Uarii, De Uera Praeparatione Et Usu Medicamentorum Chymicorum nunc primum editi. Authore Et Collectore Bernardo G. Penoto a Portu S. Ma- ria Aquitano. Que Hoc Librq Diuersa tractantur, uersa pagina exhibebit. Omnia Ab Uno. Omnia Ad Unum. Francofurti Apud loannem Feyrabend, impensis Petri Fischeri. M. D. Lxxxxiiii. Image1 Elenchus Eorum Quae In Hoc Opusculo Continentur. Praefatio in qua de dignitate nostrae Philosophiae, & anima rerum agitur. Tractatus Primus. De Mineralibus ac Metallis philosophicis: & primum de Mercurio, eiusque subtili praeparatione ac uirtute uaria. De Sulphure & eius praeparatione ac uirtute quae etiam est uaria. De Sulphure Uitriolato eiusque praeparatione ac utilitate. De Sale communi ac uiribus eius uariisque praeparationibus. De Brodio Salis communis. De Brodio Salis ex Oliuis. De Muria acida. De Sale Armoniaco. De Sale Nitro & uiribus eius. De Sale peregrinorum. De Sale uitrioli ac uiribus eius. De uera Spiritus uitrioli praeparatione, eiusque administratione. De Antimonio ac uiribus eius, diuersisque praeparationibus. De Oleo Talci. De Oleo Camphore. De Oleo laterino. De Margaritis & eius essentiae extractiones. De Oleis quorundam lapidum preciosorum. De Corallis & usu tincture eiusque praparatione. De Auro potabili & dyaphoretico. De Argento & eius oleo. De Uenere & eius praeparatione. De Marte & eius praeparatione. De Saturno eiusque oleo, & quid praestet: De Sanguine humano. De recuperanda iuuentute. Paracelsus de Podagra. Secundus Tractatus. De uiribus Salis Nitri & eius praeparatione: & quomodo diuersis agritudinibus administrari debeat. Item de uiribus Auri potabilis eiusque physisica praeparatione. Panaceae uegetabilis descriptio qua radicitus Podagra tollitur uarii quoque morbi sanantur. Item de Mellis elixire. De uiribus occulti spiritus ad pium humanumque uirum summu philosophum Petrum Uuinzium Epistola. Tertius Tractatus. De Spagiricorum quorundam medicamentorum dosibus, & administratione. Item de oleis quibusdam & eorum usu pluraque alia promiscua. Item remedium contra Cancrum hactenus non uulgatum. De Uera Ellebori Nigri praeparatione. Ultimo Formula conficiendi Hydromel aequipollens uino maluatico. Regulae Quaedam Cabalisticae. Quartus Et Ultimus Tractatus. De quarundam herbarum Salibus & eorum administratione, Magnificis dominis in Academia Basiliensi Medicinae Professoribus dedicatus. Image2 Serenissimo Potentissimoque Heroi Friderico Iiii. S. R. Imperii Archidapifero, & Electori, Comiti Pal. Duci Bauariae, etc. Domino meo clementissimo. Nihil praestantius, nihil omnino homini laudabilius esse, quam de hominum genere quoquomodo possimus bene mereri, eamque cognitionem quam a natura habemus, nostra quoque opera arctius astringere, clarius est ( Serenissime Princeps ) quam ut multis argumentis egeat. Id ego diligenter perpendens, dedi ab ineunte aetate operam, omnique conatu eo respexi, ut pro uirili Reipublicam inseruirem, Id tum medicinam faciendo, tum obseruationibus meis in lucem edendo reipsa comprobaui. Quamuis autem me ad supremum illud doctrinae fastigium non peruenisse ( nec enim tam mei amans, ne dicam amens sum ) facile intelligam, uiam tamen Medicinae studiosis non spernendam, me monstrasse profiteri audeo. Inter alia cum & hunc libellum praelo destinassem, illum iam tunc, quum primo mihi a T. Celsitudine porrecta heroica dextra fuit, praesente nobilissimo Ancelio, Regis nostri apud Caesarem internuntio prudentissimo, tibi dicare decreui: scio maiora offerri tanto principi solere; sed cum naturae uarietas saepenumero animum excitare soleat, certo mihi statuo si animi causa, curis publicis semotis, & haec physicae secretiora percurrere dignabitur inuenturum non pauca, quae & arrideant & prosint. Reges & principes hanc artem quondam amasse excoluisse & exercuisse multi historici non solum testantur, uerum etiam narrant, & affirmant, qui hac scientia digniorem nullam post Mysteriorum diuinorum contemplationem ) uitam Regiam decuisse arbitrati sunt: nec immerito. Tot enim illa nobis Dei optimi maximi opera patefecit, tot pandit naturae arcana, tot ante hac ignotas pharmacorum praeparationes, herbarum, denique animantium Mineralium, ac omnium pene rerum abditos, & in ipso naturae sinu reconditos usus depromit, ut in genus humanum ingrati sint, qui sepultam illam uelint. Absit autem ut te ( nobilissime principum ) ad Chrisopoeiam pellicere uelim. Impostorum illud est, omnique supplicio dignorum hominum, artem illam pecuniae emungendae causa publicare uelle, quae maiestatem suam uenerando admirationis arcanorum silentio tueri solita est: Artem ego illam chymicam profiteor, quae ui ignis corpora heterogenea soluere, homogenea coagulare docet. Pura scilicet, ab impuris secernere & puris addere, & quam inter Acroamaticas iure referre possumus: utpote que Medicinae cognitionem exquisitiorem reddat. Nec dubito, si uera illa in pellendis morbis medicamentorum praeparatio ( ut merito debet ) sit habitura locum quin multi & quidem grauissimi morbi, qui hodie a medicorum uulgo iudicantur incurabiles, radicitus tollantur. Principum etiam conditio hoc de faecatorum remediorum usu, futura est longe felicior, ne inposterum sua corpora illis impuritatibus praebeant hospitia. Habebunt etiam tuta & certa remedia, quibus tempore necessitatis in timore Dei poterunt cum fructu uti: Oblatrant quamplurimi huius scientiae inimici, principium ignorantes & finem: quibus non tam salus proximi, quam eiusdem crumena curae est. Hos si qua pietras erga aegrotos adhuc mouet, rogo ut deposita inuidia, socordia, inueterato etiam & iniquissimo in Paracelsum eiusque sectatores odio, naturae arcana inquirant. Ita inuentis & praeparatis omnium morborum genuinis & specificis remediis, melius agetur cum genere humano: & uera Medicina a Deo creata & Medicorum diligentiae commissa pristino nitori, & amissae gloriae restituetur. Accipe igitur ( Fortissime Princeps ) quod in usum Reipublicum in praesentia pro tenui facultate nostra conferimus, & maiora deinceps a me obsequia, splendidioresque fructus expecra; Deus Opt. Max. Celsitudinem tuam, cum serenissima uxore, in maius semper & melius augere dignetur. Frankenthalii Kal. lanuar. 1594. T. Celsitudinis. obsequentissimus Bernbardes G. Penotus a Portu S. Mariae Aqui- tanus, Frankenthalen- sis Medicus. Ad B. G. Penotum A Portu, Aquitanum. Quicquid in occulto rerum Penote recessu Delituit, paucis cognitum ab Ignicolis; Eruis in medicos usus, hominumque salutem, Par animo priscis regibus atque Sophis. Longa aetas, & longa peregrinatio multum Doctrinae & fidei notitiaeque dedit: Usque adeo natura sagax excellere gaudet, Inuentisque auget prisca reperta nouis. Nae, te magnum aliquem nisi oportuit esse monarchani; Talis es, a cuius mente animi igne flagrent. Hei, cur tam paucorum annum sumus ac breuis aeui: Quante alias artes, commoda quanta forent? Paulus Melissus Francus Comes Sacri Palatii & Eques ciuis Romanus. Penoti A Portu S. Mariae Aquitani Praefatio. In qua de Plilosophiae nostrae dignitate & excellentia agitur. Si quis considerare uellet, humane lector, Medicinae originem, non a Machaone non a Padalyrio, non ab Hippocrate minusue a Galeno repetet. Altius nobis assurgendum est: Eius origo etiam supra Chyronis imo Apollinis ipsius tempora, quaerenda est. Igitur ad eos maxime nos referamus qui aetatem uitae longissimam uixerunt. Quales erant Adam, Henoch & caeteri: Image3 Medicina cognitio Deo. Hi omnes naturae scientiam a Deo edocti, Medicinae perfectam agnitionem habuerunt: Quae inualescentibus peccatis paulatim extingui coepit: & in eas tandem tenebras deducta est, quibus eam inuolutam hodie cernimus. Et ipse quidem primus parens nomina rebus omnibus, iubente Deo & inspirante, imponens, rerum omnium se peritissimum prodidit. Ex illa autem rerum non externa tantum sed penitissima cognitione, Medicina descendit. Nos uero uerae Medicinae principium a patribus ad ipsum rerum opificem referamus. Altissimum creasse Medicinam de terra, & hominibus dedisse scientiam, ut altissimus honoretur in mirabilibus suis, sacra pagina docet. Est enim Medicina non minima pars magnalium & mirabilium Dei, quae humanum ingenium ex seipso haud agnoscere potuit, nisi manifestante Deo ipso miraoilia & magnalia sua: Medicina Dei magnalium pars. Impossibile siquidem est Medicinam integram & sibi constantem habere sine Dei agnitione, sine pietate, sine illuminatione diuinitus accepta. Magna igitur est Medicina maiestas, magna amplitudo, quia a solo Deo procedit. Outinam inquit Macer Philosophus, Moderni hoc intelligere uellent! Non utique medici tot personati haberetur, pleni auaritia, superbia, inuidia, sine caritate proximi, sine cultu & dilectione Dei; Huius temporis Medici qua- les. neque eam pietatem habent ut diuinitus doceantur Mundani toti; delitiosi, pomposi, garruli, iactabundi: detrectatores & inani. Quaelibet reliquarum artium certe a suis praeceptoribus discitur. Una autem Medicina & Theologia diuinitus datur. Etenim cuius est Medicinam creare, eiusdem est darc & benedicere. Nemo igitur nisi Deum diligens charitatemque in proximum habens uere medicus esse ullo modo poterit. Sed illud est pro confesso habendum, quod crassa ignorantia nostra fere nihil nouit eorum, quae Deus magnalium conclusit in creaturis suis. Nulla res tam uilis tam foetida tam uenenosa est, quin separatione elementorum uel ( ut uno uerbo dicam ) nostra spagyrica, simplici artificio summarum uirium Medicina fiat. Ars spagyrica quid praestet. Certe non caret graui mendacio, quod a plaerisque dicitur, Podagram, paralysim, hydropem, quartanam & similes morbos incurabiles esse. Quomodo sint isti incurabiles morbi? An quia Deus morbos ob peccatum immisit humano generi eorum remedia creare nesciuit? Aut non potuit aut non uoluit. Nesciuisse, aut non potuisse nemo dixerit. Non uoluisse pauci a Deo dixerint. Quomodo enim cum morti aeternae remedium dare uoluerit, temporali infirmitati remedium creare noluisse censebitur? Deus omnium agritudinum remeda creauit. Placuit cum morte temporali omnes morborum species in hominem immittere ob uindictam: Sed uoluit quia potuit omnium remedia creare ob misericordiam & bonitatem suam. Creauit sine dubio Medicinas tollentes Podagram, paralysim, hydropem quartanam & caeteros morbos, quos Medicorum uulgus iudicat incurabiles. Quod autem ignorent Medici eas: primum facit impietas ipsorum & incredulitas; siquidem parum curant Deum, minus proximum maxime pecuniam: postea supina negligentia in inquirendo magnalia Dei & secreta naturae. Quomodo eius magnalia inquirent, quem ipsum esse non credunt, aut non cognoscunt aut parum curant? Modo uolubilem linguam habuerint, satis est illis ad titulum & ad pompam. Medici nostri seculi defides. Teneras manus laederent carbonibus si forte secreta naturae indagarent: sufficit illis in cauillationibus aetatem & tempus omne altercationibus conterere. O caeci mortales! Nescitis nos causae ueritatem magis quam locutionis ornatum quaerere debere? Hoc est uerissimum nihil esse tam diuersum ab instituto Philosophi, quam quod luxum aut fastum aliqua ex parte sapit: ob eam causam nudam se prebet Philosophia undique conspicuam, tota sub oculos sub iudicium uenire gestit. Ipsa seipsam prodit. Non desiderat Cicero eloquentiam in philosopho; multo minus eandem Celsus in Medico; sed ut rebus & doctrinae satisfaciat. Medicus quales esse debet. Nostrum est potius componere mentem, quam dictionem: curare ne quid aberret ratio, potius quam oratio. Igitur si qua est in uobis pietas, nolite Deo & naturae iniuriam facere. Discite rerum omnium constitutionem, itemque morborum & sanitatis semina esse in sale, Sulphure & Mercurio. Et quia nostrum institutum est de sale praecipue tractare ( cui tamen alia quaedam addidimus lectori grata & utilia. ) Reliquorum duorum principiorum principiatorum hoc tempore exactiorem tractationem praetermittemus. Sed quid ego primum in hoc subiecto admirer? An Dei omnipotentiam considerans non obstupescam? Quod tam magnus, tam mirabilis, tam potens est in creaturis suis: An uero tanta in natura posse latere arcana, tantaque mysteria? Ex qualibet re uegetabili animali atque Minerali Sal fieri: Id ipsum uidemus passim in natura facere uoluisse Deum, ut sub uili pretiosum contegeret ne raperetur ab indignis. Ex rebus omnibus sal fieri. Notum est rerum creatarum unicum esse genus generalissimum, a quo reliqua genera & species & indiuidua nata sunt, indiesque propagantur in finem usque seculi. Haec res est natura primitiua a Deo creata: Haec est ille Phoenix tam occultatus a Poetis qui igne nascitur, producitur & propagatur: Nullo etiam artificio deperire potest: Siue in aquis, siue in aere aut in terra uel igne existens, perpetuo conseruatur & conscruat. Mysterium siquidem uniuersae naturae uitaeque humane medicamen, ad longissimam usque aetatem in se continet. Sal medicamen ad longam uitam. Maxima sane est uis omnium salium in Medicina: Rerum uirtutem in regenerato corpore esse diximus, in quo est rei proprietas. Unde Alphidius sal non est nisi ignis, nec ignis Sulphur, nec Sulphur nisi argentum nostrum uiuum, reductum in pretiosam substantiam caelestem incorruptibilem quam nos uocamus lapidem nostrum. In sale sunt tres substantiae symbolizantes. Item, sal est tam mineralium quam uegetabilium & animalium origo: Quia omnia in eo resoluuntur. In sale sunt tres substantiae symbolizantes. Prima substantia est ipsum met corpus fixum & fusile instar metalli. Quod ab eo exit est sal Armoniacum, quod sublimatur & non comburitur, quare respondet Mercurio: sal petrae sulphuri. Rursus inertiam humani generis admirari subit, quae istis naturae admirandis arcanis neglectis in superficie rerum incerta fluctuat. Sapientiam nempe longe a nobis peccatum fecit, nimirum superbia, luxus, desidia. Facilium est scribere Recipquam operi manum adhibere. Et sane experimur facilius esse ◉ scribere & ad imperitum coquum ablegare aegrotum, quam in ipsa nature penetralia carbonibus cineribus sordidum, ingredi: & promere inde magno sudore quod ipse aegro exhibeas: difficile est delicatulis cuiuslibet corporis formam indagare specificam, & purum ab impuro separare: Medicina non in corpore sed in forma specifica, in qua sola uirtus est, consistit. Corpus autem mortuum & ineptum est ad agendum. Forma uero cum sit uirtus, ipsa operatur, ipsum corpus uiuificat, ipsum resuscitat & spirituale reddit. Uirtus rei informa. Quod omnia deinceps penetrat, cui nulla amplius corruptio aduenire, potest. Postremo spirituale hoc & uirtuosum corpus diuersis reiterationibus exaltatum aegroto exhibemus. Quis iam tam rudi ingenio est qui non ratione assequatur, quanta sit hu- iusmodi medicinarum efficacia? quanta in agendo tuta celeritas? cum ueluti in ictu oculi penetret omnia, consumat superflua, renouet deperdita, sanet morbida, nec ullam admittat ulteriorem corruptionem. Hoc nusquam metallum limatum, siue in liquoribus extinctum praestabit: Minus margaritae aut coralli contriti, quos calor noster naturalis nequaquam resoluere potest. Sed de his plura in meo Apologetico libello. Si quis ergo hanc Medicinam sequi uoluerit, is laborem non fugiat sed auaritiam. Hoc tritum habetis uerbum, Dat Galenus opes: Ego uero inopiam uobis a Paracelso denuntio, caducas has opes contemnat, abiiciat oportet, qui magnum illum atque incorruptibilem naturae consectari thesaurum uoluerit: Et hunc illae opes consequentur uolentes nolentes. O Laureati magistri, ab erroribus pedem retrahite, & ueritatem mendaciis opprimere desinite? Paracelsi Theodidacti scripta acri iudicio perlegite: Ad rectam uiam redite, apprehendite disciplinam, ne forte rerum opifex, pro tantorum suorum magnalium contemptu, irascatur & pereatis de uia iusta. Haec a me non sunt in ullius inuidiam dicta: Uelim utrosque qui hodie in Medicina diuersa agitant, amice sententias conferre: ipsam rerum naturam atque experientiam iudicem statuere: eiusque iudicio acquiescere. Omnia ( inquit Paulus ) probate, quae bona sunt tenete. Ob eam causam o Laureati magistri uos quoque sacrae philosophiae indagatores, secreta naturae mysteria diligite, atque inquirere discite: ut tandem peruos quoque Deus immensus pro ineffabili misericordia & bonitate sua, in mirabilibus suis, in natura honoretur & glorificetur. Medicina finis. Tota denique huius medicinae intentio in Deum & proximum, directa est proximus quidem ut in charitate iuuetur; Deus autem, ut in sapientia & potentia sua exaltetur & praedicetur. Quae enim esse possunt post aeternam salutem Dei maiora erga genus humanum beneficia? Prorsus nulla. Sed, proh dolor, paucissimi sunt qui haec curent. Defecit enim aetas haec nostra ferea ab aureo illo seculo, & ita defecit, ut uerae artes, & pulcherrimae scientiae in Chymeras & fera monstra degenerarint: Amisso nucleo nunc de cortice litigamus. Quondam sublimia ingenia atque generosae regiae mentes, studiosissima indagatione rerum excellentissimarum secretioris philosophiae & mysteriorum naturalium occupabantur, quibus toti suo populo & belli & pacis tempore, fuerunt praesidio. Praepostere nostra aetas mortuas rerum umbras, inutiles phantasias mundanasque delitias excolit, quibus altior illa ueterum philosophia plane est deleta. Antiqui maximo desiderio & amore nobiliores illas artes expetebant, harumque gratia multis se fluctibus periculisque obiecerunt, quo illis potiti se, patriamque suam celebriorem redderent. Misera nostri seculi conditio. Nostro autem tempore tam inter reges & principes quam inter subditos & priuatos inter doctos & indoctos non solum huius artis negligentia & contemptus gliscit, uerum etiam odium & ira eorundem in tam praeclarum lumen grassatur: quo fit ut illi qui altiori mente, spagyricas illas artes ueterum in lucem reuocare conantur ignobiles & in obscuro relinquantur omniumque inimicitias experiantur, cum non habeant patronos & Moecenates qui eodem studio delectentur. Hinc ingenia praeclara ( qualia nostrum seculum plurima fert ) deprimuntur, ut scopum propositum non liceat ipsis attingere, dum a patronis destituti uilioribus rebus operam dare, & miseri stolidis & stultis seruire coguntur: qui etiam pecuniis & honoribus & mundanis delitiis renuntiant; quo deperditas artes restaurare queant: de his plura apud Palingenium. Sed nolim te, lector beneuole; his difficultatibus & incommodis terreri. Dura est & aspera ad ueritatis cognitionem uia: Et ut excellentissima quaeque naturae opera, aut supra nos immensum sublata, aut infra nos alte abscondita sunt: Ita ad eorum ipsorum naturae operum indaganda arcana, coelum ipsum fere conscendendum, & terrae quodammodo mouenda fundamenta sunt: eaque quae sub tactum nostrum cadunt, uarie uersanda tractandaque ut propria abditaque uirtus eruatur. Ideo uirtutem posuerunt Dii sudore parandam. Sed has difficultates incommodaque magna consequitur uoluptas atque etiam utilitas. Quid enim iucundius quam ea noscere atque oculis pene cernere manuque tractare, quae procul a sensu & cognitione nostra peccatum posuit? quam in ipsam penitus absconditam naturam descendere? quam partes uniuersi in particulas quasque minutissimas scindere? Ipsaque naturae principia in manu habere? Quid publice priuatimque utilius, quam mortalitati nostre, quantum quidem licet, subuenire? Morbos aliaque corporis incommoda arcere atque depellere? Et languentem proximum atque iacentem restituere? Haec omnia praestat ea philosophiae atque medicinae pars, quam spagyricam uocant: Cuius hic tibi ( amice lector ) tractatus aliquot offero: daturus tibi aliquando plures legendos, si ueritatis iniquum odium tempestiue deposuerint ii, qui claues scientiarum in captiuitate detinentes, ipsi non ingrediuntur, & intrare uolentes, quoad possunt impediunt. Uale lector candide cumquo solo loquimur. At calumniae filii, iusto Dei iudicio suo delectentur malo, ad suorum ipsorum perniciem: Author Ad Lectorem. Cum uitam humanam, quae satis alias fragilis, aerumnosa ac miserabilis conditionis, haud leuiter ac temere transigendam esse constet, Idcirco multorum grauisimorum morborum ueram quandam curam & sanationem partim propria diuturnaque scientia edoctus, partim ex multis probatissimorum philosophorum libris, hinc inde sedulo ac diligenter collegi. Philosophos ac authores quoque antiquiores ( Medicinae uidelicet de quibus hic scribimus intelligi tantum uolumus, ne partes scientiarum forte praeterquam fas est confundi aut perturbari uideantur ) perpetua cum assiduitate perlegendos obseruandosque statuimus: Neotericos autem ac recentiores quosque idoneos, ut qui perspectae fuerint eruditionis ac peritiae, nemo tamen despiciat. Hippocrates in prognosticis inquit: Est quoddam coeleste quod ipsum medicum prouidere liceat, cuius si tanta est prudentia, fit admirabilis nimiumque stupendus. Uniuscuiusque autem uel densioris, uel rarioris substantiae corporis, essentia quinta & uirtus in profundo latitans ( ut dicitur in prouerbio ) tanto difficilius; quanto profundius latitare solet, elici potest. Nec idem quod prius in suo mixto uel crasso cor- pore: Sed multo adhuc celerius multoque mirabilius operatur. Nam essentia quinta, ut lignorum fructuum, florum, radicum, foliorum, seminum, lapidum, metallorum, carnium, & rerum quarumlibet undenam extrahi potest, sine dubio millies maiorem uirtutem & efficaciam habet, quam antea cum adhuc corpori suo inclusa esset, ideoque artificiosa ac solerti quadam decoctione elicienda: magnaque est differentia in praeparatione medicaminum, & decoctione lignorum, ra- ditum, foliorum, seminum, lapidum, metallorum, carnium, aliarumque specierum inter uulgares, pharmacopolas & ueros philosophos, quia pro ut praeparata sunt, aut fuerint, corpus humanum preaseruare & confortare, sublatisque omnibus prauis qualitatibus hominem in pristinam sanitatem restituere possunt. Inde Aristote- les in metaplysicis ait, quicquid ex humana carne deperditum fuerit & corruptum, necesse est, ut aliqua re corruptibili restauretur, ut ex cibis corruptibilibus; uirtute caloris naturalis corrumpuntur corpora & transmutantur in stomacho, hepate, cunctisque membris uirtute potentia nutritiuae & conuertuntur in carnem humanam, ita etiam medicamenta quaeuis praeparata esse debent, ut uirtute caloris naturalis corrumpantur in stomacho, hepate aliisque membris principalibus, & conuertantur in carnem humanam potentia nutritiua, tunc corpora ho- minum, unacum membris uis principalibus ac spiritibus uitalibus, a putrefactione, corruptione ac imbecillitate, uiriumque resolatione tuto praeseruari, confortari, ac in pristinam sanitatem collocari possunt. De Mineralibus Ac Metallis Phlosophicis. Et Primum De Mercurio Philosophorum eius subtili praeparatione ac uirtute uaria. A Mercurio aut Argento uiuo omnis sulphurietas uel omnis sulphuris partes una cum plumbeis ac terreis partibus auferendae sunt, etsi multis hoc philosophis & philosophorum rationes haud probe intelligentibus absurdum esse uideatur. Mercurius purgat ab omnibus metallis solem, omniaque illi praeter solem innatant. Aurum descendit utpote grauius & statim liquescit, sic etiam homines. Mercurius philosophicus a prauis suis qualitatibus purgare, superfluitatemque potenter ad partes expulsionum inclinare & abigere solet, ut infra sequitur. Philosophici aiunt: Mercurius noster haud est uenenosus, sed nimium quodque adimit, & quod deest addit: Usus eius in Epilepsia. praeterea epilepticis, caeliacis, intoxicatis, aut ueneno infectis, pro theriaca illa magna plurimum confert; nam subtilitate sua in puncto temporis omnes corporis uenas penetrare solet: Hydrope. idem excrescentias in carne cohibet. Hydrope aut alia infirmitate corruptos sanat, mundificat sanguinem, apostematibus uariis mirum in modum utilis est. Uulnera antiqua perinde ac recentia cum putrescentibus ulceribus consolidat. Dysentericis omnibusque contagiosis morbis aduersatur: sistit sanguinem & fluxum a cerebri membrana profluentem. Ulcera ad cicatricem perducit, sordesque ac ulcera oculorum expurgat. Cancro. Cancrum & fistulas crancrosas in modica dosi & quatitate portionis expellit. Scabie. Scabiem praeter noxam curat. Potest etiam fieri smegma odoratum contra scabiem cum Mercurio? Potest etiam loco Mercurii amalgamate quodam e sex partibus Mercurii & una parte solis facto uti. Mercurius iste coli & iliorum doloribus resistit, nec solum modo memorata: sed etiam maiora quaedam miracula efficit: pluribusque aliis ac diuersis effectibus medetur, ut quilibet medicus pro sua eruditione perfacile agnoscit, & fatetur, sed robustiori corpori, dentur grana. 10, mediocri autem 8: & debiliori, quod non debilioris est digestionis ad summum. 5. Quartanis medetur: Etiam pestilentiae, nimirum praeseruando curandoque aduersatur. Ergo multa commoda ex Mercurio eueniunt, quod innumeris experimentis constat. Mercurius uulgi aut Argentum uiuum est quadruplex. Primum ex fontibus aquarum colligitur, quod a Plinio lib. 33. cap. 6. item lib. 3. perpetua quaedam aeternaque uomica nuncupatur, omniumque rerum esse uenenum, & hoc est in frequentissimo usu. De incommodo argenti uiui lege Dioscoridem in lib. 5. cap. 60. potus uim perniciosam habet; nam pondere suo intestina & alia membra corrodit. Idem lib. 6. cap. 28. Uulgus medicorum & idiote ut Iudei, monachi, sacrificuli, barbitonsores, dentium euulsores, & annosae mulieres, philosophos nihil aut certe parum intelligentes, audacia quadam insolenti, argento uiuo aut Mercurio uulgi potentiam sanandi periculosos quoslibet affectus tribuere contendunt, quorum errore plurimi deperduntur, potius quam curantur ut palam docetur apud Theophrastum Paracelsum & alios spagyros. Nam cremare argentum uiuum solent in cinerem mixtumque aliis quibusdam speciebus, caeliacis ac lliacis uel dysentericis in potionibus exhibere: idem ad necandos infantium uermes: similiter ad morbum Neapolitanum. Ad externos quidem affectus cum aqua forti praeparatum ac praecipitatum ualere possit, ut ulcera maligna & ueneream praesertim luem. Item ad delendas colli uesicae furunculos etiam citra dolores carnes erodere siccareque solet. Excrementa per aluum subducit; humores prauos per poros expellit. Bernardi G. Penoti A Portu Sanctae Mariae Aquitani de Mercurio. Additio. Mercurius nihil est aliud quam spiritus mundi corporeus in uentre terre factus, qui ad se recipit facultates omnes tam animales quam uegetabiles & minerales. Mercurius recipit in se omnes facultates. Sicuti aliqua cera recipit in se omnium formarum impressionem sic Mercurius omnium rerum naturalium recipit in se proprietates. Si fuerit mundus & praeparatus sicuti debet, tunc maxime perfectissimus & purissimus, purissimi auri & argenti in se recipit impressionem. Sicuti Luna est uniuersale receptaculum omnium, praesertim autem solis: sic & Mercurius omnium rerum naturalium receptaculum est uniuersale uirtutum earum praesertim auri: Ideo per comparationem philosophi Luna terrae dicitur: Sicut aurum sol terrae & sicut Luna est prima ianua in coelo: sic Mercurius Lunae comparatus prima ianua est ad artem. Sicuti quando terra Soli & Lunae interponitur, impedit Lunae quo non suscipiat influentiam luminis solis, & sic tenebrosa manet: similiter terrena impuritas Mercurio occulte inhaerens, impedit quo minus suscipiat perfectionem naturae Solis. Quod si haec terra fuerit amota tunc nihil impedit: quod sicut Luna illuminatur a Sole sic & Mercurius perficitur ab auro. Mercurius perficitur ab auro. Ut autem Mercurius a natura generatus filius naturae & fructus menstruae est. Ut autem generatur a philosopho filius hominis & fructus efficitur uirginis, oportet ut exaltetur, a terra purgetur ab omni terreistate sua, tunc ascendit in aerem totus, qui uertitur in spiritum: Sic adimpletur dictum philosophi: Ascendit de terra in coelum & sic accipit uim superiorum & infeferiorum, & sic naturam terrestrem immundam exuit, & naturam coelestem induit, in qua mundis gaudet, & immunda amplius omnia horret. De his plura in nostro libro de mineralibus Deo concedente, breui agemus. Ad Luem Ueneream Et Alios Morbos Optima praeparatio. Additio. ◉ Argenti uiui ◉ i. dissolue in aqua forti ut fiat praecipitatum, deinde accipe acetum destillatum, in eo autem praecipitatum dissolue bulliendo per quatuor horas, postea effunde quod dissolutum est in uas uitreum & iterum infunde de alio aceto: repete donec acetum dissoluerit totum Mercurium tunc distilla totum acetum in balneo Mariae & in fundo manebit massa instar salis, cui affunde aquam pluuialem quater distillatam & clauso uitro coquatur per dimidium diem: postea sine residere, quod clarum erit effunde & illud per balneum distilla, & habebis massam claram, excicca, & diuidatur massa in duas partes: & super unam affunde de spiritu uini & maneat ad octiduum ad digerendum: pelle per retortam in cineribus, apposito recipiente magno, exibit primo spiritus uini, deinde spiritus Mercurii & in fundo remanebit faex nigrissima; Non aperias iuncturas recipientis nisi per 24. horas, spiritus Mercurii cristalini adhaerent lateribus uasis & non soluuntur nisi