De Chemia Senioris antiquissimi Philosophi, Libellus, Ut Breuis, Ita artem discentibus, & exercentibus, utilissimus, & uere aureus, nunc primum in lucem aeditus. Ab Artis fideli filio. Senior Philosophus. Quid Soles, Lunae signent, pictaeue tabellae, Quid uenerandi etiam, proflua barba, Senis. Turba quid astantum, uolucrum quid turba uolantum, Antra quid, armati quid pedes usque uolent. Miraris? Ueterum sunt haec monumenta Sophorum, Omnia consignans, iste Libellus habet. De Chemia Senioris antiquis Simi Philosophi, Libellus, Ut Breuis, ita artem discentibus, & exercentibus, utilissimus, & uere aureus. Dixit Senior Zadith Filius Hamuel. Intraui Ego Et Oboel charissima barba, in domum quandam subterraneam, et postea intui ego & Elhasam uniuersos carceres Ioseph ignitos, & uidi in tecto imagines nouem aquilarum pictas, ha- bentes alas expansas, ac si uolarent, pedes uero extentos & apertos, & in pede uniuscuiusque aquilae, similitudo arcus ampli, quam solent ferre sagittarii. Et in pariete domus a dextris & a sinistris intrantis, imagines hominum, stantium, pro ut possent esse perfectiores, et pulchriores, induti diuersis uestimen- tis & coloribus, habentes manus exten- sas, ad interiorem thalamum imminen- tes ad quandam statuam sedentem intus in domo, in latere iuxta parietem thalami interioris, a sinistris intrantis thalamum, contra faciem suam. Et sedebat sub cathedram simili cathedrae Medicorum, extractam a statua illa, & habebat in gremio suo super brachiis suis, & in manibus extentis super genua sua, tabulam marmoream extractam ab ea, cuius longitudo brachii unius, & latitudo unius palmae, & digiti manuum eius de sub tabula reflexi desuper, ac si tenereteam. Et erat tabula sicut liber apertus cuilibet intranti, ueluti si innueret respicere in eam. Et in parte thalami in qua sedebat, erant ima- gines diuersarum rerum infinitae, & litterae de barbaria. Et crat in tabula quam habebat in gremio, in una eius medietate diuisa. Erat enim quedam linea per medium, imago duarum auium De Chemia. in inferiore parte eius, pectore inclinato, quarum auium una habebat alas ab- scisas, & altera habens alas duas, & utraque tenebat rostro caudam alterius, ac si uolans uellet uolare cum altera, & illa uellet retinere uolantem secum. Erant autem illae duae aues colligatae, homogeneae, depictae in una sphaera, quasi imago duarum in uno. Et erat iuxta ca- put uolantis ex duobus sphaera, & supra has duas aues iuxta caput tabulae, proxime digitis statue, imago Lune lucentis: Et ex altera parte tabulae, alia sphaera, respiciens ad aues inferius. Erant autem uniuersa tempora quinque, inferius uidelicet aues duae, & sphaera. Superius uero duae, scilicet imago Lunae, & alia sphaera. In alia autem medietate in capite tabulae declinante ad digitos statuae, erat imago Solis emittens radios, uelut ima- go duorum in uno. Et in altera parte alia imago Solis, cum uno radio descendente, & haec sunt tria, uidelicet duo lumina, & radius duorum in uno, & radius unius descendens, porrectus ad inferius tabulae, circumdans sphaeram nigram, diuisam per circuitum eius, Et factum est duo tertia & tertium. Tertium uero eius habet formam Lunae crescentis, & pars interior alba sine nigredine, & sphaera nigra circumdat eam, & forma earum quasi forma duorum in uno, & Sol simplex. Et haec est imago unius in uno, & haec sunt similiter quinque, & fiunt omnia decem, secundum numerum illarum aquilarum & terrae nigrae. Exposui tibi omnia ista, & composui in carmine, & hoc non habemus nisi a gratia Dei, cuius nomen sit benedictum, ut intelligas & cogites bene in eo, & super eo, & depinxi tibi imagines singulas illius tabule, & quae in ea sunt imagines & figurae in locis suis in isto carmine, quod poteris perpendere ex capitulis, que significant has figuras. Exposui etiam & explanaui has decem figuras, & demonstraui postea finem carminis mei, quod plane non potuit fieri sine carmine, & aperiam tibi manifeste, quae celauit ille sapiens, qui De Chemia. fecit statuam illam in domo illa, in qua descripsit totam illam scientiam, quasi in figura sua, & docuit sapientiam suam in lapide suo, & manifestauit eam intelligentibus. Sciui quod ista statua est in figura sapientis, & quod est in tabula existente super brachiis, & genibus suis in gre- mio suo, est scientia sua occulta quam descripsit per figuras, ut dirigatur ad illum qui cognouerit, & intellexerit, quid uoluerit sapiens per illud propinquius. Est enim illud interius subtiliter perspicientis & cognoscentis terminos sapientiae, ex sermonibus obscuris & typicis, cum contulerit illos sermones illis imaginibus & figuris, unum aperiet reliquum, nec regetur super lapide occulto. Epistola Solis Ad Lunam crescentem. In tenuitate nimia dabo tibi de pulchritudine mea lumen, quo perueni- tur ad perfectionem. Exaltatur enim per hoc ad omne altum. Dixit primo Luna Soli, Tu mei indiges, sicut gallus gallinae indiget, & ego indigeo operatione tua o Sol, sine cessatione, cum tu sis perfectis moribus, pater luminarium, tu es lumen excelsum, dominus & magnus. Ego Luna crescens humida & frigida, & tu Sol calidus & siccus, quan- do copulati fuerimus aequitate status in mansione, in qua non fit aliud, nisi leue habens secum graue, in quo uacabimus, & erimus sicut uacat mulier & uir eius, & hoc est uerum ex locutione. Et erimus o Sol, cum coniuncti fuerimus uacaturi in uentro domus clausae, recipiam a te animam adulando, & si abstuleris pulchritudinem meam, & fiam ex propinquitate tua tenuis, exaltabimur exaltatione spirituum, quando ascendimus ordinem seniorum. Lu- cerna lucis infundetur lucernae meae, & te & me, sicut commixtio uini & aquae dulcis, & prohibebo fluxum meum, postquam induta fuero nigredine tua, colore qui fit uelut attramentum, post solutionem tuam, & coagulationem De Chemia. meam. Cum intrauerimus domum amoris, coagulabitur corpus meum, & ero in uacuitate mea. Respondit Sol, si feceris hoc, & non intuleris mihi nocumentum o Luna, & reuertetur corpus meum, postea nouam dabo tibi uirtutem penetrationis, postquam potens eris in praelio ignis liquefactionis & purgationis, ex qua ibis sine diminutione & tenebris, sicut aes & plumbum, & non impugnaberis, cum non sis rebellis. Beatus qui cogitat in eloquio meo, nec dignitas mea ipsi negabitur, nec uilescet per carnem infirmatus Leo. Quod autem successisti mihi, non nego aptum augmentum plumbi. Igitur desinet lux mea, extinctus est decor meus, quoniam capient de aere mei mundi corporis, & a pinguedine de plumbo uerificato, in syllogismo pondus eorum absque sanguine hircorum, & discer- nit uerum a falso. Ego ferrum durum siccum, ego fortis pistans, omne bonum per me est, & lux secretum secretorum per me generatur, nec res est agens actionem meam. A u Quod Quod habet lucem, factum est in luminis obscuritatem, postquam uero de- ductum est ad perfectionem, conualescit a languoribus, & a tenuitate, & apparebit illud magnum fluxibile capitis & caudae. Et hae duae proprietates, & septem ordines ponderum, quinque eorum sunt absque obscuritate, & quinque lu- centium est pulchritudo. Expositio Horum, Dabitur tibi de uirtute mea, & proprietate Solis de computatione mea & c. Sol est clauis cuiuslibet ianuae, & quod restat sine dubietate, est in firmamento directo determinante. Haec est distinctio septem partium, hec diuisio est directionis & spoliationis, quae has res sordium iubet reuertere in decoctione, & infirmatione ad temperantiam suam reuersorum pullorum, haec est coagulatio absque diuisione. Posteaquam feceris illa septem, quae diuisisti per septem stellas, purgasti, & hoc tritum minute, donec uideantur sicut mar- garitae in similitudine, haec est dealbatio, detegens dubium societatis ad aquam nubium. In hoc ostendit tibi flores aureos, extremitatem omnis caloris, conuersi in similitudinem pauonis, quod introitu residui numerorum stellarum remanentium in corpore decoctum est, a qualibet stella singulariter. Haec est perfectio coagulationis sine fallatia, & factus est Sol perfectus. Pater eius ignis est, & in igne creuit, nec timet terminum ignis, sed fixus est, & non fugitiuus. Pingitur in corpore usque ad cor, hoc est uilis filius, inter filios charior, praeparatio eius est difficilis & occulta, Et homines in uanum ambierunt eam, & hoc est simile ei, Non possederunt, cum nusquam nouerint in aestimatione. Sed cum sit difficilis, delicabilis, facilis, modica, leuis, propinqua, intelligit ipsam ingeniosus, subtiliter arbitrando, quando fuerint clarificati animi ex libris relictis, quos occultauerunt Philosophi, propter praeparationem, quae est difficilium rerum. Hoc est quod corruscat in Elixir, & quod habet de tinctura impressionem, & incipit a potente, & perducit ad actionem. Omnis praeparatio uana est propter hanc, illius rei quam composuerunt, prohibitione eius ab actu suo infirmata est. Facta ignota, propter hoc ne cognoscat omnis animus concupiscentiam suam. Fluit, quod uidentes dicant. Praeparamus eam cum omni praeparatione, nec adepti sumus eam, & cum scientia fecimus illam, & cum preparationibus sapienter operati sumus. Et per hoc stultis sunt stultiores, qui praeparauerunt illud, quod non habet tincturam in se, ex omni re quae tendit ad nihilum, & credunt bene facere, sed nihil acquirunt, preter laborem, & sunt per hoc inflati, quia in impossibilitate excaecati sunt a ueritate, & praeparantes ab opinione sua, cadunt. Dixerunt sapientes antiqui. Hircus est, nec cognoscit, conuenit apud considerantem, & uidentem ad arandum siue pascendum cum Camelis. Superde Chemia. bit enim ex eo quidam sapiens et sciens, & quod omnis sciens nouit, quomodo etiam erret uulgus, habens oculos clau- sos, dormit, cuius barba conuenit pueris. Si habuerint eam, non inueniunt eius praeparationem. Et res non perficitur, nisi cum praeparatione, & hoc est quaesitum. Omnis opinio ipsorum est fallax, quod attraxerunt ignorantes in suis sermociunculis. Ignorans serit ignoranter Colocynthiden, & sperat inde melius commedere, sed quando quod sperabat non inuenerit, redit ad cogitationem suam, et extendit eam, & dicit hoc est ex infortunio. Et hirci deinde quaerunt in testis capitum, & in neruis, & in uentribus, cum uita sit sine ipsis. Nonne hoc est ex paucitate distinctionum, ignorantium, & uituperantium? Si dicerem, auis, homines, aut sunt gratia tritici, fructificant galbanos, Aut palma portauit mala etiam granata, aut uolatilia portauerunt pisces. Respondetur fabulam dixisti, Non generant res, nisi sibi similia, aut fructificant res, nisi fructus suos, nonne conuertentur a sua ignorantia? Ques malae, & a uituperio actus earum ipsis ueniunt, sed prius a dubitatione. Dixerunt patrem argenti & auri esse in terra & mari, Quidam dixerunt esse in arboribus, alii dixerunt in lapidibus, & abbreuiati sunt in his super erroribus, ex credulitate rerum incertarum, & remouerunt laudabilia, ueram significationem scientiae, ex masculis, hircibus oculis uidere, res manifestas ex oculis uirorum & mulierum. Per dicta, si con- sideramus stellas, non est inter nos diuersitas, in hoc, quod opinamur. Ex his & per hoc praeparat sapiens, & per hoc operatio nostra surgit, per seras uel per aperientes seraturas. Per Deum si porrecta fuerit, ad eum palma, non reuertetur uacua, & hoc adulterat occupationem eius in eo, nec scit, que sit peruentio, nec clauis, nec mutat seras, & coagula tinctorum, propterea non peruenit ad artem. Et quidquid figitur de duobus, ex uno similiter potest figi, sumenda est pars alia in scientia, absque partibus, & De Chemia. factum est totum totius oculi. Accipian- tur autem cum scientia et figuris, scilicet Solis et Lunae. Respicias ad radices cum ramis separatim duplicatas a coniunctione et ligatura duarum auium in cauda, qualiter prohibetur una ab ascensu eius, quae est sine plumis, propter paucitatem humoris, qui est sulphur rubeum uerum. Et nomina et cognomina excaecauerunt in libris suis, et uidentes bene probauerunt scientias eorum, hoc est tinctum et tingens, quod super quolibet igne durat. Et cum uicinatur igni, est uenenum, quia omne uenenum est in eo, uelut in luminaribus, et factum est habens splendorem. Abscisae sunt ab eo alae, et pennae, et est manens, non recedens ad superiora, Anima eius uolat propter similitudinem suam, tunc lucerna cum habente alas ascendit in statu, ascendit ab eo anima eius, et exaltatur ad coelum, ut est Sol, ut est oriens in Luna crescente, tunc ad ipsum reuertetur et uilescit animari eum, et humiliatur. Desponsaui ego duo luminaria in actu, et facta est illa quasi aqua in actu habens duo lumina, sicut uidemus Solem habentem duos radios super cinere mortuo pluentes, & reuiuiscit, quod fuerat morti deditum, sicut mortuus post inopiam magnam. Hec est soror, & hic est frater eius, per quem indurauerunt, & desponsauerunt subtilitate praeparationis, figentes eos. Sed postquam facta est conceptio, uolare fecerunt, & fuerunt in domibus montium, hoc significat crescenti Luminari, Lunam crescentem, & aues duas ex ea. Respice igitur praeparationem eius primam, & cogita hoc & Solem, & Soles duos, hoc est utilia ex tribus, & tres comparationes rubeum habentes splendorem, Quatuor, si sunt ex quinque, quae non impellunt, & tria ex duobus sumuntur, et Sol et Soles duo, non ascendunt. Triplex est anima huius proiectionis, uirtus superioris et inferioris est similis. Dixit uero Hermes. Corona sapientum, facta est residuum huius aquae, quae non permittit rem in aquam, sicut tenebrae, sed uiuificat terram, sicut accidens pluuia & terre, sicut duo tertia, & tertium combustum, & congregata est in illa prima, sicut uides eius imaginem depictam, nec est in aperto quod remansit. Sera & fera, infra seram, clauis ei una existit, uilis radicis, & id quod in operatione proiicitur ignorando, minus est uilius. Conferte figuras expositioni, non enim habemus imaginem praeter picturam. Uidens hanc, habet considerationem & discretionem clauis, nempe Solem radiantem cum iustitia, & non cum iniustitia. Hoc carmen sequitur expositionem figurarum eius, & imaginum uerbis planis & manifestis, licet prolongetur ex repetitione dictorum. Alterum est ignis quietus, & est terribilis, forma eius gloriosa. Congelatum autem est eadem aqua, tamen est congelata, & aqua currens est mater congelati; & ex ea est & fuit foemina, & iste masculus. Dixit iterum Maria. Aqua quam iam memoraui, est rex de coelo descendens, & terra cum humore suo suscepit eum, & retinetur aqua coeli cum aqua terrae propter seruitium suum, et propter arenam suam honorat eam, & congregatur aqua in aquam, Alkia in Alkiam, & de albatur Alkia cum Astuam. Sunt uerba Actoris qui uoluit directionem Animae in spiritum, donec commisceatur, id est conueniat, & fiat res una, uelut marmor. Et scito similiter quod dictum est de aqua quam memoraui, quae est rex qui de coelo descendit in terram, cum humore suo suscepit eum, & retinetur aqua coeli ab aqua terrae. Uoluit per hoc aquam diuinam, quae est Anima, & nominauit eum regem, quia spiritualis, & ex terra extractus est, & ascendit ad coelum. Et quod dixit de coelo ue- nit, uoluit per hoc reductionem eius ad terram suam. Et hunc regem quem nominauimus, exponam tibi per illum genitum quem memorauerunt, qui gignitur in aere, & fuit conceptus eius in terra, uel