Laurentii Uenturae Ueneti, Artium Et Medicinae Doctrina De Ratione conficiendi Lapidis philosophici, liber Unus. Ad Othonem Henricum Principem Palatinum. Huic accesserunt eiusdem Argumenti loannis Garlandii Angli liber Unus. Et ex Speculo magno Uincentii libri Duo. Cum Priuilegio Caesar. Maiest. Basileae Serenissimo Atque Illustrissimo Principi D. D. Otthoni Henrico Comiti Palatino Rheni, Et utriusque Bauariae Duci, ac sacri Romani Imperii Electori Inuictiss. Laurentius Uentura ciuis Uenetus, artiumque Doctor, Foelicitatem. Multa, Princeps optime, homines ad bonarum artium studia compellunt, sed quatuor, ut caetera omittam sunt potissima, quae ultro mihi sese offerunt, ac in iis perquirendis probos uiros alliciunt, illisque in hoc glorioso palestrae certamine, maximam laborum summam fere de medio tollunt, ac uictoriae praemium firmiter pollicentur. Est, inquam, primo sciendi naturale illud omnibus a Deo opt. max. datum desiderium, laudis postremo, & honoris expetitum fastigium: otii deinde, ueluti uiuorum sepulchri, ac uitiorum fomitis expulsio: & quod ultimum restat, bene beateque uiuendi acquisitio. Haec profecto omnia, me multos ab hinc annos secretioribus naturae placitis, medicaeque artis cognitioni, amore feruentissimo deuinxerunt, atque altiori demum disciplinae, siue lapidis occulti, uel minoris mundi ( ut Aristotelis uerbo utar ) me ueluti alterum Sisyphum, moli tam uastae destinarunt: Etsi saepissime in mediis undis absque natatore Delio iactatus delituerim: Ubi quanuis difficilis uitae ac mortis simul me taeduerit, ultra procedere non dabatur, reuerti autem infestae procellae acerbitas, pauor ac damna secuta non permittebant, & ita scopulis allisus dire premebar. At ecce sub luce maligna, inter tot monstra ferarum, occurristi tu princeps Serenissime, qui ueluti sydus salutiferum, fulgenti numine, genium meum fere sopitum excitasti, oppressum subleuasti, ac ad caeptum iter, acutissimis tuae humanitatis calcaribus excitasti, stabilisque spei literarum tuarum robore me communisti. Quid facerem tanto Duce praeuio? Uires nouas resarcitus, & quaecunque pati grauiora paratus, adonus impositum uiriliter me accinxi. Italiam peregre profectus & Galliam, iam quartus uoluitur annus, inde uolumina foelicissimae huius artis ducenta, in hunc usque diem & quinquaginta manu scripta ( testis sit mihi Deus ) quibus sumptibus, dispendiis ac sudoribus parta, Bibliothecae tuae, utique Regiae, deuoui, tibique uere sacrarum Pieridum alumno, uirtutum ac studiorum cultori labores illos, una cum hac quam hic habes, optimorum philosophorum collectura, meque simul expono: ut quantum in hoc agone strenue certauerim, & qua obseruantia ego animum erga te meum, ac fidem candidissimam tibi dedicem, aperte magis innotescant. Hilari ergo ac benigno, ut semper soles fronte, exiguum munus amplectere, prima facie uile fortaße, sed ad similitudinem Elystris nostri, tam exoptati, nobile ac preciosissimum tandem. Quod si, ut spero, non aspernaberis, qninquaginta adhuc alia, & ultra etiam destinabuntur. Uidebis praeterea breui Indicem copiosum obscurarum uocum totius occulti magisterii, cui merito Isagoges, & firmae basis ad artem hanc, tam utilem, ueram & honestissimam, nomen sibi conueniet. Extat insuper penes me opus, adhuc tamen non absolutum, De ueritate, possibilitateque naturali, & laudibus ac ugilitate Alchimiae uerae. Item sententiae, Theoremata, siue Axiomata, seu propositiones ex optimis authoribus selectae, & ad artem hanc nobilissimam omnino necessariae. Quae tamen omnia sub umbra celebratissimi nominis tui ( si ita annues ) dabuntur. Uiuat Excellentia tua Illustrissima diu foelix, ac mei quandoque ( si libet ) memor. Cum principis optimi magnanimitas praeclarissimarum rerum, ac ingenioniorum sit propagatrix, & praesidium gratum. Uale. Datum Uenetiis Idibus Maii. M. D.luii. Typographus Huqui a scorpiis uulnerantur, Lector humanissime, ab illis petunt remedium: usque adeo scilicet prouida natura fuit, ut in iisdem auxilii fundamenta crearit, a quibus periculum ueneni imminebar. Neque uero id una tantum in re ita habere comperies, sed plurimis: si non eodem plane modo, attamen proportione quadam. Etenim physicorum, qui de natura rerum memorabile quippiam literarum monimentis mandarint, communis omnium sententia est, quod in hoc uniuersitatis theatro, omnium rerum sicuti generatio, ita & corruptio ex contrariis originem habeat: ut inde manifestum sit, easdem esse primas principalesque causas, quibus res naturalis quaelibet geratur, quaeque efficiunt, ut ea tandem resoluatur & intercat. Atque eius quidem rei, quam de uniuerso corporum naturalium genere diximus, si lubeat parcularia exempla intueri: quid manifefestius est, quam in omni animante generationis & interitus causas easdem esse? Ut enim caetera omittamus, consideremus quaeso ea quae praestantissimi medici de salubritatis insalubritatisque causis memoriae prodiderunt. modice quide ee & ut conuenit usurpate sanitatem conseruant: e contra uero morbos mortemque producunt: quis non uidet hic quoque, ab iisdem quae male usurpata forte laeserunt, remedium laesionis posse desumi, si modo in meliorem usum referantur? Sed quorsum haec? in eum finem scilicet ut quod in caeteris rebus euenire cernimus, idem de Alchimia quoque dici posse existimemus. Hippocratem enim medicorum principem in lib. de Lege audio conqueri, medicam artem, etsi omnium praestantissima sit, tamen prae caeteris omnibus contemni propter ignorantiam eorum qui illam exercent: Certe & de Alchimia simile quiddam pronunciare ausim: artem hanc scilicet tot clarissimorum uirorum laudibus comprobatam, reipsa & per se humano generi utilissimam esse: certis praeceptis uniuersalibus constitui, exemplis particularibus illustrari, & per eam deinde multa praeclara saluberrimaque medicamenta praeparari posse: ab iis scilicet qui ueram methodum in agendo obseruant, quam sibi iam ante ex philosophiae studio compararint. E contra uero, si in eorum manus incidat, qui ignari omnis bonae disciplinae cum sint, tamen sibi scientiam arrogant: cum ipsosmet artifices, ulciscendi sui causa, pro philosophis carbonarios efficiat, ipsa quoque deinde tanquam uilis quaedam mechanica ars contemnitur. Que cum ita se habeant, ab iisdem censeo remedia esse petenda, quae morbi causam pepererunt. Id uero fiet, si praetermissis nugis de quibus Agyrtae gloriantur, ipsa ad suos ueros usus reuocetur. Itaque quantum id pro nostra uirili promouere conemur, & tribus hisce libris testari uoluimus, & amplius testatum faciemus. Constituimus. n. optimos quosque authores, qui de chymica arte aliquid laude dignum literis mandarunt, doctiss. uirorum consilio deligere, ut tandem exofficina nostra illustrati prodeant. Cuius rei specimen nunc tribus hisce edere uoluimus, qui in ea artis parte magna cum laude sudarunt, quam Chimistae omnes maxime admirantur. Nam ut de caeteris nihil hoc quidem loco dicam: ipsum sane Laurentium Uenturam clarissimum medicum atque Philosophum apud Uenetos extitisse, notius est quam ut multis declarari opus sit. Quapropter humanissime Lector, eum Gulielmi Rascalonei Uuormaciensis Medici celeberrimi, opera comparatum, una cum binis aliis eiusdem argumenti typis nostris excusum, amplectere & Summa Capitum In Libro De Alchimia Ex Speculo Uincentii. Libri primi. Utrum huius artis scientia uel operatio uera sit an falsa. fol. 3 De argento 13 De aere 15 De artificibus, materia & instrumentis 6 De igne multiplici 7 De corporibus mineralibus. 9 De metallis & eorum creatione 11 De auro 12 De ferro 16 De stanno 17 De plumbo 18 De spiritibus mineralibus 20 De sale arsenico & sulphure 21 De argento uiuo 23 Qualiter elementum sit omnium liquabilium argen tum uiuum 24 De alumine & atramento. 26 De uitro 28 De generatione naturali lapidum mineralium 29 De lapide Elixir, per quem ars imitatur naturam 31 De duplici natura Elixir Alchimistarum 31 De complemento Elixir albi & citrini 34 De calcinatione corporum mineralium 36 De quadruplici corporum & spirituum praeparatione 38 Qualiter corpora dura liquefacta recipiant tincturam 40 Quod olei liquabilitas sit causa permixtionis 42 Qualis fiat per elixir metallorum transmutatio secundum quosdam 44 De operationibus alchimiae in caeteris corporibus 46 De opere uermilionis Cinabrii & aurichalci 47 De corporibus terrae mineralibus. Libri secundi. De Metallis & eorum origine 50 De naturali metallorum creatione 51 De metallorum inuestigatione 52 De artificiali eorundem transmutatione ex doctrina Alchimiae 53 De auri natura 54 De speciali et multiplici auri praeeminentia 56 De quibusdam modis auri inuestigandi 58 De luxuria modernorum in auro 62 De alio inuestigandi modo 60 Quae fuit auri prima aestimatio 62 De operatione auri in Alchimia 64 De argenti natura 69 De uirtute ipsius in medicina 65. 67 De argenti fodina 70 De operatione ipsius in alchimia 71 De uirtute ipsius in medicina 72 De speculis & ualis ex argento 73 De hydrargyro 75 De lithargyro 76 Deusu lythargyri in medicina 77 De aere uel cupro 80 De diuersis speciebus aeris 82 De operatione cupri uel aeris in alchimia 82 De uirtute ipsius in medicina ibidem De cadmia aeraria 84 De scoria aeris, flore, ac squama 86 De ipsius rubigine uel aerugine 88 De chalcite 99 De chalcanto 93 De multiplici eius in medicina remedis 94 De pompholige & spodio 94 De difrige & antispodio 96 De aurichalco 97 De ferro 98 Iterum de ferrinatur a 100 De chalybe & alidena 102 De ferri & chalybis differentia 103 Deoperatione ferri in alchimiae 105 De uirtute ferri in medicina ibidem De ferri purgamentis 107 De eodem 108 De Stanno 110 De operationestanni in alchimia 128 428 De uirtute stanni in medicina ibid. De plumbo 119 De plumbi origine & natura 216 De operatione plumbi in alchimia 218 De mutua plumbi & stanni collatione ibidem De diuersimoda plumbi puluerizatione 120 De uirtute plumbi in medicina 122 De plumbo usto & eius lotura 125 De scoria eius & spuma 125 De cerussa 127 De Antimonio 129 De quibusdam metallis commistis, electro & cornitheo 130 De operatione boracis & commixtione argenti & aeris. 133 De spiritibus mineralibus & de sale 134 De diuersis speciebus salis 135 De operatione salis in alchimiae 237 De uirtute salis in medicina 237 De Arsenico & eius natura 139 De operatione ipsius in alchimia 140 De uirtute ipsius in medicina 141 De sulphure & eius natura 142 De regimine & operatione ipsius in alchimia 249 De uirtute sulphuris in medicina 145 De argento uiuo, eius origine & natura 146 De uirtute eius in medicina 148 De ipsius potione et fumigatione uenenosa 150 De mineralibus mediis inter corpora & spiritus 151 De Alumine & eius origine 152 De uirtute ipsius in medicina 153 De Atramento & eius origine 154 De operatione ipsius in alchimia 155 De uirtute eius in medicina 155 De uitro & eius natura 156 De operatione ipsius in alchimia 158 De uirtute ipsius in medicina ibidem De coloribus natiuis & fictitiis 159 De Sinopide & rubrica 161 De parethonio, Melino & Ferethria 162 De Syrico, Indico & cerussa 163 De Minio & Ochra 164 De Sandaraca 166 De Prasio & Chrysocolla 168 De operatione Chrysocollae in aurificio & medicina 169 De Coeruleo & purpurisso 171 De Cynnabari & Armeno 171 Quod Ars Alchimiae est uera. Cap. I. Multi opinantur, artem Alchimiae non esse artem ueram: ad quod mouentur duobus fundamentis. Primo, quoniam dicit Aristoteles in libro 4. Meteoror. Sciant artifices Alchimie. species metallorum transmutari non posse. Secundo, quia uident omnes laborantes in hac arte, non nisi sophisticas facere transmutationes, & neminem ueras: quapropter existimant & credunt, quod cum a nullo fieri uident, uere & realiter a nullo quoque fieri posse. Sed neutrum horum fundamentorum cogit artem hanc preciosissimam & excellentissimam non esse ueram. Non ualet etenim primum aduersariorum fundamentum: quoniam bene uerum est, ut dicit philosophus Alphidius, ac Rosarius maior; Quod species rerum non transmutantur, sed bene indiuidua quarundam specierum ad iuuicem transmutari possunt. Et patet hoc ad oculum praesertim in his quae habent symbolum ad inuicem in una uel in duabus qualitatibus, ut constat in elementis, & sic ex terra fit lapis, & ex lide Lapide gno cinis, et ex cinere et lapidibus uitrum, etc. Sic quoque accidit in metallis: quoniam omnia metalla comunicant in una materia, quae est argentum uiuum cum suo sulphure. Et solum differunt metalla per maiorem uel per minorem digestionem, quae fit per sulphuris sui maturationem, mediante decoctione. Est enim sulphur forma metallorum, & praesertim auri: non quidem sulphur uulgi, sed alteratum, ut dicit magister Bonus philosophus. Ex his dictis colligitur, quod si per artem potest fieri medicina, quae habeat in se uirtutem & proprietatem praedicti sulphuris mineralis alterati, talis medicina ab artefacta, poterit metalla imperfecta, & argentum uiuum ad perfectorum naturam transformare. Propter quod loannes Scotus & multi alii philosophi dicunt, & concedunt esse uerum, quod metalla transmutari non possunt quocunque modo uel ingenio, nisi prius reducantur ad suam primam materiam. Prima autem materia omnium metallorum est argentum uiuum & sulphur, non quidem in natura sua, sed alterata, id est conuersa in uaporem. Et sic prima materia metallorum est uapor humidus unctuosus, ueriusque naturam, sc. sulphuris & argenti uiui in se continens. Ex his ergo necessario sequitur, quod si per artem potest extrahi huiusmodi uapor unctuosus ex his rebus in quibus est, et reperitur consimilis illi, qui in mineris terrae generat metalla, poterit confici medicina, quae simplicia corpora imperfecta, & supra argentum uiuum proiecta perducat in uerum & perfectum corpus metallicum longius per fectum omni naturali. Sed sciendum est, quod haec medicina ex quibusdam facilius & uberius, ex aliis uero difficilius ac imperfectius extrahitur, siue sint ipsa metalla, siue aliae quaelibet res. Sed hoc fieri non potest, nisi tales res prius per putrefactionem corrumpantur, & per debitam decoctionem ac longam digestionem, aliam nobiliorem formam acquirant. Secundum etiam fundamentum, quo argumentantur contra, non cogit, & ratio nostra est, ut inquit Geber in sua Summa magne perfectionis Cap. Xi. in quo pertractat confutationem rationum, artem simpliciter negantium, & est; quoniam aduersario in suo arguendi modo non cadit necessitas, quo quis ad pauca respiciens, coartatur credere artem hanc non esse ueram: quia a simili, uel a maiori ad minus, suam corroborat fantasiam & errorem, in quibus non continetur necessitas, sed tantum contingentia ut in pluribus. Amplius, certum est nostris temporibus, quod paucissimi reperium tur philosophi, qui secreta naturae cognoscant, imo illa querere et cognoscere negligunt. Etideo debitis operationibus res imperfectas meliorare & perficere nesciunt: & plerunque ignorant aptas ab ineptis, propinquas a remotis discernere. Et propter hoc multi deuiant & desipiunt. Ueteres autem philosophi altioris erant ingenii, & in operando studiosiores. Nam, ut ait Ludouicus Lazarelli: Philosophi propter cognoscenda profunda secreta naturae, ausi sunt aliquoties antra subire, & insyluis ac montibus commorari, ut solerti ingenio scrutarentur sydera, quas uires habeant, & quae loca terrae sint apta metallis, quae materiae, & quod discrimen in illis. Et ideo ad ipsorum utilitatem, & suorum filiorum, hoc diuinum magisterium per ipsorum longam inuestigationem inuentum fuit, quia solum philosophi & eorum filii intelligunt uim naturae, & eius dispositionem non ignorant. Cum ergo multi & magni philosophi asserant, hanc artem transmutatoriam posse fieri, ac plures libros in scriptis post se reliquerunt, iniquum est, & stultum, negare ipsam artem non esse ueram, etiamsi ulla ratio, aut experientia non atrestetur, & comprobet. Propterea bene dixit Morienus, quod multa distantia est inter sapientem & insipientem, & inter caecum & uidentem, & idem est iudicium inter male operantem & nescientem. Concluditur ergo ex his, quod haec ars est uera. Philosoph. Quod non omnes qui credunt artem ueram esse, sciunt ea uti, & secundum eam operari. Cap. Ii. Sunt uero qui credunt firmiter, hanc artum nobilissimam ueram esse, sed utrum uera sit experiendo non attentauerunt, nec probare sciunt. Credit quidam eorum qualitercunque debilis, & probabiliter ueritati consentit & adhaeret, aut multitudine dictorum, aut magnitudine auctorum, sed conuictus pugnae cedit. Est autem una res, quae omnes ad credendum facile trahit, scilicet habendi cupiditas, & uoluptatum auiditas. Sola enim uoluptas cupidos maxime facit. Dicit enim idem Ludouicus Lazarelli philosophus: Homines terrinis delitiis dediti, ante omnia terrenas desitias optant, & ad eas comparandas nihil operis uel laboris praetermittunt iuxta illud Uergilii uatis eximii. Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames. Quia ergo homines uniuersi quaerunt delitias, & ut quantum possunt bene beateque uiuere ualeant, omnes fere huius mundi delitiae, maxime per diuitias haberi possunt, iuxta illud commune adagium, Pecuniae obediunt omnia: & Philosophus in U. Ethic. dicit: Ad hoc nummus inuentus est, ut sit quasi fidei iussor habendi pro eo, quodcunque homo uoluerit. Maxime autem diutiae per huius artis magisterium pollicentur, ut pote uerum aurum & uerum argentum, & utrunque multum sine magno labore, ex quibus nummi figurentur; per quos omnia habeantur: iccirco homines scientes & non scientes facile credunt, & probando affectant ac probando acquirere. Sunt tamen pauci qui laborando artis ueritatem attingant, cuius rei ante praecipua exposita est causa, scilicet secretorum ignorantia, & studendi negligentia. Est quoque huius specialis ratio duplex: prima metaphorica locutio. Dicit Auicenna: Consideraui libros affirmantium artem, & inueni eos uacuos rationibus, uel ratiocinationibus quae sunt apud omnem artem, & reperi plurimum eius quod in eis continetur, alienationi simile, id est, metaphorae seu similitudines: sed cum ego me reduxi ad principia naturalia, cognoui tunc artem ueram esse. Secunda est falsorum cum ueris commixtio: unde Arnaldus ait in suo testamento: Philosophi duplicem modum in eorum libris posuerunt. Unum uerum & alium falsum: uerum autem per uerba obscura, ut nisi a filiis doctrinae possent intelligi, ne impiis scilicet, uia agendi Philosoph. profana daretur, falsum uero sub uerbis inintelligentibus posuerunt. Et hunc communiter sequuntur operantes in Mercurio, Sulphure, Arsenico, & etiam in ipsis corporibus, & nihil inuenerunt. Sunt igitur plurimi qui in hac arte laborant inuanum: quia nec proprio ingenio possunt inuenire opportuna, nec ex aliorum sententiis ueram intelligere & extrahere queunt. Aut enim peccant in debita materia, aut in inconuenienti operatione. Quare consulendum est talibus, ut aut ab operando manus suas suspendant, aut libros diligentius legant, & lecta plenius intelligere studeant, unde in libro Saturni dicitur: Philosophi non scripserunt libros suos, nisi filiis eorum, & filios eorum uoco, qui perfecte intelligunt dicta eorum, & non secundum literam. Nam operatio secundum intentionem siterae, est dissipatio diuitiarum, & temporis perditio. Quod primum fundamentum huius artis, est cognoscere proprietates medicinae. Cap. Iii. Finis huius artis est producere medicinam, quae omnia metalla imperfecta, & argentum uiuum conuertat in uerum aurum & argentum ita bonum in omnibus suis proprietatibus, sicut est illud quod natura producit. Aurum enim est finis ultimus naturae & artis, in generatione metallorum. Elixir uero est finis propinquissimus ad aurum: quia est in potentia propinquissima. Aurum enim est forma auri, conuertens omnia metalla in aurum, ut dicit magister Bonus in Cap. 4. Talis autem medicina oportet quod sit perfectissima sicut etiam forma auri perfectissima est inter omnes formas metallorum, quae est ultima forma ad quam tendit natura, & terminus ultra quem natura transire non potest in metallis: in auro quippe est status. Perfectissima autem erit, si non solum corpora imperfecta transmutet, de una forma ad aliam optimam, reducendo ipsa corpora in materiam suam primam, sed etiam ipsum argentum uiuum subito ante illius fugam coagulet, & in igne conseruet, & conuertat illud in momento in Solificum uerum, ut dicit Geber in Capite de Medicinis secundi ordinis. Unde eadem medicina quae perficit metalla imperfecta etiam coagulat, & perficit argentum uiuum in Solem uel Lunam: Quia solum una est medicina, quae totum hoc perficit: unde nisi medicina sit talis, quod corpus liquefactum in momento denudet a forma prima sub qua erat, & remoueat omnes imperfectiones, & similiter reducat ad ultimam simplicitatem materiae primae, & in eodem momento inducat aliam nouam formam, scilicet Auri, nondum est perfecta, qualem ars quaerit. Similiter si argentum in ortu suo subito non coaguletur, cum illa forma sua euolaret, & fugeret cum ea simul. Ex qua recolligitur, quod componentia metalla, scilicet sulphur & argentum uiuum, non permanent sub illa forma sub qua erant in prima mixtione sua, sed agunt & patiuntur ad inuicem continue, quousque ex ipsis generetur forma metalli. Et primo quidem generatur forma metalli imperfecti, in quo sulphur, quod est agens, nondum est separatum plene a sua materia, quae est argentum uiuum: quod ostendit eorundem metallorum feculentia & adustibilitas. Quod si digestio continuetur usque ad ultimum, quousque scilicet agens totaliter separetur a materia, tunc generatur noua forma, que est forma auri, & est ultima & perfectissima, & a natura principaliter intenta. Et haec mineralia composita sunt ex suis elementis. Imo elementis in determinatis quantiratibus, & mensuris, naturae quidem notis, nobis autem omnino ignotis, simul a principio mixtis in loco uno minerali, in quo uirtus coelestis conseruatur. Unde natura permiscet praedicta duo principia ab exordio in certis mensuris & ponderibus cum sorditie & inquinamento in mineris suis. ipsa uero deinceps agunt ad inuicem, & patiuntur simul dirigendo, quousque in fine digestionis pars pura & digesta a suis inquinamentis ac sordibus separetur, & tunc perficitur in metallum. Et quanto digestione perfectior est, tanto metallum minus impuritatis habet. Quando ergo digestio est completa, tunc forma agens, quae est sulphur totaliter separatur a materia argenti uiui: quia a principio sulphur extrinsecum est argento uiuo & naturae contrarium: & ideo in substantiam eius non transit ut materia, sed tantum agit in ipsum argentum uiuum, sicut in rem aptam ad patiendum, & sic alteratum alterat digerendo, & purum ab impuro separat: sicque post longam digestionem, sua uirtute disponit materiam ad simplicitatem nobilissimam: & tandem de potentia materie educit formam, quae eandem in alia specie constituit, quam prius fuit. Quapropter ipsa quoque metalli forma, & praesertim auri, iam sulphur dici non potest: quibus quamuis substantia fit in quantum compositi substantialis principalis pars est, tamen materia sua appellari non debet: quia non idem esse habet in composito, quod extra habuit, quod ostendit uirtus: quia quamuis in parte sit similis, & c. eadem tamen longe est alterius nature, quia excellentioris uirturis & disparatae, uel diseparatae. Unde aequiuoce dicitur sulphur, quod est in corpore perfecto, & nunquam corpori unitur. Cum etiam diuersificentur sulphura in duobus corporibus imperfectis, quae utique differunt specie, sed non nisi per formas substantiales: & ide corpus in quo taliter materia & forma uniuntur utriusque nomine, non incongrue quandoque ex ea nuncupantur, unum tamen proprium nomen & commune retinet, quod utrumque complectitur. Ex quibus manifeste depreheditur, quod materia proxima metallorum est argentum uiuum & sulphur non in sua materia: quia sunt minerae distinctae, & ubi illae reperiuntur, non reperiuntur metalla, sed in natura alterata & alterante. Proxima enim materia metallorum, ut superius dictum est, uapor est unctuosus, humidus, ex utroque principio caulatus. Oportet enim uno eodemque tempore ex ambobus spiritibus uapores eleuari, & sibi occurrere, & in uno loco, quem natura praeparauit commisceri, & soliditate loci conseruari. Nisi enim locus ille esset solidus, exhalarent. Sed frigiditas loci ipsos iam commixtos condensat & confortat. Sic fit, ut ad se inuicem agere, ac pati incipiunt, & alterare se mutuo, & dirigere subtiliando & impura separando, quousque in metalli naturam simul uertantur. Hoc autem fieri minime potest sine calore uentris terrae cooperante & mouente. Qui utique calor causatur a motu, & a lumine coelestium corporum, & per eum uirtus eorundem locis mineralibus, ipsisque mineris imprimitur: per quem generatio metallorum diuersimode completur. Hi ergo uapores proxima sunt metallorum elementa, & ideo metalla in ipsa resolui possunt, tam per naturam, quam per artem, sicut ex ipsis sunt genita. Et haec elementa differunt ab elementis mundi, qui ex illis sunt composita. Haec omnia sunt de intentione Philosophorum; & hoc modo intelligitur dictum Aristotelis in 4. Meteororum, quod species metallorum transmutari non possunt ad inuicem nisi reducantur ad suam primam materiam. Materia ergo prima intelligitur materia ab omni forma denudata. Non igitur noua forma introducitur nisi prius corrumpatur, & in generatione rerum est processus de prima forma ad ultimam per multas formas medias. Ergo & in corruptione: quia generatio unius est corruptio alrerius. Et sic metalla reducuntur ad primam materiam, quando rediguntur ad illam primam simplicitatem, quam habuerunt elementa eorum in prima compositione: in qua certe fuerunt spiritus & uapores per naturam perfectibiles ad compositi formam. Haec omnia in perfectione medicinae considestare portet. Oportet enim medicinam ex his Philosoph. rebus fieri, que metallis maxime conueniunt, & amicabilia sint ipsis quoque metallorum principiis, uirtute, natura & ratione similia. Ars quippe, ut dicit magister Bonus, ex iisdem principiis, aut omnino similibus generat medicinam, ex quibus natura generat metalla. Oportet etiam hanc rem ex qua medicina elicitur, esse e suis elementis in debito numero, pondere & mensura, a natura etiam compositam tali proportione, ut naturae metallorum maxime sit conformis, & optime complexionata: similiter est nunc eadem res a natura composita: quia ars proportionem actiuorum & passiuorum nescit: aut male scit componere utramque naturam, scilicet agentis & patientis bene proportionatorum, ut mutua actione & passione alterentur, & ad aliam formam disponantur: quarum una obtineat locum sulphuris & masculi, altera locum argenti uiui, seu foeminae. Medicina enim, ut dicit Magister Bonus in tertio capite, medium locum tenet inter sulphur & argentum uiuum cum debita proportione commixta: quia sunt principia metallorum. Hoc modo & aurum, qui est ultimus finis perfectissima natura intentat: & ideo medicina habere debet uniformem naturam cum utroque extremo, tenens proprietatem & uirtutem sulphuris & argenti uiui simul, & perficiens metalla imperfecta in uerum aurum. Se i utique materia ista, ex qua fieri debet elyxir & tinctura Philosophorum, a principio per suam naturam metalla tingere in aurum non potest, sicut nec aliqua res in mundo manens in sua natura: quia natura talem inateriam nunquam preparauit. Et ideo necesse est illam amplius digerere per uirtutem sulphuris agentis & transmutantis de sua propria forma in aliam nobiliorem formam, quae est forma auri. Et solum enim sulphur habet potentiam & uirtutem digerendi, ac tingendi materiam suam, & non alienam: unde non potest res transire de forma ad formam, nisi denudetur per alterationes congruas a prima forma sub qua erat. Et sic quando elyxir perficitur forma sua, debet primo materia eius spoliari ab omnibus accidentibus prioris formae, & ad ultimam simplicitatem reduci per operationes conuenientes, & tandem noua forma in momento indui quae constituat elyxir, habens potentiam informandi omnia metalla. Quare elyxir non erit eadem res, quae prius erat, nec ad suarum partium, sed multo excellentioris naturae & uirtutis, quam ante. Est enim elyxir non solum qualitas, sed etiam substantia & ideo iunctum metallis, subito mutat ea in aliam speciem & naturam. Et similiter etiam haec res perfici non potest, nisi in loco apto & cum calore extrinseco mouente, qui ingenio artificis Philosoph. administrandus est recte. Sed de his posterius suo loco dicendum erit. Sic ergo medicina ista fieri oportet ex his rebus, quae metallorum naturae conueniunt: nec fieri potest sine commixtione rei tingentis albae, uel rubeae intensae; nec sine diuturn itate, & laboris instantia: qua omnis illius substantia, & purissima, alba quidem in luna, citrina uero intensa in sole perficitur. Et cum hac absoluitur huius operis mysterium in medicinam, quae argento uiuo maxime adhaeret & illud coagulat, ac conuertit in solificum uel lunificum. Ex hoc manifeste relinquitur, ut dicit Geber, ex quocunque eliciatur haec medicina, oportet ipsam esse primo subtilissimae & purissimae substantiae ex natura sua illi adhaerentis: secundo habere perfacilem liquefactionis remissionem ad modum cerae: tertio fixam esse super ignis pugnam. Sunt ergo quinque conditiones, quas medicina habere debet, ut colligitur ex uerbis Geberis. Prima est ut facile fundetur, & in profundo corporis alterandi, hoc est, per minima subito misceatur, ipsum perfecte & complete alterando. Secunda est, ut illustret cum fulgore splendente in album uel citrinum. Haec autem duo non faceret medicina, nisi subtiliaretur ualde cum preparatione certa & determinata: 16 De Lapide. & nisi fulgidissima, seu fulgentissima ex illo substantia eliceretur cum modo suae separationis. Sic enim in fusione separat omnem terrestreitatem, sulphureitatem, & immunditiam de commixto. Tertia determinatam fasionem lunarem uel solarem adducat, quod non faceret, nisi res tingens in perfectum album uel rubeum, ei misceretur. Quarta quod sit fixa, ita quod sequatur perpetua alteratio & immutabilis: quia non permaneret eius impressio, nisi figeretur. Quinta quod causet pondus debitum metallo, & per consequens, omnes proprietates naturales, quas habet aurum optimum, uel argentum purissimum ex natura suae minerae aeque perfectas, aut etiam perfectiores. Causa ponderis magni est densitas, quando scilicet partes sunt densae, nullo alio intercedente: subtilitas enim & uniformitas in substantia & essentia corporum condensat & consolidat, ac pondus auget: propter quod aurum omnibus metallis est solidius & ponderosius. Quanto autem maioris ponderis sunt metalla, & subtilioris substantiae, tanto etiam sunt maioris perfectionis: & ideo aurum est preciosius caeteris omnibus metallis. Haec autem sunt quae oportet praecognoscere, uolentem recte de arte speculari & practicare. Quod Philosophis tantum datum est noscere & facere hanc medicinam. Caput Iiii. Quia uero superius notificatum est, Philosophos hanc artem habuisse, quia omnes adserunt, Lapidem Philosophorum, & de eo miranda canunt scribendo: uidendum est, utrum habuerint ipsam proprio ingenio, an diuino adminiculo. Pro quo sciendum, quod duo sunt, quae grauia & difficilia ad inueniendum, scilicet materia ex qua generatur Elyxir & eius regimen. In tanta enim rerum multitudine difficile fuit cognoscere, quae res sit aptior huic operi, & naturae merallorum propinquior. Multo autem difficilius est cognoscere & scire, qui sit modus agendi efficacior: sicut etiam difficilius fuit cognoscere, quae metalla, & ex quibus principiis generatur, quam quo ordine, et quomodo perficiuntur: et tamen utrunque sua industria & inuestigatione inuenerunt. De primo dicit magister bonus Philosophus Cap. ui. Cognitio causae materialis non est modicum munus introcuntibus artem istam. Haec enim est, quam antiqui philosophi prius quaesiuerunt, ut in cognitionem causae formalis deuenirent. Quia omnis forma habet propriam materiam, ex qua extrade Lapide hitur, sine cuius cognitione uacui erant a cognitione, & per consequens ab arte & operatione. Secundo dicit magister Bonus ibidem: Philosophi ingeniati sunt subtilissimo ingenio & profundissimo intellectu cum operatione mirabili, sublimi & occulta per quandam digestionem congruam & appropriatam extrahere argentum uiuum ex arsenico, quod est omnino idem cum argento uiuo uulgi, ut cum seipso congeletur, sicut aurum liquefactum, cum seipso solo coagulatur ab intrinseco suo sulphure: habet enim istud argentum uiuum ab intrinseco suo sulphur praedictum sibi substantiale & proprium. Omne autem sulphur, aut sulphuris habens naturam, habet proprietatem congelandi argentum uiuum. Ex hoc habetur, quod philosophi utrunque habuerunt, scilicet certam & propriam materiam, & ipsius certum magisterium: ex qua & per quod, lapidem philosophorum, qui preciosior omnium lapidum est, ueraciter composuerunt. Non tamen est dubium, quin cum maximis periculis, multis erroribus, plurimis laboribus, multi eorum ad hoc secretum peruenerunt, sicut Geber de se refert. De aliis quoque dicitur ab eodem: Uoluerunt philosophi quaerentes hanc sulphuris diuisionem, quia dixerunt, arsenicum sulphur esse, uel comparem sulphuris, non autem argenphilosoph. tum uiuum. Quia in manifesto est sulphur, in occulto uero argentum uiuum, quando scilicet sublimatur niuis albedine, deberent cum anxietate fatigare se, & laborare in inuestigando & ratiocinando, & experiendo saepius in cognitione istius occultae materiae, quae est in arsenico. Unde philosophi manifeste posuerunt arsenicum, siue auripigmentum materiam lapidis. Occultum dicitur, quod est in re, in potentia, & primo intellectu comprehenditur: Manifestum autem, quod primo sensu comprehenditur, & est actu in re ipsa. Unde philosophi, scilicet, Hermes, Geber, Auicenna, & Rasis dixerunt, habere naturam sulphuris potius, quam argenti uiui, quamuis argentum uiuum ualde superet in eius compositione, occultando quantum potuerunt maximum secretum quod est in eo, Et ideo de natura argenti uiui existentis in ipso, nihil manifeste dixerunt, nisi procul & quasi uilipendendo. Unde Morienus, Auripigmentum conuertit aes in albedinem, licet aliquantulum aes corrumpat: quam corruptionem medicari sapientis est. Arsenicum enim in manifesto habet materiam sulphuream, uolatilem, adustiuam: in occulto uero, argenteam, albam fixam, sub qua est rubedo aurea fixa. Cum ergo hoc argentum uiuum fuerit spoliatum a suo sulphure habet nade Lapide turam suam occultam in se ipso. Et ideo sapientes conati sunt naturam argenti uiui occulti in arsenico cum suo occulto manifestare, & cum maximo ingenio ex eo suum sulphur Elyxir facere. Unde dicit Rasis in libro Perfecti magisterii: Non sufficit huius artis inquisitori & operatori, rerum tantum manifestas & apparentes cognoscere naruras ( nihil enim in arte proficeret, nisi earundem interiores & occultas absque errore cognosceret. Sed uerba haec non sunt intelligenda secundum superficiem, sed secundum significata per similitudinem. Et ideo concludit Magister Bonus, sic natura in mineris metallorum generauit Auripigmentum, ex quo facit metalla: sic natura inserta arti generauit Arsenicum extra mineras metallorum: quod alterius natura in aliud non transmutat, ut ars accipiat ipsum & alteret, & transmutet ipsum in substantiam ueram Elyxir. Quod si natura hoc non fecisset, ars Alchimiae penitus uana esset & inutilis. Quamuis ergo philosophi per suum ingenium, & laborem, & materiam ac operationem inuenerint, nihilominus tamen dicendum est, quod Deo reuelante uel inspirante utrumque habuerunt. Quia Deus, qui est omnium rerum prima causa, creator, & gubernator, per suam sapientiam & bonitatem, diuersis hominibus diuersas tribuit gratias pro tempore & loco, secundum quod uiderit expedire illis, quibus largitur. Quod non solum uerum est de gratiis spiritualibus, quales habent pro fine salutem animae & uirtutes, sed etiam de temporalibus, quae ad corpora ipsa, aut etiam res exteriores pertinent, quales sunt diuitiae, honores, sanitas, fortitudo, & mechanicae artes. Sed inter alias artes omnes, excellentior est haec ars tamen propter philosophicam utilitatem: quia philosophiae propinquior est: tum propter operis facilitatem, quia non diu laborandum, nec grauiter: tum propter fructuum immensitatem, quia innumera bona sequuntur. Hic etiam lapis inter omnes nobilior & mirabilior est, ideo non omnibus datur: quia meliora paucioribus conueniunt. Non omnibus dico, ut noscant quid sit, & quomodo fiat: sed paucissimis datur qui norunt haec ut faciant. Quia Deus ordinat omnia, ne sibi uel aliis noceant. Si malis daretur, multum nocere possent: si omibus bonis, non omnes bene uterentur tanto munere. Sicuti illi primi ac probi philosophi, qui ad communem utilitatem conferebant; ideo merito acceperunt hoc donum Dei, ut sibi sufficerent. & aliis benefacerent. Ideo dixit Calid ( ut habetur in translatione Castrensis ) Secretum Dei gloriosi maxime est soror philosophiae. Inspiratum autem est a Deo prophetis suis, & certis electis, credentibus in eum. De Lapide Et Hermes iuxta principium: Huius autem artis scientiam ab unius tantum Dei habes in spiratione. Et Morienus: Intentio omnis hominis, hanc diuinam scientiam. quaerentis, aliud arbitrari non debet, nisi donum Dei altissimi & magni, qui suis seruis eam ostendit: cuius nomen semper sit benedictum. Item Geber ait: Ars nostra in potentia Dei reseruatur, qui cui uult eam largitur & subtrahit. Et Parmenides in Turba: Hoc autem specialiter est, cui Deus posse tribuit. Et Balgus in turba: Regimen eius maius est, quam ratione percipiatur, nisi ab inspiratione diuina detur: Propter quod dicunt omnes philosophi, quod est donum Dei: quia scienti illud & perficienti, & recipienti, Deus largitur & non subtrahit: Scienti uero & perficienti, non recipienti, illud Deus largitur ac subtrahit: quia ab eius oculis euanescit, quod tunc retineri deberet. Item in libro Saturni: Multi habent lapidem nostrum & cognoscunt, sed nesciunt eius uirtutem. Et si scirent eius uirtutem, nihil ualeret, nisi etiam scirent operationem eius. Operatio autem non potest sciri, nisi per maximum donum Dei, uel per doctrinam peritissimi magistri: & totum id a uoluntate diuina deriuatur. Philosoph. Quod philosophi occultauerunt hunc lapidem & eius regimen. Cap. U. Philosophi occultauerunt hunc precioosum lapide dupliciter. Primo de eo sub allegoria loquentes: unde Morienus in Castrensi. Sunt libri de hac scientia sub figura compositi: quorum pars maior obscura multum: ac sententiis connexa, ut non nisi a suis compositoribus possint intelligi: unde ipsum multis nominibus nominauerunt: quae tamen sibi non conueniunt apud uulgares: suum autem proprium nomen tacuerunt, quo apud uulgus nominatur. Quod si aliquando eum nominant suo proprio nomine, semper tamen aliquid addunt, ut sc. intelligentes abstrahat, ne cognoscatur, ut dicit Lilium. Secundo uarias operationes & pondera fingunt. Unde dicitur in turba: Philosophi multa ponunt, quorum nihil faciunt. Faciunt autem hoc propter duas causas. Primo ut reddant artificem in operando intelligentem, & solicitum & cautum. Oportet enim artificem qui eorum libros legit, non solum literae attendat, sed rerum naturas consideret, Omnes quippe sciunt, quod si metalla imperfecta dabeant perfici, oportet quod perficiantur a sulphure et argento uiuo: sed non omnes sciunt quod De Lapide est illud argentum uiuum, & quale. Et ideo multi ignoranter operantur. Quare qui intromittit se huic operi, debet authoritatibus & rationibus esse fulcitus, & casualiter operari, ut dicit magister Bonus cap. u. Oportet artificento altissimo intellectu uti, ut per suum intellectum percipiat opera, quae sunt secundum naturam uisui occulta, & percipiat operationem diuersam, quae est supra naturam. Unde Geber: Oportet artificem altissima perscrutatione adiuuari per doctrinam. Si enim scientiam quantuncunque acquisierit, nisi ab industria naturali iuuetur, ad epulas tam preciosas non inuitabitur: & in puncto in errorem caderet, nisi per industriam suam remedium adhibere sciat. Unde Haly figuratiue loquitur de hoc puncto dicens: Quod radices suarum minerarum sunt in aere, & sumitates in terra. Et quando euelluntur a suis locis, auditur sonus terribilis, & sequitur timor magnus. Quare uade cito, quia cito euanescunt. Secundo ne mali homines hac scientiam sibi usurpent. Unde scribitur in lib. Saturni: Lapis noster benedictus ab omnibus est notus. Nam in uiis proiicitur, & quilibet ipsum habere potest. Propter quod antiqui philosophi absconderunt, tam ipsum lapidem, quam uiam suam, & magisterium eius. Nec mireris, quod phisophi finem & principium magisterii praetermiserunt, medium tantum prosequentes. Nam si totum fuisset traditum manifeste, quidam impii sibi eam indigne usurpassent. Item, alius philosophus inquit, Te adhortari non praetermittam, ut nemini, quamuis sibi charissimo, nostrorum occultorum thesauros aperias, ne rubeas & albas rosas nostri uiridarii, olidae & foetentes caprae depascant. Et ideo etiam nos debemus similiter occultare, & nulli etiam amicorum notificare, ne diuinum furorem contra nos excitemus. Unde magister Bonus, Munus explico, quod in armario cordis uestri secretius occultare uelitis: quod similiter intelligenti, & intelligere uolenti, sub poena anathematis diuinae irae narrare uelitis: sicuti praecepit Hermes & Aristoteles, & alii quamplurimi philosophi. Quod Lapis Philosophorum, ex una sola re, & non ex pluribus conficitur. Cap. Ui. Am deinceps uidendum est, si hic lapis est simplex, uel ex pluribus compositus. Et dicendum est, quod lapis philosophorum, ex natura suae originis est una simplex res indiuidua. Quia sicut a natura generatus est, ita so lus in hoc magisterium intrat sine additione alicuius alterius rei, extra naturam suae speciei existentis. Et hoc omnes philosophi affirmant, dicit enim Mundus in Turba: Nolite compositionis pluralitatem curare: neque ea quae philosophi in suis libris posuerunt. Ueritatis namque arcanum, natura una est, & illud in uentre suo occultum non uidetur, neque scitur nisi a sapientibus. Et in libro Saturni. Ista scientia nihil aliud est, quam perfecta inspiratio Dei: quia totum magisterium in unare consistit, quae dicitur Adrop. Similiter Morienus in Castrensi: Huius rei inquit prima & principalis substantia, et materia est una, et de ea est unum, & cum ea fit unum, uel aliquid aliud sibi additur, uel minuitur. Et Hermes, quo modo ex uno omnia procedunt, & sic hoc magisterium ex una fit substantia atque materia. Et Morien. inquit, Multiplicia sunt eiusdem radicis nomina, sed unam radicem huius magisterii substantiam absque materia inuenies. Et Senior: Natura coniungit naturam, & natura gaudet natura, & tamen non est nisi unica natura, & genus unum, & substantia una, ac essentia una. Item Alphidius in Turba, Unus est lapis, una natura, una compositio, atque unum uas ad album & rubrum simul faciendum. Et ideo concludit Rosarius: Oportet inquisitorem huius artis constantis esse uoluntatis in opere, ut non modo hoc, modo illud attentare praesumat: quoniam in rerum multitudine ars nostra non perficitur. Est enim lapis unus, uia una linearis, medicina una, cui nihil additur extranei, nec minuitur, nisi quod superflua in eius praeparatione remouentur, Quoniam si aliquid extraneum sibi apponeretur, statim corrumperetur, & non fieret ex eo quod quaeritur. Quod lapis noster unus existens, plures in se res continet. Cap. Uii. Quamuis autem lapis unus sit in substantia & natura, est tamen ex pluribus rebus compositus, ex quibus sua perfectio causatur, non solum sicut multe res alie in extraneo occulto, sed & in manifesto parcibus suis distinctus: unum enim continet, seu coniungit, duo componunt medicinam: itaque sunt uno in corpore iuncta tria, ut ait quidam philosophus. Hercules in Morieno Castrensi: Hoc magisterium ex una propria radice procedit, quae postmodum in plures res expanditur, & iterum ad unum reuertitur. Et iterum ibidem ait quidam sapiens: Propria creatio hominis est sperma, & ex uno homine mulier extracta est. Ex quibus scilicet, mare & foemina, multi filii & filiae in colore & aspectu dissimiles nati sunt, & continue nascuntur. Primum ergo continet duo: unde Parmen. in Turb. Natura natura letatur: natura naturam uincit, & superat. Unde scriptum est: Propter hoc relinquet homo patrem & matrem suam, & adhaerebit uxori suae, e erunt duo in carne una. Et ista duo sunt Sol & Luna. Et Morienus ubi supra: Non studeas hoc magisterium circa quaelibet alia quaerere, & querendo errare: quoniam ad eius effectum non peruenies, usque dum Sol & Luna in unum corpus redigantur. Et Aliratus ait: Qui ueritatem uult sequi, accipiat Solis ardorem & Lunae sputum. Et Hamis in Turba: Si sumpseris sulphur & argentum uiuum, quodlibet sicut est in natura sua, oportet te illa commiscere, quia proportionem debitam ingenium humanum penitus ignorat, & postea coquere in solidam massam, quod nihil ualet. Ideo inueniemus quaedam corpora, in quibus praedicta duo, scilicet sulphur & argentum uiuum sunt debito modo proportionata, ac debito modo adunata, & hoc est secretum maximum, & propter hoc dicit Arnald. Iste lapis uocatur Mirius, id est Mercurius sulphureus. Item in libro Saturni: Lapis noster qui est Mercurius philosophorum, non inuenitur in cauernis sed est corpus & spiritus. Secundo lapis continet tria. Ioannes Teb. Tota fortitudo artis deprehenditur tantum in tribus, scilicet Sole, Luna & Mercurio cum suae praeparationis causis: quia in his duobus Philosoph. corporibus solum reperitur sulphur sapientum, utrumque scilicet album & rubeum, in quibus natura sagax continet semen suum. Et in his tantum insunt radii tingentes cum adiutorio nostri Solis. Lapis autem Mercurii complectitur utrunque. Et alibi: Qui cum trinus sit in personis, huius rei uerum nomen est, Alberis, uel albar aeris, quod ex tribus componitur, scilicet terra, aqua & igne, quemadmodum & ouum quod rubeum, & aquam, & coticem continet. Deinde ex dictis tribus unum quidem fit, quod est pullus, qui gallina alente exit. Similiter hoc compositum regimine fit, & putrefactione, ex qua fit aer qui est spiritus & c. Item lapis philosophorum est unus in trinitate, & trinus in unitate, quia in se habet corpus, animam & spirirum. Corpus stat, anima uiuificat, spiritus tingit. Item Bonus Cap. Ii. Materia ab exordio operationis debet esse una absolute, in qua sit uirtus corporis, spiritus & animae similis materiae minerali. Unde Lilium, unde sola res est, habens in se corpus, aanima & spiritu simul tingentia. In cuius operatione non est necessarium aliquod coadiuuans, aut adminiculans: in cuius figura Ezechiel uidit rotam in rota, & spiritum uitae qui erat in medio rotarum. Et propter hoc a quibusdam uocatur Deus terrestris. Sed absit ut per hec derogemus honori diuino: quod Deo proprie conuenit attribuamus creaturae, nisi per similitudinem. Per haec ergo exprimitur natura lapidis, compositio, & uirtus inaestimabilis. Tertio lapis continet quatuor: quia ex quatuor elementis componitur, non solum sicut caeterae res omnes habent elementa quatuor sibi mutuo commixta, uerum etiam diuisa locis, & in suis spheris distincta. Unde dixit Hermes in Morieno Castrensi: quatuor ex uno omnia procedunt: ideo sic magisterium ex una fit substantia atque materia. Et licet quatuor elementa in uno corpore sint iuncta, uel unita, & disiuncta per totum corpus diffusa: tamen diuersum habent colorem & dominium. Et Astanus in eodem ait: Quatuor elementa sc. caliditas & humiditas, siccitas & frigiditas ex uno fonte sunt & procedunt. Radices sunt aqua & terra. Quae autem ex his composita sunt, sunt ignis & aer. Et Mundus in Turb. Natura non laetatur, natura naturam continet, natura naturam uincit et superat: & tamen sunt diuersae naturae nec plures: uerum una natura habens in se quatuor naturas, & res suas, quibus sibi ipsi fufficit. Et in lib. Saturni dicitur: Lapis noster est triangulus in esse, & quadrangulus in qualitate. Et haec quatuor elementa in lapide sunt in eius occulto corpore, ualde proportionata bene, & hominis complexioni ualde conuenientissima. Unde in uia uniuersali dicitur, in hac re sunt quatuor elementa, optime per naturam proportionata: ibique figens & fixum tingens, & tinctum, album et rubeum, masculus & foemina simul composita, et duorum spermatum in hoc opere non oportet esse quietem, donec permisceantur. Propter quod hic lapis maximam similitudinem habet cum ouo. Dicit enim Pandulphus in Turba: Ouum continet quatuor elementa, sc. corticem, sc. terra, albumen quod est aqua, pellicula quae est aer, uitellum quod est ignis: sic etiam lapis continet eodem ordine quatuor elementa. Et haec est causa quare philosophi hanc artem nominauerunt Ouum. Non tamen ut dicit Lilium, uocant ouum simpliciter, sed cum additione. Nominant enim lapidem ouum philosophorum, propter similitudinem quam habet cum ouo. Imo propter haec praedicta assimilatur Mundo. Unde Morienus: In hoc lapide quatuor continentur elementa. Assimilatur enim mundo & mundi compositioni, nec in hoc mundo alius lapis reperitur, qui huic assimilatur in effectu uel natura. Quicunque alium lapidem ad hoc magisterium quaesierit, omnis eius operatio uana erit. Quod lapis est uilis & praeciosus. Cap Uiii. Postquam dictum est de lapide & compositione, uidendum est de eius uilitate & nobilitate. De eius utilitate dicit Morienus: Omnis res quae magno emitur precio, in huius operis artificio mendax & inutilis reperitur. Et Haly dicit: Inuenitur hic lapis apud pauperem & diuitem, & apud euntem & sedentem. Et in libro Saturni, Quilibet cognoscit lapidem, & caeci cognoscunt & habere possunt; Et de praecio huius inquit Rasis in lib. uerbor. Laudetur qui creauit carissimum ex uilissimo. Et Lilium, ut Zinon ait: Hic autem lapis palam minimo emitur praecio, quod si nouissent uenditores, ipsum in manibus tenerent, & nullo modo uenderent. De utroque dicit Rasis ubi supra: Ars ista longe caeteris praeferenda est, in qua est parua impensa, paruus labor, tempus breue, lucrum magnum, optanda securitas, et hilaritatem comitantem largitas, & est lapis non lapis uilis ac praeciosus, obscurus & electus, unius nominis & multorum nominum. Idem quoque lapis est praeciosissimus, quia sine ipso non operatur natura. Sed quomodo idem potest esse uilissimus & preciosissimus, respondendum est. Quia in se consideratus uilis est: quia etiam saepe in sterquiliniis proiicitur, & pro uili praecio emitur, sed consideratur quantum ad effectum, & tunc est praeciosis simus, quia ex eo fit elixir nobilissimus. Et sic in eo sunt omnia metalla in potentia, & praesertim aurum, quod est praeciosissimum. Et Philosoph. hoc dupliciter: primo in potentia remota ante eius praeparationem: secundo in potentia propinquissima post eius perfectionem. Unde secundum intentionem magistri Boni in U. Cap. Natura generat de ente in potentia, ens in actu in instanti, ut dicit Aristoteles in nono Metaphysices, praecedentibus tamen omnibus dispositionibus congruis, habilitantibus materiam ad formam suscipiendam, & secundum quod materia diuersimode disponitur, alia & alia forma in eam introducitur. Omnis autem generatio est ex propinquis principiis, & uniuocis, ut patet in Uii. Metaphysices. Sicut ergo duo spiritus naturae, scilicet sulphur & argentum uiuum sunt in potentia corpora: quia sunt principia corporum metallorum, & econuerso materialiter & formaliter, ut patet oculata fide in mineris suis. Ex solis enim illis spiritibus natura facit actu corpora, & econuerso. Et non commiscendo corpora spiritibus ut conuertat spiritus ad corpora. Sic etiam ars generat Elixir necessario ex iisdem principiis proximis & uniuocis, ex quibus aurum generatur? quia Elixir est forma auri proxima: aut principia auri sunt duo soli spiritus, scilicet sulphur & argentum uiuum. Ulterius, natura facit ex solis ipsis spiritibus sine admixtione alicuius corporis, corpora fixa, scilicet Sol: ita quod De Lapide spiritus tales per congruam digestionem recipiunt proprietatem, & naturam, & essentiam corporis, & ex solis seipsis figuntur. Ergo etiam ars ex solis spiritibus super ignem suum facit elixir fixum. Et sicut spiritus minerales non sunt uulgi, sed alterati, sic etiam spiritus artis. Et sicut natura de solis spiritibus facit corpora in actu, ex his scilicet spiritibus, quae sunt corpora in potentia, sic etiam ars debet facere. Et sicut natura nihil miscet suis principiis, quia impediret generationem, sic & ars. Et sicut natura habet duo principia, unum quod tenet naturam agentis & aliud quod tenet naturam materiae, seu patientis, sic etiam ars. Et sicut natura haec principia simul componit in certis mensuris & determinatis ponderibus, sic etiam ars debet conponere, sed ars non potest scire debita pondera: ergo oportet quod tanquam ancilla talia accipiat a natura composita Erit ergo una materia a natura ponderata, in qua ars operari debet, & illa sufficit. Ex quibus concluditur quod oportet necessario, quod omnes differentiae, quae sunt in auro minerali actu, sint quoque in lapide, & in Elixir in potentia, & manifestentur in auro, quod fit per Elixir in actu, scilicet, quod sit grauissimum, citrinissimum, splendidissimum impassibile ab adurentibus, cemperatissimum & maxime medicina le. Ex omnibus his ulterius concluditur: qui Filli Philosoph. duo spiritus soli a natura commixti, sc. sulphur et argentum uiu. sunt principia et materia metalorum, & sunt metalla in potentia: ergo etiam & ars exsolis eisdem principiis uel omnino subtilibus a natura commixtis generat elixir, quauod est aurum in potentia, precedente tamen congrua praeparatione. Et sunt urique illi spiritus per se solos cum se solis corpus in potentia. Sic ergo spiritus mercurialis, existens subiectum nature, & spiritus sibi omnino similis, artis subiectum cum fuerit, per artem sublimationis ingeniosam mundatus & purgatus e sordibus suis, & per congruum ignem uenerit ad ortum: tunc est spiritus simplex fugiens in actu, quem philosophi praesciuerunt, & est corpus in potentia propinquissima. Ergo oportet hunc nos perficere absque additione alicuius extrinseci, & conuertere in corpus in actu, quod sit elixir fixum & rubicundissimum sicut sanguis, & tunc est corpus solare philosophorum, & tinctura perennis, & hoc est aurum philosophorum & plumbum & aes philosophorum: de quo Myluesindus ait, Aes nostrum non fit tingens, antequam sit fugiens. Et hoc est sulphur philosophorum, et ipsorum, et ipsorum aurum occultum in argento uiuo philosophorum. Unde manifestum est, quod non solum corpora metallorum ex suis tantumodo spiritibus fiunt, sed fere omnium aliorum mineralium generatio est ex uapor. propriis, De Lapide siue simplicibus, siue commixtis. Qui uapores omnium sunt de genere spirituum, quia fugiunt a calido, & tamen in fine digestionis figuntur a frigido constringente: & figuntur per se cum suis corporibus occultis existentibus in eis in potentia, absque permixtione alterius corporis extrinseci cuiuscunque: ex his patet praeciositas lapidis, tamen plura de hoc inferius a nobis declarabuntur. Quod Lapis philosophorum unum proprium nomen habet, & tamen multis nominibus appellatur. Cap. Ix. Hic lapis Benedictus, sicut una res est, ita etiam una proprio nomine nominatur, scilicet trisonis, nihilominus quasi infinitis, & omnium rerum nominibus. Et haec multitudo nominum a duobus processit generibus hominum, primo a Philosophis. Unde Bonellus in Turba: Huic rei propter diuersos colores in operatione apparentes diuersa nomina imponendo praesentant. Unde idem Bonellus: Inuidi nomina multiplicauerunt, ut posteros seducerent, ut ait Hermogenes. Philosophi autem hunc lapidem diuerso nomine & diuersimode appellant. Nunc enim nomine lapidis, nunc animalium: nunc aeris uel stanni, uel ferri, uel plumbi: imo omcorporum nominibus nuncupauerunt, nunc spiritus, nunc corporis, nunc oui, nunc cuiusuis rei nomine ipsum appellant, ut dicit Lilium. Et hoc fecerunt propter tres causas, seu rationes, prima est, propter colores in eius operatione apparentes, & significantes uarietatem & effectuum diuersitatem. In ipsius enim operatione omnes colores qui hodie in mundo excogitari possunt, apparent. Et ideo secundum diuersos colores in ipsa operatione apparentes diuersificantur per philosophos eius nomina. Unde dicit Morienus in translatione noua quam fecit Castrensis: Sapientes hoc magisterium multum quaerunt: & inueniunt, amant & ornant, stulti uero ipsum derident, & pro nihilo reputant. Ignorant enim quid hoc sit, & sunt multa nomina quibus appellant ipsum sapientes in locis suis: quorum unum est sperma, quod quandouertitur in sanguinem mutatur, ac demum coagulatur & fit quasi frustum carnis comestum. Sunt etiam alia plura nomina, quorum omnium est una radix, sed secundum diuersos effectus, & diuersos colores, ac diuersas naturas, nomina multa & diuersa nominant & imponunt. Secundo ratio est propter continentiam multarum rerum in se. Est enim ex omnibus quatuor elementis hic lapis confectus, ut superius dictum est: quare cuiuscunque rei elementatae nomine ipsum nominant. Sunt etiam in eo omnia metalla in potentia, & multa mirabilia opera, & uirtus spirituum & corporum, ac proprietas mineralium, uegetabilium & animalium, etiam, & nobilitas omnium lapidum praeciosorum & herbarum, & ideo omnium nomina sibi non immerito usurpat. Unde Pythagoras in Turb. Ipse lapis est praeciosissimus, quia sine ipso non operatur natura: cuius nomen est unum, & tamen multis nominibus nominamus eum, propter suae naturae dignitatem seu excellentiam. Tertia causa est propter occultationem eius. Unde dicit Lilium: Si insipientes hunc lapidem cognoscerent, non uili ut faciunt praecio ipsum uenderent. Item Daucim philosophus in Morien. Sapientes huius magisteri nomina & effectus eius atque confectiones, non alia de causa multiplicauerunt, nisi ut sapientes hoc magisterium instruerent, insipientes uero penitus excecarent. Quoniam sicut hoc magisterium unum proprium nomen habet, & hoc tale sibi deputatur: sic etiam habet unam confectionem & unam uiam linearem. Et ideo ( ut dicit Lilium ) si uulgus sciret quantum thesaurum in manibus teneret, non uilipenderet utique hanc rem uilissimam & preciosissimam. Sed hoc Deus a populo celauit, ne mundus deuastaretur. Quod multi lapidem quaerentes inuenire non possunt, sed errant. Cap. X. Multi philosophorum libros legentes. & credentes lapidem philosophorum posse fieri, querunt & non inueniunt, laborant et errant, ac uitam suam perdunt, ac rerum substantiam. Cuius rei duplex est causa: prima proprii nominis occultatio, nonnulli nominant eum proprio nomine simpliciter, sed cum adiuncto. Unde Lilium. Hunc lapidem Reges querentes non inuenerunt, ausi pauci: sc. ii, quibus Deus reuelauit. Nam si aliquando philosophi, hanc rem proprio nomine uocant, semper eius nomini aliquid ficti addunt, quod est propterea ne notum fiat. Secunda nominum diuersorum multitudo. Unde in libro Morioni ait Ernech, Nihil aliud magisterii in errorem traxit, quam uarietas et multitudo nominum, et quia in una sola confectione nomina sic mutant, sicut colores multi. Itaque libros percurrentes, et uaria nomina inuenientes, falsam concipiunt opinionem de lapidis materia, et diuersi diuersam, secundum quod eos fantasia propria, et non rationaturalis instigat. Ex qua re contingit, quod aliqui in una materia laborant: alii in alia: omnes uero in materia non conuenienti, quorum multa sunt genera. De horum numero fuerunt multi, et De Lapide magnae authoritatis uiri, & in philosophia famosi, qui naturae principia uniuersaliter considerauerunt & non proxima. Et sicut ad generationem particularium considerandam descenderunt, & false de generatione me tallorum indicauerunt: sicut etiam in principiis artis et eius operationibus fecerunt diuersis, & ideo semper sophistica opera fecerunt, & semper in sophisticis permanserunt, nunquam peruenientes ad illam lapidis perfectionem, quam philosophi intenderunt. Alii uero in artis & naturae ueris principiis operati fuerunt. sed regimen artis uerum & directum omnino ignorauerunt, & ideo non minus errauerunt. Cum ergo multi cognoscerent quod elixir est forma auri & argenti informans & transformans metalla imperfecta, existim auerunt, quod elixir deberet fieri ex principiis metallorum. Principia autem metallorum, sunt sulphur & argentum uiuum. Ex qua ut concludebant, quod lapis philosophorum fieri habet ex altero horum, aut ex ambobus simul: Quia eorundem nominibus Philosophi lapidem nominant. Alii uero his arsenicum addiderunt, alii ex marchasita qualibet, aut thucia, aut antimonio, aut reliquis mineralibus operationem fecerunt. Caeteri in rebus animalium, aut uegetabilium operationem suam impenderunt, & omnes delusi sunt propter utriusque defectum, scilicet materiae conuenientis & operationis debitae. quia nesciuerunt iudicium de propriis & proximis principiis, quae sunt tria, scilicet, argentum uiuum & sulphur alterata, & in mensura debita commixta a natura, & calor mineralis digerens, & uirtus loci qui est generationis principium impressa coelestibus corporibus: quorum quodlibet in corporibus generandis diuersitatem inducit per se: plus autem omnia simul. Ex primo sequitur diuersitas elementorum, imo potius elementatorum, ex quibus metalla generantur. Ex secundo diuersitas perfectionum: quia ex diuersa digestione, puriora, uel impuriora elementa metallorum generantur, & commiscentur, & commixta proprietantur. Ex tertio uero diuersae species mineralium procreantur. Quamuis ergo metalla & marchesitae habeant communiter duo prima principia, scilicet sulphur & argentum uiuum: tamen quia quantitas & mensura, ac mixtio & digestio in diuersis est ualde diuersa. ( Diuersitas enim mixtionis & digestionis causat diuersitatem in materia diuersimode passibilem ) etiam sic fuerint eaedem qualitates elementorum, siue in simplicibus siue in compositis. Ideo metalla participant ad inuicem in communibus passionibus, quia tendunt ad unam formam finalem. Non autem aut Marchesita, aut sulphur, aut argentum uiuum in natura sua sunt principia componentia metalla, sed una tertia natura confusa & mixta in debita mensura ex ipsis generata: alioquin natura non posset ipsa in unum locum coaceruare ad generationem complendam. Quia nec natura mineralium, nec etiam uegetabilium habet istos motus locales ad generationem. Ars autem habet in diuisione & coniunctione: oportet ergo quod ista tertia natura sapiat naturam quadam communem alteratam a natura componentium: quae perueniat ex eorum diuersa commixtione & digestione, & in hac natura tertia est uis mineralis ad generationem compositi. Compositorum autem duo sunt genera, unum quidem cuius componentia omnino subiiciuntur pro materia, & ex horum compositione sit noua forma diuerfa a formis suorum simplicium: non autem manet in ipsis potentia ad ulteriorem formam metallicam, que possit fieri per digestionem naturae, ut sunt marchesitae, atramenta & magnesia. Quaedam uero sunt, cuius componentia non omnino subiiciuntur pro materia, sed unum est pro agente, & aliud pro materia. Et talia quidem non manent sub illa forma, sub qua componentia fuerunt in prima compositione. Et ultra hoc per mutuam actionem & passionem possunt digeri, & transinutari de forma in formam, tam diu, quousque attingat ultimam formam & perfectionem, quae est forma auri: & tunc agens separatur a materia: & talis digestio est in generatione metallorum: quorum materia est mixta ex duobus principiis in mineris, sc. ex sulphure & argento uiuo, & non manet sub illa forma sub qua est in prima conpositione, sed agunt & patiuntur ad inuicem continue, quousque generatur noua forma, sc. corporis imperfecti: & tunc agens nondum separatum est a materia, sed si continuetur digestio usque ad ultimum, quousque sc. agens totaliter separetur a materia, tunc igitur generatur noua forma, sc. metalli perfecti, quam est forma auri. Ex quibus patet, quod omnia mineralia sunt composita ex suis elementis in quantitatibus determinatis, & mensuris comixtis: ita quod miscibilium unum non est prius nec posterius altero: sed simul & semel est generatio simplicium & compositorum & e conuerso. Sicut etiam fit in generatione lactis, quod est compositum ex trib. substantiis, sc. caseo, butyro & sero: & eorum generatio est simul cum lacte. Ex his concluditur quod cum metalla sint composita solum ex duob. sc.argento uiuo & sulphure, & similiter eorundem minere, & ars debeat imitari naturam omnino, necessarium est quod procedat ex iisdem principiis, ex quib. natura omnino aut similibus ad generationem elyxiris, & eadem pondera obseruet. Ex quib. patet, quod qui in solo sulphure laborant in uanum laborant. Primo quidem quia sulphur quantuncunque depuretur per sublimationem, non potest esse de compositione & substantia auri, nec potest subiici pro materia, quia nullum agens subiicitur pro materia. Secundo quia sulphur solum non habet materiam in quam agat per digestionem continuam, ex qua ultimate formam, sicut de potentia materiae extrahat. Quia si hoc fieri posset, uidetur quod maxime hoc fieri deberet in minera, in qua ad perfectionem medicinae reduceretur. Et postquam subito commisceretur etiam uiuo, & subito coagularet in metallum, quod non fit. Tertio uero quia sulphur figi non potest, nisi calcinatum, nec calcinatur nisi per sublimationem, quod utrunque est difficile ualde, quia est combustibile. Multo autem difficilius est ipsum tingere tinctura perfecta: impossibile autem fulgente qualem Elyxir requirit. Alii uero qui in solo argento uiuo laborant, plus errant, quemadmodum Aldimarus inquit: Qui primo ipsum sublimat, & postea in octuaginta diebus fixat lento igne, quousque habeat fusionem metallicam: sed uana est haec medicina, quae ex sola materia patiente sine sulphure agente non perficitur, etiam cum argentum uiuum multam habeat impuritatem & grossitiem, per se digeri non potest. Allii autem ex argento uiuo & sulphure simul mixtis conati facere lapidem: quod non minus impossibile est. Primo siue quodlibet pro se digerat, siue simul commixta, non poterit consequi intentionem naturae. Secundo da quanta sit eorum mensura necessaria, tam in mineralibus, quam in metallis nemo scire potest, Tertio quum quodlibet per se sit difficilis praeparationis, commixtis ambobus simul erunt magis difficilimae. Alii autem laborant in solo auro, sed nec hi secundum intentionem philosophorum faciunt. Primo, quia licet suum sulphur sit tingens suum argentum uiuum, de cuius potentia extractum est, non tamen est sufficiens ad generandum aliud aurum, aut ad augendum & multiplicandum suam tincturam, cum sua tinctura sit ultimus gradus in metallis. Secundo, quia opus philosophorum non est sumptuosum apud illos scilicet, qui recte uiam naturae & regimen debitum inuestigarunt. Et de hac inquit Geber: Non oportet tua bona consumere: quia uili precio, si artis principia non ignoraueris, quae tibi trademus, ad completum peruenies magisterium. Aurum est autem sumptuosum: & sic pauperes cogerentur hoc gloriosum opus postponere? Et cum oporteat artificem pluries errare, pauper non posset iterato pluries etiam opus reincipere, sicut exigit ars ista. Et sic hi, qui ad artis operationem istam & intelligentiam perfectam adpropinquant, propter maximam paupertatem operari non possent. De quibus dicit Geber: Hi tamen ultima paupertate depressi, ex dispensationis indigentia, coguntur hoc gloriosum opus postponere. Ergo paupertas non prohibet ab operatione lapidis, sed ultimata. Et sic oportet, quod ab exordio operationis, materia artis sit una & uilis, in qua sit uirtus corporis, spiritus & anime similis materiae minerali. Alii uero laborant cum Mercurio & aerc, ac fermenro solis, uel lunae, quod ex hoc sumunt, quia philosophi lapidem frequenter es uocant, sed decipiuntur. Primo quia philosophi loquuntur de re philosophorum, quod etiam aurum nostrum, uel physicum dicitur: similiter ferrum, uel plumbum. Secundo, quia aes uulgare habet multas sulphureitates impuras, inficientes & corrumpentes medicinas, quae in purgationibus omnino auferri non possunt, uel uix. Tale autem sulphur non est de essentia auri. Aurum quoque est ex naturis lucidissimis & purissimis & eius partes sunt unius substantiae & naturae, & non diuersae. Tertio, quamuis auri fermentum commisceatur, tamen aurum non potest aes tantum sua uirtute perficere, quantum per ipsum a sua uirtute diminui. Idem dicendum est de omnib. qui operantur in aliis metallis, qui inutiliter laborant, & post longum laborem nihil parum inueniunt. Quare ut dicitur ab Arnaldo in libro eius testamenti: tales secundum operationes sunt ualde prolixae, fastidiosae & periculosae, & magnarum expensarum. & quandoque propter unum defectum, totum negotium perditur. Et licet bene incipiamus, aut dimittimus, aut negligentes sumus. Quare etiamsi ex metallis posset fieri lapis, consultius dimittitur opus, quam inchoatur, uel incipitur, Alii uero sunt qui laborant cum salib. atramentis & aluminib. soluentes cum ipsis aut eorum aquis solem, aut lunam, aut caetera metalla & postea distillant & congelant dissolutas calces. Et hi adhuc grauius errant: quia hae res longius absunt ab intentione naturae. Aliqui uero magis ueritati appropinquant, qui scilicet cum argento uiuo & auro laborant uel argento: ideo quia aurum est corpus nobilissimum: & argentum uiuum nobilissimus spiritus, & per amborum commixtionem ac digestionem potest extrahi anima. Sed nec hi secundum intentionem philosophorum agunt, sed decipiuntur in nominibus quibus utuntur philosophi. Scito quod hec ars mystica est: ipsi autem applicant nomina ad ipsas res sicut sonant. Philosophi.n. cum de argento uiuo uel auro loquuntur, uolunt dicta sua intelligi de argento uiuo phisophorum, ut de auro philosophorum. Quia aurum philosophorum est sulphur philosophorum: quod extrahitur de argento uiuo philosophorum. Oportet ergo occulta nomina in dictis philosophorum considerare non ipsa significata uolentem, non errare. Alii uero laborant in arsenico uel auripigmento: quia utrumque compositum est a natura ex duobus principiis mineralibus; scilicet argento uiuo & sulphure, quod ostendit sublimatio splendens & tingens in albedinem: similiter liquefactio metallica. Quod autem tingat argentum uiuum habet a sulphure coagulante ipsum & digerente. Unde si primo arsenicum decoquatur in acutis rebus, sicut in aceto, urina & sale, & postea sublimetur cum calcibus metallorum & salibus, efficitur albissimum sicut nix, & transparens sicut cristallus. Similiter arsenicum est ualde ponderosum & inflammabile, sed pondus non potest habere nisi ab argento uiuo, inflammationem uero nisi a sulphure. Ergo arsenicum erit subiectum, & principium apud naturam in generatione Auri & apud artem in generatione Elyxiris, ut dicit magister Bonus capite ui. Sed hi grauissime errant. Primo quia natura arsenici est uolatilis & adustiua. Secundo quia est difficilis fixionis & fusionis. Tertio quia solum dealbatur in minori opere: graue autem est citrinitatem ex occulto eius extrahere, quamuis in natura sua sulphur habeat, ratione cuius fixari posset, & rubefieri, quod etiam argento uiuo suo per minima inseparabiliter coniunctum est, & ipsum coagulat, & aliquantulum digerit. Quarto, quia quamuis philosophi uideantur ipsum asserere materiam lapidis, tamen loquuntur de ipso sub metaphora: quod ostendunt alia uerba eorundem philosophorum de arsenico uulgi, uerificari non possunt. Loquuntur enim philosophi de alia re, quae se habet in sua comparatione & proprietatibus ad modum arsenici. Et hoc uocatur arsenicum, quandoque etiam auripigmentum: Quia sicut Arsenicum primo est citrinum, postea eius manifestatur occultum, quod est argentum uiuum occultum cum suo sulphure occulto: sic etiam illa res de qua lapis philosophorum fit, primo in operatione citrinatur & nigrescit, postea abbescit, in qua albedine est occulta rubedo: de qua re superius clarius dictum est. Alii uero laborant in marchesita, thucia, magnesia, antimonio & similib. sed uane, primo, quia a marchesitae substantia remouetur sulphur totaliter per ignem lentum, & suum argentum uiuum remanet in fundo uasis mortificatum, quamuis postea cum ignitione fortiori sublimetur in Aludel, sed sulphur in generatione metalli est necessarium usque ad complementum digestionis. Ergo etiam in generatione elyxiris. Secundo quia argentum uiuum marchesitae sublimatum, non liquefit liquefactione metallica fixa, quod tamen requiritur tam in metallo quam in Elyxiri. Tertio quia in mineris metallorum non reperitur marchesita aliqua, nec aliquid obtinens eius proprietates, sed in omni minera reperitur argentum uiuum & sulphur. Ergo illa sunt principia metallorum, non haec, ergo similiter & artis. Et quasi eaedem rationes sunt de thucia, magnesia & antimonio, nisi quod sulphur istorum nullo modo est separabile ab eis. Alii quoque laborant ad faciendum lapidem de quibusdam animalibus siue de aliquibus partibus eorum ueluti ex Ostreis, Testudine, Basilisco, Bufone, Salamandra & reliquis. Alii de sanguine hominis, spermate, craneo, & c. Alii ex ouis & infinitis rebus similib. quod uanum esset enarrare. Et horum omnium, ut dicit magister Arnaldus, est unus operandi modus, scilicet ut putrefiant & separentur elementa per alembicum, & rectificentur, postea albificetur terra, deinde coniungantur & simul congelentur & fixentur. Sed nec hic modus est conueniens naturae, aut de intentione philosophorum. Ex quo concludendum est, quod philosophi horum omnium uerbis cum de lapide loquuntur usi sunt, & pluribus aliis nominibus, & non sunt mentiti secundum intentionem ipsorum: quia sub allegoria dixerunt ueritatem, tamen imprudentes significata rerum prout uoces sonant acceperunt, & in eis laborauerunt, & se & alios deceperunt, nec ad cognitionem lapidis philosophorum peruenerunt, nec etiam perfecte appropinquauerunt, sed semper sophistica fecerunt. Quia operatio secundum literarum intentionem est dissipatio diuitiarum, ut dicitur in libro Saturni. Quas conditiones habeat lapis, & per quae signa cognosci possit. Caput Ix. Quamuis lapis philosophorum cognosci faciliter non possit: quia philosophi aliarum rerum nominibus eum nominant, & multis obscurant, & proprium eius nomen tacent: tamen si quis fidelis fuerit, & frequenter eorum libros legerit, & si intellectu naturae opera uiderit, inspirante Deo inueniet quod quaerit. Sunt enim duae res quae faciunt inuenire hunc lapidem cum magisterio. Prima res est lectio cum diligenti inquisitione. Unde Rosarius dicit: Qui in legendis libris deses extiterit, in praeparandis rebus promptus esse non poterit. Sane liber librum exponit & aperit, ac sermo sermonem explicat: quia quod in uno est diminutum, in alio est expletum. Non ergo potest de leui ad practicam assuescere, cuius mens in theorica renuerit desudare. Et in Lilio scribitur: Qui citius cupit peruenire ad artem nostram, libros nostros non aspiciat: quoniam magnam molestiam et iniuriam nobis inferunt antequam a lectorib. intelligantur: semel uel bis uel ter nostris uoluminibus perlectis. Secunda res est fidelitas honestata, cum deuota oratione ad Deum. Unde magister in Lilio: Qui curuat dorsum suum in nostris libris legendis, eisque uacat, & non est in uanis implicitus cogitationibus, dominumque precatur, regnabit in regno indeficienter quousque moriatur. Et ante dicit Lilium: si ex dictis aut dicendis non poterit aliquis ad nostri lapidis noticiam peruenire propter offuscationem sui ingenii, non reprehendat sapientes, sed se ipsum Si enim quaesierit & ignorans sit, noscat quod Deus celauit ab eo ueritarem. Nam si Deus ipse sciret in eo mentem fidelem, ei utique ueritatem inspiraret, ut ait Diomedes: Ex quo etiam omnes hunc lapidem celare debent, & maxime regimen eius, ne in manus inimicorum deueniat, & nos simus postea causa ipsis male agendi, unde a Deo puniri mereamur. Deus autem solus potest gratis cui uult largiri, neclargiendo peccat: quia iniustus esse non potest, aut imprudens, sed persecte cognoscit quod hominibus expediat. Ab hac ergo arte benedicta sunt uetiti milites aomrum ac delitiarum foeminilium, clientes scelerum, truces, uindictae auidi, cupidi, auari, homicidae, ac prophani, Sed ut ait quidam optimus philosophus: Huc ueniat patriae codrus, pietatis amator: Et quicunque Deum & sydera sancta colit, Nam latet impiis haec sancta atque aurea uirtus. Hic ergo lapis tam diligenter a philosophis occultatus, difficulter inuenitur: quia multa alia metalla transmutat, siue uere siue sophistice inneniatur: tamen quibus Deus ipse fauet, & qui sensum uerborum attendunt & non uoces. Lapis hic dicitur a philosophis aes, propter similitudinem: & tamen aes non est: est tamen aes philosophorum. Unde Eximenus in turba: Scitote omnes periti mente, quod nulla fic tinctura uera, nisi ex nostro aere. Et hoc intelligendum est secundum Lilium, quando compositio nostra perfecta est, & in elyxir conuersa. Hoc aes, corpus, animam & spritum habet, & ex eo fit aqua, ut patet per sequentia philosophorum dicta in Lilio. Dicitur etiam