De Uadis. Dialogus Inter Naturam Et Filium Philosophiae, Accedunt Abditarum rerum Chemicarum Tractatus Uarii scitu dignissimi ut uersa pagina indicabit. Autore & Collectore Bernardo G. Penoto A Portu S. Mariae Aquitano, Reipubl. Franckatallensis D. Physico. Uno, Omnia Francoforti, Apud Io. Saurium. Sumptibus Ioannis Regis. Ciɔ Iɔ Xcu. Eorum Quae In Hoc Opere Continentur. 1 Epistola dedicatoria, in qua de uiribus pulueris Physici agitur. 2 Praefatio Apologetica, qua probatur Chrysopoeiae artem ueram esse. 3 Dialogus inter naturam & filium Philosophiae per capita ordine diuisus. 4 Diuersa diuersorum Metallorum uocabula quibus usi sunt ueteres ad artem celandam. 5 Georgii Riplei duodecim portarum Epitome, quantum fieri potuit, breuissime duobus modis concinnata. 6 Alberti Magni breue compendium de mineralibus. 7 Regulae philosophicae quibus ad notitiam rerum abditarum peruenitur. 8 Compendium perutile rerum subterranearum ad proximam metallorum materiam dignoscendam. 9 Isaaci Hollandi de opere philosophorum fragmentum haud spernen10 Quaestiones tres de corporali mercurio, An arte ex corporibus perfectis extractus, suo corpori commixtus, faciat ad generationem lapidis physici, sicut quorundam est firma opinio. 11 Ad uarias quaestiones responsio. 12 Quinquaginta septem Canones, de opere physico, quibus ars lucidior fit. 13 Summa totius operis est uera auri mercurii extractio cum sua historia. Non nisi per magnos ad praemia magna laboret Itur, & ignauis nulla corona datur. Ci Epigramma Ad Auctorem. Pergin Porte senex rimarier abdita rerum, Quaeque suo in gremio continet uber humus? Uiua metallorum te uirtus attrahit ad se, Ceu magnes ferrum ui penetrante rapit. Tu contra allectas rudioris corda iuuentae, Naturaeque aperis dia reperta catae. O te munificum, qui non abscondere tantas In scrobis occulto diuitias & opes, Uerum publicitus gestis emittere in auras, Et ditare tuis saecula nostra bonis! Pectoris ingenui est, quod scis callesque peritus, Sponte sine inuidia notificare aliis. Haidelbergae, anno 1595. Ac Fortissimo Principi Deno ac Deno Ernaesto Friderico Marchioni Badensi & Hochbergensi, Landgrauio Susenbergensi Deno in Rotelen & Baden Weiler Deno meo clementissimo. Laudabile & egregium eorum esse institutum ( Princeps Illustrissime, Herosque fortissime ) qui nihilantiquius & praeciosius habent, quam ut quacunque ratione ualent posteritati consulant. Quare neque ego in huuis mei libelli editione, uel tantillum unquam dubitassem, nisi iamdiu expertus essem eos qui in isto genere scribendi aliquid audent omnis generis irrisionibus, ( utinam non etiam iniuriisexpositos esse, ) quod plerorumque mentibus infixum sit, paucos ex secretioribus physicae quam Chymiam uocamus studiosis, aliquid praestitisse, quod laudari poßit. Sed uana, ficta, & falsa omnia, astutissimis fraudibus proposuisse, ut a uiris bonis pecuniam exugerent Et reuera seculum hoc impostoribus plenum esse, qui nec ipsis Principibus, nedum aliis parcunt, facile illis cononcesserim: Sed quod sine discrimine, bonos cum malis damnant, in eo iudicium requiro: cum ueram a falsa scientia discernere nequeant. Hanc tractare solent sophistae, qui aureos montes pollicentur istam exercent qui uel metallorum considerationem docent uel medicinarum praeparationem tradunt. Horum in numero cum me quoque esse ingenue fatear. Nullum non lapidem hactenus moui, ut diuina haec scientia in lucem maximo cum multorum commodo prodiret. Nec tam ad Chrysopoeiam unquam respexi, quam ad humani corporis sanitatem. Etenim puluis siue elixir philosophorum, propter abundantiam suae temperatae caliditatis, morbos omnes curat: siue pulueris, siue olei forma sumatur. Quamuis olei forma praestet. Per os enim sumpta facilius digeritur & concoquitur, ac in chylum aut sanguinem conuertitur. Super uulnere uel ulcere facilius penetrat & partisuocurrit, quam si pulueris consistentia applicetur. Intelligendum tamen medicinam esse, quae iungi & incorporari debet medicamentis, ad morbos quibus eam adhibere uolumus curandos idoneis. Sanat podagram, febres tollit. Cancrum, lupum, Antiqua, ut uulnera inueterata. Per os sumpta calculos comminuit, uentriculum purgat. Hepar refrigerat, pleuritidem tollit. Pulmonem restaurat. Iuuentutem conseruat, seniumque remouet. Calorem naturalem auget, quo aucto uidetur senex ad iuueniles annos redire. Est itaque uerus fons iuuentae ad conseruandum hominem ad cultum Dei sanum usque ad tempus unicuique praescriptum quo debitum naturae exoluendum est, cui obnoxii sumus. Allucinantur plurimum illi qui arbitrantur hanc artem nos solum inuestigare ditescendi gratia, cuius finis & scopus est, potius ad sanitatem tuendam Quondam sublimia ingenia philosophorum atque generosae Regiae mentes occupabantur studiosissime indagatione excellentissimarum secretioris philosophiae, & Mysteriorum naturalium, quib toti suo po pulo & belli & pacis tempore fuerunt praesidio. Haec uere philosophandi Dux, in qua & rerusecreta rimarilicet & arcana facile amplecti. Haec bonis, haec sapientibus, haec doctis uiris. Haec Principibus, haec Regibus atque Imperatoribus digna exercitatio & honesta uoluptas, prae cateris appetenda. Quae cum ita sint, non ueritus sum uaria quae edita sunt opuscula magnis Principibus dedicare, ut anno praeterito, Serenißimo Electori Palatino Illustrissimoque principi Christiano Anhaldino duo, Alterum de uera praeparatione & usu medicamentorum Chymicorum. Alterum de Sale Nitro & de uiribus auri potabilis inscripsi: qui tractatus serena admodum fronte a tantis Principibus quod resipsa docuit, excepti fuerunt. Quare cum & hosce non minus utiles tractatus publicos facere decreuissem. Tu imprimis fortissime Principum, qui non solum Marti litas, sed Mineruae etiam tanquam Hercules ambidexter sa cra facis, dum optimarum artium studia omni conatu promoues occurristi. Interque Chymia postremum locum non obtineat. Hosce libellos, qui praecipua tantae scientiae capita explicant. Tuae Celsitudini ingratos non fore mihi plane persuadeo. Tibi igitur eos ( qua par est reuerentia ) inscribendos censui: qua inscriptione patrocinium accipient: Et tanti nominis splendore illustrabuntur: Uetus enim illud est, multa ideo praeciosa uideri, quod sint templis dedicata. Uale Principum clarissime & ex animi sententia rem gere. Deus Opt. Max. tuam Celsitudinem cum coniuge quamdiutissime florentem ad nominis sui gloriam seruet. T. Celsitudinis Obsequentissimus Bernardus G. Penotus a Portu S. Mariae Aquitanus Franckentallensis D. Physicus. Qui puros sophiae uidere fontes, Arcanos Chymiae tenere calles, Fructus Hesperidum suaueolentes, Necnon Aesonidum referre gemmas Exoptas, ueteres legas nouosque. At scriptis ueterum nouisque lectis Magno quod fuerit labore partum. Longa quod fuerit die petitum. Ingenti fuerit quod aere oblatum Angustus dabit hic tibi libellus, Non magno tibi comparatus aere. Magno non animi labore lectus. Longo tempore non tibi relectus. Et cessas ueterum libris nouisque, Hunc aequare, licet breuem libellum. A. Fagi. Candido Bernardus G. Penotus S. Mariae Aquitanus Reipub. Franckatallensis D. Medicus, spiritum synceritatis, intellectus & solertis laboris cum salute precatur. Non defore multos ( candide lector ) sat scio quibus huius libelli editio, noua uideri possit, quique Mysteriorum naturae secretorumque thesauri publicationem damnaturi sint. Illud Euangelii occinnantes: Nolite margaritas porcis proucere. Item illud Autoris: Non tamen haec commune omnibus, sed nobis solis nostrisque scribimus, a communi autem plebe muroque forti, seraque firma secludimus: Alii non quidem prorsus id arguent, sed tempus nondum uenisse, quo talia publicari debeant, asserent. Reperiuntur dubio procul & nonnulli ( prout hodie infinitum maledicendi cacoethes est ) qui mihi, quo iure Mysteria haec pandam, cum eorum autor non sim, obiecturi sint. Alii denique signa possent, quibus artem ueram esse, ut mihi credatur, probem: Scio scio inquam & expertus sum ipse, dum haec ederentur, fuisse quosdam adeo nasutos, adeo ueteratores, adeoque omni humanitate exutoscinicos, & quacunque ratione poterant editionem impedirent: Et nunc plurimum obloquentes, latrare non desistant. Uerum cum eorum latratus praeter rationem insanire uideam, nihili faciendos esse ipse censeo. Arcana pandere haud con tra Deum aut proximum esse. Magna certe laus est tanta erga Deum ac proximum duci pietate, ut neque Dei maiestati in suis magnalibus, dum publicarentur, detrahatur quicquam: neque proximi bonis, quae uel occultando supprimi, uel sinistre interpretando impediri, aut certe negligenter edendo perturbari potuissent, ulla in parte inuideatur. Sed ne longus uidear in scribendo, primo latratui respondeo. Nam quod ex Euangelio proferunt id in eum sensum trahunt, ac si soli ipsi homines essent, solique digni sint haec praeciosissima Dei dona, acuere margaritas habere, omnes autem alii porci sint, & his bonis indigni. Nos uero qui haec edimus ac fures simus, & bonorum dissipatores? Sed audi quaeso quid dicam nimirum omnes quidem qui amore Dei & charitate proximi accensi gaudent, & desiderant mysteriorum arcanorumque cognitionem adipisci: Oblectio num responsio. quorum in numero te quoque ( lector ) collocamus, homines esse. Nos uero qui haec huiusmodi uiris communicamus, fideles dispensatores mysteriorum Dei, illos autem ipsos qui haec proximis inuident & in coenum suae ipsorum inuidiae conculcant, porcos esse: quod more porcorum, etiam meliores fructus auidissime & inuidissime stercoribus misceant & deuorent. Quod ex autoribus citant, proptercane edi non oportuit, quia horum tractatuum autores non in commune sed sibi suisque scripserint? Nonne Aristoteles Alexandro Macedonum Regi, se sua physica ita edidisse respondit ac si non essent edita? Igitur ne non imprimentur libri Aristotelici? absit. Quid Arabs ille philosophus ut Rex soler. tissimus Geber? imo ideo haec & similia in publicum emittenda sunt, ut quia obscure ad omnium utilitatem scripta sunt, omnium Geber rex & philosophus. An non ita scriptum reli- quit: Nobis solis artem per nos solos inuestigatam edidimus & non ab aliis, & c. An ergo propterea Gebri scripta non fuerant praelo subdenda? ingeniis maiori diligentia dum exquirun tur, maiorem ueritatis lucem consequantur, maioremque etiam hominibus utilitatem afferant. Uerba enim edi possunt & imprimi, at manualis operationis industria in cuiusque experientia sita est. Ars chy- mica non scriptis sed manibus adipi scitur. Neque typis imprimi potest. Imo uix ore tenus tradi nisi per manus. Nam aurum praeparandum est, ut solutioni minime sit contumax, & id quidem satis arduum. Aurum haud fa cile soluitur. Neque existimandum est argentum uiuum quod soluendi auri obtinet facultatem esse illud uulgare quod palam uenditur, cum enim a corpore quod similitudine totius substantiae aurum referat, & temperamento autem esse frigidissimo certum est & maxime indefinito: Argentum uiuum philosophi arte inge niosa eli- citur. sed aliunde nobis argentum uiuum arte ingeniosa proliciengum & educendum est, a corpere pauciss mis noto quod natura concoxit: quod etiam similitudine totius substantiae aurum magis referat, quam argentum uiuum uulgare, quodque nulla arte. Sed primo quoque contactu & attritu cum auro non minus libenter coeat & miscetur quam aqua aquae: iam contemplare altius quodnam sit illud corpus. Praeterea fornacem quae continuum & aequalem calorem subministrare possit, pauci norunt. Athanor, philosophorum. Sed qui eius notitiam cupiunt practicam operis illius magni philosophi a Rouilliasco Pedemontani, legant quam anno 1582. edidi, quae proprie Athanor dicitur, id est digestionis, non qualem sibi fingunt ignari. Sed pauciores tripodem arcanorum norunt: & paucissimi pabulum caloris, cui aequabilitatem praestare possit. Totum fere arcanum in gradu caloris consistit. Exemplum. Nam ueluti uim pulli effectricem & ouo insitam, a calore externo superari non oporiet, alioqui induresceret onum, nec pullum usquam imposterum ederet. Sic uis seminis faluri, id est auri misticum suo argento uiuo exinanienda non est, altoqui non dissolueretur aurum, nec germinabit, nec fiet materia proxima auro. Sed in aurum calore nimio agente concresceret. Error opus destruit. Rursus si defecerit calor, labor artificis frustrabi tur. Tandem uero puluis hic aurificus, in Dei potestate situs est, quem cui uult largitur & subtrahit. Et frustra abiis quaeritur cui dene gatus est. Hinc Palingenius in suo Zodaico ait Tunc mentis diuinae homines oracula caeca Uoluentes animo ancipiti uix tempore longe, Experti multa, & non paruis sumptibus illam Inuenere artem, qua non ars dignior ulla est. Fingendi lapidem aethereum, quem scire profanis Haud quanquam licet, & frustra plebs improba quaerit Quemqui habet, ille potest, ubi uult habitare decenter: Nec fortunae itam metuit, nec brachia furum, Sed tanto paucos dignantius munere diui. & c. Cum autem ad confirmationem quaestionis. An ars sit, multum ualeant authoritas, ratio & experientia. Possem primum multorum grauissimorum uirorum testimoniis & autoritate confirmare ueram esse artem, nisi de his essent editi plures libri inter quos, libellum de ueritate & antiquitate artis chemicae & pulueris: Qui ro- lunt autoritate artem esse ue- ram. autore Roberto Ualense editum Parisiis apud Maurellum Fredericum anno 1561. Alium Chrysippi Phaniani de iure Alchymiae: Nuper alterum, cui titulus est, Apologia Chrisopopaeiae & Argyropoeiae, in qua disputatur & docetur, An quid, & quomodo sit Chrysopopoeia siue ars transmutandi & perficiendi metalla. Et firmissimis rationibus & demonstrationibus, certisque experimentis quibusdam, artem ueram, certam & facilem esse, probatur & conuincitur: Apologia contra E- tastum. contraque Easti contra artem & doctrinam hanc prolata argumenta solide refutantur. Memini me trecentos manuscriptos de hac arte legisse libros, hoc autem doctiorem ac digniorem librum nullum uidisse. Quapropter qui uolunt autoritatibus & exemplis probari sibi ueritatem artis, eos ad eorundem librorum lectionem relegamus. Ridiculum uero est quod de tempore ab istis pseudotemporistis obiicitur, quibus cum non sit datum nosse tempora & momenta, neque uenerit ipsis hora publicandi, nesciunt uenisse nostram. Ipsis igitur nondum uenit tempus, at nobis certe aduenit: eas secum ducens publicandi causas, quae omnino immutari non potuerunt, neque refelli: Opera Christi per theologiam: Quarum quidem una est, ipse finis, ad quem a Deo creati sumus ut cognoscamus se opera Christi per Theologiam, & opera naturae per philosophiam. naturae uero per philosophiam Libri phi- losophorum acri iudicio sunt legendi. Hoc unum te latere nolo ( candide lector ) libros philosophorum omnes, quicunque de abstrusa illa Hermetica medicina loquuntur, nihil esse, quam spagyricos labyrintos, quibus plerique artis discipuli in uarias ambages, & uiarum fraudes incidunt. Ita ut ad hunc usque diem aut nulli aut paucissimi exitum uerum inuenerint. Si enim uia quaedam facilis in hoc labyrinto sese aperit errantibus, quae uidetur recta ad fores extremas deducere, mox occurrunt irremeabiles anguli, qui perpetuis carceribus deuios includunt. Sic si in philosophorum scriptis offerunt sese interdum, & faciles & manifestae uiae, quae prima fronte intuentibus secundum literam planae uideantur: Mox incauti operatores apertis philosophorum uerbis decepti, innumeris dolis implicantur. Accedit ad haec, quod multi pseudochymistae multos suis fraudibus & sophismatibus decipiunt uendentes & spargentes mendaces chymicas operationes & cartas, quibus nimium credulis, aureos promittunt montes & lolium seminantes triticum expectare iubent. Quare ego commiseratione tactus hosce tractatus plenos ueritatis & rationum physicarum tibi offero, in quibus integram artem perspicue tamquam in tabella depictam habebis. Hos examina, perpende & firmis argumentis animi tui opinionem muni, sic errare non poteris. Qui enim omnibus sophismatibus absque iudicio credit uolens decipitur, uera ars multis inuolucris tecta est, quibus incauti facile intricantur. Ergo antequam operari incipias, causas rerum naturalium prudenti consilio perpende, aut noli rem aggredi: satius est tempus solerti iudicio & meditationi tribuere, quam temeritatis & stultae inconsiderantiae poenas luere. Tu, amice lector, benigno animo editum benigniore suscipito, fideliter & magno cum iudicio lege, relege, ora, labora, operare, reitera. Et proculdubio tantorum secretorum particeps in honorem Dei authoris mysteriorum & utilitatem proximi per experientiam considerationis naturae efficieris. Uale. Naturam Et Filium. Philosophiae. Egidius de Uadis suo amico N. S. P. D. Non mireris super me ( uirorum optime, ) qui omnium scientiarum ignarus, tantum opus super uires aggredior, uirtus enim tanti uigoris est, ut non modo ignotos flagrans amore & desiderio conciliet, uerum etiam inscios, ignauos, torpentesque instigat, ut meram scientiarum omnium medullam concupiscant. Hos inter omnes ( ut amici dicere solent ) tui non obliuiscor, quippe qui uirtutibus ita praeditus es, ut minime possum aliquid agere, quin prius uirtutem in te radicatam pro uiribus honore postponendum caeteris diuulgarem. Honor enim ( teste Philosopho ) praemium uirtutis est: & uiuentium quidem cui potius attribuatur: omni adulatione postposita, Deum testor, ambigo quamplurimos equidem uideo, qui propter ornatum dicendi modum scribendiue sibi honores magnos uendicant: qui tamen nihil aliud quam uerborum lenociniis, ac phaleratis dictis, meras fabulas & nugas docent: ii quidem nondum reliquerunt nuces, neque sapiunt patruos, sed tanquam pueri, uel iuuenculi, si quis pomum simul & aurum offert, aurum quod summi praetii est & ualoris, nihili pendunt: & pomum nucem, quod minimum est. anteponunt: hac quidem Achillis & Glauci permutatio. Nam si quis de Nature secretis dissertaret, illi pro certo ueluti nucis testudinem lambentes nihilque medulle dulcedinem gustantes: comptis & armatis uerbis, aut parum aut nihil ad rem pertinentibus, quasi garrulosi respondebunt. Quamobrem istius uerba proportione cum illis quadrat: qui dicit, loquentium satis, sapientiae parum: uerumenimuero si illis plurimum deterior sum, tamen praecipue propter ignorantiam cum etiam propter sermonis barbariam, quam ipsi balbutiem uel soloecismum uocant: Quantum ii de testudine politis uerbis contendere ausi sunt: tantum ego ( quamnis inornate ) de illius nuncis dulcedine intima diligenter perquirere delector, ii exterius, ego & exteriora & interiora liquide perspicio. Igitur confidentia mea in te tanta est, ut haec nostra in te imprimerentur, & munus meum ( quamuis exiguum ) laeta fronte suscipias: mutuoque me amabis ( ut soles, ) uale, ex bibliotheca regia Richemetum. 