inferius, & haec est uirtus superior coelestis, quam acquisiuit aqua, quae extrahit aerem de aqua. Dixit Hermes. Perficitur in ea uirtus De Chemia. superior & inferior. Et de illa dixit Mar- cos. Non cognouit eam, neque concoepit eam mater eius. Et dixit de ea alius sapiens. Hoc est ouum generatum in aere, ex subtilitate aeris & terrae. Et de ea dixit Calid filius Seid. Accipe ouum ruffum de meliori minera quam poteris reperire, quae neque in aere, neque in terra existit. Nominauit eam ouum rus- sum, quoniam exaltatur, & fit aer, quia color aeris est russus, per quod uult intelligi animam, quae est aqua. Et quidam eorum uocant eam Aerem corporeum. Et dixit Maria. Terra cum humore suscipit eam. Intendit quod terra suscipit animam in aqua existentem, per illud quod habet ex anima in spiritu, quae similis est animae, quae est in aqua. Et in hoc quod tibi exposui, diuersitas est in dictionibus, sed intellectus est idem. Ser- mo eorum est idem, uerus, non diuersus tamen, diuersi turpiter usi sunt exemplis. Item quod dixerunt in diuersis locis: Aer alienus incorporatus, significat per hoc solamen extractum ex opposito post solutionem & destillatio nem, Et hoc fere solum manifestum est, & est cinis extractus ex cinere, & hic est cinis de quodixit Alhomianes. Quis quaerit ouum? an inueniet in eo diem pulchrum? id est non exibit eis de cinere ouorum, Cinis, suauem faciens illorum praeparationem, & pulchram, & coagulantem aquam eorum, sicut ille dixit postea. Et retinebitur aqua coeli cum aqua terrae, & est idem interius. Deinde dixit. Et congregatur aqua, & aqua retinebit aquam, & amaritudo amaritudinem, cinis cinerem, & Albriam retinebit Albriam. Et hoc est illud idem nec est qui inueniat aliam operationem. Dixit sapiens. Inuenit proximus pro- ximum suum. Item alius. Aqua retinet aquam, uidet spiritus & anima quando decocti fuerint, in iteratione destilla- tionis, & tunc permiscentur permixtione uniuersali, & unus retinebit alterum, & fient unum. Unum in subtilitate & spiritualitate, & hoc totum est illud quod uidisti pictum. Uerum duo Soles qui sunt in uno. & Sol simplex, est terra existens sub ipsa aqua splendente. Et radix huius aque, sunt ambae aues colligate, quarum utraque retinet caudam alterius. Et radix harum auium est Luna plena, & haec est Magnesia, & Abarnahas perfectum. Quicquid autem peruenit ad te, ex parabolis, similitudinibus, nominibus, gemmis, floribus, sulphure, arsenico & argento uiuo, de Cambar, & omne nigrum, rubeum & album. Et omnia humida ex acetis, lactibus, sanguinibus, urinis, spermate, fellibus & his similibus. Haec omnia significant hanc Aquam diuinam. Et omnis aqua ei similis, quia assimilauerunt eam omni subtili, ex humidis & aliis, & ouo composito ex rebus. Dixit filius Hamuel, author huius operis. Feci inimicos in carmine figurarum, & imaginum, quas praedixi fuis se descriptas in marmore in gremio sapientis, existentis uel sedentis iuxta hostium thalami, in domo quam sibi aedificauerat, quibus imminebat ad sapientiam suam, sicut precessit in dictis meis, in initio carminis mei. Deinde cognoui explanandam esse praedictarum figurarum significationem, & quidem modo perfectiore quo possum exponere, ad denarrandam huius rei uirtutem, testimonio authoritatum sapientum antiquorum. Unde intendo sermonem dirigere ad omnia, quibus indigent illae figure & imagines explanandae, & radix earum & facilitas preparationis primae, & alia quaedam etc. Figure autem ille quas ordinauit sapiens, sunt sicut radix sapientiae & preparationis, & sunt scientia sapientie totius. Et cum ipse non explanauerit totum, & indiget explanari multis expositionibus, assignationibus, et similibus coloribus, & nominibus quibus nominatur in ordinibus praeparationis, & feci hoc apud finem carminis, exponens manifeste, & explicaui sermonem sicut mos est sapientum antiquorum, ut addatur intellectui interius, & certitudo, & reueletur, quod in aliis est coopertum. Et figuratur in eo Aqua foliata, puri coloris, & illa est quam nominauerunt Sapientes, illis nominibus. Nominauerunt etiam ipsam Aquam diuinam, & Terram stellatam. Feci autem hoc propter multiplicitates eorum que memoraui, & multiplicaui ex assignationibus in ea, & eam demonstraui ex no- minibus eorum cum coloribus. Dixit Sapiens. Haec explanatio, demonstratio est sine inuidia, nec aliquid typici feci, sed eam plenam, & manifestam indicaui. Scias ergo quae sunt quas descripsit Sapiens decem figurae. Quinque ad dextram tabule usque ad medium, que sunt Luna semiplena, & Luna plena ex altera parte supra in margine tabulae, Et tria alia inferius scilicet duae aues & Luna plena, & illa sunt quinque, & haec est medietas primi temporis, quam non praecedit alia praeparatio. Haec medietas iniui operis est, destillatio, tenuatio, & extractio Animae a corpore in aqua spirituali, et hoc corpus, est lapis eorum compositus. Deinde destillatio aquae so- lius. Hoc est nouissimum primi operis, et est aqua munda. B iii In In alia uero medietate tabulae usque ad extremitatem eius declinantem ad sinistram, erant quinque sicut uidisti descriptas in carmine, quae sunt tres superiores, una simplex, & una ex duabus, & haec est duorum in uno, & haec est figura Solis habentis duos radios descen- dentes, & Sol simplex habens unum ra- dium, & est figura unius in una. Et subius in inferiore parte tabulae figura, similiter duorum in uno, & hoc est quod nominauit mundum inferiorem. Tria uero superiora, imago est diuinae spiritualitatis, in qua est aqua portata, quam uocant aurum, & nominant hanc aquam diuinam naturae omnis humidi, ex acetis, urinis, et lactibus, pin- guedinibus, sanguinibus, & spermatibus. Et uocant istam aquam nominibus omnium tincturarum, & florum. Et intendunt per hoc Animam lapidis, quam exaltauerunt in aquam istam suam, & hoc est propter generationem suam in praeparatione secunda. Similiter nominant hanc aquam Nubem uiuificantem, mundum inferiorem, & per haec omnia intelligunt Aquam foliatam, quae est aurum Philosophorum, quod uocauit dominus Hermes Quum, habens multa nomina. Mundus inferior est corpus et cinis combustus, ad quem reducunt Animam honoratam, Et cinis combustus et anima, sunt aurum sapientum, quod seminant in terra sua alba, et terra margaritarum stellata, foliata, benedicta, sitiente, quam nominauit terram foliorum, et terram argenti, et terram auri. Per omnia illa intendunt corpus suum calcinatum et dealbatum. Ista aqua triplex est, Sol descriptus cum duobus radiis, & est figura duorum in uno, et Sol simplex habens radium unum, et haec est figura unius in uno, quae sunt terra. Et haec est aqua ex duabus naturis, et uocat hanc aquam tripli- cem, quia est unum in quo sunt tria, uidelicet aqua, aer, et ignis. Et terra nigra existens inferius, est mundus inferior, ex duobus permixtis et temperatis, et est figura duorum in uno. Et haec est ter- ra ex duobus corporibus, et ista similiter sunt quinque, quae sunt scilicet sphera sicut Luna plena, et in uentre eius est figura Lunae, et duo radii, et tertius radius descendens de coelo inferius, scilicet ab extremitate tabulae superioris ad extremitatem inferioris, circumdans terram. Haec est tertia terra. Prima que intrat in corpora eorum. Secunda quae est terra eorum ex opere Lunari, quod est initium operis secundi. Secundum quod sequitur, est Rubificatio, quam uocant opus secundum, et opus Solis. Et haec tertia pars aquae diuisae in nouem partes, et hoc tertium est dealbatio secundae, quae est initium operis secundi, praeter secundam denigrationem, quae est denigratio prima secundi operis, quia denigrat terram eo- rum albam, quando intrat super eam, deinde dealbat eam. Et hanc dealbationem secundam, uocant Philosophi sapientes, dealbationem primam, quia est initium secundi operis, postquam fit rubificatio cum residuo nouem partium aquae, quia proiiciunt praeparationem primam totam, quae est dissolutio, destillatio, et extractio spirituum de lapide suo, post dispositionem suam, et temperationem primam, quae non praecedit operationem, et nominauerunt opus secundum, quod est dealbatio secunda, et initium secundi operis. Et nominauerunt opus secundum rubificationem Solarem, et dealbationem Lunarem. Intellige haec sophismata, in sermonibus sapientum. Et hoc quod ante ascendere fecisti su- pra has tres partes aquae praeparatae, supra terram eorum albam foliatam, soluetur totum, et fiet terra una, et aqua su- per eam calore picis liquidae. Unde necessaria erat preparatio prima sicut con- suetudo est. Et haec est putrefactio corporis cum igne bestiarum subtili, leui, 150. diebus, et forte apparebit in 50. Et quidam dixerunt 120. diebus, et forsan apparebit albedo 70. Nec approbatur hoc apud eos, quia forte albae significant calorem ignis, Et primum apud ipsos est melius, quam secundum, et ter- tium Lunare, quia significat temperan- tiam ignis, et bonitatem preparationis, quae apparet prius, quia hoc significat intensionem caloris ignis. Resiresiduum uero aque, scilicet sex par- tes quas nominant tincturas, et aquam rubeam, et sanguineam, et nomine omnis rubei, et sunt albae in manifesto, colorant in rubeum. Et opus secundum est albificatio et rubificatio, et sapientes haec duo opera in unum contraxerunt. Nam quando loquuntur de uno, loquuntur etiam et de alio, unde diuersificantur legentibus eorum scripta. Cum ergo mundata fuerit nigredo, et reducta fuerit albedo, imbibunt terram suam illis partibus, que sunt sex partes, diuisae in sex filias, et habent decem colores apparentes in composito, scilicet, secundum numerum nouem aquilarum, et decima est fex, de qua extractae sunt, quas memoraui in prologo carminis praecedentis, quas uidi depictas in toto Elbarba scilicet domus, et quod in pedi- bus de potentiis quas ibi memoraui. Hec sunt omnia que ibi erant depicta in tabula, que descripsi, sicut tunc reperi, et contuli scientiis, ex his que in epistolis suis sunt. Et noui intellectum quem indicauit ille Sapiens, ex eo quod reliquit nobis opus suum uelatum, quod descripsit per figuras. Hoc fecit ut esset propinquum inquisitoribus huius scientiae. Et radix horum decem que sunt per- fectio operis, sunt quinque, scilicet masculus, & foemina, & tres sorores eorum, ingredientes super eis, que sunt salsatura, ingredientes super masculum & foeminam. Prima autem salsatura secundum ipsos, est similiter masculus & foemina. Secunda quam uocant hic aerem, quia iam peruenit in preparatione, quam praecedit salsatura secunda quam memorauimus, & facti duo masculi super unam foeminam. Deinde ingreditur salsatura secunda in eo recens, que est foemina secunda, & facta sunt uniuersa quatuor, scilicet duo masculi, & due foeminae, ex quibus exierunt quatuor colores, & hi sunt numerus eius. Intellige hoc principium numeri, primum & secundum, & dicis duo, & illa sunt tria in numero, deinde dicis tria quae sunt in numero sex, deinde dicis quatuor, & fiunt in numero decem, numeri manide Chemia. festi, occulti autem ipsorum quatuor. His autem numeris perficitur Magnesia, quae Abarnahas existens ex quatuor. Decem uero sunt quatuor, & ex eis extrahuntur, & quatuor ex eis sunt decem. Haec sunt quatuor naturae, scilicet terra, aqua, aer & ignis, ex quibus consistit omnis creatura. Intellige autem hoc. Aer autem germinare facit segetes, & ascendunt per eum ad aera, & propter extenduntur & crescunt, propter quod dixerunt. Cum sit aer mediator inter ignem & aquam, per calorem & humiditatem suam, propterea suscepit ignem & aquam. Est enim uicinus igni per calorem, & aque per humiditatem. Significant ergo per mediatorem ae- rem, quia omnis spiritus subsistit subtilitate fumositatis aeris, propter quod di- ximus, quod natus sapientiae in aere nascitur, quando sublimatur ad alembicum. Propter quod fit aqua uiuificans terram illorum, & embrionem, qui est in terra, qui est anima ex corpore eorum. De Chemia. Secundo quando reducitur ad id circa finem operis. Et scito quod aer existens inter coelum & terram, per quem existit uita uniuscuiusque rei, & currit super omnes quatuor naturas in occul- to, quae sunt terra, aqua, ignis, aer, & cur- rit super illas in statu rectitudinis, et me- liorationis, & est calidus et humidus. Similiter est anima extracta ex lapide eorum, quando existit uita eius, post mortem eius. Et sicut aer est uita uniuscuiusque rei, similiter aqua eorum est caput operis eorum, et clauis, et uita corporis defuncti eorum, quae est terra eorum benedicta, sitiens. Et sicut aer est calidus et humidus, similiter aqua eorum est calida et humida, et est ignis lapidis, et est ignis circumdans, et humiditas aquae eorum est aqua, Et cum aer diutius coqueretur, factus est ignis, in forma aeris habens actionem ignis. Nam postquam labor iste super aerem reiteratus est, & iteratus est calor super ipsum, factus est fortioris caloris, quo comburunt res suas, et denigrant, et dealbant, quia factus est operans operationes De Chemia. ignis, non in ueritate, sed secundum similitudinem uocabuli operationis ignis. Dixit Hermes rex Graecorum. In illo aere est aer, et non aer. Item dixit. Ignis eorum quem tibi monstrauimus est aqua, et ignis noster est ignis, et non ignis. Et sicut dixerunt Sapientes. Homines attrahunt spiritum ex aere, ex quo nutu Dei consistit spiritus eorum. Similiter aes sapientum attrahit spiritus ex humiditate eorum, et uirtutem acquirit, et crescit illud aes, et nutritur, sicut ceterae res augmentum recipientes. Et scito quod per attractionem aeris uiget spiritus, et per ipsum est uita eius. Significatur per hoc anima lapidis, quae facta est tenuis per extensionem spiritus in fixione. Et per illud quo induta est, facta est tenuis et subtilis ad multiplicationem caloris in fixione ignis, scilicet in uirtute ignis, et combustione eius. Cum autem accepit uitam ex aere, quae est uita uniuscuiusque rei, ex animalibus, et uegetabilibus in quibus est augmentum, fiet aer et uita illius quod ingreditur et uiuificat illud mortuum, post mortem suam, De Chemia. propter quod dixerunt sapientes. Conuerte aquam in aerem, ut fiat uita quod in ipso est, & spiritus istius qui ingreditur cum eo, ex quo fit uita uniuscuiusque rei. Et aer similiter uiuificans unamquamque rem. Aer uero ex aqua est, nec separatur ab ea, & ex ambobus consistit uita uniuscuiusque rei. Scias ergo hanc praeparationem, & hunc intellectum, & dimitte alia, nec est ex animalibus, nec ex uegetabilibus, & lapidibus, inanimatis, adustibilibus, cor- ruptibilibus, aliquid simile huic preparationi, quibus omnibus inaniter homines occupantur. Hec est enim aqua calida, & aer quie- tus, & terra liquescens, & ignis circumdans. Et hoc est quod ipsi fecerunt aquam suam corpus, cum ad ignem fige- retur, in quo uirtute caloris spoliauerunt cum sua superflua humiditate, deinde rursus in aquam soluerunt, postea in praeparatione ui ignis ipsum exaltauerunt in aerem. Hunc deinde addiderunt praeparationi sue, hec facta est calida, ignea, adurens, potens. Quam uocauerunt ignem operatione sua. Et erant he quatuor na- turae in ea, & ex ea, & per eam generatae sunt, & conuenerunt repugnantia, in hoc unico. Propter quod haec Anima quae ingreditur, fit uitalis in spiritu, per attractionem aeris, ex reiteratione sublimationis eius, id est destillationis ex qua reiteratione fit ignis, sed