Lapis Metaphysicus, Aut Philosophicus, Qui Uniuersasalis medicina uera fuit patrum antiquorum, ad omnes indifferenter morbos: etiam eos quos incurabiles uocarunt illi qui curare non potuerunt. Et ad metallorum tollendam lepram, fabricandos lapides preciosos, & c. Per Gerardum Dorn. M. D. Lxx. Illustrissimo Principi Ludouico, Uuirtembergico Theccioque Duci, Comiti Mompelicardi, & c. Salus. Scribendum inter haec de uera metaphysica patrum antiquorum, Illustrißime Princeps, penes quos munimenta quaedam in hunc usque diem a Deo reseruata sunt, ne ab impiis & ambitiosis hominibus una cum caeteris omnino deprauarentur artibus: cogitare coepi de patrocinio. Maxime quod hoc tepore quicquid ignoratur, etsi uerissimum existat, uilipenditur, ab eis praesertim qui doctrinas hausere fallaces Gentilium. Quid mirum? Nunquid & Euangelium Dei propter Sophistas qui contorserant illud, ab omnibus ferme spretum erat, ualde paucis exceptis, ut scintilla quaedam, quae maximum in ignem a summo Creatore quandoque foret iterum excitanda? Non secus una dierum speramus futurum, ut artes quae iam in maximo precio sunt ( etiam deprauatissimae ) per scintillae suae uires, quaeque suam in lucem ac ueritatem resurgat. Haec a me dictae sunt, quod uideam Seculum hoc ferreum foetenti sulphure tam inuolutum atque uenenis, ut refragrantiam & uirtutes purioris metalli cuiusuis respuat, non metallum ipsum. Istud si quidem, aut corpus eius, non animam, potius quam animum proprium excolit. Non hac de causa Deus O. M. hominum genus auro gemmisque ditauit, ut ex eius idolum sibi fingeret, sed ut in proximi subuentionem uteretur, ac sanitatem: contra magis in animi sui perniciem, quam corporis detrimentum abutitur. Horum superficiali pulchritudine tantum aestimationeque delectati, uerum arcanum hoc ut caeci praetereunt: nempe Deum & Naturam fulgentissimis corporibus praestantissimum inhabitatorem spiritum dedisse. Nec est quod ex sua moralitate quisquam hoc loco nobis Aesopum Phrygium, uelut sub uili corpore nobilem adducat animum: nisi resoluere norit, quinam fiat, ut sub uilissimo lapide lateat aurum & argentum, & gemmae sub rudi cortice contineantur. Eorum loco respondebimus, ut uidentes non uideant illi, qui lucem & ueritatem fugiunt id fieri. Tamen ex his rudioribus praestantiora norunt eruere, hisque solum cotenti laetique felices undas praetereunt, rursumque magis quam antea caecutiunt: uidentesque sub isto corpore nobiliore, de uili per ipsos eruto, naturam excellentius quia adhuc quaerendum esse docere, minus uident. In eo rudiores existimati homines, ipsis mudi sapientibus longe Rebuspublicis utiliores existunt, quum illi sese mille periculis obruentes, montium excauare uentres audeant, infinitosque labores libenter atque sudore Uulcanicos ferre. Isti uero laborem fugientes omnem, uilioribus etsi perperam utuntur. Quid refere ( aiunt ) modo iuuent, ac nobis impleant loculos. Nec satis esse uidetur illis, at illos qui melioribus insudant, carpunt, & quod peius est, ut hominib. reddant odiosos, praeter aequitate & rationes uituperant. Non uident interim quam sese turpiter eis ridendos exhibeant, qui secretiora naturae mysteria norunt. Praesertim quod Physicam & Metaphysicam a Gentilibus copiosissime descriptam habeat, legant, eisque per uitam operam nauent, & ueram Physicam & Metaphysicam ignorare, uilipendere, sardesque margaritis praeferre non erubescant. Hoc me summopere mouit Illustrissime Princeps, hosce meos qualescumque labores protectioni tuae committere. Cum sciam prae multis ad arcana mysteriaque naturae detegenda maxime idoneos fore. Suscipe igitur peregrinam errantem non erroneam ouem: quo ueris adductae stabulis, fructus adferre ueros hominibus queat bonae uoluntatis. Alii uero silices etsi mulgeant in arte metaphysica sua, non referi: quia uilioribus quibusque delectati sunt hactenus. Uale Serenissime Princeps. Iam praefaiurus aggrediar hanc artem enucleare lectoribus. Iterum uale uiueque feliciter annos innumeros. Elenchus Capitulora in hoc Opusculo contentorum. De separatione metaphysica per se facta: De separatione per uehiculum. De secunda separatione. De ornamento coeli metaphysici. De definitionibus, & nonnullis diuisionibus uocabulorum, quibus in opusculo describendo hoc utimur. De aliis differentiis dictionum antea definitarum, diuisionibusque scitu necessariis. De generali practica lapidis philosophici, per corruptionis & generationis rotas. De peculiari practica lapidis ex opere minore. De cohaerentia metaphysicarum operationum utriusque practices. De practica dicti philosophici lapidis excellentissima. De practica lapidis philosophici minus ardua. De modo coelum aut clauem extrahendi philosophicam a uegetabilibus, ut melle nouo, chelidonia, floribus, humano sanguine, nec non utroque uino. De uniuersalitate Mercurii philosophici. De quibusdam annotationibus in ea quae praedicta sunt. De abbreuiatione lapidis philosophici. De preciosorum lapidum fabricatione per metaphysicam artem. De plurium unionum, aut preciosorum lapidum in unicum reductione. De his quae ad hanc artem apprime necessaria sunt. Probare nos ab exordio decet, nostram Metaphysicam legitimam prolem; & qua suis alias adulterinas fore. Negant moderni Physici Metaphysicique pertinaciter quintam essentiam nostram. Hoc nobis argumentum est optimum, contra similes docendi suas opiniones fore nullans. Quid coelum esse iudicabunt isti? Negare nobis audebunt esse quintum esse quid a quatuor ut purum ab impuris a Deo separatum, aut ignorare hoc ipso fatebuntur? Dubium non est eos arcanum hoc non intelligere. Si coelum etiam a quatuor primis essentiis separatum esse nobis admittant, ergo quinta essentia? Nisi dixerint coelum etiam fore quatuor elementa, & essentias quatuor puras, ut octo sint essentiae. Hoc ipso negabunt coelum purum existere, foreque dicent, ut inferiora sint elementa. Nam puritas ab unione dicitur hoc loco magis quam a sinceritate. Si quatuor elementa forent in coelo; sicut inferius mixta: mixtim etiam apparerent in eo prout hic, quod minime fit. At unicum uidetur elementum, plurimis ornatum coelestibus corporibus ac tot quot mundus inferior: istis etiam correspondentibus, ut effectibus sue causae. Haec est uera separatio elementorum, quam Alchimistas ueros imitari decet purioris nempe substantiae ab impuris elementis, ut superioris ab inferiore. Separatio uulgaris illa que fit oleorum ab aquis, & horum a suis terris, qualitatum est, no elementorum. Ut si oleum, quod nonnulli aerem appellant a sua terra separetur & aqua, nil factum erit aliud, quam quod elementa uiscosiora, pinguiora, calidioraue, sint a suis qualitatibus per separationem earum facta. Nam cuiuis harum partium quoduis inest elementum, quocumque modo separetur. Sanius ergo sic nominandae sunt; uidelicet elementum calidum pro parte cui magis adhaeret ignis calor: humidum, cui aquae magis humor: frigidum, cui aeris frigus, & siccum cui maxime terre siccitas: quas quidem appellationes etiam usurpabimus infra. Sed ut ad coelum redeamus, Istud incorruptibilem esse mundi partem ac alteram, quam superiorem antiqui Sapientes mundum appellarunt, et ab inferiori totius altera parte inferiore mundo corruptibili uidelicet, Deo segregatam affirmarunt. Hanc etiam uniuersalem essentiam quintam, & naturalem formam aptissime uocamus. Inferiorem uero mundum naturae materiam etiam uniuersalem, & formarum eius omnium susceptiuam. Antequam a suo toto ( quod Chaos nominatur ) seiunctae partes ambae forent quas diximus, confuse continebat alteram utraque sic, ut postea uinculum unionis primae & amoris in se retineat, ad alteram indies connecti cupiens alterutra. Qui quidem affectus atque desiderium, omnis generationis causa est, & uere natura dicitur. Haec sunt physices nostrae principia, quae meis latius precedentibus libellis tractata sunt. Nunc uero quae Metaphysices nostre principia sint, uideamus, ne carere suis dicant fundamentis, qui tam acriter & perperam in eam inuehuntur. Quia Metaphysica proprie nihil aliud est, quam ars ex naturalibus constans principiis, & naturam excellens artificio, necessarium fuit eisdem uti principiis quibus ipsa, quod alia fabricare nequeamus. At ubi suam terminauit Physicam, nos Metaphysicam inchoamus: accipientes ea quae terminata perfectaque naturaliter nobis reliquit & praeparauit, ac ea supernaturali quodam artificio plus quam perficimus. Et quia coelum naturae magnum tractare manibus non possumus omne, nostris nec organis elementa cuncta concludere, cogimur ad naturae similitudinem, & imitationem ex naturalibus uenari magisterio nostro separationis nostrum coelum ab impuris elementis nostris, ut Chaos nostrum fabricemus: a quo nobis inchoandum est opus hoc admirabile, quod naturae magisterium excellere debeat. Iam, ni fallor, intelliges cur dicamus Metaphysicam nostram, opus omne superare naturae. Nam separatio coeli ab elementis, aut prima diuisio Chaos, naturale non fuit artificium, sed mere diuinum. In eo tamen imitari naturam uere dicimur, quod per modum corruptionis atque generationis operemur in hac arte, & Praefatio ifuiteildim ldafiia tisdem principiis utamur, quibus & ipsa. iuniui Latius dicimus in quouis elementato taniidi corpore naturali coelum, & elementa limuu pro parte contineri: alias generari non ui dispossunt. Ergo dum haec separamus, forquutimam & materiam similes habere possu mus illis, de quibus ante sui diuisionem fiqu Chaos extitit. Cur igitur in nos perpe¬ emin iam latrat adhuc Cerberus? ac si forent mpossibilia quae per hanc docentur ar tem. Si coelum superius & inferiora ele nenta per naturam suam generant om nia, cur ex eiusdem coeli partibus, & eorundem elementorum, ipsorum natura media per nos una cum ipsis inclusa no stris organis, supernaturali magisterio primae Chaos diuisioni simili, paruus mundus non generabitur? si Deus tamen cuiquam annuerit, quo sine perfititur nihil et si recte sit inchoatum. Hec st unica uia qua peruenire licet ad melicinam uniuersalem & metaphysicam, idifferenter omnes morbos curantem, qua desperant moderni Physici. Non uident uniuersalibus includi particua quaeuis? Cum igiturmedicina talis ex incorruptibili coelo, & elementis incorruptibilibus, aut ad incorruptibilitatem reductis fabrefacta sit, & ad uniuersi mundi ne dum similitudinem, sed resurrectionis etiam, cur non ualebit contra corruptiones omnes microcosimi se referentis ad medicinam hanc? Si resurrectionis mysterium intelligerent isti Zoili, fortassis non dissentirent a ueritate metaphysica. Uerum quod eorum qui resurrectionem ignorarunt ac negarunt sectentur somnia, huius etiam arcani capaces existere minime ualent, nec eo digni sunt. Quid ad nos? quanto magis ueritati resistere conabuntur, tanto nudius inscitiam suam ac ingenii ruditatem, uel suae mentis obscuritatem & caecitatem detegent. Ad uerarum artium studiosos conuertamus nos, rogemusque Deum, ut aliis nebulas ab oculis auferat, & quae reuelata suis esse uult, uidere queant. Fundamentis antea iactis, ac principiis positis in unico nostro Chaos, opere precium erit huius partium extractionem a composit is naturalibus eos docere, qui credunt opus metaphysicum hoc a Deo datum bus fuisse, qui bonae uoluntatis existum Has partes nempe coelum & elementa rerum omnium esse diximus. Cert est omnibus a natura productis hec inesse naturaliter, uerum in aliquibus magis, in aliis minus: in nonnullis etiam extractu facilius quam in aliis. Und philosophorum sententia est, ut propinquiora, faciliaque magis amplectandi sint. Similia sunt uinum optimum Tartarum, Mel recens, Flos anthos. Lilium rubeum, Chelidonia, Mercurialis, & c. De quib. per se, uel aliis mediis essentia quinta separari facillime potest a suis crassiorib. elementis, & haec in suas qualitates predominantes repartiri possunt: man tibus in quouis elemento quibusuis elementis. Animaduertendum est etiam, uinddici philosophicum hoc loco posse liquorem omnem, de quo per artificium essentia quinta sua separari potest, ut infra de tritico, pane, granis baccisue luniperinis, & c. fieri docebimus. Nec ignes rare debes, in hac arte si practicus esse uoles, formam & materiam de qua Chao metaphysicum existit, esse quintam essentia aut coelum ( de quo loquuti sumus ) rerum omnium & elementa. Quapropter uide ne confundaris appellationum uarietatibus. Non possum enim aliis uti uocabulis, quam illis quae ad hanc artem sunt necessaria. Si que tamen obscuriora fuerint, aut aenigmatibus uelata perscriptores antiquos, aliis elucidare conabor facilioribus. Non uolo tamen ut existimes mea me docere te, uel a me somniata, sed ea quae ex probatissimis huius artis authoritatibus deprehendere potui, clariori sensu describere tibi, ne desperes cum plurimis, qui uel obscriptorum istorum intricationem aut obscuritatem, a secunda lectura semper abstinent ac uituperant iniuste, cum sui crassitiem ingenii potius, & ignauiam carpere uel acuere deberent. Considera igitur ea quae diuerso ab antiquis progressu tibi per me tradita, non sensu diuersa tamen existunt: et facile percipies ea quae tibi prius obscura uidebantur, si huius negocii uel tantillum intellectus habeas. Multa quidem in hac arte detexi, quae non inuidiae causa nobis obtegerant antiqui, sed ut ab indignis tuta forent & maliciosis hominibus: nec ego hac de calsa quod clarius loquar, istis uiam faciliorem esse cupio, sed uere studiosis. Non est ergo quod mireris cur alium in horum tractatione, quam antiqui fecerint, scribendi modum obseruem? Hoc in tui gratiam factum putens, melius ut intelligas. Quapropter ab hoc te studio non remorentur fallacium artium distipuli; qui quam non uiderunt hactenus, nec ferre lucem ualent, nec alios uidere cupiunt. Exemplum hoc tibi sic inscitiae suae, quod neminem eorum uideas, qui contra scriptores antiquos in hac arte calamum arripiat, ut probabilibus rationibus & ex arte deductis redarguant, sed calumniis & iniuriis ut afficiat eos: quas etiam dum probare nequit ( quantum cumque doctus existat ) propos uiros obscuris, & Simiistis ( utita loquar ) non chymistis, qui uelut simiae quo duis ementiuntur opus, comparat. Non satis est dicere, Hic est nequam atque deceptor: sed causam adferrescur talis existat eum oportet, qui sic alios audet appellare: uel ipse talem se fore hoc ipso palam facit. Diaboli siquidem est opinio, quosuis alios, calumniatores appellare, quod etiam tales fore cuperet omnes: sic & eius filii bonos persequuntur. Aliqui tamen chymiste, similes etiam chymistas redarguere uoluerunt, forte quod aliis uterentur uocabulis, quam antiqui ueri chymistae posuerint, uel artem istam fabulosis poetarum figmentis allegorice tribuerint, ( Qua quidem, Rhetorices figura, quaeuis ad alium sensum & falso contorquere facillime licet ) Uerum eorum scripta recte si iudices, neutram alteram, intelligere partem uidebis, uel utramque scopum nondum attigisse. Ubi non inuidia regnataut ambitio? Multi uel quia no possunt artem hanc assequi, uel quod alios in ea ingenio feliciori se uideant: aut in artem ipsam, aut in eos qui scripserunt obscurius quam ferat eorum intellectus, inuehuntur: eoque sibi laudem comparasse putant, quod alios carpserint. At non scribunt quis uerior scopus artis existat, nec dilucidius, aut clarius eam exponunt. Quotquot sunt huius farinae homines una cum suis mordacibus limis, uix flocci pendo. Si quid ad artem istam adferre boni potero, uel clarioribus uerbis eam tractare ( seruata modestia tamen ) faciam sedulo quod uirum alteri cuiuis proximum ex charitate decet. Ubi me fuerint aggressi, uidebo quid & qua ratione respondero. Non prius in alios libenter feror, quam ab eis lacessitus uerbis, factis, aut scriptis ( ut antea falso perperamque malo patrantis & ignominia sua ) fuerim. Haec sunt igitur, quae piis probisque lectoribus expono legenda prius, & exactissime demum cum antiquorum scriptis conferenda, & ubi concordare uiderint, fidem adhibeant, alias non. Impossibile tamen fuerit eximio cuiuis ingenio lectura sola rem ipsam addiscere. Quapropter operando magister in arte hac fiat oportet eum, qui potiri cupit in ea suo desiderio. Nulli rei scriptura melius comparari potest, quam claui: haec nisi tradatur, ad occlusa non facilis patet aditus, nec nisi mittatur in seram. Non secus donec munus ad opus hoc applicueris, non prius arcana, quae Deus sub rerum natura conclusit, ut aliquando hominibus innotescerent, intelliges. Quae tibi proponimus igitur, ut clauem accipia, qua referare sincero studio seras physicas metaphysico magisterio discas. Interim quos tulimus qualescunque hosce labores, in tui gratiam candide Lector contulimus. Boni consule & uale. De Separatioper se facta. Cap. I. Antea diximus in Praefatione coelum esse quintum elementum, non quod sint elementa, quinque, sed quatuor tantum, quorum purior substantia diuisa est a Deo supernaturaliter, in coelumque ad unionem redacta, & impurior masit inferius in quatuor partes posita, quae mundum inferiorem & elementare constituunt, alteraque pars aethereum. Non alias essentia, quinta nostra metaphysica trahitur supernaturali magisterio ab impuriorib. elementis rerum per separationem, quae talis non est, ut existimarunt plurimi deuiantes a ueritate, credentesque falso quatuor elementa separari posse, unum, ut ab alio sit liberum. Nam si hoc foret, machina mundi facile solueretur: at ne fiat, prouidit Altissimus omnium Conditor, uoluitque sub unione partes has quatuor ita conseruari, ut licet una per qualitates ab aliis discerni queat, earum tamen essentias in se retineat. Hanc unionem apertius in coelo nobis patefecit, in quo nulla destinctio uidetur partium, at sub naturae superioris & inferioris uinculo conclusit unitatem: quae sunt eadem & unica natura. Duplex est igitur separatio, scilicet elementorum una, ut purioris ab impurioribus, & qualitatum elementalium altera: quae posterior uulgaris existit, prior uero metaphysica. Natura tamen operatur per solam commixtionem, & haec duas operationes continet, utpote Alterationem & animationem. De singulis in sequentibus agemus latius. Nunc de separatione puri ab impuro loquamur. Haec fit in corporibus quibusdam per se, ut in uino, & in aliis per uehiculum, ut in granis & seminibus. Quamuis in omnibus corporibus a natura productis essentia quinta lateat, in nullo tamen tam abunde ac in uino, et a nulla re alia tam facile separari potest. Quare philosophi praetulerunt istud ob facilitatem separationis eius, non quod melior aut praestantior foret essentia quinta de suo, quam de quouis alio corpore tracta. Nam uniuersalis est omnibus, & equalis illa coelestis uirtus, nec nisi propter diuersitatem subiecti diuersa, neque diutius quam in eo fuerit: libera uero suam ad unitatem redit. Hoc enim est unum ex arcanis occultioribus naturae, per quod ad altiora peruenerunt philosophi. Separabis igitur a corpore quouis spiritum eius cum anima, put sequitur. De separatione per uehiculum. Cap. Ii. Aliis meis libellis, utpote chymisticis, docui rationem separandi coelum ab elementis per se. Quamobre eo lectorem esse relegandum iudicaui potius, quam diuersis unum idemque repetendum. Nunc uero quod a nonnullis corporibus non facile sine uehiculo fieri nequeat, hanc uiam etiam ostendemus exemplis, quibus melius quam regulis addiscere queas: & praesertim quod uini, philosophici mentionem fecerimus. Accipe grana tritici, hordei, uel siliginis, quae macerata prius aqua pura ut intumescant, eximantur ab ea, soloque sic accumulentur in aceruum, ut post aliquot noctes atque dies incalescant ac germinent. Quo percepto distendantur, ut exsiccari ualeant. Aut si necessitas urgeat, in sporta lata uiminibus contexta, superque fornacem inuersicamini similitudinem referentem, id est inferius angustam, latamque superius extendantur, & fumo subtus excitato siccentur, donec semitosta non adusta colore subrusso tamen appareant: Animaduertendum est interea ne sporta succendatur igne, sed a flanma longe satis eleuata sit. Granum hoc mola non admodum acri macinetur, aut crasso modorum patur, non in farinam sed in frustula quaedam. Postea reponatur in uas ligneum, & quae longo tempore bulliuit affundatur aqua feruentissima, cooperiaturque uas optime: Postquam refrixerit & quieuerit, liquor per setacium uel saccum eiiciatur, ne commisceantur ei frustula. Ubi iam separaueris aquam primam hanc, aliam affunde feruentem, ut prius, & cola. Saepius idipsum repetas, donec uideris omnem a grano substantiam in aquas transiuisse: quod gustu facile percipies liquoris & grani. Tandem accipe liquores omnes, & in cacabo feruere tam diu facias, donec in spissitudinem flaui despumatique mellis reducantur. Inde mox in uas aliquod positum