes appetitus sui corporis exequitur: Item qui non exequitur eos, attamen uanitatum cogitationibus imaginariis delectatur, corpus hic in anima sua uidetur diligere. Contra quidem, odit animam suam in corpore, qui corporis frenat noxios appetitus, & corpus in anima, qui uanas imaginationum suarum cogitationes protinus pellit & eradicat. Hoc iter ad unionem priorem, animae uidelicet cum spiritu & ad mentem consequendam: quam tandem, siue spiritum, siue animam uocemus, appellatione unius, non excludimus alterum, propter unionem iam factam. Attamen summe notandum nullam unionem esse perfectam, nisi fuerit inseparabilis. Possunt nihilominus unionis initia iaci, quae mox non consequuntur effectum, no obstat quin mens adhuc imperfecta magis aut minus appelletur. Qui uero perfectam adepti sunt mentem paucissimi: qui inchoatam habent, multi: & qui nullam, plurimi. Caeterum & bona corporis dispositio ad ueram contemplatione est ualde utilis, & si non perinde necessaria. Corpus nimirum ex sui corrupta natura, qua morbidum totum effectum est, plurimum aggrauat animam & impedit, quo minus spiritus actiones percipere possit. Nonnullis autem a natura contingit magis idoneos esse aliis, ad eam separatione obeundam: quippe quib. ad naturalem corruptionem in ipsorum formatione, per accidens nulla prorsus, uel pauca saltem accessit corruptio. Minus apti sunt, qui preter ortiuam corruptionem, & accessoriam, ex propria petulantia, uictusque dissoluta serie, suam rationem impediunt: ut illi qui mundanis agitati curis, ea quae sunt extra mundum perpetua negligunt, & qui profusius utuntur eis, que natura dedit solum in necessitatem, quam parsit. Proinde uti per accessionem alicuius impeditur quidpiam, non secus eiusdem amotione iuuari potest. Fiunt itaque in hanc rem nonnulle medicinae per spagiricam artem pre caeteris excellentissimam, a propriis semotae corporibus, quaeper naturalem uim agendi, quam a natura habent in proprium corpus, & post amotionem suae partis agentis, retinent, idipsum in alienum corpus obiectum exequi possunt, imo longe excellentius, quam datum fuit eis naturaliter in propria corpora perficere. Quicquid autem reperitur in rerum natura formam & materiam habens, desiderat in suo genere maxime perfici: innatus appetitus hic, est perfectionis omnium potissima causa. Cum etiam natura sibi simili naturae iungi gaudeat, ac delectetur in ea, uincente mente per sibi simile medicamentum incorruptum adiuta, in dispositione corporis, hoc in eandem condescendere naturam cogitur, sicuti prius a contrario, uincente corpore sibi similibus corroborato corrumpentibus, anima cogebatur. Quod ne cuipiam uideatur absurdum, adiiciam. Quoduis nutrimentum in sanguinem mutatur nutriti eiusdem complexionalis naturae, cuius fuit nutrimentum: exemplo docetur in eis qui ferocium animalium carnibus aluntur assidue, quos etiam contingit fieri ferocissimos. Natura quidem nihil assumit in alimentum nisi quod subtilius, crassa & foeculenta materia semota, & in excrementis eiecta: & iterum nutrimenti superflui quoduis adhuc aliud excrementum per poros in sudorem, uel per uesicam, nares, aut lachrymas eiicit. Hoc mouit Paracelsum dicere, quoduis humani corporis membrum stomachum habere proprium, in quo decoquitur nutrimentum, & fit in eo separatio superflui a necessario. Si autem per membri cuiuspiam debilitatem eiusmodi superfluitas commode nequeat eiici, superfluum ob malam digestionem, carnes uel ossa hoc loco praeter naturae consuetudinem, uel in tumorem, uel in excrescentiam nutrit, extendit, uel incuruat. Uerum enim uero in spagiricis medicamentis, crassi nihil relinquitur, neque superflui: quapropter pars quaeuis corporis totum hoc medicamentum assumit, ac sine separatione transmutat in sibi similem naturam, & uice uersa medicamentum similem proprietatem imprimit quam habet, ut pote corruptionis & superfluitatis expertem, ut omnis est incorrupta natura. Ceterum incorrupta natura, est uitae longae balsamum naturale quibusuis corporibus naturaliter insitum, & spagirico medicamento natura simile, per quod eorum calor & humor etiam naturales, uel radica les, quantum fieri potest, a corruptione praeseruantur, & quo deficiente corpus omne leprosum efficitur, conualescenteque per augmentum ab extrinsecis, quod iam ob eius balsami paucitatem corruptum erat, in excrementum eiicitur. Differt igitur spagiricum medicamentum a uulgari & hactenus usurpato, quod hoc una cum suo corpore suisque corruptionibus traiectum in stomachum, non secus quam cibus omnis decoquitur & separatur, non sine fastidio maximo nauseaque naturae: illud uero summa delectatione praeter omnem concoctionem & separationem transmutatur illico in humidum radicale, calidum & balsamum naturalia. Sibi similibus enim istas physici corporis tres partes potissimas, tum nutriri, tum instaurari oportet. Hinc fit quod cibi potusque quotidiani cum suis sumantur corporibus, quia uidelicet a natura sunt in nutrimentum elementorum etiam ordinati, & non in medicamentum. Quoduis enim elementum sibi simili sustentatur elemento, sed omnia conueniunt, & in temperie conseruantur ab etherea substantia, cui nostrum balsamum, & socios quantum licet conformia reddimus. Est enim in humano corpore quaedam substantia conformis aethereae, quae reliquas elementares partes in eo preseruat, & continuare facit. Spiritus itaque spagitici medicamenti cum anima sua iunctus, & a corpore crasso & impuro separatus, postmodum ei purificato rursum per animam unitus, mentales imo spiritales, aut uitales partes in sibi similem substantiam nutrit, & instaurat, corpus quoque physicum etsi corruptum corrigit, & ab omni corruptione tuetur. Spagiricam aurem nostram medicinam esse corpoream non negamus, sed spiritalem dicimus esse factam, qua spiritus spagiricus induit, ubi fixum fit uolatile, & uolatile fixum. Physicum sane corpus excellentiori corpore curari non potest, quam spagirico, neque mens humana componi melius quam dispositione spagirica & meditatiua, post diuinae gratiae donum tamen. Ex his omnibus concludimus meditatiuam philosophiam in superatione corporis unione mentali facta, consistere. Sed prior haec unio nondum sophum efficit, nec nisi mentalem sophiae discipulum: unio uero mentis cum corpore secunda, sophum exhibet, completam illam & beatam unionem tertiam cum unitate prima sperantem & expectantem. Faxit omnipotens Deus ut tales efficiamur omnes, & ipse sit in omnibus unus. Caeteroqui unde sit petenda mens, est etiam quod sciatur. Est.n. ut fides, uere Dei donum gratuitum, sic & uirtutes omnes. Inde non sequitur, ad eas acquirendas non esse laborandum, quoniam Deus ignauos & segnes haudquaquam exaudit, imo potius eorum orationes tamquam blasphemias reiicit. Magna sane foret hominum insania panem a Deo petere, arare tamen & serere nolle: non minor esset desiderare mentem & expectare, nulla prorsus ad eam acquirendam adhibita diligentia: maxima profecto, si quis tam ignarus, ut putaret labore suo, gratia Dei non implorata prius, hanc acquiri posse. Diligentes benedictione sua replet, dum salutaria petunt, negligentes Deus non exaudit etiam si petant. Petere uere dicitur quis non solum ore, sed corde, & cum affectu quid cum exigit. Quocirca priusquam ad primum meditatiuae philosophiae gradum ueniamus, admonendos esse discipulos putaui auxilii diuini implorationis, deinceps accuratissimae diligentiae in disponendo se ad eiusmodi gratiam recipiendam. De hac dispositione tantum hoc loco disseritur, gratia uero petenda est desuper a datore luminum Deo O. M. Et quia huius artificiatae dispositionis tres sunt potissimae partes, utpote spagirica, moralis, & meditatiua, necessarium fuit inhac tractatione, quaqua uia, modo hac, nunc illa progredi. Impossibile est enim uitae malae hominem possidere thesaurum sapientiae filiis reconditum, & male sanum ad eum acquirendum uel inquirendum, multo minus ad inueniendum aptum esse. Porro in humano corpore latet quaedam substantia coelestis naturae paucissimis nota, quae nullo penitus indiget medicamento, sed ipsamet est sibi medicamentum incorruptum. Uerum quia sui corporis corruptionibus obruitur & impeditur, quo minus actiones suas exerceat, philosophi diuino quodam afflatu cognouerunt, hanc uirtutem coelestemque uigorem a suis compedibus liberari posse, non contrario, ut infideles docent, at suo simili. Cum igitur tale quid siue in homine, siue extra ipsum inueniatur, quod huic est conforme substantiae, concluserunt sapientes similia similibus esse corroboranda, pace potius, quam bello, contrariisque esse pellenda contraria. Ad corporis igitur bonam dispositionem artificiatam, utimur spagirico medicamento, quo remedio corruptionem eius ad naturalem digestionem, & sic per expulsionem arceamus, hoc operante natura per formam intrinsecus roboratam. Haec est praeparatio nostri corporis physici spagirico artificio facta, per quam ad separationem facilius peruenimus absque corrumpentium impedimento. Inde colliget studiosus lector, a meditatiua primum philosophia, per spagiricamad ueram & adeptam sapientiam tutissimum fieri transitum. Iam ad uoluntariam diuisionem ut ueniamus. Completa ergo corporis praeparatione, facile separatur a reliquis partibus, cum ei quicquid praeter physicam necessitatem appetierit ab anima, suasu quidem animi, denegatum fuerit. Ex ea separatione resultat unio prima spiritus & anime per studium philosophiae moralis continuatum. Erant haec studiosis proponenda, ut cognoscerent qua ratione moralia spagiricis, physicis, & meditatiuis immiscuerimus, & quemadmodum singula sibi correspondentibus comparantur, ne forte sub labyrintho haerentibus introitum ad rem capescendam praestruxisse dicerer lectoribus. Sed ad primum gradum meditatiuae philosophiae nos inuitat animus, qui circa studium in meditatione uersatur. Meditatiuum studium est, inquisitio sedula ueri, & obliuio mundani quantumuis necessarii, iuxta uerbum domini: Primum quaerite regnum Dei, non solliciti quid edatis aut bibatis, neque quo induamini, scit enim pater uester qui in coelis est, quoniam his omnibus opus sit: omnia quibus indigetis adiicientur uobis, ubi uerbo Dei intenti solum obtemperabitis. Si ergo etiam necessaria nobis, ad uere meditandum abiicienda sunt, & animo prorsum abigenda procul, quanto magis mundanae curae uanitatumque superfluae cogitationes bonum semen suffocantes, toties quoties inter meditandum insurgunt, uiriliter propellendae sunt uerbis domini, quae nos docuit in hanc remefficacissimis, Abi hinc a me protinus Satana, nihil mihi tecum est commune, Dei totus esse cupio, cui me etiam dedicaui. Sed operaeprecium fuerit intelligere quid uerum, quid item necessarium. Uerum itaque est esse, a quo nihil abesse, cuique nihil adesse, multo minus obesse potest nihil. Hoc solum est uerbum Dei, circa quod tota nostra meditatio uersari debet, si cuncta quae in coelo & in terra sunt arcana nobis utilia & licita, uelimus intelligere. Necessarium uero id omne quo carere minime possumus, ut sunt uictus & amictus. Superfluum est, quicquid non necessarium. Mundanum est nedum id omne, sed quicquid nos sollicitat per cupiditates corporis, a diabolo suggestas, & insitas, ut lolium interbona grana, quo nos a ueritate uerbi Dei retrahat si potest, ne persistamus in ea. At ueritas est summa uirtus, & inexpugnabile castrum, paucissimis adhaerentibus amicis, innumeris tamen obsessum inimicis, & paulo minus quam a toto mundo nunc odio prosequutum, quamuis ab agno solo & immaculato propugnatum insuperabile tamen: pignus indubium & certum iis qui se ad illud in asylum conferunt, etiam tutissimum refugium. Hac in arce uerus, & indubitatus continetur ille thesaurus, qui non erosus a tineis, neque perfossus a furibus conseruatur in aeternum, & asportatur hinc post mortem, caeteris opibus atque diuitiis totius mundi deficientibus eo tempore praesertim, & in nihilum redituris, quod ex nihilo creatae sint. Uulgo nihilominus preciosissimae, quoniam non intelligit animalis homo, quid sibi ad ruinam positum sit, uel ad salutem. Ueritatis itaque perpetuus thesaurus est, res illa mundo uilissima, plurimum spreta, non tamen odibilis, sed amabilis sapientibus supra gemmas & aurum: omnium amatrix: ab omnibus ut inimica reiecta: ubique reperibilis: a paucissimis & ferme nullis inuenta: per uicos acclamans omnibus, Uenite ad me omnes qui uiam quaeritis, ego uos ducam in ueram semitam. Haec est res illa a ueris tam insigniter praedicata sapientibus, quae uincit omnia, nec ab ulla re unquam uincitur: corpus & cor omne durum penetrans, omne molle consolidans, & ad omni quantumuis duro resistendum confirmans. Nobis omnibus se facit obuiam, & non uidemus eam, uociferans & alta uoce dicens: Ego sum uia ueritatis, transite per me omnes, quia non est alius ad uitam, quam per me, qui sum uerum ostium, transitus, at nolumus eam audire. Odorem suauitatis emittit, sed non percipimus. Dapibus sese nobis liberaliter etiam in suauitatem offert indies, & non degustamus. Blande nos ad salutem trahit, at reluctantes, & tractum non sensisse fingentes, obiter praeterimus. Quoniam facti sumus sicut lapides, oculos habentes, & non uidentes: aures habentes, & non audientes: nares, non olfacientes: ore linguaque muniti, non gustantes neque loquentes; manibus & pedibus nil operantes necambulantes. O miserum tale genus hominum quod lapidibus non est praestantius, imo longe infelicius, quoniam ipsi, & non illi rationem daturi sunt operationum suarum! Transmutemini ( inquit ueritas ) e lapidib. mortuis in uiuos homines & sapientes. Ego sum ( ait ) uera medicina corrigens ac transmutans, id quod non est amplius, in id quod fuit ante corruptionem, & in multo melius, item id quod non est, in id quod esse debet. Ecce preforibus sum conscientie uestrae noctes ac dies pulsans, & non aperitis mihi, tamen expecto mitis, nec a uobis irritata recedo, sed patienteriniurias uestras sustineo, cupiens per patientiam, ad eam exhortando uos adducere. Uenite iterum atque saepius iterum uenite quaeso, quicunque sapientiam queritis, & emite gratis, non auro neque argento, minus laboribus propriis, quod offertur uobis ultro. Sonora uox, suauis, & grata philosophantium auribus. O fons diuitiarum inexhaustibilis ueritatem & iusticiam sitientibus! O desolatorum afflictionibus praesentaneum solatium! Quid ultra quaeritis mortales anxii? Quur infinitis animos uestros curis exagitatis miseri? Quae uestra uos excaecat dementia? cum in uobis id esse uult, non ex uobis, omne quod extra uos, & non apud uos quaeritis. Proprium hoc esse solet uulgi uitium, ut propria contemnens, aliena quae sunt semper appetat. Proprium pro nobis appropriato uel usurpato sumimus. Etenim ex nobis ipsis nihil habemus boni, sed si quid habere boni possumus, ab eo qui solus est bonus ferimus acceptum. Contra quicquid habemus mali, nobis ipsis usurpauimus ex alieno malo per inobedientiam. Proprium igitur nihil est homini ex suo, praeterqua malum quod possidet: quod ex bono bonum habet, non ex seipso, sed contribute proprium habet ex bono, modo receperit. Lucet in nobis licet obscure uita lux hominum, tanquam in tenebris, quae non ex nobis quaerenda, tamen in, & non a nobis, sed ab eo cuius est, qui etiam in nobis habitationem facere dignatur, quoties uelle nobis contingit. Hic eam lucem plantauit in nobis, ut in eius lumine qui lucem inaccessibilem inhabitat, uideremus lumen: hoc ipso quoque caeteras eius praecelleremus creaturas: illi nimirum similes hac ratione facti, quod scintillam sui luminis dederit nobis. Est igitur ueritas non in nobis quaerenda, sed in imagine Dei quae in nobis est. Caeteroqui quo definitioni ueri faciamus satis. Uni quid adest quaeso, quid etiam deest, aut contra unum niti potest, cum nihil uere preter unum existat? Quis ignorat perfectum esse nihil praeter id unum, quod nec in aliquo diminutum, nec superflui quid admittit, sed abundans uirtute ac potentia tribuere potest omnibus deficientibus, & semper ex aequo abundare? Quid enim tale potest esse praeter id solum quod omni dat esse quod est, & esse non recipit ab alio, at ipsum esse totum, est quod esse potest ac debet, cuique nihil obest, quia praeter ipsum nihil est? Quicquid igitur extra ueritatem est, uere non est, quia sola ueritas illud unum est omne, uere quod est. Falsitas autem econtra, quae quia non est, nisi quod esse uero contrarium est; & esse non debet, nec nisi per essentiae uerae priuationem est, nihil est aliud, quam quod uere non est. Unde concludunt aliqui peccatum & mortem tale nihil esse, quia non procedunt ab esse uero; sed ab essentiae uerae priuatione. Proinde peccatum est priuatio boni, quae causa mortis efficiens est, quia mors est priuatio uitae, quae uita boni finis est. Ex bono quidem ueritatis stimulus resultat, cui non preualebunt aculei mortis, & contra quemcuique quantumcunque duro, durum est calcitrare. Ueritati quicunque quidpiam adiicere uellet, falsum pro uero palliatione quadam substituere cogeretur, ideo quod ueritas perfectionis amictu solo circunfulta, uideri sine pallio non ueretur. Quod si noster primus ille parens amictum hunc iusticie non exuisset, nec fuisset ueritus uideri nudus, qualis antea non uidebatur; necerat, sed omni decore ueritatis munitus. Priuatus autem ueritatis amictu perenni, falsum quaesiuit pallium a frondibus arborum, quo fassus in seipso suum errorem, ut coram Domino dixit, nudus sum Domine. Cuius misertus Deus, quod ueritatem amisisse per inobedientiam uereretur ac fateretur, pro terrenae felicitatis amictu perdito, aeternae gloriae uestem nuptialem gratis illi dare statuit, per proprium filium: qui ueritatis uiam se nobis ac uitam esse asseruit ostenditque manifeste, cum sua morte quam non meruerat, mortem a nobis perpetuam, qua merito plecti debeamus omnes abstulit. Uidete fratres igitur quantus sit ueritatis effectus, ut etiam erga suos inimicos, modo recognoscanteam, sit benefica placidaque. Cum Adamo quidem peccauimus omnes, at nostrum paucissimi ac fere nulli, qui cum ipso nuditatem suam aperte fateantur: quinimo potius quisque quoque cupit uideri nedum, sed esse perfectior, licet omnium ipse sit imperfectissimus, byssoque coccineo & purpura insigniter palliatus, maxime nudus. Uitium hoc hereditauimus a primi parentis appetitu primo, quod caro nostra praecaeteris maxime, iure uel iniuria, scire, sapere, ac possidere, & uelut idolum honorari desideret: quod potissimum hoc seculo hominum est studium, ipsis ut Adamo fuit, exitiosissimum. Nec desunt inter nos, qui ad deteriorem post Adami lapsum, partem se conferant, nec secus ac ille faciem domini fugientes, latebras tenebrarum quaeritant exteriorum: quae diffidentia, ut plurimum in desperationem tendit, potissimum etiam indiget poenitentia, qua reuertatur ad lucem ueritatis. Rursus ueritas nulli potentiae subiicitur, uel mundanae fortitudini, quapropter nihil ei poterit obesse, cum ipsamet sit omnis fortitudo uera totius mundi potentiam superans. Quod si corpus ueritatem possidentis in mille frusta secetur, nil patitur eius animus, imo potius in eo martyrio gaudet: ea demum est uirtus & potentia, quam pauci admodum sunt adepti. Comites habet iusticiam & pietatem inseparabili unionis nexu coniunctas. Pietas autem est gratia diuinitus prolapsa, quae docet unumquemque seipsum uere ut est, cognoscere. Iustitia uero retributio & restitutiocuiusque cuique quod suum est: quisquis uirtutes istas uere possidet, omnium est ditissimus. Operatur etiam pietas pacem & misericordiam, de quibus omnibus postea suo loco dicetur amplius. Reliquum erit ut necessitatem intueamur. Uictu sane & amictu carere non possumus, ergo ut supra diximus, necessarii. Deliciis cum ciborum, tum potuum, uestium quoque luxu & apparatu carere quiuis, etiam ille qui possidet, potest: non sunt igitur necessaria, sed potius superflua. Qui porro necessitatem obseruant philosophicam, sunt paucissimi: uulgarem autem quis non uel idiota quiuis inuite sustinet, eoque solo carere cupit, quod assequi quocunque iure uel iniuria nequit? Uerum quia uulgus omnia iudicat superficialiter ac secundum apparentiam, & iuxta centrum fere nullus, odiosa quum sub lacero cortice prodit, in medium ueritas redditur. Plus possunt hac tempestate splendida uestis, armillae, torques, monilia, quam ipsa ueritas & sapientia. Quid mirum, cum sapientia summa sit facta mundo stulticia, haec uero contra sapientia? testantur sacrae scripturae. Ueritas ipsa Christus & uera sapientia tollitur a mundi sapientibus, quia ex mundo non est, attamen superat mundum. Barrabas autem latro potius eligitur, quia fuit ex mundo uitiosus. Quur itaque miramur, si mundus uerarum artium professores, cum ueritatem ipsam sit persequutus, tanquam uenenum abhorretur? Fatentur ipsimet sapientes illi mundi sequaces, cum doceant ueritatem parere odium, & obsequium amicos: si hoc loco subticuissent obsequium ad assequendam amicitiam esse praestandum, excusari potuissent, ut conquesti de odio ueritatis. Sed per hoc parasitari uidentur ad ambitionem potius, quam ad uirtutem & ueritatem libere obsequi hominibus absque ulla spe lucri, uel alterius amicitiae quaestus. Haec autem hoc loco sunt adducenda, quippe quae a nostris meditationibus aliena, ut diabolicum fermentum excludere oporteat. Uidemus hoc ferreo seculo, si quid in lucem adferatur ex ueris meditationibus, & indubiis uere philosophie fontibus, quod etiam in utilitatem faciat omnis Reip. si non Graecorum & infidelium doctrinae falsae consonum sit, ab eis praesertim reiicitur, qui succum illius hausere studii, quod inanis illa philosophorum infidelium schola commenta est. Dicite quaeso uos uiri iudiciosi, qui fieri possit, ut infidelis carens omni lumine uero, licem ueritatis adferat aliis? Humanam, habierunt sapientiam & mundanam, quae stultcia maxima reputatur apud Deum, quia on est ex Deo, attamen parens omnis filium torquet ad eam addiscendam per mediam aetitem. Postmodum si talem contingat philosophum ementitum, cum uero & meditatuo conferre sopho, mox erumpit in conuitii, contemnens omne bonum ac uerum quod a suo paedagogo non audierit: ac si nihil uei bonique esset, praeter id quod ab infidelibis ueritatem ignorantibus ortum est. Plus poest enim speculatiua mens adiuta lumine teritatis, unico anno uel momento consequiquam assiduus & improbus labor hominis absque hoc lumine quaerentis lucem, ab his ui luce carent omni. Caeterum uideamusquaenam sit infidelium philosophorum doctina moralis. Summum bonum ponunt bene uiuere, quod in honestum partiuntur, & utile. Honorum ambitiones, & laudes maxime reputant honestas, denique diuitiarum partum & conseruationem quocunque iure, uel iniuria, bello, uel sudore, uocant utilia: patet quoniam ex istis omnibus post mortem aliud nihil expectant, quam suae posteritati, per memoriam sui suorumque gestorum famam, honores, atque fauores reliquisse. Resurrectionem partim ita negantes, partim ignorantes, poematum mille fabulas praeter omnem ueritaten, cuius etiam fuerunt expertes, in hominum perniciem, & suiipsius exitium excogitarunt miseri. Ecce propter quam doctrinam oportet uerrarum artium professores, iis maxime odio esse qui de quibusuis artibus & facultatibus plus reportasse nomen atque titulos gerunt. Tametsi ueritatem eis ob oculos ponat experientia, nisi per opiniones eorum qui ueritatem nunquam sunt experti comprobatum sit, pro falso uerum reiicitur, & maximo clamore fatuus existinatur, quisquis ueritatem se profiteri uelle dicat. Si quis etiam uanos autores merito detesteur, mox eorum discipuli minantur in suis Uniuersitatibus eiusmodi uiros, uel afficere supplicio, uel summo dedecore, quod equitationem asini uocant. Interim non uident ipsi sibi maximum esse solatium per uicos indies asinarum equitare monstra Sodomitica, & praeter naturam coacte per malitiam hominum, genita, contraque praeceptum Dei, quo uetitum fuit olim, ne pastores diuersarum specierum animalia coire paterentur. Quid tandem subticebitur obeorum minas ipsa ueritas, quia, ut aiunt, suis professoribus odium parit, & reticentibus obsequiosis amicitiam? Absit, potius obire mortem philosophum decet, quam negare ueritatem. In omnibus est obseruanda, ut summum apud Christianos bonum. Beati quibus datum est coelitus in ea perseuerare in finem usque, quod paucissimis ( hei miserum ) contingit. Rogemus itaque Deum, ut huius solius nos faciat participes. Uti iam de studio per uoluntariam separationem meditatione factam in animo dictum, non secus docemur per eam de studio spagirico fiendum. Etenim in eo requiritur inquisitio rerum naturalium ueritatis, quae in earum occulto latet. Uerum itaque spagiricum, rerum est a natura productarum centrum, in quo uirtus omnis & eiusdem rei ueritas atque potentia delitescit, per hanc artem ad actum deducenda. Quod ut fiat, earum diuisio necessaria superioris ab inferiori, & utriusque partium repurgatio, tum demum per operationum spagirica media in unum reductio, uel unio. Proinde studium spagiricum, & primus gradus ad spagiricam unionem est, rei diuisio, uel separatio. Duplex est igitur elementorum separatio, ut puriorum ab impurioribus, & haec est uere spagirica: altera uero qualitatum est elementalium, & uulgata est omnibus ac familiaris. Natura tamen operatur per solam commixtionem sub duabus tantum operationibus, alteratione uidelicet, atque animatione. De singulis agemus in sequentibus; iam de separatione puri ab impuro est quod loquamur. Fit in quibusdam corporibus per se, & in aliis cum uehiculo. Quamquam omnibus corporibus a natura productis inest essentia coelestis, quam quintam appellant, in nullo tamen aeque abundare dicunt philosophi, atque in uino. Quare praetulerunt hoc ob faciliorem etiam separationem. Non quod praestantior sit ea substantia de suo corpore, quam de quouis alio tracta. Nam uniuersalis est uirtus, nec nisi propter uarietatem subiectorum ( in eis adhuc herens ) diuersa, liberatamen ad suam unitatem redit. Hoc est unum ex arcanis naturae, per quod ad altiora pertigerunt spagiri. Caeterum animaduertendum ne seducamur appellatione uini, duplex est enim, philosophicum & uulgare. Philosophicum de quouis corpore naturae potest elici. Uulgare ab oenopolis uenditur. Separabis igitur quum uoles a corpore quouis spiritum & animam. Prius de uino philosophico per exemplum doceamus. Grana tritici, hordei, uel siliginis, aqua fontana uel pluuiali, aut alia quauis macerata ut intumescant, accumulentur in aceruum, ac maneant usque dum post aliquot dies incalescant, ac germinent. Quo percepto distendantur, & aliquantisper exiccari sinatur humor superfluus aquae, postmodum mola terantur crassiuscule, & in uase ligneo positae huic farinae affundatur aqua feruentissima, & cooperiatur uas. Postquam refrixerit ac quieuerit eiusmodi liquor, per setatium uel saccum coletur a farina minime turbidus. Tum demum ad eandem farinam affundas aliam aquam feruentem, ut prius, & cola: processum hunc affusionum & colationum toties repetas, usque dum perceperis omnem granorum substantiam in aquas esse receptam: quod experieris gustu postremo colati liquoris, & farinae. Tandem colatos liquores omnes efferuere facias dum per euaporationem in mellis spissitudinem adducantur. Hac uia tibi parasti uinum philosophicum ex grano, quod pariter ex omnibus aliis seminibus habere potes, necnon ex aridioribus quam ut per seipsa ualeant praeter adustionem separari. Dicitur ad hunc modum facta separatio per uehiculum. Caeterum a dicto uino philosophico, per destillationem separabis animam cum spiritu sursum ascendentem a suo corpore, ac toties eiusmodi spiritum & animam sublimabis, donec ab omni phlegmate separetur, ac liberetur. Corpus in umbra, uel ad ignem exiccatum igne uiolentissimo reducas in cineres aridissimos, ad quos aqua affusa feruens bulliat cum eis aliquandiu, quo habeas lixiuium asperrimum: quod ubi quieuerit per inclinationem satis modestam a cineribus, non turbatum, sed clarum separabis. Ad cineres alia aqua feruenti affusa ut prius, aliud rursus lixiuium para, quod addito priori colato, idque toties facito per lixiuia, donec asperitatis nihil amplius in cinerib. esse reliquum percipias. Collecta lixiuia per manicam laneam, ( filtrum appellant ) in limpidissimum liquorem transire facito, & hunc uitreis organis euaporare, quo habeas tartarum nostrum, & sal naturae rerum omnium. Hoc super marmoreum lapidem humido loco & frigido resolui poterit in aquam tartaream. Postquam igitur essentiam quintam a uino philosophico, aut uulgari cuiusuis coloris, modo merum & uehementissimum existat, habueris optime rectificatum ut audiuisti, succum hunc reducas ad summam simplicitatem continuis & assiduis rotationis motibus. Finito rote circulo, uidebis iterum ab impuro purum separatum, ac natare superius aeris colore serenissimo transparens, & lucidum. Hoc ab impuro separato per inclinationem & serua. Coelum hactenus spagiricum uideris, quod stellis inferioribus non aliter ac supernum superioribus munitum est, adornare potes. Mirabunturne iam infideles imitati Physicos, coelum & stellas manibus contrectare nos, aut ut reliqua omnia negabunt incognita sibi? Parui sane refert quid faciant. Nullus liuor aut inuidia remorabitur institutum, quo prodesse bonis conamur omnibus, & studiosis ueri. Proinde latius extendamus nos, ad hunc modum progressi ut coepimus. Sunt igitur stellae nobis inferiores, indiuidua quaeuis a natura hoc in mundo inferiori producta, coniunctione uidelicet earum & coeli, tanquam superiorum cum inferioribus elementis. Iam audio uocem multorum in nos frementium haec resonantem: Uah ( inquiunt ) appage, similes tollantur homines qui coelum terrae se coniungere posse dicunt. At clamitent altius quantum uolent, altiora his & maiora cogentur audire. Coelum itaque est materia coelestis & uniuersalis forma, continens in se formas omnes distinctas, ab unica tamen uniuersali forma procedentes. Quapropter quicunque nouerit indiuidua, per spagiricam artem in genus generalissimum adduci posse, ac postmodum ei speciales uirtutes, unicam, aut plures infigi, medicinam uniuersalem facile reperiet, quae corruptiones & morbos particulariter, aut uniuersaliter ac indifferenter omnes tollere potens erit. Cum enim unicum sit omnium corruptionum generalissimum exordium, & uirtutum innouantium, instaurantium, & animantium fons uniuersaliter unicus, quis nisi mente priuus medicinam similem in dubium reuocabit? Ad haec plura. Tractis artificio dato qualitatibus elementorum a uegetabilibus, praesertim ab his quae ponentur inferius, eorum igneae qualitatis substantia tantum rectificetur, modo quo supra uinum philosophicum. Hac uia mercurius noster exaltatione summa praeparatus erit. Mixtio tamen fieri poterit coeli noui, mellis, chelidoniae, florum rorismarini, mercurialis, lilii rubei, sanguinis humani, etc cum rubei uel albi uini coelo, uel tartari. Fieri potest etiam mixtio eorum quae dicta sunt in coelum redactorum, & aequaliter mixtorum simul cum formis proportionate, iuxta ordinem operis maioris arque practicam, & ad minus opus perfectum adduci, quod infra. Indeque potest & alia fieri mixtio, coeli nempe cum claue philosophica generationis artificio. Postmodum si addatur minus perfectum iuxta proportionem operis maioris, ea uia peruenietur ad maius perfectum, quod suam speciem in substantiis externis bis quinque numero millibus adauget. Uerum quod ista uix intelligibilia sint, nisi uocum artis habeatur plena cognitio, has in secundo subsequenti gradu definire duximus, ubi prius meditatiuam cognitionem absoluerimus. Est igitur meditatiua cognitio quaedam opinionum de ueritate quorumuis conceptarum, per expertam certitudinem indubia resolutio. Opinio autem est ueritatis in animo haerens atque dubia praesumptio. Experientia uero est ueritatis manifesta demonstratio. Et resolutio dubii depositio. Non possumus de quouis dubio certiores fieri, quam experiendo, nec melius quam in nobisipsis. Quapropter quae de ueritate superius dicta fuerunt uerificemus, a nobis facientes periculum. Diximus antea pietatem in cognitione suiipsius consistere, hinc fit ut etiam ab ea meditatiuam cognitionem incipiamus elucidare. Nemo se cognoscere uere potest, nisi primum uideat ac sciat ex sedula meditatione, cum sacrarum scripturarum inquisitione, quid nam ipse sit, magis quam quis, a quo dependet uel cuius sit, & in quem finem factus & creatus, item, a quo, & per quem. His cognitis incipit oriri pietas ipsa, quae circa duo uersatur, utputa creatorem, & creaturam. Impossibile est enim creaturam se perfecte cognoscere, aliter quam per suum creatorem. Nihil est ex seipsa. Qui potest ergo quis effectus sui prius quam causae fieri certior? Nonne praecedit omne principium medium suum, & finem, aut a fine rem aggredietur quispiam? Deus autem est sine principio & fine, per se existens ab aeterno, repletus omni gloria, quam solus possidere noluit, sed eius nos mera sua liberalitate statuit apud seipsum facere participes, ac ad eius imaginem creare: primum suae liberalitatis exemplar, atque mysterium non ignorandum nobis, neque leuiter praetereundum. Attamen uix unus arcanum hoc cognoscitex ueritate, alioqui non adeo nos praeberemus ingratos, stupidos, & ignauos ad arcana Dei scrutanda per scripturas s. Audite fratres. Sicuti de uilissimo luto contemptibili, ac spreto ab omnibus creati sumus, haud secus propter materiam primam ex qua constamus, ad uile quoduis proni magis, quam ad eum qui nos ex uili preciosissimas creaturas, paulo minus angelis gloria & honore de coratas, creauerat olim. Admiramini igitur quotquot mecum estis mortales miseri, non abs re factum esse credentes, ut summus rerum conditor uilissimam omnium materiam sibi delegerit, ex qua postremam & absolutissimam creaturam excitare uoluit, aliis complurimis ac omnibus preciosis, ut auro, gemmis, & id genus caeteris ad hanc rem omissis, quae tamen cuncta propter hanc unam & in eius usum ac utilitatem sunt condita: sed enim ut agnoscentes quidnam, & ex quo sumus, ab elationis superbia nos contineremus. Quod quidem secus omnino facientes, nemo nostrum non pauperem quem Deus elegit, odit, cum tamen ex eadem massa unde prodiimus omnes, etiam ipse constet: hinc fit ut personarum non sit acceptor Deus, sed paupertatis & humilitatis amator, ac inimicus elatae superbiae. Caeterum nemo creatorem cognoscere melius poterit, quam a suis creaturis, ut ex opere suo noscitur artifex. Uideamus igitur quis ille sit qui de uilissimo potuit excitare preciosissimum; nullum alium reperiemus praeter eum qui creauit utrunque. Nullus enim potuit unquam, nec poterit aquam in uinum conuertere alius, quam ille solus, qui uinum & aquam creauerat. Praeclarius quid fecit, quum terram in animam uiuentem transmutauit, imo quod maximum est, supremo beatitudinis dono, scilicet imagine similitudineque sua dotauit eam, per qua datum est omnibus saluos fieri, qui donum hoc cum gratiarum actione recognoscentes, libenter accipiunt. Sed nolentibus accipere gratis quid dabitur? certe nihil: habeant igitur isti quod suum est, ut seruetur iustitiae locus. Proprium cuique suum est, quod elegit a principio, damnatio uidelicet. Gratuitum est aeternae salutis donum, his qui cum gratiarum actione recipiunt. Cum itaque precium uile charumque simus, uideat quisque nostrum, utrum istorum potius optare debeat: res per se clarior, quam elucidatione indigeat. Reliquum erit, ut perpendamus in quem finem creati simus. Creauit enim omnipotens Deus primum hominem ad imaginem & similitudinem suam, ut ipsi Deo foret ad gloriam, & esset immortalis, non anxius, nullius indigus, semper in Deo gaudens, terrenis passionibus minime subiectus. Uerum quia tantum munus non agnouit, uilifecit: cognouit tamen quoniam perfectus esset a domino factus & sapiens, at in ea cognitione non permansit. Consideremus igitur quantum boni cognitio pollicebatur in simplicitate, quantumque mali tanti muneris & uerbi Dei uilipendium attulerit, cum ex immortali perpetuo mox reddiderit moribundum. Qui moritur enim secunda morte, semper in agone mortis degit & nunquam definit mori: hinc fit ut perpetua dicatur, non secus, ac uita contra dicitur aeterna, quam Deo uiuimus in aeternum; eam siquidem nunquam sinemus uiuere. Cum enim primus parens una secum nos omnes Deo rebelles fecisset inimicos, misericordia motus omnipotens Deus, pacem inire nobiscum induratis statuit, qui pacis est autor. Quis erit aeque lapideus, qui cum diuinae bonitatis hoc mysterium animo reuoluerit, cum inimico suo, licet etiam ab eo receperit maximam iniuriam, non reconcilietur? Quinam igitur fit ut inimicorum inter mortales neuter, offendens uel offensam passus alterum aggredi uelit reconciliationis ergo? Profecto non alia de causa, quam quia nemo seipsum, neque Deum, neque proximam aequipollentem creaturam cognouit; quo fit etiam ut pacem non amplectaturis, qui eam ignorat. Est enim pax misericordiae radix. Nam qui pacem non habet, non exercebit misericordiam; nec etiam assequetur donec habeat. Non est quod hoc loco pacem & misericordiam confundamus, quia pax est misericordiae causa, ut pacis causa pietas. Si ergo cognoscere uelimus utrum cum Deo pacem habeamus, examinemus conscientiam prius, ut nos ipsos iudicemus ex indicio, si cum proximo tam inimico, quam alio quopiam nobiscum ex aequo conueniat absque inuidia, uel odio. An non considerandum est nobis, quod summus rerum conditor homini uermiculo diaboli mancipio, per pacis amplexum suae misericordiam fecerit? Non expectauit ut qui delictum in ipsum commiserat, ut aequum fuerat, adiret misericordiam postulaturus, quinimo ipse in quem illata fuit omnis ingratitudinis iniuria, criminis autorem ab eius etiam facie fugientem & abscondentem se, adit, blande uocat, non durius corripit, imo pollicetur morbi sceleris medelam, misericordiam & pacem. O miseri mortales, quotquot misericordiam expectamus a Deo consequi, coram quo miseriam nostram factis, ut ore, non agnoscimus! Unde quaeso misericordia, quam ex delicti uera confessione per cordis contritionem in emendationem uitae pristinae facta, mouetur ad compassionem? Caeterum quoties nostram fratrumque nostrorum miseriam non ignorabimus, at pari compensabimus pondere, seculi huius bonis omnibus opimiores facti, eternarum diuitiarum nos abundantiores non existimabimus illis, qui prorsum opibus mundi destituti sunt. Quis mortales inter hoc uere considerat, bonorumque uel opum sibi solum in hoc mundo concreditorum communione, fratrem egenum non solabitur? Da considerantem quae dicta sunt, & ego mox eum ostendam qui arcana Dei haec intelligat. Necdum istis omnib. Deus tantum erga nos amorem suum satis explicuisse uoluit, quinimo sua nos accusante iusticia ( cui quidem nihil unquam diminutum esse potest, non magis quam eius misericordiae ) nobis potius quam proprio filio pepercit, in quo pax & iusticia se mutuo sunt osculatae. Quur uicissim nos non osculamurin Christo facti pares ac fratres, cum nos miseros uermiculos summus rerum conditor in filio suo dignatur osculari, & iterum praestantiores, quam antea creaturas instaurare, ex miserrimis proprio malo factis olim. Quotquot Deum agnoscunt in filio, pariter & filium in patre per spiritum sanctum, cui non reluctantur, fratrem etiam agnoscunt, & non alii. Haec sunt uera & indubia uerae philosophie fundamenta: sed quia nondum omnibus cognita, licet audita multis, adhuc in aliquorum non ibene resolutorum animis posset haerere dubium, an imaginatio praedictorum amorem ueritatis in nobis excitare queat. Operaeprecium fuerit illis ambiguitatem hanc per seipsos, & in seipsis experimento facto deponere hunc in modum. Consideret unusquisque penes se diligenter ea quae iam dicta sunt, abiectis mundanis ab animo curis omnibus, aliisque distrahentibus cogitationibus, degustataque saepius ruminet animo sincero, sic paulatim aliquot scintillas diuinae illustrationis, oculis suis mentalibus magis ac magis indies perlucere maximo gaudio percipiet, ac deinceps perseuerantia ruminationis in tantam lucem excrescere, ut successibus queuis innotescant quae sibi fuerint necessaria, nec amplius in ueritate quouis haerebit modo: sed pietatis exercitio, iusticiaeque paulatim assuescens ritu uiaque praemissis, animi tranquillitatem sentiet, qua tandem allectus, intelliget maiorem in eo delectationem esse, quam in corpore plus millies. Non prius enim incipit uera cognitio, quam perennium & labilium, cum uitae, tum interitus comparatione, seligat anima cum animo iungi, delectatione huius maiori tracta quam corporis. Ex ea siquidem cognitione mens oritur, & corporis uoluntaria separatio completur, cum anima respiciens ex una parte corporis foeditatem, & interitum; ex altera praestantiam & felicitatem animi perpetuam, cum isto ( diuino afflatu ) connecti cupit, altero neglecto penitus, ut solum dein appetat quod a Deo conclusum esse uidet ad eius gloriam, & ipsius salutem: corpus tandem in amborum iam unitorum unionem condescendere cogitur, & obedire. Haec est admirabilis illa philosophorum: transmutatio corporis in spiritum, & huius in corpus, de qua dictum nobis, relinquitur a sapientibus, fac fixum uolatile, & uolatile fixum. quo nostrum habeas magisterium, ad hunc modum intellige: Fac de pertinaci corpore tractabile, quod per animi praestantiam cum anima conuenientem, constantissimum fiat corpus ad omnia sustinendum examina. Probatur enim aurum igne, quo reprobatur etiam omne quod aurum non est. O prestantissimum philosophorum aurum, quo ditantur philosophie filii, non illo quod cuditur? Adeste qui thesauros tam uario conatu quaeritis, reprobatum lapidem angularem cognoscite, qui factus est in caput anguli, priusquam quaeratis. Mirum est quem appetere posse quid ignotum, & quaerere id cuius ueritatem ignorat, quod nihil spei sibi polliceri queat eius quod quaerit. Sapiens quaerit solum quod amat, sed non potest amare quod non cognoscit, alioqui insipiens esse dicetur, cum ex cognitione ueritas, & amor eius nascitur. Frustra laborant omnes abditorum naturae secretorum indagatores, cum aliam ingressi uiam terrenorum uirtutes per terrena detegere conantur. Discite igitur coelum per coelum, non per terram, sed huius per illius uirtutes cognoscere. Nemo enim ascendit in coelum quod quaeritis, nisi qui de coelo quod non queritis descendit, illumineteum. Incorruptibilem quaeritis medicinam quae corpora nedum a corruptione transmutet in uerum temperamentum, sed etiam temperata diutissime conseruet: talem alibi quam in coelo reperire non poteritis unqua. Coelum enim uirtute sua per inuisibiles radios, in terrae centrum undique concurrentes, omnia penetratelementa & elementata, generat, ac fouet. Foetus hic utriusque parentis uidelicet elementorum & coeli, natura in se retinet, ut in eo parens uterque potetia, & actu sit reperibilis. Quis haerebit adhuc nisi lapis in generatione spagirica? Disce autem ex teipso quicquid est, & in coelo, & in terra cognoscere, praesertim quod hoc omne propter te creatum sit. Ignoras coelum, et elementa prius unum fuisse, diuino quoque artificio ab inuicem esse diuisa, ut & te, & reliqua omnia generarent naturaliter? Si hoc nosti, reliquute fugere non potest. In omni generatione igitur eiusmodi separatio est necessaria, qualem de te supra dixi fiendam, priusquam ad uerae philosophiae studia uelum applices. Ex aliis nunquam unum facies quod quaris, nisi prius ex teipso fiat unum quod audisti latiusque audies in sequentibus. Nam talis est uoluntas Dei, ut pii pium consequantur opus quod quaerunt, & perfecti perficiant aliud cui fuerint intenti. Malae uoluntatis hominibus, nihil praeter id quod seminauerint datur metere: imo quod magis est, persaepe bonum eorum semen in lolium propter malitiam conuertitur. Fac igitur ut talis euadas, quale tuum esse uis opus quod quaesieris. Tandem aggredere cognitionem spagiricam, quae talis est. Inprimis opus est cognoscere singulas dictiones huius artis, priusquam eius uera noticia haberi queat. Chymica. 