Theophrasti Paracelsi De summis Naturae mysteriis Commentarii tres, A Gerardo Dorn conuersi, multoque quam antea fideliter characterismis & marginalibus exornati, auctique. Quorum nomina sequens pagella dabit. Basileae, Ex Officina Pernaea Per Conr. Uualdkirch, Ciɔ Iɔ Xxciu. Libri, qui in hoc Opere continentur. De Spiritibus Planetarum, De Occulta Philosophia. De Medicina coelesti, siue de signis Principi Friderico, Palatino Comiti, Sacri Rom. Imperii Archidapifero, Duci Bauariae Principi Electori. & c. Salus. In hoc ferreo, postremoque seculo, non nisi feces artium superesse uidemus, etsi nonnulli putet eas maxime uigere propter sermonum ornatum, quo palliatae sunt, ut aliquid esse praeclari hominibus appareant. Uerum si eas conferamus ad illas, quae primis omnium temporibus tractatae sunt, uix umbrae dici merebuntur. Piis ac illis Hebraeis tantum, qui Spiritu Dei fuerunt illuminati sincerae puraeque reuelatae, ad Aegyptios, eosque solum, qui probi fuerunt peruenientes, aureo saeculo floruerunt. Medio quidem ab archisophistis, quos aetas haec peperit contaminatae, conspurcataeque mendis extiterunt, indiesque magis usque dum extremis his temporibus, a plurimis eorum sectatoribus, utrumque philosophiae latus, quae prius a primis Patribus Magia dicta fuit, in eo statu misero celebratu est. Postremo nunc tempore ( quo quidem Helias Artista uoluit artes in pristinu statum restitui, ut eo die, quo nihil tam occultum fuit unqua, quod non reuelabitur ) pios, probosque uiros excitauit, qui Phoenici uerae, nempe Ueritati, pennas ab aliis eradicatas ex eius uerbo, uirtuteque restituant. Nagiae uerae, nec no philosophiae dextrae, Theologia iudicanda est: sinistra uero humanarum noticia rerum omnium. Prius membrum enim uidemus ( Deo laus, cuius etiam uiutute factum ) per bonam Europae regionum partem a tenebris, quibus immersa diu, detentaque fuit a primis hominibus, tanquam a carceribus emergere. Posterius autem Paracelsus noster gratia, uirtuteque sibi concessis a Domino, primus ab iniuriis uindicare coepit. Sperandum utique Deum & alios in suam messem operarios breui missurum. Quanquam, ut ab initio mundi, Calumniator suos excitare non cesset hactenus: minime uero curandum. Contra Ueritatis stimulum, non praeualebunt aculei Mortis. Spiritus ille nequam falsitatis omnis artifex, mundo reuelari coepit ac innotescere, qui diuiam ut anguis sub herba, floribusque latuit, ut imperceptibili modo seduceret plurimos, quod fecit. Uerum bonae pars authoritatis & potestatis ei per Ueritatis authorem ademta sibi iam fuit. Quo fit, ut ita rugiat regni sui ruinam praeuidens. Quid non falsarat iste? ubi non lollium & zizanias seminarat? Opera summi Creatoris inuertere, sed frustra semper conatus est. Nonne Dei Sapientiae lucem, sub specie lucis, cautelose, mirum in modum hominibus obfuscauit? quum sub Magiae nomine, quae uera Sapientia est, Necromantiam, Sciomantiam, & alia fascinationum suarum ueneficia mundo subtrusit, quo ueros Magos supprimeret, eorum loco Sophistas ex inferis adducens, qui persuaderent hominibus, Magos fore suos, & ita morti milleque supplicus traderentur: ea uia credens miseris mortalibus thesaurum summum, nempe Ueritatis cognitionem de manibus eripere. Uerum Leo potens de tribu Iuda uicit, ut suos de manibus eriperet Calumniatoris atque filiorum eius, qui non alia uia, quam per calumnias Ueritatis filios opprimere conantur in omnibus professionibus, ut iam Theophrastum Paracelsum nostrum, quem non aliis armis oppugnare possunt eius aduersarii, quam quod falso fingant ipsum fuisse Necromaticum. Si Magum fore dicant, fatebimur. Nonne Magi Deo fuerunt accepti, qui filium eius ex Oriente uenientes in Bethleem adorarunt muneribusque honorarunt? Quis ergo Magiam alius, quam Diabolus & sui uituperant, eam falsissimo Necromatiam appellantes? Id Paracelso nostro summae pietatis uiro, probatissimaeque fidei ( prout eius testantur scripta quaeuis ) contingit hac tempestate, ut a plurimis calumniatoribus audiat immerito cum suis discipulis, ipsum fuisse Necromanticum, ideo quod superiorum uires cognouerit, ac inferiorum indagator & solertissimus experimentator extiterit. Caracteristicam artem ( inquiunt ) exercuit, ergo Necromanticus. Falsa consequentia est: quod nulla caracteristica sub Necromatia contineatur, nec diabolicis artibus, praeter illam, quam Diabolus falsam reddidit, eius usum ad hominu perditionem contorquens atque detrimentum. At illa, qua Paracelsus noster usus fuit, in hominu utilitatem uergit ac Medicina tantum, quare sub Magia uera per charitatis executionem in proximum comprehenditur. Doceant isti Ueritatis aduersarii, Uirum hunc scripsisse, quod non Euangelicis Scripturis, ac sacris comprobarit, confirmarique possit literis. Id cum Ueritate nunquam facient, praeter quam auxilio Calumniatoris, quo hactenus in illum frementes usi fuerunt. Contra nos adducimus eius Philosophica scripta quaedam in rerum inferiorum potissima cognitionem, occultam eius Philosophiam, & coelestem illam Medicinam, quam Caracteristicam appellant eius aduersarii, non alia de causa, quam quod eos male habeat ingenii tanta foelicitate se minime dotatos esse diuinitus ut ipse, quo ualeant arcana diuinaque Dei, Naturaeque mysteria cognoscere uel intelligere. Si quid a Christiano reperiant in eis alienum, sacris etiam Scripturis, ut ipse corroborauit, redarguant. Nulla ratione recipiemus Centilium suorum doctorum authoritates, quod nullus eis uere Christianus astrictus sit. Non enim a Christiana religione, quauis astutia nos ad infidelium dogmata retrahere, uel ullo modo sinimus. Sat nobis est, quod semel eorum laqueis adhuc iuuenes irretiti fuerimus, ac iam Christi manu liberati Ueritatis lucem uideamus. Nemo uel tota mundi sapientia, uel Serpentis imbutus astutia nos ab ea reducet in tenebras, donec manus Dei nos protexerit. Sat scio plurimum eos aegre ferre, nos uniuersae Philosophiae studia, sacris in Scripturis fundare, quod sciant hoc fundamentum suis minime cedere flatibus. Quid ad haec adferent aliud, quam humanas artes ad ipsam Theologiam ( ut ipsi falso quidem arbitrantur ) minime referri debere? Sed qua ratione quaeso melius aut prolixius a Christo recedere possint, adque Centiles proximius accedere, quam a sua fide charitatem excludentes? Decet ne uel mechanicum hominem artem suam exercere solius lucri causa, proximi, nec non utilitatis oblitus Reipublicae, quam proprio commodo chariorem habere debet? Non sane, si non Centilium instar uiuere uelit, qui charitatis ignari fuerunt, nempe Christi, solam foelicitate, & summum bonum in uita postquam morte mundo celebrem famam reliquisse posuerunt: quod omnes fere Poetae laudandum inter eiusmodi suos illustres testantur uanis carminibus, & illi, qui Christianam profitentur fidem imitati sunt hactenus etiam ut illi canentes, & c. Non sine causa profecto haec attulimus: uidemus enim artes ad nequitiam Diaboli proximius hoc infelici plurimum saeculo, quam ad ueram Dei sapientiam Christum accedere. Sed missa faciamus haec, & Magiae uerae defensione prosequamur. Ab eo tempore, quo haec a mundo contemta fuit, ex artibus nil uel Deo dignum uidere licuit. Quare nostri, miseriaeque mundi misertus omnipotens Dominus, eam restituere coepit his postremis temporibus, ut impii uideant in quem pupugerunt. Foelicioribus annis Principes Magiae maximi cultores extiterunt, ac Sacerdotes: iam nemo uel audito solo uocabulo non detestatur, & eius professores: cum nullus eorum, qui contradicunt ei, ualeat inter Magiam, & artes diabolicas ullum facere discrimen. Hinc fit, Illustrissime Princeps, ut istius Excellentissimi Uiri Philosophi scripta quaedam in Magia naturali, traduxerim e Germanico sermone, latineque reddiderim ut uiderent omnes iudiciosi, mentisque sanae uiri, quam falso criminatus sit, & cauillatus in eum per suos Diabolus. Nihil in illis habetur, quod non salua conscientia tractari possit: cum in commodum ac utilitatem proximi tendant omnia, nec non ad Medicinam referantur. Docet enim per ea mederi morbis, quos alia medicamenta corporum elementatorum curare non possunt: item humanam a periculis uitam praeseruare, ac sanam conseruare, tum alia quaedam usui hominum apprime necessaria. Nihil, quod in proximi detrimentum faciat, inserit: imo contra dicit quoties Magiae praeceptis abutitur quis, ut fratri suo damnum adferat, eum & suas artes igni merito fore tradendas, quod similium hominum ars magica, tunc in Nigromantiam, fascinationem, aut superstitionem conuertatur. Potest etiam homo nequam abuti sacris literis ad hunc modum: non sunt propterea contemnendae, nec Magia propter abusus condemnanda, sed abutentes eis castigandi. Quid multis? haec semper fuit ignarorum & uilium conditio hominum, ut quod ingenio rudiori suo non ualent assequi, damnent per inuidiam: nec ignaros tamen fore se iudicant, sed plurimum sapientes, uerum ipsimet hoc ipso stultitiam suam uere sapientibus palam faciunt, etsi coram uulgo sapere uideantur. Expectamus quid contra hanc Paracelsi Magiam allaturi sint: nil extra consuetudine suam, at calumnias tantum. Si quid rationis aut argumenti habent, quod ista labefactare queat, scriptis publicis committant, ut si quid erroris a Paracelso commissum sit, uideant illi, qui scripta sua fere iam per totam Europam legunt, ne seducantur homines. Et nos perfecto recedemus ab eo, si docuerint ueris probabilibusque Scripturae sacrae testimoniis ad rem adductis, eum contra Dei praeceptum uel minimum apicem docuisse. Neminem seducere cupimus, nec a quouis etiam seduci, neque pertinaciter defendere mendacium. Quapropter obnixerogamus omnes ut si nos ab eo seductos fore putent, Charitatis in fratres ergo, ueram in semitam reducant. Sed uideant prius ne id se facere posse credentes, aut sibi nimium indulgentes, ab ea nos retrahere potius conentur: nam ita facile non credemus eis, nisi fundatissimas ex Euangelio rationes adferant: quod si fecerint, libentissime cedere nos oportebit, alias minime Christiani sumus, & non Gentiles: quare uias istorum ingredi nolumus, nec ab eis quicquam addiscere, cum perfectum agnoscamus Praeceptorem nostrum Christum, & eius doctrinam nulla parte fore defectuosam optime sciamus, & horum non indigere correctione. Haec est etia nostri mundani Praeceptoris Paracelsi uera sentetia, uidelicet: Omnes humanas artes, Philosophiam, Medicinam, item ipsas mechanicas, quoad usum, extra quem nullae sunt, in Sacris literis fundatas esse debere. Sed quid latius Illustrissime Princeps istius Philosophi nostri pietatem praedicare frustra conabor? Cum scriptorum eius, ad Gentilia dogmata facta comparatione, manifestime pateat? Huius igitur Philosophiae partis ipsius, aut ueritatis in ea contentae saltem, patrocinium atque tutelam suscipere digneris precor, Spero quidem ubi legerit Illustrissima Tua Excellentia, quid arcanorum occultorumque mysteriorum naturae contineat, haud recusabit istius uiri scripta contra suos aduersarios ab iuiuriis defendere, quod sciam animi tui splendorem, Ueritatis & aequitatis in omnibus amare lucem, prae caeteris aliis quibuscunque rebus. Foeliciter igitur Princeps Illustrissime, uale. Illustrissimae C. T. Seruulus infimus Gerardus Dorn. Aureoli Theophrasti Paracelsi Libellus De Spiritibus Planetarum. Prologus. Inuocato prius nomine Domini Iesu Christi, nostri Seruatoris, Opusculum hoc auspicabiamur: quo docebimus nedum inferiora metalla quae¬ uis in meliora transmutare, prout ferrum in cuprum, hoc in argentum, istud in aurum, & c. uerum etiam infirmitates omnes putaticiis & praesumptuosis Medicis curatu minime possibiles, tollere: tum quod magis est; mortales homines in uita longa sana, perfectaque praeseruare, conseruareque. Haec ars a Domino Deo, summo Creatore, tanquam libro metallorum corporibus insculpta fuit ab initio creationis, ut ex eis addisceremus cum diligentia. Cum igitur homo perfecte hanc artem perdiscere uoluerit ex uero suo fundamento, necessarium erit, ut a suo Magistro discat, a Deo uidelicet, qui cuncta crearit, solusque nouit, quid in unaquaque creatura proprietatis ipsemet posuit, atque naturae. Quare certius atque perfectius alio quouis docere potest: item absolute nos ab eo discere ualemus, quod loquitur inquiens: A me discetis omnia: Nihil enim in coelo reperitur, nec in terra tam occultum, cuius proprietates non perspiciat, exactissime nouit ac uidet ille, qui cuncta creauit. Uolumus igitur eum introductorem in hanc artem uerissimam assumere Magistrum, & operatorem, ipsum imitari solum, & per ipsum naturam, quam ipsemet proprio digito corporibus metallorum insculpsit & inscripsit, addiscere. Hoc fiet ut Altissimus Dominus Deus creaturas omnes benedicturus sit nobis, uiasque nostras sanctificaturus, ut in hoc Opere, principium ad optatum finem perducere ualeamus, & summam in cordibus nostris consequi laetitiam & charitatem. Uerum si quispiam opinionem suam propriam secutus fuerit, nedum seipsum, at etiam alios omnes, qui sibi adhaeserint maxime decipiet, ac in dispendium adducet. Homo siquidem nascitur in ignorantia, sic ut nihil intelligat aut sciat ex seipso: solum id, quod a Deo recepit, ac a natura cognoscit, qui nihil ab his discit, factus est similis gentilibus Magistris, atque Philosophis, qui propriarum opinionum suarum sequuntur subtilitates & asturias, ut sunt Aristoteles, Hypocrates, Auicenna, Galenus, & c. que omnes in propriis opinionibus suas fundarunt artes: & si quandoque didicerinta liquid a natura, suis iterum phantasiis destruunt, & propriis somniis, uel inuentionibus, priusquam ad finem perueniant, sic ut per ipsos & sui sequaces perfecti nihil inuentum sit unquam. Hoc nos mouit, eoque perduxit, ut peculiarem in Alchymia libellum scriberemus, non super homines: at super naturam ipsam fundatum, & uirtutes ac uires, quas Deus proprio suo digito metallis impressit. Mercurius Trismegistus pater omnium sapientum. Huius impressionis imitator fuit Mercurius Trisgemistus, qui non immerito pater omnium sapientum uocatus est, ac eorum, qui hanc prosequuntur artem amore, summoque desiderio, uir iste creaturarum omnium causam & originem, Deum solum in hac arte fore demonstrat ac docet: non autem Dei uires atque uirtutes creaturis aut rebus uisibilibus tribuit, quod praedicti Gentiles faciunt, ac sui similes. Cum igitur omnis ars a tribus addisci debeat, uidelicet a Deo Patre, Deo Deique Filio, nostro Seruatore Iesu Christo, ac Deo Spiritu Sancto, tribus distinctis & unico Deo: Opusculi huius diuisio. uolumus etiam Opusculum hoc Alchymisticum in tres diuidere tractatulos, in quorum primo ponemus quidnam ars in se contineat, & quae sit cuiusque metalli proprietas atque natura. Secundo, quo medio potest homo similes uires metallorum in effectum adducere. Tertio, quinam tincture Solis & Lunae producendae sint. De Igne simplici. Cap. I. Principio declarandum, quid haec ars comprehendat, quidque sit ei subiectum assumemus, & quae sint eius proprietates. Primum & potissimum huic arti subiectum est ignis, qui semper in eadem operatione uiuit & proprietate, nec ab alio uitam recipere potest. Quapropter conditionem & uires habet, omnes ignes in occultis latentes uiuificandi, non aliter quam Sol a Deo constitutus est, qui cuncta mundi cum occulta, tum apparentia, manifestaque accendit, prout Martis sphaeras, ◉ Mercury? & Moon ◉ que non possent aliter lucere, nisi lumen suum a Sole mutuarentur: nam per seipsas mortuae sunt. Ubi tamen, ut supra fuerint accensae, uiuunt, ac iuxta suas proprietates operantur. Uerum Sol ipse lumen suum a nullo recipit alio, quam a Deo solo, qui regit illum per seipsum, aliter urit ac lucet in seipso. Sol unde lumen suum recipiat. Non secus in hac arte fit. Ignis in furno comparatur Soli, quod furnum accendat ac uasa, prout Sol in magno mundo. Absque Sole nihil nascitur. Uelut etiam in isto mundo nasci potest nihil absque Sole, pariter in hac arte nihil producitur absque hoc igne simplici, quo sine quidem operatio nulla fit, cum potissimum sit arcanum artis, omnia comprehendens in ea, quae comprehenduntur, nec ab ullo comprehenditur alio: per seipsum enim persistit, nullius indigus est, at alia quaeuis indigent eo, fruuntur, & ab ipso uitam habent: quare primum eum declarandum suscepimus. De multiplicitate ignis, a qua metallorum uarietates oriuntur. Cap. Ii. De simplici prius igne scripsimus, qui per se uiuit & subsistit: iam est, quod loquamur de multiplici spiritu uel igne, qui causa uarietatis & creaturarum diuersitatis existit, ut non una reperiatur alteri prorsum, & ex omni parte similis, ut a metallis uidetur, quorum nullum sibi simile habet aliud: suum Sol producit aurum: aliudi & longe diuersum Luna, scilicet argentum: aliud Mars, utpote ferrum: Iupiter aliud, nempe stannum: Uenus diuersum, quod est cuprum: & Saturnus aliud, uidelicet plumbum, sic ut omnia dissimilia sint. Ignis cuius rei causa multiplex. Itidem uidetur inter homines & alias omnes creaturas, cuius rei causa est multiplex ignis. Aliam enim per calorem sua corruptione mediam generationem producit uenter equinus, aliam balneum Maris, cineres aliam, arena similiter aliam: flammeus ignis aliam, & prunarum aliam, & c. Ista creaturarum uarietas non fit ex igne priore simplici, uerum ex regimine elementorum, quod uarium est: non ex Solem, sed ex septem planetarum cursibus. Mundus qua ratione nihil similitudinis contineat in duis. Hac ratione mundus nihil similitudinis continet in suis indiuiduis: nam prout calor singulis mutatur hosuis indiuiris atque minutis: sic & aliae res omnes uariantur. Transmutatio siquidem ignis fit in elementis, quibus & corporibus imprimitur per hunc illa. Ubi non magna mixtio contingit elementorum, ibidem Sol nascitur: ubi aliquanto crassior, Luna: ubi crassior ista, Uenus: & iuxta mixtionum diuersitatem, nascuntur uaria metalla, sic ut nullum appareat in sua minera, prout aliud. Metallorum uarietas unde. Sciendum igitur hanc metallorum uarietatem ex elementorum fieri mixtione, propter quam spiritus eorum ita diuersi reperiuntur, & absque similitudine. Quae si nascerentur ex igne simplici, ita similia forent, ut unum ab altero dignosci nequiret. Uerum intercedente multiplici formarum uarietate, in creaturas introducitur. Ex his facile colligi potest, cur tot ac tam uaria metalla reperiantur, & quare nullum alteri simile sit. De spiritu uel tinctura ◉. Cap. Iii. Nunc ad spiritus planetarum uel metallorum ueniamus. Spiritus uel tinctura ◉ a puro, subtili, perfectoque sumpsit exordium, igne: quo fit, ut omnes alios spiritus metallorum atque tincturas longe superet. Constanter enim ac fixus in igne manet, a quo non euolat, nec ab eo consumitur, minus uritur: at potius per ipsum clarior, purior & pulchrior euadit. Nihil etiam ei nocere potest calidum, neque frigidum, item aliud nullum accidens, prout aliis spiritibus metallorum, uel tincturis. Hac de causa corpus, quod semel induit, ab accidentibus & morbis tuetur omnibus, ut ignem sustinere ualeat absque detrimento. Corpus hoc uires & uirtutes eiusmodi non habet ex seipso, at ex spiritu solo, qui est in ipso conclusus. Scimus enim Solem corpus fore Mercurii, & hunc minime ignem sustinere, nec pati posse, uerum ab eo fugere. Cum igitur in ◉ non euolet ab igne, sed fixus & constans in eo maneat: indicium id nobis praebet certissimum, ipsum talem ac tantam a sua tinctura uel spiritu suo recepisse constantiam. Quapropter si hoc spiritus iste potest in ◉, poterit unusquisque iudicare, simile quid etiam in hominum corporibus operari posse, quum ab istis recipitur, ut in nostra Chirurgia magna de tinctura Solis diximus abunde satis, utpote nedum renouare, praeseruareque ab infirmitatibus utentem ea, sed in uitam longam & sanam conseruare. Metallorum uirtutes unde cognoscendae. Pariter aliorum uires & uirtutes metallorum cognoscendae sunt, ab experientia uera, non ab hominum & mundi sapientia, quae stultitia est apud Deum & ueritatem eius: & omnes, quos quot super illam sapientiam aedificant, spemque suam reponunt, misere decipiuntur. De tinctura, spirituque ◉ Cap. Iiii. Postquam de tinctura ◉ clare satis locuti sumus, de tinctura ◉ iam est quod aliquid adseramus: ac de alba, quae similiter, ex perfecto spiritu nata est, minus tamen perfecto, quam Solis spiritus: nihilominus omnes alias metallorum ordine subsequentium tincturas puritate, subtilitateque superat: quod quidem notum est omnibus ◉ tractantibus, etiam rusticis. Aeruginem siquidem non concipit, nec etiam igne consumitur, prout alia metalla, quae ◉ omnia secum euolans ab igne trahit, hoc autem non: Lunae tinctura. inde colligi potest, eius tincturam aliis infra positis longe fore praestantiorem. Suum corpus etiam, quod induit, in igne constanter ab accidente quouis ac detrimento praeseruat. Inde satis constat, si hoc in suo corruptibili per se corpore faciat ◉, quid ex eo tractum in aliud efficere, ualeat: an non illud etiam ad eundem modum ab infirmitatibus & accidentibus tuebitur? ita sane, si hoc ◉ in suo corpore faciat, in hominum corporibus id ipsum praestabit. Nec solum sanitatem, sed uitam longam etiam conseruat, & morbos curat, ac tollit: eos nempe, qui contra suum gradum existunt. Medicina quo subtilior, eo etiam perfectius. curat. Nam que medicina fuerit altior, subtilior & perfe ctior, eo melius etiam, curat, ac perfectius Quapropter Medici rudes illi sunt, qui suam artem solum super uegerabilia fundant, prout herbas, & similia facile corruptibilia, quibus