fortioris caloris, & adustionis quam ignis. Haec est praeparatio, qua excaecati sunt homines, & errauerunt errore lon- go, cum ignorent hunc lapidem hac praeparatione praeparatum. Et peruenit in hanc aquam praeparatione prima, uirtus superior, & inferior. Sicut dixit sapiens studiosis, qui est mare sapientum, Hermes. Et facta est dominans superio- ribus & inferioribus, & faciens mirabilia in re, & eius contraria, quia denigrat, dealbat, & rubificat, indurat molle, & mollificat durum, & frater eius est cinis extractus a cinere, cum corde eorum albo. Secundo quod uocat terram benedictam, sitientem, & cinerem qui est ferde Chemia. mentum. Auri aqua est fermentum, & corpora sunt terra eorum, & fermentum huius aquae diuine, est cinis, qui est fermentum fermenti. Quod uocauit Maria sapiens, in quodam loco librorum suorum, Coagulum, cum sit coagulans aquam illorum, in terra eorum, quae est corpus secundum. Et haec est Corona uictoriae, & uocauerunt ipsum argentum, propter intensionem albedinis ipsius, & hoc in aqua illorum foliata, significauerunt per dictum suum. Commiscete aurum cum auro, id est, commiscete aquam & cinerem. Et de hoc cinere, & de hoc corpore eorum secundo dealbato, dixit Hermes filio suo. Semina aurum, in terra alba foliata. Nominauit ergo hic Hermes aquam illorum albam, aurum, ideo quod Anima tingens latet in aqua illorum alba, cum dominetur ei spiritus calore suo & albedine. Uocauit corpus illorum terram albam foliatam. Luna plena est aqua Philosophorum & radix scientiae. Est enim Luna dominatrix humorum, & Luna crescens superius, & Luna duplex superius, sunt tres partes aquae. Et innotesco tibi o fili, quod inuestigaui super communicationem Lunae plenae, per figuram Lune quam descripsit Sapiens, iuxta Lunam plenam, quae est uicina illi, et fecit significationem eius, & nisi esset bona illa sphaera, quae est figura Lunae plene, ignoraretur quid esset. Et hec semper est Luna apud perfectionem, & plenitudinem sui luminis. Et per omnia illa intendit Sapiens, opus inuentum, approximare inuentis. Et Luna plena est Magnesia, que est Abarnahas perfectum, & est lapis perfectus & rotundus, & est mare, unde in- tellexi, quod haec est radix scientiae huius occultae. Intellexi etiam quod duae aues sunt ex Luna plena, quia Sapiens depinxiteas iuxta, sicut descripsi tibi in loco suo inter carmen meum, ut scias & intelligas illud. Cum autem depinxisset eas, & etiam depinxisset ex altera parte Lunam semiplenam, quod ipsae essent ex ea, & idem sunt rami eius, & illa est radix earum ex qua sunt, & quod illa est totum, & pars totius. Et quod ex illa egrediuntur duo fumi, quorum caput unius, est ad caudam alterius, sicut uidisti. Et hoc est quod Sapiens fecit ser- monem harum, sicut fecit plenae Lune, ut significaret per suam Lunam plenam, quod duae aues essent colligatae ex ea, & ego cognoui rem ad quam intendit, per Lunae plenae figuram, quid sit. Quia Luna est domina humiditatis. Et scito, quod istae due aues sunt masculus & foemina, quos indicant sapien- tes, & ipsi sunt lapis eorum, cum desponsati fuerint, & coagulati, sicut uidisti figuram eorum, quod coagulati erant & coniuncti, & facti una res. Apparet tamen quod sint duo, & illa res una ex duabus que coactae, factae sunt una res, id ex quo fuit, & hoc est Luna plena. Et in statu diminutionis, & plenitudinis eius aspectus plene Lune. Et unaqueque illarum auium, retinet alteram. Coagulatum autem retinet Kaled, id est, qui est masculus retinet uolantem, & uolans est foemina, quae habet alas integras. Et uolans uult uolare cum alia, sed auis quae non habet alas, retinet illam. Et hoc principium primi operis est. Prohibet autem uolantem a uolatu, & ipsum facit stare secum & colligate sunt, & retentae, & incarceratae. Masculus autem est, qui sine alis existit sub foemina, foemina uero habet alas. Propterea dixerunt. Proiicite foeminam super masculum, & ascendet masculus super foeminam. Quando autem ingredi feceris super eis tria alia, uidelicet Lunam duplicem & crescentem, fiet totum aliquid, sed non ingreditur super eos unaquaeque pars trium, nisi in uase suo, & in ordine suo ex praeparatione, nec ingrediuntur similiter. Cum uero due fuerint persone, & tres fuerint perfecte, coagulabitur to- tum, & fiet unum. Duo uero prima erant Abarnahas imperfectum. Sed quando ingressae sunt tincturae, & pluerunt pluuiae de coelo, tunc est Abarnahas perfectum, & hoc est ouum ruffum, quod habet in se totum, quod eis est necessarium, & est mare eorum, & pater auri, & mater coelorum, & propter hoc nominauerunt lapidem hunc, post dealbationem eius secundum aurum. Et dixerunt, aurum nostrum non est aurum uulgi, & illud significauerunt in dicto suo, ante salsaturam, quae est dealbatio. Postquam denigrati sunt masculus & foemina, dealbauerunt aurum. Et haec ratio habet triplicem intentionem. Primo dixerunt dealbata auis, hoc est com- positum primum, quod est masculus, & foemina, quia denigratum est, postquam dealbauit id foemina, & uicit colore suo. Deinde denigrati sunt duoquia ignis denigrauit id, cum preparatione, et nominauerunt illam denigrationem, primam coniunctionem, quia coniunctus masculus est foemine. Et est signum perfectae coniunctionis, et susceptionis unius alterius. Et tunc nominauerunt opus nomine omnis nigredinis, sicut in denigratione secunda, uidelicet carbonem montis, et picem, et antimonium, et alkali, et martali, et aliis nominibus. Et hoc est argentum uiuum extractum de Cambar, sine typo et similitudine, et est Animae extractio a cinere, et Cinis qui est mundatus, postea fit fex, quia ulterius non indigemus ipso. Nominauerunt similiter cinerem suum, calcem, et uitrum, et lithargirium suum, et aquam mundam, quia mundata est a tenebris animae, a materia nigredinis. Separatur enim ab ea malitia eius, quae est terrestreitas mala. Et haec sunt folia et flores eius, scilicet anima, et spiritus eius, qui sunt in ea, et uocauerunt aquam coloratam a coloribus suis. Alius autem intellectus huius orationis est, dealbare aurum, et est praeparatio Animae cum aqua spirituali, donec dealbetur, et dominetur ei, cum colore suo, et fient amba albe, resplendentes, habentes lucem et splendorem, deinde colorat Animam. Cumque perueterit ad hunc terminum dealbationis et praeparationis, factus est subtiliter spi- ritus, cum quo preparata est, et uocatus est tunc ipse spiritus, aqua purificata, aqua diuina. Tertius huius orationis intellectus est, dealbare aurum, significat dealbationem corporis eorum, quia est terra eorum alba, post ingressionem trium partium primarum super eo, ex nouem partibus, & manifestationem nigredinis in eo. Unde dixerunt, Dealbate aurum, significauerunt hoc dicto, tertium intellectum. Cum ergo dicunt dealbate aurum, comprehendunt hos tres intellectus, in hac oratione una. Et nominant haec tria, de primo masculo auri, & uocant Animam extractam ab eo, post complementum lapidis, cum suis permixtionibus auri, & est aurum sapientum in uirtute. In quo dixit Hermes. Seminate aurum in terram albam foliatam. Terra alba foliata, est Corona uictoriae, quae est cinis extractus a cinere, & corpus eorum secundum. Nominant autem corpus eorum, in quo semi- nant aurum suum. Cum autem dixerunt in libris suis secundum similitudinem exemplorum. Extrahe salem alkali etc. per nigredinem, intelligit corpus suum, & per salem suum cinerem, & animam, quam extrahunt ab eo. Ho- mines uero qui legunt in libris modernorum, dicunt & extrahunt salem, alkali tinctorum, & operantur cum eo, & non prosperantur in aliquo, & per hoc & similia deuiauerunt homines, a cognitione lapidis eorum. Et scito quod haec denigratio, est tinctura totius, quae redit postquam coope- rit albedinem tinctura, & hoc est in fine praeparationis, & post complementum destillationis, & reductionis aquae super terram. Soluunt enim hanc tincturam cum humiditate, que est ex ipso in principio, & in fine cum igne, sicut uides granum Hospho seu Offoto in gramine suo, cum aqua & igne naturaliter augmentari & nutriri, & generatur in eo tinctura, ex eo, & in eo. Unde ostendit nobis Heffor, in quo est tinctu- ra in cacumine eius. Et propter hoc dixerunt. Uertite aurum in folia, id est, facite ut habeant colorem foliorum, ut sint folia nostra color. Uoluerunt enim per hoc, dealbationem eius primam, quam nominauerunt salsaturam, & co- agulationem totius in album. Proiicite folia, id est, soluite ut fiant De Chemia. aqua, & cum corpus fuerit album, tunc extrahe animam eius, quae est sulphur ipsius, & tinctura eius, quam uocant gemmam & gluten auri, & extrahitur post putrefactionem, & solutionem in aqua eorum spirituali, cum sublimatione & destillatione, & hoc nominauerunt Cribrationem. Unde dixerunt, Cribra illud cribro, & filo, id est cucurbita, & alembico. Unde occultauerunt hoc nomen cucurbitae & alembici, & dixerunt cribro & filo. Nam quidam sapientes ( quos uocant auos mundi ) dixerunt, uas supra uas. Cum autem extraxerunt illam Animam, & ipsa perfecta est, in aqua ipsorum spirituali, quae est spiritus humidus, praeparant illam solam cum aqua sua in sublimatione, donec attenuetur in destillatione per rectificationem, & clarificetur & conuertatur in spiritum, cum spiritu humido, quo madefecerunt eam, & dissoluerunt. Et postquam erat corpus fixum, & siccum, accommodauerunt ei Animam per putrefactionem & solutionem, deinde cum ingenio extraxerunt eam a corpore suo illam retinente. Distractione autem & dissolutione corporis sic facta, mansit ipsa in aqua sibi simili, que est pater eius in pre- paratione, donec conuertat ipsum in spiritum, tunc penetrat & extenditur in corporibus cum spiritu humido, quem nominant sapientes auem Hermetis, quia praeparator est, siue rector corporis eius, & extractor. Et ipse est reductor ad corpus suum, quod uiuificabit post mortem suam, per hanc uitam postea nulla erit mors. Propterea quod uita infunditur, sicut spiritus corpori. Deinde fecerunt hoc corpus, quod nominauerunt ignem cum dissolutione animarum, et mutauerunt ipsum ab anima cum humiditate, & factum est calidum, humidum, & tunc nominauerunt animam, & sanguinem aeris, & aurum, & tincturam, & nomine uniuscuiusque rei sibi simili. Nominauerunt similiter ipsam Embrionem, & genitum. Coepit autem esse Embrio per multiplicationem ascendens ad aera, & descendens coepit esse in hac aqua praeparata prolongatione praeparationis, res non existens in ea. Propter quod dixerunt sapientes. Facite res esse rem, & propterea factus est lapis eorum agens res. Et quidquid est in manibus hominum, est uacuum & uanum. Quia uirtus, quam uocant Em- brionem & genitum, non generatur nisi in lapide eorum tingente, aliter quam uniuersi lapides, siue sicci, siue humidi per putrefactionem, & calorem alarum, sicut formatur pullus. Et sicut formatur homo ex spermate, & alia animalia. Et sic formantur res per putrefactionem, & calorem alarum. Deinde fecerunt hanc animam, per attenuationem & subtiliationem, in conuersione spirituum, ut tingat, & imprimatur corporibus. Propterea dicunt sa- pientes. Aes nostrum est sicut homo ha- bens spiritum, animam, & corpus. Pro- pterea dicunt sapientes, Tria & tria sunt unum. Deinde dixerunt, in uno sunt tria, & spiritus, anima, & corpus sunt unum, & omnia sunt ex uno. Et haec praeparatio est quam uocant, Conuersionem suam, in praeparatione de statu in statum, de re ad rem, de infirmitate ad potentiam, de grossitie ad tenuitatem, & subtilitatem, sicut praeparatur semen solum in matrice praeparatione naturali, de re ad rem, donec formetur inde homo perfectus, ex quo fuit radix eius & principium, nec mutatur ad hoc, nec exit a radice sua de re ad rem, sine ingressione alterius rei super ipsum, nisi sanguis menstruosus, ex quo fuit semen, id est ex sanguine ei simili, et ex ipso fuit nutrimentum. Et similiter ouum sine ingressione alterius rei, quae ingreditur super eo, conuertitur de statu in statum, & diuiditur de re ad rem, & fit pullus uolans, sicut illud a quo habet radicem, et principium. Et similiter semina omnia, et nascentia terrae, putrefiunt, et mundantur, et ingreditur super eis putrefactio uel cor- ruptio, deinde germinant et augmentantur, sicut ea ex quibus habuerunt ra- dicem, et principium. Et propter hoc mineralia non mutantur, ut exeant a sua radice, sed redeant ad illud ex quo sunt, nec conuertuntur ex hoc ad aliud, et qui dicit aliud, falsum dicit. Haec est ergo conuersio et diuisio quam audis in libro sapientum. Ne intendas ad multas aquas, habentes colores, faciunt multi in capillis, in fellibus, et ouis, cum non intelligant ueram sapientiam. Illi autem numeralibus nominauerunt kibrick siccum et combustum, et comburans, et uocauerunt Abruitam animam, et dixerunt in manifesto sermonis eorum Sulphura et Animam. Uolunt tamen sapientes illam Animam, quam tibi assignaui ex lapide eorum, qui conuertitur de statu in statum in preparatione, quam animam uocauerunt sulphura et corpora. Similiter uocauerunt eorum corpora sulphures, et sulphur rubeum, et est anima. Et occupauerunt se homines sulphuribus quae nouit uulgus, et denominauerunt a cognitione anime, quum uocauerunt sulphur album portare in aqua eorum. Non tamen est sulphur, sed facit operationes sulphuris. Unde satisfecerunt sapientes hominibus, qui dixerunt sulphur nostrum non est sulphur uulgi, quia sulphur uulgi comburitur, sicut sulphur sapientum album comburit combustione albedinis, et meliorationis. Et combustio sapientum, est dealbatio tota: Et de hoc loquutus sum diffuse in libro meo, qui dicitur, Clauis sapientie maioris. Nominant autem haec tria, argentum uiuum ingrediens super masculum, et foeminam, quo dealbant compositum, et tingunt, et tinguntur ab eo. Et propter hoc dixerunt sapientes, quod lapis eorum consistit in quinque, et uerum dixerunt, quia intendunt per hoc masculum et foeminam, et haec tria argenta uiua. Et quando dixerunt de uno, uerum dixerunt, quia omnia illa sunt ex uno. Et similiter dixerunt ex septem, et quod addunt super his est ex eo, quod ingreditur super eo, ex additionibus quae sunt ex eo et in eo, et in ordinibus praeparationis, in putrefactione, conuersione, et dissolutione, et in pluribus ex his, et uerum dicunt. Et quod in eo est ex coloribus et uirtutide Chemia. bus, & naturis & saporibus est. Et propterea dixerunt decem, sicut ex uno, & in uno decem sunt, & illa sunt partes su- periores, coelestes scilicet, Sol duplex habens duos radios, & Sol simplex, & sunt flores quos nominauerunt secundum multitudinem florum lignorum, uidelicet flores lapidis, qui sunt anima, & animae tinctura, & tincturae sulphuris, & sulphura quae despoliabantur in hac permixtione, quae est Magnesia post putrefactionem, & post destillatio- nem, aliquid post aliquid, paulatim & paulatim. Nec egreditur haec Anima a lapide una uice, sed egreditur multis uicibus, paulatim & paulatim, aliquid post aliquid. Postea nuncupatum est hoc, anima animae, & flos & flores, & tinctura & tincture, sanguis, & sanguines, pinguedo & pinguedines, propter egressionem eius cum spiritu paulatim, aliquid post aliquid ascendens ad aera, propter quod dixerunt animas, & dixerunt, & nominauerunt eum spiritum, & spiritus, quoniam eius natura subtiliata est, & facta est tenuis & subtilis postquam facta est Anima. Ideoque dixerunt spiritum cum quo