Theophrasti Aureoli Paracelsi Utriusque Medicinae doctoris celeberrimi, centum quindecim curationes experimentaque, e Germanico idiomate in Latinum uersa. Accesserunt Quaedam praeclara atque utilissima a B.. a Portu Aquitano annexa. Item abdita quaedam Isaaci Hollandi de opere uegetabili & animali adiecimus. Adiuncta est denuo Practica operis magni Philippi a Rouillasco Pedemontano. Ab Uno, Ad Unum Excudebat Iohannes Lertout. M. D. Lxxxii. Sum Ioh. Georgii a Wexdenstein Illustri Genere, pietate, doctrina, & clementia maxime insigni Domino, D. Iohanni de Ferrieres Uidamio Carnutensi, principi Cabaneo, & c. Domino suo clementissimo. Quanta sit praestantia artis chimiae ( Illustriss. domine ) non solum historiae ueterum, uerum etiam hoc nostrum seculum liquido testatur. Reges enim & principes hanc artem quondam & amasse, & excoluisse, & exercuisse, multi historici non solum testantur, uerum etiam narrant & affirmant: qui hac scientia digniorem nullam ( post diuinorum mysteriorum contemplationem ) Regiam uitam decuisse arbitrati sunt. Aegyptiorum fuit haec philosophia propria, qui omnibus temporibus mysteriorum tam diuinorum quam naturalium, notitia & laude celebres habiti sunt: a quibus etia quodcumque est sublimioris cognitionis & doctrinae, ad nos promanauit. Atque utinam apud nos de excellenti illa sapientia reliquiae uerae superessent. Defecit enim haec nostra ferrea aetas ab aureo illo seculo, & ita defecit, ut uerae artes & pulcherrimae scientiae in deformes chimeras & fera monstra degenerarint. Quondam sublimia ingenia philosophorum atque generosae Regiae mentes occupabantur studiosissime indagatione rerum excellentissimarum, secretioris philosophiae & mysteriorum naturalium, quibus toti suo populo & belli & pacis tempore fuerunt praesidio. Nostra aetas mortuas rerum umbras inutiles phantasias & mundanas delicias excolit, quibus altior illa ueterum philosophia plane est deleta. Antiqui, maximo desiderio & amore, nobiliores illas artes expetebant, harumque gratia multis se fluctibus obiiecerunt, quo illis potiti, se patriamque suam celebriorem redderent. Unde Diuinus ille Plato Aegyptum adiens, sublimen illam philosophiam hausit. Quis nescit Democritum Abderitem Indiam, Scythiam Aegyptumque peragrasse? nec nisi uoti compotem omni doctrinarum genere imbutum reuersum esse, ubi tanquam unicum lumen & salus patriae iure habitus est: eo laborante, patriam laborare, eo moriente, patriam mori, Abdiritae uno ore confessi sunt. Cui non est nota illa insignis expeditio totius Graeciae in Colchicas insulas, quos nec labores, nec pericula, nec ferocissimus Rex deteruit, quo aureo uellere potiti se & patriam suam ditarent? Nostro tempore tam inter Reges quam inter subditos, inter Doctos & indoctos, non solum huius artis negligentia & contemptus gliscit, uerum etiam odium & ira eorundem in tam praeclarum lumen grassatur: quo fit ut illi qui altiori mente spagyricas illas artes ueterum decora alta parentum in lucem reuocare conantur ignobiles & in obscuro relinquantur, omniumque inimicitias experiantur: cum non habeant patronos & moecenates qui eodem studio dectentur. Hinc praeclara multa ingenia, ( qualia nostrum seculum plurima fert ) deprimuntur, ut ad scopum sibi propositum non liceat ipsis peruenire, dum destituti patronis, crassioribus & uilioribus rebus operam dare, & stultis miseri seruire coguntur, qui etiam pecuniis & honoribus & mundanis delitiis renuntiant, quo deperditas artes restaurare queant. Uerum licet sint paucissimi, rarissimique musarum fautores & cultores, inuenitur tamen interdum unus & item alter ( quemadmodum omnia praeclara rara ) qui amore, & fauore eiusmodi artes earumdemque auctores prosequantur. Inter quos tu generose & Illustris Princeps, non postremum obtines locum. uirtus enim tua illustris & singularis. sapientia tibi ad hanc rem calcar addit: dum nullum temporis momentum praeteruolare sinis, quo non utilem aliquam operam aut cogitando aut reipsa praestando naues, ut quae sunt forti & generoso principe maxime digna, exaequaris adeo, ut quicquid otii ac temporis a grauissimis negotiis tibi superest, his studiis eximiis tribuas. Hinc tua illa moderandae rei publicae singularis & rara prudentia, dum non solum ea quae ante pedes sunt mala, sed & ea quae futura sunt; salubri prouidentia nosti auertere. Cum enim incitamenta motuum intelligis, suauitate sermonis, consilio & sapientia mentes concitatorum mitigas, sedas, placas, bonorum animos erigis, ut cito ac tuto & iocunde uulnus intestinum cures, ut sine tumultu petulantes & seditiosos animos in concordiam & amorem patriae facias conspirare: alios muneribus, amicitia, familiaritate, beneuolentia, quosdam pollicitationibus, nonnullos publici amoris affectu, erga patriam concilias & placas. O Sapientissimum Principem! amplissimae familiae decus, Galliae ornamentum, patriae lumen, Rei publicae salutem, pacis tuamen, pacificorum sustentaculum, studiorumque spem; ad te omnes tarquam ad asylum eximiis artibus celebrem undique conconfugient, te uaicum Musarum patronum, summis laudibus non immerito praedicabunt. Quapropter ego alacritate quadam remoto metu, & aucta spe, tibi bonorum omnium nobilissimi fautori & patrono, hoc mearum lucubrationum praeludium offero, ascribo, dedico, in quo magni illius Germani Philippi Theo. Paracelsi experimenta comprehenduntur: una cum egregiis quibusdam particularibus: quae qualia sunt res ipsa indicabit. Etenim spero si haec mea qualiacumque T. E. legerit, fore ut non repudientur, sciens heroicum tuum animum aequitatis & ueritatis in omnibus ese constantem amatorem. Interea me cum omnibus meis studiis & qualibuscumque officiis offero: maiora quae tibi offeram non habeo. Uale. Elenchus Eorum Quae In Hoc Continentur Opusculo. 1 Epistola dedicatoria, in qua de spagyricae artis laudibus agitur. 2 Praefatio Apologetica in qua probatur metalla debite praeparata aegris corporibus ad sanitatem prodesse, & absque his grauissimos morbos sanari: Auri potabilis descriptio adiungitur, aliaque plura notatu digna. 3 Centum quindecim experimenta curationesque summi philosophi Theophrasti Paracelsi. 4 Regulae seu canones 159. philosophici de lapide philosophorum, sine quibus uix ad optatum finem opus perducere licet. Secundus tractatus quatuor specifica continet. 1 De uera Antimonii praeparatione, tum ad metalla tum ad humana corpora sananda & tingenda. 2 Torpetum Leonificatum, multas in se uirtutes continens. 3 Laudanum est, tam externos quam internos dolores compescens. 4 Panchimagogon correctum, noxios spiritus humoribus commixtos expurgans. Relatio omnium morborum ad quatuor praecipuos, qua authoris mentem facilius consequetur. Duos Tractatus Denuo inserere hic mihi placuit, in primo quatuor continentur, scilicet 1 Iohannis Pontani summi philosophi de lapide philosophorum epistola egregia. 2. Quot & qui sunt philosophorum ignes. Quot & quae sunt aquae mercuriales. 4 De triplici philosophorum mercurio. Secundus Tractatus quatuor etiam continens. 1 Epistola dedicatoria ad doctissimum uirum Iohannem Aquillam Saxonem. 2 Ueri auri sulphuris & aliorum metallorum, tum preciosorum lapidum ac corallorum extractio. 3 Antimonii mirabilis praeparatio aquam uel alium liquorem in suum rubrum colorem tingens. 4 Primae materiae in aquam reductio, cui si pars una liquoris permanentis tribus partibus resolutae materiae adiungatur, fit uniuersalis medicina. Accessit denuo Practica operis magni illius Philippi a Rouillasco Pedemontano. de lapide philosophorum. Deinde Isaaci Hollandi de opere uegetabili, & de opere animali collectanea hactenus occulta, deque quinta essentia ex saccharo, melle & herbis. Artis Spagyricae ad lectorem prosopopoeia. Frustra Pierides opem tulistis, Uitta quaeque meum liget decenter Ornastis lepidum caput decora, Tot ni deliciae, tot aut lepores Riuales mihi iam dedant amicos. Ergo fronte meos terendo quaerens Nodus qui redimit tenus capillos Dum piget mediam uidere: tantum Decus sollicitae iacere noli. Et te ni facies mouet, decensque Rubor, ni roseo cadens ab ore, Saltem diuitiae meae beare Quem possunt, faciant precor sodalem. Uerteuillius Burdegalensis. Hunc non sperne librum, uel nos meliora doceto. Nam turpe est alios carpere, scire nihil. Epigramma. Qui puros sophiae uidere fontes, Arcanos chymiae tenere calles, Fructus Hesperidum suaueolentes; Necnon Aesonidum referre gemmas Exoptas, ueteres legas nouosque. At scriptis ueterum nouisque lectis, Magno quod fuerit labore partum; Longa quod fuerit die petitum, Ingenti fuerit quod aere oblatum, Angustus dabit hic tibi libellus: Non magno tibi comparatus aere, Magno non animi labore lectus, Longo tempore non tibi relectus. Et cessas ueterum libris nouisque, Hunc aequare, licet breuem libellum? B. G. Londrada A Portu, Aquitanus. In librum experimentorum Paracelsicorum, Praefatio Apologetica: in qua probatur, aegrorum corpora, seminibus morborum referta, sine metallicis medicamentis uix sanari posse, contra quorumdam uirorum scripta, negantium metalla quoquo modo parentur, humanae naturae prodesse. Indiuinis literis ( humane lector ) hanc inter caeteras, legem plenam amoris, Christiani inuenimus. Errantem, asinum aut bouem proximi tui, domino suo restitues. Quo aeternus Deus mutuam dilectionem inter nos stabilire, & luculentissimo confirmare argumento uoluit. Sic enim aduersariorum nostrorum errantes pecudes curare diuinae leges mandant. Quanto magis amicorum nostrorum miserabiles casus & pericula corporis & sanitatis arcere & auertere uolunt, quapropter cum ego plurimorum medicorum nostri temporis errores cum Theophrasto Paracelso aliisque praestantibus uiris intelligerem, cogitare coepi qua ratione ego uerae medicinae, quae ex lumine naturae deducitur, & non ex tenebris ethnicorum scriptis, possim fieri particeps. Duxi igitur peregrinandum esse; locaque remota accedenda, & inquirendas artes undique: non domi per otium sperandas & expectandas. Accinxi igitur me itineri; & peregrinationibus, laboribusque, inuestigaui, & didici ea quae ex amore Christiano diutius subticere nequeo: quo errantes filios doctrinae in uiam reuocem, explicato meo itinere & laboribus, excusatis & defensis illis, qui hodie omnium odio obiiciuntur ab Ethnicae medicinae admiratoribus, quorum etiam fraudes aliqua ex parte detegere conabor, ubi indicabo quid in posterum a me genuinae medicinae studiosi expectare debeat. Quosque libros uere medicos undiquaque a me collectos? ex misericordia erga errantes publicae communicaturus sim utilitati. Interea res requirit ut odium uulgi, a me aliisque spagyricae scientiae amatoribus declinem, aduersariisque debite respondeam. Quorum ea est peruersitas & malitia, ut aliorum inuenta quibus cum aliquo successu atque emolumento uti se posse animaduertunt, tumidis uerbis annihilent, reiiciant & damnent. Ipsi uero interim, debitas autorum laudes sibi ipsis uendicent, mendacique furto, inuentores artium, suis spolient honoribus, gastuta haec est cautio ex antiqui serpentis profluens fraudibus. Quando enim audiuntur passim testimonia ( lippis & tonsoribus nota ) de quibusdam insuetis grauissimorum morborum curis, quae beneficio tincturarum & spirituum uegetabilium, & mineralium perficiuntur arte & industria illorum, quos uulgus hodie Chimistas uel Alchimistas appellitat, mox illi ex aduerso se opponunt, clamantes nihil posse praestare carbonarios medicos. Sed suis uenenatis remediis omnes interficere qui, se ipsorum curis committunt: arcendos esse ex rebus publicis deceptores esse: extractiones illorum, praeparationes, spiritus denique nimis attenuatos, & subtiles, nihil prodesse: spiritum, uitrioli uenenum esse, nihil essentiam antimonii & mercurii, nihil sulphuris extractionem, nihil auri liquorem, & in summa omnia esse humanae naturae contraria, & plusquam basilisci oculos fugienda, interim clanculum tanquam insidiosi & ingeniosi fures amiseris chymistis, qui nocte dieque ignis uim ingenti labore sustinent, arcana medica expiscantur, & pollicitationibus eliciunt, clam captantes ea quae uulgo tanquam uenena prohibent, ut deinde pro suis uenditent. Et tam impia inniuria gratiam & fauorem, laudem; praemia & remunerationes hominum in se deriuant: quae omnia, alias, legitimo & optimo iure illis debentur, qui labores sudore, uigiliis, solerti indagatione, arte uulcani in rebus naturalibus talia inquirunt, & publico usui communia faciunt. Neque hoc solum uerum ingentia uolumina, nugis, mendaciis, & sophismatibus referta in publicum edunt. Conantes lucem tenebris & ueritatem mendaciis & luculentissimam operatricem practicam, ipsa ueritate stabilitam, inani ementita, atque ex subtili cerebro deducta theorica opprimere, euertere, delere. Dico tibi, splendide Rhetor, qui Paracelsum laceras, quomodo unquam poteris uerbis nugatoriis ipsum opus delere, & practicam theorica refellere? Esne tam magnus doctor, & nescis te tantum profecisse quantum ipso opere efficis? Docet Paracelsus epilepsiam curandam esse spiritu uitrioli, & praestitit, & opus ipsum indicat quotidie: proba tu contrarium, eandemque curato pillulis, sirupis, & electuariis, ita uinces. Non satis est, adductis illis rationibus, probare medicinam metallicam non conuenire humanae naturae. Nec posse metalla, ita praeparari ut sanent. Negas id, quod re ipsa praestatur, & oculis cernitur? Turpe est ignorare, quod omnibus scire contingit. Absque dubio audiuistis morbos periculosos curatos fuisse tincturis metallicis, illegitime etiam praeparatis, ab adulterinis Theophrasteis, ut uitro antimonii, quod radicitus ipsas impuritates febriles subito euellit, quanquam cum maxima uirium prostratione, sanat tamen: etiam si nos periculosas illas curas non approbemus, & sic de aliis multis. Iam si id mineralia faciunt non recte praeparata, quid censes si legitime praeparentur, & a ueneno repurgentur? Et quomodo potes bona conscientia ea reiicere, quorum tu nullam habes notitiam? Nequaquam sufficit aliquid affirmare, nisi probabilibus fundatisque rationibus confirmetur. Quilibet censorem Paracelsi uult agere: quem facilius est reprehendere, quam imitari, dum quisque altero doctior uideri & existimari cupit, ab aliistamen nemo discere. Dico, quemlibet Theophrasticorum qui tantum carbones operi apportat, posse uobis tria Theophrasticae medicinae principia ad oculum ostendere. Gustastine acerrimum sal? suauissimum oleum, & balsamum, iucundissimum liquorem? quae omnia uos hactenus in rebus quibuscunque creatis latentia non olfecistis spiritus metallici, in quibus est medicina, nullo modo possunt inuestigari, & quid habeant uirium & communionis cum humana natura intelligi, nisi per ignem. Quemadmodum fumum mercurii uenenum esse naturae humanae, ignis primus indicauit, nulla speculatione subtilissima. At tu numquam tractasti carbones, nec minimum balsamum ex uegetabilibus elicere potes. Ergo tu medicinam metallicam cum nescias quid ea sit, non potes coniicere. Itaque iudicas de rebus ignotis, tanquam caecus de coloribus. Nonne stultum est scribere contra rem & eandem primum bene non intelligere? Imo cum iam intelligunt Paracelsicae disciplinae dediti, uos fortiora arma non habere, quam ea quae hactenus collegistis, concludant uos potius confirmare & stabilire medicinam Paracelsicam quam refutare. Non enim satis est, rem falsam dicere, nisi meliora probabilioraque in medium adferantur. Hinc patet uos nimirum alere occultam inscitiam rerum naturalium. Quid? estis tam magni Physici magnique philosophi? quomodo uobis occultae sunt pharmacorum potestetes? annon hac in re prope acceditis ad Empiricos, quos ingenti superbiae & scientiae fastu reiicitis? quando dicitis, Nec enim medicus est Chymicus, etiam si summus fuerit: sed qui iudicio rationeque singula morbis remedia facere & usurpare didicerit. Nam in his summa laus & gloria medico, ac mera salus aegro consistit. Quam friget hic homo & rationalis medicus, qui ratione non manu praeparat medicamenta. Is est medicus qui medicamina propria sua manu a ueneno repurgat, & praeparata acri iudicio propriis morbis applicat, ut semen morbi radicitus euellatur. Hinc theoricam & practicam & rationem & opus oportet concurrere. Iudicium sine practica est sterile. Dic mihi, quomodo accidit ut mercurius resistat morbo uenereo & scabiei malae? cur iubetis miseros aegrotos argento uiuo inungere, tanquam opiliones suas oues inungunt? quomodo sit inquam, ut mercurius contra hosce morbos sit specificum optimum? negatis metalla aliquid & maximam quidem eorum partem ad morbos sanandos afferre? cur iubetis leprosos aurum deglutire? cum in iusculis caponum decoquitis, cur aurum foliatum pilulis & electuariis immiscetis? Retusum esse saepius impetum leprae, ne in superficiem cutis erumperet, crudo auro in stomachum demisso non ignoratis. Ergo si hoc facit aurum non resolutum & compactum, quid non facerent spiritus auri laxati a crassitudine sua? Si non uultis Theophrasto credere periculosissimorum morborum curationem in metallis latere, credite saltem illis qui ante Paracelsum uixerunt, inter quos praecipuus est Arnaldus Uillenouanus, qui libro De conseru. iuuent. inquit, Perlae uel Margaritae in liquorem resolutae confortant calorem naturalem, conferunt cardiacis, & timorosis, & proprie clarificant cordis sanguinem: sicut aegritudines multae hisce sint curatae. Est enim sal de minera quod sapientes nominauerunt lapidem animalem, alii Chifir minerale, & totum ingenium praeparationis est, ut in aquam purissimam & potabilem resoluatur, cum rebus quae proprietatem eius non destruunt. Haec Arnoldus, qui de contusione minime, sed solutione loquitur: sed quare ea huc affero? Nimirum ut uideatis, quod proprio uos iuguletis gladio: utimini margaritis non proforatis corallis, gemmis in uestris electuariis, & in iusculis easdemque contunditis in puluerem. Olfacitis quidem uirtutem medicatricem in gemmis, at ut mali coqui rusticaneque mulieres agum, quum in ipsorum manus uel perdices, uellepores incidunt, ipsa oleribus inferunt, & in aqua coquunt. Ita & uos margaritas contunditis que potius resolui debent. Etiam in puluerem faceres aereum, nihil promouebis: sed ut in stomachum immisisti, ita iterum exire uidetis. Hinc necessario preparationum Chymicarum leges introducuntur ii medicinam quas uos cum suis cultoribus angue & cane peius odistis. Quid multa? Si nondum concedere uultis in mineralibus summas morborum curas uigere, audite Andream Matheolum libri 4. Epistolarum dicentem, Aegrorum corpora seminibus morborum referta, sine metallicis medicamentis uix sanari posse. Et in tractatu de antimonio ait, Non minus antimonium corporum aegritudines expurgat, quam metalla, a suis superfluitatibus. Hec doctissimus ille uir intellexit, cum tamen nunquamueram nouerit antimonii preparationem. Similiter aurum potabile maximi facit, cuius preparationem, ut ipse usus est Matheolus, tibi ( ne sis inscius ) placuit recensere. Aurum ait per stibium bis uel terre purgatum, & in tenuissimas laminas redactum, ac uasculo idoneo libere, ne sese laminae usquam contingant appensum, exuratur & calcinetur in fornace debite parata, per medium annum: quod sustinere feruentissimum ignem oportet, quousque tandem laminae aureae illinc exemptae libero & frigidiori exponantur aeri, & oleosus quidam humor inde defluat, resoluiturque rubei coloris sapore subdulci. Elicibat ille extra auri uncias duas olei: ex eo uero quod non adeo bene erat ustum liquor minus prompte defluebat: spiritum uiri rectificatum aliquoties infundere solebat, idque tam diu, adeoque donec totus ille color rubeus extraheretur. Quam subtilissime uero hosce spiritus uel uini essentiam rectificabis si eam in cucurbitam uitream sub alambico praeposito recipiente in gelidissimam uel niue refrigeratam fontis aquam imponas, ipsum capellum panno lineo in aqua calida imbuto undique teges, partes enim illae subtiliores sursum feruntur, aqueis in fundo relictis. Aurum calcinatum, & saepius uini spiritu infusam multis cohobationibus, & per alambicum denuo destillatum, in fundo post se reliquit subrubeum liquorem. Medicus ille solebat prius expurgato corpore raso, & calefacto uerticis capitis dragmam unam eius affundere & tantumdem in maluatico bibendum exhibere. Itidem de argento purissimo pro morbis capitalibus, & sic de caeteris metallis. Nam debite praeparata resoluuntur, quia sunt salia: plura habet hic uir medicamina mineralium, quae nec Galeno nec Hippocrati unquam fuerunt perspecta, sed a Theophrasto Paracelso nostro in lucem eruta, de quo tu titulo tenus medice, magneque philosophe, imprudenter scriptitas, putasne omnia impossibilia prorsus esse aliis, quae praestare nescis nec potes? uel quae tu diuina tua sagacitate superare nequis? quid dices ad haec, scio hominem qui intra triduum uel ad summum sex dies luem illam ueneream sanare potest turpeto suo minerali non illo, quod fit mediante oleo uitrioli: sed alio longe excellentiori, quod ad uos non perueniet, nisi illam pertinaciam deposueritis: nisique cessaueritis uulgo & magnatibus inuisos & suspectos reddere paracelsicos, illosque fructu laborum iustorum priuare. Dicitis, quid praestitistis? quid inuenistis? unde laudem, unde fructum spectetis? hoc ipsum nos a uobis quaerimus? quid uos inuenistis quo medicina excultior euasit. Nos essentias, olea, balsama, salia, in medicinam introduximus, que omnia schole alchymistarum pepererunt. Et quanta lux medicine accesserit ex sola distillatione legitima omnibus notum est: quanta utilitas inde in aegros redundarit, quotidiana docet experientia. Uos interim si adeo exhorrescitis laborem, parcite saltem nostre fame: sed quid mirum? Nonne semper ita accidit, ut optimus quisque labor pessime excipiatur, & compensetur? Testis est quisque optimus ad uirtutem, ad ingenuitatem, ad fidelitatem erectus, qualem saepius mercedem pro sua fidelitate, pro eruta ueritate recipiat, sic quidam, quando nihil amplius possunt, mendicitatem indagatoribus naturae obiiciunt, uulgique aures mendaciis speciosissimis complent, decantantes semper ea, quae ex abusu & adulterinorum Paracelsicorum periculosis curis: sequuntur omnia ( ex illorum contemptu ) paupertate, indignitate, uilitate iudicantes. Atque satis cito illam despectam, quam sponte subeunt, paupertatem effugient, quo natura rerum magis magisque in dies innotescat homnibus, quo insuetae & grauissimorum morborum curationes tandem inueniantur, quibus qui sunt oppressi, per uestram ignauiam omnes morerentur, nisi Deus ipsorum misertus, ad finem tandem mundi, salutaria remedia, per homines etiam contemptissimos illis sufficeret, insurgent contra uos leprosi, podagrici, phthisici epileptici, lue uenerea infecti, cancro deuorati, fistulis & lupo exesi, gutta mala paralytici, morbis epidemias & peste, ad inferos detrusi: illi, inquam, & multo plures quos ex ignorantia & pessimis corruptibilibusque potionibus & purgationibus instar carnificum uiuos sepeliistis. Hi, inquam, in ius uos uocabunt & accusabunt, pauperes quos aere emunxistis, quorum sanguinem pro amisso corpore, pro exhaustis bonis exposcent. Porro quae haec insania & crudelis est stultitia? Cum tempore pestis primos homines infestos, domibus includitis signis notatis, carcere detinetis, curis & solitudine strangulatis, fame enecatis, sicne debet curari pestis? Annon arbitramini omnes inde posse infici unde primus infectus est? cur non, sanos antidotis praemunitis, cum tam egregii scilicet estis medici, quando fere omnia uestra medicamina irrita in hoc morbo experti estis? Sic nec diligis proximum sicut teipsum, uitam ne sic pro socio profundis? cum nullo unquam tempore ( si res urget auxilium ) societate, conuersatione, consolatione, opitulatione, magis opus sit, quam tempore pestis: o quantam poenam attraxistis / desertosque ab amicis & cognatis separatos, & quasi in exilium detrusos derelictis quibus ipsa solitudo, ipso morbo fuit uiolentior, necquitque animi dolor, quos morbus non interemit. Quid est, quaeso amicitia uera & Christiana? nonne te admisericordiam commouet haec aegrorum quaerela? Cum sanus eram, amicus eras, uisitabas me, iuuabas me: quum langueo, horres & fugis me, ridente mecum fortuna, ridebas. Iam flenti & anxie petenti, consolationem denegas. Quid est uisitare? opitulari? Uos non tantum non opitulamini, uerum etiam principibus persuadetis ut loca & itinera peregrinantibus occludant. Cum alacriter deberetis illos malo leuare, & sponte eo proficisci, & probare uestram artem. At peste oriente primi estis, qui trepidatis, qui horretis, qui desperatis. Uobis commissi sunt aegroti adeo tanquam filii & infantes: sedula curatione egentes curare debebatis ( nfirmos tanquam patres filios curant ) non emungere auro. Tunc tibi arrideret aeger: si nimirum ipsius languidam uitam miti balsamo & recreatione foueres. Tunc conspectu tuo gauderet, te patrem appellitaret. Quilibet medicus genuinus, necessario debet ipsa medicamenta, sua manu recte parare: non committere imperito coquo, non ingentia uolumina receptarum formulis complere, quibus iam uideo studiosos medicinae obrutos, & ita intricatos, ut ipsi fere sub tam graui receptarum pondere corruant & moriantur. Non sic discitur medicina, sed laboribus manuum & operatrice practica, ubi uulcanus in dies nqua ostendit, & suauissima remedia, quae in dies natura melius meliusque purgare a superfluitatibus, operatori suo