opera conantur firmia, fixaque perficere, sed frustra, cum feriant aerem. Quid est, quod multum loquamur de his? meliora non didicerunt in suis Uniuersitatibus. Quare si ab initio discere cogerentur, ac studere, putarent id sibi maximo dedecors futurum: eo fit, ut in ignorantia sua ueteri maneant. De spiritu ◉ Cap. U. Antea spiritus albi, uel tincturae candidae meminimus: iam de rubeo spiritu loquemur, qui natus est ex elementali crassa mixtione superiorum, quibus etiam subiicitur, nihilominus pefectior aliis metallorum subsequentium spiritibus existit, atque tincturis. Hac de causa reliquis in igne constantius manet, ut non ita cito comburatur, aut euanescat, prout illi, qui sequuntur spiritus. Item aer & aquae humiditas ei non tantum, quantum ipsi Marti nocent, quo fixius in igne, diutisisque manet. Hanc uim atque proprietatem habet ◉, id est, corpus eius, a spiritu, qui fuit illi infusus. Ueneris proprietas et uires Mars in hominum corporibus quid operetur. Cum igitur id efficiat in suo corpore, hoc est, in ◉: tantundem etiam efficit in homine, quantum a natura sibi concessum est. Praeseruat enim ad hunc modum uulnera, ut nullum accidens ea ualeat inuadere, nullus etiam aer eis, nullaue possit aqua nocere. Morbos etiam pellit omnes, qui sub suo gradu sunt. Spiritus hic etiam corpora disrumpit metallorum, sic ut malleationem amittant: non aliter in corporibus hominum, cum ad mortem assumitur, cui non conuenit, efficit quod non est conueniens. Quare necessarium est, Medicum istis uti cupientem, expertum fore, bonamque metallorum habere cognitionem. Uerum longe foret melior spirituum usus perfectorum, quo tutius agi posset absque periculi metu quopiam. Cum tamen ◉ & ◉ chara sint, ut non unusquisque ualeat curas per ea factas persoluere: sumendum est iuxta facultates igitur, quod haberi, soluique potest. Etiam quisque tantae non est opulentiae, ut illa praeparare medicamenta ferat, quare facere cogitur quod potest. Facile colligere quiuis poterit ex his, quae dicta sunt, metallica medicamenta multo superare uegetabilia, nec non animalia uiribus atque medendi potentia. Hactenus de spiritu Ueneris sat, superque dixisse uolumus. De spiritu ◉ Cap. Uii. De spiritu ◉ ut loquamur, hic est ex crassa, combustibilique mixtione quadam elementorum, magis quam praecedentes alii: sed maiori duritie prae caeteris metallis ornatus est ◉, sic ut non fluat in igne prout illa. Uerum est, aqua nec non aere laedi magis, ut istis prosum absumatur, & comburatur igne, prout experientia patet: quare spiritus eius imperfectior superiorum quouis alio: duritie tamen & siccitate superat omnia, cum superiora, tum inferiora metalla. Non solum enim perfecta reddit malleis renitentia prout ◉ & ◉, at etiam illa, quae ponuntur infra se, nempe ◉ atque ◉, & similia. Cum igitur id in metallis operatur, indicium est, in hominum corporibus idem efficere, uidelicet ad reluctantiam, praesertim ubi non ad conuenientem alsumptus morbum fuerit, membra non sine maximo dolore torquet. Attamen cum ad uulnera suum gradum non excedentia sumptus est in usum & applicationem, ea mundificat; prorsum, & c. Quare spiritus iste non minoribus uiribus, & potentia dotatus unqu superiorum, in his, quae a Deo, & natura fuit ordinatus. De spiritu ◉. Iupiter ex qua substantia natus. Cap. Uii. De spiritu Iouis hoc sciendum, ipsum ex ignis alba nec non pallida fore substantia natum, una cum propriae crepitationis, frangibilitatisque natura, non ita malleabili prout Mars: quare metalla quaeuis disrumpit, ac malleis frangibilia reddit: exemplum uidetur, cum ◉ coniunctum est, istam uix ad suam priorem adduci malleationem posse, nec nisi maximo labore. Idipsum in aliis omnibus metallis efficitur, praeterquam in Saturno solo. Si hoc operatur in metallorum corporibus, in humanis etiam: in quibus membra corrodit grauibus admodum ustionibus & fossionibus, sic ut illa prorsus a suis perfectis operationibus impediantur, ac amittant illas, ut iuxta naturae necessitatem & requisitionem cas adimplere nequeant. Iouis uirtus. Nihilominus hoc uirtutis habet spiritus iste, ut cancrum, fistulas, & similia quaeque tollat ulcera, potissimum illa, que suae naturae sunt, gradumque suum non excedunt, quem Deus dedit illi, & natura. De spiritibus ◉. Cap. Uiii. Saturni spiritus est ex elementorum sicca, tenebrosa, frigidaque permixtione concretus atque formatus, quo fit, ut inter omnes alios minus maneat in igne, uiuatque. Saturnus cur minus maneat in igne, uiu atque. Quum tamen ◉ & ◉ probanda sunt atque depuranda, ◉ eis adiicitur, qui mundissime repurgat illa: nihilomninus istius est nature, ut eis malleationem adimat. Idipsum etiam operatur in hominibus maximis cum doloribus, prout ◉ & ◉, ideo quod frigore mixtum est, quare non ita mite potest agere. Saturnus in hominibus quid operetur. Maximas etiam uires atque uirtutes habet, quibus fistulas, cancrum, & similia curat ulcera, quae sub suo gradu, suaque natura sunt. Saturni uires. Morbos eiusmodi pellit extra hominem, ut extra ◉ impuritates. Si tamen una prorsum non exiuerit, plus infert damni, quam utilitatis. Quamobrem eo qui uoluerit uti scire necessario debet, quos morbos curat, ad quos assumendus uenit, & quid ei natura tribuerit: quo bene considerato, nihil inferre damni potest. De spiritu crasso ◉. Cap. Ix. Mercurii spiritus, qui superioribus tantum spiritibus subiicitur, nullam omnino determinatam aut certam formam habet in se. Mercurius cur quoduis metallum admittat. Hoc fit, ut quoduis metallum admittat, non aliter quam cera sigilla recipit omnia, cuiuscunque formae sint. Ita comparandus uenit iste spiritus crassus elementaris, ad alios metallorum spiritus. Nam si recipiat in se spiritum Solis, hic fiet ex eo: si Lunae haec: similiter cum caeteris omnibus metallis agit, cum quibus concordat, eorum etiam proprietates in se recipit. Hac de causa iuxta corpus, aliis spiritibus suprascriptis non aliter appropriatus est, quam uiro mulier. Sol enim corpus est Mercurii, excepto solo, quod Sol Mercurium figat, & fixus sit. Uerum communis Mercurius inconstans & uolatilis: nihilominus suprascriptis omnibus subiectus est, & non supradictos spiritus metallicos ac tincturas: uerum metallum ipsum, per quod praenominatae tincturae suam in operationem ueniunt, generat iterum. Quandoquidem nisi medium obseruatum sit, impossibile fuerit etiam eiusmodi tincturam perficere. Nam ubi nimis altus ignis, qui tincturam hanc uiuificare debet, extiterit, operari minime poterit: itidem si debilis existat. Quare scitu necessarium hoc loco, quid in hac arte medium, quidque uirium & proprietatum habeat: item qua ratione regendum sit, & qui tincturas inficere possit, uel ad perfectum opus adducere, ut germinent, ac appareant. His paucis primum hunc tractatulum absoluisse, conclusisseque uolumus. Finis tractatuli primi. Tractatulus Secundus, De Mercurio Philosophorum, & medio Tincturarum. Primo Tractatulo scripsimus de spiritibus metallorum, tincturis, & c proprietates omnes eorum atque naturas declarantes, & quid unumquodque metallum generet: hoc uero secundo, Medium tincturarum, id est, Mercurium philosophorum tractabimus, per quem tincturae, nec non fermenta fiunt metallorum, idque septem capitulis, prout infra sequitur. Ex quibus tincturae, fermentaque fiunt. Cap. I. Quicunque metallorum habere tincturam cupit, Mercurium philosophorum accipiat oportet, eumque suum in finem proiiciat, hoc est, in Mercurium uiuum, ex quo processit. Hoc fiet, ut Mercurio uiuo, Mercurius philosophorum soluatur, & istius ille uires accipiat: item ut Mercurius philosophorum, Mercurium uiuum occidat, ac in igne fixum reddat, ut ipsemet existit. Nam inter hos Mercurios talis est concordantia, qualis est inter uirum & uxorem: sunt enim ambo ex spiritibus crassis nati metallorum, excepto quod corpus ◉ in igne fixus sit, uiuus autem ille Mercurius non est fixus, huic nihilominus ille, tanquam terrae granum aut semen appropriatur, quod exemplo declarabimus ad hunc modum: Si quis hordeum seminauerit, hoc etiam colliget: si frumentum, istud, & c. Non aliter in hac arte fit: ut si quis seminauerit ◉ aurum hoc metat, & ex ◉ Lunam colligat, sic de caeteris metallis. Hac ratione dicimus hoc loco, ex metallis nasci tincturas, id est, ex Mercurio philosophorum, & non ex Mercurio uiuo, uerum hic semen producit, quod prius conceperat: De coniunctione uiri cum foemina. Cap. Ii. Ut Mercurius philosophorum & uiuus simul coniungantur, & hic uniatur fixo, primo sciendum est necessario, quantum eius assumendum sit, ne plus aut minus aequo sumptus, negotium totum uel impediat, aut penitus destruat. Nam superfluitate semen suffocatur, ut uiuere tandiu nequeat, donec a Mercurio philosophorum fixetur: paucitate uero, quod corpus omnino solui non possit, etiam destruitur, ut fructum nullum adferre ualeat. Quare certo sciendum erit, quantum unius & alterius accipi debeat, si tamen opus hoc ad sui finis perfectionem Artifex adducere uelit. Receptum eorum hoc esto, uidelicet: Accipe partem unam ad duas, uel tres ad quatuor, & non errabis, at peruenies ad optatum finem. De uitreorum organorum forma, Cap. Iii. Debite coniuncta materia, recte prosportionata uasa uitrea iustae capacitatis, est quod habeas, nec masora, neque minora, quam aequum sit. Nam si iusio maiora fuerint, dispergitur mulier, id est, phlegma: quo fit ut semen enasci non possit: ubi minora, suffocatur germen, ut ad fructum peruenire non ualeat: non aliter, ac si subtus arborem seminaretur, aut spinas, id uere germinare non potest, at sine fructu perit. Non modicus error igitur accidere per uasa potest, qui semel commissus, amplius emendari nequit eodem in opere, nec istud ad finem bonum perduci. Quapropter notato, quod sequitur, scilicet, ut accipias uncias tres cum dimidia, quatuorque libras, ita recte progressus, materiam conseruabis, ne dispergatur, nec phlegma, neque germen impediatur, & c. De proprietatibus ignis. Cap. Iiii. Postquam aptis uasis materiam imposueris, naturali calore fouebis, ut externus internum haud superet: nam si nimius foret, coniunctio nulla fieret, quod intenso calore materia dispergitur, uriturque, sic ut inde nihil oriatur boni. Quamobrem aeris media regio, per naturam ordinata est inter coelum & terram: aliter Sol & stellae creaturas omnes exurerent super terram, ut nihil ab ista produci ualeret. Fac igitur ut inter materiam & ignem, aeream eiusmodi partem interponas, uel distantiam, ad hunc modum fiet, ut non facile calor nocere possit quoquo modo, nec dispergere, minus adurere. Nam si minor aequo uiuus ignis fuerit, nec spiritus quiescet, nihil in suam humiditatem agens: item non exiccabitur, neque fixabitur. Metallorum spiritus mortui. Spiritus namque metallorum per se mortui sunt, & quiescunt, ut nihil operari possint, nisi uiuificentur. Non aliter in magno mundo, semen proiectum in terram est mortuum, & per seipsum crescere non potest, nisi uiuificetur per calorem Solis. Apprime necessarium est igitur, ignem proportionatum hoc in opere construere iusto, non maiorem neque minorem, alias ad optatum, perfectumque finem opus hoc nunquam perducetur. De signis apparentibus in coniunctionis unione. Cap. U. Ignis moderato regimine, materia mouetur paulatim ad nigredinem. Postmodum quando siccitas in humiditatem incipit agere, pariter exurgunt in uitro flores uarii diuersorum colorum, ut in cauda pauonis apparent, & quos nemo prius uidit unquam. Item quandoque uitrum apparet, ac si prorsus auro foret obductum. Quo percepto, certum est indicium uiri semen in semen mulieris operari ac regere, nec non istud fixare: hoc est fixus agit in uiuum, & hunc incipit amplecti. Postea, cum humiditas defecerit per exiccationem, disparent illi colores & materia tandem incipit albescere, tam diunque progreditur, donec ad supremum albedinis gradum perueniat. Apprime notandum, ne res acceleretur, ex eorum opinione, qui putant omnino tale negotium illi simile, quod in frumenti, nec non hominis productione cernitur, uidelicet huius tempore mensium nouem, illius autem decem, aut duodecim ortus. Non ita cito Sol e Luna maturescunt, aut nascuntur, prout infans e uentre matris, aut granum ex utero terrae. Quanto siquidem res quaepiam altior, perfectiorque natura sua fuerit, ac debet esse: tanto maiori tempore opus habet ad sui productionem. Sciendum enim, omne, quod cito nascitur aut fit, cito perire. Huius exem plum herbae hominensque praebent, quae quod cito producantur, aut nascantur, sic eorum uita breuis est. Non ita cum ◉ & ◉, sed longe perfectiorem naturam habent hominibus: quo fit, ut istis etiam uitam longam exhibeant, ac a multis accidentibus morbis praeseruent. De Tincturae perfectionis cognitione. Cap. Ui. Praecedenti capitulo diximus, quinam ipsa materia graduatur: hoc autem declarabimus, qua ratione cognosci queat, quando perfecta fuerit: sic facito. Quum lapis albus ◉, per quam albus extiterit, frustulum eius forcipe separatum ab eo, super cupream laminam igne candentem ponito: si fumum emittat, nondum perfectus est lapis, quare diutius relinquendus est in decoctione, donec ad gradum perfectionis deuenerit lapidis: at si fumum nullum emiserit, perfectum esse credito. Itidem de rubeo lapide ◉ agendum est in sui gradatione. De augmento uel multiplicatione tincturarum. Cap. Uii. Cum tincturam a te repertam augere uel multiplicare uolueris, coniunge rursus cum Mercurio uulgi, & per omnia rege sicut prius, & una pars centuplicato plus quam antea tinget: hoc saepius repetere poteris, ut materiae tantum habeas. quantum uoles. Et quo diutius in igne steterit, eo graduatur altius, sic ut una pars eius infinitas Mercurii uiui transmutet in optimam ◉ & ◉ perfectissimum. Iam habes integrum processum ab initio usque ad finem. His paucis tractatulum hunc secundum absoluisse uolumus, & nunc tertium incipere. Finis Tractatuli secundi. Tractatulus. Tertius. Tractulo secundo narrauimus, quo medio tincture uel fermenta fieri debeant: hoc tertio dicemus, qui tincturae ◉ &. ◉ fiant, idque satis ample declarabimus, & quo modo Sol cum aliis planetis fieri debeat, nempe furnus & ignis. De structura furni cum igne Cap. I. Mercurius Hermes Trismegistus ait, eum, qui hanc artem perficit, nouum conflare mundum: Nam simili ratione, qua Deus creauit coelum atque terram, furnus cum igne suo construendus est & regendus, ad hunc modum uidelicet. Furni constructio. Principio construatur furnus altitudine sex palmorum, extensis digitis auriculari & pollice mensuratorum, latitudine uero palmi tantum unius, intrinsecus rotundus & planus, ne carbones adhaereant, cuius in fundo monticulus eleuetur, undique declinans ad limbum, & foramina subtus relinquantur aperta latitudine digitorum quatuor, & cuique foramini suus furnus applicetur cum aheno cupreo, quod aquam contineat. Postmodum accipe carbones optimos, ac duros, quos in frusta magnitudine iuglandis rumpito, his longum impleto furnum, qui tandem obturandus est, ne respirare ualeat, postea succendantur carbones inferius ad foramina: si maior aequo sit ignis, lapidem anteponito: si minor, rude ferrea moueantur carbones, ut aere feriantur, ac decidant, augeaturque calor. Hac uia poteris ignem regere iuxta naturae ueram exigentiam, non excessiuum, neque diminutum, sed ad materiae motum aptissimum. Hic firmamento comparatur. Est & aliud hoc loco firmamentum, nempe materia uitro contenta: post quae mundi forma sequitur. Ponendus est igitur furnus ut Sol in magno mundo, qui lucem praebet, uitam & calorem uniuerso furno, & omnibus instrumentis, ac caeteris quibuscunque rebus, quas concludit. De coniunctione uiri cum sua foemina. Cap. Ii. Postquam de furno tractauimus, in quo tincturae praeparandae sunt & igne: iam scribere latius proposuimus, quinam uir & mulier conueniant, ac simul coniungantur: ad hunc modum uidelicet. R. Mercurium philosophorum in summo suo gradu preparatum & mundificatum: hunc solue cum uxore sua, nempe cum Mercurio uiuo, ut foemina uirum soluat, & hanc uir figat. Et non aliter quam uir uxorem amat, & haec uirum suum: philosophorum Mercurium, uiuum Mercurium amore summo prosequitur, & natura mouetur erga nos affectu maximo: sic igitur alteruterque Mercurius cum altero coniungitur, uti cum uiro mulier, & ista cum illo iuxta corpus, ut nullam differentiam habeant, solum iuxta uires & proprietates, ut uir fixus est, mulier autem uolatilis in igne. Hac de causa mulier unitur uiro, sic ut uirum soluat, & iste figat illam, constantemque reddat in quouis examine, prout sequitur. In uitrum ambo recondito perlutatum sic, ut mulier non euolet, aut euaporet, alias in nihilum redigetur opus integrum. De concubitu uiri cum muliere, & c. Cap. Iii. Postquam uirum & uxorem in matrimonialem thorum collocaueris, ut in eam operari ualeat ille, nec non impraegnare, sic ut foeminae semen coaguletur in massam per semen uiri, sine quo fructum nullum ipsa producere potest: opus est, ut uir suam in mulierem operationem habeat. De coitu philosophico uiri cum sua muliere. Cap. Iiii. Mox atque uideris mulierem nigrum concipere colorem, certo scias illam concepisse, praegnantemque factam esse: cumque uiri semen foeminae semen amplectitur, signum primum hoc est, & clauis totius operis huius & artis. Continuum igitur seruato calorem naturalem, & apparebit nigredo haec, disparebitque per consumptionem, prout uermis unus alium edit, ac tam diu consumit, donec amplius nullus sit reliquus. De colore nigro. Cap. U. Apparente manifestaque nigredine, sciendum est, mulierem impraegnatam esse. Uerum quando cauda pauonis incoeperit apparere, hoc est, multi ac uarii colores in uitro uidebuntur, indicium est Mercurium philosophorum in Mercurium agere uulgarem, & suas alas extendere tamdiu, donec cum uicerit. Cum igitur siccum agit in humidum, apparent illi colores. De germine in uitro apparente. Cap. Ui. Cum uarios illos colores uideris, est quod sis constans in opere, continuando semper ignem, donec pauonis canda prorsus consumatur, & materia ◉ sit alba niuis instar & candida, gradumque sue perfectionis uas habeat. Tum demum a regulo frustulum frangere poteris, & super laminam cupream ignitam ponere: si constans ibidem & fixus manserit atque tinxerit, fermentum erit ad ◉ perfectissimum. Rex iste uires & potestatem habet nedum ad metalla transmutandum, sed etiam ad omnes infirmitates curandum. Laudabilis Rex, & multis ornatur uirtutibus, tantaque potentia, ut ◉, ◉, ◉, ◉ & ◉ in ◉ constantissimam ad examina quaeuis transmutet, nec non hominum corpora ab infinitis morbis liberet, ut a febribus, caduco morbo, lepra, morbo Gallico, & a multis mineralibus infirmitatibus, quas herbae nullae, neque radices, aut similia tollere possunt. Quicunque hoc medicamento fuerit usus assidue, fixam, longam & sanam eo sibi uitam comparat. De rubeo colore. Cap. Uii. Postquam Rex albedine perfecta fuerit indutus, ignis continuandus erit constantissime, donec albedo flauedinem concipiat, qui color albedinem subsequitur: nam agente calore quopiam in materiam albam & siccam, quo diutius, eo magis colore flauo tingitur, & croceo, donec in rubedinem perueniat, summe graduatam, ut est rubini color. Tum demum praeparatum est fermentum ad aurum, & natus est Rex orientalis in regno suo sedens, & potens super omnes principes mundi huius. De augmento uel multiplicatione. Cap. Uiii. Huius fermenti multiplicatio notanda est, ad hunc nempe modum. Soluatur in humido suo, postmodum ad regimen ignis ponatur ut prius, & aget in suam humiditatem citius, quam antea: nec non transmutabit in suam substantiam, non secus ac parum fermenti magnam farine quantitatem uidetur in fermentum transmutare totam. Quapropter ineffabilis est in terris thesaurus, cui mundus parem non habet, Augurello teste, & c. Conclusio. Arcanum hoc ab antiquis Patribus in occultissimis habitum est, qui possederunt illud, ne ad impiorum hominum perueniret manus, qui suas nequitias & facinora potuissent eo complere copiosius. Rogamus ergo uos, quicunque ad hoc Dei donum assumpti fueritis, ut Patres imitati, diuinum hoc mysterium secretissime tractare uelitis, atque seruare. Nam si pedibus conculcabitis, aut margaritas ante porcos prostraueritis, graue iudicium a Deo summo uindice credite uos audituros. His autem, qui singulari gratia Dei sunt a uitiis omnibus abstinentissimi, poterit haec ars diutius reuelari potius, quam quibusuis aliis. Nam penes huiusmodi uirum unicum sapientiae plus inuenitur, quam apud mille mundi filios, a quibus ars ista mullo modo reperitur. Quicunque hoc arcanum atque Dei domum inuenerit, is laudet altissimum Deum Patrem & Filium cum sancto Spiritu, cuius Dei solius gratiam imploret, qua ualeat eo tantum ad ipsius gloriam uti, nec non in utilitatem proximi sui. Hoc det misericors Deus per Iesum Christum Filium suum & Seruatorem nostrum ita fieri. De Occulta Philosophia D. Philippi Theophrasti Paracelsi Bombast, Philosophiae, nec non utriusque Medicinae Doctoprologus. De maximis & occultiss. philosophari hoc libello rebus proposui, singula que ad Magiam, Nigromantiam, Necromantiam, Pyromantiam, Hydromantiam & Geomantiam attinet, clare satis, ut fas est, aperiendo, ac omne, quod per eas inuestigari, fierique ualeat, proponendo. Philosophia haec progressum nullum per ceremonias & alios abusus habere debet, prout hactenus falsum & in arena positum eius fundamentum fuit. Quo factum, ut uel leuissimo uento prostrata sint eius artificia cum instrumentis: & quandoque sublata prorsum e medio, pariter & Artifices, presertim nigromantici, uentis, id est, spiritibus prosternuntur, uincuntur, & asportantur. Quapropter in Scriptura sacra fundamentum habere suum artes eiusmodi necessum est, ac in doctrina Christi, quae fixissimum est fundamentum, & lapis angularis, super quem tria principalia puncta Philosophiae huius ponenda sunt. Primum est oratio, cui conuenit Scripturae sacrae uerbum hoc: Petite, quaerite, pulsate, & c. per quae nos Deum quaerimus, & promissionum eius certi reddimur. Cum id puro corde fecerimus, dabitur nobis, & inueniemus quod quaerimus: item aperietur, & manifestabitur omne, quod alias occultum fuit, & est. Secundum est in ea fide situm, quae montes in mare transplantare potest: huic enim possibilia sunt, prout Christus loquitur. Tertium punctum est in imaginatione fundatum, quae postquam in cordibus nostris accensa est, cum fide praedicta facile concordare potest. Reiiciendae sunt igitur omnes cecemoniae, coniurationes, consecrationes, & uana similia fundamenta, lapisque uerus angularis toto corde nobis uenit amplectendus, hoc est, omne, quod ex Scriptura sacra, luce naturae, fontenque ueritatis oritur, ac profluit. Scribemus itaque simplicissimis uerbis ac breuissimis occultissima, que non intellexerunt Cornelius Agrippa, neque Petrus de Abano, Tritemiusque minus, aut scripserunt. Nec est, quod ob hanc meam Philosophiam & scriptionem quispiam scandalum concipiat, imo potius uerba quaeuis ponderet prius, tum demum uidebitur, ex quo loquor, & utrum ex Diabolo, uel ex luce naturae haec habeam, sciam & expertus sim. De consecrationibus. Cap. I. Cum Deus Opt. Max. ab initio creationis mundi, cuncta, quae in eo sunt, abunde satis benedixit, & sanctificauit, latioribus locorum, instrumentorum, aliarumue creaturarum in terris existentium, benedictionibus non est opus. Ipse namque sanctus est, quapropter omnia, quae ordinauit, & fecit, per ipsum etiam consecrata sunt. Non indigent ergo res aliquae hominum consecrationibus amplius, at istis optime carere possunt: praesertim in crucem posite uiae, cruces, circuli, gladii, uestes, candele, aut lumina, aquae, olea, ignis, fumigia, caracteres, scripturae, libri, pentacula, sigilla Salomonis, coronae, sceptra, zonae, annuli, & c. & id genus alia, quibus illi Ceremoniales utuntur nigromantici contra spiritus phantasticos, ac si non aliis cogi, uincique possent: cum tamen in his fides principale fundamentum existat. Quoties dicunt illi Ceremoniales: hoc est consecratum & benedictum, uel missae plurimae desuper celebratae sunt, quamobrem contra Diabolum & malignos spiritus ualet omnes, qui ab eo fugere coguntur metuentes, & c. non audent ad id accedere. Ouos archifatui prorsum & ignari homines, ac pretii nullius, qui nomine hoc digni, hominis uidelicet non estis, quod eiusmodi palpabilibus mendaciis fidem adhibeatis. cum indies tamen ob oculos posita sint exempla, nempe fulmen toties in templa corruere, ut etiam altaria diruat, auferatque: quod potissimum in tempestatibus, incantatione factis, accidit. Item cum Diabolus & spiritus maligni locis predictis saepe regnare uideantur, & audiantur magis, quam diciqueat. Est igitur Nigromantia cum suis ceremoniis omnibus Histrionum absoluta nequitia, Circulatorumque theriaca, Mercatorum nefandum opus, quo spectatoribus & astantibus aperiatur os, occaecentur oculi, nec non e loculis alliciatur pecunia, res profecto, que uix obolo uenit existimanda, nec flocco. Quapropter ceremoniae huc adduci minime debent, nec in usum assumi, prout Iudeus Salomon suo libro scripsit, quem nigromantici Clauiculam Salomonis appellant. Deus enim id non uult, at eius rei loco dedit aliud, nempe fidem, quae cuncta perfectissime consecrat. Non tamen consecrationes omnes reiectas uolo, solum eas ceremoniales, quae contra phantasticos spiritus assumtae sunt. Uerum magicis illis, quae ad medicinam ueniunt in usum, nihil derogatum esse per me cupio, praesertim consecrationibus in matrimoniis, & baptismi, coenaeque sacramentis, quae quidem a nobis in summa ueneratione sunt habendae, nec non obseruande semper in ultimum diem usque: tune temporis enim perfecte consecrabimur & sanctificabimur omnes, & coelesti corpore clarificabimur. De coniurationibus. Cap. Ii. Priusquam de coniurationibus agamus, unde prodeant, & quod sit fundamentum earum, declarare necessarium est stem, quis inuentarit, usus est eis, quid per ipsas adimpletum fuerit, & qui magis ac magis in abusum uenerint. Scitote igitur in Babylonia duxisse primam originem, & indies maius incrementum sumsisse, & postmodum in Aegiptum transiuisse, tandem ad Israelitas peruenisse, postremo uero ad nos Christianos. Apud Nigromanticos ualde familiaris, & in magno pretio habita est, ut rudi suo nimium intellectu uires & potentias omnes illis attribuerint, ac magis quam orationibus & fidei. Fundamentum hoc est ex opinione sola depromtum condemnandum, & penes quod manere nemo debet, uerum a Magistratibus puniendi merito ueniunt omnes, qui persistunt in eo. Quamuis per se coniurationes aliquid possint, a nullo Mago uel Sapiente nihilominus usurpandae, quod prorsum Deo, uerbis eius, mandatisque, nec non luci naturae contrariae sunt. Per eas enim a spiritibus ueri nihil extorqueri potest, etsi quandoque pompa maxima cogantur apparere, fastuque terribili, non tamen hoc ipso deuicti sunt, cum id sola fide fieri ualeat. Eiusmodi Nigromanticos dico, qui cuncta per coniurationes agere cupiunt, spiritus cogere, tormentareque, ut faciant quod illi uolunt, furibus persimiles fore, aut latronibus in syluis, qui tam diu iugulant, quousque Deus permiserit, non diutius: at ubi tempus adfuerit, & hora, quibus eorum flagitium atque scelus manifestari debet, peregrinum hunc satis cautelos e non arripit unus, quo fit, ut ab isto latro mortem accipiat, uel accusetur alius, & ita ueniat in potestatem carnificis, qui mercedem ei tribuit operum: non secus de fure iudicandum, qui tam diu domos perfodit, furaturque, donec in laqueos incidat patibuli. Similiter Nigromanticus tam diu conuocat spiritus, coniurat, poenis & martyriis afficit, eos, donec a Domino Deo permissum fuerit, non sine sui maledictione. Cum iam tempus eius adfuerit, horaque punitionis, quae suos fructus adfert ( ut ex prouerbio ) suis in coniurationibus errat, circulum. ut oportuit, non delinians ex uoluntate spirituum, quod saepe dicunt eis, uidelicet: Errasti coniurando, circulum non recte depinxisti, non satis ipsum te castigasti, uel sigilla, pendaculaque tua sunt falsa, quare punitionem hanc habe: sic promta pecunia persoluuntur debita sibi longo tempore seruata, quae dudum recipere debuerat: sic merito suam a spiritibus mercedem accipit. qui signo permanenti notant illum, perfringunt ei membrum, aut omnino collum: hac uia sibimet carnifex effectus est. Uideant igitur Ceremoniales Nigromantici, quid faciant, & capitulum hoc in speculum sibi proponant, suis ne friuolis & nefariis operationibus spirituum serui facti, sinant istos eorum dominari prorsum, & sibi fore carnifices. Quo transacto cogi se non permittunt a seruis, nec faciunt quod isti uolunt, sed oportet iam seruos dominis factis obedire spiritibus. Pariter non facit carnifex, quod flagitiosus cupit, aut gratiam aliquam demonstrat oranti, condemnatoque, sed exequitur Magistratus sui mandatum, aut quod officium eius continet. Maligni spiritus etiam carnifices Dei existunt, qui nihil exequuntur, praeter commissionem sui Magistratus, id est, diuinae Maiestatis. Dico igitur, coniurationes fore contra Deum, uerbum eius, legem diuinam & naturae lucem, quae nedum ad spiritus, uerum radices, herbas, lapides, & similia directae, prohiberi debent, & potissimum in homines, quae fiunt. Non decet nos Gentilium instar agere, qui postquam hominibus uti pro suo non potuerunt arbitrio, uel cogere nequiuerunt eos, coniurarunt ( ut reperitur in scripturis per exempla multa ) sic, ut contra suam uoluntatem atque naturam exequi coacti fuerint. Uae tamen eiusmodi nebulonibus ac omnibus, quotquot istos imitati sunt: quam graue sibi facinus hoc futurum est in extremis, quamque horribiles accusationes a Diabolo de se factas audient coram ira Dei? Si postmodum eis liceret hominibus eiusmodi significare miserias eorum, qui talia faciunt, multa millia poenitentiam agerent. De caracteribus. Cap. Iii. Non omnibus fidendum est etiam characteribus, neque uerbis. Nigromantici namque Poetae sic in istis exercuerunt se, libros quoque nigromanticos impleuerunt illis, quae temere, sineque fundamento, sed ex se tantum excogitarunt, & praeter omnem ueritatem finxerunt, ut similium multa millia uix nucis corticis ualorem aequent, ut interim de papyri, pergamenique iactura taceam, quae maculata sunt eiusmodi nugamentis inutiliter. Mos fuit istius farinae hominum, qui penes aliquos adhuc non periit, ut imponant hominibus, & eos in admirationem sui trahant, ita loquuntur: sunt mihi mirabiles characteres aut uerba, que tu nunquam uidisti: non tamen dicunt, per ipsos excogitata fuisse. Quare summe necessaria est in his characterum & uerborum singulorum discretionis optima cognitio. Multa similiter uerba reperiuntur, quae cum Latinis, Graecis, aut Hebraeis idiomatibus nullam affinitatem habent, nec etiam cum alio quouis, interpretarique minime possunt a quopiam, aut Germanice reddi. Non sine causa dico igitur, omnibus characteribus credendum non esse, neque uerbis: at penes ea manendum solum, quae uera sunt, & ex ueritatis fundamento sumta, saepiusque probata. Ut ad ista ueniamus, quae iusta sunt ac uera, declaremusque: duo tantum hac uice detegemus. Quamuis alia multa reperiantur, haec tamen praecipue sunt habenda prae caeteris characteribus pentaculis, atque sigillis: delineationem earum notate. Duae triangulatae figurae, sese per crucem intersecantes, pinguntur, aut sculpuntur sic, ut spacia septem includant & repartiantur, sex angulos etiam exteriores efficiant, in quibus literae sex admirandi, magnique nominis Dei, uidelicet Adonay, iuxta uerum ordinem scribuntur: hic est unus eorum, quae diximus. Alter uero, qui priorem excellit uiribus, est: hami tres, sese respicientes per crucem, deliniantur sic, ut per mutuam intersectionem spacia sex includant, extrinsecos autem angulos quinque, in quibus quinque syllabae supremi nominis Dei scribuntur, nempe Tetragrammaton, etiam iuxta uerum ordinem. Eiusmodi figuras apposuissem, at quod in aliis locis & libris forte reperietis, omittere uolui. Per hos duos characteres, nonnulli Israelitarum & nigromanticorum Iudaeorum plurima consecuti sunt: & penes aliquos adhuc habentur in maximo pretio, tanquam arcana. Tantas enim uires & potentias habent, ut quidquid per characteres & uerba fieri potest, istis aut eorum unico sit possibile. Libenter scirem, ubi locorum inueniatur in omnibus Nigromanticorum libris alius, in quo simile contra spiritus malignos, Diabolos & incantationes Magicorum, arreptiones, per Sagarum ascendentia factas. Eum etiam liberant, qui iam incantatus est, in animo uel intellectu, sic, ut aliquid praeter uoluntatem aut naturam suam cogeretur exequi: uel in corpore si damnum pateretur, per administrationem iusto suo tempore factam & hora, cum laganis ore sumtis, aut similibus horis uiginti quatuor securus erit ab incantatione. Sunt & alia, quae iuuant in similibus, ut illa, postmodum, ubi de tempestatibus loquar, a me ponenda. Summatim characteres isti sunt eiusmodi uirium, ut si Nigromantici potentias & uirtutes eorum cognoscerent, & crederent, cuncta prorsum alia, prout characteres alios, uerba, nomina, signa, figuras, pentacula, consecrata sigilla Salomonis, coronas, sceptra, annulos, zonas, & similes quascunque ceremonias abiicerent, in quibus hactenus spem suam reposuerunt, per ista se tutos fore putantes periculosis in experimentis & operationibus: nempe cum spiritus conuocarent, coniurarent, uel cogere uellent. Uerum illa, quae diximus, uera sunt pentacula contra spiritus immundos omnes habenda, quae timent quotquot eorum sunt, & illi, qui degunt in elementis: haec tamen omnia fides corroborat & confirmat. Posset aliquis obiicere carpens, at immerito, me tertium effringere Dei praeceptum prime tabule Moysis, quo uetitum est a Domino Deo, ne quis nomen eius in uanum assumat. Quis tamen inter sapientes homines uere dicere poterit, hoc ipsum fecisse me, uel Deum offendisse? cum his ad eum non utar modum, quo Nigromantici uel incantatores: at solum ad summam necessitatem hominum & auxilium, & in illis morbis, in quibus medicamenta nulla, nullum aurum potabile, nec essentia quinta auri, nec antimonii, neque tale iuuare potest arcanum, etsi magnarum ista uirium existant. Medicum decet omnes cognoscere morborum origines, quas, ut ex prauo cibo uel potu cognouerit, prout ex pomis, herbis, aliisque terrae fructibus, prouenisse constiterit, arcanis iterum herbarum & radicum, & cr subueniendum erit. Item si causa mineralium acciderint, aut metallorum istorum, etiam arcanis pellendi sunt: quod herbarum arcana, radicumue non admittant. Similiter si per influentias ex coelo morbi sint, neutra dictorum arcana prodesse poterunt, sed per Astronomiam, influentiamque pelli debent, uti de Persicaria scriptum est. Postremo si cuipiam supernaturall modo per incantationes, aut magicas arreptiones morbus uel dolor acciderit, illatusue fuerit, nullum trium quae dicta sunt, iuuerit, sed magicum remedium esse decet, quo pellatur, ut etiam introductus est. Huiuscemodi miseri per incantationes facti homines, ab ignaris destituti Medicis fuerunt hactenus, quod haec eos latuerunt: quae si forte dicta sunt eis ab aliis, responderunt, contra Deum fore ac nomen eius in uanum assumi: hoc minime uerum est me fecisse. Quod si his in hominis perditionem aut praeiudicium uterer, blasphemarem in Deum: aut si spiritum aliquem, hominem, herbam, radicem, lapidem, & c: per nomen eius coniurarem, dici merito posset, me nomen eius in uanum assumere, nec non Deum offendere, non prius tamen. Dicant ad haec etiam quicquid uolent ipsi Theologi, Sophistaeque, res ex ueritate non aliter comperietur, quam dico, etsi uehementer in his mihi contrarii sint: me uocent Incantatorem nigromanticum, & precepti Dei contemptorem, quas calumnias minime curo. Nam certo constabit, postmodum eos non secus excipere me, quam Iudaei & Pharisei Christum carpserunt, quod aegrum in sabatho sanasset. Dicebant etiam isti, Christum fregisse Dei sabathum atque mandatum. Itidem cum Dauide egerunt, quum fame pressus, & exercitus eius, panes propositionis una cum suis ederet. Uerum contra calumniatores: qui aut quid fiet, quod placeat omnibus? Loquantur ignari tam diu, donec uaccae doceant eos aut lapides, quod longum tempus expectandum est, quo tacebunt etiam. De spiritualibus uisionibus, in somniis apparentibus. Cap. Iiii. Duplex est in somniis uisio, scilicet naturalis & supernaturalis, Uariae naturalium tamen uisionum apparentiae dormiendum inter aut somniandum existunt, quaru hoc lpco mentio minime necessaria est, quod istae saepissime, uel ex moesticia, uel animi perturbatione, sanguinis immunditia, cogitationibus, id est, mentis operationibus, & occupationibus circa negotia, quae tractant homines, accidant, ut aleatores de tesseris & cartis, lucro maxime uel amissione: milites de negotiis bellicis, bombardis, puluere, loricis, & armorum bellicorum quouis genere, de uictoria, uel succubitu: Bacchi filii, maximique potatores de bono uino, poculis magnis, quae sibi uidentur euacuare: sic de caeteris impletionibus uentris: praedones de spoliationibus & praedis, & qui munus hoc obeunt: latrones de homicidiis: fures de furtis: fornicatores de meretricibus. Haec omnia producit spiritus noctis eorum, qui cum ipsis noctu ludit, eosque delectat ac tentat. Simile quid in sanguine ( alias ) mente, sic per accensionem exaltatur, talemque generat ignem, qui non facile potest extingui, quod plerunque uidetur in uenereo famulatu. Artistis etiam omnibus in somniis artes & scientiae mirabiles patefacte sunt, qui semper fuerunt in ardenti quodam ad eas artes affectu. Istorum imaginatio miranda plurimum assecuta est, & uniuscuiusque Philosophi Euestrum ad se traxit inter dormidenum quod eos tum suas docuit artes: hoc ipsum adhuc saepius accidit, sed maxima pars in obliuionem abit. Nonnulli mane surgengentes aiunt: hac nocte mirabile somnium apparuit, utpote, Mercurius, aut hic uel ille philosophus corporaliter mihi uisus est in somnio, qui me hanc aut illam docuit artem, sed memoriae postmodum excidit, ut non recorder amplius. Cui simile quid acciderit, expergefactus exire cubiculum non debet, cum nemine loqui, sed manere solus atque ieiunus, donec reminiscatur eius, quod oblitus fuerat. Haec de naturalibus somniis & nocturnis uisionibus inter dormiendum apparentibus dicta sunt, quae contingunt indies. Uerum in eiusmodi uisionum conclusionem unum adhuc declarandum est, uidelicet omnium eiusmodi somniorum, quae spiritus nostros exhilarant, aut aggrauant, uel moestos efficiunt, communiter quod contrarium est, accidere: quare non semper istiusmodi uisionibus fidendum erit. Alia uero, quae supra naturam accidunt, somnia, certissimi sunt legati, nunciique ueri ad nos a Deo missi, qui nihil aliud existunt, quam angeli, spiritusque boni, qui nobis in maximis necessitatibus nostris nonnunquam apparent, ad eundem modum, quo tribus Magis accidit, quum recens natum infantem quaesiuerunt, longo plurimum itinere per quemlibet eorum suscepto. Postquam inuenissent eum, & ad Herodem redire uellent, ut nunciarent ei de puero quid inuenerant, apparuit eis angelus Domini in somnio, dicens, ne redirent ad illum, sed per aliam uiam iter suum facerent: Deus enim falsum cor nouerat Herodis, ex quo locutus fuerat, quare noluit eius uoluntatem fieri. Simile somnium contigit Ioseph, & Iacob, quum in Aegiptum profici uellet: item Ananiae, Cornelio, & aliis plurimis, quorum somnia supernaturalia fuerunt. Nostris etiam temporibus talia solent adhuc hominibus accidere, uerum nihili fiunt, cum tamen fallere nequeant. Sciendum utique nos eiusmodi uisiones. in summis necessitatibus nostris a Domino Deo precibus exorare posse, modo sincero corde nostrae fiant orationes, & indubia, ueraque fide: tum demum istiusmodi nuncium ad nos mittit, qui spiritualiter nobis apparet, admonet, docet, atque promittit. In istis uisionibus expertissimus Bileam extitit: nam singulis noctibus, quoties uoluit, eiusmodi uisionem obtinere potuit, etsi nomen ei scriptura satis obscurum dederit, scilicet Incantatoris: minime refert cum ista nullam differentiam in his obseruet, at omnes incantatores uocat eos, qui naturalium rerum & uirium earum habuerunt experientiam: Maxima tamen in his discretio facienda est. Deus uult in simplicitate nos ambulare, prout Apostoli fecerunt, & non profunde nimium in altis, abstrulisque rebus huiusmodi, quae supra. naturam sunt, scrutari, ut non incidamus in abusus, quibus obesse proximo possumus, & in corporis ac animae condemnationem deuenire. Non sunt igitur omnes incantatores, quos ita scriptura uocat: nam inde sequeretur alias tres illos Magos ex Oriente archincantatores extitisse, cum in artibus, & praesertim in supernaturalibus prae cunctis aliis antea sui remporis expertissimi fuerint. Quod ergo scriptura non uocet illos incantatores, at Magos, quid inde colligendum aliud, quam ipsos artibus & occulta sua sapientia nequaquam abusos fuisse? Magiae uirtus. Magia talis est, in quam ars & scientia, quae suas uires & potentias per fidem exhibet, ac demonstrat: uerum ex ea nasci possunt incantationes, nempe cum in abusum assumta fuerit: non prius incantatio dici potest. Ut latius de uisionibus in somniis loquamur, sciendum, aliquos inter dormiendum spiritualiter ad Deum ita sublimatos fuisse, ut eius gloriam & electorum gaudium uiderint, poenasque damnatorum, que postea nunquam obliuisci potuerunt, sed in corde semper & in animo gesserunt in suae uitae finem usque. Possibile est ( inquam ) haec omnia spirituali modo uidere posse nos, cum Dei misericordiam uera fide, nec non orationibus imploramus, omnia Dei mysteria uidere possumus, aeque bene, ac Esaias & loannes. Eiusmodi uisiones sunt uerissime, quibus fides adhibenda magis, quam cunctis aliis in Nigromantia, per specula, cristalla, berillos, digitorum ungues, lapides, aquas, & similia, perceptis: quod istae fallaces existant, ac falsae. Et quamuis tales spiritus in illis apparentiis loquantur, & respondeant, centumque iuramentis cum erectione digitorum asserant, non est semper eis credendum, neque fidendum, ni forte hoc fieret ex mandato peculiari Dei, non possunt aliter indicare ueritatem. A uisionibus, quae dictae sunt, originem ducunt uaticinia uera, quae cum Prophetis omnibus concordant. Unde habuerunt Prophetae suam sapientiam ( alias ) scientiam, & unde sibi Dei mysteria patefacta sunt, quam per istiusmodi spirituales & supernaturales uisiones in somniis? Necessarium est igitur, primo uerum istarum inuestigare fundamentum, istudque super uerum ponere lapidem, qui Dei uerbum existit, & promissiones eius, orareque Deum assidue, quo siet, ut nobis omnia seruare presto sit futurus, que per uerbum suum promisit. Est & aliud, ad Euestra pertinens, quod adducamus eorum, qui mortui sunt, & nobis in somniis apparent spiritualiter, etiam si decesserint a quinquaginta uel centum annis: hoc summe considerandum uenit: multa siquidem ea de re tractanda