Ad Iacobi Auberti Uindonis De Ortu Et Causis Metallorum Contra Chymicos Explicationem Iosephi Quercetani Armeniaci, D. Medici breuis Responsio. Eiusdem De Exquisita Mineralium, Animalium, & Uegetabilium medicamentorum Spagyrica praeparatione & usu, perspicua Tractatio. Lugduni, Apud loannem Lertotium. M. D. Lxxu. En nostre estat au uostre tout contraire, Si nous soufflons, uous humez d'autrepart: Or sus enfans, de ces deux poincts de l'art, Iugez lequel est plus seant de faire. Uirtutis Comes Inuidia. Generosis. Simo Ac Splendidissimo uiro Iacobo de la Fin, Regii ordinis Equiti Aurato, eiusque Nobili cubiculario, D. de la Fin lanocle, Pluuiers, Baroni d Aubusson, & c. Iosephus Quercetanus. S. Memoriae proditum est, Pythagoram, hominum uitam dixisse consimilem sibi uideri eius Panegyris ac mercatus Graeciae nobilissimi, quo nonnulli certandi, alii emendi & uendendi, alii uero spectandi tantum causa se conferebant: Philosophos autem eos esse qui neque plausum & coronam, neque quaestum & lucrum sectarentur, sed studiose naturam rerum intuentes, uim illius effectricem accurate animaduerterent. Quod Philosophandi meditandique studium tantis laudibus sapientes prisci extulerunt, ut eorum animos qui se totos huic disciplinae consecrarent, quasi diuinos, atque a terrestrium rerum contagione & humilitate ad uitam prope coelestem sublatos admirarentur, colerent, summisque honoribus prosequerentur. Quippe quod illorum studia uel propter utilitatem, uitae opportunissima, uel propter incredibilem oblectationem iucundissima esse statuerent. Qua de causa Plato tum demum preclare cum rebus humanis actum iri aiebat, quum uel Philosophi regnarent, uel Reges philosopharentur. Quam igitur dissimilis huius nostri seculi ratio! imo uero quam foeda labes ac macula quum ii qui se totos ad res Naturae perscrutandas, arcanaque illius cognoscenda addixerunt, a plerisque non modo sannis & dicteriis exagitantur, uerum etiam de medio tollendi iudicantur. Ex istiusmodi hominum caterua, Aubertus, nescio quis, nuper in medium prodiit, qui quorum neque industriam imitari, neque foelicitatem assequi potuit, eos his epithetis Carbonariorum, Ciniflonum, Fumiuororum ornauit: & iisdem contumeliis summum illum abstrusioris Philosophiae parentem, Albertum Magnum, insectatus est, atque in illam non minus uetustam; quam reconditam Physices partem ( quae uulgo Alchymia nuncupatur ) multa est debacchatus; omnesque etiam enis studiosos prope luce indignos existimat: quum tamen illa, non modo propter innumera ad uitam humanam tuendam remedia, quibus abundat, in pretio sit, sed etiam clarissimorum & doctissimorum scriptis comprobata. Quorum alii, maiorum memoria, praeclara generi humano munera ex illius diuinae artis mysteriis prodiderunt: alii hoc seculo, nihil quod ad illorum imitandam uir, tutem, ad uitam humanam sustinendam & morbos depellendos pertineat, praetermittunt. Et sane ars illa eiusmodi est, qualem tot iique Doctissimi descripserunt. Neque uero illi macula ulla propter Sophistarum & praestigiatorum inscitiam & improbitatem inurenda est; quum multos olim Philosophiae clarissimum nomen professos esse constet, qui istius artis magnitudine & dignitate illecti, communem uiuendi rationem contempserunt. Sed ad Aubertum redeo, qui haud scio, an cum quoquam melius compararari possit, quam cum illo Phormione, qui cum de re militari coram Hannibale disseruisset, ad extremum elogio illo notatus ab ipso dicitur: Multos se deliros senes uidisse, sed qui magis quam ille deliraret, neminem. Quid enim inscitius, quid denique ineptius quam ea de re uel in magnon hominum conuentu disserere, uel in publicum libellos edere, quam tibi neque disciplina neque ullo usu notam esse fateare? Ut autem hanc artem omnium pulcherrimam ab istius qualiscunque hominis contumeliis uindicarem, perutile mihi uisum est, libellum hunc ad illius dignitatem tuendam emittere, & huius argumenta qualiacunque sunt oppugnare. Quum autem, uir Generosissime animaduerterem, te summo ingenio praeditum, & ex illustri genere natum; inter arma educatum, magnisque Regiis & Principum nostrorum negotiis obeundis occupatum: huius tamen nostrae artis studiosum esse, optimum factu iudicaui hunc meum libellum sub tuo clarissimo nomine praelo committere: tum ut iudicium meum, quod de animi tui magnitudine & dotibus fero, praedicarem: tum ut ex nominis tui splendore aliquam meo labori dignitatem compararem. Quem si tibi, tuique similibus, ingenio & nobilitate praestantibus gratum esse intellexero; dabo operam ne meo erga hanc antiquissimam artem studio defuisse uidear. Uale; & nos ut soles, ama. Cal. April. 1575. Theur, A Messire Iaques de la Fin, Cheualier de l’ordre du Roy, & Gentil- homme de la chambre de sa Maieste, Seigneur de la Fin la Nocle, & c. A toy qui as des ta ieunesse Sur le double mont de Permesse Beu dans la fontaine au cheual: Qui as auectes chansons belles Mene cent & cent fois le bal Auec les neuf seurs immortelles: A toy qui parplus grande gloire, Et pour eternelle memoire As cheri d un esgal compas Et les lettrez, & les Gens d armes, Tout ainsi qu on uoit, que Pallas Ayme les liures & les armes: A toy c’est, a qui ie dedie Ces secrets de Philosophie, Qui ne craindront du detracteur Desormais la langue bauarde: Pourueu que ta double ualeur. Les prenne soubs sa sauue - garde. A l'aspre uenin, a la ragede l'enuieux, ton fort courage S ’ opposera, & ta uertu: Et les dars mordans, qu'il eslance, Seront parez de ton escu, Qui defendra ceste science. Son nourrisson dira ta gloire, Batissant dans cest uniuers Mille colomnes pour trophee: Et fera bruire par ses uers Lhonneur de toute ta lignee, Eternisant d'un uoeu prospere Trois tels enfans, nes d'un tel Pere, A qui le ciel n'a seulement E slargi d'ancienne noblesse Les titres prodigalement: Mais bien d'une heureuse uieillesse. Mais a quoy penses tu ma lyre, Uouloir de leur maison descrire Le los en ce liure, uoue A mon seul la Fin que i honore, Qui merite d'estre loue Par toy del un a l'autre More. Et Florida. Pungunt. Enemond De Charbonneau. Gentil - homme Dauphinoys a l’autheur son ami. On uoit reluire ici ta rare suffisance, Qui reiectant au loin les traicts de l'ignorance, Nous a encor ouuert & tranche la closture Des plus cachez secrets, que peut auoir nature, Ton liure nous apprent cueillir des uegetaux, Des animaux aussi, & tous les mineraux, Un celeste pouuoir & leur uertu profonde, Tresor des plus exquis qui sont en tout le monde. In Iosephi Quercetani De Ortu Metallorum tractationem. B. T. U. Usibus humanis si nil pretiosius auro, Auro uti siquis cum ratione potest. Quercetane probans aurum quoque nascier arte, Et certe haud nulla cum ratione probans, Non Quercetanus uilis de nomine ligni, Quin potius deinceps Aureus esto mihi. Imo etiam quouis longe pretiosior auro; Quod ratione probas, res modo monstret opus. Eiusdem. Posse etiam humana mutarier arte metalla Quae natura suo non coquat una sinu, Unus ait negat alter. Ego male credulus, ipsum Haereo dum nobis cernere detur opus. At uos interea qui disceptatis amici, Si ueri & famae uos trahit unus amor, Ne, quaeso, certate animis. Nam cernere uerum, Non equidem est irae, sed rationis opus. A Son Achate, Me¬ Phe Excellent. Sonet. Mon Achate, croy moy, ie plaindroy fort la peine Que tu prens a monstrerque ce iazard corbeau, Empruntant de plusieurs un plumage assez beau, Son liure a croace sans propos, meu de haine: Ueu que sa seule uoix foiblettement hautaine, Monstre qu’il est encor a chanter fort nouueau Des Chymiques subiects, le seul pesant fardeau, Qui son coeur fort enfle d'enuie tousiours genne: Sinonque ie compren, que cest un seul desir, De seruir au public, quit est uenu saisir, Ouurant les urays secrets de la Philosophie: Or tu fais que ie prise encor plus ton scauoir, Et qu ' heureuse ie dy pour nous sa grand folie, Qui la cause a ested un si grand bien auoir. P. D. L. M. Uirtute Honos. Ad Medicum Quendam A Alchymicis Philosophis ad Antichymicos transfugam, Dialogus. Spagyrus interrogat, Alter respondet. Chymica qui hospitio nuper fugitiue fouebas, Cur nunc immerito dente furente petis? Interr. Regula ne fallat uos, qua desertor oberrans, Ordinis usque sui fertur acerba lues. Respon, Interr. Constantem inconstans ut reddat Apostata legem, Hostis factus atrox iam gregis ipse sui. Sed quid te Sophiae dotum haec dulcissima laesit? Aut quae, insultando, commoda magna feres? Quem mihi praeripuit conuerso, ars, foenore quaestum Hinc dulce, ulcisci, forte leuamen erit. Respon. Sic rabidam sedo citra Rhabarbara bilem, Quod capere & nequeo, carpere sic soleo. Quintamen & Criticos ueritus, tot cultior Orbis Praeclara eximios quos habet arte uiros? Interr. At tot quae indoctos alit, ipsa indocta, medentes, Uulgi fama, sat est si modo nostra probet. Respon. Huc nos respicimus, nobis haec meta laborum, Ut premat aes loculos. Quid moror hinc alios? Hoc tamen usque tegens, iactabo, ad praelia gnauos, Ueri me studio prolicuisse Sophos. aeστις Ἡφραίστου πολυδαιδαλαῖα Ἐργα πειρᾶται πονέων ἐρευνᾶν, Κεινος ἐν τούτοις φύσεως κατόπτρου Τεύξετʼ ἀπάσης. οὐδὲν οἱκρύπτον, φάνερ ἀλλὰ πάντα, Καὶ φθοραὶ πάντῶν γενεσείς τε ἔσται Ἐν γαίῃ τ ’ ὄντων κʼ ἐνὶ πόντουύγρῷ Κ ἐν μετεώρῳ. Ἡν δὲ τῆν μωρῶν ἀσεβὴς κοτήσει λὐτῷ ὑτρίζων διὰ τοῦτο, ὅχλος Ἐν φρεσὶν χαίρων ἀγαθοῦ τοσούτου, οὐκ ἀλεγήσει. Ad Zoilum. Nec mihi fas fuerit commissa efferre: nec ulli, In studio alterius damnare incognita, honestum. Non siquid nescis, reliquis id scire negatum est. F. Hotoman. Iurisc. Ad Zoilos. Discite nutantes in rebus, nulla notanda. Quae non falsa ut sint, res ratioque probant. In Cuiusdam Mali Poetae Carmen, totius Aubertini scripti decus. Ille sui quoties petit a te encomia libri, Haud errat, laudem quod parat inde suam. Nam sua scripta, sibi sat conscius haud bene nata, Uult tua misceri deteriora suis. Sic male formosi mulier sibi conscia uultus, Ancillam formae deterioris habet. Du mesme. Que diries uous d un medecin Qui ne scait francois, ne Latin, Ne Grec. bref rienque son langage Tant il est un grand personnage: Et cependant entreprend bien Faire du grand Physicien, Sinon qu’il ensuit les manieres D'un Antitus des Cressonnieres? Grat. D. C. Sonet A M. Iaques Aubert touchant son liure. Aubert de ce tien petit liure De ce tien nain, ton nourisson Garde dixans en ta maison, La presse ne fut si tost libre, Quiluoulut les Geans ensuiure, Eschellant les cieux sans raison, Et faisant du mauuais garson, La haut, dit - il, il me faut uiure, Pour moy seul est ceste Ambrosie. Lors Iupin, qui uit la folie De ce galant, luy dit, tout beau, A tort, i'employerois mon foudre, Mais uous serez dans un tombeau En un moment reduict en poudre. Arnauld Syllas D. Med. Aux detracteurs de la Philoso¬ phie Chymique. Sonet. Crier fort contre l'alchymie, Appeller Charbonniers, souffleurs, Cyclopes, auares, menteurs, Et poussez de grande folie, Ceux qui de la Philosophie Cerchent