Generosi Omnique In Scientiarum Genere Ex Pertissimi uiri, Theophrasti Paracelsi ab Hohenheim, philosophie & utriusque medicinae Doctoris clarissimi, Libri quatuor De uita longa. Diligentia Et Opera Adami a Bodenstein recogniti, nuncque primum in lucem aediti. Ανεχο καὶ άπεχα. Serenissimo Uenetiarum Principi, Amplissimoque magistratui Ueneto, Dominis clementissimis, Adam ab Bodenstein philosophiae & medicinae Doctor. S. D. Nihil uidetur in rerum natura adeo penetrabilibus inclusum, inuolutum, & absconditum esse, quod non paulatim ( Deo fauente ) eruatur magnis exantlatis laboribus, euoluatur hominum industria, & reueletur mirabili quodam lumine, uiri illustrissimi prudentissimique: Cernimus enim temporis successu plurima noua & praeclara inueniri, quibus semper aeternus pater summam beneuolentiam, & amorem singularem erga genus humanum declarat: Quia ipse summum existens bonum, principium & finis, ut omnia in hominum usum creauit, ita perpetuo eos ceu filios suos, per unigenitum suum ei reconciliatos, fouet ac tuetur, multisque & uariis donis pro sua immensa liberalitate & magnificentia diuinaque natura exornat, nec ullus ex omnibus, modo ipsi obedientiam praestet, haereditate coelesti, aut terrena, priuatur, quod sit natura optimus, potentissimus, beneuolus & clementissimus, ac omnium bonorum thesaurus, qui nunquam exhauriri potest, imo nunquam ulla ex parte imminui. Quae de causa complures impie conqueruntur, Deum olim fuisse patrem & naturam eius ministram, benignam, et magnificam in omnes matrem: Nunc uero ipsum semper seuerum agere uitricum, ac naturam mutato ingenio duram praebere sese nouercam, qui Marcionis haereses uitantes, tanquam stulti in contrarium blasphemias incurrunt iniquissimas. Ego sane, ut de aliis quamplurimis beneficiis, iisque maximis, quae nobis minime meritis pro sua bonitate largitus est, taceam, abhinc biennto certissime accepi diuino fauore lapidis philosophici ueram et certam materiam, imo ipsum lapidem, quem plurimi uariis & certissimis rationibus depinxerunt, nec ipsum supressi & celaui, quasi inuidus quispiam, uerum ut omnes pii, muneris Dei participes fierent, ipsum agnoscerent, & periti artis chymicae rem tantam perficerent, longaepistola typis excusa, & epitomae in Ioannis Arnoldi de noua uilla Rosarium a me confectae praefixa, ad dominos Fuggaros, quid inueuerim, quibusque argumentis praeter unum aut alterum persuasus sim in medium adductis, libere & ingenue significaui. Nunc etiam dico & testor, me cuiuspiam boni uiri auxilio, posse demonstrare modum aquas ducendi in sublime, hoc est, in eminentiorem locum, ut collem aut moutem, lon ge minoribus sumptibus, quam hactenus effectum est. Et quod mirabile magis, ac ferme dictu incredibile existit: Noui cum uno aut altero magia naturali instrumenta conficere, quae per coelestes & elementares uirtutes, perpetuo motu circumaguntur & uoluuntur, quantum conmodi hinc exoriatur, nouerunt ii optime, qui horologia quiue instrumenta mathematica fabricant. Haec tria maxima & utilissima demonstrabimus ( Deo adiuuante ) non uerborum iactantia, aut lenocinio, sed re ipsa absque omni fuco. Iamdudum si artis Chymicae melius fuissem edoctus, & per negotia licuisset, hunc lapidem rudem philosophicum absoluissem. Obruor namque multis negotiis, quod sit mihi familia satu ampla alenda & praeparatio haec requirat hominem industrium, diligentem, peritum & mediocriter pecuniis instructum, utpote, qui huic negotio soli & diligenter operam det. Male itaque ratiocinantur aliqui dicentes: Quod si hic haberet lapidem philosophicum, auri & argenti maximam uim conficeret, nec aliis indicaret se habere. Istis iterum respondeo, me non profiteri absolutum mihi esse lapidem, sed me cupere alios eum expolire atqui perficere: Hac etenim ratione motus, cupiui, & adhuc cupio alios huius rei participes reddere. Caeterum, inquiunt, non exprimis rem ipsam nomine, nec cuiuis ostendis: Asseris quidem te habere, At quis tibi credet in huiuscemodi re maxima & difficilima? in qua, tot, oleum et operam ( ut prouerbio fertur ) perdiderunt: Si demonstrares effectum, crederemus. Talibus omnibus partim in epistola altera, partim & hic paucis respondemus. Non omnibus omnia conuenire, nec debere me, uel cogi, rem tantam quibusuis absque fructu indicare, sicuti neminem cogo ad hoc, ut credat me quicquam in arcanis naturae scire, aut argumentis siue ui conatus sum in meam sententiam attrahere, ut credat, me praedictam materiam habere: Nec etiam blanditiis aut precibus unquam egi cum ullo homine, mihi ista in re fidem ut habeat: Quia talis lapis, siue haec materia non componitur nec dissoluitur hominum opinionibus, sed natura ipsa, a qua suas habet praeclaras utilissimasque uirtutes, paucissimis notas, ob imperitiam & ingratitudinem nostram. Noui per Herculem magnam esse multitudinem etiam inter doctos, quae negat ea esse aut fieri posse, quorum causas & effectus ignorat: Quasi huiusmodi homines fastu tumentes, ueluti chamaeleon ex australi uento, omnia scirent, ac Protagorae pessimi sophistae opinio esset uera, qui solet dicere, Hominem omnium rerum esse mensuram, et tales cuique res esse, quales uidentur, quae opinio, ut falsa iam diu a Platone, Aristotele reliquisque philosophis damnata est: quia res ipsa non mutatur opinionibus, neque constat. Plurimi clamant cum rem nouam & praeclaram audiunt narrari, hoc nunquam prius est auditum, est incredibile, absurdum est, fictum & falsum est, et quod longe absurdissimum existit, non potest uerum esse: quia antea nunquam audiui, nec legi similia. Ab bone Deus, quasi singula & uniuersa ex ipsorum ignorantia dependeant. Tandem omnium turpissimum & sceleratissimum quod asserunt, Hic si talia habet, unde haberet, quam ex Diabolo? Istos omnes uelim monitos & rogatos, ut deposita arrogantia & maleuolentia, perpenderent, infinita esse, quorum ipsi nullam unquam sint habituri cognitionem, & Dei bonitatem potentiamque non adeo esse imminutam, ut nihil amplius largiri queat: Platonem, Aristotelem, Plinium, Hippocratem, Galenum & doctissimos alios uiros palam est plurima latuis se, quae nobis diuina adsistente gratia innotuerunt. Sicque nonnulla egregia ob nostram pigritiem & ingratiudinem quotidie obliuioni traduntur. An non Horologia, quae rotis certisque ponderibus mouentur, horasque exacte indicant, sunt nouum inuentum? Et quid illi sensissent ante multos annos de pyxide magnetis siue compasso. cuius usus est quammaximus? Quid maiori admirationi esse potest, quam quod ferrum magnetis Borea parte fricatum, inclinat se uersus Austrum? Et altera parte fricatum petit Septentrionem? Quid de arte Typographica dixissent? quae infinita ferme commoda nobis praestat. Tormentis, quibus a sono imposuerunt nomina Bonbardas, strenue negassent, glandes siue globos tanta ui potuisse torqueri. Ego superioribus annis quum essem in aula illustrissimi sapientissimique ducis, electoris imperii Otthonis Henrichi, Palatini comitis, uidi in arce Altze leonem magnum, item canem robustum Anglicum, & hominem fatuum uno in loco uersantes, cibumque simul capientes, & leonem tantum adeo mitem atque cicurem, ut me, plurimosque alios admiserit tangentes ipsum & demulcientes. Res erat uniuersis admirationi, tamen fiebat, quemadmodum & alii quamplures uiri nobiles, fidemque dignissimi una mecum nouerunt, ipsemque princeps mihi admiranti tantam discordem concordiam, respondebat, dignam esse rem historiis ut mandaretur: hoc ne ipsi scio li negarent, fieri posse? Addam adhuc unum: Aliquibus indicaui me tenere artem, qua possum terram sterilem & arenosam efficere foecundam ac pinguem, absque fimo uulgari, longe que minori sumptu id fieri, quam in nostra patria hucusque stercoratione communi effectum sit: quod non perpauci rerum imperiti & super bi, risu exceperunt, negaruntque naturaliter fieri posse. Constat utique ex doctorum hominum scriptis, & ipsa experientia ( quae omnium praestantissima est magistra ) rusticos in Cisalpina Gallia lupinis arua sua foecundiora facere. Possem sexcenta huiusmodi exempla communi ex usu adducere, quae lippis tonsoribusque ( ceu dicitur ) notissimae sunt, ac insipientes, sapientes dicere uelui, negant fieri, nisi et ipsi sensibus obtusis apprehederint. Tales clamitant, nullum posse sub sole perpetuum iueniri motum, quia nihil sub sole perpetuum, et quod caret alterna requie durabile non est: Necquicquam ex elementis compositum semper permanet. Quibus licet possim respondere, ac eas obiectiones non uulgares, soluere: attamen, quia nesciunt, quid naturalis magia possit efficere in hac elementari regione, et ex solutione, quasi per demonstrationem non possint non recto tramite percipere eas, et similes occultas artes, quae ipsis contemptui sunt, nec meum est docere ipsos, quorum animi impuriores sunt, quam ut considerent subtiliora et praeclariora: Haec toleranda forent, si non plerique profiterentur sese anagogistas, doctores, duces populi et iuuentutis, qui in mundo externo et sensibus exposito permanent, adeoque immersi sunt hisce elementis, ut nequeat a mundo corporeo et pugnanti bus composito partibus, animum extollere, ac intelligentem et spiritalem intueri, ubi uera mundi anima ueraque uita operatioque naturae pura mente inspicitur. Hi non cogitant semper duplicem fuisse philosophiam, externam et internam, subtilem et crassam, formalem et corporalem, coelestem et terrestrem, diuinam et humanam, aeternam et caducam, rationi: et sensus: Utramque docet euidenter satis uetus et nouum Testamentum. Postea, Patres sacrarum literarum interpraetes: Nam, primi Dei praecepta et reuelationes, ubi acceperunt, et miracula uiderunt diuinam philosophiam. maxime coluerunt, quod liquet in Cabala, in Mercurio trismegisto, Beroso, Orpheo, Pythagora, Platone, totaque philosophia Aegyptiorum, Chaldaeorum et Assiriorum. Illi, de mente, Deo, diuinis et occultis causis multa docuerunt. Post Platonem Graeci maiori ex parte a nobiliori defecerunt ad crassiorem & elementarem, in qua Aristoteles plurimum excelluit, eo, quod in praestantiori tam multos annos operam dederit Platoni, causaque omnium rerum traduxerit ad externam naturalem, quam homines sensibus apprehendere possunt: Unde non est mirum, Aristotelem fuisse iniquiorem praeceptori, quem. annos uiuum audiuit, quam Galenum Hippocrati, quem nunquam uidit: laudat.n.hic suum doctorem in eadem materia: uituperat ille suum in diuersa & non recte intellecta: Nam Plato uetustioris philosophiae postremus, omnia ad primas causas ideas, Deumque ipsum accommodauit. Aristoteles