ferrum. Unde Rosinus: Recipe ferrum & duc in laminas. Et Rasis in libro Lumen luminum inquit: Uiuum argentum & purum ex ferro ego ipse administratione expressi, & tandem in Auri purissimam speciem conuerti. Quod non intelligitur tamen de ferro uulgari, sed de ferro Philosophorum propter colorem similem cum ferro quem in decoctione accepit, sicut etiam de aere. unde Rosinus ait: Aes cum dealbatum est, & cum rubeum factum est, ipsum aurum dicimus. Hoc autem aes quamplurimi ignorant. Uocatur etiam plumbum. Socrates in Turba: Scitote quod absque plumbo nulla fit tinctura uera, eo quod uim habeat. Et Democritus: Plumbum nostrum coque quousque rubeum fiat. Et dicitur plumbum, quia in mafesto est argentum, in occulto uero aurum: & quia calcinatum fit rubeum. Uocatur etiam Magnesia ab inuidis; quia in ea est maximum arcanum, ut dicit Basen in Turba. Plura uero sunt alia nomina, quam naturam eius exprimunt, sed a remotis. Sunt alia quae expressius indicant quid sit lapis: primo, quia haec res est composita ex corpore & anima. Unde Amigantus in Turba Aes nostrum habet corpus & animam ut homo. Et quemadmodum hominum spiratio est ex aere, sic res nostra humido inspiratur: & propter hoc a quibusdam uocatur homo. Unde Raymundus Massiliensis. Lapis ab homine assumptus est, illud quod abundat in eo in uere. Quapropter ipsum est animal, quod corpora roborat. Et Hermes: Lapis est in re animata, & spiritualis: Unde Aristoteles in libro de Secretis secretorum dicit, quod lapis est mineralis, uegetabilis & animalis: quia horum proprietates & naturas seruat. Unde quidam magister Philosophus ait: Deo persoluamus honores, qui pennas alasque negat, melioraque donat. Cum ergo lapis sit compositus ex corpore, anima & spiritu carere non potest: quia spiritus uinculum est animae & corporis: quare etiam ex tribus compositus dicitur, scilicet anima, spiritu & corpore, ut supra dictum est. Unde Ioa. Teb. Lapis cadens fit ex tribus, nulli datur nisi quibus fit inspiramine Dei. Secundo dicitur Ouum philosophorum, propter similitudinem quam habet ad ouum, ut dicit Lilium, & idem Ioa Teb. Attendite ueritatem tantum consistere in tribus, ex quibus fiat uera compositio, uerum & integrum elyxir, uide licet ex lapide Lunari, & ex lapide Solari, & ex lapide Mercurii qui complectitur utranque naturam, uidelicet albam & rubeam. Idem nunc hic tibi trado ouum in carne capere, si scis capere nouum, tractando rem lapidis, quod produxit in brutorum, dulce pomum est odorum, floridus hic pomulus. Item alius philosop. Qui argentum uiuum cum albumine & uitello oui nostri tingere nouerit, ad arcanum id quod dicitur philosophorum sulphur se paruenisse sciat. Et Arnal. Licet in animalibus etuegetabilibus Deus donauerit unicuique lapidem perfectum physicum, et medicinam perfectam quae habet transmutare omnia metalla in solem & lunam, tamen homo non potest eum facilime inuenire. Tertio habet lapis in se duas naturas principales. Unde dicitur in libro, qui dicitur Uia uniuersalis: In hac re sunt quatuor elementa optime proportionata: ibi est figens & fixum, tingens ac tinctum, album & rubeum, masculus & foemina in simul composita. Sunt enim duo spermata in hac arte necessaria, scilicet maris & faeminae. Mas dicitur Sol: foemina dicitur Luna: Sol dicitur pater, Luna dicitur mater: & non fit impregnatio, nisi masculus faeminae iungatur. Unde Bassen in turba: Scitote quod natura illa est mas & foemina, & inuidi uocauerunt eam magnesiam, eo quod in ea est maximum arcanum. Et alius quidam philosophus dixit: Lapis habet duos colores album scilicet & rubeum, album in manifesto & rubeum in occulto. Est calidus & siccus: & ex hoc est oleum tingens. Et in lib. septem Sigillorum dicitur Annulus aureus argento coopertus. Et hoc significat lapidem philosoph. qui quidem in suo profundo est masculus & aureus, & in suo manifesto est argenteus & foemineus. Et Rhodianus adhuc ait Lapis noster est albissimus & citrinissimus & c. & in ippso sunt quatuor elementa. In ipsius occulto est caliditas & siccitas, in eius manifesto est frigiditas & humiditas. Id quod est in occulto, est oleum & est de natura solis & ignis: frigiditas autem est fumus aquosus, & est de natura aquae & lanae. Item Arnaldus: Lapis Physicus est pro parte fixus, & pro parte non fixus, sed uolatilis: aliter enim non teneret naturam argenti uiui & metalli inter quae est medium; quia naturae fixae coniungitur natura uolatilis, & quando est ei iunctum, incorporatur naturae fixae, & fixatur unum cum altero. Item de eius natura uolatili dicit Morien. in translatione noua: Quicquid ad hoc opus uel magisterium confeceris, in cuius principio ueritatem non inuenerit, inutile est: quod namque boni potest separari, cum ipsa res non salliat, nec secum in mundo commisceatur, ita sc. quod in unum corpus redigatur. Item de natura eius fixa dixit Rosarius maior, loquens de argento uiuo perfectissimo: laudetur ergo Deus, qui ex uili creauit praeciosum, ut cum mineralibus maximum teneat symbolum in natura: & Deus dedit illi substantiam, & substantiae proprietates, quas nulli contigit ex rebus in natura possidere. Unde ipsum solum est, quod ignem superat, & ab eo non superatur, sed in eo amicabiliter quiescit, eo gaudens. Ipsum namque solum continet in se totum quo indigemus in nostro magisterio. Unde hoc argentum uiuum continet in se sulphur suum bonum, quo coagulatur in solem uel lunam, secundum diuersum digestionis modum. Et in libro Lilii dicitur: quanuis autem multae sint gumme, ex quibus quaedam pennas ignis nequeunt substinere: nam eo diminuuntur: ille autem applicationes nostre, quae fiunt ex gumma nostra, et ex honorabili nostro lapide, pennas ignis sustinent, nec unquam eo diminuuntur, quoniam in igne nutritae sunt. Unde Mundus philosophus, O qua multi sunt inuestigatores huius gumme, et quam pauci sunt quim cognoscunt eam, de utraque natura simul. Unde dicit Rosar. et alius philosophus: In uia uniuersali istorum duorum corporum coniunctio necessaria est in ista arte ad utrumque elixir: quia unum alterum soluit et uolatile facit, ac unum alterum cingit et fixat, & loquuntur de mercurio, luna et sole: quia omnia haec tria in una re existunt. Unde Rosar. Non opereris nisi cum mercurio, sole & luna: quia tota ars in istis comsistit. Non autem loquitur de Sole, Luna & Mercurio uulgari, sed de nostro mercurio, quom solem, lunam, et sulphur philosophorum in se continet. Et de hoc etiam dicitur in lib. Satur. Caecus est, qui de re adustibili putat facere artem, cum operatio diuina sit ex pura substantia, quae in igne perdurat sine aliqua combustione. Omnes enim aliae res per combustionem ignis destruuntur, & consumuntur, & c. Aurum autem & argentum in arte nostra simul ordines, & habebis totum magisterium: non tamen dico aurum uel argentum uulgi. Nam argentum nostrum, est argentum uin. nostrum, & aurum nostrum est sulphur nostrum. Et hoc totum nihil aliud est, quam argentum uiuum de argento uiuo & sulphur de sulphure. Non autem intelligas ad literam quod ego dixi, nisi figuratme. In subiecto enim nostro sunt masculus & foemina, & similiter sol & luna. Dixit ergo luna soli, tu me indiges, sicut gallus indiget gallina, & c. Ex his omnibus hoc elicitur secretum: quod sicut duo sunt principia metallorum in natura, sic etiam duo sunt principia elixiris in arte, sc. argentum uiuum & sulphur, quae omnibus praedictis nominibus nominantur. Idem quippe est dicere masculus & foemina, quod sulphur & argentum uiuum. Idem sol & luna: idem pater & mater: idem uir & uxor: idem calidum & frigidum: idem oleum & aqua: idem Auripigmentum & Arsenicum, & his similia. Per hoc enim unius & eiusdem rei, diuerse significantur proprietates, & duo colores quos Lapis habet, scilicet rubeus & albus. Inter haec autem omnia nomina, nomen Solis & Lunae proprie Lapidi nostro conuenit, sed magis proprie nomen Sulphuris & Argenti uiui, & per consequens Arsenici, maxime autem proprie Mercurii nomen praeomnibus sibi attribuitur. Adhuc in lapide nostro sunt omnes planetae uirtute, duo tamen praecipue, scilicet Sol & Luua: quia caeteris praedominatur. Dicitur enim in libro Mireris: Est autem una res quatuor elementa continens, & septem planetas: duo quidem sunt meantes, & quinque non meantes. Et Rhodianus dicit: Sunt omnes planetae, & eorum imagines in suis locis, sicut in sphaera suis temporibus operantur. Et insra sic: In omnibus corporibus Alcnimiae quilibet planeta suo loco suam facit imaginem usque ad complementum operis. Sol ergo Luna principium tenent & finem. Et sicut sol a principio occultatur in Lunam, ita in fine occultatus extrahitur a Luna. Lapis autem magis proprie sulphur & Mercurius dicitur: quia horum uim tenet & naturam. Unde dicit magister Bonus in Postilla quinti cap. Sicut ex menstruo absque semine non generatur embrio, nec ex ouis uenti sit generatio auis, quia uirtus animae non est in eis nisi ex spermate maris; sic ex argento uiuo nunquam fit aurum neque argentum, neque etiam elixir absque sulphuris actione: quia non est in eo uirtus generatiua nisi per sulphur. Item sicut ex spermate solo, aut semine maris, absque menstruo & materia foeminae non generatur aliquod animal, quoniam tota materia generationis nutrimenti non est nisi ex foemina, sic ex solo sulphure absque argento uiuo nunquam fiet aurum, neque elixir. Ergo oportet ista duo principia simula natura commixta concurrere ad generationem elixiris: sicut etiam ad generationem metallorum. Sulphur ergo sua actione digerii argentum uiuum, dans sibi tincturam metallicam, primo albam, postea rubeam. Argentum autem uiuum in sua natura manens, quantumcumque album & purum non tingit sua caliditate ac siccitate. Et has conditiones lapis noster habet. Propter quod sub allegorica materia lapis dicitur a magistro Bono, Arsenicum, & non immerito: Quia Arsenicum utramque naturam continet, scilicet sulphuris & argenti uiui. Arsenicum enim habet naturas & proprietates, & substantias illorum commixtas: & ipsum scilicet Arsenicum est obtinens uicos & uicariatum illorum, & est principium naturae per illorum commixtionem, cum habeat potentias & uirtutes ipsorum. Propter quod dicit Geber in Cap. de principiis naturae in generatione metallorum. Tria sunt principia naturae, scilicet argentum uiuum, sulphur & compar sulphuris, quod etiam Arsenicum est. Et iterum in eodem capitulo, Principia naturalia in opere naturae sunt spiritus foetens, & aqua uiua: quam & aquam siccam concedimus nominari. Quia argentum uiuum in Arsenicum coagulatum est aqua sicca. Sic ergo magister Bonus lapidem appellat Arsenicum, ut intelligatur sc. utramque naturam in eo esse unitam in tertia natura, quae non sit sulphur uulgi, nec argentum uiuum uulgi: sed est unum habens eorundem uirtutes ac proprietates: & etiam ut intelligatur, quod in lapidis nostri sublimatione, primo ad albedinem proceditur: in cuius uentre uera & perfecta latet rubedo. Unde dicit Morien. Scias quod sulphur, & Arzenech, id est Auripigmentum comburuntur, & a combustione cito consumuntur: quomodo ergo expectatis, aut expectare uultis de eo, quod cito ab ignis combustione consumitur, & in carbonem redigitur, & c. Quod uerbum exponens magister Bonus dicit: Quod considerando Arsenicum secundum quod est a natura productum, totum comburitur, quia nunquam sulphur combustibile separatur ab aliis partibus sed omnes simul euanescunt. Similiter etiam in minori opere, si taliter figatur, nunquam ingreditur: sed considerando naturam eius occultam, quae de natura auri, sic non comburitur: quia partes eius occulte per profundissimum ingenium separantur a sulphureis. Et ideo uidetur quod Morie. sub allegoria sit locutus, sicut ipse & alii philosophi semper consueuerunt. Lapis quoque maxime proprie dicitur Mercurius a philosophis, eo quod secundum totam naturam suam habet proprietates Mercurii, & illas retinet in principio, medio & fine. In principio quidem, quia opus incipit a natura uolatili, quam similem albedinem habet cum argento uiuo. In medio autem: quia tota materia ad perfectiss. albedinem cum splendore cristallino conducitur. In fine uero, quia quanuis extrahatur rubedo de occultis eius, nihilominus tota materia mercurialis est, quia quanto metalla sunt perfectiora, tanto plus de Mercurio et minus de sulphure habent. Propter quod aurum solum totaliter spoliatum est a sulphure, post completam digestionem: Et ideo magis incorruptibile et magis fixum est omnib. metallis. Et si quamuis a principio sulphur incipit coagulare & tingere argentum uiu. diuersis coloribus, tamen post longam digestionem, argentum uiu. ex se habet potentiam coagulandi et tingendi sine alio sulphure, uel cum paulo sulphure. Utraque enim tinctura, sc. albedinis & rubedinis est ab utroque spiritu: albedo tamen proprie est ab argento uiu. rubedo uero a sulphure proprie. Cum ergo argent. uiu. receperit a sulphure in coagulatione, et digestione uirtutem et substantiam elixiris: recipiet etiam ab ipso potentiam tingendi et transformandi omne corpus in metallum perfectum, & primo in album in prima digestione secundo in rubeum in ultimam digestionem. Prima ergo tinctura est ab argento uiuo, quam tum recipit a sulphure digerente, cuius signum est, quod omne metallum cum fuerit purificatum, ostendit in manifesto potius naturam argenti uiui coagulati, quam sulphuris, propter exuberantiam eius in manifesto. Secunda etiam tinctura est ab argento uiuo, quia de eius materia educitur forma ultima. Et hoc modo lapis dicitur argentum uiuum. Et hoc argentum uiuum est ex corporibus extinctum, & est generatum ex argento uiuo, & est ex masculo, & coagulatur a suo corpore subito, id est, a sulphure philosophorum, quod nunquam separatur ab eo Et quamuis argentum uiuum trahat suum corpus secum ad uolatum, tamen subito corpus illud interimit ipsum, & secum retinet in igne. Unde dicit Rasis in Lumine luminum: Argentum uinum uolans & spirituale, totius operis est exordium, & radicem firmat. Unde Sol, ut ibidem dicitur, in hoc loco albedinis natura uolente, muliebrem suscipit formam: sed quia rubor praeualet tribuitur Soli: Quamuis enim solide & uere sit rubeus, tamen primo promit ad albedinem propter naturam argenti uiui, in quo est radix rubedinis occulta, quemadmodum minium in Cerusa. Unde Pythagoras inquit: Sol est albus aperitorie, rubeus uero experimento. Propter hoc Rasis hoc aurum album uocat corpus neutrum. Et quando hic Mercurius oritur simul cum eo, in uentre suo oritur sol & luna. Sol uero simul ascendens retinet & figit Mercurium, abscondens eum in uentre suo. Unde si sol simul cum Mercurio non ascenderet uolando, non uniretur ei, nec figeret ipsum. Per hoc enim, quia simul ascendunt, unum recipit uirtutem super aliud. Et ideo tunc spiritus uincit corpus, & corpus spiritum, & conuertuntur ad unam naturam. Unde concludit Magister Bonus in u. cap. quod origo istius radicis & firmamentum est dictus Mercurius sublimatus, purgatus, mundus & candidus. Et de hoc argento uiuo dicit Rasis, ipsum desiccat, humectat, infrigidat & calefacit, & facit operas contrarias secum dum suum condimentum. Et Geber dicit in li. Denudatorum in cap. de Auro: Si non posueris Leuamentum, totam amittes confectionem. Quia si argentum uiu. ascendens in sublimatione, simul in unum cum suo corpore, non potest separari ab eo, nec econuerso secundum substantiam & locum. Necessario ergo aut simul recedent, aut simul manebunt. Si uero corpus, receperit uim & dominium supra spiritum, tunc conuertit ipsum ad naturam suam, et sic permanebunt de cetero in eternum. Si uero spiritus receperit uim ac dominium supra corpus, tuc simul euolant, & annihilatur opus. Et huius speculatio est pulchra: quia omnis res generabilis & corruptibilis habet suum contrarium in in se ipsis in potentia, quod potest deduci ad actum absque praesentia & permixtione contrarii sui exterioris. Et isto modo quod erat fixum in potentia, in non fixum reductum in acta, retinet non sixum. Unde Geber ait: Si summa uolatilis superauerit summam fixi, uolabit cum ea: si autem summa fixi superauerit summam uolatilis, figetur simul cum ea. Planum autem est quod fixum superans uolatile, perfecit opus: uolatile autem superans fixum perimit, & annihilat opus. Unde in Tur. dicitur: Irritate bellum inter aes & argentum uiu. quia pariter tendunt, & c. Irritare bellum est destruere ipsum. sc. eo tempore quando uolunt pacificari post bellum, et hoc est Solis & Lunae, Sulphuris et Mercurii. In quo oportet toties facere fixum uolatile & conuerso, quousque simul figantur, & fluant in uerum lunificum & solificum, alterando. Et hoc argentum uiuum desponsatur cum auro, & econuerso secundum philosophos. Et quia una substantia est subiectum fixi & uolatilis, possibile est, quod fixum cum uolatili ascendat, & econuerso uolatile cum fixo fixetur. Et hoc totum fit in uno uase, absque manuum contritione. Ex his ergo patet, quod lapis propriissime uocatur Mercurius, quauis etiam nominetur aurum philosophorum de argento uiuo extractum, et pluribus etiam aliis nominibus infinitis Quarto de lapidis generatione dicit Zinon. Hic lapis componitur ex lacte uolatilium. Et in lib. qui dicitu uia uniuersalis. Sunt autem necessaria hec duo spermata in arte ista, sc. masculinum & foemininum, & oportet quod spermata habeant idoneum conceptaculum; uel receptaculum suae substantiae & suae naturae consonum. In quo, ut quidam magnus philosophus inquit, suas perfectiones exerceat. Et istud uas est Luna, & ideo dixit Hermes, mater eius est Luna. De suis autem conditionib. sensibilibus et signis dicit Morien. in Castrensi: tactus huius lapidis est mollis, & est maior mollities in eo, plusquam in suo corpore. Pondus uero illius multum est graue, & eius gustus dulcissimus, eiusque substantia uel natura aerea: & eius odor ante confectionem est grauis & foetidus, & assimilatur odori sepulchrorum. Item philosophus Marthonys ait: He res uffi, tuffi appellatur: postea fit eius odor bonus et suauis, & nihil remanet in eo obscuritatis & foetoris. De Regimine lapidis in genere. Cap. Xii. Dicto de materia lapidis, nunc dicendum est de Regimine eius. Multi enim sciunt lapidem, sed regimen eius ignorant. Unde scire oporet, quod & si multi in hac arte operantes: imo pene infiniti errant, in cognoscendo materiam propriam et immediatam lapidis: longe plures ac multo magis falluntur & decipiuntur in eius gubernatione, & ideo paucissimi ad perfectionem lapidis perueniunt, & de mille uix, uix unus. Unde in uia uniuersali dicitur. Uix aliquis hoc opus excellentiss. ad finem optimum sine impedimento perducit. Et oportet artificem huius magisterii cum multis laborib. & erroribus ad perfectionem eius peruenire. Et in li. Satur. dicitur: Multi habent lapidem nostrum & cognoscunt, sed nesciunt eius uirtutem: et si scirent uirtutem nihil ualeret, nisi scirent etiam eius operationem. Operatio autem non potest sciri, nisi per inspirationem Dei, aut per doctrinam & institutionem magistri. Rhodian. quoque dicit: In hoc opere Alchimiae multi errant, & pauci perueniunt ad eius perfectionem. Huius autem causam assignat Hamis in Turb. In dicto nostro lapide, humor aereus subtilis cum aquoso, & aquosus cum terreo sicco, ita sunt coadunati homogenee: quod uix uel nunquam nisi subtilissimo artificis ingenio, ab inuicem separari possunt: Beatus ergo ille qui tantam ingenii subtilitatem adeptus est in hoc mundo: quoniam absque huiusmodi separatione, omnes practicantes, seu operantes inuanum laborauerunt. Et quia tamen est difficultas in huiusmodi separatione, ideo nemo, uel uix unus inter omnes mundi philosophos ad ipsum peruenire potest cum effectu. Non ergo quisquam iactet se scire hunc, uel artificem esse, nisi sciat predictos humores in dicto lapide seque strare. Qui uero sciuerit facere hanc separationem, & puriores partes, sc. aereas, spirituales, subtilissimas, in unum naturaliter adunare, & ex ipsis medicinam formare, erit indagator preciosae perfectionis, & ideo Morien. operantem cautum reddit, dicens: Hec est huius rei radix ut qui eam addiscere uoluerit, eius doctrinam primo a inagistro accipiat, postea magister coram discipulo frequenter pertractet eam. Sunt enm huius scientiae plura obstacula: & multa distantia est inter sapientes & insipientes, & inter cecum & uidentem: Nec ille qui dispositionem huius magisterii per probationem recte cognouerit, est ut ille, qui adhuc in eius in quisitione per libros persistit. Ex his elicitur quod operatio qualiscunque sit, necessario est in hoc physico magisterio. Dicit. n. Rosar. & Costis philosophus: Quamuis autem noster lapis iam in se naturaliter tincturam contineat, quoniam in corpore magnesia.i.terrae ( fatuus quidam delinanda addidit gallinae ) perfecte creatus est: attamen per se motum non habet, ut fiat Elixir completum, nisi moueatur arte & opera tione. Quare per philosophum dictum est, Fili extrahe a radio suam umbram. Etiam dicunt hoc Mundus. Theophilus, Hermes. Igitur operatio nobis necessaria est, sicut uides in infante, qui quantum ad creationem attinet, nascitur perfectus: imperfectus tamen quo ad operationem, nisi nutriatur. Ideo diuersae artes adinuentae sunt a philosophis, ut ait quidam philosophus, ut compleatur ab arte quod est a natura derelictum. Delirat qui falsa imaginatur, aut uera quae non expedit, fatur. Finis aut huius operationis est, ut dicit Geber, ut in lapide nostro melioretur tinctura eius plusquam est in sua natura. Et Bonell. ait: Ex elementis nihil fit absque regimine summa ratione directo, & c. Quale regimen in speciali nesessarium est arti. Cap. Xiii. Sed quale regimen huic arti sit necessarium, deinceps perscrutandum est. Quibusdam autem uisum fuit, quod regimem lapidis solum opus naturae, ita quod artista nihil aliud agat, nisi ipsum in uase claudere, & in aere suspendere umbroso, & a turbinib. quieto, uel interna sepelire, cum hoc obseruatis congruis temporibus anni, mensium, dierum & horarum, atque oportunis cursibus planetarum & astrorum, ita quod reliqua omnia natura peragat usque ad conplementum. Et sic lapidis regimen non esset aliud, quam applicatio ad debita loca & tempophilosoph. ra. Quod uidetur ex hoc probare, quia ipsa megalla in uisceribus terrae, lapides quoque & caetera mineralia atque nascentia solo calore & uirtute quae a corporibus coelestibus causantur, ad suum complementum producuntur. Et Rosar. inquit: Sufficiat autem tibi, materiam sufficienter disponere extrinsecus: quoniam ipsa sufficienter intrinsecus operatur, ad sui perfectionem. Habet enim motum sibi inhaerentem secundam unam uiam & unum ordinem meliorem ac certiorem quam possit ab homine cogitari in creatione cuiuslibet generati. Ideo tantum praeparamentum esse debet magisterio phisosophorum. Quia natura, nisi impedita fuerit per contrarium, non potest praeterire motum suum certum, antequam habeat tempus ad impregnandum, ad parturiendum, ad nutriendum, ad operandum. Et similiter etiam ex hoc argumentum trahitur: quod philosophi dicunt, de coctionem lapidis faciendam esse in calore Solis. Similiter etiam ex hoc, quod philosophi annum in quatuor tempora distinguunt, & secundum horum uarietatem dicunt, Lapidem esse regendum. Dicit enim Zinon in Turb. Annus diuiditur in quatuor partes: prima est hyems frigida et humida: secunda est uer, calidum et humidum: tertia est aestas calida & sicca: quarta est autumnus frigidus & siccus, iuxta hunc modum oportet nos duas naturas regere. Dealbate ergo, & c. Et quidam uersificator dicit: " Dic mihi, quid numerum geminatis uiribus auget: Hoc natura facit, specierumque insita uirtus Astraque sub coelo recto gradientia cursu. Imo ars naturae disponens ordine uires. Ars ergo & natura facit, si deficit una, Cassa erit alterius quamuis miranda potestas. & c. " Multa alia sunt, quae de hac re scribuntur: sed siquis libros philosophorum perlegendo, diligenter recte examinauerit, inueniet quod lapidis regimen sine calore ignis per artem administrato perfici non potest. Omnes enim philosophi ponunt magisterium fieri cum igne. Unde Morien. inquit, Fornacem philosophorum construas, in qua ignem physicum accendas. Et idem, maxima huius operis efficacia in suo igne perpenditur: nam cum eo minere aptantur, & male anime in suis corporibus retinem tur, et cum eo anime cum corpore coniuguntur & ignis est tota huius rei uera atque perfecta probatio. Et non intelligitur ex hoc quod calor nature sufficiat, sed oportet ignem elementarem exhibere seu administrare, sicut patet ex aliis eiusdem uerbis quae infra ponuntur. Item dicitur in libro Satur. totum regimen nostri operis consistit in igne, in uase & clausura. Et certe sine ipsis magisterium perfici non potest. Item Rhodian. ait: Opus Mercurii quod est sperma sanguis & caro, ita creantur in uentre Athanor, Philosoph. sicut infans in uentre mulieris, Et Bonellus ait: Ex elementis nihil fit utile absque compositione et regimine, eo quod sperma ex sanguine & libidine generatur, & c. Si enim humiditas uteri & calor non esset, sperma non maneret, neque foetus perficeretur. Foetus autem extractus non nisi lacte nutritur, & igne parce & paulatim dum paruulus est, & quando magis, & c. sic & te oportet in hac operatione facere: sciasque quod absque calore nihil unquam generatur, & c. Item certum est, quod oportet in generatione metallorum calorem esse continuum: quoniam seruaretur in suis uasis mineralibus, sed non conseruaretur, nisi mons esset solidus, & frigus circumstans calorem compelleret ad inferiora, & stringeret. Ergo a simili: Lapidis decoctio in Elyxir necessario fit cum calore continuo in uase apto conseruato, quod fieri non posset in libero aere: quia nunc frigore nimio, nunc humido excessiuo, nunc aliis alterationibus decoctio uariaretur. Et ideo dicit Albertus magnus in libro tertio mineralium. Hoc agit calor ignis in alchimicis, dummodo sit temperatus, quod agit calor solis in mineris: quia in utroque uirtus planetarum & stellarum recepta, defertur ad uasa, rebus ipsis infunditur. Similiter oportet ignem in generatione Elyxiris esse maiorem, quam in generatione elementorum: alioquin si idem esset utrobique aequalis, oporteret etiam unum esse tempus aequale utraque generatione: & sic in millibus annorum Elyxir non perficeretur. Quare ut dicit magister Bonus in u. capitulo: Aliud est regimen eiusdem rei cum igne cum utrobique sit calor. Propter quod & aliud tempus est in generatione Auri, & aliud in generatione Elyxiris. Ex quo sequitur, quod oportet alium calorem adhibere, & intensiorem, & magis continuum per artem, quam natura ministrat. Sic enim ars supplere ualet longitudinem naturalis operationis. Unde Rosarius ait: Solicite regimina exerceas, & ad uirtutem peruenies: quod quidem nec per se, nec miraculose, ut forte putas, sed arte & operatione artificis cum sagaci ingenio perficitur. Unde philosophi similiter ponunt, quod hoc opus est ars mulierum ac puerorum ludus. Et hoc ideo dixerunt, quia mulierum opus est coquere: non autem coquitur sine igne: ergo nec hoc opus fit, uel fieri potest sine igne. Sic ergo, igne ab exteriori ministrato, per artificem perficitur. Uerum ex hoc non concluditur, quin etiam natura operetur. Natura enim omnia perficit, & artifex solum applicat res necessarias, & inter caetera ignem, utpote maxim e necessarium. Cum enim ipsa materia partim sit fixa, a principio administrandus est sibi ignis & usque ad finem continuandus, temperatus Philosoph. tamen, ut materia paulatim assuescat, ignem sufferre, donec ultimo tota figatur, ut nullum omnino ignem pertimescat. Hic enim est finis artis, ut generetur sulphur, siue Elyxir omnino incremabile: sicut etiam finis naturae est, ut generetur Aurum, quod in igne non diminuatur. Hoc autem per nil aliud sit conuenienter, sicur per ignem: quia sic paulatim uirtute ignis roboratur, & ad incorruptibilitatem appropinquat. Regimen ergo huius artis est ignis, calor, & non solum caior naturalis, uel lapidis, uel coelestium lunarium: nec est necessarium obseruare ortus & cursus coelestium signorum. aut aspectus planetarum, uel tempora anni, aut dies uel horas, nisi quantum pertinet ad bonitatem radicis, de qua posterius dicetur. Quia huius nostri Lapidis generato est omnino naturalis sicut aliarum rerum, quas natura producit, & eius effectus similiter, quamuis diuinus & coelestis sit dicendus propter suam excellentiam corporalis, nec non & spiritualis, qualis est imaginum & anulorum. Cuius signum est, quod eius quaelibet pars, eandem uirtutem habet cum toto, & tantum ualet contritus, aut liquefactus, quantum integer: nec in eius generatione iustum est unquam ab aliquo philosopho obseruare characteres, uerba, fumigationes, aut alias ceremonias malium considerare in hoc opere quatuor tempora, & signorum cursum ac planetarum: licet in aliquibus hoc reperiam scriptis, non oportet tamen. Nam quasi omnia quae in hac arte uel scientia sunt scripta ad occultandum eam, non ut in caeteris scientiis dicitur: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Quod ad regimen pertinet, bonam habere radicem. Cap. Xiiii. Ante omnia autem oportet lapidis philosophorum radicemesse optimam: alioquin nihil fit. Dicit enim Morienus: Maior radix huius operis est in inquisitione specierum, quae sunt meliores ad magisterium, Nam unaquaeque minera multorum est generum. Et in libro Saturni dicitur. Accipe lapidem nostrum de summo bono, & non recipias ipsum nisi recentem cum suo sanguine toto. Item in uia uniuersali: Species nouae meliores sunt quam antiquae. Et Mundus in turba: Caueatis ne aes capiatis nisi purum & mundum Ad hoc ergo quod radix sit optima, oportet praecipue tria circa ipsam attendere. Primo quod ex optimis corporibus extrahatur. Ex bonis enim arboribus boni fructus colliguntur, & ex melioribus arboribus meliores gummae effluunt: & ex melioribus gallinis meliora oua procreantur: & bonus pastus bonas ac pingues facit carnes. In genere gallinarum meliores sunt nigrae quam albae. Inter complexiones melior est sanguinea et cholerica: inter aetates melior & magis robusta est iuuentus. Unde Rosarius dicit: Non comedes de filio, cuius mater menstruum patitur: sed si comedis de pinguiori carne conede, et habebis Aurum. Et in libro Saturni dicitur: Non comedas de filio cuius mater sit leprosa: quia si puram substantiam habemus, purum corpus creare possumus: & si masculus fuerit leprosus & foemina leprosa, necesse est corpus leprosum generare. Unde si purum corpus creare uolumus, oportet nos habere purum masculum ab omni sorde mundum: & puram foeminam ab omni sorde mundam, & similiter purum semen clarum ab omni sorde mundum. Et Raymundus de terminis inquit: Accipe gummi de India, si habere poteris, quod est gummi nigrum & clarum in manifesto, & rubeum in occulto, aut de Hispania, & coniunge simul masculum cum foemina, & c. Secundum circa quod attendere debes est, quod foemina impregnetur suo semine masculino. Est.n. lapidis generatio, quasi similis generationi hominis: quia oportet concurrere semen utriusque, maris scilicet & foeminae. Omnis enim uirtus generatiua animae, est a semine maris. Unde sicut ex ouis uenti non generatur auis: ita ex ouo philosophorum non generatur lapis, nisi foemina a suo semine, scilicet a suo mare fuerit impregnata. Et hoc semen est uirtus ignea penetrans & tingens, & est coagulum coagulans menstruum, & est anima seu spiritus subtilis uiuificans. Et propter hoc quidam philosophus ait: Sicut homo non potest generari sine coniunctione uiri & mulieris, sic medicina nostra sine coniunctione maris & foeminae. Mas enim est calidus & siccus, foemina uero frigida & humida. In utriusque autem coniunctione contemperatur caliditas cum frigiditate, & siccitas cum humiditate: quia non conuenienter generatur animal, si excedat caliditas frigiditatem, & e conuerso, uel siccitas humiditatem & e conuerso. In utriusque autem commixtione, extrema contraria reducuntur ad mediam dispositionem, scilicet ad temperatam caliditatem. Uita enim uiuentium in calido & humido consistit, supple, temperato, ut habet doctrina Aristotelis: sic per omnia de lapide nostro uno est: qui non solum compositus est ex duplici natura, scilicet masculo & foemina ut supra dictum est, ratione cuius ad se inuicem agunt & patiuntur, perficiunt & perficiuntur, ut in sequentibus apparebit: sed etiam ex sua origine prima, ex spermate masculi & ex spermate foeminae & menstruo concipitur, & nascendo oritur: propter quod animal dicitur, quia in potentia uitam habet, & semper utique uolatilem: & nisi in sterquilinium mittatur. Et quia animal domesticum est, quidam ipsum non immerito hominem nominauerunt. Unde in libro Saturni: De huius lapidis procreatione prima & secunda dicitur, si masculus cum foemina coniungitur per temperamentum mediante spermate, necesse est ex menstruo generationem fieri. Et quidam alius philosophus ait: Illa res de qua lapis fit, uocatur Rebis, id est res bis composita, uel res ex duobus composita. Et uere dixit, quia simul uel semel in uentre terrae, id est matris compositus ut nasceretur, & altera uice in uase uitreo componitur, ut in elyxir perficiatur. Ex duobus autem composita, ex spermate maris & menstruo foeminae, id est, ex rubeo & albo nascitur, etiam inter duos montes, qui sunt pater & mater. Alii tamen inter duos montes, id est sulphur & argentum uiuum, uel solem & lunam: sed hi proprietatem lapidis in se ipso considerant: illi uero suam originem demonstrant: quia ex masculo & foemina genitus est: & ideo maris & foeminae proprietates in se retinet & cosneruat. mo tempore adsumatur: tunc enim quaelibet res ad humanum uenit usum, quando in sui natura & perfectissima est. Lapis autem noster, sicut ubique reperitur, ita & in omni tempore reperitur: sed non in omni tempore equalis uirtutis est sicut nec in omni loco. Quaelibet nascentia suum tempus proprium habent: quilibet fructus & plantae tunc meliores sunt, cum maturi sunt: sic Lapis noster melior est ex duobus: primo ex tempore, scilicet quando nascitur in uere. Alia cum gummi aestiuo calore maturatur & effluit. Nostrum enim gummi uerno tempore optimum effunditur. Quia enim sanguinis humani naturae maxime approximat, & generationi animalium appropinquat: sanguis autem in uere maxime augetur, et animalia ad commixtionem incitantur, & aues ad cubandum: ideo tunc lapidis nostri materia eligi debet, & ad opus conuenientissime tunc applicatur, ut auis noster uolans producatur, siue plumata, siue deplumuta. Unde dicit Raymundus de terminis. Ponatur autem Lapis in uase physico in principio ueris sole existente in Ariete. Hoc enim tempore, ut ait Raymundus Marsiliensis, magis augmentatur calor & humiditas, similiter sanguis & cholera simul. Et ideo etiam hoc elementum lapidis magis abundat in uere, & hoc modo natura iuuat artem, & tempus opus, & plantae magisterium. Philosoph. Secundo ex nouitate fructus: recentes meliores sunt antiquatis, si sunt maturi: Quia ex singulis rebus genitus, a suis radicibus auulsus, paulatim mitius extrahitur, quousque totaliter corrumpatur. Noster autem lapis tenerrimus est, & cito uirtus eius exhalat, nisi nostro calore nutriatur. Et ideo aliquantus operi nostro non congruit, sicut antea dictum est. Sed recens est omnino incorruptus, & c. Quod ad regimen spectat habere uas opportunum. Cap. Xu. Est & aliud quod ad ipsum regimen est necessarium, scilicet uas aptum confectioni lapidis. Cognita ergo radice bona, quod est prius, oportet cognoscere uas, quod est posterius: in quo sicut in proprio loco lapis gignitur. Unaquaeque enim res in loco sibi conueniente generatur. Huius ergo lapidis uas tam admirabile, est ualde necessarium. Unde dicit Morienus: Si sapientes suas expositiones de qualitate uasis, in quo conficitur creatio lapidis, non inuenissent, nunquam ad perfectionem perfecti magisterii peruenire potuissent. Ostendi.n.superius, quod hoc magisterium non multum distat ab hominis creatione: hominis autem creatio non nisi in uentre materno perficitur. Animalia enim in uentre matrum, calido humore temporato, ex spermatum commixtione aluntur & perficiuntur De Lapide ut dicit Morienus. Metalla siquidem in uentre terrae decoquente gignuntur. Foetus in utero & pullus in testa procreatur. Oportet autem conditionem uasis coniecturare ex natura lapidis. Lapis quippe philosophorum non perficitur, nisi tota eius uirtus retineatur intra uas suum. Quare oportet uas, in quo hoc magisterium agitur, primo esse fortiss. quod ignem substinere possit. Unde dicit Lilium: Hoc autem lapideum & circulare uas non timens ignem esse oportet, & non porosum sed ualde solidum. Unde dicitur in libro Saturni: Multi fecerunt uasa de terra, & de ferro, & inuenerunt tandem se deceptos: quia spiritus fugiunt per poros, & ideo ad perfectionem magisterii non potuerunt puenire. Tertio quod sit uitreum ex una sola materia. Uitrum.n. in igne creatur: & ideo fortis omnibs ignem sustinet. Est etiam uitrum solidum, nec habet poros: ideo spiritus in eo exhalare non possunt, ut dicitur in eodem lib. de alia autem materia quacunque non ualeret. Quarto quod sit bonum, & spissum. Unde Lilium: Pauca. n. uasa ex his uasis lapideis, quib. uitrearii utuntur, durant, quin & corroduntur in opere, uel scinduntur. Ideo dicit Morienus: Et pone commistos in ua se spisso. Et in uia uniuersali dicitur: Ponatur quaelibet pars seorsum in urinali uitreo duplo. Quinto quod fit uentre rotundum, & colloongum & strictum. Unde dicit Pandulphus & Horsoleus. Rotundum sit uel factum in modum coelestis lunae. Et in uia uniuersali dicitur: Uasa autem uitrea sint, quae habeant fundum rotundum & collum longum ad mensuram dimidii pedis uel circa os strictum, ita tamen grossum, quod possis pollicem intro figere, & sint formata ad modum phialae, & sint spissa & fortia: aliter istam aquam tenere non possent, sed prae nimia eius fortitudine frangerentur. Sexto, unum tantum uas sufficit. Unde Lilium ait Sciendum est philosophos huic nostrae operationi tantum unicum uas attribuere: quia omnes de operatione loquentes, semper dicunt de uase in singulari. Unde Bonell. ait: Suo imponite uase. Xistus quoque ait: Suoque imponiteuasi angusti oris. Et in lib. Saturni, Totum perficitur in uno uase, & non in plurib. Et Geber: Et totum istud fit in uno furno et in uno uase. Hoc est ergo uas mirabile, quod a diuersis nominibus nominatur. Dicitur.n. primo uas philosophorum frequenter a solis philosophis inuentum tanquam magis congruum operationi lapidis. dicitur etiam ouum philosophorum: quia ad formam oui dispositum est, & dicitur sublimatorium, ex eo, quoa in eo lapis sublimatur. Dicitur etiam cribrum: quia in eo lapis guttatim sicut per cribrum aqua descendit. Unde Mireris dicit, Suo cribro ipsum cribari oportet. Dicitur adhuc sphaera, quia ad illius similitudinem factum est. Et quia in eo lapis superius & inferius uoluitur & rotatur sicut in suo orbe circulariter. Unde Mireris ait: Spera sperata & inuenietis. Et Ascanus: Aurum cribro spaere septies cribrari oportet. Dicitur etiam sepulchrum, quia in eo lapis sepelitur, & ignis operatione moritur, ut dicitur in Symbolo. Apellatur praeterea Carcer: quia in eo masculus & foemina uiolenter detinentur. Dicitur & Leo antiquus, & Leo uiridis a Morieno: quia fortis est ut leo. Uocatur etiam Urinale, Cucurbita. Boccia, Phiala, Quum, & aliis multis nominibus nominatur. Quod modus imponendi lapidem in suum uas est uarius, & scire quis congruus et quis incongruus, est necessarium. Cap. Xui. Multi sunt qui lapidem cognoscunt, qui tamen ipsum incongiue imponunt in uas, & ideo non efficiunt, quod quaerunt. Et circa hoc duplex est error. Primus quidem eorum qui masculum a foemina separant, & masculos masculis seorsum, & foeminas foeminis seorsum compulant. Et hi decipiuntur ex uerbis philosophorum, de quibus somniauit Alphytris Arisleus, quando iuit per fundum maris & inuenit regem & gentes suas, qui non generabant: qui applicabant inconuenienter mares maribus, & foeminas foeminis, & coniunxit filium regis sorori suae, & statim fuit mortuus filius regis: & c. Secundus error est illorum, qui totum lapidem terendo commiscent, & post commixtum imponunt. Et hi similiter falluntur ex philosophorum scriptis. Dicit.n. Morienus: Recipe fumum album & rubeum, & effunde ambos, & pone commixtos in uase spisso, & c. Et Aristoteles ait: Accipite corpus quod uobis demonstraui, et inde tabellas tenues coaptate, et similia: Sed philosophi optime dicunt, si ipsorum uerba bene attendantur. Oportet.n.quatuor ex huiusmodi impositione obseruare. Primo quidem quod simul masculus & foemina, Sol & Luna, sulphur & argentum uiuum, rubeum & album, que sunt idem, in uas ponantur: nec unquam unum ab altero separetur: Quia scriptum est: Quos Deus coniunxit homo non separet: Et superius dictum est, quod masculus sine foemina generare non potest, nec e conuerso, & quod fixum non fixum fixat, necessario concurrunt ad generationem metallorum in natura. Sol uero & luna ad generationem Elyxiris in arte, & similiter in natura coniuncta. Un de dixit Mireris: Accipe lapidem & simul commisce in albo rubrum inferri: fac sicut fermentum in pasta. Et Mundus in turba: Caueatis ne aes capiatis nisi mundum & purum. Ista duo sapienter uasi imponite & orate Deum, ut hunc lapidem uideatis in opere mixtum. Ex quo sequitur, quod non ante impositionem miscendum est per artificem: sed post per naturam & operationem. Et sic uerbum Hermes intelligitur, Accipe lapidem Auri, & humori sc. aquae permanenti commisce. & c. Et iterum nisi esset fermentum non coagularetur aqua. Propter quod a Maria prophetissa appellatur Coagulum, coagulans. Sic intelligitur quod superius dictum est, Et pone commixtos in uase, hoc est commixtos a natura. undequidam magnus philosophus ait: Cum muliere uirum claude in eodem sepulchro. Et Socrates ait: Arcanum operis fit ex masculo & foemina, uir nomen masculi recepta, gaudet foemina, & c. Et Raymundus de terminis inquit: Coniunge simul masculum cum foemina: & in uia un iuersali duorum spermatum: In hoc opere non oportet esse quietum, donec permisceantur, & c. Et in horum figuram inquit Hermes, Sol meus & radii mei intranei sunt in me Et hoc est somnium Rasis ad Euthesiam, de homine neci dato, habente corpus album ut sal, & caput aureum ac diuisum in circuitu, & c. Et haec est uisio senioris, qui uidit in carcere Ioseph spaeram solis & spaeram lunae. Et Artetus ait: Recipe masculum & foeminam purgatos, & aequis ponderib. simul funde: ita per foeminam concipiat masculum, ut de masculo nihil uideatur: deinde in laminas subtilissimas deducas: deinde scindatur, et in domumuitream ponantur. Rasis quoque in Turba ait: Filii doctrinae introducite uitrum citrinum cum uxore suaphilosoph. in balneum post coniugium. & iterum in turba: Effodiatur ergo sepulchrum, & sepeliatur mulier cum uiro mortuo in fimo equino, i. coquantur in calore humido, quousque sponte iungantur, & c. Uiolenter ergo miscetur, sed sponte non per contritionem, sed per calorem, non extra uas, quia prius a natura permixti & coniuncti sunt, sed in uase quia ibi totaliter uniuntur. Et ideo in principio resident in fundo uasis sicut lapilli: unde Arnaldus ait: Recipe de aqua puri solis, & de aqua purae lunae simul mixtis & unitis, & pone in uas uitreum extra solem: & tunc erunt sol & luna residentes sicut parui lapides. Ex his intelligitur, quod lapides imponi possunt in uitrum in numero quouis ad libitum. Et ideo uas sit concauum & bonae capacitatis. Secundum enim multitudinem materiae oportet uasis multitudinem seu capacitatem statuere. Debet autem semiplenum tantum esse imo securius est, ut una tantum pars sit plena & due uacuae, & minus etiam. & ideo dicitur in lib. Satu. Pone uas cum materia in scutella habentecineres in spissitudine duorum digitorum, & stet supra ignem in furnello, & solum una parsuasis sit coopta cum cineribus comprissis, et firma bene uas ne pendeat ad partem, & c. Quamuis autem lapis possit in numero pari uel impari: tamen numerus impar magis est mysticus & diuinus unde Raymund. de terminis satis expresse dicit. Pone autem 25. sorbilia in uase clauso, & De Lapide apta uas in balneo philosophorum, ita quod calor solis ubique possit uas circundare: & Senior sub figura uidit 9, aquilas, & statuam in medio super cathedram cum tabula marmorea in manibus, & duas aures, unam cum alis & aliam sine alis: una tenebat rostro caudam alterius, & e conuerso, & speram solis & spaeram lunae, & c. Secundo quod Sol siue masculus ponatur integre. Ideo admonet Mundus in turba: Ista duo sapienter uasi imponite. Dicit autem sapienter, quia cauendum est, ne casu rumpatur spaera solis: si autem casu rumperetur, sol debet iterato extrahi: Facile extrahitur si culmus uel calamus subtilis, politus tritici, abscissis modis propellatur usque ad uentrem uasis & infigatur. Sic.n. facile imponetur, si fiat canna uitrea, subtilis, & c. Theophilus in turba: Accipite magnesiam albam et aquam uiuam masculo mixtam, & terite coquendo non cum manibus quousque fiat tenius aqua, Et alius quidam philosophus ait. Oportet autem albumen cum uitello integro ponere, & cito claudere: quia cito euanescit uirtus spiritus nisi clausura retineatur. Unde & Ioan. Teb. Ouum cauene frangatur, actus ne interimatur in solari circulo, uitellum scias latitare, qui in ouo rubificare, nitorem uis rubedinis. Tertio quod nihil subiungatur, nec aqua nec puluis, sed solus in uas ponatur. Unde Geber: Est. n. unus lapis, una medicina in qua magistephilosoph. consistit: cui non adddimus rem extraneam, nec ab ea diminuimus, nisi quod in praeparatione eius superflua remouemus. Et Diomedes in Turba ait: Uenerabili utimini natura: quoniam natura non emendatur nisi in sua natura: quibus noli alienum introducere, nec puluerem nec ullam rem. Et Rosarius ait: Si aliud extraneum sibi addatur, statim corrumpitur. Quarto priusquam imponatur superflua ab eo remoueantur. Et haec est eius mundatio, post primam eius purificationem, quae per infusionem completur, nihil superfluum, nihil diminutum in nostro lapide reperitur. Effusio ergo eius est purgatio, in sua quippe natura Lapis purissimus est: unde in uia uniuersali non fecimus mentionem de purificatione terrae nostrae albae & rubeae: eo quod satis purificatae & mundatae inueniantur uenales: eius tamen purificatio sufficiens est, ut educatur extra domum suam, & in alienam domum includantur. In propria domo generatur auis uolans, & in aliena domo lapis tingens, utraque auis uolans ad regum mensas & capita salit. Quia artem hanc apparentem, utraque auis, plumata ac deplumata dedit, hominumque consortia relinquere nescit. Pater eius pigros ad laborandum excitat, mater fatigatos laboribus pascit, filios delicatos recreat artus & ornat. Rumpe ergo domum, frange pade Lapide rietes, purissimum inde extrahe succum cum sanguine coque ut edere possis. Unde dicit Arnaldus in libro Secretorum: Purga lapidem: tere portam: frange caniculam: elige carnem teneram, & habebis rem optimam. In una ergo re omnia membra latent, omnia metalla lucent. Horum duo sunt artifices, duo uasa, duo tempora, duo fructus, duo fines, una salus, & c. Quod Clausura est ad regimen necessaria. Cap. Xuii. Non solum oportet uas esse fortissimum, sed etiam clausuram munitissimam: quam sicut dictum est, nisi spiritus subtilissmi retineantur, totum magisterium proditur. Statim autem ut lapis impositus est uasi, incipit propter angustiam carceris sudare, & subtilissimae partes exhalare, & quanto diutius coquitur, tanto spiritus magis multiplicantur, subtiliantur & fortificantur. Et ideo statim ab initio oportet uas claudere, & forti sigillo obstruere, ne flores fugiant, & totum magisterium amittatur. Quid iuuaret fortissimum uas habere, & non esse clausura eius firmam & optimam? Nec etiam sufficit quod sit firma, nisi etiam sit solidissima: quod tunc est, quando nullo modo est porosa. Omnes ergo philosophi fortem clausuram persuadent. Dicit ad hoc Mundus, uasis os firmiter claudite. Theophilus ait: Uasis autem os firmiter claude, ne flores fugiant. Artephus, In domum uitream ponatur, & cum cemento fortissime cooperiatur, ne aer intret, & humiditas introclusa exear. Et in libro Saturni dicitur: Pone lapidem nostrum cum tota substantia sua in uas nostrum, & claude optime ne respirare possit. Et Morienus dicit: Claude os uasis cum bitumine ne uenti euadani: in longum enim uenti in uase multiplicantur & calidissimi efficiuntur, ita ut sit periculum uel quod uas frangatur, uel sigillum rumpatur. Unde Haly figuratiue dicit de his uentis: Scias quod radices suarum minerarum sunt in aere. et sumitates in terra: et quando euelluntur a suis locis, auditur sonus terribilis, & erit timor magnus. Uade cito, quia cito euanescunt, & c. Et ideo dicitur in libro Saturni: Scias quod totum regimen in igne & uase consistit: quia si os uasis non est bene clausum, fumi qui sunt subtilissimi euadunt, & totum magisterium annullabitur. Est ergo duplex periculum si clausura non sit fortis, primo quod perdatur opus & labor, sicut dictum est: secundo quod interficiat uel ledat artificem: quia a principio lapis est sicut toxicum mortificans: in medio sicut spiritus uehemens & subtilis, omnia penetrans: in fine sicut medicina perfectissime sanans. Unde dicit Artephus: Duo sunt cauenda in Lapidis magisterio: primum ne igne incendatur: secundum ne exhalet: quia laederet laborantem, & multas in ea infirmitates induceret, & c. Quare necesse est, uas fortissime claudere, & cum una clausura & non cum pluribus. Et qui hoc ignorat, errat ut caecus. Claude ergo firmiter os uasis cum sigillo Hermetis ut respirare non possit. Spiritus enim promptus est ad fugiendum, quando est uerberatus indocte. Ergo aliqui fecerunt, qui sigillauerunt uasa cum argilla impastata cum sale: alii etiam cum aliis, ut de cerussa, minio, bolo armeno, & impastata fortiter cum uernice liquida supra marmorem: & omnes tandem fuerunt decepti: Ego autem dico tibi, quod cum nulla re fortiori potest sigillari uas, nisi cum uitro: Stude ergo ad inueniendum hoc sigillum secretum: quia sine illo magisterium profici non potest. Et de hoc est duplex modus: primus est per torturam colli. Ponitur enim tegula perforata ad collum bocciae, seu uasis, & super ipsam tegulam ponitur cinis cum carbonibus, quousque collum sit ignitum, postea cum tenaculis ignitis, seu forfice ferrea, collum comphilosoph. primitur & torquetur, ut docet tractatus Lucis. Et hoc proprie sigillum Hermetis est. Sed tunc oportet collum esse longum satis, et cum maxima cautela ignire, ita ut materia inferius manens, nullo modo destruatur pet ignem aut laedatur. Secundus modus est sic: ut collum in supremo bene calefiat, & postea super ponatur & circunducatur uitrum forti igne liquefactum. Et tunc uitrum forti igne liquefactum infra os colli per duos digitos debet habere circulum uitreum aliud, in loco in quo ponitur alembich, non minus magnum uel altum, quod apte intret in os inferioris urinalis, per oppositum quam in aliis distillationibus, ut docetur in uia uniuersali, & postea cum uitro lique facto, ut praedix, claudere in circuitu. Quod furnus qui dicitur Athanor, necessarius est. Cap. Xuiii. Non minus furnus est conueniens, in quo uas cum materia statuatur, & igne decoquatur. Supra enim est dictum, quod totum regimen magisterii & nostri operis in igne, in uase & in clausura: quia sine istis perfici magisterium non potest, ut aperte dicitur in libro Saturni: Ignis debitus certe administrari non potest, nisi in furno ad hoc apto. Oportet ergo secundum dictum Morieni in translatione noua, quod artifex sciat ignis qualitatem & suae fornacis: & similiter ignis ascensionem: in qua uidelicet parte fornacis; seu in quo loco ignis debet accendi, & c. Et circa hoc tria oportet attendere: primo fornacis debitam dispositionem & conuenientem ignis proportionem, ut uidelicet, non sit nimis magnus, nec nimis paruus, non nimis altus, non nimis depressus, & ut parietes non sint nimis grossi, seu spissi, nec minus tenues: sed taliter instructus, ut sufficientem calorem et continuum recipiat & seruet ac ministret. Magnus enim furnus & paruus uel grossus & tenuis, non eodem calore equaliter & continue calefiunt. Uude Morien. ait: Ubi supra fornacem philosophorum construas, in quo ignem philosophicum accendas: aut enim eius materia ex stercore erit composita, aut ex foliis oliuarum, quod nihil aliud est: quam ut ignem equalem in combustione durare. Querat secundo, ut calor aequaliter tangat uas ubique in altitudine materiae. Unde dicit Mireris: Sepelias autem uas in ignea natura. Natura autem ignea subtus & undique in circuitu polita, ipsum uas in medio positum duobus oportet te naturae igneae digitis uel tribus cooperire donec mellis colorem, uel sulphuris rubri, uel uermilionis induatur. Et Raymundus de Terminis: Apta uas in balneo philosophorum, ita quod calor solis ubique circa uas possit circundare. Et ibidem ubi supra dicit Mireris: Et hoc totum fit in igne in uitreo uase, quod uas figuli contineat. Et in Soliloquio philosophico dicitur: Colla phialam uitream inter cineres cribratos, super furnum sibi aptum. Et in libro Saturni ait: Pone uas in furno, & cum cinere subtus & ad latera, & sint duae partes uasis discooperte desuper, & tertia pars cooperta, & commoda bene ignem in furno. Et in uia uniuersali dicitur. Cineres sint sub uitro ad spissitudinem unius digiti tantum: deinde ad ignem temperatum sub uase terreo quod cineres continet. Unde Lilium: Dracone autem in uasa sepulto, ignis trium frustrorum siccorum subtilium in fouea fornacis accendatur. Morien. quoque ait: Cauendo etiam, ne flamma ignis ullatenus praedicturas contingat: nam omnia in damnum uerterentur, & c. Unde Lilium: Fiat autem sub uasculo ignis carbonum paucorum ad uasis probationem et calefactionem, & plus plurium graduum, ignem agumentando continua ipsum usque ad 15. dies, ut fornax optime desiccetur, et probetur an uas sit in igne duraturum: Si autem fornax per se absque igne desiccata esset, tunc sufficiet predictum ignem carbonum fieri tantum per octo dies. Tertio uase in furno posito, non remoueatur, nec aliquo modo tangatur, donec opus sit completum. Unde dicit Morienus in Castrensi: Uas autem suo fornaci inuiolabiliter, ut ait Hermes, firmiterque adhaereat, donec totum tempus fermentationis Etheb compleatur. Et in libro Saturni dicitur: Non autem potest tangi aqua nostra sine damno, nisi quando est facta: quia antea est uenenosa & foetida: & multi philosophi dixerunt, quod toxicum mortificans. His ergo consideratis construe fornacem, sicut docetur in libro Quintae essentiae, aut sicut dicit Saturnus: In primis habens bonam terram, argillam scilicet, quam impasta cum stercore equino sicco, & parum de subtili arena, ut melius teneat calorem ignis. Alii impastant cum argilla optime cribrata, & cum stercore equino sicco, admiscendo capillos hominum incisos minutim aut cimaturam pannorum. Altitudo furni sit unius cubiti & trium digitorum & fornax sit rotunda, & in medio fiat solarium cum decem foraminibus: Habeat autem duas portas, unam supra solarium, per quam ignis imponatur: & alteram inferius prope terram, per quam recipiat aerem: Uas autem cum materia pone in scutella terrea habente cineres ad spissitudinem duorum digitorum, & stet scutella supra ignem in furnello & rege ipsum ut sit: Philosoph. sentus et continuus, & firme bene uas, ne pendeat ad partem aliquam, & solum tertia pars uasis sit cooperta cum cineribus compressis. Et Lucas ait, in quibus, scilicet uase & fornace, quaerenda est potius uisio siue depictio, quam scriptura. Item facta fornace caput eius totum liniatur extrinsecus cum aqua ubi sit calx uiua comperta subtilis. Alumen faecum uini, sal praeparatum, & puluis corticum ouorum crudorum. Furnus quoque stet in loco luminoso, securo a uentis & aliis incommodis: Sine hoc ergo Athanore nihil fit: quia sine eo calor tam necessarius generationi lapidis, nec conseruari, nec continuari potest in temperamento congruo, sicut ars requirit. Quod in nostro regimine non est alia operatio manualis nisi ignis. Cap. Xix. Iam ante dictum est, quod ignis est necessarius in magisterio lapidis, sed nondum declaratum est, utrum alia requiratur operatio: qualis est calcinatio, sublimatio, distillatio, elementorum separatio, incineratio, & similes operationes multae, quae fieri dicuntur in lapidis regimine, ac multae reiterationes ac pondera & tempora distincta, sed si quis recte philosophorum dicta perspexerit, inueniet quod in tanto magisterio, sola est una operatio & una confectio: & omnes aliae operationes de quibus loquuntur, igne tantum peraguntur & perficiuntur. Dicit enim magister Bonus in Ii. capitulo: Omnes ponunt quod sit unum tempus determinatum & continuum decoctionis ad perficiendum elixir album & rubeum, quamuis quandoque tempora uarient & interrumpant in doctrina ad errorem idiotarum. Et Hamis in Turb. Philosophi multa ponunt, quorum nihil faciunt. Quoniam unus modus una res est: non ergo teras manib. nec coquas, nec fundas quouis modo cum illis quae praecipiunt medici: quoniam medicina una est quam tincturam puram appellauerunt. Plumbum nostrum quando putrescit uocatur es, quando finit, humiditas argen. uiui exaltati. Uocant putrefactionem, sed post egressionem nigredinis ad citrinum colorem: dicunt eam Aurum: sed quando fuerit ex tinctura tertia dicitur flos auri, quando ex quarta fermentum dicitur: sed quando ultima dicitur uenenum tinctorum. ibidem sapientes libros sub figura componunt, ut insipientes penitus excecent. Dico autem quod sapientib. una est confectio, una uia, una res, unum regimen: cuius confectio est naturarum mutatio, sc. calidi cum frigido & humidi cum sicco admirabilis commixtio. Unde Mireris & alii plures in Tur. dicunt: Una dispositione totum magisterium terminatur a qua tanquam a radice sumunt quaelibet uires & tincturam. Philosophus autem opus diuisit, dicens: Coque, contere, reitera: & non te taedeat & uideas ne oberres. Nam commiscere, coquere, sublimare, assare, calcinare, dealbare; terere, aquare & tingere, plura sunt nomina eorum: tamen regimen unum tantum est. Et dicunt quidam si philosophi scirent, quod una combustio. i.unus modus coquendi sibi sufficeret, non toties dicta eorum reiterarent: quod tamen ideo fecerunt, ut teratur et regatur compositum, et iugiter coquatur, & ne nos tedeat commouerunt. Est ergo actio una, quae est coquere ut ait Theophilus & etiam Geber in libro radicum, si patienter continueque decoque, unde totum regimem cum igne. Dicitur.n. in Tur. manuum contritione non indigetis: quoniam contritio fit cum igne: unde cum omnia conuersa fuerint in aquam diligenter contrita sunt. Et Alphid. Cum soluimus, sine interuallo temporis calcinamus, sublimamus, separamus & componimus: & inter solutionem & compositionem corporis & spiritus non interuenit spacium temporis. Unde solutio nostra physica, est uera compositio. Et in libro Satur. Uolo te docere ignem nostrum ubi iacet tota perfectio: quia cum igne opus perficitur, sed manibus perfici non potest: quia cum igne teritur, cum igne putrescit, & cum igne distillatur, cum igne purgatur & sublimatur, cum igne soluitur & coagulatur & calcinatur, cum igne fit uolatile & fixum: etiam ad hunc sensum, oportet intelligere etiam elementorum separationem, mundationem, reiterationem & coniunctionem. Unde oportet elementa amena suprema, & iam purificata supra leuem ignem incendi, quousque coniungantur & contemplantur se, & paulatim comburantur, quousque in illo leui igne exiccentur. Et oportet reablui & mundificari, ac igne dealbari, quousque omnis res fiat unus color. Item in Turb. Scientia nostra quatuor elementorum & qualitatum eorum ad inuicem conuersio. Conuerte ergo elementa, & quod quaeris inuenies. Nota etiam quod non est separatio elementorum quatuor, sicut idiotae & imperiti intelligunt, sed in natura elementorum est quoddam arcanum absconditum; duorum sc, elementorum quorum opus & uirtus sentitur, quae sunt terra & aqua: alia uero duo elementa, sc. ignis & aer non tanguntur, nec uidentur, nisi in prioribus elementis, quae sunt terra & aqua: quoniam ignis in decoctione peruertit eorum colores. Terra est maior omnium elementorum, & ea alia procedunt, & ad ipsa uertuntur: & nisi iungantur ista quatuor elementa, nihil operamur. Est ergo lapis unus quatuor habens colores secundum quatuor elementa. Item in Turb. Conuerte elementa, & quod queris inuenies. Conuertere autem elementa, est facere humidum siccum, & fuphilosoph. giens fixum. Qua peracta dispositione dimittatur in igne, quousque corpus annuetur in spiritum, et rarum tingens remaneat. Et Ras. dicit in 3. lib. uerbor. Spiritus iste uertitur in corpus: & tunc facta est amicitia inter frigidum & humidum, inter calidum et siccum. Et hoc fit uirtute Dei & temperamento ignis, & moderantia terminorum ignis, & c. Et in hoc fit conuersio tincturarum ad inuicem: quia ut dicitur in libro septuaginta praeceptorum: Quicumque sciuerit conuertere aurum in argentum, sciet etiam conuertere argentum in aurum. Et Rosar. dicit, oportet elementa ad inuicem conuertere. i.circulariter, quod est calidi & humidi cum frigido & sicco subtili dispositione admirabilis coniunctio, ut dicit Morien. Aer enim & aqua in humiditate conueniunt, terra et ignis in siccitate. Et ideo hec ad inuicem facile conuertuntur, & tardius ab inuicen separantur. Ignis uero & aqua, terra & aer ad inuicem non conuertuntur, nisi primo in aerem, & terra primo in aquam conuertantur, uel econuerso. Cum ergo siccam conuerteris in frigidum, et frigidum in humidum, & humidum in calidum, tunc totum habebis magisterium elementorum. Ergo separatio non est realis, sed est tincturarum, & naturarum transmutatio. Unde dicitur in lib. Saturni, Azoch abluit sordes a Latone: & Laton & Azoch semper sunt simul, & nunquam separantur, imo semper manent simul coniuncti: sed propter diuersitate colorum philosophi nominauerunt multis nominibus. Et hoc modo oportet, quod operator pondera elementorum, & terminos temperamenti ignis sciat, ut dicit magister Bonus in u. capitulo: non quod haec pondera trutina artifici sint nota: sed artifex debet cognoscere, quod quando elementa omnia sunt, & apparuerint munda ad oculum in uno elemento, tunc natura ponderauit in illo uno elemento omnia elementa secundum naturalem & ueram proportionem. Et ideo nisi artifex cognouerit tempus determinatum mundificationis istorum elementorum, necessario ignorabit eorum pondera & ipsorum compositionem. Et per consequens nihil nouit. Et in deo dicitur in Lumine luminum: Pondus a memoria nunquam labatur. Ex hac autem determinatione opus redditur grauissimum. Quantum enim ad actum coquendi, dicitur opus mulierum: quia sic etiam leuissimum, sed quantum ad regiminis moderantiam & terminorum ignis, tunc est grauissimum. Unde Morien. loquens de binis confectionib. dicit: Haec autem compositio non fit manibus: de cuius grauitate quamplurimi sapientes sunt conquesti. Unde philosophi nihil suarum rerum posuerunt, nisi secundum praedicta pondera, nec aliud occultauerunt. Si ergo, ut dicit magister Bon. in u. capitulo. Credimus quod omnes modi operationum, quos describit Geber, concurrant simul in uno uase, absque manuum ulla contritione, quia solus ignis est conterens totam materiam ad utramque tincturam simul perficiendam. In hac autem trituratione oportet artificem uti manibus & oculis ualde sepe, tanquam iuuantibus naturam & ministrantibus naturae. Non tamen propterea quod manibus teratur, sed quia non peruenitur ad rei scientiam, nisi per uisionem rei, ut dicitur in commento Stolicarum. Et ideo dicit Geber. Nisi artifex habeat sua perfecta organa, non poterit ad huius operis complementum per se uenire, si puta sit cecus aut in extremis truncatus: & tertium insttumentum est ultra praedicta duo, altissimus intellectus: ut sc. per suum intellectum comprehendat exuisis opera, quae sunt secundum naturam occulta, & percipiat operationem diuinam, quae supra naturam. Nisi enim naturali industria iuuetur, quantuncumque per doctrinam eius scientiam acquisierit, ad epulas tam praeciosas non inuitabitur, ut dicit Geber nec in puncto errorem suum emendaret, cui remedium adhibere ignoraret. De Lapide Ex his euidenter apparet, quod Lapis noster solius ignis regimine indiget, quia in se habet naturas integras ac perfectas quibus sibi sufficit, & seipsum soluit, ac seipsum coagu104 lat, seipsum dealbat, seipsum rubificat, seipsum gubernare facit. Omnia tamen haec perficiuntur mediante igne. Ignis enim primum aquam extrahit, & mediante aqua & igne omnia coplentur. Ideo dicit Morien. Azoch et ignis Latonem abluunt et mundificant, & eius obscuritatem penitus ab eo auferunt, seu eripiunt, si tamen recte ignis modum disposueris. Et ait Maria in Turba: Non oportet uti in contritione & commixtione & toto regimine, nisi illa aqua sola permanente & hoc est acetum acerrimum, quod facit aurum esse merum spiritum, sine quo nec albedo, nec nigredo, nec rubedo fieri potest, & c. Ex his reprehenditur. error illorum, qui lapidem manibus conterunt, & distillando aquam per alembicum separant alia elementa: sicut est etiam error illorum, qui contritione oleum a Lapide extrahunt: quia non est alius modus extrahendi oleum philosophorum a sulphure & argento uiuo, quam per ignem et aquam, ueluti quidam philosophus scribens filio suo aperte declarauit. Quod in regimine Lapidis non sunt diuersi gradus ignis. Cap. Xx. Quibusdam autem uisum fuit, quod in in regimine ignis, diuersi gradus pro diuersis temporibus ad diuersos effectus producendos & colores atque naturas affert administrandi, & quod philosophorum uerba hoc uidentur insinuare. Dicit enim Pandulphus in Turba: Cauentis ne incendatis ignem intensiorem ante terminum, & uidete quod ignis sit bene leuis ad rem dealbandam, donec coaguletur: Ergo uidetur quod minus post dealbationem debeat augeri ignis. Idem quidam alius philosophus in Turba ait: Oportet aes nostrum comburere cum altera parte aquae, ut simul liquefiat in aqua: ipsa autem aqua in terram uersa, intensiorem ignem facite. Et Raymund. de terminis dicit: Ponatur lapis in principio ueris in uase philophico, & permitte donec materia denigretur, & tunc augmenta calorem solis secundum quod natura augmentat, & c. Sole autem exeunte in Leone, regatur opus cum intenso balneo usque ad perfectionem uerae albedinis, & c. Et Alphidius dicit: Qualibet autem uice, facta increatione aquae super terram, fortifica ignem in calcinatione, quousque lotione aque & ignis obscuritas penitus recedat. Et dicit Lilium allegans uerba Rosini ad Euthesiam: Quatuor sunt anni tempora, scilicet Hyems, Uer, Aestas, Autumnus: intellige quod in istis quatuor anni temporibus ab hyeme in hac operatione inchoamus, id est, ab humido & frigido, & ad uer peruenimus per pullulationem, id est colorum apparitionem, quae fit leui decoctione ut in uere: deinde ad aestatem peruenimus, scilicet ad citrinationem, per maiorem ignis intensionem, ut in estate. Ultimo ad autumnum procedimus maiori calore ad rubificationem peruenimus. Sed tamen qui recte philosophorum uerba inspicit, reperiet omnes uelle, quod semper ignis sit aequalis, & presertim usque ad dealbationem. Unde dicitur in Turba: Scitote quod primus humor frigidus est: Cauete ergo ab igne: quare philosophi iusserunt nos suauiter regere, donec fiat sulphur incremabile. Et Morienus dicit: Fornacem philosophorum construas in qua ignem physicum accendas: aut.n.materia ex stercore ouino erit composita, aut ex foliis oliuarum. Hoc autem nihil aliud est, quam ignem in combustione durare queat, quousque in eo album remanserit bene firmatum, nec propter ignis exustionem succensum inueneris. Et Morienus in Castrensi dicit: Quando corpus immundum direxeris, mitte in eo postea de fermento quartam sui partem, & depone eum in sole & decoquas, sitque eius ignis blandus, & per suos dies aequalis ardendo perduret, eius scilicet ignis indesinenter ardeat aequalis, ita quod nec inualescat nec debilior existat aut fiat. Propter quod dicit Bonellus in Turba: Nisi sit in illa re quod ipsam emendet, id quod quaeritis non fiet: reuera enim in ea est quod ipsam emendet, nisi fugetur igne nimio, uel nimia festinantia. & ideo patientia & mora necessaria sunt. Unde Zinon ait: Si quis in hac arte introductus eius sciret naturam, prolixitatem utiqui coquendi sustineret, donec propositum nutu Dei extraheret. Et Morienus ait: Sciat artifex sui ignis accensionem, numerumque dierum suorum & c. & eorum ponderum mensuram & c. Ex his ergo patet quod ignis iugiter debet esse aequalis usque ad finem operis. Si autem quandoque iubeatur intensior fieri, aut maior, non est referendum tamen ad intensionem calori sscilicet temporis. Quanto enim res diutius in aequali calore durat, tanto per ignis actionem magis de una natura ad aliam alteratur & mutatur. Et ideo que primo fuit liquida, postmodum erit sicca, & quae primo fuit nigra, uel alba, postmodum fuit citrina, uel rubea, & c. Quod ignis debet semper esse lentus & continuus. Caput Xxi. Sed cum ignis multi sint gradus, uidendum nunc est, quantus esse debet, an magnus an debilis. Ad quod tamen responde Lapide dendum est: quod primo ignis debet esse lentus. Unde Lilium inquit: Scias quod absque calore, nihil unquam generatur, & quod calor intensus perire facit, & quod balneum frigidum fugat compositum. Per ignem uero temperatum corpus fit suaue atque conueniens. Nam igne leui humiditas corrumpens extrahitur. Philosophi enim testantur omnes, se non inuenisse ignem extrahentem humiditates corrumpentes alium, quam leuem, prolixitatem commendantes, & festinantiam simul uituperantes & merito. Nam si compositum plus quam oportet regatur, extinguitur. Et in libro Saturni dicitur: Tota operatio est in regimine ignis: quia qui scit ignem regere, ueniet ad perfectionem. Ille qui regit materiam suam igne lento, potest uenire ad arcanum, & sic materia non uitrificatur, & semper manet solubilis: cum uiolento uero igne uitrificatur, & in tantum induratur quod non potest solui, nisi cum maximo labore, quod nihil prodest. Oportet enim partes subtiles separare a partibus grossis et non fixas a fixis: non autem hoc fit nisi cum lento igne. Nam si fierent cum igne uiolento, aut materia combureretur, aut cum partibus subtilibus simul ascenderent partes grossae, & illas inficerent. Et ideo omnes philosophi uolunt ignem esse suauem. Unde Hermes ait: separabis terram ab igne, subtile a grosso suauiter cum magno ingenio. Et Morien. ait: Quod autem haec corpora maxime coaptat, oleaginari est: nam illa uiuificat atque coniungit, & ex illis omnibus unum corpus efficitur. Quapropter ignis blandissimus componi & apponi debet, qui suis diebus semper duret equalis. Nam calore ignis cito in corpore serpente, festina combustione ipsum corpus consumitur. Nam corpora postquam suas non retinent animas comburuntur cito. Endica autem bene omnibus corporibus conuenit. Nam ea uiuificat & aptat, & ab omni combustione defendit, & coniuncta quaedam in aliis, & in simul mixta a calore nimio defendit, eiusque fortitudo est nimis magna, & c. Propter quod dixit ante haec uerba Morienus: Azoch & ignis latonem abluunt & mundificant, & eius obscuritatem ab eo penitus eripiunt. Et Bonellus ait in turba: Nihil est huius artis scientia, quam uapor & sublimatio argenti uiui per multos dies leui igne. Item lento igne & aequali decoquenda sunt, ut roboretur ad pugnam ignis. Et ideo Teb. " In humore collocetur, & feruore coloretur, ignis in temperie. Humore dicto tunc firmetur, ne ad latus declinetur, [ missing 110 and 111 ] 112 De Lapide sarius & sufficiens: quia in lento sicut & in forti, plures possunt intelligi gradus. Est enim lentior lento, sicut in forti, fortior forti. Ideo difficilius inter omnia arti necessaria est regimen ignis. Dicitur enim in lib. Saturni: Scias quod qui operantur in hac scientia sunt, decepti in regimine ignis plus quam in alia re quia nesciunt temperantiam ignis. Multi enim sciunt rem, sed eius regimen ignorant. Disce ergo regimen Solis: quia ibi latet tota perfectio. Potes hoc regimen addiscere ex duobus, recurrendo ad naturam & ad scripturam. Primo ergo natura sit imaginatio tua. Nam facit natura suam concoctionem plane & continue per calorem solis in uisceribus terrae, quousque ex spiritibus uaporis mineralibus generantur metalla: sic tu quoque rege opus tuum, & inuenies perfectam scientiam. Non tamen possumus in hoc naturam quantum ad omnia imitari: nec oportet, ut dixit magister Bonus, sed sufficit continuum, & lentum calorem, secundum operationem debitam ad nostrum opus adhibere, sicut natura ad suum: quamuis non in eodem gradu caloris. Secundo sume philosophorum dicta, & considera quem calorem dicant lentum. Unde Theophilus ait in Turba: Oportet autem lento igne comburi, & humiditate quadam uti ouorum nutricatione. Et Moysius ait: Et debet sic comburi & dealbari tanquam ouorum nutrice, id est leui decoctione. Sicut enim uincit aqua pugnam ignis prolixitate corrumpendi, continendi, & putrefaciendi, & inspissandi, scilicet calore Solis, hoc est leui decoctione res congelantur. Balneum.n. id est intensus calor perire facit. Item loann. Teb. " Quum eoque in ardore: coque tantum solis more, tractatu cum beneuolo. " Item Mireris: Nonne nutricis gallinae calore fit ex ouo gallus uolatilis? Similiter huius putrefactionis calore fit ex ouo nostro gallus uolans. Et ideo putrefiat in mari meridiei Aegypti. Quippe terrae Persarum aegent subsidio Aegypti. Et Rasis in Turba: Filii doctrinae introducite maritum citrinum cum uxore sua in balneum post coniugium, & non incendatis puluerem igne, ne opere & motu subito priuetur. Reddite eis sudorem suum, & iterum incendite ignem, requiemque eis constituite: & cauete ne fugetis eos nimio igne, comburendo uenerandum regem. Ex his collige praeterea, quod tantum oportet esse calorem, quo aquam emittas sudando, & nullo modo in duretur, seu congeletur: quia leui decoctione contra naturam aliorum gummi sudat, & coagulatur. Alia in aere frtgido, & hoc in aere calido coagulatur. Ideo dicitur in libro Saturni, tere & cribra in uase philosophico, & coque leuiter ad ignem, donec color eius mutetur in uiolaceum. Quod ideo dixit: quia tali igne debes coquere, quod simul teratur durum & stillet humidum. Unde in Soliloquio dicitur: Cui superpone ignem febrilem, & c. Cognoscitur & ignis lentus sic, sicut dicitur in Uia uniuer. Diciur autem ignia temperatus, quando potes tenere manum din super fundum uasis terrei, siue scutellae, sine laesione. Similiter etiam in libro Lucis dicitur ignis lentus siue temperatus: quam diu manum in uentre furni potes tenere Ignis ergo lentus, imo lentiss. dicitur calor solis siue ignis philosophicus. Sed uidendum etiam quo fomento ille calor generatur. Est. n. quadruplex calor igneus, ad modum solis, per artem causatus, secundum philosophos: primus fimi, secundus balnei, tertius subterrationis, quartus carbonum. Nihil tamen hic dicendum est de igne aeris, seu coelesti, nec de igne flammae: quia primus insufficiens est, ut supra dictum est, & c. Secundus uero adustiuus, acutus & omnino impertinens: quia superius prohibitum est, ne flammas eas contingat, eo quod inians noster tenerrimus damnaretur. Est autem tertius ignis intrinsecus rebus, ut sunt olea & res acutae: & secundum hoc lapis noster suum in se habet ignem, sed est otiosus, nisi exteriori calore excitetur & moueatur. Res autem acutae nec aliud aliquid sibi adiungitur: quia statim eius substantiam corrumperet, ut praedictum est. Solus ergo solis nostri calor apponendus est per artem, ut ignis lapidis ad actum moueatur & c. Uisum est ergo quibusdam, quod lapis sub terra debeat sepeliri: Alii in fimo equino calido: Alii in balneo Mariae: Quia uerba Philosphorum uideatur horum alterum praecipere. Dicit enim Rosarius maior: Coque autem & distilla in balneo mariae, quousque uideas nigrum totum in oleum conuersum. Alphydius autem ait: uas in stercore humido circunda. Et Raymudus subterrare praecipit in componendo. Sed siquis bene scrutetur, reperiet, philosophorum intentionem esse, quod omnia fiant in Athanor cum igne carbonum: Qui quando lentus est, dicitur calor fimi, & calor balnei, & calor solis Ille. n. ignis humidus est, quia humiditatem in lapide causat & extrahit. Est etiam fimi calor, quia putrefacit. Est etiam calor terrae: quia Athanor de terra & fimo construitur. Talis etiam calor melius potest in aequalitate continuari, quam calor balnei & fimi, Et non solum humectat a principio lapidem, sed etiam in fine desiccat. Experiri ergo cuilibet singula licet: sed ratio & authoritas in omnibus praeualet hanc esse philosophorum intentionem. Illorum namque priora demonstrant, sed & posteriora indicabut adhuc Dicitur etiam in Tur. Si fermentum sibi inimisces, ut dicit Hermes, depone ipsum in sole, id est in fimo equino ad coquendum, donec haec duo in unum redigantur corpus siccum, & c. Et iterum in Turba eadem dicitur. Effodiatur ergo sepulchrum, & sepaliatur mulier cum uiro mortuo in fimo equino, id est coquatur in calore leui, ac temperato, quousque sponte iungantur. Cuius fimi