auec force labeurs Les beaux secrets interieurs, Qu'est - ce autre chose qu ' une enuie? Qui ronge & mine les cerueaux De certains grossiers animaux, Qui creuans de despit & dire, Tant ils se uoyent ignorans, Pour faire au moins des suffisans, Ne scauent autre que mesdire. Ios. de Bazets. Ad Iacobi Au- Berti Uindonis De Ortu Et Causis metallorum contra Chymicos explicationemiosephi Quercetani Armeniaci, D. Medici breuis responsio. Eiusdem de exquisita Mineralium, Animalium & Uegetabilium medicamentorum spagyrica praeparatione, & usu, perspicua Tractatio. Ac Primum Ad Eius Epistolam conuitiatoriam, qua Paracelsicorum, quos uocat, nonnulla remedia euertere conatur, Responsio. Responsurus Auberti libello de origine metallorum & eorum causis, etsi responsione non magnopere digno, illud in primis praeterire nec debeo nec possum, uehementer mirari me istorum hominum audaciam, qui hanc artem penitus damnare & execrari audeant tot ueterum, corumque maximorum uirorum autoritate comprobatam, quales sunt in primis Hermes Trismegistus, Geber, Lullus, Arnoldus Uillanouanus, ipseque adeo noster Auicenna, quorum testimonia, & autoritate, & argumentis, usu denique ipso confirmata, grauiora sane sunt, quam ut dicteriis aut ratiunculis istiusmodi hominum eleuari tam facile possint. Hoc quidem concedo, quorundam imperitorum ac etiam interdum improborum culpa & imposturis factum, ut pessime audiant Chymici: Sed damnari propter abusum res praesertim tantas, quantam hanc esse scio & defendo, profecto nec iure potest nec debet. Tot enim illa nobis Dei Opt. Max. opera patefacit, tot pandit naturae arcana, tot antehac ignotas pharmacorum praeparationes, herbarum denique, animantium, mineralium, ac omnium pene rerum abditos & in ipso naturae sinu reconditos usus depromit, ut in humanum genus ingrati sint, qui sepultam illam uolunt. Ad Paracelsum uero quod attinet, equidem mihi nequaquam proposui ipsius Theologiae patrocinium suscipere, neque ipsi in omnibus astipuad Aubertum. lari unquam cogitaui, tanquam in eius uerba iurassem. Sed praeter id testimonium quo Erasmus illum, quibusdam epistolis ornauit, ausim ego, dicere & tueri, multa illum pene diuinitus in re medica docere, & quae nunquam satis, admirari & praedicare grata posteritas possit, de quibus alius dabitur, ut spero, dicendi locus. Ea uero tu, Auberte, ut omnes norint quo iudicio susceperis oppugnanda, age de duobus illis agamus, quae tibi in libelluli tui praefatione suscepisti exagitanda, homo sane, uti uideo peracutus. Horum unum, nempe Laudanum, ualde periculosum: alterum, nempe adustorum oculorum cancri, ridiculum etiam credis. Ac primum, quoniam putas non esse illud Dioscoridis Ladanum, quaeris quodnam illud sit. Hoc igitur discas ex me, sic a Chymiatris ipsum uocari laudabile certe medicamentum, & quod plane suo nomini responderit, si Laudanum dicas. Sed ex opio, inquis, conficitur. An uero illud est quod hunc stuporem animo etiam tuo inducit? Opium sane illi, sed longe meliori praeparatione quam uulgo sit usu receptum, adhibetur: non sine uini spiritu, infusionis diambrae per menses aliquot, non sine essentia croci, castoraei, corallorum, margaritarum, mumiae, oleoque cinamomi, cariophyllorum, macis, & anisi: ex quibus ut artis est recte mixtis, fit illud praestantissimum medicamentum ad arcendos omnes feruores, sistendas defluxiones, doloresque omnes mirum in modum sedandos: ita tamen hoc ut calorem natiuum non extinguat, quem potius conseruat & tuetur, spiritus corroborando, tantum abest ut ipsos stupefaciat, uel motum ( quod est dictu ridiculum ) partibus adimat: sed mira quadam qua pollet facultate uires iuuando, ut ex superiorum descriptione, debitaque & non uulgari praeparatione ac mixtione coniicere licet. Quid dices, si addidero, adhiberi praeterea ueram illam auri essentiam, uariis Doctissimorum Philosophorum & Medicorum scriptis, antiquitus etiam commendatam? Ridebis, credo, ignotam tibi istam essentiam, plurimis tamen Philosophis familiarem. At id ipsum aurum esse dico, temperatissimum ad naturae iuuandum robur, & aduersus affectus melancholicos, ad exolutum uentriculum; ad cardiacos, & praeter rationem moestos efficax remedium. Certe in ipsius essentia, quam in tuo auro foliato, multo maiorem facultatem inesse merito credideris. Dabis & illud, mi Auberte, in eo purissimo, uim illam occultarum proprietatum maiorem esse, quam in tuis iusculis cum auro coctis. Nec tamen, puto, credes ( hoc enim nimis esset absurdum ) aurum, quod ne ignis quidem ardore torreri absumiue potest"(uni enim ( ut scribit Poeta ) nil deperit auro Igne, uelut solum consumit nulla uetustas, Ac neque rubigo, aut aerugo conficit ulla: Cuncta adeo firmis illic compagibus haerent ) " a natiuo calore decoqui aut deuinci ita posse, quin cor, integra remanente illius substantia, ipso corroborari quodammodo queat: quum sit haec Philosophorum sententia, Terram uidelicet omnem esse mortuam, & spiritus rerum in corporibus solos agere posse. Caeterum Laudanum ipsum quanuis opiaticum, non ita tamen conuitiis est lacessendum. Id enim prius non correctum, periculi plenum existere, adeoque nimia sua frigiditate mortiferum, Paracelsici, qui uerae & antiquae Medicinae tamen sunt sectatores, satis assequuntur. Nec enim dubitat ipsorum quisquam, quin opium ut suam illam narcoticam uim pene amittat, a multis solo croco, castoraeo, & myrrha emendetur. Quae correctio quid prohibet, quin meliori etiam praeparatione fiat? Nam aloe quoque, ne sui acrimonia uenas exedat, abluitur & ueratrum nigrum, alias ualde timendum & periculosum, ( ut a Chymiatris hoc etiam discas ) uini spiritu & anisi oleo commodum sic usui red ditur, ut etiam tuto pueris administrari possit, ad hydropem & omnes melancholicos affectus. Non ergo ita temere & imprudenter sunt damnanda opiatica, ex quibus uaria componuntur pharmaca ad uehementes cruciatus consopiendos colicorum, nephreticorum, pleureticorum, arthriticorum, ad somnum accersendum, ad tussim leniendam, sanguinis excretionem cohibendam, distillationesque omnes sistendas: quale Ad Aubertum. & Philonium illud est uetustioribus etiam Medicis probatum. Sed & opiatica sunt necessaria in antidotis ad principes partes corroborandas, ad arcendam cuiusuis ueneni malignitatem & infinitos alios affectus: ut uidere est in summa illa Theriaca ab Andromacho seniore descripta, quam etiam opii unciae tres ingrediuntur: itemque in Mithridatii quarta & ultima praeparatione, quam Galenus, Aetius, aliique Greci ex Antipatro & Cleophanto uetustioribus Medicis deprompserunt, cuius etiam uires Theriacae proximas descripserunt. Excipies fortasse non ita esse temperatam huius: Laudani nostricompositionem, ut illa est Theriacae Andromachi. Illam igitur nosse te prius oportuit, quam reprebendere: quam tamen & ratio commendat, & experientia perutilem satis demonstrat. Quod unicum remedium te tuique similes habere satius esset ad multos curandos morbos, quam uariis istis herbarum dococtis uti, quibus perquam miseri multi excruciantur. Opio quidem seipsum uitae taedio interemisse Licinium Caecinnae patrem Plinius scribit: Plin. lib. 20 Nat. Hist. cap. 18. at nostro Laudano nemo reperietur, sat scio, qui suo damno usus fuerit, quod tu tamen falso & impudenter scribis. Imo multi Docti piique uiri fidem facient, cum felicissimo successu, & aegrorum utilitate non mediocri in omnibus defluxionibus, & incendiis sedandis, & aliis quibus praescribitur affectibus, non sine ratione exhiberi. Cuius praestantissimi medicamenti compositionem ac praeparationem descriptam, tibi tuique similibus incognitam, praelo commisissem, nisi tua me cogerent scripta expendere, an margaritas expediat quibusuis conculcandas praeberi. Uenio ad alterum medicamentum, quod ridiculum uocas. Oculos cancri calcinatos quartana laborantibus a nobis exhiberi rides, ac praesertim quod una dosi sesquidrachmam huius cineris, suaeque mixtionis ad quartanae curationem praescribamus: concludisque tandem tot cancrorum oculos suggerere uix posse totum Lemanum lacum. Quod certe est uerissimum. Nullos enim is lacus continet cancros, Astachos autem plurimos: quod tu, mi Auberte, male annotasti. Crustatorum enim quae μαλακόστρακα. Graecis dicuntur, sunt quatuor praecipue genera. Unum dicitur κάραβος, id est, locusta: alterum gammarum uocant, quem ἀστὰκον. Galenus appellat: Tertium καρίδα, quem squillam dicunt, & quartum Cancrum quem κάραινον Graeci nuncupant. Quorum diuersa esse genera doctis satis constat. Astachi, quos cancros putasti, qui Gallis dicuntur escreuisses, locustis sunt similes parumque aut nihil differunt, nisi tantum chelarum brachiorumque quorundam uarietate. Corpus enim caudamque longam habent, in qua pinnae quinque inueniuntur. Ast solis cancris corpus est rotundum, ut qui nullam prorsus caudam habeant, quod illis minimi sit usus: quandoquidem proxime terram uitam agunt, cauernasque subire solent, neque plurimum natant. Quod ut melius intelligas, poteris consulere Arist. Plin. lib. Nat. Hist. 9. cap. 71. Plin. & praeser- tim Edoardum Wotthonum lib. 10 de different. animalium: Matthioli quoque commentaria in Dioscor. qui te omnes docebunt magnum praecipue esse discrimen inter astacum, de quo tu imprudens loqueris, & cancrum fluuiatilem aut marinum. Sed dices, non ita multum curandum esse de uerbis, istaque crustatorum animantium genera ut plurimum inter se confundi. Esto: Haec etiam obiter dicta uolui, quodiis egere te uideam, & ut hinc nostraclarior euadat disputatio. Cancrorum oculos calcinatos in quartanis praescribi duobus modis absurdum putas, nempe quod siccitate & acrimonia augeant quartanariorum affectum. Subtilis profecto argutia ac tanto Medico digna. Non ignoramus, mi Auberte, continentem causam siue febris quartanae materiam, ipsum succum melancholicum esse, qui cum propriis ex causis multus cumulatur, nec calore natiuo regi potest, tandem putrescens hanc febrem incendit. Hunc melancholicum humorem faciunt Medici duplicem: Unum naturalem, qui est quasi faex & limus sanguinis: Alterum adustum, qui quorumuis humorum torrefactorum uelut tartarum est concretum, aut cinis. Id fit praesertim ex bile flaua, & melancholia adusta, quanuis & interdum ex pituita torrefacta, si Arabibus credimus. Quum ergo melancholicus succus, qui frigidus est & siccus, harum sit febrium materia: illarum causam partim frigidam & siccam esse tecum fatebimur: At siccorum & acriorum omnium usu illum augeri negabimus, ut falsum. Nam quum hic humor sua natura crassus sit, uiscidus ac lentus atque is exuperans, potissimum in liene, in mesenterio, & circum hypochondria coaceruari soleat, & tandem temporis successu indurari: certe illum emolliendum, digerendum, rarefaciendum, attenuandum, incidondumque esse Medicorum doctorum dubitat nullus: quae autem pro hac intentione, minore pollent facultate xa¬ λαστικὰ siue emollientia, aut μαλακτικα Grecis dicuntur: quae maiore ui calidiora atque tenuiora