per 12. horas; Aperto deinde receptaculo, liquores in balneo lenissimo extrahe, & egredietur spiritus uini, & essentia Mercurii remanebit in fundo uasis in forma olei, cinericii coloris. Liquorem pone in uas uitreum paruum, calore quidem lenissimo: deinde in eodem paulatim solue de altera parte Mercurii reseruata in puluerem trita: pone tantum quantum in ea solui potest ad massam molliusculam. Hoc factum sigilla uas, & coque in cineribus & per gradus decoque donec deueniat in puluerem rubrum. Cuius granum unum, in uino uel alio liquore exhibitum pellit morbum Neapolitanum & alia mirabilia praestat: Exhibetur ter in septimana: caueat ab aere & bibat uinum saccaratum: purgat tantum per secessum, multa alia praestat quae breuitatis causa omitto. De Sulphure Et Utilitate Sulphuris que est uaria. Sulphuris oleum tam internis quam externis uitiis aduersatur, ut sequitur. Habet autem hoc oleum peculiarem uim & facultatem attrahendi. Fissuras ani; fistulas; Apostemata; pruritum; procidentiam; Mariscas: aliaque uitia leui contactu, uel illitu sanat. Item uentriculum, hepar, lienem, matricem, uesicam: Intestina & articulos, ex humorum abundantia, uidelicet, aut putrefactione affecta membra curat, datur autem huius olei pauxillum, cum distillato liquore uel cocto herbae conuenientis, pro cuiusque partis & affectus qualitate: Gallinae penna in oleum intingitur, atque inde mox extrahitur, & quod adhaeret penna in liquore uel decocto diluitur & datur bibendum aegroto in dolore uentriculi & coli ex flatu cum aqua Chamomelinae. Item in orexi quae redundantia phlegmatis existit, cum aqua absynthii: contra uermes cum aqua graminis uel absynthii. In hepatis frigiditate & hydrope cum aqua frigida: In dolore matricis cum uino decoctionis Bethonicae & Matricariae: In urinae suppressione cum uino allii decocti. Item ad phthiriasin intincto laneo quodam panno. Aurium dolorem ac tinnitum; exulcerationem, uermes, aliaque uitia, contusasque aures: arthriticos morbos adiuuat, Bubones madefacto quodam panno laneo superposito, calefaciendi uim non excellentem habet, ratione mixtionis & compositionis conglutinat consolidat ulcera, uulneraque mirifice ac carnem citissime generat, ac contactu & illitu Cancrum, canitiem, capitis ulcera cerebrique affectus. Colicam; cutis foeditates, cum omnibus affectibus contusa membra sanat: Cranium fractum extrahit, extenuat emollitque dura illitu sanat dolores & dissocationem membrorum. Serpigines omnisque generis scabiom Spasmum curat, siccandi uim habet tumores tubercula superposito laneo quodam panno madefacto, tibiarum ulcera, uulnera quaelibet maxime caua & profunda. Uomicas, uarices, uaros, ulcera tam recentia quam antiqua & putrida: denique ustionem quamlibet ex quacunque causa prouenientem. In ulceribus & pustulis oris penna aut gossipium madens, loco ulcerato admouetur, leuiter & ita contactu olei aliquoties repetito sanatur malum; dentes dealbat leuiter attingendo. Si dentes doleant omnes, decoctum menthae calidum cui immixta sit olei guttula una uel altera, uel tres, ore continendum est. Uerrucas extrahit: Splenis uitia cum aqua tamarisci, uel capilli ueneris curat contra tumorem sub lingua infantium: Item contra coli compassionem ac tormina intestinorum cum aqua ruthae uel simili duae guttae in aestate, in hyeme cum aqua uitae aut uino muscatellino dantur: itemque morbum Gallicum: ualet ad resolutionem membrorum: strumas illitu delet: Epilepticis in decocto Bethonicae & Peoniae propinatur: tussientibus cum semine urticae & hysopo cocto in uino. Fissuras labiorum aliarumque partium, frigidos morbos quorum causa frigida uel putrefacti sunt humores, aut in quibus est flatuum copia. Faciei rubeas pustulas aliasque infectiones: contra Gallicam scabiem in morbo Gallico cum aqua fumi terrae & florum Genistae datur. Item haemorrhoidas caecas earumque dolorem persanat. Humidos quosque morbos: Hydrargyrum mox e balneo illitum, e corpore trahit. Iliacam passionem illitu sanat. Item impetigines, incurabiles quosque morbos, lentigines, lichenas, morpheam, morbillos, manuum fissuras & scabiem, mamillarum duritiem, tumorem, exulcerationem, cancrum & morsus animalium uenenatorum, madefacto, impositoque laneo quodam panno maturat, mundificat, emollitque nodositates, neruorum duritiem & quamuis laesionem ossa fracta, callosa madefacto impositoque panno laneo quodam maturat mundificat, paralysim, panaritium, febres putridas, quotidianam, tertianam, quartanam curat. In febricantem quotidiana cum uino decocti rorismarini uel menthae paulo ante paroxysmum, in tertiana cum decocto centaurei in uino, in quartana autem, cum aqua Buglossae. Item pestem ac febrim pestilentialem cum aqua pinpinellae uel sale eius, idem cum uino decocti Raphani cui admixtum sit parum theriacae aut Mithridatii, Podagram frigidam superposito panno quodam laneo madefacto: item cum Chamepytide pediculos pellit pus generat, rumpit apostemata ad maturitatem producta, refrigeratos pedes fouet, In summa oleum sulphuris adeo efficax est, ut neque uiuum corpus neque mortuum ad putredinem transire sinat, sed adeo integra tueatur, ut nulla neque coelestis impressio uel ab elementis profecta corruptio, uel ab ipso iam ortu inducta obesse ei possit. Additio. ◉ florum Sulphuris ter sublimatorum q. u. pone in uitrum & super infunde de spiritu Terebinthinae quantum sufficit pro solutione florum Sulphur: pone ad lentissimum calorem & post hoc uidebis Sulphur & spiritum Terebinthinae quasi sanguinem tunc de optimo spiritu uini superfunde ad eminentiam iii. digitorum & sic relinque donec spiritus uini tingatur quem effunde appone alium spiritum uini fac ut prius donec amplius non tingatur & in balneordistilla ut a rubedine Sulphuris separetur, amoue uitrum; appone aliud recipiens, ignem fortifica & tunc exibit essentia Sulphuris rubicunda sanguinis instar: Medicina nobilis absque ullo faetore uti solent uulgares Chymici praeparare. Spiritum Terebinthinae sic facito: ◉ Terebinthinae q. u. in uase terreo uel cupreo aquam claram superfunde pro sufficientia pone ad distillandum & exibit primo aqua cum Terebinthinae spiritu albo separa ut artis est, tertia pars uasis debetesse uacua. Multa operatur iste spiritus, sed propter impostorum fraudes taceo. De Sulphure Uitriolato. Sulphur uitriolatum cognosces, ubi morbus per anodyna curari debet, tunc absque omni periculo id efficit. Idem Sulphur per se est fixum, habetque per se dulcedinem & gallinae illo deuorato ad tempus dormitant quidem absque damno, post autem resuscitantur, sedat hoc Sulphur omnes passiones absque periculo, constringit omnes dolores, omnem colicam passionem omniaque praeseruatiua praecedere debet haec medicina. Additio. ◉ uitrioli dissolue, in aqua fac ebulire cui impone laminas ferri & cum puluere rubeo oneratas deprehenderis; hunc erode hoc tantisper facies donec totum Sulphur extraxeris, quod cum optimo spiritu uini circulabis quod nigrum est relinque, est ualde rubrum, serua: operatur potentissime intra & extra. De Sale Ac Uiribus Salis. Sal fortissimum quoddam remedium iuxtaque prouerbium illud omnium condimentorum prestantissimum condimentum est, nam communis uis est omnis salis calefacere, siccare extenuare, dissoluere, discutere, abstergere, adstringere & superfluos quosque humores consumere. Aptior autem ad salituram est siccior, ideoque etiam uis eius est, uenenatorum humorum fastidium auertere, nauseam prohibere cibisque omnibus auiditatem incitare excitareque, perniciem absumere. Idem muricatae oliuae, limones, flores & fructus capparum; Item uuae, mala, pyra, ficus, rapae, praestant. Praeterea salis uis est carnes tam piscium quam reliquorum animantium, quibus uescimur, ne forte corrumpantur, etiam in uentriculo aut ibidem cogatur caseus, a putredine tueri commodissime ac defendere, uerum etiam uina quaelibet a muco & acetositate custodire, illaque citius clarificare nec non eorundem asperitatem, quo minorem inebriandi uim habeant. Item pelles emollitas lotione laxiores & capaciores facere acrimoniaque sua coriorum crassitudinem emendare ac meliorare, saporem fortisicare, melioremque conficere. Item steriles palustres, atque uliginosos agros fructificare: Item affusas radices uitium lacrymosarum emendare, ornare oleam in littore marino, Raphano, Bethe, Ruthe, Cumino peculiariter mederi, sic ut multo suauiores multoque fertiliores Plinio teste fiant. In pecudibus armentis, iumentisque & pascuis redeuntibus lambendoque saporem sentientibus fastidium corrigere, pastusque ac potus auiditatem maxime prouocare; sic ut lac multo largius, illudque multo gratiorem caseum praebeat. Item impregnare pecora commodissime nimiamque pinguedinem, illis nociuam adimere, Plutarcho teste. Quibus coitum ante & post lambentibus consilio Aristotelis mouere, uarios in pecudibus armentis iumentisque morbos sanare. Item limosam aquam iniectione quadam repurgare, uelut Eliseus uerbo Dei fecit, lib. Reg. 4. cap. 2. Bestiarum morsibus resistere, eiusdem triti in linteolo quodam, & intincti aceto, ita ut uinculis loca constringantur, Crocodylorum morsibus aduersari. Eiusdem poti cum melle & aceto scolopendre morsibus contrariari. Eiusdem illiti cum aceto crabronum aut Uesparum, Scorpionum ex aceto uel olei lini iiii. parte serpentiumque morsus cum origano pice aut cera, aut melle curare, eiusdem debiti cum aceto mulso fungis & hausto opio resistere. Eiusdem salis uis est iniectione quadam pestiferam carbonum malitiam partim demere; eiusdem illiti impositique salis uis est, cum aceto, uel hysopo, igni lacro, ulceribusque serpentibus resistere, eiusdem impositi salis uis est, cum oleo aut commanducati pustulas igni ambustorum erumpentes impedire. Eiusdem admisti aliis parem facultatem habentibus medicamentis pruritum sedare. Item lepras & furunculos & lichenas & psoras cum passa uua exempto cius ligno ac seuo bubulo ac fermento uel pane ipso emendare. Item carcinomata imponendo cum uua taminia: Item triti eiusdem salis cum farina hordei, superimponendo linteolo uino madefacto, phagedaenas ulcerum sanare. Eiusdem salis uis est cum fuligine nostrarium puerorum uerrucas frictione arcere. Eiusdem salis uis est intingendo linteolum excrescentia ulcera, uel putrescentia multorum curare. Item imponendo cum tela araneatum uulgo leuioribus uulneribus mederi. Item imponendo cum melle & farina Iuxationi: Item Smegmati addendo cutem extendere leuareque: sic Galenus recens nati infantuli corpus modico sale inspersit, quo cutis eius densior solidiorque reddita iniuriis externis minime obiecta esset. Eiusdem salis uis est miscendo medicaminibus faciei cutis nitorem facere, sed ad sugillationes faciei prodesse etiam. Furunculos cum uua passa aut suillo adipe, uel etiam melle discutere. Eiusdem salis uis est medicamentis additi iuxta ueterum opinionem, temulentos cum oleo perunctos ab ebrietate praeseruare. Item excrescentias in oculis reprimere. Pterygia consumere, caeteras carnis exuberationes tollere, ideoque collyriis emplastrisque additio eius perutilis. Exictu uero suffusis cruore oculis, sugillatisque una cum myrha pari pondere ac melle aut cum hysopo ex aqua calida uis eius fomentando comprobatur. Eiusdem salis uis est triti in coticulis una cum lacte, suffusionibus oculorum contrariari. Item cum aceto impositi salis uis est aurium dolores mitigare. Item manantibus oris ulceribus in concerpto linteolo illiti. Item gingiuis ab humore uexatis infricando prodesse. Eiusdem salis uis est fricti, nempe comminutique scabriciem linguae curare. Eiusdem salis uis est, contenti nimirum quotidie mane ieiuno stomacho sub lingua donec liquescat, dentes a putredine ac corrosione praeseruare, dentibus infricando humiditates internas absumere, eorumque dolores cum fomento aceto ac linimento quodam resinae mitigare, dentium stuporem tollere. Eiusdem salis madefacti cum aqua feruenti uis est ceruicem contractosque neruos in saccis fouere, secundum Galenum. Item linimento quodam facto ex aceto mulso ac oleo anginam leuare. Item tonsillis uuaeque cum melle tosti salis uis est prodesse. Item lingendo ueterem tussim discutere, praesertim salis Gemmae uis est. Item communis salis uis est in uino mixti, etiam aluum emollire. Insuper potioni uini lumbricos ac tineas pellere nec non aliarum rerum admistione humores crassos lentosque uitream pituitam melancholiamque purgare. Eiusdem poti salis & sacci impositi candentis uis est, colum & tormina leuare. Item cum milio hypochondriorum dolores a crassis uiscosisque humoribus. ortos fomentatione quadam sicca lenire, Hippocrate Galenoque assertoribus. Item cum milio adhibiti in ualuulo, ustulatos fouere, ut Aretius sentit. Item cum infrictione acetiac olei morbo regio laborantibus, sudorem mouere ad ignem pruritusque sensibiles curare. Item cum oleo unctos hydropicos sanare; Item triti salis uis in aqua uel oleo ad uiscositatem usque in sole, aut iuxta ignem fricatis, Leucophlegmatiam seu anasarcam patientibus prodesse; Item humida quadam fomentatione dolores renum mitigare. Item cum origano ac fermento ( nec non butyro ut Auicennae placet ) testium tumores maturare. Item poti & saccis impositi condentis salis uis est, coxarum dolores mitigare, & cum tritione farinae mellis ac olei podagricos leuare: Cum tritione autem olei tenuissima, fricationeque matutina remissis doloribus podagricis, ab istiusmodi affectionibus praeseruare. Item clauos pedum ac perniones tollere. Item linimento quodam olei fatigatos adiuuare. Item febrium aestus ac feruores perunctos emendare Plinius inquit. Item salis in aqua dissoluti, quotidieque sumpti uis, a pestilentia praeseruare, ut regni mellis incolae faciunt. Salis autem uis est, non modo animalium carnes & uegetabilia longius seruare; uerum etiam uenas metallorum adiectione quadam experiri & excoquere, facile enim liquescit, ideo in liquando facultatem quandam peculiarem habet. Olelsalis Communis Uires. Unica quaedam gutta, in quo solutum est aurum, uel a quo aurum potabile factum est, omnes aegritudines quae cogitari modo possunt, etiam morti proximas aut uicinas deuincit. Olei huius ac uitrioli per aquam roris facti gutta una cum aqua uitae, existentem iam in agone mortis, etiam cum aqua uitae sustentauit ac resurgere fecit. Quaecunqe praeterea cum hoc oleo liniuntur & natura putrida sunt, ut contingit in uulneribus aliisue doloribus erodit, ac in una hora consumit. E contra omne sal putridum fouet ne consumatur, & acre est; Sal sitius excitat, eius uero oleum compescit. Deinde sal excitat sitim: oleum uero pellit, cuius rei testes sunt hydropici aliquot, qui sumpto eo nouem saepe decem diebus siti caruerunt. Quod ad saporem denique attinet non ita acidum est oleum, atque sal, sed dulcedinem mellis aut succi pomorum syluestrium plurimum refert: foris uel extrinsecus, oleum salis cum oleo Terebinthinae cerae, camomaelinae, uerbasci & similibus commixtum dolores podagricos egregie sedat, tophos discutit, men- bra conuulsa si eo perfricentur restituit abcessibus medetur: Doloribus podagricis. Membris conuulsis. Ramicis. ramices curat: per os guttatim datur, sicut etiam illud precipue quod purpurei citriniue coloris, per aquam roridam ad soluendum aurum morbosque infinitos curandos prebetur. Infinitis morbis me detur. Trium guttarum instar ex aqua uitae singulis septimanis assumptum hominem renouat & aquam inter cutem consumit: Morbum comitialem discutit, febres abigit: Arquatum sanat. Idem ad ulcera quae cacoethae uocantur & phagedenas genitalium, nomas & purulentas aures efficax est: oculorum hebetudines, cicatrices, albuginesque tollit. De Brodio Salis Communis. Brodium salis ualet contra dysenteriam, detur in enemate. Item contra herpetes & serpigines ulcerum, tumores mammarum, ischiam, secundinam. Quando lac in mammis coagulatur fomentando reducit, custoditque lac, ne in mammis coaguletur madefactis linteaminibus calide superpositis: qui uermes habet in aluo bibat salis brodium, qui ex ictibus cruoris suffusionem habet, spongia in brodio salis humectata, per diem aliquoties & calide uel tepide imposita fomentatione curatur: Congelatum: Idem fomentum promouet ad sanitatem quodlibet. Bibitum & gargarisatum expellit sanguisugas, si quis fortuito hausisset, sed distinctis partibus & temporibus lente bibendum est. Item pulices in cameris & conclauibus existentes sparsum mortificat. Item fomentatum monoculum elabentem intus seruat ne amplius clabatur: a uermibus ac tineis conseruat actuetur. Additio. Quid est ( obsecro ) in hoc subiecto, quod non sit admiratione dignum? Salis praeparati coniunctionem cum suo agente incombustibili, quod non desistit ab actione nisi in meliorem formam redactum: Qui habet aures audiat. Item salem fusilem per se penetrantem totumque eius corpus in Leonem uiridem oleumque permanens conuersum: Leo uiridis. Eiusdem spiritum omnia corpora soluentemque: pluraque alia circa idem subiectum alio loco referam. Hoc unum addam ◉ corticem maris & non alterius: depuretur: & in uitrum cum nostro aceto ponatur per 15. Hoc est totum salus corpus in oleum reducere. dies in uentre praeliantis sepeliatur: destilla oleum, repete tamdiu donec Leo uiridis fiat. Isto arcano podagram radicitus tolles: intus & extra tuto adhibetur. B. A Portu. De Brodio Salis Ex Oliuis. Cuicunque gingiua in ore est resoluta brodium salsuginis, in qua oliuae seruantur, saepe in ore contentum, saucias gingiuas, collutas rursum constringit. Item porrigines saepius ablutas depellit, & impetigines, lichenas, ambusta, ignem sacrum extinguit. Contra uermes aurium ficus cum brodio salis decocti ac tusi in modum emplastri superpositi ualent. Contra pustulas ◉ salis brodium acetum uini misce & gargarisa, postea elue os cum isto uino, deinde cum melle aut hydromelle, postremo cum aqua: pro congelatis ac plantis laua cum brodio salis, postea coque lentes cum brodio salis, misce inuicem cum gruma panis uel micis, ex oleo rosarum quantum sufficit ut fiat emplastrum imponendum. Qui crudum coriandrum comedit, ouum recens in phiala agitatum bene cum brodio salis, calide bibat, hoc uenenum aufert: Item minuit dolores a superfluo lacte hoc pacto decoquantur lentes in brodio salis optime. Cum quo brodio fomenta mammas, postea tunde ac contere lentes, & impone bis in die emplastri modo. Item pustulas sanat brodium salis ex oliuis, ablataque gangraena & colluto ore saepius, cum codem brodio putredinem oris curat. Eluto ore ac tumida gingiua excrescentias carnis absumit. De Oxalma Uel Muria Acida. Oxalma uel muria acida fit. ◉. sal, aquam, acetum, siue brodium salis, ac acetum ana. misce & ualet contra uiperarum, aranearum, serpentum, canum morsus, herpetas, & exedentia uulnera, cum oxalma uel muria acida abluta, ac fomentata: Idem uulnera cruore manantia obstruit, exempto ramice, calculo uesicae, illico infunde oxalma, exeunte monoculo utere oxalma. Item contra uulnera putrescentia: item hirudines per imprudentiam haustas & collo defixas oxalma gargarisando mortificat: item porrigines & ulcera capitis abluta curat. Item lichenas, omnesque malas, & fluentes scabies curat. De Sale Armoniaco. Salis armoniaci brodium haustum dysenteriam ac tormina a frigida natura sanat fomentandoque purgat, laxat bibitum, cum clysteribus constipat: saepius haustum, hydropicis & qui frigida pituita sunt onusti, non pituitam modo & aquam purgat, sed etiam consumit: Eiusdem aqua bibita & gargarizata sanguisugas, uermesque omniuarios, e collo & ore educit mortificatos. Eadem gargarizando uuulam eleuat, tumidamque eandem attenuat. Eadem mortificat impetigines, panaritium lotione ac attritione curat: ulcera & putredinem oris gargarizando: renum ac uesicae calculum bibendo, paralysin ex frigore, Erisypelas, podagram, spasmum, confortat omnia membra, neruos unde podagra uenit: Matricem mundificat & dolores ex frigiditate sedat, tumida etiam pudenda ex frigiditate & humiditate, totiusque corporis ac pedum, item capitis dolorem lenit. Additio. Sublima sal armoniacum cum sale communi semel, & bis per se: Salis armo niaci sublimatio. post illud armoniacum ita sublimatum si proiiciatur supra metallum non fusile; instar cerae facit illud fluere, materiam quam cum eo sublimatam. B. A Portu. De Nitro Et Uiribus Eius. Puluis nitri debite praeparatus cunctis hominibus ualde utilis, in adultis quidem drachma unica cum tantundem sacchari in uino, aut absque saccharo cum mulsa in cereuisia, in succo, uel aqua petroselini aut fragorum cum decoctione predictarum herbarum, prout haberi potest, etiam aliis quibusdam herbis idoncis pro complexione ac uoluntate hominis mane per 10. uel 12. dies continuo, minoribus autem ac debilioribus drachmam semis absque dolore, in paruulis infantibus duorum trium ac quatuor annorum, sine omni timore decima sexta pars hoc est quarta pars drachmae, calculum ex renibus omnemque prauam materiam ac humorem internum ex uiscosis cibis collectum, unde arena plerunque generatur & crescit, foras expellit. Quod ita dignosci potest: mingentis urina per pannum quendam lineum coletur arena & calculus super lineum illum pannum iacere uidebuntur. Qui dysuriam per aliquot dies passi sunt hoc ipso puluere quater in die mane incipiendo, postea singulis tribus horis iterum uti debent si canaliculus alicui praeclusus uel obstructus esset, tunc facta quadam parua cerea candela butyro inuncta in canaliculum figatur, si modo ualidus aeger fuerit ut ferre possit eo melius erit, nec a cibo abstineat aut balneis quae corpus debilitant, opus habet qui utitur hoc puluere: Quid obseruandum in Nitri sumptione. nam idem efficit hic puluis, obseruandum tamen est quomodo in qua libet complexione aut natuta usurpetur. Qui frigidum habet uentriculum in calido aut tepido uino cum aliis rebus idoneis, quicunque autem calidum uinum nauseat, calidum uentriculum ac naturam habens, tunc uti dictum est in fontana aqua, syrupo rosarum, Iulepo mista, uel tantum fontana aqua, saccharo aut aliis destillatis succis, decoctisque ut petroselini, prout cuique libet, sumat. Porro languore arenae oneratus, haud quousque infestetur doloribus expectare, sed hoc puluere singulis 14. diebus semel in cibis successiue uti debet purgat enim renes nec arenam crescere sinit. Hic puluis in calido ac sicco loco non in humido seruandus est, ut in suo ualore permaneat. Quicunque tempore pestis magno ardore interno infestatur aut feruida quadam febri, hunc puluerem una cum saccharo bonaque fontana aqua uel cum saccharo rosato, Syrupo, Iulepo, ac lactuca aliisue distillatis aquis similibus ut petroselini, uel succo eius commistum, bibere debet mane ac uesperi noctuue: tunc melius habet, extinguit omnem internum calorem: sin autem feruidus quidem tumor, ut carbunculus, Apostema, ignis sacer & erysipelas in pede cum doloribus adesset, tunc coctus iste puluis cum aceto, ac succo semperuiue tepide madefacto panniculo quodam tumori imponatur, reiterando post siccationem aliquoties. Qui tempore pestis uel alias calore infestatur nimio, is madefactum quoddam linteamen, in dicto puluere mixtoque cum aceto & succo tepido semper uiue super pulsus, ac utrumque latus cordis, colli ac pedum etiam pulsibus imponat, ita sistit etiam feruidos quosdam tumores. Hoc optimum extinguendi fundamentum est qui colica passione aut torminibus uexantur, ubi etiam arena, & calculus praecipue adsunt, & dominantur: illi sumant huius pulueris, & cumini bene triti ana drachmam unam, ac tres uncias adipis in sextario cereuisiae, calefactaque ad ignem tepide mane una uice ebibant, post quiescant, 3. aut 4. horas noctuque ac postridie faciant similiter per aliquot dies continuando quousque melius nec amplius opus habeant: sin autem nullam primo die possint habere sedem tunc suppositorio quodam de sapone utantur. Infantes etiam aetate prouecti uerminantes hunc puluerem cum semuncia, uncia, uel sescuncia succi uel aquae absynthii pro aetatis ratione ysurpare debent. Foeminae menstruosae istum puluerem cum 6. 7. uel 8. semuncis aquae uel succi arthemisiae mane ac uesperi per aliquot dies continuos usurpantes curantur. Oleum salis nitri per os sumptum alcolam extrahit & gangraenam & putridam carnem gargarizando: purgatque stomachum & uesicam. Aqua salis nitri colicam passionem tormina sistit: stomachum frigidum confortat; Item scabiem, ulcera putrida mala, lichena, odontalgiam putredinem oris gargarizando, Item serpentum ac uiperarum morsus curat. De his plura in sequenti libro. Salis Nitri Praeparatio Contra Pleuresim. ◉. Salis nitri ◉ u. Tartari crudi ◉ i. distillentur per sextum alembicum dosis eius est ◉ i. usque ad ◉ i ◉. in aqua fontana bona, uel optimo uino propinari debet, mane, sub meridiem, uesperi & sub mediam noctem, saepius enim administrandum est, ut purgetur urina. Additio ◉. Huius ◉ ii. aquae Regis ◉ u. Alcool uini exiccati ◉ u. fiat mixtura, dosis est a, ◉ u. ad ◉ i. Ad ulcera cauernosa eiusdem praeparatio. ◉. Nitri aluminis ◉ u. aqua fontis ◉ ii. distillentur in aquam. Additio ◉. aquae plantaginis chelidoniae foliorum quercus an. ◉ u. ad pleuritidem datur in uino calido ◉ i. Salis Peregrinorum Compositio, Quae Stomachum confortat, digestionem iunat & a putredine praeseruat. ◉. Salis nitri, salis fusi, salis gemmae an. ◉ i. Galangae maceris cubebarum ana ◉ i. fiat puluis, dosis est, granorum iiii. Ne quis in mari euomet. mane ieiuno stomacho. Quicunque hoc sale nauigans in mare fuerit usus, non euomet. Salis Peregrinorum Praeparatio. Istius salis ◉ iii. Alcool uini exiccat. ◉ u. extrahatur sal Alcali, huius accipe ◉ ii. liquoris granorum iuniperi cist. i. reduc in compositum, dosis est granum unum, in optimo uino, nihil praeterea debet addi, alioquin salis uirtutem amittit. Haec est eius praeparatio in additione, quam Hermes in maximo praecio habuit ad uitae longae conseruationem. De Sale Uitrioli Ac Uiribus Eius. Stomamachus uitrioli oleo & laethales morbi eo sanatur. Sal uitrioli si rite ac bene praeparatum sit optimum medicamentum est, ad purgandum omnes qui durum & grauem, aut dolentem stomachum habent, & ad curandos chronicos ac laethales morbos, ex abundantia cibi ac potus orientes, ut militibus plaerunque accidit, & aliis qui ex inordinata ratione uitae, unde etiam dysenteria febres ac anginae ueniunt, mori quoque tandem coguntur. Utere autem hoc sale bene praeparato. 