equini decoctio est apud philosophos obscura transfiguratio, hoc est, in nigredinem conuersio. Et superius dictum est, quod ignem facere de stercore equino, uel de foliis oliuae, nihil aliud est, nisi ut in combustione aequalis ac leuis perduret. Et hic ignis non potest esse, nisi ignis lampadis cum oleo: unde quidam philosophus ait: Pone cucurbitam bene lutatam, & sepelias in uentre equino calido, & fac aquam euolare continue cum igne lapidis, donec tota exierit, & materia nigra fuerit in fundo & c. Et in Soliloquio philosophico de igne febrili loquens dicit. Qui non potest fieri nisi per licinium lampadis cum oleo. Et in lib. Satur. dicitur: Ignis philosophicus non est ignis uulgaris. Multi iplum putauarunt debere fieri cum carbonibus, cum lignis, uel cum foliis oliuarum, uel cum stercoribus animalium, uel cum oleo, & est ibi bona intentio, dummodo tamen sciant facere licinium debite. & hi pene omnes sunt decepti: quia nos non habemus nisi unum ignem: & hic est cum licinio philosophico Lycinium autem hoc nunquam comburitur, nec diminuitur. Fit autem cum Talch praeparato cum filis bombacinis, uel uibicinis id est factis de tubere uibicis arboris. Unde nihil oportet operatorem facere, nisi oleum tantum ponere. Cum tali igitur igne perficitur operatio nostra, aliter autem non. Iam enim docui, quod ignis excessiuus est causa erroris, ignis uero lentus est causa perfectionis. Ignis ergo philosophicus de licinio esse debet, & esse de tribus filis, & fila non sint grossa, Et loan. Teb. ait, " Alba ueste conseruatur. tribus filis igniatur, cum lunari radio. Fili uestis sit quaternis, rubra lux ut in lucernis lucet a primordio. " Ex his conclude, quod ignis philosophicus noster, est ignis solis, balnei, fimi & lampadis. Idem enim sunt, ut semper aequalis ardeat, nisi forte ardeat in ultima rubificatione, quando sulphur est omnino incremabile factum, parum augetur, & quasi insensibiliter. Per hunc namque modum spiritus aereus primo cum aqua extrahitur: deinde anima, quae est sulphur & tinctura soluta: quae iterum corpori reddita, per ipsum corpus uiuificatur, & paulatim ad ignis sufferentiam disponitur, quousque ultimo ignem non timeat. Unde lapis ultimo ad tantam perfectionem uenit, quod igne funditur, ut oleum, in aere uero parum frigido induratur ut pix, uel cera, nunquam tamen in igne diminuitur, etiansi staret mille annis in igne. Et quia est ignis ex igne, debet reduci ad ignem, quousque ignem non timeat, ut dicit Calidi in Turba. Et hoc est oleum philosophorum ex coniunctione animae & corporis confectum, a quo corpore anima prius fuit extracta per ipsum subtilem, qui est aqua & uapor aereus: qui spiritus corpori non coniungitur iterum, nisi mediante anima. Et ideo oportet prius animam extractam cum spiritu uniri, ut postea ambo simul cum corpore coniugantur, & uiuificent ipsum corpus & occultam naturam manifestent. Hoc autem oleo nisi calido & humido separetur. Aliter haberi posset, ut ait quodam philosophus ad Thoma filium scribens, humido nanque aquae extrahitur calido anima, & aqua defendit corpus a combustione. & funditur: anima uero tingit & colorat colore firmo & permanente. Lapis determinato tempore perficitur. Cap. Xxii. Deinceps uero de tempore uidendum est, scilicet quanto tempore lapis perficitur. Circa quod philosophi uaria scripserunt. Quidam.n. breue tempus assignant, & quidam longum, ut patet in Lilio. Ex qua re perpendi potest, quod uno tempore citius perfici potest, quam in alio: similiter etiam ab uno operatore citius quam ab alio. Similiter etiam in uno loco citius quam in alio. Sunt. n. duo quae opus accelerant uel retardant: sicut sunt duo eadem quae prerficiunt uel destruunt, sc. industria operantis, & uirtu coeli influentis. Unus enim magister altero ingeniosior est, & intellectu perspicacior, & exercitio diligentior & cautior: Qui ergo meliorem radicem eligit, aptiora uasa & instrumenta parat, moderatiora regimina accommodat, profundius causas ad effectus, & c. contra comparando prospicit, nobiliora loca excipit, deuotiori mente Deo & sanctis obsequitur, citius proficit. Ideo lubetur artifex duo facere, primo Deum opt. max. uotis & puro corde colere, ut in intellectu altiss. illustretur, & uniuersa impedimenta, quae a diabolo aduersario nostro afferuntur, que innumera accidere possunt, ab eius opere remoueantur. Secundo uero saepe circa uas morari, & diligenter ex uisis colorib. & nature uariis formis comuincere, & conprehendere mirabilia opera narae & Dei cum suis causis & effectib. & signis, ut ex his se dirigere in regimine sciat & pericula & incommoda precauere. Unde dicit Lilium: Philosophi posuerunt huius combustionis, uel assationis terminum diuersum, forte propter locorum diuersitatem humidi & roridi a sicco: quia in humido uelocius, & in sicco tardius congelatur, hoc opus, ut ait Astanus: Teneas cum Hermete, ut toties continuetur, iteretur, & teratur opus in fimo coquendo, donec uisui patefiat, ita quod operis mutatio te doceat. Quamuis etiam coelum solum hoc opus sine arte non efficiat, tamen multum cooperatur & adiuuat: quia in omne opus naturae per se infiuit. Et hoc autem opus, licet sit artis, est tamen etiam naturae, quia igne perficitur. Dictum est autem supra, quod coelestis uirtus per ignem maxime, sicut etiam per alia media elementa locis & rebus efficiendis influit, & uno tempore plusquam in alio, & similiter uni loci plus quam alteri: ut quotidiana manifestat experientia: & ideo ex hac parte potest accidere acceleratio, uel operis lapidis tardatio: sicut etiam non omnes gallinae aequali tempore pullos edunt. Quicquid tamen sit, magna differentia in tempore esse non potest. Omnes autem communiter ponunt 9. menses operi perficiendo: aliqui uero plus: aliqui minus. Unde inquit Plato, quod pauciores dies praeparationis est est circuitus, & reuolutio luminaris maioris. Et Rasis in libro trium uerborum: Spiritus iste uertitur in corpus, & corpus in spiritum, & iterum spiritus in corpus, & c. & tunc facta est amicitia inter frigidum et humidum inter calidum & siccum. Et hoc sit uirtute Dei, ac temperamento ignis, ac moderantia terminorum illius. Et huius longitudinis terminus est duorum & septem, & c. Propter quod oportet artificem sollicitum esse in regimine ignis. Item in libro Saturni dicitur: Pone uas ad solem nostrum in Arietis signo, & dum fuerit in Leone, morare prope uas, usque dum uenerit in Sagittarium. & respice quomodo nigrescit, albescit, uel rubescit, & c. Et Rhodianus dicit: In hoc opere est saltus Lunae, & circulus Solis: & sunt in eo tres gradus, primus debilis, secundus firmus, tertius perfectus. Et sunt tres termini: primus quando Sol est in Ariete & in sua exaltatione: secundus quando est in Leone: tertius quando est in Sagittario. Item aqua tribus mensibus foetum conseruat: aer totidem fouet: ignis totidem custodit & colorat. Et Mireris dicit: triplex est regimen lapidis: primum frigidum et humidum, calidum & humidum temperatum, tertium calidum & siccum. Idem quidam alius philosophus ait: Secundum philosophos, Lapis noster parum distat a generatione hominis, & ideo in quadraginta diebus praeparatur per eius solutionem & putrefactionem. Deinde uero usque ad quintum mensem perficitur in medicinam albam: quae est Aurum album. Efficitur enim tunc tanquam oleum album ut nix, & tunc conuertit Mercurium in Aurum album licet in parua quantitate, nisi postea compositum illud denuo lacte suo tanquam infans blande nutriatur, & bibat quantum bibere poterit: & hoc multoties reiteretur, semper expectando colores, & albedinem tandem, siue rubedinem, quousque fiat Draco situens, & tinctura firmissima uirtutis supremae. Deinceps uero usque ad nonum mensem conuertitur in lapidem rubeum & fixum. Unde lapis tantum teneri debet in ignem quousque de una natura in aliam, & de uno colore in alium amplius mutari non possit, sed fiat sicut sanguis rubicundiscimus, fluens in igne sicut cera ita tamen fixus, quod nunquam diminuatur. Et hoc est oleum philosophorum conuertens Mercurium, & metalla imperfecta in solem meliorem minerali. Unde medicina post quartum mensem incipit rubere, & continue augmentatur in uirtute, colore et fixione. Et sic non immerito hominis generationi assimilatur, ut dicit Morien. in Castrensi: Primo enim est coitus, id est solutio seminis quando scilicet Mercurius calore distillat. Secundo conceptio, quando corpus per aquam dissoluitur. Tertio impregnatio, quando uniuersaliter commiscent spermata: & haec fiunt per quadraginta dies. Quarto generatio siue ortus, quando uidelicet anima infunditur, & ad perfectam alalbedinem ducitur: quod fit secundum quosdam in septuaginta diebus, uel circa. Quinto nutritio quando ad rubedinem & fixionem roboratur & firmatur. In albedine ergo lapis oritur; sed in rubedine cibatur, & in sortitudinem uirilem nutritur perfecte, & c. Quod in uno regimine est unum solum opus, & plura opera simul. Cap. Xxiii. Quamuis autem lapis noster fiat ex una re, & solo uno regimine ignis, sicut supra dictum est: tamen a principio: quia est etiam res imperfecta, & etiam non fit Elixir perfectum, nisi per artem perficiatur. Non perficitur ergo nisi per uarias digestiones, antequam ad perfectam digestionem perueniatur. Diuersae quoque digestiones generant diuersos colores ad inuicem tamen ordinatos, ut uidemus ad sensum. Diuersi autem colores in eadem re sibi succed tes, ostendunt naturarum & formarum mutationem: Ideo Lapis noster, ante quam per artem perficiatur, transit de natura ad naturam, & de colore in colorem, & sit saepe corrruptio, ac fit saepe generatio, & habet in se diuersos contrariosque effectus, & recipit nomina uaria, & fiunt in una re diuersa opera, quae tamen, quia ad unum terminum tendunt: unum quoque opus dicuntur. Ex fine ergo intentio est unitas operis ex diuersitate effectuum, est distinctio operum. Unum ergo opus est sublimatio: multa opera sunt solutio, putrefactio, calcinatio, fixio, & his similia. Primo ergo unum opus est sublimatio. Dicit enim Alphidius & similiter Saturnus, totius operis intentio nostra, non est aliud, nisi ut sumatur lapis nobis notus, qui dicitur Arabice Adrop, Latine uero plumbum: & est lapis philosophorum habens excellentissimas uirtutes super omnes lapides, & ponatur in uase philosophico ad sublimandum: & tandiu sublimetur: donec in ultimam puritatem sublimationis deueniat. Et haec est prima & uera operatio. Geber quoque ponit totam artem in sola sublimatione. Et uerum dicit: quia haec sublimatio, sc. philosophica, non est sublimatio uulgi: sed comprehendit utique omnes has septem operationes. Prima est purificatio: ut purissimam substantiam accipias. Secunda est solutio, ut totam materiam in aquam soluas. Tertia est purificatio: ex eo, quia nihil nascitur nisi prius putrescat Et ideo putrefiunt, ut imagis digesta melius separentur. Quarta est ablutio: quia res sordita oportet ut abluatur a corrumpente impuritate. Idem autem est ablutio, inceratio & mundatio, commixtio & complexio in hac arte. Quinta est coagulatio: quia oportet, quod aqua suauiter desiccetur in sole cum terra, & coaguletur & reuertatur in puluerem, Sexta est calcinatio: quia res calcinata est magis apta ad sublimationem, & est propinquior fixioni. Et hoc a multis philosophis uocatur fusio, & inuariabilis. Et omnes istae operationes sunt & fiunt in sola sublimatione. Et ideo qui perfecte nouerit sublimare, totum opus perficere potest. Est ergo sublimatio partium subtilissimarum a grossis, uel non fixarum a fixis separatio. Nam partes non fixae eleuantur per fimum, seu per fumum. Et oportet prouidere ut non fugiant, sed cum fixis sigantur. Et ideo remanent, ut uelociorem fusionem praestent partibus magis grossis, & eas a uitrificatione defendant. Per has ergo septem dispositiones, quae sunt in sublimatione, quilibet intelligens potest uenire ad perfectionem operis. Et hoc totum fit ex uno uase. Ideo non sis negligens in imundatione, quae complentur per sublimationem: quia qualis erit mundatio, talis sequetur per eam perfectio. Ex his ergo elicitur, quod sublimatio dicitur lapidis affinatio, ut scilicet fiat sublimis in substantia, uirtute & colore. Unde ait Hermes in Turb. Qui sciuerit aereum ab aquoso, & aquo sum a terreo sicco sequestrare, & puriores partes.i. aereas, spirituales ac subtilissimas adiuuare, & ex ipsis medicinam formare, erit indagator perfectissimae perfectionis. Et sic ut dicit Geber: Imperfectum in nostro magisterio perficimus per se, sine alicuius rei extraneae commixtione. Lapis enim noster a principio imperfectus est, sed utrunque perficimus quod in eo est, scilicet corpus & spiritum cum subtiliisimo ingenio, separando purum ab impuro, subtile a grosso, spirituale a corporeo & separata optime mundando, ac subtiliando per digestionem & decoctionem, & subtiliata uniendo, & maximis uirtutibus & coloribus perficiendo perfixionem, quousque producamus medicinam purissimam, & subtilissimam, penetrantem & tingentem corpora imperfecta in nobilissimum aurum, ut uult Hamis in Tur. ubi supra. Et hec est proprietas sublimationis, quae non simul, sed per gradus, ad hanc lapidis perfectionem transit & tendit. Debet enim lapis iste per artem sublimationis, ad summum gradum conplementi paulatim peruenire. Quod & iis signis certissime cognoscitur: ut ponit Ioan. Scotus in sua quaestione, scilicet si fiat aere subtilior & e lacte nitidior: si sit uino rutilentior, & sanguine rubicundior: si sit electro liquidior: si sit gracili spuma ampullosior: si sit furioso uento spiritualior: si sit aqua uiua limpidior: si sit ignis pugna fixior & fortior: si sit in omni frigore, quantuncunque magno, & in omni calore quantuncunque paruo incoagulabilis omnino. Et haec omnia per diffinitionem Alchimie notificantur: quamponit Lilium dicens: Alchimia est substantia corporea ex uno & per unum composita, id est, per unam operationem praeciosiora ad inuicem, per cognitionem & effectum: & eadem naturali commixtione in genus melius naturaliter conuertens. Haec ergo medicina est Mercurius non uulgi, sed philosophorum per sublimationem mundatus, subtiliatus tinctus & fixatus, & non tingit nisi tinctus & c. Quia qualis erit eius dispositio & mundatio talis erit & eius perfectio. Perfectio enim magis perficit. Ex qua re perpenditur, Quod uirtus lapidis est multiplicabilis in infinitum: Quia si per congruam sublimationem potest perfici ad tantum gradum uirtutis & nobilitatis, poterit utique ad maiorem gradum per maiorem perfici sublimationem, nec erit status in aliquo uno gradu, saltem nobis noto. Quamuis non sit una in toto regimine operatio, quae dicitur sublimatio: propter unum sinem in omnibus intentum: est tamen nihil ominus multiplex operatio propter diuersos effectus & colores ac naturas, quae in uno opere, seu regimine per uaria tempora euidenter fiunt uisui. Sunt quippe duae operationes, sunt tres, sunt quatuor: & sic deinceps usque ad decem: imo usque ad plures. Quae tamen omnes uelut partes perfectae sublimationis, sunt in sublimatione una communi, omnes particulares operationes connectuntur, sicut particulares seu sublimationes singulares. Omnes enim habent particularem finem & communem. Communis est perfecta sublimatio & coloratio, seu purificatio. Particularis uero talis. Inter cetera uero opera sunt duo principalia tanquam immediata, sub fine ultimo, scilicet opus album & opus rubeum. Una enim & eadem medicina ad album & ad rubeum: nisi quod differunt per maiorem & minorem digestionis & perfectionis modum seu praeparationis. Unde ait quidam philosophus, nihil potest fieri Aurum, nisi prius fuerit Argentum. De quibus infra dicetur. De his dicit Morien. in translatione noua: Istud magisterium, binis indiget creationibus, atque binis confectionibus, que ita ad inuicem sunt connexe, quod quando una earum perficitur, totum magisterium similiter perficitur. Et tamen una uia constat eius natura, atque una confectio talis est, qualis altera, & c. De his in Turba dicitur, est ex duobus, et aqua similiter ex duabus naturis, et opus albi et rubei est unum opus: opus albi est medietas operis et principium: onus uero rubei est secunda medietas. Ideo totum opus est unum & primum opus, quod non praecedit. Aliud opus est extractio tincturarum: & secundum hoc etiam potest poni duplex regimen. Unde dicit Mirer. Noscas autem quod philosophorum regimen duplex est: unum tamen difficilius, quod oportet humiditatem regi & assatione. Altera autem figura siccitat e regitur & humiditatem. Eodem modo possent distingui tres operationes, & earum similiter tria regimina, sic etiam quatuor: & sic de singulis uel caeteris, sed nunc non est necesse sermonem prolongare, quare summatim principales operationes perstringendae sunt, ut breuiter ordo naturaru habeatur. Et ex his plura alia intelligantur ab ingenioso artifice: non enim omnia scribenda sunt, sed nec etiam scribi possunt. At inutiliter huic arti se applicat, qui non ex seipso plura operi necessaria & opportuna nouerit excogitare. Dicitur ergo in libro Saturni: Accommoda bene ignem in furno, & fac quod tota materia soluatur in aquam: deinde rege lento igne, donec maior pars uertatur in puluerem nigrum. Quia quando lapis noster est in uase nostro, & materia nostra sentit solem nostrum, statim soluetur in aquam. Ista autem aqua salit in caput uasis per fumum, id est, per uentum, seu per aerem. Et postea iterum descendit ad fundum uasis, & soluit materiam & reliqua paulatim in aquam. Et sic simul est sublimatio & dissolutio Lapidis, & utrumque sc. ascensus & descensus dicitur dissolutio. Postea incipit ingrossari & conuerti in terram: & paulatim terra stans super aquam, descendit ad fundum uasis, & efficitur nigra & foetulenta. Et tunc dicitur putrefactio. Post uero longum tempus terra nigra calore solis & aquae ablutionis demittit colorem & odorem foetidum. Et tunc uocatur Ablutio seu Mundatio. Deinde uero aqua diminuitur, & terra per temperatum solem desiccatur, & tunc uocatur Ceratio: quia tunc tota materia conuertitur in terram si bene scias operari. Et in hoc tota uis regiminis consistit, ut scilicet conuertatur in terram. Conuersa uero tota materia in terram strictam stantem, nec se fundentem, uocatur, tunc congelatio: & usque ad hoc tempus agendum est cum maxima cautela: quia in hoc consistit quasi totum magisterium. Unde Hermes Uis eius integra est, si uersa fuerit in terram. Totum enim magisterium non est aliud, nisi facere solutionem rectam & congelationem perfectam. Materia uero congelata, & per maiorem Solis decoctionem, perfecte desiccata, incipit dealbari, & fundi ut oleum album: & tunc dicitur Calcinatio, & quando uenerit usque ad perfectam albedinem: Ita quod illa albedo sit super omnes albedines, tunc uocatur Dealbatio: & tunc Lapis est perfectus ad album. Quo facto continuandus est ignis; quousque Lapis non uarietur amplius de colore in colorem, sed teneat firmum & in uariabilem colorem & rubicundissimum. Et tunc uocatur Fixio. Et sic Lapis noster physicus perfectus & absolutus est ad rubeum. Quod cognitio colorum necesaria est, ad dirigendum regimen nostrum. Cap. Xxiiii. Diuersitas colorum, ostendit diuersitatem digestionum. In omni autem re naturali & artificiali sunt diuersi colores secundum diuersitatem digestionis, quamdiu res ipsa est in motu & in uia generationis. Unicuique tamen rei est proprius calor & naturalis, quando est in complemento ultime digestionis, sicut patet in floribus & in fructib. & in lignis & animalibus. Cum ergo lapis philosophorum longa arte perducatur, & per multas digestiones transeat, innumeris quoque colorib. uariatur. Sed quia res artis est & nature, unum solum colorem sibi proprium determinare. Et quia fit non ut sit, sed sit ad aliud, ex fine ad quem fit oportet eius colorem determinari. Fit autem ad Aurum. Aurum autem citrinum est quare necessario citrinum participabit. Et quia non fit ut aurum fiat, sed ut ex aliis metallis aurum faciat. Alia uero metalla in suis coloribus ab aureo distant multum & una res colorata, alteri mixta colorem utrinsque uariat, & minori maiorem impedit, nec color intentus acquiritur, nisi alterum colorem & proprium multum excedat. Et ex hoc necessario concluditur, quod ante omnia oportet artificem precognoscere colorem proprium & naturalem, quem Elixir debet habere, ut prius sit in cognitione, quod esse debet ultimum in executione. Non sufficit autem ut sit citrinus citrinitate Auri, quia sic non tingeret metalla imperfecta in colorem auri: Nec sufficit ut sit rubeus quacunque rubedine: quia sic non multam quant tatem tingeret inuariabiliter, seu immutabiliter: quia non omne rubeum tingit citrinum, sed rubeum ualde excellens. Quare oportet, quod artifex per congruam digestionem ueniat ad colorem Elixir ab arce inuentum. Et illud rubeum erit excellentissimum & immutabile secundum speciem, & etiam secundum minus: non autem secundum maius: quia semper debet habere posse augeri: sed ante hunc colorem rubeum excellentissimum, infiniti sunt alii colores, qui sunt imperfecti: quos natura nec ars principaliter considerat: sed tamen sunt uia & presa gia, seu signa & inditia coloris perfecti. Et ideo ars illos non multum considerat, nisi in quantum sunt inditia perueniendi ad perfectum ac desideratum colorem. Et aliqui ex his coloribus sunt magis propinqua & manifesta inditia bonae dispositionis ad finem intentum. De his ergo principaliter intendit ars, ut uera deeis habeatur cognitio, & de aliis non curat. Sinergo hec ars tres principales considerat colores: ex quib. coniecturare potest, si operando bene proceditur, & si sit spes effectum consequendi. Sunt autem hi tres, niger, albus & rubeus: niger in principio: albus in medio, rubeus uero in fine operis. Niger corruptionem indicat rei, & honam permixtionemuel comixtionem humidi cum terreo, & est generationis initium. Nihil enim generatur, nisi ex altero corrupto. Albedo uero est signum terminatae humiditatis superflue. Unde calor agens in humidum generat nigredinem, & agens in siccum, desiccando humiditatem, generat albedinem. Rubedo uero causatur, si continuetur calor in siccum album. Unde omnes philosophi iusserunt istos tres colores in regimine lapidis diligenter considerare, & eo ordine quo dicti sunt. Rosar. dixit: Obserua diligenter, ne opus tuum rubeat ante nigredinem, & pereat per combustionem tinctura. Decoque omnia simul in aqua alba, donec uersa fuerit in nigredinem. Si enim in principio mixtionis feceris multum ignem, comburuntur omnia, & sequitur corruptio in tincturis. Unde Pandul. in Tur. ait: Caueatis ne incendatis ignem intensiorem ante terminum: quoniam sic aes nostrum rubeum fit, quod nihil uobis prodest, eo quod in initio regendi uultis albedinem: tunc rubeum facitis, & c. Et Sonat. ait: Coquite ipsum donec fiat pinguedo spissa: Postea accendite ignem sub eo, donec fiat lapis albus. Postea iterum coquite donec priuetur humore, & fiat puluis siccus. Item Eximenus in Tur. Coquendo ipsum liquefacite, quousque fiat aqua, uel ut argent. uiuum: deinde aqua nitri imbuite, donec fiat ut minius liquefactus: deinde coquite, donec coaguletur & fiat stanno simile. Tunc maximum est arcanum sc. lapis, qui ex duobus compositus est. Regite ipsum iterato coquendo, donec fiat ut crocus excellentissimi coloris & perfectionis. & c. Quod primum in regimine opus, ( lapide posito ) est dissolutio. Cap. Xxu. Istorum duorum corporum, sc. Solis et Lunae cum Mercurio coniunctio in hac arte est necessaria ad album Elixir & rubeum, quia cum ipsis Mercurius miscetur, & figitur cum maximo ingenio. Sed hoc minime peruenit ad artificem dure ceruicis. Et hoc non intelligitur ( ut dicit Rosar. ) de sole & luna & mercurio, in sua natura metallica consideratis: sed bene de nostro lapide, qui omnium trium in se continet proprietates. Est enim compositus ex corpore sc. albo & rubeo: & ex spiritu mercuriali uolatili. Non autem ex his fit Elixir, nisi corporum eorundem reductio, ad suam primam matetiam, quae est aqua uiscosa. Haec autem reductio per nihil aliud ita conuenienter fit, sicut per Argentum uiuum, qui ex ipso lapide est: quia ipsum habet posse Solem & Lunam ad sua primam materiam reducere: Ideo indiges, quod in dissolutione lapidis multum labores, sc. subtiliores partes a grossioribus, & puriores ab impuris disgregando. Quare uerum operis principium est lapidis dissolutio. Ex qua re cognoscitur, quod lapis non est aliquid minerale: quia in illis praecedit uel calcinatio uel sublimatio: sed per hoc sc. principium corpora ad naturam primam rediguntur: quia sic corpora miscentur cum spiritu, & fiunt unum cum ea, & nunquam separantur, sicut nec aqua mixta aque, & utrunque in alterum agit, sicut in rem suae naturae propinquam. Et haec solutio corporis fit cum coagulatione spiritus, & coagulatio spiritus, fit cum solutione corporis. Et ideo patienter substine & coque & reitera: quia quanto magis teris, tanto magis mollificas, & grossum subtilias: sic enim spiritus cum corpore impastatur: quae autem impastantur ex toto resoluuntur & hec 136 De Lapide impastatio fit cum assatione. Ex hac radice sequitur: quod corpus cum spiritu ascendit, & sublimatur, ac spiritus cum corpore fixatur: & utrunque unam & eandem naturam, eandem uirtutem, eundem colorem recipiunt. Et quamuis hoc fiat post tempus longum, huius tamen initium est ipsa solutio: & ideo maxime ad artem est necessaria: & hoc uolunt philosophi unanimes. Dicit namque Haly in Turba: Nisi quodlibet corpus in aquam uertatis, ad opus non peruenietis. Et Pandulph, Scito quod omne corpus dissoluitur, & cum spiritu cui commixtum est, fit proculdubio cito spirituale. Similiter Bonellus ait: Nisi corpora spissa cum natura corpore carente diu diruatur, quousque corpora fiant incorporea: & uelut spiritus tenuis conuertatur, non poteris illam tenuissimam animam tingentem extrahere, quae in naturali uentre occulta est. Item Theophilus dicit: Accipite magnesiam albam, id est aquam uiuam, mixtam masculo, & terite coquendo non cum manibus, quousque tenuis fiat aqua. Et loan. Theban. " Haec res primo confricetur & confricata humectetur aqua infusibili. Et pars nulla remittetur partis grossae quin aquetur Limpham insolubilem. " Et Gallinarius autor ait: Scito quod magisterium non perficitur, nisi tota terra soluatur. Hec sunt dicta in genere de dissolutione lapidis, oportet autem specialius de ipsa disserere. Primo considerandus est finis propter quem fit. Fit autem propter duo: primo quidem ut corpora ad summam simplicitatem reducantur, id est, ut simpliciora redigantur quam fieri possunt, ut dicit Ioan. Scotus. Ideo primo soluuntur, ut posterius paulatim sublimando ad maximam subtilitatem ea reducere possimus. Opus autem solutionis ( ut dicit Rosarius ) fuit inuentum non propter aliud, nisi ad subtiliandum. Primo ergo corpora dissoluuntur cum spiritibus, ut fiant sicut spiritus: & ut post hoc magis magisque subtilientur, quousque totaliter ad naturam spirituum reducantur. Quanto ergo pluries soluitur, medicina subtiliatur & coagulatur, tanto magis subtilior efficitur & uirtuosior. Unde omnia quae sublimantur, duobus modis sublimantur, quedam per se, & quaedam cum aliis. Mercurius ergo cum sit spiritus, per se lublimatur: terra autem nostra cum sit calx corporis non sublimatur, nisi incorporata optime cum Mercurio. Contere ergo calcem & imbibe cum Mercurio nostro, & coque donec fiat unum corpus; & non te tedeat hoc ipsum multoties reiterare: quia corpus non ascendet sursum, nisi incorporetur cum Mercurio. Et ideo necesse est, ut quantum potes magis corpus subtilies, & animam suam subtrahes, & cum Mercurio fortiter pistes quousque fiant unum. Haec ergo solutio dicitur prima sublimatio lapidis: & hanc sublimationem facimus ut reducamus corpora ad subtilem naturam, ut fiant sicut spiritus, & reducamus ea ad suam primam materiam, & ut assumant unum colorem, & nisi haec solutio precedat, aliae sublimationes, sunt sublimationes inconuenientes, & non conuenienter subsequuntur. Hec quoque solutio dicitur contritio quam non fit manibus sed igne, ut supra dictum est. Haec etiam solutio in aquam non intelligitur fieri, sicut fit solutio uulgaris in aquam nubis, sed est solutio que fit in aquam unctuosam seu pinguem, ut inquit Scotus & alii, donec totum resoluatur in aquam, & fiat res una tandem. Haec tamen solutio non est proprie solutio, licet sic appelletur, sed potius liquefactio ad modum cere. Ab hac ergo dissolutione prima incipit, & sic per per multos gradus lapis philosophicus conteritur, quousque ultimo loco perfectissime subtiliatus remaneat, habens uirtutem omnino spiritualem, ad penetrandum omnia solida & dura, ut dicit Hermes. Et isto modo educitur de potentia ad actum perfectum. Supra enim dictum est, quod a principio lapis imperfectus est, & compositus etiam de corpore & spiritu, habens in se pro parte naturam uolatilem, id est, aeream, & pro parte fixam, id est terream. Est.n. de natura Mercurii, est adhuc de natura solis & Lune. Unde uirtus mercurialis euolat, & uirtus corporis fixa est. Quare tamen unum in alterum agat, & utrumque imperfectum, alterum prficit mediante regimine congruo: ideo ambo uolant ut spiritus; & ambo fixantur, ut corpus: quia inseparabiliter uniuntur. Et nihilominus naturalis subtilitas & spiritualitas per frequentem iterationem solutionis & sublimationis augetur. & completur, ut uult Rosar. Secundo fit dissolutio, ut ex corporibus anima extrahi possit. In ipsis enim corporibus naturam fixi habentibus est anima cum tinctura alba uel rubea. Et haec anima est uerum philosophorum sulphur & oleum ipsorum, & quinta essentia corporum, quia sulphuris proprietatem habet, & uirtutem coagulandi Mercurium ac tingendi. Et ideo dicitur a Maria prophetissa, Coagulum coagulans, & ab Hermete dicitur Fermentum. Haec autem anima non potest habere perfectam uirtutem & completam coagulandi Mercurium, & tingendi metalla, nisi extrahatur ex suis sulphureitatib. & cum corpore suo coniungantur. In suis. n. sulphuribus complete tingit: mercurio autem unita spiritualior efficitur: & Mercurius est medium coniungendi tincturas. Nec hec anima potest extrahi a corporibus nisi prfecte dissolutis: quia per omnes partes diffusa est. Corpora quoque nondissoluuntur nisi per mercurium: sed nec subito dissoluuntur, sed paulatim. Quare oportet lapidem summo cum labore ac industria dissoluere. Et cum tempore, ut anima possit extrahi & cum Mercurio uniri, & cum spiritu subtili subtillari, donec facta fuerit spiritualis omnino, & non possit facere corpus suum spirituale. Et hoc uolunt omnes philosophi. Dicit enim Mireris: Calor solis, spiritus aeris, & humiditas roris animam extrahit & uegetat. Ignea enim natura igne fluminis & igni fimi equorum sequestratur, ac fit tandem uiridis coloris. Et ideo uocatur Auis & sulphur, & simile est margaritis sinceris ac nitidis, & butyro albo recenti. Fex uero residua nigra est corpus: sed anima tenuis est, quae est aer, & c. Unde Pandulphus in Turba dicit: Oportet primo aes nostrum leui igne comburi, sicut ouum calore gallinae nutritur, ne comburatur. Et sit uas undique clausum, ut eius calor augeatur, eiusque corpus diruatur ac deinde spiritus eius tingens extrahatur. Scito autem quod omne corpus dissoluitur. cum spiritu cui mixtum est, & fit procul dubio cito spirituale. Omnis autem spiritus a corporibus alteratur: & fit color eius tingens & contra ignem stans. Et si patiens fueris in coquendi prolixitate, omnis spiritus tinget. Secundo considerare oportet, per quid fiat haec dissolutio. Et certe scias quod non fit nisi per aquam Mercurii. Lapis noster enim mollis est, & tenerrimus, & partim frigidus & humidus, ut superius iam dictum est, & ad modicum ignem sudat fortiter, & guttas grandes ueluti limpidissimae aquae generat in uase nostro, quae descendentes corpus mollificant, & mirabiliter perforant; & iterum ac saepius ascendunt & descendunt, quousque totum corpus attenuent & dissoluant. Quando autem corpus magnesiae est ut aqua liquefactum, tunc omnia uapor facta sunt, ut dicitur in Lilio: Calor ergo est primum mouens: quia aqua exhalare facit, quae iter ad fugiendum non inueniens, quamuis fuga sit ei essentialis. Si iterum in corpus incidit, cum eo congelatur, & color eius uariatur, & c. Ut dicitur ibidem in tractatu Miserula. Primum autem in opere est aqua: quia hoc non procedit aliunde, & per ipsam extrahitur tinctura pro rubeo & albo opere. Iam in uia uniuersali dicitur: Uase in furno apto apposito, continuetur ignis. Tunc uapor materiae ascendit in Alembicum sursum subtilissime: & conuertetur ibidem in aquam serenam limpidam, & claram, habentem lacrymae formam & naturam omnium specierum, a quibus generatur: & descendit rursum per rostrum cornicis, id est per collum uasis alembici. Et haec aqua quia subtilis est, ingreditur corpus, totum dissoluit, & in aquam conuertit. Dicitur namque in libro Septem Sigillorum: Spiritus Mercurii ipsum corpus subtiliter ingrediens, & ad simplicem naturam disponens, extrahit ab eo animam, & secum in aerem portat. Sicque uapor ex duobus elementis principaliter compositus qui prius fuit frigidus & humidus. Et Haly dicit: Uase autem firmiter clauso, coquite aes nostrum, donec corpus leue fiat & impalpabile, & iterate donec cum aqua sit diligenter contritum. Uase enim firmiter clauso, conuertitur humiditas super corpus, & soluit ipsum in mense philosophorum. Mensis uero illorum secundum quosdam sunt tres dies & tres noctes. Et quidam per decem dies dicunt: & alii per 40. dies in circa: & alii etiam quinque illis addunt. Haec autem aqua multis nominbus nominatur. Uocatur.n. aqua maris: quia maior est eius copia quam terrae, e etiam quia est amara ex ignea natura quam acquirit. Unde dicitur in Turba: Accipite aes nostrum, & leui igne coquite cum aqua maris, donec tabulae confringantur, i. dissoluantur, & fiat aqua, uel donec fiat saginatum brodium. Uocatur praeterea Aqua nubis, propter abundantiam guttarum, & propter earum guttarum claritatem, de coelo ascendentium. Unde Lilium ad hoc inquit: incipientes, audientes aquam, putant eum esse aquam nobis: sed si libros nostros legissent, scirent eam utique aquam permanentem esse. Que tamen absque suo corpore; cum quo dissoluta est, & facta sunt unum, permanens esse non potest. Uocatur proprie Aqua permanens. Unde ex istis ait: accipite lapidem Auri, & humori suo commiscete, qui est aqua permanens, ac suo imponite uasi supra leuem ignem, quousque liquefiat. Uocatur etiam Acetum acerrimum: quia est acuta & penetratiua ac dissolutiua. Unde Eximerus: Aes nostrum commiscere cum aceto acerrimo, et coquite ac regite, donec fiat aqua. Item alius ait: Est autem acetum acerrimum, quod facit Aurum esse merum spiritum: & cum miscetur corpori, uertit ipsum in spiritum, Uocatur etiam Argent. uiuum, quia habet colorem, splendorem, uirtutem & proprietatem argenti uiui mineralis, etiam quia frigida & humida est. Unde Lilium: Nam primus eius humor est frigidus. Et iste mas dicitur spiritus, seu Argentum uiuum, quod argent. uiuum non habetur nisi ex corporib. liquefactis: ut aiunt Morien. & alii quam plures, & c. Uocatur etiam Fumus albus, quia per modum fumi ascendit, & ad albedinem lactis tendit. Unde idem Morienus dicit: Harum specierum tres ad totum magisterium sufficiunt, scilicet, Fumus albus, Leo uiridis, & aqua foetida. Uocatur etiam Cauda Draconis: quia scil. Draco, id est corpus, uel terra eandem deuorat. Unde Gallinarius ait: Haec aqua exiens a corporibus suis, dicitur Cauda Draconis, quae ab ipso Dracone paulatim tota deuoratur. Item Hermes in Turba: Ex isto lapide exit Draco, qui comedit caudam suam. Ex ipso enim nubes ascendunt, & descendunt nubes ac pluuiae. Dicitur enim auis uolans, quia ad modum auis in altum, id est in coelum euolat: & tamen iterum in terram propter nutrimentum descendit. Unde nutrix omnium est terra. Et Hermes pater ait: Mascuculus retinet uolantem, & uolans est foemina, quae habet alas integras, & uolans uult uolare cum alis: sed alia quae non habet alas, retinet uolantem & prohibet eum a uolatu, & ipsam facit secum sedere, & tunc colligatae retentae sunt, & in carcerem, & c. nisi denuo per artem soluantur. Uocatur etiam spiritus, propter subtilitatem suae naturae. Ascendit enim per medium uaporis subtilis, quamuis postea frigido aere percussus inspissetur in aquam. Tandem uirtus aerea in ipsa manet, penetrans corpora & subtilians: Unde in Turba legitur. Nota quod spiritus est aqua, quae extrahit animam a corpore, & anima illa est tinctura soluta, & c. Dicunt enim philosophi periti: Tria sunt componentia nostrum aes, scilicet corpus, spiritus & anima. Multis etiam aliis nominibus nominatur, & non immerito: quoniam ut dicit Lilium: Aqua illa est natura illa coelestis, que elementa in corporibus existentia suo regimine separati & terum ea componens in unum reducit. Ultimo uero considerandum est, quod aqua dissoluens corpus, suam naturam mutat e colorem Quia enim corpus in ea & cum ea dissoluitur; efficitur spissa ut mel, uel brodium saginatum ( ut dictum est ) & albo colore coloratur. Citrinum. n. cum albo mixtum, croceum, uel perpe uiridem causat colorem: propter quod corpus totum liquefactum, uocatur Auis uiridis, secundum dictum Mireris superius alligatum. Et hec per signa utique cognoscitur prima dissolutio completa, quando sc. corpus & aqua ubique & in omnibus partibus aequali, uel parum differenti profunditur croceo colore inter citrinum & album ipsarum partium componentium medio, uel qui medio. Quod ideo iungitur, quia album superat in quantitate citrinum: & parua seu modica facta est digestio. Et propter hoc color plus de albedine, quam de citrinitate participat. Et propterea post lapidis liquefactionem, materia plus butyro liquefacto, quam alteri unctuoso aut pingui assimilatur. Et hoc est quod dicitur in Soliloquio philosophico. Dissolutio ergo partium corporis perecti, coagulat tenuem substantiam lactis in massam densam, quae erit qui butyrum ductile coagulatum, & est fermentum pastae. Unde in Turba dicitur: Aes nostrum oportet comburi cum altera parte aquae. Istud n. De Lapide aes incidens in aquam, dicitur fermentum au146 ri, si bene rigatis: ipsa enim simul coquuntur; & liquefiunt ut aqua. Ex his ergo conclude cum Rosario, sicut etiam prius dictum est, quod hic non intelligitur solutio, reductio in aquam sed quod siccum conuertas in humidum, grossum in subtile, corporeum in spirituale, compositum in simplum. Et hoc est quod subtilies ipsum quantum potes. Nam, put erit diligens praeparatio, ita etiam erit in medicina perfecta, Quod secundum in regimine, opus est putrefactio. Caput Xxui. Corpora quae non soluuntur, non subtiliantur: ideo oportet, ut in solutione lapidis patienter labores, partes crassiores subtiliores subtiliando, & subtiliores a crassioribus segregando, donec totum corpus subtile fiat, & spirituale atque uolatile. Hoc autem, ut dictum est, fit per argentum uiuum, quod est aereum, & corporis dissolutiuum, & ipsius animam paulatim extrahendo, secum in coelum portat, & per hoc eius uirtus continue augetur, calore ignis cooperante. Quapropter ultimate totum corpus diruit atque uincit, atque secum in aerem portat. Sed antequam ad hanc perfectionem re ducat ipsum corpus, necesse est, quod corpus primum in aquam soluat, & soluendo putrefaciat Et ideo primus modus solutionis est, materiam putrefacere. Incipit.n. putrefactio a principio simul cum solutione, sed nondum completa est putrefactio, quando materia tota in aquam est: soluta, sed postea completur: & in hac putrefactione lapis iterum melius soluitur, quam prius fuerat solutus: quia quanto plus augetur, & operationes continuantur, in tanto plus lapis subtiliatur. Totum ergo magisterium consistit in putrefactione: quia si putridum non fuerit, ad nihilum deueniet, ut idem ait. Putrefactionem sequitur nigredo, & hoc in humido. Causa autem mouens ad putre factionem est calor temperatus. Unde dicit Auicenna: Calor agens in humido generat nigredinem & c. Haec ergo tria consequuntur se mutuo, sc. humiditas, putredo et nigredo. Unde Artephius dicit: Stet autem domus uitrea subtiliter situata, quousque materia inclusa, humida, paulatim eueniat putrida & nigra. Primo ergo notandum est, quod putrefactio est necessaria, primum in lapidem: quia non fit generatio nisi post corruptionem, nec melioratur res nisi prius eius forma penitus destruatur: lapidem autem ad perfectam formam Elyxiris perducere quaerimus: ergo prius corrumpendus erit. Unde dicitur in Turba. Et lapis unus quatuor habens colores, secundum quatuor elementa qui si mortuus non fuerit, ipse solus nanet, si autem mortuus fuerit, multum fructum affert. Et in libro Septem sigillorum dicitur: Nisi putridum fuerit ad arcanum peruenire non poteris Et ut dicit Raymundus de Terminis: Haec putrefactio fit in Ariete conuenientius. Unde in Ariete tota materia debet esse conuersa in substantiam homogeneam. Et in hoc nullus debet errare: quia totum secretum iacet in principio operis, scilicet in perfectione. Secundo. Nota quod haec putrefactio est duorum corporum perfecta & uniuersalis comixtio. Unde dicitur in lib. Miserula: Oportet quod sol qui est unius generis cum luna, bibat & inebrietur, & abundanter potet de aqua Lunae, l & amicabiliter concumbat, ac per minima coniungatur: quia natura congaudet naturae, propter conformitatem naturarum. Tunc. n. sperma., i. pinguedo solaris, subintrat in corpus lunare, & per minimas partes commiscetur, & uniuersali commixtione sibi connectuntur, & per hoc luna fit pregnans, quod fit in quadraginta diebus. Unde nisi talis commixtio fieret, non sequeretur partus, ut refert Morienus. Et nisi fiat impregnatio, non erit ortus. Tertio nota, quod tria sunt signa putrefactionis, sc. color niger, odor foetidus, & subtilitas pulueris, ut sit sine tactu. Ignis.n.cum humido denigrat lapidem in praeparatione. Et ista denigratio est signum perfectae commixtionis, & susceptionis unius ad alterum, ut dicitur in Turba. Sicut autem dissolutio per argentum uiuum, ita etiam putrefactio & denigratio quia est humidum; & humiditas cum altera mixta, putrefacit & impinguat & nigredinem inducit. Unde ut dicit Rosarius, Quamuis argentum uiuum primo albissimum ascendat per sublimationem, tamen descendendo, & secum corpore commiscendo, per dissolutionem transit in speciem Mercurii, quem si postea decoxeris in balneo mariae, quousque uideas totum in oleum nigrum conuersum, tunc est uerae dissolutionis signum. Et ideo post dissolutionem primam in aquam debet poni ad putrefaciendum, complete decoquendo leui igne, donec introducatur in eo alia forma in colore nigra, in odore foetida, in tactu subtilis & discontinua. Unde in Lilio dicitur: quod quanquam diu illa nigredo eius durat, foemina dominatur, h.e. usque, ad albedinem: & humiditas argenti uiui est corrumpens & c. Et Morien. ait in translatione noua ait: Totum nostrum magisterium nihil aliud est, nisi extractio aquae ex terra & iterum huius super terram dimissio, donec putrescat. Haec enim aqua putrescit cum aqua, & c. Et Raymundus de Term. asserit: Donec tota materia denigretur & c. Et Gallinar. etiam: Donec materia in fundo nigra fuerit, & c. Et loannes Teb. " Corruptionis praebet signum, quod est omni laude dignum, color in nigredine. " Odor quoque est signum absolute putrefactionis, non qualiscunque, sed grauiss. & omnino intolerabilis, Solutio.n. & putrefactio cum foetido odore incipit, & continue crescit usque ad suminum: & ideo toxicum & uenenum mortificans dicitur in lib. Satur. ante sc. perfectionem, & interficit corpora humana: post uero corpora metallica. Iste autem eius odor magis intellectu quam sensu percipitur. Quia qualis sit in opere, experimento didicimus ante opus. In opere. n. praecauendum est summopere, ne odor eius sentiatur, quia putrefactio non completur, si odor adhuc sentiatur. Haec lapidis duplex, proprietas, per similitudinem mortui exprimitur. In Lilio namque dicitur, quod lapis ab initio, leuem ignem exigit, & mortuo similis uidetur perdies, ut homo in suo tumulo, & ibidem Theophilus: Illius mulieris uenter armis plenus est, & ueneno. Unde: Rigrescit demum atque olidos effundit odores. Tertium quoque signum putrefactionis completae, est puluis sine tactu: quod tamen non tactu sed uisu prbandum est. Et hoc est, ut sit totum ut oleum nigrum. uel sanguis subrubeus: ita quod totum uel maior pars materiae sit uniformiter nigra, & non sit discontinua; sed una pars ab alia. Et hoc dicit Theoph. Effodiatur ergo sepulchrum illi draconi, & sepeliatur illic mulier cum eo, donec tertatur in sanguinem. Quarto nota, quod haec nigredo praecedit albedinem. Dicitur enim in Lilio: Ubi loquitur de albedine & rubedine: nam utraque non fit absque nigredine: quia nigredo prima facie in opere occurrit. Et hoc primam clauem operis esse significamus. Et Mireris dicit: Oportet autem terra prius sepeliri in petia panni Aegyptii, postea oportet candidari compositum, ut fiat sulphur tingens & permanens. Deinde rubeum fieri, & c. Et alius quidam ait. " Tum uera operis primordia nosces, Corpora, dum fusco magnesia nigra uidetur. " Propter quod ait mundus: ista duo uasi sapienter imponite, & semper ac humiliter Deum orate, ut hunc nostrum lapidem uideatis in opere commixtum, tunc coquite paulatim extrahentes animam, ac inspicite si factus sit lapis niger. Quia si ita est, optime rexistis: sin autem, regite ipsum albo liquore, quod est maximum arcanum, donec fiat nigredine coopertus. Ex his ergo patet, quod nigredo est principale signum complete putrefactionis, solutionis, commixtionis, impregnationis, & c. Quod tertium opus in regimine lapidis est dealbatio. Cap Xxuii. Dicitur autem corpus sic denigratum esse mortuum. Unde Gallinarius dixit: Hanc autem nigri solutionem corporis quoque mortui solutionem uocamus, & communiter fit in quadraginta diebus: quare necesse est ipsum abluere ut mundum fiat, Sc uiuificare postea, ut uitam & uirtutem recuperet. Quia dicit Rosarius: Conuerte lapidem da bono in melius & non in peius. In melius conuertitur, quando fit Elyxir compositum. In peius autem, quando corrumpitur: quia tunc damnum est & non lucrum. Corrumpitur ergo lapis non ut mortuus maneat, sed ut ad meliorem naturam, & maiorem uirtutem per digestionem queniat. Et ideo dicitur in tractatu Miserula. In primo opere apparet nigredo, sed corpora ambo abluuntur per aquam superius ascendentem per sublimationem, & iterum descendentem per distillationem clarificantur & uiuificantur, postea erunt albissima ad modum marmoris relucentis & salis albissimi. Et tunc de omnibus corporibus facit lunam: hoc est autem, quando nupserit, id est quando in uase suo commixti fuerint per minima, & in unam naturam coiuerint per ignis exsiccationem: tunc. n. generabunt filium, qui totam parentelam suam pualebit. Quia sol & luna per se non tingunt, filius autem hic plenus est tincturis. Et in hoc est complementum primi operis. Quod opus est mulierum opus & ludus puerorum, sc. post preparationem: quia Thelon & Azoth tibi sufficiunt: Ex his itaque apparet totus processus albedinis: sed tamen ut clarius ordo et cause cum effectibus in hac operatione distinctius auctori patefiant, diffusius est hic scribendum. Primo igitur scias, quod oportet abluere corpus mortuum cum igne & aqua. Et de hac aqua Morienus testatur: Haec terra cum aqua sua putrescit, & cum aqua mundificatur. Sciunt omnes, quod aqua eorum sordes abluit. De igne autem inquit Auicenna: Calor agens in siccum causat albedinem: quia sic humiditatem corrumpentem consumit. Ideo ut dicitur in libro Saturni: Ignis calces lapidum albificat. Et de utroque dicit Morie. Azoch & ignis Latonem abluunt & mundificant, & eius obscuritatem ab eo penitus eripiunt. Et ob hanc causam aqua calida fortius abluit, quam frigida. Unde cera rore & calore albificatur, linum uero humore & sole candidatur. Et haec est causa, quare post putrefactionem lapidis, oportet ignem continuare, quousque albus fiat. Perignis enim continuationem, terra calcinatur & trituratur continue plus, & paulatim dissecatur, & ideo ultimo dealbatur. Ad quam dealbationem, cooperatur aqua quae cum ipsa terra continue imbibitur, & calore exhalat: imo potius cum terra incorporatur & dissecatur. Ideo dixit Ignotus: Saepe tere eam cum aqua sua, & iterato calcina, quousque aquae ac ignis lotione, obscuritas penitus recedat. Secundus modus talis est: Materia putrefacta inferius manet in uase, quamuis propter calorem resoluentem, semper aliqui spiritus subtiles & aerei, cum uapore aquoso in uasis ascendunt. Est materia ad modum aquae, uel olei nigri, adhuc grossa & grauis, ac impura, & posita seu commixta ex corpore, spiritu & anima. Ars autem ex ea desiderans Elixir componere quaerit eandem subtiliare, ac tingere perfecto colore, & fixare. Hoc autem fieri nequit nisi subtile a grosso separet, & iterum per subtile grossum subtiliet, & ambo iterum confungat, ac simul fixet. Quare subtili ingenio, sublimationem inuenit, quae fit per calorem digerentem, separantem, eleuantem, purificantem, fortificantem, coniungentem, dissecantem & fixantem. Postquam ergo materia fuerit putrefacta, oportet dicere de extractione aquae a terra: quia impossibile est fieri unionem spiritus & corporis, nisi in aerem per sublimationem, post sc. putrefactionem. Igitur continuando lentum ignem, seperatur aqua a terra per distillationem, et simul cum aqua et per aquam, extrahitur animal a corpore, ut dicit Rosar. & illa aqua est a principio quidem grossior & obscurior: quia a corrupto corpore ascendit, in longum tamen efficitur subtilis, clara & alba. Anima uero cum aqua & per aquam extrahitur. Aqua nanque primo ascendit, & ascendendo subtiliatur, ac iterum descendit, Philosoph. & corpus penetrat, & dissoluit cum auxilio caloris, & subtilem eius substantiam, quasi quintam essentiam, a partibus terrestribus segregat, & iterum alcendens secum in coelum portat. Propter hoc enim sit putrefactio lapidis, ut anima extrahi possit, & si non putrefieret extrahi non posset. Haec ergo sublimatio tandiu continuetur, quousque tota anima extrahatur. Ex qua re nota, quod lapis in duas partes principales diuiditur: Prima est quae sursum ascendit, & haec est aqua, quae est humida & limpida. Et quamuis ascendat per modum uaporis, tamen frigidiori aere repercusius, iterum ueluti aqua condensatur, & descendit ad humectandum terram. Et haec etiam est anima, quae totum lapidem uiuificat, & se habet respectu olei: & a quibusdam dicitur Fumus albus: a quibusdam uero acetum acerrimum: qui in colore niueo ascendit, & est ualde acuta. Et aqua haec habet secum animam, id est tincturam solutam, & in spiritu depuratam, ex corporibus extractam. Altera uero pars remanet inferius fixa: & haec uocatur terra nutrix, fex, magnesia, & melius aliis nominibus nominatur. Dicitur etiam corpus mortui, in quo nihil est uitae, quia albata est anima sua. Haec autem terra non est abiicienda: quia in fecibus est quod quaeris. Et ex hac terra prima pars est nutrienda: propter quod multi decepti sunt, qui diu laborant, & nihil faciunt: quia extraneas terras addunt in sublimatione. Et illud quod superius ascendit, sepius sublimant, ac faeces subtus remanentes proiiciunt, ignorantes tandem quid sit proprie lapis noster. Nos autem non uolumus per partes, quae eleuantur in sublimatione, remaneant separatae ab his quae inferius sunt: sed uolumus eas iterum in unum conuenire, & c. Quia post primam purificationem quae per solutionem completur, non inuenitur quicquam superfluum, nec dimintutum in nostro lapide. Ex his igitur patet, quod in extractione animae a terra anima contraue plus purificatur, subtiliatur, fortificatur, & crescit in qualitate, uirtute & colore. Efficitur enim ultimo albissima ut nix: terra uero inferius descendit, & continue immoratur in quantitate, ac debilitat in uirtute. Unde manet deformis & mortua, nec uiuisicatur nisi sibi reddatur anima sua. Quod quando fit, anima fluit in spiritum, suum corpus & aufert omnem eius nigredinem, ac immunditiam. Et quando miscetur cum praedicto suo corpore, fit unum cum eo, & uertit ipsum in spiritum, et inuariabili colore colorat. Et ex hoc habet proprietatem olei, sicut prius aquae. Aqua enim absuit et mundat: oleum uero tingit et colorat. Sicut enim aqua non subito, sed paulatim a terra ascendit, et secum animam extrahit: ita etiam non subito, sed paulatim super terram reducitur: quia non simul tota cum terra sua coagulatur & desiccatur, sed per partes: ita quod aquae qualitas magis magisque per tempora diminuitur, quousque tota deliccetur, ut in puluerem conuertatur. Et hoc fit eodem ordine cum igne lento, sicut de extractione dictum est. Et totum magisterium in hoc consistit Morien, ut extrahatur aqua a terra, et iterum super terram dimittatur. Quia per hoc, ut Hermes inquit: Lapis accipit uim superiorem et inferiorem, et fit spiritualis & corporalis: sed caue ne oberres, cum audis diuisionem lapidis in terram et aquam: Quia lapis semper est unus, et est in eo spiritus, corpus & anima. Et sicut ex uno utero simul processerunt, et uicissim quandoque agunt et quandoque patiuntur: Ita etiam sunt indiuiduae societatis. Etenim unquam unum ab altero separatur uere, sed quo ad uisum separari uidentur: imo nec unum sine alio esse ullo modo potest, ut dicit Lilium. Nam sui spiritus separati sunt per uiam perfectae naturae. Ita quod ab inuicem non separantur, ut dicit Geber in in libro Radicum. Ex hoc accipe, quod hanc differentiam partium lapidis potius intellectus artificis percipit, quam oculus uideatur: quandoque sensui appareat diuersitas. Semper enim post solutionem lapidis, aliquid superius uolat, et aliquid inferius manet, quandiu lapis non est fixus. Et semper quod ascendit, aliquid corporis secum rapit in aerem, et quod inferius manet, semper aquam ascendentem imbibit. Tantum enim descendit, quantum ascendit: quia in rota suae spherae omnia uolutantur seu circulantur calore ab inferiori expellente, et eleuante uaporabile, et frigore a superiori constringente ac deprimente. Quod autem descendit, statim corpus subintrat, & ad uolatum disponit: quia spiritus est subtilis et ex ignea uirtute acutus. Ex hoc contingit quod quamuis a principio exttactionis: aliquid terrae nigrae in fundo uasis uideatur residere. Et post tempus tamen ad ultimum mollificatione aquae, et ignis trituratione, totum dissipatur & subtiliatur, & tandem totum ascendit in aerem, cum spiritu rapitur non simul, sed paulatim: fiuntque omnino unum corpus & spiritus. Et ex isto consequitur totum, unum habens colorem, uirtutem et proprietatem. Deinceps uero iterum per praecipitationem continuam, totum sublimatum inferius figitur, paulatim tamen, quousque nihil amplius ascendat. Et tunc spiritus conuersus est in corpus, er tamen corpus uirtutem spiritus non amittit. Quia enim spiritus subtilissimi facti fuerunt: corpus quoque subtilissimum manet: quia est res existens de natura quintae Philosoph. essentiae. Fuerunt quoque spiritus clarissimi, fulgentissimi: ergo et corpus. Fuerunt purissimi, ergo & corpus purissimum. Fuerunt albissimi, ergo et corpus albissimum. Et sic de aliis. Non est tamen aestimandum, quod statim quando corpus inserius quiescit, sit satis fixum, aut sufficientet ad album tinctum, nisi forte subito totum sublimatum simul inferius fixum quiescat, fundens se ut oleum splendidis simium. Sed quocunque modo aut tempore hoc fiat, certum est, quod spiritus, anima & corpus sunt perfectissime uniti, et plene facta est amicitia inter calidum et humidum, frigidum et siccum. De hoc modo regiminis loquitur Morienus, dicens: Et si perfecte corpus non mundaueris, et ipsum non desiccaueris, neque bene dealbatum reddideris, et in eum animam non miscueris, et omnem eius foetorem non abstuleris, donec post suam mundificationem, tinctura in eum decidat, nihil penitus huius magisterii direxisti. Et scito quod anima cito corpus suum ingreditur, quae cum corpore alieno nequaquam coniungitur. Et Rosarius: Duo sunt elementa, lapidea, sicca scilicet, terra et ignis: et duo aquatica, scilicet aer et aqua: corpus uero calcinatum, est aqueo priuatum humore. Cum ergo aridum sitiat libenter, aqueum bibet. Reduc igitur aquam super terram paulatim coquendo, donec terra fiat alba, & c. Item in libro de septem Sigillis dicitur: Spiritus Mercurii ipsum corpus subtiliter ingrediens, et ad simplicem materiam disponens, extrahit ab eo animam & siccum in aerem portat. Postea uero ipso corpore disposito, et ad naturam quintae essentiae redacto, quae est simplex, iterum animam infundit. Corpus uero eam amplectens, gaudet. Spiritus quoque cum anima corpus intrans, ipsum perficit, et mortuum facit uiuum: et dum resurgit, in perpe tuum uiuit. Et ista anima est mediatrix inter corpus et spiritum, et ipsa eos coniungit et ligat coniunctione inseparabili: Spiritus enim non potest uniri cum corpore, nisi per animam quae est Solis et philosophorum tinctura. Uidens igitur anima suum corpus mortuum, et siccum, compatiens descendit, et uiuificat illud. Et quia ex coelesti habitatione sublimis, et purissima atque uirtutissima effecta est, ipsum quoque corpus suum perenni uita et immortali donat, & c. Et Mireris philosophus ait: Spiritus qui extrahitur est anima. Fex autem nigra remanens et residua est corpus, in quo nihil est uite. Anima tenuis est, quae est aer: corpus uero spissum, quod est terra. Oportet autem unumquodque eorum regimen ordinem habere, quousque spissum attenuetur, et tenue incorporetur. In fece enim est quod quaeris. Non autem cineres uilipendas inferiori testae loco existentes: sed igne carbonum coque per plures dies, quousque carbo fiat. Deinde spiritu ab eo sequestrato, tere ac humorem ei redde, quo prius ipsum liquefecisti, & c. Oportet autem post hoc liquefactum fieri, ut a sua natura alteretur, quousque post dissolutionem fiat spirituale ac tenue. Reddita igitur ei anima sua, quae eius fuit essentia, & uita, fit tenuis, ut ipsa anima autem corpore reddita uiuificat mortuum. Tertio scias, quod oportet artificem, lapidem non solum dealbare, sed perfectam albedinem etiam sibi dare: et ideo necesse est, hanc ipsam prius praecognoscere, ut ad ipsam sciat per quosdam gradus peruenire: quia non omnis albedo satis tingit ad Lunam: nec statim quando lapis albus est, satis etiam est fixus. Oportet igitur lapidem sublimare, et sublimando dealbare, donec sit albissimus, & fixus aduersus ignis pugnam. A nigredine ergo ad ueram albedinem per longum tempus attendimus, et per multos colores, antequam in ultimam digestionem color proprius intentus ab arte generetur. Et ut dicit magister Bonus in cap. ui. Colores omnes praecedentes ultimum quocuncunque numero sint, ex incompleta digestione sunt. Et ideo artifex in ipsis non sistit ibi, sed tendit ad ultimum tanquam in mente sua praefixum. Uideamus ergo, quanta esse debeat albedo lapidis. Dicit namque Ham. in Tur. Scitote quod cum Mercurius dealbatur: fit sulphur album philosophorum incombustibile, continens in se uenenum. Quod splendori marmori est simile, quod inuidi Ethelia uocant, & auripigmentum, & tincturam: quia solum sulphur aes dealbat Non potest autem dealbare aes, nisi in priori operatione fuerit dealbatum, hoc tamen est fugitiuum nisi a sulphure rubro retineatur, & c. Et tracta tus Miserula dicit: Erunt albissima ad modum marmoris relucentis et salis albissimi. Et tunc de omnibus corporibus facit Lunam. Et Ignotus ait, Fortifica ignem in calcinatione, quousque terra egrediatur alba ex ignis fortitudine. Et ideo se pius tere terram cum aqua sua: & iterato calcina: quousque aquae, & ignis lotione, obscuritas penitus recedat: post purificationem autem rubescit, postea citrinescit. Imo ut ait Gallinar. sepius albescit, & saepius citrinescit, ac saepius nigrescit. Et secundum alium philosophum, sepius rubescit, & saepius citrinescit: ac saepius liquefit & saepius coagulabatur ante ueram albedinem, imo omnes colores mundi prius apparent: & ultimo sequitur uera albedo. At ignotus subiunxit, quam tunc uera est, quando ueluri oculi piscium in eo elucescunt: & tunc est in rectitudine lapis congelatus. Cum uideris albedinem omnib. supra eminentem ( idem Gallinar. inquit ) omnes colores mundi ante apparentes, omnes tamen terminantur in unum colorem, sc. albedinem perfectam que est ad similitudinem marmoris corruscantis. Haec autem continuatur in uno uase & uno igne in fimo equino calido & humido, donec soluatur saepius, & iterum congeletur ac inspissetur in massam clarissimam & albi coloris, quam in frigido induratur ad modum picis, uel gummae dure. Et haec prima decoctio continuanda est tandiu, quousque Draco uiuificetur, & fiat lapis cristalinus, fundens, tingens & congelans Mercurium, lac mutans quaecunque metalla in ueram lunam. Et alis philosophus ait: Lapis albus dicitur aurum album, & est tanquam oleum album ut nix, & c. Quando ergo sic est perfectus, adeo ut fluat ueluti cera absque fumo & stridore: tunc proprie lac uirginis dicitur, secundum Gallinar. Et in libro Satur. legitur: Erit sicut lac incerans, liquescens, penetrans ad modum aquae fixae super ignis pugnam: et cadit numerus eius super mille. Dicitur etiam aqua uite, quia illuminat omne sordidum, ut apparet ibidem. Dicitur etiam aqua perenis, ac multis aliis nominibu. nominatur. Haec autem secundum quosdam perficitur in putrefactione in 36. diebus secundum alios in 70. secundum alios in 80, in circa. Quod regimen nostri lapidis in coniunctione spiritus et corporis est diuinum. Cap. Xxuiii. Dicitur autem haec ars diuina ratione partis regiminis super naturam existentis & intellectum, ut uolunt omnes philosophi. Illud autem regimen diuinum fit tempore dealbationis, quando sc. coniunctio fit animarum, spirituum & corporum dealbatorum: quia haec coniunctio dependet a tutela diuina. Fit enim subito hoc sc. quod medicina coagulat argentum uiuum, non uulgi, sed lapidis, nisi in ortu suo subito coaguletur, cum illa medicina, de qua loquitur Geber Uolat ac fugit cum tota illa medicina. Loquitur. n. ibi non de argento uiuo uulgi, quamuis uerba uideantur sic sonare, sed de argento uiuo quod coagulatum est, & fixum in Elixir. Unde oportet quod ab exordio sit una sola materia, in qua sit uirtus corporis et spiritus & animae, similis medicinae minerali, quae non indigeat aliquo extraneo adminiculante, sed in se habeat omne illud quo indiget ad suam operationem in regiminis administratione, siue ad sublimationem, siue ad fixationem, siue liquefactionem, siue ad congelationem, siue quicquid talium est. Dicit enim Lil. Una sola res est, habens in se corpus, animam & spiritum tingentia simul: In cuius operatione non est necesserium aliud coadiuuans, & c. Est etiam unumquodque praedictorum corporum & spirituum, si praeparatione perfecta fuerit preparatu album, uel rubeum Elixir per se solum. Est enim unum fermentum ad album & ad rubeum. Unde Ras. de argento uiu. philosophorum loquens ait: Nolo mireris quod argentum uiuum, in hac ratione inter corpora, & in praecedenti in spiritus numerauerim, suae namque nature conuertibilitas hoc exigit. Unde nunc corporib. & nunc spiritibus societur. Spiritibus namque sociatur rationabiliter propter fugacitatem ab igne, quem habet antequam corrigatur. Et quia exaltat corpora cum est correctum, corporib. quoque; associatur de iure: quia in ipsum omnia corpora conuerti possunt: & ipsum ex omnibu. corporib. potest educi: Item illa pulchra disputatio, quam ponit Rasis inter mercurium & aurum, ostendit quod uolunt lapidem esse totum mercurialem, & in suo occulto habere aurum, seu sulphur. Ex quib. elicitur quod lapis philosophorum est solus mercurius: quia totus est spiritus fugiens. Et ideo quamuis argentum uiuum se habeat per modum foemine in conpositione Elixiris, cum tota prima operatio eius est, ut masculi. Et hoc est quod tam diu est uolatilis, quandiu non continetur a corpore, quod est sulphur coagulans ipsum. Hoc autem corpus non aliunde sibi additur, sed habet illud in sua natura in potentia, reducitur autem in actum, quando pro congruam digestionem accipit proprietatem & naturam corporis. Et tunc ex solo seipso dicitur corpus. Unde etiam in omnib. operationibus metallorum & mineralium fere omnium compositio fit ex solis spiritibus uel ex uaporibus propriis, siue simplicibus siue commixtis: qui quidem dicuntur spiritus, propter fugacitatem a calido, qui tamen in fine digestionis figuntur a frigido, & figuntur per se cum suis corporibus occultis existentibus in eis potentia absque permixtione alterius corporis extrinseci: & hoc est a natura spirituum terrestri: quia grauia elementa sunt fixionis causa, maxime autem terra, quae impressionem difficilem recipit, sed postea fortiter tenet: facilius tamen recipit, si aqua ei comisceatur. Unde manifestum est, quod etiam spiritus minerales ex quatuor elementis sunt copositi: & grauia sicut & leuia sunt uaporali a calore digerente. Leuia enim elementa hoc modo grauiora sibi commixta secum sublimant: grauiora tamen ex hoc non perdunt naturam suam omnino, nec proprietatem naturae suae: quia sic non possent redire a corporeitate ad spiritualem: quod tamen penitus falsum est: quia corpora sunt spiritus in potentia: et econuerso spiritus sunt corpora in potentia. Ita etiam est in his spiritus, ex quibus Elixir componitur: quia cum elementa grauia sunt fixionis causa, quando sunt ultimate digesta & purgata, & habent uim corporis ac sulphuris. Et tamen nunquam sunt separata a leuioribus elementis: quia leuiora sunt in grauioribus, sicut una sola res habet in se omnia quatuor elementa, & agens & patiens, & quicquid sibi est necessarium ad generationem Elixiris. Sic ergo Mercurius noster purgatus per artem a sordibus per ignem congruum, est spiritus fugiens simpliciter actu, & est corpus in potentia propinquissima. Ergo oportet ut reducamus ipsum ut corpus in actu: & tunc etiam est corpus solare philosophorum & tinctura & aurum philosophorum, & plumbum & aes illorum. De quo dicit Miluesindus: Aes nostrum non fit tingens antequam sit fugiens. Et hoc aurum est sulphur philosophorum, occultum in argento uiuo ipsorum. De quo est disputatio. Et hoc aurum est fermentum utriusque tincturae, scilicet albae & rubeae. Argentum autem uiuum est fermentum. Et de hoc dicunt philosophi: Fermentum auri aurum est, sicut fermentum pastae, pasta est. Nunquam autem dicunt fermentum argenti, argentum est: quia omnis fermentatio & omnis fixio in Elixir, fit per aurum non per argentum. Ideo dixit Geber: Nullum metallorum submergitur in Mercurio, nisi sol. Et Alphidius in cap. de natura solis dixit: Spiritus commiscentur & figuntur cum sale, maximo ingenio, quod non peruenit ad artificem durae ceruicis. Et Hermes dixit: Contemplare quod uerum fermentum auri, non est nisi ex sua natura: sua autem natura, non est nisi ex argento uiuo perfecte a solutione digesto. De quo argento uiuo, inquit Morienus: Quod fumus albus est tinctura corporum mortuorum. Quod si fumus albus non esset, nullatenus aurum Alchimiae fieri posset. De hoc argento uiuo & sulphure occulto in ipso, dicit Rasis in libro Uerborum: Siccitas Alchimiae tingit aliud. Tunc enim humidum a suo sicco coagulatur, quemadmodum aurum, uel cera liquefacta coagulatur a suo sicco intrinseco. Et per hunc modum fit, ut sit tinctura simul, & commixtio corporis & spiritus. Et hoc est sulphur tingens, nec comburens: & ignis tingens terram suam. Et hoc est quod Hermes uult. Uis eius integra est, si uersa fuerit in terram, id est ad fixionem per coagulationem. Et hoc modo simul mundantur. corpora, & spiritus ad animae a superfluitatibus & a combustionibus, & resurgunt super feces suas. Et in hac coniunctione spiritus, anime et corporis, sola diuina potentia operatur in mente, & regimine artificis. Et de hac coniunctione dixit Morien. In hora coniunctionis maxima mirabilia apparebunt. Et hec coniunctio reseruatur solum in diuina potentia: quia Deus est conditor naturarum, & in omnibus naturis operatur: & ideo uocatur quasi miraculo sa, quia est super intellectum humanum. Homo enim nec tempus coniunctionis huiusmodi cognoscere potest, nec etiam plene modum comprehendere: quia in fine digestionis, & prope omnia elementa similiter corpora, spiritus & animae et sulphura & tincture omnes simul sunt inuno subiecto commixta, & in fine digestionis primae mundificationis ab omnibus inquinamentis: quia tunc anima solum oritur & non antea. Et hoc opus fit subito: quia anima cito suum corpus ingreditur ( ut dicit Morienus. ) Iam enim conuersa sunt in spiritus, & simul ascendunt. Et iterum oportet conuertere spiritus in corpora, id est simul coagulare. Et non fit hoc nisi completa elementorum mundificatione: quam quidem oportet artificem optime praecognoscere: & per consequens tempus determinatum compositionis elementorum: tunc enim subito sulphur philosophorum, argentum uiuum coagulat suum, & fixat ac perficit ipsum in tincturam & Elyxir. Et in hoc est radix ac fortitudo totius magisterii. Unde omnes uelle uidentur, quod haec compositio fiat subito in complemento. Quamuis ergo illud corpus quod est aurum, siue philosophorum sulphur sit in se fixum, tamen argentum uiuum, quod de sui natura est uolatile, trahere secum ad uolatum conatur ipsum. Et ideo simul cum eo euolaret, nisi subito ipsum teneret. Et sic est magna pugna interea: quia unum est auis sine alis, alterum uero cum alis. Et in hoc puncto consistit uera perfectio totius Alchimiae, uel annihilatio. Et iste sol qui est in argento uiuo philosophorum, primo promit albedinem propter naturam argenti uiui, quod est totius operis exordium, & radix & firmamentum. Ideo uocatur aurum album. Est tamen in eo radix rubedinis occulta, quemadmodum minium in cerussa. Et hoc modo fixum cum non fixo simul ascendunt: & oritur simul sol cum luna in uentre Mercurii. Mercurius ergo fugiens. & secum rapiens, idem subito capitur ab eo & figitur in igne. Unde si sol cum mercurio non ascendisset, non potuisset simul uolare, nec permisceri cum eo, nec Mercurius posset figi per solem. Cum autem simul ascendant, & permisceantur, ac simul sublimentur, unum denique non poterit ab altero separari. Aut enim totum recedit, aut totum manebit, & unum non poterit recipere dominium super alterum, & e conuerso. Si ergo spiritus uincit, uolabit corpus cum eo: si autem corpus uincit, figitur spiritus cum eo: Fixum autem superans uolatile, perficit opus. Uolatile autem superans fixum, annihilat opus. Hoc ergo est tempus perfectionis & annihilationis. Et eius radix & firmamentum est Mercurius sublimatus, purgatus, candidus. Et hic spiritus cum anima in ortu suo est cum mirabili candore albissimus, sicut nix in actu: suum tamen corpus est rubicundissimum, sicut sanguis in potentia propinqua. Ex his ergo elicitur, quod merito hoc opus dicitur diuinum, quia non perficitur nisi a summa uirtute Dei. Non est enim in potestate artificis, sed cui uult ipse Deus clementissimus largitur. Et in hoc puncto totum est periculum. Transacto autem hoc puncto, nullum amplius est periculum. Quia in hoc tantum simul exaltatur spiritus, & liquefiunt corpora. Unde Geber inquit: Error qui accidit in arte, & eius emendatio est in puncto: & haec est cum coelestia terrestribus coniunguntur. Est igitur triplex periculum in regimine huius lapidis. Primum ne lapis comburatur, seu uitrificetur, aut in tincturis corrumpatur. Secundum ne spiritus fugiant, & corpus in fundo mortuum maneat. Et utrumque certe stat in artificis industria & temperamento ignis. Tertium uero ne corpus simul cum spiritu & anima euolet. & hoc est maximum periculum. Et quamuis requirat moderantiam regiminis ex parte artificis, tamen non sufficit sine diuina uirtute. Et ideo quantum ad hoc dicitur, regimen eius maius est quam ratione percipiatur, nisi ex inspiratione numinis suprema. Quapropter superius iussum est, quod artifex sit Deo optimo maximo deuotus, humilis, pius, ac bona mente, & diligens ac patientissimus in operatione. Nunc uero hoc addendum est, quod etiam assiduus & longanimis ne festinet, sed sine ulla cordis rabie, ira, uel metu, quiete ac pacifice, post tempus debitum optatus fructus expectet: sicut etiam optimi agricolae seminantes faciunt, ut dicit Lilium. Habet insuper diligens artifex duplicem ex his utilitatem, & utramque maximam. Primo maximi thesauri acquisitionem. secundo mirabilium operum naturalium cognitionem & experientiam: quae omnia corpori utilissima sunt & anime. Et iddeo dicitur opus mulierum, & ludus puerorum: quia philosophus iste nihil aliud facere habet, quam suauiter coquere, & mirabilia opera, quae quidem euenient solerti cura, notare, & maxima cum delectatione considerare intellectu, & oculis intueri, sicut pueri in ludis delectantur, & nunquam satiantur. Debet tamen Deum in suis operibus semper laudare, illique debitas gratias referre, ne cum pueris tandem laborans, uanus fiat & uacuus. Et quia ut supra dictum est, hoc dicitur Ouum, ratione partium, quas in se continet lapis noster, unde illi assimilatur, & ratione etiam caloris gallinae cubantis, ita est opus mulierum, illud ponere & custodire usque ad ortum pulli. Et est ludus puerorum deinde, oua faciliter rubificare coquendo. Quod sicut fixio est lapidis complementum, ita fixionis radicem & ordinem cognoscere est necessarium. Cap. Xxuiii. Oportet tamen artificem non casualiter sed prudentissime et ex ratione semper operari singula, maxime ad medicinae sue fixionem: quia fixio est, quae omnia perficit, & in perpetuo permanentia facit, ut patet ex superioribus in tertio capitulo, medicinam permanentem facere in igne, ita ut non comburatur neque destruatur, aut diminuatur, neque in substantia, neque in uirtute, neque in colore seu tinctura, sed potius augeatur. Unde dicit quidam peritissimus philosophus: Lapis noster tamdiu in regimine ignis debet teneri, quousque de una natura in aliam amplius mutari non possit. Oportet namque facere toties fixum uolatile, & uolatile fixum, quousque totum figatur & fluat, & alteret in uerum solificum & lunificum. Sic enim irritatur bellum, id est destruitur in sulphur, coagulans, & argentum uiuum uolans, & etiam componitur amicitia inter elementa. De qua dicit Rasis: Spiritus iste conuertitur in corpus, & corpus in spiritum: & iterum spiritus in corpus: & tunc facta est amicitia inter frigidum & calidum, & inter calidum & siccum. Et hoc fit solum uirtute Dei & ignis temperamento, ac moderantia terminorum illius, ut saepe praediximus. Sed uideamus quaeso nunc fixionis radicem & fundamentum. Radix autem proxima fixioni sulphur est: quia hoc solum est, quod argentum uiuum coagulat. Idem autem est coagulans & fixans. Oportet insuper medicinam esse fixam, ergo & sulphur medicinam perficiens, necessario erit fixum. Tale autem sulphur non est sulphur uulgi, quia illud est adurens. Oportet igitur illud extrahere ex corporibus, in quibus est sulphur non adurens. Talia autem sunt solum duo, scilicet Sol & Luna. Ista ergo duo corpora subtiliter praeparamus, ut ex ipsis super terram sulphur habeamus, cum quo argentum uiuum tingamus: sicut subtus terram ( ut uult Auicenna ) haec duo corpora non sunt mineralia: sed sicut superius dictum est, animalia sunt. Oportet tamen haec corpora cum Mercurio sublimare, donec totum ascendat cum Mercurio non uulgari, sed bene cum Mercurio, qui ex ipsis corporibus est. Cum cucurbita scilicet erit clausa, ita ut Mercutius non possit exire: quia non sublimatur nisi uirtute aeris. Et ideo si locum inuenerit apertum euolabit in fumum & inde magisterium perdetur. Illud autem argentum uiuum coagulabitur ui sulphuris albi non urentis, in argentum: & hoc, si argentum uinum fit purum: & illud est res optima, de qua Alchimistae possunt facere argentum, id est Elyxir, & ad album per magisterium. Si autem fuerit sulphur optimum, cum rubore clarum, & fuerit cum eo uis argenteitatis & siccitatis similiter non urentis, erit res optima ad Elyxir solis faciendum. Et primo quidem potest sulphur album, deinde rubeum: quia nihil potest fieri aurum, nisi prius sit argentum. Haec est sententia Ignoti, & ( ut creditur ) Alphidii, & similiter Rosarii. Sic ergo proxima causa fixionis est sulphur, sed secundum eundem est ad primam radicem, quae est ex parte elementorum. Dicit enim Rosarius ex sententia eiusdem Alphidii: Aqua est medium coniungens tincturas olei, scilicet aeris & ignis cum terra. Tribus autem elementis completur Elyxir album, quae sunt terra, aqua & aer ( ignis enim non intrat ad album ). Rubeum uero in omnibus quatuor uertitur rotis. Unde primo oportet te aquam distillare, & postea oleum commiscere, ut stet super aquam, id est diffundatur per aquam. Postea uero aqua cum terra sigenda est, ut ei firmiter adhaereat: quia si unum de quatuor occidisti, omnes occidisti. Terra ergo cum in se fit fixa, retinet secum ac figit alia elementa: & primo quidem aquam. Haec ergo quia frigida & humida, terra continuat & constringit. Siccum enim rarum est, & ideo acquirit ab humido partium continuationem humidum uero a sicco firmam impressionem. Humidum enim solum cito recipit impressionem, & cito