Ioannis De Rupescissa Qui Ante Cccxx. Annos Uixit, de consideratione Quintae essentie rerum omnium; opus sane egregium. Arnaldi De Uillanqua Epistola de Sanguine humano distillato. Raymundi Lullii Ars operatiua: & alia quaedam. Omnia ad selectissimam materiam medicam, & morborum curationem, uitaeque conseruationem mirabiliter facientia; Nunc primum in lucem data. Accessit Michaelis Sauonarolae Libellus optimus de aqua Uitae, nunc ualde correctior quam ante annos 27. editur. Basileae. Praestantissimo Imperatoris Ferdinandi Medico physico D. Doctori Stephano Lauraeo Amorforiio, Guilhelmus Gratarolus Medicus & Philosophus S. D. Quandoquidem animo meo semper insedit, optime Laurae E non solum nobis nasci nos, sed patriae, amicis, & proximo cuique: id etiam pro Dei opt. max. dono, ac quantum in me fuit, re ipsa prestare non destiti qui bus in rebus potui: ac licet aliquorum malitia & ignorantia, nonnullorumque ingratitudo, piis conatibus meis semper utcunque obstiterit: Dei tamen optimi patris auxilio, malum in bono uincere, ueritatemque omnem & proximi commodum amare ac tueri uel reluctantibus Satana & mundi domina φιλαυτία, nixus sum, cum etiam is mihi uiuere uideatur, qui multis usui sit. Cum igitur uitae perbreuem esse cursum, & occasionem praecipitem, neminem, presertim medicorum, lateat: ita ut consultum sit, diuturno aetatum studio habitam rerum amplam cognitionem, in pauca subtiliter, citra tamen nocuam obscuritatem contrahere: quando in ipsa uitae breuitate per occupationes non infimae hominum parti haud uacet tam multorum, qui diuersis linguis & doctrinis scripsere, ingentia uolumina legere, aut ex iisdem opportuna & ad expeditum usum conuenientia, seligere: sed lectionis compendium inquirendum sit occupatis hominibus: non ab re hactenus tales quosdam meorum studiorum labores edidisse iudicabor. Nunc abstrusa fereque recondita quaedam depromere, quae a uulgari philosophandi genere, & a popularibus artibus absunt, dum cogitarem, in arte praesertim medica omnium praestantissima, atque in totius humani generis salutem comparata, suscepi edendum loannem de Rupescissa ( qui annos aliquot integer apud me fuit & nunquam cusus de consideratione quintae Essentie omnium rerum. Is quidem & si professione theologus fuit non uulgaris, non minor tamen naturalis philosophus fuit, minimeque uentri aut auaritiae deditus: qui physices, ac proinde rei medicae, arcana scrutatus, non uulgari peritia, studio, & labore, inter caetera, hoc opus, pietatis amore, pro Euangelicis uiris, ut ismet saepius testatur, conscripsit: ex quo postea apud paucissimos latitante, nonnulla aliqua mutuati sunt: inter quos fuit Philippus Uistalius, qui paginas fere integras ( licet admodum paucas ) ex eo tacite in suum Caelum Philosophorum asportauit. Huius Rupisscissae, praeter alios, mentionem secit Abbas Tritemius in suo de scriptoribus Ecclesiasticis uolumine, quem anno a Christo ex Uirgine nato. 1340. uixisse refert. Correxi ergo diligenter que scribarum culpa inerant errata & obscura, ac citra rei offensionem, Lectori peruium opus magis feci: ita ut nullibi correctius exemplar meo extare certo putem. Si quos autem delicatiores authoris latinitas parum culta offendet, norint haud fuisse illorum temporum, & praesertim monachorum, latinius aut elegantius scribere: quodque ornari res ipsa neget, contenta doceri. te uero ex eorum non esse numero iandudum & coram noui, quippe qui rerum utilium sana cognitione delecteris, non fuco & inani uerborum aut uocabulorum strepitu. Adieci eiusdem argumenti pleraque alia partim aliorum partim mea: omnia uero, ut tu ali ique iudicio sano praediti, iudicare poterunt, ad difficilium morborum citam & tutam curationem apprime facientia. Si cui autem haud facilia factu forsan uidebuntur, is meminerit, Difficilia esse que pulchra sunt: ac nihil esse tam durum & arduum, quod industria, studio, & diligentia, non acquiratur. Sed si haec cum his quae aenigmaticus Raymundus Lullius edidit, conferantur, lucida satis ac facilia & utilissima deprehendentur. Ego uero non laudis cupidine, sed omnes iuuandi studio, nihil extimescens obtrectantium aut aemulorum morsus, hec tandem in lucem dare uolui, at que in primis tuo praeclaro nomini dedicare, ut quibuscunque modis possem, meum erga te amorem & obseruantiam declararem. Nam & si putem haec & similia tuae Excellentiae cognita esse, cum tamen hoc tempore nil maius aut melius haberem, confisus sum cum aliis tui animi uirtutibus, tum morum in te suauitate ac benignitate, quam proxime lapso biennio mense lanuario, dum Auguste tua uterer consuetudine tuique germani fratris Arnoldi ciuilitate morum & pia eruditione praediti, expertus non semel sum: atque ita non ad paruum munus, sed ad donantis animum charitatem tuam respecturam esse non dubito, qui quidem, quoad eius fieri potest, tibi tuisque omnibus gratum facere sit paratissimus. Bene uale, meque amare magis perge. Basileae. M. D. Lxi. mense Maio. Liber Primus De Consideratione Quintae Essentiae Omnium Rerum, traditus pauperibus & Euangelicis uiris, seruis Domini nostri Iesu Christi, compositus a Magistro Ioanne de Rupescissa sacrae Theologiae professore ac Philosopho egregio. Prooemium. Dixit Solomon Sapientie cap. 7. Deus dedit mihi horum scientiam ueram, quae sunt, ut sciam dispositionem orbis terrarum, & uirtutes elementorum, initium, consummationem, & medietatem temporum, uicissitudinum permutationes, & diuisiones temporum, anni cursum, & stellarum dispositiones, naturas animalium, & iras bestiarum, uim uentorum, & cogitationes hominum, differentias uirgultorum & uirtutes radicum: & quaecunque sunt absconsa & improuisa didici: omnium enim artisex docuit me sapientiam hanc solummodo. Et idem Solomon cap. 16. libri Prouerbiorum dicit, Uniuersa propter semetipsum operatus est Deus: Ergo demonstratiue, supposita infallibilitate Scripturae, concluditur, quod uniuersa Philosophia, quam Solomoni in uerbis praemissis spiritus Domini reuelauit, est ad Dei seruitium & Euangelii Christi & Euangelicorum uirorum, & totius corporis Christi mystici deuotum famulatum, utiliter applicanda: & sic breuiter titulus libri concluditur probatus. Authoris intentio. Consideraui ergo quod tempus expensum in pruritu mundanae Philosophiae plusquam annis quinque ante ingressum ordinis in florentissimo studio Tolosano, & plus aliis quinque ex quo ordinem hunc intraui cum strepitu multo inanium uerborum, & conflictu inutilium disputationum, & laude uana & gloria fatua lectionum, tam in studiis particularibus, quam in generalibus legens, sicut est possibile tempus praedictum redimere redimam, perditum restaurem, & elapsum reducam ad manum, ut ex eo extraham, iussu Iesu Christi, meritum ad aeternam gloriam profuturum. Et sic quod mihi nocebat ad culpam, nutu Christi, mihi perueniat ad aeternam uitam. Et uidi possibilem modum in hoc, si utilitates quas uidi in Philosophia diuino spiritu illustrante, etiam tempore iuuentutis meae, quo tempore affuit mihi Deus misericors & miserator supra modum, ut reuelem pauperibus Christi & Euangelicis uiris, ut qui diuitias propter Euangelium contempserunt, sine humana doctrina sciant faciliter, & de leui, ac sine notabilibus expensis, suas corporales miserias & infirmitates humanas, diuina benignitate sanare: impedimenta sanctae orationi & meditationi mirabiliter effugare, tentationibus etiam daemonum, quas propter quasdam infirmitates inferunt, resistere: ut in omnibus & per omnia expedite possint totis uiribus Domino nostro Iesu Christo deuotissime seruire. Et cum istud opus pro solis Sanctis faciam, a quo opere, imperante Deo, recipient tanta bona, concluditur cuidenter quod ero in eorum beneficiis, orationibus, & meritis quae amplius facient auxilio lib. huius ( iussu Christi & imperio eius ) particeps, uelint, nolint: quia quidquid est causa causae, est causa causati. Et sic ex tempore expenso in Philosophia cum multa uanitate, mihi non cessabunt noua merita peruenire, non solum decem annis in Philosophia pertransitis, sed plusquam mille annis ante finem seculi sine dubio defluxuris. Ergo iam patet modus per quem potest tempus praeteritum male expensum ac perditum restaurari. Illum autem clementissimum Deum qui mihi indigno & uilissimo peccatori & caduco reuelauit arcana multa Philosophiae mundanae, humiliter & contrito animo totis uiribus rogo, ut hunc librum non permittat peruenire ad manus indignorum, uanorum, & auarorum, & il lorum qui pecuniam uolent habere, nec dare remedia: sed potius illorum qui uolent dare remedia intuitu solius Dei misericordiae ac pietatis sanctis, dignis, bonis & iustis pro sanctis & Euangelicis operibus uehementius faciendis: Et Deus ac Dominus noster lesus Christus contrarium facere uolentibus impediat ne effectus sequatur, sicut auarus optat. O quantum malum foret, si hic liber perueniret ad manus hominum mundanorum, & notitiam tyrannorum, & seruitium reproborum: quia sicut sancti per hunc librum poterunt continuare opera uitae Christi diutius & uehementius, ita & reprobi possent peruerso usum diutius perseuerare in malo. Ego autem, quantum in me est, propter solos sanctos librum constituo, & ipsum custodire Iesu Christo commendo sine aliis uerbis ad secretorum reuelationem accedens, iuxta ordinem titulorum inferius scribendorum. Canon primus. Secretum primum est, quod per uirtutem quam Deus contulit nature conditae, & humano magisterio subiectae, potest homo incommoda senectutis quibus nimis in antiquis uiris Euangelicis impediuntur opera Euangelicae uitae, curare, & amissam iuuentutem iterum restaurare, & uires pristinas recuperare, & rehabere, sed non eodem gradu: quod maius secretum est, quam sit in tota natura: & qualiter hoc fiat, persequentem canonem apte demonstrabimus. Canon secundus. Hoc est in quo laborauerunt omnes quaerere rem creatam ad hominum usum aptam, quae polsit corruptibile corpus a putrefactione seruare: seruatum, sine diminutione conseruare: conseruatum, si foret possibile, perpetuare in esse: quia hoc est quod naturaliter omnes deliderant nunquam corrumpi, nec mori, dicente diuo Paulo secunda ad Corinth. cap. 5. Nam & qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus grauati, eo quod nolumus expoliari sed superuestiri ipso corpore, ne moria mur: & ideo subdit, Ut absorbeatur quod mortale est a uita. Quoniam paucissimi Philosophi peruenerunt ad ultimam notitiam rei talis, euidens est, & per hoc quod medici nostri temporis, qui ardent desiderio pecuniae & honorum, pro pecunia nil tale alicui magnati nostri temporis potuerunt conferre nec possunt: nec uult Deus ut auari sciant. Sed quia, ut dicit Paul. in epistola ad Heb. cap. 9. Statutum est hominibus semel mori: ergo phantasticum est laborare, ut in hac mortali uita quaeratur talis res, quae possit corpus nostrum ex mortali immortale reddere ut in Genesi cap. 3. Ne forte Adam mittat manum suam, & sumat de ligno uitae & comedat, & uiuat in aeternum, expulit eum Deus de paradiso uoluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est: eiecitque eum, & collocauit ante paradisum uoluptatis Cherubin cum flammeo gladio atque uersatili ad custodiendam uiam ligni uitae. Phantasticum ergo esset dicere, ut Deus daret Adae extra paradisum aliquam rem per quam posset uiuere in aeternum, ex quo ipsum eiecit, ne capiens de fructu ligni uitae uiueret in aeternum. Hoc autem in textu sacro infallabiliter tenemus, Deum unicuique terminum constituisse, qui quocunque humano ingenio uel subsidio non ualeat praeteriri, Iob dicente, Breues dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt. Ergo subsidium illud uitae ad terminum prolongandum esset phantasticum & inane. Restat ergo rem quaerere, quae citra terminum uitae nostrae a Deo praefixum, possit corpus nostrum sine corruptione seruare, sanare, & conseruare, infirmum curare, deperditum restaurare, donec ueniat ultima dies mortis in termino praefixo a Deo. Caeterum omne genus mortis uitare omnino citra illum terminum, non est in potestate nostra: ueluti ex ictu fulguris, ex casu, ex uiolentia nobis supra uires illata. Ergo iam restat, ut de morte, quae citra ultimum terminum potest nobis ex infirmitatibus & corruptione corporis, & ex defectu humanae uirtutis contingere, speculemur. Ratio autem dictat, quod corpus corruptibile uelle conseruare per rem putridam & corruptibilem, & rem formare per rem deformitati subiectam, et facere incorruptibile per rem deficientem, & infirmum sanare per rem infirmam, & turpe, pulchrum facere per rem foetidam, & debilem firmum per rem infirmam, est phantasticum & inane. Ergo radix uitae, est quaerere rem de se ( si staret in aeternum ) incorruptibilem: 10. De Rupesciss. 18 quae omnem rem sibi unitam, & maxime carnem, semper teneat incorruptam: quae uirtutem uitae ac spiritum nutriat & augeat, & restauret: quae omne crudum digerat, & omne digestum ad aequalitatem reducat: & omnem excessum cuiuscunque qualitatis amputet, & quancunque qualitatem deperditam restauret: humidum naturale faciat abundare, & ignem naturalem debilem inflammare procuret. Et scito sine falsitate, quod nullum quatuor elementorum est tale, nec quod includat ex se materialem compositionem elementorum, quia omnia talia sunt corruptioni & transmutationi subiecta: & omne corruptibile, infirmum, & debile, additum suo simili, augmentat illud. Et quia omnes medici per tales res corruptibiles, quae sunt elementa, uel ex elementis composita, materialiter operati fuerunt, nunquam potuerunt ad arcanum quod quaerimus deuenire. Sed dices, cum omnia quae sunt corporalia in hoc mundo, & ad usum corporis, sint elementa uel ex elementis compolita, ergo radix uitae non potest ab hominibus in hoc mundo uel seculo inueniri, quae possit corpus uiuificare usque ad ultimum uitae terminum a Deo mortalibus praefixum. Ad quod fideliter respondemus, quod oportet rem querere, que sic se habeat respectu quatuor qualitatum, quibus compositum est corpus nostrum, sicut se habet caelum respectu quatuor elementorum: Philosophi autem uocauerunt celum quintam Essentiam respectu quatuor elementorum, quia in se caelum, est incorruptibile & immutabile & non recipiens peregrinas impressiones, nisi fieret iussu Dei. Sic & res quam quaerimus est respectu quatuor qualitatum corporis nostri: quinta Essentia, in se incorruptibilis sic facta, non calida sicca cum igne, nec humida frigida cum aqua, nec calida humida cum aere, nec frigida sicca cum terra: sed est Essentia quinta, ualens ad contraria, sicut caelum incorruptibile: quod, quando necesse est, influit qualitatem humidam, aliquando calidam aliquando frigidam, aliquando siccam. Talis est radix uite Essentia quinta, quam Io. De Rupesciss. 20 creauit Altissimus in natura, ut possit supplere necessitati corporis citra illum ultimum terminum, quem Deus constituit uitae nostrae. Et dixi quod quintam Essentiam creauit Altissimus, que extratur de corpore naturae creatae a Deo cum artificio humano: & nominabo eam tribus nominibus suis a Philosophis sibi impositis. Uocatur Aqua ardens, Anima uini seu spiritus, & Aqua uite: Et quando tu uoles eam occultare, uocabis eam quintam Essentiam, quia hanc eius naturam & hoc nomen suum summi Philosophi nemini pandere uoluerunt sed secum ueritatem sepeliri fecerunt: Et quod non sit humida sicut elementum aquae, demonstratum est, quia comburitur, quod aquae elementari repugnat. Quod non sit calida & humida sicut aer, declaratur, quia aer siccus quacunque recorrumpitur, sicut patet in generatione aranearum & muscarum: & ideo ista semper incorrupta manet, si clausa a uolatu seruetur. Quod non sit sicca & frigida sicut terra. demonstratur expresse: quia summe acuit, & summe calefacit. Quod Quod autem non sit calida & sicca sicut ignis, demonstratur ad oculum: quia calida infrigidat, & calidos morbos minuit & annullat, sicut infra probabo. Quod autem incorruptibilitati conferat, & a corruptibilitate praeseruet, demonstrabo ex experientia assumpta: quoniam si quaecunque auis, aut carnis frustum, aut piscis infundatur in ea, non corrumpetur quandiu permanebit in ea: quanto magis ergo carnem animatam & uiuam corporis nostri ab omni corruptione seruabit? Hec quinta Essentia est caelum humanum, quod creauit Altissimus ad conseruationem quatuor qualitatum corporis humani, sicut caelum ad conseruationem totius uniuersi. Et scito pro certo, quod Philosophi hodierni & medici ignorant omnino hanc quintam Essentiam & ueritatem & uirtutem eius: sed ego, auxilio Dei, inferius reuelabo tibi magisterium eius: & hucusque docui te rem secretam, quintam Essentiam, id est celum humanum. Io. De Rupesciss. 22 Indago solis ad influendum principium uitae in nobis, & ad ornandum caelum nostrum. Caput. Iii. Et sicut caelum summum non influit solum per se conseruationem in mundo & influentias miras, sed per uirtutem solis & aliarum stellarum: sic & caelum istud, quinta Essentia uult ornari sole mirabili, splendido & incorruptibili aequato: in quem solem non possit etiam agere ipse ignis, ut ipsum corrumpat. Et dico tibi in charitate non ficta & conscientia bona, quod iste sol illuminatus, splendidus, & incorruptibilis ab igne, qui influit incorruptibilitatem & radicem uite eo modo quo est possibile, ut supra explicaui in corpore nostro, qui est creatus ad ornatum caeli nostri, & ad augendum influentiam quintae Essentiae, potest capi manu, & constituit eum Rex gloriae in potestate mortalium: Et ego propter charitatem Dei qui loquor Euangelicis uiris, eum tibi nomine proprio & intelligibili reuelabo, & ipsum est aurum Dei, quod ex lapide Philosophorum componitur, & totum conuertitur in nutrimentum: Illud uero quod in uena terrae uel de fluminib. collectum est, non conuertitur in nutrimentum, sed excernitur, prout sumitur. Et aurum alchimicum, quod est ex corrosiuis compositum, destruit naturam. it ideo aurum lapidis uocatur aurum Dei: Sol quippe est filius solis caeli, ex quo componitur lapis Philosophorum. Generatur enim ab influxibus solis in uisceribus terrae, & sibi sol ex influentia sua tribuit naturam & colorem & incorruptibilem substantiam, non simpliciter, sed comparatiue: quanuis Bernarcus magnus aliter dicat in tractatu suoquod sol, id est aurum, non generatur ab influxu solis: sed appellatur sol, quia est eiusdem proprietatis: quia sicut sol in caelo dominatur aliis planetis in fulgendo uel influendo: sic aurum dominatur aliis metallis in proprietate sua in terra, quia maioris uirtutis est, ut supra.. De Rupesciss. 24 Quinta ergo Essentia est de natura & calore caeli, & sol noster ornat caelum, & haec duo coniuncta soli influent in nobis, Dicam enim tibi in ueio ritate conditiones caeli, stellarum & solis caelestis, quoniam est impossibile in natura mortali conseruationem uitae & restaurationem deperditae, & renouationem iuuentutis serenae & sanitatis optatae dare cuipiam. Indago stellarum nostrarum ad ornatum caeli nostri ad iuuandum influentiam nostri caeli & solis, ad influendum primum principium uitae in nobis. Cap. Iiii. Si teste Solomone Ecclesiastis ca. 2. cunctae res difficiles sunt, & non potest homo eas explicare sermone: Inter omnia quae creauit Deus mirabilia in hoc mundo & summe stupenda, & merito admiranda, sunt quaedam species medicinales habentes uirtutem attrahendi superfluos humores ab uno membro & non ab alio, ut quod hierapicra trahat humores a capite, collo, & pectore, & non ab umbilico & infra, & aliae quaedam ab umbilico infra, & non superiori regione membrorum: & quomodo & qualiter hoc fiat, est tam difficile etiam summis Philosophis, ut Ioannes Eben Mesue in libro suo de simp. Medicinis circa principium dicat quod non est causa quaerenda, nisi quod hoc habent a caelo, & quo modo & a qua parte caeli, assignare nesciunt: & tamen tantus & talis fuit, ut medici eum clament Euangelistam suum. Et illi qui in ueritate intelligunt per incomprehensibile lumen Dei causam rerum mirandarum, quas mundani Philosophi nescierunt, a sequacibus eorum inanes & phantastici reputantur. Sed quia cuicunque falsae infamiae est ueritas preponenda, inquiram naturam stellarum necessariarum ad ornatum caeli nostri, ut augmentetur influxus quintae Essentiae iam quaesitae, & solis eius superius indagati, quantum augmentatur influxus celi & solis per influentiam aliarum stellarum. Et scito, quod uniuersae stellae caeli habent suam influentiam singularem ex iussu & ordinatione Dei, & quaelibet stella suam proprietatem habet super rem determinatam & certam: ut stella poli super Adamantem & ferrum: & status Lune super aquam maris, Sol super aurum: Luna super argentum: imagines hominum celi super corpora humana: imago arietis celi super arietes terrestres & caput hominis. Et sicut carpentarius cum dolabra in manu fabricans arcas, non minus fabricat eas quam si absque dolabra fabricaret: sic nec Deus minus gubernat mundum: sic dedit talem influxum stellis, ut influant in rebus sicut & quomodo ipse uult, & non ultra. Et tene in corde tuo, quod inter stellas & imagines caeli ex parte una, & res terrenas super quas singulariter influunt, est tantus amoris nexus, ut Aristot. dixerit, quod citius caelum rumperetur, quam in istis inferioribus natura rupturam uacui praestaret. Ego enim reuelabo istum influxum & ligamen amoris inter corpora caelestia, & res quae sunt eis correspondentes in terra. Considera & uide quomodo nauigantes maris affigentes acum cum lapide magnetis faciunt eam uerti contra stellam poli. Unde hoc habet acus, ut uertatur contra illam stellam semper & sine defectu, & ad locum alium non uertatur? Sine dubio hoc est, quia tam ferrum, quam magnes iussu & imperio Dei per influxum illius stellae generantur in terra, & habent in se naturam & influxum & proprietatem stellae: & ideo tanquam ad suum simile acus semper uertitur ad ilam. Unde est quod quandocunque luna oritur, semper & sine defectu incipit influxus maris ascendere? & quando peruenit luna ad medium celi, incipit descendere: & quando peruenit luna ad occiduum incipit iterum ascendere, donec ueniat luna ad angulum terrae, ubi incipit descendere, donec luna iterum oriatur. Et secundum ista puncta lunae semper bis in die fit influxus & refluxus: & tamen hoc non fit nili quando peruenit luna ad puncta caeli superius memorata. Quia ergo fluxus & refluxus sequuntur lunam & non solem, probatur quod luna singulariter influit super aquam: ideo aqua eam sequitur liga inuisibili. sicut homo liga, seu foedere inuisibili sequitur naturaliter mulierem quam amat, & famelicus consurgit ad cibum, & sitiens ad potum: ita ad propositum. applicando, infallibiliter dico, quod stellae quae habent influentiam super caput & collum ac pectus hominum, sicut sunt stelle arietis, tauri & geminorum, influunt singula super hierampicram: ideo habet uim singularem imperio creantis Dei ad trahendum humores a capite, collo, & pectore, & non ab inferioribus membris: & ita dico de speciebus quae attrahunt humores a genubus, tibiis, & pedibus, quae recipiunt singularem influxum a stellis capricorni, aquarii, & piscis: & ita de aliis est dicendum. Ergo sicum quinta Essentia & sole uis curare caput tuum infirmum, quintae Essentiae & solis eius augmentabis influxum cum stellis nostris, quae sunt generatae in influxu stellarum signi arietis, sicut hierapicra, & similes, quae conferunt capiti: & ita de membris aliis est dicendum. tunc cum Sole nostro & stellis terre nis facies operationem Dei recte, & in eius uirtute miracula super terram, sicut inferius te docebo. Cap. U. primi libri qualiter quinta Essentia ex sole et stellis ornetur, & eius mirabilis influentia in sanitate uitae augeatur magisterio operationis indago prima. Non reputes me mendacium protulisse, quia nominaui quintam Essentiam aquam ardentem: & dixi quod nemo hodiernorum Philosophorum & medicorum peruenit ad eam, cum aqua ardens communiter inueniatur ubsque: quia uerum dixi pro certo. Nam magisterium quintae Essentiae est occultum: & non uidi nisi unum comprobatissimum theologum, qui intelligeret quicquam ex secreto & magisterio eius: & assero prouero quod quinta Essentia est aqua ardens & non est aqua ardens. Et Deus caeli ponat prudentiam in corde Euangelicorum uirorum, pro quibus fabrico librum istum, ut non communicent cum reprobis hoc uenerandum Dei arcanum. Ecce modo aperio tibi ueritatem. Non accipies uinum nimis aquosum, nec uinum nigrum, terrestre, insipidum: sed uinum nobile, iocundum, saporosum, & odoriferum, melius quam inueniri possit: & distilla eum in canonibus totiens, donec feceris meliorem aquam ardentem quam scias facere, ut puta a tribus uicibus usque septies eam distilles: & haec est aqua ardens, ad quam hodierni medici non peruenerunt. Haec aqua est materia de qua extrahitur quinta Essentia, quam intendimus principaliter in hoc libro: Quia postquam tuam nobilem aquam habueris, fabricari facies in furno uitreariorum unum distillatorium tale: totum integrum, ex una pecia cum uno solo foramine superius, per quod ponetur & extrahetur aqua: Uides enim sic mirifice instrumentum formatum, ut illud quod uirtute ignis ascendit & distillatur in uas per canales brachiales, iterum reportetur, ut iterum ascendat, & iterum descendat continue die ac nocte, donec aqua ardens in quintam Essentiam per Dei uoluntatem caelitus conuertatur. Et est intellectus operationis in hoc: quoniam melior aqua ardens quae possit operatione communi uulgi fieri, habet adhuc mistionem materialem quatuor elementorum. Et ideo est ingeniatum ita diuino spiraculo quod per continuas ascensiones & descensiones separetur quinta Essentia, quam quaerimus, a corruptibili compositione quatuor elementorum. Et hoc fit quia istud quod secundo & saepe sublimatur, est magis subtile & glorificatum, & a corruptione quatuor elementorum separatum, quam quando solum una uice ascendit: & sic usque ad mille uices, & per continuum ascensum & descensum quod sublimatur, ad tantam altitudinem glorificationis uenit, ut sit compositum incorruptibile fere sicut caelum, & de natura caeli, & ideo quinta Essentia appellatur: quia ita se habet ratione corporis nostri, sicut celum ratione totius mundi: fere eo modo quo artificium potest imitari naturam, quasi per quoddam simile ualde propinquum & connaturale. Io. De Rupesciss. 32 Practica Quomodo Quinta Essentia fit & fieri possit sine igne, quae non est subiecta corruptioni quatuor elementorum, & quae non est calida, nec frigida, nec humida, nec sicca, sicut sunt quatuor elementa: sed sicut caelum ex stellis ornatur suis. Cap. Ui. Facta igitur per multos dies in uase circulationis superius descripto circulari distillatione, aperies foramen uasis quod est in capite, quod quidem sigillatum fuisse supponitur cum sigillo composito ex luto Sapientiae, facto ex farina subtilissima & albumine oui, & ex papyro humida diligentissime carminata & mista, ne ullo modo unquam respirare possit: & cum foramen aperueris, si odor, qui supermirabilis esse debet, ita quod nulla mundana fragrantia ei ualeat adaequari, qui uidebitur descendisse quasi de sublimitate gloriosissimi Dei, intantum quod si fuerit uas positum in angulo domus, ex fragrantia quintae Essentiae ( quod mirabile & summe miraculosum est ) attrahat ad se uinculo inuisibilim uniuersos intrantes: Tunc habes quintam Essentiam quam audiuisti ad quam nulli hodiernorum Philosophorum & medicorum ( quod potuerim scire ) peruenerunt, nisi ille quem excepi supra. Quod si non inueneris odorem & influxum attractionis hominum sicut dixi, sigilla uas sicut prius & reduc ad calorem superius descriptum, ut per sublimationes & circulationem ipsius uasis mirifici, peruenias ad optatum. Et ut hanc quintam Essentiam sic glorificatam inuenias in odorem inaestimabilis fragrantiae & odoris mirifice glorificati & influxum attractionis supra expressum, & non solum ut mirifice redoleat, sed etiam ad quandam incorruptibilitatem plenius se reducat, non habebit illum ardorem in ore tuo quem habet aqua ardens, nec illam humiditatem id est talem aqueitatem fluentem: quoniam acutus ardor aquae ardentis & eius aquea humiditas, per sublimationes & circulationes penitus corrumpitur, & terreitas remanebit separata in fundo. Et tam caelum quam stellae ex quibus haec nostra quinta Essentia est composita ex materia & forma, non sunt sicut illa quae est composita ex quatuor elementis: sed est ibi materia ualde modica, glorificata in tantum usque ad summum nobili forma impleta, ut potentia materiae ad ullam formam aliam aspirare non possit: & sic remanet incorrupta donec iussu creatoris compositio destruatur. Nec quinta Essentia, quam quaerimus, ad incorruptionem caeli omnino reducitur, sicut nec artificium adaequatur naturae: sed tamen incorruptibilis est respectu compositionis factae ex quatuor elementis: Quoniam si esset omnino incorruptibilis sicut caelum, perpetuaret omnino corpus nostrum, quod fieri prohibet conditor naturae nostrae Dominus Iesus Christus. Iam multum aperui tibi de secreto, ad gloriam immortalis Dei. Scientia ingeniationis ignis sine igne, ut facias quintam Essentiam sine expensis & labore, & sine occupatione, & temporis perditione. Caput Uii. Et quia intendimus consolari in hoc nostro libro pauperes Euangelicos uiros, ut orationem in hoc labore non perdant, nec in praeparatione eiusmodi occupentur, proferam eis de uentre secretorum thesaurorum naturae rem uere miram & uenerandam: Uidelicet calorem sine igne, & sine carbone, ut in eo nostra quinta Essentia generetur. Creauit sapientissimus orbis conditor duas res inter alias ad hoc aptas: quoniam recipies uentrem equi ualde bene digestum, Uolo dicere homo Dei, fimum optimum equi, & pistabis eum infra aliquod uas uel foueam factam in terra linitam per totum, factam ex cineribus, & in medio fimi bene pistati, collocabis uas distillatorium circulationis usque ad medium, uel plus: quia necesse est, quod totum caput uasis in aere frigido remaneat collocatum ut illud quod per uirtutem caloris fimi ascendit, ibi iterum uirtute frigoris aeris conuertatur in aquam, & cadat, & iterum ascendat. Et sic sine expensis habes ignem sine igne, & circulationem continuam quintae Essentiae, sine magno labore. Ex superabundanti etiam indicabo tibi calorem sine igne similem primo: ut accipias uindemiam ex torculari expressam, & fac per omnia sicut de uentre equi superius docui: quia calorem habet mirabilem & diuinum. Et tertio docebo te iterum calorem Dei: ut in aestate uas circulationis sigillatum, ad reuerberationem fortem solis colloces, et nocte ac diesine tuo labore pausare dimittas. Scientia acquisitionis aquae ardentis sine magnis expensis pro Euangelicis uiris, qui pecuniam non habent. Cap. Uiii. Concreauit Altissimus non solum in aqua ardente quintam Essentiam, sed etiam in omni re mirabilem, durabilem, caelestem habens uirtutem. aperias, rogo te, intellectum, ut intelligas ueritatem: quoniam res corruptibiles statim corrumpuntur, nisi iugiter ordinatione creatoris ab illa quinta Essentia seruarentur: Extrahe ergo aquam ardentem a uino, quia cum aqua ardente quinta Essentia extrahitur: & quod in uase distillationis remanet, non est uinum. Et ideo nota, quod quando uinum transmutatur in acetum, hoc fit quando quinta Essentia inuisibiliter euaporando a dolio, exit: & quinta Essentia recedente, uinum conuertitur in acetum. Ergo in omni uino puro, excepto acetoso quantumcunque putrido, uel turbato, uel foetido quinta Essentia reseruatur: Et uerum est pro certo. Cuius plena demonstratio est: quia pone in uasis distillationis uinum quod fuit bonum, sed nunc turbidum uel putridum, sine omni dubio ex eo aquam ardentem & optimam distillabis. Ergo summa cautela est Euangelicis uiris pro hoc magisterio, talia uina, quae perdita sunt, querere quasi pro nihilo, & inde nostrum diuinum magisterium extrahere. Nota bene quod dico, uinum turbidum & putrefactum ex putrefactione cuiusdam Io. De Rupesciss. 38 numoris aquei sic uinum corrumpentis febrili passione. Quinta autem Essentia, quia in se incorruptibilis est per naturam, per illam corruptionem uini non corrumpitur, sed solum absorbetur a maiori quantitate corrupta. Ergo secretum magisterii est, ut quintam Essentiam incorruptam a uino corrupto per sublimationem extrahas, & putrefactionem quatuor elementorum uini quasi faeces in fundo uasis relinquas, & cum operationes eius sine expensis intellexeris, Deum utique laudabis. Scientia diuersitatis habendi quintam Essentiam, & quomodo perfectius habetur secundum gradus faciles & difficiles, & secundum magis & minus Cap. Ix. Modus primus & omnium principalis est ille, qui est iam superius reuelatus cui non est par. Secundus modus est talis: recipe nobiliorem aquam ardentem, & quam fortiorem poteris habere, & pone in amphoram uitream cum longo ualde collo, & claude ostium ualde fortiter cum cera, & sit dimidia uel tertia pars plena, deinde sepelias eam totam in uentre equi praeparati, ut supra, uersam tamen, ita quod colim cum cera sit inferius & fundum superius, ut uirtute caloris fimi equini quinta Essentia superius uersus fundum amphorae ita reuolutum ascendat, & crassities materiei ad collum infra descendat: & cum post multos dies eam extrahere uoles, extrahe suauiter eleuando amphoram sicut stat, & uidebis spissitudinem & claritatem, & differentiam inter quintam Essentiam sublimatam & materiam crassam, quae residet in collo: Magisterium autem separationis unius ab alio mirabile & ingeniosum, est istud: recipe stylum ferreum acutum & infige in cera quae in porta amphorae pendet contra terram, & perfora usque ad aquam: quum uero perforaueris extrahe stylum, & exibit primo illa aqua terrestris, quae est in collo amphorae, donec egressa tota fuerit usque ad diuisionem quam notasti inter eam & eleuatam quintam Essentiam: & cum aqua terrestris exierit, & uidebis quintam Essentiam uelle defluere, appone uelociter super foramen digitum, & uerte amphoram, & habebis in ea quintam Essentiam, & aquam terrestrem extractam ad partem. & est maximum magisterium istud, & ex secretis secretissimorum secretorum. Et non peruenit illa quinta Essentia ad ualorem primae: sed est nobilis ualde. Utere illa discrete, quia maxima uirtus est in illa, quam quaeris. Tertius modus est, ut accipias amphoram magnam uitreatam, & ponatur bene sigillata in uentre equi tota penitus consepulta: & eleuabitur puritas quintae Essentiae, & crassum remanebit in fundo: extrahe suauiter quod natat, & reduc residuum ad ignem. Quartus modus est, ut accipias uas quodcunque de uitro uel de terra fortissime uitreata quod modicum ualebit, & desuper colloca unum rotundum pedem uitri cum tibia, & sigilla uascum suo coopertorio, & uirga pedis uitri infra uas pendeat aut in aere, ut quod ascendit ad modum olei bullientis ad coopertorium per pedem uitri, descendatiterum ad intestina uasis: Et illud in strumentum potes facere ubique & sine taediosis expensis: & supplementum est tamen uasis circulationis superius descripti: quia non semper illud haberi potest. Quintus modus est, ut saltem aqua sit a tribus uicibus usque ad septem uices distillata, & in uentre equi continue digesta. Sextus modus est, ut saltem meliorem habeas aquam simplicem semel distillatam, uel bis, quam poteris habere. Septimus modus est, ut accipias aquam quancumque ad manum inuenies, dum tamen ardeat: quia supra modum omnes ualent, sicut infra ubertim declarabimus. Canon in secreto extractionis quintae Essentiae ab omnibus aliis rebus, & scientia in extractione quintae Essentiae a sanguine humano, carnibus & ouis. Cap. X. Si audiuisti quod tibi superius ex secretis maximis reuelaui, cum dixi, quod in omni re quinta Essentia est, & remanet incorrupta, maximum erit tibi si docuero ipsam extrahere a sanguine humano, & a carnibus omnium animalium, & ab ouis, & a similibus rebus. Quoniam cum sanguis humanus sit perfectum opus naturae in nobis quantum ad augmentum deperditum, certum est, quod natura illam quintam Essentiam sic perficit & perficit, ut sine alia preparatione ex uenis transferat ipsum sanguinem immediate in carnem: & hanc quintam Essentiam tam propriam naturae maximum est haberi: quia in ea est uirtus mirabilis celi stellati nostri: & ad curam naturae diuinissima operatur miracula, sicut infra docebo. Recipe erro a barbitonsoribus ex omnibus iuuenibus sanguineis uel cholericis sanguinem assumptum ut poteris ab eis qui uinis bonis utuntur, & abiecta aqua siue phlegmate post repausationem, pista illum cum decima parte sui salis communis praeparati ad hominum medicinas, & misce, & pone in amphoram uitreatam quam diligenter sigilla, & repone eam infra uentrem equi praeparati, ut supra, & remuta fimum semel in hebdomada uel plus, ut fortior sit calor, & dimitte putrefieri donec totus sanguis conuertatur in aquam: quod fiat ad plus in 30, uel 40, diebus, uel aliter secundum plus & minus: tunc pone in alembico, & distilla ad calorem uel ignem bonum quicquid ascendere poterit, & aquam illam pluries super faeces tritas repone, miscendo super marmore, & postea distilla, pluribus uicibus iterando: Et cum nobilem aquam sanguinis habueris, ut ex illa quintam Essentiam extrahas: repone aquam in distillatorio circulationis donec eam ducas ad tantam fragrantiam sicut aquam ardentem superius fecisti. & haec est quinta Essentia, diuina & miraculosa supra quam credi possit. Si uis uero extrahere quintam Essentiam a caponibus, & gallinis, & ouis, tere carnes uel oua trituratione fortissima in mortario, cum sui parte decima salis communis praeparati ad hominum medicinas, ut dixi supra: pone deinde inuentre equi donec conuertatur in aquam: distilla ut supra in distillatorio circulationis. Aquam deinceps distillatam repone donec ad fragrantiam ut supra ante dictam reducatur. Io. De Rupesciss. 44 Scientia quintae Essentiae extrahendae a fructibus, radicibus, herbis, & foliis. Cap. Xi. Et est unum ex secretis naturae extractio quintae Essentiae ab omnibus commestibilibus quae nascuntur in terra: Et modus est idem, ut supra in aliis: Ut conteras omnes fructus & radices & herbas, quas uolueris, cum decima parte sui salis communis praeparati ad hominum medicinas, ut dixi: putrefac, distilla, & circula ut supra, donec habeant suauitatem odoris, & iusto imperio Christi, obtinebis optatum: & incomprehensibile secretum tibi aperui in hoc loco: quare laetabundus gesties nimium: quoniam cum fructus & herbae quaedam sint frigidae, quaedam calidae, quaedam siccae, quaedam humidae, quaedam temperatae, quedam lassatiue, quaedam stipticae: Similiter & de fructibus uti de herbis dico: ex his quinta Essentia extracta tanta & talis erit, ut in ictu oculi effectus stupendissimos, & qui creduntur impossibiles, operetur. Quis quaeso, effectus in laxatiuis esset si quin45 ta Essentia ab helleboro extraheretur? nullo modo effectus arcanorum posset explicari. Et nota quod si aliqua herba uel fructus per se talem uirtutem habet quum illam habeat ab Essentia quinta illa uero quinta Essentia cum fuerit, ut diximus, depurata ad plenum, in centuplo plus uirtutem illam habebit, quia faeces compositionis quatuor elementorum quintam Essentiam eis immersam secundum suum posse operari non sinunt. Nos autem in magisterio extractionis quintae Essentiae nil ei conferimus, nil damus, sed superfluare secamus ab ea, & impedimenta materialia & corruptibilia remouemus. Scientia extrahendi quatuor elementa a qualibet re, quolibet per se ex omnibus praedictis, & postea quintam Essentiam. Cap. Xii. Non pretermittam pro modico reuelare secretum qualiter poteris extrahere quatuor elementa ex omnibus praedictis, & quodlibet per se & ad partem monstrare: & postea quintam Essentiam a quolibet elemento. Mo46 dus est iste: Recipe rem putrefactam & in aquam reductam quancunque uolueris, sicut supra est dictum: & sit illa res de qua uolueris quatuor elementa extrahere sicut sanguis humanus ad aquam reductus: Pone igitur illam aquam seu sanguinem putrefactum in distillatorio de uitro, & ipsum colloca infra ollam aquae, & da ignem subtus donec distilletur aqua ex sanguine per fistulam alembici: Et illam aquam recipe in amphoram uitream ualde mundam: & cum nihil plus per illum ignem seu calorem poterit ascendere, pro certo habebis ex sanguine tantum extractum elementum aquae: Quoniam ignis balnei illius nullam uim habet ad sublimandum aerem uel ignem, uel terram: & ita illa tria elementa in fundo distillatorii remanserunt. Accipe iterum aquam extractam, & repone in uase super illa tria elementa, & repone in eodem balneo per septem dies, & bene misceantur ibi, taliterque claude, ut nihil distilletur: post uero septem dies accipe distillatorium, & pone eum ad ignem seu calorem cineris, De Quinta Essen. 