parum aut nihil de ipsis tractat, nisi aliquando coactus propter ordinem naturae exterioris: Hinc Graeci Platonem appellabant diuinum, et Aristotelem naturae miraculum & daemonium: uterque in suo genere excellens fuit. Nec Socrates moralis philosophiae inuentor priorem damnabat: Repraehendebat quidem homines, ideo, quod ea quaererent, quae altissima essent, et communem captum excederent, & seipsos negligerent: Uerum, noluit homines ( ceu ex Platone manifestum est ) agere duntaxat contemplatores, qui praeter nomen & uerba nihil habent, sed exprimerent ipsi minores mundi existentes, operationem & oeconomiam totius uniuersitatis: Ergo ex coelo siue totius mundi harmonia pulchre philosophiam moralem deduxit, hominibusque ostendit rationem uiuendi, qua Deum immitarentur, & mundo maximo, animalique pretiosissimo responderent. Propterea, tot tantaeque Platonis Socratis discipuli, laudes apud ecclesiasticos scriptores extant: ut Dionysius Areopagita, Augustinus, & Iustinus martyr, cum aliis multis ex Platonis schola ad Christum sunt deducti: Augustinus sane in libro de uera religione ait, Platonici paucis mutatis Christiani fierent. Porro in confessionibus inquit, sese prooemium Ioannis Euangelistae totum propemodum apud Platonicos reperire: Ac Iustinus Martyr diu uersatus in ecclesiis christianorum, Platonem asseruit recte de Deo sensisse, suaque inuolucris intexisse, ne ipsi male tanquam Socrati cederet. Theologi autem, qui Aristotelem secuti sunt, turpissime in multis aberrarunt, ac haereses nimis foedas in ecclesias inuexerunt: quia sacra prophanis & coelum terrae miscuerunt. Itaque nos dum puriori & synceriori philosophiae incumbimus, fructumque ex ea non uulgarem percipimus, quem aliis communicamus, non deberent Christiani reprehendere, ac tam temere damnare quasi Diabolus uos haec & similia doceat, nec dominum ueterem unicum patrem ista posse largiri, aut uelle, quos admonitos iam ( dum sapere uolunt ) relinquo omnipotenti, omniaque scienti Deo, iudici iustissimo, a quo unico omnium creatore & redemptore peto & habeo salutem, bonaque externa, nec ab reiectis angelis, impurissimo maledictoque spiritu diabolo quicquam affecto, nec expecto quem maledici & impii pro sua natura audent Deum statuere, ipsique gloriam Dei tribuere, qui solus scrutatur et cognoscit omnia, omnia bona largitur, licet multis utatur mediis non maledictis & damnatis. Istorum certe hominum ora impurissima, magistratus deberet obstruere & conpescere, ( si nouisset ) quo discerent quid sit absque ratione nefarias blasphemias proferre, quid sit diabolo ascribere, quae omnipotens, aeternum bonum nullo diaboli auxilio fecit, & donat hominibus quibus & quando uoluerit. Nos cum Terentio istos remittimus in seipsos, dicimusque bene si dixissent, audissent bene: Et bonis haec alia que nostra scribimus, impiis consulimus, ut abstineant: Quemadmodum etenim Cyrenensibus ( ueluti Plutarchus dicit ) rogantibus Platonem, ut ipsis leges tanquam aliis rebuspublicis praescriberet, totamque rempublicam recte informaret ac institueret, Plato negabat se id posse facere, quod Cyrenenses persuasi essent, sese nouisse, quae requirerentur in republica bona: sic & istis maledicis & sciolis nequimus mirabilia domini Dei dona ostendere, quod arbitrentur sese omnia scire, quae scienda sunt, & quae sciri possunt. Nunc uobis serenissimi uiri, utriusque Philosophiae exemplar offerimus, non ex nostro quidem penu depromptum, sed ex doctissimi uiri Theophrasti Paracelsi locupletissi mo thesauro desumptum. Fuit hic natione Germanus, genere nobilis, corpore robusto, ingenio sagaci, acuto & liberali, professione philosophus & medicus, animo erga Deum syncero & pio, quod eius libri complures testantur, quibus Dei laudes miris modis celebrat, & omnium hominum, Theologorum, magistratuum, reliquorumque uitia maxim opere reprehendit: uiriutesque extollit. In omni disciplinarum genere mira & stupenda scripsit, nouis principiis est usus, quae sacris literis ipsaque experientia probat, aut omnibus si non probat, conatur tamen uerissima esse declarare. Occultissima scrutando, mira adinuenit, quae maximi uiri non sunt adsecuti, imo nihil adeo abstrusum & abditum in rerum natura est, de quo ipse non probabilia scripserit, eius industriam licet iudicare ex libello de chirurgia aedito, de impostoribus, deque labyrintho medicorum, et de praedictionibus, multifariisque libellis imo sapientiam ipsius timoremque & reuerentiam erga diuina, quis aequus non uideret in commentariis siue diario eiusdem, scripto supra reuelationem Ioannis? Attamen plerique iudicarunt ipsum hominem indoctum, quod sua non ostentarit, non ambitiosus, sed contrito corde, non auarus, sed liberalis, non iracundus, sed mansuetus fuerit: ( meminerat etenim dicti prophetae, irascimini & nolite peccare, & nouis principiis ac methodis sit usus, confirmabatque per ea, quae aliis plerunque ignota erant. Libri eius nunc primum a tineis uindicantur, quod & ipse praedixit, ac maximas rerum publicarum mutationes iam iam instare praesensit. Referunt ipsi, qui omnes fere eius libros habent, ipsum scripsisse circiter 300, ex quibus utilissimos mysteriisque plenos ( ut ipse author aliquo loco recitat ) de uita longa in publicum emittimus, quo cuncti cernant experientiaque comprobent, quantas commoditates adferat, utramque philosophiam coniunxis se? Praescribit in hisce libris quampaucissimis fieri potest, rationem curandi corpus male affectum, & conseruandi sanum longo tempore in bono statu, ac uiuus reipsa praestitit: Nam exiguo simplicium pondere & quantitate difficillimos curatu morbos curabat, coelestem & elementarem naturam pulcherrime coniungebat. Duplicem hic hominem proponit, corporeum alterum, externum, fragilem, caduem: alterum constantem, subtilem omnia more spirituum penetrantem, formalem, coelestem & aeternum, qui duo simul iuncti, uerum & perfectum hominem constituunt, qui tunc primum incipit laborare, ubi partes male conueniunt, nec altera pars siue homo absque alterius ope & consensu uiuere potest in hoc mortali statu. Externum hominem & caducum omnes medici ferme conati sunt conseruare, et male affectum curatione sanare, quod fieri non potest: quia alterum dum curant, alterum separant & soluunt coniunctionis uinculo: Non enim potest immortalis homo redigi in tam crassam & impuram materiam, nec elementare corpus omnino transferri in spiritale: nec morbus est aliquod accidens, sed substantia corporea, tenuis & subtilis, corpus elementare, penetrans ac possidens, suamque in naturam redigens, cuius imaginem accipit. Qua de causa morbus totum corpus occupans, omnia membra habet, ut caput, collum, brachia, uentrem, pedes, stomachum, cor ac reliqua omnia sicutiautor refert: Sin partem possidet, eius partis membra sortitur: Nec uiolenter morbus est extrahendus, aut abigendus, uerum porrigenda sunt ipsi conuenientia, quibus elicitur ac discedit: Siquidem om nis medicina ( ut uno concludam uerbo ) habet se ad morbum, ut foemina & amica ad marem & amatorem: Nec putamus alia ratione Galenum asseruisse, dum conatur causas morborum ex corpore elicere, cathartica & humorem peccantem debere in natura siue qualitate non contraria sed sibi similia esse, ut ad educendum choleram, cholagogon opus fore & c. Uestrae autem amplitudini et clementiae hos libros quatuor nomine quidem longos & primo aspectu paruos, sed reuera magnos & amplos dedico et offero, quod nullam rempublicam nouerim, in qua tot tantique uiri, omni disciplinarum genere doctissimi magistratu fungantur, summaque prudentia, iustitia & aequitate multas prouincias & regna gubernatis: Uobis inprimis significo noua & mirabilia quae inueniuntur, uestrisque auspiciis publicantur ea, ex quibus ad uos & posteros magna commoda prouenire beneficio aeterni patris possunt, & nunc undique uenenosis morsibus petuntur, a quibus omnibus uos prouestra singulari eruditione, autoritate, excellenti & illustri prudentia, toto orbe celeberrima facile potestis uindicare, quod uestrum iudicium syncerum & acre omnibus sit grauissimum. Ualete, Adami uestri studium & industriam bonam in partem accipite: et huius philosophi Theophrasti longeque magis admiranda & utiliora in naturalibus nos aliquando communicabimus. Iterum ualete et coeptis fauete. Datum ex Musaeo nostro Basileae quarto Nobilis Uiri Theophrasti Paracelsi ab Hohenheim, Utriusque Medicine & Philosophiae Doctoris clarissimi, De uita longa Libri quatuor. Antequam coram uobis dicipulis meis uigilantissimis, incipiam philosopha de uita longa, e re uestra fore arbitror, si prius & penitus quid sit uita describam, maxime uero immortalis, quam sane scribendo alii complures prorsus missam & intactam hactenus reliquerunt, puto ex ignorantia plane, aut ut satis ipsis perspecta non fuerit: hinc factum, ut alteri solummodo mortali scilicet, magna disputatione consultum hoc usque in tempus uoluerint. Nunc autem ut clarius hae ambae dignoscentur, certe ab initio de physico corpore dicendum esse reor, cuius corporis generalis praxis fit ad 2 De Uita Longa hunc modum. Principio, considerantur partes eius, tot et tam uarie medulle, ossa, cartilagines, ligamina, nerui, carnes, membra, denique quicquid est principalium membrorum, cor uidelicet, hepar, cerebrum, uersica, splen etc. praeterea, quicquid est exteriorum membrorum, ut sunt musculi, lacerti & id genus alia, quae Physicam uitam complectuntur. Sed ad ea priusquam perueniamus, quid sit mors, quidue aegritudo, paucis indicabimus. Est mors dissolutio uitae cum mortalis tum quoque immortalis, quam dies natalis coniungit ac copulat: Nam omnis coniunctio rerum mortalium, maxime diuersarum, secum adfert dissolutionem: Quemadmodum omnem coniunctionem rerum naturalium & earum, quae praeter naturam sunt, sequitur dissolutio. Sic uitae, quae coniuncta est, comes est dissolutio: hinc est hu ius mali fons & origo, generatio morbi, quam cotinnuo insequitur mors. Liber Primus. Ex quibus facile colligere licebit, quid uita sit tum mortalis, tum quoque immortalis, & qua ratione utraque conseruari debeat. Quamuis etiam ea inferius ubi de Physico corpore agemus, satis suse declaraturi sumus. Caput Secundum. Principio oportet, ut probe cognitam habeamus uniuersam ratione atque naturam cum Physici corporis tum Physicae uitae, quamuis, neque corpus, neque uita corporis hoc loci considerari per se debent: cum nihil possit elici ex mortali, quod uitam longam pariat, et extra corpus sit uita longa, & a corpore conseruetur, praeterea, interueniente corpore exoriatur dissolutio