destillabis, & ab isto melle uinoque philosophico separabis animam cum suo spiritum, sublimabisque toties donec ab omni phlegmate liberentur. Quicquid residuum fuerit corporis in fundo uasis destillatorii subsidens eximes, & in umbra uel per euaporationem humorum exsiccabis. Demum igne uiolentissimo reduces in cineres aridissimos, quibus affundes aquam feruentem, & in ea bullire diutissime facies, ut inde capitellum ( quod aiunt ) habeas asperrimum. Hoc supernatans & clarum inclinatione separabis a cineribus, & his aquam priori similem affundes, coques et repetes quae iam dixitam diu, donec asperitatis nihil in postremo sit capitello, quod abiicias. Alia praecedentia, quaeque per manicam filtream transire facito in limpidissimum liquore, & huc euaporare sinito uitreis organis, ut habeas tartarum nostrum, & sal naturale rerum omnium. Hoc super marmoreum lapidem in loco humido frigidoque resolui poterit in aquam tartaream, & c. De secunda Separatione. Cap. Iii. Postquam essentiam quintam a uino philosophico uel uulgari cuiusuis coloris ( modo merum ac uiolentissimum existat ) habueris optime rectificatum, prout in chymicis docui libellis, huiusmodi succum reducas ad summam simplicitatem continuis rotationis motibus ut ibidem habetur. Et finito rotae circulo uidebis iterum ab impuro separatum purum, & natare superius aeris colore serenissimo. Hoc ab impuro separa per inclinationem, & serua. Coelum hactenus uideris nudum quod stellis inferioribus, non alias ac supernum est superiorib. adornatum, habere poteris. Mirabuntur ne iam Physici Grecos imitantes, quod coelum & stellas manibus contractemus, aut ut caetera negabunt? Parui sane refert quid faciant. De ornamento Coeli metaphysici. Cap. Iiii. Stellae nobis inferiores existunt indiuidua quaeuis a natura hoc in inferiori mundo producta, coniunctione stellarum & coeli superiorum cum inferioribus elementis. Iam audio uoce eorum in nos fremitantium dicentem: Uah, tollantur similes homines, qui coelum terrae se coniungere posse praesumunt. Clamitent altius ad raucedinem, audire maiora cogentur. Coelum est materia coelestis et uniuersalis forma, continens in se formas omnes distinctas, ab unica forma tamen uniuersali procedentes. Quapropter quicunque nouerit indiuidua, per metaphysicam arte in genus generalissimum reduci posse, ac postmodum ei uirtutes speciales uel plures infigi, medicinam uniuersalem facile reperiet, quae corruptiones & morbos particulariter uel uniuersaliter omnes tollere poterit: cum unicum sit omnium corruptionum exordium, & uirtutum renouantium uel animantium fons unicus: quis igitur nisi mente priuus philosophus dubitare poterit. Uerum quod hoc apertissime descriptum sit a plurimis philosophis, quinam fiat, non urgebo latius, ad ea potius transibo, quae sunt obscurius ab eisdem posita, ut elucidare queam, & studium istud promouere. Acta quidem ab aliis eodem tractare genio nil prodest lectoribus. Lege igitur quae hac de rescripserint ipsi, & cum his confer, ut quod utile sit, hoc teneas. De definitionibus & nonnullis diuisionibus uocabulorum, quibus in Opusculo describendo hoc utimur. Cap. V Suum a suo Chaos Metaphysicum opus maius exordium sumit. Est igitur necessaria definitio huius & aliorum inter extrema duo mediorum omnium. Chaos hoc loco proprie dicitur formarum particularium & materiarum suarum cum uniuersali forma suaque materia confusio. Quod uariis consideratur modis: Primo pro confusione hominum intellectus non intelligentium artem istam. Secundo pro confusione partium extremum hoc primu constituentium. Tertio pro confusione qua se habent confuse cum suis extremis, & successiue media quaeque, unum ad alterum uidelicet potentia, necnon ad omnia, quouis in quibusuis & istis in quolibet existentibus. Quarto ueluti natura medium est inter elementa & elementata: non alias artifex in hac arte medium habetur inter Chaos, operationes, Medicinam perfectam & Perfectissimam. Ex istis quatuor intelligi facile potest, medicinas dictas de sua potentia in actum deduci, mediantibus materia, forma, coelo, & operationibs intermediis. Motu nanque per artifice excitato, Chaos transitad secundum extremum, quod est medicina perfecta, & ista ad perfectissimam iuxta mediorum ordinem, atque dispositionem ad alterutram. Ut rem acutius percipiatis, est Chaos nostrum uniuersale quid, omnia quae nos operamur in se concludens, a cuius uentre debet ingeniosus artifex elicere materiam suam, formam, coelum, & elementa, ut ex his medicinas conficiat quae dictae sunt. Materia metaphysica dicitur, prima & uniuersalis materia, siue Mercurius ad uegetationem mouens, & particularem formae materiam primam extrahens a forma. Tribus modis consideratur hoc loco: Primo quidem ut subiectum passiuum, quod sub artificis excitatione per media requisita motum, patitur: ex quorum omnium operationib. oritur coesum de sua materia. Secundo consideratur ut quoduis corpus aegrum, quod formam patitur medicinarum, ut res elementares forma uegetabilem. Tertio, pro formae uel formae materia, ueluti materia prima subiecta coelilactionibus. nam alias formae uim obtinet, ut postea latius. Hac etiam ratione coelum quod subiectum sit formatum istarum actionibus, quibus in albam uel rubeam tincturam efficitur, materiae rationem habere dici potest, & formae, quum dictas formam uel formam ad medicinam perfectam uel perfectissimam actione sua mouet, ut infra patebit amplius. Ex eo nostri Chaos cognitionem optimam habere potes, quod una & eadem substantia, diuersis tamen rationibus ad aliam passiue se habeat, & ad eandem actiue, tum e diuerso. Paucissimi hactenus materiae metaphysice cognitionem habuerunt, ex quam coelum exurgit metaphysicum. Est enim habenda ratio simplicis & compositi ad simplicitatem redacti per alterationem, mixtionem, & c. Forma rerum, est uirtus generatiua? qua sibi simile quodque producere potest: ut hominis forma latet in homine, & non in alique arboris in arbore, necnon in metallo metalli: cruda non dembet opus ingredi, sed per sublimationem euacuata, ad latera sublimatoris uasis, ut ab inani superfluaque sua terra sit libera. Dupliciter hoc in opere consideratur, ut causa dirigens artis istius media per intellectum: quo quidem regimine, perfecta medicina perfectissimaque prodeunt in lucem, & ad motum deduncuntur mediorum intellectualium, quae sunt ueluti quaedam instrumenta sensualia, quibus artificium ad perfectionem ducitur, & c. Similis forma, dicitur, operis huius artifex. Unde patet media, causatiua cum naturalibus maximam habere concordiam. Aliter consideramus formam, ut agens in materiam perfectionis formationem ad album uel ad rubeum: cuius uirtute quasuis alias formas extrinsecas minoris facultatis huius modi medicinae transmutant in sibi similem, & c. Non possunt etiam, ambae quas diximus formae per se magisterium adimplere, sed sunt ueluti masculus a quo sperma deiicitur in uentrem coeli nostri, & c. Coelum est Mercurius noster, coelestis coloris; quo significatur eum, esse de natura coelesti, & hac de causa propter incorruptibilitatem intellectualis dicitur, & ea ratione qua coelum ipsum, intelligere dicimus, ut hominem qui sensualis, & intellectualis. est. Habet enim proprietatem in se spiritus incorruptibilis, qui est uelut anima habens in se conditiones corporis: quoniam generat & producit ex se semen ut foemina. Hac uia, differt ab aliis magisterium hoc ingredientibus. Et quia sensu percipitur Mercurius, dicitur sensualis. Hic ut causa mouens educit potentiam in forma uel forma prius existentem ad actum rusecum uel album: easque non secus in utero suo gestat, quam uxor infantem a uiro suo conceptum. Ex eo colligi potest coelum nostrum actionem habere in formam aut formam, & coelum istarum ac rerum omnium in eis occultum, de potentia in actum educere manifestum. Nam in eo uirtus cum generandi tum nutriendi consistit, prout in menstruali sanguine masculini seminis:: hac de causa menstruum in hac arte uocatur, & coelum ratione motus. Non alias enim quam coelum supernum uniuersalem formam, & materiam primam, necnon elementa speciesque ad composita elementata, & indiuidua: nostrum coelum etiam formas nostras ad elementa quatuor mouet, & inde ad medicinam perfectam & plusquam perfectam. Aliquoties uocatur sanguis, quia nutritiuum est, & uegetare crescereque facit dictas formas donec ad suam perfectionem ueniant, feluti sanguis menstrualis embryonem, e hodico semine magnam in quantitatem, seruata partium discretione, per nutritiones & ascerationes medii cuiusuis in aliud, quantitatis & formae quarulibent in aliam: existentibus huiusmodi mediis & qualitatibus in quauis alteratione, in formas a primis diuersas donec ens aliquod, oriatur in continua quantitate conflatum ex uariis & discretis in corpus anima spirituque uiuum. Non alias, de metaphysico lapide contingit, qui generatur ex coelo proprietate habente uegetabilem, cuius etiam similitudinem in medicinam perfectam & plus trasfundit, uti uegetatiua matrix in filium quem concipit ac parit, istam proprietatem foetus etiam retinet ut parens. Itidem & medicina perfecta plusque retinet proprietatem suorum paretum, coeli uidelicet ac elementorum, qua similitudinem, suae perfectionis, ut incorruptibilitatis, ac temperantiae transfundit, in substantias externas, & in suam speciem transmutat: et hac de causa Mercurius, uegetabilis dicitur, natus ex duabus substantii, uti ex muliere masculi femen, concipiente, formamque alteram ac uirtutem aliam quam ante conceptionis initium, habebat. Elementa reputantur in hac arte quatuor colores apparentes, & quatuor modis alias considerantur: Primo, sicut ex coelo de materia tracta sunt. Secundo prout elementa simplicia coeli, de crassioribus rotationis circulo separata sunt elementis. Tertio modo, sunt in formis existentia naturaliter, & cum coelo, iunguntur. Quarto uero, prout separantur a forma, coeloque alteratione, mixtione, dissolutione, generationeque mediis, per magisterium separationis qualitatum eorum, & ex dictis partibus aerea tanntum assumtur; & exuberatur per artificium rotationis, & ita cum formis in coelum commiscentur. Notandum est etiam elementa posse de formis educi per coelum ante coniunctionem, ut eorum materia prima coelumue magis ad genus generalissimum accendens habeantur, & c. Dissolutio dicitur cognitio seu coitus masculi cum foemina metaphysicus, & istius ab illo concipientis id ipsum quod concipere debet. Hoc generationis particularis initium esto, quo coniugii nostri metaphysici sensualiter percipitur effectus, & unio duplicis in embryonem seminis. Alteratio est unius in alterum per similitudinem conuersio: quae dupliciter consideratur, iuxta duplicem operationem, inquantum per se fiat. Priore modo consideratur, prout formae in coelum, & istud in formas alterantur. Posteriore, ut intelligatur formas & coelum ita simpliciter conuersa, ut in tertium numerum iterato conuerti queant, scilicet in medicinam perfectam & plus. Istae conuersiones uel alterationes dicuntur simplices. Aliae sunt quae fiunt per accidens, uti quum ex imperfectis proiectione medicina perfecta fiunt alteratione transmutationeque. Mixtio fit ex duobus coloribus, utpote pallido & azurino, ut ex eis cognoscatur, formas & coelum in opere maiore commisceri sine quouis alio, prout ab initio generationis hominis, aliud nihil admiscetur uiro & foeminae uel seminibus eorum: & hoc loco sit coniugium inter formas & coelum. Fit etiam alia mixtio, qua quidem aer & ignis cuiuslibet istorum ut formae coeli, alterationis, mixtionis, dissolutionis, generationis, & coeli materiae commiscentur cum formis, & c. Digestio dicitur concepti seminis a semine fomentum, quo medio quidem oritur medicina perfecta, & plusquam perfecta. Necessarium enim est, ut in coelo formae tamdiu digerantur, donec ad eam quam supra diximus, uentum sit medicinam priorem: & postmodum, ubi uisum fuerit artifici, prosequi poterit, usque ad alteram perfectiorem. Hinc, optime lector, colligere poteris, duplicem fore digestionem, unam uidelicet qua de formis & coelo fit ad medicinam transitus perfectam: alteram qua transeundum est ab hac & coelo ad perfectiorem. Hac ratione, sunt alia media necessaria prioribus haud absimilia, mixtio scilicet, alteratio, dissolutio, generatio, & operatio: nisi quod ex prioribus imperfectius quod oriatur, quam ex posterioribus. Et mox atque per digestionem croceus color apparuerit, formas denotat: azurinus uero coelum nostrum; & qui medii fuerint inter hos, coniunctionis medium coeli cum formis, illud ad perfectam connectens medicinam; uel istam ad perfectissimam. Generatio hoc loco diuersimode consideratur. ( Uerum ut eius definitio ponatur, occultarum formarum est manifestatio ) primo prout est gradus perfectam generans medicinam ex coelo formisque: secundo prout perfectissimam generat medicinam ex perfecta coeloque. Alio modo quum incipit a dissolutione per alterationem & digestionem ad medicinam transire perfectam, & in ea terminum facit; finemque perfectionis attingit minoris: aut ubi hinc transiens maioris perfectionis ultimum gradum acquirit. Hac ratione posteriore percipi facile poterit maioris perfectionis magisterium, natura potius quam artificio promotum, ab isto nihilominus excitatum in perfectione minore, ubi magis quam illa profuit hoc. In posteriore magisterio si quidem non alias, quam foetus in mattice uel auis in ouo generatio fit. Quapropter & ouum philosophorum appellatur suo modo. Non melius intelligi potest hoc artificium, quas eo quod ex mixtione resultat materie cum formis ad preciosos lapides, ut rubinos, saphiros, & uniones, qui fiunt in utero coeli nostri philosophici mediante generatione, cum eisdem uirtutibus quas a natura nacti sunt naturales. Inde sequitur coelum hoc attrahere posse uirtutes omnes in lapidibus existentes, uirtute quidem unitatis uel suae simplicitatis ( aut ut melius dicam ) magneticae uirtutis. Hac uia potest artifex egregius a naturalibus corporibus uirtutes elicere coelestes, & artificialibus uirtutibus includere; mediis artis operationibus huius. Nam quicquid impositum coelo fuerit huic, soluitur, et si conuenientia solutae rei fuerint addita, fiet id quod optatum esti etiam ex pluribus unum. Ex hoc opere plura colligi possunt, quae ad opus & artificium preciosorum lapidum attinent, mixtione materiae, & formae cum coelo per aquas, & c. Colores sunt in hoc artificio mutationes apparentes, & primus eorum niger est. Hic nobis indicat formas cum coelo concubuisse, necnon hoc embryonem in utero suo concepisse. Demonstratur etiam eo colore dissolutionem suae perfectionis terminum attingere. Tandem eo diminuto, alboque post apparente, naturam cum coelo formisque transitus initium facere nobis indicatur ad perfectionem, sed minorem: & demum cum ista & coelo formaque ad maiorem, in cuius fine transitus terminum completum habet ipsa digestio. At ubi color iste per ignis maiorem excitationem coeperit minui, & oriri croceus, cognoscimus partes & membra simul coniungi numero tertio, necnon in continuam aggregari quantitatem, sic ut sensualiter membrorum infantis nostri contignatio colligatioque nobis appareat: nam sperma diffusum est, per totam substantiam nostri coeli philosophici. Orto mox isto colore, post colligi uidetur in forma rotunda, formae Lunae haud absimili, uel circulari concludi linea. Euanescente colore hoc, rubeus oritur, quo nostri lapidis membra partesue congregari nos reddimur certiores in tertio numero perfectioneque. Nam post coloris istius ortu, certum est infantem nostrum corpore potentiaque uegetabili completum esse. A quo tempore numerum scire dierum artificem oportet, intra quos lapis noster ab initio conceptionis, ad terminum usque rubei coloris apparitionis primo deductus est, & intermissione siue duplex ei tempus adhibere, sed paulo uiuacius. Quo completo quod quaesitum est acquritur, utpote lapis durus multis inuolutus superfluitatibus, non secus ac mulieris post partum foetus apparet. Media, croceum inter & rubeum colores, digestio, generatio, mixtioque sunt, aqua materia forma & coelo percepta: quorum quidem conmixtione, sub eorum finem apparent mediorum aqua materia forma, sine forma coeloque. Nam si forma & coelum adhuc ibidem forent, pates aliquae minime cum aliis colligari uellent, nec in tertio coniungi numero. Separatio uirtutum est extractio, que motu fit ignis hoc in particulari magisterio quo calore per accidens forma, coelum, & elementa mouentur, & excitantur alteratione, mixtione, dissolutione, generatione, coloribus, digestione, separatione, & operatione ad minorem uel maiorem perfectionem. Quia gradus & media separando se ab aliis ingrediuntur alia, per istamque se parationis operationem attrahitur formalis materialis quoque uirtus a formis, & coelo ad minorem perfectionem, & ab hac ad maiorem. Et hac uia formae coelumque, uel minus perfectum suas mutant simplices formas, in maiorem uel minorem perfectionem: ipso minus perfecto existente de altera forma, quam formae & coelum per se, maioreque perfecto existente sub alia forma, quam erant minus perfectum, forma, coelum, aut formae coelumque per se. Quae quidem perfectiones, suas uirtutes proprias existentes sub forma tertia, retinent in transformante ueneno. Si talis origo per separationem dictam non fieret, nec alteratio neque generatio processioque minus, at opus naturae destrueretur in lapide philosophico. Medium istud est elementorum simplicium indicium, existentium actu in coelo nostro, cum naturalibus elementis in formis existentibus, & quod Ignis, aer, aqua & terra oriuntur & separantur etiam a coelo in mixtionem cum aliis que dicta sunt. Et hec omnia per colores designantur. Potentia hic idem est, quod alteratio, per quem gradum intelligitur, omnes alios gradus & media quaeuis inesse potentia nostro Chaos, primo: secundo uero elementis potentia existentibus in materia nostra. Est igitur ista potentia nihil aliud quam actus nostri coeli, de quo latius egimus in opere lapidifico. Plures norunt coficere lapides, uirtutes autem naturales eis adhibere non, quia coelum nostrum ignorant, in quo, de quo, per quod, & cum quo lapidum complementum, & perfectionis augmentum eorum consistit. Operatio dicitur in hoc opere coelorum quatuor excitatio, quibus operationum designatur uarios fore modos. Primus color denotat coelum in formas actionem suam & operationem habere, uel in minus perfectum & formam, Secundus, externum ignem actionem in coelum, formas & elementa caetera mediaque naturalia & actualia habere, per motum ad minorem perfectionem atque maiorem. Tertius, formas, uel minus perfectum actionem in coelum possidere suam, hoc ipsum informando ut ad minorem & maiorem perfectionem deueniat. Quartus, color significat, operationum actiones, quas habet artifex in omnia quae supradicta sunt, ignis per administratione ut causam; in separatione coeli & operatione formarum, & c. Significat etiam actiones perfectorum tam minoris quam maioris in substantias extrinsecas per proiectionem, iuxta suas facultates ad rubeum uel ad album, quibus informata fuerint, Medium hoc fabricationis ritum atque modum igne fieri, mixtioneque materiae cum formis & coelo philosophico, cumque suis arti conuenientibus instrumentis denotat. Minus perfectum lapis dicitur albus, terminatus coloribus tribus tantum, ut oculo patet: ex eis enim compositum est. Isti, colores in unum acti denotant operis completi perfectionem, coeli uidelicet, elementorum, alterationis, mixtionis, dissolutionis, generationis, coloris, digestionis, separationis, operationis, & ignis. Hoc medio cognosci potest, substantiam ex coelo formaque progressam operationum gradualium potentia. Quicunque ad scopum hunc peruenerit, sapientes omnes mundi sapientia doctrinaque uera superabit, ac medicos omnes artis huius ignaros medicae. Nam infirmitates medum; & lepram tollet metallorum, sed humanorum etiam corporum incurabiles ( quos uocant ) morbos. Fermentatio proprie hoc loco dicitur minoris, perfectionis multiplicatio, ac ad maiorem adductio, mixtione, dissolutione, alteratione, generatione, coloribus & digestione mediis: componendo coelum formam, & minus perfectum in mixtionem, ignisque regimen administrando tam diu donec per supradictos gradus omnes transeat, & generationem, atque colores in maiorem perfectionem, quantitate, qualitate uirtuteque longe potentiorem ad rubeum & album, ac ad corporis humani sanitatem recuperandam. Ex istis facile colligitur minus perfectum in maius transire, predictis mediis & operationum actionibus formarum, coeli, elementorum, fermentatione, separatione, operatione & igne per debitam administrationem. Etiam artificem ( ubi