Democritus Abderita De Arte Magna. Siue de rebus naturalibus. Nec non Synesii, & Pelagii, & Stephani Alexandrini, & Michaelis Pselli in eundem commentaria. Dominico Pizimentio Uibonensi Interprete. Patauii Apud Simonem Galignanum Md Lxxiii. Ad Antonium Perrenottum Burgundum Cardinalem: Amplissimum. Dominices Pizimentius Uibonensis. Uideo nostris hisce temporibus quam plurimos sibi nullo iure philosophorum nomen uendicare? cum re ipsa in philosophorum numero neutiquam sint meo iudicio connumerandi: sed ex uera eorum familium longe, lareque exterminandi, nam cum parum temporis in sapientiae studiis insumant, coguntur earum rerum cognitionem praetermittere, quae, nisi me animus fallit, ad egregiam philosophiae partem referuntur. cumque omne aeuum conterant in materiae illius primae, quae aspectum fugit, controuersia, & perpetuo in formae, ac priuationis disceptatione uersentur, particularium, ac admirabilium rerum scientia omnino priuantur. ita fit, ut praeter animalium, quae tri fariam diuiduntur, inspectionem, rei herbariae, ac metallicae, in quibus potissimum latitant medicinae, cognitione turpiter careant, longum esset, si uelim recensere, quantus usus ex his duabus rebus capiatur. Sed haec alias fortasse, cum plus dabitur ocii. ob id etiam omittam Phaunum Pici filium, & Iouis nepotem, quem Mercurium syderis nomine appellarunt, auri, & argenti, ferrique metalla inuenisse: & horum conficiendorum rationem Hesperiis tradidisse, atque ideo ab accolis diuitiarum largitoris nomen accepisse. Omittam Argonautas: quos Iasone duce e Gratia Colchos ferunt solutis anchoris nauigas se ad aureum illud uellus, hoc est, ad hanc auriferam artem scriptam in derasis ouium membranis asportandam. Omittam Dioclitianum Romanorum Imperatorem, qui edicto libros omnes de hac arte fusoria apud Aegyptios iussit aboleri. ne amplius illi hinc magnis opibus comparatis Romanum imperium bellis infestarent. Omittam denique Teuerum, qui de aurifera terra nonnulla dicitur conscripsisse. nam institutae rei consequent est, ut de metallorum metamorphosi, tantum, ut lex epistolarum iubet, pauca perstringam. Equidem doleo in hac parte rudes, & imperitos uiros, qui aurum, & argentum inhiant, tantopere laborare. nam cum ipsi Codro, & Iro pauperiores aureos montes diuitibus audeant, polliceri, illorum oculos exhauriunt, factaque impostura, uelut Gygis anulum gestent euanescunt, ac se ab eorum, quos deceperunt, oculis inopinato subtrahunt. & pro preciosissimo lapide philosophorum, uilifsimum cinerem, prosole, & luna tartaream caliginem interiectam, foedissimosque odores dispersos domi relinquunt. Quot stultos ( absit inuidia uerbis ) Ianus ille Licinius, qui parum abfuit, quin Parthenope Scorpionis ictu obstructas misero technas male periret, sua illa aurea catena deuinxit, Socratico uultu illexit, ac spe inani lactatos pessumdedit? Quot item Morienus fatuos, ac sui cognomines fecit? Hi sunt, qui ueterum mysteria non percipientes hanc arcanam philosophiae partem omni dedecore infamem reddiderunt, ut nemo publice de metallorum transmutatione uerba faciat: nemo nisi uulpecularum more in cuniculis latitans, quid natura possit, experiatur. cur autem plerique omnes operam ludant, id caussae esse potissimum iudico: quod in ipsa generatione rerum omnium parentem naturam non imitantur, quam uidemus ex similibus similia, ex leone leonem, & ex frumento frumentum stato temporis curriculo procreare, quod si antiquorum sensum callerent, non ex urina, nec ex capillis, nec ex hominum caluariis, nec, quod putidum dictum est ex semine, atque adeo ex ipsis excrementis auri, & argenti semina eligere, ac colligere conarentur: quae omnia a rerum generandarum natura prorsus abhorrent. Rem hic ridiculam, ac iocosam, nulloque pacto reticendam commemorabo. Decem ab hinc annis Neapoli cum degerem, sacerdos quidam mihi maxime necessarius omnium, pharmacopolarum officinas perlustrauit, & hirudines quot quot potuit inuenire, pretio mercatus est, easque ad ignem siccandas studiose curauit. cum pro certo sibi persuasisset, illarum pulueris suctu posse se argentum uiuum conglaciare, irrito euenta, non sine maximis totius ciuitatis, aegrotantium, & medicorum querimoniis. insequentibus item diebus domi apud eundem senior quidam theologus promissa barba cum cogitaret Argi mortem se prosequuturum, & Mercurio parpari redditurum eum in saraginem feruenti oleo semiplenam cum Bronte, Sterope, & succinto Pyracmone sociis iniecit. qui concalefactus repente tanta displosione, atque impetu undanti fumo permistus emicuit, ut nobis extremam fore illam diem putaremus, nisi in proximum pauimentum, quod sub dio stabat, pedibus ad salutem contendissemus. at noster, qui totus erat in Deorum nuntio torquendo, ac comburendo, a summo cucullo usque ad ima uestis ora, tot ac tales olei maculas suscepit, ut nullo unquam smegmate, aut nitro abluere, nec, nisi post folis occasum inde in publicum prodire, & domum se referre potuerit. idem hoc malo minus edoctus inde ad paucos dies, dum a stanno stridorem tollere pertentaret, Iouem in peluim, in quam lotium reddiderat, immifit. at Iupiter coelum petens in monachi faciem dissiliit, ut pene os totum ambureret, ac nares in honesto uulnere obtruncaret. ita oleum, atque operam perdunt, qui naturam ducem non sequuntur. Horum ego misericordia commotus Cardinalis amplissime, uulgi errores tollendos, atque hanc philosophiae partem chymicorum ignorantium culpa infimam & sordidissimam omnium in pristinam dignitatem reuocandam existimaui, ac nulla alia ratione id me assequi posse animo cogitaui, quam si celeberrimorum philosophorum scripta, quae hactenus aliorum inuidia abstrusa in profundo penitus latuerunt, nostra opera, & diligentia in communem omnium studiosorum usum uulgarentur, ut post habitis recentiorum nugis, ac uanis praestigiatorum commentis in eruditorum uirorum lucubrationibus sapientiae filii uersarentur. Quapropter cum Democriti Abderitae libellum de arte magna, & Synesium eiusdem interpretem emptum a Corcyraeo quodam, qui Uenetiis Romam se contulerat, in Latinum conuertissem, uolui utrunque tibi inscribere. partim, ut contra huius artis inuidiam magni nominis auctoritas suffragetur: partim uero, ut hoc munusculo tuam mihi gratiam concilarem praesertim cum tu prae caeteris abditissimarum rerum studiis delecteris: atque simplicia rara inuentu extremo ex orbe quaesita aliis, qui eodem desiderio tenentur, quae tua est humanitas, liberalissime impertias. Quod si plures tui, nec non Cardinalis Sirleti similes purpuratos haberemus, qui eadem animi pro pensione bonarum artium studia fouerent, atque amplecterentur, non dubito, quin politiores litterae, quae nunc penitus consopitae iacent, paulatim oculos tollerent, & ingenia quaeque praeclara honestissimarum uigiliarum praemium ferrent. Ne igitur paruipendas, oro, haec saltim ob uetustatem ipsam ueneranda tantorum uirorum monumenta, quae alias laetissima fronte maximi saepe Reges admiserunt. ac pro certo habeto, si quid ueri chymica ars habeat, quod posses fortasse tuo grauissimo testimonio confirmare, id totum in his Democriti scriptis contineri. Qua propter ut ea, quae omnes philosophi multis uelut Herculanis nodis implicarunt, ego paucis absoluam, ac de meo sensu iudicem, nihil aliud censeo praeter corpora in spiritus uersa, & cum suo compare in calidis thalamis stabili connubio iuncta flauos, ac candentes filios procreare: totumque hoc mysterium nihil aliud esse, quam nebulae, & aquae elationem: & huc torqueri perbelle posse quod Pindarus scribit in Pythiis, aurata Apollinis lyra aquilam in Iouis sceptro, hoc est, in sphaera ignis, insidentem demissis alis leniter consopiri. Attenuent ergo, soluant, ac conuertant naturas, & Osiridis membra dilanient ueritatis studiosi, nec longi temporis mora detereantur, & huius nostri hortuli perennem, non Dioscoridis chelidoniam, aut hemionitim lunae modo falcatam in igne deficientem, aut securidacae speciem equinum ferrum appellatam quaerant & ex ultissimo monte, quod animal appellauerunt sapientes, nostram Graecam aglaophotim, non Latinorum lundriam incuruo folio, non borissam intorta radice ex Gargano, aut Nursinis collibus petant. Haec illa est lunaria, quam Homerus in hymnis ἄμότροφον ἀπολληνος Graece.i.eodem cum Apolline lacte altam memorat. Alumnus uero, qui utrosque suo lacte rigat, & humore uelut Salamandras in igne nutrit, Mercurius est, qui δοτορ εαον Graece ab eodem poeta.i.bonorum largitor appellatur. quantum non ut certus artifex experientia asserere, sed ut lector diligens non leui coniectura possum augurari. Uale, & si haec tibi non ingrata fuisse significaueris, quae, ut Hieronymo Fagiolo uiro humanissimo, ac mecum summa familiaritate coniunctissimo petenti gratificarer, latina facere uolui Olympiodori & aliorum commentaria in eundem Democritum propediem expecta. Datum Romae. Calend. Septemb. M. D. Lxx. Ex Rebus Naturalibus, Et Mysticis Democriti. Natura natura gaudet: & natura naturam uincit: & natura naturam retinet. ◉ Admirati uehementer sumus, quod breuiter rem omnem perstrinxerit, ego autem uenio in Aegyptum naturalia ferens, ut materiam superfluam, & confusam contemnatis. Capiens Mercurium infige corpori magnesiae, uel corpori Italici stimmi; uel sulphuris ignem non experti: uel spumae argenti, uel calci uiuae, uel alumini ex Melo, uel arsenico, uel, ut scis. & coniice terram albam Ueneris, & habebis Uenerem claram. flauam uero coniice Lunam, & habebis autum, & erit chrysocorallum in corpus redactum. Idem etiam facit arsenicum flauum, & sandaracha praeparata & cinabrium, ualde contusum. aes autem splendidum solum argentum uiuum facit. natura enim naturam uincit Marchasitam ( Pyritem Grece ) argenteam, quam etiam sideritem uocant, rege, & fac ex more, ut solui possit. Fluet autem uel per aureum, uel album lithargirium, uel in Italico stimmi, & expurga cum plumbo. non simpliciter inquam, ne aberres. sed eo, quod est a scissili & lithargirio nigro nostro, uel, ut scis, & coquei, & coniice materiae flauum factum, & tinget. Natura enim natura gaudet. Pyritem rege, donec fiat incombustibilis abiiciens nigredinem. rege autem muriam, uel urina incorrupta, uel aqua maris, uel oxymelite, uel, ut scis. donec fiat, ut auri ramentum incombustibile. & si fiet, misce cum eo sulphur ignem non expertum. uel alumen flauum, uel ochram atticam, uel, ut scis. & adiice Lunam per solem per auriconchylium. Natura enim naturam uincit. Claudianum capiens facias marmor, ut moris est, donec flauum fiat. Flauum reddas non lapidem inquam, sed id, quod utile est ex lapide. Flauum uero reddes per alumen ustum sulphure, uel arsenico, uel sandaracha, uel calce, uel, ut scis, & si apposueris lunam, facies solem, si uero solem, facies auri conchylium. Natura enim naturam uincens retinet. Cinabrium album facito per oleum, uel acetum, uel mel, uel muriam, uel alumen. postea flauum per misy, uel sori, uel chalcantha, ueli sulphur uiuum, uel, ut scis. & ad iice lunam, & erit sol. si aurum tinges, uel aes, uel electrum. Natura natura gaudet Cypriam, Cadmiam, Zonytem inquam, dealba, ut moris est, postea flauam facito. Flauam uero reddes selle uituli, uel terebinthina, uel cicino, uel raphanino, uel ouorum uitellis, quae ipsam flauam reddere possunt & adiice lunam. aurum enim erit ob aurum. Natura enim naturam uincit. Androdamantem rege uino austero, uel aqua maris, uel acida muria: quae res possunt ipsius naturam infringere. solce cum stimi chalcidonio, & rege iterum aqua marina, uel muria, uel acida muria ablue, donec abeat stibis nigredo, frigito, uel assato, donec flauescat, & coquito aqua diuina illibata, & argento imponito, & cum sulphur uiuum adieceris, facias chrysozomium. 1.liquorem aureum. Natum enim naturam uincit. hic est lapis chrysites appellutus. Capiens terram albam, a cerusa inquam, et argenti scoriis, uel stibii Italici, & magnesiae, uel etiam albi lithargyrii, dealbato aqua marina, uel muria acida, uel aqua aeria sub rore, in quam, ac sole, ut ipsa soluta fiat alba, ut cerussa. Coque igitur hanc in fornace, & adiice ipsi florem aeris, uel eruginem rasilem arte elaboratam inquam, uel aes ustum satis corruptum, uel chalcitem, uel cyanum, adiicito, donec fiat incorruptus, & solidus, facile autem fiet. hoc est molybdochalicum. Experite igitur si nigredinem exuerit, sin minus, es ipsum ne culpes, sed teipsum potius, quoniam non recte gubernasti ergo splendidum reddas, & soluas, & adiicito ea, quae flauum facere queant, assatoque donec flauescat: & iniice corporibus cunctis. Nam es omne corpus tingit, ubi nitens, ac flauum fuerit. Natura enim naturam uincit. Cum sulphure ignem non experto contere sori, & chalcanthum, sori autem, est ut Cyanus scabiosus semper in misy inuentus, hoc etiam uitide calcanthum uocant. assa igitur ipsum in mediis carbonibus diebus tribus, donec fiat rubeum pharmacum. coniice Ueneri, uel lune a nobis facte, & erit sol. hoc pone in laminas dissectum in aceto, & chalcantho, & misy, & alumine, & sale Cappadocie, & nitro tubro, uel ut scis; per dies tres, uel quinque, nel sex, donec fiat ecugo, & tinges. solem enim facit, chalcanthum ◉ rubiginem. natura natura gaudent. Chrysocollam Macedonum erugini eris similem rege, soluens urina iuuenculae, donec conuertatur. Naturam intus abdita est. Si igitur conuertetur, immerge ipsam in oleum cicinum sepius igniens, & intingens, postea assa cum alumine, prius soluens misi, uel sulphure uiuo flauum teddas, & tinge omne corpus auri. o nature naturarum gubernatrices, o nature fat magnae, naturas mutationibus superantes, o naturae supra naturam naturas delectantes. Haec igitur sunt magnam? naturam habentia his naturis non aliae in tincturis praestantiores, non similes, non maiores. haec soluta omnia operantur. Uos ergo o sapientes non ignaros esse plane intelligo: immo admitari. scitis enim naturae potentiam: iuuenes uero ualde offendendos, & scripto fidem non adhibituros, eo quod materiam ipsam ignorant. non animaduerientes, quod medici, ubi salubre pharmacum patare uoluerint, non inconsiderate hoc facere moliuntur, sed prius probantes, quale nam calidum sit, ac quale cum hoc coniunctum, mediocrem facit temperationem, siue frigidum, siue humidum, siue quodcumque sit qualitatis genus, mediocrem adhibent temperationem sed hi temere, & inconsiderate uolentes parare salubrem medicinam, atque omnium morborum solutionem, non anima duertunt se in damnum incursuros. cum enim arbittentur nos fabulose, ho autem mystice loqui, in retum speciebus exquirendis nullam adhibent diligentiam, ut si hoc est abstergens hoc uero abiicieadum: & si hoc tinctiuum, hoc uero accommodandum & si hoc superficiem tingit, uol si ex superficie tinctura oboletur, etiam ex imo corporis metallici euanescet, & si hoc igni resistit, hoc uero commixtum aliquid, quod igni resistat, faciat, exempli gratia, si sal abstergat superficiem Iouis, etiam interiores partes penitus abstergat, & si exterior pars aeruginem contrahat post abstersionem, interiores quoque idem patiantur, & si superficiem Ueneris dealbat, & abstergit Mercurius, etiam interiores partes dealbet. et si extrinsecus euanescit, etiam intrinsecus fugiat. Si hisce in rebus uersati fuissent, iuuenes iacturam minus fecissent, iudicios e ad rerum actiones animum applicantes, ignorant enim naturarum antipathias, ut species una decem permutat. gutta enim olei purpuram late conmaculare, & parum sulphuris multa comburere consueuit. Haec ergo de medicinis, & quonam pacto oporteat scripto incumbere, di¬ cta sint. Age uero liquores quoque deinceps referamus, capiens Rhaponticum contere in uino, Amineo austero ad cerae spissitudinem, et, lume laminam lunae, ut facias solem. cuius frusta sint ampla unguis latitudine, & hoc pharmaco rursus frequentius uteris, & pone in nale uacuo, quod illiniens undique; succende sensim, donec media pars absumatur. postea pone laminam in reliquiis medicinae, & ine cum uino praedicto, quousque sicci tibi liquor appareat. huc coniice statim laminam andum refrigeratam, postea sine, ut ebibat, deinde accipe eam, & pone in crucibulo, & inuenies solem. Si uero Rha sit uetustum tempore admisce ipsi clydrii partes aequales prius parans, ut moris est. elydrium enim cum Rha cognationem habet. Natura natura gaudet. Recipe crocum Ciliciae, & relinque una cum flore croci, cum praedicto succo uitis, & facias liquorem, ut fieri solet, tinge argentum sectum in laminas, donec tibi nitens uideatur. At sierea lamina fuerit, praestantius erit, sed prius purga es, ex more. Deinde capiens aristolochie herbae partes duas, & croci, & elydrii duplum, fac ut caeroti spissitudinem habeat, & inunges laminam, & fac ut prius, & mirabere. etenim Ciliciae crocus eandem cum Mercurio operationem habet, ut irem casia cum cinamomo. Natura naturam uincit. Capiens plumbum nostrum nitens factum per terram Chiam, & pyritem, & alumen, conbure paleis, & funde in pyritem, & crocum, & cnicum, & aecumenicum florem, contero cum aceto acerrimo; & fac liquorem, ut moris est, & infunde plumbum, & sine ebibat, & inuenies solem. habeat autem compositio etiam parum sulphuris uiui. Natura enim naturam uincit. Haec ratio Hepammenis est, quam ostendit sacerdotibus Aegiptiis, & usque ad horum philosophorum tempora permanet, materia auri conficiendi. ne autem miremini, si res una huiusmodi mysterium operatur. Nonne uidetis, ut multe medicinae uix etiam temporis progressu possunt uulnera ferro illata conglutinare? at stercus humanum non longo temporis interuallo id prestat, & ambustis multa adhibita medicamenta saepe nihil proderunt, plerunque dolorem nihil minuunt, calx uero sola recte parata morbum pellit. & ophthalmiam, si uaria medicamenta adhibeantur, ledere sepius solent. at thamus planta, cum ad omnem eiusmodi egritudinem faciat, eam optime curat. oportet igitur contennere uanam, & intempestiuam materiam illam, sed rebus tantum naturalibus uti. Nunc uero ex his quoque iudicate, quod sine predictis naturis nemo operatus est unquam. Si autem sine his fieri nihil potest, cur multarum rerum syluam desideramus. quid nobis etiam multarum specierum concursus ad eandem rem opus est, cum res una ceteris omnibus antecellat? pinde uideamus compositione specierum, ex quibus argentum confici possit. Argentum uiuum ab arsenico, uel sandaracha, uel, ut scis, fige, ut moris est, & admisce Uenerem ferro sulphurato, & dealbabitur. idem etiam praestat Magnesia dealbata, & arsenicum sublimatum, & cadmia ustam, & sandatacha lignem non experta dealbata: & cerussa torrefacta simul cum sulphure, ferrum autem solues magnesiam coniiciens, uel sulphuris dimidium, uel magnetis parum. nam magnes habet cum, ferro affinitatem. Natura natura gaudet. Capiens, praedictam nebulam coces cum oleo cicino, uel raphanino commiscens parum aluminis. postea capiens stannum, purga cum sulphure, ex more, uel marchasita, uel, ut tibi notum est, & iniice in nebulam, & miscens omnia assa carbonibus tectis. & uidebis hanc medicinam fieri psimithio similem, quae dealbat omne corpus. sed in iniuntionibus, admisce illi terram Chiam, uel Asteritem uel Aphiroselinum, uel, ut scis. nam Aphroselinum cum Mercurio sociatum omne corpus dealbat. Natura naturam uincit. Recips magnesiam alba, & dealbabis ipsa muria, & alumine, in aqua marina, uel succo citri, uel fuligine sulphuris, na sulphuris fumus cum sit albus, omnia dealbat. Alii uero tradunt fumum et ramorum palme illam dealbare. admisce illi post dealbationem fecis partes aequales, ut satis alba fiat, & capiens aeris subalbidi, orichalchi inquam unc. 4. ponei crucibulo subiiciens parum stanni prius purgati unc. 1. paulatim agitando, donec substatie coniugantur: erit frangibile, coniice igitur albae medicinae dimidium, & erit percipuum. magnesia. n. dealbata non finit, ut corpora stangatur, uel, ut eris nigredo foras emergat. Natura naturam retinet. Recipe sulphur album, dealbabis uero illud urina soluens in sole, uel alumine & muria salis. florebit quam candidissimum, solue ipsum cum sandaracha, uel urina inuenculae dies sex, donec medicina ad marmoris similitudinem proprius accedat. & si ita fiat mirares erit. nam Uenerem dealbat, ferrum mollit, stanni stridorem tollit, plumbum candidum reddit. infrangibiles substantias, ac permanentes tincturas facit. sulphur enim sulphuri admistum diuinas substantias facit. quippe cum magnam habeant inter se cognitionem. Naturae enim naturis gaudent. Dealbatum uero lithargyrium iunge cum sulphure, uel cadmia, uel arsenico, uel pyrite, uel oxymelite, ne amplius fluat. assa ergo ipsum carbonibus ardentibus luto uas muniens. habeat uero compositio etiam calcem torrefactam, & aceto imbutam per dies tres, ut maiorem abstergendi uim habeat. Impone igitur ipsum factum cerusa magis album. saepius uero fit etiam flauumpsi illi abunde ignis subministretur, sed si flauum fiat ad presens tibi non proderit. nam mens est uumallo corpora dealbare. ure igitur ipsum mediocriter. & admisce omni corpori, quod dealbare uotu Iueris: nam lithargyrium si dealbatum fuerit, non amplius erit plumbum facile uero fient. nam cito plumbi natura in multas, uertitur formas. Naturae enim naturas uincunt. Capiens crocum Ciliciae pone cum aqua marina, uel muria, & fac liquorem, in quem igniens immerge aeris, uel ferri laminas, donec tibi satis faciant, nam dealbantur. deinde sume medicinae dimidium, & contere cum sandaracha, & arsenico albo, uel