utriusque uite. Nam ubicumque immortalitas non est coniuncta mortalitati, illic dissolutio penitus esse nequit. Hac de re plurimum sudauit Hippocratica Musa, qua scilicet ratione corpus tanquam blasa- mum conseruaret, ne mortis causa exhiberet sese, immemor in uita mortem non este. Nihil enim aliud mors est, nisi quaedam dissolutio, quae ubi accidit, tum demum moritur corpus: hucque omnia sua excerpta retulit Hippocrates, corpusculumque illud prae manibus sumere, & obnoxium morti, mortali remedio conseruare decreuit, cum in eo nulla unquam suerit uita, quae ex fonte uitae manarit: Siquidem corpus est creatura, at non uita. Non prorsus referenda est, inquies, Hippocratica musa ad mortalitatem. Esto, at multo faciliorem uiam ad sanitatem inuenies: Nihil etenim praeter ea, que creaturae sunt, Hippocrati tribuit Deus. Sed redeamus ad propositum. Huic corpori Deus adiunxit aliud quoddam, puto ceoleste, id quod in corpore uitae existit, Hoc opus hic labor est, ne in dissolutionem, quae mortalium est, & huic soli adiuncta, erumpat: Etsi in corpoliber Primus. re isto caduco accidere potest dissolutio, atque adeo colligi ex ea amissio Coelici corporis, tamen nequit obesse uitae longe, propter restaurationem, quae subinde fieri debet, ut prorsus omni defectu careat corpus: Sicut enim ignis tantisper, quoad ligna adsunt, uiuit, ita uita longa, dum adest corpus: Quod corpus, ut corpus conseruandum est, interueniente corpore eo, quod extrinsecus conualescit. Inde enim conseruari potest: cum nihil aliud sit corpus, praeterquam subiectum in quo uita gliscit longa. Caput Tertium. Hactenus de physico corpore, nunc qua ratione materiam huius ab omni corruptione conseruari oporteat, dicendum. Principio, quicquid in seipso corpus corrumpit, idem alieno corpore est recuperandum, ita, ut monarchia Spagyrorum non admittat peruulgade Uita Longa tam balsami naturam, qua corpus conseruare laborat. Sicut enim fieri nequit, ut lignum non absumatur igni, ita fieri non potest, quin corpus aliquando corrumpatur uita. Quare minus admittendi sunt essentialium rerum periti, qui longam uitam balsamo comparari autumant: cum potius haec sit natura balsamo, ut corpus a corruptione eiusdem conseruet, ne in corpore uacuum insit: Nam omne uacuum est eius loci morbus siue aegritudo in corpore, & quasi atrophia quaedam uitae longae: in perfecto enim corpore locum habet uita longa: in imperfecto, in continuum defectum ad mortem usque dissoluitur, sicut in persico igne, membrum perit non citra dispendium uitae. In mola & hernia celatur uita longa tantisper, donec desinat idem humor: similiter in carbunculo & saphyro plus satis gliscit. Itaque obseruandum est, ut corruptionem a corpore auferamus, & quod inuita longa exarsit, in refrigerium denuo redigamus: Quare hoc loco specifica naturae consideremus, et quae in hoc sunt adornata, ut corpus undecunque morbis confectum muniant, necesse est, id quod medicorum esse debet. In uita autem longa nihil eiusmodi requiritur: Leonina enim ad uitam longam ex aequo cum eo, qui a morbis alienus est, potest reduci: similiter Lithiasis & Tympanites. Sed haec de longa uita. Nunc ad breuem uitam: Quicquid in Hypposarcha sustinet corpus interueniente praecipiolo administrandum, Rustenna aenea in Epilepsia: Perla grandis in gutta: Sardiniana, in matrice & in id genus aliis: Thesiana, in Thyria: Thutia, in Ophthalmia: perstitella, in Erysipela externa: Hypericon, in aliis offensionibus. Haec atque alia, quamuis probe confecta & absoluta, nihil tamen prorsus ad longam uitam faciunt, imo de ea causa solum ad hibentur, ut corpus conualeat. parui e8 De Uita Longa nim refert ( quantum ad longam attinet uitam ) consulatur febribus Ephimere nec ne, Causoni, Phthisi, Ethicae, & aliis eiusdem generis: Uerum, in quantum spiritus naturae manet, corpus coeleste seruat, manetque uita longa una cum cruciatu morborum: Hic non praesto est mors. Quatenus nanque corpus in tutelam medico committitur, mors est, at non coeleste corpus. Ex corpore autem diffluit uenenum in uitam, quam adeo accendit, ut prorsus in Aeschparam rumpat: Quocirca duplex praxis aggrediunda est: Haec, ut uitam conserues, Alia, ut reprimas corpus ac places, & idipsum indies propter corruptionem, quae quotidie accidit. Caput Quartum. Cum pro natura creationis corpus & eius physica uita tanquam una pars in compositionem formae transit, inseritur iuxta praedestinationem cum corpus, tum uita coelestis physico corpori, quae uelut indiuiduus comes sequitur hanc coniunctionem. Porro redacta coniunctione harum duarum formarum, naturalis et eius quae praeter naturam est, in formam naturae, idque omnino in cella matricis, elicitur, genitores duos, filium unum, genitrices etiam duas, filiam, has quatuor personas gignere: Quia hoc loco uere operatur corporale semen, id quod in praeseruationem ductus naturalis conseruari oportet. Ea autem, que preter naturam est, forma, inprimis considerari debet, ita ut per illa etiam, que praeter naturam sunt, seruetur: Sic duplicium bonorum heres inscribitur puer, nature et essentie, quae a natura existit iuxta praescriptum creationis, quae simul oboritur, idque ab eo, qui praeter naturam est, parente, qui corpus regit ac gubernat: Nam Adamus neque ex creatione est aliquid adsequutus, neque ascendentibus signis, 10 De Uita Longa neque aliis rebus obnoxius factus, sed ex eo, quod praeter naturam est, uitam longam accepit. Uerum, ut habeat Medicus, quod usurpet, neque passim sequatur imperitorum nugamenta, qui frigidissime de hac re scripserunt, certe inprimis est admonendus, ut plus ad ea, quae praeter naturam sunt, quam ad ea, quae secundum naturam fiunt, animum adiungat: Deinde, ut praedestinationem pulchre calleat: hac enim tanquam ex fonte potius scaturit ea Monarchia, quae praeter naturam est, quam specificum & qualificatum. Atqui hinc est per uulgatus ille error, quo non pauci inducti sic statuunt consulere corpori, ut multo plura corpori quam quae corporis sunt, tribuant. Uerumenimuero, quo satis abunde dicta clarescant, hanc cape similitudinem: Uidemus in eo quem somnus oppressit, uitam naturae duntaxat inesse, foetumque spirituum cum eo colludere una. Ubicunque igitur praesens uita Liber Primus. existit, non plene atque adeo citra uim existit, ea, quamuis mortua sit, quod non operetur, tamen corpori insita est. Item in eo, qui iugulum gladio praebet, ictus uitam longam auffert, sed quicquid ulterius in corpore subsultat adhuc uiuum, ingenita uita nature est. Et haec prorsus non est obseruanda, sed ea, qua corpus reuiuiscit. Ergo uita longa nobis hominibus inest, ueluti ignis ligno insitus, qua redintegrascit homo. Caput Quintum. Sed ut adhuc magis dilucide appareant ea, quae de parente diximus, qui praeter naturam est, & naturali iuxta prefinitum insitus: quae causa est duplicis uitae ac corporis, naturalis, & eius qui praeter naturam est parentis, ex quibus facile liquet, hominem duplici semine nasci. de his omnibus sic breuiter habe to. Iam inde ab Adamo immutata est con plexio una cum natura generationum in carne, propter importunas & intempestiuas operationes personarum in earum natura contraria: palam enim est, neque Melancholiam nobis ab initio ingenitam neque sanguineum, neque Cholericum, neque Phlegmaticum primo fuisse. Nam ex Melancholia & cholera, similiter ex aliis nulla unquam orta est plena complexio: quia semine contrario semel confuso, periit una natiua complexio, adeo, ut nemo cholericus plene ac per fecte dici possit. Quod si sola & in suo gradu permansisset, certe successione temporis etiam apud nos denuo praecel leret cholera. Praeterea sicut interueniente partu intempestiuo singulae complexiones corrumpuntur, & idipsum non sine iactura liberorum, sic etiam in eo, quod praeter naturam est, corpore, semen quoddam hereditarium existit. Et si duo eiusdem complexionis homines copulantur, tamen supernaturale semen, sub quo cum sapientia tum uita delitescit, nunquam uere coniungitur. Duplex igitur est matrimonium, aliud quod humana ratio persuasit, aliud quod Deus coniunxit. Sane illud proprie matrimonium non est, nisi quatenus oculi & captus naturae sinunt: In illo, quamuis undecunque despiciat homo, quod sibi & pueris praetexat, spiritum Dei, qui eos copularit, requirat, honestum praetendat, nihil tamen nisi hypocrisis est: Argumento est, subinde noua mutatio locorum. Hoc autem quod Deus coniunxit proprie matrimonium existit, & ad uitam longam refertur propter diuortium quod hoc loco accidere nequit, id quod nemo nisi interuenientibus liberis intelligit: Propterea multi uel in utero matris sunt sanctificati, et hi sunt, quos Deus copulauit, ut Bersabeam & Dauid, quamuis ex diametro ( sic enim sibi humana ratio persuadebat ) cum iusto & legitimo matrimonio 14 De Uita Longa pugnaret hoc: Quia tamen uterque praeterid, quod nature erat, quasi haereditario uitam longam adeptus est, propter Salomonem; qui aliunde nasci non potuit nisi ex Bersabea, coniunxit Dominus Tetragrammaton. Adeo quicquid est praeter naturam, uelut naturae thesaurus est Deo commissus, id quod apud Spagyricae artis peritos palam est, uitae que longae mirum in modum consentaneum. Haec praescribuntur in hunc usum, ut quae praeter naturam sunt, physico perfecte appareant. Caput Sextum. Diuisa igitur duplici praxi, alia in physicam, alia in longam uitam, quatenus utriusque inciderit usus ex fine iudicabit physicus. De hac autem uita, quae praeter naturam est qua de in praesentia loquimur, uidendum, num fieri possit, ut aliqua ratione adsequamur illam in physica uita quando extra uires, quae secundum naturam sunt, existit, & sub illa longae uitae arcana delitescunt: Nam hoc loco palam fiunt impressiones, que preter naturam sunt, utut scilicet in supernaturalem uitam simul concurrunt, ut ut etiam firmamentum in corpus, quod secundum naturam est, concurrit: etsi impressiones supernaturales appareant, tamen obscura est cognitio illarum: hinc est cur impressiones ab aliis dici coeperunt, ab quibusdam incantationes, ab aliis superstitiones, ab caeteris aliter iuxta praescriptum magicae artis: quia ex his fluit ea, quae Grecis Mageiria est, ea praeter impressiones, quas incantationes & superstitiones appellant, aliudnihil tractat, & idipsum in corpus supernaturale. Quare operae pretium est de corpore supernaturali in impressionibus suis loqui: De Uita Longa cum totam Mageiam ab Astronomis etiam in alienum usum torqueri uideam, & perperam ab omnibus ferme appellari super20 stitionem & pharmaceutiam quandam adeo ut