17. Idus Iulii Anno 1521. Sum annis plurimis super secretorum naturae indagine, lucubrationibus non paucis propenso animo laborique infatigabili, me defatigassem: denique perpendis omnia eiuscemodi indagationes itinera, tramites, tum denormia, tum diuerticula, ambiensque semitas, quae non solum de plena, uerum etiam scipis, griphis, tropicis, aenigmatib. apohothegmatibusque uariis ( ne dica laruis ) occupata: Nam Philosophi omnes sunt adeo sententiosi, una tamen difficultate minime contenti, tantis ambagibus tam inuoluunt, ut per eas neminem ad optatum finem peruenire posse arbitrer. Siue ergo laruas ( ut Plinio placet, cum mortuis luctari ) & in palestra cum natura potius certare censui, praesertim Philosophis dicentibus: Natura te docebit, quae quidem multis uaria multisque modis pulsata quaesitaque ( Deo concedente ) mihi tandem apparuit: quam primo impetu tantis uarietatibus indutam, ornatam, rem intuens non parum stupefactus fui. Nam omnes hominum linguae ad suorum uestigamentorum enucleationem minime sufficerent: Illa uero me consolari cupiens praedulci ac blando sermone taliter alloquuta est. Noli timere o fili ( inquit ) nam ego sum Natura quam tantis uiribus quaesiuisti, quae ex mandato Dei tibi missa sum Enge ergo, exulta, & laetare, quia duobus modis te foelicem reddam. Primum in hoc quod uides quantum misericordia Dei, pro te uilissimo peccatore facere dignata est, quae me oculis corporis cerneres, cum sis rudis & ualde tenuiter qualificatus in scientiis. Secundo super hoc consolaberis, quod tibi dubitanti in omnibus respondebo. Interroga ergo ut libet, & quod tibi concessum est aperiam. Cui ego, o bona Domina parce mihi obsecro, nam balbuties mea non me condignas sinit tibi referre gratias. Nam ut iam aiebas, literis parum qualificatus sum, pergam ergo, & Deo meo qui sua largitate immensa te mihi destinauit, gratias referam. Reuersus uero super dubiis in quibus mergor, te interrogabo: At illa inquit, Age fili, & quod nouisti ne morerisreddere: ego interim fine orationis expectabo. Oratio. O Domine Deus omnipotens, Pater & Filius & Spiritus sanctus, Dafamulo tuo licet indigno, te cognoscere, te super omnia uelle, secundum te uiuere, & cursum praesentis uitae consummare. Scio equidem firmiter & manifeste confiteor: te esse fontem & originem uniuersi boni, atque desiderii honesti, & cognitionis omnis operationis atque debitae perseuerantiae. Tu enim produxisti primum hominem naturalibus perfectum, & sufficienti scientia praeditum: tu enim dedisti seruis tuis Bezaleel, & Aoliab scientiam excogitandi omne opus fabrile in metallis: tu dedisti Salomoni seruo tuo cor docile, tu corda omnium Prophetarum tuorum inspirasti, tu etiam dixisti, petite, dabitur uobis, pulsate & aperietur uouis. Te igitur clementissime Deus conseruator, ac protector meus, deprecor: supplex atque imploro, ut illumines cor meum ad petendum, quae sunt ad gloriam & laudem tui nominis sanctissimi: non displiceat tuae Deitati ( quaeso, ) quod ego indignus peccator peto tuam misericordiam, me dignare illuminare, super cognitionem rerum naturalium: & cum sis ignotus per prius, saltem per posterius, per tuos gloriosos effectus, scilicet cognoscaris: Damihi igitur clementissime Deus ista cognoscere, & efficaciter atque ornate, sine interruptione mundi, aut Diaboli perficere: cum corde meo in te fixo immutabiliter permanente, ut omnia opera mea facienda sint in laudem & honorem sanctissimi nominis tui, ac in redemtionem captiuorum, atque sustentationem pupillorum, atque uiduarum, ac omnium fidelium indigentium, intercedente Domino nostro Iesu Christo filio tuo, qui tecum uiuit & regnat in secula seculorum. Amen. Caput. I. In quo Natura docet filium artis, quae nam sit materia lapidis: dicens, quod ex fine intentionis resultat principium operis. Filius. Iam ergo Domina, postquam Deo meo pro omnibus beneficiis suis gratias egi, interrogabo te, si uero libuerit respondebis. Natura. Propone fili, & cum Dei adiutorio tuis dubiis satisfaciam. Filius. O domina, postquam in oculis tuis tantum inueni gratiae, dic mihi obsecro, quare Philosophi in libris suis non nominant materiam, unde lapis ipsorum procreatur? plures equidem tractatus me legisse memini, neminem eorum tamen quouis modo eam nominare intellexi. Natura. Fili, scias omnes Philosophos eam in eorum libris palam nominare, sed quia non nisi Philosophis & filiis suis loquuntur, ideo qui non sunt in Philosophia qualificati atque imbibiti, non animaduertunt quomodo eam nominant; subtilitas uero apud ipsos est stultitia atque rusticitas apud inscios. Audi ergo, & sermones meos ausculta, quia ostendam tibi, quomodo uiua uoce nominant: Audiuistine authoritatem Aristotelis dicentis: actus actiuorum sunt in patiente disposito: Forma agit secundum dispositionem materia. forma ergo non agit, nisi secundum dispositionem materiae. Intelligis hoc? Filius. Imo Domina. Natura. Uide iam quomodo eam nominant. Quoniam si dixeris, quid facere intendis, uidebis & clare intelliges atque quod quaeris perpendes: eo quod ex fine cuiusque intentionis resultat principium eius: Filius. Ex fine intentionis resultat principium solis & lunae. Ego quidem solem & lunam producere intendo. Natura. Aduerte iam quomodo principia tuae operationis nominasti: dicendo finem tuae intentionis: qui est aurum & argentum te producere Philosophiae. uelle: quae quidem erunt operis tui principium, ac si dixisses hominem te uelle producere, ibi tuum agens nominasses. Quo habito nihil tibi deesset, nisi patiens tali generationi congruum. Intellige hoc de generatione uniuoca & non aquiuoca. Quia sicut non est possibile generare hominem sine homine, sic neque aurum & argentum sine auro & argento: eo quod omne simile pro ducit suum simile. Caput Ii. In hoc secundo capite natura dicit mineralia esse hermophroditae naturae eo quod utrunque sexum habent scil. sulphur & arg. uiuum. Et quod incrementum alicuius rei pendet a suo principio. Filius. Quomodo Domina, uideo hominem generari, ex copulatione maris, & foeminae: in argenti siue auri productione, non percipio aliquam copulationem? Natura. Scias fili, quod omne crescens, tum in uegetabilibus, mineralidialogus bus, siue animalibus, non educitur de potentia ad actum, nisi per coniunctionem formae & materiae: quae loco masculi & foeminae capiuntur, si ergo in mineralibus & uegetabilibus, non sit coitus, est tamen attractio inter ipsa, per quam homo cognoscet formam materiae conuenientem. Quia ut ( inquit Plato ) secundum meritum materiae dantur formae: nulla ergo est generatio congrua, nisi ex conuenientibus in natura. Mineralia tamen atque uegetabilia Hermaphroditae sunt naturae, eo quod utrumque sexum habeant. Nihilominus fit ex seipsis coniunctio formae & materiae, quemadmodum fit de animalibus. Filius. O Domina ego te summe flagito utillam copulationem ab ore tuo audiam. Natura. Plato. Incrementum alicuius rei pendet a suo principio. Audi quod Plato dixit, a quo dependet alicuius principium, in eodem erit suum incrementum. Nonne uides quod hominis generatio & ipsius productio fit ex sanguine menstruali & nutritio, siue educatio eius ex lacte, quod est sanguis bis coctus: Lac sanguis bis coctus. 5 Prima materia neque sicca, frigida uel humida est. quia a menstruo non differt, nisi per reiterationem decoctionis. Modo simili planta fit ex subtili terreo & aqueo: Cum ergo semen eius habueris, commenda eum terrae, per cuius subtile cum humido simile producas de potentia ad actum: Considera similiter naturam mineralis corporis: hoc est dictum, unde coepit suam originem: & reduc eam ad suam materiam, sicut dictum est de planta, & uelle tuum adimplebis. Caput Iii. Natura docet, quaenam sit illa materia operi physico necessaria exemplo probat ut uidere licet legendo hoc caput tertium. Filius. Profecto Domina mihi uidetur quod si ipsum minerale corpus, ad suam primam materiam quam pri us erat reducere uellem impossibile erit: quia prima materia secundum Dialogus Philosophum, neque calida est, neque sicca, frigidaue uel humida: ergo illa reductio erit ualde remota a metallis. Natura. Memoriae tradas materiam. 1. 2. 3. Quomodo intelligis primam materiam? quarta est propinquae. Materia con fusa artinecessaria. ego enim non loquor de illa remotissima quae dicitur yle, neque de illa quae dicitur Chaos, quamuis materia confusa indiges, eo quod nouam formam inducere conaberis: Materia pro pinquae metallorum arti necessariae. Neque etiam intellige de naturis, unde elementa proueniunt, neque etiam de qualitatibus ab ipsis elementis prouentibus, sed tantum modo de prima materia propinqua, quae quidem in animalibus sperma, in uegetabilibus semina dicuntur, in mineralibus uero sulphur, & argentum uiuum dicitur, Philosophorum supple: quia illa remotissima prima materia siue 2. 3. 4. ne est ita apta disposita, ad creandum asinum sicut metallum; ego enim uolo quod reducas, ad primam materiam sub conseruatione speciei, immo sub ipsius indiuidui conphilosophiae. seruatione: species enim non sunt actionibus sensibilibus subiectae. Exemplum. Iam nota bene exemplum quod tibi dabo, super ista reductione; cum enim homines & mulieres coeunt, tunc reducuntur ad primam materiam, quia de eorum corporibus cruda spermata, generantur, ex quibus ipsi primo prodierunt: non tamen eorum corpora destruuntur, quemadmodum fierent, si ad primam materiam remotam reducerentur. Quare oportet quod sic facias in opere tuo, hoc est sub speciei conseruatione, quod quidem notare debes peroptime. Filius. Certe Domina, ego iam tua gratia adiuuante sapere incipio, quae sit illa reductio, differentias tamen istarum materiarum primarum ignoro. Caput Iiii. Quid sit chaos, & est materia illa arti necessaria. Materia etiam lapidis est propensa ad omnes formas suscipiendas: & palam uenditur. Natura. Fili, epilogare illud quod quaeris, erit opus satis prolixum, nihilominus, quia te in istis propensiorem caeteris perpendo; breuiori modo possum quod cupis enodabo: Ylle rerum omnium praemordiale. Scias itaque, quod materia remotissima dicitur Ylle, & est praemordiale omnium rerum principium, de quo quod dicit Augustinus referam: ait enim cum aliquid informe concipio, prius nihil intelligo, quam intelligebam, quia sicut nihil uidendo; tenebrae uidentur, Nihil similiter audiendo auditur silentium. Ylle est id q. Sequitur ergo quod ylle sit illud, quod inter aliquid & nihil percipitur, alia uero materia, quae non est adeo remota dicitur Chaos; inter aliquid & nihil percipitur. Chaos, materia confusa. quod quidem Chaos est rudis indigestaque moles, in quo omnia erunt comfusa, & commixta, quam alii appellant materiam siue massam confufam: ab initio hiantem; alii materiam coeli & terrae informem, quae primum ex nihilo facta est; de qua postmodo cuncta sigillatim per species uarias forphilosophiae. masque proprias prodierunt: Lactantius, Quid est Chaos. Chaos materia primae necessariae arti. quam La- ctantius sic definit, Chaos est rudis inordinataque materia confusa congeries, & ut melius istam primam mate- riam intelligas, quae tibi super omnes alias est necessaria: eo quod absque ea opus tuum minime perficies. Dicam tibi planius qualis ipsa est, quia quamuis in principio summus Deus praeparauit quatuor elementa, quae erant confusa in ea, eo quod terra & aqua, quae sunt aliis grauiora attingebant usque ad orbem lunae, & ignis & aer leuiora caeteris elementis descendebant usque ad terrae centrum: Chaos qua¬ re dicitur materia confusa. Quare talis ma teria merito dicebatur confusa, re mansit tantum in mundo isto aliqua pars illius materiae confusae, quae ab o mnibus cognoscitur & palam uendi- tur; Lapidis materia publice uenditur. Pauci tamen sunt, qui huiusmodi Chaos siue materiam confusam esse opinantur; Lapidis materia ad omnes formas propensa. qua re ( fili ) erit tibi neces se eam scire, cum sine ipsa ( ut superius dixi ) in uanum laborabis. quia ipsa existens in formis, & apta ad omnes formas, facilime talem formam sortiet, qualem attribuere ei cupies; Raimundus inuestigandus. & si uberius de ea inquirere uolueris, uide Rai mundum in suo testamento cap. 30. & 75. & ibi uidebis, quomodo Deus primo, quintam essentiam creauit, in qua in omnibus operib. uniuersaliter conprehendor, quam quod in tres partes instar suae essentiae diuisit; & de parte prima magispura creauit angelos. De secunda coelum & stellas, & de tertia mundum. Angelorum creatio. Non intelligis tamen, quum Deus creauit terram simul absque aliqua temporis successione, & absque materia praecedenti, quae respicit successionem generis: ego enim te hic instruo, ad tui operis propositum, quod primae diuisioni assimilatur: Nota. quare si absque diuisione perficere intendis. conatus tuus erit impossibilis. De ista tertia parte diuisa in quinque partes Deus creauit primo quintam substantiam: de ceteris quatuor elementa. Lege ergo capitula superius allegata, & omnia ista ad longum habebis: tam fili restat uidere de naturis, quae sunt simpliciores elementis, scias ergo duas puanatura esse naturas: Dua natura Calor generatur a motu. prima caloris, altera frigoris, natura caloris actiua est; frigoris uero passiua; Calor generatur a motu, & frigus uel natura frigoris a quietudine terre: lege Auicennam in claui sapientiae & inuenies ista omnia ad longum, & delectabili modo uentilata, distinguendo quid sit simplex & compositum, de simplici: & compositum de composito. Duae illae primae naturae dicuntur simplices, opusuero ipsius dicitur simplex de simplici, quod est natura caloris, frigiditatis, humiditatis & siccitatis, & super istarum naturarum generatione dicit quod in principio Creator: absque sermonis prolatione dixit, fiat talis creatura; postea creata est creatura, que nec magna nec parua, nec subtilis nec grossa, nec mouens, nec quiescens dici potuit, neque alia quacunque declaratione determinari, nec rei cuilibet assimilari, in qua quidem omnia potentialiter extiterant, quae ut ad actum reducerentur creauit creaturam secundam, quam lucem appellari decreuit; hac Auicenna quantum ad quatuor Elementa; iam dixi tibi quod reductio ad ipsa est nimis remota, ad qualitates uero ab illis proueniens, habita tamen materia prima & propinqua facies reductionem. Quia necessario habes Elementa diuidere, quare non indiges aliis materiis: materia illa confusa excepta, propter rationes superius tactas. Filius. Benedicta sis Domina, ego omnia tua dicta notaui, super ista reductione ad primam materiam, non tamen bene uideo, quomodo corpora rein possum: saltem in mineralibus: in animalibus uero rem satis facilem uideo, per semina eorum, quae ab istis, indigesta producuntur. Cabut. U. In isto opere physico non capitur id ex quo metalla sunt, adducens exemplum de creatione hominis: item quomodo res in uisceribus terrae circulando generantur. Natura. Non mirum est, quod nondum percipis modum, eo quod illa ex quibus procedunt, ista adhuc ignoras. Filius. Quid illud est ergo in mineralibus, quod terre commendare, siue in primam materiam reducere praecipis? Natura. Tamque tibi dixi, quod ex fine cuiuscunque rei resultat principium eius. Filius. Uerum est Domina, ut uidere uideor quod ex fine cuiuscunque rei resultat; resultabit mihi materia, quod tamen erit forma, non bene percipio, quod metalla homogenea sunt; in ipsis autem pars a suo toto non differt; in heterogeneis, uero sicut in animalibus & uegetabilibus, semina sunt satis perceptabilia. Natura. Fili, dixi tibi, quod a quo dependet alicuius principium, in eodem erit sui incrementum. Filius. At si hoc uerum sit, sequitur quod forma & materia siue eorum incrementum erit ex mercurio, & sulphure, eoque secundum omnes Philosophos, metalla omnia ex ipsis originem ceperunt. Natura. In opere physico non ca pitur id ex quibus me- talla sunt. Fili, uerum dicis, non oportet tamen in tuo magisterio capere illud, ex quibus metalla sunt, sed illud quod ex ipsis est: uerbi gratia, capiam primum exemplum in homine, qui natura naturante principio factus est ex limo terrae, quidem unde primus factus est, quod est illud ex quo ipse est; sed ex eo popismate siue spermate; quod ex ipso est. Item in uegetabilibus capiamus eandem similitudinem. Planta enim ( ut superius expressum fuit ) generatur uel potius pro ducitur ex subtili terreo uel aqueo, simul mixtis, si ergo ad ipsam productam caperetur terreum & aqueum, quantumcunque subtilissimum, nunquam intentum duceretur ad effectum. Non capiatur ergo illud, ex quo ipsa est, quod est semen uel surculus eius: Mineralia generantur. mineralia uero generantur ex sulphure & argento uiuo, quae quidem pro opere tuo perficiendo minime capiuntur, cuius rationem tibi consequenter ostendam, per compositionem saponis, quod ex aqua extracta, ex cineribus clauellatis, & oleo uel sepo efficitur. Sapo conficio. Quia si quodlibet istorum per se caperetur, & congelaretur aqua, siue lixiuia in sal, non esset possibile, postea facere saponem: Inde quod similiter accidit de sulphure, quod primo erat aqua, cuius natura erat frigida & humida, quae postea circulan do per calorem solis, uertitur in aerem, cuius natura est calida & humida: Sulphur. prius fuit aqua, quae circulando uertitur in aerem. de nique uertitur in ignem, cuius natura est calida & sicca, cum quo postea se temperat terra, & sic efficitur sulphur. Et eodem modo intellige de mercurio, sed non eodem ordine, eo quod alter est summe calidus, alter summe frigidus. Aqua illa se haberi posset & c. Si tamen illa aqua unde componuntur ante talem circulationem haberetur, posset inde metallum fieri, sicut dictum est de sapone: quod postea nullo modo fieri possit; quare concluditur sicut dictum est, de animalibus, & uegetabilibus, illud non esse capiendum, ex quibus metalla sunt, sed quod ex ipsis scilicet metallis est; Accipitur ex metallis. si ergo me intellexisti, fili, sulphur & argentum uiuum, unde creatur lapis, non est illa, ex quibus metallis generantur, quod combustibilia sunt, sed illud quod ex ipsis est, quod est non urens. quod est non urens. Caput. Ui. Natura docet artis filium se non posse facere materiam, ex qua mercurius Philosophorum fit, & quare uocatur mercurius Philosophorum. Filius. Profecto Domina, omne illud quod dixisti, uerum arbitror, eo quod per iam dictas similitudines apphilosophiae. paret, quod sic sit in rei ueritate, nihilominus sum magis confusus quam primo fueram: quod nullo modo intelligere possum, qualis debet esse ista forma. Philosophi dicunt, cape mercurium nostrum, & sulphur nostrum, & tu dicis illa non intrare in magisterio. Quid ergo accipiam ignoro, cum nulla alia sulphura neque argenta uiua cognosco. Natura. Fili, Philosophi dicunt, accipe mercurium nostrum in hoc dant tibi intelligere, quod non loquuntur de communi, quia dicunt nostrum; mercurius enim dicitur eorum, sicut filius patris dicitur, qui eum genuit, quia non est mihi ( inquit natura ) datum producere, eorum mercurium de potentia ad actum, absque adiutorio Philosophi, quare merito dicitur ipsorum, quia eum usque ad effectum producunt. Caput Uii. Ibi Natura docet rem omnem habere suum contrarium. ultra ubi est attractio, ibi erit & retentio, & quod attractio ferri a magnete artem manifestat. Filius. Enarra mihi obsecro, qualis est iste mercurius, qui dicitur semen metallorum. Natura. Fili per hoc quod dixi tibi superius spero te intelligere, quae sit tua materia, eo quod ex fine tuae intentionis resultet, scias ergo quod omnes res aliquid habent odire & aliquid amare, quamuis in lapidibus comuenientibus dicitur attractio: quam amor uel odium, quod in animalibus