199 Chymica Ad Meditatiuam comparata. A Primo ut incipiamus, Chaos spagiricum, est formarum particularium, & materiarum suarum cum uniuersali forma suaque materia confusio. Quod quidem uariis consideratur modis. Pro confusione intellectus hominum non intelligentium hanc artem. Secundo pro confusione partium istud extremum constituentium. Tertio pro confusione qua se habent confuse cum extremis media quaeque, & successiue unum ad alterum potentia, necnon unum ad omnia, quouis in quibusuis, & his in quolibet existentibus. Quarto, uelut medium natura tenet inter elementa & elementata, non secus in hac arte medium existimatur artifex inter chaos, operationes, medicinam perfectam, & perfectissimam. Ex istis quatuor modis intelligi facile potest, medicinas dictas de sua potentia in actum deduci mediantibus materia, forma, coelo, & operationibus intermediis. Motu nanque per artificem excitato, chaos transit ad secundum extremum, quod est medicina perfecta, & ista ad perfectissimam, iuxta mediorum ordinem & dispositionem ad alterutrum. Ut rem acutius intelligatis, Chaos nostrum est uniuersale quid, omnia quae nos operamur in se concludens, a cuius uentre debet ingeniosus artifex elicere materiam suam, formam, coelum, & elementa, ut ex istis medicinas conficiat quae dictae sunt. Materia uero spagirica dicitur, prima & uniuersalis materia, siue mercurius ad uegetationem mouens, & particularem formae materiam primam extrahens a formante, & tribus modis consideratur. Primo quidem ut subiectum passiuum, quod sub artificis excitatione per media requisita motum patitur: ex quorum omnium operationibus oritur coelum de sua materia. Secundo consideratur ut quoduis corpus aegrum, quod formam patitur medicinarum, ut res elementares formam uegetabilem. Tertio pro formantis materia, ueluti materia prima subiecta coeli actionibus, nam aliter formae uim obtinet, ut infra. Hac ratione coelum, quod subiectum sit illarum formarum actionibus, quibus in albam uel rubeam tincturam euadit, materiae rationem etiam habere dici potest, quum dictas formas formantium, ad medicinas perfectam, uel perfectissimam actione sua mouet, quod etiam infra latius audietur. Ex eo nostri chaos optima cognitio habetur, quoniam una & eadem substantia, diuersis tamen rationibus, ad aliam substantiam se passiue habet, & ad eandem actiue, & e diuerso. Paucissimi hactenus materiae spagiricae cognitionem habuerunt, ex qua coelum spagiricum exurgit. Est enim ad hanc habenda ratio simplicis, & compositi ad simplicitatem redacti per alterationem, mixtionem, etc. Forma autem rerum est, uirtus generatiua, qua sibi simile quodque producere potest, ut hominis forma latet in homine, & non in alio, arboris in arbore, necnon in metallo metalli. Cruda non debet opus ingredi, sed per sublimationem euacuata ad latera sublimatorii uasis, ut ab inani superfluaque terra sua sit libera. Dupliciter hoc in opere consideratur, ut causa dirigens artis istius media per intellectum, quo quidem regimine, perfecta medicina perfectissimaque prodeunt in lucem, & ad motum deducuntur mediorum intellectualium, quae sunt ueluti quaedam instrumenta sensualia quibus artificium ad perfectionem ducitur. Similis forma dicitur huius operis artifex. Unde patet media causatiua cum naturalibus maximam habere concordiam. Aliter etiam consideramus formam, ut agens in materiam perfectionis formationem ad album, uel ad rubeum: cuius uirtute quasuis alias formas extrinsecas minoris facultatis eiusmodi medicinae transmutant in sibi similem. Non possunt etiam ambae quas diximus formae per se magisterium adimplere, sed sunt ueluti masculus a quo sperma deiicitur in uentrem, & matricem coeli nostri. Caeterum, Coelum est mercurius noster coelestis coloris, quo significatur eum esse de natura coelesti, & hac decausa ob incorruptibilitatem intellectualis dicitur, ac eo modo quo coelum ipsum intelligere, ut homo qui sensualis est, & intellectualis. Habet enim proprietatem in se spiritus incorruptibilis, qui est uelut anima habens in se conditiones corporis, quoniam generat & producit ex eo semen, ut foemina: hac uia differt ab aliis magisteriis istud opus ingredientibus. Et quia sensu percipitur mercurius dicitur sensualis. Hic, ut causa mouens educit potentiam in forma alterutrius formantis existentem, ad actum rubeum uel album, eamque non secus in utero suo gestat, quam uxor infantem a uiro suo conceptum. Ex eo colligi potest coelum nostrum actionem habere in alterutram formam, & in coelum istarum, ac rerum omnium in eis occul tum, de potentia in actum deducendi manifestum. Nam in eo uirtus cum generandi, tum nutriendi consistit, uelut in menstruali sanguine masculini seminis: hac de causa menstruum in hac arte uocatur, & coelum ratione motus. Non aliter siquidem atque coelum supernum, uniuersalem formam, & materiam primam, acelementa, necnon species ad elementa elementata composita, & indiuidua promouet, nostrum coelum etiam formas nostras ad elemeta, quatuor mouet, ac deinceps ad medicinam perfectam, & plusquam perfectam. Aliquoties uocatur sanguis, quia nutritiuum est, quo uegetare crescereque facit dictas formas, donec ad suam perfectionem ueniant, ueluti sanguis menstrualis embryonem a modico semine magnam in quantitatem, seruata singularum partium discretione, per nutritiones & alterationes medii cuiusuis in aliud, quantitatis & formae quarumlibet in aliam ( existentibus huiusmodi mediis & qualitatibus in quauis alteratione ) in formas a primis diuersas, donecens aliquod oriatur in continua quantitate conflatum ex uariis & discretis in corpus unum, anima spirituque uiuum. Non aliter de spagirico foetu contingit, qui generatur ex coelo proprietatem uegetabilem habente, cuius etiam similitudinem transfundit in medicinam perfectam & plusquam perfectam, ut uegetatiua matrix in filium quem concipit ac parit: istam etiam proprietatem retinet ut eius parens. Itidem medicina perfecta & plusquam perfecta retinent proprietatem suorum parentum, coeli uidelicet ac elementorum, quam perfectionis suae similitudinem transfundit in substantias externas, & in suam speciem transmutat. Hac de causa mercurius uegetabilis dicitur natus ex duabus substantiis, uti ex muliere masculi semen concipiente, ac formam alteram aliamque uirtutem quam ante conceptionis initium habebat: & ex masculi semine. Elementa reputantur in hac arte quatuor colores apparentes: item aliter quatuor modis etiam consideratur. Primo, sicut a coelo de materia tracta sunt. Secundo, ut elementa simplicia coeli de crassioribus elementis rotationis circulo separata sunt. Tertio modo sunt in formis existentia naturaliter, & cum coelo iunguntur. Quarto uero uti separantur a forma coeloque, alteratione, mixtione, dissolutione, & generatione mediis, per magisterium separationis qualitatum suarum, & ex dictis partibus aerea tantum assumi tur, & exuberatur per rotationis artificium, & ita formis in coelum commiscetur. Notandum est igiturelementa posse de formis educi per coelum ante coniunctionem, ut eorum materia prima coelumue magis ad genus generalissimum accedens, habeatur, etc. Dissolutio est cognitio, uel coitus maris cum foemina spagiricus, & istius ab illo concipientis id omne quod concipere debet. Hoc esto generationis particularis initium, quo coniugii nostri spagirici effectus sensualiter percipitur, & unio duplicis seminis in embryonem. Alteratio est unius in alterum per similitudinem conuersio. Dupliciter consideratur iuxta duplicem operationem, inquantum per se fiat. Priore modo ut forme in coelum, & istud in formas alterantur. Posteriore uero intelligitur formas & coelum ita simpliciter esse conuersa, ut in tertium numerum iterum conuerti queant, scilicet in medicinam perfectam, & plusquam perfectam. Iste alterationes uel conuersiones dicuntur simplices. Aliae reperiuntur quae fiunt per accidens, ut quum ex imperfectis fit medicina perfecta per proiectionem, alterationem, & transmutationem. Mixtio fit ex duobus coloribus pallido, & azureo, ut ex eis cognoscatur formas & coelum in opere maiore commisceri sine quouis alio, ut in generatione hominis aliud nihil admiscetur uiro, foeminae, uel seminibus eorum: & hoc loco fit coniugium interformas & coelum. Fit etiam alia mixtio, qua quidem aer & ignis, utriusque istorum uti forme, coeli, alterationis, mixtionis, dissolutionis, generationis mediis, & coeli materiae commiscentur formis. Digestio dicitur concepti seminis a semine fomentum, quo medio quidem oritur medicina perfecta & plusquam perfecta. Necessarium enim est, ut in coelo formae tam diu digerantur, donec ad medicinam uentum sit priorem, & deinceps ubi uisum erit artifici, usque ad alteram perfectiorem. Hinc potest colligi duplicem esse digestionem, priorem qua fit a formis & coelo transitus ad medicinam perfectam, & posteriorem qua transeundum est ab hac & coelo ad perfectiorem. Hac uia sunt alia media necessaria prioribus non absimilia, mixtio uidelicet, alteratio, dissolutio, generatio, & operatio: nisi quia ex prioribus imperfectius quid oriatur quam ex posterioribus. At mox atque per digestionem croceus color apparuerit, formas denotabit; azurinus uero coelum nostrum; & qui medii sunt inter istos designant coniunctionis medium coeli cum formis, connectens illud ad perfectam medicinam, uel istas ad perfectissimam. Generatio diuersimode consideratur. Est enim in genere occultarum formarum manifestatio. Primo modo consideratur, ut est gradus generans perfectam medicinam ex coelo & formis. Secundo quatenus ex perfecta & coelo generat perfectissimam. Tertio quum incipit a dissolutione per alterationem, & digestionem ad medicinam transire perfectam, & in ea terminum facit, finemque minoris perfectionis attingit; aut uero quum hinc transiens maioris perfectionis ultimum gradum acquirit, hac posteriore facile percipi potest maioris perfectionis magisterium natura potius quam artificio promoueri: ab isto nihilominus excitari in minore perfectione, in qua hoc magis quam illa profuit. In posteriore uero magisterio, generatio non aliter fit quam foetus in matrice, uel auis in ouo: quapropter & ouum philosophorum appellatur suo modo. Istud artificium melius intelligi haudquaquam potest, eo quod resultat ex mixtione materiae cum formis ad preciosos lapides, rubinos; saphiros; & uniones, qui sunt in utero coeli nostri philosophici, mediante generatione cum eisdem uirtutibus quas naturales a natura nacti fuerunt. Inde sequitur coelum hoc attrahere posse uirtutes omnes in lapidibus existentes, uirtute quidem unitatis, aut suae simplicitatis magnetica. Hac uia poterit ingeniosus artifex a naturalibus corporibus uirtutes elicere coelestes, & artificialibus uirtutibus includere, mediis huius artis operationibus. Nam quicquid huic coelo fuerit impositum soluitur: item si conuenientia rei solutae fuerint addita, fietur idipsum quod optabitur, etiam ex pluribus unum. Ex eo quidem opere plura colligi possunt, quae ad opus lapidum preciosorum compositionis attinent, mixtione materiae, & formae per aquas, etc. Colores in hoc artificio sunt mutationes apparentes, & primus eorum niger est: hic indicat formas cum coelo concubuisse, & istud embryonem in utero suo concepisse. Eodem etiam colore demonstratur dissolutionem suae perfectionis terminum attingere. Tandem eo diminuto, & albo sensim emergente, nobis indicatur naturam cum coelo, & formis initium facere transitus ad minorem perfectionem, & exincum ista, & coelo formaque ad maiorem: in cuius transitus fine digestio completum habet terminum. Sed quum per ignis maiorem excitationem diminui coeperit, ac oriri croceus, cognoscitur partes & membra simul coniungi numero tertio, & in continuam quantitatem aggregari, ad eum etiam modum ut sensualiter infantis nostri membrorum contignatio, uel colligatio nobis appareat: nam sperma diffusum est per totam substantiam coeli nostri philosophici. Orto mox isto colore, paulo post colligi uidetur in rotundam formam lunae formae non absimilem, aut circulari linea concludi. Euanescente colore hoc, rubeus oritur, quo nostri lapidis membra partesue in tertio numero ad perfectionem congregari; reddimur certiores. Etenim post ortum istius coloris, certum est infantem nostrum corpore potentiaque uegetabili completum esse. A quo tempore numerum dierum artificem scire oportet, intra quos foetus noster ab initio conceptionis primo deductus est, usque ad terminum apparitionis rubei coloris, & sine intermissione duplex tempus ei adhibere, sed paulo uiuacius. Quo completo, quod quaesitum est acquiritur, utpote lapis durus multis inuolutus superfluitatibus, non secus atque mulieris foetus post partum apparet. Media uero inter croceum & rubeum colorem digestio, generatio, & mixtio sunt, & ea quae percipiuntur ab aqua, materia, forma, & coelo, quorum quidem commixtione sub eorum mediorum finem apparent aqua, materia, forma, sine materia, & coelo. Nam si forma & coelum adhuc ibidem essent, partes aliquae minime cum aliis colligari uellent, nec in tertio numero coniungi. Separatio est uirtutum extractio, quae motu fit ignis in hoc particulari magisterio, quo calore per accidens forma, coelum, & elementa mouentur, & excitantur alteratione, mixtione, generatione, coloribus, digestione, separatione, & ope ratione ad minore, uel maiore perfectionem. Quia gradus, & media separando se ab aliis, ingrediuntur alia, & per istam separationis operationem attrahitur formalis, & materialis uirtus a formis, & coelo ad minorem perfectionem, & ab hac ad maiorem. Et hac uia formae, coelum, uel minus perfectum, mutant suas formas simplices in maiorem uel minorem perfectionem: ipso mi nus perfecto existente de altera forma, quom formae, & coelum perse: & maiore perfecto existente sub alia forma, quam erant minus perfectum, forma; coelum, aut formae & coelum per se. Quae quidem perfectiones, suas uirtutes proprias existentes sub forma tertia, retinent in transformante ueneno. Si talis origo per separationem dictam non fieret, nec alteratio, neque generatio, nec processio, sed opus naturae destrueretur in hoc opere philoso phico. Medium istud est elementorum simplicium indi cium existentium actu in coelo nostro, cum naturalib. elementis existentibus in formis: item quod ignis, aer, aqua, & terra oriuntur, & separantur etiam a coelo in mixtionem cum aliis quae dicta sunt: & haec omnia per colores designantur. Potentia hoc loco idem est quod alteratio, & per istum gradum intelligitur omnes alios gradus, & media queuis inesse potentia in nostro chaos primo: secundo uero in elementis potentia existentibus in materia nostra. Est igitur ista potentia nihil aliud quam actus nostri coeli, de quo latius agitur in opere lapidifico, ubi dicitur plures scire lapides conficere, qui uirtutes eis indere naturales ignorant, in quo, de quo, per quod, & cum quo lapidum complementum, & perfectionis eorum augmentum consistit. Operatio est, in hoc opere, quatuor colorum excitatio, quibus designatur uarios esse modos operationum. Primus color denotat coelum in formas actionem suam & operationem habere, uel in minus perfectum, & formam. Secundus innuit ignem externum habere actionem in coelum, formas, & elementa caetera, mediaque naturalia & actualia, per motum ad minorem perfectionem atque maiorem. Tertius formas uel minus perfectum habere suam actionem in coelum, istud informando, quo ad minorem & maiorem perfectionem deueniat. Quartus color significat operationum actiones, quas habet artifex in omnia quae supradicta sunt, per per ignis administrationem, ut per causam in separatione coeli, & operatione formarum: significat etiam actiones perfectorum, tam minoris, quam maioris, in substantias extrinsecas per proiectionem, iuxta suas facultates ad rubeum, uel ad album, quibus informata fuerint. Medium hoc denotat modum, & ritum eiusmodi fabricationis igne fieri per mixtionem materiae cum formis, & coelo philosophico, & cum suis instrumentis arti conuenientibus. Perfectum minus dicitur lapis albus terminatus tribus coloribus duntaxat, etiam ad oculum apparentibus, ex quibus componitur. Isti colores in unicum redacti denotant operis complementum, & eius perfectionem, coeli uidelicet, elementorum, alterationis, mixtionis, dissolutionis, generationis, coloris, digestionis, separationis, operationis, & ignis mediis. Isto medio cognosci potest substantiam ex coelo, & forma progressam esse potentia gradualium operationum. Quicunque hunc scopum pertigerit, omnes mundi sapientes doctrina & sapientia longe lateque superabit, atque medicos omnes. Nam infirmitates ac lepram metallorum nedum, sed humanorum etiam corporum incurabiles, ut uocant, omnes facilime curabit. Fermentatio proprie dicitur minoris perfectionis multiplicatio, & ad maiorem adductio, idque mixtione, dissolutione, alteratione, generatione, coloribus, & digestione mediis, componendo coelum, formam, & minus perfectum in mixtionem, per ignis regimen tam diu administratum, donec per dictos gradus omnes transeat, & per generationem atque colores in maiorem perfectionem, quantitate, qualitate, & uirtute longe potentiorem, ad rubeum & album, ac ad sanitatem hominibus recuperandum. Ex istis facile colligitur minus perfectum praedictis mediis in maius transire, operationum actionibus formarum, coeli, elementorum, fermentatione, separatione, operatione, & igne mediis per debitam administrationem: item intelligitur artificem non nisi semel tantum componere debere minus perfectum ( ni uoluerit ) quoniam in infinitum potest multiplicari, ac ad maius perduci, & ex isto in aliud absque fine; non aliter quam genus humanum speciem suam propagat, uno generante semper alium, donec seculum erit. Non absimile de farina uidetur, per proprium fermentum in infinitam pastam transmutari fermento similem. Notandum etiam, minus perfectum in maius posse progredi in infinitum, mediante forma, & coelo, tanquam fermentis: quod paucissimis etiam artificibus hactenus cognitum fuit. Perfectum maius est ultima perfectio in opere maiore. Quatuor componitur & constat coloribus, quorum duo denotant elementa quatuor in ipso existere cum uirtutis omni perfectione atque numeri in unitatem conclusione, ut in colore uiridi & rubeo apparet: reliqui autem significant coelum & formam ibidem existere cum omni perfectione, acunitatis simplicitate per magisterium quatuorelementorum, & mediorum quae dicta sunt. Ex hoc postremo gradu potest percipi, perfectum maius habere potestatem multiplicandi suam speciem dupliciter, ac sui sibique simile generandi, uidelicet in uirtute per praedictas operationes, & in substantia externa per transmutationem. Minore multo perfectius quod existat uirtutibus ac operationibus, cum in metallorum transmutatione, tum in morborum cura desperatorum etiam, non immerito maius uocatur perfectum. Caeterum graduum ac mediorum omnium, quedam sunt intellectualia, ut chaos, potentia, operatio, generatio, digestio: alia sensualia, ut uinum, & prima materia, corpus, forma, elementa, minus maiusque perfectum, colores, fermentatio, separatio, quia sensibus uti oculis percipiuntur: Nonnulla uero partim sunt sensualia, & partim intellectualia, sicut coelum & omnia media gradusque minoris operis. Et praeterea quoduis praedictorum graduum mediorumue suas retinet proprietates sub ratione differenti: quarum quidem proprietatum aliae sunt naturae, aliae autem artis perfectionis. Media naturae proprietate retinentia sunt, uinum, & media quaeuis minoris operis, quae se habent ueluti forma uniuersalis, & materia prima, ratione retentae proprietatis antedictae. Ex duobus autem istis oriuntur omnia media gradusque mediante quidem artifice, non aliter quam ab uniuersali forma & a materia prima, oriuntur elementa composita mediante natura. Postquam de gradibus, & mediis maioribus dictum est, operaeprecium erit etiam de minoribus aliquid in lucem adferre, suasque definitiones ex opere minore producere, ne lectoribus quid ad istorum intelligentiam deficere uideatur. Forma igitur hoc loco, idipsum est quod in opere maiore diximus: uerum hic eius est usus differens, quod in formationem preparatur, & non ad minus, uel maius perfectut. Item a lapidis forma differt, quia suam conditionem a forma, coelo, elementis, alteratione, mixtione, dissolutione, generatione, coloribus, digestione, fermentatione, separatione, & operatione recipit. Materia hoc in opere diuersimode consideratur. Primo uniuersaliter accipitur: secundo pro claue philosophorum: tertio pro oleo: quarto pro sulphure per informantium oleum informando, scilicet in ceratione, oritur operis perfectio. Corpus accipitur hic pro corporibus imperfectorum metallorum, de quibus nature sulphur oritur, hoc operante claue philosophica, & per formam olei formantium disponitur operationibus mediis, ut solutione, & inceratione donec fit opus quod quaeritur. Clauis philosophica hoc loco non aliter quam coelum ipsum in opere maiore consideratur, & per hanc fieri debet calcinatio, dissolutio, euacuatio, multiplicatio, spiritus, argentum uiuum exuberatum, sulphur naturae, tinctura, oleum. & inceratio, mediante sublimatione, & igne, donec sulphur dictum ad effectum operis perfecti adducatur. Calcinatio diuersis modis consideratur. Primo quum fit per mercurium uulgi, sub quo sol & luna patiuntur. Secundo quum fit per acetum fortissimum, quo crocus elicitur a Marte. Tertio quum per sulphur, & auripigmentum fitaes ustum a Uenere. Quarto quum fit perclauem philosophorum, & hoc modo praeparantur omnia corpora metallorum ad solutionem, euacuationem, & alias operationes antea dictas ingrediendum. Dissolutio est manifestae formae praedictorum corporum occultatio, non per se, sed claue dicta mediante, que corporibus est ualde congrua: sicuti uidemus aquam igne corrumpi medio quidem aeris, sine quo in uapores non eleuatur. Differt a dissolutione maiore, quod ista, formae tantum, & mihus perfectum resoluantur; at illa, metallorum corpora queuis. Euacuatio nihil aliud est, quam spirituum occultorum a suis corporibus extractio, ut formarum alterutra formentur oleorum informantium, & hac uia per fermentationem & incerationem transeant in perfectum opus. Quod quidem hac operatione trahitur a praedictis corporibus, est materia dequa perfectum opus nostrum a potentia deduci debet in actum, mediis & operationibus quae dictae sunt. Multiplicatio non est aliud, quam euacuationum iteratio, & continuatio. Per istam operationem corpora sex ad nauseam prouocamus, & ad euomendum foetum nostrum a suis uisceribus. Spiritus est argentum uiuum exuberatum, & est, spiritus corporum iam per euacuationem completam separatus. Sulphur naturae spiritus est corporum per sublimationem exaltatus in sal excellentissimum quatuor colorum, pallidi scilicet, uiridis, nigri, & rubei: & hic postremus ignem denotat, & per hunc colorem fieri transitum ad naturae sulphur, quod oritur ex argento uiuo exuberato, & istud indicat se a suis spiritibus originem ducere, necnon a multiplicatione quae ex euacuatione procedit: & istam a dissolutione, hanc autem a calcinatione, quae, a corporibus omnichymica. 217 bus. Est autem sulphur hoc filius genitus ab imperfectis, ac dispositus ad induendum albas uestes & purpureas. Differt ab isto filius qui generatur a perfectis, per oleum in quo formae continentur filiorum imperfectorum: item quod eorum sulphur sit naturae, & aliorum sulphur est humiditatis susceptiuum, quia aridum. Tincturae sunt colores in opere diuersis modis apparentes: primo uiridis & croceus: secundo rubeus & croceus, uiridis & niger. Primi colores denotant ipsam tincturam, qua sulphur naturae tingi debet, originem a sole & luna ducere, per operationum quae superius posite sunt artificium. Alii uero significant quorumlibet imperfectorum sulphura corporum eos colores induere debere, ut ex eis fiat foetus habens & possidens parentum suorum potestatem, a quibus habuit originem. Si coniuncta non fuorint sulphura bina simul, tanquam fratres quidictis induantur coloribus, non fiet id quod quaerirur: poterunt nihilominus tria simul, & plura coniungi. Oleum est forma duplicem colorem habens, uiridem, & croceum, quibus indicatur eam a perfectis produci corporibus suis mediis opportunis. Inceratio est fermentatio, uel potius informatio, prolis imperfectorum ad conditionem foetus perfecti accipiendam. Sublimatio, est subtiliatio quaedam, quae duplici fit modo, in puluerem inpalpabilem, uel in liquorem. Hac posteriore uia, corporum spiritus multiplicatione media conuertuntur in argentum uiuum exuberatum: priore uero uertuntur in sulphur naturae. Alia ratione consideratur etiam sublimatio, ut materia quae sit propinqua magis aliis perfectioni, ut argentum uiuum exuberatum magis quam spiritus, & quam illud propinquius est naturae sulphur perfecto foetui. Lapis est finis & imperfectorum omnium perfectio corporum, & operationum, in quo permanent ut in igne quiescunt salamandrae. Est hic tertium quid ex materia consistens & forma supra naturam, & mediante natura, nec non artificis industria conflatum. Elementa considerantur dupliciter hoc loco: priore modo, ut ignis agens exterius: posteriore sicut agens intrinsecus, ut ille qui tractus est a perfectis in oleum, etc. Iam habes optimelector quae faciunt ad cognitionem spagiricam, per similitudinem sumptam a cognitione meditatiua. Reliquum erit ut ad tertium gradum philosophiae meditatiue progrediamur. Tertius gradus meditatiuae philosophiae dicitur, ex cognitione productus amor philosophicus, estque secretorum ab uno rursus in unum per pacem unio. Pax uero partium est in toto per unionem concordia. Unionem apprime diligit Deus, quia unus est, & quicquid creauit unquam, sub unione conclusit. Ab uno determinato per unum indefinitum facto, procedunt omnia quae finita sunt, ac rursus ad id unum instinctu naturali quaeque tendunt: a quo si quaepiam declinauerint, a philosophis sub secreto binario contineri censentur, & per ternarium ad unionem reduci debere. Creauit Deus coelum & terram, ac omnia quae in eis sunt occulto modo simul unita, manifesto uero secreta. Et ut antea de Genesi diximus, sub appellatione terrae continentur elementa, quae quidem a coelo tali foederis amore complectuntur, qualem inter alias creaturas raro uidere licet. Uidemus animalia bruta quaeque, bina simul eiusdem speciei coniuncta diuino quidem ordine, ac ea strictiori uinculo, quae purioribus constant elementis, ut sunt uolatilia: reliqua minus conueniunt pro materiae de qua sunt conflata puritate minori, tamen conueniunt licet promiscue magis, non tamen extra suam speciem naturaliter. Animalis homo caeteris omnibus animantibus irregularius animal in obseruando hoc ordine Dei conspicitur. Attamen ut firmius istius uinculum esset, Deus a masculi substantia secreuit substantiam foemine, quod in nullis aliis factum est. Uniri siquidem proprie dicuntur ea, quae sunt ab una & eadem substantia diuisa, ut unius substantia sit substantia alterius, quod etiam de coelo & elementis audiuimus in Genesi: aliter coniungi tantum dicuntur, quae bina & bina conueniunt. Hac ratione prae caeteris humana generatio reuerenda est, quia fit inter duos, qui una & eadem sunt substantia, non solum una species: & potissimum quum diuino matrimonio fiunt unum, testante scriptura sacra, & erunt duo in carne una: quorum nexus est indissolubilis. Aliter nobis existimandum non est, quam uxoris maritum, & istius illam, alterum alterius dimidiam esse corporis unius partem inseparabilem ante mortem alterius. Cum uiderimus eos alio modo se gerentes, non unitos iudicabimus, sed tantum coniunctos, uel turpis lucri, uel illiciti potius appetitus extinguendi, aut alia quacunque causa, cuius ignis ubi refrixerit, frigent omnia simul. Non talis est amor philosophicus, nam inextinguibili prorsum accensus igne, haudquaquam extinguitur. Quicunque enim per spiritum uniuntur spiritus, in unione manent; que uero per corpus iuncta sunt, facile sol uuntur corpora. Est & parentum erga natos, & horum erga parentes proprius & reciprocus amor, qui nulla ratione philosophico amori conparari potest. Quis enim pro filio pater, aut pro patre filius, pro fratre, sorore, uel amico, frater, soror, uel amicus, uel minimae suae iuncturae corporis pati iacturam uellet? Quis ille, qui pro seipso mortem promeritam etiam obire libenter, quanto minus pro quopiam alio, patienterque sustinebit? Ubi tandem quaerendus amor? Certe non alibi, quam unde processit: Sic Deus dilexit mundum, intellige homines, ut proprium filium nasci uoluerit hominem, qui pro nobis hominibus impiis mori posset, morteque sua mortem, qua nos plecti debebamus, iusticiae Dei persoluere. Non potuit enim filius Dei mori, sed homo factus mortuus est perfectus homo filius hominis, iustusque solus iusticiam compleuit. O admirandus amor Dei erga homines! Non ex mundana sapientia tam felices undae promanant, quas ( dum nos uana figmentorum humanorum studia detinent ) praeterimus, o miseri mortales! ad aliam nostros animos philosophiam uocat amor iste diuinus, quo per assiduam meditationem beneficiorum Dei erga nos, anima nostra coniungitur spiritus diuini monitis, ad eis acquiescendum. Non absimilis autem est amor naturalis inter insensatorum partes primas & inimicitia, quales in hominis praecipuis tribus antea dictis. Uerum in illis, non magis quam in istis, unio uera fieri non potest, nisi prius ablata corruptione. Quapropter pacem inter inimicos est quod facias, ut amici conueniant in unum. In omnibus corporibus imperfectis, & ab ultimata sua perfectione deficientibus, sunt etiam inimicitia & amicitia simul innatae. Si tollatur inimicitia hominis ingenio uel industria, necesse est ad perfectionem ultimam unionis arte peruenire. Separabis igitur per ignem ab unoquoque corpore suas partes, impuras mundifica; postmodum puris pura misce, leuioribusque grauiora sublimato prius, hoc ipso fiet ut fixum reddatur uolatile, corporeum quoque spirituale. Summatim elementis inest amor philosophice naturalis, hunc amplectaris arte si uere physicus esse cupis, & non nature neglector, aut uastator potius. Ut audiuimus in supernaturalibus & naturalibus concordiam esse necessariam, in spagiricis etiam est admiranda quaedam inter instrumenta media obseruanda cohaerentia, ut ea quae est intellectualium, cum sensualibus. Forma siquidem personam quandoque refert artificis existentis ut instrumentum, quo natura particulare spagiricum, generat ouum ex intellectu, licet a forma nostra ( quam coelum alias uocamus ) distinguenda sit, nihilominus, una sine altera persistere haud potest in artificio spagirico. Etenim coelum forma, est principium & sensuale medium generans, nutriens, crescere uel uegetare faciens, & elementa mouens ad particularem generationem, sicuti coelum maius inferiora, & a formante forma, quam per uegetabilem formam acquirit, ac indissolubili nexuconiunctam & colligatam habet, particulare quaesitum in substantiis extrinsecis multiplicare facit: sic de ceteris quamplurimis in artis progressu reconditis, artifici cognitu possibilibus, & effectu. Uerum forma quae hominis est intellectus, initium est, medium, & finis in praeparationibus: & ista denotatur a croceo colore, quo quidem indicatur hominem esse maiorem formam & principalem in opere spagirico, ac forma coelo potiorem. Formae reliquae sunt istis minores, & minoris perfectionis. Item coaequata permixtio crocei coloris cum uiridi, significat inter omnes istas formas, necessariam concordantiae maioris uel minoris existentiam, citra contrarietatem in aequalitate finis ultimati. Non potest enim una trium formarum abesse, quin deficiant omnia simul Deficiente namque coelo, deficeret elementorum generatio, sequereturque priuatio minoris maiorisque perfectionis. Forma igitur intellectiua, cum forma uegetabili, & forma motus, ita coniungi debent per intellectum, ut una penes aliam conditionetur: sic de reliquis gradibus atque mediis usque ad maius perfectum. Forma quae motiua nuncupatur, est uniuersale quoddam principium in gradibus istius artis, per omnes gradus unumquemque mouens ad alium usque in ultimum & in finem operis. Motus itaque forma dici potest motus excitans omnes ex ordine graduum, donecad perfectionem uentum sit. Forma uero & materia sunt, principia substantialia multo maiora, quam accidentalia sint: ista namque sunt mutationes tantum in opere, uti colores, alteratio, digestio, & c. Ueritas huius negotii demonstratur potius per minus & maius perfectum, ab immensitate uirtutis eorum transmutantis, quam in gradibus accidentalibus. Nihilominus aequalia sunt principia, media, & finis quae dicta sunt, propter similitudinem eiusdem finis ad quem omnia tendunt, tanquam per cathenam admirabilem. Ut autem eorum quae dicta sunt maiorem habeamus intelligentiam, ad uniuersalem practicam artis huius necessario ueniendum est. Proiice tantam coeli spagirici quantitatem super formarum alterutram, ut quatuor digitis latis superemineat. Hoc omne positum in fimo contineatur per sex dies naturales, aut usque dum forma conuertatur in aquam. Postmodum exempto uase, ac in cineribus posito, quod solutum est destillatione euacuetur. Ad feces rursum coeli tantum ut prius affundatur, ac in fimo teneantur simul sesquimense, uel diutius in putrefactione, tandem in furno secreto destilletur omnis liquor, donec stillare poterit. Deinceps in cineribus destilletur aqua priore spissior, quam aerem uocant. Rursus ad siccas pene feces tantundem ut antea coeli affusum, in fimo tanto ut prius tempore putrefactu, destilletur per cineres in aerem, usque dum stilla re nolit amplius. Postea fiat iteratio coeli fusionis super terram instar pluuiae, aequali ut supra pondere, tantoque tempore: postquam in fimo putrefactum erit, destilletur iterum per cineres donec aeris nihil exeat amplius. Demum aeris huius quantitatem omnem fecibus affunde, uel prius super marmoreum lapidem optime tritis, ac in uase clauso quadraginta dies a putrefacta materia in cineribus destillentur aer & ignis ambo simul: cauendum interea ne feces ante tempus igne uehementiori rubificentur. Deinde separabis aerem ab igne per fimum, & si calor balnei non sufficiat, cinerum calor lentus id supplebit: seruetur utrunque seorsum. Aerem deinde refundas ad suam terram, ac in fimo per dies quindecim digestis, destillabis inde per cineres aerem & ignem simulambo, separabisque ut supra per balneum, quouis cum sibi simili reposito. Istas affusiones, inhumationes, atque destillationes toties repetas, donec a terra nullus ignis amplius prodeat, eaque nigra sit aut subruffa. Tandem ab aere in fimo balnei digesto diebus octo, per eundem calorem destilla quicquid ascendere poterit: stillatum hoc refundas ad suas feces, digere ut prius ac destilla, reaffunde, digere, destilla, & c. septies eundem processum repetendo. Hactenus formatus est triangulus ex aere, coelo, & fimo, in cuius medio est anima aeris. Praemissis etiam operationibus in fimo, conuertere poteris ignem in animam ignis, & alium triangulum ex coelo, fimo, & igne formare. Quibus omnibus peractis, elementalis rota finita est fixione, & eorum exuberatione aeris & ignis per corruptionem. Postmodum euacuata terra donecsit deserta; & in sulphur naturae conuersa, formetur triangulus ex terra, fimo, & cineribus, in cuius mediostabit anima terrae. Nec prius corruptionis rota finitur, cuius instrumenta sunt coelum, fimus, furnus secretus, cinerum calor, etc. Iam demum ad rotam generationis progrediendum erit. Ut compositum ex igne & aere facias ad solem, sume quatuor partes ignis, ac misce cum partibus quindecim aeris, digeste simul diebus quindecim destillentur per fimum. Hanc digestionem ac destillationem toties iterabis, donec in fundo uasis maneat liquor instar olei splendidi, quod compositum est ex aere & igne, limusque uocatur. Eodem etiam processu conuertes ignem & terram in suum compositum, ut binus iam formetur triangulus: prior ex igne, aere, fimo, & cineribus, in cuius medio compositum ex igne & aere iubilabit: posterior ex igne, terra, fimo, & cineribus, in cuius medio stabit comsitum ex terra & igne. Iam demum accipe compositi partem unam ex igne & aere, cui coeli sextam admiscebis, & in digestione continebis diebus triginta: ad hunc modum formaueris triangulum ex coelo, composito ex igne, & aere, & fimo, in cuius medio perfectum hoc maius reperitur ad rubeum transformans, ortum & originem ex coelo ducens, & composito ex igne & aere, & ex fimo. Hoc ipsum ex composito ex igne & terra quum feceris, ei partem unam cum dimidia coeli iungendo, triangulum habebis alterum ex coelo, composito ex terra & igne, & ex fimo, in cuius medio perfectum stabit minus ad album transmutans, & c. Si uero coelum admiscere nolueris, ut ingentem laborem euites, compositis antea datis, elementa cerabis tam diu donec fluant ut cera. Ceratum hoc in digestione diebus decem contineto, postmodum extractum cerabis iterum ut prius, toties gutta post guttam iniecta, donec facilem in eo perceperis liquationem. Materiam hanc in uase philosophico perquamoptime clausam in furno secreto continebis centum & quinquaginta, uel pluribus diebus, donec uideas opus completum ex indiciis infra positis. Hic processus est optimus in practica maiore, per methodum operis minoris. Animaduerte cerationem etiam fieri posse cum igne & aere seorsim ante cerationem, ipsis nondum in unum redactis. Hactenus completur generationis rota, per quam optatum acquirit artifex Deo dante. Ex istis duobus limis uaria fieri possunt in opere spagirico, iuxta latitudinem eius, ut in regali practica primum, & in cerationis artificio terrae foliatae propriae, seu elementorum, cerando prius cum aere & igne, uel cum dictis limis ex aere & igne factis: in quo quidem artificio generationis rota suum finem habet extremum, cuius indicium est nobis triangulus rubeus. Initium igitur operis est corruptio, & generatio finis, quibus operationibus corrumpitur una qualitas, & introducitur per generationem alia, uelut corrumpendo aquam & generando terram: hanc autem occultando & ignem aeremque manifestando, quousque maius minusque perfectum oriantur per sua media, quae sunt calores, fimi, cinerum, & furni secreti, quibus aqua in terram. conuertitur, & haec in aerem & ignem. Est ergoterra medium inter aquam, ignem, & aerem: & fimus, cineres, furnusque secretus medium existunt per quod ignis & aer conuertuntur in animam ignis & aeris. Quapropter ignis & aer sunt medium inter ipsam terram, animam ignis, & animam aeris. Deinde fimus, cineres, furnus secretus, & coelum sunt medium per quod anima ignis, & anima aeris conuertuntur in compositum ignis & aeris, & in compositum terrae & ignis. Hac ratione coelum est medium inter animam ignis, animam aeris, compositum aeris & ignis, & compositum ignis & terrae. Fimus item, cineres, & furnus secretus, medium sunt per quod compositum ex igne & aere, item compositum ex terra & igne coniunguntur elementis. Pariter ignis & aeris compositum, & compositum ignis & terrae, medium sunt inter animam ignis, animam aeris, atque minus & maius perfectum. Postquam de uniuersali practica operis spagirici maioris auditum est, ad minoris operis etiam practicam quandam generalem ueniamus. In clauem spagiricam iniice corpus metallicum, & suo uase contenta simul calore primi gradus uel fimi digeri permitte septimanam unam: at priusquam in clauem iniiciatur, ad calcem redigendum est, quo corpus dissoluatur melius & euacuetur clauis medio, caloreque primi gradus ex triangulo iuxta naturalem ordinem. Facta corporis dissolutione, uas ponatur ad destillandum eodem calore, & amittet clauem ac redigetur in terram. Hanc super marmoreum lapidem optime tritam in aquam resolui sinito per se: ubi nimirum sicca terra fuerit, aspergatur claue modica, & post dies tres incipiet in aquam compositam resolui quatuor elementa continentem. Aquam hanc destilla perfiltrum, & quod residuum erit non solutum, soluatur iterum ut prius, ac filtretur, idque saepius donec satis bona quantitas aque habeatur. Hac operatione triangulus euacuationis fuerit absolutus, in cuius medio terra est, quae suam aquam ebibere debet ut sequitur: Aquam filtratam in calore primi gradus ad digestionem contineto, & clauem eiiciet prorsus, ac in lapillos conuertetur, qui quidem elixir adhuc non sunt. Euacuatione praedicta, triangulus alius absoluitur ex aqua, calore primi gradus, & claue, cuius in medio dicti lapides existunt. Contritos in puluerem subtilissimum contineto in putrefactione, donec in aquam uel in oleum conuertantur metallicum, in quo sunt elementa quatuor: horum diuide qualitates ut audisti. Quibus diuisis purifica terram, aut redde subtilissimam debitis sublimationibus, eamque demum suis elementis imbibe, coelesti primum aqua, postmodum aerea & postremo ignea, ut artis est, ac decoquantur in perfectionem quam audisti. luxta hunc processum extrema principia, mediaque huius artis applicantur ad quod uolueris opus spagiricum. Absoluto iam tertio gradu scalae spagiricae, qui amor dictus est philosophicus, ad