forent, quae propter nimiam prolixitatem, quam euitare conamur, relinquemus, suo loco reseruantes. Hoc tamen declarabimus, uidelicet, ubi contigerit Euestrum apparere, summe necessarium est notare cum diligentia, quid nobis indicet, nobiscum loquatur, aut spiritualiter negotietur, idque non semper, ut fabulas. existimare. Nam si possibile foret, hominem inter dormiendum eam retinere posse rationem, quam uigilans habet, ut eiusmodi Euestrum interrogaret, ueritatem ab eo scire posset ad omnes suas petitiones de quibusuis: de hoc loqui latius minime conuenit. De personis & spiritibus sub terra degentibus. Cap. U. Sub terra morantur semihomines, qui temporalia cuncta possident, quibus indigent, uel delectantur. Gnomi uel montium cultores uulgo dicuntur, proprio nomine tamen Sylphes aut Pygmei uocandi sunt. Spiritus, ut alii, non existuntr, uerum istis comparandi, propter similes artes & industriam, quam cum illis communem habent. Carnem & sanguinem, ut homines, possident, quae spiritus uerus nullus haberescitur, ut Christus loquitur suis discipulis, quum ad eos ianuis clausis intraret ipsis metuentibus, inquiens: Palpate me, spiritus carnem & ossa non habet, ut ego. Hoc ipso nos docet spiritum uerum tangibile corpus non habere, non ossa, non carnem, neque sanguinem, sed in essentia sua uento uel aeri similem existere: de his hactenus & non latius dictum fuit. Uerum ad semihomines terrenos ut redeamus, sciendum est, eos non fore spiritus, at istis similes reputandos: si tamen spiritus uocandi sint, aut uelint ita uocari, terreni spiritus appellari poterunt, quod sub chaos quid terra suum chaos & habitationem habeant, non ut alii spiritus in aere, uentoque. Chaos quia appellet. Multi similes terreni spiritus potissimum inueniuntur, uidentur, ac audiuntur eis locis, in quibus magni thesauri, nec non ingentes opes ac diuitiae latent, etiam ubi magna sub montibus auri uel argenti copia fuerit, quibus quidem rebus delectantur, curam gerunt earum & custodiam, nec libenter a se dimittunt. Metallorum fossores optimam horum spirituum habent noticiam, cum illos plurimum impediant, uexent uariis modis, infestationibus persequantur, uerberibus, & ictibus. Contra nonnunquam beneficiis non exiguis prosequuntur, eos admonendo, uel mortem annunciando, ut quum audiuntur semel, bis, terue pulsare, uel saepius eodem loco, mortem significat fossoris, qui laborat ibidem: Argenti & auri soffores ut admoneantur. ruina montis contegitur, aut alia quapiam occasione moritur. Hec est penes metallorum fossores experientia certa, nec non a peritioribus maxima diligentia notata. Spiritus isti pessimi sunt in illos, qui Diaboli non existunt, & praesertim in illos, quos odio habent. Inter hos & Diabolum est magna differentia, quod iste non moriatur, aliis tamen intereuntibus post uitam longissimam: aliter spiritus etiam hac ratione dici possent, cum spiritus perpetuo uiuant. Quod uero carnem & sanguinem habet, est obnoxium morti, semelque mori debet. Aliud est, quod latius adferamus de communi prouerbio, quo fertur, Diabolum opulentissimum fore, multasque possidere pecunias, aurum & argentum, & omnes in terra thesauros occultos sub sua tenere potestate, nec non dare quibus uult ex eis, aut eis, qui sibi quippiam pollicentur. Inde sum sit exordium, quod communiter dicitur, huic uel illi Diabolus pecunias dare copiosissimas, nec non omne, quod habere cupit, aurum & argentum, ea de causa, quod sese praescripserit ei, uel addixerit eius fore uelle se, creatorisque sui obliuisci. Dico haec omnia fore mendacia, fictasque fabulas absque fundamento, quae debent a quouis probo & sapienti refelli. Nam Diabolus est omnium creaturarum pauperrima, sic ut nulla sit miserior, pauperiorque supra subtusque terram, & in aliis elementis. Pecunias etiam non habet, nec in eas aliquam potestatem: qui potest igitur huic aut illi dare, quod non possidet? Artes autem abunde satis habet, & potestatem eas dandi ac docendi cui fauet, aut illis, qui dolo possunt ex torquere. Nummos non habet, nec aurum neque argentum dare potest: item obligationes ab hominibus non cupit obsignatas eorum sanguine, uel alia pacta quaeuis. Alii tamen spiritus existunt, qui talia faciunt, uti Sylphes aut Pygmei, qui, licet natura parue sint personae, possunt nihilominus apparere hominibus ut uolunt magni aut parui, pulchri, deformes, opulenti, uel pauperes: nullae siquidem eis deficiunt artes quotquot fuerint, & quantum in tota luce naturae se extenderint, istaque potest in se continere: satis nummorum habentauri & argenti, nec non minerae metallorum omnium in sua potestate. Priscis temporibus istorum multi reperti sunt, auditique, iam uero quiescunt. Nemo hactenus rationem scire, dareue potuit eorum disparitionis, cum immortales creaturae fuerint existimatae, quod mortem eorum nemo certo sciuit aut considerauit prius, at absentiae causam alio contorserunt. Nec potuit a longo tempore perfecte quisquam cognoscere quid nam sint, aut unde proueniant, quo uadant, quod munus uel officium habeant. Nonnulli putarunt ubi quid beneficii praestiterunt hominibus, fuisse Angelos, uel bonos Spiritus & familiares ad homines a Deo missos, & postmodum ab eis propter maxima peccata recessisse. Nam saepius hominibus plurima praestiterunt officia, beneficiaque, laborensque maximos pro ipsis sustinuerunt, & abstulerunt ab eis. Alii crediderunt a nobis uideri nolle, quod quum eos homo uideret, aut acclamaret, disparerent & non redirent amplius. Existimarunt aliqui percipientes uel audientes ipsos, hominum animas esse, qui male mortui fuissent, uti desperate sese submersissent, suspendissent, aut alias occidissent, a Deo seruatore suo recedentes, Diabolo se dedissent, ac ea de causa uagari debere, Diaboloque seruire in diem usque iudicii. Fuerunt, qui putarunt esse uana phantasmata: multi fortunae bonae praesagium esse iudicarunt, eisdem locis, in quibus percepti uel auditi sunt, quod etiam accidisset: uerum id pro maiori parte fides efficit: nam ex sua natura fortunium non adferunt, ni forte Deus eo cogat illos, aut nostra fides: contra nullum etiam infortunium adserre possunt, nisi Dei sit permissio. Plerique putarunt incantationes fore Sagarum. Alii, qui perceperunt & audierunt illos circa thesauros, iudicarunt, eorum hominum spiritus fore, qui thesauros eiusmodi suffoderant, ac deberent ibidem esse, manereque usque ad extremum iudicium, uel donec reperti fuissent ad custodiam. Iudicium hoc fecerunt ex uerbo Christi loquentis: ubi thesaurus uester, ibi & cor uestrum est. Ego uero non uideo rationem, cur pro spiritu cor intellexerint, sed multam inter ista fore differentiam. Quapropter omnia, quae praedicta sunt iudicia de his, opiniones falsissimas esse dico, tum eos intellectu pollentes fore semihomines, in elementis quatuor degentes, qui primis naturae temporibus pro Diis habiti fuerunt ac adorati. Hi sunt ipsi, de quibus omnipotens Deus admonet suo praecepto primae tabulae dicens: Ne habeamus Deos alienos penes ipsum, neque in aquis, ( Nymphas intelligi uult ) neque sub terra: Pygmeos aut Sylphes indicat ) nam zelotypus Deus est, qui tale delictum punit patrum in filiis, in tertium & quartum usque generationis gradum. Mons Ueneris in Italia fuit his obsessus: nam ipsa Uenus fuit Nympha, cuius regnum ut paradysus eius, mons ille fuit comparatione quadam. Haec uero mortua est, quo factum, ut regnum eius cessarit. Ubi nam locorum auditur earum fieri mentionem ut antea, tempore, quo Danhauserus & alii plures ad eas intrarunt? nec isti fabulas excogitarunt has. Talis naturae, conditionisque fuerunt, ut omnes homines ipsas amantes uicis sim redamarint, & odientes oderint. Quapropter eis, qui sese praescripserunt illis aut obligarunt, artium & opum satis tribuerunt. Cogitationes, animumque nostrum norunt, quo fit, ut facile per nos moueantur ut ad nos ueniant Haec a me dicta non sunt, quod uelim cuipiam dare consilium hoc, sed quo sciatur solum ex uero fundamento, Diabolum & semihomines, inter quae sit uera differentia. Diabolus corpus nullum habet, nisi ex elementis quatuor aliquod sibi faciat, hoc tamen carnem non habebit neque sanguinem: perpetuus est, infirmitatibus & morti finitae non subiectus, quare non moritur, quod Pygmei tamen faciunt, nihilominus morti naturali, perpetuaeque subiecti sunt ambo, uita quoque perpetua priuati. Quamobrem omni, qui sese dedit illis aut praescripsit, non secus ac ipsis euenit. Prospiciat igitur quisque sibimetipsi quid agat, priusquam se praescribat: nam statim atque fecerit, semper eis obedire cogetur ad omnia mandata. Si forte fuerit inobediens, aut eos ad iram commouerit, uitam aut imminuunt uel hinc penitus auferunt. Eiusmodi uisa fuerunt exempla multa, uidelicet homines quandoque reperti mortui, torto collo aut laeso, uel alias miserrime tractati. Ubi simile quid accidit, hactenus dictum fuit, hoc fecisse Diabolum, ea de causa, quod homo promissa non seruasset, aut aliquo tempore se praescripsisset, quo iam expirato postremum stipendium dedisset. Uerum ex fundamento ueritatis iudicia haec minime procedunt, quod officium Diaboli simile non contineat: sed magis hominibus cogitationes prauas suggerit, quibus a Dei piaecepto retrahit & uoluntate, qua uia maximos peccatores efficit, qui sui creatoris Dei prorsum obliuiscuntur, & negant, postmodum in desperationem adducit, ut amplius orare non possint. Quamuis elementares illi spiritus Diabolo sint affines, & saepe Dei tortores & carnifices existant, nihilominus admonent saepe nos etiam, & uigilantes a periculis maximis tuentur, nonnunquam e carceribus aliquos liberant, aliaque similia dant auxilia. Quapropter homines, grauissimis ac moestissimis cogitationibus onusti, & imaginationibus obruti, soli non sunt relinquendi, sed iucundissime cum ipsis agendum & loquendum uaria, quae delectare possunt animos eorum, & eiusmodi pellere tristitiam. Diaboli siquidem, non magis quam spiritus isti terreni sunt otriosi, uerum ad similes homines facile confluunt. Hinc fit, ut nonnulli, praesertim puerperae noctu fuerint suppressae dormiendum inter, ut putarint se suffocatas iri, nec potuerint clamare, uel quemquam in auxilium aduocare, mane dixerint se noctu compressas a uetulo uel uetula. Hactenus existimatum est Sagas & incantatores id sacere, cum isti corporaliter ianuis clausis & fenestris in cubicula nequeant intrare, quod Sylphes & Nymphae per quam optime possunt. O tu modicae fidei, tamquam Petrus dubiosus homo, qui singulo te sinis agitari uento, facileque mergeris. Ipse tu causa huius es per dubiosam, modicam, atque debilem. quam habes fidem: tuae pariter malae cogitationes eo te perducunt. Habes etiam occultum in te Magnetem, quo simile quid attrahis: hic est coelestis ille Magnes super omnes alios, qui ferrum & calybem attrahit, supra quintam essentiam & constellatos Magnetes, & qui deiectum & occultum ferrum patefacit. Coelestis enim Magnes tantae potestatis est, ut a centenis miliarium millibus, imo a quocunque loco uult, ex quatuor elementis ad se trahat, quum in suam exaltationem transit. Hac de re latius infra duobus excellentissimis uos instruam exemplis. De imaginatione, tum quinam in suam exaltationem ueniat. Cap. Ui. Quidnam imaginatio possit ac operetur, & qui suam in exaltationem ueniat, per exemplum uidetur ab experientia tempore pestis, in qua uenenum est imaginatio supra quemuis aerem infectum contra quod antidotum nulla mitridatica, theriaca nulla, nec simile praeseruatiuum auxilii quidpiam adhibere potest, nisi talis imaginatio transeat, uel cogatur in obliuionem, alias iuuerit nihil. Imaginatio celer nuntius. Tam uelox & celer imaginatio nuncius est & cursor, ut non solum ex una domo in aliam, ex una platea in aliam, sed etiam ex una ciuitate regioneque, in aliam citissime transeat, sic ut ex unius personae solius imaginatione, pestis in aliquam ciuitatem, uel integram regionem aduenire queat, & multa millia hominum inficere, prout hoc exemplo potest intelligi. Pestis ex imaginatione grauissima. Ponamus duos fratres sibi mutuo charissimos fore, quorum unus in Gallia degeret, alter in Italia moraretur, qui peste sublatus foret e medio: fratri nunciatum esset in Gallia degenti, fratrem in Italia peste mortuum esse, quo terrefactus pruriret ei curis, ac in imaginationem incideret, sic ut obliuisci nequiret: incenditur in seipso, tam diu quoque reuerberat hoc incendium, ut in examine uidetur auri uel argenti super cupellam fieri, quae flores emittunt, idque tam diu, donec reluceant, non prius perfecta sunt clara, & ab aliis impuris separata metallis. Ad hunc modum etiam imaginatio reuerberat seipsam in supremum gradum usque, postquam adfuerit eius relucentia, iam adest in homine testa, non secus ac in matrice sperma hominis, ex quo mox impraegnatio sequitur mulieris. Sic ab uno pestis recedit in alium, idque tam diu, donec in totam aliquam ciuitatem, aut regionem irruat. Bonum erit igitur longius abesse, non propter aerem, aut foetorem, qui non inficit aerem ( ut igna ri loquuntur ) sed ut ea non uideantur, nec audiantur, quae pestis operatur, & animum non infectent. Pestis imaginatione remedium. Eiusmodi homines, quibus tale nuncium allatum est, ut supra, soli non sunt relinquendi, non, secum ut mussitent, admittendum, ut imaginentur, animoque laborent. Consolandi sunt, & ab eorum animo pellenda est imaginatio uariis iocis & gaudiis. Nec est, quod me putetis haec in fabulam adducere, quamuis leue satis negotium esse uideatur: sic enim, ac tam facili remedio succurrendum uenit imaginationibus oppressis. Imaginatio ut pix. Imaginatio namque picis instar existit, quae libenter adhaeret, ignemque facile concipit, at inflammata difficulter extinguitur. Quare simili homini subueniendum erit per imaginationis expulsionem resistentia facta, & extinctionem. Hoc est unum exemplum, quo potestates & operationes imaginationum declarantur, & earum exhalationum. Imaginationis uis. Ut nunc de altero loquamur exemplo, sciendum pestilentiae temporibus nedum imaginationem operari, multosque uita priuare, sed etiam in bello. Quot interierunt in conflictionibus tormentorum iaculis, quorum causa mortis imaginatio sola fuit, quam habuerunt ad mortem, id est, quod summe timidi fuerint, ac ob quamcunque sagittationem perterriti, sic ut non alias putarunt, quam se tactum iri, quoties in eos eiaculatum fuit. Similes ualde citius occiduntur audacibus, qui sine timore, sed animose aggrediuntur inimicos, nullam eiaculationem timent, sed firmissimam fidem, & spem euadendi habent, prae caeteris militibus omnibus. Tales egregii, uerique milites existunt, per quos arces, castra, ciuitates, regiones expugnari possunt, & populi debellandi sunt. Alii uero, quotquot fuerint magni, uel parui, nobiles aut ignobiles, equites aurati, comites, uel alii, contra suos inimicos uix merentur obolum, quanto minus aliquod stipendium. Imaginatio fortitudinis facit militem uerum. Quapropter unumquemque decet, qui senex miles fieri cupit, aut per militiam eques auratus fieri, uel ad magnos honores peruenire, Iulium Cesarem aut alium excellentissimum caput militiae firmiter imaginari, & in animo sibi figere, prout apud Romanos multi fuerunt. Quo facto, si hac imaginatione probe sciuerit uti, constantique fuerit animo, ac si facta uiri huius omnia uellet adimplere, nec non aeque senex fieri, ut iste, ac ad similes honores peruenire: facile uotum consequitur. Idipsum inopinato multis contigit, eo quod imaginationis suae processum prosecuti fuerunt, ac ita summos honores atque diuitias adepti sunt. Obiectio. Obiicere posset aliquis, fortunium, uires, & industriam iuuisse, nec non similes promouisse uiros: item quod eorum nonnulli gestarint herbas, radices, lapides, & c. propter quae superari non potuerint, nec uulnerari. Refutatio per concessionem. Haec omnia dico solum consortes extitisse res cum imaginatione, quae generalis & superior dominatrix fuit super alia quaeque. Quanquam admitto similia multa fore, que praeseruant in summa necessitate contra quosuis inimicos, & eorum arma, sic ut ea gestans uulnerari non possit, quorum ego nullam hoc loco mentionem facio, sed alio reseruo: nihilominus fides est rerum istarum omnium exaltatio, confirmatioque. Nam absque fide, cuncta haec & similia uana sunt, & uirium expertia. De thesauris & occultis sub terra diuitiis. Cap. Uii. De thesauris in & sub terra latentibus est, quod etiam aliquid adferamus in medium, qua ratione cognoscuntur & acquiruntur, tum quid penes eos quandoque mali, mirandique solet accidere. Primo de signis, quibus notificantur, agendum erit, ut certo constet, non solum ex opinione. Signa, quibus thesauros alicubi esse conticitur. Notandum uenit ubi locorum phantalmata multa apparent, audiuntur, & quandoque rumores fiunt immoderati, cumque noctu pretereuntes terror arripit atque timor, sic ut frigidum sudorem nonnunquam emittant, eriganturque pili capitis, quod plerunque fit sabatho noctu. Item si lampades per ea loca deferantur, lumen earum extinguitur, non secus, ac si uerus uentus subintrasset. In domibus etiam, quibus thesaurus laret, phantasmata uidentur plurima, hurumoresque maximi. Cum talia fiunt, uideri se permittunt, ac audiri media nocte praesertim: eius rei causa communiter est in eo loco thesaurus occultus nec alia ratio praeter hanc adducenda Nonnulli talia non intelligentes multas opiniones de his rebus habuerunt. Sinistri quidam haec signa interpretantur. Aliqui putarunt eiusmodi phantasmata per Diabolum fieri, uel ab incantatoribus, uel aliquem in ea domo fore, qui negotium cum istis habeant, aut familiaritatem, uel qui sese Diabolo dederit, aut obligarit, uel ei quid promiserit, quo sit, ut audiri se, percipique faciat malignus ille calumniator, tempus uix dierum expirationis expectare potens, quos adimpletos fore cuperet. Alii crediderunt in ea domo quenpiam secreto sepultum esse, iugulatumque fuisse ibidem. Putarunt alii hominem in eo loco male mortuum esse, cuius spiritus ita circuire cogatur: aliaeque uariae fuerunt opiniones. Refutatio eorum, qui de his signis inepte indicant. Uerum haec omnia falsa prorsum existunt iudicia, sed eorum, qui fiunt rumorum occasio thesaurus est ibidem occultus, aut quandoque Diabolus extra quempiam obsessum pulsus, cui permissum est in eum locum secedere: uerum est in eiusmodi locorumores que ibi thesauri latent fore maiores. Thesaurorum est ratio duplex: Ratio thesaurorum duplex. aliqui reperibiles existunt, alii uero non, cum hac differentia. Thesauri reperibiles, & non reperibiles qui. Reperibiles illi sunt, qui continent aurum uel argentum, quae nos ipsi facimus, & ab hominibus tractata fuerunt: non reperibiles illi, qui habent aurum & argentum a Sylphis uenientia, fabricata, cusataque: talia, quamuis aliquando ueniant inter homines, mox atque rursum in terram sepulta sunt, non possunt amplius iterum facile haberi. Haec scitu maxime digna sunt, tum praedicta signa diligentissime notanda, quod augurales uirgae nimis faciles iint, ac deceptoriae, ad quemuis cadentem & amissum nummum inclinabiles. Aliae uisiones pariter in speculis, cristallis & similibus, quibus utuntur nigromantici thesaurorum fossores, falsae sunt, ac deceptoriae: quapropter eis omnibus minime fidendum. De fossione thesaurorum. De fossione iam dicendum erit, quinam arripienda foeliciter & ex uero processu fossorio, prout sequitur. Primo, sub influentia Lunae, uel Saturni, cumque Luna transit in Taurum, Capricornum, & Uirginem, incipiendum est quaerere, fodereque. Nec est quod alias utaris aliquibus ceremoniis, neque circulorum delineationibus, aut aliis, ut incantationibus quibuscunque: solum alacri fodendum est animo, prorsum a malis cogitationibus alieno, nec non ab imaginationibus de spirttibus amoto, uel alias mox apparent mirabilia phantasmata, cum nihil eorum corporeum sit, at uisiones tantum non metuendae. Hilares sint fossores, cantu tempus fallentes. Colloqui debent igitur fossores, cantare simul, & alacres fore, non perterriti, sed bono prorsus omnes animo. Nulla ratione silentium est eis imponendum, ut perfidi Nigromantici docent. Postquam nunc ad thesaurum uentum est, ut ferme detectum sit, ac multi rumores audiuntur, mirandaque uidentur & horribilia, ut saepenumero fieri solet, indicium est adesse custodes Pygmaeos, aut Sylphes, qui thesaurum hunc hominibus inuident, & a se dimittere nolunt, maxime cum eiusmodi pecuniae suae fuerunt, aut eo per ipsos allatae. Similes thesauri sunt relinquendi, si custodes istiusmodi non consentiant. Qui thesauros transmutent. Et quamuis acquirantur, ac in depraedationis modum ab istis custodibus auferantur, artem norunt ipsi custodes, qua thesauros suos hac uia surreptos in uilem prorsus materiam transmutant, ut in terram, lutum, fimum, & similia, ( prout ego per exemplum aliquando uidi ) quare postquam eiusmodi transmutationes acciderint, non est propterea despondendum animos, etsi non sit auro uel argento simile quid, & nemo putet in eo talia reperire Ad sacram Scripturam confugiendum erit, quae sic habet: Deus mundum per ignem iudicabit. item in Psalterio sic: Aurum & argentum probantur igne, puraque reperiuntur, atque munda. Quamobrem in hac transmutatione iudicem oportet ignem esse, cuius rei processus alius non existit, quam ut mox mittatur in ignem, & eodem agatur modo, quo cum mineris, aut metallis: hac uia redire necessum est in id, quod prius fuit. Interdum fosseres decipiuntur, falsisque rebus