47 qui est fortior quam ignis seu calor balnei Mariae: & ascendet aqua in forma olei splendidi, aureati: Et postquam nil amplius ascendit, habes in ampulla duo elementa, scilicet, aquam & aerem: & unum ab alio separabis in balneo reponendo, ubi tantum aqua clara ascendet, & solus aer remanebit in similitudinem aurei olei, in fundo uasis: quod oleum, scilicet aerem, repone ad partem: deinde remanet adhuc ignis cum terra. Ad separandum uero ignem a terra pone elementum aquae, quatuor libras aquae super unam libram materiei: & pone per septem dies uel octo, ad bene se incorporandum, ut supra in balneo Mariae: Postea ad ignem flammae fortem, & ascendet aqua rubea, quam collige quandiu aliquid ascendet: & remanebit tibi aqua nigerrima in fundo, quam collige ad partem, deinde aquam rubicundissimam accipies: quare tibi sunt duo elementa, scilicet aqua & ignis, & pone in distillatorio ad ignem, seu calorem balnei, & ascendet aqua clara, & remanebit in fundo oleum rubeum, quod Io. De Rupesciss. 48 est elementum ignis. Et ita habes elementum primum, id est aerem ad partem & aquam, & ignem, & terram. Et nota quod elementum aquae reponitur ad extrahendum a terra ignem & aerem, quia non ascenderent nisi adiutorio elementi aquae: reduc quodlibet in quintam Essentiam cum uase circulationis, ut prius: uel rectifica unum faciendo ascendere septies per aludel: sed prius oportet terram nigerrimam calcinare uno & uiginti diebus in furno uitreariorum, uel reuerberationis. Et propter causam hanc, de hac scientia amplius non loquar: sed glorifica Deum in his quae audiuisti, me praemonstrante. Canon in secreto magisterii fixionis solis in caelo nostro id est in quinta Essentia, ut luceat in ea, & per assumptionem eius fulgeat in corpore nostro: sed primo declarantur proprietates auri, & cur dicatur sol. Cap. Xiii. Iam est tempus ut ornemus caelum nostrum, scilicet quintam Essentiam, uidelicet ut figamus in ea caelum nostrum id est aurum & proprietatem auri ut generet clarissimum diem totius uitae nostre sanissimum & ualidissimum, usque ad ultimum terminum uitae nobis constitutum a Deo, qui sine noctibus mortis praeteriri non potest. Maximum est posse figere nostrum solem in caelo. Et nota quod quinta Essentia superius iam quaesita ita subtilis est, & ad tantam specialitatem uel spiritualitatem & glorificationem reducta, ut ex sui acuitate, id est actione, semper sursum tendat: & ideo oportet eam ligari & sigillari in uasis uitreis non porosis, ne effugiat manus nostras. Sol autem noster se habet e contrario: nam tantae impassibilitatis est & soliditatis tam mirae, ut ignis cum toto suo ingenio eum deuastare non possit, nec facere euaporari: imo ( quanuis incredibile appareat ) non deuastaretur etiamsi omnia ingenia apponerentur, sicut est ingenium cineritii, in quo omnia metalla penitus destruuntur, auro & argento exceptis: Et si cementum regale apponatur quod fortissimum fit ex sale, latere antiquo, sulfure, & ammoniaco: in quo argentum pretiosius mundi statim euanescit in fumum: tamen ibi amplius uigoratur aurum & etiam depuratur: hoc inest sibi ab excelso Deo, qui sic creauit illud in materia prima glorificatum, & in forma dignificatum: ut forma tanto amore sit ligata materiae & materia sic unita formae, ut abinuicem uirtute ignis nec corrumpi nec separari possint. Et etiam dixi tibi quod Deus gloriae, per influxum septem planetarum disposuit septem metalla in uisceribus terrae. Per Saturnum disponitur plumbum: & quia plumbum habet proprietatem Saturni, ideo plumbum uocatur Saturnus. Per Iouem disponitur stannum quia habet proprietatem louis, ideo stannum Iupiter appellatur. Per Martem disponitur ferrum, quia Martis habet proprietatem, ideo ferrum uocamus Martem. Per Solem qui est res nobilior omnium planetarum, quia aurum habet proprietatem Solis, ideo ipsum uocamus Solem. Per Mercurium disponitur argentum uiuum, & quia argentum uiuum habet proprietates Mercurii, ideo ipsum, Mercurium appellamus. Per Lu51 nam disponitur argentum, & quia habet proprietatem Lunae. ideo argentum nominatur Luna. Per Uenerem disponitur cuprum, & quia habet proprietates Ueneris, ideo ipsum appellamus Uenerem. Cum ergo aurum disponatur a Sole & habeat proprietates Solis, & Sol influat radios, lumen, & calorem, quae tria sunt principia naturalia uegetabilium & uitae animalis: certe hoc idem habet aurum Dei, non autem aurum hominis id est alchimiae. Et nunc hora est ut pandam tibi qualiter influxus radiorum auri nostri scilicet Solis, infigatur in caelo, id est in quinta Essentia superius quaesita, nec non & lux eius & calor & incorruptibilitas & bonitas omnium proprietatum illius ad uiuiuificandum corpus nostrum, & ipsum usque ad ultimum terminum nobis constitutum a Deo in sanitate praeseruandum. Io. De Rupesciss. 52 di Solem in caelo nostro. Cap. Xiiii. Opus magisterii fixionis in caelo est, ut accipias aurum Dei per cementum purgatum, si potes tale aurum habere: uel si es nimis pauper, accipe florenos approbatissimos de Florentia, & fac ex eis laminas tenues, & pone eas ad ignem, & eas ignias super pallam ferream ut igniantur sicut ignitur ferrum: & habeas iuxta te uas terreum uitriatum optimae aquae ardentis impletum, & laminas auri ignitas proiice in aquam ardentem, & habeas ingenium ad extinguendum subito ignem ut non uastetur aqua: & caue ut nullum ferrum tangat aquam, sed a longe proiice aureas laminas intus, & fac haec quinquaginta uicibus uel plus, quia quanto plus, tanto melius erit. Nota istud quoddixi tibi modo, & si uideris aquam ardentem minui muta illam & accipe aliam & postea aliam. Et completis extinctionibus, omnes aquas coniunges. Et scito pro certo quod Deus creauit talem uirtutem in aqua ardente, quod ex auro ignito extrahat omnes uirtutes auri, & incorporat sibi & retinet radios, lumen, colorem, & qualitatem, incorruptibilitatem, durabilitatem, soliditatem, & omnes proprietates Solis caelestis. Deinde aquam ardentem sic solificatam seu aurificatam misceas cum quinta Essentia, & utere ea. Non enim audeas extinguere laminas aureas in Essentia quinta, quia perderes ea. Modo in ueritate habes caelum incorruptibile, non simpliciter, sed Solem infixum in eo ad fortius influendum lumen uitae, radios uirtutum, conseruationem naturae, & fixationem quinte Essentiae. Scientia qualiter fiat sine omni expensa, et possint habere quasi pro nihilo influxus huius Solis Euangelici uiri. Cap. Xu. Uiri Euangelici qui dicunt cum Petro, Aurum & argentum non est mihi, cum indigebunt uirtute nostri optimi Solis, habebunt necesse rogare amicum diuitem ut mutuo tradat eis duos bonos florenos uel saltem unum Io. De Rupesciss. 54 bonum, & florenum ignient sicut est: et si habent aquam ardentem, quinquaginta uicibus in eam ipsum extinguant: & si aquam non habent, in bono uino albo nec nimis claro, nec nimis spisso, sed optimo delectabili, odori fero, saporoso, & gratioso: quoniam uinum habet naturam recipiendi in se influentias & proprietates auri. & postquam perfeceris opus tuum ad placitum, scito pro certo quod floreni boni sunt sicut prius, & nobiles, & pulchri, aequi ponderis, uel quasi. Utere ergo uino aurato, uel aqua aurea, ut laetus & sanus uiuas, & etiam ut iuuenescas. Scientia ad fortius & uiuacius imprimendum uirtutes Solis in caelo nostro. Cap. Xui. Et in hoc decreui reuelare ingenium non solum ut fortius quam supra dixerim quod proprietates Solis configantur in caelo: sed docebo te naturaliter & sine peccato incantare aurum & argentum, ita ut si teneatur, minime cognoscatur: & ualet ingenium istud incantationis naturaliter ad aurum & argenium per totum mundum sine timore dominorum & tyrannorum portandum, & ad seruandum in toto tempore bellorum & tribulationum, & maxime tempore Antichristi. Creauit sublimis Deus aurum sic incorruptibile, ut ui cuiuscunque ignis non perdat suum esse nec calorem nec uirtutem: & tamen est una res quae statim conuertit ipsum in terram. Et magisterium huius secreti est tale: Recipe aurum, & lima ipsum bene, & accipe crucibulum cum bona quantitate argenti uiui, & pone ipsum ad paruum ignem sic ut non uaporet, & pone intus limaturam auri quam moueas miscendo cum argento uiuo, & post modicum tempus totum aurum inuenies infra argentum uiuum conuersum in farinam seu terram ( debent poni pro quolibet denario auri denarii septem argenti uiui si hoc debet fieri bene: & de argento si uolueris facere, necesse est ut ponas de arg. uiuo triplum: uidelicet pro quolibet denario arg. denarios 21. arg. uiui: & hoc propter eius duritiem ) postea ad bonum ignem pone, ut argentum uiuum recedat: uel distilla eum & collige, ponendo desuper alembicum, & in crucibulo aurum inuenies calcinatum, & reductum in terram. Uel si non potes limare, fac tenuissimas laminas quam subtilius ualebis, & pone eas infra argentum uiuum calidum, & habebis optatum. Et si uis hoc idem facere de argento, lima ipsum, & misce super lapidem cum argento uiuo & argento uiuo sublimato, & bona quantitate uitrioli Romani & claude cum luto Sapientiae inter duas testas bene iunctas, & pone inter carbones quasi per unum diem uel medium uel minus, & ipsum inuenies reductum in calcem. has calces porta per mundum publice, & neminem inuenies qui argentum & aurum cognoscat. Et li uis calces occultare omnino, misce eas cum pice liquida, uel cera, uel gummi, uel cum omni re combustibili, & non cognoscetur ab homine huius mundi: sed erunt honines uidentes naturaliter, ut incantati. Et si uis hanc incantationem omnino soluere, pone calcem auri in cineritio, & uerum aurum ut prius inuenies. Idem fac de argento. Ad propositum nostrum, uis nobilissime deaurare aquam ardem tem uel uinum: recipe calcem auri quam facere docui, & supra pallam ferream, sed melius est in cochleari argenteo, pone ad igniendum, quam extingue in aqua ardente uel uino, sicut supra dixi quinquaginta uicibus, & habebis liquorem tuum centies deauratum magis quam per laminas haberes: cuius ratio est, quia ignis melius & fortius agit in partibus auri subtilissimis, quam in laminis solidis atque duris. Et aqua ardens uel uinum etiam in millecuplo facilius extrahit auri proprietates ab ignitis partibus minutissimis, quam a laminis crassis, quia minus partes auri minutae resistunt tam igni quam liquori. Et scito quod uinum non solum retinet proprietates auri, sed multo fortius metallorum omnium: Nam si extinguas plumbum septies in uino uel in aqua communi liquefactum, & in illo uino uel aqua postea ferrum extinguas pluribus uicibus, ferrum attrahet molliciem plumbi omnino: & idem faciet cuprum, & aliud 58 Io. De Rupesciss. metallum: Uel si in uino albo pluribus uicibus ferrum extinguas, postea in eo pluribus uicibus plumbum fusum proieceris, plumbum inuenies sine dubio induratum. Ergo si proprietates metallorum omnium imprimuntur in uino, multo fortius in aqua ardente bona & preciosa. Canon in fixione omnium terrestrium in caelo, ut influant in eo suas proprietates & occultas uirtutes. Cap. Xuii. Deus caeli talem uirtutem contulit quintae Essentiae, ut extrahat ab omni fructu, & ligno, & radice, & flore, & herba, & carne, & semine, & a qualibet rerum specie, & ex quacunque medicinali re, omnes uirtutes & proprietates & naturas, & effectus, quos Deus gloriae, conditornaturae, creauit in eis: & infra tres horas, uel paulo plus operatur extractionem praedictam. Ego iam reuelaui tibi quomodo ab omnib. praedictis nostra quinta Essentia possit extrahi. Ergo omnes res necessarias ad omnem syrupum pone in aqua ardente, & infra tres horas illa aqua erit talis qualis syrupus, & melior in centuplo ratione quintae Essentiae, quam esset sine ea. & etiam accipe omnes medicinas confortatiuas, & in centuplo infra quintam entiam multiplicabuntur seu confortabuntur omnes eorum actus. Sic etiam de medicinis laxatiuis, quoniam supra modum augetur diuina actio eis donata a Deo, sicut te infra docebo. Nam si omnes species aromaticas odoriferas simul in quinta Essentia posueris, flagrantiam habebis quam existimare non poteris. Idem de stipticis, idemque de rebus adstrictiuis: si semina, flores, fructus, folia: si frigida, si calida, dulcia, amara, humida, sicca: si bona, si mala infra quintam Essentiam infuderis, talem quintam Essentiam habebis. Ecce instrumentum est omnium uirtutum rerum transmutabilium, & si ponantur in ea, auget in centuplo actionem eorum. Io. De Rupesciss. 60 Canon ad reddendum quintam Essentiam calidam in quatuor gradibus caliditatis: & primo sciendum quae sint res calidae in primo gradu. Cap. Xuiii. Unum mare scientiae in notitia rerum medicinalium aperiam tibi in hoc loco: nam ista sunt calida in primo gradu secundum auctores medicinae. deherbis: absinthium, borago, fumus terrae, althea, cupatorium, camae malon, stoechas, tribulus, coriandrum, cuscuta, ozimum, spicanardi uel celtica. de Seminibus: semen altheae, trifolii, coriandri, atriplicis, ozimi, cuscutae. de Floribus, flos narcissi, lilii, croci, camaemali. de Radicibus, radix iridis, aristolochie utriusque, agarici. de Fructibus, amygdalae dulces, mora matura, iuiubae, & oliuae maturae, ficus, castaneae, auellane, cortex pomi citri & c. Frondes, folia lauri, caryophylli. de Granis, triticum, cicer album, oriza, orobus, lingua auis, cubebae, cardamomum. de Gummis & succis: lycium, sarcocolla, laudanum, moschus, styrax, de Uenis, nitrum. de Carnibus, porcina, equina, camelina, pulina, caro hirci, passerum iuuenum, columbarum, anatum, anserum, fasianorum, piscium salsorum. Si ergo unius uel plurium istorum quintam Essentiam cum caelo nostro miscere uolueris, pone ex his quantum uolueris in celo tuo & trahet in tres horas ad se quintam Essentiam cum omnibus uirtutibus eius, & efficietur caelum tuum calidum in primo gradu plusquam antea esset. O quam magna scientia est ista, ut scias naturam rerum commestibilium: ut intelligas quid debes comedere, quid uitare: quoniam si nimis es frigidus, utaris istis que sunt calida in primo gradu, excepto quod debes uitare ea quae tibi per laxationem nocerent: intellige quae dico. Scientia affixionis quintae Essentiae omnium rerum quae sunt calidae in secundo gradu, & illarum notitia. Cap. Xix. Si propter infirmitatem prouenientem ex nimia frigiditate, non sufficit tibi caelum tuum in praecedenti canone factum calidum in primo gradu, extrahe quintam Essentiam ex his rebus quae sunt inferius, quae sunt calidae in secundo gradu: de Herbis. polium. amomum, asphodelus, pastinaca, prassium, centaurea, cataputia, cyperus, sisymbrium, mentha, anetum, foeniculum, aloe. de Seminibus, semen apii, dauci, marathri, urtice, aneti, foenugraeci, pastinacae, sisymbrii, raphani, croci hortensis. de Floribus, flos croci hortensis, cotule bulbi, asphodeli. de Radicib. radix apii foeniculi, capparis, acori, asari, pastinace asphodeli, peonie, cyperi. de Lignis, rhabarbarum, lignum aloes, xylobalsamum, hebanum, caryophylli, cortex thuris, tamarisci. de Frondibus, folia citri, tamaricis, senae. de Fructibus, nux myristica, macer, amygdalae amarae, uuae mature, uue passae, fistici, ficus siccae, dactyli, pineae dulces, nuces. de Granis, cantabrum, cicernigrum, lupini, faseoli, asparagi, grana citri. de Gummis & succis, aloe, balsamum, mel, uinum, mastix, thus, myrrha, bdelium, lacca. de Uenis, sal. de Superfluitatibus animalium, stercus, urina, ambra & muscus. Aperias ergo oculos tuos, ut uideas quibus rebus ex his indigebis ad magis tuum calefaciendum corpus quam per ea quae posita sunt in scientia prima. non utaris rebus, nisi prius scias quae sunt, si quae sunt uenenosae. Habes ergo scientiam ut efficias caelum nostrum calidum in secundo gradu cum omnibus suprapositis uel quibusuis ex eis & illis aequipollentibus. Scientia affixionis omnium rerum calidarum in tertio gradu, & notitia earum. Cap. Xx. In casu in quo infirmitas nimiae frigidatis uigeret, & indigeres habere caelum nostrum calidum in tertio gradu affige in caelo quintam Essentiam rerum calidarum in tertio gradum quae inferius describuntur. Ex Herbis, inula, stoechas thymus, chamaedrys, chamepitys, hyssopus, sampsucus, sambucus, mentastrum calamintha, pulegium, origanum, porrus, ruta domestica, apium, squinatum. de Seminibus, semen petroselini, ammeos, anisi, cardamomi, cardi, epithymi porri, cumini, sileris montani, rutae domesticae, erucae.. De Rupesciss. 64 de Floribus, flos samio buci, squinanti. de Radicibus, radix inulae, squinanti, menthae, dictami, capparis, porri, hellebori utriusque, serpentariae, zedoariae, doronici, zingiberis, centaurii. de Lignis, gentiana, polypodium, cassia lignea, asari, turbit, galangae, piper longum, cinamomum, costum. de Frondib. folia oleandri, nucis, colocynthidis. de Fructibus, nux Indica, cataputia, cucumeres agrestes, colo cynthis. de Granis solium, piper longum, staphisagria. de Gummis ac succis, hyssopus, crocus, scamonium pix liquida, pix Graeca, serapino, opopanarum, asarum, ammoniacum, cuphorbium, galbanum, gummi iuniperi. de Uenis salgemma, magnes, sal nitrum. de Membris animalium, mumia, castoreum. Cum his rebus caliditatem tertii gradus affiges in caelo tuo. Utaris ergo in extractionibus quintae Essentiae ex rebus, cum fueris expertus earum uirtutes. Scientia extractionis quintae Essentiae rerum calidarum in quarto gradu, ut affigas eas in celo nostro si oportuerit. Cap. Xxi. Reuelabo tibi res calidas in quarto gradu id est in summo, ut earum quintam Essentiam in caelo tuo affigas cum fuerit necesse. de Herbis, ruta syluestris, nasturtium. de Seminibus, semen sinapis, nasturtii, ceparum, rutae agrestis. de Lignis, tapsia, pyrethrum. de Fructibus, anacardi. de Granis, piper nigrum, baccae lauri. de Uenis, argentum uiuum, sulfur, calx, sal ammoniacum, sal nitrum, aes ustum, flos aeris, petroleon. Canon & scientia in extractione quintae Essentiae a rebus frigidis in primo gradu, ut affigantur in caelo nostro, Cap. Xxii. Icut indicaui tibi qualiter te habeias in extractione quintae Essentiae ex rebus calidis secundum ordinem quatuor graduum, eundem ordinem in extractione quintae Essentiae a rebus frigidis tibi pandam. Et primo in frigidis in primo gradu que sunt ista: de Herbis, atriplex, mercurialis, oxalis, caules, Io. De Rupesciss. 66 malua, scariola. de Seminibus, semen maluae, plantaginis, rose, scariolae, citrulli, melonis, cucurbitae. de Floribus, flos rosarum, amygdalarum, malorum cydoniorum, salicis. de Frondibus, folia myrthi. de Fructibus, glandes omnes, myrobalani, tamarindi, caro pomi citrini, oliua acerba, poma coctana, pyra, cerasa. de Granis, hordeum, fabae uirides & siccae milium, panicum, myrthilli. de Succis, acacia, acetum. de Uenis, bolus armenus cimolia, argilla, lateres, argentum, cadmia argentea. de Carnibus, porcina, caprina bouina, ceruina, leporina, alinina, mulina, aprina, caro coturnicum & piscium recentium. Si ex his posueris in nostram quintam Essentiam, nostrum caelum in primo gradu infrigidabis, & tali caelo uti poteris in aestate. Scientia ad affigendum quintam Essentiam rerum frigidarum in secundo gradit in caelo nostro Cap. Xxiii. Quando non sufficiet tibi caelum nostrum frigidum in primo gradu ad nimium calorem extinguendum, affiges in eo quintam Essentiam rerum frigidarum in secundo gradu, quas tibi nominabo inhoc loco. de Herbis, pentaphyllon, psyllium, lactuca, farfara. Semen lactuce: flos uiolae, nenufaris, fabae, balaustii uel cytimi. Radix mali granati, arnoglossae. Folia salicis. Mora immatura, sorba, mespila. Succus citrii pomi, persica, cucumeres, cucurbita, melones, citrulli. Grana, sumach, berberis, semen cydoniorum. Gummi tragacanthi, gummi Arabici. haematites lapis, cerussa, lithargyron, alumen, plumbum, coralium. Cum his reddes caelum nostrum ut in corpore nostro influat frigiditatem in secundo gradu. utaris sapienter, ut uites uitanda. Maxima scientia est enim ut si nimis es frigidus, hic addiscas quae sunt frigida nimis, & sic nociua uitabis: si nimis es calidus, hic habes quibus frigidis uti debes. e 2 Io. De Rupesciss. 68 Scientia ad extrahendum quintam Essentiam rerum frigidarum in tertio gradu, & affigendum in caelo nostro. Cap. Xxiiii. Tempus est ut reuelem tibi affixionem quintae Essentiae rerum frigidarum in tertio gradu, quae sunt istae. Herbae, uirga pastoris, semperuiua uel aizon, portulaca, hypocistis, eorumque radices. Omnes sandali. Flos papaueris albi. poma mandragorae. caphura, sanguis draconis, hypocistis. gypsum, spodium. Semen hyoscyami, papaueris nigri, cicute. Antimonium, thutia seu ponpholix. Hec sunt quorum quinta Essentia affixa in celo nostro reddit ipsum frigidissimum in summo: quia in quarto gradu nulla res est a Philosophis in frigiditate constituta. Scientia ad extrahendum quintam Essentiam a rebus siccis in primo gradu ad affigendum in caelo nostro. Cap. Xxu. Eo quo supra ordine extractionem quintae Essentiae a rebus siccis ostendam, & primo in primo gradu. Chamaemalon, stoechas, semperuiua, caules foeniculus. Semen hyoscyami, saenu Graeci: Flos narcissi, croci. Radix ireos, porri, zedoarie: folia lilii. nuxindica, myrobalani, tamarindi, uuae passae, caricae oliuae immaturae & acerbae, auellanae. ordeum, fabae siccae, cubebae, cardamomum, cnicos: cantabrum, amidum. moschus, sarcocolla, opium. bolus armenus cymolia, argilla. Caro caprina, bouina ceruina, leporina, equina, alinina, camelina, ursina, uitulina, leonina, ursina, turturis, perdicis, pauonis, iuuenum columborum. Hae sunt res quas infra caelum nostrum mittes ut attrahat earum quintam Essentiam, & sic influat siccitatem in primo gradu in corpore nostro cum fuerit necesse. Scientia extrahendi quintam Essentiam a rebus in secundo gradu ad affigendum in caelo nostro. Cap. Xxui. Haesunt res siccae in secundo gradu: absinthium, fumus terrae, eupatorium, amomum, asphodeli, uirga pastoris, centaurium, pentaphyllon, agnus, cataputia, cyperus, orobus, mentastrum, sysimbrium, mentha, anetum, porrus, corsandrum, oxalis, seris siue scariola, cassutha, ozimum, papyrus, carthamus, spica utraque. Semen apii, dauci, marathri, porri, trifolii, plantaginis, aneti sysimbrii, coriandri, rosae, ozimi, scariolae, cuscutae, citrulli, melonis, cucurbitae, carthams. Flores, rosae, croci hortensis, bulbi, cumini, asphodeli, balaustii. Radices apii, foeniculi, capparis, mali granati, acori, asari, aristolochiae utriusque, scylle, asphodeli, arnoglosse, peonie, cyperi centaurii, agarici. Ligna, polypodium rhabarbarum, lignum aloes ( perfectum cognosces si oblongum frustulum ab uno capite accendes, ac rectum uelut candelam si teneas & flammam non perdat, nisi prius totum crescat ardens, inferius uero humorem emittit: saporem habet mordacem xyloaloes ): Xylobalsamum ( quod uix reperitur ) ebanum, & guaiacum lignum, cinamomum, omnes sandali, caryophylli, cortex thuris, tamariscus. Folia salicis, myrti, oleandri, tamarisci, oliuae, citri. Glandes myrobalani citrini, cataputie, nux moschata, macer, amygdalae amarae, mora immatura, & reliqua quae ab aliis authoribus enumerantur. Grana, milium, panicum, lolium, lupini, oryza, orobi, berberis, myrtilli: aloe, lycium, uinum, mastix, thus, myrrha, ammoniacum, galbanum, lacca, balsamus qui amplius ( nisi sophisticus ) non reperitur, mel, haematites, gypsum, cerussa, lapis lazuli, lithargyrum, lateres, uitrum, coralium, caro piscium salsorum, moschus, ambra. Cum his ergo rebus affiges quintam Essentiam in caelo nostro, ut influat in nobis siccitatem in secundo gradu cum fuerit necesse. Scientia ad extrahendum quintam Essentia a rebus siccis in tertio gradu. Cap. Xxuii. Polypodium, seseli, hypericon, chamedrys, chamaepitys, hypocistis, hyssopus, sampsucus, calamintha, pulegium, origanum, ruta domestica, apium, schoenantum: semen, petroselini, ammios, urticae, anisi, cardamomi, cari, epithymi, nigellae, cumini, sileris montani, rutae domesticae, raphani, erucae. Flos, sambuci. Radices, hyoscyami, dictanni capparis, hellebori utriusque, serpentarie Io. De Rupesciss. 72 doronici, gentiana, tapsia, uirga pastoris, cassia lignea, turbith, galanga, piper longum, costum. Folia, lapullae. Fructus, gallae, cucumeres agrestes, cappares. Grana, baccae lauri, staphisagria, sumac. Gummi & succi, acacia, scammonia, acetum, & omnis pix, sagapenon, opopanax, asa, cuphorbium, gummi iuniperi. Magnes, ferrugo, spodium, sapo, salgemma sal commune, nitrum, asphaltum, mumia. Castoreum. Cum quinta Essentia igitur harum rerum caelum nostrum influit siccitatem in corpore nostro in tertio gradu. Scientia ad affigendum in celo nostro quintam Essentiam rerum siccarum in quarto gradu ut influant in nobis si fuerit necesse. Cap. Xxuiii. Cum igitur erimus humidi supra modum, ecce res siccas in quarto gradu. Ruta agrestis, nasturtium, papauer nigrum. semen, nasturtii, sinapis: pyrethrum, anacardi, piper nigrum. ammoniacum, aes ustum, tutia, calx, sal. Flos eris, sulfur uiuum, petroleum. cum his ergo & c. Scientia extractionis quintae Essentiae a rebus humidis in primo gradu. Cap. Xxix. Accedo ad reuelationem quintae Essentie rerum humidarum in primo gradu, ut quintam Essentiam earum affigamus celo nostro, ut influat in nobis tempore siccitatis humiditatem in primo gradum: Inula, borago, mercurialis. Semen, altheae, pastinacae, atriplicis. Flos, fabae. Zingiber, pastinaca. Lignum glycyrhyze amygdale dulces, mora matura, uuae maturae, iuiubae, caro pomi citrini, pruna. Fabae uirides, cicer album, lingua auis, piper longum. Ladanum, gummi Arabicum, tragacanthum bdelium. Plumbum, argentum, cadmia argentea. Caro porcina, pecorina, pullina columbarum, anserum iuuenum, falianorum, coturnicum, anatum, piscium recentium. In secundo gradu humida sunt, altheauel alcaea, plyllium, portulaca, atriplex, lactuca domestica, malua. Semen, maluae, lactucae, sesami, portulace Flos, nenufaris:. De Rupesciss. 74 fructus, persica, chryio somela, cerasa, dactyli, cucumeres, cucurbita, melones, citrulli. Faseoli, asparagus, grana cidoniorum. In tertio gradu semen psyllii, papaueris albi, ceparum. Flos uiolarum, papaueris albi. In quarto gradu humida sunt, argentum uiuum, nix. Scientia ad cognoscendum de omnibus praedictis quae simul duas habeant proprictates. Cap. Xxx. Ualde necessarium indicaui, ut reuelem scientiam ad cognoscendum de quacunque re quam proprietatem habeat connexam, quia omnes res ex quatuor elementis plures habent proprietates: quia elementum aquae est frigidum & humidum, aer calidus & humidus, terra frigida & sicca, ignis calidus & siccus. Et quia quatuor qualitates primae quae sunt, calidum & humidum, frigidum, & siccum, quacuor modis tantum combinari possunt ideo sunt tantum elementa, quatuor: nam siccum & humidum quia contraria sunt, simul in eodem nunquam in actu sunt, & eodem modo frigidum & calidum contraria sunt, & nunquam in eodem simul actu consistunt. Cum ergo scire uolueris de aliqua re ex praedictis, utrum sit calida & humida, sicca & calsda, frigida & humida, frigida & sicca: quaere eam in tabulis calidorum, & si ibi inuenies eam, extrahe uel nota eam: deinde eandem quaere in tabulis humidorum, & si ibi eam inuenses extrahe: & ita inuenses complexionem & gradum eius: exempli gratia, quaeras argentum uiuum in tabulis calidorum, & inuenies eum calidum in quarto gradu, quaere idem in tabulis humidorum, & inuenies in quarto gradu, id est in summo calidum & humidum. Et nota quod primus gradus non attingit ad plenum sensum gustus uel tactus: secundus gradus sensibus adaequatur: tertius gradus excedit sensum, sed non destruit illum: quartus gradus laedit & uulnerat sensum. & ab hac consideratione ordinatio quatuor graduum in qualibet re est excepta. Scientia ad affigendum in caelo nostro temperatissimam complexionem. Cap. Xxxi. Nominemus res temperatissimas, ex quibus extrahamus quintam Essentiam, ut affigamus eam in caelo nostro, ut influat in nobis summe temperamentum, & aequatissimum esse super modum excellentius quod fieri possit in mundo. Et sunt res temperatissimae & aequatae in suo esse ad summe confortandum & reparandum & continuandum complexionem nostram: quae sunt aurum nostrum, aurum Dei, non hominis id est alchymie ( aurum uulgaris alchymiae non curat leprosos, & uulnus ex eo factum tumescit ) perle, capillus Ueneris, radix lilii, cassia fistula & manna: extrahe ergo quintam Essentiam ex his, & infige eam in celo nostro, quia profecto tunc celum influet in nobis sanitatem & uitam & continuationem eius usque ad ultimum terminum nobis a Deo constitutum. Et iam docui qualiter quintam Essentiam auri affigas in celo nostro: sed a perlis & cadmia aurea & similibus extrahes quintam Essentiam sic: puluerizes ea donec efficiantur sine tactu, & tunc puluerem proiice in caelo nostro: quia profecto totam pulueris uirtutem quintam Essentiam associabis ibi. ( Tribus modis aurum fieri potest: primo est aurum naturale seu minerae, secundo aurum alchymicum, tertio aurum lapidis Philosophorum: ex effectu autem sic discernuntur: nam aurum alchymicum in potu datum non laetificat cor hominis, sed nocet, quia ex corrosiuis compositum est, & uulnus ex eo factum tumescit. Aurum uero naturale datum in potu, nihil agit, quia taliter ut comestum est, excernitur. Aurum autem lapidis Philosophorum est solum quod quaeritur in nutrimentum, & etiam liberat leprosos & omnem infirmitatem datum in potu uel comestum, & uocatur aurum Dei. & nota quod aurum nihil aliud est quam argentum uiuum anatizatum id est adaequate digestum ). Io. De Rupesciss. 78 Docet affigere quintam Essentiam rerum attractiuarum, ut possit extrahere lignum uel ferrum a uulneribus. Cap. Xxxi. Attractiua necesse est esse calida ut subtilient partes: sunt uero iste: magnes, sagapenum, assa foetida, maiorana, apium, pyrethrum, petroleum, sulfur, ammoniacum, lolium, aristolochia longa, radix cannae, dictamum, cataputie, cyclaminum, thapsia: cum putrefactione attrahent, ut cancer pistatus, omne stercus ustum, fermentum, sanguisugae: infunde ergo istas res in caelo nostro, & attrahet ad se quintam Essentiam eorum & tunc attrahit ab omni uulnere faciliter & statim lignum uel ferrum immissum. Docet purgare humores nociuos corporis, & affigere ista in caelo nostro. Cap. Xxxii. Quaedam laxant uentrem, uel prouocant uomitum dissoluendo & cattrahendo naturam & humores sibi similes abominabiles ipsi nature, attrahuntque eos iuuante expulsiua uirtute membrorum, ad stomachum & intestina, quae impedimentum ferre nequeuntia, humores a se eiiciunt. Quaedam purgant cum uiscolitate, ut mercurialis: Quaedam cum acuitate ut euphorbium: Quaedam comprimendo, ut myrobalani: Quedam cum salsedine ut semen atriplicis: Quaedam cum dulcedine, ut cassia fistula. Sed alia purgant hunc humorem, alia alium. Sanguinem purgant ( seu mundificant ) casssa fistula, manna, succus mercuralis, malua agrestis ( uel alcea ) uiola, lupuli, fumus terrae. Flauam bilem purgant aloc, myrobalani citrini, ablinthium, capillus Ueneris, rhabarbarum, mercurialis, uiola, pruna, serum lactis, cassia fistula, tamarindi. Phlaegma purgant sarcocolla, sambucus, anacardi, cnicos seu carthami semen, cocognidium, turbith, colocynthis, thymus, staphisagria, hermodactyli ( a quibus caue ) cuphorbium, thapsia, salgemma. Melancholiam pellunt myrobalani chebuli, lapis lazuli, lapis ammoniacus ( uel potius armenus ) thymus epythimum ( parthenium seu brusaculum ) stoechas, sena, chamaepitys, cassuta: helleborus niger. Aquosos humores eiiciunt sarcocolla, euphorbium, concognidium, radix cucumeris agrestis ( uel elaterium ) succus ebuli. Bilem flauam purgant & phlaegma, colocynthis, scanmonia, agaricus. Phlaegma & melancholiam purgant polypodium, helleborus uterque, polycaria, cataputia, elaterium, condisi, tithymali, centaurea minor, agaricus. Bilem utranque purgant myrobalani Indi, succus caulium, nitrum, fumus terrae, esula, sena, helleborus niger. Haeres miraculose creatae sunt a Deo cum determinata uirtute ad expellendum mortales & superfluos humores de corpore nostro: & quanquam sint alia plura, non ponuntur tamen in hoc capitulo, quia ista sufficiunt. Cum ergo uolueris quintam Essentiam harum rerum in celo nostro affigere ad purgandum sanguinem uel alios humores, accipe res de capitulis suis & infunde eas in caelo nostro, & extrahe uirtutem earum: utere tamen cautem, quia multum plus agunt in caelo nostro quam sine illo: ideo necesse est ut sis cautus. Ad extrahendum quintam Essentiam a rebus restrictiuis & affigere in caelo nostro. Cap. Xxxiii. Ea autem quae constringunt communiter sunt terrestria & frigida: & quaedam constringunt, quia ex sua frigiditate partes coniungunt, ut galla: quaedam quia crassos humores generant & lubricos, nimis uirtutem retentiuam confortant, & multum nutrimentum praestant. Et de numero eorum stipticorum, quaedam stringunt uentrem, quaedam sanguinem. Haec sunt que sanguinem restringunt: coralium, bolus, nuces cupressi, terra sigillata, charabe, myrtus, acacia, hacynthi, galla, sumac, hematites, plantago, succus salicis, tragacantha, gummi Arabicum, cinis tamarisci, balaustia, mumia, hypocistis, ferrugo, uirga pastoris, alumen, thutia, pentaphyllon, portulaca, sanguis columbe et & uaccae, stercus asininum, cinis corticis nucis, pili leporis, gypsum, filtrum ustum, argilla, antimonium, atramentum ustum, cinis factus ex panno cannabis, ita Io. De Rupesciss. 82 ut sanguinem ex uena fracta restringant: thus etiam sanguinem restringit consolidando & carnem reparando. Ex his ergo infige in caelo nostro, & miraculose sanguinem restringent. Scientia ad extrahendum quintam Essentiam a rebus quae uentrem restringunt, & affigere caelo nostro. Cap. Xxxiiii. Sunt uero haec: cidonia, sorba, corna, mora celsi immatura, pruna immatura, myrtilli, caules nimis cocti pyra immatura, mala pontica, locustae marine coctae, coagulum leporis, lac coctum, lac asine coagulatum, caseus, amygdalae, simila tritici, milium, glans, faba semen papaueris nigri, galla, mentha cum aceto, rosae, folia cupressi, bolus, terra sigillata, mastix, coralium, sumach, berberis, sanguis draconis, hypocistis, acacia, balaustia, spodium, plantago, tragacantha, gummi Arabicum. Quaedam siccitate sua confortant & constringunt, ut cubebe, & caryophylli. Infunde ergo in caelo nostro ex his uim unicam ad constringendum uentrem. Scientia extractionis quintae Essentiae a rebus induratiuis & c. ut indurare possimus. Cap. Xxxu. Frigida nimis & humida sunt quae materiam congelant, & membra indurant: Et aliqua ex his sunt frigida & sicca, & sunt ista: myrtus: psyllium, semperuiua, portulaca, lenticula, aquae, solatrum, hyoscyamus & maxime semen eius, illud enim argentum uiuum restringit. Affige ergo ea in caelo nostro, & influet tantam indurationem quod uehementius obstupebis. Scientia ad extrahendum in quintam Essentiam a rebus mollificatiuis & c. Cap. Xxxui. Quae mollificant sunt calida temperate, quae non multum calefaciant nec exiccent: chamemilla, ablinthium, eupatorium, meliloton, styrax liquida, mastiche, ammoniacum, bdellium, galbanum, opopanax, radix altheae, oleum uetus, adeps caprinus, anserinus, hircinus: medulla ceruina & uitulina. Cum his ergo rebus nostrum caelum mollificatiuum reddes. Io. De Rupesciss. 84 Scientia ad extrahendum quintam Essentiam a rebus maturatiuis & mollificatiuis. Cap. Xxxuii. Perueniamus ergo ad notitiam rerum quae maturant & saniem inducunt, quae temperata sunt, uel temperamento uicinia caloris naturalis: aut ergo sunt uiscosa claudentia poros, unde natutalis calor intus confortatur & materiam apostematis digerit, & sunt ista: Ladanon, styrax liquida, anetum, butyrum, stoechas, radix althaeae, semen lini, foenum Graecum, frumentum, fermentum cum oleo, uua passa & butyro, sudor hominis nudi se exercitantis, saliua seu sputum hominis ieiuni cum frumento. immitte ergo in caelo ista & maturabit apostemata supra quam credi possit. Obstruentia seu oppilantia sunt que terrestria & uiscosa sunt & praecipue que crassos humores & tenaces gignunt: & sunt ista, panis azymus, cepe, granum fractum, simula dactyli, mustum, pinguedo, caseus, glandes. Quae uero aperiunt attenuatiuam, incisiuam, corrosiuam, & mundificatiuam uirtutem habent: aperiunt enim meatus obstructos attenuando abrarendoque humores uiscosos & spissos, & mundificando eorum superfluitates, & expurgando uulnerum sordiciem: sed eorum quaedam aperiunt intus & extra, ut sunt quae uiscositatem amaritudinem siue ponticitatem habent ut amygdalae amarae: quaedam tantum interius operantur per largitatem interiorum uenarum, & exterius operari non possunt propter angustiam uenarum, sicut ea que ponticitatem habent admistam ut absinthium. Quedam uero sunt uehementer aperitiua, quae praecipue ualent ad fortem oppilationem splenis ut citrach seu scolopendrion: quaedam debilia sunt in suis actionibus quae ad debiliorem ualent, ut semen urticae. Aperitiua item sunt haec, cappares, asphodelus, costum, gentiana, zingiber cinamomum, xylocassia, semina asari, dauci baccae lauri, hyssopus, chamaedrys, chamepitys, anisum, policaria, calamentum, hypericon, apium, trifolium, petroselinon, lygusticum, chelidonium, stoechas sion ( uulgo cresson ) scariola, absinthium, cuscuta, agaricus, cupatorium, spica, ozimum, cubebe, fumus terrae, rubea malor, xyloaloes, acorus, aristolochia rotunda, polium, paeonia, sisymbrium, myrrha, sambucus, prassium, lacca, cyperus, marathrum, porrus, caepe, fermentum cum sale & olco, orobus, fystici, cucumeres, asparagus, crocus, ebuli, scilla, lupini, semen urtice, iris, abrotonon, farina hordei & fabae, alumen, uitriolum, es ustum salammonicum, uitrum, aloe hepaticum & cretense, semen atriplicis, porrus, pineae, raphanus, anetum, cocognidium, sapo, tamariscus, malua, pix liquida, dictamus, thapsia, staphisagria, fel porci, stercus canis, semen melonum, glycyrhyza, cassia fistula, mel: imprimes ergo quintam Essentiam harum rerum in caelo nostro, & habebis uim miram ad maturandum & mollisicandum. Res quae mundificant uulnera temperate ac carnem honam in uulneribus reparant, sunt, thus, aristolochia longa, iris, orobi, lithargyrium, cerussa, plumbum, asphaltum, myrtha, semen atriplicis, semen tamarisci, mel, aloe: affige ergo ea in caelo nostro cum fuerit necesse & influet mundificationem ualde mirabilem. Corrosiua & ulceratiua superficiem in hoc differunt, quia corrosiua siue sint calida siue non, decet esse sicca & substantiam habere subtilem, & ponuntur super carnem: ulceratiua superficiem aliquantulum uehementiora esse necesse est. Haec nanque cutem uulnerant quae carne est durior, sicut praedicta carnem corrodunt. Uritiua sunt ualde calida ut cito perforent, & crassa in substantia, ut diutius immorando carnem eliquescant: in quo ostendetur quod electrum uritiuam non haberet uirtutem, nisi esset crassities suae substantiae in qua agit, & quae est eius fomentum, & quae sua uiolentia ignem teneat in se. Inde est quod ignis ille supernaturalis uritiuam uirtutem non habet. Corrosiua uero sunt haec: aes ustum, sal gemma, flos aeris, alumen, uitriolum tutia, antimonium, arsenicum. Io. De Rupesciss. 