sulphure ignem non experto, uel ut scis, & fac, ut cerae spissitudinem sumat, unge laminam, & pone in uase uacuo clauso, ut moris est, & locato in uase, ubi ramenta utuntur, tota die, postea tolilens mittenpurum liquorem, & erit albissimum aes. deinceps opetare, ut artifex, nam Cilicie crocus cum aqua marina dealbat, cum uino uero metalla flauo colore tingit. Natura natura gaudet. Recipe lithargyrium album, & contere ipsum cum frondibus lauri, & cimolia, & melle, & sandaracha alba. & fac, ut strigmenti crasfitudinem habeat, & iniunge medicinae dimidium, & succende, ut moris est immerge in reliquum medicinae. soluens aqua cineris alborum lignorum, nam iniscellanea soluta beno sine igne operantur, haec liquoribus talia fiant, ut igni resistere queant. Natura enim paturam uincit. Capiens praescriptam nebulam contere cum alumine & misy, aceto abluens ipsi adiicito etiam aliquantulum albae cadmiae, uel magne fiam, uel calcem inextinctam, ut fiat corpus a corpore, & misce cum melle albissimo, & fac liquorem, in quem ignitum quodcunque uolueris, immerge. ac relinque deorsum, & fiet habeat autem compositio & parum sulphuris uiui ut medicina peruadat, ac penetret. Natura naturam uincit. Recipe arsenici unc. 1. & nitri unc. 4 & corticis foliorum tenellorum perseae unc. 2. & salis dimidium, & succi mori unc. 1. scissilis partes equales. terte simul in aceto, uel urina, uel calcis in extinctae cinere, donec fiat liquor. in hunc nigricantes Ueneris laminas candentes immerge & nigredinem tolles. Natura naturam uincit. Habetis omnia, quae ad aurum, & argentum requiruntur. nihil relinquitur; nihil deest, praeterquam nebulae, & aque eleuatio. sed hec libens omisi, cum libere in aliis etiam meis scriptis pertractarim. In hoc scripto ualete Dioscoro Sacerdoti Magni Serapidis In Alexandria Deo Fauente. Synesius Philosophus S. P. D. Epistolam tuam ad me missam de diuini Democriti libello non negligenter accepi, sed magna cura, ac labore meipsum conficiens, in te omnem meam cogitationem contuli. Unum igitur proposuimus nobis dicendum esse. Democritus quis? Quis nam suerit ille Philosophus Democritus domo Abderites, qui cum esset physicus res omnes naturales rimatus est, ac de illis secundum naturam conscripsit. Adera. Abdera urbs est Thraciae, ex qua fuit uir sapientissimus; Quatuor Democri ti libelli de archiomia Ostanes. qui cum in Aegyptum peruenisset, sacris initiatus est a magno Ostane in templo Memphis simul cum omnibus Aegypti sacerdotibus, hinc sumpta occasione conscripsit libellos quatuor de tinctura solis, & lune, deque lapidibus, & purpura, sumpta inquam occasione, conscipsit de magno Ostane. ille enim primus fuit, qui literarum monumentis consignaret; quod natura natura gaudet, & natura naturam uincit, & reliqua. Caeterum nobis opus est inuestigare, & discere, quaenam sit hec sententia, queue in ipso consecutionis series. Quod igitur duos catalagos effecerit de albo, & nigro, perspectum nobis est, ac prius sane solida enumerauit: Solida, & humida ab Democrito assumpta. deinde uero liquores, hoc est humida, nulla harum rerum in arte sumpta. ipse enim de magno Ostane loquens confitetur, hunc uirum nec iniectiones, nec assationes Aegyptiorum in usum adhibuisse, sed extrinsecus substantias colorasse, & ab ignitis corporibus medicinas separasse. Dixit autem ille uiguisse apud Persas hanc consuetudinem, eius autem sententia hec est. Corporum solutio. quod nisi attenues substantias, & soluas, & in aquam conuertas, operam ludes. ad uiri igitur uerba ueniamus. Colligite Rhaponticum, attende quam magna fuerit uiri prudentia, ab herbis exorsus est. ut florem conminisceretur. Rhaponticum quid? herbae enim floride sunt. Dixit uero Rhaponticum, quod quemadmodum a ponto defluunt flumina, omnia quoque flumina in ipsum labuntur: palam ergo nobis faciens significat conuersionem in aquam, nigredinem, & corporum in substantiarum attenuationem. Cui sit hoc area num patefaciendum? Quomodo, inquit Dioscorus, nos iureiurando deuinxit, ne alicui rem tantam liquido declaremus: Recte ait, Nemini, hoc est, nulli imperito. illud.n. uerbum, Nemini non de omnibus predicatur. ipse nanque hoc de imperitis, & rudibus dixit. cerne enim, quid in chrysopeiae initio tradiderit. Mercurius a cinabrio, & chrysocolla. D. & his ne opus est? Sy. Non Dioscore. Aqua sulphuris; D. quid igitur opus est? Sy. Audisti, sed rursus accipe, solutio corporum est, ut illa soluas, eademque in aquam redigas, ut fluant, & nigrescant, & attenuentur, hoc enim uocatur aqua sulphuris, & Mercurius, & chrysocolla, & sulphur ignem non expertum, cunctisque aliis nominibus appellatur. Mercur. Chryso. colla. Sulphur uirgineum. Dealbatio est combustio, & citrinatio a mortuis excitari. Dealbatio. ipsa enim se ipsa comburunt, & ipsa se ipsa uiuificant. Citrinatio quid? Philosophus uero multis ipsa nominibus appellauit, aliquando quidem unius, aliquando uero multorum numero, ut nos exerceat, & uideat si, prudentes simus. Multa lapidis nomina cur inducta? Dixit enim progrediens ita. Si fueris prudens & feceris, ut literis extat, eris beatus. hac enim ratione paupertatem morbum insanabilem superabis. Reuocans igitur, & abstrahens nos, a uano errore, ut animum nostrum a rerum, multitudine abduceret. Attende uero, quid nam in libelli initio dixit.. Uenio ego etiam in Aegyptum naturalia ferens, ut rerum syluam contennatis. Naturalia quid? naturalia uero appellauit solida, corpora. nisi enim illa soluantur, ac rursus coniungantur, nunquam res ad finem perducetur, & quo intelligamus ex solidis corporibus aquas, hoc est florem, sumi, uide quomodo dixerit. Flores herbarum per aquis. Que uero sunt in liquoribus. Crocum cilicium, Aristolochiam, & reliqua. cum flores diceret, planum nobis fecit, aquas ex solidis sumi. Et quo nobis persuaderet, rem ita se habere, postquam dixit, Urinam incorruptam dixit etiam, Aquam calcis uiuae, & aquam cineris Brassicae, & aquam fecis, & aquam aluminis, & in fine dixit, Lac canis, & manifestum nobis est, quod ex communi proficiscitur. Aqua nitri. Quae enim corpora soluunt, Attulit, Aquam nitri, & aquam fecis, & uide quemadmodum dixit, haec est materia auri conficiendi, haec sunt, quae materiam permutant, & in aliud metallum uertunt. Aqua fecis. quaeque igni pupugnantia reddunt. praeterea, uero nihil est tutum, si igitur prudens eris & facies, ut scriptum est, eris beatus. D. & quonam pacto philosophe hanc uiam possim inuenire, abs te scire desidero. si enim praedicta sequar, nullam inde utilitatem consequar. Sy. Audi Dioscore ipsum dicentem: ac mentem tuam exacue, & attende, quomodo dixerit, conuerte ipsorum naturam, natura enim intus latitat. Conuersionarum. D. o Synesie quam conuersionem dicis? Sy. Corporum inquam. D. & quomodo ipsam conuertam, uel quomodo ipsam naturam extraham? Sy. Exancue tuam mentem Dioscore, & considera, quonam modo dicat. Si. n. ut oportet, gubernaueris, naturam extrahes. terra chia Quid per alba Democritus significant Mercurii cum corporibus iunctio Ignis rom. Terra chia, & asterites, cadmia alba, & reliqua. Uide, quanta sit uiri prudentia, quomodo alba omnia tetigit, ut albedinem ostenderet, quod ergo Dioscore inquit, hoc est iunge corpora cum Mercurio, & seca in tenuem scobem; & sume alium Mercurium. omnia enim Mercurius trahit ad se ipsum: & sine ut digerantur per tres, uel quatuor dies. & loca materiam hanc in texta supra cinetem calidum, nec sit magnus ignis accensus, sed in tepido cineris suauis calor, ita ut cera possit liquescere: Uasis ultrei descriptio Aqua sulphuris. huiusmodi igitur ignis uapore textae uas uitreum accommodatur, cuius mammilla alte se efferat, rostrum ueto deorsum uergat, & cape aquam, quae ascenderit per alembiccum, & serua? & putrefac. haec dicitur aqua sulphuris: haec est conuersio, haec uocatur corpotum solutio. hac ratione naturam intus latitantem in Iucem proferes. Acetum. Uinum Amineum. haec aqua cum corruptam fuerit, uocatur acetum, & uinum Amineum, & similia & quo admireris hominis sapientiam. uide quom odo duos cantalagos fecerit, auri; & argenti conficiendi, & duos item liquores. alterum quidem in flauo, alterum uero in albo, hoc est, auri, & argenti, & uocauit solis catalogum Chysopoeiam; lunae uero argenti confectionem. D. sat bene dixisti Synesie. sed ipsius artis, quidnam prius est? dealbatio, uel citrinatio? Cur citrinatio ante dealbationem nonminata? Sy. Dealbatio potius D. & quamobrem citrinationem prius recensuit? Sy. Quoniam sol lunae prefertur. D. ita ne o Synesie faciendum est? Sy. Non Dioscore, sed ut nostrae mentis, & ingenii aciem exercerent. haec ita disposita sunt. Audi ipsum, dicentem, quod sibi cum nobis prudentibus oratio est, mentem nostram exercenti. Si uero uix exacte rem scire, duobus catalogis mentem adhibe: quod ante omnia Mercurius positus est, & in flauo, hoc est sole, & in albo, hoc est luna, & in sole quidem dixit, Mercurius a cinabrio, in albo uero dixit. Mercuriorum diuersitas. Mercurius ab arsenico, uel sandaracha, & quae sequuntur. D. Diuersus ergo est Mercurius? Sy. Sane quidem diuersus est, cum unus sit. D. & si unus est, quo nam pacto est diuersus? Sy. Et diuersus est, & uim maximam habet, nonne audisti, Mercurium dicentem, fauus albus, & fauus rubeus? D. Audiui equidem. quod autem scire Sinesie cupio; Animas corporum a Mercurio extrahi. hoc me doceto. Sy. Omnino ipse Mercurius omnes induit formas, quemadmodum enim cera sumiti quemcunque colorem trahit, sic etiam Mercuris philosophe, ipse dealbat omnia, & omnium animas trahit, eademque coquit, & rapit, ad instrumenta ergo aptatus, & in seipso humores habens, prorsus etiam corruptionem sustinens permutat omnes colores, & permanet, ipsis non permanentibus immo uero ipso non subsistente tunc etiam continetur corporum, & subiectorum rectionibus. D. Et quae nam sunt haec ipsorum corpota & materiae? Quatuor corporum compositio Mercurium esse citrinum potentia. Sy. Quatuor corporum compositio, & horum ea, quae affinia sunt D. Quae sunt horum affinia? Audisti quod nateriae ipsorum anime ipsorum sunt D. Et materiae ergo ipsorum sunt ipsorum animae? Sy. Certe. quemadmodum enim faber si lignum capiat, solium facit, uel currum uel aliud quidpiam, & materiam solum operatur, & ipsi nihil aliud artifex dat preter formam, sic & ars ipsa o Philosophe postquam diuisit illa. arrige aures o Dioscore, statuarius expolit, uel secat lapidem, ut idoneus sit ad suum usum. rursus faber lignum secat, uel redit, ut fiat solium, uel theda & nihil aliud artifex adhibet praeter formam, nihil enim est praeter lignum. eodem modo, & aes fit statua, uel circulus, uel quoddam aliud uas, artifice ipso nil nisi formam dante. sic igitur Mercurius arte elaboratus a nobis ipse omnem formam suscipit, & fixus, ut dictum est, corpori ex quatuor rerum generibus constanti, fortis & firmus manet, continens, & contentus. ob id, & Pibichius eum magnam affinitatem dixit habere. D. Recte haec explicasti, ac me instruxisti. Uolo igitur ad uiri uerba accedere, & ea, quae ab ipso oblique dicta sunt, a principio uidere. Mercurius ex cinabrio, omnis igiitur Mercurius ex corporibus fit. hic autem ex cinabrio dixit, tanquam manifestum sit ipsum esse ex cinabrio. Atqui Mercurius ex cinabrio citrinus est, ipse autem Mercurius est albus. Sy. Actus quidem albus est Mercurius uirtute uero citrinus fit. D. Hoc ne igitur dixit Philosophus o naturae celestes naturarum creatrices mutationibus naturas superantes. Sy. & hanc ob causam dixit. Nisi enim permutentur, id quod expectatur, fieri non poterit, & frustra laborant, qui materias explorant, & non naturas corporum magnesie querunt, licet enim poetis, & oratoribus easdem dictiones alia, atque alia ratione efformare. Magnesie corpus quid? Corpus igitur magnesie dixit, hoc est substantiarum mixtionem, & ob id progrediens ait, in principio, ubi auri conficiendi rationem docet. Capiens Mercurium infige corpori magnesie. D. Ecce igitur prepositus est Mercurius. Sy. Sane quidem. obl ipsum enim omnia extrahuntur. atque iterum adiicit, ( & per gradus cuius libet: Chrysocolla. tei institurum pertractauit ) Chrysocolla, quod est batrachium inter lapides inuenitur. Batrachium. & quenam sit chrisocolla, idest batrachium, & quidnam significet, quod, & inter uirides lapillos inuenitur, necesse igitur nobis est quaerere. Primo igitur scire debemus, quaecunque sunt colore uiridia, & age iam, ut ab hominem exordiamur, homo enim omnibus animantibus in terra degentibus antefertur. dicamus igitur hunc pallentem pallidum effectum esse, & manifestum est, quod, ut ochra, mutatur illius forma, hoc est, ad aureum colorem, immo uero ad ipsius citri corticem, quae est palloris species. Arsenicum flauum. hoc procedente oratione flauum arsenicum appellauit, ut palloris speciem ostenderet. Ut autem cognoscas, quomodo magna cum prudentia particulariter hoc dixit, animaduerte qua nam ratione dicat. Mercurium a cinabrio corpori magnesiae, postea infert Chrysocollam, claudianum masculinum, nomen: rursus induxit masculinum, ut ipsum a foemininis separaret, & post Claudianum, arsenicum flauum: duobus flauis duo nomina foeminina imponens. postea duo masculina. Oportet igitur nos inuestigare, & uidere, quid hoc sit, hic, quantum ego Dioscore suspicor, unum putrefacitur. Androdamas. deinde assumit Cadmia, postea Androdam anta, & Androdamas, & cadmia sicca sunt, & ostendunt corporum siccitatem, & ut hoc planum faceret. Cadmia. Intulit Alumen combustum. considera, quanta sit uiri sapientia, hoc enim dixit, ut prudentes intelligerent, quombdo ipsos docuerit, dicens, Alumen ustum? fortasse uero, hoc etiam imperitis uoluit persuadere, ut autem, & firmiora, tibi essent, statim intulit, Sulphur ignem non expertum, hoc est sulphur incombustum. Sulphur incombustum Sinopis pontica. Totum, idest exiccatas species, infra, hoc est corpora unum facta sulphur, incombustibile appellauit, &, postea infert, Pyrites dissolutus. Nullum ex aliis indeterminate confirmans. hoc uerum est, quod sicca sunt ea, quae permanent, & haec distinguens insert. Sinopin ponticam a siccis, ad humida transiens sonopin dixit, Ponticam tamen addens, quod nisi addidisset, intelligine uti quam potuisset, hoc autem confirmans, intulit, Sulphuris aquam athicton. i. illibatam, a solo, sulphure sulphur. D. Recte hocphilosophe enodasti, sed attende, quomodo dixit per calcem uiuam, Sy. O Dioscore non animum aduertis. calx uiua Sori, & chalcanthum. Calx uiua alba est, & aqua eiusdem alba, & acuta, & sulphur suffitum dealbat, declatationis gratia igitur statim subdit, Sulphuris fuliginem, nonne haec nobis patefaciens? D, certe bene dixisti, & deinceps Sori citrinum, & uitriolum citrinum, & cinabrium. Sy. Sori, & calcanthum, citrinum non nosti esse uiridia?, qum, igitur, tetigisset Ueneris aeruginis ablationem, hoc est expurgationem, immo uero eam significarent, quae totius est, ut a coloribus, hoc dixit, & rursus hoc confirmans in sine intulit. post ablationem rubiginis, quae uocatur eruginis expurgatio, tunc iniectis humidis fit firma citrinatio, & uere uiti ingenuitas hic ostensa est. Uide enim quomodo statim coniunxit, cum distincta rerum explicatione usus esset, cum dixerit; Que uero in liquoribus, hec sunt. Crocus cilicius, Aristolochia, Flos cnici, flos anagallidis, que Cyaneum fert florem. Anagallidis flos quid? Quid hoc amplius dicere, aut referte potuerat, ut nobis persuaderet, quam per Anagallidis florem loqui? mitum enim mihi uidetur, quod non solum Anagallidis, sed etiam floris meminerit. Anagallidis si quidem nomen innuit nobis, ut aquam extraheremus, & ob florem horum animas, idest, spiritus educeremus. Quod si haec non ita se habeant, nihilem firmi. & frustra infelices iacturam facientes, & in hoc pelagus demersi multos, & aerumnosos labotes subeintes, nullum percipere fructum poterunt. Cur rursus etiam expers inuidiae philosophus, ac bonus magister subdidit, Rhaponticum? Rhaponticum quid? considera naturam uiri inuidia carentem Rha ipsum dixit, & ut nobis bersuaderet, isitulit, Ponticum. Quis. n. philosophorum non intelligit, quod pontus est de flussus a fluminibus undique circumclusus? D. Uere Synesie praeuenisti, & holie animum meum exhilarasti. non enim haec sunt mediocria. hoc igitut, precor, ut me praeterea doeas; quam ob rem superius dixit chalcanthum citrinium? Per uiridia flores significari. hic uero indefinite cum uiridi chalcantho intulit. Sy. Sed haec o Dioscore flores significant. Gummi spinae. ui idia enim sunt. Quoniam ergo aqua, quae egreditur eget fixione, statim adiecit, Gummi spinae, postea subdit, urinam incorruptam, & aquam calcis uiue, & aquam cineris brassicae, & aquam aluminis & aquam molyndochalci. 1. plumbi aeris, & aquam arsenici, & aquam chalcanthi. Uide quomodo omnia soluendi, & digerendi uim habentia prius intulit, hoc scilicet, nos docens corporum solutionem. D. & recte dixisti, & quo nam modo in fine dixit, Canis lac? Canis lac In ol arte finem proponi. Sy. Ut tibi ostenderet, quod ex communi omnia sumuntur. Uere Dioscore cogitasti. attende uero quomodo dicit. Haec est materia auri conficiendi, quae nam Materia? quis ignorat omnia haec esse fugacia, nec enim lac asininum, nec caninum potest cum igne luctari: quoniam lac asini si in aliquo loco per aliquot sufficientes dies reposueris, euanescet. Quida uero dictum illud est? Haec sunt, quae materiam permutant, haec faciunt, ut res cum igne pugnent, cum ipsa fugacia sint? Quid item illud uerbum uidetur? Praeter haec nihil est tutum? ut infelices hec ue ra esse sibi persuadeant. sed denuo audi, quid ipse dixerit. Et infert, Si prudens fueris, & feceris, ut scriptum est, perinde ac si dixistet, si sapias, ac recte, ut opus est, cogitaueris, eris beatus, & quid alibi dixit? Uobis prudentibus inquam. oportet igitur nos mentem nostram exercere, nec committere, ut decipiamur, ut ege statis insanabilem morbum euitemus: ne ab ipsa opprimamur, neue in uanam egestatem incurientes accepto damno miseri efficiamur. exercere igitur, & exacuere mentem debemus. Quam ob remiuero subdit, iniectionem? non ob id dicit, que prius telata sunt, sed animi sensus explicat, caeterum rursus dicit. aliquando quidem solem ob chrysocorallum, aliquando uero lunam per solem; aliquando uero Uenerem per solem aliquando Saturnum, uel louem per molybdochalcum. Ecce ipse nos ad artis gradus extulit. caueamus igitur, ne uane ambulantes in foueam ignoratione significationum, quae sunt apud ipsum, incidamus. magna enimiuiro inest sapientia. Nam postquam ipse ait. Ipsa auri conficiendi materia dicta sit; infert dicens. Age igitur deinceps etiam auri conficiendi ratione plane doceamus, ut nobis ostenderet duas esse operationes. Quoniam, & argenti conficiendi ratio omnibus praelata est, & antecellit; & sine ipsa nihil fiet. audi ipsum hic rursus dicentem, Mercurius ab arsenico, uel calcantho, uel cerussa, uel magnesiam, uel stimmi Italico. & superius in auri conficiendi ratione dixit. Mercurius a cinabrio, hic uero ait Mercurius ab arsenico, uel cerussa, & reliqua & quomodo potett cerussa Mercurius fieri? sed non dixit, ut nos Mercurium a cerussa sumeremus, sed corporum dealbationem, hoc est, condersionem tangens, hoc dixit. hic enim cuncta alba retulit: ibi uero citrina: ut recte nos intelligeremus; uide quomodo appellauit corpus; magnasiae chrysocollam. hic uero corpus magnesiae tantum, uel stimmi Italici. & haec nobis breuiter dicta sufficiant. Exercere prius mentem, decet, ut naturae operationes dignoscamus, in tebus, quibus Deo fauente studemus; oportet igitur nosse prius rerum species liquesscere, & conflaionibus consimiles in unum colorem conuertere, & duos Mercurios in argentum uiuum redigere, & ad putrefactionem separare. Sed ope diuina commentandi initium faciam. Pelagii Philosophi Arte. Maiores nostri, & sapientiae amatores, & praestanti doctrina philosophi, dixerunt omnem artem sui finis caussa in uita excogitari. ut ars fabris cum una sit, ob id est, ut faciat solium, uel arcam, uel nauigium ex una subiecta natura, uidelicet ligno. Ergo & ars tingendi ob id excogitata est, ut tincturam quandam, & qualitatem imprimat. quod & artis finis est. ac denique sciendum est, recte a ueteribus tradi. Aes tingendum, ut tingat. aes non tingit sed tingitur, & cum tingitur, tingit. ob hanc rem item & omnes scripturae elaborant, ut aes tingatur. Si enim tingatur, tunc tingit, & si non tingatur, non potest tingere, ut dictum est: Aes expurgandum. ob id iubent aes umbra carens fieri. ut umbra sua abiecta possit suscipere tincturam. Umbra artis quod? umbram uero aeris intellige nigredinem ab ipso insitam lunae, nostri enim aes directum, & iniectum lunae opacare ipsam foris, & intus; hanc ergo nigredinem existentem in luna umbram scriptores uocant; & hanc ob causam oportet preparari aes, donec non amplius possit nigredinem effundere coniectum, in corpus lunae, sic es praeparari oportet. Aes per auro naturae. i. physicum, solem, donec nullam nigredinem in argento relinquat. Ideo enim & Democritus, dixit. proba aes, si sit sine umbra. Si enim non, sit aes sine umbra; Aetis praeparatio Sex operationes: ne accuses aes, sed teipsum. praeparatur autem aes per diuinam aquam permistum, & assatum, & ablutum. abluitur autem, inquit, donec prorsus rubigo ipsius abeat. & hic memento philosophorum dicentium. post aeris aeruginationem, & attenuationem, & nigredinem, & deinceps albedinem tunc erit firma