idololatria quaedam esse credatur, que, nisi interueniat influentia, prorsus silescet. Quamuis enim quaquauersum respondeant aut loquantur manes, tamen non nisi ea, quae praeter naturam est influentia; interueniat, accidit: id quod perperam impostura Sathane creditur: quia impossibile hoc sit homini, cum facile assequi liceat: Ut in exorcismis phantasticorum spirituum fieri uidemus: Nam tota cabalistica Mageia hoc in se claudit, ut palam faciat corpus, quod secundum naturam est, quod praeter naturam existit, & nobis uelut imago insitum, sustineri & administrari, ut diuersos & longe dissitos sensus, puta, orientalem & occidentalem aequales, cogitationesque incognitas, cognitas ab sens reddat: Quanquam difficile admodum cognitu sit his, qui huius artis cabalisticae prorsus rudes ac imperiti sunt: cum ab his etiam, qui hanc artem apud omnes Liber Primus. iactauerunt, longe erratum sit, id quod translatio eorum ex Hebraeo, & canones Spagyrorum indicant: quapropter de praxi longe uitae concludimus in hunc modum. Ex influentia supernaturali imagigines & gamaheas fluxisse: Hanc quidam philosophastri in astra firmamenti retulerunt, & ex carbonibus coeli Martem & Iouem finxerunt, qui corpus illud, quod praeter naturam est, regerent, qui administrarent, cum tamen haec nullam porro habeant potestatem, nisi in res mortales, quae prorsus nihil ad uitam longam faciunt. Quare ex supernaturalibus corporibus, non naturalibus elicienda sunt, quibus ad longam uitam uraris. Tota enim uis illa supernaturalis, mageica est, & omnis magus influentiam quae praeter naturam est una cum corpore, sub quo uita delitescit, deprehendit, corpus inquam quod in se gerit homo, inuisibile homini quemadmodum de generatione habetur. 18 De Uita Longa Sed ut Physicus omnia habeat, plene Dac perfecte, respiciamus exempla seniorum, qui eam ob rem in Mageia plurimum laborauerunt, ut adsequerentur uitam longam, & idipsum citra omnem admiscionem Hermeticae repuerascentiae, citraque artem Spagyrice experientiae, quae solius corporis est. Uideamus aetatem Adae & Mathusalem, qui bona pars sunt principiorum magicae artis. Quanquam hoc uulgo persuasum est, maximam aetatem habuisse protoplastum, minimam habiturum hominem, postremum id, quod efficax argumentum est in scholis eorum, nullo tamen pacto approbari debet, quemadmodum de aetate uirorum habetur. Tan tae aetatis Adami causa fuit mageia, ex cu ius influentia semper uixit: id circo mise ram & posteris semper deplorandam mor Liber Primus. tem Adae, non tam propter lapsum quam propter scientiam, quae una cum illo interiit, qui spiritum summe uitae, praeter id, quod nature erat, solus retinuit. Itidem de Mathusalem, qui proximus Adae fuit, iudicandum. Quamuis alii non ignobiles uiri maioris aetatis fuerint, ut Moses, qui centum & uiginti annos con pleuit, at non pro ratione Mageias, sed potius physicae uitae, cui natura quaedam ualida ita fuit coniuncta, ut isthuc aetatis nullo negotio attingeret. Iterum alii complures, quorum nomina hoc loco referre longum est, id quod etiam apudnos, ut ad nostra tempora ueniam, fieri uidemus, & porro etiam uidebimus usque in finem mundi. Alii, qui centum quinquaginta annos transmiserunt, secundum mageiam, non uero secundum naturam uixerunt. Sunt etiam qui plura transegerint secula; De Uita Longa quam pro ratione naturae credi parsit, idque adiuncta ui naturae, quae plene in metallis, ceterisque rebus ( quas mi6 noralia uocant ) existit, quae corpus supra complexionem & qualitatem ingenitam erigit ac conseruat: Cuiusmodi est tinctura & lapis philosophorum, & quod ex Antimonio elicitur, & etiam quinta essentia quemadmodum in eorum praeparationibus habetur. Haec atque alia complura, spagyricae artis arcana reperiuntur, quae corpus senectute confectum, pristine iuuentuti, quaqua uersum restituunt, & ab omni aegritudine liberum reddunt, id quod huius Monarchias peritis constat. Caput Octauum. Est insuper alia ratio longae uite conseruandae, quam Mahumet secundum Mageiam populo suo prescripsit & multis annis donauit, neque idipsum ex Deo, sed ex ea, quae praeter naturam est, influentia: Hanc praxim, quia Mahumet tanquam magus imperito uulgo, non sibi, Liber Primus. aliquandiu exercuit, nomen immortalitatis meruit. Archeus aliquot annos supra centum seipsum conseruauit, id quod sibi uitio uersum est, et inter idololatriam relatum: ex aequo enim cum illis tribus magis Sabaeis ( qui mageica, non naturaliui equorum ad Bethlohemitas uenerunt ) cabalisticae artis peritus fuit, non solum in eo, quod uitae longae erat, sed eius etiam, qui praeter naturam est intellectus, hec hercle omnia ex supernaturali influentia, quae corpus regit atque gubernat, fluunt. Hos magos prudentissimos postea sunt secuti, qui se falso hoc nomine, pene diuino, uenditarunt, interquos unus qui filiam suam, quam maluisset in praesenti forma perpetuo permanere, extra naturalem influentiam in corpus ab omni natura alienum transformauit, id quod euidens argumentum incantationis esse potest. Eodem modo Ierellus longam uitam retinuit, & metamorphosi naturae animum adiunxit, 22 De Uita Longa quorum omnium origo & ars suis locis indicabuntur. Porro, in conseruationem eius, quod praeter naturam est, corporis, plerique fuerunt aequales Mathusalem, sed in transformationibus longe errauerunt: Nam operatio eorum in phantasticum corpus abiit, propter eorum inscitiam rerum physicalium: Quare multi sunt, quorum uita longa, in nouissimum usque diem existit, fiunt tamen eiusmodi metamorphoses citra longam uitam: Quemadmodum in lupis marinis accidere uidemus, eiusdem uitae cum reliquis lupis, id genus animantia si pristinae formae restituuntur, mortalitati rursus obnoxia fiunt: Similiter & de corpore phantastico iudicandum, interueniente cibo aut hominis osculo. Haec omnia delticae impressioni obnoxia fiunt, priusquam tamen in impressionem delticam abeunt, non adest mors, nisi quatenus phantasticum corpus admixtum admittitur, id quod narcoticam formam gignit perseuerantem in annum ignis. Preterea, uixerunt multi uitam alienam, idque iuxta praescriptum delticae naturae, inter quos fuit Syrus, qui cum de uita laboraret robusti cuiusdam adoloscentis, qui cum forte adsistebat, uim atque naturam attraxisse dicitur, idque per imaginationem sic est consecutus, ut sensus, cogitationes, denique animus ipse in alium transferretur. Per talem imaginationem Archasas uniuscuiusque eruditi atque prudentis hominis scientiam atque prudentiam attraxisse fertur: Tanta est uis animi, in quo supernaturalis ille uigor existit, ut aliquoties ardenti atque adeo gliscenti concupiscentie satisfiat. Hinc est contemptus ille imaginum & gamahearum, apud eos, qui ad internecionem usque hac imaginatione sunt abusi. Hinc sunt uerba illa, characteres, signa, formae ac figurae manuum, imprecationes atque orationes, quae potissima causa sunt incantationis atque adeo uerborum, quae 24 De Uita Longa uulgo ad uulnera, ceterosque morbos adhiberi solent. Denique quicquid in hanc formam fieri potest, ui eius, quod praeter naturam est, corporis nobis, insitfit. Porro, ex his quae praeter naturam sunt, impressionibus, erumpunt etiam astra firmamenti, Uenus & Saturnus, caeterique planetae, ita, ut ea, quae praeter naturam est, influentia, astra inferiora regat ac gubernet. Quicquid ergo in gamahaea & imaginationibus fit accedentibus planetis ac signis, totum hoc quicquid est ad superiora signa referri debet: Quare que caduca sunt corpora atque adeo morti obnoxia, supernaturali illa ui a morte liberari facile possunt. Praeterea, donauerunt Uenus & Saturnus, Mars atque Mercurius, ( in superiori firmamento cursum suum exercentes ) plerosque mortales, immortalitate, & idipsum citra ullam operam humanam accedentibus imaginationibus: Ex quibus non pauci, cum in aquis tum etiam in terris Liber Secundus existunt, uisibiles & inuisibiles, quorum aliqui per delticas etiam impressiones eo peruenerunt, neque prorsus Nymphe, quemadmodum de generationibus animalium habetur. Hactenus de his, reliqua, quae hoc loco requiruntur, alibi in Archidoxis indicabimus: Nunc ad duplicem praxim longae uitae, in qua, quae ad spagyricum attinebunt plene dicetur. Theophrasti Paracelsi De Uita longa Liber secundus. Ea quae in superiori opusculo in genere de uita longa tractauimus, iam hic inspecie enumerabimus, puta, singularem quandam medendi rationem, id quod interuenientibus arcanis specificis, & id genus a26 De Uita Longa liis fieri consueuit, & extra uitam longam, ut in Apoplexia, uulneribus & huius generis caeteris morbis, integram enim atque adeo sanam uitam longe praeferas necesse est, ut innotescatur fundamentum cui omnis ualetudo, uitaque longa innititur. Est igitur huius secundi libri status ac summa, ut integra uita conseruetur, neque unquam in corruptionem errumpat: Hinc est cur primo loco uirtus arcani, deinde natura balsami requiratur: Nam unius cuiusque arcani comes est sanitas, & in hanc sententiam subiectum uite longae accipias oportet. Bis aeriam ergo distinximus librum secundum, aut enim firmum est, aut infirmum corpus: Si firmum, in eadem ualetudine conseruandum est: Sin infirmum, aut aliqua ratio egritudinis in illo delitescit, singula genera una cum speciebus ad insignem aliquem canonem, medicum, quem magisterium uocant, reducas oportet: Ea est singularis medendi ratio, quamuis mulliber Secundus. to iustiore nomenclatura, sed alia ratione, uniuersalis dici possit propter species, que si sub unum genus congeruntur, iam non singularem, sed uniuersalem curam conficiunt: Tamen communius quiddam est, id quod in calce huius libelli dicetur, quod omnia genera in unum complectitur, quemadmodum particularia, species, cuiusmodi est ratio medendae febris, quae in se includit Synocham, Ephimeram, Ethicam, Causona caeterasque species. Similiter Hydropi seos, quae Asclyten, Tympaniten & Hysarcham continet. Item Guttae, lethargicum, torturam, paralysim, apoplexiam. Magis uniuersale autem claudit in se Guttam febrim hydropisin caeterosque morbos uniuersos, estque illud arcanum, quod in Archidoxis Parrhifiis dedicauimus. Et tinctura, que leprosum humorem metallorum pellit, haud dissimiliter operatur, fulgetque ad elementum redactum quaquauersum uelut ignis, qui 28 De Uita Longa quicquid corripit consumit: Neque enim species ullae sunt, neque genera ulla quin igni corripiantur. Huc respexerunt spagyricae artis professores, qui tum demum medicamina corpori accommodanda dixerunt, in ignem redacta: per hoc enim elementum omnis aegritudo consumi debet