oeconomo tradit. Expecta tu diuitem messem, & non primum ara & sere: expecta cognitionem occultarum potestatum naturalium, & non primum igne inuestiga & labore, quum maior pars omnium uestrum, delicati & pigri sint: & qui deses in operationibus extiterit, tanquam caecus ad practicam tendit. Si artem Chymicam non adeo execraremini, purum ab impuro, quod causam corruptionis rerum praebet, separare disceretis, longis digestionibus, distillationibus, cohobationibus, quibus syncerum & purum medicamentum redderetis, antequam illud aegroto exhiberetis, sic subito tangens aegri natura reficeretur, cum imbecillus stomachus nequeat crassas concoquere, digerere, separare materias. At magni Domini Doctores nolunt esse discipuli, & tyrones, quemadmodum difficile est ueterem canem loris & uenationi assuescere, qui sicut uincula corrodit ducentique mordaces ostentat dentes potius quam se regi patiatur: ita & uos uultis potius ueritati aperte contradicere, eamque canina uoce allatrare & mordere, quam errores uestros fateri. quid? debetne hoc probro esse chymistis, quod propter legitimas medicamentorum praeparationes, quas uos ignoratis, & quia durum laborem ducem habent, quem fugitis, habeantur mendici, annosi, ac pannosi. Annon cogitatis tandenuulgus fraudes animaduersurum? moniti estis satis a pluribus medicinae doctoribus, quibus certe pueriles curationes non satisfecerunt, inter quos est Conradus ille Gesnerus, & alii permulti, qui si superstites fuissent, uestram ementitam artem, tandem certo certius, prorsus abnegassent. Acriter quoque reprehendit medicos sui temporis Iohannes Uuoz Coloniensis, qui claruit anno 1510, qui suis in monumentis & peste, & labyrintho medicorum luculentissime, & pulcherrime de medicinis metallicis, quintisque essentiis disserit, eorumque usum ostendit. Quid ad illa respondebis quae D. illae Gorraeus in u. cap. De extractione quintae essentiae ex herbis, ut in suis scholiis tam egregie medicamina metallica exaltauit iisque usus est, paruifaciens uestra, Aquarum ( inquit ) distillationes ex herbis, & reliquis rebus huiusmodi, quibus officinae gloriantur, nullarum prope esse uirium, quum nihil aliud sit nisi phlegma rei, cuius liquor precipuus constat in oleo & sale. Sed ut uobis admirabiles noscendarum proprietatum desiderii igniculos accendam, recensebo Fernelii Ambiani lib. 2. de Abd. rerum causis cap. Xuiii. Sententiam etenim ( inquit ) fusilis & metallice illius philosophiae της χη¬ μεῖας ( ut certe multorum ) cum longa peregrinatione, cum primis studiis existere exercitatissimo admodum praeceptore usus ex unoquoque tum stirpium, tum uiuentium genere sustantias, elicui plane uarias. Primum quidem aquam eamque uberiorem si stirps uirebat: parciorem si arescebat. Deinde oleum non id quidem pingue ac sordidum, quale pressum a nostris trahitur. Sed artis praestantioris opus; qui tempore nec rancescat, nec facile corrumpatur. Id autem duplex, unum tenue & albicans, alterum siccius atque rubens, & c. Inde sequitur. Dicam uestro hortatu, non hunc totum thesaurum deprompturus, sed edocturus quam uere subsistat. Ne uos autem insolens nominisque obscuritas offendat, quae patres umbra & aenigmate obuelarunt, in apertum & in clarissimam lucem proferam suo loco. Uerum, bene monentem ferre nequitis, quemadmodum nec iam doctissimos praestantissimosque uiros, neque pati D. Physicum Gerardum Dorn uultis, quem Deus haud dubie nobis excitauit. Aeterna memoria, dignus est hic uir excellentissimus quod nulla iniuria, nullis periculis quo Paracelsum, qui nescio qua antiqua, & grauitate & autoritate pollet, suis ultimis scriptis fecit uir ille doctissimus illustriorem, ut saltem filiis doctrinae bene consulatur, pro quorum deffensione tanquam uerus miles usque ad aram, & opere & ore certat socius, & parastates doctiss. illius Physici est, Iosephi Quercitani de re medica per optime meriti, qui in libellis suis, multa praeclara & philosophica arcana posteritati patefecit, & medicinas spagyricas abstrusas illustrauit, maioraque in lucem aedidisset, nisi ingratitudo multorum ipsius benignos fontes occlusisset, presertim cuiusdam seplasiarii, qui multa reprehendere, in ipsius scriptis conatur pauca probans, & meliora nesciens. Inde fit ut omnes, uni ingratitudine dannum experiantur. Macte ergo uirtuteignauum fucos pecus a praesepibus arce: Sic tua perpetua redimentur tempora lauro. Nos interim quae comperta habemus multisque peregrinationibus & laboribus inuestiganimus, & didicimus, adiiciemus, quibus rogatos uelimus aduersarios, ne, si ipsi non indigent, contemnant, aut conuiciis lacerent, nec alios qui grato animo nostros excipienti labores, deterreant, aut ipsi meliora doceant, cogitantes interim concedendum, & dandum esse aliquid illi qui artium medicinalium gratia se tot fluctibus obiecit. Cum enim post stragem illam, nostrorumque Gallorum furorem una cum D. Carolo de Chambray D. de Ponsay me in Italiam conferrem, inde Istriam, Ragusium, Sclauoniam, Macedoniam & Byzantium perlustrarem, indefesso studio operam nauaui, ut certum quid de lapide philosophorum, aut rebus chymicis agnoscerem. Nullos uero prorsus ueros philosophos, sed pseudophysicos & chymicos ubique inueni, qui ueram artium naturalium & praeparationum, uel prorsus nullam, uel omnino frigidam habebant notitiam. Incidi tandem ( Deo ita uolente ) in doctissimum quendam uirum nomine Danielem episcopum Dalmatiensem: ad hunc inquam Baraletam misi litteras, ( quas una cum ipsius responso paulo post ad me misso aliquando in lucem emittam, ) ubi multa philosophica, non iniucunda lectu cernentur. Tandem cum orientales regiones satis perlustrassem, nihilque adeo certam in scientiis naturalibus collegissem, iter Germaniam uersus, cum clementissimo principe Cabaneo, Uidamio Carnutensi, institui serio incumbens studio medicinae spagyricae. Intellexique reges & principes decipi & illudi, ab agyrtis istis, qui ementitas & sophisticas chymiae artes ex omnibus angustiis corrosas & emendicatas, pomposa specie uendunt, argento principes emungentes, unde fit, ut magna copia tum sophistarum, tum sophisticarum fraudum quotidie oriatur: ob quas non solum ars chymiae laudatissima detrimentum patitur, opprimitur, adulteratur, ipsique chymistae inuisi omnibus redduntur uitam, tempus, sumptusque in uanas operationes impendentes, uerum etiam grauissimum damnum in res publica redundat. Sunt enim plerique tam astuti deceptores, ut simulata experientia in arte chymica ficta amicitia, & magnis pollicitationibus fraudulenter ab aliis artes expiscantur, pro suo uendicent, magnaque pecunia aestiment, & uenales circunferant. Quemadmodum aliquando a me quoque nebulones elicuere fraudibus libros manuscriptos, illosque ingenti pecuniae summa uendiderunt: consultum esset rebus publicis & arti chymiae, ut eiusmodi nebulones a magistratu coerceantur & puniantur: ita minus hallucinarentur artis discipuli, & breui ars uera & sincera ex laruis illis sophismatum emergeret. Quapropter ut habeant a me, quoque artis studiosi symbolum aliquod quo clariorem hanc scientiam praestent, breui ( Deo propitio ) libros tres de lapide philosophorum ab autoribus diuersis conscriptos inlucem edam: quorum primus a nobili quodam Britanno certis ex caracteribus erutus est, quo omnia philosophorum enigmata dilucide exponuntur, cui adiungam ducentas regulas certas & inuictas, uereque philosophicas, quibus errantes & dubitantes de lapidis materia, confirmabuntur. Secundus est Iohannes de Rouillachz Pedemontanus, qui de mercurio philosophorum tractat, & quomodo extrahatur una cum epistola Iohannis Pontani eiusdem generis. Certior est egregius tractatus incerti authoris, qui multa dubia de medicina illa benedicta explicat. Porro, quoniam omnes nationes plerumque suo idiomate ( praesertim Germani ) libros texunt, conscribam ego quoque libros duos Gallico idiomate in gratiam philosophiae studiosorum, in quibus multa philosophabor de multis praeparationibus, multis specificis medicinalibus per me & alios probatis, de uariis item philosophorum elixiribus, mercuriorum extractionibus, aquis mercurialibus, multis uariisque dissolutionibus: addamque interpretationes diuersorum characterum, quibus antiquorum & recentium libri conscripti sunt ad artem celandam. Item cuiusdam alphabeti expositionem sine qua uix opus intelligi potest, duos item tractatus: unum de uirtutibus oleorum: tum uegetabilium, tum metallicorum, alterum de multorum uegetabilium & mineralium salibus & proprietatibus, quibus duos tractatus de mineris philosophicis annectam, & de faciendis acetis, quod si uidero studium hoc meum & laborem artis studiosis probari, breui maiora dabo quae multi totis exoptant uotis. Interim hoc opusculum aequi bonique facite. Quae uero adhuc egimus, illis tantum dicta sint, qui capitali odio medicinam spagyricam prosequuntur, qui nihil recte & utiliter doceri in medicina putant, nisi quod uetus lyra crepitat, quasi quidem Galeno plus natura ipsa foret, si omnis medicae artis doctrina ex ethnicis haurienda est, & si ii soli artem integre expoliuerunt, & solidis argumentis stabiliuerunt, cur ex iisdem non refutatis praestantissimos uiros Theophrasto Paracelso deditos inter quos est praecipuus magnus ille Petrus, Seuerinus Danus, qui in sua idea inuictum Paracelsicae medicinae fundamentum satis patefecit. Cur non Monarchiae Triadis Doctissimi Doctoris Physici Gerardi Dorn respondetis? Cur Turneseri clarissimi Medici uolumina, ipsa practica ueritate stabilita, non refellitis? Uobis uero qui Galeni doctrinam quotidie ad incudem reuocatis, exacto iudicio perpenditis, Paracelso locum datis, ipsius praeparationes & practicam agnoscentibus, & exercentibus congratulor: breui plura contra aduersarios, quae illos melius mordebunt in publicum exibunt. Interea & opere 24 Praefatio & ore, & scriptis ueritatem ab iniuria uindicate. Ualete. B. G. Londrada A Portu Aquitanus, Humano Lectoris. Tractatus hic experimentorum Paracelsicorum ( amice lector ). ex dono cuiusdam Illustrissimi Principis Germaniae ad me peruenit. Hanc quoniam Paracelsi esse satis luculenter constat, duxi mihi soli non reseruandum, sed in publicum edendum, quoniam absconditi thesauri nulla est utilitas. Hoc qualecunque est, beneuole lector, accipe. Et breui plura & maiora ( Deo uolente ) expecta. Sed unum est quod te latere nolui, quando nimirum exhibes essentias illas Paracelsi exaltatas, & olea pretiosa, neputes illas per se exhiberi, sed semper cum uehiculo aliquo, illis esse utendum uentriculo prius specifico aliquo Theophrasti expurgato: ut exempli gratia. Si uelis alicui oleum uitrioli porrigere, immisce quinque uel sex guttas unciae conseruae rosarum, & ita tuto exhibebit. Item de reliquis erit iudicandum his feliciter fruere. Uale. Philippi Theophrasti Paracelsi Philosophi summi, & utriusque medicinae doctoris praestanissimi, iis experimenta curationesque sua propiia manu Germanica lingua conscripta, quae Conradus Steinberg illius famulus inter alias taracelsi schedulas inuenit. Quidam Baro perpetuo male affectus aliqua passione, bibendo essentiam nostram mercurialem, lapidem inferius ciecit & sanus euasit. 2 Mulier quaedam diu laborabat morbo cardialgia dicto, curata fuit sumendo bis uomitorium nostrum mercuriale, & eiecit uermen quem uulgariter theniam appellant, quatuor cubitorum longitudine. 3 Quidam Bartholomeus annos duos laborauerat dolore lateris, quem sanaur illi exhibendo oleum uitrioli, in potione stomacho confortante, omnino sanus euasit. 4 Homo quidam qui umbilicum habebat elatum & erectum instar mentulae humanae, sanus factus est filo intincto in oleo uitrioli, singulis diebus filum strictius ligando. Eodem modo sanauimus ingentem tumorem, siue carnis excrescentiam parotidem, quae crescebat ex mulieris scia, pondere 5. librarum. 5 Miles quidam in pectore ad laeuum humerum perforatus est sagitta bifurcata, cuius cuspis ossi infixa erat. Quam extraxi duobus digitis uulneri appositis kist interius infuso. 6 Medicus quidam ( fulminis coruscatione attonitus, ita ut uide etur apoplexia laborare, uel morbo quisyderatio appellatur ) restitutus est pristinae sanitati, oleo auri in aqua melisse. 7 Iuuenem quendam qui tribus annis durum & ualde prominentem tumorem siue apostema habebat in mento, sanauimus frequenti masticatione herbae persicariae: 8 Dura apostemata tumores & ulcera crustosa, & foetida in naribus sanauimus mundificatiuo medicamento nostro, cum emplastro stiptico. 9 Mulier quaedam consumpta erat morbo Neapolitano, curata est cum potione essentiae melissae, & uixit postca annis octo. 10 Quidam habebat stomachum tumefactum & eleuatum ultra pomi granati titatem, sine dolore, quem olei uitrioli potione sanaui. 11 Puer quidam aetate annorum quinque, cadendo ex gradibus lapideis brachium & tibiam habebat attonita, & motu priuata, cui ceruicis, & capitis posteriorem partem, & totam dorsi spinam inunxi, hoc unguento R. de pinguedine uulpis uncias ii. olei uermium terrestrium unc. i. olei philosophorum unc. semis, misce simul & inunge, nullum uulnus uel tumor in illo sic laeso apparuit. 12 Quidam post febrem incidit in tam profundum somnum, ut se pungentem non sentiret, nec oculos aperiret, uel quicquam loqueretur: ( lethargo laborabat ) quem curaui oleo salis. 13 Mulier quaedam quae infantem lactabat menstrua diu antea retenta, tandem uero sanguis menstruosus copiose effluebat ex mamillis. Unde cum nihil doloris maliue sentiret, illam, per extractionem sanguinis ex uena pedis dicta saphena sanauimus. 14 Puer quidam ex morbo ( impetigo, siue lichen uocato ) digitum habebat erosum usque ad os, quem breui tempore oleo saturni sanauimus. 15 In loco ubi ossa erant erosa & consumpta, cum foelici successu usus sum essentia serpentum. 16 Adolescens quidam habebat foemur defaedatum pustulis rubicundis magnitudine seminis milii, quem aqua tartari & theriacae sanaui. 17 Excrescentia carnis in ano simul & ani rhagades ( quae fissurae quaedam sunt in carne illius ) curaui per ablationem illarum carnosarum partium, per incisionem, cum filo arsenicali, & per inunctionem olei saturni. 18 Quidam laborabat sputo sanguinis, curaui exhibendo illi laudani praecipitati scrup. i. in aqua plantaginis, extrinsecus uero feci applicationem, panni linei super pectus intincti & humefacti, in decoctione corticis radicum hyosciami, 19 Quidam habebat duas pustulas, ueluti uerrucas in mentula, per coitum cum muliere immunda, ita quod per sex menses derelictus est ab omnibus medicis tanquam incurabilis, curaui illum ( exhibendo essentiam mercurialem, & postea cum oleo uitrioli mixto cum aqua sophiae facta, in suppositorium exhibitum calida ) quatuor diebus. 20 Quidam 50. annorum aetate, postquam sanus erat a morbo Gallico, laborabat hemorroidarum fluxu singulis mensibus, non minus abundanter, quam menstrua in mulieribus erumpunt, illum curaui prius purgando cum pillulis pestilentialibus Ruffii, mixtis cum essentia nostra mercuriali, postea saepius bibebat aurum dyaphoreticum, postremo uero croci martis oleo potu exhibito, perfecte sanatus est. 21 Aurifaber quidam Stuburgensis habebat craneum erosum usque ad interiorem cerebri membranam, quae meninx tenuis uocatur: quae etiam intumuit, illum curaui aperiendo craneum, & expurgando membranam ut fieri solet in uulneribus capitis, cum unguento fusco, & postea cum balsamo hyperici, & cum floribus herbarum appropriatarum capiti in forma emplastri, loco dolenti applicata. Interea uero ter bibebat ex oleo uitrioli singulis diebus, cum aqua basiliconis & lauandulae: nota quod hic morbus uocatur Talparia, siue Talpa. 22 Puella quaedam 15. annorum aetate, antequam menstrua haberet, grauissime laborabat, quam curauimus cum oleo camomillae in aqua melissae & ualcrianae. 23 Mulierem curaui, quae carcinoma habebat in mamillis, triginta annis laborauerat exhibendo illi essentiam mercurialem cum aqua plantaginis. 24 Puer quidam faciem & testiculos tumefactos habebat, quem curaui extractione rheubarbari. 25 Ionas, amore Sabinae captus incidit in mentis delirium, quem sanaui exhibendo in potu lapidem, siue calculum microcosmi. 6 Filia Oliuieri admodum pallida, auide deuorabat lapillos, cretam calcem & puluerem & huiusmodi ( ut solent illae quae morbo pica siue malachia dicta ) ex stomachi abominatione, illam curaui, primo purgando essentia mercuriali primo uomitu, deinde per aliquot dies exhibui illi oleum uitrioli potandum in aqua menthae. 17 Quidam laborabat pediculari morbo ( pthiriasis dicto ) his pillulis sanauimus. Rx. essentie mercurialis 3. semis. aloes hepatice, myrhae, an. unc. semis, croci scrup. semis, fiant pillulae in oleo staphisagriae, postea bibat haustum uini centaurei uel persicariae. 28 Puero cuidam aetate annorum octo dens extractus est, tribus mensibus post uesica quaedam nigra loco dentis comparuit, inunxi quotidie uesicam oleo uitrioli, atque ita uesica sublata est, & dens remansit. 29 Nobilis quaedam puella ( nomine Ascania ) grauiter dolore capitis laborabat, eratque toto corpore macilenta, eo quod menstrua non debito cursu fluebant. Quae cum saepius euomuisset, dolor cessabat, uerum cum non posset hanc uomitionis amplius ferre molestiam, illam curaui per extractionem sanguinis ex uena quae sub pedis malleo est, & postea menstrua cursum naturalem habebant, & liberata fuit. 30 Saepius curaui morbum comitialem cum essentia ueratri nigri praeparati, more nostro. 31 Quidam qui profluuio sanguinis laborabat ex arteria incisa, fluxus ille sanatus est cum kist stiptico. 32 Quidam equestris ordinis uir, in concione toto corpore quasi apoplexia attonitus & morbidus factus est, quem sanauimus inungendo posteriorem partem capitis cum balsamo helenii, & essentia mercuriali. 33 Quidam rusticus morsus a uipera subito incidit in sudorem frigidum, cum maximo uitae periculo, statim sanitati restitutus est hausta theriaca nostra cum uino generoso. 34 Mulier quaedam cui menstrua erant retenta, grauissima tussi laborabat, quam sanauimus, uenam infra pedis malleolum aperiendo. 35 Tabernarius quidam ebrius, & obesus uersabatur in periculo uitae, ex plethora, sanitati restitutus est sola sanguinis emissione. 36 Mulier quaedam dicta Sabina, diu laborauit uentris perfluuio ex uentriculi resolutione: quam curauimus oleo uitrioli cum conserua anthos. 37 Homo quidam qui uulneratus erat in pellicula siue tunicula cordis, curatus est cum essentia solari. 38 Adolescens quidam laborabat tussi continua & uiolenta. quem curaui, saepius deglutiendo succum prassii cum oximelite nostro, sic tandem ex pectore uermem eiecit & liberatus est. 39 Infans quidam laborabat pectoris tumore ex humorum abscessu post morbum, quem sola nostra theriaca sanauimus. 40 Quidam laborabat carcinomate, dicta Gangrena, quem oleo ueneris curaui. 41 Mulier quaedam laborabat morbo uuluae, ita quicquid humidi uel liquidi deuoraret, statim uomitu eiiciebat, eam margaritarum oleo curaui. 42 Elingus quidam laborabat grauissimis doloribus stomachi, quem sanauimus essentia mercuriali uomitoria, qui paulo post carnis frustulum euomuit, in quo uermis occultatus erat. 43 Uermundus quidam, capitis & cerebri intoxicatione ita laborabat, instar ebrii, ut hinc illinc uacillaret, cui cum exhibuissem pestilentiales pillulas, quibus immiscueram mercurialem essentiam, uermes 150. euomuit. 44 Quidam morbo splenetico laborabat, quem curaui croco martis in aqua tamarisci, & enulae campanae: exterius uero applicando balsamum gummi ammoniaci. 45 Quidam erosione intestinorum laborabat, curaui illum ministrando illi flores ueneris in uino absynthite. 46 Quidam laborabat stomachi dolore ex debilitate, qui oleo salis in potu exhibito, saepius uentrem exonerauit, & sanitati est restitutus, ut scripsimus in libro nostro cuius titulus est Parastenasticon. 47 Quidam capitis dolore laborabat, cuius caput purgaui per nares, succum ciclaminis infundendo, instrumento Rhinechites appellato, uel pluma concaua. 48 Pro morbo caduco exhibui potandum succum herbae lanccolae ( quae uernalis herba siue plantago minor dicitur ) saepius, ieiuno stomacho continue per spatium 39 dierum, una admiscendo extractionem ramentorum eboris, & sanguinem palumbi masculi pro masculo & foeminae pro muliere, in essentia uel oleo extracto ex craneo hominis mortui. 49 In oculorum morbo ( catharacta uel stillicidium uocato, Greci Epiphoram appellant ) & in tumoribus, & oculorum doloribus, sum usus medicamento, siue nostro collyrio, facto ex tutia magistrali: quo curauimus non solum oculorum lacrymas, sed etiam ingentem dolorem superciliorum, atque etiam ubi carnis excrescentia uisum omnino praecluserat, ita ut desperati uideantur etiam illis medicis qui ex professione ophtalmistae, siue oculares medici uocantur. 50 Polypum morbum ( qui narium est foetor ) curaui oleo uitrioli cum aqua cerae. 51 Quidam cadendo ex alto mingebat sanguinem, quem breui tempore curauimus, exhibendo illi in potu drach. i. de puluere inuentionis nostrae, cum unc. iii. florum tiliae. 52 In scabie magna, usus sum unguento, quod habet mercurii mortificati drach. ii, ceruse unc.i.euforbii drach. i. staphitagrie lythargyrii santhalorum, ana drach.semis, fiat omnium mixtio cum axungia porci rubei quantum sufficit. 53 Quidam qui morbo Hispanico diu laborabat, duos tumores & ulcera habebat in naribus, e quibus quotidie profluebat magna quantitas foedissimae saniei, & mucoris, in cuius nares per siringam infundebam hanc decoctionem, quae sic habet, rum. mellis unc. iiii. succi chaelidoniae, salis communis praeparati drach. ii. aloes lotae unc. semis, fiat omnium mixtio, interea purgat erat oleo mercurii. 54 In duris & nodosis apostematibus. podagrae usus sum ammoniaco dissoluto in aceto, & mixto cum oleo terebentinae. Item oleum ex chrystallo solo dispergit dictos nodos, ut ego saepius sum expertus, uel etiam chrystallum calcinatum cum oleo terebentinae, item oleum salis hoc praestat. 55 In curatione oris stomachi, ntestinorum & uentris dolorum aqua ex floribus camomillae distillatis unc.iii. mellis rosati unc.i.usus sum. 56 Iohannes Baptista adolescens pulcherrimus imprimis Italico morbo, a Sodomitis postea defoedatus est, unde contigit quod spacium duoru annorum, male affectus est ex carnis excrescentia in inferiori parte magni intestini colon dicti, adeo quod fere mortuus erat ex intollerabili dolore: quem curaui, sudore cum amalgamate mercurii & Iouis multis diebus, & aperiendo podicen cum instrumento, specillum ossicularium dicto, posui oleum uitrioli supra dictam carnis excrescentiam, ac demum suppositorio incarnatiuo, exesam carnem curaui. 57 Quidam nomine Galenus, loquelam perdiderat per foramen quod habebat in palato, ex Hispanico morbo, illum curaui mercurio dulci diaphoretico, infuso per siringam, sic caro foraminis concreuit, & factus est sanus. 58 Quidam qui urinae ardore laborabat, in hunc modum curaui, rum. Rosarum sic carum, pug. semis, seminis lini, cucumeris, cucurbitae, melonis, maluae, porcelanae, populionis, an. drach.ii. fructus Alkekengi numero x. aquae dulcis libr.i. semis, fiat decoctio secundum artem: deinde percoletur, cui adde trochiscorum Alkekengi unc. semis, saccari albi unc. ii. camphorae drach. i. commisce, & iniice in mentulam per siringam, uel alio instrumento. 59 Curaui pthisim ( quae pulmonum est exulceratio ) cum totius corporis consumptione, quam per contagionem suae proprie uxoris habuit: margaritarum oleo illum curaui. 60 Mulier quaedam menstruali profluuio diu laborauerat, adeo abundanter, ut saepe in animi deliquium incideret: illam uitrioli oleo in aqua plantaginis & drach.i. carniolae curaui. 61 Pustulas totius corporis ex Neapolitano morbo & maxime in capite, solummodo ligni guaiaci potione & sale purgatiuo, sine aliquo medicamento externo curaui. 62 Fistulam inter anum & testiculos in quodam sanaui, qui Hispanico morbo laborabat, per olei arsenicalis fixi applicationem. 63 Herniam siue rupturam quae Ramex alias dicitur, in qua intestina inscrotum dilabuntur, curaui per extractionem saniclae albae digestae in pane, & postea receptae in potu non interea omittens intestina cingulo ( ut fieri soleruulgariter ) eleuare, in cura rupture applicans insuper residuum, siue grumos uel ramenta dictae extractionis supra locum rupturae. 64. Intollerabiles tibiarum dolores, ex uenereo morbo prouenientes, ligni guaiaci oleo mixti cum ueteri theriaca curaui. 65 Puella quaedam cui menstrua diu retenta erant, adeo male affecta, ut aliquando ter in die uideretur a malo spiritu uexari, quam subito curaui extractione Rhabarbari, cum spiritu tartari in potu cum aqua molissae, arthemisiae, & pulegii in oleo uitrioli. latri calido & persicariae per gargarismum sepeliendo postea herbas in sterquilinio. 67 Dentifricium optimum paraui ex cineribus Rorismarini, dentes flauos dealbat; & gingiuarum tumores quasi subito sanat absque sanguine. 68 In tumoribus uuule gingiuarum, & faucium, usus sum oleo uitrioli in aqua persicariae. 69 In tumoribus scrophularum, & duris apostematibus mamillarum, usus sum oleo terebentinae cum uisco quercino comixtis in formam unguenti. 70 Ingulstadii quidam laborabat pulmonum tabe, quem cum extractione radicis consolidae maioris, in pane curaui. 71 Mulier quaedam quae post puerperium, non erat bene purgata a menstruis; subito incidit in mentis delirium praeter ailios grauissimos dolores in pectore, & spina dorsi, quam cum sola antimonii essentia curaui. 