rubedo, sex operationes factas: considera. fit igitur rubedo ex diuina aqua: aeruginatio in ablutione nigredo, cum ante ablutionem chrysolithus permiscetur: extenuatio uero, cum in chrysolitho conteritur. dealbatio autem cum in leui lapide simul exiccatur. rubificatio fit, cum ea, quae rubificare possunt, coniungantur, & in paruis bouinis stercoribus imponantur. he sex transmutationes fiunt in aere, ut tingatur. & si non fiat omnes, nihil fit. quoniam nisi fiat aes sine umbra flauum, nihil fit. primum igitur tinge, & transmuta, & tere aes, & ita per diuinam c 3 uinam aquam facias perfectam aeruginationem, perfectam aeruginationem intellige de aurationem in fermento: Diuina aqua. Aeruginatio perfecta. hanc enim etiam innuens senior, dixit; Uelut deaurationem faciens facias, qui uero hoc non facit, nihil agit. cum uideris perfectam deaurationem in sulphure, tunc existima perfectam aeruginationem fecisse: non solum in superficie sulphuris efflorescentem; sed etiam in profundo. indicium igitur est incipientis aeruginationis. aeruginatio enim, quae intus esti, ipsa est uera aeruginatio, quae & rubigo solis interpretata est; si non fiat ipsa aeruginatio, nihil fit, considera igitur, ut in profundo fiat sin uero minus fiar, nec fit aeruginatio, quae etiam citrinatio dicta est potissimum philosopho dicenti. Pyrites per aete. Sumens pyritem praepara, donec citrinus fiat, ubi ille pyritim aes uocat, sob naturam igneam insitam. quoniam sic fieri ipsum oportet, ut perfecta aeruginatio fiat: & ita transeat ad aruginationem, significat hic rursus, quod antequam fiat aeruginatio, erit primum denigratio, & tunc sequetur eruginatio. Accipiens igitur chrysolithi partem unam, magnesiae, cinabrii partes tres, contere absque aliquo humore. contere uero, donec simul coniungantur; & commisceantur substantiae, & nihil amplius sulphuris uiui appareat. fit enim admodum nigrum, ut atramentum, quo scriptores utuntur. Hoc sine per dies tres, & coniiciens tunc in lauacro, im pone ex liquore, qui solet abluere, partes aequales, & ablue, & cernes sulphum percurrens, & quomodo praeparatur, & quomodo incombustibilem habet naturam. Chalcopyrites. chalcopyritem uocans plumbum; Lapis Etesius. lapidem Etesium uero chrysolithum, ablue donec, inquit, rubigo ipsius egrediatur. & sic abit, nihil ex ere remanente in plumbohec magna purgatio uocatur. Chrysolitus. hec simul aeruginantio, & denigratio dicitur, denigratio uero ob temperamenti, denigrationem, aeruginatio ueto, ob transitum ab aerugine, & ob solutionem: quam etiam ablutionem uocant. hanc igitur accipiens in uasis relinque residere. & exprimens liquorem, exsicca quod sublidur hoc inuenies, ut atramentum scriptorium: hoc conteras donec fiat citrinum perfecte. hoc conuerte, & infunde Resine partes quatuori, citrine partem unam. Unum ordinem ego noui, duo uero opera habentem, primum, ut fluat perresinam, secundo, ut exiccetur hueiqu I inu i1xm non 3229 Xanthit Craece. sed mendum ins. plumbi partem unam, & humecta paululum, donec fiat lutum, & contere, quousque non appareat plumbum. & leua, & ut lutum depone sub se le, & permitte exiccari. irriga paulatim, donec plumbum consumatur, &, sine, ut arescat atque hinc considerationem, intende. Zosimus autem antiquus ait. esse, puso nossquee Zosimus mor Saturni? Lapis leuis. sic & nunc facito exiccando; & ita ponas lapidis leuis partem equalem, & contere cum aceto extracto per alembicum, donec albescat, donec candidum fiat. Uide igitur, ne dealbationis tempore deses sis. negligentia enim accidit, eo, quod non uidetur illa pulchritudo. quoniam per hanc dealbationem sine umbra aes fit! omnem suam terrestrem superfluitatem; & crassitiem corporis abiiciens. Si igitur aes dealbatur, spirituale fit, & denique nihil relinquitur, nihil defit, nisi ut siccetur, & dealbetur. Sic considera omnia; quae fundi queunt, omnia refugiunt, & nihil permanet, praeter quam Chrysolitus, & Saturnus, & Etesius lapis, qui uocatur chrysolithus. Saturnum non refugere. dulcificans igitur medicinam, & exsiccans, & repone, & medicinam exaequa. chalcanthi partes tres, magnesiae partem unam, exaequa medicinae partem unam, contere simul irrigans ad solem cum aceto albo dies sex: Cinnabari philossophorum Mam naturale esse aurum. & postea exiccans pone in fimo bouino, & sine, ut urantur per dies duos, uel tres, & tollens ab igne inuenies aurum tinctum rubrum, ut sanguinem, hoc est cinnabari philosophorum, & aes clarum citrinum: hic memento, quomodo dixit senior. Aes clarum factum omne corpus tingit, ob id philosophus ait quid uobis, & multarum rerum sylue? cum una sit materia naturalis, & una natura, que omnia superat? & intelligamus per naturalem. materiam ipsum solem secundum naturam significare. hic enim sol secundum naturam omnia subiectancotpora uincit, uerbi causa iunctus ferro aut aeri ipsorum, superficiem uincit sol secundum naturam apparens. Tunc igitur: Fermentum Argenti solutio. peridiuinam aquam solutus, & fermentatus Lut fermentum panis, ac deinceps etiam chrysolitho equis partibus contrito, & aqua soluta secundum naturam suam perfluxionem, & chrysolitho suscepto cum connexione rei naturalis. Zosimus, Naturalis sol inquit, spiritualis factus per chrysolithum secundum naturam tingit, & quod etiam argentum si dissoluamus per aquam, & spirituale faciamus per chrysolithum es tingit album hoc enim & aliis uerbis dixit. Duae tincturae quo differant Ex auro & argento elixir confici. Duae enim tincturae nolla alia re inter se differunt, nisi colore tantum. hoc est unam quidem, eandemque preparationem habent, qua, & per diuinam aquam prius conteruntur; postea uero per chrysolitham spiritualis medicina. fiunt. Differunt uero colore, quoniam unum quodque ipsorum secundum propriam naturam tingit, sol quidem solem, luna uero lunam, non audis antiquissimum philosophum dicentem? Qui seminat frumentum, frumentum generat, & metit, & sol solem producit, & luna lunam generat. Ex similibus simi lia fieri. ob id, & sic senior dixit. Utamur naturalibus, sciendum uero est, aurum quidem naturaliter tingere: non autem prius quam ipsum aquae beneficio soluatur, & postea per chrysolithum spiritus fiat: Corpora esse soluenda. secundum naturam enim & solidum corpus uocatum, opus est prius dissolui, & postea spiritum fieri. & ita omne naturae corpus tingit. alia enim duo suapte natura fugacia & combustibilia in igne absumuntur, unde senior Zosimus dixit. Quoniam enim idem mysterium est solis tincturae, cum corpora sint, a spiritus fiunt, ut in tincturis spiritualiter tingant, & non inferant receptaculum. cum enim solida sint, noni possunt tingere, nisi prius extenuentur; & in spiritum redigantur. Aqua diuinam corpora soluere. Extenuat uero ipsa primum aqua diuina: in spiritum uero redigit postea chrysolithus. Chrysolito uerti corpora in spiritus Obiectio Responsio Sulphura duo naturae instat. Notemus igitur, quod cum duae Chrysoli isint tincture secundum duorum corporum proprietatem alia in medio sunt tincturam suscipientia, & impertientia, suscipientia quidem ea, quae soluunt, & in spiritum redigunt, impertientia uero, quae ipsa per fornacem soluunt. Et denique obseruandum est, quod quemadmodum dintinctus sol, uel luna uel Mars, uel Uenus; non retinet tincturam, nisi liquoribus prius irrigetur: quin etiam ipsa medicina, que potest alia irrigare liquore irrigetur, ut ad stringendi uim tinctura, dispertiens, & immergens in profundum, adstringat, & contineat ibi in profundo corporis, soluta medicina. ob id natura natura gaudeti & c. censidera enim hec & d in corpore sumpta, & in diuina aqua, & in chrysolitho, & in liquoribus adstringentibus, An non gaudet natura aque alta, & densata, & aucta? an non gaudet, & splendescit es, cum opacum, & minus splendescens natura sit, delectabili, & nitidissima aquae natural? an non uincitur natura crassioris, & terrestioris corporis a natura chrysolithi existente spirituali, & aerea? an non uincitur adstringentibus liquoribus, ut inunctus solet luna in Marte, uel Uenere. Hec omnibus communiter, fateri, necesse est. inunctus sol aut luna non retinet, cum uero adstringatur, &, deinceps inungatur, tunc ipsius adstringentis uirtutem retinet. sed diceret quispiam, hec secum, si sol, aut luna uelut duo tincturarum efficientia fiunt medicine, quomodo consequetur rubigo, & aeruginatio, & attenuatio, & denigratio: deinde sic postea dealbatio, ac tandem firma citrinatio, & que antea scripta sunt? & respondemus, omnia hec sequi uirtute secundum utrorumque scripruras. Quoniam enim dictum est, quod rubigo, uocatur dissolutio facta in diuina aqua, uirtute consequitur in aqua, & aeruginatio, & extenuatio, & denigratio, & dealbatio. ubi uero postea firma sequitur citrinatio, non solum uirtute, sed etiam operatione cuncta consequuntur, antequam sol fiat albus, deinceps uero firma citrinatio, donec spiritualis omnino perficiatur, & subintelligatur. Et rursus recte ait philosophus dicens? o naturae coelestes, naturae creatrices, creationis enim instar sunt duorum sulphurum naturae, & secundum humiditatem temperamenti, & secundum siccitatem substantiae terrestres corporum naturas spirituales, & tingendi uim habentes effecerunt:2 Coelestes enim horum sulphurum nature non interpretatur, ut quae possint attoli. ob id deinceps ait. nihill relinquitur, nihil deest, nisi nebulae, & aquae eleuatio? perinde ac si dixisset. nihil aliud est, quod expectatur, nisi ut uentiletur corpus, ut nubes aquae. ut ab eo rursus aqua extrahatur, & ecce totum est in uno elemento ἄρσι. uero interpretatur. leuatio, cum sublimatur, & eleuatur aquae aspergo ex corporis connexione. in commixtione uero facienda mortario, & ligula contenti simus in duabus tincturis? in ere uero, obseruatione eius qui plantandi studio tenetur. Zosimus. patet ergo de hoc loquutum esse Zosimum dicentem; Arborem excultam; plantam irrigatam, & aquarum, ubertate corruptam, & aeris humore, & caliditate auctam flotes proferre, & magna dulcedine, & qualitate nature fructus edere. Stephani Alexandrini Oecumenici Philosophi, & Magistri Magne huius Artis Auri confieiciendi, Actio prima Dominico Pizimentio Interprete Ex Platonis praecepto in Timaeo diuinam opem initio semper implorat Naturae laudes exclamatione praedicat Unam rem esse Magnesie laus. Deum omnium bonorum causam, cunctorumque Regem, & unigenam filium eius, qui ante secula emicuit, una cum sancto spiritu laude prosecuti, precatique ut suae cognitionis nostrae menti lumen praeferat, pertractationis huius operis, quod prae manibus habemus, pulcherrima carpere incepimus, & certa scrutari credidimus. Nunc autem ex uera naturali contemplatione habenda quaestio est. atque eadem ex te ipsa totum ferens, ac perficiens. o unio multorum numero comprehensa. o seiunctio iuncta. o Ipsa & non alia natura, ex te ipsa totum seruans, o materia & materia carens, quae materiam contines. o natura naturam uincens, & oblectans. o natura coelestis spirabilem substantiam clare ostendens. o corpus corporis expers: quae corpora non corpora reddis, o lune percursatio omne ornamentum illustrans. o generalissima species, & specialissimum genus. o natura uere supra naturam uincens naturas. Quae nam natura, dic quaeso, est, quae ex se ipsa hanc proprie rursus extrahat? quae sulphur incombustibile, atque igni pugnans ferat? quae sit multi uoca idea, & multi formis appellatio. prudens natura, & explicatio Discolor efflorescens Iris. totum ex se ipsa detegens. o natura ipsa, & non ex alia naturam manifestans. o simile ex simili omogeneum ostendens. Mare oceanum uersa colores margaritas ferens. o quatuor corporum iunctio in plano decorem ostentans. o triplicis Trinitatis inscriptio, & uniuersalis sigilli appendix. o Natura supra naturam, quae naturas superas, o natura, quae supra ipsam naturam existis, bene disposita, extollens, excedensque naturas, o natura unanota quatuor corporum iunctionem. o Magnesie corpus: pex quod totum inducitur magisterium. o auri fluens coelestis fons. o argenti fluens ex mari emissus spiritus. o argenteam habens tunicam, & auream gerens cesariem o prudentissimorum ingeniorum, pulchra, exercitatio. o diuinissimorum hominum sapiens omnium rerum operatio. o improborum hominum inuestigabile pelagus. o ambitiosorum hominum preaccepta imprudentia superborum mortalum exhalata accensio copiorum uirorum, manifesta tactio. o proborum conspicua uisio. o dulce, spirans, flos philosophorum, qui in rerum actione uersantur, o absoluta, & uniformis exploratio sapientiae opus pulchritudinem exmente compositam ferens, o totum ex una substantia tantum splendorem, effundens. o luna ex solaris lumine lumen sumens. o una, eademque natura, & non alia, naturas oblectans, & oblectata retinens, & retenta, seruata, & seruans. quid uobis est cum rerum, multitudine? Cum una naturalis res sit, &, rem esseuna natura, que omnia superat? Quem nam? dicito;que sit uobis prudentibus, expono, magnum hoc donum, uirtute praeditis, & contemplatiua, actione ornatis, & actiua speculatione innixis. Que sit hec teferas, cum tale nobis donum fore praenuntiaris. que sit expono, nec celabo, confiteor, gratiam luminis, quod coelitus nobis effulsit qui gratia nobis a patto luminum largita est. Audite, ut mentes angelis pares, dimittite materialem speculationem, ut uestrae mentis oculis occultum mysterium cernere ualeatis, una enim re naturali opus est, & una natura omnia superante. De hac igitur manifeste a nobis dictum fuit. Quod Natura Naturam Oblectat, Et Natura Naturam Retinet, Et Natura Naturam Uincit. Delectatur quidem re propriae naturae existente. Retinet autem rem, quae cum ipsa cognationem habet. Uincit uero naturam supra naturam: ubi absoluerit artis uni corporeum mysterium. ubi mortale corpus, immortale reddiderit, ubi spirabilem perfectionem commutarit. tunc supra naturam ut spiritus admirationem concitabit. tunc retinet corpus lubricum. tunc ut proprium receptaculum oblectat. tunc uincit sine corpore conscendens eiusdem naturae penitus effectum, supra naturam admirationem concitans. Quid dicam de te Magnesia, quae corpora circumplecteris? Quis non admirabitur Chrysocorallum a te perfectum? Chrysocorallus. ex te enim perficitur totum magisterium. Tu sola bono nos animo esse iubes, quod possimus huius rei cognitionem consequi. in te explicata est ipsa similis enitens nebula conuiuam in te fers multiformem Ueneris imaginem. pincernam uero rursus ministrum igniuomum, caesariem flauam gestantem. Tantam igitur lucem afferens uerecunde ex more sponse te ipsam circumtegis. Sanctumque nature mysterium suscipis. Ostendam ponstinodum etiam tuae formae splendorem. incipiam multiformes imagines enarrare. tunc enim te aliquis ante mentis oculos subiiciens igneam flammam accendit. cum enim tuam speciem considero, eius pulchritudinem percurrens non queo pro dignitate satis admirari: tua enim fulgens margarita mihi oculos hebetat, tuus splendor accensus totam oculorum meorum aciem perstringit. tuus nitor emicans cormeum totum exhilarat. o Natura uere supra naturam naturas uincens. tu totum es una natura. eademque es, per quam etiam omne opus fit. superfluo enim numero totus tuus ornatus artificiose declaratur. Tunc enim cognosceris in quibus expectata es. Tunc detegeris, in quibus ambiris. tunc seditionis certamina sedas. tunc explicas Regiam uestem purpuream: quam & tuae ancillae fers ministerio. Tunc non recens labor adest, sed aureis laquearibus thalamus. tunc non multiplex aptitudo, sed omnifaria sapientia cumulata sagacitas. tunc non priuatio studiosorum uirorum reperitur, sed perfectorum uirorum fruitio demonstratur. Huiusmodi enim est in superfluo numero inuentus terminus. Auersio sermonis ad sapien Lunae candoris nomina. sic te agnoscent homines uirtute praediti. Audite sapientiae amatores, & scietis magnalia omnipotentis Dei. ipse enim est omnis sapientiae largitor lumen domorum inaccessibile lumen, quod illuminat omnem hominum uenientem in hunc mundum. nihil enim sumus sine ipsius, diuino imperio. Nihil omnino est hoc donum, quod quaerimus ad illius beatitudinem. Accedite o uirtutis amatores ad illud desiderium immateriale. discite quam dulce est lumen Dei. non digna sunt, quae nunc admiramur ad beatam illam cessationem, tantum ipsi similes fiamus per amorem, & capiamus ab eo ex abysso abyssum. manantem sapientiam, ut possimus Dominis nostri Iesu Christi beneficentia aque uiuae fluuios aperire, ut admirati tantam ipsius conditoris sapientiam, eius in nos clementiam laudemus. Quid mirari oportet chrysocoralli speciem? admitari potius debemus incircumscriptam pulchritudinem. uestrum tamen desiderium explebo, ut digni sitis ob tantum beneficium cum laude Dei bonitatem, que supra omnem bonitatem est, contemplari. Eiusdem Stephani Deo. Fauente Actio secunda Numerorum multitudo, composita ex una indiuidua, & naturali unitate constat, cum ipsa mutuam habitudinem infinitam producat, tamquam ex se ipsa manantem complectitur, ae retinet, μoνας, enim, Graecae dicta est Unitas δα τὸ μένεῖν ἄτρπετορ, idest, quoniam ipsa immutabilis, & stabilis, manet, nam circularem, & sphaericam numerorum contemplationem sui, ostendit, terminationem quinque, & sex numerorum, inquam. ex illis enim in se ipsos reuoluuntur, & omnis, quadrangulatis costa ex proprio iudicior, quo cognoscimus facta cum simili cognationem habet, ut absolutam constituat perfectionem, atque omnium figurarum, & partium sexagesima ex ipsa ortum ducens, & reuertens, rursus in ipsam contracta naturalem unitatem, absoluit, omnis, uero orbiculatae, sphaerae signum est, centrum. Item de omni triangulo, & plangi, & solida figura per lineas posita hoc idem existimetur. & musicae facultatis, chorda, acuti soni Nete dicta, & ea, quae parypate appellatur, haec quidem in quadrupla, illa uero in tripla proportione, & quod praecedit, prologus est, quod nero subsequitur, hypologus. propterea huiusmodi proportionem connexiones, & ipsorum Diapason Symphoniae ex tam magna ipsorum musica facultate seruamus. Orpheum enim tradunt numerosos, sonos, accomodasse. Unde & symphonia concors motionis ipsorum modulate canens efformatur, & exauditur. uno enim instrumento haec omnia fiunt. qua propter, & articulatam corporis fabricam ita constructam, & ossibus, & articulis, & partibus, & neruis per plectrum effuso aere instar mouentis instrumenti uocem effundere. quae cuncta una substantia innixa ipsius ui retinentur, atque consistunt. eodem modo se habet aeris temperatio. duarum enim extremarum qualitatum unus mediator, & conciliator inuenitur, quae illorum utraque seruat; ob propinquitatem, magnamque affinitatem, quam cum ipsis habet. nec non huius circularis, & stabilis poli motus ex hemisphaerio supra terram a polo diui dente mundanum hunc & diaphanum, & radius solaris lucis, quae his omnibus lumen ministrat, enitet. ob ipsum enim non solum stellae in luminum numero referuntur, sed etiam lunae superficies ex solis lumine splendorem sumens emicat totius noctis uicem subiens. & posses omnia huiusmodi simpliciter dicere eximo ipsorum, ac supremo substantiam suscipientia naturae ordinem seruare, & aspectu plane sentiti. sed iam tempus esset, ut consideratemus disceptationem omissam in progressu proemii, & quomodo lunaris fluxionis lapsus inuenitur quomodo gubernatur. & quomodo naturam habeat talem, quae auribus usurpetur. o doctrinae sapientia, quae huius praeparationis opus significas. O. albis inducta uestibus luna, uigenti candore nitens. Discamus quid sit ipse lunaris candor. ne id quod in dubio positum est, ignoremus. est autem ipsa nix albescens, praeclarus candoris oculus, nuptialis oeconomiae stola, aeterna pulchritudinis uestis, perfectionis pulchritudo mente concepta. candidissima perfectionis compositio. lac maris coagulatum. Aphroselinum orientis; Magnesia lydiae. Italicum stibium. Achaiae Pyrites, ex Albania, egregia. operatio multiplici nomine signata. Quae totum fers. quae, cum unum sis, cuncta ducis, quae admirabile opus perficis. Quid uero sit huius fluxio, non occultabo. sed quaesitam pulchritudinem clare ostendam. Est igitur ipsius fluxio, mysterium, quod in ipsa latitat. ualde preciosa margarita. Flammifer splendor uestis auro contexta, ex aureo liquore confectum nutrimentum: aureus nitor. uictor bellator. Regium indumentum. uera purpura. ualde preciosum stemma. sulphur ignem non expertum. se per corpora insinuans. flaua tota species. occultus thesaurus. uariam habens lunam. qui in ipsa luna uidendi sensu percipitur. albus quidem si consideretur: sed flauus si cognoscatur. lunae sponsiis aurea gutta ex illa manans, glotiosa flurio ab illa proficiscens: immutabilis connexio. indeficiens circuitio, diuinitus data operatio. admitabilis chrysopoeia; & ne hanc praetergrediar, ad propositum sermonem redeo. Post Aeris Expurgationem, Et Attenuationem, Et Nigredinem Deinde Albedinem Tunc Erit Stabilis Citrinatio. O sapientiae opus supra naturam admirabile. o uberem gratiam perpetuo manantem, inuidiae immunis est uir sapientissimus: & aperte rem explicat. post aeris expurgationem; attenuationem, & nigredinem, tunc erit firma citrinitas. Quid inquis philosophe, post eris expurgationem? que nam haec est? dic, explica nobis operationis arcana. Aeris expurgatio quid? Post Aeris Expurgationem, & quomodo nos possumus aes ab aerugine mundare, cum nihil aliud, quam aeruginem ferat? quomodo? Ego uobis certam sermonis sententiam explicabo. per