uoluerit ) semel tantum componere debere minus perfectum, quoniam in infinitum potest multiplicari, nec non ad maius adduci, postmodum ex isto in aliud, in infinitum, licut humanum genus speciem suam continuat, uno generante semper alium, donec seculum erit. Non absimile de pasta farinae dici potest: haec enim aliam successiuis producit fermentationibus. Hoc loco notandum tamen erit, minus perfectum in maius & in infinitum progredi posse, mediante forma coeloque tanquam fermentis: quod paucissimis etiam artificibus egregiis hactenus cognitum fuit. Maius perfectum est ultima lapidis perfectio maioris, qui coloribus quatuor constat & componitur: quorum duo denotant elementa quatuor in eo fore cum uirtutis omni perfectione, ac numeri in unitatem conclusione: ut in coloribus uiridi rubeoque patet expresse. Colores alii uero significant coelum, & formam ibidem existere, cum omni perfectione, & unitatis simplicitate per magisterium elementorum quatuor, & mediorum supradictorum, & c. Ex postremo gradu hoc potest percipi, maius perfectum habere potestatem suam speciem dupliciter multiplicandi, generandique sui sibique simile, uidelicet in uirtute praedictis operationibus, & in substantiarum externarum transmutatione. Minore quidem longe perfectius est uirtutibus operationibusque, tam in metallorum transformatione, quam desperatarum apud omnes infirmitatum pene medicos cura, quapropter maius perfectum non immerito uocatur. Graduum & mediorum omnium quaedam sunt intellectualia, ut Chaos, potentia, operatio, generatio, digestio. Sensualia quaedam, ut uinum & prima materia, corpus, forma, elementa, minus maiusque perfectum, colores, fermentatio, separatio, quia sensibus ut oculis percipiuntur. Alia uero sunt sensualia partim, & intellectualia, sicut coelum & omnia media gradusque minoris operis. Et preterea quoduis predictorum graduum mediorumque suam retinet proprietatem, sub ratione sua differenti: quarum quidem proprietatum aliae sunt naturae, perfectionis artis aliae. Media proprietatem retinentia naturae, sunt uinum, & media quaeuis minoris operis, quae se habent ueluti forma uniuersalis, & materia prima, ratione proprietatis antedictae retentae. Ex duobus istis oriuntur omnia media gradusque, mediante quidem artifice, non alias quam ab uniuersali forma, & a materia prima oriuntur elementa composita, mediante natura. Postquam de gradibus & mediis maioribus dictum est, opere precium erit etiam de minoribus aliquid in lucem adferre, suasque definitiones ex opere minore producere: ne practicam legentibus deficere quid adeius intelligentiam uideatur. Est igitur hoc loco forma id ipsum quod in opere maiore fore diximus. Uerum eius est hic differens usus, eo quod in formationem preparatur, non ad minus uel maius perfectum, & a lapidis forma differt, quia suam conditionem a forma, coelo, elementis, alteratione, mixtione, dissolutione, generatione, coloribus, digestione, fermentatione, separatione, & operatione recipit. Materia hoc in opere diuersimode consideratur: Primo uniuersaliter accipitur: secundo pro claue philosophorum: tertio pro oleo: quarto pro sulphure per informantium oleum informando, scilicet inceratione, ratione cuius lapis hic oritur. Corpus accipitur hic pro corporibus metallorum imperfectorum, de quibus naturae sulphur oritur hoc operante claue philosophica, perque formam olei formantium disponitur operationibus mediis, ut solutione, & inceratione, donec fiat lapis qui quaeritur. Clauis philosophica hoc loco non alias quam coelum ipsum in opere maiore consideratur, & per hanc fieri debet calcinatio, dissolutio, euacuatio, multiplicatio; spiritus, argentum uiuum exuberatum, sulphur naturae, tinctura, oleum, & inceratio, mediante sublimatione & igne, donec sulphur dictum ad effectum lapidis adducatur. Calcinatio diuersis consideratur modis. Primo, quum fit per Mercurium uulgi, sub quo Sol & Luna patiuntur. Secundo, quum fit per acetum fortissimum, quo crocus elicitur a Marte. Tertio, quum sulphure auripigmentoque mediis fit es ustum ex Uenere. Quarto uero, cum fit claue philosophorum, & hoc modo praeparantur omnia corpora metallorum ad solutionem, euacuationem, & alias operationes antea dictas ingrediendum. Dissolutio manifeste formae prioris dictorum corporum est occultatio, non per se, uerum claue dicta mediante, quae corporibus est ualde congrua: sicuti uidemus aquam igne corrumpi medio quidem aeris quo sine in uapores non eleuatur. Differt a dissolutione maiore, quod hac formae tantum & minus perfectum resoluantur, at illa metallorum corpora quaeuis. Euacuatio nihil aliud est, quam spirituum occultorum a suis corporibus extractio, ut formarum altera formetur oleorum informantium, & hac uia post fermentationem & incerationem transeant in lapidem. Quod quidem hac operatione trahitur a praedictis corporibus, est materia de qua lapis noster a potentia in actum deduci debet, mediis quae dicta sunt operationibusque. Multiplicatio non est aliud hic quam euacuationum reiteratio continuatioque. Per istam operationem corpora sex ad nauseam prouocantur; & ad euomendum lapidem a suis uisceribus. Spiritus est argentum uiuum, a sex corporibus tractum, & in euacuationum aquis existens. Argentum uiuum exuberatum, est spiritus corporum iam per euacuationem completam separatus. Sulphur naturae spiritus est corporum per sublimationem exaltatus in sal excellentissimum quatuor colorum, pallidi scilicet, uiridis, nigri rubeique: & hic postremus ignem denotat, ac per ipsum fieri transitum ad naturae sulphur, quod oritur ex argento uiuo exuberato, & istud indicat a spiritu suam originem ducere; necnon hunc a multiplicatione quae ex euacuatione procedit: & istam dissolutione, hanc autem a calcinatione, quae quidem a corporibus omnibus. Est autem sulphur hoc filius genitus ab imperfectis, ac ad induendum albas uestes purpureas'ue dispositus. Differt ab isto filius qui generatur a perfectis per oleum in quo formae continentur filiorum imperfectorum; & quod eorum sulphur sit naturae, necnon aliorum, quorum sulphura sunt arida humiditatisque susceptiua. Tincturae sunt colores in opere diuersis modis apparentes. Primo uiridis & croceus. Secundo rubeus & croceus, uiridis & niger. Primi colores denotant ipsam tincturam; qua sulphur naturae tingi debet, originem a Sole & Luna ducere, per operationum artificium, quae superius dictae sunt. Alii uero significant quorunlibet imperfectorum sulphur corporum, istos induere debere colores, ut ex eis fiat lapis habens & possidens parentum suorum potestatem, a quibus originem habuit. Si coniuncta non fuerint sulphura bina simul tamquam fratres: qui dictis induantur coloribus, non fiet id quod quaeritur: poterint nihil ominus tria simul, & plura coniungi sulphura. Oleum est forma duplicem colorem habens, utpote uiridem & croceum, quibus indicatur eam a perfectis produci corporibus mediis opportunis. Inceratio, fermentatio uel potius informatio uere dicitur: prolis imperfectorum ad conditionem lapidis accipiendam. Sublimatio dicitur subtiliatio, quae dupliciter fit, in puluerem scilicet subtilissimum, & in liquorem. Hac posteriore uia corporum spiritus media multiplicatione conuertuntur in argentum uiuum exuberatum: priore uero uertuntur in sulphur naturae. Alia ratione consideratur etiam sublimatio, prout materia quae fit propinqua magis perfectioni, ut argetum uiuum exuberatum magis quam spiritus, & quam isto naturae sulphur lapidi proximius existit. Lapis est finis & imperfectorum omnium perfectio corporum, & operationum, in, quo ut in igne quiescunt, ac salamandre. Est hic tertium quid ex materia consistens & forma, supra naturam & mediante natura, tum artificis industria conflatum. Elementa considerantur dupliciter hoc loco: priore, prout ignis agens exterius: posteriore, sicut agens intrinsecus: ut ille qui tractus est a perfectis in oleum, & c. De aliis differentiis dictionum antea definitarum, diuisionibusque scitu necessariis. Cap. Ui. Natura corrumpens aliquod indiuiduum, primo putrefacit hoc: postea separat elementa composita, que sunt in eo magis propinqua: postmodum istorum quodlibet ad summam simplicitatem adducit, & demum ad primam sui materiam: quo peracto, corruptionis rota completa est, ac a materia prima generationis rota sumit exordium, ad elementa simplicia transiens. Postremo per istorum commixtionem oriuntur elementa composita, ex quibus fit subiectum elementatum iuxta propriam speciem & formam, sub qua trahuntur elemeta ad indiuidui compositionem: & hunc debet artifex metaphysicus obseruare processum, ut ubi natura finierit, ipse per corruptionis rotationem incipiat gressu retrogrado, scilicet a fine per medium tendens ad principiu corruptionis rote, mediis adhibitis, quae sunt calcinatio, dissolutio, putrefactio, diuisio, purificatio, & c. Deinceps ad rotam generationis ueniendum est; cuius media sunt, mixtio, inceratio, decoctio, & c. quae optime disposita, sunt instrumenta lapidis: quibus etiam omnibus rite peractis, habebit quod optabat artifex. Forma huius operis triplici statu consideratur. Primo, prout est prima causa. Secundo, prout artifex. Tertio, pro mediorum quolibet alio. Materia consideratur etiam tot modis. Primo, pro subiecto, de quo Mercurius noster elicitur. Secundo; pro elementis. Tertio, pro sulphure naturae. Coelum etiam triplicem hic habet considerationem. Primam, ut coelum maius. Secundam, ut Mercurius uegetabilis. Tertiam, ut metallorum anima. Dupliciter elementa considerantur hoc loco. Primo simpliciter. Secundo compositiue. Potentia uel alteratio tot modis differt; quot sunt media diuersa. Mixtio significationem habet quadruplicem. Primam, coeli cum forma. Secundam, aeris cum aqua. Tertiam, aque cum igne. Quartam, aeris cum aqua & coelo. Dissolutio solam unam habet considerationem, que est inter coelum & formas. Generatio duplicem habet significationem. Primam, qua generantur elementa. Secundam, prout ex istis & coelo generatur lapis. Colores etiam duplicem habent, priorem in euacuatione corporum, & elementorum rectificatione: posteriorem. in lapidis generatione. Minus perfectum unam solam habet, ut patet ex sensu. Fermentatio triplicem; primam ex uirture. secundam ex quantitate; tertiam ex utraque simul. Separatio triplicem etiam habet operationem: primam quidem inter elementorum qualitates, secundam, purificationis & fixationis eorum est: & tertiam; Mercurii uegetabilis & secum. Operatio tot significationes habet; quot artis huius existunt media. Maius perfectum unicam, ut minus habet, sensuque patentem. Principia mediaque Philosophiae sunt in artis huius principiis ac mediis omnibus ut motus orbis qui tanquam forma considerandus est, naturales instinctus & appetitus omnes continens. Subtilissimum ac potissimum in opere medium est reiteratio rotae corruptionis metallorum, quae fit ut sequitur. Formis in coelum positis, inhumatis, dissolutis, & per breuis artis practicam euacuatis; donec ad sulphurnaturae uentum sit, in metallis tunc rota finitur corruptionis. Reiteratio fit, quum terra sublimata ponitur in coelum, & in eo putrefactione diusioneque soluitur. Posteaquam aer, ignis & aqua fuerint euacuata, redigatiterum artifex terram ad sui purissimam sublimationem, qua finita, sequatur generationis rota suis cum principiis mediisque, donec ad finem perducatur: & haec est operatio subtilior aliis, licet longior, tamen persectior. Hac uia minus perfectum, quod lapis est non fermentatus, in magis & fermentatum lapidem conuertitur, per elementorum separationem & compositionem, quae tales existunt. Natura nullo modo permittit elementa separari per se: nam ita maneret quodlibet solum unicam habens qualitatem, & nullum haberet ad generationem appetitum, quod est contra naturam. Separatio quidem elementorum est unius in & super aliud praedominatio uictoriaque, mixto non diuiso modo quopiam. Color enim ignis est rubeus, & quod prius quam ad spheram eius uentum sit, per spheram aeris transitur, ante rubedinem apparet citrinus color & clarus ac diaphanus: nam constat ex ignis cum aere permixtione. Priusquam etiam ad spheram aeris perueniatur, oportet per spheram aquae necessario facere transitum: hac ratione color albus & aqueus apparet splendidus. Uerum quia terra centrum est ac principium a quo fieri debet ascensus, dum lapis adhuc in eius sphera fuerit; niger in eo color & qui terrae proprius est apparet. Nota igitur separationem & coniunctionem istorum in unum, scilicet ignem. Item si priusquam niger, color apparuerit rubeus uel albus, aut eorum alius quam supra dictum est, destructam esse lapidis operationem, ob mediorum coniunctionis destructionem credito. Notanda uenit etiam differentia, quae inter Elixir & lapidem esse dicitur per crudum & coctum. Est enim Elixir medicina composita ex aere, aqua & terra, ergo solum ad album. Corpus in aquam solutum, si rubeum fuerit, colorem excellentissimi refert carbunculi, quum in conpositum ex anima ignis & aeris fuerit conuersum, & in terrae compositum & ignis. At si fuerit album, uiridem colorem nigredine permixtum exeret. Uarii sunt etiam errores artificum notandi. Primus & potissimus in eo consistit, quod naturam imitari minime norunt. Secundus quod finem lapidis, eius initium existiment, finiuisseque se putent, quum uix incoeperint, ut in opinione falsa trianguli rubei. Nam compositio lapidis maioris, durat annos duos, illis qui nunquam antea composuerunt: uerum expertis per annum continuum cum tribus mensibus. Nonnul li rami sunt artis in amplitudine, qui mensibus quatuor aut sex absoluuntur, hos si reperire poterit artifex, bene quidem, sinminus ingenii sui capacitatis exiguitatem deploret, cum aperte satis in hoc opusculo describantur. Iam ad minores differentias ueniendum esse uideo. Forma duplex est, utpote simplex & conposita. Simplex est unitas absoluta, suaeque rei singularitas, in seipsa consistens, & non cum alio. Composita suarum est camerarum quatuor primordialium unio. Materia quatuor sunt elementa: simpliciter, ut significatur per formam priorem: aut composite, prout posteriore denotatur. Menstruum uegetabile quod coelum aut clauis philosophica nominatur, alterum est resolutiuum, resolubile quidem alterum. Resolutiuum coeleste quoddam, alterum uero non, sed magis corporeum. Coeleste est essentia quinta uini uel tartari, de cuius natura suum resolubile deducitur ad actum. Alias uero sic definitur, Menstruum est ardens aqua perfecte rectificata, cuius uirtute corpora quaeuis dissoluuntur, putrefiunt ac purificantur, elementa separantur eorum, & exaltatur in sal mirabile terramque uirture quam habet plurimum attractiua. Quicunque aliam aquam existimant, ignari sunt ac insipidi. Resolubile menstruum, uapor est potentialis eixistens in quocumque corpore metallico, sulphur & argentum uiuum coniungens, quo sine minime deducitur ad actum. Ultimo sic definitur: Menstruum est medium coniungens imperfecta perfectaque metalla in lapidem. Menstruum hoc resolutiuum est calidum usque ad secundum punctum quarti gradus: quapropter eius uirtutem oportet augmentari calidis uegetabilibus usque ad ultimum punctum gradus illius: ut sunt apium syluestre, napellus, oleander, anacardus, piper nigrum, piretrum, euforbium, & c. sine quibus non nisi longo tempore soluit. Degenerali practica lapidis philosophici, per corruptionis & generationis rotas, & c. Cap. Uii. Formarum super alterutram coeli proiice tantum, ut digitia quatuor superemineat. Hoc ipsum in fimum repone per dies sex naturales, ac donec forma conuertatur in aquam. Postmodum excipe uas & euaporare permittas aquam in cineribus id est congela quod solutum fuerat. Inde mox ad hanc terram affunde coeli rursus tantum ut prius, & in fimum iterum ponas per mensem cum dimidio, uel diutius ad putrefaciendum, Uas demum extrahas. & ponas in furnum secretum, in quo destillare permittas aqua, donec non stillet amplius. Deinceps in cineres ponas ad destillandum, & exibit aqua priore spissior, quam uocamus aerem. Hoc peracto fecibus affunde coeli par ut antea pondus, & in fimo tanto temporis spacio stet ut prius: inde per cineres aerem excipe donec stillare nolit amplius. Postea fiat iteratio coeli fusionis superterram, & aequali tempore postquam steterit in fimo destilletur per cineres iterum, donec aeris nihil amplius exeat. Demum aeris huius quantitatem omnem fecibus affunde manentibus in cucurbita, uel antea super marmoreum lapidem optime tritis, & in uase clauso per quadraginta dies in fimo fiat putrefactio. Tandem extracto uase ac cineribus imposito, destilletur aer & ignis ambo simul: caue tamen a rubificatione secum igne uehementi nimis accelerata. Deinde separabis aerem ab igne destillatione per fimum, qua hoc in fundo manebit, ac ascendet ille. Uerum si calor hic non sufficiat, cinerum supplebit aeris ab igne separationis opus igne lento: seruetur ignis & seorsum reponatur. Aerem postea refundes ad suam terram, & in fimu repones ad digerendum dies quindecim: & extracto uase destillabis aerem, & ignem simul per cineres, & per fimum aut balneum unum ab altero separabis, quouis cum suo simili posito semper. Istas affusiones, inhumationes destillationesque toties repetes, donec a terra nullus ignis exire uelit amplius, terraque nigra sit aut subruffa. Tum demum aerem in fimum ad digerendum pone per octo dies, & per eum calore postea destilla quantum ascendere poterit, hoc ipsum ad suas affunde feces, ac ad inhumationem in fimum per septimanam recondas, & postea fimo destilles, iterum quod stillatum est fecibus reddes ad septimam usque destillationem, cum suis inhumationibus, & postea destilla per fimum: quod destillatum est redde fecibus, id etiam facias usque ad septimam destillationem, affusiones, inhumationes & destillationes reiterando per suos dies, uti dictum est. Hactenus formatus est triangulus ex aere, coelo, fimo, in cuius medio est anima aeris. Praedictis etiam operationibus in fimo, conuertere poteris ignem in animam ignis, aliumque triangulum ex coelo, fimo & igne formare. Quibus omnib. peractis elementalis rota finita est fixione & eorum exuberatione, scilicet aeris & ignis per corruptionem, & c. Tandem accipe terram & euacuabis eam, donec deserta sit ac in sulphurnaturae conuersa, formeturque triangulus ex terra, fimo & cineribus, in cuius medio stabit anima terrae. Non prius corruptionis rota finitur, cuius instrumenta sunt coelum, fimus, furnus secretus, & cinerum calor, & c. Iam aggrediendum est generationis rotam ut sequitur. Ad compositum ex igne & aere sume ad Solem quatuor partes ignis, & misce cum quindecim partibus aeris, hoc in digestione repones diebus quindecim, postea destilla per fimum. Hanc digestionem atque destillationem toties reiterabis donec in fundo uasis maneat instar olei splendidi substantia quaedam, in compositum unum ex aere & igne, quod Limus uocatur. Eodem hoc processu conuertes ignem et terram in suum compositum, ut binus formetur quadrangulus, prior ex igne, aere, simo & cineribus, in euius medio compositum ex igne & aere subilabit. Postenor ex igne, terra, fimo, & cineribus etiam, cuius in medio stabit compositu ex terra & igne. Iam accipe compositi partem ex igne & aere, cui coeli sextam admiscebis, ac in digestionem pones diebus triginta, sic triangulum formaueris ex coelo, composito ex igne & aere, fimoque, in cuius medio perfectum hoc maius reperitur ad rubeum transformans, ortum & originem ex coelo ducens, & composito ex igne, aere fimoque. Hoc ipsum ex composito ex terra & igne quum feceris, ei parte unam cum dimidia coeli iungendo, triangulum habebis alterum ex coelo composito ex terra & igne, fimoque, in cuius medio perfectum stabit minus ad album transmutans, & c. Si uero coelum admiscere nolueris, ut ingentem laborem euites, compositis antea datis, elementa cerabis tam diu donec fluant ut cenra: ceratum hoc in digestionem decem dierum ponas, extractumque cerabis iterum toties gutta post guttam iniecta, donec facilem perceperis in eo liquationem. Materiam hanc in uase philosophico per quam optime clausam in furnum secretum pones ad centum & quinquaginta uel plures dies, donec uideas opus completum ex indiciis infra positis. Hic processus est optimus in practica maiore, per minoris methodum operis. Animaduerte cerationem cum igne, & aere fieri posse diuisim ante cerationem ipsis in unum non redactis. Finitur itaque generationis rota, per quam optatum acquirit, annuente Domino, bonus artifex. Ex his duobus limis uaria fieri possunt in opere metaphysico iuxta latitudinem eius, ut in regali practica primum, & in cerationis artificio terrae, foliate proprie seu elementorum, cerando prius aere & igne, uel dictis mis ex aere & igne factis: in quo quidem artificio generationis rota suum habet extremum & finem, cuius indicium est nobis triangulus rubeus. Initium igitur operis est corruptio, generatio uero finis: quibus operationibus corrumpitur una qualitas, & introducitur per generationem alia, uelut corrum pendo aquam & generando terram: hanc autem occultando, & ignem acremque manifestando, quousque minus maiusque perfectum oriantur per media sua, quae sunt calores simi, cinerum & furni secreti, quibus aqua in terram conuertitur, & haec in aerem & ignem. Est ergo terra medium inter aquam, ignem & aerem: & fimus, cineres, furnusque secretus medium existunt, per quod ignis & aer conuertuntur in animam ignis & aeris. Quapropter ignis et aer sunt medium inter ipsam terram, animam ignis, & animam aeris. Deinde fimus, cineres, furnus secretus, & coelum sunt medium, per quod anima ignis, & anima aeris conuertuntur in compositum ignis, & ignis, & in compositum terrae & ignis. Hac ratione coelum est medium inter animam ignis, animam aeris, compositum aeris et ignis, & compositum ignis & terrae. Fimus item, cineres & furnus secretus medium sunt, per quod compositum ex igne & aere, composicum ex terra & igne coniunguntur elementis. Pariter ignis & aeris compositum, & compositum ignis & terrae medium sunt inter animam ignis, animam aeris, minus & maius perfectum, & c. De peculiari practica lapidis ex opere minore. Cap. Uiii. Corpus metallicum in clauem iniice philosophicam, suo uase contentam, & in calore primi gradus uel fumi digeri permitte septimanam unam: at prius quam in clauem iniiciatur, ad calcem redigendum est, ut corpus dissoluatur melius, & euacuetur medio clauis, & caloris primi gradus, ex triangulo iuxta naturalem ordinem. Facta corporis dissolutione, uas ponatur in destillationem calore dicto iam excitatam, & amittet clauem, ac redigetur in terram. Hanc super marmoreum lapidem optime tritam in aquam resolui sinito per se: at si nimium sicca terra fuerit, aspergatur claue modicum, & post dies tres incipiet in compositam aquam resolui, quatuor elementa continentem. Aquam hanc destilla per filtrum, & reitera solutionem eius quod in filtro terrae manserit, quousque tibi quantitas aque bona fore uideatur. Hac operatione triangulus euacuationis fuerit absolutus, in cuius medio terra est, quae suam aquam ebibere debet, ut sequitur. Aquam filtratam in calorem primi gradus ad digerendum ponas, & clauem eiiciet prorsus, ac in lapillos conuertetur: qui quidem elixir adhuc non sunt. Euacuatione praedicta triangulus alius absoluitur ex aqua, calore primi gradus & claue, cuius in medio dicti lapides existunt. Istos contere subtilissime, puluerem eorum in putrefactionem pone, sic in aquam el oleum conuertentur metallicum, in quo sunt elementa quatuor, quorum diuide qualitates; ut audisti. His diuisis purifica terram, aut subtilissimam debitis redde sublimationibus, eamque demum suis elementis imbibe, coelesti primum, aerea post aqua, & ignea postremo prout est artis, ac decoquantur in perfectionem quam audisti. Iuxta processum hunc extrema principia mediaque huius artis applicantur ad quod uolueris opus metaphysicum. De cohaerentia metaphysicarum operationum utriusque practices. Cap. Ix. Mirum in modum cohaerent horum operum instrumenta, media scilicet intellectualia sensualibus, ut forma quae personam refert artificis instrumentum existentis, quo natura particulare nostrum gefierat ouum ex intellectu, licet a forma nostra quam coelum alias uocamus, distinguenda sit, nihilominus haec illa sine persistere non potest in artificio nostro, nec e contra. Nam forma nostra coelum, est principium & sensuale medium generans, nutriens, crescere uel uegetare faciens, & elementa mouens ad particularem generationem sicuti coelum maius inferiora, & a formante forma, quam per uegetabilem formam acquirit, indissolubilique nexu coniunctam & colligatam sibi habet, particulare quaesitum in substantiis extrinsecis multiplicare facit: sic de caeteris quam plurimis in artis processu reconditis, artifici cognitu possibilibus & effectu. Uerum forma quae hominis est intellectus, initium est, medium & finis in praeparationibus, eaque denotatur croceo colore, quo quidem indicatur hominem esse maiorem formam, & principalem in hoc opere metaphysico, formae coelo potiorem. Aliae uero formae sunt minores istis, ut maioris minorisque perfectionis existunt. Crocei cum uiridi colore permixtio coaequata, significatur, inter omnes istas formas necessario concordantiae maioritatem uel minoritatem fore, citra contratietatem in aequalitate finis ultimati. Non potest enim una trium formarum abesse, quin deficiant omnia simul. Deficiente nanque coelo, deficeret elementorum generatio, sequereturque priuatio maioris minorisque perfectionis. Forma igitur intellectiua, cum forma uegetabili, & forma motus ita coniungi debent per intellectum, ut una penes aliam conditionetur: sic de reliquis gradibus & mediis usque ad maius perfectum. Forma quae motiua nuncupatur, est uniuersale, quoddam principium in gradibus istius artis, per omnes gradus unumquemque mouens ad alium, in finem usque. Motus itaque forma dici potest omnes gradus excitans ordine, donec ad perfectionem deuentum sit. Forma & materia sunt principia substantialia multo maiora quam accidentalia sint: hec enim sunt mutationes tantum in opere, sicut colores, alteratio, digestio, & c. Ueritas huius rei demonstratur potius per minus & maius perfectum, ab immensitate uirtutis eorum transmutantis, quam in gradibus accidentalibus. Nihil ominus aequalia sunt principia media finisque dicta, proptersimilitudinem finis eiusdem, ad quem omnia tendunt per catenam admirabilem. De practica philosophici lapidis excellentissima. Cap. X. Formantium corporum alterum accipe mercurio uulgi, & sali communi permixtum & calcinatum. Argentum hoc ab eo sublimetur, aut in aqua uiuum ut scis recipiatur, & sal aqua diluatur calida. Postmodum elementorum diuide qualitates, & ad coeli nostri libras tres adde minoris formae duas uncias, ad maioris uero forme duas uncias cum dimidia: coeli mediam libram accipies, ex eisque facies coniugium, ad mixtionem in uase per quam optime clauso pones, & continuo calore fouebis, donec per dissolutionem in alteratione transeat, ac alius color incipiat oriri, scilicet niger non prorsus, at in modum obscuri mali granati. Hoc signo iudicabis formam uel formam, & coelum trasire per alterationem, generationem & operationem, ac amoris colligantiam aut uinculum esse factum inter formam in coelum conuersam, & hoc in illam. Deinceps continuando semper decoctionem temperatam, incipientibusque forma, & coelo digestione & generationem ingredi ( quae quidem operationes durant per suos colores usque ad minus perfectum ) niger ille color moriificatur, & continuatione fomenti color albus oritur. Quum sub isto colore singula fuerint, indicium hoc est ossa neruosque pueri, uel infantis nostri cum tertio numero coniungis quae tamen operatio durat usque ad croceum colorem. Hoc apparente, signum est infantis corpus formatum esse, necnon suis organis conpletum, incipereque preparari, ut spiritus uegetabilis ingrediatur in ipsum: & haec operatio durabit quoad in praeparatione colorcroceus euanescat, & rubeus oriatur. Quo tandem orto iudicabis infantis corpori uegetabilem animam inesse, necnon eius corporis & animae terminationis adesse finem. Tum demum artificem oportet interstitios numerare dies inter generationis initium & finem, quos cognoscere poterit ad oculum a dissolutionis actus fine completo: bisque tanto tempore continuo ab ignis administratione minime cessare, finitoque spacio frigefieri permittere. Iam inueniet infantem nostrum in modum oui, quem extractum atque mundatum ponat in uas uitreum & mundum, & iterum in furnum decoctionis, qui balneum est siccum, per sex dies naturales, ignem administrando successiue per eumdem, ut antea modum, utque manum uix tenere ualeat absque lesione, ubi uas positum fuerit. Extrahe postmodum, & preciosissime serua, donec indigueris. Huius pondus unum super duo millia proiectum, in substantiis externis multiplicare generareque similem formam ei, de qua duxit originem, potes est. Multiplicationis aliud arcanum habetur hoc. Dicti menstrui libram unam unciis duabus dictae formae uel formae, uel duabus cum dimidia, iuxta praedictam conditionem, & perfecti minoris una drachma solum imbues, eisdem operationibus ut antea, spacio triginta dierum in maius perfectum conuertere poteris igne temperato. regimine colorum iuxta magis & minus, & c. donec uideris corpus rotundum & rubeum: si tamen opus ad rubeum fuerit: at si ad album, cum albedine metalligena. Notandum est igitur diuersos fore colores infantum horum, ut masculi maiorisque perfecti rubeum: feminae perfectique minoris albi, colorem primo uiridem rubore permixtum: secundo croceum etiam rubedine splendida mixtum, qui denotat coniunctionem partium cu suo toto: tertio quidem album & splendidum, qui signum terminationis est corporis infantis: quarto uero album niueum, & metalligeneo colore mixtum, & hic ingressum denotat anime suum in corpus. Isto colore tinctus a uentre matris nascitur infans, cuius pondus unum supra tria millia materiae speciem suam potest multiplicare. De tertia repetitione super millia trecenta. Istius ut prioris perfecti maioris etiam fieri potest multiplicatio. Notandum est in opere nullo metaphysice chymico, certum aut determinatum spacium temporis. Nam aliquando noster infans oritur citius, quum uidelicet calor per accidens aequo fortior extiterit, & aliquando tardius ob remissionem eiusdem, ut apparet in humano foetu. Colores optima sunt indicia huius artificii, quibus etiam regi debet. Ut quum infans metaphysicus fuerit in dissolutione, totusque liquefactus, incipit oriri color niger, eo iudicabis ipsum in mixtione fore, transiuisseque per alterationem. Et postquam apparet croceus color, formatum esse corpus existimabis, membrisque suis conpletum. Apparente uero colore postremo, rubeo uidelicet, corpus cum anima iunctum fore scito. Quo percepto, continuandus est ignis, ut supra dictum est, ad ortum usque. Prout hic de coloribus infantis rubei dictum est, non secus de coloribus infantis albi iuxta suas qualitates intelligendum erit. His indiciis artifex opus metaphysicum aggredi poteritur absque metu, feliciterque perficere. Deo tamen annuente, non alias. De practica lapidis philosophici minus ar dua. Cap. Xi. Cuiusuis corporis calcem accipe, huic in philosophicum uas longi colli positae succum philosophicae clauis affunde, quatuor ut superemineat digitis. Postea super cineres igne lento calefactos leuiter bulliat naturali die. Postmodum in fimo calido balneoue melius ut digeratur, materiaque per subtiles partes separetur, puras uidelicet ab impurioribus. Termino finito uas eximes, a quo per modestam inclinationem, suis ne turbetur fecibus, claram in aliud aquam effundes, coopertoque uase repositum liquorem in fimum rursum ad digerendum ponito: facta postmodum euacuatione, clauem aliam priori similem affunde, ut superemineat sicut antea diximus: bullire facias, & in fimum reponas, ut prius, & c. Toties operationes huiusmodi reiterabis, donec a suis spiritibus corpus euacuetur. Si tibi clauis defecerit, euacuationum aquas omnes per alembicum destillabis igne lento, balnei nempe, donec duas euacuationis partes habeas. Huius aquae tantam quantitatem, ut supra dictum fuit, ad materiam affundas, continuando processum hunc donec terra sit uacua: quod sic experieris. Terrae parum per istius ad Solem siccatae prius ponito super laminam ignitam, si fumum emiserit, operationes dictas iterato, quousque non fumet amplius. Euacuationis aquas humido calidoque loco repones, ut seruentur melius. Moxatque feceris huius experieniam, extrahe matenam ab ampulla, & in cucurbitam positam alembico superposito per destillationem exsiccabis. Pondera post exsiccatam hanc terram, cui clauis optime rectificatae ut scis triplum affundas, & e cucurbita galea sua rostrata cooperta, necnon ad commissuram optime lutata destillabis igne lentissimo, donec iterum siccetur ut prius, et claue priori simile rursus madefiat ut antea, destilleturque, singulis destillationib. congregatis in ampulla clausa, & c. Has operationes toties repetes, donec in puluerem subtilissimum, & inter digitos uix perceptibilem torra sit redacta. Destilla postmodum euacuationum aquas omnes per alembicum, & Mariae balneum, donec in fundo uasis materia tanquam cera fusa, uel mellis instar appareat. Frigente balneo, rursum ad materiam affunde quam per destillationem abstraxeras aquam, ut quatuor digitis emineat super eam, & expone digestioni fimi uel balnei per diem naturalem clauso uase tamen. Destilla postea per alembicum ut audisti, & frigente uase rursum abstractam aquam redde materie, digere, destilla, redde continuaque reiterationes processus huius, quousque perceperis totam una cum aqua materiam ascedisse. Hec materia lac uirginis uocatur a philosophis, & argentum uiuum exuberatum. Tandem accipe terrae predictum puluerem subtilissimum, et madefac sui medietate ponderis aquae superius posite, caloreque fimi digeri facito per dies octo: quib. finitis, ut prius destilla per alembicum aquam a terra, lento quidem igne. Pondere huiusiterum cognito, superfundatur aqua iam recepta, supplendo si diminuta sit perpriorem exuberata, ad ponderis ut supra terre mediam partem. Has operationes omnes, utpote humectationes, digestiones, & calcinationes, uel congelationes reiterato continuatoque, donec terra medietatem suae humiditatis ebiberit, aut satis. Hoc ita cognosces: quum tantillum eius, terrae nempe, superlaminam ignitam posite prorsus in fumum euolauerit, bene est: sin autem, operatines predictas reitera, donec signum hoc iam dictum assequutus fueris. Quo quidem percepto pone super cineres ad sublimandum in phiala, modico primum igne: tandem aucto paulatim, & successiue quousque totum ad latera uasis ascendat, exaltataque materia fuerit in sal admirahile, quod philosophi lapidem, & nature sulphur uocat. Istud oleo perfectorum est incerandum, donec ut cera facillime fluat. Medicinam habebis tum demum perfectam, cuius pondus unum super centum stanni pondera, si sal Iouis extiterit, uel super quinquaginta plumbi, si de Saturno fuerit, in opus, hoc ipsum euadet perfectissimum, quouis naturali perfectius. Oleum namque perfectorum, uirtutem habet fixatiuam in omnia, ex imperfectis tracta salia quae diximus. Perfectorum demum limatorum aut foliatorum unciam unam accipe; calcinatorum ut scis ex his, quae nude supra diximus. Ex his extrahito suam humiditatem, id est suum argentum uiuum, clauis per succum philosophicae, prout antea narratum est. Quo peracto liquefactionis aut euacuationis artificio, uas in quo liquefactiones omnes fuerint, alembico suo coopertum ponatur in balneum, & ex eo totus humor destilletur, ut in fundo cucurbite materia tamen uiscosa maneat, mellis instar liquidi ac despumati uisconsa. Frigefacto uase, clauis affunde philosophicae tantum ad materiam hanc liquidam, ut super eam emineat quatuor digitis, & in digestionem fimo uel balneo factam, pone diem unum integrum; aut naturalem. Et frigente post uase, dissolutum per liquefactionis artificium, in aliuduas inclinatione modesta uacuato. Postmodum uas alembico suo coopertum in balneum ponito, lentoque igne materiam exsiccato: super quam iterum aquam istam, & clauis tantum recentis natare facito quatuor digitis, ut supra. Digestioni demum antea dictae per diem similem exponito, factaque digestione solutum euacuato. Reiterabis toties operationes istas, donec materia tota sit in aquam claram conuersa. Deinceps aquam hanc in digestionem octo diebus pones, a qua postmodum elementorum qualitates ut sequitur extrahes. Primo per ignem balnei suauissimum recipias aque tantum ac isto calore poterit ascendere. Destillatione hac cessante, frigenteque uase, refunde liquorem totum iam: destillatum ad suas feces, & obturatum uas hoc ipsum continens in digestionem ponito fimi uel balnei. Postea per cineres, & ignem serratura constructum in furno registris gubernato, destilla totum oleum quod isto calore poterit ascendere. Destillatum hoc iterum destilla calore balnei: quod ascendit aquam appellant nonnulli, quod autem in fundo remanet aerem. Destillatam aquam istam ad feces affunde rursus, & in digestionem dierum septem prius positum, ab eaque tractum igne lento primum, donec aqua tota pecer alembicum transierit: postmodum ad quartum gradum aucto, quicquid liquoris fuerit sursum pellito, quousque siccus & impalpabilis in fundo cucurbite puluis ( ubi tritus marmore fuerit ) maneat. Liquorem autem in balneo positum eo calore destillabis, donec ascendere quid ualeat: finita uero destillatione, manebit oleum infundo uasis, quod ignem appellant, alium liquorem balneo pulsum aquam, & c. Peracta quidem euacuatione hac, ad praedicti pulueris pondus, medietatem sui ponderis argenti uiui praedicti scilicet addito per imbibitionem, & in uase clauso pones in fimi, uel balnei digestionem diebus octo. Digestionis huius tempore finito, singula perfice, prout in aliis reductionibus dictum fuit: hoc notato, quod materia quaelibet proprium suum argentum uiuum habear. Sublimatione completa, quod sublimatum est cum ad uasis latera, tum ad summitatem eius in cucurbitam optime clausam pone, ac in fimum calidum uel Mariae balneum digerendum octo diebus: quibus completis, ubi materia nondum soluta fuerit, maneat amplius, quousque in claram aquam resoluatur, quae dicitur unguentum & oleum philosophorum. Si forte resolutionis durioris extiterit, parum adde salis iam cogniti bis terue dissoluti & congelati, quod coelum est nostrum, & clauis philosophica rectificata quater, & soluotur optime. Hoc ipsum in omnibus tuis facito resolutionibus. Postremo salis cuiusuis metalli tigillo super cineres calefacti portionem aliquam oleis iam dictis incerabis, gutta post gutta infusa, donec ad spissitudinem frigidi mellis reducatur. Amoue tum ab igne, huiusque massae parum admoue candele flammae, si facile fundantur, optime quidem: sin minus, incerationes iterato, donec materia fluat ante Mercurii fugam, & c. Istam incerationem etiam facere poteris perfectorum essentia quinta, modo qui supra dictus est. Olea praedicta sunt incombustibilia. Labora diligenter igitur, & perfectionis horum ueritatem immunem a fallacia reperies. De modo coelum, aut clauem extrahendi philosophicam a uegetabilib. ut melle nouo, chelidonia, floribus, humano sanguine, necnon utroque uino. Cap. Xii. Tractis artificio dicto qualitatibus elementorum a uegetabilibus, ab eis presertim quae ponentur inferius, eorum ignis tantum accipiatur, & rectificetur eo modo quo de uino philosophico dictum est. Hac uia Mercurius noster exaltatione summa praeparatus erit. Mixtio tamen fieri potest coeli noui mellis, chelidoniae, florum rorismarini. Mercurialis, lilii rubei, sanguinis humani, & c. cum rubei uel albi uini coelo uel tartari. Mixtio fieri potest etiam eorum quae dicta sunt in coelu redactorum equaliterque sumptorum, cum formis iuxtapondus in hoc Opusculo declaratum, & secundum ordinem doctrinae maioris operis atque practicam, ad minus perfectum opus hoc perduci. Indeque fieri potest alia mixtio, coeli nempe cum claue philosophica, generationis artificio dicto. Postmodum ad datur minus perfectum supradictum iuxta proportionem operis maioris, & hac uia transitur ad maius perfectum, quod suam speciem in substantiis externis bis quinque numero millibus multiplicare potest, & c. Alius practicandi modus. Quorumuis eorum quae dicta sunt, in mixtionem coelum, cum coelo uini rubei uel albi, tartari ne por magisterium tracti separationis qualitatum ab elementis, cumque forma uel forma positum, iuxta maioris operis doctrinam, obstructo uase necoelum fugiat calore continuo balnei coquatur intermissione sine per dies aliquot. Postmodum aperto uase, cum coelo formaque dictis, de quorumlibet aere dictorum ponatur, pro secunda coeli parte, coquaturque tot ut antea diebus. His etiam finitis, rursum aperto uase de coelo ignis quorumlibet eorum pones tantum, quantum uini coelum fuit: obstructoque uase rursus continuo calore: coquatur per alios dies quindecim. Completo mixtionis artificio, transmutari mixta uidebis in minus perfectum, coloribus mediantibus, iuxta quos artifex opus gubernare debet, quousque ad perfectissimum opus maius perueniat, quod speciem suam in externis substantiis transmutare, multiplicareque sui ponderis millibus ter ualeat, & c. De uniuersalitate Mercurii Philosophici. Cap. Xiii. Quauis in elementata re Mercurius hoster habetur: in aliqua tamen ita