extraxerunt a corpore suo, & cum ipso praeparauerunt eam, & redegerunt in spiritus, & est spiritus unus, & anima una, per egressionem spiritus a corpore, et est Abar nahas perfectum. Nominauerunt etiam Magnesiam, aliquid post aliquid, propter ingressionem eius in ipsum super animas, aliquid post aliquid in ordinibus praeparationum, & tunc nominatur spiritus, & est spiritus unus. Similiter uocauerunt corpus, & corpora eodem modo, quia corpora sunt masculus & foemina, Colligatae & coagulate, & tres imbibitiones quas uocauerunt nutrimentum, & salsaturas, & uitrum, & alumen calcinatum, & cinerem, & ligamentum album, & arenam, & nomine cuiuslibet rei siccae, & similium. Quando uero coagulata est anima, cum masculo aut foemina, quae sunt ex eis, & de radice eorum, & una illarum trium scilicet imbibitionum est masculus, quem uocauerunt aerem, addenda De Chemia. erit, quia effectus est masculus, & effecti sunt duo masculi, & duae foeminae, et inter eos est una foemina. Et facti sunt omnes quatuor, duo masculi & due foe- minae. Et perfecta est domus quatuor partibus suis, & tecto. Et hic est lapis perfectus ex quinque, & facta sunt quinque corpora, & sunt unum, quia sunt eadem. Propterea dixit sapiens. Tres compassiones sunt, & quelibet compassio est coagulatio, unde sunt tres coagulationes. Significauit per hoc haec tria alia, quae coagulata fuerunt cum masculo primo & foemina, & haec est tinctura quaesita, et res perfecta. Quidam uero eorum nomina uariant, ut hoc. Ex tribus terris, Quarum prima est margaritarum, secunda terra foliorum, tertia terra est terra auri. Ideo nominauerunt similiter Animam & spiritum, ex hac permixtione egredientes, Arsenicum citrinum, et arsenicum rubeum. Per rubeum uolunt animam tingentem. Similiter uocant hanc animam tingentem sulphur rubeum, spiritum, arsenicum citrinum, quia spiritus dealbat animas, et dominatur colore suo. Et nominant Animam aes, et ipsa est fumus grauis, et ideo nominauerunt spiritum Cernick, et argentum, quia dealbat aes eorum. Et quia dominatur spiritus colore suo huic Animae, et dealbat eam, sicut argentum dealbat aes eorum. Ideoque possibile fuit sapientibus dicere, corpus et corpora, anima et animas, spiritum et spiritus. Et si exiret hec Ani- ma a spiritu suo una, dicerent animam et animas, spiritum et spiritus, corpus et corpora, nec dicerent hoc, nisi propter hoc quod tibi demonstraui de egressione eius paulatim. Nec mentiuntur, quia egredientur ex partibus, et unaquaeque pars habet spiritum, et animam, et corpus. Haec autem res est una, et alia quae partitus est in plura, per ingressionem eius, super illa in gradibus suis, ex ordinibus praeparationis, et dicitur spiritus, et spiritus anima, et anime corpus et corpora, sicut ordinaui et demon straui per dictum eorum ex pluribus, et uno, et diuersis rebus. Et hoc est quando congregatur radix, et istud quod inde Chemia. greditur super eo, ex partibus quas par- titus est ex eo, in una praeparatione, que conuertit ipsum de re in rem, de colore in colorem, et de sapore in saporem, et de natura in naturam. Et propter hoc multiplicauerunt eius nomina, et assignationes. Unde possibile eis dicere, ex pluribus, ex uno, et diuersis rebus. Sed ista plura sunt unum, nec sunt ex alio, et dictum illorum est, quod tibi exposui ex pluribus, et uno, et ex rebus diuersis, est idem et unum, non habens secundum. Et si dixerunt plura, uerum dixerunt, propter quod ingreditur super eo, et ex his que diuiserunt ex eo, hoc est ex partibus suis, quae sunt in eo, et ipsum est ex eis, et propter quod habet in se, et illa habent in se externa, in coloribus, saporibus, et statibus, in quae commutantur in praeparatione, et sunt diuersae res et numeri noctium et dierum, in praeparatione longinqua. Quia non perficitur medicina haec, quae est Elixir eorum, nisi ex diuersis rebus, et hunc labo- rem non nisi in multis diebus absoluunt. Et hoc uoluerunt quod typice protulerunt, memorando Planetas septem, et signa. 12. et naturas eorum, et colores, et quicquid in eis est. Cuius exemplum est granum frumenti, quod non fit in germine suo granum, nisi ex diuersis rebus, cum sit res una, et diuerse res sint praeparationes eius, in multis diebus et noctibus, per humorem terrae, et calorem solis. Quia prius terra aratur, et seritur, postea metitur, deinde trituratur, et uentilatur, et alia multa quae operantur homines, donec extrahantur grana, deinde purgantur, et moluntur, et tartarisantur, et massantur, fermentantur, et coquuntur, et fit panis, et hoc non fit nisi ex diuersis rebus, in multis diebus, et noctibus et horis, et ex hoc consequi- tur hoc quod consignauimus prius. Et multitudo praeparationis tam uaria est, ut comprehendi uix possit. Deinde et sophismata Sapientum accedunt, ueluti cum dicunt, quod res nostra est ex una re, non opinetur aliquis, quod sit ex una re, sed ex diuersis, quae praeparatae, facte sunt unum. Et hoc dictum tibi monstra uit intellectum ipsorum in illo. Quando enim congregatae fuerint hae res ex similibus lapidibus, et nomina eorum, et naturae, et sapores, et odores, et operationes, et numeri plures, et diuersi sunt. Et cum reducti fuerint ad illud ex quo sunt, unum in ueritate est. Unde uerum dixerunt per omnia, Homines uero non intelligunt uerba eorum, nec praecipiunt quod intenditur. Unde falsificant ueridicos, et uerificant, falsidicos opinionibus suis, et sibi debent imponere culpam, non sapientibus. Error enim eorum est ex ignorantia intentionis eorum, quando audiunt diuersa uerba, sed ignota intellectui eorum, cum sint in intellectu occulto. Ipsi uero saltem pro ut est littera et assignatio, intelligunt, et sic falluntur, cum sit sepultum in occulto, quod manifestandum esset. Nam qui dicit ex sapientibus Ani- mam, intendit tincturam totaliter ab ipso lapide extractam. Et qui dixerunt tincturas, flores, et animas, et pinguedines, et his similia, ut in pluribus de sanguine, de sanguinibus, de aceto, et acetis, uolunt per hanc tincturam de anima quam diximus esse animas. Et secundum hunc modum et praeparationem dicitur in spititibus. Et si quis studeret inuenire aliam rem, que faceret hasce operationes, non inueniret. Et haec est huius sapientis intentio. Similiter et in lapide eorum intellige, quia non inueniunt rem quae faciat operationes, super intentionem inquisitionis, et studii. Per hoc etiam quod dixit. Studuerunt inquirere aliud quod faciat operationes suas, et non potuerunt inuenire. Et ipsi quaerunt tincturas, quae faciant eis argentum, et aurum ex alio lapide, et sapientes non possunt extrahere tincturam ex alia re, nec potuerunt inuenire, nisi ex hoclapide impari. Et ipsi dicunt quod scientia sit in omni re creata, ex lapidibus terrenis, et aliis, et ipsi semper praeparant, et non prosperantur, et ab ignorantia non exterminantur. Dixit iterum Marchos. Medius lapis sapientum sine dubio est lapis citrinus, et funditur in igne fusione plumbi, et rubet tali rubore, quod nunquam de De Chemia. caetero erit citrinus, & habet oleum lucens, et rubens, sicut rubinus. Et oleum eius uelocioris egressionis in aquam, quia est de genere aquae, licet sit lapis. Nam qui dicit spiritus intendit totum spiritum & animas similiter ingredientes super corpus in gradibus praeparationis, paulatim & paulatim partem post partem. Et tinctura est tota aqua tingens. Et tincture sunt sex partes reseruate in sex uiolis, quibus tinguntur, cum ingre- diuntur super corpus eorum album, quod uocant terram suam. Et illae sunt quas assimilant floribus arborum, & nominant, eas alumina, & aquam rubeam, quae tamen non sunt rubeae, sed nominauerunt sic ab operatione sua. Similiter est extractio animae a corpore suo, cum spiritu ipsum exigente. quando alteratum fuerit corpus, & dissolutum paulatim & paulatim, aliquid post aliquid. Non enim ingreditur uice una. Et hae partes sunt de spiritu uno, praeter quem non est alius. Spiritus autem est ex eo, sed diuersificatur anima ab isto spiritu, qui est radix eius, ex eo De Chemia quod acquisiuit sibi a calore ignis, & fa- cta calida & humida, in natura sanguinis & aeris, quae prius erat corpus siccum, calidum & igneum, & hoc similiter, postquam extitit calida & ignea. Intellige hunc modum, cum conuertisti ipsum a frigido, humido, ad calidum humidum. Similiter cum dicunt aquam et aquas, intenduntur per hoc dictum aquam unam, quae est spiritus, ex qua patiuntur aquae. Intellige & cogita bene, quia inuenies esse uerum. Modus alius animalibus, & speciebus, quod masculus et foemina, et quod libet per se ingrediens super eis, habet spiritum, corpus & animam. Propter quod dixerunt. Spiritus, Animas, & corpora: Et hoc plane, non obscure, & uere dicunt. Et propter multiplicationem conuersionum, & statuum ex alterationibus, morte & uita, generatione, lactatione, balneis, & nutritione, no minata est sapientia. Quia lapis iste est diuersus ab omnibus lapidibus in naturis suis, & in perfectione sua, & suscede Chemia. ptione nutrimenti, & augmenti in preparationibus suis, quibus nihil nostrarum praeparationum assimilatur. Quia est de semine mundo, habens multam benedictionem. Et si esset ut opinantur, de lapidibus suis terrenis, aut uegetabilibus, aut terrenis, non nominaretur sapientia, cum nec mors, aut uita in ipsis sit, nec desponsatio, nec conceptio, nec generatio prolis, nec nutritio, cum nostrae praeparationes, quas nominauimus, ex animalibus nostris & lapidibus, quos uidimus et fecimus super eis, non ex uanitatibus & preparationibus illorum sint. Age ergo semper gratias Deo glorioso, & sublimi, & abhorre conuentum hominum, & apprehende solitariam uitam, & diutius cogita in omnibus quae habes, & quae percepisti per expositionem meam, quam tibi exposui in his tribus libris, quibus potens eris super libatione uerborum sapientum, & expositione, & omnium quae typice protulerunt, in figuris etiam, imaginibus, & parabolis, & cognosces lapidem eorum, & praeparationem, non sicut ille, qui obscurauit librum suum, et modum adeundi. Quidam enim dixerunt. Accipe taliter & taliter & c. sed iniuste, & auare, & non aspicias libros ipsorum, nec dubites de his quae peruenerunt ad te a nobis. Et si contra dixerint tibi ignorantes, aut humiliati fuerint pro posse suo, non proferas eis aliquid ex his que habes, nec improbes uanitatem illorum similitudinibus ueritatis, quae facta est tibi, & esto cum uero ubicunque fuerit, & dimitte eos, quia non inuenio aliquem quaerentem illud, quod inueniunt sapientes, sed sunt omnes inuoluti uanitate, incedentes ad illud quod non est dignum respici, propter magnam ignorantiam suam, & defectum interitus. Sed ego feci tibi per hoc quod exposui hos sapientiae intellectus. Sapientiae cor est in constantia. Unde uideri tibi poterunt omnes inquisitores, huius artis ipsam ignorantes, bestiis similes, ex eo quod ignorant, quod tu nosti. Cum autem intelligis hos tres libros meos, librum Clauis sapientiae maioris & hunc librum cum his quae peruenerunt ad te ex carminibus meis in arte & uerabaha, id est, figuris suis, & similitudinibus, & imaginibus, & significationibus illa rum imaginum, factus es sapientior omnibus istis. Exterior homo uero habens rationem bene dispositam, subtilis ingenii, percipit ex paucis significationem mul- torum. Itaque ex doctrina illa multa tibi aperientur, & ex uerbis eorum uerba manifesta longinquum est, ut concludat ipse aliud, qui prodit ex uno libro sapientum, uel ex multis libris, sicut ego prodi. Et quomodo est hoc, cum ipsi non intelligant a me, quod ego legi & studui die ac nocte, & laboraui multis annis. Deinde exposui eis, & cogitaui in eo per inspirationem, & suspensionem, & propter hoc propiciatus sum huic scien- tiae, & seniores eorum apud quos est iu- dicium, non intellexerunt a me litteram unam, ex his quae explanaui eis, & approximaui intellectum eorum, sed ipsi postea nitebant super praeparatione ciborum, & gallinarum earum, & capillorum, et lapidum eorum carentium humore, siccorum, combustorum, corruptibilium, frigidorum, malorum, ex quibus querunt quam non habent tincturam, quo tingunt aurum et argentum. Sic ergo errauerunt, et damnificati sunt, damno apparente. Reuertamur ergo ad illud, de quo digressi sumus, in extra- ctione Animae paulatim, et paulatim a corpore suo. Dixit rex Marchos, et est typicum in eo et parabola, in uenatione Leonis, secundum quod ipse ordinauit, quia retinet in similitudinibus modos typicos, et in parabolis, ut annunciet posteris per hoc, quanta sciebant philosophi, et quanta malitia erat, et est in hominibus, et contumacia, ut deueniant homines insipientes ab ista scientia, et tamen est propinqua habentibus intellectum. Dixit ergo Marchos matri suae. Quomodo uenaris leonem? et admirata est mater eius, et dixit. Ego respicio in cum, cum uult arripere iter suum, et De Chemia. exiens praecedo eum, et sedeo in uia, et fodio ipsi foueam in medio uiae, per quod intendit cucurbitam, et aedifico super foueam tectum uitreum, quod cum ingressus fuerit, uideo quo modo moritur, et alteratur color eius post mortem, a colore, in colorem. Et cum appropinquatus fuerit thalamo, accen- do ignem sine fumo in ista fouea, habentem flammam egredientem super Stakonos, id est, super nigros carbones, sicut greditur mater pia super uentrem filii sui. Et assimilauit subtilitatem caloris ignis, gressui piae matris super uentrem filii sui. Dixit enim ei mater sua. O Marchos, Oportet ne hunc ignem esse leuiorem calore febris? Dixit ei Marchos, o mater fiat in statu febris. Deinde, o mater. Reuertor et accendo illum ignem, sicuttibi assignaui, et pono ad illum lapidem, quem qui cognoscit ponit illum super oculos suos, et qui non cognoscit proiicit illum. Cum autem apportauero illum super ignem, facit odorem quem diligit Leo. Cum uero Leo odorat lapidem illum, ueniet uelox ut intretthalamum illum uitreum, et cadit in foueam quem trans- glutit lapis ille, ita quod non potero uidere aliquid de eo. Et hic lapis quem di- ligit Leo, est foemina, quia ipsa cooperit ipsum colore suo, propter quod dixit, non uidebo ex eo aliquid. Cum uero uigoratus fuerit per dies aliquot ( uult per hoc stationem suam in praeparatione ) et quot ingreditur in ipsum de nutrimento, emittit manum eius dextram, quam cum emiserit abscindo eam. Deinde stat rursus per aliquot dies, et emittit manum eius sinistram, quam cum emiserit, abscindo eam. Deinde stat, et emittit pedem eius dextrum quem cum emiserit abscindo illum. Deinde emittit pedem eius sinistrum, et eundem etiam abscindo, tunc interfectus est. Deinde caput, manus, et pedes colligo, et calefacio eis aquam extractam a cordibus statuarum ex lapidibus albis et citrinis, quae cadit de coelo tempore pluuiae, et colligimus eam, et reseruamus ad decoctionem capitis, manuum, et pedum Leonis huius. Quod postde Chemia. quam decoxerimus, recipimus ius eorum, & nutrimus in uase uitreo, deinde reducimus ad corpus Leonis istius, & decoquimus cum illo iure. Innuit per illam decoctionem, permixtionem, & reductionem, donec liberetur Anima paulatim & paulatim, uidelicet reducatur totum super Leonem, & coquatur cum eo, & destilletur quousque non remaneat humiditas in illo corpore, quae non egrediatur cum aqua, scilicet anima. Et quod dicis, Quando decoctus fue- rit ille Leo, colamus ius, & proiiciamus carnes eius ( intendit per hoc quod dicit carnes, feces lapidis. Et quod dicit. Calefacimus eis aquam extractam a cordibus statuarum ex lapidibus, uult per corda Animas lapidis, in Magnesia col- lectas, quae sunt masculus & foemina, & fratres eorum qui sunt albi & citrini, uidelicet masculus primus, cuius color est obscurus, & masculus secundus, quem diximus fieri masculum, & est in natura aeris, color est apud eos ru- beus. Per hoc etiam quod dicit. Cadit de coelo tempore pluuie. Pluuia, est destillatio aquae eorum. Deinde recipimus illud ius, & decoquimus in uase uitreo, & tenui & integro, donec rubescit, & coagulatur, & fiat lapis siue rubinus, & ponimus in barba in aquam, ubi quam diu fuerit lapis ille, lucet. Intendit per haec uerba decoctionem aquae cum Anima, post extractionem a fecibus suis, donec coquitur, & permisceantur permixtione uniuersali, quam commixtionem nominant, coagulationem. Et quod dixit Rubinus, per hoc uult Animam tingentem, propter quod acquisiuit uirtutem ex igne, quia ipsa licet sit alba, ex eo quod spiritus dominatur ei colore suo, nouit ipse, quod ipsa sit sicut rubinus rubeus, quod uis lateat in aqua non apparens, & quod ipse deduxit ipsam ad istam praeparationem decoctionis, & sic ex certitudine peruenisse ad illum terminum, per quem est tingens & penetrans, unde dixit sicut rubinus in colore. Notificaui prius, quod nominauerunt aquam suam, istam De Chemia. Animam lapidis, & ideo dixit in eo lapide, nec est lapis, est tamen aqua eorum diuisa. Et ubi dicit ponimus in barba, id est in domo, significat per hoc locum, in quem ponitur corpus eorum, scilicet quod est terra eorum alba, in quem ponunt aurum eorum, & aurum est corpus eorum in quo coagulant aquam suam. Et quod dixit Lucet. Uult per hanc manifestationem lucis tincturae in eo, sicut barba in alio loco est cucurbita congregans totum opus suum. Sapientes uero usi sunt diuersis tropis in assimilatione, & sunt diuersi in hoc in nominibus, sed intellectus in quem innuunt est idem. Et ex dicto suo, similiter est in extractione animae a lapide hoc, scilicet ablutio cum aqua & igne, hoc autem non est currente per se. Propterea quicunque uoluerit abluere rem, cum ipso abluit, sicut ego assignabo tibi quid sit, ut scias illud. Est itaque lapis aqua eorum congelata, & talis est forma eius, quae cum ingressa fuerit aliquid, imprimitur, & coagulabitur in eo. Cumque uolunt illa extrahere, calefaciunt cum igne suo, quem mensurati sunt illi, & occultauerunt, & cum inuenit illam calor illius ignis, soluitur, & fit aqua currens. Cum autem praeparata fuerit, reuertitur ad formam suam priorem, & congelatur, & extenditur albedo eius. Similiter cum soluitur, non soluitur totum, sed soluitur ex eo parum, & con- tinuant in eo patientiam, & reductionem in praeparatione, & hoc quod extrahitur qualibet die parum, est illud quod dixit Marchos matri suae in uenatione Leonis, & extractione manus eius dextrae, quam abscidit, deinde extraxit sinistram etiam, donec perueniat ad id quod audisti. Deinde ad secundum modum quem assignauit, et peruenit huc usque ad hanc aliam assignationem. Et hoc est quod dixit congelatur & soluitur, abluit omnem rem, auffert omnem nigredinem. & tingit omne nigrum, & facit album & tingit omne album, & facit rubeum. Et ideo res magnificatur, & exaltatur, & facta est domina omnium rerum, quia non inuenit res agens operationes suas. Dixit iterum Marchos. Medius lapis sapientum sine dubio est citrinus la- pis, & funditur in igne fusione plumbi, & rubet tali rubore, ut de caetero nunquam citrinus erit. Et habet oleum rubens & lucens sicut rubinus, & oleum eius uelociore egressione aquae, quia est de genere aquae, licet non sit lapis. Uult per oleum Animam, de qua praecessit sermo, quae non ingreditur per ignem, sed aqua extrahit eam per praeparationem, sicut ostendimus tibi. Et ideo dixit Marchos regi Theodoro. Notum faciat tibi Deus, quod hoc quod egreditur ab opposito tenui, est caput mundi. Nonne uides aquam quae est uilius illa, & ex ipsa formatur margarita subtilis. Aut non consideras creatorem nostrum, qui formauit nos de limo terrae, & hoc potestate Dei gloriosi, & sublimis, & per omnia ista, significant, lapidem eorum de quo est, et de quo fecerunt ipsum. Et ipse est de aqua uiua, quae uiuificat res, & ipse est uiuus, & immortalis, quem potest ignis comburere, & propter hoc extrahitur tinctura uera, Kalid id est fixa, incombustibilis, cum granum eius prius fuerat combustibile. Et quidquid est ex aliquo super quod ingreditur corruptio, combustio, & annulatio, non habet in se tincturam. Quod si esset in aliquo combustibili & corruptibili tinctura, esset tinctura non fixa, sed combustibilis & corruptibilis, sicut radix eius ex quo est. Et propter hoc dixerunt sapientes, quod fixum facit res fixas. Et dixit Her- mes, quod secretum & uita cuiuslibet rei est aqua, & aqua suscipit nutrimentum hominum & aliorum, & in aqua est maximum secretum. Hoc modo autem fit, ut in fermento fermentum, & oliua oliuae, & in quibusdam arboribus gummi, & in persicis oleum. Et omne genitum habet principium ab aqua. Et dixit dominus, cuius nomina sanctificentur, fecimus ex aqua omnem rem. Ille autem qui fecit in eis fermentum, oleum, & gummi, & pinguedines, fecit uoluntatem suam. Ergo non quaeratur uita & tinctura ex mortuis, combustibilibus, quae non habent tincturam & uitam. Aqua uero recipit tincturam. Intelligo excoecata sunt corda & ocu- li, & surdae factae sunt aures, ab his similitudinibus, & iudiciis in omnibus hominibus. Legunt & non intelligunt, student, & non percipiunt, ignorauerunt ueritatem, & proiecerunt eam. Qui enim errauerit a ueritate, precipitabitur in uanitate. Marchos etiam assignauit aquam eorum, cum dixit ei Seneca. Nominasti mihi o rex mirabile mirabilium, cum dixisti. Uiuificabit eam post mortem suam, & tingit eam colore post colorem, id est terram suam tinctam cum aqua illorum uiua. Dixit Marchos. Talis est natura illius aquae, & propterea nominauerunt eam, dominam barbae, id est domorum, super omnibus nominibus, & fecerunt eam caput mundi. Mundus autem est Magnesia, quo nomine nominat eam Hermes, & dixit. Est mundus minor. Item est unum quod non moritur, quam diu fuerit mundus, et uiuificat quodlibet mortuum, et manifestat colores occultos, et celat manifestos. Dixit Sohalta. Quomodo potest hoc esse? o rex, Marchos ait, in hoc est mirabile, quia si miseris ista super illa tria commixta, et diuiseris, et in illis uiuet album super citrinum et rubeum, et albificant ea, ita quod facit ea in albedine nigra. Deinde iuuat citrinum super album, et rubeum, ita quod facit citrina citrinitate auri. Deinde iuuat citrinum rubeum super citrinum et album, ita quod rectificat, et facit in rubedine Chermesina. Cumque uideris hoc, tunc gaude, si uero remanserit in illa nigredine post rubificationem eius, peccasti in praeparatione eius, et corrupisti quidquid antea operatus fueras, et morieris prae dolore peccati, et inopiae. Et hae sunt diuitiae incomparabiles, ut huius explanationem memoraui tibi in libro meo, qui dicitur clauis sapientiae in inuentione aquae, quae egreditur a muliere, ante egressionem prolis, quam uocant mulieres alhedi, propter egressionem eius ante infantem, et est ibi perfecte. Iterum interrogauit scilicet regem Marchos, de cognitione lapidis. Omnis homo inquit, cognoscit illum, & apud unumquemque est de cognitione eius utilitas, que non est apud alium. Utilitas uero quam queris non est nisi apud do- minos barbi, id est doctiores. Et dixit scilicet Domine mi Rex, inuenitur quam do queritur? Respondit etiam Marchos, non est res in mundo quae cogno- scitur quam illa. Unusquisque & omnis homo indigetea, & est apud illum, Nec potest etiam esse sine illo. Intendit Philosophus omnia quae dicit, Aquam. Inuenitur enim aqua in omni loco, in ual- libus, in montibus, & apud diuitem, & pauperem, robustum & debilem. Et talibus similitudinibus utuntur omnes sapientes in lapide suo, qui est spiritus humidus. Dixit Hermes, scito quod non conuenit calor & sanguis, humiditas & siccitas, nisi post extensionem, nec conueniunt habentia frigiditatem cum calore, quia uita hominum per animas est continua aque, quae si prohibetur, ab eis non inuenitur. Ideo non con- uenit nec erit siue genitum siue semen. Oportet ergo te scire quod humores significauit per has similitudines, & sic alii sapientes lapidem suum comparauerunt, commixtiones autem eius, & rami, & partes, & commixtio & nutrimentum, & id quod componit ipsum, & non repugnat, est ex eo, & per eum, & ad eum, & non ex alio, & ipse opera- tur cum humiditate aquae maris. Lapides uero nostri generantur ex terra & comparantur terrae, mineralia terrae. Conuenit ergo nobis intelligere dicta huius sapientis, & aliorum sapien- tum. Et sciant omnes habentes rationem, & intelligentes quod lapides nostri terrei aridi, non conueniunt lapidi sapientum, nec exiret ex illis semen unquam. Sunt enim terrei & mortui. Et intendit per hoc quod dicit semen gum- mam. Imo dixerunt omnes sapientes, ne facias ingredi super eo aliquid alienum, corrumpit enim ipsum. Quod si intrauerit & destruet, et hoc non concludetur cum lapidibus nostris, & corporibus nostris unquam. Dixit Hermes, non conuenit rei nisi quod propinquius est ei ex natura sua, & generabitur inter ea proles similis illi, humiditas autem est de dominio Lunae & pinguedo de dominio solis. Ideo fecerunt pingue- dinem super aquam, & omnis Calidi elementum eius est pinguedo, et omnis frigidi elementum eius est scilicet humi- ditas. Res autem consistit ex subtilitate elementi sui. Deinde ingrossatur & induratur secundum temperantiam naturae suae. Et postquam fecit deus & ei attribuit, & est quietiua. Et quaedam sunt motum habentia, & quaedam limpidificantur, & quaedam sunt fluentia, & hoc simile eius est, quod dixit Aros regi, quod aqua non conglutinatur, nisi cum simili sulphuris sui, nec inuenit in realiqua aliquid simile sulphuris sui, nisi in hoc quod ex eo est. Quod autem dixit Hermes, Conuenit rei id quod propinquius est ei. Deinde adiunxit, ex natura sua, & non dixit de alia natura, & hoc est planum & manifestum ex uerbis Hermetis, Lapis igitur sapientum in ipso, & ex ipso perficitur radix, & rami, & folia, & flores, & fructus. Est enim sicut arbor, cuius rami, & folia, & flores, & fructus sunt ex ea, & per eam & ad eam, & ipse est totum, & ex ipso est totum. Et similiter dico uobis. Quod unumquodque alias non generat res, nisi cum eo, quod est ex specie sua, quod hic dici potest homogeneum ipsi. Similiter ex Adam & Eua omne hominum genus, ergo omnis res conueniet cum suo simili, et propinquo, et secundum speciem suam. Similiter dicunt carnes ex carnibus generantur. Et incipe in nomine domini, et cognosce materiam eius. Est enim a radice materiae suae totum quod est in eodem, et de eodem, nec ingreditur aliud super eo, nisi id quod ex eo est, et etiam ab eo, et est radix eius. Similiter fecerunt caseos ab eo, et hoc est ex quo extrahitur et est in eo, et ex eo, et per omnia significauit lapidem suum, qui est unus lapis, et permixtiones eius sunt ex eo, non ex alio, et quapropter appropinquauerunt illum intellectum pro posse suo, per similitudines et assignationes. Ueruntamen non est interius potens nec aurum capiens, nec ratio que perducat eos ad quesitum suum. Et dixit Auerrois sapiens, Respi- ce, Carpentarium an coniungat lignum cum ligno nisi sibi simili, et sutorem uel sartorem an suat pannum nisi cum panno sibi simili. Lineum cum lineo, et laneum cum laneo. Item sapientes dederunt doctrinam plenam, et apropinquauerunt intellectum pro posse suo, et tunc non intelliguntur ab eis. Dixit Her- mes recipe coniunctiones, in principio operis recentes permisceantur aequaliter et terantur. Deinde desponsentur deinde triturentur, aliae in aliis, ut fiat conceptio, deinde extrahantur et nutriantur ut fiat genitum. Scias quod hec conceptio et desponsatio fit in putrefactione in fundo uasis geniti eorum. Et fit in aere uidelicet in capite eorum uasis, et caput uasis est superior pars thalami, et thalamus est alembicus, in quo est illud genitum. Dixit Marchos genitum earum est in barba, id est in domo eius terrea, et coelum eius secundum quod oritur super eo Luna terre et Sol eius, et Stellae eius, et Uentus eius, et diuersi colores terrae eius. Item dixit Mar- chos et est tempus in isto genito quod nascitur de quo facit talem similitudinem. Tunc aedificabimus sibi talem domum, que dicitur monumentum Sihoka. Dixit, terra est apud nos que dicitur tormos, in qua sunt reptilia commedentes opaca ex lapidibus adurentibus, et bibunt super eis sanguinem hircorum nigrorum, manentes in umbra, concipiunt in balneis, et pereunt in aere, et gradiuntur supra mare, et manent in monumentis et etiam manent in sepulchris, et pugnat reptile contra masculum suum, et in sepulchro manet masculus eius 40. noctibus, et in domuncula 40. noctibus, erit uacans sicut columbae albae et prosperabitur gressus et proiiciet semen suum supra marmorem in simulachrum, et uenient corui uolan- tes et cadunt supra illud et colligunt. Deinde uolabunt ad cacumina montium, ad quae nemo potest ascendere, et dealbantur et ibi pullulant, et haec est De Chemia. parabola dicti sui. Similiter non nouit hoc nisi quae concoepit intra se in capite suo. Quod autem dicit, Reptilia com- medentia opaca. Intendit per hoc lapidem adurentium, et bibentium super eis sanguinem hircorum nigrorum. Intendit per reptilia imbibitiones. Et quod dicit commedere opaca, quod trans- glutient unum tingens. Ad hoc congre- gati sunt socii sui, qui latent in illis imbi- bitionibus, et non apparent et recipiunt subtilitatem eius, per sanguinem hircorum nigrorum etc. Uult animam fluen- tem lapidis ab eo. Et hirci nigri, per hoc uult lapidem quando ingreditur cum foemina in praeparatione, et denigratur post dealbationem eius praeparatione ignis. Et per hoc quod dicit concipit in bal- neis et parit in aere, intendit cucurbitas et etiam sepulchra, quia in eis fit mors, assimulauit calorem ignis calore, balneorum, in quibus lapis sudat in principio dissolutionis sue paulatim et paulatim. Et per hoc quod dicit pariunt in aere, significat superiorem thalamum alembici, quia aer est inter coelum et ter- ram. Et similiter est generatio huius tin- cturae a superiori coelo, id est barba, quod est superius alembici, et fundo cu- curbito. Et hoc est quod dixi Hermes. Leuiter et prudenter sublimatur a terra usque ad coelum, et acquirituim a superioribus, et descendit in terram, et habet in se uirtutem superioris et inferioris, dominans inferiori et superiori, et habet lumen luminum, et propter hoc fugiunt ab eo tenebrae. Et illud est quod nominant Regem de terra prodeuntem, et de coelo descendentem. Et simile est huic quod dicit quidam in ista aqua. Accipite res a minera sua, sublimate eas ad altiora loca, et mittite a cacumine montium eorum, in quibus inuenitur, et reducite ad radices. Et in hoc dixit quidam alius sapiens, hoc ouum uagit in terra tota, per quod uult aerem, qui descendit de coelo et terra et laeto. Et hoc dixit alius, et ego dico ouum generatum in aere a spiritualitate terrae. Et dixit in hoc Calid filius Isid significans, genium hoc pronominauerunt tincturam et sanguinem et ouum. Accipe ouum ruffum a