dimittit: siccum uero solum grauiter recipit impressionem, & tarde, sed receptam difficiliter dimittit. Ambo enim in simul contemperata, firmam impressionem adipiscuntur, & similiter fortem pugnam contra ignem. Humidum namque prohibet siccum a combustibilitate: siccum uero humidum a fluxibilitate. In utrumque ergo per se ignis liberum habet dominium: aer autem quia calidus & humidus est, terram & aquam clarificat, & rarificat, ut fiat extensibilis & fusibilis. Ignis uero totum compositum rubificat, consolidat & maturat: facit enim aerem per subtilia commisceri: aquam quoque cum terra constringit & fixat, & per consequens tincturam & firmam tribuit. Ex his ergo intellige, quod grauia elementa magis ad fixionem & quietem mitiant, & operantur in composito, quam leuia: leuia plus ad fusionem tincturarum: nihilominus omnia omnibus ad omnia cooperantur: maxime autem cooperatur ignis ad fixionem, propter suam uirtutem actiuam, penetrantem, & alia secum portantem & siccantem. Quare prima fixionis causa est terra, quia fixior omnibus est elementis: deinde uero aqua, quia siccitati terrae contemperande est propinquior, & sua frigiditate defendit a combustione: postremo uero ignis perficit fixionem. Cuius signum est, quod in auro, in quo ignis plus dominatur quam in argento: maior est fixio, & per consequens etiam Elyxir rubeum fixius est quam album. Et sic intellige quod dictum est, quod ignis in album Elyxir non intrat, supple principaliter: quia & in illo sunt omnia quatuor elementa, non tamen est tanta uis ignis, nec effectus eius ibi, sicut in Elyxir rubeo: cui additur ignis qui est sulphur rubeum, non ab extrinseco iunctus, sed ab extrinseco extractus. Ex hoc recipe tuae cognitionis fundamentum, quod in operatione Elyxiris, terrea natura quae dicitur corpus, quamuis sit cum spiritu subtilissimo uniuersaliter commixta, & simul cum eo subtilissime sublimata: & si non uideatur ab ipsis elementis distincta, est tamen proxima causa coagulationis & fixionis. Et ex ea simul cum aquea substantia, est origo sulphuris & fermenti. Et haec natura fixa est in omnibus compositis ex quatuor elementis, quantuncunque subtilientur, & ad spiritualitatem ducantur: quandoque quidem in actu, quandoque autem in potentia. Et ideo omnia in seipsis habent, quo fixentur nisi euolent. Ad hanc autem fixionem maxime cooperatur ignis exterior, administratus per artem, ut supra dictum est. Qui si sit intemperatus, fixionem ei impedit: quia humiditatem radicalem lapidis conseruat, & non consumit. Ex humiditate autem praecipue lapis fusionem acquirit. Ex his iterum disce de quo elemento sit in quolibet regimine plus uel minus, quia ab initio lapis est frigidus & humidus, ultimo calidus & siccus. Et hoc in uisu, intellectu uero calidus & humidus est temperatissime, sicut est aurum. Cognoscat ergo quantum crescat uel decrescat quaelibet elementorum qualitas. Quod in regimine lapidis ultimum complemenmentum est rubedo sanguinea. Cap. Xxx. Dicto ante de albedine lapidis: nunc ultimo loco dicendum est de rubedine eius quae scilicet est regiminis eiusdem complementum. Pro quo scias primo, quod eadem res est fermentum albi & rubei Elyxiris, sc. ouum nostrum: quod tamen esse non posset, nisi eius sulphur utranque naturam participaret, aut nisi in ea re esset aliquid, quod solem & lunam ad communem naturam et colorem argenti uiui reduceret. Quamuis igitur in nostro lapide sol & luna sint distincti loco, proprietate & colore ( sicut ex supra dictis pater ) tamen quia sunt propinquae naturae, unum ad alterum facile conuertitur, & ad mutuam actionem & passionem: duo spermata unitissime sibi commiscentur, quod maxime fit in putrefactione: ideo in unam naturam, uirtutem & colorem transeunt: quare etiam ex ambabus unum Elyxir ad album & rubeum per artem generari potest, non tamen uno tempore, sed unum post alterum per diuersos modos digestionum. Quia tamen sol dignior est luna & fixior eius natura. atque fixiori metallo similis. Ideo principarus fermenti sibi attribuitur, ut sc. dicitur sol esse fermentum albi & rubri Elixiris, & quod non melioratur nisi cum eo nec completur cum alio. Ideo dixit Hermes, nunquam fit tinctura rubea uera absque lapide rubeo. Album namque solum absque rubeo lapide, non tingeret in rubeum perfectum. In rubeo n.maior est uis sulphuris non urentis: Quia masculina calidior, purior & pinguior, magisque digesta, quam in albo in quo est foemina frigidior, impurior, magisque fugitiua. Sed quia Luna primum habet dominium, & ad se solem conuertit suum, dando ei naturam, colorem & proprietatem. Ideo quamuis magis argenti uiui naturam sapiat, quam sulphuris, quia uolatilis, non immerito fermentum albi Elyxiris nominatur. Utrumque tamen fermentum ex utoque est corpore, principalius est ex sole. Nam ambo corpora propter propinquitatem naturarum; ex uno patre & una matre ortarum, in unam primam argenti uiui naturam, alterando transmutatur: ut deinceps ex illa, id est ex occulto eius duo sulphurea fermenta extrahi possint, album primo, deinde rubeum. Neque enim fermentum proprie dicitur, nisi quando Mercurius cum ipso coagulatur, & in speciem argenti uel auri tingitur. A principio autem neutrum fermentum dicitur, nisi quia materia est unde fermentum extrahitur. Sic ergo sol principaliter perfectionem lapidis dat, & ultimum complementum, & ex ipso anima est, & sulphur tingens, & spiritus Mercurii, qui est ex luna acuens & impregnans, & ultimo ad suam naturam & colorem trahens. Et hoc est quod dicitur in Turba: Azoch nequit substantialiter Latoni suum auferre colorem, neque eum immutare, nisi quantum ad tempus sed Laton ab Azoch suam aufert albedinem substantialiter: quoniam inest ei mirabilis fortitudo, quae super omnes colores apparet. Nam ex quo color eius abluitur, & sua nigredo atque immundities ei aufertur, ita quod album appareat. Laton quidem super Azoch dominatur, & eum reddit rubicundum. Et Morienus ait: Nihilest quod a Latone suam obscuritatem, uel suum possit auferre colorem. Sed Azoch est quasi suum regimentum, uidelicet quod decoquitur: nam & eum colorat, & album reddit. At iterum Laton dominatur Azoch, id est, uiuum animal rubeum reddit. Et iterum in Turba dicitur: Quamuis sulphur sit masculus, in hoc tamen loco scilicet, quando anima quae est spiritus sulphuris, & aurum philosophorum nuncupatur, extrahitur masculus natura uolente, formam mulieris suscipit & patietur. Et in Lilio dicit Zinon: Hoc ouum, quoniam habet uitam, animam & generationem ex se extrahit, non autem ex alio, & eius uentre flores extrahuntur, & seipsum germinare facit, & quod intus est, foras mittit, & quod est foras, mittit intus. Ita quod extrinsecum emendat intrinsecum, & e conuerlo, donec rubeum, scil. naturaliter rubeum & in corpore occultum, uertatur in album, in prima scilicet operis parte. Unde concludit Alphidius: Illorum duorum corporum coniunctio cum Mercurio, necessaria est in hac parte ad Elyxir rubeum & album. Quia quamuis aurum inter omnia corpora sit magis compactum & fixum, tamen cum dissoluitur, & in partes minutissimas separatur, fit spirituale & euolans sicut Mercurius, & secum portat tincturam rubeam: argentum uero similiter albam nec fuit corpus aliquod dignius Sole purius, aut eius umbra, sine qua nullum argentum uiuum generatur tingens. Secundo scias quod albedo necessario praecedit rubedinem. Sicut enim non potest fieri perfectum album in lapide, nisi praecedat nigrum, ita non potest fieri perfectum rubeum, nisi praecedat albedo. Nigredo enim est caput corui, & principium operis, ut dicit Ignotus: & primo in opere apparet, ut inquit Lilium; ideo non potest fieri aliquod perfectum citrinum de nigro, nisi prius fuerit album ( ut refert Alphidius ) Et dicit perfectum citrinum, quia ante sepios etiam citrinescit, & saepius rubescit, & saepe albescit, ut superius dictum est: sed perfecta citrinitas non generatur in lapide, nisi post excellentem albedinem. Cuius causam assignat Rosarius: Quia nihil potest fieri aurum, nisi prius fuerit argentum: unde qui scit aurum conuertere in argentum; scit etiam argentum conuertere in aurum. Aurum autem non potest fieri argentum nisi prius fuerit corruptum: quando autem corrumpitur fit nigrum. De nigro autem non est transitus ad perfectum citrinum nisi per album: sicut nec de citrino fit transitus ad album, nisi prius fuerit nigrum. Citrinatio enim nihil aliud est quam nigredinis ablutio. Calor namque agens in humido, causat primo nigredinem: agens uero in siccum, & si continuet calor citrinitatem causat. Et ideo dicit Lilium: Nisi corpora dissecentur, non apparent colores animae. Et inferius dicit: Spiritus, & anima non uniuntur cum corpore uero modo, nisi in albo colore quia tunc omnes colores, qui hodie in mundo excogitari possunt, apparent, & tunc firmantur in unum colorem, i. albedinem conueniunt. Dealbatio. n. est totius operis initium, & firmamentum: nec inde uariatur in diuersos colores ( sc. ueros ) praeterquam in rubeum, in quoest finis ultimus. Citrinatio.n.quae fit inter rubedinem & albedinem, non elicitur color. In decoctione uero post albedinem, ad citrinitatem peruenitur, ignis in regimine augmentato: & post albedinem errare non potes. Unde Mireris philosophus ait: Oportet terram prius sepeliri in petia panni Aegyptii: postea candidari oportet compositum, ut fiat denique sulphur tingens & permanens, deinde rubeum fieri. Bis enim denigratur, bis citrinatur, & bis rubet. Secundus autem rubor est tingens, qui non fit, nisi post primam dealbationem, si philosophice opereris, id est caute dealbas beatus eris. At si subito hoc uideris terror magnus tibi eueniet. Et ideo Raymund. de Terminis: Post putrefactionem oportet te creare sulphur: cuius dies cretici sunt nonaginta ad plus: postea nullus potest errare, Unde scito tertio: quod post completam albedinem, debes procedere ad rubedinem intensam: oportet.n, rubedinem medicine esse intensam, ut dicit Geber, quod sic fit ut postquam sulphur duorum predictorum corporum non adurens factum est album, per maiorem ignis decoctionem fiat rubeum. Sic.n. ex argento fit aurum. Et sic sulphur album & rubeum ( ut inquit Ros. ) habent ex una materia metallorum ad plenum depurata, diuersimode tamen digesta. Et Plato dicit: In omni argento inest sulphur rubeum, & tale sulphur inest Soli & Lunae. Rosarius ait: Ipsa namque corpora lucentia quibus infunt radii tingentes, tinguntque caetera corpora albedine & rubedine uera, secundum quod ipsa fuerint praeparata. Quoniam sulphur album non urens, ad argentum per maiorem ignis digestionem, potest fieri sulphur rubeum ad aurum. Unde in Turba dicitur: Cum uideritis ipsum nigrum totum, scitote quod in illius nigredinis uentre albedo occulta est; & tunc oportet albedinem illam extrahi a sua nigredine. In secunda uero decoctione, ponenda est albedo in uase suo cum suis instrumentis, & lento igne sunt coquenda, donec omnia alba fiant. Cum autem albedinem illam supereminentem uidebitis in uase, tunc rati estote, quod rubor est in albedine illa absconditus. Et tunc non oportet ipsum extrahere: sed tandiu decoque donec totum rubeum fiat. In hac autem rubificatione duo sunt diligenter & caute obseruanda: primo ut uas non extrahatur nec tangatur: secundo ut calor blandus et aequalis usque ad finem continuetur, sicut superius etiam demostratum fuit. Unde Morien, de utroque loquens sic ait: Quod corpus immundum direxeris, mitte in eo postea de fermento quartam sui partem, & depone eum in sole & decoquas, sitque eius ignis blandus: & quod uas suae fornaci inuiolabiliter adhaereat, donec totum tempus fermentationis Echeb, id est Solis compleatur. Et Alphidius ait: Tunc est in rectitudine congelatus: cum uideris albedinem omnibus supereminentem: tunc certus esto quod in albedine latet rubedo: & ideo non oportet te ipsum extrahere, sed bene coquere: donec totum rubeum fiat, fit tamen prius cineritius & citrinus, igne augmentato. Omnes autem philosophi asserunt, igne leuem fieri oportere donec sulphur fiat incremabile. Ex hoc etiam patet, quod adhuc in tertia decoctione. oportet ignem leuem esse: quia quamuis sulphur album sit incremabile aliquo modo adhuc cremabile est, quod ostendit uariatio colorum, antequam in rubedine firmetur; sicut patet ex superioribus, sicut etiam argentum. Quarto & ultimo scies cognoscere quando lapis est omnino perfectus: primo quidem quando eius rubedo amplius non uariatur nec minuitur. Et hoc est quando est rubicundissimus, sicut sanguis in actu, ut dixit magister Bonus. Secundo quando funditur in igne subito sicut cera, nec destruitur, nec diminuitur. Unde refert Calid in Turb. Spiritus est aqua quae extrahit animam a corpore: & illa anima est fermentum corporis, & est sicut fumus subtilis, insensibilis, & non nisi effectu est praesens, sed est eius actus manifestatio oculorum, & est ignis ex igne: & ideo debet reduci ad ignem, ut in186 De Lapide de non timeat ignem. Et Rudianus dicit: Haec est prima omnium probationum ipsius olei, ut non faciat fumum ne strepitum ullum, sed currat per omnia, & contingat laminam ferream, aeream, plumbeam, uel argenteam, & figat se cum illis, & non timeat ignem, nec minuatur, nec a metallis separetur eius tinctura. Unde Gallinarius concludit: Eodem modo rubificatur & dealbatur Lapis, & in eodem loco & uase ac regimine: continua decoctionem, donec totum compositum fiat unus lapis rubeus, tingens & transformans omnia in uerum solem & ad omne iudicium & examen. Quod uirtus lapidis nostri praeciosa, est immensa multiplex & admirabilis. Caput Xxxi. Facto autem rubeo lapide, omne tunc corpus tingit ad perfectionem, ut inquit Alphidius: Quia, ut dixit magister Bonus in fine u. capituli, non solum alterat, sed etiam in instanti transmutat, & absque uiolentia permiscetur rei alterabile, cum spoliatione omnium superfluorum & adustibilium. Et est sicut forma auri habens uirtualiter & actiue omnes differentias & passiones, quas habet aunum minerale. Et ideo facit metalia omnia subito fixa, citrina, fulgidissima, ponderosa, ultima grauitate, muta in sonoritate, & omnino eadem uirtute medicinalia, sicut uerum & purissimum ac praeciosissimum aurum. Et haec forma inter omnes formas mundi, non solum est qualitas, sed etiam quantitas, quia corpulenta. Est propter hoc dicitur Theriaca, Toxicum & uenenum philosophorum: eo quia subito coagulat & fixat, suum argentum uinum quasi interimendo, ac perficit ipsum in tinctura, & Elyxir aliorum metallorum. Et hoc intelligitur de sulphure Auri, quod non additur ab extrinseco, sed extrahitur ingeniose, & quasi miraculose per regimen debitum artis, de argento uiuo, cum quo simul per sublimationem mundatur: quia secundum Geberum, sulphur tingens est, solum notum naturae: & tamen dicitur additamentum tingentis. De hoc ueneno dicit Mundus in Turba: Cum hoc uenenum corpus penetrat, inuariabili colore ipsum colorat, & nunquam dimittit corpus animam: quia non possunt ultra separari. Collige autem quod hic lapis philosophorum habet excellentissimas uirtutes super omnes alios lapides, ut inquit Alphi. Est autem in speciali triplex eius uirtus immensa, prima quidem, quia Mercurium crudum in igne positum, & qualibet alia metalla subito in uerissimum solem meliorem omni naturali conuertit: ut dicit Rosarius & Morienus in translatione noua. Istud quoque est huius magisterii secretum, quod huius rei una pars, mille partes in purissimum Echeb conuertit: Secunda quod homines in suauitate & inuentute conseruat, repellendo ab eis cunctos languores: tantum quod lepram depellit, caducum morbum, & alias multas fere incurabiles infirmitates mulcet, ac etiam remouet. Et haec omnia operatur plusquam omnes medicorum medicinae, uel potiones, uel confectiones quaecunque. Praeseruat etiam & protegit haec medicina in confectis apposita, ne quis morbus eidem aduenire in futurum possit, ut dicit Lilium. Sicque fit antidotum & medicina omnium corporum curandorum & purgandorum, tam metallicorum quam humanorum. Rosarius quoque multa specificat, dicens: Conseruat sanitatem, & roborat uirtutem, reparat inuentutem, purgat spiritualia, purgat pulmonem, uenena cuncta expellit, morbos tollit, leprosos in uino bibita, paulatim curat. Tertia, quia multa mirabilia cum ea fiunt in aliis rebus. Lilium affert insuper: Uitrum malleabile facit, & ex cristallo fuso, cum ea carbunculum trahimus, & ex mille perlis unam praegrandem & naturali similem componimus. Arnaldus in libro sui testamenti dicit: quod Mercurius non potest retineri cum quocunque corpore absque physico lapide: & ideo omnes operationes aliae sunt sophisticae & inutiles, quae tamen omnes deducerentur ad bonum finem. & effectum sortirentur, si cum huius lapidis medio perficerentur. Ex quibus conclude cum Lilio: quod haec medicina, cum summa diligentia est perquirenda super omnes mundi diuitias, ac inferiores thesauros, & plusquam aurum potabile ( quod ignari ac imprudentes empirici uocant, ac de auro uulgari faciunt, & intelligunt ) quo in eorum confectionibus positi Reges, principes & magnates san itatem sibi quaerunt conseruare: quia hec nostra uere diuina est, spiritualior, subtilior physica solutione, & longe caeteris efficacior omnibus, precio, uirtute, ac immortali laude quacunque. Quod medicina est multiplicabilis in infinitum, & de perfectione illius. Cap. Xxxii. Medicina quoque si sit perfecta, multiplicabilis esse iudicatur quodammodo in infinitum. Est autem triplex modus multiplicandi eam. Primus quidem soluendo eam per se saepius, & congelando. Haec autem solutio & congelatio non fit nisi igne: quia postquam medicinam didicit pugnam contra ignem sustinere, quanto diutius in igne steterit, tanto eius bonitas augmentatur: Solntio ergo illa est liquefactio eius ad modum olei: per seipsam autem congelatur in aere. Hoc satis manifestatur ex superioribus. Quia etiam liquefiendo & congelando, ad suam perfectionem peruenit. Ergo ex eadem ratione & causa iterum soluatur, & iterum congeletur, & perfectior erit. Et hoc est quod Rosarius dicit: Quanto pluries soluitur, sublimatur & coagulatur medicina, tanto inelius & abundantius operatur. Hic autem solutio intelligitur non in aquam roris, ut fatui putant: sed quod siccum conuertas in humidum, & grossum in simplum, & subtilies ipsum quantum potes. Opus enim solutionis fuit inuentum non nisi ad subtiliandum. Et hoc est de intentione Geber: qui fixum lapidem cum modis sublimationis docet saepius uolatilem facere, & saepius fixare quousque fluat, & alteret in complemento solifico, certo. Ex reiteratione enim resultat bonitas & multiplicitas, ut quedam medicina cenruplum, & quaedam in infinitum quodammodo corpus uere & perfecte possit transmutare. Secundus modus est proiiciendo medicinam super corpus perfectum, unam partem supra centum partes corporis perphilosoph. fecti fusi: quia proiectione facta, cooperi uas, & pone in furno per aliquot dies, & fac primo lentum ignem, postea fortiorem: & semper augmenta ignem, paulatim tamen, & per suos gradus condecenter, & totum erit medicina. Eodem modo potes multiplicare proiiciendo medicinam, scilicet partem unam super centum partes Mercurii, crudi, calefacti: quia toties erit puluis subtilissimus, & rubicundissimus. Et haec est intentio Alphidii: Et haec proiectio pluries potest reiterari super corpus perfectum, uel super Mercurium crudum: & tandem super corpus imperfectum: & tunc proculdubio conuertitur in illud metallis super quod primo medicina fuerit proiecta. Propter quod si medicina proiiciatur primo super plumbum, Iouem uel Uenerem: & post illam secundam proiieceris super Solem uel Lunam, proculdubio in corpus imperfectum conuertere: in illud uidelicet; super quod primam medicinam proiecisti. Et hoc uidetur Raymundus approbare in eius epistola. Huius autem multiplicationis possibilitas ex his arguitur, quod omnes philosophi dicunt medicinam transformare perfecte mille partes mercurii crudi, uel corporis imperfecti, in naturam, substantiam & proprietatem ueri Solis, ut Rosarius afferit. Corpus autem perfectum melius medicinae impressionem recipit: quia purius & fixius ex sua natura est: ergo erit possibile ex eo per medicinam perfectissimam alterius corporis efficere. Et iterum ex hoc apparet: quia dicit Hamis in Turb. Si proiiciatur una pars medicinae super decem partes corporis imperfecti, totum efficitur medicina. Et si iterum illius una pars proiiciatur supra decem alias partes corporis imperfecti, iterum totum efficitur medicina, ita quod illius una pars, iterum proiecta supra decem alias partes corporis, transmutabit ipsum in corpus perfectum: scilicet in uerum solem uel lunam, secundum medicinae qualitatem. Et hoc rationabiliter dicitur: quia semel proiicere unam partem supra mille, & ter proiicere unam partem super decem partes, in idem redit. Sed semel proiicere unam partem super mille, conuertet corpus imperfectum in corpus perfectum. Ergo ter proiicere etiam conuertet. Ex quo alterum necessario sequitur: quod proiicere medicinam super corpus perfectum, reddit secundam medicinam perfectiorem, quam si proiiceretur super corpus imperfectum: ergo efficacia eius ostendetur se ad maiorem qualitatem conuertendam. Huius autem fundamentum hoc est: quia medicina tantae uirtutis est & efficaciae propter suam spiritualitatem ac subtilitatem, quod subito corpora per miphilosophor. nima penetrat, et partes puras aquosas, aereas spirituales & subtiles separat & sibi coadunat: partes uero grossas, corruptibiles, & combustibiles uel consumit, uel separat. Sed hoc in corpore perfecto non est, maxime autem in auro, quia partes impuras & combustibiles non habet. Ergo medicina totum sibi coadunabit, & per consequens illa secunda medicina erit longe maior in quantitate, quam esset secunda medicina facta ex corpore imperfecto, etiamsi non sit maior in potentia & uirtute. Hoc tamen scito quod secunda medicina non potest uenire ad gradum perfectionis primae, nec tertia ad gradum secundae, & sic de aliis. Quia ut idem Hamis dicit: Quamuis medicina sibi coadunet partes aereas, spirituales & subtiles, non potest eas ad tantam spiritualitatem reducere, quanta ipsa medicina habet: quia eius uirtus est ponderosa, mensurara ac determinata, sicut & aliarum rerum: & impenditur per corporis partes, in quibus est dispersa. Propter quod proiectio toties posset iterari, quod amplius non haberet uim medicinae seu conuertendi. Similiter etiam si proiiceretu medicina super quantitatem nimis magnarii, non conuerteret in corpus perfectum Semper enim medicina facit quantum potest: & ideo quanto plus proiicitur, uel super maius, tanto uirtus eius minuitur. Et sic ex una parte medicinae primi gradus perficiuntur mille partes corporis imperfecti in corpus perfectum, & ex una parte tertii gradus, solum decem. Quia sicut medicina per multas alterationes deducitur de corporeitate seu grossitie & imperfectione ad spiritualitarem & subtilissimam naturam. ita etiam e conuerso per multas proiectiones deducitur de spiritualitate ad corporis grossi naturam, propter partes grossas quibus inseparabiliter incorporatur. Est tamen animaduertendum, quod facilius proiectio perficitur, quam lapidis procreatio. Difficilis est enim medicinae procreatio, quia subtile aquosum est in materia lapidis ualde fortiter unitum cum terreo sicco, & uix, uel nunquam separari potest. nisi cuui maximo & subtilissimo ingenio artificis, & non nisi longo tempore. Et tamen talis separatio exigitur ad medicinae procreationem: sed post creationem medicinae huiusmodi separatio est facilis in corporibus: quia medicina sua spiritualitate ac subtilitate penetrat subito corpora & suo calore alterat, digerit, & materiam disponit, & purum ab impuro, subtile a grosso perfecte disgregat & sequestrat, & subtile purum sibi assimilat, & in sua substantia transformat. Quia quamuis medicina sit minor quantitate, corpore alterando, est tamen multo maior uirtute: ideo uincit ipsum non tamen plene assimilare potest: quare grossiores ac terreas partes fortiter aereis commixtis separare non potest: & ideo uirtus medicinae diminuitur in proiectione. Et tamen unum hoc maximum est secretum, quod medicinae uirtus etiam in proiectione potest augeri, non solum in quantitate extensa, sed etiam in uirtute perfectionis & bonitatis: si uidelicet medicina proiiciatur super corpus debita proportione, & totum ponatur in ignem, & augeatur per suos gradus, & saepius soluatur, & saepius congeletur, quousque fluat plus quam cera. Sic enim uirtute medicinae digerente, & calore mouente, paulatim totum sublimatur: & ad spiritualem naturam omnino transformatur. Quapropter si in proiectione in tantum medicina esset debilitata, quod ingressum amplius non haberet, ingressus sibi datur, si primae pars medicinae sibi iungatur & coquatur, soluendo & congelando quousque fluat. Quanto tamen medicinae uirtus est minor, tanto temperatio rem ignem a principio & per gradus temporis necessarii conuenit administrare. Si autem de medicina prima & perfectissima nihil remansisset quod addatur, aliter inde agere oportebit: quod tamen summopere praecauendum est ab ingenioso artifice, ne hoc sibi eueniat. eo quod sufficit tantum semel lapidem composuisse, nec oportet ultra opus reiterare. Quia omnino medicina absoluta philosophice in infinitum est multiplicabilis. Tertius preterea modus est, ut uult Rosarius, quod medicinae pars aliquanta siue albae, siue rubeae, coniungatur lapidi seu Mercurio nouo, qui nunquam in opere fuerit, & ponatur, in digestione sicut prius, & coquatur putrefaciendo, sublimando & fixando, donec totum sit oleum tinctum: tunc iterum habes lapidem perfectum, & hoc fit in paucis diebus, & minori dispendio, labore & periculo. Semper caute serua aliquid pro fermento, tum de albo quam de rubeo. Et excusabit te haec prudens consideratio a superioribus laboribus. Nam hoc idem uelle uidetur Raymundus in tertia distinctione, ubi loquitur de fermentatione in principio libri, & in Practica eius arboris phisicalis in capite secundo, & alibi etiam apud intelligentes philosophos. Recapitulatio totius operis, cum conclusione sigillationis illius. Caput Xxxiii. & ultimum. Totius operis summa, seu intentio nostra uel finalis scopus alius non est, nisi ut sumatur lapis iam in capitulis notus, & cum operis instantia assiduetur super ipsum industriam maximam sublimationis primi gradus, ut penitus a corrumpente mutetur impuritate. Deinde secundo cum ipso soluto sublimetur eius additamentum, id est fermentum sulphuris albi & rubei, donec in ultimum modum sublimationis, id est subtiliationis & puritatis perueniat, & ultimo uolatile, id est spirituale fiat. Ab hinc ergo tertio cum fixionis modo figatur, donec in ignis asperitate quiescat. Sed nondum completum est opus in albo, ut quidam Poeta dicit: " Non tamen hic finis, non est ea meta laborum. " Quamuis in hoc uno meta praeparationis consistat ( ut inquit Geber ) ideo ultimo & quarto fixum uolatile fiat, & iterum uolatile fixum per modum sublimationis & solutionis, toties reiterando solutionem & congelationem quousque fluat plus quam cera, & alteret in complemento lunifico & solifico certo. Et hoc est ultimum preparationis seu perfectionis complementum. & hic quidem lapis noster philosophicus, siue naturale & artificiale compositum, operatur in hoc mundo inferiori secreta naturae preciosissima super omne precium ac Regum opes, incomparabilia: quae quidem probis & fidelibus tantum sunt reuelata, non autem impiis, pusillanimis, ociosisque hominibus uel tyrannis, qui contra creatoris nostri uoluntatem uitia colunt, christianam charitatem negligunt, uirtutem suppeditant, ac studiosos homines perdunt. His ergo quatuor gradibus sublimationis, uobis superius enarratis, totum magisterium nostrum cum Dei adiutorio perficitur. Qui sit benedictus & gloriosus in secula seculorum. Conclusio. Multi de hoc lapide Benedicto libros ediderunt, & falsa ueris, & sophistica sinceris intersecuerunt: & dum tam nobilissimam artem a prauis occultare studuerunt, quod omnibus dummodo non sibi noceant aliisque damna inferant, bonos quoque simul cum malis in errores deuios, ac dispendia innumera personarum, rerumque & temporis adduxerunt: quod nulli tamen licet. Hic autem clarissime & patenter lapidis magisterium expressum est: nullus error positus, nulla falsitas iuncta. Hic quippe omnes errores & falsitates elucidantur & eliduntur. Uerum scire oportet, quod hoc opus Deo omnium creatori, & Christo omnium redemptori solum modo dicatum est. Ideo qui id habere, qui habitum intelligere, qui intellectum complere uoluerit, studeat primum sue saluti, deinde communi & sacrosanctae Ecclesiae Dei utilitati. Quod si non fuerit, sicut certissime a sancta trinitate. & Christi cunctorum uiuorum, & mortuorum uero & iusto iudice, se grauissime puniendum & damnandum hic & in futuro seculo. Stude ergo & diligenter optimis auctoribus incumbe, cum dies diei eructet uerbum, liber librum aperiat, & nox nocti indicet scientiam, tenta. experire sine toedio, pete, pulsa, & magnum feruorem patientiae & charitatis paulatim accinge, si ad summam magisterii inuestigationem, & ad optatam perfectionem cupis peruenire, & denique in uirtute talis esto qualem proprie lapidem esse concupiscis. Imperfectus es, ad debitam perfectionem anhela. Foetidus es & immundus, purga te lacrymis. Sublimate moribus ac uirtutibus: ornate & colora gratiis sacramentalibus. Fac animam sublimem & coelestium contemplatione subtilem ac angelicis spiritibus conformem, ut corpus putridum, & uilem cinerem possit uiuificare, dealbare, atque incorruptibile & immortale, impassibileque omnino, per Iesu Christi domini nostri resurrectionem, efficere, atque ut ex diuina uisione tandem illuminata, & in effabili luce perfusa. Corpus itidem proprium, sed resuscitatum, aeterne glorie splendore, ac rubeo fulgore, illustrare ualeat. Quoniam haec immortalis gloria ex occulto animae in corpus redundabit. Horum perfecte omnium formam & figuram hic noster celebratiss. lapis gerit, ac ordinem, Allegoria praesens insinuat. Et hoc sit libri uerum sigillum omni clausura fortius, et omni terreno signo terribilius, utile magis, ac honestissimum. Aenigma Della Pietra phisica di Lorenzo uentura Uenetiano D. Nell India ( parte piu calda del mondo, Nasce pietra talhor ch ' en se rinchiude Uirtu infinite, che uengon dal cielo: Dett ’ e Pantheora, bench ' en uista uile Tenuta sia da mosti uana & sciocca. Soglion li Eletti, & que che de natura, Sanno l'alti secreti, extrarne dsangue Per artificio a null astro secondo. Et per che in essa u ’ e Mercurio & solffo, Oro & Argento, non gia quei del uosgo, Ma humor celeste caldo, untuoso, Col suo terreo sottise, fredd ' & secco, Legati insieme con mirabil modo, Anima spirito & corpo, quattro & uno: Qui con il don di Dio bonta & pacienza Fatica, industria, fuoco & tempo lungo, Fal sustanza sin ' alza dalgia preso Immondo corpo, & fachiara & lucente, L'arte di nou ' oscura, & rasserena Quelli piu fiate, fin che ben ' uniti Leggier & graue stiano ' sraro & denso Al gran martirio esposti di uulcano: Quest Elyxirsi chiama, & medicina Ch ' ogni leproso sana, & imperfecto Metallo, & corpo humano a marauiglia. Questa faricco l ' huom, lo fa felice Contento & lieto ’ nse stesso, e tranquisso, Di uirtu colmo e accesa charitade, Fin all ' ultimo di degl ’ anni suoi. Onde dobbiam per sempre al gran Monarca, Prima causa & Motor della natura. De suoi doni diuini, & di quest ' amico Con uero affetto, & purita di core, Render gratie immortal, gloria & honore. Ioannes Aurelius Augurellus. Quare agite exemptam tenebris hanc cernite Lucem Mortales, caecisque uiis auertite gressum, Ac prohibete nefas tantum, & depellite uirus Infestum, quo uulgus uires se posse per artem Diuinam miscere manus putat, abdita rerum Quae ualet & causas adeo spectare latenteis. Hanc non impuris manibus fraudator auarus Attingat, decoctor item, quisquisue fabrili Arte ualet, mollisue etiam, cui perdita cordi Ocia, mercatorue uagus & deditus urbi Ciuis: & incumbens telluri, aruisque colendis, Et qui multa animo praesertim & magna minatur Uel siquis similes haec uulgo quaerere sueti Fraude mala tantum, uel habendi prorsus amore. At sapiens, superos imprimis qui colat, & qui, Noscendis penitus causis modo gaudeat, huc se Conferat, hanc totis sectetur uiribus artem. Huic comes haerebit grauis exploratio rerum Intima naturae passim uestigia seruans. Tum mora sollicitos cursus remorata sequetur Et uisura olim stabilis patientia finem: Mox labor, ingenuosque mouens industria gressus Haud aberit, uitreumque feret uas, scilicet unum Unum opus. atque secum rem denique ducet. Ille igitur tanto comitatu septus inibit, Longum iter, & lento peruadens omnia passu Continue miris oculos inentemque repertis Pascet, & assiduum fallent spectata laborem. Donec in arcana tectos tellure recludet Thesauros, ignotum argenti pondus & auri. Alchimia de se ipsa loquens. Ego sum angelicae sapientiae fulgor coelestis, militis uirtus, mundialis machinae finis, regalis gloriae opus excellentissimum, super omnes scientias huius mundi, archanum Dei, spiraculum, soror philosophiae, Regum gratia, uis dominorum, Prophetarum sudor, philosophorum inuidia, thesaurus incomparabilis, speculum laetitiae, fuga tristitiae, mater uirtutum, humanae naturae uestigium. Ergo repellendi repellantur & iusti iustificentur in melius: mea uox laetitia salutaris, solum in tabernaculis iustorum audiatur. Eiiciendi ergo sunt mali peccatores, lasciui, auari & prodigi, ne per ista secretorum secreta, delitiis affluentes, ad peiora flagitia perpetranda excedant. Regnans regnabo, & regnum meum non habebit finem omnibus uenientibus ad me, & percipientibus salubriter, ingeniose & constanter. Certum est procul hinc arcere profanum. Hoc donum Dei praeclarum nullus habere potest, nisi mentem eius purificet erga Deum ipsum maximum, mente scilicet & corde puro ac simplicissimo. Pagina 11. Linca 26. digerere. 23. 28. debeant. 40. 6. iudicauerunt. 53. 3. amorum. ibidem i4. inueniatur. 58. 11. quam. 66. 3. in abundat. 67. 3. dicitur. 88. 14. nobis. 92. 29. forcipe. 93. 16. praedixi. 97. i. firma. 100. 4. amoena. 101. 22. siccum. 102. 1. diuersitatem. 105. 6. caueatis. 107. 6. utique. 114. 7. Dicitur. ii5. 8. uideantur. ii9. 9. uirtus. 124. 5. &. 129. 9. humiditate. 131. 4. inuariabilem. 132. 18. quantitatem. 134. 7. Socrates. 140. 5. subtiliari. 144. 13. eam. 145.1. & iterum. 149. 14. igne. ibid. 20. ait superest. ii0. 20. Nigrescit. 151. 13. Mundus. 157. 19. nunquam. 159. 6. inferius. ibid. 10. splendidissimum. 172. 2. optatos. Operis. Uod Ars Alchimiae est uera Caput Ii. Quod non omnes qui credunt artem ueram esse, sciunt ea uti, & secundum eam operari cap. Ii. Quod primum fundamentum huius artis, est cognoscere proprietates medicinae cap. Iii. Quod philosophis tantum datum est noscere & facere hanc medicinam caput Iiii. Quod philosophi occultauerunt hunc lapidem, & eius regimen cap. U. Quod Lapis philosophorum ex una sola re, & non ex pluribus conficitur caput Ui. Quod lapis noster unus existens, plures in se res continet cap. Uii. Quod lapis est uilis et praeciosus ca. Uiii. Quod lapis philosophorum unum proprium nomen habet, & tamen multis nominibus appellatur cap. Ix. Quod multi lapidem quaerentes inuenire Quas conditiones habeat lapis, & per quae non possunt, sed errant cap. X. De regimine lapidis in genere cap. Xii. signa cognosci possit cap. Xi. Quale regimen in speciali necessarium sit arti cap. Xiii. Quod ad regimen pertinet bonam habere radicem cap. Xiiii. Quod ad regimen spectat habere uas opportunum cap. Xu. Quod modus imponendi lapidem in suum uas est uarius, & scire quis congruus, & quis incongruus, est necessarium cap. Xvi Quod clausura uasis, est ad regimen necessaria cap. Xuii. Quod furnus qui dicitur Athanor, necessarius est cap. Xuiii. Quod in nostro regimine non est alia operatio manualis nisi ignis cap. Xix. Quod in regimine lapidis non sunt diuersi gradus ignis cap. Xx. Quod ignis semper debet esse lentus & continuus cap. Xxi. Quod lapis determinato tempore perficitur cap. Xxii. Quod in uno regimine est unum solum opus, & plura opera simul. c. Xxiii. Quod cognitio colorum necessaria ad dirigendum lapidem nostrum. cap. Xxiiii. Quod primu in regimine opus lapide posito, est dissolutio. cap. Xxu. Quod secundum in regimine opus est putrefactio. cap. Xxui. Quod tertium opus in regimine lapidis est dealbatio cap. Xxuii. Quod regimen nostri lapidis in coniunctio ctione spiritus & corporis est diuinum. cap. Xxuiii. Quod sicut fixio est lapidis complementum: ita fixionis radicem & ordinem cognoscere est necessarium. cap. Xxix. Quod in regimine lapidis ultimum complementum est rubedo sanguinea. c. Xxx. Quod uirtus lapidis nostri preciosi est immensa & multiplex admirabilis. cap. Xxxi. Quod medicina est multiplicabilis in infinitum & de proiectione illius. caput Xxxii. Recapitulatio totius operis cum conclusione sigillationis illius. cap. Xx. Iii. Elixir perfectum 123 Elixiris duo principia 59 Elixiris & auri differentia 34 in elixiris generatione quo calore opus sit 74. Endica 109 Errores quorundam 44. 4546. 47. 48. 49. 59. 149. Ethelia 162 Extraneum non addendum 89 Fermentum quid 139 180 Fermentum quando dicatur Fermentum unum 164 Fermentum elixiris 178 Fermentationem per aurum fieri 167 113 Filii doctrinae S7. 116 Fimum equinum quid 131 Fixio167 Fixionem per aurum fieri Fixionis radix 174 Fixionis proxima causa 175. secunda 175. tertia 177 Fixum uolatile superans 170 Flos auri 98 Fornax philosophorum 72. 94. 96 Fundamentum primum artis chimicae 7 Furnus qualis 94 Fumus albus 143. 155. 168 G Geberis sententia notanda 45 164 Geberis locus Lapis perfectus quando 285 Lapis una sola re indiget 103. 104. perfectus ad album 132 albus 163 cur coloribus uarietur 131 quando congelatus 162 quot diebus praeparetur 121 quando miscendum 85 ut multiplicetur. 189 & deinceps Lapis uti aes, ferrum, plumbum, magnesia dicatur 53. 54. item homo ibidem ouum 55 annulus aureus 56 sol & luna 39 sulphur 59 argentum uiuum ibidem lapis hermaphroditus 56 Lapis cur tot nominibus appelletur 37 cur dicatur theriaca, uenenum & toxicum philosophicum 187 Lapis omnibus notus 24 cur a multis in uanum queratur 39 cur paucis detur 21 Lapidis nomen 28. 29 Lapidis propria principia 41 Lapidem ex 4. elementis componi 30 Lapidis materia. 19 Lapidis generatio Euae similis 27. 28. 77. 78. Ioannis Garlandii Angli Philosophi Doctissimi Compendium Alchimiae, siue in tabulam Smaragdinam Hermetis Trismegisti περὶ χημείας Commentarii. Precatio. Laus, honor, uirtus & gloria sit tibi Domine Deus omnipotens, cum dilecto filio tuo Domino nostro Iesu Christo; & Spiritu Sancto paracleto. Trinitas sancta, qui es solus Deus & unus, homo perfectus, tibi gratias ago. Quia cum aduersariis huius mundi transitoria pernouissem, ne suis delectationibus prouocarer, me ab eodem tua summa misericordia sustulisti. Sed quia uideo infinitos in hac arte deceptos, qui directam non ingrediuntur semitam, plac eat tibi Domine Deus meus, ut de scientia quam mihi tradidisti, charos meos ab hoc errore diuertam, ut cum perceperint ueritatem, laudent nomen tuum sanctum & gloriosum, quod est benedictum in aeternum, Amen. Uerba Secretorum Hermetis, Quae Scripta erant in tabula Smaragdi, inter manus eius inuenta in obscuro antro, in quo humatum corpus eius repertum est. Tabula Smaragdi. Uerum sine mendacio, certum & uerissimum. Quod est inferius, est sicut quod est superius. Et quod est superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut omnes res fuerunt ab uno meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione. Pater eius est Sol, mater eius Luna. Portauit illud uentus in uentre suo. Nutrix eius terra est. Pater omnis telesmi totius mundi est hic. Uis eius integraest, si uersa fuerit in terram. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suauiter cum magno ingenio. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit interram, & recipit uim superiorum & inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi: Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Hoc est totius fortitudinis fortitudo fortis: quia uincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Huic erunt adaptationes mirabiles, quarum modus hic est. Itaque uocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi. Completum est, quod dixi de operatione solis. Praefatio. Ego quidem Hortulanus, ab horto, uel ab arcemaritima dictus, Iacobina pelle inuolutus, nouissimus philosophorum, indignus uocari discipulus philosophiae: motus dilectione charissimi amici mei, declarabo certam determinationem uerbi patris philo sophorum Hermetis. Quod uerbum quanquam occultum, subtiliter scribam, opere uero in labore digitorum meorum omnem dispositionem tibi declarabo, & philosophorum occultationem in uerbis eorum: quia nihil prodest occultatio, ubi doctrina spiritus sancti operatur. Quod ars Alchimiae sit uera & certa. Cap. I. Dicit autem Philosophus Uerum. Uerum enim est, quod ars Alchimiae est data sine mendacio. Hoc dicit ad detestationem illorum, qui dicunt artem esse mendacem, id est falsam. Certum, id est expertum, etiam quicquid est expertum, certissimum est & uerissimum. Id est, Sol est uerissimum quod per artem procreatur: & dicit Uerissimum, in superlatiuo gradu, quia Sol generatus per hanc artem, excedit solem naturalem in omnibus proprietatibus, tam medicinalibus, quam aliis. Quod lapis debeat diuidi in duas partes. Cap. Ii. Deinde tangit operationem lapidis, dicens quod est inferius. Hoc dicit, quia ille diuiditur in duas partes principales per magisterium, scilicet in partem superiorem, quae superius ascendit; & in partem inferiorem, quae fixa remanet & clara: & cum istae duae partes concordant simul in uirtute: & ideo dicit, Quod inferius est, est sicut quod est superius, et e conuerso. Et est sciendum, quod ista diuisio est necessaria, ad perpetrandum mirabilia unius rei, scilicet lapidis. Quia pars inferior, quae dicitur nutrix, est terra, quae est fermentum: & pars superior, est anima, quae totum lapidem uiuificat, & resurgere facit, unde elementorum separatione & coniunctione celebratur lapis. Multa perpetrantur mirabilia in opere secreto naturae. Quod lapis habeat in se quatuor elementa. Cap. Iii. Sicut res omnes ab uno, & c. Hic dat exemplum totius, sicut oines res ab uno fuerunt, 6 Garlandius scilicet ab uno globo confuso, siue massa confusa meditatione unius, id est, creatione omnipotentis Dei: Sic fuerunt natae omnes res ab hac re. Id est, sicut omnes res natae fiunt, & exeunt ab hac massa confusa, una aptatione, id est solo praecepto Dei & miraculose. Ita lapis noster natus est & exit ab una massa confusa, in se confusa, in se continens omnia elementa, quae sunt aqua, aer, terra, ignis, quae a Deo creata sunt, & suo solo miraculo. Quod lapis habeat patrem & matrem scilicet Solem & Lunam, Cap. Iiii. Et sicut naturaliter, unum uel plura animalia sibi generant similia, ita artificialiter Sol generat Solem, cum multiplicatione in uirtute lapidis praedicti, ideo sequitur pater eius Sol, id est, aurum. Sed quia in omni generatione naturali requiritur spermatis receptaculum idoneum, cum quadam consonantia & similitudine ad patrem, ita in ista generatione artificiali, oportet quod habeat sui spermatis, siue seminis, id est suae tincturae idoneum receptaculum, & sibi consonum, cum quadam similitudine ad ipsum aurum, & istud est argentum, deo sequitur: mater eius est Luna. Quod coniunctio partium lapidis dicatur impraegnatio. Cap. U. Et notandum diligenter, quod istorum duorum corporum coniunctio, est necessaria in hac arte ad album & ad rubeum. Et sunt duae rationes, quarum una est, quia aurum cum sit nobilius inter metalla, magis compactum, perfectum, & fixum, tamen si dissoluatur, ut nimium separetur, fit spirituale, & euolat ab igne, tanquam Mercurius, quod est mirum. Et hoc est ratione suae caliditatis, & tunc habet tincturam sine numero, & istud uocatur sperma, siue semen masculinum. Si uero argentum dissoluatur in aquam liquidam, nihilominus remanet fixum. sicut prius, nullam habet tincturam praeparatam, tamen ad tincturam recipiendam, & fixandam, in temperamentis calidi & frigidi, & uocatur sperma foemininum: & sic conueniens est eorum coniunctio. item alia ratio, quare ista duo corpora coniunguntur, est, quia cum argentum sit difficilimae fusionis, & aurum similiter, unumquodque per se, & liquefactionis, tamen si simul iungantur, facilime dissoluuntur & liquefiunt. Hoc sciunt aurifabri facientes solidaturam ad aurum: unde si in nostro lapide esset tantum alterum eorum nunquam per aliquod ingenium facile flueret medicina, neque tinctura haberet: & si daret tincturam, non tingeret eum quantum ipse est, qua non esset receptaculum tincturae. Et nostrum finale secretum est, habere medicinam, quae fluit ante Mercurii uiuificam fugam. Ergo, coniunctio eorum est necessaria, quia haec duo cum inuicem recipiunt in coniunctione lapidis, in pugna sunt in uentre uenti, & hoc est quod postea dicit. Portauit eam uentus in uentre suo. Planum est, quod uentus est aer, & aer est uita, & uita est anima: & ego iam superius locutus sum de anima, quae totum lapidem uiuificat, & sic oportet quoduentus portet eum, & reportet, & pariat per magisterium. Et tunc sequitur, quod alimentum suscipiat a matre sua, scilicet terra, ideo dicit, Nutrix eius est terra, quia foetus sine alimento nutritus, nunquam uenit ad aetatem: ita lapis noster sine fermentatione suae terrae nunquam perueniret ad effectum. Quae quidem fermentatio, alimentum dicitur. Sic enim generatur ex uno patre cum matris coniunctione, & alimento nutricis, id est, multi filii patri similes, qui si longa decoctione caruerint, erunt matri similes in albedine, sed pondera patris retinebunt, Quod lapis perfectus sit, si anima in corpore fixa fuerit. Cap. Ui. Deinde sequitur. Pater omnis thesauri totius mundi est hic. Quia in operatione lapidis est una simul magistra operatio, quam uocat philosophus quod ipsa est pater Theolosmi, id est omnis secreti uel thesauri totius mundi, id est omnis lapidis inuenti in hoc mundo. Est hic: Quasi diceret, Ecce ostendo tibi. Postea dicit philosophus. Uis te doceam, quando Fortitudo lapidis est perfecta & completa? Quando scilicet fuerit in suam terram uersa. Etideo dicit, Uis eius integra est, si uersa fuerit in terram. Uis eius scilicet lapidis integra est, id est perfecta, & completa si uersa fuerit in terram Id est si anima ipsius lapidis, de qua est superius facta mentio, quae anima dicitur uentus, qui est aer, uel oleum, in quo tota uis lapidis est, conuersa fuerit in terram, & fit lapis fixus, ita quod tota substantia lapidis sit fermentata a nutrice, id est a terra, ita quod totus lapis conuertatur in fermentum; sicut in operatione panis parum fermenti nutrit, & fermentat maximam copiam panis, & iterum totam substantiam pastae conuertit in fermentum, habens eandem uirtutem ad aliam pastam. Ita uult philosophus, quod lapis noster sic sit fermentatus, quod ad multitudinem lapidis alterius existat quasi fermentum, De mundificatione lapidis. Cap. Uii. Tunc ponit qualiter debeat multiplicari, & primo ponit lapidis mundificationem, & partium separationem: dicens, separabis terram ab igne subtiliter, subtile a spisso suauiter, cum magno ingenio, id est, suauiter & paulatim, non per uiolentiam, sed cum ingenio scilicet non festine, sed per magnam philosophiam. Separabis feces, id est, immundicias ab igne, aere, & aqua, & ea tota substantia lapidis, ita quod lapis maneat immundissimus sine sorde. Quod pars lapidis non fixa, debeat superare partem fixam, eamque eleuare. Cap. Uiii. Peracto sic lapide, idoneus est ad multiplicandum: & tunc ponit multiplicationem, & eius facilem liquefactionem in uirture ingrossibili, tam in duris corporibus, quam mollibus dicens, " ascendit a terra in coelum, & iterum descendit in interram ". Hic ualde notandum, quod quamuis lapis noster diuidatur in quatuor partes, quae sunt quatuor elementa, sicut dictum est superius, duae tamen sunt partes principales, una scilicet quae superius ascendit, quae dicitur non fixa, & alia que inferius remanet fixa, & dicitur terra uel fermentum, quae totum lapidem nutrit & fermentat, ut dictum est. De ista uero parte non fixa, oportet habere magnam quantitatem, & dare lapidi qui factus est mundissimus absque sorde, totiens per magisterium, donec totum lapidem uirtute spiritus non fixi, superius deferet sublimandum, & subtiliandum: & hoc est, quod dicit, Ascendit a terra in coelum. Quomodo lapis uolatilis, sit iterum figendus. Cap. Ix. Postea ipsum lapidem sic exaltatum, oportet incerare super marmore cum oleo siue cum uno elemento, ab ipso lapide in prima operatione extracto, quod dicitur aqua lapidis, & assare toties sublimando, donec iterato uirtute fermentationis terrae, cum corporibus exaltatae, totus lapis iterato descendat de coelo in terram, & remaneat fixus, id est, fluens. Et hoc est quod dicit. Iterumque descendet in terram, & sic recipit uim superiorum, scilicet sublimando, & inferiorum, scilicet descendendo. Et quod corporeum est, fit spirituale in sublimando: & quod spirituale est, fit corporeum in descendendo. De fructu artis & efficacia lapidis. Cap. X. Sicque habebis gloriam claritatis totius mundi. Id est, hoc lapide, sic composito. Gloriam huius mundi possidebis. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Id est omnis inopia & aegritudo, quia lapis sic compositus, est omnis aegritudinis curatiuus. Et hoc est totius fortitudinis fortitudo fortissima: quia nulla est comparatio huius lapidis, ad alias fortitudines huius mundi 12 Garlandius Uincet, id est uincendo conuertet Mercurium uiuum congelando, qui subtilis est, & alia corpora dura & solida, & ferrea penetrabit, quia uincit omnem rem lubtilem, & omnem rem solidam penetrat. Quod magisterium immitetur creationem uniuersi. Cap. Xi. Postea dat exemplum de compositione lapidis dicens. Et sicut hic mundus est creatus, sic est factus noster lapis. Quia primo fuit totus mundus & quicquid in eo est, id est una massa confusa, seu chaos confusum, sicut dictum est superius: & post per artificium summa creatoris, diuisa est illa massa in quatuor elementa mirabiliter rectificata & separata, per quam separationem diuersa fiunt: ita possunt fieri diuersa opera in abbreuiatione nostri lapidis seu operis, per separationem diuersorum elementorum a diuersis corporibus. " Hinc erunt aptationes mirabiles ", id est, si separaueris elementa fient mirabilia, compositis apta in opere nostro, in operatione nostri lapidis, per coniunctionem elementorum rectificatorum, & de quibus mirabilibus aptis ad hoc, " modus est hic ", scilicet modus operandi, datus est hic. Insinuatio aenigmatica quae sit materia lapidis. CAP.XII. " Itaque uocatus sum Hermes Trismegist ". Quiae docens philosophus compositionem lapidis hic occulto modo, per quem fiat lapis noster, primo nominat seipsum, ut discipuli uel filii sui ad hanc scientiam peruenturi, de suo nomine recordarentur proprio. Post tangit de quo fit, dicens. " Tres totius mundi partes habens sapientiae ". Quia omne habens materiam & formam, quod est in mundo, compositum est ex quatuor elementis: unde infinitae sunt partes principales, scilicet minerales, uegetabiles, & animales, de quibus coniunctis, uel diuisis, philosophus habet scientiam ueram in opere folis. Ideo dicit, tres habens partes sapientiae, Quae quidem tres partes in unico continentur lapide, scilicet in Mercurio philosophorum. Quare lapis dicitur perfectus. Cap. Xiii. Et ideo uocatur hic sapis perfectus, quia habet in se naturam animalem, uegetabilem, & mineralem. Hic lapis triplex est & unus, quatuor habens naturas, & tres colores scilicet nigrum, album, & rubeum. Uocatur e14 Garlandius. eriam granum frumenti, quod nisi mortuum fuerit ipsum solum manet, & habet quatuor colores quatuor elementorum, qui si non mortuus fuerit, ipse solus manet. Et si mortuus fuerit, ut dictum est, cum coniungitur in coniunctione, multum fructum affert, uidelicet complementum, cum commistione sua in operibus supradictis. O lector charissime, situ scis operationem lapidis, tibi dixi ueritatem: si uero tu nescis eam, nihil tibi dixi. " Completum est hoc quod dictum est, de operatione solis lapidis ", tum naturarum, & trium colorum, & quatuor naturarum: quatuor colorum in unim tate, scilicet in Mercurio solo. Lapis cur uegetabilis. Cap. Xiiii. Et quod sit lapis uegetabilis, scio ego, qui loquor, quia ex succo trium herbarum simul coniunctarum, scilicet mercurialis, portulacae marinae, quae lac album facit, & chelidoniae, postquam stetisset in fimo per uiginti dies uidi Mercurium emanare, cuius nulla fuit differentia ad alium Mercurium. Igitur lapis ex uegetabilibus est. Lapis cur animalis. Cap. Xu. Quod etiam sit animalis, scio ego, qui loquor, quia separatis elementis ipsius Mercurii, aequali pondere simul mixto sine alio aliquo addito in uase forti uitreo, cum paruo spiraculo in fimo molli remissi caloris collocati, infra tres menses uermes horribiles procreantur, quorum unus solus remanet, qui pascitur ex Mercurio uiuo. Hic crescit ad quantitatem bufonis, cuius forma terribilis est, & hoc animal per se est Elixir, super plumbum igitur lapis animal est. Lapis quomodo mineralis. Cap. Xui. Quod autem mineralis, patet quia super ipsum fit proiectio, & conuertitur in metallum. Nullus ergo illum Mercurii lapidem esse dubitat: qui se ipsum mortificat, resurgit, & uiuificat, & seipsum in aurum conuertit. Opiniones de hoc lapide philosophorum. Cap. Xuii. Et propter hoc dicit alius philosophus, lapis est unus, medicina una, cui nihil extraneum additur, nisi quod superfluitates remouentur. Quod sic intelligo, illud non est sibi extraneum, in quo debet conuerti, scilicet aurum et argentum. Postea sunt duo coadiutores, per quos opera facilius adimplentur, unusquisque destructor, qui totam operationem inficit, nisi deleatur, 16 Garlandius Coadiutores uero sunt, sulphur praeparatum, & Arsenicum in speciem olei redactum. Proprietas sulphuris est Mercurium congelare, & cum Mercurio perficere, teste Gebero dicente: Uis sulphuris albi non urentis congelat Mercurium uiuum, & ipsum seipsum mortificat. Proprietas autem arsenici est, totum lapidem inspirare, & uiuificare, si debitis modis praeparetur. Nuncupatur enim uentus, aer, & oleum incombustibile: unde qui negligitoleum a Mercurio separatum, loco eius accipiat arsenicum praeparatum. Destructor lapis est lapis qui uenalis inuenitur. Sed ibi loquitur philosophus de lapide coniungente matrimonium inter corpus & spiritum: loquitur de aere extracto a Mercurio, ut dictum est. Quae ad operationem lapidis pertinent. Cap. Xuiii. Adhuc sunt multi collaterales, multum apti ad abbreuationem operis huius, sicut sunt sales, atramenta, & alumina, & quaedam aquae aluminum & uegetabilium, quia quaedam aquae fiunt ex istis, quae incontinenti soluunt corpora, ut aurum & argentum. Er propter hanc aquam auri & argenti commiscetur cum lapide prius praeparato, uel purificato ab omni re extranea, & tunc festinatur opus in una die, quae alio modo fieret in tribus mensibus. ltem fit aliter in continenti. Aqua aluminis in continenti facit oleum ex arsenico sublimato. Item fiat aqua ex uegetabilibus, quae in continenti tollit combustionem, & adustionem sulphuris, & remanet album & incombustibile. Et sic sunt a Deo creata mirabilia apta ad creationem nostri lapidis, unde plures sunt uiae ad unum finem: & hoc inuenitur in lapide philosophico componendo; quod sufficiat uobis. Philosophus dixit: Accipe lapidem benedictum, qui non est lapis, nec habet naturam lapidis, & inde separata elementa. Lapis quid. Cap. Xix. Nota quod hic philosophus uocat lapidem esse illud, de quo possunt elementa per artificium extrahi. Quapropter ex eorum coniunctione in opere Alchmiae suscitatur una substantia ad modum lapidis, quam uocat, benedictus: quoniam extra quatuor elementa est, quaedam essentia quinta, quae spiritus lapidis appellatur. Et quia spiritus non apparet nobis, nec tangitur nisi corpus, accepit in aliquo elementorum iste spiritus nobilitate suae naturae corpus uiuum in nobiliori elementorum, scilicet in sphaera ignis, 18 Garlandius remanens in sua natura spirituali: nec propter hoc est ignis, nec habet naturam ignis quantum de se est. Uerum est, quod corpus spirituale ardens, pro iubtilitate in sua puritate, & propter hoc ipsum uidere non possumus. Et ideo per instrumenta apta, mediante sensu artificis, cuius subtilis sphaera condemnans est, sed conuertit in speciem aquae, & decurrit & separat se, & tunc dictus spiritus etiam: & coniungit ipsum opus cum elementis in conuersione, quae duplex est, scilicet. Quod Elixir fiat in argento uiuo congelando, & quod Elixir fiat ad uitam hominis conseruandam, & ad omnem superfluitatem omnium malorum humorum, omnemque coruptionem corporis amouendam. Lapis ut faciendus. Cap. Xx. Si uis igitur ax hoc facere lapidem philosophorum fac ira: Separa spiritus & diligentius quam potes, quia tam subtilius hoc facere non poteris, quin in se retineat aliquid substantiae uenti phlegmatis. Ille spiritus una uice separatur, & uocatur aqua ardens: cuius signum est, quia si tingit in illis pannum lineum, inflammat, nec tamen ardet pannus: Et si pluries separaueris, uocatur aqua ardens & urens, de qua si intingas pannum, ardebit totum. Ergo accipe oleum uiuum, spirituale, factum cum spiritu quintae essentiae. Ita expedit alia tria elementa sicut spiritualia, cum eodem spiritu retinente corporalem eorum uirtutem. Iste modus separat, uel isto modo separatur omne phlegma superfluum a dicto lapide donec uideat oleum superare, nihilque remaneat phlegmaticum, & remaneat sicut pix. Et cum aqua ardens commixta cum substantia bene moueatur, donec sit corporata, & tunc eam degutta, tunc uocatur sanguis humanus rectificatus, quem quaerunt Alchimistae: adhuc uocatur aer, uel uentus: & de hoc loquitur philosophus, qui dicit: Uentus portat eum in uentre suo. Et sic habes duo elementa in uirtute quintae essentiae, scilicet phlegma, & aerem. Post accipe substantiam praedictam, quae remansit, sicut pix, & separa totum oleum superfluum in alem bico uitreo, donec nihil remaneat olei in ipsa, & tunc uidebitur substantia tota nigra & sicca, de qua fac unum puluerem cum sanguine humano rectificato, & dimitte sic stare per spatium trium horarum, post degutta: & appellatur aqua ignis. Fac iterum secunda uice, & tunc uocatur aqua ignis rectificata, & sic habes tria elementa in uirtute essentiae, scilicet aerem & ignem, & aquam. Postmodum accipe dictam substantiam, & eam in furno reuerberationis calcina, donec fiat uelut calx, & cum ista calce misce aquam ignis rectificatam, & tunc habes quatuor elementa cum quinta essentia, & facta spiritualia cum spiritu. Haec est aqua uitae, quae quaeritur in arte Alchimiae, & curat uel crepat omnes spissitudines, & facit intrare. Haec est aqua habens uim superiorem, id est spiritualem: & habet uim inferiorem, id est corporalem. Et hoc est quod dicit philosophus, " Quod hoc quod est superius, est sicut illud quod est inferius, & e conuerso, ad faciendum mirabilia rei unius ". Et expedit, quod haec essentia quinta semper retineat uim suam, & habet uim quatuor elementorum, & sic mirabilia possint inde fieri. Quia si uim talem haberet, multa fierent mirabilia super opus alchimiae. Adhuc dicit philosophus, " quod ascendit a terra in coelum ", hoc est, quod quatuor elementa ascendunt in coelum a terra, scilicet cum spiritu lapidis. Et postea dicit, " quod ipsum descendit in terram ", hoc est si ista quatuor elementa ascenderunt, descenderunt iterum in terram, ita quod sunt fixa in unitate quintae essentiae, & re manet lapis unus crystalinus retinens Elixir perfecte Mercurii. Aqua uitae. Cap. Xxi. Si uis aquam uitae ad hominis uitae conseruationem facere, & ad omnem infirmitatis curam procedere, sic fac. Aquam ardentem & ualde bene rectificatam accipe, & non facies ex ea sanguinem humanum, quia si esset sanguis humanus, ut dictum est, perderet uim suam attractiuam, uirtute herbarum per oleigenitates, & interficeret totum saporem, & ita non esset bona ad retinendum. Nec ad hoc facies aquam urentem, quia causa esset fortis & acuta, quod ardens destrueret totum, & esset ad potum periculosa. Sed quoniam omnis perfectio cuiusllibet lapidis in uirtute terrae suae consistit, quae nutrix appellatur, uel fermentum, teste philosopho dicente, Nutrix eius eius est terra, sine quo fermento spiritus lapis perfecte detineri non potest, non habet complementum suae uirtutis, & ideo aquae isti damus uirtutem suae terrae, & tunc habet plene uim suam, & integre, & hoc est quod dicit philosophus. " Uis eius est integra ". Etsi uertatur in terram, tunc uocatur aqua uitae: & si pluries eam distillaueris a terra sua, erit aqua uitae rectificata & perfecta. Scias ergo quod in hoc lapide aliquantulum terrae est magnae uirtutis, nec cures si parum sit de terra, quia sicut parum fermenti magnam pastae massam eleuat, aut fermentat, ita hoc parum terrae, quod hic lapis continet, sufficit ad nutrimenti complementum totius lapidis. Caueas ergo ne terram aliam quaeras, 22 Garlandius prout aliqui cupientes uim tartari, dicunt eeam esse terram lapidis. Alii lyam, id est feces uini calcinati. Alii cinerem uitri, & hi errant, & ita caecus ducit caecum, & ambo cadunt in foueam, & credunt facere aquam uitae, & faciunt aquam mortis: quia terra aliena, non debet intrare ibi, teste Gebero, qui dicit. Unus lapis, una medicina, cui nihil additur extraneum, nisi quod superfluit amotum sit. Similiter huic aquae uitae nihil est extraneum appositum, sed omnes amouentur superfluitates, & hic est lapis benedictus. M Arnoldi De Uilla Noua. Philosophi Celeberrimi in Commentarios Hortulani expositio. Quae sunt species, quae conueniunt in compositione Elixir? Argentum uiuum, & sulphur citrinum fugiens, sulphur uiride fixum, habens uentrem nigrum, quamuis clarum uideatur. Sulphur album fixum. Haec tria sulphura. Sunt fluentia & fundentia, sicut cera: meliora sunt noua quam antiqua. Bonum sulphur uiride est, quod cum frangitur, habet fracturam claram & lucidam, sicut uitrum, & est in grossis frustris. Sulphur album fixum est melius, cum fuerit bene album, in fractura lucens, & clarum & per per grana oblonga, parua grossa, in grossi oribus melius est. Sulphur citrinum fugiens, est sulphur uiuum melius est cum fuerit in grossis frustris non petrosum. Componitur autem argentum uium cum sulphure citrino, ita quod alterantur, & fiunt idem in una massa lucida rubea, ponderosa ex qua compositione duae species sufficiunt ad Elixir componendum. Quibus habitis, accipe i. ◉ 12. unciarum de sulphure uiridi fixo, & tere super marmore, uel alibi, & fac puluerem subtilissimum, quem serua per se. Secundo, accipe tres uncias de sulphure albo fixo, & tere sicut aliud, & serua per se ad partem. Tertio, accipe tres uncias, id est, quartam partem librae de terra composita ex sulphure & Mercurio, & tere eam, donec nihil in ea appareat lucidum & serua per se ad partem. Hoc opus contritionum a philosophis uocatur Hyems, quo completo incipit opus Ueris. Omnes istos pulueres simul misce supermarmore, ita quod tota materia uideatur rubea & una substantia: post totam illam materiam diuide in duas partes aequales, quarum quaelibet contineat nouem uncias, & pone illas duas partes in duobus urinalibus duplicibus, super quolibet urinali situatur alembicus uitreus, ita quod os urinalis non intret os alembici, sed os alembici subintretos urinalis, & ab eo circundetur, ut spiritus medius retineatur, & ascendat, & ibi lutetur & iungatur alembicus cum luto physico, & caute desiccetur ad ignem, uel sine igne. Relutetur iterum super lutum siccatum, & desiccetur ut prius, ut spiritus quintae essentiae nullo modo possit per iuncturas exire. Post omnes desiccationes luti, accipe ceram communem, & de ea circunda totum lutum desuper post cum ferro candido funde terram superlutum caute, & de caetero aliquid de spiritu non exibit per lutum: et hoc uocatur a philosophis opus Ueris. Ista compositio ex tribus praedictis uocatur lapis benedictus, mineralis, animalis, uegetabilis: eo quod non habet nomen proprium. Mineralis, eo quod res ex quibus componitur medicina, sunt minera. Uegetabilis, quia uiuescit & crescit. Animalis, eo quod animam habet, spiritum & corpus, sicut animalia. Alio nomine uocatur Nigrum foetens, eo quod habet uentrem nigrum, & componitur ex spiritu foetenti. Alio modo dicitur Chaos, uel origo mundi, uel massa confusa: nos autem eam terram uocamus. Post a separatione elementorum incipiendum est, ab ista terra rubea separanda sunt elementa, sicut purum ab impuro. Pone quodlibet urinale in alutello, super cineres cribatos, & sit cineris sub fundo urinalis spissitudo parui auricularis, & non plus. sit autem aludel siccum, et bene sigillatum cum luto super ferrum, quodlibet uas suum proprium habeat alutellum, & ferrum & ignis item sub medio culi alutelli & sit ignis ita temperatus, ut possis tenere manum ad culum alutelli intus ferrum, & sit ignis continuus, quia si esset turbatiuus in principio, materia funderetur in uase, antequam spiritus ab ea euolaret, & frangeretur uas, & exiret spiritus quintae essentiae, & totum amitteretur. Ideo cum magna diligentia iste ignis est continuandus, Uasibus sic dispositis, ascendet fumus subtilissimus in alembico, & ibidem conuertetur in aquam lapis, claram habentem naturam specierum, ex quibus generatur: que aqua descendet per nasum alembici, qui nasus factus est grossus circa alembicum, gracilis, & recuruus circa finem primae. Sedecim guttae descendentes nihil ualent, nisi promundificando uasa tua, & etiam dealbat, & mundificat dentes nigros. Post accipe laminam cultelli calafactam, quae sit parum tepida, & pone illam ad nasum alembici, & expecta usque alia gutta cadat, quae si bulliat & nigrescat super laminam cultelli, tempus est recipiendi aquam sequentem, & si non, non, quia non est adhuc purgata. Post recipe eam quando erit praeparata in duabus phialis uitreis habentibus fundum rotundum, os strictum, collum longum ad mensuram semipedis, uel circa: & ita grossum, quod pollicem possis intra figere, & sint spissae & fortes, & de bono uitro, aliter enim frangerentur. Et fac uasa alembicorum intrare ista uasa, & obtura cum panno lineo sicco, & recipe totam aquam, quia semper ultima melior est quam praecedens. Continuandus est ignis debilis, per unum diem uel noctem, uel circa, postea fortificandus paulatim, & in hac augmentatione seruandus, usque alembicus rubescat, & cum apparuerit rubeus, tenendus est ignis in illo statu, donec tota aqua exierit, el circa: e tertio fortificandus est ignis, tunc cum flamma per sex horas, donec tota aqua fortis & spissa exierit, & terra sicca sine humore remanebit. Tunc erit completa aqua Benedicta. Haec aqua Mercurii uocatur, & sulphuris, eo quod ex ipsis generatur. Alio nomine uocatur fumus, uentus, oleum, aqua, aer oleum aqueum, aereum, ignis, uita, anima, spiritus, & Mercurius, quae est ignis comburens, & soluit omnia corpora uno regimine, id est, opere, uidelicet opere Autumni subsequentis. Item a philosophis uocatur lapis Benedictus, qui non est lapis, nec habet naturam lapidis. Superest quaedam essentia quinta, quae spiritus lapidis appellatur: & quia iste spiritus non apparet nobis, neque tangitur, nisi assumpto corpore in aliquo elemento, ideo iste spiritus propter nobilitatem suae naturae accipit corpus in igne, ipso manente in suo naturali spirituali: & non est ignis, nec habet naturam igneam, quantum est de se, tamen in igne habitat. Et quia iste ignis in sua sphaera, non a nobis uideri neque tangi potest, ideo in instrumentis idoneis, mediante industria operationis in aquae substantiam conuertitur, componendo, condensando, ut dictum est. In hac aqua sunt quatuor elementa, sed tria, scilicet, aqua aer, & ignis ad compositionem istorum trium elementorum, cum quarto, scilicet cum terra, debet corpus sibi statim addi, postquam aqua est facta, ante duas horas, post complementum aquae, quia uirtus istius spiritus cito euanescit, sed retinetur a corpore, ideo oportet quod cito fiat. Illud uocatur opus Autumni, quia sicut fructus ad perfectionem perueniunt, ita haec aqua. Aliter uocatur impregnatio lapidis, eo quod spiritus impregnatur in uentre uenti, id est aqua, uel e conuerso. Materia in urinalibus post extractionem aquae Benedictae proiicitur, quia nihil ualet: sed in alia terra, haec aqua plantatur, & sic patet, quod istud in uno incipit, & in alio terminatur. Accipe terram nostram albam, & mundetur quod non remaneat superfluitas, nec feces in aliqua sui parte, donec fiat alba lucida. De hac terra sume duas uncias in laminis tenuissimis, uel in limatura, prout natura ipsius terre exigit, & unam unciam pone in uno uasorum super aquam recenter factam, & aliam unciam in alio uase, & super cineres tepidos situentur in alutel super ferrum igne prius remoto ab ipsis, & statim cum hoc corpus intus proiectum fuerit obturentur uasa satis stricte cum panno lineo sicco. Et in continenti quod terra nostra in aquam istam cadit, incipiet bullire. Si uero non bullierit, error fuerit in operatione, nec aliquid ualet. Quia corpus non soluitur, nisi bulliat, ideo oportet aliam facere. Uirga quae cum tota terra separatur a trunco, & a sua radice, & plantatur in alia terra, quam recipit, & a qua recipitur, nascitur inter utranque terram uirga, id est aqua. Terra est eius substantia quae dicitur uentus: alia terra in qua plantatur est terra alba uel rubea. Tenenda sunt uasa super cineres calidos continue, donec aqua ista a bullitione cesset, & cum cessauerit erit clara, limpida & uiridis, & corpus uel terra erit solutum, & coniunctum per minima cum ipso spiritu. & si aliquid de ista terra remanserit, quod non fuerit solutum uel liquefactum, non est uis: sed alia uasa accipe similia illis, & pone in illis aquam illam, ita caute, quod illud quod remansit in fundo ad soluendum, non misceatur cum aqua clara. Et obtura illa uasa fortiter cum panno lineo, & serua aquam Benedictam usque necesse fuerit. Iterum aliam facias donec de ista aqua habueris bonam quantitatem. De hac bullitione loquitur, dicens: Est corpus, quod decoctum est & bullitum, quod decoqui debet cum foliis oleandri, id est cum igne istius aquae, in qua est ignis occultus, soluens omnia corpora, quae aqua nominatur, nomine omnium foliorum, arborum, & uiriditatum. Morienus dicit, quod ignis philosophorum continuus est de foliis oliuarum, uel stercorum, id est de ista aqua Benedicta. Et sic intellige diuersos philosophos diuersimode loquentes; tamen omnes concordant de ista aqua, licet sub palliationibus dicant, ut stultos decipiant. Adhuc aliter uocatur aqua benedicta, temperantia sapientum, acetum acerriium, & corpus quod soluitur. Uocatur gumma philosophorum haec aqua: uocatur uile carum, corpus durum, & opacum, facit molle & clarum. Illud in quo latet secretum nostrum, est occultum insipientibus, & manifestum sapientibus, Et quamuis sit aliquid imperfectum, habens respectum ad perfectionem lapidis benedicti, id est Elixir. Est autem medietas elixiris iam perfecta ad album: ad aliam ergo medietatem ueniendum est. Solutio corporis in aquam uocatur exaltatio aquae, & uocatur angulus operis, eo quod sicut angulus facit ex duobus parietibus unum, ita haec aqua ex duobus scilicet spiritu & corpore facit unum. Secunda pars elixiris, ad rubeum tamen in rei ueritate, istae duae partes non faciunt, nisi unum elixir, quod est ad utrumque: quia primo est album, secundo in eisdem rasibus redacitur ad rubeum. De eisdem speciebus fit Elixir ad rubeum, de quibus sic ad album, sed cum ponderibus aliis. Accipe de sulphure uiridi unam ◉ duodecim unciarum, sulpnuris albi ui. ◉. cerre rubee ponderosae ui. ◉ Ignis & pondus sunt magistri in hac arte. Istorum autem aquam benedictam extrahe, simili modo sicut de alia ad album, nec plus nec minus Postea sume de terra rubea, & coapta ipsam in laminas tenues, uel in limaturis derasis, & pone in aqua, ut dictum est, & non soluetur in ea, sed tantum calcinabitur in puluerem rubeum, quo facto remoue aquam caute, & pone in alio uase, simili illi, in quo est, ita quod remaneat puluis calcinatus terrae rubeae in suo uase sine aqua, & in aqua remota, pone terram albam & soluetur illa, & sic proficiet tibi aqua, & non uastabitur. Terra quae remansit calcinata, desicca, & serua bene, aqua facta per huiusmodi pondera, fortior est prima, quia procul dubio soluit Mercurium, & alia non, & tamen uidetur esse eiusdem coloris cum prima, sed differt, quia est aurea, id est tingit in citrinum, & prima tingit in nigrum. Haec soluit omnia corpora, & terram albam, praeter terram rubeam quam calcinat. Ideo prima uocatur nomine omnium albedinum, uiriditatum, foliorum & arborum. Secunda uero nomine albeitatum, citrinitatum, rubedinum, nigredinum, sulphuris: & hec eadem perfecte soluens terram rubeam, quia semper ante est imperfecta. Terra alba & rubea mundata & affinata, uenales inueniuntur, ideo de hoc nihil dicemus. Hoc corpus nostrum citius dissoluitur, si fiat decoctio pluribus modis, & uocatur prima decoctio, partium separatio per uirtutem argenti uiui, uulgariter factam, quam decoctionem uocant aurifabri molationem, id est molare corpus. Alchimistae uero uocant amalgationem, id est, amalgamare corpus, hoc est decoquere corpus cum Mercurio crudo. Et in hoc iuuat Mercurius in natura sua aliquando in operatione nostra; & sic argentum uiuum non est medicina nostra, iuuat tamen. Quidam non faciunt istam decoctionem, & bene, si posset solui sine tali decoctione. Arcanum huius scientiae non trademus, sed tantum ad ipsum indagandum uolumus sapientes allicere. Accipe sulphuris uiridis unam 25. duodecim unciarum, sulphuris albi nouem 3. terrae rubeae ponderosae nouem uncias, summa triginta unciarum, quarum aquam extrahe omnino, sicut prius, & cum hoc proiicias de phlegmate suo plus in duplo, quia etiam est ibi plus de materia, quousque apperuerit sigium praedictum super laminam cultelli. Postea in in ipsa aqua facta pone puluerem calcinatum terrae rubeae, & si liquefiat uel fluat, quod idem est, aqua est bona, & si non, tunc remoue terram ut prius, & desicca, & fac aliam aquam, & impone terram ut prius, & faciendo aliam aquam augmenta pondus semper de tribus unciis sulphuris albi, & de terra rubea ponderosa tantum & non de sulphure uiridi, cuius pondus semper est aequale: & plus semper addendo de phlegmate in duplo quam alia, quousque inuenies aquam quae soluit terram nostram rubeam. Quidam dicunt, quod aqua quae descendit ante alembici rubificationem, soluit terram albam & illa quae descendit post rubificationem alembici, debet recipi in alio uase, quia soluit terra rubeam. Haec aqua perfecte inuenta, & in ea terra rubea, soluta debet seruari in uase obturato, sicunt prius de alia aqua ad album, & ita simili modo debes reiterare aquam, donec habeas de ea bonam quantitatem. In singulari aqua de terra rubea praeparata, in laminas tenues, & in puluerem redacta, pone duas ◉, id est quartam partem unciae, & si plus soluere potest, plus appone, tamen non accedas unam ◉ ad plus: & hoc intellige tam de terra rubea calcinata, quam de non calcinata, & si aliquid remanserit ad soluendum de predicta terra in aqua, illud non solutum serua ad partem, & in alia solutione, & alia aqua soluatur, quia aqua non soluit, nisi illud quod poterit. Aqua alba uocatur alphido, uel uirgo, uel puella habens pulchram faciem, cuius oculi nigri sunt, & supercilia iuncta, Pregnans, habens unum uber, aliter uocatur ab Hortolano sperma foemininum album & frigidum, aqua rubea: ab Alphidio uocatur iuuenis pulcher, nigri capitis, habens pulchrum uestimentum, quia aureum est. Aliter secundum Hortulanum sperma masculinum rubeum & calidum. Aliter uocatur prima aqua antequam corpus soluatur in ea, urina puellarum: et ista secunda rubea, urina uirorum, iuuenum, utraque urina infantium. Nota quod quando augmentantur pondera ad faciendum aquam rubeam, debent etiam uasa augmentari, id est materia debet poni in maiori uase, quod sit semiplenum & non plus. Accipde aqua alba & rubea, tantum de una, quantum de alia ad pondus, & pone illas duas aquas simul, in una cucurbita de uitro facta, forti & spissa, habente os sicut urinale, postea tota aqua erit citrina, uel satis cito, & sic erit perfectum uerum Elixir ad utrunque, & perfecta impraegnatio, & uerus coitus. Ista aqua uocatur aurum nostrum, argentum nostrum, aqua coelestis, gloriosa, propter quintam essentiam in ea existentem. Similiter uocatur aes nostrum, acetum nostrum, magnesia nostra, in qua sunt 4. corpora id est elementa. Ista 4. corpora sunt nubes & niues extractae, uolitum & butyrum: Lunae spuma uel spiritus. Item dicitur fermentum lapidis ad utrumque, & plumbum nigrum, et tota operatio nostra, et omnium philosophorum, & omnium gallinarum, & sapientia nostra. Statim cum aquas in cucurbitas posueris, cooperi cucurbitam, ne aliquid exeat de spiritu quintae essentiae, donec coniunctae fuerint, & fiant una res, sc. aqua rubea, & limpida. Ista duo spermata sunt necessaria in arte ista, pater eius est Sol, mater eius est Luna. Sunt necessaria, quia Sol & Luna sunt difficilis fusionis, quiliber per se sed simul iuncti faciliter fluunt, et liquefiunt, et hoc bene sciunt aurifabri, et ideo necessaria fuit ista commistio, quia finale secretum est, habere medicinam quae fluat ante Mercurium uiuum et euolantem ab igne, et propter hoc caue ne spiritus quintae essentiae fugiat, qui retinetur per istam coniunctionem, et sic complebitur opus, Domino concedente. Quando coniunguntur istae duae aquae, impregnatur lapis Benedictus in uentre uenti, nutrix istius aque est terra. Nota quod mater et pater lapidis Sol & Luna uocantur in compositione Elyxir, quae postea in operatione lapidis, terra uel nutrix appellantur. Ioannis Garlandii Angli Philosophi Doctissimi, Synonymorum in arte Alchimistica expositio. Amatura, id est petra matura. Atramentum, id est uitriolum. Alkali, id est calcitura in. Aludel, id est uas fictile. Almager, id est synopide rubeum quasi grana. Antimonium, id est alco phil nigra. Alcharit, id est argentum uiuum. Almisadir & Mixadir, id est sal Ammoniacus. Arsenicum, id est auripigmentum. Alcali, id est atramentum fusile. Aremaros, id est cinnabrium. Almarcech, id est lithargyrum. Alchitram, id est oleum iuniperi. Alchazanon, est lutum rotae fabrorum. Alartar, id est aes ustum. Agala, id est sal praeparatum. Aphronitrum, id est spuma nitri. Albnagir, id est minium rubeum quasi grana. Azuria, id est gratia. Aitara, id est cucurbita. Alembicum, id est uas in quo fit aqua rosacea Alumen alkali, id nitrum. Almarthat, id est cinis uel lithargyrum. Algali, id est nitri. Alumen gemma, id est optimum. Alfronitrum, id est spuma maris. Arsenicum arsum, id est sandix uel sandarica, uel calistica. Arohot id est argentum uiuum. ferro nitrin, id est sal Cappodocium. Akibrit, id est sulphur. Azaruet, id est auripigmentum. Alumen iameni, id est scissum. Atramentum uiride, id est adragires. Alabari, id est plumbum. Aseb, id est alumen. Albestan, id est calx uiua. Asedemgi, id est hematites. Aloanot, id est plumbum. Antighar, id est borace. Almarge, id est corallum. Albait, id est cerussa. Araceum, id est laton. Aquila, id est arsenicum uel sulphur. Acauor, id est olla perforata in laterib. & fundo. Alchit, id est chat. Alcordue, id est tucia Indica. Alusiren, id est sulphureata secundum quosdam. 