Di Lulli Doctissisimi Et Celeberrimi Philosophi Mercuriorum liber iam tandem subsidio manuscripti exemplaris perfecte editus. Item Eiusdem Apertorium, Repertorium, Artis intellectiuae Theorica & Practica, Magia naturalis, opuscula plane aurea. Coloniae Agrippinae Apud Iohannem Birckmannum, Anno M. D. Lxuii. Cum gratia & priuilegio Caes. Maiest. Ae Scriptoribus. Ex Prologomenis G. Grataroli. De chemia, uel Alchymia sic scribit Robertus Constantinus in suo Nomenclatore insignium Scriptorum Parisiis edito Mdlu. De hac arte, sicut & de Cabala diximus, qui aliquid memoriae prodiderit, nullus antiquus author inuenitur, siue id inuidentia factum sit, siue ignoratione. Non desunt tamen, qui illud famosum apud poetas lasonis χουσό¬ μαλλον δέρας id est, uellus aureum, librum fuisse interpretentur in uellere uel macrocolo conscriptum, qui ipsam artem, id est, auri argentique conficiendi rationem contineret. Fabulas interpretes utroque trahunt: & licet unicuique pro animi arbitratu affingere. Quantum ad me attinet, uerum sit necne, susque deque habeo. Certum est ex historia tamen, & rerum gestarum annalibus, Diocletianum principem huiusce artis conquisitos libros omnes curiose exussisse, ἀὰ τὰ νεωτερισθεύτα Αἰγυ¬ ττίοις. πρὸς τὸ μὴ πλοῦτον ἐκείνοις ἑκτῆς τοιαὐτης προσγίνεσθα τέχνης. Hoc artificium luxato uerbo, Alchymiam uocant, uel Archymiam, quasi dicas ἀργύρου. χi¬ μείας: alii uocant χημίαν, uel χυμίαν: alii χρυσοποιίαν. Qui uero de hac aliquid scripserunt, hi sunt: Arnoldus de Uillanoua. Auicenna ad Assem Philosophum. Blemidas περὶ χρυσοποιίας, liber Grecus, manuscriptus in regia Galliae bibliotheca. Geberus Arabs, cuius expositor Ioannes Braceschus Urceanus. loan. Augustinus Pantherus ( uel Pantheus ) scripsit Arsetheoriam transmutationum metallicarum cum Uoarchadumia. Isaac monachus scripsit ἀργύρου μέ¬ θόδον, ὅπως δεῦῖ εὑρίσκειν τὰς πλευρὰς τῶν μὴῥητῶν, in regia Galliae bibliotheca, manuscriptus Graece. Morieni cuiusdam Alchymisticus liber circumfertur, non impressus. Philippus Uistadius edidit. Coelum Philosophorum: qui tamen ad rem medicam spectat. Raymundus Lullius scripsit ( preter caetera multa ) de Secretis naturae, siue quinta essentia. Hunc ego inquirendo comperio, apud Anglos re quidem uera praestitisse, quod suis libris pollicetur: et in arce Londini A 3 ni iussu Regis probatissimum aurum confecisse, mihique genus numi ostensum est, quod adhuc appellant Nobile Raymundi, auri uidelicet puri, & obrizi, summeque indicature. Ipse in libro, quod testamentum uocat, fatetur se hanc artem ex Arnoldo de Uillanoua coaeuo suo didicisse. Quem Ioan. And. in tit. de Crimine falsi attestatur, laminas aureas excudisse, que ex auro ex arrugia quesito, aurifodinisque extracto, bonitate non cederent. Scripserunt etiam alis multi de hac arte, quorum libri nondum impressi sunt: inter quos est Rosinus Philosophus, & Rogerius Bacho, cuius legi Alchymiae speculum. Zosimus author Grecus asseruaturin bibliotheca Regia: scripsit de Sacra arte, de compositione aquarum ad χυσοποιίαν, de instrumentis & caminis. Sunt & alii huius artis preceptores, ut Christianus, Heliodorus, Theophrastus, Archelaus, Pelagius, Ostanes, Olympiodorus, Democritus, Dioscurus, Synesius, & Stephanus, cuius est liber de Magna & sacra scientia. Omnes hi Greci sub nominibus antiquis, mihi tamen recentes uidentur. Est etiam liber Chymisticus, Comitis Treuisini. Hactenus Robertus. Ceteros qui nosse cupit, legat in fine Geberi ultimo a Ioan. Petreo editi, uel Bernae impressi eius sumptu: item Euonymum Philiatrum, Tigurinum: loannis Langii epistolam 53. & ultimum folium capitis 18. libri secundi de Abditis rerum causis loannis Fernelii, medici & Philosophi doctissimi & praestantissimi: atque alios recentiores, ut Ianum Lacinium nulli spernendum. Nominati artifices huius artis fuerunt, ut refert Uincentius in Speculo naturali, Adam. Noe. Idrid. Squilia. Chora Moises, & soror eius Maria. Cato. Uirgilius. Aristoteles. Alexander. Geber. Iahie. Rasi. Abimazar. Maurienus siue Morienes. Iohannes Euangelista. Garsias, & Gilbertus Cardinales. Guilhelmus Episcopus Huck appellatus. Aegidius magister hospitalis, qui extraxit librum de 125 lapidibus. Androicus etiam episcopus, & Apostolicus dominicus. Et Iacob Aranicus Iudaeus. Petrus quoque & Dirandus Monachi. Auicenna. Arnoldus de noua Uilla, et Raymundus, qui nostris ultimis temporibus flocorum Et Capitum, quae in libro Mercuriorum continentur. A. de Aceti nostri compositione, quod constringit argentum uiuum ad extraponendum naturam pag. 172 Actiones quomodo debeas intelligere ad temperandum elixir de Administratione dictae aquae in corpore humano, & primo de aquis temperantibus illam 34 de Administrationis modo Alphabetum huius libri 183 de. Animatione elementorum, & de cognitione ipsorum 52 de Argenti uiui congelatione ad recipiendum 125 medicinam in forma metalli de Assatione dißsoluti, & de congelatone ipsius de Compositione aquae potabilis simplicis, quae fit de fixato per naturam, ad confortandum humidum radicale humanum 33 de Con¬ A de Confectione secundae aquae iii. tertiae 36 quartae ibid. quintae ibid. sextae de Corpore & spiritu in simul exemplo generationis humanae 128 de Corporis & Mercurii duplici custodia. 104 de Creatione Mercuriorum rubeorum ad faciendum tincturam rubeam de sua propria substantia ad consequendum operationes supradictas 19 de Diuersitate ignis contra naturam secundum proprietatem materiarum diuersarum in forma practicae: et quomodo debeas illam considerare 94 E Elementa quomodo debeas intelligere 46 Elementorum colligatio quomodo facta sit in diuersis proportionibus. 63 de Exuberatione alia argenti uiui facta de corpore 9 de Fixatione & perfectione ipsius & 7 suae Fortio margaritarum introductione 13 formae nouae factae 49 de Furnis & uasis de Instrumentis tribus, sine quibus operatio nostri magisterii non potest fieri de Iudaeis incredulis reprobatis & de Sarracenis 79 de Lunari corpore solo cum adiutorio de A. 99 M de Medicinarum nostrarum conditionibus quot sint, & quomodo, & de quo acquisiuerint 135 Mercurii sublimationem qualiter debeas intelligere, & quanta ac qualis sit differentia inter sublimationem uulgarem, & sublimationem Phi losophorum 19 22 Modo fermentorum compositorum de Modo fermentorum compositorum, & de liquefactione, quod nos uocamus gummas 23 de Modo, quo tu debes facere formam perfectam ad margaritas, postquam ipsae sunt formatae 15 de Modo separandi elementa in octo diebus ad consequendum operationes per literas A, B, C 147 de Multiplicatione fermentorum per uiam mi26 xtionis N de Naturae ramis uel brachiis aliquibus per uiam Practicae, in quibus filius artis se poßit exercere 110 cum solatio. 149 de. Natura supremi fer nenti de Operationibus, per quas creatur argenti uiui natura P 122 de Plumbi opere de Prima operatione, quae uenit ad inquisitio29 nem perfectionis magisterii de Proiectionibus omnium medicinarum tam uniuersaliter, quam particulariter 175 R de Reincrudatione corporis perfecti: & de sua di100 uersitate atque accidente & ponderibus de Rectificatione humoris exuberati per fixionem tincturae 10 de Rectificatione parlarum & de diuisione speciei & unitate illius cum limo11 sitate aquae de Rectificatione trium aquarum distillatarum per cineres. de Reuelationibus propriarum naturarum, & ea152 rum subiectis de Rubificatione Mercurii sublimati in suomet 20 igne ad faciendum elixir rubeum 124 de Stanni opere Subiectum quomodo habeas considerare in quatuor conditionibus & qualiter capiantur in ista artesulfurum compositione, & eorum confectio¬ de ne 147 de Temperamento labidis & qualiter sit in qua tuor elementis cum distemperamento: 73 Uasis propriis habendis de 43 126 Ueneris & Martis opere de Index In Apertorium. de Fixatione & compositione tincturae 213 Lapide minerali 211 de Secunda pars Philosophorum de confectione medicinae 207 de 200 Terrae uiuificatione de Ueri lapidis compositione 184 In Repertorium. Ad danlum ingreßionem medicinae 239 Aqua Phiosophica tribus naturis componitur 224 Coniunctio soli: & lunae quomodo fiat, 239 Corpora quomodonutriantur 235 Distillatio qualiterfiat 235 Fermentatio quando fiat 237 Fermenti praeparatio quot modis fiat 238 Fermentum quare praeparetur 237 236 de Forma uasis, & qualis sit Materia quaesita ubi seruetur 234 Medicina quomodo habeat ingreßum 239 In. Theoricam Artis Intellectiuae. de Cognitione rationis factae per reuolution em contrariorum inueniendo Practicam respectu naturae 257 de Doctrina intellectuali super materiam & suam formam, & super suam operationem 243 Figura de metallis imperfectis 295 Figura intellectualis 254 Figura Practicalis operis naturae 268 Forma & eius consequentia 1 276 280 Materia & eius diuersitate Materia medicinae nostrae, & quae ris sit 242 Modo habendi instrumentum irtellectuale 250 de Obseruatione alias conseruatyne naturae mediae perfectiuae & homogeneae 288 de Recapitulatione artis intellectualis cum diuisione suorum membrorum 268 In Practicam. de. Compositione Mercurii, & de sua natura reali, 250 & de suis partibus extremis separabilibus Coniunctione terrarum solis & lunae de 335 simul Corruptio et depuratio quomodo fiant 303 Corruptione per secundam rotam 307 310 Elementorum extractione 31 Elementorum rectificatione. 4e 324 Fixatione aquae & aeris argenti Humoribus tribus in compositione uiui repertis 347 Introductione reductionis faciende perin¬ de 312 tentionem alterius digestionis per Theoricam 332 Miscibilium forma de Practica congelationis per uiam reductionis de 314 de Practica totius magisterii in generali recepta 342 Proceßu practicae & prima rota corruptionis de 305 308 de Putrefactione compositi de Recapitulatione magisterii in summa abbre340 uiata 309 de Separatione aquae 310 ignis ibid. sui aeris de Sublimatione sulfuris reductione comple321 ta In Maglam Naturalem. Aqua calcinante omnia corpora 359 Aqua elixir in oleum 266 Compositione 358 Congelatione liquorum lunae 365 Exuberatione Mercurii 374 de Igne contra naturam 363 Modo faciendi oleum lunae 367 362 Naturali calcinatione Naturali euocatione corporum a suis spiritibus 371 Occultatione Philosophorum solutionis luna 364 Operatione caritatis cum oleo lunae 378 Separatione calcis & aqua calcinatiua 362 Finis Indicis. Lulli Doctissimi Et Celeberrimi Philosophi Mercuriorum Liber. Caput Primum. Fili oportet quod intelligas operationes, per quas creatur natura argenti uiui, & postea si scis uel habes notitiam ad cognoscendum nostrum argentum uiuum, habebis artem integram: quia operationes omnes non sunt plus nisi una sola, quae fit per modum, quem tibi dicemus. Tu accipe de liquore lunariae quantum uolueris, & de illa per distillationem diuidas elementa: sed primo separabis aquam phlegmaticam, in qua stat mortificatus spiritus, & continua in balneo suam distillationem, quousque uideris distillari aquam animatam, quae incipit comburere, et illam distilla ad partem, et quando illud quod poterit distillari per illam calorem receperis et phlegma fuerit extra, sicut manifestat signum adustionis, illam diuidas in duas partes, et unam partem seruabis ad creadum ◉, ut cum eo terram lapidis sublimes, & de secunda parte trahes elementa sine omni combustione sub conseruatione proprietatis sulfuris, & per argentum uiuum. per istum modum ponas partem aquae animatae super feces, quae erunt in similitudine picis fusae uel liquefactae in fundo uasis, et statim pone alembicum cum suo receptaculo, & incende ignem serraturarum, & luta cum pasta, & illum ignem continua quousque quod poterit distillari distilletur per aequalitatem praedicti ignis: postea pone in igne sicco cinericio & illa continua de serratura distilla elementum, et ad 3 finem suae distillationis dimitte infrigidari materiam cum toto uase, postea redue suum liquorem primum, qui est aqua & non oleum, super feces, & reitera tuam distillationem, sicut iam dictum est, quousque feces maneant siccae & combustae, & quod humidum unctuosum sit totum sublimatum, sicut anima in substantia spiritus fili natura nostri spiritus operatur in omnibus rebus & omnem rem excedit, & per illum fit nigredo, albedo et rubedo, si quado bene scies miscere: mixtio illarum fit sicut tibi diximus, quia unum intrat in aliud et fugit in illud, et rarefactum impletur condensato, et condensatum subtilitatur per rarefactum, et totum illud fit per solutionem & calefactione in loui igne: & iste ignis debet continuari quousque elementa sint amplexa cum terminatione suae humiditatis: et sua terminatio est quod omne modicum comburatur quousque nullo lento Ratmundi Lulli igne desiccetur, & scias fili quod unum comburit aliud, et confortat, & docet pugnare contra ignem, & sic fili in coquendo persequens elementa ad lentum ignem lentantur & conuertuntur in extraneas naturas: quia liquefactum totaliter comminuetur, & fit non liquefactum, & humidum fit spissum, & per istum modum fit corpus spiritus, & fit tenuis & fortis pugnans contra ignem. Caput Secundum. De assatione & dissoluti, & de congelatione ipsius. Fili proprietas cuiuslibet ◉ est dissolauere & dealbare suum sulfur, & proprietates sulfuris sui est coagulare & depurare suum argentum uiuum. fili iste uapor qui coagulat argentum uiuum est de natura suae propriae substantiae mediae, quaestat in terra sicca, subtili, aerea, 5 mixta & digesta & cocta cum lento igne secum continuando. propter hoc igitur reducitur argentum uiuum dissolutum super suam terram siccam parum & parum, non solum simul: quia uirtus sulfuris draconici citius conuertit modicum diuisum, quam multum indiuisum, quod serua. Igitur uirtus draconis non regitur pelago de satalia: quia haec tu debes facere per intentionem congelandi et non soluendi: sic fili argentum uiuum regnat prius cotra sulfur, & sicut patet per uirtutem praecedentis capituli. continua igitur suam operationem, assationem et imbibitionem, quousque primo aqua habeat totum dealbatum, & sit coagulata per uaporem sulfuris: aliud no oportet facere per contraria operationem: quia sicut argentum uiuum uincit sulfur per totum, sic per contrarium sulfur, siccum uincit argentum uiuum per coagulationem & per reiterationem sublimationis talis sicut diximus. Caput Tertium. De sublimatione ◉ mortificati, id est uapore sui sufuris. Et quando per iam dictam sublimationem & frequentem assationem uideris, quod maior pars ◉ rit deleta, reitera cum forti igne sublimationem super illum, quousque plus de sua aqueitate purgaueris ex toto, & quando uideris quod totum fuerit eleuatum siccum ad modum pulueris mortui albioris niue contra spondilia uasis, reitera iterum sub limationem solum per se sine fecibus suis, tunc enim erit perfecte mundificatus & sublimatus ad assandum tinctum ad album, cui non potest simile inueniri. Caput Quartum. De fixione & perfectione ipsius ◉. Uando sublimaueris & ceperis dictam puram substantiam ◉, tunc fixabis unam partem illius, & nos tibi dicimus modum fixationis in lapide maiori, et quando illa pars fuerit fixata, fixabis postmodum aliam igitur reitera sublimationem partis non fixae super rem non fixam quousque illa similiter sit fixa cum experientia probando si bonam fusam tibi praestiterit super ignem, et si sic faciat factum est, si non, coniunge sibi de argeto uiuo exuberato reiterando suam sublimationem quousque sit fusibile, & modum exuberationis cuiuslibet argenti uiui tibi dedimus si nos intellexisti in practica lapidis maioris in capitulo, quod incipit, Fili exuberatio nutritiua, non est aliud etc. Et in ista practica in capitulo quod incipit, Tu accipies, etc. sed illa illud facit de suomet argento uiuo, et ideo ipsa est simplex. Si uis illam magis compositam, & si uis eam de ◉, dissolue alium g in aqua prima, quae est exuberata ex anima dicti & de quo fit tinctura, postea separa aquam per distillationem & reitera distillando super feces suas, quousque aquam biberit, & traxerit ad se humiditatem totam fecium Mer curialium. Ista est humiditas creatiua, quae sup omnes alias manet super pugnam ignis: et sic per solam substantiam & facimus excellentem medicinam albedinis. Et sicut dicimus de una, sic intellige nos dicere de omnibus: non expellimus aliquem nec uulgarem nec communem, & quando dicimus communem, dicimus de illo quem philosophi intelligunt. Et quando dicimus uulgarem, loquimur de illo, quem rusticus intelligit, qui uenditur in apothecis: sed bene intellige quod ubi ipse est commune ponitur, sicut scimus nos qui illum cognoscimus in propria uirtute. Caput Quintum. Exuberatio alia facta de corpore. Et si uis exuberare tuum argentum uiuum cum humiditate, quam natura tibi praeparauit, citius fixabitur ratione suae permanentiae. Igitur exubera eum cum humore corporis praeparati per ingenium naturae: quia res praeparata dabit tibi rem praeparatam. Et talis sicut fuerit praeparatio, talis erit perfectio: et qualis fuerit perfectio, tale ostendet in sua proiectione super quodlibet corporum imperfectorum, & super ◉ uulgarem non praeparatum. Caput Sextum Rectificatio humoris exuberati per fixionem tincturae. Cum exuberaueris tuum argentum uiuum uel cum corpore uel cum ◉ antequa tu fixes oportet te rectificate cum septena distillatione, quousque suae limositates habeant splendorem, & claritatem cristallinam uel margaritiuam, uellucem argenti, sicut claro chalco. Tunc igitur ipsa est apta ad faciendum efficaces operationes in fusibilitate argenti uiui, quando in illo est fixa, sicut tibi diximus. Et est sicut forma perficiens siue sulfur, quod fit de argento uiuo. Et adhuc ultra hoc multas alias uirtutes habent lapides communes, de quibus aliquos tibi dicemus super margaritas. Caput Septimum. Rectificatio parlarum. Ostensio uirtutis dictae humiditatis exuberatae est, quod habeas margaritas minutas, uel parlas claras quantum uolueris, & illas ponas intus tuum uas uitri, quod habeat fundum rotundum cum suo coopertorio, & pone intus tantum de dicta aqua exuberata, quod natet super margaritas ad großitiem unius dorsi cultelli, postea cooperi cum suo coopertorio uitreo ad finem quod puluis nec quicquam aliud non ingrediatur intus, & infratres horas erunt fusae in quadam pasta alba, recollige ad partem, limositatem quae natabit in superficie aquae, quia illa est sua forma exuberata, & multiplicata per limositatem aquae Mercurii, quam sibi debes reddere quando tibi dicemus. Caput Octauum. Diuisio speciei, & unitas illius cum, limositate aquae. Quando tu uideris, quod dictae margaritae in pastam albam fuerint liquefactae per uirtutem aquae omnes integrae sine aliqua alia actione caloris, tu postea colabis aquam bene sapienter inclinandouas multum limpide cum omnibus suis limositatibus, quae natant sursum, et totum hoc pones intus unum aliud uas uitreum, quod assimiletur priori, et serua bene quod de praedicta pasta non poßit aliquid colari cum dicta aqua nisi solummodo limositas quae est sua propria forma, et cooperi bene omnia tua uasa. Et illud ubi est. aqua collocabis intus balneum artificiose taliter quod illud possit recipere actionem caloris per sublimationem in uaporem aquae calefactae, et sic stet per terminum trium dierum naturalium. fili scias quod limositas margaritarum cum limositate & coniungetur & continuabitur & unietur per omnes partes aquae, sicut fusae res in liquorem sensibilem, separa de balneo & pone ad partem. Caput Nonum. Fortio margaritarum introductione sua forma nouefacta. Postea accipe unam formam de argento seu exemplar factum artificiose ad quantitatem großitiei secundum quod uolueris facere margaritas. Et sit desuper deaurata ab intra, uel sit facta de duabus partibus concauis bene iunctis una cum alia ad finem, quod partes formae uel exemplaris fuerint coniunctae, concauitas interior sit tota rotunda secundum concauitatem quam uolueris facere margaritas, et quaelibet dictae formae habeat unum foramen paruum in tali modo, quod unum filum aureum factum ad tenuitatem capilli uel modicum magis grossi possit ibi intrare, & quod unum foramen sit in rectitudine alterius corrumpentis in linea recta quodlibet suo simili sicut faciunt illa foramina quadrantis postea imple dictum exemplar. Et de dicta pasta imple scil. unam partem exemplaris solummodo quousque ueniat, quod medietas sit plena aequaliter, postmodum pone ex transuerso dictum filum auri, & postea superius de pasta cum una spandela auri ad finem, quod alia medietas exemplaris possit bene impleri, postea claude exemplar in coniungendo pecias, & formabis tuam margaritam, trahe extra filum auri, & uideas cum toto molli, quod sit perforata a parte in partem, & transi iterum filum, postea aperi exemplar, et proiice extra. Et pone super uitrum coopertum cum coopertorio uitreo, et dimit te exsicca re in umbra, quod non contingat ibi, per talem modum fac omnes alios, & postea pone ad desiccandum sicut tibi diximus. Caput Decimum. Modus quo tu debes facere formam perfectam ad margaritas, postquam ipsae sunt formata. Wum formaueris tuas margaritas cum Cexemplari, et ipsae fuerint bene siccae, tu accipies filium aureum, & sine tangendo dictas margaritas cum manibus industriose pones filum per foramina quousque cordaueris tuas margaritas ad modum de Pater noster: postea habeas duo uel tria oua secundum quod corda magnafuerit margaritarum. Et sic quodlibet fractum cum quolibet capite sit, quod. caput perforatum unius poßsit intrare in capite alterius perforati, tamen iuste quantum iuste potest, sicut tibi ostendimus per istam. figuram. Et abiicatur totum quod est intus, postea pone intus margaritas. Et plumba eas in dicto liquore, et dimitteibi stare ad terminum unius Aue Maria, & postea pone intus dicta oua & claude oua cum cera, & pone ea in loco aeris per octo dies, quod solnon tangat. Et postea ad solem per tres dies uertendo oua de uno latere in aliud de tribus ad tres horas totum integre & uniformiter, non impediendo decoctionem margaritarum. Aliud non oportet te facere. Aperi oua & frange, & inuenies margaritas cum tali claritate seu luce quod natura non est sufficiens ad dandum ibi in loco suae minerae, nec per naturam poßint inuenire tanti splendoris sicut sunt per artem, si magister scit facere. Sic etiam potes rectificare illas, quae sunt diminutae per calorem balneorum, quia Dominae quando balneantur, tenet eas in manibus, et tunc corrumpuntur si sunt naturales: quia artificiales non possunt corrumpi ita cito, sicut faciunt illae propter humorem fixum, exuberatum, quae retinent claritatem, sicut spiritus retinet animam, quae anima tenet corpus in uita mediante spiritu. Sed talis spiritus non est cuilibet datus scire, & cognoscere, quod est sophisticatus. Et si tu uis rectificare diminutas in claritate, tu potes rectificare duas ◉ ex illis, cum quarta parte unius ◉ margaritarum, dissoluendo illas, simul informando, sicut tibi diximus, nec magis, nec minus in dicto liquore. Sed ad finem, ut tu non decipiaris in emendo, accipe unam, & frange, & si intus inueneris albam sicut de foris, bona est: & si est nigra, est sophisticata, uel est combusta in balneis, uel in cibo. Et communiter tales sunt fuscae ab extra: quia si uides quod non sunt bene clarae ab extra, non emes, nec franges, cum signum quod ipsae tibi ostendunt ab extra tibi sufficiat. Aliqui sunt qui cum sale armoniaco probant eas, et cum uapore sulfuris, sieut magis plenarie continetur in nostro Lapidario, in quo locuti fuimus de aliquibus experimentis secretis. Et si tu uis uidere transmutationem rectitudinis, quando margaritae habent suam decoctionem recipiendo suam speciem infra oua, tu loco testarum ouorum accipias unum canonem uitri ad longitudinem fili. Intus illud pone filum cum margaritis per talem modum, quod transeat ab uno capite in aliud, & coninnge caput suum intus ampullam, in qua sit aqua margaritarum ad recipiendum uaporem aquae, et luta bene cum cera omnia foramina, quod non possit respirare, nec aer intus intrare, & procede per modum quomodo tibi diximus, & uidebis per uitrum suam transformationem: per similem modum potes tu facere rubinos, et illos rectifacere cum liquore Mercurii rubei. Et sic de omnibus aliis lapidibus per modum quem tibi diximus in tractatu Lipidarii in secundo capitulo de rectificatione lapidum. Deo gratias Amen. Caput Undecimum De creationem Mercuriorum rubeorum ad faciendum tincturam rubeam de sua propria substantia ad consequendum operationes supradictas. Fili tu accipias liquorem ultimum, qui magis grauiter separatur per distillationem super cineres, & illum distillabis in balneo per tres uices. Et post quamlibet distillationem pones aquam super terram uiscosam, & illa terra cito dissoluetur in dicta aqua. Separa iterum illam aquam per cineres, hoc fit per intentionem, qua aqua attrahat agnem, quae est in tinctura, & conseruetur pro tinctura, distilla illum liquorem iterum per balneum ad finem quod spolietur ab igne, & pone ignem semperad partem: quod cum fuerit distillatum, trahe magis de anima terrae cum igne sicco, custodi tamen quod terra non uiuificetur, quia statim combureretur tinctura sulfuris albi, in quo debet fixari ignis nostris lapidis mercurialis, & hoc reitera quousque uideris terram comminutam deficientem ab omni humiditate: postea accipe, & laua ipsum cum distillatione, & calcinatione, quousque sit bene rubeus sicut ignis. Fili iste extrahitur cum calore & humore, & alter extrahitur cum siccitate & frigiditate. Caput Duodecimum. De rubificatione Mercurii sublimati in suomet igne ad faciendum elixir rubeum. Recipe Mercurium sublimatum, ad album, sicut tibi diximus, & dissoloue in aqua Mercurii, de qua extraxisti ignem lapidis mercuriosi, & in aqua sit dissolutus dictus ignis lapidis tam substantialiter quam essentialiter: quando dicimus substantialiter dicimus per substantiam ignis: & quando dicimus essentialiter ad differentiam qualitatum, quas accepit in substantia ignis: postea separa aquam per distillationem quousque sit totum congelatum. Et alia uice reduc sibi aquam super Mercurium ad finem, quod si ibi est unctuositas separetur cum aqua per distillationem: post alia uice reduc, & tertio distilla, & postea paulatiue fortifica tuum ignem quousque uideas minus fortiter rubificatum. Et si nihil est ibi quod sit ligatum cum igne lapidis, continua tuum ignem quousque uideas, quod sublimatiuum sit sublimatum, et fixum quod est in uase sit rubificatum, et super istam fixa sua elementa, sicut tibi diximus, si bene nos audiuisti, & habebis de Mercurio elixir ad plenum. Caput Decimumtertium. De modo fermentorum compositorum. Fili tu debes scire quod sunt duo fermenta composita de tinctura, et fermenta composita de liquefactione: fermenta composita de tinctura sunt in numero septem, sicut patet per tabulam fermentorum et per figuram tincturarum situatarum in sex litteris alphabetalibus scilicet Bcdefg. B significat aquam simplicem rubeam. C significat sulfur rubeum simplex. D significat aurum dissolutum simplex. E significat aquam rubeam compositam. F significat sulfur rubeum compositum G significat aurum solutum compositum. Et ab istis nascuntur tot figurae triangulares, quot sunt camerae dictae tabulae, sicut per figuram circularem stat significatum. Fili quando tu euacuaueris solum unam de cameris dictae tabulae per factum experientiae, scilicet tuscies quid est nostra philosophia, & utilitas illius, & hinc potes trahere multos ramos, si ingeniosus es in operatione uacuitatis seu euacuationis dictarum camerarum. Caput Decimum. quartum. De modo fermentorum compositorum, & de liquefactione quod nos uocamus gummas. Fermenta composita sunt de liquefactione tot, quot sunt fermenta tincturarum, & facta sunt successiue super illis quae fluere dicuntur, & ingredi in omnes tincturas per beneficium administrationis, quod fit super illam de liquore ultimo simplici uel composito: & ideo non erit tibi differentia, nisi illa, quam C 4 quam compositum tincturae accipit, per uirtutem dicti liquoris, & fusionis, & manentiae uerae dulcedinis: quare loco aquae rubeae simplicis mittes aerem rubeum simplicem: et loco aquae rubeae compositae mittes aerem rubeum compositum. Simplex significetur tibiper H, & compositum significetur per I. Exemplum, quando uolueris habere fermentum compositum de liquefactione, fac primum illud de tinctura, et multiplica illum cum igne lapidis, dissoluendo illud cum aqua lapidis, uel simplicis Mercurii: & per similem modum dissoluatur sulfur, postmodum congeletur, & bene rubificetur, sicut tibi diximus. Et iterum dissolue illud rubificatum in suamet aqua, postmodum in simili aqua dissolue corpus fini auri ad quartam partem sulfuris rubificati, post misce aquas, & dimitte fermentari per nouem dies naturales, postea euapora aquam cum calore simpliciter facto in balneo Mariae continue, quousque de illo nihil poßit distillari: postea pone super cineres cum suo coopertorio clauso, et hic stet quousque fixetur humor fermenti. Et sic fermentum tincturae rubeae compleueris bene per primam cameram. Istud fermentum est tale quod quando fuerit gummosum, attrahit omne metallum in suam propriam naturam, & conuertit in finum aurum nimis lucens, & attrahit ad suam puram substantiam, & liquefaciet ad hoc ut sit fermentum totum. Caput Decimum Quintum. Fermentum liquefactionis. Cum tu feceris fermentum tincturae, illud conuertes in liquefactionem coniungendo H sibi secundum pondus quod scis, & sensus tibi demonstrat per opus naturae, quousque totum sit fixum intus descensorium. Postea tupones unam quintam literam, & illam fixabis, quousque uideas, quod funditur sicut cera sine fumo: & sic erit factum fermentum liquefactum primae camerae. Istud in infinitu potest mul tiplicari per opera secreta in mixtionibus facta diuersarum nostrarum camerarum. Caput Decimum Sextum. De multiplicatio fermentorum per uiam mixtionis. Fili si B ponas tu cum E, quae sunt duae camerae, miscetur totum in unam resolutionem liquefactionis cum calore solummodo. Sed si cum aqua lapidis uis facere tuam mixtionem, illa erit melior: quia est prope unionem rerum miscibilium, quae iam sunt aleratae per opera superius dicta. Accipe igitur fermentum de B & illud de G: & quodlibet illorum proiiciatur in aqua rubea, & postea coniunge aquas, & euapora illas in balneo Mariae, et postea pone super cineres, et fac per modum, quemadmodum tibi diximus in praecedenti capitulo. Et si uides quod non fluit, coniunge secum de aere tantum quantum fuerit expediens: quia quantum minuitur in liquefactione, tantum trahitur aqua per distillationem. Et per hoc reuelatur tibi separatio quintarum essentiarum: restitue sibi quantum perdidit, & plus, & feceris multiplicationem compositionis super aliud compositum, & sic magisterium coniungens gummam cum gumma, & fermentum cum fermento. Et illud postmodum tu potes multiplicare, quod finis multiplicationis nunquam potest uideri, cum sit infinita. Quando nos dicimus melius uel plus, magis dicinius per experientiam ad rationem sensus, cum certum sit pondus limitatum a natura. Propter hoc debet operari per rationem intentiuam, & sensum Artista, inclinando ad finem optatum quem natura desiderat. Et hoc scire potest cito si modicum & modicum biberit, quousque uideas fluere, quia aliud pondus non est ibi: propter hoc dicimus, & plus cum cautela scita per sensum intelligendi in rebus in uisibilibus si uides per sensum sui intellectus, quo utitur cum cautela, quousque uideas signum quod demonstrat mensuram, per quam sua natura ponitur ad fufionem, quae est totius sui corporis recta perfectio. Et quando dicimus infinitam ad differentiam uitae hominis dicimus. Et si uis multiplicare dictum fermentum compositum, & illud ducere ad maiorem compositionem multiplicationis, coniunge ibi dictam cameram de B F D H I. Et si de maiori multiplicatione eum uis, misce cum aliis cameris per uiam practicalem. Ego et aliqui de meis sociis euacuauimus totas quatuor cameras primae partis tabulae infra tres annos cum magna solicitatione. Et credo quod totum euacueramus infra tres menses, si diuisio non ibidem contigisset ad uoluntatem omnium. Fili si tu ingressus es artem per uiam practicae, statim uidebis omnes uires suas. Fili in ingressu magisterii est tardatio, & mora: quia in principio separationes elementorum sunt longae, & rectificationes illorum, & creatio supremi medii mineralis, quod tenet tamen omnes uirtutes minerales, ligatas in suo uentre per ingenium magisterii; prquas quidquid dictum est fit. Et si omnia fermenta de D miscueris cum illo de G, sicut tibi diximus. per practicam primarum camerarum, fiet sine alia multiplicatione elixir uel fermen um potestatis infinitae. Caput Decimum Septimum. De prima operatione, quaeuenit ad inquisitionem perfectionis magisterii. Nunc dicemus primum opus, quod uidimus a l inquisitionem perfectionis Mercurii. Fili tu dissolues primo argentum uiuum in aquam Mercurii, & postea separa aquam per balneum, & aerem per eneres, & pone quaelibet ad partem: postea reduc aquam super feces ad finem quod dissoluatur quod dissolui poterit, & hoc quod dissolutum fuerit, eritin forma oleinatans super terram ad fundum aquae: pone totum ad fermentandum cum leui calore per unum diem naturalem, ad finem quod dictum oleum poßit continuari cum, aqua per uirtutem caloris mouentis elementa miscendo: postea separa aquam inclinando uas, & pone intus unam cucurbitam, & super istam pones alembicum ad distillandam aquam in balneo, & aerem in cineribus, sicut superius iam dictum est, & separabis aquam per distillationem super cineres a primis fecibus, & alia uice infunde superius aquam, quae est separata per balneum. Et si uides quod feces sint in aliquo humidae, separa hummiditates sicut superius dictum est, tantum per balneum quantum per cineres: postea coniunge feces secundas & tertias dissolutas omnes simul, & primas proiice, & ab illis separa aquam per balneum, postea aerem per cineres. Fili scias quod hoc quod est magis calidum in natura debes capere cum toto suo liquore per dissolutionem, & continuationem illius in aquam Mercurii, quia ista est materia, quaecitius dissoluitur, sicut magis calida. Et aquam separatam distilla, per balneum, et aerem eodem modo quinque uel sex uicibus: postea mortifica terram cum aqua praeparata modicum, quousque sit bene sicca: postea reduc sibi de aqua per intentionem animationis, & sublima quousque sit gelata, postea fortifica ignem, quousque sublimetur quidquid poterit, & cum aqua reduc sublimatum superrim fixam, & hoc reitera quousque sit sit fixa sibi aqua ad medietatem sui ponderis. Et postea fixa sibi de aqua secunda per sublimationem factam cum igne graduato, quousque uideas fluere: quia aliud non te oportet facere: semper quando uideris quod uiuificatur, dabis sibi modicum sulfuris, quod constringat ipsum. Et propter hoc fili cum hoc deficit in sua constrictione, practica nobis ostendit, quod illud deficit in sulfure constrictiuo. Quare tibi illud declaratur, quod perfecte nunquam potest fixari sine sulfure gelatiuo, & a se congelato, nec tale sulfur gelatum potest unquam haberi nisi argentum uiuum fixes per minimas partes, quousque sit impraegnatum calore et siccitate, quae est de natura sulfuris: & quanto magis gelatum est, tanto magis naturam suam ostendit, uel uim, quae est calor & siccitas nata in uentre argenti uiui per calorem & siccitatem cum tarditate temporis. Caput Decimumoctauum. Nunc dicemus compositionem aquae potabilis simplicis, quae fir de fixato per naturam, ad confortandum humidum radicale humanum. Accipe aquam, quamsuperius tibi diximus, quae habet potestatem soluendiaurum sub conseruatione suae formae. Et subtilia illam per uiam continuationis cum inhumatione in balneo, & leui decoctione, postea pone aurum dissolutum in qua dam cucurbita uitrea, & distilla aquam, & separa totum humorem, & manebit substantia auri in fundo uasis tota sicca, postea accipe de lunaria, & distilla humorem per alembicum, quousque uideas per diminutionem suae sulfureitatis, quod non poterit magis comburere, post continua tuam distillationem in alio receptorio, & aliam aquam recipe quousque super caput alembici non appareat aliquid de uenis. In ista aqua proiicies substantiam auri, et statim dissoluetur in aqua uegetabili ratione Mercurii. Postea rectifica suum Mercurium a phlegmate, quousque uideas quod comburit: postea misce cum substantia auri, & est aqua uitae. Caput Decimum Nonum. De administratione dictae aquae in corpore humano, & primo de aquis temperantibus illam. V accipies de aqua uitae, & separa suam humiditatem totam per distillationem & substantiam aquae, quae est purum aurum, tu pones ad partem, & intus humiditate uegetabilem tu pones tertiam partem faui mellis cum omni sua substantia, scil. cum cera, & cum melle, & illam pones ad fermentandum in leui calore per tres horas, et quanto magis instat, magis ualet: postea pone ad distillandum in balneo. Et istam distillationem et fermentationem reitera renouando fauum in qualibet secunda distillatione per nouem uices. Caput Uigesimum. De confectione secundae aquae. Accipe unum caponem antiquum, uel unam gallinam depluma, et proiice interiora, & intestina, & quidquid est intus suum uentrem: et separamus pedes, postea separamus ossa, et tota caro pistetur: postea pone ad alembicum in balneo distillando totam aquam, & illam pone ad partem. Caput Uigesimum Primum. De confectione tertiae aquae. Accipe carnes gallinae, uel caponis, et super cineres distilla omnem suam humiditatem cum igne mediocri bene continuato, & custodito a combustibilitate carnes, & pone ad partem humiditatem. Caput Uigesimum Secundum. Deconfectione quartae aquae. Accipe de humiditate simplici dictae Alunariae, & de prima pone tres partes super substantiam dictae carnis, postea claude cucurbitam cum suo coopertorio uitreo, & cum cera communi, et pone totum super cineres per tres dies naturales cum igne serraturae compositae, postea pone desuper alembicum, & distilla totam aquam per alembicum, et illam serua ad partem. Caput Uigesimum Tertium De confectione quintaeaquae. Accipe dictam substantiam gallinae, uel caponis, & super cineres separa totam humiditatem per distillationem. Caput Uigesimum. quartum. De confectione sextae aquae. Accipe omnia ossa dicti caponis, uel gallinae bene minutim pistata mitte in alembico, & super cineres accipe totum suum liquorem distillatum. Caput Uigesimum Quintum. De rectificatione trium aquarum distillatarum per cineres, de modo administrationis. Accipe tertiam aquam, et quintam, et sextam, & pone simul, postea distilla per alembicum, & serua ad partem. Caput Uigesimum Sextum. De modo administrationis. Accipe aurum, quod est aqua termiata, et humidum radicale, et congelatum, et modicum coloris citrini, simile auripigmento, & mitte ibi medietatem in prima aqua, et statim dissoluetur in aquam gloriosam, de hac aqua accipe ad quantitatem unius coclearis argenti, misce cum magna quantitate uini albi, & da sano phlegmatico in hieme. Et si est cholericus, da cu aqua simplici. Et melancholico da cum brodio caulium, ubi sit coctus muto. Et si est sanguineus, non des sibi de hac aqua, sed de illa quae sequitur in uino albo simplici. Accipe de aqua auri ad quantitatem medii coclearis, et erunt securiab omni aegritudine, et rectificati contra qualitatem temporis. Et si est in aestate, phlegmatico da cum brodio gallinae. Et sic etiam si est melancholicus. Et debes dare istam aquam quando tempus excitatur in sua magna actione uel in frigore uel in calore. Et siuis dare infirmis, administra per hunc modum. Accipe aliam medietatem auri, et dissolue in aqua secunda caponis, & si infirmus est phlegmaticus, da sibi medium coclear argenti cum duabus partibus quartae aquae, et simile facies sisit sanguineus. Et si est cholericus, coniunge duo coclearea trium aquarum rectificatarum: similem modum facies melancholico. non oportet te dare nec facere aliud, si infra dies non est curatus, uel minus melioratus. Nec cures cognoscere infirmitates: quia sapiens natura per suum instinctum dedit uirtutes lapidi dissoluto ad curandum omnes infirmitates, & ad rectificandum seipsum, sicut magis large diximus in tractatu aquarum medicinalium. per talem modum potes administrare supremam medicinam corpori humano semper, cum illa sit minus digesta, & depurata per industriam tantu artis quantum perindustria naturae, et a supremo temperamento est deducta: non oportet administrare cum supradictis aquis, sed solunmodo petere ab aegroto quem cibum appetit magis comedere. Et cumillo quatumcunque sit ei contrarius administra sibi ad quantitatem unius grani milii semel tantum, et non plus uel in salsamento, uel in scutella, uel in uino uel in brodio, uel in liquore spisso uel claro, secundum ingenium quod tu sciueris ponere