sunt, ad secundum tertium ue ordinem ἀραιώτικα Graecis, Latinis rarefacientia, dicuntur, quae calore & mediocri siccitate solidas, compactasque materias soluunt ac diffundunt, scirrhosque omnes lienis & uiscerum af fectorum emolliunt, digerunt, ac dissipant. Quorum medicamentorum tempestiuus praesertim usus in quartanis & requiritur & ualde laudatur. Sic cortex fraxini, capparis, radix brioniae, cucumeris agrestis, ebuli, & iridis, calida omnia & sicca etiam aliqua tertio gradu, durities omnes emolliunt, & discutiunt assumpta, uel etiam apposita foris: lienes ipsos induratos liquefaciunt & absumunt. Sic de ammoniaco, bdellio, opoponace, galbano dicerem: quae quanuis calida & sicca sint omnia, tamen magnam habere uim emolliendiac digerendi tonsoribus ipsis notum est. Ergo emollientia & rarefacientia, quum ad quartanae curationem conueniant, ut omnes fatentur, tempestiue sumpta, non ita absurdum putabis ac ridiculum, Iacobe; si quidam etiam utantur cinere oculorum, & aliquando capitum cancrorum, aut illorum defectu etiam gammarorum. Cineres enim illorum crustatorum animantium, oculorum praesertim, magnam etiam exsiccando habent uim attenuandi & resoluendi fecem illam humoris melancholici, quam tartarum concretum, qui a te Paracelsici nuncupantur, appellant. Quod si calcinationes istas, quibus nos saepius utimur, abhorres, idque cur fiat, expostulas: hoc discas, Auberte, ex Galeno de simpl. med. facult. lib. undecimo, quum de sale uerba faciens, talia refert. " Sal ustum digerit quidem potentius, quam ustionis expers, quanto scilicet subtilius ipsum corpus, accepta ab igne facultate redditur. " ( Cap. 11 ) Quum autem, ut eodem li- bro scribit, quae tenuium sunt partium medicamenta, iis quae sunt crassarum partium plus habeant efficaciae, etiam si parem sortita fuerint facultatem, nimirum quia melius penetrent, nos ea sola ratione utimur calcinatis cancris, praesertim ad feces & tartareum humorem exoluendum. Nam calcinatione, sal rerum extrahitur: sal autem sale solo resolui potest, si bene intelligas: atque ita non contrariis, sed similia similibus curari disces, quanuis alia nondum tibi perspecta ratione. Cur alioqui spongiarum calculos, cur adustum uitrum, cur inarefactum hircinum sanguinem, cur cochlearum cineres, cur calcinatum Iudaicum lapidem, cur os saepiae calculo aut renum tartaro, tanta ui prodesse diceres? Intelligo, Confugeres ad sacram asinorum anchoram, nempe proprietatum occultarum: quod tamen ipso sale fieri, qui illos resoluit, & per urinas expellit, ratio ipsa docet. Quid ergo diceres de Troglodyte laudatissimo illo antiquorum medicamento ad eandem affectionem, cuius meminit P. Aeginet. lib. 3. cap. 45. ubi haec scripta reliquit. " Hic inquam, totus sale „ conditus, crudusque frequenter com„manducatus, calculos iam creatos per „ urinam expellit, in posterumque gene„rari prohibet. Quod si integer com„buratur cum pennis, cinis uniuersus „ per se & cum piperis momento, ex me„ro & melle potus, idem potest efficere. " Uides, quomodo etiam antiqui absurdis, ut scribis, illis cineribus usi sint, & quibus in affectibus, nempe in calculis ipsis renum curandis, quorum tamen materia, humor est ita etiam crassus, ut calore lapidescat. Quantum autem calcinati cancri ad eundem affectum ualeant, ab Hollerio & Matthiolo annotatum, atque millies certa experientia compertum fuit. Nec praetermittam inter caetera quae huic affectui adhibentur medicamenta, crystallum quod primas tenet: crystallum inquam, reuerberatorio calcinatum, ex quo tandem extrahitur sal, ex cuius resolutione in humido, sit praestantissimum oleum, ad omnes etiam delendas uiscerum obstructiones perutile. Non est ergo quod tam ridiculum putes e calcinatis cancrorum oculis depromptum remedium, nec ita in ipsum acerbitatis tuae uirus euomas. Hoc addam ex Galeno, omniumque ueterum sententia, eos ipsos calcinatos cancros totius substantiae proprietate, canis rabidi morsibus mirabiliter efficaces esse. Rabiem autem etiam siccissimum esse affectum denotant ipsius Galeni uerba, quae refert ex Pelope suo praeceptore. De simpl. med facul. cap. 30. lib. 7 De simpl. Non abs re, inquit, cancer, quum animal sit aquaticum, prodest a cane rabido morsis, quibus uidelicet metus est, ne corripiantur affectu siccissimo, nempe rabie. Nunc superest ut de acrimonia, quam in cancrorum calcinatione inuenis, uerba faciam. Ea, inquis, quartanam auget. Atqui uereor, ne quid sit etiam acris sapor, te plane ignorare ex istis uerbis docti existiment. Acrem enim non esse cancrorum cinerem nobis facile fuerit demonstrare, siquidem acria esse calidissima omnibus Physicis est notum. Cuiusmodi constituuntur duplicia a Medicis. Alia enim edi possunt, alia esui sunt inepta: illa dulcem quandam, saltem obscuram, admixtam habent qualitatem, ista mortifera sunt, si Galeno credimus, aut saltem omnia cuti nostrae imposita ulcus celeriter moliuntur. med. facul. lib. 2. cap. 17. Et haec uere acria dici possunt, ubi uidelicet alienis qualitatibus non permiscentur, quorum terminus ac proprius finis est urere, quemadmodum amari, abstergere, & dulcis, nutrire. Id autem cancrorum cinerem non efficere monstrant Galeni uerba, quum de differentiis amari acrisque saporis disputat. Acrem enim, admixtam quandam humiditatem habere refert: De simpl. med. faculcap. 18. amaros autem omnes non modo calidam habere facultatem, sed & siccam fatetur, cinerique ( uti eos quis optime comparet ) ad similes dicit. Qua ratione melius dixisses, oculorum cancrorum cinerem amarum quam acrem esse, quorum cum absumitur ac defluit humor in uaporem a calore solutus, siccitas & cinetatio efficiuntur: unde non acrem, sed amaram acquirunt qualitatem, & substantiam quanuis terrestrem, tenuem tamen, quanto scilicet subtilius ipsum corpus accepta ab igne facultate redditur; Simpl. 11. cap. 51. ut supra ex Galeno diximus, calidumque & siccum necessario efficitur: proinde amarum quoque abstergere, comminuere, secare crassos uiscososque humores, sicut cinis & nitrum, non est dubium, ut docet Gal. Simpl. 4. cap. 18. quem melius alias poteris consulere, ne etiam ipsorum primordiorum ignarus plane uidearis. Sed quoniam aliquid & tibi condonandum uideo, age, concedo tibi lubens, acrem esse cancrorum calcem: quod autem quartanam sui acrimonia augeat; id ego pernego. Nam quaeso te, mi homo, an non sinapi, piper, allia, ab omnibus dogmaticis tum Graecis, tum Arabibus, ab ipsooque Paulo Aeginet. quartanariis adeo conceduntur, ut etiam pro uictu praescribantur? Et diatrion pipereon uel diospoliticon, quod appellant; annon inter medicamenta quartanae censentur? Nec alienum etiam erit in medium proferre. Hollerii celeberrimi Medici, uerba in hanc senten¬ tiam; Lib. de Febrib. quum de uictu quartanariorum „ disserit. " Quod ad uictum attinet, inquit „ initio e materia, media interuallis quo„que ab initio ad uigorem, rebus acri„bus, ut sinapi, & salsamentis uti licet, „ quorum & post, uigorem tempestiuus „ usus est. " Addit sub finem; " Nam ideo sal„samenta imperantur, quia sal incidit, „ attenuat, discutit excrementa, siccat, „ uirtutem colligit & roborat. Hisce omnibus, puto tibi, satis, omnibusque esse perspectum, quantum toto coelo aberraueris in contemnendo nostro remedio, ex uera, certe Dogmaticorum doctrina deprompto. Quoniam autem caetera quae ipsi remedio adduntur simplicia ignoras aut saltem taces, ecce tibi gratificabor, & comppsitionem tradam. Recipit, radicem, atonis praeparatam, item rad. acori uulgaris, & pimpinellae praeparatas, atque exsiccatas, oculos cancri calcinatos, ( quorum pro unaquaque dosi non ingreditur medius scrupulus ) semen nasturtii, & saccharum. Omnium fit mixtura: dosis est cochleat unum mane, pro corroborando imbecilliori uentriculo, & ad pellendas uiscerum obstructiones, duritiesque lienis optimum remedium: & quanuis familiare, saepius tamen probatum, ac doctiss. plerisque Medicis hodie usitatum. Istud autem tam absurdum esse, ac quartanariis obesse, Doctorum dicere puto neminem. Debuisti ergo, si uolebas Paracelsi medicamenta redarguere, speciosius aliquid deligere, in quo magnitudinem ingenii tui exerceres, eruditionenque tuam probares. Sunt enim ista, quanuis, ut tu inuidiose uocas, Theophrastica, tamen rationi consentanea, ac docto cuiuis Medico probanda. At tu illa fortasse nec diuino Hippocrati, nec Galeno cognita fuisse dices, ideoque concludes reiicienda: sed illud tuo solo iudicio, nulla tamen cum ratione. Non enim summam & doctrinam & diuinam illorum eruditionem contemnimus, nec illorum piam uiolamus memoriam, quod dicimus illos in re mediea quidem primos claruisse, non tamen omnium medicamentorum genera tentasse, aut illorum omnium etiam facultatem cognouisse. Aphor. 1. Uita enim breuis, ut inquit Hippocrates, & ars ista quae circa experientiam etiam periculosam uersatur, nimium longa. Nec puduit Galenum fateri, quum de Hydrargyro scribit. 9. simpl. cap.19, se nullum fecisse ipsius periculum, neque quod interimeret, si deuoraretur; neque ubi foris admoueretur. Neque est quod putes Theophrastum tot remediorum inauditorum primum & solum fuisse inuentorem, quorum notitiam ipsemet in suis libris fatetur se habuisse exccolloquio diuersorum doctiss. tum Philosophorum tum Medicorum, Aegyptiorum & Arabum praesertim, apud quos ille discendi causa per aliquot annos etiam captiuus remansit, ex quibus tot pulchra remediorum spolia tandem reportauit: quae quidem omnia sunt deprompta partim ex aromatum, herbarum, fructuum, florum, & seminum extractis ueris oleis, & laxantium omnium essentiis, quorum etiam plus proficiet gutta, quam tot & drachmae & unciae: quae tamen etiam ut tota substantia operentur, seminari & superiniici possunt proprio sali, quod in multis praestare licet, sicut in aliis terra reiici debet, tanquam plane mortua, & purgationi prorsus contraria. Ex uariis quoque resinarum, gummi, & caeterorum uegetabilium generibus desumum. tur uariae, pulchrae, & ualde utiles praeparationes: quemadmodum & ex multorum animalium diuersis partibus exquibus recte praeparatis multa conflantur medicamenta ualde salubria: ut ex uera praeparatione mumiae, Theophrasticis solis nota, laudatissimum fit medicamentum in pestilentibus affectibus: ex oleo & sale eranii hominis non humati ad Epilepsiam: ex oleo mellis & cerae ad tophos, axungiarumque aliis praeparationibus ad leniendum & melius resoluendum. Sic etiam ex moscho, zibetta, castoreo, ex monocerotis cornu, ebore, cornu & osse cordis cerui, ad cardiacos & alios affectus: & exaliis infinitis multa fiunt extracta, quorum omnium rectam edocuit ars Chymica, quam damnas, praeparationem. Non enim ex solis metallicis, non ex pretiosis lapidibus, & gemmis, ut inepte multi putant, & toti orbi persuadent, Theophrastica desumuntur remedia: quae nec acria sunt nec uiolenta, ut ignari & rerum imperiti clamitant, sed dulcissima, naturaeque nostrae familiarissima, quam spirituum prestantia conseruant, uiuificant, ab impuritatibus; solis plaerunque sudoribus expurgant, tota denique substantia non parum proficiunt, ut Doctorum multi quotidie felici cum successu experiuntur. Sed de his plus quam satis. Iam ergo ad ea quae de metallis scribis, nobis progrediendum. Ad Iacobi Auberti Uindonis De Ortu Et Causis metallorum contra Chymicos explicationem Iosephi Quercetani Armeniaci, D. Medici, breuis responsio. Metallum esse corpus fossile natura uel liquidum, ut aragentum uiuum: Agric. lib. de natura fossil. 