quartum gradum scalae meditatiuae pertigimus, qui frequentia dicitur, & concepti circa ueritatem amoris perseuerantia. Non est enim alius quam per assiduitatem ad uirtutes aditus. Si terra assidue non repurgetur a suo lolio quod producit ultro, pro suauitatis herbis ac floribus, nil praeter carduos & urticas nobis producet. Haud secus est de homine animali, uel eius anima corporea. Quapropter nobis in coloniam data est. Quicquid in ea supercreuerit preter diuinam sationem iam olim factam, euellendum erit. Nec melius domare poterimus, quam auferendo primum omnium crapulam ipsam, quae somnolentiam & pigritiam inducit. Otium quoque tollemus, ut uitiorum potissima radix arescat in nobis. Nihil corpori praeter necessitatem concedatur, quicquid enim superabundauerit, excrescet in uitium. Corpus corrigere suum anima quae neglexerit, male sibi propter illud futurum est, quod animae inprimis data sit ratio ad suos usus conuertenda, quae Dei uera est cognitio. Est igitur anima suo corpori tanquam paedagogus, qui discipulum non correxerit, un a cum eo plectetur absque misericordia. Ab hortorum cura non aliena est ea quae ad disciplinam habenda duplici conatu, uidelicet priore supercrescentes herbas inutiles eradicando, ne bonas augmento supprimant; itidem ex anima cogitationes prauas, inimicitias, & alia id genus abiiciendo prorsum, & excludendo ac ab omni opere malo corpus coercendo. Nec decet unum docere praeceptorem, & aliud facere diuersum ab instituto. Quid si peccandi per exemplum dederit occasionem suo discipulo, cur eum reprehenderit? Corpus, nihil speculatur, anima uero tacitas imaginationum operationes exercet, quas demum corpus ad imitationem exemplaris conatur exequi: conceptio enim est animae, sed exequutio corporis. Uideamus igitur ne corpori plus adscribamus quam possit. Quanquam corpus ipsum ad prauas animae conceptiones exequendas magis pronum sit, eisque magis delectetur, quam bonis: has illarum abiectarum iam loco si substituerimus, nil nisi bonum hoc operari poterit, uel ab omni malo desistere. Haec una corpus uincendi ratio; alteram audite modo. Si hortos ab inutilibus duntaxat uindicabimus, parum admodum, ut nihil erimus adhuc operati, cum alia longe magis necessaria cura sit eis adhibenda quae sata sunt, uidelicet irrigatio herbarum totius alimenti pars altera, qua sine uegetare minime possunt. Non aliter aqua uiua corpus & anima sunt irriganda, quae uerbum est Dei: hoc noctu diuque meditandum est, & praeter hoc nil nisi bonum, ut etiam corpus aliud nihil quam idipsum loqui facereque ualeat. Uidemus itaque hortis & agris optime comparari posse corpus & animam. Ut Christus ait in Euangelio, semen bonum quod in bene cultiuatam terram cadit, fructum bonum adfert: non aliter Dei uerbum quod super cor molle & contritum ceciderit, corpus foecundabit in uberrimum fructum ad uitam aeternam. Certum est, a primi lapsus tempore in hunc diem, indurata semper fuisse hominum corda, quae nisi uerbo Dei mollificentur, dura permanent. Pharaonis cor a uentre matris ( ut omnium corda sunt hominum ) durum fuit, & quia uerbo Dei mollificatum non extitit, induratum est ac mansit. Rebelles & inimici Deo nascimur omnes, tales quoque manemus, donec eradicetur haec inimicitia per summum agricolam, cuius te ministram o mens esse oportet. Semen habes, agrum & aquam, nil amplius deficit tibi quam labor assiduus, non interruptus, nunquam cesses oportet ea reuoluere cogitationibus tuis quae iam audisti, & audies, alioqui per intermissionem inimico tuo locum dabis. Notandum hoc loco, mentem amore prius unitam esse ex spiritu Domini & anima, in qua deinceps facit mansionem, eamque spiritus eiusdem ductu, motam ad corpus ulterius mouendum corroborat. Haud secus in arte spagirica fuerit intelligendum. Impossibile est enim aliquem artificem promptum in ea uel idoneum fieri, nisi per frequentiam, & assiduitatem operis habitum sibi contrahat. Nam ut in meditatiua philosophia, ex frequenti ruminatione eorum quae per studium cognouimus & amamus, tria consequimur; utpote familiaritatem cum eo quod diligimus, similitudinem, & communionem, quae singula in unum conuenire propemodum uidentur: familiaritate siquidem similes reddimur cum uoluntate, tum moribus ei cui sumus familiares, ut etiam communicemus cum eo in singulis affectionibus atque desideriis. Itidem in arte quauis per frequentem usum efficimur prompti, facilitate habituati, & assiduitate delectantes. Quid pistoriam artem addiscere uolenti, pistorem operantem duntaxat saepissime uidisse prodest, nisi manum in pastam ipsemet mittens opus toties repetat, usque dum habituatus promptusque pistor factus, alium docere ualeat quam profitetur artem? Quibusdam spagiricam artem lectura sola discere cupientibus, euenire solet quod cani Aesopico, ut umbram pro reipsa solum habeant. Herculeus enim est hic labor, mentem, corpus, & aetatem hominum superans, nisi myriadum inter centena datum sit uni tantum uincere, id est, perfectum artis scopum attingere. Possunt uero nonnulla naturae secreta, & arcana quaedam summo studio laboreque detegi, quae faciunt in rem medicam longe magis quam alia quaeuis extra dictam artem inuenta. Uerumenimuero medicinam illam uniuersalem reperire, de qua supra, paucissimis, imo fere nullis hactenus, nec nisi pro miraculo contigit: iisque solum qui sese Dei miserentis gratia prius, in idipsum quod optant similitudine quadam reduxisse potuerunt: hoc est, qui corpora sua repurgarunt ab immunditia per mentem, & tandem ut mentis nubes omnes, pariter & corporis abstulerunt. Suadeo quibusuis artis huius inuestigatoribus, ut assidue Deumorent, studeant, operentur, fieri non poterit quin assequantur id quod in nomine lesu petierint a datore luminum. Sed primo considerent, quid sit petere patrem in filio: non aliud sane quam id solum exigere quod sit ad gloriam patris & filii. Solent multi quod utile sibi uidetur optare, sed nil nisi quod uere utile est consequuntur a Deo. Diligentes & frequentes conatus Deus adiuuat, & negligentes despicit. Sic ergo diligamus bonum, ut malum non appetamus. Reliquum est, ut ad spagiricam frequentiam transeamus ad hunc modum uidelicet, ut ruminemus ea quae superius dicta sunt. Natura igitur corrumpens aliquod indiuiduum, primo hoc putrefacit, postea separat abeo elementa composita quae sunt in eo magis propinqua, postmodum istorum quodlibet ad summam simplicitatem adducit, & demum ad primam sui materiam, quo peracto corruptionis rota completa est, ac a materia prima generationis rota sumit exordium, ad elementa simplicia transiens. Postremo per istorum commixtionem oriuntur elementa composita, ex quibus fit elementatum subiectum iuxta propriam speciem & formam, sub qua trahuntur elementa ad indiuidui compositionem. Hunc itaque debet spagiricus artifex obseruare processum, ut ubi natura finierit, ipse per corruptionis rotationem incipiat gressu retrogrado, scilicet a fine per medium tendens ad principium corruptionis rotae, mediis adhibitis, quae sunt calcinatio, dissolutio, putrefactio, diuisio, purificatio, etc. Deinceps ad rotam generationis ueniendum est, cuius media sunt mixtio, inceratio, decoctio, quae optime disposita, sunt instrumenta foetus spagirici. Quibus ad eum modum peractis habebit quod optat artifex. Forma huius operis triplici modo consideratur. Primo ut prima causa: Secundo ut artifex: Tertio pro mediorum quolibet alio. Materia tribus etiam modis consideratur: Primo pro subiecto de quo mercurius artis elicitur: Secundo pro elementis: Tertio pro sulphure naturae. Coelum etiam triplicem habet considerationem: primam ut coelum maius: secundam ut mercurius uegetabilis: tertiam ut metallorum anima. Elementa dupliciter considerata sunt hoc loco: primo simpliciter: secundo uero compositiue. Potentia uel Alteratio tot modis differt, quot sunt media diuersa. Mixtio significationem habet quadruplicem: Chymica. 237 primam coeli cum forma: secundam aeris cum aqua: tertiam aquae cum igne: quarta aeris cum aqua & coelo. Dissolutio solam unam habet considerationem, quae est inter coelum & formas. Generatio duplicem habet significationem: priorem qua generantur elementa: posteriorem qua ex istis & coelo generatur foetus spagiricus. Colores etiam duplicem habent significationem: priorem in euacuatione corporum, & elementorum rectificatione: posteriorem in foetus generatione spagirici. Minus perfectum unam solam habet, ut patet ex sensu. Fermentatio triplicem: primam ex uirtute: secundam ex quantitate: tertiam ex utraque simul. Separatio triplicem etiam habet operationem: primam quidem inter elemetorum qualitates: secundam purificationis & fixationis eorum est: tertiam mercurii uegetabilis & fecum. Operatio tot significationes habet, quot artis huius existunt media. Maius perfectum unicam ut minus habet, ut ex sensu. Principia mediaque philosophiae, sunt in artis huius principiis & mediis omnibus, ut motus orbis, qui tanquam forma considerandus est, naturales instinctus & appetitus omnes continens. Subtilissimum ac potissimum in opere medium est, Reiteratio rotae corruptionis metallorum, quae fit ut sequitur. Formis in coelum itaque positis, inhumatis, dissolutis, & per breuis artis practicam euacuatis, donec ad sulphur naturae uentum sit in metallis, tunc rota finitur corruptionis. Reiteratio fit, quum terra sublimata ponitur in coelum, & in eo putrefactione diuisioneque soluitur. Posteaquam aer, ignis, & aqua fuerint euacuata, redigat iterum artifex terram ad sui purissimam sublimationem, qua finita sequatur inde generationis rota cum suis principiis & mediis, donec ad finem perducatur: & haec est operatio subtilior aliis, licet longior tamen perfectior. Hac uia minus perfectum, quod foe tus est non fermentatus, in maius & fermentatum foetum spagiricum conuertitur per elementorum separationem & compositionem, ut infra. Natura nullo modo permittitelementa separari per se, nam ita maneret quodlibet solum unicam tantum qualitatem habens, & nullum haberet ad generationem appetitum, quod contra naturam est. Separatio igitur elementorum, est unius in & super aliud praedominatio & uictoria, mixto quopiam modo, non diuiso. Color autem ignis est rubeus, & quia priusquam ad sphaeram eius uentum sit, per sphaeram aeris transitur, ante rubedinem apparet citrinus colorclarus & diaphanus, quia constatex ignis cum aere permixtione. Priusquam etiam ad spheram aeris perueniatur, oportet per sphaeram aquae facere transitum, hac ratione color albus apparet aqueus & splendidus. Uerum quia terra centrum est ac principium a quo debet ascensus fieri, dum foetus spagiricus adhuc in eius sphera fuerit, niger in eo color terrae proprius apparet. Nota igitur separationem istorum, & in unum rursus coniunctionem, id est, in ignem. Item si priusquam niger color apparuerit, rubeus uel albus, aut quiuis alius apparet, certo destructam esse foetus operationem credito, ob mediorum destructionem. Differentia pariter notanda, quae est inter elixir & lapidem, per crudum & coctum. Est enim elixir medicina composita ex aere, aqua, & terra, ergo solum ad album. Corpus in aquam resolutum si rubeum fuerit, colorem excellentissimi carbunculi refert, quum in compositum ex anima ignis & aeris fuerit conuersum, & in compositum terrae & ignis. At si fuerit album, colorem uiridem nigredine permixtum proferet. Uarii sunt etiam errores artificibus notandi. Primus & potissimus in eo consistit, quando naturam imitari non norunt: secundus quod quandoque lapidis initium, finem esse iudicent, & finiuisse putent ubi uix incoeperint, ut in opinione falsa trianguli rubei. Compositio namque lapidis maioris durat annos duos, illis qui nunquam antea composuerunt: expertis uero per annum cum tribus mensibus. Nonnulli sunt rami in artis amplitudine, qui mensibus quatuor uel sex absoluuntur: hos si reperire poterit artifex, bene quidem, sin minus, ingenii sui capacitatis exiguitatem deploret, cum aperte satis ubique describantur. Iam ad minores differentias ueniendum est. Forma duplex, ut simplex, & composita. Simplex est unitas absoluta sueque rei singularitas in seipsa consistens, & non cum alio. Composita suarum est camerarum primordialium quatuor unio. Materia quatuor sunt elementa: simpliciter ut significatur per formam priorem: aut composite sicuti per posteriorem denotatur. Menstruum uegetabile, quod coelum aut clauis philosophica nominatur, alterum est resolutiuum: alterum uero est reserabile. Resolutiuum est coeleste quoddam: alterum uero non, sed magis corporeum. Coeleste est essentia quinta, uel tartari de cuius natura suum resolubile deducitur in actum. Aliter uero sic definitur, ardens est aqua perfecte rectificata, cuius uirtute corpora quaeuis resoluuntur, putrefiunt, ac puriora redduntur, elementa separantur eorum, & exaltantur in sal mirabile terramque, uirtute sua plurimum actiua quam habet. Quicunque aliam aquam existimant, ignari sunt & insipidi. Resolubile menstruum est, uapor potentialis existens in quocunque corpore metallico, sulphur & argentum uiuum coniungens, sine quo nihil deducitur ad actum. Ultimo autem sic etiam definitur, est medium coniungens imperfecta & perfecta metalla in lapidem. Menstruum hoc resolutiuum est calidum usque ad secundum punctum quarti gradus: quapropter eius uirtutem oportet augmentari calidis uegetabilibus, usque ad ultimum punctum gradus eiusdem, ut sunt apium syluestre, napellus, oleander, anacardus, piper nigrum, piretrum, euforbium, & c. sine quibus non nisi longo tempore soluit. Hactenus de quarto gradu scalae meditatiuae, frequentia uidelicet, familiaritatem, similitudinem, & communionem operante animae cum spiritu diuino, & de comparatione ad eam facta, per assiduitatem in opere spagirico, promptitudinem, habitus facilitatem cum summa delectatione proferentem, dictum sit. Modo uero ad quintum gradum peruenimus, qui uirtus est, hanc igitur audiamus. Uirtus rerum est & cuiusque rei centrum atque ueritas: haec autem, efficacia per experientiam nota: at illa, coelestis influentia. Quicquid ex coelo non est, uirtus dici non potest, sed simulachrum eius & plaerunque falsum. Depingere uoluerunt olim uirtutes philosophi Deum ignorantes, at falso, quia filium eius in quo Dei uirtutes omnes patefactae sunt, non intellexerunt. Solent etiam eorum discipuli in Theologicas & Ethicas partiri, non considerantes istas posteriores uirtutes nullo modo esse aut dici debere, nisi quatenus ex Deo sint. Romanorum autem contra hostes fortitudo pertinacia fuit; magnanimitas, superbia, prudentia fraus & dolus, abstinentia honorum ambitio, sic de caeteris, uitia potius quam uirtutes extiterunt, quia non ad gloriam Dei, sed hominum & sibi propriam patrata sunt. Christiani quidem philosophi cuiuscunque professionis, ueritatem solam habent pro uirtute, quam in fidem, spem, & charitatem diuidunt. Ex his tribus & in istis solum tota ueritas consistit, atque uirtus omnis, extra quas nil nisi falsum. Fides autem, eorum est certitudo quae audiuntur, & non uidentur. Hac ratione dictum est a Paulo fidem esse ex auditu, quia quod uidetur non est fides, sed potius certa quaedam scientia tanquam ad oculum demonstrata. In sacra scriptura habemus eius rei testimonium ex Euangelio: Credidisti ( inquit Christus ) quia uidisti: beati qui non uiderunt & crediderunt. Spes est fidei stimulus ad futurae ueritatis certitudinem, & firma constantia. Nisi quis enim certo sciat acquisiturum se quod prosequitur, friget admodum in eo conatus, at ubi fide suam spem confirmauerit, & econtra, frequentia tandem adiutus & ingenio nihil non assequitur. Caeterum hoc loco fidem per charitatem comprobari certum est, sicut etiam per bonum uel malum mota, bene uel male potest operari. Est igitur charitas fides actu exequuta. Quis de uera fide iudicare debet alius, quam ipsemet in quem fides solum cadit, ac loquitur ab operibus eam esse cognoscendam? Nonnulli rem ( ut opinor ) intelligentes a seipsa dixerunt incipiendam esse charitatem, quod ad hunc modum interpretari potest. Christianum oportet hominem per frequentiam amoris erga Deum & proximum, sibi uirtutis eiusmodi habitum contrahere prius, antequam illum in alios exercere ualeat actu. Disce mens igitur in proprium corpus operari charitatem ueram, uanos eius appetitus, a maligno satos in anima coercendo, hoc fiet ut ad omnia bona tecum sensim promptum euadat. Haud aliter rebus naturalibus ueritas quaedam inest occulta in earum centro, que non uidetur oculis externis, sed mente sola primum percipitur. Huius experientiam fecerunt philo sophi, eius quoque talem esse uirtutem compererunt, ut miracula quaedam fecerit. Quapropter mirandum non est homines fide fecisse miracula, cum insensata etiam uirtute sibi a Deo contributa itidem praestare ualeant. In eo tota consistitars potissimum, ut a suis compedibus corporeis rerum spiritus liberetur, non secus atque de homine dictum est supra, mentem eius a corpore fieri liberam debere. Corpus igitur cuiusque rei carcer est, quo uirtutes animae rerum detinentur, ac impediuntur, quo minus earum spiritus naturales in illam uires & actiones suas libere possint imprimere. Talis est & eiusdem efficaciae spiritus eiusmodi rerum insensatarum pro sui subiecti ratione, qualis est in homine fides indubia. Hominum itaque uirtus uera fides, & reliquorum omnium, eorum est efficaciae ueritas. Cuique rei suam inesse uirtutem & coelestem influentiam oculis non nisi ab effectu perceptibilem: docet magnes lapis, in quo non uidetur uis illa magnetica uel attractiua ferri, quia spiritus est in eo latens, & sub sensum non cadit. Uinum etiam cum uulgare, tum philosophicum, in se diuersas uirtutes habet, quae per experientiam artis prodierunt in lucem a separatione: spiritus enim eius calefacit & exiccat, corpus uero contrarium prorsus efficit, nam humectat cum refrigerio, ut ab aqua ardente, & aceto uidere licet. Istae facultates omnino unius & eiusdem compositi naturalis, contrariae sunt propter separationem, ante quam non ita diuersae, quod tum de mixtione per naturalem unionem communicant. In omnibus aliis corporibus naturalibus tales inesse uirtutes, iuxta magis & minus, quis nisi mente captus ibit inficias? Non erit philosophus quicunque negauerit panem uel frumentum, ac alia quaeuis habere spiritum non minus efficacem quam sit uini spiritus ( licet non ita sit abundans ) pro pari tamen quantitate, parium etiam uirium. Si talis ergo potest a pane, uino, & caeteris, spiritus artificialiter separari, quanto magis naturaliter fit in homine ac longe subtilior diuisio. Ex his duntaxat possent philosophicae transmutationes intelligi. Nonne scimus panis & uini puriorem substantiam, in carnem & sanguinem hominis a natura transmutari, ac de uegetabili forma non uisibili, formam uisibilem animalem fieri? Non propterea mutantur species rerum, sed formae. Quis adhuc dubitabit transmutationes philosophicas fieri posse per artem & naturam in homine longe meliores, quam faciat ipsa natura sola panis, & uini ac reliquorum, artis non adiuta ministerio? Cum alia multa corpora sint in rerum natura, quae maiorem uirtutem naturalem, atque coelestem influentiam habent, a quibus non aliter quam a uino & pane spiritus separari, & in hominis substantiam, carnem, & sanguinem transmutari ualeant, & arte quam natura excellentius, hac tamen etiam cooperante. Sed cur ea saepius repetam quae luce clariora sunt philosophis? Qui fidem adhibere noluerit, experiatur, sin pertinax erit, ualeat; nemo talis pro suo commodo cogendus est, sed solum admonendus: si contemnat, proprio non admonentis damno fecerit. Caeterum quae dicta sunt, ad spagiricam artem accommodemus ex uirtutum attractione. In corpore quouis elementato mercurius noster habetur: in nonnullis tamen est tam remotus, ut uita prius hominis deficiat, quam abeis ualeat semoueri: in aliis uero tam propinquus ut facilime sit extractionis. Aliqui arcanum hoc non ignorantes, nempe mercurium inesse quibusuis, a lapidibus, stramine siliginis, floribus, & lignis extrahere conati sunt, sed frustra. Nonnulli, ex proximis, uti chelidonia, floribus rorismarini, mercuriali, lilio albo, atque ex succis eorum per balnei fimique magisterium, extraxere mercurium, colore, pondere, qualitate, quantitateque non absimilem a mercurio uulgi: maximum itaque secretum inuenisse putantes, cum corro siuis eum sublimarunt, & naturam illius corruperunt, quo factum ut opinionis suae finem minime sint assequuti, quoniam istius artis ignorarunt principia, media, & extrema, quibus mediantibus spagiricum opus absoluitur. At quisquis mercurium philosophorum in tali specie conuersum; aut uulgarem acceperit, ipsumque sine materiali quouis in aquam reduxerit ( quod fieri potest cum phlegmate medii, si aerem eius ei dederit infra uas ) septiesque destillauerit, lume perlarum habebit: nam haec est earum pars eterogenea, quae lapidis conditione philosophici caret. Non est igitur ad artem transmutatoria eiusmodi mercurii extractio necessaria. In aliquibus indiuiduis mercurius noster liberum quodammodo habet actum, ut in tartaro: patet enim ex operationibus aurifabrorum, quum in uenere lunae quidpiam fuerit, & in album uinum ponatur, aut in eius animam, lunae tincturam ad superficiem adducet uis mercurii philosophici. Quo reuelatur uinculum eius concordantiae cum luna. Melius ubi uenerem ignitam extinxeris in tartaro per uinum album dissoluto, contrahet albedinem, sed non est color permanens, quia deficit ei subiectum spiritale fixum. Fit etiam aliud experimentum eius, ubi mars in solutione dicta saepius extinctum fuerit, solis & lunae mollitiem contrahet. Mars namque siccus est, & ualde remotus a mercurio plusquam caetera quaeuis corpora, & omnis siccitas uacuitatis rationem habet, quapropter in eam facile mercurius philosophicus recipitur, quo etiam ad illam mollitiem adducitur. Coeli uero philosophici forma, est aliud indiuiduum, in quo duae cernuntur operationes liberae: prior est, qua cuncta sibi imposita realiter conuertit in speciem sub qua fuerit ipsum. Hoc est euidens signum admirabilis potentiae uegetabilis, ratione cuius transmutatur substantiae in alias formas. Consideret igitur artifex quid operari ualeat mercurius hic forma sua nudatus, & informatus alia. Est & alia quidem operatio pariter euidens, ut perfectorum corpora terantur super porphirium lapidem cum ea forma, & utrunque horum reducetur in amalgamationis formam, a qua per pannum extrahetur mercurius: quia hic existens in sole & luna mouetur ad eum qui continetur ea forma, & econtra. Proinde in angulo concordantiae colligantur sic, ut in coelo philosophico perfecta corpora multiplicentur, & istorum mercurius nullo modo resistere ualeat, quin cum alio nexu naturali reducatur in amalgamatis speciem. In aliis etiam indiuiduis consignari possent istae philosophici coeli operationes, quod breuitatis causa relinquimus, tum quia ex eis quae dicta sunt intelligi poterunt. Totius magisterii finis huius est, ut mercurius philosophicus sit in sphaera coelica positus, alioqui perperam & frustra operabitur artifex. Mirum uidetur quod iste mercurius in supercoelesti loco situs, colorem, pondus, qualitatem, & quantitatem non retineat, cum haec omnia sint de natura ipsius, at ratio huius est, quia sub alia forma positus est, quam ubi sub indiuiduo latebat. Modus hic etiam habetur extrahendi mercurium in hoc artificio, scilicet ut uinum album uel rubeum optimum ponatur in separationem, & ex eo destilletur ardens aqua uti consuetum est. Postea rectificetur ad maiorem subtilitatem quater, at solum ter satis erit, ne spiritus comburens exhalet: errarunt igitur septies rectificantes. Rectificationis indicium hoc esto, quum saccarum impositum una cum aqua totum exuritur nihilo relicto. Materia haec est subiectum de quo trahitur essentia quinta per uas pellicanicum: qua quidem operatione fiet, ut per lineam diametralem superior pars, uel essentia quinta separetur ab inferiori, scilicet a fecibus turbidis. Ex tartaro potest etiam extrahi mercurius, calcinando ipsum in furno uitriatorum diebus tribus in magna tamen quantitate, quia plurimum diminuitur. Adustum super lapidem teratur marmoreum, & super illum contentum humido frigidoque loco dissoluentur in aquam, per manicam filtream postea destillandam, uitreoque uase recipiendam. Poterit ex ea mercurius extrahi duplici uia: priore, sicuti de uino diximus: posteriore uero per artificium separationis qualitatum ab elementis, etc. Ex eo ad hunc modum tracto fieri potest opus optimum, ut infra. Cuiusuis indiuidui coelum cum coelo uini rubei uel albi, tartariue tracto per magisterium separationis qualitatum ab elementis, cum utrauis forma positum iuxta maioris operis doctrinam, obstructo uase ne coelum fugiat, calore assiduo balnei coquatur sine intermissione diebus aliquot. Postmodum aperto uasi de quorumlibet aere dictorum pro secunda coeli parte imponatur, & coquatur tot ut antea diebus. His etiam finitis, rursum aperto uasi imponatur de coelo ignis quorumlibet eorum tantum quantum uini coelum fuit, obstructoque uase rursum coquantur assiduo calore per alios dies quindecim. Et completo mixtionis artificio, mixta transmutari uidebis in minus perfectum coloribus mediantibus, iuxta quos artifex opus hoc regere debet, quousque ad perfectissimum opus maius perueniat, quod speciem suam in externis substantiis transmutare permutareque, uirtute per spagiricum opus acquisita, in sui ponderis milibus ter possit. Mixtibilium indiuidua sunt flores rorismarini, mel nouum, mercurialis, chelidonia, lilium rubeum, sanguis humanus, etc. Caeterum quia uirtute dignitas acquiritur, priusquam ad potentiam recipiatur initiatus, aequum iudicamus addere hoc loco, quae dignum reddere possint operari uolentem ad maiora. Proinde foetum spagiricum de triplici genere Chymica. 251 indiuiduorum, ex abbreuiato opere producemus in medium. Tota igitur uia mineralium in duabus consistit aquis: prior lapidem facit uolatilem sine labore, sineque periculo: posterior fixat eum & cum eo fixatur cum periculo. Quia haec aqua trahitur ex menstruali quodam foetenti immassato ex rebus quatuor. Hac fortior in mundo nulla reperitur aqua, mortalis est, etc. Breuiori tempore producitur quam ceteri lapides. Animale tamen opus uix finem habet ob regimen elementorum, & maior est in eo scientia, quam in quouis alio lapide. Lapis uero uegetabilis quanquam prolixus admodum, supremae tamen est compositionis. Debet nihilominus animalem sequi lapidem, quoad ratificationem elementorum, & rectificationem: ad hunc modum itaque praeparatus efficacior est animali. Essentia quinta spiritus est in lapide minerali mortificatiuus, & uiuificatiuus. In animali summa quandoque medicina corporibus humanis existit, cum tracta fuerit ex sanguine potissimum. In lapide uero uegetabili spiritus essentiae quintae, est instauratio iuuentutis, & corporis humani ab omni corruptione potissima conseruatio. Proinde in libras duas ardentis aque rectificatae, fermenti coniice unciam unam, pellicanico digeri sinas artificio dierum spacio uiginti, uel uiginti duorum, & hac uia conuertetur in lapidem. Post congelationem in fimo, uel in balneo soluatur iterum, & deinde congeletur. Idipsum fiat tertio uel saepius donec amplius coagulari nequeat, sed instar olei liquidum maneat. Albo cum fermento non tam cito soluitur, sed coagulatur citius. Ista medicina transmutat non aliter quam fuerit eius fermentum, & non altius. Si cum propria terra fermentaueris, uniuersalis erit medicina, non tam efficax tamen atque cum fermentorum altero. Si in praedicta aqua decima destillatione peracta solueris aurum, & postea siueris aquam euanescere lento calore uel igne, & materiam loco humido continueris, soluetur per se spacio dierum quatuor in aurum potulentum, ad sanitatis humanae conseruationem. Item si cum eo mercurium septies sublimatum cum uitriolo, ut auri sit pars una cum septem argenti huius, ac toties sublimaueris usque dum figatur mercurius, medicinam habebis tingentem & penetrantem. Rursus si auri huius sic dissoluti pars una ponatur ad ignem lentum per se diebus octo, cum centum partibus mercurii, mixtum hoc totum in aurum congelabitur. Hocipsum ex parte spiritus aquae prouenit, quae in auri solutione cum eo fixatur inseparabili nexu. Poterunt hac uia misceri mineralia uegetabilibus, & ex eis fieri medicina ad hunc modum. Ex uitrioli pellucidi optimique necnon, excellentissimae cinabaris partibus aequalibus simul tritis, & ad solem exiccatis, postmodum ad ignem lentum, ut omnis aquositas absumpta uideatur, affusa aqua lento prius igne destilletur & sensim aucto, ut in aqua philosonphorum acuta solet fieri. Spiritus essentiae quintae uitrioli, & cinabaris, uel antimonii, qui lapidem potissimum constituunt mineralem, cum spiritu quintae essentiae, aquae philosophorum ardentis & benedictae miscetur, qui spiritus est anima lapidis uegetabilis. Hanc destillationem decies continuato ( puta post quintam destillationem ) cum ea scilicet mixtione recentium semper dictorum materialium optime siccorum ut prius, antequam iniiciantur. Post decimam destillationem imponatur aurum pondere supradicto in lapide uegetabili per se, & in furno philosophorum spacio decem dierum complebitur tota fixatio, quae in uegetabili per se uigintiquinque uix compleretur, quia spiritus unus alium densat. Excellentissimum opus est hoc ad artem transmutatoriam, & non ad medicinam. Facta fixatione procede ad solutionem in balneo per se, ut in uegetabili per se dictum. Notandum hunc lapidem ex mixtis non ita cito solui ut uegetabilis per se, at citius quam lapis mineralis per se: tenet ergo medium solutionis, quia fit nouem diebus. Oportet istas solutiones & congelationes iterare saepius, ut medicina melius penetret. Item ex plumbo philosophorum extrahitur oleum aurei coloris, cum quo si lapidem mineralem, aut mixtum, uel etiam animalem post fixationem primam solueris, tribus aut quatuor diebus, uel uicibus, excusaberis a labore solutionum & congelationum? si bene riteque noueris ab aqueitate separare, ac iuxta modum operatus fueris mixtionis antea positum, triginta diebus poteris absoluere lapidem. Hoc oleum in uegetabili per se non est necessarium, quoniam in eo solutiones cito fiunt. Si tamen ibidem fieret sublimatio, lapis ampliari posset. Absoluto etiam quinto gradu scale meditatiuae, qui uirtus est ueritatis dignificantis ad potentiam sextum gradum, hoc de iam agere tempestiuum erit. Proinde potentia est acceptae uirtutis a Domino Deo constantia. Non est quod quispiam hominum putet se uel minimam scintillam uirtutis aliunde quam a Deo habere posse. Si contra quis a seipso uel ab alio quam diximus querat, loco uirtutis uitium in sui perniciem consequetur. Sic soliti sunt Centiles infideles olim heroicis ( ut uocant ) operibus uirtutes, non alia de causa uenari, quam ut suae posteritati familiisque famam de se post mortem relinquerent, in eo summum bonum, suamque felicitatem omnem sibi misere ponentes. Uerum quinam eis successerit, eiusmodi memorabilium exitus aperte nos docuit. Regnum enim eorum, quod in arena fundatum esset, & non super petram, ruere fuit necesse: cuius ruinae quidem non maius uestigium relinquitur, quam ut posteris eorum stultitia pateat. Non sunt hominum sequenda uestigia, sed ueritatis & petrae super quam stabilia sunt omnia. Ut aurum, purum in igne purius magis ac magis, gloriosiusque absque detrimento diutissime iubilat, haud secus in omni martyrio ueritatis confirmati professores maxime gaudent. Item non aliter quam supra diximus ex frequentia amoris meditatiui familiaritatem, similitudinem, & communionem cum diuino spiritu nobis diuinitus tribui, ex obseruatione etiam sedula ueritatis & uirtutis tam dictis quam factis, constantia uirtutum coelitus infunditur ad potentiam. Similiter & in spagiricis, licet a corporibus naturalibus insensatis uirtutes per hanc artem extrahantur, nisi tamen ulterius ad extremam suam deducantur potentiam, ad actum miraculosum non erunt idoneae. Sed quanto magis depurantur & subtiliantur, tanto propius accedunt ad primam quam habent coelestem influentiam, eidem similiores factae, & per consequens efficacius penetrant ac operantur, ut pro miraculo reputandum sit, quod in curis quarumuis infirmitatum efficiunt. Sed modo uidendum quae sit potentia rerum naturalium sensu carentium, ut sunt mineralia, etc. id genus alia. Corporum itaque imperfectorum filii sunt spiritus eorum euacuati, uel ipsorum argentum uiuum exuberatum, uel materia prima apta nata ad quamcunque formam recipiendum. Est tamen interistos spiritus differentia, & alios a perfectis euacuatos: nam isti formales existunt: illi uero materiales. Item imperfecta iuxta ac perfecta conuerti possunt in oleum, fitque hoc modo praeparatio formae ac materiae. Necessario quidem sulphurnaturae perfectorum conuerti debet in oleum, aliorum uero non, quoniam oleo perfectorum informandum est, ni forte quis uolet omnia in oleum redigere, quo lucidius fiat opus. Eiusmodi oleum fit per separationem qualitatum in elementis. Saturnus igitur & iupiter unius & eiusdem naturae sunt, quum in spiritum reducuntur, argentum uiuum exuberatum, sulphur naturae, tincturam, oleum, aut lapidem, istis in istorum utroque existentibus extra numerum. Item ipsis & aliis omnibus antiquum esse retinentibus, aliam naturam habent indiuiduatam, & aliam in sua uirtute simplici multiplicata per uiam generationis & processionis in spiritum, sulphur nature, tincturam, oleum, & lapidem. Et hoc in lapide magis proprie dici potest quam in aliis, quia substantia est multiplicata exeorum unitatibus, quae quidem uirtutem unam habent ex omnibus istis. Quandoquidem ultimatam unitatem quodlibet metallorum habet. quam non habebat antea quam in lapidem esset conuersum. Extenditur hec unitas multiplicatione principiorum extremorum, sic ut in substantiis dictis fiat augmentum suae formae, uirtutumque multiplicatio. Ad hunc modum finit ac terminat doctrina minoris operis. Calcinatio, dissolutio euacuatio, multiplicatio, spiritus, alembicus, argentum uiuum exuberatum, sulphur naturae, tinctura, oleum, inceratio, sublimatio, lapis, unam conditionem habent in saturno, aliam in marte, in uenere item aliam, sic de reliquis. Unam etiam saturnus in quolibet istorum conditionem habet aliam cum ioue, aliam cum marte, aliam cum sole, aliam cum uenere, cum luna etiam aliam. Item iupitercum singulis horum peculiariter aliam habet conditionem in permixtione. Fit item alia conditio miscendo saturnum & iouem cum marte & uenere, uel cum istorum altero iouem & saturnum, aut uenerem & iouem cum saturno, uel cum ipso marte. Hac ratione multiplicari poterunt conditiones metallorum, unum uel plura miscendo cum alio. Quotquot modis facta fuerit mixtio, tot uariabitur conditio lapidis. Calcinatio rursus equalis est solutioni, & dissolutio euacuationi, hec multiplicationi, & ista spiritui, etc. pro constitutione subiecti, quod lapis est. Item alembicus aequaliter se communicat omnibus iuxta suum officium. Naturae sulphur maius est quam argentum uiuum exuberatum, & istud ac illud quam spiritus. Opus minus absque sulphure naturae fieri minime potest ab imperfectis tracto, quia deficeret medium eorum naturam sapiens, quo absente non possent perfecta in suam speciem imperfecta transmutare. Hoc enim uult definitio medii, scilicet ut lapis componatur ex sulphure naturae, argento uiuo ab imperfectis exuberato, cum perfectorum oleo: sic ut lapis sit medium participans ex utraque natura, concordantiaeque ratione quam habet cum imperfectis; haec ipsi dant locum per omnes sui partes, ut in eorum parte minima sit minima pars lapidis: quas etiam partes in illis existentes penetrat ratione suae subtilitatis. Et quia materia lapidis quae abstracta fuit ab imperfectis, formata est per omnes sui partes, & colligata formae cuidam extranee uinculo indissolubili, proprietateque uegetabili, quam a claue philosophica recipit, ita per formam istam informatur, ut in minima sui parte realiter & uere minima pars insit eiusdem formae: & imperfecta suas antiquas formas deponunt hac uia, quae ipsis inerant actu, ut perfectorum formas, quae illis insunt potentia, recipiant, & in perfecta corpora transmutentur metallica. Alibi dictus est operandi modus cum sulphure nature saturni uel iouis: modo uero cum duobus, tribus, quatuor, uel omnibus, iuxta uoluntatem operantis mixtionem dicimus posse fieri, ut ex eis conditionem esse uolet artifex. Oleum etiam eliciendi modus ex perfectis alio loco ponitur, quorum unus & idem est, ac aliorum omnium per calcinationem, dissolutionem, euacuationem, multiplicationem, spiritum, alembicum, argentum uiuum exuberatum, sulphur naturae, tincturam, oleum, incerationem, sublimationem, & per ignem. Quum uero duo coniungere uoles, ponas in calcinationem claue philosophica mediante, postea in dissolutionem, & in reliqua praedicta usque ad sublimationem inclusiue. Si autem perfecta fuerint, & in sulphur naturae facta, ponas in multiplicationem, item si nimis durum, affunde aliquam portionem sanguinis menstrualis ut in oleum conuertatur. Notandum etiam elementa metallorum per mercurium uegerabilem ab eis tracta, materiam primam eorum dici ad genus generalissimum suum proxime accedentem, & essentiam quintam, uel coelum etiam ipsorum appellari. Haec uero materia conuerti debet ( si perfectorum sit ) in formarum naturam; & alia imperfectorum nempe natura in illam, & compositum fermentum uocatur, quoniam fit ex materia prima, & metallorum natura, & oleo gutta post guttam instillata: & postea mercurio philosophico naturali inceratione, quae medium est coniungens mercurium cum dicta prima materia fitque hoc modo gumma philosophicum. Fermentum simplex est cui nihil admixtum est, ut sunt elementa, uel euacuata metalla per se existentia, & simpliciter sumpta. Compositum est quum plura simul & inter se commiscentur. Qui non poterit perfectorum iuxta ac imperfectorum corpora specialiter in sui materiam primam conuertere, nec simplex etiam fermentum habere, neque compositum, sine quibus lapis inanis erit & uacuus.. 