38 Garlandius Asagem, id est sanguis draconis. Acaro, id est riis Acetum, id est liab Altus, id est ustus Azurio, id est uitriolum Alkras, idem. Aaza, idem. Alumen, alafur Argilla, id est terra fabrorum Abracadis, id est atramentum Adot, id est aqua ubi ferrum extinguitur Afronitrum, id est richandi, uel uitrum graecum. Altasamum, id est dueneg sed uiride Aquarius, id est ferrum Acalac, id est sal Alchoos, id est puluis subtilis Antimonium, id est altofol uel alitim Auerich, id est sulphur Azzimar, id est minium Azeamor, idem est Alafor, id est sal alkali Aspaltum, id est flos aeris Arsenicum, id est ars Argentum uiuum, id est spiritus Alumen de Babylonia, id est zucharinum Alchitram, id est arsenicum, praeparatum ad comburendum Alchitura, id est pix liquida Argilla, id est terra de creta rubea Alozot, id est argentum uiuum Alphicida, id est cuprum assum Alkmit, id est sulphur Alumen rotundum, id est zuckarinum Alunibur, id est Luna Actateni, id est auricalcum Aseph id est alumen scissum Alumen scissum, id est scarelum Acartum, id est minium Afragar, id est uiride aeris Aquila aurum, id est gus, uel deedo, uei fedebo uel edeb, uel fedali Alkali, id est aqua aluminis faseoli Alexir, id est medicina Alumen, de alap, uel sal graecus, uel Alkoba, id est uas asue Alifel, id pannus unde oppitulatur, uel oppilatur uas Almisarub, id est terra Almixaco, id est armo Airazat, id est plumbum Asius, id est lapis salis Asot, id est argentum uiuum Arabicum, id est crocum magnum Arsubar, id est bodequar. assagen, id est sanguis draconis arfiora, id est cerussa adidalantros, id est calcicuminatio alusuen, id est sulphurata alexanti, id est folsifat azimar, id est aes ustum uel flos eius ayborzar, id est galbanum alombari, id est plumbum ustum arubus, id est butyrum crudum alfur, id est crocus Hortulanus azem, id est butyrum coctum azezi, id est atramenti alchilat, id est pondus trium granorum ordei. aleusanthi, id est flos salis alumen plumosum, id est scarelum annora, id est calx ouorum abohot, id est crisolum alfata, id est distillatio ahot, id est lac alocop, id est sal ammoniacus aqua casei, id est serum casei abotin, id est carbentina alohol, id est lac acetosum asmum, id est pondus alguzat, id est armoniacum alobrot, id est, quoddam genus salis confectum alhenot, id est plumbum alhusel, id est aquila armoniaca, id est armoni aseb id est alumen argentum populi, id est sal amarum alohot, id est argentum uiuum albuhar, id est cerussa algerie, id est calx. albi, id est sublimati altimar, id est aes ustum, alramudi, id est cineritium alteminus, id est lupinus alasor, id est alkali altafor, id est camphora. almisa, id est muscus angelus, id est confectio akilibat, id est terbentina azot, id est Mercurius aizauet, id est armoniacum aqua nitri, id est sal alkali aqua saluatiua, id est de sale facta. aluminis liquidi, id est amomi alumen faseolum, id est alkali alumen crepum, id est tartarum boni uini alumen de pluma, id est iameni uel scissi alumen Alexandrinum, id est nitrum falsum alumen de cabra, id est sal alkali argillata, id est uitreata. asa fetida alumen scissum, id est annacos atramenti species, id est dominenec alumen album, id est elemine sab azur, id est eleruad asphaltum, id est bitumen Iudaicum 42 Garlandius armenium, id est bolum amalgra, id est bolum ciprinum alet, id est sal alaserangi, id est lotura plumbi usti acureb, id est uitrum aycaphor, id est aes ustum annatum, id est testa ouorum adebessi, id est testudo armoniacus, id est gensir, atramentum, id est melagistico agrabi, id est raci, uel frigida argentum uiuum, id est de rossero adamantum, id est helsmela. aluminis, alofor, id est rali alumen liquidum, id est limparum alumen album, id est lentica alcinabunen, id est Luberi. Aurat, id est omne genus salis Beepta marina idein Ibocta cum ueneno. Batitura aeris, id est tubeta aeris Bauret, id est boraco Bolus, id est sedina atramenti Bliacta, id est terra rubea. Bresil, id est bractan Boleson, id est Balsamus Buccellare, id est cibare. Bacar, id est pondus Bitrinati, id est uitreatum Bezar, id est lapis uiridis Bolesis, id est corallus Bolus Iudaicus, id est althea Capistrum auri, id est Borax Calufal, id est oleum Indicum Cosmet, id est anthimonium Corhat, id est humor croci. Cabet, id est squama ferri. Cambil, id est terra rubea Cartex aeris, id est bracitura eius Calidus, id est trochiscus de arsenico Catilia, id est pondus nouem unciarum Calcater, id est atramentum rubeum Calcantum, id est uitriolum Comidi, id est gumma arabica Cassibor, id est coriandri Cuprum, id est aes Cuprum, id est metallum Cralophonia, id est pix gaeca Capitellum, id est aqua saponis uel lixiuium Crocus Martis, id est de ferro Crocus, id est auricalcum. Cambil, id est terra. Cinis clauellatus, id est alkali Carsia, id est aqua salis panis, Cidima uel cadima auri, id est lithargyrum auri Calcantum, id est aes ustum Calcatis, id est petra Calcathor, id est aroch 44 Garlandius Calcadis, idem Calchiteor, id est marcasita Cali, id est crini clauellatus, Cardis, id est Mars Caruinum, id est lac quoddam Calor, id est samentum Crocus Hortulanus, id est alkali Calcatus, id est uitriolum Calcadrium, idem Calcecumenario, id est aes ustum. Casticum, idem Calciteos, id est lithargyrum auri Calcata, id est atramentum citrinum Calcitea, id est dragantum Cadima, id est tucia Casibo, id est cyprus Cicoren, id est mira solis Cepa porci, id est squilla Cerebrum, id est aqua Cor, id est ignis Capricornus, id est plumbum. Calcadis, id est sal alkali Cerdonum, id est crocus Hortulanus Calcute, id est aes ustum. Debetin, id est terbencius Demedacon idem dissolucon Daniti, id est pondus sex granorum ordei Deueriden, id est oleum nardinum Dabar, id est uis Dabestis, id est testudo Druncium, id est satrinus Dragantium, id est uitriolum Duenege, id est uitriolum uiride Denoquor, id est borax Derant, id est urinis Daran, id est gumma Damatan, idem Diamascien, id est flos aeris. Elkalei, id est stagnum Ebeli, id est salime Elei, id est medicina. Elexir, id est Ezeph, id est Sol Es apodiatum, id est Lunatum Es, id est corpus Es, id est uenus Epatis, id est aloes epaticum Elqualitur, id est uitriolum uiride Ezimar, id est flos aeris Epar, id est aer Elesmatis, id est plumbum ustum Electum, id est aurum Elome, id est auripigmentum. Elidrium, id est mastix Eposilingi, id est squama ferri Fedeum, id est crocus Firsir, id est calor Faba agrestis, id est lupinus 46 Garlandius Facinum, id est aes Phebus, id est puer uirgo Gazar, id est laurus Gluten, id est fel taurinum Gazar, id est galbanum Gypsum, id est gumma. Gutta, id est gumma in armoniaco Gersa, id est cerusa Heeltabatoni, id est terebinthina Halle, id est uiscus Hisasciran, id est armo Hetalibat, id est terebinthina. Habras, id est stafisagria Hunt, id est Iupiter Iuisa, id est lapis gypsus Ispoacidos, id est barba ircina Iupiter, id est stannum Iarim, id est uiride rame Incuda, id est sponsa. Kaib, id est lac acetosum Kumen, id est coadunatio Kides, id est sal de torrente Kimenna, id est ampulla Kist, id est opopanax Karabe, id est gumma sicut so farata. Laum, id est amigdala amara Laos, id est stagnum. Lutum armen, id est bolus Latune, id est terra argentea Lac papaueris, id est opium Luben, id est thus Latro, id est argentum uiuum Lot, id est urina Lamaty, id est gumma arabi. Luna, id est argentum Lapidis calcis, id est bacitura aeris Lapis de montanis, id est testudo Lapis rebis, id est testudo Lamere, id est sulphur Later, id est perpetrata. Masal, id est lac acetosum Madic, id est lac postquam extrahitur butyrum Mosardegi, id est plumbum Mus bia, id est Alexandrina tucia Melichehem, id est cibibabit Machinar ex quo uitreantur uasa. Malaribrio, id est opium Melc, id est lac acetosum Macra, id est creta rubea Mesellum, id est Iupiter Moz, id est mirra. Mars, id est Uenus Madic, id est lac uaccinum Minera, id est ferrum. Mars, id est ferrum. Mercurius, id est argentum uiuum Minium, id est cinabrium Malhodoram, id est sal gemma 48 Garlandius Marich, id est scorea Magra, id est corneolus Misius, id est aspaltum Maruch, id est oleum Metal, id est dragma Monstrare, id est mastix Milcordat, id est sanguis draconis. Nanphora, id est petroleum album. Nardinum, id est oleum Nitrum, id est barac Nepsu, id est stagnum aeneum. Oniua communis Otap, id est sal armoniacus rubrificatus per aquam uitrioli rubei Osatur, id est organum Oscieum, id est apium Oleum palestinum, id est acetum Oabelcora, id est cucurbita. Pelude, id est mel coctum, Phibit, id est rapax Prassium uiride, id est flos aeris Pater ante filium uilis est factio Patris, id est satirion Presmuchim, id est cerusa. Ponfigelon, id est bacitura aeris uel ferri Presmukis, id est cerusa. Popauax, id est gumma. Quebrit, id est sulphur Quemli, id est plumbum Reilli, id est sal acetos umrusatagi, id est aes ustum Raari, id est sal armoniacum. Rasas, id est stagnum uel plumbum. Ramigi, id est colofonia Recham, id est marmor Raseos, id est aes Riastel, id est sal Rayb, id est lapis. Sale, id est pulchrum Sactin, id est uitriolum Silipit, id est cuprum Seuco, id est plumbum. Sezur, id est aurum Sulphur uiuum, sulphur decoctum Sulphur clauellatum, idem Sedem, id est uas Scicados, id est herba mobauel Iouis Sciden, id est cerussa Soluere, id est inhumare Sira, id est auripigmentum. Spodium, id est cinis auri Sinapis, id est tersatartatum scorea de doleo uini Terra rubea, id est bolus armenus Terra tactaria est subtilis testa, qua aurificeo utuntur praegrandi merii Tifacoum, id est argentum uiuum Titar, id est borax Tirsiat, id est armoniacus Tusiasi, id est sulphur uiuum Tin, id est sulphur Tifatam, id est sulphur uiuum Tricar genus solis Tricalililbar, id est spuma maris. Uzifur cuprinum Uzifur, id est synopido Uz, cerata thimoleaumo, stagnum. Unifago, succus bine Uncam, argentum uiunm Uastior, crocus ortensis. Uifur, cyprinum. Yercia piscis Ycar, medicina Ygoraneo, id est herba mixacoricon. Zarsrabar, id est argentum uiuum Zancre, id est auripigmentum Zerobilem, id est Zodoaco Zerci, id est uitriolum Zi par rei Zeco, id est dragantum. Zafaram, id est limatura ferri, & in uase aereo assata. Zarca, id est stagnum. Ioannis Garlandii Angli Philosophi doctissimi De Praeparatione Elixir libellus. Opus nobilissimum & breue ad Elixir, seu lapidem philosophicum componendum, & fit, si beneregatur magisterium in quatuor mensibus, & fuerit corpus rubeum. Si uero fuerit spiritus coniunctus cum corpore albo, erit medicina seu Elixir ad album. Mercurius sublimatus uiuificabitur modicum tamen, Mercurius si uiuificabitur totum Mercurium album faciet uiuificari. Prima ergo operatio est, quod sublimes Mercurium cum uitriolo Romano, uel coporosa, quousque sit bene mortificatus, ita quod sit Mercurii pars una, & uitrioli uel coporosae pars aalia, uel si uolueris de coporosae uel uitriolo, potes ponere partes duas. Postquam aute in Mercurius fuerit bene mortificatus, tunc recipe dictum Mercurium sublimatum, & bene pulueriza, & misce cum uitriolo puluerizato, & sublima ipsum a praedicto uitriolo septem uicibus, ita quod sit tantum de uitriolo, quantum de Mercurio sublimato, qualibet tamen uice debet nouum uitriolum misceri cum Mercurio sublimato supradicto: & haec erit operatio prima, quae dicitur operatio spiritus. Sequitur operatio secunda, quae est, ut recipias praedicti Mercurii septies sublimati, & purissimi solis optime calcinatiana. Quae duo similia mistis, & super marmore incorporatis, pone in rotumba uitrea uel ampulla, & claude foramen seu os uasis cum luto sapientiae, deinde ponatur in igne cinerum debili, & stet ibi per dies nouem ad minus in dicta ampulla, & sepeliantur cineres super ipsam in modica quantitate, sufficit enim solum, quod cooperiatur a cineribus. Dimitte autem sic sub cineribus praedictis, quousque uideris, quod totus Mercurius ascenderit ad summitatem laterum dicte rotumbae: tunc resolue ipsum, & fac quod corpus calcinatum cadat, seu stet super Mercurium: tunc iterum dimitte dictam rotumbam per eundem modum sub cineribus calidis. Et scias quod consueuit in duodecim horis ascendere Mercurius totus. Finitis autem nouem diebus, da ignem fortiorem, ita quod ascendat, & sublunetur, quicquid poterit sublimari. Quo facto euacua uas cum cautela, ne materia sublimata misceatur cum materia quae remansit in latere inferiori rotumbae praedictae. Sequitur tertia operatio, quae est, ut recipias quod sublimatum est, per modum praedictum, de eo quod remansit, in fundo non est curandum, ad opus, poteris tamen ipsum in corpus reducere, & erit ita bonum, uel forte melius, quam fuit prius. Et ipsum sublimatum pone in rotumba, quam colloca in lento igne ut prius, & uolue ipsum, sicut supra fecisti, & reuolue quousque sublimatum quod est ibi cadat guttatim inferius, & hoc fiet in uno mense, uel in triginta diebus, uel quadraginta ad maius. Cum autem uidebis quod materia ceciderit in fundo rotumbae nec subsimabitur altius, tunc dimitte rotumbam, cum eadem materia ad eundem debilem ignem per alios triginta dies, tunc remanebit medicina fusa in massam unam frangibilem. Unum pondus predictae massae frangibilis conuertit triginta pondera Saturni in uerum Solem, aut in ueram Lunam, sicut medicina fuerit praeparata. Sequitur quarta operatio & ultima, per quam fit multiplicatio medicinae, tam quo ad eius augmentum in quantitate, quam quo ad eius medicinae efficaciam in bonitate. Recipe istius medicinae partem unam, & Mercurii septies sublimati partes duas, que simul misce, & pone in rotumba, decoque uoluendo, & reuoluendo sicut prius quousque cadat guttatim, & fit in octo diebus. Et scias 54 Garlandius quod qualibet uice, qua hoc reiteraueris, addendo medicinae duplum sui de Mercurio septies sublimato, ista medicina conuertet quinquaginta duo pondera saterni plusquam faceret ante. Scias etiam quod hoc ipsum faceret de aliis corporibus imperfectis, si proiiceretur super ipsa, hoc ipsum faceret proiecta; super uiuum Mercurium bullientem siue feruentem. Ad limam uero procede per omnia cum corpore albo, sicut supra fecisti ad solem cum corpore rubeo, hoc tamen excepto, quia cum proceditur cum corpore albo, debe: poni de Luna pars una, & de Mercurio septies sublimato partes duae. Et quia sublimabitur in parte Mercurius uiuus, remoue uiuificatum, & loco eius pone tantundem de sublimato, & scias quod in tertia uel in quarta sublimatione non ascendet amplius de uiuo: & sic est finis huius operis. Aliud. Elixir siue medicina uera, quae pro thesauro fuit cuidam data, per hominem fide dignum antiquum, qui quasi toto tempore uitae suae laborauit in opere Alchimiae, nec unquam, nisi in hac operatione inuenerat ueritatem, & erat Italicus, & literatus, & bene intelligens. Primo ergo fac amalgama cum parte una solis, & partibus quatuor Mercurii, sicut aurifabri communiter faciunt. Postea adde de uiuo Mercurio, ita quod sit una pars solis, & duodecim partes Mercurii. Deinde ponatur materia ad digerendum in igne cinerum lentissimo, ad minus per quadraginta dies: finitis istis diebus, extrahatur materia de urinali, & ponatur in cucurbita super posito alembico, & sublimetur ad ignem lentum quicumque id poterit sublimari, antequam tamen materia ponatur in cucurbita teratur bene corpus cum spiritu, & inuicem misceantur: quo facto pondera materiam quae remansit in fundo cucurbitae per se, & materiam sublimatam, seu distillatam per se, & uide quantum sit de materia in pondere quae remansit in fundo cucurbitae, & si fuerit una pars corporis & quatuor partes Mercurii, bene quidem, fin autem superadde tantum de Mercurio superius distillata ita, quod sit corporis siue Solis pars una, & de Mercurio partes quatuor, quae simul misce, tere, & incorpora, postea pone in ampulla de uitro materiam supra dictam, quam pone ad ignem cinerum, & ampullam cooperias usque ad collum, & da ignem per duos dies naturales, ita quod ignis non sit nimis debilis, nec nimis fortis, & sit ignis carbonum, tunc inuenies in fundo ampullae materiam facientem quosdam flores, tunc frange ampullam, & iterum tere materiam, & decoque 56 Garlandius quousque fiat rubeus puluis, siccus, postea adde illud materie desiccate de Mercurio uiuo, quam supra distillasti a materia tantum, ut prius. Dictas autem additiones, & desiccationes totiens reitera, quousque dicta materia tota duodecim partes Mercurii fiat puluis, rubeus & siccus, ita quod de argento uiuo nil ibi appareat, sed sit materia semifixa. Sequitur secunda operatio, seu pars operationis, quae dicitur dissolutio materiae in aquam. Recipe ergo supra dictae materiae puluerizatae & siccae partem unam, & aceti acerrimi partes sex, & simul misce, & pone in ampulla bene obturata, & pone in balneo bullienti, uel ad ignem cinerum ad tres horas, ut ibidem dicta materia dissoluatur: tunc euacua quod est solutum & clarum in aliquo uase bene mundo, uitreo, & si aliquid remanserit non solutum, iterum coquatur ad ignem cinerum, & bene siccetur, ut prius, & postea in dicto aceto acuto soluatur, ut supra, uel balneo, uel in cineribus, & euacuetur, & ponatur cum alia simli materia dissoluta. Haec autem operatio reiteretur, quousque tota dicta materia debet dissolui. Sed esto quod non dissolueretur ex toto, procede cum eo, quod inueneris dissolutum per modum qui sequitur. Pone materiam totam dissolutam in balneo Mariae, & congela eam, recipiendo aquam per alembicum, qua aqua debet esse dulcis quasi ex toto, tunc debet apparere istud signum, quia in dicto calore balnei erit materia quasi aqua spissa, sed si refrigeretur, coagulabitur, quasi esset mel: tunc pone dictam materiam congelatam bene tritam ad aerem denocte, in scutella uitrea, & in tribus noctibus ad plus dissoluetur in aquam claram. Postea dictam materiam ad aerem dissolutam decoque ad minus septem diebus in uase de uitro bene obturato, ut nihil exire possit de uapore. Scias tamen quod in extractione de uase materiae dissolutae ad aerem, poteris lauare uas cum dicta aqua dulci, & super aliam materiam proiicere dissolutam praedictam lauaturam. Postmodum ponatur dicta materia in cucurbita superposito alembico, & ad lentum ignem cinerum, uel in balneo distilletur, quicquid poterit distillari recipiatur, & munde in uitreo uase reponatur, & scias quod erit aqua dulcis. Cum autem uas fuerit infrigiditatum, reducatur aqua dulcis super materiam congelatam, quae remansit in fundo, & sit tantum de aqua nostra dulci, quod materia tota dissoluatur ibidem, quod fiet per decoctionemeius in balneo, uel in cineribus in uase clauso siue obturato. Insuper scias quod de aqua dulci debet in tanta quantitate haberi, quod sufficiat ad totam dictam materiam dissoluendam. Decoquatur autem dicta materia dissoluta balneo melius sicco per diem naturalem, & tunc faciet materia in fundo quandam residentiam. Tunc illud quod est dissolutum & clarum euacua, & repone munde per se, feces uero siue illam residentiam ad partem imunde repone, post recipe dictam materiam dissolutam & claram quam supra reseruasti, & iterum decoque per diem naturalem, & residentiam quam faciet repone, cum alia residentia quam superius reseruasti. Haec autem operatio totiens reiteretur, quousque materia dissoluta per eius ebullitionem in balneo nullam faciat residentiam, sed maneat ex toto soluta, sine ullis fecibus: & tunc post congelationem materiae dissolutae apparebit res munda, alba et clara, faciliter solubilis & sublimabilis, ita quod quando satis ebullierit cum dicta aqua munda dulci, nihil fiet de residentia aut de fece: nam qualibet decoctione materia faciet aliquam residentiam, siue fecem, quousque sit perfecte mundata. Dictae uero feces colligantur per se, munde, & seruentur semper, quando dissoluitur materia in aqua nostra dulci, & euacuabitur quod fuerit dissolutum; illnd enim quod erit mundum, uel mundationi aptum soluetur in aquam, quod uero erit combustum & fixum, remanebit in fundo uasis, nec poterit solui, nisi primitus calcinetur. Et scias quod materia dissoluta, debet esse alba ad modum salis communis dissoluti in aqua fontis: feces autem debent esse rubeae. in octo uel in nouem solutionibus purificabitur ad plus materia, ab omni terreo, grosio, & faciet feces. Materia uero Mercurialis semper apparebit alba & faciliter puluerizabilis, & specialiter per quartam, uel per quintam congelationem, & sic habes fixam materiam a uolatili separatam. Sequitur tertia pars operationis, per quam praeparare debes illas feces, seu residentiam combustam & materiam dissolutam. Recipe ergo dictam materiam dissolutam, in qua est pars uolatilis, & eam congela ad lentum ignem cinerum, & eam custodias usque ad tempus congelaram, quia non eget alia praeparatione, illas uero feces fixas sic praepar abis. Recipe ergo dictas feces, que in fundo permanserunt, & pone eas in uase terreo, bene obturato, seu luteo sapientiae clauso, & ipsum igneas in igne carbonum per tres dies naturales adminus, ut materia calcinetur, & caue, quod non ponas in furno reuerberationis, quia talis ignis calcinationis hic non expedit. Tunc dictam materiam calcinatam solue in aqua sulphuris, acuta, ita quod totum ibidem soluatur. Et si contingeret, dictam materiam non solui, euacua quod est solutum, iterum & illud quod non est solutum calcina, & solue, & hoc totiens reitera calcinando, soluendo materiam fixam, quousque totum soluatur. Garlandius Quo facto pone materiam solutam in i60 gnem cinerum lentum, & congela seu desicca ita, ut possit puluerizari. Modo sequitur quarta pars operationis, per quam coniunguntur ad inuicem, & uniuntur partes praedictae separatae. Recipe ergo de dicta materia coagulata, & sicca, & puluerizata, fixa partem unam, & materiae non fixae superius dissolute & coagulate & perfectae mundatae tantundem, simulque tere subtiliter, deinde ponatur in uase de uitro, & superponatur modicum de aqua nostra acuta, quousque fiat una pasta mollis, & obturetur uas bene, ne fugiat aqua predicta: tunc ponatur in balneo, quousque soluatur totum ibidem in aquam claram, quod fiet ad plus in 40 diebus. Quo facto ponatur in cineribus calidis, & ibidem bene & suauiter congeletur, nec cures tunc aquam per alembicum recipere, licet posses, quia tunc parum adest uel nihil ualet. Deinde sicut prius ponatur de materia uolatili cum dicta materia suauiter congelata, & desiccata, imbibendo & desiccando cum aqua nostra acuta ita ut fiat sicut pasta, tunc coquatur in balneo septem diebus, deinde lento igne congeletur, & materia desiccetur, sicut prius. Hoc autem continuetur, & iteretur quousque faciliter materia ad ignem modicum fundatur, sicut stannum, & sic habebis tuam materiam congelatam in infinitum. Sequitur quinta operatio, siue quinta pars operis, in qua ponitur modus proiectionis medicinae. Recipe ergo de dicta materia quae funditur sicut stannum partem unam, & de Mercurio partes quatuor, quae ponantur in cucurbita uitrea, & detur ignis sublimationis per tres horas, & congelabitur Mercurius in massam frangibilem ad modum amalgame. Eodem modo una pars dictae massae frangibilis posita supra decem partes Mercurii, congelabit ipsum in massam frangibilem, sicut prius, et erit medicina congelans Mercurium, & per hunc modum poteris in infinitum Mercurium congelare, quod semper erit medicina congelans Mercurium. Sequitur sexta pars operis, in qua docetur quomodum sit procedendum ad rubificationem medicinae: procede ergo per hunc modum. Recipe Solis partem unam, & dicti Mercurii congelati partem aliam, quae simul misce, & pone in furno reuerberationis ad calcinandum per diem naturalem, tunc fiet materia calcinata sicut cinis rubeus, quod si non fieret calcinatio, fiat sic, quod tale signum debet apparere, quo facto, dictus cinis rubeus soluatur in aqua nostra acuta, per modum quem superius posuimus, postea congeletur. Deinde recipe huiusmodi materiae congelatae partem unam, & medicinae superius positae, quae funditur faciliter ut stannum, partem aliam, quae simul terantur & imbibantur cum illa parte munda, uolatili & dissoluta, in aceto seu aqua nostra acuta, quousque fundatur facilime, coquendo amalgamam prius in balneo per tres dies, & postea ipsum congelando in cineribus calidis. Haec medicina similiter eodem modo, sicut dictum est superius, ponatur cum argento uiuo, ita quod sit pars una medicinae, & partes 10 Mercurii, & detur ignis sublimationis per tres horas, et fiet amalgama, seu massa una frangibilis, & rubea, fixa & fusibilis, quae etiam congelabit Mercurium in infinitum colore rubeo, ponendo ad ignem sublimationis per tres horas, in uase terreo uel uitreo. Et si ponas partem unam corporis albi uel rubei, cum una parte dictae amalgamae seu masse frangibilis, aut Mercurii congelati, & fundas simultotum, fiet medicina perficiens omnia corpora imperfecta, in perfectiss. Solem uel Lunam. Et si dictum amalgama album uel rubaum comburatur in furno reuerberationis, quousque fiat puluis, & postea soluatur in aqua nostra acuta, deinde cogeletur, erit medicina, cuius una pars conuertet 41. partes, in uerum Salem & lunam. secundum quod medicina fuerit praeparata. Modus uero quem Geber seruare consueuit in proiectione medicinae, & in eius rubificatione, similiter et in eius multiplicatione, est iste. Recipe illius residentiae fixae partem, quae fuit separata supra a materia dissoluta, hoc est secum, de quibus supra mentionem fecimus, & ipsam partem seu residentiam fixam, solue in aqua sulphuris acuta, tunc recipe illius medicinae uolatilis munde e clarae similiter in aqua nostra acuta solutae, quae solutiones in simul coniungantur, & inuicem uniantur: deinde ad ignem lentiss. dissolutiones congela: postea sublima ex congelata materia, quicquid poterit sublimari, sublimabitur. n.pars materie fixae, cum parte uolatili aut non fixa: tunc si remanserit de materia fixa aliquid quod non fuerit sublimatum, pondera ipsum & adde de materia uolatili duplum sui, & solue utranque materiam in aqua nostra acuta, deinde congela, & postea sublima. Dictas autem additiones medicinae uolatilis, & uniones, solutiones & congelationes reitera, quousque materia fixa cum uolatili ex toto fuerit sublimata. Quo facto, recipe totum quod sublimatum est: & pone in cucurbita ad ignem cinerum, et da primo lentum ignem, postea ipsum fortifica paulatim, tunc uase refrigerato, uide quid ascenderit seu sublimatum fuerit, & quid remansit in fundo cum parte sublimata, & similiter tere, & incorpora, sine aliqua imbibitione aquae nostrae, deinde decoque lento igne, ipsum fortificando ut supra. Et hoc reitera donec materia remaneat tota fixa in fundo cucurbitae, ita quod ex ea sublimetur. Et quia non est impossibile, dictam materiam esse tantum desiccatam, quod nullatenus funderetur, adde de materia uolatili materiae fixae, per modum proxime dictum, quousque medicina fundatur de facili, sicut cera, & tunc procede per omnia faciendo fixum uolatile, & uolatile fixum, & fixum solutum, & c. sicut Geber philosophus docet in capitulo penultimo sui libri. Et scias quod in sublimatione antequam perueniatur ad medicinam completam, necesse est materiam solui, & post congelari, & deinde sublimari. In fixione uero medicinae non indigemus aquis. Ioannis Garlandii Angli Philosophi Doctissimi De Mineralibus Liber. Ratio in animalibus & spiritibus mineralibus, & in arsenicis est anima, & est mineralis. Eius natura est calida humida, & duorum colorum, scilicet rubri & pallidi. Et arsenicum quod probamus est pallidum, & foliatum, & hoc arsenicum est fortius omnibus aliis, nec adeo combustiuum omnium corporum: & arsenicum est persimile sulphuri, in multis operibus, & subtilius sulphure, & in uelocitate solutionis, & in patientia, ignis. Et pallidum est igne patientius rubeo, & pallidum tingit melius, & eius postremitates meliores. Et de eius proprietatibus accidit, quod aliud albificat, sed non seipsum, quando exaltatur & denigrat, quando non exaltatur & comburit, dum uiuit & quidquid ex arsenico uolunt, est ut dealbet suam uinitionem: & quod ab eo remoueamus suam comburationem. Et dixit Geber filius Haiem, quod Deus sibi auxiliaretur spoliationibus. Dixi ( inquam ) quando arsenicum decoqueretur, in oleo amararum amygdalarum, uel in alio oleo erit ualde bonum. Et dixerunt alii quod acetum meliorat eum melioratione incorruptibili, & haec duo arsenica sunt scientiae acetum in completione suae operationis, & ipsum acetum per meum caput adiuro, demonstrat in arsenico mira opera, & intellige haec. Et dixerunt alii, quodipsum arsenicum est lapis gentium, uilis precii, & repudiatus & deiectus, per fora & per stercora, & balnea, quia est radix calcis causa conditae cum qua depilantur mulieres. Tenei etiam uiuum argentum, & commiscetur ei, quando fuerit cum eo frater suus. Dixit Lialich filius lasich, quod in uiuo argento habetur quod dam occultum, quod non habetur in aliis generibus mineralium, & in mineris habentur quaedam corpora, quae ei purificantur uel compaginantur, & ipsum fatigat sapientes & pigritare facit: & eius condimentum est trib. modis, Exaltatio, Lauatio, & pausatio, donec dealbetur. Et fama suae exaltationis est, quod assumes de eo aliquam partem, quam mole & resolue in uno per duello, sicut scis, & tunc permuta de uase in uas, ut bene decoletur, & imbibe cum arsenico puluerizato cum pauca molitione & assatione, donec in eo penitus introierit, & postea pone in olla uitreata, & tege cum alia ore ad os, & tunc linias diligenter compaginationem oris ollarum, argilla mollificata alleuersi, in qua pili conuoluti sunt, & postea pone super ignem horis 10. primis tribus igni leui, septem reliquis igne acri. Et cum post hanc decoctionam infrigidatum fuerit, tunc id quod exaltatum fuerit collige cum spongia, & si tibi de eius albedine placuerit, bene erit, sin autem, repone super ignem & coque, donec ad libitum tuum fiat, & sic facias ter, & non pluries, & singulis uicibus mutabis salem solutum: & tunc talis erit, qualis est camphora, & totum absconditum scientiae est, utrum bene factum fuerit an non, ut sumas folium argenti calidi, & puluerizes super eum, & si fuerit bonum, non denigrabit folium: & fama sua lauationis est, quatenus des ei bibere de sale soluto, ut praediximus, & assa bene in furno panis leuiter, donec de sale biberit, quantum est ipsummet, & postea laua, & cola a suo sale, id est in olla uitreata, donec aqua dulcis bene exeat, & postea desicca eum in uase ac incerabis eum sale alkali soluto in eadem quantitate quantum est ipsum, donec eum album uideas, sicut sepum, & postea teneas super ignem donec resoluatur, ac postea subtrahe & custodias. Item de arsenico. Cap. Ii. Accipe de arsenico pallido foliato aliquam partem, & de sale foliato, & de salemassae tantundem & resolue in aceto acutissimo, & haec in duplo, & des bibere arsenicum paulatim cum mollitione, & siccatione, donec totum biberit & assa eum, & laua cum aqua pura, donec tollatur ab eo quiequid salsuginis in eo est, & donec uideas eum album quasi niuem, & postea combure cum eo quod uolueris corpus, & ipsum erit ualde bonum, quoniam melius esse non potest. Et fama suae operationis est, quod assumas de arsenico aliquam partem, & moles eam bene in mortario aereo, & postea sume de sale quo utimur, postquam assatum fuerit, donec stridorem suum amiserit, & resolue in aqua, & postea coagula eum, & postea resolue in aceto acutissimo, & hoc in duplo, & incera cum eo ipsum arsenicum, hoc est dabis ei ad bibendum ad Solem calidum paulatim, cum molitione facta per digitos, donec totum perbiberit & fiat album, & postea amassabis eum cum unguento, quod nominabimus, in eadem quantitate, quantum ipsum est, & repone post unctionem in uitreato uase, & linias illud, ut saepe diximus: & pone in furno calido, & pone illud uitreatum uas in cineres cum carbonibus ut sit panis sub Mercurio, & hoc per noctem unam, & postea inde extrahes & moles eum, & totiens hoc facias, donec eum albere uideas quasi argentum, & tunc operare cum eo, & uidebis quod desideras, Deo uolente. Pone unciam unam eiusdem super decem uncias cupri, aut ferri, aut plumbi, & fla super illum ignem follibus, donec soluatur, & liquefac in argentum, exanimatis Deo uolente. De eodem Cap. Iii. Accipe arsenicum bonum, de quo praediximus, aliquam partem, & tantundem de sale panis, & mole pariter per optime, & pone in in uitreatum, & circumluta luto sapientiae, & & super pone, donec tegatur, aquam casei, sic ipsum serum acetum, & coque assidue leui igne. Et cum aqua illa fuerit desiccata, potabis ipsum iterum alia aqua, sed calida, & eodem modo donec inspissetur quasi pultes, & cum siccatum fuerit, pone super illud tantundem butyri quantum posueras de arsenico, & pone cum eo paulatim, donec soluatur quasi sepum & accipe tantundem de alunc, id est stanno, & liquefacias, & buccellabis cum argento uiuo in duplo, & cum buccellatum fuerit, mole eum cum praedicto arsenico in mortario, & deinde pone illud totum in uitreo uase, cuius collum sit angustissimum, oppila bene eius os, & luto sapientiae linias diligenter, & pone in fornaculo, & supra incende prunas, & dimitte, & postea infrigidabis, & tunc ab olla extrahe, & pone unciam unam super unam aeris uel cupri, & erit argentum purum Deo uolente. De Sulphure Caput. Iiii. Natura sulphuris est qualis natura arsenici, & eius condimentum quale illius est, sicut dixerunt huius operis sapientes in suis scriptis, quoniam hoc minime probaui: sed illud sulphur ego pro baui cum uiuo argento, & exaltaui cum eodem, et uenit in minium ualde bonum, et probaui in cupro crematione, & uenit in aes ustum bonum & mirabile: & quicquid ex eo uolunt est ablatio suae combustionis, et ablatio unctionissuae, ac ut dealbetur ut est arsenicum aequaliter: ac melius sulphur est rubeum. Et dixit Geber filius Haien in libro Tractatus Orti, quod arsenicum operatur in rubedine quantum sulphur; et sulphur tantum in albedine, quantum arsenicum, sed nequaquam probaui. Et fama suae operationis est, quod assumas de eo aliquam partem, et mole cum alumine eum in eadem quantitate: et superpone urinam per aliquot dies reseruatam, ita quod tegantur, tunc coque leui igne ac bulliet, donec anihiletur aqua, et donec tibi placeat color suae albedinis, qui nisi placuerit, superponas aquam casei, ac acidam calidam, et coquas donec fiat album, et pone tunc in tuis operibus, Deo uolente. De Mercurio Caput U. Ratio in uiuo argento. Sias, quod ipsum est frigidum et humidum, ac Deus ex eo creauit omnes mineras: ergo ipsum est origo ipsarum, ac ipsum est aereum, ignem fugiens, sed si cum igne aliquantulum steterit, faciet opera miranda, et alta, et ipsum solum est spiritus mundus, ac in mundo talis non est, qualis ipsum est natura, quod possit operari, quod isum operatur, et ipsum est quod intrat quodlibet corpus, id est penetrat et leuat, ac extollit corpora. Ergo cum se miscuerit alicui corpori, ipsum uiuificabit, et illuminabit, et ipsum transnutabit de statu ad alium statum, de colore ad colorem, si cum eo mistum fuerit, uel coniunctum, et ipsum erit fermentum corporis illius, ac tunc totum erit Uesir ad albedinem, et rubedinem, et ipsum est aqua perennis, et ipsum est aqua uitae ac lac uirginis, ac ipsum est herba mundificans et lauans, et ipsum est fons animalium, quia si quis ex eo biberit, non morietur in aeternum, ac ipsum coloris retinens: est et coloris medium et ipsum facit corpora coloris susceptiua, et ipsum mortificat et uiuificat Deo uolente, et ipsum desiccat, et humectat, et ipsum infrigidat et calefacit, 74 Garlandius & ipsum facit opera contraria, secundum, sui condimentum. Et cum ipsum uiuum fuerit, habet quaedam opera, cum autem mortuum fuerit, tunc habet opera multum meliora: & cum fuerit exaltatum, alia habet opera, & cum fuerit solutum, habet opera maxima, & ipsum est serpens se ipsum luxurians, & se ipsum impraegnans, & una die parturiens, & ipsum suo ueneno cuncta interficit animalia, & ignem fugit, & interficit omnia in longo uel in breui tempore. Sed tamen uiuum argentum nequaquam potest separari, quoniam ipsum fugit ab igne, sed tamen sapientes fecerunt per quaedam artificia ut ignem expectaret. Paulatim ergo & gradatim, cum igni repugnat, cibant eum igne; donec expectat aliquantula tantum expectatione, & tunc ex eo fiunt opera mira, & mutationes, quia sicut ipsum mutatur, ita mutat: quoniam tunc ei auferetur eius nigredo, & lutulentia, et etiam discursio. Ergo sicut tingitur, tingit: & ut coagulatur, coagulat, & cum soluitur, soluit aliud, & seipsum albificat, sicut materia, & ad finem rubescit, & ipsum est lac, & urina humida, et ipsum est unguentum solutum, et ipsum est pater mirabilium omnium, et ipsum est nubes & nubulum & ipsum est seruus fugitiuus, & ipsum disputauit cum auro & conclusit eum. Dixit aurum: disputesne mecum? Ego Dominus lapidum, & insuper ignem atiens. Respondit uiuum argentum. Uerum dicis, sed ego te genui, & tu trahis originem a me, & quaedam pars mei partes multas tui uiuificat: & tu es auarus, quia nihil uis largiri respectu mei, & si quis iunxerit me fratri meo, uel sorori meae, uiuet & gaudebit, & ero sufficiens ei usque in aeternum, etsi uiueret annos millies millenos. Et ego sum totum ipsum absconditum, & in me sapientia latet abscondita, & ego muto omnia corpora in Lunam, cum arsenico, & postea in Solem coniuncto cum sulphure, & in me sunt condimentorum 4. genera. Unum condimentum est salis atrameti exaltatio, & etiam salis armoniaci, & etiam cumcorporib. bucellatio.i.abatio, & cum olfactu stanni, & cum olfactu sulphuris. Sed ex altatio salis, & atramenti est, ut assumas ex eo aliquam partem, & moles ipsum uiuum argentum cum atramento, & hoc in duplo, & cum sale in eadem quantitate, quantum est ipsum, & salsolutum sit in budello, id est duplum, & moles cum iis, & sicca donec moriatur in eis, & postea pone in alipheam, sed uide nequa id est aliqua in ea sit humiditas, & primitus assatum sit in furno panis, uiuum argentum per unam noctem, & in mane a furno extrahe & potabis cum sale soluto, & postea in furno repone, & sit fac multotiens, donec ipsummet nigrescit, & quanto plus in furno posueris, tanto plus acquirit sibi colorem rubedinis. Ergo tunc ipsum repone in oliphel & oppila bene & diligenter coniuncturas, & suppone ignem. Postquam bene super ignem posueris, per tres horas leui igne calefacias, & postea per septem horas acri igne, si fuerit in diebus aestatis: si uero in hyeme, coquatur a mane usque ad horam uesperarum, postea dimitte donec frigescat, & tunc aperias ipsum aliphel, & inuenies superius exaltatum album e clarum Deo uolente. Et eius exaltatio per salem armoniacum est. Quod assumas de argento uiuo duas partes, & ponas quantum medietatem de sale armoniaco bene conuoluto, & iterum tunc pone de sale quantum apposuisti de sale armoniaco, & mole semper, donec in eo moriatur uiuum argentum, & pone in aliphel, ut praediximus, tunc exaltabitut sicut alumen album, lauatum, & hoc est unum de magnis operibus & altis, custodi bene & reserua. Et eius coagulatio cum sulphure. Fama huius rei est, quod assumas tres uncias ungenti sirach, si ipsum inuenire poteris, sin autem de oleo oliuarum, & fac bullire super ignem, in uase uitreato, & ponas cum eo mediam unciam sulphuris pallidi, in qua mole paulatim, denec resoluatur cum oleo, & postea remoue ab igne, & mitte frigescere in eo, & tunc pone cum eo unam unciam uiui argenti, & postea ollam repone igni quem paulatim accende. Tunc argentum uiuum coagulabitur, & erit lapis rubeus, & tunc absconde, & custodi, & gaude in operibus tuis & repone. Adhuc alium habet modum, hec est eius coagulatio cum olfactu sulphuris, & hoc est. Ut ligabis argentum uiuum in panno spisso, tunc dependes in olla aliqua, & ponas in fundo eius sulphur, & lutabis bene iuncturas ollae inferioris & superioris, & incendes sub eo ignem per diem integrum, post dimitte ut frigescat, & inuenies ipsum rubeum quasi minium, tunc ponas eum in operibus rubedinis, & cum eo gaudebis, quoniam in eo latent mirabilia magna & innumerabilia. Ergo cum ipsum uolueris resoluere, resolue cum sale armoniaco, & si uolueris argentum uiuum coagulatum habebis: et si uolueris eum dealbare moles cum sale alkali, & cum cerussa. i. blanchet mulierum & durabit super eum mole decoctione & imbibitione: tunc ipsum dealbabitur quasi esset exaltatum in eliphet. Sed si uolueris quod eius tinctura rubea maneat perennis, moles ipsum cum atramento, & croco ferri, et cum aqua salis armoniaci: tunc ipsum rubeum manebit & eius rubedo durabit, tunc absconde. Et eius coagulatio cum olfactu de usuruph. Garlandius i.stanni, fama huius rei est quod facit pilam ceream, et circumline luto sapientiae & cum lutum siccatum fuerit, fac in eo fora78 men usque ad ceram, & inde eam extrahas, & pone in eo argentum uiuum, & oppilabis ipsum foramen, & pone in olla, in qua habeatur plumbum, & sub ea ignem accende per duas horas, et ipsum coagulabitur in lapidem album, & ipsum absconde operibus tuis, & cum eo gaudebis. Alius modus: & hic est, ut assumas cannam grossam, quam circumlinias luto sapientiae, & postea pone in eo uiuum argentum, ipsum, inquam, uiuum, donec canna impleatur, & postea eam tegas luto sapientiae, & facias foueam secundum suam quantitatem, & subeo laminam plumbi ponas, & super plumbum ponas cannam, & liquefacias aliud plumbum, quod superfundas cannae donec omnino tegatur, & dimitte stare donec frigescat, postea circumlinias illud plumbum luto sapientiae, & permitte siccari, & postea accende ignem super illam cannam, donec plumbum liquefiat in luto sapientiae, & olfactu argentum uiuum congelabit illud quod est intra cannam, & postea frigescat & extrahe, & ipsum est coagulatum, adeo formosum inuenies, quod formosius non potest esse, & hoc est formosius experimentum quod expertus sum in argento uiuo: tunc absconde. Et etiam bucellatio cum corporibus. Fama huius rei est, quod liquefacias quodlibet ipsum corporum, praeter quam ferrum, quoniam ipsum non recipit bucellationem. Et pone super corpus, quod soluere uolueris argentum uiuum, & laua ipsum in bucellatione cum aceto & sale, donec eius nigredo exeat, & postea sicca cum sale, & incera ea cum qualibet aquarum linguam inrer acidam & amaram reddentium, leui igne aut sole: sic facies per diem integrum, postea solue illud, & cum solutum fuerit incera cum eo arsenicum dealbatum, & postea illud totum pone ad liquefactionem: quod cum solutum fuerit coagula illud. Tunc drachma illius fola, tinget quadringentas 3. cupri, & leuabit, id est in argentum mutabit & ducentas drachmas plumbi, si Deus uoluerit. Et scias quod liquefactio est radix huius, & in ea est totum absconditum, ergo soluas eum sicut uolueris, aut in stercore, aut in balneo: tunc tu solues cum eo omnes calces, & omnes limaturas, si Deus uoluerit. Dixit Geber, cuius Deus misereatur, dixit, inquam, quod exastatio talis est spiritibus, qualis est liquefactio corporibus, & nominabimus postea famam folutionis, id est in corporibus. Garlandius Scias quod corpora mineralia sunt quedam spississima, quae congelata sunt secundum operationem naturae, in tempore longo, & quod primitus coagulatur in ipsis, est argentum uiuum, & sulphur, & sunt origines minerae & sunt aqua, & unguentum, durauit nan80 que super eos decoctio aequales colore & humore, donec inspissarentur, et ex ipsis generantur corpora: tunc mutantur gradatim donec fiant aurum et argentum, in mille annis et si durassent haec corpora in mineris, operaretur in eis natura, donec fierent argentum et aurum: sed Deus posuit in hoc minori mundo nobili, qui est secundum maiorem causatus, sapientiam; quod potest consequi in uno die haec corpora in argentum et aurum, et uocauerunt sulphur terrae, et eorum condimentum est quatuor modis. Primus est calcinamentum cum sale, & liquefactio et postea coagulatio. Sed calcinamentum est eorum combustio forti igne, cum sale ut auferatur ab eis sulphur, quod in ipsis corrupit: et remanent munda ut cal et est calx. Dixit Geber quod indiguere calcinatione hec corpora, ut mundarentur corum partes, et ut essent apta penetrationi humiditatis ut penitus penetret, quae tunc habet potestatem soluendi ea, ut corroboretur eorum siccitas, tunc magis erunt receptiua humiditatis, aptiora ad tingendum sicut aurum et argentum, et indiguerunt tali assatione plumbum, aes et ferrum pro eadem re quam prediximus: et ut mundarent se a sulphuritate se corrumpente: et ut mundarent a se unguentum comburens, et quod breuius est iis omnibus, hoc fit, ut extraheretur ab eis humiditas corrumpens ea, ut in eis poneretur humiditas ignea, quae meliorat in eis suam praeparationem ad aliud opus, ad quod necessaria sunt, et hoc cito. Corporum opportunum uero inceramentum quid est? Hoc est subtiliare partes illius rei inceratae, ut fiat subtilior et gracilior, ut penetret humiditas in corpore, quo indigemus in opere completionis: nec erit inceratio nisi per molitionem et imbibitionem, donec fiat, qualis est cera, quae leui igne resoluitur, tunc attendas: hoc totum inceramentum moderni sapientes adinuenerunt. Sed dissolutio, id est denotatio est, quod sumas eadem corpora calcinata, et incerata, et ponas in uitro et oppila eius os diligenter, et facias foueam, ponens in ea paleam, et cum ea uitrum illud, et regas luto, et pone super lutum stercus caballinum, et illud rigabis aqua, et dimitte per dies septem: Ergo illud est dissolutio caliditatis. Sed humiditatis dissolutio est: quod facias foueam, ponens in ea uitreatum, in cuius fundo parum aquae ponas, et pendere facias uitrum praedictum in uitreato super aquam, ne aquam attingat, et uitreatum tegas bono cooperculo, et liga bene coniuncturas, et pone super os uitriterram et arenam, et dimitte per diem et noctem, tunc dissoluetur, si Deus uoluerit. Coagulatio uero est quod assumas uitrum, in quo medicina praedicta fuerit dissoluta, et pone in olla, 82 Garlandius in circuitu pone cinerem cribratum, ne declinare ualeat ipsum uitrum, & postea ignem accende sub olla paulatim per horas decem, donec auferatur humectatio, & desiccetur humiditas; & coagulabitur medicina; sicut minium, si fuerit rubea, si uero fuerit alba, inueniet eam, ut est camphora: tunc operare cum ea, & gaudebis Deo uolente. De Auro. Cap. Ui. Ratio in auro, & melius condimentum, & scias, quod ipsum est Dominus lapidum, & corporum, & rex, nec ab aere, nec ab aqua, nec ullo humore corrumpitur, nec etiam igne, nec in igne minuitur, sed in eo melioratur, quia in eo humiditate quadam humectatur, nec etiam sulphur caetera comburens corpora ipsum comburit: eius nanque complexio est aequalis qualitatis, & est clara, & in eo iam quatuor elementorum nature sunt completae absque excrescentia, & diminutione in eo, nanque habentut partes caliditatis decem, & siccitatis decem. Idcirco & sapientes ipsum exaltauerunt, & inter caetera corpora melius statuerunt, & ab eo habuerunt compositionem maioris Elixir, quia ipsum est substantia aequalis, durans & manens per secula seculorum. Et ipsum est pars Solis, et dicunt quod ipsum est calidum et humidum, et sic est aurum inter corpora, sicut Sol inter sydera, quia Sol est rex syderum et lumen, et cum eo complentur res terrarum et uegetabilium, et arborum et minerarum, et cum eo ualent et augmentantur. Et similiter se habet aurum corporibus; quia aurum tenet omne corpus, et ipsum fermentat, de Elixir albo et rubeo, non melioratur, nisi cum eo, nec completur cum alio, sicut massa que non completur sine suo fermento, et sicut corpora cum dealbaueris ea, et exaltaueris, et ab eis scoriam abstraxeris, et omne foetidum abstuleris, et uolueris ea simul coniungere uel miscere, tunc pone fermentum cum corporibus, et mole eum eis in unum et amassabis cum aqua de los Ysciros, donec sit in massa fermentata, tunc dixerunt quomodo erit: Fermentum corporis, tunc aspicis fermentum massae, est ne aliud nisi massa, et hoc fermentum nisi corpus? Tunc, per Deum necesse est huic rei haerere et aperire cum claue sapientum philosophorum. Et dixerunt quod fermentum est id quod dealbat medicinam et aufert cremationem, et diruit alta, et corpora reddit leuia, & ponit etiam corpora in corporib. & ea coniungit. Et ipsum fermentum est sigillatio operum, et cum notitia eius meliorantur corpora, et conplentur nutu Dei. Ergo si tu negligenter illud condideris, corrumpentur opera, quia eius 84 Garlandius exemplum est, sicut massa & fermentum, & sicut coagulamentum in lacte, & sicut moschus inter bonos odores. Ergo hoc scito, quod crematio in hoc loco est necessaria, & fit per arsenicum quod comburit corpora, cum eo quod commiscetur ei corporibus alienum. Tunc cum uolueris aliquid horum corporum comburere cum eo, tunc cum hoc & cum suis comistionibus cremabis ea: accipe arsenici pallidi aliquam partem & mole cum acero, in quo sal resolutum sit per dies 7. postea sicca & mole & crema cum eo omne corpus: quia cremabitur. Fama uero sui condimenti est, ut ipsum liquefacias in testa aurifabri, & pone super ipsius partes decem, unam partem plumbi, tunc plumbum mole, quia moletur: mole iterum cum arsenico condito eiusdem quantitatis, et pone in olla parua uitreata, & liga compagine sapientiae, & incende sub eo ignem carbonum ualidum, flando cum follib. et hoc facias tribus horis, uel iaceat in furno uiteorum uel ollarum per unam noctem, & extrahe & incera cum uiuo argento, exaltato cum sale armoniaco soluto aqua atramenti paulatim, donec totum suum pondus impleatur, & poste apone unam drachmam eiusdem super unam unciam stanni, et het aurum ualde bonum Deo uolente. Aliud eiusdem rei. Cap. Uii. Accipe aquam claram in uase aliquo, & pone in eo almartat tritum & bulliat aliquoties, postea calefac auri folia & pone in ea multotiens, donec aurum moli possit, quod pone in operibus tuis, & cum eo gaudebis. Aliud etiam bonum. Accipe auri limaturam, & misce cum eo arsenicum & in hoc panno spisso, quem circumline luto sapientiae, & assa cum igne per noctem unam, tunc extrahe & mole, & laua cum aqua salis, & pone cum eo tantundem salis bene triti, & pone in uase ad furnum donec fiat calx alba. De eodem. Cap. Uiii. Accipe aurum optimum, quantum uolueris, facias inde folia quae calefacta in aqua salis extinguas, & postea in alia aqua, in qua plumbum tandiu fuit liquefactum, quod nigrum fuit tunc mole ista folia quod bene puluerizentur, adeo quod nec digitis ea percipias, & postea operare cum eo Deo annuente. Aliud. Accipe de almarchach, id est lithargyro lapide, in quo argentum liquefit, et mole, & massa cum oleo, & pone in testa aurifabri, donec 86 Garlandius fundi superficies tegatur, postea accipe auri limaturam et pone in Albot, & liquefac, & cum infrigidatum fuerit, eam mole, & absconde usque uolueris. Aliud. Accipe ex eo aliquam partem, & mole, cum tanto de sale armoniaco soluto, donec biberit, pone in uitro, & superpone acetum ualde acutum & dimitte per septem dies in loco humido, tunc soluetur in aquam rubeam ut sanguis, tunc incera cum argento uiuo primitus exaltato, cum atramento & sale & saepe hoc inde facias cum molitione & siccatione, donec compleatur bene, postea pone ad liquefactionem: quod cum liquefactum fuerit ipsum coagula, & pone drachmam unam super decem argenti, & erit aurum. De Argento Cap. Ix. Ratio super argentum, Scias quod argentum corpus est mundum, minus tamen auro, & est de partibus Lunae, quia Luna est minoris luminis Sole, & eius pondus est minus pondere Solis, ergo ita se habet argentum ad aurum. Argentum uero corrumpitur in humo, et in locis humidis, et eius sapor est acidus, & in eo multa accidunt accidentia, sulphure comburitur, & igne minuitur: et excepto auro, nullum corpus eo melius est, & ipsum est auro uicinius omnibus corporibus. Auri enim interiora sunt argenti exteriora: & eius exteriora sunt argenti interiora: et eius natura est frigida & humida. Et dixerunt frigida & sicca, et commiscetur auro & cupro & recipit tincturam. Et iam ex eo fecimus Ycir album et rubeum, & postea fecimus inde aurum et multa mala sunt ei accidentia. Scito quoniam ipsum est nimis tenue et ualde timidum, et est impatiens eorum quae sibi accidunt. Sulphur uero et stannum et ferrum sunt ei inimica, nanque inferunt sibi mala, nec sunt ei conuenientia. Sulphur uero solum est condimentum argenti, plumbi et cupri. Et arsenicum uero auri, plumbi et ferri. Ergo hoc scias. Et argentum est opus ipsius. Ycir albi, et magni operis, iam operatur opus suum alkali, id est plumbum in opere minori. Et arsenicum & uiuum argentum est eius spiritus, et sal armoniacus est eis seruiens, et eorum coniunctus. Fama sui condimenti est, quod eum soluas in uase albot, et pone cum eo alkali tantundem, quod cum frigidatum fuerit, mole et absconde. Aliud. Solue plumbum alkali, et pone eum aliquotiens in aqua salis, postea calefac argentum, quod extinguas in eadem aqua, postquam molueris 88 Garlandius cum qualibet libra aquae eiusdem unam drachmam arsenici uel sulphuris, tunc argentum calcinabitur & denigratur, tunc operaris de eo cum sale soluto et assa eum in furnello, deinde laua cum sale, tunc fiet album & mundum. Aliud. Si coquatur sulphur in aqua & sale, & liquatur cum eo limatura argenti, & iaceat in furnello per noctem unam, deinde abluatur & mundificetur a sale, tunc cum lotum fuerit ter, fiet calx alba Deo uolente. Aliud. Accipe argenti limaturam quantum uolueris & pone in testa aurifabri super ignem, tunc cum iam caluerit suppone parum sulphuris, donec totum comburatur, & fiat cinis, tunc mole cum sale soluto, sicut praediximus, & erit albus puluis Deo uolente. De eodem. Cap. X. Fac argenti folia quanto magis potes tenuia quae prunis superpone, donec sint colore rubea, dehinc in oleo extinguas, & hoc fac donec nigra sint folia, tunc mole ea cum sale soluto, ut praedictum est, & absconde. Postea eiusdem pulueris aliquam partem sumas, & tantundem arsenici, & hoc incerabis cum alumine in urina soluto, cum tantundem salis armoniaci, incerabis, inquam, cum molitione et imbibitione donec totum inceratum sit, & tunc illud totum pone in testa oui gallinae uacuata & luto sapientiae circumlinita, & pone super illam testam aliam, & luto sapientiae coniuncturas linias: postea desicca & pone ouum in ignem factum de stercoribus Yc, uel in prunis non multum calidis, sed pene temperatis, per diem & noctem, postea extrahe & inuenies argentum coagulatum, cuius unam drachmam pone super octo drachmas stanni, & fiet argentum ualde bonum Deo uolente. Aliud melius. Accipe de foliis argenti aliquam partem, & arsenicum conditum illud, inquam, quod cremat corpora quarta parte, & indue ea eo & pone in ouo gallinae circumlinito, & pone in olla, & hoc cum cinere ne inclinetur: quam pone in furno panis per unam noctem & diem, postea extrahe & illud incera cum aqua aluminis & salis armoniaci, donec illud uideas sicut sepum, tunc illud pone super stannum, & erit argentum Deo uolente. Sed si argenti puluerem sumpseris cum arsenico & postea molueris & ad cremationem posueris, tuam opus melius ualebit, & pone cum quo uolueris opere & desiderium tuum adimplebis Deo uolente. 90 Garlandius Ratio in ferro. Ferrum est de partibus Martis, et eius natura est calida et sicca, & dixerunt frigidum & siccum, & est masculinum & foeminatiuum, in gustu, et ipsum est fons fortitudinis, ignem patiens cum igne pugnans, et rebus quatuor soluitur, scilicet cum arsenico, plumbo, magnesia et markasita: et cum auro commiscetur & compaginatur, nec ab eo unquam examinatur, nec de totidem nec alia re, sed cum miscueris argentum cum auro, tinget eum tinctura formosa: et meliorabitur si coquatur, et hoc est maximum absconditum in absconditis Indorum sapientum. Ferrum inter caetera corpora eligere, quia cito componit suum opus et leuiter, et est sua tinctura durans in nostro opere in albo et rubeo, & eius condimentum est soluere cum liquatione et sale armoniaco, et postea nominabimus haec omnia. Fama sui condimenti est. Iam diximus quod ferrum est durius et fortius omnibus corporibus, nec in igne resoluitur, nisi per forte opus, et hoc est quod sumas de eius foliis, et in igne calefac donec rubescant, et in oleo extinguas in quo plumbum liquefactum fuerit aliquotiens, donec minuantur, id est fiant in frusta, quae etiam sunt leuia, tunc scinde ea cum forficibus quantum poteris subtilius, tunc accipe de plumbo aliquam partem, quam soluas in cochleari ferreo, et pone super eum argentum uiuum in eodem pondere, postea mole donec puluis fiat, et facias stratum de illo puluere, postea superpone ferri folia, et iterum pulueres, et tunc folia donec uas impleatur: tunc pone in fornaculo, et ignem accende quam follibus suffles, donec illud dissoluatur, postea extrahe: et hoc tantum facias, usque suus color tibi placeat, et quod cito liquatur, tunc operare Deo uolente, Modus alius. Accipe limaturam ferri quantum uolueris, et arsenicum bene tritum, et hoc in quarta parte et compone aequaliter in aliqua ligatura, et ipsum linias luto sapientiae, ac ponas in furno et accende ignem fortiter flando tribus horis cum follibus, postea extrahe, et mole cum sale alkali mistum cum oleo, ac hoc in sexta parte, et pone in albot, et accende sub eo ignem carbonum flando cum follibus, donec medicina descendat ad fundum ipsius albot, ac totiens facias, ut tam cito soluatur, ut plumbum: sed si tibi placuerit, accipe ad hoc de uitro et de antratar, quae duo mole, et amassabis cum oleo, et ex hoc facies pillulas, et predictam medicinam cibabis illis, et postea ipsum decies solues, tunc ipsum cito soluetur, & ei in albedine adiicietur. Tunc uero cum saepe ea solueris totiens, ut quasi plumbum cito resoluatur, & donec recipit ictum martelli, tunc accipe drachmam unam illius ferri, & pone super drachmas quinque mundi alkali, donec soluatur pariter tunc exibit inde argentum ualde bonum ad liquendum & ad ictum martelli Deo uolente. Sed si etiam accipere uolueris de limatura plumbi, & soluere limaturam ferri cum eo, ut fecisti cum arsenico, tunc ipsum cito soluetur, & adiicietur ei albedo & leuitas, Deo uolente. Aliud. Accipe de alkali quantum uolueris, & amassa cum eo arsenicum pallidum, et inuolue cum eo ferri folia, quae calefacias et extinguas totiens, ut fiant alba in argenti colore, & ei persimile omnimode, tunc abstrahe, quia durum erit, et argentum bonum, nec erit differentia inter ipsum et argentum: tunc iterum mole, & pone in albot, & pone super eum aliquam partem de lithargyr. dealbato, aut de cerussa, quod est blanchet mulierum, ac frusta de uitro sapientum uel aliud uitrum, tunc cito soluetur sicut aqua gustu: & cum solutum fuerit, tunc eliges, tunc ipsum sepius resolue, donec color tibi placeat, quod ita cito soluatur, sicut plumbum, et postea extrahe cum alkali mundo, & tere, & misce adhuc cum argento quidquid uolueris cum eo operare, quia non est melius in toto mundo quia est opus citissimum & in beui tempore completur, sed cum aliquantulo labore tunc cum ferrum calcinatur & non amplius. Aliud. Accipe sulphuris pallidi partem aliquam, & mole eam, & in testa pone, & eam bullire facias in oleo in quantitate duplici, donec in eo sulphur soluatur, deinde sume ferri folia 4. tantum, quae coquas in igne, & extinguas in praedicto sulphure & oleo saepe & multum, donec comburentur folia, & tunc fient nigra, & molentur. Sed si uolueris, accipe folia, & ea circunline sulphure in oleo soluto, quae compone in olla uitreata, & tegas coopertorio, & linias coniunctionem luto sapientiae, & pone in furno panis per noctem unam, ita tamen quod olla sit bene sepulta in prunis acribus. In mane uero extrahe, & mole bene, postea sume atramenti in ferri quantitate, & assa in furno panis una hora, & postea solue in urina puerorum seruata per aliquot dies, deinde cola in uitro, & pone cum eo tantundem salis armon. albi Aegyptiaci, & boni, & dimitte donec ibi resoluatur, & incera praedictum corpus paulatim, donec totum ebiberit: Garlandius postea pone drachmam unam su94 per plumbi unciam, & fiet aurum. Aliud. Accipe limaturam ferri quantum uolueris, & pone in uase uitri, quam cooperias aceto acutissimo in duplo, & maturare permittas in eo septem diebus, uel amplius, & cola: quod de limatura remansit, assabis in cochleari ferreo, & post mole in mortario, & pone iterum in aceto donec totum soluatur, & donecfiat aqua ut sanguis, & postea sume plumbi aliquam partem, quod Arabice dicitur aluzurub, quam solues, & impone tantundem argenti uiui quae pariter bene moles, & laua cum aceto & sale, donec mundentur a nigredine: postea sicca, & iterum mole, postea sicca & iterum mole, postea da ei bibere de eadem aqua, donec totum ebibat, tunc pone unam drachmam super drachmas quatuor argenti uiui, sed duri, & pone in albot, in quo soluitur & leparatur bonum a malo cum osse & plumbo, donec plumbum reparetur, & remaneat in almarcat, & remanebit argentum, aurum obrizum Deo uolente. Aliud. Accipe de atramento ualde bono, postquam assum fuerit in furno panis, & pone ut humectetur in urina reseruata, et hoc in duplo, & ibi dimitte donec resoluatur, tunc cola bene, & feces abiice, tunc pone totum in uas uitri, & super illud tantundem de limatura ferri pone, & dimitte pariter dies septem donec limatura resoluatur tota in atramento. Postea accipe de cupro combusto quantum uolueris, & moles illud, & da ei bibere de aqua illa donec totum epotetur, tunc pone de illis drachmam unam super stanni drachmas quatuor, & fiet aurum Deo uolente, & pone super illud drachmam unam auri, & totum meliorabitur, & erit ualde bonum. Tum ergo absconde haec capitula, quia sunt ualde bona. De Cupro Cap. Xii. Ratio auri in cupro. Cuprum de partibus auri, & de natura eius est calida & sicca, excepto quod eius siccitas minor est siccitate ferri, & est ipsum eiusdem duriciei cum argento, & eiusdem liquefactionis, excepto quod rubet colore. Si quis ergo ei rubedinem abstulerit, argentum erit, quia ipsum est in superficie cuprum, interius uero argentum, & ipsummet est frater argenti, & commiscetur auro & argento, & tincturam recipit, & fit ex eo Ycir, ad rubeum & album, nec abluitur ab eo suatinctura, & cum soluitur in aqua atramenti, uel aluminis omnia soluet corpora, & omnes lapides, & eius condimentum est sicut condimentum ferri aequaliter. Fama sui condimenti est, quod sumas de foliis quantum uolueris, quae facias tenuia, & in oleo pone, in quo parum sulphuris solutum fuerit, uel arsenici, & sexta pars sit sulphur, & inuolue supra dicta & compone in uitreato, sed inferius pone sal tritum, & pone stratum salis & folium donec ita componantur omnia: tunc tegas bene os uitreati, & pone in furno per unam noctem de mane extrahe, & moles ea ualde bene in mortario ereo, postea laua bene cum sale et aqua donec aqua sit clara, & sapor salis omnino exeat, et gusta aquam, & uide ne salis saporem retineat, et sicca tunc. hoc aes est, quod umbram non habet, tunc absconde. Et si uolueris de rubedine, accipe de atramento assato in furno panis, tantum quantum cuprum, quod tegat aqua reseruata, id est urina, & dimitte donec resoluatur, postea cola bene, et suppone tantundem salis armoniaci. Ergo tunc, quod in eo solutum fuerit tunc incera cum eo corpora, et combustum cuprum paulatim, donec totum incerando ebibatur: tunc accipe ex eo aliquam partem, et de plumbo usirub quater tantum, et pone illud totum in albot, et liquefac pariter donec intret totum, et penetret ipsum albot, tunc adueniet tibi quod optas Deo uolente. Si uero uolueris ad album accipe de praedicto aliquam partem, et bis tantum de argento, et fac folia argento gracilia, et expande de medicina in albot, subtus folia et desuper, tunc omnia pariter liquefac, et permitte infrigidari, deinde ponderabis cotum, et nihil supererit priori ponderi argenti, et eius color erit citrinus et formosus: et postea bis uel ter liquefacies, et cola, id est proiice in urina pueri seruata, tunc eius fiet facies, et eius fricatio pallida, tunc pone de eo partem cum media parte auri, et fiet multo melius Deo uolente. Aliud. Accipe aeris usti unam partem, et mole bene in mortario cum una parte fulphuris, et pone in olla uitreata desuper bene oppllata, et pone in furno panis tribus horis uel 4. sed si loco aeris usti azzimar purum, id est minium, et bonum posueris, quod cum sulphure cremabis, sicut tibi praedixi, & postea mole cum aqua atramenti, et salis armoniaci, sicut scis, tunc pone drachmam unam super drachmas duas argenti, et exibit aurum optimum: et si color tibi displicuerit, lique fac iterum, et pone desuper drachmam aliam argenti, et erit ualde bonum, et lauda Deum: et hoc facere poteris in uno die. Sed si uolueris illud aurum purificare, accipe de utroque aequaliter, et resolue ter, et tunc erit aurum ualde bonum & optimum. De Ferri & aeris mundatione Cap. Xiii. Accipe de alliis multum bonis 4. capita, uel quantu uolueris, quae tere in mortario ligneo cum sale pauco & cum alumine & tunc pone, & superfunde acetum acutissimum, donec sal id est receptionis tegatur superficies, et decoquatur bene: ut iam posuimus in alia receptione, aquam de sabon, & illud est ualde bonum, & melius omnibus rebus quae cum eo operantur, sed tamen ego hoc nunquam probaui: & postea accipe cupri folia ualde gracilia, quae calefacta extingues in eo multotiens, donec fiant alba, tunc misce cum argento ea sicut tibi placuerit. Si uero uolueris minuere, scinde ea cum forficibus, et pone in albot, cum modico alkinzar, aut de uitro tunc cum solutum fuerit, pone unciam eius salsi, cum unciis decem de Yxir albi, et adde duas drachmas argenti, et ueniet tibi inde argentum bonum, aptum ad liquendum et calefaciendum, ac patiendum martellum et nunquam mutabitur. Aliud ualde bonum. Accipe aeris limaturae partem aliquam, & tantundem uiui argenti, & mole pariter donec amassentur; postea laua bene cum sale & aceto donec bene mundentur, & postea cum aqua pura, tunc sicca: et accipe atramentum quantum est cupri, et solue in duplo tantum puerilis urinae, et cola, et pone super eum tantundem salis armoniaci, et incera cum hac aqua paulatim, donec totam ebibat, et fiet illud coloratum colore uitri pallidi, rubentis, qui color Arabice dicitur Firphir. Iam associauimus uiuum argentum cum cupro, ergo operare cum eo & gaudebis. Quod si albedinem uolueris loco atramenti pone alumen de aleman, & facias cum eo iam ut praedictum est, quod pone super cuprum, et conuert etur in argentum Deo uolente. De Stanno Cap. Xiiii. Ratio de stanno, quod est alicus & elcebertam et plumbum alkali, et est de partibus Iouis, et eius natura est calida et humida, et licet sit minimae caliditatis, et eius complexio corrupta sit, quoniam sulphur uincit eum in minera, et in eo habetur mollities et uox, et festinatio solutionis, et est saporis acidi. Ergo si quis ab eo has quatuor infirmitates abstulerit eum conuertit in argentum Deo uolente, et ipsum recipit tincturam, et in eo remanet, et dealbat cuprum proprie, quia est singulare ei & recipit tincturam rubed inis, & fit ex eo Sol optimus, & faciunt ex eo aquam acutam, ut tingant cum eo argentum uiuum, & est argenti inimicus, et cupri, et conueniens auro & ferro. Fama sui condimenti est, quod sumas ex eo aliquam partem in disco ferreo, que coleti dicitur leachola, uel in cochleari & lique fac, & pone super eum pondus triti salis; & uolue assidue cum ferro, donec fiat puluis, & postea extrahe, & pone in olla noua, & os eius claude et superpone lutum sapientiae, & pone in furno panis per noctem unam, et de mane extrahe, & mole, et fac bullire in aqua tanta, quod ipsum cooperiat, et permitte donec descendat inferius in uas, postea abiicias aquam salsam, & superfunde claram, & commisce multum bene, & dimitte parum, postea cola. Sic ergo facias, donec aquam sine sale gustes, & quod sit sine nigredine, postea sicca & fiat calx. Postea sume tantundem aluminis de Alemam, & mole, et humefac in duplo tantum aceti acutissimi, aut in urina reseruata, & pone super eum tantundem salis armoniaci Aegyptiaci & albi, & dimitte in eo, donec resoluatur, et incera paulatim molendo, & ei ad potandum dando, & ponendo eum ad siccandum ad Solem: postea cum siccum fuerit, moledum, & da ei bibere guttatim, nec pone totum in simul ad bibendum, et sic fac cum eo paulatim, donec inceretur, & mollescat, uidebis. n. in dede Mineral. 101 cima uel undecima uice, quod adhaerebit manui tue et marmori, et fient eius partes molles et lenes. Tunc accipe de cupro ◉. unam, quam in albot solue, et accipe de eadem medicina drachmam unam, quam pone super cuprum flando fortiter cum follibus, donec soluatur; tunc erit argentum ualde bonum. Aliud ualde bonum. Accipe acetum acutum, et solue in eo sal panis, et sal armoniacum, tunc cum solutum fuerit in eo ipsum custodias: tunc accipe de stanno quantum uolueris, et resolue in cochleari ferreo, et cum solutum fuerit, superpone ei resinam, et ibi dimitte donec comburatur: cum uero combustum fuerit, uacuabis in aqua praenominata. Ergo sic fac aliquotiens, donec illud bonum inuenies. Sed si uolueris pone de hac aqua super stannum donec minutetur, et postea mole cum ista donec eam biberit, et postea operare cum quo uolueris, et uotum tuum adipisceris. Et iuro per magnum Deum, quod istud absconditum, quod omnes absconderunt sapientes, si Deus dederit tibi intelligere, et ad tui intelligentiam, facile est. De Plumbo Cap. Xu. Ratio in plumbo usurub. Est autem frigidum et siccum, et est de partibus Saturni, et in eo est aurum et argentum essentialiter, non uisibiliter, et est corpus ponderosum, et tardi motus, et est receptiuum tincturae, quam postquam recepit, nunquam eam amittet, et ab eo exit argentum, et est eius causa, et fit ex eo lithargyrum, et cerussa, et azrant, et ab ipso exit Elixir maximum ad rubedinem, et ad albedinem: at ex ipso etiam fiunt aquae et cum eo tenetur uiuum argentum, et eius aqua conueniens est ferro, quando etiam cum eo miscetur, nec separatur ab eo, et cum stanno miscetur, non separatur ab eo et melioratur cum cupro conditum, et bene concordat cum argento, excepto quod diuiditur ab eo per decoctionem, quae solet argentum purificare. Ipsum uero nunquam auro associatur, nec cum eo melioratur, nec ei congaudet. Eius namque olfactus minuit aurum et coagulat Mercurium. Indiae philosophi etiam dixerunt, quod ipsum est uicinis omnibus corporibus auro, quoniam auri interiora sunt frigida et sicca, et usurub interiora sunt calida et humida: et conuersa utrobique. Ergo manifestum est, quod superficies usurub, est frigida et sicca, et eius interiora sunt calida et humida, contradictorie plumbo alkali, cuius alkali interiora sunt argentum et superficies aurum, uiciniora ipsi usurub quam alcali, et citis conuertitur in aurum et argentum, et est uilioris precii, et maioris multiplicationis. Et dixit Pythagoras, quod plumbum est magnitudo, & quod totum absconditum in eo est, & quod ipsum est mulier mollis, & dixit quod haec tria mulier habet in se, scilicet nigredinem, albedinem, rubedinem: & adhuc alia 4. sc. humiditatem, liquationem, uelocitatem & siccitatem: quia ipsum est aqua susphurata, & comburens frigiditatem, quia ipsum extinguit calorem sui masculini. Ideo namque imposuerunt ei hoc nomen, aqua sulphuris, nec aliquid possibilius, nec fortius, nec ei uicinius cognouimus ea muliere. Et dixit Anfridius. Ne dicatis quod plumbum sit a plumbo alkali, nec ab aliis corporibus, sed ipsum est aurum, in quo infirmitas introiuit in mineris, et ipsum communiter sicus infirmitas intrat puerum nondum natum, sed in uentre suae matris, & ipsum est frater auri in omnibus suis rebus, sed aurum est corpus perenne & ponderosum, & unitum, & durat sub terra, & patitur aerem & aquam, nec comutatur, & est sicut dicimus. Ergo cum probare uolueris, & discernere uerum a falso plumbo, accipe testam & crema illud, cum igne transuerso, ut faciunt figuli in paropsidibus uitreatis, tunc ipsum fiet album, et fiet cerussa: & si ignem adhunc ei dederis fiet azrant. Garlandius Fama sui condimenti est, quod sumas ex eo aliquam partem, quam liquefacies in cochleari ferreo, & pone super eum pondus suum argenti uiui, & postea in mar104 more plano pone, & accipe pondus unius eorum salis assi, quod soluas in duplo aceti acuti, & cola, & da plumbo ad bibendum paulatim per molationem & siccationem, donec nigrum fiat, & postea in igne cremabis, donec album fiat & postea lauabis eum a sale, & operare cum Dei uelle. Sed si uolueris pone cum eo sal armoniacum, & ipsum imbibas eis, & erit ualde bonum. Alius modus. Accipe de uzurub aut de unt quantum ex eis uolueris, & resolue in cochleari ferreo, & ciba unamquanque libram eius soluti uzurub duabus ◉. sulphuris, & duabus etiam ◉. arsenici, unam de unt cibabis, & moue illud cum ferro, donec fiat terra nigra in hora una, postea mole ipsum cum tantundem salis soluti in acuto aceto, & cum totum ebiberit, pone in olla uitreata, quae sit ignem patiens quam horis 10. sub ea accende donec exeat calx alba. Modus alius. Solue sal in duplo tantum acuti aceti, & accipe de limatura uzurub, aut de limaturaunt, & mole paulatim donec totum ebibatur, & postea iacere facias in aceto, ut praediximus, & erit albus puluis, id est cerussa, quod de usurubus. De Mineral. 105 Accipe plumbi folia quantum uolueris, quae suspende in tinacula, in quibus sint uuae acidae, & extrahe duodecim diebus elapsis, & rades ea, & quod ab eis raseris pone in cribro, & cribra & munda, & fac ex eo anfrans, quod uitro compone, & figuli uocant meoricio, & accipe quod cribratum fuerit, & pone in uase cum aqua, & cum sale pauco, & conuolue, & fricabis bene cum manu, & dimitte pausare, & extollerut aqua, quam defunde, & pone aliam aquam donec fiat clara, postea in lateribus aut in tegulis pone ad Solem, tunc ueniet ualde bonum & formosum: fit etiam album de plumbi limatura, sicut minium fit de limatura cupri. De Uitro. Cap. Xu. Ratio in uitro, & est de partibus Mercuri nisi quia sit hoc quod recipit tincturam & colorem, et etiam ipsum soluit ferrum, & omnia dissoluit corpora, facit etiam eo fluere & dissolui, sed in eo nihil probaui nisi in gemmis & quasdam earum nominabo Deo uolente laguntinae rubeae. Accipe uitrum bonum, quod adducitur de laeras, quod liquefac in albot, & cum solutum funrit, superpone uni 3 pondus unius grani de illo lapide, qui Arabice dicitur Sedene, id est Condite, Latine Amethystus, et postea uacuabis illud, super quam formam 106 Garlandius uolueris, & erit tale quale melior Hyacinthia totius mundi Deo uolente. De gemma pallida Cap. Xui. Accipe de uitro praedicto quantum uolueris, & resolue cum pauco sale alkali, & cum solutum fuerit, pone in eo pondus unius grani, & de croco ferri, condito aqua atramenti, & si tibi placuerit de colore, bene erit: sin autem adhuc, superadde & erit pallidus, persimile laguntiae Deo uolente. De Rubino Cap. Xuii. Resolue praedictum uitrum, ut prius, & pone in eo unum granum magnesiae dealbatae conditae, & cum lapide azuri mineralis soluto in aqua aluminis & probabis paulatim. Si fuerit eius color quasi nubes bene erit, & si non idem facias donec bene coloretur Deo uolente. De Smaragdo Cap. Xuiii. Solue ut diximus, & pone in eo pondus grani azimar, & hemet paulatim solutum, donec color placeat Deo uolente. Iam compleuimus nostras rationes super corpora & spiritus & salibus acutis conditis. Et restat, ut nominemus. De Mineral. 