a quolibet medico. Quanquam alias de auro potabili, similiter de quinta essentia mentio fiat, tamen hic singula ad Cheiri, & ad Saphyricum anthos referemus, id quod non paucos fefellit. Inter quos est Arnoldus una cum emulis suis, qui sub lunaria hoc produxerunt. Nos in hoc secundo libro singularem medendi rationem in utraque medicina, adiunctis rationibus, quibus inuenias illud circa morborum originem, descripturi sumus. Ad finem sunt adiecta Cheiri, Balsamum, quae tamen peritissimum huius rei lectorem requirunt. De Podagra. Cap. I. Liber Secundus. Tria sunt quae ad perfectam curam podagre requiruntur, purgatio, aperitio, consolidatio & cura perfecta. Principio purgetur omnis podagricus plena ac perfecta purgatione, & hoc faciat arcano corallino, quo interueniente, eliciuntur fluxus podagrae, adeo, ut ne locus amplius relinquatur huic tyrannidi. In hoc corallino, quod ex essentia auri est, tanta uis ac uirtus inest, ut eam, nisi hac purgatione, a medico deprehendi impossibile sit: Fiat ista purgandi ratio sexies aut septies pro uetustate, siue duritia, siue natura podagrae. Preterea, si denuo reliquiae supersint, aut podagricus alioquin infirmior sit, quam ut purgationem hanc ferre possit, aperiatur in hunc modum: Illic, ubi centrum podagrae delitescit, aperi, & idipsum interueniente Alcali spirituum: Sub hanc aperitionem oritur continuo, tumor, subtus quem, quicquid centro inseruit, confluit, & in abiectione Aeschpare 30 De Uita Longa erumpit. Tunc ubi iste fluxus podagrae desierit, tum demum curam integram atque in hunc modum aggredere, scilicet cataplasmatis, quae sunt ex Mumia: Et haec sunt quae podagram medicantur. Quanquam liquor ex Mumia temperatus, si morbus recens est, neque indurauit siue in thophos abierit, citra aperitionem etiam curet, ui tamen natiua potius hoc fit, ut per specificam naturam. Tertia ratio medendae podagre, est, per Mumiam alcaligatam & liquorem de Mumia in hanc sententiam: Indies podagricos artus inunge, per hebdomadas octo ( pro ratione ac natura podagrae, ) triplex ista medendi ratio, quicquid mutilum, quic quid denique mancum est, pristinae sanitati restituit. Noua haec est, certo scio, pellendi morbi ratio maxime apud insulsos & medicos indoctos, & contra canones eorum, ut isti cauillantur, qui de medica professione, praeter inanem titulum, caeterum nihil prorsus, reportauerunt. Liber Secundus. De Gutta Cap. Ii. Ad propellendas aegritudines, quae oriuntur ex gutta, & speciebus guttae, cuiusmodi sunt morbus lethargicus, paralysis linguae, membrorum & c. Apoplexia, oris tortura, & aliae species, requiritur cura generalis: Nam in his omnibus nil aliud praeter uim naturae comsiderari oportet, neque purgatio, neque simplex confortatiuum, neque unctio, neque aliud quicquam in quo tantopere laborauerunt, cum Ualescus de Taranta, tum etiam hi qui ante Ualescum de hac re scripserunt. Principio obseruandum, in qua ualetudine nature, uis illa, qua gutte consultum uolumus, reperiatur. Sed priusquam ad illa perueniamus, sciendum, Guttam ( quod ad quantitatem at tinet ) non plus scrup.i. in se continere: Apoplexiam ad scrup.i. non prorsus ascendere: Nihil igitur est quod obseruemus 32 De Uita Longa tam prolixos Auicennae canones, cum pauca admodum de substantia in se habeat morbus, neque fieri potis est, ut illis loca atque dolores comprehendantur: Quare talia adornari debent confortatiua, quae scilicet naturam expellant, & ex sui natura uincant: quoties enim Gutta cannas in pulmone praefocat, toties apoplexia una cum praefocatione continuo sequitur, quam non nisi arcana tollunt. Hinc satis liquere puto, uel tantillum in re medica mysterii pluris fieri, quam uniuersa Auicenne somnia, quam uniuersum myropolium, quam utraque lumina & praepositum, una cum insigni experientia, quam Thesaurus praescribit, quibus hactenus pene uniuerso orbi illusum est. Sed redeamus ad arcana domini Dei nostri magna munera: Duplex est arcanum, aliud uitriolatum, aliud Mercurius auri, quem uulgus Salernensi um medicorum aurum potabile falso appellat, adducti opinione Hermeliber Secundus tis, quam suae ignorantie praetexunt, adeo, ut Horizontem pro auro potabili acciperent, scilicet egregii homines, qui Hermetem ex propria ipsorum inscitia iudicant. Caetera arcana extrinsecus usurpanda, cuiusmodi sunt balsamum, Aloes, myrabalana omnia & c. in nucha sunt administranda. Haec sunt quae Rupescissa, atque eius secte homines, nunquam sunt adsequuti, qui in additione extractionis elementorum frustra sepius laborauerunt. Quapropter qui in hac re insignis medicus esse optat, se ad doctrinam & separationem Spagyrorum conuertat, quo extractionem mysteriorum rite addiscat. Alioquin fieri non poterit, ut recte medeatur, siue in paralisi, siue aliis speciebus, quae sunt de Gutta, sed consulo ut sequatur fideles meas instructiones, & uti dictum est, hac uia propellat contractiones. Dosis uitriolati sunt gran. iii. Dosis Horizontis gran. iiii. De Lepra. Cap. Iii. Singulae species leprae, Leonina uidelicet, Elephantia, Alopicia, Thyra, Morphea, & Undimia, ad eandem medendi rationem, quae fit per regeneratio nem, referuntur. Omnis enim lepra frigidior & praepinguior natura plus iusto est, neque fieri potest ut concilietur medicaminibus leuioribus: Quod namque est oleum ad aquam, hoc idem est lepra ad medicinam: Quare plenam atque perfectam curam aggredi si uolumus, oportet fieri per praeparationem regeneratio, nis, quae effici debet iuxta praescriptum spagyrice tincturae, hac in forma. Ab initio sunt mundanda metalla leprosorum mediante tinctura, in qua duplex tinctura & duplex lepra delitescit, rubea uidelicet & alba, hanc Lunarem, illam Solarem appellant Spagyrici, prior ex tinctura Solis, posterior, ex tinctura Lunae Liber Secundus. elicitur. Hic non reor opere precium fore ea penitus obseruare, quae tum ueteres tum neoterici magna ostentatione de origine leprae scripserunt: cum praxis per se illa secum trahat & in lucem proferat, sed puto Spagyrice agendum esse, & admonere hos, qui uelint opem ferre leprosis, ut prouideant, ne cum his, qui Mercurium solis, quem plerique Spagyricorum primam materiam appellant, aurum potabile falso crediderunt, aberrent: quibus, euentus acta probauit sicuti Archelaus refert & c. Nos nunc asserimus rubeam lepram a Mercurio Solis, albam a Mercurio Lunae sanari: itaque, ibi est totus scopus eius artis, ut Mercurium exacte conficias, & praescias, etiansi Mercurius ad tingenda metalla non omnino sufficiat, ualere tamen in corpore, tantum, ut illud sanitati restituere potens sit. Praeterea sunt alia arcana, quorum alibi de uita longa fit mentio, quae lepram ex aequo tollunt. 36 De Uita Longa Perfecta medendae Epilepsiae ratio, bifariam fit, neque idipsum absque peritissimo huius rei uiro, propter arcana et praxim chirurgicam, quae inseruiunt contra Epilepticum morbum. Principio, deprehenduntur arduae quaedam at que adeo supernaturales essentie, per praeparationem, sicuti in uitriolo, Canphora, Spodio, monocerote, & aliis talibus, quae citra hunc captum subtiliter nullo pacto eo redigi possunt: aliqua in narcoticis, alia quae extra naturam & essentiam supernaturalem, aut occultissimam specificam proprietatem influentiam in paroxismo epileptico uim suam exercent ac habent; cuiusmodi esse potest paeonia, & sanguis una cum membris uel partibus corporis, in quibus oritur morbus: utut illa omnia fuerint, tamen curationis auspicatio, semper incipiatur, ex parte iuxta rationem physicam, partim chirurgicam, neque sine subtili captu & speculatione Spagyrorum. Quod attinet ad chirurgiam, est duplex ratio: Prior, ad praeparandum emunctorium caducum: Posterior, ad eliciendum humorem epilepticum, quae talis est: Aperi craneum idoneis ad id instrumentis, deinde, aurea aut argentea canna, suo loco impositum consolidam, uitae bonae pristinae restitue, iam omnis morbus caducus eiusmodi emunctorio adornatus, in paroxismum abire nequit: Haec de priore curationis parte. Posteriorum sic percipe: Resolue membrum Epilepsia corruptum, aut superiorem partem membri, puto, ligamenta, arterias in circuitu, idque corrosiuo narcotico usque ad ossa. Deinde rursus consolida, nascuntur continuo ligamenta narcotica, arteriae, denique caro ipsa, quae porro non sinunt morbum in paroxismum erumpi: Haec de ratione chirurgica. Ad physicam nunc: Recipe oleum uictrioli correctum & aurificatum, uel per phlegma forma circulari temperatum, uel per oleum rubeum, siue uiride, quod colchotar delitescit: utrumque liberat a morbo caduco, idque praeter eam aetatem, quam Hippocrates praescribit ( atque hinc satis firmum est ipsum una cum suis interpretibus non satis intellexisse ea que Epilepsiam pellunt ) inuncta pars memorialis, & balsamo, quod est de haederibus, & fiat post paroxysmum, similiter morbum pellit. Praeterea, inunctum occiput balsamo, Eleniis & idipsum in uehementissimo paraxysmo, morbum ex aequo sanat: sunt insuper alia preclara remedia contra hunc morbum, ut est arcanum sanguinis, caeteraque membra, sed illa propter temporis angustiam & alias certas quasdam causas praeterimus. De Febribus. Cap.u. Ad febres remouendas sit primo purgatio febrilis, deinde cura specifica & minutio causalis, ita ut diaceltatesson praecedat secundum medicamen: Nam hac purgatione pellitur omnis febris in materia peccante. Porro, si non dilatatur morbus, iam neque cura, neque minutio requiritur: plerumque namque diaceltatesson, integram curam complectitur. Sin in membra spargitur, sequitur continuo, oppopyron laudaui, id quod febrim una cum dilatatione propulsat. Minutio autem siue saluatellae, siue caephalicae, siue ea quae per spinam dorsi fieri consueuit, materiam peccantem in sanguine, idque intra cutem & carnem, tollit: quod hoc loco tria sunt, quae sub unam medendi rationem clauduntur, singula per se perfecta. Postea ne plus minusue, quam par est, adhibeat medicus, diligenter oportet ut obseruet, quid dilatatum & quid non sit dilatatum. Nolim quenquam ibi deterreant canones medicorum, qui a nobis dissentiunt, neque enim id permagni facio, nouit Deus utilia me scribere, nouerunt & cognoscent plurimi eruditi medici. De Apostematibus Cap.ui. Noueris duplicia esse apostemata, alia etenim sunt quae una cum paroxysmo mortem inducunt, in his plurimum laborauerunt medici, ( o misera ac credula natio mortalium, cur passa es te apertis nugamentis, quae de Epidemiis & aliis apostematibus annotata & tradita sunt, illudere ac circumuenire? ) Alia sunt, quae paroxismum citra mortem adferunt, ea medicinae