non mutatis luduntur. Ad eiusmodi transmutationes notandum est aliud, nempe saepius ollas reperiri, & auferri, plenas ridiculis rebus & materiis, uti carbonibus, ouorum corticibus, lignorum fragmentis, & similibus, quae multis annis antea sepultae fuerant. Qui repererunt, putarunt uerum esse thesaurum aureum, uel argenteum, per malignos spiritus transmutatum, quod falsum est: nam thesaurus ex improuiso repertus non potest ab eiusmodi spiritibus transmutari, sed manet in seipso quod est. Non est igitur quod existimetis hanc rem esse transmutationem, sed uexationem potius. Reperiuntur aliquando nonnulli uexatores hominum, qui talsa sepeliunt, ut inuentores frustra gaudeant. Notae, quibus lusiones huiusmodi cognoscuntur. Similia non sunt igitur existimanda, quod nullius pretii sint, ut etiam leuitate ponderis cognosci Si tamen graue pondus foret instar minerae uel arenae mineralis, posset aliquod eius experimentum igne fieri. Ne quid omittamus, quod ad hanc rem faciat, addamus & hoc. Obiectio. Posset quispiam interrogare, qui nam fiat, ut ita facile thesaurus non quaesitus inueniatur? Hac de causa fieri putandum. Spiritus thesaurorum custodes hominum animos & cogitationes optime norunt: quod ergo sciant istos non cogitare nec uoluntatem habere quaerendi uel effodendi thesaurum aliquem in eo loco, pariter ad custodiendum illi diligentiam nullam adhibent, cum non suspicentur: hoc sit, ut eis hac uia facile surripiatur. Eis non secus accidit, quam illis, qui repente suis ab inimicis inopinato prorsum arripitur, isti facile superantur, uel ab eis quid praedae surripitur Duas ob causas tam auide quaeruntur ab hominibus thesauri potissimum. Cause, cur quaerantur Thesauri, duplices sunt. Prior est eorum auaritia, qui sitiunt opes: altera uero ut loca postmodum secura, tuta, quieta & pacifica sint ab eiusmodi Spirituum infestationibus, & habitabilia. Reperiuntur enim adhuc antiquae domus, & arces uetustissime uariis in regionibus, quae non sunt habitabiles ob eiusmodi Spiritus: eius rei causa presertim existit, quod ibidem occulti sint magni thesauri. Locorum ubiuis id acciderit, summae necessariae fossiones existunt, non tam propter thesauros & pecunias, quam ut eiusmodi loca rursum habitabilia reddantur. Quum diligentissimis fossionibus hoc negotium aggressus quis fuerit, horum unum oportet accidere, uel thesaurus inuenietur, aut profundius submergetur, uel a suis custodibus deferretur alio, prout saepius uisiones in cristallis puris indicarunt, ut isti fossoribus dixerint: iam uideo multos Pygmeos thesaurum penitus auferre: his adhiberi fides poterit, fossionibus relictis. Thesauri sufossi signa. Sciendum etiam, quanto maiores in eiusmodi locis rumores fuerint, & plura phantasmata sese patefecerint: tanto maior est iudicandus ille thesaurus, & ad superficiem terrae magis propinquus. De obsessis a malignis Spiritibus & Daemonio. Cap. Uiii. Qua uia fiant hominum obsessiones a Daemonibus, abunde satis per Petrum Apostolum nobis proponitur, & scribitur, Uerum ut admonitionis huius uerbum intelligatur iuxta uerum sensum, in diget expositione non exigua. Nam Apostolus totam rem summarie, duobusque uerbis comprehendit, utpote ieiuniis & uigiliis. Haec uidentur ualde parua, nec non aspectu primo leuia, cum tamen sint magni momenti, multaque significent, bene si considerentur & cum attentione. Cum igitur Petrus Apostolus tam egregie nos admoneat inquiens: Sobrii estote & uigilate: nam inimicus uester Diabolus, ut leo rugiens, circuit, quaerens quem deuoret. Fide postmodum concludit, nos Diabolo resistere posse. Prius itaque uerbum de sobrietate sic intelligere nos Petrus uult, ac si loqueretur: Loci Petro Apostoli expositionis prior pars. cauete ab omni genere uentris impletionis & ebrietatis. Ebrietas enim est fons & origo malorum omnium, & uitiorum, quae fiunt ac adimplentur ex persuasione Diaboli per ebrios. Quamobrem seruate medium in cibo & potu, ne turbetur cor uestrum & aggrauetur: semper enim adest Diabolus, quamquam inuisibilis: Spiritus est, artemque nouit, qua locorum ubiuis esse potest, per integrum terrae circuitum, cum omnium auctor & expletor sit malorum, quae fiunt ab hominibus in uniuersa terra: in hominem intentus est, non secus ac felis in murem. Quare mox, atque uos ipsos uino repletis, in uos iuducit, omneque uitium in uobis adimplet: circumducit uos laqueo, prout flagitiosos & facinorosos carnifex, donec eos occiderit. Sic & ille cum ebriis agit, donec obsideat corporaliter, arripiat, uel in desperationem cogat. Prospicite uobis igitur o uos Epicurei, Bacchi, nec non milites, qui uino repleti semper estis noctes atque dies, nec reprehensionem admittitis, imo potius hoc inepto uerbo uos excusatis, nempe miles & Sus alteri utrumque repletione simile brutum esse debet, cum horam suae mortis ignorentambo, uel quum mactari debeant. Haec est expositio prioris uerbi Diui Petri de sobrietate. De uigiliis iam est quod intelligatis. Per eas sibi uelle uidetur Petrus, ac si loqueretur: Expositionis dicti Petri Apostoli pars altera. Ambulate in aequitate & iustitia, bono estote animo, non pusillanimes, malas abiicite cogitationes, uel phantasias de Diabolo, cuius imaginatio penes uos locum non habeat. Nam hac uia multi fuerunt obsessi a Daemonio, cuius obsessionis causa fuerunt eorum propriae cogitationes & prauae, nec non imaginationes similes. Relinquite igitur ista, quorum loco Deum orate ac habete prae oculis, ac in imaginationem assumite, quo similesei reddamini & eius filii, tum demum uobis mittet Spiritum suum sanctum, quo uos obsidebit, reget, ac mirabilia suae misericordiae per uos demonstrabit opera, sicuti per Paulum & omnes alios Apostolos fecit, qui omnes ad hunc modum suo Spiritu sancto fuerunt obsessi: hos igitur sequamini, Diabolum & omnes cogitationes ac imaginationes prauas excludentes & abiicientes, quibus nos ipsos etiam seducere possumus, & in nos aeque Diabolum attrahere, nec non corporaliter per eum obsideri, ac in desperationem uenire, ut nobisipsis uitam adimamus, prout Iudas, Achitophel, & alii plures. Haec de uigiliis dicta sint, ad interpretationem eorum, quae Petrus de his intelligi uult. Non enim per uigilias intelligit, abstinentiam a lecto, somnoue, prout Cartusiani & alia monasteria docent ac seruant. Somnum & soporem enim creauit Deus, & primo in Adamum intrare siuit. Quare dormiendum est nobis tempore suo, quantum natura cuiusuis exigit, & c, Postremo notate qui Petrus uerbum hoc suum ex Deo confirmat & concludit, inquiens. Postrema dicti P. Apostoli explicatio. Resistendum est nobis contra Satanam per fidem: ac si loqueretur. Nolite in uerbo Dei haesitare quoquo modo, uel dubitare de sua misericordia, non aggrauetis conscientiam uestram, neque uestrum cor perturbetis: nolite persuadere uobisipsis, Deum uos habere nolle, uel eum oblitum esse uestri, aut uos indignos eius misericordia fore, sic ut ad eum uenire non debeatis, quia contra diuinam eius uoluntatem egistis, aut mandatum eius effregistis, & peccata multa fecistis: At potius eius uerbum firmiter credite, non uelle Christum peccatoris mortem, sed ut conuertatur & uiuat: item quod propter peccata nostra uenerit in mundum, ut ea super se tolleret a nobis, quod etiam fecit. Similia consolatoria uerba multa reperiuntur in sacra Scriptura, quae debilibus eiusmodi personis in fide proponenda ueniunt ad eorum consolationem. Adhunc modum resistitur malae conscientiae, Daemonioque, sic ut eiusmodi homo liber euadat, & non tentetur amplius. De liberatione obsessorum a malignis Spiritibus, & abusu maximo, qui hactenus a multis in simili negotio committitur. Cap. Ix. Ut iam de malignorum Spirituum expulsione loquamur, sciendum est, hactenus paucos a temporibus Christi & discipulorum eius ex aequo pulsos fuisse. Nam alio, quam ceremoniis, & coniurationibus uti nesciuerunt, quibus conati sunt malignos Spiritus atque Diabolum expellere, cum hoc sit falsum omnino fundamentum, nulla ratione tenendum, nec imitandum. Quandoquidem etsi nonnulli hac uia liberati sint, & ab eis Diabolus expulsus fuerit, nihilominus absque damno factum non fuit, nec fieri potest. Simile quid est, ac ubi Princeps aliquis regionem aut ciuitatem gladio uellet expugnare, hoc ipsum absque locorum eiusmodi perceptibili damno fieri minime potest. In memoria commune prouerbium hoc reassumendum uenit, quo dicitur. Quod bonis ab hominibus uerbis extorqueri nequit, malis multo minus fiet: etsi per uim cogantur, inde maius malum est metuendum, ut exemplis uisum est saepius euenisse. Talis igitur opiniosa potestas relinquenda, quae ceremoniis & coniurationibus utitur. Sed malos Spiritus expellere uos decet, ut Christus, & eius Apostoli fecerunt, & non alio modo: sin minus feceritis, aut secus, ingentes labores contra Diabolum assumseritis, Aegre siquidem extra homines Daemonium exire fert, omnesque nequitias & occasiones quaerit, quibus manere possit, & illos in sua potestate retinere. Cumque uidet se diutius manere non posse, at exire debere, potestatem & licentiam exigit in alium hominem intrandi, brutum, aut in aliquem locum: quod si permissum ei fuerit, maius damnum inde sequetur. Non est igitur aliquis ei locus permittendus, nec etiam assignandus, quam infernus, unde uenit, & in quem Deus ordinauit eum, ac detrusit, ut non accidat, prout Christus in exemplum ( ut pie credendum ) permisit. expulsos ab eo Diabolos in porcos intrare, qui mox Diabolis eisdem obsessi, seipsos in mari submerserunt. Nullatenus igitur eis concedendum in alios homines intrare: nam statim postea sibi uitam adimerent, ut isti porci. Non permittendum etiam eos in aquas, lacus, & stagna se conferre posse: quod si fiat, multos in eis homines submergent, & in fundum sub illas trahent, quo longe magis delectantur, quam antea Diaboli, ridentque trans digitos, ut stultus de hero suo. Nec eis est relinquenda potestas ad petitiones ipsorum, in hanc uel illam domum transeundi uel arcem: nam perpetuo possidebunt, ibidemque sic regnabunt, ut nemo possit amplius in eiusmodi locis manere uel habitare, sed inhabitabiles existere semper oportebit, ut multae cum domus, tum arces in uariis regionibus habentur, quae hac de causa desertae sunt: quarum ego multas adducere, nominareque possem hoc loco, sed ob prolixitatem relinquo. Petat ergo Satan quicquid uelit, qui, aut quo, nihil aliud ei concedendum erit, quam in infernum redire, quo Deus ordinauit ac trusit illum, unde uenerat etiam in hominem: exire debet ut intrauit, & c. Item si Daemonium per hominem ineptias multas ore protulerit, ei non multis respondendum, uel cum eo loquendum: Si tamen cum eo loqui uoluerit quis, dicat: Daemonis coniuratio. Praecipio tibi Spiritus immunde per uerbum, potestatem & uires, quibus ab ipsomet Christo, & postmodum a suis Apostolis eiectus fuisti, ut exeas ab hoc homine, & c. Aliter non est adiurandus, nec ista uerba sunt pro coniuratione habenda, sed pro quadam responsione, per quam solam non eiicitur, sed primum hoc erit agendum, scilicet orandum & ieiunandum. Loquitur enim Christus, Genus hoc solum reiiciendum per orationem & ieiunium in fide. Quapropter apprime necessarium est eiusmodi homines obsessos ad orandum inducere, cogereque, licet hoc difficulter admodum fiat, quod eorum linguam Diabolus regat, qui non sinit eos per seipsos orare. Quare coram illis preorandum est, & si nolint orare post, & cum orantibus, crudius cum illis agendum erit, alio medio, uidelicet, ut manus atque pedes obsessorum strictissime ligentur. Postmodum alter homo sexus masculei super eos iacere debet in transuersum, & iratum se contra illos demonstrare plurimum, & seuere cogere ad orationem, sed eis praeorare debet, exhortarique, ut post ipsum idem orent quod ipse. Hac uia similes homines ad orandum induci possunt, quod alia ratione fieri nequit: qua in re continuandum erit, & per assiduitatem exibit ab eis Diabolus, & relinquet illos. Hactenus dictum de Spirituum immundorum & malignorum eiectione, satisque demonstratum ac declaratum, quod aliis locis breuibus uerbis perstrinxeram. De Tempestatibus. Cap. X. Ut etiam dicamus de tempestatum originibus, & qui pellendae sunt: item qua ratione quis a fulmine, grandineque se, nec non sua praeseruare queat. Primo sciendum erit, omnes tempestates ex quatuor uentis capitalibus procedere, ut Orientali, Meridionali, Occidentali, & Septentrionali: tum ex utriusque centro, uidelicet aeris & firmamenti nullam oriri posse: at ex eis quatuor fontibus ut supra, quod summe considerandum uenit. Quandoquidem ille, qui cupit sua praeseruare bona, domum, praedium, hortum, pratum, agrum, & similia quaeuis a fulmine, grandineue tueri: haec primo sciat oportet, quo pariter cognoscat inferiora superioribus assimilare se posse: cuiusuis tamen originem tempestatis hoc loco breuibus declarabimus. Origo tempestatum quid sit. Tempestatum origo certe nihil aliud est, quam Spirituum apparentia, & praecedens fulgur aut coruscatio, praesentia eorum est, a qua quidem cognosci potest, utrum illae tempestates cum uel sine periculo transiturae sint, idque ad hunc modum intelligendum: uidelicet, Ut peregrinus aliquis in domum alterius non intret, nisi loquatur: sic & illi Spiritus nobis non apparent, nisi prius loquantur. Tonitrum siquidem loquela eorum est, quod inde mox sequitur, uti uidemus, post, unumquodque fulgetrum. Item, uti peregrinus in alterius domum repente fugiens, in qua fuerit incognitus, nihil boni significare uidetur, at mali potius aut ipsum ab aliis persequi, uel cuiquam alias damnum intulisse. Non secus de fulgure coeli nobis intelligendum, nempe quo celerius fuerit, eo peius indicium exhibet: communiter enim aliquod fulmen subsequitur. Scitu maxime necessarium est, quinam ab eo tutus euadere quis ualeat, aut ut in locum, in quem noluerit, haud incidat, uel damnum inferat, efficere Non iuuant in his campanarum pulsationes: quamuis eas reiicere nolim, praesertim in tempestatibus per Sagarum incantationes, ascendentia, nec non Spiritus in aere productis. Silentia quidem & quietudines amant Spiritus, quo sit, ut magni toni, rumoresue, prout campanarum & bombardarum, tempestates ab eis excitatas pro parte minuant, atque separent: sed in fulminibus & grandinibus nihil efficiunt, ut non sine danno saepius experti sunt monachi, sacrificulique. Hac de causa ceremonias addiderunt, quibus uulgares & plebeos seduxerunt, eis persuadentes aqua sancta ( quam uocant ) aspersa loca tuta fore a fulmine, grandineque: pariter accensa candela benedicta, uel palma quapiam, aut alia quauis herba per eos sanctificata, fumoue thuris aut myrrhae sacrificatorum etiam secura fieri. O fatue prorsum & insane sacrificule, monacheque tu, qui harum es rerum ignarus, nihiloque minus eas intelligis, cum hoc loco doceas contrarium, utpote suauibus odoribus arceri malignos Spiritus, quibus fumigationibus mirum in modum delectantur, & ad istas libentius, ac citius, quam ad foetentes accurrant, siue boni uel maligni Spiritus existant. Uerum si loco thuris ac myrrhae docuissetis, ex assa foetida fumigia: conficere, his tam bonos quam malos arcere Spiritus potuissetis. Nam odor bonus myrrhae. thurisque nihil aliud est, quam sacrificium Spirituum, quo possumus eos ad nos attrahere. Quomodo quiuis locus a fulmine tutus reddatur. His de satis hactenus diximus. Ut ad ea, quae proposui scribere, iam redeam, & primo quinam locus omnis a fulmine praeseruari debeat, & grandine: notandum est, eiusmodi praeseruatiuum in centro domus, horti, uel agri, & c. minime ualidum existere, sed ad quatuor angulos, ut Orientem, Occidentem, Meridiem, & Septentrionem, tum demum locus tutus erit. Uelut aedificium aliquod super quatuor columnas positum firmius est eo, quod super unicam est fundatum, in medio centri collocatam, uel in alio loco: hoc facilius a uentis uel Spiritibus diruitur. Corporum quaedam simplicia. Quod ad praeseruatiua tamen attinet, ac materias, ex quibus constant quatuor istae columnae, sciendum, aliqua fore corpora simplicia, quorum unumquodque per seipsum praedictas uires habet, ac sufficiens est, ut artemisia, hypericon, clematis, chelidonia, ruta, morsus diaboli, & similes herbae, radicesque plures, & potissimum cum in influentia uera fuerint eradicatae, sumtaeque. Corporum aliae uirtutis sunt efficacioris. Praeterea sunt alia quaedam longe maiorum uirium ac uirtutum, prout corallia sunt, Azoth, & praedictorum characterum unus deliniatus in aliqua tabella ( alias ) oblata. Magnum in his tribus arcanum contra quasuis incantationes, opera Sagarum atque Diabolum ipsum: quibus etiam praeseruatiuis in summis necessitatib. nostris fidere possumus. De maximo magicarum artium abiisi, quo transeunt in Nigromantiam & fascinationem Cap. Xi. Ars magica quid. Ars magica in seipsa, est occultissima Ars magica scientia rerum supernaturalium in terris, ut quicquid hominum rationibus inuestigatu est impossibile, per hanc artem, nempe magicam, indagari, cognoscique potest. Quandoquidem est occultissima sapientia, cum ratio nihil aliud contra sit, quam stulticia maxima. Quamobrem summe necessarium foret, ut etiam de hac aliquid Theologi cognoscerent, experirentur quid magica sit, & non sic immerito sine fundamento fascinationem appellarent. Ualde foret eis utilis magica scientia, cum ipsi Scripturae sacrae Doctores atque Magistri uelint esse, talesque sibimet fore persuadeant. Non quod putem istos uti magica scientia debere, per eam operari quidpiam, sed eius expertos esse, nec non ipsius effectus atque uirtutes cognoscere, propter alta, magnaque mysteriorum arcana, quae sunt in sacris Scripturis occulta, per Apostolos, Prophetas & Christum ipsum prolata, & que nos per nostram humanam rationem intelligere non possumus, nec inuestigare. Quis Theologorum ignarus magie? Daemonium eiecit, aut Spiritum arcuit, uel ad se uocauit, uenireque iussit: aut, quod longe minus est, aegrum sanauit, uel ei praestitit alias auxilium per solam fidem suam: ut interim taceam hac ipsum transplantasse montem in mare. Sequitur inde, fidem illam, de qua loquitur Christus, ipsosmet nec parum, neque multum intelligere, nihilominus indies ore proferunt eam, docent, ac de ea loquuntur multa: uerum seipsos probare nesciunt, & per fidem aliquod signum aedere, quo dici posset eos intelligere fidem, nec non hac uti ad eius probationem. At si quispiam ueniat, qui per fidem & Magiam bonum signum faciat, nulla boni maliue habita ratione, uocatis eum uos Nigromanticum & fascinatorem, quia supra uestram rationem, & humanam sapientiam quid edidit, cum tamen uos Magiam a Nigromantia discernere nequeatis. Magia quid. Magia est expeditissima quaedam ars, & mundissima, nullis inquinata ceremoniis, uel coniurationibus, prout Nigromantia. Nam in Magia nullus est ceremoniarum, consecrationum, coniurationum, benedictionum, neque maledictionum usus, at fidei solius, de qua loquitur Christus, inquiens, eam transplantare montes in mare, quae Spiritibus etiam & ascendentibus omnibus imperare potest, cogereque. Haec est Magiae uerum fundamentum & instrumentum. Summe uere necessarium est in hac arte prospicere, ne in superstitionem & abusum transeat, in perditionem hominum, uel damnum eorum: hac enim uia fit Nigromantia, fascinatioque, tum demum non immerito sic appellanda uenit ab omnibus, quod fascinatores & Sagae quaeuis in Magiam se uiolenter intrudant, ac si porci delicatos intrarent hortos. Non secus ab istis perfidis hominibus Magia Nigromantia facta est, quare non immerito cum suis fascinatoribus & Sagis igne cremanda. Nam genus hoc hominum est nocentissimum, & inimicissimum omnium humano generi, ut peiores inimicos istis habere nequeat in terris, quum aliquem odio prosequuntur. Ab inimico presenti, corporalique persecutore, qui pessimis armis, bombardis aut iaculis inuadere nititur, cauere quis potest, uel armis contra ipsum in defensionem assumtis, loricis, iaculis, & c. uel domi prorsus manendo, neminem etiam intromittendo, praeter amicum. Sed a fascinatoribus & Sagis nemo cauere sic potuit, nec praeseruare se, quod contra genus hoc inimicorum Dei, hominumque non iuuent arma, loricae nullae, nec ostia clausa, neque serae, quod omnia penetrent, cunctaque sibi sint aperta: & si quis in ferreis, aut calybeis inclusus esset arcis, ab istis inimicis suis propterea securus non existeret. Quamuis proprio corpore nemini damnum inferant, spiritus & ascendentia mittunt in aliquem, per putaticiam eorum fidem, & absentem, uel a centum miliaribus corporis aliqua parte ledunt, uti uolunt, percutiunt, confodiunt, aut prorsum occidunt; licet nullum exterius uulnus, appareat: hac de causa quod externum hominem laedere nequeant, sed internum tantum uitae Spiritum. Quapropter nulla tueri potest lorica quantumuis bona, sed alia sunt induenda munimenta uel arma, nempe fidei: haec uera semita, & lineo tandem indutus uestimento inuerso, postquam saepius recte gestatum fuit, longe tutior euades, quam loricatus, & quibusuis armis circundatus. Quamquam eiusmodi praeseruatiua plura sunt, quae tuentur hominem ab omnibus magicarum arreptionum fascinationibus, quae fiunt per ascendentia: cuiusmodi sunt coralla, azoth, & similia, quum iuxta uerum ordinem & usum gestata sunt, ab eis, quae dicta sunt, praeseruant. Praeseruatio facilis existit, sed curatio difficilis, nihilominus possibilis: nam in hac etiam magice, procedendum & supernaturaliter. Inde habet ortum, quod nonnulli dicunt: nemo potest melius