3. uel durum, quodque ignis ardore liquefieri possit, sicut aurum, argentum, aes, plumbum, stannum: uel molliri, ueluti ferrum, nonnulli scribunt. Alii autem propria nominis significatione omnia quae in uisceribus terrae effodiuntur, metalli nomine usurparunt. Sic Onesicritus scripsit in Carmania esse metallum rubricae: In Lybia circa Atlantum, salis, Herodotus. Hocque testatur Plin. lib. 33. suae nat. hist. Alii uero id quod liquatum in suam reducitur: pristinam formam, quodque ductile & malleo extendi potest, estque durum & impressile, proprie metallum esse dixerunt. Hacque ratione illa praesertim in sex diuise runt, in Aurum scilicet, Argentum, Aes, Stannum, Plumbum, & Ferrum. Addiderunt nonnulli Mercurium, non quod actu sed quod potentia metallum merito dicatur. Haec autem planetarum uocabulis Chymici nominare consueuerunt, non ut ipsorum materiam ad planetas referant, quod inepte putat Aubertus: sed partim moti similitudine quadam maiorum ac praecipuorum syderum; qua ratione perfectiora duo metalla; Solem & Lunam appellauerunt: & propter duritiem ferri, Martems quem bellil & armorum Deum Poetae sunt commenti: ac argentum: uiuum propter maximum ac pene in- certum motum; Mercurium dixetunt: partim etiam Pythagoricorum instar, ut arcana sua; inuolucris quibusdam aenigmaticis obtegerent. Caeterum nullam uideo rationem, cur stibium inter metalla proprie inumerari debeat: quare ex illorum genere ( pace Agricolae dixerim, cuius autoritate nititur Aubertus ) est excipiendum: quum illorum definitioni omnino repugnet. Siquidem liquata metalla omnia adsuam redeunt formam propriam, ductiliamque, dura & impressilia sunt omnia: qua ratione a multis lapidibus liquabilibus, in quibus non est humiditas ualide permixta cum sicco terrestri, secernuntur: quemadmodum & ab infinitis marchasitarum generibus & semimetallis. Stibium autem liquefactum pristinam omnino amittere formam rerum periti quotidie experiuntur; & quum ipsum nec ductile esse, nec imprimi posse ipso usu constet, proprie metallum id dici non potest. Ueruntamen hoc affirmare placuit Auberto nostro, in metallicis usque adeo erudito, ut adhuc somniet glaciale stannum; ( quod uere bisemutum est; & cinereum illud plumbi genus de quo plura Agricola lib. 8. de nat. fossil. ) stibium excoctum, ac Chymicorum regulum esse: quod plane est absurdum Non enim stannum glaciale quod bisemutum recte appellatur, stibium est ullomodo praeparatum: neque Chymicorum regulus, tartaro & nitro extractus, bisemutum dici potest, quod doctis, omnibusque sanae mentis relinquo iudicandum. Sed ista parum ad rem, quum metalli nomine plura, ut diximus, non proprie tamen dicantur. Estque sane Auberto istud condonandum qui nullas fodinas usquam conspexit, ut de his recte iudicaret: nec Agricolae sententiam percepit. Interim conqueritur ille, quod Chymici metalla ipsa diuidant, in perfecta & imperfecta: idque ridiculum putat multis de causis. Primo, quod quaedam tradita a Gebero definitio, non minus uni quam alteri metallo conueniat, quum tamen, ut probe perfecta ab imperfectis discernerentur, una his, altera aliis definitio fuerit statuenda. Quasi uero uiri definitio puero non conueniat; quanuis ad uiri aetatem mondum peruenerit, ( & aliis accidentibus uideatur ab ipso, quemadmodum & inter se metalla, differre. Sic alia ac diuersa esse deberet, corallorum alborum: & rubrorum definitio, quanuis inter se difad Aubertum. ferant, quod ratione absolutae coctionis & terminatae, alba non attigerint perfectionis ultimum gradum: quorum tamen omnium una & eadem est definitio. Sed ut suam melius comprobet Aubertus opinionem, quaecunque essentialem habent formam, quam singula metalla habere certum est, perfecta necessario esse scribit: piamque & rerum parentem naturam in suo obeundo munere haud quaquam cessare uel quiescere, nisi impediatur dum scopum sibi propositum attigerit. Addit, materiam ex qua naturale fit aliquid, & circa quam uersatur natura, tantispermoueri dum essentialem suam sit assecuta formam. Ex his omnibus tandem coucludit metalla recte in perfecta & imperfecta diuidi non posse, neque aurum aliis praestantius ac perfectius, etsi splendidius & temperatius, ullo modo dici debere: quae omnia tanquam manca & futilia, nobis sunt confutanda. Atque ut omnia debito ordine persequamur, aurum ipsum a ueris Philosophis, perfectius caeteris metallis ac praestantius & purius merito, dici, nobis est demonstrandum, ut hinc concludamus, metalla in perfecta & imperfecta a Chymicis non sine ratione distingui. Ergo ut nitar etiam autoritate Agricolae, a quo praesertim Aubertus ista sua omnia deprompsit: is certe non solum splendore, sed & colore, sapore, odore, pondere, ac potestate differre inter se metalla scribit lib. 5. de ortu & causis subterraneorum: & praecipue de splendore ( quem tu Auberte in auro & argento etiam adesse confi„teris ) uerba faciens, inquit. Sed quo „ humor ipse fuerit subtilior, densior, & „ purior, eo metallum est nitidius & splen„didius: qua de causa etiam hac parte „ caeteris praestat aurum. Cuius auri praestantiam ipse etiam Agricola quaerit in differentiis odoris, saporis & ponderis. Imperfecta enim metalla, quum se in liquorem induerint, amara gustu percipiuntur, ut aes & ferrum. Amaritudinis autem causa est terra adusta, quam ea metalla participant, ut ipse Agricola testatur. Reliqua uero propter terram puram aut aquam uberiorem, non admodum sensili sapore liquores afficiunt: imo subdulci, ut aurum & argentum. Quinetiam quum ipsi auro terra insit purissima, & optime cum sua aqua temperata; fumum perexiguum, uixque sensilem quum uritur, ex se emittit, & dulcem magis quam foetidum. Praeterea addit Georgius, auro, dum igne purgatur, excrementum quasi nullum in esse ob puritatem, reliquis multum: sed eo plus uni quam alteri, quo fuerit impurius. Est etiam auri praestantia in ipsius ui ac potestate inuestiganda, quod praeter ipsum & lunam, caetera in cineritio & copella in fumum euanescant, ac uiolentia ignis intereant: quod illis accidit, prout terra minus pura, minusque bona temperatio in ipsis reperitur, atque id uni quam alteri citius; ut ferro accidit, propter terram impuram quae multa ei inest. Meteor. cap. 6. Sed quum aurum unicum nullo igneo ardore consumi possit, ut inquit Aristoteles, nihilque amittat sui ponderis, si aut exuratur aut examinetur: terram ipsum habere purissimam & optime cum sua aqua commixtam oportet: unde fit ut illius terra arceat & contineat humorem, ne eum expiret: contra humor, tueatur terram ne accendatur, ut inquit Agricola: quod fit ut alii uolunt, ex sicco & humido subtilissimis, & non habentibus aliquod impurum admixtum: Hac ratione aurum secundum naturam rerum est purius reliquis metallis, & illa pretio suoi uincit, quia simplicissimum & purissimum metallum est, & ab imperfectione elementorum propter suam formam remotissimum. Lib. nat. Sic Plinius, uni rerum, inquit, nil deperit auro, igne: Hist. 33. cap. 3. quod & cecinit Poeta, ut ex superioribus uidere est. Atque ex his colligere licet, inter omnia metalla unum esse aurum, non solum splendidissimum, temperatissimumque, sed & perfectissimum, cuius respectu caetera metalla merito imperfecta dicantur. Nam semper tendit natura ad solam perfectionem, nempe ad auri confectionem, quod solum inter metalla dicitur perfectum. Nullum enim agens naturale, ut dicunt Philosophi, desistit ab actione in sua materia, nec separatur, nisi cum introductione formae in illa materia. Ergo quandiu agens est coniunctum materiae, uel agit in materiam, id dicitur imperfectum, quoniam perfectio rei non est, nisi per introductionem formae. Quum igitur in omnibus metallis aqua quaedam uiscosa, quam argentum uiuum Philosophi Chymici propter conformitatem appellant, subiiciatur loco materiae, & sulphur, quod ita quadam similitudine uocant, agentis & introducentis formam in illa materia, non poterit aliquod metallum dici perfectum, nisi a quo separatum fuerit ipsum sulphur. Sed quoniam reliqua metalla habent admixtum praedictum sulphur, in materia, quo perimuntur, denigrantur, calcinantur, & comburuntur, ( quod illis accidit solum propter illam exhalationem siccam, nempe sulphur, quod sit materia apta ignitioni ) hac de causa imperfecta omnino dicuntur. At e contrario, quoniam solum aurum est omnino ipso sulphure expoliatum, quod satis per se denotat auri & argenti uiui affinitas: Lib. Nat. Hist. 33. cap. 6. 3. ( omnia enim, ut scribit Plinius, ei innatant praeter aurum, quod unum ad se trahit ) hac ratione est immune ab omnibus istis corruptionibus & in igne & extra ignem. Merito autem dicitur solum perfectum & forma tum secundum primam & ueram intentionem naturae: completum, quia peruenit ad ultimum finem in quo completur: purum, quia agens non est immixtum mate riae, sed ab ipsa separatum. In hanc sen „ tentiam haec scribit Aristot. Met. 3. cap. „ ultimo, de metallis uerba faciens. " Quo „ circa inquit, & terram in se continent „ & uruntur omnia, quod siccam exhala„tionem habeant. At aurum unum o„mnium nequaquam uri solet. " Sed his non contentus rationibus, respondebit Aubertus: Quaecunque essentialem sunt assecuta formam, ea perfecta esse necesse est: metalla autem singula suam substantialem habere formam praeter bardum aliquem ciniflonem, neminem negare dicet, & hac ratione omnia etiam esse perfecta concludet. Sed huic obiectioni respondere nobis satis erit facile: Nam illae res quidem quae perstant in natura sua, perfectae dicuntur in sua specie per suam formam substantialem: sed quaedam perstant natura in sua specie, quae tamen perficiunad Aubertum. tur quoquomodo per suam formam substantialem, ad quam est quidam terminus motus, sed quia feruntur ad aliam substantialem formam ultimam, quae omnino rem ipsam complet, ac perficit: ideo dicuntur esse imperfecta, quandiu sub illa prima forma permanent, habita ratione ultimae illius ad cuius assequutionem contenduntquod si non habeatur ratio ultimae illius formae, sed in se solum considerentur, sunt sane perfecta in illa sua specie, per illam suam formam substantialem, prout exigit illa species. Hoc in generatione ouorum omnes uident, in qua est quidam terminus motus in acquisitione suae formae substantialis, quae sic permanet. Sed quia ipsa oua sunt eo destinata a natura, ut non permaneant sub illa forma, sed ad generandam auem, & ita fit acquisitio substantialis formae ultimae: ideo dicuntur, oua esse imperfecta sub forma