6. Comez est dimidia gutta. Comez hoc est, ad guttam semis una uice, & si non operatur, tunc utere secunda uice. 6. Comez. si nondum operatur, tunc utere tertio, tunc satis est. Debilioribus autem ac fortioribus in uino adusto: Uirtus specifica olei uitrioli est in eius acetositate. est in acetositate sua natura specifica, de qua moriuntur uermes: tantum in natura efficit, quantum alia purgatio facere solet, neque helleborus, coloquintis, lathyris neque esula: In morbis acutis & periculosis. habet enim in se acetositatem quandam ac salsedinem cum facultate laxandi, aut duplici laxatione mundificandi, nec meliorem quaeras uel optes in morbis acutis, & periculosis. Idem in caduco & Uerminatione in chirurgia ualet: lege Paracelsum hac de re. Oleum eius ad uarios morbos ualet, qui existimantur incurabiles. Contra uermes ex nutrimento ortos. Ualet contra uermes ex nutrimento secundum Paracelsum. ◉ i. agarici, liquo¬ ris centaurei, calamenti an. x. grana, olei de myrrha, quantum sufficit, ut fiat ueluti pasta, fiant trochisci, infanti dantur u. grana, uiro autem ferme x. Item contra uermes ex spermate. ◉. uitrioli cuperosi ◉ x. salis gemmae ◉ u. reduc in alembicum repetitione debita huius olei. ◉. ◉ u. haematicis. ◉ i. magnetis grana uii. fiat mixtura, dosis est, a granis iiii. usque ad septem. Idem uermes ex stomacho statim educit, si sunt in intestinis: non statim abeunt, si in matrice sunt, fac pessarium cum melle & sale, dimitte intus, tam diu quo usque uermes excant. Oleum uitrioli cor laetificat cum uino bono. Lepram tollit cum aqua fumariae, purgat apostemata, eaque tollit cum Nenupharis aqua. Cancrum curat cum Endiuia. Confortat memoriam cum feniculo, uel Acoro, somnum dat cum lactuca, uel papauere. Paralysim curat cum hyssopo, spasmum cum saluia, tremorem membrorum cum basilicone, omnes dolores corporis cum trifolio. Uisum acuit cum foeniculo. Narium sanguinem sistit cum rosis. Tussim pellit cum capillo ueneris, tremorem cordis cum basilicone: ad omnem appetitum ualet cum corticibus citri, stomachi dolorem & correctionem corporis ualet cum scabiosa ad morsum uenenosorum animalium cum aqua absynthii. Haemorrhoides arcet cum tapso barbato ad omnem passionem inferiorem ualet cum mille folio, Icteritiam sanat cum sero caprino & pentaphyllo seu quinque solio; Ad splenem facit cum tamarisco; Ad uermes puerorum cum Iulepo rosarum; contra hydropisim cum Iua arthetica, fistulas sanat cum roremarino, ita fac ad caeteros morbos, ut ad apoplexiam, epilepsiam, febres ardentes ac pestilentes sitimque intolerabilem, uerum stomacho aestuante prius stomachum a bile cuacuata liberabis; sic contra morbos uterinos aliosque innumeros ex humore quodam idoneo applicabis. Guttatim hoc oleum in potione sumendo & medicamentis etiam purgantibus & corroborantibus alternis uicibus uel illorum actionem uel operationem promouendi uel saporem tegendi gratia, recte ad ministretur, si bene paratum fuerit, dulce reddetur, aquam intercutem discutit, morbis uterinis aduersatur, Arquatum, comitialem, morbum gallicum, omniaque hinc orta uitia mirabiliter sanat, humores per aluum educit, superfluos per sudores expellit, conuulsioni ex aqua uitae sumptum, morbo attonito, aliisque cerebri affectibus succurrit, uesicae ulceratae opitulatur, cerebri affectibus succurrit, ulcera maligna cancrum, fistulas, herpetes, phagedenas, serpigines, impertigines omniaque uitia cutis mirabiliter curat ut apud Paracelsum inuenies. Item podagrae, caduco, pustulis hydropisi, syncopi, suffocationi & praecipitationi matricis, analepsiae, catalepsiae conuenit, stomacho tamen, ut supra dictum est, a bile bene prius euacuata, liberato, oleum uitrioli praeterea capitis quosuis dolores sanat cum aqua sambuci, buglossae aut melisse, trium guttarum pondere sumpto linteolo in eodem madefacto ac fronti imposito. Item contra uertiginem ualet si modo continuetur, melancholicis prodest cum aqua buglossae aut borraginis, matricem frigidam calefacit ascensumque eius a materia frigida curat, menstrua promouet superfluaque sistit. Regula. Qui hebdomadis iiii. continuis in iusculo carnis utitur, praeseruat eum ab omnibus aegritudinibus. Oleum hoc resoluit aurum, hoc resolutum curat lepram; qui prauis humoribus afficitur bibat iiii. uel u. guttas cum aqua uitae, expellit eos, item aperit opilationes renum ac neruorum: phlegmaticis dabis iii. aut iiii. guttas in uino mane ac uesperi duabus horis ante cibum; In peste uenenum depellit a corde, aliquot dies bibitum confert hepati cum ueneno educit, post suscipit curam; podagricis fluxibus a frigiditate ortis aduersatur; aqua communi mixta illitum: in calido iure sumptum stomachi appetitum reducit; contra dysenteriam. ◉ ◉ iii. aquae, madefac linteolum, super impone iuuat. Trium guttarum pondus aut iiii. cum aqua pimpinellae singulis diebus ieiuno stomacho datum ab omnibus aegritudinibus, dum uiuit praeseruat, naturalem calorem conseruans, roborans animum, & cor exhilarans omniaque membra; apostemata in corpore curat duarum uel trium guttarum pondere si capiatur in aqua liliorum alborum aliquoties, corpore tamen antea purgato. Qui hoc oleo salis & solis cum aqua uitae utitur immunis erit a caduco dum uiuit: hoc est oleum salis in aqua uitae sumptum in agone conseruat aegrotum adhuc aliquot dies, si contacti siue conuulsi manibus ac pedibus ex eodem inungantur, attamen fouendo prius, ex sequentibus ut potu iuniperi, saluiae, foliis quercus, absynthii in aqua coctis; oleo uitrioli ac salis ana melius habent, laethargum cum aqua ruthae agrestis pellit, purgat corpus cum aqua uite, uomitum restringit cum aqua aut Syrupo cydoniorum, si aeger fuerit humidi temperamenti, detur cum aqua plantaginis uel bursae pastoris una cum pauco: diarrhodori, contra nodositatem bibe cum uino maluatico, saepe tamen intenbalneandum & superposita petia hydropem sanat cum aqua luae continuando, membris resolutis prodest, si infricetur cum felle bouis: calculos pellit, & obstructiones aperit, cum aqua raphani & tribuli marini: modicum eius cum tantilla quantitate rosarum potum sermonem amissum restituit. Dolenti stomacho cum bono uino aut maluatico aut, aqua absynthii conuenit: sed tribus aut quatuor horis nihil edatur, nihilque ante somnum bibatur: difficultati etiam urinae, febribus in peste cum aqua acetosae adiunctis ◉ u. de speciebus diamargariti frigidi, frigidum quendam morbum sentienti da in uino bono aut aqua ardenti 5. uel 6. guttas ieiune summo diluculo & post 4. horas cibum capiat, contra febrim continuandum cum ◉ u. aqua rosarum diluculo modicum eiusdem cum maluatico pet 5. uel 8. dies continuatos ab obstructionibus liberat, malam scabiem curat si bibatur cum aqua fumariae: & mirabolanis conditis: renouat hominem cum aqua Endiuiae: qui catarrho laborat is pennam circum linitam in oleum mergat cum qua uuulam tangat, continuo tamen extrahendo inclinato capite patientis: multum aquae a capite effluet ultimoque parum sanguinis, quod sanitatis est signum. Oleum Uitrioli Praestantissimum. Additio. Rubifica uitriolum eumque ebulire fac in uino albo ad siccitatem usque: postea tere & pone in retortam & lento igni distilla primo exibit aqua clara. Deinde aliud recipiens pone clausis bene iuncturis, da ignem fortissimum quousque nil amplius distillet. Distillabitur oleum rubrum ut sanguis & tamdiu cum suo phlegmate distillandum est donec fiant una. Tunc accipe tantundem de optimo spiritu uini, simul, misce, sine digeri; & in pellicano circulari, & cum dederit signum, satis est. Huius circulati accipe ◉ i. cuius odor erit fragrantissimus cui adde camphorae ◉ ß. unicornu ◉ i ß. spodii ◉ ii. Rasurae cranii hominis, omnium santalorum an. ◉ i. succi coralli ◉ ii. uisci quer cini granorum & radicum peoniae an. ◉. Mosci & ambrae an. ◉ i. sine digeri obturato uase. De quo liquore da ad omnem aegritudinem praesertim ad epilepsiam, apoplexiam cum rebus appropriatis. Ad colicam, febrim continuam & alias desperatas aegritudines ◉. opii ◉ ii. cinamo ◉ ß. seminis papaueris utriusque an. ◉ ß. Mandragorae ◉ ß. Masticis ◉ ii. puluerisentur omnia cum ambra & mosco an. ◉ i. impastentur cum suc co cydoniorum & quando panis extractus est e furno imponatur, & cum sicca fuerint ◉. huius pasta ◉ ß puluerisa & pone ad ◉ ii. Magisterii uitrioli, claude uas, da turissime ad omnes aegritudines corpore expurgato. Summum arcanum est in omnibus cerebri morbis ut opilepsia, apoplexia, uertigine & similibus; stomachum languidum & ignauum corroborat; febrium sitim super omnia extinguit, in morbis cerebri propinare soleo plerunque in conserua aliqua appropriata Betonicae uel rosarum, sumatur ieiuno stomacho. In febribus sic paro. ◉. aquae rosarum ◉ i. acetosae ◉ ß. sacchari purissimi q. u. olei uitrioli ad gratam acetositatem, bibat aeger quantum uoluerit. Ad Stomachum Ubi Aquam Suspectam habes. Additio. ◉ Melissae Mant. ii. coquatur in ◉ ui. aquae fontanae donec tinxerit colore aureo, deinde adde florum rosarum rubrarum pugillos ii. florum roris marini pugil. i. cinamomi manibus fracti non contusi ◉ ß. saccari ◉ iiii. uel. q. uis saccaro dissoluto auferatur ab igne decoctum cooperiatur, & ubi refrixerit cola per manicam ter uel quater, postremo adde olei uitrioli qui. satis ad gratam acetositatem, ultimo post debitam residentiam transeat per filtrum & potum habebis saluberrimum. Aqua Mirabilis Ad Morbos Epatis Lienis, Renum omniumque obstructionum. Additio. ◉ Uitrioli hungarici ad rubedinem calcinati ◉ iiii. silicum fluuiatilium optime calcinatorum ◉ u. tartari ad albedinem calcinati ◉ i. in tenuissimum puluerem contusa marmorique inspersa collocetur in cellario humido per dies 14. uel plures resoluta per alembicum distilla ter, singulis uicibus, repuluerisatae materiae reaffuso humore ad extracti modum: postea retortae materiam iniice cum suo phlegmate & lento igne distilla phlegma primum dulce, postea uero spiritum acetosum aucto gradatim igne per 12. horas colligito: Ex capite mortuo calcinato salem extrahe & cum eo spiritum acetosum circula maioris efficaciae causa. Dosis cochlear unum alternis auroris in uino uel alio conuenienti liquore. Tam breui curat hydropicos, menses suppressos omniumque uiscerum obstructiones ut merito inter arcana non ultimum locum mereatur. Multa alia de uitriolo recensere possem, sed alias Deo concedente plura dicturus, his interea utere. Additio. Quo magis salia soluuntur, filtrantur, purificantur plus de suo foetore amittunt & plus uirium acquirunt. De Antimonio Ac Uiribus Eius. Antimonium plurimi doctores medicinae uenenum esse opinantur: si itaque uenenum est Dioscorides male fecit quod in collyriis adhibuerit maleque fecerunt Arnoldus de Uilla noua & Nicolaus Myrepsus quod in castoreo pro antidoto contra uertiginem, patalysim, apoplexiam adhibuerunt; male quoque Antonius Schneberg in catalogo medicamentorum simpl. pestilentiae aduersantium docet, tutam in quantitate parua assumi posse, Chymico more praeparatum: Male quoque Mathiolus laudat, & Bononienses etiam male agunt quod uidelicet in morbis melancholicis eodem utuntur: Hos uiros esse prudentes & doctos nec non in medendi arte exercitatos, nihilque temere usurpare certum est. Mathiolus ait, pestilenti ueneno aduersari; Item febrim tertiam quartanam & quotidianam abigere; stomachoque laborantibus, nec non caeliacis prodesse, nam stomachum a uitiosis humoribus purgat. Ergo salutiferum medicamentum autoritate Georgii Galli Schnebergensis medicorum Bononiensium, Dioscoridis, Myrepsi. Florum antimonii laudes Ignaris imperitisque arcana aprorire: Ratio est quia uenena expellit. Quid praestantius est floribus Antimonii? Quid oleo eius dulcius, quid essentia extracta felicius, laudabilius ac utilius? Usus horum longe praeferendus uenenatis & crudis illis medicamentis, scammonea esula colochintide, thurbu, agarico. Purgatio enim est per secessum purgans hominem, super alia quaeuis arcana radicitus euellens, auferens quodlibet impurum a corpore humano, idque ab omnibus mundans aegritudinibus. hoc est audaciam illis augere Antimonii praparati administratio. Paracelsus ait, si tu medicinam hanc uel potius arcanam reperies, imperito ne cuiquam des, nemo enim uires in ipso latentes, contra omnes aegritudines enumerare potest sed praeparationes istius modi Chymice fiant necesse est, quas ipsi doctores ignorant, qui tempore pestis fugam dantes, sunt quasi Leuite, de quibus in nouo testamento Christus loquitur, qui me ipsum aliosque bonos uiros pretereuntes retro uituperant: Equidem in hac prouincia & aliis locis multos de quibus habito consilio doctores desperarunt curaui, apoplecticos nempe, caeliacos, pestilentia infectos, epilepticos & contractura quadam incuruatos; Item qui per quadriennium habuerunt nodosa genua aliaque nodosa membra etiam ulcerata crura multaque alia uitia, insuper uulneratos transfixosque: Item insanos, & qui fere per triennium insanierunt. Dosis autem antimonii haec est, nimirum in principio accessionis, morbi caduci dentur nouem grana, post paroxysmum uel agitationem grana 8. uel 10. cum industria quadam, & a paroxysmi recessu post horam ut prius etiam nouem grana & si morbus adhuc redierit tertio processus hic repetendus est. Item febres curat ac discutit granis iiii. cum aqua melissae, chelidonii aut uino generosissimo. Item morbum gallicum omniaque hinc orta uitia mirabiliter sanat. Eiusdem grana tria cum oleo sulphuris & oleo salis aut calcanthi pota uel potu sumpta aquam inter cutem, paucos post dies curat. Antimonium praeterea sudorem mouet tamque internos quam externos affectus curat, sanguinem calefacit & mundificat in omnibus uenis a superfluitate, nihilque noxium illic in homine relinquit, generat bonum sanguinem & conseruat humorem naturalem; poterunt etiam dari grana quinque cum theriacae ◉ i. cum uino ad bibendum ut moris est? Item apoplexiam aliosque cerebri affectus curat, Alopetiam tollit, appetentiam cibi aut appetitum summopere corrigit; articulis membrisque omnibus succurrit, arenam expellit, asthmati aliisque thoracis uitiis a crassis ac pituosis humoribus natis aduersatur. Morbo attonito subuenit, auditum amissum reparat, aurium sibilo ac dolori surditatique medetur. Bilem utramque expellit de toto corpore, calculos fra- git, caput ac cerebrum expurgat, comitialibus prodest, item cum essentia hellebori conuulsioni medetur granis u. Cum aqua uitae sumptum cor confortat, dolorem dentium sedat, faciei maculas flatusque ab alto corpore abigit, hemicraniam curat, hydropisin discutit inter dies paucos granis iii. aut iiii. cum theriacae ◉ ß. hepatis obstructionibus opitulatur, icteritiam curat, intestinorum dolores, erosiones & iuncturas corroborat, laetitiam generat, leprosis sanitatem restituit, maximum enim pro lepra arcanum est, & quo nihil eius oleo pre sentius adinueniri potest; lienem rectificat matricis dolorem sedat, menses mouet, eiusque uigorem conseruat, morpheam curat, neruorum durities lenit, opilationes aperit. Os bene olens reddit, pectus mundificat ac pulmonem, podagricis auxiliatur, renes calefacit, dolores sedat, earumque duritiem sanat, spasmo confert, expellitque frigidum humorem, spiritus flatuosos ab alto corpore abigit, stranguriam dissoluit, tabidis denique purulenta excreantibus succurrit, thoracem aduersus omnem noxam praeseruat, tumores duriores lenit, contra imbecillitatem corporis efficax est Diambra ◉ ß. cum granis iii. essensificati antimonii suscitandi natiuum calorem, recreandique eos qui frigido humore torquentur: Item extrinsecus, ut cancrosis medetur, cicatricem omnem, elephantiasim, fistulas, herpetem, lupum scabiem omnem phthiriasin omniaque cutis uitia mirabiliter sanat, idem ad ulcera maligna summum remedium est, ulcerumque malignorum ac putridorum carnem a uiua separat absque dolore; Item uulnerum dolores omnes sedat, uulneribus incurabilibus desperatisque satis commendari nequit, ad talia enim optime ualet, uesicam ulceratam mire sanat, uentriculum fastidientem uel nauseantem & qui cibum continere nequit roborat, frigusque ac aestum eius restringit, uertiginem emendat, uisum acuit, uocisque iacturam restituit. Paracelsus De Usu Antimonii. Tinctura eius est ut in dolio uini recentis mense Septembri uel Octobri ad quasdam uiginti mensuras ◉ u. huius tincturae affundatur, ac una cum uino digeri, & mundificari sinatur. De hoc uino bibat eger tribus, quatuor, aut pluribus septimanis, aliis omnino potionibus omissis, ulcera tamen obiter communioribus muniantur emplastris, operatur enim tinctura satis intrinsecus ad exteriora persananda. Additio. Decreueram integrum tractatum de Antimonio scribere: sed alia negotia me auocant, breuiter tamen aliquas operationes hic adiungam. ◉. Antimonium & tere ipsum & in ollam amplam nouam & in carbonibus bene accensis pone & permitte ibi stare donec fundatur. Deinde accipe salem nitri, tartari crudi an. ◉ iiii. reduc in puluerem & bene commixta & cribrata proiice supra ◉. dimidiam Antimonii fusi & bene liquati, paulatim proiiciendo & baculo mouendo: & cum uideris ipsum liquatum instar aquae proiice in magnam quantitatem aquae communis calide & ibi resideat per 24. horas, postea cola per filtrum & iterum pone aquam calidam ut tota salsedo abeat & sic remanebit in fundo antimonium rubicundissimum. Tunc superfunde acetum distillatum & moue, sine per aliquot dies in putrefactione, filtra, distilla ter in balneo reducendo acetum desuper & in fundo reperies oleum quasi butyrum dulce, recipe eam essentiam Antimonii & pone in quadruplo aceti distillati, & loca bociam clausam in fimum per 40. dies extrahe & distilla per balneum, & Antimonium solutum manebit in fundo in olei forma recedente aceto. Hoc olcum curat cataractas oculorum, lepram, cancrum, caducum, & multa in Chymicis praestat. Ex Uitro Antimonii Paratur Aliud Oleum sed sacra sacris. Additio. Fit oleum Antimonii cum saccaro candi rubicundissimum, seruatis gradibus ignis quod postea circulatur, circulato maiori fit dulce & praestantissimum medicamentum intus & extra applicandum: Regulus Antimonii. Additio. ◉. Antimonii, salis nitri, tartari crudi an ad libitum puluerisa in simul, pone in ollam magnam inter carbones & da ignem lentum circa ut accendatur ignis intus, caue ab impetu fumi illius, moue baculo & cum bene fusum fuerit proiice in uas cuius fundum sit acutum faeces supra remanebunt, Regulus uero in fundo, metalli instar. Hoc regulo plura ac diuersa tam in medicina quam in Alchymia fiunt: Quod si partes duas Reguli & unam Mercurii acceperis olei uitrioli nostri duas partes coque donec lilii colorem induat mira pariunt si ex iis spiritu uini tincturam extraxeris. Item de Antimonio. Si crudum Antimonium supra marmor cum aceto distillato trituretur; deinde cum quantitate aceti distillati in uase uitreo bene obturato per dies 20. aut plus in simo equino ponatur digerendum, peracto tempore eximatur, filtretur, per distillationem euocetur: quod remanet circula cum optimo spiritu uini, habebis tincturam rubicundissimam, cuius uires non exprimo, sed filiis artis relinquo. Quinta Essentia Marcasitae Saturni. Additto. Haec nobilissima est atque dulcissima rerum omnium quae fuere materia quae omnia antecellit sua natura ( aurum potabile excipio ) quod a quinta essentia nostri lapidis superatur, quem non immerito sed reuera suo nomine lapidem philosophorum uocamus. ◉. igitur minerale superius dictum quod intus sit acutum longum arque rutilans, contundatur & cribretur donec fiat puluis impalpabilis. Hic imbibatur in uino forti optimo per triginta dies, uasque optime claudatur: Animaduertendum autem ut ad ◉ i. mineralis praedicti duae uini mensurae sumantur. Haec in sole ponantur uel in simili calore: postea distillentur, lento primum, fortiori deinde, donec aqua prodiens rubescere incipiat, Et tunc aliud recipiens proponatur aquam seruato & satis diu in uase bene clauso sinas subsidere, tunc intra nouem uel decem dierum spacium in fundo uitri aliquid nigri residebit de quoiaquam quae supernatabat sumito, ad cuius ◉ u: accipiatur ◉ i ß. radicis cardopacii sine camaeleontis minutim incisae, quae simul iterum distillentur, Altera aqua quae etiam rubra est in distillatione uehementi opus habet igne, ut operculum candescat; tunc supra aquam oleum rubrum uidebis, quod ab ea separandum est, eoque modo fit oleum iuniperinum quod utrumque separatim custodiendum. Atque sic extrahuntur istae tres aquae ex Marcasita Saturni quae in se quintam essentiam continet: Haec ut extrahatur isto modo proceditur: dum subsidunt tres istae aquarum species per 30. dierum spacium: in fundo uitri aliquid terreum inuenies, sicuti antea factum est circa primam aquam, & tum aquae colentur clarae a turbidis separentur, pure retineantur, aliae reiiciantur, postea in primo tantum gradu ignis triginta diebus in cineribus distillentur donec coaguletur materia & fiat lapis durus colore similis granato. Lapis contundatur & in aceto distillato soluatur postea distillentur. Hec aqua quae prodit in uitro, super cineres in secundo ignis gradu ponatur, tunc inuenies lapidem rubrum spineto similem, atque haec est essentia quinta nostri antimonii. Hanc usibus utilem humano generi esse hactenus non fuit compertum. Haec omnes lepras sanat omnes fistulas, scorbutum, omnes denique eius generis morbos incurabiles consumit, omnes oculorum pelliculas & nubeculas: saporem habet dulcem, & non amarum, nec acrem duritiem aut crassitudinem non refert aliam quam colorem uini rubri: Hydropicis singulare est solatium, nam cito hydropem consumit, si aegrotus eius medicinae sumat quantitatem unius pisi in aqua uiolarum, sanat etiam paralysim, apoplexiam morbumque comitialem, si sumatur cum tribus guttis auri potabilis. Hic lapis ne pereat in locis siccis asseruari debet & in semine Milii si enim in locis humidis ponatur intra quatuor mensium spacium corrumpitur. Balsamus Antimonii. Additio. ◉. Antimonii in Alcool puluerisati partem unam, menstrui Terebinthinati partes quatuor, probe misce indantur uitro habenti collum longum, digeranturque in secundo ignis gradu tam diu donec rubrum colorem acquirant: quod breui fiet, effunde: Menstruum aliud nouum infunde, hoc tam diu facias quousque totum dissolutum fuerit: per lenem ignem euoca menstruum quod remanet instat gummi est ad uulnera & ulcera admodum utile quod si perre tortam compellere uelis Balsamum habebis itidem de uitro facies experientiae Chymicorum relinquo. B. A Portu. 2 De Oleo Auripigmenti. Hoc oleum cum nielle illitum crassitiem extenuat, cum Terebinthina exceptum elephantiasim abigit, ani ulceribus & iis quae cicatricem aegre ducunt prodest, purgat, extrahit, siccat, suppurationes discutit, adipe aut oleo commixtum concoquendi emolliendique uim obtinet, crustas urendo exiccat, quae excrescunt reprimit, pilos euellit, Resina exceptum, Alopetias explet, phthiriasi medetur, narium orisque ulceribus, pustularum eruptioni cum rosaceo conducit sordidaque ulcera purgat. Uires olei auripigmenti. Item inueterata, emanantia, quae cicatricem non admittunt, nec non fungis similia sanat, impuritatem carnis consumit. Item graueolentibus narium ulceribus opitulatur, fistulis, carbunculis, gangraenis, neruis praecisis, ramicibus humore contractis, carcinomati, & fluxibus subuenit: siue unguemtis siue linimentis & oleis commisceatur, uel si ulcerum labia terue cum eo circumliniantur: Quod si ulcus id ipsum fluere incipiat, & crusta quadam obducatur, hoc unguento ex butyro maiali quod calide super aquam fabarum & decoctum lupinorum sigillique Salomonis effusum sit resoluitur ad ulcera hunc in modum utilicet, oleo auripigmenti, oleo myrrhe, Terebinthinae an. ◉ ii. ad ulcera quaeuis, inquam, purganda & carne implenda miscetur applicaturque. Sic olei Arsenici, hydrargiri an. ◉ ii. olei ex uitellis ◉ i. terebinthinae lotae ◉ ii. litargirii ◉ ß. commiscentur cancro & fistulis, ulceribus narium expedite curandis bis quotidie adhibeatur: uel olei auripigmenti ◉ iii. olei uitellorum ◉ x. Terebin- thinae distillatae ◉ i. misceantur imponanturque ulceribus. De Oleo Talci. Oleum talci ualet ad ulcera putrida sordidaque curanda eorumque humores discutiendos ac dolores leniendos; Item unge faciem cum oleo, pulchrior erit, delentur enim rugae, cutis albificatur, ac subtilior fieri solet. Modus faciendi oleum talci. ◉. Talci calcinati recentis partem i. olei camphorini ii. partes pon ad locum calidum ut digeratur, tunc resoluitur talcum in pulchrum oleum, quod ad uarios casus ualet. Camphorae probatio. Ita uero an bona sit camphora probatur, pone camphoram super similaceum panem calidum, & si fluxerit bona est, si non nullius momenti. Oleum Camphorae Etiam Ita Fit. ◉. Camphoram, pinguedinem gallinarum autem oleum nucis distilla simul. Additio. Camphora oleo amygdalarum incorporata omnem calorem renum tollit illita. Camphoram cum saccaro in calore balnei distilla & habebis pulcherrimum oleum in doloribus calidis: Oleum camphorae. Camphora cruda gonorrhaeam curat: Camphora duodecies sublimata per se igne lenissimo saepius uoluendo uas tandem uertetur in oleum, quod bubones cum ficu resoluendo consumit & gonorrheam uetustissimam curat. Usus camphorae. Camphora accensa in mediis undis ardet. De Oleo Laterino. Oleum laterinum conuenit omnibus morbis frigidis, est calidum, penetratiuum & resolutiuum: mollit dura, discutit tumida opitulatur iis qui patiuntur epilepsiam, uertiginem, obliuionem, paralysim spasmum, dolorem dorsi ac genuum. Item podagrae uel aliis iuncturarum ac neruorum morbis medetur, spleni, uesicae ac renibus in dolore dentium, si instilletur in oppositam aurem sanat. Quinta Essentia Ex Margaritis Sic extrahitur. Additio. Puluerisa margaritas & in uino albo calido leuabis, deinde in optimo aceto distillato in sole solues uitro optime obturato, ita tamen ut singulis tribus diebus renouetur acetum, & effusum diligenter seruetur: solutis omnibus margaritis coniunge & distilla acetum & iterum nouum acetum solue ut prius, distilla ut ante & semper aliquid de margaritis ascendet: retine & diligenter custodi, id reiterabis donec nihil de margaritis tibi restet amplius. ◉. Postea omne distillatum adde ad mensuram unam margaritarum camphorae optimae ◉ ß. reducit enim nobilem margaritarum essentiam ut nihil remaneat, sed tota margaritarum substantia per alembicum transcendat habet enim miram uim uolatilizandi, ut ita dicam, corpus margaritarum: distillationem adhuc semel repete. ◉. hoc ultimum distillatum pone ad calorem non nimis fortem sed lentum, permitte exhalare acetum in uitro orificii satis ampli ut remaneat uigesima pars margaritarum: pone in uitro mundo cum alembico, per se distilla lento igne, priorem aquam exeuntem solum recipe: & ubi guttae flauescunt appone aliud recipiens, fortifica ignem uidebis transcendere materiam flauam crassiusculam, instar mellis. Haec est uera margaritarum essentia, insigne decus uitae. De Perlis Ac Uiribus Earundem. Essentiae perlarum grana sex ex humore aliquo sumantur, ad resolutionem neruorum & conuulsionem, Item ad marcorem senilem uel senectutis: item ad phrenitidem conducunt sumptis ex humore aliquo ui. granis: corpus sanum conseruant, laesum uero pristinae sanitati restituunt, lac muliebre emendant, augentque naturalium partium uires, item abscessibus ulceribusque exedentibus cancro & haemorrhoidibus, medentur: Non autem satis est perlas, hyacinthos, ac saphyros, in aceto resolui, quia in primam naturam transire, id est, redire possunt, ideo non usurpandae sunt: de his male scribit Ulstadius. De Lapide Iudaico Et Uiribus Eiusdem salis. Sal lapidis Iudaici in potu difficultati urinae conducit, & calculos in uesica existentes educit. De Crystallo Ac Uiribus Eius. Oleum Crystallorum ◉ ß. potu assumptum remedium singulare est, ad renum & uesicae calculos atterendos comminuendos expellendosque & urinam promouendam sal Crystallorum calculum educit, & lac muliebre cum additionibus adauget. De Oleo Sardae. Oleum ex sarda & haematitide ad sanguinis profluuium ualet. De Oleo Saphyri. Oleum saphyri ad insaniam, pestilentiam, carbunculos, & cordis palpitationem est utile. De Oleo Granatorum. Oleum granatorum ad cordis tremorem sputumque sanguinis commodum. De Corallis Et Uicorallorum. Quinta essentia uel tinctura corallorum omnes interiorum partium affectus radicitus euellit, & corpus coelesti quadam ui intemperatum quendam habitum absolutamque & exquisitam commoderationem restituit, nam quemlibet morbum comitialem, uel caducum in adultis ac aetate prouectioribus, per quinque septimanas omnino subtrahit: Paracelsus: ◉. Tincturae corallorum ◉ ß. dentur semper ante paroxysmum, & antequam morbus ipsum patientem arripiat, si percipi queat accessus: sic etiam profluuium alui a quacunque causa ortum, tam in pueris quam in adultis cohibet, licet morbus ad extremum usque peruenerit; Ea quoque ulcera & sanguinem mundificat & a quacunque parte manantem quouis modo adhibita coercet. Eadem menstrua & flores quoscunque uterinos casusque patentes, sistens ad probam naturae temperationem reducit, neque mali quicquam rediuiui in reliquis corporis partibus unquam esse permittit sicut ex aliorum medicamentorum fere omnium usu accidit, eadem quoque melancholiam & insaniam curat: uenenis resistit omnibus. Praeparatio talis est. ◉. Corallorum tritorum ◉ ii. aquae ligustici ◉ i. salis gemmae uitrioli albi an. ◉. ii. digerantur in secundo gradu ignis per mensem. ◉. rubram inde essentiam coagula ac sequestra, si corpus non satis rubeum esset, tunc iterabis uti supra positum est. Dosis ◉ ii. cum aqua rosarum uel prunellae: Ad haec eadem oculis imposita dolores eorundem sedat. Defluxiones mirifice compescens & pustulas discutiens, eadem intra corpus sumpta, idem propemodum sed non tam efficaciter praestare solet, decem guttarum instar ex liquore aliquo idoneo exhibita mirabilia, tam in uiris quam in foeminis tamque in iunioribus quam adultioribus efficit. Ad Praeparationem. ◉. Corallorum ◉ i. olei mirtillorum ◉ i. olibani ◉ xu. salis fusi ◉ ii. misce & calcina per quartum gradum reuerberationis ad 12. horas uel longius, post ablue cum aqua plantaginis. Quinta essentia corallorum ita fit. ◉. corallorum ◉ ii. cineris de cumino Romano & phaseolis ◉ iii. aluminis preparati ad pondus omnium misce & digere cum ◉ u. Alcool uim exiccati per 2. aut 3. dies, tunc exicca, & erit crocei coloris omnino: Dos. a. u. Nude contusa corallia tempestates arcent: Item urinam & aluum post longum tempus restringunt, mensesque mulierum, sine omni praeparatione, praeparata uero citius operantur, absque ullo periculo danturque in ouo quodam sorbili ad ◉ i. Usus Tincturae. Corallorum administrationis eius ◉ ß. permisceatur aquae cichorii uel chamedrios, aut gamandreae ◉ x. & huius mixti quarta pars ◉ i. idem ◉ ii. propinetur agro mane & uesperi, horis quinque ante prandium, aut totidem horis post caenam, idque sex aut septem diebus successiuis cibetur patiens leuioribus, & potus eius sit aqua distillata ex fumo terrae cichorii, uel similium, quibus tamen sobrie tantum utatur. Additio. Solue corallos in aceto radicato stent in digestione per mensem tingetur acetum effunde & iterum aliud impone donec amplius tingatur, filtra euapora, laua, exicca & cum spiritu uini circula, deinde distilla & supra marmor colloca fiet liquor mirabilius & dulcis, da 6. ad 8. guttas in conuenienti liquore, age gratias Deo. Gemmarum Porro Liquores. Ut adamantis, smaragdi, turcoidis, caducum ne redeat arcent, idem quoque efficiunt eorundem olea, ut & oleum crystallinum ac Berillinum: In praeetiosis lapidibus 3. Sciendum quod in lapidibus tria sunt consideranda, substantia, uirtus & operatio, habemus ad iudicandum per operationes secretas de uirtutibus efficaces & occultas: consideranda sunt. In quibusdam lapidibus sicuti sunt operationes naturae & corporum super caelestium. A Plantis. Ex plantis fit uegeta- bilis. Etiam fit lapis quidam