nebulam ambulantem Uenerem. nam post eris expurgationem, idest, post egregie factam contritionem, & bene preeuntem circumspectionem, post aeris expurgationem, & attenuationem, hoc est, sat tenuem attritionis dispositionem, posterea post illatam nigredinem, quae haec consequitur, deinde albedinem, tunc erit stabilis citrinatio. Nigredo Albedo Cittinitas Uegetabilia, animalia. Cum. n. sordis nigredinem expuerit in magnam albedinem transfertur: tunc luna nitentibus radiis micat. tunc tandem in albedinem peruentum est, cum albam compositionem aspexeris. cum enim prope lunam accessisse uidebitur, tunc plenus ipsius orbis lumen significat. tunc firma est, citrinatio; quae nam hec est? dicito. Est equae alba apparet. Et quomodo album flauum perficis? o sapientissimi uiri humanae inentis captum excedit. hac arcana est interrogatio; mystica oratio, & sideratio. Ego referam mysterium arcanum, quemadmodum superius uobis praedictum est. Post Aeris Expurgationem, Et Attenuationem, Et Nigredinem, Deinde Albedinem, Tunc Erit Stabilis Citrinatio. Cum uideris existentem albedinem intus in ipsa, cognosce latitatem citrinationis. tunc citrinam albedinem existentem cognosce? tunc etiam alba existens citrinat ob citrinationem in ipsa abditam? ideo quod ima cordis ipsius peruadit! ideo quod corpori insitum habet lune candorem, citrinationem in ipsa inexplicabilem. Tunc Stabilis Erit Citrinatio. Quae? que facta est alba, ipsa est citrina. ipsa quidem colore alba apparet, eius uero natura est citrina. Nihil Omissum Est Nihii Deest Praeterquam Nebulae, Et Aquae Eleuatio. considera antiquissimum uirum. non uides quid sapiens ostenderit? sic innuit, ut perfecte, sic ossendit, ut interpres torum arcanum demonstrat, Nihil inquiens Omissum Est, Nihil Deest, Praeterquam. Nebulae Et Aquae Eleuatio. ostendit in hoc totius praeparationem breuibus omnia perstringens. & metalla corruptibilia excludenda. ne ea capiant, quae rerum, multitudinem requirunt, ne Ciliciae crocum, ne anagallidis herbam, aut Rhaponticum, neue alios succos, & sella quadrupedum & reptilia quaedam, lapidesque & metalla corruptibilis cogitent. quae perficientis, singularis, & unicae naturae dissimilia sunt. ne homines aberrantes a ueritate declinent. neue in naturali subsistentia non existentem rationem animo cogitent. Quid tum praestantissimus, uir, & omnium uirtutum magister ducit, & trahit ipsos ad ueritatis scopum, ne, ut dixi, materialibus caminis, & uitreis instrumentis, alambicis, uasis, quibusdam, cucurbitulis leuioris flammae, & fuliginibus, & id genus rebus aliis incumbentes in cassum ipsis labor. suscipiatur, sed uide quomodo in sermone tuo omnia absoluit. Nihil Omissum, Est, Nihil Deest Praeterquam Nebulae, Et Aquae Eleuatio. Quae nebula? Nebula quid sit? dicito. quae nebula est, quid de id, quod ex ea conficitur: ostende nobis, clarissime, ut uerborum uim intelligamus. Ad haec philosophus. Nebula est totius compositionis opus. per diuinam aquam bene fulgens. Nebulae uaria nomina. Nebula est, quae insitam actionem facit, quae recte apparet, & mente comprehenditur. operationis explicatio: plana superficies. argento emptum stamen: Nardus Celtica. Atlanticum pelagus. Britannicum metallum. Oceanus, mundi corona infinitus abyssus. circularis creatura, celeste corpus, que totum continet, & circumplectitur ipsam incertam formam, desiderata speculatio: quaesitum spectaculum. unum, totum. & totum unum, sacra omnis praeciosi operis dealbatio. tota praeparatio. sapiens, opus. perfectionis conclusio. quod attritum, & bene gubernatum, quod perfecte absolutum est. Nihil enim deest preterquam nebulae, & aquae sublatio. Transitus. cum clare nebulae modum exposuerim, sermonem meum ad aque sublationem transferam. Aqua sublatio quid? Quid ergo est id, quod infertur? queue est hec aquae sublatio? dic o praeceptor. exple tue gratiae dona. exacue nostre mentis hebetes oculos: declara articulatam sermonis structuram. quae nam est aquae sublatio? Et hac de re nequaquam reticuit. Dixit enim pulchritudo, que misceri nequit, materiam non admittit. Natura materie expers simplex quidem est, & composita. hoc enim bonum, cui mille nomina indita sunt, cum unius nature sit, in se ipsam contrahitur. ipso cuno nitore conquiescit. humores autem humidam materiam reddentes non iadhibet. unam uero fluxionum iniectionem eligit. aquarum fluxiones reiicit, quomodo enim eius motionem uidere possemus, si has ita non excuteret? 12. Non potest quispiam ipssa expleri, nisii prius: ab ipsa superfluitates oaque tollat, oporset igitur ipsam imaquas natantem non sinere humidam ncesse, ne se ab aspectu nostro subtrahat, neue euanescat. Quid ita? humidae nature cum spusillo humore. coherentu sed remoueamus ab ipsa aquaruns complexioneme, ut miram ipsius pulchritudinis speciem uideamus. Quomodo igitur aque sublationem faciemus? Aqua quomodo attollatur? quomodo ex aquae partici patione remouebimus? quomodo ipsam eliciemus, ut facile aque sublatio fiat? solida armatura, & fortitudine est opus. quis ad hoc sufficiens est? quis, qui possit inundantem aquarum concursionem remouere? equis ita idoneus ad resistendum inuenitura oquis aptus ad ministerium? inuenta rei purgatio est ut manifeste nebule pulchtitudinem uideremus: hec est per sulpliur artificiosa: Ablutio fir per aquam Expurgatio fit per sulphur. assation quemadmodum enim uehemens per aquam abluuo, sic etiam per sutphur totius fit expurgatio. diuinis nanque laquis abluentes munc, & bene rem dirigentes, rutsus per ignem, & sulphur expurgabimus; ut lune corpus detegatur. Exclamatio qua Dei potentiam laudat. ut uideamus nebulam sub solis fastigio suspensam. O sapientie Dei inexplicabilia mysteria. o preciosa dona Domini amatoribus concessa. o profunditas diuitiarum, & sapientie, & mysteriorum cognitionis. si hec presentia mira, & ingentia uidentur, qualia erunt sempiterna? que nemo potest explicare. si materiale opus, nescio quo pacto, tale nobis uidetur, qualia erunt immortalia bona, & in inuestigabilis pulchritudo, que nemo intueri potest. Laudo, & ueneror, & glorifico te Trinitas super substantialis, quae bonitatem omnem, quene omnem diuinitatem superas. Quis admirabilia tua pro digni tate laudibus prosequi potest? Quam magnificata sunt opera tua Domine? sapienter omnia fecisti. Eiusdem Stephani Epistola Ad Theodorum. Per sex fratres sex metalla intelligendum. De agro scito multos in eo colonos inutiles esse, ac nisi hos extruseris, non posse inde fructus percipere, sunt uero qui circa Claudianum, & alios simul omnes uersantur fratres sex numero, sed preter duos nemo est, qui utilitatem afferat. Et leue argenus tota est inutilis. serpentem enim quendam habet ager. qui suo flatu locum exurit: ubi, & homines languent. ego uero ipsum, nec non uarias ipsius corporis maculas prospexi. & principium quidem caudae ipsius erat, alba, ut lac. aluus uero, deorsum crocea, & caput ex nigro uirens. oportet, te in tres partes agrum dispescere, quatuor fratres sint pars una. lapis magnus, pars altera, sic enim conantur, ueteres de agro facere, ut inuenerunt. sic facit Magistrianus, Theodorus, & Iacobus. Cabidarius, praeceptores. Uera est fuligo quaedam humida, & fuligo quaedam sicca, & humida quidem fuligo, elicitur, per alambicca habentia papillas, at uapor siccus per ollam; & operculum aereum, ut a cinnabari uapor albus. si igitur uaporem siccum irrigaueris humido uapore, diuinum opus efficies. scito uero quod omnes substantiae, & metalla, etiam uapores sunt, immo uero fiunt, ipsi enim irrigati fiunt uapores humidi. Scythica Comaris, quae permista est cum nouo uapore omnia perficit. & aliud est uerbosa Alchymia, aliud uero arcana, & abdita. & uerbosa sermonum multitu dine continetur, sed mystica mundi creationis ratione progteditur. ut in Deum intuens, & a Deo creatus homo ob rectam operationem, & theglogicos mysticosque sermones addiscat, 31 Eiusdem Stephani De Maactio tertia. Quemadmodum mundus informatur, & in ipso diuinae particulae expurgatae reuolant, quae plane planiores ducuntur ( methodus enim mysticae alchimiae celi figutae sunt ) ad quarum normam haec diriguntur. sic etiam corpora metallica, & transmutata a contraria natura, ratione quadam fiunt plana, & aeria semen satum in terra lune etiam perficit solem. idque ob diuinam operationem praestat cinis, & cadmia, & cinis abiegnorum lignorum, & sulphurea ita in cinerem uersa. Diuinum opus item, & diuina aqua illibata cum suo cinete ad regenerationem faciunt. licet igitur multa cogitanti uidere, cinerem, qui plura facit opera, tinctoria potissimum, si calx, uel asbestos, uel gypsum, uel fex dicta, & argenti spuma, & alia huiusmodi genera combusta, & in cinerem album uersa sint, mira polliceri, & ad medicinas, & tincturas omnes, uel ipsius etiam uitri, uel marmoris faciendas; & ne quia rudis, & inex pertus es, reformides, audi Mercurium dicentem? Si Uideris Onmia Cinerem Facta Existima Recte Parata Fuisse. cinis enim uim magnam habet, multumque operatur. Nam uelut ligna cinerem facientia incombustibilia fiunt, hoc est iam torrefacta, & in cinerem uersa, & chrysozomio admista non amplius iucenduntur, sed ad omnes tincturas operantur usque ad opera, & marmoris, & uitri, & lapidum, & lignorum, & pellium, & omnium liquabilium etiam corporum, & in cinerem cenuersa multa, & diuina opera, coloresque uarios efficiunt, quecunque ex Saturno, & quaecunque ex lithargyrio, & arena in cinerem uertuntur, & foras naturam rursus in lucem extrahunt. tum perse operantia, tum uero potentiam ob aliam sociationis operationem ostendentia. Et quecunque posset quispiam proferre ex iis, quae in cinerem uertuntur, ad medicinae peritum spectabunt. Quecunque uero iterum generantur, sub bene prudentem artem cadunt. maximeque ostendunt ii, qui cinerem, uenalium herbarum cum simili simul coquunt, & corporum, & uitrorum cineres cum simili simul conflant, timendum non esse in his corporibus combustis, atque in cinerem, uersis, denuo namque in quandam uittutem, & operationem reuertuntur: cum eorum natura mundum uniuersum, & ipsa elementa imitetur. Unde rursus generantur, habentque cuiusdam spiritus participationem, uelut rerum, quae materiali spiritu fiunt. Sic etiam es, ut homo, & animam, & spiritum habet. hec enim facilia corpora, atque metallica, postquam in cinerem uersa sunt, in igne existentia resumunt spiritum, igne ipsis spiritum suppeditante. quem abaere hec omnia faciente hauriunt, Quemadinodum quoque homines, atque omnia inde uitalem spiritum, ac animam sumunt. Et liquescentia corpora, metallicarum rerum ratione quadam, spititum sumunt, cognato igni uelut superinducta. Omnia uero simul elementa & generantur, & corrumpuntur, & mutantur, & ab alio in aliud conuertuntur. sic etiames ustum, & rursus in corpus pleo rosaceo redactum, & extensum, ac non semel hoc patiens, auro praestantius; nigredinis expers fit: hoc uero trifariam sumendum est; & admon tinctum, & tinctum, & tingens. Etenim tincture causa in corpus redigitur, siue diuina; siue medica ratione & in eo, quod tingitur, hoc existimato esse reductiouem, ut cum ex puluere, & cinere ad tingendi operationem trahimus opetationem, quam est in potentia, quaede per operationem fit. sunt enim quedam, que conuertuntur. hoc autem dixit, quoniam tutia uere tue artis comburitur & ignem refugit, sed ab igne patitur, & ipsum pertransiens non simul confunditur, & assationes iniectionum, que in Aegypto fieri solent se se insinuant: & pharmacum, non admitur tincturae. quemaemodum dixit perspicax magister, & philosophus, & interpres; quoniam quemadmodum funda praeter labens aliquem uulneraret ( preteruolat autem ui coniicientis impulsa ). sic igitur oppositae rei ictus, pergit, sed habens habet quicunque, si tamen uere pergit. eundem in modum & cinis ipse percurrit, & indeficienter tingit, ac perpetuam facit tincturae causam. uel pharmacum in cognatum ignem, atque aerem dissoluitur, tanquam ad sinus parentum fugiens, & exustum. deinceps alios uobis sermones comparaui, in quibus multo plura conscribam. Hoc Aes omnia patiens magis assatum fit lapis aethesius colore; Putrefacio lapidis cum Mercurio Lallus in codicillo 149. ut quidam coruscans aethesius postquam igitur assatur, extinguitur diuino more, quem diuinam aquam appellant, ac dissolutum oleum. & uini crassitudinem suscipit. ac ibi manens per quadraginta dies leni calore in uase uapores non transmirtente, materia postmodum putrefacta mysterium aque diuinae illibatum id quod quaeritur, perficit. atque id est lapis, qui haec facit. Nam quemadmodum nos cum quatuor potentias habeamus attractricem, retentricem, alteratricem, & expultricem, tunc aquam sulphuris illibatam facimus. sanguis omnia tingens uelut per instrumentum hepar subiectum uentri, & corporis ipsum ambiens fouet, & calefacit, & comnia duo sulphura. lac uero ex sanguine factum in iocinore, flauescit plus a uiuis plantis, & hoc rursus syncerum opus in renibus defecatum semen, & regenerationem facit, ut ars etiam post alborum, & citrinorum facit compositionem, quae in paucis est boum stercoribus, hoc est, artis defecationes, & regenerationis semen, ut paruo post tempore quod quaeritur conficiatur, figura, & colore, & maignitudine, atque hoc pacto se ats habet. ibi enim per elementa utique ipsa quaesitum foeminae, & maris prosilit: & perficitur id, quod genitum est. conserua igitur, etiam in arte ignem, & spiritus non permanentis eruptionem ( ubi et errores committuntur, tentatio nes ) frigiditatem foemineam, segnem, fuge desiderio furentem, lasciuientemque, & illibatam. Et uterus, in quo masculus cubat, omnibus desideratus, cum celerius faciat, quod est laetitiae, & amoris Uenereum symbolum, uidelicet exultatio; in cap. Quid sit materia lapidis. propterea & qui aurariam faciunt intelligentes quod dicunt, propterea inquiunt riserunt, & tunc utuntur illis Aegyptiorum iniectionibus, quas contemnendas esse, lapis aethesius praeparatus facit, quaecunque etiam nos. Unum lapidem ex multis, ac diuersis fieri. nec miteris, si ex multis lapillis, & diuersis speciebus unus lapis fiat, ac dicatur, an non uides eos, qui musam colunt, & pulchras, statuas, & animalia, & uitra, & colores tractant, ex multis speciebus unum lapidem conflare? potissimum uero per Saturnum, & aeris speciem factum, ut & sculptura non egeat. & quaecunque hi lapides preciosi: ex multis lapidibus unum lapidem faciunt; quem etherium uocant. Ob id ethesiis parare tincturam, coquentes, & extinguentes solutam aquam, ut dixi, ac putrefacientes, faciunt aquam hanc diuinam illibatam, quae est a solo sulphure: Lapidis uaria nomina. hic est lapis etesius. cum his omnibus nominibus appellatur; hic est porphyrites.ilapis. purpureus, qui in purpureo metallo inuenitur: per stannum colore purpureus, Macedonicus, & si quid aliud dicitur, aut scribitur, uel significatur in diuinis, & allegoncis scriptis. Quamobrem si quid significant scripta, ea de multis allegorice loquuntur: hic est etesius qui est apud Hermetem, diuersi color, qui in clauicula datus est ad singulos colores praeparatus, & cum ere colligatus, & cum oleo raphani reductus. hic beatos reddidit Aegypti studiosos, eorumque prophetas. atque haec quidem, do rebus in cinerem uersis, et quae incombustibile opus faciunt. Quod uero ad contritionem spectat, quae in operibus fit ( maxime enim haec omnia facere consueuit ) cinerem faciunt uarie, postquam dealbata est alba compositio, primum solo, & rore, salsugine maris, uel urina, uel acida muria multos dies exiccantes solis potentia, & lapidum continuis attritionibus. conterunt aeruginem argento uino, ut ebiba tu ab elixire, & conterentes coquunt sole irrigantes uase per diem, & exiccantes conterunt rursus & humectant. denuo siccantes sumunt oxymel, & in coquunt per dies tres. Et tolerant uiuentes, & seruant. teruntque iterum, & deducunt in uini, uel olei crassitudinem, & putrefaciunt lenissimo igne per quadraginta dies. & terunt. capientesque argyrozomium, & sulphur cum lauris, & cunctis aliis coquunt, & iniiciunt aes aeruginatum uitro claro, & nitro, & misy. Eiusdem Stephani In Id, Quod ad operationem facit, diuina beneficentia, Actio quarta. Omne donum bonum, ac perfectum munus a coelo manat a patre luminum. Inuocemus igitur paternum lumen, quod extat. Uerum luminis splendorem illuminantem hominem uenientem in hunc mundum. Ipse.n. est lumen, & ueritas, & uita praecipuum Dei uerbum, sapientia, & uirtus. Omnifator, & ineffabilis Dei sapientia, uinum patris uerbum. Deus existens, & iuxta Deum continuo assistens. Ille, per quem omnia facta sunt, qui lumen fidelibus praebet ad rerum cognitionem, & ad laudandum magnalia omnipotentis Dei. Ipse enim est dator, & saluator mundi, ipse suo lumine illustrabit mentem, & corda nostra: & accendet nobis lampada o stendentem nobis inexplicabilia suae cognitionis, & sapientiae profunda ad ueram, & certam cognitionem, ut cognoscamus solum uiuentem Deum nostrum, sanctam, & consubstantialem trinitatem, & uitae darorem pattem, & filium, & spiritum sanctum, nunc, & semper, & in secula seculorum Amen. Necessarium igitur nobis est ea, quae a ueteribus, & sapientibus uiris allegorice implexa sunt, explicare, & eorum radios in suis compositionibus abditos proferre per gratiam Dei nobis desuper datam. quaerendumque est, & ponendum, ostendendumque huiusmodi occultum mysterium. Accedamus ergo ad propositum. Et propositionem compositione ipsorum sensu rationis participe audientes discamus, quidnam uult philosophus significare. Dic, o philosophe, & explica nobis illa praestantiora, in quibus omnis hominum uita uersatur. in quibus multi. cum scopum non attigifsent, operam luserunt. explica nobis accensam, igneamque flammam; dicendi initium facito, coelestia munera pande. Deo enim uiuente seruimus. sed o sacra grex, & sapientiae studiori, qui huius rei inueniendae desiderio flagratio, cogitatione in Deum uirtutum decore inter uos concertetis; & magna lacrymarum effusione uos ipsos iuigetis in fide, & humiliate, & charitate Dei firmati, ut nihil corporatum uos inde auferat, neue quidpiam praeter Deum, qui uos dilexit, suscipiatis. sed quid ait philosophus, de quo sertuo institutus est? Non occultabo uobis naturae ueritatem. Unam rem esse. Omnia sunt unum: per quod omnia unum est. Una est natura, quae id, quod queritur. perficit, sed solauarte praeparatum. Unum igitur sunt omnio, per quod omnia, cur unum? ne rudes audianti. quid uobis, & rerum multitudini, una re naturali existente? unum uero est mysterium in omni uita occultum. Unum ignobile, ac pretiosum satis: ignotum, & a multis non comprehensum: multis nominibus appellatum: quod formas inducit. Unum sunt omnia, per quod omnia, ex ipso fluunt omnia. Non contrariae sunt naturae, quae uniuersum perficiunt, sed una atque eadem ex se ipsa artificios e perfecta, & leniter in lucem prolata. Unum est, quod quaeritur, non aliud, atque aliud, sed unum ipsum ex ipso genitum, & auctum; Preparationem lapidis ignotari. & omnibus conspectum, & cognitum; sed quod praeparari facile non potesti & ob id omnibus occultum, & quod a uulgo comprehendi prorsus non potest. Unum sunt omnia. Ne aberres uocum allegoriis, nec decipiatis in rerum compositionibus. si uero audisti philosophum dicentem. Unum Sunt Omnia, Per Quod Omnia. expende sermonis uim, & considera sententie profunditatem. Unum sunt omnia, per quod omnia. Quid uobis, & multarum rerum syluae, cum ut sitres naturalis? una natura, quae omnia uincat? cum unum sit naturale uerum? cum unum sit occultum, ac latitans; atque una natura intrinsecus occultamque leniter, ac blande preparata, & educta omnia uincit? cum unas sit natura, & omnia superet? Natura enim naturam oblectat; & natura naturam uingit, & natura naturam retinet, non alia, atque alia natura, sed una, atque eadem ex se ipsa per regimen spirabilis facta, & naturas informans, delectans, seque per corpora insinuans ac permanens. Exiunitate enim incipit; & in unitatem rei quesite consumationem terminat. sic animo cogita acum enim multa sint, una dicitur simul, & diuinissima aqua, una natura uincente omnia, non specie, sed arte cum rationali scientia multos latente. O ars cum rationali scientia coniuncta, que multis lates. Exclamatio. O naturae coelestes naturarum creatrices. His uerbis incorpoream naturam innuit. Rursus ad propositum accedit. Solutio Colorum diuersitas Luna quod? Declara nobis uercorporum. Nisi enim mamateriam spoliaueris, nisi corpora incorporea feceris, nisi per corruptionem ipsa excusseris, & dissolueris, quod latitat, nisi quod spirabile est, in ortum produces, nisi hac ratione preparando incorporeas feceris, non corpora facies, nec informabis naturas. O nature celestes, Sincera enim, & in concreta cum sit anima, inquam corpus sese insinuet, celestis sapientiae beneficio corpus informat, in ipso permanens, idemque complectens. O nature celestes. Admirare celestium naturas, utpote corporis expertes. Oportet igitur spoliare materiam: & ipsius animam extrahentes, per ipsam deinceps corpora non corpora facere, & continere, ac informare. inolo. spolianda igitur est materia, ut ad flabilem perfectionem perueniat. Diffinitio philosophiae est corporis dissolutio, & anime a corpore separatio. Philosophiae diffinitio. simile quiddam uult esse propositae, & ostendende rei simulacrum: solutio corporis & per corruptionem dissolutum, & animae a corpore saparatio factum: haec est ro, haec