remotus est, ut uita prius humana deficeret, quam ab ea separari queat: in alia uero tam propinquus, ut facilimae sit extractionis, prout in illis quae supra capitulo proximo dicta sunt. Aliqui scientes arcanum hoc, nempe Mercurium inesse quibusuis, a lapidibus, paleis siliginis, floribus, & lignis extrahere conati sunt, at frustra, potiusque uitae suae finem, quam intentionis attigerunt. Nonnulli proxima coeperunt, ut chelidoniam, flores rorismarini, mercurialem, lilium album, & ex eorum succis per balnei fimique magisterium, nostrum extraxere Mercurium colore, pondere, qualitate; quantitateque non absimilem a mercurio uulgi: maximum itaque secretum inuenisse putantes; cum corrosiuis eum sublimarunt; ac naturam ipsius corruperunt: quo factum est ut opinionis finem sue minime sint assequuti, quod artis istius ignorarent principia mediaque, necnon extrema, quibus mediantibus opus metaphysicum nostrum absoluitur. At si tu Mercurium nostrum in tali specie conuersum, autem uulgarem acceperis, & ipsum absque materiali quouis in aquam reduxeris ( quod fieri potest, cum phlegmate medii, si aerem eius ei dederis infrauas ) & septies destillaueris, lumen perclarum habebis: nam hoc est earum pars aetherogenea, quae lapidis nostri conditione caret. Cauendum est igitur ad artem nostram transmutatoriam, talem fieri mercurii ab indiuiduis extractionem. In nonnullis indiuiduis Mercurius noster liberum quodammodo habet actum, ut in tartaro: patet ex operationibus aurifabrilibus, quum in Uenere Lune quidpiam fuerit, & in album uinum hoc ponatur, uel in eius animam, Lunae tincturam ad superficiem adducet uis mercurii nostri. Quo reuelatur uinculum eius concordantiae cum Luna: Melius. ubi Uenerem ignitam extinxeris in tartaro per uinum album dissoluto, contrahet albedinem: at non est coloriste permanens, quia deficit ei subiectum spirituale fixum, & c. Fit etiam aliud experimentum eius, ubi Mars in solutione praedicta saepius extinctum fuerit. Solis & Lunae mollitiem contrahit, & c. Mars namque siccus est, & ualde remotus a mercurio, plus quam alia corpora quaeuis, & siccitas omnis uacuitatis rationem habet, quapropter in eam facile mercurium nostrum, qui summe humidus est recipitur, quo ducitur in mollitiem predictam. Coeli uero nostri forma est aliud indiuiduum, in quo duae cernuntur operationes liberae: Prior est qua cuncta sibi imposita realiter conuertit in speciem sub qua fuerit ipsum. Signum hoc est euidens admirabilis potentiae uegetabilis, ratione cuius in alias transmutantur substantie formas. Consideret igitur artifex quidnam operari ualeat, forma sua nudatus aliaque formatus ubi fuerit noster mercurius. Est & alia quidem operatio pariter euidens, ut cum ea forma perfectorum corpora terantur super porphirium, horum utrumque reducetur in amalagmationis formam, a qua per pannum extrahetur mercurius, quia hic existens in Sole & Luna, mouetur ad eum qui continetur ea forma, necnon e contra. Quapropter in angulo concordantiae colligantur sic, ut in coelo nostro corpora perfecta multiplicentur, & mercurius istorum nullo modo resistere ualeat, quin cum alio nexu naturali reducatur in amalgame speciem. In aliis etiam indiuiduis consignari possent operationes istae coeli nostri, quas breuitatis causa relinquimus, quod ea quae dicta sunt, etiam ad earum intelligentiam satisfaciant. Totius magisterii finis huius est, ut noster mercurius sit in sphaera coelica positus, alias perperam operabitur artifex. Mirum esse uidetur, quod mercurius noster in supercoelesti loco situs, colorem, pondus, quantitatem, & qualitatem non retineat, cum haec omnia sint de natura ipsius: at ratio huius est, quia sub alia forma positus est, quam ubi sub indiuiduo latebat. Modus hic etiam habetur extrahendi mercurium in hoc artificio, scilicet, ut uinum album uel rubeum optimum ponatur in separationem, & ex eo destilletur ardens aqua, prout consuetum est. Postea rectificetur ad maiorem subtilitatem quater, sed solum ter sufficeret, ne spiritus exhalaret comburens: errarunt igitur septies rectificantes. Rectificationis indicium hoc esto, quum saccharum impositum, una cum aqua simul totum comburitur, nihilo relicto. Materia hec est subiectum, de quo trahitur essentia quinta, per uas quod pellicanum dicitur: fiet operatione hac, ut per lineam diametralem, superior pars uel essentia quinta, separetur ab inferiori, scilicet a fecibus turbidis, & c. Ex tartaro potest etiam extrahi mercurius, eum calcinando uidelicet in furno uitreatorum diebus tribus naturalibus: at magna quantitas eius ponatur, nam plurimum imminuitur. Hoc adustum super lapidem tere marmoreum, & super eum relictum loco frigidissimo humidoque in aqua dissoluetur: quae per filtri manicam est destillanda, uaseque uitreo recipienda. Poteris ex ea mercurium extrahere duplici uia: priore sicuti supra de uino diximus: altera per artificium separationis qualitatum ab elementis, & c. De quibusdam annotationibus in ea quae praedicta sunt. Cap. Xiiii. Imperfectorum filii corporum, spiritus eorum sunt euacuati, uel eorum argentum uiuu exuberatum, aut materia prima apta nata ad quamcuque formam recipiendum. Sed est interistos spiritus differentia, & alios a per fectis euacuatos. Nam isti formales existunt, alii uero materiales. Item imperfecta pariter ac ipsa perfecta conuerti possunt in oleum, sitque hoc modo praeparatio formae & materiae. Necessario quidem sulphur naturae perfectorum in oleum debet conuerti, sed aliorum non, quod perfectorum oleo debet informari: nisi tamen omnia uolueris in oleum redigere; quo lucidius opus fiat. Oleum simile fit per quatuor elementorum qualitatum separationem, & c. Saturnus & Iupiter unius & eiusdem naturae sunt, quum in spiritum reducuntur: ergo in spiritum, argentum uiuum exuberatum, sulphur nature, tincturam, oleum, & lapidem redacti sunt similes, ipsis in quolibet istorum existentibus extra numerum. Item ipsis & aliis omnibus antiquum esse retinentibus aliam naturam habent indiuiduatam, & aliam in sua uirtute simplici multiplicata, per uiam generationis & processionis in spiritum, sulphur naturae, tincturam, oleum, & lapidem. Et hoc in lapide proprius dici potest quam in aliis, quia substantia est multiplicata ex eorum unitatib. que quidem uirtutem habent unam ex omnibus istis. Quandoquidem ultimatam unitatem quodlibet metallorum habet, quam anteaquam in lapidem erat conuersum, non habebat. Extenditur haec unitas multiplicatione principiorum externorum, sic ut in substantiis dictis fiat augmentum suae formae uirtutumque multiplicatio. Sic terminat operis doctrina minoris. Calcinatio, dissolutio, euacuatio, multiplicatio, spiritus, alembicus, argentum uiuum exuberatum; sulphurnaturae, tinctura, oleum, inceratio, sublimatio, lapis unam conditionem habent in Saturno, aliam in Marte, in Uenere item aliam, sic de reliquis. Unam etiam Saturnus in quolibet istorum conditionem habet, aliam cum Ioue, aliam cum Marte, aliam eum Sole, allam cum Uenere, & cum Luna habet aliam. Item Iupiter cum singulis dictorum pecullariter aliam habet conditionem in permixtione. Fit item alia conditio miscendo Saturnum & Iquem cum Marte & Uenere: uel cum istorum alterutro Iouem aut Saturnum, aut Uenerem & Iouem cum Saturno uel cum ipso Marte. Hac ratione multiplicari poterunt conditiones metallorum, unum aut plura miscendo cum alio. Quotquot modis facta fuerit mixtio, tot uariabitur conditio Lapidis. Calcinatio rursus aequalis est Solutioni, & Dissolutio Euacuationi: haec Multiplicationi, quae Spiritui, & c. pro constitutione subiecti, quod lapis est. Item Alembicus aequaliter se communicat omnibus iuxta suum officium. Nature sulphur maius est quam argentum uiuum exuberatum, & istud ac illud quam spiritus. Opus minus absque sulphure naturae fieri minime potest ab imperfectis tracto, quia deficeret medium eorum naturam sapiens, absente quo perfecta non possent imperfecta suam in speciem transmutare. Hoc enim uult definitio medii, scilicet ut lapis componatur ex sulphure naturae, & argento uiuo ab imperfectis exuberato, cum perfectorum oleo: sic ut lapis medium sit participans ex utraque natura, concordantiaeque ratione quam habet cum dictis imperfectis: hec ipsi locum dant per omnes sui partes, ut in eorum parte minima, sit minima pars lapidis, quas etiam partes in eis existentes penetrat omnes ratione sue subtilitatis. Et quia materia lapidis que abstracta est ab imperfectis, formata est per omnes sui partes, & colligata formae cuidam extraneae uinculo quidem indissolubili, proprietateque uegetabili, quam a claue philosophica recipit, ita per formam istam informatur, ut in minima sui parte realiter & uere minima pars insit eiusdem formae, deponuntque suas antiquas imperfecta formas hac uia, quae ipsis inerant actu, ut perfectorum formas quae istis insunt potentia recipiant, ac in perfecta corpora transmutentur metallica. Antea dictus est operandi modus cum sulphure naturae de Saturno uel Ioue tantum extracto, iam cum duobus tribus quatuor uel omnibus, iuxta uoluntatem operantis mixtionem fieri posse dicimus, prout ex eis conditionem fore lapidis cupiuerit artifex. Positus est etiam oleum ex perfectis eliciendi modus, quorum unus & idem est ac aliorum omnium, per calcinationem, dissolutionem, euacuationem, multiplicationem, spiritum, alembicum, argentum uiuum exuberatum, sulphur naturae, tincturam, oleum, incerationem, sublimationem; & per ignem. Quum duo uolueris coniungere, ponas in calcinationem claue nostra philosophica mediante: post in dissolutionem, & in reliqua praedicta, usque ad sublimationem inclusiue. Si perfecta fuerint & in sulphurnaturae facta, ponas in multiplicationem, & si nimis durum extiterit, affunde sanguinis menstrualis aliquam portionem, ut in oleum conuertatur. Nota quod metallorum elementa per mercurium uegetabilem ab eis tracta materia prima dicitureorum, ad genus generalissimum suum proxime accedens, & essentia quinta uel coelum etiam appellatur ipsorum. Haec uero materia conuerti debet ( si perfectorum sit ) in formarum naturam, & in illam alia scilicet imperfectorum natura, compositumque fermentum nominatur, quod fiat ex materia prima, & metallorum natura, & oleo gutta post guttam instillata, postea mercurio nostro. naturali inceratione, quae medium est coniungens mercurium cum dicta prima materia, sitque hoc modo gumma philosophicum. Fermentum simplex est, cui nihil admixtum est, ut sunt elementa, uel euacuata metalla per se existentia simpliciterue sumpta. Compositum est, quum plura simul & inter se commiscentur. Qui cum perfectorum & imperfectorum corpora, specialiter in sui materiam primam conuertere non simplex fermentum etiam habere, neque compositum ( sine quibus lapis inanis erit & uacuus ) poterit. Terra quidem a corporibus metallicis in sulphur eleuata naturae; sal dicitur philosophorum uel mercurius uegotabilis, & medium extrema coniungens omnia ad unum finem, id est coelum cum forma, uel clauem. philosophicam perfectis corporibus: & haec terra dicitur etiam elementa mercuriata. Minus perfectum lapis est philosophicus non fermentatus in uirtute, neque in quantitate: componitur ex igne & aere, aut ex terra & igne.. Fermentatio est operatio denotans multiplicationem duplicem, scilicet quantitatis, & uirtutis. Quantitate quum fit multiplicatio, uirtus minuitur, & e contra. Fit etiam alia uirtutis & quantitatis simul: prior, cum uulgi mercurio: secunda, mercurio metallorum: tertia uero, uegetabili mercurio uel menstruo philosophorum, & c. Fermentatio fit in abbreuiationem longi temporis ex forma, coelo, & mercurio uulgariter intellecto. Euacuatio dicitur puri ab impuro separatio. Multiplicatio euacuatae rei super terram suam est reductio, ut munditiae spiritus oriatur. Spiritus corporum est res que per solutionem a corporibus mediante claue philosophorum euacuatur. Argentum uiuum exuberatum, spiritus est corporum ascendens una cum claue, transiensque per alembicum, Sulphurnaturae, terra corporum est sublimata, & in terra foliata couersa, quae metallorum prima proximaque materia uocatur. Tinctura est ex aere & igne, uel ex terra & igne. Oleum est elementum, fixum faciens ad liquationem & fixionem. Lapis ex terra foliata, & oleo fixo in eam seminata germen est. Ignis lapidis constat ex essentiali corporis igne, & ex coessentiali menstrui uegetabilis igne, ex quib. unicus ignis coponitur, qui momentanee metalla transmutat omnia, iuuante quidem igne praedicto uegetatiua sua potentia. Elementa corporum toties destillari debent cum ipso menstruo ad magnum lapidem, quousque sint fixa, & menstrui nihil appareat cum eis actualiter. Ut ex dictorum conditione proprietateque oriatur ignis fulguris instar ignis, metalla quaeuis imperfecta subito comburens, risque formam aliam inducens perfectam, & c. De abbreuiatione lapidis philosophici. Cap. Xu. Tota uia mineralium in duabus consistit aquis, prior lapidem facit uolatilem sine labore sineque periculo, posterior fixat eum & cum eo fixatur cum periculo. Quia haec aqua trahitur ex menstruali quodam foetenti im massati ex rebus quatuor. Hac fortior in mundo nulla reperitur aqua, mortalis, & c. Maius periculum est, ne spiritus in ablutione fugiant. Breuiori tempore producitur quam caeteri lapides. Animalis est qui uix finem habet, ob regimem elementorum, & maior in eo scientia quam in alio quouis lapide consistit. Lapis uegetabilis quanquam plixus admodum existit, supreme compositionis etiam, debet nihilominus animalem sequi lapidem, quoad rarificationem elementorum, & rectificationem: & ita praeparatus efficacior est animali. Essentia quinta spiritus est in lapide minerali mortificatiuus & uiuificatiuus. In animali summa quandoque medicina corporibus humanis existit, ut si tracta sit ex languine potissimum. In uegetabili tamen lapide spiritus essentiae quintae, restitutio iuuentutis est, & corporis humani ab omni corruptione conseruatio. Recipe ardentis aquae rectificatae, lib. ii. & fermenti unc.i.pone in pellicanum, & in digestionem dieru uiginti uel uigintiduorum: densabitur spiritus essentiae quintae per fermentum, & in lapidem conuertetur. Post congelationem, in fimo uel balneo solues per noctem unam, & congelabis iterum. Hoc ter fiat uel saepius, donec amplius coagulari nolit, at sicut oleum remaneat. Albo cum fermento non ita cito soluitur, sed coagulatur citius. Ista medicina transmutat non alias quam fuerit eius fermentum, & non altius. Si cum propria terra fermenta ueris, uniuersalis erit medicina, non tam efficax tamen, atque cum fermentorum altero. Si in praedicta aqua, decima destillatione peracta solueris aurum, & postea siueris aquam euanescere lento calore uel igne, hoc ipsum loco demum humido reposueris, per se diebus quatuor in aurum potabile soluetur, ad humanae sanitatis conseruationem. Et si cum eo mercurium septies sublimatum cum uitriolo, ut una sit auri pars, & argenti septem eius. Postmodum sublimaueris toties donec mercurius figatur, medicinam habebis tingentem & penetrantem, & c. Si huius auri sic dissoluti pars una ponatur in ignem lentum per se diebus octo, cum centum partibus mercurii, mixtum hoc totum in aurum congelabitur. Hoc ipsum ex parte spiritus aquae prouenit, quae in auri solutione cum eo fixatur inseparabiliter. Poteris hac uia miscere mineralia uegetabilibus, & ex eis facere medicinam, hoc modo scilicet. Uegetabili destillato lapide usque ad eam destillationem, qua toto priuata sit phlegmate, quod in quinta pleruque solet contingere. Accipe uitrioli perlucidi bonique cum equali cinabaris optime terito pondere, soleque siccari sinito, postea carbonibus, donec omnis aquositas absumpta uideatur. Affunde tandem aquam, & igne lento prius destilla, post aucto paulatim, ut in aqua philosophorum acuta solet fieri. Spiritus essentiae quintae uitrioli, & cinabaris uel antimonii, qui lapidem potissimum constituunt mineralem, cum spiritu quintae essentiae aquae nostrae ardentis benedictae miscetur, qui spiritus est anima lapidis uegetabilis: & hoc decies continuato ( puta post quintam destillationem ) hoc est cum ista mixtione semper noua materialia sint, & optime sicca prius quam in aquam iniiciantur. Post decimam destillationem impone aurum pondere supradicto in lapide uegetabili per se, & in furnum philosophicum collocabis: decem diebus complebitur fixatio tota, quae in uegetabili per se uix in uigintiquinque compleretur: quia spiritus unus alium densat. Excellentissimum opus est hoc ad Alchimiam transmutatoriam, non ad medicinam. Facta fixatione procede ad solutionem in balneo per se, ut in uegetabili per se dictum est. Notandum erit, hunc lapidem ex mixtis non ita cito solui, prout uegetabilis per se: uerum citius quam lapis mineralis perse. Tenet ergo medium solutionis, quia fit nouem diebus. Oportet reiterare solutiones istas & congelationes saepius, ut medicina melius penetret. Ex plumbo philosophorum extrahitur oleum aurei coloris, quo cum si mineralem uel mixtum, aut animalem post fixationem primam solueris tribus aut quatuot diebus, uel uicibus, lapidem, excusaberis a labore solutionum & congelationum. Si bene hoc sciueris ab aqueitate separare, iuxtaque modum operatus fueris mixtionis antea positum, poteris diebus triginta lapidem absoluere. Hoc autem oleum in uegetabili per se non est necessarium, quod in eo solutiones cito fiant: si tamen ibidem fieret sublimatio, credo lapidem ampliari posse. De preciosorum lapidum fabricatione per metaphysicam artem. Cap. Xui. Mercurialem aquam extrahe, id est mercurium nostrum in quintam essentiam uegetabilem resolue. Hanc in duas partes diuide, quarum una sit quarta pars eius, altera uero tres quarte. Tribus e quartis unam accipe cum dimidia, necnon primae quartae mediam partem, quae simul to tius mediam partem efficiunt, & ita manebunt tres octauae sub terram sepeliendae, & una octaua pars aeri cum caeteris, prout audietur, exponenda. In alterius mediae partis aliquota parte solue Lunae partem aliquam, & postquam soluta fuerit, solutionem istam destilla per filtrum. Quod solutum est serua. Si quid in manica filtrea fecum remanserit, abiice tanquam inutile. Reliquos planetas omnes in aquae mercurialis residui parte conueniente solues & cum eis ut prius de Luna dictum est facies. Quamlibet solutionem filtratam per se destillabis iterum in balneo marie, uaporoso tamen, donec tota humiditas ascenderit, inque receptaculum se receperit. Postmodum huius liquoris tertiam partem fecibus suis, quas in cucurbita reliquit, affundes, & resolutum hoc seruabis, & per se Deinceps soluti duas tertias illas in phialam longi colli pones, & tertiam cum fecibus in aliam sigillatis ambabus Hermetis sigillo. Tandem phialam quae feces continet, in terram sub dio sepelies, totam praeter extremitatem colli, que parum emineat: aliamque duas tertias aquae clarae continentem in aerem pones & in altum, ut aere tangatur, ne tamen aliquo lapidis iactu casuque frangi queat. Idipsum de caeteris aliorum Planetarum solutionibus facies. Phialis etiam duabus includes mercurialem aquam seruatam, & sigillabis ut prius: in una quae ad aerem est ponenda, sit octaua dicta, & in altera que sepelienda est in terram, sint octauae praedicte septem. Hoc negocio solutionem philosophicam absoluisti. Iam ad congelationem ueniendum est. Anno reuoluto iubeas a uitrorum artificibus duplex uas tibi confici, quod spherae formam diuisae per medium habeat superiusque uas inferiori sic aptatum sit; ut ab eo deponi reponique ualeat, quoties opus fuerit. Quo peracto, confice tibi formulas cereas uacuas, uasorum aut cimbarum instar, quae liquore possint impleri, natareque super aquam. Nonnulli has in formam qua scindi solent preciosi lapides conficiunt in hunc modum. Accipiunt ferrum ab una suarum extremitatum, scissum atque politum, uti lapidem fore cupiunt: hoc in oleum immergunt, postmodum in ceram liquefactam, & postremo in aquam frigidam. Ubi iam inuolutum est cera, circumquaque scindunt eam, ut a ferro forma liberetur. Hac uia scissorum instar sibi lapides parant. At ego uix credo fieri posse, ut exacte res fiat. Quapropter in rotundam, aut semirotundam formam quocunque modo suaderem fieri, postea scindi naturalium instar. Erue demum a terra phialas, & alias ab aere depone. Deinde spherici tui uasis partem inferiorem aqua mercuriali terrea, quae medietatem eius impleatimbues, & supeream natare formas facies. Postmodum si Mercurialem, Solarem, Lunarem, Iouialem, Saturnium, Uenereum, aut Martialem uolueris lapidem, formas tuas paulo minus imple cereas, quorumuis dictorum Planetarum coelo, hoc est aqua sua aerea: non ad summum tamen implebis, ne fortassis effluant aquae. Tandem superiori sua parte sphericum uas