optimae uirtutis & efficaciae, secundum uirtutem planta euiuslibet ac diuersitatem. De Auro Philosophico Ac Uiribus Eius. Nunc de auro philosophico tractabimus: omnes philosophi aiunt, aurum nostrum haud est uulgi aut commune, sed philosophicum, nam absque periculo omni ac nocumento humanum corpus ( Deo Opt. Max. dante & adiuuante ) sanat: loquor hic non Chymistico, sed uero ac naturali auro, quod nimirum absque omni corrosiuo, uel absque uenenosis, & corrosiuis aquis praeparatum est cui tantae uirtutes attribui debent; Nam elixir est uitae omnemque morbum contagiosum pellit; sed aurum potabile dicitur, quoties una cum aliis spiritibus aut liquoribus in substantiam quandam potabilem & quae bibi potest, redactum fuerit, eiusque dosis est ◉ i. qualibet uice. Oleum auri est cum ex sola sua substantia praeter adhibitionem oleum iam factum est aureum, eiusque dosis est yt pondus x. granorum non excedat. Uirtus actiua in tinctura omni est. Quinta essentia uero auri dicitur, quoties ab eo tinctura rubea tracta separataque fuerit, a suo corpore: nam uirtus actiua quaeuis in tinctura existit; dosis ◉. Quintae uero essentiae auri est granorum iii. per uices aquae uitae bonae uel alteri alicui aquae subtilissimae commiscetur maneque sub meridiem ac uesperi sumitur pro medicinae exigentia. Quando aurum uel sulphur auri uenit in corpus & a nostro balsamo apprehenditur; tunc clarificat balsamum sanguinis a fumo maleuolarum stellarum. Quod si morbus esset in aliquo membro principali sulphur hoc fermentare oportet forma specifica, alias in membris operandi uim nullam haberet: specifica aurem transmutant hoc aurum ab una in aliam formam, alia est enim natura balsami in sanguine, alia in cerebro, alia in corde, alia in splene, haec omnia scire oportet medicum & obseruare, quod cum potabile induratur, accipies de eo magnitudinem pisi & imponas in ouum coctum, dempto uitello, ita ut durum soluatur, hoc aegroto utiliter propinabis, nam per se corroborat: diligenter tamen obseruandum est cuilibet, aurum philosophicum; quam primum uino aut simplici aqua instillatum fuerit; argentea quaeque uasa & instrumenta deaurare, si uero non fuerit iuxtaueram artem praeparatum non inaurare sed nigredinem tantum fuscam obducere: aurum philosophorum durum id est coagulatum duobus aut tribus granis secundum uires humani corporis, adhibitum uel applicatum, multa mirabilia efficit, etiam in omnibus aegritudinibus, cum scrupulo uno theriacae melioris exhibitum aut aliis quibusdam medicamentis, ut sapiens quisque prouidebit: Cardanus lib. 5. de subtilitatibus rerum scribit; aurum, ait, est res sane arcana perfectissima; temperamento aequali, ac mirabili proportione elementalium uirium composita, cui nullum corpus mixtum aequiparari potest: uulnus cum illo factum non inflammatur. Uulgus medicorum magna simplicitate aureas catenas, nummos & his similia in liquore extinguit, uel cocturam quandam facere molitur & quidem aqua simplici, in turbida quadam potione, in melle, in iure aliquo aut uino ad confortationem spirituum ac membrorum principalium: uocatque liquorem illum in quo extinctum est, ficto nomine apobamma, sed quomodo uires cordis roboraret cum solae tractantium manuum sordes collectae & adhaerentes a nummis illis hoc modo auferantur. Plurimi quoque ab unguentariis & uulgaribus medicis persuasi aurum lima comminutum deglutiunt, quasi uero struthionum stomachos ferrum digerentes habeant: nonnulli in confectionibus electuariis multisque aliis medicamentis, ut in Diathamaro secundum descriptionem Nicolai Elect. de gemmis elect. laetitiae Galeni confectionibus cordiacis, aureisque Alexandrinis tantum non edere, uerum etiam ex aureis uasis & edere & bibere delectantur. Uerum cum incorruptibile quodlibet in stomacho hominis mutari non possit, ideoque nullam principalibus membris, ut supra dictum est uirtutem praebere posse uidetur: sed aurum philosophorum & philosophice praeparatum innumerabiles habet uirtutes calidis & frigidis, multisque aliis ac diuersis defectibus similiter medetur, uelut eruditus quilibet medicus per se & eruditionem suam fideliter aestimabit: inprimis autem epilepsiae, & contracturis cum praeseruando tum curando resistit; contra caducum. ◉. liquoris auri ◉ i. deturque ante paroxysmum una uero hora post adhibeantur ◉ u. tribus horis idque sexies repetendum est ante paroxysmum semper & accessionem: pro contracturis, dosis auri potabilis est ◉ i. qualibet uice super omnia substantiam cordis & principium uitae confortat, habetque uim ut confortandi sic & exhilarandi cor; granis iiii. uel uiii. nam per uenas mesaraicas ad hepar tandem ad cor indeque per uniuersum corpus facillime transferri potest quin & desiccat superfluitatem omnium aliarum faecum a substantia cordis & spiritus sua claritate illuminat, confortat sua soliditate temperamento suo temperat sanguinem, praeseruat putredini resistens, eundemque purgans & superfluitates sua grauitate, ad partes expulsionum inclinare facit, domat melancholiam & maniam: uires ac spiritus exolutos resarcit: Iuuentutem & conseruare potest & uirtutes partium in suis actionibus, insensatos quosque sanat. Leprosis & qui cum iactura pecuniarum suarum insulsis unctionibus mercurialibus ab imperita curantium plebe funditus sunt deperditi, confert, sanguinem enim corruptum purificat & ab excrementis omnibus humanum corpus solis sudoribus expurgat ipsumque iuuenile quodammodo reddit, prauos quoslibet humores per poros expellit. Additio. Auri diaphoretici uera descriptio. Fac amalgama ex Sole & Mercurio misce cum puluere florum Sulphuris, cuius pondus sit triplum respectu amalgamatis, ponc haec omnia simul in scutella forti, in paruo calore per horam unam, postea accende Sulphur ut totum comburatur & reperies aurum tuum ualde spongiosum quod puluerisabis diligenter super marmor & inter terendum asperges hunc puluerem aqua uitae optime rectificata, & quando bene miscuisti incende ignem in aquam uitae ut tota exardescat & ita reperies aurum calcinatum, idque ter facias: tere denuo super marmor & adde mellis & parum salis communis praeparati postea impone scutellae terreae, & infunde aquam calidam, & moue & sine aliquandiu quiescere filtra & laua quousque nihil mellis & salis sit amplius, & erit subtilis ut eo scribere possis, Tunc incorporabis cum triplo olei tartari & exicca & pone in ignem donec rubescat postea pone super marmor & sol una cum sale dissoluetur rubicundissimus: si una uice non dissoluatur oportebit quod non est dissolutum reiterare: Hoc oleum pone in matracium cum optima aqua uitae & pone in balneo per octo dies & per alios octo in cineribus calidis, & tuum oleum reperies rubrum instar rubini: postea aquam uitae extrahe per filtrum ut sal tartari separetur. Laua saepius cum aqua uitae eamque incende, oleum quod residet serua ad usum. Huius auri potabilis uirtutes tantae sunt ut eas numerare uix possim: primo in calculi maximis doloribus propinando 5. uel. 6. guttas cum uino albo aut aliqua aqua accommodata confestim dolores sedat: & post horam unam calculum dissoluit & foras eiicit. In peste dum cor uehementer laborat pestilens uenenum repellit: Contra omnia ueneni genera est remedium praestantissimum, apoplexiam curat, hominem breui tempore pristinae sanitati restituens: cancro medetur, & omnia ulcera, apostemata interna curat contra omnes morbos desperatos & a medicis derelictos, modo non sit prorsus humidum in homine extinctum. Aliud. Solue aurum salis spiritu, extrahe illum spiritum & aurum remanebit in fundo uasis instar mellis, si aliquoties supra idipsum reposueris; deinde affunde oleum Iuniperi, tingetur statim & attrahet ad se auri tincturam rubicundissimam: perge: legibus Chymicorum non licet ultra docere: his in laudem Iesu Christi utere & laetare. Impostores nonnulli sunt qui pro auro potabili receptam sequentem uendunt: Accipiunt auri limaturam quam in uas uitreum indunt, & desuper oleorum camphorae Gariophyllorum faeniculi an. olei uitrioli guttatim ◉ ß. statim omnis illa materia uertitur in rubrum colorem, fumum satis magnum excitans, ubi tandem nulla fit auri solutio, imo tale quale posuisti idem reperis. Hanc Pragae praetio 24. ducatorum emi, tibi gratis offero: sed caue necuiquam tale aurum potabile exhibeas: Ratio in promptu est: Castrat per nares odore, Camphora mares. De Recuperanda Iuuentute Rai- mundus. ◉. Caelum philosophorum, id est que. essentiam auri. Hoc mirabili potu potest senex mane ac sero ad quantitatem semiuncis plenae infra paucissimos dies ad tantam incolumitatem peruenire ut manifeste & sensibiliter sentiat se ad pristinam iuuentutem deuenisse, tamen cautela est, in hoc tempore uino moderate uti: haec est regula quam seruabis, in detrimento senectutis & iuuentutis recuperatione. Idem De Cura Desperatorum. Habeas chelidoniam cuius flos & fructus est in colore auri interius, & quarta elementa per magisterium extrahe, quam est de elemento ignis & tanquam liquor olei, & affige nostrae q. e. in quantitate unius grani tritici; & statim resurget in modicum spatium si sufficiens erit patiens ad ipsam transglutiendam, deinde conforta eum cum administratione nostrae q. e. per se & scias quod perfecte curabitur, nisi dominus Deus uoluerit eum omnino mori. Item Lulius de cura leprae, quae aduenit hominibus ex humorum corruptione uel uenenorum inficientium natura, quia huic tale remedium & perfectam sanitatem intendimus procurare, si etiam per multum tempus uel modicum processit. ◉. arcanum solis & perlarum & administra patienti per octo dies dando sibi mane unam plenam nucem & sic plene curabitur. Nam haec caelestis medicina est quae totam lepram cuiusuis humoris peccantis infra modicum tempus curat. Item ◉. aquam factam ex fragis, & affige illam nostrae q. e. auri & perlarum & applica illi: aqua quippe harum palliat leprosos si bibatur aut liniantur maculae; potissime autem si ipsum miscuerit aqua ardenti sicque omnem lepram cum suis speciebus perfecte curabis. Hydropicis prodest aurum potabile, cum oleo hellebori & sulphure. Paracelsus De Podagra. Principio purgetur podagricus plena ac perfecta purgatione, & ipsum arcano corallino, id est colore a substantia separato & abstracto per spiritum uini, quo interueniente eliciuntur fluxus podagrae adeo ut ne locus porro relinquatur podagrae; in hoc corallino arcano quae ex essentia auri est, tanta uis ac uirtus inest, ut eam nisi hac purgatione medico deprehendi sit impossibile: fiat autem ista purgatio sexies aut septies pro uetustate siue duritie siue natura podagrae. Paracelsus solis essentia quinta nec non oleo lepram cum omnibus morbis tollit, renouat & restaurat, preterea uisum corroborat & clarum perficit, in electuariis aurum potabile, item contra morbum catholicum seu Hispanicum, cum uiii. granis in uino, aut theriacali aqua ◉ i. mane ieiuno stomacho per 10. dies continuos, sumatur: Diaphoreticum enim medicamentum est, sudores superfluos & noxios quosque humores uniuersi corporis expurgans, phthisicis, hecticis, lienosis, cancrosis & phagaedenicis ulceribus, luposis ac fistulosis conducit, totumque corpus humanum a putrefactione & corruptione ad diem a Deo optimo destinatum, usque praeseruat. Quinetiam omnem morbi nouitatem, quae ex unctionibus & suffimigiis auri uiui aut Mercurii uulgi, item praecipitati, sublimati ac cinabrii aliisque absurdis imperitorum ( lethale pro remedio uenum exhibentium aut porrigentium ) medicaminibus euenit, aut emergit, curare pollet: auri autem praecipitati dosis est, denarii dimidii pro iunioribus, & pro adultioribus integri pondo, pesti medetur, cum theriaca, aquam inter cutem, elephantiasim aliosque morbos curatu difficiles abigit, uiscerum obstructiones reserat. Qui uenenum hauserunt iis opitulatur. Idem ulceribus malignis curandis demum intro sumitur, in morbo gallico. ◉. auri praecipitati denarium unum & misce cum electuario de succo rosarum ◉ i. Item specierum de gemmis ◉ u. misce simul detur uti moris est, bis terue aut quater sumatur; breui extirpandam luem pollicetur, tum extrinsecus unguentis ac emplastris purgantibus feliciter ad sordida cauernosaque non autem serpentia curanda admiscetur. Administratio tincturae solis & usus secundum Paracelsum haec est; Tincturae ◉. solis aut auri ◉ i. cum ◉ i. optimae theriacae Uenetae permisceatur & huius mixturae propinetur aegro ◉ i. ieiuno stomacho sub aurora: imperetur sudor & promoueatur stragulis in lecto: processus huius administrationis repetendus, quoad ulcus eiiciat sanguinem, aut alium quemuis humorem sanguinolentum, ut plerunque solet fieri, uel duodecimo die curetur, postmodum quocunque unguento uoles uulnerario uel stipiico. De Luna Et Argento Philosophico Eiusque uiribus. Argentum philosophicum est, Diaphoreticum in morbis ex cerebri inflammatione, neruorum conuulsione, morbo attonito Cosmopolitico seu Hispanico, mania uel insania, & delitio: hepatis, lienis, uel iecoris menstruorumque uitiis & obstructionibus obortis singulare quoddam remedium est, expellit enim prauas humani corporis qualitates per poros absque omni timore, periculo, debilitatione, resolutione ac imbecillitate uirium, confortat membra principalia, spiritus uitales, ac totum corpus humanum in pristinam sanitatem reponit: Argenti folia seu ramenta uulgo aduersus maniam, melancholiam, & ad cerebrum ipsum quoque corroborandum Electuario de gemmis, laetificantibus Galeni, aureisque Alexandrinis immiscentur: Spagyri uero ex ipsa Luna oleum eliciunt cuius duae uel tres guttulae in aqua florum Bethoniae, saluiae, melissae aduersus morbum caducum, omnesque cerebri affectus, exhibentur: corpus album & Luna fixa remanens reducitur in Mercurium, intra paucos dies, & fit per se fabrili calore praecipitatum proditque in puluerem cuius exhibentur gran. uiii. contra hydropem. Uera Lunae Praeparatio. Additio. Calcina Lunam quacunque ratione: si per aquam fortem lubet calcinare, calx Lunae diligenter exiccanda in tigillo igne forti tamen ne fundatur, sed stylo ferreo assidue mouendo, mox abluatur aqua communi & saepius exciccetur. Exiccatae super infundentur quatuor partes optimi olei tartari, supra marmor misceatur & rursus exiccetur, teraturque: tandem imponatur furno reuerberii in ignem flammae per 24. horas. Hoc peracto tere denuo totumque colloca in loco humido & soluetur in oleu: ut separes oleum a tartaro affunde aquam tepidam quantum satis & agita simul & relinque subsidere oleum ad fundum, separa aquam a tartaro per filtrum, oleum Lunae remanebit in fundo quod ipsum lauabis toties, donec aqua non amplius sapiet tartarum. Pius ille uir cuius capitulo de auro potabili mentionem fecimus, solet pariter salem argenti epilepticis dare, Arcanum ( si uocare licet ) magnatibus ducentis ducatis & plus uendere solet: sic parat: Argentum in aqua forti soluit, solutum in aquam iniicit & argentum instar niuis fundum petit: calcem illam lauat, exiccat deinde in uas uitreum cum duplo limaturae plumbrindit, & sic uas una cum materia supra carbones accensos collocat, donec simul fluant postquam refrixerint, sal album quoddam in superficie apparet dulce, quod sal argenti falso uocat. Sed cum argentum in eadem quantitate & qualitate inuenissem, imposturam detexi: ille autem ira percitus: ad me ( inquit ) nescis argentum suam formam plumbo communicare? Respondi: me talem philosophum ignorare etc. de his plura in libro de imposturis alchymistarum Additio. Fac amalgama accipiendo Mercurium & louem deinde contere & misce cum oleo amygdalarum amararum, postea destilla eo oleo sanabis fistulas: & cancrum mortificabis, absque ullo dolore. De Ioue Aut Stanno Philosophico Eiusque uiribus. Stannum philosophicum morphaeam lepram curat, maculas facici & excrescentias oculorum inflammationes summosque dolores sedat, item oculis membrana obductis, per pennam illitu opitulatur, ulcera omniuaria sine ullo dolore sanat, cademque cicatrice obducit, serpiginem multosque alios morbos curat uti pro sua quisque experientia diligentiaque medicus experitur, Dosis trium guttarum. Aluum sine difficultate mouet tumoresque educit, item morbum Gallicum ex eodemque orra uitia, item uulnera curatu difficilia ulceraque maligna etiam recentia adhuc, intra horas 24. sanat. De Uenere Ac Aere Philosophico Eiusque uiribus. Aes philosophicum educit cum aqua mulsa pituitam, excrescentiam in carne cohibet, fistulas cum mellis decoctione curat, lepras cum cera & nitro abigit, morphaeae prodest, ad gingiuarum excrescentias & callos ytile est, sordes mundificat, scabiem quamcunque curat, absumitque carnosa narium: sedisque uitia depellit, papularum eruptiones cum uino cohibet, ulcera cum oleo ac cera usque ad cicatricem perducit, cicatricem offusamque caliginem oculorum emendat, nomas sistit, cancrosis ac serpiginosis auxiliatur, contra fistulas & reliqua ulcera ualet, uulnera ab inflammatione tuetur & custodit, exiccat fluxus, uuam tonsillasque farma cum melle admota reprimit, in emplastris ac unguentis, in unguento illo Apostolico & Aegyptiaco mistum: ualet Chronica putridaque ulcera omnia curanda, uerum aes postquam cum menstruo in oleum redigitur habet colorem smaragdinum, nec ad praedicta modo sed etiam si butyro misceatur, ad maligna queuis ulcera curanda ualet ad callos detrahendos si fistulae callo obduratae immittatur: ad delendas omnis generis carnis excrescentias, sine ullo dolore: insuper furunculum quemlibet in collo uesicae existentem curat, si emplastro aliquo permistum una cum oleo cerae ut decet imponatur. Ad Cancrum Et Cuiusuis Oris Ulcera. Additio. ◉. Auripigmenti ◉ ii. uiridis aeris ◉ i ß. uini albi generosi ◉ i. dissolue terendo in mortario & quod dissolutum est funde in uas fictile uitreatum, bulliat igne carbonum lentissimo usque ad consumptionem trium partium ut non remaneat nisi quarta pars uini: tandem remoue ab igne & dum materia adhuc mediocriter calida est super funde aquae rosarum & solani an. ◉ ii. Uirtus istius aquae est innumerabilis ad cancrum mamillarum, oris, gingiuarum, noli me tangere, Polypum, mundificat quamcunque plagam antiquam sine ulla molestia patientis, in uitiis oris abluitur intingendo penicillum in aqua praedicta. Dabo in sequentibus, tutum & probatum remedium ad cancrum. De Marte Ac Ferro Philosophico Eiusque uiribus. Ferrum Philosophicum attonito ex aceto mulso bibitum est contrarium, dysentericis opitulatur, gingiuas firmat, stabilitque ac roborat, igni sacro uel persico illitum ex aceto resistit, papulas ac eruptiones sanat, caeliacis, hydropicis, lienosis, leprosis, cancrosis, luposis fistulosis ac serpiginosis utile est, podagras illitum lenit, profluuium foeminarum sistit, conceptionem impedit, contra scabiem genarum ualet, alopetias replet, stomacho dissoluto medetur, cholericis & cholera laborantibus subuenit, sanguinem restringit, uulnera consolidat: Crocus martis in carnatiuum quoddam est maxime consolidans multisque aliis incognitis morbis similibus medetur uel aduersatur. De Chalybe Ac Uiribus Chalybis. Chalybs extinctus in aqua potusque lienosis prodest, uinumque eius caeliacis, dysentericis, cholericis, ac cholera infestatis & uentriculo resolutis auxiliatur. Sed oleum eiusdem maiori cum utilitate ad praedictos effectus adhiberi applicarique potest: ualet enim ad diarrhaeam, lienteriam, dysenteriam, tum ad hepaticum fluxum ad uentriculi corroborationem ad omnesque internas quam externas haemorrhagias, si praesertim conseruis rosarum aut Symphiti commisceatur: in alui autem profluuio detur ad bibendum ◉. uel u. grana cum olei nucis muscatae ◉ u. ex uino rubro: olei martis unica tantum guttula cum decoctione quadam conueniente exhibetur, aut conseruis quibusdam adstringentibus ad dictos usus permiscetur: Calcina limaturam martis uiolento igne cum floribus sulphuris, donec rubescat, totaque eius terra foetida euanescat, hanc per diem integrum reuerberato, tunc prodit in puluerem purpureum ac tenuissimum, quo ut est dictum utere. Additio. Si ferrum laminatum stratum supra stratum cum pumice stratificaueris & reuerberaueris deinde aceto distillato eius tincturam extraxeris euaporato aceto, reperies salem rubrum si saepius cohobaueris fiet oleum mirabilis uirtutis. De Saturno Uel Plumbo Philosophico Eiusque uiribus. Saturnus aut plumbum philosophicum ad omnes combustiones, igne, aqua uel oleo prodest, haemorrhoidas sanat, ulcerum excrescentias cohibent, ulceribusque cancrosis ac putridis cum per sese tum aliis commixtum aduersatur. Ignem persicum sacrum ut uocant, sanat, impertiginosis conducit, caua quaeque implet, sanguinem supprimit, oleum Saturni uel plumbi, loco humido soluitur & oleo Terebinthinae permixtum ad quaeuis maligna ac deplorata uulnera ulceraque breui temporis spatio & inter paucos dies carne implenda curandaque praestantissimum est medicamen & balsamus praetiosus, ad sistendam ophthalmiam cum fluxu oculorum & inflammatione dummodo prius, quam optime dulcoretur. Item membris conuulsis resolutisque in unctum breui eadem restituit, idem tumorem ex calida intemperie natum, ex eodem oleo chamemelino & oliuarum discutit, insuper inflammationes quouis modo ortas & ambusta quaelibet restringit, si pannus quidam caeruleus eodem imbutus superponatur, sed colica passione laborantibus aliisque intestinorum doloribus, grana iii. uel iiii. ex humore aliquo ad bibendum propinantur. Haec de mineralium ac metallorum uiribus multiplicibus iam sufficiant, quae ubi praecedenti subtili quadam praeparatione in liquorem rediguntur, mirabiles effectus habere deprehenduntur, iuxta uulgarium tamen pharmacopolarum ac multorum aliorum imperitorum praeparationem fere nullos, quia calor naturalis tam potens ac fortis non est, ut possit corrumpere & transmutare solem, Lunam, aliaque metella ut mutata in sanguinem nutrire corpus humanum, & spiritus uitales confortare, aliaque sibi a natura concessa negotia perficere possint aut ualeant, dum in substantia sua duriori maneant: Hoc physicis perinde ac medicis omnibus communiter notum est quod aquae sulphureae, aluminosae aut thermae habeant uim ac facultatem consolidandi, quanto magis aqua metallorum de metallis praesertim perfectioribus extracta? omnia siquidem perfecta aut non perfecta metalla, dum in substantia sua duriori adhuc sunt, nullam uim aut efficaciam in medicinis ostendere possunt, quamuis de eorundem uiribus attributis multi multum hinc inde iactare possunt, nisi iuxta Aristotelem illorum ac communem philosophorum sententiam, absque corrosiuis tamen & uenenosis aquis in pristinam uel primam suam materiam redigantur, sic Dauid in Psalmo ait, eduxit aquam de petra & oleum de saxo durissimo, nisi quodlibet uertatur in aquam nullatenus peruenietur ad perfectionem. Adnotatio In Saturnum. Additio. ◉ Minii ◉ ii. in uas uitreum indatur & acetum distillatum ad sex digitorum eminentiam affundatur: optime clausum supra cineres collocetur, moueatur baculo statim, ne fundo adhaereat, die sequenti effunde acetum quod dulce esse debet, in aliud uas: Nouum aliud acetum impone & ut superius fecisti, fac, perge donec totum minium solutum fuerit: collectis omnibus acetis: filtro nouo filtrare oportet, deinde in fimum equinum per 15. dies putrefacias, peracto tempore distilla acetum ad tertias id est ex tribus partibus una remaneat, hanc tertiam partem pone in locum frigidum ut in cellam & fient crystalli, tunc euacuabis acetum, & crystallos accipe quos serua, acetum iterum ad tertias distillabis & expones in locum frigidum & iterum fient crystalli: Hoc repete tam diu donec habeas omnem materiam illam redactam in crystallos. Accipies ◉ ii. illius salis crystallini serua donec dixero quid tibi sit agendum: totam illam materiam crystallinam accipe, quam in retortam uitream luto optimo munitam ponito, cui recipiens satis capax adaptabis, clausis iuncturis distillationem prouocabis: Primo exibit fumus albus, deinde rubrum oleum, ignem lignis siccis auge usque ad perfectam distillationem: separa aquam ab oleo in B. M. utrumque ad partem serua: oleum tribus uicibus rectificabis, aquam separatim pariter in balneo mundabis. Tanta prudentia atque sapientia hic senex praeditus est: uix aliquis mortalium numerare potest. Eius sudore & sanguine utere in omnibus morbis tam exterius quam interius agens Deo gratias. B. A Portu. Balsamus Saturni. Partem superiorem reseruatam accipe, id est unciam illam, contere, & in uas uitreum habens longum collum pone desuper aquae Terebinthinae ◉ iiii. tincturam extrahe ut ex floribus sulphuris fieri solet: Tum sal Saturni in rubrum colorem rubini instar soluetur, in retortam pone, & ad modum aquae fortis destilla primo lento igne, donec mestrum totum habueris, recipientem muta, ignem auge de hora in horam donec nihil amplius distillabit & habebis oleum cuius uires naturalem balsamum superant, uulneribus, ulceribus, cancro, polypo, Noli me tangere tangendo bombace medetur, Item uulneribus cruentis calide applicando. De his plura in nostro libro Mineralium. B. A Portu. De Sanguine Humano Ac Uiribus Eius. Ex sanguine humano fieri potest oleum & sal, posthec lapis rubeus mirabilis efficaciae ac uirtutis: cohibet fluxum sanguinis multasque infirmitates expellet. ◉. sanguinem humanum putrefac in fimo calido, deinde distilla & exibit aqua candida ad modum lactis, postea augmenta ignem & distillabis oleum, tandem faeces in fundo uasis remanentes rectifica ut albificentur, sicuti nix & affuso oleo eius siet lapis clarus ac rubeus; sal humani sanguinis ualet contra morbum articulorum nec non podagrae, chiragrae ac gonagrae medetur. Tantum de praestantioribus & summe necessariis medicamentis iam sufficiat, quorum omnium rectam praeparationem edocuit ars Chymica, quae ab imperito uulgo damnatur: non enim ex solis plantis, ut inepti multi putant, & toti orbi terrarum persuadent, sed etiam ex metallis gemmisque ac praetiosis lapillis, Theophrastica desumuntur uel extrahuntur remedia, quae tamen non acria sunt, nec uiolenta ut ignari & rerum imperiti clamitant: sed dulcissima naturaeque nostrae familiarissima, qualiaque spirituum praestantiam conseruant, uiuificant & ab impuritatibus, solis plaerumque sudoribus expurgant, tota denique substantia non parum proficiunt, uti doctorum plurimi quotidie felici cum successu experiuntur; sed haec iis sordere mirum non est qui in faecibus illis & impuritatibus ita sunt submersi ut animus illorum ad altiora & subtiliora non possit emergere. Praeterea sua pigritia laborem in medicamentorum praeparationibus requisitum fugiunt. Ego uero istius modi homines commoneo: uel ut discant meliora, uel ut melioribus institutis non inuideant, saltem ignota non reprehendant, sin minus nihil tamen eorum conatus morabimur, quia futurum est ut palmam ipsis frustra ringentibus obtineat ueritas, & illas tandem tenebras suo fulgore dispellens singula cuiusmodi sunt re ipsa patefaciat. Finis. Auctoris huius tractatus nomen me latet Quisquis fuerit haud dubie rerum uniuersarum peritissimus fuit, & utriusque medicinae notitiam insignem habuit. Ubi hunc primo tractatum nadus sum. Cum ego tractatum de sale ni- tro doctissimo uiro Uuenceslao Lauinio Pragen- si Medico communicarem, Is hunc Miscellaneum tractatum describendum dedit, qui tot errori- bus scatebat, ut uerum sensum uix elicere potuerim. Tis humane lector nostris lucubrationibus faue & boni consule. B. A Portu. De Sale Nitro Et Eius praeparatione & quomodo in diuersis aegritu- dinibus administrari debeat. Item de uiribus Auri potabilis eiusque physica praeparatione. Panaceae uegetabilis descriptio: qua radicitus podagra tollitur uaruque morbi sanantur. De Mellis etiam elixire. Item de uiribus occulti spiritus Epistola ad sum- mum philosophum Petrum Uuinzium. Image3 Illustrissimo Principi Ac D. Domino Christiano Principi Anhaldino Comiti Ascaniae Domino Seruestae & Bern- burgi, etc. Inter tot partes sese uirtus tua fundit ( Princeps fortissime ) ut nullus hic in quouis genere locus, quem illa non occuparit. Sed ut doctrinam eximiam, sanctissimos mores, caeterasque uirtutes omittam quod perraro aetate prouectis contigit, qui Iustorum Ducum nomen merentur id in ipso aetatis flore ita assecutus es, ut expectationem quam tot maiorum illustrium uirorum gloria, perpetuusque gentilis splendor concitarunt, tu sustinere & tueri uidearis. Extant Imperatoriae artis, consilii, fortitudinis, constantiae signa, quae tum alibi tum in Gallia nostra iuuanda nuper edidisti. Cuius nomine quum omnes tibi debere intelligamus, uolui & ego hoc meo libello quem tibi dicandum statui, meum erga T. C. gratum animum ostendere: Licet autem is prima fronte uideatur exiguus, tamen paucis pagellis arcana haud contemnenda continet. Mirabitur aliquis unum & uulgare corpus de quo hoc tractatu agitur tot & tantas uires continere. Miretur idem T. C. uno suo corpore tantum animum tantis uirtutibus instructum quatas Regni ampli omnes incole uix capiant conclusisse: sed de illustribus illis uirtutibus quia omnibus notissimae sunt hoc loco dicere animus non est. De materia nostra dicam. Terra omnium Elementorum basis & fundamentum est. Ipsa enim est obiectum & receptaculum omnium radiorum influxuumque celestium: ipsa in se continet omnium rerum semina seminalesque uirtutes. Ideo ipsa dicitur animalis, uegetabilis & mineralis quae ab omnibus reliquis Elementis ac caelis faecundata omnium ex se ipsa est gignitiua: ipsa est receptiua omnium faecunditatum, & ueluti prima parens etiam omnium pullulatiua, centru & fundamentum & mater omnium: illam quantumcunque secretam, lotam, depuratam, subtiliatam, si dimiseris subdio, mox caelestibus uiribus faecundata & praegnans, ex se ipsa producet plantas uermiculos, & animalia: producet lapillos, lucidasque metallorum scintillas: In ea sunt secreta maxima siquando fuerit per artificium ignis purgata, & ad simplicitatem suam congrua lotione reducta. Ipsa est prima creationis nostrae uerissima Medicina: Ex ea spiritus ille secretus naturae primogenitus ad omnes morbos profligandos elicitur, de quo hoc in libello. Uale ( Princeps Illustrissime ) Deus T. C. quam diutissime ad nominis sui gloriam & afflictae Ecclesiae sue propaginem sospitet Frankenthalii. Kalen. lanuarii 1594. T. Celsitudinis Obsequentissimus Bernhardus G. Penotus a Portu S. Mariae Aquitanus D. M. Bernhardus G. P. A Portu Aquitanus beneuolo Lectori. Cum omne studium meum in usum humani generis semper contulerim, nihil antiquius habui quam conari omnibus rationibus aliquid eruere quod eidem prodesse possit: id ut efficerem occasio mihi non incommoda sese obtulit. Quum post maledictum illud coniuratorum faedus & edictum Regium de eiiciendis omnibus purae & syncerae religionis professoribus, in Angliam me recepissem, ab humanisimo omniumque artium cognitione ornatissimo Domino Roberto Beel Serenissimae Reginae Angliae ut intimo sic prudentissimo Senatori benigne & humaniter exceptus: Magister Robertus Beel decus Angliae. qui tandem mihi bibliothecae quam instructissimam tum impressis tum manuscriptis libris apud se habet, copiam fecit. Hic inter alios, Libellus de sale nitro, Anglico idiomate conscriptus in manus meas incidit: quem confestim in Latinam linguam uerti, per eius fidelissimum famulum Henricum Seuerinum Hassium curaui. Cui tractatui praeparationes aliquas adiecimus. Etenim in rerum natura nihil tam purum est, quin aliqua praeparatione adhuc indigeat. Nam certum est rem quo magis ad simplicitatem accedit eo citius penetrare & operari, nostroque balsamo facilius coniungi. Quandoquidem puritas est unius, impuritas diuersarum rerum. Igitur ( beneuole Lector ) hoc in subiectum uotum tuum dirige. Nihil enim est quod uolentem retardet cum ubique locorum siue in Mari, desertis, montibusue fueris ( modo ignem & aquam habueris ) hoc medicamen parare possis. Idque, tuto, cito, & iucunde cuilibet morbo adhibere, Idcirco Deo Opt. Max. immortales per unigenitum lesum Christum gratias age qui tam familiare, uniuersaleque medicamen mortalibus pandere uoluit. Uale & pauperum recordare. Frankenthalii Kal. lanuarii. 