88 Ulceratiua in superficie ponuntur ad rumpendum cutem ut expellatur humor superfluus, & sunt ista: sapo, cantharides allium, adarce, radix asphodeli, os sepie & omnia salsa, acuta & amara. Ista urunt, allium, pyrethrum, cuphorbium, piper nigrum, calx uiua, sinapis, argentum uiuum, sapo, cinis foliorum ficus, flammula. Cicatrizant quae stiptica sunt, & sine mordicatione parum desiccant, sufficiunt cicatricem inducere, & raro sunt apponenda, & sunt haec cicatrizantia: aes ustum, galla, alumen, balaustia, spodium, pumex ustus, aloe, lithargyrium charabe, plumbum ustum & cerussa: pone ista infra caelum nostrum, & influent tibi conditiones eorum. Scientia fixionis in caelo nostro rerum conglutinantium. Cap. Xxxuiii. Conglutinant medicinae uel sua uiscositate, uel mundificando ulcera, & reparando carnem, uel constringendo distantia labia solutorum adinuicem, & sunt ista: gypsum, folia cupressi, sarcocolla, bolus, aloc, cortex thuris, myrrha, bdellium, lithargyrum, balaustia, mumia, sanguis draconis, asphaltum, amidum, lolium, folia & grana quercus, serpentaria, testa usta oui, pili leporis usti. Haec ergo affixa in caelo nostro, uim conglutinatiuam influent. Affixio in caelo rerum attenuantium. Cap. Xxxix. Ista sunt quae attenuant & dissoluunt calorem, separant nanque partes rei in qua agunt suo calore, sicut uidemus ad ignem mel aut niuem dissolui: fumus enim dissolutus intra positionem suam partem a parte separat: & sunt hec quae praecipue in corpore humano haec operantur: asphodeli, cuscuta, abrotonon, ameos, aristolochia: ammoniacum assa foetida, agaricus, amomum, allium, balsamum, caepe, cyperus, chamaedrys chamaepitys, eruca, capparis, caricae, cinamomum, coriandrum, calamintha, bulbus caninus, eupatorium, ruta & semen eius, serice, cuphorbium, foenum Graecum, faex uini, galbanum, gumma citri ( uel cedria ) gentiana, iris, hyssopus sulfur, mastiche, mentastrum, uitriolum, semen urticae, xylobalsamum, polium, ptarmica, paeonia, sauina, polycaria, petroleum, thapsia, ruta, uitrum, sambucus, serapinum, terebinthina, opopanax, narcissus, pix liquida, scolopendria, sesamum semen lini, uua passa, sanguis mustele & murium, stercus uaccae, pinguedo leonis, castoreum. Harum ergo quintam Essentiam affiges in celo nostro, & eam reddet attenuatiuam. Incidunt mediocriter & diuidunt humores a calore celi operante, omnia acetosa, maxime acetum quod ex uino forti factum est: hoc enim ex nimia subtilitate in remotis operatur locis: & sunt ista, cupatorium, scilla, cyperus, chamaediys chamepitys, petroleum, piper nigrum, ruta, nitrum, mel, cepe, ius ciceris & orobi, sal & acetum: infige ergo quintam Essentiam harum in caelo nostro, & habebis uirtutem incisiuam ultra modum. Mundificantia cutim. Quae cutim mundificant, debent esse calida, non tamen multum & crassam aut terrestrem debent habere substantiam: & sunt ista: ab sinthium, caepe, chamaemalom, radix sambuci, radix cucumeris agrestis, althaea. abrotonum, oleum uetus, costus, rosmarinus. Cum quinta Essentia harum caelum nostrum mundificat cutim. Diaphoretica necesse est esse calida, ut per poros apertos humorem in fumum extenuent & euaporare faciant, & sunt haec, farina hordei, anisum, assa foetida, ruta, pyrethrum, pix, nitrum, galbanum sal, ficus siccae, petroselinon, maiorana, semen urtice, sauina, bryonia, oleum uetus, mentastrum, mel, caepe, raphanus, uaccinum stercus, abrotonon, aristolochia, radix asphodelorum, radix cucumeris agrestis: haec operantur in caelo nostro ut humores euacuent in fumum. Repercussiua sunt ea quae humores a parte patiente repellunt, & sunt frigidae naturae, ut astringendo membrum, 92 Io. De Rupesciss. retinendo spiritum, uirtutem membri expulsiuam confortent: & sunt haec: cimolia, glandes, hyoscyamus, papaueris succus, plumbum, solanum, semperuiua hypocistis, acacia, capreoli uitis. Cum his caelum nostrum repercussiuum reddes. Ad affigendum in caelo nostro uim obdormitiuam. Obdormire faciuut quae nimia frigiditate sua neruos constringendo & obturando aditus seu meatus animalis spiritus, stuporem inducunt, & sunt haec: papauer utrumque sed magis ( & periculose ) nigrum, opium, mandragora, hyoscyamus, torpedo piscis, salamandra, aqua frigida, lenticula aquatica, semperuiua, portulaca, psyllium. Istorum quintam Essentiam affige in celo nostro, & sine dubio mirabilius quam credis, dormire facient. Mortificant quae salsedinem habent multam cum acumine, & sunt haec: oliuae cum sale & aqua conditae, porrus, arsenicum, cantharides, succus hellebori, radix cucumeris agrestis: infunde ergo in caelo nostro harum quintam Essentiam, & mortificabunt. Confortant quae humores e cerebro uel a corde & aliis principibus membris proprie purgant, ut sena, stoechas Arabica, cassuta, sarcocolla, myrobalani omnes, fumus terrae. Confortant quae cordis sanguinem clarificant, ut aurum, argentum, perlae. Confortant quae ponticitatem aliquam habent, quia stipticitate sua & substantiae crassitudine partes membrorum coadiuuant & spiritum ac calorem retinent, cuius adiutorio uirtutes operantur, ut absinthium & cet. Corroborant etiam quae uitalem spiritum uel animalem reparant, ut rosa: & quae uentriculi seu stomachi uim concoctricem confortant, ut cinamomum. Caetera confortantia sunt, ut caphura, crocus, sumac, berberis, folium, mentha cyperus, xylocassia, santala, galanga, zedoaria, pomum citrinum seu citrcum, cardamomum, borago, ozimum, spica, cubebae, sponsa Solis, mastix, moschus, xyloale, nux moschata, macis, caryoio. De Rupesciss. 94 phyllus, calamus aromaticus. Infunde ergo in caelo nostro quintam Essentiam harum rerum & eum reddet confortatiuum mirabilius quam credi possit. Haec pellunt uenenum. Habebit celum nostrum uirtutem ad expellendum uenenum si infundas in eo carnes galli uel gallinae, nuces, theriacam, maiorem & minorem, raphanum, & alia quae contra uenenum in libris Philosophorum & medicorum communiter assignantur: cum his enim caelum nostrum adipiscetur uim expulliuam uenenorum. Canon in extractione quintae Essentiae omnium mineralium aliter quam prius, & primo qualiter extrahitur quinta Essentia ex auro. Caput Xl. Licet supra docuerimus extrahere quintam Essentiam a rebus quantum nostro proposito sufficere uidebatur, ex superabundanti tamen de extractione omnium mineralium alister quam prius, auxilio omnipotentis Dei, theoricam specialiter faciemus: & primo qualiter extrahatur quinta Essentia ex auro: & iste est modus: Reduces aurum in calcem per magisterium nostrum quod te supra docui in canone quarto in scientia ultima, quo facto accipe acetum Philosophorum nobilissime distillatum, uel urinam antiquam ( alibi uinum antiquum ) in uase uitreo & lato, & sit liquor in altitudine digitorum quatuor, & intus pone calcem auri, & pone ad fortissimum Solem in aestate & dimitte, & uidebis eleuari quasi liquorem olei deluper natantem in modum pelliculae, collige id cum cochleari uel penna infundendo in cyatho uitreo ubi sit modicum aquae, & sic pluribus uicibus collige in die donec plus non ascendat ( intelligo ad calorem similem calori Solis in aestate quando Sol est in leone ) postea facias ad ignem euaporare aquam ex cyatho, & remanebit tibi quinta Essentia ueri auri. Et multi uocauerunt hanc quintam Essentiam sic extractam oleum incombustibile, quod poluerunt pro maximo secreto Philosophi. Quod si hanc quintam Essentiam affixeris in caelo nostro, poteris sine omni fallitate perditam uirtutem naturae hominis & iuuentutem recuperare & reducere, & uitam prolongare usque ad ultimum terminum a Deo nobis constitutum. Et modo in ueritate tibi aperui illud quod est in re secreti maximi in recuperatione naturae, & maximis rebus, quod nulli debes reserare. Et habet oleum istud siue quinta Essentia auri dulcedinem maximam ad mitigandum dolorem uulnerum, & ad sanandum uulnera & ulcera, & mala multa, & infirmitates multas, supra quam credi possit. Ad extrahendum quintam Essentiam ab argento. Cap. Xli. Quanuis quinta Essentia ex argento posset extrahi ut ex auro, tamen aliter te docebo: Et magisterium maximum est ut habeas acetum Philosophorum distillatum, optimum, infra quod infunde nobile tartarum calcinatum ac sal ammoniacum in amphora uitrea, quam statim claudes quia uirtus exhalaret: ammoniaco immisso infra amphoram pisto, pone calcem argenti quam supra docui te facere, si audiuisti, qua sigillato luto Sapientiae absconde in fimo calido, ut ibi putrefiat octo uel decem diebus: postea pone in distillatorio, & primo ascendet acetum, deinde, quod mirabile est, ascendet quinta Essentia argenti in modum argenti uiui, quae talis est & tantae uirtutis existit in operibus miris, ut nemini liceat reuelare. Scientia ad extrahendum quintam Essentiam ex argento uiuo & uitriolo Romano. Cap. Xlii. Gloriosissimus Deus ita ordinatuit ut quinta Essentia argenti uiui simul cum quinta Essentia cuperosae seu uitrioli Romani mirabiliter extrahatur: quoniam quando argentum uiuum sublimatur cum eis & cum sale petrae ( alibi communi ) tunc ascendit argentum uiuum albissimum, & quintam Essentiam uitrioli sine dubio trahit secum. & cum habes argentum uiuum sub limatum cum istis, habes inuisibiliter quintam Essentiam eorum absconsam infra albedinem argenti uius: & illa quinta Essentia inuisibilis, uocatur sulfur Philosophorum, quod est inuisibile. Ideo dicunt Philosophi, quod sulfur eorum non est sulfur uulgi, uel commune: Et paucissimi hominum ad hanc notitiam peruenerunt. & ipsum est quod statim congelat Mercurium supra albedinem niuis: & hoc quia sunt fere eiusdem naturae, ideo secum sublimatur. ( Pluribus modis reperitur sulfur: primo sulfur Philosophorum est proprie argentum uiuum de prima compositione Mercuriali: alius sulfur Philosophorum, est illa uirtus excellentissima a Deo concreata in omni re in hunc mundum nata seu generata: qua uirtute ab ea re extracta per se, ualet centuplum plusquam cum adhaerentiis suis, ut ait author iste. Aliter sulfur Philosophorum non est aliud quam actus purus aeris & ignis calefaciens & digerens seu concoquens terram & aquam sibi comproportionales & homogeneas in Mercurio, secundum Bernardonum. Aliter, sulfur Philosophorum proprie est uapor argenti uiui, coagulans se ex sua substantia terrea, subtili, aerea, & digesta a mistione prima sibi unica caloris actione, postea eleuata, decocta, & digesta, donec habeat uim sulfuream coagulatam ). Et scito quod argentum usuum sublimatum habet quasdam partes incombustibiles, & habet quintam Essentiam quae corrumpi non potest per ingenium nostrum. Et dicimus quod si intra aquam corrosiuam factam ex uitriolo & sale petra immittas argentum uiuum sublimatum absque uitriolo, laniabitur totum & in atoma conuertetur. immitte ergo argentum uiuum sublimatum cum uitriolo uel cuperosa & sale petra ( uel communi albissimo ) infra aquam corrosiuam praedictam, donec totum argentum uiuum dissoluatur in aquam: & cosequenter pone totum illud ad distillandum: ascendet enim primo aqua corrosiua, deinde sequetur quinta Essentia Mercurii & uitrioli simul, ita alba, ut albedo niuis illi non ualeat adaequari: & remanebit in fundo pars Mercurii combusta & turbis: reitera huiusmodi distillationem quintae Essentiae in aqua forti praedicta, & sublima illam aquam ter uel plus, donec post sublimationem nulle faeces remaneant in fundo uasis, sed totum sublimetur in album: & habebis iussu Dei, quintam Essentiam Mercurii & uitrioli simul perfectissime sublimatam. Si quis caperet & intelligeret mysterium eius, maximum foret: quia res grandes habet, ex quo eius quinta Essentia est incorruptibilis effecta & de natura incorrupti auri & incorruptibilis plusquam aurum. Quod si cupis quintam Essentiam uitrioli seu cuperose extrahere a quinta Essentia Mercurii, infunde illud in aceto distillato uel alio, & dimitte resolui diu, & argento uiuo residente in fundo, quinta Essentia uitrioli uel cuperosae in aceto sine dubio remanebit: ( percola acetum paulatim, exibit cum aceto quinta Essentia uitrioli & cuperosae quia leuiores sunt, & argentum uiuum remanebit in fundo uasis ). Quod sic ad oculum probabis: extingue pluribus uicibus ferrum in aceto, & postea illud acetum misce cum illo in quo est quinta Essentia uitrioli seu cuperosae, & habebis rem rubicundissimam & splendidam supra modum: distilla per filtrum, & pone ad lessimum ignem, & collige nebulas nigras quae generabuntur in superficie, & quinta Essentia pulchrior omni auro tibi remanebit in fundo, quae ualet ad uulnera sananda & morbos corrosiuos. Sic & quinta Essentia Mercurii sanat fistulam & cancrum & plurima alia mala. Ad extrahendum quintam Essentiam a ferro & cupro. A ferro & a cupro extrahitur quinta Essentia hoc modo: accipe eorum limaturam, & intra acetum distillatum mittas cum sale communi uel sale ammoniaco & ad fortem Solem deferueat, & eleuabitur ex ferro crocus ferri, & ex cupro aes uiride quod uocant flos aeris. Et cum aceto fit cerussa ex plumbo laminato, quod est eius quinta Essentia, quae omnia ad medicinas ualent. Io. De Rupesciss. 102 & auripigmento. Et erit necessarium tibi puluerizare sulfur, quo facto, in urina antiqua pone illud ad leuissimum uel lentum ignem donec fuerit urina colorata: quam coloratam extrahe, & ad partem pone. Item super ipsum sulfur aliam urinam pone donec fuerit colorata, & illam adde primae, & aliam iterum appone quandiu poterit colorari urina: conseguenter coniunge simul omnes coloratas urinas istas & pone ad ignem lentislimum ut cuaporentur, & remanebit tibi quinta Essentia sulfuris in fundo uasis: quam pone in uase lato cum aceto distillato ad ignem lentissimum, & si quid de pinguedine sulfuris dissolutum eleuabitur uirtute aceti in forma nebulae nigrae, eam remouebis cum penna, & remanebit tibi quinta Essentia sulfuris sic purgata, ut pulchritudo auri illi non ualeat adaequari nec comparari. Eodem modo operaberis in aliis rebus similibus ut in arsenico, auripigmento, marchasita, & quocunque alio. Scientia in extrahendo quintam Essentiam ab antimonio, quae appellatur Marchasita plumbea. Deus benedictus caeli ipse testis est, quod nunc ego tantum secretum reuelabo, quod reuelatum alicui nunquam fuit, aut paucissimis notum: & hoc est arcanum omnium secretorum: Extrahere quintam Essentiam ab antimonio: & modus est, ut antimonium puluerizes donec fuerit sine tactu: quo facto, accipe acetum Philosophorum nobilissime distillatum, & puluerem antimonii pone intus in uase uitreato, & pone in fimum equinum 70, diebus: Postea pone antimonium in cucurbitam in cineres super furnellum cum aceto, & da ignem ita lentum ut cineres calefactas posses in manu tolerare, donec acetum coloretur in rubeum, & c. deinde acetum rubificatum auferatur, & munde ponatur ad partem, & de alio acero superponatur faecibus donec super modicum ignem etiam coloretur, & sic toties fiat donec ibi acetum amplius non g 4 coloretur. Et collectis acetis sic coloratis, pone ea in balneo distillatorio cum suo alembico, & distilla lento igne, & ascendet acetum primo, deinde uidebis miraculum stupendum, quoniam per rostrum alembici uidebis quasi mille uenulas liquorum benedictae minerae descendere per guttas rubeas sicut recte esset sanguis: quem benedictum liquorem collige ad partem, in uitro, uel in amphora uitreata: quo habito, habes rem cui totus Orbis thesaurus adaequari non possit. Uide miraculum manifestum, tantam dulcedinem antimonii in rubea quinta Essentia eius reperies, ut dulcedo mellis ei aequari non possit. Et dico tibi in charitate Dei, quod intellectus humanus non posset capere nec credere ualorem nec uirtutem stupendam quinte Essentiae antimonii supradicti. Quid dicam tibi? Aristoteles dicit, illum esse plumbum suum, in libris de Secretis secretorum, licet non nominet nomine antimonii. Crede mihi, nunquam fuit in natura secretum maius: nec erit. Aitende quod dico: omnes homines laborauerunt ut spiritus minerales sublimarent, & nunquam inuenerunt quintam Essentiam antimonii sicut dixi. Si dicerem tibi millies, hoc est secretum secretorum, nunquam posset sufficere ad exprimendum medietatem arcani: aufert dolorem omnium uulnerum & mirabiliter sanat. Uirtus eius est incorruptibilis & miraculosa & utilis supra modum. 40, diebus indiget putrefieri in amphora sigillata in fimo, & tunc operatur arcana. Hic est maximus stupor, ut ex minera tantus dulcor procedat: & non credas impossibile quod tibi reuelaui. Et nota quod si cerussa apponatur in aceto distillato & bulliat in eo per duas horas uel plus, sic ut acetum euaporetur, & donec cerussa remaneat in spissitudine olei, illud uocatur oleum plumbi, & habet dulcedinem mellis, sed fatuam. Et scias quod dulcedo quintae Essentiae antimonii quae rubea est, in qua est arcanum omnium arcanorum, est dulcis & melior omni dulcedine mellis, uel sacchari, uel alterius cuiusque rei. Crede mihi, & uolues libros omnium Io. De Rupesciss. 106 hilosophorum, & quaeras plumbum Philosophorum & nunquam inuenies quid sit illud: neque artem ueram inuenies, ut quid praeter argentum uiuum possit mincram in calore rubeo sublimare. Labora satis, & lauda Deum in hoc quod dixi. alius nominat antimonium, leonem uiridem. Omnia apostemata curat hoc oleum antimonii in breui tempore, si illis superponatur in modum unguenti. Scientia ad reducendum argentum uiuum sublimatum uel quintam Essentiam eius separatam, in aquam quae apud Philosophos Lac uirginis appellatur: & de athanor. Cap. Xlii. Omnes spiritus sublimatos sicut est argentum uiuum sublimatum, aut eius quintam Essentiam, aut arsenicum sublimatum, aut sulfur, aut ammoniacum, & maxime argentum uiuum sublimatum, sic etiam reduces in aquam, uel in lac uirginis secundum nominationem Philosophorum: & modus est iste: Recipe argentum uiuum sublimatum, uel eius quintam Essentiam & pone in uitreo uase uel uitreato lato seu amplo, & constitue illud in tripode & athanor id est in furno Philosophorum, ubi est ingenium mirabile, ut illud quod in eo ponitur digeratur equaliter ab omni parte, & sic fit: Construe parietes furni rotundi in altitudine unius pedis, & super parietes eleuatos adapta laminam ferream talem cum pedibus quatuor, & facias ut latera laminae non tangant parietes furni, sed sustententur in illis quatuor brachiis seu pedibus, ut calor qui ascendet ab infra, tantum per latera ascendere possit in circuitu laminae atque furni: supponitur enim quod feceris ostiolum iusta terram unde immittantur carbones: deinde supra parsetes a lamina supra aedificare incipies alios parietes in rotundum ut supra per medium palmum uel circa: & locabis desuper testudinem rotundissimam ingenio figuli factam, cum qua cooperies furnum tuum: & in latere supra laminam foramen facies, quod claudes cum ostiolo terreo aptato, ut apponere possis manum ad iudicandum caloris gradum, & sic habes furnum tuum. Certum est enim tibi, si intellectum habes, quod iste furnus aequaliter se calefaciet ab omni circumferentia eius, quia calor propter laminam impeditur ab infra, & proiicitur ad latera aequaliter, & a lateribus reflectitur aequaliter ad medium & caput ollae: ideo furnum scienter fecimus rotundum. Cum autem uas uolueris in furno locare, in medio laminae constitues tres dentes per duos digitos eleuatos, aequaliter distantes, & scutellam terream desuper appone, ut in aere eleuata remaneat: et infra scutellam terream alios tres dentes minores similiter erigemus, & super hos constituemus amphoram uitream ligillatam, quam cooperiemus cum alia scutella terrea uel uitrea, ut in medio ambarum scutellarum amphora seu ampulla, in medio interstitio aeris collocetur non tangens fundum nec latera utcunque. Et quia supponitur quod caput siue medietas furni eleuari potest, aperiemus & cooperiemus quando uolemus. Hic est furnus secretissimus Philosophorum, qui athanor appellatur: & ad notitiam eius pauci homines deuenerunt: & in hoc fit concoctio, & digestio aequaliter, ab omni parte. Cum autem uoles Mercurium sublimatatum uel alium spiritum sublimatum conuertere in aquam seu lac uirgineum, pone super laminam inter dentes scutellam cum re diligenter trita, & non cooperies eam, sed aer calidus materiam mundam tangat, & da ignem trium carbonum, quia modicus ignis sufficiet tibi, & continua ignem iugiter per octo dies & noctes. & ibi in stupha calida & sicca spiritus calcinatur. extrahe ipsum deinde, & diligentissime tritura super marmor materiam, donec sit sine tactu: post hoc pone in distillatorio uitri, quod colloca in balneo Mariae in caldario, ita ut per duos digitos distet ab aqua, ita quod taliter non tangat aquam, sed in acre suspendatur. Fiat ignis sub balneo in stupha humida & calida, scilicet ut non tangat aquam, & tunc materia argenti uiui resoluetur in aquam: & hoc fiet si fuerit bene calcinatum & bene trituratum. Io. De Rupesciss. 110 Posito ergo desuper alembico, distillabitur uirgineum lac clarissimum: quod est quinta Essentia tam Mercurii quam uitrioli simul mista: & est in ea secretum secretorum. Et ignis mensura seu pondus in digestione omnium uolatilium in nostro athanor id est in furno, est, ut per ostium, quod est factum supra laminam, immittas manum in furnum quam tenere possis in aere sine laesione. Et si nimis magnus ignis fuerit, minue eum. Et caue in fixione omnium rerum uolatilium ab igne nimio: ideo necesse est rem infra amphoram uitream sigillare, & ignem debilem dare. Intellige ergo extractionem quintae Essentiae in hac parte, quia hec est res magna supra quam credi possit. ( Aqua alba aliter etiam fit sic: Recipe salis ammoniaci subtilissimi, & tartarum calcinatum ana, & tere simul. & pone in fimo uel in loco humido donec dissoluantur in aquam albam. Aliter fit alia aqua: Recipe lithargyrium bene tritum & pone in aceto in quo dissolutum sit sal ammoniacum & alumen, deinde distilla stilla, & habebis aquam albam & acutam, quae excedit omnes alias aquas ). Scientia ad faciendum ignem adeptum, qui quasi habet tantam actionem ut ignis infernalis. Cap. Xliii. Excellentia secreti ignis adepti est tanta, & talis, ut esus uirtus explicari non possit. & sic fit: Accipe argentum uiuum sublimatum cum uitriolo & sale communi: sed melior est eius quinta Essentia superius extracta: deinde accipe sal ammoniacum septies uel decies distillatum uel sublimatum, & per aequas partes misce, & tritura diligenter, & expande puluerem supra marmor, & pone de nocte ad aerem quietum & serenum, uel in cellario frigido, & ibi conuertetur in aquam, quam collige in uase uitreo uel uitreato bene cocto & sortissimo, obturato, & serua. ( Alibi sic: Recipe argenti uiui quintam Essentiam extractam per aquas corrosiuas, deinde recipe sal ammoniacum pure sublimatum, & per aequas partes iunge, tritura & cet ). Et haec aqua tantae actionis est, ut si una modica gutta tibi super manum ceciderit in ictu oculi perforet manum & codem modo si ceciderit supra laminam argenteam, cupream, uel ferream: & nota quod tantae uirtutis est haec aqua, seu ignis, ut metalla intus proiecta, sicut arg. cuprum uel stannum, conuertantur in similitudinem margaritae seu perlae. Si quis sciret temperare hanc aquam siue hunc ignem, sine dubio omnem ignem sacrum extingueret in ictu oculi, & omnem morbum corrosiuum sanaret. Et scias quod multi hanc rem, sal amarum in suis libris appellauerunt, quanquam non doceant magisterium eius. Scientia operationis aquae fortissimae & uirtuosae supra modum. Beatissimus Deus creator arcanorum, tot mirabilia condidit in natura, ut nec intellectus noster nisi pauca possit percipere, nec lingua ualet mirabilia Dei, nisi balbutiendo, narrare. Et ex arcanis reuelabo tibi aquam diuine actionis: & magisterium eius est ut accipias optimum tartarum album calcinatum ( uel salem tartari soluti & congelati ) & pone in aliquo uase terreo uel uitreo ( in urinali uel simili uase uitreo ) & infunde desuper meliorem aquam ardentem quam poteris habere, & pone desuper alembicum, & distillabis aquam ardentem debilem ualde, quam remoue; quia nihil ualet aut parum, nisi pro oculis aut membrorum lotione: de inde accipias tartarum tuum; & inuenies eum fortificatum in duplo, & hoc qualibet uice probabis cum lingua. Iterum aliam aquam ardentem desuper pluribus uicibus appone; quia qualibet uice infortiabitur seu fortificabitur supra modum: & in tantum eum fortificare poteris, ut nulla creata actio ei ualeat comparari. Qualibet uice communiter inuenies uas fractum, & erit tibi necesse plura uasa habere in opere eius. Quod si uis uim eius centuplicare, tritura eum & pone super porfidum uel super marmor ut conuertatur in aquam; quam pone in fortissimo uase uitreo, & infunde intus sal ammoniacum, & subito sigilla, quia uirtus eius exhalaret. Uis huius aquae est, omne uulnus sanabile sanare in ictu oculi, quod fit ex laesura uel scabie in cute: omnem scabiem & exituram curat ualde subito, sed non est tibi necesse pro cura scabici uel uulnerum salem ammoniacum immiscere, & si uis eius uirtutem adaugere ad summum, misce cum ea ignem adeptum, & operabitur plus quam ignis inferni. sed si intra illam aquam primam sine sale ammoniaco argentum uiuum sublimatum immiseris, cum modico caloris uiuificabis illud. Et similiter omnes calces corporum reducet in corpus, id est in massam, & mirabilia operatur. Et si contingat tibi quod ignis adeptus in praecedenti capitulo reuelatus fracto uase spargatur per cineres, collige illud diligenter quod in cineribus inuenies impastatum, & pone super marmor & sicut prius conuertetur in aquam, & tantum ualebit ut prius: serua illud, quia secretum est. ( Oleum tartarinum seu tassi sic fit: recipe tartarum album uel rubeum & calcina ipsum in fornace calcinationis, postea dissolue in aquam calidam & distilla per filtrum totam salsedinem, postea congela in uase terreo: congelatum tere in mortario, & pone ad distillandum in uno sacculo uel per filtrum, postea congela in uase uitreo, congelatum fac dissoluere super marmor, & distilla per filtrum, & habebis bonum oleum tassi: & si ter iteraueris melius erit ad Solem & Lunam. Nota quod si uis calcinare tartarum est necessarium quod ponas eum in fornace uitrcariorum per duos dies in uno uase, & sic calcinatur: & si non fuerit bene candidum, reitera iterum in fornace. Melius autem fit in fornace figuli seu urceorum aut ollarum terrearum: posito uero tartaro in fornace, & facto bene candido, ponatur postea in uase terreo uel uitreo prout supra narratur, & de aqua ardente ponatur desuper, & fiet ut supra narratur. Oleum tartari sic fit: Accipe tartarum calcinatum secundum quod dixi, & tere in mortario quousque fiat puluis subtilis, deinde ducatur super marmor & die, & nocte Io. De Rupesciss. 116 pone marmor in locum humidum super terram, & soluetur: pone in ampullam uitream, & bene cooperiatur ampulla. Aqua fortis secundum Aristotelem: Recipe uitrioli Romani libram unam, salis nitri libram dimidiam, cinnabari uncias duas, tere simul & distilletur faciendo ignem paulatim primo lentum & cet. Nota secundum Bernardonum quod aurum nec argentum non dissoluuntur in aquis fortibus, sed corroduntur: & ideo proprie illa non appellatur solutio, sed corrosio. Nota etiam, quod nulla aqua notabiliter reductiue, uere, metalla dissoluit, nisi illa quae in congelationibus remanet secundum eundem Bernardonum ). Excusatio mirabilis quare arcana Philosophia sublimia ulterius non reuelat. Cap. Xliiii. Quia secundum Philosophiam catholicam id est secundum scripturam sacram, melior est obedientia quam uictimae: propter reuerentiam statutorum ordinis nostri & obedientiam praelatorum Ecclesiae sanctae Dei, medicinas ualde mirabiles ac summe desideratas a mundo, que non solum quasi miraculose corpora nostra sanarent ab omnibus morbis, sed etiam ipsa metalla imperfecta in aurum & argentum in ictu oculi transmutarent: quarum magisterii ueritas est mihi in tribulationibus carcerum, uolente Deo, intellectualiter reserata, minime reuelabo: quia de alchymicis operationibus scilicet religioni nostrae pertractare non licet. Ideo tibi in consideratione quintae Essentiae finem constituo, ubi operationes & considerationes alchymiae possent uel deberent misceri: Contestor autem omnibus Euangelicis uiris, Deo in uocato in testem, quod si diabolo instigante in operationes alchymicas prolabantur, in reprobum sensum dabuntur. & scito, quia est uia perditionis & mali pro eo quod nullus Philosophorum scripsit ueritatem in libris, nisi ficte & sub parabolis, quae non ualent intelligi nec comprehendi ingenio humano. Et nota etiam quod nullus ualet ad sublimia huius artis peruenire, nisi fuerit per altissimam contemplationem & sanctissimam uitam deificata prius mens eius, ita ut non solum cognoscat omnia interiora naturae, sed etiam cognoscat transmutabilem transmutare naturam, & hoc paucissimis est concessum. Et communiter hi fictionum & sophisticationum sectatores sunt, & efficiuntur falsificatores monetae, & sigillorum praelatorum & Principum, uagabundi, deceptores, & sine religione, & damnabilis uite: de quibus uerificatur ad literam prouerbium Pauli secundi ad Corinth. 3. dicentis, Semper discentes, & nunquam ad scientiam ueritatis peruenientes. Quia quando non possunt ad scientiam perfectam peruenire, ad sophisticationes inutiles se conuertunt, & communiter malo fine clauduntur. Reliqua autem opera philosophica summe stupenda quae hic subticeo coniectus ( contra Deum & iustitiam sicut in die ludicii Deus ostendet ) ab aemulis in uincula integris iam septem annis, inter compedes & catenas, per sublimes theorias & illuminationes caelestes, didici, inferius per libros singulos, si Deus uoluerit, uobis uiris Euangelicis, quibus scribo, plenissime reuelabo ut potero. In hoc ergo finem accipiat primus liber de Consideratione quintae Essentiae appellatus, & ad gloriam & laudem omnipotentis Dei & Domini nostri lesu Christi, ad consolationem bonorum uirorum & honorem Ecclesiae Dei: Amen. Liber Secundus Qui De Generalibus remediis appellatur. Caput I. Licet primus liber qui est de Consideratione quintae Essentiae, tantae uirtutis in rei ueritate existat, ut per eum possit curari omnis morbus curabilis, si quis uult profunda ruminare naturae, & artificii caelica principia que detexi: tamen quia non omnes, etiam qui uidentur aliquid scire, ex principiis coclusionem recte deducere sciunt, contra infelicitates naturae, docebo in hoc secundo libro sanitatis remedia subito procurare & quasi miraculos e Euangelicis uiris, ut ex his diuinis remediis reddantur habiles, animosi, & fortes, ad uniuersos perfectionis labores. Remedium primum qualiter impedimenta senii curentur, & de remedio restaurationis. Magisterium in cura incommodorum senii & reparationis pristinae iuuentutis, & restaurationis nature perditae & conseruationis uite in grandi & laeta sanitate usque ad terminum uite nobis constitutum a Deo, est ut accipias quintam Essentiam aquae ardentis in uase circulationis rectificatam usque ad summam fragrantiam, sicut liber primus te docuit: in quam infundas auri quintam Essentiam & perlarum: & hac diuina potione senex mane & sero utatur qualibet uice ad quantitatem plenae nucis, & infra paucos dies ad tantam perueniet incolumitatem quod manifeste se sentiet ad robur & statum. 40, annorum aut 50, rediisse, & gaudebit peruenisse ad pristinam iuuentutem. Magisterium est in hoc, uti modeste & raro quinta Essentia supradicta, ut solum iuuentus reparata, sanitas obtenta, natura restaurata, in suo esse sine augmentatione & diminutione notabili seruetur: Io. De Rupesciss. 122 & expedit in magisterio isto addiscere quod utatur bono uino in comestionibus suis, in quo sit affixa quinta Essentia auri & perlarum, sicut docuit primus liber. Remedium secundum contra mortem & magisterium in suscitatione mortuorum. Caput Ii. In hoc capitulo mortuos appellamus non simpliciter, sed illos de quibus ultimate desperamus de uita, qui quidem morti propinqui sunt, & a medicis derelicti, & a uitae actibus destituti, ita ut non utantur etiam sensibus, dum possint tamen modicum deglutire, huic mortuo in respectu subuenimus in hoc, ut satis cito resurgat & loquatur, & uiuat, nisi sibi aduenerit ultimus terminus uitae sibi datus a Deo. Et magisterium eius uisitationis mortuorum est, ut quintam Essentiam cum qua supra reparas iuuentutem, homini mortuo administres: quoniam statim cum modicum quid infra stomachum glutiendo uel qualitercumque receperit, influet in corde influxum radii caloris naturalis & uitae: & uidebis eum resurgere manifeste, & roborari, & confortari miraculos e iam quasi defunctam & consumptam naturam. Et si uis ut hoc fiat in instanti & in ictu oculi, ita ut credatur illusio ex subito miraculo euidenti, habeas de herba chelidonia, cuius flos & fructus sunt caloris aurei, extractis quatuor elementis secundum ingenium primi libri: & de elemento ignis pone in dictam aquam seu quintam Essentiam quantitatem unius grani tritici, & statim cum habebit illud in stomacho, resurget & loquetur: Et deinde eum conforta cum administratione quintae Essentiae, & curabitur, ubi Deus non iubeat eum mori. Et dico tibi quod hoc est sublimius magisterium quod sit in tota transmutatione naturae: & ad hoc nullus medicorum nostri temporis per uenit. in usu autem huius magisterii necesse est tibi fore praeparatum in rebus & cet. Io. De Rupesciss. 124 Remedium tertium in cura leprae & eius occultatione. Cap. Iii. Quoniam iustus Deus in poenam peccati nobis inflixit infirmitatum grandium perculluras & inter alios morbos plaga leprae detestabilis est humano generi & ignominiosa, & difficilior aut impossibilior eius cura: quoniam aliquando immittitur a Deo, ut lepra Constantini Magni, & Giezi, quae nunquam curari possunt nisi uirtute Dei eandem infligentis. Nos uero hic loquimur de plaga leprae quae hominibus ex naturae corruptione nascitur, non efficaci imperio creatoris illam permissione creantis. Et hic morbus potest dupliciter esse: uno modo a patre aut a matre leprosis: alio modo ut aliquis quatuor humorum ( imo ut massa sanguinis ) principalium putrefiat & corrumpatur in nobis. Primus modus quando est a generante, aut est difficilis aut impossibilis omnino nobis ad curandum. Secundus modus dicitur etiam, quando nimis processit, difficilis, sed non impossibilis ad curandum: & isto modo hic intendimus de cura leprae. Et quia istud capitulum & eius uis tus est supra quam credi potest mirabile, quia accidit casus leprae etiam maximis & potentibus uiris, recipe cum gratiarum actione a Deo hoc caeleste arcanum: & scito, quod eadem quinta Essentia iam dicta cum additione quintae Essentiae auri & perlarum, perfecte curat. aut li nimis processit toto tempore uitae hominis dissimulat plagam leprae. Et causa huius est, quia humores corruptos corrodit & uastat, cuiuscunque conditionis existant, & humores inaequatos aequat, & humores sanos debiliatos confortat: & in casu quo subito accideret plaga leprae, utatur aqua ardente, donec quinta Essentia fuerit praeparata: quia dico tibi in Christo lesu, quod non solum quinta Essentia surpradicta sanat sed etiam aqua ardens lepram aut totaliter extinguit, aut dissimulat eam. Et dicam tibi arcanum magnum & utile in magisterio curae leprae: accipe aquam factam ex fragris, sunt enim fructus Maii mensis, redolentes, & aqua illa in cura leprae habet supra caelestem uirtutem. Et scito quod una cum quinta Essentia predicta curat lepram modo mirabili: & cum aqua uitae, si non habes quintam Essentiam, bene operatur. Et expertus sum illam aquam esse summe humanam confortans naturam, & stomachum, expellens uenenum a corpore, & menstrua prouocat, humores ardentes expellit, & conceptui multum confert. Dicta aqua magisterii fragorum sic fit: Recipe fragra matura, & pone in uase facto deiuncis, & dimitte putrescere: aquam distillatam in phialis recipe, & utere ea. Uirtutes eius aquae sunt, quia maculas oculorum recentes de utroque humore frangit, dummodo causa calida non multum excedat. Lachrymas in utraque causa exiccat: uisum de utraque causa impeditum clarificat. Et ego uidi mulierem recenter in tota facie pustulis leprae ex calefactione percussam, quae sola lotione huius aquae fuit statim quasi miraculose sanata. Et nota quod eius uirtus est in centuplo mirabilior & efficacior cum aqua ardente, quam sine ea: & multo plus cum quinta Essentia. Serua istam, quia non errabis, si uoluerit Deus, nec erit tibi opus uti alio medicorum opere. Retedium quartum contra omne genus scabiei, & laesuram eius. Cap. Iiii. Aqua diuinae actionis quam te docui facere diligenter in primo libro in scientia octaua que incipit Beatus Deus creator & c. Sanat omne genus scabiei & exiturae in cute, & crustas in manibus, brachiis, collo, capite, scapulis, coxis, tibiis ac pedibus, & omnibus membris tollit & curat. Uel quando pauperes Euangelici uadunt praedicando per mundum, & laeduntur in pedibus, cum solo tartaro calcinato statim sanabuntur: quia habet uim quintae Essentiae, cum sit eiusdem naturae. Nam aqua diuinae actionis, omnem impetiginem & serpiginem sanat. necesse est enim tales uti quinta Essentia supradicta, uel saltem aqua ardente, ut humores interiores purgentur, & ad concordiam reducantur. Ad purgandum huio. De Rupesciss. 128 mores qui peccant prout conuenit, inferius destinguetur: quas res purgatiuas accipias de canonibus ( aut capitibus ) primi libri. Remedium contra paralysim. Cap. U. Omnes concordauerunt in hoc, quod paralysis fit ex abundantia humorum uiscosorum claudentium meatus uirtutis animalis motiuae ac sensitiuae. Et dixerunt omnes quod ea quae uritiua nimis & desiccatiua sunt & calida, nocent in eius cura: sed oportet curatiua huius morbi esse calida, humida ( potius sicca ) temperata, incisiua uiscositatis, & paulatim attractiua, & confortiua neruorum. Et quia nullum tale in tota natura potuit reperiri, pauci fuerunt qui scirent hanc infirmitatem, maxime quia est uniuersalis, curare: quia omnia incisiua & euacuatiua sunt debilitatiua ut plurimum, & membra debilitata nimis, cum talibus destruuntur. Sed conditor noster Deus gloriae, creauit in adiutorium hominis paralytici quintam Essentiam supradictam, quae supra omnia in hoc mundo usui corporis creata confortat, restaurat, & temperate agit. Affige in eam quintam Essentiam rerum quarundam purgantium phlaegma & uiscosos humores, sicut modicum euphorbii & turbith, aut sambuci, uel croci hortensis id est carthami, ( seu cnicos ): & tunc sine dubio, si morbus est curabilis & impedimentum non fuerit ab imperio Dei, sanabitur paralyticus homo ( quod dictu mirabile est ) cum confortatione & reparatione naturae: ut facias ei stupham calidam & humidam cum herbis iua & saluia, quae habent uim diuinam & supercaelestem ad confortandum iuncturas, & neruos, & musculos, ac uirtutem motiuam: & si non habes quintam Essentiam praeparatam ad manum, utere aqua ardente, donec praeparaueris eam: quia sine dubio aqua ardens est radix infallibilis curationis corporis & salutis animalis contra omnem morbum, maxime si, ut dixi, fuerit illi adiuncta quinta Essentia. Continua remedium, quia morbus grauis indiget non Io. De Rupesciss. 130 breui tempore: sed sanabitur qui in labore cure longo tempore perseuerat. Remedium contra consumptos in toto corpore, & nimium macilentos, sicut sunt homines rarae complexionis, mulieres delicatae, phtisici. & cet. Cap. Ui. Ett autem omnium horum cura infallibilis cum quinta Essentia: iam enim dixi quod naturam debilem confortat, deperditam restaurat, restauratam conseruat. Et si carnes notabiliter in corpore nimis macilento & consumpto restaurare desideras, extrahe de herba chaelidonia quatuor elementa secundum magisterium primi libri ( nam chaelidonia est perfecta ad faciendum pinguescere ) & elementum aeris, quod est oleum bonum, misce in quinta Essentia uel in aqua ardenti: & infra paucos dies erit utens miraculos e restauratus, & pinguis supra quam credi possit. Non est res quae in hac cura his remediis ualeat comparari. Inferius te docebo in cura febris acutae cibum confortatiuum, quo uti debent hectici, phtilici, & macilenti. Remedium contra phantasticat passiones, imaginationes, & fatuas daemonum infestationes & tentationes. Cap. Uii. Certa experientia docet homines cholericos quibusdam esse imaginationibus deditos, phlaegmaticos quibusdam aliis, & aliis sanguineos occupatos: Sed eos qui nigra bile abundant, hi sunt qui super omnibus horribilibus cogitationibus inuoluuntur. Humor enim ille adeo plene ascendit ad cerebrum, & potentias cerebri omnes turbat, imagines nociuas generat, & turbam horribilium cogitationum uigilando & dormiendo inducit. Et huiusmodi sunt, in quorum generatione siue dispositione corporis fluxit infortunium Saturni, & maxime si fuerit mali esse: talibus enim hominibus daemones libenter asistunt, & suas tentationes occultas intra concursus cogitationum ministrant. Et hi sic afflicti coguntur a passionib. secum contendere, secum loqui, secum disputare, etiam ut a circumstantibus audiantur. Et hi sunt qui tam a passionibus melancholicis quam a daemonibus uexati, aliquando desperant, & semetipsos occidunt. Cura omnium horum est sine dubio ( nisi forte morbus efficaci Dei imperio ministretur ) donec sentiant se penitus curatos, ut utantur supradicta quinta Essentia, uel optima aqua ardente, do¬nec quintaessentia habeatur: & in aqua ardente pone modicum senae uel fumiterrae aut medullae ebuli, aut lapidis lazuli: & discrete utaris, quia sine dubio sanaberis perfecte. Quia non solum quinta Essentia perfecte sanat, sed etiam aqua ardens cum aliquantulo eorum que choleram nigram expellunt, & choleram nigram superfluam purgant, splenem sanat, turbationem cogitationum tollit cor triste laetificat, cerebrum & omnes eius potentias mundificat, laetas cogitationes inducit, artificium tentationis daemoniacae aufert, & imaginationes desperatiuas annullat, ac facit malorum quorunque obliuisci, & homines ad sensum naturalem reuerti. Remedium contra timorem & inconstantiam ac destructionem cordis & amissionem fortitudinis: & magisterium ad reparandum audaciam, fortitudinem, & uirtutem. Cap. Uiii. Non dixi tibi in uanum, quod nec intellectus potest capere, nec nostra lingua narrare, miraculosas uirtutes quas creauit Deus quinta Essentia: & non solum in ea, sed etiam in eius matre, scilicet aqua ardente. Recipe ergo paeoniam & herbam ( uel radicem ) angelicam quae aliter dicitur angelaria, & crocum & quintam Essentiam auri & perlarum, & misce cum quinta Essentia: nam subito quasi miraculose, si homo, qui nimio terrore correptus est, haec sumpserit, timorem amiitet, fortitudinem ex timore perditam recuperabit, audaciam assumet, mortem contemnet, in periculis non pauescet, supra modum efficietur audax, ita ut appareat hominibus quod sit muros ferreos penetrare paratus.. De Rupesciss. 