proposite compositionis speculatio. O nature coelestes nanrum creatrices. Natura ipsa ex se ipsa bene disposita, & patefacta. Coelestes uero sunt nature corporis expertes. Dic o philosophe, explica nobis has aenigmatum similitudines. Ostende huius tuae mysticae uocis claues. Dic manifeste, & declara, quam nam sunt hae celestes nature, & quamobrem & quomod celenstes dicte sunt. si colorem Irin, ostende nobis proi nebulam praetiosam margaritam. Dic, etiam nobis de coelestium natura sermo est. Naturae celestes sunt incorporee naturae. Quid igitur est, quod quaeritur, nisi ex corpore non corpus facere? Quomodo igitur contingit corpus non corpus facere, nisi dissolutionem corporis facere per mortem & separationem animae a corpore? sed dic clarissime, & aperte occulta. Corporis dissosutio est, quae perattritionem fit Cur hac uoce usus es? Cur? ut spiritus, qui quaeritur, egrediatur: ut tinctura in corpus se insinuet, ut natur aescognatio oblectet naturam, retinens & uincens & in ipsa permanens. Quando haec fiunt? Cum deorsum sursum extrudatur cum uoluptate tota substantia terrea. Cum ante id tempus albedinem, & citrinitatem, & aeruginationem, & nigredinem ostenderit. Cum in corporum attritione herbarum materiam multiplicem essofescere feceris. Cum per hanc artem metallorum colores induxeris. Cum etiam per aquae eleuationem incorpoream feceris compositionem. Cum assationibus conspexeris extractam fuliginem, atque ita uelut per nebulam ferri. Non enim potest in corporea natura; nisi superioribus adhaerere. Cum enim in sublime ferri soleat, Cum eo, quod sibi simile, ac cognatum est, coagmentatur, amata, & amans, oblectans, & oblectata, & splendens. Si igitur audieris illud, Cum Una Sit Res Naturalis Et Una Natura, Quae Omnia Uincat, unum, & unam, compositum existima: & cum dixit, Unum sunt omnia, hoc autem, unum, & unam compositum existima. an quidem ipsa una in composita dispensatione uelut animae, & corporis temperamentum, hoc eodem modo demomstrabit. Unum persectum hominem, ex anima, & corpore demonstrasse, & in unum consumatum. Composita uero natura est, cum corpus in corpus se se in sinuans, & complectatur, & maneat. Qualitas enim sola peruadens id, quod queritur, fecit. Quid est Peruadens? qualitas intrinsecus leniter, ac blande extracta, & cum artificio patefacta, & detecta, ac sub oculos cadens. Quid haec esti? candida, & pura luna. fecit, in quit, quod queritur, supra montem unum: & constituit, ac consumauit opus. Quid est haec lunaris, & pura species? tursus coniuncta Fuligo quid? Dic reuela pulchritudinem, & ostende eius speciem, fuligo est, quae per aquam diuinam probe abstergitur, & abluitur. Recte Fuligo, dixit, ceu αἰθαλη.i. uirescens, & iuuenescens, & decore conspicua, ait enim Nihil relinquitur, Nihil Defit, Praeterquam Nebulae, Et Aquae Eleuatio. Rursus conueniunt instrumenta: natura cum separata connectitur. aquarumque aurei fontes deriuantur. Nihil relinquitur, nihil defit. opus regimine consumatum est Praeterquam Nebulae. Cuius Nebula quid? nebulae? fuliginis scilicet, quae in sublime fertur. quae per humorem coniungitur, atque in fauillas cum his, quae ad coelum subuolant, coaceruatur. sed ad uerba ipsa pertransibo. Nemo haebes ingenio huc ingrediatut. nemo uirtutis expers huc inspiciat. Lapidem Omnibus Lapis quis., Notum, Uilem, Et Ualde Preciosum. Quis hic lapis est omnibus notus, & occultus? & nunc uilis, nunc preciosus? Ex metallo uult rem ipsam parare. Sed quis nam hic lapis sit, uobis lumen mysteriorum cognitionem neutiquam occultabo. id quod quaeritur in medium proferam. atque uobis huius preparationis principium demonstrabo. pugnacem Uenerem cum Mercurio coniunge, hoc est marem, & feminam, scilicet aes rubeum, ingredi facias, ac tinge rubiginem auri. hoc est Isis putrescens magna, & admirabilia facit. Pugna Ueneris, pugna est repugnantia, & contentio, quae uincit, corrumpit, & abluit, Rursus ad propositum reuertitur, serinonem omnem in pauca conferens. Pugnam Ueneris, Pugnam Mercurii: Uenus per lunam pugnando corrumpitur, luna per, Uenerem coniuncta figitur. pugna Ueneris, pugna Mercurii corrumpe corpora eris:, & incorporeum facias per lunam: Per lunam hic Mercurium intellige. egregie contere, donec corrumpatur, ut ars ipsa postulat: & coniunge marem, & foeminam. si quis enim flauum reddat per spiritum hoc corpus, potentemque ipsius naturam secundum artem blande preparando extrahat, tingit omne corpus; & si quis morte delens corpus, & dissoluens spiritus beneficio per fuliginem citrinet, tingit iomne corpus. Spiritum esse corpus ad modum attenuatum. spiritus enim fit, hoc est, corpus intantum attenuatum, & consumptum, quod ex corporis custodia animus ui separatur, immunis a materia uigor & splendor corporis factus sui creatoris imperio. An non audisti philosophum dicentem? Capiens Mercurium Iunge Corpori Magnesiae? Quid hoc sibi uult? sic totam compositionem dicit per Mercurium, & corpus factam, ac probe praeparatam. hoc modo miscentes una corpus conterere, recteque regentes, in fuliginem redigere, & per spiritum citrinare iubet. Si quis enim igitur corpori potentem uirtutem intus latitantem artificiose, ac blande tractans extrahat tingit omne corpus. Quid est intus, nisi spiritus animalis, qui circumplectitur, & continet corpus & informat? Quomodo igitur latitat? in parte quadam, uel in tota corporis profunditate latet a ini unuz miis 1103 be auq mubom Scunsi in Et quamobrem in profundo? ob materiae om ibram: & que nam est eius petens natura? syn ( cera, & pura, quae omnem corporum umbram expellit, & dimouet, quomodo ergo leniter parans; extrahere potuero? qua ratione ipsa utar? Quomodo ad illecebras aggrediar? quomodo mihi succedet res? quibus speciebus utar? ut sublimando potentem ipsius na turam extraham? Capiens Mercurium Infige Corporlmagneiesiae: i Nullo corpore hic usus est preter Mercurium, consueuerunt, enim id totum t appellate compositionem, opus per marem, 21 & foeminam absolutum. si uero appellas totum compositum, ostende hoc nobis. Est in corpore mista, & simul contrita luna, que per nebulam, & fuliginem completur, ipsa ratioimabilitergubernata potentem naturam intus etlatitantem euocat, tingentem omne corpus, Uenerem dealbantem, loui stridorem auferen tem, & caetera. si quis igitur sic bene considem rans rexerit, & fecerit, & potentem ipsius uirtutem intus latitantem blanditiis euocainrit, tinget omne corpus, magnum in his my sterium caepit, cumque uiderit admirabilia facta esse, stupens laudabit Deum omnipotentem patrem simul cum omnipotenti sua sapsentia, cum uiuifico spiritu. ipsum: enimiundique absolutum supraquies omnem potentiam Dei uerbum, uno omnia producens uerbo potentiae suae: illuminet mentem nostram, & corda nostra, ut per ipsius amorem similes fiamus, & uniamur uero suae diuinae cogitationis lumini, ut per ueram lucem illuminati rerum cognitionem consequi possimus, & contemplari opera Dei uniuersi, ut glorificetur. omni honore dignum, excelsum sanctum nomen Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc, & semper, & in secula seculorum, amen. Eiusdem. Stephani In Huius. artis opus Deo fauente. Actio quinta. Quis beatus, & intelliget uerba omnipotentis Dei? Prohemium. Quis sapiens, & prudens, & explicabit immensam rerum omnium opificis sapientiam, qui foelix, & contemplabitur potentiam Dei, qui cuncta intuetur, ac moderatur? & extollet eius bonitatem, quae omnem bonitatem superat? Mihi sane facile, & perspicue, & paruo negocio uersari clarum est, & atras maiorum sententias, Deo omnipotentiam suffragte, clarissimas reddere. Uobis: autem ut prudentibus, retinenda, ac propria facienda sunt, quu multi sapientes litterarum monumentis tradiderunt, & illorum sent. intiae assumende, atque hoc pacto circa hoc meum breuissimum opus uersari debetis, precantes solum uerum Deum nostrum, ut uestrae mentis oculis lumen preferat, ac sua diuina luce illustret sensus, & corda uestra: ut omnipotentis Dei, ac gloriae ipsius maiestatem intelligatis. quod uobis concendatur, ut possitis puro corde consequi, & laudare magnalia Dei totius tetrarum orbis, & extollere sanctissimum, & immensum nomen patris, & filii, & spiritus sancti, nunc, & semper in infinita secula seculorum amen. Reditus ad rem. Ad propositum reuertamur, ac quid uelint philosophi, de quibus nobis sermo institutus est consideremus. occulte loquuti sunt, eo, quod multorum ingenia exercere uoluerunt. ac inquiunt de sulphureis, & substantiis, Sulphurea A Sulphureis Continentur, & c. parum efficax mens est de substantiis, & generibus, & naturis, quaede sint: haec quatuor elementa, que Deus, & non homo statuit; in ordinem redigens, ac interesse connectens, ratiocinari. De qualitatibus elementorum. Hic enim faciendum: est de ipsorum qualitate, & temperatione, & coniunctione, quemadmodum & in homine factum est. coniuncta igitur sicut etiam sacra, & diuina ars philosophorum docet, cuius ro hec est, ex aere sanguis calidus, & humidus. ex igne flauabilis calida, & sicca similis est aeri, quod est calidum, & siccum, et ex terra, atrabilis similis est amborum scorie. est. n. sicca, & frigida. ex aqua, pituita frigida, & humida similis est aquae egredienti solis, que est anima aeris. est.n. frigida; Medium quo elementa coniunguntur. & humida. Haec igitur quatuor elementa cum contraria interse sint coniungi porsus nequeunt, nisi quodam corpore interiecto, quod utriusque extremorum qualitates habeat. ut, ignis argenti uiui coniungitur cum aqua per terram, hoc est per scoriam. quemadmodum sanguis coniungitur cum pituita per atrambilem. Prima clauis. quam est prima clauis, ac separatio humidorum ex siccis. hoc est separatio animarum aeris ex corporibus, hoc est ex luna. & aqua coniungitur cum igne argenti uiui per aerem aeris, hoc est, aqua que egreditur, coniungitur cum igne argenti uiui par aes. non secus ac pituita coniungitur cum pituita, per flauam bilem, quae est reductio humidorum. s. frigidorum cum humidis. hoc est, corporum. quod est unio, & mistio superiorum cum inferioribus. & terra, idest, scoria coniungitur cum aere solari per ignem argenti uiui. hoc est scoria coniungitur cum aqua solis per ignem, hoc est per argentum uiuum: perinde ac atrabilis coniungitur cum flaua bile per sanguinem. Secunda clauis. quae est secunda clauis, per torrefactionem putrefactionis. ut coniungitur scoria cum diuina aqua per ignem hoc est per lunam. aer solis coniungitur cum terra, hoc est cum scoria per aquam, hoc est, per humidum: quemadmodum flaua bilis coniungitur cum atrabile per pituitam, & haec est tertia clauis. coniunctio aeris cum terra, soluta scilicet per putrefactionem, & assationem; hoc est septem reductiones, factaque aqua, cunctisque in unum coactis, hoc est existentibus in cinnabari, postea his ita se habentibus, ignis cum rursus sit calidus, & siccus, generat calorem aeris, & siccitatem, terrae: quoniam cum duas qualitates habeat, sit ex tribus constans elemmentis secudum duo alia elementa, qua fentisset. Similiter etiam, & aqua cum sit humida & frigida, genetat humorem aetis, & frigus terrae, quamobrem cum duas qualitates habeat, fit ex tribus elementis constans. sic ilaque tetta cum sit frigida, & sicca, generat frigus aquae, & siccitatem ignis. quapropter cuni duas habeat qualitates, fit, ex tiibus elementis constans. pariter quoque aer cum sit calidus, & humidus, & generat calorem ignis, & humorem aquae. quamobrem cum duas qualitates habeat, fit ex tribus constans elementis, collecta igitur omnia fiunt duodecim, geminato quater ternario numero. Dodeca pyrgus. Unde cum Dodecapyrgus sit ats nostra, quatuor conuersionum per tres alueolos dicitur Dodecazodos esse, mutationibus ad hunc modum conuolutus. Duodecim Zodiaci signa. Uerni scilicet temporis, Aries, Taurus, Gemini, Aestiui Cancer, Leo, Uirgo. Terra. Autunnalis, Libra, Scorpio, Sagittarius. aqua. Hyberni, Capicornus, Aquarius, pisces. quae contractu simul fiunt mutationes quatuor, Uerna, Aestiua, autumnalis, hyberna. hoc est, quatuor elementa, aeris, ignis, aquae, terre, eodem modo etiam se habent corpora, & colores septem planetarum dictorum, earundem specierum, ac formarum quae sunt septem corpora, & colores eiusdem compositionis. Colores planetarum. qui fiunt post ordinem septem syderum. Quemadmodum enim haec septem astra, hoc est planetae ingredientes in duodecim non errantibus signis, & egredientes uidentur adesse, scilicet, & abesse, sic & haec septem corpora, & colores apparentes quidem adsunt, & abeunt in compositione, quae ex quatuor elementis constat. sic per septem astra, quae planete uocantur, & per duodecim non errantia signa perficitur uerissimum philosophorum mysterium. quod apud illos uocatum est lapis non lapis, lapis philosophorum, quod manifeste dixerunt. sed mens uatis inueniatur, quae huiusmodi est. Colores elementorum. Ex pede usque ad genua terrae elementum, & est album aeque ac nix. a genibus uero usque ad umbilicum, aquae elementum est regionis a spiritibus habitate. & est splendens, & forma & aspectu. & ex umbilico, usque ad cor, ignis elementum est loci, qui a spiritibus habitatur. & est flauum, & candens uelut ignis. & ex corde, usque ad ceruicem actis elementum locum tenet, & est croceum. Hec cum ad supradictum modum se habeant, ignis est, calidus, & siccus, cerra autem frigida, & sicca, & aqua item frigida, & humida, & aer calidus, & humidus. deinde ubi haec quatuor elementa mista fuerint, inter se, fit ex ipsis calx, & cinis, philosophorum scilicet; ut perfecte, atque omnino coniungantur per extremam unionem dealbata, unius medii scilicet beneficio abiicientia nigritudinem, & tenebras, atque haec ad hunc mundum se habent. Ac linum hoc fortassis abundat. Aestimato item longo temporis spatio album linum, ac linum dealbari. Ut igitur laborant qui ipsum dealbant, nec tractando defatigantur, sic tu quoque facias amice carissime; dealbans, & abstergens species artis longo tempore, nec te pigeat, nec laborando, & tractando defatigeris donec ut ipsa nix albescant. His ita se habentibus, prudentes, & sapientes magna cum diligentia, ac mentis studio meis dictis incumbite: nec multis rebus inutilibus, ac uanis operam detis. ex quibus nulla utilitas: sed potius damnum, & detrimentum, & calamitas percipitur. Sacra enim ac diuina ars philosophorum ex una specie constat, ac perficitur, hoc modo diuineque, & magnifice. Si enim feceris corpora non corpora, & incorporea corporea, egregie, & facile, & mirifice operaberis, uoti scilicet compos futurus. Qua propter arctatus quatuor elementorum corpore trino regimine, duodenaria signorum mutatione, septemque astrorum dictorum corporibus, & speciebus, & aspectibus, monadica quadam singulari extrema unione glorificabis in trinitate, & unitate filium uerbum Dei. qui ex quatuor elementis uniuersum orbem perfecit, ac satis sapienter, & ornate, & quatuor mutationibus anni circulum exornauit, & post septem secula introducet eos, qui, bene uixerunt in ipsis, quietem in peremni. Regno laudantes unicum indeficiensque lumen, in parre, & filio, & spiritu sancto, nunc & semper, & in secula seculorum amen. Eiusdem Stephani Deo fauente, Actio sexta. Indiuidua corpora, quaeque pariri nequeunt in peculiaris simis figuris consimilem ferentia connexionem, quem admodum fert ipsorum aspectabilium natura, continent uniuersas res, quas terininant manifestas. Indiuidua unde dicatur. Indiuidua igitur talia dicuntur: quoniam ex maxime propriis constant. & quae trifariam diuiduntur, ex longitudine, & latitudine, & profunditate costantia, solidaque uaria corpora, & ut ita dicam, elementorum, uidelicet ignis, aquae, & aeris, & terrae, & horum extremae qualitates interse quidem sua, samiliaritate ut amicae contente omnem totius uniuersi naturam seruant. Unum quodque enim elementum, uelut in loco ipsius formaliori cumpit esse continenter? semper enim quae formaliora sunt rerum, que magis ex materia constant, loca fiunt. tenuiora enim formae uicem subeunt, si ad crasiora referantur: at crassiora si ad tenuiora referantur materiae uicem prestant. omnia autem sunt partes. fornia uero in partibus innascitut. sed totum forma, & materia est eius, quod ex utrsque constat: ipsorum autem partes continuae sunt inter se. duo enim sunt, que ex materia constant, & caussae rerum omnium, uapot qui in sublime fertur: & siccorum sumida exhalatio. quae etiam propositarum assectioum est caussa. Est quidem uapor materia aeris. fumus autem est materia ignis, & fride est ex nube reflexio, quatenus non dum uersa est in aquam. In Alone autem ex crassiori uapore aeris demonstratiuo eorum, que in sublime consistunt, siue ex humidis corporibus licet demonstrare, qualia qualibus insunt, & ex uniuersalioribus particulariora constituere. Quamobrem necesse erat etiam mathematicarum scientiatum Reginam perfecto numero exornari. oportebat enim esse sex numeros. nec non quatuor horum esse differentias, & ex subiecta materia, & ex fine, & es exceslu, & ex etymologia. Firma enim unt quadrangularia si quidem, & pentagona nobiliora sunt triangulo. ob id quadrangulum est firmum, nouem autem dicta sunt, ut unum ens. solus enim nouennarius numerus numerorum, qui decennarium antecedunt in se ipsum multiplicatur in unitatem recidit, magnam igitur affinitatem habet ex theorematibus potissimum. Dei, cum animo sapienti, Quid enim aliud est philosophia nisi similitudo Dei, quatenus homini licet? his enim tribus oportet sapientem animum informari, et bonitate, & cognoscendi facultate, atque potentia. Tunc enim is contemplans, & comprehendens. res, naturales, omnium contemplationes diiudicat. uniuersam quidem naturam inquirens, & rata proportione ipsarum tem peramentum temperans. nexus, ac mille ipsarum compositiones intelligentia dissoluens. ac predictam connexionem artificio separat, & simplicem unitatum coniunctienem contrahit, aperte uero in ipsis exactam contemplandi, & dignoscendi rationem uidebit. uersicolores enim corporum, efflorescentie rerum, quae in profundo delitescunt, perfectiones significant. Quin, etiam metallorum ipsa exhalatio, quae ex terra eleuatur, huic eidem tei, conferri solet. ac ne horum contemplationem pretermittamus, age deinceps etiam maximarum rerum disciplinam inuestigantes, actiuas ipsius speculariones, in apparentem oculos erigentes, sapientis simae sententiae proble ma scrutemur. sic autem se habet, Tres Litteras Habeo; Quatuor Syl Labarum*sum Constdera Me. Quaelibet enim trium priorum syllabatum: duas habet litteras, quae uero subsequitur, reliquas habent, & sunt mutae quinque. totius ue ro numeri centenaria sunt bis octo, & ter tres & decades quatuor. si autem quis si noris, non expers eris usilitatis, quae a me percipletur. Immehsus abyssus: hoc dictum humani ingenii captum superat. profunda est quaestio. hic oltende tui Stephani laudem: hic ostende nature opera. ostende uir sapientissime quaratione difficillimam explorationem conside remus: ut huiusce mensurae profunditatem maximam comprehendamus. quomodo nouem litteris opponit hanc quatrisyllabam con siderationem. Intendendi sunt organorum audiendi sensus, ut intangibilem uim nominis inuenstiamus. Nouem Litteras Ha Beo?? Quadrisyllabus Sum: Con Siderame! Sapientiae opus est hoc admifabile. strenuam operationem constituit id, quod animo comprehensum est. Item sphaera Ueneris, que orientalem persie plagam sortita est, praecedit solis radios, item Mercurii sub solis radiis consequenter inuenitut? item Saturni, ob altitudinis profunditatem parum uidetur. Item Mattis orbis igneam sectionem operatur, in quorum numero sponse in modum compta luna nouem orbium conuersiones sumit, per quam compositum temperamentum conficitur. o diuitias sapientiae. per disciplinas, ac numeros sententias profert. Nouem Litteras Habeo. solus hic numerus eorum numerorum, qui ante decada sunt in se ipsum multiplicatus, in unitatem terminat, hic unitatis est forma dunitas enim multiplicata eandem forma seruat, naturalia uero corpota, scilicet quatuor elementa necessario per mathematicam contemplationem ostenduntur. non enim ab ipsa auulsa sunt naturalia, ut perfectiora complectantur ante quam inferiora subiiciantur, quemadmodum igitur natura prius corporeum constituit ad animam suscipiendam, postea ita ipsum animauit, quod simul utrunque est, sic rursus cum ipsum animarit sublimiorem ipsi persectionem eodem ordine accommodat. o doctrinae quaestio omnis habens sapientiae symbola. uult nos mente, & scientia erectos uiue re. sublimiorem uitam, & speculationem, & amorem in Deum magis testatur. principia enim scientiae sunt sensus & experientia. experientia enim principium actiuae cogitationis praebet. sensus autem apparentis rei cogitationem. ex quo tota natura collectio dicta est. Quicunque enim horum cognitione praediti sunt, semper ad ipsum intelligibile conuersi, habent quidem etiam praecognoscendi operationem. Talis enim est studiosorum hominum mens. prae ipsa enim intellectiua, & pura intellectione, creatoris intellectio, immaterialium, & intelligibilium formarum plena est? est uero & intellectio animae mundi, & mundi prudentia, cum enim ipsa exempta ab omnibus sit, sensibilem mundum complet. ut per intellectionem, que in ipsa est. ipsa enim intellectio syncere, ac pure & per materiam transit, ob id & pura dicitur, quippe cum ipsius intellectiones collate cum materia immateriales, & syncere sint. Ad reuertamur, & consideremus, quae sit