fascinatis auxilium praestare, quam qui damnum eis intulit. Uerum est hoc uerbum, cui minime contradici potest: at qui dixerunt hoc, non intellexerunt causam eius rei, nec rationem aliquam reddere potuerunt, cur fascinatores fascinatos omnium optime, foelicissime, nec non aptissime curare, iuuareque ualeant, cuius quidem rei satis amplam hic instructionem habeto. Nonnulli fascinatores imagines extruunt in homines formam, quem sibi proponunt & in animo concipiunt, clauam in uolam pedis incutiunt. Ad hunc modum hominem laedunt, ut inuisibiliter eiusmodi clauam in pede ferre cogatur, ac ab eo dolores pati, ut non possit ambulare, tam diu, donec in imaginis pede clauus defixus fuerit, eo tamen extracto sanatur homo. Melius utique nemo nouit, ubi clauus eiusmodi sit fixus, illo, qui fixit & incussit. Sepius etiam accidit, ut ad hunc modum homini clauus in dentem figatur, qui postmodum requiem habere nullam potest indente, nisi clauus extrahatur, uel dens euellatur. Similiter aliis imaginum membris incutiuntur claui per illos archifascinatores, & hac uia laeduntur homines praeter cutis apertionem suae. Accidit etiam saepissime homini, ut in capite uel alibi tumores oriantur, signa, uel coeruleae maculae, idque repente, uel per totum corpus non aliter doleat, ac si tunderetur actu fustibus. Cui quidem id euenerit absque uisibili uel perceptibili quopiam actu, non iudicet aliud, quam ab eiusmodi fascinatore per imagines se percussum esse. Latius euenit, hominem oculum amittere, idque etiam repente, uel ut cecus omnino fiat, aut surdus une uel ambabus auribus, mutus, balbutiens, tortus, claudus, uel ut moriatur, omnibus diuina permissione, per eiusmodi fascinatores accidentibus. Mediaorum officium. Que quidem omnes magicae, per ascendentia factae sunt arreptiones, ac adimpletae. In his animaduertendum est Medicis, ut quum istiusmodi supernaturales dolores uiderint accidere, ne iudicent esse morbos naturales, & ita suis, apothecariorumque pharmacis & medicamentis utantur. Nam inde nihil praeter dedecus reportabunt, quod plurimis eorum accidit. Crux est ( inquiunt ) a Deo hominibus imposita, uel castigatio, cui nullum potest adferre Medicus auxilium. O uos Magistri Hekelii, non est ut uos putatis, at est castigatio per malignos homines & archifascinatores, que tamen ex permissione Dei fit. Quapropter signa considerare decet Medicum, a quibus ea cognoscere debeat ac iudicare, ut sciat quid suscipiat curandum, & qua sibi medicina fuerit utendum. Est quod primo patientem interroget, quinam id ei contigerit, & quando, quae fuerit origo mali, si casus, iactus, trusio, percussio, uel alias naturalis occasio percipi queat, ex fluxionibus aut corrupto sanguine. Horum si nihil comperiat, rursus aegrotum interroget, utrum inimicum, aut non fauentem habeat sibi suspectum hominibus ut fascinatorem. Si respondet ita se rem habere, iam iudicare poterit, ei, prout superius dictum, euenisse. Qua uia tamen eiusmodi patienti subuentum esse queat, unicuique Medico scire maxime necessarium, qui perfectus in arte fore cupit. Uerum quod hac de cura non scripserint ueteres, neque Galenus, nec Auicenna, uel quispiam alius, curam ponemus in modum, qui sequitur. Processus curandi fascinatos. Fascinati melius curari nequeunt, quam iterum ut illis damnum illatum est, faciendo, hoc est, per fidem & imaginationem simile membrum quod laesum fuerit, aut integram imaginem ex cera construendo, quam uel quod ungat, emplastrisque liget, ubi tumores, signa, uel maculae fuerint, auxilium homini praestabit, cuius nomine fiet, cessabitque dolor, & c. Si tamen ita fascinatus sit, ut cum priuatum iri dubitet oculo, auditu, pudendorum facultate generatiua, loquela, uoce, uel tortum & contractum fieri, fabricetur imago tota uel integra, cerea firma cum fide, in quam imaginem imaginatio fixe prorsum intenta sit, & postmodum igne tota cremetur iuxta uerum ordinem. Non est quod miremini fascinatis ita facile subueniri posse. Noli te fieri sicut Academiarum Sophistae, qui talia derident, impossibilia fore dicentes, contra Deum atque naturam, quod in suis scholis non doceantur. Inde sequitur, cum uera sint, Medicum non omnia quae scire debet in scholis addiscere, uerum aliquando ab anubus, circulatoribus, Aegyptiis, rusticis, uagabundis peregrinis, & similibus: isti namque maiorem in illis rebus experientiam habent, quam Academiae omnes. Fascionaterum iaculationes quid. Dicendum etiam de fascinatorum iaculationibus, ut Sagae, fascinatoresque uocant quum hominem contractum reddunt, eo uidelicet, quod cineres, capillos, plumas, setas porcinas, piscium spinas, & similia plura mirabili aque in pedem aut corpus inferunt praeter cutis apertionem. Quinam id & qua ratione fiat, non est hoc loco dicendum, quod ab aliquibus facile perciperetur, unde mali plurimum accidere posset, quare non ponimus: at cura tantum est scriptu ualde necessaria, qui pariter sine cutis apertione, doloreque talia possint extrahi. Cura falsa. Summe uitandus est antiquorum usus, qui dolorum centrum nouaculis exciderunt, ac ita profunde, ut capilli, nec non alia reperta sint, eoque processu multo maioribus homines doloribus affecerunt, intolerabilibusque martyriis, tortorum & carnificum instar prorsum occiderunt: eo namque remedio pauci curati, multi uero uita priuati fuerunt. Cura uera & recta. Quare processus hic relinquendus est, & melior amplectendus: ni forte iaculatae similis materiae, quae reperta fuerit, parum, aut multum, tota uel media quantitas, in Sambuco uel quercu sepeliatur, & clauo figatur ad Orientem. Quo facto maiore labore non est opus: nam hoc ipsum aliud, quod residuum est, extrahet a corpore, sanatioque sequetur absque alio remedio. Aliter nisi collocetur suo loco, prout supra quod extractum est, quantumcumque fuerit, semper in damnum redit, ut non minuatur eiusmodi iaculata materia. Qua ratione tamen praecandum sit, ut extrahi queat corpus hominis absque labore, doloreque, praeter apertionem, combustionem uel incisionem, optime notandum uenit, id per Magnetes fiere debere, qui fascinationum omnes materias ad se trahunt, uti sunt folia quercus, chelidonia, azoth, puluerisata coralla: quae si quodlibet per se ligetur super centrum, in uigintiquatuor horis, quamcumque materiam in corpus eo modo saculatum extrahit, ut penes id reperiatur. Securitas ex coniecturis uana. Unicum adhuc est, quod adferam, utpote quod communi quodam eloquio dici consuetum est. Inimicus huic aut illi sagae uel fascinatori sum, quapropter nihil mali mihi potest inferre: quod firmiter etiam creditur ab hominibus, uidelicet istiusmodi perfidas personas, eis a quibus habentur in odio, nocere minime posse, at illis tantum qui benefaciunt, amant, & c. quod falsum est. Nam quicumque sunt ipsis inimici, praebent eis occasionem, ut istis etiam inimicae fiant, & inde tandem oritur persecutio iuxta morem & proprietates inimicorum. Si tamen eis resistendum sit, ut nocere nequeant, id fide fieri necessum est. Ista namque singula confirmat, corroborat, subleuat ac eleuat, cunctaque potest. Finis occultae Philosophiae per Theophrastum Paracelsum. Aureoli Philippi Theophrasti Paracelsi Medicina Coelestis, siue de signis Zodaici & Mysteriis eorum, quatuor comprehensa tractatulis. Prologus. Haud dubium est, plurimos in admirationem, ubi haec mea scripta prodierint in lucem, raptos iri, propter mirabiles admodum uires atque uirtutes, quae in metallis, prius tamen praeparatis manu & uiribus cum tempore comperiuntur: quos inter nonnulli superstitiosas & fascinarias operationes, contra naturam, & idololatricas fore iudicabunt operationes, ac si diabolicis coniuranibus ad eas perficiendas opus foret. Loquentur isti: quinam esset possibile, metalla characteribus, literis & uerbis insignita, uires tantas habere posse, nisi per fascinum & auxilium Diaboli praeparata? His ita responsum esse uolumus: Audio uos illis fidem adhibere, credereque uires habere, si Diaboli praeparentur auxilio, nec non operari quid posse. Non potestis etiam credere totius naturae Creatorem Deum, in coelo tantam habere potestatem, ut eiusmodi uires & operationes metallis, herbis, radicibus, lapidibus ac aliis similibus rebus tribuere ualeat? ac si Diabolus potentior, & sapientior ex hoc uestro fidei iudicio foret, quam unicus & omnipotens Dominus Deus, qui sua misericordia, metalla, nec non lapides, herbas, radices, & omnia quaecunque in & super terram, in aquis, & in aere uiuunt ac natant, propter genus humanum, & eius utilitatem creauit atque graduauit. Certum est etiam, experientia comprobatum ac euidens, mutationes temporum, uires, operationesque maximas habere, praesertim si metalla quaedam, suis determinatis temporibus, fabricentur, uti manifestum est multis, & nobis experientia notissimum diuersimode. Nemo pariter docere potest, metalla fore mortua uel uita carere, cum ipsorum olea, salia, sulphura, nec non essentia quinta, quae summa praeseruatiua sunt, maximas ad humane uitae restaurationem, uires & uirtutes obtinent, prae caeteris omnibus simplicibus, ut in omnibus nostris assignatis remediis docemus. Profecto nisi uitam haberent, qua ratione possent alia morbos tollere, corporisque membra destructa rursum instaurare, corporalem eis uegetationem excitando, prout in contracturis aridura, calculosis, morbillosis, hydropicis, epilepticis, phreneticis, podagricis, & quibusuis aliis morbis, quos breuitatis gratia hoc loco praeterimus. Hac de causa dico metalla, nec non lapides, aeque bene ac radices, herbas, & alios fructus uitam in se continere, uerum diuersimode iuxta sui fabricationem, rarione temporum obseruata contingentem. Habent etiam tempora lingulares uires, quod manifesto constat, & uariis argumentis probari potest, huc non adducendis, cum per se nota sint & communia. Propositum explicat. Non sumus eius intentionis, ut clara notaque tractare uelimus hic, sed grauissima, nec non imperceptibilia, sensibus quoque prorsum contraria. Caracteres etiam, literae, signa, & c. quodque suas uires & operationes habet. Cum igitur metallorum natura, conditioque coeli, pariter & planetarum influentia, cum operationibus eorum: item caracterum, signorum & literarum significationes atque proprietates, una cum obseruationibus temporum simul concurrant, & concordent: quid obstaret, quo minus ista signa, uel sigilla uires & operationes suas non haberent, unum ad caput suo tempore, ad uisum aliud, calculum, renes, lapidem, & c. suis etiam temporibus, & praestarent auxilium illis, & non aliis, utpote qui potiones intra corpus ferre nequeunt? Modo hoc omne fiat medio, nec non auxilio Patris medicinae Iesu Christi solius sanatoris nostri? Obiectio. Si quis obiiciat uerba uel caracteres nullas habere uires, ac dicat cum aliis, nullius notulam tantum operari, quantum crux aliqua, cum nudum signum esse uideatur: item όπόχυνδοξ non plus Graeco sermone, quam Germanico praestare posse, at solum serpentum significare mortem, aut idem, quod ardens. Serpentum natura. Dicat is mihi, qui talia protulerit, unde procedat, quod serpentes in Heluetia, uel Sueuia Graeca uerba osii, osiia, osii, intelligant, cum tamen in eiusmodi regionibus Graeca lingua non ita uulgaris sit, ut uenenosi uermes ibidem illam intelligere, uel addiscere possent ex usu? qui igitur ut intelligant, qua ratione, tum in qua studuerunt Uniuersitate, ut mox atque uerba haec audiunt, aures cauda sua prudentyr occludant, ut illa prorsum non audiant? Nam statim auditis eiusmodi uerbis, contra propriam naturam firmantur & quiescunt, nihil hominibus inferentes damni per uenenum aut morsum: aliter statim atque homines audiunt progredi, fugiunt repentes in sua receptacula. Si dicas naturam id efficere: hoc expectabam te loqui: nam si natura cum serpente sic agat, cur non cum aliis? Ac si dicas id uocis tonum efficere hominis, quo terrefacti serpentes ac stupefacti quiescunt, aut ob uires in homine latentes: quare non igitur manent cum rumores maximos aedit homo, uociferatur, bombarda sagittat, & c. Habent similiter in se mirabiles uires, caracteres, atque sigilla, quae naturae minime contrariae sunt, neque superstitiosae. Item si dixeris uerba nihil efficere, nisi hominis adsit uociferatio: contra, si uerba scripseris eadem in pergameno, uel papyro suo tempore, serpentique superposueris iam capto, uel alias quocunque modo opteris, aeque bene manet firmus & haerens, atque si uociferando uerba dicta protuleris. Nec est quod ita mireris, medicinam aliquam in corpus etiam non assumtam iuuare posse hominem, sed ad collum eius tantum suspensam, ut sigilla. Urina in sanguinem quando. Quid enim uesice cum cantharidibus est commune? tamen eius urina conuertitur in sanguinem, ubi cantharides manu tentae fuerint, & conclusae, cum uesica uas urinam continens in corpore sita sit, procul a pelle manus extra corpus existente. Halcye auis. Item uires adhuc retinere post mortem aliqua, probo per Halcyonem auem, cuius pellis a suo cadauere separata, clauo suspensa, & exsiccata, singulis annis plumas reiicit, aliaeque renascuntur ei, nedum uno uel duobus annis, at pluribus uno post alium. Alia obiectio. Si tu latius interrogaueris, penes quem auctorem, aut scribentem istas uires legerim, aut ita se habere fuerim expertus? Respondeo tibi Sophistae, ac donorum Dei contemptori, naturam ipsam ocularibus suis demonstrationibus omnes auctores mundi, nec non scribentes excellere. Dic tu quaeso: Ursi phleboiomia. Quis tuorum auctorum aut scribentium docuit, Ursum, cum ob sui sanguinis abundantiam & superfluitatem uisus obscuratur ei, casas apum adire, quae suis aculeis cutem aperiant in sanguinis effluxionem? Quis Medicorum ceruum diptamum herbam docuit in medicinam assumere? Serpentis ingenium. Quisnam serpenti colubrinam uel dracunculum ostendit? Quis cani gramen ad suam theriacam & purgationem? Quis ciconiae fuit auctor clysteris aque salsae maris rostro sibimet immissi? uosne uel ipsa uobis? Sic de reliquis & infinitis animalibus, curam sui naturaliter callentibus ad suos morbos. Quis, rogo uos, bruta animalia docuit medicam artem? Si dicatis id fecisse naturam, optime: si natura hoc possit in brutis animantibus, quanto magis in hominibus, qui sunt ad imaginem Creatoris omnium rerum facti, rationemque ad similia considerandum a Deo dotati. Quod autem res extrinsecus applicatae, substantialiter in corpus non intrantes, morbos nullos curare ualeant, falsum est. Nam Sol ipse, qui nobis ad lumen, claritatem & rebus omnibus ad uitam praesentem inseruit, in occultissimas, penitioresque terrae mansiones penetrans, cuncta sub terra latentia, usque in centrum uiuificat. Quis ergo negabit, Ueris tempore potissimum, abditiores terrae partes a Sole calefieri, quamuis in superioribus tantum luceat? Unde uires & succi rerum omnium uitam accipiunt. Nunquid igitur naturae splendor & influentia coeli, siderum, planetarum, & mediorum aliorum, quibus utimur ex metallis, herbis, lapidibus, & similibus aliis rebus depromtorum, in hominum corpora lucere possent, ac interiora membra, latentiamque penetrare? prout neruos, uenas & alios internos defectus in carne sanguinemque hominis latentes, ac ubique tempore longo congregatos & ortos? Uarii sunt morbi, nec non accidentia diuersa, pariter & curae iuxta qualitatem eis oppositae, suis peculiaribus temporibus atque diebus: sic ut contra similia metalla, certis praeparata, & in usum assumta temporibus ac modis, optime iuuent. Ut si lepram auro pellendam suscepero, quid obstabit, quin oleum etiam ex eo factum per inunctionem eam curet? Item si morbillos oleo Mercurii perungerem, putasne me hos ipso Mercurio curare posse? sine dubio, praesertimsi tempus ad hoc requisitum obseruem, sine quo medio postremo, frustranea quaeuis foret unctio talis, & si balnearet aeger in oleo Mercurii. Si deficerent etiam in aliquibus uires mercuriales, aliis contra, me oporteret uti remediis: quod nisi facerem, temporis nedum obseruatio, uerum etiam unctiones, & labor omnis ultro, sineque ftuctu futura sunt, ac in peiorem statum adducent patientem. Morbi ex siderum influentiis. Certum est enim a superioribus coeli sideribus & eorum potentiis, pro maiori parte morbos hominibus influere, non tamen ita repente, ut statim percipiantur uerberum instar, aut ut ex pauore morbus caducus: at lente successuque temporis praeter omnem perceptionem accumulantur tam diu, donec stillatim, ut oleum in aquam cadens, eam impinguescit. Homo pariter suos defectus percipit a membrorum contracturis, appetitus amissione cibi & potus, a doloribus, & c. iuxta cuiusque morbi conditionem & proprietatem, diuturnis siderum operationibus, & accidentium per attractum in nos aerem praeparatas auxilio. De communioribus capitis doloribus Cap. I. Dolores capitis communiores uarii sunt. Nonnulli proueniunt ex propria nostra petulantia, per superfluam cibi, potusque sumtionem. Alii procedunt ex prauitare uaporum, e stomacho sursum ad caput ascendentium uariis de causis, de quibus hoc loco tractare minime proposui: sed solum de grauioribus morbis capitis, ut infra sequitur. De morbo caduco, uel Herculeo. Cap. Ii. Primum omnium quod animanduertendum in hoc morbo, casuum, est quodlibet signum: utrum aequalibus temporibus fiant, mensibus, diebus & horis, quoties, aut an sint inaequales uel diuersis temporibus contingentes, & utrum antequam fiant, patientes parumper uacillent, aut ex improuiso, repentenque decidant in terram. Quo percepto, si certis cadant horis, comperietur ipsos non ita repente mox arreptos aut cadere: siquidem inaequalibus temporibus & horis, contrarium accidere, nempe casum ex improuiso fieri. Prior modus, uidelicet cum ante casum aliquantulum uacillant, mortalis est, ut si casum, priusquam fiat, percipiunt: inopinatus uero casus non ita periculosus, at curabilior, quod non sit, ut prior ex natura, cum qua nihil commune habet, quare minime debilitat eam. Prior phrenesim & maniam infert, alter uero casus & morbus, non horum cura talis est. Primo considera quo die, quamque hora uice postrema ceciderit, ac scribe: tum uide quis planetarum illi horae conueniat. Item patientis signum & gradus cognoscenda sunt. Postmodum anni patientis annumerandi, tum sexus, quae simul scriptis notata seruato Medicinam hanc tandem singulis diebus mane dato potandam, ut sequitur: R. Spiritus uitrioli, Quintae essentiae antimonii ana guttas u. Quintae essentiae margaritarum guttas iiii. Omnia simul in aquae rosarum haustu mediocri propinato patienti mane, postea ieiunium ad horas quatuor imperando, per dies nouem & uiginti iste processus seruetur. Laminam interim infrascriptam ad hunc modum construes: R. Auri puri ◉. fs. & cum ◉ Cancri duodecimum gradum attigerit, in urceolo fictiimage2 li statim liquefiat, & in recentem ac puram effundatur aquam. Postmodum animaduerte cum in coelo duorum planetarum sit futura coniunctio, tunc temporis praecise liquefacito rursus aurum hoc, & in puncto coniunctionis affunde ◉. fs. & cum ◉ perfectissimae, sic ut sit mixtura quaedam ex Solis & Lunae partibus aequalibus. Hanc effusam & frigefactam laminato materiam, ut quatuor utrinque latorum digitorum amplitudinem aequet. Inde post in formam triangularem scindito, prout patet ex hac figura. Laminam hanc excandescere per ignem facito, postmodum qiescat, donec Lunam in eodem signo, graduque reperias, in quibus antea tempore paroxismi fuerat, & eadem hora caracteres hos & signa caelare, uel sculpere cum suis literis incipias, ut supra patent. in laminam auro & argento constantem Est quod expedias, ut praedictae figurae, notaeque prorsum eadem hora sint absolutae, uel aliter frustra forent omnia. Signum Planetae horae, in qua paroxismus incidit, primo sculpendum erit in laminae medio: prout in suimage2a prascripta figura pro quodam Iacobo Seitz constructa fuit penes Episcopum Salisburgensem uiuente, qui hora ◉ ceciderat. Reliqua signa scribe ut in figura, hoc tamen uno excepto, quod loco huius pro muliere hoc apponas, & sub altero patientis aetatem, ut & in figura 34 uides, tot annorum dictus lac. Seitz extitit: annorum itaque numerus unicuique paroxismo fuerit adscribendus, iuxta cuiusque patientis aetatem. Praeparata iam, ut auditum est, figura, post paroxismum iuxta latitudinem istius laminae, iube capillos eius in summitate capitis abradi, animaduerte statim ubi postea ceciderit, & adhuc iacuerit, ut illi quapiam industria praescriptum arcanum in os effundas, ac teneas, quo descendat in stomachum, inde mox lamina tonsure superponatur, sculptura nudam carnem attingente, ligeturque, ne decidat: quo facto, portetur patiens ad locum, in quo dormire quiete ualeat. Post eiusmodi casum absque dubio non cadet amplius, etsi 30. annis morbum hunc habuisset. Laminam semper oportebit eum super caput ferre, nec non capillos finito quouis mense radi iubere, in ea mansione, sub qua rasi primo fuerunt. Alia figura quadam ad conseruationem uisus. Cap. Iii. Ex optimo plumbo rotundam tibi laminam construe sub hora ◉, ◉ quidem in signo ◉ existente, & eadem hora, nempe ◉, insculpe signa, quae uides in sequenti figura conscripta, literasque. Postmodum sub hora ◉ cupream construe laminam, eiusdem quantitatis & formae, cuius plumbea. Cum ◉ fuerit in signo ◉, signa, quae in figura uidentur, insculpenda sunt, ac tamdiu sunt ambae figurae sic seruandae, nec non relinquendae, quousque ◉ cum ◉ ueniat in coniunctionem: tum demum in puncto coniunctionis, ambae figurae coniungendae sunt, adhunc