134 Experto crede, quia pro certo uerum & certum dico expeio rimentum probatum: ideo est cautela ut princeps populi Christiani in ordine bellorum habeat sic in doliis aquam ardentem paratam, ut cuilibet pugili tribuat medium scyphum uel circa in principio bellicosi congressus: & debet hoc arcanum omnibus inimicis Ecclesie occultari: imo nec princeps, nec alii ministrantes debent hoc alicui reuclare. Remedium ad maleficia & daemones fugandos. Cap. Ix. Scriptura sacra in libro Tobiae capitulo sexto nos manifeste docet, uirtute creata a Deo in animalib. posse, imo de facto, daemones fugari, & ab habitatione domorum expelli: sicut ex praecepto angeli Raphaelis capite octauo posuit partem secoris supra carbones & daemonem fugauit. Et Raphael angelus cap. sexto dicit, Cordis piscis particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum siue a uiro, siue a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. Et fel ualet ad ungendum oculos in quibus fuerit albugo, & sanabuntur. Ergo uirtus in rebus corporalibus a Deo creata, est uigorosa ad fugandum omne genus daemoniorum siue a uiro siue a muliere: Et est quaestio maxima quam doctores theologi mouent, Utrum per talem uirtutem a Deo in rebus corporalibus concreatam, possint daemones in rei ueritate fugari? Et nullus est quem uiderim aliquid sentire nisi quod, quantumcunque per talem uim corpus nostrum disponitur ut daemones non inueniant humorem melancholicum, uel aliter aptum ad operandum in nobis per talem uirtutem, aliter daemones non fugantur a nobis. Sed quicquid homines opinentur, hoc est fideliter tanquam dogma catholicum confitendum a nobis, quod si cordis piscis illius particulam super carbones ponamus, fumus extirpat omne genus daemoniorum: siue a uiro siue a muliere, ita ut non accedat ultra ad eos. Et sic eualio loquentium ad quaestionem satisfacere non uidetur. Et ipsi uerterunt in quaestionem hanc rem, quia uiderunt daemones fore spiritus sine corporibus: & non potuerunt capere quod uirtus corporales actionem uiolentam possit inferre naturaliter in spiritualem substantiam angelorum. Quibus nos dicimus econuerso, quod Deus gloriae concreauit in spiritibus angelicis & spiritu hominis quandam potentiam sensitiuam, non carnalem sed spiritualem, per quam subiicitur passionib. rerum corporalium, ut actioni ignis infernalis: & hec est fides nostra. Et quod spiritus noster post separationem a corpore habeat talem potentiam sensitiuam non carnalem, sed spiritualem, per quam subiicitur passionibus: non est sententia mea, sed expressa uox doctissimi Augustini, sicut in libro de Spiritu & anima expresse docet. Et quia in hoc decepti sunt communiter opinantes, ut non cogitarent quod corpora non agunt in spiritum secundum actiones corporum quae corpus non sunt: sed res spiritualitate agentes, possunt comparata actione sensibili primo spirituum angelicorum & humanorum, proportionaliter pplicari, non debemus propter eorum De Remed. Gener. 137 debiles coniecturas a ueritate textus deuiare: sed si modum agendi non capimus, debemus animum nostrum captiuare in obsequium Christi, & honorem scripturae Dei. Et ut homo Dei capias clare quae dico, credo omnem hominem catholicum aduertere, quod nulla res creata sit spiritualiter simplex ea simplicitate qua dicitur simpliciter esse simplex: quod si sic est, ergo omnis res creata declinat & cadit a simplicitate diuina, quid ergo mirum est si omnis spiritus angelicus, qui licet longum, latum & profundum corporales dimensiones non habet, etiam aliquid sine corpore potentiae sensitiuae, per quam ab actionibus quae non sunt corpora, sed forme potius, statim patiatur? Omni intellectum habenti apparet fore phantasticum contrarium affirmare. Dico ergo cum angelo, quod actiones rerum quarundam corporalium, omne genns daemoniorum extricant, & totaliter eos fugant: & quaedam actiones eis displicent, quaedam eis placent. non credas me talia asseuerare de nouo. Nam in collationibus patrum quidam sanctus abbas asserit, quod aliqui ex spiritibus immundis carnalibus libidinibus & coitibus hominum & mulierum pariter delectantur, licet ex se, quia corpora non habent semen corporale non habeant, unde possint naturaliter generare: assummunt enim tantum effigiem corporum mulierum, & cum uiris coeunt, & semen eorum recipiunt: deinde hominum similitudinem assummunt, & cum mulierib. coeuntes generant filios ex semine humano. Qualiter diceret ergo sanctus abbas quod in talibus obscoenitatibus delectantur, nisi quia habent spiritualem potentiam in qua ab actionibus patiuntur? Dimittamus opinantes in uanum & dicamus, quod manifesta experientia docet: demones delectari rebus quae sunt de Saturni complexione ac Lunae & Martis potissimum. & hoc ad oculum probant operatores artis magicae, qui communiter in operationibus nocumenti & mali obseruant constellationes duorum malorum planetarum Saturni & Martis, & etiam Lunae, ut patet in his qui frequenter male a daemonio uexantur, sicut patet in caducis & aliis qui secundum fluxum & motum Lunae laeduntur: nam & omnia opera necromantica apta ad praecantandum sunt sub obseruatione Lunae, & aliter non ualerent, nec daemones incantationibus assisterent, nec eis in suis laesionibus opem ferrent. Et quia Saturnus habet fluxum plumbicum, terreum & nigrum, obscurum, occultum, foetidum, influens super loca terrena, nigra, & foetida, & syluas nigras, & habitacula solitaria, horribilia, libenter daemones in his omnibus conuersantur: sicut probatur in collationibus patrum. Et quia Luna habet influxum supra noctem, & humiditatem nimiam, & uias, & itinera quatriuia, in talibus daemones conuersantur, & suis sectatoribus demonstrantur. Ea autem quae sunt de natura louis pulchri & benigni, & Solis, eis displicent ( ut lucifugis ) & eis aduersantur, & naturaliter ea fugiuut, & eorum influxum abhorrent. Manifestum est autem quod res quae sunt in hoc mundo quaedam sunt quae gloriam caelestem praefigurare uidentur, & quaedam quae praefigurant statum aeternalis gehennae. Sol enim & Iupiter, aurum & omnia quae laetificant praefigurant ratione luminis. claritatis & laetitie, gloriam magni Dei. Et Saturnus niger, & Luna maculosa, & nigra, & carceres nigri, praefigurant conditionem inferni: Et hinc est quod sicut daemones sunt damnati, & ira infernali pleni, habentes odio gloriam & charitatem Dei realem scilicet beatorum, & figuralem ac participatiuam mundanam, ipsi habent odio Solem & claritatem eius, & omnia quae laetificant, & per modum uestigii figure uel imaginis participant gloriam & imaginem paradisi. Ideo abhorrent caelum & habitationem caelestem, & naturaliter sibi complacent in tenebris & in umbra, in ira, tristitia, melancholia, & in rebus aliis quae praetendunt complexionem inferni. Sed uide hoc, cum quinta Essentia nostra sit caelificata & ad tantam fragrantiam perducta ultra quam credi possit ut quasi uideatur gloriam participare paradisi, & hominem laetificare, & tristitiam phantasticam quam daemones amant, fugare possit, manifestum est quod conditionibus daemonum contradicit, & eos ab homine & muliere extricat & expellit. Maxime autem hoc efficacius fiet cum quinta Essentia auri & perlarum, & semine herbae quae uocatur hypericon seu perforata, & in uulgari Aquitanico transcalam. Illud enim semen a Philosophis probatissimis uocatur fuga daemonum: & est pluries expertum quod illud solum semen daemones infestos expellit ab habitationibus domorum. Et tempore nostro incubum daemonem a quadam puella fuguit. Et fortior operatio eius est, si solum semen colligatur cum herba: fert enim in se influxum Iouis & Solis & planetarum, quorum influentias daemones detestantur, rationibus supradictis. Et quia Scriptura sacra in libro Tobie nec alibi non nominat piscem illum cum cuius corde, iecore, & fumo eorum demones expellantur, labor Philosophorum multis experimentis adinuenit, quod si fel alicuius piscis & maxime saringerii ( uel sarigii habeatur in pyxide iuniperi & aliqui incantati uel a diabolo maleficiati & fascinati cum ibunt dormitum ponant illud super carbones ut domus fumo impleatur, omnes fascinationes & maleficia daemonum & ipsi daemones expelluntur. Et uirtus iuniperi est maxima & ualde mirabilis: ita ut si facias ignem de lignis iuniperi, & de cineribus illis unum uiuum carbonem ex lignis iuniperi cum modico ligno cooperias sicut unum titionem ardentem, fertur quod post annum inuenies ignem: quod ualde mirum est. & eius gummi, & omnia quae ab ipso procedunt, sunt ualde uirtuosa: & eius gummi est illud cum quo scriptores scribunt, spargendo super pergamenum: Et uirtus eius non potest in uno anno exhauriri & consumi ab igne, eo quod habet nobile humidum radicale & uitae nostrae utile, eo quod a planetis optimis recipit influxum. Et Philosophi dixerunt pluribus experientiis informati, quod fel canis nigri masculi tantum foetet & displicet daemonibus, ut si in domum aspergatur, statim maleficia cessant, daemones fugantur, nec fascinationes poterunt in ea fieri. Et dixerur in tanta eos abominatione habere sanguinem canis nigri, quod si ex eo parietes domus aspergantur, & domus ipsa ab omni maleficio liberabitur, & demones fugient. Caeterum si maleficia sint acubus, quibus suuntur in pannis eorum mortui, uel ex fabis, uel ex aliis fructibus, ab iis qui faciunt maleficia destrui procurentur, uel habitaculum relinquatur, si per modos naturales supradictos sanari non possunt. Et Philosophi dixerunt quod si claudas intra cannam argentum uiuum, & cooperias eum & occultes secrete sub lecto maleficiato, efficacia fascinationum cessabit. Catholicum autem remedium est, ut ab exorcistis & praesbyteris qui potestatem ab Ecclesia receperunt, ipsos in uirtute lesu Christi fugare. Et omne remedium ab Ecclesia prohibitum, est euitandum.. De Rupesciss. 144 Et haec quae dicta sunt Ecclesiae sunt reio linquenda, ut de eis discutiat ac iudicet. Remedium contra pediculos, & prurigines, & supercalefactiones in corpore humano. Caput X. Fomentum generationis pediculorum, & pruriginum, & calefactionum in corpore, est humorum putredo. Humores enim putrefactos emittit natura per poros cutis, & in orificio pororum ex humoribus corruptis generantur uermes, prurigines, & calefactiones cutis, quae uexant, & hominem dormire non sinunt. Et quia ista ex corruptione nascuntur, non est aliquid in mundo medicinale quod melius curet, quam illud quod a putrefactione praeseruat, & humores corruptos consumit, ut nostra quinta Essentia: quam si non habes ad manum, utaris loco eius optima aqua ardente quia in ea est uirtus Dei, ut eius iussu non sinat putrefacere carnes mortuas & pisces, si ponantur in ea. Propter quod concluditur, quod si seruare potes in ea res mortuas quod sint sine putrefactione uel corruptione, multo fortius carnes uiue a corruptione seruabuntur: & istud est quod putrefactioni & prurigini repugnat. Et cum ab inimicis meis iniuste in obscuro carcere tenerer, quia corpus meum a malitia ferramentorum & carceris corrumpebatur, ingeniaui, benignitate seruitoris, habere aquam ardentem a quodam uiro Dei & amico meo: & sola unctione cum ea facta circa locum, curatus sui. Sed ego docebo te centuplicare uim eius: quoniam si infra aquam ardentem immisceris argentum uiuum & staphisagriam, augmentabitur uirtus eius ad pediculos necandos, in tantum, quod solo odore fugantur, ac etiam perimuntur. Nam solus odor argenti uiui est eorum mortale uenenum: ita ut ibi Dei uirtus miraculosa appareat manifestem. Et si argentum uiuum in albumine oui immiseris motu forti eum agitando, seu mortificando, & inde cimossam ( lembum ) lini uel panni imbiberis, & cimossam in pannum lineum sueris ne cadat argentum uiuum, & illud cinctum uel aliter super Io. De Rupesciss. 146 te portaueris, omnes fugient pediculi, morientur, & cadent, quod est mirabile: & si staphisagriam immiseris, fortior erit uirtus eius. Sed aliquando infirmitas est incurabilis, ut in Herode, quem percussit Deus poena illa, quod uermibus est consumptus. Item quidam Imperator nullo remedio a pediculis cura ri potuit, ut in chronicis Romanis apparet. Ego autem detexi possibilem cu ram per quintam Essentiam, uel per aquam ardentem, quae accipiatur in potu, & de ea corpus ungatur, & in illa cum qua corpus unges, argentum uiuum & staphisagria misceantur. Remedium ad expellendum uenenum & euitandum. Cap. Xi. Plaga ueneni curatur cum hoc quod potentissime contrariatur ei: quid est quaeso quod morti contrariatur nisi uita? Ergo nihil fortius creatum in mundo contrariatur ueneno quam aqua uitae, & potissime quinta Essentia quam dixi. labora satis, quia nihil est fortius in hoc mundo quod contrarietur mortalibus & letiferis uenenis quam aqua uitae, quae est aqua ardens, & maxime eius quinta Essentia, quia conseruat uitam & augmentat, cor custodit, quia statim cum est in stomacho currit ad cor, & reprimit laesuram. Et quia est fortissimae actionis, commisso prelio cum ueneno, ipsum pellit extra corpus, uel saltem fugat a corde. Infunde ergo in quinta Essentia qualitates contrariantes ueneno & quae cor confortant, ut quintam Essentiam auri perlarum, croci, paeoniae, angelicae, nucum, alliorum, theriacae optimae, foeniculi, raphani, rutae: & augmentabuntur uirtutes eius: nec non & omnes lapides qui sunt utiles ad expellendum uenenum pone infra quintam Essentiam, uel aquam ardentem, & obtinebit uim & proprietatem eorum, & multiplicabitur uirtus eius, quoniam aqua ardens augmentatur uirtute lapidum preciosorum, & trahit ad se occultas naturas & actiones eorum:. De Rupesciss. 148 & ultra remedium quantum ad medicinam naturalem est ut quintam Essentiam omnium rerum quae reio pugnant ueneno apponas in aqua ardente, uel in quinta eius Essentia. Hanc caelestem medicinam cum ipsam reduxeris ad perfectum, pone in uase uitreo bene clauso, ut nullo modo possit uaporare: & cum timebis a ueneno infici a suspectis famulis uel inimicis, statim de mane modicum sume in nomine Domini nostri lesu Christi, gratias agens Deo, & nihil tibi nocebit atrocitas ueneni. Et si ulterius times a ueneno, omni mane recipe modicum in Christi nomine. Remedium contra quartanam & omnes passiones quae oriuntur a melancholia. Caput Xii. Apud uniuersum orbem ille medicus habetur maximus inter alios. qui intra paucos dies potuerit ab homine fugare quartanam: quia infirmitas illa ex nimia diuturnitate occidit diuites, damnificat pauperes, impedit famulos, & mortem frequenter inducit. Et quidam qui se praedicant maximos, fingunt se posse eam cito fugare cum nil sit: sed suam ipsorum ignorantiam occultare nituntur, dicentes, non esse utile quod curetur: cum ualde mortale sit quod seruetur. Et omnes concordant in hoc, quod quartana generatur ex abundanti melancholia quae corrumpitur intra corpus: & est humor terreus, & de natura tardus, & durat in pluribus ultra annum. Si ergo uis in breui ipsam curare, sola quinta Essentia hanc curat. Iam dixi quod humores corruptos expellit, & naturam reducit ad aequalitatem, & fugat tristitiam, & inducit laetitiam: igitur remota causa febris humor corruptus, remouetur & eius effectus. Sed ut subito fiat, haec est eius cura: si non habueris quintam Essentiam recipe optimae aquae ardentis lib. I. intra quam aquam ponas medullae ebuli & maxime albi, & de illa aqua da patienti mane & sero duas plenas nuces uel minus, & certe curabitur si continuetur donec sit curatus. Et licet hoc sit uerissimum & expertum, tamen consulo ut uadas ad canonem nonum libri primi, & ibi recipe in tabulis quancunque rem uolueris ex his que purgant melancholiam, & pone modicum in aquam ardentem, & ea utere, prudenter & modicum recipiendo, donec materia concoquatur: quia utilius est paulatim agere, quam subito grauare naturam. Dixerunt Philosophi quod dens extractus ab animali uiuo, liberat a quartana si portatur. item dixerunt, quod si succus herbae quae dicitur morsus gallinae, rubeae, ponatur in naribus patienti quartanam, quando incipit pati, curatur. Remedium contra impedimenta medicinae, & pericula quae a medicina contingunt in corpore humano. Cap. Xiii. Ab origine orbis uniuersa naturali ter philosophantium multitudo grauissimo labore non desiit indagare circa medicinas laxatiuas inuenire tria: primo ut non faciant casum uirtutis: secundo ut non interficiant: tertio cum fuerit necesse efficaciter & sine persculo in remotis partibus agant & ab eis potenter corruptos humores abducant: & nunquam haec tria in uenire potuerunt perfecte: quoniam omnis euacuatio habet oculum ad casum uirtutis, debilitatem corporis, laesionem luminis, & annexa: & nunquam ita certa mensura potuit inueniri, quae aequo pondere possit omnibus ministrari. Quia corpora non recipiunt aequaliter actionem dosis in raris, densis, & solidis. Et ideo sequenter accidit, ut quod quibus dam ministratur salubriter, aliis letaliter propinetur ad mortem. Et fit aliquando, ut quia medicinae plures laxatiuae sint etiam uenenosae, laedant ex una parte, & ex alia sanent. Et inter medicos solennes aliqui summe laudauerunt aloen, eo quod minus uidetur facere casum uirtutis, & membra confortare probatur, sicut patet ex Mesue in libro suo de Simplicibus medicinis. Sed omnipotens Deus creauit quintam Essentiam aquae ardentis per uas circulationis summe rectificatam, ut in primo libro docetur: que una cum quinta Essentia auri & perlarum, omnes humores aequat, & in terficit omnes febres cum admistione rerum quae humores corruptos purgant li fuerit necesse ut misceantur aliquando ratione horribilitatis & fortitudinis morbi, dum caute & prudenter fiant, omnia supradicta inconuenientia uitat: quia quinta Essentia & etiam aqua ardens, si quinta Essentia haberi non potest, conseruat naturam & eam augmentat, & casum uirtutis fieri non permittit. Item quia ipsa influit uitam. interfectioni medicinarum etiam contra facit, dum tamen modeste laxatiua ministrentur cum ea. Et etiam quia omnibus nobilior & penetrabilior est, omnes medicinas laxatiuas secum ducit efficacissime ad membra longinqua, & ad loca profunda, & ab eis locis remotis miraculose humores nociuos educit. Est & aliud quod nunquam medici potuerunt perfecte uitare in ministratione medicinarum laxatiuarum, scilicet ne aliquando expellantur per uomitum, & perdatur suuamentum sanitatis, & beneficium & labor ministrantium. Sed hoc per quintam Essentiam euitatur, uel per aquam ardentem: nam quia sola quinta Essentia rerum laxatiuarum in nostra quinta ssentia uel in aqua ardente specialiter ministratur, nulla nausea in stomacho generatur, ut speciale quod assumptum est uacuetur. Possibile tamen foret, ut humores corrupti congregati in stomacho uacuentur etiam uomendo. Confert etiam in hoc, quod multae ex medicinis multum habent uenenum, & per eum laedunt aliquando: & quia aqua ardens & quinta Essentia uenenis repugnant, non ut a uenenis earum aliquod detrimentum natura patiatur. Nunc autem uolo dare remedium contra pericula quae possunt accidere in ministratione medicinarum laxatiuarum cum quinta Essentia, uel cum aqua ardente. Iam enim docuit primus liber quod medicinae laxatiuae multo uiuacius agunt cum quinta Essentia uel cum aqua ardente, quam agerent sine. Sed cum hoc sit uerissimum, ita patet quod quantitas medicinae quae assignatur ab unoquoque accipienda sine damno mortis a summis medicis, si ministretur cum aqua ardente hominem interficeret, quia in de cuplo plus ageret quam per se ageret Io. De Rupesciss. 154 medicina. Et ut mihi credas, dabo tibi exemplum. Infirmabar grauiter in pectore & repletione uiscosorum humorum, & dictaui fieri pilulas ex hierapicra & euphorbio minutas ad modum cicerum, & tres pilulas tantum ex his posui in modico aquae ardentis, quas tres ibi cum digito conterui, quam aquam recepi tarda hora ualde, forte in fine tertiae horae noctis, & operata est medicina post mediam noctem, & fere miraculose decem uicibus ante diem: post uero quiete dormiui, & uere surrexi sanus & hilaris, & non debilitatus in uisu nec in membris. Considerent ergo perfecti medici, quod si decem ex illis pilulis ualde minutis recepissem sine aqua, non tantum operatae fuissent, quantum solae tres cum auxilio aquae ardentis. Est ergo cautela adhibenda, ut prudens medicus cum aqua ardente unam tantum pilulam patienti ministret, & probabit quantum agit una, deinde duas ministret, deinde tres, donec sine periculo experimentum recipiat medicinae, pariter & personae sanandae: quo modo & quantum medicina agit in talem personam puta densam uel raram: aliter autem nunquam potest dari regula generalis qualiter possit dari aequaliter omni personae de quacunque medicina. & ex hoc apparet quanta utilitas est tibi medicinam recipere cum quinta Essentia uel cum aqua ardente: quia non debilitat naturam, nec uisum, nec interficit. Sed prudenter probes uirtutem: educit a remotis, praeseruat a uenenis medicinarum, nec euomitur: sed parum uenenosorum recipiatur, & uere corpus sanatur. Uoco igitur istud capitulum Clauem artis: line cuius claro intellectu, per istum librum nunquam medicinas laxatiuas ministrare praesumas. Remedium contra febrem continuam, & curacius. Cap. Xiiii. Omnes uiri Philosophici decreuore febrem continuam generari ex putrefactione sanguinis & corruptione humorum: in ea igitur, cura est sanguinem purgare, totam eius corruptionem remouere, humores inordinatos & inaequatos aequare, naturam lapsam reparare, & reparatam conseruare. Sed omnia haec perfecte operatur & complet quinta Essentia: ergo ipsa est quae perfecte curat febrem continuam supradictam. Experientia enim ad oculum docet, quod aqua ardens emittit a sanguine humores aquosos & corruptos, & carnes mortuas a putrefactione praeseruat: ergo multo magis sanguinem corporis uiui & animati a putrefactione seruabit. Et si aqua ardens ad plenum ab ardore quatuor elementorum depurata non est, non consulitur in cura febris continuae eius usus: sed quinta Essentia eius rectificata, cum non sit calida nec humida, frigida nec sicca sicut quatuor elementa, ipsa plene & secure, sanat febres continuas, maxime cum quinta Essentia auri & perlarum. Quod si uis eam perfecte curare, habeas quintam Essentiam sanguinis humani summe rectificatam sicut docet primus liber. Ipsa est enim quae febrem perfecte curat, non solum bibita, sed etiam si cum ea, tempora & ubique in corpore uenae pulsatiles inungantur. Si ergo istas duas quintas Essentias iungas, ueram medicinam habebis. Quod si curam eius uis augere, pone in quinta Essentia casssam fistulam uel succi mercurialis in proportione prudenti, & habebis iuuamentum ( uel intentum ) perfectum in cura. Quod si alii humores peccant cum sanguine, appone ex tabulis quintas Essentias eorum quae competunt in cura, & adiuuabit te Deus si rogaueris eum. Pone ergo in corde tuo quae dicta sunt & non deficies si egeris prudenter secundum regulas tibi datas tam in primo quam in secundo. Remedium contra febrem tertianam, & eius cura. Cap. Xu. Tertiana febris ex nimia abundantia cholerae rubeae ac putrefactione causari a sapientibus est probata. Quod si curare illam subito uolueris recipe quintam Essentiam, uel si non haio. De Rupesciss. 158 bes eam, recipe aquam ardentem, & in ea pone modicum rhabarbari, uel aloes Cretensis, seu aliam rem ex tabulis primi libri de choleram rubeam purgantibus, & bonam quantitatem endiuiae & herbae quae caput monachi appellatur, & mane & sero ista aqua utatur, & sine dubio curabitur cito. Remedium contra febrem quotidianam, & cura eius. Cap. Xui. Uniuersi magistri concordant, quod febris cotidiana generetur ex putrefactione phlaegmatis & eius abundantia: & cum phlaegma sit frigidum & humidum, quinta Essentia autem nostra, & in eius absentia aqua ardens, habet uim ut inordinatam & nimis frigidam & aquosam putrefactionem humidam eradicet & curet: pone igitur in ea modicum euphorbii iuxta regulas sapientum, uel sambuci uel aliorum quae phlaegma purgant ex tabula primi libri, & utere mane & sero, & ad salutem, Deo dante, peruenies. Remedium contra febrem acutam & cura eius, ac phreneticorum & amentium & stultorum cura. Cap. Xuii. Et quia expedit in magisterio medicinae uniuersa tam uerba quam opera ponderare prudenter: quia aqua ardens ascendit ad caput, & libenter inebriat, cum febris acuta specialiter uigeant in capitis regione ( ob uapores ascendentes ) excluditur a magisterio curae febris acutae. Est ergo tibi necesse quintam Essentiam nostram rectificatam sumere cum quinta Essentia auri & perlarum: & ex alia parte habere quintam Essentiam sanguinis humani bene rectificatam: & hac utere in nomine Iesu Christi, mittendo sextam partem supra decem nostrae quintae Essentiae praedicta cum quinta Essentia aquae rosacee, & etiam uiolaceae, & boraginum, & lactucarum, & habebis profecto caelestem medicinam in uera cura eius. Et cum febris acuta communiter generetur ex uiolenta bile flaua, adustissima, & sanguine adusto, & bile nigra adusta, & aliquando uno ex istis, & aliquando simul ex duobus, aliquando simul ex tribus: Et secundum hoc febris acuta in gradu positiuo, comparatiuo, & superlatiuo a sapientissimis est reperta. omnibus ponderatis, quintam Essentiam sanguinis ( quia a tota specie adustioni repugnat ) cum parte sexta quintae Essentiae nostrae praetactae dabis patienti, & curabitur cito, opere Dei. Cum autem uidebis conualescere modicum patientem, pone in quinta Essentia sanguinis quintam partem de quinta Essentia nostra: Et postea in ampliori conualescentia quartam partem, deinde tertiam & postea medietatem, deinde minus de quinta Essentia sanguinis, donec totaliter utatur & uti possit de quinta Essentia nostra superius explicata. Et quia febris acutacommuniter habet annexam alienationem sensus & apparitionem rerum phantasticarum, ibi sic perpendes quia humores adusti sunt qui febrem causant: Nam si patiens dicat se uidere res nigras, cholera nigra est adusta: si res aureas, cholera rubea est adusta: si res rubeas & effusionem sanguinis, tunc sine dubio sanguis est adustus. Et si aliquando loquatur de tribus his, hi omnes humores praedicti peccant. Ad curandum autem phrenstidem & stultitiam eius, & furiam mitigandam Recipe bonam quantitatem unguenti populeonis & de meliori aceto quod haberi poterit, & de ruta domestica in bona quantita te, tere & confice cum praedictis, & admisce cum eis si potes habere quintam Essentiam sanguinis: & cum hanc supercaelesti confectione inuolue caput patientis, & pone de ea ad nares: & haec diuina confectio statim fugat phrenitidem, apparitiones phantasticas curat, sensum & discretionem restituit, & quiescere facit. Serua hoc & perseuera in opere, & iuuabit te Deus. Remedium in cura hemitritaeorum. Cap. Xuiii. Illi qui in magisterio medicinae perfecte nouerunt tres hemitriteos aliquam do in nostro corpore periculosos esse generatos, asseuerant minorem, medium, & maiorem. Est enim hemitritaeus febris ex humoribus corruptis & contrariis generata: sicut si componatur febris in homine ex phlaegmate putrefacto, sic erit febris frigida & humida, & si ex cholera rubea putrefacta: sic erit febris calida & sicca: & simul in uno corpore duae febres erunt & contrariae per naturam: imprudens medicus earum curas tmpossibiles iudicabit: quia si huic patienti ministret contra febrem calidam & siccam, frigida & humida, summe frigidam & humidam augmentabit, & e conuerso. Et si calida & sicca, frigida & humida, simul per aequas partes ministres, unum impedit reliquum in agendo, & non sequetur cura. Est ergo eius cura uerissima, ut ministres quintam Essentiam supradictam mediatam cum quinta Essentia sanguinis, & cum quinta Essentia auri & perlarum, & cum quinta Essentia rerum purgantium humores peccantes: & cum hac dosi cito & miraculose uniuersi hemitritaei sine dubio euanescent. Et nota quod tot modis hemitritaei in nostro corpore generantur, quot modis poteris compulare quatuor humores principales corruptos. Uno scilicet modo duobus, uel tribus, uel pluribus modis: ut phlaegma & bilis flaua, primus modus: phlaegma & bilis adusta, secundus: phlaegma & bilis nigra, tertius: phlaegma & bilis nigra adusta, quartus: phlaegma & sanguis adustus, quintus: & sextus ex pluribus istorum. Remedium contra febres pestilentiales, & cura earum. Cap. Xix. Phantasticum & stultum esset quaerere remedium quando esset morbus insanabilis & immissus ad interimendum populum efficaci Dei imperio, contra quod nullum esset remedium, nisi ex Dei benignitate: quia durum est nobis contra stimulum recalcitrare. Quod autem efficaci imperio mittat Deus pestem in populum, patet Deuter. cap. 28. ubl dicitur, Si audire nolueris uocem Domini Dei tui, ut custodias & facias omnia mandata eius & c. Uenient super te omnes maledictiones iste, & apprehendent te: maledictus eris in ciuita te & in agro & c. Adiungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra & c. Haec Moyses, imo Deus per eum. & infra, Percutiet te Deus ulcere Aegypti & c. Ad propositum, quid phantasticas tu has pestilentiales plagas incurabiles immissas ita a Deo, ut dicit textus sacer, ut nequeant curari? si curare praesumeres, phantasticum esset attentare pariter & insanum. Et quia in uolumine directorii simplicium electorum de hac materia agendo, de clade maxima anno Domini. 1348. multipliciter disputaui, nunc ad propositum breuiter redeamus. Est autem sciendum quod homines tripliciter mori possunt: uno modo in termino constituto nobis a Deo morte naturali quem aliquo ingenio naturali praeterire non possumus: alio modo morte uiolenta: & istis duobus modis medicina est frustra: alio modo casualiter, uel occasionaliter, citra terminum a Deo nobis constitutum: ut qui nimia repletione uel dissolutione, uel austera abstinentia, uel desperatione, uel negligentia uitandi mortis periculum, se occidunt. Et isto modo quando Deus mittit clades & pestes ad certas personas populi per mundum, illi quos Deus non iubet per cladem efficaciter perimi, possunt gratis uel negligenter incurrere periculum mortis si uolunt: quia Deus constituit hominem rectum, & illum posuit in manu liberi sui arbitrii. Sic ergo de cura pestis agamus: dico ergo pro regula generali, quod Deus siue immittat pestem ex influxu Saturni, sicut est plaga leprae, rheuma, phthisis, tabes, & omnia quae ex pestilentialis frigoris malitia in homine contingunt, siue ex influxu Martis, ut est febris pestilentialis cum sputo sanguinis, apostema sub diaphragmate ad cor suffocandum, pustulae maximae sub ascellis, seu in inguine, seu anthrax, carbunculi, uel ignis sacer, et similia: siue ab influxu Mercurii maleficiati, ut sunt hubones in superciliis, in barba, in pectore: siue a Luna maleficiata, ut sunt epilepsia, somnia horribilia, que faciunt homines amentes: siue quascunque alias pestes per alios influxuo immissas a Deo, perfecte curantur & uitantur cum quinta Essentia nostra: & talia uniuersa pericula uitantur. Et si quid utenti de his adueniat, non nocebit, Deo dante. In febre autem pestilentiali & omnibus ardoribus egritudinum, & usturis, adde cum quinta Essentia medietatem quintae Essentiae sanguinis humani, & buglossae radicem, uel totam herbam, etiam acetosam ( siue oxalidem ) & modicum aloes hepaticae, euphorbii, hicraepicrae, & quintam Essentiam radicis lilii, auri & perlarum, capilli Ueneris & hyssopi. Haec omnia efficaciter talibus febribus & apostematibus contradicunt. Expedit enim ut cum praedictis sit quinta Essentia laxatiua, & tantum recipiatur qualibet die, ut semel in die naturali, ter in septimana hominem ducat in materia liquida. Et omni die de mane recipiat modicum aquae bonae ardentis uidelicet testam oui, & quatuor uel sex uicibus in diesi expedierit plenam nucem Gallicam siue auellanae testam: & corruptus aer sine dubio non nocebit, & utatur omnibus his que Philosophi in suis libris pesti contradicere probauerunt. Et pilulas ex ipsorum libris accommoda in quinta Essentia uel aqua ardente: sed per se & moderate ponantur. & hospitia suffumigentur ter in die & fortiter, thure, myrrha, resina, terebinthina uel laricina, ruta, & talibus. Et haec est cura perfecta pestium iam dictarum. Remedium ultimum, ut in spasmo generetur febris & cura eius. Cap. Xx. Sapientissimi Philosophi affirmauerunt sanum esse nasci febrem in spasmo: & dixerunt experti quod si de succo flammulae frices omnes arterias, continuo febricitabunt patientes: & sic temperatur malitia spasmi. Et quia spasmus secundum sapsentes prouenit ex laesione & debilitate neruorum, sicut patet aliquando in medicinis ex helleboro sumptis, nihil efficacius spasmum sedat quam nobilissima quinta Essentia uel in elus absentia aqua ardens. 168 Io. De Rupesciss. Explicit liber de Consideratione quintae Essentiae omnium rerum pauperibus & Euangelicis uiris erogatus: nec non de famulatu Philosophiae Euangelio Iesu Christi. Omnipotenti Deo patri, & filio & spiritui sancto, sit laus per infinita seculorum Epistola Magistri Arnaldi Cathelani de Uillanoua ad Magistrum Iacobum de Toleto, de Sanguine humano. Magister Iacobe amice charissime, dudum me rogastis ut uobis secretum meum de sanguine humano ( quod diuina gratia fauente. & si permei industriam, quanuis non totaliter, per multiplices tamen experientias cum multiplicibus laboribus adinueni ) aliqua de quibus expertus essem transmittendo, significarem. Et quanquam diu distulerim, tamen iam senio appropinquante, omni liuore semoto, ea quae de hoc secreto sum expertus, plensus enodabo. Audiatis ergo, & audiant secreti & electi uerba oris mei, quae spiritus sanctus ubi uult spirat: Et ideo in puteo penitentiae recludatur, nemini fatuo uel impotenti hoc secretum reuelando, quod antiqui quaesiuerunt, nec inuenire potuerunt: & scrutati sunt, & illud non habuerunt. Est etenim donum caeleste, nobis indignis a Deo destinatum: quod nec medici cognouerunt, nec etiam Philosophi qui in alchymia laborauerunt. Sed testor Deum, quod per uarios labores quos iam longo tempore sustinui in arte alchymiae, prout scitis, per experimenta cognoui istius rei efficaciam tantam esse, ut non sufficiam uobis tantae uirtutis uigorem plenius explanare: & ideo in puteo poenitentiae recludatur & c. Accipiatis ergo hoc secretum, scilicet sanguinem humanum, & sit sanguis uirorum sanorum, & aetatis annorum uiginti usque ad triginta, & extrahatis quatuor elementa prout nouistis bene in alchymia, & obturetis bene quodlibet elementum per se, ne aer subintret. Aqua enim ualet in omnibus aegritudinibus tam calidis quam frigidis, eo quod occulte est naturae: etiam complexionem lapsam reducit ad temperamentum: & maxime ualet patientibus uitium in spiritualibus, & uenenum depellit a corde, arterias etiam ipsas habet humectare & dilatare: & dico pro constanti quod phlaegma crassum in pulmone contentum sine molestia dissoluit, & ipsum ulceratum, non obstante commotione consolidat. Et breuiter omnia corrupta contenta in pulmone & membris spiritualibus purgat, & ea purgata praeseruat a putrefactione & corruptione sanguinis, etiam ultra omnem nostram medicinam mundificat. Item fluxum uentris a tota specie curat, apostema etiam lateris mirabiliter sanat. Aer etiam multum ualet ad praedicta, & forte plusquam ipsa aqua, & maxime ualet iuuenibus ut in eodem statu fortitudinis & plenitudinis permaneant si utantur eo paulatim & in modica quantitate: & est quasi tantae uirtutis quod nullo modo permittit sanguinem putrefieri nec phlaegma superdominari, nec choleram aduri. Propterea multiplicat ultra modum sanguinem & sperma, & ideo oportet quod utentes eo saepe flobotomentur. Insuper istud elementum aperit neruos & uenas: & si aliquid in ipsis fuerit diminutum, reducit ad debitum temperamentum. Insuper probaui quod si iuuenis aliquis ante statum suae aetatis scilicet in augmento, habuerit oculum obscurum uel crepatum quod si quolibet die de hoc elemento una gutta intra ponatur, & si se tenuerit inquiete per mensem, redditur sibi uisus sine dubio. Item si in aliquo membro aliquod superfluum inueniatur putrefactum uel aptum ad putrefactionem, putrefactum statim tollit & dissoluit, & si inueniatur diminutum, addit restaurando. Et ualet hoc elementum in apoplexia, epilepsia & scotomia, uertigine, dolore hemicraneo: & in omnibus istis debet administrari cum aliquo electuario infra uncias sex ad propositum ualente. Ignis uero preciosior & admirabilior est, & ad omnia ualet ad quae ualet aer, & quod plus est, de mortuo homine facit uiuum. Hoc ita intelligendum, quod si in hora singultus mortis detur de hoc igne ad quantitatem grani tritici distemperato cum uino, ita tamen quod guttur transeat, reuiuificat ipsum hominem, & ingreditur ad cor subito ad expellendos humores superfluos, & cum hoc uiuificat calorem naturalem ipsius hepatis, ita quod quasi per unam horam ipse infirmus loqui poterit & disponere de testamento confessioneque: & per hunc modum feci uel uidebar facere miraculum apud dominum Comitem Faustinum, qui quasi mortuus iacuit, & postquam hoc medicamen sumpsit, confitebatur delictum suum cum multa contritione, & post horam expirauit: et istud quam pluries alias sum expertus. Item si senex utatur hoc igne in modica quantitate, omni die subleuat senectutem exhilarando corda ipsorum, ita quod iuuencula possidebunt corda. Et ideo uocatur hic ignis Elixir uitae nec tamen est Elixir alchymiae: quia hic fit de sanguine putrefacto: & natura humana nimis abhorret huiusmodi medicamen. Et scias, quod si elementa ista secundario distillata fuerint, meliora erunt in effectu. Et si tertio fuerint distillata, optima fient: quibus homo uiuere poterit usque ad periodum ultimam & terminum uitae suae absque infirmitate aliqua, si ipsis utatur omni die, uel alternis diebus: & tanta est scientia in his ultimis distillationibus quemadmodum est in distillationibus ultimis alchymiae, ut bene nostis. Finis Epistolae Magistri Arnaldi. Ars Operatiua, Medica, Magistri Raymundi Lulli. Cum ego Raymundus llerde existens essem rogatus a quibusdam charis amicis meis, ut eis quaedam medicinae artis occulta & implicita, iuis in practica imperfecte dicta declararem, librum aliquem super hoc faciens: Ego uero uoce eorum motus, noctibus uariis ante crucifixum Dominum nostrum Iesum Christum eius auxilium humiliter & lachrymabiliter postulando, septies etiam in die ipsum collaudando, ut aliquem modum difficiliorum morborum humanae fragilitati deputatorum, quae ab antiquis medicis incurabiles dicebantur, demonstraret. Ecce quadam nocte semel a somno surgenti mihi uilissimo ac indigno peccatori haec sequentia fuerunt reuelata. Quae quidem secreta, fuerunt prius reuelata beato Aegidio degenti in heremo. Unde qui haec habet, omnia habet. Ex quo intelligitur, per orationem congruam, occulta & diuina secreta hominibus reuelari: heu indignis & maleuosis Deus ista non largiretur, quia diuine eius iustitiae repugnaret: cum uirtus & uitium in contrarietate existant. Cum igitur aliquis dignus esse nequeat absque Dei