1594. Praeparatio Nitri. Apponitur nitrum soli, in ampla patina, uel alio uase plumbeo, donec albescat, deinde redigitur in puluerem album, & hoc nodo praeparatum acquirit plus subtilitatis, uocari potest aphron nitron purificatum. Uel calcinatur igni uehementi, donec albescat, & gummositas ita diminuetur ualde, & maiorem habebit calorem & subtilitatem in operando. Additio. Liquefac paulatim nitrum in forti tigillo, eo fuso iniice sensim sulphur commune fabarum magnitudine donec nolit amplius ebibere, effunde inuas aqua plenum, filtra, coagula, rursus ligna, sulphur iniice hoc quinquies repete, ultimo solue, filtra, coagula tunc paratum est. Oleum Salis Niri. Additio. Funde plumbum purgatum & desuper sal nitrum optimum ad libitum proiice: & ibi in oleum fundetur: ab igne extrahe, congelabitur & a plumbo separabitur: serua in uitreo uase: Cum eo uti uolueris, ad ignem pone & cito in oleum uertetur quod fixat perfectissime: Hoc oleum rectificatur distillando per retortam, nam humiditas transit & oleum rectificatum manet. Fixatio Salis Nitri. Additio. ◉. Salis nitri, limaturae ferri ana, calcis uiuae ii. partes tere simul & in ollam bene obturatam pone, & in furnum uenti colloca, ut ardeat horis quatuor, cum refrixerit superfunde aquam limpidam stet per noctem, tunc sal nitrum a calce separabitur, filtra euapora, congela, exiccatumque funde & fluet in oleum fixum. Ad omnes utis defictus & uitia remouenda: ut sunt neui, morphaea, icterus scabies, pustula, tumores, serpigines, lepra. Dissoluatur nitrum praeparatum, in aqua uel lixiuio tepido confecto ex uitibus, uel rosis uel salicibus, uel rosmarino, uel saluia, uel hysopo, uel lauendula, uel thymo, uel lauro, uel urina infantis pueri distillata, uel in aceto distillato, uel in succo limonum, uel melle purificato, maceretur per dies tres, uel etiam in adipe anserino, uel cygneo, uel oleo amygdalarum applicetur cuti eundo cubitum: mane abluatur locus affectus, aqua rosarum, uel fabarum, uel decoctione farinae hordeaceae, furfuris triticei, & radicum maluarum. Ad idem. ◉. Tragacanthae electae, quantum uis, macera in aqua rosacea, uel aceto rosaceo, donec resoluatur, adde puluerem minutissimum radicum Ari, seu serpentariae, septies maceratae in aqua rosacea, & siccata in sole: puluerem Ireos, farinam orizae: tantum harum specierum singularum quantum tragacanthae: postea impone tantum nitri quantum omnes superiores species consistunt pondere: appone igni moderato, semper agitando, donec nitrum liquescat, & eo usque perseueres donec crassescat, tunc adde parum caphurae, ubi talem consistentiam acquisierit ut in pilulas facile formare possit, amoue ab igne potes autem initio dissoluere parum mosci zibeti uel ambrae, in aqua rosacea, uel in aceto rosaceo si uis, & cum iturus es cubitum pilulam unam madefacias, aqua uel aceto rosaceo, uel succo limonum teque inungas, mane te laues aqua fabarum seu rosarum. Ad serpiginem lotio. ◉. Nitri ◉ iii. salis communis ◉ i. aquae lapathii ◉ iiii. aceti squillitici ◉ i. dissoluantur & misceantur, hoc liquore calefacto, intingas linteum, & frices uultum. Unguentum remouens tumores callositatem, & duritiem cutis. ◉. Nitri salis gemmae summitatem hysopi pulegii, an. partes aequales: contun- dantur & incorporentur, cerato rosato ad ignem temperatum. Experimentum ad scabiem, serpiginem, pruritum. ◉. Nitri, sulphuris, maioranae, an. ◉ i. puluerisanda puluerisentur, maiorana contundatur, misceantur cum oleo rosaceo, & fiat unguentum. Lotio seu linimentum educens & curans uariolos, rubedinem & pustulas corporis. ◉. Nitrum mixtum cum succo hysopi calthae & camomillae, addito oleo amygdalarum amararum. Contra lepram. Nitrum temperatum cum uitriolo & aere uiridi applicatum lepram remouet. Ad maturanda mundificanda & curanda ulcera, carbunculos & fistulas. Nitrum mixtum cum terebinthina applicatum & inunctum. Potio ad morbum icteritium. Cochleare unum nitri haustum cum uino ieiuno stomacho icterum curat. Linimentum ad morphaeam. Dissoluatur nitrum in uino albo uel aceto distillato, uel succo limonum, eoque iturus cubitum cutem frices. Unguentum dealbans faciem & cutem reddens claram. ◉. sem. psillii ◉ i. olei tartari ◉ iii. macerentur in uase plumbeo tres dies: postca per sacculum exprimatur mucilago, quae misceatur cum oleo rosato, in quo deinde dissoluatur ◉ i. nitri & ◉ i. salis gemme, & fiat unguentum. Ut capilli flauescant. Nitrum temperatum cum lupinis contusis & aqua calida capillos reddit pulchros si saepe inde lauentur. Ne decidant capilli. Dissoluatur nitrum in uino maluatico, eoque locus fricetur, postea beta imponatur contusa. Ad remouendos pediculos lentes & porriginem capitis. Dissoluatur nitrum & terra samia in oleo seminum raphani & applicetur. Contra nimiam humiditatem cerebri & capitis furfures. Dissoluatur nitrum in aceto albo, addatur puluis olibani eoque fricetur locus affectus. Ad albificandos dentes. Nitrum praeparatum mundificat dentes, si eo fricentur. Contra dolorem dentium. Nitrum coctum cum uino & pipere, dolorem dentium mitigat, si teneatur in ore. Ad dolorem capitis. Nitrum mixtum cum succo foliorum & baccarum haederae, & naribus haustum & capiti impositum acetum rosaceum dolorem sedat capitis. Contra dolorem aurium, item suppurationem tinnitum & opilationem. Immittatur auribus, nitrum mixtum cum succo foliorum & baccarum haederae & cum oleo amygdalarum amararum, camomillae uiolarum & rosarum tepide. Ad omnes oculorum defectus. Nitrum mixtum cum melle rosato uel uino maluatico, uel aqua endiuiae, immissum oculis caliginem fugat, maculas & lacrymas remouet, uisumque acuit. Ad profluxum sanguinis e naribus. Nitrum mixtum cum sylphio, uel assa faetida, & admotum naribus sanguinem sistit. Ad deformitates unguium. Dissoluatur nitrum in maluatico apponatur cineribus calidis in cortice pomigranati excauati & linteis intinctis, applicetur unguibus deformibus. Ad anginam & gutturis defectus. Coquatur nitrum cum uiolis, addatur mel uiolatum, & pix liquida, uel cedria fiat gargarismus. Uel. Dissoluatur nitrum in decoctione hysopi & ficuum & fiat gargarismus. Contra paralysim linguae. Coquatur nitrum cum saluia & posea uel aqua, aceto & sale, hanc mixturam adde fermento quod immittatur pastae, unde panis futurus est, hoc pane uescatur patiens. Contra paralysim & stupiditatem neruorum, priuationem sensuum, conuulsionem, distortienem, punctionem & spasmum. Utatur patiens balneo uel fomentationibus cum nitro bullito in aqua & sale, cui addatur saluia, lauendula, rosmarinus, thymus hysopus, origanum, pulegium, Satureia Sambucus, mentha, marrubium, enula campana, polypodium quercinum locus affectus ungatur oleo castareo uel spicae uel masticis. Lotio pedum saluberrima. ◉. Fol. rosar. rubrarum, camomil. Beton. origani, saluiae rutae, an. m. i. immitte haec sacculo lineo, ligetur sacculus & bulliat in aqua sufficienti, adde nitri ◉ ß. parum salis grossi, & parata est. Ad schiaticam & coxendicis infir- mitates. ◉. Nitrum cum decoctione ebuli uel corticis radicum sambuci & enulae campanae, fiat enema. Ad raucitatem, tussim, asthma & alios pulmonis & pectoris defectus. Nitrum. coquatur cum hysopo & ficubus decoctioni immisceatur brassica, ex eaque bibat patiens. Uel. Dissoluatur nitrum cum posca seu aqua aceto, in quo melissa macerata est, bulliat cum ficubus, & uuis passis, atque illo liquore utatur asthmaticus. Contra opilationem pulmonis & contra gemitum frequentem. Bibatur nitrum in ptisana. Ad lentos humores uentriculi ad uentosi tatem dolores intestinorum. Nitri ◉ i. cum melle rosato comesta, expurgat faeces uentriculi appetitum causat. Ad suffocationem stomachi. Bibatur nitrum cum asa dulci, uel posca uel aqua calida, aceto & sale. Uel. Paretur lac amygdalinum, cum decoctione nitri, florum camomillae, uiolar. Boraginis, buglossae, melissae, menthae, foliorum rosar. asae dulcis. Ad torturas stomachi. Nitrum & melissa epota in uino tepefacto tormina stomachi sedat. Ad opilationem hepatis. Fiat decoctio ex cichorea, endiuia dente leonis, rosis rubris, cui addatur nitrum, item fiat emplastrum ex nitro & oleo amygdalar. amararum, oleo rosaceo, aceto rosaceo, in quo chalybs igneus extinctus fuit, applicetur regioni hepatis. Item praeparentur clysteres ex iisdem decoctionibus, cum oleo amygdalarum amararum, camomill. melle rosato & nitro. Contra splenem obduratum & tumidum. Dissoluatur nitrum, faenugraecum, rosae rubrae & cappares in oximelle, & aceto rosato in quo chalybs candens extinctus fuit bibatur ieiuno stomacho. Ad idem emplastrum. ◉. Nitri ◉ u. pulueris faenugraec. uel lupinorum, aceti rosat. omphacini, olei amygdalar. amarar: ol. camomil. anethi, sambuci, radic. cappar. an. ◉ i. fiat emplastrum. Ad passionem Iliacam. Sumatur decoctio nitri, florum camomil. caltharum, hysopi, menthae, melissae, puluer. radicis Ireos, galangae, asae dulcis, sem. petrosel. feniculi, anisi, anethi, cumini cum amygdalis dulcibus fiat lac. Ad idem. Fomentetur locus eadem decoctione ungendo primum partes oleo camomil. anethi & amygdalarum amararum. Ad cholicam passionem. Eadem decoctio sumenda est, & eadem fomentatio, quae in iliaca passione. Contra Hydropem. Nitrum comestum cum ficubus & hysopo. Ad idem. Nitrum contritum cum ficubus & hysopo, applicatum uentriculo, hydropem curat. Ad idem. Dissoluatur nitrum in decoctione ebuli, & sambuci, & ireos, fiat Enema. Ad inflammationem testiculorum. Nitrum contusum cum uuis passis, mix tum cum oleo uiolarum & rosarum tepide applicatur, in forma cataplasmatis. Ad carnositates & excrescentias uirgae. Nitrum mixtum cum cineribus pampinorum seu uitium & aceto chalybeato applicatur externe cum magno effectu. Ad calculum renum & uesicae. Comedatur nitrum cum oximele, ex raphanis, addito melle rosato. Ad idem. Inungantur renes externe cum adipe cuniculorum mixto cum nitro. Ad idem. Adhibentur clysteres ex nitro casia fistulari, decoctione cuniculi, cum camomilla, capillo ueneris petroselino, raphanis, saxifragio, addito melle uiolato, uel rosato cum axungia caprina. Ad dissoluendam molam in matrice, ad suffocationem & alia accidentia matricis. Propinetur nitrum cum succo camomillae mercurialis, hysopi, & arthemesiae. Ad idem. Fiat pessarium ex nitro dissoluto in succo hysopi, calthae, camomillae, arthemesiae, mercurialis, oleo amygdal. addito galbano, assa dulci & ambre grisie parum, uel aliptamuscata. Ad recuperandas uires debilitatas. ◉. Picis nigrae, cerae, colophoniae, an. ◉ iii. liquefiant addatur tartari ◉ i. nitri ◉ i ß. Sulphuris uiui ◉ iii. pulueris piperis ◉ ii. Benioni ◉ ii. Euphorbii ◉ ß. labdani ◉ i. olei amygdal. amar. olei ciprin. an. ◉ i. misceantur, fiat emplastrum. Ad sudorem prouocandum. Nitrum haustum cum succo camomillae & calthae in brodio. Ad retardandum nimium sudorem. Dissoluatur nitrum cum puluere Ireos in oleo rosato omphacino, addito aceto rosato, inungatur corpus. Ut agiles reddantur corporis partes. Inungantur tibiae uel aliae partes corporis cum nitro dissoluto in oleo camomillae. Ad diuertendum horrores febris ante paroxysmum. Dissoluatur nitrum in oleo oliu. uel potius in oleo amygdalar. amarar. uel anethi, uel sem. raphani, uel urticarum, uel castorei, uel spicae, ungatur ceruix patientis, scapulae & spina dorsi, item tendones manuum & pedum. Ad laxandum intestina. Potetur nitrum cum puluere Ireos, in succo crudae brassicae. Item bibatur nitri pulueris cochlear unum in sero lactis tepido, uel uino albo, uel decoctione uuarum passarum. Ad combustionem. Nitrum assatum donec nigrescat, & in puluerem redactum, efficaciter imponitur combustionibus. Contra morsus rabidorum canum & aliarum uenenatarum bestiarum. Nitrum liquefactum cum Terebinthina addito aceto & adipe anserino, uel suillo, applicatum morsus curat uenenosos, interim tamen acetum coletur per calcem uiuam & misceatur cum nitro, eoque uulnus saepe lauetur. Pro eo qui comedit Hyosciamum. Nitrum dissolutum aqua tepida bibatur postea pluma uel digito uomitus prouocetur. Pro eo qui comedit mandragoras. Cicatur saepe uomitus cum nitro & aqua calida, & melle, tum bibatur decoctio absynthii in maluatico cum nitro in eo dissoluto, aegroti caput aspergatur, aceto & oleo rosaceo, adhibitis rebus graueolentibus, exerceat se uehementer patiens, sudoremque prouocet. Si quis comederit fungos. Contundatur melissa, cum posca uel aceto, aqua & sale: in hac mixtura dissoluatur nitrum hauriatur tepide, ut inde uomas. Si quis comederit Buprestum uel cantharides. Accipiatur nitrum cum asa dulci dissolutum in aqua tepida & melle, ita ut uomas postea saepe, deinde utaris trochiscis de alkekengi, cum lacte amygdalino. Contra sanguinem taurinum bibitum. Hauriatur nitrum cum posca & sale, cieatur frequens uomitus. Contra omnes strangulationes, suffocationes & obstructiones in genere. Nitrum ad haec omnia praestantissimum remedium esse experimento constat, siue sumatur interne siue adhibeatur in fomentationibus balneis seu emplastris, diuidit, dissoluit subtiliat, laxat, rarificat, ampliat, extenuat, aperit, lubricat, euaporat, expellit, mundificat. Ad conglutinandum aurum uel argentum, idem ad colorandum au- rum & argentum. Agitetur nitrum & alumen plumae cum urina pueri, in mortario cupreo, cum pistaceo eiusdem metalli ad solem uel in cineribus calidis tamdiu donec fere desiccatum fuerit & crassum, postea eximatur & desiccetur ad solem in uase plumbeo, redigatur in puluerem. Ad dealbandum eo linteamenta & telam. Dissoluatur nitrum lixiuio calido, in eoque macerentur linteamina aliquoties expressa aqua, desiccentur ad solem. Ad purificandam lanam, pannum & silum. Adhibeatur nitrum, ut supra cum lixiuio calido. Ad praparandum corium. Nitrum hoc modo sumptum cum lixiuio, & postea cum aqua calida corium mundat & tractabile reddit. Ad lubricandum pelles. Lauentur in aqua calida, cum sapore nitrino. Ad equis appetentiam deiectam conciliandam. Misce ad ◉ i. nitri puluerisati in eorum pabulo. Finis Libelli De Sale Nitro. Panaceae Uegetabilis Descriptio Sequitur. Minerae maioris uegetabilis q. uis tantisper calcina donec papaueris erratici colorem induat, in uino albo quantum solui potest, solue: exicca, iterum sumper tepidos cineres solue: hoc serua quod instar olei erit: si decem aut duodecim guttas dederis de tertio in tertium diem, purgat leuiter, radicitus podagram pellit, modo aegrotum confortes extracto dulci corallorum: exhibetur in syrupo uel extracto iuae aut uino dulci: non solum specificum est ad articulares morbos, uerum etiam ad hydropisim. Aliud Ii. Praestantius. ◉. Supra dictam materiam ac perfectionem calcinatam quam supra cupellam probabis ueluti purum argentum & cum suae puritatis dederit signum, tolle, cum refrixerit, contere, & cum spiritu uini tincturam extrahe, leniter distilla: Iterum eundem spiritum impone, & hoc repete quater, uel donec per retortam simul transeant; habebis perfectam essentiam quam circulabis spatio 14. dierum in balneo: separabuntur duae essentiae diuersae, una flaua supra natans; altera in imo uasis rubens: inferior est auri argentique uerum dissoluens, aliorumque lapidum: Superior autem essentia est tartareorum aegritudinum uerum catharticum: praesertim podagrae. His fruere & uale. Elixir Mellis. Mellis optimi ◉ ui. sume & in aqua ter distillata solue, filtra idque quater, aquam denique euapora, iterum atque iterum dissolue, tamdiu hoc faciendum est donec ab omnibus sordibus & faecibus mundatum sit: Hoc facto ipsum mel pones in pellicanum per mensem, deinde per alembicum separabis leuiorem partem in balneo, alteram uero partem distillabis in igne cinerum, Terram in fundo residuam calcinabis & dissolues in aqua pura amouendo per filtrum faeces, tandem hac ratione omni humiditate priuatum calcinetur lento igne per horam. Hoc iterum imbibes paulatim cum priori aqua & in balneo coagulabis, deinde addes tantundem sui olei prius in igne cinerum extracti, digerendo & coagulando in spissum gummi, quod cum addideris, reliquum sui olei, iterum digeres ut prius, compactius & spissius erit: uniuersaliter conseruat & mundificat humanum corpus, ab omni imperfectione tam intrinsece quam extrinsece. De Uiribus Auri Potabilis, Eiusque praeparatione. Uariae sunt opiniones de auro potabili: nonnulli id magnifaciunt, alii contemnunt: quare consultum indicare id quod res est: Hoc tamen commodius fiet, si primo consideremus uires & proprietates quas docti & expertes uiri in suis libris auro tribuunt: secundo si perpendamus, num illae proprietates ab autoribus ipsi auro attributae, rationibus etiam possint demonstrari ipsi auro inesse. Quod igitur ad primum attinet nimirum autoritates: Auicenna in suo tractatu de auro dicit, quod sit temperatum natura: & si lima comminuatur utiliter misceri medicamentis contra lepram, profluuium capillorum, melancholiam, confortare cor & impedire tremorem eius, corroborare oculum, si in tenuissimum puluerem redigatur: & in hoc fere omnes medici, qui uires medicamentorum simplicium describunt, consentiunt: Longum & taediosum foret, recitare omnium autoritates & opiniones: Si igitur tantas uires attribuerunt limaturae auri, quid fiet si redigatur in formam liquidam & potabilem Qui cognouerunt debitam praeparationem, ut redigatur in formam liquidam & eo usi sunt in tollendis morbis, affirmant quod habeat uim purificandi expurgandi humores superfluos, tollendi fluxus capitis, & cor a malignis & tetris uaporibus liberandi, melancholiam pellendi, praeseruandi a lepra, spiritus acuendi, & epilepsiam sanandi. Arnoldus Uillanouanus in tractatu de uino seu elixire dicit, quod medeatur urine supptessioni. Archelaus philosophus ait aurum esse uita humanae thesaurum, sanantem infirmitates & morbos hominum, si de suo liquore aliquid sumatur: praetereaaddit, si uires eius essent cognitae, fore ut non adhibeatur amplius fides medicis, qui illud negant, tum quod uereantur ne ipsis lucrum pereat, tum quod ignorent modum praeparandi. Raymundus circa finem praxeos sui testamenti inquit aquam auri in potu exhibitam debito modo sanare corpus humanum ab omni infirmitate, quantumuis ueteri: & medicum etiam non opus habere, ut urinam inspiciat, nec alia excrementa, nec pulsum explorare, sed ut suo saltem utatur medicamento, leui adhibita diaeta, seu uictus regimine. Quod ad tantas & tam magnas uires attinet, quae in auro reperiuntur, Auicenna tractatu de uiribus cordis, capite de auro ait illas esse a proprietate: & in eodem tractatu capite de Hiacyntho inquit, illam proprietatem non debere attribui materiae e qua compositum est, sed singulari uirtuti inde resultanti, prout in magnete apparet. Ideo philosophus quidam dicit illam uirtutem procedere a tota specie quam uocamus uulgariter specifica: alii putant illam uirtutem esse donum caeleste influens quodlibet mixtum secundum elementorum, maiorem aut minorem proportionem debitam. Auicenna arbitratur hanc uim specificam indi rebus post primam elementorum complexionem, sed quia ignoramus eiusmodi proportiones & quod nobis non est datum nosse ulterius. Ideo ad experientiam confugimus, quia experiri in eiusmodi rebus medicis magis prodest quam argumentari: etiamsi non negemus inquisitionem causarum ciusmodi uirium posse summopere iuuari lumine naturae. Et si consideramus praestantem auri compositionem & complexionem, satis notum est multis uiribus esse dotatum. Nam, ut Rhasis inquit in auro sunt 10. partes calidae 10. frigidae 10. humidae. 10. siccae, aut si mauis decem cuiusque proportiones: & hanc ob causam est quasi incorruptibile, quia quantum calor calefacit, tantum frigus refrigerat: idem de siccitate & humiditate esto iudicium. Cum igitur sit temperatum in sua complexione, habet etiam uim temperandi quia materia est purificata a duabus humiditatibus superfluis, scilicet sulphurea inflammabili, & phlegmatica seu aquosa euaporabili, ut ait Albertus in libro mineralium. Hanc ob causam habet magnam uim purgandi humores superfluos & confortandi suum simile scilicet humidum radicale: praeterea, quia ingreditur omnia metalla est fixum, & aduersatur illi quod non est fixum & in fumum abit. Praeterea habet proprietatem retundendi uapores ascendentes a partibus inferioribus: & quia est subtilis substantiae, habet uim expurgandi humores superfluos: cumque sit incorruptibile, potest expellere humores corruptos, lepram, cancrum, & eiusmodi morbos similes: Taceo iam podagram, febrim quartanam, hydropem: tandem quia est lucidum, habet uim repellendi humores & uapores melancholicos obscuros & tenebricosos quibus nonnulli aegroti manifeste affliguntur, & dum id facit, dat bonum intellectum. Uno uerbo dicam, bonitas substantiae in auro reperta demonstrat ualorem uirtutis, & magnitudo, uirtutis excellentiam operationis, quod nobis aperte demonstratur per partes eius essentiales, per materiam scilicet & formam: Materia enim nobilis, pura, meretur nobilem, excellentem & diuinam formam: Et nobis sit licitum cum Platone aestimare, quod secundum meritum materiae dantur formae: Albertus Magnus lib. 3. mineralium idem probat: Et ut quidam ait, quo plus est materia sublimata & subtiliata a natura, eo capacior & dignior est ad nobilem & excellentem formam recipiendam: sed praestantia materiae auri in illo se patefacit, quod ignis qui consumit & deuorat omnes res alias nullum detrimentum ipsi adfert nec diminuit: si consideremus formam diuinam, reperiemus effectus incredibiles & ferme diuinos. Haec si diligenter examinentur bono iure aurum comparabimus soli caelesti, qui ut fere totum uniuersum & magnum mundum animat suo calore & lumine, sic sol terrestris, quem dicimus esse aurum habet uim uiuificandi Microcosmum qui est homo. Praeeparatio eius talis est. Recipe acetum bonum, quod destillabistamdiu donec incipiat inspissari, aceti magna copia est destillanda, ut habeas faeces ad sufficientiam, quas retortae impones & extrahes aceti residuum, & cum uideris oleum egredi, mutabis recipientem, & dabis magnum ignem, quousque nil amplius exeat. Accipe faeces residuos in retorta & calcina bene, postea nouae retortae imponito, addito aceto iam destillato, reitera destillationem circa finem magnum ignem dabis: calcina iterum faeces, & toties destilla, quousque acetum secum retineat totum salem tunc sufficiens est ad soluendum aurum modo sequenti. ◉. Aurum bene calcinatum, pone in matratio affunde de tuo aceto, & claude collum diligenter, pone supra cineres calidos & dissolue quae dissolutio fiet paulatim, non ut illa quae fit in aqua regia, sed lente quia est dissolutio philosophica & magistralis. Ubi dissoluens tuum satis extraxit, quod uisu dignosces, effundes in retortam & destillabis dissoluens & aurum manebit instar gummi aut salis, affunde iterum dissoluens tuum supra calcem ad dissoluendum & procede ut antea tamdiu, donec habeas tincturam quam seorsim seruabis: Accipe, stibii nostri calcinati quantum uis, quod pones in alembico, seu alio uase uitreo, affunde acetum destillatum, quo debilius eo melius; supernatet acetum ad altitudinem trium uel quatuor digitorum, maceretur 24. horis, moueatur quinquies uel sexies in die cum spatula lignea, filtretur postea acetum, & super infundatur aliud, ut habeas magis purum quod postea euaporabis ad dimidietatem refrigescat deinde & pars salis tui coagulabitur in glaciem, quam auferes cochleari ligneo perforato: postea reliquum euaporetut totum salem habeas quem paulatim siccabis; ita procedes donec habeas salis copiam pro libitu. Accipe illum salem & puluerisatum pone in cucurbita ad dimidietatem plena, obtura bene, pone in B. per 50. dies ut aqua ferme bulliat, & sal dissoluetur quasi totum. Postea pone retortam supra cineres in uase terreo, adiunge recipientem, bene lutatum & siccum ne spiritus euanescant: Ignis sit ab initio lentus, augeatur postea prout dissolutio requirit, & aqua uitae iam instar uenarum ingredietur recipientem, iam instar uaporum, & circa finem oleum ueniet rubicundum tunc augebis ignem supra & infra, ut tota retorta incandescant per 4. horas, refrigeretur ut spiritus quiescant, nil mouendo per totum diem. Tunc materiam tuam collocabis in alembicum & destillabis in balneo maris: aqua uitae ascendet primo subtiliter, & oleum manebit in fundo. Accipe aquam uitae & pone supra salem auri & sigillo Hermetis munitum pone in balneo tepido per 40. dies, si totum gummi non est dissolutum, effunde illud quod est dissolutum & rubrum instar sanguinis in aliam retortam & affunde aliam aquam uitae, sigilletur & ponatur in balneo ut prius, hoc reiteretur donec totum gummi sit dissolutum & quod dissolutum est seruetur in balneo: ita enim erit efficacius. Accipe omnes dissolutiones, & pone in retorta supra cineres, luta recipientem & da paruum ignem ab initio & aqua uitae exibit, & ubi tota aqua exierit oleum egredietur rubrum instar sanguinis quod innatabit aquae: tunc augendus ignis & circa finem tota cucurbita sit ignita, & si nil amplius egreditur, habes dissolutionem in forma olei natantis supra aquam: si aliquid sic quod non exierit aut aquae supernatet affunde aquam uitae & procede modo dicto. Dosis huius auri potabilis est 4. 