261 Terra quidem a corporibus metallicis in sulphureleuata nature sal dicitur philosophorum, uel mercurius uegetabilis, uel medium extrema coniungens omnia ad unum finem, id est, coelum cum forma, uel clauem philosophichymica cam cum perfectis corporibus: & haec terra etiam dicitur elementa mercuriata. Minus perfectum, lapis est philosophicus, non fermentatus in uirtute, neque in quantitate: componitur ex igne & aere, aut ex terra & igne. Fermentatio est operatio denotans multiplicationem duplicem, scilicet quantitatis & uirtutis. Quantitate quum fit multiplicatio, uirtus minuitur, & econtra. Fit etiam alia uirtutis & quantitatis simul: cum mercurio uulgi prima: secunda cum mercurio metallorum: tertia uero cum uegetabili mercurio, uel menstruo philosophorum, etc. Fermentatio fit in abbreuiationem longi temporis ex forma, coelo, & mercurio uulgariter intellecto. Euacuatio dicitur puri ab impuro separatio. Multiplicatio est euacuatae rei super terram suam reductio, ut mundiciei spiritus oriatur. Spiritus corporum, est res quae per solutionem a corporibus mediante claue philosopho rum euacuatur. Argentum uiuum exuberatum spiritus est corporum ascendens una cum claue, transiensque per alembicum. Sulphur naturae terra corporum est sublimata, & in terram foliatam conuersa, quae metallorum prima proximaque materia uocatur. R 4 Tinctutinctura est ex aere & igne, uel ex terra & igne composita. Oleum est elementum fixum faciens ad liquationem & fixationem. Lapis est terra foliata, in quam oleum fixum sata germen est. Ignis lapidis constat ex igne essentiali corporis, & ex igne coessentiali menstrui uegetabilis, ex quibus unicus ignis componitur, qui momento metalla transmutat omnia, iuuante quidem igne praedicto uegetatiua sua potentia. Elementa corporum toties destillari debent cum ipso menstruo, ad magnum foetum philosophicum & spagiricum, usque dum sint fixa, & menstrui nihil appareat cum eis actualiter, ut ex dictorum conditione proprietateque oriatur ignis fulguris instar, metalla quaeuis imperfecta subito comburens, eisque formam aliam inducens, eamque perfectam. Haec de potentia sexto gradu scale meditatiuae ad spagiricam applicato, reliquum est ut ad septimum & extremum scandamus, in quo miraculum, ut supra constantiae ad lapidem fixissimum, est fundatum. Est igitur miraculum constantiae per ueritatis uirtutem effectus, in cuius declarationem non nisi exemplis uti possumus aliorum, quibus tanta contigit felicitas, ut est ad huius philosophiae adeptissimae scopum & metam pertingere. Cumprimis hoc eluxit in illo beato Stephano protomartyre, qui dum la pidibus, ob ueritatis constantissimam professionem, obrueretur, nil eius animum passum fuisse exemplo fuit, cum coelos uideret apertos, & pro ipsum trucidantibus oraret. Idipsum etiam contigit illis tribus pueris in ardentis ignis caminum proiectis, qui dum constanti admodum animo ueritatem profiterentur, nihil passos fuisse doloris argumento fuit, cum in mediis flammis Deo ueritati hymnum & laudes canerent, alacri gaudentes animo. Quod non solum Christianis accidisse sapientibus legimus. uerum etiam infidelib. philosophis, ut cuidam Abderitae philosopho Democriti sectatori Anaxarcho nomine. Hic ab imperatore quodam Cypri tyranno Nicocreunte, propter ueritatis etiam professionem exceptus hoc martyrio, ut dum in lapidea pila, ferreo pistillo contunderetur, diceret, tunde tyranne tunde Anaxarchi corpusculum hoc, mentem Anaxarchum ipsum minime tundis. Quod cum tyrannum pessime haberet, ne ueritatem amplius loqueretur philosophus, quam etiam audire non sustinebat, tortori commisit ut ipsi linguam truncaret. Uerum propriis dentibus abscissam sibimet in os tyranni patens expuit, priusquam eius corpus in pultes contusum esset. O admiranda uirorum constantia, quae nullis perterrita martyriis, quin potius mortem summo cum gaudio sustinens ob ueritatis amorem, mundi tyrannidem uicit. Haud secus in spagirico foetu, postquam ad miraculum spagiricum adductus per singulos antecedentes gradus fuerit, uidere est, quum in igne iubilans, nullisque flammis unquam cedens, omnem totius naturae tyranidem & corruptionem superat, nedum in seipso, uerum etiam in aliis omnibus, quae secum tuta reddit ab ignis omni uiolentia. Huius audite generationem. Corporum formantium alterum, postquam uulgi mercurio, & sali communi permixtum & calcinatum erit, argentum ab isto composito sublimetur, aut aqua uiuum recipiatur, ac sal aqua calida a corpore prorsum abluatur. Postmodum elementorum diuidantur qualitates, ac ad coeli philosophici libras tres, addantur minoris formae duae unciae: ad maioris uero formae duas uncias cum dimidia, coeli mediam libram accipies, & ex eis facito coniugium ad mixtionem in uase perquam optime clauso, & assiduo calore fouebis, donec per dissolutionem in alterationem transeat, aliusque color incipiat oriri, scilicet niger, non prorsus, at in modum obscuri mali granati. Hoc signo iudicabis formam alterutram & coelum transire per alterationem, generationem, operationem, amoris colligantiam, & uinculum esse factum inter formam in coelum conuersam, & hoc in illam. Deinceps continuata semper decoctione temperata, incipientibusque forma & coelo digestionem & generationem ingredi ( quae quidem operationes durant usque ad minus perfectum ) niger ille color mortificatur, & assiduitate fomenti color albus oritur. Quum sub isto colore singula fuerint, indicium esto ossa & neruos foetus philosophici cum tertio numero coniungi: quae tamen operatio durat usque ad croceum colorem. Hoc autem apparente, signum erit corpus eiusmodi foetus esse formatum, & suis organis completum, incipereque praeparari ut spiritus uegetabilis in ipsum ingrediatur: & haec operatio durabit quoad in praeparatione color croceus euanescat, & rubeus oriatur. Quo tandem orto iudicabis foetus corpori animam inesse uegetabilem, & eius corporis & animae terminationis adesse finem. Tum demum artificem oportet interstitios numerare dies inter generationis initium & finem, quos etiam cognoscere poterit ad oculum a dissolutionis actus fine completo: bisque tanto tempore continuo, ab ignis administratione minime cessare, finito hoc spacio frigefieri sinere. lam reperietur foetus in modum oui, quod extractum atque mundatum ponatur in uas uitreum & mundum, contineaturque rursum in furno decoctionis, qui balneum est siccum, per sex dies naturales, ignem administrando successiue ad eundem ut antea modum, ut uix manus in eo calore sine lesione contineri queat. Extrahatur postmodum & accuratissime seruetur. Huius pondus unum super duo millia proiectum in substantiis externis, potens est generare similem formam illi de qua duxit originem. Multiplicationis aliud habetur arcanum uidelicet: uni librae menstrui dicti addantur unciae duae, uel duae cum dimidia formae uel formae, iuxta praedictam conditionem, & minoris perfecti drachma tantum: eisdem operationibus ut antea spacio triginta dierum, in maius perfectum hoc omne conuerti poterit, igne temperato ex colorum regimine, iuxta magis ac minus: donec uideris corpus rotundum & rubeum; si tamen opus ad rubeum fuerit, si ad album cum albedine metalligena. Notandum igitur diuersos esse colores horum foetuum, ut masculi maiorisque perfecti rubeum, foeminei perfectique minoris albi, colorem primo uiridem rubore permixtum: secundo croceum, etiam rubedine splendida mixtum, qui denotat coniunctionem partium cum suo toto: tertio quidem album & splendidum, quod signum est terminationis corporis foetus: quarto uero alboniueum & melligeneo colore mixtum, & hic ingressum denotat animae in suum corpus. Isto colore tinctus a uentre matris nascitur foetus, cuius pondus unum super tria millia materiae speciem suam potens est multiplicare: tertia repetitione est super millia trecenta. Istius postremi, ut prioris perfecti maioris etiam fieri potest multiplicatio. Notandum praeterea in opere spagirico precisum aut certo determinatum tempus non haberi, nam aliquando foetus oritur citius, quum calor per accidens equo uehementior erit; nonnunquam tardius ob remissionem eiusdem, ut apparet in humano foetu. Colores optima sunt indicia huius artificii, quibus etiam regi debet. Ut quum foetus spagiricus fuerit in dissolutione, totusque liquefactus, incipit oriri color niger: ex eo iudicabis ipsum in mixtione esse, ac transiisse per alterationem. Et postquam apparet croceus color, formatum esse corpus existimabis, & suis membris completum. Apparente uero colore postremo, rubeo uidelicet, corpus cum anima iunctum esse iudicato. Quo peracto continuandus est ignis, ut dictum est, non secus de coloribus albi iuxta suas qualitates intelligendum erit. His indiciis optime cognitis atque notatis, summa diligentia & animaduersione sedula, poterit artifex alacri animo & absque metu spagiricum opus aggredi, ac Deo dante perficere. Expedito iam opere maiore, ueniamus ad opus minus. Calci cuiusuis corporis in uase philosophico longi colli positae, succi tantum affundatur philosophicae clauis, ut quatuor digitis superemineat. Postmodum bulliant super cineres moderate calidos uno die naturali, & deinceps in fifimo calido balneoue ut melius digeratur, ac materia per subtiles partes separetur, puras ab impuris uidelicet. Finito separationis huius termino uas eximatur, a quo per modestam inclinationem, ne turbetur fecibus, effundes totum, uel paulo minus, liquorem in aliud uas, quod occlusum seruetur, & facta postmodum euacuatione, clauem aliam priori similem affundes, ut emineat sicut antea dictum: bullire facias & fimum ponas, ut prius. Toties eiusmodi operationes iterato facies, donec a suis spiritibus corpus euacuetur. Si tibi clauis defecenrit, euacuationum aquas omnes per alembicum destillabis igne lento, uel calore balnei, donecduas euacuationis partes habeas. Huius aque tantam quantitatem, ut supra dictum fuit, ad materiam affundas; continuandus est iste processus donec terra sit omnino uacua: ad hunc modum experieris: Terrae huius parumper ad solem exiccatae prius ponito super laminam ignitam; si fumum emiserit, operationes dictae sunt repetendae quousque nullum exhibeat. Euacuationum aquas humido & calido loco repositas seruato. Facta hac experientia materiam in cucurbitam ponas, & galea superposita per destillationem exiccabis. Terram exiccatam pondera, cui clauis optime rectificatae ut scis triplum affundas, & e cucurbita galea sua rostrata cooperta, & ad commissuras optime occlusa, destillabis igne lentissimo, donec iterum siccetur ut prius, claueque simili madefiat ut antea, destilleturque, singulis destillationibus simul congregatis in ampulla clausa. Eiusmodi destillationes toties etiam repetendae sunt, usque dum in puluerem subtilissimum, & inter digitos uix palpabilem terra sit redacta. Destilla postmodum euacuationum aquas omnes per alembicum & balneum maris, donec in fundo uasis materia tanquam cera fusa uel mellis instar appareat. Frigente balneo rursum ad materiam affunde aquam, quam per destillationem abstraxeras, ut quatuor digitis emineat, & ponatur ad digestione in fimo uel in balneo, per diem naturalem clauso uase. Destilla tandem per alembicum ut antea, & frigefacto uase rursum abstractam aquam reddito materiae, digere, distilla, redde, & assidue continua processus huius iteratas eiusmodi operationes, donec perceperis totam materiam una cum aqua sursum ascendisse. Ista uolatilis materia lac uirginis appellatur a philosophis, & argentum uiuum exuberatum. Tandem accipe terrae praedictum puluerem subtilissimum, & madefac medietate sui ponderis de aqua superius dicta, & fimi calore digeri facito per dies octo, quibus finitis, destilla peralembicum ut prius aquam a terra lento igne. Pondere huius iterum cognito, superfundatur aqua iam recepta, supplendo si deficiat uel diminuta sit, per priorem exuberatam, ad ponderis medietatem ut supra. Istae omnes operationes, uti humectationes, digestiones, calcinationes uel congelationes tantisper iterandae sunt, donec terra medietatem ebiberit suae humiditatis, satis bibisse cognosces, ubi tantillum eius super laminam ignitam positum in auras prorsum euolet nihilo super laminam relicto: si autem eo deuentum sit, repetendus est processus usque dum id fiat. Quo quidem percepto, sublimetur per cineres in phiala moderato calore primum, tandem aucto sensim & successiue quousque totum ad latera uasis ascendat, & exaltata materia fuerit in sal admirabile, quod philosophi lapidem & naturae sulphur uocant. Istud oleo perfectorum est incerandum, donec ut cera facilime fluat. Medicinam hoc modo perfectam habebis, cuius pondus unum super centum stanni pondera, si sal iouis erit, uel quinquaginta plumbi, si fuerit ex saturno proiectum, optime transmutabit in corpus perfectum naturali quouis perfectius. Oleum nanque perfectorum uirtutem habet fixatiuam in omnia salia ex imperfectis tracta. Proinde perfectorum limatorum aut foliatorum, atque ut alibi dictum calcinatorum uncia una sumatur, ex qua per succum philosophicae clauis humiditas uel argentum uiuum extrahatur liquefactionis aut euacuationis artificio. Euacuationum liquefactiones omnes per balneum destillentur ex alembico, usque dum in fundo materia maneat instar mellis liquidi ac despumati uiscosa. Frigefacto uase, ad hanc materiam affunde philosophicae clauis tantum ut quatuor digitis emineat, & in digestione fimi uel balnei contineatur per diem integrum & naturalem. Frigefacto uase quod solutum est euacuetur inclinatione modesta. Postmodum uas cum alembico suo ut est coopertum, in balneum ponatur ad materiam exiccandum igne lento: super quam aquam istam & clauis tantum recentis natare facito ut supra: digestioni demum perdiem similem exponito, factaque digestione solutum euacuato. Repetendus est hic processus toties donec materia tota sit in aquam claram conuersa. Deinceps aquam hanc in digestionem octo diebus ponito, a qua postmodum elementorum extrahito qualitates. Primo per ignem balnei suauissimum, recipias aquae tantum ac isto calore poterit ascendere. Cessante destillatione frigefactoque uase refunde totum liquorem iam destillatum ad suas feces, & in digestione uase clauso contineatur fimi uel balnei diebus aliquot. Postea per cineres & ignem de serraturis per reregistra gubernatum destilla totum oleum quod isto calore poterit ascendere. Destillatum hoc iterum destilla calore balnei, quod ascendit, aquam appellant, quod autem in fundo manet, aerem. Destillatam aquam rursum ad feces affunde, & ubi steterint in digestione diebus septem, destillentur nudo igne uel in arena lento calore primum, donec aqua tota per alembicum transierit, postmodum aucto sensim ad quartum gradum sursum pellatur omnis liquor, donec in fundo materia prorsum exiccata & super marmor trita sit inpalpabilis alcool, aut puluis. Liquorem balneo destilla, quo separes aquam ab oleo quod ignem appellant. Peracta quidem euacuatione hac, ad praedicti pulueris pondus, medietatem adde sui ponderis, argenti uiui praedicti per imbibitionem, & uase clauso pones in digestione fimi uel balnei diebus octo. Finito huius digestionis tempore, singula perfice, ut in aliis reductionibus alibi dictum est: hoc diligenter notato, ut materia quaelibet proprium suum argentum uiuum habeat. Sublimatione completa, quod sublimatum erit, cum ad uasis latera, tum ad summitatem eius, in uase clauso positum in digestione fimi calidi uel balnei maris contineatur diebus octo: quibus completis, si materia nondum erit dissoluta, maneat diutius donec in aquam claram resoluatur, quae dicitur unguentum & oleum philosophorum. Si fortasse durioris fuerit solutionis, adde parumper salis iam cogniti, bis terue dissoluti & congelati, quod coelum est nostrum & clauis philosophica rectificata quater, & soluetur optime. Hoc ipsum facito in omnibus tuis resolutionibus. Postremo salis cuiusuis metalli tigillo super cineres calefacti portionem aliquam, oleis iam dictis incerabis, gutta post guttam infusa, donec ad spissitudinem frigidi mellis reducatur. Amotae ab igne materiae portiuncula flammae ardentis candelae admoueatur, si facilime liquescat, bene est, sin minus incerationes iterato, usque dum materia fluat ante mercurii fugam. Istam incerationem etiam facere poteris perfectorum essentia quinta, modo qui supra dictus est. Olea haec sunt incombustibilia. Hactenus de scalae meditatiuae philosophiae gradibus dictum, quos tamen breuiter recensere minime grauabor. Haud aliter quam septem sunt gradus philosophici per quos ad sublimia menti patet aditus; septem sunt etiam praecipuae operationes spagiricae, per quas artifex ad arcanum illud uniuersalis medicinae praestantissimum peruenire potest. Studio siquidem philosophorum comparatur putrefactio spagirica. Quoniam ut philosophi per studium ad cognitionem disponuntur, ita res naturales per putrefactionem ad solutionem praeparantur: cui comparatur cognitio philosophica. Etenim uti per cognitionem philosophorum dubia resoluuntur, non secus per spagiricam solutionem corpora metallica aperiuntur ad suorum spirituum extractionem. Non aliter quam ex amore meditatiuo studiorum oritur frequentia, & inde cum sapientia familiaritas, cum ueritate similitudo, & cum uirtute communio, pariter ex congelationis post solutionem frequenti repetitione, unius semper post alteram, corporum naturalium partes assiduitate dictarum operationum cum puritate similitudinem acquirunt, ad communicandum cum unione spagirica: ut etiam frequentia studiorum acuuntur ingenia philosophantium, spagiricis ablutionibus, subtiliantur etiam corporum naturalium partes. Eo modo quo per uirtutem uniuntur cum ueritate philosophi, per spagiricam mixtionem & compositionem elementa per minima componuntur. Per potentiam philosophicae uirtutes stabiliuntur, dignitateque confirmantur, per fixationem spagiricam etiam spiritus in suis corporibus figuntur, ut non amplius ab igne fugiant. Perinde ac per miraculum adepta philosophia suam uirtutem & ueritatem palam facit hominibus, spagiricae medicinae per proiectionem patefaciunt suam perfectionem. En breuiter habes omne quod philosophia uera cum arte spagirica commune habet in suis operationibus. Nihil hoc loco uobis arcanorum studiosis deficere uideo, quod ad uitam longam faciat, praeter idipsum quod aliquando de arbo re uitae longae narrauimus. Nec istud grauabor addere, quod sub breuitate multa comprehendat eorum quae praecesserunt; sic fiet ut quod uobis uno loco uidebitur obscurius, alio manifestetur apertius. In sequentibus econtra positurus sum arborem aliam, ubi de uita breui tractare nonnulla proposui. Proinde rem hilariter aggrediamur. Summa cum reuerentia uenerationeque Triadem in unitate coluerunt olim adepti philosophi, tam illi qui Christum partim ignorarunt, partim aliquo radio uel tantillo per umbram & eminus apparente ( de quorum numero Anaxarchus ille fuisse uidetur ) quam nostri, qui quidem cominus illuminati Christum amplexi etiam profitentur. Quandoquidem ea quam in Diuinitate summo decore colimus atque fatemur, Trinitas, in unoquoque naturaliter producto rerum omnium quae creatae sunt ab eadem, illis qui secreta naturae perquirunt abditissima, sui specimen atque figuram ob oculos ponit. In corpore primum humano, tria sunt quae requiruntur ad eius sanitatem conseruandam uitaeque longae tuitionem, utpote sol, iupiter, & luna physice spagirica. Plantetur igitur ex his tribus arbor uitae longae, cuius radix, atque solidiores partes iupiter sit, per cuius truncum & ramos, lunaris liquor transiens ad solem ascendat. Perfectiores temperatioresque tres Planetae, ordine pulcherrimo in longa uita iubilantes, animum & mentem in corpore humano referunt, ut infra quatuor imperfectiores corpus. Hinc factum ut antiqui philosophi rem uere philosophicam adepti, quum alicui uellentamico felicitatem imprecari, ternam atque quaternam illis beatitudinem optabant: id est, animi corporisque sanitatem, sub his uerbis: Faxit Deus ut sit mens sana in corpore sano. Ne ergo haec antiquissima pulcherrimaque sententia praetereat indecisa, mentis primo sanitatem exponamus, ad quam assequendam tribus facultatibus potissimum indiget, utpote ratione, quae solis est: intellectu, quae lunae: & memoria, quaeiouia facultas existit. Quibus tres potissimi gradus spagirici non inconcinne comparantur, ad summam adeptionem scalaeque fastigium ducentes, utputa, iouis uirtus, lunae potentia, solisque miraculum. Dixerunt olim doctissimi rerum naturalium experti, solem generare solem, ideoque rerum omnium ( post Deum tamen ) patrem esse, lunamque matrem, aerem ( qui ioui dicatus est ) uentrem, terram uero nutricem, uti supra sat superque diximus. Certius esse nihil potest, solem illum qui uiginti quatuor horarum spacio totum orbem circuit, rebus omnibus a natura productis uitam influere naturalem. Ergo sol omnibus inest potentia & uirtute per uitam solem a sole genitam. Deinceps uti sol idem suos influxus ad inferiora mittit per lunam, haud aliter ignis ille solaris atque uitalis rerum, infundit suas uirtutes animales, quas a superiore sole recepit, in omnia sui corporis membra per suam lunam, id est, aquam aut liquorem, aut si uis sanguinem, quem supra diximus esse fomentum ignis & nutrimentum. Iupiter autem uel aer qui uentus antea dictus fuit, medium tenet inter solem aut ignem, & lunam aquam, quo sine uita medio persistere non potest, non magis quam extrema sine suis mediis. Quid nutrix & ubera nature sint, audiuimus. Ecce quod antiqui tot aenigmatibus uelarunt, innumerisque uoluminibus, cum prosa, tum carmine cecinerunt occultissime, breuibus apertissimisque uerbis in tui gratiam optime lector, reuelatum munus offero. Nihil a te cupio quod retribuas, preterquam in posterum quod ignoras, idipsum etiam non uituperes, neque detractes amplius. Quinimo toto conatu hanc artem diligas amesque, nec secus ac ipsum te colas, & ingentem usuram inde colliges; quam ut assequutus fueris, Deo primum gratias agas immortales, ac in usum dilectionemque proximi tui, quod ex eo collegeris, conuertas ac eroges. Quod si feceris, labores tuos benedicet Deus Om. animabisque professores artis huius ad maiora tibi probisque uiris magis indies ac magis detegendum, quae hactenus latuerunt. Porro solis & lunae uestrorum, o uos qui longam sanamque uitam agere cupitis, curam agere decet periouis temperiem. Abunde supra dictum est quid sol in homine, quid luna, & quid sit iupiter. Uerum ne cuipiam ob segnitiem defecisse dicar, clarius explicabo. Temperatura cibi & potus etiam temperatorum plurimum potest ad sanae longaeque uitae conseruationem. Atqui inuno solo temperamentum non fit, neque proportio. Considerandum igitur ut minimum duo esse debere quae temperiem admittant, atque tertium esse temperatum hoc. Proinde in ioue nostro duas inesse qualitates asserimus, ut pote caliditatem naturalem ignis, & humiditatem radicalem aquae; haec admodum aequari debent, ut quasi librata bilancem ad angulos rectos utrobique suspensam habeant; alioqui sana uel longa uita subsequi minime poterit. Diuersas rationes huius temperamenti cum tuen di, tum acquirendi & conseruandi praescribunt nonnulli medici, & praesertim Marsilius Ficinus de triplici uita; necnon alii quamplures, quorum scripta legi poterunt. Omnes in eo potissimum conueniunt, ut iouem, tam in cibis & potibus temperatis temperateque usurpatis, quam in aliis uitae motibus & actionibus concilient. Superuacaneum esset ea recensere, hoc solum addam, ingentem, sed curiosissimum esse laborem in cibis, potu, reliquisque semper iouem obseruare. Quapropter si forte per excessum, uel defectum alterutrius partium inaequata reddatur proportio, quia non est humanum posse cognoscere naturae proportionem aequaliter, non suaderem ut quis per supplementum defectus, uel excessus detractionem ( quod fieri consuetum est hactenus ) progrederetur: quin potius hoc muneris & officii naturae, cuius est, etiam relinqueret. Caeterum si quis ob excessum cibi uel potus opilationem stomachi pateretur, ignisque naturalis uires digestiuas debilitasset, consulerem potius ut a potu ciboque tantisper abstineret, donec alios ipsamet natura sagax appeteret: ipsa namque sibimetipsi medicus potissimus & praecipuus: si autem hoc tardius aequo fieret, paucis admodum ab initio, ut ad sustentationem ignis uitalis, uteretur, iisque praesertim quae suo temperamento iouem maxime referunt: intestinorum interea obstructionem etiam laxare molliter, ut clistere, aut simili iuuabit. Contra qui per nimium exercitium, aut alia uia uitalem ignem accendisset, suaderem ut obseruata quiete quadam ederet ac biberet ad nutrimentum ea moderate, quae ut plurimum iouiam naturam habent: ne propter alimenti defectum, ignis qui sua natura est edax, radicale suum humidum absumat; quo uescitur ac alitur in defectu alterius extrinseci nutrimenti. Binas has methodos obseruatione cuique facilimas quicunque sequutus erit, sanitatem ad longam uitam facile tuebitur absque stomacho nauseam adferente quouis medicamento. Porro philosophice spagirico modo, dictarum partium excedentium uel deficientium, uti martis, ueneris, mercurii, uel saturni, quelibet separatim aut simul, per solam transmutationem emendari possunt. Siquidem spagirice philosophica medicamenta non agunt per quantitatem, sed per qualitatem duntaxat. Proinde si solaris in homine uirtus defecerit, ac in martialem imperfectionem sit elapsa, per solarem medicinam ex altero quopiam corpore tractam est instauranda: sympathia quidem & non antipathia. Quoniam natura naturam apperit, & in sui similem transmutari plurimum gaudet. Haec sunt quae de arbore uitae longae dici oportuit, quo praecedentia fierent aliquatenus lucidiora. Porro uita longa apud nos est incorrupta natura, non qualis ante lapsum erat, sed uti post restituta.. 281 Ne quis putet hic de arbore uitae pachymica radysi dicere nos in presentiarum, est quod notet nos ad uitam addere longitudinem, cum arbor illa uitae sit absolute uocata, forte quia non erat unquam cessatura, quinimo Deus loquitur, ne forte mittat Adam manum suam, & sumat etiam de ligno uite & comedat, & uiuat in aeternum. Constat igitur uitam eam, quae per arborem uitae potuit Adamo uitam etiam aeternam restituere, non esse longam uitam de qua loquuti sumus. Sed haec est quam pius pater filio rebelli ac perdito restituit his uerbis: Adam ubi es? potuisset enim praeuaricantem morte iamiam deuorandum reliquisse; quod si contigisset, admodum supererat Adamo uita breuis, quae tandem aduentu Domini prolongata fuit in uitam longam, ea ipsa est, de qua tractauimus. Reliquum modo fuerit sequenti tractatulo uidere, quid uita breuis, & unde sumpsit originem, a tertio Geneseos capitulo facientes exordium. Finis Prioris Tractatus. de luce naturae uitaque longa. Tractatus Alter De Tenebris Contra Naturam, Et Uita Breui. Sed & serpens erat callidior cunctis animantibus terrae, & quae sequuntur. Priori tractatu de natura integra, & in uitam longam restituta diximus, modo uero de corrupta post lapsum in uitam breuem degenerata nonnihil adferamus, & simul ea quae ad eius instaurationem atque medelam facere uidebuntur. Naturae siquidem per serpentem introducto morbo, lethalique inflicto uulneri quaerendum est remedium. Quod quidem nos facere docet pius parens, & conditor misericors Deus ad Adamum iamiam moribundum inquiens: Adam ubi es? In eo uerbo solo, cum mentis, tum corporis omnis medela sumpsit originem. Mentis remedia ex uerbo Dei pendent, per meditatiuam philosophiam, ut supra, a quo petenda supernaturalia. Quae uero ad medelam corporis idonea sunt, ex uerbo simul & natura fuerint inuestiganda, non ut modo corrupta, sed ut antea dictum est restituta ad similitudinem primitiuae & incorruptae naturae. Quauia tamen id fiat, ex praecedentibus colligere est. In primis dicendum quid sit morbus contra naturam in genere. Nihil aliud sane quam defectio balsami uitae naturalis, ob sui fomenti defectum uel excessum. Balsamum uero uitae, calidi naturalis cum suo radicali humido temperamentum esse dicimus. Mundiui tam enim antea diximus esse nature lucem atque coeleste sulphur, cuius subiectum est firmamentalis humor aethereus & calor, uti sol & luna. Haud secus in spagirica nobis considerandum, rerum omnium naturalium uitam esse lucem earum, in suo firmamento non impedite lucentem. Impeditur autem, ne libere clareque luceat per tenebras suorum elementorum, dum uiolentia quadam, & praeter naturam firmamentum penetrant rerum, & praesertim in humano corpore, ac sese luci permiscent in istius obfuscationem. Ex superioribus didicimus, ordine diuino cautum esse, ne in posterum luci naturae, tenebrae permisceantur amplius, & in hoc interpositum esse firmamentum, quod arceat aquarum inferiorum tenebras, easque retineat intra suos limites. Haud secus admonemur ut agamus in mundo minore. Curandum utique ne in ipso id quod uetat ordo naturae eueniat, instaurandum cumprimis huius firmamentum, quo suorum elementorum tenebrae suo loco cohibeantur, coganturque maneret ut si fortasse luci suae quandoque fuerint permixtae, pellantur facta diuisione suarum aquarum corruptarum a superioribus incorruptis. Sed enim quo medio id fieri ualeat, in superioribus aperte satis declarauimus. Quid obstabit quin luculenter intelligamus hoc diuisionis, & moderaminis medium esse roborandum, & instaurandum sibi simili, scilicet incorrupto medio sumpto, ac separato ab aliquo naturali corpore maxime apto, & idoneo, impuris elementis prorsum abiectis unam cum suis tenebris. Non quod ista sint penitus inutilia, uerum apta minus, quam ut possint aut debeant, nisi latius cum aliis summe praeparata, ad intrinsecum usum assumi: Ad extrinsecum uero, a suis etiam tenebris purgatissima, chirurgis prae caeteris omnibus sunt aptissima remedia, ut seruetur naturalis ordo similitudinis, quo docetur passim similia similibus esse applicanda, ut corporea corporeis, & sensualioribus extrinsecus: item intrinsecis & uitalioribus uitalia. Si ergo morbus uitae sit, propter corruptionem elementorum, successiuus interitus: quis non iudicabit uita solum opus esse ad retinendam uitam, & non illis quae, quia corruptionem facilime admittunt, pariter & uitam adimere possunt, ut ipsa sunt elementa? His igitur diuisis per separationem, purum ab omni corruptione liberum, suas etiam uires exercere libere poterit, & non impedite in quoduis corpus agere, cui fuerit inditum. Ut tamen illi magis ac magis uideant qui tam atrociter in spagiricam artem saeuierunt hactenus, qua ratione id fieri queat, etsi ex praecedentib. intelligi possit; ne tamen de obscuritate tractationis in hac arte, conquerendi, si non habeant, sibi nihilominus faciant ansam: naturae primam arcam ostendere decreuimus, de qua spagiricum artificium olim prodiit in lucem: Deo prius inuocato, ut clauem ad eam reserandam, iis duntaxat communem esse faciat, quos ad arcana suae filiae naturae uidelicet dignos censere uoluerit. Sinceriores uiri bonaeque uoluntatis homines secum & cum aliis omnibus in Deopacem habentes, illustrati luce supernaturali, naturalem suis contemplationibus assequuti sunt ad hunc modum. Inprimis opificii diuini considerarunt ordinem atque progressum ex Moysis narratione. Tandem afflatu diuini spiritus, hominum pios conatus omnes adiuuantis, ad imitationem eius, quantum fieri licuit, ex Deo in utilitatem humani generis sese totos contulerunt: non sine tamen plurimis ad Deum prius directis inuocationibus, ut dignum tandem testimonium habentes de non laesa hac in re diuina Maiestate, rem aggrederentur felicius, ad honorem & gloriam eius cui soli summa cum laude conueniunt. Ex arca igitur naturae qualibet, praesertim ea quae praestantissima uideretur ad quaesitum opus perficiendum, aquas inferiores a superioribus diuiserunt, id est, elementares a firmamentalibus, idque per ignis exterioris ministerium tanquam per instrumentale medium. Istas uero ad firmamenti coelici naturam adduxerunt, calore digestiuo rotationis, usque dum, si quid ex elementaribus esset reliquum, diuisum accederet iterum ad elementa sua, ut in isto rei firmamen to lux appareret eius purissima, unitatis & simplicitatis naturam induta. Hac passim usi fuerunt, ad medelam omnium quae sub coelo reperiri possunt excellentissimam, purissimam, atque simplicissimam, tantaeque uirtutis, ut cuncta in humano corpore inaequata, per ipsam ad iustam temperiem redacta fuerint, utque pro miraculo uisum & existimatum sit ab omnibus. Quid mirum? coeli uirtus & firmamenti, prout supra narratum est saepius, rebus est naturaliter insita ab initio suae generationis, quando formam acceperunt specificam, potentia nihilominus sub uniuersali degentem. Caeterum inferiores aquas a dicta diuisione residuas congregarunt in locum unum, sua quam uocant stillatione, ut apparuerit arida: hoc artificio separarunt maria rerum a sua terra. Sub istis itaque duobus elementis latitant alia duo, aer sub aqua, & sub terra ignis, & sub his omnibus tenebrae, quas etiam per separationem amouerunt ad hunc modum. Ignibus torrendam primo terram exhibuerunt, & proprio smigmati, etiam igne repurgato, postmodum abluendas, aut alieno tantisper, dum quatuor, quae dicta sunt elementa, coacta sint in unum corpus diaphanum & clarum, a suis tenebris omnino repurgatum; quod alcali rerum uocauit Paracelsus. Huius usus in chirurgia potissimum fuit antiquioribus spagiricis medicis frequentissimus, ad ulcera quaeuis & uulnera prospero admodum successu, prae caeteris aliis omnibus. Ad intrinsecos tamen usus nondum idoneum, usque dum multo maiore industria cum aliis sui generis mortificatum sit, ac tandem suo tempore in praestantissimum pharmacum potulentum etiam reuixerit, nectaris instardiuini uiuificum. Summum hoc esse dicunt arcanum in rerum natura, summaque naturalis sapientia, ad quam physicus omnis aspirare deberet, omnibus Graecorum infidelium somniis, atque figmentis a tergo relictis. Uerum enimuero ad ista felicissima loca non alia quam per spagiricam artem patet aditus. Etenim clauem fabricare docet, qua naturae seras, & arcas quaslibet reserare licet omnes in genere, & in specie, sine qua etiam nihil perficitur arduum aut praeclarum ex arte naturalis sapientiae, id est, uere Physices. Proinde non merentur dici physici, neque medici, quotquot spagiricam artem ignorant: quanto minus digni his appellationibus, qui calumniis in eam inuehuntur, ac illius ueros professores odio prosequuntur multa cum inuidia. Quid illis prodestex superficie tantum res cognoscere naturales, nisi quod in istis latet ex centro pariter discant, cum scire, tum experiri? Cadauerum anatomia scholae medicorum hactenus delectatae sunt. Cur non etiam anatomiam corporum naturalium arte spagirica per ignem, & non per nouaculam professi sunt? ea siquidem humano generi longe est utilior magisque necessaria. In cadauere porro quid praeter mortem quaerimus? Atqui in anatomia spagirica contra, nil nisi uitam inuenire licet. Locationes, situs, & cohaerentias partium in humano corpore rite probeque cognitas habere, quamuis arduum sit in medico ( ut ingenue fateamur ) attamen longe gloriosius ei fuerit, deficientem uitam uita sana & longa instaurare, quam dislocatum aliquod membrum suo loco restituere. Nec alite eos errare hac in re iudicamus, quam quod pro minimo maximum relinquant. Et quamuis unius obliuisci minime deceat eorum, alterius tamen non immemores esse oportuit, quod maxime uidebatur necessarium. Summatim, quis ingenio preditus, & sagaci mente dotatus, non uidet spagiricam artem ex penetralibus naturae prodiisse, per contemplationem diuinorum operum in Genesi, & non ex opinionibus aut fallaciis hominum? Si pariter ex eadem Genesi deduci queat scholarum infidelium Physica, hactenus palam atque publice lecta, digna sane uidebitur quae cum ea quam profitemur locum habeat. Sin minus, quid est cur nos Christiani prophana magis quam diuina percipere debeamus? Hactenus quae de morborum, & medicamentorum origine diximus obiter transcurrendo, paulo fusius clariusue repetere maxime fuerit opportunum, quo magis ac magis lectorum memoriae consulamus, & ingenio, in re alioqui per seipsam satis difficili, ni saepius innouetur. Antea diximus naturae sanae & incorruptae per serpentem illatum fuisse morbum ad mortem, quo non laborabat priusquam lapsus esset Adam. Sequitur inde morbum esse praeter naturam, & eius finem aut exitum esse mortem etiam rerum naturalium. Colligimus enim ex sacra Genesi, serpentem introduxisse in primum parentem naturalem duplicis mortis occasionem, mentis & corporis uidelicet: quanquam statim a commisso peccato non interiit, nihilominus obnoxius utrique factus est. Ut etiam non est peccatum illicon subsequuta mors, sic etiam initium morbi corporis non ita cito fuit in praeuaricatoribus euidens, sed successiue tandem in exitum suum abiit suo determinato tempore. Nonne uidemus in sua posteritate semper magis ac magis uitae uires defecisse, ut hac tempestate decades decadum in hominum aetatibus, uix etiam ad decades peruenerint, imo uix unus detur, qui tot uitae suae denarios annos compleat, quot centenarios antiqui patres superuixerunt? An non idipsum pro morbo haereditario reputabitur, ad exemplum uitae longae & uitae breuis? Etenim argutus ille calumniator non cessat ab incepto, quinimo in has horas homines ad inordinatae uitae genus omne uehementissime sollicitat. Quo fit ut parentes indies magis ac magis debiles facti, sibi similes foetus progignant auctiorisque infirmitatis. Qui quidem postmodum ( ex propria nimirum quisque sue uitae petulantia ) nedum in seipsis, uerumetiam in sua posteritate pullulandi propagandique dederunt occasionem, ut ex uno ad alium, quae longa fuit olim sanaque uita, transiit paulatim & successiuis incrementis, in breuissimam, eamque corruptissimam. Haud alio credendum aculeo serpentem introduxisse hominum utrique uitae mortem, quam per petulantem, titillantemque inobedientiam, qua reluctarentur, uti subesse diuinis praeceptis, non secus & naturae legibus. Haec est potissima radix, quae tenebraselementorum commouet, armatque tenebris exterioribus ad bellum gerendum luci firmamentali rerum naturalium, ut si qua possint, uetitam a Deo permixtionem inferre, postmodum intemperiem, deinceps morbum, & successiue mortem ualeant. Ut igitur istis machinationibus a serpente satis contra nitamur obsistere, extrinseco nobis firmamento est opus, quod elementorum nostri corporis tenebras intra suos limites contineat, & eiusdem lucem tueatur ab insultibus. Quod & quale sit eiusmodi remedium, & quo debeat artificio parari, dictum fuit. Uerum quod ex naturae penetralibus sit petendum, non sine claue reserantur capsulae naturales, & praesertim mineralium atque metallorum. Nam, ut aduersarii nostri loquuntur, ista sunt a natura tam admirado compacta uinculo ( & praesertim aurum de quo gloriatur spagirica ) ut nullis ignibus cedere uideatur, imo flammis uiuacius ualidiusque reddi. Tantum abest ( inquiunt ) ut chimistae polliceri sibi debeantignem esse clauem aurum reserantem, quem potius clauden tem experiuntur. Subscribemus eorum opinioni tantisper, ut falso credant nos hisce friuolis argumentis succumbere. Mox inde subiungamus quod eos prorsum a frustranea sua spe deiiciat. Diximus antea superficiales physicos aliud nihil intelligere, praeter hoc solum quod eis uersatur ob oculos. Quo fit ut non uideant alium ignem quam & ipsi rustici puerique simul cum ipsis uident, & quo passim utuntur fabri, mechanici, & id genus hominum. Fatemur ( inquam ) nullis ignibus aut flammis elementaribus obnoxium; contra quidem asserimus ipsum artificiali chymicorum igni ultro sese dedere, ac nihil magis in rerum natura quam cum ipsum ignem appetere, in quem etiam seipsum transfert, atque summo gaudio conuertit sine controuersia. Etenim aurum ipsum totum est ignis, ac similis ei per quem dissoluitur, non in hydrargyricum liquorem ( ut nonnulli putant ) non per chrysulcam, ut nobis perperam obtrudunt aduersarii, sed in & per succidam, transparentem, ac fluidam substantiam rori coelesti persimilem. Cum igitur clauis haec tam stricte compactum corpus a natura reserare ualeat, alia non erit opus ad reliquas naturales arcas aperiendum. Structura clauis istius passim habetur in omnibus fere libris philosophorum, ut non sit opus ad fabricam eius exponendam uerba facere, ne saepius dictum ad nauseam repetere dicamur. Quid multis? manifestior esse non potest, quam si uobis a naribus propendeat, ac in osdelabatur. Repetamne clarius: unarius est ab unitate positus in rerum natura, qui per amotionem binarii, suum ternarium ad unitatis naturam adducit: tum demum fit potens ad omnem arcam reserandum. Sed quod dubitem ea uobis adhuc satis obscura, si uelim qua fieri potest aptissime declarare, prius quid binarius sit, aliter quam antea, definire est opus, alioqui ut decet intelligere non potestis. benignas igitur ac pias aures arrigite. Sciendum utique binarium esse duplicem, utpote naturalem, & contra naturam. Naturalis binarius a Deo est per diuisionem in Cenesi superiorum ab inferioribus ortus, & qui sub unitatis uinculo conclusus ternarium efficit, quum in unitatem redeundi fit aptus. Binarius uero contra naturam, idipsum est quod nedum naturae, sed Deo primum inimicissimum, cuncta quae creata sunt perdere conatum est olim: haec est radix morborum omnium & interitus, quandoquidem sub nullo uinculo cohibetur, quin potius est primum diuortium, nexum pacis & concordiae soluere sollicite procurans, nedum in supernaturalibus, sed etiam in creaturis naturalibus omnipotentis Dei conditoris omnium, ut patet in sequentibus. Porro postquam altissimus Deus angelos suos, & suae gloriae ministros creasset sub unione suae pacis & concordiae, surrexit accessorio casu hominum intellectui minime cognito, primas inter creaturas, binionis atque dualitatis inimica Deo confusio, quae per assumptam multitudinem dissensionis, contrarietate suffragante, creatam in ternario imaginem unarii, in binarii conditionem omnium miserrimam allexit. Qui quidem binarius ex angelo diabolus & calumniator perseipsum factus, uel solo cogitatu, hoc uidelicet, ut sese monarcham efficeret, aut aequalem, aut Deo superiorem. Uerum non citius ab illo conceptum hoc fuit crimen laesae diuinae Maiestatis, quam deiectus e coelo binarius, una cum suis complicibus, extra lucem in tenebras exteriores decidit, mortisque perpetuae poenas dedit absque tormenti fine. Quo melius remipsam declaremus, rationem circini producamus in medium, cuius pes unus comparatur centro, tanquam fundamento fabricae; pes alter uero circunferentiae, comparatur delineamentis, & circunscriptioni totius machine. Cum igitur angelus reprobatus, summum creatorem Deum in uniuersi productione conaretur imitari, comsideretur proprium sibi circinum fabrefecisse in animo peruerso. Uerum enimuero super aliud centrum fabricare coactus est, quod centra duo non conueniant in una monarchia, neque duae circunferentiae. Hac de causa binarius merito uocatus, quia unitatem & ueri centrum uel monarchiam ad multitudinem adducere numeri conatus est, assumptoque centro falsi duxit circunferentiam usque ad medietatem, quo cum peruenisset, circunferentiae pes in alterum centrum fixus est, & aliam priori similem circunferentiam mediam nihil concludentem, sed interruptam falsi figuram praeseferentem, intersectione cum altera delineauit. Unde brutalis bestiae, serpentisque incuruati ac duplicis effigies, cornua quatuor erigentis in coelum, & contra ueri monarchiam erepsit. Perpetrato crimine hoc radice malorum & uitiorum omnium, cecidit istud regnum in seipsum diuisum una cum suo principe Lucifero, suisque legionibus commilitonum. Non est ergo quod miremur, si Deus in creatione mundi Genesis die secundo non dixit, ut aliis quinque diebus, hoc uerbum scilicet: Uidit quod bonu esset, ob numeri primordium, ex quo multitudo sumpsit originem confusionis, diuisionis, & controuersiae per binarium contra Deum & naturam. Non ideo ( ut supra diximus ) duo semper esse damnanda asserimus, modo tamen in unione persistant, uti duo in carne una. Sed quoties diuisa fuerint in binionem, id est, bis unionem efficere uolent contra monarchiae naturam, cum binario esse reprobanda, un a cum sua prole quaternaria monomachie, uel potius quateruario, uel uariato quadriconio, ex biuariato generato. Quoties igitur duo uel plura pacem obseruant in unitatis ueritate, bene constitutam esse dicimus duernionem, & non dualitatem. Non ita de binione uel bis unione censendum, quia non debent, nec esse possunt duae uniones, sed una tantum, ut non nisi Deus unus, & non plures, neque pauciores. Ternarium etiam nolumus interpretari teruarium, quia proles est & foetus unarii, qui nunquam uariauit ab unitate, quod fecit binarius. Ut nos tandem animum recolligamus ad ea quae proposuimus dicere. Auditum est nuperrime, binariam illam diuisam monomachiam, cornua quatuor erexisse partu binarii procreata. Haec elegerunt sibi sapientes infidelium medici pro fundamento suae medicinae, quo distraherent medicam unionem, & in quatuor partes lacerarent, & hoc ipso diabolum duplo superarent, qui tantum in duas partes unionem separare ac diuellere, ( sed frustra ) conatus erat. Exemplo patet, cum ex unico humore quem Deus creare esseque uoluit, quatuor humores statuerunt male cautis & non mente sanis hominibus persuadere. Mirum cur magis quatuor humores esse debeant, quam quatuor siccitates, quatuor calores, & totidem frigiditates, item quatuor terre, quatuor ignes, quatuor aquae, & quatuor aeres, & inde quatuor mundi. Miranda & absurda confusio, qua infideles ueritatis omnis ignari, nos Christianos ueri sectatores ad suam insaniam, si potuissent, attrahere conabantur miseri. Nonne uidebant quocunque se uertissent, nihil praeter inquietudinem animi ( ut etiam eorum plaerique fassi sunt ) certi nihil, ueri, stabilisque reperire posse, de quibus apud Apostolum, semper studentes, & nunquam ad ueritatis cognitionem peruenientes, quod uniti nil in suis studiis, sed contraria ueritati cernantur omnia? Argumento est suae medicinae maxima, qua docent contraria contrariis esse curanda. Quid aliud hoc est, quam fateri se natos ex falsi binario, qui radix est omnis contrarietatis? Quid etiam diabolum contrariorum patrem contra seipsum agere existimant? Ipse est qui contrarietatem in naturam introduxit; qua ratione putant isti doctores diabolum tam amicum naturae factum, ut tandem ab ea remouere uelit, quod potius propria sua conditione adaugere summo studio procurat? num aeque stupidus est atque illi qui talia docent? Serpentis enim prudentia in malum, & non in bonum confirmata est, ut etiam etsi uelle posset homini prodesse, nunquam ualeat. Siquidem omnipotens Deus non uult homines curari per diabolum, sed per ueritatem ac uirtutem, quam ipse in hanc rem condidit in rebus naturalibus ad unionem, id est, ad medicinam adductis. Quapropter mendaces doctrinae sunt