melius congruit; Uide ergo qualis res in mundo sit, tua materia propinquior, in attractione scilicet, sciens quod leuia superius non possunt, nisi grauium inferius consortio detineri, utraque ergo in opere erunt necessaria, graue & leui: Graue & leuis neces- saria. inter quae attractio quenadmodum inter causam & effectum. homo enim intuens mulierem, trahit & trahitur ab ipsa, magis quam a caeteris animalibus extra suum genus & suam speciem existentibus. Modo simili stomachus tuus esuriens, uisis cibariis, magis ea appetit, quam multa quod ab oculis uidentur: nam solum ille appetit, quod naturae suae conuenit: Attractio. quare scias quod ubi fit attractioibi erit retentio. Retentio. Digestio. Digestio sequitur, & per consequens Euacuatio: Euacuatio. quod quidem oportet fieri in tuo opere, eodem modo, ac eodem ordine. Primo in summitate uasis uice stomachi, 2. centro ipsius loco epatis, 3. inter poros & ipsius meatus: quemadmodum in uenis, & 4. & ultimo in omnibus partibus corporis ut in membris. Filius. Profecto Domina ego satis percipio omnia creata habere aliquid odire uel amare: Quamobrem Philosophus dicit, in habentibus symbolum facilior est transitus, tamen ad istud propositum, hoc uidetur, esse contra dicta philosophorum, qui dicunt unam rem fore in opere necessariam, cui nihil additur, nisi quod superflua remouentur: Si ergo fuerit attractio, necessario duas res esse ibi opportet. Natura. Fili, nunquid definitionem speciei ignoras, quae predicatur in numero differentibus. Uir & mulier non differunt speciei, sed numero tantum: sic in isto magisterio, erit alia differentia, quia erunt duo in carne una, super quod dabo tibi exemplum in ipso homine, qui quidem generatur ex spermate actiuo naturali, & spermate passiuo innaturali, cum sanguine menstruali contra naturam; quae quidem spermata ab ipso menstruali originaliter proueniunt: Imo est matrix, in qua huiusmodi recipiuntur, quae non differt ab ipso sanguine, neque totum corpus scilicet utriusque uiri & mulieris: uide ergo qualiter ego operer in una re, quae quidem non differt, nisi in combinatione Elementorum. Imitare me ergo in opere tuo & letaberis; & tunc uerificabitur illud dictum ante primitus assumptum, natura te docebit; Quod si ab isto itinere declinaueris, nunquam ad bonum finem peruenies; eo quod in portentis non delector. Attractio ferri a Magnete propalat secretorum natura. Scias itaque fili, quod attractio ferri a magnete propalat atque mani festat sapientibus maiorem partem secretorum meorum: quia per hoc perpendis quod attractio non fit in animalibus duntaxat, sed est in lapidibus, dispone ergo materiam tuam sagaciter, & considera bene naturam eius perea, quae superius dicta sunt; per hoc enim cognosces formam sibi comgruam atque operi tuo conuenientem; qua habita nihil tibi deerit. Caput Uiii. Quid sit depuratio, & sine illa uix quicquam boni operabitur in hac arte, quia totum magisterium in materiae praeparatione consistit, & quod Aurum uulgi non esse lapidis materiam. Filius. O Domina, ego te obsecro, ut mihi dicas, quate Philosophi dicunt solem exaltare in arietem debere, an ibi sit motus Arietis obseruandus? ipso supple ascendente uel sole ibidem conueniente? Natura. O fili scias, quod Philosophi non dicunt hoc, ut motus coeli mouetur eo quod omni hora & momento est generationi atque corruptioni congruus; Medicinam exaltare oportet. nam quod in illa est frigiditas mutet quali- tatem. quia hoc dicunt quod sol superius exaltatur in arietis signo, quod est Saturni casus & domus Martis est; qui est totus colericus, sic oportet quod sol infernus, unde opus tuum fit exaltetur in domo Martis, in ariete scilicet, qui est tuus clibanus, in quo deprimitur frigiditas, quae est propria Saturno, & calor exaltatur, qui est causa exaltationi tui solis. Filius: Quomodo Domina, non intelligo, quod sol noster exaltetur propter clibani calorem, quia perfectum est, ut omnes Philosophi testantur. Natura. Depuratio dicitur exal- tatio. Intellige fili, quod uirtute ignis sol tuus depuratur, quae quidem depuratio a Philosophis pro exaltatione intelligitur: & quia in ariete sol incipit ascendere ad augem; id est ad suum fastigium, quod ulterius ascendere non possit; simili modo sol tuus semper exaltatur, usque ad finem operis. Filius. De quo sole loqueris Domina? Natura. Aurum uulgi non est materia neque subiectum Philosophorum. Neque de superno loquor neque de illo qui uulgariter sol nun- cupatur, eo quod si non sit mixtus non potest exaltari, ultra id quod est; ego loquor de sole Philosophorum qui est una res uilis, & parui praetii, qui per istud magisterium potest exaltari super aurum gradibus infinitis, & efficicitur impertiabile praetium, ac thesaurus incomparabilis. Caput Ix. Necessario in hac arte duo necessaria esse, nempe Agens & patiens: Quia unum & simplex non agit in seipsum. Filius. Benedictus sit qui te creauit Domina, & benedicta sis in omnibus operibus tuis, iam enim sapere incipio, & intueri tuam nobilissimam operationem, per tua gloriosa dicta; postquam ergo tua doctrina mediante formam & materiam habeo cum modo exaltationis nostri, solis in ariete; Iam ostende mihi obsecro qua ratione forma agit, materia uero patitur: Forma & materia. quia si me non fallet opinio, ibi latet arcanum, quia eiusmodi actio est necessaria, propter certam proportionem numerorum & mensurarum. Natura. Hac scientia est quatuor Elementorum. Fili uerum dicis, quia tota uis magisterii tui ibi consistit, sed ad hoc intelligendum non habes ignorare, scientiam istam esse scientiam quatuor elementorum, quae super omnes alias uberius ac melius de eorum symbolizatione & discordantia tractat: & quae ipsorum sint nobilia, quae ignobilia; quae actiua, quae passiua: quamuis omnia uicissim agunt, & patiuntur, quae concordantia & quae discordantia, quam symbolizationem intelligimus; quibus arte praeceptis scire qua ratione agens agit & materia patitur, quia ( Arist. Agens sem- per suo patiente nobilius. teste, ) omne agens suo passo nobilius est: Cuiuscunque ergo tuum agens complexionis extiterit, suum patiens contrarium necessario esse debet; Uerbi gratia, si tua materia frigidae & siccae complexionis fuerit, opere pretium erit tuum agens calidae & humidae complexionis esse; eo quod par in parem non habet imperium; Par in pare non haber imperium. Sis ergo cautus ibi, nam Phi- losophi nihil celauere nisi quae nunc quaeris. Filius. Obona Domina, ego te summe flagito, ut haec me docere non dedigneris, quia meo iudicio passus iste est omnium difficilimus. Natura. Uerum dicis, omnia enim per pondus, numerum & mensuram esse creata; nemo sanae mentis ambigit, sunt tamen talia bene recteque cognoscere, admodum difficilia; nemo enim hoc enucleat, nisi sit de electis sapientibus: quia rari sunt, qui in talibus delectantur, tu uero es fragilis & parue capacitatis; quare per satis familiare exemplum te instruam: Exemplum de hominis generatione. & hoc super hominis generatione, in qua uir dicitur. Agens & mulier patiens; Si ergo agens sit suo passo nobilius, oportet quod magis nobiliora elementa sint in ipso, quae sunt ignis & aer, alia uero duo terra & aqua scilicet in patiente sunt; Ignis & aer sunt nobiliora agentia, Terra & a- qua patientia. non intelligas tamen, quin omnia quatuor sint, tam in agente quan in patiente: sed non eodem ordine, quia ( ut iam dictum est ) par in parem non habet imperium. Quare sequitur, quod si foemina esset adeo calida sicut uir, generatio ab ipsis minime sequeretur. Quando ma- teriam habemus, suum me reperie- mus. Oportet ergo, quod mulier sit ualde frigida respectu uiri, cum ergo tuam materiam habueris, sua complexione optime speculata, suum agens facillime reperies, & hoc non exeundo latitudinem speciei quam queris. Filius. Omnia quae dicis peroptime intelligo, modum tamen proportionandi non uideo. Natura. Exemplum. Ego profecto te satis rudem inuenio, quare unum exemplum tuae naturae simile tibi dabo, si aliquis tibi praeciperet ut lapidem proiiceres, quae si nimis grauem siue ponderosum inuenires, diceres eum te proiicere non posse, modo simili faceres de leuitate: quare tentando immediate perpendis, si proportio debita sit te & ipsum. Item cum esuris & uides cibaria, ignoras quantum ex eis tibi sufficiat, comedendo illico sentis uirtute tui stomachi, quantum tibi conuenit, fac ergo similiter in tuo magisterio. Filius. Certissime Domina dicta tua uerissima sunt, minime tamen dubiis meis satisfaciunt. Certus enim sum his sicut in ceteris pondus certum esse determinatum; tu uero me hic instruis, non per causam quemadmodum Philosophi scire oportere dicunt: sed potius sicut rustici idiotae huiusmodi probare solent; eo quod calidus stomachus, & fortis plus potest in digerendo quam frigidus & debilis in productione alicuius speciei de potentia ad actum; opinor tibi certam mensuram esse obseruandam, immo pondus atque numerum determinatum, & quod hoc sit causa totius effectus. Caput X. Haec scientia est pars cabalae, & potest doceri in aure, modo quis sciat portionem ponderum. Natura. Deum timen- tibus. Hac scientia per cabala est. Uerum est quod dicis, fili, ista tamen non sunt palam dicenda neque manifestanda, nisi Deum timentibus, & hoc per colloquia, eo quod scripta tam ab indignis, quam dignis uideri possunt, quare aliqui dixerunt, istam scientiam esse partem cabalae, quae receptio interpretatur per colloquium scilicet. Nam Philosophi de ea tractantes tantis aenigmatibus, tropicis scirpis, gryphis, atque problematibus inuoluunt, quod tantum docet Pythagoras suo silentio, quantum ipsi scripturis suis: hic ergo in ista frutice latet lepus, eo quod ista proportio est clauis omnium secretorum; quia metalla quae ab una radice originem sumpserunt, in pondere diuersificantur, per istam proportionem dumtaxat, atque lapides praetiosi ab ipsis metallis non differunt qualitate, calore uel leuitate, fusioneue, nisi ista mensura siue proportione mediante: Quomodo metalla inter lapides differant. eo quod illud, quod producit metalla in esse, ea gubernatione mediante: similiter preciosos lapillos in esse producit; secundum tamen uniuersa instrumenta, atque informationem diuersam, quam a me accipit, uel ab ipso artifice mihi ministrante. Caput Xi. Quomodo Natura regit omnia, tam inferiora quam superiora, certis mensuris & rotationibus elementorum. Filius. Quid intelligis, Domina, per instrumenta diuersa atque informationem diuersam? Natura. Locus generat & conseruat. Intelligo quod locus generat uel conseruat locatum; quod quidem Lullius in libro primo suae quintae essentie, capitulo quod incipit, Referrimus: namque tibi egregie uentilat, dicendo, fili audi, quid super ista proportione dicit: haec est multiplicatio & proportio tincturae, quam Dominus noster dedit mihi nature ad faciendum transmutationem. Pondera sa- pientum. Quoniam ex uno pugillo terrae, & nouem aeris, fiunt decem pugilla aquae; & de uno pugillo aquae, & nouem ignis, fiunt decem pugilla aeris, ascendendo per scalam uiuificationis naturae grossae, in simplicem & altam: similiter ex uno pugillo ignis, & nouem aquae, fiunt decem aeris mortui, qui est aqua uiua: & iterum de uno pugillo aeris mortui, qui est aqua uiua, & nouem terrae, fiunt decem aquae glorificatae. Aqua uiua. Intellige ergo quia ista est doctrina, per quam omnis mensura, & omnis temperantia indiget fieri; & est necessarium quod sic fiat in hac arte, quia aliter fieri non potest. His ponderibus tota natura gubernatur. Ista enim proportio est cathena deaurata, & rota circulorum totiu seculi, per quam ego natura gubernor, per omnia mea instrumenta in rotando & circulando, haec Raimondus. Caput Xii. In hac arte radices metallorum sunt cognoscendae. Cognita hac scientia caeterae scientiae facile cognoscentur. Iccirco Deus omnium scientiarum donator orandus est. Filius. Obsecro Domina, doce me clariore ac faciliori modo si poteris, nam ista que nunc retulisti, sunt nimis obscura. Natura. Radices me- tallorum sunt cognoscenda. Fili, utere consilio Auicem nae, qui dicit, quod cognitio metallo- rum eorumque radicum, facile facit hoc magisterium; scrutare naturas eorum, & facillime quod tu desideras inuenies: scias quod per cognitionem speciei quam quaeris, qualis ista proportio esse debet. Noli ergo ulterius de ipsa inquirere, eo quod magistro meo non placet, quod talia diuulgantur; sed stude diligenter, & implora tui creatoris auxilium, ut sua misericordia tuum intellectum illuminare dignetur, non in ista specie duntaxat, sed in omnibus aliis, ut una cum isto magisterio omnia simul agnoscas. Deus donator secretorum orandus est. Quia quicunque istam scientiam per causam & rationem intelliget, omnia mea fere secreta eidem propalabuntur; Cognita hac scientia cate- ra cognoscum- tur. eo quod ista est peculiaris ad omnes alias cognoscendas. Materia est in binario & forma in unitate. Adhuc fili, uolo te scire, quod Arithmetici suam materiam in Diadi siue binario constituunt; formam uero in monadi siue in unitate. Nam Auerrois commentator Aristotelis ( inquit ) Infima supremis proportio dupla ligauit. Quare fili, prudenter interrogasti, pauci equidem sunt, qui de talibus dubitant. Imo inter mille unum non uideo, qui considerat, quid in opere erit materia, siue forma, quam merito decipiuntur; nam eorum interrogatio non est nisi super mercurium, quam si semel intelligunt argentum uiuum esse, non petunt ulterius. Alchymistae decipiuntur nomine mer- curii. Si sit bipartiens, uel unicus, sufficit illis; solum inuenire mo dum mortificandi ipsum, quia tunc, existimant se inuenisse magisterium, cum in rei ueritate sunt magis remoti quam ante fuerunt, quare super dubiis tuis te summis laudo. Cabut Xiiii. In numeris omnia scita sunt. Imo elementa certis numeris ligantur. Filius. Boetius de consolatione philosophiae. Elementa numeris ligantur. Profecto Domina, memini me legisse in principio Boetii, de con solatione Philosophiae, Tu qui nume ris elementa ligas, quod eum temere non sic dixisse arbitror, uidi & certo experimento elementa inuicem combinari, aliquo numero, quod alio minime fieri potest; praeterea Philosophi mira dicunt de numeris. Nam Picus Mirandulanus ita eos extollit, ut non uereatur dicere, per ipsos responderi posse, ad omne scibile, quod profecto uerissimum arbitror. Quare libentius de iis interrogassem; saluo quod me huiusmodi docere recusas. Natura. In numeris omnia sita sunt. Multa secreta in numeris sita sunt, nihilominus si mihi intimaueris, in quibus erudiri cupis, ego forte precibus tuis acquiescam. Filius. Ego enim informari cupio super corpus aequatum, uel potius aequandum; nam Philosophi affirmant, medicina nostra mediante; Omne corpus tam humanum quam minerale, siue uegetabile, rectificari posse: si ergo aequatum non fuerit, quomodo dabit quod non habet? Caput Xu. Haec scientia est inuestigatrix rerum naturalium, qua peruenitur ad cognitionem abditarum rerum. Natura. Profecto fili, quod quaeris satis arduum est, quia tamen primo super dubiis tuis respondere spopondephilosophiae. ram, omnia tibi manifestabo, sub comditione tamen quod nemini indigno reuelabis. Idcirco primum scire debes, quod ista scientia super caeteris profundius secreta mea inuestigat, eo quod ipsa sola imitatur me, tam in generationibus, quam in transmutationibus per digestiones superius declaratas. Natura ue nius in naturam alterius. Quae quidem ostendunt, qua ratione uegetabilia in animalibus & animalia in hominibus, hoc est dictum carnem & sanguinem humanum comuertuntur; denique ipsa rimatur omnimodas elementorum combinationes, que in uniuerso sunt, & ( Auicenne placet ) centum quadraginta quinque numerantur. Quibus omnia per me propagata generantur, uariantur, atque diuersificantur: quarum & cognitio ad illud quod quaeris inueniendum erit tibi admodum necessaria; possuntque 145. praedicti ad 24. modos reduci, quos prout consequenter explicabo, quibus auditis percipies aliquas qualitates agere & pati; & hoc secundum ◉ magis & minus, per quas quidem finaliter inuenies modum aequandi elementa in uno corpore, quod est illud quod quaeris. Non opineris tamen quod talis aequatio fieri possit secundum quantitatem leuis & grauis, quia corpus sic mixtum neque moueretur neque quiesceret; oportet ergo quod fiat secundum substantias & qualitates elementorum. Quantum ad aequalitatem uirtutis, potentiae in operando, quia possibile est ad multum de terra ponere, minus de igne, ut illud quod terrae est, habeat tantam potentiam, ad agendum sicut illud de igne; Et sic de caeteris. Quae cum sic fuerint congregatae in mixto, Philosophi mixtam habere aequalitatem, in quo quidem maxime delector: eo quod in tali corpore neque est actio, neque passio, sicut uidere potes in auro, quod minime corrumpi potest, ratione pre dicte aequalitatis: ad istas ergo combinationes accedamus. Quare prima talis est, quia aut erunt duo elementa, Philosophiae. scilicet maiora, & duo minora, aut tria maiora & unum minus, aut tria minora & unum maius; Aut omnia aequaliter. Et haec combinatio non potest esse secundum pondus, neque secundum quantitates qualitatum: oportet ergo ut sit secundum uirtutes & potentias actiuas ipsarum qualitatum, eo quod complexiones attenduntur penes potentias & uirtutes qualitatum, & non penes pondus & quantitatem. Intellige ergo quod ego hic loquor, de conplexionibus, prout dixi tibi superius, si uero duo sunt maiora, aut erunt ignis, aer, aqua & terra erunt minora: his est primus modus: Aut erunt ignis & aer minora, & aqua & terra maiora; & hic est secundus modus: Aut erunt ignis & aqua maiora, & aer & terra minora; Et hic est tertius modus: Aut ignis & aqua minora, & aer & terra maiora; Et hic est quartus modus; Aut quod ignis & terra sunt maiora & aer & aqua sunt minora: Et hic est quintus. Aut ignis & terra sunt minora, & ◉ Dialogus aer & aqua maiora; & sic est sextus: si uero aer combinetur cum aqua & terra ( ut prius dictum est de igne ) aut cum terra fiunt combinationes sex: Licet non erunt modi diuersi secundum rem sed solum secundum rationem combinandi, ut patet: Quia si dicitur quod aer & aqua sint maiora, terra & ignis sunt minora, iam fit sextus modus; si uero dicatur quod aer & aqua sint minora & ignis & terra sunt maiora, sic fiet modus quintus; si uero dicatur quod aer & aqua sunt maiora, & terra & ignis minora, tunc est quartus modus; sic e conuerso tunc est tertius modus; si uero dicatur quod aqua & terra sunt maiora, ignis & aer minora, tunc est secundus modus; siuero econuerso tunc est primus modus. Quare intelligere debes, quod Auicenna ob nubilando, has diuisiones ponit duodecim modos, qui sunt nisi sex secundum rei ueritatem. Qui si diuidantur in uiginti quatuor, quilibet 4. modos habebit. Nam cum dicitur, quod aer & Philosophiae. ignis sunt maiora, potest esse quod ignis sit maximus, & aer minor, & aqua minor, & terra minima. Et sic possunt modi omnes alii uariari, per quatuor secundum formam nunc dictam. Nam in secundo modo cum dicitur, quod ignis & aer sunt minores, & aqua & terra maiores, potest esse quodignis sit mi nimus, aer maior, aqua maior, terra maxima; & sic primus modus: uel ignis minimus aer maior, terra