modum, uidelicet, ut caracteres & signa sese mutuo tangant: postmodum cera munias, ne madefiant, & in panno sericeo consutas, ad collum suspendito sub hora, dieque ◉. Remedium hoc est optimum ad aciem uisus recuperandam, & a doloribus oculos praeseruandum. Uisum etiam conseruat in senectute, ut in iuuentute perquam acutum. Ad conseruationem uisus. image3 Aduersus ariduram in cerebro, nec non alios capitis morbos. Cap. Iiii. Sequentium metallorum optime repurgatorum: Accipe Auri ◉. Argenti ◉. ii. Cupri ◉. Iouis ◉. iii. Liquefiant omnia simul in eo puncto, quo Luna in coelo renouatur, tum effundes, & ex ea massa nummum tantae latitudinis, quantam uoles, confice. Postquam tamen liquefacta sunt metalla haec, in ignem poni haud amplius debent. Quum Planeta Iupiter in sua domo fuerit, scilicet in Piscibus, insculpantur isti caracteres & signa praedicto nummo & anteriori parti, a tergo uero posteriorique lateri uerba, quae uidentur in sequenti figura scripta in superiori parte circumferentiae nummi. Fiat annulus ex auro puro fabrefactus, & affigatur ei sub declinatione Lunae, ut ab eo suspendi queat: non refert quo die, modo sub hora Solis id fiat: iam praeparatus est hic nummus, qui ad collum patientis in puncto Nouilunii suspendendus est. Mirabiles operationes perficit, contra quoscunque morbos capitis atque cerebri. image4 Ad cerebri morbos. Contra Paralysim excellentissimum arcanum. Paralyticis unius paroxismi, remedium in eorum consolationem scribere uolo, ut non sine causa dicatur Archidoxum, cum alias curas excellat omnes: quamuis etiam antiqui ( sed falso ) putarunt ad eiusmodi morbum nullum esse remedium. Si quem igitur iste morbus arripiat quocumque modo, sic agendum: R. Auri purissimi ◉. ii. Plumbi ◉. ii. Ambo haec metalla repurgatissima fore debent. Et primo, cum Sol occidit, sub terram se recipiens, eadem hora ( quam secundum anni tempus calculabis ) liquefac aurum, in auri fabrili nouo ad hoc praeparato fusorio uase fictili: postmodum occasu statim facto, plumbum in aurum iniicito, & mox effundito simul, nam plumbum auro momentanee permiscetur: massam hanc serua. Postmodum Luna in signo Leonis duodecimo gradu existente, materiam Solis & Saturni liquefac iterum, & instar metalli campanarum apparebit, cui ueneris drachmas tres adiicies: at non diu permittes in liquatione, sed mox effundas & serua. Tandem Luna duodecimum Scorpionis gradum attingenre, materia liquefiat iterum, & liquidae huic drachmam unam louis iniice, ac mox effunde, sed in formam latam, quia malleum non admittit amplius, neque forcipes: tum serua, donec Sol Arietis signum ingressus fuerit, quod plerunque fit quotannis decima die Martii: caracteres & signa cum uerbis utrinque, prout in figura depicta uidentur, insculpes hora Solis incipiendo, ac ante finem eius absoluendo. Non est obseruandus aliquis dios, hoc solum, ut Sol in Ariete sit, prout supra dictum fuit. Nummus ad hunc modum praeparatus seruari potest Et quum Paralysis quempiam arripuerit, perquiratur praecis e tempus, dies & hora paroxismi, ut eadem hora diei illius signum ad patientis collum suspendi queat. Mysterium hoc maximum est: interim tamen aurum potabile nostrae descriptionis patienti fuerit administrandum. image5 Contra Paralysin. Aduersus renum calculum, & arenam. Cap. U. Nummus ad calculosos fit ex quatuor metallis, auro uidelicet, argento, stanno & plumbo, prout infra sequitur: R. Auri ◉. iiii. Argenti ◉. iii. Stanni ◉. Plumbi ◉. ss. Haec metalla simul omnia liqueflant in urceolo aurifabrili fusorio nouo, die Saturni, decem ante meridiem horis, crescente Luna, quibus liquatis, iniicito salpetrae cum tartaro mixtum, hac de causa tantum, ut sint fusibiliora, tractabilioraque. Postquam effusa fuerint in laminae formam, scindatur atque limetur hora Martis die Ueneris aliquo, sed nihil adhuc insculpatur. Item annulus non est colandus, ut in ignem post fusionem amplius non ueniat, sed lima formandus est, quare lamina tanto maior est effusione distendenda, latiorque, ut annulus & lamina frustum unicum sint: & si fieti possit, post liquationem, sic effundenda est lamina, quod propter mixtionem diuersorum metallorum, & praesertim plumbi & stanni cum aliis, ma teria prorsum fragilis euadat, ut malleo tractari minime possit, neque forcipibus abscindi. His peractis, aduertendum est ad plenilunium, & eum punctum, quo crescere deficit in coelo, tuum demum incipiendum erit a sculptura, nec non accelerandum, quo negotium in eadem hora possit ab uno latere, priusquam abeat, absolui, prout A litera notatur. Postmodum seruetur optime nummus hic, donec die Iouis aliquo, dum Luna fuerit in aspectu Planetae boni cuiuspiam, ut louis, Ueneris aut Mercurii, tum ab altera parte B. notata hora Mercurii, characteres insculpantur ac uerba, quae uidentur in sequenti figura. Tandem appendatur nummus collo patientis calculum, sub Lunae defectu, die Lunae, pariter & hora. Ferreum oportet annulum esse, cui nummus appensus est. Poterit etiam patiens uinum illud bibere mane, cui per totam noctem praecedentem siglllum fuerit immersum, & postea debet rursus ad collum suspendi. De Coelest. Med. 105 e renibus: cui rei confert etiam spiritus uitrioli Romani bibitus. Ad renes & calculum. Calculus ad hunc modum & arena pellitur mirabiliter image6 De membris genitalibus Cap. U. Uirium & uirtutum in genitalibus membris amissio, sympathia quaedam est, proueniens ex crassitie, quae tamquam spasmus eo loci corporis potentiam impedit. Per accidentia diuersa contingit, quorum aliquot naturalia sunt, alia uero contra naturam, & per fascinationem. Ad naturalem eiusmodi passionem utimur hoc remedio. Scribantur haec uerba cum adiunctis caracteribus in recenti membrana, quae postea glandi circumligetur. image6a Carta haec membrana renouari debet singulis diebus, idque per 9. dies, mane semper ante Solis ortum, retrorsum tracto praeputio superligando, uel circumuoluendo, perque diem & noctem ita maneat: quoties innouatur carta uetus, aut deponitur; in cineres aduratur, qui diglutiantur a patiente cum haustu uini calentis. Hoc est excellentissimum remedium, exiguis admodum sumtibus habendum. Si quis ab eo praeseruari morbo uelit, poterit haec eadem uerba, signaque super laminam argenteam sculpta, prius quam oriatur Sol, ad collum ferre suspensa: uel si uelit ex auro laminam fabricare, huic etiam insculpere, quae dicta sunt uerba & caracteres, idem praestabitur auxilium. Ubi tamen ex fascinatione, uel arte diabolica, morbus hic per nefandos homines cuipiam illatus esset, habeatur frustum equinae soleae ferreae per uiam inuentum, ex quo formetur furca tridens Ueneris die, D hora, prout in sequenimage7 ti figura uidetur. Fabrefacta furca praedicta, super tres dentes sulpantur haec tria uerba cum suis characteribus, & super capulum illa, quae uidentur in apposita figura, die dominica, prius quam oriatur Sol. Quibus peractis, furca figatur in terram sub fluentem aquam tam profunde, ut capulum non appareat, utque reperiri nequeat. Hac uia libera. beris in nouem diebus, & persona, quae maleficium hoc iniit contra te, acquiret aliud eius loco sibi, quo ita non facile poterit liberari. Sic oportet artibus diabolicis resistere per naturam, ut Christus per scripturam sacram Diabolo proponit in deserto. Ut. equus diutissime duret. Cap. Ui. Existimare quis posset, me fascinationes aut similia scribere, quod procul abest? nam hoc certo dico, nihil hieme scripturum, quod sit extra naturam, & quod non operentur naturae uires, ac influentiae coelestes, quodque pro maxima parte non simus experti nos ipsi, prout istud. Iube habenas ex leonina pelle tua parari per sellarium equo, & ista uerba cum suis caracteribus inscribe certis suis temporibus, & percipies equum hunc, non ut equum, sed ut hominem uiuere, diutiusque posse, nec uiribus diminui, modo ut aequum est, & non praeter consuetudinem utaris eo: item iuxta quod habenas istas applicueris illi, poteris eum in suis conseruare uiribus, triginta uel quadraginta plus minus annis, contra communem equine terminum uitae. Ad hunc modum habenae parande sunt, ut ei pro capistro etiam inseruiant, freno tantum ablato. Coriarius eiusmodi pellem praeparare debet hora ◉, id est, imponere fossae: qua praeparata sellarius hora Solis corrigias ex ea scindat, & postmodum habenas consuere poterit quum uolet. His habenis affigendae. sunt laminae sequentes, hora ◉ super corrigiam capitis, ex stanno fabrefactae Corrigiae dependentis a fronte super nasum affigantur istae, quae sequuntur ex ◉ constructae, horae Lunae. ◉ φ. λ. y. π. το. ◉ Sele. Sequentes laminae struendae sunt ex argento, horaque ◉ affigendae ◉. A.k.r.x.x.x.x.x. Iste, quae postremae sunt, ex auro fabricari debent, horaque ◉ affigi freno 3. 9. π.η Habeans eiusmodi hora ◉ applicabis equo, tum deimage8 mum uidebis quid natura ualeat caracteribus efficere, nec non uerbis, ubi tempus rite fuerit obseruatum. Unguentum ad uulnera mirabile. Cap. Uii. Sympathia uel compassio plurimum potest in humanis rebus operari, prout si capias usneam super caput, uel os mortuum expositum aeri concretam, uidelicet, Eius ◉. ii. Axungiae humanae ◉. ii. Mumiae, Sanguinis humani ana ◉. Olei lini ◉. ii. Olei rosarum, Boli Armeni ana ◉. Omnia simul in mortario terantur tam diu, donec subtilissimum inde fiat unguentum, quod in capsulam reponas, ut cum uulnus aliquod oblatum fuerit, lignum in sanguine uulneris intingas, ut sanguinolentum fiat, quod exiccatum unguento suprascripto prorsum intrudatur, & in eo relinquatur. Postmodum uulnus mane singulis diebus recenti lintea fascia, lotio proprio patientis madefacta ligetur, & sanabitur, quantumcunque magnum fuerit, absque aliquo alio emplastro, sineque dolore. Poteris ad hunc modum curare distantem a te miliaribus decem aut uiginti, cum sanguinem eius habueris. Prodest etiam ad alios dolores uti dentium, & quorumuis damnorum, sanguinolentum lignum hoc in unguentum trusum, & in eo relictum. Item si clauo pes equi per ferrarium fabrum laesus fuerit, ligno sanguine tincto, & in capsulam truso uel in unguentum, ibidemque relicto, curabitur. Haec sunt admiranda Dei dona hominum in usum & sanitatem concessa. Armorum unguentum. Cap. Uiii. Potest etiam unguentum fieri, quo quidem arma ( quibus illinita uulnera fuerunt, inuncta si fuerint, curantur absque dolore dicta uulnera. Hoc fit, ut prius excepto solo, quod mellis unciam unam & pinguedinis bouis ◉. i. superaddantur. Uerum, quod arma semper haberi non bene possint, lignum, ut supra melius est. Contra podagram. Cap. Ix. Recipe Mummiae, Masticis, Myrrhae rubeae Olibani, Ammoniaci, Oppopanacis, Bdelii ana ◉. ii. Uitrioli ◉. i. Mellis ◉. ii. Tartari ◉. Aquae uitae uertones iii. Destillentur omnia simul in oleum. Postmodum accipe muscas inferiores e cadaueribus equorum nascentes, ex eis optime contusis fac oleum: cuius olei equini misce 3. ii. cum 5. iiii. olei supradicti. Mixta simul haec olea duo, rursumque destillentur, & stillatum hoc oleum seruetur. Tandem infrascriptos praepara caracteres, ad modum, qui sequitur. R. Auri purgatissimi. Argenti purissimi Limaturae Martis ana ◉. Saturni ◉. ii. Liquefiant omnia simul hora nouilunii per uiolentissimum ignem, ut limaturae Martis colliquescant: nam inuite satis liquefiunt, quare boracis aliquid addendum erit. Liquata iam omnia super lapidem planum effundantur & latum, ut lamina tenuis fiat: nam inobediens est malleo mixtura haec ob Martem. Postea quum Saturnus cum Marte congressus fuerit, uel ei coniunctus, eadem hora, caracteres, uerba, signaque laminis duabus instar nummorum limatis insculpantur, & ante horam dictam absoluantur. image9 Ad podagram. Insculptis ab una parte solum ambobus nummis in hora dictae coniunctionis ◉, & & ◉, ac praeparatis, ita seruentur ut sese non non contingant. Postmodum sigillum fiat ex auro purissimo, non admodum spisse laminato, cui cum ◉ in coelo ◉, uel ◉ coniuncta fuerit, insculpantur isti caracteres, signa, uerbaque. Notato cum sigilla coniungenda sunt, ubi ◉ cum ◉ coniunctionem habuerit, aurei sigilli secunda facies numero 2. subtus notata, contra sculptam superioris sigilli faciem imagine carentem humana uerti debet, & numero 4. designata. Si tamen ◉ coniuncta ◉ fuerit, eadem aut sigilli secunda facies numero 2. signata, super alterius nummi sculptam faciem superioris mixturae, nec non humanam imaginem continentem, ac numero 5. signatam est uertenda. Cumque Luna sextum Cancri gradum attigerit, eodem ordine, qui supra demonstratus est, nummi simul iungantur, aureo medium occupante locum. Per medium eorum forentur omnes uno foramine, ferreoque filo consuantur, ac ad collum patientis suspendantur, cuius membra supradicto sunt oleo perungenda, prout supra dictum est. Hoc ipso naturae uires ac operationes experieris, etiam in sexagenariis. Aurei nummi pictura. Ad podagram. Unguentum sympathiae contra Podagram. Podagrici per phlebotomiam, aut uento sas, tractus reseruetur sanguis, ipso tamen in scio, qua in re hoc uti uelis. Destilla ter balneo maris in aquam. Huius accipe ◉. uii. quibus addes, Olei rosarum, Saponis Ueneti liquefacti ana ◉. image10 Axungiae humanae, Axungiae ursinae, Succi barbae Iouis ana ◉. i. Medullae bouis ◉. Omnia lente coquantur in aeneo uase, donec in spissitudinem unguenti conuertantur: assidue tamen agitentur, ne comburantur. Postmodum in augmento Lunae octauo die semel, patientis plantae ferro pungantur, ut solet pro uentosis applicandis fieri, partesque dolentes itidem ad hunc modum etiam aperiantur, & calidissime perungantur unguento supradicto, ut penetret. Sic fiet, ut in nouem septimanis abeat podagra. Unguentum hoc decem annis in suis uiribus & uirtutibus conseruari potest, in loco temperate frigido. Ad contracturas. Cap. X. Oleum sulphuris ad contracturas minime contemnendum est, at potius tanquam ad eas principale quoddam remedium. Hoc itaque fit ut sequitur. Recipe Sulphuris optime puluerati ◉. Xu. quas e cucurbita fictili sublimabis in uitreum alembicum. Quicquid sublimatum fuerit ponatur in cellam penuariam ad soluendum, & successu temporis in oleum resoluetur. Postmodum subsequens compositio fiat. R. Olei sulphuris ◉. ii. Saponis ungaricis. ◉ iii. Aquae uitae ◉. Oleorum oliuarum, Rosarum ana ◉. Haec omnia coquantur prout unguentum suprapositum ad podagram, obseruato, ne flammam concipiant. Membra perungantur optime per dies triginta, sed in balneo sicco sudorem excitante: contractis maxime confert membris. Sigillum ad contracturas. Sume quantum uoles auri per antimonium ter purgati, ut, si uis, Ducati pondus aequet: huic adde parum boracis & liquefac, quum Luna fuerit in decimo nono, uel uigesimo gradu Capricorni, & iniice statim ut liquefactum est; limaturae Ueneris grana triginta, sub eadem hora: quibus etiam liquefactis & mixtis, effunde simul, & maneat ita, donec Luna in eodem gradu Scorpionis existat. Tum demum liquefac iterum, & iniice triginta grana limaturae ferri, ac, ut prius, effunde. Serua tamen diu, donec Luna sit in Leone: tum fabricato, formato. que usque ad sculpturam, quae fieri debeo hora Iouis. Non est enim, quod iuxta Lunam calculetur amplius, donec appendenda sigilla image11 sint. Hora dicta prae manibus existente, signa, quae uidentur in figura depicta, sculpi debent ab utraque nummi parte. Nummus hic in pannum aliquem subtilem consuendus est, & a panno tantum, non a suo corpore suspendendus, Iouis die, nec non eius hora crescente Luna. Ad Contracturas. Ad menstrua mulierum. Cap. Ix. Fluxus hic inordinatus mulieribus maxime damnosus est, peculiaribus nonnunquam annis. Tanto saniores uiuunt ac fortiores existunt. quanto suis ordinariis temporibus profluuia sua patiuntur, aut ab eis liberantur. Unde nascuntur ad ordinem ea redigendi binae uiae: prior ad superfluasistendum, ac ad uerum terminum adducendum: posterior in eorum defectibus, ut proimage12 uocentur in ordinatum fluxum. Defectus seorum terminus ad mortem est. Quapropter ad prouocandum, sormetur ex purissimo cupro, sine mixtione cuiuspiam alterius metalli, sigillum in hora Ueneris, prout in figura sequitur: si tamen eadem unica hora non posset absolui, maneat imperfectum usque dum eadem redeat hora ◉. tum demum perficito: cuius forma haec est. Ad menstrua. Sigilum hoc lima formari debet in unicum frustum, & ligari mulieribus per duos annulos corda quadam post tergum, ubi spina dorsi habet initium, & super nates, sculptura contra carnem uersa, idque hora ◉ hac deficiente. Si quam natura patitur abundantiora sint profluuia, sculpantur isti caracteres in argento purissimo hora Solis, ab utraque nummi parte, prout in sequenti figura delineantur. Postmodum sericeo panno circumductus & consutus, non autem nudus super nudam carnem positus, mulieri super umbili cum ligetur, inuersa facie, quae numero 10. notatur contra corpus. At postquam fluxus stare image13 coeperit, ferat adhuc triginta diebus, tum demum auferat: nam si diutius deferret, periculum est, ne prorsum pereant ac sistantur, in priore longe peius detrimentum. Ad menstrua. Ad lepram. Cap. Xii. Leprosis a natiuitate, non bene per istas operationes tantum, subuentum esse potest. Quare cum eis & alia habemus remedia plurimum conducentia. Certum est auro poculento palliari lepram & occultari, sed non prorsum e sanguine tolli. Cuius rei causa est, quod quisque mundus homo balsamum in se continet, leprosus uero nullum: quo fit etiam, ut sanitatem in se nullam habeat. Membrum etiam congelatum balsamo caret, eo fit ut insensibile sit. Quum uires auri ueniunt in stomachum, qui postmodum eas in membra distribuit, inde resultat humiditas quae dam, quae crescere balsamum facit. Quare image14 tam diu leprae cessat augmentum, ac auri uires in stomacho fuerint. Item lepra non potest a medicis cognosci, quum leprosus tribus diebus ante uisitationem aurum hausit: loquimur hoc loco non de prorsum infectis & manifestis, at solum de his, qui uersantur in dubio. Ad lepram. Si tamen similibus remediis una cum suprascripto sigillo quis utatur, de auxilio minime dubitandum est. Eiusmodi sigillum fit magnum ex auro purissimo, hora ◉ laminato: caracteres autem hora ◉ insculpi debent, quum ◉ fuerit in ◉ ◉ etiam in eodem signo repertus, quod fierisolet in Iulio. Appendatur leproso hora ◉ crescente ◉. Poterit etiam de uino bibere patiens, cui sigillum aliquandiu fuerit immersum. Quotannis in Iulio renouari debet: nam post annum suas uires amittit sigillum hoc, lepra tam acriter in corpora hominum operante, in quibus radicem fixit. Ad uertiginem. Cap. Xiii. Nonnullis qui uertigine laborant, apparet coelum & terram in gyrum agi. uoluique omnia: caeteris uidetur aliquid circum oculos uolitare. Species hoec est morbi caduci, iuxta magis & minus, aut paralysis. Est enim conuulsio cerebri talis, ut spiritus uisus & cerebri, spisso uapore quodam, ex stomacho sursum ad caput ascendente per neruum opticum, impedsuntur. Contra morbum hunc, sigillum quod sequitur extruito. Hora Martis dieque Iouis, Luna in Arietem ingressa, qui Martis est optimus aspectus: notandum est interim, ne ab alio Planeta quouis in despectum aspiciatur. Accipe Solis ◉. Martis ◉. ii. Lunae ◉. U. Haec tria metalla repurgatissima simul in unum liquefacta, effundantur ac tenuissime laminentur, & formetur nummus auricula sibi relicta. Postmodum Luna duodecimum ingressa Tauri gradum, insculpe signa, quae sequuntur, & appende patienti hora plenilunii, sub eo puncto, quo iam incipit. Hoc remedio cum sigillo poteris uti: Recipe Origani grana iiii. Unicornu grana ii. image15 Musci gr.i. Spiritus uitrioli gr. ui. Administretur in cochleari mane singulis diebus, post mediam noctem hora tertia, per tredecim dies continuos, & qualibet uice post sumtionem una hora quiescendum est. Ad uertiginem. Ad spasmum. Cap. Xiiii. Filat mixtura ex Sole, Luna, Uenere & Marte. Postquam laminata fuerit, inde fac sigillum Sole sub terra quidem existente hora Saturni. Tandem hora louis insculpe hos caracteres, & signa cum uerbis, & appende hora Solis, cum sub terra fuerit. Poteris etiam ex predictis metallis annulum construere, cui signa haec eadem insculpta sint, & annulum hunc in digito cordis gestare: fieri tamen haec omnia debent, praescriptis, ut supra, temporibus, diebus & horis. Ad tremorem Cordis. Cap. U. Hominum corda nonnunquam tremorem patiuntur, & Magnatum praesertim atque Potentum: ut raro morbus hic pauperes, & mediocres uiros, aut mulieres arripiat. Inde uideri potest, quinam Deus omnipotens unicuique statui passiones tam artificialiter in castigationem & ad monitionem distribuit, absque respectu personarum. Non est inter leuiores morbos numerandus: nam ubi dominari coeperit, suum patientem in terram uiribus & sensibus exanimatum prorsus deiicit & nonnunquam ad hunc modum occidit. Oritur ex membranulis & reticulo cui cor inuolutum est, ob compressionem, etiam ex corrupto prauoque phlegmate. Contra fac sigillum, ut sequitur obseruatis optime temporibus. Primo sub Lunae die horaque, sume Lunae ◉. ss. quam in fusorium uas positam serua, donec hora Solis adueniat, que quidem in horarum inaequalium ordine quarta subsequitur: tumdemum igne liquefiat, & liquatae iam Lunae, Solis iniice duas uncias, repurgatissimi tamen, ut & ipsa Luna fore debet. Liquefacta simul haec duo metalla, perquam optime commixta, relinquantur in dicto uase fusorio per se frigescre, & serua, donec hora Ueneris inde sequens aduenerit. image16 image17 Tum demum liquefac iterum, & iniice ◉. ii. purissime