sermonis inuestigatio. Nouem Litteras Habeo, Quadrisyllabus Sum, Considera Me. ut cogitatam hanc nouennarii numeri propositionem profert, ut nouam huius mirifice rei expositionem designet. Tres enim ternarii, & immaterialium substantiarum nouem conficiunt ordines. ad perficiendum igitur essicax est quod mente concipitur, horrendum utique, ac admirabile circum locutionem, auri specie intentes contemplationes, nouem litteras habeo: magnus est huius rei thesaurus. occultum igitur ueritatis scopum habet. literas autem uocauit, ut mystice per elementorum cognitiones consideretur. in ipsis enim sapientiae opus situm est. Snquem Litteras. Habeo, Quadrisyllabus Sum Considera Me in quatuor enim cardinibus, mundi, prospectus consissit. qui uniuersum orbem, qui sub sole est, terminat. inexplicabilis enim est mutua elementorum transmutatio, quae iotius corporis naturam seruant non est rudis innexio, non ficta nouem literarum scomprehensio. admitabilem uult agriculturam inuocarer menti„que materiae expers est, coniicit selnina mt incorruptibilem fructus usum ostendat. Nouem Lititeras Habeo, Quadrisyllabus Sum: Considera Me. Quomodo considerabo te, o qui nouennario numero comprehenderis? Corpus ne aliquod es, an corporis expers? corpore enim carens naturaliteri, es mente comprehensus & in corpore consideratus, quis est qui te habeat? annue o amica carissima. hoc uult, id quod dicitur significare. In quo huiusmodi numerum inscribam & actiua sacrarum rerum disciplina absolutam descriptionem habet. in qua totum arcanum insert. Tres priores syllabe duas litteras habent, quelibet autem insequens reliquas. sunt autem mutae quinque. ipse autem tres syllabarum combinationes cedo quae nam sunt: ex tribus item arcanum significat. Tres priores: quae summam hanc feruns foelicitatem: duas habent, quaelibet unitatem regiminis complementum, reliqua uero ea u, quae consequuntur, quae nam reliqua? una. quae tribus unum seruat. quae nam una? pande nobis operis finem: ab uno complemento perfectam existentem absolutam constituionem insinuat. ut iisdem contemperatae tanquam unum existentes uniantur. Et quidnam Mutae Quinque significant? quid? quod inanem uocem ipsam mutarum literarum concursu reddidit. & unde sunt mutae? harum similitudine cum nominis liferis alterandi, uim habentibus. cum enim, corruptiuum annuerit mutum in spectantibus inuenitur. cum enim mortuum iaceat, uocem prorsus non effundit: cum uero in incotruptibile corpus mutatur, tunc anima preditum, ac corpus fit. totius uero numeri centenaria sunt bis octo. & tres ter & decades, & quatuor. o complementum absolutam habens perfectionem, huius complementi centenaria sunt bis octo, quamobrem bis octo centenaria? omnis cognitionis. R. aspitatur, omnemque potentiae effitientiam tobotat, decima enim ipsa est ante decadem. decem enim conmplementum est numerorum ex monade manantium. centenaria sunt sexdecim, ex complemento ad plenum ostendit plenum. centenaria sunt sexdecim, hoc est, ex perfectorum complemento. nam complementum & finis est, elementorum. at sexdecim, quoniam commensutatam uult complementi notionem, ut absolutam discretionem inueniat. Tres ter, & decades, & quatuor, rursus dissoluit enigmata, atque bonam contemplationem, tam probabilem absoluit, ut prorsus uniuetsum complementum ostendat? ultro citroque idem complementum demonstrat. Tres Ter Et Decades, Et Quatuor; quid est Tres? Et cur Trinitas tres totius hypostasim dicit. Trinitas enim dicitur ob solidum, firmumque punctum. non enim ampliuus terminatur in duo, sed in tria unitate unius diuisa, nec ipsius qualitas secatur. ut intelligas horum amborum similitudinem. Tres Ter Et Decades, Et Quatuor quamobrem tres ter? dehuo alloquitur ut ad ordinem materie ex parte transeat ad tres enim ternarios horuns litetas ordinauit, ue quasi id unam unitatis terminationem referantur, ut & ipsorum luminum splendotis participent. ut uelut ex ipsa manantes ad ipsam remeenr. Tres Ter, Et Decades Et Quatuor, quae nam est duodecadum in tribus tegimen ipsum, & explicatio? ut superficiem que per illa est, explicet, numerus enim usque ad decem extenditur. Tres Tres Et Decades, Et Quatuor. tertio decadum interrogationes facit. ut perfecte quaesitum absoluat. Tres Ter Decades, Et Quatuor; ut cum tria sint, quae ad uniuersalem operationem spectent, quartam ostendat, quatuor corporum compositionem ordinate procedentem; & ad purissimae rei ministerium currunt, ut per nalida ualidos ad solis, radios urgeant. ut ex perfecto perfectum cum, perfectis coniungatur, manifeste ostensum est, quod perfecta unitate existente prorimum habet ex propria hypostasi ternarium, ex, qua & nouennarius, & decennarius, numerus huiusce ternarii totam ipsius, naturam, permanentem, proprietate comunicant in his igitur recte procedens, uniuersam lunae speculationem perficit, purpureum, calidissimum ex solaribus radiis splendorem, accendens. Cum igitur totam mysterii, uim exposuetim, digrediar, postmodum, maxime naturalem speculationem habens, ut & tyruneuli cum eius, dulcedinem degustarint, & sapientiae lac suxerint, etiam bene educati id prestantiora progrediantur, atque ingredi atriorum uestibula possint, & imbecilla suscipientes mysteria uidere queant, magnalia. 5. omnipotentis Dei, ac tantam gloriam admirati infinitam Dei sapientiam laudent. Uidemus, & huius speculationis problema. quoniam seminariae geniture natura in his tribus consideratur, & quamobrem hinc iam in tribus propositionis speculationem facit? ut per ipsarum nouem supradictarum primas tres syllabas, non praetereamus miraculum cuius causa totum mysterium nobis contensum est. Quonammodo igitur in tribus syllabarum sectionibus comprehensiue geniture speciem facit? primum quidem enim seminarii meatus intentio ex calore existens, coniunctaque cum uteri humore, & putrefaciendi uim habens, ab octo quinatiorum terminis producta, similitudinem Dei omnium rectoris in sinuat. ex calore. n. & humore cum simul cum proportionis tempore putrefaciendi uim habente fuerit perfectam formationis imaginem moliri facit. licet.n. & in ipsis corpotibus uidere uictus ronis symmetriam. qualitate. n. uniuersa ipsorum corporum moles recte disposita, bene temperatam totius corporis efflorescentiam ostendit. terta enim, ac lapidea pars alimenti, tantum per sedem secedens, & epota item aqua, per urinariam uesicam reddita, in nihilum, prsus tecidet. cum enim panis comesus sit calidissimus ac cum potabilis, aquae humore coniungatur. non eadem omnino in corporibus secernunt, neque permanent. sed horum, magis, concocta actio peruadens cum uniuersa hypostasi commiscetur, & in languine nertitur, omnemque synerasim egregium temperamentum faciens, bonum corporis colorem conseruat. eodemque modo se habet lapis, cum ex calore, & humore in solidum terrae corpus concreuerit: ex humoris quidem, aqua, ex calore uero uehementis solis exustione, & lapis ex calido terreae substantiae glebae, ex humido uero naturae aquae frigide commistus ad totaedes construendas idoneus redditur, nec non arborum fructus ex calore & humore suscipiunt incrementum. iidemque in tantum procedente tempore & maturescentes in cibum ueniunt, atque esculenti fiunt. & uniuersi auctio propter temporis potissimum circnmactionem & hyemalis hore humore, ac magno aestatis calore, tantisque temporum interuallis frugiferas arbores efformat, & perficit, tantumque ipsis per odorem gustatum coagmentat, ut diuersas ipsis creaturis operationes ingenerarit, utque generatim loquar in reliquis item inexplicabilis illa Dei sapientia cum cuncta effecisset, ipsis tantum ornamentum inseuit. cuius & seminarie geniturae contemplatio propter calorem humidae nature coniuncta, nouit ostensum finitionum certum tempus inhabitare, ut cum id, quod anima praeditum est, permaneat, similem animantis formam absoluit, sic demum considera, & aericolorem Ueneris corpus natura calidum esse, cum aurore uero fulgenti humore coniunctam. quod & per igneum pyritem recte procedens capitis crinem unguento puttescente ad egregium, insignemque decorem efflorescentiam perducet. horum enim extrema qualitas nouit, & auri comos crines facere, ad magnam pulchritudinem, tantumque coniuncte unitatis ornamentum. haec prudentibus sufficiunt. Satis etiam uobis sit hotum aenigmatum declaratio. cum. n. omnem planam uiam institissem, arcanum hoc atque magnum mysterium patefeci. ut hoc spectaculo obstupescentes, & ad hoc admirabile opus accedentes, ante oculos sapientiae imaginem uideatis, & per hanc uirtutem potius pertranseuntes ad iucundum Dei lumen accedamus, & tantam sapientiam eius beneficentia consequamur: se insinuantem, radiantemque in eos, qui in ipso Iesu Deo nostro spem collocant. Eiusdem Stephani Philosophi Deo fauente, Actio septima. Deum inexplicabilem sapientiae, & ueritatis parentem, uitae, & luminis datorem, cunctorum causam, omniuinque supremum, & unigenitum eius filium cum diuino, ueritatis spiritum, ex ipso procedente laudo, & glorifico, eidemque gratias ago, & septimam hanc pertractationem, quam premanibus habeo, suo ductu, spero, me ad finem perducturum, nostro autem more, ex illis anime speculationibus initium suinati que nos a rebus materiatis ad res materia carentes erigunt, ad simplicia, & incomposita, diuino afflatu, lumen praeferrentes. sapientse enim notiones, & philosophie res sunt. sed hec est ratio, & hae speculationes: hec intentio, n & haec praepositio, quae nunc speculatiuos resecat. radios & sermo actionis finem terminat. haec est ratio: hae sunt speculationes: magnae sunt opes gratiae multi inexplicabilis sapientiae thesauri: inenatrabilia charismata. flumina aque uiuae: tales aque fons sapientiae Dei: abyssus, lumen clarissimum, spiritus sancti peruagatio nihil est sublimius sapientia, per ipsam enim Dei uerbum, quod omnia superat, cuncta creauit: sper ipsam coelestium mentium docentes collustra? tiones exornauit. per ipsam intelligibilis paradisus ad eternorum usum effectus est. per ipsam coeleste regnum nobis preparauit. unde igitur nobis ad sapientiam ascensus dabitur? quomodo ipsi assimilabimur? quomodo incorruptam ipsius uestem induemur? Sola Dei dilectio ad ipsius desiderium trahit, accedamus ad propositum. intelligamus, philosophi aenigmata,,ut considerate possimus qualis est sapientie abyssus, quidfuero hi qui uidentur nhilosophari, opera autem, philosophie non habent;, qui & uirtutem figure huius uius consequi student? quoniam Dpus non neeorum nenter est? qui temporariam gloriam intuentur. secordes, ac desides, qui cum nolint prorsus uirtutum, uest iis. insistere, obscuri, & rudes eiusmodi sunt unt enim difficile esse aurum conficere, qui sine ratione faciunt, quomodo dicunt; arduum esse aurum conficere? discite, & cognoscite, sapieniae nihil arduum esse. omnia, potest sapientia. ipsa enim quae non uidenturi, manifeste cernit, & quae fieri nequeunt, potest, & quomodo hi qui solem cogitatione complectuntur, inquiunt, difficile esse aurum conficere? non ne audisti ipsum philosophum dicentem, quod quamuis, difficile sit, est tamen res facilis sapientiam consequens? at difficile est ut cogitatione a rudibus comprehendatur, qui enim secundum carnem sunt, que carnis sunt, cogitant, qui uero secundum spiritum quae sunt spititus. carnis, cnim cogitatio mors est, cogitatio uera spiritus, uita, & pax. Qui sapientie expertes sunt, qui prorsus in se ipsis pacem minus habent; quomodo in caeno mentis ipsorum, uiteque tempestare sapientie oculum aspicient? intelligere enim difficile querunt, qui adeo sunt segnes, & ignari: fieri enim non potest, ut ipsi intelligant, sed sapientes, gnauique & prudentes. nosse enim ipsis a celesti sapientia presentia, preterita & futura, proprium esset, & manifestius. o tendit enim philolosphiis Molybdochalco dicens, cui molybdochalco? nonstro, scilicet iniice donec fiat incotrupium. & qua ratione quod corruptibile est, incorruptibile futurum est? quomodo humidam, ac si uxilem solidorum naturam permanentem sciam? si enim permanens fit, non amplius erit plumbum. O noua mysteria? o admiranda opera. o sapientia problemata. si enim permanens fiat, non amplius erit plumbum. Ecce reuelauit opus, nec occuluit, sed patefecit. ipse enim per se testatur, dicens, quod facilis res est, leuis, breuis peruia, clara, sed, ut puto, mente opus est, & fin mente; sapientie lumine cogitationis spebultionem requirit, nitentem gratie radium. mente opus est, & sit. ubi sunt ignaris simi olubi sunt imprudentisimi, qui ratione carentiunt uitam sequuntur? qui cognitione carent? bellue, & impuri, omnique stultitia pleni? qui instrumentis multis, & fornacibus egent? qui sacrarium qui multiplices res, uariosque calores, ac diuersa metalla exercet, miserabiles hi sunt. miserabiliores rebus, si enim his rebus, opus fuisset, hoc philosophus, conscripsisset, atque id prorsus construxisseti ipse enim rursus, testatur. Quis hic est? contubernalis sapientiae sapientiae, & cognitionis plenus, uerus, philosophus, cunctis testatur, dicens Nihil Omissum est, Nihil Deest, Preterquam Nebulae, Et Aquae Eleuatio. Rursus nebulae ostenditur pulchritudo rursus aquae eleuauo discernitur, ut citrinantem ostendat molybdochalcum ultro citroque propositiones elementis consetens; ut ad rei sententiam praeueniat. Si Enim Prudens Eris Et Feceris, Ut Scriptum Est, Eris Beatus. perfectam mentem hic beatam uocat, quae omnem cognitionem, qua discernimus, illuminat. si enim fecero, ut scriptum est, nihil inuero. quoniam omnes pulchritudines, & cuncta nomina refert. speculationem quidem penr corporum superfeciem: notionem uero per nominum constitutionem ustendit. nec scio, quid ex naturis sit coniiciendum, uel ex nominibus faciendum. ut.n.mihi uidetur, omnia unum quiddam sunt.o magnam philosophi doctrinam. cernis philosophiam cernis mysterium cernis breuem demonstrationem, ut mihi uidetur haec omnia, unum quiddam sunt, & duae tincturae nullo collore differunt, unam eandem tantum cernis. & quomodo totum ex una specie fit. alia quidem Ueneris, alia lunae, alia solis alia quidem utiex nominum mutua differentia, ipsa separat: sed una mihi species uidetur esse naturae indiuisibilis existentis, & ut existimo, haec omnia, sic unum esse debuerunt omnes enim uetetes: cum uellent artem celare, omnia particulatim honorarunt, multaque nomina imposuerunt artem autem occultare uoluerunt propter impurorum hominum ignorantiam. ne ab ipsis preciosum decus deprimeretur: non enim tas est, proiicere antem porcos intelligibilium margaritarum. nitens, clarumque, ac daregium pulchritudinis ornamentum. hanc ob rem omnia particulatim, a nominum multitudinem imposuerunt: & totum per unum scripserunt. Quin etiam & Rhaponticum magnifacientes immo uero totum compositum recenter praeceperunt utendum esse. uelut perfectum ipsis huiusmodi compositum significantes absque ipso enim toto abusus est usus. Rha enimi ex ponto affertur. Pontus enim apud eos etiam mare nuncupatur praestantius est Ponticum Rha. totum opus in pila compositionis. pontum enim oceani colore existentem mortarii metallum dixerunt, Rha uero est pelagi super ficies in ipso fluens: hoc igitur imprimis magnifacientes perfectum in ipso regiminis opus. omne enim principium praecedit res qua ab ipso manante fiunt. Quomodo enim, aquae oceano non existente inundare potuissent? unde esset hymbrium effusio, si nebulae roscidam pluuiam non attraherent? oportebat ipsos Rha ponticum in primis magnificare, per quod, & in quo rotum opus absoluitur. propie uero perfectis sapientiae speciebus totum ex toro fecerunt, unumque colorem offenderunt. uidisti ingeniosorum hominum sapientiam, perfectis speciubus totum ex toto fecerunt, unumque colorem ostenderunt. Rha ponticum est, quod primas habet partes Inperfectis Enim Speciebus. quibus nam? naturae regimina latenter infinuans. Qualis naturae? unius inquam. totum ex toto uniuersum compositum ex uniuerso complemento effecerunt, hoc est, constituerunt, & unum colorem demonstrarunt. Pammenes uero, qui ex eo etiam solo torum demonstrauit, opus fieri, in multam syluam artem distribuit, ut ne impurus pateret uariam ipsis: methodum dedit: eorum mentes probans, uersicolotes materiarum ideas imposuit, ut illorum sensus exercerent: ne ars in impuros caderet. ait enim. Si Feceris, Ut Scriptum, Est Eris Beatus. quomodo ero beatus, o philosophe? omnia enim continenter scripsisti. omnia adposuisti: omnia patefecisti cuncta si quidem continenter significasti. Et tu dixisti aliquando Inice Solem, Et Erit Chrysocorallus, noua sunt uerba, magnamque diligentiam: requirunt. Quid namie et sol, quid id quod dicitur, quid sibi hoc uull? quid aisi philosophe? explica, sacra disciplinae tuae uerba. dicphilosophe, quid nam est sol? nonne molybdochalcus. i. plumbiaes, quoniam sol tinctura indiget. quomodo sol solem tingit qualem uuult superficiem ostendere? omnino enim cum sol fit, quamobrem sole indiget? quidi ais philosophe, cur animo nostras rationes agitas? haec enim iunt sapientiae aenigmata magnae doactrine plena? quid enim tinctura soli opus est? quid enim opus. est ei, cui nihil deest, & rursus ais Sumens Mercurium A Masculo Fige, Ut Mos Est. Quis item est ipse Mercurius? ex quo mascule? exerce mentes nostras, ne ignorantiae obliuionem contrahamus ne in perditionis profundo inceamus: ne in seuam temperitatem incidamus, recte facis uir prudentissime ostende nobis tui consilii exordium: ut scientiam consequamur. Capiens Mercurium A Masculo, Fige, Ut Mos Est. Sic totius operationis precepta demonstrat. regimen explicat. Mercurium a mare hoc est ihanc futuram perfectionem a Menere, manei enim Ueuerem appellauit Fige, Ut Mos Est. rege ut nosti fac, ut scis, egregie contere recte aptato, ut secundum morem solidetur. nonne Mercurium a cinabrio uoluit dipere? nam Msercurius a mare prorsus fugit. sic sensus prorsus uult contendere, ut res demonstret, age uero consideremus philosophum dicentem Sume Argentum Uiuum A Masculo, Et Flge, Ut Mos Est; coniice Ueneri, uel pyriti sulphurato, & dealbabitur, quod est ex propria natura. bene rectum ab omni cognatione oblectat & dealbat naturas aliqua Sulpuurato, combuste interpretantur, ignorantesi quod, Uenerem sulphure cremant, & pyriten magnesia conburunt. Hi uero cum philosophum in hoc habeant patrocinantem, hoo exercentes moliuntur, qui mente, infantes sunt, nihil omnino scientes, combustionem.i. breuem dicit: & satis mediocrem contritionem. na nesiam uero totum compositionis opus. quadricorpoream naturam dicit. Uenerem sulphure comburunt: & pyritem magnesia: ignorant aut quid sit id, quod dicitur. non enim haec est combustio, sed corruptio, in hoc proposito. in secundo uero fit citrinatio. haec autem o philosophe: in qua nam re proposita est, quaeue est res propontas? an ecuiiqo uero fit citrinatum ubi latenter ostendit albam, iprimam existentem regi minis caussa. ubi nam? in contrita pilae compositione. In Secundo Uero expone sermonis uim: ut ea, quae discreta sunt probe agnoscamus. In Secundo Uero Citrinatio, hoc est; in Zeni haice fornace citrinatio fir. non netu etiam Ueneris aque diuinae rursus dicis, iniice albi dimidium erit: praecipium? aliud uero dimidium in contritione seruatum est. quid enim inquit Pibichiur? Diuidite Pharmachum In Duas Partes, & comburite saturnum laurinis lignis. diuidite medicinas in duas partes: non solum in contritione initio rei conficiende rationem, uerum etiam in fine per Zenichaicam instaurationem declarauit. Comburite Saturnum Laurinis Llgnis In Alba Compositione, qua nam? ea quae per aquam diuinam fit, corpora comburente, ac rursus sanante nemque etiam dealbante. nam illud Iniice Ueneri, Uel Pyriti Sulphurato, & dealbabitur, hoc significat. haec enim est combustio, quae ab omni aeuo praedicata est, aliae enim conbustiones corruptiones sunt. Eas Ad Ili Fluentaa. cuius Nili? nonne summi sacerdotis, qui omnia conuenientia facit? & albedinem, & citrinationem? uere, o philosophea omnia recte cogitata sunt, & in ueritate consistentia, omnia ad arbitrium facilia, omnia manifesta, & diuino afflatu aedita, omnia congrue posuisti, omnia ordinare demonstrasti, unam lucem ex uno splendore, totum ex toto, uniuersum ex uniuerso, o sapientiae geratia o prudentiae opus. o intelligentiae res. o nerboruim complementum. o munera a rerum omnium opifice data o copiosa dona, a patre luminum concessa. Quis oratione poterit pro dignitate mirabilium tuorum. Domine laudes explicare? quod os nouum, ut paret, cunctorum Dominum extollere? quae mens cum laudum praeconio non exhorescet? quaestionum tuarum ornatus considerans, quis non laudabit magnalia omnipotentis Dei? magna sunt Saluator mirabilia tua. magna est humanitas tua Domine. copiosa misericordia tuae bonitatis: fons omnis sapientiae sunt numera tua. Te laudo omnium Dominum, & te glorifico a patre genitum ante secula, creatorem omnium creatuarum. uerum lumen de lumine, ex Deo Deum, & Deo, semper ad sistenrem, in extremis uero diebus per gloriosam Dei param, semperque Uirginem Mariam hominem factum propter nostram salutem, Dominum nostrum Iesum Christum, uerum Deum nostrum. non enim amplius cere cupienti, non uita, non mors, non angelus non praesentia, de quibus sermo est, non principatus, non potestates, nec aliquid praesentium, aut futurorum, nec futtura separabunt nost a tua dilectione Christe Deus noster, perquem Patri gloriam, honorem, laudem, magnificentiam reddemus cum sanctissimo & uiuifico, & uenerabili