uel ipse appetierit. Fili ista medicina habet aspectum ad contra infirmitates calidas, & frigidas naturales, & accidentales. Quando te uolueris mutare de una terra in aliam, & uolueris ducere dictam medicinam simplicem, uel compositam, congela ipsam. Et postea pone illam in uitro, et duc illam tecum, & utere sicut tibi diximus, per liquorem potabilem, uel in omni cibo ubicunque tu fueris, uirtutem habebit tantam, uel uirtutes tantas, quae sunt incredibiles, non cognoscentibus, sicut plenarie diximus in tractatu Lapidarii. Et quando de illa uolueris administrare leproso, dasibi cum aqua frigida communi: & uenenatis cum uino albo, Caput Uigesimum Septimum. De furnis, & uasis. Et primum de furnis, Ad conficiendum, & componendum Adictam medicinam fili matrem, ac imperatricem omnium aliarum medicinarum, opus est quod habeas quatuor aut quinque furnellos, unum ad calcinandum, unum ad distillandum supra cineres, tertium ad inhumandum, quartum ad distillandum in balneo Mariae, quintum paratum ad interrupta opera, & ad defectus corrigendos, & emendandos errores, secundum quod documentum naturae tibi monstrauerit. Et debent esse rotundi ad intra cum tribus mediis in quolibet fundo rotundis scißis in medio de magnitudine tonsurae magni clerici uel capellani, uel de latitudine quatuor digitorum, tali modo, quod possis claudere & aperire quando opus erit, de suis clausuris ad hoc aptis. Et de uno medio ad aliud sit spatium unius palmi large, & quodlibet medium suam habeat portam, quae claudi & aperiri possit, secundum diuersitatem ignium, & simul sint coniuncti, unus prope alium in longitudinem, & in furno medio in quolibet cornu sit unus conductus, ut aliorum calorem possit accipere inferius & superius, et fiant inferius prope fundum, et quod claudi & aperiri possint, quotiens opus erit, & sic habebis bonos & perpetuos furnos ad continuandum ignes diuersos, quos requirit medicina usque ad finem & complementum ipsius. Et quando uis aliquid facere, appropria furnellos secundum quod res requirit, uel in balneo seu cineribus aut igne flammae. Quia in balneo nostras aquas distillamus, & supra cineres aera nostrum separamus. Et terras nostras in aquae clarae forma calcinamus. Et in igne flammae spiritus nostros fixamus, quia optecicus est, & est ignis qui dat medicinae potentiam actiuam ad omne illud quod facit: & tempore pendente quo quaeris & facis magna medicinam philosophicam in tua practica opus est, quod habeas quosdam paruos furnellos unius medii causatum: quia particulares medicinae non requirunt tot diuersitates digestionis nisi tantum tres, quae in furnellis paruis fieri possunt, sicut postea dicemus per ramos diuersos, & particulares. Et ista est magna habitudo gaudii ad digerendum sapienter ad opera naturae, & ad habendum patientiam in decoctionum mora in magna medicina. Et ideo ad uitandum otium potes res multas facere. Caput Uigesimum Octauum. De uasis propriis habendis. Ad omnes componendum medicinas fili non indiges nisi tantum modo unius uasis forma, quod quidem est trium petiarum, scilicet unius cooperculi, unius alembici, & unius cucurbitae carabassae, quod uas differentiam non habet secundum operationum differentiam: quoniam ad distillandum dictum est, distillatorium per suum alembicum. Ad dissoluendum dicitur dissolutorium, ad putrificandum, putrefactorium, ad calcinandum dictum est, calcinatorium siue mortificatorium, uel ad congelandum congelatorium, creatorium, ymon infumatorium, putrefactorium, attenuatorium, condensatorium, & terrimentorium. Et tamen non habent formam nisi unius uasis tantum. Sed quaelibet medicina requirit habere suum uas uitreum suum alembicum, & cooperculum, ut supr a dictum est. Quando dicimus fili medicinam in hoc capite, hoc est ad intellectum simplicis per se, uel composite per se simplicis, sicut tanuummodo terra prima est, uel aqua tantum per se sine aliorum elementorum additamento. Et sic de quolibet ipsorum composito, sicut lapis, qui creatur de duobus elementis simplicibus scilicet terra & aqua, uel elixir, quod est factum & compositum de simplicibus ac de compositis, ut de sulfure & de fermentis, & de simplicibus prout de terra & aqua. Et ideo fili quando aqua parata erit suo proprio indiget uase facto, ut supra dictum est, sicut simplex medicina, et aer similiter. Et sic de aliis elementis, & medicinis simplicibus. Quare tibi sit manifestum, quod quando res duaepossunt fieri in uno tempore, noli porogationem quaerere, uel succeßionem temporis ob defectum uasorum. Ideo quod aliquando potes duas res facere simul, & quandoque tres uel quatuor, quod facere non posses, si uasorum haberes penuriam, quae sunt omnia unius formae. Et ista forma tibi potest sufficere ad componendum, & ad finem deducendum regalem medicinam. Caput Uigesimum Nonum. Quomodo debes intelligere elementa. Debes intelligere fili, quod elementa sunt omnia composita, quia natura non habet ea sustentare, nisi in materia unius simplicis compositi ab aliis elementis compositi de materia fina, & clara elementati, per uirtutem elementatiuam, in qua sustentata est uegetabilis uirtus. Quare fili nostra elementa sunt in quolibet illorum. Et ipsorum quodlibet est in forma circuli, & quilibet circulus nominatus est simplex mixtum. Fili nomen cuiuslibet elementi accipimus ratione suae proprietatis ipsum terminantis, sicut aquam propter frigiditatem suam, & ignem propter suum calorem, & sic de aliis. Adhuc respectu talis terminationis clamamus corpora animalia, & res uegetabiles, & minerales, secundum denominationem elementi dominantis in quolibet eorum. Et quia corpora successiue generantur naturaliter ab elementis secundum gradualitatem suarum diuersarum simplicitatum in grossitie, uel mediocritate proprie diuersarum formarum in diuersis elementatis, de quibus aliqua clamamus elementa, et maxime mineralia corpora, et omnem rem, cuius una pars est par suo toto, & ideo nostra medicina dicta est ignis: quia determinate complexionem ignis habet, non obstandum quod fuerit de elementis compositis facta, et de qualitatibus contrariis temperata. Et quia unum de compositis in aliud intrauit, & formam homogeneam acceperit per ueram mixtionem, quae unio dicta est rerum alteratarum, quae miscibilitatem appetant, ut ueniant ad compositionem potentia instrumentorum dictarum alteratarum rerum, sed elementabilitas et uegetabilitas, et tunc perfectus est circulus sphaericus quatuor circulorum sphaericorum, qui quadrangulum faciebant, quando diuisi erant. Quare fili intellige, quod elementa nostra sunt composita, & elementata, quia in terra nostra ignis incensus est: Et ideo calida est per complexionem appropriatam ei ex parte ignis, & etiam aqua; & aer in illa contenti, & n illa participant secundum magis & minus proprietates suarum extremitatum, & sic est de aliis elementis: quia in aqua nostra sunt aer, ignis, & terra, sed ignis in profundiori suae regionis remotius quiescit, quam faciat in terra uel aere. Et ideo illum ignem multiplicamus per aliorum calorem, et eundem in frigiditate aquae temperamus, & in aquatica humiditate fixamus quae est materia sulfuris. Nam humiditas est materia ignis nostri sicut oleum est materia lucis ardentis in lampade. In tali materia fili applicandus & augmentandus est ignis noster, quousque fiat sulfur: nam ignis terrae qui comburit, & ardet manum, in subienctum aquae Mercurialis mutatur, et est factus sulfur non urens per temperamentum frigiditatis aquae incombustibilis. Et postea uertitur in substantiam aeris, quando ad fusionem ponitur. Iste est ignis noster quem infigere, & infixare per certa regimina reductionis in materia humida debes, quae de aere terminata est, in modum secreti sulfuris per humidum radicale: quia quanto plus occultabis in sua subtili materia, tanto magis suum humidum radicale multiplicabitur. Et quanto magis multiplicabitur, tanto operabitur plus suum radicale humidum: & quanto eius materia subtilior, tanto magis occulte, & subtiliter penetrabit in forma firma, & alteratione radicali. Ideo fili monitus sis, in additamento istius naturalis operationis, quae fit per ignem, quem sapienter debes regere in longa mora, quia per pluralitatem temporum congregantur, & con50 iunguntur pluralitates partium in unam substantiam, in qua est unita uirtus quaedam ponderosa, quae est tota composita essentialiter ab igne in humido radicali. Et ideo cum sit ignis de pluribus compositus partibus ignitiuis, potentiam habet ignibilitatiuam, & ardentem absque combustione aliarum partium, et cum partes illius sint ignitiuae, coloratiuae sunt, colorabilitiuam potentiam habentes alias partes tingendi, & colorandi, & sic colorificatiuum ab ignificatiuo dependet. Et ab ignificabili colorificabile, et de ignificando uenit colorificare. Et hoc est quod tinctura nostra non est, nisi propter ignem a multis coessentia libus partibus compositum in unum additis pro artem claram et scitam. Ideo dicimus quod ignis noster in una facit hora illud quod sol & aliae stellae faciunt innumeris in mille annis: considera ergo fili ad hoc et intellige, quomodo & qualiter creatus est, et quomodo nutritus, quousque ad illam ueniat potesta51 tem, per quam ostendit suam sulfurea potestatem per suam proprietate, quae omne cogelat ar. uiuum. Accipe exemplum fili experimentale de ratione philosophiae nostrae, quae tibi patenter ostendet in magisterio nostro, quod sicut calor naturalis simplex suum humidum naturale simplum terminat digerendo & congelando illud secundum subtiliationem cibi bene limitati ad proportionem uirtutis caloris naturalis digerentis, sicut manifestat regimen primum de reductionibus in substantia sulfuris. Sic similiter calor conipositus multiplicatus, qui est in humido maturo, digerit et maturat materiam crudam ar.uiui uulgaris composita in terminatione formae metallinae. Multiplica ergo ignem fili in substantia subtiliar.ui. nostri, et congelabit illud composite. Ideo quod natura tibi ostendit quod puer ad mamillas pendens & eas sugens cibum fortem capere non potest, nisi per calorem naturalem matris primo digeratur, coquatur & subtilietur, & in materiam lactis conuertatur, qui est cibus, & infantis proprium nutrimentum, & hanc rem natura requirit generaliter, in suis primis actionibus, ad nutriendum fructum suum siue infantem. Et illud quod capere non potuit, in grosso cibo quod attrahat & sugat in substantia lactis, quousque infans aut foetus possit nutriri, & accipere cibum großiorem. Fili speculum tuum sit generatio, & nutrimentum primum infantis procreando lapidem, et hic iacet totum regimen sanitatis. Cui omnis honus medicus debet per intellectum firmiter adhaerere. Caput Xxx. De animatione elementorum, & de cognitione ipsorum. Argentum uiuum nostrum fili aptum et opportunum, uel pars illius est aqua distillata a sua terra. Et terra similiter est etiam nostrum argentum uiuum animatum. Et anima est naturalis calor, qui collectus est in essentia prima elementorum argenti uiui. Quare tibi scire facimus, quod aliquantulum huius caloris debet aqua tenere. Nam alias animata non esset. Et ad hoc faciendum elemetamus eam. Quia calor naturalis elementat & animat elementa in couenienti solutione & putrefactione, qui naturaliter calore naturali penetrante omnes partes elementales diffundit, et fundit per totam materiam essentialiter, & quod diffusus liget se in partes elementales per minima, & paruissimas partes, ut in elementorum separatione ligatus calor & copulatus inessentiali materia elementorum per distillationem trahatur. Et sic materia cuiuslibet elementi remanebit animata ab igne naturali, qui est calor unificatiuus, a quo exuberantur omnia elementa. Et quanto grauius et ponderosius aqua distillabitur, tanto magis erit partibus essentialibus copulata, & ligata argent. ui. quibus est copulatus naturalis calor, prout apparet in oleo, & aliis liquabilibus calidis, considera igitur fili differentiam, quae est inter aquam & oleum, nam uisus non tantummodo monstrat differentiam per suam solam speciem, sed etiam per ipsorum effectum. Si scias comprobare & approbare dum fueris bonus theoricus in nostro magisterio. Cum igitur una pars caloris naturae separatur ab alia, ui resglutionis, tunc fluit & funditur materia, & fugit & separatur a maiori uirtute, & cum ita sit quod in fluendo perdiderit a calore naturali, ac de suo proprio, & connaturali humido. Quando alias per coniunctionem corpus ipsum recipit, tunc reuertitur corpus cum magno appetitu per confortationem, & restaurationem integratur, & sic sulfur cum sulfure iungitur, & humiditas suae consimili humiditati. Quia natura ignis ignit, & calefacit materiam, & multiplicatur materia in se ratione suae essentiae & naturae, & facit humidum radicale totum nouum, prout leui experientia tibi potest ostendere lapis magnae lunariae, maxime post elementorum separationem, cum semper habeat appetitum habendi proprium humidum, in quo calor naturalis hospitatur, & in quo suam imprimit formam & similitudinem, uide quod materia, in quam debet operari calor, & suam imprimere essentiam, sit bene subtilis, ut totum fieri poßit ignis, & radicalis humiditas, & quod materia per decoctionem longam subtilietur, ac finiatur in regiminibus contrariis, quae sunt opera naturae. Hic intellige fili quod duplici indiges calore ignis communis uidelicet humido colligente, & coniungente per nutrimentum spiritus, & sicco destruente & soluente phlegmata post condensationem spirituum terminatorum per humidum ignem. Caput Xxxi. Quomodo debes intelligere actiones ad temperandum elixir. Debes scire fili pro intentione temperandi tuum elixir, omne temperamentum per primas constitutum est qualitates, coniunctas in immediatis essentiis elementorum. Et ideo tibi opus est, quod in illis habeas ipsas temperare per confortationem, quando sic uult natura. Sed sicut uidere potes, quod primae qualitates haberi non possunt, nisi sub substantiali forma composita, & uisibili, ideo necesse est quod substantia cuiuslibet elementi sit multum depurata & subtiliata, ut qualitas unius elementi non disturbet medicinae temperamentum per alterius qualitatem, quae est ob praeparationis defectum. Quare tibi sit manifestum, quod si in aqua sit aliqua terra indigesta, quae debetur sustinamento spiritus, post eius praeparationem male erit rectificata, quia in uentre suo de qualitate sicca retinebit, quae est propria qualitas terrae. Et per illam frigidus lapis conturbatur in faciendo suam actionem. Et sic de aliis elementis. Uide igitur quod defectus praeparationis siccum non confundat frigidum, nec frigidum humidum, nec humidum calidum, nec calidum humidum. Nam alio modo lapidem temperare non posses, nec ipsum ad certum portare gradum specialiter, cum magnum tibi sit opus scire diuisibiliter, quantum ponere debes de quolibet elemento. Et ideo quando rectificantur elementa per separationis gradus, hoc facinus, ut lapis uadat & uertatur ad suas quatuor qualitates elementales. Et quod eorum quaelibet sit fortis secundum suielementi qualitatem, in quantum est possibile. Ideo opus est quod lapidem de quatuor qualitatibus excellentibus temperes, et dictae quatuor excellentes qualitates non reperiuntur nisi in simplicibus elementis. Et elementa simplantur ui praeparationis, ad hoc quod qualitas unius non turbetur per qualitatem alterius, & ex hoc resultat & exit temperamentum secundum debilitationem uel confortationem, quae sunt factae uia reductionis. & sic altera uice ligantur. elementa, & facta sunt una aqua composita, quae in se continet omnia quatuor elementa praeparata, quae quidem aqua fixantur per minimas partes, et in suo fermento per modum reductionis congelatur, et per illum modum elementa temperatur actione mutua qualitatum contrariarum, & resultat unum complexionale compositum in temperamento calidi et humidi, frigidi et sicci postea siccum habet temperari per humidum in frigido, & tunc temperatum est de frigido & humido, et post supra eum positum est humidum & calidum, quousque ueniat elixir, quod est factum temperamento nobili. Caput Xxxii. De tribus instrumentis sine quibus operatio nostri magisterii non potest fieri. In hac arte fili habes considerare tria instrumentalia subiecta, scil. uegetabile, quod est rectum mutatiuum principale omnium substantiarum: & elementale, quod est principale mixtionum elementorum: & instrumenta tantum. Quia sine ipso alia duo esse non possunt, & omnia ista tria indigent; quod sint uniuersaliter in materia de qua fit magisterium nostrum, quia si uegetatiuum non fuerit in materia, non poterit transmutari prout natura requirit secundum sua organica instrumenta principale effectiuu huius instrumenti Fili ignis naturalis est. Et si elementatiuum non fuerit, elementa misceri non possent elementatione bona. Nam si aqua ab aliis elementis bene elementata non sit, & a terra specialiter ipsa cibare non posset, & per consequens non haberet substantiam ad constituendum sulfur, quod est medium supremum nostrum, nec uegetatiuum instrumentum substantiam haberet, quo mutare posset. Et per hoc intelligere potes, quod in omni nutrimento simpla modica proficiunt elementa, cum natura tibi manifeste demonstret, quod elementa per suum instinctum, & instrumentum elementatiuum mirabiles faciunt per suas mixtiones effectus. Et ars similiter quado natura, insequitur tibi per practicam ostendit, quod elemeta meliora & puriora cito operantur, & multos effectus mirabiles faciunt in elementis mixtis magis qua in simplicibus: quia in illis mixtis primae manent essentiae elementorum, & de illis cibantur & pascuntur uirtute dictorum duorum instrumentorum, et sic ligant se simul: nam plus unius & cuiuslibet ligatur cum plura alterius. Et minus cuiuslibet ligatur cum minori alterius, seipsa simul alterantia per eorum proprias qualitates: sed ista colligatio & congregatio in diuersis proportionibus est facta, sicut tibi dicemus in sequenti capitulo. Et sicut tibi diximus in capitulo ipsorum animationis, et in capitulo ultimo, ac immediate praecedenti. Quare patet quod necesse est tibi, quod materia non sit tali instrumento uacua, quo elementa sunt elementanda. Et si instrumentatiuum non sit elementatiuum, non habebit qui eum ad elementan dum sua elementa gubernet pro instrumentando sulfuris compositionem uegetatiuo instrumento mediante, & sic tibi sit manifestum, quod unum sine alio esse non potest, tamen per differentiam successionis operationis. Nam quando uolumus instrumentalitatem in materia ponere, nos uadimus ad regimen dissolutionis supra tibi dictae, & ibi nasci incipit elementalitas per instrumentalitatem, et quando uolumus quod sua elementet elementa, ad secundum resolutionis regimen transimus, & ibi statim incipit uegetabilitas nasci, quae est causa transmutandi, et alterandi elementa cibata, per elementalitatem in sulfur, per operationem tertii regiminis, per quam fit congelatio naturae, et hoc est sulfur. Fili materia a qua creatum est sulfur, substantia est ar. uiui, et dicta est prima & pura materia metallorum, in qua matertia uniuersaliter tria sunt instrumenta dicta infixa dictarum operationum uirtute, quae potentiam habent transmutandi unum metallum in aliud melius, et in perfectiorem transmutatione mirabilem. Et super hoc dicebant philosophi aliqui Aristotelis successores, quod impoßibile est species metallorum transmutare, nisi prius reducantur in materiam primam ipsorum cum omnibus suis instrumentis. Et quod dicta materia prima sit munitaillis, per quae et in quibus faciat operator artificialiter suas transmutationes respectu naturae. Et ideo habuimus a natura tria nobilia operationis regimina, per quaenos omnia tria causamus instrumenta, quae materias mutant in eo quod antea diximus. Caput Xxxiii. Quomodo colligatio elementorum est facta in diuersis proportionibus. Colligatio uel mixtio elementorum fili in diuersa proportione facta est secundum cuiuslibet proprietatem elementati, modo tali, quod quauis quodlibet elementum sit aut intrauerit per elementabilitatem in quodlibet elementorum, sed nihilominus in actione unum elementum est altero fortius in suo mixto, & sic est in omnibus mixtis siue elementatis. Quia elementare non est nisi miscere, & mixtura siue mixtio, conseruata tamen diuersitate differentiae illorum. Et istam colligationem siue mixtionem factam in diuersis proportionibus nos clamamus & appellamus numeros: quia per eam sunt iuncta & ligata elementa in elementatis, & ideo in operatione quae fit per actionem naturae, aliquando ignis, et elementa tum reperta sunt fortiter actiua. Et ideo de humido in quo est ligatus, habet adhaerentiam ab illo a quo exiuit, quod enquid ignis de ipso non haberet, neque de terra cui adiun ctus & ligatus est, habet motum subtus continuum hoc quod corrodit & ardet, et per gumidum aereum habet nutrimentum, sicut iam diximus in capitulo praecedenti, & in aliis multis, & totum hoc habere non posset ignis simplex, & ideo ideo ignis mixtiuus, & mixtus alius est quam ignis simplex. Et simile est de frigiditate aquae, quae per siccum terrestre contenta est, quando locus ei apertus est, ut in suo uentre possit intrare in loco sphaerico aereo. Et ideo acuitur per acuitatem ignis ad penetrandum: & quando infra corpus est, magis habilis & apta est ipsum refrigerare, et indurare per totum suum mixtum et commixtum, quod quidem aqua simplex facere non posset. Et similiter est de igne terrestri, nam intrare non posset, neque desiccare uel congelare corpora humida sine adhaerentia aliqua elementorum aliorum, sicut apparet per lapidem nostrum sulfureum. Per hoc igitur quod principaliter dictum est, ad notitiam sit deducta causa, per quam, & propter quam dictus lapis indiget quod creatus sit a quatuor elementis, rotatis in quatuor sphaericis circulis, et semetipsis ligatis, de catenis de auratis omnino, sicut ipsorum tibi manifestare potest experientia clara. Et quia talem actionem non habent elementa simpla, philosophi antiqui dictum colligamentum clamauerunt mixtum et mirabilem mixturam, per quam alia uirtus ultra tria instrumenta praedicta resultat, quam supra tibi in elementato diximus. Et ideo hoc tibi dicimus, ut in teipso recolligas omnes uirtutes, quae in composito causantur, & cognoscas et scias quod quinque numero sunt, uidelicet actio cuiuslibet elementisimplicis quae essentialiter in eo est propinquior secundum naturam, e hoc est instrumentalitas. Secunda est uirtus proportionis mixturae siue mixtionis. Tertia est uirtus quae iuuat actionem mixticam dictorum elementorum, per quam mixtum constituitur ex dictis elementis. Et ista elementatiua siue elementalitas appellatur. Quarta est coelestis uirtus. Quinta uero est instrumentum uegetabile. & per istas quinque uirtutes consti67 tuta & formata est actio in nostra medicina. Et similiter locus uasis mineralis huius coadiutor. Natura tamen sua medicinam non intrat adeo essentialiter, sicut dictae quinque uirtutes faciunt. Fili quando hic dicimus coelestem uirtutem, intellige communis ignis uirtutem, qui instrumentum uegetabile habet mouere, quod quidem est infra materiam formatam et sigillatam adeo, quod p ignem bene extat communem informatum respectu naturae, & ignis communis est informatus, et rectus per practicum sapientis respectum accipiendo a coelesti uirtute in tanto quod bene est informatus ad proportionem uegetabilis instrumenti: In tanto est magis appropriatus uirtuti coelesti. Et ideo sic uocamus illum ignem communem philosophicum, secundum quod eius actio nobis ostendit in magesterio nostro. Caput Xxxiiii. Quomodo habes considerare subiectum in quatuor conditionibus, & qualiter capiuntur. in ista arte. Subiecta in hac arte fili duplici modo capiuntur, scilicet pro instrumentis, sicut nominauimus ea superius, per quae nostrum magisterum adimpletur. Et subiecta alia instrumentalia non pertinent nisi ad res uiuas, quas ars recipere nonpotest, propter raritatem suae materiae: ergo non posset uiuaciter generare, si intellectus non suppleat, & uiolentia quorundam experimentorum diuinorum suppletorum per scientiam stellatae naturae harmonicae organisantis instrumenta sensualitatis, quae per artem experientiae discreta & apta est per aliquos reuelata natura superiore coadiuuante. Et in tantum quod per uerbum quaedam moneamus ad certas uirtutes infixas monstratis influentiae superioris, sicut faciunt lapides, uerba, & herbae, in quibus multae uirtutes influxae sunt, & natae per quintam essentiam superioris naturae matris accidentium, ac naturae inferioris per suos motus bonos, ac mixtiones subtiles, unde uirtutes in materiis simplicibus causantur ligatis & iunctis großis secundum sensualem intellectum superioris naturae, quae postea facit mirabilia, sicut nos omni intellectui bono dicemus in uolumine rerum sensibilium. Adhuc debes subiecta per alium modum intelligere naturae loco, in qua sunt praenominata instrumenta, quae sunt eius materiae transmutatio secundum specialem differentiam suae propriae & naturalis concordantiae, ac determinationis dictae materiae. Et ideo fili tibi dicimus quod debes considerare modum istorum subiectorum tam materialiter quam instrumentaliter in quatuor conditionibus, ut per illas intellectus maneat habituatus ad discernendum dicta subiecta materialiter, & instrumentaliter per sua elementa, ad simplandum grossa materialia, & ad sublimandum instrumentalia totum simul, cum instrumentalia semper sint cum materialibus. Et secundum quod quodlibet subiectum tam materiale quam instrumeneale conditionatum est per suam essentiam & naturam. Ideo quia subiectum materiale & instrumen tale, quae sunt in leone uiridi, habent unam conditionem inter se et aliam conditionem in Fyino congelato. In leone uiridi subiectum materiale dominatur ratione suae grossae substantiae, quae ingrossat instrumentale, quod non est opus, quod recedat ab hinc per ignem extraneum, quousque infixum sit in substantia subtili pe operatorem. Et in F uino congelato dominatur instrumentale ratione raritatis suae materiae per speciale acquisitum, quod recepit & retinuit ab aqua uel aere, in quibus sunt eius animae uiuificatiuae, quae ipsum uiuificant, & post tanquam res uiuificatiua operatur & negotiatur, ut res uiua. Et ex hoc tibi exemplum do in argento uiuo sublimato, quando uiuificatum est impreßionem facit. Sed post per sublimationem amittit, nisi postea reuertatur per reiteratam sublimatione, quae portat ei uitam per operationem scitam, & notam operatori bene intento. Ideo fili prima conditio quam habere debes in scientia, habituata est quod a quolibet subiecto suam trahas proprietatem uirtuosam, sub conseruatione suae essentiae in propria diffinitione, et uia formatae practicae trahas de potentia ad actionem, ut differat alteri subiecto. Secunda conditio est quod in practica conseruetur differentia subiectoru tam materialium quam instrumentalium, sicut uegetatiua leonis uiridis differt a uegetatiua sulfuris in uirtute et substantia, quae est fumus aquaegelatae per grossitiem corporalem fixam et perfectam. Tertia conditio quod concordantia, quae est inter unum subiectum et aliud, nec materialiter neque instrumentaliter destruatur, sicut est concordantia quae est inter terram, et aqua, & aerem & ignem, uel inter corpus, & spiritum. Quia spiritus cum corpore concordat in corporalitate, & instrumentalitate per differentiam concordantiae: & corpus cum spiritu in spiritualitate similiter per differentiam concordantiae per concordiam unitatis qua nostra dissolutio fert de ipsis duobus. Quarta conditio, quod in nobiliori subiecto sunt attributa, et data nobiliora elementa participantia in essentia nobilioribus principiis sicut lapidi, quado creatus est. Quia nobilior est in uirtute, & substantia, quam materia mineralis a qua exiuit, & aer est nobilior aqua, & aqua quam terra, & ignis quam aer, & mixtum quam simplex. Et per tales conditiones statim habituari potest intellectus philosophi, qui uult practicare in operibus naturae secreto perfectiuo, mediante contento & compendioso tractatu qui uocatur, Uade mecum de numero philosophorum. Caput Xxxu. De temperamento lapidis, & qualiter est in quatuor elementis cum distemperamento. Lapis noster fili uiget in quatuor elementis, & in omnibus suis elementis totus est in quolibet illorum post ipsorum separationem, quae uocatur mixtio rerum mixtarum. Nam totus est in terra, sed mortuus est sicut arena uel sabulum, & iacet sine uita per magnam siccitatem. Et adhuc plus tibi dicimus quod est totus in sua aqua. Sed quia ibidem mortificatus iacet frigiditate nimia sine uita. Et adhuc tibi dicimus quod totus est in suo aere, sed quia ibi submersus est in magno mari, & suus naturalis calor suffocatus est humiditate excellente. Item dicimus quod totus est in igne, sed quia in uisu caloris nimii remanet crematus in se & conbustus absque condimento totius actionis uitae, propter quod tibi sit reuelatum, quod in nulla extremitatum de qualitatibus excellentibus existente complexio est temperata, per quam omnes uitae resultant actiones, nisi sit in mixtis. Si ergo qualitates excellentes simul omnes debite copulantur in uno mixto scilicet quod lapis calidus, lapis frigidus, lapis siccus, & lapis humidus aequaliter simul se temperent, complexio erit peculiosa, quae portat nascentiam ueri temperamenti per qualitatum primarum excellentium, quae sunt in elementis, actionem mutuam. Et ideo tibi sit manifestum quod nulla complexio uel qualitas conplexionalis est excellens, nisi sit in elementis, quando mixta rumpuntur in actione addita per mutationem, quousque perueniant ad illud medium in quo perfecti mixti species potest constitui. Ideo fili sicut apparet quod actio uitae sine medio esse non potest, adde terrae aquam, sicut natura requirit in minimis partibus, quousque resultet noster lapis, qui non est in uno nec in aalio, & erit dictus monstrum quod est de natura incompletum, quando aqua erit in uapore terrae suae congelata, et tunc erit medium naturae aeris appropinquatum. Attamen tenet adhuc multum de natura sicca primae extremitatis, sed posset contemperari per aerem, sed grauiter fit propter habere ingressum, quia adhuc non participat tantum ab eo, quantum a terra. Reuertere igitur uicibus diuersis aquam supra terram albam, ut cum ea fixetur, & sit magis appropinquatum medium aeri quam terrae, & quod frigidum comprimat humidum in profundo, tunc erit medium proportionatum in siccitate cum tolerantia et patientia naturae aeris uirtute frigidi aquatici. Adde igitur aerem humidum cum sicco proportionabiliter per aquam temperato, ut unius extremitatis uirtus sit super aliam exaltata, & quod una temperet aliam, & quod siccum per humidum, et humidum per siccum totum sit specificatum per suarum continuationem partium, ut impressio, quando facies tuam proiectionem, statim humidum acquirat cum sicco proportionabiliter per aquam temperato. Ita quod nulla fit impreßio nisi per humidum ligatum in uentre sicci, & siccum in uentre humidi, & ligamentum fit per passionem unius, & alterius per decoctionem ignis temperati. Et post tale ligamentum, quando humidum sentit frigidum, tunc abscondit se, & intrat in uentre sicci, sed quando siccum calorem excellentem inuenit, ab illo se defendit in uentre humidi, et humidum per siccum retinetur, ut omnem ignem pati possit. Et per humidum data est impressio infra siccum quod est aqua, & uita mortuorum. Fili si tale siccum per se in corpus nouum reuertatur, & semel impressionem reperit uirtute unionis humidi cum sicco, tali modo quod contra bellum ignis siccum in defensione sua se sustinuerit per humidum de partium suarum separationibus. Et similiter quod phumidum siccum defendatur a sua fuga, et exalabilitate grauiter et tarde corpus tale perdi poterit, aut adhuc recedere, quando iam facta fuerit impressio. Ideo fili stude quando uapor sicci erit in fumum exhalatus constrictus, et expressus per humidum frigidum, & constrictiuum in nouo corpore splendente atque refulgente sicut cristallum, qui illud inspissat per humidum, calidum, aereum, laxatiuum, per partes sicci constricti continuantur laminis cristallinis albis, fluentibus, intrantes, ingredientes, tingentes, & penetrantes sine ulla uaporabilitate, sed solidando quod est humidi radicalis propria uirtus. Et argen. uiuum est uita omnium corporum liquabilium, & fundentium, ac etiam omnium aliorum non liquabilium. Et sic est ignis philosophorum in fine petito terminatus per sua propria media portata ad perfectiuum finem per entitatem, quae de eo deriuatur. Unde uera principia suum finem aspiciunt, & fines in ipsis per sua reinfluunt media, sicut iam uisum est in piectione, quae a metallo uenit, et in metallo terminata per conseruationem naturalium mediorum, in quibus sunt finium & principiorum extremitates. Ideo tibi dicimus, quod lapis non est factus quousque quatuor uicibus optime fuerit dissolutus, & postea congelatus. Quia tunc infirmitas extremorum proiecta ad extremu temperatum reuertitur gradualiter per nobilem natura suae mediocritatis. Nam sicut dictum est, nunquam iret natura ad suam perfectionem, nisi transierit per sua media propria: quia tunc se distemperant, et confrangunt qualitates primae omnium glementorum, et ueniunt gradualiter ad proprium temperamentum indiuidualium, quae sunt pura natura, & materia supremorum metallorum. Caput Xxxui. Qualiter debes intelligere sublimationem Mercurii, & quanta & qualis est differentia inter sublimationem uulgarem, & sublimationem philosophorum. Et de falsis reprobatis Iudaeis incredulis & Sarracenis. Sublimatio Mercurii, fili, quanta & qualis est differentia quam nos intelligimus, ac omnes philosophi est eius decoctio, quousque una ipsius pars uertatur in sulfur, & alia pars in argentum uiuum, quod dat omni corpori uitam per proprietatem ignis contra naturam adhaerentis argento uiuo, & ipsum depurantis a suis unctuositatibus. Fili si uis nostram sublimationem intelligere duo principaliter debes considerare, scilicet materiam grossam simplare & digerere et sublimare calorem, qui est instrumentum naturae sine proprii sui subiecti separatione a proprio subiecto. Simiplare et digerere materiam fit perdecoctiones diuersas, quas accipit ab igne contra naturam excitato per ignem communem, tali modo, quod calor naturae qui omnes res format, non suffocetur aut separetur a dicta materia, sed potius opus est, immo necessarium, quod facias sublimari, ascendere et exaltari, ac augmentari illum, simplando, & digerendo materiam illam per longas & lentas decoctiones, quas materia & natura sua capiant, ut iam diximus de igne contra naturam. Et ideo assimilare debes omni sapienti physico, qui habet naturam conseruare. Fili quando sapiens physicus naturam duram, et copactam uidet, ut in tortellis costarum, & in aliis duritiis apparet, opus est ei quod medicinis digestiuis utatur, diuisiuis, & incisiuis, ut materia dura mollificetur, & praeparetur ad leuem eductionem absque lesione naturae Secundo necesse est quod illam consumat, & utatur medicinis bene laxatiuis, ut materia digesta extra proiiciatur, & conuenienter euacuetur. Tertio eidem necesse est aliquibus uti confortatiuis ad confortandum naturam, quae uiolentia medicinae fessa fuit et debilitata in euacuatione. Quarto quod aliquibus resumptiuis utatur opus est confortationis et restaurationis, ut illud quod natura perdidit in sua euacuatione restauretur. Similiter operator in nostro magisterio debet in suis operationibus facere. Quia per primam operatio habet intendere I & K, et per secundam L M N O P Q R. Et per tertiam intelligere debet reductionem M in L et in O. Et per quartam reductionem de N in illo quod exiuit ab L M et O. Quando uoles habere N ad P per M de L. & c. debes tanta euacuatione uti, et per lentam longitudinem cum patientia, quousque L per Msit dispoliatum et denudatum de N. Et quod proprietas naturalis uegetabilitatis non recedat ab Lnimis forti euacuatione. Ideo quod euacuatio nimis subita & repentina, & etiam nimia repletio uel calefactio aut infrigidatio magnae sunt penitus nociuae, deceptibiles, ac inimicae naturae. Fili Lnon euacuatur de N, nisi quia affert, appetit, et desiderat trahere M, et Mdesiderat esse cum L, et in naturam suam conuerti, Sed quia Limpedita est per N de retinendo M, denudat M de N L, quae impediebat amorem Lde M. Et ideo potes in teipso intelligere quod tria sunt principaliter necessaria in sublimatione nostra. Prima est dissolutio. Secunda constrictio. Tertia restauratio Dissolutio ad euacuandum res plenas: constrictio ad indurandum res dissolutas: & restauratio ad replendum, & c. Restauratio tamen fili habet fieri paulatiue per diaetam congruam, & temperatam, quia natura in suis uasis uacuis, & euacuatis solet multum minorari, & appetitum habere. Et Et ideo magis reciperet quam conuertere posset & digerere, nisi per discretum operatorem teneretur & regimen diaetae. Ideo tibi diximus in Theorica nostra si nos intelligere uoluisti, quod natura citius conuertit modicum aut paruum paulatiue diuisum in partes, quam grossum diuisum simul. Et sic noster Mercurius sublimatur, & fixatur per digestionem, & conuersionem, quas ignis naturae facit in suis partibus diuisis per quatuor elementa. Quando igitur fili nostrum Mercurium uis sublimare, primo quatuor elementa separabis, tali modo, quod instrumentum, in quo est sua proprietas, non possit ignem extrinsecum sentire, nisi illum tantum qui sibi contra naturam est ad corrumpendum sua elementa. postea ei adde sua elementa paulatiue, ut uisus noster suas plumas resumat, quas perdidit, ut uolare possit. Et in igne suo coquatur spatio temporis, quod requirit in suo lacte nutriendo, sicut puer inter mamillas suae matris, postea fac ipsum ad caput uolare quousque de aere potauerit, quia multum indiget, & sic recuperauerit potentiam omne corpus penetrandi & mutandi illud in H uel F. Sublimatio fili unum nomem est omnibus operationibus generale particulariter & generaliter. Ideo quia secundum opera quandoque sublimatio capitur pro omnibus operationibus requisitis, & factis in magnioperis perfectione. Et aliquando capitur sublimatio pro unaquaque dictarum operationum, siue sint pehumidum sicut dissolutio, uel per siccum uelut induratio. Et in quanto dicta operatio facta fuerit intentione perfectionis suae naturae, in tanto pertinere potest ad regimen dictae operationis. Unde falsi multi Iudaei, & Sarraceni caecati fuerunt, & sunt decepti, prout apparet in suis notis & litteris damnabilibus, scilicet in epiflola: Messecoelis Iudaei, et Abrahae Arabis, et aliorum Iudaeorum, qui nostram sub limationem intelligunt in sicco fieri per extraneum ignem, & alii in igne humido uel extraneocibo. & alii sicut Rasis Nimalder et Erahel, qui reprobant sublimationem fieri per ignem cotra naturam, de quo dicimus, quod generatio non potest fieriabsque corruptione. Et quamuis per ignem naturalem intelligere possent, non potest tamen excitari absque igne contra naturam quod aliquid facere posset. Quare uisum est quod tales philosophi scientiam ignoranter tradiderunt uel palliauerunt per tenebrositates, si cut fecerunt magister Ueru Arabs, Halid, Ezeoli, Geber Arabs, & alii plures, qui in confusione magna dixerunt, & notificauerunt sublimationem nostram sub extraneis operationibus, quod nullo tempore fuit philosophiae consuetudo. Et adhuc sub hoc uelamine perficere uoluerunt, & integrare, & in aliquo modo non sunt de perfectione locuti per modum traditionis, nisi tantummodo in forma tenebrarum, & obscurorum uerborum. Quare patet quod si tales ignoranter dederunt, seu sub pallio falsitatis, cum non dent operationes certas, sine quibus non potest integrari opus nec perfici. Quare patet quod falsa malitia in eorum corporibus operabatur, quando dabant illi quod non habebant neque sciebant, sicut apparet per ipsorum operationes extraneas, per quas opus fieri non potest. Item cum praedicti per manifestam ignorantiam operarentur, in tantum quod rem magis perfectiuam nominare nesciebant, nec cuius numeri esset, unde tibi dicimus quod est humiditas tertia ceratiua, quae super alias est stabilis, & remanens contra ignem exuberata & multiplicata per tales quas diximus tibi sublimationes, & non in aliis quae sunt omnis generationis distractiuae: & in hac exercitari societas bonorum, & fidelium filiorum & Christianorum nos comprehendere debet, ne gloria bonorum relinquatur, & malis attribuatur. Quia non est credibile quod talis populus a ueritate discedens, & maxime prout facit ille falsus proditor Messecoel Arabs deceptor Iudaeorum & falsus seductor & tenebrosus Sarracenorum, & paganorum, possit intelligere & intrare ad plenum in opere omnium maturalium rerum cognoscibilium. Quoniam uidere non