meliori minera quam inuenire poteris, nec in coelo nec in terra. Dixit etiam Auicenna. Non est in coelo nec in terra nutrimentum eius, sed in umbra aeris. Considera diuersitatem eorum in dictis, parabolis, & assignationibus, & similitudinibus, et conuenientia eorum in intellectu, quod sapientes non sunt diuersi in intellectu, sed in nominibus, & similitudinibus, & per omnia ista idem intelligunt lapidem suum praedictum, scilicet animam. Calid autem significat per ouum Ruffum genitum, quod generatur ex eis in aere. Et hoc est nec in coelo nec in terra. Et hoc totum dictum est a sapientibus per similitudinem, & omnia dicta sunt idem de eodem, licet sint diuersi in nominibus, & qui legerit diuersitatem eorum in nominibus, & similitudinibus, opinatur quod sint diuersi, et quod res sint diuersae & stupent propter hoc. Et recipit res quibus nominauerunt lapidem suum sophistice, & hoc credit esse calidum eorum & lapidem eorum, quem non nouit insipiens & nihil inuenit. Sed cum percipit uerba eorum & interius, inuenit ueritatem manifestam, & quidquid praecessit de dictis eorum, scilicet quod tibi ostendi. Conserua igitur hoc & apprehende, & eris cum ueritate. Omnis enim typica & tropica elocu- tio eorum, est super hac tinctura, quam extraxerunt in sua aqua, quam nominauerunt animam & regem. Et hoc genitum, est pinguedo quam uocant animam & ouum, quia haec ani- ma rubea latet in ipsa aqua alba spirituali, quam extraxerunt de lapide, quam dixerunt in permixtione sua magnesiam: Ideo uocauerunt hanc aquam ouum maris, quia radix eius est aqua, & uocauerunt aerem, & etiam multis aliis nominibus. Et hoc est quod ipsam rubeam assimulauerunt eam uitello, & aquam albam in qua portatur album oui. Cumque apparuerint colores, uel tin- cturae, erit hoc sicut cum apparet ex ouo pullus. Nominauerunt etiam lapidem suum, qui est magnesia, mare, quia ex eo ascendit nubes eorum & pluuia. Dixit Plato, natura cogit naturas, & natura congaudet naturae, & non est nisi unica natura, & genus unum et substantia una & una essentia. Hoc est ouum in quo est calidum & frigidum, humidum, & siccum. Propter quod uocat Hermes hunc lapidem, mundum minorem. Et hec res eorum est una, quam nominauerunt nomine omnis rei, & omnis corporis, et omnis speciei, quam habent homines in manibus & omnium istorum exponenda, audistis aure, & adduxistis super his testimonia sapientum. Et dixit alius panem asperum & alius panem de simila, et alius tortum panis. Non possunt recte dici diuersa, quae non diuersificauerunt a farina, nec declinauerunt a tritico ad aliud, scilicet omnes conuenerunt, quia omnia illa sint una res & de eadem re, cuius nomina sunt diuersa, & assignationes eius, & quod fit ex eo, reducitur ad farinam & triticum, & est radix illorum. Et ex quo sunt, diuersi tamen sunt in nominibus, & quod diuersa sint nomina harum rerum, propter diuersas species praeparationum earum, & omnes illae res sunt ex tritico, & materia eius est eadem, similiter uerba sapientum licet sint diuersa, idem tamen significant, nec differunt nisi in nominibus et assignationibus, propter mutationes eius in gradibus praeparationis, ex eo in rem & de statu in statum. Ideoque multiplicauerunt nomina eius & assignationes. Item dabo tibi exemplum eius in panno. Pannus siue tela, est una & eadem res quando scinditur, ut inde fiat aliquod indumentum, et diuiditur in multas partes, & assuitur & fit una res uno nomine nominata, scilicet tunica uel, camisia, & omnes illae diuisae partes sunt a tela, & sunt in diuisione, & nominibus plures, sed sunt secundum materiam & intentionem, unum & idem. Dixit Salomon rex. Recipe lapidem qui dicitur thitarios, & est lapis rubeus albus, citrinus, niger, habens multa nomina & diuersos colores. Dixit etiam naturam unam & spiritualem sepultam in arena, & assignauit lapidem coloribus propriis, qui apparent in praeparatione. Dixit sapiens assigna mihi illum. Dixit, & est corpus magnesiae nobile, quod commendarunt omnes philosophi. Dixit, Quid est magnesia? Respondit Magnesia est aqua composita congelata, quae repugnat igni. Hoc mare latum, magnum, bonum, cuius bonitatem commendauit Hermes. Fecit enim magnesiam hic spi- ritum & animam, & corpus cinerem, qui est intus in cinere. Et dixit Plato. unumquodque est unum, quia omnis homo est animatus, sed non omne animatum est homo, sed quoddam anima- tum est homo, & in natura hominis est illud, quod est in natura animati. Nec potest recte dici, quod omne animatum est homo, cum enim dicis, animatum, comprehendis in eo bestias terre et uolucres coeli, et homines, et arbores, et uegetabilia, sed cum dicis homines, non comprehendis aliquid ex illis. Intellige hoc dictum Platonis, et quid intendit. Item dixit Plato, omne aurum est aes, et non e conuerso. Nonne uides quod in natura auri nihil est quod assimulatur eri in tanto motu et colore, nec aliquid in natura eris est, quod sit in na- tura auri ex corruptione in terra, et patientia in igne, et mansione in mari. Dixit etiam omne argentum uiuum est sulphur, sed non omne sulphur est argentum uiuum, fecit ex sulphure hic magnesiam. Hae duae orationes sunt planae, propter quod non est in lapidibus aliud, quod sit in lapide eorum, et propter hoc, haec omnia significant lapidem suum, qui est unus, non habens similem sibi, quem si nominauerunt lapidem, tamen est spiritus, et habet nomen spiritus. Et si dicatur aqua, non est sicut ceterae aque, nec habet intellectum distinctum. Et si congregata fuerint, impositum est ei nomen impar, nec perficitur in se, nec ex se, nec per se. Et secretum quod est in eo, non est in alio. Intellige haec quae praecesserunt, in quibus facta est mentio eius, et adhuc augebo tibi intellectum, et cogita semper hoc quod dixit Hermes in praeparatione lapidis eorum occulti. Dixit Hermes, quod secretum uniuscuiusque rei, in una est aqua, et hec aqua est susceptibilis nutrimenti in hominibus, et in aliis, et in hac aqua est maximum secretum. Aqua enim est, quae fit in tritico frumentum, et in oliua oleum, et in quibusdam arboribus gummi, et in persicis pinguedo, et in omnibus arboribus fructus diuersi. Et principium generationis hominis est aqua. Semen enim uiri proiectum in matricem mulieris, adhaeret septem diebus, et fit humor subtilis, et manet septem diebus, do- nec coaguletur in omnibus membris, in uentre mulieris, per tenuitatem eius, et subtilitatem, et peruenit ad carnem, et fit caro, et super ossa, et fit os, et super pilos, neruos, et simile fit in eis. Deinde coagulatur in 10. die, et fit tanquam caseus. Deinde rubificatur in 16. die, uelut color carnis. Deinde incipit in die 24. discerni et habere membra similia filis, et in 32. formatur in forma hominis sicut dicit liber, et in die 40. apparet in ea anima, et a 40. die incipit nutriri sanguine menstruali, per cursum eius per umbilicum, et induratur etiam infans, et crescit paulatim et paulatim, et uigoratur. Et scito quod aqua famulatur ei in uentre tribus mensibus primis. Deinde aer tribus mensibus secundis. Deinde famulatur ei ignis tribus mensibus tertiis, et decoquit eum, et perficit. Et cum completi sunt 9. menses, abscinditur sanguis quo nutriebatur, et ascendit ad pectus mulieris, et fit ibi sicut corona, et fit aliud nutrimentum eius post egressionem eius ab utero, ad hunc modum, et hec tota est assignatio praeparationis lapidis eorum, et secundum hoc preparauerunt. Intellige ergo hanc praeparationem, et modum. Per matricem intelligit fundum cucurbitae, et quod intus est, et obturationem oris eius, et firmationem coniunctionis, ut quod intus est, non recipiat inspirationem ab aere, et coagulabit se sicut dicit Calid. Cum uidi aquam coagulare se ipsam, tunc certificatus sum, quod res uera est, sicut assignatur. Et dixit Rosinus simile huic, et memoratus est coagulationem corporis sui 47. diebus, & uocauerunt corpus igneum, & Alkambar & uiuum argentum, & sulphur rubeum. Et his nominibus uocauerunt, & nominauerunt animam ab ipso egredientem. Et dixit Rosen, quod affalia est uirtus foeminae, quam fecimus in 9. diebus, & nominauimus eam affalia, propter solutionem eius ad aera, & saporem eius ab eo, in quo erat de corporibus suis, & propter fugam eius, & propter intensionem caloris ignis super eo, & propter debilitatem eius ex eo, quod inuenit inimicis suis. Ergo coquite eam cum corpore suo, donec siccetur humiditas eius ab igne, & sic siccatur, donec uideris eam collegisse spiritus eius ab ea, & fastidisse mansionem in radice elementi sui, & hoc est cum mortificauerunt corpus album, & decoxeris, & triueris, & fuerit aqua spiritualis, potens conuertere naturas ad alias naturas, tunc uiuificabit corpora. Quod autem dixit Affalia, uult intelligere duo humida ascendentia ad aera, & haec sunt spiritus & anima, & quod dicit, haec est uirtus foeminae, quam foeminam fecerat in 9. diebus, significat animam quae est uirtus foeminae, quam fecerunt masculum, cum coagulatur, & figitur in igne, & fit masculus calidus & siccus, per idem quod acquisiuit a parte ignis, & nominatur tunc masculus, & nominant hanc aquam coagulatam, nomine cuius libet masculi. Deinde desponsauerunt cum foemina, & ipse est ex ea, et ipsa est radix eius, & coagulatio eius. Sicut dixit Hermes, secundum proportionem spermatis in matrice, & ex his iudiciis manifestis, et occultis, planis, et obscuris, ad quae potest uix dirigi aliquis, intellexi et noui ueritatem dicti eorum, cum dicerent scilicet quod lapis noster res est, quam habent et non participat cum eis alia. Quoniam in eo, quod est sulphur, arsenicum, aut ferrum, aut aes, aut ouum, aut capilli, aut aliud ab aliquibus uegetabilibus, aut lapidibus mortuis, non dixisset lapis noster, & non appropriasset sibi, cum omnes homines participarent secum in illis. De omnibus istis modis sicut nos De Chemia. praeparauimus ante intellectum, et cognitionem operis, et praeparationem quam cognouimus ex omnibus praemissis, & uidimus quod omnia erant uana, unde proiecimus uana & laudamus Deum, qui notificauit nobis uani- tatem omnium talium, & egimus ei gra- tias, & sciui cum dixerunt lapis noster, quod est res, appropriata eis preter homines. Igitur necesse erit nobis inuestigare illum. Et quod dixerunt uerba no- stra in manifesto sunt corporalia, & in occulto spiritualia, quae cum audiuimus, quaesiuimus cognitionem huius occulti. Spirituale quidem occultauerunt, & manifestauerunt per aliud, ad res corporales. Hoc non potest intelligi nisi per sensus interiores, & ueram rationem & intellectum, & non apprehendimus ab eis, quae percepimus in manifesto auditu. Ueruntamen inquirimus occultum, quod occultum occultauerunt oculto sensui nostro, quod si non esset non extraheretur, quod cogitauerunt in cordibus suis. Ego autem declaraui uobis quod occultauerunt, & non abde Chemia. scondi ab eo aliquid, & hoc etiam est ex- dictis eorum. Aurum nostrum non est, aurum uulgi. Aurum uero nostrum est, quod est ex opere nostro. De quo dixit Rosinus. Cum desponsatus est cum sorore sua, & facta est conceptio, & prodiit genitum, quod est anima. Affalia est, inquit, uirtus foeminae, quam perfecimus 9. diebus. Significauit, nobis, quod cum uiderimus uirtutem huius aquae, & magnum effectum eius, et flores eius in terra eorum, & quod erit po- stea in proiectione super folia uulgi. Et haec est minima res, sed lux super rubeum tingit illud in melius aurum, quam sit aurum uulgi, oportuit significare nobis, quod hoc magnum periculum est, uirtus seu potentia illius rei, quam tinxerunt prius, & hoc est secretum super quo iurauerunt, quod non indicarent in aliquo libro. Nec aliquis eorum declarauit hoc, & attribuerunt illud deo glorioso, ut inspiraret illud cui uellet, et prohibeatur a quo uellet. Est enim radix sine qua nullum iuuabit aes, et quod occultauerunt, est praeparatio illius rei, De Chemia. donec figeretur in igne, & tunc fit res magna, & homines ignorant hoc, nec habent illam affaliam, nec illam uirtutem, quae habeat talem effectum. Et dicit filius Hamuel. Laudate dominum, cuius nomina sanctificentur, super hoc, quod dignatur ei tribuere, & inspirauit ei coniunctionem, huius rei occulte, et sic post multas inuestigationes, & uigilias continuas huius rei occultae, & reuelationis occultorum dictorum, adeptus sum lapidem. Intraui die quadam domum senioris Abielhasam, causa uisitandi ipsum, et sedi ad dexteram eius, & erant ibi duo uiri, quorum unum cognoscebam, alium uero non, et collocuti fuerant ante presentiam meam de arte, et ut percepi per illud quod quaesiuit a me, quod indurata fuerat super eis res, & obscuratum uerbum, nescientes id quod considerabant in dictis sapientum, & erant in stu- pore, & conuertit ad me senior faciem suam securus amicitia, quam complectebamur, & dixit mihi. Qualis est intellectus sermonis sapientum. Recipe plumbum, & quod assimilatur plumbo, et recipe Azoth, et quod assimulatur, Azoth, hec sunt quatuor, quorum duo manifesta sunt, nominant enim plumbum, et non nominant quod assimilatur ei, et obscurant istud, et nominant Azoth, et celant nomen illius, quod assimilatur ei. Quae sunt ergo ista quatuor? Et dixi ei, haec uerba sapientum habent in se obscuritatem, et sunt ex sophismatibus eorum. Dixit quomodo est hoc? Dixi, uoluit per hoc sapiens duo tantum, quae sunt eorum occultorum occultum, significantia, & adinuenit uerba quatuor, et non intendit nisi duo. Dixit, et quomodo est hoc, et ipse nominauit, quatuor etiam repetit uerba sapientum secunda uice? Et dixi non intendit per hoc dictum, nisi duo tantum. Et ille ait, sapiens dixit quatuor. Et tu dicis duo. Et dixi ei, in his tribus sicut praedixi, est obscuritas et sophisma sapientum, in hoc loco, et si uoluisset quatuor partes, ex quibus componuntur masculus et foemina, dixisset. Recipe ignem et aquam et commisce, et consistet unumquodque De Chemia. ex duobus. Deinde fac quatuor unum, ueruntamen sapiens dixit. Recipite plumbum, et quod assimilatur ei. Deinde repetit, dicens. Recipite Azoth et quod assimilatur Azoth, unde ex illis et in similibus celant scientiam ab omni- bus. Intellige et confide in domino meo, et intelligas hoc dictum sapientis huius, et exempla. Dixit enim, accipe plumbum, plumbum uero apud eos est nomen masculi, nominauit enim masculum, et tacuit nomen foeminae, et dixit, et quod assimilatur plumbo, quia ipsa est ex eo, et ipsum est ex ea. Deinde dixit secundo. Recipite Azoth et quod assimilatur Azoth. Azoth autem est foemina, et nominauit hic foeminam, et tacuit nomen masculi. Et dixit et quod assimilatur Azoth, et non nominauit hic masculum, quia non nominat illum in principio sermonis plane, ut desit du- bitatio, et tantum ualent haec uerba ac si diceres. Recipite Adam et quod assimilatur Adam. Nominasti hic Adam et tacuisti nomen Euae, quae est foemina, et non nominas eam, quia scis quod homines qui sunt tui similes in mundo, sciunt, quod illud quod assimulatur Adae, est Eua. Deinde repetens secundo, dicis ut res obscuretur, et minus intelligent. Recipite Euam et quod assimulatur Euae. Nominasti hic foeminam que est Eua, et tacuisti nomen masculi, qui est Adam. Quia nominasti eum, semel ab ipso incoepisti. Et hoc non potest esse cauillanti dubium. At illi coeperunt respicere unius in alterum, et stupor apprehendit eos super hoc, quod eis explanaui. Et simile