eiusi spiritu in omnia infinita secula. Amen. Eiusdem Stephani oecumenici philosophi actio octaua de huius artis sectione. Confiteor tibi pater sancte, domine, Deus coeli, & terrae, omnium Deus, & omnipotens, omnium caussa, & largior. quem coeli confitentur, & narrant mirabilia omnipotentis Dei, & dextera tuae: quam utinam liceat nobis puro corde laudare, glorificare, & uenerari mirabilia tua omnium Deus qui bonorum existentium causa es: & adorare magnificum, & sanctissimum, & uite dominatorem oculum tuum. Accedamus igitur ad prepositum, & uideamus, cur uult quarti praepositionem incipere: de qua serm nobis habitus est, occulte loquens, cum uellet multorum ingenia exercere atque hunc in modum ait. Corpora Non Corpora facito. Et Incorpora Corpora, hec ita, ut prius, facito. & nunc arte erigens compositum, ac latitantem natura extrahens, & per mercurium, corpora corrumpe & per magnesiae nebulam masculum, &, foeminam item coniunge, & rursus latitantem naturam euocans, per ipsam denique corporum formationes facies, & sic corpora incorporea redduntur, & incorperea corpora fiunt. Si omnia igne atrenuentur, & fuligo feratur, erunt uaria, & infrangibilia corpora. Ignem intellige Mercurium, & igneum pharmacum, qui Mercurius comburit, & corrumpit, & extenuat corpora uno artificio. contrita enim, & commista extenuantur. attenuantur autem corpora ab igne, hoc est, a Magnesia corrupta, & ut ratio postulat, perlata, & per elationem in his, quae in sublime seruatur. per haec facta fuligo natura est pulchra, & suauis, & infracta, hoc est ab igne minus fugiens, promptaque ad colores manens, & uincens, & complectens. Uenus non tingit, sed tingitur, & cum tingit ut tingit. nihil enim potest per se corpus tingere, uel seipsum separare, si spiritus qui interius latitat minus emergat. Quomodo enim potest sine spiritu corpus consistet? nisi per pulchram naturam, quae in ipso est, animalem spiritum inquam, qui colorem tincturae secum educit, & infert? Uenus non tingit, sed tingitur. terrea enim materiae pars, ut quae ctassa existit, non tingit, sed illa qualitas substantie tenuis in corpus penetrat. Cum.n. uenus, hoc est, corpus per magnesiam recte gubernetur, suamque substantiam tenuem in lucem proferat, tunc tingendi uim fumit, ac tingit. Uenerem enim, inquit, tingi, non tingere. Uenus autem sunt quatuor corpora. tincturae autem catalogi specieum solidae, & humidae, & herbae, solidae quidem a nebula usque ad chrysocollam, humidae uero, aqua diuina. diuina enim a citrinis retinentur: & caetera. Ueritas autem haec est. Natura naturam oblectat, & natura naturam complecitur. rurius Ueneris quadricorporea natura per magnesiam ostenditur, & uersicolorum specierum herbae in compositionis attritione in lucem prodeunt. Cum rationabiliter attritiones corporum fiunt, tunc & illa effloreicentia uirent, cum herbae prorsus non sint, nisi colore tantum. nec enim huiudmodi res possunt in igne permamere. Solida Enim, Et Humida, Et Herbas solida quidem uocat corpora, albedinem, & citrinationem, & caetera penetrantia, ac in corporibus permanentia, nec omnino cedentia, sed ipsa firme retinentia, & superantia. Humida uero dixit, ut ita illa per humida recrearet, hoc est; per aquam diuinam, quae nam haec est aqua diuina? & cur ipsam diuinam appellauit? magnum nomen, hoc est, reliquisque omnibus praestantius. nihil enim sine hac ad opus proficit. Diuina aqua est id, quod simplex, & lucidum, & purissimum, & fine umbra corporum naturam facit. uelut immutans corpora, & abstergens, quodque ex corporibus latitantem in ipsis naturam extrahit. coniuncta enim naturae forma pulcherrimum bene per nebulam operatur, acuta aqua eleuata, & euocata, diuina enim, a diuinis, retineretur. diuina uero sunt quae intus latitant, & blande extrahuntur anima, & spiritus a diuinis, & ab iisdem retinentur, qualitate corpora penetrantia, ueritas autem haec est. Natura naturam blectat, & natura naturam amplectitur. & natura natram uincit. Cum enim quod intus latet, per diuinam aquam bene regatur, & expurgetur, oblectat se ipsam ad propriam corporis naturam penetrantem, uincentemque & permanentem propriam in his naturam agnoscens laetatur connexa, & coniuncta uicissitudine. sed ut ad propositum conuertamur, quatuor corpora tinguntur, & non tingunt. Magnesia enim dealbata, non finit corpora frangi, nec umbram Ueneris induci. uide quid philosophus inquit, quatuor tinguntur, non autem tingunt. & conticuit. nec dixit, ut consueuit, ut cum tinguntur, tingunt, sic solidorum corporum substantiam intellige. magnesia enim, inquit dealbata non finit frangi corpora, nec umbram Ueneris inferri, quae magnesia, nisi ipsum totum compositum? quomodo igitur dealbatur, cum recte gubernata, & assata, & cum diuina re expurgata, omnium solidorum corporum, sic in profundo lalitantia in ipsis referat quae facit dulcem qualitatem, speciosa germina ut per illa corporum natura tingatur. compositum enim per diuinam aquam irrigatum non finit tangi corpora, argenti spuma, quin imo inexistentem umbram corporum adimit. Argenti spuma magnesiae mista corpus dealbat, caeteraque generis eiusdem. Magnesiae pulchra, uide, & mirare quomodo unum multiuocum infert. aliqua quidem ab unitate, aliqua a dualitate, & aliqua a ternario, nec non plura intendit, donec ipsius uniuersum conseruetur, aliqua quidem a monade, igneum in quam pharmacum. aliqua uero a dualitate cum corpore ipso, quod est cum aliqua a ternario scilicet expurgatio cum aqua diuina. & si quid intendat & per assationem referat. donec totum ipsius quaesitum seruetur abstersum, & absolutum perficiatur, & compleatur. materia enim ad aurum conficiendum accommoda est ipse Mercurius. Mercurium a cinnabari inquit. aliquando uero a Uenenre. aliquando uero a B. & Mercurius a cinnabari est magnesia. Mercurius uero a B. est aqua diuina, quod a contracto instrumento extrahitur. & haec sunt, quae materiam immutant. Uenus, ut homo, & animam, & corpus habet. oportet igitur materiam corpore spoliare, ut permanente spiritu, tingente, ad cuiusque quaesite perfectionem accommodetur. Quid est Uenus? quod homo, materiale corpus, quod umbram habet. quae est ipsius anima? & quale nam corpus? Anima quidem est pars tenuis in ipso, quae per regimen in lucem prodit, hoc est, spiritus tingendi potentiam habens. quid uero est corpus? graue, & materiale, & terrestre, quodque umbram habet. oportet igitur materiam dispoliare: quomodo possumus materiam dispoliare, nisi igneo pharmaco? Quid uero est dispoliare? humiliare, & corrumpet, & soluere, & mortificare, omnemque materialem ipsius materiam, multamque crassiuem extrahere. ut spititu incumbente, & patefaciente id, quod tingendi uim habet. ad quesiti perfectionem accommodetur. hoc enim promptum, & idoneum est, ad perfectum complementum. ex speculationibus, quae sub sensum cadunt, ad eas, quae intelligentia percipiuntur, ascende, & magnum coeleste ornamentum, ac materiae expens uide. Qui horum ornatus ubi contemplatus fueris, supra omnia mentem eleuans, magnamque & fatinitentem angelorum gloriam, tantumque gaudium considerans, ne conuertaris deinceps ad materialem huius humilis, & abiectae, & patefactae scientiae auri conficiendi notionem: sed totum te ad superiora erigas, & ad splendida supernarum substantiarum alas attollens innumerabiles, & arduas harum pulchirtudines, & illud lumen, quod omne lumen superat intentis oculis intuens, & admirans, operaque omnia in mundo deponens, & electam ante, tempus mortem animo cogitans, totumque tuum, corpus mortificans, praeterea uero animam tuam abnegans, claris hymnis cunctorum Regem, ad Dominum gloriae glorificans, & laudans, tempore uero, ac timore per cultus omnipotentem potentiam mente contemplator, & ipsius bonitatem, quae omnem bonitatem superat. quomodo omnia producta sunt per eius inenarrabilem sapientiam. Lingua torpet, & mens ferre non potest, uel prorsus inuestigare; ac recensere magnalia omnipotentis Dei. Haec uero omnia in nobis ipsis considerantes, studeamus, ut nos etiam fratres per fidem, & dilectionem uniamur, & assimilemur Deo uerbo, quod nos dilexit ipsumque Dominum, & Deum amemus ex tota anima, & ex tota mente, & ex toto corde, ipsumque mentis thesaurum admirati, glorificemus semper, & in omni uita, ac tempore, & loco, theologia imprimis laetantes, & Dei contubernio dignati gratia impleamur, tabernaculum Dei facti iucunda Dei luce perfruamur ad illud lumen festinantes, quod rationalem omnem naturam collustrat, quod ferenat, & illuminat sensus, & corda, & mentes omnium amantium Dominum, atque utinam fiat ut nos per fidem, & dilectionem Dei ad portum uoluntatis ipsius perueniamus, & sempiternis bonis, perfruamur, gratia, & humanitate unigeniti filii Dei. cum quo ommium causa, cunctorumque, Rege, & aeterno Deo, & omnium parenti, cum sancto, & uenerabili, & uiuifico, magnificentie ipsius spiritu, ueneratio, potestas, adoratio, honor, gloria, magnificentia, aeterna laus, ante omnia secula, & post omnia saecula, & nunc, & semper, & in omnia, & sempiterna saecula saeculurum. Amen. Eiusdem, Stephani philosophi ad Heraclium Regem, ope diuina, actio nona. Deus principio carens, & dominantium supremus, & natura optimus Maximus: & instituto humani generis amator, qui circumscribi, & comprehendi non potest, uniuersalis Deus, & omnipotens, opifex omnium creaturarum, qui ex nihilo cunctu produxit, qui proprio arbitrio, & uoluntato, & potentia, & sapientia cresuit uniuersa, & formauit hominem ad imaginem, & similitudinem suam, rationis, & mentis compotem; & sui arbitrii, & constituit ipsum Regem omnium suarum creaturarum. Ipse te o Imperator, & Rex Regum uniuersalem, & Regem liberam, plenamque potestatem habentem fecit in omnibus terris, & ostendit, ut dominareris omnibus suis creaturis cum beneuolentia, & sapientia, qui sua dextra, qua cuncta continet, & facit, diuinitatis instinctum largitus est. Et ex suo peremni fonte omnes laetitias, & egregia dona deprompsit, & uarias bonorum operum tuae serenitatis a Deo coronatae, & pietatis multifariae species ostendit: nec non te seruum, & confessorem solum unius ueri Dei, & Iesu Christi filii Der uiuentis, quem ille misit in tetras. lure igitus tibi reliquum est, o Rex a, Deo coronate, ambulare cum timore Dei, & cum charitate non sicta, ut possis per gratiam Domini nolstri Iesu Christi, fontes aquae uiuentis educere, & illius sublimis uoti compos fieri, ut assistas a dextris Dei. quoniam non digna sunt, quae nunc uidentur, & in admiratione habentur, si cum illa celesti beatitudine comparentur. solum ipsi similes fiamus per charitatem, & capiamus ab ipso, ex abysso abyssum scaturientem nobis misericordiam: quaeue oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit. Deus diligentibus ipsum a creatione mundi, cui conuenit gloria, honor, & maiestas, patri, & filig, & spiritui sancto in saecula saeculorum, amen. Ad praepositum igitur reuertar, & desiderium tuum, Rex optime explebo, & manifeste uerba faciam, quo tanto desiderio dignus, fias, ut cum canticis: optimam Dei bonitatem contempleris: rerum ex materia constantium multitudinem repellens. At ueterum exordium sub figura contemplor. In quo nihil defit, nihil reliquum est, praeterquam nebulae, & aquae extractio: Ego uero figura usus uera, hoc aqua chalcanti nuncupaui. etenim ibi est aeris generatio. & chalcantum autum generat. flos aeris air philosophus, & ipse inquit est, quia omnem rem quaesitam consumat, & perficit & unde nam, ostendet, quod flos aeris est spiritus, masculi? ut habet liber, sic exponit Agathodaemon, & qui, illum sectantur, & ait, coniice, ex substantia hausta ab altissimo, ut diuina uirtus effecta, & in spiritum conuersa, diuinum opus facit. Quam uero ob causam quod diuinum, est quaeram? queue differentia est spiritus, extracti eum eo, quod non extractum est? ut spolietur materia, & fiat sola anima, & spiritu, & ignis sublime petens, & colorem sumat, & cum igne pugnatior situr, & tenacior. ueluti planum, corpus daemonum, & penetrantium radix enim solidi est planum. sed cum uobis prudentibus, atque hec omnia scientibus dissero. In spiritum ergo conuersum, & sursum latum ut ignis doctrinae ratione, igni quodam, modo assimilatur, & penetrantior, & tenacior fit. ipsae uero doctrinae rationes a mundi natura inuentae sunt. Nam quemadmodum, quatuor elementa in se ipsa, transmutantur, & fiunt, quod non erant, cum substantia, substantiae non sit contraria, ( ignis enim fit terra, & terra fit aquas & aqua aer, & cursus aqua, terra? & a terra usque ad supetiora, & in seipsa mutata & soluta, omnia operantur, ut est apud Hermetem: Qualitates enim, sibi ipsis contrariae sunt, sed non substantie: ) sic compositum, cum terra sit, aqua fit, & ex aqua aer, & ex aere ignis. Quemadmodum igitur ex coelo, quod tanquam camera, terrae incumbit, haec omnia sunt ex exhalationibus, sic & ex olli uelut ex terra, & ex super imposito, alembicco uelut ex coelo uehementes fiunt mutationes. & quemadmodum terrae putrefactiones exhalantes transmutantur, sic etiam flos aeris simul transmutatur exhalans, hoc idem quoque considerabis & in humano capite, cucurbitulae instar imposito corpori, & humores morbo, qui praedominatur, transmutante, quemadmodum uersiones.. Coquuntur Sensim Et Ut enim non frustra dixit Contrita, sic etiam hic non tomere Eleuantur Inter Se. leni namque elixatione spiritum tingentem, qui latet, eliciunt, eleuatione uero docent, quod sursum ab ipsis fertur, & spiritum corporis expettem, & animam totius compositi, hoc est, corpbris. quemadmodum igitur anima corporibus ostendit se ipsam fermentans omnia, in se ipsa tres, substantias effectrices habentem, motum sensum ignitionem; sic etiam hic spiritus igneus factus, & anima corporis expers, cum rei tingentis cuncta corpus penetrarit, & si in se ipso conditum ut planum in solido, argento enim ab igne rarefacto, coniectaque medicina, spititus igneus, qui in corporibus latitat, sublime petens, in ignitum argentum laetus insist, & corpora ipsa, quae eum, ut animam continent, non possunt uelocius ingredi, quippe cum corpora existentia non queant corpora penetrare, hinc neque facit ut pondus habeat, quod tinctum est; uelut corporum minus particeps, rapto enim spiritu tinctiuo ab argento a composito omnia colorante, unius quidem fit mors, alterius uero uita, colligati enim inuicem sunt, ut testatur etiam Plato, nec procul absunt a se ipsis, ut uoluptas, & dolor, efficiens, enim naturae ipsorum, quod qualitatem parit, raptum ab argento, nemine, inquit, prohibente tinxit: sed de his hactenus. Quod uero ad differentem aquae extractae causam spectat, ne hoc tererreat? hoc enim est, qui extrahitur non solum semel, sed bis, terue per maripetas? Postea quam igitur ostensum est secundum accidens, flos aqua sulphuris est illibata, & fixionis usum habent, quoniam quomodo dixit, Et Grumi Paululum Omne Corpus Tinget. Age igitur Mariam & Iudaicas amborum scripturas, quae redocent, proferamus. sic inquit Maria; Retinaculum omnium, quae ab igne fugiunt, est alabastrum. omnium candidissimum lapidem Encephalum mente reconde, habentem uelut calorem hunc capiens contere, & misce cum aceto, & coniiciens in uasculum post modum tandem conde sub fimo equino, uel gallinaceo usque ad uiginti dies & c. haec eadem inquit Theophilus, dicens, Est quidam, qui nascitur in Aegyptiorum regione lapis pulcherrimus, & Deo gratissimus. Caeterum finis scripturae, quae ingenue, ac sine inuidia secretum pandit, in putrefactionem desinit, in manifestum mysterium aquam sulphuris illibatam. flore enim nihil est illibatius: nihil, quod magis tingat. hoc regimine Agathodaemon omnia fixa, & cum igne colluctantia facit ait enim. Et Habebis Crocum, qui naturam suscipit, ut igni resistat, hoc in oimni fere specie dicit putrefactionem subiiciens. Quid enim hoc clarius dicere potuerat, quam consulere, ut ab ipsa rubigine fuliginem extraheremus? & in suo tractatu de fuligine inquit, ipsam fuliginem etiam argento uiuo mistam, magis permanentem Mercurii spiritum, seruare, ac de rebus, dubiis utrum hoc, uel illo modo se habeant, laborare minus debemus. hoc enim est quod quaeritur, aquam scilicet, sulphuris illibatam, & rubiginem unum, idemque esse, atque, hic uere totius artis, cardinem uerti. In ipsis, enim deinceps consideratur, ex una, compositione omnia, fieri, &, quod tingit & quod tingitur, & quod fugit quodue, sequitur, & familiare, & contrarium, & masculum, & foeminam & sponsum, & sponsam, & agens, & patiens, unus enim est serpens, qui duas, habet compositiones, & rubiginem. Unum enim est, totum, ob quod sunt omnia. etsi totum non haberet totum, nihil, totum esset, ait maximus Chimes, Et uox ait. sacra. Inuentus est Pan a creatione Aegypti, quaesitus. nam fixas res facere, ac minus, sugaces tincturas, non sulphuris solum est, sed etiam rerum, quae dealbatae, & emollitae, & tarefactae sunt. Cum enim substantiae, a sulphure albo in perfectione, & assatione patiuntur, tunc & ipsae sulphur incombustibile factae permanent, ac facientes, quod passae sunt dando, accipiendoque, tunc utraque sulphur facta substantias: fixas reddunt, hoc est, quae inter se non franguntur. Deinceps, cur, inquit, multiplicium rerum species requiri is, cum una natura omnia uincat? hanc naturam ab initio usque ad finem expendens manifestum mysterium uidebis. hoc est cymbalia. Quid enim inquit in specierum acclamatione ait: o Naturae Coelestium Naturarum Creatrices, haec dissoluta omnia operantur quid ergo hoc est? dissoluere. hunc age ad liquores, & disce, Sume Crocum Ciliciae, simul cum, flore cnici coniunctum succo uitis, & una liquorum serie dissolutionem inuenies. Hunc age rursus ad album: & item in ipsum est dissolutio ipse te docet, dicens. Relinque Inferius, Et Fiet. quid nam fiet? nonne flos eris intelligentia comprehensus? Ait in liquoribus post illud, Rei Que Inferius, Et Fiet. Et uerum dixerunt alii uero corpora appellarunt, alii sulphur, & non decepti sunt, & ob id diffusus est error in orbe terrarum propter appellationum multitudinem, & fatu aberrarunt, & declinarunt, a ueritate: cum de quatuor, & quinque elementis agerent. ad illa enim referuntur. Aliqui quidem uocarunt corporas & ea inuicem opposuerunt. quemadmodum statuit ipsa rerum omnium creator. prius, etenim Saturnum collocarunt, & ex aduerso plumbum in altissimo uertice, & post ipsum, louem, & ex aduerso argentum uiuum in secundo orbe. deinceps posuerunt solem in orbe medio, & post ipsum collocarunt lubam in orbe extimosingula cum singulis connectentes eo ordine, quo ipsa creator isposui. Et singula inter se distincta sunt, atque uni orbi coniunguntur, & unus ipsis ministrat, eademque gubernat. & ob unum spiritum amantur, & mutuo fixis. cculis intuentur: & mutuo uersamur, & mutuo soluunt, & in suis tectis spaciantur; & quemadmodum statuit ipsa creator? in terra enim reperiuntur, & in aere sunt, & in aqua & in igne sunt, omnino pacem inier se habent, & linus opifex ministrat illis, eademque regit unoque iugo omnia coniugata sunt? atqueunam potionem bibunt, ex terra enim aluntur; & quodlibet ipsorum proprium munus obit. & in propria sede consistit, & creatoris arbitrio patet. & quodlibet ipsorum in terra occulitur in propria gloria. Et uos o amici cum ad hanc pulcherrimam artem uultus accedere, spectate herbarum naturam, unde nam illae prodeunt? aliquae si quidem ex montibus ueniunt, & aliquae ex terra oriuntur, & alique ex conuallibus nascuntur, & aliquae ex campis aguntur: sed uidete, quomodo ipsis adhaereatis. in tempore enim, ac propriis diebus pasas colligite, & extripate ex insulis maris, ex altissimo loco, considerate aerem ipsis ministrantem, & fruinentum ambiens ipsas, ne corrumpatis, aut labefactetis, considerate diuinam aquam itrorantem, & nebulam ferentem, & aerem gubernantem ipsas. quae, cum permiscentur, unum sunt, ac nemo, potest illas separare, cum in unam naturam, coiere. Respondens, Odanes, quique cum eo erant. dixerunt Cleopatrae. In te latet totum arcanum, horrendum, & admitabile, expone nobis clare etiam de elementis, dic quomodo descendit superius ad inferius. & quomodo medium supremo, &, extimo propinquum est, & non concurtant partes, cum procedant, & unianiur, & quodnam sit ipsis medium, quod unum, faciat. & quomodo descendunt aquae benedictae ad uidendum, mortuos iacentes, & ligatos, & positos in tenebris, & caligine, intus in inferno, &, quomodo ingreditur medicina uitae, & suscitat eos, ut tanquam ex somno expergiscantur. & quomodo ingrediuntur nouae aquae, que in principio lecti, & in lecto generantur, & cum luce ueniunt, & quomodo nubes ipsas fert, & ex mari ascendit nubes aquosa. Ea, quae otensa sunt contemplantes philosophi gaudent, at Cleopatra ait eis. Aquae ingredientes, uellit e somno corpora, & spiritus clausos, & debiles excitant, Rursus enim, inquit, angustias perpessi sunt, & tursus occludentur in inferno, & palulatihr nascuntur, & surgunt; & diuerfos, & gloriosos colores induunt? quemadmodum flores uere: & ipsum uer laetatur, & exultat pulchritudine qua illi conuestiuntur uobis inquam prudentibus, istruis, & elementa, & lapides cum eruitis ex locis ipsis, pulchri admodunm uidentur, & non pulchri. quoniam omnia ignis probat cum uero induent gloriam propter ignem & colorem nitidem, ibi spectacula maiora sunt in gloria occulta, & accurate quaesita pulchritudo, & terrae natura mutata in diuitatem, quoniam in igne ea nutrit. Quemadmodum