107 quod restat, et colligemus delcot, codiet de condimento lapidis, et compositionibus uelocibus, quod utile est discipulis egentibus, maius opus componentibus. De Alcalt. Cap. Xix. Accipe de alcalt foliato albo quantum uolueris, et mole donec totum transecetur, et postea liga in panno lineo mundo, et spisso, et accipe ollam uitreatam, et pone in ea de fabis siccis quantum sufficiat, et cooperi aqua et pone eam super ignem, et depende pannum in quo ligasti alcalt in uapore fabarum, donec uideas ipsum intra se collectum, et dimitte per horam unam, postea extrahe et accipe discum uitreatum et solue in eo ligamentum, et proiicias in gurges, secundum quam uouolueris quantitatem, et postea frica fortiter cum manu, donec nihil in disco remaneat dealcalt nisi totum solutum fuerit, et collige tunc inter tuas manus illud quod factum fuerit in fundo disci, quasi uiuum argentum. Et si posueris in fundo parum aquae, donec pannus in eo submergatur et ipsum alcalt soluatur, tunc descendet in fundum disci, quasi argentum uiuum. Ergo cum ita uideris, colabis aquam ab eo paulatim, donec clarum illud uideas, postea sicca et conserua illud, quia est si108 Garlandius cut calx. Postea sume de eo partem aliquam, & tantum uiui argenti exaltati, & coagulati, & tantum salis armoniaci soluti, quantum utrunque est, mole cum aqua salis armoniaci, donec unum commisceatur alteri, & postea collige in olla uitreata, & liga bene caput eius, & sub terra pone loco humido septem dies, tunc inuenies illud solutum, tunc circunda ollam cinere & da ei ignem leuem, donec coaguletur sicut sepum. Tunc pondus albelati unius super drachmas decem alkali pone, & mutabitur in argentum Deo uolente. Aliud ualde bonum. Accipe de sale alkali suprascripti, & eum in aliquo budello solue, postea accipe de alcalt aliquam partem illius ( inquam ) quod solutum est in aqua fabarum, & tantundem arsenici sublimati uel dealbate, & mole cum hac aqua, & sicca cum Sole aliquotiens, aut super ignem aut super cinerem calidum, donec fiat ut sepum mollitie & humiditate, & pone in uase uitreato, donec soluatur sicut cera, & operare cum eo in quo uolueris. De lapide Marchasita quae est lapis mineralis & est argentea & aurea. Cap. Xx. De Mineral. 109 Et inueni in libro proprietatum, quod Marchasita soluit ferrum cum spergitur super illud, & comburit cuprum & argentum, & constringit psumbum alkalai. Fama sui condimenti est, quod sumas quam partem uolueris earum, mole eam bene, & uolues eam elsabon, & cum uitro, & solue in albot, & accipe purissimum quod in eo est cum solutum fuerit, & abiice feces, & hoc si feceris bis uel ter, melius erit, postea autem purissimum quod in eo est, quod Arabice dicitur Cicera, & fit frustum album per simile argento, excepto quod frangitur sub martello, et si molere illud uolueris, molietur, & solue illud in sale armoniaco soluto in aceto, & incera cum eo illud donec totum ebibatur. Tunc ipsum erit Elixir ualde bonum, & non indigebis alio Deo uolente, & pone de eo super unt mundum & stringet eum & indurabit, & abscinde uelocitatem & eius fetorem, & postea proiicies de illo unt super cuprum rubeum & dealbabit eum formosa albedine. Ergo eum associa argento utcunque uolueris, habebis utilitatem in uno die, & melius propinquius quod potest esse, & sufficit tibi pro omnibus aliis. Ergo absconde. De Alumine. Cap. Xxi. saria in hoc opere, et haec est ratio atramenti. Scias quod atramenta sunt multorum generum, et eorum minerae sunt inuentae. Haec sunt aqua et tinctura, quae coagulauit siccitas terrae, et est in sua natura calidum et siccum, et unum suorum generum est colcotar, et soryet calcithis et calaminaris: et melius horum est contra nos, et in Insula Hispaniae quod ad ducitur de Lobla Insula: et haec atramenta denigrant corpora, et addunt rubeo rubedinem et denigrant albedinem, et subtilius eorum est colcotar, et grossius est sory. Et dixit Geber filius Haien in suo libro, iu quo tractat de rebus spoliatis. Scias quod atramentum est quaedam origo originum operis, et haec origo est multum exaltata, et suum condimentum est aloacaph, & c. quia atramentum durae penetrationis est, et illud aloacaph facit atramentum penetratiuum. Et dixit, quod in atramentis habentur subtilia sulphura, et colorant et illuminant, et fortassis tingunt, et tu proba, ne dubites. Idcirco aperi cor tuum, et proba quod dixi, fortassis et una suarum proprietatum est, quod ipsum atramentum retinet omne effugitiuum, ne fugiat et scias haec, et fama qualitatis suae opinionis est, quod assumas ex eo quantum uolueris, et pone in uase et repone per unam noctem in furno calido, tunc ipsum atramentum exibit rubeum, De Mineral. 111 rubedinis ualde intensae, tunc facias illud cooperire aqua clara dulci in quadruplo et dimitte donec resoluatur et defaecabitur, tunc cola ipsum, et reponas donec opus inde habeas. De eodem. Cap. Xxii. Ratio aluminum. Alumen est quoddam unguentum quod coagulat siccitas terrae, et eius minerae sunt multae. Et dixit filius Inthuelis Cordubensis, quod alumen habet mineras contra Meridiem, et in territorio Cordubae in quodam loco qui uocatur Agnamarasin. Et natura eius est calida et sicca, et haec est retemptor omnium uolantium, et mundator corporum, mundat corpora mundatione formosa, et facit corpora splendida et addit in earum tinctura: sed album denigrat, donec deneget colorem suae naturae, et postea non mutat in rubeum, et ipse est duplator unius, et triplat duo, et quadrupla tria. Et dixerunt quod alumen est nobilius omnibus lapidibus, quia est frigidum propter acuitatem suam, et ipsum conuenientius omnibus rebus, ad condiendum arsenicum, id est auripigmentum et sulphur, et conuenientius est iis. Et qualitas suae operationis est, quod assumant alumen iamenum, quod est album et laua eum et purifica, et mole bene, et pone in olla uitreata, et pone 112 Garlandius super illud in quadruplo de urina puerorum postquam coctum fuerit & quieuerit, & postea fac bulire cum alumine leui igne & misce cum ligno bene, & postea dimitte donec defaecetur, & cola diligenter & absconde usque ad horam qua opus fuerit; De Salibus. Cap. Xxiii. Ratio salis. Scias quod sales sunt multi, & nobilior est ille, qui dicitur sal gemma, & postea sal panis, & postea sal Indiae, & ille est rubeus, & postea sal Nabataeus, & postea sal Calcis, & postea sal Amarus, & iste est in insula Hispaniae quae dicitur Alendalus circa stagnum Mariae, & in loco qui dicitur Belmchot, & eius natura est calida & sicca, & est aqua, quam siccauit ignis, et de eius proprietate est, quod soluit argentum fortitudine ignis, & addit in eo argento albedinem, & mutat illud a corporalitate in spiritualitatem, & sic agit cum auro & addit rubedinem, & lauat corpora ab inquinatione, & finit eius spurcitias, & cum eo calcina corpora & non cum alio: & ideo uocauerunt eum sapientes argentum populi? Mineral. 113 ideo, quia omnes gentes eo indigent & utuntur eo in omnibus rebus & condimentis totius seculi, & cum eo meliorantur omnes creaturae, et Deus multum eum laudauit in histode ria: et cum studueris in eo, tunc inuenies eius altitudinem, et inueniunt salem in omnibus cineribus uegetabilium et in calcibus lapidum, et in ossibus animalium, et in omnibus rebus in quibus potest reperiri. Totum absconditum eius est in eius cognitione et solutione et coagulatione. Et qui haec nouit iam salem absconditum prouidit, et ille scilicet sal, est elsabon sapientiae. Sal albificat corpora, et mundat ea et soluit, et coagulat spiritus, et retinet eos et defendit eos ab igne ne adurentur. Et pone mentem tuam in sale et non studeas nisi in eo, et uides quod omnes sapientes circa complementum diuertunt ad salem, et nominant eum multis modis et nominibus, nec aliud uolunt tractare nisi de sale condito, quia ab ipso uenit sal magnum, fixum, ut ignis refugitiuum. Et dixit Ormos filio suo, O fili, quando tu intelligis elsabon sapientiae, adipiscere desiderium tuum, et habebis illud bonum maximum, quo homo indiget, et illud est ualde durum insipientibus et stolidis, et ualde breue inde facientes. Et dixit huius operis compositor, cuius Deus misereatur, quod defectus huius operis inquisitor non fuit. nisi quia nesciuit condimentum; quod absconderunt sapientes, et etiam in libris deleuerunt, nec manifeste illud docuerunt. Et ego iuro per nomen Dei cuncta scientis, 114 Garlandius quod qui ignorat salem absconditum, nihil adeptus est rei illius, quam erat adepturus, quia et qui ignorat huius abscondita, est quasi qui uult mittere sagittas absque chorda. Modus sui operis est ut assumas ex eo aliquam partem, et eam diligenter mole, et pone in furno in quo panis coquitur, ibique iaceat per uriam noctem uel per unum diem, et postea resolue eum in aqua dulci: ponitur in duplo, et postea coagulabitur et dealbabitur quasi nix: tunc absconde, et non operaberis ex eo nisi cum solutum fuerit, et si feceris, nullam utilitatem consequeris, nisi solutum fuerit. De Sale alkali. Cap. Xxiiii. Ratio salis qui dicitur alkali est melior salibus et formosior omnibus, et conuenientior admiscendum cum sale massae, qui eum coagulat et eum reddit fixum et stabilem, et ideo imposuerunt ei hoc nomen, scilicet dominum lapidum et fixorem, et ideo est fortior omnibus salibus, et fit de uegetabilibus herbis scilicet, et uegetabile duas habet uires, scilicet uim minere et uim uegeitatis et oleitatis, quia hae uires iunguntur ei cum ui animali, et tuappone mentem tuam ad salem alkali, et ad lapides albos, qui uocantur uulgo Ginges albae, quoniam praedictis salibus clarificat illis Ginges, & mutat in album uitrum, & alii sales non habent tales proprietates. Et iuro per uitam meam, quod probauimus salem alkali, posuimus super ignem, & cito soluit, & multo citius omnibu, salibus, quod uidimus, quia sal alkali habet in se quandam demonstrationem albam, non adurentem, ergo iste salnobis sufficit, relictis aliis: & eius natura est calida & humida, quia ipse est quoddam unguentum, quod coagulauit siccitatem igneam & dixerunt, qnod sua natura est calida & sicca, & est fixa in igne, & uincit omnem uolantem qui est ex mineris, sicut sunt arsenicum uiuum & sulphur & arsenicum, id est auripigmentum & coagulat talia, & retinet in igne, & resoluit omnia corpora. Ergo sufficit tibi hic sal, esto contentus eo relictis; aliis sicut uitrum est, quod cum eo fit, quia cum eo tales minerales, id est lapide & zages, id est spiritus & cum eo soluuntur & dissoluuntur, id est liquescunt, et ita absque dubio erit eius affectus in corporibus & in spiritibus. Ergo habe spem quod in ipsis habetur sapientia, quam primi sapientes excogitati sunt, & excogitatio fit mirabile absconditum & opus maximum fit. Ego iuro tibi per nomen Dei, quod iam detexi tibi occultam absconditam occultationem. Et suae operationis fama est, quod sumas de alumine doioxofoa aliquam partem, & molas diligen116 Garlandius ter & pone in olla uitreata, & ponas librae unicuique eiusdem aluminis sex libras aquae purae & dulcis, & coquas superignem, donec aqua redigatur ad quintam partem, & dimitte donec defecetur, & assumat suam claritatem, & abiicias feces, & postea in uitreata uel in olla cupri & bulliat leuiter, & bene suauiter & coaguletur & clarificetur ad modum Crystalli, quod erit sal nobile, & custodi bene & gaude cum eo. Opus deatracar, quod fit de sale quod praediximus. Accipe de illo sale nobili quantum uolueris, & resolue in duplo in aqua calcis, postquam defecatum fuerit per aliquot dies, & postea sume de sale panis quantum de praedicto sale, & resolue in duplo in aqua frigida, in qua duae 3: mellis apum resolutae sint commisce postea aquas ambas, & decoques super ignem leui igne, donec coaguletur admodum Crystalli, & tunc absconde & tace, quia hic est unum de summis utilitatibus. Tunc cum uolueris resoluere aliquod corpus accipe illud, & illud corpus quod re soluere desideras, fuerit puluerizatum uel calcinatum uel limatura, uel lapis si fuerit mola bene, & pone in uase uitreato, cum circumluta argilla ableuersi & incende ignem sub eo donec resoluatur quasi sepum. Tunc absconde hoc sal nobile & lauda Deum, qui hoc tibi concessit, quia cum hoc coagulabitur uiuum argentum, et exaltat uel leuat corpora & soluit ea, & etiam coagulat & retinet omne fugitiuum, & omne uolans, & cum eo incerant corpora & ligant spiritus, & hoc absconderunt sapientes, & sub uelamento eundem nominauerunt, et hic sal est sal armoniacus, sapientiae & suum acetum, et suum sal, & suum anticar: ergo scias hoc. De sale armoniaco. Cap. Xxiiii. Ratio in sale armoniaco. Scias quod sal armoniacus est multo melius & nobilius omnibus salibus in condimento, quia ipsum soluit argentum uiuum, & mutat illud in aquam currentem quando exaltatur cum eo, & posuerunt illud ad soluendum in loco humido, & est unguentum quod coagulauit siccitas ignis, & eius natura est calida & sicca, & subtilis, & penetrat a parte in partem, & est spiritus uolans & adiutor Aliesir, & nisi esset pro eo, non compleretur Yliesis, nec solueretur, nec poneretur unum cum alio, et in eo occultatum est omne absconditum, et ipsum est intrans & exiens, & incerator omnib. corporibus, et siccator ingrediens fundamentorum corporum, et soluit corpora, et ipsum est lapis agens & unitor uel copulator contradictorum et omnium eum corporib. Garlandius & ipsum est lapis generans donec mundus stabit, et in eo est occultum maximum, & cum ipsum solueris, et sol118 ueris salem panis, & commiscueris & coagulaueris donec durescat & splendeat, qui grando uel glacies, & tunc ligata erunt pariter & mista & semper simul morantur & compaginantur, & retinent unumquodque aliud, & sunt fixa, & durant ad ignem, nec fumum faciunt, cum cremaueris & tunc cum ita coordinata fuerint, limabis quodlibet corpus quod resoluere uolueris, quia haec medicina soluet & resoluet cum nutu Dei, & maxime ferrum soluit. Et scias quod cuiusque rei conuenientia laudat eam, & bene de ea loquitter. Et radix salis armoniaci, est de stercoribus & de humiditatibus animalium, & maxime concreatur in illo loco, ubi fit ignis in balneo, & in fundo caldariae, & in illis meatibus per quos ignis mittitur sub caldariis, & postea completur suum opus cum exaltatione, & ideo se fecit dominum maximum super omnes sales, quia in aliis salibus non habetur talis spiritus, ut in hoc, & est in mutatione tertia. Et fama suae operationis est, quod soluatur in olla uitreata cum aqua uel in uase uitreo aut superpone eidem tria folia apii uel betae, & melius est quod tibi exaltetur, si uolueris cum eo operare in duobus plumbo aur in aere, aut in ferro. Et si operaberis cum eo in auro uel argento, exalta eum septem uicibus, & tunc erit ualde bonum. Et fama suae operade Mineral. 119 tionis est, quod sumas de sale armoniaco aliquam partem, & mole cum tanta quantitate salis & exalta in alutel, id est in galea rosarum, & exaltatur eo sale ter uel septem uicibus, & renoua saltem unicuique exaltationi, & inuenies eum quasi niuem in coopertorio alutel, si Deus uoluerit, & c. Finis. 120 Garlandius Ioannis Garlandii philosophi excellentissimi uita. Ioannes Garlandius Grammaticus & Poeta a teneris pueritiae annis; bonis artibus & quales illa dabat aetas se totum consecrauit. Accrescente postea annorum curriculo, dum Anglia Danorum incursionibus uastaretur, relictis patriae sue gymnasiis, ad transmarina studia se contulit, ubi scientias liberales in maiori copia, & ore pleno, ueluti ab ipso fonte hauriebat. Hac assidua post honestam educationem diligentia & industria, quam studiis his impendebat, ad unum omnes qui cum illo una discebant, facile uicit. Qui labor adeo non fuit inutilis, ut inde eximium gloriae nomen sibi statim comparauerit. Nam dexteritate & facundia eius delectati quidam nobiles, propositis conditionibus honestis illum retinuerunt, ut Latinae linguae elementis ac poesi pubem excoleret. Unde breui ad eum magnus scolasticorum confluxit numerus, quos publicis lectionibus ad honesta studia incitauit. Tandem in gratiam posteritatis opuscula multa, quorum Bostonus Buriensis in magno suo Catalogo sequentes fere titulos habet omnes. De Mineral. 126 De dictionibus obscuris Chimiae Lib. 17 Dictionarius ad res explicandas Chimiae De accentu, Lib. 1. Ecclesiae sacrae normam qui noscere. Mysteriorum ecclesiae, Lib. 2. Anglia quo tendis, tua tum. Unum omnium, Lib. 1. Commoda neglectis dum quaerunt. Satyricum opus, Lib. 1. Scribo nouam tandem satyram De miraculis D. Mariae, Lib. 11 Fecit Deus mirus mirum, dum Epithalamion eiusdem Lib. 1. Nobilis erigitur mundi praefecta. Opus Synonymorum, Lib. 1. Ad mare ne uidear latices. Aequiuocorum opus, Lib. 1. Augustus, ti.to. Caesar uel. Computum & tabulam, Lib. 1. Ortolanum, Lib. 1. Laus, honor, uirtus & gloria. sornutum, siue disticha, Lib. 1. De poenitentia, Lib. 1. Auream gemmam, Lib. 1. Et alia plura. Claruisse illum scribit praedictus Bostonus, anno Messiae incarnati 1040, Haraldo in Anglia regnante. Cazimirum monachum & diaconum eodem anno Papa Benedictus nonus Poloniae regem facit. Leonardi Proeben tibi qui sacram Chymiae contendis in arcem Plenus haud ingrata produt arte liber, Qui docet assiduo lapidem formare conatu, Quo nihil hic ingens grandius orbis habet. Namque animos cura pressos & corpora morbo Firmat, & immensis hic lapis auget opes. Hinc petulans nimio fertur Medaea dolore Thessalico uitam restituisse Duci. Hinc Arabes opibus fretos: & pectore firmo, Constat Romanos non metuisse Duces. Aspice quam tenui doceantur grandia libro: Quam iepido paruus flore colatur ager. Sordida nec duplici tantum ratione Metalla Tingit, ut indoctum uulgus ubique facit. Sed quia seu morbis turgent ea corpora saeuis Diuinas medicas adhibet arte manus. Quod superat tollit, quod deficit omne ministrat, Expurgat imiris cuncta metalla modis. Perdit opes, famantque graues & concitat iras Uulgus iners, caeca dum struit arte dolos. Arcanos ueterum nescit perpendere sensus Negligit & libros docte Gebere tuos. Ergo fretum Chymiae, quisquis rate sulcas, iniquum, Tutus ut in mediis fluctibus alta petas, Hanc rogo suspicias porrecta fronte tabellam. Haec foueat mentem, docta Tabella tuam: Condidit ingenio quondam ter maximus Hermes Hermes ut Assyrias arte iuuaret opes: Hic ueluti lapidis statuit primordia summi Hic & Elyxirii semina uera docet. Inuoluit nebulis densaque caligine caelat, Ne capiat sensus improba turba sacros. Explicuit multo quidem Iacobita labore Discussit nebulas dexteritate graues. Hoc opus e tenebris tandem producit Heroldus Consulat ut studiis Lector amice tuis. Huic adiunge statim ueterum quoque scripta sopho Nec tibi sint certis cuncta probata modis ( rum Naturae cursus animo perpende latentes, Commoda nam magno magna labore cadunt. Accipies tristi nullos cum foenore fructus, Ni debitam Chymiae rexeris arte ratem. Summa Capitum Quae in hoc Garlandii tractantur opere. Tabula Smaragdina 2 Quod ars Alchimiae sit uera & certa 4 Quod lapis debeat diuidi in duas partes 5 Quod lapis habeat in se 4. elementaquod lapis habeat patrem & matrem sc. Solem Lunam 6 Quod coniunctio partium lapidis dicatur impregnatio 7 Quod lapis perfectus sit si anima in corpore fixa fuerit 8 De mundificatione lapidis 9 Quod pars lapidis non fixa debeat superare partem fixam, eamque eleuare 10 Quomodo lapis uolatilis sit iterum figendus 11 De fructu artis & efficacia lapidis 11 Quod magisterium imitetur creationem uniuersi. 12 Insinuatio aenigmatica quae sit materia lapidis 13 Quare lapis dicatur perfectus 14 Lapis cur uegetabilis 14 cur animalis ibidem quomodo mineralis 15 Opiniones de lapide philosophorum ibidem Quae ad operationem lapidis pettinent 16 Lapis quid 17 Lapis ut faciendus 18 Aqua uitae 20 Arnoldi commentaria in Hortulanum 23 Synonima artis chimicae Garlandii 36 Idem de praeparatione Elixir 51 Lapidis prima operatio 52 Lapidis secunda operatio, 52 tertia operatio 73 quarta operatio 53 Medicina uera 54 Recepta ad lapidem conficiendum 54 Operatio reiteranda 56 Feces seruandae. 58 Materia mercurialis 59 Operationis tertia pars 59 Operationis quarta pars 60 quinta pars 69 Operis sexta pars 61 Modus proiectionis Geberi 64 Garlandius de Mineralibus 67 Anima in mineralibus 67 Arsenicum probatum 67 Arsenicum praestare sulphuri¬ 67 quando optimum 68 cum aceto mirabilia facere. 68 Argenti uiui occultum 68 Argenti uiui condimentum 6u Sal solutum 69 Stanni condimentum 200 Stannum ut fiat argentum 100. 102 De Alchimia Et Rebus Metallicis Ex Speculo Uincentii, Liber Primus. Alchimia inter mechanicas numerari potest, & ad quasdam aliarum non parum utilis est, ut ad fabrilem & medicinam. Ad fabrilem quidem, propter metallorum examinationem, commixtionem, disgregationem, transmutationem. Ad medicinam itidem propter substantiarum uel qualitatum salubrium a noxiis, quae frequenter etiam in medicinis simplicibus permixtae sunt separationem. Ex doctrina Alchimiae. Alchimia proprie est ars transmutandi corpora mineralia a propriis speciebus ad alias ut sunt metalla & huiusmodi. Hoc descendit ab illa parte naturalis philosophiae, quae est de mineralibus, sicut agricultura ab illa parte quae est de uegetabilibus. Hanc enim acceperunt artifices a naturalibus, quamuis ea quae fiunt non sunt tam certa aut propria sicut naturalia. Ex libro Razis de aluminibus & salibus. Corporamineralia sunt uapores, qui inspissantur & coagalantur secundum mensuram seruitutis natura in spatio longo, & principium est argentum uiuum & sulphur, haec enim sunt elementa minerae & non sunt aqua & oleum: Sed unum generatur ex aqua, aliud ex oleo, super quibus assiduat decoctio aequalis cum caliditate & humiditate, donec coagulata sunt & ex eis corpora generantur per gradatiuam mutationem in millibus annorum. Nam si remanerent in mineris suis, praepararet ea natura donec peruenirent ad speciem auri & argenti. Sed per artificis subtilitatem potest fierinuiusmodi transmutatio in uno die, id est, breui spatio, ex opere alchimiae. Ergo uide quod & in uisceribus terrae habemus uirtutem mineralem, unde fit generatio spirituum et corporum. Spiritus quidem sunt 4. Sal Harmonia cum, sulphur, argentum uiuum, arsenicum. Corpora uero sex aurum, argentum, cuprum, ferrum stannum, plumbum. Ex praedictis elementis minerae generantur aliquando corpora munda, ut aurum & argentum: aliquando immunda, ut aes, ferrum & c. Nam ex argento uiuo, puro, albo, coagulato a uirtute sulphuris non urentis generatur materia in minera, quae post fusionem conuertitur in argentum. Ex sulphure autem claro, mundo, rubeo, non habente in se uirtutem adurentem, & ex argento uiuo bono, claro a sulphure coagulato congelaturaurum. Porro ex bono argento uiuo & sulphure habente uirtutem adurentem generatur aes: ex prauo autem sulphure, & paruo argento uiuo ferrum: ex bono autem argento uiuo & ex paruo sulphure non bene commisto stanni: & ex paruo argento uiuo, scilicet ponderoso luteo & paruo sulphure, foetido ac debili plumbum. He sunt opera tiones quas natura fecit in mineralibus, & has Alchimistae conantur imitari. Quaedam etiam generantur in uiscerib. terrae, quorum pars obtinet uicem spirituum, & quedam uicem corporum. sicut uitrum, alumen & atramentum. Circa haec igitur & similia praesato modo negotiatur Alchimia, & haec est eius materia Utrum huius artis scientia uel operatio uera sit an falsa, Author. Ex rebus supra dictis uidetur innui, quod Alchimia quodammodo falsa sit. Sed tam ab antitiquis philosophis, quam ab artificib. nostri tenporis probatur uera, uerumque aurum & argentum secundum illam non quidem fieri, sed a certis materieb. quibus permixta sunt uel inclusa quodammodo segregari uel includi. Nam quod exterius est cuprum, interius est aurum tanquam anima ipsius. Auicen. in lib. de anima. Quidam ex naturalibus dicunt, quod non est Alchimia scil. ars: & Plato multique philosophi, quod est, & hoc ipse uisus ostendit. Nam ununquooque corporum 6. quae per malleum elongantur, efficitur cur rens sicut aurum uiuum, & azenzar quod de istis efficitur est coloris sulphurei, & azenzar de ferro rubeum est, de cupro croceum. Unde scire oportet, quod quia omne corpus quod soluitur & inde efficitur azenzar, factum est de auro uiuo & de sulphure. Deinde uitrum efficitur fluens, est enim de terra, de qua posset fieri aurum. Unde & figuli quidam qui uasa terrea faciunt, quando mittunt in eis ignem diu, efficiunt uitrea. Dicunt autem isti philosophi, quia quod calor Solis coqueret in uentre terrae per centena annorum, coquimus ad ignem in paruo tempore, & inde facimus aurum. Contra illos autem qui dicunt, quod non potest trahere homo genus de alio genere: dicims, quod si quis stercus equi mittat in loco, in quo calor solis eum tangat, inde procedunt bestiae quas dicunt Abares. Praeterea si quis spinam alicuius piscis accipiat, & mittat subtus Algaceram, ibique per mensem maneat, inueniet uermem, qui Centiples dicitur, sicque de non uiuente retrahitur res uiuens. Sunt & alii qui non concedunt Alchimiae magisterium dicentes, quod de re cuius natura non est, ut ignem sustineat, natura trahi non potest quae sustineat ignem, nec potest fieri in re naturali, ut rem coloratam discolores & in alium colorem mutes, in quo permaneat, nec ad primam reuerti possit, quia primus color semper persistere debet, & secundus deleri, & ad primam naturam reuerti, sic & de sapore & pondere. Quibus ad primum responmus rationem de uitro, quod terra cito quidem deletur ad ignem, sed quandiu tangit eam ignis efficitur fortis. Non enim habet ignis uim super uitrum. De tinctura uero dicimus, quod cuprum quando cum Thutia miscetur, inde aurichalcum efficitur, & nunquam illum colorem amittit quem recipit, quando cun thutia mixtum est. Caeterum omnia supra dicta mutantur in uitro: quia uitrum non est de colore terrae, nec de sapore, neque de pondere. Sic & de re dulci efficitur amara, de alba nigra, & sic de caeteris proprietatibus corporum. Denique non putes, quod ego traham metallum de suo genere ad aliud genus quod ibi non sit, ibi enim est per uim. Quia uere si ibi non esset, in naturam illam mutari non posset. Adhuc autem est una ratio, praedictarum rationum fortitudo. Cur enim ualerent plus Saphiri quidam & alii lapides quam alii, & uitrum similiter, nisi quia efficiuntur in loco ualde calido. Locus enim orientis ubi preciosi lapides inueniuntur, est proximus Sol. Sic & uitrum, quanto plus tangitur a calore Solis, tanto magis ualet. Itaque & lapis mineralis qui magis sustinet ignes aliosque labores, & tarde frangitur, ille plus ualet, sicut aurum plus quam argentum, & argentum plus quam cuprum, & cuprum quam stannum, & Tantum quam ferrum, & ferrum quam plumbum. De artificibus eius & materia & instrumentis. Auicenna in lib Alchimiae, qui dicitur de Anima. Huius artis magistri fuerunt Adam, Noe, Idud, Seruilia, Cora, Moyies, Cato, Uirgilius, Aristoteles, Alexander, Geber, Iahie, Razis, Morienes, Hermes, Abimazer, Ioatines Euangelista Bersyas & Gylibertus Cardinales, Guilielmus Archiepiscopus, Egidius magister hospitalis, qui extraxit librum de 135. lapidibus, Androicus etiam episcopus & apostolicus, Dominicus & Iacob, Aranicus Iudaeus, qui me in ista arte non pauca docuit, Petrus quoque & Durandus monachi. Dixit autem lahie haec esse necessaria in magisterio alchimiae, sulphur, auripigmentum, argentum uiuum, sal harmoniacum, geniam, commune, alteali, uitrum, uitriolum, alumen, acetum, urina; capillos, oua, sanguis, sperma, stercus equi, & illa sex quae cum malleo elongantur. Ex doctrina Alchimiae. Ad cuius opera exercenda scire oportet facere diuersa genera uasorum, furnellorum ignium & lutorum, & huiusmodi. Nam uerbi gratia, solutionis corporum uel spirituum instrumenta multa sunt, quorum unum dicitur uenter equi, & fit in duobus uasis, in quorum uno est aqua, in alio fimus equi, ubi est phiala cum medicina, statque in furnello, & desuper comburitur leuis ignis, ut aqua tantum euaporet & tnon buliat, ibique est canalis per quam additur aqua quando minuitur. Solutiua quoque corpora multa sunt, ut aqua limonum uel pomorum cetreorum, distillata per alembicum: simile aqua quoque homomaci. Sed & alumen spersum in aqua per bulitionem dissolutum, & per alembicum distillatum soluit, & dicitur quod uirtus eius superius rapitur. De igne multiplici. Est autem ignis multiplex, & eius qualitas diuersa, per quosdam gradus distincta. Quidam enim ignis est calidus in primo gradu, & humidus in secundo, sic uentris equi ignis, de quo in praecedenti capitulo dictum est. Cuius proprietas est quod non destruit oleum, sed augmentat propter suam humiditatem. Nam alii destruunt propter siccitatem. Huic assimilatur non alius in mundo nisi naturalis corporis hominis sani. Ignis quidem Solis calidus est in eodem gradu, sed siccus est. Hic autem est qui domat rem, & de animata re fit ac nutritur, sicut puer cui datur in principio lac. Nam puer ex calido & humido augmentatur, sic & equi ignis augmentat oleum sua humiditate, figit autem lapidem non lapidem suo calore. Est praeter hos duos & alius, qui est calidus & siccus in secundo gradu, ut ignis furni post panis extractionem, hic fundit leniter & non comburit, quia non est in eo flamma nec fortitudo caloris. Calor enim paulatim declinando recedit: sed si staret, spiritum figeret in corpore uel extra corpus. ignis autem equi non fundit neque comburit, sed domat & humidum augmentat. Est etiam furnus fixionis, hic fundit & figit, non autem comburit, quia flamma non est, nec differt a praecedenti, nisi quia in hoc est calor continuus, in illo non. Quintus dicitur flammalis, & est calidus & siccus in tertio gradu, hic calcinat tantum & non fundit scilicet ad comparationem auri & argenti, & aliorum corporum in eodem gradu uel ultra. Est & hic ignis in furno calcinationis. Sextus est calidus & siccus in quarto gradu, & hic fundit & figit forriter, mollificando corpora suauiter, nec dissipat ea uel dispergit, hic est ignis furni fusionis. In eodem gradu est & ignis follium, qui corpora dissipat & dispergit ac fundit: & hic est septimus. Octauus est qui fundit & calcinat, & est flammalis, quia in ea sola flamna operatur, & non dissipat, sicut est ignis uitrearius, & hic ignis sicut carbones & flamma, sed in isto sola flamma lignorum. Hic etiam est in eodem gradu cum praecedentibus. In eodem quoque gradu est, scilicet qui est omnibus magister, ut ignis officinationis, id est examinationis: Hic fundit & comburit, dissipat & dispergit malum, soluit & rectificat bonum, & est quasi iudex discernens iustum ab iniusto. De corporibus mineralibus, ex libro quarto Metheororum. Corpora mineralia in quatuor species diuiduntur, scilicet in lapides & liquefactiua, sulphurea & sales. Quorum quaedam sunt rarae substantiae & debilis compositionis, quaedam uero substantiae fortis, & quaedam ductilia, quaedam non. Eorum quae sunt debilis substantiae, quaedam sunt sales, ut quae liquefiunt ex humido leniter. ut alumen calsiuatum, sal armoniacum. Quaedam unctuosa, nec facile solo humore liquescunt, ut sulphur, auripigmentum. Sed argentum uiuum est de parte secunda, quam uis sit elementum ductilium, & aliquibus ductibilibus simile. Sunt autem omnia liquabilia ductilia ut multum, & non liquabilia non ductilia, nec mollificantur nisi cum magna uiolentia. Est autem materia ductilium substantia aquea admixta, cum substantia terrea fortiter mixta, ita quod non potest unum ab altero separari, & congelatur substantia illius cum frigore post actionem caloris in ipsum quae est optesis, id est, digestione quae est a caliditate sicca. Et erit exemplum de uino quod nondum gelauit propter suam unctuositatem, ideo ductibile est. Lapidea uero de substantiis mineralibus, materialiter sunt aqua, sed non gelatur aqua sola, sed & cum siccitate quae alterat aqueitatem ad terreitatem, nec est in eis humor nimis unctuosus. & ideo non ducuntur, & quia coagulatio eorum est ex siccitate, non soluuntur ut multum, nisi per ingenia naturalia. Alumen autem & sal armoniacum sunt de genere salis, nisi quia ignis in sale armoniaco maior est quam terra, unde & totum sublimatur, & ipsum est aqua, cui miscetur fumus calidus nimium subtilis multae igneitatis, & est coagulatus ex siccitate. Aquositas uero sulphhureorum mixta est eum terra forti commixtione, cum fermentatione caloris, donec facta sunt unctuosa, & postea coagulata sunt ex frigore. Attramenta uero composita sunt ex sale & sulphure & lapidibus, & est in eis uis aliqua corporum liquabilium, quoniam ex iis fiunt, ut chalchantum & alachar generatur ex maioribus grauis atramenti, & non soluitur nisi salsedo eius cum eo quod est in illo sulphureum, & post coagulatur residuum. Illudque iam accepit uim mineralem in aliquibus corporibus. Quod ergo accepit uim ferream, erit rubeum aut croceum, quod autem uim aeream uiride, unde possibile est ista duo artificialiter fieri, scilicet ferrum et aes. De metallis & eorum creatione. Auicenna in libro de anima. Dicunt philosophi quod sex sunt res quae cum malleo elongari possunt ad fornacem, Sol, Luna, aes, ferrum, stannum, plumbum, & creantur naturaliter subtus terram. Aurum enim fit in uentre terrae cum calore imagno Solis, de auro uino, pulchro cum sulphure rubicundo, claro absque lapidibus cocto in centum annis & amplius. Argentum efficitur de auro uiuo scilicet claro de sulphure claro coctis per centum annos. Cuprum autem de auro uiuo grosso & sulphure rubeo grosso, coctis per centena annorum. Sed aurum quidem nimis coctum est & induratum, ideo nec ignis, nec aer, nec aqua, nec terra delet illud. Argentum autem crudum est & non coctum, ideo terra cito delet illud. Cuprum uero combustum est, ideo non delet eum terra nisi per multos annos, sed ignis cito consumit ipsum. Plumbum autem dicunt Philosophi fieri subtus terram de auro uiuo grosso & spisso, & de sulphure pessimo ac mixto, crudo parum cocto, ut plumbum quidem in tantum de pessima natura est, quod cum odore suo frangit aurum, et stringit aurum uiuum. Quia qui soluunt aurum, si dent ei odorem de plumbo, 12 De Alchimia. uertitur in calcem: stannum uero fit de auro uiuo, pulchro, & de sulphure pessimo, crudo, parum cocto. Ferrum autem de auro uiuo spisso & sulphure rubeo, spisso, nimis cocto. De Auro ex libro de aluminibus & salibus Aurum est calidum & humidum, omnibus corporibus nobilius, rex eorum & dominus, nec terra, nec aere, nec aqua, nec igne corrumpitur, nec in igne corrumpitur aut minuitur, sed reficit eum ignis & humectat, non comburunt ipsum sulphura, quae comburunt alia corpora, quia naturae eius complexio recta est, aequalis, clara, in qua completae sunt naturae quatuor & aequatae, ita quod in eo non est additio nec diminutio. Quapropter extulerunt ipsum sapientes, & posuerunt ex eo compositionem Elixiris magni, quia substantia est extans & permanens, fixaque in perpetuum. Est autem ex sectione solis, & est in corporibus, sicut sol in stellis: Quia sol est rex stellarum ac lumen earum & per eum complentur res terrae, ex plantis fructibus ac mineris, & per ipsum crescit & additur essentia eorum. Similiter & aurum in corporibus retinet omne corpus, & cum eo retinentur. Et est fermentum duorum Elixir rubei & albi, quia non nisi per ipsum rectificantur & complentur, sicut nec pasta nisi per fermentum. Auicenna ubi supra Aurum multiplex est, scilicet, naturale, magistrale, xirchi, zafri, obrizum, colon & aliis modis. Et illud quidem quod est de Elixir ualet magis quam aurum acre, quod non potest operari. Aurum autem de Elixir est tribus modis, scilicet de petra capillorum, sanguinis & ouorum: non potest enim esse aurum de alio lapide. Quidam autem faciunt falsum aurum sicut & argentum. Stringunt enim, id est indurant stannum ac dealbant, & dicunt esse argentum: sic etiam auripigmentum sublimant, & subtus stercus mittunt, ibique miscent sal armo. & incorporant cum cupro distenso per botum barbatum, & cum memneo rubeo, & dicunt quod est aurum. Uerum communiter septem modis aurum per magisterium tentatur atque cognoscitur, scilicet in solutione, in lapide, in pondere, in gustu, in igne, in sublimatione, in fusione. Porro naturalis auri natura calida est & sicca, & quantum habet ferrum de natura siccitatis & duritie, tantum habet aurum naturam bonam ac mollem. Fit autem in uentre terrae, de auro uiuo bono nimis, & de sulphure non multum rubeo cocto. De argento ex libro de aluminibus & salibus. citra aurum, & est ex sectione lunae cuius non est complementum in lumine suo et uirtute sua, sed solis. Sic est locus argenti apud aurum. Huius natura frigida et humida est, corrumpitur in terra et igne, & sapor eius ad acetositatem declinans est. Sulphura quidem et plumbum & stannum inimica sunt ei, ab ipsis enim laeditur, et ab igne minuitur. Est autem omnium corporum propinquius ad aurum. Quoniam occultum auri manifestum est argenti, et e conuerso. Auicenna ubi supra. Argentum triplex est, scilicet naturale, petrale, id est, quod fit de lapide per magisterium alchimiae, et illud quod per uim medicinae, scilicet de solo mercurio et cere per botrum barbatum. Sed est melius de nostro lapide. Est autem argenti natura frigida et humida, fitque de argento uiuo multo et pauco sulphure. Et naturale quidem frigidius est quam petrale, perrale uero quam illud quod fit cum medicinis. Ex doctrina alchimiae. Aurum et argentum examinantur tribus uicibus seu modis: quorum duo tantum dicuntur examinationis improprie. Sed unus potest dici separatio, alius tentatio. Separatio fit in paleola sola, quando scilicet ibi ponitur adamas, ut separet ab auro ferrum tantum, quia non habet proprietatem separandi aliud metallum. Tentatio uero fit tam in paleola, quam in alio auro et argento, quando scilicet ibi fricatur lapis quemadmodum cotis factus, ut per calorem ibidem remanentem sciatur, quantum cum auro mixtum sit de argento uel aere, aut cum argento de aere. In uera autem examinatione auri tria sunt necessaria, scilicet puluis antiquorum laterum, & sal et ignis. In examinatione argenti tria similiter, scilicet ignis, cinis & plumbum. De Aere ex libro de alum. & salibus. Aes quidem est de diuisione Ueneris, natura eius est calida & sicca; sed minus sicca quam ferri. Est autem in uirtute sua argentum, et in liquefactione et duritie, sed rubeum est. Qui ergo eradicat eius rubedinem, facit ipsum redigere in argentum, est enim in manifesto suo aes, in occulto argentum, Commiscetur autem cum auro & argento, et recipit tincturam, fitque ex eo elixir albedinis et rubedinis, nec fugit eius tinctura, quando soluitur cum aqua atramenti uel aluminis. Aqua aeris liquefacit omnia corpora, et omnem rem ex lapidibus, regimen autem eius est sicut regimen ferri aequaliliter. Auicen. ubi super Cuprum triplex est scilicet herminium, naturale, et cuprum nauarre. Natura eius calida est et sicca non multum, sed est in eo humiditas, ideo soluitur. Efficitur autem, ut dixi, de auro uiuo grosso, et de sulphure rubeo cocto, sicut aurum, nec est combustum sicut ferrum, ideoque leue est ad mutandum, & est propinquius argento quam auro, quia plus habet de sulphure, quam de auro uiuo. Est autem cuprum melius rubeum & album, quod quando percutitur sonat. Herminium autem cuprum nigrum est, & non est in eo Alchimice operandum, quia multitudo sulphuris quae ibi inest confundit ipsum, nec potest lauari nec dealbari. Lauatur autem cuprum, ut eius immundicia auferatur. Calcinatur autem, ut eius materia attenuetur, in calce lauatur iterum cum fortissimis aquis, ut humiditatem recuperet, quam in calce perdidit. Sublimatur autem, ut magis attenuetur, & cum auro uiuo miscetur, ut natura sua praeparetur. De ferro, ex libro de alumin. & salibus. Ferrum est ex diuisione martis, natura eius calida & sicca, estque acetosum in sapore, uehementis uirtutis, expectans ignem, & impugnans ipsum, & liquefit cum quatuor rebus, scilicet cum arsenico, & plumbo, & magnesia, & marchesita. Auicenna ubi sup. Ferrum pluribus modis efficitur. Primum est ferrum de aubelu, quod est forte. & de illo faciunt martellos & fossoria, caeteraque opera: sed non intrat magisterium alchimiae. Aliud est ferrum de alidena, quod est grossum nec bonum ad operandum. Tertium est acerium quod potest acuere ferrum de andelum. Quartum est ferrum de India, quod scindit magis quam alia, quia calor plus est in eo quam in aliis. Sed opus est ut prius calefiat ad ignem uel ad solem, & acerium quidem esset eiusdem nature, nisi quia in acerio est multum de sulphure. Nullum autem de ferris intrat ad opus alchemie, sed seruit magisterio, praeparari tamen posset ut ingrederetur & corpus fieret, sed non nisi grauiter soluitur, & cum magno magisterio. Est enim natura calida & sicca, & siccitas eius maior est omnibus, qui se elongant. Ideoque de facili fundi non potest, Est autem factum de auro uiuo grosso, & de sulphure rubeo grosso & lapideo. De Stanno, ex libro dem alum & salibus Stannum est ex sectione Iouis, natura eius calida & humida, sed minorata est eius caliditas, quia complexio eius corrupta est per dominium supra ipsum in minera ipsius, & in ipso sunt mollicies & stridor & uelocitas liquefactionis & acetositas. Qui ergo remouet ab eo has infirmitates quatuor, reducit ipsum ad argentum. Est enim grauis tincturae, & albificat aes proprie, quia singulare cum eo est. De Alchimia Re18 cipit autem tincturam rubeam, & fit ex eo aqua acuta, cum qua retinetur argentum uiuum & est inimicum argento, & aeri, conueniens cum auro & ferro. Auicen. ubi supra. Stannum quadruplex est, & omnia intrant in alchemiae magisterio. Horum autem melius est album & croceum, quod sonat percussum, & hoc uocatur alche. Secundum ergo est iinor quod apparet nigrum, & non sonat. Tertium est chalicon, quod graue soluitur. Quartum est cheras, & est sicut alche. De Plumbo, ex libro de Alumin. & salibus. Plumbum est ex sectione Saturni, in ipso sunt aurum & argentum per potentiam, non per uisum, & est grauis corporis, uelocis liquefactionis, tardi motus, suscipiens tincturam Ex ipso exit argentum, & ex eo fit litargirium & cerusa, & elixir maius rubedinis & albedinis, & etiam aquae cum quibus retinetur argentum uiuum. Conuenerunt inde philosophi, quod omnium corporum, plumbum auro propinquius est, quod eius occultum est calidum & humidum. Occultum uero auri frigidum & siccum. Itaque manifestum huius corporis plumbum est, quia frigidum & siccum, occultum uero eius aurum, quia calidum & humidum. Ait etiam Armenides, Non existimetis plumbum esse ex stanno uel ex alio corporum, neque enim est nisi aurum, super quod introuenit nocumentum in minera sua sicut ingreditur super infantem in uentre matris. unde & auro simile est in dispositionibus suis. Nam sicut aurum est permanens ac ponderosum, expectans sub terra & aqua & aere nec permutatur, similiter & plumbum, est autem in ipso nigredo & albedo & rubedo. Auicenna ubi supra, Plumbum modo quadruplex est, ut stannum, sc. mixtum cum stanno, naturale, plumbum de Echachia, plumbum Gresuri. Huius natura frigida est & parum sicca, sed est ibi humiditas multa. Est autem de auro uiuo grosso & sulph. grosso, spisso, non claro, et est ibi plus de auro uiuo quam de sulphure, nec est multum coctum, sed molle remansit, & ideo soluitur statim. Et quia multum est ibi argentum uiuum magis est de natura auri, nisi quia aurum est de pulchro auro uiuo cum sulphure claro, plumbum autem e contra, & aurum quidem coctum est, hoc autem crudum. Si quis autem sciat praeparare, leuiter se mutat in naturam auri. Est autem plumbum id melius, quod est bene ponderosum, & quando scinditur est album, & quando percutitur non sonat, quando funditur tarde se infrigidat. 20 De Alchimia. Spiritus quatuor sunt, Sulphur, Auri pigmentum, Sal armenia: Mercurius, & sunt spiritus, quia per eos imprimitur corpus, ut possit cum anima coniungi. Corpora quidem sunt haec, sed ab aliis corporibus differunt, quia sublimantur hec & non alia. Ideo dicuntur spiritus, quia nulla res sine spiritu sublimari potest. Lapis enim per se non ascendit, sic nec alia corpora, ista uero per se ipsa ascendunt, id est sublimantur, & soluuntur leuiter, & faciunt alia solui, & cremant & infrigidant, & siccant & humidant, quatuor elementa. Alchemista. Dicuntur autem spiritus, uel habere naturam spirituum, quaecunque ignem fugiunt. Haec enim que dicuntur habere corpora nisi id faciunt, unde & fixa dicuntut. Itaque cuncta etiam que egrediuntur de planta uel aaliqua re per distillationem, habent naturam spirituum, quia fugiunt ignem, & omne tale dicitur uolatile ac fugitiuum, unde argentum uiuum a Sapientibus alchemiae, seruus fugitiuus uocatur. Infirmitatis autem spirituum duplex est remedium, scilicet in eorum fixione, & eorum coloratione. Quod autem non fugit ignem dicitur fixum, sicut corpora lapidum & metallorum. Hoc tamen secundum magis & minus. Nam ut uera loquamur, nullum genus metallorum est uere & omnino fixum, ita scilicet ut non paulatim fugiat ignem, praeter solum aurum examinatum. Hoc enim non fugit ignem, nec ab ipso minuitur, sed potius rectificatur & humectatur, sicut inferius habebitur. De Sale & Arsenico & Sulphure, ex libro de Alumin. & Salibus Sal est aqua quam coagulauit siccitas ignis. Huius natura & calida & sicca est. Proprietas autem eius quod liquefacit aurum & argentum cum uehementia ignis, & augmentat in eis natiuum colorem, sc. in auro rubedinem, in argento albedinem, conuertitque ea a corporalitate ad spiritualitatem, abluitque corpora a sorditie, id est putredine, & corrodit eorum sorditiem. id est sulphureitatem. Cum eo quoque calcinantur corpora & non cum alio. Inuenitur autem in omnibus cineribus plantarum, & calcibus lapidum, & ossium animalium, & in omnibus rebus. Ideoque sapientes illud dixerunt argentum communitatis. Argentum quidem propter eius albedinem, communitatis autem, quia omnes homines eo indigent, & utuntur in omnibus rebus, & in eo rectificatur creatura. Deus quoque excelsus non laudauit creaturam in lege, 22 De Alchimia. sed laus eius in sale. Qui ergo scit salem & eius solutionem atque coagulationem, scit secretum occultum sapientum. Ipse quidem corpora dealbat & mundificat ac resoluit, spiritus quoque coagulat ac retinet, & prohibet ab eis adustionem ignis. Sunt autem multi sales, qui & omnes preparati apud complementum, redeunt ad salem armoniacum, qui est salium melior et nobilior, in regimine fixus, non fugiens ignem, & ipse quidem est oleum quod coagulauit siccitas ignis. Huius natura calida est & sicca, subtilis, penetrans, profundatis, & est spiritus uolans adiuuans elixir, sine ipso namque non copularetur elixir, nec dissolueretur, nec ingrederetur. Arsenicum est calidum & humidum, & est diuersi generis scilicet rubeum & citrinum & laminosum, de utrisque non scitur quod fortius. neque quod uehementius adurat corpora. Est autem arsenicum simile sulphuri in multis operibus & in sublimatione & in uelocitate liquefactionis & paruitate expectationis supra ignem. Citrinum uero diutius expectat quam rubeum, & est copiosioris tincture, laudabiliorisque successionis. De proprietatibus autem eius est quod albificat aliquid quando sublimatur & adurit dum permanet uiuum. Quod autem soluitur de arsenico, est eius albificatio & delotio oleoginositatis eius ac remotio adustionis et combustionis eius. Sulphuris natura & regimen ipsius est sicut Arsenici. Huius generis rubeum melius est. De Argento uiuo, Auicenna ubi supra. Argentum uiuum subtus terram nascitur, propter humiditatem magnam in illo loco existentem, & hoc euenit propter solem & aerem qui tangunt eum. Ideoque efficitur currens propter humiditatem et frigiditatem que in eo sunt nec efficitur nisi in loco frigido. Ideo etiam fugit de igne, Quia maior pars eius est de aqua, quae est igni contraria. Quando uero calere incipit desiccatur, & descendit sicut ignis, etsi multum ei ignem dederint, & sit in loco clauso, recedit inde humiditas, & uertit se in colorem ignis accidentaliter, & dicunt naturales, quod est aurum uiuum. Ex libro de alum. & salibus. Argentum uiuum est frigidum & humidum elementum, ex quo creauit Deus omnes mineras, & est aereum fugiens ab igne. Cum ergo figitur ui, quaelibet fixio efficit operationem sublime, et est spiritus solus unus, nec est in mundo ei simile, profundans in omni corpore, erigens ipsum & conuertens de dispositione ad dispositionem, de colore ad colorem, quando aggregatur cum eo & commiscetur. Ipsum est etiam quod mortificat & uiuificat, & humectat & siccat, calefacit & frigidat, & facit contrariam operationem De Alchimia 24 secundum mensuram sui regiminis. Et ignis quidem perdit omnem rem, & finit ac dispergit eam tempore breui uel longo, nisi argent. uiuum super ipsum non potest, neque comedit ipsum sed fugit ab eo. Ingeniauerunt autem ei philosophi praecedentes ingeniorum, mortificationem, sublimationem, solutionem, congelationem. Haec enim sunt quatuor species regiminis ipsius ingeniosi, a philosophis inuentae, quas oportet praecedere fixionem, donec sc. paulatim fiat expectans ignem. Ipsum quoque cum mutatur, mutant, & periit eius nigredo ac sonitus, albificat in uisione oculi, & rubificat in successione, & est acetum attrahens, & aqua aggregans, & oleum mollificans, at pater mirabilium omnium, seruus quoque fugitiuus, qui & auro se praetulit & ipsum uicit. Dixit ergo ei aurum, An tu praefers te mihi, & ego sum dominus lapidum expectans ignem? respondit ei utique: Quia ego genui te, & ex me natus es, & una pars ex me, uiuificat multas ex te, & tu auarus es, non dans aliquid ex te per comparationem ad me. Qualiter Elementum sit omnium liquabilium argentum uiuum, ex 4. Metheor. Aristot. Argentum uiuum est liquefactiuum & rarae substantiae ac debilis compositionis. Est enim ut aqua quae miscetur cum terra, minima subtilitate sulphurea, commixtione forti, donec non quiescat in superficie plana, & hoc est ex siccitate magna, quae inest illi, & ideo non adheret tangenti. Estque albedo eius ex claritate aquae illius, & ex albedine terrae, subtilisque est in eo, & ex admistione aeris cum eo. Proprium autem eius est quod coagulatur ex uapore sulphuris. Uidetur autem quod argentum uiuum & quae illi sunt similia, elementa omnium sint liquabilium. Quoniam alia liquabilia cum liquantur, ad ipsum conuertuntur, sed non liquantur, nisi calefacta, & cum liquata fuerunt, apparent rubea, ut apparet in plumbo, Quod procul dubio cum liquatur est argent. uiuum, sed non liquatur, nisi calefiat, & cum calefactum fuerit, conuertitur ad calorem communem omnibus liquabilibus sc. igneum. Et ideo miscetur argentum uiuum cum istis corporibus, quia de substantia eorum est. Sed ista ab ea differunt in compositione sua eo modo quo differt argen. uiuum a suis similibus, & permistiones quae miscentur cum illis donec congelentur. Et quidem si fuerit argent. uiuum purum, coagulabit eum uis sulphuris albi non urentis, in argentum, & illud est res optima. quam suscipere possunt alchemistae, ut inde faciant argen26 De Alchimia tum. si autem fuerit argent: uiuum mundum, purum, rubore clarum, & fuerit in eo uis igneitatis simplicis non urentis, erit res optima, quam accipiet alchemista, ut inde faciat aurum. Quod si fuerit argent: uiuum bonae substantiae, & sulphur non purum, cui insit uis adurens, conuertit ipsum in aes. Si uero fuerit argen: ui: malum, non mundum, porrosum, terreum, sulphur quoque non mundum, sit ex eo ferrum. Porro stannum, uidetur habere argentum uiuum bonum, sulphur uero malum, & haec non bene commixta, sed tanquam perperam composita, & ideo bene fit tale. Plumbum uero grossi argen. ui. malum, ponderosum ac luteum, & sulphur eius est malum, mali uaporis & faetidi ac debilis, unde non bene gelant. Artifices uero faciunt gelationem fere sensibilem, quoniam artificialia non sunt eo modo, quo naturalia, nec tam certa quam naturalia, quoniam ars debilior natura, nec eam consequitur sed eam imitatur. De mineralibus, quae media sunt inter corpora & spiritus. De Alumine & Attramento. ex libro de Alum. & salibus. Alumen est oleum quod coagulauit siccitas terrae, & est in natura sua calidum & humidum, retinet omne uolatile, mundificat & decorat corpora, & augmentat tincturam eorum. Alchemista. Alumen large sumpto uocabulo dicitur. Quod ligat tincturam in corpore aliquo, ut in pannis & coriis, & sicut sunt diuersae tincturae, sic & alumina diuersa. Nam tinctura quaelibet alumine indiget suo, ne quo imprimit non posset, uel cum corpore ligari. Unde non ( ut quidam putant ) alumen dat lumen, sed facit adherere lumen. i. colorem, sicut apparet in corio, quia si praeparetur cum galla, non imprimitur ei tinctura. Itaque Galla est alumen tincturae nigrae, sicut cinis clauellatus est alumen gladii. Alumen autem de quo hic agitur est alumen rubeae tincturae, licet aliquando non rubificet nisi album. Ex libro de alumi. & salibus. Atramentum est aqua & tinctura, quam terrae siccitas coagulauit, & est in sui natura calida & sicca. Huius multa sunt genera, quorum melius est in Hispania, & ipsum quidem denigrat corpora, & augmentat rubeum rubedine, album uero denigrat. Huius regimen ut dixit Geber est cum aquila. i. cum sale armoniaco. Quoniam attramentum est longinquae submersionis, sed ipsum submergit. Et in attramentis inquit sunt sulphura subtilia, quae subleuantur & forsitan tingunt. Et ex proprietatibus quidem est, quod retinet omne fugitiuum a fuga. 28 De Alchimia. De Uitro, ex libro de alumin. & salibus. Uitrum est ex sectione Mercurii, & uincens super naturam eius est frigiditas, & sic liquefacit ferrum & omnia corpora, facitque ea currere in fusione. Si autem fundis uitrum, quaecunque colorem proiicis supereum retinet. Almista. Uitrum fit ex cineribus quarundam plantarum, quae primo quidem clauellantur, deindeque ponuntur in igne forti, donec fundatur, sicque cinis ille in uitrum uertitur. Illa humiditas oleogina, quae remanet in cinere post clauellationem, est inadustibilis, nec in ipsa conbustione, quando mouet eam ignis, ad euaporationem potest aliquatenus euaporari, propter uehementem commistionem, nec separari propter siccitatem & dominium fecis ipsius, imo cum eo currit lenitque ipsum ac liquefacit donec efficitur uitrum. Porro uitrum est inter lapides sicut amens inter homines, nam recipit omnes tincturas, cito in igne soluitur, & cito ad lapideitatem suam reuertitur, mollificat & mundificat & liquefacit omnia corpora, deinde subtrahit se ab eis per fusionem, sicut sal per lauationem. Deinde sal & uitrum duae sunt res in quibus est totum secretum artis, nec lapis possit fieri sine eis, praecipue sine sale. De generatione naturali lapidum mineralium, Auicenna ubi supra. Lapis quidem naturalis est res, quae efficitur in uentre terrae sine opere, per semetipsam, itaque nascitur & non crescit, nec minuitur ut aurum uiuum, auripigmentum, sal armoniacum, sulphur. Hi sunt lapides naturales & spiritus. Lapis autem herbalis nascitur & crescit. Porro acetum & sperma & urina medicine sunt lapidis nostri naturales, cuius aqua indurat mercurium, id est, uitrum, & tingit omnes res sicut spaul, id est, sanguis. Est autem inter spiritualem & naturalem differentia: quia naturalis statim operatur, spiritualis uero non nisi in termino statuto. Ex additis quarti metheor. Sunt quidam lapides ex luto uiscoso per calorem solis, uel ex aqua coagulata, uirtute terrae sicca, uel ex causa calida desiccatiua. Similiter & quaedam uegetabilia, & quaedam animalia uertuntur in lapides uirtute quadam minerali lapidificatiua. Et hoc fit in loco lapidoso, dum discontinuantur subito uirtute quadam, quae exit a terra in hora terrae motus, que conuertit in lapides, quod in illa hora consequitur. Et haec transmutatio corporum animalium & uegetabilium aeque propinqua est sicut transmutatio aquarum. Est autem impossibile, ut aliquid complexiona30 De Alchimia tum conuertatur totum in unum elementum. Sed elementa mutantur ad inuicem dum transeunt in dominas, unde quod cadit in salinas sit sal, quod in ignem fit ignis. Sed quaedam citius, quaedam tardius, secundum potentiam actiuarum, & resistentiam passiuarum. Estque locus in Arabia qui colorat omnia corpora in eo existentia colore suo, panisque prope Tarracem in lapide conuersus est, remanserat tamen ei color suus. Sum autem talia mira, quia raro accidunt, sed eorum causae manifeste sunt. Saepe namque fiunt lapides ex igne dum extinguitur, & saepe corpora ferrea & lapidea cadere contingit in corruscationibus, quoniam ignis ex terminatione sua frigidus & siccus efficitur. In parthica cadunt corpora aerea, ut aes ustum & similia sagittis armatis, nec possunt liquefieri, sed per ignem euaporant in fumum attinentem uiriditari, donec residuum fit cinis. Cecidit etiam apud Georgen frustum ferri praeduritia fere infrangibile, cuius pars missa est regi Coraceni, qui cum praecepisset ut enses inde fierent, erat infabricabile. Dicunt tamen Arabes quod enses leanceni alias leanteni qui optimi, de tali ferro sunt. Cum autem cecidit illa massa, resiliit aliquoties a terra sicut pila, eratque ex minimis frustulis composita, coherentibus ad inuicem, ad granorum milii quantitatem. Simile etiam apud Trepasten euenit. Sic itaque & fiunt lapides, & eorum generatio uel erit subito, propter magnum calorem accedentem, uel paulatim & per longum tempus. Ex libro de alumi. & salib. Corpora quoque mineralia generantur ex uaporibus inspissatis & coagulatis secundum mensuram seruitutis naturae in spatio longo, ut supra dictum est. De lapide Elixir, per quem ars imitatur naturam. In corporibus itaque mineralibus ( ut supra quoque dictum est ) ad imitationem operis naturae, conati sunt Alchemistae facere breui tempore, quod natura facit in mille annis. Unde docuerunt facere rem quandam quae corpora super quae proiicitur transformat. Haec uocatur ab eis Elixir, & dicitur lapis non lapis. Lapis quia teritur, non lapis quia funditur, & currit ad euaporationem sicut aurum, nec est alia res cui proprietas illa conueniat. Auicenna ubi supra. Elixir itaque est res, quae proiicitur supra maius corpus, & mutat rem a natura sua in aliam. Fit autem quando miscetur corpus minus, & spiritus, & elementa & fermentum, fitque de omnibus una confectio. Et est Elixir uerbum. Graecum, quod sonat magnum thesaurum, uel meliorem de thesauris. Omne quidem quid miscetur cum aliqua re32 De Alchimia miscet se aut per talem mixtionem quae nunquam potest diuidi, sicut Thucia cum cupro, aut per talem quae potest diuidi; sicut mercurius cum corporibus, aut per mixtionem de coninuctione, ita quod permanet unum quodque singulariter. Et Elixir quidem qui se cum corpore miscet, est sicut Thucia cum cupro, sed non augmentatur uel crescit in suo pondere, sicut crescit cuprum de illa Thucia. Cuius ratio est, Quia Thucia res terrenalis est, elixir autem res spiritualis, & reuertitur natura sui generis ad aliud genus. De duplici natura Elixir, Alchemista. Fit autem Elixir duobus modis, uno modo ex spiritibus mineralibus & corporibus mundis praeparatis. Alio modo ex quibusdam rebus prouenientibus ex animatis sc. ex capillo uel ouo uel sanguine. Primo modo sic, mortificantur quidem spiritus & sublimantur. donec munda fiant: post haec unum de corporibus a natura generatis comburitur donec possit teri. Deinde calcinatur donec in modum calcis mundum efficiatur. Tandem uero spiritus & corpora sic praeparata teruntur, & imbibuntur cum aquis acutis distillatis prius, tandiu inhumidatur, donec in aquam claram conuertantur, deinde congelantur. Ad extremum uero tandiu ponuntur in igne, donec fixa efficiantur. Illud itaque fixum si supra corpus proiicitur, transmutat ipsum secundum proprietatem quam habet, eodem fit de rebus animatis. Auicenna ubi supra. Albimazer alfabri, alias Alpharabi in libris de principio mundi post naturam, dicit, Petram quam absconderunt philosophi, dicunt alii quidem quod petra haec est herbalis, alii quod naturalis, alii quod uitalis siue animalis. Mihi autem uidetur, et probaui, quod petra herbalis sunt lapilli. petra naturalis oua, petra uero animalis sanguis humidus. Haec sunt petrae a philosophis extractae. Unde Haramuch accepit filium suum in collo suo, et iurauit per Deum coeli & terrae, lapis est de me & de ipso, de me dixit, propter sperma, de ipso uero, propter capillos et sanguinem. Dicit quoque Geber, Quod petra quae non est petra inuenitur in fimis. Lapis itaque noster non est aliud nisi capilli, oua, sanguis. Capilli quidem non nisi hominis & pueri aut puellae uirginis, sanguinis etiam hominis, & hoc iuuenis. Qua uero de gallinis, non nisi gallo existente cum eis. Diuiditur autem lapis noster in quatuor elementis, & parum de illo accipitur, ut fiat argentum uel aurum, Quod fieri non potest sine praeparatione & subtiliatione corporis, quia partes eius minime possent ingredi, nisi in minimis 34 De Alchimia & subtilitatis partibus corporis. Ideoque materia preparatur ac subtiliatur, & in quatuor elementa diuiditur, plusque de uno quam de alio mittitur iuste prout debet, & in ipsa hora cum corpore se incorporat, quod ante propter grosoitatem multam non poterat. De complemento Elixir albi & citrini, Auicenna in Epistol. ad Hasten. Elixir tinctura sua tingit, & oleo suo submergitur, & calce suo figitur. Et album quidem tribus in quibus non est ignis, Citrinum uero completur quatuor. Glosa. uerum est quod Elixir album non indiget nisi tribus rebus scilicet oleo, tinctura & calce. Sed rubeum quatuor sc. oleo, calce, tinctura, & iterum alia tinctura quae dicitur ignis. Unde in Elixir facto de mineralibus, est pro tinctura uitrum, pro oleo arsenicum, pro calce argentum calcinatum, & hoc in albo. Sed in rubeo pro calce aurum uel aes calcinatum, pro tinctura uitrum, pro oleo sulphur, id est rubedo sulphuris, quae rubificet spiritus & calces, uel si ab igne lapidis maioris rubificarentur, tantundem ualeret. Ideo citrinum dicitur compleri quatuor modis. Idem accidit in lapide facto de re animata, quae constat ex oleo, aqua, igne & terra, & hoc ad rubeum. Ad album uero non nisi ex aqua oleo & terra. Credo tamen quod aliter sit in elixir facto de re animata. Et quia dicit princeps rubeum quatuor & album tribus constare, locum habeat in elixir facto de mineralibus. In elixir uero facto de re animata, credo quod rubeum tribus completur, & album quatuor sc. aqua, oleo, igne, et terra. Necessariumque est aurum factum sptriritum fixum, uel uitrum factum corpus fixum. Quia quamuis illa res diuidatur in quatuor elementa, totum tamen est oleum, totum tinctura, totum substantia fixa, unde indiget aliqua re nobilis minerae, quae totum hoc deferat per uim suam corpus, super quod proiicitur, uel cum quo per aliud ingenium miscetur. Idem in albo quod constat ex tribus. Oportet enim addi substantiam minerae, uel uitrum factum corpus fixum, uel argentum factum spiritum fixum. Magne autem est industriae facere de corpore spiritum fixum, uel de spiritu corpus fixum. Item dicit Auic. quod septem res necessarie sunt in elixir. i. in lapide maiori, sc. uitrum rubeum si est ad rubeum, fermentum auri, calx argenti, terra, aqua, ignis & aer. Quorum uitrum tinctura est, id est ponitur in lapide ut tingat. Calx & fermentum ponitur pro substantia fixa. Fermentum quidem tam Elixir suum quam corpus supra quod proiicitur, transmutat in se ipsum. Sicut 36 De Alchimia modicum fermenti totam pastae massam augmentat, & in seipsum mutat, & tamen est substantia fixa. Calx uero quia totum Elixir conuerti facit, & consolidari cum argento supra quod proiicitur Elixir, & hoc propter similitudinem quam habet calx argenti cum illo argento. Porro aqua, & terra, & ignis, & aer ponitur pro oleo. Haec quatuor elementa per distillationem extrahuntur de ouo, uel capillo, uel sanguine, de quolibet enim istorum fieri potest haec medicina quae pro oleo ponitur in lapide, unde dicit Morienus, quod illa res de qua fit lapis est in homine, & homo est eius minera. De Calcinatione corporum mineralium, ex libro Razis de alumin. Praedictorum autem corporum regimen est quadruplex sc. calcinatio cum sale, creatio, solutio, deinde coagulatio. Calcinatio est combustio cum igne uehementi & sale, ut deleantur ab eis sulphura corrumpentia, & remaneant munda sicut calx. Aurum quidem & argentum non est necesse calcinare, nisi propter conuenientem partium eorum aequalitatem et preparationem sc. ut exsiccata eorum humiditate sint humiditatis alienae susceptibiliora et ad fundendum uelociora. Plumbum autem & aes & ferrum necesse est calcinare, propter causam praecedentem sc. ut deleantur eorum sulphura corrumpentia, & deleatur eorum unctuositas comburens. Alchemista. Ex his patet quod diffinitio predicta calcinationis non cadit supra corpora munda, quae sunt aurum & argentum. Caetera namque calcinantur, ut pereat ab eis sulphureitas adustibilis, quae corpora denigrat. Hic autem ut praeparetur ad suscipiendam humiditatem alienam, & ponatur in Elixir e bene commisceatur cum aliis. Quorum unum erit calx sc. argentum, alterum uero fermentum sc. aurum, ut infra dicetur. Nisi enim fieret puluis siccus, non susciperet humidum, quia siccum sitit humidum & ab eo penetratur. Ignis autem uehemens proprie hic dicitur, qui ad modum uehiculi, id est quadrige cursum suum aequaliter continuat, quod facere non potest ignis flammae, sed talis est furni calefacti & clausi preter carbonum extractionem. Est enim ibi calor continuus sine robustione. Talis etiam est ignis furni, in quo positi sunt carbones qui fumum non faciunt. Ignis quoque carbonum accensorum combustorum, uel lignorum combustorum accensorum, uel cineris calidissimi. Talis igitur est ignis qui corpora calcinat, & non fundit, Cuius proprietas est quod comburit partem minus potentem se sulphureitatem. Partem uero potentem dimittit, donec 38 De Alchimia. ipsum corpus erigit & mundat a nigredine. Sal quoque quod miscetur cum limatura corporis in igne, defendit ipsum ne fundatur uel conburatur. Et si est corpus immundum, reddit illud mundum a sulphureitate & nigredine, quia desiccat & corrodit ac deglutit su phureitatem propter eius munditiam & siccitatem. Si uero mundum, reddit illud mundius, & augnentat rubedinem in rubeo, & albedinem in albo. Quia semper corrodit & mundat ipso una particula illa sulphure quae remansit, quande generatum est a natura. Cum autem inter ea disgregandum est, lauatur ipsum corpus aqua, tunc sal in aqua dissoluitur, & corpus residet. Nam omne sal & alumen dissoluitur & separatur a corporibus & spiritibus per lotionem in aqua calida, quae tandiu fieri debet, donec salsedo de aqua recedit, sicque completur opus. De quadruplici corporum & spirituum praeparatione Auicenna. Dicit autem princeps Abohali sc. Auicenna quod oportet corpora primo aduri, donec in puluerem possint redigi, deinde in sale praeparato calcinari, & post lauari. Et ea calcinare, nihil aliud est, quam ex trahere humiditatem corrumpentem, & intromittere humiditatem igneam rectificantem, per quam est uita eorum & essentia, postmodum stans in igne examinationis. Calcinatur autem pari modo aurum & argentum sc. cum sale praeparato, posito ad duplum sui, & cum furnelli flamine. Razi ubi supra, Ceratio est sublimatio partium ipsius cerati, ut minoretur & subtilietur ac pertundetur humiditas ingressa in corpore. Quod non fit nisi cum contritione & imbibitione, donec subtilietur sicut cera, quae liquescit supra ignem cum iminimo calore. Post cerationem artificiose fit solutio, deinde coagulatio. Alchemista. Itaque praeparatio corporum mineralium quadruplex est, calcinatio, ceratio, solutio, congelatio. Princeps quidem dicit in Epistula ad Arsen. Quod oportet ea primum aduri, deinde calcinari. Sed aduri dicitur improprie, quoniam aduruntur sine possibile denigratione et conbustione. Corpora munda.i.aurum & argentum ideo calcinantur, ut perueniat humiditas ad profundum ipsorum, & ut sit possibile ea cerare & soluere in aquam. Immunda uero ut pereat ab eis unctuositas adurens, & nigredo quae in eis ex sulphureitate consistit. Cerantur autem dum in marmore porfiritico teruntur, donec fiant puluis subtilis, & apta sint ad soluendum. Post soluutur in aquam claram, & possunt misceri cum aqua spirituum, ut ex pluribus rehus fiat una res iterum nata. De Alchimia Et est fortasse quod dicitur in sine Metheororum, nisi forte in primam reducantur materi40 am. Tandem uero congelantur, quando quod solutum est in aquam, conuertitur in lapideam substantiam, ut ex eo Alchemista consequi possit intentionem suam. Spiritus etiam quatuor modis praeparantur, Qui sunt mortificatio, sublimatio, solutio, congelatio. Mortificantur quidem multipliciter, & ob multas causas. Nam argentum uiuum mortificatur ut aptum sit ad sublimandum, quia nisi cursus eius auferatur, non potest sublimari. Sulphur etiam & auripigmentum, ut in eis pereat uirtus, adurens corpora, hanc enim aufert ab eis mortificatio. Sal uero armonia: non indiget hac praeparatione. Postea uero sublimantur spiritus, ut purificentur, & non denigrent corpora. Fit autem sublimatio, quando spiritus ex ignis calefactione resoluitut in uaporem & fumum. Deinde retinetur ille uapor in cacumine uasis & inspissatur ibidem, ita quod potest recolligi. Soluuntur tandem & congelantur spiritus sicut dictum est. Qualiter Corpora dura liquefacta recipiunt tincturam, ex Epistola Auicennae. Permixtio quidem tincturarum cum corporibus duris lapideis, fieri non potest antequam leniantur.i. mitigentur & currant. Nec eorum denificatio & cursus antequam liquefiant. Cum autem liquefacta fuerint, non omnis tinctura rubea uel alba effectum optatum consequitur..i. metalli transmutationem. Tinctura namque non proficit, siue quia aduritur, siue quia non figitur, sed euolat & fugit, siue quia non ingreditur nec permiscetur, siue quia non permanet fixae dispositionis, sed purificatur & euolat, uel quolibet modo separatur, siue quia non defendit argentum, ne aduratur ab his, quae non adurunt argentum sed aes sicut plumbum. Inquirenda est igitur tinctura, quae corporibus liquefactis permisceatur, & non aduratur cum rebus acutis, adurentibus, sed obuiet & non purgetur, nec permittat adurentia partes corporum separare, habeatque substantiam consolidatiuam & coagulatiuam, & fixam super ignem. Ingenium quoque permiscendi ista ad inuicem, ita ut fiant uniendo substantia una, in quam ignis non imprimat.i. non eam euaporare faciat, tingatque cum eo quod est in eo de tinctura, & permisceatur cum eo, quod est ibi de substantia permiscibili, consolideturque cum eo quod est ibi de substantia consolidatiua, & figatur cum eo semper quod est de substantia fixa. Alchemista. In spiritu quidem multum est de tinctura, etiam antequam figatur, nec per eius fixionem augmentatur, quod e conuerso est in corpore. De Alchimia Nam aurum non tin42 git nisi primum augmentetur tinctura. Sed in qua quantitate augmentatur, in ea tingit. Similiter & reliqua corpora quae munda sunt, quia de quolibet Elixir fieri potest. Sed qualiter in eis augmentetur tinctura, secretum est. Quod olei liquabilitas sit causa permixtionis. Substantia autem permixtionis est omne quod habet oleum in se, ut est aurum & argentum & etiam spiritus sublimatus & inpraegnatus. Et illae solae res permiscentur, quae sunt eiusdem naturae & ponderis. Nam corpus metalli & uitri non permiscetur, quia diuersa sunt. Similiter nec lapis nec metallum, quorum unum siccum est & aliud humidum. Fit ergo permixtio inter corpora, quae ad inuicem proportionantur in humiditate ac ponderositate. Hoc semper uerum est nisi quando humidum cum sicco, & calidum cum frigido miscentur in compositione Elixiris. Sed in compositione Elixir & corpus supra quod proiicitur, debet esse similitudo, quia aliter non coniungerentur, nullumque Elixir siue de corpore siue de spiritu fit nec consolidatur cum corpore supra quod proiicitur, nisi sit ei admixtum illud, quod consolidat corpora ad inuicem, hoc est oleum in adustis, siue de planta, siue animali. Fixa uero dicitur substantia, quae ab igne in ipsum agente non corrumpitur, nec euaporatur. Haec omnia si habuerit, tinctura bona erit & perennis, & a corpore in separabilis. Auicenna ubi supra, cum autem inquirimus aliquid, quod si proiicitur super liquefactum adhaeret ei, & non commisceretur ac submergeretur in eo, nec ipsum corrumperet, non inuenimus nisi de mineralibus sulphur, & de commixtis arsenicum, ipsum tamen fugiunt sine mora, nisi quod breuissimo tempore incipiunt procedere ad conuersionem cum eo. Inuenimus autam ingenium, per quo d illa rectificentur, ita ut eis remaneat adhaerentia & destruatur adustio. Causa siquidem adherentiae liquefactio est. Deinde similitudo minereitatis & uicinitatis, quam habet cum eo. Est itaque subiectum liquefactionis humiditas currens, permixta partibus siccis terreis, in quibus moratur cum resoluit eas ignis. Nec moueri possunt propter uehementiam commixtionis. Causa autem euaporationis est humiditas in eo, non uehementer commixta. ex hoc enim eleuatur ac egreditur. Causa uero adustionis est communitas cum igne. Itaque auferatur adustio de oleo, antequam misceatur cum corpore, & ut sit, herentiae uehemens commixtio fiat humidi cum sicco, alioquin humidum euaporabit, & siccum remanebit non currens. Sed si bene immisceatur 44 De Alchimia oleum, facit currere siccum, & ab eo non euaporat ut dictum est. Qualis fiat per Elixir metallorum transmutatio, secundum quosdam. Elixir itaque supra corpus minerale liquefactum proiicitur, suaque tinctura tingit, & suo oleo submergitur, & a calce sua figitur, sicque transmutat corpus secundum suam proprietatem, sicut iam supra dictum est. Ex additis quarti metheororum Aristo. Sciant autem artifices alchemiae species naturae permutari non posse, sed his similia facere possunt, ut album tingere citrino colore ut uideatur esse aurum, plumbi quoque immundicias abstergere, ut uideatur esse argentum, ueruntamen semper erit plumbum, sed obtinebunt in eo huiusmodi qualitates, ut errent in eo homines. Caeterum quod specifica differentia aliquo tollatur ingenio, non credo esse possibile, sed ibi fit spoliatio accidentium, uel coloris, saporis ponderis. Artificialia quoque non sunt eo modo quo naturalia, nec tam certa, licet propinqua sint & similia, quoniam ars debilior est natura, nec consequitur eam licet multum laboret. Caeterum proportio compositionis istarum substantiarum, non erit omnibus eadem. Hec igitur in aliam permutari non possunt, nisi forte in primam reducantur materiam, etsi in aliquod quod prius non erat permutetur, hoc autem per liquefactionem non fit. Alchemista. uidentur tamen quod per solutionem in aquam primo, deinde per distillationem, tandem per congelationem in primam redigantur materiam. Fieri tamen non potest, ut artificiosa transmutata, talia sint, qualia sunt naturalia, & ab igne examinationis defendant se sicut illa. Si enim ita esset, necessario oporteret, quod Elixir rubea, quae proiicitur super argentum, ut de eo fiat aurum, talis esset, quod ipsum argentum transmutatum defenderet ab omni, quod adurit argentum & non aurum, sicut sunt cementa & sulphur, quae in examinatione auri ponuntur. Similiter quod Elixir, qui proiicitur super aes ut albificetur & transmutetur in argentum, defenderet ipsum ab omni eo, quod adurit aes, & non argentum, sicut est plumbum, quorum utrunque est impossibile. Sciendum itaque quod si aurum infusione feruet & bulit, de magisterio est, si non, nequaquam, & si post fusionem citrinum est, bonum est, si nigrum prauum. Argentum uero si infusione minuitur & facit scoriam artificiale est, sin autem non, naturale. De Operationibus Alchemiae in caeteris 46 De Alchimia Igitur quo ad nobilium corporum transmutationem, uidetur haec ars habere aliquid uanitatis & mendacii. Sed in ea tamen est subtilitas sublimis, & utilitas non parua, quantum ad transmutationes & disgregationes, transmutationesque eorum quae in mundo iugiter fiunc ad uarios usus hominum partim natura, parcim industria humana, ut est opus Minii, uermilionis, nitri & aurichalci. Unde & dicta est occulta philosophia, quia rationum & cansarum inuestigatio, quibus haec fiunt, difficilis est & occulta. Tale est etiam disgregare res quatuor de qualibet planta per distillationem, ita ut in unaquaque remaneat dominium illius elementi. Et hoc est extrahere primo aquam, deinde oleum, tertio ignem, qui est liquor rubens, quarto loco remanet terra, tanquam fex. Et per hoc potest sciri, quod elementum magis dominatur in illa planta, de qua hic agitur, de sicca tamen planta non abstrahitur aqua, quia ex ea iam euaporauit humiditas aquae, quae citius euaporat quam humiditas oleogina. Illa enim est quae diutius remanens defendit plantas a putrefactione. Idem etiam fieri potest de quibusdam rebus quae procedunt ex animalibus, ut de osse, capillo, ouo, & huinsmodi, unde docet Auicenna in capit. de complexionibus membrorum, distillare ossa & capillos, ad sciendum in quo eorum plus sit humiditatis. Sic etiam extrahere salem de omnibus cineribus plantarum & ossium & animalium & de calcibus lapidum. In hoc autem differunt hi sales inter se, quod in sale calcium non est oleum, quia caret utraque humiditate, nec uegetatur nec nutritur ut planta & animalia. Animal enim secundum humidum & frigidum nutritur, & secundum calidum & humidum uiuit, sicque uita & nutrimentum prouenit ex humido in planta & animali, ut dicit Ioannes Damascenus. In sale uero de cineribus plantarum & ossium & animalium, quod ignis non potuit disgregare, est enim inadustibile. Nam omne quod per distillationem egreditur fugit ignem, & habet naturam spirituum, ut supra dictum est. In qualibet etiam re minerali siue de terra siue de planta, siue de animali est oleum, sine quo non posset fundi & currere. De Opere uermilionis, cinabrii, & auricalchi. Sunt & aliae operationes multae artificum, propter rerum transmutationes ad alchemiam pertinentes, uerbi gratia, opus uermilionis per solum ignem fit, ut de sola cerusa, quae cumsit albissima, ponitur in igne uehementi & fit rubea, eo quod eius occultum est rubeum, licet 48 De Alchimia manifestum sit album. Nam in libro 70. dicitur, quod omnis res habet contrarium in occulto eius, quod apparet in manifesto & e conuerso. Ignis itaque quod manifestum est, ponitur in occulto, & quod occultum ponitur in manifesto. Cinabrii uero transmutatio accidit ex proprietate compositionis, fit enim ex argent. uiuo, & sulphure albo uel citrino, quae rubedinem quidem, quae in eis non est in coniunctione acquirunt ex uiolentia sulphuris, illata argent. uiuo, mediante igne & ingenio artificis. Nam sicut ex compositione diuersarum rerum prouenit in composito uirtus, quae in simplicibus non est, ut in tiriaca, sic & color in cinabrio. Aes autem transmutatur in auricalchum, quod fit mediante Thucia, quia fumus eius albificat, & habet naturam spiritus statim, cum fumus eius proiicitur super aes fusum, uel miscetur cum laminis aeris. In ipsa aeris fusione ipsa thucia calefit, & fugam quaerit tanquam spiritus, unde oportet quod eius fuga sit per ipsum corpus fusum, sicque citrinat ipsum, quia fumus eius est temperate albus, & album huiusmodi mixtum cum rubeo, reprimit rubedinem; fitque citrinatio, & ita fit auricalchum. Itaque arsenicum & thucia, propriam habent proprietatem se in aere imprimendi. Sed non est par utriusque effectus. Nam arsenici quidem citrini fumus est albissimus, & albificat plus quam in eo sit de tinctura, excedens omnem albedinem in albificando. Ideoque totam aeris rubedinem ad se trahit, ac in album conuertit, ut dicit Constantinus in libro graduum, ubi agit de arsenico.i. auripigmento. Fumus autem tuchiae non tantum habet de albedine, & ideo non aufert aeris rubedinem sed reprimit ut dictum est. De Corporibus Terrae Mineralibus. Liber Secundus. Restat nunc paulo fusius dicendum de iisdem, aliisque quibusdam terrenis corporibus, partim in uisceribus terrae, partim in eius superficie apparentibus, uidelicet de mineralibus & natiuis coloribus. Haec enim a libro superiori ( ob euitandum prolixitatis fastidium ) rescindentes, uberius in sequentibus prosequenda reseruauimus. A corporibus igitur mineralibus exordium capiamus. Seneca in naturalibus quaestionibus libro 7. Sicut in nobis non tantum inest sanguis, sed multa alia genera humoris. De Alchimia Alia quidem ne50 cessarii alia corrupti, ac parum quidem pinguedinis, ut in ossibus medullae, in capite cerebrum, muci saliue lacrymaeque, ac quiddam additum articulis, per quod citius ex lubrico flectans. Ita & in terra quoque plura sunt humoris genera, quaedam scilicet que mature durentur, & hic est omnis metallorum humor, ex quibus aurum & argentum auaricia petit, & quae in lapidem ex liquore uertuntur. In quadam autem terra humores putrescunt, sicut bitumen & caetera similia huic. Caeterum sicut in nostris corporibus, sic & in illa humores saepe uitia concipiunt, ut cassatio & ictus loci, aut senium aut frigus aut aestus, quae naturam corrumpunt. De corporibus uero mineralibus & eorundem speciebus ex libro metheo. quarto, supra dictum est, nunc De metallis & eorum origine Ysiodorus libro 14. Metallorum genera sunt septem, uidelicet aurum, argentum, aes, electrum, stannum, plumbum, & quod domat omnia ferrum. In notitiam uero formarum metalla uenerunt, dum quocunque casu ardentes syluae excoquerent terram, quae calefactis uenis fudit riuos cuiuscunque structurae, siue igitur aes illud fuerat siue aurum, cum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram in quam illud uel profluens riuus, uel excipiens lacuna formauerat. Quarum rerum splendore capti homines, cum ligatas attollerent massas, uiderunt in eas terrae uestigia figurata. Ideoque cogitauerunt ad omnem formam posse deduci. Tria autem sunt genera auri, argenti aeris, scilicet signatum, factum & infectum. Signatum est numismatis, factum quod in uasis est & signis. Infectum quod in massis. In numismate tria quaeruntur, metallum, figura, & pondus, si ex his aliquid defuerit, numisma non erit. Antiquissimi autem nondum auro argentoque iuuento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia fuit in usu, postea argentea, deinde aurea. Sed ab ea qua cepit, & nomen retinuit. De naturali metallorum creatione, uide quae supra ex Auicenna in Alchemia de anima enumerata sunt. Aristoteles Methor. 