72 Puella quaedam annorum decem, posti balnea incidit in apoplexiam, quae fluxus crassorum humorum est inuasa, & partes capitis in quibus sensus motusque totius corporis priuantur, in somno tamen uehementer stertebat, & toto corpore tremens, illam curaui oleo cranei, cum spiritu uitrioli exhibito cum aqua lauendulae. 73 Infantulum quem lactabat mulier quaedam, palati & labiorum laborabat pustulis, quas aphtas appellant, cuius os abluebam humectabamque lineo panno, hac sequenti aqua intinctorum consolidae maioris & minoris ana. man. i. uini albi libr.i. semis, coquantur insimul, quibus adde salis gem mae unc. ii. mellis clarificati libr. ii. fiat omnium commixtio. 74 Mulier quaedam cuius menstrua retenta erant, animo ita perturbata erat, quod omnia detestabatur, atque etiam familiarium consortium, curaui illam aperiendo interiorem uenam cubiti, nam uenatibiae, saphena dicta, uideri non poterat. 75 Uir quidam annorum sexaginta melancholici humoris abundantia pustulas quasdam habebat, crustosasque scabies per uniuersum corpus, cui hanc applicaui medicinam quae sic habet, rum. succi plantaginis semperuiui & solatri ana olei lythargyrii quantum sufficit, fiat unguentum quo uniuersum corpus inunguatur. 76 Quidam distillatione siue oculorum cataracta laborabat, quem hoc modo curaui, Rx. Thutiam praeparatam, pone in panno lineo subtili, deinde intinxi cum uino Cretico, quo laui saepius oculos, & plures facti sunt sani. 77 Mulier quaedam post puerperium dolorem habebat in mamillis simul cum fissuris, illam curaui abluendo semper cum uino & mixtione olei saturni, & hoc postquam infantem lactauerat. 78 Puella quaedam grauissimo uomitu laborauit, ita ut nihil eorum retineret quae sibi exhibebantur ad comedendum, aut bibendum: intestina insuper erant mirum in modum turgida, illam curaui per applicationem emplastri ex fermento panis, cum succo mentae. 79 Mulier quaedam, quae tertio mense post conceptionem timebat abortun, curaui cum extractione Rhabarbari cum spiritu tartari, & postea saepius propinando essentiam melissae cum oleo solis, 80 Gotius quidam distortione ossis tribus diebus uexabatur, postea intumuit ualde, quem tumorem sanaui cum oleo uerbasci & prunellae alias primule, cum succo camomille & agrimoniae simul cum petroleo somnibus simul mixtis & calefactis inungebam locum affectum, & os suo loco restitutum est: postea ad iuncturam roborandam sum eodem unguento, mixto cum uisco quercino, & consolida maiori usque ad perfectam curationem. 81 Mulier quaedam fere mortua ex colica, quam oleo uitrioli rubei curaui in potu cum aqua seminis anisi, paulo post hanc potionem uermes eiecit, & sana facta est. 82 Quidam Bartholomeus rem cum uxore habens, nihil spermatis tandem eiiciebat, sed solummodo flatus qui cum saepe in potu accepisset oleum uitrioli cum spiritu tartari in uino distillato, & postea satirionis extractione ueneris, satis perfecte compleuit opus. 83 Puer quidam annorum decem calculum habebat in radice mentulae, oleum uitrioli illi potandum in aqua aquileiae dedi, extrinsecus uero cancrorum oleum aplicaui mixtum oleo therebentinae: itaque unius horae spatio lapidem ciecit, & omnino liberatus est. 84 Mulier quaedam, annis xx. maritata sterilis permanserat, tandem satirionis extractionem exhibita concepit, & nono mense peperit infantem robustum, sed ne post partum denuo sterilis fieret & macie exciccaretur, exhibui in potu margaritarum oleum cum Romanis caulibus. 85 Mulier quaedam mensibus aliquot laborauit tumore, & dolore manuum, & pedum, & frequenti animi deliquio, quam sanaui saepius propinando Rhabarbari extractionem. 86 In mulierum lactis defectu, summitatum recentis foeniculi decoctione in uino uel aqua potandum in prandio & coena, & intermediis diei temporibus usus sum: haec enim medicina ualde lac auget. 87 Quidam sub axilla brachii sanguineum apostema habebat, cui saepius lineum pannum in tepido sanguine humano intincto applicaui, & sic breui tempore sanitatem recuperauit, non sine omnium admiratione. 88 Quidam nomine Ambrosius, dum hiasset, subito inferior mandibula distorta remansit magno cum dolore, & anxietate, quem curaui cum decoctione facta ex camomilla, uerbasco, perforata & caeteris ut supra numero 80. 89 Quidam, annis tribus uertigine laborabat, quem unius mensis spatio curaui oleo uitrioli in aqua betonicae exhibendo. 90 Quidam uehementi capitis dolore anni spatio laborabat, sanum restitui, solummodo craneum aperiendo, atque eodem modo cerebri tremorem curaui, exhibendo simul oleum salis in aqua basiliconis. 91 Puella quaedam ex mestruorum retentione, tumores per uniuersum corpus patiebatur & magnas rubeansque pustulas, quae certis diei horis usque septies comparebant, & disparebant magno cum stomachi dolore & animi defectu, illam sanaui, exhibendo in potu essentiam splenis extractam ex splene bouis castrati, in aquis melissae & artemisiae. 92 Pleuritidem curaui per extractionem sanguinis ex interiori uena cubiti eiusdem lateris, exhibendo simul in potu spiritum tartari, in aqua melissae, inungendo extrinsecus locum doloris cum oleo murium montanorum. 93 Mulier quaedam, in sinistra mamilla ulcere erodente laborabat, cum maximo dolore, quia menstruaerant retenta, habebat etiam in dextera mamilla collo & axillis brachiorum glandulas, & duros tumores, & praecipue sinistrum brachium attonitum erat uel syderatum, illi autem exhibui purgationem extractionis Rhabarbari saepius: & oleum solis per spatium unius mensis, extrinsecus uero abluebam pectus cum decoctione radicis chaelidoniae in uino, fasciis imponebam etiam in oleo ueneris mixto saepe & hoc cum melle, postremo uero cum communi opodeltoch, sic perfecte sanata est. 94 Rosina per spatium unius anni laborabat febre quartana, cum splenis tumore & induratione, unde etiam in aschitem hydropem incidit. Quam primo purgaui cum essentia & trochiscis alhandaly, & serapionis: secundo quoque die iussi ut lamberet diacubebe per mensem integrum. 95 Quidam tumorem durum habebat in carne tibiae ex Hispanico morbo, quem curaui oleo antimonii unc. iii. mortificati mercurii more nostro drach. i. fiat unguentum. 96 Nobilis mulier laborabat Empyemate, quae saniei est excretio, illam sanaui oleo sulphuris, potato in aquis ciclaminis melissae & betonicae. 97 In grauissimis iuncturarum doloribus, usus sum oleo uitrioli in aqua terebentinae, uel aqua absinthii. 98 Presbyter quidam artritide & nephritide laborabat, quem curaui cum solo oleo terebentinae, more nostro. 99 Quaedam Regina ex menstruorum retentione linguam habebat inflatam & tumidam, quod non poterat loqui, lassitudo uniuersum corpus quoque tenebat, atque etiam mente delirabat, curaui per extractionem sanguinis ex uena saphena dicta. 100 Puer quidam annorum 12. subito incidit in magnum capitis tumorem, erat autem tumor mollis, spatio quatuor dierum curaui cum hoc medicamento, rum. olei camomillae tapsi barbati, Hipericonis, & inunge tumorem. 101 Adolescens quidam laborabat spasmo canino, adeo quod os haberet ualde detortum, quem curaui inungendo dorsi spinam cum balsamo elenii, & hederae, locum detortum paulatim, & leuiter manu quotidie in locum proprium trahendo, interea etiam exhibui illi in potu oleum salis. 102 Quidam habebat apostema post aures, curaui illum cum purgatione ex essentia mercuriali, & per applicationem opodeltae. 103 Splenem inflatum & induratum curaui cum meo emplastro facto ex gummis, & oleo philosophorum cum succo ciclaminis. 104 Mulier quaedam uigilans somno laborabat lethargico, ita quod oculos semper habebat clausos: quam si quis appellasset, difficulter oculos apperiebat, & quod loquebatur nemo intelligere poterat, neque recte respondebat, sed uitrioli oleo solo usu, sanitatem recuperauit. 105 Nobilis quidam in Carinthia peste laborabat, quem sanaui exhibendo illi electuarium iuniperorum. Quod impastatur oleo uitrioli omni mane scrup. i. 106, Princeps Germanus qui phrenitide laborabat ob febris uehementiam, exhibui illi laudanum nostrum grana quinque, sebris expulsa est, & horis sex integris dormiuit. 107 Mulier celebris, matricis suffocatione laborabat, illam sanaui specifico nostro cortieis ficus supra carbones accensos, & fumum per partes inferiores suscipiendo, statim liberata fuit. 108 Iurisconsultus, Anguste colico dolore diu cruciabatur, & ab aliis, derelictus, curaui illum exhibendo laudanum nostrum. 109 Barbitonsor quidam Argentinensis, quum graui capitis dolore cruciabatur, ut olfacere dedi sampsusci, siue maioranae oleum, & guttulam in utramque aurem imposui, & quamprimum factus est sanus. 110 Mulier quaedam Colmariae Epilepsia laborabat naribus imposui oleum gagates, paulo post surrexit, inde purgaui illam elleboro nostro, sequenti die guttulas aliquas olei cranei ipsi dedi, quae pestea non amplius sensit. 111 Quidam Baro Hispanico morbo male affectus, & miserrime unguento quod uocant de uigo inunctus, & ab academicis derelictus: primo purgaui illum nostro specifico torpeto, inde dedi illi oleum solis & margaritarum in aqua guaiaci rectificata, postea bene se habuit. 112 Plures qui febre quartana uexabantur, illos sanaui nostro torpeto, & illos quoque qui peste uel pleuritide laborabant. 113 Quidam annorum 50. spasmo laborabat, ita quod caput & collum sic habebat contracta circa pectus, ut non posset eleuare uel mouere, cui applicui arcanum magnetis & oleum salis, & factus est sanus. 114 Quidam paralysi laborabat, quem sola essentia cheiri sanaui, extracta cum spiritu uini. Finis experimentorum Philippi Theophrasti Paracelsi, summi philosophi, & utriusque medicinae Doctoris praestantissimi. His in laudem Iesu Chisti fruere, & Uale. Hermeticarum Musarum Cultoribus Salutem. Libri Philosophorum omnes ( candide lector ) quicumque de abstrusa illa Hermetica medicina loquuntur, nihil aliud sunt quam spagyricus labyrinthus, in quo plerique artis discipuli in uarias ambages & uiarum fraudes incidunt, ita ut ad hunc usque diem, aut nulli, aut paucissimi, exitum uerum inuenerint. Si enim uia quadam facilis in hoc labyrintho sese aperit errantibus, quae uidetur recta ad fores extremas deducere, mox occurrerunt irremeabiles anguli, qui perpetuis carceribus deuios includunt. Sic si in philosophorum scriptis offerunt sese interdum & faciles, & manifestae uiae, quae prima fronte intuentibus secundum literam planae uidentur, mox incauti operatores, apertis philosophorum uerbis decepti, innumeris dolis implicantur. Accedit ad haec, quod multi pseudochymistae, multos suis fraudibus & sophismatibus decipiunt, uendentes & spargentes mendaces, chymicas operationes & chartas, quibus nimium credulis, aureos promittunt montes & lollium seminantes, triticum expectare iubent. Quare ego tactus commiseratione, hasce regulas plenas ueritatis & rationum physicarum tibi offero: in quibus integram artem perspicue, tanquam in tabella depictam habebis. Has examina, perpende, & firmis argumentis animi tui opinione muni, sic errare non poteris. Qui enim omnibus sophismatibus absque iudicio credit, uolens decipitur. Uera ars multis inuolucris tecta est, quibus facile incauti intricantur. Ergo antequam operari incipias, causas rerum naturales prudenti consilio perpende: aut noli rem aggredi: satius est tempus solerti iudicio, & meditationi tribuere, quam temeritatis & stultae inconsiderantiae poenas luere. Uale. B. D. P. Regulae Seu Canones Aliquot Philosophici De Lapide Philosophico. Aut hic, aut nusquam est, quod quaerimus. Canon Primus. Id Quod perfectioni proximum est, facilius ad perfectionem deducitur. 2 Imperfecta nulla arte perfectionem induunt, nisi prius a feculento sulphure, & crassitiae terrestri repurgentur, quae admixta est mercurio & sulphuri, id quod medicina prestat perfecta. 3 Imperfecta reddere fixa, absque perfectorum spiritu & sulphure, omnino est impossibile. 4 Coelum philosophorum metalla omnia, in primam materiam, id est in mercurium resoluit. 5 Qui metalla in mercurium reducere conantur, absque coelo philosophico, uel aqua uitae metallica, eorumdemue tartaro, hallucinantur grauiter, quoniam impuritas natans in mercurio ex dissolutionibus aliis, ipsis oculis cernitur. 6 Nihil perfecte figitur, quod non fixo indissolubiliter compuletur. 7 Aurum fusibile mutari potest, & in sanguinem uerti. 8 Luna ut fixa reddatur, nec in puluerem, nec in aquam resoluenda est, hoc enim radicitus est eam destruere, in mercurium uero reduci necessario debet. 9 Luna in solem ( excepta physica tinctura ) transmutari nequit: nisi in mercurium currentem redeat, & sic de caeteris metallis censendum. 10 Imperfecta corpora: una cum luna, perfectione donantur, & in purum solem conuertuntur, si prius in mercurium reducta fuerint, & hoc sulphure albo uel rubeo uirtute ignis appropriati. 11 Omne imperfectum corpus ad perfectionem deducitur, reductione in mercurium postea decoquendo cum sulphuribus in ignem appropriato. Nam ex ipsis generantur aurum & argentum, & illi hallucinantur, & in uanum laborant qui alio modo facere aurum & argentum nituntur. 12 Sulphur martis optimum est, hoc.n. sulphuri solis iunctum, medicinam quandam parit. 13 Aurum nullum generatur, quin prius argentum fuerit. 14 Natura componit & praecoquit mineras suas gradatim pergendo: & sic ex una radice tantum, omnia metalla procreat usque adultimum finem metallorum quod est aurum. 15 Mercurius solem corrumpit, & in mercurium resoluit, eumque facit uolatilem. 16 Lapis ex sulphure & mercurio est compositus. 17 Si mercuriorum praeparatio non ab aliquo artifice perito doceatur, nec librorum lectione addiscitur. 18 Mercurii praeparatio pro menstruo philosophico, mortificatio appellatur. 19 Praxis huius magni operis maximum naturae superat arcanum, & nisi diuinitus aut ab artificibus reueletur, aut ipso opere ostendatur, nunquam ex libris exculpetur. 20 Sulphur & mercurius materia sunt lapidis: ideo mercuriorum cognitio est necessaria ut eligatur mercurius melior, quo citius lapis perficiatur. 21 Certus quidam mercurius latet in corpore quodam, paratus absque alia praeparatione: sed difficilima est ars extrahendi. 22 Mercurius in solem uel lunam uerti & fixari nequit, nisi compendio abbreuiationis magni operis. 23 Congelare, fixare, opus est unum: unius tantum rei, in unico uase. 24 Quod mercurium congelat, & fixat, id quoque tingit eundem, una & eadem praxi. 25 Gradus ignis in opere obseruandi ueniunt quatuor, in primo mercurius corpus suum soluit: in secundo, sulphur mercurium exsiccat: in tertio & quarto, mercurius fixatur. 26 Res radicaliter in profundo suo permiste per minutissima quaeque: postea fiunt inseparabiles, uelut nix aquae immista. 27 Diuersa simplicia putrefactioni imposita, alia producunt diuersa. 28 Formam & materiam eiusdem speciei esse necessario oportet. 29 Sulphur homogeneum, eiusdem est naturae mercurialis, quae aurum & argentum producit, & sulphur hoc purum aurum & argentum est, non ea in forma qua oculis cernitur: sed qua in mercurium dissolutum est. 30 Sine dissolutione philosophica solis in mercurium potest extrahi ex auro quaedam fixa unctuositas, quae uicem fermenti obit, solem & lunam generantis, idque uia abbreuiationis operis perficitur, quam Geber uocat Rebis. 31 Metalla in mercurium resoluta, rursus in corpus reducuntur, admixto parue quantitatis fermento, alias forma mercurii semper retinent. 32 Coelum, uel tartarus philosophorum, qui omnia metalla in mercurium reducit, est aqua uitae metallica philosophorum, quem etiam faeces suas dissolutas nominant. 33 Sulphur & mercurius eadem constant natura homogenea. 34 Philosophorum lapis nihil aliud est quam aurum & argentum plusquam perfecta tinctura & excellentia praeditum. 35 Sol & luna in specie sua propria prosese sufficientes tantum possident diuitias, quae in fermenti naturam & uim per praeparationem reducere & digerere oportet, quo massa queat multiplicari. 36 Summae extremitates in mercurio sunt duae; nimia uidelicet eruditas, & nimis exquisita decoctio. 37 Philosophi pro maxima seu axiomate obseruant, Rem quamcumque siccam, cito ebibere suae speciei humiditatem. 38 Calx lunae alteratae, subito ebibit suum mercurium: philosophorum minerarum fundamentum. ( teria. 39 Sulphur anima est, mercurius uero ma40 Mercurius sistitur sulphure imperfectorum corporum, & coagulatur in corpus imperfectum, transitque in eandem speciem metallicam corporis imperfecti, cuius sulphure est coagulatus & concretus. 41 Solem & lunam facere imperfectorum corporum sulphure, prorsus est impossibile. Quelibet res nihil amplius praestare potest, praeter id quod in se est & continet. 42 Mercurius omnium metallorum semen foemininum, & illorum menstruum est, arte boni operatoris eo deductus. Nam per proiectionem magni operis recipit & pertransit omnium metallorum qualitates usque ad solem. 43 Ut rubea tinctura eliciatur, solummodo solis fermento animandus est mercurius: alba uero, solo fermento lunae: 44 Opus philosophorum facilimo labore perficitur, & absoluitur absque magnis sumptibus, idque omni loco; quocunque tempore & ab omnibus, si modo ueram & sufficientem habeant materiam. 45 Solis & lunae sulphura, spiritus suarum specierum sistunt. 46 Sulphura sol & luna uera spermata uel semina masculina sunt lapidis. 47 Omne quod uirtute sistendi & fixandi pollet, nocessario oportet esse stabile, & permanens. 48 Tinctura tribuens imperfectis perfectionem, ex solis & lunae fonte emanat. 49 Quicunque ueneris accipiunt sulphur, hallucinantur. 50 Ueneri a natura nihil tributum est, quod magno operi spagyrico aut necessarium sit, aut inseruire possit ad conficiendum solem uel lunam. 51 Nota solem in mercurium conuersum ante coniunctionem cum menstruo, nec animam, nec fermentum, nec sulphur esse posse, nihilque prodesse. 52 Opus ad finem perductum reiteratione, igneum reddi potest. 53 ) In operis abbreuiatione corpora perfecta in mercurium reduci debent currentem, & aquam siccam quo recte fermentum excipere possint. 54 Mercurii praeparatio quae sublimatione peragitur, praestantior est ( adhibita postea reuificatione ). quae per amalgama rectius & melius perficitur. 55 Animam formam imprimere nequit, nisi interueniente spiritu, qui nihil aliud est, quam sol in mercurium uersus. 56 Mercurius formam solis recipit mediante spiritu. 57 Sol in mercurium resolutus, spiritus est & anima. 58 Sulphur philosophorum, tinctura, fermentum unum & idem designant. 59 Uulgi mercurius omnibus mercuriis corporum redditur aequalis, & ad ipsorum similitudinem & naturam, proxime accedit. 60 Fermentum ponderosiorem reddit mercurium. 61 Si mercurius uulgi non est animatus, uel anima caret, nec ad uniuersale, nec ad particulare opus aliquod momentum affert. 62 Mercurio recte mortificato iam anima est impressa. 63 Sol in fermentum praeparari potest, ita ut una pars decem partes mercurii uulgi animet, sed hoc opus finem non habet. 64 Mercurius corporum imperfectorum medio loco se habet ad mercurium uulgi & corporum perfectorum, sed extrahendi ars difficillima est. 65 Quandoquidem mercurius uulgi proiectione lapidis in solem uel lunam uertitur, ideo potest altius ascendere, exaltari, & aequalis reddi omnibus mercuriis corporum. 66 Maximum est arcanum, uulgi mercurius animatus. 67 Metallorum omnium mercurii operis abbreuiatione in aurum argentumue mutantur. 68 Humidus & lentus calor ignis Aegyptici nomine appellatur. 69 Notatu dignum est, lunam matrem uulgaris lunae non esse, sed mercurium quendam, qualitate lune caelestis praeditum. 70 Luna metallica masculine est nature. 71 Uulgi mercurius induit naturam foeminae, ex frigiditate sterilis. 72 Mercurii semimineralium, lunae naturam similitudine referunt. 73 Res quaecunque, ex sole & luna sunt productae, uidelicet ex duabus substantiis. 74 Masculus & foemina, id est sol & mercurius, in unum coalescunt. 75 Mercurius uulgi, remotus absque preparatione est ab opere. 76 Quatuor 5. mercurius & i. solem, id est fermenti, uerum masculi & foeminae constituunt matrimonium. 77 Solutio peracta est, sole in mercurium resoluto. 78 Absque putrefactione, nulla perficitur solutio. 79 Putrefactio ad albedinem usque se extendit & durat. 80 Magnum arcanum est spiritus mundificatio, quo praeparatur menstruum, nam eo sol resoluitur. 81 Mercurius aurum in aquam formae suae resoluit, hoc est in mercurium currentem quemadmodum ipse est. 82 Dissolutio, principium est congelationis. 83 Sol in mercurium currentem uersus, paruo tempore in eadem manet forma: 84 Fermentum, exsiccat mercururium, illumque ponderosiorem reddit, sistit & fixat: 85 Sol philosophorum, fons appellatur. 86 Materia ui putrefactionis, in pultem uel lutum conuertitur, quod coagulationis est principium. 87 Est quaedam uia compendiosa, qua soli & lunae sulphur suum eximitur, quo omnis mercurius in aurum & argentum fixatur. 88 Materia, ab igne numquam debet remoueri, ne refrigeretur, secus faciens, opus destruit. 89 Materia cum nigredinis colorem attigit, secundum adhibere gradum ignis necesse est. 90 Philosophorum lotio, similitudo est: ignis enim omnia solus perficit & praestat. 91 Uenenum fetorque tollitur absque ad ditamento aliquo, ui ignis, qui omnia solus absoluit. 92 Ignis uirtute sua penetratiua, & acuta centies magis purgat & mundat quam quaeuis alia aqua. 94 Calore extincto in uegetatione & generatione rei cuiuscunque, subito mors rem crescentem inuadit. 95 Spiritus calor est. 96 Materia ad albedinem deducta corrumpi & destrui nequit. 97 Omnis materiae corruptio, lethali ueneno notatur. 98 Uitrum uel uas mater nuncupatur. 99 Uirtus sulphuris extensiua non est, nisi ad certe proportionis terminum usque, nec in infinitum pondus excedere potest. 100 Quaestio est obseruanda, quare philosophi uocent lapidis materiam menstruum. 101 Sulphur formae nomen meretur, menstruum uero materiae. 102 Menstruum parua inferioraque elementa repraesentat terrae scilicet & aquae: sulphur uero superiora duo ignem & aerem tanquam agens masculinum. 103 Si oui testam fregeris ut excludatur pullus, numquaam recte hoc fiet, pari modo si uas aperueris, & materia aerem senserit, nihil unquam praestare poteris. 104 Calcinatio quae fit cum mercurio, in reuerberationis fornace, aliis prestantior est. 105 Modi loquendi philosophorum notentur studiose, Per sublimationem enim intelligunt dissolutionem corporum in mercurium, per primum ignis gradum, quem sequitur secunda operatio, quae est mercurii inspissatio, cum sulphure: tertia est mercurii fixatio, in perfectum, & absolutum corpus. 106 Infinitus est numerus errantium, qui non concedunt mercurium, quatenus in forma sua est, admixta perfectorum corporum calce amalgamata, lapidis esse subiectum & materiam. 107 Medicina alba in tertio gradu ignis ad perfectionem deducitur, atque hunc gradum in albae medicine praeparationem non licet transcendere, si secus feceris, opus ad album destrues. 108 Quartus gradus ignis rubicundam parit materiam, ubi apparent diuersi colores. 109 Opus post albedinis gradum, non perductum ad summam rubedinem, imperfectum manet, non solum quod ad album, sed etiam quod ad rubeam tincturam attinet, ergo mortuum relinquitur donec in perfectam desinat rubedinem. materia nouas acquirit uires. 111 Opus, perfectionem non attigit, nisi medicina fuerit incerata, & fusibilis reddita instar cere. 112 Cerationis opue, perficitur terni, binarii, quantitate mercurii, qui lapidi dedit originem. 113 Albae medicinae inceratio, peragitur aqua alba sine mercurii animato ex luna, Tincturae uero rubeae inceratio, fit cum mercurio sole animato. 114 Sufficit materiam post incerationem in modum pultis uel pastae manere. 115 Incerationem repete, donec probam sustineat perfectam. 116 Si mercurius quo medicina incerat in fumum conuersus euolauerit, nihil refert, noli aegreferre, nam res eodem recidit. 117 Medicina recte incerata, aenigma tibi explicat, Regis a fonte redeuntis. 118 Sol in suam aquam primam uel mercurium redactus, beneficio mercurii uulgi, si refrigeratus fuerit, opus periit. 119 Philosophi materiam a natura praeparatam & coctam accipiunt, & reducunt in primam materiam: siquidem quaecunque res redit in idipsum ex quo traxit originem, quemadmodum nix, in aquam inseparabiliter resoluitur. 120 Sapientes annos in menses redigunt, menses in septimanas, has uero in dies. 121 Prima mercurii decoctio, quam natura peragit, est sola causa simplicis suae perfectionis, ultra quam per sese minime ascendere potest. Etenim illius simplicitatem iuuare oportet, seminando aurum nostrum in propria sua terra, quae nihil aliud est quam mercurius purus, quem natura parum & non perfecte digessit. 122 Secunda uero mercurii decoctione, praeter primam illam nature, uirtus mercurii decies multiplicata euadit. 123 Fit autem lapis mercurii, decoctionem reiterando, sole admixto, hac enim ratione tam uir quam foemina bis percoquuntur. 124 Sol mercurio inponi debet ut in sulphur soluatur, proinde in philosophorum lapidem coquatur. 125 Quisque singulis momentis philosophorum mercurium contemplatur, nec eum tamen agnoscit, nec intelligit. 126 Quilibet mercurius cuiuscunque originis materiam lapidis exhibet recte, & debito modo acceptus. 