potest, nec in aliquo intelligere clarificationem, quae saluationem portat positam in suis propriis libris, tam de aduentu Domini nostri Iesu Christi, qui factus est, & obumbratione sua, de uirginitate beatissimae & gloriosissimae uirginis Mariae matris Dei, & saluatricis nostrae, quam de beatissima, et fidelissima Trinitate ac sanctissimo sacramento, ac baptismate, quae quidem ipsi Messecoel, et Iudaei, et Sarraceni negant, & improbant contra literas, primo ubi literae suae dicunt Abintran baquenteu cadic uerion naalim. Istae literae ipsis dicunt, quod Iesus Christus erat missus, & tanquam iustus uenditus fuit denariis. Et postea nominauerint cum Mesquin parui precii. Quia datus, et uenditus fuit, pro precio quo tunc uendebatur par unum solearum. Item adhuc non possunt ignorare natiuitatem Iesu Christi per eorum literas proprias, neque beatissimae uirginis Mariae uirginitatem, ubi eis dicit Esaias propheta, Bechoreme tahil yalala bechoreme yane enel lach behiblita zachat, hoc est, dicere antequam, & post uirgo doleret, et quod pro puerperio no doluit, et antequam aliqua dolentia seu dolor ei aduenerit, iam erat natus puer masculus. Item iterum ignorare non possunt trinitatem sanctissimam esse perfectam sine aliqua confusione etiam per proprias eorum literas, in principio quinque librorum Moysi scriptas, et specialiter primi libri, ubi dicitur in principio berisithbara Eloim, hoc est, primo creauit Deus, postea fecit hoc quod est. Quae est causa uel res quare Deus qui per uerbum Mosi loquebatur ponit se in tertio numero, quando dicit Eloim, quod significat Deus, & non in primo uel secundo, hoc est, quia sibi ostendebat sanctam trinitatem cum hoc sit uerum & clare appareat, quod falsi Iudaei renegati si approbent, prout nobis alio in loco est reuelatum pro suarum propriarum litterarum intellectu, & pro tanto quando ter dicunt nec plus nec minus, Cados Cados Cados Adonai Sabaoth, hoc est, dicere, Sanctificatus sit pater, Sanctificetur filius, Sanctificetur spiritus sanctus. Unde dicimus Sanctus, Sanctus Sanctus. Et in hoc quando dicimus, Dominus Deus Israel, addiderunt dominus Deus Sabaoth, quod dicere uult & significare Deum orationum sanctarum Dominum, quare patet, quod quando dicunt Deus, significant unitatem absque confusione sanctae trinitatis, sicut nos, quamuis recognoscere non uelint, unde reciderunt in peccato magno, & adeo magno, quod nunquam erit eis indultum, nec unquam absoluentur, sicut per eorum scripturas patet ubi dictum est, Alphelossaph Israel paal armallo affineno, hoc est dicere, tria peccata commisit populus Israel, & quartum non indulsi, neque indulgebo. Adhuc plus ipsorum literae nobis reuelarunt in alio loco, ubi dicitur per os Isaiae prophetae dicentis ipsismet. Iudaeis, quod remanent condemnatt omnes compulsi & confusi fugati inter omnes gentes alias in perpetuum. Et iterum: omnes gentes aliae cum eis quae ipsis praestant auxilium aut consolationem, fauorem, societatem, adiutorium, mansionem, erunt positi in ipsorum approbatam condemnationem per ipsorum uerba scripta, quae sic dicunt, leherpa usmasack gelisinna. Et omne illud pro peccatis eorum. Item nec possunt ignorare nisi per obscuritatem tenebrosam gloriosissimum sacrameutum sub specie panis. factum per ipsorum proprias scripturas, quae dicunt, quod panis duorum uultuuum, & duarum facierum debet adorari, & consecrari, & debet poni in loco sacro et digno, & ideo corpus Domini nostri Iesu Christireceptio debet esse reuelata sub specie panis in dignitate magna, ut reuertantur ad fidem, nec amplius fiat culpa suorum peccatorum: unde habemus scriptum: qui me indigne receperit. Et ille dignus locus est eorum templum uel omnis bona persona, in qua sancte custoditum est pro saluatione bonorum et fidelium Christianoru, et hoc declaratum est in duabus rebus in eorum libris scriptis. ubi dicunt: lehen apaimu. Item alio modo non possunt ignorare sanctum baptisma nisi fuerit, fuscam & caecam obscuritatem tenebrositatis, quod quidem baptisma est unum de principalioribus mediis saluationis, sicut habent in scriptis per Apostolum, per beatissimam Magdalenam de duodecim libris Credentiae, ubi dicitur in eorum Hebraica lingua Ramichaya hilo haemi serem maym haanae natham thetom colorom ya dehumata, hoc est dicere, gyra te, et uerte, et uos bene ordinate, quia si uerba, & secreta aquarum benedictarum transeant super uos, & ponet extra abyssos, & leuabitis dextram manum super uos omnes, & facietis signum in sanctificatione. Et adhuc ad melius probandum per eorum scripturas ubi scriptum est, & dictum per os Esaiae prophetae: bawu γὺ Wυο: hoc est dicere, Uos alii balneamini in consecratis aquis in magna laetitia fontis saluationis rectae. Quare sciri potest si uterentur secundum quod literae suae demonstrant, et docent absque aliaglosa saluarentur. Sed non. & quod illa quam faciunt die qualibet oratio contra omnes Christianos quam clamant ( de ros asciua ) sit contra ipsos, quia non sunt nisi abusiones magnae quas ipsi faciunt per iram condemnatam in eorum Mosaica lingua contra nos omnes Christianos. Et quia de his large omnibus fuimus locuti, & de omnibus suis deliquentiis, & malis defectibus, & de omnibus suis euidentibus erroribus in libro Reformationis Hebraicae, ibi fili mi reperies, per quae totum ipsorum secretum condemnatum reuelatum est de illis, per quod manifeste patet quod lux claritatis ipsis defecerit propter ipsorum proprios defectus: tales Iudaei et pagani no possunt ad plenum intrare opus, & res naturae, quia nimis sunt in scripturis. Et quia in nostris scripturis totum non est positum ad sonum literae, quare oportet ad rationem sensualem supplere de eo quod non iacet nisi per lumen, & lucem, & claritatem spiritus diuini. Ergo non est dictum neque clarificatum paganitati, neque ludaeo, cum deficiant omnino a lumine dante claritatem populo Israeli, a Christianitate donum electum est plenae ueritatis populo Christianitatis. Tene ergo aquas, quae tibi dant sine tenebrositate scientiam, dum eas capere uelis, sicut debes de gradu in gradum, nam donum dei erit. Et hic tibi est integratum, et completum nostrum testamentum praesens. Et ubicunque hospitatus remote fueris, per eum directus eris. Caput Xxxuii. De diuersitate ignis contra naturam secundum proprietatem materiarum diuersarum in forma practicae. Et quomodo debes illam considerare. Dicimus tibi fili, quod operari de corpore potes tantummodo, uel de argento uiuo per se aut de utroque simul, sed certis & diuersis intentionibus, quas in practica tua debes habere secundum quod operaberis aut de corpore uel de spiritu aut de ambobus simul. Quia si intentionem habeas operandi lapidem nostrum de corpore tantum potes illud facere, et hoc per intentionem retrogradandi decoctionem, quam metalli natura suscepit, deducendo & reducendo in crudum menstruatum naturae Et si habes intentionem utendi tantum de Mercurio aut argento uiuo, de illo similiter facere potes lapidem tali intentione, quod nimis crudum uertatur in coctum naturae mensuratum. haec consideratio diuersitatum fili facta est propter crudi & cocti diuersitatem, postea posito quod quodlibet habeat per quatuor operatiua media transire, de quibus quartum est, cuiuslibet finis, tamen per illud in philosophicum lapidem conuertantur. Et sic septem erunt operatiua media, scilicet B C D E F G H, per B significatur liquefactionis operatio, per Csolutio & elementatio, per Delementatio & congelatio, per E nostra sublimatio, per Felementatio et congelatio, per G solutio et elementatio, per Hliquefactio, per B C D E sunt opera Mercurii intellectauel arui. Et ista sunt facta persuccessiones decoctionum. Per E F G H operationes intelliguntur corporum, & facta sunt per retrogradationes, etremcrudationes literas corporum per retrogradationem nominando, sicut H G F E. Et quilibet ipsorum finit in E. Sed quando corpus de H in G uersum est, pro tanto Mercurius non habet posse graduale uertendi se tam cito de Bin C, nec de Cin D. Quia citius corpus uersum est in hoc quod fuit, quam faciat Mercurius in hoc quod nunquam fuit, secundum instinctum uel statum suae naturae, & citius deturbatur uel immundatur res munda, quam lauetur aut mundetur res immunda, & ubi omnis res tardius fit citius dilaniatur ratione partium non purarum, quae tendunt ad corruptionem, & purarumque, reformationem quaerunt. Et ideo quando de Mercurio tu operaberis, satis materiam semper habebis ad suarum decoctionum initia & principia, & hoc ratione suae grauitatis & ponderositatis & cruditatis & grossitiei. Et quia in naturam elementorum mediorum perfectorum uerti non potest, duplicibus decoctionibus indiget ad alienandum aut alleuiandum suum pondus grauitatemque, ad coquendum suam cruditatem, & subtiliandum suam grossitiem, quousque ad perfectionem de E per uenerit per succeßiuam decoctionem, in quam F potuit uerti per reuersionem reincrudationis, tunc intellige fili, quod postquam D transierit in E, tam cito transibit in F, & de Fin G, & de G in H, & de H in I, et de Iin K, & de Kin L. Istae literae fili sunt de magna scala, & tunc est intelligendum, quod quando Euult graduari in F, & de Fin G & c. tunc accipies F G H alia significatiua, quia per F liquefactiones fermentorum intelliges, & per G solutiones fermentorum, & per Helementationem medicinalem & congelationem, per I multiplicationem in quantitate, & per Lmetallum perfectum intelliges transmutatum uirtute medicinae: Et omne illud intelligere debes de operatione facta & perfecta de Mercurio uel argento uiuo. sed quamuis fili dixerimus quod Mercurius indiget propter suam cruditatem duplicibus decoctionibus iteratis, hoc diximus pro re commensurata & mensurata altae naturae quae maiorem respicit perfectionem coequipollentiae uirtutis sulfuris, in quo omne corpus perfectum transuersum est aut transuerti potest. Quare duplicibus indiget litteris. Sed si tali rei mensuratae uel commensuratae non intendis facere potes opus abbreuiare transeundo succeßiue de B in C, & de Cin D & de D in E, sicut tibi diximus. Sed non erit ita magni effectus sicut commensuratum cum alta natura: quia suae decoctiones integratae non fuerunt ei neque pefectae. De quanto igitur materia fit secundum exigentiam extra debitum naturae, tantum subtrahiturde ea uirtus et fortitudo Nam uirtus & fortitudo non ueniunt in E, nisi secundum nobilitatem materiae. Et nobilitas materiarum exit & nascitur ex subtilatione & rarefactione, & omne illud uenire non potest nisi per paßibilitate materiae, et passibilitas ei aduenit per actionem ignis qui est altum elementum, quod ardet totu ac de p urat, et omnia ad simplicitatem deportat. de quanto ergo Mercurius tuus simplicitati respondebit, de tanto operabitur et nonplus, et de quanto magis depurabitur, de tanto operabitur purius humiditate clara. Quare tibi sit declaratum quod de uno solo Mercurio uel de uno solo argendo potes opus tuum facere perfectum & imperfectum. Si sit perfectum, erit factum causa & ratione decoctionum et digestionum longarum ac duplarum. Sed impfectum fiet per leuitates suarum decoctionum ac eorum breuitatem et non ad plenum integrarum neque bene perfectarum, quod quidem patitur ratione suae propinquitatis, debilitatis ac facilitatis, quam habet uolatilitate. Sic fili ab eo trahimus opus proqinquius & leuius, sed non perfectius nisi per adiutorium suarum in tegrarum decoctionum, aut per materiae suae in corpore perfecto mixtionem, sicut postea tibi dicemus, cum fuerimns locuti de operationibus corporum. Caput Xxxuiii. De reincrudatione corporis perfecti. Et de sua diuersitate & accidente & ponderibus. Per supradicta fili potes bene & naturaliter iutellexisse, quomodo cocti rerudatio obuiat linealiter & bonae decoctioni crudi secundum cursum naturae, quousque separatim ambo uersa sunt in uirtutem unius, quod appellamus lapidem philosophicum & medium. Nam sicut clauus duas iungit petias, & facit eas tenere simul: sic natura simul iungit illa duo in unum corpus uirtuosum, & multum aspicit quod unum uult coqui, & aliud incrudari ad consequendum & attingendum effectum & officium per subtilem artificem, sicut magister quaerit uoluntate de A, quado natura attingit et consequitur. Et ideo fili tibi dicimus quod sicut unum demonstrat in suis decoctionibus diuersas passiones: sic aliud in suis reincrudationibus ostendit uisibiliter diuersas potestates, sicut Mercurius, qui est grossus et terrestris per suam cruditatem, prout eius materia demonstrat uiuaciter in suis decoctionibus primis. Similiter per contrarium corpus perfectum ostendit suas actiones & contraria accidentia per nobilem et magnam decoctionem sicut materia demonstrat in sua retrogradata incrudatione. Et sicut crudum monstrat multitudinem materiae, sic coctum per sensum contrarium ministrat paucitatem. Et propterea per suam bonam elementationem, digestionem & sublimationem, elementa cocta & fixa liquescunt & fugiunt per crudum, quod ea incrudauit per uolatilitatem, si non habuerint retinaculum deriuatum a natura, hoc est de temperamento proprii menstrui cum informatione proprii Mercurii quem notare debes & intelligere cum sensualitate rationis, quem natura requirit. Et sicut Spiritus resplendore et claritare plenus est, sic corpus uisum est tacitum, quietum, fuscum ac tenebrosum. Et postquam corpus est alleuiatum penitus, tunc spiritus est magna ponderositate plenus. Ergo quando uoles optime corpus dissoluere, congela Spiritum cum eo id est Mercurium ponderositatem, quam portat in seipso. Sed fac quod primo reuertatur in H, et de H in G per incrudationem, postea de G in F per retrogradationem, et post F uertitur in E. & de E in lapidem uirtute reducti Spiritus, qui non est argentum uiuum uulgare neque uulgariter manu tentum. Sed est corpus proprie cognitum & de uirtute suae propriae substantiae euigilatum est absque extraneo grauamine. Quare uelis intelligere quod opus Mercurii est respicere & constringere se ad infima. Et opus corporis est exaltari & dissolui & ad altum ascendere. Ideo tibi sit ostensum quod si ambo simul sint bene praeparata, opus mirabile sine grauitate magna facies citius quam si de uno solo faceres, & multo melius, quia in uno est illud quod non habet aliud, & unum emendat & meliorat aliud. Et unum adiutorio alterius emendatur & melioratur. Ergo fili opus tuum incipe de duobus simul, prout in maiore lapide tibi diximus, & intellectu quem tibi dicemus post in ramis, statim postquam tibi dixerimus de duplici custodia actionum, quae a corporibus & spiritu causantur, quomodo etiam simul sunt. Caput Xxxix. De duplici custodia corporis & Mercurii. Et de ipsorum operationibus contrariis Quando fit opus corporis & Mercurii simul, tunc in magisterio multa causantur accidentia contraria, per quae melioratur opus & emendatur & fortiter ligatur & incatenatur in tanto, quod tenet cum duplici gardia, causaet ratione corporis & spiritus. Ideo quia sicut contrariata sunt in ipsorum naturis propter eorum qualitates: sic contrariantur sibi suis actionibus, paßionibus & operationibus. Quia spiritus naturaliter aspicit fixionem in uero magisterio, et corpus fixum per contrarium quaerit & tractat. uolare in forma aquae clarae, & spiritus congelatus in forma terrae albae manet brunae & quietae sicut sal, aut cristallus, aut calx spißa. Aqua terra opus est tibi quod tu separes hanc animam preciosam, quae tardius a corpore separatur, & hoc est per aquam corporis. Ideo fili intellige quod solutio spiritualis corporis num fit sine corporali cogelatione spiritus, sicut declarauimus tibi per rotam philosophiae; ubi est huius artis compendium. Nec etiam spiritus congelatio fieret absque corporis dissolutione. Postea intellige similiter de dissolutione spiritus fixi & corporis uolatilis congelationem per primum spiritum ante ipsius constrictionem, & non corporis fixi nigra ueste induti, quod est dissolutionum per constrictionem & coagulationem suimet argenti uiui, quod est principium ignis naturalis, & non ignis contra naturam. Hic iacent, fili, operat iones contrariae: quia sicut ignis contra naturam resoluit corporis fixi spiritum in aquam nubis, & corpus uolatilis Spiritus constringitur in terram congelatam: similiter modo contrario ignis naturae Spiritum dissolutum a corpore fixo congelat in terram: Et corpus spiritus uolatilis fixum per ignem contra natura resoluitur in aquam, et non in aquam nubis, sed in aquam philosophorum. Ideo quia fixum uirtute ignis naturae uersum est uolatile & corpus in spiritum, et humidum siccum, & ponderosum leue, sicut per contrariam uirtutem ignis contra naturam uolatile uertitur fixum, & fixum uolatile, & corpus in Spiritum, & Spiritus in corpus & siccum humidum in forma aquae nubis et ponderosum constrictiuum. Ideo fili intellige quod ignis contra naturam sic uocatus est. quia propria natura sua est contra omnes operationes naturales, cum uisum sit quod illud, quod ignis naturalis compositus componit semper, ignis contra naturam discomponit semper & tollit ad corruptionem: quia omne complexionatum corrumpit nisi naturae ignis succurrat et subueniat. Quare tibi dicimus, quod talis ignis aut eius operatio non est de uirtute et operatione magisterii nostri. Imo est corruptiuus ignis qui pure naturalis est. Ergo fili noster ignis seu Sol omnino exaltatus est in signo Arietis, quando uides quod materia tota confusa est. et ideo tibi dicimus quod magisterium nostrum tunc debet incipi quando sol est in ariete, ubi exaltatus est in opere nostro: quia tunc dicere, scire & discernere potes quod uerus intellectus, quem tibi dat philolophus, quando dicit quod primus sublimationis gradus tantum habet aßiduari & continuari supra lapidem, quousque scias quod sit bene exaltatus & sublimatus. Et tibi dicimus quod non est nisi ignis ductus depotentia in actionem, quem ne decipiaris intelligere debes, quia sine illo non fiunt opera, quae tibi diximus. unde plura sunt accidentia quae causantur contrarie per talia opera, sicut in proprietario satis leuiter est reuelatum. Quare fili uade eo: quia hic non poßumus ad plenum tangere. Fili cum unius dissolutio nunquam sit absque congelatione alterius, non debes dubitare, unde poteris habere terram, neque aquam similiter, ad posse faciendi magisterium igne appropriato. Igitur terra de propria est argent. uiui substantia constricti, congelati & impraegnati uirtute corporis & ignis solis, per quem argentum uiuum manet philosophice sublimatum, ut dictum est supra: & aqua est de propria substantia metalli, in qua substantia humiditas aerea argenti uiui est ap propriata, quae perfectionem respicit suae terrae priopriae impraegnata naturali igne, in quo est uirtus coelestis, quae uiuificat et illuminat terram Mercuriii, quae ante mortua fuit. Et ideo appetit aquam instinctu recipiendi rem perditam. Sed cum res ipsa, quae est uiuificatiua humiditas, sit per corpus fermentata et exuberata, ut diximus, ideo multum melior est & melius reputata, quam eßet ante multiplicationem coctae humiditatis: & sic elementa sunt adiuta per artem, ut ipsa sit adiuta per exuberationem, ut possint cum maiori nstinctu se alios adiuuare. quia M & P adiuuant Q R & N contra L & O, propter corruptionem de Z. quod est causa solutionis de L & O. Et postea M in P adiuuant L & O ad recipiendum Q R & N post adiutorium suae exuberationis propter coniunctionem de T, quod est contra Z, sicut declarauimus in tractatu compendioso particulari & generali totius huius artis per abbreuiatam doctrinam, in qua ostendimus & docuimus quomodo & qualiter elementa coadunatiua fiunt adunantia pro componendo & corrumpendo omne corpus, adiutorio de T et Z, quae sunt corniptionis & generationis instumenta omnium corporum. Caput Xl. De aliquibus ramis uel brachiis natura peruiam practicae, in quibus filius artis se possit exercere cum solatio. Et primo de corpore lunari solo cum adiuto riode A. Si uis scire fili transmutationem proprii corporis lunaris in practica clara, opus tibi est quod de illo argento uiuo separes quod per suum terrestre est terminatum: quia illud est quod argento dat albedinem, et non est nisi terminata humiditas in argenti specie, sui sulfuris uirtute. Ideo opus est, ut intendas ad resoluendum humiditatem illam per operationem, quae condensationi contraria est, ut tales habeas humiditates in tua reductione, quas habebat natura in sua condensatione, quam hoc modo extrahes. Accipe corporis lunaris fini unciam unam, et prout tibi diximus liquefac in sex partibus de E rectificati, attamen sine reiteratione calcinationis. Postea pone ad fermentandum in calore fumi humidi per octo dies, et tunc inuenies in fundo uasis substantiam corporis, nigram ut carbonem. fili hoc est sulfur quod se habet dealbare per condensationem sui humoris ad respectum naturae, ut supra diximus, qui quidem humor erat prius condensus ante suam liquefactionem in specie & colore metalli per continuitatem partium dicti sulfuris nigri: Sed postmodum seperatus est ab illo per liquefactionem: pone igitur materiam tuam in balneo, & ab illo humido luquefacto tua elementabis elementa per instrumenti elementatiui mixitionem. Sed primo elementabis aquam, & post in elementata aqua elementabis partem, quam uoles constituere in aerem, quousque tibi tertium instrumentum appareat uegetatiuitatis, & tunc statim reuertetur aqua elementata supra terram suam siccam, et supra suum ignem excitatum, et coque prout tibi diximus, quousque humidum respectu naturae bene sit terminatum non inmetallo sed in sulfure albo. Quia non est transitus de una extremitate ad aliam, nisi per suum medium. Fili dicti humidi conuersiuum estignis terrae, sed medium conuertens argentum uiuum in metallum, est sulfur in forma subtilium puluerum, sicut tibi in ipsius multiplicatione diximus. Et sic tibi sit manifestum, quod corruptio argenti uiui terminati in specie metalli cursu naturae per nostrum artificium, facta per mutationem illius in sua prima natura, est generatio sulfuris, & sine ipsa nunquam perficietur. Si ergo arg. uiuum non fuerit corruptum, uel diuisum in quatuor elementa, generatio sulfuris non perficietur, & ideo tibi estopus, quod sulfur sit de natura subtilißima & purissima, & argentum uiuum, de quo creatur sulfur, sit de substantia subtilissima in aquae clarae forma, & hoc esse non potest absque suae naturae mutatione, nec sine suarum partium diuisione. Corrumpe igitur argentum uiuum, & de suis subtilibus partibus diuisis & subtiliatis forma quem petis lapidem: quia sic habet magisterium procedere, scilicet arg. uiuum corrumpendo, & ipsum a sua specie remouendo, & post adiutorio uirtutum suae materiae inducentis & portantis ipsum in aliam speciem, scilicet sulfuris: & sic assimilaberis naturae, & tibi formabit natura illud, quod petis per operationes certorum graduum successiuorum, dum opera tua sint illis similia, quibus natura procedit, & procedere desiderat, sicut per dicti sulfuris purgationem, & eius creationem, quae in tali decoctione & sublimatione factae sunt, sicut tibi diximus, si nos philosophice intellexisti, prout natura requirit, & per talem praeparationem sui argenti uiui proprii, ut dictum est, per instrumentum elementatiuum, & per purgationem eius totius substantiae diuisae per quatuor elementa, et per talem bonam permixtionem, sicut tibi diximus, de istis duobus, & cum materia metalli fermentabilis. Tunc fili ueraciter in ista materia per uirtutes sulfuris et arg. uiui omnis metalli species inducitur & mutatur: nec unqua homo uerum aurum, aut uerum argentum faciet, nisi per hanc procedat uiam, cum non sit nisi una sola operatio naturae, & per naturam limitata: & ideo sciant omnes ueritatis filii, quod non est opus, quod species remaneant in materia, simili metallo, sicut prius, cum opus sit manifeste, sicut supra ostensum est, quod suum arg. uiuum uertatur in sulfur, et postea reducatur, & reddatur ei species, quamperdidit in forma aquae clarae, quam oleu uocamus, unde formantur species nouae per generationem, quae ducit eas de potentia in actionem. Quare tibi sit ad plenum reuelatum, quod omnes illi qui per alba albificant, per similes citrinant species, sine suorum indiuidualium corruptione, ueraciter tales sunt deceptores, nec pro toto hoc possunt uerum aurum facere, nec uerum argentum, nisi per contrarias operationes habeant suum sulfur album & rubeum: nam quanuis habeant artem trahendi uiua argenta a corporibus adiutorio liquefactionum per sublimationes, & quod indiuidua omnia corrupta sunt a suis speciebus, iam propter tales corruptiones non possunt facere ueram tincturam ad album aut ad rubeum, quousque illud, quod corruptum est, sit per nouam generationem renouatum, & quod in corpus subtile album ac resplendens reuertatur: & tunc per tale renouatum album facta est uera tinctura ad album, & per ignem lapidis ad rubeum. Ideo, quia quando motus corruptionis fuit in dictis renouatis completus, nullo amodo tempore tincturae de illo factae ad corruptionem uenire potuerunt, quia intus & extra sunt depuratae, & in magna luciditate terminatae: sed sunt pauci, qui procedere sciant per istam uiam, quia ignorant naturae uias, & ideo aurum & argentum illorum non potest pati nec sustinere ignem, sed potius consumuntur & reuertuntur in terram corruptam. Et hoc ideo, quoniam tales quando posuerunt metallum in motu corruptionis, opus est quod omnino corrumpatur, et quod in feces reuertatur sub totius perditione suae speciei, quia non integrauerunt totum corpus a corruptione sua, uel si habeant, non purgauerunt illud in suis depurationibus partium corruptarum: & quia partes illae manent mixtae in sua impuritate, cremantur & ardent, & per totam suam speciem recedunt: & hoc est causa & ratione sulfurum combustibilium & ardentium, quia sentiunt calorem ignis, in quantum partes non sunt coniunctiuae nobilis specei indiuidualibus. Ideo fili in summa clara tibi sit recollectum, quod de nulla re alba, quam natura formauit, facias tincturam albam aut rubeam, quousque partes earum corruptae sint, & per artem magisterii renouatae. Et de hoc tibi damus motiuum ad habendum opus breue, si cognoscas lumen cum corporis fermento, quia de oleo & sulfure fit compositum, quod omnia tingit metalla in auro uel argento, secundum quod est album uel rubeum, sicut nobis scriptum, quod uidimus, recitat per opus cuiusdam socii, quem reperimus eundo per mundum: qui quidem socius multa magna mirabilia nobis notificauit, sed postea in sua arte ei obuiatum, ut magis sciamus, & sensualitate, quam nobis recognouerit, aut per artem intellexerit: unde postea ipsum reformauimus in aliis rebus multis per reinfluentiae sensum, & magnarum uirtutum usque ad hoc, quod de experimentis fuerimus saturati, & quod lapidem uirtuosum affinauimus, & per triennium simul fuimus in fidelitate magna, unde Mediolani anno tertio completo scilicet Anno millesimo trecentesimo trigesimo tertio fuit opus adimpletum, dequo nostrum trium artem cognoscentium quilibet partem suam accepit, & uasa quarto remanserunt, qui in suo igne mansit, prout ante regenerans: quare multi per mundum uadunt, scientes res multas bonas, placentes, si obuies eis, uide, si poteris ab eis aliquid utilitatis percipere, & fac eis bonum uultum meliorem, quam regi, dando eis de tuo secundum bonam rationem, & habeas super ipsis quandam solicitationem, per quam possis aliquam rem trahere cum parua practica. Et hoc tibi pro nostro testamento sufficiat: cuilibet tamen dicimus, quod caueat practicam ostendere: nam si in sua ostensione deficiat, in suo delicto fatue se recipiet. Sed tu, qui non habes, teneris uerbo petere, si eam tibi dare uelit, & ideo caueat quid faciat, quia si nimis ipsam publicet, mala morietur morte, quia a Deo donanda est, qui naturam creauit, & non ab altero. Ideo gratanter natura accipit omneillud, quod placet Deo: & ideo, si quodammodo Deus tibi conferat, dilige ipsam, & tene secretam, quod mundus nihil inde sciat, sicut uiuaciter scriptura te monet, quod alteri non debet ostendi opus, quod cursu naturae potest fieri. Uult tantum esse secretu, quod nisi illud secretes, ipsum te confundet: Et si tibi nodetur, propter hoc no male tractes illum a quo petis eam, quia suum debitum facit, cum aspicit suae defensionis finem. Item, magis tibi dicimus quod uelis celare, & secretum tenere testamentu nostrum ab omnibus illis, a quibus petes practicam, quia prohibitum est. Quia si illi uellent ultra suam ignorantiam deficere ad ostendendum, cauerent sibi per inhibitionem, quam scis, & tamen per dictum testamentum ad propositum nostrum reuertendo pro reformatione doceo te, quod dissoluas humiditatem terminatam argenti per reiterationem liquefactionis, & in fundo uasis terra nigra cum aliquanto modico substantiae arguiui dicti remanebit cremata & combusta. Fili, terra haec est uenter sulfuris nostri, cuius dissolutio fit solenniter per resolutionem in suummet argentum uiuum, de quo erat complexionatum, & idcirco aliqui philosophorum dicebant, quod sulfur dissolui non potest, nisi per beneficium suimet argenti uiui, scilicet quando per suum congelatur uaporem, tunc dissoluitur, & in naturam claram diaphanem transmutatur, sicut spiritus. Quare patet quod corpus reuersum sit in suam natura primam puram, & suaemet generationi proxima, scilicet in suum sulfur, & arg. uiuum, quod est sicut aqua clara: quando igitur tuu corpus bene dealbaueris, sublima illud, et quod superius ascensum reperies supra feces suas spissas et albas, imbibe statim cum oleo, et fixa, & proiice unum pondus supra 5o cupri, & tinget in finam et ueram lunam sine quacunque corruptione. Hoc sulfur fili, statim fixum est, et ingrediens propter naturam dicti arg. quod est affinum & uicinum cupri dicti: & pulueres, quos in superficie reperies sublimatos in tuo sublimatorio, ad partem custodi, quia sulfur illud est alterius potentiae, sicut per teipsum solum poteris experiri. Caput Xli. De opere plumbi. Fili, plumbum in sua natura continet magnam partem de H cum pinguedine combustibili, & uitium, quod est in sua substantia: propter hoc est, quod suum terrestre non bene mixtum fuit per aquam siccam secundam, ratione suae substantiae grossae, nec fuit bene depuratum: & ideo tibi opus est, quod illud plumbum diuidas, & separes a dictis suis substantiis, & quod quaelibet earum sit bene depurata trahendo & ponendo extra limositatem pinguem in elementatione, quae fit per condensationem, & rarefactionem in humida materia. Fili, quando aquam uel aerem uoles condensare, pones ignem in terra, qui causat terrae entitatis uacuitatem, & quando aerem uoles condensare, trahe illum extra, & rarifica aquam per lenificationem, quousque uidebis corpus tuum alleuiatum. Postea coque in aqua corpus, & postea sublima. & quando fuerit sublimatum, dicitur corpus, & sal mirabile exaltatum, quod proprium uocamus sal & sulfur naturae. Hoc sal naturae cum oleo lunae simplici incera, quousque sit fixum & fundens, & de illo proiice unum pondus supra 50 plumbi, & ipsum in purum argentum conuertet, & si uis congelare & perfecte argentum uiuum mutare in argentum fixum, mortifica ipsum per suimet corporis uaporem: postea fac proiectionem supra illud, scilicet unum pondus supra 50 dicti solis, & fixat illud in argentum uerum per suum naturalem calorem. Caput Xlii. De opere stanni. Simili modo facias de stanno, sicut de plumbo fecisti, quod tantum non debet praeparari, nisi uelis: sed quando eris in reductione, tamen coniunges ipsum paulatiue in decoctionibus gradualibus, quia tenet paruam uirtutem sulfuream, nisi in sua aeris substantia. Ergo dictam suam uirtutem sulfuream per decoctiones, per attenuationem & subtiliationem suae substantiae, tibi scire facimus, quod magna tinctura est ad album. Sublima ergo illud, quantum uoles post ipsius nutrimentum, quousque sal inde habeas naturae, & per aerem lunae incera quousque fluat, & proiice unum pondus supra 100 pondera stanni, & in uerum argentum transmutabitur, & si facias proiectionem illius supra argentum uiuum congelatum, fixabit illud in argentum uiuum in retentione perfecta. Caput Xliii. De congelatione argenti uiui ad recipiendum medicinam in forma metalli. Recipe terram plumbi pe omnia quatuor sua elementa, & suspende tantum de argento uiuo, prout sensus tuus tibi demonstrabit ad proportionem potentiae terrae supra illam tali modo, quod possit sulfuris uaporem recipere, et accende inferius igne, & recipies congelatum infrasex horas. Sed cum opus istud sit fastidiosum ac taediosum, paucaeque utilitatis respectu aliarum operationum, quando ad tuum placitum non potes de ar. uiuo tantum habere congelato sine reiteratione uexationis ad faciendum proiectione, tibi consulimus, quod utaris in tua piectione supra corpora metallica. Sed causa, propter quam hic posuimus ar ui transmutationem est, ut uideas & cognoscas ipsius natura, qui est affinis et uicina omnium metallorum, sicut notificat receptio, et diffinitio suae naturae. Non intelligas tamen, quod in piectione superioris medicinae sit opus ar. uiuum congelare, ut oportet mistis ramis no habentibus tantam potentiam. Caput Xliiii. De opere Ueneris & Martis. Reparationem Ueneris & Martis sic facies, put fecisti de plumbo et stanno: de istis tamen non debes capere, nisi secundum terram, & in aqua cuiusuis metalli coque ipsam, quousque salipsoru habeas honoratum. Incera salistudcum oleo de R. Et si sal sit de natura Q unum pondus illius proiice supra 50 in praeparatione leui conuertet illud in Rinelius, quam de minera. Et si sal sit de natura, de Oproiice supra tantum de pondere similiter, et conuertetur in R. Et si uis supra Mercurium, proiectionem facere, uiam, quam tibi diximus, prsequere. Et si sal de O uis, priicere supra O, adde de sale, de Q cum sale de O per solutione, ut corpus diligat spiritum extraneum in sua natura ligatum. Alio modo non diliget, neque uolet eum recipere, nisi sit per ligamentum amoris ipsorum, quod fit per Rin solutione, et non in aqua uulgari, sed in aqua Mercuriali sulfure uenenato plena, quae penetrat omne corpus: & sicut tibi diximus de O & de Q. intellige de omnibus aliis. Et si hoc bene intelligas, totius scientiae huius magister eris, per quam secreta naturae trahuntur de potentia in actum. Caput Xlu. De corpore & spiritu in simul, exemplo generationis humanae. Quando uis fili aliquod opusfacere uel incipere pernostri magisterii beneficium, primo scire debes, qualiter humana natura, procedit, et secundum ipsius processum te similiter habere debes in toto tuo opere & operatione. Sed processus humanae generationis, fili, hic est: Sperma masculinum calidum est, glandulosum & spissum, & ibi est calor formatiuae uirtutis in simplici sale, in unitate germinosa cum tertio puncto uirtuoso naturae. Et sperma foemininum est materia simplex, extensa, frigida & aquatica in tertio puncto cum dimidio receptiua in unitate corruptiua: & ideo quando miscentur simul & congregantur beneficio caloris, luxuriae libidinosae germen corrumpitur. Quando calor ardens propter contrarietatem frigoris aquatici in spermatica materia foeminae se extendit, alias extinguit: & sic ratione posseßionis dimidii puncti frigidi est uictus calor naturalis in suum sal totum resolutum per omnes partes aquae spermaticae foeminae tali modo, quod mixtio facta est homogenea in forma aquae clarae; Scias, fili, qua intentione natura facit hanc mixtionem simplam: hoc est, ut compositum homogeneum in se accipiat uirtutem primae complexionis, de qua foetus uel infans erit complexionatus in oinibus sui corporis partibus. Et quod unaquaeque pars aliam diligat in copulatione, firma & bona uirtute primae mixtionis. Postea fili natura indiget alia informatione, scilicet tali, per quam informatiua uirtus mouere se poßit ad formandum corpus per omnes partes massae suae resolutae, et eam penetrandum, & ideo natura sagaci capiente, quod cum calor naturae fuerit hebetatus in materia humida patiendo ratione dimidii puncti, & non possit acuitatem habere suum compositu penetrandi ad foetum formandum, statim quod uenit ei assignatus terminus ad formationis intentionem caloris subtracti & resoluti ab humiditate mixti supradicti, quantum illum dimidium punctum ascendit, per quem uictus erit calor, & ultra alius dimidius punctus adiunctus: & sic massa de humido suo spirituali perdidit unum puuctum, ut dictus calor acuitatem habeat moderatam pro formando, penetrando ac sigillando formas diuersas, prout iacet intentioni nostrae appropriatae. Et sic in tali forma excitat natura calorem suum, humorem extrahendo, qui eum mortificatum tenebat. qui quidem humor praecepto naturae transfertur uaporabiliter in aliam regionem, in qua est ei obuiatum ab humido menstruali, & ibi fermentatur per exuberatum calorem uia temperantiae ad nutriendum infantem: cuius fermentationis uirtute res uilis menstrualis dealbatur a dictis spermatibus resolutis, & in lac sublimatur, & in alembicis mamillaribus informatur, et transportatur: Quare fili tanquam uiua uoce tibi sit reuelatum, cum haec humiditas propriam spermatum substantiam intret, quod nos eum clamamus & appellamus humidum radicale. Quare tibi dicimus, quod de isto sunt generati dentes infantis. nostri, scil. de menstruali sanguine de albato per reincrudationem humoris, in quo spermatum uirtus manet. Ideo tibi manifestetur, ut nolis ubera subtrahere a tuo charo infante, si eum diligas, quousque dentes generentur eidem. Et ista est naturae regula, quam in nostro magisteriodebes habere tanquam magistram et praeambulam, penitus cum sine illa nequeas aliquid agere Postea naturae assimilando humanae, accipe corpus, cum unione & naturali coiunctione cum arg. uiuo, & arg. uiuum cum corpore & cum ponderibus suarum uirtutum, facias ea amplecti tali modo, quod grata natura uirtute caloris luxuriae libidinosae per aliqua extensionem & mollificationem corpus contineatur in partibus argenti uiui, & arg. uiuum in partibus corporis, & eo inspissato, cogatur in aliquantulo, & de toto fiat unum compositum album, sicut massa mollis, aut pasta alba uniformiter mixta constrictione caloris, ac exercitato motu ultra plus ponendo argento uiuo, qnautum sufficiet, secundum mutatiuam uirtutem, tali modo, quod illi duo misceantur simul humores: & quando erunt mixti, pone totum illud in loco digestionis scilicet in fossa, quae sentit de natura bufonis, quousque comederit, & corroserit omnes suas cabeses, id est, ossa. Fili, cabeses bufonis sunt duo spermata, quae dissoluuntur in substantiam aquae uirtute ueneni, quando foetens draco euolat per aera, & quando uidebis quod omnia erunt resoluta in aquam; separa inde superfluam humiditatem, quae tenet calorem naturalem hebetatum dictorum spermatum, iam fermentatam & exuberatam, usquequo uideas dictum calorem excitatum de ponticitate & acuitate, quae iam sunt proprietates naturae sulfuris ueri. Haec exuberatio fili, fit cum igne sicco informatione cautelae & discretionis in administrando ignem paulatiue, et qualibet uice crescendo secundum rationem naturae, quousque uideas corpus in obscurum uersum: caue tamen eum a rubore super ignem ueniente. Fili, nisi auises te, spiritus exibit a corpore; & postea retinere animam non poterit. Custodi ergo bene, quod corpus non sit omnino priuatu, et expulsum ab isto spiritu per stimulationem magnae calcinationis, ac nimium extensae. Ideo quod spiritus estille, qui anima retinet amoris ligamento, et corpus animam retinet, quado spiritus in corpore tentus est, quia anima nouult, nec quaerit in corpore manere, nisi mediante spiritu. Et quando omnes tres sunt adiuncti, nunqua separabuntur. ideo, quia spiritus retentus a corpore animam retinet, ut anima retineat in uita corpus cum triangulari forma. Uocamus spiritum fili omne illud, quod in corpore remanet, & omne illud, quod congelatum est in eo: sed animam dicimus totum illud, quod fit ab eo separatum per sublimationem in humiditate radicali naturae. Et quando uidebis corpus sic praeparatum, uocamus illud corpus ueniatum. Da ei de suo menstruali exuberato uirtute mixtionis suae propriae naturae, ut de illo exuberato ultra recipiat, quam perdidit in fluxu solutionis suae. Postea ipsum adde suae propriae naturae, quae ipsum habet integrare, & implere, quousque fixetur, et fluat, de qua proiice unum pondus supra mille arg. uiui, uel supra mille pondera cuiusuis corporis, et conuertet illud in arg.uerum. Recorderis fili in operatione corporis, & in eius clausura, scilicet dissoluendo illud, quoniam aqua est medium separandi tincturas omnium elementoru, & illas addendi coronae regali per triangularem figuram. Caput Xlui. De conditionibus medicinarum nostrarum quot sunt, & quomodo, & de quo acquisiuerunt. Prima conditio elixiris est, quod potestatem habeat