oui, perfecta autem res illa est post generationem auis, cum ibi sit finis ouorum ultimus. Hoc quoque est de metallis iudicandum, quae licet quandam sint assecuta in sua Responsio specie essentialem formam, non possunt tamen dici perfecta, habita ratione auri, quod solum, ut diximus, perfectum est, quin peruenerint ad finem illum ultimum & absolutum, nempe ad ipsius auri perfectionem, & aurum euaserint. Et quemadmodum in generatione embryonis fit comparatio animae uegetabilis ad sensibilem, & sensibilis ad rationalem, quia illae sunt sicut dispositiones ad rationalem & non sicut formae, sic imperfecta alia metalla ad aurum se habere uidentur. Itaque Chymici Philosophi merito diuiserunt metalla in perfecta & imperfecta. Nam quanuis metallorum differentia sit in forma ipsa, non erit tamen proprie differentia speciei, sicut equi & hominis differentia, sed sumetur magis proprie penes materiam & partes eius, scilicet secundum digestum & indigestum, completum & incompletum, quum illa sint eiusdem proptiae materiae penitus, sed indigesta & incompleta, determinata ad aurum. Quod autem ferrum, quia magis usui hominum commodet, nobilius idcirco auto iudicat Aubertus, Ad Aubertum. id opinor, ne Medicis quidem ullis quantumuis indoctis, aurum tamen non ferrum captantibus persuaserit. Sed de auri praestantia & perfectione satis: a me dictum puto. At quoniam diximus omnia metalla eiusde esse materiae propriae, quanuis non pariter in omnibus digestae, qua in re uertitur quaestionis cardo, iam ad materiam illam metallorum perquirendam accedendum. Metallorum, quemadmodum & reliquorum mixtorum corporum, duplicem constituunt causam Philosophi: unam generalem & remotissimam, quae sumitur ex elementis, tanquam ex omnium rerum primariis, ex quibus ut simplicissimis constant, & in quae simplicissima resoluuntur. Horum autem elementorum qualitates uirtutesque tantum in se mutuo transire, omninoque misceri; Peripatetici in Stoicos contendunt: qui ipsorum substantias totas esse totis permixtas contra affirmare conantur. Sed missis lubricarum opinionum istis fluctibus, ad tutum & tranquillum portum nos recipimus, & hac in re Auberti comprobamus opinionem, existimantis in mixtis non essentialiter aut actu, sed potestate subsistere elementa: quod Galenus testatur lib. primo method. medendi, ubi elementa suis qualitatibus duntaxat tota totis misceri scribit. De secunda: uero ac propria ipsorum materia, non una, sed longe diuersa est etiam multorum Philosophorum opinio. Alii enim halitum humidum, materiam metallorum proximam dixerunt, ut Aristoteles: nonnulli aquam ab aliis elementis affectam, quod Agricolae placuit, cuius opinioni assentitur noster Aubertus: alii cinerem aqua madefactum. At Chymici; quorum opinionem Aubertus peruertere conatur, argentum uiuum ipsorum materiam dixerunt: addiderunt nonnulli sulphur. Quae omnes opiniones breuiter ac diligenter nobis sunt examinandae, ut res clarior euadat, & immerito Aubertum & alios in tot praeclaros Chymicos Philosophos irruisse omnes intelligant. Met. cap. ultimo. Aristoteles Philosophorum facile princeps, eorum quae fiunt intra terram & supra potestate ac ui coelesti, duplicem Ad Aubertum. constituit materiam, halitum ui delicet & uaporem, quorum mixtione in terrae penetralibus fieri & nasci omnia censet: eaque pro diuersa natura materiae bifariam distinguit, nempe in fossilia & in metallica. Fossilia sic dicuntur, quod fodiantur e terra, & similia sint terrae effossae, nec sunt liquabilia, ut lapidum genera, quae ex sicca exhalatione ardore incensa, & humidum suo calore consumente, & quodammodo adurente conficiuntur: Alia sunt metallica, quorum quaedam sunt fusilia aut liquabilia; quod plus accedant ad naturam humidi quam sicci; ut plumbum & stannum: & ita appellantur quod facilius liquentur, quam ducantur. Ductilia uero contra, quae maiori cum difficultate fundantur, ut ferrum: quorum proxima materia est halitus uaporosus, qui frigore cogitur & concrescit in metallum secundum sententiam Aristotelis, quem tamen noster Aubertus credit reprehensione dignum. Nam, inquit, in rerum natura accidere haudquaquam id potest, ut ab uno extremo contrarioue in alterum sine aliquo medio fiat transitus. Constat autem contrariis praedita esse qualitatibus tum metalla; tum halitus, quod hi tenuissimi, illa uero sint crassissima. Hinc concludit in metallorum ortu, halitus uaporesque necessario prius in humorem concrescere, quam in metalla indutescere. Haec ille ex Agricola deprompsit. Lib. 5. de ortu & causis subter. Sed immerito reprehensum Aristotelem defendit satis superque uir longe doctiss. Iacobus Schegkius comment. suis in lib. meteoren Arist. ubi docet alium esse halitum siue uaporem ex quo aqua concrescat, & alium ex quo metalla: quum etiam alius sit ex quo pruina. Ponderosior enim: & crassior est interdum, quam is sit ex quo aqua. Quaratione remotiorem proponunt metallorum materiam, qui aquam illam esse dicunt, quam qui halitum: quum magna pars μετεωρῶν ex his halitibus & uaporosis materiis, caloris ui ex aqua & terra excitatis gignantur: quum foecunditas terrae & aquae nulla sit absque calore. Calor enim tanquam primam sobolem & foetum, procreat duo haec, in quorum natura parentum uigor, Ad Aubertum. quatuor nempe elementorum repraesentatur, & conspirat genitalis quodammodo uis eorundem, qualitatibus duabus mascula ui agentibus, caeteris uero, duabus quasi foemineis patientibus: utrisque uero tanquam patri temperationi coelesti obedientibus. Unde procreari inanima haec consueuerunt instrumento qualitatum primarum. Illud autem sensu ipso percipi potest: offerunt enim sese tam crassi uapores subterraneis in locis interdum, ut respirare fodientibus non liceat, atque interdum etiam propter crassitudinem, teste Galeno, suffocentur. Quod si tam crassi sunt, quis credet contrariis praedita esse qualitatibus tum metalla, tum halitus, quominus etiam sine altero medio in solidam metallorum materiam concrescere possint, quemadmodum & ponderosus uapor in pruinam? Deinde si ere pluisse & ferro, ac in superno aere lapides etiam ac talia illa corpora concrescere & procreari, infiniti testantur, quomodo tandem haec ex aqua & terra potius generabuntur, quibus conmorandi in aere locus non est; quam ex halitu & uapore, qui & penetrare & consistere illic tenuitate & calore possunt? Quare metalla ex halitu potius quam ex aqua oriri certum est: qui halitus, quoniam crassus est, facile etiam concrescit. Sed quid plura de his? quum omnia ex iis oriri in quae ultimo reducantur omnibus Philosophis constet? Metalla autem omnia praeter duo perfecta, quae ob maiorem decoctionem, compactam magis ac fixam habent materiam, nonne in halitum aut uaporem reducuntur, & in examine cineritii & copellae omnimodo in auras euanescunt? in fumum equidem, non qui conuertatur in aquam, aut qui madefaciat, sed crassum, propter terreum admixtum, & qui frigore concrescat, & inspissetur. Quod certa experientia quotidie cerni a pyrothecnicis & facilius etiam a Philosophis suis sublimationibus, percipi potest. Hoc ipsum probant Tutia, Cadmia, Pompholix, & reliqua huiusmodi, quae ex uaporibus metallorum sublata, parietibus fornacum adhaerent, & in ipsis fodinis crassos eos esse denotant, nec aquam ullomodo repraesentant. Obmutescat ergo cum suo plumbeo argumento Aubertus, qui Aristotelis sententiam proscindere conatus est, nec de sibi ignotis temere iudicet, expertis credat, ac crassissimos existimet esse eos uapores, e quibus metalla primo concrescunt, & sine altero medio indurantur. Propugnato Aristotele, quam de caeteris doctiss. uiris ac Philosophis ferat sententiam, uidea mus. Alberti Magni, Geberi; reliquorumque carbonariorum ( hoc enim nomine summos illos uiros praeclarus hic noster censor exornat ) sententiam Aubertus in eo refellit, quod metallorum proximam materiam argentum uiuum & sulphur esse dixerint, illosque a recta uia aberrare nonnullis argumentis ostendere conatur. Primo quod ad argentum uiuum attinet, metallorum id esse materiam propriam dicit non esse uerisimile, quod in duritiem concrescere non possit. Egregium sane argumentum, & dignum quod a suo autore toties repeteretur, cui tamen iam a nobis supta responsum accepit. Dicit concrescere non posse, quod sit aereae substantiae, argentum uiuum: Atqui uaporem quem supra ex Aristot. concludimus proximam esse metallorum materiam, quis aereum esse respectu aquae non fatebitur? & tamen eum concrescere posse quis inficiabitur? Aereum igitur fateor esse argentum uiuum, quod idcirco Philosophorum multi metallum non ( nisi potentia ) esse censuerunt. Sed ita tamen aereum esse dico, ut uaporem emittat crassissimum, quique frigore concrescat, ut uidere est in mercurio sublimato, & multis aliis ipsius praeparationibus, quibus fumos & uapores emittit, non ita tamen aereos, quin condensentur. Sed quid dices de ipsis metallis imperfectis, quae ut iam supra monuimus, dum examinantur, in fumos & auras euanescunt? quid denique de illorum materia & forma in nihilum redacta? nonne uaporem crassum, quem nos dicimus argentum uiuum, ipsorum materiam fateberis, quum in ipsum tandem metalla reducantur? Sed ex Aristotele hec adfert Aubertus: Quae ad aquam pertinent, si plus aeris in se contineant quam aquae, concrescere non possunt, ut oleum & argentum uiuum. Metallorum autem materiam in duritiem cogi necesse est, alioqui metalli formam non induerent. Eorum ergo materia non erit argentum: uiuum, quum in duritiem haudquaquam concrescere possit. Sed hoc argumentum nihilo est efficacius priori: Pro concessis enim ponit, quae nec ipse prius aliquomodo probarit, & quae iam nos negauimus. Nam dedimus quidem illi argentum uiuum aereae esse substantiae, concrescere uero ideo non posse, negamus: quum uapores contra ipsius sententiam concrescere demonstrauerimus. Et quidem Aubertus arte indurescere haud negat, sed in duritiem aut formam metallicam concrescere siue arte siue natura non existimat. Quasi uero existimare, sit rem demonstrare. Argentum igitur uiuum metallorum esse materiam negat, causa uero quam affert, nempe quod sit aereae substantiae, nullius est momenti, siquidem uaporem esse aereae substantiae respectu aquae & nihilominus tamen proximam materiam metallorum: ex Arist. ostendimus. Itaque aerea sunt distinguenda: nam quae prorsus ac simpliciter aerea sunt, a praedominio non possunt coagulari neque a calido, neque a frigido, quod ipsorum humiditas aerea exsiccari non possit deficiente terrestri, qua ratione etiam ipsa supernatant aquae, teste Aristotele, ut oleum: & facile inflammantur, quod sint materia ignis, ut ipsum oleum, & ligna etiam quae supernatant aquae praeter ebenum, quod terrestrius sit ut ex ipsius pondere iudicari potest. At argentum uiuum nec inflammatur, nec ignis est materia, imo ipsi instar aquae aduersissimum: nec leue est, imo ponderosissimum, ut in ipsoetiam supernatent metallorum omnium so lidissima quaeuis