maior, aqua maxima; & sic secundus: uel aer sit minimus, ignis maior, aqua maior & terra maxima; & sic est modus quartus. Et sic intellige per alios modos per exemplum istorum. Quare fili si ista omnia cognoscere uolueris, lege ipsum Auicennam in sua maiori Alkimia. Caput Xui. Quatuor sunt gradus in rerum natura & non plures, & quod aurum est ultimus appetitus materiae & formae. Filius. O Domina, non est mihi possibile tuae doctrinae dulcedinem explicare: quare te summe flagito, ut me iam instruas super illo corpore aequato, in quo neque est actio, neque passio, ubi dixisti te quiescere: eo quod in illo est ultimus appetitus forme & materiae. Natura. Ultimus appetitus materia & formae. Fili scias, quod complexio aequalis & temperata est ex qualitate quantitatum, quantum ad potentias actiuas, que quidem dicitur habere suos gradus; saltem respectu complexionis humanae, & hoc usque ad 4. Quatuor gradus. secundum gradum dominii, uel secundum aliquos usque ad decem gradus, quamuis Latini non doceant plures gradus quam quatuor, respectu sensus & humane complexionis, tum naturaliter & secundum se infiniti possunt esse gradus temperati, & aequalitatis. Lapis non fit ex auro, sed aequandus est instar auri. Tu uero in aequalitate tua habebis respectu ad aurum, ad instar eius adaequabis opus quod quaeris, & hoc fiet cum radices eius cognosces, alias decipieris. Filius. Deo adiuuante tuam doctrinam imitando spero peruenire ad optatum; deprecor te tamen, ut exponas mihi istos quatuor gradus, secundum sensum humanae complexionis. Caput Xuii. Ad huc scientiam graduum prosequitur, & quod gradus unus alium superat. Natura. Fili scias, quod primus gradus respectu humanae complexionis est ille, in quo est aequalitas, secundus uero aequaliter excedit, tertius quodammodo ad laesionem declinat; sed quartus propter suum excessum ledit sensum. Gradus unus alterum superat. Exempli gratia. Aqua mul tum tepida sensum succumbit, nec delectatur sensus in ea: & sic est pri- mus gradus. Quando uero est bene temperata, calido cum frigido, ut sensus in eo delectetur, tunc est secundus gradus. Quando uero est calida, & le dit sensum, tunc est gradus tertius; sed si est buliens, tunc est quartus gradus. Et sic isti gradus possunt ire in infinitum. Quantum ad nos secundum augmentum istarum qualitatum, tamen in quarto statu, respectu humanae conplexionis. Maxime cum complexio, de qua superius tactum est, dicitur aequalis, & temperata humanae complexionis, eo quod est humanae naturae maxime conueniens: non tamen sentiendum, & sciendo quod gradus desideratur, hic in rebus quantum ad tactum & sensum; & secundum uirtutem & potestatem uidi. Nam, Zingiber secundum tactum, naturam, sensum & substantiam est frigidus & siccus; sed secundum uirtutem complexionis, est calidus & humidus. Et uinum est frigidum & humidum secundum tactum exteriorem, & secundum substantiam & sensum; & secundum uirtutem complexionis est calidum & siccum. Omne manifestum est suo occulto contrarium. Et sic intelligere potes, quod unum magisterium est suo occulto contrarium. Filius. O Domina, quam dulcia sunt eloquia tua: declara mihi adhuc modicum super illa aequatione quam tantum desidero, quia in istis combinationibus, me in tantis inuoluisti, quod cui parti adhaeream ignoro. Natura. Si magis de illo corpore aequato uel aequando scire defideras, audi quid super hoc sentiunt Philosophi. Caput. Xuiii. Hic docet quid sit quadratura circuli, quam munlti periti frustra quaerunt, ut Aristotelem non intelligunt, uaria tractantur in hoc capite. Natura. Euclides in Rosario sic ait: huius aquae proportionale scire poteris, si multiplices pondus corporum in duodecim. Item quidem alius: Notae. si continens habuerit duas librans, appone duodecim grana mercurii praeparati: Item lapis aquile sit 9. fermentum, id est pars terrae, quia modicum de fermento totam massam ◉ ◉ corrumpit. Socrates in turba si parum de auro posueris, exiet tincturapotens & candida. Parmenides unum superat decem. Hali, quantitatem ipsam, & scias eius pondus, & adde ei de humiditate quantum potest esse: esius quantitas non hambet pondus determinatum. Item & alius metrice dicit: cuius pars dena rerum sit germina plena. In tractatu qui incipit terra stat. Terra debet bibere tantum, quantum de uino ipsum est. Item in eodem tractatu pone tantum de uino uno, quantum de altero alio. Item Bacon de complexionibus corporum; Spiritus debet esse proportio, uel decima pars corporis. Item in alio tractatu: Proportio corporis sit secundum rationem tuam; proportio ueto metalli est quinta & sexta parars medicinae. Item in tractatu qui incipit, Uenerande pater, per quadrangulum intellige quatuor elementa, & per duodecim: tertiarias imbibitiones: accipe pondera, uerte ergo quadrangulum in rotundum, & totum habebis. Item in eodem aduertendo est oppido, quod pondera in hoc loco sumuntur aequalia sine angulo, & illud ideo quia sic utimur aequali linea; sume ergo de unoquoque aequale, eorum pondus. Iterum & alius metrice: Sulphuris & tantum capiatur de flumine quantum. Item tractatus quia nimis sermo: uide quod quantitas matris sit penes filium, ut habeat se numerus ternarius, 4. uicibus in se deducts. Audi similiter quid Hermes super hoc definit. O fili sapientiae ( inquit ) scitote aquam sapienter ponderatam esse, cuius proportionem docebo consequenter. Accipe ergo de humore 2 tertias; & de rubore meridionali, 4. partem, de sehit, id est, terra citrina, similiter, & de auri pigmento similiter dimidium, quae sunt octo. Quae quidem uerba mystica sunt mysteriis plena, & sensu obscuro relata. Item Ioannes Daustin, qui fuit excellens Philosophus, ad quendam Cardinalem scribens. Ex denario diuino statues unitatem. Item Raym. Lulius cap. 91. Et ideo demonstratum est, quod uapor menstrualis terrestris & argenti uiui, non debent excedere, neque pondus metalli puri, nisi aequaliter illi. Et idem cap. 82. Adiungi sibi capite rubeo nouenam partem; cuius complexio est calidissima cum duabus partibus pedis albi. Item Comes Bernhardus: Deus fecit unum & decem, & decies ipsum multiplicauit, & iterum idem, pone decimam partem cum decima parte. Item Arnoldus de uila noua. Non sis prodigus neque auarus, sed tene medium. Item alius: Ut sit opus summum minus exigit uncia nummum. Item & quidem alius; Pondera propono, quibus hic secreta repono, Pondera quinque louis uiui, sint uincta duobus, Pondera quinque meri uigies, dant uulnera Marti. Item & alius, sunt 24. horae diei, adde unum, & erunt 25. Fili, ego possem adducere adhuc plura eorum dicta ad istud propositum, sed meo iuphilosophiae. dicio ista uidentur dubiis tuis satisfacere posse: si illa intelligis, quia quamuis diuersificari inuicem, in sententiis concordant tamen omnes, in sensu & intentione. Filius. Ego gratias tibi ago immensas o bona Domina, super omnibus beneficiis tuis, non modo duntaxat, sed multo tempore ante hac exibitis, tu enim me hic pulchre & sagaciter instruxisti, quamuis illa quae nunc retulisti, sunt satis obscura atque admodum difficilia; spero tamen ( gratia Dei interueniente ) mediantibus illis ad optatum peruenire: memini enim me legisse in libro Marie sororis Moysi, Matrimonifica gummi cum gummi: Et Morienus inquit, fac ut fumus rubeus album capiat: modum agendi tamen non declarat, sicut multis modis tam ( licet obscure ) fecisti. Natura. Non est de ista scientia quemadmodum de caeteris, nam ista omnibus dare non debet: pauci enim sunt tanta gratia digni. Quare eam per aenigmata, parabolas, scirpos, griphos tropicos, & huiusmodi, de more antiquorum tradere oportet. Granum ex paleis seligere. Sapientes enim & Deo dilecti sciunt eligere granum ex paleis, & teriacam conficere de serpente. Ubi Deus magnam uirtutem posuit: pro cu- stodia diffi- cultatem re- linquit. Nam Bacone citato, ubicunque Deus magnam uirtutem posuit, ibi est magnam difficultatem pro custodia reliquit, ut est uidere in uiperis, in quibus maximum secretum latet, cum magno periculo, atque difficultate. Taceo istam scientiam quae ducit maiorem partem hominum in eo laborantium ad confusionem: eo quod rari admodum sunt qui eam inueniant; infiniti uero qui per eam deperdantur tamen nihil in mundo ea uerius inuenitur. Tu uero si prima lectione que tibi retuli intelligere nequiueris, reitera lectionem: Precibus erga summum. & roga Creatorem ut tuum intellectum illuminare dignetur. bonum assiduum esse. Et sic finaliter quod quaeris inuenire. Philosophiae. Caput Xix. Haec scientia non acquiritur receptis aut uanis studiis, sed laborando, meditando, & re ipsa praestando. Filius. Ego te imploro Domina, ut unum saltem ex dictis tuis enucleare mihi non dedigneris, dixisti enim superius, uiginti quatuor hore sunt diei, adde unum fient uiginti quinque. Quod utique uerissimum esse arbitror, quid tamen per hoc uelis ignoro. Natura. Non te praeteriit, quod sole lucente dies est in die tuo: ◉ Mercurius Philosophorum. quod est sol tuus ad istud opus peragendum, adde unum lunae, qui est mercurius, & erunt 25. habes ne iam quid sit? Filius. Immo Domina, quare iterum atque iterum de omnibus uiribus meis regratior. Profecto multum obligamur Philosophis, qui hanc scientiam nobis taliter tradiderunt, ut eam acquirendi cautos atque subtiles, imo & Deo magis deuotos redderent. Bene inquit Cato, dicens: Dulcia non meruit qui non gustauit amara, Dignus non est imperioqui negligit cer- tare pro illo. Quis etiam uictoriam potest sperare sine pugna? Caput Xx. Docet quid sit primum mouens in rebus naturalibus. Quomodo ex uno grano seminato natura multiplicat in infinitum. Sic & Ars facit imitatione naturae; Et absoluto lapide poteris ad talem formam ducere qualem uolueris. Natura. Iam fili uideo quod sapere incipis, quare libentius a modo te instruam. Primum in natur est spiritus ue- getabilis. Scias ergo quod primum mouens in me natura, est spiritus uegetatiuus, qui in uegetabilibus humor aereus, in animalibus uero humor radicalis: Ignis natura neque cali- dus & siccus, sed calidus & humidus. uel calor innatus dicitur: Et est propriae ignis naturae: Non intelligas tamen, quod sit calidus ignis & siccus. Immo ut prius dixi, est naturalis: qui proprie dicitur calidus & humiphilosophiae. dus: & propter hoc Philosophi dicunt suum lapidem esse uegetabilem, eo quod absque tali spiritu neque cresceret neque pullularet. Filius. Quomodo eum crescere ac pullulare ais, o Domina? ego enim non intelligo quod crescat neque multiplicetur, nisi prout panis crescit apponendo magis de farina, & rebus caeteris quo ad ipsum faciendum requisitis. Natura. Fili tu male intelligis: eo quod lapis id est medicina quam queris pullulat, & multiplicatur, quemadmodum granum frumenti cadens in terram bonam, cum mortuum fuerit, multum fructum affert. Quia ( Diuo Paulo testante ) quod seminatur non fructificatur nisi prius corrumpatur, & moriatur. Cum corrumpitur, ergo multa alia grana inde producere poteris. Notae. Modo simili hic intelligere debes, quia de uno calco quod est pondus minimum, grano excepto, centum mille talenta quod est pondus ◉ Dialogus mum; Imo millesies mille millia talenta & usque in infinitum, sine fine, aut aliquo numero determinato, quantum ipse uolueris de potentia ad actum producere poteris. Quare satis debile exemplum de pane assumpsisti, eo quod panis nullam cum eo similitudinem habet ( fermentatione duntaxat excepta ) quae quidem in isto opere est admodum necessatia, & hoc pluribus rationibus. Exemplum de hominis generatione. Exemplum in hominis creatione uel potius generatione, si matrix mulieris non habuerit aliquid de menstruis post ipsorum generationem, ( quae ibi pro fermentis capiuntur ) generatio hominis esset impossibilis. Similiter panis quem pro exemplo adduxisti, si non fermentaretur, esset satis difficile eum ducere in saporem panis: Notae. Quare fili multa secreta latent in fermentatione: Postquam lapis est perfectus, potest eum du- cere ad talem formam, quam uolueris. quae longum essent enarrare. Quia in rei ueritate, ibi latet fors totum secretum. Quia postquam lapis est completus & perfectus, tu poteris eum ducere ad Philosophiae. quamcunque formam quam uolueris, ista frementatione mediante. Uide ad hoc propositum quid dicunt Philosophi. Omne fixum in fixo, uertitur in naturam fixi. Nonne uides sperma in omnibus animalibus unum? Sperma est sanguis bis coctus. eo quod generatur ex sanguine bis cocto, & tamen in diuersitatem loci in quo pro- iicitur producit diuersas formas? Hic ◉ Mercurius uersipellis. Ad uerte ergo quid dixi superius, quod locus generat locatum. Sperma enim in omnibus animalibus est, quemadmodum mercurius in mineralibus; dicitur enim mercurius proprter suam mirabilem conuertibilitatem adhaerentiam: na adeo uersipellis est, quod semperilli assimilatur cui iungitur. Ut in superiori astronomia, cum bonis bonus est, & fortunatus, cum malis malus & infortunatus, scias ergo ipsum in astronomia inferiori temere non posse modo simili assimilatum, nam in inferioribus omnino se habet, sicut in superioribus, quae omnia profecto te intellexisse arbitrabatur, nisi paulo ante satis stolide locutus es. Filius. Qui non incepit, nondum errauit. Aedepol, Domina, memini me audiuisse quendam Philosophum dicere: qui nondum errauit, nondum incepit; sine me ergo paulatim errare antequam incipiam; Spiritus ue- getabilis ne- cessarius. quia in multis aliis etiam ambigo, quamquam gratiose in omnibus quaestionibus meis respondisti: ego adhuc incertus sum, super hoc quod superius dixisti, ipsum oportere habere spiritum uegetatiuum: non enim in mineralibus talem spiritum uidere possum. In animalibus siue in uegetabilibus ipsum clare uideo. Caput Xxi. Medicinae pharmacopeorum sunt corruptibiles, Medicina physicorum incorruptibilis; Lapis multiplicatur multitudine spirituum. Natura. Raimundus. & Rupecis- sa de quintis essentiis. Audi Fili, quid Raimundus Lulius & loannes de Rupecissa eius collega, in suis quintis essentiis super hoc sentiunt; Uelle preseruare per Philosophiae. rem putridam & cito corruptibilem, & reformari per rem deformitati subiectam, & facere corruptibilem per rem deficientem, & infirmum curare per rem infirmam, & pulchre facere, per rem foedam est fantasticum & inane. Cum ista enim medicina poteris omnem infirmitatem etiam despe ratam sanare: Pharmacepolarum medicinae mutantur sed non mutans. Aurum & argentum la- pidesque producere preciosos; si ergo ipsa de re corruptibili facta esset, quemadmodum medicinae de praeparatione apothecari, quorum uirtus momentanea recedit prima actione proiecta; quoniam non mutant, sed mutantur: quamuis actionem fecerunt ad diuersa ( digestione tamen superante ) uertitur substantia earum in idem medicatum: eo quod sunt exrebus cito corruptibilibus compositae ( ut superius dixi. ) Audi etiam quid Rogerius Bacon super hoc sentit; Ait enim in epistola de retardatione senectutis: Res quamplurimas quae suas uires & fortitudines ostendunt, sua ◉ forma, sua materia, essentia, colore, durabilitate, conseruatione, & corruptione. Materia lapidis debet esse incorruptobilis. Nam ut ipse ait: illud conseruat quamdiu conseruatur; & illud corrumpit, quam cito corrumpitur. Uide ergo qualis complexionis & potestatis esse debet; Quia si sit corruptioni subiecta, in uanum super eam laborabis; Quia ut Iob placuit: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? per istas rationes clare uidere potes, rem istam, quam queris, minime subiici corruptioni: Quantum ergo ad hoc, quod de spiritu uegetabili dubitasti? Exemplum. Nonne uides, quod si granum frumenti uel alterius seminis perforatum fuerit antequam seminatur, perdet suum spiritum uegetabilem; quia non potest crescere nisi illo spiritu mediante. Deficiente enim causa, ergo deficiet & effectus. Lapis mul¬ tiplicatur multitudine spirituum. Modo simili, quomodo sperabis ex parua quantitate tui lapidis medicinam multiplicare in infinitum, nisi uirtute illius spiritus. Nullam enim Philosophiae. rem uegetare possum absque illo. Illa enim est prima potentia in homine dicta uegetabilis ( potentia elementari excepta ) & habet sub se potentiam generatiuam sub aliis quatuor potentiis, quas ego explanaui tibi superius, & dicuntur appetitiua, retentiua, digestiua, & expulsiua; Quum poten- tia uegetabilis debilitatur catera potentia pariter. quae cum bene proportionatae sunt sine aliqua altera- tione, ut ego ipsas ordinaui, totum ho- minis corpus erit sanum; & alia po tentia, quae dicitur sensibilis comple- ta. Perfecte diiudicas, per suos quinque sensus exteriores, omnia eorum obiecta; & sic deinceps tertia, quae dicitur imaginatiua: denique & quarta, quae rationalis dicitur. Uide enim aliquid in potentia uegetabili debilitatus, sensualis potentia infatuatur; quia putat uidere quae non uidet, & audire quae non audit: gustus non est ei bonus, nec recte discernit per olfactum. Quare ipsa uegetabili potentia alterata; alterantur & destruuntur caeterae potentiae. Peroptime ergo sequitur illam potentiam uegetabilem, siue spiritum eius peculiarem, ad tuam medicinam generandam siue producendam. Notae. Quod si tu ( ut prius dixisti ) ignoras talem spiritum fore in mineralibus. Iste spiritus quaerendus est tam in corporibus quam mediis. Inquire diligenter de eo, tam in corporibus quam in spiritibus, siue mediis, quia sine ipso nunquam perficies. Filius. Profecto Domina, omnia quae dixisti uerisimilia sunt prima fronte, tamen sunt intellectu difficilia. Memor sum te dixisse superius, ad medicinam instar auri esse aequandam, sequitur ergo quod non sit aurum. Natura. Dedi tibi superius distinctionem auri, ubi de Angelis solis locuta sum; & qualis ille sol est, qui exaltari debet, cum nonnullis rationibus: Quare sol uulgi non exaltatur; Materiam lapidis aurum esse minime, sed instar ◉ aequanda est. quem Plinius in sua naturali historia definit dicens: Sol omnium corporum nobilissimus, nihil igne deperit, tantisque incendiis rogisque durante materia. Perpendis iam, quod si aequatus in suis Philosophiae. qualitatibus non esset, ignem tollerare minime posset, & hoc durante materia. Sol non erit medicina sed coadiu- uans. Quare dixi tibi, quod ad instar suae qualitatis, medicinam tuam adaequare necesse est. Non erit ergo ille medicina, sed coadiuuans; quia non habet illum spiritum uegetabilem in se, de quo locuta sum; quamuis Rasis dicit tincturam esse in lapidibus, quemadmodum cor in animalibus. Et sic clare uides quod ipse non est, sed Philosophorum qui exaltandus est; ego enim ipsum exaltaui quantum possibile est. Sol philoso¬ phorum uilis & parui precii. Quare dicitur ca- rus, alter uero uilis, & parui pretii. Ex alta ergo ipsum sublimando usque ad suum fastigium: Puritas est unius essentia. Tu enim reperies eum per attractionem, quam superius declaraui: & cum uideris eum sic exaltatum, tunc esto certus, te operare in una re; quia puritas est unius essentiae, impuritas uero diuersarum. Uide ergo diligenter, ut unam rem & non plures habeas, & in summa, ut tibi satisfaciam, totius artis istud secretum per anacephaliosim reseruabo. Intellige fili, istam scientiam se omnino habere, quemadmodum alimenti in alitum. Ego uero superius locuta sum de