huic est, quod dixerunt, commisce calidum cum frigido, et fiet temperatum, nec calidum, nec frigidum. Et commisce humidum cum sicco, et fiet temperatum, nec humidum, nec siccum. Manifestum huius dicti est super quatuor, et generauerunt ex his duo tantum, uidelicet masculus et foemina, Masculus est calidus et siccus, foemina autem, est frigida et humida, quae cum commixti fuerint, iam commixtum est calidum cum frigido, et humidum cum sicco, et hoc non est dubium intelligenti, et sustinet hic intellectus De Chemia. uerba sapientum, quod habent alium modum quam tibi monstraui de igne, et aqua, ac aere, et terra, et alius modus est ex praeparationibus. Et est hoc dictum, sicut dixit Ioseph. Commisce aquam et ignem, et erunt duo. Commisce aerem cum terra, et erunt quatuor. Deinde fac quatuor unum, et peruenisti ad id quod audisti, aut quod uis. Et tunc fit corpus non corpus, et debile super ignem non debile, et apprehendisti sapientiam. Fac ergo secundum quod dixit sapiens super eo, parum post parum, & praeparatio harum rerum a principio usque ad finem, est aqua Calid, id est fixa, honorata, & illa est quae manifestat tincturam in proiectione, & nisi illa esset, non esset intentio aliquorum sa- pientum in aliqua radice sapientiae; & ipsa est mediatrix inter contraria; & ipsa eadem primum, medium, & ultimum. Intellige & quod tibi demonstraui, & scito modum uerbi mei, & ipsa manifestat tincturam. Talis enim solet esse improbitas sapientum, & eorum sophismata. Et ipsi forte adduxerunt in uero sensu, & sub eo est alius, & ego spero quod apparebunt uobis per uerba quae innui uobis de secretis illorum, & sophismatibus, & dominus tribuat uobis prosperitatem. Si uero apertus fuerit die aliqua ex sophismatibus sapientum modus alicui hominum, non aperietur nisi legenti librum & carmina mea. Explicaui enim tibi & omnibus fratribus meis quidquid obscuraretur a Philosophis pro posse suo, & quod celauerunt a patribus & filiis, & comprehendi in paucis paginis, quod ipsi expanderunt in millibus paginarum, sepultum in tropicis & typicis locutionibus, & magnis obscuritatibus inuolutum, quod intellectus intelligentium apprehendere nunquam ualet. Ego autem ut portaretur memoria mea a posteris in arte illa, sedi solitarius considerans libros antiquorum, et querens a quolibet nobiscum sedentibus scientiam hanc inquirentibus, quos cum alloquerer, non intelligebant me, habebant enim prae manibus libros qui describunt eis Alkakir, id est, species uel De Chemia. res uanas, quas nesciunt quibus occupantur, & hae sunt res quae deterierant ipsos occupatos, & ipsi intendunt suis commixtionibus deuiantes a ueritate, ignorantia excoecati. Cum autem uidi- te, & uultum tuum illustratum per id quod innui, & exposui ex secunda apprehensione tui interius, conuerti faciem meam ad te, & explicaui tibi ex eo, quod concluserat scientia mea in pe- ctore meo, ut cognoscas intentum scientiae, & locum secreti & diuidas inter te & homines, errores incidentes his, que legisti in libris aliorum, & quod locuti sunt, & adduxerunt ex uerbis sapientum antiquorum, & modernorum, quorum libri appetuntur, quorum etiam nullus ausus est exponere unicam litteram, ex dictis philosophorum, sed tantum illud protulerunt, quod posuerunt in libris suis sapientum, nec aperierunt ex eis aliquem sensum. Est autem opus mihi ut sapiens sim, ut aperta incerta sint, & nouerim occulta, & exponam ueram sapientiam, & perueniam per illam expositionem ad ueritatem, & manifestationem eorum, ut post manifestationem manifestetur studentibus in illis, & ape- riatur fastidientibus, & impatientibus, & sufficientiam habentibus in his quae prae manibus habent ex ignorantia. Sed quando non expono ex eis aliquid, erit liber meus idem quasi liber illius sapientis, & uerba mea uerba sua, & ego ueluti accepi uerba eorum, & mihi attribui, & hoc est inconueniens, & dedecus illi qui sic facit. Quae enim utilitas est legenti librum meum, quando res est ut assignaui scientiam? talis qui sic facit appetit iactantiam. Composuit enim librum suum opinans, quod intellexerit illud occultum mysticum, et ipse nescit, nec intelligit litteram unam ex his, quae composuit in libro suo, & si queratur ab eo aliquid ex ipsis, respondet per falsitatem. Et si comprobetur ei, defendit per cauillationem & similitudines uanas. Ueruntamen si sit magne rationis in scientia, et aperti fuerint tropi mihi eorum occulti, & manifestum est mihi quod occultauerunt, & hoc ap- prehendi per scientiam, debeo recte hoc appropinquare intellectui successorum meorum, sermonibus in aperto uelatis, significantibus intellectum occultum, & uelatum, ut hoc sit apertum, & celatum. Est autem apertum studiosis sapientibus & intelligentibus, & inuestigantibus, celatum autem minus intelligentibus, quod nisi fecero non ma- nifestabo industriam meam prae caeteris, & erunt dicta mea tanquam propo- sita sunt, sicut proponunt ignorantes propter quod feci sic, & Deus aperiat tibi quod restat ex meis Carminibus, & uerisimilibus, & libris meis, scilicet libro clauis sapientiae maioris, & hoc magna sua gratia & largitate. Reuertar igitur ad complementum intentionis nostrae in uerbis super his figuris, & non praetermittam exponere ima- gines, quas descripsi in Carmine meo, licet illud modicum comprehendit modos, quos intendit sapiens, & imagines illas & figuras. Iterum conuersus quia scio quod sufficit tibi, id, quod aperui in isto & appopriaui hanc partem istius libri mei, in expositione aquae diuinae, foliatae, mundae, & terrae stellatae, & abbreuiaui expositionem paucis uerbis, & sufficientibus. Et hoc sicut precessit mentio eius in expositione figurarum carminis mei, quod sic incipit. Epistola Solis ad Lunam crescentem & c. Et sunt multi uersus, Feci tamen illud carmen determinatum habens minores inuentiones imaginum, & mirabilium quae continet, et illud est per se non indigens expositione alia, quod sic incipit. Et in domo Hamuelis mansio, & c. Et sunt centum uersus & unus, & praeter haec carmina quae legisti, & locutus sum tibi, quod sufficit in omnibus istis, est unus modus. Ueruntamen, alia indigent aliis, redit sermo ad locum suum. Similiter dictum est, sicut praedixi in corpore, & corporibus, sed quod tibi explana- ui in spiritibus, & spiritum, & in anima, et in sanimabus, et est unum corpus et partitur, et tunc dicitur duo corpora, scilicet partes, sed prius est unum ex uno. Qui autem dixerit aliud, ignorat scientiam, quia nescit corpus, nec corpora, nec spiritum, nec spiritus, nec animam, nec animas, nec cognoscit lapidem, nec ex quo est, nec percipit ordinem operis aliquo modo. Et caussa est, quia ex parte illarum qualibet salsaturarum, incorporatum est corpus unum. Propter quod similiter dixerunt corpus unum, et corpora, et propter hoc habent esse ex illis spiritibus et animis, scilicet unde occupantur in praeparatione sulphuris eorum, et in sublimatione arsenicorum suorum combustibilium, et corruptibilium. Sed manifestum est quod audiunt, e nudum quod legunt. Cognoscunt enim illa, ueritatem ignorantes, sulphur uero et sulphura, et Auripigmentum, et Auripigmenta, et Zaindick. Omnia illa sunt nomina aquae diuinae foliatae, cuius dealbatio, est praeparatio eius per sublimationem, que est distillatio, donec fiat alba, lucida in qua non sint sordes, haec est dealbatio sulphuris et sublimatio Zertuck, et ablutio corporis, et reductio aquae super illud tamdiu, donec non remaneat in eo aliquid ex anima, quae est tinctura, quod non ascendit cum ipso spiritu. Cumque acceperis animas, et anima fuerit in ista aqua, et non remanserit in cor- pore ex ea, tunc abluisti corpus a sordibus, et innuisti per hoc totam extractio- nem animae totius ab eo, ut liberetur cinis a cinere mundus, in quo non sit pinguedo, quae prohibeat ipsam ab operatione. Et scito quod quicunque percipit scientiam suo modo, non latebit ipsum dictum expositionis meae, et maxime ad quem peruenerunt libri mei, et intel- lexerit eos. Et Deus sit testis super nos, ut non prohibeatis eos ab his, qui sunt digni ex sermonibus nostris, et non ex- pandatis eos indignis. Inique enim agetis contra scientiam et merebimini poenas ab eo cuius nomen glorificetur in infinitum. Commissa est enim uobis haec scientia, ut subueniatis fratribus ue- stris, et pauperibus, et Deus retribuet uobis quod bene agitis. Memoratus sum in hoc libro quod Luna plena quae est ex his figuris, est radix omnium. Ex ipsa extractae sunt res, per hoc significatur aqua, quia Luna dominatur omnibus humoribus et est domina aquae, et due aquae extractae sunt de ea, et sunt duo fumi, de quibus facit intentionem Hermes, et dicit. Descendit fumus superior ad inferiorem, et concipit fumus a fumo, et ex aliis non subsistunt creaturae. Intellige hunc modum, et ex his tibi cum tribus sororibus aquarum mentio praecessit, extractae sunt omnes res. Et res sunt quae nominantur sulphur, et flores spinarum, et flos omnis spine, et tincturae, et fermenta. Et hoc totum post imbibitionem, & ingressum trium imbibitionum priorum, quas nominant salsaturas, et post fixionem eorum in lapide, qui est desponsatus & coagulatus cum eis, uidelicet cum masculo, & postquam totum dealbatum est cum his tribus desponsatis, dixit An- namos solummodo non addens quartum. Item dixit Uiemon. Cum perfeceris tria non timeas ab operatione sua fixionem. Et idem dixit Aros regi. Si diminuta fuerit palma digito uno, diminuetur potentia. Intendunt per hoc ut non diminuatur in coagulatione aliquid, ex his uidelicet quinque quae sunt duo, masculus & foemina, & tres imbibitiones, de quibus iterum dixit Aros. Si diminuta fuerit palma digito uno, erit sanguis tantum diminutus. Cum autem coagulatum fuerit totum, tunc nominatur mare sapientum. Et haec terra est mater mirabilium, & mater coelorum, & mater duorum fumorum, & est totum, et ex ipsa trahitur totum, quo indigent in opere suo. Et ipsa est Cinis animatus, de quo dixit Uiemon, Proiici- tur in sterquiliniis, hoc est, est uile in oculis omnis ignorantis, quia si diceretur ei, haec est scientia & opus, apparet ei esse falsum, & iste sensus eorum, euenit toti magnesiae & cineri extracto a cinere. Scito ergo modum qui apprehendit duo in unum, & haec tria quae dealbant masculum & foeminam, sunt quae nominauerunt tres terras. Nec sufficit una ex eis sine alia, habet enim queque illarum opus suum. Terra prima est ter- ra margaritarum, secunda foliorum, tertia est terra auri, & ipsa tingit Elixir, & Elixir tingit eam. Et hec quinque cum congregata fuerint, & colligata, sunt unum, quod lapis est sapientum naturalis, perfectus. Et est sicut domus cum suis quatuor parietibus & tecto. Et hec est magnesia alba uera, non salsa, & est Abarnahas perfectum, occultum, typicum, haec est aqua in qua congregata sunt potentiae, albedo, & rubedo, quam assimulauerunt ouo, propter albedinem eius manifestam & siccitatem, in cuius occulto est rubedo. Et haec albedo quam assimulant ouo, circundat quidquid est in eo, quo indiget preparator, sicut cortex oui circundat album, et uitellum totum, quo indiget pullus. Et hunc lapidem nominauerunt omnem rem, & dixerunt. Scientia nostra illa est in omni re, et hoc est ex sophismatibus eorum, propter homines. Unde homines consumpserunt pecunias suas & sensum, et laborauerunt totaliter in praeparatione uniuscuiusque rei, quam opinati sunt praesumptione, & ignorantes aestimauerunt lapidem esse in omni re, quam pre- parant. Unde & unusquisque praeparat illud quod opinatur, & cadit aestimatio eius fallax super eo. Certum est autem, quod scientia est in omni re preparationem habente, sicut demonstraui in pluribus locis librorum meorum. Et intentio eorum in hoc est, ut lapis eorum quem nominauerunt omnem rem, habet enim in se totum quo indiget, ex corpore, ex sole, ex aquis, ex spiritibus, et animabus, & tincturis. Et hic lapis est aurum, & est mater auri, quia generat aurum, & ex ipso est draco, qui commedit caudam suam. Et ex ipso trahuntur mures, & ascendunt nubes & pluunt pluuiae super terram, & ex ipso prodeunt flores, & tincturae. Haec aqua facit omnia opera, & eius mirabilia sunt maiora, quam dicuntur, in ascensione eius ad aera, uel superiora thalami, & fiunt ibi flores, & ideo assimulauerunt ipsum floribus, quia flores arboris, et spinarum generantur et apparent in cacumine et extre- mitate eorum superiori. Draco autem est aqua diuina et cauda eius est sal eius, et est cinis qui est in cinere. Et de illo cinere ascendit pluuia uiua, et uiuificans, quae descendit de coelo post exaltationem eius ad illud, et peruenit ad illum uirtus superior, et inferior per attractionem aeris. Cumque descenderit super terram, uiuificabit eam post mortem eius, et uiuet per eam, quidquid est in ea. Et per omnia illa significant hunc lapidem, et ex eo prodeunt omnia illa. Et hic est lapis albus de quodixit Ro- sinus. Scitote quod si feceritis corpus album, recipite per id modum operis sui, et relinquite illud in quo estis. Et de hoc lapide dixit Philosophus. Est lapis, et non lapis, hic est lapis quem assimulauit Aros sapiens, lapidi uel Aquilae. Est enim lapis Aquilae, lapis cognitus, et est lapis in cuius uentre est lapis, qui moritur, per quam significauit aquam ascendentem, et cinerem extractum a cinere. Similiter est lapis in cuius uentre est lapis, qui moritur, quem cum soluerunt, prodit ex eo aqua sua, quae erat congelata in eo, et moritur ascendendo et exaltando ad aera. Significant per hoc spiritum et animam. qui est in uentre eius, et hic est lapis in cuius uentre est lapis, et remanet fex ex aqua, et exuitur illud ascendens immobile. Deinde apparet ex ea praeter animas, frater eius, qui est Cinis cineris, quem nominant mare coagulatum, coagulans aquam eorum in terra eorum. Et de illo dixit Calid filius Isid. Nisi esset fermentum, non coaguletur aqua massae, Magnifica hunc cinerem, cum hic est fermetum auri uulgi, & filiorum eorum. Et hoc est fermentum aque eorum, & aqua eorum est aurum, & est fermentum corporum, ad quem reduxerunteam. Et Cinis est fermentum aquae, quae est aurum eorum. Ideoque nominauerunt hunc cinerem fermentum fermenti, per illud uigorant aquam suam magna potentia. Et dixit Rosinus. Si fuderitis corpus album & c. non intendit hic per fusionem, ignis fusionem, sed significat solutionem eius, ut fiat argentum uiuum, & extrahentur flores eius ab eo. Et hic est lapis de quo dixit Argos regi. O si cognoscerent auri fabri, quid haberent operis, lucrarentur per ipsum multum. Item Maria dixit in eo. Recipe corpus magnesiae quod dealbatum est, & factum est simile foliis, quia ipsum est, quod fugat paupertatem, quia non habet post deum aliam medicinam. Et aurum extractum ex hoc lapide, est aurum philosophorum, & est tinctura quae est animata, quia ascendit spiritus ad custodem altiorem, & hoc corpus album nominant, cum fuerit dealbatum aurum, post denigrationem eius, de quo Calid filius Isid. Praeteriti, nec praesentes, non possunt tingere aurum, nisi cum auro, & hoc quod non est aurum, sed lapis eorum tingens, quem memorati sumus. Ex illo enim corpore generatum prodit aurum, & de isto auro crescunt flores, qui sunt aer subtiliatus. Dixit sapiens Alkides. Accipe res a mineris suis, & exaltare eas ad altiora loca sua, et mitte eas a cacumine suorum montium, & reducite eas ad