hominum, quae bellum bello pellere, & ignem igne docent extinguere, diabolumque diabolo propulsare: ista namque contra sententiam infidelium etiam pugnare uidentur, quia non sunt contraria, sed omnino similia. Dicet argutulus, spagirorum sententia haec est, ut similia curentur similibus. Siccine rem intelligitis, ut non uideatis differentiam inter curationem & expulsionem? Non curantur morbi, sed morborum subiecta, quae sua natura priusquam ingrueret morbus erant sana. Si ergo sanari debeant, simili sano fieri necessum est. Si tamen pellendus est morbus, non simili, quia incrementum adderet, sed contrario, nimirum sano. Stulte igitur loquutus est quisquis ille fuerit, qui contraria contrariis esse curanda statuit. Sanius prudentiusque docuisset ad hunc modum: Similia similibus curanda, & contraria contrariis pellenda. Non perceperunt ingenio morbos non curari, sed morbosas partes, quae suapte natura morbosae non sunt, nisi quatenus ad tempus obsessae morbis. Concludendum igitur infideles eiusmodi doctores doctrinam suam hausisse ex falsi binario, cui etiam quadricornem bestiam genuerunt humorum, suasu quadricornuti binarii, cuius nomina cornuum sunt, ambitio, brutalitas, calumnia, & diuortium: que quidem exponeremus iuxta suam sibique dignam interpretationem, nisi ad alia nobis accelerandum esse uideremus. Sed breuitatis ergo praetereuntes, suo loco temporique reseruamus: erit namque nobis, ut uideo, propter haec, & alia multa, pugnandum. Quoniam tetigi diabolum, & suos, ulcusque aperui malorum. Interea ab incoepto non est nobis desistendum, quod pro physica & spagirica ueritate digladiamur. Cum igitur summus conditor Deus uideret quos crearat angelos ab unitate defecisse, prouidentia bonitateque suis, ternarium uel microcosmum ultimam suam creaturam condere statuit, & in locum substituere deiecti e coelo falsitatis autoris & apostatae binarii. Quod percipiens miser ille diabolus, uidensque iam esse in propatulo qui beatitudinis sedem, e qua fuerat eiectus, aliquando esset occupaturus, inuidia quadam innata captiosisque sophismatibus, hominis debiliorem partem aggressus est foemineam, pomumque uetitum, & inobedientiae radicem in istius monarchiam iaculatus fuit. Quo quidem ab una parte duntaxat laceram ( non tame ita diuisam quin medio cohaereret adhuc ) ad mortis latam uiam adduxit sub omegae faciem, ac pomum perditionis panem in duas partes distribuit, ad foeminae marisque seductionem. Proinde notanda qua uia sibi fecit calumniator ille serpens in monarchiam humanam aditum, & irrepsit miranda quadam astutia. Sciuit enim, ut omni astutia plenus, Adamum unario insignitum; hac de causa primum non est aggressus, dubitauit nimirum se nihil efficere posse: item non ignorauit Euam a uiro suo diuisam tanquam naturalem binarium ab unario sui ternarii. Proinde a similitudine quadam binarii ad binarium, & multitudinis ad multitudinem armatus, in mulierem fecit impetum. Sunt enim omnes numeri pares foeminei, quorum initium duo sunt, Euae proprius, & primus numerus. Atqui numeri omnes impares masculei, quorum fons & origo est ternarius Adamo proprius: hic numerum nullum, neque multitudinem primo, & immediato insultu diaboli potuisset admittere, quia proles est unarii. Quare diabolus, qui binarius est contra naturam, primo binarium naturalem aggressus est. Iam demum consideremus unde processerunt errores in medicina, & corruptiones omnes in reliquis philosophicis pro fessionibus. Nemo sanae mentis negabit, ex pa ne morsuque uetiti pomi, haec ipsa per serpentem falsi binarium, in microcosmum uel ternarium irrupisse. Non potest ergo tolli morbus a ternario per binarium, neque per eius prolem quaternarium, sed per unarium solum, ternarium ad suam simplicitatem & unionem reuocantem, abiecto pulsoque inimico binario. Et quamuis diabolus ternarii monarchiam po mi iaculatu ab una parte lacerarit, effecisse tamen haudquaquam potuit, ut in duas partes a se mutuo disiunctas distraheretur. Alioqui nisi restitisset illa partium cohaerentia, ea parte quacalumnia seclusa fuit a reliquis cornubus, periculum imminebat desperabundae reconciliationis cum Deo suo. Nam si tantum praestare potuisset calumniator, ut pariter hominem Adam ad calumniam in suum creatorem traxisset, qua solitus est ipse in Deum & suos uti, existimabat actum esse de homine. Uerum misericors Dominus noluit eatenus hominem uirum sibi reddere inimicum, ut quanquam exutus omni ratione & uera sapientia, in tantam ingratitudinem prolaberetur. Tantum fugit a facie Domini brutalitate quadam imbutus, qua putauit latere posse eum, qui nusquam non praesens est. Fassus tamen errorem suum, statim sine cunctatione, cognouit ore coram domino suam nuditatem: exemplarnimirum primae poenitentiae: non quod propter hanc consequutus sit misericordiam, nondum enim audierat dulcisonum hoc uerbum Domini ad serpentem, Semen mulieris conteret caput tuum. Quid quaeso haec omnia sibi aliud uelle uidentur, quam Dei misericordiam erga hominem ob oculos mentis nostrae proponere, ut meditemur eam dies & noctes, eo studia nostra prius dirigentes, quo peruia nobis est omnis in omnibus ars atque sapientia? Post lapsum igitur, prima hac omnium promissione ex ore proprio Deus ratificare uoluit quicquid per suos prophetas erat in futurum promissurus, & effectu postmodum in filio praestiturus. Ab eo momento igitur Adam a Domino libertati donatus & emancipatus, a seruitio diaboli ad suam monarchiam est restitutus, excepto solum radicis pomi tantillo reliquo, propter quod monomachia tantisper nobis exercenda est, dum in corruptibili hoc domicilio morabimur. Ut rem clarius intelligamus eius residui pomi, est quod circinum a binario per imaginationem fabrefactum latius examinemus. Nuper auditum est, imaginarium hoc instrumentum, una cum fabro suo deiectum e coelo in tenebras exteriores: hoc ipsum indies adhuc in manus resumere non cessat calumniator, quo monomachiam in nostris imaginationib. contra Deum & nos crudeliter exerceat, ut nihil non perturbet, si quandoque boni quidpiam contingat meditari cupere nos ad exercitium emendatioris uitae, lolium immisceat, & ab omni bona frugiferaque cogitatione diuellat, inque uanas praecipitet. Hoc est pomi reliquum in nobis, per quod monomachia sua nos exagitat falsi binarius, sed frustra. Quandoquidem inuicta & insuperabilis Dei potestas ( contra quam nulla uiolentia, nulla tyrannis quicquam potest ) animos nostros corroborans uirtute diuini sui spiritus, armat, protegit, atque tuetur, ne circini binarii machinulis irretiti unquam succumbamus. Quin potius falsi machinatorem, architectum impuritatis, & instrumenta sua toties a mente nostra procul facit, ac relegat in foueam confusionis atque perditionis aeternae, quam sibimet fodit, quoties artes suas & technas dirigere nititur contra monarchiam nostram, per imaginationes animis nostris obtrudens, ac praefigurans illud malorum instrumentum falsi circinum uidelicet. Caeterum nouit, ob lapsum in quem nos traxit, iniunctam esse nobis laborum poenam, atque uultus nostri sudorum, ad acquirendum panem & necessaria uictui & usui. Proinde hinc occasione sumpta, in artes suas nefarias trahere nos nititur, quibus ea comparemus quae minime necessaria sunt. Uerum enimuero Deus contra, nobis instrumenta proposuit, quibus uult nos uti ad per nostras artes parandum panem. Non quidem indiguit conditor altissimus Deus in mundi creatione aliquibus instrumentis, ut opificium suum in ordinem redigeret, siquidem nutu solo ac momento singula potuit perficere: nisi quatenus docere nos uoluit eisdem uti, quibus usus est, numeris uidelicet, mensuris & poderibus, iuxta quae singulas actiones nostras temporaneas, artium & scientiarum normas ordinaremus, & renunciaremus binarii calumniatoris instrumentis atque imaginario circino. Reliquum erit ut consideremus qua uia quibusue instrumentis, lacera nostri ternarii monarchia sit ad unitatis ac sanitatis uitae longe pristinam integritatem reducenda. Primum omnium ad ueri centrum increatum, & uniuersi creati centrum animum aduertamus, in quo numerus, mensura, pondus, & omnis sapientia latet. Uera igitur medicina, qua lacera nostri ternarii monarchia ( quod ad spiritum attinet ) fuit reparata, ueri centrum est: non secus atque medicina corporis, centrum est uniuersi creatum. Quae quidem non duo centra, sed unicum, uti spiritus & corpus hominis unicus homo. Diuersis tamen respectibus, ob diuersa duntaxat, quibus assumuntur, animo discernenda, tanquam increatum & creatum, que a Deo sub unione conclusa sunt. Reiiciendum est igitur imaginarium illud centrum binionis, a calumniatore positum, ut ternarius ad uerum unarii centrum, & ad priorem monarchiam a monomachia liber, adepta uictoria per suum redemptorem adducatur. Diximus antea non posse in unica monarchia plura centra esse, nisi sub unione facta sint unum, neque pluribus circunferentiis unicum includi spatium. Haec de medicina contra spirituales egritudines: iam ad corporalem illam & physicam est ueniendum, ut eius quaternarius cum suo ternario, per copulam unionis ambo simul conueniant in septenario. Quaternarius enim adscribitur ut binarius materiae, ob elementa quatuor quae naturae materiam uniuersam exhibent, uti coelum eidem praebet omnem formam, & actionem in dicta materiam, Morbus itaque est impressio mali, per actum centri falsi in corpus, ad passionem actioni similem, dispositum. Ex aduerso medicina est repressio mali, per actum ueri centri & uniuersi in corpus, quo disponitur ad passionem actus eiusmodi susceptibilem. Cum igitur ex unica radice morbus omnis, ex una radice pariter omnis medicina progressum habet: ut ex binario confusionis atque discordiae multitudinis origine siquidem hac in monarchiam irrupit morbus tam mentis, quam corporis, quapropter ex unario simplicitatis, omnis medicina est. Quid quaeso generare de se potest unum aliud, preter solum ternarium unionis & omnis temperamenti ac simplicitatis susceptiuum, in quam nulla cadit multitudo, ergo nulla contrarietas? Rursus quae fatuitas fuit, infidelium medicinae fundamentum ponere quaternarium, cum proles sit binarii? Ostendant nobis infideles quomodo possint esse rerum plura principia naturalia. Interim ad instaurationem lacerae monarchiae redibimus. Summa uirtus itaque & immensa bonitas inuisibilis centri ac indiuisibilis, tantae est efficaciae, ut omne quod sibi conforme simplicitate fuerit ac rotunditate, ad se trahat. Quo factum ut homo, qui ad similem ab initio creatus est imaginem, licet in ea non permanserit olim, nihilominus, ubi deperditam sanitatem corporis & mentis recuperare uolet, ad amussim studeat centrum cognoscere ac scire, eoque se totum conferat, & liberabitur ab omnibus imperfectionibus & morbis, ut ad prioris monarchiae statum restituatur: ablatis atque deletis quatuor cornubus, cum mentalibus, tum physicis, quae binarii cornua quatuor melius ut intelligamus, nuperrime dictum est, diabolum ista in coelum erexisse decidens ac deiectus ab eo, necnon illa postmodum in mentem humanam infigere conatum fuisse, uidelicet ambitionem, brutalitatem, calumniam; & diuortium. Frustratus tamen sua spe pro parte calumniae, quam infigere nequiuit in Adamum, tria tantum lethaliter intrusit, mutatis nominibus duntaxat, uti ambitionis mentalis, in ardorem morborum corporis: brutalitatis, in bullitionem liquorum eius; & diuortii in dissolutionem temperamenti precedentium. Calumniam uoluisset in omnimodam istorum consumptionem adducere, non permissum est illi tamen inuertere naturam a suo temperamento: haec uero aliam non admisit unquam temperiem praeterquam in tribus, ut in calido naturali, quod est organum uitae: in humido radicali, quod fomentum est illius: & in luce naturae, quae ambobus tempera tam uitam exhibet ac longam. Ista, per naturae lucem illustratus supernaturali Paracelsus, didicit experimento se ad hunc modum habere. Proinde calidum naturale uocauit sulphur & naturae corporeae lucem: humidum radicale merrium uitae corporis: corpus uero uocauit balsamum uitae corporeae, salque lucidum ac diaphanum. Atqui per binarium inquinata, ut diximus, appellauit his nominibus, quando morbos introduxerunt per binariam illam distractionem a sua temperie, quod cornu diuortii dictum fuit: uidelicet naturale calidum recedens a suo temperamento, sulphur urens uel adustum caetera consumens ac deuorans, ut est a suis morbis quod efficit euidentissimum: humidum radicale pariter deuians ab unionis temperie, mercurium congelatum uel sublimatum: item balsamum uitae non persistens in suo statu naturali appellauit sal resolutum. Causae autem solutionis temperamentorum, & inde prouenientes morbi, alibi dicenda sunt. Proinde si locum dare quatuor binarii cornubus oporteat, ex infidelium sententia, nusquam est quo se recipiant praeterquam in elementa. Atqui in superioribus naturae partibus aethereis, nullus est ipsis locus, quod etiam priore tractatu clare satis liquet. Ut igitur laceram ternarii nostri monarchiam in omegae formam distractam, finem uitae notantem, tribus eius deletis cornubus, utrinque subleuemus in alphae principii uitae restitutae longae, loco perpetuae, figuram, ad eum nos conuertamus, qui dixit: Egosum alpha & omega, principium & finis: ipse nos docebit alia uia gradiendum, cum in supernaturalibus, tum etiam in naturalibus, quam per labyrinthum infidelium, ad morbos omnes a nobis propellendum. Ipse namque principium non habet, neque finem: ergo haec uerba in nostri doctrinam de nobis tantum intelligere nos uoluit, ac de omnibus quae propter nos creauit ac fecit, ut in eo solo nostrae uitae sanitatis & felicitatis initium & finem agnosceremus, ad eius gloriam primum, & nostri salutem tendere. Caeterum, etsi ad initium prioris status, monarchia nostra nobis per Christum restituta sit, ne tamen eius tantique beneficii unquam essemus immemores, pomi lacera semicircunferentia, monarchiam nostram adhuc intersecare percipitur, monomachiamque suam exercere contra nos, cum in animo, tum in corpore, dum in caduco uersabimur, ut ab alphe nota patet, in qua circulum intersecat arcus, uti semicirculus integrum. Ternarii igitur animi siue mentis medicina, est increata unitas ex increato ueri centro data: Corporis uero medicina creata est unitas, ex uniuersi creati centro nata. Unitas autem haudquaquam indiget medicina, quoniam ipsamet est sanitas. Dualitas contra morbus est, qui nullatenus medicinam recipere potest, cum ad perpetuam condemnata mortem fuerit in binario falsi absque misericordia. Solus uero ternarius est is in quem cadit medicina perunarium, quia dignatus est gratia pereum qui solus est unus & misericors. Quamobrem igitur infideles medicinam quaternario tribuant non uidemus: condemnatus est enim una cum sua radice binario, ex quo generatus eiusdem conditionis atque naturae cuius & parentes. Fructus enim ex arbore mala nequaqua bonus producitur. Aedificium itaque suum super arenam struere pergant, culmineque protegant, uentis nihilominus & fulmini louis obnoxio, dum nos in solidis petris edificamus. Breuiter, hoc est nostrum fundamentum in medicina; Uti quidem longae uitae sanitas per unitatem a Deo nobis data est, per eandem, & non aliter unquam, recuperanda. Haud secus uitae breuis morbus omnis, per solam Dualitatem ortum habet. Porro memini me supra uitae longae sanitatis arborem plantasse ternario: reliquum erit ut examinemus quae binario naturali plantata fuerat olim, & per falsi binarium supplantata sit his sophismaticis uerbis: Nequaquam ( nequam inquit ) moriemini, & quae sequuntur. Quatuor in coelo planetis imperfectioribus, quatuor in corpore nostro correspondere uolunt elemeta, ut saturno, mercurio, ueneri, & marti, terra, aqua, aer, & ignis, ex quibus conflatum est, & infirmum propter partium imperfectionem. Plantetur itaque arbor ex eis, cuius radix adscribatur saturno, per quam uarius ille mercurius ac uenus truncum & ramos ascendentes, folia, floresque fructum ferentesi marti praebent. Occurrit hic inter spagiricos & infideles medicos maximum dissidium: quod hoc ponere loco uisum est, ut isti uideant illorum opinionem, exacte satis examinent ac omniex parte uisitent, si quid inueniant autoritatis ex luce naturae quod eam labefactare queat, & Hermetem Trismegistum una cum suis sectatoribus reddere discipulum Hippocratis aut Galeni; sin minus, isti fiant Hermetis discipuli. Non est quod partium alterutra suos scriptores adferat in autoritatem suae doctrinae, alioqui lis indecisa perpetuo manebit. Solum autorem statuant medicinae iudicemque naturam, cuius etiam autoritatibus ex eius luce deductis inter se pugnent. Aggrediat interim opiniones tam unius quam alterius partis, quantum in me fuerit, describere a supplantatione dicta, per falsi binarium elementis non secus atque aethereis introducta, & per uerbum nequaquam moriemini. Infidelium opinio medicorum est, quatuor in humano corpore humores existere, quos atram, flauamque bilem, sanguinem, & pituitam uocant, ex quibus corpus physicum suum constituunt. Hac nimirum ducti ratione, quod humano sanguini de uena uel alio loco tracto, uideant aqua supernatare, quam pituitam uocant: huic etiam flaui mixtum quid, & atri coloris aliud, iudicarunt inde quatuor elementa constare quatuor humoribus, & ex istis corpus humanum: cum tamen ex unico humore, qui fuit aquarum inferiorum, Deus elementa segregarit, non in quatuor peculiares humores, sed in unicum, & reliqua tria longe diuersa, & ab humore prorsum aliena forma. Quid mirum? cum ipsi manifestam solum sectati naturam, occultae penitus sint ignari: non aliter de quibusuis rebus iudicare possunt, quam superficialiter. Uerum non ita se res habet in occultioribus ut putarunt. Nunquid percipere potuerunt, corpus & sanguinem esse duo diuersa corpora: prius quod alitur, & ex semine productum fuit: posterius uero, quod alit ex potu ciboque proueniens externis? ludicium igitur eorum est in alente, & externo corpore, non autem in eo quod est subiectum accidentium & morborum susceptiuum. Proinde cibis & potibus in sanguinem & excrementa conuersis medebuntur, potius quam indisposito corpori naturali, accidentali cuipiam & excrementali. Si dicant nullam esse differentiam inter sperma & sanguinem, quod affirment ex isto superfluo illud generari. Negamus quod asserunt, nempe sanguinem ut in uenis aut alio loco haerentem, esse spermatis originem: inde sequeretur absurdum uidelicet, generari corpus humanum ex liquidis tantum, & non ex reliquis etiam solidioribus membris, totumque corpus generati sanguineum esse, non carneum, neque osseum, etc. Contra fatemur quidem sanguinem a natura transmutari in alimentum singulorum corporis membrorum, sed tum non est amplius sanguis, nec formam eius habet, sed enim est abundans nutrimentum transformatum in carnem & ossa, priusquam formam accipere ualeat spermatis: item non etiam ex superfluo quopiam, at ex potissima & maxime necessaria substantia singulorum corporis membrorum decisum esse, alioqui membris omnibus completus non esset foetus. Non est igitur prima spermatis materia, neque proxima, sanguis humanus ( & si remotissima ) sed haec est membrorum omnium atque partium, facultatumue congregatum chaos in centrum unum intensum, ad extensionem suae formae. Rursus sanguis purissimus, a reliquis tribus dictis humoribus utriusque bilis, & cholerae semotus, quatuor in se continet elementa puriora & sinceriora, quam sint illa quae super sanguinem apparent. Sed hactenus elementorum arbor supplantata est a falsi binario, quae ad hunc modum restituitur: Radix eius est saturnia & omnes solidiores partes. Succus omnis qui per radicem assurgit in truncum, ramos, frondes, flores, atque fructus, mercurialis existit. Calor & ignis qui succum eiusmodi sugens attrahit, partim est martialis, & partim ueneres. Etenim a marte uenus, non magis quam aer ab igne separari non potest, quod inter ista duo sit indissolubile coniugium. Nullus enim aer igne uacuus, & nullus ignis uires suas exercere potest absque aere. Quare pro uno & eodem ambo sulphure naturali haberi debent. Ab istis ergo tribus quae dicta sunt, morbos omnes in suum corpus physicum ( quod spermatis esse dixerunt ueri spagiri, & non alimenti ) imprimi per tria genera generalissima constantissime docuerunt, cuilibet etiam generi suas species assignarunt. Haud secus igitur atque radix in terra, ut etiam rami supra terram, pertruncum in uarias extremitates dilatantur, saturnus physicus & infirmus, uarios suos morbos in humani corporis terram, id est, in omnes solidiores partes eius imprimit. Mercurius etiam infirmus per truncum & ramos omnes in humanum liquorem suos morbos infundit. Et male sanus mars una cum sua uenere physica, humanum ignem uariis flammis incendit. Hoc opus, hic labor est cuiuis horum trium generum suas peculiares assignare species, ut uice uersa queat arbor infirmitatis uitae breuis, in sanitatis arborem uitae longae transmutari, de qua supra diximus. De Duello Animi Cum Corpore. Hactenus de peculiari medicina spagirica, quod ad corpus attinet. Caeterum quae supra de meditatiua medicina diximus, hoc loco repetere non erit ingruum. maxime quod faciant ad resistendum serpentis cauillationibus & astutiis, quas in animum nostrum exercet indies absque intermissione, per sophisticam suam interrogationem, Quare ( inquit ) Deus prohibuit? & per calumniosam responsionem: Nequaquam ( ait ) moriemini. Ne igitur, ut Eua, illi praebeamus aures, at occludamus non dignati diabolum alio responso, quam dedit ei Dominus & redemptor noster lesus, Abi a me Satana: quum igitur per cogitationes & imaginationes nostras astute proruperit, uiriliter expugnemus eisdem uerbis, quibus auditis loco cedere mox cogitur. Saturnus igitur infelix in mentem hu manam imprimere conatur ignauiam, pigritiam, accidiam, & socordiam: item in corpus, terreos, graues, ac saturnios morbos: Mercurius in mentem, auaritiam, astutiam, nequitiam, circunuentiones, furta, & id genus alia: item in corpus aqueos & mercuriales morbos: Mars & Uenus ambo simul in mentem infligunt: mars pro sua parte, latrocinia, iugulationes, seditiones, homicidia, etc. in corpus igneos & simul aereos morbos martiales: Uenus concupiscentiam, corporumque turpem societatem: in corpora uero aereos & igneos una morbos ac uenereos. Contra fortunati bonas imaginationes imprimunt, ut si quando sint felicibus planetis comitati. Saturnus itaque in eo statu bonam imaginationem & speculationem, ob studii gradum primum quem obtinet, nonnunquam administrat: per quas ad mercurium fortunatum peruenitur, hic perceptionem iusti uerique discrimen a falso, cognitionis gradu, cui preesse dicitur, tradit: Uenus autem fortunata, quia gradui praeest amoris, pudicitiae, castique dilectionem, & amoris honesti nobis imaginem ob oculos depingit. Mars uero fortunatus uigilantiam, animum, & audaciam ad resistendum malis tentationibus addit. Non quod absolute id faciant, quod solius est Dei, sed mediate per ipsum sic disponente natura coelesti, cui Deus hanc potestatem dedit. Non dubito quin haec multis ridicula uidebuntur, quod quo tendant non intelligunt. Uerum addiscant priusquam iudicent. Rursus tentabo si alia uia possim eorum ingeniis inculcare. Septem sunt humanarum inclinationum duces, totidem quoque sunt comites, ut quisque dux socium ducem habeat & quinque comites. In uniuersum sunt isti: Saturnus, Iupiter, Mars, Sol, Uenus, Mercurius, & Luna. Qui ducem utrunque habent propitium, & non reluctantes comites, fortunati dicuntur, & ad sapientiam adeptam idonei: contra uero inepti, quibus ista non contingunt. Si huius astronomiae cupis aliquam habere noticiam, iudicium a teipso facias oportet, ut teipsum cognoscas prius quam de aliosis iudicaturus. Saturnus itaque dux est omnium studiorum uniuersalis, & praesertim abditorum: Iupiterquidem religionum, Mars bellorum & controuersiarum: Sol regnorum dominiorumque: Uenus amorum: Mercurius negotiationum, & mechanicarum artium: Luna autem constantiae. Qui ducem habent Saturnum priorem, louemque ducem posteriorem, Solem comitem primum, secundum comitem Lunam, tertium Mercurium, quartum Uenerem, & quintum Martem, facile ad sublimia scandunt. Contra quibus dux prior est Saturnus, & Mercurius dux proximus, comes primus Mars, secundus Uenus, tertius lupiter, quartus Luna, quintus uero Sol: istis non facile contingit adire Corinthum. a natura tamen si non iuuentur, arte hac uidelicet. Summo studio conatuque maximo Mercurius est in louem conuertendus: Mars in Solem: & Uenus in Lunam. Exempli gratia, quicunque ditari plurimum appetunt, ut absque sollicitudine uiuere possint, & qui sibi solis quum bene sit, alios minime curant, obliti fraternae charitatis in pauperes exercendae, Mercurium secundum ducem habent auarum quem sequuntur: istis contra nitendum est, ut non tam opes multas appetant, quam uniuersalem illam medicinam, de qua nuper dictum, adipiscantur, ut ea pauperes, aegros, & egenos a suis calamitatibus subleuare queant: hac uia sordidum suum & auarum Mercurium, in candidissimum, splendidissimum, ac liberalem, pietatisque plenum & charitatis Iouem conuerterint. Horum etiam hominum comes prior Mars, studium atque Saturnum eo direxerat, ut in alios dominium appeterent, in seipsos uero nullum: contra iam auxilio louis quem modo possederunt, nitantur uanos, ambitiosos, & superbos appetitus suos regere & fraenare: hoc modo Martem in alios imperiosum, in Solem ipsorum dominantem, suaeque uitae malae reformatorem transmutabunt. Uenus etiam eorum hominum suaserat, in adimpletionem appetituum carnis omnium, diuitias istas ut quaererent. Contra iam est, quod castitatis & honestatis amorem constanter prosequantur; & sic lasciuam suam uenerem in pudicissimam & castissimam Lunam commutabunt. Quod si non satis intelligas, explicabo latius. Mox atque senseris in animo tuo, auari Mercurii loculos stimulare tuas imaginationes, Christi uoluntariam paupertatem recole. Contra martis uindictam atque tyrannidem, oppone Christi patientiam. Contra ueneris lasciuiam, templi Dei munditiam, quod cor tuum esse debet. Breuius, contra haec omnia, mortis memor & resurrectionis esto. Si idipsum facere cupiens a diabolo retraharis, & a bonis meditationibus, ad alias uanas & perniciosas cogitationes ( ut fere semper fieri solet ) contra mox prolato uerbo domini nostri Iesu, dic, Abi hinc a me Satana, & subinde ad bonas redi meditationes, assiduoque praelio sic bono uince malum, id est, oratione propelle tentationem. Arma sunt potissima, quibus in hoc duello praeliandum, est oratio, qua robur & uires contra nostrum inimicum acquirimus. Rursus, ut melius intelligatur hoc genus doctrinae, repetam. Quatenus saturnus generalis studiorum omnium dux prior est, primo mense foetum regit in utero matris, adiungitur illi socius dux alter ( alioqui semper in omnibus unum idemque studium operaretur, quod absurdum foret ) qui secundo loco ducem priorem comitatur: tertio comes primus: quarto secundus: quinto tertius: sexto quartus: & septimo comes quintus. Uerbi gratia, si quis ducem alterum Iouem habeat, studium eius ad pietatem, charitatem & sanctimoniam dirigetur, modo comes inde primus fautor sit istius inclinationis, uti Sol, ad regnum Dei: si Luna, constantissima professio futura: contra si Mercurius, mercenaria: si Mars, contentiosa, mouensque turbationes in ecclesia: si Uenus, deliciis inquinata. Studium autem quod Marte duce regitur, primo comite Sole, bello regnum appetit: si lupiter ducem sequatur, ad pietatem: si Uenus, ad lasciuiam: si Mercurius, ad auaritiam & opum ac diuitiarum ampliationem: si Luna, in conseruationem pacis. Studium Solis primo comite loue, regnum appetit in gloriam Dei: si Marte, in seuitiam atque tyrannidem: si Uenere, ad uoluptates: si Mercurio, ad opes accumulandum: si Luna, in tranquillitatem patriae. Ueneris autem studium primo comite loue, ad honestum dirigitur matrimonium in obseruationem sanctitatis: si Marte, ad explendas uoluptates: si Mercurio, ad questum uel ad lenocinium: si Luna, in constantissimum foederis uinculum: si Sole, ad opes & diuitias. Studium tamen ipsius Mercurii, primo comite loue, mercimonium honestum, aut licitas artes absque dolo significat: si Marte, latrocinia & depraedationes: si Sole, dominium: si Uenere, stuprum: si Luna, probitatem. Studium uero Lunae primo comite loue, conscientiae sanitatem: cum Marte, pertinaciam: si cum Sole, sapientiam: cum Uenere, castimoniam: cum Mercurio, partorum conseruationem: sic de reliquis comitibus secundis, tertiis, & c. iudicandum erit. A seipso quisque duces & comites instos, & in seipso poterit ad hunc modum, si non alia ratione didicerit, cognoscere. Consideret quod primum & potissimum sibi ueniat in mentem, hereatque tenacissime studium atque desiderium: si comperiat esse ut ditetur, iam habet indicium inclinationis Saturni ad Mercurium. Secundum, ut otiosus uiuere posset ac liber, iam habet Martis inclinationem, qui metere cupit ubi non seuit, imperare & non obedire. Tertium si fuerit, ut in delitiis uiuere ualeat, iam habet Ueneris inclinationem. Nec propterea despondeat animum, si qui boni subsequuti fuerint comites. Ut si per quartum aliquando fratris calamitosi, uel egeni ipsum miseruit, iam habet Iouis inclinationem; quam in Mercurii locum substituere potest. Si per quintum inde studium, in mentem uenerit Deo in posterum diligentius quam antea seruiendi desiderium, iam Solis inclinationem habet in locum Martis surrogandam. Sextum, si fuit, ut abstineret a uanitatibus, iam habet inclinationem Lunae, quam pro Uenere commutare poterit. Quod si fecerit, longe aliam astrologiam intelliget, quam docuerunt infideles ex mundi sapientia, quae ad ueram sapientiam collata, nedum stultitia est, sed mentis insania, de temporum euentibus iudicare conata, quam reseruata sunt in arcanis Dei. Sed haec irrisoribus posita sunt sub ea qua apparent simplicitate, ut magis ad insaniam si uelint, rideant, audientes interim non intelligant. Etenim Quarenus ille serpens aures & mentis oculos tenebris occlusit & occaecauit, ne sui uideant suam nuditatem, & quandoque fatentes eam cum Adamo resipiscant. Quod ut faciant, serpentis calliditatem in fallendo, nudius est quod pro uiribus detegamus. Ait propheta Moyses: Sed & serpens erat callidior cunctis animantibus terrae, quae fecerat Dominus Deus, qui dixit ad mulierem, quare praecepit uobis Deus ut non comederetis ex omni ligno Paradysi? Primo calliditas est nobis consideranda calumniatoris, qui serpentis speciem induere uoluit potius, quam alterius animantis. Sciuit enim hoc esse prudentissimum, ut ergo sibi conciliaret autoritatem a prudentia, qua maior fides illi adhiberetur a muliere, hoc pallio oblongo opus esse decreuit, ut, sub quo singulae partes nequitiarum suarum a capite usque ad pedes, hoc est, ab initio & fine molitarum a se deceptionum, laterent & contegerentur: tum quod uideret hoc genus animalis promptissimum ad per quascunque rimas uel fissuras penetrandum; hoc ipso melius in mentem integram, adhuc nullius mali consciam, sibi serpendo sensim faceret ingressum. Proinde ad hunc modum palliatus, & ea simplicitatem adorsus, captiosis atque mendacibus e sophismatum suorum genere quaestionibus sic alloquitur: Quare praecepit Deus omne lignum? Ecce quam astute mox pater sophistarum proposita fallacia, per mendacem quaestionem conatur mulierculam etiam ad mendacium trahere, tentans si quo modo hoc impetu rimulam faciat in integram adhuc monarchiam, & per eam irrepat; quod fecit. Respondens itaque male cauta mulier, ( quae sanius uel tacuisset, uel abi, dixisset, hinc procul ) mendacio diaboli ( de omni ligno ) duplicatum addidit mendacium ( ne tangeremus, inquit, & ne forte moreremur ) non autem dixerat Deus, de omni ligno non comedas, imo contra, Ex omni ligno paradysi comede. Sed sophista nequam esca mendacii ad mendacium inescare conatus est. Non etiam Dominus Deus prohibuerat, ne tangerent arborem, neque reliquit eis aliquam occasionem dubitandi de morte, si comederent; quinimo affirmatiue prorsum asseruit, inquiens, morte moriemini, quasi, moriemini, imo sane moriemini. Facto sibi iam introitu per mendacia utrinque prolata, mendacium replicat blasphemus nequam, simulque Deum insimulat mendacii: Nequaquam ( inquit ) moriemini. Ac si diceret, non ita se res habet ut Deus persuasit uobis. Addidit nequam quo falsum & sophisticum argumentum suum confirmaret, Scit enim Deus, quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi uestri, & eritis sicut Dii scientes bonum & malum. Primo Deum insimulat inuidiae, quo reddat mulierem Deo hac parte inimicam, quasi illis inuideret felicitatem diuinitatis possidendae. Secundo persuadere conatur mulieri, ut fructum aspiciat oculis carneis, & hoc aspectu alliciatur ad appetentiam: item loquitur ac si Deus fascinaret oculos eorum, ne uiderent in fructu felicitatem, quo magis ac magis Deo faciat inobedientes. Tertio concludit non esse obediendum, quin potius faciendum periculum euentus. Haud secus infidelium sapientum doctrina, hominum ingenia hactenus captios e fallere solita, primum omnium autoritatem apparatu quodam palliato, cum uestium ornatu in longam serpentis formam protenso, & prudentiam serpenteam prae se ferente, tum elegantia sermonis interserti, modo Latinis, mox Craecanicis, iam Hebraicis, Chaldeis, Arabicis ( cum istorum nonnulli uix maternum idioma calleant ) uerbulis, ut hac uarietate fascinentur hominum aures, ac in admirationem tam uariegati sermonis tractae, sub talari ueste multam occultari credant sapientiam. Sic olim Pharisaei suum serpentem subeiusmodi pallio contegentes, Christum aggressi, non aliter quam serpenteus ille binarius Euam, ab interrogationibus sophisticis faciunt exordium, tentantes si qua parte sibi facere possint ingressum ad irretiendum eum suis argutiis, utque non facile se queat extricare, quin trahatur in aliquem errorem, unde habeant occasionem deridendi, confusumque prorsum e medio tollendi, causam praetexant. Uerum sua spe frustrati, non ipsis euenit cum Christo, quod illorum cum Eua praeceptori Quareno mundi sapienti, serpenti diabolo, falsi binario, sophistae primario, & c. Quid mirum, si qui iam ex infidelium secta faciant impetum in spagiricos philosophos ueritatis sectatores, per sophisticas suas quaestiones ab Athenis allatas? Quid erit illis respondendum? Nimirum quod Christus Pharisaeis ad hunc modum: Si male scribere iudicatis spagiricos philosophos, testimonium perhibete de malo o uos Athenienses; si uero bene, cur uos reluctamini ueritati, nisi quod uestros fascinauit animos ambitio honorum, sed potius auaritia illius qui dixit, Ecce haec omnia tibi dabo, si pronus adoraueris. Omnes possidere uellet suis falsis pollicitationibus, nec tamen alios praeterquam suos habiturus est. Non magis tenemur falsis Atheniensium quaestionibus, atque placitis, maximis, axiomatibus, problematibus, aut si uis propositionibus, quam serpenti binario debuit Eua, si manere uoluisset obediens, aut si respondere, dixisset: abi hinc a me Satana, non sum ex tua schola, nihil praeter falsum doces quod somniasti: meus autem praeceptor, nihil nisi uerum docet, huic obedio, non tibi. quare nec ad tuum quare respondere debeo. Uerum si doctrina infidelium processisset ex uerbo Dei, aut inde sumpta probari ualeret, amplectemur sine ulla resistentia. Sed potius miser ille binarii serpens in angelum lucis redibit, quam id fiat. Consistamus igitur in centro ueritatis, hoc nobis tutissimum est fundamentum contra serpentis callidi quosuis insultus. Propugnacula multa nobis suppeditabit e suis thesauris, & arma quibus defendamur a tyrannide huius mundi, qui transiturus est, & omnia quae sua sunt, uerbum autem Dei manetinaeternum: huic igitur soli adhaereamus, & amplectamur hoc in omnibus nostris operibus atque professionibus. Caeterum ut magis ac magis reddamur cautiores, ad resistendum calliditati serpentis, in animum nostrum ad singula momenta irrepere conantis, quo bonas meditationes auertat eradicetque, suas autem inserat uanas imaginationes falsi circino delineatas, ad cupiditatum huius mundi, simulachrorum ut umbra fugientium, imaginem: est quod latius consideremus archisophistae uafriciem, qua fuit usus Euam decipiendo. Argutus ille supplantator noluit uti primum suo cornu primo, uel eodem argumento quo lapsus ipse fuerat, hoc in finem reseruans ( ut solent etiam aliquando sophistae praepostere posteriora prioribus praeponere, quo securius per confusionem fallant ingenia ) ambitione siquidem seipsum transmutarat ex angelo lucis in tenebrarum angelum. Atqui altero cornu ex opposito semicircumferentiae, calumnia uidelicet in Deum directa prius, mentiens data opera, fuit usus. Sciuit contrarium, atque interrogat, non prohibuisse Deum omne lignum, sed uel ignorare se fingit, aut potius per mendacium interrogationem instituit, quo interrogatam mulierculam ad responsionem etiam mendacem incitet, ut patet ex primis uerbis Euae respondentis, De fructu lignorum uescimur, & c. ac si dixisset, non ita se res habet ut interrogas, sed ad hunc modum, Ecce mox atque in colloquium cum diabolo ingressa fuit, etiam calumnia mendacii in Deum infecta est, cornuque saucia, binum protulit mendacium. Quid enim aliud est calumnia, quam mendacium cum cauillo, & econtra? Dicet quispiam, antea dixisti monarchiam non nisi ab una parte laceram, quia non potuisset calumniator hominem ad calumnia adigere, quid modo diuersum adfers in medium? Nihil nisi idipsum quod prius dixi, Adamum ad calumniam nunquam fuisse redactum, imo potius puram & mera fassus est Domino suo ueritatem, inquiens: Uocem tuam audiui, & timui quia nudus essem, & abscondi me: item, mulier quam dedisti mihi sociam, dedit, & comedi. Quid mentiebatur? nihil omnino, quoniam ita successerat ut loquitur. Quare pro parte sua lacera non fuit ueri monarchia, sed cohaerens, at pro parte Euae aperta fuit uia qua serpens irrepsit. Sciuit enim per ternarium Adami non patere potuisse aditum, unario protegente ternarium, binarium igitur Euae tentauit ingredi, ut per similitudinem numeri primi multitudinis & confusionis id exequeretur: similia namque similibus attrahuntur facilius quam dissimilibus. Rursus interrogabitur, cum Eua creata esset perfecta, quinam seduci potuerit? alienum enim est ab omni perfectione, labi. Respondebimus per aliam interrogationem a simili, cui quum responsum exacte fuerit, clarius quam nunc, etiam respondebimus. Qui autem factum est, ut angelus lucis, qui longe perfectior creatus erat, in coelo etiam incorruptibili, sit lapsus, cum nullam haberet occasionem, persuadentemque sibi neminem? Proinde maxime cauendum est nobis, o fratres, a falsis imaginationibus, ne persuadeant ea quae sunt extra ueritatis monarchiam. Hac de causa uobis erant proponenda quaedam exempla scripturae sacrae, quibus armaremini, & uigilantiores cautioresque fieretis ad propulsandum insidias diaboli, quas modo melius quam antea percipitis ab imaginationibus & cogitationibus uestris, per quas ut fur & latro subintrarenititur in ueritatis atque simplicitatis monarchiam uestram, ut eam allectione ad sibi respondendum, uel tantisper insistendum laceret. Quisque nostrum in seipso idipsum experiatur ad hunc modum: Nemo non ex morsu pomihaereditauit appetentiam scientiae boni & mali, & per eam cuncta perquirendi maxime anxiam cupiditatem, tam ea quae nostra minime intersunt, quam quae ex re nostra esse uidentur: unde uel honores, uel opes pollicetur ille qui pomum hoc comedere suadet indies. Exempli gratia: Spiritus noster nunquam est otiosus, imo uel quiescente corpore maxime uigilat, multas in animocogitationes uersat, easque diuersas in diuersis, & in quouis, iuxta naturalem inclinationem, uti superius audiuimus. Adest mox serpens, qui suas ingerit phantasias, quas nisi contingat agnoscere, periculum instat ne in suas casses intricemur. Quid faciendum? Ad lydium lapidem, qui Christus est, affricandae sunt, & ex eius uerbo examinande per eiusdem animi nostri cogitationes. Ubi perceperimus eiusmodi imaginationes commune quid habere cum captiosis illis primis sophismatibus binarii serpentis, ut sunt: Quare de omni ligno prohibuit? nequaquam moriemini: aperientur oculi uestri: eritis sicut Dii: mox ad anchoram illam tutissimam confugiamus, Christi uerbum, uidelicet, Abi hinc a me procul Satana, nihil mihi commune tecum est, ideo tecum in colloquium non intro, lesus Christus est meus praeceptor, eius ego sum discipulus, in eius album dedi meum nomen, a tua sum matricula deletus, per meum praeceptorem ereptus, ut in alia longe lateque feliciori Academia discam quae uera sunt, perpetuoque duratura. Confestim abire cogitur, nec diu cunctaturus, quin subinde nouum quid proferat in mentem nostram, ut illud est, Nequaquam moriemini. Hoc falso strategemate nos ad executionem inobedientiae hortari nititur, Dei timorem a cordibus nostris eradicare cupiens, ut Euae contigit. Ubi iam ex refugio ad sacras scripturas, deprehenderis iterum hoc esse diaboli mendacium ut prius: habetur enim, Quoties comederitis ex eo, morte moriemini, ut antea: De omni ligno comede, de ligno scientiae non comedes. En iterum deprehenso secundo mendacio, profligetur, ut prius, suasor ille mendacii. Rursum rediens, circino suo falso fabricatum argumentum profert, ut illud est, Aperientur oculiuestri. Ecce quam astute iam nos per sensum uisus tentat, ubi non per imaginationes potuit, ac si diceret: Fascinauit Deus oculos uestros, ut uidere non possitis emolumentum eius rei, saltem experiamini, facite periculum, & statim uidebitis uerum esse quod uobis dico, aspicite modo penitius, oculos pascite, respicite quam sit eius pomi delectabilis conspectus, diligenter admodum respicite. Hoc aspectu basilisci uenenum transfundere nititur ad cor, quo quum peruenerit, imminet periculum uitae. Ad asylum igitur confugientes, uerbum Dei uoluamus in animo, ne uideant uanitatem oculos auertendo. Cum nec sic potuerit uincere, mox rediturus nouum adferet aliis uirulentius, ut est istud: Et eritis tanquam Dii scientes bonum & malum. Iam demum utitur primo suo cornu, quod sciuit & expertus fuit in seipso esse omnium efficacissimam tentationem, qua lapsus inciderat in crimen laesae diuinae Maiestatis. Non enim fuit contentus ea felicitate, qua Deus ipsum dignatus erat, utpote suo conspectu & suae gloriae fruitione summoque bono, quin etiam Deus esse uoluit. Expertus iam erat quam detestabile sit coram Deo, appetere id, quod soli Deo conuenit. Proinde in extremum animorum hominum tormentum seruat ambitione, omnium ut persuadibilius uitium, ita etiam perniciosius: Hoc ipso primo suo cornulaeso cordi hominum lethali uulnere, secundum infligit uulnus, utputa cornu secundum brutalitatis uidelicet, quo iam totam rationem & mentem adimat hominibus, beluisque multo reddat irrationabiliores, ut nec Deum neque seipsos cognoscant amplius, quo fit ut diabolo mancipati, facile, quocunque trahit, ferantur absque resistentia. In hoc passu nisi Dei succurrat misericordia, periclitatur miser ambitiosus, ne postremo cornu, diuortii uidelicet a suo creatore ( quod absit ) ipsum feriat quadricornuta bestia, deque salute desperatum sit. Uide quaeso lector optime, quam sit periculosum incurrere per inclinationem, influxuum astrorum infernalium impressiones, quamque coelestem Astrologiam didicisse proficuum atque necessarium. Hanc deridere sinas alios, qui iam brutalis cornu sunt experti uulnera; tu autem si sapis, a lata uia que ducit ad inferos pedem extemplo retrahito, ni serius conatus nequeas. Haec tibi ac omnibus serio dicta sint, etsi a plerisque ut friuola & ridicula contemnantur, ut ab asinis ( quos uocant ) prolata. Arcana multa gestauit asinus, quibus mulos & mulas minime dignatus est Christus omnium arcanorum fons & origo. Non dedignamur hoc nomine: malimus enim asino pullo insidentes cum nostro duce Christo, nouam intrare lerusalem, quam super mulos ornatissimos ad aeterna supplicia duci. Ut igitur in omnibus, cum supernaturalibus, tum naturalibus cauere discas, amice lector, a reprobato binario, & a quaternario sua prole, iam est quod latius demonstremus, quam late suam seminarit imperfectionem, ut per uniuersum uidere licet, hunc serpentem subintrare conatum fuisse. Uerum exclusus ab unario coeli eterni, & extra ternarium creati coeli incorruptibilis proiectus, in quaternariam & elementariam regionem decidit, quam etiam miserrime corrupit, corrumpereque magis ac magis nititur indies. Diximus antea mundum esse creatum ordine, & hunc constare tribus, numero uidelicet, mensura; & pondere: quibus Deus in nostri doctrinam uoluit uti ut instrumentis. Proinde a numeris incipientes, dicimus in ternario numeros omnes consummari, & in eo omnium esse numerorum finem absolutissimum. Ipso namque in seipsum reflexo, per generationem producit nouenarium, ultra quem in numeris progredi minime licet, uerum ad unitatem redeundum per quam oritur unitas secunda numerorum secundi ordinis. Idipsum accidere solet in tribus primis numeris accumulatis, 2. 