appetitiua, retentiua, & digestiua, hic iterum conabor, non solum modo digestionis tibi ostendere, uerum etiam qua ratione ipsum in alitum uertitur. Caput Xxii. Digestio fit beneficio caloris humidi, & non sufficit in opere calorem externum habere, sed illum qui in materia delitescit. Natura. Intellige fili, quod ubicunque uegetatiuum est pro instrumento, sensitiuum uero pro motore: quare apparet digestio fieri uirtute motoris, & non instrumenti: Digestio fit beneficio motoris. Quia, dato quod animal sumat sibi aliquod uegetabile pro cibo, non tamen conueniunt ille cibus in uegetale, sed in sensitiuum; opportet ergo quod ipsa conuersio fiat uirtute caloris naturalis ipsum cibum digerentis: Eo quod nullam aliam causam quare hoc fit perpendimus. Non est tamen uerisimile hoc fieri ( calore duntaxat mediam te ) quia si sic, digestio fieret citius per focum, quam per calorem naturalem. Quae sic facta, non tamen conuerteretur in sanguinem & carnem & ossa, ( ut experientia docet ) necesse est ergo, aliquam aliam causam occultam ibi esse, quae minime apparet, & dato quod locus conseruat & generat locatum, ( ut superius dictum est ) tamen illa causa non per hoc propalatur: Est tamen aliquo modo satisfaciens dubiis hominum. Calor exter¬ nus non sufficit. Intellige ergo fili quod calor extrinsecus ignis, non erit tibi sufficiens in tuo opere, habitis etiam omnibus rebus operi necessariis cum illo calore naturali materiam digerente, nisi illam causam occultam etiam habueris, quam ego clare hic aperui, si me bene intellexisti. In motore latet & non in instrumento. Ipsa enim latet in motore, & non in instru- mento, ut superius dictum est. Caput Xxiii. Natura docet rem omnem esse cum anima, id est, spiritu uegetabili, qui quidem Spiritus mouet res ad esse. Item hancartem, arbitrii nostri non esse sed Dei omnipotentis: Ideo inuocandus & orandus est. Filius. Domina, tu hic profunde loqueris id uidere uideor, illa quae nunc adduxisti tangunt, rem cum acu; non tamen bene uideo, quomodo ad instar illius causae occultae possum opus meum dirigere, nisi quod dicis motorem illius effectus esse causam. Erit ergo illa causa in anima, quae nullum effectum faciet, nisi existens in corpore proprio, eo quod natura, non nisi in sua laetatur natura, ut dicitur de spiritibus in corporibus mortuis existentibus, quia quamuis faciunt mouere ipsa corpora, loqui & comedere; non tamen digerunt per calorem naturalem, quem minime habent, non per ◉ Philosophiae. consequens per illam aliam causam occultam, de qua sic locuta est. Natura. Fili, optime respondisti, quia sic est in rei ueritate. Iunge ergo animam cum suo corpore ( suo spiritu mediante ) quia anima nullo alio modo coassumet suum corpus, nisi per proprium spiritum, eo quod ipsa est in natura, a suo corpore nimis remo ta; Iunge animam cum suo corpore. Nota. uerum si interponatur spiritus cum utroque symbolizans, tametsi corpus per se efficax & ineptum, longeque a natura animae remotum, tamen existens conformis utrique facile utrumque, & ad utramque fiet attractus. Intellige ergo que tibi dixi, quia per hoc attinges magisterium. Creator rerum exorandus est. Quod si omnia capere primo impetu nequiueris, roga Creatorem tuum, ut gratiam suam concedere tibi dignetur, mediante qua intelliges & complebis. Noli tamen hanc medicinam ab ipso quaerere, ut alios excedas & superbiaris, quemadmodum faciunt arrogantes & ambitiosi, se ipsos de possessionibus suis ◉ iactantes, quoniam omnes tales, non solum a Deo, sed ab ista scientia, & omne Dei donum reprobati, & indigni inuenti sunt. Opertet phi. losophum operatorem humanum esse, superbum iactabundum, esse minime. Scrutare ergo illam, ut omnibus uiribus Deo seruias, & uideas quantum ipse fecit pro hominibus bonae uoluntatis, & sic finaliter, qui misericordia infinitus est, gratiis infinitis dignum inuenies, cuius sanctissimum nomen sit benedictum. Amen. Philosophi artem potius occultare conati sunt quam patefacere: Etenim in Metallis scientia tota consistit & eorum radicibus: propterea caracteribus, diuersisque Nominibus ad artem occultandam usi sunt: Ego uero Studiosis scientiae plane, ut nactus sum in meis peregrinationibus offero: bonique consulite: B. a Portu Aquitanus. undii 584ni37. aulia eauuuio tupaum A 5310u23 uaduisi. ats gauuiu Plumbum. Stannum. Ferrum. Aurun. Cuprum. Argentum Mercurius. Mysterium ex¬ Mypernm Myferium Mysterum Mysterium Mysteram Con¬ Mysterium stremae unction. Ordinis. Contritionis. Altaris. Coniugii. firmationis. Baptismatis Igal marmum. Sal armonta Sal petre. Sai commene. Uitriolum. Alumen. Alumen plu¬ cum. mosum. Ne Epar¬ Tal. Cur. Cerebrum. Tenes. Pulmo. ontumunum Chobolt Sulphul Talc. Thucia. Cinabrium. Gopricornus Leo. Uusg Cancer. Taurus. Aquili Pauo. Cinnus. Ciconia. Triticum Pisa. Siligo. Milium. Unicornu Abii. Panthera. Tigra Lacerta uirid Basiliscus. Serpen. Decr Iuuenilitas. Pueritia. Ifansis Cal. Crocus metal¬ Mercuraus Liquor me lora tallo metallorum Put. gulatio Solutic Em Dianser mortus Di aqusi Georgii Riplei Angli Xii. Portarum Axiomata Philosophica. Physica Chymica Trithemii. B. a Portu S. Mariae Aquitani Doctrina De ortu & Metallorum materia, Item. Quaestiones & Responsiones. Isaaci Hollandi De Lapide Philosophorum. B. a Portu Sanctae Mariae Aquitanus Lectori salutem. Hae regulae ex uariorum authorum Libris per me excerptae, quibus artis studiosus quilibet, integram artem breuiter depictam intelliget: Modo aptus idoneusque sit: Qui uero, se ad haec accitum non senserit, quiescat: Ne sutor ultra crepidam: Igitur in uocatione qua quisque uocatus est ambulet. Alioqui ultricem Dei manum experietur. Etenim scientia haec, coelitus est; haud hominum atbitrio. Quae tandem ad durae ceruicis artificem siue militum, aut hominum sceleratorum manus, nusquam peruenit: sanctum potius hominem haec ars inuenit, aut illum ipsum facit sanctum; discite ergo o moniti iustitiam, uosque peruersi bene agite: quia sacra sacris, haud sanctum dare canibus licet. Georgii Riplei Angli In Lib. Suum Xii. Portarum prologus. O Lumen incomprehensibile, Gloriosum in maiestate. Cuius radiorum claritas offuscat nostra lumina. O unitas in substantia, & triplex in Deitate. Hyerarchii iubilei gratulans glorificatio. O misericors, animorum purificatio, & pura perpetuatio. Ex occurrentibus periculis qui nos eripis benigne Ex hac turbulenta ualle uanitatis coelo infers. O potentia & sapientia, o benignitas in explicabilis Sustine me quotidie, sisque meus gubernator, Ut numquam tibi uita mea displiceat, sed potius Tibi obediam tanquam fidelis professor. In meo principio ( Bone Deus ) audi preces meas Uirtute tuae gratiae adauge uoluntatem meam. Da simul ut possim uoluntatem tuam absoluere. O scrinium excellens & abundans omni thesauro, Tu es a quo omnis bonitas largissime manat, Ad homines atque ad quam libet Creaturam Digneris igitur tueri opus tuae potentis dextrae. Ne tempus nostrum in uita teramus inutiliter. Concede sine fraude, ut uictum nobis comparemus ne in periculum grande peccatorum incurremus: Et quandoquidem nos tua de causa renuntiauimus nostrae uoluntati, mundo & concupiscentiis eius. Tanquam proprium & spontaneum professorem me recipe, cum ex te solo dependeat nostra fiducia tota, ulterius non possumus: nostibi submittamus oportet occultos tuos thesauros dignare nobis detegere. Ostende nobis tua abscondita, nobisque; sis benignus. Inter alios qui te professi sunt, me ipsum offero cum humili submissione orantem, ut tuus seruus possim esse, uita integra, non aliena a mea professione: deprecor Domine ut mihi uelis ignoscere, famulis tuis fidelibus si tua secreta aperuero. Amen. Georgii Ripleiduodecim Portarum Axiomata Philosophica. Deus aeternus in principio omnia ex nihilo, Sphaericum opus & obscurum ex confuso chao creauit. Ex una Massa confusa creata sunt omnia quae nunc sunt. Hoc principium unum esse potest ad declarandum nostri benedicti lapidis materiam. Noster lapis appellatur Microcosmus, unus & trinus, Magnesia atque Sulphur; & Mercurius a Natura proportionatus. Philosophi uocant argentum uiuum, & non uulgare, sine quo nullum existens esse porest. Propinquius inuenitur in quibusdam rebus; quam in aliis. Intelligas tres esse Mercurios, qui sunt claues totius scientiae, Raymundus uocat sua menstrua, sine quibus nihil fit in arte. Mercurius aliorum corporum essentialis, nostri lapidis praecipuum materiale est. Lapis est anima & substantia, per quam terra recipit splendorem. Quid aliud est Aurum & Argentum quam terra munda, alba & rubea? Totum compositum uocamus nostrum plumbum, qualitas splendoris a Sole & Luna prouenit. Tolle ab eis prefatum splendorem, & tunc terra erit parui momenti. Nullum corpus immundum ( excepto uiro ) quod uulgariter a Philosophis uocatur Leo uiridis, quod est medium coniungendi tincturas, inter Solem & Lunam cum perfectione, intrat magisterium nostrum. Ambo principia materialia debent solui & formalia, alioqui parui esset momenti. Haec Menstrua noscas tibi dico, siphilosophica ne quibus uera calcinatio nec naturalis dissolutio fieri potest. Hic lapis est uapor potentialis metalli, hunc quo pacto acquiras oportet te esse cautum. Inuisihile profecto est hoc Menstruum, quanquam cum secunda a- qua philosophica per separationem e- lementorum in forma aquae clate, apparere. Et ex hoc Menstruo labore exuberato cum eo potest fieri sulphur naturae si sit circulatum in spiritum purum. Tum cum eo poteris dissol- uere tuam basim aut massam diuersis modis. Oleum inde extrahitur coloris au- rei aut huic simile, eo nostro subtili rubro plumbo. Nam Raymundus cum proximus esset morti, ex eo fecit aurum potabile, quod illum reuificauit. Istud aurum potabile, siue oleum, ci- tissime occidit Mercurium crudum, quum super eum proiicitur, & Mercurius ille tingit stabili tinctura omnia corpo ra in Solem & Lunam perfecte. Hoc pacto. guberna basim utramque & rubeam & albam. Calcinatio est purgatio nostri lapidis, eum restaurans suo proprio naturali calore, inducens solutionem nostro lapidi inprimis necessariam. Neque enim corrosiuis, aut igne solo, aut aquis ardentibus, aut uapore plumbi, noster lapis calcinatur: nam huiusmodi calcinatione, corpora destruuntur, quae diminuunt humiditatem nostri lapidis. In calcinatione nostra humidum radicale multiplicamus: nam genus cum genere habet inclinationem appetibilem, qui hoc non nouit, caecus est in scientia. lunge genus cum genere, & speciem cum specie, ut aequum est: nam unumquodque semen respondet suo proprio semini. ◉ Omnis Spiritur figitur cum Calcibus sui generis. Philosophi calcem conficiunt unctuosam, tam albam quam rubeam, Philosophica. trium graduum, antequam nostra basis sit perfecta, liquida ut cera, alioquin nulli est usui. Annum enim sumimus pro nostra expectatione: nam minoris temporis spacio, calx nostra non potest confici. Si aqua tua aequalis fuerit, in proportione cum terra, calore mensura- to, ex his emergit nouum germen, simul album atque rubeum, quod in igne perpetuo durabit. Fac trinitatem unitatis sine dissen- sione, haec est certissima optimaque proportio. Quo minor pars spiritualis; hoc facilior erit dissolutio potius quam si nimia aqua terram submergeres, quod totum opus destruit. Semper hoc in pectore geras, ut nun¬ ◉ quam tua terra aqua suffocetur. Noli quaerere in re id, quod in ea non est, ut, in Ouis sanguinem, uino ui- triolum, aut in mediis mineralibus. Nihil emolumenti in rebus non metallicis est. In metallis, ex metallis, per metalla, perfecta metalla fiunt. Primum omnium tuorum Elementorum fac rotationem, & in aquam, terram conuerte ante omnia: Deinde ex Aqua fac aerem, & aerem reduc in ignem. Hoc peracto, retrorsum reduc terram tuam, aliter in casum laboras. Lapis noster habet nomina propemodum infinita: nam ab unaquaque re, quae nigra est in aspectu, denominatur. Cum lucidus sit, tunc habet nomina iucunditatis, secundum res albas similiter & rubeas, & tandem est una res. Uirtute nostri primi Menstrui clari & lucidi, in quo corpora nostra patiuntur Ecclipsin, & a suis duris & siccis compactionibus, subtiliantur & in suam primam materiam retrograduntur. Nihil hic est praeter Sororem & Fratrem, id est, agens & patiens, Sulphur & Mercurius coessentialia generantur. Dissolutio unius partis corporalis, Philosophica. causat congelationem alterius partis spiritualis. Cum terra prorsus in cinerem re- digitur, tunc est aqua congelata, hoc intellige. Quando corpus a prima sua forma est alteratum, noua forma immediate inducitur. Nihil est in rerum Natura spoliatum omni forma. Omne Metallum fuit aliquando aqua mineralis. Quamobrem, cum aqua rediguntur in aquam omnia, in qua aqua naturaliter sunt quatuor qualitates repugnantes cum diuersitate. In uno uitro debent omnia fieri, ouo simili in forma & bene clauso. Nunquam permittas tuum uitrum esse calidius, quam ut possis sustinere manu nuda, quamdiu lubet, durante tempore solutionis. Caue ne uitrum hoc uel aperias, uel moueas unquam, ab initio usque ad finem, si secus feceris, opus tuum perficies nusquam. Exicca terram, donec illa sitiat calcinando: alioquin in uanum laboras. Materiam in duas partes diuide, ita, ut subtile a grosso separes, donec terra in fundo manserit colore liuido. Pars altera spiritualis est, & uolatilis, sed omnia illa in unam rem debent conuerti. Aquam, ad quam debes reuificare lapidem, uide ut distilles eam, antequam cum ea opereris, saepius per se solum modo ex uisu poteris cognoscere, quum erit purgata a faeculentis fecibus, quam aliqui possunt multiplicare cum Saturno, & aliis substantiis, quas reiicimus. Distilla eam, donec sit munda & tenuis, ut aqua, colore caeruleo splendenti liuide, retinens simul suam figuram & ponderositatem. Cum ea humectauit Hermes suam arborem, cum suo uitro, fecitque crescere in altum flores. Tum enim est uera theriaca, maxime ualet ad expellenda uenena, & in Philosophica. suo opere mirabilia quaedam ostendit, multos morte eximens, uitaeque seruans. Unde eam ne misceas cum corrosiuis. Hermes eam uocauit suum, uentum, ob suum uolatum procliuem a Sole & Luna, marito & uxori, faciens mox cum eo lapidem nostrum uolatilem, mortuum uitae reddens, uitamque impertiens Soli & Lunae, marito & uxori. Itaque prius diuidas quod prius natura ligarat, Mercurium essentialem conuertens in uentum, sine qua naturali & subtili separatione, nunquam profutura complebitur generatio. Aqua debet septies esse sublimata, alias nulla naturaliter fiet dissolutio, nec putrefactionem ullam uidebis, picis instar liquidae, nec apparebunt colores, ob defectum ignis in tuo uitro operantis. Quatuor sunt ignium genera quae scire debes: Naturalis, Innaturalis, contra naturam & Elementalis, qui Axiomata accendit lignum, his ignibus utimur, & non aliis pluribus. Ignis Nature inest omnibus rebus, & est tertium menstruum. Innaturalis ignis occasionatus uocatus, & est ignis cinerum & balneorum ad putrefaciendum, & absque his nihil perduces ad putrefaciendum. Ignis contra Naturam debet excruciare corpora, ipse est draco uiolenter comburens, ut ignis inferni. Fac igitur ignem intus in tuo uitro, qui comburat corpora efficacius, quam ignis Elementalis. De Coniunctione. Coniunctio est copulatio se paratarum qualitatum, uel adaequatio principiorum. Qui non potest separare Elementa, & ea diuidere, a uia aberrat. Diuide Animam a Corpore, anima causabit coniunctionem perpetuam. Mas, id est Sol noster debet habere tres partes, & illius uxor nouem, tunc par cum pari gaudebit semper. Philosophica. Centum quinquaginta dies, in pu- trefactione usque ad albedinem, instar oculorum piscium. Sine dubio solutio & connexio sunt duo principia arduae huius scientie, licet plura alia principia sint. De Putrefactione. Ea est corporum interemptio, tanto tempore in balneo, uel nostro fimo, dum noctes transierint nonaginta, in humido calore hoc conserua diligenter. Mox postea nigredo erit tibi index, quod illa ad putrefactionem properat. Nam simul ut pix liquida, eo tempore turgescent & ebullient, colores instar iridis, aspectu pulcherrimi, & tunc Aqua incipit omnino dealbari. In corporibus humidis calor temperatus agens, nigredinem parit, qua habita non est quod timeas: nam eo modo subsequetur germinatio nostri lapidis, & statim cum triginta dies transie rint, Uuas habebis. Hoc est nostrum Adrop, Uzifur atque plumbum rubeum. A uiolento calore ac subito frigore defende uitrum tuum, moderatoque adeo utere igne, & caue a uitrificatione. Aduerte quam tibi deliges materiam, ne misceas de salibus, sulphuribus, nec mediis mineralibus: Nam quicquid Sophista garriat, Sulphur nostrum & Mercurius sunt in Metallis tantum. Si Deus hanc scientiam per medium aliquod tibi concesserit, ne detegas quicunque sit qui postulet, nec fauore nec pretio aliquo. Ne sis oppressor, scortator, impudens, sed Deo seruias, & pauperes sint tibi curae. De Coagulatione. Congelatio est mollium rerum induratio in colore candido confixatioque spirituum uolatilium. Elementa protinus conuertuntur, nostra autem congelatio minime: quae congelata in aere non liquescit in Aquam, aliter opus nostrum destrueretur. Cum Materia facta est candida, tunc Spiritus cum corporibus congelabuntur. Temporis tibi est adhuc statuendus longus terminus antequam talis congelatio tibi appareat in similitudine perlarum. Causa horum omnium est calor temperatissimus operans & mouens continenter materiam. Crede mihi omnis periit tuus labor nisi terra tua reuificetur aqua, Congelationem ueram nunquam uidebis. Aqua est secretum ex uita omnium rerum in toto orbe existentium, aqua res singulae habent suum initium, ut cernere est in foeminis parturientibus, quae prius aqua ab illis ante partum emanat non sine magnis doloribus. Substantia nutritur suo proprio menstruo quod Aqua & Terra solum produxit, cuius color est uiridis proprio aspectu. Intellige nunc quod ignea nostra Aqua sic acuata uocatur Menstrualis aqua, in qua terra nostra soluta est, & naturaliter calcinata per congelationem: ut ea nunquam possunt diuidi. Quando fecisti imbibitiones septem, tunc iterum debes rotam circumuoluere & putrefacere omnem illam materiam sine additione, primo nigredinem spectans, tunc in albedinem congela totum: Tum basim ad finem perduxisti: ac post per medium, in rubedinem ascende. Sic aqua tua diuisa est in duas partes, cum prima parte corpora purificantur. Secunda pars imbibitionibus destinatur, cum qua postea materia denigratur, statimque super leui igne albificatur, reduc eum ad Rubedinem. De Cibatione. Cibatio uocatur nutritio nostre materiae siccae, lacte & cibo datis utrisque moderate, donec reducatur ad tertium ordinem. Nunquam illi tantum des, ut eam suffoces, ne aquei humores superent sanguinem: nam si bibit nimium, prouocandus est uomitus, alioquin diu aegrotabit. Philosophica. Tribus uicibus rotam tuam circumuertes seruans dictae cibationis Regulam, ac tum, quam primum ignem senserit, uti cera citissime fundetur. De Sublimatione. Ne sublimes ad summitatem uasis: nam sine uiolentia, non coges rursus ad fundum. Temperato calore inferne quadraginta dierum spacio, donec nigrum sit & obscurum. Corpora dum putrefiunt sublimantur magis ac magis, donec in aquam omnia eleuata