radices suas, & haec sunt uerba sua manifesta, in quibus non est inuidia, nec obscuritas. Ueruntamen non nominantres que sunt. Per montes autem significant cucurbitas & cacumina montium alembicum. Uere autem est secundum similitudinem, recipere aquam illorum per alembicum inuentam. Reducere uero super radices, est super hoc a quo prodierunt. Et nominauit cucurbitas, montes, quod in montibus solent minerae auri & argenti esse; & in his montibus qui sunt cucurbitae, generatur aurum eorum, & argentum; & in ipsis fit, & illae sunt minerae foliorum & auri eorum, & in ipsis manifestant eam praeparationibus, & hoc totum est secundum similitudinem, & est amicabilis & pulchra similitudo, nec uult per montes homines, nec intendit per altiora loca sua capita hominum, nec quod de ipsis metitur sicut capilli, sicut dixerunt quidam glosatores, qui recesserunt a ueritate, & laborauerunt in capillis, & consumpserunt pecuniam suam, & dies suas, in inquisitione uanitatis. Sed scien- tia est dignior, altior, & nobilior quam id quod opinati sunt, & peruenerunt homines quos uides per falsas opiniones ad uanitatem. Et similiter quicunque dixerunt, quod haec ars est ex ouis, ungulis animalium, urina, sanguine, felle, spermate, & similibus et aliis etiam mineralibus diminutis combustibilibus, cor- ruptibilibus et nihil uenientibus, falsi sunt, postquam sciuerunt, quod sit scien- tia perfecta magni precii, et quod est secretum dei gloriosi, et sublimis, magnum, et multitudo multitudinis, et quae inspirata est a Deo Philosophis suis, et electis, et in eum credentibus, et est dignius quam est in mundo, et nihil comparatur ei, et est soror Philosophie, et habuit esse a Deo per inspirationem. Postquam sciuerunt hoc, dixerunt, quod esset ex capillis et ouis, arsenicis, et sulphuribus, et rebus immundis et sordidis, ita quod quaedam ex infirmitate sue rationis fecerunt eam, et ex stercore et urina, & hoc absit a sapientibus dei gloriosi, & sublimis. Ego autem depictam uobis eam ostendam, sicut depinxit sapiens, & haec figura depicta quasi figura duorum in uno. Et hoc est opus secundum, & est rubificatio. Et illa similiter ex quinque sunt tria coelestia aerea, ignea, possibile est ut dicatur ex eis hoc. Tres uero superiores partes, est aqua duarum naturarum, & depinxerunt hanc aquam tertium, quia est tertium aquae diuisae, & est tertium eius ex iis, & ista tria denigrant folia eorum. Secundo quod est corpus secundum, & dealbat ipsum, & sex partes aliae reseruantur ad rubificandum, & demonstrauerunt, quod tertium aquae, sunt tres partes, per illud quod depinxerunt, sicut ui- disti, quod habet tres naturas, id est aquam, aerem, & ignem, & per hoc ostenderunt, quod est unum, in quo sunt tria, & mundus inferior terreus est terra ex duobus corporibus, et aqua ex duobus naturis, per hoc intendit sapiens animam, & spiritum animam ferentes. Dicunt enim, quod spiritus est locus animae, & est aqua quae extrahit hanc naturam a corporibus suis, & anima est tinctura soluta, & portata in ea sicut portatur tinctura tinctorum nostrorum in aqua sua qua tingunt. In aqua sunt tincturae eorum, quae aqua tingitur, & extenditur in panno, & ex ipsa currit tinctura in panno. Deinde recedit aqua De Chemia. per siccationem, & remanet tinctura in panno. Similiter est aqua sapientum, in qua portatur tinctura eorum quam uidet, aquam in qua est tinctura reducunt super terram suam albam, benedictam, sitientem, quam assimilauerunt panno, & currit aqua illorum in terra eorum, & extenditur totaliter in illa, cum qua currit tinctura illorum, quam uocauerunt animam, quam etiam uocauit Her- mes aurum, cum dixit. Seminate aurum, in terram albam foliatam, significauit hanc tincturam, & assimulauerunt floribus spinarum, & nominauerunt eam crocum, & Effer. Et haec terra tingit, et remanet anima, que est tinctura, in cor- pore, in quo manifestauit tincturam suam, & pulchritudinis. Est enim fumus subtilis in sensibus, & non apparet nisi effectus eius in corpore, & actus eius manifestatione coloris, et est ignis, et ex igne est, hoc est generatur ex igne, & nutritur, & est filia ignis, propter quod oportet, reduci ad ignem, nec timet ignem, sicut reducitur puer ad ubera matris sue, & haec omnia ostendi tibi depicta, sicut ordinauit ea sapiens. Hoc autem quod memoraui tibi, est intellectus dicti eorum, terra ex duobus corporibus, & aqua ex duabus naturis, et opus albi, & rubei, est opus unum, licet nominauerunt ea duo opera. Nonne uides hoc opus primum, constat ex quinque quorum tria sunt superius, & duo inferius. Ita quod albi opus est medietas operis, & est primum opus. Opus uero rubei, est medietas secunda, et totum est unum opus, licet nominauerunt duo opera, sicut predixi, secundum quod ordinauit sapiens, & ego exposui id tibi, & primum opus quod omne praecedit opus, est extractio tincturarum pro istis duobus operibus, quae sunt opus unum, & duo pro uno, super quod non ingreditur aliquid alienum ab eo, et est ignis. Operatur enim operatione ignis. Dixit autem Hermes. Omne subtile ingreditur in omne grossum. Intendit per hoc dictum suum, ingressionem aquae eorum in corpus eorum, & reseruat corpus illud, & uiuificabitur post mortem suamin uitam sempiternam. Recommenda igitur memoriae uerba a me prolata, quorum intellectum apperui, per ea quae tibi demonstraui, & magnifica scientiam, qui enim spernit scientiam, spernit illum dominus gloriosus, & sublimis, & decora conscientiam tuam, & multiplica praeces magistro tuo. Respexisti enim ad haec secreta magna, mobilia, que latent omnes homines, in quorum tenebris sunt, et fuerunt eorum intelligentiae, donec manifestauit ea Philosophus filius Hamuel Zadith, & extraxit a fundo eorum margaritas praeciosas, & ostendit tibi manifeste & aper- te hoc secretum celatum, quod appropriauit dominus gloriosus, huic lapidi uili, & inpraeciabili, et est praeciosius quod est in mundo, et uilius. Et similiter quod preciosius est, quod est in mundo ex uestibus, est sericum ex uermibus et mel in quo est sanitas. Sanitas enim hominum est ex apibus, et margaritae ex cunctis extrahuntur. Et homo qui est dignius quod est in mundo, est ex spermate. Et uerba Hermetis que audistis in hoc dicto, assimilantur dicto sapientis in assignatione lapidis eorum, & uerba eorum omnia sunt eadem, et pars parti est propinqua. Et hoc iam precessit cum dixit. Accipite res cum mineris suis, et exaltate ea ad altiora loca sua, et metite eas a cacumine montium eorum, et reducite easdem ad radices suas, et ex his quae iam praecesserunt ex ipso. Et est idem intellectus cum dicto Mariae. Est rex qui de terra prodiit, et de coelo descendit. Itaque intellectus uerborum suorum est, et innuit ad idem, licet diuer sae sint uoces eorum, in nominibus, et assignationibus, et similitudinibus, et iudiciis, et parabolis. Et per omnia illa significant lapidem suum, et ad ipsum innuunt, et ego ostendi tibi modum, quo poterit tibi ueritas aperiri. Et scito quod non potest esse quin uerba explicentur in his libris. Et hoc est propter multiplicitatem authoritatum sapientum, ut intelligas hoc acutum. Habeas sensum seu intellectum, et ingenium, et insipiens exercetur. Tu autem cum perceperis intellectus uerborum sapientum, liberaberis a tenebris, et ingressione in errorem. Quod si non poteris ex libris eorum intentionem tuam adipisci, ex eo quod intellectus tuus non percipit hoc, nec cognoscis lapidem. Iam demonstrauerunt tibi modum manifeste, et per prohibitionem a rebus uanis, unde lucratus es multum, et redemisti pecuniam tuam, ne expendatur in uanum. Et haec est magna utilitas. Et si intellexeris, ambulasti in lumine lucente, et in luce corruscante. Et ego replicabo tibi uerba eorum, in aqua spirituali, quae est alba. Et hoc est quod docet interrogare, ne deuiet interrogantem, et ne dubites, cum audis eos dicentes flores, uel tincturas, aquam albam, uel aquam rubeam, que aqua alba est, ad dealbandum, et aqua rubra ad rubificandum. Ne igitur aestimes quod rubea in manifesto sit. Sed est rubea in effectu, quia color eius qui est rubedo, latet in occulto eius, et hoc demonstrabo tibi ex uerbis sapientum, ut addatur tibi rectitudo super hoc, quod praedixi tibi. Quod autem dicunt aqua alba ad dealbandum, significant per hoc tres partes, et nominauerunt duo opera scilicet Lunare et Solare, pri- mum est Lunare, et hoc est abluere, et dealbare in putrefactione, septuaginta diebus. Et haec est dealbatio totius, et fuga tenebrarum ab eo. Secundum est rubificare, et tingere totum, et coagulare tincturas eorum in terra eorum benedicta, sitienti. Terra autem prima quam non praecessit aliquod opus liquefacta, & soluta est, et extractae sunt ab ea tincturae suae, quae sunt sulphura eius, et facta est fermentum, et ingressa est super aliud corpus, cum quo massatur illud corpus, cum alio fermento, quod est fermentum fermenti. Et hoc corpus est cinis, cuius operatio superius sufficienter expressa est, unde multi non intelligentes hunc lapidem, nec dicta Philosophorum, combustibilibus, et corruptihilibus, et aridis adhaeserunt mineris. quae siccae tincturam non habent, laborates inutiliter consumpserunt pecuniam. & damnati sunt damno apparente. Tu autem qui in timore Dei studiosius fue- ris, & lapidis huius secretum & apparentem uirtutem eius uidebis, & inuenies spiritui altissimi instructus, ut cognoscas, quoniam omnis sapientia a Deo est, & cum ipso fuit semper, cuius nomen domini in saeculum seculi benedictum, qui abscondit haec a sapientibus, & pru- dentibus, & ea paruulis reuelauit. Et sic finiunt dicta senioris. Expositio Aquilarum. Decem Aquilae, Sol & Luna, tres sphaerae, & domus, & intus in domo cathedra, & in illa cathedra imago sapientis, quae est locus artis et tabula marmorea super genibus illius sapientis, diuisa in duo media in tabula illa cum quadam differentia, & super genibus illa, & digiti reflexi. Et duae aues in una sphaera, & multi hominum intuentes in illam imaginem, induti diuersis coloribus. Arcus in pedibus Aquilarum, Potentiam & fortitudinem illarum indicant, & ipsius originis a principio usque ad finem. Per Aquilas substantiam uolatilem intelligas. Cathedra significat locum operationis, et formam uasorum, quod est intus. Sol cum uno radio, consequenter cum duobus radiis, tertio Luna semiplena, semper cum duabus auibus redit in idem. Luna semiplena, quia quanto ex ea plena diminuitur, tamen additur soli cum duobus radiis, & hoc usque ad terminum fermentaneum, et tunc ex duobus mediis fit totum. Sed modo ueniamus ad illam tabulam diuisam per duo media. Et dico, quod non est dubium, quod quadrant, & reducant ad formam circularem, oportet diuidi per medium cum digitis suis, quod sunt tam rotundi, et tale erit uas operis, quia digiti illi sunt dilatatiores, rotundi, ad quantitatem duorum digitorum, super asthanor, & althanor. Habet scabellum ut uides in figura, propter hoc, ut facilius conseruatio argenti uiui, fiat. Sed quomodo illae duae aues possunt esse in una sphaera, debes intelligere quod sphaera dicitur rotundum, & rotundum est figura coelestis, & coelum est diaphonum, & quantitas distantiae fit operatiua, sed propinquitas clarum facit, & est illius caussa. Sed quomodo illae due aues habent esse, ut unius rostrum tendatur ad alterius caudam? Dicendum quod homogeneae sunt, & unius naturae, nec una ualet sine alia, sed una est ex alia, & una per magisterium perficit aliam, & artem ex ea, & sic per omnia, donec utraque sit in sua origine, & tunc incipit fieri res magna. Sed quid de diuersis imaginibus intuentium intus thalamum & stantium? nisi diuersos operantes in arte, & nihil scientes, & mirantur de dictis Philosophorum, & de arte, cum apud eos non sit apprehensibilis, & ideo stupefacti sunt, ut dementes, & inflati, credentes esse impossibile, & hi sunt a dex- tris, & a sinistris intrantis, & dicuntur dextre & sinistre intrare, quia aliqui sunt qui sciunt circa quid debent operari, sed nesciunt operationem. Sinistri sunt illi, qui nihil habent in re, sed operantur ex contrariis ueritati. Sed quid de illis Philosophis & Magistro circa tectum? Dico quod illi fuerunt huius artis inuentores, & ille Magister compositor illius figurae litterae Hebraicae. Per primum inuentorem Sem filium Noe intelligite, nec fuit primus Hermes, sed successor illius. Alio modo exponitur illa tabula marmorea extensa super genibus sapientis. Etque diuisa quadam linea per medium. Et dico quod illa tabula ostendit totum opus, & modum operationis scienti. Et in prima medietate a dextris ostenditur medietas operis, hoc est operationis Al- kysderam, et illa est operatio a principio usque ad aduentum coniunctionis auis & auis. Et ista operatio diuiditur in duas operationes, scilicet, Solis cum uno radio, quae operatio ostendit iam agens aliquid imprimere de sua uirtute, & po- tentia in suum subiectum, siue passum, & in aquatione describitur Sol cum uno radio. Sed quando agentia aliquid imprimunt, scilicet formam, appellatur Sol, cum duobus radiis, quasi duplicata potentia, uel duplicatus effectus, respectu primi. Sed quid de alia medietate a sinistris, ubi est Luna semiplena cum sphaera nigra, & alia sphaera cum duabus auibus? Dicendum est quod hoc ostendit quid sit de operatione post mortem Leonis, & quomodo resuscitatur, & quid sit de ratione animae, & quid dicitur ratione corporis. Et in Luna semiplena ostenditur accidens inseparabile ipsius animae, tanquam propria passio: Et semiplena, dicit in perfectionem, Sed sicut corpus uiuens dependet ab anima, sic & semiplena Luna cum sphaera, depen- det a Sole cum duobus radiis. Et quia dictum est, quod est a potentia ad fermentandum, incidunt in spheram cum duabus auibus, quarum una apparet mortua, & in ueritate mortua, et alia uiua. Et uiua attribuitur Lune semiplenae, & mor- tua Soli cum duobus radiis, uel fermen- taneo. Illae duae aues sic sunt colligatae in una sphaera, quod rostrum unius, caude alterius est appensum, sic cauda colligata rostro in eadem sphaera, quod tam cauda quam rostrum propter indiuisionem naturae, & homogeneitatem utriusque posse & uirtus est eadem, nec una praeter alteram, nec altera praeter alteram per se & in se. Et hoc ideo, quia quod est superius, est sicut quod est inferius. Et nonne uides quod aqua aque est homogenea. Et ego dico quod fermentum panis, panis est, & sic fermentum auri, aurum est. Sed aurum nostrum, ut intelligas, non est aurum uulgi, quod est propterea, quia aurum uul- gi non habet tingere, nisi quantum in se est. Sed aurum nostrum, quod est uerificatum omni solutiuo, super omne passiuum, & est regula & regulans, & tingens, & tinctum, & hoc auis et auis, nec auis et auis est hoc, sed ex aue et aue consurgit, illa forma fermentanea fermentata. Et est ibi duplex fermentum scilicet fermentans, et illa est auis mortua, et fermentatum, et est auis uiua. Et ex his duobus sequitur fermentum fermenti per excellentiam. Et illud est ex operibus magisterii, et super hoc gaudent Philosophi. Et sic in sinistra parte habemus Lunam semiplenam, et spheram, et duas aues & sphaeram. Et sic habemus totum numerum de tenente De Chemia. tabulam. Dicitur quod est Alchanor, & est locus preparationis, et digestionis, et actionis. Et talis est dispositio et forma illius, et haec statua ut supra depicta apparet.