5. uel 6. guttarum in cochleari aquae appropriatae, aut in spiritu Rosarum. De Uiribus Occulti Spiritus. Nobilissimo Summo Philosopho Atque Mathematico Domino Petro Uuinzio Olmuzensi celebri Medico, Bernhardus G. Penotus a Portu Aquitanus, S. P. D. Quicquid in ambitu circuli alicuius actu diffusum comprehenditur, hoc in centro eiusdem circuli simul continetur potentia collectum. Et quando hoc quod in centro potentia collectum est explicatur in actum, tum hoc quod in ambitu diffusum est actu, occultatur in potentia. Exemplum, Lumen caeli in infinitis & pluribus stellis est dispersum, & tamen in uno sole simul & semel etiam est collectum & in quo est dispersum in pluribus circulus est caeli luminis, in quo autem est collectum in unum, centrum caeli luminis est. Lumen caeli duplex est masculinum & faemininum, masculinum dispersum in una dimidietate stellarum caeli aestiualium. Alterum faemininum dispersum in altera dimidietate caeli hyemalium: Rursus autem masculinum: lumen caeli collectum est in unum scilicet in sole faemininum autem caeli lumen omne collectum in unum scilicet in Luna: sicut nunc est cum dispersione & collectione luminis caeli: sic etiam cum dispersione distinctione & collectione rerum omnium aliarum similiter est sic omnes uirtutes animales dispersae in infinitis animalibus terrae, collectae sunt in unum centrum in uno Leone: Et omnes rationes uel intelligentiae animales in omnibus animalibus mundi dispersae, in uno hominis capite in unum sunt collectae. Pari modo Terra matrix omniumque elementorum receptaculum est: in qua rerum abditarum uires omnes actu occultantur, quae potentia erumpere possunt in formas specificas: unde Rasis libro diuinitatis ( inquit ) scias res naturae subtili artificio ita simul colligatas esse quod in qualibet re, est res qualibet potentia, quamuis actu non uideantur Albertus lib. mineralium dicit aurum ubique reperiri: quia non est res aliqua sine quatuor elementis. Elementata, in qua non inueniatur aurum naturaliter, in ultima affinitione: & ideo dicit ubque lapidis materiam re periri. Item probat, quod maxima uirtus mineralis est in quolibet homine & maxime in capite inter dentes ut suo tempore inuentu est aurum in granis minutis & oblongis, quod esse non potest, nisi in homine esset illa uirtus mineralis, Quae uirtus mineralis est in Elixire nostro. Porro terra quaedam uirgo delitescit in centro terrae, quae summo studio inuestiganda est. Quam tu ( o omnium philosophorum princeps nostri seculi ) optime nosti: Nosti terram unam, altera meliorem esse, ergo eligibiliorem. Eam igitur rerum abditarum inuestigatores cognoscere discant, qua cognita, a peccato originali per ignem & aquam est liberanda. Et rerum opificem qui tanti thesauri diuitias mortalibus patefacere uoluit celebremus, per unigenitum Iesum Christum: Haec scripsi obsequii nostri monumentum. Tu uero & scripti & authoris decus, & ornamentum. Uale beatissime. Frankenthalii Kal. Ianuarii 1594. De Spagyricorum quorundam medicamentorum dosibus & administratione. Itemque de oleis quibusdam & corum usu plura pluraque alia promiscua. De uariis Tartari praeparationibus eiusque administratione. De Uera Hellebori Nigri praeparatione. Item remedium contra cancrum hactenus non uulgatum. Ultimo, quomodo omni tempore anni Hydromel parari potest: uinoque maluatico aequipollens. Questio. An Magia sit licita. Omnia Ab Uno. Omnia Ad Unum. Bernhardi A Portu Aquitani philosophi & Chymiatri praestantissimi. Que Tabula Hermetis Chymicorum dia parentis Clausa, sophis solis nunc patefacta, tenet: Quicquid apud Gebrum, Bacconem uel Treuisanum Ryplaeum, Lullum, Trittemium, Artephium: Arnoldus potuit quae perrimarier arte Naturae promens abdita quaeque Deae: Et quae diuina Theophrastus uoce notauit Nullam cui similem secula nostra ferunt Hec tibi, si est animus sollers cognoscere, lector iste liber praesens omnia certa dabit. Osuualdus Crollius Generosissimo Domino Carolo Baroni In Zierotin Namiest. Roßitz Samitz & Bran- deis, etc. Multa sunt generosissime D. Baro quae non minus me, quam alios in tui admirationem trahunt. Nam ut externa illa bonis malisque communia praeteream, quae tamen talia sunt, ut ad genus inclytum, ad opes ad dignitatem nihil fere possit accedere: quarum rerum cupiditate adducti magnarum artium in studiis plerique uigilarunt. Uirtutis etiam amore captus assidua diligentia id effecisti, ut cum nobilissimus sis, etiam doctissimus habearis. Atque in eum potissimum finem Christianus tibi orbis peragratus, linguarum antiquarum quibus humana, societas alitur, cognitio parta, artium scientiarumque circulus confectus: mores hominum, Regum, principum, Retum publicarum, formae ingenia cognita, pacis bellique rationes omnes. Hinc humanitas exim ia & ad colendam uirtutem animi propension: o Heroem sapientissimum, amplissimum familiae decus, Morauiae ornamentum, patriae lumen, Reipublica salutem, ad te omnes tanquam ad asylum, eximiis artibus celebrem undique confugiunt, te unicum musarum patronum summis laudibus non immerito ad sydera tollunt. Tu ( dum alii uentri potius, & pecoribus alendis quam uerae gloriae student ) nullum temporis momentum quo non utilem operam tum meditando, tum agendo Reipublicae naues, praeteruolare sinis. Quid multis? Tu nihil eorum quae eo genere natum deceant omittis. Addo inter ornamenta caetera & liberalitatem qua hospites tuos amplecti soles. Expertus loquor: Memini enim, memini inquam, quam humaniter me nuper inuitaueris quam laute exceperis benigneque dimiseris. Quae cum ita sint, statui ego hunc libellum grati animi non omnino quale uelim sed quale possum monumentum dicare. Quod non plane ingratum tibi fore spero, si aliquando omissis grauissimis illis tuis occupationibus, in hos naturae hortos animi caussa concedere placuerit. At studium saltem homiminis tibi deditissimi te non improbaturum confido, imo certo mihi polliceor. Uale heros magnamine, & Reipubl. Christianae quam diutissime uiue. Tuae clementia Deditissimus Bernhardus G. a Portu S. Mariae Aquita- nus U. M. D. Usus Et Dosis Quorundam Medicamentorum Spagyricorum. Liquor Perlarum. Potissimum arcanum in Perlis existit contra phthysim & consumptionem corporis. Nihil est quod humidum radicale magis conseruet quam Perlae: Restituunt uires amissas, & membra principalia confortant. Dosis a ◉ ß. ad ◉ i. in conuenienti uehiculo siue uino aqua aut conserua. Liquor Matris Perlarum. Specificam uim habet ad matricem confortandam conceptionem promouet & febribus quoque utilis est: semper cum conuenienti liquore administrandae sunt essentiae: dosis eius est a ◉ ß. ad ◉ i. Liquor Corallorum. Rectificat sanguinem & omnem superfluitatem aut noxam eius mirabiliter consumit mulieribus etiam sanguinem menstruum, si iusto tempore non fluit promouet & in temperantiam reducit: Si uero abundet eundem sistit: sanguinis sputum persanat, dysenteriam curat, cerebrum confortat spectra & incubos abigit: eius dosis a ◉ ß. ad ◉ i. cum aquis conuenientibus. Liquor Oculorum Cancri. Calculum mirifice expellit per se uel cum oleo crystalli commixto sumptus in aqua raphani uel pimpinellae aut eiusmodi. Quicquid etiam uenenatum in corpore existit educit: uulneratis tutissimum praeseruatiuum a malis accidentibus dosis a guttis 15. ad 17. Liquor Crystalli. Calculo Renum & uesicae medetur & resoluit omne Tartarum in quacunque corporis parte adhaerens. Hinc podagricis plurimum conducit etiam ab extra inunctum: Syncopi & aliis morbis capitis apprime conducit & cerebrum confortat datur a guttis 15. ad 16. in aqua aliqua appropriata aut uino. Oleum Granatorum. Confortat cor: uenenis resistit: & Tartarum quoque resoluit. Datur in uino maluatico a ◉ ß. ad guttas 16. Spiritus Tartari. Pleurisi medetur cum aqua theriacali aut si ◉ i. spiritus cum ◉ ß. Theriacae detur post sex horas repetatur & sudores prouocentur: Eadem etiam ratione pestem carbunculum & Anthracem curat omnibus putrefactionibus totius corporis resistit & easdem expellit. Tartarum resoluit dosis eius a ◉ ß. ad ◉ i. Praeparatio Crystallorum Caeterorumque lapidum. Calcina crystallum: & in tenuissimum puluerem supra marmor contere: Iterum sulphure & sale nitro calcina: & per diem & noctem reuerbera. In uas uitreum longum collum habens indatur: Et acetum Terebinthinatum super imponatur: obturato uase, supra cineres calidos pernoctetur, sequente die quod solutum est effunde, custodi, nouum iterum acetum ut supra fecisti ponatur. Hoc tandiu repete, donec Crystallum habeas solutum: Acetum in quo solutus est Crystallus filtra, in balneo euapora, remanebit in fundo sal Crystalli: Accipe, contere, & supra marmor insperge: soluetur in liquorem & sic de reliquis praeciosis lapidibus. Oleum Balsami Artificialis. Colicis doloribus ex Tartaro resoluto ortis cito medetur si eius guttae 6. aut 7. in uino dulci exhibeantur. Calculosis mire prodest, ab extra membris contractis inunctum eadem resoluit: Mirum enim in modum neruos roborat. De Uiribus Spiritus Succini Albi. Praesentissimum remedium & praeseruatiuum est iis qui uel a paralysi uel epilepsia aut eiusmodi morbis sibi metuunt si enim alternis diebus aut in septimana bis uel ter aliquae guttae huius spiritus in aqua lauandulae aut lilii connallii uel Betonicae sumantur, a praedictis morbis tuto praeseruant: a pestilenti etiam aere & cius infectione praeseruat si singulis diebus 2. uel 3. guttae accipiantur cum uino: & gutta una naribus inungatur: idem praestat si rotulae ex saccaro albissimo & pauco spiritus succini fiant & de eis una gutta aut altera singulis diebus accipiatur. In paralysi mane & sero exhibentur 4. aut 5. guttae in aqua lauandulae & gutta una sub lingua cum pennula ponatur. Mire enim loquelam restituit & cerebrum confortat. In nucha etiam inunctus utilissimus est, neruos & membra contracta optime restituit presertim in paralysi per se uel aliis balsamis admixtus. Calculosis optime conducit, pellit per urinam illam materiam calculosam, & Tartarum uenis adhaerens resoluit, partum facilitat si gutte tres in aqua liliorum alborum tempore necessitatis exhibeantur. Idem praestat si cum pauco axungiae serpentis misceatur & umbilicus mulieris inungatur. Mulieribus suffocationem aut strangulationem uteri patientibus prestantissimo remedio est: naribus & precordiis inunctus & si fieri potest per os sumptus palpitationi cordis & deliquio animi prodest, confortat enim secreta quadam ui omnia membra principalia. Laudanum Opiatum. Tutissimum & saluberrimum medicamentum est ad omnis generis dolores in toto corpore existentes sedandos & curandos absque omni noxa: resolutiones enim mineralium quae aliquando mira symptomata excitant in corpore, mirifice, & intra paucas horas sedat & tollit. Catharrho dolorifico medetur. Tussim quae ex distillationibus ad pulmones causatur curat: Lienteriam & dyarrheam etiam sanat: Colicos dolores statim sedat, exhibetur in forma pilulae paruae numero iii. gran. aut a granis iiii. ad u. Terra Sigillata. Contra omnia uenena praestantissimum remedium est: si pondere ◉ i. cum olei Amygdalini recentis ◉ i. exhibeatur ea ratione pesti & aliis morbis acutis utilissimo remedio: potest perse uel aliis medicinis admixta dari: dysenteriam & omnes fluxus uentris persanat cum aqua Tormentillae pondere ◉ ß. aut ◉ i. pro ratione morbi, data epilepticis quoque utilis est. Ab extra omnes uenenatos morsus animalium uenenatorum curat si cum saluia quasi pulmentum fiat & loco dolenti illinatur: uulnera quoque conglutinat. Aurum Diaphoreticum. Omnem materiam uenenatam e corpore propellit per sudorem, quem summopere mouere siue in morbis acutis ut in peste pluresi ex maxinie conducit. In morbis acutis. Hydropicis Anhelosis subuenit & spiritum facilitat. In febribus post purgationem utilissime propinatur praesertim quartanis. Obstructiones & opilationes uenarum reserat, & ad plurima corporis mala eius usus esse poterit dosis a ◉ ß. usque ad ◉ i. pro ratione morbi & personarum, cum conuenienti liquore. Spiritus Uitrioli Ueneris. In epilepsia paralysi, spasmo. Lethargo. Summum arcanum est in epilepsia item in paralysi spasmo lethargo & similibus morbis: Matrice. Suffocationibus matricis medetur oppilatione aperit, restringit calores praeternaturales in aquis appropriatis datus: dosis eius est a guttis 8. ad 12. usque, uentriculum quoque roborat & febres in eo consumit: capitisque doloribus utilissimus est in morbo epileptico ante & post paroxysmum datur cum aqua paeoniae autem florum Tiliae. Oleum Uitrioli Ueneris. Nihil est quod magis uentriculum quam hoc oleum roboret. Uentriculum roborat Tartaream materiam consumit Uomitorium. Omnem enim in eo superfluitatem & Tartaream materiam consumit, & educit; febres fere omnes citissime curat si ante paroxysmum guttae 5. uel 7. exhibeantur in aqua Absynthii aut quod melius est cum ◉ ß. salis absynthii appetitum amissum per se cum pauco aquae menthae uel cum conserua Anthos sumptum restituit & famem inducit. Est enim hoc oleum uerum acetosum esurinum quod nullum Tartarum si frequentius usurpetur in corpore adhaerere sinit: Calculum renum educit, podagricis perutile est. Calores hepatis potenter restringit si cum aqua acetosae aut cichorii bibatur. In prunella & aliis affectibus oris & putrefactionibus dentium. Fiat ex eo & aqua prunellae gargarismus, sic ut ad ◉ i. aquae ◉ ß. olei uitrioli ueneris addatur. Et eo saepius os colluetur dosis eius a guttis tribus ad quinque in uino uel aqua distillata. De Uitriolo Albo Uomitorio. Dissolue uitriolum album in aqua pluuiae filtra euapora usque ad corticem siue pelliculam relinque in frigido per die: quatuor fient crystalli, exime, iterum euapora, fac ut prius: lapillos in paruo calore excicca, & fient ut calx hoc ter reiterando coagulando, dissoluendo, denuo fac cum aqua rosarum ter & est praeparatum dosis ◉ i ß. Epilepsiae medetur. Hanc dosim accipe dissolue in aqua Betonicae saccari candi filtra omnia & tepide bibe, euomes sine dolore: Prostratum appetitum conciliat. cerebrum purgat epilepsiae medetur, prostratum appetitum conciliat. Colcotar. Colcotar est uitriolum ad rubedinem calcinatum: Contra podagram & inflamationes. si urina sani homines inspergatur & exciccetur iterum inspergetur, & hoc ter distilla ut fieri solet oleum eius; separa phlegma, quo omnes inflammationes curantur: & in doloribus podagricis praesidium praesens: corallos & margaritas soluit. Multa dicenda adhuc, quae breuitatis causa omittimus. De Mercurio Et Regulo. Mercurii sublimati partes ii. Reguli partem unam distilla ut artis est: Scrophulae. prima aqua Scrophulas sanat, secunda quae instar lactis emanat: Carcinomata pestem. carcinomata, pestem, luem ueneream: reliquas febres: dosis a gr. i. ad iiii. in aqua solani & plantaginis an. ◉ i. Rectificando ter mira facit: quod experientia comprobabis. Liquor Mercurii Diaphorae. Morbo Hispanico hydropicis perutilis. Maximus eius usus est in morbo Hispanico profligando: & Hydropicis perutilis: egregie sudores mouet dosis eius a guttis 10: ad 15. in uino dulci. Mercurii Liquor Ita Fit. Purgetur Mercurius sale siccato & sublimetur cum uitriolo sale communi & sale petrae, ut artis est postea aceto distillato soluetur, distilletur acetum, materia siccetur, post spiritu uini correpto digeratur donec in mucosam pinguedinem transeat. Hinc liquor extrahitur & in arena fortissimo igne urgetur, quoad humor lactis instar extillet: hoc iterum affunditur & oleum albissimum ac suauissimum omnis erodem tis facultatis expers prouenit: Uesicae factum renum exulcerationem personat. per os assumptum uesicae faucium aliarumque partium abditarum exulcerationem persanat, & renum morbos per sudores urinanque discutit. Samech. Samech est sal tartaro. Medicamentum est ad persananda uulnera breuissimo tempore, eius mentionem facit Theoni Archidoxis de extrinsecis, etc. Oleum E Lignis Pini. Uenenis resistit & maxime sudores promouet, febres pellit & omnibus morbis frigidis utile est, si guttae 5. uel 7. in uino uel aliqua aqua distillata bibantur. Balsamus Hyperici. Est descriptionis paracelsi in Magna Chirurgia: Foelicissime sanat uulnera: discutit tumores & sanguinem concretum ex casu, etc. Balsamus Sulphuris Compositus. Dosis est ◉ ß. uel quantum in prima parte cultelli contineri potest, praeseruatiuum a peste tutissimum. Balsamus Sulphuris Simplex. Datur ◉ i. pondere cum ◉ ß. theriace, in peste & pleurisi, Tussim curat, etc. Modus Componendi Balsamum Sulphuris. ◉. Olei terebinthinae ◉ iiii. florum sulphuris ◉ ii. flores sensim imponantur ut eo melius solui possint, uitrum sit supra cineres calidos moueantur saepius. Hoc totumsinito in arena calida ut fiat picis instar, quod octo uel decem horarum spacio fiet: Ignis lentus sit. Tandem huic materiae super affundatur spiritus uini optimi ad eminentiam trium digitorum & relinquatur supra ignem lentum & uini spiritus fit rubeus quem effunde in aliud uitrum: Nouumque spiritum affunde faecibus: & rursus tinctus erit: quem etiam sensim separa & utrumque spiritum simul iunge: Spiritum uini tinctum impone in cucurbitam & apposito alembico extrahe partem illius spiritus, & tinctura sulphuris manebit in fundo quam ad usum serua: datur suspiriosis & a tussi uexatis propter pulmonum affectum in aqua hysopi uel syrupo liquirizae. Hic est balsamus sulphuris simplex. Balsamus Sulphuris Compositus. Florum sulphuris ter sublimatorum ◉ ii. camphorae ◉ i. olei terebinthinae ◉ iiii. flores & camphora tritura & cribra per setaceum pone in cucurbitam strictioris, superfunde tuum oleum omnibus bene obturatis, collocetur uas in arena da ignem lentum per duas horas, ut arena calescat postea augeatur ignis ut bullire incipiat in uitro: sic sulphur uertetur in oleum. Hic est balsamus admirandus ulceribus & uulneribus medendis item intrinsecus in febribus in peste in colica, contra uermes, tumores discutit & remollit: ut graduetur ponatur in loco calido & tepido per sex dies ad digestionem datur uel in uino uel syrupo uel decoctis conuenientibus pro libitu. Secretum In Peste. Balsami supradicti ◉ ii. theriacae optimae ◉ ii. croci ◉ ß. misce digeratur 15. dies. Hoc unge metacarpion, arterias temporum & spinam dorsi. Datur etiam intra corpus ◉ i. in liquore diaphoretico pellit uenena omnesque ictus bestiarum uenenatarum. Liquor Sulphuris. Sulphuris flaui, libram: sublima, & aquam quae egreditur serua: praedictorum florum accipe: Aloes olibani Myrrhae, croci tantum quantum de floribus, sublima: aquam serua, si copiam tenes, supra micam panis recentis rectifica, hic liquor est balsamus pulmonum: quem hoc modo administrabis. Betonicae, liquirizae, pulmonariae, Imperatoriae, polypodii ana fiat decoctio: huius potionis mane & uesperi calefactae, patienti propina syphum cui 20. guttas supradicti balsami impones: mirabilem uidebis effectum, interea patiens purgandus est magisterio tartari uomitiuo. Liquor iste sudores prouocat pestem pellit, omnemque hepatis inflammationem & cius obstructiones aperit. Oleum Martis. Ad Strictiuum est ideo morbis dissolutis & dysenteriae lienteriae medetur, guttae nouem uel 12. in aqua radicis Tormentillae exhibetur. Hydropicos post euacuationem aquositatis magnopere iuuat. Catharrhos quoque subtiles qui interdum pulmones laed unt, sistit. Oleum Antimonii. Purgans est medicamentum per inferiora enim & superiora, quicquid peccantis humoris in corpore est, educit hinc febres, praesertim quartanas, faeliciter curat: aquam hydropicorum, in magna copia per secessum & uomitum educit: sed in tenuioribus & debilioribus corporibus propter uiolentiam eius non dandum dosis cius a guttis 6. 8. ad nouem in uino de his plura, capite de Antimonii praeparat. supra. Pilulae Catholici. Ualent ad omnes humores euacuamdos dosis eius ad grana 12. ad 20. horis sex ante cibum, compositionem quaere in meo libro supra experimento Paracelsi. Oleum Piperis Nigri. Praecipuum alexipharmacum est quo utor ad tertianam exquisitam post purgationem primo adueniente paroxysmo secundo & tertio, & frigore recedente & etiam calescentibus a guttis 5. ad 9. in syrupo cydoniorum uel malorum punicorum, multos curaui unica tantum exhibitione: stomachicis prodest in aqua uel syrupo menthae qui cibum nauseant uel male retinent, sed praecedat leuis uomitus. Uirginibus pallidis & decoloratis quem contrahunt plerunque ex mala concoctione, & refrigerato stomacho, post uomitum haustum, dosis est guttae sex ad septem una uice in syrupo cydoniorum uel aqua ulmariae post uomitum ex Antimonio unice confert. Oleum Cinamomi. Stomachum cerebrum cor ipsum & omnia membra principalia confortat: uomitum ab Antimonio si nimius est statim sistit si in propria sumatur aqua quantitas olei sit guttae quatuor, aquae uero coclearia duo, si uinum hypocraticum momento desideras, uino aliquo generoso saccaro prius dulcificato, aliquot guttas huius olei addas & nonnullas olei nucis muscatae & gariophillorum: & si libet aliquantulam aquae rosarum suauissimum efficies uinum: sumitur hoc oleum in rotulis ex saccaro manus Christi dicti. Ita ut singulis rotulis singulae guttae instillantur. Oleum Nucis Muscatae. Memoriam iuuat flatus dissipat stomachum refrigeratum emendat si eo inungatur: dosis a guttis iiii. ad ui. cum iusculo. Oleum Gariophillorum. Calidum est, stomachum, epar, cor exhilarat: fluxum uentris ex causa frigida sistit, melancholicos humores dissipat uertigini medetur pariterque suffocationi matricis: dosis, est a guttis quatuor ad ui. matutino in iusculo uel cum uno cocleari uini, uires balsami habet si uulneribus adhibeatur. Nam sine dolore conglutinat, & ulcera putrida mundificat, camphoram soluit, & sic cum camphora illinitum dolores ulcerum sedat: dentium quoque doloribus medetur. Oleum Anisi. Praestantissimum remedium est ad pulmones, Tussim, obstructiones, flatus omnes dissipat, Catharrum sistit, & cerebrum confortat: si dentur guttae 5. ad 7. in uino uel syrupo citoniorum uel aqua appropriata fiunt etiam rotulae quibus guttulae aliquot imponuntur. Oleum Cimini. Ualde utile est ad omnem duriciem, nam remollit & dolores compescit, urinam retentam prouocat, si tres aut u. guttae exhibeantur cum uino albo & aqua filicis. Oleum Iuniperi Ad eadem ualet atque terebinthinae, egregie corpus a putredine praeeseruat secundum balsamicam quam habet naturam: Renes purgat, & calculum expellit per urinam sudores promouet: calcinati auri tincturam extrahit: sumitur ui. ad octo guttas in syrupo uel iusculo appropriato. Oleum Terebinthinae. Easdem facultates habet atque olcum iuniperi. Quod si distilletur cum aqua ter uel plus, clarum erit instar aquae uitae: tunc ad omnes tincturas, tum herbarum quam aliarum rerum aptum, eliciendas summe penetratiuum lapidem renum cum aqua petroselini comminuit. Oleum Lappae Maioris. Optimum remedium in calculo renum dosis a guttis 8. ad 12. in uino albo uel aqua capillorum ueneris. Secretum pro lapide renum. Corticis radicis fraxini ◉ ii. seminis iuniperi ◉ iii. Terebinthinae clarae ◉ ii ß. conterenda terentur & cum Terebinthina misceantur: & in duodecim libris aquae in uase bene obturato ad putrefaciendum simul ponantur: per tres menses: peracto tempore distilla more aliorum olcorum: exstillabit oleum praestantissimum: quale simile pro tali re non reperitur: dosis 8. ad 12. guttas comminuit lapidem, & expellit cum uino albo. Oleum Cerae. Commendatur in contusionibus si applicetur, ad dolores colicos si in spiritu uini dederis summum est remedium dosis a guttis 8. ad 12. in clisteribus etiam soleo ponere a ◉ i. ad ◉ i ß. in ulceribus intestinorum & doloribus multum facit: si supra arenam lotam & siccam aliquoties rectificaueris, acquiret mirabilem uim penetrandi. De Oleis Frigidis. Contundantur semina frigida maiora uel minora, in aquam ponantur: parum bulliant, spumam collige pone in uitrum & digeratur in balneo per noctem uertetur in oleum suauissimum. De Iunipero. Baccarum Iuniperi contusarum, in sufficienti quantitate aquae in uesicam ponito & bonam quantitatem fermenti: post iustam macerationem, uinum ardens dabit tibi copiosissimum. Ad uitam uegetabilium extrahendam. Prius contere herbam deinde distilla aquam cum alembico uitreo: supra cineres: deinde contunde plus de dicta herba & incorpora cum praedicta aqua & pone in putrefactione obturatis iuncturis per octo dies tunc exprime totum succum & distilla iterum: habebis aquam optimam & puluerem in fundo inuenies praeciosiorem aqua, utrumque serua. Perfecta Catharrhi Cura, In Helleboro nigro consistit collecto mense Octobri. Hellebori nigri extractio cum aqua anisi ad mellis consistentiam, cui adde Hellebori micarum panis quantum est extractionis, comista ponantur in retortam uitream bene obturatam in fimum equinum per tres septimanas, exime liquorem a faecibus & distilla per cineres donec pingue deprehendes. Illud accipe & pone in digestionem in balneo uel fimo per 14. dies deinde aufer quod phlegmaticum est ab eo & quod reliquum est essentia hellebori est quae sex ad octo grana suauissime purgat. Alia praeparatio. Colligantur radices mense Octobris & optimo uino mundentur: cortices superiores seligentur interiores nullius sunt momenti: Macerentur: ( sed potius uino maluatico irrorentur ) & ad solem uel alium similem calorem exciccentur: hunc processum ter repete: contere tenuissime: hunc puluerem pone in uas uitreum amplum, super impone succum rosarum solutiuarum q. u. Iterum excicca & hoc quinquies repete: ultimo contere & in uitro serua habes Medicinam incomparabilem ad omnes fere morbos, si dantur grana 8. ad 12. cum syrupo uiolarum: aut alio appropriato liquore. Alia mirabilis ex uetustiss codice excepta. ◉. Radicum Hellebori nigri, herbarum quoque ab omnibus immunditiis cum uino mundatarum an. m. iiii. conquassentur & ponantur in uinum rubrum uel muscatelinum in uase uitreato bene obturato ad duas mensuras & in coldari in aquam bulliemtem per diem & noctem sinito: postea exime, & succum fortiter exprime & filtra. Hoc filtratum pone supra recentes radices Hellebori conquassatarum m. i. rosarum rubrarum m. u. Gariophillorum ◉ ui. prius contusis, ponito simul in digestionem per diem unum addendo uini ardentis octauam partem praecedenti uino, & iterum ponantur in digestione per tres alios dies postea opprimentur & colentur, & liquorem serua. Feces Hellebori combure, & cinerem serua. Interea liquorem superius reseruatum per balneum distilla, quousque materia in fundo uasis instar mellis remaneat: cum phlegmate para salem ex cineribus superius reseruatis. Huius salis ◉. ◉ ß. croci orientalis ◉ i. Ambre grisee ◉ ii. misce simul terendo, & cum sua propria aqua superius distillata repone totum, & hoc ter repete. Hoc te scire uelim, antequam iungas suum salem & ambram, materiam prius esse soluendam filtrandam, & distillandam, donec sit purissima, & hoc saepius: deinde adde salem crocum & ambram. Tunc habes formam specificam Hellebori nigri, pergratam rectificatam, laudabilis medicina, quae phlegmaticos senes reducit ad temperaturam & sanguinem mundificat, & naturalem uirtutem conseruat, principalia membra, imo uniuersum corpus ab omnibus futuris aegritudinibus & morbis acutis usque ad terminum a Deo constitutum praeseruat. Sic enim excellit, omnes uirtutes herbarum in conseruanda essentia humani corporis in sua uirtute. Usus istius talis est. Sumatur huius ◉ i. semel in mense aquae suae superius reseruatae ut in u. essent redactae ◉ iiii. dissoluantur & simul bibantur ieiuno stomacho & hoc de nocte, a quinquagesimo anno usque ad sexagesimum aetatis annum, peracto tempore 60. postea omni medio mense debet sumi, & deinde omni septimana semel decrepitum hominem in iuuenem renouat quo ad sanitatem & fortitudinem: dentes a prauis humoribus seruat, oculos ab omni fluxu, a paralysi apoplexia, podagra & omnibus malis corruptis humoribus preseruat. Hoc medicamentum decanus quidam reperitu & eo usus est qui annis centum octuaginta sex uixit cuius Epitaphium tale est: Hic iacet edentulus canus atque decanus, Rursus dentescit nigrescit & hic requiescit. Oleum Sulphuris Per Campanam. Antequam impones sulphur in uas ignitum prius folia saluiae siccae, proiice, & statim campana imponenda est, ut fumum saluiae recipiat: postremo sulphur, maiorem copiam habebis olei. Uirtutes tantas habet, atque oleum uitrioli, si eo dentes fricentur dealbat, & gingiuarum putredinem tollit; modo aqua rosarum misceatur. Oleum Cranii Hominis. Cranium hominis suspensi, in puluerem reduc, retortae imponatur & iuxta spagyricorum artem oleum elice, exiet aqua, olcum, & sal: simul accipe & iterum in nouam retortam pone, distilla, aquam separa, & oleum rectifica: in quo adde ◉ i. auri calcinati, digerantur leui calore summum remedium in morbis cephalicis, presertim epilepsiae cum aqua paeoniae, uel uino albo ◉ i. Tractatus Uariarum Tartari Praeparationum. Accipitur Tartarum crudum conteritur, retortae imponitur, & iuxta processum olei uitrioli distillatur exit oleum & aqua: separa aquam ab oleo per balneum: aquam supra colcotar rectifica donec faetorem amiserit: Maxime confert putrefactionibus & oppilationibus, interna apostemata resoluit & praecordialium uitia consumit sanat omnem scabiem, hausta, sine alia mixtione, dosis cochlear unum mane & uesperi per se, uel cum decocto ligni guayaci, sudorem ualde ciet in lue uenerca in hydrope & antiquis obstructionibus praesens est remedium. Alia Tartari Praeparatio. Tartarum calcinatur teritur & supra marmor sternitur, in humido loco collocatur ad soluendum filtratur exciccatur, hoc ter repetitur. Huius liquoris accipitur ◉ i. olei uitrioli optimi ◉ iiii. uel plus, guttatim supra tartari liquorem instillatur fit coagulum albissimum, si humiditatem per B. M. euocabis ad siccitatem, tunc habes sixum tartarum ad hydropisim, calculum & uarios morbos, sudorem prouocat per inferius purgat modo admisceatur cum melle rosato uel alio syrupo dosis ◉ ß. ad ◉ i. in uino albo uel aqua pe- troselini. Alia. Tartarum calcinatum solue supra marmor solutum serua reliquum calcina, aquam suam super pone & in Bm. distilla iterum aquam suam super ponc distilla, & serua iterum calcina, soluatur ut prius supra marmor: distilla effunde hoc, tantisper fac, donec amplius non coaguletur, sed in oleum maneat, isto