bonitate, & magnitudine, & gratia, ad ipsum inuocandum deuote recurrendum est. Unde summe necessarium est, ante quam alicui propines aliquid medicinarum sequentium, puramente ac deuote flexis genibus, oculis in caelum eleuatis, sequentem orationem ter dicere ad honorem sanctissimae Trinitatis, ad hoc ut medicina tua meliorem effectum inducat, & tutiori modo infirmum a languore defendat. Unde nota quod iste tractatus in quatuor diuisiones diuiditur: quarum prima & quarta non fuerunt mihi Raymundo reuelata, ut secunda & tertia, imo ea recepi & habui a serenissimo Rege Roberto sub secreto sigillo. quae quidem experimenta ipse habuerat a peritissimo doctore Arnaldo de Uillanoua, qui merito fons scientiae uocari debet, quia in omnibus scientiis prae ceteris hominibus floruit: cuius doctrinam libenter amplector, atque de eius doctrina confisus, ista quae dicta sunt in hoc libro ad laudem tanti doctoris catholici apposui, ut eius recolibilis memoria a filiis meis recoli & diligi possit in uita perenni. Domine Iesu Christe, qui es uera salus omnium: Domine tu es ille qui omnia in bonitate & sapientia tua creasti ualde bona, unde Domine sine te nihil scio boni esse in seculo: Quare Maiestatem tuam suppliciter adoro, quia scio & firmiter credo nihil bonum esse absque tua bonitate, nec magnum absque tua magnitudine, nec durans absque tua duratione, nec potens sine tua potestate, nec uerum sine tua ueritate, nec sapiens sine tua sapientia, nec diligens si ne tuo amore, nec uirtuosum line tua uirtute, nec gloriosum sine tua gloria, nec iustum sine tua iustitia. Scio etiam quod tu mirabiliter hominem creasti, & mirabilius hominem formasti: qui dedisti medicinam ad recuperandum sanitatem humanorum corporum, da benedictionem tuam isti medicinae, ut omnes uirtutes quas a principio posuisti in ea, ad finem perducantur, ut in corpore in quo introierint, sanitatem mentis & corporis mereantur conferre, per eundem Dominum nostrum Iesum Christum & cet. Cum a principio optimo omnia consistant, & regulari debeant, ideo ipse Deus uoluit creaturam quae est homo creare, quem rationali anima insigniuit & omnia sub pedibus suis constituit, iuxta illud: Omnia subiecisti sub pedibus eius: de quo Theologi, Homo est creaturarum creatura dignissima. Et Aristoteles in libro de Animalibus: Homo est dignissimum animalium & c. Et licet homo his sit insignitus uirtutibus, tamen cum sit ex contrariis compositus elementis adinuicem agentibus & patientibus ideo est corruptibilis, & multis incommodis & infirmitatibus subiacere compellitur. Unde non est mirandum de homine qui est magis passibilis, qui est magis ex tenui materia compositus, ideo habet plura contraria, cum sit indiferens inter omnia contraria. Et quia altum, & medium, & extremum, est conuersiuum: ideo habet infinita contraria: unde ex dictis bonitas diuina consulenda, & ei tribuet medicinam quam altissimus de terra creauit, Ecclesiastici 38. quae, ut dicit Auic. est scientia per quam hominis dispositio cognoscitur, & non aliorum. Et sicut medicina conseruat sanitatem habitam, & amissam similiter recuperat, ita aqua uitae habet sanitatem conseruare & amissam recuperare. Et uocatur aqua uitae a Philosophis, & recta medicina: unde qui ea utitur, non habebit in corpore suo aliquam infirmitatem quae non sit habilis ad curandum: si quis ea utitur ut debet, non morietur aliqua aegritudine praeterquam naturali a Deo ordinata, nisi uiolenta aut alia extrinsecus occurrat mors. Aqua uitae ornatur pluribus uirtutibus & laudibus: & est, ut quidam dicunt, calida & sicca. Quidam uero dicunt non esse calidam, frigidam, siccam, nec humidam: & tamen has uirtutes continet. Et dixerunt quod una est uis aliena. quae ex quatuor elementis deciditur, & non est elementum. Nam in materia de qua extrahitur dicta aqua post eius separationem, ab ea remouentur quatuor elementa, quae per eorum separationem uideri possunt, & per eorum separationem unius ab altero, nisi occupet manum artificis error. Ista aqua uitae ardet ut candela, si in ea pannus intingatur aut tomentum, ardet sine laesione subiecti: imo uidetur ardere, & non ardet. Haec aqua sapit supra omnes sapores, habet odorem supra omnes odores, ut uidetur per experientiam. Et scias quod ista aqua dat nutrimentum cordi, & sanitatem reddit & custodit si recipiatur ut oportet, & quantum natura sustinere ualebit. Concoctionem confortat in stomacho & in hepate: Et dicit quidam Philosophus, quod nulla medicina inuenitur quae adeo sit caloris naturalis confortatiua & augmentatiua, prout est aqua ardens propter familiaritatem & consortium quae habet cum natura, & quia est conueniens humanis corporibus. Et eius calor est similis calori naturali, ideo cito conuertitur in sanguinem naturalem. Item non solum confortat uirtutem naturalem & calorem, imo etiam turbidum clarificat sanguinem, & totius corporis ac membrorum aditus & maxime uenarum orificia aperit & mundificat: hepatis obstructionem aufert, tenebrosam fumositatem & tristitiam in corpore genitam expellit, totiusque corporis membra corroborat. Et non solum sua bonitas agit in corpore, sed etiam in anima operatur: facit enim obliuisci tristitiam & angustiam, inducit laetitiam & confortat ad inuestigandam difficilem & subtilem rem, & reddit strenuitatem & audaciam, ut non sentiat dolorem uel laborem. Et scias quod triplex est aqua uitae: prima simplex, secunda composita, tertia perfectissima. Simplex est, quae sine admistione alicuius rei alterius simpliciter de uino elicitur: ista sine admistione uini uel aquae esse debet. Composita est illa quae sic componitur: Recipe radicem foeniculi, petroselini, brusci, asparagi, radicum raphani, milii Solis, iringorum, endiuiae, scariole, capilli Ueneris, ana, permisceantur, & in distillatorio igne lento distillentur. Alia composita: Recipe residuum aquae uitae, caphuram candidam, rosarum, utriusque papaueris albi & nigri, lactucam satiuam, portulacas, uiolas, solatrum, capilli Ueneris, cymbalariam, semperuiuam, uermicularem, herbam dictam rostrum porcinum, folia celli: terenda terantur & c. Perfectissima sic fit: Recipe euphorbii, bdellii, sagapeni, opopanacis, pyrethri, capparis, squinanti, spodii, piperis longi, nigri, & albi, cubebarum, castorei zedoarii partem unam, musci boni parum: ambrae, croci, ossis de corde cerui, ana, secundum quod uidebitur. Item recipe omnia antedicta in aquis composita & igne lento distillentur. Est enim res mirabilis, omnium medicinarum & inaestimabilis mater & domina: Cuius innumerabiles & mirabiles sunt uirtutes contra omnes passiones siue defectus: & talis fit secundum instrumentum serpentinum: Recipe uinum uetus rubeum unius anni, uel uinum album optimum, tamen rubeum preualebit: quia largius & uberius reddit aquam: de quo pone primo unam mensuram in uase mundo & diligenter clauso, & distilletur igne lento aqua uitae: quam cum in primo uapore exierit, collige usque quo peciolam lineam subtilem ardebit, & non substantiam peciae. Et cum ardere desierit, hoc quod in uase remanserit pone deorsum, quia nihil ualet. Scias tamen quod in quatuor mensuris consueuit una exire in prima distillatione, aliquando plus, aliquando uero minus, secundum uini bonitatem. Secundo distillabitur modo praedicto, & de una mensura habebis mediam: semper enim medium illius habebis quod in distillatorio posuisti. Si uero ter distilles, de quinque mensuris quatuor habebis. Si quarto distillaueris, & recte ac debite operatus fueris, illud quod posuisti recipies quasi sine aliqua diminutione. In prima ergo distillatione semper de quatuor mensuris unam habebis, & sic distillabitur usque ad sex distillationes: in septima distillatione talis aqua erit perfecta. In nona & decima perfectissima est: scias tamen quod non propter difficultatem operis, sed propter expensas, in omnibus medicinis utimur tantum tertia distillatione, uel ad plus quarta, sed secundum instrumentum canonum uel canonis in prima distillatione dicitur perfecta propter uaporem ascendentem, quia uapor plus distillatur in prima distillatione canonis quam in tribus serpentini. Et scias quod trium aquarum quae fiunt in prima distillatione, prima est perfecta, illa scilicet que ardet se & substantiam peciolae: secunda simplex, quae ardet se, & non substantiam peciolae: tertia nihil ualet, nisi tantum ad oculos clarificandos & faciem: ita tamen quod ex illa lauentur quolibet sero & mane, hyeme & aestate, mane, meridie, & sero. Distillatorium debet impleri usque ad duas partes & tertia pars debet remanere uacua, causa faciendi uaporis: & ita dicitur perfecta in prima distillatione. Si quis enim ea uti sciuerit in omnibus passionibus calidis & frigidis, curat, & sanitatem praestat. Omnium liquidem herbarum, florum, uiolarum radicum, & specierum uirtutes & proprietates attrahit, si forte per tres horas in praedicta aqua maneant. Huius uero aquae in corpore humano effectus, mirabiles sunt: quoniam cito curat & sanat omnes aegritudines tam frigidas quam calidas, ut cerebri, neruorum, & iuncturarum in potu sumpta & foris posita. Tamen si aegritudo fuerit cum humore intenso, permittatur purgatio: uel non oportet purgari de necessitate, si quantitas in potu est unciae unius: uel usque ad duas uel plus uel minus: & hoc secundum uirtutem patientis. Item ualet ad omnes humores fluentes a capite ut in cephale, hemicrania, & uertigine. Item contra omnes humores uenientes a cerebro & nares, ut coriza & c. Ad branchos, catarrhum, & omne genus rheumatum, & ad syncopen cordis cum aqua tamarisci. Ad dolorem intestinorum & uentositatem bibita cum aqua anisi, uel alia conuenienti. Ualet ad stranguriam cum aqua saxifragiae. Ad sputum sanguinis cum succo plantaginis & puluere sanguinarie. ad spasmum de repletione cum castoreo, ruta & saluia. Contra tirones seu uermes manus inunctione. Contra haemorrhoidarum dolorem bibita cum puro uino & super dolorem inuncta. Item contra omnes febres, praeter acutas, bibita ante accessionem. habet uim theriacae & est probata contra theriacam. Ualet super omnia contra morbos pestilentiales, & epidemiam & epilepsiam sumpta per os, & inunctio ualet super dolentem locum in omnibus causis frigidis. Item nullum animal uenenosum ei audet appropinquare. Ualet contra omnem tumorem & inflaturam saepius inuncta. Expellit omnem uentositatem & torsionem intestinorum saepius bibita. Item regium morbum sanat bibita & inuncta. Contra omnem inflaturam cuius libet membri, si intingatur lana succida, calida, & tumori apponatur. Ualet contra rupturam sumpta iciuno stomacho. Item si caput scabiosum frequenter irroretur cum puluere sanguinis leporis. Item omne genus uermium in capillis necat & occidit si saepe inungatur, & cutem mundificat saniemque consumit: mutos facit loqui si saepius sumatur cum theriaca per os. Ualet ad peripneumoniam omneque apostema phlaegmaticum sumpta per os cum aqua maluarum calida. In dolore capitis antiquo ex frigida causa multum ualet, si caput ex ea inungatur: nam canos retardat, iuuentutem conseruat: tineam capitis & scabiem sanat si quolibet mane, meridie & sero lauetur ex ea. Item memoriam specialiter iuuat saepius bibita. Ualet cerebro confortando si saepius ex ea caput ungatur & odoretur. Item si in caput purgia apponatur, & distemperetur cum modico theriacae, recipiaturque ieiuno stomacho bis uel ter diebus dispositis, curat perfecte. Item contra epilepsiam si bombyx in ea intingatur ponaturque ad nares, & deinde pulsus inungatur. Item ualet contra oppilationem narium saepius bibita, supraque caput posita, & saepius odorata. Item contra apoplexiam similiter administrata. Item contra paralysim lingue & membrorum tremorem & consumit phlaegma si bibatur modo praedicto, & peciola linea teneatur in dicta aqua intincta super linguam reiterando, & saluabitur perfecte. Si necesse fuerit bis uel ter reponatur, donec perfecte sanetur. Item contra torturam faciei ex uerberatura factam ut contingit ungatur facies ex ea, quia sanabitur perfecte. Contra melancholiam & tristitiam quolibet mane sumatur medium cochlear cum paruo scypho uini odoriferi: nam lumentem laetificat & hilarem reddit. Omnes uirtutes animales potata confortat. refert odorem cuius libet rei secum commistae: & omnis liquor cum ea commistus est conuertibilis. nec aliquid in ea positum potest unquam putrefieri. Contra caliginem oculorum posita uel iuncta lachrymas desiccat & telam dissoluit: & est mirabilis guttae frigidae oculorum, & contra ungulam & lapidem oculorum intus & extra polita, ac saepius bibita. Ualet omni uisus debilitati ex spiritibus turbidis & crassis, si sola circa tempora & palpebras in tus & extra posita & inuncta sit. Lapidem in renibus aut uesica induratum nouem menlibus frequentata dissoluit, ut dicitur a Philosophis. Contra omnem passionem, iliacam & colicam & omnes dolores stomachi inuncta & bibita. Contra dolorem dentium & corrosionem gingiuarum bibita & inuncta. bibita & gargarizeta anhelitum foetidum emendat. Ualet adasthmaticum decoctione ficuum & liquiritiae. Item contra obstructionem splenis & hepatis & renum. bibita & inuncta ualet super omnem medicinam. neruos de nouo cuntractos sanat inuncta saepe ac saepius. Omnem dolorem ac guttam ex frigida caula factam cum bono uino odorifero sumpta & super dolorem inuncta. Item rugam & lentiginem faciei depurat & facit faciem splendidam & bene odoratam: impetiginem & serpiginem destruit superposiaa. Item hydropem ex frigida causa in potu sequentata curat, si ex ea sumatur quotidie ter ad quantitatem dimidiae testae oui. Item omnem quartanam additis debitis radicum & herbarum proprietatibus quae ad morbi indigentiam spectant, sanat cito, data ante accessionem. Item contra dysenteriam diariam, lienteriam, dysuriam, praecedentibus aliis medicinis phylica lib. Ualet ad sterilitatem ex frigida causa, sepius potata. Ualet ischiadicis, arthriticis, podagris ex frigida causa, purgatione conuenienti praemissa, si cum ea lauentur, multum ualet, quia malas carnes corrodit, & bonas conseruat, nec permittit eas putrescere. Ualet contra fistulam, Noli me tangere, & omnes similes morbos. Uenenum expellit data cum theriaca uel cum aqua calida & in dolore capitis: eodem modo cum quis percussus est a malitia Mercurii. Uinum corruptum & acetosum reparat & reducit ad pristinam bonitatem: mustum clarificat, si modicum de ea imponatur: omne crudum in ea proiectum statim se apprehendit, ut coctum ad ignem. Item si peciola linea subtilis in ea balneetur, comburitur in pulueres. Uitellum oui crudum in ea positum, congelatur. Percussus a malitia Mercurii loco inducto ista aqua & oleo benedicto uel laterino, curatur: & ex eis ana parum bibat. Quicquid ex ea linitur, ardet: uinum & acetum corruptum reparat, & ad pristiuam bonitatem reducit, si de ea aliquid ibi ponatur. Per secundum autem modum usque ad decimam distillationem deducta uere omnia facit quae de aqua uitae & oleo Philosophico in libro Aristotelis Perfecti magisterii sunt conscripta. Si in aqua uitae carnes crudas aut coctas uel pisces ponantur nunquam putrescunt. Matricem uitiatam etiam gallinae sanat. Uulnera putrida sanat & consolidat uehementer. Multa quidem & alia utilia humanae nature procurat per gratiam dulcissimi Domini lesu Christi. Si uis eam probare praesertim quae tertio distillata est secundum artem: accipe pullum bene deplumatum & exenteratum, & calefac eum ad ignem in manu tua ita quod uix tenere possis in manu, & statim linias eum intus & extra cum dicta aqua calida bis uel ter, postea pone dictum pullum ad Solem per duas horas, postea pone ipsum ubi uis, & nunquam putrescet neque corruptionem patietur, dum mundus fuerit. Nobilissima aqua pro oculis & cet. Cape rutam, agrimonium, satyrion cum radicibus, chelidonium, saccharum, lapidem calaminarem. Ista simul contere & pone in alembico & distilla inde aquam ad leuem ignem. Haec aqua multas habet uirtutes: nam nullus dolor oculorum tam magnus inuenitur qui sit curabilis per aliquam medicinam, quando curetur per istam praedictam. Ista aqua bibita ieiuno stomacho depellit omne uenenum, & purgat stomachum ab omnibus malis humoribus. Item ipsa potata ieiuno stomacho, liberat hominem hydropicum ex causa frigida. Extinguit sacrum ignem in tribus diebus, si stupe cannabis in ea intingantur & per modum emplastri superponantur. Et scias quod ista medicina ualet contra ignem lacrum nigrae dispositionis exterius calidum. Et quando est undique exterius rubeus non apponas emplastrum supra ignem illum. Aqua ista bibita cum aloe curat morbum cancri, dummodo fiat emplastrum de praedidicta stupa in ea intincta, & emplastrum bis in die mutetur. Aqua ad multa utilissima & potabilis sic fit. Recipe semina pimpinellae, sinapis, petroselini, apii, caryophyllorum, mastiches, ana: bene ista terantur, & misceantur cum sanguine hirci, & apponantur in modico aceto boni uini & dimittantur simul, & cooperi hoc bene in aliquo uase & dimmitte stare per aliquot dies secundum industriam medici: postea ponantur in alembico & distilletur inde aqua ista, quae multum ualet calculosis, siue calculus sit albus siue rubeus, acutus uel planus, uel confirmatus, si patiens biberit uel comederit ieiuno stomacho de illa aqua, calculus recedet & frangetur & emittetur ut arena. Item si capita scabiosa in hac aqua laueris semel, curabuntur, & noui capilli renascentur. Item in quacunque parte corporis fuerit scabies, si abluatur cum hac aqua curabitur infra tres dies uel quatuor. Si bibatur ieiuno stomacho facit bonum sanguinem & colorem in corpore hominis super omnes medicinas. bibita bis in die fugat omnem paralysim de corpore hominis, dummodo paralysis non sit mortua in membro uel neruis: haec ultra omnes species confortat neruos: specialiter depellit morbum caducum, si bibatur bis in die. Aqua optima ad morbum caducum & alia multa, & uocatur aqua hirundinum. Accipe hirundines iuuenes & pulueriza, & puluerem misce cum castoreo & modico boni aceti & pone in alembico & distilla inde aquam quae habet multas uirtutes. Primo haec aqua bibita ieiuno stomacho est uera medicina contra morbum caducum a quacunque causa prouenientem etiam si homo passus fuerit talem morbum per quinquaginta annos, curabitur si quotidie utatur patiens ipsa aqua per quadraginta dies. bibita ieiuno stomacho nouem diebus curat phrenitidem. Supra omnes medicinas facit bonum cerebrum. Purgat stomachum & pectus: mollit & confortat neruos: eradicat paralylim: augmentat naturam, & infrigidatos homines calefacit. Item si coquatur cum hyssopo & bibatur ieiuno stomacho, curat hydropisin ex frigida causa prouenientem & febres quotidianas. Caueat tamen mulier impraegnata, quia abortiret aut foetum interficeret: bibita cum hyssopo remouet dolorem capitis facitque hominem bene dormire, commedere, & digerere, bene assellare, urinare & c. Haec aqua remouet pilos de quocunque loco si locus inde lauetur, & nunquam reuertentur. Aqua lassida sic fit. Cape hyssopi, gladioli, sauinae, abrotoni, ana, simul pone & cum alembico aquam distilla: que semel in die bibita ieiuno stomacho curat omnem capitis dolorem. Ualet contra omnes febres calidas & frigidas. In mulieribus summe prouocat menstrua, si ex ea ter bibant. Caueant si sint praegnantes, quia foetum interficerent. Ualet contra omnes fluxus uentris, & bene purgat stomachum a malis humoriribus. Interficit omnes uermes in corpore hominis existentes, si ieiuno stomacho patiens de ea bibat. Ista aqua mane bibita cum castoreo curat omnem paralysim in tertia die: & debet sumi ita calida ut homo potest sumere. Aqua dealbatiua. Recipe talpam & pulueriza cum sulfure, & appone succum chelidonii, & dimitte simul stare per aliquot dies, postea pone in alembicum & distilla aquam quae habet plures uirtutes. Primo, si cum illa aqua ablueris per nouem dies aliquod animal nigri coloris, illi pili dealbabuntur ut nix in loco ubi inunctum fuerit. Item haec aqua commista cum cera & aloe curat omnem guttam, si locus cum ea ungatur. Cum ista curatur morbus qui dicitur Noli me tangere, si cum ea fiant emplastra & superponantur. Purgat capita scabiosa inuncta super ipsa. Curat ignem sacrum per emplastra superposita. Haec aqua cum lapide calaminari & aloc conmista, curat perfecte lupam morbum, si bis in die super ea emplastretur, & infir mitas bene abluatur cum eadem commistione. Et scias quod ista aqua nullo modo debet sumi per os. Aqua conseruatiua sic fit. Sume petroselinon & pista in mortario, & distilla aquam quae multum ualet: nam bibita ieiune consumit omnes uentolitates & de corpore expellit. Facit bene digerere & comedere. Bibita cum saccharo & cinnamomo ualet contra tussim, & pectoralia purgat a malis humoribus. Aqua mystica saluiae, sic fit. Cape saluiae, pulegii, ana, & contere in mortario, & pone in alembico ad distillandum. Haec aqua calefacit omnes infrigidatos quicunque fuerint bibita ieiuno stomacho per nouem dies. Cocta cum castoreo & bibita ieiune calida per tot diea prolongat uitam infirmi uel sani usque ad periodum. Remoue: omne malum uentris, & curat similiter omnem guttam & scabiem, facitque bonum sanguinem & optimum in facie colorem. Item ter bibita in die & calida ualet contra multas infirmitates, & curat infra octo dies. Et nota quod omnes praedicte aque secundum suam primam distillationem praeter dealbatiuam, acceptae & in decoctione prudenti & proportione cum castoreo, rhabarbaro & saccharo quousque tertia pars sit consumpta, sunt uerae medicinae contra omnes infirmitates corporis internas, & debent sumi per os: & hoc nunquam fuit inuentum nec inueniri potuit per medicos. Si autem infirmitas fuerit extra corpus, sumatur quantitas aquae praedictae & ponatur in aqua dealbatiua in sua proportione: & species praedictae, & decoquatur prius, & lauetur infirmitas cum hac medicina, & de ipsa fiat emplastrum super morbum, & patiens de ipsa sine aqua dealbatiua sumat per os, & cura perficietur. Et est sciendum quod beatus Aegidius existens in heremo examinauit & probauit omnes uirtutes aquarum praedictarum. Ergo hunc lib. compilauit dicens, Quicunque uult malum sancti Aegidii sanare, apponat in profunditate infirmitatis de hac aqua, & postea de super emplastrum de canapo intinctum in aqua ipsa, & impleat totum uulnus. Ista est perfecta medicina ut probauimus. Et isto modo curatur cancer & fistula, ita quod nunquam amplius laedent in tali loco. Haec medicina curat lupam & ignem infernalem, & ignem Graecorum, & Sodomorum. Item si quis de ista commistione aquae frigidae biberit in sero, liberabitur ab omni lepra, & ab omni paralysi & speciebus eius, a quacunque causa proueniant: & quod hac medicina non curatur, nec alia curabitur. Aqua uiuificans, & de antiquo iuuenem faciens secundum Raymundum Lullium. Accipe terebinthinae libram unam, mellis libram semis, aque uite ter uel quater distillatae quartum unum, ligni aloes bene triti, sandali citrini ana 5. ◉. gummi Arabici ◉ i. nucis moschatae, galangae, cubebe, cinnamomi, mastiches, caryophyllorum, spicaenardi, croci, zingiberis ana ◉ iii. musci fini ◉ i. ambrae ◉ ii. Haec omnia bene terantur & inuicem misceantur imponendo in alembico uitreo hene clausis iuncturis quousque habueris primam aquam limpidam sicut aquam fontis: & cum secunda uoluerit exire quae erit sicut carbo ignitus, tunc fortifica ignem motu continuo, & non per saltum, & ipsam aquam per se recipe. Postea cum tertia exire in cipiet quae est nigra & spissa sicut mel, fortificabis ignem quousque totum liquorem habueris. Et scias quod quaelibet harum aquaram est calida, ultima tamen magis calida quam secunda, & secunda quam prima. Prima uocatur mater balsami: secunda oleum balsami: tertia balsamum artificiale. Prima aqua est clara, quam potabis cum uino tepido praecise. Secunda autem & tertia ualent ad fomentandum & remouendum infirmitates quae nouiter carnes erodunt humani corporis. Prima aqua tepida potata cum uino albo tepido consumit phlaegma in ore stomachi, & reddit appetitum comedendi & purgat stomachum ab omni malo humore: ipsa etiam potata non permittit apostema uenire ad cor nec ad partes cordiales: & probaui hoc saepius. Item panniculus subtilis lineus madefactus in hac aqua & positus in naribus quantum potes intromittere cum paruo digito curat a rheumate: & hoc fiat dum patiens intrat in lectum, & panniculus intra dimittatur. Item ipsa aqua anhelitum foetidum a quacunque causa, si bibatur mane & sero curat: dentes cum ea lotos fortificat & dealbat, doloremque totaliter remittit, siue sit ex humore ( seu pituita ) siue ex sanguine putrefacto. Item quicquid fuerit in ea positum integraliter custodit a putrefactione. Uulnera ex ea lota & fistulam & quamcunque aliam infirmitatem reducit ut probaui per pannum madefactum positum super uulnera. Ualet contra quartanam si spinam dorsi fortiter fricaueris cum ea per aliquot dies. Ualet contra scabiem si cum aqua ista eam laueris. Ualet hemorrhoidibus si pannum madefactum super eas posueris. Ualet contra omnem surditatem, si modicum cum bombyce imbibita in ea, posueris in aure. Ualet contra ruborem faciei si cum ea inunxeris. Ualet contra linguae paralysim. Et generaliter ualet contra omnes infirmitates etiam ex frigida causa prouenientes. Secunda & tertia ualent contra Noli me tangere, contra morbum regium colli & gulae. Contra fistulam & malum mortuum, praesertim si recenter uenerit, omnia praedicta lauando, fomentando, pannum superponendo frequenter, curat. Item si collisus lapidibus, fustibus, uel baculo fueris, aut ab alto cecideris, costasue fractas habueris, si ad ignem cum ista aqua bene fricatus fueris, curaberis. Item interficit araneam, si cum illa fuerit tacta, quia ei nullum uenenum applicatur. Item paralylim omnium membrorum curat, si quis cum eisdem unctus fuerit: confortat omnia membra corporis si cum ea lauata fuerint. Et scias quod prima aqua istarum trium generaliter continet omnes uirtutes illarum. Sed in infirmitatibus corrosiuis plus ualent aliae duae quam prima: & plus tertia quam secunda. Et harum aquarum uirtutes non dicuntur tot, quin plures sint. Quare utiliter habeas, quia ualent contra omnem infirmitatem quae procedit ex sanguine uel phlaegmate putrefactis. Et sic finitur tertia diuisio aquarum. Candida sic fit. Recipe Mercurialis & sacchari, ana, & simul commisce, & fac stare per nouem dies: postea extrahe oleum ad modum & usum laicorum. Istud oleum est perfectum si bene & perfecte fiat. Si ponatur in ampulla uitrea lucet de nocte. Istud oleum facit pulchrum colorem in facie hominis uel mulieris. Item si quis de hoc oleo quolibet mane bibat etiam si esset centum annorum, color eius in facie iuuenescit, & omnia membra eius alleuiantur, & non posset fieri aliquo modo tristis. Si quis de hoc sumat ieiuno stomacho usque ad quadraginta dies perfecte curat morbum caducum de quadraginta annis. Item ista candida confortat neruos ultra omnes species. Item ista cum castoreo & sumpta per os remouet omnem contractionem nerumorum, & facit neruos dormientes ( seu stupidos ) sanos. Quare ipsam his rebus praeferimus preciosam. Item gutta eius summo mane in oculis posita ultra modum clarificat ipsos & sanat. Item recipe istam aquam candidam, seu oleum, aurum foliatum, margaritas orientales, rhabarbarum, ana, simul terantur: ipsa enim est summa medicina leprae, dummodo quolibet sumatur ieiuno stomacho, perfecte curat lepram & facit pulchrum colorem: sed oportet quod parum bibat & bonum uinum in hac cura: & tandiu uti debet ea medicina quod color eius in facie sit bonus, & erit perfecte sanus & curatus Deo concedente. Sperma solis sicfit. Recipe semen solsequii & contere & postea pone in lacte mulieris nutrientis infantem masculum diebus quatuor uel decem: deinde fac oleum ad usum lascorum. Istud oleum confortat uirtutes principales, si illum decoxeris cum auro foliato leuiter bulliendo per unum diem, & in hoc oleo si laueris capillos hominis, facit ipsos de colore auri. Item si quis faciem hominis uel mulieris cum hac medicina lauerit uel fricuerit, faciet carnem planam & claram & nimis pulchram. Et scias quod si ista medicina fuerit bene continuata, durabit color eius per annum. Ista medicina clarificat uisum & sanat de quacunque infirmitate infra decem dies, dummodo pupilla oculorum sit salua. sanat omnem infirmitatem dentium infra tres dies, si gingiuae inde fricentur, bene. Et si ibi esset uermis morietur & cadet. Item si infirmitas gingiuarum sit ex gutta uel aliqua alia specie paralyseos curatur infra tres dies. Item si quis bibat de hac medicina nouem diebus curatur de paralysi a quacunque causa proueniente, etiam si per quadraginta annos durasset. Sperma rutae sic fit: Semen rutae pulueriza & commisce cum auro foliato, & pone in aceto per unum diem naturalem, postea leuiter desicca ad Solem, & extrahatur oleum ad modum laicorum: nam istud oleum est ualde preciosum. Si quis bibendo uel comedendo sumpserit uenenum, & biberit de hoc oleo, uenenum euomet. Et si secundo biberit, euomet omnes malos humores ex hoc ueneno creatos. Et si tertio sumpserit, curabitur. Item hoc oleum sanat omnem dolorem oculorum a quacunque causa, dummodo pupilla remanserit in oculis, & bis in die cum oleo hoc lauetur, & una gutta in oculo infundatur, & fiat cura perfecte infra tres uel quatuor dies. Item dictum oleum sumptum ieiuno stomacho non permittit uenenum appropinquare homini illa die. Item si homo uulneratus uulnere mortali iciuno stomacho sumpserit de oleo isto perfecte euadet de hoc uulnere, dummodo medicinis pertinentibus uulneri & unguentis regatur. Item sperma rutae bibitum ieiuno stomacho depellit omnem guttam & scabiem de corpore humano. Si patiens hydropisin a causa calida uel frigida biberit de ipso per quadraginta dies, absque dubio sanabitur. Item sperma rutae uiuificat membra dormientia. Rubria sic fit. Cape semen nasturtii & madefac in aceto bono, postea de sicca ad Solem & extrahe oleum ad modum laicorum. Ista medicina mista cum aloe & oleo laurino, est perfecta contra omnem scabiem & guttam, si locus cum ea inungatur. Item rubria mista cum aloe & oleo laurino est perfecta contra omnem scabiem & guttam, si locus eum ea inungatur. Item rubria mista cum aloe & carbonibus de oliuo simul pistata & bibita ieiuno stomacho depellit febrem tertianam & quartanam si per tres dies ieiuno stomacho sumatur. Item rubria cum oleo oliuae & petroselino decocta & comesta ieiuno stomacho, curat rupturam in corpore. Item rubria cocta cum ptisana & bibita depellit fluxum sanguinis, & fundamenta constringit. Item rubria cum furfure cocta depellit omnem guttam. Sperma pimpinellae sic fit. Semen pimpinellae pone ( quantum uis ) in uino rubeo per dies aliquot, postea desicca ad Solem & pista, & ex hoc fac oleum ad modum laicorum. Hoc oleum bibitum ieiuno stomacho sanat arenam in uesica. Si homo de alio calculo ( ut renum ) torqueretur, si bibat de spermate pimpinellae, quanuis lapis sit confirmatus, dissoluitur ab eo per modum arenae, Raymundi Lulli 208 Et breuiter ipsum sperma bibitum ieiuno stomacho frangit calculum cuiuscunque naturae fuerit. Item hoc sperma bibitum alleuiat membra hominis aggrauata. Finis Artis operatiuae Magistri Raymundi. Aqua Duplicatiua. Recipe seminis papaueris albi & teratur in mortario, & adde aque conseruatiuae praecedentis, postea pone in alembico & distilla aquam: ista est summe medicinalis tussientibus & his qui habent malum pectoris si sumatur ieiuno stomacho, de mane frigida, de sero tepida. Item causat quietem & facit bene dormire, & bene quiescere. Item bibita calida cum castoreo ualet contra epilepsiam, & sanat membra paralytica dum modo sit in membro mortificato. Item laetificat omnia membra, & ipsa rectificat & purgat e malis humoribus. Item confortat caput & cerebrum. Aqua ardens facta e uino in quo prius remollitus fuerit rosmarinus per tres dies, curat phlegma salsum, cancrum, et fistulas, quae alias curari non possunt. Modus Faciendi Quintam Essentiam simplicem, breuiter descriptus a Guilhelmo Gratarolo Medico. Accipe uinum melius quam inuenire queas, quod nec turbidum, nec corruptum sit, & illud per canonem seu tubonem toties distilla, ut facias meliorem aquam ardentem quam possis, ut est e tribus usque ad septem distillationes: & haec est aqua ardens ad quam medici hodierni & physici aliqui peruenerunt: ex qua elicitur quinta Essentia. Facta dicta aqua, cures fabricari in fornace tua duo uitra uel unum, nempe distillatorium integrum & unius frusti, cum solo foramine in capite ( appellant aliqui uas Hermetis uel uas caecum per quod iniicitur & extrahitur aqua, uidebis apud alios tale instrumentum mirabiliter formatum: nam quod ignis ui sublimatur & ascendit intra uas per canones seu tubos brachiales, idem regreditur, & postea descendit: & rursus ascendit, & descendit quotidie, die noctuque, quoad aqua ardens uersa est in ether, seu quintam Essentiam, quae quaeritur a doctis. Facta uero per multos dies tali distillatione, uel sublimatione, & circulatione, aperies uas in foramine quod sigillatum erit luto Sapientiae facto ex farina tenuissima & albumine oui & papyro seu charta humida diligentissime contusa & mista, bene obturando ne respiret. Et tunc cum foramen aperies, senties odorem qui supermirabilis esse debet: ita ut alius quicunque odor illi aequiparari non possit. Et cum dictum uas haud uideretur in aliqua domo ( ut etiam ex loanne de Rupescissa habes in hoc uolumine ) qui talem odorem sentirent, coacti essent ( dulci uiolentia ) sequi odorem. Quem si non reperies talis excellentie, sigilla utprius tuum uas, & pone ad ignem inferius descriptum, ut per sublimationem & circulationem ipsius uasis, habeas rem desideratam: Et ut inuenias hanc quintam Essentiam inaestimabilis odoris ut superius dictum est: & reducetur ad certam in corruptionem, & non habebit illum odorem quem in ore tuo prebet aqua ardens: quia aquae ardentis odor et sua humiditas ex toto corrumpitur & remanet separata in fundo uasis: & ita habebis quintam Essentiam. Ignis autem, de quo supra, sic paratur: stercus equinum bonum seu recens cape, & in aliquo uase aut in fouea in terra tere, quae intus circum circa sit ex cinere illita & coaptata ex pasta cineris: & in medio stercoris bene pistati pone uas distillatorium usque ad medium uel parum plus: nam necessarium est ut totum caput uasis maneat in aere frigido, ut quod caloris ui ex fimo ascendit in uase caput eius petens, ui frigoris ambientis acris conuertatur in aquam & cadat infra continua circulatione. sic ignem habes sine sumptu. De Uiribus, Usu, Ac Mistione aquae ardentis: eodem authore Guilhelmo Gratarolo Medico. Inter medicorum plurima instrumenta, mirabilia quaedam fiunt ex ferro lignis, uitro, ut peritis chirurgis notum est: item oleis, uel limplicibus, uel compositis probe distillatis, ut petroleo: quod simplex esse potest, uel ei addi euphorbium, ammoniacum, & huius modi, pro usus uarietate & intentione: quibus quidem mistio fit uel dum fiunt uel dum facta sunt: de quibus, tum etiam aquis extrahendis, cum ab Euonymo Philiatro amico meo, atque ab aliis: tum nuper a lacobo Bessono, methodus tradita est: quo in oleorum numero sunt, olea balsami uocata, oleum terebinthine, iuniperi ex granis uel ex ligno: scorpionum, & c. de quibus alii tractarunt. fiunt etiam mirabilia de uinis artificialibus, de quibus praeter Dioscoridem & alios, Arnaldus Uillanouanus proprium edidit libellum: Et nos quoque, si Dominus uitam & ocium dederit de utiliori & uario uini aliorumque potuum artificio, conseruatione, cognitione, ac usu, nonnulla scripsimus & propediem edemus. Sed mirabiliora fiunt iisdemmet uinis distillatis, simplicibus, aut compositis, atque aquis exinde distillatis, pro iterationis & uarietatis ratione: ueniunt in usum & aquae fortes uocatae, ut ad mortificandum cancrum, fistulas, dolorem dentis sedandum & c. Quae potius ad chirurgos & artifices, praesertim auri fabros, spectant: in quorum gratiam fortasse olim non pauca, optima, & hactenus fere occulta, in lucem dabimus. Sed nunc de laudata & mirabili illa uini aqua, seu anima, & spiritu, dicamus: ex qua rite selecta & circulatione multiplici perfecta, fit tandem aether, de quo multiscius Cardanus superiori anno libellum, sibi claue sua seruata, edidit. Aqua igitur ardens ( ut in summa dicam ) potest fieri uel e simplici uino, uel admiscendo species, aut herbas, aut gummi, aut tartarum: semel, aut pluries distillando: uel cum simplici alembico, uel cum cupa aqua frigida plena, per quam distillationis coluber ponitur. & quomodocunque fiat, ea possumus cum alio liquore uti sicuti est, uel aliqua, iuxta casus, adiungere: ut mastiches puluerem & c. Pro frigido uentriculo: flores anthos pro uita ad praefixum terminum protrahenda: uirtutes enim miraculose illi probe factae attribuuntur. In primis ardet sine danno subsecti, redolet, sapit: ad omnes ualet aegritudines, passiones & dolores ac languores ex causa frigida: atque tales morbos & membra affecta, datur cum his quae unicusque aut singulae rei magis appropriantur, uel simplicia sint uel composita: quantitas autem, tempus, & alie circunstantie uix scribi possunt, sed prudentie medici & iudicio relinquuntur: in hoc tamen uolumine, tum ex Rupescissa, tum ex Sauonarola habebit lector modum & doses seu dationes in uniuersum. De qua prius in genere sententiam meam dicam, tum ad particularia in iuniorum gratiam descendam. Bona igitur aqua uitae fiat ex optimo uino, id est ex spiritualiori & minus terrestri, quale est Maluaticum, Corsicum, Graecum, Montanum & c. iteretur distillato quinquies per circuitum serpentinae, quae ex argento fieri deberet: fiatque in uasis uitreis, non in plumbeis, aut terreis, aut aeneis, uel cupreis, ut ab aliis quoque animaduersum est. Imo aquarum distillatio que de herbis fiunt in uasis plumbi cuius humiditas est multa & sulfur impurum: & ex quo fit cerussa & uenenum uel terre, cuius fex est multa: statim putrescunt & corrumpuntur: nec ulla in re ualent, nisi diu soli expositae steterint ubi corticem superius mittunt, & faeces inferius: quae amouentur colando per pannum subtilem & c. Si autem in uitreo uase fiant, statim in usum transire possunt: & una gutta ualet decem alterius. Ideo tales herbarum distillationes ( cum etiam earum uirtus aduratur ) nihil curo: sed succis, aut substantia, aut earum decoctis secundum artem factis libentius & tutius utor. & praestarer ut omnis herba quae distillari debet, primo parum siccetur, postea temperetur, aut irroretur uino albo, postea parum siccetur, & arte distilletur. Sic diuturnior & melior fieret: potest uerum uinum accipi oligophoron aut meracius pro ratione intentionis curandi: tum demum aquae infrigidantia uel calfacientia misceri uel infundi & c. Signum autem melioris aquae uitae & quinquies aut pluries stillatae est, cum lineus pannus ea madefactus post aque adustionem etiam aduritur: quia signum est quod nulla in sit faex phlegmatica, quae pannum ab adustione tueatur. Si aquam uitae cum aliis ( ut aromatum ) additionibus facere uis: satis est si talem simplicem habeas quae quasi materia prima est ad omnia: nam quancunque remuis subtiliter in puluerem redactam tribus horis immisce, & tunc habebit totam rei uirtutem: cuius signum est, quod si coletur faex, nullum omnino habet odorem aut saporem. Aqua enim uitae trahit substantiam seu formam & animam, adeoque odorem & saporem, quarumcunque rerum, ut cinnamomi & c. Ergo miscendo parum eius cum multo uini, facies claretum, aut aliud, iuxta id quod in ea dissolueris: siue sit aroma, siue radix, siue gummi: nam habebit eius odorem & uirtutem, pones unam uel alteram guttam in calice uini, fiet illius saporis: atque ita qui uinorum uarietate apud hospites gloriari uolunt, facile hinc assequentur quod quaerunt parua ( modo sciant ) impensa. Parum item huius aquae, sed bonae, ut superius dictum est, facit multum pauciferi aut uilioris uini bonum: imo etiam corruptum rectificat, atque pendulum uinum minimo artificio non semel ego correxi & restitui hac mediante. quid quod aqua communis cum pauca huius efficitur quasi uinum? uel etiam si scyphus in ea intingatur. Particularium ergo exempla & exercitationes, breuiter subiiciamus: Ad rheumaticos uel hoc modo, ut alios omittam, prodest: si prope lectum aspergatur tegulae candenti cum calamento amaraco & huiusmodi, ut uaporem per os & nares recipiat. Ad rheuma