conteges, & ita clausum aliquot horas maneat, quousque uideris aquas in formis aliquantulum densatas. Hoc percepto uas aperies, & formas inuertes, ut pasta fixatiuam aquam tangat. Relinque sic in umbra donec durescat in lapidem. Sed iste processus ad artem magis transmutatoriam, quam ad medicinam facere uidetur, ob terrae cum coelo simul infusionem. Quo fit ut lapides hac ratione facti, sint obscuriores illis, qui hoc modo fabricantur. Cuius libet metalli pars uel aqua terrea, uel essentiae quintae fixatiua, ponatur in uasis inferiorem partem, & per se formis quoque supernatantibus uacuis, claudatur superiori parte, clausumque uas per quartam horae partem relinquatur; ut forme uapore quodam inuisibili fixatiuoque repleantur. Postmodum aperto uase, formae coelo seu aqua repleantur aerea tantum, & rursus clauso procedatur, ut supra. Poterunt etiam omnes aquae terreae in uas inferius mixtae simul effundi, formaeque Lapis Philosophicus. coelicis etiam aquis mixtis impleri, procedendo sicut prius, & habebitur lapis unicus Planetas in se complectens omnes: Aliqui duorum aut trium Planetarum uapores antea dictos, iuxta proportionem ex arbitrio depromptam simul commiscent, ut uulgariter hic infra denominatos lapides preciosos fabricent, coloribusque suis adornent, hoc modo scilicet? Carbunculus fit ex coelo Solis, & ex eiusdem aqua terrea. Adamas ex Lunae coelo; & ex eius terra. Sapphirus ex Lunae coelo terraque Iouis terrae mixtis. Smaragdus fit ex coelo Ueneris, & ex terra Lunae. Topasius ex coelo Martis, & Solis terra. Hyacinthus ex coelo terraque Martis cum Solis terra mixtis. Eliotropia fit ex coelo Ueneris et ex coelo terraque Martis, cum terra Lunae permixtis. Alamandina fit ex coelo terraque Martis. Pallax fit ex coelo terraque Lunae cum aequali pondere terrae Solis. Berillus ex Lunae Iouisque coelis aequalibus, cum terra Lunae. Unio fit ex una parte coeli terraeque Iouis. cum partibus Lunae coeli quiuis. Solaris ex coelo terraque Solaribus lalapis conficitur. Lunaris ex coelo terraque suis: Iouialis ex utraque sui parte: Uenereus item, Saturnius, Martius, & Mercurialis ex suis, ut alii partibus constabunt. Multi possunt alii lapides ad imitationem fieri naturalium hac arte: quos recensere longum foret. Uerum quisque iuxta suam experientiam in coloribus eorum, quoscunque uolet fabricare, necnon si bonus mathematicus fuerit, suis breui temporis ( ut etiam requiritur hoc loco ) spacio caracteribus insculpere, priusquam aspectus repentini transeant, optime poterit. Quid aliud restat, praeter quam lapidum, & metallorum uires omnium diligenter inuestigare particulares, ac ad medicinam applicare? Sapientes olim insculptis lapidibus tempore constellationum, atque metallis collo tantum appensis, aut gestatis, plerosque morbos curarunt absque superstitione. Unde quaeso nirtus haec, nisi partim a materia, partim a caracteribus, & potissimum a uirtutibus in materiam per coelum inditis, & copiosius affluentibus, quae per constellationes mediantibus applicationibus de sua potentia deducuntur in actum? Nil mirum sane considerantibus mundi superioris ad inferiorem, & istius ad illum maximam confoederationem. Siquidem hic inferius ferius apud nos moueri nihil potest arte, quod superius itidem non commoueatur. Non alias quam si membrum aliquod in humano corpore laesum fuerit uxori, correspondens in eius uiri corpore, si non actu laedatur etiam, potentia tamen, ac naturali compassione quadam ob naturalis amorem atque diuini coniugii dolorem percipit. Quanto magis in ipsamet natura hoc ipsum fieri necessum est, quae coniugio diuino constat ex mundo superiore, & inferiore, sic a Deo quidem ordinatis, ut unus eorum nihil contineat, quod non sibi correspondens habeat alter. Cum igitur minor mundus, homo uidelicet, corpore uitalique spiritu, sit ad magni similitudinem creatus: rationali quidem ad imaginem Dei, quicquid in maiore fuerit, in minore fore constat. Et sicuti nunquam, in superiori coelo cessant motus, hominis etiam spiritus uitalis quiescente corpore, uel dormiente, motus exercere suos non cessat, imo potius operatur, quam uigilante. Pariter si membrum aliquod in corpore tangitur hominis, mox ad spiritum huiusmodi tactus peruenit, ut supra de coelo dictum est. Simile coniugium ergo uidemus inter spiritum, & corpus hominis fore, quale diximus inter coelum & terram. Iterum qualiscunque fit in coelo motus, in hominem influitur, aut in elementa ad usum eiusdem. Quapropter mirandum non est, si fieri ualeant arte lapides preciosis non ab similes, quibus morbi curari possunt hominum, ubi sub aspectibus ( ut aiunt ) felicibus fabricati sunt. Quanto magis quum resoluti fuerint in suos liquores, & intra corpus adhibiti, remedia futura sunt potentissima. De plurium unionum, aut preciosorum lapidum in unicum reductione. Cap. Xuii. Accipe minoris perfecti, cuius anteamentione fecimus, et ipsum apertissimis uerbis extrahere docuimus, aliquam partem. Hoc in alembicum paruum super cineres pones, igneque lentissimo prius destillabis, donec eo calore leui non destillet amplius. Animaduertendum est prius, digestione per balneum resolui debere perfectum hoc minus, ante primam destillationem nunc positam. Amoto postea recipiete clausoque, admoueatur aliud, optimeque lutetur in comissura, fortiorique destilletur igne, donec ascendere poterit. Secundum hunc liquorem in uas nouum ponito, destillatoque balneo Marie ter, qualibet uice refundendo quod destillatum fuerit ad suas feces, quae quidem uiscosae sunt, ac dissoluuntur istis affusionibus. Uerum tertio destilletur in cineribus. Postea destillatum, nouum in uas iterum positum destilletur in balneo Mariae quater, singulis uicibus amouendo feces, easque perse reseruando, quousque hec aqua sit clarissima, necnon splendens unionum instar orientalium. Istius usus hic est. Uniones pulcherrimos, licet paruos, in uas uitreum pone mundissimum, quibus affunde parum istius aquae iam ultimo destillatae, ut supernatet aliquantulum: claudatur uas optime: post horas tres uidebis uniones in pastam, bissimam resolutas, & in superficie natabit aqua ualde clara, quam per modestissimam inclinationem in aliud uasculum effundes absque turbatione. Relicta quidem in eodem uitro pasta, ponatur in balneum Marie cooperto uase per dies tres: excipe demum. Formam tibi rotundam, & argenteam intus obductam auro diuisam per diametrum, ut illae sunt in quibus tormentorum globuli funduntur, ab aurifabro iubento parari, tantae concauitatis quantos uniones fore cupias. Ad utriusque partis orificium aureum filum protendatur subtilissimum, in diametrum, ut pro sui medietate cauet utramque, sicut protrudi retrahique ualeat. Postmodum utraque formae pars media pasta repleatur, & hoc aurea spatula fiat: indeque mox protenso filo coniungantur, agiteturque filum huc & illuc tractibus, ut forati sint uniones. Aperta forma ponantur uniones in argenteam patinam uel auream; & non tangantur manibus, coopertaque patina sibi simili siccentur in umbra, ne Sol attingat. Formatos omnes filo dicto penetrabis, ut non tangantur manibus, & in uitreo uase claram aquam de qua superius diximus continente suspendantur, & occluso uase ponantur ad aerem extra Solem diebus octo, post ad Solem tribus agitando uas singulis ternis horis modeste satis. Liquoris huius uapore perficientur, & congelabuntur uniones, & c. Eodem hoc processu poterunt carbunculi rubiniue plures unus fieri, tantae quantitatis ac uolet artifex, mercurio rubeo tamen, uti supra diximus, dissoluto semel tantum. Si reliquorum colorum lapides formare uelis, cum albo mercurio feceris, quia color albus omnium est susceptiuus, & c. Congelationem ad opus istud, ex praecedentibus inuenire poterit industrius artifex, ista longe praestantiorem. De his quae ad hanc artem apprime necessaria sunt. Cap. Xuiii. Tria potissimum in hac arte consideratu dignissima sunt. Primum, ut materiam ad hanc rem idoneam eligamus. Secundum; ut clauem habeamus philosophicam, arcem qua referemus fortissimam, in qua uirtutes a natura minerales omnes reconditae sunt, ne depraedentur a furibus, at a philosophis ueris habeantur, qui clauem hanc fabricare norunt arto mirabili. Tertium, ut uirtutes iam acquisite motaphysico magisterio praeparentur, coelestiumque uirtutum digna fiant receptacula. Cognita materia, mox inde clauis est necessaria, qua sine prorsus ad naturalem philosophia nullus patent aditus. Postquam introierimus, arcae nobis tres apparent. Una thesaurus ingens alii longe felicior ad humani corporis medicinam continetur, sub aquis aereibus & coelestibus: aliis duabus una continentur aquae cum aereibus terreae simul, cum ad ingentes diuitias, utpote metallorum transmutationem, tum ad morborum curam: tertia quidem similes continentur aquae, sed ad preciosorum lapidum fabricationem. Ex tribus istis fontibus scaturiunt undae mundo felices, quibus admiranda patrantur in rerum natura. Coelestes aquae mineralibus impregnatae uirtutibus, aeri quum expositae fuerint per integri circuli reuolutionem, latius impregnantur coelestibus uiribus, quibus ad resolutionem omnium, solidissimorum etiam corporum, aptae fiunt. Inferiores tamen coelestes etiam, at expositae uentri terrae, uirtutes easdem accipiunt eodem tempore, sed alio medio, nempe terreo, quo coagulandi uim acquirunt omnia, & suum argentum uiuum. Inter sulphura quaeque hoc unum est excellentissimum, ut etiam argentum uiuum quod posuimus, prae caeteris praestantissimum, & philosophicum magis existit. Quanquam & alia reperiuntur philosophica, non tamen in tanta subtilitate uirtuteque fublimata. Sunt igitur aquae philosophorum istae caeteras inter maxime, uidelicet formalis luna coelestis & superior, altera materialis & inferior: quae tamen ambae nascuntur ex eadem radice, nec nisi per industriam & applicationem ad artificium hoc differunt. Ut confirmetur quod per Patrem Hermetem nobis praedicatum est, utpote: Quod est superius; est sicut id quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Hic uidemus primum artis huius excellentissimae festauratorem, duo sub unitatis contenta similitudine ponere, quibus miranda fiunt ex naturalibus opera supernaturali magisterio. Prius uocat superius, id est coeleste, per quod coelestes aquas intelligere possumus. Alterum inferius nominat, idque possumus ad aquas referre terreas, quas unam & eandem aquam fore dicit: nam exuna & eadem substantia sunt, & natura non differunt, sed accidente solum, id est preparatione. Per medium aeris namque superiores uim solutiuam acquirunt, inferiores uero terre medio coagulatiuam, que quidem actiones, accidentia sunt, non substantie. Uide qui hoc Hermetis dictum exponat Io. Tritemius, naturalium philosophorum excellentissimus. Unarius ( inquit ) non est numerus, & ex ipso numerus omnis consurgit. Antequam enim aqua coelestis, cuius mentionem fecimus, in duas partes diuideretur, una fuit, nec per separationem in uasa duo diuisa: uerum per introductionem diuersorum accidentium; ut audistis. Hac ratione tantum, unarius factus est binarius numerorum omnium primus, ut ait idem Tritemius. Est numerus, & numeratur, & non est numerus, & non numeratur. Non numeratur, quia natura simplex est, & accidente compositum. Ideoque numerari non potest, quia ante ipsum non est numerus. Intelligitur de unitate, quam alio modo Hermes explicat per similitudinem dicens, est sicut id, & c. Binarius autem ab Hermete per superius & inferius denotatur. Reiiciatur(ait Io. Tritemius ) binarius, & ternarius ad unitatem conuertibilis erit. Idem Hermes, at aliis uerbis, nempe, Ad perpetranda miracula rei unius. Apprime notandum est hoc loco, duobus modis unitatem ab utroque sic intelligi. Rerum omnium naturale suum, in specie, numeratur, in quouis indiuiduo particulari non numeratur: nisi consideretur ex elementis compositum a natura, tunc numeratur. Non alias Hermes unitatem numerat per superius & inferius, & ipse Tritemius per omnis numeri constitutionem ab unario. Longe diuersa ratione posti uterque metitur unitatem: unus reductione superioris, & inferioris ad similitudinem in miraculo positam; alter abiectione binarii, conuersioneque eiusdem in unitatem per ternarium. Mira certe ratione conueniunt in eandem ambo sententiam. Est igitur naturalis unitas in binarium diuisibilis uel potius numerabilis, & hic per ternarium ad alteram unitatem, & supernaturalem reductibilis, quae secunda uere dicitur unitas, ultra quam nullo modo progredi licet. Hoc sic Tritemius. Omnis itaque naturae consistens limitibus operatio mirandorum, ab unitate per binarium in ternarium descendit; non prius tamen quam a quaternario per ordinem graduum in simplicitatem consurgat: nam si quatuor numerare uelis, non aliter quam ab uno scis inchoandum, & dicis, unum, duo, tria, quatuor: quae simul sumpta faciunt decem. Haec omnis numeri perfecta consummatio est, quia tunc fit regressus ad unum, & ultra denarium non est numerus simplex. Mirantur huius connexionis profunda nescientes, quibus principiis in operatione mirandorum utamur, falso nos uel daemonum adiutorio; uel qualibet contra fidem nostram Christianam superstitione inniti opinantes. Nos autem haec de nobis iudicantes propter eorum quae praemisimus ignorantiam, non miramur. Quoniam sicut sanctissima testatur scriptura de interna cognitione Dei, quam nemo intelligit, quam qui accipit: ita his uel nos imbui; uel uti nemo potest, nisi diuino munere lumen singulare acceperit intelligendi ex natura in naturam, fueritque in eo cum lumine ignis, cum igne uentus, cum uento potestas, cumpotestate scientia, & cum scientia sanae mentis integritas. Hactenus ille. His apparet in decade uel unitate secunda perfectionem existere, progressu ab unitate naturali ad unitatem supernaturalem: binario tamen ad ternarium reducto per quaternarium, uti supra dictum est, mediante. Hanc ego sententiam ad institutum nostrum facere sic intelligo. Quicunque medicinam illam admirabilem & miracula patrantem adipisci uolet, se ipsum a binario in ternarium reducat oportet per quaternarii gradus, antequam in rebus aliis naturalib. id facere praesumat. Homo siquidem naturaliter: unus est & non numeratur: at supernaturaliter in duo numeratur, ut in spiritum & corpus, quae binarium in eo constituunt. Uerum ob corruptionem primam istud illum superat, quo fit, ut nihil admirandum producere spiritus ualeat. Quod si debeat in hac uita, superandus erit per ternarium hinarius, id est corpus ad spiritus naturam conformandum est, & spiritus ita corpori coniungendus, ut in eo pacem habeat. Quo facto iam ternarius. ortus in unitate secunda perfectaque iubilat: nam ex duobus dictis & prioribus, per eorum coniunctionem factum est unum tertium. Haec tamen coniunctio fieri debet per gradus quaternarii, hoc est per elementorum ex quibus constat corpus, transmutationem in unicum & purissimum elementum, hoc modo. Primo ex terra tui corporis aqua fiat: hoc est ex lapideo segnique tuo corde, molle fiat uigilansque ad dei, tui quoque noticiam: ut spiritus imagines in illud non alias quam in ceram sigillo caracteres imprimi queant. Postmodum ex hac aqua fiat aer: id est, attolle sursum in coelum ad eum qui te creauit humiliatum iam cortuum, agris instarad suprema semper tendentis, oraque pulsans ut aperiatur ingenium tuum, ad intelligendum ea quae Dei sunt. Postremo ex aere hoc fiat ignis: hoc est, desiderium tui cordis omne conuertatur in amorem ( cui comparatur ignis ob ardorem ) Dei proximique tui hic in terris, ut flamma haec non extinguatur unquam. Sic fiet ut per similitudinem tuus binarius, id est spiritus & corpus, in unum ternarium perfecte iungatur, per quaternarium eiusque gradus, ut audiuisti. Iam habes, optime lector, Clauis philosophiae speculatiuae manifestationem, liberali quidem animo tibi, studiosis etiam rerum abditarum omnibus in lucem editam, quae tam oculte seruatur aenigmatibus antiquorum. Ad huius similitudinem philosophiae chymistice clauem fabricare tibi necessum est. Iam quid obstabit, quin aenigmatica scripta hac in arte ualeas intelligere, ne falso cum caeteris iudices artis istius professores, etsi miranda faciant, esse necromanticos, at magos & uere sapientes. Utque uideas quam paucis, ea quae tot & tam uariis uelarunt inuolucris antiqui recentesque magi, tibi nunc exposuerim: nonnulla quae Tritemius inter modernos eius rei scriptores omnium sagacissimus, Principibus ab eo summe flagitantibus Christianis respondit, apponere minime pigebit. Uidebis in arte hac spectrorum aut superstitionis ( quod falso dicunt ignari ) nihil prorsus adesse, nec eius quidpiam, quod sit contra religionem ueram, aut Ecclesiam Dei. Primo respondet Io. Ttitemius Comiti in Uuestenburgh, ad interrogata quaedam de tribus Magiae naturalis principiis, ut sequitur: Sat scio, per clauem hanc, quam tibi dedi prius intelliges, aut ingenio parum uales in similibus. Longi desideratio itineris ( inquit ) tui ad nos, induxit animum, ut uotis tuis satis facturi, ad interrogata daremus responsum. Profundorum & secretorum nostrorum quae sensu percepisti, haec radix & fundamentum omnii creaturarum. Prima diuisio naturalis radicem scientiae consummatae producit, cuius annotatio ista. Quatuor sunt matres eorum, quae in ordine nouissimo: & quatuor sunt patres eorum, qui in principio horum omnium nexus, & primum connexus, & ultimum simplex, purum unicum solum omnia tingit. Terra simplex elementum purum, & primum uno procedens, non componitur, non mutatur, non patitur connexionem, sed manet quod est incorruptibile, & in uno consistit unum, & non unum, non est numerus, & est numerus, non numeratur, & numeratur, inter ipsum & unum non est numerus. In unitate manet unum, & per complexum efficit ternarium: quem octies complectens mirabili natura omnia reducit ad unum: uirtus eius a nullo magistrorum explicari per omnia potest. Non est ipsum quod colimus Deus, creatura est animi hominis, imago nec uiua nec mortua, per quam in omni scientia mirabilis effectus fit. Et dico tibi amice in summa ueritate Dei, quoniam quicunque huius purae simplicitatis simplici noticia sublimatus est, in omni scientia naturali consummatus erit, perficietque opera miranda, & stupendos inueniet effectus. Bonum simplex unicum est, & per ipsum non solum similia, sed & dissimilia multa fiunt. Terra composita elementum natura purum, simplex & unicum: sed quia compositum necessiue fit multiplex, uarium & impurum, reducibile tamen per ignem, in aquam: ab illa in ignem, & ab illo in unum simplex, & est numerus & numeratur, & non est numerus, & non numeratur. Non numeratur quia natura simplex est, & accidente compositum. Ideoque numerari non potest, quia ante ipsum non est numerus. Numeratur autem ab unitate unum non absolutum, sed inclusum: & dicitur unum exclusum, unum inclusum, unumque perunum ab uno, scilicet ab anima mundi, sitque ternarius: esse cum uno uult naturaliter, unum per se potens, in uno impotens, in altero impotens, in sphaera semper uoluitur, in unoquoque manet igne unum, sed non sic imaginatur. Si per ignem purificatum ad simplicitatem suam congrua lotione reducitur, omnia mysteria scientiae profundae operari potest. Terra de composito elementum est, & non est telementum per quod binarius in ternarium reducitur, quatuor ab uno gradibus distans. Mira continet, uarium est & multiplex, corruptibile, & tamen extra unitatis circulum non uagatur: huius cum ternario per binarium in uno secretorum omnium magisterium est. Et quecunque humanitus adinuenta mirabiliter constant, eius sunt potestati subiecta, & fieri possunt operatiosse perfecta. Obseruat numerum, gradum & ordinem, quibus omnis mirabilium naturae operatio constat. Miranda sunt quae potens est facere, & plus quam creditur plura, que nec Deo iniuriam nec maculam anime inferunt. Per ipsum mirabilia fiunt opera: per ipsum omnium humanarum adinuentionum plena cognitio est, & operatio esse ctiua in quacunque re obscura: quia uirtus eius ex intellectu procedens non errare permittit per tres gradus operantem. Discernit omnia quae homines dicunt. Seduci in errore per ipsum inchoata operatio minime potest. Quicquid Astronomi, quicquid Mathematici, quicquid Magi; quicquid inuidentes naturae persecutores Alchimistae, quicquid daemonibus deteriores Necromantici promittunt, nouit discernere, intelligere, rectificare, inuenire, suisque principiis aptata sine malicia perficere: hoc ipsum elementum non elementum, per numerum a se remotum, cum sibi coniuncto in unitatem simpliciter reductum. Sine huius medii, finis principiique cognitione per numeros gradus & ordines, nec magus imaginibus uirtutem daret; sine crimine, uel etiam cum scelere dare posset: nec Alchimista