3. Cum occultatur uapor humidus in terra, fiunt ex eo duo specierum corpora, quarum una liquescit, ut aes & aurum & argentum. Altera uero dilatatur in percussione ut ferrum. Ex libro Metheor. 4. Ex aqua & terra constant metalla, & quaecunque liquantur ab igne, ista 52 De Alchimia sunt aquosiora: aurum profecto & argentum & aes & stannum ac plumbum liquantur in calido. De metallorum inuestigatione, Plinius lib. 33. Sunt itaque metalla & opes & rerum dicuntur pretia, tellure intus exquirente multiplici cura. Alibi quoque diuitiis foditur, quaerentibus aurum & argentum aes, electrum. Alibi deliciis gemmas & parietum digitorumque pigmenta, & alibi temeritati ferrum. Aurum etiam gratius inter bella prosequimur caedesque. Uidemus quoque super excauatos montes, mirantes dehiscere. Aliquando etiam tellurem ipsam intremiscere. Imus in eius uiscera, & in sede manium opes quaerimus, tanquam illa parum benigna fertilique qua secetur, & inter haec minimum remediorum gratia scrutamur. Cui enim fodiendi causa est medicina, quanquam & haec medicinam scilicet summam sui parte tribuit, ut minime parca facilisque in omnibus quaecunque prosunt. Illa nos premunt, illa & nos ad inferos agunt, que occultauit atque demersit. Quis finis est seculis omnibus, exhauriendi quousque penetret auaritia, quam innocens, quam beata, imo uero quam delicata uita hominis esset, si nihil nisi quod supra terras est concupisceret, ac non nisi quod secum est haberet. Eruitur aurum & crisocolla iuxta ipsum nomen ex auro custodiens ut preciosior uideatur. Natura sibi pestem inuenit, ponens in auro pretium, in pretio famem auri quaesiuit: auxerunt & prodigiosa ingenia rerum pretia. Accessit enim ars picturae, ac celando aurum argentumque fit carius. Et didicit homo naturam prouocare. Auxerunt & artem irritamenta uitiorum, in poculis libidines celare innuit, ac per obscenitates bibere. Murina & cristallina eadem fodiuntur terra, quibus pretium fecerat fragilitas ipsa, & hoc quidem uera luxuria aestimata est habere, quod posset totum statim perire. Nec hoc fuit satis, gemmarum quoque turba potamus, ex smaragdis calices teximus, ac temulentie causa Indiam tenere iuuat, & aurum iam accessu eius. Ysiodorus libro 16. Metallorum uero natura est talis, ut ubi una uena apparuerit, ibi sit spes alterius acquirendi. De artificiali eorundem transmutatione ex doctrina Alchemiae, uide initium primi libri. Autor. De Alchimia De hac metallorum transmutatione plenius dictum est supra, nunc mihi uidetur in speciali dicendum de singulis metallorum spe54 ciebus, igitur ab auro, tanquam a digniori sumamus exordium. De Auri natura, Ysiodorus. Aurum ab aura dicitur. i. a splendore, eo quod percusso aere plus fulgeat. Naturale est enim ut metallorum splendor plus fulgeat, alia luce percussus. Obrisum autem dictum est, eo quod splendore obradiat, est enim coloris optimi, quod Hebrei uocant opham. Ex libro de natura rerum. Aurum inuenitur in riuulis & in fontibus & etiam in montibus quandoque, sed raro. Multus autem labor est in lauando. Sed etsi per multas minutias terrae, & eius sordibus inuenitur sociatum, inuenitur tamen purum, & non terrae uel bituminibus in se admixtum sicut aes uel argentum. Itaque si etiam inter pulueres bratea reperiatur, ne quaquam tamen auri puritas in se sordium squaloribus incorporat. Contra diem ( ut dicitur ) frigescit, & sic cognoscunt habentes aurum in digitis, quando diescit. Fertur etiam quod aurum inter omnia elementa profundius generatur in terra, & clarescit cum malleo percutitur, & cedens in omnem partem dilatantur. Aurum potest occultari sub specie terre plumbose. Si enim auro cum liquescit admisceatur argentum uiuum, & post moueatur quousque infrigidetur, remanebit puluis. Argentum enim uiuum ex penetrabilitate suae substantialis humiditatis, separat humidum auri, nec patitur ipsum habere continuitatem. Sic ferunt artifices sarraceni, aurum suum de terra in terram, & cum uolunt aurum habere purum, in fornace ponunt, & liquefaciunt, & exhalat argent. uiuum sine aliqua deperditione. Occultatur etiam sub specie pulueris terrae, si & liquefacto admisceatur cinis, & moueatur cum testula, quousque puluerizetur, testula quidem tunc propria humiditate destituta per calorem fornacis, extrahit humiditatem totam auri ad se. Idem quoque fiet si moueatur cum uirga corilli recente. Calor enim auri liquantis extrahit & sumit humiditatem uirgae, quo fit ut uersa uice inanita uirga ab humiditate propria, attrahit ad se humiditatem auri, loco suae humiditatis, sicque relinquitur aurum uniuersaliter discontinuatum. Haec omnia possunt fieri de plumbo. Si uero Auricalchum fuerit auro admixtum, frangitur, eritque sicut uitrum. Plinius lib. 9. Echini piscis admodum parui, sale seruati hanc esse uim crebro magister affirmat, ut aurum quod in astissimos decidit puteos, admotus extrahat. Idem lib. 33. Aurum paleis accenditur, omnique auro inest argentum pondere uario, & alibi nona, alibi octaua inuenitur portio. Alibi 56 De Alchimia quoque 37. Et ideo caeteris praeest. Item aurum glutinatur argilla ferro, in auro lucentibus scintilla est terra alibi rufa, & alibi cinericia. Aurum quo melius est eo pulchrius. Omnia quidem argent. uiuo innatant, praeter aurum, id unum ad se trahit. Ideoque & ipsum optime purgat. Caeteras eius sordes expuens crebro iactatu fictilibus uasis, ita uitiis abiectis, sed ut ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas sudoris uice defluens, purum reliquit aurum. Idem in lib. 29. Auri liquescenti si gallinarum membra misceantur, in se consumunt id. Ita hoc id est membra gallinarum est auri uenenum. Idem in lib. 35. Aurum alumine nigro purgatur. De speciali ac multiplici auri praeeminentia. Ex lib. de natura rerum. Aurum caeteris rebus uel metallis est pretiosius durabilius & tractabilius, omni tempore fulget, & coinquinatum rubigine non consumitur, uisum fouet, & quanto rubicundius est, tanto melius est. In duplo quoque ponderosius est, quam argentum aut aes, aut stannum. Cumque sit generosissimum super omnia metalla, nihilominus est maxime ductibile super omnia. Omni metallo temperatius est, & ideo quia caliditas eius modici est excessus, non locatur in gradu, solum quoque non resoluitur. Autor. Aurum itaque non solum est inter metalla praeciosissimum, sed etiam solidissimum, habet colorem igneum, splendidum, fouentem uisum. In igne positum non comburitur, sed purgatur & probatur. Itaque triplici de causa ponitur in igne, ad examinandum, ad probandum, & ad fabricandum. Sed et humano corpori maxime conuenit, unde in cibo sumptum, iuuat multum. Plinius in libro 35. praecipuam auro fuisse gratiam arbitror. Nam colore qui in argento est clarior, magisque diei similis, & ideo militantibus signis familiarior, Quoniam iis longius fulget, manifesto illorum errore, qui colorem syderum in auro placuisse arbitrantur, cum in gemmis aliisque reb. non sit praecipuus. Nec pondere nec facilitate materiae praelatum est caeteris, cum cedit plumbo per utrumque. Sed quia rerum uni nihil deperit, igne tutum quippe est, incendiis rogisque. Quinimo quo sepius arserit ad bonitatem auri proficit. Aurique experimento ignis est, ut simili colore rubeat, ipsumque obrisum uocant. Primum autem bonitatis eius argumentum quam difficillime accendi, preterea mirum uiolentissimi ligni praina indomitum, palea citissime ardescere, atque ut purgetur cum plumbo coqui. De Alchimia Altera uero causa praetii maior est, Quod minime usus de58 ferit, cum argento ac aere & plumbo lineae ducantur, manusque sordescant decidua materia. Nec aliud quidem auro laxius uel latius dilatatur, aut numerosius diuiditur. Hispania strigiles uocat paruulas auri massas, & quod super omnia solum in massa auramento capitur. cumque caetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est, consumatamque materiam protinus habet cum inuenitur. Hec enim inuentio eius naturalis est, alia uero quam dicemus coacta. Itaque super caetera non rubigo ulla, non aerugo, nihil aliud est ex ipso quod eius bonitatem consumat, pondusue minuat. Iam uero contra salis & aceti succos, rerum domitores, est eius constantia, superque omnia netur & texitur. Aes autem inaurari argento uiuo uel litargiro, legitimum est, & in hoc excogitata fraus est, ut dicemus, illorum naturam reddentes. De quibusdam modis aurum inuestigandi, Plinius 33. In nostro orbe inuenitur aurum, ut omittamus Indicum. Et a formicis & griphibus apud scythas erutum. Apud nos quidem tribus modis, uno sc. fluminum ramentis, ut in Thago Hispaniae, Pado Italiae, Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiae. Nec ullum absolutius est aurum, ut ipso cursu attrituque perpolitum. Alio modo scrobibus effoditur puteorum, aut in ruina montium, quare utraque ratio dicetur. Aurum aquarum qui quaerunt, ante omnia segulum tollunt, ita uocatur Indicum. Alueus ubi arenaeque lauantur, & ex eo quod resedit, coniectura capitur, ut inueniatur. Inuenitur autem aliquando in summa tellure protinus rara felicitate, ut in Dalmatia nuper tempore Neronis. Caeterum Hispaniae montes aridi sterilesque, in quibus non aliud gignitur, hoc bono fertiles esse cognoscuntur, alias coguntur. Quod autem puteis foditur canalicium uocatur, marmoris glareae inherens non illo modo, quo in oriente saphiro atque Thebaico, ceterisque in gemmis scintillat, sed micas amplexum marmoris. Hi uenarum canales per marmor uagantur, & latera puteorum, & huc & illuc, inde nomine inuento. Tellusque ligneis columnis suspenditur, & quod effossum est tunditur, lauatur, uritur, in farinam mollitur. Nam quod in pilis cudunt, pilastudem uocant, argentum quod exit a fornace, sudorem qui camino iactatur. Spurcitia uero in omni metallo scoria dicitur. Haec in auro coquitur iterum & tunditur. Catini ad coquendum fiunt ex tasconia, hoc est alba terra simili argillae. Non enim alia afflatum ignem & ardentem materiam possunt tollerare. 60 De Alchimia. Tertia uero ratio inueniendi aurum uincit opera Giganthum. Cuniculis namque per magna spacia actis ad lucernarum lumina, cauantur montes, pertractisque uigiliis, multis mensibus non cernitur dies. Subsiduntque ruinae subito, & opprimuntur operantes. Ideo sustinendis montibus relinquuntur crebri fornices. In utroque genere silices occurrunt, Hoc etiam igni & aceto rumpunt. Sepius etiam quoniam in cuniculis uapor est strangulat & fumus, cedunt, fractas 150. libras agentibus, egeruntque humeris noctibus ac diebus. Recentiores tanto faciunt terras, ut iam minus temerarium uideatur, e profundo maris petere margaritas. Est ex quodam argillae genere, terra glacie mixta, prope inexpugnabilis, quam uocant candidam. Hanc quoque ferreis cuneis & malleis aggrediuntur, nihilque durius putant, nisi quod inter omnia fames auri durissima est. Opere peracto ceruices fornicum cedunt, ab ultimo dat signum ruina, sicque mons fractus cadit ad se longe, fragore magno & incredibili flatu. Spectant uictores ruinam naturae, & tamen ad tanta pericula satis est causae, quod cupiunt sperare. Alibi quoque rupes inuiae ceduntur, sedemque trabibus cauatis praebere coguntur. Is qui cedit funibus pendet, ut procul auri lineas aspiciat. Item in superciliis montium piscinae longe ac stricte cauantur, ut aqua recepta currens tanta ui rumpat, ut saxa prouoluat. Alius etiam nunc in plano labor est, fossae in quas profluat cauantur, & gradatim sternuntur. Ulex est frutex rori marini similis, asper aurumque retinens. Cuius latera tabulis clauduntur, uel tunduntur, ac per praerupta suspenduntur, Ita canali profluente de terra in mare, ulex siccatur, uritur; & cinis eius lauatur, substrato cespite herboso, ut aurum sidat. Sic Asturia & Galicia, & Lusitania aurum prestat, ita ut plurimum Asturia gignat. Quae fuit auri prima aestimatio. Utinam e uita totum posset abdicari aurum ( sacra fames ) Quanto felicius aeuum fuit, cum res ipsae permutabantur inter se, sicut in Troianis temporibus factitatum Homero credi conuenit. Sic enim ( ut opinor ) commercia uictus gratia inuenta, uidelicet alios coriis boum, alios ferro captiuisque rebus tradit emptitasse. Quanquam & ipse miratus aurum sic fecerit aestimationes rerum, ut centum boum arma aurea permutasse diceret Glaucum cum Diomedis armis nouem houm. Ex qua etiam consuetudine multa legum antiquarum permutatio constat Romae. De Alchimia Pessi62 mum scelus uitae fecit, qui primus digitis aurum induit. Nec traditur quis hoc fecerit, nam & Prometheo ferreum annulum antiquitas dedit, uinculumque non gestamen intelligi uoluit. Nec senatum Romanum aureos habuisse manifestum est. Sed iis tantum, qui legati ad exteras gentes ituri essent, annuli publice dabantur. Sic enim apud exteros ( ut credo ) honoratissimi intelligebantur. Nec aliis uti mos fuit, quam qui ex ea causa publice accepissent, uulgoque sic triumphabant. Et cum corona ex auro Etrusca gestabatur a tergo, annulus tamen in digito ferreus erat, ut equam fortunam triumphantis ac serui ostenderent. Hi quoque qui ob legationem acceperant, in publico tantum utebantur, in domo autem ferreis. Quo argumento etiam tunc sponsae ferreus annulus mittitur: isque sine gemma. Porro deorum honori in sacris nihil aliud excogitatum est, quam ut auratis cornibus hostiae maiores duntaxat immolarentur. De luxuria modernorum in auro. Itaque pessimum ( ut diximus ) inde scelus fecit, qui primus auro digitos induit. Proximum uero scelus fecit, primus denarium ex auro signans, quod & ipsum latet authore incerto. Populus siquidem Romanus ne argento quidem signato ante Pirrhum regem deuictum usus est: quin potius libralis, unde nunc etiam libella dicitur, & dipondius appendebatur assis. Quin & militum stipendiorum, id est, stipis ponderandae pensatores dicuntur libripendes. Qua consuetudine in his emptionibus quae mancipi sunt, & nunc libra interponitur. Porro in militia haec quoque adoleuit luxuria, feruentes fibulas tribunicias ex auro geri. Mulierum quoque pedib. aurum gestatum uisum est. Et ne scelus in annulis arguamus, habent in lacertis etiam iam quidam et uiri, quod de Dardanis uenit, unde & Dardanum dicitur. Habentque foeminae in armillis, totoque collo & digitis & auribus, per has discurrunt catenae circa latera, & inserta margaritarum collo dominarum, auro pendent pondera, ut in somnoque unionum adsit conscientia, denique luxuria multimodas addit gemmas exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerat. Mox & effigies uarias celat, ut alibi ars, alibi materia sit in precio. Plures quam unum annulum gestare labor est. Alii brateas leuiore materia inserunt, & propter causam gemmarum, totum sollicitudinem putant. Alii quoque sub gemmis cludunt uenena, sicut Demosthenes oratorum Grecie summus, annulosque mortis gratia habent. Denique ut plurima opum sic annulis fiunt scelera. Quib. quoque deliciis uenerunt quam 64 De Alchimia aurea tam inaurata, cum sciamus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. Messala orator prodidit Anthonium aureis uasis in omnibus obscaenis desideriis usum fuisse, pudendoque crimine Cleopatrae. Ita contumeliam fecit naturae, uilitatem auro, opus dignum proscriptione. Uasa coquinaria ex argento caluus orator quaeritur fieri, at nos carrucas ex argento facimus celari. Nostraque aetate Pompeia coniunx Neronis principis, quae soleas induit ex auro, delicatioribus iumentis suis. Praeter alia miror & populum Romanum uictis gentibus in tributo semper argentum imperasse non aurum. Itaque Rome non fuit aurum nisi admodum exiguum longo tempore, unde & a Gallis capta urbe, ut pax emeretur, non plus quam mille pondo, potuerunt soluere. Sed iam regnauerat in Colchis Saleucos & Esubopes, qui terram uirginem nactus plurimum argenti & auri dicitur eruisse, ita quod uelleribus aureis inclito regno, trabes etiam aureas & argenteas & columnas habuisse narratur. Habuerunt iam & alii multi plurimum auri de quibus in Plinio lib. 33. sufficienter. De operatione Auri in Alchemia. Aristoteles ubi supra, libro quarto. Aurum profecto liquatur calido, & si fuerit sulphur mundum & purum, & argentum uiuum optimum, cum rubore clarum, fueritque in eo uis igneitatis simplicis non urentis erit res optima, quam recipere possunt Alchemiste, ut ex ea faciant aurum. Hoc enim ipsum conuertetur in aurum. De hac auri operatione, uide ea quae in libro primo de Auro dicta sunt. De Uirtute ipsius in medicina, ex libro de natura rerum. Aurum est calidae naturae, lepram & scabiem curat in puluerem redactum & in Antidotum mixtum. Habet etiam uirtutem confortandi, non quod incorporetur aut membra nutriat, sed quod alteratiua uirtute corpus immutat. Uulnus ex auro factum non corrumpitur. Haly regalis in practica sua sermone 2. Auri folia carnem comedunt sine morsura, suntque sicca subtilia, Limatura auri confortat cor, et pulsioni medetur, si quae his prosunt medicaminibus admiscetur. Acalimia auri melior est tenuis & magis desiccans, & amplius elimans. Quae si comburatur & eleuetur, desiccat oculorum ulcera sine morsura. Autor. Aurum ut dictum est superius, omni metallo est temperatius, unde quia caliditas eius modici est accensus, ideo non locatur in gradu, licet in 66 De Alchimia gradu ponatur ab aliquibus. Auicenna 2: Canone medicinae. Aurum est equale, subtile, confortat oculum in alcohol positum, confert doloribus cordis ac tremoribus eius, retentio eius in ore, foetorem ipsius oris remouet. Cauterium melius est, & uelocius sanabile, quod fit cum auro, limatura eius ingreditur in medicinis melancholie & in medicinis serpiginis, & allopicie leniendis & eis qui bibunt confert doloribus cordis ac tremori eius ac dolori animae & tremori, ac qui solus loquitur. Idem in eodem. Clima uero est fex & fumus super locum, in quo funditur aurum eleuatus. Et illud quod submergitur, laminosum est. Auri clima melior est illa, quae est aurea, cinericii coloris, recens & laminosa grossior. Est autem aequalis, ad siccitatem declinans in tertio. Ipsa uero & quod ablutum est de ipsa, subtiliora sunt argenti clima. In ipsa sunt exsiccatio & abstersio. Implet uulnera fraudulentia, uulnerum quoque sordes mundificat, & corrodit carnes eorum, additum albugini. Etiam oculo confert, & uitio aquae, & oculum confortat. Plinius libro 34. Aurum uulneratis, & infantibus applicatur, ut minus noceant ueneficia quae inferuntur, fistulas sanat & emorroidas. Quod si trito spumo adiiciatur, ulcera putrida & tetri odoris emendata Idem lib. 34. Utilissima affirmatur esse oculis spuma, quae fit in aurariis. De eodem Constantinus in libro Graduum. Aurum temperatius est caeteris metallis, habet proprietatem suffouendi stomachum, timorosos cordiacos confortat. Galenus dixit esse contra melancholiam alopetiam atque tyriam. Quibus Chirurgia necessaria est, si fiat cum auro, nullam carnis putredinem facit. Paleola cum funditur, remanet in loco, ubi funditur, quasi spuma, & dicitur Cadmia aurea, quae uidelicet contra oculorum dolorem & pannos humoribus calidis ab oculis descendentibus repugnat, palpebras confortat & neruos eorum incolumes conseruat. Razis in almansore. Aurum tremori cordis & melancholiae praebet adiutorium. Cadmia auri subtilior est quam argenti, que etiam albulam que est in oculo remouet. Platearius in libro de simplici medicina. Aurum calidum est, & ex omni metallo temperatius. Fit autem de uena terrae per excoctionem, & quod inde superfluum separatur, spuma dicitur. Aurum habet uirtutem confortandi & depurandi, unde ualet contra elephantiam, cardiacam passionem & sincopin splenem & infrigidationem stomachi. Uinum etiam in quo extinctae fuerunt laminae aureae candentes, spleneticos iuuat, que si non possunt haberi, de calybe fiunt. Usturae 68 De Alchimia. quoque factae ex aureo instrumento, meliores sunt quam ex alio metallo. Puluis Cadmiae, id est spumae auri, more collirii uel simpliciter oculis impositus, oculorum maculam corrodit. Sed quaeritur unde aurum confortat, cum nec incorporetur, nec membra nutriat. Ad quod dicendum, quod quaedam confortant membra temperando spiritus, ut aromatica, quaedam restaurando membra, ut cibi & potus. quaedam constringendo relaxatum membrum ut emplastrum ex mastice factum. Quaedam alterando qualitatem membri distemperatam, ut diascorastos stomacho ex fragilitate debilitato appositum. Quaedam uero depurando superfluitatem, quae opprimendo debilitat, ut medicinae laxatiuae. Hoc modo igitur confortat aurum, dum asperitate sua confortat seu extergit superfluum. De Argenti natura, Ysiodorus ubi supra. Argentum Greci argyrion dicunt, cum mirum in modum illud accidit, ut cum candidum sit, impressum corpori nigras lineas reddit, Plinius libro trigesimotertio, Omni auro inest argentum, quo mollius est, eo pulchrius. Hidrargyro argentum inauratur solum. Argenti duae differentie, bacillis ferreis candentibus ramento imposito, quod candidum permanet probatur. Proxima bonitas ruffo, nulla nigro. Sed interuenit fraus experimento, seruatis in urina uirorum bacillis, ita ramentum inficitur dum uritur, candoremque mentitur. Est autem aliquod experimentum politi in halitu hominis, si sudet, protinusque nubem discutiat. Ex optimo argento fieri solent optima specula. Argentum medicatis aquis inficitur, & etiam afflato saleo, sicut mediterraneis Hispanie. Ex libro de Natura rerum, Argentum ductile est & tractabile, sonorumque ac tinnitus dulcissimum, et hoc maxime si eri misceatur. Unde tubas ductiles ex argento fieri precepit Moises, ad terrorem hostium & exhortationem ad bellum, ad mouenda quoque castra, & populum ad hastam conuocandum. Argenti uene multe, & in multis partibus orbis reperiuntur, nec est purum in se sicut aurum, sed terre ac sordib. incorporatum & admixtum. Ideo labor maximus est, ut per ignem expurgetur. Fumus autem purgationis eius ualde nociuus est, nec de facili purgatur, fumo huiusmodi infectum, nisi fumo thuris, aut aromaticis specieb. ac ubi purum fuerit argentum, durabile est. Impurum autem de facili contrahit corruptelam. Argentum consolidat alia metalla. De Argenti fodina, Plinius ubi supraargenti metallo post aurum sequens est insania, non nisi in puteis reperitur, nullaque sui spe nascitur, nullis ut in auro lucentibus scingillis. Terra alia est ruffa, alia cineritia: excoqui non potest nisi cum nigro plumbo, aut cum uena plumbi, quam Galenam uocant, quae iuxta uenas argenti plurimum reperitur. In prouinciis fere omnibus, sic in aquis reperitur argentum. Sed in Hispania sterili solo atque etiam in montibus pulcherrimum reperitur argentum, & ubicunque inuenitur una uena, non procul inuenitur & alia, hoc fere in omni metalli materia. Mirum adhuc per Hispanias ab Hannibale olim inchoatas durare puteos, ab inuentoribus sua nomina habentes. Per magnum spatium cauantur montes, diebus & noctibus aquas egerunt. Argenti uena in summo reperta, uocatur crudaria. Finis fodiendorum metallorum & maxime argenti, antiquis solebat esse alumen iuuenum, ultro nihil quaerebatur. Nuper autem inuenta aeris uena alba infra alumen, finem spei fecit nullum, odor ex argenti fodinis inimicus omnibus animalibus est, sed maxime canibus. Est & in his uenis lapis, cuius uomica liquoris argentum uiuum appellatur, de quo supraa, & inferius quoque dicetur. In iisdem etiam argerti metallis inuenitur, ut proprie dicamus, lapis spumae candidae nitentisque, non tamen translucentis. Hunc alii appellant scibiam: alii alabastrum, alii turbasin. Duo sunt eius genera, mas & foemina, foeminam magis probant. Horridior est mas scabriorque, ac minus ponderosus, minusque radians, & magis arenosus: foemina uero e contra nitet, fricabilis, fissurisque dehiscens, non globis: uis eius est astringere & refrigerare. De Operatione ipsius in Alchemia, ex libro Metheor. 3. Argentum sicut & aurum ex aqua & terra constat, & liquatur calido, sicut & alia metalla. Ex libro de natura rerum. Argentum depuratur de cupro mediante plumbo, & siquidem fabricatum ad superficiem planam in igne ponatur, & extractum eandem omnino superficiem retineat, patet quod a cupro est mundum. Sin autem in medio fissuram habeat, non est depuratum. Siccitas enim cupri facit ad corrugationem, propter quam talis apparet fissura. De Alchimia Ueruntamen argentum quando non est omnino purum, cum substantia est multum coagulata, si percutiatur non diffunditur in longum & latum, sicut nec glacies, sed frangitur, ideoque apponunt argento cuprum, ut ex commixtione sicci cum humido generetur uiscosum, quod sit diffusionis ar72 genti principium. Argentum etiam uiuum in igne cum argento mixtum, aufert frangibilitatem ar genti, quae est ex nimia siccitate. De hoc uide quae supra de argento exposita sunt. De uirtute ipsius in medicina, Auicenna in secundo Canone. Argentum infrigidatiuum est exsiccatiuumque bonum est ualde scabiei & prurigini. Eius confricatio cum aliis commixtionibus confert foetori oris, ac tremori cordis, & humiditatibus uiscosis. Constantinus ubi supra. Argentum frigidum & temperatum in humiditate est, & est contra humidum & uiscosum phlegma. Cadmia tamen auri fortior est, & melior argentea. Razis in almanzore. Argentum frigidum est, cordisque tremori proficit, Cadmia argenti scabiei, quae in corpore oritur & pustulis, limatura argenti si conteratur cum argento uiuo prodest emorroidis. Acelimia argenti melior est tenuis, mardasegeno similis. Temperata est in calore & frigore, siccae complexionis, desiccatiua, pontica. Si comburatur & lauetur, elimat uisum, desiccatque sine morsura, oculorum replet ulcera carne, desiccat ulcera in corpore manifesta. Item purgamentum argenti melius est uiride ac tenue. Ponticum est desiccans fortiter, ideoque necessariis admiscetur ad cicatrizandum unguentis. Plinius ubi supra. Argenti scoriae uis est adstringere corpora & refrigerare, additur in emplastris, & ualet cicatricibus glutinandis, prodest etiam contra tenasmos & dissenterias cum oleo mirrhae clysteribus infusa. Adduntur etiam medicamentis, quae uocantur lippara, ad ulcera excrescentia, uel ex attritu facta, uel in capite manantia. Argenti spuma quae est materiae purgantis se, ualet ad colliria, & nitrum ad cicatricum muliebrium faeditates maculasque tollendas, & ualet ad capillum abluendum. Uis autem eius est siccare, mollire, refrigerare, temperare, purgare, ulcera explere, tumores etiam in emplastris lenire, tollit & ignes sacros, cum ruta mirtaque & aceto. De speculis & uasis ex argento. Albertus. Argentum bene politum inter omnia metalla melius est speculum, quia in colore magis accedit ad diaphanum. Plinius ubi supra. Laminas duci, specula fieri, non nisi ex optimo argento, creditum olim fuerat. Ad id quoque iam fraude corrumpitur. Sed mira est natura imagines reddendi, quod percusso aere, atque in oculos regesto, conuenit fieri, eadem ui in usu speculi polita crassitudine, paululum que propulsa, dilatatur in immensum magni74 De Alchimia tudo imaginum. Tantum interest repercussum illum excipiat aut respuat. Quin etiam pocula ita figurantur ex sculptis uel expulsis intus crebris ceu speculis, ut uel uno intuente, plus totidem imaginum fiat. Excogitantur & monstrifica, ut in templo dedicato Smirnae. Id autem euenit figura materiae, plurimumque refert, utrum concaua sint, an media depressa, an elata, an auersa, an obliqua, supina an recta qualitate excipientis umbras uenientes figurae. Optima fiebant apud maiores Brundusina stanno & aere mixtis. Sed nunc praelata sunt argentea. Nuperque repertum est, certiorem imaginem reddi auro apposito auersis. Tingit & Aegyptus argentum ut in uasis a nubem suum spectet, pingitque non celat. Transiit inde materia, & triumphales statuas, mirumque crescit pretium fulgoris excecati. Id autem fit hoc modo, miscetur argento tertia pars aeris ciprii tenuissimi, quod coronarium uocant, & sulphuris uiui quantum argenti. Ita conflantur in uase fictili argilla circumlito. Modus coquendi est donec ipsa se opercula aperiant. Nigrescit & oui luteo indurati, ut tamen aceto & creta deleatur, mirum autem celando tunc neminem claruisse. Uasa ex argento mira humani ingenii uariat inconstantia, nullum genus officinae probando. Nunc furiana, nunc clodiana, nunc gratiana, nunc anaglifa. Uasa coquinaria ex argento fieri, caluus orator quaeritur, at nos etiam carrucas ex argento celatas inuenimus. De Hidrargiro. Inuenitur & hidrargirum in uicem argenti uiui paulo ante dilatum. Fit autem duobus modis, scilicet aereis mortariis ac pistillis trito minio ex aceto, aut patinis fictilibus impositum ferrea concha calce coopertum, argilla super illita, deinde sub patinis follibus accensum igni continuo, atque ita sudore calcis deterso, qui fit argenteo colore, & aqueo liquore. Idem guttis diuidi facilis, ac lubrico humore confluere. Quod cum uenenum esse conueniat, omnia quae de minio in usuim medicinae traduntur, arbitror temeraria. Praeterquam fortasse, quod illum capiti uentriue sanguinem sistit, dum nequit in uiscera praetereat ac uulnus attingat. Nam aliter utendum esse non equidem censeo. Hidrargiro argentum inauratur solum nunc prope cum & in aera simili modo duci debeat. Sed eadem fraus, quae in omni uitae parte ingeniosissima est, uiliorem excogitauit materiam ut docuimus. Auri argentique inuentionem comitatur lapis, quem appellant coticulam, qui non nisi ex Himocho flumine, quem alii nunc 76 De Alchimia passim heraclium, alii lydium uocant, solet inueniri. Sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis habentes, binasque latitudinis non excedentes. In his melius quod fit a Sole, quam quod a terra. His coticulis periti, cum e uena lima experimentum rapuerint, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti uel aeris. De Lithargiro, Ysiodorus. Lithargirum dicitur argenti purgamentum, quod nos argenti spumam uocamus, fit enim ex argento & plumbo. Plinius ubi supra. In predictis metallis fit & una quae uocatur argentispuma. Huius genera sunt tria, quorum illa, quam chrisitin uocant est optima, quam argiritin secunda, mollibidin autem uocatur tertia, & plerunque omnes hi colores in eisdem inueniuntur tabulis, probatissima est Attica, secunda Haspamensis. Chrisitis ex ipsa uena fit. Argiritis ex argento, Molibditis autem ipsius plumbi fusura est, quae fit Puteolis, & inde nomen habet. Omnis autem fit ex cocta sua materia, ex superiori catino defluens in inferiorem. Ex eo denique sublata uerunculis ferreis, atque in ipsa flamma conuoluitur ueruculo, & fit modici ponderis. Est autem feruescentis & futurae materiae, sicut intelligi potest ex ipso nomine spuma. Distat a scoria, quo a fece potest distare spuma. Alterum purgantis se materiae, alterum purgatae uitium est. Quidam duo genera faciunt spumae, quae uocant stelerythida & peumenem. Tertium molibdenam in plumbo dicendam. Ut autem sit utilis spuma, iterum coquitur confractis tabulis ad magnitudinem annullorum, sicque accensa follibus, ad separandos carbones cineremque abluitur, quasi sit argiritis, ut candore decoretur magnitudine fabe confracta in fictili coqui ex aqua iubetur, addito in linteolis tritico & hor deo nouis, donec illa purgentur. Postea sex diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua frigida, & cum desinant calido addito sale, in librum spumae obolo. Nouissimo autem die condunt in plumbeo uase. Alii cum faba candida & ptisana coquunt, siccantque diebus quadraginta calidissimis aestate. Sunt qui non coquunt, sed cum sale terunt, abiectaque aqua, abluunt. De usu Lithargiri in medicina. Usus autem eius ad colliria & uitrum, ad muliebrium tollendas faeditates cicatricum, maculasque abluendas, & ad capillum. Uis autem eius est mollire, refrigerare, explere, temperare, tumores ulcerum lenire. Talibus etiam emplastris, ignes sacros cum ruta mirtoque & aceto tollit. Razis in almanzore. Lithargirum frigidum est & siccum, excoriationibus & faetori sudoris confert, carnisque augmentum praestat. Platearius ubi supra. Lithargirum frigidum est & stipticum, quod stipticum est coniicimus, quia siccum est & tamen in qualitatibus suis est temperatum. Lithargiri multiplex differentia est. Est enim quoddam, quod est spuma auri, & cum frangitur interius simile est & cadmia dicitur proprie. Est & aliud spuma argenti, quod fit per excoctionem in igne, cum non purum a puro separatur, & magis attinet humiditati & frigiditati. Est & lithargirum quo communiter utimur scilicet fex stanni, quod fit similiter per excoctionem, cum fit stannum ex minera terrae, & illud frigidum est & stipticum, similiter dicunt quidam Lithargirum reperiri quod est fex plumbi. Lithargirum autem quo utimur communiter est fex stanni, uirtutem & constringendi, & consolidandi habet & purgandi, & diuerso modo conficiendi. Puluis lithargiri ulceribus impositus, saniem consumit, & ulcera consolidat, contra scabiem quoque & precipue factam ex salso flegmate uel cholera, fit decoctio aliquantula olei nucum & puluis lithargirii subtilissimus cum aceto diu conficitur, post additur oleum nucum & bene conficitur. Sed & contra dissenteriam uitio inferiorum factam, iuuat lithargirum, & contra uirgae ulcerationem. Lithargirum quoque quod est spuma auri puluerisatur, & cum aqua rosarum frequenter abluitur, & ille puluis in modum collirii uel solus uel cum aqua rosarum oculis imponitur. Contra feruores apostematum in erisipila conficitur, puluis lithargirii & cerussae, cum aqua rosarum, & circumungitur, ualet & idem puluis ad faciem depurandam. Constantinus ubi supra. Lithargirum quidam dicunt neque refrigeratum neque calefactum esse, sed mediocre, esse tamen stipticum, solidatiuum, & omnium membrorum concauorum de bona carne repletum testatur. Carnem superfluam rodit inunctum, scabiem, sudorem alarum, & omnia ulcera & pustulas curat. Nonnunquam clisterizatum, sit optimum remedium, uulneratis intestinis. Cum oleo rosaceo mixtum, pustulas narium & labiorum extirpat. Haly ubi supra. Lithargirum melius est Atticum & Hispanicum, ut cum frangitur quasi lumen refulget. Temperatum est in caliditate & frigiditate desiccans, prodest ulceribus humidis & apostematibus calidis, si eo cataplasmentur, est & in eo quaedam ponticitas, unde & carnem in humidis ulceribus producit. 80 De Alchimia De aere uel Cupro, ex libro de natura rerum. Aes siue cuprum est eiusdem duriciei cum argento, & eiusdem liquoris, hoc excepto quod est rubei coloris. Aes nulla rubigine corrumpitur, faetorem habet, & tamen dulce sonat. Ex libro quarto Metheororum. Aes sicut & plumbum & glacies & quaecunque calidi priuatione coagulantur, & a calido liquantur. Aes pulsui cedit. Est autem pulsui cessio empipedi in profundum transitio. Item quaedam ductilia sunt, ut aes, & quaecunque eadem plaga ducuntur in latitudinem pariter & in profunditatem transponi secundum partem. Aes quoque liquabile est & non flamans, & quaecunque liquantur ab igne, ista sunt aquosiora, ut argentum & aes. Porro si fuerit argentum uiuum bonae substantiae, & sulphur non purum, scilicet quod sit in eo uis adurens, conuertit ipsum in aes. Ysiodorus. Aes autem a splendore aeris dicitur, sicut & aurum & argentum. Apud antiquos prior aeris usus cognitus est quam ferri. Aere quippe primi proscindebant terram, & certamina belli gerebant, eratque in pretio aes magis. Aurum uero & argentum propter inutilitatem reiiciebantur. Nunc autem uice uersa iacet aes, & aurum summo cessit honore, usus aeris primus transit in simulachris, postea in uasis, in aedificiorum structuris, ad perpetuitatem quoque monimentorum, publicae constitutiones in aere conscriptae sunt. Aes rubiginem celerius trahit, nisi oleo perungatur. Seruari autem illud optime in liquida pice tradunt. Inter omnia autem metalla aes uocalissimum est, & maximae potestatis, ex eo & aeneae laminae fiunt. Philosophus. Aes siue cuprum sonorum est & uocale, natura calidum, sonus eius per se rudis est, admixtum uero stanno uel argento, uel auro, ualidum est ualde, dulcemque tinnitum habet. Tinnit autem altius caeteris metallis, sed uexat auditum, cum stanno commodius temperatur nisi. Et fusile quidem est & in omne artificium ductile, sed cum labore, & moderatione uerberantis. Nunquam uero sic purgari potest, quin facile contrahat corruptelam, durat tamen in annos plurimos. Plinius libro 34. Aes contactum menstrui, graue uirus odoris accipit & eruginem, magisque si luna decrescente id accidit. Idem in libro 34. Aes inaurari argento uiuo aut hidrargiro legitime solet. Sed excogitata fraus est, aes si quidem in primis cruciatur, accensumque restringitur aceto, sale, alumine. Post ea uero exarenatur, & si satis decoctum sit, splendore comprehenditur. In cinerem quoque ab igne exhalatur, ut possit edomitum mixtis punice, alumine, argento uiuo, inductas brateas accipere. 82 De Alchimia Sunt autem diuersae species aeris, ut aes cyprium, corintheum, pyropum, regulare campanum. Cyprium aes in cypro insula prius repertum est, unde appellatum est. Fit autem ex lapide eroso, quem cadmiam uocant, & est ductile, huic si additur plumbum, colore purpureo fit. Corinthium aes huiusmodi commixtio est, qualis fuit facta apud Corintheum. Coronarium uero ex aere ductili tenuatur in laminas, taurorum felle cinctum, auri species in coronis histrionum praebet, unde & nomen habet. Pyropum autem igneus color uocauit. Nam in singulis aeris unciis additis scrupulis senis auri, prae tenui lamina ignescit, & flammas imitatur. Regulare aes dicitur quod ab aliis ductile uocatur, eo quod malleo perducatur, sicut e contra fusile, quod funditur, & hoc etiam caldarium dicitur, malleis enim frangitur. Omne autem aes diligentius purgatis igni uitiis & excoctis regulare efficitur, campanum a campana Italiae dictum, utensilibus & uasis est probatissimum. Plinius libro 34. Aeris uena foditur ignique perficitur, sit ex aeroso lapide quem cadmiam uocant, fit etiam ex alio lapide, quem calcithen uocant in cypro, ubi prima fuit aeris inuentio. De operatione cupri uel aeris in alchemia, uidenda quae in primo libro de aere dicta sunt. De uirtute ipsius in medicina. Platearius. Aes artificio quodam coaptatur & comburitur, ut possit puluerizari. In olla terrea ponitur aes rubeum scilicet quod diu ante a fabris fabricatum est, & in fornace ubi fit ignis continuus ponitur diu, postea puluerizatur. In excoctione enim nimia, augmentur partes terrestres, & diminuuntur aquosae. Huiusmodi ergo aes ustum calidum est & siccum in quarto gradu, uirtutem habet consumendi melancholicum humorem, purgandi & extenuandi, unde conuenienter ponitur in emplastris contra splenem. Carnem superfluam corrodit, contra fistulam puluis eius cum melle conficitur, & penna intincta imponitur. Razis in almanzore. Aes ustum capillos tingit, uulnus consolidat, aquam expellit. Auicenna in secundo canone medicinae. Aes calidum est & siccum in tertio, ulcera maligna ambulatiua consolidat & prohibet, & carnem augmentatam corrodit. Acuit uisum, & confert duriciei palpebrarum. Capillos denigrat, palato illinitu uomitum excitat. In aere usto est stipticitas & acuitas consolidatio. Est autem genus aeris 84 De Alchimia quod dicitur calachon, & frequens est prouerbium, si cum forcipicibus de calachon euellantur pili, prohibebit ortum eorum. Non est autem bibendum uasis aereis, in quibus est salsedo, uel amaritudo, uel acetositas, aut dulcedo, aut pinguedo, sicut sunt olera uel carnes, ipsa quidem transmittunt Zimariam, quod est uenenum. Constantin. ubi supra. Aes ustum calidum & siccum in quarto gradu, uulnera mundificat, tenebrositatem oculorum clarificat, superfluam carnem uulnerum destruit, pessimis uulneribus ne dilatentur, repugnat. Sed lotum fit utilius humidis naturis, sicut eunuchis, pueris & mulieribus. Plinius lib. 34. Aeris metalla multis modis instruunt medicinam, ut pote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur, maxime tamen prodest cadmia. Haly ubi supra. Aes ustum melius est subtile, leue, planum, & utrumque rubeum. Est autem calidum ponticum, cicatrizat ulcera, que sunt in corporibus dura, sed & si abluatur, mollia quoque cicatrizat corporis ulcera. De cadmia aeraria, Ysiodorus. Purgamenta uero aeris sunt cadmia & erugo & aeris flos. Cadmia gignitur in metallorum aeris & argenti fornacibus insidente nitore. Nam & ipse lapis cadmia uocatur ex quo aes fit. Sic rursus in fornacibus existit & sui nominis originem recipit. Plin. ubi supra. Cadmia sine dubio fit in argenti fornacibus, candidior & minus ponderosa, sed nequaquam aerariae comparanda. Tria sunt eius genera uel etiam plura. Nam ipse lapis ex quo fit aes, cadinia uocatur, necessarius quidem fusuris, & medicinae inutilis. Sic rursum in fornacibus alia existit, quae sui nominis originem recipit. Fit autem egesta flammis, atque flatu tenuissima parte materiae, in cameris lateribusue fornacum, ore quo eluctantur flammae, appellata capnitis, exusta est, nimia leuitate similis fauillae. Interior autem est optima cameris dependens, & ab hoc argumento botrisentos cognominata. Hec priore ponderosior, sequuturis leuior, duo sunt eius colores, deterior est cinereus, melior puniceus, frialis, & oculorum medicamentis utilissima. Tertia est in lateribus fornacum, que propter grauitatem ad cameras peruenire non potuit, & hec dicitur placitis. Et ipsa hoc argumento crusta uerius quam pumex intus, uarias ad psoras utilior, & ad detrahandas cicatrices, fluunt ex ea duo alia genera, onichitis extra pene cerulea, intus onichiti maculis similis. Ostracitis tota nigra, ceterarumque sordidissima, uulneribus maxime utilis. Omnis autem cadmia in cypri fornacibus est optima. Iterum a medicis coquitur carbone puro, & ubi redigi86 De Alchimia tur in cinerem extinguitur, quae ad emplastra praeparatur uino amineo. Quae uero ad psoras aceto. Quidam in ollis fictilibus tulam urunt, & in mortariis lauant postea siccant. Cadmiae effectus est sanare, siccare, fluitiones sistere, pterigia, sordes oculorum purgare, scabriciem extenuare. Et quicquid in effectu plumbi dicemus inferius, & aes ipsum ad omnia eadem uritur, pretereaque albugines oculorum cum lacte sanat, facit & uomitiones e melle sumptum. Uritur autem aes cyprium in fictilibus crudis, cum pari pondere sulphuris, uase circumlito spiramento in caminis, donec ipsa uasa percoquantur, quidam & salem, aliqui alumen pro sulphure addunt. Alii uero nihil sed aceto tantum perfundunt, ustum thebaico mortario teritur, aqua pluuiae lauatur, iterum adiecta largiore teritur, ac relinquitur donec consedeat, & hoc saepius donec ad speciem minis redeat, tunc siccatum in sole in aerea pixide seruatur. De scoria aeris, & flore ac squama. Aeris scoria simili modo lauatur, minore effectu quam aes. Haly ubi supra. Tubal hoc est aeris scoria melius est nigrum, sed inclinas ad ruborem, tenue uelut cortices, & aere combusto est subtilius. Elimat & incidit quae noxia sunt. Tenebras oculorum aufert, & asperitatem palpebrarum dissoluit. Zemarum. i. uiridum aeris calidum, carnem superfluam comedit, & est incidens, si cum cera, & oleo oliuae misceatur. Elimat sine morsura, & carnem adducit. Plinius ubi supra. Aeris quoque flos est utilis medicinae. Fitque aere fuso, & in aliam fornacem translato. Ibi namque flatu crebriore excutiuntur, ueluit milii squamae, quas lepidas uocant, & sic adulteratur flos, ut squama ueneat pro ea. Est autem squama aeris decussa ui clauis, in quos panes aerei ferruminantur. In cypriis maxime officinis omnia. Differentia hec est, quod squama excutitur ictibus iisdem, panibus flos sponte cadit. Est alterum genus squamae subtilius ex summa scilicet lanugine decussum, quod stomoma uocant. Squama autem & flos in patinis fictilibus aut aereis uruntur, deinde ( ut supra ) ad eosdem usus lauantur. Amplius & narium carnosa tollit uitia, sedis ac aurium grauitates, per fistulas in eas flatu impulsa, uuas aliaque ulcera oris aufert admota farina, & tonsillas cum melle. Fit autem ex aere candido Cypreo, squama longe inefficatior. Ysiodorus ubi supra. Aeris flos fit seu gignitur conflationibus aere resoluto ac liquato, aqua frigida superinfusa, repentina quippe densatione, tanquam de succo reparatur flos. Auicenna ubi supra. Flos aeris stipticus est, corrosiuus & mordicatiuus. 88 De Alchimia carnem additam corrodit. Quod ex eo album est, tritum & in aurem sufflatum, delet surditatem antiquam. Et ex eo tingitur palatum cum melle propter apostemata gulae & uue. Soluit autem humorem grossum & aquam citrinam. Et ponitur in exsiccantis hemorrhoidarum & exiturarum ani. Constant. ubi supra. Flos aeris calidus est & siccus in 4. gradu, carnes superfluas consumit, & uisum clarificat. De ipsius rubigine uel aerugine. Plinius ubi supra. Aera extersa celerius sentire rubiginem quam neglecta tradunt, nisi oleo perungantur, seruari autem optime in liquida pice tradunt. Ysiodorus. Aeruginem quoque aes creat. Nam aereae laminae super uas aceti asperrimi superponuntur, atque ita distillantibus quod ex eis ceciderit in ipsum acetum teritur & cribratur. Plinius ubi supr. Aeruginis quoque magnus est usus. Sed illa fit modis pluribus. Nam & e lapide ex quo coquitur aes deraditur, & aere candido perforato, atque in cadis super acetum suspenso, aereo obturatumque operculo, multo probatior est quam si hoc idem squamis fiat. Quidam ipsa uasa cadidi eris in aceto fictilibus condunt, ac decima die radunt. Alii uinaceis tegunt, totidem que post dies radunt. Alii delimatam eris scobem aceto spargunt, uersantque spatis saepius die, donec absumatur. Eandem scobem uero alii malunt in mortareis aereis ex aceto terere. Ocissime uero coronarium trahit aeruginem, recisamentis in acetum additis. Adulterant autem marmore trito maxime Rhodiam aeruginem. Alii pumice aut gummi, praecipue uero fallit atramento adulterata lutorio. Caetera quippe dente comprehenduntur stridentia in frendendo. Experimentum est in bacillo ferreo, nam quae sincera est colorem suum retinet. quae mixta atramento rubescit. Deprehenditur et papyro galla pris macerato, nigrescit. n. statim illita erugine, deprehenditur & uisu maligne uirens. Sed siue sinceram siue adulteram. siccatam eam aptissimum est uri ac uersari in patina noua, donec fiat fauilla, postea teritur & reconditur. Nonnulli & thus masculum admiscent, lauatur autem aerugo sicut Cadmia. Uis eius oculorum colliriis est aptissima, & de lachrymationibus mordendo proficua. Sed ablui necessarium est penicillis calidis, donec rodere desinat. Aerugo cruda, uulnerariis emplastris miscetur, oris etiam et gingiuarum ex ulcerationem mirifice emendat. Et laborum ulcera cum oleo. Quod si & addatur cera purgat, & ad cicatricem perducit. De Alchimia Aerugo & callum fistularum erodit, uitiaque circa sedem, siue per se siue cum hammoniaco, illita, uel collirii mo90 do in fistulas adacta. Eademque cum resinae terebentinae tertia parte subacta tollit lepras. Est & alterum genus rubiginis in ere Cyprio, quam scoleciam uocant. Hoc trito alumine aut sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo est medicine remedio. Nec fit hoc nisi diebus aestuosissimis circa ortum canis. Teritur autem donec putridum fiat uel uiride, habetque in se ceu uermiculorum speciem, unde et nomen habet. Quod uitium ut emendetur duae partes quam fuere aceti urina impubis pueri miscentur. Idem autem in medicamentis & santerna efficit, qua diximus aurum ferruminari, usus utriusque est. qui eruginis, & scoletia fit per se rasa ab aerario lapide, dicto chalcite, de quo nunc restat scribere. De Chalcite. Chalcitis namque lapis uocatur, de quo & ipsum aes coquitur, distat a Cadmia, quod illa quidem super terram ex subsidialib. ceditur petris, hic autem ex obrutis. Item quod chalcites fricat se statim mollis natura, ut uideatur lanugo concreta. Est & alia distinctio, quod chalcitis tria genera aeris continet, & miseos & soreos, de quibus infra. Habet autem uenas aeris oblongas, probatur mellei coloris, gracili uenatum discursu, friabilis, nec lapidosa. Putant & recentem esse utiliorem, quoniam inueterata sori, fiat uis eius ad crescentia in ulceribus sanguinem sistere, uuam, gingiuas, tonsilas sarina compescere, uuluae quoque uitiis in uellere reponitur. Cum succo uero porri & uerendorum uitiis additur emplastris. Maceratur autem in fictili & aceto, circumlito fimo dieb. 40. & croci colorem trahit, & cum admixto Cadmie pari pondere, medicamentum soricon dictum, efficit. Quod si duae partes chalcitis tertie Cadmiae temperentur, acrius hoc idem fiet. Acrius etiamnum & uehementius factum, si aceto quam uino temperentur. Tosta uero sit efficior ad ea omnia. Sori aegyptium maxime laudatur, multum superato Cyprio, Hispaniensi & affrico, quanquam oculorum curationi quidam utilius cyprium putant. Sed in quacumque natione optimum, cui maximum uirus olfactu, trituque pinguiter nigrescens & spongiosum. Stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactu inodo uomitiones moueat. Et egyptium quidem tale est. Alterius nationis contritum splendescit. Et misy est lapidosius, prodest autem & dentium dolori, si contineatur atque colluat, & oris ulceribus serpentibus. Uritur carbonibus ut calcithis. Mihi uero aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus eius flore luteo miscente se ligni pinea fauilla. De Alchimia Porro uere ex supradicto fit lapide, concretum natura, discre92 tumque & optimum in Cypriorum officinis. cuius note sunt friati, aurec scintillae, & cum teratur arenosa terra chalciditi similis. Hoc autem miscent, qui aurum purgant. Utilitas eius est infusi cum rosaceo, auribus purulentis, & lana impositi capitis quoque ulceribus. Extenuet etiam scabricias oculorum inueteratas, praecipueque utilis est tonsillis, contraque anginas & sub purata. Ratio ut 16. 3. in hemina aceti coquatur melle addito, donec lentescat. Quoties opus sit molliri uim eius mel aspergitur. Erodit e callum fistularum ex aceto, & colliriis additur. Sistit & sanguinem & ulcera serpentia et putrescentia. Ablumit etiam carnes excrescentes, peculiariter autem uirilitatis uitiis proficit, ac foeminarum profluuium sistit. Sorum Aegyptium maxime laudatur. Dioscorides, Calchitis est gleba naturalis, quam in Insula Cypro inuenitur in metallis, colore sub aureo, fragilis, intus uenas diffusas habens, etiam in modum stellarum fulgentes guttas, optima est recens & mundissima, & aequaliter fragilis. Uirtus est ei stiptica, & termantica, & scarotica, purgans palpebras & oculos. Ignem sacrum extinguit, & herpetas curat, faucium reuma impositum abstinet, fluxumque sanguinis matricis retinet, uulnera pascentia sanat. De Chalcanto, Ysiodorus. Chalcantum dicitur, quia calcithis est tynnum. i. flos, unde apud Latinos aeris flos appellatur. Olim in Hispaniae puteis uel stagnis id genus aquae habentibus eam decoquebant, & in piscinas ligneas fundebant, appendentes super eas restas lapillis extensas, quibus limus in similitudinem uitreis acinis adhaerebat: sicque euectum siccabatur diebus triginta. Fit autem nunc alibi in speluncis, quod liquide collectum dehinc diffusum in quosdam botros solidatur. Fit & in scrobibus cauatis, quorum e lateribus decidentes guttae coalescunt. Fit & salis modo ex flagrantissimo sole. Adeo autem constrictiue uirtutis est, ut in leonum & ursorum ora aspersum, tantam uim habet astringendi, ut non ualeant mordere. Dioscorides. Chalcanti species sunt tres, una sc. quae distillat ex metallicis fabricis, uel a cloacis aliquibus, & inspissatur, sicque colligitur, altera in spe luncis inuenitur, & collecta in uasis refunditur, ibique coagulatur. Tertia in Hispania fit imbecillis & decolorata. Conficitur autem aqua mixtum & coctum. Est itaque summum cyanei coloris, graue, spissum, splendens, mundum & limpidum. Coctum autem ad denigrandum, & infecturam utile est. De multiplici eius in medicina remedio. Idem. 94 De Alchimia Uirtus est ei stiptica, termantica, scarotice Iumbricos latos excludit, uenenum graue bibitum cum mulsa expellit, uomitum prouocat bibitum cum aqua, uel in naribus mistum caput purgat. Plinius ubi supra. Chalcantum maxime probant cyprium, in medicinae usu, dragmae pondere sumitur ad depellenda uentris animalia cum melle, purgat quoque caput dilutum & naribus instillatum, purgat etiam stomachum cum melle, uel in aqua mulsa sumptum. Medetur & oculorum scabriciei dolorique, nec non & caligini, & oris ulceribus. Sistit quoque sanguinem narium, & hemorroidam. Item cum semine hyosciami ossa fracta extrahit, epiphoras suspendit, penecillo fronti impositum. Efficax etiam est in emplastris ad purganda ulcera & ulcerum excrescentia, cum lini semine tollit dolores eorundem. Tollit & uuas, uel si decocto tanguntur. Quodque ex eo candicat, in eo usu uiolaceis prefertar. Et aurium grauitati per fistulas inspiratur, uulnera quoque per se illitum sanat, sed cicatrices tingit. De Pompholige & Spodio. Nunc etiam in aerariis reperiuntur, que uocant pompholigen & spodium. Differentia uero est, quod pompholix asperatur lotura, spodias sublota est. Aliqui quod candidum sit atque leuissimum pompholigen dixere, ipsumque fauillam eris & chalcitis. Spodium autem nigriorem esse, quae derasa parietibus fornacum, mittit scintillas ex carbonibus quandoque. Hoc aceto praestat aeris odorem, & si lingua tangatur horridum saporem. Conuenitque oculorum medicamentis, quibuscunque occurrens uitiis, ualet & ad omnia, ad quae spodium. Hoc distat, quod uis huius elutior est. Et in emplastris additur, quibus leuis refrigeratio & siccatio queritur, utilior autem est ad omnia, que unio est lota. Spondios Cypria est optima, fit autem cadmia & aerario lapide liquescentibus, leuissime haec efflatur, & ocius, euolatque e fornacibus tectis adhaerescens, a fuligine distat candore. Quod minus ex ea candidum est, immaturae fornacis argumentum est. Quod uero rubicundius est, acriorem uim habet, adeo exulcerat, ut cum lauatur excecet oculos si attingat. Est & spodios coloris mellei, in qua plurimum intelligitur aeris. Sed quodcunque genus lauando fit utilius. Purgatur ante pinna. deinde crassiore lotura, digitis scabriciem exterit. Media uis eius est que uino lauatur. Est & aliqua in uini genere differentia, leui. n. lota, colliriis oculorum uigiliis fatigatorum putatur apta. Eademque efficacior est ulcerib quae manant, uel oris, quam madent & omnibus medicamentis quam contra gangrenas parantur. Fit & in argenti fornacibus spodium, quam lauriotin uocant, utiliisima confirmatur oculis illa, quae fit in aurariis. Nec in alia parte magis est mirari ingenia uitae. De difrige & antispodio. In eisdem officinis discernitur quam difrigen Graeci uocant, ab eo quod bis torreatur. Cuius origo triplex inuenitur. Fieri namque traditur ex lapide pyrite in caminis cremato, donec in rubricam excoquatur. Fit & in Cypro ex luto cuiusdam specus prius arefacto, paulatim mox circumdatis sarmentis. Tertio fit in fornacibus aeris fece subsidente. Differentia est quidem quod aes ipsum in catino defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, difriges remanet. Quidam tradunt in fornacib. globos lapidis, qui coquantur ferruminari, circa hunc aes feruere. Ipsum uero non precoqui nisi translatum in alias fornaces. Et esse nodum quendam materie, id quod ex cocto supersit, diaphryga uocant. Ratio eius in medicinis similis est supradictis siccare, & excrescentia consumere ac purgare. Probatur lingua, ut eam siccet tactu statim, erisque saporem reddat. Antispodium uocant cinerem fici arboris, uel caprifici, uel folioram myrti, cum tenerrimis ramorum partibus uel oleastri, uel cytonii, uel lentisci. Item ex moris immaturis.i.candidis in sole arefactis, uel e buxi comma, uel pseudocyperi, uel rubi, uel therebinti, uel oenanthis, uruntur omnia ea fictili crudo in fornacibus, donec figlina percoquatur. In aerariis officinis & smegma fit aere iam liquato ac percocto, additis etiam carbonibus paulatimque accensis, ac repente flatu uehementiori expuitur pala quaedam aeris. Solum autem quo excipiatur, stratum esse debet. De Aurichalco, Ysiodorus. Aurichalcum dicitur eo quod splendorem auri & duriciem aeris possideat. Fit autem ex aere & igne multo, ac medicaminibus ad aureum colorem perducitur. Plinius lib. 34. In Aegipto ( ut dictum est supra ) fuit aeris inuentio prima, moxque uilitas eius precipua, in aliis terris prestantiore reperto, maximeque aurichalco, quod ob praecipuam bonitatem diu obtinuit admirationem summa gloria in Cardubensi, quod imitatur bonitatem aurichalci. Ex libro de naturis rerum. Ex aere fit aurichalcum, sic dictum, quia splendorem habeat auri, uel quia de ipso fit aurum. Dicit enim philosophus in libro de lumine. Lumen quod ex urina pueri & aurichalco fit aurum optimum, quod intelligendum est in colore, non in substantia. Dicit enim idem Aristoteles, quod uariatur color, 98 De Alchimia. sed substantia manet. Hoc aurichalcum frequentius scripturae uocant electrum & hoc propter colorem electro prope consimilem. Ex doctrina Alchemiae. Aes autem transmutatur in aurichalcum, quod fit mediante tuchia, quia fumus eius albificat, & habet naturam spiritus, statimque cum puluis eius proiicitur super aes fusum, uel miscetur cum laminis aeris. in ipsa aeris fusione tuchia calefit, & fugam quaerit tanquam spiritus, unde apparet quod eius fuga fit per aeris corpus fusum, sicque siccat ipsum, quia fumus eius est temperate albus, & album huiusmodi mixtum cum rubeo reprimit rubedinem, & fit citrinum, & ita aurichalcum. De Ferro, Ysiodorus libro decimo sexto. Ferrum dicitur eo quod farra. i. semina frugum condat. Usus ferri post alia metalla repertus est, cuius postea uersa est in obprobrium species. Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Nullum autem corpus est tam densis inter se cohaerentibus et implicitis elementis quam ferrum. Unde inest ei duricia cum frigore. Ferri metallum fere ubique reperitur, sed ex omnibus generibus palma Serico ferro datur. Seres enim hoc cum uestibus suis pellibusque mittunt. Secunda scilicet palma Parthico. Nec alia ferri genera ex mera acie temperantur. Caeteris enim mollior complexus admiscetur. Differentia ferrorum plurima est iuxta terrae genus. Nam aliud est molle plumboque uicinum, rotarum & clauorum usibus aptum. Aliud fragile & erosum, culture terre conueniens. Aliud breuitate sola placet, clauisque caligariis. Aliud rubiginem celerius sentit. Aquarum summa differentia est, quibus ferrum candens immergitur. Haec aqua alibi atque alibi utilior, nobilitauit loca gloria ferri quo utilius fiat, sicut bibilin Hispaniae & Thuriassonem, et Comum in Italia. In acuendo ferro oleo delicatior fit acies, unde & tenuiora oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus sese ulciscitur, eo namque contactum celerius rubiginem trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet, sola enim hec materia uim ab hoc lapide accipit, retinetque longo tempore. Ex eodem lapide quidam architectus Alexandriae templum concamerauit, unde in eo simulachrum de ferro in aere pendere uideretur. Ferrum accensum nisi duretur, ictibus corrumpitur. Rubens non est habile ad tornandum, neque antequam albescere incipiat. Aceto uel alumine illitum ferrum fit aeri simile. Aristoteles in libro methe. 3. Ex uaporibus humidis in terra, species nulla dilatatur in percus sione ut ferrum. De Alchimia Eorumque est esse, quod quando con100 arctatur igneitas & lapideitas, desiccantur & arescant. Idem in libro 4. Quaedam sunt igne mollificabilia, uelut ferrum & cornu. Eritque ferrum sic molle & fissile. Ferunt autem a calido liquatum, coagulatur infrigidatum. Ipsumque operatum liquatur, ut humidum fiat, iterumque coaguletur. Scoria uero substat & deorsum datur. Cumque multotiens patitur & mundum fit, hoc calybs fit, minusque pondus est emundati. Melius quoque ferrum est, quod minorem purgationem habet. Iterum de Ferri natura, Plinius libro trigesimo quarto. Proxime indicari debent metalla ferri, optimo pessimoque uitae instrumento. Si quidem hoc tellurem scindimus, serimus arbusta, ponimus pomeria, uites squalore reciso, singulis annis iuuenescere cogimus. Hoc tecta extruimus, saxa cedimus, omnesque ad usus ferro utimur. Sed eodem ad bella cedesque & latrocinia non solum cominus, sed etiam missili uolucrique nunc tormentis exculso, nunc lacertis, nunc uero pennato, quam sceleratissimam ingenii humani arbitror fraudem. Siquidem ut mors ocius ad hominem perueniret, alitem illam fecimus, pennasque ferro adiecimus. Denique in foedere, quod expulsis regibus pop. Roma. dedit Porsenna, nominatim comprehensum inuenitur, ne ferro, nisi in agricultura quis uteretur. Et metalla ferri, ubique propemodum inueniuntur. Insula quippe Italie llua gignit, agnosciturque sine difficultate manifesto terrae colore, sed ratio eadem uenis excoquendis. In Cap. padocia questio est, aque an terre fiat acceptum, quia profluuio terra certa perfusa, non aliter ferrum e fornacibus reddit. Differentia ferri numerosa est, prima est in genere terre coeliue. Alicubi uena bonitatem ei prestat, ut in Noricis. Alicubi uero factura ut Sulmone. Alicubi aqua. Quippe cum in exacuendo oleares cotes & aquariae aeque differant, & oleo delicatior acies fiat. Mirumque est cum excoquatur uena, in modum aquae ferrum liquari, postea in spogias frangi. Metallorum omnium ferri uena est largissima. Cantabrie maritima parte, qua oceanus fluit, mons prerupte altus, incredibile dictu, totus ex hac materia constat. Ex libro de naturis rerum. Ferrum frigidae naturae est, durum, solidum, & incisiuum, omnia fortitudine sua domat, & a se tantum consumitur. Super omnia metalla corruptelam facilius contrahit, & etiam connexa corruptione inficit. Rauce sonat, igne hebescit, & ductile fit. De Calybe & Alidena, ex libro de rerum natura. 102 De Alchimia Calybs est genus ferri durissimi, quod uulgo dicitur aciarium. Ferrum quidem magis est terrestre quam calybs, & ideo siccius. Calybs super ferrum abundat in aqueo congelato, & tamen calybs magis est frangibilis quam ferrum, sicut glacies frangibilior est quam cornu, Ferrum duplicem habet humiditatem terrestrem ac grossam, conuiscantem scabiosas partes, & haec per actionem ignis euaporat. Alia est humiditas aquea subtilior, & haec remanet igne agente magis depurata & condensata. Conuerso modo contingit in duplici uini humiditate, et aliarum plurium rerum. Unde autem ferrum est siccum, inde etiam est porrosum. Et dum tale est, non ualet, ut inde fiat instrumentum incisiuum acuminatum. Ideoque excoquitur in igne, ut abstersa scabiositate sua terrestri relinquantur aque substantia, que est maxime densa, quae cum ductilis sit ad modum aquae, apta est incisioni, & omni figure. Densatur etiam ferrum, & opilatur eius porositas per admixtionem calybis, & sic habilius fit ad instrumenta incisiua. Calybs si concauatur, & in eius concauitate plumbum ponatur, totumque in ignem collocetur, euaporabit plumbum, sed non ita quin relinquatur calybs aliquantulum mollificata, unde totiens ita fieri posset per additionem alterius plumbi, quod tandem calybs totam suam duriciem amitteret, atque ita laxabilis in modum cerae fieret. Ysiodor. Calybs a calybe flumine dicitur, ubi optima ferrum acie temperatur. Philosophus. Calybs ex ferrariis fit, multisque tensionibus induratur, ut uirtutem habeat super ferrum, & hoc ferri genere acuuntur acies armorum ut ualeant. Est & aliud ferri genus in orientis partibus, quod uulgariter alidena dicitur. Incisionib. aptum est & fusile sicut cuprum uel argentum, & ductile non est, sicut ferrum aliarum mundi partium. De Ferri & calybis differentia, ex libro de Uaporibus. Ferrum caret uaporibus. Nam in ferro euaporatio pet actionem ignis non est, sed agente calore in ferro, squamositas terrestris impedit. ne humidum euaporet, & magis aqueum sc. calybs remaneat. Et quoniam terrestritas ex sua siccitate ad porositatem facit ferrum magis quam calybs porosum erit. Ideoque faber in acumine cultelli admiscet cum ferro calybem, ut per calybem in acumine, fiat opilatio pororum ferri, sitque bonum ad incisionem. Ferri namque ponderositas & terrestritas grossa impediunt, ne cultellus duci possit ad tenuitatem incisioni aptam. Et quoniam aqueum ductile est in omnem formam, ideo calybs cum sit aqueus magis, ptatur in acumine cultelli. Si uero queritur cur 104 De Alchimia. calybs frangibilior sit ferro, cum potius contrarium sequatur, si ferro aquosior est. Dico quod sicut glacies frangibilior est cornu, propter terrestritatem cornu, quae tendit ad uiscositatem contradicentem fractioni: sic terrestritas in ferro uiscosior facit ferrum minus frangibile. Denique sicut in euaporatione humidi a uiuo remanet humidum terrestre, ita per calorem humiditate consumpta, quae conuiscat ferri partes terrestres & scabiosas a partibus aqueis & coagulatis, remanet calybs in substantia aquea & congelata, poros strictiores habens ferro, propter quod in sicco deficit, faciens amplitudinem pororum in ferro & cupro. Et tunc quia calybs est magis aqueus, & aqueum ab aqueo deleri uel infici contingit. Accidit quod calybs cum plumbo per calorem agentem ut supra dictum est, plumbum euaporat, & tamen in euaporatione calybs mollificatus aliquantulum remanet, totiesque hoc fieri potest, quod calybs totam duritiem amittat, atque impressiones ad cerae modum recipiat, propter humiditatem a plumbo acceptam, quod est duriciei remollitiuum. Sicut uideri contingit in paraliticis, ubi durities nerui relaxatur, sine aliqua repletione per humiditatem quae generat spasmum repletionis. De operatione ferri in Alchimia. Philosophus. Ferrum cum auro miscetur. Nunquam ab eo exterminatur, neque decoctione neque alia re. Cumque adiungitur argenio stans cum auro, tingit ipsum colore pulchro, & quasi aurum apparet. Ferri natura calida & sicca est. Quidam tamen dixerunt, quod est frigida & sicca, & masculinum & femineum. Huius autem manifestum est calidum & siccum & durum. Occultum autem his contrarium. Nec in aliquo corporum est aliquid durius manifesto ipsius. Similiter eius mollicies manifestatur, cum in eius occultum conuertitur. Huius exemplum est argentum uiuum, cuius occultum est ferrum, eiusque manifestum est uiuum argentum. Cum igitur occultabitur eius manifestum, & manifestabitur eius occultum, conuertetur in ferrum. Aut si uolueris, eius minue calorem, & apparebit eius frigiditas, fitque argentum. Aut minue ipsius siccitatem, & apparebit eius humiditas, fitque aurum. Uidenda sunt de caeteris eius operationibus, quae in libro primo de ferro diximus. De uirtute ferri in medicina, ex libro de natura rerum. Ferrum ( dicunt philosophi ) uirtutem habet 106 De Alchimia attenuandi & desiccandi. Infrigidat & dissoluit, & stomacho prodest limaturis sumptum. Auicenna in secundo canone medici. Ferrum tres habet species. Uinum & aqua in quibus extinguitur ferrum conferunt apostemati splenis, ac mollificationi, & debilitati stomachi. Aerugo eius utilis est cum uino posita super pannaricium, similiter & super Erisipilam, & super podagram, utilis etiam est asperitati palpebrarum, & ungulae. Haec quoque infrigidat & stiptica est. Supposita fluxum sanguinis abscindit ex matrice, e exsiccat hemorhoidas. Praeterea uinum in quo ferrum extinguitur, retinet solutionem antiquam & dyssenteriam. Confert mollificationi ani, & insensibilitati urinae, menstruorum fluxui, & prouocat coitum. Idem in eodem. Aqua ferrea confert uisceribus & spleni & stomacho ac renibus ac colicae passioni. Aqua etiam in qua ferrum extinguitur sputo sanguinis confert. Idem in libris Substantia siquidem metallina uel eius simile, & aque sanguisugales male sunt omnes. In quibusdam tamen illarum existit iuuamentum. Illa si quidem in qua uirtus ferri superat, ad hoc iuuat, ut interioribus fortitudo tribuatur, stomachi corruptio prohibeatur, & uirtutes desiderantes procedant. Gallenus Aqua in qua candens ferrum extinguitur, neruos confortat, curat hemorhoidas, & plumbeum colorem qui ex eis est aufert. Mulieri prohibet ne concipiat cum aceto bibitum, humorem de auribus tollit, cataplasmata podagram infrigidat, uncta super alopiciam capillos instaurat. Est autem calida in secundo gradu. Idem in pantechni libro 5. Aqua de ferri metallo uentrem constipat, membra confortat, ad dolorem splenis & apostemata. Plinius ubi supra. Medicina e ferro est & alia quam secandi, pungi scilicet leniter mucrone quo percussus sit homo, prodest contra dolores laterum pectorumue subitos, qui punctiones afferant. Quaedam etiam ustione sanantur, praecipue canis rabidi morsus, quippe morbo praeualente potum expauescentes, usta plaga illico sanantur. Calefit quoque ferro candente potus in multis uitiis, praecipue uero dyssentericis, De ferri purgamentis. Ferri purgamenta & sordes sunt rubigo & scoria, quae igne excoquitur. Plinius ubi supra. Rubigo ipsa ferri, est in medicinis, que de raditur humido ferro, ueteribus clauis. Uis eius est ligare, siccare, stringere, uel sistere. Illita emendat alopicias, utuntur eadem & ad scabricias oculorum pustulasque totius corporis, cum cera & oleo mirte, ad ignes uero sacros ex aceto. Item ad scabiem, paronychia digitorum, & pterigia in linteolis. De Alchimia Sistit & faeminarum profluuia uelleribus im108 posita. Plagis quoque recentibus uiuo deluta, & cum mirrha subacta, & condilomatis ex aceto prodest, podagras etiam illita sanat. Squama quoque ferri est in usu, & acriore uim quam rubigo. Quamobrem etiam contra epiphoras oculorum assumitur, sanguinemque sistit cum uulnera ferro maxime fiant. Sistit & faeminarum profluuia. Imponitur etiam contra lienum uitia, ulcerum serpentia & hemorhoidas compescit, & genis prodest, farinae instar aspersa, commendatur in emplastro quodam irge dicto, ad purganda ulcera & fistulas, omnemque callum erodendum, ac rosis ossibus ad carnes recreandas. Razis in almanzore. Squama ferri stomachum corroborat, hemorhoidarum sanguinem stringit. De eodem. Platearius in libro de simplici medicina. Ferrum, ferrugo, ac squama ferri, eiusdem uirtutis sunt. Ferrugo calida est & sicca in secum do gradu. Squama ferri est illud latum & tenue, quod euolat a ferro per concussionem. Ferrugo autem per exustionem liquescit a ferro, & habet uirtutem desiccandi & attenuandi. Ad attenuationem splenis ualet uinum, in quo ferrum candens extinctum fuerit, multum enim subtile est. Contra opilationem splenis & epatis ex longo tempore datur. Puluis subtilissimus ferruginis cum uino calido uomitum in multa quantitate prouocat. Etiam in tantum quod ad mortem adducit, unde post impetum, uel in impetu debet aqua dari, in qua lapis magnes tota nocte iacuerit. Et puluis eius in aqua detur, reprimit enim uiolentiam eius, & sistit uomitum. Dioscoride attestante. Sed uomitus ibi periculosus est. Contra hemorhoidas puluis eius scilicet ferruginis uel squamae ferri subtilis conficitur cum succo tapsi barbati & bombice intincta superposito. Auicenna in secundo canone. Scoria ferri est fortioris exsiccationis omnibus caeteris. In ipsa est uirtus soluens aquam. Est autem sicca in tertio gradu. Aerisque scoria ei propinqua. Reliquae uero minus, omnesque exsiccant humiditates. Scoria ferri resoluit apostemata, confert palpebrarum asperitati, confortat stomachum, datum in uino antiquo & admixta, eius humiditates & mollificationem remouet, prohibet impregnationem, fluxum hemorhoidarum, & menstrui sanguinis, anum linita coarctat. Idem in lib. 4. Ex limatura & scoria ferri accidunt quandoque dolor in uentre uehemens, & siccitas in ore, inflatio, superatque capitis dolor. Cura eius est ut detur lac in potu cum rosaceo & uiolaceo oleo, succus foliorum de salicibus quassatorum cum aceto super 110 De Alchimia capita. Datur etiam in potu quid de magnete, ut separatum ad ipsum aggregetur, adhibitis exinde solutiuis. De stanno. Ysiodorus. Stanni ethimologia est separans & secernens. mixta enim & adulterata, inter se metalla per ignem dissociat, & ab auro & argento aes plumbumque secernit. Alia quoque metalla ab igne defendit. Et cum sit natura aeris, & ferri durissima, si absque stanno fuerit, uritur & crematur. Stannum illitum aereis uasis, saporem facit gratiorem, & uirus compescit eruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo sicut ex plumbo conficitur. Plinius libro 34. Eramentis conglutinatur stannum, stannoque argentum. Optimaque fiebant olim stanno & aere mixtis specula Brundusina, quibus nunc argentea praelata sunt. Idem ubi supra. Plumbum nigrum aliquando cum argento nascitur, mixtisque uenis conflatur. Eius qui primus fuit in fornacibus liquor appellatur stannum, qui secundus argentum. Nunc autem adulteratur stannum, aeris candidi portione tertia addita in plumbum album. Fit & alio modo, mixtis albi plumbi nigrique libris. Et hoc nunc argentarium uocant aliqui. lidem & tertiarium appellant, in quo duae sunt portiones nigri, tertia uero albi, pretium eius in 30. libris aestimatur, & hoc fistule solidantur. Improbiores additis ad tertiarum aequis partibus albi, argentarium uocant, & eo quae uolunt in coquunt pretiae. Huius faciunt in pondo 130. In libras albo per se sincero, pretia sunt 30. Nigro 17. Aristoteles in libro 4. metheo. stannum ut praedicta aquosum esse probatur, quoniam & ipsum calido liquatur. Et uidetur stannum habere bonum argentum uiuum, sulphur uero malum. Et haec non bene mixta, sed tanquam per parua composita. Ideoque fit tale. Ex libro de natura rerum. Stannum temperatissime naturae est. In Britannia tantum reperire olim solebant, sed nunc in Germaniae partibus, abundantiss. uena reperta est, ualde ductibile & tractabile, & super omnia metalla liquabile. Per se quoque est mutum, sed cum aere uel argento, uel auro mixtum sonorum est & armoniacum. Fulget interius sed foris de facili contrahit corruptelam, & hoc squaloris non rubiginis, nunquam enim rubiginatur. In aqua diu iacens facile putrescit. Unde fistulas aquae ductus quae sub terra fieri solebant ex plumbo, & consolidari stanno, modernis temporibus ex calido & fusili plumbo, consolidari, ars hominum excogitauit, quia solidatae stanno durare non poterant in longinquum, plumbum uero sub terra semper durat. 