descendens ad pectus, sumatur cum tragacantho, penidio, styrace, uel albo marrubio: ad corizam seu narium ex pituita obstructionem, trahatur cum succo hederae terrestris. Contra narium foetorem, cum castoreo uel euphorbio. Contra oris foetorem cum nuce moschata & caryophyllis aut mentha. Ad faciei lentes, morpheam, seu alphos, & alias maculas, cum aqua rosacea, uel si forrius agendum, cum oleo tartari aut eius farina. Ad leprosorum pustulas, ne erumpant, cum succo fumiterrae, lapathi, & aceto. Ad cutim subtiliandam, sordes, & immunditias auferendum, cum forti lixiuio, melle, & farina lupinorum aut cicerum. Pustulis cum lithargyrio & oleo. Guttae roseae, cum sale, Mercurio, & sanguine porci. Morpheae ueteri cum cuperosa. Ualet contra uenenum fere omne in cibum sumptum cum theriaca & nucibus. Ad uenenum uermium & serpentum, cum succo porri. Ad morsum rabidi cum urina. Ad omne uitium intestinorum & membrorum interiorum ( intelligo ex causa frigida ) cum ligno aloes uel moscho, uel mentha. Ad iliacam passionem cum cinnamomo, uel amomo, uel semine rutae & similibus. Colicae passioni & intestinorum dolori cum diacatholicone: uel, si fortius, cum diaphaenico. Testium inflation cum uuis passis uel cimino & c. Ad lumbricos occidendos cum graminis radice, uel centonico, absinthio seu semine sancto seu Alexandrino. Uentriculo confortando cum diagalanga. Hydropi ex causa frigda cum conferentib. Ita hepatis obstructioni cum mentastro, origano, cupatorio. Abscessui hepatis, cum absinthio & c. Ad syncopim cum osse de corde cerui, uel diamargarito, aut ocimi semine. Ad lethargiam cum ruta & aceto. Ad phthilicos cum caphura. Ad haemorrhoidas cum sanguinaria. Pleuritidi cum scabiosa & scariola. Urinae difficultati, cum helxine seu parietaria, paucedano. Ad impedimentum coitus in frigidis & maleficiatis cum diasatirio. nimio menstruorum profluuio cum plantagine, praeserrim extra. Suffocationi a menstruis, cum rosaceo inferius infuso. Excoriationi matricis: apostemati uberum: podagrae, ischiadi, paralysi membri alicuius: quia uniuersalis non curatur, praecipue inueterata. Cancro oris & gingiuarum; si in ore teneatur: dolori & motioni dentium. cancro uirgae & alibi siue interna siue externa fuerit causa: anthraci & carbunculo iam ruptis. Fistulam mortificat, facta prius debita incisione. Omne uulnus putridum mundat & sanat. Curat quartanam si ante accessum sumatur. Ita cotidianam. Tertianam notam. Multa misceri possunt cum aqua uitae: si gummi fuerint, dissoluantur, & addita aqua uitae bibuntur. Herbae terantur, & cum die una steterint in aqua uitae, colatura bibatur. Pulueres uero cum aqua dissoluantur & bibantur: uel, pro delicatioribus, facta iusto tempore infusione, uel ( pro delicatioribus auribus ) diluto, & colo transfusa & expressa aqua, saccharo aut zulapio admisto, bibatur. Aqua uitae cum unguento malaxetur, & intus utatur. Occidit aurium uermes si cum oleo persicorum distilletur aestate frigidum, hyeme calidum, & stilletur gut: atim & paulatim quoad uermes mortui esse intelligantur. Breuiter aqua ardens simplex ualet ad casus multos, potissimum materiales & frigidos: & iuxta casus potes & debes associare ( ut superius tactum ) alia, ut in paralysi saluiam & similia, & curabit, intus extra adhibita. Superposita aqua ardens aquae alteri uel uino aduritur, & alia aqua uel uinum manet. Si caphura imponatur aquae uitae, dissoluitur: & si infundatur aquae communi, erit ut lae: si coletur per pannum, perdet caphuram Item aqua uitae sparsa supra saccharum propter loci humiditatem aut temporis resolutum, eum durificat & meliorem quam ante facit. Item carnes, pisces, etc. Cruda uel cocta, si in ea stent, non putrescunt: sed quia fortem acquirunt saporem, lauentur antequam edantur, nisint senes pituitosi, qui his ita utantur si ferre possunt. Imposita denti concauo aut aliter dolenti ob frigidam causam, aut uermes, statim sanat. Capilli uncti prope radicem prohibentur canescere: imo cani, consumpto ita phlegmate, citrinantur: & multiplicantur capilli. Item torturam faciei subitam, si lauetur & bibatur, sanat. Curat salsum phlegma. eius unctio circa palpebras aufert ruborem, lippitudinem, lachrymas, pruritum, & oculos euersos. Mirabiliter sistit lachrymas si apponas thuris mastiches, ana, ◉ sanguinis draconis ◉ si sunt oculi caliginosi propter telam aut pannum, ut uocant, aut ob defectum ( ex obstructione ) spiritus uisiui, pone in uino folia cuphragiae, rutae an. ◉ uerbenae m. i. chelidonii parum: tritastent in uino nocte tota, & crastino stillentur. Item si fel perdicum cum aqua hac oculis imponitur, tollit caliginem. Curat surditatem potata & imposita auri cum bombyce maxime si in uino prius fuerint flores sambuci macerati. sumpta per os destruit phlegma stomachi. flatum, melancholiam, dolorem, uentris torsiones, omnem cibum cito digerit, consumit ciborum uiscositates & stomachum mundat, calorem naturalem auget, corpus corroborat, iuuentutem seruat, ingenium acuit, & intellectum corroborat. Si melissa posita in uino distilletur, & ieiunus sumat cochlear, auget maxime memoriam. Eius odor occidit muscas & multa reptilia. Si mentha & saluia apponantur mirabiliter necat omne genus uermium, & praeseruat a gutta, & curat habentem eam. Curat spasmaticos bibita, & loco dolenti sepe apposita. Curat paralylim si nucha uel occiput, spondylia tota, humeri iuncturae & c. ungantur & patiens bene regatur quo ad uictum, & semel uel bis facta humorum praeparatione in hebdomada dentur pilulae cochiae iuxta uires & c. Si saluia addatur, melior erit, & tremori etiam confert, & similibus morbis. Ualet potata cum suis appropriatis epilepsiae, & etiam uncta, & continua per annum uel plus de mane, uesperi dadiapliris cum moscho, dianthos, diazin giber & c. Sit patiens boni regiminis, & portet zonam de corio lupi iuxta earnem nudam, & curat omni tempore & aetate. Item ( facta conuenienti purgatione ) si palatum & nares bene lauentur intra cum ea, curat apoplexiam, lithargiam, corizam, catarrhum, & omne genus rheumatis, & phantasticam ac melancholicam passionem. Ualet in omni dolore, morbo & c. ex causa frigida, si insumatur & inungatur. Sola lotio cum prima aqua sanat cancrum uirgae. Ad hydropicum srigidae causae. Recipe aquae ardentis libram unam, olei iuniperini libras duas, mellis mundati quartum unum distilla simul, & unge ab umbilico ad pectinem frequenter & diu usquequo iuuet, & in cibis utatur aqua ardenti, & de ea bibatur cum decoctione rubeae masoris. Sumpta per os cum theriaca destruit omne uenenum. Aduerte tandem, quod quaecunqu; species aromatica uel herba uiridis aut sicca imponatur, manet uirtus & odor, nisi uiolae, cuius odor perditur: & si parum uini illius ( ut superius dictum ) in multo alio ponas, facies in promptu uinum caryophyllatum & c. Et ita quilibet intelligens potest aquae simplicis aut compositae utilitates ad multa ex iam dictis extendere: hoc etiam animaduertens, ut in calidorum morborum medicina parum aquae uitae ponat, in frigidorum plus. Si radicem foeniculi mundam & incisam per rotulas in residuo aquae ardentis ( prima ex meliori extracta ) ponas per horas uiginti quatuor, post distilletur, ardebit ut prima: & est bona ad uisum clarificandum & alias oculi passiones, extrahit ferrum a membro, curat suppuratus. Si bibatur: sanat ficum, cancrum, & omnia ulcera & uulnera a putrefactione seruat, abluendo & apponendo: curat omnem guttam & pruritum pedum hydropicum de causa frigida, colicam & iliacam, parat matricem ad conceptum & caetera multa. Compositio grandis: Recipe saluiam, mentham, hyssopum, stoechadem picem, terebinthinam, oleum, sal nitrum, sal conimune, mastichem, mel, cuphorbium, bdellium, sagapenon, opopanacum, pyrethrum, cappares, schoenanton, spodium, piper album & nigrum, castoreum, zedoariam aequis portionibus, moschi boni parum, ambrae, croci, ossis de corde cerui & c. Hoc summe ualet & quasi miraculose frigidis aegritudinibus, & etiam calidis si scias bene uti: eliciatur inde cum uino aqua in uitreo uase secundum artem. Quidam non infimus uir, ex simplici aqua uitae boni uini quinquies distillata, quae adurit etiam lineum in quo stat & c. & de aqua sanguinis humani, ( de qua in hoc uolumine ) & cum diarhodone abbatis faciebat miranda: ita quod nullam medicinam purgatiuam, alteratiuam, aut confortatiuam, faciebat sine his. Quantum ad laxatiuas capiebat, exempli causa, electuarium succi rosarum, aut diacartamum & c. & solum tertiam partem capit dosis solitae, quam cum pauco diarhodone temperat in bona aqua uite quae illud tegat, & postea colat per pannum subtilem, & colaturae addit aquam rei aegritudini conuenientis, ut apii pro cotidiana, endiuiae protertiana & c. & facit dosim: quae erit parua & limpida & multarum sellarum. Si ether uel quinta Essentia sumeretur, res esset ut diuina. Si aliquis desperate uomat, dat constringens uomitum, additque paucas guttas suae bone aquae uite. Et breuiter nihil operatur sine illa iuxta tempora, aetates, morbos, plus aut minus sociando: sed procurat habere bonam aquae uitae, bonam aquam sanguinis humani, & bonas aquas herbarum. Nora aquam uitae primo exeuntem esse meliorem: secundam deteriorem: tertiam adhuc plus: culus signum est, quod tertia aqua est quasi sine sapore & odore. In metallis uero & caeteris quae distillantur & e quibus elementa quatuor extrahuntur, omnino est & oppositum, quia primum est deterius. Scito denique quod ex decem uini mensuris in prima distillatione habebis unam aquae mensuram, aut plus uel minus iuxta uini potentiam, bonitatem, & spiritum: in secunda uero distillatione ipsius aquae dimidiam partem habebis: in tertia distillatione diminuetur de quinta parte: in quarta uero distillatione habebis aquam quasi tantam quantam in distillatorio posuisti. Et in septima idstillatione erit redacta quasi ad simplex: & dicitur perfecta quia mirabilia operatur: in decima autem distillatione dicitur perfectissima, & a corruptione omnino separata, quae perfectissimos habet effectus: est enim res ineffabilis, omnium medicinarum mater & domina atque mirabilis contra omnes passiones a causa frigida & humida & c. De aqua denique ardente omni, seu quinta Essentia, de modis distillandi, & similis argumenti rebus, qui plura nosse cupit, legat Hieronymum Cardanum lib. 10. de rerum Uarietate, capite quinquagesimo, & libellum eius de Aethere: qui in genere subtiliter & paucis haec tactat. Nonnihil etiam apud loannem Baptistam Montanum Tomo secundo suorum Opusculorum, in libello de Urinis, cap. decimotertio inuenses ex phylices arcanis depromptum: Apud loannem Langium primi Tomi, Epistola 53. ut alios omittam omnibus fere notos. Aqua uitae quae uires habet fere omnium confortantium medicinarum & sanantium praesertim in frigida causa. Recipe saluiae libram semis. Absinthii drachmas duas. Florum origani drachmas sex. Betonicae unciam semis. Rorismarini unciam semis. Maioranae unciam semis. Pulegii drachmas duas. Rosarum unciam unam & semis. Hyssopi drachmas duas. Saturciae drachmas duas. Petroselini & eius radicis ana unciam semis. Polypodii unciam semis. Pimpinellae drachmas duas. Tormentillae unciam semis. Lauendulae unciam unam. Bistortae drachmas sex. Ualerianae drachmas duas. Ostricii drachmam unam. Radicis Benedictae unciam unam. Rutae drachmas sex. Granorum Iuniperorum unciam unam. Zingiberis unciam semis. Nucis moschatae unciam semis. Macis unciam semis. Caryophyllorum drachmas sex. Cinnamomi drachmas sex. Cubebarum drachmas duas. Cardamomi drachmas duas. Galangae unciam semis. Granorum paradisi draclmam uuam. Piperis longi drachmas duas. Piperis nigri drachmas duas. 230 De Uiribus Croci drachmam unam. Calami aromatici unciam semis. Zedoariae drachmas duas. ( duas. Baccarum lauri sine cortice drachmas Foliorum lauri unciam semis. Coriandri unciam semis. Anisi unciam unam & semis. Liquiritiae unciam unam & semis. Theriacae drachmas duas. Manus christi unciam semis. Sacchari candidi unciam semis. Cimini drachmas duas. Carui drachmas duas. Dictami drachmas duas. Rhabarbari drachmam unam. Nigellae unciam semis. Corticum pomi arancii unciam semis. Conseruae rosarum unciam unam. Psidiae drachmas duas. Mellis libram semis. Uitimo pone moschi & ambre griseae ana gr. 4. Caphurae drachmam semis. Sacchari albi unciam unam. Uini sublimati quinquies de uino, & de faecibus, mensuras tres, Radices & herbae grosso modo. Contusae imponantur diebus tribus in cantharo bene clauso, quarto diesublime tur totum, postea species contritae imponam tur, non cribellate: & mitte stare 10. dieb. in cantharo bene clauso, & omni die, uel alterna, commoue, deinceps totum sublimetur in uitrum stricti colli, superponendo clepsydram beneque claudendo ne expiret aut euaporet, & cum album uelut serum exiet, uel foetens, tunc sufficit: & tunc impone ultimo moschum, ambram, caphuram, & saccharum contusum, alia uero tria non contusa: tunc stent tribus uel quatuor diebus, omni die mouendo semel uel bis cum lignea spatula a fundo, tunc iterum stent tribus diebus uel quatuor donec resideat, tunc clarum effunde colando per sindonem in uitrum: ultimo uero cum turbidum efficietur, iterum commisce, & iterum relideat, tunc iterum cola ut prius, & ita continua donec clarum totum habes, quae omnia simul misce seruando in uase stanneo, quoniam ustrum destrueret: reseruetur in loco non calido: & uirtus eius durat ad tres annos & ultra. quoniam per successum temporis fortificatur eius uirtus. Quando uti uolueris tunc recipe ex eo in paruum uitrum, & reliquum iterum bene lutando, serua. Potest confici quo cumque tempore. Reliquias autem poteris exiccare in umbra super panno: & tunc totum impone duabus mensuris uini clari & boni decem diebus in cantharo obstruso ( sed omnia prius contunderem ) dehinc sublima, sublimatum serua in uase bene obstruso, & erit aqua nobilis, licet non ita uigorosa sicut prima: ualet enim pro ungendo exterius, uel in panniculo superposita in multis infirmitatibus. Considerare autem te oportet, ut in omni distillatione lutes uasa benda tincta in pasta ex farina alba, ne euaporet uirtus, & si inflammaretur difficulter extingueretur: Primo enim debet fieri ignis de carbonibus fortibus donec cascfiat in tantum ut adhuc manu sustinere ualeas superius, tunc ignis minoretur, considerans ut continue distillet lento igne, ut sustinere ualeas manum superius: non sit etiam ignis nimis lentus, ne exiccetur materia in olla & non distillet. Notabis etiam saepe digito capiendo, nam quando uirtus minueretur, uel non bene sapit, & turbetur ut serum, tunc sufficit: quoniam defoedaret praecedentem: quam seorsum seruabis, ut supra dictum est. Si uero inflammare tur in sublimatione, tunc funde aquam in ignem & extinguetur, & non aperies uasa donec distilletur totum. Hac aqua poteris uti in cibouel potu, multum uel parum secundum conuenientiam, tamen melius in sero uel mane: imponatur mica panis in cochleari, & affundantur due uel tres gutte & comedantur, quoniam cerebrum confortat & omnes uirtutes corporum corroborat, confert omnibus aegritutidinibus, omnes superfluitates emendat tam in causa calida quam in frigida: omnia membra conseruat in naturali dispositione, tam exteriora quam interiora si quis ea omni die usus fuerit ut praefertur & sequitur: habet enim uirtutes omnium medicinarum. Infra triginta annos existentes non debent ea multum uti, nisi in infirmitatibus constituti, tunc possunt uti quotidie, multum uel parum iuxta exigentiam morbi, & secundum quod sentiunt utilitatem. Ultra uero triginta annos existentes, possunt uti cotidie, & quanto seniores, tanto magis possunt uti: quoniam uirtutes totius corporis confortat, ut homo ad senectutem perfectam attingere possit. Confert etiam omnibus aegritudinibus interioribus ut supra, uel exterioribus exterius peruncta. Confert & tempore pestilentiae sumpta ut supra, uel cum theriaca sumpta, uel exterius circumcirca linita digito. Quicunque etiam ex ea sumpserit tres guttas mane eo die non incidit in pestem. Aegrotantium nares ea linire multum consortat: summa est etiam medicina apoplexiae & aliis aegritudinibus frigidis. Si uolueris potum delectabilem habere, tunc duas uel tres guttas pone in uitrum plenum uino, contectum: nam breui fiet satis delectabilis potus, Sumpta ut supra confert stomacho frigido, & uiscosis humoribus eius, si hoc facit octo diebus, & exterius secundo uel tertio die perungatur, donec satis sit. Quibusdam melius est sumere ad in tra, quibus dam ad extra peruncta: nec ullus eo tempore aliam sumat medicinam, & frigidi plus ea utantur quam calidi. Si quis caput frigidum uel humoribus repletum habet, recipiat ex hac in os suum, & teneat in ore non transglutiendo, post modicum recipiat aquam ex ore in manu, qua liniat & fricet occipitium, tempora, & mittat super caput ubi est commissura anterior. Alia optima ac mirabilis aqua. Recipe cinnamomi, caryophyllorum, cubebarum, macis, nucis moschatae, granorum paradisi, spicae nardi, piperis, zingiberis, mastichis, piperis longi, aloes, galangae, zedoariae, liquiritiae, ana, drachmam unam. Omnia terantur & puluerizentur, & ponantur in sacculo lineo subtili, deinde recipe unum petitum ( est autem genus Italice mensurae ) cum dimidio boni uini albi & praedictum sacculum cum aromatibus permitte stare per diem naturalem intus saepe sepius mouendo sacculum, deinde claude urinale cum suo alembico modo quo claudi potest, & pone ad ignem lentum ad distillandum cum suo tamen recipiente. Aqua haec, has habet proprietates, quod est leuior & subtilior cunctis: & habet omnes uirtutes balsami, & natat super omnes liquores & super oleum, & accensa ardet sine fumo, & habet maximos odores: & si quis biberit unam particulam cum medio ciatho uini semel uel bis ad plus in septimana, conseruat & augmentat uisum, & repellet membrorum tremorem, iuuentutem conseruabit, omnes aegritudines ( a causa praesertim frigida & humida ) expellet, faciet hominem robustum & iucundum. Aqua ista extrahit a cunctis fructibus odores & sapores si in Excellentissimi Medici Michaelis Sauonarolae libellus singularis de arte conficiendi aquam uitae simplicem & compositam: Et de eiusdem admirabili uirtute ad conseruandam sanitatem, & ad diuersas humani corporis aegritudines curandas. Cunctis Bonarum scientiarum Cultoribus Ualentinnus Kobian. S. D. Certe mihi uideor rem pergratam me uobis facturum, si diu absconditos & nimis deprauatos, ex mea officina non modo correrum & elegantioribus typis reformatos publicauero, maxime illos, quos expertissimi medici pro bona tuenda ualetudine ( qua nihil a mortalibus magis desideratur ) aduersusque propellendos morbos conscripsere. Quanuis autem in omni facultate reperiantur codices adulterati ac mendosi, hoc tamen frequentius euenire solebat in medicina praesertim ubi committebantur illis uel exscribi uel excudi, qui medicorum characteres non intelligebant, & quas uocant abbreuiaturas penitus ignorabant. Idipsum & in praesenti opusculo perpetratum esse cognoui, erroribus enim undique non paucis scatebat, quos ipse diligenter feci expurgari & libellum authoris instituto fideliter restitui. quare id laboris nunc loco preciosi muneris suscipite, posthac uero uobis, Deo duce, maiora communicabo. Ualete. Ad Diuum Leonellum Marchionem Estensem Libellus de Aqua ardenti Michaelis Sauonarolae Physici sui, feliciter incipit. Cum uir grauissimus Antonius Rosellus utriusque iuris splendor, quaedam illustrissime Princeps, de ardenti aqua me consuleret, idque a me intelligere maxime cuperet, cum eius continuo usu delectaretur si capitis tremorem in posterum allatura esset, in quem opinione multorum se incidere uerebatur: Ego quidem cum sui beniuolentiae plurimum astrictus essem, auidus nimium honestam hanc petitionem persoluere, quaedam pauca de ea colligere atque aperire constitui, ut pergratum quicquam sibi facerem, quo mihi etiam satisfactum foret. Uerum cum sic uolumina quaedam reuoluerem planeque intelligerem rem hanc maturius considerans de qua post tuae ualitudini uitaeque tuae prorogationi sic accedere posse, & his cum semper dies noctesque peruigilem, statui hunc libellum sic edere, & plurima laude atque experientia dignissima colligere, ut tue producendae uitae, nominisque tui quod nimis cupio, per me sic occalio daretur. Uerum optarem illustrissime Princeps eam in me facultatem eamque de re doctrinam cognitam esse, qua integerrime tibi & mihi de hac ipsa re satisfacere potuissem. Res quippe non minus pergratissima tibi quam mihi fructuosa erit. Nam cum tenuem eius agnitionem in me sentiam, non est quin dealbescam illam sic dignificatam inaniter aggredi: eoque uehementius cum a ueteribus nostris nihil scriptum authenticumque comperiam, & in nouis Modernorum codicibus non nisi perpauca admodum perlegerim. Quamobrem admirari non debes, si rem mihi hanc grauem ad scribendum sic constituo. Admirari satis nequeo rem tantam maiores nostros latuisse, aut si eam calluerint, suis codicibus non inscripsisse. Uerum cum aliquando per libros medicorum tum sententia, tum auctoritate dignorum euagarem, ut de ea aliqua inuestigare atque dignoscere possem: post Thadaei magni medici grauissima consilia de ea aliqua perlegi, quae & audita & in libris Alchimistarum lecta, cum laude digna sint, hoc meo opusculo inscrere statui. Neque arroganter a me scriptum esse credatur, cum tantam rem sic nesciolus aggressus fuerim, sed id a me actum esse, ut sic doctior euadam posteritatique proficiam, ac ut obseruantiae tuae, cui plurimum debeo, satisfaciam. Si ergo accurate minus quam res ipsa expostulare uidetur, conscripsero, Lectores aequo patiantur animo, uelintque magnitudini rei, non arrogantiae meae, id ascribere. Nam eius magnitudinem, admirandamque excellentiam ex dicendis plane intelligent, qui nedum uitae aquam, sed benedictam diuinamque profecto praedicabunt. Non ita quispiam miretur, si inter mortales apud eos maxime qui Septentrionalem plagam incolunt tanta in ueneratione digna habita est, sicque eam tantum dilexerunt, quancum gustaueris, eam in dies magis magisque coles atque magnifacies. Quamquidem ego in posterum diligere atque etiam colere, quammaxime constitui, eamque in curis per me agendis diuino etiam auxilio ducere. Ea nanque medicinarum calidarum magistra ac parens praedicatur sanitatis humanae conscruatrix optima ac deperditae mirabiliter restauratiua, & in eius prosequendas laudes nonnulli tantum exarserunt, ut dicere non dubitauerint, ex eius usu hominem nunquam aegritudinem habiturum a qua sanari non possit. Uoluntque praeterea ad conseruandam producendamque uitam, commoditatem auxiliumque non paruum afferre, ut ex eius usu uita quali perpetuetur. O nimium admirandam, uenerandam excolendamque rem. Et quoniam uidere uideor quod tua nimis auida est expectatio, ut quid de ea sentiam, facili meo iudicio scribam, tuae satisfaciens uoluntati, breuioribus, quoad potero absoluere tentabo, eam tantummodo attingens, quae ad communem hominum usum uenire solita est. Neque Raymundi uiri quippe diuini sententiam ac plurimorum qui de ea ante scripserunt, persecutus ero, qui aquam uitis Essentiam quintam nempe uocari uoluerunt, suis in actionibus eam caelo comparantes. Nam quemadmodum caelum Essentia quinta nuncupatum, elementa, clementataque ipsa infra lunarem orbem sita recte disponit, gubernat & a putrefactione suo diuino influxu obseruat, sic & uitis aqua quae in corpore humano microcosmo dicto membra composita sunt, recte disponit ac conseruat, egritudines repellens & sanitatem inducens ut ex eius moderato usu mundum ipsum minorem ad eos trahat annos, quos sua in creatione summus ille rerum opifex sibi, ut sua exiguit complexio, donauit. Et ne hoc in loco ab ea sic uacuus discedam, cum eius nomen maxima in ueneratione habeam, id mirandum diuinumque secretum tacitus non praeteribo, quod hi & clarissimi uiri suis inscripsere condicibus. Arbitrati equidem sunt, ne absque rationali causa fundati, aquam ipsam Essentiam quintam appellari debere, cum suis in effectibus quintae uerae Essentiae sic agendo assimiletur quos in uigore elementorum, aut primarum qualitatum minime producere: quam rem declarantes aiunt. Non enim ut aqua agit cum ardeat, nequ; ut terra cum potenter calefaciat, neque aeri comparabitur, qui cito corrumpitur & putrescit, & res occultas, cum ad eum perueniunt, alterat & putrefacit, ut in exitu zirbi est uidere. Hec autem non facile putrescit, sed res ipsas a putrefactione defendit. De quo post igneam non esse sic comprobant: quoniam morbos curat calidos & exterminat, eosque euanescere facit quibus inducunt in se temperamentum obtinere humanum uelintque sic unguento Thessali medici sibi diuinitus dato comparare quod in omnibus aegritudinibus administrabat. Calidos enim frigefaciebat, & frigifacti eo calebant. Sic enim non ele mentari, sed caelesti uirtute dotata operari aiunt: dicuntque super linguam polita neque humiditatem neque caliditatem imprimere, & in ore, fragranti & inusitato odore redolere. Nam humidita tem aqueam & igneam caliditatem primasque elementares operationes per circulatas sublimationes omnino deperdit. Per easdemque multiplicatas forma eius, nouam, puram ac glorificatam siue caelestem materiam induit. Neque aqua omnis ardens eiusmodi est dignitatis, sed quae Essentia quinta nuncupari digna est, per multas ac plurimas circulatas sublimationes diuino esset influxu confecta. Cuius ortum, ac nimium stupendam confectionem hoc suauissimo signo comprehendimus. Nam cum te sic illam confecisse putabis quibus dam in diebus cum luto Sapientiae optime clausam retinebis, & postea si aperto foramine domus tota redolebit, ita ut nulli mundi fragrantia ei comparari possit, ueluti nulla dulcedo ei quae in spermatis emissione. Sicque ab omnibus odor hic suauissimus iudicatus quasi a sublimi gloria descendisse. Nil uereare ad eam Essentiam sic peruenisse, ad quam, ut arbitror, nullus medicorum nostrae aetatis iam peruenit. Et huius ignorantiam disgrediendo parumper aperiens, id scribam, quod meo facili indicio uerum esse putaui. Ars enim haec alchimia nominata, uerissima est, cuius falsitas & ignorantia sic ad nos peruenit: Nam cum nimium preciosa fuerit, homines sic ex ea ditari studuerunt & ad pessimum auaritiae genus se conuerterunt, alios docere noluerunt. Et quibus notitia grandis & clara fuit, quae sciuerunt per terminos aliis in cognitos in scriptis reliquerunt: tantumque in arte cum terminis incognitis processerunt, ut sic res sua tam preciosa, atque cara, auaritia coinquinata, nos si clateat suis cum cifris semper scribentes. Uerum cum hanc diuinam tamque secretam a me expectari minime sentiam, ad ea quae de aqua ardenti tantummodo dicenda sunt, me conuertam. Fecit nanque uocabulum ipsum atque nomen, ut de ea quam conceperam, plurima discurrerem. De esse ardentis aquae. Cap. I. Et quoniam quid nominis doctrinae unius cuiusqe principium existit, hinc ardentis aquae descriptionem in primis aggrediamur. Aqua ardens simplex, quae in usum medicinae uenit, est uini pars ignea siue spirituosa quae per unicam siue per plures sublimationes ab eo egreditur, in colore aquae atque substantie ueniens. Nomen autem aquae a colore aquae & substantia assumpsit, & ardentis nomen ab effectu accepit, cum madefacta in ea pecia subaccenso igne ardere uideatur: Simplicemque descripsimus. cum suo in loco de composita dicendum erit: additumque est in usum medicinae, cum de ea, ut quinta Essentia extat, nostro non conueniat negotio. Nam si eam magnopere cuperem, hoc tamen in loco silentio praeteribo. Est deinde nedum spirituosa uini pars, sed uera eius anima appellanda, quae trina sublimatione ab ea egreditur. Bina autem & quaterna maiorem & minorem sublimationem nobis designare sufficiat. Haecque communis est. Uerum nonnulli aiunt adusque septimam uel decimam sublimationem diuinam penitus egredi aquam, quam Essentiam quintam uocant. Hocque per difficillimum facio, cum in fumum & in ita spirituosam ac facilem prius egredi arbitratus sim. Hancque, si non deceptus fui, calentem nimis non his conditioni bus, ut actum, associatam gustaui. Est & aqua uitae dicta, quoniam in uita prorogationem quam maxime conferre sentiat. Sum etenim memor eius uerbi quod saepe hilari corde grauissimus ille uir ac in orbe sua in aetate clarissimus medicus Antonius delascarparia exclamando pronuntiabat, qui dum octuagesimum annum duceret, dictabat. O aqua uitae per te iam mihi uita annis 22. prorogata fuit. Et iam nostro in tempore extat eximius medicus practicusque famosus Iacobus Parmensis anno iam nonagelimo proximus, cuius usu sibi uitam in longum productam arbitratur. Extant plurimi tales, qui & auctoritate & ueritate digni sunt, exemplo quorum ad eam colendam bibendamque sibi esse persuaserunt. Neque hoc in loco tacitus praeteribo illustrem Mantue primum Marchionem loannem Franciscum, in cuius usu nimiaque eius quantitate quam plurimum delectabatur. Is cum frigidi stomachi esset uentositate frigidisque humoribus non raro uexaretur, me audiente, dicebat. Cum multiplicis ordinis medicamenta in talium remotionem tentasset, nullum quippe tam salutiferum tamque subitum ut aque ardentis sumptio. Eumque admonuisse dicebat illustrem physicum suum loannem de Tolentino qui, ut arbitrabatur, longissimis sic ex eius usu se in annis superuixisse. Ego quidem eius usum ita frequentem tantaque in quantitate minime laudabam propterea, quoniam frigidi & debilis stomachi erat: Usus rerum nanque nimium calidarum innatam caliditatem debilem resoluit, cum eius humidum substantiale consumet, quo & ipsa pabulatur. Quamobrem ab eiusmodi calidis, frigidi debiles existentes plurima eorum quantitate abstineant. Eius enim cum tanta quantitate sic continuus ulus illum ad cum errorem perduxit, ut sic debilitate stomachi aucta, omnia nutrimenta in uentum conuerterentur. Uerum ad hanc augendam sex non naturalium rerum inordinatum regimen, ut arbitror, quam plurimum ualuit: sicque ex ea sola causa eius usus clare redargui non potuit. In quinquagesimo autem & quarto suae aetatis anno mortem cum uita commutauit. Aqua autem haec apud Modernos, quam Ueteres, laude digna magis facta est: cuius dignitates suis dicemus in locis: quibus sic omisiis, ad instituta prosequamur. Aqua haec ardens ex colore & instrumento nomen aquae uitis sibi associauit. Ex colore, ut actum, aqua dicitur. Ab instrumento uero antiquorum uitis dicto in modum uitis retortae facta, a qua uitis appellata est. Nonnulli autem cum instrumentum hoc caput & caudam habere uideatur, sitque ut serpens retorrum nomen ab ipso trahentes eam aquam serpentinam appellarunt. Haec autem & si quintae Essentiae in quam pluribus effectibus proprietatibusque conuenire uideatur, eque perfectos non tamen, ut illa, producit, neque in delendis aegritudinibus calidis uim tantam possidere sentitur. Nam elementarem naturam atque igneam sapere experientia comperimus: Qua ex re, ut Essentia quinta, non est ueneratione digna. Uolo enim hoc in loco tantum de esse ardentis aquae in praesentiarum dictum. De diuersis modis in compositione ardentis aquae. Cap. Ii. Ingeniati sunt quamplures in diuersificando modum & instrumenta conpositionis ardentis aquae, quorum ingenia hic breuioribus discutiam, ut nostro opusculo aliquid non minoris utilitatis quam laudis, accedat. Nam cum ita colcre, illamque tantum mortales diligere sentiam, nil aut longum aut breue intexere, taediosum esse putaui. Quamobrem eos quos noui modos conficiendi nouos, quos tibi pergratissimos futuros facile intelligo, inscribere non dubitaui, tum etiam quod eorum cognitio non parum nostro conferet negotio. Primus quidem & Antiquorum modus is est qui uitae plumbea aut stannea eius in confectione utitur, qui cum caeteris ad intelligendum perdifficilior sit, illum paucis, etiam subiuncta figura, satis aperte tibi reserabo. Uas autem in quo uinum in primis locatur cucurbita magna est & enea intus stanno ornata, in qua trina confixa sunt rostra, quorum primum parte in superiori locatur, per quod uinum imponitur. Alterum ad medium cucurbitae situatur, cui & uitis rostrum coniungitur, per quod distillatur aqua. Reliquum in fundo uasis ordinatur, per quod inutile remanens eiiciatur. Quae res sic praecipue ordinatur, cum cucurbita fuerit cum fornace coniuncta: quod si ab ea separata erit, duo nobis rostra sufficient, primum uidelicet & secundum. Nanque cucurbitam in fornace decenter locabimus, ut si rostrum medium superemineat, cui tina adhaerebit siue ligneum uas, uitis quantitati proportionatum, aqua frigida plenum in quo uitis ipsa resideat. Cuius superior extremitas cum cucurbitae rostro medio ipsum penetrando contiguetur: posteaque Sapientiae luto optime sigilletur, ne inde fumus siue uini spiritus egrediatur. Reliqua uero uitis extremitas inferior in orificium recipientis uasis penetrando ingrediatur. Hec, ut actum, luto eodem conglutinentur. Sit itaque ignis lentus, clarus, suauis de quo post. Is est Antiquorum modus & ad usque nostram seruatus aetatem. Et ne instrumentum feruore aqua destruatur & uaporum eleuatio, nec resolutio fiat, opus est quasi continue tinae aquam innouare, & ne ebulliat defendere. Qua propter qui ardentem aquam magna in quantitate conficiunt, currentis aquae loca quaerunt, cum eius frigiditas non nocere, uerum ad eius perfectionem uideatur accedere. Nam antiperistasi uini spiritus sic fortificantur, & eorum resolutio prohibetur. Et, ut quae scripta sunt planius intelligantur, hic in plano uasa ipsa configurabuntur, quorum conpositio ac coniunctio facile comprehendetur. Plures autem ex Modernis alchimizantes, cum ardentis aque excellentiam excollendamque dignitatem plane intelligerent, curam non minoremque diligentiam ac studium in eius confectionem quam Antiqui hahere uisi sunt. Eius fabricationem in uase uitreo laudantes magis, qui sibi rotundam fornacem statuunt, duobus duntaxat digitis fundo a terra eleuato, in quo foramina quinque componunt, ut sic per illa aer ingredi possit: indeque ignis melius euentari. Qua ex re ut continuo euentetur, fla bello non opus est, parteque in superiori in uno quoque eius angulorum quatuor foramina componunt, ut per ea & fumus & ignis sic decentius exhalare possint. Habent deinde tegulam quam dicta in fornace reponunt, cuius fundus adusque duorum digitorum altitudinem cineribus tegitur, bociaque duobus est digitis ipsa regula uel olla strictior. Et locus ille sic uacuus remanens bociam circuens adusque medietatem eius & paululum ultra, cincribus repletur. Quibus peractis, adusque uasis medietatem uino repleatur & aliquantulum infra, ut locus amplior uaporib. detur: Et postea capellum superimponatur luto Sapientiae aut farina & albumine oui papyroque humida diligentissime carminata confecto, aut ex calce uiua albumine oui, uel quomodolibet praeparato undique ex industria obturatum, ne inde aliqua interueniat respiratio. Cui quidem rei semper intenti sint, caputque deinde siue capelli rostrum cum recipientis rostro, eodem cum luto optime conglutinentur: fiatque deinde suauis ignis & clarus, ut actum, sicque egredietur aqua. Neque praetermittendum quin frequenter capellum peciis in aqua frigida prius infusis inuoluatur, ne nimia caliditate cesset actio. Aqua enim sic sua frigiditate causa est: ut uini uapores in aquam conuertantur, & ne eorum solutio fiat. li etenim modi duo, nostra etiam se ruantur aetate. Eorum bonitatem & excellentiam, ut Principum moris est, nimia te fortassis cum auiditate expectare sentio, ut quae eligibilior sit, quaeue ad humanae uitae rationem magis accedere a me iudicetur. Rem quippe humeris meis grauem allumere sentio, cum ex utraque parte rationes non desint. Uerum tanta est tua in me obseruantia ut nil mihi tam graue, durum, asperumque sit, qui lubens faciam. Quamobrem ad id aperiendum, ut facultas mea patietur, pace Antiquorum, me conuertam, quod facile meo iudicio uerum esse puto. Et, ut res nobis planior fiat, cuius disceptationem nullo in libro hactenus perlegi, rem ipsam in controuersiam aperire tentabo. Habet Antiquorun modus ( qui profecto maxima in ueneratione a nobis habendi sunt, quorum studiis plurima nobis reserata fuerunt ) pro se probabilem rationem hanc. Quanto aqua haec temperamento humano quintaeque Essentiae propinquior, tanto eligibilior habenda est. Sed quae ex uitae exit, huiusmodi est: Itaque eligibieligibilior, digniorque dicetur. Haec autem per tot circulationes pluresque multo ea quae ex uitro exit de natura elementari descrere caelestique sic magis appropinquare uidetur, cum sic circulando continue subtilietur magis. Aiunt enim Philosophi sic per circulatas distillationes multiplicatasque quintam fieri Essentiam: potentioremque affirmant cum uini spiritus sic uniti magis transeant ob contrarietatis continuam persistentiam, sicque penetrabilior ac suis in effectibus potentior. Aduersantur autem Moderni arbitrantes tot circuitiones ad eius debilitatem accedere, cum sic densam substantiam spiritus tam longa & in uia plurimum derelinquant: rei etenim potentia multitudinem formae fortior fit. Adduntque praeterea continua ex aquae frigidae persistentia debilitari magis, cum contrarium forte sui aduersantis potentiam minuat, & debile forte faciat, ut in fabrorum actionibus in dies concernimus. Cum et enim fornacis ignem uigorare curant, aqua frigida ipsum leuiter aspergunt. Cum uero extinguere tentant, plurimam super infundunt. Neque haesitabo cum ad salutem grandem accedat hocloco commemorare Principis nostri uerbum, & in dictorum robur. inquit de cura Pestis: Et aqua plurima frigida subito est iuuatiua ualde. Pauca autem consequenter ita excitat caliditatem. Quare praestantior quae alembico conficitur, cumnon tanta nonque ita continua infrigida tio fiat. Estque ignea magis, cum maiorem caliditatis intensionem igne suscipiat. Aqua enim uitis intensioris ignis negotio eget: & subtilius considerantes illam, detestantur malas qualitates occultas & manifestas ab instrumento recipientem, cum plumbi fumus cerebrum ac spiritualia laedat: sitque epilepsiae uertiginis ( adusti praecipue ) facturus. Qua ex re Princeps: & timeatur eius odor apud adustionem, & eius limaturam inter uenena annumerat. Amplius cum frigide sit & humidae naturae, sic aquam ardentem calidam & siccam sua in complexione deni grare iudicatur. Uitrum autem non sic ledere, sed auxilium sua complexione prestare uidetur cum siccae ac calidae naturae sit, corporique humano disportionatum, non laedens, sed, inquam, pluribus suis uirtutibus adiuuans: qua ex re Modernorum modus eligibilior. Et si probabiles rationes utraeque ut ponderosa ac difficilis sit futura sententia: hunc tamen ultimum, ut Antiquorum pace semper dixerim, mihi eligibiliorem facio, cum non parum uerear plumbi qualitates. Neque sic antiquos redarguere presumo, quos & fortiores rationes non latuere. Sed in his quorum experientia sententiam non ducit in medium, in quibus probapiles rationes adduci consueuerunt, opiniones diuersas generari saepe solent. Uam & ob eam rem medici ad inuicem sunt non raro litigantes. Nam si aliis modis operatam nos habere contingeret, de quibus statim, nil supra iudicarem. Uerum antequam ad eos prosequar, hic in plano fornacem suo cum alembico designabo. Et plurimi magis alchymizantes ut omni in arte negociatiuam fieri comprehendimus, bociam in fimo putrido equino sepeliunt ( quem nomina artis occultantes uentrem equi nominant ) capellum aeri expositum relinquentes, ut aeris frigiditate uini uapores ingrossentur, sicque in aquam conuertantur, ut in thermis uidemus, cum aque uapores ad lapideum tectum perueniunt. Hancque caeteris praestantiorem esse aiunt, cum calore uiuificatiuo atque complexioni humanae proximiori confici uideatur. Neque hanc quadam denigratione uacare puto, cum in omni artis negotio id accidere soleat, ut alter altero doctiorem sese facere studeat, nouus alius surrexit modus, quo aestimatur sic quintam fieri posse Essentiam. Bociam autem cum capello fortibus radiis solaribus exponere ingeniantur, ut inde sic aqua fiat, quemadmodum ex rosis aliisque herbis in dies fieri uidemus: possibilitatem que rei declarantes, cum elementare corpus radiis solaribus in speculo concauo coniunctis igneatur, quo fit, ut aiunt, multiplicatis sic distillationibus, inde inde Essentia quinta exeat humani corporis uiuificatiua. Hanc