naturam imitari, nec homo spiritus compellere, nec futura praedicere uates naturae; nec quisquam curiosus experimentorum capere rationem. Omnis itaque naturae consistens limitibus operatio mirandorum, ab unitate per binarium in ternarium descendit: non prius tamen quam a quaternario per ordinem graduum in simplicitate consurgat, & c. prout supra latius. Postea sic ait, Magia naturalis, que aliquando principiis nature innixa, in sua simplicitate pura constabat, tot mendaciis & impuritatibus totque deceptionibus confusa est, ut nemo nisi in utraque doctissimus sit, qui alteram ab altera discernere possit, intelligere potest. Quantos errantes in magia ipsa naturali solus ego noui uiros, alioquin doctissimos: quorum nonnulli tempus & substantiam Alchimiae impendentes perdiderunt: nonnulli uitam cum rebus amittunt: alii medicinam ex ipsa cupientes, elicere, post longos labores nihil proficiunt: alii mirandorum effectuum secreta perscrutantes, ad nullam experientiam peruenire potuerunt: alii futura praedicere gestientes, pro ueris falsa loquuntur: hi dum opiniones sui capitis uentosas ingerunt; ab expertis dudum conscriptis, quae non intelligunt hona ueraque, mala & falsa imperite efficiunt. Nota tria principia in magia ista naturali occulta, sine quorum perfecta noticia, nullus operantem sequitur effectus. Primum principium in uno consistit, non a quo, sed per quod omnis mirandorum naturalium uirtus producitur in effectum, de quo diximus: quia purum ab uno procedens non componitur, neque mutatur. Ad ipsum a ternario & quaternario fit ad monadem progressus, ut compleatur denarius: peripsum enim est numeri regressus ad unum, simul descensus in quatuor; & ascensus in monadem. Impossibile est compleri denarium, nisi per ipsum: monas in triade laeta conuertitur. Omnes hoc principium post principium monadis ignorantes, nil in ternario proficiunt, nec ad sacrum quaternarium pertingunt. Nam etsi magorum libros omnes habeant, siderum cursus, uirtutes, potestates, operationes, & proprietates perfecte cognoscant; ipsorumque imagines, annulos, sigilla, & secretissima quaeque ad plenum intelligant: nullum tamen mirandorum consequi possunt in suis operationibus effectum, sine huius principii a principio cognitione in principium. Unde omnes quotquot uidi in magia naturali operantes, aut nihil consequuti sunt, aut ad uana friuola & superstitiosa, post longas & inutiles operationes, desperatione prolapsi sunt. Principium uero secundum, ordine, non dignitate quidem, a primo separatum, quod unum existens facit ternarium, est quod operatur miranda per binarium. In uno est enim unum, & non est unum, est simplex, & in quaternario componitur: quo purificato per ignem in sole, aqua pura egreditur, & ipsum ad suam simplicitatem reuersum, complementum operanti monstrabit occultorum. Hic centrum est magie naturalis, cuius circunferentia sibi unita circulum repraesentat immensus ordo in infinitum: uirtus eius super omnia purificata, & simplex minor omnibus quaternario super gradu composita. Quaternarius autem Pythagoricus numerus ternario suffultus, si ordinem gradumque obseruat, purificatus purusque in uno, ad binarium in ternario miranda & occulta nature potest operari. Hic est quaternarius, in cuius mensura ternarius binario coniunctus in uno cuncta facit, quae mirabiliter facit. Ternarius enim numerus ad unitatem reductus per aspectum, omnia in se continet, & quae uult potest. Principium tertium se non est principium, sed inter ipsum & binarium est finis omnis scientiae & artis mysticae, ac infallibile medii centrum: in alio quam in ipso facilius non erratur, quoniam paucissimi uiuunt in terris, qui profunda eius intelligant. Uarium est compositum, & per septenarium in ternarium octies multiplicatum consurgens & manens fixum. In ipso est consummatio numeri, graduum, & ordinis: per hoc omnes philosophi, occultorum naturae ueri inquisito res, mirabiles effectus consequuti sunt: per ipsum ad simplex elementum in ternario reductum, subito fiunt infirmitatum curae miraculosae, & naturaliter omnium aegritudinum? opusque in magia naturali & praeternaturali operantis, consequitur effectum. Fugiunt daemones, acceduntque uocati secundum dispositionem quaternarii. Praedictio futurorum per ipsum uerificatur, occultorumque insinuatio, non aliunde, quam per ipsum a natura percipitur. Hoc unico medio secretum naturae aperitur Alchimistis, sine quo nec intellectus artis acquritur, nec operationis effectus inuenitur. Errant, crede mihi, errant omnes, qui sine istis tribus principiis quicquam operari in occultis, naturae scientiis se posse confidunt: maior autem causa erroris est, quod sapientes olim secretis naturae imbuti, haec uel penitus tacuerunt, uel nimia obscuritate inuoluerunt, ut non nisi a sibi similibus intelligi uere queant. Secreta est huius institutionis philosophia coelestisque, in qua si quis scire & intelligere uere cupit aliquid, hominum tumultus fugiat necessum est, mundum deserat, coelum non oculis tantum, sed mente contempletur. Spiritus Dei ubi uult spirat, quem uult illuminat, quem suo numine obumbrauerit, in omnem ueritatis cognitionem inducit: quod qui acceperit, Deo gratias agat, studeatque fructibus operum bonorum correspondere pro uiribus acceptis, accepisseque se rocognoscat, & ita non inueniet unde superbiat. Ille autem cui scire ista sublimia donatum non fuerit, aut socordiam suam intelligat, quia non laborauit ut sciret: aut misericordiam Creatoris laudet, qua in eius utilitatem impedimenta fore uoluit ut nesciret: aut si non acquisiuerit, Deum sibi non extitisse debitorem tantae donationis fateatur, & non murmuret. Amicus es, tibi consulentem amicum audi, & factum intelliges. Propinquorum uictor ignem inuidiae, non aerem calca mortalium, Dei immortalis odio: periculum minatur leuitas. Fuge synodum omnium per hominem, non hominum etiam coelestium. In nidulo hirundinum salus tua, periculum gallinarum. Uelum raptum a uento persequeris, fatigaberis in septenario, sed per ternarium in unitate consurges iterum, & felicem te reperies. Si operationes tuas a sole, quem tibi natura uidetur abscondere, ut a cunctis ad uerum solem, qui Deus est, per studium cognitionis, purificata ab inferioribus mente, in desiderio animae, feruore sanctissimi amoris conuerteris, & alium ostendet. Quia diuini amoris ars longa, tempus uero breue est, praestatque Creatorem quam creaturam in ueritate semper diligere. Per alias Illustrissimo Principi Ioachimo Marchioni Brandenburgensi respondet, ut sequitur; Magia autem naturalis pura est, solida, stabilis & licita, quae Principes maxime decet ac ornat, ab Ecclesia Dei nunquam prohibita, nec etiam iure prohibenda: quippe quae puris naturae principiis innititur, nullamque sut perstitionem admittit. Huius tria sunt principia omnino secretissima, quae nullus philosophorum literis aliter quam occultissime, inuolutisque mysteriis denodauit, ne ad prauorum noticiam hominum peruenirent, & per illa multa parrarent mala. Sunt autem ista principia intellectui hominum difficilia nimium, & soli homini ab astris, arte, ingenio & natura speciali conditione disposito peruia, sine quorum cognitione perfecta, nihil proficiunt in magia operantes. Te autem, Illustrissime Princeps, in magicis & occultis naturae uirtutibus, non solum per desiderium occupatum, sed etiam apprime eruditum & expertum fore, tuus mihi dixit orator. Ego quidem an ista principia habeas, cum nesciam, mitto gratiae tuae duas epistolas, quas dudum scripsi amicis rationem scire secretorum meorum cupientibus. Eorum explanationem per literas dare difficile est, nisi totius magie fundamentum, rationes, operationes, modum, & ordinem, non epistolis, sed libris magnis uelim explicare: quod occupationes meae, prohibent, & breuitas temporis non admittit. Uerum si tua uelit Serenitas, ut opus, licet arduum ualde, aggrediar, me facile prouocabit, non paruo temporis spacio tamen absolui potest. Uehementer enim laetor, & gaudeo, te his artibus & studiis delectari, quae solos Principes decent, quaeque Reges ueteres, atque praecellentes Imperii Duces amauerunt. Nec hodie Principem uiuere crediderim ( oratoris tui miranda relatione inductus ) quem aut tibi praeferendum in his iudicem, aut cui secreta mea, & quicquid in magicis sum assecutus maluerim aperire. Quid enim pulchrius, quid utilius, quam Principem genere, rebus & sapientia insignem inuincibilemque exposcam eis delectari studiis, quorum usu Reges, & Principes olim sapientes & potentissimi, caeteris in terris omnibus metuendi facti sunt? Non solum his studiis mirabilibus potentes metuendi sunt effecti, subditasque sibi gentes prudentissime gubernarunt, sed etiam cum diuitiis, honore, felicitateque nomen acquisiuerunt aeternum. Utinam Reges & Principes nostri temporis omnes, tuae Serenitatis studium imitarentur: quam bene Res publica regeretur, quamque felices existerent in hoc seculo Magnates, & postmodum in aeterna uita? Magia siquidem naturalis non solum effectus operatur uisibiles, sed etiam in intellectum ipsius hominis in ea periti mirabiliter in cognitione diuinitatis illuminat, inuisibilesque fructus animae praestat. Sed uidemus nomen Magiae cunctis pone hodie hominibus inuisum & odiosum, ut omnes in ea studentes una sententia damnent, omnemque usum eius Christianae religioni aduersum penitus, & contrarium existiment. Et haec bonae sanctaeque scientiae magiae naturalis iniusta damnatio unde putas serenissime Princeps, exordium sumpsit? meam sententiam accipito. Antequam ueteres illi sapientes philosophi Principes, & Reges in scientia magiae naturalis perfecte imbuti ab hac luce decesserunt, scientiam occultissimis secretissimisque mysteriis obuolutam istam studio reliquerunt, ne indignis ad eam aliquis pateret accessus. Qui scripta eorum legere, & operari in eis uoluerunt homines, bifariam processerunt: quidam enim ex eis cum legissent miranda sapientum in magicis experimenta, desiderio & curiositate attracti, quod etiam nonnulli faciunt hodie, operari secundum faciem lectionis coeperunt. Qui cum nullum consequerentur promissae operationis effectum, propter omnimo dam sui ignorantiam, libros optimos, & experientia probatos, intelligetiarum uelut inanes & friuolos cum ignominia abiicientes condemnarunt. Alii uero praescripta ratione infructuose laborantes, cum nihil in compositione rerum magicarum proficorent, seque arbitrarentur promissione auctorum esse deceptos, no soli uiderentur abducti, sed plures haberent focios erroris, maiora quam inuenerunt promittentes uana, friuola & conficta scienter libris sapientum immiscuerunt, caracteres uarios cum ignotis nominibus inferentes, in quibus magna latere secreta, per quorum scientiam admiranda fieri posse, dixerunt. Alii non contenti praedicto modo hominibus illudere, ut naturalem magiam quam non intelligebant magis confunderent, diabolicas institutiones addiderunt: quibus usque adeo foedata & confusa fuere uolumina sapientum, ut non solum a studiosis non intelligi hoc tempore, & emendari nequeant, sed quod grauius est, ab omnibus pene uiris bonis, qui ea discernere nequeunt, cum non didicerint, tanquam mala reproba, superstitiosa diabolica, & sacrosanctae fidei nostrae contraria condemnentur: unde magia sancta & bona, recte & pure, licet occulte, ab auctoribus olim conscripta, ita confusa deturpata & infecta est, ut nomen eius audire inter Christianos uideatur horrendum, sitque horrendum omnibus, & non tam inuisa quam impenetrabilis. Itaque cum non sint hodie, qui naturalem magiam a superstitiosa & uana secernere queant, sancta iacet cum profanis turpiter contempta, usque adeo quod praedicatores uerbi Dei, ac animarum Medici, populum omnem Christianum a multis annis, palam & sub magnarum excommunicatione censurarum, ab eius obseruantia & lectione arcendo prohibeant, usum eius omnibus Christianis penitus interdicant: & libros huius scientiae quotquot inueniri potuerunt, igni tradiderunt comburendos. Quod si magia ipsa naturalis ad primam puritatem suam reduceretur, fieret cunctis denuo amabilis, & maxime utilis Principibus. Sed quis tam idoneus, quis tam doctus & potens, qui hoc opus aggredi possit? Non est unius diei negocium, nec uiri pauperis opus, nec inoruditi: ubi et scientia profundissima in omni pene scientia requiritur, & opes ut uolumina multorum conportari queant. Multos inuenimus multa magnaque promittentes, qui compositionibus imaginum dant operam, sed prouenientes ad effectum sine superstitione paucissimos. Et quia tuam Serenitatem Magnifice Princeps, studio rerum abditarum, quemagia ipsa naturali perficiuntur, deditam scio, quantum licet pandam tibi paucis, quae nunquam dixi: quibus etiam cognosces quemadmodum in hac profunda scientia sit operandum. Sunt enim homini cuiuis in magia studere, & operari cum utilitate uolenti, subiecta necessaria. In primis necessarium est, ut a natura sit ad istam artem non solum inclinatus, sed etiam dispositus, aut saltem praeceptoris magisterio disponibilis, per rectificationem a ternario in unitatem per binarium diuisum. Quod explanare literis apertius nequaquam ualeo, sermone. uero possum, non etiam omnibus, sed his duntaxat quos intelligentia perlustrauit. Secundo oportet linguae sufficientem habere noticiam, ut uulgaris non capiat tantam scientiae ipsius magiae naturalis maiestatem. Astronomicae fundamentum institutionis etiam scire necessum est, aut saltem alium ad uotum habere qui sciat. Tertio necessaria copia librorum in hac scientia, solum eorum qui sunt emendatissimi, quales hodie paucissimi reperiuntur, uel ut prae manibus, & in promptu sit aliquis, qui ueraciter eorundem emendare uitia, non augere, possit. Quarto praeceptor doctissimus & expertissimus in hac arte necessarius est, quod haec scientia tantis inuoluta sit mysteriis, ut sine doctore peritissimo non queat apprehendi: nisi Deus omnipotens mentem singulari dono uelit illuminare: quod rarissime fieri consueuit. Quinto requiritur uniuersi totius superiorum, & inferiorum diuisionis cognitio, ab uno usque in quaternarium, in tenario quiescentem. Item oportet ordinem descensus & ascensus, gradum; numerum, inflexum & reflexum, esse & non esse in unum & tria: hoc uero scire difficillimum est, quia omnis mirandorum effectuum radix, quocunque modo fiant in magia tam naturali, quam supernaturali, huius principii fundamento innititur: quocirca omnis qui hunc ordinem apprehenderit, ipsumque modum intellexerit, consummatus erit in omni magiae scientia profunda, mirandosque in operatione consequetur effectus. At quia haec scire difficillimum, paucissimi cum utilitate, multi uero sine fructu laborant in magia. Sexto conuenientem arti uiuendi modum ut cognoscat, oportet, ordinemque laborandi, temporis horam, opus operisque dominum, id est planetarum, locum aptu, formam, materiam, & materiae commixtionem, purum & impurum, simplex et compositum, simile ac diuersum, coniunctorumque nexum: & post hec omnia suemetipsius mensuram animae uirtutem; & bonitatem ineundi potentia. Septimo, ut sciat sub cuius planetae dominio spiritus horae, diei, temporisque sit quaelibet res mundi, secundum substantiam, accidens, & effectum maxime per quem operantur. Inferiora namque superioribus subiecta sunt, & sola similitudine, quae substantia, accidente, potentia, uirtute, numero, gradu, ac proprietate costat, per applicationem unius ad aliud, modo in arte firmato, mirandorum in magia naturali fit utilis operatio. Octauo, necesse est scire in magia naturali nec non operantem intelligere proprietatem intelligentiarum omnem, gradus, loca siue locationes, nomina uerbaue, & officia seu opera; quemadmodum se habent ad extrema in ordine, quomodoque per eas operandum sit in qualibet intentione uniuersali: aut primum necessaria est scientia, per quam certe perficiuntur, quemadmodum caro ne putrescat, sale conseruatur. Nono, in his quae solus perficere non potest, socios eum oportet habere, uel natura dignos, uel institutione dignificatos: quia sociorum indignitas operationis effectum impedit in omnibus operationibus magiae tam naturalis quam superstitiosae, ac etiam supernaturalis. Decimo, oportet in magia operantem firmum esse confidentia; & de consecutione effectus nullatenus dubitare uel haesitare: non ob id quod credulitas aliquid conducat in his, sed quod haesitatio firmitatem operantis animae per medium in extremum frangit, debilemque facit: sine cuius uirtute stabili, non fit a superioribus influxus optatus. Undecimo, oportet uolentem in magia naturali cum fructu operari, secretissime conseruare omnia, nullique hominum profectum, uel defectum operationis, nec operationem ipsam, neque uoluntatem, nec artem, neque tempus reuelare, nisi praeceptori uel discipulo. Quia haec scientia publicum fugit, diuulgataque raro perfectos fructus edit. Caeterum ad uirum doctissimum respondens haec scribit: Uerum ( ut Hermes inquit ) sine mendacio certum, & unitatis cognatione uerissimum. Quod est superius, est sicut id quod est inferius, & quod est inferius, est sicut id quod est superius: quia solis unitatibus constat omnis numerus, ad perpetranda miracula unius rei multa. Nonne res omnes ab una re fluunt bonitate unius, et quicquid unitati coniungitur, non potest esse diuersum, sed fructificat simplicitate, & aptatione unius? Quid ex unitate nascitur? Nonne ternarius? Accipe. Unarius est simplex, binarius compositus, ternarius uero ad unitatis reducitur simplicitatem. Non sum Tritemius mentis triplicis, sed in unamente numero gaudens ternario, qui uere parit mirabilem foetum. Pater eius est Sol, mater uero Luna. Portauit semen in utero uentus, terra nutriuit. Pater omnis perfectionis totius mundi hic est. Uirtus eius integra & immensa: si uersum fuerit in terram. Separabis terram ab igne, spissum a subtili, & ternarius iam sibi redditus cum ingenio, & suauitate magna, a terra conscendet in coelum, iterumque uirtute & pulchritudine decoratus reuertetur ad terram, & recipit uim superiorem, & inferiorem, eritque iam potens, & gloriosus in claritate unitatis, omnem aptus producere numerum, & fugiet omnis obscuritas: unum est principium purum. Binarius ab unitate recedens, componitur, quia impossibile est duo fore principia. Solus ergo ternarius sacratus, uirtuosus, & potens, binario superato in suum principium; non natum, sed similitudinis participatione reuertitur, in quo sine contradictione omnia mysteria intelligit mens arcani pulchre ordinati. Hec est totius fortitudinis pulcherma, uirtus, quae uincit omnia mundana, & penetrat corpus omne, tingens unumquotque pulchritudine optabili: sicuti Alchimici promittunt in corporibus compositis, sed errant, falluntur, & omnes decipiunt, a quibus libenter fuerint auditi. Uolunt imitari naturam, & facere partes, quod solius est uniuersalis, cum radicem uirtutis nature non intelligant. Non acquiescas insipientibus Alchimistis, qui fatui sunt, & simiarum discipuli, hostes naturae, coelestiumque contemptores, sine quorum intelligibili cognitione, nihil est Alchimia: sed qui terrena non intelligit ( sicut Dominus noster Iesus Christus dixit ) coelestia quomodo inueniet? Nostra philosophia coelestis est, non terrena, ut summum illud principium, quod Deum nuncupamus, intuitu mentis per fidem & cognitionem fideliter aspiciamus, Patrem; & Filium; & Spiritum sanctum, unum principium, unum Deum, unumque summum bonum in Trinitate personarum, sempiternum existentem uere credentes, pure cognoscentes, & cum feruentissimi amoris & seruitutis cultu semper adorantes, a quo sunt omnia quae uspiam esse possunt. Ad hanc nisi mens animata consurgat, nihil eorum quae pulchra sunt, intelliget, sed in sua tabescet ignorantia. Non est uulgaris ascensus iste, neque horum est ad eum imitatio sufficiens, qui una duntaxat ala sursum feruntur: sed omnino paucissimis familiaris; illis uidelicet, qui semet in unitatem non temere nec perperam reduxerunt. Multi quidem conantur, sed non omnium est in mente ternarius. Nonne suspecturi coelum, necessario primum caput eleuamus, reducimusque posteaquam suspeximus? Solis licet oculis intueri solem: aures non uident. Ut igitur conscendat animus, non auris fiat, sed oculus & cor: fiatque ex ternario unitas participatione bonitatis ad principium, quia unum est bonum omnipotens, non duo neque plura. Nisi enim fiat unitas, non fiet similitudinis in mente coniunctio, neque boni participatio, & sine his nulla transcensio: nisi enim haec praecedant, superiorum intelligentiam, neque inferiorum propriam consequi proterit quis operationem. Res autem tam uniuersales quam singulares necessario, ac rerum conditiones, quaedam sunt manifestae, quaedam manifestiores, & quedam