separandi, & segregandi ac amouendi omnem sulfureitatem extraneam, & immundam terrestreitatem ab omnibus infirmis corporibus tali modo, quod omne leprosum & corruptum in fusione post proiectionem separetur, & ista conditio est in medicina acquisita uirtute coniunctionis elementorum, secundum quod fuerunt collecta per mixtionem humoris rerum alteratarum a uirtutibus impraegnatis, & mixtis, & terminatis per gradus ministrationis ignis magnae sollicitationis. Secunda conditio est, quod medicina potentiam habeat illustrandi & nobilitandi, ac alterandi corpus omne in albedinem resplendentissimam, uel citrinitatem secundum intentionem, quam petis in luciditate magna, ut corpus a perfectione diminutum perficiatur, & sit completum de toto in totum. & istam conditionem lucratur medicina per uirtutem nobilis praeparationis de sua materia argenti uiui, antequam ipsa sit facta medicina modo tali, quod materia in elementum dissoluatur, & postea in profundiori corporis misceatur alterabilis absque separatione: sed fieri non potest, nisi ipsius substantia corporis sit fortiter & multum bene sublimata & subtiliata per dissolutiones & sublimationes factas per diuturmas praeparationes, & sic apparet lux, fulgur & resplendor suarum illustrationis & nobilitatis. Tertia conditio medicinae, quam per suam uirtutem principaliter habet, est, quod metallum alterat aut in terminatam fusionem lunarem, aut in determinatam solarem fusionem ad finem, quod metallum sit exhibitor omnium probarum, & paßibile ad omnes probas & indicia, & ipsa medicina non possit separari a mixto in fortibus indicum probationibus: & hanc uirtutem acquirit medicina per operationem indurationis & fixationis in calce, antequam inceretur & fixetur ad intentionem fluendi & fundendi: quia tunc omnis phlegmatica humiditas extranea, quae ignem pati non potest, test, uirtute ignis optetici, separatur & omnino disligatur, quando spiritus in calce alba ligatur, seu fixatur per reiterationem sublimationis de parte non fixa supra rem, & materiam fixam. Quarta conditio est, quod perpetuitatem habeat medicina per alterationem firmam impressionis contra asperitatem, & uigorem ignis sine fuga uel euacuatione aliqua: Et haec conditio uenit ei uirtute propriae fusionis post suae substantiae praeparationem clarae ac splendentis cum suis fusibilibus fermentis. Quinta conditio est, quod medicina uirtutem habeat dandi & trbuendi pondera perfectionis respectu terminatorum ponderum metallorum perfectorum: & ista conditio uenit ei per proprietatem substantiae metallicae, de qua fuit composita cum proprietate operationis, quae colligationem ac congregationem fecit plurimum minimarum partium additarum & congregatarum in unum. Si uelis scire fili res alterantes & alteratas: Res quae alterant, sunt argenta uiua. Alteratae res sunt corpora, quae uocamus sulfura, quoniam sunt alterata per prima alterantia, secunda alterantia sunt. Et, quia in ipsis alterantibus & maxime in uno est uniformitas densationis, ideo naturaliter corpori adhaeret, & cum ipso ligatur ratione suae uniformitatis, & ratione suae densitatis habet uim boni ponderis, & ideo ratio nobis necessaria dedit cognoscere illud, quod post experientiam uidimus claram, uidelicet, quomodo de Mercuriis debet Medicina uera creari magis, quam de aliis spiritibus per concordantiae differentiam secundum suae praeparationis gradus. Si habeas fili notitiam praeparationis, tu eris magnus philosophus magnae philosophiae regalis plenus. scias, quod moderni philosophi et iuuenes in uirtutum naturae notitia deficiunt magis confortando uirtutem naturalem, quam materiam purgando corruptam: & ideo, quia bene componere nesciunt suas confortatiuas medicinas, in quibus est plus de forma quam de materia, & nesciunt medicinalem materiam extra corruptas res proiicere, in quibus est materia medicinans per totum uirtute coelesti influxa et fixa, in illa per cursum naturae cum leui decoctione solis & stellarum infusa. Quia necessaria res est, quod naturalis uirtus, quae est calor & gubernatrix naturae, sit adiuta qer quintam uirtutem naturalem coelestem immissam, uirtute medicinali subtili tractam, & extra suas corruptiones positam uirtute boni intellectus, quem bonus Physicus habere debet, si uelit intelligere operationem, per quam tractatur materia medicinalis, & terminatur sub conseruatione suae uirtutis, per quam habet operari. Et ideo, quando ignorant per defectum ignotae euidentiae extractionem & compositionem talium medicinarum, sunt multum decepti per ipsorum fatuas & tenues existimationes. Et, quia nos penitus ignoramus mensuram fortitudinis ligamenti, per quod ligata est operatiua uirtus in sua materia, oportet ut superaddatur entitas certa caloris graduati super potentiam uirtutis ligamenti: et ideo dicta uirtus disligatur & dissoluitur a suo subiecto, & fugit ab igne ardenti & cremanti, qui eius inimicus est mortalis, et manet sine uirtute confortata. Et causa, quare uirtus recedit ab igne, ideo est, quia eius subiectum, uel corpus non fuit exaltatum, sicut dicta uirtus, antequam ignis fuerit ei datus ultra mensuram fortitudinis sui ligamenti: quia uirtus confortatiua tenet se, custodit, & cremat in igne communi applicato cum igne naturali, in quo est uirtus coelestis, quam quaeris Postea tali informatione informatur, quod ignis communis non superet dictam mensuram: detur ergo in auisamentum omnium uolentium iuuare naturam per confortationem, quod discant attrahere uirtutes notas per doctrinam praecedentem de corporibus uegetabilibus mineralibus, & animalibus, aut compositorum, absque laesione suorum subiectorum. Et ad hoc agendum tuum excitauimus intellectum in aqua simplicis compositionis. Fili opus est tibi ut uirtutes attractas applices magisteriis subtilibus, ut posse confortatiuum non conturbetur per materiae grossitiem: ideo quando uis confortare, aspice quod uirtus possit supra materiam, & quod sit ei tota simplex, et humilis ad faciendum suas actiones. Et talem confortatiuam medicinam poteris exhibere, et anteponere contra omnes infirmitates, quia calor naturalis dilatans se, et extra ponens uirtute medicinae confortatiuae cassat, expellit, et rumpit totum illud, quod est contrarium suis indiuidualibus, sicut ignis, quando addit et iungit homogenea, et segregat ac separat heterogenea, quam sunt homogeneis contraria Uide fili, et aspice, quod materia subtilis, in qua colligis uirtutes essentiales, non sit de resolutione leni, non sit in grossis partibus, sed in minimis, et insensibilibus, particularibus, ut uirtus naturalis causata per accidens in magna complacentia recipiendo confortatione regentem insensibiliter contra infirmitatem quamcunque possit eam annihilare, sanafeque sine aliorum spirituum laesione, quia per nimium motum in tali casu factum multum debilitaretur: & hoc esset contra confortationem, in quantum debilitaretur corpus nimii motus excitatione. Et ad talem faciendum medicinam supra alias omnes inter omnia mineralia, uegetabilia et animalia finum aurum electum est pro medicinis conficiendis. Et supra omnes uirtutes inter uegetabilia & animalia sunt uirtutes succi siue iuris lunariae, et musca besana, quae mel componit. Materiam auri in dictis uirtutibus condire debes, & uti in substantia comestibili, & in liquore cibi condimentalis, aut in impositione mixta per unionem purorum subiectorum suorum miscibilium sine uexatione magna depuratorum per ignem, quem tibi diximus in capitulo 18 & consquenti: & talis exercitationis respectu, fili intellectus, facere potes medicinas diuersas aliarum rerum, quae nihil constabunt ad naturam conseruandam huaranam, sicut tibi declarauimus in tractatu aquarum condimentalium, et potabilium. Et si nostrum magisterium intelligis bene, quomodo fiunt, intelliges et omnes alias medicinas sub conseruatione confortatiuae uirtutis. Caput Xluii. De modo separandi elementa in octo diebus ad consequendum operationes breues per literas Abc, & compositio sulfurum, & eorum confectio. Quandofeceris Hillud in B proiice, postea fac separationem de H, et de B per T, & pone Had partem. post separa I per X, et inuenies substantiam B mortuam & siccam. Inde pone Hin B, & pone tamen in U, & postmodum separa H Q C per Z, & postea separa H de C per I, & accipe de Billud quod tibi mansit de H per X, & habebis primum elementum, quod terram uocamus: Et quando uis aquam habere, quod est secundum elementum, accipe C, et illud transi per X, & postea adde cum H, & omne illud pone in camera de U, & post biduum separa H & D per Z, & statim de Dsepara Hper T, & de Cillud quod remansit de Hbeneficio de X, & habebis secundum elementum, quod aquam mineralem uocamus. Et quando uis aerem habere quod est tertium elementu, accipe D, & illum transi per X, & pone & adde cum H, & in camera de V per diem naturalem: postea separa E cum H per Z. Et statim separa Hperu. Et accipe Dillud quod ei remansit de H, et habebis tertium elementum quod est de natura humida. Et si uis ignem trahere qui aliquando capitur loco aeris, illum pones de E, quando transierit per X, & adde cum H, et quando fuerint in camera de V per 12 horas, statim separa H & F per Z, post de E separa Hper V capiendo de E quod sibi remansit de Hper beneficium de X. Et simili modo facies de F & habebis ignem in natura calida & calorosa, & omnia quatuor elementa a Mercurio aut argento uiuo: & si bene nos intellexisti tibi diximus illius sublimationem, & sicut tibi de illo dictum est de omnibus aliis corporibus iutellige: post hoc te habitua creare sulfura talia, quae uelis tam de corporibus quam de Mercurio coniunctim aut separatim, sicut per tabulas metallorum inuenies, per quas rota mixtica est concordata omnium septem metallorum. Et quando mixtice de materia Ueneris aut Martis aut de ambobus simul, uel sit per gyafresiam aut anafresiam elementorum ipsorum, non ponas nisi B. Quoniam aliae sunt malae ac infirmae minerae. Scias fili quod septem metalla, non sunt nisi minerae nostrae, in quibus argentum uiuum nostrum congelatur inclara et simplici minera quam appellamus lapidem benedictum, et tincturam maximae claritatis: omnia opera particularia fili quae sunt infra latitudinem magni magisterii, non sunt nisi discurrere Mercurii elementa per omnia metallorum elementa tam simpliciter quam composite, sicut tibi monstratum est, & doctum per tabulas huius artis, & tantas quantas inuenies cameras, tot poteris sulfura generare diuersarum uirtutum, & de tantis, quae habebis sulfuribus, tot habebis particularia opera. Et si de sulfuribus facies coniunctiones, de tantis, quantis coniunctiones facies, tot opera hahebis composita particularia ad proiiciendum seu proiectionem faciendum supra tot metalla, de quibus eorum medicina particularis erit composita. Et per illum intellectum mouere debes metallorum partes elementantes de Mercurio per primas cameras ad finem, quod postea possunt duci secundum naturam partium suarum elementatarum ad fixionem, in qua fixione per discursum sulfurum generatorum de substantiis metallorum, aut a suis naturis cum tertiis literis, & quartis Solis aut Mercurii simul ad rubeum aut Solis tantum, & ad album de sola Luna uel de ipsa & de Mercurio, de quibus causatur I. secundum medicinas sine H, prout ibi per liquefactionis tabulas ostendetur. Quia de I tracto ab H causatus Ipf Mercurialis adhuc per G, & tunc applicatiuus cum Kalbo. Item si quaeris Imercurialem addere cum I lunari, multum nobilis erit exuberatio. Copula ergo quaeuis illorum duorum I I cum K simpliciter uel composite, & dabit tibi mirabilem & admiratiuam fusionem per potentiam naturae. Et sicut est de albo, sic de rubeo dictum est. Caput Xluiii. De natura supremi fermenti. Per media fermenta fili potest totius corporis natura fermentari. Et quia de illis non adhuc fuimus locuti, dicimus tibi quod antequam uelis fermentare, uideas primo, quod fermenta sint bene praeparata. Praeparatio fermenti est fili, quod transierit per tria principalia conuertentia, antequam de illo fermentationem facias. Nam opus est tibi, quod primo fiat puluis calcinatus per liquefactionem. Secundo puluis dissolutus per dissolutionem. Tertio bene in duratus puluis per congelationem. Et quarto puluis sublimatus per separatione. fili in indurando & mollificando est secretum nostrum: quia sine illis nullum simplex corpus fieri potest in unione perfecta, & nisi facias perfectam mixtionem alteratarum rerum per ueram unionem, iam aurum uel argentum non erunt ad operandum habilia. Fermentum fili est perfectum corpus sublimatum & alteratum dictorum conuertentium potestate in lapide totum simul. Quia nullum corpus sublimaretur, nisi cum naturae beneficio lapidis, qui trahitad se sicut adamas trahit ferrum, et elixir, qui habet laxationem dare in adiutorio humidorum elementorum, qui sunt subtiles pulueres, qui sunt et erant immediate sublimati supra corpus sublimatum. Si ergo huius corporis sub limati subtiliationem reiterare intendis in mixtioe spiritus humidi sublimati, quotiens hanc exercitationem facies, totiens lucraberis 100 partes in proectione sua. Ideo quod corpus quanto subtilius et magis uolatile ac leuius est, tato meliusad proiiciendum unum pondus supra centum, & centum supra mille et mille supra 10000, & 10000 supra 100000. Et sic in infinitum. Adde igitur corpus albo fermento ad album, & rubeum ad rubeum: et fac matrimonium de ipsis, et de lapide, quousque facta sint unum corpus fixum per medium aquae Mercurii. post da ei fusione per alium lapidis tantum. Et nota si uis, quod metalla parum habent, & fac totum per uiam reductionis, & erit exuberata tinctura in comparabilis precii. & sicut tibi dictum est de sublimatione fermenti, sic etiam debes intelligere de sublimatione. corporis in lapide per illa elementa. Adhuc plus tibi reuelamus, ut notam intelligas, quae tibi data est, quod lapis supradictus uenit ab argento uiuo nostro, quod in sua natura portat adamantis uirtutem & corpora sunt, Sal fuliginosum, quando in sua natura resoluta sunt prima lapidis. uirtute, qui dulcescit. Caput Xlix. De aliis reuelationibus propriarum naturarum & eorum subiectis. Adhuc tibi dicimus, quod dictae naturae non sunt nisisales acuti, quos habere non potes, quousque transierunt de prima in secundam partem. Nam illae res quae tincturas recipiunt, sunt materia naturae, & tincturae sunt de propria materia essentiali purae naturae. Ergo natura nescit addere neque aggregare, nisi per suam naturam, scilicet per suam materiam praeuissimam intrinsecam per artificium depuratam de uentribus mortuorum in lapidis adiutorio, uidelicet metallorum dicta materia naturae. In uirtute fili res uitalis est uocata & nominata sulfuris uiui terra creata ab argento uiuo in proprio sale naturae, qui est materia illius, & suae propriae essentiae et tincturae sunt nostra ar. uiua, quae similiter haberi non possunt, nisi pe sapientes, qui regimina primae partis sciunt, qui primum operationis naturae gradum constituunt. Scias ergo fili te habituare in dictis regiminibus, ut animatam habeas materiam, ad faciendum alti precii medicinam. Ideo quia de sulfure & argento uiuo facta est in sale naturae. Istae tres res fili non sunt nisi una res sola communis, de qua natura est naturata. Quia natura materialis est impraegnata a natura formali. Et ab illa est natura ad suas reuolutiones faciendas contra corruptionem extremam, quam destructionem appellamus. Ideo fili, si nos intellexisti, diximus tibi quod nunquam argentu uiuum nostrum erit sine sulfure, sicut iam scis. Cum in eo conuertatur, nec sulfur esse potest absque salis natura, quod est principale medium informatiuum, per quod transit natura ad faciendum, & ad implendum suas generationes: nisi natura fili argentum uiuum habeat in suis operationibus suae materiae partes continuari non possent, nec ipsa saluare posset partes in humido radicali, & nisi sulfur haberet, coquere non posset, nec congelare partes humidas, quae formandae sunt. Et nisi sal haberet, penetrare non possent partes, quae sunt congelandae propter acuitatis defectum. Ideo illud appellamus sal magnificum, sal honoratum, sal animatum, deo quod ex natura calida est praegnatum, quae penetrat, stringit, impraegnat & implet. et sic sui caloris uirtute, a qua materia est naturata extendendo, penetrat et penetrando gelat humidum argentum uiuum per suam siccitatem magnam in eius radicalitate. Et sic sal nostru sequitur formalem mixtionem armoniacam omnium elementorum. Quare non mireris, si eum salem armoniacum appellamus. Nam sic uocatur propter eius exaltatam & sublimatam proprietatem puram, & primam materiam naturae, & esttota natura in ea, quare est naturata, sicut faber est infra fabricam, qui se ad operam praeparat. Et adhuc ideo appellamus illud sal ignis. Quia ignis natura est, nisi natura in arte philosophice capta tanquam naturalis calor complexionatus existens secundum naturama proprio suo subiecto. Est iterum istud honoratum sal uocatum aqua maris acuta, cremans & ardens, & sal meditullii ouorum, aquae stella, stella matutiua, Aquila uolans, nubes ignis, Sal amarum, sal nitri, sal cibi, borax, Cinis baracis, sal urinae, sal armoniacus, Attingar, sal attincar, sal saponis, sal alkali, Solda, Nubes congelatae, uentus congelatus, Corporalis uentus, Secretum naturae, aqua maris gelata, Arsenicus sublimatus, puluis in coelo exaltatus, Sulfur exaltatum, & Mercurius sublimatus. Et haec omnia faciunt illos errare, qui per eorum ignorantiam fuscam & tenebrosam nesciunt materias naturae eligere propter proprietates suas, unde caecisunt, & in arte decepti, tanquam gentes parui sensus. Sed tibi fili per reuelationem dicimus. quod bene recorderis & memoreris de sale praedicto in una proprietatis parte, quia nullo tempore debes hic de alio sale intelligere, nisi sit de metallis, quae in eo resoluuntur, sicut per artificium potes ad oculum uidere. Si ergo illud sal dulcificare scias, corpora intrabit tanquam uera natura, quae esse uult infra, & ea transformare habet de una in aliam speciem malogratibus radiis de metha & rege, de metha & igne calamine. Ideo cum omnes sales sunt pura natura metallorum, deproprietate metallina, propter amicitiam illius rei, adduntur & congregantur in unum, cum sal non sit nisi argentum uiuum, positum et reuersum in lapide precii qui est materia naturae alterata ac mutata deuilitate in nobilitatem. Quia mixtio perfecta fieri non potest sine alteratione rerum naturae, quae misceri poßunt perfecta unitate, corporaliter loquendo. Scis fili quare res talis est uilis reputata, quia nisi esset cognita, non fieret compotus. Etiam quia res est complete non formata, nec est res finita secundum naturam suae actionis inesse completo. Et quia res est naturae extra domum suam proiecta, sicut homo qui a poßeßione sua exulat, & ualde optaret reuerti, sicut res quae sunt ei utiles, et sui corporis conseruatio. Ideo libenter quaerit & fortiter, quando per instinctum & statum desiderat suas extremit ates dstincte retinere, in quibus finitur. Et ultra ad hoc quod in omni loco reperitur, cum sine ipsa nulla res possit generari. Sed cum sit lata & larga, in figura ponitur, ut non uideatur in suorum elementorum iprofundiori, & recipit in ea terminationem finalem per suam extremitatem ultimam, tanquam completam. unde uulgus Philosophus composuit hos uersus. Una est res uilis, licet est ubicunque reperta, Quatuor incerta naturae nube referta, Solue, gela, ac itera, quod putruit fit aqua uera, A sale dulcifera fluit in igne quasi cera: Quaestio fit ardua sed multum philosophalis, Cur res tam uilis sit uerissima regalis. D C P R V T E Q E R. Sed tu filino quaeras maledicere de ipsa, quae magistri sui praecepto posuit te in eße. Nam ipsa te creauit pro tua saluatione, si scias ipsam obseruare et secretare ac celare opera sua, & recreando & spatiando ipsam in magnas nobilitates reducere. Ideo quidam ausi non fuerunt loqui, quia licentiam non habebant a magistro naturae, nisi metaphorice in aliqua pictura uerborum aenigmaticorum, sicut per sua uerba confitentur consequentia. Lempniadem lapidem purga, contunde, simulque Bessatum puris inde coquatur aquis. Calcis inextinctae puluis tenuissimus illi Mixtus, ut in massam transeat & lapidem. Saturnina facit Iouialia, Iupiter ex hinc Luna fit, inde Uenus solis habet radios. Et Mars in Lunam transit per eam mediante Mercurio, per quem tanta micat nouitas. Sic & Mercurius mediator ubique deorum Alteritate sua quandofit hic uel ea. Nec miretur homo sub tali aenigmate dici Uilia, nefiant ista latere uolo. Fili dictae naturae facies indurationem per fixationis regimen, & si intelligas illud quod tibi de natura diximus, tu intelliges quomodo Iesus Christus nos per naturam saluauit per triangulum infinitum, sicut per illam quae multum ad celandum facit. Eramus omnes damnati. Nam cum appareat, quod sit statera iustitiae infinitae, hoc apparet in tato, quod trina unitas in nullo praeiudicari uoluit triangulo naturae, finitae, quae nos damnauerat, nisi humilitas, patientia, bonitas, magnitudo, aeternitas, potestas, sapientia, amor, uirtus, ueritas, gloria, perfectio, iustitia, largitas, misericordia & dominatio fuissent praesidentes iu deitate integra: in potentia cuius hoc praesens commendamus testamentum. Et si hoc intelligis radicaliter, intelliges per naturam partem trianguli: unaquae forma est de uirtutibus trinitatis & unitatis animalis intellectualis, & sensualis, qui creaturae interiectus est, et artificialis naturalis, & intellectiua, quae operationi datae sunt, & per consequens omnes aliae, quae in rota sunt contentae de T. Et si bene per realitatem dictam rotam intelligas, bene & proprie de primo sentimento hanc intelliges scientiam & artem, sicut nos facimus: unde te rogare uolumus tota humilitate, quod hac scientia nolis male uti, sed ad finem magistro naturae debitum. Et scias quod illud uult, quia potestatem habet saluare te, secundum quod usus fueris, & si male te regis, superiorem uirtutem peruertere uis cum peccato, iam uictus, et sic tu es perditus, si uitium regat te. Et uirtus nobis reuelat de rota A, quae mouetur per rotam & uirtutem de T, contra B rubea pars de X. Quaero, quare uirtutes in deitate faciunt triangularitatem, uel diuinale triangulum, & non in aliis? Respondeo: hoc est, quod omnium uirtutum aliarum materiarum omnium est mater. Et supremae uirtutes essentiales influunt, & influxae sunt dictis materialibus triangulis, & per illas natura constituit eos in quadrangulis, qui nominati sunt media figurarum naturae principalia, scilicet inter triangulos et sphaericos. Et debes ideo uel potes intelligere, si res naturae potes formare per artem sine uirtutibus diuinis altis & supremis, cum natura tibi ostendat, quod absque illis nihil formare potes. Quare, si quaeras esse fortior natura, opus est tibi, quod scias suere petiam caputii, sicut Uirgilius, quando bonum nomen suum perdidit. Natura non potest reformare rem unam in prima forma, nisi alia uia moueatur adiutorio artis, sicut proprie uidimus per hanc scientiam, quando corpus corruptum in corpus simile, sicut erat, non uertitur, imo in puluerem siccum, & in elixir humidum, quod omnia alia conuertit in suum proprium simile. Et hoc totum natura perficere non potest, nisi ab arte & scientia succursum accipiat, quae custodit suas species a corruptione indiuidualium, de quo postea reformantur in forma omnium corporum, quando facit de metallo puluerem, & de puluere facit elixir, a quo omnes infirmi subito recipiunt multum notabilem sanitatem potentia magna illius, quod uocatur Elixir. Ideo fili non intelligas, quod sint in forma metalli terminatum, sicut prius. Nec etiam per hoc dicere uolumus: nam ualet multo plus; cum pro uno grano 100000 habeamus, & plus quam tibi dicimus a duplata uirtute. Et adhuc corpus quod transformauit & mutauit, & uirtutibus ornauit sit plumbum aut stannum, ferrum uel cuprum, album uel rubeum, aut argentum uiuum, uel quodcunque aliud metallum transmutat in aurum finum & uerum, prout cementum, contra quod resistit, ostendit, & melius quam naturale propter eius uirtutes, & maius habet posse contra leprositatem, et omnem aliam infirmitatem, quam naturale. Idcirco dicimus omnibus, quod caueant se ab auro, facto arte alchymiae sine natura: nam melius esset comedere ignem ardentem cum oculis basilisci, quam loco medicinae per scientiam ignoratae uenenum applicare: quia aurum sophisticatum est totum impuritate plenum ex igne contra naturam, cum quo sophista operatur, & illud spoliare nesciuit, neque mundare: Praeparatoria enim eligere nesciuit, neque solum intelligere uerbum, quomodo natura se habeat in suis ablutionibus. Tales fili fecisse credunt totum, quando uident aurum suum in substantia & colore, propter applicationes extraneorum puluerum, sed fortiter diminutum est ab omnibus suis actionibus naturalibus, propter defectum & regenerationem suarum purgationum, quia nesciunt ei ministrare, neque integrare cursum naturae, per quem omne aurum bonum acquirit multas magnas uirtutes ac proprietates: Quare fili tibi dicimus, si uelis integrare cursum naturae, ut aurum tuum potentiam habeat supra omne aurum naturale, aspice quod in fine primi gradus lapis bene purgatus existat a tota corruptione sua, & postea redde ei uirtutes, quas perdidit, & quas reperies in spiritibus quintarum essentiarum. Et quanto plures uirtutes illorum spirituum pones, tanto magis erit infusio & multiplicatio medicinae: & secundum uirtutes medicinae, erunt uirtutes metallorum reformatorum. Et quando spiritus in lapide posueris, permitte ipsius continuare motum, quousque uirtutes quintae essentiae contra ardorem & asperitatem ignis resistant. Tunc fili, quando tale uidebis signum, tibisit significatum, quod superioris naturae quintae motus uenit absque corruptione quacunque, a qua uenit naturae confortationis uirtus. Fili sicut natura in digestione & praeparatione suae materiae simplicis recipit suas uirtutes quintas essentiales ab influentiis specificatis coeli in sua minera, loco perfectiuae formae transmissas & immissas praecepto Creatoris in multum simplicibus ac tenuissimis spiritibus, respectu quinti Numeri, & ibi quieti terminantur. Similiter post resolutionem quintorum spirituum simplicium, & de uirtutibus coelestibus repletorum, quae ibi descenderunt per influentiam coelorum in dictis materiis, nos in materia lapidis illas reinfluimus absque laesione uirtutum in ignis appropriata cautela secundum tolerantiam spirituum, in quibus retentae sunt, & illic tam lapidis uirtute quam uirtute sui proprii motus & subtilis mixtionis terminantur & retinentur in multiplicatione tanta, quantam uolumus in uirtute uel quantitate: sed cum sint pauci, qui intelligant, aut sciant hoc facere magisterium, ut dictum est, ideo credunt & affirmant, non esse aliud magisterium quam ipsorum ruralis alchymia: & ideo ad euitandum malum, quod saepe fieri per ignorantiam potest, inhibemus omnibus communibus Physicis, quod nolint uti aurum illorum in medicinis condimentalibus, hoc est in cibis & potibus: quia statim per res acutas ignis contra naturam humanae naturae contrarias, quae intrant in illius sophisticatione, calorem naturalem mortificaret, et dissolueret, & resolueret cordis spiritus, in quibus dictus naturalis calor conseruatur, sed in cognitione habeant aurum sanum de minera sua propria, uel aurum nostri magisterii examinatum per suas examinationes in tribus propriis cementis. Fili, formam quam tibi diximus, perfectiuam, & infusam in materia lapidis purgati loco actionis animae formantis, quia formatio non est aliud nisi pura actio illius sicut A, qui est principale perfectiuum, dedit ei in potentia, & propter istam resultabunt uirtutes, quas tibi supra diximus, & super hoc diffinimus formationem secundum philosophiam generalem, dicendo, quod formatio est illa res, ad quam proprie spectat formare: Unde tibi dicimus, quod actionem eius reperies per infusas uirtutes in spiritibus quintarum essentiarum cum decoctionibus ignium lenium, coelestis caloris respectu. Caput L. Qualiter debent corrigi errores, & res in errore positae: & de impossibilitateerroris. Impossibilitas fili regnat in hac scientia, quod poßis spiritus quintos habere sine aliqua mutatione materiali de colore in colorem, ad quos solicitationem habeas tali modo, quod omnes colores tibi sint grati rubedine excepta, quin materia uenit post quintarum substantiarum separationes igne stimulatiuo contra materiam siccam. Tunc fili quintae substantiae, quae insicco remanent, cremantur & ardent, et consimiliter eorum tinctura, quia nolunt esse nisi ut aer humidus simplex, nec extra trahi possunt, nisi sint artificialiter illis additae, & uirtute ipsarum attractiua sint ibi collectae per suarum aquarum aera, & reuiuificatae, prout apparet ex puncto separationis aquarum ultimo in balneo extractarum. Nisi scias ex aquis aerem extrahere, roga naturam, quod sua uirtute attractiua tibi uelit ostendere: quia tibi ostendet, qualiter modicum illius, quod perdidit in calcinatione sua, separabit aerem de medio aquae in restauratione, quousque materia uirtutis attractiuae est, prope ex toto separata. Et caue a magno uel multo igne in distillatione aerum: ideo, quod corpus rubesceret, et uirtus suffocaretur attractiua, quae dat aera tibi, & si ipsa esset in gradu suffocationis, posset trahere magis quam indigeres, quia non habes opus nisi de aere subtili multum. Trahe igitur per inhumationes, quoniam ipsae tincturas ab omni adustione custodiunt, & humiditatem perditam restituunt, reuiuificando uirtutem attractiuam. Et si uideres, quod corpus esset rubificatum, & folia sua calida & calcantia, quod multotiens in prunae similitudinem mutantur: tunc proiice in suam aquam statim, & in illa fac coqui quousque uiam nigredinis aut albedinis acceperit, & omnes extrahe aeres per inhumationes dulces in igne extraneo factas. Tres principales fili colores, sunt tria instrumenta, quae dant cognoscere illud quod uult natura, & sunt: nigredo, albedo, ac rubedo, sicut tibi diximus in capitulo, Semper fili. Sed hic tibi dicimus intentionem extrahendi aeres, & corrigendi errata, & ab illis erroribus se custodire, qualitercunque tamen sit, caue ab omnibus albedinibus, ac de multis nigredinibus, quod etiam non habeas nisi unum ruborem, qui in fine debet uenire primi gradus. Et si ante uenerit, combustibilitatem colorum significat, qui rubificari uolunt propter acuitatem, quam sentiunt a magna punctuitate ignis stimulatiui sibi administrati per informationem malam, antequam eorum motus proprius sit integratus. Et quia de quanto rubificantur ante debitum tempus, de tanto perdunt de sua tinctura in ipsorum ultima & propria rubificatione, intantum quod essentia eorum rubificatiua colligata & collecta est in materia extranea, quae ignem pati non potest: & hoc est, quando ei data non est praeparatio uera. Et si hoc bene intelligas, scies, quare sophistici deficiunt uerum aurum facere. Caput Li. De compositione aceti nostri, quod constringit argentum uiuum ad extra ponendum naturam. Nouum uinum accipe fili bene sicl. cum, & in ipso resolue D ad quartam partem dicti uini, & tantum de C. Et si loco dicti uini ponas de succo uel iure lunariae, una pars ualebit decem, postea fac distillare, & per distillationem aquam suscipe, quae est succus exuberationis magnae, & prosequere ad Mercurii sui sublimationem, sicut ante tibi diximus in libro Mercuriorum, et extrahe aerem clarum in forti igne, prout in principio nostrae practicae tibi diximus: & in illo fac dissoluere illud quod est dissolubile de lapidibus densis et metallis. Et si primo corpus substantiam menstrualis foetentis attraxerit, uirtus mineralis multiplicabitur: & ideo tibi sit reuelatum, quo uiuificatiuae uirtutes infusae sint in materiis cum spiritibus quintis. Caue fili, ne de illis rebus aliquid dicere uelis. & scias, quare ad legendum non datur haec scientia, nisi generaliter cum aliis scientiis sine nominando aliquid de illa, nec aperte, nec occulte, est, quia motus non debet homini per naturam dari ad intrandum res naturales per artificium, nisi proprius naturae motus, per quem benedictus erit ille, cui Deus dominus noster inspirare uolet dona gratiae suae: nam dominus est coeli, qui cor scit illius, in quibus forma & modo uellet uti, quonia multae res sunt, quae per naturam fiunt, quas si multi scirent, in operibus ac usibus prauißimis uterentur, totum confunderent mundum, nisi per superiorem refrenarentur. Quaero igitur, quare ars ista facta est: hoc est, ut figura de T per artem & naturam impleatur in A, et quod Artista & operator huius artis possit ad loca alia ascendere. Et quod nobilis rex Eduardus poßit complere sui cursus optatum permissione diuina contra paganos P N A B Y Z E A V I G Z. Et omnes istae litterae cum. aliis supra notatis significatae sunt in nostra artis declaratione compendiose clamatae & nominatae, Uade mecum, de numero philosophorum cum omni integritate ac perfectione huius testamenti. Caput Lii. De proiectionibus omnium medicinarum tam uniuersaliter, quam particulariter. Proiectiones fili fiunt supra corpora fusa secundum magis & minus uirtutum, quas requirit lapis sua subtilitate. Ideo, nam quanto lapis subtilior, tanto tibi opus est, ut magis de corpore ponas, & minus de medicina. Sed sunt plures, qui in medicinarum dictarum proiectionibus curtis & particularibus per ignorantiam decepti sunt, prout bene scimus, & probari uidimus, nec alterationem suae medicinae uidere poßunt: nam quando aliquis de illa proiectionem facit, scilicet de modico medicinae supra multum corporis fusi, nihil uidet nec in penetratione, nec in alteratione. Et sic sperat dictam medicinam nullius esse uirtutis, non curans eam amplius prosequi: ideo, quod si statim illud metallum, in quo infusa est medicina, per cinericium transiret, aut per capellam sciret, & uideret omne illud quod est transmutatum radicaliter a corpore in puro metallo cu omnibus medicinis secundum plus & minus fili sit ille spiritus subtilis infusus, que petis qui sua necessitate & uirtute suae proprietatis tingit & mutat omnia corpora, sicut res curatiua & purgatiua ab omni leprositate, & antidotarium omnis infirmitatis. Et hoc calorem naturalem nutriendo in omnibus corporibus metallorum. Ista medicina insensibiliter omnia corpora penetrat, in profundiorique illius spiritus restringitur, sicut natura & ignis naturae, & humiditas radicalis, quae est multum fixae retentionis, & multum magnae alterationis sub indiuidualium conseruatione metallicorum. Hanc ultra cooperante appetitiua uirtute metalli immundi & leprosi, quae ad se trahit spiritum humidum, glorificatum, sicut corpus sitibundum & sitiens potat & sugit, & ad sui cordis profundius trahit etiam cooperante, & adiuuante impulsiua uirtute a calore naturae mouente, quae implet & impellit formatiuum spiritum in corpore, quod reformatur, quando partes tangunt se, coniunguntur ac miscentur, & in tanto partes magis fixae uirtute spiritus mixti in profundiori ipsarum coacte se retinent in uita perpetua. Et metallum supra corpus, proiectionem tuam. Sic similiter supra Mercurium facies. & si medicinae, de quibus proiectionem facere uis, supra Mercurium non essent subtiliatae substantiae, ratione breuitatis suae confectionis ingressionem ante ipsius fugam non haberet, nisi Mercurium congeles alterius Mercurii uirtute seu uapore uegetabilis, uel mineralis in sulfur transmutati, congelatio cuius sit, ut praediximus, in tali uase cum longo collo, in quo fit multiplicatio sulfuris: & sicut diximus in eius congelatione ad proiiciendam medicinam: sed, si de superiori medicina proiectionem facere uis, non cures dictum congelare Mercurium. Nam antequam ad fugam se constituat elixir, cum sua subtilitate penetrabit, quia res est omnibus uirtutibus adimpleta. Si tamen fili dictas particulares medicinas tantum subtiliare uelis ad hoc agendum, subtiliare poteris per solutiones & congelationes, & per additamenta fermentorum, quod similiter supra unum milionem partium una pars intret, & illas omnes conuertet, sed ponderis certitudinem in proiectione & subtiliatione dictaruui medicinarum in adiutorio eius, quod tibi diximus, indagationi tui magisterii dimittimus, cum ad plenum tractatum sit in Codicillo nostro, in paruarum medicinarum proiectione. Fili, tuum reperies metallum modicum alteratum ad utilitatem extrinsecam, quousque per cinericium, transierit, quia stannum uidetur stannum, ut ante, & est modicum frangibile, induratum sine luciditate, uel claritate manifesta, quousque per cinericium bene purgatum sit: & similiter de plumbo, & sic de Uenere, nisi quia uersum est in colorem Iouis. Sed quando per cinericium transierit, uidere tu poteris illud, quod de eo transmutatum est in argentum depuratum. Et istae diuersitates ueniunt a minoritate uirtutum lapidis secundum magis & minus praeparationum suarum & subtiliationum, quia calor mutatiui spiritus, quem non habuit in tantis uirtutibus, in eorum großis substantiis defuit, quod per suam proprietatem bene segregare possit, nec disgregare res heterogeneas metallorum, quando per suum spiritum transformaretur, nisi sit per adiutorium cinericii, & hoc ratione substantiae grossae medicinalis, in qua nimium collecta est transmutatiua uirtus, quae actionem integram sui spiritus impedit adimplere, qui diuisus in eo quod non est de essentia naturae, & coniungit omne illud, quod est uicinum & propinquum naturae argenti uiui, quod postea mutatum reperitur in argentum melius quam de minera. Et ideo in hoc casu spiritui succurrimus per diuisionem illius quod est extraneum suae naturae purae. Sed non intelligas, quod in eorum cinericiis debes plumbum ponere, quia medicina totum faciet adiutorio ignis cinericii. Quando tales medicinae fili supra corpora proiectae sunt, ipsa corpora postea non possunt pati ignem ignitionis, sed statim funduntur absque ignitione determinata. Et hoc, quia natura eorum patitur contrarietatem materiae indigestae, quae faciunt ea fundere ante tempus, quousque per cinericium fuerit consumpta, & materia indigesta fuerit deuastata, quae est loco phlegmaticae substantiae uaporabilis. Adiuua ergo uirtutem tuae medicinae per cinericium, & in illa aurum & argentum reperies, secundum quod medicinae erunt ad album uel ad rubeum. Quando fili uis dissoluere per liquefactionem, te mouere oportet H B per U, & per X, quousque dissoluantur. Et si uelis per dissolutionem congelare, oportet te mouere C D H per Y X U, & succeßiue, quousque possint obiectum fusibilium attingere in litteris de I nigris Indis incolis & citrinis, quo propinquiores sunt naturae de K. Et pro tanto finem facimus nostri testamenti, per quod completum est tertia potentia: unde duae generatiuae, scilicet prudentia & charitas suum accipient 182 Raymun. Lul. Mer. Lib. complementum rectum in terra laboris: Nisi nos intelligas, reitera legendo quamlibet lectionem ipsam in diuersis lectionibus diuidendo, uel in diuersis capitulis. Et reitera quodlibet capitulum. Et in capitulo diiuide. Et quodlibet capitulum erit tibi una lectio, & memoria recordabili, & intellectu intelligibili per uoluntatem armatam, unam lectionem cum alia misce, quia intellectus unius intellectum tibi aperiet alterius. Et una res extensa & intellecta tibi faciet aliam intelligere cum frequentationis adhaerentia. Et sic planta per calcinationem gubernata non te suo fructu priuabit: Finis Mercuriorum Libri. Hoc Est Alphabetum lunae O terra compositi Libri Huiuus Practici A Deus rubei B arg. P aqua compositi rubei Q aer comp. rubei R ignis comp. uiuum C salpetrae D asoquem uitriolum E menstruale F argentum purum Mercurius philosophorum H aurum I compositum lunae K compositum solis L terra compositi lunae M aqua comp. rubei S lapis, uel medicina alba T medicina corporis V calor furni secreti X ignis cinerum Y calor balnei Z separatio liquoris lunae N aer comp. N 4 Rayraymundi Lulli Doctissimi Et Celeberrimi Philosophi Apertorium. De ueri lapidis compositione. Sapientes asserunt, quod tantum sit unus lapis compositus solum ex quatuor elementis, nullius extranei indigens, nisi sit eius naturae. Primo omnium purgatur de totaeius superfluitate & phlegmatica materia corruptibili, quae ipsius mors est ( ex quo patet, quod mors corporis, quae in ipsius putrefactione uel copia sit, ipsius etiam purificatione tollatur ) & quae mortificat ipsum spiritum, qui habet potestatem uiuificandi suam terram: Purgetur ergo, & separetur ab eo phlegma corruptibile per subtile ingenium, quod tibi dicam. Nam si non benepurgetur, nunquam terra eius bene purgatur, albificatur, neque fiet matrimonium inter corpus et spiritum: & sic tunc ille spiritus nominatus est