subiicimus, utraque in anthrace concurrunt, similiter in saphyro, in carbunculo, in pleuresi, in peste, in bubone & aliis compluribus. In quibusdam nulla mors inest, ut in cancere & similibus apostematibus, quae in mammis mulierum sunt. Liber Secundus. In his omnibus cura sit in hanc sententiam. Praeter Sonath, cui expulsiua uirtus inest, caeterum nihil recipe. Huius enim uirtute ac ui singula apostemata pelluntur. Hoc resoluit, mitigat, denique expellit apostemata ex corde. Una ergo adsit chirurgica praxis interuenienti bus maturatiuis, quibus in emunctorium redigas apostemata: Maturatiua autem cum adtractiuis ita sint coniuncta, ut expulsiuum attractiuum sequatur. Directo igitur Sonath in uirtutem, suam expulsiuam sequitur Thyriaca, in qua inest magnum secretum contra omne uenenum, propterea ob insignem uirtutem, hanc usurpandum. Reliqua experimenta undecunque corrosa, relegamus ad eos, qui sese passim apud omnes homines uenditant, & in hoc solum incunbunt, ut gloriolam aliquam per fas & nefas sibi aucupentur. De Uita Longa De Hydropisi Cap.uii. Duo sunt quae ad curationem Hydropicorum requiruntur, specifica purgationis & specifica tumoris. Elice principio essentiam ex Alan dahal una cum composito, deinde confunde cum aquila precipitata, postea administra purgationem pro morbi ratione, & idipsum tantisper dum abeat origo morbi. Interim administra etiam indies essentiam tartari, uictrioli et diacubebe: Sub hec adorna cataplasma ex rebis columbarum in aceto rosaceo, & applica donec uideas prorsus consumptum morbum. Post haec insequitur summum specificum, spiritus uitae ex auro extractus, quo aliquandiu etiam uti licebit: Energia namque atque adeo ui naturae sanari uult Hydrops, quae tum demum inquiritur, cum iam causa morbi desiit. Uaria ac multa sunt huius morbi specifica, quorum maxima pars hoc loco a nobis est annotata. Qualia, & que remedia empirici in medium adferunt contra hunc morbum, illa credo nemini non esse manifesta. De Pustulis Cap.uiii. In speciebus Gallici morbi, tria obseruabis, purgationem, curam & conseruationem. De quibus haec paucula notato: purga initio pustulosum Ceniotemia, quo pellitur causa morbi, una cum tota materia peccante: Cauendum insuper est, ne interim a dosi & quantitate huius purgationis longius, quam par sit, aberres. Preterea, si pustulae adheserint cuti extrinsecus, aut alioquin dolor iuncturarum altius insederit corpori, inunge oleo, quod est ex realgare, & conualescet aegrotus. De ulceribus autem, nodis, tuberibus siue extra corpus siue in corpore, quae inde exoriuntur, iuxta praescriptum praxeos, quae de ulceribus est, agito. De Uita Longa Principio quicquid est fluxuum aut humorum, si ad emunctorium erumpit, ad eandem medendi formam redigitur in hanc sententiam: Mortifica primum, deinde mundifica, postremo consolida. De mortificatione, res sic se habet: Recipe alcali quod est ex realgare, cum hoc quicquid in corpore corruptum est ac mancum mortifica: Mortificatum ab Estphara, libera gummi, liberatum, pristinae sanitati restitue, mediante Mumia. Quanquam sunt quaedam ulcera, quae prorsus non indigent mortificatione: Sunt tamen alia, ut Estiomena, quae mortificationem uehementius desiderant: Idcirco, ut ut sunt, chyrurgico existimanda relinquum tur. Sunt alioquin etiam alia innumera medicorum recepta, quibus, quia non semel hominibus imposuerunt, suisque inuentis perierunt hi, qui talia commenti sunt, non uideo cur utaris: Haec de ulceribus. Purgationem, quae proliber Secundus. pter conseruationem corporis iure pri ma esse debet, prudenti medico committo in eam sententiam, quam supra de pustulis praescripsimus. De Uulneribus Cap. X. Triplex est ratio sanandorum uulnerum. Naturalis, ut balsami: Specifica, ut brassidellia: Characteristica, ut magoreo. Sed priusquam descendamus ad illa, principio quae miraculi uice erunt his, qui harum rerum imperiti sunt, indicabimus, neque genus, neque locum ullum in uulneribus obseruandum esse, id quod ueteres disputatione admodum prolixa disseruerunt: Utrum uidelicet, ea sint sananda necne, quae sunt cerebri, intesti norum, uesicae, & hoc ipsum hac ratione. Quia uidemus, cum confossa, tum alio modo confecta uulnera, illic ubi uitae locus esse nequit, nihilominus tamen consequi mortem; quare de mortiferis 46 De Uita Longa uulneribus, nihil prorsus dicemus in presentia, cum sua sponte offerant sese illa. Porro haec prima cautio est, ne chirurgicus ex eo, quod medicabile uulnus est, immedicabile atque adeo mortiferum faciat. Hoc igitur opus, hic labor est, ut probe agnoscas, triplicem hanc sanandorum uulnerum rationem, longe saluberrimam, neque interim audias eos, qui aliunde rogant, nescio quae uanissima commenta, imo precibus etiam a barbitonsoribus mediastinis, ceterisque hominibus leuissimis, indoctisque contendunt, inter quos sunt Landfrancus, Petrus de Argilato, qui multa ac uaria uel nuce non aestimanda, de uulneribus in unum uolumen congesserunt, o uere pilatos doctorculos, qui praeter pileolum ex scarlote atque titulum, caeterum nihil insigne geritis, qui ex pumice Nylum ex un dantem petitis, caecus sequitur caecum, & cascus cascam: hinc est cur hi, qui titulotenus scholam sunt sequuti, triplicem hanc medicinam, quae est de uulneribus, in alienum usum uerterint: Naturalem scilicet, que balsami est, in putrefactionem praepostere: Specificum, ad ea loca, quibus minime competit, non sine periculo torserunt. Et characteriribus circumforanei in contemptum & medicine & eorum. Nos uero que de his uere habentur aperte trademus tali uia. Balsamum naturale potionis uice administratum, aut alioquin uulneribus impositum, nihil aliud est, nisi Hypericon, centaurea & prunella, quae non modo ea, quae extrinsecus, sed etiam quae intrinsecus sunt uulnera curat, et hoc propter uirtutem, quae in balsamo existit. Quicquid autem est de specifico, multis partibus superat balsami naturam: Nam Collatenna sub potione administrata, cum externa, tum interna uulnera sanat, propter uirtutem que firma, atque adeo fixa inesse solet, et tantisper operatur, dum uulnusest apertum Brassatella, si modo attigerit 48 De Uita Longa uulnus, neque porro opus habet aliquo medicamine. Sunt insuper alia quamplurima specifica, quae ad eundem modum operantur, neque idipsum ad duodecim aut 24. horas, horum tanta uis est, ut fixum atque adeo perpetuum medicamentum subministrent, uel semel usurpata, & hoc ipsum usque in finem uulneris. Certe hoc loco specifica experimenta recensenda essent, quae ( quia in Archidoxis eorum mentionem fecimus ) nunc praetereunda censeo. De characteribus que tertia forma est, ut quidam approbant, sic intelligendum: characteres, benedictiones, & huiuscemodi mirabilia, uulneribus praesentibus, absens ( forte absentium ) adiuncta, uulnera sanare dicuntur, hocque citra omnem synoniam, sunt etiam que synoniam albam sistunt, cuiusmodi est Staraphaxat: Alia sanguinem, ut Kist & Kiss & id genus alia innumera, quae alibi in Archidoxis recensentur. Haec sunt quae sola medicum nobilitant: Quare in hac Liber Tertius. triplici sanandorum uulnerum ratione generalem curam, iuxta prescriptum adhiberi potest, neque interim eos, qui uni uerso orbii mposuerunt, audire. Theophrasti Paracelsi Ab Hohenheim De uita longa, Liber tertius. Caput Primum. Postquam de particularibus arcanis, quae corpus morbis confectum, pristinae sanitati restituunt, diximus, inde, ubi superiora desierunt, ita auspicabimur, ut ea, quae in superioribus libris tradita sunt, tandem iam absoluantur, & corpus physicum tanquam balsamum conseruetur. Esi particularia arcana, & huius tertii libri materies ad idem corpus referantur; & etiam una eademque praeparatio existat, tamen praxis in hoc De Uita Longa tertio elixiro alia est, a singulari illa medendi ratione. Quare in hoc tertio libro primas obtinent flos cheiri & anthos, in hoc enim absoluitur elixiridum arcanum, atqui hoc ui & uirtute totius quintae essentiae. Principio ergo, quo singula magis intelligantur, quid quintum esse sit, breuiter interpretabor. Quatuor elementa procreat natura, ex quibus temperata quaedam essentia conficitur a spagyro, quemadmodum flos cheiri exprimit ( Hoc loco etiam parui referre arbitror, quae super hac re ars Lullii habeat, cum plus sedecim pedibus ( ut dici solet ) ab uniuersa monarchia, quam Archidoxa praescribunt, aberret. Aliud namque est extractio, aliud confortatio, aliud melioratio, ut istorum hominum uoculis utar, quorum Raimundus in eo libello, qui inscribitur ars Lullii, meminit, & ex his falso quintam essentiam estimauit. Haec quod magis sunt argutiae quam uera, silentio praeteribimus ) Flos auri, flos amethysti, denique quicquid est Diaphineae naturae, margaritarum, sulphurearum, chachimiarum, & quicquid est aluminosorum Zerebothinorum & id genus aliorum, quae aqua gignit, charabarum, coralliorum; haec inquam omnia sunt obnoxia pro ratione temperationis, quae interueniente corruptione elementorum a spagyro fieri consueuit. Caput Secundum. Porro totius rei summa in hoc est ( quando ea quae hoc libro de elixiro dicuntur, singula ad uitam longam sunt referenda ) ut uniuersa natura redigatur in spagyricam mixturam seu temperationem, quae nihil aliud est, preter naturae bonitatem cui nihil aliud quod corruptile est, nihil denique aduersi, inest. Etiamsi alia ratione ac uaria eadem naturae bonitas deprchenditur, in tinctura iuxta 52 De Uita Longa praescriptum naturae, quae in lapide philosophorum existit: in Antimonio secundum corui naturam, in sulphure iuxta lunariae effectum, & sic in aliis: Tamen in his omnibus est una eademque temperatio, quae inter metalla sub mercurio delitescit? ( Mercurium dico qui omnibus metallis inest ) Inter gemmas; sub crystallo: inter lapides, sub zeloto: inter liquores, sub carabe: inter herbas, sub ualeriana: inter radices, sub peucedana. inter amara, sub uitriolo: inter silices, sub Antimonio. Praeterea, sicut mercurius singulis metallis inest, sic Antimonium silicibus, uitriolum Sali, Melissa herbis. Et haec sunt nomina Elixiri temperati. Obseruandum igitur in Elixiris insequentibus sulphur eorum, quae isti minoralia uocant, quintam essentiam esse mercurium metallorum, ex quibus elicitur natura corporis: Nam Cheiri, Ueneri prestat: Anthos, Marti. Quarum tuis ac natura est, non tam ut morbos pelliber Tertius. lant, quam ut corpus illud uitae longae, que inferiori influentiae obnoxia est reseruent. In hanc sententiam Elixira longae uitae multis ac uariis nominibus compraehendi uolumus: cum una eademque uis sit eorum. Nobis autem ( si forsan miraris hanc tractationem ) uisum est interim ludere in uocabulis, ne ingrati prima lectione percipiant sententiam & dein flocci pendant nostra, magno tainquirant, & pulchra utiliaque censeant men eorum commodo, sed diligentius & aperte id fateri teneantur. 