Ueneris, ac effunde. Postmodum in laminam redige malleo, praeparaque usque ad insculptionem signorum. Deinceps animaduerte, quum Uenus & Luna bono sese respicient aspectu, nummo tum signa duo haec insculpito, que uides. Postmodum quando Luna renouabitur in puncto, sculpes haec tria sub duobus praecedentibus. Ab eo nouilunio maneat usque ad proximum plenilunium, in cuius puncto super omnia signa scribantur in eadem facie nummi uel sigilli haec uerba, quae sequuntur. Ad tremorem Cordis. His peractis animaduertendum erit, cum Sol in Leonem ingressus fuerit, eadem ingressionis hora caracteres & uerba, quae uidentur in altera figura, describantur ab alimage18 tera nummi parte, sic ut eadem hora singula cum inchoentur, tum absoluantur. Sigillum hoc ita praeparatum atque perfectum hora plenilunii, statim in puncto, a collo patientis est suspendendum, ut ad cor pertingat nudam carnem. Ad hunc tremorem cordis etiam est utilissimum arcanum Aurum nostrum potabile, nec non essentia quinta Margaritarum nostrae descriptionis: item oleum corallorum praeparatum, ut sequitur. Praeparatio Corallorum in oleum ad tremorem cordis. R. Corallorum ◉. i. Salis communis manip. iii. Conterantur in subtilissimum puluerem, & in uitrum ponantur luto munitum, ex sequenti descriptione. Commune sume lutum uel argillam, cineres ossium capitum animalium quadrupedum, limaturam ferri, uitrum pulueratum, sal commune, cerussam, & c. quae humectata misceto simul, & c. Lutatum uitrum cum sua materia ponas in cineres cupella contentos, ut nosti: succende primo lentum ignem, & augeto sensim, donec spiritus & fumi se recipiant in uas submissum: postmodum ignem urgeto uehementius, donec amplius nullus humor exeat. Hoc oleum est excellentissimum ad tremorem cordis remedium, per se sumtum sine quauis additione. Appendicula quadam adiecta derupturis ossium. Ossa quocunque modo rupta, per infrascriptum unguentum optime consolidantur, singulis ordinate coniunctis. R. Mellis ◉. ii. Antimonii & uitrioli oleorum ◉. ii. Axungiae taxi, Seui ceruini, Axungiae ursinae, Saponis ana ◉. Terebinthinae ◉. ss. Cerae ◉. ii. Coquantur in unguentum, pro more, quo rupturae sunt ad ignem calida manu perungendae, & c. Mirum in modum prae caeteris curat & sanat optima consolidatione. Tractatulus Secundus Medicinae Coelestis, siue de signorum Zodiaci Mysteriis. Lato coelum circulo cinctum est in circuitu, quem Zodiacum uocamus, & in duodecim partes aequales diuiditur, his nuncupatas nominibus, & caracteribus designatas, prout sequitur. ◉ Aries. ◉ Leo. ◉ Sagittarius. ◉ Taurus. ◉ Uirgo. ◉ Capricornus. ◉ Gemini. ◉ Libra. ◉ Aquarius. ◉ Cancer. ◉ Scorpio. ◉ Pisces. Sigillum Arietis in sequentibus. R. Martis ◉. ss. Solis ◉. ii. Lunae ◉. Ueneris ◉. ss. Haec metalla simul hora, die, nec non puncto, quibus Sol primum Arietis gradum ingressus fuerit, ( quod plerunque Martii die decima fieri solet, uel circiter ) igne uiolentissimo liquefaci enda sunt, sed primum, nempe ferrum, in limaturas est redigendum, quod aliter liquefieri nequit. Liquefactis & praeparatis omnibus, die Martis, Luna in Arieimage19 tis signi gradu nono, aut decimo, uel circiter existente, quod plerumque fit singulis mensibus semel: eadem hora debet absolui, sed appendi, cum Mars in noua domo coeli fuerit octaui. Aries. Sigillum hoc est certissimum experimentum, ad fluxiones omnes & catharros, a capite descendentes in ceruicem acromias, & c. Purgat enim cerebrum, & capitis phlegmata quaeuis exsiccat, ac omnia, que caput concernunt, mala prorsum emendat, gestatum noctes & dies, Arietis signo contra cerebrum conuerso. Sigillum Tauri fit ex sequentibus metallis. R. Ueneris ◉. i. Iouis ◉ Martis ◉. ss. Liquefactione simul commiscenda sunt, Sole in Tauro existente, quod singulis annis fieri solet octaua die mensis Aprilis, & uel circiter. Statim in puncto Solis, ingressus dictum in signum, hoc sigillum incipi debet, absoluique, uel aliter opus hoc erit frustraneum. Et cum Luna decimum Tauri gradum ingreditur, appendendum est. Possunt ad huius operis expeditionem sculpi ferramenta quaedam prius, quibus cudatur sigillum post fusionem, quo citius insculpantur omnia signa, uerbaque. Sic de caeteris omnibus sigillis fieri poterit. Nam saepius hora praeterlabitur, antequam absoluta sint, indeque huic rei maximum detrimentum accidit. Quandoquidem notandum hoc loco tempus, operationes adferre potissimas, atque maximas. Taurus. Huius sigilli natura, proprietasque, remedium excellentissimum exhibet illis, quiimage20 bus genitoria uirtus ademta fuit, si fuerit appensum, ut usque ad umbilscum pertingat, signo Tauri contra carnem & corpus uerso. Uiris & mulserib. auxilium prestat optimum. Sigillum Geminorm. R. Auri & argenti ana ◉. Liquesiant ambo simul, Sole signum Geminorum ingrediente, quod accidere solet circiter decimam, aut undecimam plus minusue diem Martii, iuxta cursum anni. Quapropter annus, quo sigillum fieri debet, primo calculandus est. Duae laminae sunt ex mixtura praedictorum metallorum construendae, quibus inscumlpenda signa iuxta picturam infra positam, dum Luna fuerit in signo Leonis aut Piscium. Sed appendendum est sigillum perfectum, eo tempore, quo qu in prima domo coeli fuerit, aura grata, serenaque existente, facie nummi signum Geminorum habente, super cutem nudam uersa, gestaque. Praedicti nummi per circulum ex eadem materia fabrefactum, & uix medio transuerso digito latum connectendi sunt, ut sese mutuo non tangent, faciebus non signatis aut lateribus, at inter eas tanta sit distantia, ut fistula possit interponi, quae calamum capiat anserinum argento uiuo plenum, & obstructum postea mastice, fistula quoque metallina calamum continens, etiam obstruenda est, post completum opus. Argentum uiuum in calamum infundendum hora, dioque Mercurii, Luna deficiente. Reliquum in exemplari Germanico desiderabatur, utpote uis atque uirtus eiusmodi sigilli, quo factum, ut uobis traducere nequeamus hactenus, donec fortem nobis in posterum ex aliis exemplaribus innotescant. Nec uoluimus ex nobisipsis quicquam fingere, quod conuenire potuisset. Interim si tanta cognoscendi uires eius uoluntas fuerit, ut expectare nequeatis, quaeritote probatis in auctoribus Astronomiae, quae sint Geminorum uires in producendis morbis & aliis: tum demum, iuxta processum praecedentium & sequentium signorum, mature iudicatote. Gemini. Cancer. Istius signi sigillum fit ex argento purisimage21 image22 fimo hora, qua Sol Cancri signum ingreditur ( quod circiter decimam uel duodecimam diem Iunii fieri solet ) ubi Luna tamen in aspectu bono sit, & a nullo Planeta malo affecta, hora sua Lunae uidelicet, signa haec insculpenda sunt, ipsa crescente, eadem hora debent incipi, nec non perfici, uel aliter frustra laborabitur. Cancer. Huiusmodi sigillum appendendum erit hora, dieque Lunae, hac decrescente, mundissime gestandum atque tenendum. Uirtus eius est iter agentibus foelicissima: gestantibus contra hydropem utilissima, tum aduersus omnis generis defectus corporis ex humiditate, nec non superfluo quouis phlegmate prouenientes. Leo. Sigillum ipsius Leonis fit summa cum diligentia, solum in Iulio, quum Sol in propriam suam domum, Leonem scilicet, praedicti mensis diedecimatertia, decimaquarta, uel circiter ingreditur: ex auro purissimo, sub primum signi gradum liquefacto, laminatoque, priusquam eadem hora praetereat. Postmodum quando Iupiter in propria sua domo fuerit, Piscibus nempe, signa sculpenda sunt ab una parte, quae delineata uidentur in priore figura. Sed alterius nummi lateris sculptura fieri debet, quando Luna fuerit in domo Iouis, uidelicet Piscibus. Notandum, ne post sigilli fusionem amplius in ignem ueniat, aut aliter frustra futura sunt omnia. Leo. Appendendum erit hora, dieque Solis. Uirtus eius est in Iurium litibus excellentissima: fauores conciliat erga mundum hunc, uiris & mulieribus illud gestantibus. Ad febres quartanas est optimum remeimage23 De Coelest. Med. 131 dium. Poterit etiam de liquore bibi, cui per noctem infusum fuerit. Peculiariter contra pestem internam & mortiferam est probatissimum, & contra quoscunque morbos oculorum ex calore prouenientes, ac alios calores prauos, quos communiter uolantes appellamus. Item si quis adustionem pateretur, sigillo super locum applicato, prorsus arborem extrahit. Hoc modo curauimus uxorum cuiusdam Magistri Nicolai Barbitonsoris compatriotae nostri, habitantis in Uillach Transsyluanie loco, que maximam patiebatur adustionem, eam prorsum extra ximus. ut locus adustus absque dolore quouis, & puris emissione, per eiusmodi sigillum persanatus fuerit, Uerum illud gestauit in curae finem usque. Uirgo. Sigillum Uirginis fit ex Ueneris ◉. i. Soimage24 lis unciam semis: Lunae drachmas duas, Iouis ◉. Haec metalla debent Augusti mensis die dominica decimatertia, decimaquarta, uel circiter, hora Solis ingressus in Uirginem, liquefacienda sunt omnia simul, & post effusionem, in laminam tenuem redigenda. Postmodum quando Mercutius ab alio Planeta foeliciter aspicitur, & in sua fuerit hora, iuxta calculationem & significationem horarum inaequalium Planetarum coeli, haec signa cum nominibus, dictae laminae sigilloque sunt insculpenda, sic ut oadem unica hora singula completa sint. Appendendum erit eo tempore, quo Mercurius in prima coeli domo fuerit, aura serena ( tum enim longe melius erit ) hora quoque Mercurii, modo cursus primae domus in coelo patiatur: si uero non, de hora simili parum refert, quanquam hora Mercurii se res melius habet. Libra. Sigillum hoc ex pura Uenere quum Sol ingreditur Libram liquefaciendum, effundendum & faciendum est, quod accidere solet die dominica, decimatertia, uel decima quarta Septembris, iuxta cuius libet ingressum anni. Hoc animaduertendum ubi Uenus illius anni fuerit Planeta dominans, aut reseruator, multo maioris uirtutis futurum eiusmodi sigillum, praesertim eis, qui nati sunt sub eodem Planeta gestantibus, & si pro ipsis factum erit ac preparatum. Quum Uenus in signo Librae fuerit. signa, caracteres & uerba, quae uidentur in figura, sigillo sunt insculpenda. Postmodum hora, dieque Ueneris hora prima uel nona, quibus Uenus regere solet, appendendum est sigillum. Libra. Admirandum est contra fascinationes omnes mulierum, quae nonnunquam uiris coeundi uires adimunt, & eis pro parte, quibus contrariae sunt, utilissimum. Summatim contra quaecumque mala, pudendorum praesertim est excellentissimum hoc sigillum. Scorpio. Scorpionis sigillum fiat ex ferro puro, image25 image26 hora Martis ac eius die, nec non eadem hora, qua Sol Scorpionem ingreditur, quod circiter duodecimam, dacimamtertiam, uel decimam quartam Octobris diem accidere solet, unicum latus insculpatur suis caracteribus. Postmodum Sole in Arietem reuerso conscribatur alterum. Appendi potest ex arbitrio quouis tempore. Scorpius. Remedium est plurimum admirandum contra ueneno quouis infectos morbos. Item optimum est ac mirabile quibusuis illud ad collum gestantibus, prout militibus, istorum ducibus ac illis, qui uersantur in assiduis controuersiis. Similiter quod sequitur animal ex ferro puro formari debet, ut uidetur, quando Mars anni dominus exstiterit, & Sole primum Scorpionis gradum ingrediente. Postmodum quando Mars in propria sua domo fuerit in Ariete scilicet, image27 signetur ut infra: tandem hora Martis appendatur. Domus, in qua fuerit, a Scorpionibus tuta redditur, omnesque uiui fugiunt ex ea: contra morsus etiam istorum est remedium excellentissimum. Admodum iuuat milites in conflictibus: Leprosis peculiariter prodest una cum auro poto gestatum. Ab altera scribatur, ut hic patet. Ad caudam annulus ex auro puro fuerit affigendus, ut a collo suspensum gestari queat, capite deorsum. Certissimum est remedium ad fugandos cimices, ubi lecticae fuerit appensum. Sagittarius. Sigillum hoc fiat ingressus hora Solis in Sagittarium ( quod annue contingere solet Nouembris duodecima, uel decimatertia die ) sub ingressionis primum gradum: signetur autem hora Iouis, & appendatur eadem hora, crescente Luna. Hoc est secundum sigillum, quod longo tempore quaerens primum cognoui, & quo secundum artem, quam profiteor, usus fui saepius in aduersariorum meorum irrisionem & ignominiam ut Onagrorum instar stupefacti steterint, nec os aperire fuerint ausi. Argenteum annulum est quod habeat, aliter ex stanno puro constare debet, praeter alterius additionem metalli. Mundissime gestandum atque tenendum est. Nam si tempore coitus non deponatur, suas uires amittit. Sagittarius. Iterum de perfidis & inuidis hominibus conqueri cogimur, qui quod suum non est inuidentes aliis, nil non mutilatum relinquunt, ut secundo iam apparet hoc libello, uires atque uirtutes ablatas esse, prout supra de signo Geminorum factum: item ex protestatione per ipsummet auctorem supra posita hoc capitulo, quum ait: Istud secunimage28 dum fore sigillum quod potissimum existimauit in arte medica. Frustra sane laborant aemuli: nam uelint nolint, omne quod sustulerunt e libris Theophrasti Paracelsi, redibitad lucem e tenebris. Prudenter enim auctor ante mortem locis diuersis eosdem libros muris inclusit, ut post eam si perirent uno loco, seruarentur alio bonis, ne qui peruenerunt ad malorum hominum inuidas manus, aut perpetuo laterent, uel mutilari prorsum emergerent. Sic fiet, ut isti nobis locis restituentur integri suo tempore, pateantque tenebrosae, malaeque uitae homines, nil praeter seipsos amantes. Capricornus. Est quod cum Saturno iam agamus, & sua progense. Sigillum hoc fit ex auro: nam plumbum aliis metallis nullam operationem exhibet. Annulus cupreus fore debet, & una cum sigillo hora Solis ingressus in image29 Capricornum, & quum Sol a nobis maxime distat. Signetur sigillum hora, dieque Saturni & quum ◉ aspectum cum alio Planeta bonum habuerit: appendatur, Luna decrescente, uel in eius minutione, hora quidem aspectus, siue Lunae sit, aut alterius Planetae, non refert. Fauoris nummus uulgo dici potest hic: aliis uero Sigillum, quod Lupum in cruribus persanat. Praedecessores nostri curam istius reperire per artem non potuerunt, existimantes hac de causa morbum incurabilem existere, cum tamen haec sit eius optima, sine quouis alio medio, cura. Aquarius. Quum Sol in Aquarium ingreditur, Mense Ianuario, fiat eadem hora sigillum, ex lique factione mixtorum metallorum, ut auri ◉. ss. Saturni ◉. ii. Martis ◉. i. usque ad insculptionem. Quum autem Planeta Saturnus image30 in domo coeli nona fuerit, sculpantur haec signa uerbamque citissime post unum aliud. Non appendas priusquam Sol in terra fuerit, & in hora Saturni: tum suspensum ad contracturas, morbos frigidos & contractos neruos erit utilissimum: ad memoriae conseruationem, fauorem erga homines conciliandum, & contra uenenum optimum, ut probari potest, apposita quantumuis uenenosa quapiam aranea sigillo, fugit, nec ullo modo manere potest. Pisces. Sigillum Piscium in Februario fieri debet, quum Pisces Sol ingreditur, ex sequentibus metallis. R. Auri, Ferri, Cupri, Argenti ana ◉. ii. image31 Liquefiant omnia simul, effundantur, for metur & signetur sigillum ingressus eadem hora. Postmodum quando mitis Iupiter in octaua coeli domo fuerit hora, dieque suis, nempe louis. Hoc est admirandum instrumentum ad sedandam & expellendam choleram, ex qua nascuntur admodum graues morbi, prout contractura, paralysis, contractio, ardores, & c. contra quae mirahile praestat auxilium uiris & mulicribus. Mitigat podagricos dolores, spasmum aufert, ac omnes dolores ex fluxionibus prouenientes. Sigillum hoc longe suspensum esse debet sub umbilico. Tractatulus Tertius De Nonnullis Naturae communioribus secretis Theophr. Paracelsi. Inuenta coniunctione Martis & Saturni in coelo, ferrum accipe, muremque prius ex eo formabis quam eiusmodi coniunctio praetereat, & hora Iouis inscribito uentri muris haec uerba Albomatatox. Postmodum Luna existente in signo Cancri nono, uel decimo gradu, lateri dextro ιυηθεμάραλιξ. Luna descendente post, & in signi Piscium nono uel decimo gradu existente, lateri sinistro, quod sequitur, insculpito: / [ יורשתחבh ], & super dorsum, in puncto plenilunii ab initio spinae usque ad caudam, hoc uerbum una cum signis, prout uidetur Io+natura Sua Nota, quod a signo Ueneris, usque ad centrum alterius caracteris, linea per transuersum protrahenda sit. Tandem huic muri collarium praeparabis ex Saturno puro, crescente Luna, Saturni die, prima noctis hora, quae Saturnea est, & istos caracteres insculpes Ilcon. 3. ◉. Abe λια. His ad hunc modum absolutis, ada¬ pta collarium hoc in coniunctione Saturni cum Marte, prout supra, & colloca circiter medium aut centrum domus, fugient ex ea glires & mures omnes, quae in ipsa fuerint: & si forte postmodum intrarint extranei, non manebunt ultra horam, quin exeant. Si mus uiuus huic metallico muri filo fuerit alligatus, non uiuet supra horam, ac morietur, non secus ac si uenenum edisset, inflabiturque. De Quibus. Ut nedum habeamus, quo nociua pellaimage32 image33 mus animalia, sed etiam ut conseruemus utilia. Cum oues peste sua corripiuntur, fabrefac ouem ex limo, prout sequitur: R. Limum uel Argillam ex tribus diuersis locis, & circa locum, in quo moraris, item arenam fluentis aquae, de qua potissimum bibunt oues istae circa locum eundem. Omnia simul pinse, cum Luna minuitur, & ex eiusmodi luto figuram ouis tibi finge, sub horam, qua Luna diminutionem pati coeperit, & haec signa cum uerbis superscribe hic atque illic: γῶυρῶλ. Sanor. Panor. Tanor. Iλῶυρ. Hanc ouem in ouile colloca sale conspersam, & eam uiuas oues lambere sinito. quotquot lambent, aut sal hoc degustarint, non infirmantur, nec moriuntur ouili peste: correpte pariter lambendo liberantur ab ea. Tantum natura potest in similibus. Non secus bobus & porcis media praeparari possunt, ac aliis animalibus, unicuique tamen iuxta suam naturam, tempus atque diem. Boues, qui sanguineum patiuntur morbum, suam in eo pestem habent, ut equi suis in uiuulis mortem repentinam. Ad sanguinem scribas in ouo recens nato. Ambramimage35 De Coelesti Med. 143 Aperiatur os bruto, & ouum ei super linguam comprimendo frangatur, & cogatur deglutire, statim inde sanabitur, non bibat ante horas duodecim postea. Itidem equo uiuulas patienti, solum excepto, quod loco uerbi huius & signi ambrabo, & crux, ut superius, ponatur hoc & signum. Kupfamilon, & statim euomet. Postea dato illi mensuram auenae cum sale & aceto, ac inde post horas duodecim cura, ut potet. Statim atque praedictam auenam edit, equitabis per horam unam uel alteram, ut sudet; postea quiescat. Haec sunt naturae secreta, quae tempus, dies & horae possunt, & sine his nihil horum efficitur. Ad muscas. Hoc genus animalium homines infestat, aestatisque tempore cibos immundos reddit, ac iniucundos: ut abigas, ita facito. Premulam tibi confice calybeam prorsus, super cuius capulum haec signa, sub puncto image36 quidem plenilunii, ut in figura uidetur, insculpito. Et a capulo deorsum separatione dictorum signorum & uerborum facta, sculpantur linee tres ad cuspidem omnes tendentes, unam in nouilunio, secundam in alio plenilunio, tertiam rursum in nouilunio. Postmodum sub coniunctionem ◉ & ◉, scribito uerba, quae sequuntur, & signa. Si premulam hanc in parietem fixeris, ubiuis exstiterit, & circum eam duxeris circulum creta, mensalis orbis amplitudine, quotquot aderunt muscae in circulum intrabunt, & ibidem residebunt omnes tam diu donec premulam extraxeris, tumdemum euolabunt, homines, ut prius, uexantes, & c. Finis tractatuli tertii. Tractatulus Quartus De Transmutationis metallorum tempore. Si forte tuum delectet animum, ars transmutationis auri in argentum, uel quod potius erit, argenti in aurum, aut alias metalla cuiuspiam in aliud, ex sequenti mensula tempus commodum addiscere poteris. Nam sane facilima haec est occasio, qua citius & sine periculo magis, ad optatum opus tuum peruenire potest. Mensa transmutationis metallorum, tempus commodum indicans. image37 De Coelesti. Med. 173 Primum exemplum sic pronunciato, caetera consequenter, ut istud. Transmutaturus in Solem Lunam, incipe quum Luna fuerit in sexto gradu Cancrorum hora Lune, sic de reliquis. Haud frustraneae sunt obseruationes temporum in transmutationibus. Omnia siquidem, quae fiunt in hoc mundo, negotia, foelicissime iuxta cursus coelestes ac Planetarum inchoantur & perficiuntur. Cum nos mortales omnes, secundum operationes firmamenti, per omnipotentem creatorem Deum ordinati, regamur: sanitatem & infirmitatem, ac iterum sanitatem acquiramus. Pariter & in medicina sunt operationes istae notandae, nec non obseruandae, quod simplicia saepe suas operationes iuxta sua tempora habeant. Finis Medicinae coelestis Philippi Theophrasti Paracelsi. Lectori. Ne quid desideraretur prioris editionis characteres hic attexere licuit, tum ut suum cuique iudicium integrum maneret, tum ut fidei simul & laboris in emendando praestiti ratio constaret. pagina 97. image40 Pagina 101. image41 Pagina 103. Pagina 105. k 4 Pagina 106. image42 Pagina 112. Pagina 113. Pagina 116. image43 Pagina 117. Pagina 118. k 5 Pagina 119. image44 Pagina 121. Pagina 121. Pagina 123. image45 Pagina 125. Pagina 126. Pagina 130. image46 Pagina 132. Pagina 134. Pagina 135. παλῶχ Pagina 137. Pagina 138. image48 Pagina. 131. Pagina 133. Hanc ultimam figuram inseres paginae 121. huius editionis, cuius titulus est: Ad spasmum. Cap. Xiiii. Pagina 139. image49 Pagina 140. Pagina 108. Pagina 109. Pagina 142. Pagina 123. Pagina 143. Pagina 141.