spiritus lapidis, qui habet uiuificare corpus suum mortuum, a quo compositio per suam praeparationem exiuit. Et ideo, quando corpus reuersum est de morte ad uitam, tunc ipsum est clarum, purum, album, & resplendens ( nota, ut Mercurius ) cum magna subtilitate, & uestitum pulcherrimis indumentis. Scias, quod quando iste igneus spiritus intrabit suum corpus, & ipsum resurgere faciet, tunc Philosophi nominant ipsum lapidem benedictum, & lapidem magni precii & honoris post suam resurrectionem: & illud intelligitur de igneo & nobilissimo spiritu praedicti lapidis, qui sic illuminatus est in natura quatuor elementorum. Non tamen intelligitur sic se habere, quod sit terra solum, uel aqua solum, nec aqua, nec ignis: sed tantummodo est una sola natura, quae continet in se de natura & proprietate quatuor elementorum simul, alias non posset ligari cum sua terra: & per consequens terra non posset albificari per eundem spiritum, si ipsa de natura non haberet. Ideo omni tempore considerandum, quod natura, & proprietas, quae est in isto spiritu, non sit combusta in praeparatione eius per potentiam ignis: quoniam tunc spiritus nullo tempore haberet a se potestatem albificandi, aut se coniungendi cum terra: quia medium & anima, quae participat intra mortem e uitam, separaret se ab ipso spiritu per potentiam ignis in tali forma, quod spiritus maneret mortuus sine anima: & sic anima elongaretur ab eo fugiendo in regionem suae sphaerae. Et tale secretum non est dicendum apud ignaros & inscios. Non ignoras tu, quod illi, qui credunt facere aquam uitae, ipsi certe faciunt aquam mortis, combustionis causa. Ideo supplico tibi, ut custodias ignem in praeparatione ista, & non destruatur nimio calore: nam cum anima recedit, tunc spiritus non haberet posse uiuificare suum corpus, quum non dare possit, quod no habet in se. Et nota, quod praeparatio ipsius spiritus fit sub tali forma. R. de meliori succo Lunariae ( intellige Mercurium ) quem inuenire potes: scilicet de fortißimo libr. 1. aut 2. & pone in uas cum alembico, iuncturis bene clausis & lutatis, pone ad furnellum, & fac subtus ignem de uno lichnio, & subtili lento igne praedicti spiritus distillentur: & tamdiu distilletur, donec amplius incipiat uenas facere: tunc pillud separare poteris spissum aereae animae: et ideo quando phlegma incipit uenire aut uenare, tunc signum est quod spiritus distillatus est, qui tenet in se omnes perfectiones uitae. Et tunc recipe illum spiritum distillatum, & custodi ipsum optime in uitreo bene obstructo cum cera alba: post appone aliud receptaculum sub alembico, & recipe secundam aquam, quia adhuc retinet de sublimato spiritu, licet non ita forti ut primo: de ista secunda aqua distilla tamdiu quousque nihil amplius ueniat nisi phlegma, & quae non habet se aliter, nisi sicut aqua corrupta communiter gustando modicum per os tuum, si adhuc habet aliquam uirtutem, tunc adhuc magis poteris distillare: si autem est sicut alia aqua pura in gustu, tunc depone receptaculum cum ista secunda aqua, et post pone aliud purum ad recipiendum totum phlegma, tamdiu distillando, ut nihilplus distilletur: & tunc totum phlegma effundatur, quoniam ipsum est quod mortem infert nostro lapidi precioso: & hoc uulgus non cognoscit, sed nos cognoscimus. Iam ibi habes terram, quae mansit in fundo uasis in toto nigra ad modum picis fusae: illa enim terrae calcinatio non potest fieri igni forti, sicut Sophistae credunt, sed ipsa fit per proprium spiritum suum, qui custodit eam a crematione, quia suus spiritus animam suam a suo corpore trahit, & repellit phlegma suum superfluum, & terram mortificat, & postea perpetualiter eam uiuificat. Et ergo nunc calcina terram praedictam sub ista forma: R. secundam aquam distillatam, et funde eam super terram nigram in uase suo, & misce bene, quousque sit dissoluta, quia terra statim soluitur. Et caue, ne a fecum fumositate ( spiritus ) recedat, quia ibi est sulfur, quod habet posse congelare nostram aquam in laminam crystallinam, uel formam albißimi pulueris, sicut est nix pulcherrima. Moue ergo bene praedictas feces, & scias, quod iam dictae feces fumosae intantum manibus moueri debent in suo uase, donec bene sint dissolutae in suo Spiritu. Post desuper pone alembicum, & luta bene, & distilla suum spiritum per ignem cum uno ligmine ( lichnio ) subtili forma, ut praedixi, donec uidebis, quod nullae uerae, quas spiritus faciunt, iterum corrumpuntur in capite alembici: & tunc iterum recipe receptaculum alembici cum spiritibus, & pone ad partem, et appone aliud receptaculum, & distilla, ulterius uidendo, an adhuc ibi sint plures Spiritus: sin autem, tunc aqua quae distillatur, habet saporem sicut aqua communis fontalis calida, tunc eam effunde iterum, quia talis aqua phlegmatica, quae distillatur, adducit etiam mortem nostri lapidis. Et post totam distillationem, tunc accipe uas cum tota materia, quam tunc inuenies magis duram quam prius: & haec est ratio, quia tunc ille spiritus attraxit sibi animam aeream de suo corpore, eo quod ipse est locus, in quo anima continetur: illam operationem reitera totiens, donec tu uidebis materiam tuam calcinatam in fundo, in puluere nigro: uel etiam tamdiu, usquequo uidebis nullum amplius praestare phlegma et saporem, sicut prima ( Nsemel pro semper accipe, & intellige, quod ubicunque uel quotiescunque ponit distillationem n praedicta forma, scilicet per diuersarum aquarum aut partium receptionem, & per indigentiam diuersorum uasorum: haec & similia, et omnia sibi adiuncta semper sint tibi suspecta, tanquam uere mendosa et a ueritatis tramite deuia, & ad deceptionem & illusionem incautorum posita, quiauno uase et uniformi sublimatione philosophica hoc opus philosophicum perficitur. ) Sequitur in textu. Et non ignores, quod in distillatione misceas illos duos Spiritus simul super terram suam tamdiu usquequo terra & Spiritus habebunt illa signa supradicta, nempe terra sit calcinata, & spiritus nullum faciat phlegma. Scias fili carißime, quod in isto capitulo primo magnum secretum continetur, quantum ibi est extractio animaea corpore, per quam spiritus eius uiuifiicatur, sicut corpus in absentia eius mortificatur. Ergo subtrahe humorem mortificantem calorem naturalem: ipse enim calor est causa generationis nostri sulfuris. Sic Philisophi testantur; quod nostrum sulfur non poterit generare sine calore: nos enim trahimus tunc istum calorem de morte ad uitam, quia prius in sulfure nigro mortuus fuit: nunc autem est uiuus & indutus magnis uirtutibus & potentiis. Et scias, quod iste calor nunc debet posse penetrare omnes partes sui Spiiritus mediante causa suae acuitatis, & etiam habet coagulare ratione suae siccitatis: quia scriptum est, quod omne siccum libenter ebibit suum humorem, & conuertit ipsum sulfur, quod postea potestatem habet coagulandi totum argentum uiuum. Inspice fili charitatis: Quod si ista conuersio seu transmutatio inspciatur, tunc ibi nulla est contrarietas sensus in generatione, quia omnis generatio habet fieri per diuersitatem suae corruptionis & generationis, quae sunt simul contraria: Et corruptio, quae est potens in materia, illa ducit eam posse deuenire in nouam generationem uitae aeternae. Et propter hoc est necessarium, quod corruptio sit facta per elementorum separationem: post praeparationem earum creatur suum sulfur: et de illo poteris postea conficere medicinam lapidis secreti, in quam fluxit talis uirtus sulfuris, quae habet uiuificare et ligare duo contraria, scilicet corpus & spiritum, subtiliando & miscendo corpus cum spiritu, et congelando & retinendo corpus in spiritu, & spiritum in corpore, fixatione permanente. Et hoc testatur Philosophus, quum dicit: Nos non possumus facere transitum de mollitie Mercurii ad duritiem metalli sine dispositione media, quae participat de una sicut de altera, et immediate illa participatione habet potestatem colligare simul, & facere unionem. Quare, si tu es indagator ueritatis, intellige quod tria facta sunt unum. Et hoc testatur Philosophus in libro de Trinitate, ubi inquit, Lapis noster preciosus compositus est ex tribus, scilicet spiritu, corpore, & anima: & simul, scias etiam quod spiritus est medium, quandoque inter corpus & animam, quia spiritus attrahit animam a corpore mortificando corpus, & postea reddit sibi animam et resuscitat ipsum. De ista resurrectione loquitur Hermes ad omnes inquisitores 195 artis, & ueritatis: O fili recipe animam lapidis, & semina eam in terram foliatam nostram albam, quae est uolatilis: si enim uis quod perdat sua magna elementa, & scias, quod anima retinet eam ita quod non poterit fugere, quando ipsa ascendit in coelum, & descendit in terram, & tamen uirtutem corporis spiritus recipit sub tali forma, scilicet quod nihil est quod possit contra eam, nec mors etiam poterit eam iterato mortificare, quod scriptum sit, quod si qua una uitae resuscitatur: nunquam alias morietur. Ideo fili potest intelligi quod uita aeterna non potest esse in aliquo corpore, nisi prius fuerit mortuum: quia mors est causa glorificationis ipsius corporis in uita aeterna, sicut corruptio est causa nouellae generationis diuinae substantiae. Mortifica ergo corpus prius per corruptionem, antequam aliud aliquid facias, & postparum, iterum parum trahe ipsum ad uitam, donec perueniat ad tale medium corporalitatis et Spiritualitatis, quod nos nominamus medium participans naturam duorum extremorum, scilicet inter animam & corpus: & secundum istam rationem dicimus Spiritum esse uitam animae, quando ipsa continet in se animam, et etiam ipsum Spiritum nonimamus corpus ratione suae corporalitatis palpabilis & uisibilis, a quo coponitur, & etiam in loco locatur, & illa est ratio, quare hic Spiritus retinet in se de natura corporis. Et praeter illas duas proprietates iam dictas, scias hoc tertium inter corpus & animam, quod nos nominamus medium, quod habet posse uiuere & ligare ea adinuicem sine separatione, & postea ille Spiritus continet in se animam, per quam mortuum corpus reuiuificatur. Ergo haec est causa motiua, quod coniunctio inter corpus & Spiritum per naturalem amorem, & per dispositionem amicabilem facta est. Ipsa enim amabilis dispositio & coniunctio amoris, est illa, per quam coniunctio Spiritus & corporis se facit esse natura corporis indiuidualis, in qua est spissitudo corporis, et potentia cum istis omnibus figuris, quae intrant primo in substantiam desubtili Spiritu. Etiam eius Spissitudo elongata est in substantia cum subtili Spiritu per talem subtilem modum, ita quod non est oculus corporalis, quo aliquid aliud uideri possit, quam solutio spirituum, quae est in forma aquae, et sic ipsa animaet spissitudo corporis ibi inuisibiliter simul requiescunt. Et tunc etiam apparet, quomodo anima ligata est uirtute et qualitate corporis, & etiam anima est de natura & spissitudine corporis eiusdem: Ergo quando corpus est mortuum ex siti, tunc illud desiderat humectare suam sitim, & bibere pro restauratione suae naturae humidae, quam excellenter & potenter perdidit in sua calcinatione: & sic tunc per restaurationem uiuificatiuam trahit ad se naturam quam amisit, & intrat in naturam suam, & etiam trahit ipsum multiplicatum de propria sua substantia, & exuberatum per naturam sui corporis, quae effusa est per totam substantiam spiritus. Et sic illa extractio, quae facta est per supradictam naturae amicabilitatem, & est coniunctionis causa inter corpus & Spiritum: & de illa coniunctione Philosophus ad Filium ueritatis sic dicit, Quia si coniunctio non fuerit facta intra corpus & spiritum, nunquam fit ibi conceptio: & si non fuerit conceptio, nunquam potest fieri impraegnatio: & ubi non est impraegnatio, ibi nunquam potest fieri nati generatio. Et sic isto modo potest uiaeri potestas istius coniunctionis. Et propter hoc manifestat. Philosophus, quod generatio nostri lapidis assimilatur humanae generationi ex ista ratione, quia quando infans nascitur, tunc nutriendus tamdiu est, donec bene fortis, & patiens est contra ignem seu ignis substantiam: & non aestimes, quod tunc compleueris, ubi modo primo incipere debes, quia adhuc non uidisti secretum quod retentum est filiis ueritatis demonstrandi. Et illud modo hic incipit in secunda parte de nutrimento lapidis, quando hic magnae transmutationes illius lapidis secundum posse manifestantur. De tanto magis transmutationes uidebis, & multorum mirabilium secreta, & potestas naturae manifestabitur tibi uisibiliter coram oculis tuis. Et illud secretum nulli hominum carnali reuelare expedit, quia maledictus eris per tanti secreti manifestationem, quia nemini reuelare licet, nisi soli Deo. Ipse enim cui uult & quibus interest reuelari, illis reuelabit, & non aliis: quia est donum Dei, & nullius mortalis hominis. Et cui Dominus Deus fecerit tantam gratiam, illi hoc secretum naturae reuelabit, & secundum suum placitum, quod in ipsius uirtute ac potestate locauit. Terrae uiuificatio. Scias fili, quod necessarium est in illa uiuificatione, ut terra recuperet illud quod perdidit, & quod suus Spiritus humidus reportetur in corpus suum siccum per naturalem transmutationem. Illa autem non potest fieri per potentias seu per ingenium naturale: sed ingenium naturae est locus nostri sulfuris, scilicet in complexione & utilitate. Et ex his habetur causa necessaria, scilicet quod granum spermaticale, quod est humidum & calidum hoc transmutare habet: ideo Philosophi considerarunt dicendo, quod totum illud facit una natura, quoniam ipsa de dispositione in dispositionem conuersa est, & conuertit, & in tali dispositione ipsa natura transmutat: & sic etiam granum tale modo transmutat: & hoc intelligendum de calido & humido Spiritu ( N hic aduerte, quod Spiritus Philosophorum differt a Spiritu uulgi in calido ) quia Mercurius uulgi est frigidus et humidus: Philosophorum autem Spiritus estiam calidus, & humidus. ) Sequitur: O fili ueritatis, per istam transmutationem Philosophi notant, quod terra lapidis debet priuari de tota sua humiditate tamdiu, quousque conuersa fuerit in qualitatem siccam. Et post hoc concludunt, quod humiditas conuersa fuit in siccum locum suum: hoc intelligendum est, id est in propriam suam terram, quia illa est proprius locus generationis nostri sulfuris. Et hoc tunc apparebit manifeste, quod illa terra illud ante suam praeparationem & calcinationem non facit, & tamen ipsa post calcinationem hoc facere habet propter calorem ipsius naturalem, qui fuit confortatus per subtractionem humiditatis quae habuit eum mortificare, et totaliter submergere. Et tunc terram istam praepara et bene calcina per rationem philosophicam, antequam ad eam sementum seminaueris, quod nos multum diligimus. Et ergo post R. terram & cum ea quartam partem ponderis sui de spiritu, & post pone ad uas tuum, quod nos appellamus retentorium, & loca ad furnum continuando ignem lentum tamdiu donec spiritus omnino coaguletur in terram. Scias fili, quod corpus quod est mortuum, illud induit se albis uestimentis, sicut si Deus uoluerit, tu uidebis, quando illa praedicta experimentabis. Istas apparationes, fili, reiterabis tamdiu donec uideas terram totaliter albam ad modum niuis: et sic tunc terra est ingrossata & impraegnata cum aeterna claritate, quae habet infantem parere: ille enim partus finem imponit scilicet quando spiritus congelatur in sulfur, quod openitu erat de terra, et desiderabat in ea splendidam claritatem ad finem illius, quod ipsa esset pura et sine corruptione, et quod esset supra impuram et corruptibilem. Et secundum istum modum quando terra fuerit bene alba, tunc fili extrahe eam ex suo uase, & tere eam ut fiat puluis minutißimus, et hoc fac supra laminam uitream Postiterum imponitur uasilutando eius iuncturas bene, et ponitur ulterius supra furnellum, et accendatur ignis continuando per triginta horas, et inuenies in angulis et parietibus uasis infantem natum, resuscitatum, permodum pulueris albissimi, pulcherrimi, et tam clari, & in tali claritate sicut corpus lunae. Custodi ergo illum ualde honoratum, quia ipsa est terra nostra foliata, & de spiritu corporum sublimandorum conuerso in terram foliatam: & in eandem semina animam, quae est tinctura totius claritatis: ipsa enim est uerum medium sulfuris & arsenici, & nostri lapidis, qui habet facere pacem inter inimicos mortales, quos maxime desiderat. Et ex quo ille lapis erit corpus aureum, spirituale & incorruptibile: tunc propter illam rationem ipse tenet uirtutem utranque, & de una sicut de alia, illo non obstante, quod ille sit in tantu perfectus sicut sua corporalitas, non tamen sic est in operatione, quia non potest tamdiu donec sit nutritus, sic quod habebit operandi potentiam secundum posse suum, & hic inuenietis fortitudinem sui nutrimenti. Et illius propositi fuerunt antiqui, quos ego uidi in societate Regis Ruperti, qui de illo lapide proiectionem fecerunt statim post suam creationem: et quum uiderent quod non esset nutritus in fortitudine sua, & etiam quum non inuenerunt de perfectione ipsius, post hoc ingeniati fuerunt rationem & possibilitatem suae operationis, & inceperunt operrari de illo pulchro opere, quod est ipsius medicinae comparatio, & nutrimentum lapidis: & illa est secunda & ultima pars ipsius magisterii totius. Propter hoc, fili, potes intelligere secretum operis Philosophorum diuisum in duas partes: in prima docet informare sulfur, insecunda docet conuertere sulfur & medicinam fixam & fluentem, sicut docet Morienus in libro suo, dicendo: Quod totum magisterium nostrum necessario fieri debet in duabus creationibus, et illae mutuae causae creationis sunt sibi proximae in natura, quia quando prima creatio completa est, tunc incipit secunda pro opere medicinae: & quando secunda est completa, tunc totum magist erium est completum. Et fili ueritatis intellige, quod nos in prima operatione nostrae artis purgamus & praeparamus materiam pro sui sulfuris creatione. Qua praeparata, modo in secunda operatione componimus & creamus medicinam, quae habebit tantam uirtutem et posse, ut patebit. Et ideo primo debes creare suum sulfur, quia sine eo non potest facere aliquis Elixir completum. Et quando creasti sulfur, tunc incipit opus Philosophicum. Et non habeas taedium in ipso nutriendo, et nefestines, quia scriptum est, Qui patientiam in opere non habet, & non inspicit in nostris libris naturae mutationem, ille propter festinantiam corrumpit opus: ideo patientiam te habere oportebit, & nutrire ipsum tamdiu, donec de illo lapide facere poteris proiectionem: & tunc uidebis naturae mirabilitatem. Et illud secretum cum perfectione sua est demonstratum filiis ueritatis. Et haec est secunda pars de creatione lapidis & praeparatione materiae illius, de qua nostra medicina creari debet. Et fili doctrinae, si illa materia sulfuris non fuerit bene praeparata, tunc ex illa nullam tibi medicinam creare poteris: quia scriptum est de ordine naturae, quod materia non praeparata non potest facere aut creare causam praeparationis. Praepara ergo primo tuam materiam, & separa subtile a spisso, et nobile de uili. Et quando res praeparatae fuerint, tunc exibit causa praeparationis, sicut de lumine exit splendor Secunda pars de opere Philosophorum, de confectione Medicinae. Nunc per secundam partem colorabit se lapis, fixatur & fermentatur: fermentum autem lapidis ad album, est argentum: et ad rubeum est aurum, sicut Philosophi demonstrant, quia sine fermento non uenit Sol, neque Luna, nec aliquid aliud quod sit suae naturae. Coniunge ergo fermentum cum sulfure suo, & generare poterit suum simile, quia fermentum trahit sulfur ad suum colorem, & etiam ad suam naturam, & ad pondus, nec non ad saporem & sonum suum, quia quodlibet simile generat suum simile, quia fermentum ut Soltingit, mutat suum sulfur in medicinam permanentem & penetrantem: ideo dicit Philosophus, Qui nouerit sulfur & argentum uiuum tingere cum Sole et Luna, ille peruenit ad maximum arcanum: Et propter hoc oportet quod Sol & Luna sint tinctura et fermentum ipsius spiritus & aquae permanentis arg. uiui, & per illam aquam aliae naturae debent fixari, & nutriri cum naturalicalore tamdiu, usquequo habebunt suam fixationem & fusionem perfectam. Post hoc fit regimen coniunctionis lapidis cum suo fermento, scilicet usque donec ad completum suum opus peruentum sit. Et hoc non fit una uice simul, quia hoc de intentione naturae non est, sed bene per copulationem, scilicet parum post parum, & etiam per coagllationem fit uera medicina uniformis. Et propter hoc illa copulatio causatur a subtilibus partibus transmutatis & alteratis in formam et essentiam spiritualem, quia scriptum est, quod corpus crassum cum simplici, et simplex cum crasso, propter eorum contrarietatem se coniungere non possunt, nisi crassum conuertatur in subtilitatem suam, per suum simplicem spiritum, et tunc sint commiscibilia simul. Et hoc notificant Philosophi declarando cuidam ueritatis filio, et dicunt, quod perfecta mistura est, commiscibilium alteratorum corporum per indiuisibilia sibi iunctorum unio, quia illa hic requiruntur per patentem rationem, quia mistio siue unio non potest fieri sine alteratione, quae est subtiliatio corporis, & reductio in formam spiritualem. Et de illa parte dicunt Philosophi, quod iam medicina completa est ab una manerie in aliam maneriem crystallinam: & tunc apparebit quod illa lamina composita est de subtilibus partibus naturalibus per naturale ingenium uniformiter coniuncta sine diuisione illarum partium per modicum, & iterum modicum, quia talis causa non potest fieri sine subtiliatione et homogeneitate naturae: & propter hoc conuenit ut ueniat illa materia ita subtilis, quod omnes partes in natura aequales sint mistae cum aqua: & hoc uidere poteris per tuum intellectum quum factum sit unum corpus transparens, & in unum continuatum per coniunctionem & connexionem multarum partium sine diuisione, discontinuatione & terminatione in unam spissitudinem et figuram transparente per omnes partes suas. Iam fili, tu modo habes non modicum secretum. Scias nunc, coniunctionem inter sulfur & fermentum in forma homogenea ( N. hic nota, quod spiritus Philosophorum solutus dicitur fermentum, quia de Sole uenit & sol est: qui spiritus conuertit sulfur suum in homogeneitatem suam iterato, & haec est fermentatio uera, quae alias multiplicatio dicitur: ) sequitur: Illumina primo corpus antequam imponas animam: quia alias nunquam posset suscipere aut in se retinere spiritum. Iterum de lapide minerali: Recipe nunc dimidiam uncia Lunae finatae, & dissolue in aqua Mercuriali: ipsa enim dißoluitur in aquam uiridem: & post separa aquam per ratioonem Philosophorum & scias quod prima forma argenti est aqua: & tunc recipe terram de illa Luna, & pone ad partem: & postea recipe aquam, & diuide in duas partes: in unamque partem proiice unam partem lapidis ( arte argenti ) puluerizati, & obstrue bene ampullam, & pone ad Solem, & dissolue in aquam claram: et illa est aqua fermentabilis, in qua fermentatur noster lapis, & trahitur ad materiam metallorum. Illam aquam diuide in duas partes, & unam partem pone in uitrum ad congelandum super ignem: post recipe unam partem argenti, et amalgama ipsum in duplo cum argento uiuo: deinde recipe de lapide congelato quartam partem, & misce simul cum praedicta amalgama, & contere eam simul tamdiu usquequo facta sint unum corpus: post imbibe iterum aliam partem tuae materiae de aqua fermentabili paulatim, sicut praedixi in Creatione lapidis: post mitte materiam tuam in unum uas ad nutriendum continuando lentum ignem. Hic debet intelligi, quod uapor lapidis coniunctus cum uapore lapidis argenti uiui perfecte congelat in ueram medicinam albam finitam resplendentem. Et quanto plus istam operationem reiteraueris, tanto magis multiplicabis in patientia & uirtute tuam medicinam: uidelicet sic si una pars medicinae prima uice conuerteret centum, secunda uice mille, tertia decem millia, et sic in infinitum: propter hoc non negligas istam operationem multiplicationis: Quia quae medicina plus disponitur digestione illa, plus perfecte agit in operatione. Fixatis & conpositio tincture. Nunc dicam fixationem aeris, quae portat in se tincturam: Accipe terram Lunae quam prius posuisti ad partemet modicum aquae, et pone totum ad distillandum, & separa aquam distillando igne unius puncti tamdiu, donec amplius nil exibit per illum ignem: post pone aliud receptaculum ad nasum alembici, & recipies aerem, qui est rubei coloris, aut glauci per maiorem ignis expressionem aequaliter continuando, & totum quod potest distillari recipiendo. Quum autem non plus distillatur, tunc pone aquam ad partem bene obstruendo: postea tere terram quae remansit in fundo uasis, & iterum bene contere eam super laminam uitream, & etiam modicum de lapide praescripto cum ea, & imbibe has res cum aqua, quae distillata est a terra tamdiu donec sit ut pasta: postea pone ad distillandum per alembicum, & fac ignem de duobus punctis, quia magis strenue distillatur quam prius: et quo tardius humor separatur a suo corpore, tanto magis nobilior, preciosior, melior et potentior erit: et reitera ulterius istam distillationem, donec extraxeris animam a suo corpore, sic ut amplius nil possit distillari: et eandem distillationem pone in aere, quae rubei aut glauci coloris est. Deinde semel rectifica distillationem per se ipsam solam: et sic habes aerem per quem tu tinges et fixabis tuum lapidem in illa manerie aut Specie. Recipe argentum uiuum quod modo congelatum est per uaporem lapidis & corporis, et contere ipsum super laminam uitream, uel lapide marmoreo in puluerem subtilem, & imbibe cum aere praedicto modicum & modicum, usquequo fiat per modum pastae. Illam materiam nutrias igne lento, & continuo cum uno ligmine, & tamdiu quoad aer congeletur cum lapide, sicut fecisti cum aqua in lamina crystallina, reiterando illam operationem usquequo bibat medietatem sui ponderis. Post hoc recipe de ista lamina crystallina modicum, & pone super laminam cupri rubeam, & liquescat ad modum cerae sine fumo: & tunc illa medicina creata est & fixa. Et reitera decoctionem tuam usquequo habebit tale signum. Et de eadem medicina recipe, & proiice super centum partes Iouis albi, uel alterius cuiuscunque metalli, & conuertetur in argentum, quod melius erit minerali. Et quando una pars medicinae proiecta fuerit per modum praedictae proiectionis super centum partes argenti uiui, tunc congelatur in uerum argentum etiam melius minerali in omnibus proprietatibus. Et quando medicina fuit. semel multiplicata, tunc fac sic ex ea proiectionem. R. unam partem ipsius medicinae, & proiice super centum partes Mercurii calidi, & iterum conuertetur in medicinam: & ulterius faciendo proiectionem medicinae super alium Mercurium calidum, tunc una pars istius medicinae conuertit centum partes in uerum argentum. Si uis per alium modum facere tuum Elixir, & plus facilius, non miscendo lapidem tuum cum aqua argenti alias: Tunc recipe amalgama factum ex argento & Mercurio, & misce illud amalgama cum tuo lapide in quarta parte sui ponderis, et totum illud contere bene super laminam uitream, donec fiat unum corpus: imbibe totam medicinam cum aqua Lunae modicum, & iterum modicum, sicut praedixi de creatione lapidis: post pone tuam medicinam in uas tuum nutritorium, & fac totum illud eodem modo, sicut scriptum est. Adhuc fili per alium modum poteris facere aut componere tuum Elixir: Et custodi, quod habeas perfectam temperantiam coniunctionis & proprietatis, & scias, quod recipies unam partem, & semissem de aqua argenti, & dissolue inunam partem de praescripto lapide, & totum erit in dispositione aquae clarae. Et post proiice duas partes aeris in istam aquam, & eandem pone ad congelandum, confortando uirtutem lapidis, quia ille habet totum congelare & fixare: & sextam partem aquae, aut quartam separabis cum igne per uiam decoctionis de toto composito, quia magis est de aqua, per quam sulfur se posui: in distillatione, & conuertit se in naturam aquae contra potentiam sulfuris: & sic per eam apparebit, sicut illa materia demonstrat, quod in omni tempore fortiorem uincit minus forte, eo quod no succurritur: Et propter hoc enim opportunum est, quod aqua separabit sulfur per suae naturae cursum, et couertit ipsum per dissolutionem in suam naturam, propter similitudinem materiei. Etiam conueniens est, quod sulfur habeat posse separare aquam, & eam conuertere a proprietate suae naturae per congelationem, & conuersio fit cum naturali ratione: nos enim demonstrauimus et per experientiam certificamus, confortando uirtutem lapidis, & damus ei tale subsidium, quod habeat posse conuertere aquam, quae ipsum prius conuertebat in suum simile: propterea oportebit te scire illud secretum, scilicet non solum quae sit causa, sed etiam modum, per quem modum poterit operari aut confortari uirtus alicuius. Et talis confortatio non potest fieri in re una sine debilitatione alterius, sicut manifeste apparet in dissolutione sulfuris. Et fili, omnis dissolutio est debilitatio sui ipsius: & ex hoc surgit illud, quod lapis noster per solutionem debilitatur, quoniam uirtus aquae ad hoc se confortat, ut habeat succursum confortare uirtutes aquae: per quas confortationes possunt separari uirtutes nostri lapidis debilitati, & conuertere se in suam qualitatem & naturam: & ex tali conuersione facta per debilitatem Miius, & confortationem alterius est corruptio nostri lapidis, & sicut uidetur, subuersum est in profunda fouea aquae, sicut per eandem naturam appositam, & per competentem rationem natura sagax nobis demonstrat, quod uirtus lapidis debilitata posset confortari per debilitatam uirtutem aquae: confortatur tamen sub tali specie, quae habet potestatem conuertendi aquam in suam naturam. Et sciendum est, quod illud quod est de natura humida, reduci debet in naturam siccam, & pariter frigida in naturam calidam. Et propterea relucet doctrina Philosophorum, quae dicit, quod conuersio lapiais in argentum uiuum non est alia causa, nisi coniunctio unius uerae naturae in aliam. Fili doctrinae, nonne percipis quia naturae sunt multiplices? & tamen nisi una sola natura diuisa in quatuor partes, & quaelibet pars in suum elementum, quia nullum elementum potest esse sine diuisione suae naturae, eo quod nullum elementum ipsas partes habet integraliter, & per hoc unum elementum solum non potest corrumpi, neque generari in seipso, quia non est spiritus natura. Et ergo Philosophi dicunt, quod nostrum magisterium non potest perfici sine natura quatuor elementorum simul, & eadem natura, quae est causa homogeneitatis, separat se de toto heterogeneo, quando potest mutari in omnes elementales qualitates: & illud boni artis consideratores nolunt quod elementa sint de simplicibus qualitatibus, et per hoc habent posse conuertere et mutare naturam de qualitate in qualitatem, aliquando in siccum, aliquando in humidum, & sic de caeteris, secundum quod diuisio naturae est confortata per coniunctionem suorum elementorum, uel etiam debilitata. Et fili, hoc intellige, quod lapis noster non fit aliter nisi de una sola pura natura, quam quilibet sapiens scire poterit per duos modos: primo per sapientiam speculatiuam, id est per moderamen intellectus, & per experientiam cum perfecta illuminatione. Et hos modos Specialiter testificantur Philosophi, quando dicunt, quod nostra medicina est una sola natura, & illa est una subtilis substantia, in quam qualitates elementorum intrant. Ideo illae qualitates elementorum de illa magis ad setrahunt, in quoplus abundat: & sic qualitates sunt sicut materia elementorum, in quas ipsa ponunt suas formas, & in eis sunt retentae, sicut eius natura demonstrat in omni generatione. Et fili, in subtili substantia condensant se qualitates elementorum, & propter hoc capiuntur: & perhoc elementa sunt quae dant tam multas uirtutes in illam substantiam, per quas ipsa poterit penetrare, tingere & facere operationem mirabilem, quam populus communis & ignarus aestimat pro maximo miraculo: sic, quod putant tale factum esse per incantationem magicae artis, quum ipsorum memoria, & intellectus non ualet comprehendere nostrum magisterium, quod per naturam & de natura. & etiam ex natura factum est. Fili doctrinae, si ista natura non fuisset de subtili substantia essentiali elementorum, tunc illa impura essentialitas elementorum non potuisset esse, & dominari in substantia: & etiam si quodlibet elementum seorsum secundum suam substantiam esset minerale, tunc illa substantia non posset etiam penetrare, nec ingressum habere, neque colorare. Ergo propter istam proprietatem fili non conuenit, quod ignis perdominetur in praedicta substantia elementorum secundum suam mineram: cuius causam quaeras in testamento nostro. Finis Apertorii. Intentio Summaria, Quae Aliter Dicitur Repertorium, Ualde utilis ad intelligentiam Testamenti, Codicilli, & aliorum librorum Raymundi Lulli. Aqua nostra philosophica tribus naturis componitur B, E, & H & aqua minerae consimilis, in qua lapis noster dissoluitur, & in ipsa terminatur, dealbatur, & rubificatur: non enim operi coniungitur, nisi essentialiter humefaciendo partes lapidis resoluti, tanquam phlegma praeseruans totum opus a combustione, industria artificis mediante: Ueruntamen noueritis totam eius substantiam, scilicet phlegma in decoctione a toto composito separari. Est enim phlegma nostrum substantia media, &. aqua Mercurii prima in qua principium lapidis est, scilicet dissolutio eius, nec intrat cum eo, quanuis uiscera eius implentur naturae sensu ablato, nisi tanquam phlegmatica humectans partes rerum, & non generans uel augens. Unde radicales humores sunt essentialis lapidis partes sibi ipsis rebus imbibitae, a quibus constant partes rerum duntaxat: per istud utique augetur & nutritur quodcunque augetur & nutritur, per exuberationem illius humoris radicalis nutritur & augetur lapis noster, de quo loquitur in suo Codicillo in cap.de Uirtutibus & doctrina, quibus corrigitur error & c. & de illius exuberatione loquitur in sua practica. Est autem istud uere natura germinata, quae quanto magis in suo uase per ignem exigentem suo phlegmate decoquitur, tanto eius magis insita uirtus cum singulis partibus amplius decoratur & aptior redditur, ut ex ipsa fructus multiplex generetur. Hoc enim dicitur natura, medium et lapis, & Mercurius, arsenicum & spiritus subtilis, duabus participans extremitatibus, & sulfur album et rubeum, stringens Mercuriu, & conuertens ipsum in argentum melius quam de minera. Phlegma enim, in quo decoquitur sulfur nostrum qnod dicitur aurum, istud est, ut recipiatur spiritualiter aer humidus in Mercurii substantia, donec ipsiusmedia pars in aqua codensetur actione caloris corporis mediante: namque corpus metallicum uelut uirtus agens operatur tanquam masculus. Et istud ideo, quoniam de proprietate sui est, quod calor ipsius in humido includitur aereo, qui quum intrat poros Mercurii frigidi, patitur & alteratur paulatim & paulatim: ut illud quod digeritur per calidum naturale, id resoluatur in aquam per minima, quoniam de proprietate cuiuslibet elementi est habere in se contrarietatem, & agere in suum contrarium: partes uero, quae in aquam resoluuntur, sunt in forma argenti uiui amalgamati cum corpore, qui resolui nequeunt, nisi magis et magis subtilientur. Et ideo, si argenti uiui uolueris frigiditatem dissoluere, magis ipsam coagulas. Calor corporis quidem digerit et resoluit Mercurium quantum deportatur in aquam cum suis partibus Mercurialibus dissolutis: & sic phlegma nostrum ex tribus constat substantiis essentialibus, quae quidem essentiae elementorum sic ligantur adinuicem, quod plurimum uniuscuiusque cum plurimo alterius est adiunctum qualitatibus ipsorum: unde Alexander Peripateticus dicit, quod commistio elementorum facit mirabilia: eo quod elementa quosdam effectus melius operantur in misto quam in simplici. Et illud ideo, quoniam in tali misto remanent propriae essentiae elementorum, quae sunt propriae uirtutes operatiuae ut patet per aquam nostram Philosophicam, quae dicitur Metallina, eo quod ex solo genere metallico generatur. In hac enim aqua saluatur dispositio media, quae est inter mollitiem & duritiem, mediante qua fit transitus a mollitie argenti uiui ad duritiem metalli perfectissimam. Unde nunquam fit transitus de extremo ad extremum, seu de contrario ad contrarium nisi per dispositionem determinatam, quae participat de duobus contrariis. Nec est ista dispositio essentialis. arguian sua natura, nec sulfur in sui substantia seu natura, sed solum pars illorum: ex quorum alteratione partium essentialium ad terream substantiam mediam unanimiter peruenerunt: ideoque fixationem quandam suscipit tanquam spiritus fixionis pronus ad requiem, qui cum fixatur, separatur phlegma eius per desiccationem a toto composito generato. Ad suscipiendum ergo phlegma, condensa aerem per calidum et siccum, & siccum rectifica per calidum et humidum ( inhumando ) & habebis aerem in uaporem: quoniam aer spiritualiter intercipitur in auri materia, & aliorum mistorum. Aqua uero nostra composita posteius separationem alembici est in colore clara sicut aqua communis, & in principio suae separationis per filtrum, est in colore pallido, habens albedinem sicut albedo palearum tritici: cuius causa est digestio ( seu concoctio ) conuertens corpus ad citrinitatem. Et antequam separetur per filtrum, est nigra: cuius causa est corruptio terrestreitatis corporis tenebrosi, lucidiores partes corporis detegens in forma corrupta, quamuis ita non sit. Et posteius decoctionem completam quae fit per rarefactionem, est candida in occulto: qui quidem candor nil aliud est quam spiritus a corpore resolutus, deportatus in phlegmate suo. Phlegma uero uariatur in colore, quotiescunque enim suum continens uariatur, & toties phlegma, quoniam phlegma non uariatur, nisi propter formam spiritus. Nam spiritus in aliqua decoctione uariatur in colore, et certe etiam tenetur in pondere, & augmentatur in uirtute & potentia. Quum uero terra imbibitur cum aqua post separationem per filtrum, albescit materia nigra super Porfidum: sed statim cum materia conuertitur, albedo occultatur in materia: et ita facit, donec uirtus aquae uincit uirtutem terrae. Attamen antequam ad eius terminum uerum in colore terra peruenerit, multi, uel quasi infiniti colores apparebunt, de quibus incertißime sciret aliquis dare intelligentiam. Facit enim terra in decoctione sua cum aqua sua multas glandulositates siue gibbositates ad modum ampullarum, in quibus apparent omnes colores mundi ita resplendentes, quod raro crederet quis, nisi qui uidet & expertus est. Substantia uero huius aquae est spiritus corporis lucidans atque illuminas, qui in radice naturae metallo erat unitus et coagulatus, non igne, sed uirtute mirabili: sed dum coagulatus est, inuenitur participans duabus extremitatibus, & est partim fixus, et partim uolatilis: et ideo dicitur medium, in quo est uirtus fixatiua, sed dum figitur, sequitur propriam natura metalli, eo quod materia est natura metalli. Hoc enim uocatur sulfur, et est liquor dulcis, ad modum spiritus in puluerem sublimatus: nunquam enim potest creari liquabilitas in materia aliqua, nisi mediante isto spiritu liquoroso. Iste enim Spiritus generatur ex humore seminali duorum contrariorum quoad caliditatem & frigiditatem, et unius generis, quodd suam naturam, quorum unus est Sol, & aliud argentum uiuum in uno gradu, in alio uero gradu est Luna & argentum uiuum. Ueruntamen hoc argentum ui. in certo gradu, quando cum Sole coniungitur, cum non sit argentum ui. in natura sua, quia alias fortiores uires acquisiuit caliditatis. Argentum uero ui. tanquam materia patiens iungitur Soli: Sol uero tanquam agens. Non autem Sol iungitur arg.uiuo, nec masculus cum foemella, nec e conuerso: quoniam realiter natura media uiui arg. dominatur in auri materia, et corrumpit ipsum, ac si ageret in ea sicut masculus. Non autem solum corrumpit ipsum, sed ulterius ingreditur humiditatem fixam & calidam Solis, & cum suo iungitur Spiritu, & hoc mediante illo, in quo deportatur utriusque genus. Unde Sol non iungitur cum arg.ui. nec arg.ui.cum Sole, nisi per substantiam mediam. Nec unum diligeret aliud, nisi per talem dispositionem naturae affinem, quorum substantia una, scilicet argentum ui supereminet substantiam Solis in quadrupla sui parte, & Luna in dupla sui parte, eo quod frigidior Sole: quia magis uigent uirtutes actiuae in Sole quam in Luna in principio confectionis lapidis. Ueruntamen quantitas materiae Solis non excedit precium in ueritate unius aurei. Plus autem excedit in ualore materia Lunaris, eo quod terrestrioris naturae & fragilioris uirtutis est: Et ideo cum auri uirtute confortatur, & sine