corpora, uno exceptoauro propter amborum maximam affinitatem: ex quibus constat alterius ipsum esse substantiae quam simpliciter aereae, olei instar. Ad huius igitur argenti uiui similitudinem metallorum materiam proximam dixerunt Chymici Philosophi, ipsum esse argentum uiuum generatum ex ualida commixtione primae omnium materiae metallorum; ex humido uidelicet uiscoso, incombuad Aubertum. stibili incorporato terrestri subtili, equaliter & fortiter commixto per minima, in cauernis terrae mineralibus. Huic uero sagax natura ( quum materia se ipsam non producat in esse ) adiunxit agens proprium, nempe sulphur, quod nihil est aliud, quam pinguedo quaedam terrae in fodinis propriis generata, ac per temperatam decoctionem condensata, ut illud ipsum argentum uiuum digerendo & coquendo in metalli formam conuertat: Itaque sulphur istud ad argentum uiuum sic se habet, sicut masculus ad foeminam, & sicut proprium agens ad propriam materiam. Non quod hoc argentum uiuum & hoc sulphur, ut inepte quidam putant, in sua natura per se in fodinis reperiantur, sed quod sint haec iam a natura commixta & in naturam terrae longissima concoctione redacta. Et haec quidem est materia propinqua metallorum, quemadmodum in generatione hominis, cibus est propinquior materia quam elementa, sanguis, quam cibi ipsi, & sperma adhuc sanguine ipso est propinquius, tandemque continuata digestione materia recipit formam hominis. Sic quum ex quatuor elementis tanquam ex generali & prima materia, metalla fieri primo dicantur, hoc etiam ordine disposito fiat necesse est, uidelicet ut ex iis elementis fiant uapores, ex uaporibus aqua uiscosa ( quae est adhuc materia propinquior uaporibus ipsis, ne Aristot. patrocinando nobis ipsis contradicere putet Aubertus ) & grauis immixta terrae tenuissimae sulphuree, quae dicitur argentum uiuum, ex quo tanquam propinquiore materia mediante mixtione & actione sulphuris extrinseci, fit aurum, uel metallum aliud secundum maiorem aut minorem digestionem ipsius naturae. Nam ut scribit Philosophus Metaph. 6. Quando aliquid fieri ex aliquo dicitur, fit aut ex medio & imperfecto extremum & perfectum, ut ex puero uir: aut ex extremo extremum, ut ex aqua, aer. Sed age, redeamus ad nostrum Aubertum. Is sulphur etiam metallorum materiam esse non posse scribit. Uerum audiamus quibus rationibus hoc probet. Illud, inquit, secundum Aristotelem, ex halitu calido, unctuoso & sicco nascitur: metalla uero ex alio Ad Aubertum. halitu calido humidoque & parum unctuoso generantur. Bellum certe, sed sophisticum argumentum, quo ex iam impugnatis a se opinionibus, sua probabare nititur. Recordetur ergo, se prius halitum contra Aristotelem, materiam non esse metallorum affirmasse: Nunc autem confiteri metalla ex ipsis halitibus generari. Ergo ipse sibi contradicit, ut illi mea refutatione non sit opus. Addit ut sententiam suam probet, sulphur humore mollescere instar salis: metalla uero solo igne forti liquari. Sed ex falso antecedente non potest ualere consequens: Nullo enim modo soluitur sulphur in aquam, sed calore liquefit instar plumbi: & hoc saltem prius experiri debuerat, rerum subterranearum noster perscrutator, quam usque adeo audacter quod falsissimum est, asserere. Contorqueri igitur telum illud in ipsum potest, quod in Chymicos se coniecisse arbitrabatur. Sed enim aeree & igneae sulphur dicit esse substantiae: ideoque ipsum coagmentari cogique non posse: Ego uero contrarium supra demonstraui, Quare non est quod aliud a me responsum expectet, quum neque nostram coarguerit sententiam, neque suam firmis rationibus demonstrarit. Caeterum uel illud unum sufficit, quod omnes sapientes Chymici clamant, nempe sulphur hoc, quod uocant, non esse sulphur illud uulgi: quod comburit combustione nigredinis & adustionis, & comburitur: quum eorum proprium sulphur albificet, rubificet, coagulet, perficiat denique argentum illud uiuum Chymicum etiam uulgo ignotum, in substantiam auri secundum naturam, aut lapidis Philosophici & auri secundum artem. Hoc est uerum sulphur occultum, unicaque tinctura, & umbra solis, & coagulum proprium argenti uiui sui, quod diuersis nominibus & suis inuolucris & aenigmatibus Philosophi adumbrarunt. Ex quibus patet Aubertum toto aberrare coelo, omnibusque modis quum de sulphure sibi incognito loquatur, me rito repudiandum: neque fuisse lacessendos Philosophos Chymicos, quod dicant argentum uiuum & sulphur, materiam esse metallorum, ut qui de argento uiuo & sulphure non uulgaribus hoc intelligant. Sciunt enim haec de quibus loquuntur, in metallorum fodinis in ipsa natura sua non reperiri, sed exhis ambobus aiunt fieri quoddam tertium commixtum, ut iam diximus, obtinens naturas, proprietates, & uirtutes ipsorum, ut ex eo possit generari unumquodque metallorum pro ipsius compositionis, digestionis, & loci diuersitate. Haec sufficient de metallorum proxima materia, quam Aubertus esse uult aquam, ab aliis elementis affectam: sed causam cur ita sentiat, obticuit, dicere contentus hoc ab aliis fuisse proditum, siue in alienis scriptis a se repertum: quae uox certe est hominis qui alterius fide, non autem ratione sententiam suam demonstret, quod ueri Philosophi solent. Sed iam ad se nos uocant effectrices causae, quas constituunt Philosophi duplices, totidemque patibiles. Calor enim & frigus dicuntur ab Aristotel. ποιητικὰ, quod uim habeant ad mouendum: humidum uero & siccum παθητικὰ, quorum causa, res perpeti magis aliquid, quam agere solent, dicunturque affici a prioribus qualitatibus tanquam a nobilioribus ad natura eminentioribus, & quorum efficacitate forma in rebus procreetur. Materia enim non per se cognoscitur, sed propter mutationem, quae nulla esse solet sine perpessione, quemadmodum nec ipsa sine tactu, quae per σύμ¬ ρυσιν: & concretionem, ac per introductionem actus & forme aboletur. Caeterum obseruandum est ex mixtura sicci & humidi, imprimis concreta dici corpora, deinde mollia aut dura: Quorum concretorum, triplex est differentia. Nam uel est humor aqueus qui concrescit, uel est siccum quiddam terrenum, uel mixtum exutrisque. Haec etiam alias funduntur, alias siccantur, alias humectantur, alias mollescunt. Incoagulabilia sunt autem, quae sicca sunt & ignea, ut mel & mustum: & quae sunt humida aerea a praedominio, ut oleaginosa. Quare haec etiam non sunt elementa, neque materia istarum perpessionum. Corporum autem quae concrescunt & indurantur ex Arist. alia ex calore ita afficiuntur, alia a frigore: A calore quidem humorem exsiccante, a frigore uero calidum exprimente. Quae Ad Aubertum. igitur coagulantur a calido per absentiam humidi, soluuntur a frigido, quod humidum iterum ingredi facit, ut sal. Quae autem caloris priuatione concrescunt, soluuntur a calido iterum ingrediente, ut metalla. Quicquid enim dissoluitur liquescens, aut igne liquescit, aut aqua. Quae liquefacit aqua, concreta fuerint ) a calido siccoque, id est igneo calore, oportet: quae uero liquefacit ignis, aut quorum concretionem aliqua ex parte soluit, ( ut cornu ) a frigore coalescunt: siquidem contrariorum effectuum contrariae sunt causae. Et quoniam calore liquescunt metalla, illa etiam frigore tanquam causa effectrice primo concrescant, necesse est: de quo Philosophorum Chymicorum nullus dubitat, quanuis, ut loquitur aliquando Aristoteles, experientia contrarium nobis demonstret: sal enim etiam calore concretum, igne ipso solui potest & liquefieri, ut sum sepius expertus, diciturque illud sal fusibile. Neque Albertus Magnus summus Philosophus reprehendi debuit a nostro Auberto, quod uim metalla efficiendi referat ad calorem, quum de solo calore minime intellexerit Albertus, ut ipse putat. Sciendum est igitur teste Aristotele, res causa frigoris pati magis dici, quam agere: quia uidelicet frigus est proprium patientium elementorum, nempe aquae & terrae, quae ambo natura sunt frigida. Etenim non aliunde recipiunt frigus quemadmodum calorem, sed remotione caloris suapte natura refrigescunt, nec refrigerantur externa causa, sicut aer & ignis. Quare licet frigus in mixtis uim efficiendi obtineat: ad corrumpendum tamen magis ualet, quam ad generandum. Idcirco non ita reprehendendi sunt Chymici, etiam si dicant naturam ad procreationem metallorum egere subterraneo calore, tanquam effectrice causa efficaciori, qui misceat, mutet, disponat, digerat, ac coquat ipsorum materiam, ac tandem longo temporis ptotractu, ipsam in aurum informet tanquam in ultimum finem. Neque eos eti ani criminari in eo oportuit, quod uim aliquam ad corporum coelestium influxum referant. Illorum enim sententiam confirmat Arist. lib. de coelo & mundo, Ad Aubertum. & lib. de causis proprietatum elementorum, his uerbis: " Quia prima, inquit, prin¬ " cipia mouentia ad generationem & in¬ “ troductionem forme in unaquaque re, “ sunt stellae & corpora supercoelestia? “ per motum & lucem. " Ipsa enim sunt, “ quae primo mouent mota ab intelligentiis, ad naturam generationis & corruptionis perficiendam, ad conseruationem specierum, & ab iis datur forma & perfectio, & ut uult alio loco, sol & homo hominem generant. Neque ex hac ratione recte concludit Aubertus Chymiae artem uanam esse, si ui stellarum coalescant metalla, quum Chymicis hac ui coelesti frui non liceat. Credunt enim illi cum Philosopho, si motu & luce corporum coelestium, ipsorumque situ ac aspectu, introducuntur formae in inferiora, idem per consequens & in metallis contingere. Sed id fit tanquam ex causa generali ac ualde remota: propinquiorem enim, ut diximus, habent alteram efficientem causam, nempe calorem, cuius ui metalla concreta in uisceribus terrae disponuntur, digeruntur, ac perficiuntur. His ergo explicatis uidendum quo tendat Aubertus, & quinam sit ultimus ipsius scopus. Chymistarum laborem cassum ac irritum esse uult, quem in perficiendis metallis ipsi suscipiunti negatque aes, stannum, ferrum, aut plumbum ( quae imperfecta ab ipsis dicuntur ) ulla arte perfici, conuertique in aurum & argentum posse. Ac primo quidem; inquit, constat illa quatuor metalla esse perfecta: Imo uero nos imperfecta esse paulo ante demonstrauimus multis de causis: neque negari potest, quin arte & leuiori preparatione, in sua specie illa perfectiora & prestantiora reddantur. Recte igitur Arist. „ 4. Meteor. cap. 6. " Sed ferrum quoque „ inquit, elaboratum liquatur, ita ut hu„midum fiat, & rursus concrescat. Nec „ secus chalybem facere consueuere. Fer„ri namque faex subsidet, atque in imum „ secernitur: ubi autem saepe defaecatum „ fuit, ac purum, mundumque euasit, fit „ chalybs. At ferrum eo praestantius est, „ quo minus habet excrementi. " Sed missam faciamus autoritatem, quum rationibus. Philosophicis hoc ipsum antea satis euicerimus, quibus satis superque solum aurum perfectum esse commonstrauimus, caetera uero omnia, imperfecta. Addit praeterea Aubertus, ut impossibilem reddat transmutationis artem: Ea quae arte perficiuntur; & formantur, artificialia esse, metalla