127 Quaecunque res ex qua elici potest mercurius, philosophice medicinae subiectum est. 128 Quicunque philosophorum scripta accipiunt & intelligunt secundum literam, grauiter hallucinantur, cum affirmant mercurium suum unum. 130 Mercuriorum unus alterum excedit, maiori caliditate, siccitate, decoctione, puritate, perfectione, qui sine corruptione, & amissione formae praeparari, & a suis superfluitatibus purgari debet, in quo thesaurus & lapidis arcanum consistit. 131 Si mercurii uulgi praeparatio innotuisset philosophiae studiosis, alius philosophorum mercurius non esset inquirendus: nec alia aqua uitae metallica & mercurialis, nec alia lapidis aqua quoniam uulgi mercurii praeparatio hec omnia in sese continet. 132 Quilibet mercurius metallorum & mineralium gradibus successiuis potest per coqui & exaltari in qualitatem usque mercuriorum omnium aliorum corporum usque ad corpus solare, indeque deduci ad eum gradum & uirtutem corporis metallici ad quem uolueris. 133 Mercurius uulgi ante legitimam praeparationem, mercurius philosophorum non est: post praeparationem autem, nomine mercurii philosophorum insignitur: continens in se ueram methodum, & uiam extrahendi mercurium ab aliis metallis: estque initium maioris operis. 134 Mercurius uulgi preparatus pro aqua uitae metallica habetur. 135 Mercurius passiuus, & menstruum, externam formam mercurii amittere nullo pacto debent. 136 Quicunque, loco mercurii currentis ( ad complendum philosophorum opus ) utuntur sublimato, aut puluere calcinato, uel praecipitato, falluntur, & pessime hallucinantur. 137 Quicunque mercurium in aquam claram resoluunt, ad perficiendum opus philosophicum, grauiter errant. 138 Ex aqua limpida componere mercurium & conficere, in nullius est potestate, quam naturae. 139 Necessario requiritur in magno opere physico, ut crudus mercurius solem in mercurium resoluat. 140 Si mercurius est in aquam reductus, solem soluit in aquam, & in opere lapidis, summe necessarium est, ut in mercurium soluatur. 141 Sperma & menstruum, externas formas habere similes oportet. 142 Philosophorum doctrina praedictum est, quod naturam necessario debeamus irritari: si igitur menstruum siccum fuerit, frustra speratur solutio. 143 Lapidis semen accipi debet in forma simili & propinqua metallis, quae ad metalla proxime accedit. 144 Summe necessarium est, semen medicinae philosophicae accipere, quae mercurium uulgi referat. 145 Omnium arcanorum arcanum lapidis est, scire mercurium materiam & menstruum esse: mercurium perfectorum corporum esse formam. 146 Mercurius per se solus, nihil momenti ad generationem affert. 147 Mercurius est terrae elementum, cui solis granum debet inseri. 148 Semen auri non solum in quantitatis multiplicantiae positura est, sed etiam uirtutis. 149 Mercurius perfectus ad generationis opus, foeminam querit. 150 Quilibet mercurius ex duobus elementis oritur, & participat. Crudus ex aqua & terra: coctus ex igne & aere. 151 Si quis mercurium uelit in metallum praeparare & exaltare, addendum est illi parum fermenti, ut extolli possit ad talem gradum metallicum qualem uelimus. 152 Totius operis arcanum est summum Dissolutio physica in mercurium, & primam materiam reductio. 153 Solis dissolutio perfici debet natura, non manuum opere. 154 Sol cum coniungitur uel maritatur cum suo mercurio, in forma erit solis, maior uero praeparatio erit in calce. 153 Quaestio inter sapientes, Utrum mercurius lune, coniunctus mercurio solis, possit menstrui philosophici loco haberi. 156 Mercurius lunae obtinet naturam masculi, duo uero masculi, non minus generare possunt quam duae foemellae. 157 Elixir consistit ut eliciatur, & purissima mercurii substantia eligatur. 158 Qui cupit operari, in solutione & sublimatione duorum luminarium operetur. 159 Aurum aureum, Argentum argenteum tribuit colorem, qui uero mercurium cum sole uel luna tingere nouit, ad arcanum uenit. Finis. Habes iam ( amice lector ) Canones philosophiicos, sine quibus uix ad optatum finem peruenies quisquis es, uti grato animo haec Hermeticae praeludis & fundamenta acceperis, & in hac theorica pia meditatione te exercueris: praxim harum regularum tempus aliquando proferet, non illam truncatam, quam nonnullis patefeci, sed integram, multis argumentis & solidis rationibus confirmatam: interea uale, uiue, tibique bene consule. Iohannis Pontani Summi Philosophi Epistola, in qua de lapide, quem philosophorum uocant, agitur. Ego Iohannes Pontanus multas perlustraui regiones, ut certum quid de lapide philosophorum agnoscerem: & quasi totum mundum ambiens, deceptores falsos inueni, & non philosophos, semper tamen studens, & multipliciter dubitans, ueritatem inueni. Sed cum materiam agnoscerem, ducenties erraui antequam ueram materiam, operationem & practicam inuenissem. Primo materiam, operationes, putrefactiones nouem mensibus coepi, & nihil inueni. Etiam in balneo mariae per tempus aliquot posui, & similiter erraui. Enimuero in calcinationis igne tribus mensibus posui, & male operatus sum: omnia distillationum & sublimationum genera ( prout dicunt, seu dicere uidentur philosophi ) sicut Geber, Archelaus & alii fere omnes, tractaui & nihil inueni. Denique subiectum totius artis alkimae omnibus modis qui excogitandi sunt, & qui fiunt per fimum, Balneum, Cineres & alios ignes multiplicis generis, qui tamen philosophorum libris inueniuntur perficere tentaui, sed nihil boni reperi! Quapropter annis tribus continuis in philosophorum libris studui in solo praesertim Hermete: cuius uerba breuiora, totum comprehendunt lapidem, licet obscure loquatur, de superiori & inferiori: de coelo & terra. Nostrum igitur instrumentum quod materiam deducit inesse in principio secundo & tertio opere, non est ignis balnei neque fimi aut cinerum, nec aliorum ignium quos philosopi in libris suis posuerunt. Quis igitur ignis ille est, qui totum perficit opus a principio usque in finem? Certe philosophi celauerunt, sed ego pietate motus uobis declarare, una cum complemento totius operis, istius ignis proprietates uolo. Lapis ergo philosophorum unus est, & multipliciter nominatur, & antequam agnoscas tibi erit difficile. Est enim Aqueus, Aereus, Igneus, Terreus, Flegmaticus, Cholericus & melancholicus, est enim sulphureus, & est similiter argentum uiuum, & habet multas superfluitates, quae per Deum uiuum conuertuntur in ueram essentiam mediante igne nostro, & qui aliquid a subiecto separat, putans necessarium esse, profecto in philosophia nihil nouit. Quia superfluum, immundum, turpe & faeculentum, & tota denique substantia subiecti, perficitur in corpue spirituale, fixum mediante igne nostro. Et hoc sapientes. numquam ignorauerunt: propterea pauci ad artem perueniunt, putantes aliquid tali superflui & immundi. Nunc oportet elicere proprietates nostri ignis, & an conueniat nostrae materiae secundum eum modum, scilicet ut transmutetur, cum ignis ille non comburat materiam, nihil de materia separet: non segreget partes puras ab impuris ( ut dicunt omnes philosophi: sed totum subiectum in puritatem conuertit. Non sublimat, sicut Geber suas sublimationes facit similiter & Arnaldus: & alii de Sublimationibus & distillationibus loquentes, in breui tempore perfici. Mineralis est, aequalis est, continuus est, non uaporat nisi nimium excitetur, de sulphure participat: aliunde sumitur quam a materia, omnia diruit, soluit & congelat, similiter & congelat, & calcinat, & est artificialis ad inueniendum, est compendium sine sumptu aliquo, saltem paruo, & ille ignis est cum mediocri ignitione, quia cum remisso igne totum opus perficitur, simul omnes debitas sublimationes facit qui Gebrum legeret, & omnes alios philosophos, si centum millibus annorum uiuerent, non comprehenderent, quia per solam & profundam cogitationem ignis ille reperitur, tunc uero potest in libris comprehendi & non prius. Errore igitur istius artis est non reperire ignem, qui totam materiam conuertit in uerum lapidem philosophorum: studeas igitur ibi. Quia si ego hunc primo inuenissem, ego non errassem ducenties in practica super materiam: propterea non miror si tot & tanti ad opus non peruenerunt, errauerunt, errant, errabunt, eo quod proprium agens non posuerunt philosophi, excepto uno, qui Artephius nominatur, sed per se loquitur: & nisi Arthephium legissem, & loqui sensissem, nunquam ad complementum operis peruenissem. Practica uero haec est, Sumatur, & diligenter quam fieri potest, teratur, contritione physica, & ad ignem dimittatur, ignisque proportio sciatur, scilicet, ut tantummodo excitet materiam, & in breui tempore ignis ille, absque alia appositione manuum, de certo totum opus compleuit, quia putrefaciet, corrumpet, generabit & perficiet: & tres faciet apparere colores principales, Nigrum, Album & Rubeum, & mediante igne nostro, multiplicabitur medicina, si cum cruda adiungatur materia: & non solum in quantitate, sed etiam in uirtute: totis enim uiribus tuum ignem inquirere scias, & peruenies. Quia totum facit opus, & est clauis omnium, philosophorum, quam nunquam reuelauerunt, sed si bene & profunde supra praedicta de proprietatibus ignis cogitaueris, scies, & non aliter pietate ego motus hoc scripsi, sed ut satisfaciam ignis non transmutatur cum materia, quia non est de materia ut supra dixi. Hoc igitur dicere uolui prudentesque admonere ne suas pecunias inutiliter consumant. Sed sciant quid inquirere debeant eo modo ad artis ueritatem peruenient, & non aliter. Uale. 73 Philosophorum Ignes Primus, Aqua dissoluens & calcinans: & dicitur ignis contra naturam mercurii. Secundus, Sulphur Album, & Rubeum: & dicitur ignis non naturalis. Tertius, Ignis Lampadis, & dicitur ignis non naturalis. Quartus, Ignis Carbonum, & dicitur ignis elementaris. De Aquis Mercurialibus Tractatulus. Uera aqua mercurialis tribus materiis perficitur. Primo, mercurius uulgi in aquam reducitur, qua corpora perfecta in mercurium resoluuntur, que uegetabiliter reducitur additione lunae, postea animatur solis dissolutione. Aquae mercuriales sunt tres: Scilicet Mineralis, Uegetabilis, & Animalis. Triplex est mercurius philosophorum. Primo, mercuri uulgi qui corpora calcinat. Secundo, aqua mercurii, resoluens & sublimans eadem corpora. Tertio, uerus mercurius philosophorum, cui fermentum adiungitur ad lapidis compositionem. Perscrutare & tace. B. G. L. a Portu. B. G. Penotus Londrada A Portu Sanctae Mariae, Aquitanus, Salutem. Haec quatuor particularia ( candide lector ) tibi patefacere & communicare placuit, quae si prima fronte operi & practice tuae non respondebunt, tuae ignorantiae & errori memento esse imputandum, leuis enim error totum opus destruit, qui ex lectione librorum philosophicorum tibi uenit corrigendus. Multum enim diuque philosophorum dicta sunt scrutanda, examinanda, masticanda, antequam occultum sensum elicias. Si igitur in legendis philosophorum libris deses extiteris, in rebus parandis promptus esse non poteris. Quamobrem non licuit mihi ex philosophicarum legum autoritate, omnia palam de uerbo ad uerbum interpretari. Relinquendum est aliquid ingeniis industriis, in quo se exerceant meditando & inuestigando. Attamen si gratitudinis debitae non oblitus fueris, tibi haec omnia patefient, & innotescent in meo Gallie portu, ubi plurimae operationes, hactenus paucis cognitae, fideliter depingentur. Interea uero horum particularium inuentor non sum, quaedam ex dono, quaedam ex auri premiis & muneribus ad me peruenerunt. Tibi uero gratis haec largior, quibus fruere recte. Uale. Tractatus Quorundam. Particularium Quorum omnium primum est marcasitae plumbaeae praeparatio, tum ad metalla, tum ad humana corpora transplantanda, sequitur. Saturnus philosophorum ( proprie est marcasita plumbea, ) reuera antecellit Solem & lunam, adeo ut Raimundus dicat, in hoc mundo inferiori nullum maius secretum, quam illud quod consistit in marcasita plumbea, adeo ut illi qui penitius eius uirtutem & naturam perscrutati sunt, inuicem sese iuramento obstrinxerint, numquam prodituros naturae secreta ad extremum usque uite terminum: quandoquidem eius operatio est plane huiusmodi, ut uarios habeat usus. Quod debite praeparatum, non solum tetros corruptosque nostri corporis humores, uerum etiam lunam in solem potest quibuscunque experimentis transplantare. Eius praeparatio. Rx. Mineralis marcasitae plumbaeae pondera 12. & minutim marmoreo lapideo puluerisetur & in modum alicuius coloris, aceto distemperetur, distemperata & bene contusa imponatur uasi uitreo forti, & superfundatur bona quantitas aceti distillati, & ligneo baculo bene commoueatur, & sic reponatur in B. M. deinde addatur alambicus caecus, & sic remaneat per octo dies continuos, semper quotidie septies agitando & remouendo. Deinde permittas ut tota materia refrigeretur. Quo facto aceti spiritum, qui maiori ex parte sui erit colore flauo tinctum, extrahito per inclinationem in uas mundum uitreum, tamen ut feces non turbentur, iterum recens acetum distillatum superfundatur; & ligneo baculo commiscea. tur, & alambicus caecus imponatur, & eo modo quo supra fecisti, per totum octiduum digeratur in B. M. postea depromatur acetum coloratum, & ponatur cum praecedenti: & hoc tamdiu faciendum erit, quandiu uides acetum ipsius colore amplius non tingi quia postremum tibi massa alba relinquetur instar terrae albae. Aceti colorati distillatio. Distillandum est tibi totum illud conquisitum acetum, per alambicum, donec omnino amplius non distillet, & relinque tuas cucurbitas per triduum in bal. M. cum faecibus, ut bene exarescant, tunc deponantur, & reperies in fundo cucurbitarum materiam albam, quam eximes quia in eiusdem albedine latet eius rubedo abscondita marcasite plumbaeae. Hoc modo preparatum, multum cofert ad aquam philosophorum conficiendam, quam uocant ardentem. Faecum praeparatio. Nunc accipe has faeces albas uel materiam, & impone uasi distillatorio cum suo capaci recipiente, & iuncturae bene clausae, ne spiritus exeant, & sedeat uas inter cineres calidos, & primo da ignem lentum, sed deinceps feruentiorem, ita ut distillatione prouocet. Quod si distillatio non subsequitur, tunc operaeprecium est augere ignem per duos dies, & duas noctes continuos, tunc primum emanabit aqua alba, deinde oleum rubrum, uel aureum, quod maxima cura contegendum erit. Faeces iterum accipiendae. Deinceps feces, illas accipe, & ad furnum ad calcinandum per octo dies continuos nantur, deinde extrahantur, & minutim conterantur, & uasi uitreo imponantur, & bona quantitas aceti distillati superinfundatur, & baculo ligneo bene distemperetur. Quo facto, iterum reponantur in B. M. per octo dies continuos: sic tamen ut singulis diebus commisceantur, quia quo frequentius eo melius. Tunc permittas ut omnia debite refrigerentur: postea acetum ipsum per inclinationem extrahatur a suis faecibus, caue ne turbentur feces, & iterum aliud recens acetum infundatur, & in B.m. denuo imponatur, & fac sicut antea. Et postea abstrahatur acetum a suis fecibus, & reiiciantur feces, quia nulli sunt usui. Aceti distillatio. Iterum totum illud acetum reseruatum accipe & lento igne distilletur, in fundo autem salem reperies, in quo latet tota uis & energia, is idem sal iterum recalcinetur in reuerberatorio per Xxiiii. horas, igne magno supposito, deinde extrahatur, & ponatur in pristino uase. Et recens acetum superinfundatur, & ponatur in B. M. & hoc tandiu continuandum erit, donec sal ipse nullas post se relinquat feces, quo facto distilletur acetum ut prius, tunc reperies salem tuum praeparatum, liquidum, & clarum, instar Chrystalli. Coniunctio spiritus corporis, scilicet, olei & salis. Accipe praedictum salem, & conteras lapide marmoreo, infundendo guttatim suum rubrum oleum, & cum factum fuerit, pone sic dilutum in ampullam, id est in cucurbitam uitream, sigillo hermetis clausam, & sic reponatur supra tripodem in athanore per dies xx. & fixabitur in rubrum lapidem, ( modo habeatur iusti caloris exacta ratio ) tunc demum extrahatur; & conteratur supra marmor, & pro quantitate ponderis, totidem adiungantur lotones calcis purissimi solis, & super haec omnia affunde tantum aquae albae distillatae ( ante rubrum oleum ) quantum materia simul ponderant & sigilla sigillo Hermetis, & reponatur uas in cineres in athanore lento igne, donec fixentur: sed antequam fixentur, multi colores apparebunt, qui transibunt in uerum oleum, & reuera elixatum. His letare, sed antequam manum operi admoueas, cogita, perpende & ora. Secundum Particulare, quod Torpetum, siue Diaphoreticum minerale dicitur, purgans sine nausea difficultateque, sanans puelrisim, pestem, & praesertim morbum qui habet illum. Rx. Leonis a dracone repurgatissimi partem unam, Aquilae mineralis repurgatissimae, partes duodecim: misceantur ut artis est, postea uasi uitreo seu cucurbite imponatur, & desuper liquorem colcotaris rubei sine phlegmate, bis tantum quantum materia insimul ponderant. Et sic in arena lento igne tribus diebus nutriatur, cauendum ne liquor in cappa ascendat: peracto tempore distilla ut faeces remaneant siccae. Tunc ignem auge, ut arena & uitrum candescant, & in tali gradu ignis horis tribus, sic maneat, & paulatim refrigescere sinas. Aperi uitrum, & materiam accipe quam terere oportet: postea aqua limpida abluere, donec nihil acredinis amplius erit, idque tertia uice perficitur cum bene expurgatus fuerit: Exciccari permittas: tunc hunc totum puluerem repone in lanceam uitream, & uini spiritus superfundatur, emineatque tribus digitis & spiritui ignem inferas, quod ter repetendum erit: habes sine dubio magnum arcanum ad suum morbum pellendum ut intra sex dies omnino sanet. Dosis est grana quinque in conserua rosarum cum uino sumpto, uel saccaro rosato, tam mane quam uesperi cum itur dormitum, aegrotum autem duabus horis sudare sinas. Ad omnesque contracturas summum est remedium & ut supra utere regimine prout morbus est: patiens uero per sex dies eo utetur si pustulae apparent, curentur oleo sulphuris illiniendo, deinde Hydropici curantur, aliaeque corporis humiditates grana sex exhibendo, in aqua cardui benedicti. Sudet aegrotus, & supradicto utatur regimine, in pleurisi in eadem aqua ministrentur grana 4. contra pestem in aceto rosaceo, Epilepticis confert in aqua ceraseorum uel paeonie. Etiam si quis a natura eo morbo correctus esset si singulis diebus accipiat paruam pillulam in aqua paeoniae, addendo guttulas sex spiritus uitrioli. Si uires exprimere uellem, conscribere libellum me oporteret, sed quae supersunt in meo portu Gasconico, una cum spiritu uini faciendo, latius tibi interpretabor. 67 Tertium Particulare laudanum appellatur: Anodinum est, & omnium arcanorum in compescendis doloribus uariisque aegritudinibus praestantissimum. Rx. Liquoris aquae inexperti & inspissati uncias duas hinc uini spiritum affunde; & in balneo Mariae si ne digeri, tincturamque extrahe, id tantisper facias dum praeter feces nihil in fundo subsideat, & totam tincturam in uase mundo uitreo serua: postea r. Gummi Hyosciami in sole exciccati unc. i. cuius tincturam extrahe per uini spiritum, sicut de liquore dicto fecisti, de Hyosciami gummi, est ita faciendum, ut de liquore tinctura miscebis. Deinde r. Dyambrae uncias duas, infunde spiritum uini ad eminentiam trium digitorum uase bene obturato, stet in Balneo Mariae, uel alio calore tepido tincturam omnem extrahe, sicut fecisti de liquore & Hyosciamo. Sed bene contecta serua ad partem, & ne misceas donec tibi dixero. Postea Rx: mumie unciam semis, cuius tincturam cum uini spiritu extrahe, & cum extraxeris, misce cum supradictis. Item Rx. Croci orientalis, de orientali intellige: dra. iii. tincturam extrahe, & misce cum praecedenti, & quotidie remouendo & perturbando in loco tepido bene clausis iuncturis sine sic fermentari diebus 15. tempore peracto pone in B. Mariae, & omnem spiritum uini distilla, & crassamentum in fundo remanebit. Tunc Dyambrae tincturam superius reseruatae & aliquantulum affunde, stentque in digestione tandiu donec inspissetur, ter quaterue in die agitetur, idque tantisper, dum odor liquoris illius penitus euanescat quod intra sex hebdomadas contingit. Tandem quae sequuntur accipe, Rubedinis corallorum extractae, Succini perlucidi ana. drach. i. Unicornu granauii. Magisterium perlarum scrup. i. Ossis de corde cerui scrup. semis, Auri potabilis uel eius tincturae drach.semis, omnia bene contusa & commixta in mortario uitreo uel lapideo cum spiritu dyambrae infundantur cum prae cedenti crassamento, & agitentur singulis diebus, & bene commisceantur, postea distilla totum spiritum uini. Iterumque residuum spiritus dyambrae infunde; & cum fere siccum fuerit, adde olei succini, olei macis, & cinamomi ana. circiter scrup. i. Potest unam partem pro mulieribus sine musco accipere, nam eas laedit, & aliam partem pro hominibus, adde musci extractionem cum spiritu uini scrup. semis, stent in loco calido, temperato, ut exsiccetur, & reseruetur ad usum detur in forma pillularum, uel cum conuenienti liquore dissolutum in debita dosi ut gran. iii. uel sex pro maioribus. In doloribus colicis, phrenitide, febribus calidis, artritidi, podagrae, uentriculo debilitati, singulti, & ad uomitum confert, somnum conciliat. Gran. iii. pro Epilepticis cum spiritu uitrioli, & essentia camphore, quae extrahitur cum oleo amygdalarum dulcium. Sic fit: Essentiam camphorae modus extrahendi. r. Camphorae drach.i.olei amygdalarum dulcium unc. semis, macerentur in sole uel balneo aut in sicco tepido furno horis 24. & postea habeas spiritum uini, & extrahe tincturam siue essentiam, & iunge cum drach.i. laudani, & drachii. spiritu uitrioli simul mixtis in unc. ui. in aqua florum paeoniae, & agitabis, detur pro uice coclear unum tempore quo laborat, in deploratis morbis summum est remedium. Quartum Specificum Panchimagogon dicitur, noxios spiritus humoribus commixtos in parita dosi expurgans. Rx. Specierum Diarhodon Abbatis unc. ii. tincturam extrahe spiritu uini, & seorsim custodito, postea Rx. colocynti drach. uii. Turbit drach.u. Agarici unc.i. sem is Hellebori nigri drach uii. Dyagredi drach. ui. foliorum sene unc. iiii. Rhabarb. unc. ii. Elaterii drach. iiii. Terenda terentur, postea simul imponantur uasi uitreo, & desuper infundatur aqua cinamomi quae ita fit. Rx. cinamomi libr. i. parumper teratur, & uasi uitreo includatur, cui optimum uinum album infunde, uase bene obturato, relinquatur horis 24. ut maceretur peracto tempore. Distilla lento igne: obturatis bene iuncturis ( Hac aqua cinanomi ) uel spiritus uini, potest omnium supradictorum tincturam extrahere. Interea in loco tepido per mensem ut macerentur relinquere oportet, ter quaterue in die agitetur, finito mense, totus liquor inclinetur, feces in stortam ponantur, & compelle: supposito recipiente exiet aqua & oleum: oleum rectifica & serua, feces quae remanserunt, calcina: fac Alkali, quod oleo suo iunges rectificato: postea liquorem superius reseruatum, accipe, & pone in Balneo Marie, humorem extrahe, & in fundo crassamentum instar mellis remanebit. Iterum accipe tincturam Dyarhodon Abbatis, & super illud crassamentum impone, & claude uas, reponatur in loco tepido per octo dies quotidie agitando, finito tempore, extrahe in Balneo Mariae spiritum, donec fiat crassamentum admodum mellis: cui adde oleum suum, per retortam erutum, misce simul, & sine digeri donec ac quirat consistentiam, talem qualem possis formare pillulas, quod facies statim cum senserit frigus. Nam in frigido densatur, & in calido liquescit, dosis est scrup.i. ad scrup. i. semis, uel ii. ubi opus fuerit purgatione, in puluere liguiritiae, sine molestia purgat. Quatuor Principales morbi ad quos fere morbi referri possunt. 1 Ide mepe, seu lepra, prima est cuius insignia gerunt ulcera omnia, pruritus, scabies, Alopeciae, Furfures, Scamae, Scissurae cutis, Foeditates malum mortuum & similes effectus. 2 Ad Podagram pertinent, Colicae Nephritides, Orexes, Dentium dolores, Arthritides, Dolorificae fluxiones, Capitis dolor, Cephaleae, Hemicraniae. 3 Ad Hydropem referuntur Febres omnes, Aposthemata, Icterus, Cachexiae. 