ipso debilitatur. Nam Luna quamuis frigida sit apud omnes in secundo, tamen est in tertio gradu: sed non habet tantam uirtutem quod possit agere in materiam passiuam arg. ui. nisi succurratur per materiam magis actiuam: et ideo terra sulfuris praeparatur cum arsenico nostro, ficut arsenicum cum sulfure nostro. ( arsenicum nostrum, terra Lunae: sulfur, terra auri ) Sulfuris autem compositio est, quod si decoquatur oleo suo ( id est aere ) cum modico fermenti infra octo dies reuertitur, totum in puluerem rubicundissimum tingens argentum in aurum. Ubi seruetur materia quaesita. Praeparatio autem aquarum, & an debeat poni in opere, & quid de ipsis fieri debeat, iam enarratum est in libris Philosophorum. Et iam dixi, quod materia quaesita reseruatur in humido balneo, Mariae, phlegmatico conseruatiuo & putrefactiuo cum sua spißsitudine in furno secreto Philosophorum. Qualiter fiat distillatio. Distillatio autem fit per uenas uitri absque separatione materialium: imoconiunctione in furno nostro secreto est nostra sublimatio. Et iam de mediorum naturis est satis declaratum. Quomodo corpora nutriantur. Corpora autem non nutriuntur, sed solum germen eorum in seipsis cum igne uariae decoctionis, circa quam est hic aspicienda practica. Nam & corpora non sunt nisi germinis eorum pabula: quoniam hoc certum est, quod corpora mutantur, & alterantur, & reducuntur ad naturam germinis spiritualis: ipsum enim germen augmentatur congelando, & nutrit seipsum dilatando sicut puer cum lacte uirginis: ita quod corpora tanquam fercula eius resoluuntur, & in ipsum connertuntur: sic, quod dissolutio corporum fit, cum spiritus congelatur & nutritur. Et congelatiospiritus fit, cum corpora dissoluuntur, & in aliam naturam reducuntur. Et ita congelatio unius non fit absque dissolutione alterius, nec e conuerso. Et generatio formae aduenientis non potest fieri absque corruptione praecedentis. Forma quidem corporum propter formam spiritus aduenientem, & tota substantia corporis cedit in alimentum, & formam substantialem spiritus: sic, quod omnis solutio est mortifera ( corpori ) sicut omnis congelatio uiuificatiua, & causa uitae propinquissima. De forma uasis, & qualis sit. Forma uasis quidem artificialis, in quo dictum opus perficitur, talis est qualis est forma uasis naturalis cum suis longis uenis, in quibus fit separatio puri ab impuro: nec est alterius formae, et est unicum uas cum duabus cannis. Nam ad hoc praecipue debemus naturam imitari. Quando fiat fermentatio. Fermentatio autem fit postoriginem infantis ( id est post sublimationem sulfuris ) ut sibi administretur optimum ferculum existens cum tota sui substantia, ut corpus debile magis ac magis sustentetur & reducatur ad naturam fortiorem. Nam fermentatio nil aliud est, quam cibus Spiritualis couertibilis in essentiam infantis: & ut totum efficiatur opus unius naturae, ueruntamen in tali cibo praecedit ipsius praeparatio. Nam haec fermentatio cibalis, debet esse de sua propria natura, & sibi assimilanti, quoniam nisi assimilaretur ei, nunquam in eorum naturam incorporaretur, uel conuerteretur in naturam sulfuris. Quare fermentum praeparatur. Praeparatur quidem & subtiliatur. ut purae sit nutrimentalis conuersionis, & tunc talis est natura nostri lapidis, quod est conseruatiuus & confortatiuus: quanto enim magis praeparaueris fermentum, tanto magis habilius erit ad conuertendum & dirigendum. Quot modis fiat praeparatio fermenti. Fit autem praeparatio fermenti multis modis: uno modo per dissolutionem in aquam lapidis, & per reductionem: alio modo per calcinationem & lauationem cum arg. uiuo, & eleuationem eius substantiae mediae: & deinde per dissolutionem in aguam lapidis & aquarum coniunctionem, & per istum modum est facilius conuersiuus: Alio modo per incerationem calcis, & dissolutionem eius: Alio etiam modo per uacuitatem suae naturae terrestris durae & compactae: Lapis enim noster est sicut corpus simplex, quod recipit cuiuscunque rei formam quae sibi adiungatur. Quomodo fiat coniunctio Solis & Lunae. Cum uero lapis ad album perficitur, Ifit coniunctio Solis & Lunae, donec Sol traxerit Lunae substantiam ad eius naturae colorem: hoc uero fit cum igne lapidis: deinde continuetur, quousque patiatur cum rebus sui generis. Quomodo medicina habeat ingressum. Medicinae autem tam albae quam Ulrubeae cadere possunt et impressionem habere in omni quod sibi per minima iungitur. Ad dandum ingressionem medicinae. Si autem uolueris facere proiectionem super corpus, pone de eius spiritu in Elixir, & per tale artificium in illud habebit ingressum medicina: Et in hoc latet Practica apud plures. Finis Repertorii. Raymundi Lulli Doctissimi Et Celeberrimi Philosophi Ars Intellectiua super lapidem Philosophorum. Sunt plures nimis errantes per uniuersum mundum deuiantes ab opere naturae ex defectu ingenii, quia non philosopharunt, nec intellexerunt causas, per quas procedunt effectus, quos natura demonstrat omni bono intellectui: propterea nimis fuerunt excaecati in hoc, quod semper uident corporaliter: quare nimis sunt decepti, quando nituntur caecaliter uelle assimilari naturae, & suas secretas operationes conuecti mundanis operibus mechaniter. Dicemus tunc sicut illi, qui proprie cognouerunt naturam, sine qua opus nustrum, scilicet sublimatio nunquam finietur, quia color est causa totius operis, qui bene percipit. Et est fons naturae, qui imprimitur in re. Pauci sunt qui ibi aliquid uideant, & ibi est tritor, marmor, & mortarium, ubi natura mouet suam salsam nigram sicut carbo: & separat hoc, quod non est de essentia, sui compositi, & ligat suas similitudinarias partes uniformiter, quam rem nunquam facit ignis communis, qui sublimat Mercurium uulgariter, nec talis praeparatio est de suo esse, imoestei omnino contraria, sicut apparebit per hoc quod dicemus magistraliter per figuras extractas de nostro intellectu, mediante spiritu agragrapho, sine cuius uirtute non possumus unqua uidere nec intelligere sensum naturae, tanta est magna sua uis, et uirtus, et suum subtile ingenium, quod de tribus componitur inuicem adiunctis infra suum retinaculum, quod est memoria: aliquorum unitas fit in imaginatiua, & attractiua operatione, quando in suo retinaculo firmiter tenetur, tunc est formatum philosophiae instrumentum, per uirtutem totius essentialiter. De materia medicinae nostrae, & quaeres sit. Propterea oportet, quod tu cognoscas materiam propriorem, de qua immediate componitur nostra medicina cum certa proprietate: habes etiam notabiliter intelligere post rationalem et naturalem considerationem, quod materia non est nisi natura pura fini & purimetalli extracta per artem magisterii, & per operationem naturalem in actionem manifestam de substantia subtili & pura argenti uiui portata ad fixationem, & ad magnam claritatem per ingenium naturae, & suorum propriorum modorum, & post reducti in speciem uolatilem, per uirtutem suae mistionis cum subtili substantia materiae sulfuris fixi, clari, & lucidi: quae est proprie calor naturalis ligata & coniuncta cum suo proprio subiecto radicaliter, quod est arguiuum. Doctrina intellectualis super materiam & suam formam, & super suam operationem. Primo habes scire & fortiter fixare in tua mente instrumentaliter, quod cum tua intentio sit ad operandum pro aliquo fine, & formare, & uenire ad illum ad complendum perfectionem tuae intentionis; necesse est primitus, quod tu cognoscas totaliter naturam dicti finis. Et hoc in forma, materia, & operatione priusquam te intromittas aliquid facere, quia secundum intentionem finis cogniti operator naturalis habet consequi neeessario suum desiderium. Et sic opus uix aliquid ualet sine materia intellecta, tam modicum, aut nil ualet totum, si formae ignorentur. Quia materia proprie intellecta uerificat operationem aequipollentem illi, & opus uerificat materiam habenti clarum intellectum, mediante forma unius & alterius. Quia materia non potest compleri sine propria forma ueniente a recta mensura naturae in suis gradibus sine operatione formali habita per ingenium artificii & intellectus, respectu passionis materiae naturae, & suae propriae formae. Istam considerationem debes seruare instrumentaliter in duobus membris. Unum est materiale, & aliud operatiuum, & quodlibet de suo passi aequi pollet alteri sicut res propria alteri: quia nulla materia potest perfectionari sine proprietate operationis quae estei sicut causa perfectiua. Et ideo debet opus esse proprium, & in tali forma appropriatum, quod non transgrediatur proprietatem materiae, quae proprietas materialis est cognita per proprietatem suae formae, & per suum effectum. Et quum iam dictum sit, quod materia non est nisi pura natura, & natura ad conseruandum suam proprietatem indigeat opere naturae, & non uulgarium, declaratur quae sunt principia proprii generis quae respiciunt media, & fines, & per consequens perfectionem, quae est finis causae, quem quaeris, dum ipsas bene intelligas, quoniam per istas consequitur perfectio quae est finis causae. Quum sit uerum, quod sine propria materia non possumus habere medicinam perfectam, nec etiam illam ponere in fine sine propria operatione, in tali forma, quod proprietas operationis naturalis, aequi pollet proprietati materiae naturae sine transgrediendo totam latitudinem sui propriigeneris. Knde nos dicimus tibi quod quodlibet genus habet in se naturalem proprietatem secundum suam propriam speciem, & per consequens genus quodlibet illorum habet proprias operationes aequi pollentes eorum proprietatibus secundum eorum exigentiam differentem unam ab altera, et conseruationem specierum earum propriarum. Quare apparet, quod si tu non intelligas materiam naturae ipsius latitudinis, et operationem eius praecise, nunquam poteris consequi finem quem quaeris. Audi quid dicat aut horitas philosophicalis, & nota eam, si uis quodad eam dimittam cum integra doctrina. Opus est ei homini rationis uolenti facere nostrum Elixir completum, quod primitus habeat in intellectu suo ueras et proprias causas, et uirtutes lapidum istius latitudinis. per scientiam contrariam suae corruptionis, ignis consumptiui omnino radicaliter humidi naturae, quod est ipsius latitudinis per instrumentum contrarium, quod in chorda recta magnae latitudinis, quae sunt magis per differentias contrarietatum. secundum proprias formas mineralitatis, sicut uidere potes per praesentem figuram. Latitudo diuersarum specierum extra metallum, argentum uiuum, nitrum, sal, sulfur, uapor. Latitudo speciei metallicae, Mercurius, Saturnus, lupiter, Uenus, Mars. Latitudo unius salis omnium metallorum. Cum instrumentis per reuersionem appositionis materiae purae secundae latitudinis cum illa, quae est in prima extra argentum uiuum inuenies scientiam proprietatum, quae fortiter contrariantur in specie & forma numeralitatis. Et adhuu inuenies per primam latitudinem cum arg.ui. quae est respiciendo formam et suam corruptionem per transmutationem speciet in speciem, quae est alterius latitudinis, uidelicet, tantum uadit arando calor conburens de materia in materiam, quod illas uadit domando, donec argentum ui. sit gelatum sub proprietate Speciei metallorum per illum magnum transitum, quem ille facit cum argento uiuo de medio in medium. Unde omnia corpora creantur, sicut potes sentire per propriam essentiam corporis lucentis compositi de argento uiuo per calorem coelestem, & non per terrestrem: per istum modum intelliges proprietates materiae, de qua indiges cum signis cognitis et demonstrationibus, quae de sua propria latitudiue saltant. Et erit tibi manifeste declarata per clarum intellectum rectitudo uirtuosa operationis materiae, naturae istius latitudinis, quia uirtuosa rectitudo operationis procedit a perfecta cognitione. Et per hoc omnis Artista habet tam directe operari, quam proprie cognoscit, & non plus: ita quod si nihil intelligat, nihil scit facere. Et ideo dico tibi, plenam cognitionem dispositionis operis habere non potes, nisi per considerationem illius, respectu sui perfecti finis, quoniam sicut effectus cognoscitur per causam, sic sua causa cognoscitur per effectum suum. Et hoc sit tibi canon directiuum cognitionis naturalis, & per genus operationis naturalis, & regula propria dirigens intellectum operatoris naturalis, non solum ad mensurandum transitus, id est temperamenti.lmo similis est regula directa ad mensurandum uirtutes elementales, & similiter coelestes, scilicet luciditates & praeparationes naturae, & proportionem mistionis substantialis in coniunctis essentiis elementatis, quae constituunt temperamentum in re intemperata. Et sic hoc fuit declaratum in collectione causarum supradictarum, quod tibi primo necesse est intelligere, priusquam per scientiam possis operari, quia qui non habet causam, non potest habere effectum Patet igitur manifeste, quod scientiam intellectualem, priusquam aliquid facias operis, te habere oportet, quia omnes Philosophi pro regula generali hoc dixerunt. Modus ergo ad sciendum istud instrumentum, quod scientia intellectualis dicitur, in forma theoricali est iste. Modus habendi instrumentum intellectuale. Diximus supra in sensu philosophali, quod plena cognitio dispositionis operis non potest haberi, nisi per comparationem ipsius ad suum perfectum finem, qui est extremitas ultima latitudinis operationis naturae, per quam quilibet Artista debet perscrutando applicare totum suum intellectum, sicut apparere potest per istam figuram, quae est operatiua perfectionis, & uocatur figura latitudinis, in qua includuntur extremitates et media, & perfectae operationes naturae. Per intellectum istius figurae potest cognoscere naturalis intellector per doctrinam intellectualem, quomodo diuersificatur in forma ad finem optatum conquirendum in operatione in tantum, quod incepit ad finem operationis naturae. Natura latitudo Finis intellectiuae artis Calor in materia Latitudo, calor in materia Principium operis secundi Intellectus naturae Latitudo, motus materiae Latitudo, resolutio mat. Principium philosophandi per data a natura Latitudo, mistio materiae. Finis operis secundum intellectum Latitudo, perfectio in natura. Et hoc per hoc, quod non posset habere instrumentum originale habendi notitiam descendendi ad suam causam in uera intentione, quae descensio fit ab antecessiua graduatione refluendo de gradu in gradum usque ad suum finem, quae est principium materiae & operationis, per quem effectus demonstratur, nec alias nisi per effectum descendentem a causa. Quoniam natura nobis monstrauit finem causae, sicut per Solem, & alia quae ipsa creauit, quae sunt effectus & terminationes causarum, secundum meritum suae latitudinis, inimediate intellectus considerat, & inuestigat primo causam praecedentem & immediatam illius, de qua & per quam successiue cadunt sine alio medio. Et ita de medio in medium cum resolutione graduata, et cum instrumento praeuiso, quod excitat intellectum non transeundi ultimam istam latitudinem, donec sit ad finem suum, quae est principium materiae & operis, ut supra dictum est, & principium latitudinis respectu materiae & operis, & finis dictae latitudinis respectu habendi propriam notitiam doctrinae intellectualis, ad satisfaciendum operibus naturae. Et quando per talem in uestigationem intellectus inuenit per instrumentum demonstratiuum accommodatum corruptioni, quae corruptio firmat, & raborat intellectum in actualitate, per uera & infallibilia signa, quae falli non possunt per causas desideratas, tunc ueniunt effectus. Totum hoc rotatur & uertitur simul per rotam circulatam, quia sic transit medium sicut principium, & etiam principium sicut finis. Tunc scit principia per causas cognitas, de quibus postea potest homo operari, qui hoc cognoscit, & conquirere effectum suae causae, quae est suae naturae uerum priucipium & operatio naturalis, & ita declaratur modus, quomodo habemus notitia per artem intellectiuam, per proprium instrumentum, non tantummodo de principiis, scilicet materiali operatiuo naturae, sed de tota ista latitudine inclusiue sine transgrediendo illam, cuius inuestigationis nobis pateret demonstratio, sicut patet per hoc, quod dictum est supra, quod opus naturae non transit de extremo in extremum, nisi per media, nec per consequens opus cum intentione, nisi per successionem operationis. Et, ut sit uerum immediate, demonstratur per formam intellectualem et intellectiuam, quae figuratur ab operatuia uniuersaliter. Per istam figuram demonstratur quomodo intellectus inuestigat spiritualiter, quod natura monstrat corporaliter, & in quo loco incipit perscrutatio ad intelligendum essentiam operationis, unde nos docuerunt omnes Philosophi per magnum excitamentum. Figura intellectualis Principium inuestigationis Finis inuestigationis Mistio in igne Resolutio in aere Perfectio in auro Uniformitas in auro Motus in uapore Calor in aqua Aurum in loco instrumenti finalis, & perfectionis quod creatum est per naturam exemplariter: quum ergo aurum, quod est nobilior lapis omnium preciosorum sit finis, & perfectio operis naturae per suum complementum in latitudine mineralitatis, cito uenit actio intelligentiae perscrutando per scientiam propinquam sensibilitati causae immediatae, quae praecedens est istius perfectionis. Et sic dat nobis intelligere sensus sensibilitatis per directum signum tam m materia, quam in operatione. Et scito quod in perscrutatione incipit moueri spiritus rationis, qui rectum est instrumentum nostri intellectus, cito facit uidere uniformitatem, quae propria causa perfectionis suae, scilicet auri, sicut ipsa confirmat per proprios effectus suarum experientiarum. Unde exemplum contrarium uiue demonstrat per uerba, uel loquelas uiceuersaliter, quod materiae contraria uniformitati est causa quae resistit suae perfectioni. Ergo materia difformis non est tam completa inquantum contradicit causae, quae est propria perfectionis: quoniam de suo uero contrario, quod est uniformitas, est proprie causata. Et sicut uera unitas est causa immediata magnae perfectionis, sic successiue per retrogradationem uides nostrum spiritum esse ueram mistionem, quae est antecedens & causa immediata uniformitatis, Ergo tu potes bene cognoscere magistraliter, si in te est spiritus agiographus, quod secundum naturam praecedentem generis ueniet suus succedens per directam chomogeneitatem. Et postquam mistio causatur de unitate, sic solutio est uera causa propriae mistionis: quae solutio est magnum principale, perfectum & secretum coniunctiuum in omni natura de pluribus in unitate. Et sic maioratur quando est paulatiue subtiliata & minuta. Et quum talis solutio sit causa mistionis, sic motus subtilis aequalis solutionis. Quares si motus sit nimis fortis, aequalis subtilitas discordatur, quae est causa notabilis resolutionis, sicut motus continuus subtilis, et bene continuatus, est causa in sua materia subtilis motus: Et ita reperit noster intellectus medium & principium operis naturae per rationem finis philosophicaliter. Cognitio rationis factae per reuolutionem contrariorum inueniendo practicam respectu naturae. Si ergo calor, de quo causatur prima actio operis naturae, est subtiliter temperatus & bene continuatus sine additione aut diminutione, sed secundum quod intellectum est intendendo ad aspectum naturae: motus illius, qui est sua actio per suam uniformitatem nobilitatur. Et postquam iste motus sic erit sublimatus, nunquam uidebis resolutionem exaltatam. Et si solutio est sic appropriatata, mistio inde saltabit, quae est fortiter illuminata. Et si mistio est in tali forma facta, causabit unitatem, quae est natura mouens, cuius proprietas causat perfectionem, quae est finis & conclusio operationis. Quare patet, quod quum omnes istae perfectiones descendant a calore temperato, quae est, prima operatio, respectu subtilis uniformitatis materiae naturae, quae est spiritualis, cuius actio refluit & respicit suos fines, & in quantum elongatur ab actione praedicta, scilicet a motu subtili, in tantum succedentia erunt diminuta a facto completo: & in quantum primi motus subtiles erunt meliores, in tantum meliorabuntur succedentes uoluntati naturae. Si bene intelligis naturam, bene intelliges suas operationes, quia ei assimilantur per uniformitatem. Fili, natura est una fortis compositio de materia subtili & uniformis, humida & uiscosa, animata calore per suam claritatem, quae est uirtus coelestis, quae natura non indiget comhositione uel multiplicatione alicuius alterius materiae, quia ipsa continet in sua compositione totum illud quod iudiget de quatuor elementis in sua perfectione, & extra ipsam nihil continetur quod sit necessarium suo composito: quare, si aliam rem ibi imponas, tu non cognoscis naturam, nec unquam habebis perfectionem suae operationis. Et si eam cognoscis, tu scies omnia sua opera, quia quum nostra medicina debeat fieri de pura natura, & natura pura non sit alia res, nisi talis compositio, quam supra diximus, necessaria res est, quod unitas suae operationis aequipolleat uniformitati suae compositionis. Et sic potes intelligere, quod opera nostrae medicinae, quae ipsa facit dum fuerit excitata per calorem extrinsecum, non sunt nisi opera naturae, quum dicta medicina sit de istamet natura, quae non est aliud nisi uera compositio purissimae naturae. Et hoc scimus per sensum experientiae, quem nobis in sua sublimatione demonstrat, quia omne illud quod non est de essentia sui compositi segregat & separat, sicut pertinet per suas partes puras splendide coelestes se aemonstrando sine macula pro faciendo congelamentum, quod est in igne permanens: Sic ostensum est, quod non indiget aliqua alia natura, ut ueniat ad finem suae perfectionis. Et postquam intellectus comprehendit causas & opera media: & uisis omnibus illis, scilicet principiis et fine, non potest esse quod homo possit errare, postquam habet principium bene continuandi ignem: idcirco omnes operationes superius declaratae per hoc quod sequitur, ponuntur rei petitae: Non quod intelligas, quod solutio facta per diuisionem & per attractionem sit per ignem communem cauiata in natura per generationem uel renouationem indiuiduorum in similitudine suae speciei, imo proprie causatur immediate per calorem confortatum, qui in natura propinque & intrinsece illuminatur claritate coelesti excitata, & non adhuc per calorem communem immediate, sed per uirtutem modus, causarum mobilium, mouentium & motorum, in tantum quantum natura requirit, quia motus est causa excitationis caloris naturae, qui calor prouenit ab igne qui est fortior elementorum existentium in compositione naturae. Praeterea potes intelligere, quod ignis existens in compositione naturae, est quarta pars naturae, & alia pars quarta estaqua, alia terra, & alia aer: tali modo; quod debes intelligere, quod quodlibet illorum quatuor elementorum elementatur magna puritate. Et ita de quatuor naturis puris est illa composita per talem proportionem, quam requirit forma & species nostri argenti uiui, quod est natura composita de quatuor sine transgressu mensurae aequalitatis, per quam resultat nobilis proprietas quam custodire debes ab omni igne combustibili. Quoniam si aliquid praedictorum elementorum, & maxime ignis dissoluatur & separetur a composito naturae per aliquem ignem extraneum, forma corrumperetur cum suis proprietatibus. Sic etiam fiet, si ei admisceas terram naturae extraneae, quia sua terra est ei proportionalis aequalitati aquae, aeris & ignis: & aer commensuratur ei aequalitati aquae, ignis & terrae: & ignis similiter ei proportionatur aequalitati aquae, aeris & terrae. Quare necessarium est, quod unum non resoluatur sine alio. Et hoc sine adiunctione rei alterius naturae: intellige ergo principium nostrae resolutionis factae suae merito compositionis, & non dislocationis scilicet elementariae, sicut fit resolutio sophistica in aqua communi, seu uulgari: quae resolutio ostendit separationem sicci & humidi, quae natura elegit per comparationem, & per consequens demonstrat destructionem formae per motum rerum elementarium motarum & mouentium, quae sunt in supradicta compositione naturali, quia motus rerum mobilium existentium in composito, est causa excitationis caloris naturalis in rebus corruptibilibus & generalibus sine inflammatione, uel sine consumptione humidi radicalis. Tamen motor causarum mobilium qui est in compositione elementaria secundum plus aut minus causatur immediate per calorem extrinsecum proportionatum aequalitati motus omnium illorum elementorum, ne unum resoluatur sine alio ad conseruandum suam speciem, quae est de omnibus suis elementis in forma argenti uiui, & talis calor est informatiuus toto composito. Sic intellige de fixo & non fixo, donec se inuicem amplexentur, quoniam uolatiuum non portat in ipso causam exterminationis, per quam possit diuidi in partes compositas, imo totaliter uolat, aut totaliter manet sine aliqua resolutione elementaria, sicut patet per suam formam, quia si ignis separaretur ab humido, forma corrumperetur, quae est certa elementaria proportio: ita, quod nullum elementorum suorum separaretur ab aliis in eorum perfectis resolutionibus sub conseruatione speciei in forma argenti uiui: Quare recolligendo omnes causas, potes cognoscere, quod secundum quod ignis communis bene fuerit informatus per sapientem intellectorem ad exigentiam propriae naturae, causabitur fortiter & plenitudinarie suus motus, qui est excitatio & proprie directio ignis in natura existentis: & secundum quod calor naturalis fuerit a dicto motu excitatus per omnia sua elementa cum omnibus suis motibus, quae debes fixare in tuo intellectu, quia subiecta sunt hoc modo, quod gentes ignorant. Ergo quum motus sit causa caloris in causis naturae generat de illis & pullulat feruorem, quando calor extenditur, qui est de propria essentia materiali naturae, sicut dictum est supra ad causandum feruorem, quem causat per digestionem magnam sine hoc, quod partes cempositi naturae aliud mundi sentiant, aut non sentiant. Quoniam si perditionem haberent sentire in eorum mutatione, forma compositi corrumperetur. Ideo inspicias ad ignem, quando eum facies ne sit nimis fortis, & non transeas metas uerorum motuum existentium in informatione ignis nostri secreti ( scilicet furni secreti ) quia motus nimis subitaneus nimis inimicatur naturae, ut patet per rubedinem uisam ante suuln terminum, qui iam declaratus est. Iste est qui dissoluit & resoluit partes suas existentes de essentia purae naturae, & per uinculum amoris dulciter eas amplexatur, & alias effugat sine cremabilitate, quia non sunt de genere sui compositi. Et per istas causas potes satis percipere, notare & intelligere, quod si ignis est nimis fortis uel acutus motus spirituum fortiter decipietur. Et si fuerit nimis fortis calor naturalis non resolutus sentiens ignem pungentem nitetur seruare partes sui compositi sine resolutione nunquam facienda, quoniam uiles partes cum puris in proprio Mercurio obuiabit ignis naturalis fortiter defendens, & omne resolutum in spiritum sentiens ignem supradictum non intendit unquam operari ad corruptionem generationis, imofit cum corruptione destructionis, per quam actus et renouatio specierum manet corruptus per subitum actum ignis ardentis comburentis causam fixam, scilicet thelon, qui prius demonstratur sine resolutione, eo quod spiritus recedit, qui deberet dissoluere eum, et defendere contra magnum Draconem totum deuorantem. Ideo cognoscas & directe scias, quod quum uolatile nonsit de se fixum, non potest expectare ignem intrantem in materia per extraneum motum, nec cum sua causa fixa consequenter potest esse fixum, quum habeat fugere. Quae fixatio indiget fieri de materia tenui tam ignis quam materiae essentialiter. Et sic debes intelligere calorem naturae uenientem a motu ueniente de calore communi ( uel contrarii ) ut uidere potes per praesente figuram practicaliter. Figura practicalis operis naturae. Initium Calor Resolutio Motus Resolutio subtilis Indiuidualis Mistio Perfectio Finis operis Calor Motus Calor subtilis. subtilis naturalis Recapitulatio artis intellectualis cum diuisione suorum membrorum. Si cupis habere & consequi perfectionem, quae est perfectio operis & totius istius artis, oportet sapienter considerare primo naturam & formam, per quas materia portata estad perfectionem: & quum hoc sit necessarium scire in causa petita & requisita, quae superat totum naturae cursum, nec eam possis habere, nec realiter possidere in forma aut materia sine operatione: tamen ipsam potes scire & satis bene intelligere per uirtutem spiritus agiographi recurrendo fini naturae, qui portauit suam materiam ad perfectionem auream, per certas experientias demonstratiuas regulatas a doctrina intellectuali acquisita per dictam uirtutem. Quoniam talis doctrina facit uidere causas inuisibiles per sensibilitatem, & hoc secundum quod magis aut minus est regulatum, tam per sensum rationis, quam per instrumentum demonstratiuum cognitae experientiae super materiam naturae, per talem intellectum sic acquisitum poteris habere totam scientiam operationis naturae istius latitudinis. Quare per talem scientiam poteris in posteris multum bene te custodire & dirigere, uel dirigi per instrumenta demonstratiua, quae habebis in mente tua in omniopere artis cum paruo adiutorio. Modus recurrendi ad opus naturae est duplex: Primus est, quod tu habes considerare compositionem auri, quod natura creauit tam in forma & in materia, quam in perfectione. Et hoc fiat, ut quando habebis notitiam dictae compositionis possis asiimilari naturae, & ipsam sequi in quantum possibile est sine transgrediendo latitudinem, quando eris in nostro magisterio. Secundus est, quod habeas perscrutari compositionem aliorum metallorum, & causas eorum tam in forma, quam in materia conuenienti, & nihilominus mouenti quantum ad operationem, quae perscrutatio completur per differentiam contrarietatis sicut demonstratur per propriam naturam eorum remotam a perfectione omni homini clare intuenti. Iste modus datus est ad cognoscendum euitationem erroris in operibus artis, sed primus in quantum est perfectiuus, datus est ad bene intelligendum, cognoscendum, sciendum & continuandum opus philosophale respectu perfectionis naturae, & ad supplendum & corrigendum causas erratas per casum fortunae. Unde dicimus post patres nostros, quod nisi cognoscas corpora omnium metallorum cum natura principiorum illorum tam occulte quam manifeste, & nisi haec sciueris, nunquam scies causam, quae est superans in superatis, nec quae est diminuens in diminutis. Et qui per istum modum non procedit inuestigare causas naturae, nunquam erit in suo processu uerus philosophus, imo potius constringet eum utilitas ignorantiae per causam necessariam ignoratam per obfuscationem & tenebrositatem magnae confusionis, nec unquam poterit peruenire ad perfectionem transmutationis praedictorum metallorum. Forma igitur artis intellectiuae ad habendum notitiam per ueram doctrinam de supradictis, est perscrutandi per directum instrumentum naturam causarum, de quibus dicta corpora immediate & gradualiter descendunt usque ad eorum principium, quod dicitur prima materia compositionis eorum in natura radicata: Et est primus gradus & principium istius latitudinis. Et secundum quod tu cognoscis gradus, successiue tu debes intelligere sine transgressu naturae eorum actiones aequipollentes caloris eorum informatiuorum continue, quia omnes aequipollent una alteri tali modo, quod natura cuiuscunque gradus requirit actionem propriae proprietati suae tolerabilitatis. Et sic quum tu habueris notitiam supradictam per inuestigationem propriam artis intellectiuae sine transgressione metarum rationis cooperantis sub istis instrumentis demonstratiuis ( uel diuinis ) quae regulant sensum & totum intellectum, per quae erunt eorum causae patefactae & demonstratae per realem cognitionem, quae cognitio est directe nota per proprietates graduum, quae sunt in scala philosophali, scilicet per doctrinam mediorum eorum, & eorum propriorum extremorum sicut immediate dependent ab eorum propinquis naturis, ut supra dictum est, & satis demonstratum per figuram perfectionis intellectiuam, & per figuram operatiuam perfectionis, per quas potest haberi cognitio intellectiua naturae omnium corporum diminutorum a perfectione per instrumentum contrarium respectum habentem in oppositum dictae figurae intellectiuae, quae est perfectionis, uel suorum instrumentorum perfectiiuorum, quae per ratione elongantur abeorum causa contraria, sicut apparere potest per praesentem figuram, quae est perfectiua & imperfectiua ad finem, quod tu intendas & uideas defectus eorum per contraria uincula formata cum differentiis. Corruptio Perfectio Uniformitas figura perfectiuorum Mistio Confusio Difformitas figura perfectiuorum Per hanc figuram patet, quod difformitas est instrumentum contrarium uniformitati, & quantum plus est sibi contrarium, tantum elongatur a perfectione, & magis participat imperfectionem, quae est corruptio & instrumentum contrarium perfectioni, quoniam omnis causa demonstrat suum effectum magis propinquum secundum proprietatem suae naturae & concordantiae, uel contrarietatem per alias differentias causatas secundum plus uel minus: quare quum natura sua sit difformis, uult et requirit sua improprietas imperfecta per potestatem suae naturae scilicet imperfectam, quod materia sua perueniat in causam imperfectam. Uei uatamen debet intelligere hoc esse ex parte fragilitatis naturae, & non ex parte formae proprietariae, sed performam cognoscitur perfectio uel imperfectio materiae in quantum forma recipit determinationem suae materiae: quoniam sicut eam recipit, ita eam demonstrat, et per illa ntrauit instrumentaliter sua materia in esse perfecto uel imperfecto: Quare concluditur, quod si tu cognoscis naturam formae, iam uero cognosces meritum materiae, si sit perfectionis uel imperfectionis: Ergo considera formam respectu materiae, quia forma, de qua fit proprietas, est summum instrumentum, & per hoc instrumenticpotes acquirere multas artes reales, quae secretae & occultatae sunt in natura: & in quantum difformitas elongatur a perfectione, & appropinquat in perfectionem, in tantum potest sentire tuus spiritus, quod summa uniformitas appropiniquat magnae perfectioni, et elongatur a magna corruptione, et tanquam confusae appropinquatur difformitati, & ab uniformitate elongatur: sic mistio appropinquatur uniformitati, & elongatur a magna difformitate per uirtutem proprietatis auri causatae a perfectione. Sed quum omnes causae cognoscantur per radicem suae formae, & sine ipsa cognosi non possunt, ideo loco exempli in capitulo sequenti dicemus, quid sit forma. De forma & eius consequentia. Tu primo debes intelligere & realiter notare leuando spiritum per sublimationem habendo intellectum, quod quum uelis habere realem perfectionem, oportet te euitare omnes casus, qui sunt contra naturam, & eligere, ac accipere omnes naturales, de quibus prima haec est praecessiua, quae est perfectionis & materiae uere unitae, uel unitatis quatuor elementorum, quae dicuntur argentum uiuum cum. proportione formali, quae est species realis, cum forma Mercurii, per quam resultat magna proprietas, quae perficit eum in esse naturali, & in specie communi nobili & generali, per quam conseruantur ab eorum corruptione omnia septem metalla. Quapropter si uis scire instrumenta huius nobilis specieiipsa sunt omnia complexionalia, quorum in generali est propria operatio per nobile instrumentum ui proportionis in esse naturali istius latitudinis, hoc est dicere secundum suam speciem, in qua proprie omuia continentur. Quapropter si haec species destruatur, ut patet in resolutione Sophisticorum, qui nituntur dissoluere in aquam nubium destruentem naturam, & totam suam compositionem, forma, corrumpitur, & sua proprietas, & dissoluitur uera uirtus in alia latitudine, & omne illud, quod in eis continetur, sicut nobis demonstrant istrumenta magnae latitudinis, quae est superius descripta. Unde dicimus, quod in sequendo filios doctrinae, quomodo debeat fieri dissolutio indiuiduorum, scilicet, quod fiat sub conseruatione earum specierum, in qua & per quam conseruatur nobilis proprietas, quae facit ligamentum & unionem rerum iniscibilium per amorem assimilantem eorum proprietati, quae iam alterata sunt sub conseruatione earum propriarum formarum. Uis adhuc scire plus, quae sit uirtus formae? Est illa, per quam materia est contenta, sicut res diuina & digna, non quod forma uirtuosa contineatur per materiam, quia in natura non est desiderata materialis forma, quum de ea non indigeat in esse diuino uel diuinali, sed tantummodo ad esse diuidui: quapropter indiuidualitas prouenit a proprietate materiae, quae desiderat perfectionem, sicut causa imperfecta. Et a proprietate formae uenit dignitas diuinalis, quae est causa perfecta, & perfectio nata dictae materiae in esse completo secundum quod summus dedit naturae istius latitudinis. Propterea tibi demonstratum est, quod materia corrumpi habet sub sua forma prima scilicet aurea, & gubernari & regi sub sua potestate, quia sic se habet, quod dat pro restauratione suae materiae propriam speciem, ideo consequitur formam, quae portat eum ad perfectionem: propterea sulfur nostrum quod fit, non est aliud quam argentum uiuum, in quo est forma continens materiam totius de quo indiges. Si hoc potes intelligere per magnam realitatem, tu intelliges omnes alias causas per naturam factas sub conseruatione earum specierum in corruptione indiuiduorum: Ideo custodias spiritum, ne euolet in corruptione aut resolutione suae propriae materiae cum omnibus suis elementis, quia ille est qui reformat aut restaurat uitam euntem contra mortem omnino rem destruentem, nisi forma sua eam custodiat per suam perfectionem. De materia & eius diuersitate. Dictum est superius & realiter demonstratum, quod uniformitas in materia est causa immediata. magnae perfectionis, & diuersitas in substantia, est causa corruptionis. Per ista duo contraria instrumenta demonstrantur opera sulfuris & argenti uiui omni filio doctrinae scire uolenti naturam corporum attingentem perfectioni uel imperfectioni, per quae manifeste cognouimus opera sulfuris & argenti uiui media siue instrumenta clarae experientiae, quae uidimus per regimem earum fixationum, quoniam quum sit res notabilis, quod sulfur non possit fixari sine euolatione, nisi prius calcinetur, illud calcinabimus, & inueniemus in calcinatione, quod tota sua humiditas radicalis exterminabitur, ita, quod in fine per nullum artificium fundere non potuit, quamuis per imbibitionem suae terrae cum secundo suo spiritu non fixo inflammabili, habuisset aliquoties fundere per uirturem sui spiritus motiui imbibiti in partibus suae terrae cum magna ignitione. Sed in fine, quum non fuisset fixum omni tempore in sua operatione portabat nigredinem uel cremabilitatem per exaltationem & resolutionem suae substantiae non fixae & inflammabilis. Et hoc tibi demonstrat natura cupri, si suas causas scis inuestigare. Adhuc quum fixamus istam secundam substantiam, uidemus humiditatem illius radicalem totaliter exterminari & falli in flammam in sua calcinatione, & in substantiam terrestrem realiter reuerti sine aliqua fusione, nec sine qualicunque ingressu. Et haec experientia satis tibi monstrat naturam ferri, quia cognoscimus quod portat sulfur fixum, cuius proprietas est non posse fundi ratione exterminationis suae humiditatis, nec sua humiditas non fixa potest eum in confusione seruare, quin debeat cremari usque ad finem suae exterminationis in terram turbatiuam omnino effectiuam contrarietatis, quae est instrumentum oppositum, & contrarium uniformitati. Unde nos concludimus, quod proprietas sulfuris est confusio in substantia, quae confusio est contra ueram mistionem: & adhuc magis habet proprietatem sulfuris difformitas in substantia, quae est contra uniformitatem, & non tautum non portat corruptionem in se ipso, sed in omni alio, quae est perfectionis. Quare declatum est, quod tenet ambiendo & amplexando omnes operationes, quae sunt contra naturam, & quae sunt corruptionis. Totum contrarium istius uidemus in fixatione arg. uiui, quod fixauimus duobus modis sine exterminatione suae radicalis humiditatis: Primo fixauimus eum per conseruationem suae innatae humiditatis complexionatae in sua propria terrain proprio igne per moram temporis, uel per cautelam bene conseruatam: deinde fixauimus eum cum festinatione ad uidendum exterminationem sui humidi in terram & ad tentandum suae fixationis uirtutem per praecipitationem, quod reuertitur in terram ponderosam mortuam sine uiua luciditate, sed postea per sublimationem