3. 4. qui eandem etiam consummationem absolutam praestant. Hinc uidere est quam sit omnium numerorum prestantissimus ternarius. Contra binariam imperfectionem examinemus. Binarius uero sui reproductione per generationem quaternarium efficit, longe sane distantem a consummatione numerorum. Etsi nonnulli uelintin quaternario consummationem istam esse, cum dicant, per accumulationem quatuor primorum numerorum fieri denarium: contrarium satis constat, etenim superatur denarius quaternario, ut patet ex aggregatione primorum 2. 3. 4. 5. Unarius enim non est numerus, nec inter eos recensendus, quod si nefas committentes, faciant ad hunc modum, 1.2. 3. 4. ut denarium conflent, negamus nihilominus denarium esse numerorum consummationem per generationem, etenim hac uia bis denarium superat quaternario ea proles. Et quamuis ultra denarium progrediendo fiat regressus ad unitatem, non est existimandum propterea hanc induere multitudinem, aut compositionem, quia in serie compositorum reperitur: ibidem enim est ad reductionem compositorum in simplicitatem & puritatem, ut inest denario ueluti centrum in circulo; in uigenario tamen non ita, sed binarius est uigenarii centrum ad monomachiam supra positam fabricandum. In centenario quidem, & millenario, sibique similibus, rursus ut centrum sese praebet unitas. Haec apprime notanda, quod ad spagiricam summe sint necessaria. Melius dixissent antiqui uates in ternario consummationem esse omnis numeri per solum unarium, quam in quaternario. Non negamus quaternarium in ternario quiescere posse, ad hebdomadis philosophicae constitutionem, de qua supra fecimus amplam mentionem; Atqui non prius quam sui parentis binarii naturam exuat, per ternarium transitum faciens ad unitatis simplicitatem, atque deinceps ad adeptam philosophiam. Pares omnes numeri masculei censentur formales, quorum pater est ternarius. Impares uero sunt foeminei & materiales, quorum mater est binarius. Si quidpiam arca ni later in binario, praeterquam in reductione eius, ut supra, in suo quaternario per ternarium ad unitatis simplicitatem, quod faciat in promotionem studiorum arcanae ueritatis, adferatur, & pergrato hilarique audiemus animo: interea tamen ad institutum progrediemur. Est igitur noster, de quo iam agitur, ternarius triplex, ut naturalis, artificialis, & supernaturalis. Rursum naturalis, simplex uel compositus: artificialis uero, decompositus est, aut moralis, uel supernaturalis; qui posterior plerunque subsequitur artificialem, & aliquando praecedit. Simplex non patitur compositionem, quia purus est & a composito separatus. Compositus ternarius quaternarium recipit, nec tamen ei bene permiscetur, nisi per amotionem binarii sui, quo superato fit septenarius. Decompositus, arte spagirica fit per omnimodam separationem binarii a septenario in unionem adducendo. Moralis ternarius, fit per scalam philosophiae meditatiuae antehac positam. Supernaturalis autem, est donum Dei, & in unione mentis quiescit. Totius huius mysterii cardo uertitur circa abiectionem binarii: tum demum ternarius quaternario iunctus efficit, ut hic in illo quiescat per septenarium, cui rursum ternario restituto, peruenitur ad similitudinem unitatis in reuolutione denarii, sub centri forma, ut diximus, latitantis, tam in naturalibus quam in aliis quibuscunque, & in supernaturalibus. Hactenus de ordine mundi per numeros dictum quod satis sit, iam ad ordinem mensurae ueniamus. Nuperrime diximus in numeris unarium esse ternarii centrum, & eius foetus nouenarii scilicet, ut in circulo punctum. Fons igitur & origo mensurae primae centrum est, nam ex eo si punctum recta fluat donec quiescat, fit recta linea, que si per punctum fluxile prius dictum circumuehatur immoto centro, donec redeat suo loco, fit circulus & imago triadis in unitate, uel monarchiae; eadem recta linea praecise metitur circulum in perfectum hexagonum, qui per intermissum angulum alternatim ternarii figuram delineat, & ex perfectione progredientem trigonum aequilaterum. Notandum porro, centrum esse unarium, & circulum eius esse ternarium, quicquid autem inseritur inter centrum, & inclusam intrat monarchiam, pro binario habendum est, siue circulus alius, siue trigonus, aut quaeuis alia figura sit. Qua uia uero binarius ab initio factus ex angelo diabolus sit, mensura contemplemur allegorice. Dixi nuper tenebrosum angelum sibi fabricatum fuisse circinum, cuius pes unus ambitionis uolubilis fuit, alter autem calumniae: cumque calumniam figere conaretur, tantisper ambiuit usque dum ad semiternariam figuram uentum sit, tum demum ambitio in calumniam uersa, hec in ambitionem abiit, unde resultauit binarius sub figura serpentis duplicis cornua quatuor erigentis, & inde monomachiae regnum diuisum in seipsum per intersectionem serpentum, quapropter deiectum in tenebras exteriores. Quamuis illusus ab arte nefanda, non propterea cessauit, quin secundo ( ut ex binarii conditione est ) peruicaciter resumpserit instrumentum hoc, tentans, si quo modo ualeret hac uice monarchiam struere priore meliorem. Proinde ab intersectione dicta sumens exordium, intersectionibus rem aggressus est. Circini pedem igitur utrunque defixit, unum in brutalitatem, alterum in diuortium, cumque brutalitate circuiret usque ad circuli delineationis paulo plus tertia parte, diuortii pes suo loco motus, gliscenti lubricitate suum fefellit artificem, ac centro cessit. Quo factum ut pes brutalitatis ab artifice nequam, suo loco, unde prius processerat, reuocatus, centri uicem gesserit, diuortii pede per primi primam Euclidis intersectionem faciente, in ambitum priori similem. Atqui hoc ipsum de calumniae pede contigit hac uice, quod de pede diuortii, uidelicet, nequitiae machinatorem eoipso decepit, ut etiam lubricus loco cederet. Quo factum ut tria puncta nihil concludentia relicta sint, unum in intersectione; alia duo in extremitatibus serpentum sese rursum intersecantium. Cumque nequam artifex uideret se bina iam uice deceptu, aliud quoque nihil effecisse, quam prius, tentare statuit leo rugiens iracundia, quaerensque ternarium quem deuoret, circuit in gyrum intersectiones auditas repetendo: quo factum ut per tres intersectiones tria puncta fixerit, & in uniuersum sex, quatuor per intersectiones, reliqua duo in extrema diuisa, & octo serpentes: quae tamen omnia, neque ad superficiem quadratam. neque ad cubum soliditatis adducere potuit nequissimus artificiorum omnium corruptor. Etenim tota sua structura centro carebat omni, sine quo nihil perfecti, solidi, stabilisque nihil esse potest unquam in tota rerum natura. Concludimus igitur, diabolum esse per accidens absque centro, id est, absque uerbo Dei, sine quo factum est nihil quod factum est. Solus enim Des ex nihilo potest aliquid facere, & ex inualido optimum, item ex eo quod non est, omne id quod est, idque per solum uerbum suum, quod supernaturale centrum est omnis uirturis atque ueritatis omnium in omnibus. Ea per corruptionem sui ternarii ( sub quo creatus erat angelus ab initio ) figura dicta quaternaria, humani ternaris monarchiam eiusmodi quatuor intersectionibus, octo quoque serpentibus binis ac binis intersectis, in tot tamque horridas partes irreparabiles ob centri defectum dilacerare diuidereque conatus fuit, quod tamen efficere nequiit, quia ueritatis in Adamo centri nonnihil residui delere non est ei permissum, inductione calunniae & mendacii, ad quae traxerat Euam. Qua propter misertus omnipotens & misericors Deus Adami & Euae simul aerumnosae miseriae, ac status calamitosi, decreuit introductam perditionis dissectam notam, nec nisi punctulo adhuc tantillo cohaerentem, delere, ac in suam integram monarchiam restituere, per instaurationem punctuli huius in centrum, quod uerus est character, & nota tutissima nostrae salutis in uerbo Deisitae. Proinde necessarium fuerit monomachiae centrum indere ad hunc modum uidelicet: A singulis intersectionibus sese mutuo ex diametro respicientibus, binis semper circuendo praetermissis, ducantur tres lineae diagonales, in punctulo intersectionis habetur centrum uerum quod quaeritur. Ut modo clare uobis demonstrem imaginem reductionis ternarii ad unitatis simplicitatem, per abiectionem binarii: tum etiam qua ratione quaternarius per coniunctionem in ternario quiescere possit, & una cuneo particeps unionis fieri, notate. A singulis postmodum ad singulas intersectiones ducite rectas lineas, hac uia quaternarium habebitis triangulorum aequilateralium: quorum unus reliquis tribus includitur, at nullum eorum uitam aut centrum habet praeter medium, quia in monarchia non possunt esse plura centra, nec uitae plures una. Uidetisne iam quaternarium in ternario conclusum, at nondum quiescentem in ueram hebdomadem philosophicam, de qua nuper uobis dixi? Ut igitur una cum ternario reducatur ad unitatis simplicitatem, abiiciendus est omnino ternarius ad hunc nempe modum: A centro totius ternarii ad quemuis trium conorum trianguli magni, ducatur linea recta, quae mentaliter intelligatur circunuolui a parte suae extremitatis, ab altera uero extremitate in centro fixa manere, tum quicquid punctorum & linearum est, per istiusmodi circunuolutionem, usque dum redeat unde mota sit, abolere delereque. Iam nullus apparebit in monarchia circuli binarius, nullus ternarius, nullus etiam quaternarius, sed hic iam in ternario quiescit, latet, ac una cum eo iubilat sub unitate, licet non conspicuus oculis externis, at solum mentalibus. Sola semidiametri linea residua conspicitur quae pomi reliquum est, propter quod indies cotra callidi serpentis monomachiam, dum in caduco aerebimus nobis est uiriliter, & non foeminee, praeliandum; ne delicti utriusque primi nostri parentis obliti, in idipsum relabamur. Ecce iam habes optime lector ideam monarchiae triadis in unitate, per me tibi depictam & ob oculos positam, ex qua penitius quam litera prae se fert uel pictura, per tuae mentis aciem penetrando cognosces quic quid ad spagiricam & adeptam philosophiam pertinet, adiutus tamen eis quae nuper tibi hoc opusculo reuelaui. Per me non stabit quin tibi hac in re bene sit, modo tibi ipsi per ignauiam & socordiam non inuideas felicitatem intelligentiae horum arcanorum, quae prae cunctis omnibus in hac uita necessaria sunt; maxime quia per admirationem magnalium Dei, ad eius ueram cognitionem, tanquam manuducunt, quinimo in eius amorem trahunt, in quo etiam summum Christianorum bonum latet, ac patet solum credentibus in Deum per uerbum centrum ueritatis eius filium, in quo, & per quem sunt omnia, cui soli cum patre & spiritu sancto sit laus, honor, & gloria in aeternum. Reliquum est ex ordine, ut hunc per pondera libremus. Diximus antea creationis ordinem constare numeris, mensura, & pondere. Duo praecedentia per unarium & ternarium solos absoluimus absque aliorum adminiculo. Iam per eosdem etiam expendamus pondera in infinitum, quod nullis aliis melius neque aptius fieri potest. Duobus tantum ponderibus, priore unius librae, posteriore trium, libratio progreditur in infinita pondera. Ut unum bis libratum duo pondera; hoc & unum, tria, uel tres libras pendunt: hoc pondus semel, & semel unum, quatuor: tria semel, & bis unum, quinque: tria bis, sex pondera: tria bis & semel unum, septem: tria bis, & bis unum, octo: tria ter, nouem: ter tria & semel unum, decem: ter tria, & bis unum, undecim: tria quater, duodecim: sic in millenariorum millenaria plurima. Quod si leuiori negotio facere quis uolet ad ista duo, alia conficiat sibi tria pondera imparia, ex quinario, septenario, & nouenario: uel ponderatam materiam in augmentum addat ponderatae materiae quoties expedire uidebitur. Uerum enimuero spagirica pondera manent in unitate, nec nisi per unitatem ad augmentum progressum habent, ut unius centri ad suam primam monarchiam & circunferentiam decadem uidelicet: ac eiusdem centri ad secundam unitatem, centum: ad tertiam, mille: ad quartam, millenariorum decadem: ad quintam, millenariorum centuriam: ad sextam, millenariorum centurie decadem: ad septimam, millenariorum centurie centuriam, & sic in infinitum. Iste progressus ordinis non tam spagiricus est quam naturalis, & in naturae centro occultissimus, per spagiricam artem tamen in lucem prolatus & manifestatus, uel e sua potentia in actum adductus. Haec sunt quae de numeralibus ponderibus, artificialibus, & naturalibus per unarium, ternarium, & denarium hoc loco dici oportuit. Attamen uideamus quid ille miser binarius, cum suo quaternario praestare ualeat in ponderib. artificialibus. Pondere duarum librarum, & altero librarum quatuor, nulla uia unarium, neque ternarium, in summa nullum pondus imparium librari potest, sed sola paria. In naturalibus uero suam exercent tyrannidem cunctas naturae partes per sectiones extra iustam proportionem & monarchiam trahentes. Y 4 De De Lapidum Preciosorum Structura. Hactenus naturali ordine proportionesque per numeros, mensuras, & pondera deductis; quo tamen singula quae dixi, dilucidius intelligi queant, & ne lapidibus fecisse uerba uidear, uel ipsis obscurum illum philosophorum lapidem non satis illustrasse: conabor aut lapideos lectores meos in gemmas perspicuas reddere, uel in istas potius metalla transmutare, quo, si mihi non, aliis tamen, facere satis possim. Mercurialem igitur aquam extrahens mercurium ipsum philosophorum, resolue in suam quintam essentiam uegetabilem. Hanc in quatuor partes diuidito, quarum una sit quarta, altera uero tres quartae. Sume ex tribus quartis unam cum dimidia, & ex una prioreque parte quarta mediam partem: quae simul totius mediam partem efficiunt: ad hunc modum restabunt tres octauae in terra sepeliende, & una octaua aeri cum caeteris quae postea dicentur, exponend a. In residuae mediae partis aliquota parte solue lunae partem aliquam, soluta clarifica per filtrum & serua, feces abiiciendo tanquam inutiles. Reliquos planetas omnes in aquae mercurialis residua parte conueniente pro quolibet, soluito, facitoque quod cum luna factum est. Quamlibet solutionem filtratam per se destillabis in balneo maris uaporoso, donec tota humiditas conscenderit, ac in uas submissum se receperit. Postmodum huius stillati tertiam parte redde fecibus in cucurbita residuis, ac solum hoc seruabis perse. Duas alias tertias in phialam longi colli positas ( sigillabis tamen ambas phialas sigillo Hermetis ) expones aeri tuto loco ne frangantur: alteram feces continentem, in terram sub dio sepelias totam, praeter extremitatem colli que parum emineat. Idipsum de reliquis aliis planetis seorsim efficies. Aliis duabus phialis includes mercurialem aquam seruatam, & sigillabis ut prius: in ea quae ad aerem est ponenda, sit octaua dicta, in altera uero, quae sepelienda est in terram, sint octauae tres. Hoc negotio solutionem philosophicam absolueris: ut iam ad congelationem uenias. Anno reuoluto, cura tibi per uitrorum artifices duplex uas conflari, quod spherae rotundissimae per medium diuisae formam habeat, superius quoque uas inferiori sic adaptatum sit, ut ab eo deponi reponique ualeat quoties opus erit. Quo peracto, confice tibi formas cereas & uacuas, uasculorum aut cymbarum instar, quae liquore ualeant impleri, & natare super aquam. Modus formas eiusmodi conficiendi hic est: Ferrum oblongum ab una suarum extremitatum limatum atque politum habeas, ea forma quam lapidem referre cupis: hoc tandem oleo tingatur, postmodum cerae liquatae mergatur ab extremitate dicta, deinceps aquae frigidae: obducta cera circuncisa liberetur a ferro, & formas quas uoles habebis. Aliter quacunque rotunda uel rudi quapiam forma, lapides effigiatos uolubili rota naturalium instar scindi uel poliri curato. Tandem exime phialas a terra, & alias ab aere depone. Deinde sphaerici tui uasis partem inferiorem aqua mercuriali terrea, quae medietatem eius impleat, imbues, & super eam natare formulas facito. Postmodum si saturnium, iouialem, martialem, solarem, uenereum, mercurialem, aut lunarem uolueris habere lapidem, cereas formulas, paulo minus inplebis quorumuis dictorum planetarum coelo, id est, aqua aerea, non ad summum tamen, ne liquor effluat. Tum demum sphaericum uas inferius superiori sua parte contegatur, & clausum aliquot horis maneat, usque dum uideris aquas in formis aliquantulum densatas. Hocpercepto uas detegens inuerte formulas, ut pastam aqua fixatiua contingat, contectoque uase maneant in umbra donec durescant in lapidem: Attamen iste processus transmutatoriam artem magis redolet, quam medicam, ob terrae cum suo coelo commixtionem, quo fit ut lapides ad hunc confecti modum sint riores illis, qui parantur hoc artificio uidelicet. Cuiuslibet metalli pars, aut aqua terrea, uel si uis, essentia quinta fixatiua ponatur in uasis partem inferiorem & formis per se quoque supernatantibus uacuis, claudatur superiori parte, clausumque uas per quartam horae partem relinquatur, ut formae uapore quodam inuisibili fixatiuoque imbuantur. Postmodum aperto uase, formae coelo uel aqua repleantur aerea tantum, ac rursus clauso procedatur ut supra. Poterunt etiam omnes aquae terreae in uas inferius mixtae simul effundi, formae quoque coelicis aquis permixtis impleri, & eodem processu habebitur lapis unicus planetas omnes in se complectens. Nonnulli duorum aut trium planetarum uapores antea dictos, iuxta proportionem ex arbitrio depromptam commiscent, ut infra positos lapides parent, suisque coloribus adornent. Carbunculus fit ex coelo solis, & ex eiusdem terra. Adamas ex lunae coelo & terra. Sapphirus ex coelo lunae, & huius terra, terre iouis permixta. Topasius ex coelo martis, & solis terra. Hyacinthus ex coelo & terra martis, cum terra solis mixtis. Eliotropia ex coelo ueneris, & ex coelo & terra martis, cum terra lunae. Alamandina fit ex coelo & terra martis. Pallax fit ex coelo & terra lunae, cum aequali pondere terrae solis. Beryllus, ex lunae & iouis coelis aequalibus, cum terra lunae. Unio fit ex una parte coeliiouis & eius terra, cum quinque partibus coeli lunae. Solaris lapis fit ex eius coelo & terra. Similiter omnium aliorum planetarum lapides, quisque ex suo coelo & terra. Smaragdus fit ex coelo ueneris, & ex terra lunae. Lapis mixtus, fit ex omnium coelis atque terris aequaliter mixtis. Possunt & alii multi lapides hac arte fieri ad naturalium imitationem, quos recensere longum foret. Quisque autem iuxta suam experientiam, quoscunque uolet fabricare, suis ornare coloribus, atque uirtutibus, characteribus insculpere, sub constellationibus ( ubi tamen bonus fuerit mathematicus ) breui temporis spacio, priusquam aspectus repente nimis transeant, commodissime poterit. Quid aliud modo restabit, quam lapidum & metallorum uires omnium particulares diligenter inuestigare, & ad medicinam coaptare? Sapientes olim insculptis lapidibus tempore constellationum atque metallis, collo duntaxat appensis, gestatisque plerosque morbos & fere omnes curare nouerunt absque superstitione. Unde quaeso uirtus haec, nisi partim a materiali forma, partim a characteribus & imaginibus, & potissimum a uirtutibus in eiusmodi materiam rite dispositam, per coelum formaliter inditis & copiosius affluentibus, perque exacte obseruatas constellationes, mediantibus etiam applicationibus de potentia in actum deducentibus? Nil sane mirum considerantibus, imo intelligentibus mundi superioris ad inferiorem, & istius ad illum nexum indissolubilemque coniugii naturalis confoederationem. Siquidem apud nos moueri nihil potest arte, quod superius itidem non commoueatur: econtra quicquid superius agitur, imprimitur in inferiora, eoque potentius ac firmius, quo materia cuiusque rei fuit accuratius disposita ac praeparata. Notandum tamen, similia non nisi in sibi similibus naturali proprietate, & non in dissimilibus agere. Exempli gratia, si membrum aliquod in humano corpore laesum fuerit marito, correspondens in uxoris eius corpore simile membrum, etsi non actu, potentia tamen, & naturali compassione quadam, ob coniugii diuinum & non humanum uinculum, absens praesensque laeditur etiam: si modo uerum sit coniugium & utrinque non uitiatum. Huius rei causam reddere norunt adepti philosophi, triadis esse cum simili triade compactissimam ac indissolubilem unionem. Quanto magis in uniuersa natura ( quod in peculiari ) hoc ipsum fieri necessum est. Etenim ipsa diuino coniugio constat ex mundo superiore, & inferiore a Deo sic ordinatis, ut unus eorum nihil contineat, quod non sibi correspondens habeat alter. Cum igitur alter mundus qui minor dicitur, homo uidelicet, corpore uitalique spiritu, sit ad magni similitudine creatus, rationali quidem ad imaginem Dei, quicquid in maiore fuerit, in minore similitudine potentiaue necessario esse oportet; alioqui negabitur ad imaginem eius creatum esse, quod opera data contra scripturas sacras pugnat e directo. Proinde ut in superiori coelo nunquam cessant motus, hominis etiam spiritus uitalis, quiescente uel dormiente corpore, motus exercere suos non cessat, imo potius & exactius operatur quam uigilante. Quapropter mox atque membrum aliquod in humano corpore tangitur, aeque cito huiusmo di tactus ad spiritum peruenit. Ecquis dubitare potest? alioqui non sentiretur, cum sensus omnis, & uita, & actio, uirtusque sit ex spiritu, & non ex corpore. Uice uersa contristato spiritu uel afflicto, corpus torpescere ac pati est necesse. Porro simile coniugium uidemus inter spiritum & corpus hominis, quale diximus inter coelum & terram esse. Rursus qualiscunque sit in coelo motus, in hominem influit, aut in illa quae propter ipsum & ad usum eius creata sunt. Non est mirandum igitur, si fieri ualeant arte lapides pretiosis non absimiles, qui homines curent, a morbis quoque uindicent, ubi sub aspectibus ( ut aiunt ) felicibus fabricati fuerint. Quanto magis in suos resoluti liquores, & intra corpus adhibiti, remedia potentissima sunt futura. Siquidem coelestis uirtus omnis in hunc finem creata est a Deo, ut longam sanamque uitam quocunque modo influxibus suis imprimeret homini, quotiescunque uitium contra naturam ortum ex serpente binario, in monarchiam illius irrepsisset. Reliquum erit, ut a mineralium temperatis lapidibus, ad animantium temperatissimos ueniamus, cuius medium habetote. Perfecti minoris ( cuius nuper meminimus, & quod apertissimis uerbis docuimus ) partem aliquam e cucurbitula per cineres igne suaui admodum primi gradus destillato, usque dum eo calore stillare poterit. Animaduertendum tamen, ut prius balneo maris dissolutum sit ante hanc primam destillationem. Amoto postmodum recipiente, clausoque, admoueatur aliud, optimeque lutetur in commissuris, fortiorique destilletur igne, donec liquor ascendere calore hoc omnis poterit. Secundum hunc liquorem in uase receti positum destilletur balneo maris tertio, qualibet destillatione stillatum ad suas feces refundendo, quae uiscosae factae postmodum eiuscemodi affusionibus resoluuntur: attamen tertia uice destilletur in cineribus. Postremum hoc stillatum in alio recenti uase positum destilletur balneo maris quater, singulis uicibus feces amouendo & per se seorsim reseruando. Continuetur postrema destillatio, donec liquor limpidissimus & splendens nitore unionum efficiatur: cuius usus hic esto: Unionibus orientalibus, aut aliis pulcherrimis cuiuscunque quantitatis, paruis aut magnis in uase uitreo mundissimo positis, asfunde parum istius aquae iam ultimo destillatae, ut aliquantulum supernatet, & claudatur uas optime ne respiret. Post horas tres uidebis uniones in pastam albissimam resolutos: in superficie uero eminebit aqua insigniter clara, hanc per modestissimam inclinationem in aliud uasculum effundes absque ulla turbatione: relicta in eodem uitro pasta in quo erat, ac in balneo maris posita uase clauso per dies tres maneat, tandem eximatur. Deinceps formam argenteam auro intus ad cauitatem obductam, instar illarum quibus formantur globuli sphaerici, tante capacitatis, quantaeuis unionem fieri per aurifabrum iubeto confici. Ad utriusque partis cauae orificium, aureum filum in transuersum aptetur subtilissimum ad diametrum, ut pro sui medietate partem utranque formae insigniat, ut etiam protrudi ac retrahi queat. Postmodum utraque formae caua pars impleatur unionum pasta, aurea tamen spatula, inde mox protenso filo coniungantur, & filum huc atque illuc agitetur, quo forati sint uniones. Aperta forma, eximantur maxima industria, & ponantur in uas latum aureum manibus non attingendo, cooperto uase sibi simili, siccentur in umbra extra solis radios. Formatos omnes dicto filo penetrabis nec manibus attingas, & in uitreo uase claram suam aquam continente suspendantur, & occluso uase ponantur ad aerem extra solis radios diebus octo. Postmodum ad solem diebus tribus contineantur, agitando uas singulis ternis horis modestissime. Liquoris huiusmodi uapore perficientur & coagulabuntur in duritiem. Eodem processu poterunt carbunculi, & rubini plures aut unicus fieri tantae quantitatis, quantae ualet artifex, mercurio rubeo perfecto semel tantum soluto. Si reliquorum colorum lapides parare uoles, cum albo mercurio philosophico feceris ut supra: quia color albus est aliorum omnium susceptiuus. Congelationem ad opus hoc necessariam, ex praecedentibus quiuis inuenire poterit industrius operator dicta longe praestantiorem. Proinde coelestes aquae mineralibus impraegnate uirtutibus, aeri cum exponuntur per integri circuli reuolutionem, latius ac foecundius impraegnantur uiribus ac uirtutibus coelcstibus, quibus ad resolutionem omnium, solidissimorum etiam corporum aptae fiunt & idoneae. Inferiores tamen coelestes etiam expositae uentri terrae, uirtutes easdem accipiunt eodem tempore, sed alio medio, nempe terreo, quo coagulandi omnia uim acquirunt, & suum argentum uiuum. Inter sulphura quaeque hoc unicum est excellentissimum, ut etiam argentum uiuum, quod docuimus prae caeteris praestantissimum, ac magis philosophicum. Quanquam & alia multa sulphura sunt philosophica, pariter & argenta uiua, non tamen in tanta subtilitate uirtuteque sublimata. Sunt igitur aquae philosophorum istae caeteras inter praestantissimae, uti formalis una, coelestis & superior: altera materialis & inferior: que tamen ambae nascuntur ex una & eadem radice, nec nisi per industriam & applicationem ad hoc artificium spagiricum differunt: ut confirmetur quod supra per Hermetem docetur: Quod est inferius, est sicut id quod est superius, & econtra. Ne in posterum igitur quispiam ( ut solitum est hactenus ) conqueratur de obscuritate lapidis & lapidum philosophorum, iam satis claros, perspicuos, diaphanos, & illustres ex obscurioribus adhibui, illustraui, lucique sue reddidi uobis lectoribus ingeniosis, quo responderent ultima primis, & econtra uidelicet artificialis lux & spagirica luci naturae, quae huic opusculo foetuique nostro recens nato nomen dedit. Faxit omnipotens Deus ut omnibus lectoribus, quos nouit esse dignos, utilis esse queat ac salutaris, ad ipsius gloriam, cui soli acceptam lucem fero, non scholis Atheniensibus, neque aliis. Indignos autem arceat ab istorum lectura, quoniam ipsorum non est fermenti genus: uerum enimuero dignis ad adyta patet aditus, indignis abditus. Thomam Erastum, Medicum Et Philosophum, Admonitio Modesta satis. Qua Gerardus Dorneus hortatur illum, ad Scripta Paracelsi diligentius examinandum, & animo quam antea minus perturbato, quo quidem animaduertat, utrum intellexerit ea quae tam atroci detestatur Inuectiua, De noua Medicina. Christoff Rab mam Erastum, Medicum & Philosophum. Non est quod arbitreris Eraste, me uel odio, uel alicuius uindictae causa haec ad te scribere, sed fraternae potius admonitionis, ut maiori cum diligentia & attentione Paracelsi Scripta relegas, intelligas, ac uideas, num ipsi feceris iniuriam cauillosis, & calumniosis inuectiuis, ne dicam apertissimis ( ut ipsemet fateris ) execrationibus. Iuuare quidem ut intelligas, hisce meis paucis adhuc interpretatiunculis, pro uiribus ingenioli, conabor. Nec dubito quin ubi degustaris ea quae hactenus detestatus es, per teipsum etiam conuersus, plurima retractabis in tuis, De noua medicina libris, aduersus Paracelsum & suos euulgata. Non ita niger est uir pius & eruditus, atque ipsum depingis. Uerum uix iudicari potest, an per inuidiam potius quam per ignorantiam eorum que scribuntur ab ipso, deliqueris: priore quidem ueniam promereri nemo te existimabit: posteriore tamen non condonandum esse. Quapropter non ita praeceps de te iudicium facere decorum esse putaui, quale de Paracelso & suis immerito facis, priusquam audiamus utrum occasionum altera, uel ambabus ad tantam iracundiam fueris percitus, ut etiam tuiipsius oblitus, non solum ea quae tanto Philosopho & Medico indigna sunt, obieris, sed etiam proferas in lucem conuitia, quae uel a quouis plebeio, & abiectissimae conditionis homine parum honestum esset audire. Doleo etiam, quod uideam eo te insaniae redactum esse, ut scriptis publicis Potentatus omnes in Paracelsum incitare studueris, in haec uerba prorumpens: Publico ( ais ) Imperatorum, Regum, Principum, Magistratuum omnium edicto caueri sub poena capitis deberet, ne spargerentur horrificae in Deum blasphemiae. Quis non extreme admiretur, si cogitet homines in hac ueritatis luce natos, & artibus omnibus bonis florescentibus inter Christianos educatos, non puduisse blasphemas illas nugas in uulgus spargere? Multo profecto fuerunt patres nostri nobis pietate meliores, ac prudentiores, qui beluam hanc non sunt paßi uirus istud per Typographos expuere: quod nunc uulgatum auidissime a nonnullis combibitur magno plurimorum malo. hactenus Eraste uires tuas exerces. Putas ne ( quaeso ) potentissimos uiros, Principes. & Magistratus, a Deo quidem electos administrandae iustitiae gratia, tam immaturo esse consilio, ut ad cuiusuis iracundi hominis hortatum conniuere uelint, altera parte prius non audita; praesertim cum accusationes calumniis perturbatas esse uideant ac iniuriarum plenas? Sunt ipsi uero magnates amici moad Erastum. 359 destiarum, quippe quibus & respectus & omnis debetur honor in hoc mundo, propter eum a quo sunt nobis instituti, Deum uidelicet. Audire uolunt utique acintelligere, necimmerito, num ita se res habeat, ut ad ipsos delata est. Quidnam existimas tuis scriptis per eiusmodi instigationes accessisse fidei? Certe nihil aliud praeter idipsum, quod ab eorum lectoribus auditur indies. Cauere ( inquiunt ) ac impedire hoc ipso uoluit, ne forte quis deprehendens errores suos, reprehendere etsi possit, audeat, uel in lucem dare ualeat: quo strategemate censuram studuit euadere cautius quam pati, ac ad hunc modum censor omnium esse sine contradictione. Haec sunt quae tua conuitia meruerunt audire: nec mirum sane quod centenariam ex eis usuram non feceris. Si modeste rem fuisses aggressus, maiorem tibi fidem adhibuissent illi, qui de perscrutanda ueritate minus sunt anxii. Reliqui tamen fieri cuperent certiores, utrum ea omnia quae scripsit Paracelsus blasphemiae sint in Deum, ut nondum ipsemet certus, asserere audes, & iudicare. Proinde tecum examinare hu ius uiri scripta non recuso ( si tamen aliquen tuo consortio dignaberis, qui alioquin neminem non spernere uideris, qui tuis tuorumque placitis infidelium non assentitur ) quo tandem uideat mundus ac intelligat, quid inter Paracelsum & suos inimicos iudicandum sit. Profecto si quid in ipso blasphemiarum in Deum. hactenus deprehendissem, haudquaquam eius tenere partes uellem, aut elucidare. Protestatum itaque pro parte mea uolo coram Deo & hominibus, me nihil hac in re sustinere uelle, quod a pietate iudicabitur alienum, per eos qui non sunt partiales, at omnis aequitatis & pietatis studiosi duntaxat, modestique. Fieri potest ut Paracelsus in plerisque sit hallucinatus, homo siquidem peccator fuit, quales & nos, pariter & censores eius: eritigitur execrandus? Si quid boni scripsit, quur non amplectemur? malum eius, ac omne procul sit a nobis. Alacriteritaque secundis etiam ( quod aiunt ) auibus rem ipsam aggrediamur. Percurrere singula, quae per dialogos cum Furnio tuo interlocutore de Paracelso calumniose narras, non est mei iam instituti; solum admonere te, ut ea diligentius relegas, & mentem eius qui scripsit exactius intelligas, quam sane minime uideris a tuis traductionibus assecutus esse, uel ea de causa duntaxat in ipsum inuectus, quod ferre non potuisti, uirum Heluetium, tibi compatriotam, excellere tuum ingenium, cum ipsi propter patriam ( si non aliam ob causam ) congratulari potius debuisti, quam inuidere. Sic de te loquuntur omnes, qui tuas perpendunt inuectiuas, praeter omnem affectionem. Christi uerbum ( inquiunt ) nullatenus fallere potest, quod docet, neminem acceptum a sua patria. Quo factum, ut existiment te quaesiuisse commodam occasionem hominem pium, sincerum Philosophum atque Medicum, non laruatum, neque hypocritam, reddendi quibusuis hominibus odiosum, hac ratione tantum, quia nullis scholarum, praesertim infidelium, autoritatibus uti uoluerit, in istorum hominum confutandis erroribus, nec nisi Scripturae sacrae elogiis. Hanc tui censuram primum colligunt ex tuis uerbis ab initio mox editis in prima parte, De noua Medicina: Confutabit ( inquis ) simul & harum rerum declaratio Paracelsum ipsiusque discipulos contendentes, ideo non esse praedictos authores legendos ( infideles putas ) quia Gentiles fuerint, & a pietate aliena scripserint. Quippe si ostensum suerit, Paracelsum quoque & impiißime scripsisse, nemo nos accusare porro poterit, quod huius scripta illorum monimentis non praeferamus. Notentur haec uerba solum quibus uteris ( Confutabit declaratio: item, Si ostensum fuerit, ex ea puta ) Ecquis non percipit hoc tuum argumentum ex propriis uerbis tuis ad hunc modum esse fabrefactum? Si ualeam Paracelsi scripta meis quibusuis declarationibus, quocunque iure uel iniuria, perperam & falso, uel sophistico modo in sinistram partem a dextra contorquere, peruersisque traductionibus ac mutilatis, facile fuerit exteris nationib. ostensum, Germanis etiam, Paracelsum & suos impia pariter ut infideles etiam scripsisse, quo strategemate hanc doctrinam euertere mihi licebit maximo cum honore. Bene loqueris, ut putas, si falsis declarationibus ostensum quid fuerit, falsam inde sequidebere persuasionem, ut a falsis propositionibus maioribus & minoribus, conclusionem falsissimam tuae scholae docent in sophisticis inferre minus cautis hominibus, ut hec etiam tua sunt argumenta quae sequuntur: Sacrae literae nos docent ( ais ) Deum de principio coelum & terram, & deinde lucem creauisse, mox lucem a tenebris, aquas ab aquis interposito firmamento discreuisse. Post elementa confusa adhuc distinxisse, ac singulis quae, quot, qualia ex se producere deberent, imperauisse: tandem creatis sideribus hominem formasse. Quae cum sic habeant, non poterit inter Christianos nomen suum recte profiteri, quisquis a Deo uniuersa creata esse non persuasissimum habeat: eundem etiam confiteri hoc oportet, Deum omnipotente suouerbo, quo creauit omnia, non distribuisse tantum elementa concinne, uerumetiam ex eisdem creasse quae ex eis nata cernimus. Horum quae narras ibidem Paracelsus nihil prorsum negat, nisi particulam, de principio, ut infra. Imo tuipse deprehenderis pedibus manibusque in eius descendere sententiam, cum dicas, uerum etiam ex eisdem creasse quae ex eis nata cernimus. Quid aliud loquitur Paracelsus, inquiens: Ex mysterio magno cuncta creata nata sunt a sensibilibus & insensibiad Erastum. 363 libus, id est, uniuersa creata sunt a Deo ex Mysterio, tanquam ex nihilo matre rerum omnium, quae creata; nata sunt etiam ex sensibilibus & insensibilibus elementis, tam superioribus quam inferioribus. Nihil nascitur quod creatum non sit, nisi per corruptionem id fiat, uerum in creatione corruptio locum non habuit: creata uero multa sunt, quae non nata, nisi per creationem, ut angeli. Si quid igitur nasci debeat, ex creato id fieri necessum est, & quia proles a suis parentibus non differt essentia, creatum esse oportet, quod ex creato natum est. Latius autem in haec uerba prorumpis: Nos ( inquis ) ex nihilo creata a Deo cuncta scimus, Paracelsus ex mysterio magno ( sic nominat, ut ais, materiam primam ) res omnes prodiisse, non per creationem, sed per secretionem. Postrema haec tua uerba creationis per secretionem facte. non sunt ex schola Paracelsi, sed ex declarationis tuae pharetra processit ista sagitta, de qua mox ab initio tuarum inuectiuarum male cautus admodum, contra teipsum protestatus es inquiens, Consutabit declaratio, falsa putato. Nec etiam Paracelsus nominat mysterium suum, ut tu, materiam primam, sed unam, cum dicat primo textu secundi Paras suae Philosophiae ad Athenienses, ex una materia cuncta prodiisse, matre rerum omnium, quae mysterium magnum est. Intelligere non uideris Eraste differentiam inter unum, & primum. Ignoras quaeso nihil unum esse posse quod creatum est? Nam in alteritatem cadit creatio per materiam primam, sed per unam in unione manet. Si formalem Arithmeticam didicisti, quinam factum est ut hoc non uideris? Item si, primum, ad ordinem refertur, & ordo sit ex multitudine, quam unitas nullatenus potest admittere, ut primum cum uno conuenire possit, quanam ratione id fiat, a te intelligere uellem. A prioribus hisce tuis argumentis palam facis iudiciosis lectoribus, omnia quae de Paracelso scripsisti hactenus, uel esse per te conficta, uel ex ignorantia scriptorum eius promulgata. Ad hec addere pergis ex tua declaratione: Quippe in illo suo mysterio ( inquis ) quod increatum esse uerbis explicatissimis Latinis ac Germanicis aliquoties repetitis asseueratur, res omnes contentas latuisse, & per segregationem emersisse affirmat. Rursum tua & non Paracelsi uerba hoc loco notanda sunt ( latuisse uidelicet, ac per segregationem emersisse ) Locum ubique citasse per capitula debuisti, & ueris traductionibus uti, quod secus faciens, mox ad aliud saltando transis, ne dolus appareat. Non melius tibi responsum esse potest in omnibus, quam adductione genuinorum uerborum Paracelsi, cum Germanice primum, tum Latine pro his qui Germanicam linguam non callent: quibus potissimum Paracelsum inuisum esse cupis. Erastum. 