quidem diuinam & caelestem Philosophantes appellant, quoniam diuino calore ac caelesti confecta sit. Id tamen perdifficillimum apud nos esse arbitror: neque uno in anno plures distillationes fieri posse. Uerum apud Orientales id fieri non impossibile est. Quod si tali quispiam usus esset, dicere non ex pauesco in uitae conseruatione quam plurimum conferre. Nonnulli ad balneum duplici in uase conficiunt, quam quidem efficatiorem potentioremque esse arbitror, cum aliis in aquis experientia sentiamus efficaciores potentioresque esse, quae in balneo sic conficiuntur his quae in fornace distillantur. Nam per balneum subtilium partium & aerearum resolutio prohibet, fumoque ac malo odore carent. Surrexerunt quidam magis atque magis in arte doctiores, qui nouo & inulitato modo ad candelam igne perpetuo eam sic distillando conficiunt, quibus uisum est mitiori calore ac humane complexioni propriori sic confici posse. Is autem modus solum in arte doctis cognitus est: quem comparem facio ei, quem ex sole laudauimus. Quibus facile comprehendi potest, quam mitis, acerba, quamque suauior fieri poterit. Demateria ardentis Aquae. Cap. Iii. Et quoniam modis his a me plusquam satisfactum esse intelligo, dignum arbitratus sum ea aperire quae in eius congrua factione scitu sunt necessaria. Et ut processus noster physicus ac rationalis existat, ab eius materia exordium sumam, quae ueluti singulare ac preciosum elementum quaerenda est. Omnis nanque forma in actionibus naturalibus materiam praesupponit, non autem creatio. Cum itaque naturales simus, deque naturali actione agendum, materiam ipsam uenari primitus institui. Uinum igitur ex quo aqua ardens confici debet, dotibus his ornatum esse oportet: ut quod purum, uetus, non maiori quam annali uetustate: quod nonnulli nouum appellant annosi & medii comparatione, de quo post, potens, odoriferum, suaue, gustuque delectabile. Aqua enim ardens, ut actum, spiritus siue uini anima est. Anima quidem uitiato corpore uitiatur: eoque permaxime cum pars corporis, & si nobilior, extet. Ideo aquae mistio uini spiritum siue animam uitiat & extinguit. Quo fit ut ex impuro confecta in expectatas non exeat operationes. Annale quidem, ut purius, clarius, potentiusque reddatur. Potens quidem, ut potentiores dignioresque inde effectus proueniant. quibus inducitur, ut caeterorum paritate seruata, nigrum albo eligibilius sit, cum densioris sit substantiae, plurique forma abundet, cuius multitudine potentia augetur. Nigrum autem abundantiorem emittit materiam ualidioremque substantiam, & si fortasse non tam penetratiuam. Qua ex re uinum nostra in regione Marzeminum dictum hac in re duxi conuenientissimum. Clarum esse oportet ut quantum possibile est a terrestri materia elongetur. Odoriferumque eligatur, cum odor ipse suauis spiritus humani naturae conueniat, uitalem precspue uirtutem iuuando humanarum uirtutum omnium robur ac parentem quammaxime colendam. Uam ut in horas uidemus, suauissimis odoribus animalis uirtus uitalisque suscitatur. Quid igitur iudicandum est cum foetido ac putrido uino ipsa conficiatur aqua? & si ex sublimatione rectificari uideatur. Nam hoc in loco mihi in testimonium adducam illud grammaticorum uerbum: Omne deriuatiuum sui primitiui naturam sapere. Et sit gustu delectabile ac suaue, cum ex hoc appropinquare magis temperamento uideatur humano. Gustus enim quidam tactus est. Tactus uero bonitatem temperamenti enuntiat. Sic facile intelligi potest quantam uim habeat acetosum ac malo sapore infectum. Haesitabis fortasse si dulce eligiblius erit, neque haec facilis est dissolutio cum in ea sapientes discordes inueniam. Discordia nanque sapientum in re difficultatem arguit. Ego quidem sententiam meam, pace aliorum, paucis persoluam ne multitudine uerborum te tedio afficiam. Nam cum sapor dulcis naturae humanae magis amicari uideatur, propter quod Princeps: Stomachus bene dispositus non eligit saporem supra dulcem, existimo dulce caeteris cum conditionibus eligibilius esse. Quod si obiiciatur terrestrius esse, sicque a spirituali natura elongatum magis: Fateor, sed ad conuenientem spiritum reduci in uirtute ignis dicendum. Eritque aqua mitior, & nostre naturae amicabilior. Nam in ea moderatio quamplurimum celebranda est. Quibus omnibus inducatur Cretense uinum de Tyro, Maluaticum, Riboleum Grecum, Uernatinum, de quo post Romanitium uniuersaliterque omne tale conditionibus ut de operibus actum est, associatum, in aqua ardentis factionem quamoptime ualere. Quibus facile comprehendi potest ut cur ignominia aque ardenti ascripta est, cum sic in sibi attributos effectus non perueniat, materiae quidem improperandum est magis atque etiam magis urbium censores culpandi ciuium suorum salubritatem negligentes proprio immersi negotio, qui in tanta diuinaque re diligentiam non adhibent audientes publice enuntiatum, ex uinis putridis aquosis ab operatoribus ipsam confici. Arbitror ex Uernatino lanuensi, cui magna spiritus copia non deest, ardentem aquam praestantis simam fieri posse. Ex uinis quoqe Gropelis quorum etas primum non transcenderit annum: exque Uultrinaceis, quae annositate indecentiora fieri uidentur. Et eius dignitatem amplissimam aperiemus cum de ea composita a nobis sermo erit. Quo in loco potentia, dignitas ardentis aquae, caeteraque experimento probata de ea dicentur. De Quantitate extrahenda. Cap. Iiii. Et cum satis de materia actum esse putem, & postea agendum est quanta ex materia quantitas extrahi debet. Impleto itaque adusque medium uase ipso, de tribus partibus, altera extrahi habet. Hicque considerandum est, quid de duabus aliis agendum sit: propterea aduertatur quod nonnulli partem illius primae uenientis aquae eamque inutilem, uaporolam & aqueam spernunt. Quorum error ex dicendis apparebit, & tertiam ex intromisso recipiunt, quam tertiam denuo & secundo in uase ad distillandum ponunt, & primam sic recondunt, ex eaque, ut prius, tertia pars extrahitur: similique modo tertio operantur loco. Quod si ad quartam sublimationem peruentum sit, nihil quasi ex ipsa minuitur materia. Haec itaque ardentis aquae multiplex operatio esse debet. Tu itaque considera quae qualisque sit aqua ardens miserulis personis in plateis uendita. Aiunt & plures uulgaribus operatoribus doctiores, ardentem aquam perfectam esse, quando ex decemuna extrahitur mensura: hocque prima sui in operatione. Nam cum ardentis aquae notitia me plurimum delectet, & alios doctiores semper reddere mihi cura sit, aliquos etiam gratos modos de quantitate extrahenda describam. Primum itaque statuendum est, quod si ex uino multum potenti conficiatur, quin tam eius quod in uase locatum fuerit ea ex operatione, exire comperietur. Ideo que uini potentia ac debilitas consideretur. Quod si secundo distillata fuerit, medietas eius, quod per prius distillatum fuit in uase sic reconditum, egredietur. sicque ad tertiam perueneris operationem, ex quinque partib. quatuor remanebunt. Et si ad quartam transibimus, nil aut nil quasi diminutum ab ea quod in tertia reconditum fuerit, inuenietur. Nonnulli uero medietatem reconditi prima ex trahunt in operatione. In secunda septem, de partibus decem. Tertio uero cum operatur de septem, quinque partes colligunt, & conimuni nomine eam aquam perfectam nominant, quae ex tertia prouenit distillatione. Uerum perfectiorem scribunt, cum septem uicibus distillata erit, decimam semper tantummodo colligendo, perfectissimm uero cum ad uices decem sic distillando peruentum fuerit. Ex hac Essentiam quintam fieri aiunt, de qua actum est in initio: hi cuim sunt uiri qui sic circulando Essentiam quintam uenantur. Inoleuit tamen communis operatorum ulus ut trina distillatione contentus sit, aut quia ita laborioso negotio fastidiatur, aut quoniam lucro magis intentus sit. Ego quidem cum ardentis aquae effectus mature sum contemplatus, quosdam ad uitae nostrae prolongationem conseruationemque plurimum accedere, nonnullos ad aegritudines remouendas potenter ualere, fuerimque sic in distillationibus obuersatus: id plane sentiebam in his uariis complendis, uarios extrahendi modos obseruare oportere, perpauciores ita circulationes eam duci, quae ad uitae commoditatem accessura erat, ut de uino potenti ut Maluatico secunda sufficeret circulatio, si prima in distillatione medietas egredietur, eiusque secundo pars tertia. Uerum in remouendis aegritudinibus ad tertiam pertranseundum est, & de tertia tertiam colligendo. Studium nanque duxi esse in comeruationem suae humiditatis, qua spiritibus fit proximior, quam quidem tot ex distillationib. deperdit, & gustui suauior, in caliditate remissior, sicque naturae fit amicabilior, poteritque sic dosis augeri & efficacior fiet, cum potentia rei penes multitudinem forme attendi habeat. His itaque plane haberi potest quantam uim una altera maiorem habeat: & quae in plateis lucri causa uenditur uensens in distillatione. Et quae colenda quaeue negligenda sit intellige. Quod si alchimia haec, quempiam delectauerit, principia habet, quibus hac in arte doctior fieri poterit. Uolo autem ut haec de quantitate extranenda inpraesentiarum nobis sufficiant. De Uasis & eorum materia. Cap. U. Damnauimus uitem plumbeam, Pcum qualitate aut manifesta, aut occulta, ardentem aquam laedere arbitretur. Neque minerale aliud insalubrem eius factionem praeter aurum aut uitrum accedere posse existimatur: horum autem unumquodque suae complexioni commoditatem afferre sentitur, cum aurum aequale sit animae humanae ac corpori plurimas ac gloriosas afferens utilitates. Uitrum uero in complexione calidum est & siccum, quo sibi simili congaudet, neque ad corpus humanum paucas proprietates habet: argentum autem hic omittimus cum frigidae complexionis existat: sicque & terreum uas, quod inutile dicimus. Uasa autem aurea magistratibus omittamus, quorum compositionem ex dicendis uitreis facile intelliges. Eligantur itaqu; uasa uitrea, quae ut ignem potenter sustineant grossa notabiliter esse debent, ex uitro albo, quoniam eligibilius est uiridi aut citrino: sitque in fornace diu coctum cum ex diuturnitate decoctionis & claritatem & densitatem praestantiorem consequatur. Et citrinum uiridi eligibilius, quae gross ities permaxime in bocia intelligatur. Capellum autem amplum sit & decenter grossum. Ad multiplicatio nem autem aquae eius amplitudo conferre uidetur, quoniam plurimi in quantitate uapores sic ad eum uenientes frigiditate peciarum, ut actum, coadiuuante, in aquam ipsam conuertuntur. Collum autem bocie quam plures longum facere ingeniati sunt sic opinantes, ut unica ex distillatione perfecta aqua haberi possit, & longius breuiori decentius esse. Quamobrem socius noster bociam in plano domus situabat, & capellum in solario. Ego quidem arbitror multiplicatam distillationem magis conferre: & sic eam quintae Essentiae appropinquare magis, cum ex multiplicatione distillationis sic continue subtilietur magis & naturam elementarem magis deserat, sitque sua in complexione mitior cum rarior inde reddatur. Uituperanda admodum est, quae plateis uenditur plumbea atque plumbeo capello confecta. De Igne faciendo. Cap. Ui. Bonis autem & ex electis lignis ignem fieri congruit ne spiritus uini a lignis ipsis aliqualem suscipiat alterationem. Itaque non uallosa, non putrida, aut corrupta sint, non humida, non umbrosa, sed radiis solaribus exiccata: sic sicca, ut minor quam possibile, sit in de fumus egrediatur. Ea nanque eligamus odore suaui a natura dignificata, ut suniperina, cumpressina, laurina & huiuscemodi, cum potiundi facultas dabitur. Laudamus & salicina sicca, sicco loco nata, quorum suauiorem facimus ignem atque meliorem. Quercina autem sicca non aspernanda sunt. Uerum cum densiori sint substantia ignem accendunt fortiorem. Carbonum uero ignem non commendo cum a fumo pernitioso non absoluatur, quo nunc epilepsiam, scotomiam, uertiginem, quandoque apoplexiam generet, faciatque mirum in modum spiritus animales syluestres esse. sit autem suauis, clarus, non fumo associatus, ut actum. Sunt nonnulli ex fimo equo putrido & uiua calce commista cum aspersione aquae in fouea sic ignem facientes. Caeterique cum candelis, quae certe caeteris meliores existunt, qui lignis in eius factione non operantur. In huius autem factione diuersi, diuersos modos habent, quibus de cognitione artis parua est notitia. Qui uero de conficiendo uitro agnitionem perfectam habent, eodem igne operentur. Sicque in ceteris alchimiae effectibus esse debere putabis. Neque tanta diuersitas surrexit, nisi quod magna ignorantia abundauit. Sed ad reliqua me conuerto. De Signis demonstratiuis perfectionis & complementi eius. Cap. Uii. Cum autem sle nostra operatio consummata erit, consequens est ut aliquo cum ligno eius complementum perfectionemque declaremus. Duo equidem signa de bonitate, ac esus complemento colligantur. Primum enim est cum lineus pannus siue charta in ea infusus a flamma ignis illi appropinquata succenditur. Quae si secundo ei approximabitur, comburet, quia aquam euanuisse demonstrabitur. Hanc completam perfectamque esse dicimus. Sique sic approximata flammae tantummodo succendetur, non comburetur, in completam imperfectamque teneamus. Alterum quoniam super linguam posita si fortis erit ut ignis aut acuta flanma non laedens, iudicatur cito transiens debilis uero non laedet. Tertium quidem suis ex effectibus, de quibus statim egredietur, cuius expersentia nos doctiores reddet. Quartum cum oleum supernatauerit de quo post. Quintum cum in fundo cyathi posita fuerit eiusque fundum sic accensa siccum relinquit: & super uolam posita & accensa sine laesione euanescit, ut bombardarum puluis. Et quidam eam significantes magis cum optima fuerit, aiunt superimposita tabulae, & accensa tabulam comburit. Uerum non est sententia haec colenda, quoniam quanto dignior & Essentie quinte propinquior, tanto ab elementari potentia remotsor & subtiliata magis atque rarior facta, minus imprimit. De Proprittatibus simplicis ardentis aquae. Cap. Uiii. Dignificatam quidem apud morta les, magna etiam cum laude ardentem aquam inuenio, cum suis in effectibus ueluti diuina in dies uideatur. Carnes quidem cito corruptibiles caeteraque talia in ea locata a putrefactione omnino defendit. Et cadauer ex ea linitum a putrefactione praeseruat, quam nonnulli secundum balsamum nominarunt. Et curiosi quidam sic fructus putrescibiles in ea adusque inulitatum tempus illaesos conseruant, quibus non idem remanet sapor. corruptam rem reparat, putrefactionemque ex ca tollit, & illesam reseruat. Nam ex ea corruptum uinum reparatur, si in cado Ferrariensi duae infundantur unciae, quo fit ut ad suum saporem & colorem redeat: cuius rei cognitione nonnulli ditati sunt. Nam ardentia, corrupta uina preciosaque huius beneficio per eos conciliata fuerunt. Mustum & uina turbida iniecta calida potenter clarificat, uenenum destruit, & contra elementarem aquae naturam subcenditur: oleoque, ut actum, super eminet, dumeo commiscetur: ouumque in ea infusum coagulat, & carnes decoquit, praecipue quae potens est, & quod admiratione dignum est, rerum saporem in ea infusarum tribus in horis aut quatuor ad se extrahit, praeter sacchari dulcedinem, quod in ea non dissoluitur. Nam si in ea caryophyllus eo pro tempore pore infusus steterit, si deinde aquam gustabis, te caryophyllum sentire iudicabis: sic caryophyllum lignum esse dices. Quae res in uiola caeterisque floribus pluribus non inuenitur, dubium Philosophis relinquendum. Aiunt & uenenum exterminare, quae res in uenenis frigidis ut opium, iusquiamus, mandragora & eiusmodi audienda est, cum cor sic laesum uiuificet, & suis in qualitatibus his recte expenatur: habetque non paucas proprietates alias, quibus in salubritatem humani corporis quam maxime accedere uidetur. De quibus a me quo dam certo cum ordine agendum erit. De Iuuamentis & bonitate simplicis ardentis aquae. Cap. Ix. Bonitatem & iuuamenta ardentis aquae narraturus, ea certis cum aureolis tibi aperire constitui, ut sic quae tibi grata sunt facilius memoriae commendentur. Ordo quidem ad memoriam quam maxime facit. Dicamus itaque principem sequentes. Aqua 278 De Conficien. ardens, uini spiritus est & anima, ut actum. Electio. Eligatur ex uino nigro dulci, non ueteri, claro & huiusmodi, de quibus actum, in uase aureo & uitreo confecta, praecipue cum uitae conseruationem, aut prolongationem quaerimus, secus cum in expellendis aegritutinibus ea uti uolumus. Nam porentiora uina eo pro tempore conuenientiora. Natura. Calida & sicca, non tamen ab humiditate aerea & caelesti absoluta, cum caloris naturalis per se ac per accidens sit confortatiua: complexio quidem accidentalis eius quia elementaris, caelestem in denominatione uincit, quae cum sic calida sit & humida, sicca imo calida denominatur. Et celestis caliditas & humiditas, ut arbitrantur, primum gradum non multum excedere uidetur: & ex uino potenti ueteri & huius secundum accidentalem complexionem ad quartum peruenit gradum, cum naturam ignis sapere uideatur: quoniam si tanta caliditas caliditas in substantia densa creata foret, non minus pspere calefaceret. Uerum & si tantae sit intentionis, non tamen tantae potentiae existit. Nam tolerabilis est eius laesio, & cito transiens, quae ex elementari prouenit caelesti remanente, de quo in fine capituli. Haec autem suis in qualitatibus moderatur uini potentia aut debilitate, & artificio & uini nouitate. Quibus inducatur cum ad tantum gradum perueniat, eius dosim a dosi magnarum medicinarum non multum eleuari debere. Detestandus itaqe erit ad uncias tres immoderatus usus. Nam uidi uirum qui ex ea uncias quatuor line laesione sumebat. Id tamen arbitror dosim sic designari posse a drachma una ad summum usque ad unciam: mediumque uariare opus est corporum uarietate petente. Acceditque ad esus augendam dosim, aut minuendam aer, regio, aetas, tempus anni, & similia. Neque hoc loco praeteribo Siminianum tuum a uaginis nuncupatum, qui eodem in die plures ad usque uncias duas & dimidiam & quandoque ad uncias tres de ea assumit, qui sic iam multis annis usus est: ex usuque tali se continuo sanum superuixisse predicat.: neque altera usus est medicina, ut arbitretur iam triginta annis, eius beneficio uitam sibi productam fuisse. Operationes. Est calefactiua, exiccatiua, maiorque est sua siccitate calefactio, ac humiditate siccitas, de quo post. Qua ex re in aegritudinibus calidis magnum non uidetur afferre iuuamentum. Magis autem in aegritudinibus frigidis phlegmaticisque permaxime mirum in modum conferre experimur. Est subtiliatiua, resolutiua, uentolitatum carminatiua, oppitulationum aperitiua. Quamobrem exercitio carentes ut presbyteri, religio si, & quibus literarum est studium, curiales caeterique tales, quorum uirtutes non confortantur naturales: & superfluitates multiplicatae non resoluuntur, ea inter caeteros mortales uti habent, illamque cum magna ueneratione colere. Estque caloris naturalis conseruatiua naturali sua caliditate & humiditate, spirituum rituum augmentatiua uiuificatiuaque, quas ob res in prolongationem uite mirifice accedit. Decoratio. Usus eius quotidianus ad drachmam unam cum unciis tribus uini electi odoriferi, ut aiunt, canos suo in aduentu retardat, iuuentutem sic conseruat, tineam capitis ulcera, scabiemque omnem tollit, si mane & sero lauetur ex ea, praecipue si cum sandaracha gummata fuerit. Lentigines cum sanguine uespertilionis linita delet: & cum tartaro & succo fumi terrae faciei pustulas. Caput. Sodam antiquam aufert, cum de materia frigida sit, caputpurgio ex ea facto. Epilepticis opitulatur, & apopleticis succurrit, si potatur praesertim in aqua: in qua diamuscus fuerit infusus lique ex ea lauetur caput, si odoratur, si caputpurgium ex ea fiat. Et indies occipitio loto aut ex ea madefacto, memoriam auget ac conseruat: hisque praecipue quibus locus ille humiditate super flua laeditur. Catarrhum frigidum & humidum usus lotonis eius exterminat, & cum peciis in ea infusis torturae paralysique iuuamentum affert. Fortassis obiicietur cum tremor, parua sit ac diminuta paralysis sitque tremoris factiua, ut aiunt, & quomodo paralysi sic conferre uidebitur? Existimandum quidem id contingere, dum intra assumitur. Opinantur autem nonnulli usum eius tremorem adgenerare. Nam cum nimium subtilis sit substantiae penetratiuaque nimis atque non minus uaporatiua, accidit eam sic actuatam, cerebrum originesque neruorum penetrare. Qua ex re cum ex stomacho uapores phlegmaticos plurimos secum conducat, sicque eos in origines neruorum penetrare facit: quare ex cis sic leuis opitulatio fit tremoris causatiua. Dubium autem hoc cum ampliori perscrutatione egeat, quo multi uexantur, in postremis aperietur. Confert & & spasmo humido, squamosumque caput liberat. cum ex ea sanguine leporis mista roratur & odore suo, frigido succurrit cerebro: passionib. eius frigidis ac humidis magistraliter applicata succurrit. Aures Aures. Contra surditatem suis cum canonibus iniecta, tinnitum tollit ac sibilum. Nasus. Corysam fugat ac humiditates per nares uenientes exiccat, & oppilationem in eis factam aufert. Os. Paralysi linguae subuenit. Pecia in ea infusa, linguaeque superposita, dolori dentium ex causa frigida succurrit, eorum corruptionem tollit: Gingiuas corruptas & putridas emendat: Laesis labiis ex uentositate aut ex frigidate subuenit. Oculi. Contra oculorum aegritudines frigidas exterius linita, bibita aut imposita, uisum conseruat, eoque praecipue cum eius debilitas stomachi uitio uenerit exterius linita, aut intus bis in die posita, lachrymas mirabiliter compescit ac exiccat. Quod id fiat, aqua rosacea aut antimonio moderata, laudabilius censco, non fueritque lachryma calida, neque in principio currens, neque per interiora uasa 284 De Conficien. ueniens. Quamobrem peritos semper in arte consulas & sic administrata oculorum caliginem annullat, corrodit ungulam: uisum ex causa frigida debilitatum fortificat. Pectus. Uocem ex causa frigida deperditam restaurat, anhelitum, ut actum, usa, foeti dum remouet: id cum praecipue stomachi uitio uenerit. Asthmati ex causa frigida ac uentosa succurrit, cum decoctione caricarum aut liquiritiae potata. Peripneumoniae, tremori cordis ex uento sitate & causa frigida subuenit. Adde quod nihil melius ea est in ulceribus & humorosis exituris mamillarum desiccandis, & extenditur ad maligniora uirtus sua, ut dicetur in peste. Et asseruerunt quidam quod eius usus cum theriaca omni die, cor ab aere epidimico defendit. Neque remedium hoc detestor suis in temporibus moderatum, de quo post, pulmonis humiditates superfluas exiccat resoluitque. Stomachus. Frigido stomacho & phlegmatico. & humido, pauca cum caliditate coniuncto, mirum in modum intus & extra subuenit. Quae res, ut actum, de Marchione Mantuano moderanda est: cuius usus quotidianus fuerat: quantitatemque uariare oportet, uirtutis ac temporum locorumque uarietate: nam in temportibus frigidis securior erit eius usus maiorque quantitas sumi poterit. Eius uentositates ac dolores uentosos dissoluit, ac continuo cessare facit. Et cum in resoluendas stomachi uentositates ac dolorem uento sum Mantuanus Marchio plurima medicamenta tentasset, nullum aquae ardenti par esse dicebat: cuius rei testis sum ego. Oppilationi splenis ac hepatis succurrit. Hydropisi ex causa frigida conuenit, quo in casu praesumunt quidam omni die dari ad quantitatem medie testae oui. Et renibus calida supperposita eorum dolorem aufert, & in dolore uentoso mirabiliter operatur. Uentositates intestinorum dissoluit, sicque dolori colico atque iliaco uentosis subuenit, aut per os, aut per inferius sumpta aut exterius cum panno aut filtro superposita. 286 De Conficien. Sterilitatem ex causa frigida aufert potata & pessarizata & frigidis natura subuenit ad masculandum. luncturae. Athriticae podagre, ischiatice ex frigida causa praecipue factis in declinatione suis cum canonibus administrata, & ex frequenti applicatione peciarum in ea infusarum calidarum ischiaticae loco appositarum uidi Foroliuii quendam liberari. Hec est etiam elegans medicina dolori ex neruo aliquo semi inciso, & spasmo familiariter medetur si bene cum aliis medicinis conducatur. Uulnera & ulcera. Fistulis cum instrumento iniecta ac noli me tangere, subuenit. Febres. In quartana praecipue phlegmatica per horas duas ante accessionem exhibita cum his que melancholiam respiciunt, ut buglossae flores aut boraginis, mirum in modum subuenit ac proxismum abbreuiat: sicque aliis febribus ex causa frigida uenientibus. Uenena. Uenenum expellit theriaca associata. ipsa enim continuo medicamen ad cor conducit, uermes interficit, etiam si exterius corpus liniatur, neque uenenosum animal, ut aiunt, ei approximare ausum est: Ualetque, ut actum, pestis tempore, & super glandulam posita, quum uirtute confortatiua ac uenenosi humoris ad se attractiua non careat. Haec autem omnia, ut non nisi cum ratione administrentur, & canonibus suis munita esse debent. Quod ut tibimagis, hos addam non postergandos canones, de quibus statim. Canones. Primus, quod quae de ardenti aqua scripta sunt, intelligi debent in aegritudinibus, praecipue frigidis, quae sic conferre uisa sunt. Aqua enim quam Essentiam quintam notam nominauimus, in omnibus indifferenter ualet: & de hac non est sermo noster. Potest autem & hec ardens dari, si cum ea frigida opportuna commiscentur. Secundus, quod effectus eius in morbi causa illaque plurima existente, nili prius congruae praecedant euacuationes, rationalis medicus tentare non debet, ne omisso sic uniuersali, particulares eius gloriosi effectus a uulgo indigne damnentur: Sique pauca fuerit materia, cuius ab ea resolutio speratur, aut mala, aut simplex fuerit complexio, sic eius uires continuo tentandae erunt. Tertius, quod ipsius operatio paruo perficitur spacio, ut arbitretur non nisi ad horam uirtutem habere, praecipue cum membris applicatur exterioribus, ob quod cum ab ea fortis ac longa quae ritur actio, necessaria est frequentata ite ratio, aut eius cum alio forti & denso commistio, ut de composita agetur. Composita enim actio longiori tempore per durat, ut gummata maiori non gummata, ut in applicatione eius cum gummi in cura ischiadis sentimus. Quartus quod impraemeditate pura dari non de bet, pueris permaxime, ac iuuenibus: sed cum ea uinum aquaque aut alia commiscenda sunt, medicorum consilio. Senibus uero securius exhibetur, his praecipue cipue qui stomachum frigidum & humidum possident. Neque quotidianus usus in omnibus laudandus, uerum quibusdam de tertio in tertium, peritorum consilio. Quintus quod cum mitior spiritibus, sit feruenti conformior, dum uitae prolongatio quaeritur, dosis augenda erit: sicque fiet uarius usus dum sanitas quaeritur, dumque expelli aegritudo tentatur. Et ut planius atque firmius capiantur quae de ea simplici sic dicta sunt, ac de composita dicentur, non inutile facio hoc in loco uini dignitates potentiasque in medium ducere. Nam cum reseratae certa cum ratione fuerint, non haesito quin credulitas fidesque dicendis amplior detur, in quibus aquae ardentis excellentia maxima cum ueneratione splendebit, cum uini spiritus sit & anima pars suo corpore dignior: accedentque fortassis ut qui legens diuinam hanc aquam neglexerit irreuerenterque asper natus fuerit, eam honore dignam praedicabit. Uini quidem caliditatem a caelesti calore solari emanare minime haesitabitur, cum ab eo uuarum maturatio omnino fieri comprehendimus. Quod autem ab alio eductum est, eius a quo educitur naturam retinere non negandum, cum orta suis attestentur principiis in uirtute etuitio suarum operationum. Itaque uini calorem celesten diuinumque esse non indigne Antiqui enuntiarunt. Calor quidem caelestis humano calori coniunctus, cum hominem generet, arbitrandum equidem est, & ipsum nutrire & uitam in longum ducere posse. Nam cuius potentia in maius est, in minus posse fatendum est. Quamobrem cum homo & Sol generent hominem, inquit Aristoteles, id concedendum, ut calor uini calori naturali nostro, ut Princeps ait, maxima sit cum proprietate coniunctus: quo fit ut sit uirtutis uitalis confortatiuus, cum a suo simili simile confortetur, ipsiusque multiplicatiuus nec non restauratiuus. X eodem autem generamur & nutrimur, inquit Aristoteles. Et quis ita insane mentis erit, qui his non consentiatur? Experientia quidem in dies comperi mus uini uirtute syncopizatos releuari. Quod plane Saraceni intelligentes sincopizatis, ut a morte releuentur, contra legem uinum exhiberi non prohibent quinimo concedunt & offerunt. Et quis non nisi caecus, cui de lumine iudicare uoluerit, his contraire poterit? Nam in horas uidemus cum fuerit quis in uirtute nedum animali motiua, sed & uitali resolutus, in conluetas operationes minime potens, se fateri ex potu uini suauis ac gustu delectabilis sic potando restaurari fortificarique in eas operationes, in quas prius non poterat, potenter posse. Consueuerunt etenim potatores sic post potum enuntiare se duplici pretio ualere. Nunquid Philosophorum sententia hec est? Princeps inquit: Uinum debiles efficit fortes, propterea quod uelociter praebet augmentum in substantia spiritus. Itaque uelo citer, ut Auerroi non displicuerit, uinum non per tot digestiones transire, sed paruo in tempore in spiritum conuerti, naturaeque humanae cum opus erit, mirabiliter succurrere, cum calorem caelestem humano proportionatum in se claudat: Albertus Musaeus, Patauinus Poeta, quem uini dignitas non latuit, ait: Rebus in humanis o nimis laudabile uinum, Praecipue assuetis, uitae pars maxima nostrae. Quamobrem cum naturae humanae ipso auro amicari conformarique magis sentiatur, arbitrandum quidem est in uitae prorogationem auro potabili plus posse conferre, quo nonnulli alchimizantes gloriantur. Uinum nanque ad uitae humanae nutricationem, & elongationem a natura inuentum est, in corporum generationem quamplurimum operans, quoniam, ut actum, ex eodem uiuimus & generamur: estque sic naturae humanae familiare magis Aurum autem ad has corporis commoditates minime principaliter inuentum est, ad eas accedere non uidetur, & si in quibusdam corporis utilitates accedat, a generatione & nutricatione remotas. Qua dere pace sic alchimizantium dicam, In uitae humanae conscruationem prolongationemque ardentem aquam ipso potabili auro praestantiorem. Oridendum cum addant sue dignitati ipsum sic in substantiam liquidam conuersum ad formam propriam amplius reduci non posse, quam si retinebit, non haesito ipsum reducibile esse: si non, aurum non erit. Hisque induco ut ex conclusis plane intelligamus ipso auro potabili ardentem aquam in uitae conseruationem prolongationemque magis ualere, cum moderate assumpta fuerit, cum uini, efficacior nobiliorque pars existat. Uino nil est nutribilius. Nam Hippocrates: Facilius est potu quam cibo repleri. Et dux medicorum Gal. Uinum prae caeteris est nutribilius. Plerisque in locis uitellis ouorum & pullorum iuri comparans, ipsum nutribilius facit, cum magis penetratiuum extet, cum spiritibus proportionatum magis. Nec nos experientia fallit, cum potatores minus comedentes impinguari magis uideamus, comestores potantibus minus. Uinum quoque uirtutes sic omnes & spiritus restaurat. Spiritus autem prae caeteris nutribilius uino citius restauratur. Quare ut Almansor ait, alacritatem, gaudium, iocunditatemque inducit & Auerrois, a tota specse melancholiae aduersatur, cum calidum sit & humidum, gaudium inducens & melancholia spiritus a consueto naturali syluestres facit. Uidemus bibulos in dies ex potu uini iocundos fieri, & quandoque Salomonis tunc simias appellemus. Neque eius innumerabiles dignitates hoc in loco prosequendum esse arbitror. Sat nobis esse debet, quod in hominum generationem, uitae eius prolongationem, spirituum multiplicationem, restaurationem, quibus uita conseruatur prolongaturque, inuentum sit. Princeps: Uinum semper habet per eius Essentiam ad spiritum conuerti, que omnia & experientia comprehendimus. Uino utentes carnosiores esse, & rubicundiores, generatiuos magis, in coitu potentiores. Quamobrem ut suam seruarent pudicitiam de cultu foemineo Romani magis solicitantes, foeminis uini potum prohibuerunt. Equidem eo utentes ansmosiores, robustiores, animoque iocundiores redduntur, quae omnia accipienda sunt, cum fuerit cius moderatus usus. Propter quod quod Ecclesiastes: Exultatio animae & cordis. Et moderate potatum, sanitas est anime et corporis, estque sic humores temperatos faciens. Si itaque sic esse concedimus, quod minime negari potest, quid de ardenti aqua dicemus, quae uini pars est spirituosa nobilior atque potentior? nunquid in eos effectus illam posse negandum est, cum orta in uirtute suis attestentur principiis? Nunquid non maxime colenda est. Nunquid non amplexanda est? O bone Deus, quantum in spirituum augmentum, inque restaurationem subitam accedat ex datis facile colligimus, testante medicorunduce. Omnium subito & uelociter nutrientium est uinum. Spiritus enim anime prima sunt instrumenta, ut corpus uiuat, nutriatur, uitaque in longum deducatur. Cur itaque cum aqua ardens sic in spiritus subito transeat, & ex ea nutriantur, eam ad uite conseruationem, prolongationemqe accedere, insolenter negabitur? Eadem enim similitudo uidetur aque ardentis ad distillatam aquam, quae carnis ad uinum. Cur itaque aquam ardentem non laudabimus in spirituum restaurationem, ut illam posse, cum sit uini pars nobilior? quod omnium, ut actum est, nutribilislimum, citoque ac subito nutriens, sique loco, corpori, temporeque, ut decebit, administrata fuerit. Fortassis, inquiet, ab igne caliditatem elementarem suscipere, fatendum. Ea propter suo est moderanda loco, cum aut cholerico aut phlegmatico exhibebitur, non tamen plurimum ignitur, ut in confectione, quae ex aliis rebus sic distillando fit, est uidere. Non enim aqua rolarum ignitur, non foeniculi, non aqua carnis, ut sic ex hoc blasphemetur. Arbitrandum quidem est uarietatem suscipere cum in conficiendo, tum in administrando. Nam quae candela conficitur, mitem ac meliorem facio, praetereo solarem: sicque de caeteris dicatur modis. & secundum aetatum diuersitatem locorum ac temporum uarianda erit: neque ab igne corruptionem aut imperfectam alterationem suscipit in distillatione: si fortem caliditatem, moderanda erit Quibus omnib. plane satis reserata est auctoritate huius diulnae aquae dignitas, ac muanda potestas auro prestantior, tior que sic neglecta per manus laicorum longis iam annis, oberrauit. Quam cum maturius intelligere uolueris, illustrissime Princeps, non haesito eius uirtutes te ita allicere, ut ad eam colendam sumendamque maxima cum dignitate accedas. Quare sophisticis rationibus aures non sunt prestandae, quibus nonnulli detestari conati sunt. Sileant itaque qui eius dignitates non nouerunt, omnium rerum distillationes non nisi uoluntarie spernentes. Haec autem omnia oculis tuae dignitatis anteponere concepi, cui neque prudentia neque literarum copia defuit, ut sic spectanda uideres iudicaresque: deinde si ex principiis Alchimiae Hermetis Philosophi, Petri Hispani, Arnoldi de Uillanoua, cuius & adhuc tanta extat in opere medicinae experientia, ut alterum Apollinem medici praedicent: si Raimundi uiri quippe diuini, si insignis medicine splendor Thadaei medici, sique plurimorum philosophantium authoritas ita seiune spernenda est: sique eorum sententia, qui omnes in hanc conuenerunt: Aquam ardentem moderate sumptam, in uitae conseruationem prolongationemque quamplurimum posse: esseque aliorum effectuum, de quibus actum, productiuam, ut canitiem retardare, quae superflua sit humiditate, an in contrarium uersa sententia magis colenda sit? Spero equidem & in futurum eam tua ex dignitate maiorem gloriam consequi, cum tuae producendae uitae causa erit. Fortassis haesitabitur si humide complexionis dicenda sit, an siccae cum a plerisqe uinum humidae complexionis inscribatur: neque perscrutatio haec facilis habeatur, cum maxima sit in hoc sapientum discordia. Nam Conciliator noster cum plurimas rationes non paucasque authoritates aduersantes reuoluisset, ipsum humidum pronunciandum esse affirmauit, praecipue li annum non excesserit, de quo supra. Qua ex re, cum aqua haec uini nobilior pars sit, ortaque suis principiis attestari uideantur parte in principali praecipue, sic humidam esse putandum, quam rem experientia confirmare uidetur. Nam cum in fundo cyathi cochleare unum ardentis aquae iniectum fuerit & postea accensa, eius quidem flamma per octauum horae durabit, quod equidem absque humiditate grandi esse non potest. In qua sic flamma pabulatur, quinimo grossitie quadam & uiscositate participare uidetur: sic itaque humidam esse relinquitur. Uerum quod sicca sit pronuncianda magis sam scriptum sit. Quam rem confirmare uidentur authoritates in contrarium quibus uinum calidum esse & siccum enuntiatur. Et experientia affirmat cum urens & caustica sit, quae calidi & sicci sunt operationes. Nam in fundo cyathi combusta sam uitrum calidum reddit, ueluti ignitum ferrum ferueat & tangentem urat. Res itaque sic in controuersia posita est. plurimi alchimizantes eam humidam esse dixerunt, non distinguentes humsditatem actualem a potentiali, cum Philosophiae dogmata nescierint. Caeteri siceam. Ego quidem pace aliorum id arbitror ut pronuncianda sicca sit, & ut actum, ab humiditate non absoluta. Nam prima in distillatione cum per actionem calidi partes uini sequestrentur, id opinandum subtiliores igneas prius ascendere debere, consequenter aereas quae sic permistim etiam ascendunt: qua re siccitas cum humiditate coniungitur & si siccitas uincat, quibus eorum apparet error, qui primam aquam sic neglexerunt cum secunda exiens aquea sit, tertia terrestris inutilisque: Fortassis hesitabi tuercum aqua ardens ita calida pronuntietur, & quomodo ita spiritib. ac naturali calori amicabitur? Accipiendum quidem est ipsam ex diuersa fabricatione diuersimode sua in caliditate uariari. Nam que ad Solem fit, si fieri potest, aut in uentre equi, aut cum flamma candelae, mitioris est caliditatis ea quae per uitem aut aliis iam dictis modis conficitur, & quae ad flammam ualde mitis erit. Haec autem aqua & si prima impressione suis cum partibus igneis laedere uidetur, postea tamen per actuationem calidi naturalis resoluuntur, ut experientia docemur. Nam illa acuitas cito definit, quare mitior in caliditate facta ac siccitate sua cum humiditate tali miti caliditati coniuncta, spiritibus ac calori humano sic proportionata ac conuensens redditur. Spiritus quidem humanus non, ut arbitratur, paruae caliditatis existit. Unde dux medicorum Galenus in libello de Malitia complexionis diuersae: Si quis digitum in sinistro cordis uentriculo imposuerit, sentiet maiorem caliditatem quae sit, ut exprimere uoluerit magnam etiam in corpore humano caliditatem inueniri, in quo non raro magnae comprehendimus adustionis effectum. Nam in renibus caliditate potenti lapis generatur, quinimo & in uesica membro existente ita frigido. Estque non postergandum, mitiorem in uite prolongationem maioris esse adiumenti, feruentiorem uero in aegritudinibus tollendis, & ualidiorem. Haec autem quae longo ac digesto sermone egerent, raptim nauigaui, ne tuae Dominationi eius longitudine fastidio lim: & ad aliud cum pertineat negotium, sic quasi tacitus ire uolui: satis est mihi rem aperuisse. Postremo hoc loco non tacebo dignitates aquae uitis, & si audiui, etiam cum authoritate perlegi: aurum quidem potabile sic dignificatum hactenus nullo in codice cum authoritate reperi. Quae autem dicta ac dicenda sunt, sic planiora fiant, accipiendum duas in ardenti aqua caliditatis actiones esse. Primam quidem elementarem, qua exiccat & corpora calefacit, cuius dominium super alteram posuimus. Nam per eam calidam & siccam enunciauimus. Reliquam caelestem, uiuificatiuam, a uino contractam, quam in eum sui in creatione Solaris uirtus impressit, ut naturalis eius complexio ab elementari sic uincatur, ut in pulmone ab accidentali naturalis superatur, hacque natura calida redditur & humida, spirituum generatiua. Aer quidem ut in spiriium conuertatur, quam uini anima magis distare uidetur. Aerem uero, ut ait medicorum dux, in spiritum natura conuertit. Et primi secunda Princeps. Cur itaque proximiorem hanc in eum conuerti, huic diuinae aquae inuidus posse