112 De Alchimia De operatione stanni in Alchimia, Auerrois de uaporibus. Stanni consolidatiuum est plumbum, & plumbi stannum. Quodque plumbum consolidetur stanno, non est de natura plumbi, sed de natura stanni liquefacti, plumbum humidum liquefactum penetrantis. Ex qua uidelicet penetratione in illis duobus generatur humidum uiscosum ligans stanni partes. Stannum uero consolidans e stannum consolidatum, quoniam utrunque contradicit uiscositati, quae debet esse ex uno humido & alio sicco, ideo non est aliqua consolidatio stanni cum stanno. Borax autem cum solidat argentum cum argento, uel stannum cum stanno, impossibile est hoc esse, nisi communicet cum eis in radice, sicut dicetur inferius. Ex libro de rerum natura. Ex stanno fit optimum sal, ex quo faciunt aquam acutam, & cum ea tingunt argentum uiuum. Stanno liquefacto, & post modum aceto in quo est argentum uiuum in fuso, cum sit ualde penetratiuum, adhuc magis iuuante aceto omnes stanni partes intrat, suaque humiditate remollit stanni siccitatem. Uide quae de hoc supra dicta sunt. De uirtute stanni in medicina. Stannum quoque ualet ad multorum morborum remedia, & eius scoria prodest oculorum ulceribus. Auicenna in secundo canone. Razis, ipsum est stannum, & est fiigidum & humidum. Subtile est ex eo quod adustum est, & eius cerusa, oportet autem quod timeatur eius odor quando comburitur. In eo quidem quod adustum est, est lenificatio, subtiliatio, resolutio, & interiectio sanguinis. Eiusque cerusa est glutinatiua & infrigidatiua. Cuius uirtus est quasi tuchiae adustae. Confert autem stannum apostematibus fricatum cum uino, aliquoue succorum frigidorum. Confert etiam uulneribus uel ulceribus fraudulentis & ambulatiuis. Et cerusa replet ulcera atque glutinat ea. Praeterea cerusa stanni fricata super puncturam marini scorpionis, confert. Similiter & draconis marini. Sed oportet ut eius odor caueatur, propter adustionem. Haly ubi supra. Azerebrum.i.stannum, frigidum est. Et est in eo siccitas, illud melius est, quod minime sub dentibus frendet uel stridet. Et in eo sunt quaedam uirtures aquosae, si fricetur cum modico uino uel oleo oliuae ad lapidem, proderit apostematibus, quae circa & supra uerenda fiunt & in lumbis. Item si cum eius frusto emplastrizetur anus inferius, sedat appetitum coitus. De plumbo. Ysiodorus, Plumbum dicitur, quod ex eo primum pilis factis, altitudo maris tentata est. Huius duo sunt genera, nigrum & candidum. Sed candidum melius est, quod prius in insulis Athlantici maris inuentum est. Similiter & in Lusitania & in Gallia gignitur, sumpra tellure arenosa coloris nigri & pondere graui. Interueniunt e minuri calculi maxime e torrentibus siccatis. Has arenas lauant metallici, & quod subsidet, coquunt fornacibus. Inueniuntur & in aurariis metallis, aqua missa, casculi nigri & graues. Et dum aurum colligitur cum eo remanent. Postea separati conflantur, & in puluerem album resoluuntur. Inde & eadem est grauitas plumbo, quae auro. Nigrum plumbum circa Cantabrium abundat. Cuius origo duplex est. Aut enim solum ex uena sua prodit, aut cum argento nascitur, mixtisque uenis conflatur Huius primus in fornacibus liquor est stannum, secundus argentum, quod remanet superaddita uena, rursusque conflata, fit nigrum plumbum. India neque aes neque plumbum habet, gemmis tantum & margaritis hec permutat. Nigro plumbo ad fistulas laminasque utimur Laboriosius in Hispania & Gallia eruitur plumbum. Nam in Britannia summo terrae corio. Ex libro metheo. 4. Plumbum quoque liquatur ut fluat, fluensque rursum ex frigore cogelatum, colore nigrum & simile calci efficitur. Nam que unque ( ut dictum ) calidi priuatione coagulantur, a calido liquantur, ut glacies aes, plumbum et similia; & ista sunt aquosiora. Plumbum quando liquatur est argentum uiuum, cumque calefactum fuerit, conuertitur in liquoren omnibus liquabilibus communem scilicet igneum, rubeum. Ex libro de natura rerum. Plumbum temperatae naturae est, sicut stannum, ponderosum sicut aurum. Ita quod duplex habet pondus, argenti uel aeris, ductile quoque est & tractabile, minus autem stanno liquabile. Compressiuum est & lenificatiuum. Nec solum in se mutum est naturaliter, sed etiam muta efficit alia metalla quibus admiscetur, liquefactum in igne ceteris metallis plus minuitur, scoria eius. i. spuma continet argentum. Hoc autem proprium est & speciale plumbo inter metalla, quod semper augmentatur, & hoc sub dio magis & in aere, quam sub terra. Squalorem uero continet non rubiginem. Glossa super Hieremi. Plumbum metallis adulteratis miscetur, ut aliena materia separetur. Et ii forte purgata non fuerit, plumbum omnino consumitur, & in nihilum redigitur. Plinius liber 34. Plumbum nigrum conglutinatur albo, ipsumque album sibi oleo. Argentu quoque non potest excoqui, nisi cum plumbo, uel uena plumbi. Adhuc de plumbi origine & natura. Plinius liber 34. 116 De Alchimia Plumbi genus candidum est, pretiosissimum a Graecis appellatum cassiterium, fabuloseque narratum est in insulis Athlantici maris peti, uitibusque nauigiis corio circumsutis aduehi. Nunc autem certum est in Lusitania gigni & Gallicia summa tellure, arenosa, calorisque nigri, quae pondere tantum deprehenditur. Inuenitur & in aurariis metallis, quae allucia uocatur. Aqua siquidem immissa, eluunt calculos nigros paululum candore uariatos, quibus eadem grauitas quae auto. Et ideo in calathis in quibus aurum colligitur remanet, postea caminis separantur, conflatique in plumbum album resoluuntur, nec fit in Gallicia nigrum, cum in uicinia Cantabriae nigrum abundet tantum. Nec fit argentum ex albo cum fiat ex nigro. Plumbi uero nigri duplex est origo, ut supra. Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota humida est. Ideoque album nulli rei sine mixtura utile est. Nec ex eo plumbatur argentum, quoniam prius liquescit argentum. Confirmant quod si minus albo nigri quam sit satis misceatur, argentum ab eo eroditur. Album incoquitur aereis operibus galliarum inuento, ita ut uix discerni queat ab argento. Albi plumbi experimentum in carta est, ut liquefactum pondere uideatur non calore rupisse. Iungi non potest inter se plumbum nigrum sine albo, nec hoc ei sine oleo. Sed nec album secum iungi potest sine nigro. Nigri genera sunt loueranum, Caprariense, oleastrense, nec est differentia scoriae modo diligenter excocta. Mirum in solis his metallis, quod ca derelicta fertilius reuiuiscunt, uidetur facere hoc relaxatis spiramentis ad satietatem aeriniusus, ut eque faeminas quasdam fecundiores facere abortus. Et mirum uas e plumbo constans addita aqua non liquescere, & eadem in aqua si additur calculus aereusue quadrans uas peruri. Philolophus Plumbum est frigidum & siccum. In ipso est aurum & argentum essentialiter & non uisibiliter Et recipit tincturas, quoniam praeter aurum nunquam acceperit eam. Quando cum ferro ut miscetur cum stanno, bene conuenit, & non separatur ab eo. Et melioratur cum cupro. Bene quoque concordat argento, excepto quod diuiditur ab eo cum decoctione, quae solet argentum purificare. Aurum uero nunquam sociatur, nec cum eo melioratur congaudetue. Eius etiam olfactus minuit aurum, plumbum stanni est consolidatiuum, argento quoque depurando a cupro miscetur plumbum. Aliter enim in argenti depuratione, ignis disgregans heterogenia, separando cuprum, se statim ad argenti substantiam conuerteret, ut eam consumeret, quia passibilior est substantia cupri. Quod ne fiat toti plumbum additur, ut eius substantiam quia humidior est, ac consum 118 De Alchimia ptioni paratior quod argenti substantia, consumat. De operatione plumbi in Alchimia ex libro metheo. 4. Plumbi grossi argentum uiuum est malum, ponderosum luteum. Eius quoque sulphur est malum, & mali saporis faetidi ac debilis, unde non gelatur. Et artifices faciunt artificialiter gelationem fere sensibilem. Sciant uero artifices naturae species permutari non posse, sed eis similia facere possunt, plumbique immundicias abstergere. Ueruntamen semper erit plumbum, & si uideatur argentum, sed in eo obtinebunt qualitates aliene, ut in ipso errent homines. De reliquis uide supra libro i. De mutua plumbi & stanni collatione, ex libro Auerrois de uaporibus. Plumbum consolidatiuum est stanni, & stannum plumbi. Mirumque quod simile non potest adherere suo simili, & continuare partes in suo simili potius quam in suo dissimili. Sed hoc est propter grossum humidum in plumbo, quod cum calefit dissoluitur Similiter & stannum siccum dissplutum ex siccitate sua que facit ad penetrationem miscetur plumbo humido, & ex siccitate sua secum retinet plumbum humidum quod est admixtum, propter hoc & ipsum consolidat. Quoniam ibi generatur quoddam humidum uiscolum tenax. Dico etiam quod stannum cum sit calidum liquefactum super plumbum, retinet diutius calorem & dissolutionem in plumbo, quousque admisceatur per siccitatem suam penetrantem. Itaque cum ista causa inueniri non possit in additione stanni cum stanno, uel plubi cum plumbo, nequa quam consolidatur stannum stanno, uel plumbum plumbo. Quia autem plumbum consolidatur ipsi stanno, non est de natura plumbi sed de natura stanni liquefacti penetrantis plumbum humidum liquefactum. Ex qua penetratione in illis duobus generatur uiscosum humidum ligans stanni partes. Plumbum autem frigidum est, quod si liquefiat antequam admisceatur alicui plumbo consolidato, statim uerunque infrigidatur, & remanet utrunque discretum per se. Stannum uero consolidans, & stannum consolidatum ( quia utrunque siccum ) contradicit uiscositati, que debet esse in uno humido & alio sicco. Ideo non est ali qua consolidatio stanni cum stanno. Quema modum argentum uiuum remollit humiditatem stanni, sic & plumbum iuuat ad eius duriciem, & etiam reperto stanno ad duriciem plumbi. Unde uolentes artifices plumbum aurstannum facere durum, adiniscent plumbum & stannum ad inuicem, 120 De Alchimia efficiturque totum magis durum, quam alterum componentium. Et hoc ideo, quia ex siccitate stanni, & humiditate plumbi generatur quaedam uiscositas dura, quae duriciei principium est in hac mixtura. De diuersi moda plumbi puluerizatione. Sicut autem contingit extrahere humiditatem uel humorositatem a uino, uel etiam a lapide humidum conuiscans partes ipsius lapidis, ita contingit extrahere humidum a plumbo, & tunc remanebit plumbi puluis. Sic enim faciunt ollarum artifices, qui plumbum liquefactum in ollam ponentes, cum cinere ac testicula mouent, quousque puluerizetur. Nam cineris siccitas, testiculeque humiditas per calorem recedens, faciunt testiculam & humiditatem plumbi contrahi, & tunc remanet plumbum puluerizatum & distentum. Dicunt & alii quod puluerizatur pluimbum, quando liquefactum est in fornacibus, per uirgam, corili recentem intra plumbum positam. Dum enim uirga mouet plumbum, per fornacis calorem extrahitur humiditas uirgae, ipsaque uirga actrait ad se humiditatem plumbi loco suae humiditatis extractae, & tunc plumbum remanet siccum discontiguatum & abstractum. Alius etiam est modus in puluerem reducendi plumbum, ut cum eidem liquefacto admiscemus argentum uiuum, et tunc mouemus illud quousque infrigidetur, tunc enim remanet puluis, quia uiuum argentum separat humiditatem plumbi, ex penetrabilitate suae substantialis humiditatis, nec patitur ipsum habere contiguitatem. Hoc enim ex artificio utuntur Sarraceni artifices, in deferendo aurum suum de terra in terram specie terrae plumbosae. Postea uero ponunt illud in fornace, exhalarque uiuum argentum sine perditione auri. Et est similiter exhalatio plumbi, prout uidemus in depuratione argenti. Plumbum uidelicet mixtum exhalare ex caloris motione, ad quod argentum depurandum ponitur plumbum, ex causa superius dicta. Accidit etiam quando pila sunt concaua & terrea, & intra medium pororum calybs cum plumbo ponitur, quia per calorem agentem euaporat plumbum, & cum in euaporatione calybs remanet mollificatur, ut dictum est supra. De uirtute plumbi in medicina, Plinius ubi supra. Plumbi per se usus est in medicina cicatrices reprimere, & adalligatis laminis membrorum ac renum partibus frigidiorae naturae ueneris impetus inhibere. Uisa etiam in quiete ueneria sponte naturae erumpentia, usque in morbi genus, Clauus orator hic laminis traditur cohibuisse, uiresque corporis studiorum labore custodiuisse. Nero etiam princeps plumbi lamina imposita pectori, sub ea cantica exclamans, alendis uocibus utilem demonstrauit. Coquitur autem ad usus medicinae patinis fictilibus, substrato sulphure minuto, laminis tenuibus impositis ac sulphure opertis. Cum autem coquitur munienda sunt in hoc loco forarnina spiritus. Alioquin plumbi halitus e fornacibus noxius & pestilens sentitur, qui ocissime canibus, metallorum uero omnium muscis & culicibus nocet. Quidam incoquendo scobem plumbi lima quesitam miscent sulphuri, alii cerusam potius quam sulphur Platear. Plumbum frigidum est & humidum in 2. gradu. Ex plumbo fit mortariolum & pistillus, & imponitur oleum rosaceum uel uiolaceum, & monetur usque dum perueniat ad aliquam spissitudinem. Postea soli per dies 5. exponitur, oleo rosaceo addito, & semper mouetur. Post hoc in aliquo uase ponitur. Unguentum hoc miro modo ualet contra usturam ex igne uel aqua, & calida apostemata & excoriationes. Constantinus in libro grad. Plumbum quiddam communitatis habet, & est perfectum in coagulatione, habens etiam partem aeream. Unde & philosophus in libro de lapidibus. Plumbum esset argentum, nisi tria accidentia pateretur, putorem sui odoris, molliciem substantiae suae, & quod natura eius stare ante focum non potest. Quae accidentia in terra paritur. Diosco. Plumbum simplex tritum & superunctum, mitigat ictus scorpionum marinorum & draconum. Haly regalis in practica sua sermone 2. Abaurum. i. plumbum combustum, continet in se uirtutem desiccantem cum acumine. Quod si abluatur desiccat sine morsura. Et est medicamen utile pessimis uulneribus, maximeque oculorum humiditatem de siccat, cicatricem superinducens. Auicenna in Canon. 2. Plumbum nigrum frigidum est & humidum in 2. gradu. Et ipsa substantia aquosa multum, quam frigus congelauit. Cuius signum est, ut Galenus aestimat, Uelocitas calefactionis eius. In ipso quoque est terreitas non uehementis multitudinis. Et est uehementer infrigidans apostemata, unde calidis confert, ligatur ex eo lamina super scrophulas & glandiolas. De Plumbo isto & eius lotura, Platedrius. Plumbum etiam ustum fit, quod puluerizatur, & in unguentis medicinalibus ponitur. Plin. ubi supra. Fit & lotura plumbi, usus eius in medicina, cum seiplo teritur in plumbeis mortaris, addita aqua coelesti, donec crassescat, postea supernatans aqua spongiis tollitur, & cras124 De Alchimia sissimum siccatum in pastillos diuiditur. Quidam limatum plumbum sic terunt, quidam admiscent plumbaginem, alii acetum, alii uinum, adipem, rosam. Quidam in lapideo mortario et maxime Thebaico plumbeo pistillo terere malunt, quia candidius ita fit medi camentum. Ustum autem plumbum lauatur, & stibiis & cadinia, astringit autem & sistit cicatrices; hinc usus eius in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam & inanitatem eorum, ulcerum excrescentiam, rimas sedis, emorroidas & condilomata. Adhaec facit lotura plumbi. Cinis uero usti ad ulcera serpentia & sordida. Uritur autem in patinis per laminas minutas cum sulphure, uersatum rudibus ferreis, donec liquor mutetur in cinerem, deinde refrigeratum in farinam teritur. Alii scobem elimatam in fictili cado coquunt in farinis, donec percoquatur figlinum. Alii cerusam miscent pari mensura, aut ordeum teruntque, & praeferunt sic tritum plumbum spodio cyprio. Dioscorides. Lotura plumbi uirtutem habet stipticam & frigidam & malacticam. Alta replentem uulnera, reumaque oculorum abstinentem. Carnes uulneribus superflue crescentibus depascitur. Fluxum sanguinis uulnerum que restringit. Plumbum combustum & lotum somnos uenereos cohibet, seminis lapsum uexatos medetur clunibus appositum. Emorroidas abstinet & oculorum fluores, habet enim in se nimis frigidam humectationem. Auicenna in 4. Canone, plumbum ustum uenenum in potu, cibo uel odore, nam opilat uias anhelitus in corpore. Idem in eodem. Accidit autem ei qui bibit litargirium limaturam plumbi, quod apostemat corpus eius, ac grauatur lingua, ac retinetur urina. Et quandoque stercus fit ac quandoque uentris fluxus. Sentiturque grauitas in stomacho & intestinis. Ita quod egrediatur quandoque anus, & ad rasuram perueniat, & eius inflatio fiat. Eritque quasi lapidea glandiola in uentre illius, & fit color plumbeus, anhelitusque constringitur & fortasse prouocatur. Accidunt etiam quandoque accidentia yleos. Cura eius est uomitus, fitque cum aliquo apertiuo, ut est decoctio anethi & ficus. Datur etiam in potu mirra in uino, uel absinthium et hysopus, aut semen apii, uel piper cum uino. Signum sanitatis est, si materia soluitur, & urina prouocatur, ad ultimum indiget solutiuis. De Scoria eius & spuma, Plinius ubi supra. Plumbi scoria quoque usum habet in medicina, optima est quae ad luteum colorem maxime accedit sine reliquiis plumbi, aut specie sulphuris, ac terra carens. Lauatur haec in morta126 De Alchimia riis minutim fracta, donec luteum colorem trahat aqua. Inde transfunditur in uas purum, idque saepius donec subsideat, quod est utilissimum, habet effectus plumbi sed acriores. Fit & spodium ex plumbo, eodem quo ex Cyprio aere diximur. Lauat rin linteis raris aqua coelesti, separaturque terrenum transtusione, cribratumque teritur. Quidam puluerem pennis detergere, atque in uino odorato terere malunt. Est & in molibdena, quam gallenam uocauimus sc. plumbi & argenti uena communis. Melior haec est, quanto magis aurei coloris habuerit, quandoque minus plumbosa, friabilis & modice grauis. Cocta cum oleo iecinoris colorem trahit. Auri etiam & argenti fornacibus adherescit, hanc metallicam uocant, laudatissima est que in Cypro al Zephirio sit, probantur minim e terrenae, minimeque lapidosae. Coquuntur & lauantur in modum scoriae, usus eius in lippara ad lenienda refrigerandaque ulcera, emplastrisque quae non alligantur, sed illita ad cicatricem perducunt. Teneris corporibus mollissimisque partibus, compositio eius est libris tribus et cere libra una, olei tribus heminis. Quod in senili corpore cum amurca additur. Temperatur & cum argenti spuma, & cum plumbi scoria, ad dysenteriam & tenasmum calida fouendo. Idem in eodem plumbi spuma fit ipsius plumbi fusura, puteolis efficiturque, & inde nomen sortitur. De Cerussa, Plinius in libro trigesimo quarto. Cerussa edunt officinae plumbariae. Laudadatissima est in Rhodo. Fit autem ramentis plumbi tenuissimis, super uas aceti asperrimi impositis, atque ita distillantibus, quod ex eo in acetum ceciderit, arefactum mollitur et cribratur. Iterumque aceto mixto in pastillos diuiditur & in sole aestate siccatur. Fit & alio modo: addito in urceos aceti plumbo, obturatos per 107. dies, derasoque ceu situ ac rursus deiecto donec deficiat materia. Quod derasum est teritur & cribratur & coquitur in patinis, misceturque rudiculis donec ruffescat, & similis sandaracae fiat. Deinde lauatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur, siccaturque similiter postea & in pastillos diuiditur. Uis eius eadem est quae supradictis, leuissima tamen est ex omnibus, preterquam ad candorem foeminarum adhibetur. Est autem lethalis potus, sicut spuma argenti. Cerussa ipsa si coquitur ruffescit. Ysiodorus in libro 19. Cerussa de plumbo fit hoc modo. In uase aceto acerrimo impleto, sarmenta aminea in eodem ualculo collocantur, ac super sarmenta tabulae plumbeae tenuissime ponuntur, deinde uas diligentissime clauditur & illinitur, ne inde aliquid spiraminis exeat. Post dies 30. uas aperitur, & ex distillatione 128 De Alchimia ta bularum innata cerussa inuenitur. Quod ablatum atque arefactum teritur, & iterum aceto mixto in pastillos diuiditur & in sole siccatur. Hac obseruantia, si laminas aereas sarmentis superponas, eruginem creat chalcantum. Platearius ubi supra. Cerussa flos plumbi est, & frigida siccaque in secundo gradu. Hanc qui faciunt saepius incurrunt apoplexiam, epilepsiam, paralysim, artheticam, propter frigiditatem aceti dissoluentem & mortificantem. Habet autem cerussa uirtutem mundificandi & extergendi superfluitates. Unde quaedam mulieres abluta facie, puluerem cerussae tenuissime super adducunt. Alie uero quia cerussa aliquantulum sicca est, conficiunt eam in aquarosarum, & exponunt soli maxime aestate, qua consumpta, aliam apponunt, & hoc faciunt, donec fit albissima, & aliquantulum aromatica postea formant in pillulas, & faciei apponunt. Nota quod quae longo tempore utuntur adhibitione cerussae, dolorem dentium incurrunt, & putredinem, orisque foetorem. Haly ubi supra. Hespidagi plumbi hoc est cerussa, melius est onustum, plurimum album, suaue, molle, frigidum & siccum, ulcera desiccat caraplasmatum super ea, prodest ophthalmiae si milceatur oculorum medicaminibus, ulceraque eorum cicatrizat. Si uero super acuta apostemata cataplasmetur, inflationem eorum sedat. Auicenna in 2. Canon. Cerussa est cinis plumbi, ponitur in emplastris, & ulcera replet ac generat in eis carnem, & corrodit carnem malam. Confert bothor oculi, lenificat apostemata frigida & dura. Fit autem cerussa quandoque aceto, quandoque cum salibus. Quae cum aceto fit uehementioris est subtiliationis. Est etiam ex medicinis ani fissuris conuenientibus. Est iterum ex uenenis. De Antimonio, Auicenna ubi supra. Antimonium est secundina plumbi mortui, eiusque uirtus similis est uirtuti plumbi adusti, quod autem ex eo bonum est, laminosum est, frustis eius confractis est splendor. Eique nihil extraneum admiscetur, nec est sordidum, ualdeque uelociter frangitur. Et est frigidum in primo gradu, siccum in secundo. Estque uehementioris desiccationis antimonium quam atramentum rubeum. Constringit autem & exsiccat sine mordicatione, fluxumque sanguinis abscindit. Item ulceribus conuenit, destruit carnes additas, & consolidat. Ponitur etiam cum adipe super adustionem, sicque non ulcerat. Prohibet praeterea fluxum sanguinis narium ex uelaminibus cerebri. Conseruatque sanitatem oculi, ac remouet sordes ulcerum suorum. Item confert fluxui sanguinis 130 De Alchimia matricis, quando supponitur loco eius stannum adustum. De quibusdam metallis commixtis, electro & corintheo, Ysiodorus. Electrum dicitur, eo quod ad radios solis, clarius auro argentoque reluceat. Sol enim Electrum uocatur, & defecatius est hoc metallum omnibus metallis. Huius tria sunt genera, unum quod ex arbore pini fluit, & succinum dicitur. Alterum metallum quod naturaliter inuenitur. & in praecio habetur. Tertium quod fit de tribus partibus auri, et una argenti. Quas partes etiam si naturales soluas, inuenies, unde & nihil interest, natum sit an factum, utrumque enim eiusdem naturae est. Electrum quod est naturale, est eiusmodi naturae, ut in conuiuio & ad lumina clarius cunctis metallis refulgeat, & uenenum prodat. Nam si ei uenenum infundas, stridorem edit, & colores uarios in modum arcus coelestis emittit. Ex libro de natura rerum. Electrum duplex est, artificiale, quod ex auri & argenti mixtura conficitur, & naturale, quod in colore quidem simile est, sed in uirtute praestantius. Rarissime autem inuenitur, & sophisticatum auro difficilime discernitur. Sed uas ex uero & naturali electro, uenenum prodit. Cui si uenenum infundatur, stridit, quasi uiolentiam passum, & colorem perdit, usque dum igne purgetur. Metallum hoc conseruatiuum est. Unde olim in locellis ex electro magnorum corpora condebantur. Plinius liber 33. In auro ubicunque argenti est quinta portio, electrum uocatur. Scrobes huiusmodi reperiuntur in auro Canaliensi. Fit et cura electrum, dum argento additur aurum, quod si proportionem quintam excedit, in cudibus non resistit. Electrum natura est clarius argento splendore ad lucernarum lumina. Quodque natiuum existit uenena deprehendit. Nam in calicibus arcus, coelesti arcui similes, cum igneo stridore discurrunt, geminaque ratione praedicunt. Glossa super Ezechiel. Electrum ex auro & argento compositum est, dumque atgentum miscetur, in claritatem crescit, & aurum a fulgore suo pallescit. Ysiodor. Corinthium est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit, cum Corinthus incensa caperetur, unde usque hodie ex eius imitatione aes Corinthium, uel Corinthia uasa dicuntur. De Operatione boracis, & commixtione argenti & aeris, ex libro Uapor. Boracem consolidare argentum cum argento uel stannum cum stanno, impossibile est, nisi communicet eis in radice. Propter hoc artifices alchimiae utuntur borace in metalli sui multiplicatione. Aliud enim est occultum, & aliud manifestum in aere. Quando uolunt aes in argentum transsubstantiare, non laborant in hoc ut transsubstantietur substantia aeris, sed solummodo ut auferant ab eo colorem, qui substantiam argenti celabat. Cum autem humidum ductile sit in omnem partem ( secundum Aristotelem ) humidum erit male terminabile proprio termino, bene autem alieno. Itaque neruus tractabilis est in longum, ut corrigia, & hoc est ab humiditate, quae est in eo in omnem partem ductilis, humiditate dico admixta terrestritati subtili, quae facit uiscositatem habilem ad diffusionem, sicut uidemus in molli. Hinc est quod fabricatores argenti uolentes illud fabricare in longum, apponunt ei cuprum, ut in permixtione cupri sicci cum argento humido generetur uiscosum, quod sit principium diffusionis argenti in longum aut latum. Argentum quippe est substantia humida multum, & congelata, unde & si per se in fabricatione fabricetur, acciperet fissuram, sicut uidemus in glacie. Cum enim percutitur glacies, frangitur, & nec in longum nec in latum diffunditur. Siquidem in omni congelato accidit fissura in percussione. Cumque extrahitur argentum, apparet rubor particularis, qui est ex patuo cupro. Quod si magnum esset cuprum appareret nigredo coloris, celans substantiam argenti. Et attende, quod sicut humiditas remollit, sic & siccitas corrugat. Unde cum cuprum simul calidum & siccum sit magis quam aqueum, iudicant metallorum artifices, quod cum argentum sit decoctum, habet corrugationem, & ita non relinquitur in decoctione purum. Et hoc patet. Cum enim argenti superficies plana est, & in medio fissura, dico illam fiissuram in fundo existentem esse tantum in siccitate cupri, cum scabrositate ipsius cupri, a qua non est depuratum argentum, unde ibi tunc signum est, argentum non esse purum. Aliquando autem argentum uinum frangibilitatem ex siccitate prouenientem aufert, ut patet in stanno, sicut superius dictum est. Uidemus autem in argenti depuratione, plumbum mixtum exhalare ex caloris motione, ad quod depurandum apponitur plumbum. Non quia depuret ipsum, sed quia tanquam consumendo calor ei adhaeret, qui alias substantiam argenti consumeret. Et interim argentum per calorem depuratur, qui facit transire cuprum in una parte, & argentum in alia per suam caliditatem. Unde dicit Aristoteles calidum esse disgregatiuum heterogeniorum. De Spiritibus mineralibus, & primo de Sale, eius natura & origine, Ysiodor. liber 16. 134 De Alchimia. Sal quidam dictum putant, quod in igne exiliat, fugit enim ignem, dum tamen sit igneum, sed naturam sequitur, quia ignis & aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo uel sole uocatum existimant. Nam aquis marinis sponte gignitur, spuma in extremis littoribus derelicta uel scopulis, & sole decocta. Sunt & latus, & flumina & putei e quibus hauritur, de hinc In salinis ingestus, sole siccatur. Sed & summa fluminum densantur in sale, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum Lunae motibus. Nam hammoniacus in Cyrenea sub arenis inuenitur. Britannici quoque sales ex aqua in silicis soliditatem uertuntur, ita ut ferro cedantur, candore niuei, corpori salubres, cibo & pota grati. Sunt & montes natiui salis in quibus ferro ceditur ut lapis, renascens maius, tantae etiam alicubi duriciei, ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia. In natura quoque salis differentiae sunt, nam alibi suauis est, alibi salsissimus, commune in igne crepitat. Tragaseum nec in igne crepitat, nec exilit. Agrigentinum Siciliae in igne fluit contra naturam. Sunt & colorum differentiae, memphiticus ruffus est, in parte quadam Siciliae, ubi Aethna mons est purpureus. Item in eadem Sicilia in Pachino adeo splendidus est & lucidus, ut imagines reddat. In Cappadocia crocinus effoditur. Salis autem natura ad omnem escam necessaria est, eis enim saporem dat, auiditatem excitat, & appetitum in cibis facit. Corpora etiam sal astringit, siccat & alligat. defuncta a putredine conseruat. Plinius libro 31. Sal omne aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, uel ex humore coacto, uel siccato consistit. Philosophus in libro de Uegetabilibus. Sal generatur in lacunis, quia fit dulcis aqua salsa, superat ergo salsedo terrae, salsedinem illam, quia remanet aer inclusus, ideo dulce non erit illud corpus. Alio quoque modo sal est ex aquis, quoniam exit ex eis ut sudor. De diuersis speciebus salis, Constantinus in libro Graduum. Sal quatuor modis est. Quod fit in salina commune est. Est & salgemma. Est & indicum cuius color pertinet nigredini, lucidum & durum. Est & aliud quod dicitur Napticum.i. aqua coagulara de petreolo fluxa. Omne tamen calidum & siccum est sed non aequaliter. Sal Hammoniacum calidum est & siccum in quarto gradu, facitque alterum sal, similiter nitrum. Sal gemma suauiter purgat flegma, & etiam sale communi utilior. Similiter & Indicum phlegma purgat & choleram nigram, 136 De Alchimia & diuersos putridos humores, Napticum est calidius & siccius ceteris, mundificat & dissoluit, Sal Hammonia cum colat & mundificat, & plus interiora quam exteriora. Plinius liber 31. Inuentum est sal inter Aegyptum & Arabiam, etiam iocis squalentibus detractis arenis, qualiter & per Affricae sitientia usque ad Hammonis oraculum. Ex his quidem cum Luna noctibus crescit. Nam & tractus Cyrenaici Hammoniaco sale nobilitantur, ipso sic appellaro qui sub arenis inuenitur. Similis est colore alumini, quod schiston uocant, longis glebis neque perlucidis. Ingratus est sapore, sed utilis medicinae. Probatur quam maxime perspicuus, rectis scissuris insigne, de quo proditur quod leuissimus intra specus suos, in lucem uniuersam prolatus uix credibili pondere ingrauescat, causa est cuniculorum spiritu madido sic adiuuante, molientes ut adiuuent aquae. Adulteratur autem a Siculo. Nec non & Cyprio miro simili. In Hispania quoque citeriore, e gelaste ceditur glebis pene translucentibus. Cui iam pridem palmam inter omnia salis genera datam a plerisque medicis perhibetur. Isaac. Sal duobus modis est, metallicum sc. & marinum. Marinum fit in lacubus, quos Salinas appellant, uel aqua maris aestiuo calore cocta. Metallinum laudabile maxime, quod caret lapidibus & est clarum obtusum & equale. Liber Ii. 137 Marinum quoque bonum est, si candidum est, non tamen quale metallinum, utrumque in actione equale est. Initio soluunt et mundificant superfluitatem putridorum humorum, deinde remanentia exsiccant & consumunt, post naturalem corporis humiditatem coadunant, & constrictam conseruant, & poros cutis claudunt. De Operatione salis in Alchimia, ex additis libris quarti Meteoror. Sal Hammoniacum & alumen sunt de genere salis, nisi quia ignis in sale Hammoniaco magis est quam terra. Et totum sublimatur, & ipsum est cui miscetur fumus calidus nimium subtilis, igneitatis multae, & est coagulatum ex siccitate multa. Constantin. in libro graduum. Sal in auro etiam ruborem augmentat, & in argento albedinem, si ex eo lotum fuerit. De hoc plura sunt supra dicta. De Uirtute salis in medicina, Auicenna in libro 2. de medicina. Sal natura calidus est & siccus in 2. gradu. In ipso est amaritudo & stipticitas, & quanto amarior est, tanto calidior. Abstergit autem re soluit, constringit, exsiccat & disrumpit uen138 De Alchimia tositates. Sal adustum uehementioris est exsiccationis & resolutionis, & confert putre factioni, & humorum grossiciei. Huius flos est eo subtilior, & puluis eius ipsi propinquus, & ambo resoluunt plus quam sal, & minus constringunt, sal adustum mundificat dentes a lapidibus, & remouet nigredinem sanguinis, ubicunque linitus est. Et eius usus cum mellem bonum efficit colorem. Item sal corrodit carnem additam & morsam, & confert scabiei ulccrosae & impetigini, iuuat ad uomitum, & facilem superfluitatem ut egrediatur, ac descensionem cibi. Item ualet ad dyssenteriam, adiuuat medicinas solutiuas ad eradicandum melancoliam, & uiscosas humiditates de membri partibus. Ualet etiam in emplastris contra uenena, contra podagram, contra carbunculos, contra apostemata phlegmatica. Diosc. Uirtus omni sali stiptica est, & catartica & diaforetica, putredinem tollit, scabiei medetur, colliriis oculorum miseetur, cum oleo inunctus labores itineris tollit. Tumores hydropicis & dolores si fuerit calidus adhibitus, soluit, si faucibus, siuuae, si gingiuis & arteriis addatur cum mellereuma prohibet, ac liuores tollit corporis. Tritus lintheo ligatus, & aceto infusus impositus que morsibus uenenatis occurrit, & ad alia multa ualet. Constant. ubi sup. Uniuersaliter sal corpora custodit, & ab eis putredinem mundat, grossos & duros humores eliquat & desiccat, prohibet naturalem colorem ne dissolua & corrumpatur, pessimis uulneribus appositum repugnat ne dilatentur, mixtum cum oleo membrisque fatigatis inunctum, omnem dolorem ab eis aufert cum semine lini cataplasmatum, morsus curat reptilium. De Arsenico & eius natura, Ysiodorus libro 19. Arsenicum quod Latine ob colorem auripigmentum dicitur, colligitur in ponto ex auraria materia ubi & sandaraca, optimum est quod in aureum colorem transit purum & fusile, gracili uenarum discursu. Quod uero pallidius aut sandaracae simile est deterius iudicatur. Est & tertium genus squamosum, quo miscetur aureus color, uis eorum est ut sandarace sed acrior. Plinius liber 34. Arsenicum est ex eadem materia qua est sandaraca, quod ex eo optimum est coloris etiam in auro excellentis. Ex libro de uapore. Contingit in aliquo terrae, quod terrestre compressione humidi in ipso fit pinguius, ut sterquilinio. Nam propter compressionem partis ad partem, & humidi grossi exhalationem, redditur sterquilinium pingue. In tali casu contingit in cauernis fieri bitumen pingue, & ex grossa pinguedine. Tunc uenientibus 140 De Alchimia uentis terrestribus calefactis in fundo maris per meatus terrae, calefactis inquam per splendorem solis reflexum, ab ipsis partibus colatis per humidum fluens per cauernas terre, exhalante humido, partes terrestres in cauernis existentes, habent in se subtilem unctuositatem, quae ueniens ad praedictum bitumen admiscetur illi, & tunc unctuositas est duplex, una sc. quae est bituminis grossi, & altera quae est subtilis istarum partium terrestrium quae admixtae sunt ei. Porro tali corpore congelato per tempus contingit ipsum transire in substantiam auripigmenti, sicut insulphuris. Hinc auripigmentum duplicem dicimus habere unctuositatem, & similiter sulphur. De Operatione ipsius in Alchintia, ex libro de Uaporibus. Arsenicum siue auripigmentum ( ut praedictum duplicem unctuositatem habet, similiter & sulphur. Unde cum intendimus auripigmentum uel sulphur sublimare, auferimus unctuositatem unam per eius ablutionem in urina, lixiuio, aceto, & caprino lacte, quae quidem ablutiones acutae sunt, & unctuositatem ex eo auferunt, quae si remaneret auripigmentum sublimari non posset. Nam statim incenderetur & flamma fieret. Eo quod illa unctuositas ad calorem suscipiendum habilis est. Nec talia corpora sublimari possunt. Etenim bene potest esse duplex unctuositas in aliquo, sicut in carne leonis duplex est calor, unus quem semper retinet, alter quem aliquando amittit. Ex doctrina Alchimiae. Cum autem inquireremus aliquid quod si proiiceretur super liquefactum adhereret ei, ac commisceretur ac submergeretur in eo, nec ipsum corrumperet. Non inuenimus nisi de minerabilibus sulphur, & de commixtis arsenicum. Ipsum tamen fugiunt sine mora, nisi quod breuissimo tempore incipiunt procedere ad conuersionem cum eo. Inuenimus autem ingenium per quod illa rectificentur. Ita ut eis maneat adhaerentia & destruatur adustio. Causa siquidem adhaerentiae liquefactio est, deinde similitudo minereitatis & uicinitatis quam habet cum eo. De Uirtute ipsius in medicina, Plinius ubi supra. Arsenici eadem est uis quae & sandaracae. sed acrior, tollit digitorum prurigia, carnesque digitorum & condylomata, & quicquid excrescit, torretur autem in noua testa, donec mutet colorem, ut ualidius prosit. Auicenna ubi supra. De Alchimia Arsenicum aliud est album, aliud rubeum, aliud citrinum, omnia putrefactiua sunt & mor142 dicatiua. Est autem calidum in tertio, in secundo siccum, pilos abradit, & alopicie cum gummi pini conuenit. Emplastrum cum eo fit super uulnera. Cum adipe & oleo conuenit scabiei & sahaphat humidae & putredini, & abstergit & adurit cutem. Assumitur ad tussim antiquam, & sputum saniei ac sanguinis, ac quandoque ponitur in pillulis ad asthma. Miscetur autem cum oleo rosato ad bothor & emorroidas. Quod autem ex eo sublimatum est interficit, & ex rubeo quidem melius est quod est puluerizabile, Armenum, aureum, laminosum subtile. Aibum autem interficit. Dioscor. Uirtus ei stiptica est, cum calce uiua mixtum, & corpori illitum, tollit pilos. De Sulphure & eius natura, Plinius libro uigesimo quinto. Mirauis est sulphuris, quo plurima domantur. Nascitur in Insulis Aeoliis, sed nobilissimum in Melo Insula. In Italia quoque inuenitur in agro Neapolitano Campanoque collibus qui uocantur Leucobagi, e cunicutis effossum igni perficitur. Primum genus Graeci apyron appellant, quod solidum, hoc est glebosum nascitur, eoque solo ex omnibus generibus medici utuntur. Caetera namque liquore constant & conficiuntur oleo incocta. Uiuum autem effoditur translucens & uirens. Secundum uocatur gleba, fullonum tantum officinis familiare. Tertium egula. Cui unus tantum est usus ad sufficiendas lanas, quoniam candorem tantum molliciemque confert, Quartum ad licinia conficienda maxime ualet. Impositum igni comitiales morbos suo nidore comprehendit. Lusit eo Anaxilaus candens in calice nouo pruna subdita circumferens. ex ardescentis repercussu & pallorem dirum uelut defunctorum conuiuis effundente. Sentitur uis eius & in aquis feruentibus. Nec alia res facilius accenditur, quo apparet ignium uim magnam etiam ei inesse. Fulgura & flumina quoque sulphuris odorem habent. Et lux ipsorum est sulphurea. Author. Sulphur calidum est, fetidum, tenax, duratum. Accensum autem plus fetet. De regimine & operatione ipsius in Alchimia ex libro de aluminibus & salibus. Sulphuris natura ac regimen est sicut Arsenici. Quod autem de ipso consideratur, est remotio adustionis eius, & deletio oleaginitatis, & albificatio ipsius aequaliter sicut arsenicum. Autor. Ex supradictis uero patet, aequaliter sulphur et argentum uiuum, elementum sint omnis minere metallorum. Ex libro de uapore sicut au144 De Alchimia tem ignis cum attrahit humiditatem cupri, nigrescit argenteus cyphus in igne. Sic quando sulphur uel etiam auripigmentum puluerizatum apponitur supra cuprum calefactum, nigrescit cuprum, eo quod auripigmenti & sulphuris attrahit sibi humidum. Ex hoc etiam est radix, cur homines declarare uolentes auripigmentum & sulphur, lauant ea in acutis lauaturis, ut in urina & aceto, & lixiuio, & sero caprino, ut extrahant ex eis unctuositatem, quae faciebat in eis ad citrinitatem. Cumque uidere uolunt, utrum sint pure dealbata, & recelsit ex eis tota citrinitas. Apponunt illa supra cuprum calidum. Et siquidem nigrescit, sciunt quod hoc est propter unctuositatem, quam extrahit illis, quae ante ad citrinitatem in illis faciebat. Si nec ex toto recessit ab eis, tunc sciunt quod non ex toto dealbata est per acutas lauaturas. Si autem cuprum nullo modo nigrescere uiderint, propter illorum appositionem, sciunt quod nulla in illis remansit unctuositas, quae faciebat ad citrinitatem, & tunc sciunt corpora illa pure dealbata esse & apta ut ex eis fiat sublimatura. Et nota, Quoniam in sulphure est pingue, tanquam materia calida & sicca, proiicit flammam ex se sine alicuius admixtione. Seuum autem uaccinum licet pinguius sit, non tamen flammam ex se proiicit, quia abundat in frigiditate, cuius signum est, quod sit de animali ruminante complexionis frigidae. De Uirtute sulphuris in medicina, Constantinus ubi supra. Sulphur calidum est & siccum in quarte gradu, unde Dioscor. inquit, Sulphur calefacit, & diuturnam tussim maturat. Saniem pectoris excludit mixtum cum aceto, ualet impetigini & scabiei & alopiciae. Arbore pomorum citrinorum ex eo fumigata, mox omnia poma cadunt. Quod si rosa uel rubei panni ex eo fumigentur fiunt albi coloris, mixtum cum melle & nitro, ueteri ualet scabici, pustulis & putori corporis. Puluerizatum corporique aspersum sudorem egredi prohibet, reuma & catarrhum curat. Dioscorid. Sulphur eligendum est uiuum, colore limpidum, resplendens ac perlucidum, ac sine lapide, quod missum in socum uiridem & pinguem colorem facit. Uirtus ei est termantica, diaforetica, recorporatiua e extenuatiua. Empicis & Asthmaticis in ouo acceptum medetur, resinae mixtum ictus scorpionis mitigat, pruriginem corporis prohibet. Catarrhum tollit, cum nitro ex aqua podagricis confert. Fumigio reddit auditum, & litargicos curat. Item aceto mixto cum terebentina leprosos ungues excludit, uenenis in 146 De Alchimia uino bibitum resistit. Platear. de simplici medicina. Terra actione caloris in naturam sulphuream mutatur, aquosis & terrestribus partibus in igneas transeuntibus. Uiuum tale est, quale ab ipsa terra producitur. Aliud extinctum uel mortuum quod artificiose paratur, in calamis aeneis uel ferreis funditur, & per actionem proprii caloris consumitur & in cinerem album conuertitur, sicque in medicinis ponitur. Et habet uirtutem dissoluendi, consumendi & attrahendi. De Argento uiuo & eius origine uel natura, Ysiodous ubi supra. Argentum uiuum dicitur quod excidat materias quibus iniicitur, hoc est liquidum, quia percurrit. Inuenitur autem specialiter in metallis siue in fornacibus argentariis, guttarum concretione tectis inherens. Saepe etiam in stercore uetustissimo cloacarum uel puteorum limo, fit etiam ex minio conculae ferreae imposito, patina testea supposita. Tunc enim circumlito uasculo circumdantur carbones, sicque argentum ex minio distillat, sine hoc neque argentum neque aes inaurari potest. Tantae autem uirtutis est, ut si super sextarium argenti uiui centenarium saxum ponas, oneri statim resistit. Sin autem auri scrupulum, leuitatem eius raptim sinu recipiet. Ex quo intelligitur, non pondus sed naturam esse cui cedit. Seruatur autem melius in uitreis uasculis, nam caeteras materias perforat. Ex libro de uapore. Argentum uiuum aufert frangibilitatem ex siccitate prouenientem, ut patet in stateris. Stannum quippe liquefactum, et postea in aceto in fusum, ubi est argentum uiuum, statim penetratur ex substantia argenti uiui, & etiam ex substantia aceti coadiuuante ad penetrabilitatem, & tunc humiditas argenti uiui siccitatem aufert stanni, & eius remollit humiditatem, praeterea uiuum argentum laminae argenti cum argento est consolidatiuum. Quod ideo fit, quia ( ut dicit philosophus ) communicat in radice cum omni metallo. Ex lib. de natura rerum. Argentum uiuum est reuera calidum & humidum in quarto gradu, licet in quibusdam libris inueniatur esse frigidum. Extinctum potest alii rei admisceri, sed uiuum non. Optime seruatur in uasis uitreis & loco frigido, positum enim in calidum exhalaret in fumum. Potest autem fieri album & rubeum cum sulphure, fertur enim de facili omnes colores recipere. Si extinguatur cum pinguedine apparebit quasi terra, & sic inter ollas artificios e crematum, extrahitur ab igne clarum, malliabile ac tractabile ad modum argenti ad maxima firmacula facienda. Pli148 De Alchimia nius ubi supra. Argentum uiuum uenenum est omnium rerum, excedit ac perrumpit uasa permeans tabe dira. Omnia ei innatant preter aurum. Id unum ad se trahit, ideoque optime purgat, caeteras eius sordes expuens, crebro iactatu fictilibus in uasis, ita uitiis abiectis, ut & ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, perque eas sudoris uice defluens, purum relinquit aurum. Ergo & cum aera inaurantur, sublitum brateis pertinacissime eas retinet. Uerum pallore detegit simplices aut pertenues brateas. Huius modi liquor aeternus uenis argenteis uomitur. De Operatione ipsius in Alchimia ex libro de Aluminibus & Salibus supra dictum est in primo. De Uirtute eius in medicina, Auicenna in 2. Canone medicinae. Argentum uiuum aliud generatur ex minera sua purgatum, & aliud extrahitur ex lapide minerae suae cum igne, sicut aurum & argentum. Qui sc. lapis minerae eius quando purus est, non permiscentur ei terra & lapides. Habet autem colorem uzifur.i. cinabrii & eo fortiorem: frigidum & humidum est in 2. gradu uel in 3. sublimatum quidem stipticum est. Ex tinctum autem cum oleo rosato medicamen est pediculorum & lendium, & scabiei, & ulcerum malorum. Platear. ubi supra. Argentum uiuum calidum est & humidum in 4. gradu. Nam calidum esse ex effectu probatur, Quia dissoluit, incidit, & penetrat. Sed quia ualde frigidum actualiter est, frigidum ab authoribus quibusdam iudicatur. In terra generatur, & ab ea quasi aqua fluens producitur. Diutissime conseruatur. sed in uase solido & loco frigido. Habetque uirtutem dissoluendi & penetrandi. Farina lupinorum amarorum decoquitur in aceto fortissimo usque ad spissitudinem, & argenti uiui extincti facta commixtione, caput patientis ex abundantia pediculorum per ungitur per discriminalia. Extinguitur autem uel cum saliua, uel fricatur cum cinere & saliua. Aut cum capillis & saliua, aut cum puluere ossis sepiae & saliua. Melius autem dicitur extingui, cum alteri rei potest admisceri. Nisi enim sic extinguatur, ipsius ad aliud non fit admixtio. Ignis autem ex actione facile extenuatur in fumum, denique nec in re actualiter calida ponendum est, quia extenuaretur in fumum, fumus autem argenti uiui astantibus obest. Contra scabiem autem unctum, oleo parum calefacto miscetur acetum, deinde litargirum & cerussa puluerizata bulliuntur ad spissitudinem mellis. Et refrigeratis argentum uiuum imponitur, & ului reseruatur. Cum auxungia quoque gallinacia argentum uiuum & 150 De Alchimia cerusa conficiuntur. Ex hoc facies inuncta claerificatur & dealbatur. De ipsius potione ac fumigatione uenenosa, Constantinus ubi supra. Dioscorides dicit, quod argentum uiuum bibenti mortem tribuit. Euadere tamen poterit qui biberit hoc, caprinum lac bibendo ac se mouendo uel etiam bibendo uinum, addito absinthio, synapi uel hysopo. Cuicunque membro adheret, ipsum percutit ac corrodit. Quod si ad ignem ponatur destruitur, fumumque facit, cui si quis appropinquauerit, mox eius mollificabuntur ossa, omnesque nerui ac lacerti, & omnia membra, quae propter motum uoluntarium sunt sc. composita. Unde plaerique incidunt in paralysin, in tremorem ac surditatem & actionis animatae corruptionem. Denique quocunque loco fumus argenti uiui fuerit, omnia reptilia fugiunt ac moriuntur. Auicenna ubi supra. Argentum uiuum sublimatum interficit, propter uehementem incisionem, & eius cura fortis est bibere lac ac uomere. Licet Galenus dicat se hoc non expertum fuisse. Idem in libro 4. Argenti uiui extincti uenenum est de genere medicinarum acutarum calidarum. Mordicationi & incisioni & puncturae corrosionis aptum. Potatum uero plurimum non nocet, sed egreditur per inferiorem regionem. Porro in aurem infusum facit dolorem uehementem & accidit commixtio & quandoque spasmus, et grauedo illius lateris. Quandoque etiam epilepsia uel apoplexia, propter laesionem cerebri cum frigore ipsius. Extinctum autem & sublimatum, est malum nociuum incisiuum, lithargirio simile ex punctura, & intestinorum torsione, & sanguinis deambulatione, & linguae grauitate, stomachi grauedine. Corpus etiam apostematur, & urina retinetur. Cura extincti potati est, ut post uomitum mirrha cum uino & aqua mellis detur & clisterizetur. Cum autem in aurem effusum est declinet caput in quantum potest. Stansque super unum pedem, saliat super aliam partem, uel manu suspendatur, ut concutiatur argentum uiuum & egrediatur. Ysiodorus. Argentum uiuum potui datum interficit, causa ponderis. De caeteris mineralibus mediis inter corpora & spiritus, quorum partes quadam obtinent uicem spirituum, & quadam corporum. De Alumine & eius origine uel natura, Ysiodor. Alumen est salsugo terrae, efficiturque hyeme ex aqua & limo, & aestiuis folibus maturatur. Huius species duae sunt, liquidum & spissum. 152 De Alchimia Plinius liber 35. Aluminis & bituminis operatio fere similis est, plura sunt eius genera, in Cypro candidum & nigrum, exigua est coloris differentia, cum sint usus magni. Quoniam inficiendis lanis colore claro candidum & liquidum est utilissimum, econtra uero fuscis & obscuris nigrum. Aurum nigro purgatur. Fit ex undantis terrae natura. Quod ex eo precox fuerit candidum fit. Gignitur in Hispania & Aegypto, Armenia, Macedonia, ponto, Africa, multisque prouinciis. Sed laudatissimum in Aezypto proximum in Melo. Huius duae sunt species liquidum & spissum. Liquidi probatio est, ut limpidum sit ac lacteum, sine offensis fricantium quodam igniculo caloris. An sit autem adulteratum deprehenditur succo mali punici. Sincerum enim mixtura ea nigrescit. Alterum genus est pallidae & scabrae naturae, quod galla inficitur, ideoque hoc uocant paraphoron. Dioscor. Aluminis species multae sunt, sed medicinae tres necessariae, rotundum, scissum, liquidum. Rotundum prohabilius est, quod naturali rotunditate formatum est, fistulosum, subalbidum, non lapidosum, friabile, ex aliqua parte pallidum, pingue sc. & uehementer redarguens. Scissum optimum est, quod est quasi flos illius rotundi, leue, album, capillos albos pectinatos simulans, non in glebam compressum. Liquidum deinde melius est, quod est leue, perlucidum, in summo autem in modum floris quasi lac habens. De Operatione eius in Alchimia uide supra. De Uirtute ipsius in medicina, Platearius in libro de simp. med. Alumen calidum est & siccum in 3. gradu. Uirtutem habet consumendi & uehementer desiccandi. Quod album est melius est, & acutum salsugini immixtum. Quod autem feculentum & terreum est impurum. Usus eius contra cancrum & inflammationes gingiuarum, & contra scabiem. Balneum aquae aluminose ualet hydropicis, scabiosis, artheticis. Auicenna ubi supra. Alumen exsiccat & prohibet omnis sanguinis fluxum & cursum superfluitatum & effusionem earum. Cum aqua interficit alkarad.i. cimices & pediculos, & foetoremoris tollit, cum fece uini tantundem aluminis desiccat ulcera difficilia, cum sal gemma ualet corrosioni & adustioni ignis. Ex libro de naturis rerum. Uniuer saliter alumen siccum & calidum est in quarto gradu, stipticum & mundificatiuum, & uisus obscuritatis clarificatiuum. Superfluam palpebrarum carnem aut membrorum corrodit, pessima & sicca uulnera inhibet, ne corpus perambulent cum aceto & melle mixtum, dentes confortae 154 De Alchimia infirmos, & ualet tumidis gingiuis, sanguinem constringit de ore fluentem, pustulas sanat & scabiem si ex eo fricentur, aut ex aqua in qua fusa fuerit, lauentur. De Atramento & eius origine, Plinius ubi supra. Atramentum inter colores ficticios erit. Quanquam & terrae sit geminae sc. originis. Aut enim fit arte humana, aut terra ipsa sulphurea. Inuenti sunt pictores, qui e sepulchris effoderent infectos carbones. Fit autem fuligine pluribus modis, resina uel pice exustis, propter quod etiam officinas aedificauerunt, fumum earum non emittentes. Laudatissimum eodem modo fit e taedis fuligine, fornacea balnearum fuligine adulteratur, quo ad uolumina scribenda utuntur. Sunt qui & uini fecem siccatam excoquant. Et si ex bono uino fuerit fex. Indici speciem illud atramenti praebere affirmant. Apud infectores etiam fit ex flore nigro, qui cortinis aereis adherescit, fit & e taedis ligno combusto, tritisque carbonibus in mortario. Mira uero & ex hoc natura sepiarum, sed ex his non fit picturae atramentum. Omne autem atramentum sole perficitur, librariumque ac tectorium glutino admixto, quod autem aceto liquefactum est aegre eluitur. De Operatione ipsius in Alchimia, ex libro 4. meteoror. Atramenta composita sunt ex sale & sulphure & lapidibus. Est & in eis uis aliquorum corporum liquabilium, quoniam ex eis fiunt, ut calchantum & abachar, generantur ex maioribus granis atramenti. Et non soluitur salsedo eius, nisi cum eo quod in illo est sulphureum, & postea coagulatur residuum. Illudque iam cepit uim mineralem in aliquibus corporibus. Quod autem ceperit uim ferream erit rubeum aut croceum, aut calathar. Quod autem uim aeream, erit uiride sicut chalcantum, unde possibile est illa duo artificialiter fieri. Uide de hoc aliquid etiam supra in 1. libro. De Uirtute eius in medicina, Auicenna in Canone. Atramentum est diuersorum colorum. Est que differentia inter atramenta alba & rubea & citrina & uiridia. Colchatar est citrinum, chalcadis album, chalcantum uiride, & assuriae rubeum. Haec autem omnia soluuntur in aqua & decoctione praeter assure, quod est uehementis soliditatis & congelationis, uiride quoque uehementius congelatum est quam citrinum, & uehementiores habet tunicas, 156 De Alchimia Atramentum non adustum fortius est, adustum ueo subtilius. Et subtiliora quidem eorum sunt chalchadis & uiride. Aequalius uero colchatar. Grossius autem assuriae, propter hoc in aqua non resoluitur. uirtus quidem atramenti in quo sunt splendores auri, propinqua est uirtuti alcolchatar, & id melius est quod uelociter frangitur, aereum mundum, non antiquum, & atramentum quod in Enchausto ponitur est illud quod sahira. Et est durum habens quasi aureum splendorem, & uirtuosum sicut alcolchatar. Melius est autem Assuriae quod adfertur de Aegypto, & frangitur a nigredine, & habens uenas plurimas rancidi gustus, stipticum & eius odor similiter. Est autem atramentum calidum & siccum in 3. gradu. Omnia sunt adurentia & stiptica, scabiei conferunt humidae, ac duriciei palpebrarum & asperitati earum, aut apostematibus inguinis. Est tamen in atramento uirtus uenenosa desiccans pulmonem, ita quod fortasse interficit. Sufflatur autem in naribus propter fluxum sanguinis, & proprie alcolchotar, ex quo etiam fiunt licinia, & ponuntur in fistulis, & extirpant uentositatem, licinium quoque confert ulceribus auris, & saniei eius, & prohibet corrosionem dentium. De Uitro & eius natura, Ysiodor. liber 39. Uitrum leuibus aridisque lignis concoquitur, adiecto cypro & nitro, continuisque fornacibus ut aes liquatur & massae fiunt, postea ex massis rursus funditur in officinis, & aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo celatur. Tingitur etiam multis modis, ita ut iacynthos et saphiros uirides uincet et onyces, uel aliarum gemmarum colores. Nec est alia speculis aptior materia, uel picturae accommodatior. Fit autem uitrum ex terra & herba & lapide & planta, fit etiam de cinere feni & filicis, item de albumine oui decocto. Ex libro de uaporibus. Uitrum aliquando fit etiam ex plumbo ac terra subtili, absque cinere filicis ac foeni. Plumbum enim aliquando est euaporans, aliquando conuiscans, unde admixtum cum terra subtili, terrae partes illas conuiscat, & dissoluit in parte per actionem caloris, admixtoque puluere cum terra subtili, accipit a terra desiccationem. Et etiam a colore faciente liquefactionem in utroque unibilem, uel admixtionem uniuersalem. Propter quod uolentes cito decoqui carnem, frustum uitri apponunt cum carne in aquam, uitrum enim cum sit siccum, tantum extrahit de humiditate carnis sua ebullitione, quod caro statim relinquitur decocta. Citius quoque decoquitur talis caro si uitrum apponatur, quod est de cinere foeni ac filicis, quia tale minus abundat 158 De Alchimia in humido. Primum enim uitrum aliquid habet humiditatis, quam accepit a plumbo, quod primum in compositione fuit. Est & differentia inter ista genera, quod uitrum de cinere foeni ac filicis semper est discoloratum. Quod autem fit ex plumbo & terra subtili, uel ex cinere salicis, habet colorem glaucum. Plumbum enim quantum in se est, principium est uiroris in decoctione. Et quia coniungitur cum limatura cupri, cuius puluis habet albedinem, propter hoc accidit ei glaucedo, quae media est inter albedinem & uirorem. De Operatione ipsius in Alchimia, ex libro de naturis rerum. Uitrum dicitur esse ex sectione Mercurii, nescio qua de causa, nisi quia recipit tincturam & colorem, & ipsum etiam ferrum soluit, omniaque corpora dissoluit & diffluere facit. Si cut autem aqua de natura frigida igne calefit, & postquam refrigeratur, frigidissima fit. Sic & cinis de quo fit uitrum, cum sit siccus, si humectatur per liquefactionem, postea desiccatus siccissimus erit. Reliqua de Operatione hac eius, uide quae supra dicta sunt. De Uirtute ipsius in medicina, Auicenna. Uitrum est calidum in primo, siccum in secundo. In ipso est stipticitas & subtilitas. Abstergit dentes & oculum, & eius albuginem delet, mundat & furfures, quando cum eo fit ablutio, facit oriri pilos inunctum cum oleo Sambucino, adustum autem fortius est. Quod ex eo trirum est & adustum confert ualde lapidi uesicae & renum uino bibitum. Constantinus in libro graduum. Uitrum calidum est primo gradu, siccum in tertio. In multis colyriis utile est, & contra impetiginem ualet, ledit furfures, capillos subtiliat, puluerizatum & cum uino bibitum, lapidem uesicae frangit. Platearius. uitrum frigidum est primo gradu & siccum secundo. Inde fit unguentum, quod ualet ad scabiem, ualet etiam ad serpiginem. Sed puluis eius cum terebentina, uel gummi prunorum in aqua ad ignem resoluto conficiatur, & inde pars inungatur. Ex libro de naturis rerum. uitrum si diligenter teratur, & cum uino ribano, id est forti bibatur, lapides qui sunt in renibus frangit & eiicit. De Coloribus natiuis & fictitiis, Ysiodor. liber deci monono. Colores autem quidam ex terra uel in terra nascuntur, ut sinapis, rubrica, melinum, auripigmentum & caetera huiusmodi. De Alchimia Qui160 dam uero finguntur aut arte aut permixtione. Plinius liber 35. Sunt autem colores floridi uel austeri, & utrumque natura uel permixtura euenit. Floridi sunt quos ars fingendi praestat, ut minium, armenum, cinnabaris, crisocolla, Indicum purpurissum. Caeteri uero austeri sunt. Ex omnibus autem alii nascuntur & alii fiunt. Nascuntur sinopis & rubrica & parethonium & melinum, eretria & auripigmentum. Caeteri uero finguntur, ut ochra cerusa usta, landaraca. sandix, siricum atramentum. Sunt etiam noui duo colores atque uilissimi, uiride, quod & apianum uocatur. Et quod crisocollam lotum mentitur. Fit ex uiridi creta aestimata sesterciis in libras. Annulare quod candidum uocatur, est quo picturae muliebres illuminantur. Fit & ipsum ex creta adtnixtis uitreis gemmis, & uulgi annulis, unde & annulare dictum. Ex omnibus coloribus cretulam amare, udoque illini recusant, purpurissum Indicum, ceruleum, melinum auripigmentum, apianum. Cerussa cerae tingitur eisdem coloribus ad eas picturas, quae utuntur alieno parietibus genere, sed classibus familiari & onerariis nauibus. Totque colorum tanta uarietate subit, antiquitatem mirari. Pingebant enim antiqui & pericula & rogos. Iuuabatque pugnaturos ad mortem uel cedem speciose uehi. De Sinopide & Rubrica, Ysiodor. Sinopis inuenta primum in Ponto fuit, indeque nomen ab urbe Sinope accepit. Species eius sunt tres, sc. rubea, minusque rubens, & inter has media. Plinius ubi supra. Sinopis a Sinope nominatur urbe. Nascitur in Aegypto, Balearibus, Affrica. Sed optima in Lemno, & Cappadocia effossa, & in speluncis excellit quae saxis adhesit. Glebis color extra maculosus est, hac usi sunt ad splendorem ueteres. Excepto usu eius in pictura, in medicina quoque blandis est emplastris & malagmatis, siue sicca compositione eius, siue liquida. Facilis est contra ulcera in humore uelut in oris sedis sita, foeminarum profluuia sistit, denarii pondere poto. Aluum sistit infusa. Eadem adusta, scabricies oculorum siccat, cum uino maxime. Ysiodorus. Rubrica uero sic dicta est, eo quod sit rubeo & sanguineo proxima. Haec in locis plurimis gignitur, sed optima in Ponto, unde & Pontica dicitur. Plinius ubi supra. Rubricam quidam uolebant secundam authoritate palmam enim dabant Lemniae. Haec est minio proxima, antiquitus multum celebrata, in Insula in qua nascitur non nisi signata uendebatur. Hac itaque minium subliniunt & adulterant, ponitur in medicina & res habetur preclara. Epiphoras enim oculorum mitigat & 162 De Alchimia dolores circum lita. Egylopias manare prohibet. Sanguinem quoque eiicientibus ex aceto datur bibenda. Bibitur & contra lienum & renum uitia, & purgationes foeminarum. Itaque contra uenena et ictus serpentum marinorum ac terrestrium, ideoque familiaris est omnibus antidotis. Ex caeteris rubrice generibus Aegyptia & Affricana sunt fabris utilissimae, quoniam sorbentur maxime, picturis autem aptanascitur in metallis ferrariis. Et ex ea fit ochra sc. exusta rubrica in ollis nouis luto circumlitis. Quaeque magis in caminis arserit, eo melior existit. Omnis autem rubrica siccat. Ideoque & emplastris conuenit, etiam igni sacro. De Parethonio, Melino ac Ferethria. Parethonion habet nomen loci ab Aegypto, spumamque maris esse dicunt solidatam cum limo. Et ideo conchae minutae inueniuntur in eo. Fit & Cyrenis & in Creta. Adulteratur Romae autem creta Cymolia decocta conspissataque. Ysiodorus. Melinum dictum est eo quod eius metalli ferax sit una de cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec eo utuntur pictores ob pinguedinem nimiam. Plinius ubi supra. Melinum e candidis coloribus pinguissimum est, & propter liuorem tenuissimum, in Melo insula optimum. Nascitur & in Samo. Hoc autem effodere solent accumbantes inter saxa, uenas scrutantes, porro in medicina eundem usum habet, quem pheretria creta. Praeterea linguam tactu siccat, pilos detrahit & mitigat, precium in libris sesterciis singulis. Feretria suae terrae nomen habet, refrigerat & mollit & explet uulnera si coquatur ad siccandum, utilis capitis quoque doloribus, praecipua feretria terra. De Sirico, Indico, ac cerussa, Ysiodorus ubi supra. Siricum est rubei coloris pigmentum, ex quo scribuntur & capita librorum. Ipsum est & foeniceum, sic appellatum, eo quod in Syria colligatur in littoribus rubri maris, ubi Phoenices inhabitant. Est autem inter colores fictitios, Quia saepe fit, aut Sinopide, aut Sandice mixtis. Indicus color in Indicis calamis inuenitur, spuma limo adhaerente. Est autem coloris cyanei, mixturam purpurae coeroleique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma uidelicet in aereis cortinis innatans, quam infectores detrahentes siccant. Plinius ubi supra. Indico est authoritas maxima, unum est arundineum adhaerescente spuma limo, cum teritur nigrum, quod in diluendo mixturam purpurae 164 De Alchimia coeruleique mirabilem reddit. Alterum est in officinis purpurariis, innatans cortinis, & est purpurae quae adulteratur spuma. Indicum stercore columbino tingunt, aut cretam Sinelusiam, aut anulariam ultro inficiunt. Probatur autem carbone. Reddit enim quod sincerum est flammam excollentis purpurae, & dum fumat odorem maris olet. Ob id quidam colligi e scopulis putant. In medicina quoque Indicum rigores & impetus sudat, oris ulcera siccat. Cerussae color est candidus, de qua plenius supra de plumbi metallo actum. De Minio & Ochra. Minium primum Graeci traduntur inuenisse in Ephesiorum solo. Cuius pigmenti copia caeteris regionibus plus abundat Hispania. Unde nomen etiam dedit flumini proprio. Huius distillatio argentum liquidum gignit. Minium autem hoc quidem cynabrium esse uolunt. Plinius liber 33. Inuenitur quoque minium in argentariis metallis, & nunc inter pigmenta magnae authoritatis, & quodam etiam apud Romanos. Ita ut louis ipsius simulachri faciem diebus festis illinire, triumphantiumque corpora, legantur soliti fuisse. Tradit Theophrastus anno urbis nostrae 249. inuentum esse minium a Callia Atheniensi initio sperante posse aurum excoqui, in metallis argenti arena rubente, & hanc eius originem fuisse. Reperiri autem iam tum in Hispaniis, sed durum & arenosum. Optimum uero supra Ephesum, cilbanis agris. Arenam cocci colorem habere, & hanc teri, deinde lauari farinam. Et quod subsidat iterum lauari. Differentiam uero artis esse, quia minium alii faciunt prima lotura, idque dilucidius esse, optimum quod loturae sequentis. Est alterum genus in omnibus fere argentariis atque plumbariis metallis, quod fit exusto lapide permixto uenis, non ex illo cuius uomica argentum uiuum dicitur. Is enim & ipse in argentum excoquitur. Sed ex aliis repertis simul, steriles etiam plurimi deprehenduntur, solo colore tantum in fornacibus rubescentes, exustique in farinam tunduntur. Sublimi autem minium Sirico compendii ratio demonstrat. Et alio modo pingendum furto est oportunum plenos subinde penicillos abluentium. Sidit autem in aqua constatque furantibus. Sinceri cocci nitor esse debet. Secundarii uero splendor in parietibus imaginem sentit, quanquam hoc rubigo quaedam metalli est. Sisaponensibus in miniariis suae uenae arena sine argento excoquitur, auri modo probatur, auro candente fucatum nigrescit, sincerum retinet colorem. Inuenio & calce adulterari, ac simili166 De Alchimia. ratione ferri candentis lamina si non sit aurum illico deprehendi, solis & lunae contactus inimicus. Remedium ut siccato pariete, cera punica cum oleo liquefacta cadens setis inducatur. Iterumque admotis gallae carbonibus, usque ad sudorem aduratur, postea candelis subigatur, ac deinde linteis puris ( sicut & marmora ) nitescunt. Qui minium in officinis poliunt, faciem laxis uesicis illigant, ne puluerem perniciosum inspirando trahant, & tamen ut per illas spectent. Non solum autem minium in pictura, sed in uoluminum usurpatur scriptura. Ysiodorus. Ochra gignitur in topazon rubri maris insula, ubi & Sandaraca. Fit autem & ochra exusta rubrica in ollis nouis luto circumlitis, quae quanto magis in camino arserit, tanto melior fit. De Sandaraca, Idem. Sandaraca quoque nascitur in insula rubri maris topazon, colore einabrii, odore sulphuris. Inuenitur in aurariis & argentariis metallis, eo quidem melior quo magis rufa, & quo uirus redolet magis. Quanquam & cerusa si torreatur in fornace Sandaracam facit, unde & color flammeus existit. Quod si torreatur & aequa parte rubrica admixta sandicem reddit. Plinius libro trigesimoquarto, Sandaraca melior quo magis pura & friabilis. Ualet autem purgare, sistere, excalefacere & perrodere. Summa eius dos est stiptica. Explet alopicias ex aceto illita. Additur & oculorum medicamentis. Fauces purgat cum melle sumpta. Uocem limpidam & canoram facit. Suspiriosis tussientibusque iocunde medetur cum resina therebentina in cibo sumpta. Sussita quoque cum cedro medetur eis nidore in pso. Auicenna in secundo canone. Sandaraca calida est & sicca in secundo gradu. Stiptica est & sanguinem retinet. Hac utuntur iuctatores, ut leues & fortes iiant, ne difficultatem incurrant anhelitus. Item macredinem facit, fistulas fumigio sistit & siccat, sumus prohibet catarrhos, dolorem dentium optime sedat, gingiuam rectificat, prohibet tremorem cordis, & fluxum sanguinis, & etiam asthma humidum sua exsiccatione. Confert etiam in potu spleniticis, & est bona solutioni antiquae, fumus eius confert emorroidis. Dioscorides. Sandaraca in eisdem locis nascitur in quibus auripigmentum. Eligenda autem est ualde rusa, & facile teribilis, munda, colorem habens cinabrii & odorem sulphuris, uirtus est ei similis arsenico, quod est causticae uirtutis, & diaphoreticae e stipticae. Resinae mixta alopecias curat, cum pice ungues leprosos excludit, cum oleo pediculos necat, 168 De Alchimia & pustulas corporis purgat. De Prasi & Chrisocolla, Ysiodor. Prasis.i. creta uiridis, etsi permiscue generetur in aliquibus terris, optima tamen in Lybia Cyrenensi. Chrisocolla colore prasino sic dicta est, eo quod aurum habere traditur eius uena. Haec etiam nascitur in Armenia, sed probabilis uenit ex Macedonia. Foditur enim ex metallis aeris, cuius inuentio argentum ac Indicum prodit. Nam uena eius cum his habet naturae societatem. Dioscorides. Chrisocolla colorem habet Prasinum, id est uiridem ualde. Melior est autem Armenica. Secunda uero Macedonica & Cypria. Eligenda uero est munda, sine lapide, sine terra, uirtus est illi incisoria & constrictiua. Plinius liber trigesimo ter tio. Chrisocolla est humor per auri uenam defluens humore crassescente frigoribus hybernis, usque in duriciem pumicis. Laudatiorem eandem fieri compertum est in aurariis metallis, & proximam in argentariis. Inuenitur etiam in plumbariis, uilior auraria. In omnibus autem his metallis fit & cura multum infra naturalem illam, immissis in uenam aquis leuiter hyeme tota usque ad mensem Iunium, & in Iunio Iulioque siccatis. Natura eius est quae lino ac lanae ad succum bibendum. Tunditur in pila, deinde cribro tenui secernitur, postea molitur, ac deinde tenuius sic cribatur. Quicquid non transmeat, in pila reperitur, deinde molitur, puluis semper in catinos digeritur, & ex aceto maceratur, ut omnis duricia soluatur, rursumque tunditur, deinde in conchis lauatur & siccatur. Tunc alumine herbaque sola quam uocant luteam tingitur atque pingitur, antequam purgat. Refert quam bibula docilisque sit. Nam nisi rapuerit colorem, adduntur & scytanum atque turbistum: ita uocant medicamenta sorbere cogentia. Laudatissima est in Armenia. Secunda in Macedonia, largissima in Hispania. Sunt & in Cypro genera eius duo. Summae commendationis est ut colorem herbe segetis lete uirentis reddat quam similimum. Luteam putant a lutea herba dictam, quam ipsam ceruleo subtritam pro chrisocolla inducunt uilissimo genere & fallacissimo. Tribus generibus distinguunt eam sc. asperam mediam & artritam, quam uocant herbaceam. Subliniunt enim arenosam priusquam inducunt atramento & parethonio, quoniam est natura pinguissimum & propter liuorem tenacissimum. Atramento quidem spargitur, ne candorem parethonii chrisocollae pallor afferat. De Operatione Chrisocollae in aurificio & medicina. 170 De Alchimia Chrisocollam & aurifices sibi uendicant in auro agglutinando, & inde omnes appellatam similiter utentes dicunt. Temperatur autem erugine Cypria, & pueri impubis urina, nitro addita. Teritur Cyprio aere in Cypriis mortaris. Santernam huiusmodi uocant argentosum. Signum est si addita santerna nitescit. Ex diuerso erosum se contrahit & hebetatur, ac difficulter ferruminatur aurum. At id glutinum fit auro & spuma argenti ad supra dicta additis, unaque contritis. Usus eius est in medicina, cum oleo & cera ad uulnera purganda. Eadem per se arida & siccat & contrahit, datur & in angina orthopnoeaue cum melle miscenda, concitatque uomitiones, miscetur et colyriis ad oculorum cicatrices, ac uiridibus emplastris ad mitigandos dolores atque trahendas cicatrices. Dioscorides. Chrisocolla eligenda est, ad usum medicinae, munda, sine lapide, sine terra, uirtus est illi incisoria & constrictiua, reuma gingiuarum compescit, uulnera purgat, carnes superfluas uulneribus crescere non finit. Cicatrices attenuat, uomitum prouocat, & plus sola accepta homicidium facit, colyriis miscetur ad lachrymam facientibus. De Coeruleo & Purpurisso, Pliuius ubi supra. Coeruleum est arena, cuius genera sunt tria, Antiquitus Aegyptium, quod maxime probatur. Syricum hoc facilime diluitur, cumque teritur in quatuor calores mutatur. Candidiorem, nigriorem, crassiorem tenuioremue. Huic etiam nunc Cyprium praefertur. Accessit his puteolanum & Hispaniense, arena ibidem confici cepta. Tingitur autem omne, & in herba sua coquitur, bibitque succum. Reliqua confectura eadem est quae chrisocollae. Ex coeruleo fit quod lomentum uocatur idque lauando terendoque perficitur, hoc est coeruleo candidius & preciosius. Coerulei sinceri experimentum est in carbone ut flagret fraus est, aridauiola decocta in aqua, succoque per linteum expresso in cretam eretriam alias pheretriam. Uis eius est in medicina ut purget ulcera. Adiiciunt illud emplastris, itemque causticis. Teritur autem difficilime. In medendo leniter mordet, & astringit atque expellit ulcera, uritur autem fictilibus ut prosit. Idem in libro trigesimo quinto, Purpurissum e coloribus reliquis quos ab homine dari diximus, propter magnitudinem praecii ante omnes est, e creta argentaria cum purpuris tingitur pariter, bibitque colorem illum celerius lanis, puteolanum plus laudatur quam Tyrium, aut Gethuli cum uel Latonicum, unde praeciosissime purpure. Causa est quod id genus maxime inficitur, 172 De Alchimia rubeamque sorbere cogitur, pingentes sandice subdita, mox ouo inducentes purpurissum fulgore minii faciunt. Si purpuram facere malunt ceruleum sublinunt, moxque purpurissum ex ouo inducunt. De Cynnabari & Armeno, Ysiodor. Cynnabar est puluis rubei coloris. Hunc aiunt esse sanguinem draconis elephantem implicantis, ab sub ipso ruentis. Dioscorides. Cynnabar multi putant esse mineum, & alii sanguinem draconis, sed falluntur. Quia minium in Hispania conficitur ex lapide qui arenae argiritidi miscetur. Qui si tutus fuerit, colorem mutat. Sed odor eius in metallo hominem suffocat. Unde qui in metallo conuersantur, uesicas sibi in facie ponunt, ad liberandos oculos. Cynnabar autem in Lybia nascitur, color est illi sanguineus, & ideo sanguis draconis a multis esse putatur, uirtus est ei similis emathiti lapidi. Itaque uehementer constringit & ideo fluorem sanguinis abstinet. Combustionibus etiam ac pustulis opitulatur. Ceratis additur, & utiliter colyriorum miscetur confectionibus. Plinius ubi supra. Armenum lapis dicitur quem Armenia mittit, eiusque nomine appellatur. Hic Chrisocollae infectus modo, optimus est, qui maxime uiridis est, Liber Ii. 173 communicato colore cum coeruleo. Solebant eius librae taxari nummis tricenis, inuentaque per Hispanias arena est, similem curam recipiens. Itaque ad denarios senos rediit utilitas. Distat a coeruleo candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. Usum habet in medicina tantum ad pilos alendos, maximeque in palpebris. Porro de arsenico siue auripigmento, & de atramento caeterisue coloribus, iam dictum est superius in tractatu de Mineralibus. Haec itaque de corporibus in terra mineram habentibus, & natiuis coloribus sufficiant.