fuerint. Sublimationem facimus tribus de causis: prima est ut corpus fiat spirituale, secundo, ut spiritus fiat corporalis, & fixetur cum eo, & consubstantialis fiat. Tertia causa est, ut ab originali immunditia purgetur, & eius salcedo sulphurea diminuatur in eo qua est infectum, sublimantur in altum albiora niue. De Fermentatione. Fermentationes fiunt diuersis modis, per quas medicina nostra perpetuatur. In claram Aquam quidam soluunt Solem & lunam, & cum eorum medicina, faciunt ea coagulari, talis fermentatio non est nostri propositi. Hoc totum est de nostra intentione, ut prius atteres antequam fermentes. Fige tuam Aquam & terram simul statim, & cum medicina tua fluit ut cera, tuncuide ( ut supra ) ut supra amalgamata eam proiicias. Et cum omne illud simul est mixtum supra tuum uitrum bene clausum fac ignem, donec totum sit fixum, tunc fac proiectionem, sicut placet tibi, quia ea est medicina omnino perfecta, ita facies fermentum tuum, tam rubrum, quam album. Uera fermentatio est animae cum corpore incorporatio, restaurans ei naturalem odorem, iustum, & colorem, per naturalem inspissationem rerum separatarum. Nam sicut magnes trahit ad se ferrum, sic nostra terra per Naturam trahit deorsum animam suam ad se, eleuatam cum uento. Nam terra fermentum est sine dubio aquae: & uicissim aqua terrae. Aquam facimus maxime odorife- ram, cum qua omnia corpora in oleum reducimus, cum quo nostram medicinam facimus fluentem. Quintam essentiam uocamus hanc aquam, hominumque sanat omnes aegritudines: fac igitur Oleum ex Sole & Luna, quod est fermentum odoratu fragrantissimum. De Exaltatione. Exaltatio parum differt a sublimatione, si uerba Philosophorum intelligis. Si igitur uelis tua corpora exaltare, illa sublima primo Spiritu uitae, donec terra sit bene subtiliata per naturalem rectificationem omnium Elementorum. Tunc pretiosiora multo erunt auro, propter quintam essentiam, quam retinent. Quando frigus uicit calorem, tum in aquam aer conuertitur, & sic duo contraria simul obuiam fiunt, donec cuique cum altero recte conueniat. Hoc modo igitur fac ut circuletur unumquodque in alterum festinanter exaltans, ac in uno uitro bene sigillato haec omnia peragantur non manibus. Conuerte aquam in terram, quae est protinus nidus aliorum Elementorum: Nam terra in igne est, quae in aere quiescit. Istam circulationemdebes incipere in occidente, tum post meridiem uersus donec exaltentur. De Multiplicatione. Multiplicatio est res, quae facit augmentum medicinae, in colore, odore, uirtute & quantitate: nam est ignis, qui excitatus nunquam moritur, sed semper tecum habitat, cuius una scintilla potest excitare plus ignis in uirtute multiplicati. Diues est ille qui particulam habet nostri Elixiris, quia potest augeri in infinitum unauia, si dissoluas nostrum puluerem siccum, & facias horum frequentem coagulationem, tu facies augmentationem, & sic potes illum multiplicare, ut inuitro crescat in modum arboris, quam Hermes arborem uocat aspectu pulcherrimam: cuius unum granum multiplicatur in mille, si sapienter noris facere tuam proiectionem. Sicut Crocus puluerisatus sic cum liquore paulatim temperatur, & postea addatur maior quantitas liquoris, tingit multo plus liquoris in quantitate, quam si esset integer in sua grossa substantia: Sic nostrum Elixir, quo tenuius factum fuerit, hoc largius se profecto sua tinctura sparget. Cooperi tuum ignem uesperi eque ac mane, ne tibi sit opus ostiatim disquirere inter uicinos ut ab illis accipias mutuo, quo diutius retinebis eo amplius lucraberis, multiplica semper magis ac magis in tuo uitro, enutriens illum Mercurio dum uixeris, sic habebis amplius quam tibi opus erit. Ne frenum laxes propterea peccatis, sed Domino Deo tuo attentius inseruias. Cogita te aliquando ante Dei tribunal assistendum illic rationem redditurum. De Proiectione. Si tinctura sit uera & non uariabilis, probabis cum pauca quantitate medicinae metallo uel mercurio, ut pix adhaerebit & tingat in proiectione ut omnem ignem sustineat: sed multi per ignorantiam destruxerunt opus suum, quum faciunt proiectionem super metallum impurum. Uide ut Medicinam tuam proiicias super fermentum tuum, tum erit illud fermentum frangibile ut uitrum, proiice illam frangibilitatem supra corpora mundata, tunc habebis Metallum omni iudicio probatum. Deus Aeternus Benedictus Amen. Recapitulatio. Attende diligenter latitudinem nostri lapidis, & incipe in occidente, ubi mas rubens & coniux alba fient unum, desponsati spiritu uitae, ut uiuant in amore & quiete. Terra & aqua aequaliter proportionatis: & una terrae pro tribus spiritus & etiam bona proportio, quae est spiritus duodecim pro quatuor partibus terrae siue corporis. Tres partes foeminae & unam uiri debes accipere. Et quo minus fuerit de spiritu in hac desponsatione, eo citius tuam calcinationem absolues. Quo pacto perfecte calcinatis corpora dissolues, diuides, & putrefacies, & omnia secreta aliae nostrae infimae Astronomie cum perfecta intelligentia omnium polorum in nostro coelo lucentium coloribus inexplicabilibus pulchriores nunquam sunt uisi, apparebunt ante perfectum album. Et post perfectum album, Citrinus & falsus citrinus, & postea apparebit sanguis rubeus impermutabilis. Tum habes medicinam tertii ordinis in suo genere multiplicabilem. Sed hoc secretum omnino non debes ignorare, quod noster mas rubeus non tingit, nec illius coniunx, donec tingantur. Si igitur uelis tibi hac arte rem parare, altitudinem tuorum corporum absconde, & patefac eorum profunditatem, destrues primam qualitatem omnium tuorum materialium, & secundas qualitates excellentiores, quam primum in his separa: & in uno uitro uno regimine conuerte quatuor naturas in unum. Diuidendum erit tuum Elixir rubeum in partes, antequam rubifices: quod pones in duobus uitris. Si uis habere Solis & Lunae duplex Elixir, fac sic; Tum cum Mercurio multiplica statim in magnam quantitatem, si in initio habes tantum, ut cochlear solum impleat: poteris multiplicare simul in album & rubeum, ut etiam si uiuas mille annis, & conuerte illam in perfectum oleum, quod in circulatione fieri debet secundum nostrum propositum: Haec olea figent crudum Mercurium in perfectum Solem & Lunam. Hanc Oleagineam substantiam fixam & puram Raymundus suum Basiliscum uocauit, cuius nunquam tam planam fecit explicationem. Memento hominem esse nobilissi- mam creaturam in compositione terrena, quod unquam Deus creauit, in quo quatuor Elementorum proportionatorum per naturam neutralis mercurialitas, quae omnino nihil constat, producitur arte ex sua minera. Nam nostra Metalla nihil aliud sunt quam nostrae duae minerae nimirum: Solis & Lunae, ut Raymundus sapienter notat, splendor Lunae, & Solis lucidi. In has duas mineras secreta descendit: quamuis splendor sit absconditus tuo uisui: Arte potes efficere, ut appareat manifeste. Hunc lapidem absconsum, hanc unam rem purifica, laua in suo liquore donec albescat, tum fermenta sapienter & sic habebis summam totius operis. Sequuntur Alia Axiomata Philosophiae. Albertus libro de mineralibus dicit, quod aurum ubique; reperitur, quia non est res aliqua sine quatuor Elementis elementata, in qua non inueniatur aurum in ultima affinitione naturaliter, & ideo dicit ubique lapidis materia reperitur. Item dicit & probat, quod maxima uirtus mineralis est in quolibet homine, & maxime in capite inter dentes, ut suo tempore inuentum est aurum in granis minutis & oblongis, quod esse non posset, nisi in homine esset illa uirtus mineralis. Quae uirtus mineralis est in elixire nostro, & propter hoc dicitur, quod lapis est in quolibet homine. Hermes habuit tres partes Philosophiae totius mundi, quas ostendit in partem mineralem, uegetabilem, & animalem, quae partes continentur in uno lapide, scilicet in Mercurio, id est, sub hoc nomine Mercurii: quia omne, de quo fit lapis, siue minerale, siue uegetabile uel animale nomine Mercurii appellatur. Si de omnibus rebus lapis fieri non posset, quod dicit Alfidius uerum non esset: nam ( inquit ) plura sunt, quae soluunt & congelant. Et Ordulanus dicit, quod Philosophi uocant lapidem omne illud, a quo quatuor elementa possunt separari per artificium nostrum alchymicum: sed a quocunque uegetabili & animali possunt per artificium nostrum alchymicum Elementa separari: ergo a quocunque uegetabili uel animali possit fieri lapis physicus. Exemplum. Uidemus autem quod si extrahamus aquam ab Absynthio, si repente extrahit calor igneus, extrahitur humiditas aquea, & remanent partes terrae adustae: si autem procedamus cum calore moderato, qui est similis naturali, extrahitur tantummodo humiphilosophica. ditas uitalis, & sic reliqua erunt perfecte cocta, nulla remanente cruditate. Ex terra & aqua sunt Metalla, & quaecunque igne liquescunt forti mixtione, conuertitur aqua in quoddam genus terrae adustae, quae in se aliquam salis substantiam continet, uel aluminis, & ideo Geber in principio sui testamenti dicit: ab omni re combusta fieri sal non posse. His sal, qui occultatur in tali terra adustae, est principium remotissimum omnium metallorum, & uulgo nominatur uitriolum, & illud est medium minerale & proprium semen generandi omnia metalla. Metalla inuicem transmutari possunt, quia naturalia sunt, & eorum materia est eadem. Hermes ponebat circulationem in metallis, ut in Elementis. Scias res Naturae subtili artificio ita simul alligatas esse, quod in qualibet ◉ Nota. Nam unum metallum sua corruptione conuertitur in aliud. Rasis libro diuinitatis inquit: ◉ re, est res quaelibet in potentia, quamuis actu non uideatur. Accipe lapidem honoratum, & pone eum in cucurbitam, & cooperi eum, cum Alembico & luta optime, postea mitte in stercore calidissimo, postea distillabis eum, & pones sub eo recipiens in quod distilletur aqua, & sic dimittes quousque tota Aqua distilletur, & exiccabitur humiditas, & poterit siccitas supra eum: Postea extrahes eum siccum, & seruabis aquam, quae distillauit ex eo, quousque sit tibi necessaria. Accipies corpus siccum quod remansit in fundo cuncurbitae, & teres ipsum, & pones in uaso apto secundum quantitatem Materiae, in fimum equinum inhumabis uas bene occlusum, & hoc per quadraginta dies renouando fimum ne refrigescat, & soluetur medicina in se, & fiet aqua spissa alba. Et cum sic eam uideris, scias eius pondus, & adde de eius aqua medietatem ponderis, quam reseruasti, claude bene uas. Tunc medicina congelabitur Philosophica. in simili quantitate dierum, quibus soluta fuit prius. In Elixire aqua est anima lapidis, uirtus aquae est spiritus lapidis, quia aqua aliquando dicitur Lapis. Uidemus naturaliter unum, generare sibi plura similia: ita artificialiter sol generat solem. Compositio in hoc magisterio, est coniunctio siue matrimonium congelati spiritus cum corpore soluto & eorum coniunctio, & eorum passio est supra ignem. Nam caliditas est eius nutrimentum, & anima non dimittet corpus, nec cum eo coniungitur omnimoda coniunctione, nisi per mutationem utriusque a sua uirtute & proprietate, & post mutationem suarum naturarum. Et haec est solutio & congelatio. Et scias quod hanc solutionem & congelationem iam celauerunt sapientes. Nisi esset compositio non produceretur res in esse, & diuisio est separare partes compositi, & sic separatio fuit eius coniunctio. Et dico quod in corpore non morabitur spiritus nec in eo erit, nec cum eo ullatenus remanebit, quousque ipsum corpus maneat ex subtilitate & tenuatione, ut habet spiritus. Et cum iam ipsum attenuatum fuerit & subtiliatum, & exierit a sua densitate & spissitudine ad tenuitatem, & a grossitie, a corporeitate ad spiritualitatem, commiscebitur tunc spiritibus subtilibus, & imbibetur in eis, & sic uterque euadet unum & idem, & non separabuntur sicut nec aqua mixta aquae. Constat procreationem tum perfectorum quam imperfectorum argentum uiuum & sulphur esse materiam & sine his duobus nullam nouam fieri posse transmutationem. Quare mirandum est, quod aliquis prudens suam fundet intentionem supra animalia siue uegetabilia, quae ualde sunt remota, cum satis inueniantur mineralia propinqua, nec credendum est quod aliquis philosophorum posuerit artem in praedictis remotis ni si similitudinarie, & sic de iure nos oportet accipere argentum uiuum & sulphur pro lapidis materia. Nec mercurium uiuum nec sulphur per se solum, aliquod generat metallum: sed ex amborum commixtione, diuersa metalla diuersimode procreantur & mineralia multa. Ergo ex amborum commixtione materia nostra constat eligenda: sed finale nostrum secretum est maxime occultum: Ex qua re minerali debeat fieri propinquius & uicinius. Et hoc ipsum eligere solicite tenemur. Pone igitur quod eligatur materia nostra primo ex uegetalibus ut sunt, herbae, arbores siue omne progrediens a terra. Tunc oportet inde prius fieri argentum uiuum & sulphur decoquendo a quibus excusamur, cum nobis natura proponat argentum uiuum & sulphur. Et si eligeremus ex animalibus ut sunt: sanguis humanus, capilli, urina, egestio, oua gallinarum, & omnia quae ex animalibus procedunt, oporteret ex ipsis fieri argentum uiuum. Non nego quod metalla cum semimineralibus purgari uel dissolui posse ac sophistica forma per ea introduci, ut in ipsis errent homines. Potest quoque plumbi nigredo siue immunditia abstergi: ueruntamen plumbum semper erit plumbum: licet alias qualitates introducant, ut appareat argentum. Unumquodque corpus metallicum in se sulphur expresse habere dignoscitur & Mercurium, cum liquescit calore mediante: apparet mercurii substantia, & sulphuris maxime in colore & cute rubea superius natante: sed proprium naturae unius, est adhaerentia alterius, cum unum sine alio Metallum generare non possit. Et in quantum sulphur fit magis simplex, in tantum magis, gaudet & cohaeret Mercurio simplici ac mundo: ut fortius unum cum alio coniungatur. Opera naturae & artis sunt eadem essentia: tantum forma differunt: quia opera naturae sunt inuisibila & occulta. Physica Chymica Trithemii. Certum est rebus omnibus a natura productis, tam superiores quam inferiores uirtutes inesse. Artificialis corruptio necessaria ad separationem spirituum, quo lautius re coniunctae uiuant, uitamque caeteris communicent meliorem. Scopus hermetice doctrine, est medicina quaedam uniuersalis, quae nedum insensatorum corpora, sed hominum etiam corruptiones atque morbos omnes indifferenter auferat. Corpora nostra uoluntarie mori posse manente uita naturali, spiritusque nostros siue animas intellectualiter ac supra naturam a suis corporibus distrahi, non dissoluto uinculo physico, & hoc profunde cogitando, meditando, terrena dispiciendo, coelestia speculando. Prophetica, naturalia, spagyrica, & poetica arcana pleraque omnia tecta sunt. Id ipsum uidemus passim in natura facere uoluisse Deum in omnibus, utpote sub uili, pretiosum, ne rapiatur ab indignis, contegere. Quantum auri uilis arena & spretilapides uelant oculis ea cernentibus, quae manus ignorantis abiicit, & pes conculcat inscius. Quam occulte steriles regiones, in superficie opibus ditauit incognitis, quas negauit fertilibus. Physicis corporibus inest quaedam ueritas aut uirtus incorruptibilis occulta eam fore medicinam ueram, si modo liberetur a suis compedibus & a tetro carcere, a quo detinetur. Certum & certissimum quoduis Elementatum aliud in se continet, quam Elementa, quod quidem omnibus minime notum est, sed paucissimis certum. Omnis anima sublimioris cuiusdam essentiae particeps est. Coelum & Elementa haec inferiora unius & eiusdem esse substantiae, nec aliter differre quam per accidens, uticorruptibile & incorruptibile, purum & impurum, agens & patiens, graue & leue, serenum & opacum, ex quo omnia sunt accidentia & non substantie. Substantiarum enim est generare, & non accidentium. Impossibile ut aliquis mortalium hanc artem intelligat, nisi diuino lumine prius illustretur. Quanto magis ad unionem uergit medicina, tanto magis ad uitam accedit a morte procul discedens. Unus est Deus & non plures: unum etiam per unum ex nihilo mundum in mente sua prius creare uoluit, ac subinde in effectum producere: quo continerentur omnia quae crearet in ipso: Deus ut esset in omnibus unus. Res omnis a Deo esse habet suum, a natura quae a nihilo uerbo Dei esse habuit nascitur. Creatarum rerum docet unicum esse genus generalissimum, a quo reliqua genera, species & indiuidua nata sunt, in diesque propagantur in finem usque seculi, haec res est Natura primitiua a Deo creata. Corpora naturalia rerum insensatarum, a suis spiritibus diuisa repurgataque: rursus illis in sui resurrectionem, id est perfectionem coniungi posse: spe future nostrae resurrectionis. Tria sunt itaque haec ad uitam naturalem: spiritus ut mouens, anima motus ipse, & corpus motum quae simul coniuncta naturale quid unum efficiunt. Prima rerum tria sunt principia omnium Forma, Lux aut uita naturae, & materia. Chaos Chymicum, est uniuersale quid, omnia quae nos operamur in se concludens, a cuius uentre debet ingeniosus artifex elicere materiam suam, formam, Coelum & Elementa, ut ex istis medicinas conficiat. Materia spagirica dicitur prima & uniuersalis materia, siue Mercurius ad uegetationem mouens, & particularem formae materiam primam extrahens a formante. Forma autem rerum est, uirtus generatiua, qua sibi simile quodque producere potest, ut hominis forma in ho mine latet, & non in alio, arboris in arbore, nec non in metallo metalli. Cruda non debent opus ingredi, sed per sublimationem euacuata ad latera uasis sublimatorii, ut ab inani superfluaque terra sua, sit libera. Et tunc forma est lapidis, & non antea, & dicitur sulphur Naturae. Coelum est Mercurius noster, coelestis coloris ob incorruptibilitatem. Habet enim proprietatem in se spiritus incorruptibilis, qui est uelut anima habens in se conditionem corporis, qui generat & producit ex eo semen, ut foemina. Uirtus generandi tum nutriendi, in eo consistit; hac de causa, in hac arte Menstruum uocatur, & coelum ratione motus. Necessarium enim est ut in coelo formae tam diu digerantur, donec ad medicinam priorem uentum sit. Generatio in genere est occultarum formarum manifestatio. Quicquid huic coelo fuerit impositum, soluitur. Item si conuenientia rei solutae fuerint addita, fiet id ipsum quod operabitur, etiam ex pluribus unum. Et scias, quod Philosophi multa capita fecerunt de lapide, & sublimatione, distillatione, separatione, putrefactione, ablutione, inceratione, calcinatione, quae omnia sunt una, & operatio: in uno uase. Ut Studiosi Artis Huius A Uariorum Librorum Lectione leuentur, de ortu & metallorum materia, supra quam Spagyricus radicalia principia fundet, hic breuiter describere uolui: tu uero nostris lucubrationibus fauere uelis: & bone consule. Uale. B. a Portu Aquitan. S. M. Materia uero principalis omnium Metallorum in suis mineris de qua ipsa causantur, est aqua sicca, quam aquam uiuam uel argentum uiuum nominamus, & spiritus foetens quem aliter sulphur appellamus: non tamen in natura sua prout sunt in mineris suis creata, quia in locis suis ubi generantur, nullum metallum inuenitur, sed potius ista materia est substantia quaedam, a natura creata, habens in se naturam & substantiam istorum duorum: & ex ista tali materia