autem olco omnes spiritus sublimatos figes, soluesque corallas & margaritas, uulnera quaeque sanabis, tartareas faeces e corpore expelles, dosis a guttis 4. ad 6. in conuenienti liquore. Tartari Tinctura. Uini spiritus Tartari tinctura impraegnatus euaporetur ad mellis consistentiam, hunc liquorem in retortam inditum seruatis ignis gradibus, distilla, habebis liquorem album acidum olei uitrioli instar, qui summum arcanum est in omnibus pulmonum apostematibus & aliarum partium internarum, dosis a guttis 4. ad 8. cum appropriato liquore arcanum est. Liquor Tartari. Liquor tartari est: Tartarum calcinatum, & supra marmor in loco frigido resolutum, si de eo in aquam distillata posueris, temporis progressu. Sal separabit se ab aqua instar crystalli, cuius effectus est uarius: dosis ◉ 6. in sua propria aqua distillata. Cremor Tartari. Tartarum uini albi lotum accipe: minutim contere, in aquam puram iniice, fac ut bulliat in laebete: fiet bulliendo crusta siue pellicula, exime, & serua, cuius accipe ◉ i. diagredii praeparti grana uiii, misce & in iusculo porrige, seuiter purgat. Arcanum est ad lienis affectus. Magisterium Tartari Haud Spernendum. Tartarum summopere calcinatum in aquae uitae phlegmate dissolue, filtra, euapora, & sal in fundo manebit. Iterum dissolue in aqua phlegmatis depurata, filtra ut antea fecisti & hoc ter repete donec nullas post se relinquat faeces, calcina bene, ad perfectam albedinem: huius salis accipe ◉ i. aquae uitae rectificatae ◉ iiii. misce & in B. M. distilla: duae partes distillabunt sine gustu repete processum donec dicta aqua congeletur cum dicto sale. Nam omne siccum, natura ebibit suum humidum. Iterum salem optime exsicca, & nouum spiritum uini admisce, distilla: & retinebit aliquam partem spiritus uini, pone hunc salem in sublimatorium uitreum: sublimabitur camphorae instar. Hanc salem sublimatum accipe, & praeciose custodi: miranda praestat in spagyrica arte: nam eo diande lux dici in primam materiam reducitur. Grana iii. in conuenienti liquore exhibita, aegritudines quales quales fuerint, sanabis: Deum time & illi gratias age per illum qui uiuit in aeternum, Amen. De hoc subiecto Deo uolente alibi plura agemus, interea boni consule. Ad Cancrum Ubicunque Haereat, Modo Ferro Non Apertus fuerit. Bernardus G. Penotus a Portu Sanctae Mariae Aquitanus ad Lectorem. Qui sibi ipsis nati sunt haud inter homines sed potius inter bruta animanta numerandi sunt. Homines enim hominum gratia sunt generati ut alter alteri possimus prodesse, in uariis meis peregrinationibus hoc meum & unicum fuit uotum, de omnibus bene mereri, & cunctis mortalibus prodesse. Ideo mihi soli arcanum de cancro reseruandum non putaui, sed piis bonisque uiris gratis communicate uolui. Quamuis praecio illud compararim. Rogo igitur omnes ut in laudem Iesu Christi erga aegrotos charitatem illam Christianam in sacris literis tantopere nobis commendatam exerceant: sin minus Dei iusti uindicis, ultricem manum non effugient. Uale. Remedium Cancri. Serpentariae maioris uel radicis ari exciccatarum ◉ iiii. fuliginis ◉ ii. lapidis crystallini mineratis non rubei ◉ i. puluerisentur probeque misceantur sic in uitreo uase asseruentur, & duorum mensium spacio fermententur: Quum uero necessitas postulat istius pulueris parum cancrum insperge linque sic, intra 15. dies decidet: utens autem sequenti emplastro sanabis. Emplastrum Quo Non Reperitur prestantius. Galbani an. ◉ iiii. Opoponacis an. ◉ iiii. Sagapeni an. ◉ iiii. Ammoniaci an. ◉ uiii. Bdelii an. ◉ uiii. Gummata in aceto distillato soluantur soluta exprimentur & ad aceti consumptionem euaporent postea accipe oleorum. Camomillae an. ◉ ii. Hytericonis an. ◉ i. Laurini ◉ iiii. Terebinthinae ◉ i Petrolei ◉ i. Cerae nouae ◉ ii. Ponantur simul cum praedictis gummatibus supra paruum ignem, & sequentes pulueres imponantur. Litargyrii auri ◉ ii. Aristolochiae longae an. ◉ iiii. Aristolochiae rotundae an. ◉ iiii. Olibani an. ◉ iiii. Masticis an. ◉ iiii. Mirrhae electae an. ◉ iiii. Coralli rubei an. ◉ iiii. Coralli albi an. ◉ iiii. Calaminaris ◉ ui. Carabe ◉ i. Florum Antimonii spagyricae preparatorum ◉ iiii. N 2 Salis Salis uitrioli an. ◉ ii. Mumiae an. ◉ ii. Camphorae. an. ◉ ii. Puluerisanda puluerisentur & cum supradictis lento igne misceantur, continue mouendo donec fiat emplastrum, de qua massa forma duo emplastra & unum cancro mane impones alterum uero uesperi: & munda qualibet uice intra paucas dies sanabitur Deo concedente emplastrum omnibus ulceribus, scrophulis etiam medetur: apposito absque re alia. Radices supradictae ueris tempore colliguntur in umbraque siccantur. Eiusmodi radices intra corpus exhibentur, modo prius quinquies in uino macerentur: exciccenturque dosis an. ◉ ß. cum uino uel alio conuenienti liquore: Ad hydropisim omnesque, obstructiones prosunt. Tibi gratis offero, gratis tu pariter pauperibus exhibeas, & Deus bonorum operum remunerator maiora rependet. Bene sit & uale. De Hydromelite. Satis mirari haud possum, homines quosdam omni posita uerecundia. aliorum labores & inuenta sibi uendicare & principibus rebusque publicis hydromel ut diuinum quoddam mysterium uendicare, cum nullius pene sit momenti. Sed admirationis mater est ignorantia: Plinius cius mentionem facit capite de melle, modumque parandi docet. His temporibus inter uiros & quasdam mulieres, de praestantia & usu hydromelis oritur dissensio & ita secrete parant ut ne quidem mater aut pater filio patefacere uelit & plurimos agnosco quos non pudet quinquaginta mille coronatos petere pro componendi formula: sed cum in diuersas regiones me contulissem, ibique publice & uili praecio uendi uidissem, tenere me haud potui, quin illorum impudentiam riderem: ob hanc causam, non mihi incommode facturus uisus sum, si aliquas eius componendi rationes in praesenti tractatu describerem, ut unusquisque pro ut libet pararet, & a talibus pharmacopolis caueat. Sunt qui simpliciter in eo componendo nulla miscellanea adhibent tantum circa finem aliquid de tinctura tartari imponunt ut Paracelsus lib. de natura rerum docet, quam simplicem praeparationem probo. Alii autem cum radicibus odoriferis & aromatibus & inde fit ut caput plerumque grauedine laboret. Attamen sunt qui expurgantibus parant, & illud purgat, non aliter quam uinum ab Arnaldo descriptum. Sed frustra fiunt per plura quae possunt fieri per pauciora. Ut ego expertus sum, duos hic modos parandi docebo. Sed hoc uos latere nolo, pendente canicula excellentius fieri quam alio tempore. Etenim sol suae uirtutis in res omnes aliquid magis imprimit quam calor elementaris, laris uel hypocausti, ut saepius experientia compertum est etiam uidemus aquam mense Martio plus efficere quam alio quouis tempore ut bene norunt ceruisie coctores: Nam ceruisia cocta illo mense seruatur diutius, & augetur tam in bonitate quam iucunditate: sed ne longus in scribendo uidear. Tu sic incipe. Formula. Accipiatur pars una mellis, partes octo aquae pluuiae uel fluuiatilis, mel in illa aqua dissoluatur postea in lebete iustae capacitatis bulliant temperate ad tertiae partis consumptionem, spumando: signum perfecte rationis est si crudum ouum imposueris & super natat tunc paratum est. Si non, decoque donec dederit signum suum: potes per linteolum mundum purificare, deinde in uas ligneum siccum quod antea uino maluatico imbutum fuerit ponere: & statim paruulum sacculum grano sinapi repletum filo ligatum, quo possis cum opus fuerit, eruere. Hoc facto, uas tuum ad solem ardentissimum expone & tuum hydromel bulliet ueluti mustum tempore uindemiarum. Tempore peracto, sinapi semen exime, & uas optime obturatum in cellam colloca. Hoc hydromel est basis unde omni tempore facere potestis. Hydromel Ut Uinum Sapiat. Quando semel parasti, pone supra triginta mensuras succi florum lupuli mensuram unam, statim sine ullo calore incipiet bullire, & continuo uas implendum est & cum efferbuit, habes tam potens hydromel ut si proiicias supra aquam mellis decoctam, paruo temporis spacio optimum hydromel habebis, & quoties nouum lupuli succum imposueris tanto plus eius uires augebis, reliqua philosophando coniicienda non omnia tibi sunt praemasticanda: Alii post primam ebullitionem Ormini flores imponunt. Sed alium modum habeo, aquam, antequam imponam, mel impraegnare soleo, de his sat dixi. Ad alia nos conferamus. Aliud Hydromel Quod Suo Tempore In Acerrimum acetum uertitur, cuius cochlear unum, mensuram uini in acerbissimum acetum transmutat. ◉. Piperis longi, rotundi, nucis muscatae cinamomi an. ◉ iii. terantur: farinae siliginis ◉ i ß. misce, & cum hydromelite distempera; & fac fermentum, de quo pone magnitudinem unius oui & bulliet per se: Relinque uas apertum in loco calido, & breui tempore in acerrimum acetum uertetur: quo ipse silices dissolui: tu tandem meis lucubrationibus faue & fruere. Quaestio. An Magia Sit Licita. Scribunt plures Babylonii eum omnia nosse, qui numerare nouit: Quaeritur cur homo animal sapientissimum, respondetur quia numerare nouit. Naturalem magiam pendere a numeris philosophi ueri haud ignorare, sed duplicem esse magiam constat, quarum altera daemonum: tota, opere & authoritate, constat, res medius fidius execranda & portentosa. Altera nihil aliud, ( cum bene exploratur ) quam naturalis philosophiae absoluta consummatio, quam perfectam, summamque sapientiam uocant: Magus enim persarum lingua sonat quod apud nos interpres, & cultor diuinorum. Maxima inter has duas artes, siue magias disparilitas & dissimilitudo: Daemonicam illam, non modo Christiana religio, sed omnes leges, omnis bene instituta respublica damnat, & execratur. Hanc quisquis edit semper dissimulat, quod in authoris esset ignominiam & contumeliam. Huius nemo unquam studiosus fuit uir philosophus, & cupidus discendi bonas artes: Haec tenebras desertaque loca quaerit: quandoquidem, omnis scientia quae fugit publicum, suspecta est, ueluti ista, quae a spiritibus tenebrarum originem ducit. Alterum autem omnes sapientes omnes caelestium & diuinarum rerum studiosae nationes approbant, & amplectuntur: Haec est altior sanctiorque philosophia: ex hac summa literarum claritas, gloriaque antiquitus, & pene semper petita: Ad hanc Pythagoras, Democritus, Plato, discendam nauigauere: hanc reuersi praedicauerunt, & in arcanis praecipuam habuerunt. Sicut illa cacodaemonum magia, nec artis nec scientiae sibi potest nomen uendicare. Ita haec uera altissimis plena mysteriis profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, & Deum, naturae totius cognitionem, complectitur. Hec sparsas Dei beneficio & seminatas mundo uirtutes, de latebris euocat in lucem: Et sicut agricola ulmos uitibus, ita magus terram caelo, id est, inferiores superiorum dotibus uirtutibusque coniungit & ut ita dicam maritat. Haec in eam operum Dei admirationem excitat, quam propensa charitas, fides, ac spes certissime consequuntur neque enim ad religionem, ad Dei cultum quicquam promouet magis, quam assidua contemplatio mirabilium Dei, quam naturalis illa magia, qua compellimur cauere pleni sunt caeli, plena est omnis terra maiestate gloriae tue. Et hec satis de magia. Scio esse plures, qui sicut canes, ignotos semper adlatrant. Ita ipsi saepe damnant oderuntque quae non intelligunt. Non omnibus neque semper de Dio conceditur philosophari. Quamobrem non omnibus, neque semper neque omnia de Deo philosophari conceditur. Sed quibus, & quando, & quantum. In diuinis silentium desideratur. Contentio respuitur: Syllogismus irridetur, nihil cam antecedit. Igitur quodcunque concludendum fuerit, eidem acquiescenduui est. Etenim creatura omnis a Deo creata est, ut sit in testimonium uerbo creatoris sui, per quod facta est: & si adimplet hoc benedicatur; sin minus, maledicatur. Nam omnis creatura naturaliter, ordine & loco suo cogitur confiteri creatorem suum, & seruire testificationi uerbi cius. Quid quaeso mouet uehementius & persuadet quam sacrarum lectio literarum? non mouent, non persuadent sed cogunt, agitant, uim inferunt: legis rudia uerba & agrestia, sed uiua, sed animata, flammea aculeata, ad imum spiritum penetrantia, hominem totum potestate mirabili transformantia. Ille igitur qui rerum creatarum cognitionem a suo opifice separat, is rerum uniuersarum umbram solummodo habet. Iccirco in gratiam piorum doctissimorumque uirorum Guilielmi Le Normantii Trogniani, Et Iacobi Bongarsii omniumque disciplinarum uersatiss. philosophicas aliquas regulas adiiciam quarum prima talis est. Regula prima. Nihil Deus creauit in ueritate superius, quin eiusdem aliquid simulachrum creauerit inferius; ut per simulachrum apparentis inferius, perueniamus ad ueritatem existentis superius. Secunda Regula. Nihil Deus creauit in spiritu uerum inuisibiliter, quin idem in corpore aliquo adumbrauerit uisibiliter, ut per corpus umbrae patentis, perueniamus ad ueritatem spuns latentis. Tertia Regula. Nihil Deus creauit in infinito uisibiliter dispersum quin idem quoque in uno aliquo inuisibiliter creauit collectum, ut per hoc quod finitum est, incomprehensibile est, in uno, perueniamus ad illud quod infinitum & incomprehensibile est in pluribus: Creauit autem Deus infinita propter se infinitum omnia: finita autem propter hominem finitum creauit omnia, ut & principium suum haberent omnia a quo sunt, & simul finem suum testarentur omnia, ad quem sunt. Exemplum. Omnia quaecunque sunt, a caelo proueniunt, & caeli naturam participant: nihil enim tam naturale est quod genitum genitoris participet naturam & substantiam: cum autem uniuersalis genitor omnium inferiorum caelum sit, necessarium est quod inferiora omnia caeli naturam & substantiam participent. Et sic caelum est in omnibus rebus occultatum inferius, quod extra omnes res manifestum est exterius. Et sicut corpore suo patens est in superficie mudilatissime. Sic spiritu suo contractum in centro mundi arctissime. Summum igitur omnium rerum corpore suo caelum est in alto propositum: & rursum profundissimum omnium rerum est caelum in imo spirituoso absconditum. Et sicut corpore suo claudit & tegit omnia, sic spiritu suo transit & implet omnia. Ubique enim caelum est uisibiliter in forma sua, & rursum caelum est in omnibus rebus uirtute sua. Et ut caelo nihil est per omnia manifestius: sic rursum in omnibus, caelo nihil est occultius. Tu autem qui caelum extra omnia semper uides: caelum in omnibus absconditum intelligas. Et hoc absconditum caelum fac ut pateat: tunc nulla uirtus manifesti caelite unquam latebit. Lapis philosophorum. Hoc caelum seu lapis philosophorum in omnibus rebus est, & per omnes res totius mundi transit. Et est spiritus quidam uiuificans substantiuus essentialis, omnibus creaturis mundi huius uitam substantiam essentiam largiens; quoniam ex ipso, in ipso, & per ipsum sunt uiuunt uegetantur crescunt ac omnia mouentur. Et uirtute eius plena sunt omnia, & nihil uacuum essentiae, & uirtutis eius: ( nisi quod mortuum & in creaturarum uenientium numero amplius non fit. ) Hic spiritus in caelo liberrime diffusus motu & uirtute sua est: In terra autem & maxime in centro eius arctissime contractus: ideo in creaturis, in centro terrae prouenientibus, condensatur iam quasi & incorporatur in substantiis ipsorum: In metallis totus clauditur & figitur, in mineralibus proximo gradu sed nondum fixatur: philosophi ergo summis uiribus hunc spiritum quaerentes, comprehendere in late diffuso mun di ambitu infinitum existentem, hunc & spiritualem totum, nullatenus ipsi finiti, & corporales toti ualuerunt comprehendere. Ergo in centro mundi cognoscentes ipsum arctissime colligari & iam incorporari terminarique. Ideo creaturas in centro mundi productas pro subiectis suis sumentes ex iis spiritum istum extrahere & postea debito subiecto suscipere totum laborarunt. Quoniam in metallis nimis sigillatus erat: proxima metallis sumpserunt mineralia in quorum corporibus non tam arcte clausus adhuc erat, & ex his extraxerunt spiritum, & cum hoc extracto, illam uiuificauerunt: Uitra in metallis clausum, sic per proximam naturam proximae naturae succurrentes, & ab inferiore gradu ad superiorem ascendentes per minora mineralia, ad maiores mineralium uirtutes peruenerunt. Sic enim ordo naturae postulat, ut per insima ad superiora ascendatur & per minora maiora consequantur, ne per maiora minima despiciantur. Minora autem per maiora perficiuntur. Hic autem spiritus caeli in mineris terrae latens absconditus cum tot uirtutibus substantialibus interius, quod patet in firmamento caeli manifestus astris, fulguribus. Ideo philosophi sapientes, astrorum caeli nominibus uocarunt haec: & mineralium terrae formis figurarunt illa notandum est quod hic spiritus in alio nullo subiecto quam in aqua sui generis & suae speciei, semper haberi & seruari ualeat: Naturaliter enim natura similis in natura sua simili actionem & operationem habet perpetuam & non in diuersa specie multo minus in diuerso genere. Etenim quo est maior rerum diuersitas, eo minor est rerum unitas. Nam aqua proprium est spiritus receptaculum & habitaculum: Ideo in initio creationis mundi spiritus hic ferebatur supra aquas, ergo si aqua extillatur extillatur ex mineralibus forti igne, clicietur & spiritus mineralium simul in illa aqua, miscens se, & inhabitans: spiritus tamen ille crassus & corporalis, siue terrenus minerarum, nondum est spiritus ille secretissimus & uiuificus caeli, sed est hic crassus & elementaris spiritus, habitaculum illius subtilis caelestis, qui anima & uita omnium creaturarum est, & uocatur & hic imaginem Dei gerit proxime. Ergo sicut Deus in ignea habitat essentia, & ignis consumens est: sic & iste spiritus qui anima est uiuificans omnia, in igneo ardentissimoque spiritu minerali occulte habitat, & etiam ignis consumens est omnia terrestria: purgans autem ad summum caelestia. Et sic aqua ex mineralibus distillata tres habet partes corpus quod est aqua: spiritus ille igneus elementaris crassus: & tandem anima occulta uiuificans quae appellatur Sol & Luna abscondita spiritualis, sulphur naturae inuisibile, aurum philosophorum uiuum, quod incorporatum in debito subiecto resoluit potenter aurum corporale metallicum, & tunc aurum cum auro mixtum in natura debiti subiecti aurum illud spirituale, corporale hoc uiuificat. Et aurum hoc corporale illud spirituale ingrossat, & sic fit spiritus corpus, & corpus fit spiritus, & ambo simul unum spirituale, & inseparabile: tunc aurum tale uiuum incorporatum generat aurum. Quod omnis generatio a uiuo & corporeo fiat, incorporea non generant, mortua etiam nihil agunt: ergo ut uiuant oportet fieri aurum corporale, & corporeum aurum spirituale tunc aurum demum perfectum sibi simile in genere & specie sua, aurum generabit in infinitum, si cum materia sibi conueniente & debita fuerit commixtum: de his plura in lib. de mineralibus. In sole posuit tabernaculum suum & ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: & occursus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. Lex domini immaculata conuertens animas: testimonium domini fidele, sapientiam praestans paruulis. Iustitiae domini rectae, laetificantes corda: praeceptum domini lucidum, illuminans oculos. Timor domini sanctus permanet in seculum seculi: iudicia domini uera, iustificata in semetipsa. Desiderabilia super aurum & lapidem praeciosum multum: & dulciora supra mel & fauum. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: & meditatio cordis mei in comspectu tuo semper. Quoniam tu illuminas lucernam meam domine: Deus meus illumina tenebras meas. Et disciplina tua correxit me in finem & disciplina tua ipsa me docebit. Frankenthalii B. G. P. a Portu Ultimus Tractatus De Quarundam Herbarum Salibus Et Eorum praeparatione & uaria administratione. Magnificis Dominis In Academia Basiliensi Medicinae professoribus dedicatus. Omnia Ab Uno. Omnia Ad Unum. Francofurti Apud Ioannem Feyrabend, impensis Petri Fischeri. M. D. Lxxxxiiii. Image5 Magnificis Praestantiss. Dominis In Academia Basiliensi Professoribus Felici Platero Archiatro, N. Stupano summo philosopho, G. Bauhino Anatomiae mistae singulari. Bernhardus G. Penotus a Portu S. Mariae Aquitanus. S. P. Aiactis mundi fundamentis summorum phi losophorum ( doctiss. professores ) circa remedia laxatiua tria potissimum inuenire studium fuit: primo ne naturalem calorem a functione sua impedirent. Secundo ne interficerent. Ultimo ut cum opus fuerit sine periculo medicina in remotis partibus efficaciter ageret, & ab eis humores corruptos potenter pelleret. Uerum nusquam haec tria perfecte inuenire potuerunt quod non alicui corporis parti officiat. Quia corpora non aequaliter recipiunt actionem dosis: in raris, solidis, & condensis, & tamen frequenter accidit medicinam quibusdam salubriter administrati, aliis uero laethaliter. Philosophi inter remedia laxatiua summopere Aloem laudarunt: Aloes laudatissima medicina. quia naturalem uirtutem minime corrumpit. Imo ipsa membra confirmare uidetur quod indies experientia comprobatur. Quamuis Galenus dissentiat ( inquiens ) nihil ex omni parte beatum. Etenim epati calido nisi prius aliquo conuenienti liquore eius siccitas coerceatur plurimum nocet. Ego autem in meis peregrinationibus multis lucubrationibus ut posteritati prodesse possem operam dedi, & ut a me aliquid leuaminis & solaminis haberet, & ne humana corpora tot & tantis crassis potionibus grauarentur. Hoc saepius mecum disserui, quae possem remedia, quae parum materiae & multum formae haberent omnibus aegritudinibus conuenientia, quae cito, tuto & iucunde operentur excogitare. Nihil tandem certius, conuenientius, tutius, iucundius aegris, salibus esse reperi. Nam quod diu conseruatur diu conseruat, & cum in rerum natura duo sint subiecta unum mirabilitatis quod a praesenti instituto alie num est: alterum uero necessitatis de quo in praesentia nobis est sermo. Quid magis diureticum, diaphoreticum, catharticum sale? Hic est lapis quem Deus gratis largitus est. Hydrops. Exempli gratia hydropicum a crassis serosis humoribus purgare cupio urinam quoque: Tartari uitriolati. Salis Tartari uitriolati scrup. i. accipio mellis rosati uncia i sem. uini enulati uncias ii. exhibeo, potiuncula grata summarumque uirium est: Calculius Mensium suppressio. Estne aliquis qui calculo, mensiumque suppressione laboret: Eundem salem accipiat in uini albi unciis ii. tepide exhibeat, paulo post effectus soluetur. Idem sat si cum una parte aqua cardui benedic. parumque uini in eadem dosi dederis copiosos sudores promouebit: si in hoc simplici tot & tantas uirtutes deprehendimus, quid si plura coniungemus? Hoc igitur ( uiri laureati Magistri ) admonitos uos uelim. Cum capitis doloribus aut nephriticis opus fuerit, siue hydropico aut podagrico, mederi. Non unicam herbam ut est saluia, Betonica, Maiorana, accipiendam, sed plures simul quae tales morbos respiciunt & ita de reliquis aegritudinibus intelligendum exempli gratia catharticum parare cupio: Recip. Hellebori, Gratulae Esulae Elaterii scammeae Rheubar, Senae, Colochinti, etc. Cathartice praparatio. Iuxta sapientum pondera ex his fac extractum ut artis est, faeces combure reuerbera, fac lixiuium & ex lixiuio salem. Huius extracti unciam i. accipe eius salis drach. ii. misce probe fiat massa dosis pro maioribus scrup. i semis. Sal duabus de causis permiscetur, primo ne extractum digitis haereat. Etenim medicina omnis haerens digitis corpori noxia est. Sal autem cohaerentiam impedit. Alterum est quod citius in stomacho dissoluitur penetrando obstructiones aperit. Item si quis peste correptus est aeris uitio & non humoris: Pestis curatio. artemisiam accipe & ex ea salem para de quo drach. i. uel scrup. i. in uino albo exhibe & per dimidiam horam, illico post eius sumptionem aegrotus ambulet deinde in lectum se recipiat: sudabit, euomet, aluum exonerabit, bis repete & cum Dei beneficio liberabitur: ista in medicina sunt inuestiganda, nequaquam per odium reiicienda minusue unius in alterum conuitiis exprobranda. Studium Medici quale. Quin potius studium nostrum in laudem Dei & proximi utilitatem dirigendum: ut optimis remediis nostram uocationem comprobemus, quo indies Medicina certior & excultior hat. Nos corallos margaritas aurum supra marmor terimus quo facilius naturalis noster calor earum rerum uim per uenas diffundat quod minime faciet ob caloris nostri imbecillitatem. Quod si ante tincturam salemque elicere possumus in minori dosi exhibendo natura citius iuuabitur minusue grauabitur; transitusque per uniuersum corpus faciliorerit: Iccirco hac nostra etate Deus hunc uirum rerum naturalium peritissimum Theophrastum Paracelsum excitauit quo deperditas artes bellis ciuilibus denuo in lucem reuocaret. Non quod margaritarum corallorum siue metallorum solutio noua ars sit aut quod antea non fuerit. Ars Chymica suit olim. Teste Arnaldo Raymundo, Gebro Zozimo Isaco Hollando a quo Paracelsus illa tria principia principiata expiscatus est: qui ante Paracelsum annos quadringentos uixerunt hanc quoque artem calluerunt. Cleopatra. Quis obsecro Cleopatram aceto margaritam soluere suoque amatori Antonio potandam tribuere docuit? Felicis Plateri Antimonium purgans. ( ut historiae testantur ) nisi quod eius tempore ars erat quae bellis continuis sepulta est: Curtu o Archiater Felix feliciter tuum Antimonium stibiatum sine nausea, ullo absque periculo exhibes? sed qualis est haec diagredii praeparatio quam penes summu philosophum illum doctorem N. Stupanum uidi? Quanta pariter chymica arcana prestantissima apud excell. G. Bauhinum extant quorum aliqua memoria teneo? Uos igitur(sacrae medicinae professores ) mirari quidem possum, imitari uero minime. Meminerimus rerum opificem certis temporibus certas aegritudines certos homines in sui honorem. Hippocratem. multorumque hominum salutem excitasse diuinum Hippocratem ( cui par nemo aut secundus tum in morborum cognitione ac remediorum ) excellentissimum suscitauit, cuius opera etiamnum extant, Galenum quoque ( quamuis de Christo male senserit ) de re medica optime meritum: Paracelsum. Hoc nostro seculo Paracelsum cui ob uariarum aegritudinum remedia adinuenienda que ueteres ignorarunt, uaria Dei dona tributa sunt: & si quis sanae mentis est contemnet ea minime: omnia ( in quit Apostolus ) probate, quae bona sunt tenete. Recordor equidem ( o uini professores doctissimi ) iuramenti quo uobis in doctoratus gradum suscipiendo, astrictus sum, me nihil pro Paracelso amplius scripturum, & id religiose obseruare animus est: Praesertim quod Paracelsi scripta doctissima meis commendationibus non egeant, sed quae longo usu assiduisque laboribus ex naturae penetralibus extraxi in publicum usum proferre nemo est qui uetat. Imo iubet ille cui plura debemus quam hominibus. In uoto stulto, potest & merito debet mutari decretum. Nonne & uestri collegii, Reipubliceque ornamentum Theodorus Zuingerus qui sui apud omnes ingens desiderium reliquit, mihi astipulatur: Theodorus Zuingerus. qui in sui theatri libi. 3. uolumine 20. dicit, eos qui spagyricos insectantur, inconsulto odio id facere, cum arcani naturae scrutatores sint. Remedia ex mineralibus. Andernacus quoque de noua & ueteri medicina ( inquiens ) remedia ex mineralibus elicita plus uirium habere, uegetabilibus. Nam hodierni morbi ueteribus longe sunt maiores & per consequens curatu difficiliores: siquidem cum mundo sehescente omnia in deterius uergant. Iccirco uelim nolim fateri cogor id quod etiam mecum grata posteritas negare haud poterit. In ipso Paracelso longe uideo meliora, proboque quam in aliis authoribus: quae nisi prositerer timendum esset, ne aeternus Deus quantulacunque in me dona contulit, a me repeteret. Iccirco ( doctissimi atque excellentissimi uiri ) ingenuis meis conatibus pro humanitate uestra fauete: & munusculum hoc suo sale conditum uobis dedicatum, ut aliquod grati erga uos animi indicium boni consulatis: meque amore uestro prosequi pergatis, maiorem in modum rogo. Frankenthalii Kal. Ianuarii 1594. De Salibus Herbarum Quarundam Praecipuarum Et Uiribus eorum. De Sale Hypericonis. Sal hypericonis contra pleuritidem probatissimum est remedium, datur patienti in calido quodam uino, quantum dimidia cortice nucis auellanae contineri potest: Sal hyperici urinam & menstrua pellit tertianis, quartanis conuenit cum uino potum, liberat a schiatico dolore per aliquot dies haustum; ambustaque sanat cum aceto solutum: sanguinem a phlegmate mundificat. Curat ulcera cum liquore salis, item sistulas sanat: Praeterea oris putrefactionem ulcera colli cum melle rosaceo mistum & cum penna mane, meridie ac uesperi inunctum: Hydropicis etiam prodest, uerminantibus autem quibus crescerent in uentriculo serpentes, uel alia genera uermium ab aqua putrida quam biberint, da ad comedendum noctu uitri antimonii pellucidi 4. aut 5. grana cum ◉ i. saccari rosati, misce quasi electuarium, postea da haustum uini in quo sit solutum ◉ i. salis hyperici patiens dormiat si uelit excitatus a medicamento deiiciet prauos humores per superiora & inferiora copiose: Qui urinam retinere non possunt comburant uesicas caprarum & puluerisent