manifestissime. Et aliae quidem sunt occultae, aliae occultiores, aliae occultissimae, tam sensui quam rationi: quam diuersitatem operatur ipsarum rerum natura. Hinc fit quod quidam homines caeteris euadunt saplentiores. Magis autem sapiens dicitur, qui minus perceptibilia percipit. Numerus ordine constat & mensura. Ordo quoque sine numero, & mensura fore non potest. Mensura autem & numero constat & ordine. Unitas hic & ternarius binarium non admittunt, sed omnem exuti multitudinem, in nata sibi puritate simplicissima in primo consistunt. Hec ad superos uia, per quam antiqui sapientes intelligibiliter profecti, rationis ductu, plurima perceperunt; que ultra humanam comprehensionem a nostris nunc reputantur sapientibus. Uis audire plenius? Studium generat cognitionem, cognitio autem parit amorem, amor similitudinem, similitudo communionem, communio uirtutem, uirtus dignitatem, dignitas potentiam, & potentia facit miraculum. Hoc iter unicum ad finem magicarum perfectionum tam diuinarum, quam naturalium: a quibus arcetur, & confunditur procul omne supersticiosum, prestigiosum, atque diabolicum. Enimuero nihil aliud per magiam intelligi uolumus quam sapientiam, physicatum scilicet metaphysicarumque rerum intelligentiam, quae quidem diuinarum, & naturalium uirtutum scientia constat. Harmoniam coelestem non materialem, sed spiritualem consonantiam nobis suspiciendam scias oportet, ubi numerus, ordo, & mensura perternarium in unitatem conueniunt, ad quam consonantiam inferiora nostra omnia sunt conformanda. Fatuum est, harmoniam arbitrari coelestem stellarum consonantium causante motu perceptibilem auribus formare sonum. Est autem harmonia coelestis, numero, ordine, & mensura distributionum corporum inuiolabilis consonantia. Sed hanc supergredi necessum est, ut ternario paretur ascensus, ad eam quae supercoelestis est, harmoniam, ubi nihil materiale, sed spiritualia sunt omnia: inde menti assumenda similitudo uenit. Stellaris enim harmonia, mentem nec dedit, nec influxit. Quidam philocryphus dicebat, Quicunque conditionem coelestis harmoniae notam haberet, tam praeterita, quam futura cognosceret. Quis autem mihi dabitur ex millibus unus, qui harmoniam hanc intelligat coelestem? Ad supercoelestem mens nata est, cuius similitudine uiuit. Astra nihil intelligunt, nec sentiunt quidem, unde nec sapientiam menti nostrae conferunt, nec aliquod in nos dominium habent, qui spiritu ambulamus, confitentes Dominum Iesum Christum omnia in sua potestate habentem, ad cuius nos similitudinem pro uiribus fideliter oportet conformare. Ipse est enim sapientia Dei patris, ipse est fons & origo scientiarum, ipse est animi centrum, per quem facta sunt omnia. Abeant homines temerarii, nani, & mendaces Astrologi, deceptores mentium, & friuola garrientes. Nihil enim ad mentem immortalem, nihil ad scientiam naturalem, nihil facit ad sapientiam supercoelestem stellarum dispositio, sed corpus in corpus duntaxat suum habet imperium. Mens est libera, stellis non subiicitur, nec earum influentias concipit, nec motum sequitur, sed supercoelesti principio, a quo & facta est & foecundatur, tantum communicat. Respondens alteri hoc inquit, Quemadmodum uero non est una omnium ad scientiam properantium intentio, ita nec finis quidem unus. Aliqui namque multa scire cupiunt, eo tantum fine ut sciant, & fructum suae curiositatis unum, & in nihilo consistentem recipiunt. Alii scire uolunt propter commodum temporale, ut scilicet diuitias & honores assequantur, ac dignitates: qui quod aliud nil quam turpem exercentes quaestum, ipso scientie sacro nomine penitus censendi sunt indigni. Et quot hodie ad scientiam in hunc finem conferre se reperiuntur? Et nonnulli sunt qui scire uolunt, ut ipsi ab hominibus sciantur, quorum fructus scientiae uanitas est. Omnium praescriptorum intentiones ad scientiam reprehensibiles existunt, & finis culpae ac iudicii rationi obnoxius. Sunt uero alii qui scire cupiunt, ut proximos in amore Christi instituant ac edificent ardentius, & horum finis charitas est: & fructus, si uita doctrinae responderit, aeterna felicitas. Alii autem existunt, qui scire uolunt, ut ipsi in lege Domini aedificentur, quorum finis, prudentia: & merces, uitae sempiterne heatitudinis retributio. Uides nunc amice, quis debeat nostrae finis esse scientiae, & qui nos scire deceat. Cum ergo finis scientiae speculatiuae sit Ueritas, & practice finis, opus, tantum scimus, quantum de cognitione Dei omnipotentis apprehendimus, qui solus est Ueritas: tantum uero cognoscimus, quantum diligimus. Scientia enim uera & salutaris Dei parit cognitionem, cognitio amorem, amor frequentiam, frequentia familiaritatem, familiaritas fiduciam, fiducia omnium quae postulaueris impetrationem. Scientia quippe uirtutis cultum praecedit, quia nemo potest fideliter appetere quod ignorat. Cognitio ueri, & amor recti certissimum ad felicitatem parant introitum: Praecedit autem; sicut diximus, amorem cognitio, quod nemo possit ignotum amare uere. Propterea dixit Patri dominus noster Iosus Christus in Euangelio, Haec est uita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Quid nam aliud est illa supercoelestis beatorum spirituum amoenitatis fruitio, quam diuinae maiestatis cognitio & amor? Salutaris enim scientie cognitio, annexum sibi habet amorem, nec potest mens intellectualis sempiternae fruitionis habere consortium, si aut cognitio fuerit sine amore, aut amor sine cognitione. Demones quidem mali cognoscunt, sed quia non habent amorem, ad fruitionem quae ex utroque, & non ex altero solo nascitur, minime pertingunt. Amorem unius summe ueritatis Gentiles quidam, & extra Christianismum positi hodie, forsitan multi habere uidentur, sed quia non cognoscunt Patrem uniuersitatis solum uerum Deum, & quem ille misit Dominum, nostrum Iesum Christum in suis cogitationibus euanuerunt, & ad fruitionem summae bonitatis nequaquam perueniunt. Dicit autem ipse Saluator noster Dominus Iesus Christus de illis qui ipsum in mundum uenisse non cognoscunt perfiidem in sancto Euangelio, Qui non credit, iam iudicatus est. Uera enim cognitio ex fide est, & amor ex cognitione. Homo ergo fide carens nullam habet cognitionem. Qui autem non habet cognitionem, amore caret. Et qui non habet amorem, fruitione frustratus est. Hoc enim est, quod ipse Dominus Iesus iam ascensurus in coelum suis discipulis reuelauit, dicens. Euntes in mundum uniuersum, praedicate. Euangelium omni creaturae. Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit; qui uero non crediderit, condemnabitur. Prima itaque ad Deum uia est, scientia siue cognitio per fidem, sine qua nemo saluabitur. Ad hanc ueram scientiam, omnes aliae scientiae studiaque referri debent: quod nisi fiat, inani stultoque labore consumentur isti sapientes, qui distinguunt sua studia ab illis quae diximus. Illa quam praeposuimus scientia uera, suum scientem compunctione plurimum afficit, non extollit, superbire non finit, at gementem efficit, iuxta uiri sapientis dictum hoc, Qui addit scientiam, addit & dolorem, eo quod in multa scientia, multa sit indignatio. Prouideamus igitur, ut studia nostra uera sint, dum tempus habemus. Hactenus ille. Uerum ut ad maiorem eorum quae praescripta sunt explicationem ueniamus, Impossibile fuerit cuiquam hominum ad hanc occultissimam artem peruenire posse non uocato. Uocatio tamen a pulsantibus atque diligentibus acceleratur, ut quum studio per speculatiuam philosophiam directo, quis ad fontem scientiarum omnium cor suum uere direxerit, eo qui sequitur artificio. Huc referri debet id quod nuper de speculatiua philosophia scribens edidi his uerbis: Speculatiua philosophia dicitur bene compositae mentis a corpore uoluntaria distractio: qua facilius circa ueritatis cognitionem uersari queat animus. Ad bene uereque speculandum, requiritur etiam bona corporis dispositio, quae mentem non impediat: haec dupliciter acquiri potest, natura scilicet, uel arte. Quae naturalis est, arte iuuari potest, necnon id adipisci quod a natura hac in parte negatum fuerit: praecipue rationis usu, tandem sobrietate uictus, & medicinis philosophicis: horum unico uel omnibus simul adhibitis remediis. Uerum ut melius intelligatur, quid haec sibi uelint, ab omnibus definitionis terminis, ad ultimum usque ueniendum. Mens bene composita dicitur, quoties animus cum anima tali uinculo iunctus est, ut corporis appetitus frenare ualeat. Corporis bona dispositio, quum suis corruptis appetitibus minus fuerit obnoxium, intelligatur: & optima, quum partium eius componentium excellentiorem temperaturam acquisiuerit: tunc minus quae sua sunt appetit, mentique fit obedientius. Quicquid appetit corpus, id corruptum est, uerum nihil appetere potest, nisi per facultatem animae, quae corporis est motrix: haec simpliciter mouet absque boni uel mali conceptione: Corpus huiusmodi motum suscipit, & per sui corruptam naturam in malum appetit exequi, nisi resistat animus, qui nil nisi bonum suadet. Est igitur anima bonum inter & malum sita, suamque boni habet optionem per bonum, & mali per malum: permittente bono ( non alias ) tale malum fieri propter continua resistentiam, quam facit anima corpore tracta, contra tractum animi bono moti: quae proprie pertinacia mali contra spiritum suadentem omne bonum dici potest. Ut haec melius intelligi queant, sciendum est, hominem tribus potissimis constare partibus animo scilicet, anima, & corpore. Dicitur animus spiraculum uitae. Anima quidem organum est animi, hoc est spiritus, ueluti corpus organum est animae: quae uita corporis est, & substantia media corpus inter & spiritum sita. Haec si magis adhaeserit animo quam corpori, mens exurgit, ac internus homo: si contra corpori magis quam spiritui, non fit mens, at externus homo dicitur, & tenebrarum abyssus. Tribus etiam delectatur animus, Ratione uidelicet, Intellectu, & Memoria. Ratio speculationis imaginem intellectui representat, hic eam arcane conseruandam exhibet memorie. Ratio prima, mentis est eterne perpetuus & inuiolabilis ordo, cuius homo factus est particeps ex dono Dei, simul & intellectus: qui rationis est apprehensio, non secus ac memorie: que quidem amborum conseruatio dici potest. Anima duob. constat, motu scilicet ac sensu. Motus est aut naturalis, uol accidentalis. Sensus est uise uel audite, degustatae, olfactae uel tactae rei perceptio. Nam corporis membra, per quae sensus ab anima percipiuntur, sensuum proprire uocamus organa. Sensuum perceptio rerum praeteritarum noticiam presentium repraesentatione reuocat in memoriam: hanc animalia bruta cum hominibus communem habent: nam illa solum praesentibus oblatis, eadem sensu recolunt. Est & alia radix memoriae perquam excellens, quae nulla repraesentatione media, sed spiritus nunquam otiosi sedula tantum agitatione, dictam colit memoriam, uirereque perpetuo facit: hec memorie continuatio rationis cultum subsequitur, & est homini solo contingens. Ergo sensus est communiter animalis, ratio uero particulariter intellectualis: quia non intelligunt bruta, nisi per sensum praesentem: animalia rationalia tamen per intellectum a ratione motum & sensum, posteriore sine uel medio. Iterum animus & corpus in rationalibus opposita sunt extrema contrariaque, quae nunquam possunt coniungi, nisi per mediam animam & uitam, de utroque participantem inimico: sed quia alterum extremorum est perfectum, & alterum imperfectum, si motus fiat a perfecto, per medium necessario transit in imperfecti perfectionem, & e contra. Hac ratione Deus omnia condidit sub tribus, in unum ut conuenirent: ipse namque pacis author est & unionis. Duo semper sunt inimici, donec per ternarium unum fiant amici. Animus omnibus est aequalis, mens uero non omnibus aequa nec aequalis. Paucissimi sunt illi qui cum animo coniunctam habent animam: multi qui secundum magis & minus de mente quid participant: plurimi qui corpus in anima colentes, & hanc in corpore, non agnoscunt animum: quibus nulla mens, at insania manet. Mens itaque bene recipitur, quoties animus & anima conuenientia simul a corpore sunt ita recepta, ut ex his tribus unum fiat consonum & inseparabile: sed haec amicitia nullo modo fieri potest alio, quam per separationem, qua sine metaphysica non fit coniunctio. Solum est unum, quod si solum remanet, impossibile fuerit cum altero iungi: si tamen alteri coniungendum sit, hoc alterum ex hoc uno separatum esse necessum erit, cum nihil sit praeter id unum. Et quia partes unius ex uno symbolizant, uel sympathiam cum uno habent, in unum facile conueniunt, sed eo facilius, quo minus per interualla remotae sunt ab uno. Quapropter mentis a corpore distractio necessaria est, ut eius & alterius fiat unio. Sed cum unio persectionem requirat, ab extremo perfecto ( sicuti supra dixi ) per medium fieri debet ad imperfectum transitus, ut istud perficiatur. Per huiuscemodi mentis a corpore distractionem, quam uoluntariam nonnulli mortem uocant, acquirunt animus & anima simul iuncta potentiam ac dominium in suum corpus, quod solus animus antea non ita habebat, ob renitens medium, per quod supernaturalis transitus fieri debet: quia non conueniunt inimici, nisi per sequestrem neutrum ex parte discordiae, sed participem ex parte reconciliationis cum utroque. Hoc labefit Astronomia iudiciaria, quae dispositionem astrorum inclinare, licet non necessitare docet. Nam astramentibus hominum longe sunt inferiora, pariter ignobilius parum, aut nihil penitus in se nobilius agere potest. Uerum si corpora humana uincant animam, eamque reducant in corruptibilis corporis seruitutem, inficias non iero, quia corpora astrorum tunc nobiliora sunt hominum similibus corporibus, suas in humana corpora passiones imprimere posse. Breuiter, Sapiens dominabitur astris: insipiens nedum his subiicitur, uerum etiam inferioribus & erumnis quibuscunque. Sapiens est qui mentem adeptus eam excolit: insipiens uero qui corpus in anima uel hanc in corpore diligit animo neglecto: quod etiam ex uerbo Domini comprobatur, Qui diligit animam suam ( intellige in corpore ) perdet eam, & qui odit eam ut supra, in aeternum custodit eam. Diligere dicitur is animam in corpore. qui suos appetitus prauos exequitur: e contra, qui non exequitur eos, at uanitatum cogitationibus delectatur, corpus in anima uidetur diligere. Odit animam suam in corpore, qui corporis fraenat appetitus: & corpus in anima, qui uanis resistit speculationibus. Uisum est & hoc adiicere quod apud probatissimos auctores, & praecipue theologos usurpatur, uidelicet ut animam nonnunquam pro spiritu ponant, & hunc pro illa indifferenter: per hoc non est inferendum, quod spiritus & anima sint unum & idem ante mentis compositionem, sed post, & in eo conueniunt nostri philosophi cum theologis: nam siue mentem uocemus spiritum siue animam, appellatione unius, non excludimus alterum, propter unionem iam factam. Nulla dicitur etiam unio uera, nisi fuerit inseparabilis. Possunt nihilominus unionis initia iaci, quae non consequuntur effectum: per hoc non stat, quin mens adhuc imperfecta magis uel minus appelletur. Qui perfectam consequuntur mentem, sunt paucissimi: qui inchoatam habent, multi: qui nullam uero, plurimi. Nunc ad corporis anatomiam ueniens, ut supra dico, bonam corporis dispositionem ad ueram speculationem esse necessariam. Nil mirum, quia corpus ex sui corrupta natura plurimum aggrauat animam & impedit, quo minus spiritus actiones percipere possit. Nonnullis a natura datum est, magis idoneos fore caeteris ad hanc separationem faciendam, utpote quibus ad naturalem corruptionem in eorum formatione, per accidens nulla prorsus, uel pauca saltem accessit corruptio. Minus apti sunt, qui praeter ortiuam corruptionem, & accessoriam ex propria petulantia, uictusque dissoluta serie rationem impediunt: ut sunt illi qui mundanis agitati curis, ea quae sunt extra mundum perpetua negligunt; & qui largius utuntur eis, quae natura dedit in necessitatem; quam par sit. Quapropter uti per accessionem alicuius quid impeditur, ita per amotionem eiusdem iuuari potest. Fiunt itaque medicinae philosophicae per Alchimicam artem ueram prae caeteris excellentissimam, a propriis semotae corporibus, quae per naturalemuim agendi quam habent in proprium corpus; & post remotionem suae partis patientis retinent, id idem in alienum corpus obiectum exequi possunt, & excellentius, quam a natura datum illis erat in propria corpora perficere. Iam quicquid reperitur in rerum natura formam habens & materiam, desiderat in suo genere perfici: quod quidem naturale desiderium, perfectionis omnium est potissima causa. Cumque natura sibi simili naturae iungi gaudet ac delectetur in ea, uincente mente per sibi simile medicamentum adiuta, corpus in eandem condescendere naturam cogitur: sicut uincente corpore sibi similibus corroborato corrumpentibus, anima cogebatur prius. Quod ne cuipiam absurdum uideatur, adiiciam. Quoduis nutrimentum in sanguinem nutriti mutatur eiusdem naturae, proprietatis potius, cuius fuerit nutrimentum: exemplo natura docet in his, qui ferocium animalium carnibus aluntur assiduo, ferocissimos fieri tales. Nihil assumitur in nutrimentum a natura, praeter id quod est subtilius, crassum & feculentum reiicitur in excremetum, & iterum nutrimenti superflui quoduis excrementum natura per poros in sudorem, uel per uesicam, nares aut lachrymas eiicit. Hoc mouit Praeceptorem nostrum Theophrastum Paracelsum dicere, quoduis corporis humani membrum stomachum habere proprium, in quo decoquitur nutrimentum, & fit in eo separatio superflui a necessario. Si per membri cuiuspiam debilitatem huiusmodi superfluitas non separetur ( ob malam digestionem ) superfluum hoc nutrimentum, uel carnes in tali membro cogit in tumorem excrescere ( quod apostema uocarunt ) uel ossa praeter naturam extendi. In medicamento uero metaphysico nihil crassi relinquitur nec superflui quid: quapropter incorrupta nature pars, totum hoc medicamentum assumit, ac sine separatione transmutat in sibi similem naturam, utpote superfluitatis expertem. Incorrupta natura hoc loco dicitur balsamum naturale, quibusuis corporibus naturaliter insitum, per quod eorum calor & humor etiam naturalia uel radicalia, quantum fieri potest a corruptione praeseruantur, & quo deficiente corpus humanum leprosum efficitur, conualescenteque per augmentum ab extrinsecis, quod iam ob eiusdem balsami paucitatem corruptum est, in excrementum eiicitur. Differt eo metaphysicum a physico medicamento, quod hoc una cum suo corpore traiectum in stomachum, non alias quam cibus in triplex alimentum, & in dulpex separatur excrementum: illud in balsamum, mercurium aut uulcanum transmutatur. Oportet enim tres corporis physici partes potissimas, sanguinem, sal, & sulphur sibi similibus nutriri. Hinc fit quod cibi potusque quotidiani cum suis sumantur corporibus: nam quoduis elementum sustentatur elemento, sed omnia simul conueniunt, & in temperaturam conseruantur ab aethereo, cui nostrum balsamum & socios quantum possumus conformia reddimus. Quoniam est in corpore humano quaedam substantia conformis aethereae, quae reliquas elementares partes in eo praeseruat, ac pro suis uiribus continuare facit. Spiritus itaque medicamenti philosophici cum anima sua iunctus, & a corpore suo separatus, mentales pattes in sibi similem substantiam transmutat: corpus quoque physicum a corruptione praeseruat, & corruptum corrigit. Metaphysicum habere posse corpus nostram no negamus medicinam: tunc scilicet, quando corpus eius spirituale factum est, spiritusque hoc induit corpus, quod philosophi dicunt fixum fieri uolatile, tandem uolatile fixum. Physicum certe corpus excellentiori corpore curari non potest, quam metaphysico, nec humana mens componi melius, quam dispositione metaphysica, post diuinae gratiae donum tamen. Ex his omnibus concludimus, speculatiuam philosophiam in superatione corporis unione mentali facta consistere. Sed naec unio prima nondum Sophum efficit, at mentalem Sophiae discipulum tantum: cum corpore mentis secunda Sophum exhibet, completam illam & beatam unionem tertiam cum unitate prima sperantem, & expectantem. Faxit Omnipotens Deus, ut tales efficiamur omnes, & ipse sit in omnibus unus. Iam explicuimus quae ueteres atque moderni tot aenigmatibus uelarant, latius dicemus. Quicunque metaphysicum lapidem extrahere cupierit, per speculatiuam hanc philosophiam ad eius cognitionem dispositione perueniat oportet. Qua postmodum obtenta medicina uniuersali, ut ex documento Perfecti maioris antea posuimus: granum unum istius accipiat in albo uino dissolutum, & aperietur eius intellectus ad omnia percipiendum occulta, tollenturque ab eo quaeuis aegritudines, ac incurabiles medicis morbi.