uel substantia duorum praedictorum procreata, generatur & creatur quaedam substantia subtilis fumosa ins uisceribus terrae, & uenis mineralibus, ubi congregantur & detinentur. Et deinde adueniens uirtus naturalis super ipsam fumosam materiam, eam congelat, & unit se cum ea unione inseparabili & firma, per decoctionem naturalem. Ex his patet, quod in metallis sunt quatuor Elementa naturaliter, & quod sunt homogenea, quia nihil aliud sunt, quam fumi subtilissimi, per decoctionem naturalem in suis mineris congelati & fixi, & in metalli naturam conuersi. Item patet, quod humidum radicale metallorum in eorum calcinatione propter homogeneitatem & fortem unionem elementorum inuicem in ipsis consumitur nec separatur, sicut separatur humidum lapidis: quia non est unitum in eis cum sicco in plurimo utriusque. Mirabilis naturae modus in generandis metallis. Est quaedam materia in mineris uniformis, uidelicet argentum uiuum & sulphur in uno corpore, ex qua materia facit naturaliter exire illam fumosam substantiam seu materiam subtilem, quae beneficio naturae conuerstitur in metallum. Materia illa fumossa, est quoddam corpus. Et illa fumosa ab ea generata est quidam spiritus: Et sic natura facit de corpore spiritum: & sic facit ascendere a terra in coelum, id est rem corporalem facit spiritualem, & postea circulando rem spiritualem facit corporalem, & sic de coelo descendit in terram. Item patet: quod omnia metalla quantum ad radicem naturae, sunt eiusdem substantiae uel materiae: & tamen non sunt eiusdem formae: Et hoc est propter infirmitatem & sanitatem: munditiem & immunditiem: paucitatem & quantitatem ipsius substantiae argenti uiui, & sulphuris, in unione & coniunctione naturali: & propter naturam minerarum diuersarum, & longam uel breuem ipsius nature decoctionem. Est quaedam materia uel substantia propria argenti uiui & sulphurum fumosa & subtilissima, ex natura praedictorum duorum per nostrum artificium generata, limpidissima, clara tanquam Lachryma, in qua latet & habitat spiritus quintae essentiae, ut inferius dicemus. Nota. Non tamen est ista substantia ipsum sulphur, nec ipsum argentum uiuum pro ut sunt in natura sua in mineris: sed est pars quaedam ipsorum duo rum, quae non est argentum uiuum uel sulphur. Quidam Philosophi dicunt, quod ex solo argento uiuo sine admixtione sulphurum haec materia generatur: sed hoc est idem, quia argentum uiuum habet in se naturaliter sulphur rubeum mixtum: & hoc sulphur rubeum ab albedine ipsius, propria manu separauimus, uidimus. Nullo modo substantia fumosa predicta potest naturaliter elici nisi ex sub stantiis praedictorum duorum argenti uiui & sulphuris in simul admistis. Terra & aer sunt patientia: Aqua & lignis sunt agentia: aqua est masculus: & terra est foemina. Item nota quod faciendo generari predictam fumosam materiam a substantiis praedictorum duorum Mercurii uiui & sulphuris, & suorum adiunctorum: quod dicta substantia simul unita est quodammodo corpori, a quo exit ista fumosa substantia: Nam fecit artifex ascendere a terra in coelum quandam materiam uel substantiam corporalem in materiam uel substantiam spiritualem: & cum postea ipsa materia uel substantia spiritualis facta est, congelatur & fixatur, & in lapidem conuertitur: tunc facit descendere de coelo in terram: & materiam uel substantiam spiritualem, iterato facit corporalem. Et Philosophus quidam dicit: quod ex sola substantia mercurii sine additamento substantiae sulphurum, lapis elicitur uel generatur: Nam hoc intelligit de substantia fumosa praedicta, in qua latet spiritus quintae essentiae, quem quaerimus: quo tingamus, sed de substantia fixa & firma lapidis, quae est terra ipsius, in qua figitur idem spiritus, qua terra ipse lapis spiritualis impregnatur in uentre uenti, per magisterium huius artis. Philosophi considerantes eorum materiam, quae est in uase suo, & calorem sentit, euaporatur in speciem fumi, & ascendit in capite uasis: & uocant sublimationem. Et uidentes quod descendebat in fundo uasis, uocauerunt descensionem, adhuc uidentes inspissari materiam & denigrari, & foetorem malum dare, uocauerunt putrefactionem & caput corui. Uidentes colorem nigrum & fuscum & malum post longum tempus dimittere, & aliqualem albedinem ad modum cinerei coloris deuenire, uocauerunt incinerationem seu dealbationem. Philosophica Ideo summa totius artis nihil aliud est, nisi extractio aquae ex terra, & aquae supra terra dimissio, donec putrefiat ipsa: Et haec terra cum aqua putrescit & cum mundificata fuerit auxilio cuncta regentis, totum magisterium perficitur. Uide, sperma philosophorum, est aquauiua, Terra autem est corpus imperfectum: Quae terra uero dicitur mater omnium elementorum. Solutio corporis & coagulatio sunt duo, sed habent unam operationem, quia corpus non soluitur nisi cum coagulatur spiritus. Quum aqua coniungitur terre, aqua sua humiditate & uirtute eam dissoluere conatur, nam facit eam subtiliorem quam prius erat: & reddit eam sibi consimilem: quia aqua est terra subtilior: similiter facit anima in corpore, & eodem modo inspissatur aqua cum terra. Ideo inter solutionem corporis & coagulationem spiritus non est differentia temporis, nec diuersum opus in aliquoaxiom. Philos. Cum terra in nigrum soluitur puluerem, & incipit aliquantulum de Mercurio secum retinere, tunc agit masculus in foeminam, id est Azot in terram: nam dominante aqua, terra multiplicatur. Datur in rerum natura corpus metallicum quoddam, facilis solutionis, facilisque putrefactionis, si eius praeparationem nosti, foelix Medicus eris, totis conatibus in eo uotum tuum dirige. Uale. Isaaci Hollandi Fragmentum De Lapide Philosophorum. Cum decreuistis super ◉ ad rubrum proiectionem facere memineris lapidis materiam lento igne semper sublimare atque etiam fixare, qui tametsi longioris est temporis, tamen ea ratione humiditas eius melius conseruatur. De Lapide Philos. Lapidis sublimatio. Ergo ad terram tuam uel corpus uel fermentum uel rem fixam uolatilem reddendam, miscendae sunt rei uolatilis partes tres cum rei fixae parte una, ac moderato igne sublimandae, ut ante ostendi. Quando partes uolatiles fixas superant eas secum in sublime rapiunt idque tanto facilius; tunc enim se mutuo auidius amplectuntur. Alii totam materiam in uitro fixandam. ponunt ut prius, & apparent quotquot sunt in mundo colores, tumque paulatim minui incipiunt ac tandem in unum colorem album omnes desinent. quo gaudeto, quia tunc lapis est fixus. Hic rursum fuerunt alii prioribus illis, paulo acutiores, qui lapidem suum hucusque perductum omnibus numeris completum esse rati super ◉ & ◉ nullo cum fructu proiecerunt, quod non fundi posset neque ingredi, unde hi re desperata ab opere destiterunt. Contra haud dubie opinaturi, si uete rum scripta intellexissent, in quibus passim aiunt inferiorem mundum rore maiali tandiu esse humectandum, donec albos flores & rubros ferat. Item Regem lacte suo esse nutriendum donec adoleuerit, ad hec terram clara aqua paradisi irrigandam, cuius crebro in coelum ascendit atque in terram descendit. Itaque ut ad operis complementum perueniamus cum lapide tuo, ut supra dictumest, fixato. Misce quartam partem spiritus ut sint lapidis partes 3. & spiritus pars una, pone in uitro fixatorio, unaque illa spiritus pars breui spacio cum lapide fixabitur. Nam quemadmodum tres spiritus partes facile unam corporis secum in sublime trahunt, ita contra tres fixae unam uolatilem haud difficulter fixam uniusque secum naturae & complexionis efficiunt: iam uero illa parte fixata, seruata semper eadem fixi & uolatilis proportione alteram ei misce cum eo fixandam, idque tandiu repete donec lapis tuus super candentem ◉ laminam fundatur, eamque non aliter quam oleum corium siccum penetrat, tunc habes lapidem Philosophorum omnibus numeris absolutum. Ex his iam apparet, quantum materiae initio sit sumendum, ut uniuersum opus perficiatur, quantaque spirituum copia sit opus. Nam & initio magna eorum quantitas cum terra est fixanda & spiritus ille cum terra fixatus tripla semper noui spiritus portio- ne sursum est trahendus. Et rursum tota materia cum fermento suo fixata, cum triplo semper spirituum sublimanda, donec tota facta sit uolatilis, & ter- tio atque ultimo fixata, nouo rursum spiritu inserenda est, donec instar butyri liquescat. Itaque cum haec omnia spiritus beneficio perfici debeant. Etenim quando plus spirituum cum eo fixatur, tanto redditur fusibilior, adeout tandem in uiscosum puluerem posset redigi, qui facilius quam butyrum in sole funderetur, quod omnino non probatur, sed ab eo cauendum tibi est & metalli natura uel magis uel minus liquabilis reddendus, ut si super ◉ uelis proicere minus sit fusibilis quam super ◉ & si super ◉ minus quam super ◉, & si super ◉ minus quam si super ◉. Scias omnia metalla prius purificari debere & sordibus mundari, de hoc uide Isaacum prima parte de medicina super album. Lapidis multiplicatio. Itaque lapidem tum hoc modo multiplicabis: primum ex aequalibus partibus salis petrae & uitrioli a suis fecibus separati fac aquam fortem iuxta artem, caput mortuum pulueriza, & in aqua communi solue, filtra & congela, tere dunsit impalpabile, affunde ei aquam suam fortem ante extractam, distilla quantum quidem potes. Caput mortuum rursum pulueriza, solue, filtra, congela & distilla ut prius, idque fac toties, donec totum sal una cum aqua forti ascendat, habebisque preciosam aquam rubram noctu instar ignis infernalis lucentem, hanc per balneum Mar. distillando cohofandoque rectifica, donec ex balneo tota ascendat, eritque tunc praeparata ad lapidem tuum in ea per solutionem hoc modo multiplicandum. Solue benedictum tuum lapidem in tua aqua, quod protinus fiet, pone in baln. tepido adlutatoque alembico cum recipiente aquam ab eo extrahe, quae abstracta pulueris aliquid ex cucurbita exime, ac per candentem laminam an sit uolatilis explora, ut alibi dixi, tum affunde rursum aquam, & extrahe ut prius, ut nihil amplius ascendat, iterumque proba, an aliquanto quam ante sit uolatilius, quod si non est, affunde rursum aquam fortem, & distilla ut supra, donec uniuersus puluis a candenti lamina auolet, quod signum est sufficienter esse solutum, tunc ter quanterue absque ulla fecum additione sublima ut superius, tunc in furno fixatorio, igne primum lento, deinde per gradus, dum sit fixus, tunc pondera, & ad tres partes fixi unam spiritus adiunge, iterumque fixa ut prius, idque opus reitera, donec quod fuit sublimatum sit fixum, quod cito continget, quia in omnibus suis partibus semel fuit fixum, pars itaque fixa alteram fixat. Scito lapidem nostrum nec fixum esse, nec uolatilem, sed esse in eo utrunque & spiritum & corpus aeque forte. Porro quod nos hic fixationem appellamus, id reuera non fixatio est, sed duntaxat subtiles partes rursum in unum cogere, ut ignem denuo ferat, & ad proiectionem fiat aptus. Sic igitur poteris lapidem tuum bis uel ter multiplicare, sed non saepius, quia nimia sua subtilitate, cum in aquam solueretur, inuisibiliter auolaret & aufugeret, sed haec hactenus. Antiqui Philosophi in lapide conficiendo aquas fortes ignorarunt, sed cogebantur calcinationibus, reuerberationibus, solutionibus in aereaceto, congelationibus lapidem suum paulatim aperire, donec spiritualis redderetur. Cum autem omnino perfectus esset, non callebant ueram artem multiplicandi, sed in aceto distillato reddebant instar olei clari, quod cum rursum in duram massam uellent compingere, solem decorporatum & in- star sanguinis rubrum unica solutione & congelatione cum eo miscebant, sicque in furno secrento leui igne in massam rubram decoquebant. Sciendum est sub omni uiriditate latere nigredinem, ac sub nigredine albedinem, & quicquid omnino a Deo creatum est, id uel in intrinseco suo uel in extrinseco perfectam rubedinem continere. Etenim quicquid extrinsecus rubrum est, intrinsecus album est, & econtra, infinitis semper interiectis coloribus inter haec duo. Lapis qualis est in extrinseco, talis est in intrinseco & in medio, supra quamcunque rem proiicitur, in eo perfectum opus exercet, eiusque intrinsecum in extrinsecum & econtra mutat. Est autem ◉ in intrinseco suo, bonus ◉ clarus & ruber. Et lapis super ◉ proiectus eius intrinsecum quod album est, extra prouocat, fitque ◉ alba & clara, rubedine eius intra compulsa. Sic unumquodque metallum tincturam suam in se continet, siue ad rubrum siue ad album, ita si lapeis nullam & se tincturam daret, ( quod tamen facit ) metalla non sint ea opus habitura. Lapis metallorum occultas tincturas ferarum elicit, sicut ◉ uegetare omnia facit, & tamen si 1000. annis suos radios in semen figat, nunquam in id uel odorem uel colorem uel gustum ex se infundit, nam ea in semine latent conclusa, nunquam in lucem & in actum proditura, aut fructus aliqui ex semine emersuri, nisi solis radiis calefierent & penetrarentur. Et tamen ex proprio suo corpore quicquam iis impertiat. Deus namque omnibus rebus creatis inclusit id quo opus habet, & inest unicuique satis tincturae, neque alterius adiumento indiget, & sua cuique est medicina, neque ad sui perfe- ctionem morborumque omnium pro- fligationem aliena habet opus, siue in uegetabili siue animali, uel minerali opere. Quod si non esset, opera Dei non essent perfecta. ( quod absit ) Creauit namque Deus ad perfectionem omnia, ita ut nulla re indigerent. Quo autem quidque ad perfectionem suam proprie accedit, quo est simplicius, est & supremo suo fini ac termino uicinius, eo pauciores colores habet. Cum autem ad extremum & supremum finem, in quem a Deo est ordinatum peruenit, tum ut unam duntaxat tam intus quam extra habet tincturam, ita omnes omnium colorum qui antea in eo apparebant uires & facultates in se complectuntur. De materia soluenda. uenda uenit, ut semper eius operationes in balneo sunt faciendae, donec in leonem uiridem uertatur, ultra solui debet in aqua roris Maii, uel si per se soluatur in humido, solutum euapora & aquam serua, & euapora donec humiditas eo usque sit consumpta, ut superficies pellicula obtegi incipiat, tunc uas refrigeratum in cella frigida & humida colloca & materia instar salis petrae aut aluminis in lapillos congelabitur, quibus exemptis, quod reliquum est euapora ut prius iterumque congela, fac ut prius, ut tota materia tua in lapillos abeat, hos omnes in phiala impositos in cineribus calidis colloca, & protinus in aquam conuertentur quam euapora & habebis puluerem album, quem per duas aut tres orationes dominicas in reuerberatorio pauco calore ut duntaxat rubeat, tunc exime & aqua distillata solue, quod clarum est per filtrum extrahe & sic continua, donec sit subtilis & serua. Deus benedictus in secula, Amen. Quaestiones Et Responsiones Philosophicae B. a Portu S. Mariae Aquitani. Mercurii praeparatio philosophica, est ut eius obscuritas plumbea tota tollatur, & translucidus & clarus transparens reddatur. 2. ut eius terrae grauitas nimia substrahatur: quare nimia terrestreitas & aqueitas impedit eius uires. 3. ut eius ab igne uolatilitas quoque tollatur. Haec sunt superflua in ◉ quae impediunt eius perfectiones; Etsic, per depurationem perartem fit sal philosophorum: abluitur sale & aceto philosophorum: Quare superflua a natura sunt remouenda, & absentia supplenda. Quaestio. Utrum Mercurius arte ex corporibus perfectis extractus suo corpori aut Mercurio uulgi commixtus, ueram & philosophicam det coniunctionem, ad generationem Physicam lapidis nostri sufficientem: sicut quorundam est firma opinio. Quaestionis responsio. Non minus corporum Mercurius efficiet cum suis corporibus, sicut sperma hominis extra corpus suum nihilgenerat, quoniam non est seminatum in locum sibi a natura paratum praesertim cum locus conseruet & generet locatum. Ita etiam simile non agit in suum simile, sicut ignis non agitin ignem, nec aqua in aquam. Mercurius solis calidus & siccus est. Sol pariter; ergo ubi non est passio, nec ibi erit actio. Si homo gignere cupit, illum necessario oportet, ut seminet semen suum in aliam terram, quam in proprium ipsius corpus. Ideo res omnis elementata suam propriam habet matricem, in qua generatur & multiplicatur sua species: atqui Sol non est propria terra sui Mercurii, in qua possit multiplicari & generari per corruptionem: Imo aurum seminare oportet sub conseruatione suae formae. Atqui Mercurius auri non est forma auri, & ideo Mercurius auri & corpus auri, se habent tanquam duo masculi, & duo masculi non generant. Alia quaestio. Si ergo Mercurius auri iungeretur Mercurio uulgi ut illi commisceretur, an posset aliquid efficere ad generationem lapidis? Responsio. Satis superius ostensum est, duos masculos haudquaquam posse quicquam generare: pariformiter nec duas femellas. Illi duo Mercurii se habent ueluti duae aquae uel duae femellae: Iccirco par in parem non habet imperium. In rebus naturalibus necessario oportet ad perfectam generationem duo occurrere, nempe agens & pa- tiens, in debito subiecto optime dis- Quaest. Et Respons. posito; atqui Mercurius solis & Mercurius uulgi simul iuncti nihil agunt, sed manent tanquam duo corpora mortua: sicut terra terrae & aqua aquae. Quaerunt summa indagatione Philosophi purissimam Mercurii substantiam, quae pro terra & materia habetur. Circa quam sulphur naturae seminetur: ut in ea putrescat: & loco matricis habeatur ista terra, in qua mulieris semen conseruatum, sui uiri semen expectans: quo inuicem uniantur & commisceantur inseparabiliter unum calidum & siccum: aliud uero frigidum & humidum, ut humiditate & frigiditate unius, calor & siccitas alterius contemperetur. Et certo tempore erumpet seminatum de potentia materiae, in formam specificam in actum. Nam nulla qualitas primo & per se potest agere: omnis actio enim ad formam tanquam ad substantiam pertinet. Etenim est principium quoddam efficiens. Alia responsio siueratio. Natura circulariter operatur. Natura enim operatur semper cir- culariter, nunquam retrocedit, sem- per procedit, & in idem semper redit non semper eodem modo: seminas unum granum procedit natura, & multiplicat unum in mille non eodem modo. Natura soluit corpus eius uirtute seminaria non tantum: non destructa, sed etiam multiplicata & aucta: Ars uio¬ lenter natura uinculum frangit. quod autem ars nequaquam facere potest, quoniam ars uiolenter uinculum naturae cuius cunque rei frangit, quo fracto, necessarioseminaria uirtus rei euanescit. Sed natura uinculum suae naturae similis blande soluit: Natura uinculum suae naturae blande soluit. quo soluto, ita se minaria uirtus magis crescit, quia aerem accipit, & sic moueri incipit. Ars mercurium corporum facien- do uinculum naturae frangit: frangendo uirtus seminaria, id est, uinculum illud, scilicet spiritus uegetabilis, ignis naturalis colligans corpus cum spiritu euanescit, ideo Mercurius solis commistus corpori suo nihil generabit. Licet sit currens, tamen corpus est sine anima & spiritu, & per consequens mortuum manet: & quicquid artifex moliatur nunquam sublimabit, quia non est uiuus, potius in pristinum corpus reducet: Mercurius auri non est uiuus. ita de luna intelligendum est. Elixir multiplicatur cum eodem Mercurio, ex quo procreatum est, imponendo supra iam absolutum