1931 Caput Tertium. Ex cunctis Elixiris summum ac potissimum est aurum, itaque principio ipsius mentionem faciemus, huius si rationem intellexeris, aliorum, quae a corpore separantur non potes non nouisse. Reliquorum quae a corpore non separan54 De Uita Longa tur, infra, ubi uini tractatio auspicabitur, non obliuiscemur. De elixiro auri talis est praxis: Resolue obrizum una omni substantia auri, corrosiuo & idipsum tantisper, dum fiat idem cum corrosiuo. ( Neque ab horreat animus ab ista tractandi ratione: Nam auro, quatenus aurum est, corrosiuum praestat, & citra corrosiuum mortuum est: quare quintum esse auri sine corrodente inutile esse affirmamus, ) tunc resolutio haec per putrefactionem uel incerationem remouenda est, etiamsi corrosiuum tenacius adhaereat: ( Si tanta uis auri est, ut corpus conseruet, ac liberum reddat ab omni aegritudine, neque corrumpi id sinat, quanto magis seipsum, hocque citra omnem infectionem? corrigit enim ac emendat quicquid non est syncerum. Igitur corrosiuum in auro nullo pacto appellari debet corrosiuum: quia uis arcani superat omne uenenum: Nam omne Realgar moritur in elixiro auri, & in tincturam abit medicinae praestantem ) sicque in hunc modum peracta inhumatione gignitur aurum potabile, hanc dosim seu mauis harmoniam quandam, praescribit peruulgata spagyrorum praxis. Postremo obseruabis de elixiro, cuicunque confertur elixir, idem ita transmutat, ut haud dissimiliter, sibi fixum, porro maneat. De Perlis Cap. Iiii. Sed ut ea quae de quinta essentia diximus clarius fiant, obseruandum, nihil magis auro propinquum perlis esse. Quatuor ergo elementa, quae perlis insunt, eadem ratione cum auro in temperationem redigas oportet, id quod uere existit quinta essentia citra amissionem substantiarum. Porro si iuxta praescriptum prolas in quintam essentiam transmutare uelis, pro ratione. quintae essentiae age, neque quicquam imutatio propter principium, in quo ultimam materiam, quo in conficienda quinta essentia Solis, prima materia existit, adiungi necesse est, ea ex huiuscemodi recepto elicitur. Omnium imprimis redige limonem in liquorem, denuo reeleuatum, in perlae calcinationem arripiunt, exiccatae resoluuntur, quae resolutio in elementum, cui prorsus nulla complexio inest, erumpit: Est enim huius uis uniuersa, similis quintae essentiae. Nolim hoc loco admittas rationem extractionis, quam Archilaus prescribit, neque similes alias separationes spagyricas: Nam superior. transmutatio non modo ea membra, quae debilia sunt, pristinae ualetudini restituit, sed ea etiam, quae ualida sunt, ac robusta, in eodem uigore conseruat: Hinc fit quod perlae pluris quam reliqua spermata fiant, inter quas longe praestantissimas ostrearum esse dico. Quanquam hoc loco non minimas partes ferat ( ceu Archidoxa habet ) homunculus, quem Necromantici Alreonem falso, & philosophi naturales Mandragoram appellant: Tamen non nisi in communem erlibertertius rorem abiit propter chaos illud, quo isti obfuscarunt uerum homunculi usum. Origo eius etiam cuiusdam spermatis est, & per maximam digestionem quae in uentre equino est fit, similis ei per omnia, corpore & sanguine, principalibus & minus principalibus membris, a quo prodiit: Sed nunc huius efficaciam praeteribimus, quandoquidem non tantum ut perlae, apud huius rei peritos, innotuit. De Extractione Quintae essentiae ex Herbis. Cap. U. Supra quinte essentiae mentionem fecimus, quae citra ullam extractionem fieri debet, id sic intelligendum est. In Elixiro, quo de in praesentia mentionem facimus quinta essentia nullo pacto elici potest ex herbis absque extractionem: propter diuersitatem essentiarum, quae uni substantiae insunt. Haec ita sunt segreganda, ut herba maneat herba, & quinta essentia permaneat quinta essentia. Quanuis in qualibet herba sint quatuor elementa duplata, quinta tamen essentia non adest duplata, sed, altera pars solum. Alteram, quae est substantiae religamus ad eas artes, quae particulares sunt, & quod Elxiri est tractabimus, id quod ex emplo Melissae clarius innotescet. Digere Melissam philosophico mense in Athanar, deinde ita separa, ut duplata elementa seorsum appareant, continuo elucescet quintum esse, quod elixir est uitae, similiter uino generoso & idipsum uarie: in Nepita, acerba: in Lolio, Lutea: in Tincio, nigricans: in Lupulo, tenuis ac alba: in Cuscuta, austera: in aliis similiter iudicandum iuxta experientiae prae scriptum. Porro, extracto spiritu isto, & ab altero separato, ecce uinum salutis, in quo philosophi aliquot secula laborauerunt, nihil tamen unquam sunt assecuti. Et bona pars eorum, qui immitati Liber Tertius. sunt Raimundum, aliquot dolia releuarunt, dum elicerent quintam essentiam uini, nihil prorsus tamen deprehenderunt praeter uinum adustum, quo perperam pro spiritu uini, usi sunt. Quae hoc loco etiam requiruntur, alibi in philosophia de generationibus reperiuntur. Sufficiat iam admonuisse Spagyrum, qua ratione herbis quinta essentia insit, denique quae in his sint inuestiganda. De Antimonio Cap.ui. Sicut antimonium finit aurum, sic eadem ratione ac forma finit corpus: in illo enim est essentia quae nihil impuri cum puro confundi finit: Neque quisquam spagyrice artis peritus, deprehendere potis est, uim, tam magnam antimonii: & in principio rerum eo deuenit antimonium, & inter metalla, quae aquae sunt, sic est relatum, ut porro etiam diluuio exacto, uis huius gemina atque adeo uirtus permanserit, ita ut sese ex influentia semper dirigat, neque aliquid de ui atque uirtute natiua unquam decesserit: Merito igitur omnia, que minoralium sunt, quorum summum ac potissimum arcanum in se claudit Antimonium, uni huic tribuimus: Mundat seipsum una cum reliquis quae immunda sunt. Praeterea, si nihil omnino sani adest, immundum corpus in mundum transformat: ceu in expositione leprae habetur, quae omnia aperte manifesta facit spagyrica praxis. Uerum ne longius, quam par sit diggrediamur, & tandem ad praeparandam antimonii uirtutem ( cuius uel apex unus, aut iota omnibus codicibus qui in nostra professione sunt, praestat ) perueniamus, sic habe: primo, uide ne corrumpatur antimonium, sed totum hoc, quantum est, integrum maneat, citra ullam ammissionem formae: Sub hac enim delitescit antimonii arcanum, id quod per retortum impelli debet sine omni capite mortuo: ac denuo, in tertium Cohop reduci. Tum demum erumpit, dosis eius grana iiii, in quinta essentia Melisse administrata: Huic praeterea nihil tribuit Archeus terrede Sulphure Cap.uii. Ardua res est & multis nominibus celebranda, tantam inesse uim atque naturam terrae, quae balsamum procreet, cuius hec est natura, ut porro nihil putrescere sinat: At si consideras resinas, quarum potissima pars est sulphur, nihil est, quod superiora laudes. In sulphure balsamum est, quo de nemo non uariarum artium studiosus meminisse debet: Nam in eo sunt liquores balsami, qui neque uiuum neque mortuum quidquam putrescere sinunt, sed corpus ita conseruant, ut nulla neque influentia, neque naturalis corruptio uel impressa in 62 De Uita Longa corpore deprehendi possit. Nemo miretur hoc loco tantam in esse uim in resinis terrae, neque maiorem praedicationem huius, quam quae balsami sit supra terram crescentis, & huius uim atque uirtutem declarantis: Nam in his, que occulta multo plura depraehenduntur, quam in his quae manifesta sunt. Sic in sulphure multo plura deprehenduntur, quam in caeteris resinarum partibus. De sulphure autem ( ut ad tractandi rationem perueniamus ) ita intelligas. Eleua sulphur a Colcothar spagyrico more, idque tantisper dum non superat ignis, hoc quod natura colcothar sulphuri tribuit, idem spiritus fixus est balsamus terre: De quo hoc loco paucula admodum scribimus: Nam eius uirtus per experientiam laudabilis & manifesta est. Etsi aliqua de gummi quaedam etiam ex resinis, caeteraque id genus eiusdem naturae sunt cum balsamo, tamen inter illa primum ac optimum esse puto sulphur. De Mercurio Cap.uiii. Elixir ex Mercurio eadem ratione, qua ad transmutanda metalla adornatur, confectum, plurimum ualet ad pellendam mortem: Nam eius rubigo, quam Lullii sectatores falso florem appellant, nil nisi mors est: sicut enim mors consumit ac conterit corpus, sic rubigo metallum. Quicquid ergo tinctura illa tingit, longae uitae plurimum inseruit, & id ipsum tanto efficatius ac fortius, quanto altius ( absit inuidia dicto ) gradum Ueneri attigerit, quanto acrius etiam acsubtilius in praeparatione reiteratum fuerit Neminem deterreant Rupicisse fabula. menta, qui suo consueto more, temere ac frigide super hanc rem scripsit: uidelicet in tinctura corporis aurum, & similia quae Mercurii sunt, denique quicquid ex spiritu solis, aut asernici confectum, prorsus esse fugiendum. Ad tinctude Uita Longa ram Mercurii ) cuius uirtus est ex subtili acrimonia, quam a natura Archei habet ) propius accesserunt Albertus ac Thomas, in coagulatione autem nimia, & gradu reiterationis, quibus totum negotium obruerunt, falsi sunt. Quamuis in adornanda tinctura eorum quiddam est, quod uerae tincturae finitimum est, in hanc sententiam: Sicut metalla transmutantur ac plene figuntur, sic etiam corpus. Ad hunc modum: Reduc Mercurium in eleuationem tantisper, dum in fixum cristallum abeat, deinde in resolutinnem ac coagulationem digere, & cum auro coniunge, ita ut fermentum eius hoc ipsum fiat. Proinde iuxta praescriptum Hermetis age, usque in finem lapidis, cuius dosis est gran. i. Huius uis ac uirtus corpus integrum conseruat. De Spiritu Uini Cap. Ix. Supra ubi essentiae herbarum memini, nihil aliud nisi uinum esse ostendi, sed hoc sic melius intelliges. Spiritus uini a substantia eiusdem prodit: nam huius subiectio existit uinum, sicut marrubium proprii ac natiui uini: Quare, ut spiritum uini, tanquam essentiam ( quae uere elixir est ) habeas, sic percipito. Ueluti persicariae lib. i.scrup. duos uini emittit: sic uini libra i. plus scrup. i.non capit. Reliquum est phlegma uini, id quod ad praesens Elixir parum confert. Porro, inquisitio huius essentie fiat ad hunc modum: Digere uinum ( pellicani infusum ) fimo equino, idque bimestre spacium, continuo uidebis adeo tenue ac purum, ut pinguedinem quandam, quae spiritus uini est, in superficie ultro eliciat: preterea, quicquid sub ea est, phlegma citra omnem