4 Ad Epilepsiam pertinent catharri, paralyses, cordis palpitationes, spasmi, uertigines, melancholiae, apoplexiae, suffocationes matricis. Si aliquis horum morborum summus sanatur, sanantur omnes inferiores, Ad podagrae curam, tria requiruntur, resoluentia, mitigantia & corroborantia. Quod si iudicio polles, praecedentia quatuor particularia tibi sufficiunt. Summum sanitatis hoc est, non satiari cibis, nec impigrum ad laborem. Bernhardus G. Penotus Londrada A portu sanctae Mariae Aquitanus, doctissimo uiro Iohanni Aquillae Saxoni, Ethnicorum malleo. S. P. D. Non solum hoc nostro seculo ( amice Iohannes ) uerum etiam priscis temporibus inter doctos prouerbium hoc locum habuit, Admirationis matrem ignorantiam esse. Quis hoc tempore non miraretur, homines omnium bonarum disciplinarum prorsus imperitos, uiris doctissimis tum Latinae, tum Graecae linguae peritissimis anteferri? & a Regibus, & a principibus excipi, donisque amplissimis donari? uiros autem ornatissimos omniumque linguarum peritissimos reiici, & contemni? Tu qui iudicio eruditioneque polles, omne donum perfectum descendens a Patre luminum esse respondebis. Hos itaque nouissimis his temporibus idiotas, & empyricos excitat Deus, ut quilibet medicus ipsa medicamenta manu sua propria recte paret, & parata acri iudicio propriis morbis applicet, ut Semen morbi radicitus euellatur, & non imperito coquo committat. Hinc theoricam & practicam, & rationem & opus oportet concurrere. Nam iudicium sine practica est sterile. Pars illorum maxima respondebit uestras operationes, praeparationesque ignoramus quas durum laborem habent. Nos iam senes, & doctores tyrones & discipuli fieri nolumus. Responsio haec si locum haberet, Iudaeus, Papa, Turca quoque suas superstitiones mutare nollent, quas tamen a sacris literis esse alienas non ignoramus. Nos uero satis indies probamus calcinando, sublimando, soluendo, putrefaciendo, distillando, congelando & fixando per hanc artem alchimiae laudatissimam, purum ab impuro, corruptibile ab incorruptibili discerni, uirosum ac lethale in salubre, & syncerum mutari posse. Et ( ut ait Paracelsus ) circa hanc artem debemus primo aduertere a Deo omnia creata esse. Nam ex nihilo aliquid creauit. Illud aliquid est semen omnium, illud semen, finem imponit rei ad quam destinatum est: omnia tamen ita creata sunt, ut ad nostras manus perueniant, & in nostra potestate esse incipiant: ita tamen ut non perfecta sed perficienda, non ut absoluta, sed absoluenda. Prima in illis materia perfecta est quidem, media autem & ultima perficienda restant. Exemplum, ferrum Deus creauit, terram, argillam, non qualia esse debent, nam argilla crescit, non tamen ut ollae, & alia uasa fictilia. Sic ferrum in rudi materia iacens creauit rudeque nobis tradidit, ideo elaborandum est, ut ex eo calceos equis paremus, falces, lanceas faciamus. Sic quoque medicina sese habet: est enim & illa adeo creata. Sed non postea ut plane absoluta sit, sed sub terra adhuc occultata, non ab impuriore materia purgata, & quod restat in ea perficiendum, uulcano, id est medico committitur purgandum. Herbas, arbores, gemmas, ferrum, & omne id quod oculis cernitur, medicina recta non est, sed est rudis & immunda, in qua adhuc pars impurior occultatur. Alkimia ergo, medicinam purgare, dissoluere, & heterogenea ab homogeneis separare docet. Aliter putrida putridis, corruptibilia corruptibilibus miscentur, & in unum conspirant effectum. Ita ut ex uno morbo plures oriantur. In summa, quilibet id non amat cuius cognitionem non habet. Sed etiam fugit, contemnit, nec discendum putat. Corpus solum modo externum curat, mensque suum Deum colit. Quanto autem scientia ac cognitio alicuius rei plus crescit, eo magis amor eius augetur. Omnia enim in cognitione iusta, sita sunt omnia, ex ea manant omnesque boni fructus ad cognitionem redeunt: cognitio quoque fidem dat. Qui Deum cognouit fidere ei statim incipit. Nam qualis cuiusquae fides est talis etiam cognitio: & econtra qui aliter operatur circa naturam, facit quemadmodum pictor imaginem pingens in quae uita, & uis nulla inest. Quare Empyrici ( quos ita uocatis ) exurgent uobis expectantibus aegritudines morborum, curas uobis impossibiles, & arripient, & sanabunt. Et uos una cum uestris consultationibus ratiocinationibusque ludibrio, & risui trademini, sicut nuper B. in Germania accidit de quadam nobili celebrique muliere, quae matricis dolore cruciabatur, quidam calculum, & lapidem esse dicebat: sed praeteriens Empyricus calculum, & lapidem non esse contendebat. Quamobrem pro matrice remedium parare iussit: quo facto, statim liberata est. O qualis rumor ab illo exortus est, alios ad rumores concitans! ( dicens ) maritus eius nos ita contemnit, qui Empyricum hominem potius quam nos consulit? Alii illo sapientiores parui eum fecerunt, qui illum Empyricum, hominis imperitissimi opera singulis horis uti sciebant: Uide ( mi Aquilla ) quanta inuidia ducti hostes, ueritatem opprimere conantur: tandem uelint nolint fateri cogentur quod negari non potest. Mihi obiicere posses, Qui totum dicit, nihil excludit. Quoniam plurimi sunt egregii laureati, uiri magistri & medicinae professores, qui hanc artem minime abnegant. In quorum numero sunt amplißimi domini doctores uiri praestantissimi, Petrus Seuerinus Danus, qui mira de spagyrica hac arte scripsit. Egregius piusque uir Michael Neander Humanus, professor. Theodorus Zuinguerus Basiliensis, in hac arte uersatissimus. Necnon Theodorus Birckmannus Coloniensis medicus, qui opere & ore quotidie maximo his in rebus iudicio pollet, silentio numquam relinquam. Inuoluetur nobilis ille Gallus utriusque medicinae eruditissimus D. D. Rochefort, & Liebaud Lutetiae medicus, nonne eius opera exstant? Illis ergo tantum dictum sit qui hanc artem laudatissimam, cane peius, & angue odio prosequuntur. Interea intui gratiam haec abdita tria particularia in publicum edenda censui, quae & qualia sint, res ipsa indicabit breui tempore, Deo uolente maiora daturus. Uale Geneuae, Augusti 15. anno 1581. Trium Particularium tractatus sequitur. primum uero erit, de auri sulphuris & aliorum metallorum, tum lapidum & corallorum extractione. Rx. Auri repurgatissimi laminati unc. i. lapidis pumicis unc. iiii. stractifica, & reuerberetur lignis siccis diebus quinque, sine refrigerari: pulueres accipe, in uas uitreum repone: auri laminas iterum liquefac, quas laminabis, & ut prius fecisti, stractifica: tandiu donec aurum suum flauum colorem amiserit, pulueres omnes collige, quos supra acetum optime destillatum infunde: clauso uase uitreo, & sic relinque donec acetum flauo colore tinctum fuerit, & extrahe, aliud recens acetum impone, hoc tandiu faciendum est, ne amplius coloretur colore auri. Tunc acetum euapora, & puluis tibi in imo uasis inpalpabilis relinquetur. Si sapis, ubi finisti incipe. Sic de caeteris metallis censendum est: non tandiu uero reuerberanda ueniunt. Ex luna caeruleum, ex marte rubicundum, ex uenere obscurum habebis colorem. Ex corallo tinctura eximitur rubea, quae omnia spiritu uini corrigenda sunt, & multis cohobationibus iteranda breuior nec utilior modus dari potest. Martis bracteae semel ualent, post primam cimentationem amplius haud seruiunt. Eius tinctura recte parata loco auri habetur. Si ex optimo calide eliciatur, fixat mercurium Saturni. Secundum Particulare est Marcasite plumbaeae preparatio mirabilis, Aquam uel alium liquorem in suum rubrum colorem tingens. Rx. Salis communis praeparati, Uitrioli Romani ana. lib. ui. Haec imponantur igni calcinationis horis decem, deinde eximantur, & puluerisentur. Iterum uasi fictili haud uitreato imponatur. Hocque flammis horis quindecim solummodo agitetur, primo sensim, deinde acrius. Tunc extillabit oleum & spiritus simul, spiritum recipies, & rectifica cum oleo in pellicano, rectificatoque adde Marcasitam plumbaeam puluerisatam & hoc in cucurbita bene lutata, quam repones, & collocabis eam cum cineribus in fornace, cui adhibe lichnium ardentem mensis spatio. Et Marcasita in rubicundissimam materiam soluetur: post modum sumas aquam simplicem fontanam, quam uitro recipienti infundas, & distillare permittas, donec summa rubedo exeat in subiectam aquam, eandemque pone bene conclusam in cellam, & flos ille Marcasitae in rubicundissimum cristallum conuertetur: huius recipe in tuis operationibus: leprosum sanguinem purificat in pleurisi, peste, contractura, pulmone & hepate: prodest dosis unius ciceris magnitudine, quoniam illico soluitur. Tertium Particulare, & totius operis summa haec est: Accipe album albius albo, quantum uoles, Aquae soluentis sextuplum, in balneo sic maneat diebus tribus, exime, filtra, & excicca: iterum solue, & hoc ter repete, exciccatoque perse soluatur: huius soluti tres partes accipe, olei permanentis, & inconbustibili partem unam, aeris partes quatuor claude uas, & in eodem calore foue, intra paucos dies uniuersalem ad omnes morbos pellendos habebis medicinam. His laetare, & in lesu Christi laudem fruere, & uale. Generoso Uiro Summoque Philosopho Ioanni Baroni A Kitlitz. Cum in animum inducerem hoc scriptum in uulgus edere, diu multumque dubitaui, cuius patrocinio mihi utendum foret, ut illi gratiam & authoritatem aliquam conciliarem. Multi enim omnia quae in hoc genere scribuntur, nugas & Chimeras putant, nisi boni & grauis alicuius uiri testimonio muniantur. Tu uero unus instar omnium mihi in mentem uenisti, cuius grauitas, doctrina, pietas & ea ( qua omnibus quos in hac philosophiae parte exercitatos noui ) antecellis experientia, nota sunt. Tibi igitur hoc munusculum nouum, suo tamen sale conditum, dedico, ut aliquod grati erga te animi indicium a me habeas: unum uereor, ne mihi succenseas, quod sacra nostrae artis mysteria uulgo promiscueque pandere uidear. Sed cum omnia ita ab authore scripta esse cogitabis, ut prophanos latere possint, tibique soli aut aliis qui ad Parnassi summum uerticem pertigerunt, pateant: boni consules quicquid hic a me factum erit: si quid post hac te dignum nactus fuero, id tibi, & aliis omnibus tui similibus doctis & candidis lubens impertiar. Uale Tornaci prope lacum Lemanum kal. Febr. anno Domini 1582. Tibi addictiss. B. A Portu Aquitanus. Practica Operis Magni, Philippi A Rouillasco Pedemontanus. In Priore meo de chemia libro satis fuse declaraui quid sit lapis philosophorum, quae sit materia ex qua componitur, quae sit eius natura & qualitates, ex qua substantia elici debeat & obiter ignorantium falsas opiniones euertere non pretermisi, qui eam in rebus alienis quaerunt, atque etiam impostorum, qui mercurium uulg. herbis & salibus congelare nituntur, tum etiam eorum qui frustra lunam absque solutione figere nituntur: postremo eorum qui augmenta solis & lunae iactant. Qui omnes cum quid sub his nominibus chelidonia, lunaria, uino, aqua uitae, tartaro, ouis, capillis, sanguine humano, urina, stercore, mercurio, sulph arsenico, ueri occultauerunt philosophi, intelligere nequeant, ea nude & ad uerbum interpretantur prout sonant: nec magis capiunt quid sibi haec uerba uelint, congelare, figere, multiplicare, sibique persuadent nihil aliud esse quam fluxibilitatem; & humiditatem superfluam adimere, pondus augere, colore manente. Que cum a me satis reprehensa sint, ad ea reuertar ex quibus lapis noster conficitur, quem sapientes ex una sola re confici asserunt, nec mentiuntur: quoniam duo illa que ipsi naturam imitantes, ad illius confectionem sumunt, ex sulphure & mercurio composita sunt, tamen due res, quoniam diuersis formis praedita sunt propter differentes earum qualitates accidentarias. Altera enim interius calida & sicca agens est & masculina, datque materiae formam, & idcirco eam animam, sulphur & fermentum appellarunt: nec opus est nisi tantillo eius ad opus adimplendum. Altera contra interius frigida est & humida, patiens & foeminea, fermentum suum appetens, ut ipsi iungatur, & uniatur ad perfectionem. Haec ab omnibus philosophis lapidis materia appellatur, nec aliud quam ipsam hac uoce innuunt, quoniam absque hac prior illa debite solui non potest, nec uis eius occulta patefieri, nec potentia in actum educi, idcirco materia lapidis dicitur, quoniam quadruplo plus de ea habet lapis quam de priore, nec minus sapientes mercurium suum uocant, quem magna industria ex ea sola re eliciunt in qua illum natura occultauit. Superest ut uobis omnem methodum explicem qua usus sum in hoc admirando opere perficiendo. Primum quod agendum est ad mercurium philosophorum ex ea materia in qua eliciendum est ut illa cohobetur. r. igitur in nomine D. lib. i. P. Puri sinceri, quod nunquam inusu fuerit, illudque ab rade quamtenuissime poteris, & calefac in cineribus calidis in fictili. Rursus in alio uase calefacito libr. 4. loturae de G. Qui aures habet ad audiendum, intelligat ne erret, & in illud G. iniice P. totumque super cineres calidos tene per 24. horas, quibus clapsis funde totum in alambicum uitreum, eique galeam & receptorium apta, totumque G. edistilla, quod ex pondere deprehendes ex 4.n. lib. G. 2. tantum uncias amittes. Tunc sine ignem extingui, & frigescere materiam in cineribus post illam ex alambico exime, eritque cinerea, tere in marmore tenuissime, uasique fictili luto obducto, impone in reuerberio, ibique per 24. horas igne blando urgebis, ne liquetur illis elapsis ignem emori sinito, uasque in furno frigescere. Hoc peracto tere materiam in marmore, & repete eandem cohobationem minimum quater & quo saepius repetes, eo facilius in mercurium reducetur. Ita ut si eamuigesies ita cohobes, deinde tritam in humido & frigido colloces, sponte in mercurium diffluet. Hanc cohobationem. P. menti fige eodem enim modo cohobare oportet: Rx. & X. ad album & ad rubrum, antequam matrimonio iungantur ei mercurio quem te sequenti cap. docebo. Nihil est calcinatio nisi fiat Reductio P. In Mercurium, sine qua operi nostro inutile est Itaqe. P. calcem super cineres calidos, imbue optimo oleo tartari philosophico paulatimque imbibendo fac ut assumat de eo quadruplum sui ponderis: postea illud bene tritum in marmore impone phialae uitrae, & in loco humido colloca ad 6. dies, aut donec uideas P. in mercurium redactum agitando & concutiendo quater aut sexies in die materiam, tandemque inuenies quatuor uncias mercurii P. ex singulis libris P. tunc habebis uerum mercurium & ueram materiam lapidis philosophorum extractam iuxta eorum intentionem, qua cum fermento suo ita tractabis ut sequitur: Mercurium Nostrum Fermento Suo Maritare Opus Est, & c. Sciendum autem est ex r. tantum & X. elici posse ad album & rubeum pro decoctionis gradu in quo illum sumes. Sed ante connubium ita praeparanda sunt. Purgentur primum singula regio suo examine, ut quicquid inest peregrini secernatur, deinde calcina quemadmodum P. calcinasti, calcinationemque quater minimum repete, tunc habebis calcem philosophorum iuxta eorum intentionem paratam: quoniam uero X. idoneum est fermentum, tam ad album quam ad rubeum, debentque X. & R. eodem modo decoqui & gubernari: de X. tantum agam, quod si opus tuum ex R. ad album facere uelis, sequere uiam X. itaque candefac crusibulum in igne & in illud tenaculis sublatum impone unciam unam calcis, X. factae ut dictum est, quumque uideris eam a crusibulo incaluisse, iniice quatuor uncias mercurii P. corio traiecti, & tandiu agita & concute dum bene amalgametur mercurius usque totam illam calcem soluerit, post iniice omnia catino, aquam limpidam continenti, & toties ablue, dum nulla supersit impuritas. i. aqua limpida exeat absque ullo nigrore, deinde sicca illud & amalgama spongia munda, tenui & calida, aut linteo albo, donec aqua omnino careat, tuncque peractum est coniugium maris & foeminae cuius pondus: non debet excedere unc. 5. 4. sc. mercurii P. & I. calcis. X. sed quoniam dum illud amalgama & coniugium fit, de mercurio aliquid in fumum euolat: impone ultra quatuor un. si uero post matrimonium materiae pondus quinque un. excedat, quod abundauit corio traiice & adime, reliquas uero un. quinque praecise serua. Si enim ad unciam unam calcis fermenti plures essent unciis quatuor, mercurii solutio physica citius fieret, sed coagulatio tardior esset: seruabis igitur proportionem illam, ut opus tempore a philosophis praefinito expleas. Hic te obiter monebo, philosophos plerosque non tantum insudare in praeparatione calcis R. antequam amalgament ea, & mercurio philosophico iungant, tantum enim ea purgant regio examine, & limata amalgamant & mercurio philosophico maritant, ut dixi. Non nego quin haec uia tutior sit, sed adeo sera est quae a mercurio fit dissolutio, opusque adeo retardatur, ut prae labore & desperatione artifex plerunque opus imperfectum relinquere in animum inducat: huius rei causa est quod limatura cruda est, rudis & densa: calx uero tenuis calefacta & alterata quare mercurium suum facilius imbibit, & citius frangitur densa ipsius compago: si igitur illud cohobatum ut dictum est, cum mercurio P. maritaueris, citius finem tuum consequeris. Sequere igitur hanc uiam, tuncque unciam illam calcis X. cumquatuor unciis mercurii P. maritaueris: serua diligenter mixtum in uase uitreo mundo, ut id coquas quemadmodum te docebo, postquam tibi aperuero Arcanum multiplicationis quantitatis mercurii philosophici, & quinam mercurius requiratur ad multiplicationem illam, & quomodo animetur. Licet enim philosophi multa de illa quantitatis multiplicatione disseruerint, nemo tamen eorum secretum reuelare uoluit, nec docere ex quo aut quo modo fieri debeat, ego uero alieni boni minime inuidens, immo potius artis filios iuuare cupiens, aperiam nunc & proferam ex quo fiat, & sub finem modum agendi docebo. Primumi omnis multiplicatio quantitatis fieri debet per mercurium intrinsecus calidissimum & coctissimum, quique omnis frigoris sit expers, quales natura duos in rebus a se productis occultauit, alterum ad album qui ope F. ex R. alterum uero ad rubrum qui ab X. elici debet, caue dum multiplicare uis, ne lapidem rubeum mercurio ex R. multiplices, nec album mercurium X. omnia enim corrumperes: sapientes parce de multiplicatione loquuti sunt, ne mercurios ex quibus fit detegerent, ac si quando de iis egerunt, uelamentis quibusdam eos obuoluerunt & obumbrarunt, aquam albam & aquam rubeam appellantes, iusseruntque aquam albam cum lapide albo congelare: rubeam uero cum rubeo ad quantitatem multiplicandam, monentes nos, si alterum alterius loco sumpserimus, totum opus corruptum iri. Interim. tamen, quicquid ipsi tenebrarum offuderint suis enigmatis & figuratis locutionibus, ingeniosi homines eorum scripta legentes ac diligenter expendentes, deprehenderunt multiplicationem fieri debere cum praedictis mercuriis X. & R. idque his nominibus aqua alba & aqua rubra innui. Sed est in rerum natura alius mercurius uilis pretii qui caeteris illis aequipollet, ualetque tum ad album tum ad rubeum prout preparatus. fuerit, quem silentio omnino praeterierunt, nec de eo ullum uerbum fecerunt, sed illum in scrinio pectoris retinuerunt tanquam pretiosissimum thesaurum usque ad obitum suum, quo instante arcani sui haeredi illud aperuerunt, & ita mihi reuelatum fuit una cum caeteris arcanis lapidis, de quibus superius egi, sacrae cabalae instar, ab eo qui me diuinae huius scientiae sacris initiauit. Quae reuera diuina est, a Deo prouenit ne quis se putet eam curiosa indagine aut multa lectione, uel profunda meditatione scriptorum philosophorum adipisci posse. Nisi enim ab amico qui eam norit doceatur, acquiri nequit. Ego uero non ita faciam, sed uobis iamiam omnia communicabo quae mihi nota sunt, ad hanc artem pertinentia. Obtestor autem per Deum optimum maximum, eos omnes in quorum manus hic libellus incidet, ut illum pupillae oculi instar charum habeant seruentque, sintque illius tenaciores quam ego fuerim. Si enim opus hoc incredibile & incognitum uulgo innotesceret, celebre illud nomen quo gaudet arcani naturae amitteret. Nihilominus praeter fidem iureiurando datam amico illi qui me haec docuit conscientiae meae habenas laxabo, ut uobis asseram mercurium illum ex quo multiplicatio alba & rubra fieri potest eam esse quam philosophi ex P. eliciunt, quemadmodum dixi illum scilicet praeparando, animando, & frigiditatem ipsius internam calefaciendo, ea coctione quam infra docebimus. Sed antequam ipsum eoquas, animandus est ut sequitur. Scias tamen me modum tantum explicaturum quo ad rubrum praeparatur, quem si sequaris, non potes errare in operatione ad album si cum calce R. amalagmaueris. Est calcis X. tantum usus ad rubrum. Sic igitur facies, Rx. libras duas mercurii P. ac octo uitris impone singulis uncias quatuor, & singulos anima cum scrupulo uno & semis, calcis X. ac postquam ablucris, & spongia exsiccaris, toties corio traiice, ut calx ita dissoluatur & attenuetur, ut tota facile una transeat, tunc habebis mercurium P. cum aqua rubra philosophorum, idoneum ad multiplicationem quantitatis rubei operis, aut albi si fermentum mutaueris. His peractis serua materias sic mixtas in octo illis uasis ad usus scilicet, donec coquas, ut te docebo. Redibimus igitur ad sermonem De uasis in quibus ponenda est praecipua lapidis materia ad coquendum, & mercurius animatus ad multiplicationem, a quo digressi eramus, ut modum doceremus animandi mercurii P. ad multiplicationem quantitatis. Quum igitur praecipuam illam materiam ex quatuor unciis mercurii P. & unciam i. calcis X. composueris, & amalgamando philosophice simul maritaueris, impones illam matrici uitreae firmissimae, puta ex uitro & silice confectae, ita ut per annum integrum ignem tolerare possit, cuius uasis fundum sphaericum esse debet collum palmi longitudine & latum, ut materia calefacta facile ascendere possit, & refrigerium inuenire, cuius globi amplitudo tanta sit, ut quinque uncias illius materiae eius tertiam tantum partem occupent, quam luto munies: si enim maiorem partem occuparet, postquam soluta erit, augebitur, & locus ei nimis angustus esset, & dum incalescet & inflabitur nisi spatium inueniat in quo se uoluere possit, & in corpus reducere, uas disrumperet. Quod autem dixi uitrum eousque luto munitum esse oportere, quo materiae superficies pertingit, eo spectat, ut lutum illud uitri fundum ab ignis uehementia tueatur, nec opus esse duas partes superiores uasis luto obduci, ut possis materie colores cernere, quos agnosces & discernes si ignem moderate rexeris iuxta philosophorum intentionem, iudicabisque num uia quam sequeris opus ad perfectionem deducat, an uero ad corruptionem & interitum. Obturabis etiam os matricis sigillo hermetico, ne exhalare possit, ac insuper luto sapientum munies, ne quid ingredi aut egredi possit. Etenim si flos materiae incalescens, seseque attollens egrederetur, & euolaret, totum opus periret. Ubi igitur omnia ita adornaris, seruabis donec furno suo qualem inferius describam, decoquendam imponas. Quemadmodum autem praecipuam tuam materiam uitro inclusisti, ita etiam in octo illis de quibus supra mentionem fecimus, uitreis matricibus octies, quatuor uncias mercurii P. animati ad multiplicationem concludere debes. Erunt autem uitra haec paulo minora eo quod praecipuam materiam continebit, collo etiam paulo breuiori, nec enim collum eorum furnum transcendet, quemadmodum illius collum, his ita aptatis sigillis & luto munitis, seruabis omnia donec ea coctum ponere uelis. Est autem Furnus Philosophorum In Quo Lapidem Philosophorum Coquere oportet, qui proprie dicitur Athanor. i. digestionis, non qualem sibi fingunt ignari, uocem hanc Athanor furno cuidam accommodantes, quem ex duabus aut tribus turribus construunt, in quarum una collocata est materia, in alias uero ingreditur calor gradatim pro eorum arbitrio, qui tamen furnus utilis est eorumque sophisticis particularibus coquendis aptus: lapidi uero nostro coquendo inutilis est. Ad id autem furnum tibi construes ex argilla figulina stercore equino & pilis, ad maiorem firmitatem mixta, cuius altitudo minimum cubitalis sit crassities 3. aut 4. digitorum diameter palmi unius in medio cuius erit lamina ferrea huius formae cuius latitudo paulo minor sit latitudine furni, itaque 4. digitos habebit quibus furni parietibus infixa retinebitur, eritque crebris foraminibus peruia, ut calor ignis suppositi facilius transmeare possit, & materiam contingere: in imo furni portula erit ad aquam imponendam quae ad amussim liminibus suis aptetur, ut facile aperiatur & claudatur cum primum ignis intus accensus fuerit, eregione materiae erit fenestella rhomboides uitro munita, ut per illam colores quos acquiret materia cernantur, atque ex illis iudicium fieri possit num uia cui insistis recta sit & quando opus erit, ignis gradus augere: claudetur etiam haec fenestella supra uitrum fictili portula quam aperies cum materiam uidereuoles. Furni autem tectum erit fornix unica, superficie continua constans, ex eadem qua furnus materia eiusdemque crassitiei palmum alta aut caua, ansata, ut cum eam auferre uoles, prehendere possis, eaque furnus apte claudatur, ne calor exire possit nisi per foramen quod in summitate tecti erit, qua collum uitri praecipuam materiam continentis prominebit ac in circuitum sunt quatuor foramina qua pennae calamui inseri queat ut illac ignis aerem haurire possit, alioqui extingueretur. Huiusmodi igitur furno exsiccato materiam impones, ut sequitur, Situs materiae in furno hic esto. Habeas paropsidem fictilem, rotundam & ualidam, ut per annum integrum ignem ferre possit, imple illam cinere compresso, & in eius medio colloca matricem illam quae praecipuam materiam continet, ita ut cineris superficies materiae superficiem aequet: sintque in eodem plano, postea cineres uehementer comprime, ut calorem melius contineant & hinc inde circum uas illud in cinere reliqua octouasa colloca, nec opus est ea in cineribus sepelire, sed tantum in superficie stent. Hoc peracto superpone tabulae ferreae perforatae tripodem ferreum tres digito altum, duas habentem diametros sese ad angulos rectos secantes quibus paropsidis fundum conseruetur, ne diuturna ignis actione & materiis grauitate labefactetur illi tripodi impone paropsidem instructam uitra continentem furnumque tecto suo tege, ita ut praecipui uasis collum per foramien quod in summo est promineat iuncturis diligenrer clausis excepta portula inferiori suppone ignem, quem te nunc docebo. Testor autem Deum omnipotentem me tibi uelle aperire, Quis Sit Ignis Philosophorum, coquendo lapidi aptus, quem nunquam scriptis tradiderunt, nec unquam patefecerunt nisi morte instante, idque secreto seruis suis in aurem susurrantes tanquam cabalam. Fuit autem illis adeo charus, quoniam nihil est materiam nosse eiusque praeparationem, nisi quis ignis cognitionem habeat ad materiam coquendam: absque eo enim & eius notitia ad operis perfectionem nemo unquam perueniet. Nonnulli, doctorum operariorum miserti, doctrinae suae supra alios