opus, iuxta sapientum pondera ita in uirtute ut quantitate multiplicabitur. Haec est non mea solum opinio, uerum & iudicium inuincibile, probatumque. B. Penotus a Portu Aquitanus. U. M. D. Iterum de Mercurio. Quemadmodum tria sunt, que terram impediunt quo minus germinet, scilicet frigus maximum; calor maximus, humiditas maxima: Mulieres steriles eo modo fiunt nimia humiditate laxatur matrix & semen defluit nec retinetur: pariter nimia siccitate arescit semen & unde germinet non habet. Noster quoque Mercurius ita se habet, respectu supradictorum, si terram fertilem cupimus necessario eam excolere oportet purgando, arando, excolendo, ut a superfluis mundando qua postea a nimia humiditate & frigiditate, & siccitate liberata semen tale quale uelimus in eam seminare, nobis centuplum afferat: pari modo de sterili muliere eam si uelimus fertilem reddere, eius matrix imprimis ad tenperantiam conemur restituere. Aliter uir quicquid conabitur ad prolem gignendam, frustra laborat. His exemplis philosophus naturam imitari oportet ut terram illam uirginem paret, mundet, calefaciat & a suis superfluitatibus & peccato originali quod a suis primis parentibus contraxit, lauet, purificet, redimat, opere pre cium est hoc faciat, hoc est superflua demere & absentia supplere. Quid in eo Mercurio superfluum esse dicis? Dico terram ob Adae lapsum & omnia etiam esse maledicta, & per consequens morti obnoxia & redemptione opus habuisse. Nullum coinquinatum aut abominationem faciens ingreditur paradisum, nisi prius per ignem & aquam mundentur & regenerentur ( inquit Christus ) oportet denuo hominem renasci, quantum sit senex, aliter regni coelestis particeps erit minime. Terra autem circa quam seminatur aurum philosophorum, est Mercurius ipsorum. Sed antequam eo nomine insigniatur, necesse ( ut antea dictum ) est mundetur & excalefiat. Multas super fluitates secum habet, quas nisi demas nihil efficies. Exalta ergo illum hoc est mori, ut morte sua alios contaminatos suos fratres uiuificet. Illum interficere oportet cum rebus quae non extraneam eius proprietatem quas philosophi ponunt in suis libris. Et uocant sublimationem, ideo sales in hoc opere necessarii sunt: Et absque iis nullum fit acceptabile sacrificium. Et hoc fit ut purissima eius substantia eliciatur: qua habita, Philosophicae. spiritu quintae essentiae impraegnatis donec satur fiat. Serua & Deum adora, illique subditus esto tempore uitae tuae. Iam uirginem terram habes, da illi maritum sibi conuenientem Regina Saba est, ergo regem dyademate coronatum oportet, ubi accipiendus? Coelestem solem caeteris corporibus splendorem suum communicare uidemus, pariter sol terrenus siue mineralis, ita faciet, si in coelo suo conuenienti posueris. Quod Regina Saba uocatur, que uenit ex finibus terre, ut uideret gloriam Salomonis, ita Mercurius noster reliquit proprias suas terras & induta pulcherrimis candidis uestimentis se Salomoni submisit, & non alio extraneo, & immundo. Quod si philosophicum opus isto nostro non intelligis scripto, neque aliorum librorum lectione haud intelliges, uerum uelim nolim fateri cogimur, diuersas ad hanc artem esse uias, quibus ars obtenebratur. Sed si quis Quaest. Et Resp. Phil. semet ab hoc inextricabili labyrintho se extricauerit. Nihil in rerum natura tam abditum, siue superius siue in hoc inferiori, quin illi non sit familiare & manifestum. Deum time, uiriliter age. Felix quem faciunt aliena pericula cautum. B. a Portu sanctae Mariae. Ad Authorem Epigramma. Qui cupit in Medica foelix uersarier arte, Et sacra Alchymici mystica nosse chori, Hunc legat, hunc relegat: sic multa aenigmata multos Apperiet, nocuos effugietque dolos: Sic auro, argento, fixo, fluidoque metallo Quae uis sanandis sit data corporibus Discet: & hinc Medicus, Chymicus, λιθερευνὸς & aeger Spemetet, & uotis uberiora suis. Multaque quae multo studio quaesiuit inani, Debebit studio, docte Penote, tuo. Thomas Morauius Scotus. Ad Humanum Lectorem. Hipocrates uniuersalia quaedam praecepta breuia & pauca, in medicina scripsit. Etenim ex uniuersalibus scientia est. Uersari uero circa particularia, ( quorum etiam ars non est ) nullus est finis. Quicunque igitur ita scribere poterit uniuersalia praecepta, eaque singularibus & indiuiduis accommodare, hic in scribendo laudandus est. Idcirco canones 57. uniuersalesque regulas, de lapide, & opere physico in medium attuli, quibus depictam artem facile conspicies, modo acri iudicio & diligentia meditaberis. His in laudem Iesu Christi fruere. & uale. B. G. P. aportu. Regulae Seu Canones Philosophici Luii. Metallae quare inter se discrepent. Corpora sua compositione differunt ab argento uiuo, que ab eo generantur: eo modo quo ipsum fuerit purum uel impurum, ex sulphure mundo uel immundo. Si argentum uiuum coagulatur ex sulphure puro, in quo est uis igneitatis simplex erit aurum. Si sulphur fuerit debile, & mercuri us bone substantie conuertit ipsum in es. Si uero argentum uiuum fuerit ponderosum, terreum & immundum, & sulphur immundum & foetidum terreum, & fixae substantiae, fit inde ferrum. Sic differunt corpora metallica ab argento uiuo secundum quod in ipsis inest sulphur extraneum uel adurens. Perfectio & imperfectio me- tallorum unde. Multa quantitas sulphuris est eorum imperfectio, & multa quantitas mercurii est eorum perfectio. Sulphur comburit & comburitur, & perfectionem in omni opere impedit. Duplex est sulphur, uiuum scilicet & urens. Aurum & argentum a uiuo sulphure simplici causatur. Sulphur autem uiuum simplex cau- sat aurum & argentum, & nihil aliud est quam uapor calidus & siccus, qui uapor calidus est & siccus & genetatur ex purissima siccitate terrestri, in qua siccitate praedominatur ignis. Sulphur simplex. Sulphur quanto magis simplex est, tanto magis gaudet & cohaeret merscurio simplici & mundo. Sulphur uulgi semper inficit & denigrat, corrumpit quoquo modo per artificium paretur, quare non est sulphur philosophorum. Sulphur philosophorum quale. Sulphur philosophorum est ignis simplex uiuus, alia corpora uiuificans & ea maturans. Nam est superfluae maturitatis, & per artificium magis de- puratum. Omnium philosophorum est intentio, peius perficere cum meliore. Mercurius crudus ex aqua clara ab initio factus appetit semper corrodere scilicet aurum & argentum qui suae naturae uicinia sunt, quod Mercurius ex corporibus congelatus, id praestare nusquam potest. Corpora- lis mercurius quid praestet. Unumquodque compositum separari necesse est, quae separatio mors est. Quicquid ex solo igne simplici & tenuissimo creatum est, id neque bibit, neque dormit, aut comedit, sed quod ex spisso igne creatum est, secus se habet. Quare uariae creaturae conspiciuntur? Quia quatuor elementa inter se sunt inimica, nam cuncta elementa si ex eodem essent creata, unius essent naturae, & conuenirent, sed Dei potestate unita sunt & copulata & pacen perpetuam obseruabunt. Compositio est duplicis complexionis, unaenim humida, altera uero sicca, Plures uiae sunt ad hanc artem inuestigandam, quae tandem ad duas uias philosophi reduxerunt, uniuersalem & particularem. Minera philosophica. Particularis uia fit aquasicca mediante, & minera uocatur: multiplicat mercurii uulgi additione: nulla fit, proiectio. Uniuersalis quae multiplicatur mul- titudine spirituum, est aqua quae madefacit manus, paucis cognita. Aqua ma defaciens. Aes incidens in illam aquam dicitur fermentum auri, lique fit ut aqua, quae coquendo congelatur. Et tunc apparet rubedo. Hoc aes dum primo coquitur fit a- qua: Quareuocatur lapis philosophorum. & quanto magis coquitur, magis inspissatur quousque lapis fit, omni me tallo supereminens: unde nomen lapi dis philosophorum sortitum est. Si aquam ipsum dixeris, uerum dicis. Si aquam negas, non falso negas: ne ergo pluralitate nominum decipiaris. Pondera notat. Oportet igitur ex aere nostro acci pere partem unam, & ex aqua permanente quae etiam aes uocatur tres partes Est autem totum magisterium, ut superius fiat inferius: Superius & inferius. & inferius fiat superius, & coquatur donec plumbum aeris fluat cum fermento in principio uel medio, uel fine adhibito, & tunc tingit & uelut cera fluet. Nihil aliud expedit quam aquam & uaporem sublimare, quod fiet cum uideritis illas duas naturas purificatas aquam fieri, totumque corpus magnesiae in aquam liquefactu, tunc certe omnia uapor facta sunt, & recte, tum enim uapor continet suum compar. Philosophi utrumque uaporem nominauerunt, eo quod utrumque in decoctione iungitur & unum alterum continet, & fugere non permittit, ergo permanentia fiunt. Ueteres, opus ex duobus esse dixerunt, & haec duo iuncta nonnulli uocauerunt compositum eo quod illa duo quatuor sunt, inest enim siccitas & humiditas, spiritus & uapor. Aquae in puluerem uersa Haec aquae est Iohannis Pontani, operis ignis. Si dubitas quomodo aqua puluis fiat, oportet corpus quod non erat aqua, antequam in aquam caderet simul, cum aqua fiat aqua, & aqua aquae misceatur & unum fiant. Ignari autem cum audiunt aquae nomen, putant aquam nubis esse, si libros philosophorum intelligent, scirent utique aquam permanentem esse: quae absque suo compari, cum quo facta est unum, permanens esse non potest. Haec autem aqua uocatur aqua auri ignis, uenenum bonum, arena, nigredo, quare omnem pluralitatem di- mitte. Natura enim re una contenta est. Coquite coquite leni igne quousque liquefiat & in aquam uertatur, calore enim aquae, facile totum aqua fiet. Terra est in aqua, aqua est in terra. Et nisi utrumque in aquam uertatis, ad opus preciosum non peruenietis: opor- tet corpus debile fieri cum aqua, in aqua, donec fiat totum aqua. Nonne uidetis hominis compositionem esse ex anima & corpore, sic oportet nos duo coniungere, quam commixtionem philosophi comparauerunt coniugibus, ex quorum amplexu resultat aqua aurea. Aes concipiens argentum uiuum coagulat ipsum argentum uiuum concipiens aes, congelatur in terram, & hoc lenissimo igne. Scitote argentum uiuum esse ignem, omne corpus comburens, magis quam ignis, corpora mortificans. Nota hic intelligitur de mercurio, qui mamαdefacit. Argentum ergo uiuum argento uiuo sui generis iungite, & arcanum habebitis. Aes uocant nummum. Nigredo autem philosophorum, plumbum uocauerunt. Compositio lapidis duplex. Duplex autem est compositio, una in humido, altera in sicco, & quum prudenter coquuntur fiunt unum, & nominantur plurimorum nominum: cum rubrum fit, auri flos, auri fermentum, colla auri, sulphur rubrum, & auripigmentum. Dum autem crudum permanet, plumbum aeris, uirga metalli & lamina dicitur. Res non fiunt nisi secundum naturas earum, ut homo de homine, leo de leone Si medicinam curantem metalla quaeris, origo erit in metallis. Cum species a suo genere tingatur, metalla tamen in aquam simplicem elementalem reduci, non estsic intelligendum, quia ex simplici nihil fit, sed ex composito. Natura est uis quedam insita rebus, que ex similib. similia procreat, cunctas res auget & alit. Deus est natura, & natura Deus, a Deo oritur aliquid proximum ei. Natura Mercurialis est, qua pascimur & nutrimur, sine ipso non est uis animalium nec plantarum, ipso enim semoto a re quacunque, statim sequitur corruptio & mors, cum sit fermentum uitae, & existentiae rerum uniuersarum. Ignis philosophorum est aqua eorum, si sciueris ignem igni, mercurium mercurio coniungere, sufficit tibi. Argentum uiuum est spiritus, & dicitur aqua permanens, acetum siue menstruum & aliis nominibus. Spiritus est tinctu¬ ra corpus tingens. Spiritus siue aqua est elyxir albedi- nis & rubedinis tincturae, necnon spiri- tus tingens & aqua metallica, perfundens se in corpus, ipsum uiuificando. Et corpus est recipiens tincturam ab ipso spiritu, & non ab alio. Et illud quod fixat spiritum est fixum & incremabile, & nominatur sulphur philosophorum. Cauendum est ne spiritus qui corpus exsiccat & a corpore exsiccatur fiat uolatilis. Nam si euolabit a corpore, corpus perfectum esse non potest. lunge humidum sicco, & laetabitur: quia humidum est spiritus & anima: siccum dicitur terra, aut corpus mortuum. Discrime inter unctuosum et uiscosum. Notandum quod aliud est unctuosum, & aliud uiscosum; Nam ex humido uiscoso generatur lapis: sed ex unctuoso metalla generantur. Quicquid ueritatis in arte Alchymiae consistit, est coniungere humidum sicco: pro humido intellige spiritum liquidum, ab omni sorde mundatum: Notatu dignissimum. & pro sicco intellige corpus perfectum, purum & calcinatum. Et reuera harum duarum partium operatioconstat, hoc est facere fixum uolatile & uolatile fixum, id est, spiritum fixare. Signum. certum perfecta operationis. Quando uidebis in principio operis quasi grana rubra & in congelatione ueluti oculi piscium, & quasi grana piperata, scias te iustam semitam ambulasse: sin autem frustra laboras. Omnis actio generalis unum habet tempus, in quo perficiatur, & terminetur. Non enim est actus sine motu, & non est operatio sine termino. Si uis elementa mineralia accipere, non accipias de primis nec de ulti¬- mis, sed de mediis, ad creandum lapidem. Media mineralia in opere sunt eligenda. Cum uolueris comedere cape pa- nem & dimitte farinam, & quando uolueris facere panem accipe farinam & dimitte triricum. Separare elementa, est heterogenea segregare, quae sunt accidentia. Et elementa coniungere est, homogenea cumulare. Hoc est, quae sunt de natura humidi radicalis. Est maxime cauendum ne spiritus qui corpus exiccat, fiat uolatilis. Uas frmiter occludere, necesse est. Si uas in hac arte non esset clausum, tota uis exhalaret sicut in generatione metal- li, si fumus ex quo metallum genera¬ tur expiraret non generaretur metallum. Deus illa essentiam. Deus ante mundi constitutionem in se ipso permanens, uoluit sua benignitate res ab aeterno cognitas prodire in esse: quam animam mundi uocant ab initio creauit. earundem in principio quandam essentiam creauit, crudis linea mentis adhuc ineffigeatam, quam Moses terram inanem & uacuam appellat, modo abyssum & aquam. Anaxagoras uero chaos, in quo est ille spiritus quem quaerimus. Deus ergo omnia implet ut non sit aliquid ubi non sit, cuius imago est omnis natura, qui multiplici ratione quodammodo creaturis suis annectitur, ergo omnia in Deo sunt: cui laus, honos & glotia sit per lesum Christum. Mercurii, Siue Argenti Uiui Ex Auro Uera Extractio, quam a quodam celebri ac generoso Domino Bohemo habui, tibi gratis offero. Geber Rex Arabum solertissimus rerum naturalium indagator ait: Totius rei thesaurus est, calcinatio. Et quia ueteres aquis fortibus carebant, uiolentissimo igne res omnes in calcem reducebant. Unde uitri inuentio orta est. Istis temporibus uia breuior ac compendiosior inuenta est, quaa147 Merc. Ex Auro. quis acribus metalla calcinantur, ut uidere licet in hac recepta. Calcinatio auri praestantissima. ◉ aquae regis in qua dissolue aurum, deinde accipe aquam communem puram & in ea solue tartarum calcinatum quantum uis, parua quantitas sufficit, id est tantum ut paulatim guttando faciamus cadere aurum ad fundum quod alias difficillime faceret. Error si secus feceris. Et nota, oportet ut uas dissolutionis sit amplum, & ut parum aquae istius tartari pro una uice infundas, alias euolaret totum, quod diligenter cauendum est. Porro quando tota calx iam est in fundo, oportet illam bene dulcificare cum aqua calida, & in ligneo uasculo mundo & polito paulatim exsiccare, per se, sine ullo calore adhibito, secus si fieret, abiret in auras cum maximo sonitu, & strepitu, instar pulueris tormentarii, adeo ut ne unicum atomum reperire possit, ut quidem mihi ter accidit: Res in audita. Nam cum exsiccatum argenteo paruo cochleari super tabulam uitream ( sine ullo calore ) mo uerem subito concepit flammam, & similem sonitum edidit, ac si magnum aliquod sclopetum fuisset explosum: Historia notatu digna. adeo ut auditum pene mihi ademerit. Et ita totum fuit dispersum, & omnia quae attigit rupta & fracta. Ideo caute agendum est, & lignea spatula potius quam ulla alia mouendum maioris securitatis gratia. Tandem cum iam bene sit exsiccatum oportet illi addere sulphur commune quantumuis id est pro arbitrio; & simul conterere ac in crusibulo ponere & bene perlutare, superposito cooperculo quod superius paruum foramen habeat, ut flamma sulphuris exire queat. His peractis, detur illi ignis circuli, & exuratur optime. Nota bene, Ego deinceps ad maiorem perfectionem, adhuc aurum ita exustum reuerberaui atque ita fuit: calx adeo delicata, adeo pulchra, & coloris adeo alti, ut ad brunitatem tenderet, cui parem nunquam uidi. 149 Mercur. Ex Auro. Mercurii auri extractio: sed prius aurum in cristallis reducere oportet tali modo. ◉ Salis nitri partes duas, uitreoli ad flauedinem calcinati partem unam, fac inde aquam fortem ad ◉ i. huius aquae fortis recipe salis armeniaci uncias quatuor, soluatur in alia aqua forti, ut sit aqua regis. Prepara- tio salis. Oportet autem salem armeniacum prius per sal com mune fusum sublimare, ut aurum citius aggrediatur, & soluat in hac aqua regis dissole aurum quantum placet, & postea abstrahe aquam ad medietatem usque, & siue uas refrigerare cum materia, & ita fient cristalli, & tantum quantum ponderant cristalli adde salis communis fusi, & simul bene contere, & superfunde de noua aqua forti uel regis, & iterum extrahe quo saepius eo melius, donec aqua debilis fiat, & suas uires amittat, & tunc abstrahe totam aquam ad siccitatem usque. Deinde superinfunde de quinta essentia uini, id est, quae ex tartaro ad albedinem calcinato rubedinem extraxit, quantum sufficit, sinasque in digestione quo diutius eo melius. Tandem abstrahe paulatim, & ad extremum igne uehementissimo pelle, & ascendet pulcherrimus puluisculus flaui coloris, qui etiam reuiuificatur. Si eius una pars misceatur cum duabus partibus tartari calcinati, & sublimetur ut moris est, tunc ascendet auri mercurius uere uiuus. Habes, Candide lector, ueram mercurii auri extractionem. Nobilis ille accipiebat duas partes supradicti mercurii, & partem unam calcis auri, inde simul coquebat. Sed ◉ non soluebat, neque adhaerebat suo corpori. Quare hoc? rationem posui superius in quaestionibus. Breui plura, Deo uolente, daturus, praesertim tractatum, de aquis tingentibus, Alterum de aquis mercurialibus, quibus metalla in mercurium currentem subito mutantur. Uale, & Deum Time. Uirtutem posuere dii sudore parandam. In dialogo cap. 3. pag. 6. linea. 14. prouentibus, lege prouenientibus. pag. 12. lin. 18. reincendere: lege reincrudere. pag. 13. l. 13. Tamque lege lamque tibi. pag. 26. lin. 5. lege uir dicitur agens. p. 27. l. 11. lege inter te & ipsum. p. 35. l. 9. in margine, lege unius. p. 40. I. 22. respectu, lege respectum. p. 42. l. 15. lege frigidum & siccum. p. 42. l. 17. lege calidum & humidum. p. 48. l. 8. deme est. p. 52. I.22. sors, lege fere. p. 53. l. ult. arbitrabatur, lege arbitrabar. p. 57. l. 18. debilitatus, lege debilitatum. p. 50. l. 20. conueniunt, lege conuenit. p. 70. l. 17. uiro, lege uno. p. 73. l. 22. sanguinem, lege sanguine. uitriolum, lege uitriolo. p. 31. I.3. deme temporis, lege tibi est. p. 92. l. 9. descendit, lege descendunt. p. 94. l. 9. Ordulanus, lege Ortulanus. p. 95. l. 11. sal posse, dele non.