autem nominis notione ac essentie definitione, naturalia esse, Mineralia enim sunt, inquit: Illa autem a solo naturali principio ducuntur, ergo naturalia sunt, idque ex Aristotele. Naturalia enim effectionis sue principium in se habent: quae uero per artem efficiuntur, minime, sed extrinsecus & ab aliis obtinent. Addit ut summatim absoluat; arte nullam naturalem indi formam, ex quo metalla nulla haberi artificialia concludit. Age igitur nostrum est officium ista euertere, ut tandem ueram esse Chymicam artem demonstremus, quae naturam ipsam imitando metalla transmutet. Diximus supra ea dici imperfecta, quae sunt in motu ad eam formam ad quam ultimo destinantur: perfecta autem, quum peruenerunt ad finem motus. Et quoniam solum aurum ad ultimum terminum motus peruenisse, & formatum secundum ueram naturae intentionem iam nos ostendimus: ideo ipsum solum perfectum, reliqua uero quae sunt in motu ad formam auri, imperfecta esse conclusimus: quorum tamen perfectionem ipsa natura semper persequitur in suo sinu, ut illa tandem, sed longo temporis protractu in aurum conuertat. Hoc autem possunt metallici effossores testari, qui in centum pondo plumbi, reperiunt aliquot uncias argenti optimi, quod illis pro maximo lucro habetur. Sed & in fodinis nonnullis aeris, inuenitur quoque aurum, sic & in argentifodinis: quod ubi compererunt istarum rerum periti, uel quoties argentum imperfectum inueniunt, propter indigestionem, fodinas occludere consueuerunt, consuluntque ut per triginta annos aut plures ita dimittantur, donec fiat perfecta concoctio a calore subterraneo. Hist. li. 33 cap. 4. Sic etiam scribit Plinius, in auro ipso argentum uario pondere inesse, alibi dena, alibi nona, alibi octaua parte. In uno tantum. inquit Gall. metallo, quod uocant Albicrarense, uicesima sexta portio inuenitur, ideo caeteris praeest, quod fit secundum minorem aut maiorem naturae digestionem, ut coniicere licet. Cum enim est completa digestio, tunc aurum inuenitur obrizum, purissimum, & uere perfectum. Ex quibus patet metalla, quanuis sint in quodam termino motus, non tamen esse in ultimo, ipsaque in uia & transitu esse ad aurum tanquam ad solum perfectum. Ubicunque etiam aliqua inuenta est uena metalli, non procul inuenitur alia: Hist. li. 33. cap 6. unde etiam metalla Graecis ex Plinio uidentur dicta esse, quasi μὲτʼ ἄλλα, quod alia post alia inueniantur. Sed dicet in hanc sententiam Aubertus, Si per ulteriorem decoctionem imperfecta reducantur in aurum a natura, cur non expectatur a fossoribus illud tempus, praesertim cum si hoc contingeret, multo uberiorem ex ea re quaestum sint habituri? Respondemus, quaedam esse quae metallorum generationem diuersam faciant, non solum in specie, sed proprietatibus & accidentibus secundum regiones & loca in quibus oriuntur. Quemadmodum & diuersificantur animalia, ut scri bit Aristot. 6. de animalibus. In Aegypto enim scorpiones non sunt uenenati, aliis in locis contra: & triticum temporis spatio secundum ipsa loca degenerat in siliginem, contraque siligo in triticum. Sic de metallis dicendum, quae quanuis destinata sint a natura ad finem illum, nempe ut fiant aurum: tamen pro regionum & minerarum diuersitate, ipsarumque corruptione, quaedam possunt ad suum perfectionis gradum perduci, ut fiant aurum: quaedam remanent in tramite imperfectionis, secundum etiam diuersitatem, digestionis & depurationis. Debiliore enim calore, natura quaedam coagulat indigesta, ut plumbum & stannum: quaedam adurente ac superfluo calore, ut aes & ferrum: quoddam contra propter ipsius caloris penuriam & agentis defectum non concrescit, ut argentum uiuum. Lunam denique calore satis temperato, longe uero temperatissimo Solem, ipsa natura producit, minime egentem aliqua operatione qua perficiatur, ut qui sit assecutus ultimum finem & complementum. Nam, ut inquit, Aristoteles „ secundo de coelo & mundo: Bonum complementum illud, unum est, quod non indiget operatione, qua fiat " bonum: “ & perfectio omnis rerum est in eo po¬¬ “ sita, ut suscipiant ultimum illius com¬ “ plementum. " Quoniam ergo imperfecta metalla non peruenerunt ad illum ultimum finem perfectionis & complementum propter causas praedictas: ideo indigent operatione artis, cuius auxilio naturam ipsam imitando, illa tandem perficiantur, ac ultimum finem assequantur, ad quem ordinata sunt a natura, nempe ut fiant aurum: Nam ut scribit Philosophus secundo. Ethicor. " Omnimodo quidem ars aliqua perficit, “ quae natura non potest operari, alia ue¬ “ ro imitatur. " Sic arte adiuta natura, flores fructusque suos arbores producunt, etiam hyberno tempore in regionibus frigidis, quod ex se sola nequaquam praestaret natura; ut uidere est Heydelbergae in hypocausto Comitis Palatini, & multis aliis in locis. In toto autem Chymiae opere, quod naturam omnino quiescere, & solam artem subiectum mouere dicit Aubertus, falsissime dicitur. Nam ratione naturae agentis, Chymia est opus naturale, siquidem materia illud ipsum est, quod decoquendo appetit, retinet, digerit, expellit, permiscet, corrumpit, generat & informat, praecepto Dei Omnipotentis, suo tempore lapidem, cum quo natura informat metalla per ipsam permixtionem. Ratione autem ministerii, Chymia, fateor, est opus artificiale, non quod ars corrumpat, generet ac informet, sed hactenus solum quod hoc totum subministret naturae operanti, quod sola per se alias efficere non posset. Natura enim ad generandum aurum duplici modo operatur, uno, per se & primo, quum in mineris propriis & ex suis principiis aurum generat; quo modo impossibile est artem imitari naturam. Secundo operatur per se, sed non primo, uidelicet quia primo generat aliquod imperfectorum ex iisdem principiis in sua minera, ipsumque ultimo conuertit in aurum: quo modo ars ipsam sequitur naturam, in eo quod ex imperfectis metallis, sicut & natura ipsa, aurum tandem procreet. Ex his patet aliquid ex aliquo fieri dupliciter, scilicet mediate, & immediate, cum secundum Arist. li.9. Meta. plures possint esse materiae eiusdem rei, nepe mediata, & immediata, quanuis oporteat mediatam materiam ultimo reduci ad immediatam: alio enim modo ex materiis diuersis res diuersae producerentur. Quoniam igitur ars mediatam & immediatam eandem assumit materiam, quam & natura, illamque mediatam ultimo ad immediatam reducit, ut & ipsa natura, habetque unum & idem agens, quod ipsum argentum uiuum expoliet, ac tandem ipsum transformet: & sit artis idem finis ac naturae, nempe ut ex unione istius formae cum sua materia aurum tandem generet: non dubium est artem, naturam ipsam imitando, in omnibus ex imperfectis perfectum metallum conficere posse, quemadmodum & ipsa natura conficit, ut supra diximus. Quorum cum causae sint omnes eaedem, necessario & ipsa eadem esse, eosdemque producere effectus est necesse. Neque eos censeo excusandos, qui subiectum Chymicorum Philosophorum quaerunt in uegetabilibus: Illorum enim operatio est inanis, quoniam non potest fieri generatio, nisi ex proximis conuenientibus & immediatis. Alii in rebus animalium operationes suas impendunt, praesertim in ouo, quod opus suum, quadam moti similitudine ouorum, Chymici Philosophici ouum, appellarint: dixerintque ipsum ouum, quemadmodum & elixir, quatuor elementa continere, cuius corticem terram appellant: pelliculam, aerem: albumen, aquam: & uitellum, ignem. Sic etiam iidem Philosophi lapidem suum aenigmatice dixerunt unum esse in tribus, & tria in uno, quod in se contineant corpus quod stat, animam quae uiuificat, & spiritum qui tingit. Haec aenigmata qui non intellexerunt, sibi persuaserunt ouum esse Philosophorum lapidem, quod tria in uno contineat, nempe corticem, uitellum, & aquam, ideoque tandem concluserunt, ouum esse unicam illam materiam a Chymicis requisitam, non minus quidem decepti quam alii, non animaduertentes minime quadrare hanc materiam educendo in de metallo. Homo enim hominem generat, & bestia, bestiam. Hoc quia expertus est suo cumdetrimento ( ut accepi ) bonus Aubertus, qui oua Philosophice decoquendo, centenos aliquot decoxit aureos, cauillatur artem, quasi illum fefellerit: immerito quidem, quum ipsemet potius aber rarit, nec praestare ipsius culpam ars teneatur. Genus enim debet iungi cum genere, & species cum specie, & unumquodque germen respondere suo semi ni, ut supra diximus. Non desunt alii qui sui Elixiris materiam quaerant non in uegetabilibus aut animalibus, sed in rebus subterraneis & propinquioribus. Dicunt enim artem naturam imitari, ideoque ex iisdem principiis ex quibus & natura operatur, censent esse laborandum, argentumque uiuum & sulphur, quae audiunt metallorum proximam esse materiam, decoquunt. Sed perdunt miseri, oleum & operam, quum argentum uiuum Philosophorum, non sit illud uulgare, nec etiam commune sulphur, ut iam dixi. Ecquis enim posset in mensura & proportione debita consequi intentionem naturae? nemo profecto: Deinde argentum uiuum si uel minimo igni admoueas, exhalat, ac etiam mixtum secernitur, & sulphur etiam non difficulter, quum tamen horum amborum coniunctio sit necessaria ad finem usque digestionis in genratione metallorum. Sic falluntur quotquot in marchasitis, tutia, antimonio, arsenico, auripigmento, lapidem illum quaerunt, cum sit uel sulphur inseparabile omnino, & tamen debeat separari ultimo, ut iam diximus, uel minori igne cum separetur, subiectum non esse Philosophicum satis denotant omnium Philosophorum scripta. Errant etiam qui marem Solem censent accipiendum, & foeminam Lunam, quae duo amalgamant ( liceat enim artis uocabulis uti ) cum uulgari Mercurio, & ex tribus unum faciunt, illaque decoquunt Chymice; sublimant, & ex illis tandem animam eliciunt, quam ultimo fixare conantur. Nam a Philosophorum scriptis discedunt, qui fatentur omnes uno ore, agens iunctum esse & proportionatum a natura in mineris, cum sua materia: dicuntque unicam esse rem, in qua sunt quatuor elementa bene proportionata, ut ibi sit figens & fixum, tingens & tinctum, album & rubeum, masculus & foemina simul composita. Est ergo, ut etiam supra iam diximus, quaedam tertia natura communis & alterata ex diuersa commixtione, & digestione sulphuris & argenti uiui, in qua est uis mineralis ad generandum mixtum: quae duo agunt & patiuntur ita inter se perpetuo, donec traducantur a forma corporum imperfectorum primo generatorum ( non separato adhuc agente a sua materia ) in formam aliam, & tandem peruenerint, continuatis digestionibus & purificationibus, ad ultimam illam & uere perfectam formam, quae est forma auri, in qua est ultimus terminus motus, ubi etiam agens omnino a sua materia separatur. Hoc quid sit multi quaerunt, paucissimi inueniunt, aut si inuenerunt, praeparationes ignorant & intentiones Philosophorum, quorum medicina ex illis solum elicitur per artem, in quibus habitat potentialiter per naturam, & in quibus perfectio primae materiae, omniaque metalla reperiuntur. Philosophici lapidis operationes. I. Calcinatio