infans sub uentre alitus, paulatim augescit. cum uero status mensis adest. non prohibetur in lucem prodire. huiusmodi est hec ars preclara. Uerberant ipsam procelle, & unde, sed inuicem in inferno, & sepulchro, ubi iacent. cum uero sepulchrum panditur, exurgit ipsa ex inferno, uelut quidam infans ex utero. Contemplantes philosophi pulchritudinem, quemdmodum studiosa mater infantem, quem ipsa peperit, tunc querunt, quomodo uelut insantem, pro lacte, aquis hanc artem nutriant. quandoquidem ut insaus formatur, & cum perfecta fuerit, in his omnibus, ecce arcanum signatum, nunc autem primum, aperte uideo, ubi nam uobis iacent elementa, & herbae, in aenigmatibus, autem exordiar dicere Ascende in supremum tectum in montem arboribus consitum, & uidebis lapidem in uertice, & ex lagide sume arsenicum & dealba diuins, & uide in medio monte infra atsenicum, ibi est coniux sua, cum qua coniungitur, cum qua gaudio perfunditur, & laetatur natura in natura, & extra ipsum non coniungitur. Descende in Aegyptium mate, & educ tecum ex arena, ex fonte, quod nitrum dicitur, & coniunge illud simul. & ipse extrahet foras pulchritudinem omnia tingentem, & extra ipsum non copulatur, mensura enim est coniux. ecce natura naturae contra retribuit. & cum omnia aequabiliter coeunt, tunc naturae naturas uincunt, & inuicem laetantur. Considerate sapientes, & intelligite. ecce enim artis. perfectio, couiugatorum, sponsi, & sponsae, factorumque unum, ecce herbae, & ipsarum differentiae. ecce dixi, uobis omnem ueritatem, & iterum uobis dicam, uidete, & intelligentes estote, quoniam ex mari, oriuntur nebulae, quae ferunt aquas, benedictas, & ipsae irrigant terras, & educunt herbas, & flores. Item nostra nebula egrediens ex nostro elemento, cum serat diuinas aquas, & irriget herbas, & elementa, nulla alia terra indiget. Ecce fratres arcanum admirabile, ignontum prorsus ecce ueritas uobis patefacta est. uidete quomodo intringentis terras uestras? & quomodo nuttiatis semisia uestra, ut maturum fructum colligatis. Audi igitur, & intelligens esto, & diiudica exacte in quibus loquor. Sume ex quatuor elementis arseicum subremum, & infimum albumque, & tubeum, & matis, & seminae pondus aequale, ut coniungantur inuicem, nam quemadmodum gallina canlore fouet, & excudit oua suam, sic etiam uos fouete, & perficitu, & extrahentes, & irrigantes diuinis aquis in sole, & in locis calidis, assate igne leni cuf lacte uirgineo, & ciuete a fumo. in inferno autem occulite ipsa & caute mouere donec ipsoru. praeparatio fiat solidior, nec fugiat ab igne & tunc, extrahite ab eo, & cum coniungentur anima, & spiritus, & fient unum, tunc coniicire in corpus lunae, & habebitis solem: quem non habuerunt regum repositoria, ecce arcanum philosophorum. & pro illo adiurarunt, nos pattes nostri, neque illud patefaceremus, uel diu ulgaremus. cum diumam habeat formam, & diuinam operationem. diulnum enim est. quoniam coniunctum cum diuinitate diuinas substantias facit. in quo spiritus fit corpus & mortua animantur, & suscipientia spiritum, ex ipsis, prodeuntem, inuicem, tenentur, & tenent. quemadmodum enim, spiritus tenebricosus plenus uanitate, & tristitia est, qui prohibet corpora ne dealbentur, neue suscipiant pulchritudinem, & colorem, quem habuerunt a creatore, aegrotat, enim, & corpus, & spiritus, & anima ob tenebras extensas, sic cum ipse spiritus tenebricosus, & perniciosus remouetur, ita ut non appareat odor, nec color tenebrarum, tunc illuminatur corpus, & anima, & spiritus gaudet, cum abest, nigredo a cornore e & uocas, anima corpus illustratum, egredere, inquiens, ex inferno, et resurge ex sepulchro, et expergiscere, ex tenebris indutum enim es spiritualitatem, & diuinitatem, quoniam audita est uox resurrectionis, & medicina, uitae ingressa est ad te spiritus rursus gaudet in corpore, & anima in eo, in quo est. accitato cursu hilare, fertur, ad complexum ipsius, & complectitur ipsum, nec ipsi tenebre dominantur, postquam subiit luce, nec patitur, ut ab illo in eternum separetur amplius & gaudet in domo sua. quoniam, quae occultat ipsum in tenebris, inuenit plenum luminis, & se cum illo copulauit, quoniam diuinum effectum est per se, & habitat in ipsa. induerunt, n. diuinitatis lumen, & coniuncti sunt, & abiit ab ipso nigredo, & coniuncti sunt omnes in amore corpus, & anima, & spiritus, & facti sunt unum, in quo latet arcanum, & signata est domus, & stetit statua luminis, & diuinitatis plena ignis enim ipsos coniunxit, & transformauitr. & ex sinu uentris eius exierunt, similiter etiam ex utero aquarum, & ex aere ipsis ministrante, & ipse eduxit eos ex tenebris in lucem, & ex tristitia in splendorem, & ex aegritudine ad sanitatem, & ex morte ad uitam, & induit eos diuina gloria spirituali: quam non induerant prius, quoniam in ipsis latet totum areanum. & diuiuitas in alterabilis inest. propter ipsorum enim potentiam, ingrediuntur simul mutuo corpora. exeuntes ex terra induunt lucem & gloriam perennem. quoniam cuncti sunt secundum naturam, & alterius sunt formae & ex somno surrexerunt, & ex inferno exierunt, uenter enim ignis peperit ipsos, & propter ipsum induerunt gloriam. & ipse ad unionem unam perduxit, & absoluta est imago corpore, & anima, & spiritu, & facti sunt unum. Subiectus enim est iguis aque, & terra aeri, simul & aer cum igne, & terra cum aqua, & ignis; & aqua cum terra, & aqua cum aere, & facti sunt unum. Unum enim herbatum & fuliginum factum est unum, & ex natura, & ex diuino diuinum facti sunt unum, quod omnem naturam conciliat, & retinet, ecce naturae naturas: retinuerunt, & uicerunt; & propterea alterant: naturas, & corpora, & omnia ex natura ipsorum, postquam ingressus est fugitiuus in non fugitiuum, & retinens in non tetinentem, atque inuicem in unum coiere. Hoc arcanum didicimus fratres tum a Deo, tum a patre nostro Comario antiquo. Ecce iam exposui nobis fratres omnem ueritatem a multis sapientibus; & prophetis occultatam. atque dicunt ad eam philosophi, eduxisti nos Cleopatra ad id, de quo nobiscum es colloquuta, beatus enim est uenter, qui te porrauit. & tursus eos effata Cleopatra; Corpora caelestia, & diuina, inquit, sunt, quae a me nobis dicta sunt. Conuersione enim, & alteratione ipsorum naturas mutant, seque ipsas induunt gloriam occultam, & excelsam, quam antea non habebant, & ait sapiens. Dic nobis Cleopatra, & hoc aque arcanum cur scriptum est? curpora sunt ars, & totae instat supta ipia quemadmodum arcanum, & cursus, & polas. & superius sedes, & turres, i & itentoria praeclarissima, & ais Cleopattam. recte ea philosophi posuerunt, ut posita sunt a Creatore, & domino rerum omnium. & ecce dico uobis, quod polus ex quatuor percurritur: & nunquam quies dabitur. Haec creata sunt in hac terra nostra Aethiopiae ex qua sumuntur herbae, & lapides, & corpora diuina: quae Deus, & coelum fecit. In quolibet autem inseuit creator potentiam. Unum uiride facit, & alterum non uiride facit, unum est, siccum, unum humidum. Unum coniungens, & alterum disgregans. unum, retinens, & alterum recedens. & in occursu mutuo seipsa retinent, & unum in alio in corpus reducit. & in alio exornat, & fiunt una, natura, quae omnes naturas amplectitur, & tetinet. & ipsum unum omnem naturam ignis, & terrae uincit! & omnem potentiam ipsorum alterat, & ecce uobis ipsius finem refero. Cum perficitur, fit medicina lethalis in corpore currens. quodammodo enim proprio scolore ingreditur, & se se insinuat in corpora. in putrefactione enim, & i calore fit medicina currens in omne corpus sine impedimento hic enim philosophiae ars extremam manum accepit. Michaelis Pselli Epistola ad Xiphilinum Patriarcham. De Auri conficiendi ratione, Dominico Pizimentio Uibonensi Interprete. Uides S domine quidnam facis, meus dynaftes, & animi mei tyrannis? a philosophiae magnitudine me ad artem, quae in igne, ac fornacibus consistit, trans ferens, ac suadens materias permutare, & rerum naturas transformare. quamuis hoc fortasse ad philosophiam, naturalemque scientiam spectare uideatur. plerique enim mysticam hanc, & arcanam existimarunt, & sub nullam rationalem scientiam reuocare conati sunt: Ego uero ipse iamdiu quoque hanc rem sum admiratus: & cum dictis mentem non athibui, tum etiam monstruosam, ratus sum n Quoniam uero mihi hoc onus imposuisti uelut Eurystheus quidam, utiaurea mala transportarem, plumbum in aurum uertentia, uel stannum5 uelraliud quidpiam rerum naturalium, quod consueuerunt in omne opis facere: primu m suscepi de hacc re scribendi prouinciam; rerum, quae fiunt, casisas perquitens? ut si rationabile argumentum in uenitem rerum, qua inde accidunt, opus aggrederer, & scite deprehenderem. sin minus, & ea, quae fiunt, ualere sinerem. Sic igitur animo cogitans, & perscrutans, & ab uno ad aliud pergens, me ad ipsam dictorum elementorum naturam contuli. ex quibus alia constant, & in quae soluta soluuntur. Ratus enim sum haud remere, ea quae ex his conflantur, ex quibus etiam facta sunt, inde quoque passiones sortita esse. omnium uero? quae quatuor elementorum temperatione composita sunt aliqua sane a ferta magis nomen acceperunt, quaecunque terrestria, ctassioraque sunt. quaedam uero ab aere nomenclaturam assumpserunt. quaecunque leuiora, & magis spiritualia sunt. aliqua uero igneae naturae participant, quaecunque sunt cali diora; & splendidiora, aliqua ab humida natura prodierunt: quaecunque uiscida, & natura lubrica sunt. uel quaecunque adstringere, & densare, & superficiem exasperare consueuerunti. quaeidubioi procul marinae aquae sunt opera: ripsa enim aliarum aquarum elementi naturam potius habet. non enim flumina generant mare, ut multi putant, que sed inde mediis uaporibus illa repleta postmodum aucta confluunt. Siiquid igitur crassius existens, humidius factum est, cum nihil aliud esset quam terra, in aquam abiit. & si quidimagis tenue existens, uelirarius, uel densius agnitum est, hoc uel ignis existens in aerem inutatum est, uel aer in aquam; uel aqua interram. Quaesiui igitur, an in primis elementis huiusmodi mutatio iuuenireturi existimabam enim, quod si ignis aer fieret, & aer aqua, & aqua terra, & idem contra efficeret mutatio ex inferioribus ad superiora, nihil noui esset. quamuis magis terrestria aquosiora fierent: haec uero aeria, & illa ignea sunt, sic igitur, cum ad naturalemi scientiam ascendissem, & praestantioribus philosophis, adhaesissem, inueni haec mutuo se generare, & unum alterum gignere. inuicem enim, posita, patiuntur, & agunt, densitates, & raritates ipsorum naturas permutant. aqua enim conglacita in chrystallum lapidescit, quod uero at tenuatur, aqua est, & haec in, uapores soluta aer sit, qui iam concalefactus in ignem contra terminat, ignis item refrigeratus uelut in aeris, naturam, musatus est, & hic densatus in nubes concrescit, &, aqua coelestis fit. & haec quidem superius, concreta nix, uel pruina sit, inferius uero chystallum. Ego igitur ipse uidi non multo, tempore elapso ( tunc enim ephoebus, etam, magis, quam, etiam prius, & philospphiae mysteriis initiatus. ) radicem quercus, ut puto, exacte in lapidem conuersam: eratque mirabilis, uisu, particeps enim erat ambatum naturatum, erat enim fibrosis tumoribus distincta, secundum arborum naturam, duroque inuolucro operta. partim, quidem rugesa. partim uero etiam in umbilicatos, poros concreta. tota autem erat solida, & lapis purus. Tunc quidem igitur tum simpliciter admiratus essem, dimisi. postea uero philosophia duce, generosius procedens fulmineictam e lucem existimaui, non urenti hoc iam, & denigranti, sed magis tenui, & celeriore: qui frequenter quercus meatibus appropinquans, omnemque humorem exhautiens fibras coniunctas coarctauit, & in lapidis duritiem materiae raritatem transformauit. Strabo enim geographus tradit & naturam quandam frigidissimam sontis huiusmodi duriciem raris naturis ingenerare, quod multo admirabilius est mutationibus, quae ex igne fiunt. Quoniam igitur sufficienter a nobis in initio dictum est quod materierum mutationes naturalem quandam alteratione habent, hon propter incantationem quandam, uel miraculum, uel aliud quodpiam arcanum. ob id quoque mitandum non est. Ad ipsam iam transmutationis artem progredior. Uolui igitur tibi uniuersalem artis uoraeceptionem tradere, omnemque operationem perscrutari, densitatemque ac raritatem naturarum, colorationemque, & alterationem: & docere quidnam sit quod chrystallum rarefaciat: quidue hyacinthum. & quomodo quispiam etiam smaragdum & berullum conficiat: quaeue sit natura, quae lapides omnes emollit. & quomodo unio soluatur, & in aquam abeat. quomodo item coaguietur, & in globum formetur. queue sit artem margaritarum dealbandatum ratio, denique nihil intentatum relinquere, quod in his a natura fiat, artemque magistram facere, & in artis praecepta reuocare constitui. Quoniam uero tu non finis, ut nos in superfluis tempus conteramus, nec ut in contemnendis omne studium ponamus, hoc solum me interpretari uoluisti, ex quibus rebus, quaue scientia aurum, aliquis facere possit, hanc tantum artem tibi enarro. quod enim saepius audisti ab aliquibus dicentibus, hoc admiratus es. & eius, quod admiraris, causas quaeris, non ut super thesauros ingentes, assideas, sed ut intus in naturae adytis, uerserisi, eiusque arcana suspicias, uere sapientis animi propensionem, & quasi formam uideo, atque agnosco studium tuum, uel eos, qui prius philosophati sunt: quorum princeps est. Plato, qui in Aegyptum, & Siciliam, & in plerasque Libyae partes transmisit, ut Aethneum ignem. uideret, & Nili exortum, umbraque carentem pyramidem, & subterraneas cauernas, quorum, rationes in occulto sacris initiatos edocuerunt. Intelligo te prolixos sermones moleste ferre, cum cupias ante aquiminarios, templum uidere. Sed de sacrorum ptimordiis hactenus. Ecce iam tibi arcana patefacta sunt, sed parum per etiam expecta. Quemadmodum non una forma facit sacerdotem, uel philosophum, sic neque aurum unius cuiusdam materiae uis facit, alia uero aliud faciunt, & quae faciunt, multa sunt, quod uero fit, unum est, sed ego, non quod elephas facit, tibi ostendam, hoc enim animal contrariam quandam porentiam exflatu contra capitis dolores habet, qui igitur cum elephantis uersari solent; sic dolose capitis grauatis, postmodum ipsis, aliquid alimenti ceu mercedis loco ferentes, membrum dolens ori subiiciunt. at elephas si uiderit impensam dignam, non semel sed iterum, atque iterum fortasse genas pandit, & egrotanti inspirati sinsecus, semel ipsi neglectum flatum. emittit. sed ego tibi saepius, ut mulieres, quae cantionibus utuntur, os patefaciam, nouos, saepe flatus inspirans. opuse enim mihi est ingenti spiritu. Iam enim me in camini solique collocasti, iam dudum fornaces, & carbones? parantem. Hac igitur est prima auti operatio. Arena quaedam est litoralis, que ab auri colore Chrysites appellatur aliqui uero id ipsum auream arenam uocant. hanc igitur conterere oportet in aliqua dura pila, & in pollinem redigere, & postea mundare, & exsiccare, ne partes pulueris coeant. Quoniam uero inspissare, & calefacere oporter, sale quidem inspillato igne uero calefacito, per diem, ac noctem non auferens, postea denique pila capta aqua exprimens salfuginem, repone medicinam. deinde uas in igne ponens imbibe aceto puluerem guttatim irrigando linut simul coeat, atque exiccetur, hoc autem quater facito, rursus separatim alterans. Argentum, ac plumbum liquans utraque in pilam coniice donec una confundantur, & simul permisceantur, postea auferens, & frigefaciens horis quibusdam cernes totum durum. dein tandem atenam purgans in uenies aurum. Sin uero uelis ata facito Sandaracham & Chalcanthum, & Arsenicum & sulphur uiuum & cinnabari simul terens ac tenacem mixturam faciens in purum uitrum eo niice, cuius os sit angustius. cuiusmodi sunt uasa theriacae. atque os obstruens argilla per diem igni assato, postea auferens lutum inuenies mixturam siccam picis crassitudine similem. hoc ergo iterum terens in uase tictile reconde: totumque capiens loca prope ignen, & ablato oporculo inuenies flauum. Et magnesiam quidem si caeperis albam, & peiponque atene optimae, praeparatum, postea uero utraque conterens oleo raphani concoxetis, erit tibr id quod est in fornacibus aurum. Si uero non finnitens, colbre, sale uncta ea, quae superius dicta sunt, & misy, & ferri croco cconterantur, & rebus potentias communicantibus aurum fulgentius aureisi pactoli arenis efficiens. Si uero aurum habens duplum pondus facere uolueris, nihil auferens ex qualitate, hoc pondetans, duplo maiora pharmaca ponderato, misy, & berilli scobem, ut sit quadruplum auri, quod ex ambobus constat. haec miscens, seu temperans affige auro, atque ita ubi in crucibulum conieceris, & ignitum feceris extrahe, & te ipso duplo ditior fies. Sed nostrum institutum erat, ut non de auro collustrando neque augendo, sed de auro conficiendo agerem, hoc itaque praestabo quamuis aliquantulum digressa oratio alias artes obiter respexit. Cinnabari, & aureus flos aeris, uelut naturales quaedam forme lunari materie iniecta aureum corpus faciunt. si igitur argentum liquefaciens medicinas miscendo te operaueris, sol tibi lunam fiet & si alte secueris, inuenies colorem & ad, omnem auri usum argentum in aurum uersum, & luna autum quidem facit, sol uero lunam non facit, sola. n. ipsa inde lumen hem, mec lune tantum, sed magno et lumini ministrat. Aeris igitur corpus protrahens, quantu, par est, cell quandam linguam oblongum facito, postea super carbones reponens in ipsum Uulcanum concita. dians nunc sale fossli, nunc ochra Attica cuntinue, uel alternatim humerum, & pectus Paphiae exornans pulchrior plane fiet, ac glaucum colorem ab iiciens apparebit tibi aurea, cum talem fori asse Paris Uenerem uidisset, Iunoni, & palladi anteposuit. Quoniam uero regiminis superius meminimus, interpretabimur quid nam sibi nomen uelit, quoniam enim chrysiti distnictura ad opera indigemus, prius medicinam habere necesse est, ut ea in tempore utamur. Chrysocolla terrae flos est, in Macedonia nascens. hanc aqua dulci, purgans, postea solaribus. radiis exsiecas aeris Scytiti flore, & Chrysoletho simul solue, & commisce, postea humido excremento in spissans in lucido uitro reconde. totamque flammis calefacito. ex hoc enim igneum pharmacum facies. Habes simul etiam regiminis significationem, quodque tincturam facit. Aurum uero ita facere poteris. Ubi plumbum igne liquaueris sulphur uiuum huic inspergas, & igne utitor, donec uapor euanuerit, postmodum aluminis scissilis, & cinnabaris pat pondus capiens, miscensque in oxymelite liquato plumbo inspergito, itemque sulphur uiuum, ut tum solldum fiat, tum etiam colorem per cunctos poros capens propterhaec omnia aurum efficiatur. Quid igitur? totam tibi Democriti Abderitae sapientiam breuiter reuelabimus? nihilque intus in adytis reliliquemus. sed nec qui alios facti initiant hoc dicunt: neque mystica diuinatio. stata autem tempora sacrorum principem concitarunt ac rursus ille a debacchatione conquieuit: sacrisque initiatus compositum festinauit. Sed ne moleste feras, si tibi primo, ac diuino sacrorum principi alius ipse sacrorum princeps sedeo. tibi enim praestantiora concredita sunt, ac tu de coelo Deum deducis, & euehis animam, & mentem, quae in materia est, applicas rei exemptae a materia. Ego uero humiliaceo, ac naturae contemplator sum, nec dum retulime ad rerum non aspectabilium speculationem. quoniam nonndum mihi acutius lumen factum est. Nosti igitur quid faciemus. mihi quidem terrae adyta con credita sunt. Tu uero illa coelestia es consequutus, Impertiamus ergo inuicem res, quas habemus: tu mihi egregia spectacula: ego uero, tibi naturales effectus, sed uides, quid ego tibi fecerim? cum enim auri fonies aperuetim, nec Atho concussi, nec Pangaeum commoui, nec, uenas, quasdam subterraneas aureas reclusi: sed lapides inter se conterens, & herbas quasdam miscens, ingenue tibi, ac utiliter aurum ualde preciosum elaboraui, huiusmodi aliquid tu mihi etiam comminiscere, non in aerem concitans: non sublimem tollens, sed aliqua ratione in terris mihi ostende supra coleste bonum, hec enim nullibi est, sed ubique, & in qualibet uniuersi parte inuentum multos latet, quodque intus in nobis est, in celo etrantes quaerimus. sed doce, quomodo prope est, & quomodo longius abest, non loco, distans, sed dispositione propius accedens quod longius abest. Dic quenam ratio est, descensionis intelligentie? deinceps usque adeo descendens, quomodo rursus ascendit? Ad summam me manu ducas ad Deum. si enim per satis angustum inter, contentus ero, si uero per iter nostri capax, his me sacris initiandum deduxeris, polliceor tibi me nullum reliquum scientiae, & naturae opus, nullumque studii genus, uel antiquioris sapientiae, uel arcanae pretermissurum, sed tibi si placuerit, quae sub terra sunt, explicabo. At uero si ego tibi studiosis sime munus confero, tu autem mihi scientiam non ostenderis, erea pro aureis minus permutans, nec ob id tamen succensebo: nec tibi turpem ingrati animi notam muram: sed sciam in uitro magis solare lumen attritum succendi. Uis igitur me dicere quod pro omnibus dicam? Impensius ama. Finis Io fra Massimiano da Crema, ho ueduto il presente libro di carte 83. nel quale sono Democrito, Synesio, & Pelagio stampati, & Steffano Alessandrino con Michele Piello, & Ostane scritti a penna, & non ui ho trouato, che repugni alla fede Catholica. idem qui supra Fr. Marimianus.