prodigi, ignem illum suis qualitatibus descripserunt, ac ab aliis ignibus inutilibus eos auertentes, eum indicarunt, asserentes ignem philosophicum neque fimum equinum esse, neque uinaciae succum, nec balneum mariae, nec accensos carbones iuniperinos, quernos aut ex alio quouis ligno, sed ignem esse humiditatem habentem & siccitatem continuam, & permanentem in suo gradu clarum, purum, aereum, aethereum, astralem, qui pro artificis arbitrio intendi & minui potest, quae omnes qualitates nostro igni lampadis conueniunt: Uidi qui putarent se materias suas in balneo sicco, adeo temperato continere, ut ibi nullos excludere potuissent, nihil tamen eos iuuit licet temperamentum quo utebantur necessarium esset, & in hoc latet ignis nostri arcanum, postquam innotuit unde fiat. Si enim ita ignem acceleres ut solutio materiae debitum tempus anteuertat, peribit opus. Nimius enim ignis priuat opus suis motibus & operationibus. Contra uero si illum aliquantum remoreris propter ignis debilitatem, opus quidem perfectius inde euadet, nihilominus si nimium fractus fuerit, operis perfectionem impediet. Quemadmodum enim ignis nimius destruit & comburit compositum, ita etiam frigus spiritus sopit & extinguit. At uero ignis temperatus & blandus nutrit & conseruat compositum suum. Tempus Dissolutionis est quadraginta dierum minimum: quinquaginta uero ad summum. Si enim solutio ante quadragesimum diem fiat, opus ad perfectionem nequaquam perueniet. Si uero praetereant 50. dies antequam fiat, indicium est ignem nimis esse lenem qui materiam putrefacere non possit, & consequenter fermentum cum mercurio debite scilicet per minimas & inseparabiles partes incorporare nequeat. Uires igitur ignis ita dispones, ut solutio decenti tempore fiat. Quod accidet si Gradus Ignis Et Materiae Regimen ita adhibueris, ut sequitur. Materia, uti dictum est, in furno collocata suppone lampadencum uno lichno tantum tenui, claude ostiolum, ne quid aeris ingrediatur, nisi per quatuor foramina tecti aut fornicis qua furnus tegitur & continuato gradum hunc ignis quadraginta diebus donec solutio facta sit, quod ex nigredine tibi notum fiet quam philosophi caput corui uocant, ut per uitream fenestellam uidere poteris. Si uero uideris materiam rubore infectam, ac in eius superficie humorem rufum, oleosum supernatantem, indicium est te in uanum laborare: oportet enim materiam nigram esse quod post quadragesimum diem uidebis si bene egeris & per alios 40. dies durabit illa nigredo quo tempore priorem ignis gradum non intendes, sed perges eodem gradu, donec materia albescat. Manente primo gradu ignis materia putrescit & dissoluitur, quod philosophi in 2. capita diuidunt cum aiunt, ponite materiam uestram in putrefactione, deinde eam dissoluite, idque faciunt ut artem obscuriorem reddant & scientiam occultent, ambo enim uno eodemque tempore fiunt unico igne & uase, quoniam materia putrescens in primam materiam reducitur. Postea materiae omnino dissolutae sese mutuo amplectuntur, & per minimas suas particulas miscentur. Tum calida & sicca pars quae masculea est, confestim haurit humorem foemineae homogeneae patientis, gignuntque infantem se ipsis nobiliorem. Dum materia siccatur, quadraginta dies labuntur antequam omnem suam nigredinem amittat, & tunc clamant philosophi: cumuideris nigredinem ablue saepius materiam aqua tepida aut aceto donec aqua aut acetum alba exeant ab ipsa, sitque materia alba. Uocantque hanc operationem aut regimen tribus nominibus, scilicet putrefactionem, solutionem, & mundificationem, ut ignaros ab optato fine repellant, cum suam materiam ab igne remouent & refrigerant. Est enim hoc tanquam uium ex maximis arcanis artis notandum, cum materiam furno semel incluseris ignemque supposueris, illam nunquam ex uase dimouendam esse, neque ignem amouendum aut interrumpendum, alioqui anima uegetabilis & materia periret, atque adeo calor naturalis extingueretur, ut illam reuiuificare impossibile esset, id nos natura ( quam imitamur ) docet in uenis metallicis ex quibus si aurum antequam perfectum sit eruas, numquam perfici potest, etiamsi ibidem sepelias unde ipsum erueris, idem etiam in foetu usu uenit qui si ex utero materno eximeretur ac rursus intruderetur, uiuere non posset. Nec magis membrum animalis aliquod refectum alimentum trahere posset, etiamsi suo loco rursus assueretur. Hinc igitur nota cum inclamant philosophi, abluete, purgate, dealbate latonem uestrum, nihil aliud uolunt nisi ut continuetur ignis gradus donec materia alba maneat. Iam primus gradus ignis 3. integros menses durare debet, scil. sesquialterum antequannigra sit materia, & tantundem antequam albescere incipiat, qui quidem candor sub finem tertii mensis oriri incipit. Itaque pro secundo grandu ignem dimidia ex parte augebis, & secundum lichnum appones; atque hoc gradu tribus integris mensibus opus reges? Tribus prioribus mensibus materia ita inuicem amplectetur, ut a masculo foemina impraegnetur ad foetum mirabilem gerendum, & ita fiet coagulatio dissolutionis, & id quod spiritus antea fuerat, corpus assumet, tribus uero sequentibus mensibus fiet consolidatio & aggregatio inseparabilis duarum materierum, diuersarum qualitatum & quatuor elementorum: Postea adhibebis tertium gradum ignis tribus lichnis cum materiam albam uidebis, & tribus mensibus perges intra quos adeo alba fiet, ut niuem candore superet, amittetque omnem suam humiditatem ac figetur, sustinebitque omnia lunae examina, eritque tum medicina cuius pars una cadet super centum partes imperfectorum, si tamen eam prius in aqua philosophorum soluas & denuo coquas. Nec est quod hoc mireris, aut quomodo fieri possit ut mercurius fermentatus cum X. ad album opus usui esse possit. Asserunt enim omnes uno ore philosophi nullum unquam gigni X. quin prius illud fuerit R. quod quidem sub hoc aenigmate occultauerunt cum dixerunt eum qui X. ita dissoluere nouit ut non sit amplius X. sed R. illud plusquamperfectum efficere. Certum est itaque si uno gradu augeatur ignis qui gradus quartus est, & continuetur tribus aliis mensibus, igne carbonum materiam carbunculi instar rubeam factum iri. Transacta enim albedine calor quarti gradus, id est carbonum agens in materiam unctuosam, mineralem, oleagineam, puram & incombustibilem eius humiditatem exsiccans, colorum parentem omnes intermedios inter album & rubeum colores profert, tandemque exsiccata omni humiditate igne carbonum in rubrum desinunt. Ut igitur id assequaris, exactis nouem mensibus igne lampadis materia tua adeo albescet ut candidior esse non possit propter tria lichna quae a sexto mense ad nonum adhibuisti, intra quos tres menses spirituum completur fixio materiaeque tum masculae tum foemineae per minimas suas partes mixtae, tum in putrefactione, dissolutione, & consolidatione, tum in desiccatione, adeo firmiter consolidabuntur, & constringentur simul ut fixae & inseparabiles fiant, euadentque in corpus multo praestantius eo ex quo compositae fuerant. Postea adhibe quartum gradum ignis carbonum, & per tres menses continua, dumque materia exsiccabitur, uiridis fiet, caerulea, iridis instar uaria, citrina, postremo rubra, quod signum est priuationis humiditatis. Tunc materia tantam alterationem patietur, ut propemodum mortua sit: sed Deus illi reddet animam quae in ipsius humore radicali occulta latet fixa, incombustibilis, & permanens in igne, quantumuis uiolento post integram suam coctionem per gradus praescriptos. Ante enim igne nimio aduri posset, quod si accideret, de opere actum esset, sed si paulatim his ignibus illam assuefacias gradatim, & ita continues usque ad finem nouem mensium, adeo fixa erit ut omne iudicium ignis ferre possit pro lunari gradu quod tamen nobis non satisfacit. Non enim ultimum fixionis gradum assequuta erit, neque perfectissima reddita, quod ut fiat addendus erit ignis quarti gradus carbonum, scilicet ex lignis siccis, & continuandus tribus mensibus per tres gradus seruato singulis mensibus uno gradu, primo quidem mense satis uehemens, secundo uehementior; tertio uehementissimus, & sic anno exacto habebis materiam fixam, immortalem, inuiolabilem, nulli probationi cedentem carbunculi instar rubentem. Experieris in lamina aenea candenti utrum fixa sit necne: si enim dum super lamina illa liquabitur fumum edat, indicium est illam nondum satis coctam esse. Itaque igni rursus imponenda est donec liquata super lamina candenti fluat sine fumo; tunc habebis lapidem philosophorum ad rubrum paratum multiplicationi in quantitate & uirtute & ad proiiciendum in lunam tantum. Quod si ignis ultimi gradus uehementia illam adeo alterasset ut super lamina candenti non liquaretur, concilianda esset ei ingressio, ut sequitur: Ceratio Medicinae Ingressione Carentis remedium est: si enim medicina ingressionem non habeat inutilis erit scilicet si imperfecta metalla penetrare non possit eorum mercuriosis partibus per minima misceri ad ea a suis superfluitatibus purganda, partesque puras & mundas perficiendas, quemadmodum plurimis ignaris accidit: qui licet opus suum recte hactenus rexerint, ueramque coctionem attigerint, non tamen quicquam inde efficere potuerunt, eo quod fusilem reddere nesciuerint. Itaque artem maledictis & calumniis prosequuti sunt, eamque falsam esse praedicarunt. Iam uero ne in hoc periculum incidas ei hac ratione fusionem & penetrationem conciliabis. Accipe igitur materiam illam ac in marmore tere in puluerem impalpabilem irrigando & imbibendo aqua philosophica, fac amalgama cum loturis mercurii, postea exsicca igne lampadis gradato augendo ut uidebis opus esse, ad extremum uero igne carbonum urgebis. Rursus tere materiam ac denuo imbibe, & coque, ac repete, donec super lamina aeris instar cerae fluat absque fumo, eamque penetret & tingat in profundo, tunc habebis lapidem philosophorum, cuius uis erit tanta, ut pondus 1. illius quadraginta lunae crudae pondera in uerum solem transmutet, omne genus probationum patiens, cuius Lapidis Uires Multiplicare poteris, ita ut pondus. I. lunae & imperfectorum pondera 100. transmutet hoc modo: Lapidem hunc tere in marmore, & solue aqua philosophica uegetabili, & menstruo animali ac elementa separa, & iterum iunge & cum eorum aqua congela & fige, augebiturque uis eius decuplo. Hoc peracto dissolue denuo materiam rursusque congela ut antea, ita decuplo plus uirium acquiret: & quo saepius repetes, eo maiorem uim ei conciliabis, ut philosophi testantur qui hac multiplicatione usi sunt: ego enim non feci, sed si facere uellem ita progrederer: Accipe materiam illam fusilem penetrantem, eaque mercurium P. fermenta, ac per annum integrum in praedictis gradibus ignis serua & tege sicut primum opus, & habebis lapidem qui anno secundo cadet super centuplum omnium imperfectorum: si uero repetas super hoc secudo opere totam operationem praescriptam primi anni ac tertio reiteres, cadet super quingentas partes omnium metallorum, & super centum partes mercurii non ante, propter nimiam suam frigiditatem quarta uice super centum partes, & ita annuatim, ita ut successu temporis pondus quoddam toties multiplicatum cadat super pondus infinitum. Ingeniosus artifex ex his duo colligit arcana maxima, quae ad lapidis uires augendas & ipsius regimen pertinent, quorum primum est, lapidem album deductum ut supra spatio nouem mensium & perfectum non posse imperfecta in perfectam lunam cineritii probationes sustinentem mutare. Ratio est quoniam id quod metalla retinet & sistit dum probantur est perfecta eorum decoctio fixionis eorum causa. Atqui medicina rubea longe coctior & fixior alba non potest anno elapso imperfecta mutare: multo igitur minus id facere poterit medicina alba, cruda adhuc & imperfecta si cum rubea conferatur, ut indicat eius candor humiditatis nota ( omnis enim humiditas candorem aliquem prae se fert. ) Fateor quidem, immo experientia didici exactis nouem mensibus illam super decem pondera imperfectorum cadere, praesertim super louem, deinde super uenerem eamque lunae similia reddere si in alueolum fundantur, & malleo cedentia, ut luna, sed non potest ea retinere in cineritio bene composito. Medicina rubra post primum annum eandem uim habet scilicet unum pondus super decem imperfectorum facit ut sol esse uideantur post fusionem & sub malleo: sed quum ea imposui regiae separatoriae, cemento regio aut stibio, euanuerunt, nihilque praeter tincturam meam inueni, aut proiectionem in plusquamperfectum reductam queque aurifabrorum omnia keratia transcenderet, ita ut ( siquidem uigintiquatuor eorum carattis addere licet ) ad 36. ascenderet. Hactenus abunde egimus de uia qua in multiplicanda uirtute rubei lapidis imperfectorum transmutatoria progrediendum est. Eodem igitur modo repete & guberna lapidem album, eritque uis eius anno secundo ponderis unius super 50, imperfectorum presertim Iouis, ad omne iudicium anno tertio ad 100. extendetur, anno quarto ad 500. & super mercurium uulgi nec antea, & ita successu temporis tantam uim assumec ut pondus eius quoddam saepius multiplicatum imperfectorum pondus infinitum proiectione transmutet, in ueram lunam omnia iudicia sustinentem, atque etiam mercurii uulgaris. Hoc primo arcano explicato, superest secundum, quod hactenus a philosophis occultatu est quod ad meam notitiam peruenit, absque quo finem & perfectione multiplicationis uirium lapidis philosophici contingere nemo potest. Ac ut promissis meis satisfacere incipiam, notanda sunt haec physica axiomata. Omnia corpore praedita tribus modis comparari & adaequari posse: primum quantitate corporis uidelicet cum corpora eandem habent proportionem longitudinis, latitudinis & profunditatis, licet alterum altero grauius sit. Secundo, pondere cum duo corpora in libra aequilibrium faciunt, quamuis alterum altero maiorem locum occupet. Tertio, harmonia & ui quod non nisi mente & ratione percipi potest prout diaphanes aut unus ex sensibus naturalibus obiecti qualitatem ad phantasiam defert, phantasia ad intellectum: intellectus rationi subiicit, ratio animae quae iudicium fert prout de qualitate rei cognoscit quae ad eam delata est. Exemplum huius tertiae aequalitatis in uirtute & proprietate manifestum est in plantis, quae in eodem gradu censentur calidi, frigidi, sicci & humidi, eaque ratione eundem habet effectum. aliud exemplum peti potest ex generatione animalium quae magna & procera ex utero materno exeunt genita & nutrita ex maternae substantiae copia: paternae uero exigua portione, quae tamen aequalis est magnae quantitati foemineae quam animat eique uitam dat formatque & disponit. Iam quoniam circa metalla uersamur, uideamus eorum compositionem, & praesertim solis quem ex pondere ferme totum mercurio constare deprehendes mixto exiguo sulphure quod ex colore apparet. Illud tamen satis magnam uim habuit sistendi, tingendi & coquendi in corpus perfectum mediante calore naturali magnam illam quantitatem & copiam mercurii. Haec monemus ne in multiplicatione uirium lapidis erres, in qua naturam imitari oportet, eique materiam seruata iusta & decenti proportione ministrare, ac tunc optatum fructum edet. Et ut tibi assurgat animus ad intelligendum hoc arcanum, recordaberis eorum quae ad compositionem & coniugium fermenti & mercurii lapidis nostri faciunt, ad quod unciam tantum unam fermenti, & quatuor uncias mercurii P. composuimus, rationem que reddidimus quamobrem nec plures, nec pauciores partes iungendae essent. Cum igitur uoles uim multiplicare, considerandum est super quot pondera cadat materia quam multiplicare aggrederis, & quanto plus roboris & uirium babeat quam primum fermentum primae compositionis, quod si duplo maiores uires habeat cum duplo mercurii iungenda est si decuplo cum decuplo, alioqui frustra laborares. Si uero hunc ordinem tum ad album tum ad rubeum serues repetendo ab initio & regendo opus ut tibi praescripsimus, fieri non potest quin ad optatum finem peruenias. postquam de multiplicatione uirium egimus, tempus est ut Arcanum Multiplicationis Quantitatis aperiamus, ut tractationem absoluam eorum quae ad meam notitiam peruenerunt ab aliis philosophis occultata, ac ut ordiar, reuocabis in memoriam mercurium animatum quem in paruis phialis uitreis in circuitu praecipui uasis coctum posuisti, eo enim multiplicandus est lapis noster, amisit enim in igne omnem suam frigiditatem interiorem & leuitatem uolatilem aeque fixus existens ac mercurius solis & lunae. i. is qui cum X. fermentatus est eadem qualitate & natura praeditus est qua solaris aeque fixus super ignem & aeque calidus interius. Is etiam qui cum R. animatus est nulla re differt a lunari. Hinc pulchrum hoc corollarium a philosophis occultatum elicies quod eorum penuria lapidis quantitas multiplicetur mercurio lunari & solari, sed quando in hunc sermonem incidi, non progrediar, nisi prius te moneam de eo quod uociferantur philosophi, inclamantes cum de multiplicatione agunt cum uoles lapidem album quantitate multiplicare, caue ne aquam rubram loco albae sumas, cum etiam rubrum lapidem multiplicabis, aqua rubea uteris eaque multiplicabis, non autem alba, quoniam si secus feceris, omnia perdes, opusque operatione sua priuabis: cum aquam albam dicunt mercurium P. cum R. animatum, aut mercurium lune intelligunt & quod altero eorum lapidis albi quantitatem multiplicare oporteat cum aquam rubeam nominant, mercurium P. cum X. animatum innuunt, aut mercurium solis, ac cum alterutro eorum multiplicandam esse quantitatem rubri lapidis, postremo cauendum esse ne alterum pro altero sumatur, materia enim quae inde oriretur effectu proprio careret. Accipe igitur pro multiplicatione alba mercurium P. cum r. animatum, aut mercurium lunae, & pro multiplicatione rubea mercurium animatum cum X. aut mercurium solarem. Ac ne erres, praxim rubei te docebo quae pro albo sufficiet mutato fermento & mercurio. Accipe igitur unciam unam mercurii P. animati cum X. aut tantundem mercurii solis, aequipollent enim. Id per se in uase calefacito, similiter uncias quatuor lapidis fusilis & penetrantis calefacito, cumque mercurius animatus feruere incipiet, & lapis igniri, proiice super lapidem mercurium illum, & colurno bacillo agita donec mercurius non amplius appareat. Hoc peracto calefac rursus unciam unam mercurii animati, & cum feruere incipiet, proiice super materiam aut fermentum quod amplius calefacere non iubebo, & ita bacillo agita ut mercurius non appareat. Tertio adhuc unciam unam mercurii animati calefacito, illudque cumferuere incipiet, fermento non calefacto superfunde, & bacillo agita donec mercurius non amplius appareat. Quarto & ultimo illud repetes, ac mercurii calefacti unciam unam in fermentum proiice & agita. Facto igitur amalgamate ex quatuor unciis mercurii animati aut mercurii solis cum quatuor unciis lapidis inerunt utriusque partes aequales. Materiam quae uncias octo pendet bene prius exsiccatam impone matrici uitreae ac hermetico, sigillo claude biduoque igne carbonum leni coquito post biduo auctiori, ita continue illum augendo usque ad duodecimum, postremis diebus adhibe ignem uehementissimum, duodecimo permitte ut extinguatur materia immota, quam in massam redactam inuenies; eadem ui qua uinciae illae quatuor priores pollebant, quas in infinitum quantitate multiplicare posses praescripta methodo seruata, scilicet amalgamando materiam auctam cum quarta parte ponderis sui, mercurii animati aut mercurii solis, & amalgama repetendo donec tantum adsit de mercurio quantum de fermento, deinde nouem diebus coquendo igni gradato ut docuimus. Ex hoc arcano aliud elicere potes scilicet cum lapidem habes ad quemcumque uirtutis gradum peruenerit eum ab initio conficere non opus esse, sique eius unciam unam serues satis habes pro te, immo pro uniuersis hominibus multiplicando cum mercurio animato, aut ex corporibus perfectis, sed in eo adhibenda est cura, ut aut illum ex corporibus extrahas, aut quem ex P. extraxeris animes ne te materia deficiat. His peractis superest explicanda Proiectio super corpora imperfecta cuius arcana uobis reserabo ab antiquis silentio preterita ut ignaros ab hoc opere auerterent existimantes cum lapidem habent coctum, ceratum, fusilem, nihil aliud superesse nisi ut super corpora liquata proiiciatur absque ulla alia industria. Atqui non ita est, sed Axioma est philosophicum, sumendam esse medicinam, & proiiciendam super aequale pondus corporis ex quo facta est X. scilicet aut R. eaque includenda esse uitro robustissimo luto munito, ubi triduo in furno fusionis contineatur adhibito per diem igne leni, secundo maiore, tertio maximo, tum ignem emori sinito, & materiam frigescere in cineribus, deinde fac proiectionem de ea materia cuius pondus unum eandem uim habet quam idem pondus praedictae medicinae fusilis, in quo apparet species quaedam exigua multiplicationis quantitatis. Ad haec notandum est crusibulum sugere aliquid de medicina, nisi hac ratione caueatur. Praeter haec omnia si proiectionem eo quo dixi modo facere praetermiseris, in magnum errorem incides. Quum igitur parata erit, proiiciendum est pondus unum rubeae medicinae super quadraginta lunae purae, priore enim anno imperfecta in sole mutare non posset, at secundo anno cadet pondus unum super centum pondera imperfectorum, debet tamen fieri proiectio super lunam, nam eo melius erit aurum quo enim imperfectum perfectioni propinquius est, eo perfectius perficitur. Itaque nota proiectionem fieri debere de medicina alba super Iouem, super quem etiam proiectionem facies de rubra medicina si super lunam facere nolis, secundum enim lunam iupiter perfectioni propinquior est caeteris, ac perfectius transmutatur, id quod experientiate docebit, atque etiam eos errare grauiter qui putant proiectionem rubri debere potius super saturnum quam super iouem fieri, illumque soli uiciniorem hoc esse, eo quod ille grauior sit, quodque calx eius adhibito igne rubescat, & ex eo fiat minium. Atqui si tam bene proprietatem & compositionem intrinsecam perpenderent atque exteriorem, discerent causam ruboris calcis eius terream esse sulphureamque materiam tum eius sulphuri, tum mercurio mixtam, non autem proximitatem quam cum sole habet eiusque grauedinem ab eius cruditate & indigestione prouenire, quod ex mercurio uulgi apparet, qui propter cruditatem grauis est, iupiter autem suo mercurio albo puro & nitido, & propemodum fixo ostendit ipsum saturno propius ad solem accedere, cum saturnus illis qualitatibus ab eo remotus sit. Uerum quidem est sulphur accidentarium Ioui ualde foetidum esse, sed facile a bono & a mercurio eius separari potest, nec enim bene simul mixta sunt quod ex stridore deprehendes, qui inde oritur. Quod si non credas Iouem per proiectionem in pulchrius aurum & argentum mutari quam ullum ex reliquis imperfectis, perfice opus hactenus descriptum, & disces ea quae dixi uera esse. Explicato proiectionis super corpora metallica secreto, superest ut Protectionem Lapidis Super mercurium communem, tum ex metallis extractum doceamus. Antequam autem ad praxim accedamus; sciendum est a primo anno pondus unum nostri lapidis potestatem habere figendi in solem & lunam uiginti pondera mercuriorum imperfectorum corporum, anno secundo 100. tertio 500. & ita annuatim in immensum, sed in mercurium uulgi nullas uires habet nisi anno secundo propter nimiam frigiditatem: ad haec pondus unum illius decem tantum pondera mercurii in solem & lunam figere potest, secundo anno 1. pondus cadit super quinquaginta, tertio super centum, & sic in immensum. Id quod praestabis si medicinam cere instar fusilem in aqua philosophica soluas, ac per quindecim dies putrefieri sinas, aut tandiu donec soluta sit in aquam claram, postea per balneum phlegma extrahes, tandemque igne gradato lampadis congeles, post super fumo bullientis aquae dissoluas, & iterum congeles, idque ter repetas scilicet solutionem super fumo aquae feruentis & congelationem, deinde accipe de corpore tantum quantum pondus, quod ita praeparasti figere potest, & in crusibulo carbonibus superpone, cumque strepere incipiet, superiniice materiam illam & bacillo colurno agita, & statim mercurium in puluerem redactum uidebis, quem per horam integram ita sines, tum per horam aliam augebis ac per aliam adhuc uehementius, quarta uero teges ipsum magnis carbonibus accensis quinta demum ad hibebis ignem uehementissimum, ut omnia liquentur, & in igne sepelies, ac ita ignem sponte emori sines, materiamque frigescere in cineribus, post addita chrysocolla liquabis habebisque solem & lunam meliora quum ex ipsis fodinis quibus uteris ad pauperes iuuandos, uiduarum & orphanorum iura tuenda eosque alendos, denique ad omnia bona opera laudate mecum Deum optimum maximum qui mihi gratiam largitus est uobis hoc arcanum pandendi, illudque experimento comprobandi uobisque impartiendi. Cuius uirtus Ad Corporis Humani Sanitatem maxima est. Etenim propter abundantiam temperate sue caliditatis morbos omnes curat siue pulueris siue olei forma sumatur, quamuis olei forma praestet, per os enim sumpta facilius digeritur & concoquitur, ac in chylum aut sanguinem conuertitur: super uulnere autem uel ulcere facilius penetrat & parti succurrit quam si pulueris consistentia applicetur. Intellige tamen medicinam esse quae iungi & incorporari debet medicamentis ad morbos quibus eam adhibere uolumus curandos idoneis. sanat podagram, febres tollit, a peste tuetur, epilepsiam