uini naturam existit. Pinguedo 66 De Uita Longa autem sola phialae inclusa, & per se digesta, summae energiae est ad uitam longam: nec uero solum ad uitam longam, sed etiam ad alia quaedam praxis illa torqueri potest, hocque ipsum interuenientibus Cinamomo, xylobalsamo, myrabolanis: similibusque bonis aromatibus. Sed ita iis agendum cogita, aromata pinguedini commisce, & mediante in uentre equino digestione, sic coniunge, ut Elixir, quo de hoc loco mentionem facimus auroque adiuncto medicina adornetur: quae communem contractionem tollit, ac membra resoluit & reficit. Theophrasti Paracelsi Ab Hohenheim De uita longa, Liber Quartus. Caput Primum. Supra in primo libro fundamenta ieci uitae longae, ea hac in parte absoluemus: Non enim uideo cur ipsa, quae ad integram uitam at que adeo sanam pertinent, hic denuo repetam: cum in superioribus libris, secundo & tertio de his a nobis satis abunde dicta sint: Quare in hoc quarto libello supremam manum imponam his, quae supra in primo libro, de ea, quae praeter naturam est, uita, incipiemus, idque ipsum pro ratione theorica. De Uita Longa Principio proponimus uniuersis spagyricis cum Adae, tum Mathusalem etatem, id quod in secundo capite mox sequenti indicabi68 tur. Antequam tamen illa enarremus prius de uita longa, quae in manu maximi Iliastis est, exacte dicemus, & haec pro ratione magnalium: ubi plura de libero arbitrio arripienda esse admoneo, quam quae nos ex elementis administrare possumus. Haec ut rudius & apertius manifesta fiant, fingamus oportet Enoch dianos, quam influentiam si in mente nostra, perinde ac ignem in ligno non sine uulgari uirtute, gesserimus, fieri potest, ut ad hanc uitam perueniamus uel nullo negotio, id quod exemplo Ioharnetis palam fit, cuius natura neque unam etatem solam, neque seculum unum duntaxat compraehendit. Sed in his meis paramyricis libellis praebeam calumniandi ansam his, qui scripturas uarie torquent, nihil certi hoc primo capite de fi niemus de uita summi lliastis, utrum, hic in corporalibus elementis sit, aut porro etiam in quinto uiuat, ubi nullum corpus occurrit, ubi non modo hi qui bus de mentionem fecimus, uiuunt, sed etiam hi, quos somno sepultos credimus. Haec inquam omnia sublimioribus spiritibus tantisper existimanda relinquimus, donec infra ad illa uenerimus. Praeterea, si impelletur lliastes ille summus, aut aliquo saltem haberet opus, facile eo, quicquid esset Enochdianum perueniret, ubi uniuersa uita nostra longa suis locis in aethere ac nubibus collocaretur: Uerum, semel se saturauit lliastes, ut posthac non careat, neque aliquo habeat opus: quamobrem in hoc opusculo ultimo singula pro ratione primi libri enarrabimus. Caput Secundum Ergo ut tandem ad finem deducamus ea, que de uita longa tractare incepimus, principio indicabimus, quid uita longa sit: Terminus uitae longae complectitur in se, mille aut noningentos aut ad minimum sexcentos annos. De scaturigine autem huius, quae praeter naturam est, uitae, sic accipe. Duae sunt in hominis potestate uires: una naturalis, de qua dictum est usque ad natiuum finem: alia aerea, in hac etenim nihil est corporale: quocirca, incorporalia hunc nostrum libellum absoluunt. Miseros hoc loco mortales, quibus primum ac optimum thesaurum ( que Monarchia nature in se claudit ) nature recusauit, puta nature lumen, ne porro in hac laboremus frustra. In philosophia autem quia definit ac abit natura aniadum recordabimur, neque porro mentionem faciemus philosophiae. Missas igitur faciamus res naturales, missa etiam facimus quaecunque sunt ex elementis insuper etiam gesta holisimidan, denique quae cumque supra diximus, quae sub chao, id quod sumus lliastes existit, delitescunt. Et in manus illa de quibus in primo libro mentionem facere coepi, tandem accipimus. Ut igitur ad annum Aniadin, aut etiam ultra perueniamus, obseruandae sunt regulae sequentes. Neminem offendant, quae hoc loco de Nymphidida dicturi sumusliber Quartus. quo loco simul indicabitur uis ac natura gnatinorum, saldinorum, denique Salamandrinorum, & quicquid est Melosinae. Porro si quem praesens locus abalienaret, neminem offendat, sed potius finem huius opusculi adeat, ubi singula uidebit. Caput Tertium. Sed ut simul innotescat cum locus tum corpus in his rebus, quod certa quadam concordantia ordinari debet ac disponi, principio obseruanda est Solis natura, quod lliastis est: Nam aliud a trecentis usque ad sexcentos annos conseruat, id quod ad eos codices religamus, qui tractant de natura elementorum. Praeterea, quicquid ex sui natura, simul etiam loci naturam admittit, haud dissimiliter priori seculo in unam conclusionem cogitur. Ubicumque uero coeunt cum loci tum corporis natura simul, illic uel nullo negotio peruenitur ad 600 annum: Quorum aliquot qui isthuc aetatis attigerunt commemorare possem, nisi alio properaret calamus. Sunt praeterea qui aliquandiu atque 72 De Uita Longa adeo furtim sunt seruati, idque per uitam longam: quorum ratio quod nulla, nisi quatenus lliasti tribuerunt, & hoc loco praetereundum censeo. Sic quicquid non est aereae uitae hoc loco tollitur. Idcirco sequuntur, qui uitam aeream uixerunt, quorum alii a sexcento anno, ad millesimum & ad millesimum centesimum annum peruenerunt, id quod iuxta praescriptum magnalium, quae facile depraehenduntur ad hunc modum accipe: Compara aniadum, idque per solum aera, cuius uis tanta est, ut nihil cum illo commune habeat terminus uitae. Porro si abest iam dictus aer, erumpit extrinsecus id, quod in capsula delitescit. Iam, si idem ab illo, quod denuo renouatur, fuerit refertum, ac denuo in medium prolatum, scilicet extra id, sub quo prius delitescebat, imo adhuc delitescit, iam, ut res tranquilla prorsus non audiatur a re corporali, & ut solum aniadum, adech, denique & Edochinum resonet. Insuper eliber Quartus. tiam haec tria, & quod in haec tria uergit, non quatuor, sed unum sint, habebis longissimam uitam delitescentem. Hinc est natiuitas magni illius Aequastri, qui praeter naturam natus est. Hoc & si id quod intrinsecus erat, nequaquam deprehendere potuit, tamen hic praebuit occasionem id, quod extrinsecus lliastes fuit. Caput Quartum. Restat adhuc in hac monarchia, cuius nos magnus ille homo maximo pere commonefacit, uidelicet, longealiam esse uitam ab ea, quam nos plene praescripsimus: quae tunc alia nos perstringet, cum singula transibunt, qui calcat, & qui calcatur, nihilominus tamen utraque manebunt, id quod non satis intellexerunt hactenus Aliani. Tum demum erit quando simul omnia desinent, quae una mecum indagastis, iam inde a primo ad nouissimum usque. Sed par est, ut semel etiam probemus ea, quae tractare incepimus, & ea non physica ratione, sed essentia ipsa, quae uel sola hoc loci, cuius meminimus, plurimum ualebit. Hoc loco, quo de plene loquimur: miraberis forsan ac quaeres, Num uita sana possit esse coniuncta cum uita longa? Respondemus, duplicem esse essentiam, alteri sanitatem & fixam, alteri egritudinem & similiter fixam inesse. Quod autem ad locum & immutationes istorum attinet, nihil prorsus immutamus. Porro, quorsum attinet frustra his immorari, quae nobis lumen naturae recusauit: Praeterea ille, qui ex animi libidine nobiscum agit, indicat, ac rursus hiantes nos deserit. Quare hoc loco praeteribimus quae uires nostras superant, & creaturas aliquot, uitae mirabiliter longae, & eas sine fato, commemorare incipiemus, inter quos sunt Laureus, Siconius, Hildonius, & alii plerique, quarum natiuitatatem, siue mortem natutalem nemo unliber Quartus quam neque depraehendit, neque audiuit. Adde naturam & essentiam illarum, & quotumquenque reperias, qui uel apiculum de his scripserit, quanquam paramyrica scripta nonnihil de his habeant: tamen ueluti senibus hoc fuit ac rursus desiit, ita etiam una intellectus abiit. His igitur concludimus, quicquid est uitae longae, idque extra necrolicos, quem admodum in sequentibus patebit. Caput Quintum. Non pili fecerim eum, qui sub Lulli anis artibus se falso, ut necrolium uenditat, & improbat id, quod in quatuor scaiolis comprehenditur, & me ut sumum scaiolam praedicat, ita ut pro ratione cedurinorum possim adoriri necrolias artes, at ego uel Hydros scaiulis una cum aemulis inuideo. Quid dicam hoc loco de hisque Musa sagax in canonibus suis una cum manticis quatuor scaiolarum complectitur, quo uobiscum indormiscunt tymparaque De Uita Longa in nobis anodinica reddunt. Et ego uos etiam atque etiam in tantum stuporem adduco, ut in notitiam papaueris redigamini, sed missa facio illa, & in hoc solum laborabo, quod in superioribus libris hactenus moui, in Cosmographica scilicet uita, ubi cum locus tum corpus Iesihach apparent. Porro etiam quae praescribo, praeter loci ac corporis uires idque spagirice praescribo, hydromantice, & pyrothonchus. Sed quid attinet hec comemorare uobis omnibus, quorum ne nomina quidem noui, qui etsi necro lias agitis, & in cyphanto nonnihil expati, tamen indormiscunt pulsatiles. Haec omnia ego absolui, ea quisquis intelligit, optimo iure se spargiri nomine uenditet, ac tum demum quintum caput ediscere laboret, in quo me plurimum offendunt Scaiolae: Nam in his nulla inest mortalitas. Sub haec ergo concludo totius rei summam, & affirmo eum esse immortalem, quicunque pro ratione Scaiolarum Liber Quartus. uixerit, id quod per Enochdianos & sui sequaces probo. Neque hunc locum infringet Aequaster. Praeterea, si pro ratione necroliorum Scaiolis insererer, esset, quod excipiendum ducerem, id quod maximus ille Adech anteuortit, & propositum nostrum, at non modum deducit, quod uobis Theoricis discutiendum relinquo: Atqui ad hunc modum abiit e Nymphididica natura, interuenientibus scaiolis in aliam transmutationem permansura Melosynae, si difficilis ille Adech annuisset, qui utrumque ex istit, cum mors tum uita scaiolarum. Annuit praeterea prima tempora, sed ad finem seipsum immutat. Ex quibus colligo supermonica figmenta in Cyphantis aperire fenestram. Sed ut ea figatur, recusat gesta Melosynes illa cuiusmodi sunt, relinquimus. Uerum ad nostram Nymphididicam: De Uita Longa Ea ut in animis nostris concipiatur, atque ita ad animum aniadin immortales perueniamus, arripi78 mus, dona Ueneris, que etiamsi uos una cum aliis cognoscitis, minime tamen usurpatis idipsum autem absoluimus eo, quod in prioribus capitibus indicauimus, ut hanc uitam secure tandem adsequamur, in qua aniadus dominatur ac regnat, & cum eo, cui sine fine assistimus, permanet. Haec atque alia arcana, nulla re prorsus indigent, et in hunc modum uitam longam conclusam relinquimus.