successiuam dictae terrae fixae uiscosae, & densae in radice suae naturae cum uita imbibitionis et mistionis suae secundae substantiae non inflammabilis, inexterminabilis, uidimus quod fuit fixum, et in ueram fusionem conuersum, et puguam ignis superauit in eo quiescendo sine operatione: Et hic modus passus est ignitionem, & primus est sine ignitione. Intellige secundum gradus medicinales, & non corporales, quia ignitioes medicinales sunt sine ignitionibus corparalibus, & cum ignitionibus corporalibus. Et sic declaratur, quod argentum uiuum est sufficiens dandae perfectioni cuilibet gradui, scilicet, aut cum ignitione, uelsine ignitione. Unde potes intelligere, quod substantia argenti uiui fixa est causa retardationis suae fusionis. Sed substantia fixa cum uolatili per uniformitatem, est causa fusionis sine ignitione. Causa perfectionis istarum fixionum sunt proprietates argenti uiui, de quibus prima est uiscosa in substantia subtilisine separatione: Et per hunc intellectum dimiserunt Philosophi in scriptis ad finem, quod filii doctrinae habuissent perscrutari dictam compositionem lapidis in forma, quia argentum uiuum per nullas causas exterminationis se in partes diuidi permittit, quia aut cum tota substantia sua ab igne recedit, aut cum tota sua substantia in igne remanet stans: & hoc est notum in praecedentibus. Et ideo tibi datum est intelligere, quod quum tu fixas unum elementorum, tu fixas omnia alia cum tali proportione, qualem natura requirit, ut supra diximus: Unde resultat forma, per quam omnes sapientes dixerunt, quod cum rota circulari lapis debet fieri de omnibus suis elementis. Alia proprietas est densitas in substantia subtili adhaerenti humiditati radicali sine terminatione cremabilitatis, & per istam causam fixatur sine consumptione suae humiditatis, scilicet proportionabilis ad formam, & accipit requiem in igne ratione suae magnae densitatis, & sui nobilis ponderis. Alia proprietas est compositio fortis & uniformis a natura, et per hoc non dimittit se in suis operibus separari, nec diuidi per partes, sicut facit sulfur, quin indigeat per suam proprietatem, aut totalis ter exhalare, aut totaliter manere: quum sit substantia exceptiua totius operationis, & per consequens totius combustionis, quam ignis non potest superare, imo superatur. Quare quum aliaeres sint combustibiles, & in fine exterminetur, et in flammam deficiant dempto arg. uiuo per suas proprietates, quae sunt causaenaturales perfectionnis. Quum ergo arg. uiuum sit de substantia uniformi: estigitur manifestum, quod ipse est causa magnae perfectionis, quam uniformitatem sequimur assimilando suae naturae per commistionem sui, sulfuris factam in loco decoctionis naturalis. Si ergo argentum uiuum ratione suae uniformitatis est causa perfectionis, sulfur per suam difformitatem est causacorruptionis in omnibus proprietatibus, & sic in omni genere caloris sicut ostensum est per rotam finientem metallorum imperfectorum, cuius contrarietas docebit proprietatem argenti uiui in sua fixatione, per quas causas docuerunt Philosophi ad finem, quod filii doctrinae per ignorantiam proprietatum sulfuris non caderent in errorem: Quod quum argentum uiuum, quod est caput & fundamentum, & radix operis, non possit fixari sine uapore alicuius sulfuris in natura calentis, praeceperunt, quod illud acciperent de suam propria substantia appropriata naturae terrae per subtractionem suae foecundae humiditatis cum fixatione & calcinatione, quia substantia sulfuris noest aliud, quam appropriatio ipsius in materia terrae subtilis per congelationem, quoniam quum sulfur sit actiuum principium congelandi suum Mercurium, cogitare potes, quod indiget calore temperato, cum quo possit digeri substantia arg. uiui. Adhuc ad complendum dictam congelationem, oportet quod habeat penetrare totam substantiam Mercurii: Unde oportet, & est causa necessaria, quod dictus calor sit de temperata acuitate: & ideo opus est illam humiditatem ingrossantem calorem separari cum cautelis per industriam, & per ignem appropriatae calcinationis ad euidentiam & respectum suarum causarum iam primitus cognitarum per operationem. Unde dicunt, quod arg. uiu. conuertitur in purum sulfur, quando congelatum est, & quanto plus calcinatur, tanto melius appropriatur naturae terrae, & elongatur a proprietate arg.uiui, per quam elongationem acquirit proprietatem sulfuris. Obseruatio, alias conseruatio. naturae mediae perfectiuua & homogeneae. Tquia sulfuris proprietas fixi, terrestris, cuiuscunque generis fuerit, impedit ingressum et fusionem, quamuis non sit inflammabile, tamen habet in se proprietates praedictas contra arg.uiuum, acquisitas ratione perdurationis suae primae naturae, quae est de pura unione primae conpositionis: quia sulfur terrestre non est de homogeneitate Mercurii. Et quamuis talis substantia sulfuris sit de compositione Mercurii, non tamen de tali proportione, quin oporteat ipsum separari a misto proportionabili tam per artem, quam per naturam: quam separationem appellamus calcinationem philosophicam, quae ducit nos ad ueram proportionem & puram naturam: quia illud, quod est uere proportionatum, non portat in se aliquam superfluitatem: quare cum substantia terraesit difformis respectu purae proportionis naturae intrinsecae ratione suae grossitatis extremae, ipsa impedit & resistit uniformitati suae aquae uiscosae, quae est ex compositione proportionabili intrinseca euacuata cum natura perfectionis. Ad euitandum istum errorem omnibus filiis ueritatis reuelauerunt Philosophi duas ueras & claras doctrinas ad attingendum secretum naturae. Prima doctrina est, quod quum habeant accipere, nisi substantiam mediam, quae participat inter grossum & simplum, quia non tenet aliquam superfluitatem, immo est pura natura & homogenea proportio grosso & simplici: grossum deponimus per sublimationem, quum non sit transitus de extremo ad extremum, nisi per sua media. Ista auctoritas habet locum in multis aliis locis secundum naturam cuiuslibet elementi. Causa perfectionis totius nostri magisterii, est ista substantia media, facta de duabus proprietatibus, scilicet sulfuris incombustibilis, & argenti uiui inexterminabilis per artem magisterii, cum adiutorio concordantiae naturae homogeneae & proportionalis: quae substantia per suam subtilitatem nunquam turbat ingressum, immo potius causat bonam fusionem, quum ratione subtilitatis sibi deposita sit forma & impreßio causa suae figurae. Ista est minor pars fecum, de qua indiges in sublimatione Mercurii, qui debet superari ab argento uiuo in quantitate: & ideo dicit Geber, quod minima pars illorum sufficit cuilibet experto: nam quanto minoris quantitatis fuerint feces, tanto maioris exuberationis Mercurii necesse est esse, quia quanto minus est de corpore, & plus de arg. uiuo, tanto plus nobilitatum est arg. uiuum & exuberatum in potentia perfecta. Si uero econuerso, tunc econuerso. Quare adhuc non cogites, quod ista substantia media sit corporum, uel arg. uiui immediata perfectio, quamuis sit principium, perfectum, inquantum participat cum natura media. Et non erit finalis perfectio, donec primitus coniungatur cum perfectione suae fixationis, quae est ei operatio propria secundum exigentiam suae propriae naturae: quae fixatio fit seruando suam uolatilitatem, confortando naturam fixam super causam uolatilem, per nutrimentum dictae substantiae cum suo proprio argento uiuo in igne, in quo similiter retinetur natura dicti Mercurii. Propterea scias, quod quum dicta substantia non sit fixa sine ista operatione, quae est ei pura, propria & finalis, licet propterea non perdat actum faciendi nobilem impressionem, quia hoc scit consequi, tamen faciliter cum corporibus non firmatur perdurabiliter. Alia doctrina est, quod quum argentum ui. sit tantae perfectionis, quod habeat superare sulfur per mensuram rationis in sua commistione, & illud multuum bene decoqui, donee sit congelatum, sed non propterea fixum, tamen fixatur congelando secundum proportionem, uel cum tali nutrimento, quod sit cum igne proprio: dictum congelamentum in suis cameris uel cauernis fixatur armoniace, quia quum Mercurius cotineat suum uerum sulfur in terra multum subtili, quae est prima causa suae fixationis, paruum additamentum sulfuris naturalis sufficit ei in adiutorium suae inspissationis. Propterea, si substantia primi sulfuris in quantitate superabit substantiam argenti uiui, proprietas corruptiua superaret in suis actionibus proprietatem perfectiuam, & tunc mollities metalli istius medicinae esset cessiua, & non extensiua: & ita per rationem proprietatis sulfuris uisa est proprietas argenti uiui, quae dicitur extensiua in sua commistione. Quapropter declaratum est, quare talis operatio non est naturalis, nec similatur naturae, quia natura in sua decoctione facit superare arg.uiuum in sua mistione, quum ipsa sit causa perfectionis, sicut patet in auro, quod datum est nobis in exemplum: unde dico uobis, quod quum sit inter alia corpora compositum de minori quantitate sulfuris, & maiori substantia arg. uiui, propterea inter alia corpora mineralia praeseruatur a combustione & inflammatione, quae est proprietas argenti uiui perfecti, sicut demonstratur per aliud signum proprium, quia quando aurum ponitur in puro Mercurio, talis amplexus fit de uno in aliud, quod per dulcem amorem nascentem ab eorum natura unum copulatur cum alio sine separatione, sicut uidimus per praeparatorium fermentationis, quia de corpore fixo miscetur cum causa non fixa, quae postea fixatur per uirtutem fixi, dum seruata fuerit eorum uirtus media, quae debet exuberari & confortari per scire authentcium sensibilitatis. Quare scire ualeas, & cum forti notitia figas in tuo animo ad uidendum, quid sit perfectio & causa illius, quoniam si corpus alteratum non recipit leuiter arg. uiuum quodcunque sit, uel suam propriam substantiam, iudica illud certe esse multum elongatum a magna perfectione. Ista figura est de metallis imperfectis, in quibus est corruptio sulfuris & argenti uiui secundum diuersas mensuras, ut per actiones circuli, quae est de Generatione Ueneris & Martis cum ignitione, et stanni, & plumbi, & econuerso. Excellens Nimis fortis combustio & perditio Calor motus Resolutio diminutus diminutus cruditas sine diuisione Prima actio Secunda actio Tertia actio Parum puri cum minimo impuro Grossum cum simp. creata Confusio Difformitas Minimum puri cum modico imp. grossum cum simpl. cruda Quarta actio Ultima actio. Post¬ V 4 Pose quam declaratum est, quod argentum uiuum est causa magnae perfectionis, ut patet in auro & argento, de quibus fac medicinam, sicut tibi diximus, sed non uulgariter. Unde dico tibi, quod intelligere uelis cum isto praeambulo, quod de argento uiuo non fixo non potest fieri, nec etiam de fixo: immo fit de certis mediis cognitis caris in natura, uocatis et nominatis arg. uiu. quae media non sunt in toto fixa, nec omnino uolatilia: & secundum mensuram eorum fixationis & uolatilitatis poteris inuenire grossitiem ignis appropriati per signa coiuncta cum adiutorio simplicium: quoniam aliqua media sunt talis naturae, quod grossities fixa patitur ignem fortiorem, quam simplicitas, quia magis denatura fixa, ideo plus superat ignem quam uolatile, ut pertinet. Uis scire propriequae res sit media, & totum effectum? Est una substantia realis composita uaporabiliter de duobus contrariis simpliciter diffentibus specie et non genere. Tamen non intelligas, quod contrarietas sit tam magna, quod per eam corrumpatur formalis species generis: immo est causata sub tali mensura, quod forma conseruatur in corruptione eorum, uel indiuiduorum ad uoluntatem naturae in certa proportione, quae proportio ostendi non posset, nisi per figuram & per operationem magistri. Intellige ergo mensuram contrarietatis, quia corruptio indiuiduorum causatur per eam, & in eamet fluit latitudo sine permutatione propriarum specierum, aut deturbatione, & sine fallacia proportionis, sicut fit in sosa ( uel soda ) & silice in uitro, quae de una latitudine in aliam permutatur, quando tota natura herbae perdit suam figuram, & in uitrum terminatur, quod est de natura lapidis: ergo tu potes bene percipere, quod talis corruptio transit proprias metas generationis, per quam natura mutat suas proprias partes ad similitudinem suae speciei sine transgressu suae latitudinis, sicut uidere potes de metallo ad metallum. Unde dicimus pro certo, & clare uidere possumus, quod tunc species mutatur, quando genus unius in aliud transmutatur, & proportio transcendit suam mensuram per magnam destructionem innatae naturae, quia corruptio fortis, quae deuorat speciem sui primi generis, similiter conuertit materiam mortuam in aliam renouationem, quia intantum nonpotest corrumpere, nec mutare, quin sub aliqua forma habeat terminare: ita quod multo melius est, quod in planta transmutatur in aliqua figura existenti in potestate sui proprii generis sine transgressu metarum propriae latitudinis. Quapropter cognoscere potes, quod quando corruptio infra terminos suos sine transressu figurarum sui proprii generis fit, tunc renouatur bene cum suis indiuiduis per speciem conseruatam cum corruptione similis generis: & hoc omni tempore aduenire per propriam corruptionem, secundum quod mensurata est per artem Geometriae: tamen si per eam solum uis eam mensurare, & credas hoc modo bene facere, nullo tempore poteris consequi hoc, quod natura habet facere, quia est iuris uel uis ) naturae & non artis ponentis suam curam similia opera facere, sed eam non potest attingere, nisi sagax natura per uim suam ingeniosum ei adiutorium tribuerit: ideo require naturam, quando ars te deficiet, quod tibi uelit succurrere per proprias mensuras, quae arte cognitae sunt per proprias formas causatae solum per solam naturam, & nunquam per artem: & intellige media et eorum propriam naturam; quia magnum secretum & nobilissima scientia est in rebus confusis diuersae naturae, quae sunt omnes unius generis, positae per mediocritatem in unitate, per quam causatur fortitudo metallorum de omnibus uirtutibus existentibus, uel quae possunt existere in ista latitudine mineralitatis. Quoniam extrema sunt secundum formas confusas in propriis mediis per naturam compositis cum adiutorio artis, quorum natura ad uoluntatem Artistae, facit uertere suam substantiam totam fixam uel fugitiuam: & hoc fit sine dubio secundum quod unum contrariorum superat aliud: unde unum dicitur propria causa uolatilis, et aliud dicitur causa fixa per substantias diuisas contrarietate. Quare tibi patere potest, quod de uno, nec de reliquo, lapis fit, sed de duobus simul, quum in alium modum non poßimus de uolatili in fixum, nec de fixo in uolatilem, nisi per media teneantur eorum naturae in unitate compositionis perfectae. & quando dicta media sunt completa & fixa, tunc uolatile tenetur & ligatur per fixum, quem fortiter tenet concatenatum, ita quod postea ignis eum non superat, sed superatur: tam magna est colligantia, quam solutio fecit illorum inuicem in concordantia facta per catenam nobilis mistionis. Iam incipe tuam corruptionem, quae est proprium instrumentum dissolutionis ad habendum media, quae tibi supra diximus, quia illa sunt principia artis philosophalis ad habendum finem, & complementum tui desiderii: & bene intellige formas eorum, quia de aere & terra, quod nos appellamus aquam, est uerus Mercurius Philosophorum, sine quo nunquam potes aliquid finire. Duo extrema aquae, quam nuper tibi descripsimus, sunt arg.uiu. uulgi quod est totum aereum, et terra mineralis, quae est fixa & permanens, de quibus separatur alius aer fortior in natura. Deinde quando aqua est facta, quae computata est pro extremitate aeris, qui tenet medium inter aquam & ignem, uideas perfecte omnium elementorum intrinsecationem & amplexionem: quoniam si illa intelligas, tu intelliges magnum lapidem & perfectum ipsius. & non sis festinus, quando eris in opere, sed suauis ad principiandum seu incipiendum, quoniam uirtus in isto opere est habere patientiam, postquam opus est inceptum cum continuatione. Ergo sublima cor tuum ad omnipotentem Deum. Explicit Theorica huius artis intellectiuae. Quamuis iste liber hic intituletur Ars intellectiua, tamen Raymundus in suo Uade mecum, siue clausula testamenti in tertio principio practicali, in capitulo, Quod terra debet esse ex duobus corporibus, in fineante capitulum, Quae sit materia lapidis, & quae requiuntur & c. uocat librum istum, Tractatum de intentione Alchymistarum, quia ibi remittit pro mensura reductionis ad capitulum Practicae congelationis per uiam reductionis, quod sequitur in secundo libro. Practica Raymundi Lulli. Corruptio & depuratio fiunt simul. subtrahendo partem causae ( uel essentiae ) corruptae. Qui hoc scit facere cum notitia habita per uerum intellectum. Recipere ergo de uolatili, et pone fixum in eo per formam bene cognitam, quam dicam tibi: & ita pone in temperato calore, donec fixum sit sublimatum mediante uolatilis adiutorio. Sed primo debes intelligere; quod sublimatio aliquoties accipitur pro depuratione cum sua corruptione sine congelatione. Per haec tibi dico, quod comprehendas per unitatem intellectiuam operationum omnia capitula primae partis. Accipe ergo septies tantum de corpore uolatili quod fixum superet, & pone fixum, in eo per nouem dies cum continuatione ignis appropriati, qui facit motum talem, qualem uult natura: & uas, in quo ponitur supradicta materia, ponatur ad disrumpendum qualitates ignis in balneo Mariae pleno aquae, quia illud est quod conseruat per suum nobilißimum calorem tincturas placabiles a sua cremabilitate: deinde habebis duo filtra, unum subtilius altero, deinde facies tuam materiam transire per grossum filtrum in tali diuisione, quod totum uolatile non separes a corpore per nimiam expressionem, sed illud debes colare inclinando filtrum, ut tota substantia corporis dissoluti mista cum argento uiuo transeat per dictum filtrum. Caueas tamen bene inclinando filtrum, quod nihil de grossitudine corporis transeat, nisi subtiliter colando: deinde recipe filtrum subtile, & totum illud, quod per grossum colauit, fac per subtile transire, donec senties corpus quod est inter simplum & grossum, quod pones infraunum uas rotundum cum collo longocum quinque partibus arg. uiui. Deinde recolliges terram, quam reperies dissolutam ab uniformitate totius compositi cum cautela cognita, quam dicemus in praesenti. Processus practica, & prima rota corruptionis. Tu recipies corpus grossum a simplici separatum, & in ipsum pones de uolatili per filtrum transacto, ut dictum est, quinquies tantum, sicut de fixo. Deinde de uolatili dimitte in subtiliori filtro ad separandum terram, quam pone per se, & interdum grossum corpus cum suo argento uiuo sibi addito pone infra mortarium factum de ligno, de quo fundum sit magis planum quam rotundum, nec multum profundum: deinde gyra & uerte totum in circuitu compositum per mortarium, collige illas terras, quae sunt omnino terrestres & plenas corpore ponderoso cum conchillis, et pone cum corpore dissoluto facto simplici infra suum uas rotundum cum collo longo & hoc totiens reiterabis, donec in composito non sit plus de tali terra quam colligere possis. Deinde recipe filtrum subtile, in quo est uolatile, & illud fac colare per inclinationem ad longitudinem filtri, & sint uenae ipsius bene stratae plicando filtrum per longitudinem, super quam transit supradictum argentum uiuum bene uniformiter, & quando ueniet ad finem dicti colamenti, scilicet depurationis, uidebis unam magnam caudam plenam terra mortua argeti uiui sublimati, quam terram collige, ut dictum est supra, & pone in alio uase de uitro cum collo longo. Deinde recipe corpus grossum, & cola subtile non per expressionem, sed per inclinationem in filtro magis grosso, et simplum dissolutu iunge cum toto uolatili, & pone grossum ad partem: post fac transire per filtrum subtile uolatile, & primitus infunde in grosso subtiliato, quod erit infra filtrum, ponderoso: deinde ponendo cum argento uiuo in uase, in quo terra est: post misce grossum cum subtili uolatili transacto per filtrum subtile, sed primo subtrahes tantum quod non maneant nisi quinquies plus de subtili uolatili, quam de grosso corpore ad separandum terram, sicut dictum, reiterando actionem omnium praescriptorum, donec uideris eum mundum a terrea immunditia in uisibili figura per proprietatem primae decoctionis. Decoctionem oportet te reiterare in supradictis operibus, donec grossum corpus fiat subtile: & sic completur rota prima pro conseruatione tincturarum omnium elementorum. De corruptione per secundam rotam. Deinde fac secundam rotam circularem super corpus gracile transactum per subtile filtrum in digestione consimili primae, quae est digestio perfectionis. Et haec sunt opera quae Philosophi dicunt quatuor, contritio, imbibitio, decoctio, solutio, facta per ignem naturae, non per uiam humanam, nisi in separando grossum a subtili, & terram a compositis ad citius expediendum: quoniam quando res plena implet unam uacuam, impeditconsequi actum perfectum. Propterea subtiliamus cum leuigatione, & separamus leue a ponderoso, & econuerso sine transgressu termini propriae latitudinis, sed secundum exigentiam, quam natura requirit, & rectum ordinem operationis cuiuslibet regiminis uolumus inclinando perfectioni naturae. Putrefactio compositi. Post dictorum complementum pones in fimo totum compositum dissolutum, quem fimum prius posueris in quodam uase terreo perforato in circumferentia, quod intret balneum: & sit balneum continue plenum aqua: & hoc dicitur proprie furnus secretus Philosophorum, in quo causabitur causa supradicta, seu materia dissoluta, & continues ignem per modum supradictum quadraginta dierum spacio, quia sic stabilitum est, ut melius possit essentia perfecta separari a putrido, & leuari superius in altum per sublimationem, quae postea portatur in fermentum completum. Separatio aquae. Post dictum terminum recipies compositum, & inde separabis aquam, quae proprie fit de raritate terrae, & de spissitudine aeris per distillationem in balneo Mariae, & guberna ignem uniformiter donec uideas aquam distillari per uirtutem dicti caloris. Et hoc tibi scire facimus, quod humor, qui distillatur per calorem balnei, est aqua pura per proprietatem suae frigidae naturae, & sui effectus. Separatio sui acris. Quando uidebis quod nihil aquae poterit plus haberi per calorem balnei hoc sit in signum, quod in igne actiuiori debes separare aerem, qui est uapor magis calidus, & maioris perfectionis, quia aliquid de fixo tenet ligatum per uniformitatem dissolutionis. Unde patitur ignem respondentem sui puncto: separa ergo aerem per ignem appropriatum factum per cineres, sicut alias tibi declarauimus. Hic est fermentum superius nominatum factum de duabus naturis, de quibus componitur uirtus media, quae est inter extrema fixa & uolatilis, de quibus unum sal causabitur artificialiter. Separatio ignis. Elementorum extractio. Aere separato, deinde separandum, est elementum ignis cum simii igne cineris sicut aer, licet modicum fortiori per hunc modum, quod aqua per balneum distillata, reducatur super feces, & inhumetur per triduum, deinde per cineres distilletur, ignem uniformiter cotinuando, donec nihil per illum calorem percipiatur distillari: hoc facto, ponatur aqua per se ad distillandum in balneo, & ibi residebit post aquae distillationem ignis inferius cum modico aere immisto, quem supra cineres exsiccabis, aerem recipiendo cum alio praedicto. ( Nota hic, quomodo post inhumationem distillatur primo per cineres, quod tamen alibi primo fit per balneum: sed hoc fit hic, ut a terra per medium aquae extrahatur aer, qui in se etiam continet ignem, ideo summe nota. Rectificatio Elementorum. Elementis sic separatis, ipsa nobiliter rubificabis, quia rectificando per septenam distillationem, digeruntur cum magna appropriatione. Et nota, quod de elementis humidis separantur partes, quae non non sunt de specie suae compositionis ( de qua separatur terra, de aere ignis ) quia in uentre humidorum uel uere aquaticorum portantur species nostrorum spirituum, quae per uirtutem ignis a corpore soluuntur, et, in aquam ambiguntur: deinde bene mundantur & lauantur in magna digestione sicut alias tibi reuelauimus, & adhuc parati sumus tibi plus reuelare et dicere, donec intelligas, dum terminum suae morae pati possis, quia in scriptis nolo tradere in longa summa negocium, quod rotundum est ut pomum, quoniam in circulo rotundo habetur totus intellectus praesentis artis. Introductio reductionis faciendae per intentionem alterius digestionis per Theoricam. Quando elementa fuerint rectificata, adiunge partes fixi, ( scilicet terrae uel ignis ) comminuti per calcinationem cum humido uolatili ad dissoluendum. Propterea tibi dicimus, ut aspicias & intelligas doctrinas nostras, quas per Theoricam tibi dedimus, scilicet quod sulfur non superet magnam perfectionem uniformitatis, quae uenit ab argento uiuo: & intellige principium tuae reductionis, quam natura facit per dispositionem tui nobilis intellectus, quia unus fumus subleuatur a supradicta terra, quae est prima causa tui congelamenti. Unde aliquae partes sunt, quae sunt coniunctiuae & aliae diuisiuae: purae coniunctiuae sunt de pura essentia ueri compositi: sed quia aliae non sunt de simili causa, ideo diuidimus eas adiungendo puras naturaliter. Et hoc solummodo facit natura, quae trahit per uirtutem attractiuam illud, quod est de sua essentia, & dimittit eiiciendo per uirtutem expulsiuam totum illud, quod non est de suo composito: quae separatio nunquam posset fieri manualiter, ut plures gentes credunt sine natura cum modo debito & proprie cognito per magnum intellectum, quia partes purae & etiam impurae, quae per ignem cremantur, & in terram uertuntur; sunt ita simpliciter subtiliatae, quod non posset fieri separatio, nisi natura ibi esset, quae in suo uentre trahit illud quod est de sua essentia, & extraneum renuit. Tene certitudinaliter, quod sicuult natura ad perueniendum suae perfectioni: & quando conceperit fumum fixum in suo uentre, conuertit eum uolatilem, quando postea totum separatur a causa obscura ( cinere uili ) quae inferius remansit, & debet residere per sublimationem. Practica congelationis per uiam reductionis. Si intelligis causas praedictas, tu pure poteris congelare ad uelle tuum, quoniam sicut soluitur, sic congelatur cum obseruatione actionis contrariae. Recipe ergo de aqua separata, & de illa imbibe tuam terram secundum proportionem suae uirtutis ( scilicet nec parum, nec multum ) & post continua decoctionem in furno secreto, donec eam uideas congelari, & talem imbibitionem, decoctionem & congelationem reitera, donec uideas tuam terram albam post multos colores. Mensuram istius congelationis & dissolutionis factam per reductionem non possumus aliquo modo facere, quod sit cognita naturae operanti, nisi per scitum sensibilitatis, per quem habemus proportionem existentem inter duas propinquas mensuras, quae proportio non recedit a sua specie, & quia non separatur a sua specie, citius adiungitur in sua potißima complexione, quae est calida & humida: & ideo conseruata est per certam et cognitam maneriem congelandi, & deinde resoluendi respectu proportionis cognitae, inquantum est possibile: ergo roga Deum omnipotentem gubernatorem omnium, ut te adiuuet ueniendi per mensuram ad dictam proportionem, quia ille, qui propinquus est, maiorem partem habet in opere. Quare debes intelligere, quod dicta congelatio media & non extrema: quoniam si esset extrema, substantia gelata spiritus in humido uolatili non maneret. Iterum similiter si dissolutio, quae est eius oppositum opus, participaret in sua extremitate, generatio actionis sulfuris totaliter corrumperetur, & de facto submergeretur in gurgite sataliae, quia generaretur calor et siccitas per appositionem substantiae humidae in mensura non seruata per artem Geometriae. Propterea caueas, ne nimia siccitas uel nimia humiditas per appositionem improuise factam, uel excessiua administratio non corrumpat magisterium. Forma conseruandi praedictam mensuram propinquiorem naturae ad perueniendum dictae proportioni inquantum est possibile, est, quod tantum debet continuari dicta decoctio super compositum, quantum sua dissolutio requirit, & tantum per imbibitionem dissoluere, quantum optat per decoctionem. De hoc dabimus exemplum, ut melius intelligas nos in graduatione per signum demonstrabile, fiat una figura de septem literis considerando contraria & extrema ibi existentia, quae sunt calor, frigiditas, siccitas, humiditas, congelatio & dissolutio, ut patet in figura hic inscripta, quam omisi, quod esset manca & inintelligibilis cum aliquot lineis, donec melius exemplar nactus, apponatur a me uel ab alio. Et ita patet, quomodo omnia extrema transmutantur in eorum propriis mediis gradualiter in tanta concordantia, quod nullus credere posset, nec aliquis homo intelligere potest, nisiper scientiam sensibilitatis, quae non potest acquiri, nisi per intellectum, quem dat nobis spiritus agiographus, unde aliquam partem suae propriae essentiae in nostra mente habemus per propria instrumenta bene concatenata cum fortissimo ligamine, quae fecerunt nos intelligere & sentire magnam nobilitatem transitus mediorum, quia inquantum approximantur eorum perfectioni, intantum elongantur ab eorum corruptione. Habes ergo scientiam & claram artem infallibilem nobiliter, mensura nuncupatam, in certis gradibus propriae Geometriae, quam tibi dedi, si tibi fuerit concessa per illum, qui dat omnia, uel subtrahit ad suum placitum. Quare respicias in te, si te uoluerit inspirare perscrutando forniam, quae est propria rota ipsius graduationis, quia nunquam fuit homo nec philosophus, qui praesentem regulam in tanta amplitudine tradiderit per artem, sicut nos facimus. Et si bene notaueris intrinsecationes praedictorum, bene intelliges totum actum nostrae imbibitionis in opere completo. Adhuc intelliges hoc, quod inuenimus in scriptis per Iohel Prophetam super istam mensuram, & super omnes causas profundabiles in certis gradibus formarum cum arte, quam tibi dedimus in summa breui facta cum proprio puncto extremitatum ad contraria concordandum. Secretius omnium regiminum est forma imbibitionum omnium. Audias quid dicit Bonellus Doctor probus: In ista aqua est odor maximus. et scias pro certo, quod totus intellectus Philosophorum est in imbibitionibus, quoniam si cum aqua scias imbibere, & cum certa mensura mensurare, quia opus nostrum est in aqua sapientum, & regimen operis, quia aqua nostra facit dissolui, coniungi corpora, & gratiose depurari. In aqua est totum nostrum scire et secretum, et finis desideratus. Unde pro scientia sic tibi dedimus artem mensurae cum bona uoluntate, quam transtulimus ab arte Geometriae, &, ut bene intentum compleas, tibi nuntiamus: O mensura omnium imbibitionum quantum facis corpus placabile. O mensura aque coelestis toto mundo es sulbstantialis. O mensura quantum facis temperatum corpus. O mensura quomodo id alligas. O mensura quomodo coniungis mundum, & elongas eum a corruptione. O mensura quomodo facis corpora perpetua, et ponis in aurum omnia metalla. O mensura bene scis mundum regere & conseruare, facere mori & uiuere. Cum mensura natura regit mundum, & totum, quod est per naturam compositum. O mensura quomodo facis congelare hoc, quod dissoluisti & bene coniungere. Quare dico, si mensura non esset, nunquam profectus a lapide saltare posset. Quando uolueris ergo lapidem benedictum, de electis mediis accipias ipsum, quia medium et omnes eorum naturae, non sunt aliud quam purae mensurae. De sublimatione sulfuris, reductione completa. Quando habebis Hnaturaliter congelatum in G, et colores omnes fuerint transacti, tu recipies totum congelatum, & pones infra unum forte fundum de terra, qui sustineat ignem fortem: et fundum illud collocabis supra furnellum sine adhaerendo parietibus furni, sine alutello alio, ita quod subintret furnum dempta superficie, & sit bene lutatum contra fundum, & bene adaequatum furno: post pone supradictum fundum de terra unam magnam cucurbitam de uitro, cuius fundum sit apertum, quod sit sine fundo in tanta apertione, sicut est latitudo & amplitudo fundi de terra, ita quod iuste adhaereat uniformiter dicto fundo terreo, dum fuerit superposita, & bene inuicem sint ista uasa lutata & unita cum cappa posita super per orificium uasis uitri habentis duos alembicos: post incipe ignem de carbonibus in circuitu lutaturae uasis per superius, donec uas uitreum temperate calescat. ( Hoc putofieri ad siccandum lutaturam, & ad calefaciendum primo uitrum, ne per ignem cum flamma, quae fieri debet in furno, uas, quod esset frigidum, ubi ille ignis desupra fieret, frangeretur. Post fac ignem in furno cum flamma, & in hoc sis cautus, quia opus est ut facias tam fortem et magnum ignem, sicut potes facere, quia non sublimabitur, nisi per fortissimum ignem, quia estinter fixum & uolatile, & scias pro certo, quod est inter fixum et uolatile, sed cum fortissimo igne sublimabitur: unde magis fixum remanebit semper magis bassum, tamen separatum a suis fecibus, & magis uolatile semper altius ascendet secundum punctum ignis graduati correspondentis suae pro323 priae naturae. Recipe ergo illud quod inuenies sublimatum, & per certos gradus super D, G, congelatum, quia haec est proprie substantia Mercurii sublimata in conseruatione suae humiditatis, conuersi in purum sulfur non urens, factum et creatum de substantia inexterminabili. Ista est substantia media, ista est uirtus ponderosa, ista est forma mensurata, quam tibi supra diximus in capitulo de nobili materia, quae est causa magnae perfectionis. Feces, quas in fundo reperies de natura B & C, & separata a D, quae sunt contra naturam, ideo proiice eas tanquam inutiles, quia non sunt nisi turbatio & confusio. Aliqui sunt, qui ad melius simpliciandum & uniendum dictam substantiam claram sublimant altera uice: quare, si uolueris sublimare, sublima sine fecibus cum igne appropriato secundum exigentiam suae proprietatis. Fixatio aquae & aeris. Postquam habueris subtilem substantiam & mundissimam Mercurii per sublimationem in certa mensura, illam debes fixare per operationem correspondentem suae proprietati, quia sic oportet fieri priusquam omnium corporum permutabilium sit perfectio completa. Quando ergo uolueris eam fixare, hoc facies per exuberationem corporalem. Recipe ergo unciam unam argenti puri & amalgama cum duabus partibus argenti uiui depurati per sublimationem, quam appellamus rectificationem ( credo esse distillationem per alembicum, aut lauacrum eius cum sale & aceto ) & cum ista amalgama adde decimam partem sulfuris sublimati, et pone totum in una cucurbita cum una parte suae aquae, & pone ad coquendum in balneo Mariae, donec fuerit congelatum: postea pone super cineres ignem uigorando gradatim, donec fuerit subleuatum illud quod fuerit uolatile: post permitte uas frigescere, & totum illud, quod fuerit sublimatum, reduc super feces, quae sunt clarae & pulchrae cum altera parte similis aquae praedictae, deinde coque totum in balneo Mariae, donec congelatum fuerit: post pone ad sublimandum in cineribus, ut supra. Et sic reitera, scilicet solutionem mediam et congelationem, deinde sublimationem: uigorando semper ignem, donec fixata sit de aqua ad duplum terrae: quia scias pro certo, quod in qualibet reit eratione dictae congelationis omni tempore fixatur aliquid de re, quae magis propinqua est fixationi, quia in dicta materia est ligata causa uolatilis, quae retenta est in basso per talem proprietatem, scilicet quando fixum superat uolatile semper per puncturam ignis credit fugere: sed cum causa fixa in suis propriis interioribus teneat uolatile concatenatum, nunquam postea potest uelle suum complere, & si uelis scire propriam differentiam, quae estinter fixationem & congelationem discrepantia, talis est, quia est actio propriae differentiae, quae dat instrumentum, quod bonus Artista incipit in forma operandi in igne bene graduato, quia sine igne cineris non potest totaliter fixari. Et si non fuerit per eum materia separata, quod fit in sublimando aliquid causae uolatilis ad abbreuiandum opus fixationis: sed dummodo non te taedeat in magna mora temporis, cuius natura indiget ad opus suum, poteris fixare de dicta aqua quantum uolueris, sed nunquam in fine penitus erit fixa: immo percipies, quod semper ultima congelata minus fixabitur quam praecedens. Quia si uelis im I, H, quod est sulfur, fixare, oportebit ibi ipsum congelare per ignem magnae mutationis, quem tibi supra diximus in reductione. Et quando aqua gelata fuerit in forma mensurata, postea pones L super Ksimiliter congelari, quia sicut in I, Hper K fixatur, sic in I per H, totum Kcongelatur, quando per solutionem H, I fluunt in K, sic per illos tres, L congelatur postea, & sicut L congelatur, sic K fixatur in tali proportione, quod magis resistit igni quam ante faciebat in sua congelatione. Et quando Lgelatur, M ponitur super L, et sic M gelatur: L confixatur postsuum gelamentum, & K fortius quam L: & deinde similiter L fixatur. quoniam M non fit nisi congelari, & sic transit opus istius fixationis usque de G: quare potes in teipso sentire, quod postquam Lcongelatur, fixatur per uirtutem decoctionum & imbibitionum. & sicut dictum est de K. sic intellige de aliis literis. Haec fixatio non posset fieri per solam assationem, nisi esset opus dissolutionis. Quia per causam earum imbibitionum facit natura in causa humida omnes suos motus, tali modo, quod tantum facit ei pati quod suum humidum facit sequestrari cum adiutorio nostrae assationis. Et sunt causa proxima mortificationum, & per assationes sunt mortificationes, quae transierunt per ueras pausationes: & ad intelligendum praescriptam figura reperies quod Kest magis fixum quam L, & Lmagis quam M. Et sic de aliis potes intelligere clare, sed inueni aliam practicam, quoniam aliquando uolatile estita subtile, quod portat fixum secum, nisi bene custodiatur, quia totum fit per calorem ignis appropriati: & sic sine igne cineris potes bene fixare, sed cum longiori tempore & cum patientia, quoniam per hoc opus melioratur, quia per congelationem totius sublimati aqua existens in suo uentre, facit armoniam suae fixationis, & armatur a natura fixa ad debellandum saepe in igne ardenti. Et quando, per quem uolueris de duobus modis, fixaueris aquam tuam, similiter fixabis duas partes aeris: & quando hoc fixatum fuerit & bene inceratum, proiice unam partem super mille ( alias centum, Mercurii, aut cuius uolueris corporis, & habebis argentum purum melius quam de minera, si uolueris illud probare per rationes praecedentes a sua proprietate secundum cursum naturae. Et nota, quod uirtus multiplicationis uenit per exubenrantiam naturae mediorum ( scilicet fermentorum ) quia natura boni medii ( seu sulfuris ) in natura melioris conuertitur seu fermenti ) per reiterationem solutionis & congelationis: considera ergo super naturam mediorum, sicut reuelatum est. Item considera causam fixationis per cotrarietatem: & nota, quod fixum semper retinet plus, & attrahit naturam fixi quam uolatilis, & conseruat contra ignem: & ideo Geber in ultima praeparatione lapidis praecipit, quod post separationem uel sublimationem fixetur, & postea dissoluatur, & post praecipit calcinari illud quod non potest dissolui, quia talis est ultima praeparatio. Causatur differentia inter corpus & spiritum, scilicet inter uolatile & fixum. Haec differentia habet locum tam in metallo, quam in corpore calcinato totius fixi, quamuis calcinatum magis retineat quam metallum. Fiat ergo una parua latitudo istorum duorum contrariorum generum, ut simul repraesentata lucidius & melius possint influi in tuo intellectu: quia causam unius contrarii non potest alias demonstrare uel discooperire, nisi in praesentia suicontrarii, quia sic uult ratio philosophiae data per auctoritatem sic dicentem: Opposita iuxta se posita, magis elucescunt: &, quia inuicem sunt contraria, sunt operationes contrariae: quia ultimus terminus consequentis et immediatae operationis fixi est uolatilitas, & uolatilis est proprie fixatio. Faciamus ergo concordantiam contrarietatis per operationem artificialem sic, quoniam de pluralitate fit uera unitas per mistionem naturae confortando medium naturae: deinde intellige causam, quia interdum in terra fixatur. Uolatile corpus fit uolatile ambobus correspondentibus ad unum certum terminum, quia inquantum spiritus fixabitur per rectam naturam, intantum corpus fit uolatile per suam naturam, quae uolatilitas correspondet mensurae fixationis spiritus, & fixatio spiritus correspondet