curat, lepram, cancrum, lupum, antiqua ulcera & uulnera inueterata, per os sumpta calculos comminuit, uentriculum purgat, hepar refrigerat, pleuritidem tollit, pulmonem corruptum restaurat, iuuentutem conseruat, seniumque remouet, auget calorem naturalem, quo aucto uidetur senex ad iuueniles annos redire. Est itaque uerus fons iuuentae ad conseruandum hominem ad Dei cultum sanum & iuuenem usque ad tempus unicuique prestitutum quo naturae debitum exoluendum est, cui obnoxii sumus. Pro his sempiternas illi gratias agimus per Christum filium eius Dominum nostrum, Amen. Clauis Operum Suprascriptorum. A. Orbus philonas. C. Amauit euden magni pane buna. E Aqua fortis tingens. F. Aqua mercurialis. G. Mercurius assumit Riua cordeum. H. Aqua fortis communis. I. Aqua fortis regia. L. Acetum sublimatum ter. N. Uenus estum noelu. O. Arsenicum. P. Iupiter frieut lioponti. Q. Sublimatum. R. Lunae Mauuinel. S. Aqua sublimati. T. Saturnus estus nor custiani. X. Sol Almous. Y. Uitriolum. Γ. Lampas. Ψ. Lichnum. Ex Theoriis Io. Isaaci Hollandi Fragmentum. Rerum omnium a Deo conditarum prima fuit aqua, cui Deus terram suam propriam imposuit; atque exi terra quicquid essentia aut uita preditum est, ortum habet. Sunt itaque duo, elementa manifesta, aqua scilicet & terra, in quibus duo reliqua occulta latent, scilicet ignis in terra, & aer in aqua, atque ita colligata sunt ut separari nequeant, duo eorum fixa sunt uidelicet terra & ignis: duo uero uolatilia aqua & aer: quodlibet igitur elementum cum duobus aliis elementis symbolizat. Ad haec cuilibet elemento insunt 2. elementa, alterum caducum, putrescens & combustibile: alterum uero aeternum & incorruptibile, ut coelum. In his insuper naturis adhuc alia latet quae foetidarum foecum nomine appellatur, quae reliquarum uires tollunt & impediunt, ita ut parum aut nihil habeant, ac reliqua elementa inde foetida & putredini obnoxia redduntur. Sunt etiam duo aquarum genera, alterum elementalium, alterum uero aquarum pluuiarum aut fluuiatilium, & c. Quemadmodum & duo sunt terrarum genera, alterum clarum, lucidum, album, elementale, alterum nigrum, foetens & combustibile, sicut & 2. sunt ignes, alter elementalis & physicus, perpetuus, alter foetidus & combustibilis: idem quoque de aere dicendum. Haec uero ignobilia ita reliquis permixta sunt, ut statim omnia corrupant, ita ut nihil diu durare possit, cum illa mortem inuehant naturamque omnem quantumuis nobilem labefactent. Hoc de omnibus rebus intellige tum uegetabilibus, tum animalibus, tum mineralibus. Oportet igitur elementalem naturam a corruptibili natura arte secerni, ut res ad uim medicatricem adduci possit. tres sunt spiritus in omnibus rebus subtilissimi, scilicet color, gustus & odor: hi inuisibiliter euolant. Philosophi spiritus agrestes, eos uocarunt quod fixabiles non sint, industria tamen artificis eos figere potest. Crescunt autem semper in corporea substantia, donec ad perfectionem & finem peruenerint. Sumenda est igitur herba cum iam plene excreuerit, & caue ne quem ex his tribus spiritibus perdas, ut solent ignari suis putrefactionibus & elementorum separationibus. Nullus autem eorum spirituum ex tribus elementis elementatibus est, sed Deus, elementa his tribus spiritius ornauit, estque eotum animalia ignis, aer, aqua elementales nemo, nisi Deus ea ab inuicem segregare potest, sed ab eis separari potest aqua nubium. Possunt etiam separari omnes faeces quae ipsis admixtae sunt quae sunt foetida & corruptibilia elementa, atque adeo 4. elementa elementalia ad splendorem chrystallinum adduci, sed haec tria elementa, ignis, aer, terra, sunt inseparabilia. Scias fili mercurium esse primum omnium rerum. Antequam enim tempus esset, erat aqua, & spiritus Domini incumbebat ei. Quaenam erat aqua illa nubiumne aut humida que effundi potuerit? nequaquam. Sed fuit aqua sicca & puluerulenta, atque ei Deus terram suam imposuit que sulphur illius est, ita ut terra aquam congelarit, ac inde orta sunt quatuor elementa, his duobus inclusa Dei uoluntate. Itaque mercurius sulphur congelat & sulphur mercurium: nec potest horum alterum sine altero esse, itaque nec sine sale esse possunt, quod est praecipuum medium cuius ope natura omnia uegetabilia mineralia & animalia gignit & producit. Quamobrem haec tria mercurius, sal, & sulphur alia sine aliis esse non possunt, ubi unum reperitur, ibi & reliqua reperiuntur. Nec quicquam est in rerum natura in quo haec tria non reperiantur, ex iisque tribus quicquid in rerum natura est ortum habet, atque ita quatuor elementis mixta sunt, ut corpus unum constituant, mergiturque sal in profundo elementorum. oportet enim ut ea sal suo acumine unita retineat & sua siccitate. Est tamen spiritus & est uolatilis, sed quoniam mixti profundo adhaeret, uinciturque a pinguedine & oleo adustibili in quo reperitur, quemadmodum uitellus in oui albumine ac oleum combustibile ex terra uiuit cum sale & faecibus, estque sal in imo sepultum faecum olei combustibilis & terrae, ideo a terra euolare nequit, nisi magna ui ignis. Hi autem tres spiritus de quibus egimus, primum a mixtione elementorum separari dicuntur que omnium rerum est anima, aut eorum quinta essentia quae totam elementorum mixtionem simul retinet, quando spiritus exierunt, tum per se soluitur & diuiditur mixtum, nec opus est igne, sal a terra expellere. Quum elementa a faecibus separantur, tum una separatur sal. Est autem hoc sal ignaris incognitum. Sal igitur medium est inter partes suas crassas, terreas, & tres spiritus uolatiles 126 Ex Theor. Io. Isaaci quiescentes in calore naturali, scilicet gustum, humidum odorem, & colorem quae tria sunt, uita, anima, aut quinta essentia omnium rerum, neque possunt hi tres spiritus alii sine aliis esse, sunt unum sicut Pater, Filius & Spiritus sanctus tres sunt personae, & tamen alia sine aliis non est. Rident ignari, nec agnoscunt tres istos spiritus. Cum ad partes crassas, terreas & fixas colliguntur ac subtiliantur, eisque sal iungitur ac miscetur, oportet ea inuicem traducere & in corpus unum chrystallinum diaphanes rubro colore figere, qua de re inferius erit sermo. Qui sal non nouit nihil unquam in arte praestabit: philosophi hoc sal aquam siccam uocarunt & sal animatum, ignari uero putarunt eos mercurium innuere: philosophi enim tres spiritus mercurium uocarunt, terram uero sulphur quod ignaros latuit, quodlibet ex illis sine aliis esse non potest, nec quicquam est in rerum natura, in quo haec tria non sint, & ita quatuor elementis mixta, ut mixturam & corpus unum efficiant. In his tribus lapidibus quicquid creauit Deus inest, quamobrem possunt omnia arte a Deo philosophis tradita in chrystallinam claritatem reduci: ultimis enim diebus Deus impuras faeces & corruptionem omnem in elementis existentem separabit, eamque in chrystallinam serenitatem adducet & carbunculi ruborem. Postea nulla amplius erit corruptio, sed in aeternum durabunt. Putasne ea omnia quae Deus creauit in his inferioribus ultimis diebus interitura? Nequaquam, ne pilus quidem minimus eorum quae Deus creauit non magis quam coelum incorruptibile, sed Deus uoluntate sua omnia mutabit & chrystallina reddet, eruntque in se quatuor elementa perfecta simplicia & fixa; eruntque omnia essentia quinta. Haec autem etiam in hoc terrarum orbe arte demonstrari potest. Quicquid enim Deus creauit ad chrystallinam claritatem perduci potest, elementaque simul in substantiam simplicem & fixam colligi, quo facto nemo ea alterare poterit, neque ignis quidem ipse adurere aut immutare, sed manebunt in perpetuum, utpote quae aeternitatem assequuta sint. Ex Io. Isaaci Hollandi Libello De Opere Uegetabili Et De Opere Animali Collectanea. De quinta essentia ex saccharo extrahenda. Magnum arcanum docere te uolo quomodo quinta essentia ex saccharo extrahatur, quae quidem omnia opera uegetabilia excellit propter eius temperiem simillimam coelo incorruptibili, quod neque calidum, neque frigidum, neque siccum, sed temperatissimum est, attamen ex quatuor elementis compositum est, sed illa inter se non pugnant adeoque iuncta simul & unita sunt ut ab inuicem nunquam separari possint, sed in perpetuum simplicia & fixa in unitate permanebunt. Atqui coelum terrae humorem, calorem, & quicquid ei necessarium est, distribuit, cum tamen ipsum nec calidum sit, nec frigidum: humidum, nec siccum. Idem etiam accidit quintae essentie sacchari, quod quidem in se quatuor elementa, ut sol fixa habet, ut sol purus est, saccharum uero impurus, sol exterius est calidus & humidus, interius uero frigidus, siccus & albus: saccharum uero contrario modo se habet. Est enim exterius frigidum & siccum, interius uero calidum & humidum, ac rubrum & fixum extra & intra, nec quicquam ei deest, nisi ut quod interius est extra producatur, utque rubor eius exterius appareat faecesque inde secernantur, tunc paratum est. Nec enim figi debet cum iam fixum sit, intra & extra spiritus omnes uolatiles & quicquid uolatile est apud se retinet. Iam quod sit eius genus dicam, & unde ortum habuerit scilicet ex arundine, sed si hoc plenius scire uelis, lege trigesimum tertium cap. de earum rerum generatione quae in mari & caeteris aquis nascuntur, ubi fuse de eius natura agimus, satis erit si hic doceamus modum praeparationis eius, & quo modo eo in medicina utendum sit, atque ad alia quibus accommodari potest usurpandum. Eius est naturae ut spiritus omnes fugaces retineat & in lapidem figat, ut in sequentibus dicetur. Primum sciendum est praecipuas faeces separari non posse, nisi interius extra producatur, scilicet ut color eius interior auri colore obscuro 130 Ex Io. Isaaci. appareat, cumque ita distillatum est cernitur eius rubor & ignis trans flauedinem aeris aut olei eius combustibilis, tunc primum potes faeces a quinta essentia separare. Accipe igitur candidissimum & durissimum saccharum. Non est quod multum labores in eo soluendo & congelando, licet enim adhuc aliquid adsit impuri, illud non impedit quin interius foras producatur, utique enim purgare oportet cum rubor exterius sese prodit, sume igitur 10. aut 12. libras sacchari plus minus, uel pro arbitrio, illud tritum impone cucurbitae lapidee durissimae, ac aqua uitae bis aut ter rectificata, & per balneum distillata perfunde ita, ut illud excedat octo uel nouem digitorum altitudine, ac superposita cappa in balneo feruente distilla uinumque expelle, fac ut ferueat balncum quantum fieri poterit, quumque nihil amplius manebit, permitte ut frigescat, uinumque rursus affunde, rursusque distilla idque sexies aut septies repete, frigefactum aperi, & saccharum exime uasique uitreo impone, ita ut ignem ferre possit, cincribusque cribratis impone, uinumque illud rursus superfunde & abstrahe donec paulo plus dimidio exierit, uel potius affunde duos quartatios aquae uitae, quibus edistillatis illos iterum affunde, prius tamen calefactos aliquantulum ne frangatur uas. Sit igitur cappa in summo foramen habens, ut per infundibulum uinum illud infundere possis: saepe enim illud repetere oportet idque igne uehementi, ita ut uinum una cum saccharo ferueat in uitro, & quoniam dimidia pars uini statim transit, statim superfundenda est reliqua pars, si enim uinum omne expelleres, ureretur saccharum nimio calore, quoniam oportet ut continuo ferueat in uitro saperetque adustionem, adest enim ei sulphur eius combustibile, quamobrem oportet uini dimidium semper inesse: cum igitur uideris dimidium eius exiisse, calefacito id quod exierit, & superfunde, idque toties repete dum saccharum totum sanguinis instar rubrum maneat, quod trans uitrum cernere poteris. Potest autem id octo aut decem diebus fieri prout ignem urgebis, cum igitur illud rubere cernes, permitte frigescere, & ablata paropside cum cineribus uas balneo impone, acferuente eo uinum abstrahe donec saccharum siccum maneat, uino penitus separato: cumque nihil amplius destillabit quatuor aut quinque dies in balneo feruenti relinque, 132 Ex Io. Isaaci ut perfecte congeletur saccharum, tunc permitte ut frigefiat, ac tandem uase fracto materiam extrahe, quae picis instar nigra erit, quando scilicet congelata erit. Sume deinde lapideam cucurbitam bene coctam, eique saccharum hoc impone, ac aquam communem bis distillatam magna copia superfunde, impone balneo & cochleari ligneo agita, ac operculo tege simpliciter, ac in magno calore ad 5. aut 6. dies continuos serua, mouendo quotidie quater aut quinquies cochleari cooperculoque tegendo, tum permitte ut frigefiat, dein exime & permitte residere duobus aut tribusd iebus, cadentque faeces eius omnes in imum cucurbitae: quod igitur clarum erit, in aliam cucurbitam puram effunde caute per inclinationem, tege & serua, super faeces uero funde adhuc aquam sublimatam, ut antea, & in balneo triduo, digere, cochlearique moueto, ut dictum est, permitte ut frigescat & subsidat, quod clarum erit ad id quod antea effudisti affunde, ac rursus super faeces aqua distillata funde, digere in balneo ut ante & agita, & ita omnia repete sicut antea, donec aqua non amplius tingatur, tunc faeces abiicere poteris, nullius enim sunt pretii, quoniam terra elementum est cum igne, aqua, & aere, nec sunt separabilia, ut in caeteris rebus, sed fixa sunt, simul fac periculum, nihil tibi remanebit praeter cineres leues, ardebit tanquam oleum aut pinguedo, nec quicquam supererit non magisquam si oleum aut adipem deusisses, & quale id foret quod superesset, tale etiam erit id quod supererit ex saccharo. Sume cucurbitam in qua sunt omnes solutiones. i.omnis aqua rubea, & balneo impone superposita cappa, aut permitte euaporari si tibi satis aqua sublimata supersit, ac usque ad siccitatem edistilla, tunc permitte ut frigefiat, exime ac sublata cappa aqua sublimata affunde, balneoque rursus impone ac cochleari agita, & fac ut domi demum afferas uas, & permitte ut residat clarumque a faecibus effunde, ut antea, idque toties facito donec nullas amplius feces relinquat, tunc ab eo separatae dici poterunt, tandem uitreo uasi furno ut ignem ferre possit impone, ac tandiu elixa & exhala donec superemineat cuticula, tunc exime & colloca in frigido & sicco: aut calido & sicco concrescetque in magna frusta rubea & transparentia, instar rubinorum aut aliorum lapidum philosophorum: quod si illud in puluerem redigere uelis, colloca in hypocausto calido in uitro lato & aperto, & 134 Ex Io. Isaaci. sine exhalet donec fiat puluis flauus obscurus tanquam Sol, ita habebis quintam essentiam fixam sacchari, quae spiritus omnes fugaces retinet, nec dulcis est, sed gustu coelosti, tuncque eam in os ponas, liquabitur, ingredieturque imperceptibiliter. Si hyems an frigus sit, uideberis intus naturalem quendam calorem sentire per totum corpus, tibique adeo leuis & temperatus uideberis, ut uolare possis. Si uero caleas nimium sumpto pauxillo & deglutito, statim refrigeraberis leuiter quasi balneum frigidum ingredereris, & ita operabitur in calido, humido, frigido & sicco miraculo incredibili: cum autem uti uoles, propina eam cum aqua rectificata, aut aqua rosacea, endiuiae, aut scabiosae, aut per se solam ut uoles, uidebisque mira. Quod si quis scabie aliqua exterius laboret aut ulceribus, propina ei intus & ablue exterius uino in quo aliquid huius essentie solutum sit, & statim calescet quasi miraculo. Si quis etiam punctim aut caesim uulneratus sit, modo non lethaliter, eique 3. 1. huius essentiae cum uino calido propinetur, abluaturque uulnus eodem uino in quo & ipsa soluta sit, statim curabitur, ita ut omnes qui id audient & uidebunt, obstupescant, sanat etiam omnem caducum, pestem, aliosque morbos quotquot corpus humanum inuadere possunt. Si aurum potabile habeas, misce eius duas libras cum libra una huius quintae essentiae, simulque in phiala super tripode, aut in balneo sicco triginta diebus congelato in lapidem, ac rursus uiginti diebus in Athanore serua figeturque alterum cum altero, tum mirabilia operabitur in corpore humano. Potes etiam ubi quintam essentiam alicuius herbae extraxeris, illam ( ut dixi de auro potulento ) coagulare & figere, & uidebis mira. Si uelis ut per cappam transeat, oportet te tantundem aceti aut aque uitae superfundere & distillare, ac rursus recenti aceto, uel aqua uitae perfundere & extrahere, donec quinta essentia ascendat in ruborem auratum, ut multis in locis a nobis docetur quo modo per alembicum pellendae sint materiae fixae, per acetum aut aqua uitae, cum autem per cappam transierit, uis eius millies augebitur, tunc miracula operatur. Hoc in arcanis habeas, est enim magnum naturae mysterium. Incipit Opus Manuale, Ut Extrahatur Quinta essentia ex melle. Nuc tibi demonstraturus sum magnum secretum in opere uegetabili mellis, nempe admiranda natura, quippe ex puriori & nobiliori parte florum eliceatur. Natura enim talis est apum, ut optimum quodque extrahant, ut in opere animali fusius describitur, in quo animalium naturas extrahere docetur, & praecipue capite 84. Scias fili, omne quod Deus creauit bonum in extremis, perfectum & incorruptibile esse, ut coelum: sed quicquid in hisce inferioribus est, siue in bestiis, piscibus & omni sensili animali, herbis, siue plantis, praeditum est duplici natura, perfecta supple, & imperfecta: perfecta dicitur quinta essentia, imperfecta autem faeces, siue uenenosum combustibile oleum. separabis igitur feces, & combustibile oleum: quodque remanserit, perfectum est, & dicitur Quinta essentia: perpetuae erit durationis tanquam coelum, nullis rebus, neque igne destrui potest. Nam cum Deus omnia creasset, & intueretur, erant cuncta perfecta, & bona, nulli quicquam deerat: & tibi charitatis gratia dico, Deum omnibus creatis occultam naturam seu influentiam imposuisse, & omni naturae eiusdem generis communem dedit influentiam, & unicuique diuerso generi singularem dedit influentiam siue uirtutem, siue in medicinis aut occultis operationibus, quae partim naturali artificio depromuntur. Et plura adhuc latent, quam quae nostris sensibus sint peruia. Quid putas? determinatam quandam herbam huic morbo, quem curat, plures in se non continere uires, quam que nobis sunt notae? profecto multo plures. Hoc addo, si huic rei aut herbae faeces abstrahantur, & oleum combustibile, quod in omnibus est uenenum, nobis quod mortem infert, auferentur: & elementa purificentur, simulque tandem arte comburentur, ut simul per alembicum transeant, & collectione facta matrimonio copulentur, omnem posse extirpari morbum, ex quacunque re herba seu animali, aut ueneno idipsum eliciatur, ut in prologo huius libri ostenditur capite. 14. & etiam in prologo operis animalis, in quo modus extrahendi Quinta 138 De Quinta Essentia essentiam ex omnibus utpote uenenosis animalibus, auibus, uermibus, muscis & aliis huius farinae adprime explicatur, & eo adduci possunt, ut omnibus hominum affectibus opitulentur, hoc praecipue fit ex sanguine humano, & ibidem non opus esse rebus ab homine seu bestia extraneis dum morbo corripiuntur, optime demonstratur: quodque enim animal in se continet remedium superuenientis morbi: absque lesione hominis aut animalis elici potest medicamentum, ut morbus miraculose queat curari, ut eleganter docetur theorice, & ibidem practice. Tandem ista inserere uolui, ut tu fili intelligeres, quid miri mel in se contineat, quod ex omnibus floribus desumitur, & in unum congregatur, quod sane praeditum est diuersis uirtutibus. Nam si Deus aliis uim sanandi infuderit: quid ergo melli eueniet, quod ex innumerabilibus fere floribus educitur: & una quaeque herba dotata est suo dono? Certe si ad sui summum producatur mirifice operabitur. Nunc perpende, quid in hac Quinta essentia lateat, ne parui pendeas, sed tanquam excellentissimum totius operis animalis secreto reserues, quo habito aliis non indiges ad profligandum omnis corporis accidens. Cap. Ii. Nunc praxin aggrediar. Rx. 12. quartas mellis optimi uirginei, & impone uasi fictili magno, & adde alemb. bis lutatum, & colloca in balneo, & recipiens collo luta, & distilla bullienti balneo quicquid stillare uoluerit Sciat filius, melli non inesse aquam nubis, sed solum philosophicam & elementalem: elementum aeris primum transit cum elemento ignis in quo aer continetur, aer refert saporem aque uitae destillatae, & cum ascendit, primo non potest dignosci ab aqua uitae, neque uisu, neque sapore, distilla donec nihil amplius ascendat. Relinquatur deinde uas in balneo quinque diebus una cum alembico & receptaculo, bulliat noctes atque dies, ut materia desiccetur, frigefiat, deinde & eximatur, & amoue receptaculum & alemb. & quod in recipiente fuerit, infunde in uas super materiam siccam, & imponas balneo scutellam politam, accommoda ori uasis & lutetur optime, sit uero solum balneum tepidum. Sciat filius, hoc modo fieri posse, bonum esset ut ignis cum proprio aere extraheretur; modo quis tam diu expectare uelit, maioris redderetur uirtutis. Antiqui philosophi ista fecerunt, sed periculum est, cum aperirentur uasa, ne aqua euolet, nam instar uini est subtilis. Nam qualibet uice aer abstrahendus erit, & rursus affundere oportebat facta putrefactione in tepido balneo. Prius tamen lutatione est opus, & alambico apposito, & receptaculo huius progressum reiteres, donec ignis instar sanguinis rubeus ascendat. Alia methodus nostro seculo est reperta, quae talis est: Cap. Iii. Extracto aere & exiccata materia, ut superius dictum, est rum. aquae communis distillatae bis in balneo, & infunde quantum sufficit, & collocetur in balneo, adde cooperculum ori uasis non lutatum, bulliat baln. & ita sit tribus diebus, noctes atque dies, quater uel quinquies moue spatula lignea, frigefiat, & eximatur, & depuretur, Rx. uas mundum, & effunde, quod clarum fuerit, & super feces fundas recentem aquam distillatam, ut superius egisti, ponatur uas iterum in balneum & fac ut supra, depuretur & deponatur cum priori aqua, & superaddas rursus recentem aquam distillatam, & ponatur in balnum ut supra: hoc repete, donec aqua non amplius coloretur: tunc habes ignem a terra: terram ceu faeces reserua donec tibi dixero quid inde facias: oleum combustibile adhuc adest. Cap. Iiii. Rx. uas, in quo est aqua colorata, & elementum ignis, & collocetur in baln. appone alemb. lutatum cum receptaculo, & destilla aquam omnem per balneum bullies, & bene materia desiccetur, frigefiat, amoue alembicum, & remaneat uas balneo, & affundas iterum aquam materiae, & strue ignem, & apponas scutellam ori uasis, permaneat autem in balneo tribus dieb. & omni die moue spatula lignea ter uel quater, refrigeretur & eximatur, & depuret, r. uas mundum, & caute, quod clarum fuerit, effundito, & super faeces recentem aquam distillatam statim proiicito, & circummoueas ligneo cochleari: depuretur rursus uno die caute, iterum deponito cum priori, faeces uero quae remanserunt addas prioribus faecibus. Rx. uas, & ponatur in balneo cum alembico & receptaculo, & distilla donec siccetur bullienti balneo: hunc progressum repete, donec in fundo uasis nullae remaneant faeces: & ita habebis ignis elementum purum: elementum aeris etiam 142 De Quinta Es Sentia toties debet distillari, quoad nulle subsistant in fundo, hoc modo habebis elementum purum. Separa aquam ab igne, & siccetur, transparentem sic habebis materiam & lucentem instar camphorae, reserua ignem optime in uitro, aerem cum aqua in uitro custodi bene clauso, donec terram habueris praeparatam. Cap. U. Rx. omnem terram cum faecibus, & abstrahe oleum combustibile per descensum, iunctis simul duobus uasis & lutatis, altero terra sepulto: ignis autem super aliud struatur donec transierit oleum combustibile: conducit frigidis affectibus, & aliis passionibus quas nimis longum esset recensere: si combustibile oleum non desideres, permittas euolare. Rx. terram & calc. in reuerber. furno suauiter, donec niuis instar albescat. Rx. magnum lapideum uas, & impone albam calcinatam terram, & infunde bonam quantitatem aquae communis distillatam, & circummoueas ligneo cochleari, & imponatur tribus diebus in balneo bulliente, cooperias uas scutella, & moueas qualibet die decies aut duodecies, refrigeretur & eximatur uas, & depuretur uno die. Rx. aliud uas mundum & modeste infundas, & super faeces iterum proiicias recentem aquam distillatam: reponatur in balneo, & fac ut supra. Exime rursus & depuretur uno die & nocte: quod clarum superius erit, modeste effundas cum priori aqua: tertio addas aquam distillatam faecibus, & ponas in balneum, fac ut supra: tertio effundas cum priori, & faeces tertiae aquae abiicias: nullius enim sunt ualoris. Rx. uas in quod omnis aqua coniecta fuit, & collocetur in balneo cum alembico & receptaculo, & distillando abstrahe aquam bullienti balneo, donec materia sicca reddatur. Refrigeretur, amoue alembicum, & affunde aquam super terram aut sal: ponatur uno die in balneo bullienti, dissoluetur, depuretur tandem, & exime quod clarum est, & super faeces proiicias modicum aquae distillatae, & sit duabus aut tribus horis in balneo calido: exime, depuretur hora una aut duabus, & effundas superiorem partem cum priori, abiice faeces: in illis enim nihil continetur, reponatur uas in balneum cum terra sine sale, & distilletur aqua omnino ad siccitatem usque, & fac uti supra: eundem progressum expetas donec nullae restent faeces in fundo, exime tandem aquam a terra, inuenies terram pulchram instar chrystalli, & ita habebis elementa pura. Cap. Ui. Rx. uitrum magnum sustinens ignem, & impone terram & ignem & superfunde aerem, & pone ad distillandum in furno, & sit scutella cineribus obducta, & alembicum bene lutatum habens foramen in superiori nodosa parte, ut infundibulum possit imponi cum opus fuerit infusione, quando humiditas excepta semipincta fuerit exhausta, fortifica ignem primo parum & paulatim augendo donec uideas materiam bullire, & conserua ignem in tali statu, ut semper bulliat quo ad pinctam usque consumpta sit, depone ignem ut frigefiat, amoue receptaculum, & aperi foramen alambici, & impone infundibulum uitreum & infunde quicquid est in recipiente super terram aquae distillatae, obstrue foramen alambici, & adde receptaculum collo bene lutato & rursus destilla, & obserua modum superius dictum abstrahendi, infundendi, & hoc decies reiterato: peracta decima destillatione, transeant omnia simul, tunc enim facta est terra uolatilis: sic aer, aqua, ignis & terra simul ascendent per alambicum, & redigentur in unam substantiam quae inter 4. erant, unum simul in natura & nunc sunt simplicia, ut incorruptibile coelum, tamen adhuc non sunt fixa, sed sunt tamen inuicem sibi compulata, ut nulla re queant separari, sed in eternum permanebit corpus simplex, ut chrystallum & incorruptibile coelum est, tamen compositum est ex quatuor elementis. quid tibi uidetur fili? Nunquid haec quinta essentia poterit mederi omni morbo, hominem inficienti propter sui summam temperiem siue in calido, frigido, humido, sicco? omnia in ipsa sunt ut unicuique tribuat quod necessum est, quemadmodum caelum si opus sit terre frigore, calore, humiditate omnia elargitur, & tanien non est neque calidum; frigidum, humidum, siccum, sed est unius simplicis essentiae & praedita tali natura ut unicuique necessaria tribuat, eodem modo se habet haec quinta essentia. Itaque fili, letare, & Deo max. gratias agas ipsum talia philosophis contribuisse. Cap. Uii. Nunc fili, si hanc quintam essentiam ad maiorem perfectionem perducere uelis, 146 Ex Melle Extrah. r. magnum circulatorium aut pellicanum, hoc est uitrum habens magnum caput instar alembici, & in summitate capitis sit foramen ut infundatur materia per infundibulum, claudatur foramen, e capite proueniunt brachia duo circumflexa ad uentrem usque, & quod superius ascendit, iterum per uitrea brachia in uentrem descendit pellicani: haec est forma uasorum in se mutuo distillantium siue pellicani. Rx. quintam essentiam, & impone pellicano, distilletur in cineribus, sed melius sicco praeparato sale, & strue ignem, parem calori estiuo extenso, & ascendet quinta essentia in formam rubci olei, & descendet per brachia pellicani, & per crebrum ascensum & dessensum incrassabitur quinta essentia semper, ita ut remansura sit in fundo, & non amplius assensura, tunc fortificandus est ignis, ut iterum ascendat & descendat, tunc contine ignem in illo calore, ut non amplius ascendat, sed subsideat, fortifica ignem, ut rursus ascendat & descendat, retine calorem in eodem gradu donec subsideat: obserua hunc modum augmentandi ignem donec materia fixetur & igniatur uitrum uiginti quatuor horis continuis, & si quinta essentia non ascenderit, est fixa & Ex Melle Extrah. 