negabit, hasque caloris actiones inueniri posse scientificus an negabit, cum sensu comprehendatur in febriente has inueniri actiones? Quarum una febris est elementaris cum febris calor sit, in igneum mutatus, ut Galenus: & caliditatis actio naturalis, qua corpus alitur. Et coniunctione sideris solis & cansculae aer sic aestuans siccus factus, nunquid substantia humidus existimatur? Plane itaque asserendum esse arbitror, clementarem caelestemque caliditatem ardentem aquam in se possidere, & amplexatam sic eam naturam diuidere: diuersisque in operationibus eius uti, ut elementarem in superfluitatum consumptionem conuertat, caelestem uero in spiritus generationem. Quo fit ut sic potentior facta, uitam in longum deducat. Harum actionum diuisionem quis fortasse admirabitur? qui cum id legerit in re medicinali, minime audiendus erit. legat equidem prius Principis scripta cum de curando hemitritaeo sibi cura est, discretiuam uirtutem commemorantis. De Nocumentis simplicis ardentis aquae. Caput X. Post autem narrationem eius iuuamentorum, consequens duxi nocumenta prosequi. nam ex his quae scripta sunt, planiora ac clariora nobis fient. Primum itaque dicamus aegritudinibus calidis, sic non conferre acutis ac furiosis, maxime cum suis manifestis qualitatibus nocumenta praestet, & in has addat aegritudines: neque qui calore stomachi muniti sunt ea utantur: eamque deuitent cholerici pueri, & quibus innatus fortis calor est, aut resolubilis: propter quod debiles in calido praecipue stomachi ad eam assumendam magna cum cautela accedant: iuuentusque plus senectute expauescat, & senes cholerici phlegmaticis eius in usu se magis moderent, & frigidis natura: sicque & sexu calidiores. Quamobrem mulieres uiris audacius tutiusque uti possunt. Contempletur autem, ut actum: sexus, aetas, complexio, uirtus, habitudo, tempus, consuetudo, ars, regio, aeris constitutio, membrorum corporis aptitudo, ut si caetera non negarent, aptitudo in excoriationem fortassis prohiberet. Sit itaque in his curiosus qui alteri eius assumptionem laudabit. Et quis hoc facere poterit non nisi in medicina peritus? In egritudinibus uero calidis, cum frigidis moderatam dare licebit, ut in hemitritaeo piper. Et de his tantum dixisse uolo, cum caetera quae de nocumentis eius dici possunt, ex habitis aperta sint. De Aqua ardenti composita & uirtutibus eius. Cap. Xi. De simplici sic expediti, ad eam prosequamur, quam compositam nominarunt, quoniam rerum aliarum coniunctione fit, quae sic diuersificari habet, ut ex diuersis fit elementis. Qua ex re cum prope infinita cum ea componi possunt, non est eius compositioni finis statuendus. Sic itaque pauca & experta authoritate & laude dignissima inscribam composita, quae impraesentiarum nostro inseruient negotio, id primum praedicuns, quod membra omnia ad quae peruenit indifferenter calefacit ac exiccat: menbra frigida, humidaque confortat. Quod illustres uiri intelligentes, simplicia quaedam cum ea commiscuere, quae eius uirtutem ad diuersa membra ducerent, illamque suis in effectibus sic sua cum proprietate redderent fortiorem. Cumque cerebrum laeditur, in sui releuationem tutamenque cerebrum respicientia commiscent, & al: erantia quaedam suae dyscrasiae remotiua, estque in aliis simili cum modo operandum. Poterit itaque quisque in arte peritus, ut alia & dispositio alia expostulabit, uariam compositionem ordinare. Ut exempli gratia, dicamus cum abrotano & saxifragia, aut sola cum betonica in renibus, ut in uesica lapidem frangit. Et cum succo fumiterre & lapacii acuti, faciei pustulas tollit, & cum saluia tremorem. Cumque doctrina exemplaris eaque per praecepta efficacior sit, pluribusque gratior, quasdam propterea descriptiones subiungam laude & experientia dignas, si prius commemorauero, quae in ea infusa erunt, ab omni sua uirtute sic expoliatiua tales in se recipiens, quoniam, ut actum, sic suo odore saporeque priuantur, suaque potenti uirtute illas mirabiliter in se trahit. Et si infusa minutantur, ab ea facilius sic expoliantur. Neque non nisi ab experto Physico has compositiones fieri posse putandum: compositio namque simplicium semper mihi perdifficillima uisa est, & ad eas prosequens, hanc tibi primam facio contra mingendi impotentiam. Senilis passio est & si quandoque aetas alia illa grauiter molestetur renes, oppilatos aperit & lapidem in eis induratum conminuit, extraque expellit: cuius descriptio haec est. Recipe radicum sparagi, brusci, foeniculi, petroselini, raphani, iringorum, miliisolis, seminum genistrae, endiuiae, scariolae, capillorum Ueneris, ana. Haec omnia prius contusa minutimque incisa in quantitate sufficienti ardentis aquae bis distillatae infundenda ponantur, in eaque sic horis octo resideant: & postea suaui cum igne, ut decet, distillentur. maiorem autem uim sic habere uidetur: quam Thadeus medicus insignis sua & nostra in aetate princeps ordinauit. Nam operam fortiorem sic agere uidetur, cum lapidem in uelica induratum frangat. Est quidem sortius antidotum quod in uesica, quam quod in renibus lapidem frangit & comminuit: tremori paralysique mirum in modum subuenit, & dolorem colicum ex causa frigida uenientem tollit: iuuentutemque conseruat, ac canos retardare facit. Hanc autem tot laudibus extollit, ut sic laudando detrahere uideatur. Eam nanquae in omni aegritudine colendam esse persuadet, cuius in usu honores maximasque laudes se consecutum esse ait, neque minores utilitates. Ob quam rem non omnibus communicandum esse consulit. Cuius iudicium atque consilium non commendo, cum has dignas res sepultas seruare grauamine conscientiae non uacet, sicque summo opifici, qui omnia gratis concedit iniuria quedam exhibeatur, uoluitque medicum ea prudenter moderateque utentem sic facile ditari posse. Recipe caryophyllorum, nucis moschatae, macis, zedoariae, galangae, piperis longi, pyrethri, corticum citri, sampsuci, saluiae, ameos, spicenardi, ligni aloes, cubebarum, cardamomi, cinnamomi, menthae, lauendulae, pulegii, costi, origani, calamenthi, calami aromatici, stoechados, chamedreos, chamepi: eos, ana puluerizentur, & optimo cum uino de quo actum, claretum fiat, & postea in distillatorio ponantur. Prima itaque quae exibit, aqua clara ac perfecta erit, sicque secunda: tertia uero negligatur, & huius aquae uis tanta est, ut etiam exterius applicata in curandis aegritudinib. quam potenter ualeat. Ad diturque moschus in peciola ligatus sic in ea continue relidens, cuius quantitas consilio medicorum moderanda est. Plurimi enim sunt, qui eius odorem non tolerant, nonnulli quos summe delectat: cochlear unum ab eodem dosis inscribitur singulo dieieiuno stomacho. Consuluitque in comminutionem lapidis in uesica, ut de quarto in quartum eius aliqua pars in uino, quod in mensa bibitur, infundatur. Quae res si mensibus sex adusque octo seruabitur, aut anni tempore, omnem in uelica induratum lapidem franget, atque comminuet. Quod si dolcuratio delectabit, id ad uoluntatis libitum fieri poterit, in ea infundendo liquiritiam, non saccharum quoniam ipsum in aqua uitis non dissoluitur, ut actum. Et ut diuinae huic aquae fides cum argumento amplior adhibeatur ab authorirate sumpta, referam quod & plurimi senserunt, Conciliatorem uirum quippe diuinum codices suos farina Thadaei insignis panem confecisse, tanta fuit suarum literarum copia atque dignitas: quem quidem Thadaeum ut alterum Aesculapium suis singularibus cum experimentis ueteres & noui medici, magna cum ueneratione colunt, cuius famosa opera extant, & in dies per scholas medicorum maxima etiam cum reputatione perambulant. Quis igitur non nisi inexpertus, aut mentis incompositae, qui caeteris plura scisse sic detestando ostendere se putarit, hanc detestari, aut mortales non colere dicere ausus erit? Cuius diuini uiri doctrina & experientia simul semper incedunt. Hanc itaque te colere, hancque strictius amplexari, in uitaeque tuae prorogationem ea uti persuadere non haesito, quinimo consulo. Quod a me actum non inaniter, non uoluntarie, sed firma cum ratione esse puto. Sique calumniator eam sic omnibus communem esse damnabit: fatendum, si aetas, complexio, anni tempus, & huiusmodi, de quibus actum, postergabuntur, sique uniuersalia prae oculis habenda, neglecta erunt, que omnia operanti cognita Thadaeus esse uoluit. Qua ex re, ut saepe peritos in arte consulendum est, qui his in omnibus caeterisque moderationem seruare non ignorant. His tertiam & plurimum gratam & expertam adiiciam cordis uiuificatiuam, cerebrumque, ac stomachum confortantem, oppilationem exterminatam, canitiem retardantem. Recipe caryophyllorum, nucis moschatae, macis, zedoariae, galangae, piperis longi, corticum, citri, saluiae, sampsuci, ameos, spicae nardi, ligni aloes, cubebarum, amomi, cardamomi, lauendulae, menthe, pulegii, origani, calamenti, stoechados utriusque, chamedreos, chamepyteos, ana. Terenda terantur, distillentur que, ut actum. Eadem operatio aque, quae nunc describetur, his mirum in modum subuenientis qui absque causa tristantur, quibus & cordis tremor est molestus. Haec quidem solitarios ad societatem conducit, & ad bonorum morum consuetudinem mortales excitat. O diuinam, o colendam nimis: cuius haec est confectio. Recipe zedoariae, doronici, corticum citri, macis, nucis moschatae, ana, drachmas duas, coralorum rubeorum, charabe, limature eboris, ana, scrupulos duos been albi & rubei, caryophyllorum, zingiberis, piperis longi, spicae, folii, croci, heil, ana, drachmam unam, trochiscorum diarhodon, ligni aloes, ana, drachmas quinque, cinnamomi, galangae, zorumbet, ana, drachmas quindecim, foliorum auri & argenti minutorum & pistatorum, ana, aureum unum, albarum margaritarum drachmas tres, fragmentorum sapphiri, hyacinthi, smaragdi, ana, drachmas quinque, moschi electi, scrupulos quinque ambre scrupulos duos, emblicorum un cias quinque, rosarum unciam unam, fiatque in de aqua, ut actum. Haec quidem laude sic digna, preciositateque sua ueneranda magnatibus fortassis tantummodo conmodo esse uidebitur. Ob quam rem aliam subiungo pauperibus ac diuitibus communem, & suis in effectibus parem aut prope parem. Recipe foliorum rosarum, drachmas quindecim, liquiritiae mundatae, drachmas septem, ligni aloes electi, sandalorum rubeorum, ana, drachmas tres, cinnamomi electi, drachmas quinque, macis, caryophyllorum, ana, drachmas duas, quinque gummi Arabici, draganti, ana, drachmas tres, scrupulos duos, nucis moschatae, cardomomi, galangae, ana, drachmam unam, spicae, scrupulos duos, ambrescrupulos duos, moschi scrupulum unum, aquae rosaceae, uini, ana, fiat, ut actum. Haec enim stomachi praecipue defectionem tollit, ex omnique mala complexione frigida & humida uenientem dispositionem remouet, nutritiuorum instrumenta omnia confortat ac roborat sic excitat appetitum, & cor letum facit. Putrefactionem oris ac stomachi mirum in modum superat, cerebro confortando opitulatur, & conualescentibus conuenit, cum illis sua uirtute subueniat. Et ut constantioris sit effectus, nonnulli ingeniati sunt cum ea gummi infundere, ut suo congruit negotio, nunc in ea gummi infundentes, nunc cum uino distillantes, ut dragantum, mastichem, & huiusmodi. Sicque diuersificant amara & dulcia, & alterius saporis reliqua infundentes, & stomachi confortationem quaerentes, in ea stomachalia infundunt, aut cum ea distillant, agentesque proportionabiliter caeteris in menbris, ut suo pertinet negocio. Bene autem comprehendi potest, quam facilis sit in ea compositionum multiplicatio. Ob quam rem sic impraesentiarum finem faciam, si hanc postremam his addidero, quae tibi summe necessaria, neque minori laude mihi digna uisa est, cuius in quotidiano usu a ueneno, pesteque diuina semper bonitate iuuante, sic preseruaberis, accedetque ad membrorum tuorum omnium robur. Hanc quidem magnificare uelis, & auro praestantiorem esse dicere non haesitabis. Facile enim ex eius compositione comprehendetur, si ad cordis tutamen, si ad spirituum augmentum, si denique ad aliorum membrorum omnium ampliorem commoditatem sua cum uirtute, aut occulta, aut manifesta, ipso potabili auro plus accedet, & iuuamenta maiora praestabit: quam amare & uenerari mortales quammaxime debent, hisque praesertim temporibus, in quibus uniuersus populus sic peste flagellatur. Ego quidem Deo meo semper gratias, saltem quas possum, refero, qui sua misericordia huius diuinae aquae notitiam dedit, quam & colere & uti in posterum concepi, neque aetas mea hoc paruifacit. Arbitrandum quidem est compositam simplici potentiorem efficacioremque esse. Quod si simplex a corruptione putrefactioneque corpora defendit, quid de ea composita putandum est? Minime itaque dubitandum erit, hanc rebus ita cor tutantibus refertam in uenenum inque pestem potenter posse. ixperientia enim certa uidemus, cor anima carens in ea simplici longis in dieb. a putrefactione praeseruari. Quid ergo arbitrandum est, si cum eo anima coniuncta erit, uires omnes suas in cordis conseruationem extendens? Est ita que aqua haec ut altera anima colenda, que, quanquam gratis oblata sit, tamen hac tempestate minime refellenda est: eamque Mithridato comparem facio. Cuius ex usu Mithridates Rex, cum hostis manus ueneno se fugere arbitraretur. uenenare se non potuit. Est itaque, ut singularis thesaurus, colenda, & auro preciosior, ueneranda magis. Hancque cum sic gratis acceperim, non precio uendam sed omnibus communem fieri tentabo ut praesentibus & posteris salutifera futura sit: eius autem compositio haec est. Recipe ardentis aquae ex materia electa & ad flammam aut in balneo Marie confectae duplici distillatione distillate libras octo, aceti non uinosi albi libram unam & mediam: aquae rosaceae libras quatuor, florum harum rerum, buglosse, boraginis, nanuferis, cichoree ana, manipulum medium, ossis de corde cerui, uncias quinque, boli armeni, unciam unam, margaritarum albarum, fragmentorum sapphiri, hyacinthi, smaragdi ana, drachmam unam, foliorum auri numero duodecim, macis, drachmas duas berberis, drachmas quinque, seminum acetose manipulumunum, zedoarie, drachmas tres, calsiae ligneae, drachmas duas, caryophyllorum, drachmas quinque, cinnamomi, drachmas duas, diptami, drachmas tres, moschi, ambrae, ana, drachmas quinque: omnia contundantur praeter aurum, bolum, margaritas, plus quam mediocriter. Aurum uero bene in mortario trituretur, bolus puluerize tur, & margaritae. Sicque in uase uitreo omnia haec, praeter moschum, intromit tantur, optimeque, ut decet, obturentur, stentque sic infusae horis octo, & postea lambicentur, aquaque exiens usui reseruetur. Quod si eius dulcorationem quis optabit, cum liquiritia, ut actum, id agere poterit. Moschus autem & ambra in peciola ligata continue infusa teneantur. Eius autem usus omnni tempore esse poterit, cum ab aequalitate non elongetur. Dosisque communis erit ana drachmamunam, usque ad unciam unam ut minor sic terminus ac maior, designetur: medius autem uariatur, id etate, tempore, sexu, complexione, uirtuteque in eo uarietatem petentibus. Quamobrem consilio peritorum in hoc standum esse aio, quos harum rerum noticia ac moderatio non latuit. Tibi enim, illustrissime Princeps drachmam unam usque ad duas uel tres dosis congrua erit, & cum uino aromatico mitior, de quo post. Contemplari uelis, obsecro, huius diuinae aquae dignitatem excellentiamque, cum sic ad omnes bene se habeat. Et per sacra rogo, quod & si tibi gratis oblata fuerit, apud te non uilescat, quam & si simplicem in peste damnabunt, compolitam minime denigrare poterunt, cum sit cordis gloriosus clypeus, & ab aequalitate non distans. Aqua enim ardens simplex & composita tanta est obseruatione digna, ut mortales ad eam sumendam non irreuerenter non impetuose accedere debent, sed dispositi & non nisi legibus muniti ut post. De Cultu obseruando in assumptione ardentis aquae. Cap. Xii. Excellentiam dignitatemque ardentis aquae admodum tibi non incognitam esse puto, illustrissime Princeps, quam cum ardentius contemplatus eris, ad eam peramandam excolendamque sua ita te alliciet singularis uirtus, ut facile tuae salubritatis Deam in terris tibi constitues. Eosque odio habebis qui sue enisi erunt detrahere dignitati: qui, ut arbitror non importune accusandi sunt quoniam operatorum malorum uitio eam perfecte non nouerunt. Hancque cum semper uitiatam composuerint non gloriosi, non ita mirandi effectus ab ea emanarunt, qui, ut singulares dotes, a modernis illi attribuuntur. Uerum si eam perfectam gust auerint, eaque, ut actum, uli erunt, non haesito eos a sententia mea elongari debere. Equidem amanda est, colenda, dignificanda, & diuina penitus nominanda. Non ergo imprudenter quisque, si praemunitus legibus non fuerit, non arroganter, non impetuose ad eam sumendam sic accedat, qui ab ea saluari cupit: sed magna cum ueneratione, fide, ac obseruando cultu ueluti alterum sacramentum assumat, primisque preceptis pareat de quibus actum. Nam corpora uitiata nimis ab eius usu se abstineant. Oquam ridendum, o uulgo imperito compatiendum, cum fere soli crapulantes irreuerenter illam sumant. Nam cum ex serotina crapula matutina laelio percipitur, in peccati expiationem, ad eam sumendam in uicis inconsulte concurrunt, postque assumptionem eius bibulorum loca uisitant. Quapropter accipiendum tribus ad minus horis eius post assumptionem, cibos aut potus sequi debere. Hi equidem sunt, cuius inordinata assumptione tali, in tremorem, quem eius ex usu non perpauci incurrere uerentur, sic facile incurrunt, ut de iuuamentis arguebamus. Haec autem in corporis salubritatem a Deo creata est: qua ex re intuendam sanitatem, inquem uite prolongationem, in denique expellendas aegritudines maxima cum ueneratione uti debet homo. Et hoc loco primum commemorabo, ut a superfluitatibus, ut possibile est mundus sumens sit, quod debito regimine perficitur. Cum enim non constantis & diutine sit operationis, sic humiditatibus immersa operari minime ualebit, & suam in membris qualitatem imprimere. Haec enim in superficie agens superficiales leuesque humiditatum partes leuigatu, ascendereque facit, quae facile in origines neruorum sic penetrare poterunt: fietque fortassis deinde accusatus tremor. Qui itaque sanitatem colunt, sicque uitam in longum cupiunt ducere, ut corpus non sit uitiatum summa cum diligentia studeant. Haec enim ambo ardens aqua operatur subiecto sic disposito etiam moderate cum adminstrata fuerit. Quae enim paucae sunt superfluitates timendae faciliter exterminat, sicque earum putrefactio de fenditur. Uerum & qui copulationi inseruiunt, quos eius usus delectaret, medicos prius consulant, crapulamque aut dieta aut potatione medicinali prius cum pace deponant, & derelicta superfluitas aquae benedictae officio, euanescet. Nam quem admodum confessione grandiuscula peccata tolluntur, & leuia ac minora oblita benedictae aque diuinitate ex postea euanescunt, ita & aqua hac derelicte super fluitates: quo fit ut calor uigoratus naturalis, uita sic in longum producat. Quamobrem, ut sacramentum & altera uita colenda est. Quibus inducitur, ut declinationis tempore & tremoris paralysis, ceterorumque morborum corpus frigiditate ac humiditate perturbantium moderatam potenter magnificeque ualere. Cui sententiae Princeps alludere uidetur cum dicat: Et uinum antiquum paucum confert ualde aegritudinibus neruorum omnibus, plurimum uero ex eo sumptum est nocibilior res neruis: sicque plurima nocebit. Alterum animaduertendum est, sitque potantibus colendus canon, quod eius simplicis assumptio etiam pauca in quantitate nonnullis grauis ac molesta est. Quare commiscendum aut uinum aut liquor alius, quo amicabilsor reddatur. Uerum uinum eligibilius, cum caeteris liquoribus sit suae naturae propinquius, sitque aromaticum: quod plurimi scientes, qui eius usu delectantur, unam eius. 3. cum tribus aromatici uini assumunt. Est hic quidam communis usus, quod si res ita te delectaret non accuso, sed approbo & consulo, uini & aquae quantitates medicorum tuo rum consilio uariandas. Medo autem cum ea assumptus non accusandus est, quinimo, ut arbitror, consulendum, cum eius opera etiam fuerint necessaria: ceruisiam non blasphemare debet: poterit enim sic uia medicinae cum ea sumi uerum nobiliora sunt duo prima. Reliquum ut cerebrum habentes debile qui uaporibus uini facile laeduntur ad eam sumendam, non ut hi, qui forte possident, pari pergaut audacia. Hi enim eius moderationem diligenti cura studeant. De his autem quorum stomachi calor debilis est inpraesentiarum nihil, cum de eis scriptum sit supra. Et ut solatiosum aliquid huic nostro opusculo adiiciam, quo aures tuae Dominationis demulceam, quod summe cupio, dubium inpraesentiarum excutiendum in postremis, sic in medium adducam: quod non inutile facio, neque a propositis remotum, sed quae paulo ante dicta sunt, amplexabitur. Scriptum enim est, uinum sua plurima cum quantitate rem plurimum nocuam esse. Non paucos audiuimus, uidimusque bibulos ante alterius rei assumptionem in crepusculo, uini plurimam quantitatem assumere, quibus uita & sanitas in longum producebatur, & eorum nonnullos modo ad octuage simum peruenisse annum, quos neque tremor, neque paralysis molestauit. Et cum ardens aquauino suis in proprietatibus comparetur, ex uinoque fiat, cur eius plurimae quantitatis usus esse non poterit, quod a nobis accusatum fuit? Certe, ut arbitror, Gimininanus tuus, de quo supra etiam, in die non raro adusque uncias octo, gaudiose deglutit, cuius ex assumptione tali se quadraginta annis sanum uixisse omnibus cum iuramento praedicat. Ut autem uini ad aquam ardentem differentia comprehendatur. accipiendum aquam ipso uino calidiorem, sicciorem, subtiliorem, euaporabiliorem, & uelocius impressiuam esse, cum in distillatione, & praecipue multiplicata aqueas uini partes ac terreas deserat. Quapropter non ita constantis aut fortis est impressionis. Aqua enim, cum in ore est, statim actuatur, & in membra penetrat propinqua, cum parte aquea careat, qua uelut uinum infrigidare possit: uinum autem in stomacho actuatur, & non in ore, nili tempore certo retento, nequ; sic ad membra penetrat, aut inferiora aut superiora. Aquae autem huius resolutio cita est, cuius impressio paruo durat tempore, uini operationi comparata, cum ipsius sit spiritus. Nam uelut ex sanguine spiritus gignitur, ut dux scribit medicorum, ita ex uino aqua ardens: sanguis autem suo spiritu constantior est. Uolitat itaque ut spiritus aqua ardens: & assumpta, statim partes oris, gutturis, cordis, cerebri ac stomachi percutit. Et fortasse ad hepar sic simplex non peruenit, cum praecipue paruae fuerit quantitatis, quinimo exhalat & euanescit prius, quod minime in uino contingit, cum densioris sit substantiae, & ad hepar penetrans. Quamobrem stomacho, cordi ac cerebro salubrior est adscribenda. Uinum quidem & si in his operetur membris, in inferiora magis penetrat. Ob quam rem in oppilationes ceterosque inferiorum membrorum morbos magis posse uidetur. Reliquum est ut differre sciamus rem ut medicinam, & ipsam aut potum, aut cibum assumi debere. Quo fit, ut exhibendarum rerum uarietas, quantitate, tempore, aetate, confectione, similiumque contingat, quae omnia, ut actum, in ardentis aquae exhibitionem consideranda sunt. Quamobrem cum prolongatio uitae queritur, mitior suis in qualitatibus exhibeatur. Si quidem aegritudinis remotio praecipue que frigidae fit, ardentior tribuatur. Uinum quidem in plurima quantitate sum ptum secum multas conducendo materias, caput etiam sua multa quantitate replet: hosque tot tantosque uapores, tantamque materiam calor cerebri sic suffocatus minime resoluere & annullare potest. Quamobrem in humiditatem subtilem conuersi, & in neruorum origines penetrantes, causa sunt sic tremoris ac paralyseos factiua. Quod si tantae quantitatis aquae ardentis usus esset, non haesitandum, quin ad hos perducat errores, cum euaporatiua sit, magisque penetratiua. Aqua enim ardens, ut medicina: uinum uero ut potus & nutrimentum pronuntietur. Qua ex re in exhibenda quantitate, quamplurimum sic differre dicatur. Si etenim ardentis aquae ut uini tantae quantitatis usus foret in corpore magnam, quinimo maximam & subitam imprimeret caliditatem, qua necessitatem in corde euentandi tantam subito induceret, ut suffocationem, ac eius periculum pareret, eoque praecipue, cum spiritualibus euacuationem maximam & occupantem gigneret, accideretque ut his qui paruo in loco clauduntur aere existente nimium calido, cui refrigeratio subito succedere non potest, hi autem suffocati pertinent. Febres ephemeras ac putridasdeinde adgeneraret, et hepatis inflammationes: & tanta ac fortassis ita subita multorum fumorum ad caput euaporatio foret, ut inde apoplexia consequi posset. Detestandum quidem & sic uini poten tis inquantitate usum ante praecipue cibi assumptionem. Quare Princeps amplius sapiens sibi prouidere debet ne ieiunus uinum bibat, quoniam magnum facit cerebro nocumentum & neruis ad spasmum perducit & ad amentiam: quibus omnibus subiecti sunt, qui usu plurimo ardentis aquae delectantur. Nam si uinum uetus, potens, odoriferum uia medicinae sic assumeretur, non arbitror ea debere sequi nocumenta: quam ob rem quantitatis consideratio plurimum attendenda est. Unde si in quantitate paululum maiori uinum tale assumeretur, censeo ut de aqua ardenti iuuare. Uerum post primi cibi assumpti digestionem completam, ut ante cenae assumptionem, sic uinum bibere etiam notabili in quantitate nullo praecedente cibo delationis gratia partium grossarum, quae ex prandio remanserunt, suaque grossitie penetrare non potentium, laudandum erit, & hoc est quod carmine A potu incipe coenam. canitur: Quid autem de potu tali ante prandium facto dicendum sit, consideret speculator. Et quod maius est tempus inter coenam & prandium cadens, quam inter prandium & coenam: quare longitudine temporis corrigi potest, quod in breui fieri non ualet. Et fortasse si quando fieret non noceret, etiam quia differt in ter ipsum, ut potus est medicinalis & ut nutrimentalis. Uinum quoque cum actu frigidum sit & humidum, neque ut aqua celeriter actuetur, non haec faciet nocumenta. Uinum preterea magna in quantitate sumptum, cum calor stomachi debilis esset, & totius, sic sua in frigiditate subito facta, mortem uia extinctionis leuiter inducere posset. Hocque in loco quod in bibulo Patauino contingebat, commemorabo. Nam cum Fuluiensis noster ad scholas pergeret, per mediumque tabernarum transiret, audito clamore, interrogauit, ut quid esset? Responderunt, hic mortuus est senex quidam. Nam cum magna foret siti molestatus, duos cyathos Patauinos nullo inter ueniente temporis medio potauit, ilicoque sic mortuus est. Cuius causam in scholis declarans, ait: id extinctione caloris pauci a frigiditate multi uini, quod actuari non potuit, accidisse. Sic & multa aquae ardentis quantitas, uia resolutionis operari posset. Quid autem de bibulis dicemus? magis quidem aliorum sententiae stabo. Uerum ut hic locus sicuacuus a nobis non discedat, quid arbitror, pace aliorum dicam. Noui meo tempore bibulos, qui plurimo uino utentes inebriati sunt, ita ut nulla transiret dies, qua aut ut simiae, aut ut leones, aut ut porci non facti sint, & hos certe cognoui in facie cacetichos & breuis uite fuisse. Noui & alios quibus cerebra fortia fuerunt, ita ut a uapore uini non faciliter passi sint, qui & si uino exterminati fuerint, non ultra quam Salomones effecti fuerunt, & non persaepe terminos exiuerunt: hos in facie rubicundos esse uidebis uidebis ac gemmarum in fronte tabulam tenere: quibus uita sic prolongata fuit ex potenti nutrimento uini, cum sit omnium nutribilissimum, ut actum. Hi sunt qui plurimo potu & pauco cibo gaudent, quibus, ut arbitror, etiam uita longior fuisset, si debito regimine usi essent. Nam tales complexione aut compositio ne fortes, robustique ac plurimum calidi a natura creati fuerant, quae uite longitu dinem pollicita erat. Et cum ex his quosdam dulcibus uerbis admonere enixus essem, pericula dannaque anteponerem, in quae facile sic casuri erant, respondebant probato uerbo plus credendum esse: tritum etenim est ut uulgari in nostro consonantius dicam: Chi uuole uiuere san, beua dadoman. Hoc est, ut caeteris linguis satisfaciam. Mane potet quicunque cupit se uiuere sane. Et experientia confirmabant quadam cum Rhetorica ratione probantes. Auibus autem aqua ut hominibus uinum potus est. Sed quae mane ante altersus cibi assumptionem aues bibunt, caeteris uitae sunt longioris, ut in anseribus sic esse cernimus, cum anser ducentorum annorum comperta sit, itaque in hominihus sic est dicendum. Et cum eis sic litigarem, uerbaque sic inaniter effunderem, ut anseres dereliqui. Dubium bibulis sic dissoluendum trado. Itaque, illustrissime Princeps obsecro, &, si aequum est, oro, aquam hanc uenerari atque colere uelis: ad eamque sumendam te disponere, cum actiuorum actus non nisi in bene disposito subiecto recipiantur. Quod cum feceris, non hesito sic uitam tuam prolongari debere, eo precipue cum eius moderatus usus fuerit in quantitate, tempore & huiusmodi, de quibus actum. Hec mea sententia est, haec firma opinio, haec fides, quibus cum aliorum authoritate maiorem adhibebis fidem, quos consulo, consulas. Et cum in omnibus rationem quaerere inuestigareque solitus sis, neque dicta mea absque ratione scripta sint, spero non paruam te his fidem adhibere. Uale unica spes mea, cuius uitam omnipotens Iesus, ut opto, sua misericordia in aeuum producere dignetur. Aqua Aurea, Balsamum, Recipe terebinthinae clare unc. uii. laua uino bene, deinceps, recipe mellis albi boni libras tres, despumando igne lento cum modico uino & clarifica bene, tunc appone terebinthinam miscendo bene, tunc affunde aque uitae libras quatuor, & iterum misce in cucurbita uitraa bene lutando, de hinc, recipe buglossae, boraginis, melissae, saluie lauendulae, ana, m. i. hyssopi, chamemillae, millefolii, rosarum rub. ana, manipu. dimidium, absinthii, drachmam unam roris marini, manip. duos. Deinceps recipe ligni aloes, xylobalsami, triasandalorum, ana, drachmam unam, macis, nucis moschatae, cinnamomi, galangae, caryophyllorum, cubebarum alb. & piperis longi, croci, spicaenardi, granorum paradisi, cardamomi an. drachmas tres zedoariae, unciam dimidiam, squinanti drachmam dimidiam, corticis citri, seminis citri, stoechadis Arabici, an. drachmam unam, calami aromatici drachmam dimidiam, carlinae, cardopacii, uncias duas, bistortae, drachmas duas, iridis, unciam dimidiam, baccharum lauri, ualerianae, polypodii, ana, unciam dimidiam, liquiritiae, anisi, ana, drachmam dimidiam, raphani, uncias duas, coriandri correcti, unciam dimidiam, silerismontani, draclimam unam, amygdalarum excorticatarum, libram dimidiam, passullarum uuarum minorum, libram dimidiam, lotarum cum uino: omnia illa contusa pone in praedicta cucurbita ad mel & alia: & si aqua illauitae non sufficit, plus appone, & sic stent septem diebus bene obstructa, postea distilla in igne cineris cucurbitae in latitudine trium digitorum non tangat fundum inferius & cineres circumponantur lutato alembico optime cum cucurbita, supponendo uitrum quod cum rostro alembici lutetur, & ad quatuor horas sublimetur, lento igne ne mel bulliat, & fluet aqua clara: tandem ignem uigora, & cum aquam croceam uideris, tunc aliud uitrum appone, quod est lutandum cum rostro cucurbitae, & primam aquam serua ad partem, & uigora ignem donec non uidebis aquam croceam: tunc iterum uigora ignem, & exibit aqua nigra, & cum uidebis fumum, tunc sufficit, & serua aquas tres ad partem, & stet alembicum in fornace donec frigescat. In prima aqua pone folii Indi drachmam unam, ambrae, drachmam dimidiam, moschi, scrupulum dimidium, & quindecim folia auri, & misce custodiendo. Si uis pro capite uti, Recipe aquae betonicae unciam unam, aquae primae cochlear. misce, bibe ieiunus. Uirtus huius fortificat omnia membra. Recipe unciam unam Maluatici uel boni uini in uitrum paruum & appoue aquae huius albae seu primae cochlear unum, misce & erit alba ut lac, quam bibe iciuno stomacho desuper duabus horis, & praeseruat omnia membra. Ad hepar frigidum, cum aquae saluie uel cicerum, uel mororum, aut endiuiae unciam unam in causa frigida. Ad pectus & tussim ex catarrho frigido, cum aqua hyssopi, uel ligustici, uel soeniculi. Ad cor cum aqua buglossae, boraginis, uel melissae. Ad stomachum cum absinthica uel simili. Ad pulmones cum aqua pulmonariae, uel adiantos, uel polypodii & c. Pro splene cum aqua scolopendriae. Uertigini & apoplexiae cum aqua peonie, uel foeniculi, uel hypericon. Pro calculo, cum aqua raphani uel alkakengi. In retentione urinae cum aqua nastur. tii, uel petroselini, uel saxifragiae. Ad oculos cum aqua foenicull uel eufragiae. In retentione menstruorum cum aqua artemisiae, cum aqua radicis & similibus. In nimio uero eorum mestruorum fluxu cum aqua plantaginis uel solani. In laesione matricis ab obstetrice uel ex frigiditate unde amplius non concipit, utatur ea cum aqua Ualerianae, uel Betonicae, uel simili. In maculis faciei: Recipe aquae pimpinelle partes quatuor, aquae albe seu prime partem unam, misce & unge faciem mane & sero: bibe etiam eam in septimana bis uel ter cum aqua endiuiae. Curat cancrum ea perunctum & fistulam immissa saepius gutta. Confert in arthretica frigida si perungatur: in dolore matricis sumatur cum aqua matricariae. In febribus interpollatis praesertim quartana, uel in quotidiana: Recipe baccarae manip. dimidium, pone in uitrum & appone aquae albae quartam unam & tribus diebus tecta & obstructa maneant, postea effunde in aliud uitrum, dehinc ante accessionem febris per horam bibat unum cochlear, & tempora ungat, nasum, pulsum, dorsum, splenem uel etiam uentriculum in cotidiana. Citrinum oleum habet uirtutes multas ut balsamum, si perungatur. Oleum nigrum est etiam magnae uirtutis in arthretica perunctum ut Mater balsami alba, dicitur aqua aurea. Aquarum Mater, Seu. mater balsami, oleum balsami. Recipe Terebinthine bene lote lib. 1. mellis despumati lib. semis, aquae uitae ter distillatae lib. 1. & semis, id est uiginti quatuor unc. ligni Aloes bene triti, sandali albi & rubei & citrini, ana uncias tres, gummi Arabici drachmam unam nucis moschatae, galangae, cubebarum, cinnamomi, macis, caryophyllorum spicae nardi, croci, zingiberis albi ana draclimas tres, moschi puri scrupulum unum: omnia bene terantur, & ad inuicem misceantur, & in alembico uitreo ponantur, & peroptime lutetur ne quid respirare possit, & fac primo ignem lentum quousque habueris aquam primam, quae limpida est ut aqua fontis. Et cum secunda uenerit que est sicut carbo ignitus, tunc fortifica ignem motu continuo & non per saltum: & dum uenerit tertia, quae est nigra & spissa sicutmel, tunc magis fortifica ignem, do339 nec totum liquorem habueris. Et scias quod quaelibet istarum aquarum est calida, ultima tamen magis quam secunda, & secunda magis quam prima. Prima uocatur Mater balsami, secunda oleum balsami, tertia uero balsamum artificiale: prima aqua est clara, & cum uino potabilis, secunda & tertia ualent ad fomentandum & ungendum infirmitates, quae corrodunt nouiter carnes humanas. Prima aqua potata tepida cum uino bono & tepido consumit phlegma in omni stomacho, reddit appetitum comedendi, purgat stomachum ab omni malo humore. Item potata non permittit apostemata uenire ad cor, neque ad partes praecordiorum: item panniculus lineus subtilis tinctus in ista aqua & positus ad nares quam longius potes in tus purgat a reumate, quod fiat in introitu lecti pannum intra nares dimittendo: item si bibat mane & sero anhelitum fetidum ex quacumque causa proueniat, curat: item dentes fortificat ac dealbat si inde lauentur, & dentium dolorem ex quacumque causa curat, ac ipsos integros conseruat ac preseruat a corruptione. Item uulnera cum ea lota a fistula & quacunque alia superueniente infirmitate curat, & carnes ad statum pristinum perfecte reducit, ita quod ponas superuulnus pannum madefactum in hac aqua: hoc probatum est saepe. Ualet etiam contra quartanas si spinam dorli fortiter confricaueris per aliquot dies. Item contra scabiem, si cum hac aqua lauetur: contra haemorrhoidas, si pannum hac intinctum superposueris: contra omnem surditatem, si modicum cum bombace imbibita in aure tenueris, & per consequens facit surdos audire, & mutos loqui: nam hoc est uerum in his qui in linguae apoplexiam incurrunt, siue quibus lingua paraliticatur ac loquela cadit, & generaliter ualet contra omnes infirmitates ex causa frigida prouenientes. Secunda & tertia aquae ualent contra morbum Noli me tangere, contra morbum regium seu lupinum, contra strumas, & generaliter contra omnem fistulam, malum mortuum, scilicet praedicta lauando & fomentando ac pannum in ea madefactum superponendo. Item Item: si quis collisus fuerit, uel cum lapide conquassatus, uel ex alto cadens uel utcunque percussus fuerio, uel mutilatus fuerit, aut costas fractas habuerit, si ad ignem cum istis bene fricatus fuerit sanabitur. Item interficit araneam si cum hac aqua tacta fuerit, & nullum uenenum huic appropinquare potest. Paralysin omnium membrorum curat, si quis lotus fuerit ex eadem. Item fortificat omnia membra corporis si cum ea lauentur. Et scias quod prima aqua, est generalis ad omnes infirmitates, id est continens uirtutes aliarum: sed in infirmitaribus corrosiuis plus ualent secunda & tertia quam prima, & tertia plus quam secunda, & generaliter ualent ad omnes infirmitates procedentes ex phlegmate uel sanguine corrupto, ita quod inter artificiales aquas ista, aqua uocatur Mater aquarum. & cet. Breuissimus Rerum maiorum index in Ioanne de Rupescissa. Adstringentium ars 81 amentium & stultorum cura 159 aqu. ardentis uires, usus, mistio 212 aquae ardentis ratio 33 aquae ardentis uel uini deauratio 57 aquae uariae, & ad uaria, a 208 & inde argenti uiui natura 99 ars operatiua Raymundi Lullii 175 attenuantia 89 attrahentia infixa 78 audacia & fortitudo ut recuperentur 133 aurum quotuplex 23 aurum quot modis fiat 77 aurum ne a latronibus in uia rapiatur 55 auri uis ut extrahatur 52 auri proprietates 49 authoris studia, & intentio 11 C Calor Dei quid 36 Calida in primo gradu 60 calida in secundo gradu 61. in tert. 63 in quarto 65 cicatrizatiua 88 confortantia & corroborantia 93 corrosiua, ulceratiua, uritiua & c. 87 D Distillandi modi plures 39 E Elementorum a rebus extractio 54 corum ab inuicem certa separatio 47 F Febris acutae remedia 159 Febris continuae 155 febris pestilentialis 163 frigidorum gradus 66.67 G Glutinantia 88 H Hemitritaeorum cura 161 humidorum gradus 73. 74 I Indurantia 83 L Leprae cura & occultatio. 124 Lunae ad mare ratio & conuenientia 27 M magnetis uis 26 maturantia 84 maleficia & daemones quae fugent 134. medicinae impedimenta ut tollantur 150. medicinarum confortatio cum quinta Essentia 59 metallorum quinta Essentia ut trahatur 95 mollientia 83 mors quotuplex sit 17 morientium suscitatio 122 mundificantia 86 mundificantia cutim 91 P Paralyseos cura 128 pauperum aurum 54 pediculis & c. 144 phantastici a daemone tentati 131 philosophiae arcana 116 planetarum ad metalla collatio 50. 51. purgantium ratio 79 Q Quartanae depulsio 148 quinta Essentia quid 19. nomina eius 20. qualitates 21. 34. quinta Essentia ut paretur & quot modis 35. quintae Essentiae ab omni re extractio 44. 29. quotidiana febris 158 S Scabiei curatio 127. senii impedimenta ut curentur 121. siccorum gradus 69. 71. Sol quid dicatur & cur 23. somnum inducentia 92. sophisticatores qui 118. spasmi curatio 167. stellarum proprietates 25. sulfur quotuplex 98. T Tabidorum & similium curatio 130. Tartari ars 114. temperatissima quae 76. tertiana febris 157. U. Uenenum pellentia Ueneno resistentia 146 uinum pro quinta Essentia quale 37 uitae humanae terminus an prolongari queat. 16 dendum praecipua. In Praefatione. Pagina 3. a tergo, linca 2: aliqui. Ulstadius lin.4. In libro. Pag. 43 linea 1 fiet. 44. 19 laxatiuae 42. 6 & perfecit. 64. 13 serapinum, opopanacum. 77 4 & quintam. 68. 8 aizoon 85. 3 abradendo. 93. 13 coadunant &. 106. 5 in colore. 100. 1 turpis. 97. 3 sigillata luto. 123. 7 coloris aurei 118. 14 secundae ad. 133. 8 Deus in 149. 20ebt. li & hellebori nigri. 161. 13 cum hac. 185. 16 premittatur purg. ibid. 22 cephalea. 192. 15 quin curetur 224. 6 quolibet mane. 203. 21 mista cum 215. ult. uero uinum.