quibus addant ◉ ii. salis hyperici cum uino ad bibendum. De Sale Polypodii. Sal polypodii etiam pleuritidem curat, item bilem atram & pituitam a iuncturis educit quartanis prodest, dosis ◉ i. a ◉ ii. De Sale Camomillae. Sal camomillae difficultati urinae prodest, si pugillus unus ex uino calido exhibeatur: & mulierum menses ciet in aqua pulegii. In colica & lliaca a flatibus ex causa frigida, usus eius magnus cum aqua aurantiorum, cinamomi camomillae parietariae liquore: contra puncturas lateris cum aqua carduibenedicti, seu liquore agarici, oculorum cancri cornu cerui, ad facilitandum partum cum aqua cinamomi uerbenaeliquore nucis muscatae, cariophyllorum ad secundinas mulierum relictas cum aqua artemisiae pulegii: contra icteritiam & hydropem cum liquore conuenienti ut aqua absynthii, cichoni, endiuiae: Item contra dolorem dentium in gargarismo. De Sale Gentianae. Sal gentianae febribus omnibus aduersatur, uiscerum obstructiones aperit & expurgat, urina & menses promouet item contra morsus serpentium cum sale ruthae & pipere ualet. De Sale Gratiolae Uel Gratiae Dei. Sal gratiolae Hydropi medetur, item melancholicis sanguine suffusis territisque. Item calculosis in sanis & amentibus cordiacis purulentoque sanguini prodest. Item qui difficulter urinam reddunt, idem ambusta extinguit ualetque ad hungaricum morbum si in resoluto liquore madefiat lineus pannus & capiti circum ligetur semper reiterando post siccationem. Datur etiam intro ad eundem morbum. De Sale Ononidis. Purgantia praecedere debent diuretica. Sal ononidis praeparatis uiis & humoribus & praemissis diuersionibus & purgationibus quod ante usum salium diligenter notandum, calculos comminuit expellitque tam in renibus quam uesica cum aqua propria, & difficultati succurrit, item in uino potus hemorrhoides sanatur. Suceurit etiam obstructionibus lienis, renum & iecoris cum liquore oculoru cancri, arantiorum, limonum, saxifragiae, Alhehengi parietaria. De Sale Genistae. Sal genistae calculos frangit expellitque ac urinam mouet. De Sale Stipitum Fabarum. Sal fabarum urinae difficultati succurrit calculos frangit expellitque flatus dissipat dosis ◉ ß. in uino albo. De Sale Artemisiae. Sal artemisiae menses promouet. De Sale Melissae. Sal melissae promouet menses, uterum expurgat eiusque suffocationi succurrit. De Sale Chelidoniae. Sal chelidoniae menses euocat, eius dosis est ◉ i. qui 20. grana hordeacea pondere solet, salis huius liquor oculos clarificat. Item ex uino cum sale anisi potus medetur regio morbo, ualet etiam liquor ad ulcera. Idem astmaticis, pectoris opilationi prodest, hepar mundificat, ualet contra pestem, colicam passionem, matricis dolorem ac tumorem ad mariscas cum equali pondere phlegmati uitrioli mistus: Ulcera cancrosa. Lupum aliaque ulcera cancrosa uenenosa & membra in frigidata quae alias abscindi debent apposita salsa aqua cum laneo quodam panno aliquoties. Nota huius sali proprietatem. Qui ex alto uel equo ceciderit, apponat salsam aquam desuper. Idem contra morsum canis rabidi ualet, misce hoc sal cum melle rosato ut fiat in modum unguenti, non sinit ulcera putrescere; Item supra bubones positum attrahit uenenum, scabiosi lauent se cum aqua salis huius. De Sale Absynthii. Sal absynthii omnibus fere morbis utiliter exhibetur in peste praesertim, aquam intra cutem educit. Urinam mouet uentriculum corroborat, sudoremque mouet si usurpatum fuerit ab intra ad extra usque morbum gallicum pellit, sanatque mariscas & alia interna uitia, uomicas, putrida uulnera quaelibet inspersione mundat sanatque. Hoc sal in aquam resolutum, uerrucas, uarices, seu uaros rigatos, & cicatrices pellit, carnemque explet. Contra hydropem febres putridas quotidianas & quartanas, cum methodico processu praemissis euacuantibus & aliis competentibus. Cum aquis melissae acetosae ruthae corroborat epar & uentriculum, bonam digestionem dat uentriculo. Usurpatur etiam contra colicam passionem ac tormina uentris, ani ac podicis uitia, matricemque e labentem irrigando imponendoque sanat, salis huius liquor penna oblitus, capitis uitiis uti sunt furfures serpigines, lentigines, impetigines, pediculos, lepram aliamque sicciorem uel aridiorem scabiem cum aqua applicatus depellit. Nec tantum his sed aliis quoque aegritudinibus seu affectibus memorata salia medentur. De Sale Imperatoriae. Sal imperatoriae membra frigida & intermortua calefacere crassos uiscososque humores lateribus ac tunicis uentriculi impactos resoluere, aliaque eiusdem, nec non intestinorum uesicae uitia corrigere, semen uirile insuper augere & uenerem confortare potest. Sal imperatoriae ualet contra pestem, mouet sudorem si ex frigiditate uenerit: promouet partum & abortus abigit. Hydropicis, Asthmaticis contractis calculum uesicae ac renum in aqua fragariae prodest, ictericiam nigram curat, laua cum ipso uenenosorum animalium morsus, item congelata membra: ualet contra tumorem pedum mistum cum melle rosato, in modum unguenti ac super omnes uarias excrescentias ossium, ac carnium impositum. Hoc sal mistum cum melle, ac in modum unguenti decoctum, fistulas, in corpore in facie, polypum pectoris ulcera, uel suppurationem cito maturat ac sanat. Item contra frigiditatem intrinsecam, contra ischiasin, ac pleuresim ualet; ualet etiam contra uermes infantium mane acceptum; contra putrefactionem pulmonis, hepatis, faetorem, anhelitus, catharrum, ex quo plaerunque sequitur apoplexia, hydrops, morbus gallicus, phthisis cardiace, stomachi tumor: utere cum theriaca bona contra acceptum uenenum aliquod. De Sale Brancae Ursinae. Sal brancae ursinae aceto dissolutum contra tumores quosuis, ut uerrucas, uarices callis excrescetibus ossibus utiliter superimponitur. Iunioribus quidem adhibeatur quouis tempore & pro cuiuslibet indigentia. Callis uero siue excrescentiis ossium non nisi Luna decrescente, post Solis occasum superligatur. De Sale Angelicae. Sal angelicae sanguinem mirifice expurgat praecipue uero cerebrum, si in oleo faeniculi dissolutum guttis uiginti modo uesperi ac Luna decrescente sumatur, usu per interualla saepe repetito. De Sale Liuistici, Seu Ligustici. Sal liuistici seu ligustici uesicae, renibus, stomacho male digerenti praesertim mulieribus & intestinis appropriatur. Arenulas ex calculo uesicae, & renum collectas resoluit, in uesicae quidem calculo, si umbilici in renum uero lumborum, quae supra os sacrum est regio inungatur & sal denique ipsum aceto rosaceo, dissolutum hauriatur dehinc corpore ad sudorem prouocandum calidis tegumentis optime praetecto, praeterea sal iste contra ictericiam, tussim ac morbum gallicum, calculum, febrem ardentem usurpatur, tumorem colli gargarisando pellit, tempore pestis non est inutilis, uenenum acceptum aut bibitum arcet, fluxum capitis extrahit, caputque confortat. Casum uuule cusat. Hoc sal cum melle rosaceo sumptum casum uuulae curat, consumit fluxum, solutum hoc sal uel in cibo ac potu per aliquod tempus sumptum carnem crescere facit, Item scabiem, colicam passionem, uiris ac mulieribus, porriginem, lentiginem, phthiriasin, serpiginem, menstrua mulierum curat ne grauiter decumbant. Item stranguriam. De Sale Pimpinellae. Steinpfeffer. Pimpinelle Germanorum, siue saxifraga Gallorum. Sal pimpinellae stomacho & intestinis omnibus amicum admodum est, & salubre. Eo enim ut decet probe parato, si quis tertio quoque mense ( ne assuetus stomachus, id pro alimento familiari arripiat ) loco salis uulgaris per triduum uescatur, hocque per totum uitae tempus praestet, tunc proculdubio ab hydrope phthisi & apoplexia securus erit, sal istud expurgat sanguinem, arterias hepar ac pulmonem aperit atque a febre hectica tuetur si in aqua scariolae selectiori resolutum circa regionem hepatis idque tempore nocturno maxime cum sitis immodica puerperas uexet, epithematis modo adhibeatur. Senes & quicunque frigidioris sunt complectionis hoc ipso sale uti debent: contra sudorem frigidum utile est pestemque expellit: uel pestis tempore sudorem mouet dolorem capitis ex frigiditate uenientem, colicam passionem, ascendentem matricem frigidam mulieribus, calculum renum ac uesicae uertiginem, contracturam, dysuriam tollit. De Sale Pimpinellae Pimpinella Gallor. Nigrae. Sal pimpinellae nigrae quaeuis ulcera patentia atque corrosione depascentia expurgat sanatque, uermium in iisdem & carnis putridae generationem prohibet, faetoremque emendat. De Sale Dauci Cretici Ulco Behr= wurtz. Sal Dauci Cretici frequentius si hauriatur abortum, uel partum menstruosum, qualis uere moles est, efficaciter expellit. De Sale Faeniculi Montani. Sal faeniculi montani ulceribus & sinuosis si inspergatur eorum faetorem aut uermes & carnem putridam generare prohibet, sed obseruandum ex loco affecto plerumque solere sanguinem elici, pondere duarum drachmarum: cum alumine in uino calente dissolutum datur ad gargarizandum, stomachacen propulsat, & gingiuis ruborem genuinum restituit, carnemque renasci facit. De Sale Faeniculi Uulgaris. Sal faeniculi cum butyro in unguentum redactum. Simili modo si adhibeatur, porrigines ulcerosas capitis & serpigines corporis exiccat & sanat. Item menstrua & urinam prouocat, arquato conuenit. De Sale Carui. Sal carui febribus cerebri, matricis, uasorum seminaliorum destinatur: per nares attractum ex aqua catharros mirifice educit, ex sinapi uero, polypos & haemorragiam narium sanat, ulcera & abscessus matricis curat, sal huius uino decocti uermes aurium gingiuarum nec non ulcerum putridorum profligat. Eiusdem in aqua resoluti ablutio cum unctione olei ictibus animalium uenenatorum nec non apostematibus uuluae aspersione efficaciter medetur. De Sale Petroselini. Sal petroselini omnis generis tumores resoluit. Ex uino itaque si assidue sumatur calculum ut uesicae ita & renum pellit, item ex uino si os colluatur presentaneum est ad stomachacen remedium: podagra, chiragra & ischia affectis plurimum opitulatur. Tartarum enim & uiscositates cum incidit tum expellit ita ut morbo hoc affectis arenulas quasdam albicantes seminum milii Solis coctorum, similimas per cutem digitorum & pedum ipse aliquando uiderim. De Sale Chaerefolii Alias Gingidii. Sal chaerefolii aut gingidii omnis generis flatus dissipat, calculos rumpit & expellit; idque operatione leni ac miti, sed tamen excellenter penetrante ob quam causam usus eius in corporibus teneris, non solum est innoxius, uerum etiam ualde salubris: Denique cum aqua cardui benedicti si propinetur lumbricos teretes alui profligat, & tormina circum umbilicum sedat. De Sale Pinastelli Hoc Peucedanum dosi. Est Germanice Harstra ualiis uulgo Hirschwurtz. Sal istius herbae mulieribus in partu ut crebro accidit ex nimia profusione sanguinis, utpote spiritus & uitae domicilium existentis deficientibus, ex uino generoso partim assidue potui datum, partim illitu frequenti circa uenas temporum & nares adhibitum, summopere conducit. Praeterea matricem refrigeratam & humoribus uiscosis oppletam calefacit, expurgat, partum etiam faciliorem reddit. De Sale Uerbasci. Sal uerbasci cum uino bibitum tussientibus item febricitantibus ex frigiditate & stomacho conducit, mouet menses mulierum, item contra pestem ex frigiditate & podagram in aceto solutum ualet. Item calidos morbos, asthma sanguinem contentum & suppurationem eius circa costas, si superimponatur; curat, colicam passionem, tumorem colli gargarizando, clarificat uisum intromissa cum penna unica gutta de aqua salis huius: Hoc cum melle rosato quasi unguentum decoctum ualet contra uermem in digito uel aliis membris. Item solutum in aqua linteolo madefacto impositoque tumidis & contractis cruribus aut uenis, tumorem quemlibet depellit. Item ignem sacrum erysipelas & dolorem eius mitigat. De Sale Ueronicae. Sal ueronicae cum theriaca & uino maluatico acceptum, contra pestem, si in oleum uel liquorem redigatur, unge cum eo pustulas, scabies, apostemata, fistulas morphaeam, ad pustulas & apostemata gallica in aceto rosaceo solutum ualet, si saepe eo lauentur. De Sale Herbae Sideritis est ut puto. Fortis. Sal herbae fortis cum uino bibitum ad morbum gallicum intrinsecum, ad febres autem calidas & ardentes mane acceptum cum melle rosaceo. Item ad putrefactionem oris & faucium inflammationes ualet: Mouet urinam mulieribus: qui habet ulcerosum collum aut gingiuas putrefactas gargarizet cum aqua illa melle rosato admixto. Eadem aqua pustulas laua. Eadem aqua cum antimonio essensisicato mista & hausta ualet contra morbum Hispanicum. De Sale Salicariae Purpureae. Sal salicariae purpureae cum uino saepe haustum ieiune ualet contra febres ac phrenesin. Item ualet contra insaniam colicam, contracturas membrorum cum aqua fomentatis: contra febres pestilentiales cum aceto mixtum. Item ictericiam curat cum aqua betoniae ac fistulas. De Sale Fumariae. Sal fumarie soluatur in aqua, ut fiat gargarismus, ualet contra putrefactionem oris, eodem lauentur ulcera gallica. De Sale Galyopsis Aut Melissae Syluestris. Sal galyopsis uel melissae syluestris mane acceptum cum aqua propria contra astma & cardiacum dolorem. Item in uino fistulis mammarum medetur: Item urinam mouet mulieribus, partum promouet, tremorem membrorum sanat. De Sale Eupatorii. Agrimonia. Sal Eupatorii cum melle rosato contra inflammationes coli usurpatur, item contra pleuresim bibitum, & alia interna apostemata, internum calorem, febres ardentes. Item contra alcolam cum melle rosato: Item contra lumbricos pestem, scabiem, porriginem, phthiriasin ualet. Cum tepida aqua salis huius superimponendo aut lauando morsus rabidi canis sanat: Item uesicis aut ulcerosis locis gallicis conducit. Item ambustis membris auxiliatur. De Sale Centaurii Maioris. Sal centaurii maioris hydropicis ac pestiferis morbis opitulatur: Item contra uenenum: melancholicum sanguinem; caducum, hebetudinem uisus & oculorum, morbum hungaricum, febrem calidam, ictericiam usurpatur. De Sale Parietariae. Sal parietariae in liquorem redactus illitu sacros ignes adusta condilomata tumores inflationesque sanat: contra calculum cum liquore oculorum cancri aqua artemisiae: contra colicam ut sal camomillae romanae: contra omnes obstructiones hepatis & lienis contra putredines ut sal absynthii & cichorei: contra flatus uentriculi intestinorum cum conseruis & aquis competentibus. De Sale Pentaphylli. Sal pentaphylli contra morbos iecoris ac pulmonis, ac uenena ualet, fistulasque inspergendo curat. De Sale Aristolochiae. Sal Aristolochi uenenis resistit, singultibus, etiam horroribus, conuulsionibus & laterum doloribus. Item lieni & asthmaticis conuenit gargarisatum gingiuas & dentes abstergit. De Sale Ualerianae. Sal ualerianae menses cit, urinam mouet, laterum dolori prodest. De Sale Tormentillae. Sal tormentillae urinae incontinentiam supprimit, mensesque sistit. De Sale Plantaginis. Sal plantaginis, ulceribus renum ac uesicae in potu datur. Item tertianis & quartanis febribus auxiliatur. De Sale Plantaginis Minoris. Sal plantaginis minoris in febribus pestilentialibus & cordis doloribus, Idem ad ulcera uesicae ac renum cum bono uino adhibetur. Item contra melancholicam phantasiam dolorem matricis & tumorem eius, item contra phrenesim & caducum; uulnera consolidat intrinseca & apostemata ex morbo gallico, ulceraque antiqua: ualet contra dolores capitis ex hungarico morbo saepius usurpatum. Item contra putrefactionem oris & colli uel ascolam cum melle rosato mixtum purgando uel gargarizando ualet. Item cum aceto mixtum ambusta extinguit. De Sale Plantaginis Maioris. Sal plantaginis maioris mundisicat sanguinem adustum, prodest cholericis. Item ascolam, ulcera colli aut apostemata sanat, nimio hepatis calori medetur, ut & pulmonum uitiis, pesti ac febribus pestiferis, caduco apoplexiae, pleuresi caephalagiae: mariscas arcet, paruulis uerminantibus dato cum hydromele uertiginosis & in dolore capitis mane & noctu applicatur, nimirum panno lineo capiti circumposito, grauidis mulieribus, menses sistit: haemopleicis utile est, renesque ulcerosos curat. De Sale Persicariae. Sal persicariae datur febricitantibus, & defectum pulmonis, hepatis ac lienis emendat cum aquis conuenientibus, Item pestilentiam colli ascolam tumorem, faetidum anhelitum, tussim, calculum uesicae, capitis aestum tollit. Item cum melle decoctum in modum emplastri membrorum excrescentias, contusiones, collisiones, pleuresim sanat. Item in communi aqua solutum si madefacto panniculo superimponatur tumidis pudendis ac bubonibus abluendo medetur. Eadem aqua si lauetur corpus serpigines pustulasque morbi gallici arcet. Eadem uulnera uerminantia purgat in erysipelate cum aqua rosarum: in igne sacro uel estiomeno cum aqua rosarum & camphora; in suffocatione matricis cum aqua plantaginis uel seseli betoniae: in colica cum aqua camomillae & pulueris cumini ◉ i. intrinsecus calores extinguit cum aqua solatri hortensis ( Nachtschatten ) aut succo. Eadem fomentata contracturas membrorum adiuuat. Eadem quoque equis & pecudibus ualde utilis in tumoribus, fracturis ac luxationibus crurum, praesertim calide superimponendo, fouendoque continue donec restituantur. Eadem aqua si caput abluatur impedit defluuium capillorum sistit catarrum, impetiginem arcet. Glycirrhicae succus in hac aqua resolutus, uel radicis decoctum uel rosarum melle mixtum ac haustum tumorem colli aufert, pectoris angustiis & cordis; item asthmaticis conducit, contra calculum. Item contra dysenteriam cum dianiso ac aliis ualet. De Sale Hellebori. Sal hellebori solutum in uino aut aliquo liquore conuenienti educit humorem, epilepticum, comitialem caducum apoplecticum, podagricum aliosque prauos humores & malignos de matrice & aliis locis potenter iuuat. De Sale Symphiti. Sal symphiti mouet menses, morbum gallicum, uermesque expellit, calorem hepatis, ictericiam ac pestem curat, dysentericis ac haemoptoicis prodest siat gargarismus ad colli apostemata misto hoc sale cum melle, ungantur cum penna ulcera. De Sale Asari. Sal asari sumptum in aqua ueronicae contra phthisin, hydropisin ac febres frigidas ualet. Podagricis superposito linteolo repido utile est, phthiriasin curat. Sal iste cum aqua faeniculi haustus haemoptoicis prodest. Si in aqua soluatur & per nares attrahatur choleram pellit. Item gargarismum ad palatum & uitia colli praebet. De Sale Borraginis. Sal borraginis calculum renum ac uesicae expellit, melancholiam, mariscas, pustulas, fistulas, ulcera curat. De Sale Buglossae. Sal buglossae ualet ad podagram, intrinsecus & extrinsecus, item sumptus in uino matricis incommoda emendat: tussim, cardiacam, ulcera colli, gargarizando. De Sale Benedictae Cariophyllatae. Sal benedictae cariophyllatae phrenesin, icterum curat, hydropicis conducit, uertiginem & melancholiam pellit, generat bonam memoriam, sanguinem mundificat. Contra apoplexiam, tumorem oris & putrefactionem cum melle rosato mixtum, ungendo sanat. De Sale Bursae Pastoris. Sal bursae pastoris prodest calidis & siccis complexionibus, iisque hominibus qui non possunt mingere habentque urinam rubeam, uel sanguinem mingunt habentque apostema, morbum gallicum pestemque menses sistit mulieribus, febres calidas uel aestuantes pulmones, hepar curatur dysentericis ac haemoptoicis prodest, ambusta extinguit, & apostemata tumidosque ac aestuantes pedes scabiem squamosam ac siccam emendat, uenenum ex morsibus uenenatorum animalium, ut serpentum, uiperarum extrahit. De Sale Centinodii. Sal centinodii asthmaticis, haemoptoicis, dysentericis, ictericis ac febricitantibus prodest, ex frigiditate laborantibus, menses sistit, dolorem stomachi ex frigiditate ab humoribus superfluis lenit, calculum ac uermes pellit: Sal iste in uino solutus putrefactionem oris emendat, uulnera consolidat, in accto solutus ualet contra erysipelam, & ambusta, tumoremque testiculorum sedat. Sal commune prodest senibus catharrosis, & stomachum phlegmaticum habentibus. Item febres frigidosque uapores ascendentes emendat, cor con- fortat; Item contra colicam passionem ualet; item apoplecticis, melancholicis, asthmaticis ac tussientibus etiam pestis tempore utile, confortat cerobrum ac stomachum, urinam uentositatem expellit. De Sale Euphragiae. Sal euphragiae ualet contra morbum caducum, hepar calidum refrigerat, ictericis & scabiosis prodest, fiat gargarismus ex eo contra dolorem dentium & odontalgiam orisque apostemata; item serpigini & oculis lacrymantibus applicatur item ambustis ab igne membris conducit. De Sale Arborum Quarundam Ac Uiribus Eius. De Sale Ebuli. Sal ebuli hydropem & febrem quotidianam curat. Sumptum cum propria aqua breui hydropicos curat. De Sale Sambuci. Sal sambuci hydropicis medetur. De Sale Fraxini. Sal fraxini haustum cum propria aqua lienosis medetur, uenenis resistit: pesti quoque modo in aqua carduibenedicti administretur dosis ◉ i ad ii. De Sale Uitis Uiniferae. Sal uitis uiniferae ualet tempore pestis, est diaphoreticum: quoddam lixiuium eius per se bibitum sudorem prouocat. Sal Tali Suilli Potus inflammationibus torminibusque longis medetur. Sal Cornu Cerui. Prodest dysentericis, excreantibus sanguinem, caeliacis, regio morbo, uesicae doloribus cum traga, faeminis stuxione uuluae laborantibus cum liquore huic rei accommodato, ulceribus oculorum medetur, dentes expurgat, addito aceto sanguinis eruptiones cohibet. Faex Aceti. Tumores per se & cum myrto cohibet uentris, stomachi fluxiones illita sistit; muliebre profluuium, imo uentri aut genitalibus imposita mitigat: pannos discutit nondum exulceratos: tubercula mammas rugentes, suique tactis impatientes, cum aceto peruncta extinguit: cremata uero ungues scabies cum resina aufert: tingit capillos flore ruffo: elota oculorum medicamentis admiscetur & caligines eadem abstergit. De Sale Ligni Quercini. Sal quercini restringit sanguinem & fluxum narium, & pro canterio faciendo. De Sale Buxi. Sal buxi Hispanicae lui resistit, loco salis guaiaci sumi potest. De Sale Guaiaci. Sal ligni guaiaci, uenereum humorem educit. Lignum hoc per chemiam in aquam oleum & salem redigitur, quod chemiae studiosi Mercur. Sulphur & salem nominant: quidam multo citius hac praeparatione a uenerea lue curantur: Anderna- cus & alii medici hauserunt ex libris Theophrasti Paracelsi, ubi scribit de correctione ligni guaiaci ac praeparatione eius, docetque ex ligno hoc liquorem gummi & alcali facere cum quibus lues illa uenerea melius quam cum eius decoctione uel brodio curatur ut mos est apud plurimos: Eodem modo etiam buxus est praeparanda ad ueneream luem curandam, nec symptoma ullum metuendum aut periculum aliud, uel ex decocto & methodo eiusdem: sic etiam pinus praeparari potest, ad morbum illum Hispanicum. Item fraxinus & uiscus, alcali eius usurpatur, ad euacuationem fluxus hepatici, podagrici, & gallici cum pustulis suis, quibus expellendis regimen nullum obseruatur, ut ferant famem, sed cum bono uino ac cibo, saleque alendi sunt aegroti, liquor guaiacinus est potus eius, gummi guaiacinum est unguentum quoddam ad pustulas. De Sale Lapidis Reper- Ti In Spongiis. Sal lapidis reperti in spongiis, cum uino potus calculum, qui in uesica est rumpit. Salis Gemmae Praeparatio Contra Hydropisim & icterum. ◉. salis gemmae succi Titymati, id est, esulae minoris an. ◉ i. gummi ex cerasis, ad pondus omnium fiat bolus & reuerberari sinas in tertio gradu per duas horas, & extrahe alcali: dosis est a ◉ uiii: usque ad xii. loco diagridii throciscos alhandal sumere poteris: Additio. huius accipe salis gemmae ◉ u Reboli, id est, uerae mumiae liquoris, centaureae an. ◉ iiii. misceantur; dosis est a granis quatuor usque in xii. in ouo sumpta, eiusdem praeparatio in eiusdem morbis. Huius accipe salis gemmae ◉ i. succi cataputiae ◉ ii. farine tritici ad pondus omnium fiat inde panis optime coctus de quo detur ◉ i. ad ◉ ii. De Sale Ex Talis Boumuel Porcorum. Sal iste bibitus caeliacos adiuuat, mixtum cum melle uentris lumbricos necat. Item cum oximeli contra morbum lienis ualet. De Sale Cornu Cerui. Sal cornu cerui prodest caeliacis ac dysentericis. De Sale Ceruini Sanguinis. Sal ceruini sanguinis curat morbum articularem, podagram ac chiragram & gonagram. De Sale Ex Cornu Caprarum. Sal iste dysentericis adhibetur. De Sale Hircino Et Sanguine Eius. Sal ex sanguine hirci morbo articulari chiragrae, gonagre ac podagre medetur. Tantum de salibus ex herbis, lignis, lapidibus & animalibus preparatis dictum modo sufficiat cuius usus perantiquus est: Nam ante an, 1500. catharetica salia in usu apud graecos fuerunt: Et Aetius anisi salis mentionem facit: Galenus quid de sale sentit. Galenus de simplicibus medendi facultatibus lib. 2. de sale uerba faciens, talia refert: Sal, inquit, ustum digerit quidem potentius quam ustionis expers: quanto scilicet subtilius ipsum corpus accepta ab igne facultate redditur: Quum autem eodem lib. scribat quae tenuium sunt partium plus habeant efficaciae, licet parum sortita fuerint facultatem, nimirum quod melius penetrent, praesertim ad faeces & tartareum humorem exoluendum. Nam calcinatione sal rerum extrahitur. Sal autem sale solo resolui potest si bene intelligas, atque ita contraria non contrariis uerum similia similibus curari scias: Similia similibus curari. & quamuis etiam ex urinis puerorum, ex animalibus & antiquis calceis sal fieri, & absque periculo usurpari possit, tum ad externam tum internam medicinam: tamen propter eius abominationem usum praetermittere uolo. Ultimo hoc notes quo magis salia soluantur, filtrantur purificantur, eo plus de suo faetore amittere & plus uirium acquirere. Conclusio Totius Operis. Salia sunt multiplicia quorum quaedam sunt mineralia & fixa, & quaedam sunt uegetabilia fixa, quaedam sunt animalia fixa, sed ipsorum specierum salium tam uegetabilium & mineralium inueniuntur fixa ( ut inferius patebit. ) Fixa mineralia sunt sal panis, quod extrahitur a mari uel aquis puteorum. Inde sal Gemmae, quod est clarius omnibus & transparens ut crystallus, & est melior supradictis, & sunt duae species, quarum una est crystallina, altera uero rubea diaphana: nascitur in mineris & locis sulphureis, habens substantiam diuersam per lapides magnos & paruos: & inuenitur praesertim in Hispania loco dicto Cardons; etiam in Ungaria: uegetabilia et- iam sunt fixa & non fixa, quae ex cineribus arboruni & herbarum fiunt ex capitellis fortissimis, & aqua ab eis euaporata, remanet sal in fundo uasis, & secundum cineris complexionem remanet sal fixum, uel non fixum: experientia te docebit. Unum tibi dico, quod sal alcali est omnibus salibus dignior, praeesertim uegetabilibus, & est oleum fixum, quod siccitas ignis congelauit. Sunt aliqui, qui sal alcali de soda faciunt & dicunt fi- xum esse, & fixat. Ideo cor tuum in sale alcali po- ne, etenim est secretum praestantissimum. Quandoquidem omne fixum in fixo, uertitur in naturam fixi. Deus in aeternum ex creaturis in creaturis per creaturas benedictus sit, Amen. Finis De Salibus. B. G. P. a Portu. Ad Fideles Et Pios Medicos. Memini ( uiri doctissimi ) me plures medicorum eruditorum libros euoluisse, in quibus quod saepe miratus sum, nullam summi rerum opificis mentionem inneni, multo minus auxilii di- uini inuocationem antequam aegrotis suis medicamenta exhiberent. Cum tamen certo certius fit Medici pietatem inter dum plura prestare quam admirandam multorum scentiam, propterea cum corporalis infirmitas nonnunquam ex peccato proueniat, Medicorum officium erat ut cum ad infitmos uocarentur, ipsos ante omnia monere, & inducere ut animarum medicos adhiberent, ut postquam fuisset infirmo de spirituali salute prouisum ad corporale medicine remedium salubrius procederetur. Hanc uiam laudabilem tres saltem quod sciam praestantissimi Medici ingressi, summa cum laude artem suam exercuerunt, Arnaldum puto, Gordonium & Raymundum Lullium in arte operatiua. Hi saepius agrotos suos uisitando eos ad resipiscentiam hortabantur & implorato prius diuini numinis auxilio summa Dei benedictionem in medendo experti sunt. Raymundo sequens formula precandi fuit familiaris, quam huc asscribere placuit, & que omnes ueros Medicos sui officii admonere debet. Precatio Raymundi Lulli Ante Medicinarum exhibitionem. Domine lesu Christe qui es omnium uera salus, Domine tu es qui omnia in bonitate & sapientia tua ualde bo- na creasti, sine te nihil scio boni in seculo: Quare Domine lesu Christe maiestatem tuam suppliciter adoro, quia scio & firmiter credo, nihil boni esse absque tua bonitate. Ni- hil magni absque tua magnitudine, neque durans absque tua duratione, neque potens sine tua potestate. Neque sa- piens sine tua sapientia, neque diligens sine tuo amore, neque uirtuosum, sine tua uirtute, neque uerum sine tua ueritate, neque gloriosum sine tua gloria, neque iustum sine tua iustitia: scio etiam quod tu hominem mirabiliter creasti, mirabilius reformasti, qui medicinam ad reparandam sanitatem humanorum corporum dedisti: da benedictionem isti medicinae, ut omnes uirtutes quas in principio posuisti in ea ad finem perducatur: ut in corpore quod introierit sanitatem mentis & corporis inducere mertatur, per Dominum Iesum Christum filium tuum, Amen. Crescit Agitata Uirtus.