365 Sed priusquam id fiat, ponere mihi uisum est quod non animaduertisti, uiad delicet Paracelsum praemisisse librum primi sui Paras, qui desideratur, & fortasse per suos inimicos adhuc suppressus est: testatur inscriptio secundi Paras Philosophiae suae ad Athenienses. Hinc luce clarius patet, ipsum ibidem de mysterio magno increato scripsisse Paras primum unitatis increatae, ut secundo Paras, mysterium creatum alteritatis ex increato create, sic iubente uerbo aeterno. Hoc primum etsi deficiat, locum eius supplere poterit, quod de mysterio creationis edidit. Unde quidem colligere te oportuit, ipsum non negare creationem ex nihilo, per aeternum Dei uerbum solum, & non affirmare ( quod fingis ) creata esse omnia per segregationem, uerum intelligere creata prius non fuisse manifestata, quam per diuisionem in lucem a Deodata fuerunt, quae prius erant occulto modo creata, tanquam in suo principio uel mysterio magno. Quid igitur de creatione senserit Paracelsus, uerbis Germanicis apponemus. Die erste wirckung Gottes. Im anfang war das Wort / etc. In disem erste Wort ist begriffen die gantze Natur / in dem Himmel und der Erden / welche Natur er im anfang außgeteilt hat durch das ewig Wort / welches Wort Gott selber ist / und im anfang war das Leben und das Liecht / das da war leuchtet in die Finsterniß / und dasselbig Wort deß ewigen Liechts / ist uon der himmlischen Weißheit genennt / Uud durch welches Wort ein sonderlicher Uerstendiger lehrnen / wissen / und grundtlich bekennen mag / alles das im Himmel un Erden ist / die alle kommen sind uon dem ewigen Wort Gottes / in welchem Woit deß finstern Gestaubs / mit den feuchten Wolcken uerborgen war das warhafftig Liecht in der finsterheit / welches Liecht, das Leben und Seel aller seiner geschaffnen dingen ist / durch welches Liecht das Leben / die Seel / und alle ding sind worden / und leben uon dem ewigen Liecht / welchs Liecht Gott selber ist / und ist die sexta essentia, und das medium aller dingen / dann Gott ist die sexta essentia. Dann in dem ersten wort das Gottsprach / darinn schuffer das Liecht deß Lebens / als da er sprach: Es werde Liecht / dasselb / das da Liecht ward / ist das Liecht deß Lebens / das alle ding helt / dan in welchem ding das Liecht deß Lebens nit ist / das uergehet unnwirt zu nicht / Und darum ist das Liecht deß Lebens in allen dinge / die Gott der Allmechtig geschaffen und gemacht hat / und so bald ein Substantz zergehet / ond zu nicht wirt / so gehet dasselbig Leben widerumb zu dem Leben uund Liecht / da uon es zuuor getheilet ist / durch mittel der wircklichheit und uermengung der drey Elementen / in welchen dreyen das uiert Element deß Feuwrs uerborgen ist / in welchem Feuwr das Liecht deß Leben ist / welches Leben ist das Wesen / und die Weißheit aller geschaffnen dingen in dem Himmel und der Erden. Dan ohn das Wesen kan nichts seyn / dartumb durch das wesen deß ewigen Wesens / ist alle dingim Wesen. Nun kurtzlich zu offenbaren / und zu erkennen zu geben / was das ding sey / das in allen dingen ist / und sonder und ohn das ding kan nichts geschehen noch werde / dasselbig ding ist die Gottliche Krafft / und Gotthats uon im geschaffen durch sein ewiges Wort / wie ir dann eins theils hieuor gehort habt / dann uon was Complexion die Natur eines ding ist / derer Natur ist es geborc. Nun hat Gott der Allmechtig alle ding geschaffen und gegeben / und Gott ist ein uerborgen Feuwr in der ersten materia. Latine sic reddere uisum est, quo uideant extere nationes, Germanicum idioma non tenentes, quidnam de creatione sentiat Paracelsus, & utrum se res ita habeat, ut asseris Eraste, per declarationem uerborum eius, ubique locorum a te cautelos e contortorum. De Prima Creationis Operatione Ex Ioannis Apost. I. cap. sui Euangelii. In principio erat Uerbum, etc. In hoc Uerbo Dei primo tota natura coeli & terrae comprehenditur, quam quidem naturam Deus in principio per Uerbum suum aeternum diuisit, quod Uerbum ipsemet Deus est: in principio erat uita & lux, quae uere lucent in tenebris, & ipsummet Uerbum aeternae lucis uocatum est a coelesti Sapientia: & per quod Uerbum quisque intelligens addiscere, scire, & ex fundamento cognoscere potest omne quod est & in coelo & in terra: quae quidem omnia Ad Erastum. 369 prodierunt ab aeterno Uerbo Dei, in quo uerbo radiorum tenebrosorum, una cum humidis nubibus erat occulta uera lux in tenebrositate, quae lux est uita & anima rerum omnium ab ipso creatarum, per quam lucem, uita, anima, & res omnes illuminatae sunt, ac uiuunt ab aeterna hac luce, quae lux ipsemet Deus est, & est sexta essentia, & medium rerum omnium, nam Deus est essentia sexta. Porro primo uerbo quod locutus est Deus, creauit lucem uitae, cum dixit, Fiat lux. Idipsum quod eo momento factum est lux, uitae luxest, quae res sustentat omnes. In quacunque siquidem re lux uitae non existit, haecipsa perit, ac in nihilum redigitur. Proinde lux uitae inest rebus omnibus, quas omnipotens Deus creauit ac fecit. Uerum mox atque substantia quaeuis corrumpitur, & redigitur in nihilum, ea uita rursum ad uitam & lucem reuertitur, a qua primum diuisa fuerat per medium operationis, & mixtionis trium elementorum, in quibus tribus, quartum elementum, ignis uidelicet, occultatur, in quo igne lux uitae inest, quae uita est essentia & sapientia creaturarum omnium rerum, & in coelo, & in terra, quoniam praeter istam, & sine ipsa consistere nihil potest. Proinde per essentiam essentiae aeternae, res omnes in essentia persistunt. Breuibus ut palam fiat, ac declaretur, quid illud sit, quod rebus cunctis inest, & sine qua re, uel praeter quam nihil euenire, uel fieri, aut effici potest: ea res est uirtus & potentia diuina, quam Deus de se praebuit per suum uerbum aeternum, ut antea pro parte auditum est. Siquidem cuiuscunque complexionis rei cuiusque natura sit, eiusdem etiam est naturae nata. Omnipotens itaque Deus creauit ac dedit omnia, & Deus est occultus ignis, quapropter etiam creauit occultum ignem in prima materia. Ab his primo petere mentem Paracelsi de mysterio magno, potius quam praecipiti iudicio de non intellectis facere censuram, te oportuit Eraste. Non uides hinc Paracelsum in ea esse sententia, quod creatio diei unius uel primae per Moysen conscripta, fuerit supernaturalis, & in diuina mente solum a Deo per uerbum suum aeternum concepta, quod etiam testatur diuus Ioannes Apostolus ab eisdem uerbis quibus & Moyses faciens exordium? Erastum. 371 In principio inquit uterque, & non de principio, iuxta scholasticam tuam phraad sim. Principium igitur est quod scias esse Paracelso mysterium magnum, sed in supernaturali creatione increatum, & in creatione naturalium, creatum, ab increato comprehensum & sustentatum, ait enim: In hoc primo Dei uerbo ( Sapientia puta ) coeli terraeque natura tota comprehenditur. Amplexus itaque totius creaturae mentaliter a Deo creatore factus, principium est, in quo Dei uerbum aeternum erat uita & lux in tenebris occulte lucens. Primonamque uerbo quod locutus est Deus, creauit lucem uitae, cum dixit, Fiat lux, etc. Uidesne Eraste Paracelsum intelligere lucem fuisse increatam & aeternam in tenebris occultam ( cum dicat, Et ipsummet uerbum aeternae lucis uocatum est a coelesti Sapientia: item omnia prodierunt ab aeterno uerbo Dei, coelum & terra uidelicet, in quo uerbo radiorum tenebrosorum cum humidis nubibus erat occulta lux uera in tenebrositate: quae lux est uita & anima rerum omnium, & c. ) priusquam crearetur lux alia, ad imaginem increatae & aeternae lucis, creata per uerbum Dei, Fiat lux, etc. quae diuisa est postmodum a tenebris, in quibus occultabatur lux aeterna & increata? Quo melius increatum mysterium magnum ex mente Paracelsi intelligas, est quod consideres triplici ratione diuinam & aeternam essentiam, immensam & infinitam dici, uidelicet intensione, extensione & intersectione pariter infinitis. Omnipotens enim Deus diuinitatis suae radiis per complexum in sese recollectis, non quidem alicubi, uel aliquo loco, siue puncto sistentibus, sed intersectionem unicam in centro praetereuntibus, in infinitum etiam, unde procedunt, extensis, immensitatis suae trinam & unam imaginem praefigurare nobis uidetur: intensam, extensam, & mediam: aut aliter comprehendentem omnia, a nihilo siue nullo comprehensam, & centralem immensurabilem. Centrum igitur hoc aeternum est, quia nihil praeter aeternum potestimmensum esse: increatum etiam est, quia non comprehenditur, sed in infinitum transit una cum suis radiis: quod comprehenditur autem, creatum esse oportet, quia inter creatum & increatum, aeternum & transiturum, nihil esse potest aliud quam nihil, ex quo aliquid creari possit. Quid multis? supersedendum esse mihi uideo, quod hoc loco Theologiae nullam professionem susceperim, nolimque falcem ( quod aiunt ) in alienam messem mittere, praesertim quia non sine maximo tremore de tam abstrusis ob reuerentiam diuinitatis loquendum sit; solum ergo de Physica mihi negotium est ex Cenesi deducenda. Quapropter ad secundam creationis operationem transiens, examinare statui Eraste, quid Paracelsus scribat in sua ad Athenienses Philosophia, quam tot execrationibus detestaris non prius tamen quam & te huius commonefaciam, ipsum existimare ( quantum ex eo coniicere possum ) id quod Moyses narrat de uno die siue primo, esse prologum de praeparatione creationis conceptione mentali a Deo factae, usque ad eum locum, in quo de creante uerbo facit mentionem inquiens, Fiat lux, etc. tum etiam quod sequitur, ad secundam usque diem, ad inuisibilis mundi creationem pertinere. De Secunda Operatione creationis mundi, nempe uisibilis, ex Philosophia Paracelsi ad Athenienses. A Secundo Paras Eraste facis exordium iniquissimae censurae de mysterio magno increato, cum id in primo Paras, quod non legisti, neque uidisti, fortasse ta exacte tractetur, ut tibi ac caeteris eius inimicis facere satis debeat. Hoc fit ut a falsis propositionibus argumenteris, ad hunc modum: Paracelsus affirmat ( ais ) res omnes contentas in mysterio magno latuisse, & per segregationem emersisse, ergo nihil aliud est ipsi creatio quam separatio. Notanda sunt uerba per tuam declarationem in medium allata, uidelicet ( latuisse, & per segregationem emersisse quae quidem ex Paracelso non habes, sed ex teipso: concludis igitur ex tuis figmentis, & non ex Paracelsi scriptis, nihil aliud esse huic uiro creationem, quam separationem. Rursum confirmare conaris tuam declarationem his uerbis pariter a te confictis ut priora, Nam prodiisse dicit per creationem, sed per secretionem. Hanc particulam in Paracelso nullo modo poteris ostendere. Sed ut lectores uideant quam sophistice procedas in tuis declarationibus, uisum est mihi textum primum Paracelsicae Philosophiae ad Athenienses, cuius declarationem tam artificiosam aggressus es, apponere Germanicum, eumque Latine redditum de uerbo ad uerbum; iudices constituamus lectores non partiales, an recta uia gradiaris in istis, uel obliqua. Haec sunt quae Germanico sermone Paracelsus edidit. Der erste Text deß andern Paras Philosophie ad Athenienses Paracelsi. Aller geschaffenen dingen / die da in zergenglichem wesen stehen / ist gewesen ein einiger Anfang/ in welchem beschlossen gewest ist alles Geschopff / so zwische den Etheren eyngefangen und begriffen seynd: Und soll uerstanden werden / daß alle Geschopff Ad Erastum. 373 auß einer Materien kommen / uynd nit eim segliche ein eigens gegeben. Dise Materialler ding ist " mysterium magnum ", und nit ein begreifflicheit auff keinerley Wesen gestellt / noch in kein Bildnuß geformiert / auch mit keiner Eygenschafft incliniert / dergleichen ohn Farben und Elementische Natur / So weit sich die Etheren eyngebe haben / so weit ist gewesen der Kreyß " mysterii magni ". Diß " mysterium magnum " ist ein Mutter gewesen aller Elementen / uund gleich auch ein Großmutter aller Sternen / Baumen / und der Creaturen deß Fleisch. Dann auß dem / wie uon einer Mutter / Kinder geboren werden / also auch uom " mysterio magno " geboren seyn alle Geschopffuon entpfindtlichen und unentpfindlichen / uund aller anderen gleichformig / Und ist " mysterium magnum " ein einig Mutter aller todtlichen dingen / und haben iren yrsprung in ir genommen / nit nach einander / sonder in einer Schopffung / Substantz / Materi / Form / Wesen / Natur / und inclinierung gegeben sind. Hac de uerbo ad uerbum Latine sic habent. Textus Primus Secundi Paras Philosophiae ad Athenienses Paracelsi. Omnium rerum, in essentia corruptibili existentium, unicum fuit principium, in quo conclusum fuit omne creatum, intra aethera comprehensum: intelligendum quidem ex una materia cuncta creata prodiisse, & non obtigisse cuique propriam. Haec materia rerum est mysterium magnum, & non perceptibile quid, ulliusmodi sensualis essentiae, neque sub aliqua forma uel proprietate inclinatum, non alicuius coloris, nec elementaris naturae. Quam late sunt extensa aetherea, tam fuit ampla mysterii magni distensio. Hoc mysterium magnum fuit mater omnium elementorum, & pariformiter auia stellarum omnium, arborum & creaturarum carnis. Nam ut ex matre proles nascitur, haud secus ex mysterio magno cuncta creata nata sunt, a sensibilibus & insensibilibus, aliisque forma similibus. Estque mysterium magnum, unica mater omnium rerum corruptibilium & mortalium, & Ad Erastum. 377 suam ex eo duxerunt originem, non quidem una post aliam; sed in una creatione, substantia, materia, forma, essentia, natura, & inclinatio datae sunt. Manifesto liquet Paracelsum hoc loco de rebus corruptibilibus facere mentionem, eisque creatis & conclusis, siue comprehensis in suo principio, & intra ethera, quas etiam creatas omnes prius docet, ex unica materia prodiisse, & non quamlibet ex peculiari, sed omnibus communi: quandoquidem quod ab uno & per unum creatum est omne, unum principium & non plura habuisse oportuit, sicuti non plures, sed unicus tantum est creator omnium, in uno, per unum aeternum uerbum, & non per plura. Quur dicis igitur Eraste Paracelsum asseuerare, res omnes contentas in mysterio magno latuisse, & per separationem tantum emersisse, non per creationem, cum tame hoc loco, ac aliis ubique doceat omnia creata in essentia corruptibili, unicum habuisse principium, in quo conclusa fuerunt, & intra aethera comprehensa, ex quo uno prodierunt, & non ex pluribus? Hoc unicum uocauit mysterium magnum, de separatione omnino nihil proferens. Prodiisse dicit, non addens id quod tu fingis per separationem, & non percreationem, etc. Uide quaeso num istam conclusionem ex genuinis, & non falsificatis propositionibus elicere queas, in primo textu Philosophiae suae ad Athenienses ad hunc modum habentibus? Paracelsus asserit omne creatum corruptibile unicum habuisse principium, in quo conclusum fuit: item cuncta creata ex una materia, unica matre, mysterio magno uidelicet prodiisse, & nata fuisse. Quid inde concludes Eraste? hocne quod antea ex tua falsa declaratione? An quaeso uerba haec Paracelsi bene sis interpretatus, ad hunc modum ipsa declarans, iudicent alii. Paracelsus ( inquis ) affirmat res omnes contentas in mysterio magno latuisse, & per segregationem emersisse, ergo nihil aliud ipsi est creatio quam separatio. Tu teipsum prodis, technasque tuas detegis, statim ab initio; quod imprudens scripsisti in tuo De noua Medicina, iam in effectum deducis. Confutabit ( inquis ) harum rerum declaratio, etc. Declara melius, quo uerius concludas igitur. Ab ista declaratione tua, & conclusione, reliqua sunt argumenta tua manifesta; sophismatibus cauillis & conuitiis farcita cum sint, inuidiam contegere non possunt. Redeamus ad Pa racelsum loan. Apostolum interpretantem de creatione, In principio erat uerbum, omnia per ipsum facta sunt, & c. In hoc primo Deiuerbo ( Paracelsus ait ) tota natura coeli & terrae comprehenditur, id est, uerbo Dei creatur. Nam hoc Uerbum creans Deus, comprehensione, totam coeli terraeque naturam creare intelligitur a Paracelso. Quomodo enim comprehendere Deus potuit aliud, quam seipsum, nisi creatum id fuerit, quod ab ipso Deo comprehensum est? Increatum autem mysterium magnum, siue principium, siue rerum omnium fontem, Dei Sapientiam intelligit, conceptione mentali adaptasse sibi materiam idealem, inuisibilem, & incomprehensibilem, uti nihil ex nihilo primam, ex qua tanquam ex supernaturali matre prodierunt, sic mandante uerbo Dei aeterno, cuncta quae ab ipso creata factaque sunt in ipsa, & nata sunt ex eadem unica matre. Quod autem ex nihilo creata fuisse dicas, Scripturae S. Patrumque testimoniis assertum esse, Paracelsus idipsum non negat, imo potius confirmare maxime nititur. Etenim si creari oportuit aliquid, ex nihilo factum esse fuit necessarium, cum ante creationem praeter Deum solum, nihil fuit, quod quidem, per Sapientiam diuinam, adaptatum est in materiam primam. Mysterium hoc est magnum & increatum, quo cuncta sunt ex nihilo creata. Audiuisti prius immensitatem diuinae Maiestatis, comprehensione, uel intensione, aut si uis recollectione radiorum suorum ab infinito progredientium, & in infinitum redeuntium, unicam in meditullio fieri sectionem, punctum atque centrum unicum, immensum, & incomprehensibile nihil, quod ampliatione radiosa dilatatum intelligitur, tam late ac uult & praecipit omnipotens Deus, aeterno suo Uerbo id efficiente. Omne hoc ab incomprehensibili, ueluti ex nihilo ortum, naturam sui retinet originis, nihili uidelicet, in quo tenebrosam faciem abyssi, uacuum, & inane fuisse legitur, & coelum atque terram a Deo creata per uerbum aeternum facta esse, cum ex Moyse, tum ex loan. Apostolo. Uerum satis improprie dicitur materia, quae in supernaturalibus non conuenit; quia tamen origo rerum esse intelligitur, hoc nomine fuit opus, quippe quod nullo posset alio melius inculcari legentibus. Huic etiam materiae nullam peculiarem formam, neque proprietatem, non colorem ullum, nec elementarem naturam, Paracelsus tribuit, non confusam etiam, sed unitam in una creatione porro dicit substantiam, materiam, formam, essentiam, naturam, & inclinationem. Haec si non intellexisti, qui factum esse potuit, quaeso, ut reprehenderis? Didicisse haec debuisti prius, non ex scholis Aristotelis, neque reliquorum infidelium, quas quidem longe magis, quam tu Paracelsum & suos, adeptae Philosophiae discipuli omnes, detestantur: tum demum iudicasse, & non praeceps ferri modo quouis in calum nias philosopho minime dignas: a modestia siquidem eo nomine decorati sunt olim ueri philosophi. Erastum. 381 Rursum uideant lectores, quam arad tificiose hunc Paracelsi locum, ex primo textu secundi Paras Philosophiae suae ad Athenienses, inuerteris. Ad hunc modum Germanice loquitur Paracelsus. Dann auß dem / wie uon einer Mutter Kinder geboren werden / also auch uom mysterio magno geboren seynd alle Geschopff. uon entpfindtlichen und unentpfindtlichen/ und aller andern gleichfoermig. Ista Latine de uerbo aduerbum sichabent, Nam ut ex matre sua proles, non secus ex mysterio magno cuncta creata nata sunt, a sensibilibus & insensibilibus, aliisque forma similibus. Tuautem Eraste sic peruertisti. Ea materia prima increata facta sunt ( inquis ) sensibilia & insensibilia. Quis non uidet astutiam, dum relicta sunt uerba Paracelsi, haec uidelicet ( creata nata sunt ) quibus ipse primo creata fuisse, & postea nata fatetur? Rursus Eraste haec addis: Paracelsus ( inquis ) dicit ex mysterio magno ( sic nominat materiam primam ) res omnes prodiisse per secretionem, & non per creationem. Hoc ipsum probare conaris eiuscemodi uerbis: Quod in illo suo mysterio magno, quod increatum asseueratur explicatissimis uerbis, res omnes contentas latuisse, & per segregationem emersisse affirmat. Ex falso falsum concluditur hoc loco. Nam Paracelsus non dicit res omnes latuisse ( utais ) sed aperte satis innuit, occulto modo creatas esse in mysterio magno, sed non prius natas uel in lucem apparuisse, quam segregatae sunt a suis tenebris per diuisionem; ut haec omnino genuina sit mens Paracelsi, patens ex scriptis eius, Deum in inuisibili, & incomprehensibili mysterio magno, siue principio, creasse res omnes unite, & non confuse iunctas, at occultas in occulta sua matre, donec per diuisionem ( a creatione tamen patefactae sint, ut quum Deus lucem creatam a tenebris diuisit, a nocte diem, ab aquis inferioribus superiores, & per congregationem illarum ab interstitio naturae medio, sic semper unum ex alio, donec apparuit arida: tum demum ea que fuerant occulta, ex tenebris in propatulum prodiisse, ac tandem creata luce inferiori, manifesta fuisse reddita. Ecquis dubitat quaeso tenebras occultare singula, donec adueniente luce palam fiant? Quis etiam adeo excaecatus, qui non uideat ex prima narratione Geneseos, coelum & terram inanem & uacuam, abyssique faciem, & aquas obtenebratas: Erastum. 383 summatim in tenebris adhuc occulta fuisse & inuisibilia omad nia, donec a creata luce fuerunt illustrata? Non propterea negatur ista creata fuisse ex nihilo, quamuis a Paracelso dictum sit, in principio unico increato conclusa fuisse, & comprehensa: nam, ut supra, nil nisi creatum comprehenditur a non creato, & increatum a nullo creato comprehendi potest, uel concludi. Alia falsitas apparet in superiori traductione, cum facta dicas, quae Paracelsus nata fuisse protulit. An differentiam ignoras inter fieri & nasci? non puto, sed non commodius potuisti postea nugari de fictitiis tuis Deunculis concreatoribus, de quibus nil meminit unquam Paracelsus. Non considerasti uideo uerba Genesis, creauit, fecit, diuisit, diuidat, congregentur, appareat, germinet, producat, crescite, multiplicamini, replete, etc. quae postrema, quid aliud quam ex creatorum iam seminibus alia nasci denotant? Rursum textu uel capitulo secundo secundi Paras, & istam Paracelsi Germanicam phrasim uerbis Latinis inuertisti, quae Germanica sic habent. Wiewol das ist / daß alle ding widerumb in sein erst wesen komen / aber nit in das Mysterium / dann was da uerzehrt ist / mag nit wider gebracht werde: es geschicht auch nit / aber in das wol / das uor dem Mysterium gewesen ist. Latine sic reddita. Quanquam idipsum est, ut cuncta rursum in suam primam essentiam redeant, non tamen in Mysterium. Nam quod ibidem absumptum est, restitui non potest, nec etiam euenit ut fiat, bene autem in id, quod fuit ante Mysterium hoc. Tu autem Eraste sic peruertisti. Et quamuis omnia ( inquis ) in id quod prius erant reuertantur, non tamen in materiam primam resoluuntur, sed in id quod ante hanc erat. Ignorasti dubio procul, quam differentiam faciat Paracelsus hoc loco, inter primam rerum essentiam, & materiam primam, uel ut loqueris, in id quod prius erat. Scis essentiam esse posse absque materia, sed hanc illa sine persistere minime posse: non scis tamen differre primam essentiam a Mysterio magno. Haec est itaque mens Paracelsi: cuncta reditura ad centrum sui nihili, ex quo adaptata fuit prima quaedam incomprehensibilis materia nihilo persimilis, quae quoduis fieri posset per diuinu mysterium, & increatum arcanum, sic iubente uerbo Dei aeterno; in hoc uero mysterium non redibunt: quia quod ex isto fuerit in ipsis consumptum, non restituetur; bene tamen in id quod Ad Erastum. 385 fuit ante mysterium magnum, centrum uidelicet nihilum, redibunt. Uideo te nihil hactenus de centro cognouisse, quo fit ut Paracelsi principium & principia, uel unum & tria non intelligas, sed toto coelo delires, ut complicatus labyrintho Gentilium, ad ea quae pulchra sunt peruenire nequeas, neque uidere mente, sensualibus oculis tamen apertissimis, tibi concedatur. Ab infidelium coeno tantisper abstineas, ac meditere deinceps, que tibi ponunt ob oculos mentis, sanitas huius in corpore sano, & speculatio Biblicae ueritatis, per meditationem, ut uideas quid. Propheta Dauidi cecinit: Fundasti terram ( inquit ) super stabilitatem suam. Reliqua particula quae sic habet ( Bene cuncta, redibunt in id quod fuit ante Mysterium ) solutionem adfert eius quod Paracelsum scripsisse dicis libro de modo purgandi scilicet, Antequam coelum & terra essent aliquid, fuit non hoc tamen quod nunc cernimus: quae cum superius explicata sint, praeteribimus. Quid plura? Dum singula quae saltando transcurris, nullo prorsus ordine seruato, examinamus, haudquaquam nobis mirandum est, quod scripta Paracelsi falsificare ubiuis locorum studueris, cum & Scripturae S. non parcas. Quare hic etiam non retinuisti phrasin Moysis & loan. Apostoli dicentium, In principio, & non ut tu loqueris, De principio. An & istos ut Paracelsum reprehendere, uel forte cauillis & contumeliis oppetere non formidabis? Amphibologiam hanc tuam, quam ab Aristotele fortassis didicisti, minime in sacris conuenientem, extra dubium pone, qua significatione uidelicet, particulam hanc ( De ) nobis obtrudas, num pro ex, a, uel ex schola Ciceroniana quid eloquentiae docere nos uoluisti, quam fugimus, non minus quam serpentem primum argutiarum parentem. Moysen & Apost. arguere mendacii uel erroris, anathema potius quam nefas. Scholarum elegantes igitur ineptias procula Sacris abigamus, ne pro medulla reportemus corticem. Ulterius ad hunc modum Eraste pergis. Quod enim plantae in terra non fuerint ( ais ) actu, ex 2. capite perspicimus, cum ait Moyses, & omne uirgultum agri, ante quam esset in terra, & omnem herbam antequam oriretur. Quod si ergo principio creauit uniuersa, & quae diebus consequentibus fecit, non creauit, nihil aliud fecit, quam segregauit confusa, instar Anaxagoreae mentis: quod absurdum pariter & impium est dictu. Uideris ipse tibi quidpiam egregii contra Paracelsum adduxisse, uerum ab aliis puerile iudicabitur hoc tuum argumentum.. Erastum. 387 Ubinam ea legisti in Paracelso, quae iam profers in medium, Deum uidelicet illa, quae consequentibus diebus fecit, non creasse, tum uniuersa actu fuisse in terra, & caetera quae dolose fingis, ut concludas ipsum uelle nihil aliud fecisse Deum, quam conad fusa segregasse, ac inde bonum piumque uirum tuis infidelibus, quorum partes acriter defendis, compares, imo deteriorem facias? Quanquam per ea quae sunt a me superius allegata, hec tua falsitatis arguantur, quod satisfacere tibi posset, nihilominus ipsa repetere minime grauabor. Iam uideo quonam animo antea subticuisti haec uerba Paracelsi, ab eo explicatissime prolata, uidelicet ( creata nata sunt ) & istorum loco substituisti, hoc tuum scilicet ( facta ) relicta particula ( nata ) non aliterenim potuisti segregationem illam tuam in creatonis locum surrogare, ac adscribere Paracelso tua commenta. Nunquid uides ipsum apertissime fateri creationem primo textu secundi Paras, idque his uerbis? Nam ut ex matre nascitur proles, haud secus ex Mysterio magno cuncta creata nata sunt, & c. Quid clarius dici potuit in creationis confessionem, quam uniuersa creata in unico Mysterio magno unite coniuncta fuisse mentali creatione, in coelo & terra? Quod de uirgulto priusquam esset in terra, & omni herba antequam oriretur, adfers ex Moyse, ignorare te differentiam creationis unius uel primae diei, ad creationem secundae, & reliquorum dierum satis commonstrat: item ex nihilocreare, & ex eo, quod ex nihilocreatum est, creare, inter se distincta esse: nihilominus utrunque creatio est, pariter & omne quod a Moyse narratur, diuisit, diuidat, congregentur, fecit, & c nam omne quod fecit Deus, creauit eo loco Genesis, & c. Nasci igitur ibidem, Paracelso creari est ex eo, quod creatum est; priora uerba Moysis testantur; & ista, producant aquae, terra germinet, & c. Nec est, quod propterea argumenteris Deum indiguisse materia ad creationem; antea dictum fuit ex nihilo unico creasse omnia in uno, sicuti creator unus est Deus, distinctus tamen in tribus sub uno Deo personis: non aliter sub unico mundo tres eius distinctiones uoluit esse, uidelicet, intelligibilis & incorruptibilis mundi, seu inuisibilis atque supernaturalis: item uisibilis huius & corruptibilis; tertii uero minoris, id est, hominis, partim corruptibilis, partim incorruptibilis, ad utriusque praecedentium imaginem facti, & propter quem omnia facta sunt ad gloriam Dei tantum. Non uideo quid aliud statuas, quam Deum ex pluribus nihilis creasse mundum, & ita plura uelis esse principia mundi creationis: quur igitur non dixisti, De principiis aeque atque De principio? In principio dicunt Moyses & loan. Apostolus, non, in principiis. Ignoras quaeso ad bene ordinatam monarchiam, unico solo Principe opus esse, & si accedat alter, monomachiam exurgere? Quid igitur pluribus principiis opus est in monarchia unius Dei, quam unico nihilo, ex quo solo creauit omnia, nedum sex diebus, uerum etiam Ad Erastum. 389 indies usque in finem seculi? Nunquid & minimae cum maximis, herbulae, quotannis, diebusque singulis creantur a Domino Deo creatore, peridem uerbum quod semel ab eo proceditin aeternum, eandemque semper & ubique habet efficaciam & uirtutem creatricem, licet enascantur e semine? unde nascendi potestatem habent exeo semine, si non ex eodem uerbo semel prolato, uidelicet, Germinet terra herbam uirentem. facientem semen, etc. Perperam igitur & inique Paracelsum arguis, de sequentibus primum diebus in creatione, arguunt te potius eius uerba haec ( creata nata ) quibus innuit natum etiam creatum esse. Non minus facis de confusa creatione, confusoque tuo chaos Anaxagorico, de quo non loquitur Paracelsus, sed de unito chaos, in quo nulla confusio est: testantur haec eius uerba ( unicum principium, una materia, etc. ) in primo textu secundi sui Paras ad hunc modum inchoantis: Omnium rerum in essentia corruptibili existentium, unicum fuit principium, & deinceps, Intelligendum uero cuncta creata ex una materia prodiisse. Addidisti Eraste de tuo: Per segregationem & non per creationem. Quod unicum est, aut unum, dici confusum nullatenus potest, quia confusionis principium est alteritatis dualitas: unitas uero nullam confusionem, neque multitudinem admittit. Quicquid igitur duo uel plura habet principia sub confusione continetur, nisi per copulam ternarii ad unitatem redierit, uti sunt duo in carne una, etc. masculus & foemina, sulphur & sal in uno mercurio, quod infra. Ergo frustra conaris Eraste Paracelsum Anaxagora tuo reddere magis impium, hoc argumento, si non sophistico, male tamen & argute composito. In Mysterio increato ( inquis ) creatas a Deo res omnes asserit. ergo nihil aliud ipsi est creatio quam separatio, nam Mysterium ei fuit aliud nilquam Anaxagoricum chaos. Antea tibi responsum est chaoicam confusionem a Paracelsi mente prorsum alienam, qui unionem ac pacem in creatione per monarchiam, & non confusionem, aut litem, uel discordiam siue monomachiam, quam ab illa docet excludendam esse per adeptam Philosophiam, fatetur ac docet. De diuisione autem, non aliter quam ipse Moyses, sentit Paracelsus, quicquid Eraste somnies, aut moliaris. Est quod & hoc tuum absurdissimum refutemus argumentum: Etenim ( inquis ) terra non fuisset inanis & uacua, si in se habuisset actu plantas quas protulit, nec tenebrae fuissent super Abysso, si lux actu permixta fuisset. Nihil aliud enim sunt tenebrae quam priuatio uel absentia lucis. Doce primum Eraste, narrationem Moysis, in Genesis uno primoue die factam, intelligi debere de mundo Ad Erastum. 391 uisibili, priusquam theologice argumenteris. Non uideo quin statuas etiam, terram uel elementa naturalia bis a Deo creata fuisse, non percipis enim in creatione naturalium, aridam a Moyse uocatam esse, pro terra unico elemento, ad distinctionem idealis terrae primo uel uno die mentuatae: non pro peculiari elemento terreo, sed pro omnib. ad illius ideae exemplar postmodum a Deo creatis naturalibus elementis, ut cum dicitur, Terra erat inanis & uacua, id est, elementa erant similia: similiter, Et tenebrae erant super faciem Alyßi, id est, totius coeli & elementorum principii mysteriique. Quid est quod de actu & potentia, scholarumque nugis infidelium, hoc loco adferas in medium, cum ista minus cum illis conueniant quae Moyses narrat, quam Deus & Belial? Non est hic opus dialectica, Binarii rixosa contentione, sed pura sanaque mente per diuinam illustrata lucem, qua lucem naturalem etiam uidere, ut est, ualeamus. Non ab iis lucem addiscere fas est, qui Physicam fabricati sunt ex tenebris: quas quidem ipse tu Eraste definis esse priuationem uel absentiam lucis. Cum itaque fabri Physices huius, pro potissimo suo fundamento priuationem ponant, nullaque prior ea sit quae lucis fuit in diabolo priuatio ( a qua tanquam a matre, fonte, principioque, reliquae boni priuationes ortum habent ) extiterit: quid esse possit in Physica infidelium priuatio, iudicent illi qui luce priuati non sunt. In dubium reuocare me cogis, an tenebrarum exteriorum, ad interiores differentiam facere scias, aut filiorum tenebrarum ad lucis filios, siue angelos, sed infra suo loco melius audies. Caeterum quae de meteorologicis impressionibus ex Paracelso legisse te dicis, ad hunc modum uidelicet, Legimus ( inquis ) Deum elementa ex nihilo creauisse, iam uero scrutabimur quo posuerit illud, quod locum, quem elementa obtinent, occupabat. Est autem cum adhaerentibus detrusum ad infernum ex coelo & elementorum loco, & quod hinc pulsum non est, in loco est Paradysi. Paulo post: Est itaque principium quatuor elementorum ex nihilo creatum. Locus enim in quo iam sunt, antea corruptibile nihil complectebatur, ex quo uidelicet corruptibile creari posset. Quare conueniebat ut incorruptibile in Paradysum secederet, atque in eius locum a Deo corruptibile crearetur, coelum nempe seu chaos, id est, aer, postimodum alia elementa. Debuisti Eraste locum hunc totum & integrum, non mutilatum reddere. Hic tibi modus est sophisticandi, membratim omnia dissecando confundere, ac ea sola quae separata iam argute summaque fallacia, falso etiam interpretata, pro te uidentur facere, foede niad Erastum. 393 mirum compingere. Ea de causa nunc istum, iam alium saltando locum, data opera citare uoluisti, quo lectoribus inculcares omne quod somniare de Paracelso, magnis etiam uoluminibus editis De noua medicina, non erubescis; quod crederes neminem illa per omnes Paracelsi libros perquirendi, num ita se res haberet ut scribis, curiosum aut ualde fore sollicitum; sic tibi salua maneret ex commento uictoria. Uerum ut hoc sophismatis genus appareat, uerba Paracelsi genuina, quae ad hanc rem scripta sunt, apponemus. Ulterius ( inquit Paracelsus ) diximus, Deum ut Deum creasse elementa ex nihilo; iam philosophabimur, ubinam id posuerit, quod in ipsorum loco fuit, & locum hunc occupauit, & iuxta hoc elementum aeris, latius describemus locum, in quo dictorum elementorum situs fuit, & quod inde pulsum est, in inferno locum occupauit cum adhaerentibus ei, nam coelum est ex quo deiectum fuit, & est locus, in quo nunc elementa comprebenduntur: & quod ex eo loco pulsum non fuit in infernum, hocipsum est in loco qui praeseruatus est pro incorrumptibilitate, hic est Paradysus: alius locus est elementorum. Iam sunt essentialiter facta, & completa in spherae circuitum elementa sic, ut non sit locus amplius ibidem, qui coelestis existere ualeat, aut infernalis, nisi fortassis aliquid eo loco faret, ubi nihil est humanum, aut esse potest, in quo conclusus est infernus, & in quo iacent illi qui deiecti sunt: aut sub nobis esse debent, absque omni potentia & laetitia: aut in substantiam elementorum eiecti & ligati. Nam hoc est maximus infernus ipsis, in transibili degere morarique debere, & non ut antea fuerunt in Regno Dei. Id enim infernus est habendus, quum angelus Paradyso pulsus, pariter & eo priuatus est: hoc etiam inferno maior esse potest infernus; quod qui perpetuus erat, & incorruptibilis in se nihil haberet, in corruptibili transibilique morari debeat: maiorem enim habere poenam siue tormentum non potest. Concludimus igitur, locum elementorum quatuor, fuisse locum coeli de quo Lucifer deiectus est, & ex isto, praeter ipsum & suos, deiectum esse nihil: solum corruptibile coelum hoc in elementa positum fuit: Et haec est eius punitio, quod in eo manere debeat. Hoc non putauit antea, quod Deus huiusmodi coelum & locum delectabilem in elementae. positurus esset, at proposuerat in coelo se perpetuo mansurum, & hac de causa nihil sibi defuturum. Quum Deus igitur elementa crearet, ipso & aliis insciis, eodem instanti ortum estid etiam, & ortum hoc in infernum deiectum, hoc est ex lumine coeli in tenebras, id est, in mundum corruptibilem. Quapropter pars eorum, qui socii sunt eius, moratur in igne, pars in aere, pars in terra, caeteri quidem in aqua, & nullus diabolus moratur extra elementa, sed in istis omnes degunt. Et cum ad mundi finem uentum erit, unum stabulum futurum est eorum omnium, qui quatuor elementis concludentur. Est itaque principium elementorum quatuor ex nihilo creaad Erastum. 395 tum. nam locus in quo iam existunt, antea corruptibile nihil continuit, ex quo corruptibile creari posset: hac de causa debuit incorruptibile in Paradysum transire cedereue, & eius loco creatum est corruptibile a Deo, primo coelum, id est, chaos, hoc est, elementum aeris, quod superius est, postmodum alia elementa inferius. Non contradicimus igitur in aeris siccitate multos esse spiritus, etiam in eius egesto aeris inter chaos & globulum: uerum id absque elementorum detrimento: nam elementum aeris in tribus materiis creatum est, & in tribus partibus positum, uti supra diximus: quinam haec tria suas operationes perficiant, audietur infra suo loco. Haec Paracelsus. Non uideo quisnam propter ista Paracelso maledicere debeat, preter Luciferum ipsum, & quicunque partes tenebit eius, ac tuebitur. Etenim per se clara sunt & manifeste uera, si totam abinitio sententiam & integram intueamur, usque ad finem sui tractatus. Ea de causa non nisi partem eius, eamque frustatim dissectam Eraste citasti, maleque uersam, ut reliqua omnia, quo sophisticas tuas inferres conclusiones. Ista si non intelligas ex uariis expositionibus passim & ubique nostris de Physica libellis intersertis, infra dilucidius aliqua ex parte audies, non esse sibimet multis locis ( ut inique iudicas ) contradictoria, sed optime concordantia, & in unum conuenientissima cum reliquis scriptis eius, per abiectionem uidelicet Binarii, de qua potissimum agitur, ac unionis expurgationem ab eodem. Quare ( quaeso ) Eraste seriatim integrum opusculum Philosophie ad Athenienses, & postmodum reliquos a te citatos Paracelsi libros, ab initio ad finem usque non suscipis oppugnandos, idque sacris testimoniis, quibuscum pugnare dicis? si credere fas est. Item quur non adducis ex Bibliis ea, quibus apte refutare te posse credas, & eris nobis magnus Apollo, cum relictis caluinniis hoc modestia quapiam praestiteris, quod stolida quadam iracundia, bardorum instar, fieri nullatenus potest? Ut uero de meteorologico fragmento tibi sit responsum, quia saltationibus delectaris, hoc habe, Paracelsum uidelicet elementa intelligere in coelo & in terra fuisse creata; hic cernimus impuriora, illic uero quae puriora sunt. Ista omnia quia primam circunscriptionem obtinuerunt atque materiam, comprehendi oportuit, & locum obtinere in eo quod prius non erat locus. Ab isto situ deiectus Lucifer cum adhaerentibus ei sociis, in tenebras inferiorum elementorum exteriores, morari cogitur extra Regnum Dei, in quo primum degebat. Quod autem extra dictum locum pulsum non est, in infernum iam dictum, locus est incorruptibilitatis, & Paradysus: Erastum. 397 alius locus, corruptibilitatis uidelicet, est elementoad rum superiorum coeli, & inferiorum terrae pro crassioribus elementis acceptae. Concludit inde Paracelsus multos spiritus siue bonos, siue malos, in siccitate aeris, id est, in superiori coelo ( bonos puto ) & in egesto aeris, id est, in inferiori coelo ( puto malos ) morari sine detrimento elementorum: Ex eo colligere est, ipsum confundere nolle spiritus cum elementis, neque Paradysum cum inferno, licet etiam in eodem loco forent. De his hactenus, quod breuitati studentes, ea latius explicanda suo loco reseruamus, quoties tibi uisum erit confutationum tuarum ordinem seruare cum placida modestia. Petulantia siquidem, contra te petulantiores & conuitiis longe magis armatos concitabis, qui nec tibi, nec scholis infidelium, aliquem debere se respectum, uel honorem pro tuis maledictionibus arbitrabuntur. Nunquid benignitate ( si prodesse Reip. literariae uoles ) plus profueris, quam inhumanis contra Christianos, & pro tuendis infidelium partibus, detractationibus iniquissimis? Quid ista ( quaeso ) tua conuitia, quae profers in lucem, ad doctrinae lucem adferunt emolumenti, dum Paracelsum impium appellas, haereticum, facrilegum, spurcissimae mentis hominem, sannionem, ebrium, insanum, tenebrionem, hominum omnium portentissimum, a pessimo daemone impulsum, & si quid hic tibi peius suppeditauit, quo mortuum hominem redderes infamen. Quid si capitosus quispiam iracundia hac tua maiore percitus, ac hisce tuis calumniis, omnia haec in te uiuum pro mortuo, quem occidere post mortem conatus es, longeque grauiora retorqueret, aequone ferres animo? Considera & te hominem esse his omnibus facile obnoxium. Redeo tandem ad ea quae pergis adducere: In textu ( inquis ) undecimo libri secundi, aperte affirmat Paracelsus, spiritus inuisibiles in tenebris degentes in magno Mysterio fuisse. Nec tamen addis eius omnia uerba, ne ex praecedentibus & sequentibus arguaris alicuius erroris: quare satius fuerit illa, cum Germanice, tum Latine in medium adferre. So ist es ein einfeltig Philosophey / allein in unseren Elementen der Erden setzen alle Seligkeit und Ewigkeit / und ist ein thorecht Meynung/ daß wir uns sollen achten allein fur das edlest Geschopff / dieweil mehr Welt sind dann wir allein / auch ist das noch uiel mehr ein thorheit / daß wir / die da kommen auß uusern Elementen / auch Leut sind / nit erkennen / als die Nocturnalischen / uund die Gnomen. Uun wiewol sie nit in der Sonenschein wohnen / auch dessen nit gebrauchen / Ad Erastum. 399 begehn deß Liechts uom Firmament / sonder das hassen das wir lieben / uu wir lieben / das sie hassen / deßgleichen mit unser Form und Wesen erhalten nit zuuergleichen / So ist uns das nit zu uerwundern / auß ursach / daß sie in Mysterio magno also beschaffen sind / und nit allein die / sondern uiel mehr die wir nit erkennen. Darumb ist zu uerstehen / daß mehr corpora sind gewesen in Mysterio magno dann einerley /aber doch allein ein ewiges in allen begriffen und ein zergenglichs/ und also wie sie in mancherley Form uund uil seltzamer Gestalt die Elementen beschaffen haben / ist nit mog lich all zu erzehle / Aber es wirt ungezweiffelt seyn an dem end / da zu sammen kommen werden solcher aller ding ewigkeit / es wirt an dem End uiel unwissen deß erkennt werden / und in mancherley weg erscheinen / nit allein uon dene die da ewigs inhaben / sondern auch uon denen / die da das so in im ein ewigs hat / enthalten / gemehrt / und gewissen haben. Dann das ewig in zwey weg zu uerstehen ist / der ein zu herrschen und regieren / der ander demselbige zu einem ansehen / dann es ist wider die Philosophey / daß die Blumlin sollen ohn ewig seyn / wiewol sie uerderben / so werden sie doch an der samlung aller Geschlechter erscheinen / dann es ist nit geschaffen auß Mysterio magno / es wirt haben ein Bildnuß außerthalben den Etheren. Latine sic habeto fideliter uersa. Rudis est admodum ea Philosophia, quae terrenis elementis nostris duntaxat omnem salutem, & perpetuitatem tribuit: stultumque nobis est existimare nos esse solos excellentissimas creaturas, cum plures mundi quam nos existant: friuolumque magis, eos qui sunt ex elementis nostris homines etiam, non cognoscere nos, uti sunt Nocturnales, Gnomi, etc. Et quamuis in splendore solis non morantur, nec potiuntur luce firmamenti, sed odio habent id quod nos amamus, & amamus id quod odiunt, nec sint forma, essentia, & moribus nobis pares siue similes, nihiloninus mirandum nobis non est, ea de causa, quod in mysterio magno ad hunc modum producti sint, ac nedum ipsi, sed alii complures nobis ignoti. Hinc patet, in Mysterio magno plura quam uniusad Erastum. 