mensurae uolatilitatis corporum, tali modo, quod totum est fixum, et totum uolatile. Sic uides per uirtutem diuersarum mensurarum, quod Philosophi faciunt corpus magis fixum quam prius erat existendo in sui natura per natura uolatilem, quam recipit a spiritu: & sic habes scientiam Philosophorum ad inueniendum mensuras, quas cognoscunt per proprias latitudines punctuatas ad exigentiam certorum, punctorum uenientium a contrariis operationibus fixi et uolatilis: & ita talimodo facimus de contrarietate ueram concordantiam. Miscibilium forma. Forma mistionis, quae fit in prima mistione, disponit miscibilia ad suscipiendum formam Elixiris, quae fit per differentiam specialem: & haec forma specifica, unde meliori iudicio dicimus, quantum ex parte habilis materiae lapidis praeparati, & fermenti praeparati, aquae inspissatae, & olei terminati: ex parte quidem ultimae mistionis constat in modo faciendi per differentiam specialem: nam terra, aqua & oleum in unica reductione in simul non ligantur, quia non solum siccitas terrae mortificaret oleum, sed phlegma aquosum, frigidum eius mortificaret, calidum aut siccum euolaret in fumum: ideo eleganter praeceperunt Philosophi, ut aqua prius figatur & inspissetur per reductionem illius ad naturam olei, quod est corpus liquidum, & ut illud postea post reductionem ultimam submergatur in oleum suum, & ipsum similiter terminetur in Elixir perfectum. Ista est mistionaturae, quia natura facit eam, & non ars, licet hoc fiat per modum sibi datum cum calore communi temperato respectu essentiae naturae. Per rationem istius mistionis dicebant Philosophi, quod nostrum magisterium non est opus mechanicum uulgare: immo est opus naturae, sicut patet per suam mistionem naturalem. Et intellige, quod per uirtutes mistionum supradictas exiuit causa mediorum huius artis, per quae natura transit ad complementum per causam propriam mediorum naturae: nec est alia causa nisi per mistionem factam uaporaliter de duobus extremis materialibus existentibus in generatione naturae metallicae liquabilis cum proprio & necessario motu facto per excitationem caloris mensurati ad exigentiam essentiae uirtuosae naturae metallicae: & sunt ista duo extremitates, sulfur & argentum uiuum, unde saltant humores & uapores, a quibus uaporabiliter cum succeßiua & continuata operatione creantur metalla nostri magisterii per naturam transeundo de uno in aliud successiue: quia natura, quae per aptitudinem materiae suae habet compleri, per suam magnam sapientiam & diligentiam uniuersalem non transit de extremo ad extremum sine complemento omnium suorum mediorum, sicut declaraui in philosophia huius artis, quorum naturam supreme habes notare in isto magisterio, si de corporibus metallicis uolueris facere perfectam transmutationem. Dicimus, inquam, quod multa scientia naturali indiges, qui de dictis mediis intellectu omnium qui nituntur conuertere essentiam unius metalli in essentiam alterius, de quibus non est aliquis nisi fuerit philosophus, qui perscrutatur causas, a quibus effectus condescendunt. Coniunctio terrarum Solis & Lunae. Magister Arnoldus de Noua uilla reuelauit in suo Rosario post alios, Philosophos, quod aurum & argentum per symbolum naturae, quod in eis est notabiliter, inter se conueniunt, & in magna participatione unum cum altero in natura metallina, sicut homo & mulier in natura humana. Hoc intellige in prima mistione, quae debet fieri inter ipsa & per uiam reductionis: cum qua re Philosophi reuelauerunt hanc conuenientiam & affinitatem, & ad euitandum difficultatem coniunctionis, quam spiritus debet facere cum corpore, quia si corpore argenti uis tantummodo facere tuam copulationem per modum reductionis, natura esset nimis remota in affinitate, & per consequens erit nimis difficilis copulatio corporis lunaris cum spiritu per rationem grossae substantiae terrestris per dissolutionem euacuatae cum sua substantia corruptibili respectu Solis, & nimis elongata et separata a natura argenti uiui, quia unum corpus quantoplus separatur a natura sui argenti uiui, tardius cum illo adhaeret, quia per amorosam affinitatem medii spiritualis, qui debet colligi cum corpore in unitate fixae & attractiuae compositionis fit coniunctio argenti uiui cum corpore. Et per hoc, quod maior quantitas argenti uiui est in compositione auri, & per consequens minor corruptio, quum tota sua materia sit pure essentialis & incorruptibilis, Philosophi posuerunt loco uirtutis agentis & masculi, quia propinquius adhaeret naturae arg. uiui, ratione contenti in ipso scilicet sui argenti, quod portat symbolum & affinitatem in concordantia amorosa cum natura sua similis, quae appellatur argentum uiuum, quia aurum non potest pati tam fortem corruptionem, quin in sua substantia terrestri, quae appellatur grossities ignis; sit plus de compositione argenti uiui incorruptibilis, quam de sulfure corrupto: quia sulfur suum est tota pura materia essentialis respectu substantiae argenti, quae est großior & impurior & minus fixa, & per consequens magis corruptibilis. Et per hoc argentum uiuum habet minorem adhaerentiam cum substantia argenti, quam cum substantia auri, ratione maioris contenti naturalis existentis inter aurum & argentum, quia substantia auri non mistionatur mistione grossa respectu corporis lunaris: immo potius fit mistione minima, ratione partium essentialium minus subtilium, in tantum quod quando ipsum aurum solum est, uel cum societate submergitur in Mercurio, & in profunditate sui uerticis absconditur tanquam ignis & calor naturae: & per hoc fixatur Mercurius, quod illud est, quod digerit substantiam Mercurii, et indurat cum adiutorio temperantiae receptae a substantia corporis lunaris, quod est proprium & proximum priucipium originis omnium ad indurandum spiritum digestum per ignem naturae. Et per has rationes ad citius expediendum & meliorandum commistionem, & quod praeparatio non confundatur, & quod unum ab alio recipiat temperantiam cum maiori propinquitate in natura & affinitate, dixerunt honorabiles Philosophi, quod arg.uiu. cum Sole & Luna leuius mistionatur, quia arg. uiuum cum arg. uiuo citius miscetur. quia in illo recipit facilius amicabilitatem, deinde cum auro immediate, & postea cum argento, quia melius participant cum natura sua, ut patet in eorum reductione: & per hoc percipe secretum, quod aurum super omnia alia corpora penitus submergitur in Mercurio, sicut prius dixi, quia Mercurius nimis libenter recipit illud quod est de sua pura natura, quia in illa recipit tantam alleuiationem, quod inseparabiliter uniuntur: et ita econuerso renuit causam remotam hitellige per causas iam dictas, quod in principio tuae reductionis, quae est principium compositionis lapidis, aurum et argentum naturaliter conueniunt ad praeparandum principia, scilicet sulfura album & rubeum, mediante aqua alba et rubea cum suis propriis fermentis: & sic fit prima pars, sed in secunda parte scilicet in compositione Elixiris & fermentationis disconueniunt, quia in Elixiri argenti nihil intrat nisi argentum purum cum suis principiis albis: nec in Elixiri auri, nisi aurum puru cum suis principiis rubeis. Et sic multiplicata est tinctura per fermentum. Recapitulatio magisterii in summa abbreuiata. Tu debes in te recolligere, quod uirtus formatiua existens in materia seminali, est influxa in calore & spiritu, sicut in materia simplici. Et calor cum dicta uirtute est anima, non sicut actus corporis organici physici portans in ipsa potentiam uitae, sed est tanquam faber in sua fabrica, fabricans suum clauum, uelrem aliam secundum formam sui intellectus. Et per hoc uocatur fabricatrix & formatrix sui humidi passiui per hoc, quia fabricando inducitur per sigillationem, & facit uenire in mutatione diuersorum colorum conuenientium secundum suum sensum & intellectum suis actibus & propriis operationibus, digerendo, terminando & condensando secundum naturam suam: deinde habebis in notitia suos colores cum omnibus suis causis. & tu scies per indagationem naturalem proprios motus suae naturae cum administratione scientifica ignis communis gubernati per artem ad exigentiam essentiae naturae sine transgressu supradictae uirtutis informatiuae, quae dirigit calorem secretum ad digerendum suum humidum spirituale, cum quo miscetur per mutationem coloris in colore misto: & deinde in colore albo, & ultimo in colore rubeo. Et hoc tibi sufficiat de dispositione tuae materiae, quia natura in ipsa mirabiliter operatur ad suam perfectionem, cuius motus sibiipsi ita adhaerent. uni uiae & ordini, quod in meliori manerie & certiori nullus homo mundi posset excogitare. Practica totius magisterii in generali recepta, & est capitulum optimum & practicum. Prima causa, quam debes habere in tuo intellectu, est habendi magnam quantitatem argenti uiui, & in illo debes lauare corpora, quodlihet per se conterendo, imbibendo, & decoquendo in balneo Mariae, & qualibet uice distillando per filtrum ( aut pannum ) & separando nigrum innaturale, quod est eorum primum coopertorium. Ista operatio reiteratur totiens, donec corpus lunare in toto separetur dicto suo coopertorio, ita quod sit album ad modum terrae albae, siue luciditate metallina. Ista terra bibit & recipit nimis libenter argentum uiuum, quia est sibi humidum radicale in tota sua natura: & per hoc debet dissolui per digestionem continuatam, sicut dicemus postea, scilicet post separationem dicti sui coopertorii: quam separationem cognosces per suam calcinationem, uel inde parum & modicum ponendo super carbonem ( uel super laminam ignitam si nigrefaciat illam ) & nisi conuertatur in album, adhuc tenet de dicto suo coopertorio, quod prohibet receptionem arg. uiui tanquam extraneum a sua propria natura: et si fuerit album, illud recipies, & reiterabis totiens praedictum regimen, donec transierit per filtrum grossum cum reiteratione calcinationis. Tunc uidebis arg.uiu. dissolui in colore coelesti, & pones qualibet uice illud, quod fuerit dissolutum tua calcinatione in unqo uase ad partem: & sic sublima, siue distilla aquositatem Mercurii a substantia terrestri, ut creari poßit nitor & fulgor in lapide nostro, prout nobis natura demonstrat in auro et argento, quorum splendor non constat, nisi de subtili aqua Mercuriali terminata & considerata in ipsa. Et per haec metalla habentia subtiliorem humiditatem, & puriorem & magis densam, sunt plus fulgentia & magis resplendentia: & per hanc causam aurum resplendet super omnia metalla, deinde argentum. Item albedo in materia metallorum constat, & causatur ab humido mercuriali causato & terminatoper siccum terrestre multum subtile & fortiter digestum. Causas ergo, & bene inspicias, quod habeas terram bene subtilem & bene digestam, quia ubi fuerit bene digesta, bene simpla, & bene subtilis facta per digestionem caloris complexionalis, tanto plus desiccabit suum humidum mercuriale, & subtilius penetrabit in profundo, quam faciant calces uulgariter factae & ignoranter deductae per ignem communem. Et quando sic omnia fuerint facta in materia simplici, recipe totum dissolutum separando puluerem, & fac transire totam istam dissolutionem altera uice per filtrum ad melius mundandum: & si pro prima uice transierit per grossum filtrum, recipe eam & fac transire per subtile & magis simplum filtrum, & sic separabis subtile a grosso: deinde recipe grossum corpus, & illud calcina tantummodo una uice, si uolueris, & postreduc eum ad suum regimen, faciendo eum transire per grossum filtrum, donec totum transierit: & sic poteris reiterare quoties uolueris, donec totum fuerit dissolutum: quia qualibet uice resoluitur magna quantitas, sicut potes percipere in recto pondere librae. Tamen sunt quamplures, qui ad abbreuiandum istud regimen, postquam terra alba fuerit semel, uel bis resoluta, ponunt totum ad putrefaciendum sub intentione separando substantias per sublimationem, sed postea habent maiorem poenam in secundo regimine, quando uenit in separatione animarum. Quare dico tibi, quod quanto plus reiterabis primum regimen, dum fuerit notabiliter & bene factum sine combustione tincturae, in tanto plus abbreuiatur secundum regimen cum leuiori separatione ratione essentiarum putrefactarum & subtiliatarum in primo regimine, & quanto minus, mnus. Item dico, quod ad purificationem elementorum distillationes sunt nimis longae propter uiscositatem aquae & aeris: & ideo, si uolueris abbreuiare tuas distillationes, pone in plures partes ( id est uasa & cucurbitas ) & quamlibet partem pone in suo alembico, & distilla quamlibet per se in suo balneo, & habebis abbreuiatum opus, & possunt poni omnia elementa in uno balneo longo. De tribus humoribus in compositione argenti uiui repertis. Ratione proprietatis cuiuslibet dictarum substantiarum Philosophi realiter demonstrant, quod in compositione arg. uiui, sicut reperitur in sua propria minera habentur proprii humores: primus est frigidus & phlegmaticus participans cum prima terra, quae tantummodo eam humectat materiam totam: & ista amplificatur in larga dissolutione. Tertius est in ipsa subtiliter unctuosus participando cum tertia substantia terrestri: & iste est, qui causat subtilitatem in substantia, in qua est sine inflammatione. Secundus est mediocris humor radicalis, & cultus, et imbutus inessentialibus partibus secundae terrae, quae nunquam separatur ab ipsa: & de istis duabus mediis substantiis constat proxima natura mercuriosa in sua pura radicalitate, & nostrum arg. uiuum uolatile, incombustibile & aereum, a quo omnis causa germinandi et oriendi habet crescere et multiplicare cum sua pura materia, et natura: & humida radicalis composita de duabus substantiis, scilicet de terra mediocri, & de aqua media inuicem symbolizantibus in natura, & continentibus quatuor elementa, de quibus indiget pro forma suae proportionis, & sunt sulfur & arg. uiuum in eorum propriis radicalitatibus creatis in uase naturae proximae ab uno latere uitrioli & sale, sed in alio latere constat principaliter cum metallo imperfecto, id est praeparato, uel Mercurio sublimato. Separa ergo hanc preciosam substantiam a uitriolo & sale, & ab omnibus humoribus cum illis participantibus, et intellige reducendo aeri, sicut natura tibi demonstrat: quia quum dictae substantiae radicales argenti uiui iam dicti concurrant in sua compositione per quatuor elementa, repertum est, quod partes terrestres mediae in natura calidae & aereae symbolizantes per igneitatem simplicem sunt ui subtilitatis intantum ligatae & coniunctae, quod nulla illarum partium potest resolui ab alia: immo quaelibet resoluitur in qualibet sibi simili in compositione homogeneitatis, uel quaelibet fixatur cum qualibet per fortem unionem aut colligationem, quam habent abinuicem uirtute partium minimarum adinuicem coniunctarum & ligatarum cum calore aequali conculcato multiplicata inaequalitate in uasis mineralibus secundum naturae debitum ad exigentiam suae propriae essentiae. Et ratione dictarum substantiarum aquaticarum potes causare per teipsum unam aliam latitudinem: & nota, quod tertius humor unctuosus per sublimationem naturalem exterminatur in terram nigram extra speciem naturae metallicae: sed phlegma innaturale opportunum illius aliquotiens per accidens conuertitur in humidum radicale, quod postea terminatur in speciem metalli fulgentissimi. De compositione Mercurii, & de sua natura reali, & de suis partibus extremis, separabilibus. Primo fili tu debes intelligere & ponere in tuo intellectu, quod in ista arte reali non debes inquirere per suam proprietatem, nisi de causis magis ( uel magisterii ) quae sunt in latitudine naturae metallicae. Scire facimus tuo intellectui, quod argentum uiuum est illud tanquam principale liquabile, & primum elementum metallicum. Et ad melius intelligendum differentiam sulfuris & arg. uiui, per substantias separatas respectu suarum compositionum, facimus tibi scire, quod argentum uiuum continet suum proprium sulfur calidum & acutum: & deinde sulfur continet suum arg.uiuum, quod est sicut aer & epulum ignis, quoniam dictum arg. uiuum in sua propria radice est per ingenium naturae primo compositum de terra alba, subtili, sulfurea, calida & aerea, mista & collecta in aqua clara, donec facta est una substantia homogenea in natura metallica cum mensura uerae proportionis clara elementaria cooperante influentia stellifica, quae est uirtus formae metallificae per magnam concordantiam dictae materiae sicut causa diuina & digna, per quam completa est indiuidualitas argenti uiui, in quo est primo pausata forma naturae metallicae tali modo, quod siccum est contemperatum per humidum, & humidum per siccum sine separatione unius & alterius: & per hanc definitionem potes comprehendere, quod est fortis compositionis ratione fortis mistionis humidi & sicci in sua radice, sicut dicemus tibide istis duabus substantiis separatis scilicet de terra & aqua, per quas tibi datum est intelligere, quod quando dicimus sulfur uel argentum uiuum, turbatur tunc intellectus, quum totum sit de una compositione: sed quando dicimus sulfur exterminabile, intellige hoc per proprietatem elementi terrestris: sed quando dicimus argentum uiuum uulgare, intellige aquam suae uiuacitatis ( extracta a uitriolo & sale petrae, secundum uirtutem & rationem, quam suum subiectum requirit per extrema & media cum substantiis separatis per sublimationem naturalem concordantem & in naturam symbolizantem, licet sulfur sit in omnibus elementis, tamen illud nunquam est exterminabile, quum non sit nisi uapor & actio aeris & ignis. Et ab isto dependet nostrum magnum secretum, per quod sublimatur omne humidum radicale, dum fuerit abstractum a radice suae terrae sine exterminatione uel combustione suae carae tincturae, quam exterminationem recipit per uirtutem elementi terrestris: sed quando iterum reuertitur, non est exterminabile ratione proprietatis, quam recipit a sua humiditate: ergo quum uolueris illud uenari a terra, habes recipere cum proprio receptaculo scilicet in aqua sila, quae est argentum uiuum et proprium conseruatorium suae combustionis. Deinde dicimus tibi, quod in supradicta terra per uirtutem elementalem reperiuntur tres substantiae terrae: prima est subtilis ab humana sensibilitate, ( uitrioli ) sed per experientiam reperta est grossa, grauis, fusca, & tenebrosa, impediens ingressum & claritatem luminosam: & ista est in qualitate sicca & frigida, de natura uitri. Secunda ( salis petrae ) est ualde subtilis humanae sensibilitati, sed per experientiam reperta est fuliginosa, remota a perfectione ratione suae extremae qualitatis, quae est calida & sicca in magna crematione: et ista substantia participat cum sulfuribus, quae cremantur in aliquo latere, & sunt istae duae substantiae propria uasa, inter quae argentum uiuum procreatur, scilicet illud, de quo intendimus in opere naturae, & est sicut foetus in matrice. Tertia substantia terrea, est terra media calida & humida aere &. subtilis, & in mediocritate humanae sensibilitati ( non est proprie terra, sed uapor extractus ab illis duobus supra ) & per experientia reperta est magnae perfectionis, quia est pura natura & humidum radicale, de quo lapis noster recipit gradualiter suam nascentiam immaculatam in proprietate metallica: per hoc dixerunt philosophi, quod istam substantiam habes separare per sublimationem a dictis duabus substantiis, quae sunt uitriolum & sal. Morienus aperte tibi dicit, quod si uis facere rem perfectionis, quod tu extrahas puram substantiam Mercurii a uentre uasorum uitreantium, ( haec est sublimatio Mercurii, quia de ista substantia constat lapis noster. Intellige ergo uerum idioma philosophorum affectum super proprietates substantiarum naturae: nisi ergo ipsas intellexeris per substantias separatas, nunquam realiter intelliges proprietates eorum ueri idiomatis: quia ipsi clare loquuntur in philosophia eorum, immo naturae: cum philosophia non sit alia res nisi reuelatio secretorum naturae in idiomate proprio naturali, sine quo substantiae naturae non possent notificari non plus sicut alia causa siue bestia uel planta, nisi portauerit nomen, & effectum, quod in generalitate dat notitiam habitus causae: & ideo diuersa fuerunt idiomata inuenta in natura per diuersos philosophos. Unde quilibet locutus est in sua philosophia clarius quam potuit secundum cursum naturae, saluando proprietatem suarum figurarum, licet unum idioma sit magis clarum & magis proprium. quam aliud, inquantum actor fuerit melior expositor respectu proprietatum, quarum natura demonstrat effectus omni bono naturali intelligenti cu magna realitate: nec credere debes, quod sancti & boni philosophi in sua philosophia tibi occultauernt sensum eoru, quia non esset factum uerae philosophiae, quum sua proprietas & requesta cum clara intentione uelit reuelationem propriam, & claritatem radiosam causae occultae, & manifestatione puram sine occultatione, cuius intrinsecum in perfecta locutione reducunt ad purum intellectum factum & immissum a Deo coelesti, in quo examinatur & depuratur uirtus contrarii, sicut facit aurum in sua propria fornace. Raymundi Lulli Doctissimi Et Celeberrimi Philosophi Magia naturalis. Incipit compendium artis Magicae secundum naturae cursum reformatum, uirtute cuius sine elongatione & sine mentis eleuatione uel corporis, uidere poteris hos spiritus figuratos in aere condensatos in forma monstrorum & diuersorum animalium, & hominum humanorum, qui uadunt sicut nubes modo huc, modo illuc: et hoc totum fit ex principiis naturalibus, certis formatis uirtutibus mysticis, exeuntibus ab aliis actibus naturalibus, cum quibus ars magica formatur naturaliter. Quare, si uelis intelligere sua instrumenta, in quibus sunt fixae, & per quaeformantur, & unde possunt exire, quia de una scientta formatur una alia scientia. Ars enim praesens continet sua instrumenta, in quibus sunt uirtutes naturaliter, quae earum potentia faciunt fieri multa mirabilia, postquam sunt introductae in propriis retinaculis per artem naturalem, sine forti actione ad causam, quae dicitur communis, a simplici natura stante in elementis simplicibus & compositis, si eam scieris reducere in illam. Compositio. Accipe nigrum nigrius nigro, & ex eo decem & octo partes distilla ut uase uitreo, & in prima distillatione solum recipies alteram dimidiam partem: hanc iterum distilla, & huius recipies quartam partem: & tertio iterum distilla, & huius recipies duas partes: & in quarta distillatione recipias quasi totum, & sic distilla illam partem usque ad octo uel nouem uices, & erit perfecta, sed non rectificata nisi in uigesimasecunda distillatione. Recipe huius aquae partem quartam librae unius, & eandem acue distillando cum uegetabilibus, quae sunt apium siluestre, squilla, & sic de aliis, de quibus dictum est supra in anima transmutationis, in capitulo quod incipit, Sed tamen prius & c. Et postea pone in uase circulationis in fimo calidissimo, uel in uinacia, sub conseruatione specierum, prout practica inferius demonstrabit, uel declarabit, quae est etiam una de rebus, sine qua nihil potest fieri in magisterio huius artis. Aqua calcinans omnia corpora. Germina capitulorum collige, & de terra, id est D, uncias quinque & semiss. et de aqua, id est C, uncias duas et semiss. cuius summa est pondus octounciarum libralium, & totum mixtum subtiliter moles in molendino marmoreo, tunc pones in uase uitreo cum alembico supposito, & distilla totam materiam, primo faciendo ignem lentum, & de serratura lignorum, partibus duabus, & de carbonibus paruis uel tritis libras duas, & parum de furfure sicco, & accende ignem, & dimitte quod deinceps accendatur per se, quousque incipiat distillare ab uno puncto, usque ad duodecim puncta, & tunc cum paruis lignis incipias fortificare ignem, faciendo ignem flammae recte sub materia, & sic continua ignem quousque reuertatur ad duodecim uel quindecim puncta, uel etiam in pauciora, & postea continua totum ignem, & illum continua secundum puncta suae distillationis, & postea fortifica ignem, per unum punctum ulterius, & illum continua quousque alembicus perdat suum colorem, & amplius non distillet, & tunc cessa, & dimitte infrigidari, collige illam aquam & serua in loco calido & humido, & caueas ne aliquo modo poßit respirare. Et memento, quod habeas pallamunam in lutamento rostri alembici, & collo receptaculi, ut aliquando in illam extrahere possit, ut recipiens habeat respiraculum: quoniam tantus est ibi subitus calor, quod illud continens sufferre non potest calorem illum excessiuum. Ergo quandoque oportet, ut aperiatur, & quandoque claudatur. Nota, quod haec aqua ex re uili facta, habet uigorem conuertendi corpora in suam primam materiam, quae coniuncta uirtute uegetabili, est multae perfectionis, & statim, postquam distillata fuerit, uult poni ad practicam, ne spiritus, qui est subtilis, & extraneae naturae, pereat per aerem, quoniam ingressus est plenus. De nu¬ Aa 5 De naturali calcinatione. Tu accipe duas partes lunae bene purgatae per capellam, siue per forte cinericium ualde subtiliatae, & fac paruas petias, cum forpice, & pone medietatem eius in uase solutorio siue liquefactorio, & superpone ei tres lotones de aqua calcinatiua, & aliam eius partem in alio uase solutorio, & superpone ei aquae calcinatiuae tres lotones, & claude bene uasa cum suis coopertoriis, & iuncturas luta cum farina & clarooui, & pone haec uasa ad balneum per tres dies naturales. De separatione calcis & aqua caltinatiua. Metalla calcinata in duobus uasis solutoris, separa ab eis aquam colando claram caute, ne terra illlius possit aliquo modo ascendere, nec aquam turbare, quam aquam pone ad partem bene claudendo uas ipsius, deinde recipe terram ipsius lunae calcinatae cum aliquantulo eius humore, & pone ad ignem cinerum, cum alembico & recipiente, & cum igne seruiente spacio duodecim horarum, liquorem distilla, caue a forti igne, quoniam in forti calore solis aliquando fit haec separatio, deinde mitte ignem infrigidari per se, & habebis lunam peroptime calcinatam. De igne contra naturam. Uegetabilis aquae acuatae duos lotones pone in ampulla cum longo collo, in quam posueris sex lotones aquae calcinatiuae, & subito cooperi ampullam cum suo coopertorio, & bene claude cum cera, & bene praepares seu colloces intra balneum per duos dies naturales, & in illo tempore totum uegetabile erit conuersum in aquam claram, & recipies ipsum solutum. De occultatione philosophorum solutionis lunae. Uegetabilem ignem solutiuum in aqua calcinatiua. Recipe salis cum aqua octo lotones, id est quatuor uncias, & calcis lunae duos lotones, id est unciam unam, & simul ponee in uase solutorio, & cooperi proprio coopertorio, ita quod ingrediatur intus, & caue ne ponas in aliquo calore, quousque operatum fuerit sua propria uirtute, & quando quieuerit, luta bene iuncturam, & pone uas in balneo per tres dies naturales, & postea cola aquam, & distilla humorem, & calcina terram, quemadmodum superius fecisti, & tandem reitera quod totum dissoluatur, isto regimine in forma liquoris, & totum pone ad partem, liquorem dissolutum per artem, quoniam haec est substantia corporis per artem depurata. De congelatione liquorum lunae. In continenti postquam luna fuerit dissoluta in liquorem, tunc pone dictum liquorem in duplex uas circulationis, partiendo ipsum liquorem in duas partes aequales, & pone in quolibet uase quinque lotones de dicto liquore lunae, & superpone ei in quolibet uase septem lotones de aqua prima uitae rectificata, & pone in furno habente duo brachia, ubi unus ignis temperatissimus possit calorem percutere, et colloca tua uasa, et liga circumquaque ad cannas alembici, & bene spissas spongias quas semper teneas madidas cum aqua frigida, & ubi intrant cucurbitas, sint strictae, & ampullae cum sentiunt calorem, statim uidebis fermentum cum aqua sua ascendere, & distillabitur de uno uase in aliud uas continue, & quantum ascendit de uno uase, tantum distillabitur, & intrat de alio: & sic uidebis, qualiter ratione caloris subtilietur spiritus, & inspissetur per fermentum. Et quanto talis distillatio fuerit leniori igne, tantum etiam spiritus erit subtilior in fortitudine, & ingrossatur continue fermentum. Hunc autem modum tene, donec amplius non ascendit, & cum fermento fixabitur, & in lapidem conuertetur, quod fit in nouem uel in decem diebus. De aqua elixir in oleum. Uasa ambo extrahe simul, cum materia fuerit congelata, & loca in furno uel in balneo, & iterum soluetur in duobus diebus, & iterum congela, & hoc fac ter & amplius, & manebit inde uirtute & potentia exaltatus quod bene congelari non poterit, quoniam ut oleum uidebitur aliquantulum inspissatum. De modo faciendi oleum lunae. Uerum quia hic modus abbreuiatus pretiosissimus est, quoniam in decem diebus congelatur quinta essentia super fermentum et cum fermento, eo quod res multum grossa terrestris & fixa est in luna, sed non ita cito soluitur post complementum fixationis quintae essentiae sicut in sole, unde quasi in fine complementi tempus non est diuersum in albo et rubeo. Medicinam hanc sic completam si iungas cum sulfure Saturni, uel Iouis, facit transmutationem secundum hoc fermentum. Sufficienter per Deigratiam diximus de albo, nunc dicamus de rubeo: quoniam enim opus solis in mensura concordat cum operationibus lunae, si scis operari philosophice cum aqua corruptibili, quae sua magna uirtute dissoluit totum solem, et sublimat totum in aerem, quod est nostrum secretum. Recipe ergo in nomine Domini duos lotones aquae compositae lunae distillatae per alembicum prius, & in illa proiice duos lotones aquae uegetabilis acuatae, & superpone aurum tuum secundum pondus aquae uegetabilis, postea pone in balneo per duos dies aut quatuor, & infra dictum terminum inuenies aurum nigrum totum sicut carbonem. Eodem modo soluitur & congelatur sicut luna. Totum ergo compositum solis & aquae pone in uas circulationis una cum duodecim partibus aquae uitae rectificatae, et cum ampullae sentient calorem, statim soluetur corpus siue fermentum solis, & uidebis in principio solem distillari, & in fine figi, & in lapidem conuerti. Accipe ergo ambo uasa, simul extrahendo de furno, uel balneo, & statim in una nocte soluetur aurum, & iterum congela, & hoc fac ter, ut de luna fecisti, et amplius in Dei uirtute manebit exaltatum, quod bene congelari non poterit, quoniam ut oleum uidebitur inspissatu. Et hic est preciosior modus omnibus, et Deus nouit, quod hic modus in effectu, subtilitate, uirtute et bonitate cum operationibus est subtilior & nobilior. Quanuis illas proprietates elixiris magni no habeat, quas philosophi elixir magnum habere affirmant, tamen si hanc medicinam miscueris cum sulfure debito, tibi noto, uel Ueneris uel Martis, tranformabit secundum hoc fermentum. Non arbitreris quin haec medicina habeat etiam modum suum multiplicandi sicut habent & aliae. ergo si cum sole isto sic soluto bene miscendo impastaueris, argentum uiuum uulgi septies sublimatum cum uitriolo, & sit pro duobus lotis solis, quatuordecim argenti uiui, et postea sublimaueris impastatum ali iuibus uicibus, semper sublimatum super feces reducendo, tunc fixabitur Mercurius in medicinam penetrantem & tingentem. Item aliud miraculum: Si duo lotones huius solis sic soluti per se ponerentur in igne lentissimo octo diebus, cum octo libris, et quarta parte unius librae Mercurii congelati, totum in aurum conuertitur. Haec enim miracula sunt in natura, & ideo fit, quia spiritus aquae in solutione auri cum auro inseparabiter fixabitur, & etiam oleum lapidis philosophorum occultum tibi reuelatum, loco praeallegato, facit hanc medicinam penetrabilem, et amicabilem, & coniungibilem omnibus corporibus, & augmentat eius efficaciam, ultra modum, sic quod in mundo non est secretius eo. Unde si sciueris hoc abbreuiare, uel ab aquaitate separare, & laboraueris in modo mixti, onis iam dictae, poteris in triginta diebus lapidem componere. Item si post quartam distillationem aquae supradictae postea septies distillaueris cum bono cinabrio & uitriolo, in aequali pondere, semper in qualibet uice nouas res imponendo, & in qualibet distillatione materiam lapidis bene siccando, antequam aquam infundas, postea cum duodecim partibus praedictae aquae posueris unam partem fermenti sic praeparati auri, in uase circulationis fixabitur. De naturali euocatione corporum a suis spiritibus. Nam in prioribus capitulis demonstrauimus, qualiter corpora perfecta habent dissolui, in aqua lapidis philosophorum, & qualiter habent purificari & fixari. Unde ultimo restat ostendere, qualiter a corporibus imperfectis possimus sulfur naturae extrahere, & de amborum unione. In Christiigitur nomine, Amen. Recipe calcem cuiuscunque corporis uolueris, & pone in una ampulla, quae habeat longum collum, et superpone de aqua uitae rectificata, quae supernatet quatuor digitis, et postea pone super cineres, et bulliat leniter per unum diem, et post bullitionem pone in fimo calido uel stupha per duos dies naturales, ut melius digeratur, et separentur partes subtiles materiae a grossitie seu grossitudine sua: transacto termino, ampullam extrahe inclinando ipsam, ut aquam possis cautem extrahere. Recipe aquam illam claram in una cucurbita, & caueas ne feces turbentur, ratione inclinationis uasis, et incontinenti cooperi cucurbitam cum suo coopertorio, et pone in fimo uel in stupha sicut prius fecisti, uase bene clauso: et facta euacuatione, infunde aliam aquam similem primae quod supernatet quatuor digitis, ut primo, et fac bullire in fimo, et scias quod istas operationes reiterabis, quousque corpus a suis spiritibus euacuetur, et si tibi aqua defecerit, sume cucurbitam, in qua sunt omnes liquefactiones, & superpone alembicum, & distilla aquam lento igne, scilicet per balneum, intantum quod habeas duas partes liquefactionis, et de ista aqua pone super materiam corporis, quae est in ampulla, usque ad quantitatem pristinam, scilicet quatuor digitorum, et sic reiterabis donec tota terra sit euacuata, quam sic probabis. Accipe modicum de illa terra, sicca ad solem, qua desiccata, pone super laminam ignitam, & si fecerit fumum, reitera dictas operationes quousque fumum non faciat, tunc semper teneas tuas liquefactiones in loco humido et calido, quia melius conseruantur. Unde, cum ista compleueris perfecte, et signum praedictum assequutus fueris & c. extrahe materiam tuam ab ampulla, cum aliquantulo de praedicta aqua, & pone in cucurbitam & superpone alembicum, ut desiccetur materia, qua desiccata scias pondus eius, & eo scito habeas aquam uitae peroptime rectificatam in uase circulationis, et de ipso tria pondera superpone, et tam cito pone alembicum et claude bene, & completa distillatione, dimitte infrigidari, & tunc uideas quod terra sit bene sicca, & iterum pone aquam nouam in simili gradu rectificationis existentem secundum pondus praedictum, & omnes aquas illas, quas a terra sic extrahis, pone ad partem in ampulla bene clausa, & omnes illas operationes reiterabis, donec terra in subtilissimum & inpalpabilem puluerem sit reducta. De exuberatione Mercurii. Modo diximus de calcinatione seu liquefactione spirituum, Quibus omnibus peractis siue praeparatis, recipe uas in quo sunt omnes liquefactiones et superpone alembicum, & distilla aquam per alembicum per balneum donec ad spissitudinem mellis deueniat, & tunc balneum permitte infrigidari, quo infrigidato, mitte desuper de ista aqua quam modo extraxisti de terra tantum quod superemineat quatuor digitis, & pone ad inhumandum in fimo uel in stupha, per unum diem naturalem, uase peroptime obturato: quo transacto superpone alembicum, & distilla aquam cum igne mediocri, & pone ad partem: facta ista distillatione & uase infrigidato, pone super materiam remanentem, de qua extracta ut prius, quod emineat quatuor digitis, & pone ad inhumandum ut prius, & distilla ut prius supra, et omnes istas operationes continue reiterabis, et haec materia dicitur argentum uiuum exuberatum uel lac uirginis. Completa ista exuberatione, scias pondus praedicti pulueris subtilissimi, et imbibe eum cum medietate sui ponderis aquae exuberatae, & pone ad inhumandum & nutriendum in calore fimi per octo dies, et in fine istorum dierum inuenies materiam tuam nimis humidam, et superpone ei alembicum, et distilla illam cum lentissimo igne, recipiendo aquam: qua desiccata cum moderamine, iterato scias pondus, et pondere notato, repone aquam, quam modo recuperasti, et de illa aqua exuberata fac complementum ad medietatem sui ponderis: & omnes istas tales imbibitiones, et in humationes, et calcinationes reiterabis, donec terra bibat de tali humiditate quatuor partes sui: et hoc cognosces ad tale signum, quod si ponas modicum super laminam ignitam, et si euolauerit in fumum, factum est: sin autem non, reitera imbibitiones et inhumationes et calcinationes, donec consequaris signum praedictum: quo autem consecuto, pone super cineres, & da ignem primo lentum, et paulatim fortificando, donec tota materia ascendat superius ad latera uasis. Et dum sublimatum fuerit, dicitur corpus exaltatum in sale mirabili, quod omnes philosophi clamant lapidem et sulfur naturae. Salis uel sulfuris iam dicti inceratio sic fit. Recipe praedictum sal, cuiusuis metalli factum, uel aliquam quantitatem eius, et pone in crusibulo, et super cineres calidos situa ipsum, et dum erit aliquantulum calidum, pone de dicto oleo guttando guttam post guttam, donec sit spissum in spissitudine mellis frigidi: tunc remoue ab igne, et dum erit frigidum, accipe de eo modicum & proba ad laminam calidam, & si leniter funditur, factum est: sin autem non, reitera ut prius, donec lenißime fluat ante fugam Mercurii. Et tunc proiice unum pondus super, centum pondera Mercurii crudi. Sequitur Operatio Caritatis cum oleo lunae. Lunae autem oleum habet uirtutem fixatiuam, & dat fusionem leuem super omnia salia facta. Incera ergo sal Iouis, cum sulfur fuerit factum ex Ioue, cum oleo lunae, donec fluat, & proiice unum pondus super centum pondera Iouis, uel si sal fuerit de Saturno, proiice unum pondus super quinquaginta Saturni, et erit opus perfectissimum, melius omni naturali: Uel si oleum est de sole incera cum sale Ueneris, aut Martis, & proiice unum pondus super mille pondera Ueneris. Sal aquae uitae sic fit, Calcina feces uini uel tartarum donec sint albae: Deinde imbibe eas cum aqua uitae, summe rectificata & acuata in uase circulationis, & pone ad putrefiendum per diem unum, deinde lento igne distilla aquam, & ultimo calcina terram, uel sal, et iterum imbibe & distilla & calcina ut prius per omnia, et fac quatuor uicibus, tunc pone per se ad soluendum, in balneo, quo soluto congela, et fac hoc quater, et habebis artis sal, siue Mercurium testamentarium, sine quo nihil fit. In proiectione omnium medicinarum nostrarum iam dictarum, nullum inuenies alteratum, ad perfectionem extrinsecam, quousque ducatur per cineritium, quia stannum uidetur stannum sicut prius, sed est modicum frangibile & modicum induratum sine luciditate manifesta, quousque per cineritium bene sit purgatum, & sic etiam de Saturno, & similiter de Uenere, sed est in colore Iouis, sed ductum per cineritium poteris uidere hoc quod mutatum est in argentum depuratum. Et istae diuersitates ueniunt per maioritatem uirtutum ramorum lapidis secundum magis et minus suarum praeparationum & sublimationum, quare color spiritus mutatiue illarum non tantam uirtutem in suis substantiis grossis habet, quod ille posset per suam proprietatem segregare res heterogeneas metallorum, quando per suum spiritum transformantur, nisi per adiutorium cineritii, & hoc est ratione substantiae grossae medicinalis, in qua est colligata uirtus, quae transiuit, & quae impediuit ad complendam actionem integram sui spiritus, quae est diuidere hoc quod non est de essentia naturae, & coniungere hoc quod est propinquum ad naturam argenti uiui, quod post hoc iuuenit mutatum in finum argentum, quod est melius quam de minera. Sed non intelligas quod in suis cineritiis debes ponere plumbum, quia medicina facit totum cum adiutorio ignis cinerosi. Etiam quando dictae medicinae proiiciuntur super corpora, postmodum ipsa non possunt pati ignem ignitionis, immo statim funduntur sine ignitione determinata: & hoc est ideo, quia sua natura non patitur contrarietatem materiae indigestae, quae facit ipsum fundi ante tempus, quousque per cineritium consumatur materia indigesta, quae stat in loco substantiae phlegmaticae uaporalis. Adiuua igitur uirtutes tuae medicinae per cineritium, & inuenies aurum & argentum, secundum quod medicinae fuerint in illis, uel ad album uel ad rubeum. Apud Iohannem Birckmannum Anno M. D. Lxuii. Cum gratia & priuilegio Caes. Maiest.