Ii. Hanc autem illi postquam inuenerunt materiam, primo calcinandam censent, & ab omnibus suis sordibus purgandam, calorem restituendo, humoremque innatum conseruando. Nam in calcinatione Chymica nulla debet fieri corporis diminutio, imo potius multiplicatio. Solutio. Iii. Deinde calcinatam materiam, ipsius crassitiem attenuando, in quandam liquidam substantiam ac in suam primam materiam reducunt, quam uocant aquam mineralem, quae manus non madefacit. Tuncque fit unum in genere, in numero non item: cuius Solem appellant patrem, matrem Lunam, & mediatorem Mercurium: & alteratur corpus sua propria forma, sed noua illi inducitur immediate, quum nihil in rerum natura omni spoliatum forma reperiatur. Element. Hoc facto separant ex ipsa iam soluta quatuor elementa, illaque diuidunt in duas partes, in ascendentem aut spiritualem, & inferiorem siue terrenam: separatio. quae duae partes sunt unius tamem naturae, nam inferior est fermentum ipsam figens, & superior est anima totam ipsam uiuificans. Harum tamen diuisio est necessaria, ut facilius transmutentur tandem inter se omnes, & pars terrena transeundo in aquam, nigrescat, & aqua postea transeundo in aerem, dealbetur, & aer in ignem conuertatur. Iiii. Coniunctio U. Putrefactio. Separatione elementorum facta, coniunctionem faciunt aquae & aeris cum terra & igne, ut unumquodque elementorum in altero dispergatur, seruata proportione: tribuuntque hac ratione mari tres partes aque suae, foeminae uero nouem: & tunc simile suo simili applaudit, & par pari gaudet, propter concupiscentiam adhaerentiae materialis maxime & forme sulphureae. Haec ita coniuncta put refaciunt, humido tamen calore ( ne igne accenso, mercurius separetur, uel in altum feratur propter naturam suam spiritualem, ut hac corruptione alteretur materia, & elementa naturaliter diuidantur, & regeneratio subsequatur. Nihil enim nascitur uel crescit, ne inanimatum qui dem, nisi putrefactione facta. Ui. Coagulatio. Post putrefactionem, ad coagulatio- nem accedunt, atque eodem calore temperatissimo perpetuo materiam alterante tam intrinsecus quam extrinsecus operantur, donec materia albescat & perlarum referat similitudinem: fitque tum spirituum uolatilium cum corporibus confixatio ac uera congelatio. Albam hoc spinam uocant Chymici Philosophi, & sulphur album incombustibile, quod nunquam ab igne recedit. Uii. Cibatio. Uiii. Ad cibationem denique se conferunt, nempe ad subtilis ingrossationem & crassi subtiliationem, commiscendo aquam suam cum cinere, & lac suum cum terra foliata, moderate quidem, ut sic albedo & rubedo, bonitas & quantitas & uirtus ipsius crescat & augeatur, atque coquendo & iterum coquendo materia nutriatur. Tunc materiam sublimant; Sublimatio. sublimatione tamen non uulgari, illamque sic ab immunditiis omnibus expurgant, corpus extollendo, ac ipsum spirituale & spiritum corporalem ac fixum reddendo, salsedinemque sulphuream minuendo, ut totum dealbetur ac citissime liquefieri possit. Ix. Fermenta- tio. Absoluta sublimatione materiam fermentant, spiritum cum sua terra dealbata, & calce tanquam cum suo fermento coniungendo, aut animam cum corpore incorporando. Non enim possunt ostendere suas uirtutes permanentes, accidentia spiritualia, nisi cum corporibus fixis coniungantur, tanquam cum fermento quod reducit sibi appositum ad sui naturam, colorem & saporem, per mutuam hanc & communem corporis & spiritus impressionem, sine qua opus perfici non potest, quemadmodum nec pasta sine fermento fermentari. X. Exaltatio. Xi. Ad maiorem autem nobilitatem materiae, illam exaltandam censent spiritum augendo, terramque sublimando & subtiliando, per naturalem rectificationem, omnium elementorum circulationem & ueram graduationem ipsorum, donec ad perfectum amplexum reducantur. Augmentatio. Tunc Salamandram suam solutionibus & coagulationibus reiteratis in uirtute augent: & cum nouo fermento in uirtute & quantitate, idque in infinitum. Ultimo faciunt proiectionem super imperfecta, ponderis unius supra plura, secundum medicinae perfectionem. Xii. Proiectio Uide Plin. Quanto enim magis subtiliatur & tingitur, tanto abundantius operatur: & sic naturam imitando, imperfecta metalla perficiunt, ac in Lunam & Solem conuertunt, ex propriaque ipsius materia purificata arte, & subtiliata, deinde decoctione & digestione fixata, donec in album, & tandem in rubrum prodeat colorem: uolatili sque rursus facta, & iterum fixa, donec ingressum habeat & perfecte tingat, suam conficiunt medicinam; suumque puluerem, quem lapidem Philosophicum uocant: Idque uariis operationibus, diuersis rebus, pluribus uasis, multisque fornacibus, ut ex praedictis, artis imperiti forte coniicient: quum tamen uero Philosopho, in toto hoc magno licet opere, sit unica operatio, unicaque uia, res una, uas unum, solus ignis, solaque fornax, ut omnes illi uno ore fatentur. Haec autem omniaobiter annotare uolui, quo Magistri Auberti de Philosophorum lapide sententiam euerterem ( de rebus enim ignotis cuilibet fas est imperitiam suam pro dendo, nugari ) & ut nudam tum auri tum argenti formam abstractam a suo concreto ( quod tamen ipse existimat ) materiam non esse Philosophicae medicinae demonstrarem. Sed ( inquit ille ) ex quanam re componatur lapis, non curo: attamen quum ens non sit naturale, naturalem etiam formam induere non potest, sed artificialem solum & fucatam. Possum ego hic prouocare ad multorum insignium uirorum testimonium: sed ratione potius existimo nitendum esse: Dico igitur metalla uere transmutata, cognosci perfecta, non per formam ipsorum preexistentem aut introductam, ( hoc enim est impossibile ) sed per accidentia, proprietates, & passiones quae sequuntur formas: Itaque si in transmutato metallo illa omnia quae in uero reperiuntur, in quouis examine, certe ipsa habere formam non fucatam, sed auri uel argenti mineralis iudicandum est. Nam id quod efficit operationem oculi, est oculus, & e contrario, ut scribit Philosophus 4. Meteor. Praeterea lapidem Philosophorum naturalem esse demonstrauimus, ex ipsius efficiendi ratione: idque mediante agente naturali, scilicet igne, cum colore suo naturali, odore, & forma naturali: quae sunt formae accidentales, sequentes suam determinatam substantialem formam, arte administrante sibi materiam. Ars enim est connexa cum natura, quoniam artis principium est ipsa natura, ut scribit Philosophus 2. Phys. Qua ratione ars potest dici naturalis, naturaliaque ipsius opera, naturales itidem formae. Naturales enim formae dicuntur dupliciter: nempe aut quum natura sibi praeparat materiam, & praeterea introducit formam, ut in homine, & lapide: aut cum ars sibi subministrat praeparatque ( non ultima tamen praeparatione ) materiam, quam natura tamen disponit & praeparat ad ultimum usque: formamque in eam introducit, ut in generatione cerusae & minii uidere est. Neque nouum est quod ars in multis sequitur naturam, multaque naturalia arte componi & perfici possunt: quod etiam innuit Arist. 4. Metaphys. de Colchotare & Calchanto uerba faciens. Natura enim, inquit, in mineris atramentorum generat atramenta: modum autem generationis ipse ostendit. Testatur tamen paulo post illa duo Ad Aubertum. atramenta etiam arte componi & perfici posse. Ars enim, quum sit imitatrix naturae, ut scribit 2. Metaphys. assumendo substantiam ferri aut aeris ( ex quibus naturaliter illa fiunt ) illamque ministrando nature, solutionibus, distillationibus & coagulationibus reiteratis, illa tandem ingeniose perficit, & ita perfecte quidem, ut habeant easdem proprietates & operationes actiuas & passiuas, quales habent & mineralia illa duo atramenta. Idem & in confectione salis cernitur. Reperitur enim alius mineralis, ut in Polonia, alius est factitius, ut in Gallia: easdem tamen habens proprietates & passiones quales mineralis, qua ratio ne & uere naturalis dici potest, & eius forma etiam dici naturalis & uere perfecta. Sic quoque de metallis sentiendum. Nam quemadmodum propriae materiae defectus est potissimum in causa, cur ex re quapiam non gignatur altera ei similis: sic si materia idonea inuenta est, causa est praecipua cur ex uno alterum ei simile producatur. Itaque quoniam arti transmutatoriae est possibile inuenire eandem auri & argenti matoriam omnino naturalem, id est tertiam illam naturam, argentum illud uiuum uidelicet, cum sulphure suo coagulatum & commixtum: sitque facile ipsam naturam sequi & imitari in suis operationibus, quoniam ipsa suauissimo calore decoquit & digerit illam materiam, donec in ultimo termino motus, ab ipsa eius agens separetur, nempe extraneum sulphur: consequitur ex parte & agentis & propriae ac naturalis materiae, artem dici & possibilem & uere naturalem. Sed tandem ad istud argumentum confugiet Aubertus: Si auri argentiue speciem introduceret lapis ille Philosophicus, illud sibi assimilaret, atque alium hoc modo formaret lapidem Philosophicum. Respondeo hanc metallorum conuersionem esse ipsorum reductionem ad quoddam medium, nempe ad temperationem, & aequabilitatem illam summam ( quae in solo auro reperitur ) in substantia, colore, digestione, fusione, sonoritate, & aliis proprietatibus. Haec sufficient hactenus a nobis disputata, non ut de existimatione Auberti caeteris in rebus quicquam Ad Aubertum. ham, sed ut eum, & qui eius libellum dicteriis suis ornandum putarunt, ostenderem tot acerbis conuitiis immerentes proscidisse. Denique ut ueritati patrocinarer, cuius & ipsum studiosum esse oportet, si bonus est, qualem eum esse arbitror. Neque enim haec sunt a me excogitata, sed a doctiss. li. natural. uiris pro dita, certissimisque argumentis confirmata: Histor. 33. cap. 4. qui ex auripigmento aurum perfectum factum fuisse scribit. ne me quisquam existimet illo- rum sola autoritate uti, quae tamen nec ipsa debuit ab Auberto contemni. Quis enim illos existimet uel temere uel mala fide illa nobis arcana, iureiurando etiam sancta, reliquisse? Hanc igitur ipsam Philosophiae partem, quam usque adeo acerbe lacescit, improbat, cauillatur, ausim ego contra affirmare, nunquam satis laudari ac pro meritis praedicari posse, siue ipsa sola naturae miracula, quae ex abditissimo suo sinu eruit, iuuet nos contemplari, siue utilitates illius spectemus, quae pene sunt innumerabiles, praeter illa infinita quibus artes plurimas illustrat. Nam ut caetera praetermittam, uel solius lapidis Philosophici uirtus ea est, ac praeresponsio stantia, ut plerisque sanandis morbis sufficiat, & ueras ac exquisitas medicamentorum praeparationes commonstret: sed haec iis sordere mirum non est, qui impurioribus sunt assueti, aut quibus unica consuetudo ius facit. Ego uero istiusmodi homines commoneo, uel ut discant meliora, uel ut melius institutis non inuideant, uel saltem ignota non reprehendant: sin minus, nihil tamen eorum conatus morabimur, quia futurum scimus, ut obtineat ueritas, & illas tandem tenebras suo fulgore dispellens, singula cuiusmodi reipsa sunt; patefaciat.