147 reducta ad summam uirtutem, & eximas uitro adhuc calente, quoniam si frigida sit induresceret, & opus esset fractione uitri, apud ignem liquefit, & aeri exposita congelatur, & penetrat omne durum, tanquam oleum corium aliquod aridum, colore uero, similis est rubino & chrystallo translucido, lucem reddit in tenebris, lectioni sufficientem. Quid tibi uidetur fili? Nunquid admiranda a Deo corpora producta sunt? certe non minoribus donis philosophos dotauit, qui abdita naturae cernere possunt incredibilis est operationis, ista quippe cum subtiliora omnium plantarum, arborum, florum, frugum ab apibus desumpta sint eo tempore, quo flores producuntur, & arbusta florescunt. Merito dicitur lapis philosophorum, fixus est & liquabilis ut cera, & ut lapis mineralis, impuriora transmutat metalla, sic iste transmutationi morborum cogruus est, hinc enim patet hunc palmam obtinere inter uegetabilia, quum tamen adhuc est in sua crassitie & impuritate, pauci est ualoris eius usus, in medicina quouis modo coquatur & despumetur, semper retinet suam naturam: De Quinta Essentia constat enim ex omnibus terrae fructibus, plantis & arbustis, una quidem herba est ca148 lida, alia frigida, alia sicca, alia humida, alia astringens, alia laxantia, alia corrodentia, alia uenenosa, & sic diuersae diuersis qualitatibus predite sunt. Hinc fit, ut si uni affectui prosit, alteri statim noceat. Nam quodlibet secundum sui proprietatem operatur cum fit separatio in corpore, & ex hac natura sanguis ceterique humores generantur, assimilantur tamen pulueri tormentario, quandiu quiescit, ex eo nihil mali prouenit, sed si admoueatur igni, statim occultam suam uirtutem prodit, & accenditur uenenoso igne qui aqua extingui non possit. Nam frigidum, calidum, humidm, siccum, inter se pugnant uentus, excitatur, ut omnia sibi uicina perfringat, simili etiam modo accidit melli, ubi peruenerit ad hepatis regionem, ut ibidem saparati possit, suam ibidem demonstrat naturam & uim intumescendi flatuose, ut non mirum sit per talem pugnam uenas hepatis rumpi posse, ut quandoque fit: & hinc apostemata diuersis in locis causantur, talem inflationem producit, ut facile rumpantur uenae, licet multi summopere mel laudent, ipsi non fuerunt fili philosophiae, neque naturam intellexerunt, uerum cum producitur ad simplex esse fixum ut uinum, summa est medicina inter uegetaex Melle Extrah. 149 biles, neque huic similis in mundo reperitur. Deo gratias agito, & pauperibus commodus esto, dosis istius est granum unum, & sumatur omni die ieiuno stomacho mane & uesperi in finem morbi usque, breui tempore quilibet morbus sanabitur eodem modo quo lapis mineralis proiectionem facit supra metalla. Deum lauda, & diligenter labora. Finis Modus Extrahendi Quintam Essentiam Ex Herba Ros Solis Dicta. Iam docebo fili maximum in uegetabilibus rebus mysterium, cuius uis & potestas ab omnibus antiquis artificibus occultata est, seseque alii aliis iureiurando obstrinxerunt ne libris suis aut scriptis uires herbae quae Ros solis, Germanice Syndauy dicitur, proderent. Quisquis igitur integrum opus uegetabile non habet, non potest aduim herbe illius peruenire: in eo enim opere comprehenduntur omnes uires rerum medicinalium, illudque opus uegetabilium non peruenit in manus, nisi ueterum artificum iuratorum, quique liberales artes callerent, iam uero tibi fili mi aperiam cum adiuratione, ut scientiam hanc occultam serues. Scire debes fili hanc herbam esse herbam solis super quam sol radios suos & influentias expandit, quemadmodum super aurum in uenis subterraneis. Influit igitur in hanc herbam plusquam in ullam aliam a Deo creatam, ut dilucide ab antiquis philosophis cognitum est tantumque haec herba reliquas omnes herbas quae ex terra oriuntur supereminet quantum sol reliquos omnes planetas qui in coelo sunt, maioresque uires habet & influendi potestatem quam ulla res alia a Deo creata in firmamento, sic haec herba reliquas omnes uirtute praecellit, itaque alio colore, aliis foliis, aliaque figura praedita est haec herba quam aliae omnes eaque est eius natura, ut quo calidior & siccior est regio & tempus anni solisque ardor, maior quoque sol eam diutius torret, eo magis haec herba madescit, est enim rore referta, ita ut in eius una uirgula plus mille guttis pendeant. Fac periculum, percute herbam ferula flexili, ita ut decidentes guttulae in uas uitreum latum incidant, replebitur uas illud hoc rore mirifico. Quod si sol uehementer ardeat, illi ramuli breui tempore puta semis hora spatio magis roridi erunt quam antea, quod si uigesies ferula rorem deieceris, toties denuo guttis onusta erit. Etsi igitur nihil aliud miraculi cerneremus quam unde hic roridus humor oriri potest, qui tam breui temporis spatio ita copiosus manat, & quo magis sol torridus reliquas horbas arefacit, 152 De Modo Extrah. go magis haec madida & guttis referta sit quasi aqua perfusa foret. Hinc tamen uires eius admirandas coniicere possemus, eamque aliquid occulti in se habere. Illam igitur aquam in uitro collectam si recondas, curabis ea oculorum morbos omnes siue a defluxionibus sint, siue ab inflammatione, sanat praeterea cordis omnes affectus & punctiones. Hepar & uentriculum calefacta refrigerat, omnemque capitis dolorem a calore prouenientem mitigat, omniamque fantasmata tollit, ualet etiam ad cancrum mortificandum, ad lupum, ad morsus uenenatorum animalium & ad uenena hausta si per os sumatut, pesti etiam auxiliatur, Et ad multa alia ualet quae recensere nimis longum foret: insuper haec herba solis colorem prae se fert, est enim color eius rubicundus, obscurus, flauis radiis intersectus, estque eius figura in modum stelle, eiusque proportio planetae caelestis instar, constatque septem ramulis in extremo latis: pone uero angustis, estque ueluti pilis referta, consistentia tenella extrinsecus calida & humida, intrinsecus frigida & sicca: latus eius sinistrum frigidum est & humidum: dextrum uero calidum & siccum, estque temperatissima ut aurum, quare eius elementa separari non possunt ab inuicem ut ex aliis herbis, atqui a faecibus suis purgari potest, impedit etiam eius fixio ne elementa separari queant, ascendet enim ignis cum aere per balneum, ut postea docebimus. Terra uero a faecibus secerni potest, & faeces ab igne & aere, licet faeces non adeo multas habeat. Latinis quibusdam lingua auis dicitur, alii Solariam eam uocant a sole, quemadmodum lunariam a luna, Belgae uero Syndouue uocant. At ueteres philosophi uires eius occultarunt propter admiranda eius effecta, mirumque est hominem mori posse, ut ait Arnoldus Uillanouanus, qui quotidie de ea aliquid comedat in crassa sua substantia. Quid igitur efficeret, si ad suam tenuitatem adduceretur, & fecibus suis priuaretur? Hac ui praedita est si in uitrum proiiciatur in quo uenenum uino dilutum contineatur, aut aliquod aliud poculum uenenatum, statim dissiliet uitrum: si uero sit uas lapideum, puta alabastrites, uinum ita seruebit ac si uiolentissimus ignis subesset, totumque uinum exiliet donec nihil amplius in uase reliquum maneat, si quis etiam hanc herbam gestans in hostes suos incidat, ei nocere non poterunt, immo contra omnia officia ei praestabunt, si quis etiam fascinatus 154 De Modo Extrah. fuerit, aut in corpore, aut in arte sua puta in coctoria ceruisiae, aut pistoria, aut quouis alio modo gestata haec herba eum a fascino immunem reddet. Si etiam puerperae uentri alligetur, statim elicietur foetus, & si intus iam putridus esset ut saepe experimento comprobatum est, haec herba gestata aut paululum eius quotidie deglutitum quandiu id fiet ab Epilepsia immunem seruat. Ad haec si quis Apoplexia corripiatur, ita ut os eius contorqueatur & loquendi facultas corrumpatur sensusque una omnes restituentur omnia si aeger huius herbae succum lino traiectum bibat, ut sepe experimento comprobatum est, insuper si a daemone obsesso collo appendatur, quandiu eam gestabit agni instar quietus erit, tolleturque daemoni sua potestas. Experire, uerum deprehendes. Sanguinis ex naso profluuium ea in os sumpta sistitur, illico defessi poto eius succo in uino ita reficiuntur acsi iter non fecissent aut non laborassent, adeo neruos, musculos, tendones omnem denique naturam confortat, uulnera etiam, ea pota ex uino aut ceruisia decem dierum spatio uulnereque eo potu abluto, sindoneque eo madefacto obligato, intra id tempus curantur. Dolor dentium ea admota statim sedatur. Haec omnia saepissime tentata uera comperta sunt. Quod si talia dum adhuc crassa materia cohibetur prestet, quid fiet si ad extremam perfectionem adducatur? Scias fili reuera nullam in terris nasci herbam huic comparandam uiribus & bonitate, uide igitur ne paruifacias, sed memoriae manda, arcanum iis celato qui filiorum nostrorum numero non censentur ac ignaris, nisi enim haec herba adeo copiosa nasceretur, eiusque uires notae essent, pluris auro & lapidibus pretiosis aestimaretur, fiunt enim mirabilia quintae essentiae opera ut inferius patebit: superest ut doceamus quomodo progrediendum sit ut eam ad summum gradum, & quintam essentiam perducamus. Primum igitur legenda est sole in propria domo uersante, scilicet in Leone, luna etiam quadrato aspectu sinistro illum aspiciente, legenda inquam integra cum radicibus, foliis & floribus, ita tamen ne quid terrae aut luti uel aliarum herbarum admixtum sit, nec oportet eam ulla ratione aquam contingere aut madefieri, quapropter uide ne eam pluuio tempore, aut humido colligas, sed potius dum sol radios suos feruentissimos in eam uibrat, collige eius 156 De Modo Extrah. magnam copiam, tere exacte in mortario marmoreo, & impone cucurbitae lapideae superposita galea, luta diligenter, & balneo impone cucurbitam, ac recipiens apta luto, omnemque aquam per balneum distilla donec siccetur instar pulueris, ascendetque aer una cum aqua auri purissimi colore, quod in hac tantum herba contingit, non autem in ceteris: cumque nihil amplius maneat, relinque adhuc ad tertium aut quartum diem cucurbitam in balneo, & elixa diu noctuque ut omnis humiditas exacte separetur, frigefacto uase deme recipiens quod diligenter claudes, dein galeam exime materiamque desumptam tere in marmore in puluerem tenuissimum, ita ut per cribrum densum transeat. Hunc puluerem rursus impone cucurbitae fictili, & superfunde aquam una cum aere, ac cochleari ligneo agita, osque cucurbitae tegula tege apte balneoque calido ad nouendies impone ad putrefaciendum agitando quotidie cochleari ligneo quater aut quinquies, ac rursus cucurbitam tegula tege, addito onere plumbeo, exactis nouem diebus aufer uas ex balneo, & quicquid intus erit, lino traiice in testam aut fictile uitreatum, beneque exprime donec sicca sit materia. Tunc puluerem illum siccum repone in suam cucurbitam & tege tegula inque loco calido serua donec te doceam quid eo agere debeas. Humor autem ille qui inde manauit rubens erit, adest enim ignis elementum una cum aere & igne, infunde humorem illi cucurbitae lapideae, & superpone cappam ac bene luta balneoque impone addito receptaculo lutato, omnemque aquam distilla cum aere seorsum ab igne balneo feruente, donec nihil amplius distilletur, transibitque ignis in imo, aufer uas a balneo, beneque obtura donec te doceam quid agendum sit: iam resume cucurbitam lapideam in qua continetur puluisquem seruare te iussi, eumque igne & aere perfunde ac bene agita cochleari, uasque per nouem alios dies balneo calido impone tegula tectum, agitando quater aut quinquies cochleari quotidie, ut antea elapsis nouem diebus quod in uase erit exprime, humoremque in uas uitreatum effunde: reliquum uero pulueris alii uasi impone ut antea fecisti, ac tandiu serua, donec te doceam quo pacto oleum combustibile elicias: iam resume uas in quo est ignis eique misce humorem quem in uase uitreato seruasti, ubi scilicet est ignis & aeer, uasique in quo diu erunt superpo158 De Modo Extrah. ne galeam & luta, balneoque impone & galeae rostro recipiens apta tum aquam & aerem feruenti balneo expelle donec nil. amplius distilletur, habebisque in recipienti aquam & aerem, ea aufer sublatoque uase ex baineo, & dempta galea inuenies reliquum in fundo terebinthine instar spissum, illudque est ignis elementum plurimis faecibus mixtum. Iam secernendus est ignis a faecibus hoc modo, refunde aquam & aerem super id unde illa extraxisti, & agita cochleari tegulaque tege, ac per quatriduum subsidere sinito, cadentque faeces in imum, quod clarum erit per inclinationem caute in puram cucurbitam effunde, ne quid faecum una transeat, uas uero in quo sunt faeces obtura & repone. Hoc uero quod aquam, ignem, & aerem continet, impone balneo superposita cappa, & applicato recipienti bene luto stipatis eoque gradu distilla aquam & aerem, cumque non amplius distillabit, aufer recipiens frigefacto uase inuenies in imo ignem, quem serua in uase suo obturato, aquam uero & aerem reiice super faeces a quibus illa extraxisti, ac cochleari moueto: deinde per quatriduum subsidere sinito cauteque a faecibus in uas ignem continens, effunde, ita ne quid faecum admisceatur, tege uas in quo remanebunt faeces, & repone, uas uero in quo sunt aqua, & aer, & ignis, iterum balneo impone, ut dixi, aquamque & aerem edi stilla, semper enim haec duo simul transeunt, ignis uero in fundo manet, superfunde igitur faecibus aquam & aerem, & agita cochleari, dein per quatriduum subsidere sinito ( haec est iam tertia repetitio qua aquam & aerem a faecibus secreuisti ) clarum per inclinationem uasis in uas illud quod ignem continet effunde: tum faeces adde prioribus quas seruare te iussi, in quibus est oleum combustibile, iam ignem ex faecibus extraxisti, distilla igitur aquam cum aere cumque non amplius distillabit, aufer uas, & inuenies in fundo ignis elementum nondum purum, sed adhuc faeculentum: perfunde igitur illud aqua & aere, cochlearique bene agita, tectumque per quatriduum subsidere sinito: clarum in aliud purum uas effunde, uas autem in quo sunt faeces pone seorsim, illud uero in quo sunt ignis, aqua; & aer, balneo impone distillatum quandiu destillare poterit, postea aufer: humorem uero in uas in quo sunt faeces, funde, ac ita fac ut de prioribus faecibus docui, totiesque repetenda est haec operatio, donec ignis elementum habeas, absque ulla faeculenta hy180 De Modo Extrah: postasi. Cum igitur aqua & aerem ab ignis distillaueris, ac per quatriduum subsiderit, clarumque totum fuerit absque ullis faecibus tuum ignem habebis purum. Itaque iunge faeces omnes pertoribus in quibus est oleum combustibile. Postea accipe magnam cucurbitam uitream eique infunde tria haec elementa ac in cineribus colloca aptatis alembico & recipienti, ignemque in furno accende primo lenem, postea maiorem augendo continue donec ignis & aer transierint, incipiatque alembicum rubescere interius. Tunc fac ut ignis calor moderatus sit, donec totum ignis elementum transierit, eritque galea instar sanguinis rubicunda, supernatabitque aqua & aer tanquam oleum quoddam. Hac ratione in summam essentiam per ducta erunt tres haec elementa, perfecteque rectificata aufer recipiens diligenterque obtura donec terra sit preparata. Scias in puluere & fecibus adhuc inesse oleum combustibile, quod si uis per descensum extrahere, potes: ualet enim ad podagram frigidam, ad membra stupefacta, ad neruos mollitos. Si uero huius laboris te taedeat, impone puluerem hunc faecesque reuerberatorio, ut igni leni amalgamentur usque ad niueum candorem, quo facto impone cucurbitae lapideae amplae, aquamque bis sublimatam in magna copia superfunde, nec interest quam multum superfundas, agita bene cochleari ligneo quinquies aut sexies, semperque tegula diligenter obtege, post quatriduum permitte ut frigescat, & per quatriduum subsidat, clarumque a fecibus caute effunde in aliud uas purum faecesque rursus alia aqua distillata perfunde, ut supra, moue cochleari & biduo in balneo serua, ut antea, tum sine frigescere & subsidere, clarumque a faecibus leuiter effunde & adde priori. Id tertio repete, tum faeces reiice, inutiles enim sunt, aquas omnes extractas per balneum distilla, aut ut citius fiat per cineres ut tota aqua exhalet maneatque materia puluerulenta, perfunde iterum aqua distillata agita, & per uiginti quatuor horas in balneo serua, tamen sine frigescere & subsidere, clarumque leuiter a faecibus effunde eisque denuo aquam communem superfunde ac moue, balneoque ad decem aut duodecim horas, impone, remoue & sine residere clarumque effunde cum priori, faeces utpote inutiles reiice, hoc toties repete, donec nullae amplius faeces maneant postquam subsederit. Tunc habes terram ab omnibus faecibus 162 De Modo Extrah. rectificatam quam congelabis siccabisque, ita ut sit puluerulenta. Illam igitur iunge caeteris elementis in uitro, & statim in suum elementum resoluetur, adest enim elementum aquae. Impone igitur omnia furno super cineres, superpone galeam cum recipienti, beneque obtura. oportet autem galeam in summo foramen habere ut per infundibulum liquor infundi possit, semperque obturandum. Accende ignem in furno, & primum adhibe lenem, postea uero maiorem donec fermentatum transierit, sed non totum est pellendum; sed relinque adhuc circiter dimidium sextarium humoris cum aqua, ita ut soluta maneat, si enim totum pelleres, congelaretur in massam duram, frangereturque uitrum in fundo. Aperi igitur foramen galeae superius, & per infundibulum infunde id quod in recipienti est. Est autem prius calefaciendum ne uitrum frigido humore perfusum frangatur, si uero uitrum frigescere permiseris, impune poteris in frigidum infundere. Repete igitur hanc cohobationem decies aut duodecies, postea distilla quicquid distilari poterit, & quandiu per rostrum alembici aliquid exierit, post hanc enim decimam distillationem terra non amplius congelabitur, sed olei instar rubei deaurati, in fundo manebit: cohoba denuo affundendo humorem & distillando, donec omnia elementa una per alembicum transeant, ita ut in fundo uasis nihil penitus remaneat. Tunc Deo gratias age pro suis donis mirabilibus quae philosophis suis distribuit eisque tantam rerum cognitionem largitus est, ut in hoc opere omne coelicum opus expleuerint, quod magis diuinum quam humanum est, mirumque est in hac uita humanum intellectum posse has res inferiores ad tantam perfectionem perducere, ut supremum uirtutis gradum adeptae sint. Est profecto Spiritus sancti mentibus humanis infusi opus. Assero enim quisquis hanc herbam ita praeparatam habet, eum posse omnibus corporis humanis defectibus mederi siue curabiles sint, siue incurabiles, excepta morte naturali, cuique a Deo prefinita. Immo hoc audeo dicere, si quis hac quinta essentia, aut quinta essentia sacchari & auro potulento in quo perlae resolutae sint, aut quinta essentia chelidonii quotidie scrupuli unius pondere utatur, eum, Deo iuuante, ante magni iudicii diem nequaquam moriturum, quoniam humores in corpore nullo modo praedominari alii aliis possent, 164 De Modoextrah. ut trigesimo sexto cap. de uegetabilibus docetur, ubi de quinta essentia omnium rerum medicinalium agitur, ibique demonstratur ( Dei auxilio ) posse uitam hominis morborum omnium expertem ad eum usque diem prorogari, ad haec hominem in statu qualis est trigenarii hominis conseruari posse, eodemque robore & uiribus ingenii, in eoque conueniunt philosophi, hominem in eo statu tandiu permanere posse quasi in paradyso terreno. Id autem eo capite dilucide adeo & fuse demonstratur, ut uelis nolis id fateri & credere cogaris animoque concipere, itaque non opus pluribus de uiribus huius quintae essentiae disserere, sed quicunque morbus hominem inuadat propina ei de ea quantum nucis testa capere potest cum uino, & breui tempore conualescet quasi miraculo prout morbus uehemens aut leuis fuerit. Quod si hanc quintam essentiam una cum quinta essentia sacchari auro potabili in quo uniones resoluti sint, cum quinta essentia chelidoniae mixta propines, intra diem unum morbos omnes, quales quales sint curabis. Hinc patet opus diuinum potius quam humanum esse. Itaque Deo gratias age, & caue ne arcanum hoc prodas. Tyranni enim eo uitam prorogarent, ut mala sua instituta exequi possent: cuius rei ego & tu causa essemus. Itaque celato. est enim unum ex uegetabilibus arcanum maximum cui thesaurus nullus est comparandus. Operare igitur & pauperibus benigne distribue, & largietur tibi Deus foelicitatem. Saepe latent humili fartes in corpore uires: Saepe liber paucis multa, sed apta docet. Crescit Agitata Errata Sic Corrigit O uersum denotat. Pag. 1. in titulo lege Aquitani pag. 1. lin. 27. uolunt? Q. pag. 3. 6. astuta pag. 6. 4. pro quae lege haec. lin. 6. olfecistis: spir. lin. 10. pro Quemadmodum lege Nam lin. 23. concludunt. pag. 8. 28. perforatis, corallis & gemmis pag. 9. 9. aereum lin. 26. infusum pag. 17. 1. pro. Et peste lege de peste lin. 17. sententiam. Etenim pag. 18. 21. certat: Socius lin. 23. Iosephus Quercitanus lin. 24. meritus p. 20. 11 certi 25. 4. lege centum 15. pro 115. 35. 14. intestinorum. 38. 27. corporis erant, priuabantur. 42. 13. intinctum 44. 22. arthritide 58. 20. pro Spone V ibidem mercurii, solis 60. 24. nunquam 65. 26. imitari 66. 15. multiplicatione 6721. praeludia 68. 19. alchymiae 732. mercurius 65. 5. lege morbum uenereum 66. 19. correptus 67. 16. liquore: lin. 17. tincturam 69. 10. debilitato, singultu 70. 8. colocynthidis lin. 20. dele parenthesin ibid. lege spiritu 71. 21. fere omnes p. 7i. lin. 22. lege ex Idea med. Petri Seu. Dani: Lepra prima est 77. 1. Et humanus ille I.2. dele 96.1. sint. lin. 2. calami ibid. queant lin. 19. altitudine trium digitorum ibid. duos 23. riarum 111. 3. habeant lin. 6. est: Si 118. 22. accensis: lin. 26. liquabis, lin. 27. quam 124. 1. elementalibus est lin. 2. dele, ibid. spiritibus 137. 20. auferetur lin. 21. comburantur lin. 28. Quintam 141. 8. bulliens lin. 15. & depuretur, 148. 18. separari. Cum hic meus libellus excuderetur, nonnullis Tornaci occupatus negotiis mihi, non licuit typographiae interesse: quapropter proxiiia editibne omnia distincta capitibus, cum locuplete. indice, tibi exhibebuntur. Haec interea ( candide lector ) boni consule, nostrisque faue conatibus. Uale.