401 modi corpora fuisse, ueruntamen id solum considerandum, in omnibus perpetuum unum, & alterum transiturum siue corruptibile, fuisse simul comprehensa. Quam uariis formis & conditionibus elementa produxerint ipsos, declarare non est possibile: Sub extremum finem tamen, indubium est futurum, quum simul congregabuntur eiusmodi rerum omnium perpetuitates: quo tempore & loco quidem, eorum plurima, quae de his incognita sunt, diuersimo de tandem innotescent, ac apparebunt: non solum ea que continent perpetui quid, sed etiam illa quibus ea sustentantur, quae sunt perpetuitatis participia. Dupliciter itaque perpetuum est intelligendum, unum est dominans ac regens, alterum autem illud est quod prius respicit. Non est enim Philosophiae consonum, uel flosculos ipsos carere suo perpetuo quodammodo, nam etsi quandoque deficiant, in congregatione tamencunctorum generum, rursum apparebunt. Nihil enim ex mysterio magno creatum est, quod non sit imaginem habiturum praeter aetheream. Mirarersane, si abstinere posses Eraste a peruersionibus uerborum Paracelsi, qui hoc loco loquitur ad hunc modum: Hinc patet ( inquit ) in Mysterio magno plura quam uniusmodi corpora fuisse. Tuautem ista uerba sic inuertis: Aperte affirmat ( ais ) spiritus inuisibiles in tenebris degentes fuisse. Quis non uidet Paracelsum de spiritibus inuisibilibus allegato per te loco, nullam facere mentionem, imo potius de hominibus quibusdam & corporibus nobis incognitis, & abelementis in mysterio magno productis? An non existimas Philosophos plus uidere debere, cognoscereque ipsis rusticis, qui etiam ad sensualem oculum apparentia diiudicare norunt? Nocturnales, Gnomos, Nymphas, etc. fuisse, & inter homines uersatos esse, negare nemo potest, qui cum fide dignis hominibus colloquium habuit, a quibus & uisa fuerunt eiusmodi corpora, & approbata. Si spectra dicas, lemures, aut cacodaemones Eraste, cur fit ut nemini sint infesti, qui non est ipsis molestus, imo potius benefici, sese praebent ultro hominibus officiosissimos: quod nunquam diabolus fecit? Qui fit etiam ut semper eandem formam siue figuram humanam retineant in apparitionibus, iuxta suam speciem, diabolus autem semper immutet? In summa infidelium scholae nihil approbant, nisi quod carneis uident oculis, quia carnei sunt earum professores. Erastum. 403 Si uidemus elementa infead riora producere corpora crassiora, quur non superiora quae puriora sunt, non producent corpora pariter ut ipsa spiritalia, idque in inferioribus elementis, quae sunt matrices superiorum seminum? Cum igitur tales homines appareant intellectu iudicioque praediti, carentes immortalitate tamen animae, disputabile relinquimus, unde rationem hanc habeant, & utrum non sint aliquae creaturae his dotatae uiribus, praeter homines ab Adamo natos, medium inter istos & spiritus tenentes. Fatetur Paracelsus, impossibilem esse declarationem produxionis formarum, & conditionum ipsorum iuxta modum & normam elementorum; euidentissimum tamen id omne futurum asserit, in fine rerum transibilium, quorum perpetuitates omnes congregabuntur, a suis corruptibilitatibus libere, tum demum innotescat, quod iam, est occultum. Nihil enim transiturum uel corruptibile, quod in sede perpetuo non contineat, quo sustentatur in esse quod est: hoc perpetuum separatum a suo corruptibili quod induerat, formam nihilominus & imaginem retinet praeter aetheream. Pergamus ad ea quae his addidisti: Restat ( inquis Eraste ) aliquid praeterea excutiendum. Contendit enim contra sacras literas, elementa non a Deo statim creata, sed per primam secretionem ex mysterio magno orta fuisse. In segregatione ignem & coelum, seu uas continens, ac ueluti matricem firmamenti: aerem uacuum receptaculum inuisibilium & fatalium creaturarum: aquam cubile Nympharum: terram denique coagulatum hospitium quoddam, nescio quorum spectrorum factum esse. Quae sacris libris palam aduersantur, & cum omnium philosophorum sententiis pugnant, refutatione nulla egent, sicut & sequentia. Quippe talium confutationem nullus expectabit homo intelligens. Non potest ad haec tibi responsio melior dari, quam antea, ficta per te tuamque declarationem omnia, non a Paracelso prodiisse, alioquin & eius uerba in singulis adderes. Si tecum contendas, & ea quae huc adfers de tuo, cum caeteris tuis declarationibus, pugnare contra sacras literas, quid ad nos quod hoc studium elegeris? Saltem unum hoc a te cupimus, ut mera ac genuina ipsius scripta, non falsificata per tuam declarationem, adhibeas, quae reluctari somnias sacris libris: philosophorum tuorum tamen placitis a tergo relilictis, quae non recipimus, ut uideatur quam bonus sis Theologus: erunt & plures intelligentes homines quam putas, qui hasce tuas confutationes libenter expectabunt. Tuas tamen expectare falsas declarationes; contumelias, & conuitia calumniis farcita, non solum Paracelsicis, uerum etiam probis, ac piis lectoribus ualde molestum esse non uides; Ad Erastum. 405 illi melius acriusque te uident, Paracelsum tuis calumniis minime dignum, eosque digniores qui talia proferunt in lucem conuitia, quae uix audire licet in oenopoliis. Hisne in locis nascuntur tuo iudicio philosophi, in quibus talia discuntur, quae nec in fornicibus effari sit honestum? Modeste saltem hoc dissidium inter nos, ac philosophice discutiamus, ne iudicent lectores uiuis & ueris rationibus esse destitutos eos, qui ad calumnias refugium, tanquam ad asylum, quaerunt. Quod plerunque fieri solet, quoties aduersus bonos uiros, melioresque nobis nos premit inuidia. Maxima pars doctorum uirorum, e mortuis infidelium scholis, ferre non potest quempiam alium excellere, qui se profiteatur ex immortali schola Dei didicisse, nec illorum ullus alteri secundus esse, minusque uideri cupit, sed solus intelligens, spretis aliis omnibus. Adderem & quod de stultorum generatione Paracelsum errasse dicis, nisi expectarem a te meliorem eius loci declarationem ea, quae de caeteris eius scriptis hactenus fecisti: hanc ubi dederis in lucem, ostendemus tibi fabros stultorum ex Paracelso, non fuisse deunculos concreatores ( uti tu declarasti ) sed fortasse doctissimos ex mundana sapientia homines, malleis & incudibus astrorum uti rite nescientes. Plura his ad quatuor illos tomos De noua tua medicina conscriptos, contra Paracelsum & suos respondere friuolum esse, nemo non iudicabit, quod scateant, praeterquam iniuriis, etiam sophisticis falsificationibus a declaratione tua fabrefactis. Quapropter existimaui decorum esse, ut si forte fortuna, per ignorantiam scriptorum eius boni uiri deliqueris, ea tibi summarie declarare primordia quae faciunt aditum ad penetralia mentis ipsius: alioquin, si data opera contra ipsum, & nulla premente conscientia motus inueharis, non iuuabit omnis admonitio, etsi careat omni conuitio. Quamobrem loqui tuo more possum, Haec ( inquis ) qui refutare uolet ( tua puto ) nil aliud lucrabitur, quam quod non omnino bardis se deridendum propinabit. Etenim ex falsificatis Paracelsi uerbis, per tuam declarationem ( quod ab initio librorum De noua tua medicina fassus es ) concludis quodcunque tibi uidetur ipsi esse aduersum. Hoc strategemate passim uteris in tuis confutationibus, cum putes lectores, praesertim ignaros Germanicae linguae, parum, aut nihil esse anxios ea perquirendi, quae confuse ex diuersis Paracelsi libris, etiam non intellectis, allegas, tibi magis quam ipsi ad ignominiam. Murmurare etiam uideris, de tribus Paracelsi principiis ex unico principio, & ex sacra Cenesi pia meditatione desumptis. Hec ut intelligas, fraterne ( si modo uoles ) tibi caeterisque suis Ad Erastum. 407 inimicis enucleare uolo, ut si confutare cupis, id etiam facias ex Genesi ac solis Bibliorum autoritatibus: Philosophia infidelium ad barathrum, unde profluxit, etiam relegata. Fianc enim longe magis detestamur, quam tu Paracelsum execraris: ad cuius mentem aures arrige modo, qualescunque uelis, & si uideris adhucerrasse te, resipiscere docebit ueritas. De Fundamento, Principioque trium principiorum naturalium Paracelsi, ex Genesi per Moysen tradita, & ab autore physico modo interpretata. Quanquam ex praecedentibus satis superque manifesta sunt, quaeiam recensentur, tamen quo uideas nos luce non refugere, ut pessime loqueris, elucidare magis ac magis ad nauseam eorum hominum, qui ueritatem ferre nequeunt, minime grauabor. Fatetur Paracelsus cum Moyse, Deum in principio creauisse coelum & terram, ac deinde lucem per uerbum Fiat, & factum esse quod mandauit fieri: lucem etiam diuisam a tenebris, idque die primo, qui melius dicitur unus, facta siue creata esse omnia. Hanc mentalem etiam creationem, in diuina Sapientia conceptam idealiter existimat; de qua in suo primo Paras nobis desiderato scripsit, ad mysterii magni satis amplam declarationem. In secundo uero suo Paras, quod Philosophiam ad Athenienses inscripsit, de creatione materiali mundi uisibilis, ad illius idealis uidelicet imaginem creati, narrationem instituit, de mysterio magno nihilominus faciens mentionem. Physicam itaque suam a die secundo, nec prius deriuare uoluit, a quo fatetur, inferiorum aquarum a superioribus factam esse, creatione firmamenti, diuisionem: hocitem firmamentum in se concludere corruptibilia ( pariter & incorruptibile his permixtum esse ) uisibilia & inuisibilia: Per congregationem etiam aquarum inferiorum in locum unum, aridam in propatulum apparuisse terram, & aquam, simulque aerem & ignem, firmamentumque coeli, prius inuisibilia, propter unitam simul omnium coniunctionem. Ex istis igitur considerauit Paracelsus, tria primum in natura fuisse dicta congregatione distincta ( sub unione tamen cohaerentia ) substantialia prima rerum principia, uidelicet firmamentale coelum: globulum terrae & aquae: tertium uero, intermediam aeris & uacui regionem, quam hermaphroditum, siue utriusad Erastum. 409 que sexus, uniuersalemque Mercurium uocare uoluit: nam ab eius sphaerae medio sursum, sulphureus dici potest Mercurius uniuersalis, & a reliqua medietate deorsum, salinus etiam uniuersalis Mercurius unus & idem. Haec tria uniuersalia naturae principia prima, ad imaginem trium supernaturalium distinctionum, unius tantum supernaturalis ideae primae inuisibilis, & inperceptibilis mundi, nempe coeli, terrae, & lucis primae creationis, in diuina mente per conceptionem creatorum, arbitratur tacite obscurisque uerbis, per similitudinem esse consideranda. Cum itaque haec tria primum sub firmamento creata nobis apparuerint, ut supra, substantialia primordialiaque principia, ex quiibus omnia naturaliter constare uidemus, scilicet ex bino coelo, & crassioribus elementis, tanquam ex materia, forma, & naturali magnete, seu uinculo uitae nexum faciente; non immerito Paracelsus docet, ab omnibus, quae haec subsequuta sunt, creata generataque corpora, uitam, formam, & materiam elicere, tum quoduis horum ab innato binario segregare, ut purum ab impuro: quo tandem per abiectionem binarii, fiat reductio ternarii cuiusuis ad simplicitatem unitatis, in qua medicina latet uniuersalis, qua de supra satis ample tractauimus in Physicis & Philosophicis nostris. Quamobrem ergo potius elementa quatuor assumemus pro nostris principiis. aut alia quaepiam priuationum figmenta, uel qualitates, cum ista non prius tribus dictis illis fuerint manifeste creata? tum etiam naturalia corpora nulla co lstent ex elementis duntaxat, sed etiam ex coelo seu forma, per naturae magne: em unita materiae? Quid magis fatuum esse potest, quam statuere materialem Physicam tantum, & non formalem neque uiuam? Absoluta fuerunt igitui die tertio, tria prima naturae principia, & postmodum etiam exornata creatis in ipsis creaturis, ut uegetantibus super terram & in ea. Quarto die, decoratum est coelum suis luminaribus, maioribus & minoribus in ipso creatis a Domino. Quinto die, aer & aqua suis reptilibus & uolatilibus exornata fuere. Sexto, rursum terra suis animantibus, & istis a Deo creatis, qui dominaretur, postremo creatus est homo ad imaginem Dei. Quis non iudicabit Paracelsum & suos de creatione mundi bene sentire, cum dicant primis tribus diebus creata fuisse, pariter & diuisa ab uno creatore Deo, tria praecipua naturae menbra quae dicta sunt, & reliquis tribus diebus, etiam per creationem ornata fuisse; ut quae prius dicebantur inania, foecundata: quae uacua, repleta: & quae tenebrosa, fuerunt illuminata. Ad Erastum. 411 Si quid habes ad ista quod obiicias Eraste, modeste facito, alioquin nemo te philosophum existimare poterit. Adfer etiam testimonia Bibliorum, & non Centilium philosophorum: item assume tibi librum, & libros Paracelsi quoscunque uoles, unum post alium tamen, confutandos, Germanice, & inde Latine fideliter, & absque dolo per te uel quemuis alium translatos, ut & exteris nationibus iudicium sit: nisi tibi hac parte satisfecero, qui minimus Paracelsi discipulorum sum, erit qui facturus sit in istis me peritior, quem etiam nosti, conuitiisque tuis putidis obruisti, conspurcare non potuisti tamen; uerum non in perpetuum tibi silebit, quanquam adhuc siluit, nec nisi monitis praeclarorum uirorum tantisper placatus, donec tempus & ratio postulent, id factum esse scito, non quod tua maledicta reformidet. Caeterum ut ampliorem habeas materiam ea quae dicta sunt confutandi, si rite ualeas, clarius iam habeto. Non solum in tribus praecipuis primis naturalibus, ad imaginem ideae suae creatis, relucet in unitate trinitas oculis mentalibus & carneis, sed etiam in eorum quolibet, ut in firmamento coelum pro Mercurio sit; astrorum corpora, pro formali, simplici, & uniuersali sale: lux uero naturalis in maiore luminari, pro sulphure formali generalissimoque. Praeter istas tres in firmamento, quas tu assignabis Eraste substantias? Tales in Globulo congregationis aquarum, & apparitionis terrae uidere est; in istarum nanque ac aliorum uniuersali communique centro, per influxum radiorum solis, & reliquarum stellarum, defixorum, & in hoc respicientium, accenditur ignis elementare sulphur, quod respiraculis in monte Aetna, Puteolorumque locis, ac aliis nobis incognitis, manifestum est: terrae uero minerale corpus, est loco salis uniuersalis & materialis, quod a praecedentibus formam recipit: item aquarum congregatio, Globuli Mercurius est. In aeris, mediaeque regionis mercurialis uacuo, haec eadem occulto modo inesse, non est dubium, etsi nobis non sint manifeste conspicua. Sunt enim media naturalia potissimum, occulta tantisperque latentia, donecarte naturae nobis fiant manifesta. Coelum itaque sub firmamento, quod uolatilium dicitur in Genesi, medium habet mercuriale suum, a quo deorsum aspiciens, inde, sua uirtute magnetica, trahit omne quod sursum a Globuli cetro pellitur, ut in Physicis nostris auditum est: idipsum alta petens, loco salini Mercurii sublimati subtilisque habetur, de quo Hermes ait, Ascendit a terra in coelum, etc. Erastum. 413 Ab eodem coelestis & medii mercurii medio, surad sum ad firmamentum aspiciente, hoc eodem suo magnete, trahit iste Mercurius astrorum semina, ut ista in matricem indat naturae iam dictam, ac deinceps hanc in uentrem seu uterum magnae matris demittat, in Globulum uidelicet, hoc est, formale sulphurin matrice media prius conceptum, quod idem Hermes descendere dixit a coelo in terram. Haec ubique tria, suntelementis, non secus atque suis speciebus, genera praeferenda, maxime quod istorum in idea sua, manifesta sit facta mentio, & cuiusque peculiaris; elementorum uero, sub unico nomine terrae solum, occulta. Dicitur enim creauisse Deum coelum & terram, & deinde lucem. Quamobrem igitur, potius quatuor elementa cum infidelibus amplectemur Christiani, uel priuatam forma materiam, quam una cum amico Dei Moyse, tria substantialia genera generalissima ab ipso Deo creata, pro nostris naturalibus primis principiis? Non propterea negamus elementa esse principia rerum naturalium, sed non admittimus esse prima. Suas species enim genera quaeque praecedunt, quapropter istis illae sunt posthabendae, non contemnendae tamen. Iam primam & potissimam, ac uniuersalem postremae creaturae ( quam minorem mundum uocat ) hominis uidelicet anatomiam, quatenus ad imaginem maioris mundi creatus est, examinemus. Non secus enim ac iste, praecipua sua tria membra continet, utpote coelum naturale suum, & spiritum uitae naturalis in centro sui cordis latentem, quod eius naturale sulphur a nobis nominatur, uulgo uero naturale calidum appellatur: solidiores partes quae caro sunt & ossa, salinam & corpoream sortita naturam esse affirmamus: Atqui sanguis, nobis est loco mercurii, humidum radicale ( quod aiunt ) continentis. Ex duabus istis posterioribus partibus, tanquam exlimo terrefactus, consideratur: attamen ratione uitae naturalis, ex firmamento, ex quo etiam uita rerum naturalium omnium, deriuare creditur. Sed eius uita supernaturalis, & anima per quam ad imaginem Dei creatus est, exspiraculo uitae, per summum creatorem indito, solum originem habet: hac de nihil in Physicis agimus. Quae autem partium in corpore locationes & cohaerentias docet anatomia, magis ad manualem illam, & sensualem medicinae partem attinet, quam ad naturalem speculationem: a medico nihilominus minime negligendam, nec a philosopho practico. Erastum. 415 Qua ratione ergo iudicabitur anatomia rerum insensatarum, uti uegetabilium, & mineralium, minus necessaria, sine qua perfectus nullus esse potest Medicus, neque Physicus, cum ista sint ad hominis uitam naturalem, ut maxime necesad saria, creata? Quia neglecta fuit hactenus modernis, & medii seculi medicis incognita, nullam iudicabunt eius inimici, ob ignorantiam? Postquam itaque trium primarum substantiarum fecimus aliquam, quae praebeat aditum ad maiora, mentionem, de sibi agnatis primis qualitatibus, uel accidentibus, audiamus. Iuxta primam ideam, uel unam potius, firmamenti coelo creato, coorta est abyssi tenebrositas: aeris mediae regioni, uacuitas: & terrae, seu elementis crassioribus, inanitas: quibus oppositae qualitates obtigerunt in supplementum, ut foecunditas Clobulo congregationis aquarum atque terrae: plenitudo uacuum repleuit aerem suis uolatilibus, ac reliquis animatis, pariter & insensatis: claritate uero luminarium, & splendore solis potissimum, illustratur coelum, ac omnia subse, sic iubente creanteque uerbo Dei aeterno. Reliquum est ut hinc errorem Eraste tuum, Infernum & Paradysum, quos Paracelsus describit, quia non intelligis, ortum habuisse cognoscas. Non magis enim quam immensum, & aeternum aliquo concludere loco, ac determinatum in immensum protendere, Paracelsum, & suos euincere poteris. Hoc si tamen studii genere, carpendi uidelicet omnes, delectaris, Bibliorum sacris autoritatibus aduersus Paracelsum experire, si quid ualeas efficere; pertinenter tamen allegatis, & infidelium scholarum, ac suorum philosophorum nugis abiectis, ordine pariterseruato quem supra diximus: unum prius Paracelsi librum suscipe confutandum ab initio usque ad finem, aliosque deinceps omnes: quod saepissime repetere uisum est, ne obliuiscaris. Hac uia, modeste, preter omnes calumnias, prodesse potes aequi bonique studiosis omnibus, & non aliter. Si uideamus a te meliora doceri per sacras literas, amplectemur summo cum gaudio. Nihil enim praeclarius, aut honoratius studioso uiro ueritatis in hac uita contingere potest, quam ingenue fateri suos errores, & retractare, non aliter etiam quam commissi fuerint, palam, si publice contigerunt. Non est enim quod tu Eraste, uel quispiam alius existimet, omnia me quae de Paracelso hactenus scripta reperiuntur, pertinaciter defendere uelle, cum uideam plurima ab enius inimicis falsificata, & in lucem edita fuisse, partim etiam ab ignaris. Hoc solum desiderarem, ut quae uidebuntur uel ab ipso male conscripta, uel ab aliis deprauata, rursum ad lydium lapidem adducantur, sacrisque testimoniis reformentur, & quae sincera fuerant ab eo in lucenedita, mendis iam repurgata, prodesse possint omnibus. Ignorare nemo potest, per minimae particulae negatiuae ablationem, aut additionem, deprauari posse, uel excellentissimi cuiusuis authoad Erastum. 417 ris sententiam. Ipse tu fateris, Germanica iam edita scripta ipsius uix a Germanis intelligi, quod intricata sint, ac uideantur sibimet uariis locis repugnare. Unde putas id contigisse alio quam antea diximus? Germanus enim fuit, paucissimis etiam a tua patria Heluetia miliaribus ( quae utrique uestrum communis est ) natus, ut eius, tuamque maternam linguam non intelligere nequeas. Si quid igitur malitiose ( ut ais ) ab eo proditum sit, modeste precor corrige, singula non in peiorem, sed potius, ut honum uirum decet, in meliorem partem interpretatus. Uerum ubi maxime dolet ulcus, uidere potest omnis medicus expertus. Male uos habet, uiros contemptos corrigere doctorum infidelium pomposos, ac ambitiosos errores, quo fit ut correctores, appelletis, & nomine doctorum eos minime dignos existimetis, etsi bullata diplomata, nonnunquam suo tempore aliqui circuntulerunt academica, quae postmodum ut friuola quaedam arma, ne peius dicam, & lacerarunt & abiecerunt, alii ne obolo quidem emisse uoluerunt. Ignoras quaeso Dei donum apud idiotas existimatos, piscatores & plebeios homines, moram facere uoluisse, non autem apud Scribas & Phariseos scholarum doctores, in quibus nulla ueritas docebatur? In illo tempore si dicas, factum fuisse, respondebitur, non mutari Deum ullo tempore, sed eos quidonum eius recipere deberent, non esse dignatos, quia scholam eius fugiunt, qui docet immortalia perenniaque sequi. Tanta hominum est hodie uesania, ut nullam existiment sapientiam extra scholas infidelium. Interea non uerentur coram suis idiotis ineptire: quod nuperrime cristato gloriosoque Gallo contigit, qui Cabalam sine ullo discrimine tanquam diabolicam detestabatur, inde progressus interdisputandum negabat Cherubin a Deo positum ante Paradysum, ut arceret aditum ad arborem uitae, fuisse angelum, sed puerum dicebat, & angelum fuisse non admittebat. Deum item non fuisse Moysi, nec angelis locutum, quod os non haberet neque linguam: in plurali numero dixisse, faciamus hominem, etc. pro more mundanorum Potentatuum, Nos ( inquit ) Henricus D. gratia Galliae Rex, etc. Deinceps in maiorem phrenesin incidit, ut diceret se Trinitatem diuinam ex ueteri Testamento credere non posse, nisi extarent ei testimonia Testamenti noui, quibus confirmaretur, & alia pleraque ineptissima, nedum Theologo, sed insano homine quouis indigna, quorum non recordor, nec meminisse uolo, blaterare non definebat, quibus ita responsum fuit: Miror ( ait quidam ) homines alta sapere praesumentes, talia proferre. Cabala, si pro diuina reuelatione sumatur mysteriorum a Deo angead Erastum. 419 lis, uel hominibus facta, non est praeter blasphemiam detestanda: si uero pro humana traditione definiatur, cum reprobis Iudaeis, quis ignorat esse figmentum simile Talmudicis fabulis? Cherubin autem ante Paradysum, si puer, cui filius? uel quae fuit mater eius? si famulus, quis dominus ei fuit alius quam Deus? quas habuit alias Altissimus tunc temporis creaturas, praeterquam angelos, & hominem unum, in masculum unum, & foeminam unam diuisum & coniugatum, qui nondum filios procrearant? Item qui os omne, linguam, idiomata, & usum eorum dedit, carere potest uel iis quae fecit, uel indigere, quoties uolet istorum facultatem & potentias, quas dedit ipsis, exprimere? Non imitatur etiam Deus hominum mores, neque loquendi formulas, a quibus nihildiscit. Quare hoc loco, distinctionem trium in unitate personarum, potius non uenerabimur cum modesta pietate, quam petulanter & cum arrogantia nos efferamus? Christus ait, Ego & pater unum sumus, item, Faciemus apud eum mansionem, etc. Sacrosanctae Trinitatis etiamnum extant apertissima ueteris Testamenti, pio Christiano cuiuis testimonia, per Genesin: Creauit enim Deus pater coelum & terram, & c. Spiritus domini ferebatur superaquas. Et, Semen mulieris ( aeterno Uerbo uidelicet unitum ) conteret caput serpentis, & alia quae adferre liceret ex aliis Prophetis. Reprehensionem hanc ferre nequiens, dolose minari coepit his uerbis: Ni melius ( inquit ) de Medicina, quam de Theologia sentias, deridendum te hominibus exhibebis. Ab eo tempore commodam occasionem quaesiuit, id quod ad iniuriam idiotice nimium interpretabatur, uindicandi, quam postea nactus, in clandestinas conuertit insidias, ac tales, quales aliquando, non sine maximo sui dedecore, palam publice detegendas reseruare statui. Non honestius alter quidam etiam Gallus, & Parisiensis, nomine loannes Gohorreus, mecum egit scriptis in publicum editis, ac De scholiis in quatuor de uita longa Paracelsi libros, inscriptis. Sub larua hac, Leonis Suauii uidelicet I. G. P. tanquam insidiator, etsi magnus doctor Medicinae, me laedere mendosis inuectiuis conabatur, ac mihi notam infamiae ( si potuisset ) inurere. Uerum quam feliciter ei negotium hoc cesserit, ex Apologia mea, propriis eius inuectitiis scriptis denuo cusis appensa, quiuis legere poterit. Nec satis ea castigatus, quin a pueris etiam coeno per plateas obrueretur, ob enormes in hoc suo scripto commissos errores, cum in me carpendo, tum in Paracelsum interpretando, cuius menten non magis est assecutus, quam coelum contingere manibus potuisset. Erastum. 421 Ad fabulas, & Poetarum figmenta Graecorum, Paracelsum relegans, quos tamen non minus quam uead nenum detestabatur uiuens: tam insulse & inepte rem tractat ibidem, ut ex famosissimo doctore, stultissimus nugator, proprio conatu quidem, sit effectus, & uerecundia perfusus, domi se diu continens, melancholico morbo correptus est, ut mihi retulit Gallus quidam, qui Parisiis erat eo tempore, quo haec euenerunt. Dolui tamen ob eius interitum, quod cuperem ipsum quandoque ad ueram scriptorum Paracelsi intelligentiam reducere Fuit enim uirin Academicaliteratura doctissimus, ac ingenio praeclaro, qui facile potuit ea percipere, quae nequeunt suae farinae doctores innumeri, mete quantumuis acutissima, consequi. Falleris Eraste, si credas Paracelsi discipulos, infidelium Atheniensium doctrinam formidare, non aliter, quam deciperis etiam diiudicando, Paracelsum dedicasse Philosophiam Atheniensibus, Mahumetanis, uel Turcis. Athenienses enim uocat huius seculi eos doctores Academiarum, qui similium hominum insipientiam totis conatibus imitantes, laboribus Herculeis ab ineunte aetate didicerunt, senesque facti pertinaciter defendunt, spreta etiam diuinitus afflata Sapientia, quae medulla est scientiarum omnium. Reliqua uero, ceu mundana, solum corticem exhibet. Unde literatos uocauit eos tantum, & non doctos, qui hac im buti non uident differentiam inter uerum & falsum: nam quod cortex est arboribus ac aliis rebus, hoc ipsum est litera doctrinaque infidelium, ac uelut umbra suo corpori, uel huic anima. Bene fecimus igitur, quod pedem a coeno retraximus, titulos & bullas umbratiles abiecimus, priusquam in eo suffocati, cum caeteris hoc uino uertiginis inebriemur. Utinam, o uos calumniato res, uino uitis obrueremini duntaxat, quod Paracelso improperatis, & illud, in perpetuum digestum, non potaretis amplius, quod uos debacchari in ueras artes, & suos professores, cogit. Quid uobis est reliquum, nisi hoc unum, uel alterum uidelicet, quod Paracelso ex inuidia quadam, praeter ebrietatem, Necromantiam falso etiam & perperam obtrudatis? Confundunt uos hac in parte scripta, que libello suo De occulta Philosophia in publicum edidit, his uerbis e Germanico Latine fideliter uersis. In praefatione siquidem eiusdem libri sic habetur: Est, itaque Necromantia, cum suis ceremoniis omnibus, histrionum absoluta nequitia, circulatorumque uel circunsoraneorum mercatorum theriaca, nefandum opus, quo spectatoribus, & astantibus aperiaturos, & occaecentur oculi, necnon e loculis alliciatur pecunia; res profecto quae uix obolo uenit aestimanda, imo nec flocco. Quapropter ceremoniae huc in magiam adduci minime debent, nec in usum assumi, prout Iudaeus ( nescio quis ) Salomon, suo libro inscripsit, quem Necromantici Clauiculam appellant. Deus enim id non uult, at eius loco dedit aliud, nempe fidem, quae cuncta perfectissime conad Erastum. 423 secrat, etc. In secundo capitulo sic: Fundamentum, quo magis tribuitur consecrationibus uanis rerum, quam orationibus & fidei, condemnandum est, ut penes quod nemo manere debeat, uerum a Magistratibus puniendi merito ueniunt omnes, qui in eo persistunt. Quamuis per se coniurationes aliquid possint, a nullo magouel sapiente nihilominus usurpandae, quod prorsum Deo, uerbis eius, mandatisque, necnon luci naturae contrariae sunt: & paulo post, Maligni spiritus ( inquit ) sunt Dei carnifices, qui nihil exequuntur absque permissione sui Magistratus, id est, diuinae Maiestatis. Dico igitur coniurationes esse contrarias Deo, uerbo eius, legi diuinae, & luci naturae, prohiberique debere. Item capitulo undecimo sic: Ars magica in seipsa est occultißima scientia rerum supernaturalium in terris, ut quicquid hominibus inuestigatu est impossibile, per hanc artem indagari cognoscique potest, ad quam ratio comparata, nil nisi mera stultitia est. Magia igitur, est expeditissima quadam ars, et mundissima, nullis inquinata ceremoniis uel coniurationibus, quibus Necromantia scatet. In magia uero nullus est consecrationum, coniurationum, benedictionum, neque maledictionum usus, sed fidei solius, de qua loquitur Christus, per ipsam transplantari montes in mare. Haec spiritibus etiam, & ascendentibus omnibus imperare potest, cogereque: haec fides, est magiae uerum fundamentum & instrumentum. Antea capitulo sexto sic: Fides est rerum omnium exaltatio, & confirmatio, quae per imaginationem fieri possunt. Nam absque fide cuncta haec & alia similia, uana sunt &. uirium expertia. Consequenter undecimo capitulo: Summe uero necessarium est in hac arte prospicere, ne in superstitionem, & abusum transeat, ad hominum perditionem uel praeiudicium: hac enim uia fit Necromantia ex Magia, fascinatioque tum demum, nec immerito sic appellanda uenit ab omnibus, quod fascinatores & sagae quaeuis in Magiam sese uiolenter intrudant, ac si porci delicatos subintrarent hortos, non secus abistis perfidis hominibus, Magia facta est Necromantia. Quare non immerito cum suis fascinatoribus & sagis igne cremanda, Necromantia uidelicet. Rursus capitulo quarto de uisionibus, ad hunc modum: Deus uult ( inquit ) in simplicitare nos ambulare, ut Apostoli fecerunt, & non profunde nimium, in altis et abstrusis rebus eiusmodi, quae supra naturam sunt, scrutari, ut non incidamus in abusus, quibus obesse proximo possimus, & in corporis, ac animae condemnationem deuenire. Non sunt igitur omnes incantatores, quos Magos scriptura uocat. nam inde sequeretur illos tres ex Oriente Magos, Archiincamtatores fuisse, cum in artibus, praesertim supernaturalibus, prae cunctis aliis sui temporis, expertissimi fuerint. Quod ergo Scriptura sacra non uocet illos incantatores, at bene Magos, quid inde colligendum est aliud, quam ipsos artibus & sua sapientia nequaquam abusos fuisse. Magia igitur talis est sapientia, in quam ars & scientia suas uires & potentias exhibet, atque demonstrat. Uerum ex ea nasci possunt incantatores & Necromantici, nempe cum in abusum assumpta est, non prius incantatio dici potest. Tandem ca. 3. de characteribus. Per duos characteres ( ait ) nonnulli Israead Erastum. 425 litarum, & Necromanticorum Iudaeorum, plurima consecuti sunt, inscriptis sacris Dei nominibus, etc. Posset, aliquis obiicere carpens, at immerito, me tertium effringere Dei praeceptum primae tabulae Moysis, quouetitum est a Deo, ne quis nomen eius in uanum assumat. Quis tamen inter sapientes homines uere dicere potest, hocipsum me fecisse, uel Deum hac uia offendisse, cum istis ad eum non utar modum, quo Necromantici coniuratores, at solum in summam necessitatem hominum & auxilium, ac in illis morbis, in quib. medicamenta nullae, nullum aurum potabile, nec essentia quinta auri, nec antimonii, neque tale quidpiam iuuare potest arcanum: etsi magnarum ista uirium existant, etc. Morhi, quorum origines ex uegetabilibus progressum habent, arcanis herbarum & radicum pellendi sunt: qui ex mineralibus, horum etiam arcanis & remediis: qui uero per influentias coelestes imprimuntur, neutri dictorum generi medicamentorum cedunt, sed per Astronomicam influentiam pelli necessum est. Postremo, si cuipiam supernaturali modo per incantationes, aut Magiconecromanticas arreptiones, morbus illatus fuerit, nullum trium quam dicta sunt, iuuerit, sed magicum esse remedium oportet, quo pellatur, ut etiam introductus est. Ignari medici persuadent miseris aegris, non esse his utendum remediis, quod contra Deum, nomen eius in uanum assumi hoc loco iudicent, non alia de causa, quam uereantur ab aliis curari, quod ipsi nequiuerunt, languereque potius aegros in perpetuum uolunt, quam pudefieri. Quod si his in perditionem hominum uterer, aut in praeiudicium, uel blasphemarem in Deum, aut spiritum aliquem, hominem, herbam, radicem, lapidem, etc. per Dei nomen coniura. rem, merito dici posset, me nomen eius in uanum assumere, necnon Deum offendere, nec prius tamen. Non aliter Sophistae hoc loco me reprehendunt, quam Pharisaei Christum, quia in sabbato sanasset, mandatum effregisse mentientes: idipsum de Dauide, quod panes propositionis famae pressus edisset, iudicabunt, etc. Praeterea capitulo quinto de Pygmeis ait: Dico hos esse pollentes intellectu semihomines in elementis quatuor degentes, qui primis naturae temporibus, falso pro Diis habiti sunt, ac adorati. Hi sunt ipsi, de quibus nos Deus omnipotens admonet, praecepto suae primae tabulae inhibens, ne habeamus Deos alienos penes ipsum, neque in aquis ( Nymphas intelligiuult ) neque in terra ( Pygmaeos aut Sylphes indicat ) Nam zelotypus Deus est, puniens iniquitates, etc. Haec a me dicta non sunt, quod uelim cuipiam dare consilium, ad illis credendum, uel obediendum, cum sese manifestantes hominibus, obligationes pro muneribus & obsequiis, offerunt suo more, sed quo sciatur. solum, ex uero fundamento, quae sit inter diabolos & semihomines differentia. Diabolus enim corpus nullum habet, nisi ex elementis quatuor aliquod sibi faciat, hoc tamen carnem non habebit neque sanguinem; item perpetuus est, & infirmitatibus finitae mortis non subiectus, ideo non moritur. Pygmaei tamen ipsi intereunt, amboque morti perpetuae subiecti sunt, uitaque perpetua priuati. Quamobrem omni qui sese dedit ipsis, aut praescripsit, non secus ac illis euenit. Prospiciat igitur quisque sibimetipsi, quidnam agat, priusquam se praescribat, nam Ad Erastum. 427 statim atque fecerit, semper eis obedire cogetur ad omnia mandata. Si tandem inobediens fuerit, aut illos ad iram commouerit, uitam uel imminuunt, uel prorsum adimunt, contorto etiam quandoque collo: quod quidem officium diaboli non est, simile quid efficere, sed potius cogitationes prauas suggerere, quibus homines a Dei praecepto retrahat: qua quidem uia maximos peccatores efficit, qui sui creatoris Dei penitus obliuiscuntur, ac negant, & postmodum in desperationem adducit, ne orare possint amplius. Quamuis autem illi spiritus elementares diabolo sint affines, & saepissime Dei tortores, etiam carnifices sint ut illi: nihilominus persaepe homines admonent instantium periculorum uitae, siue dormiendum, siue uigilandum inter, a maximis periculis tuentur, & nonnunquam e carceribus aliquos liberant, ac similia dant auxilia. Similiter capite octauo de obsessis, contra ebrietatem scribit in hunc modum: Petrus Apostolus tam egregie nos admonet ( inquiens ) Sobrii estote, & uigilate, nam inimicus uester diabolus, ut leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret. Fide postmodum concludit, nos diabolo resistere posse. Prius itaque uerbum de sobrietate, nos intelligere sic uult Apostolus ac si loqueretur: Cauete ab omnigenere uentris impletionis & ebrietatis. Ebrietas enim est fons & origo malorum omnium, & uitiorum quae fiunt, ac adimplentur ex persuasione diaboli, per ebrios. Quamobrem seruate modum in cibo & potu, ne turbetur cor uestrum & aggrauetur, semper enim adest diabolus, quanquam inuisibilis: spiritus est, artemque nouit, qua locorum ubiuis esse potest, per integrum terrae circuitum, cumque sit malorum omnium author & executor, in hominem intentus est, non secus atque felis in murem. Quare, mox atque uino uosipsos obruitis & repletis, inducit in uos omne uitium, quod etiam in uobis adimplet: circunducit uos laqueo prout carnifex flagitiosos et fatinorosos, donec eos occiderit, sic & diabolus cum ebriis agit, usque dum corporaliter obsideat, arripiat, uel in desperationem cogat. Prospicite igitur o uos Epicurei Bacchique filii, necnon milites, qui noctes atque dies uino repleti, non admittitis aliquam reprehensionem. De uigiliis, est iam quod Petrum Apostolus intelligatis ad hunc nempe modum uidelicet, ac si loqueretur: Ambulate in aequitate & iustitia, bono estote animo, non pusillanimes, malas abiicite cogitationes, uel de diabolo phantasias, cuius imaginatio penes uos locum nullum inueniat. Nam hac uia multi fuerunt obsessi a daemonio, cuius obseßionis causa fuerunt eorum propriae cogitationes, & prauae similes imaginationes. Relinquite igitur istas, quarum loco Deum orate, & habetote praeoculis, ac in omnibus imaginationibus assumite, quo similes ei sanctitate quodammodo reddamini, eiusque filii, tum demum uobis mittet sanctum suum Spiritum, quouos obsidebit, reget, ac mirabilia suae misericordiae per uos demonstrabit opera, sicuti per Paulum et reliquos Apostolus fecit, qui omnes in hunc modum suo Spiritu fuerunt obseßi, & illuminati. Hos ergo sequamini, diabolum & omnes cogitationes prauas excludentes et Ad Erastum. 429 abiicientes, quibus nosipsos etiam seducere possumus, ac in nos aeque diabolum attrahere, per eum corporaliter obsideri, & in desperationem uenire, ac uitam adimere atque Iudas, & Achitophel, necnon alii complures. Non intelligit Petrus de uigiliis abstinentiarum a somno, sed ab acedia, socordiaque. Postremo concludit Apostolus inquiens, resistendum esse nobis contra Satanam per fidem, ac si loquatur: Nolite in uerbo Dei haesitare quoquo modo, uel dubitare de sua misericordia, non aggrauetis conscientiam uestram, neque cor uestrum perturbetis. Nolite persuadere uobisipsis, Deum uos habere nolle, uel eum oblitum esse uestri, aut uos omni modo indignos eius misericordia, sed per hanc dignabundos. Nolite cogitare quod ad ipsum uenire non debeatis, quia contra diuinam eius uoluntatem egistis, aut effregistis eius mandatum, ac multa commisistis peccata: potius credite firmiter Christi uerbo dicentis, Se non uelle mortem peccatoris, sed ut conuertatur & uiuat. Quid sanctius, pietateque dignius, a Christiano quopiam dici potest? Quamobrem igitur Eraste, Paracelsum ebrium, sannionem, epicureum, haereticum ( et si quod peius uenenum expuere potes ) una cum tuis, quos libris De noua medicina tua peperisti, quales sunt Bartholomeus Reusner Physicus in Zittauu, Iacobus Theodorus Tabernaemontanus, & complures alii, omnes ex ore tuo loquentes, turpiter & praeter aequitatem appellas? Extant eius scripta, quae uos arguunt erroris ( ne quid peius dicam ) etsi falso interpretemini omnes, quadam inuidia moti partim, & potissimum ignorantia scriptorum eius. Creditis ( puto ) lectores esse coecos, uel ita stupidos, ut non uideant unde haec inuectitiae calumniae processerint. Pudere uos huius oportuit insolentiae uulgaris, & a Philosophia prorsum alienae. Si Paracelsi scripta non intelligitis, quur ueremini ab eis addiscere, qui uobis illa possunt exponere? Uultis audire breuiter, quam bonus sit Erastus interpres scriptorum Paracelsicorum. Suis De noua medicina libris, bonum uirum iudicat haereticum ea de causa fuisse, quia legerit apud ipsum ( ut ait ) Mariam uirginem non esse natam ex peccato. Quamobrem etiam non reprehendit loannem Apostolum, dicentem, capitulo primo sui Euagelii: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomen eius: qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Non aliter ut hunc Paracelsi locum, reliqua omnia intellexistis, o uos temerarii magis quam praecipites censores, ac tales, qui nullum discrimen inter supernaturalia, & Physica scripta facere ualeatis. Quis tam stupidus, ut non uideat Paracelsum ibidem de uirginis Mariae regenead Erastum. 431 ratione fuisse locutum? Adhuc bonorum scripta uirorum, ad censuram, ubique locorum, reuocare non ueremini, uosipsos iudices & partem contra leges omnes constituere, quo uestri non detegantur errores, Magistratibus persuadere, hoc uel illud opus non esse in lucem edendum, nec admittendum. Hoc strategemate putatis impune cunctis maledicere; nocereque, imo ueritati resistere, licitum esse, doctrinam quoque infidelium ualidissime propugnare. Ueru ignoratis quanta sit ueritatis efficacia, quae uel ipsos lapides in suos inimicos potest. ut loquantur, scribant, & cudant, excitare; huius exempla nobis indies ob oculos uersantur. Quare, frustra conaminifugere hanclucem nullibi non penetrantem per omnia latibula. Praeterea ridendos, nedum Potentatibus, uerum etiam rudi cuiuis plebecule, dum uident eiusmodi subterfugiorum usum, uos exhibetis. Audete melius ualidissimis rationibus, Scripturaeque sacrae non falsificatis autoritatibus ( quas iudices facito nobiscum ) ueritatem contra suos inimicos defendere, ac pacem conseruare; non calumniis & conuitiosis contentionibus alere discordiam, perseuerate, ualeteque utut uultis. Finis. Lector. Fol. 41. lin. 2. replendas. 44. lin. 8. condito. 56. lin. 11. infimo. 71. lin. 11. maiorem. 75. lin. 13. reserandis. 96. lin. 8. crearat. 101. lin. 10. numine. 189. lin. 8. recipere. 351. lin. 20. uolet. 186 aqua spagirica duplex. 251. tartarea. astra libere mota in unico coelo tantum. 49. non agunt 164 in animum uel in mentem. 64 astronomia spagirica. 125 ascensus ad superos. 156. spagiricus duplex. Aetnearum flammarum philosophi. 53 B. 307 dalsamum uitae quid. 283. uitae corporeae. 155 Pbeatitudinis fruitio. binarius fons numerorum. 135. duplex. 293. natura101. 135 lis. binarii pomi reliquum. 302. falsi allegoria. 335. proles. 306 305. cornua. 41 honum uidere Deo quid. C. 215 Alcinatio. 244 carcer rerum. 59 causae rerum prima & secunda. gemmarum. 344. coelum uas. 124. chemiae quid. 47. spagiricum. 202. 236. 186. 187. instrumentum. 102. unde. 1is. inferius quid. 95. ubique. ibid. contrectare 102 manibus. coeli duo naturales. 49. supernaturale tertium. ibid. coelum & terra simul occulte, uniteque creata. 219. manifeste uero secreta. ibid. ex uno. 112. a Deo in compo128 sitis naturalibus posita. 171 coelestis rerum uirtus & substantia. 199. 200 chaos spagiricum. 243 charitas quid.