D. Alexii Pedemontani De Secretis Libri Septem, A Ioan. Iacoeo Ueckero Doctore Medco, ex Italico sermone in Latinum conuersi, & multis bonis Secretis aucti. Accessit hac editione eiusdem weckei opera, octauus de artificiosis uinis liber. Basileae. Apud Petrum Pernam M. D. Lxiii. Amplissimo Ac Reuerendissimo D. D. Nicolao A Cruce etc. Christianissimi Galliae Regis Consiliario, atque apud Heluetios Oratori prudentissimo, Domino suo obseruandissimo, Ioannes Iacobus Wechker Basiliensis Medicinae Doctor, S. P. D. Ante annos plus minus tres, Amplissime uir cum septem selectorum siue secretorum, ut uocant, libros, ex Italico in Latinum sermonem a me translatos, in lucem ederem, atque eos ab omni genere hominum, qui quidem Latine scirent, magno, ob raram quandam utilitatem, concursu excipi uiderem, aliaque quamplurima ipse mihi domi seruarem arcana, operae pretium me facturum arbitratus sum, si ea supradictis coniungerem, opusque augerem, ac denuo sub incudem reuocarem. Continent enim omnis generis res arcanas atque selectas, easque non minus uarias quam iteras, modo probe administrentur parenturque. Ut autem hisce de rebus gustum aliquem hic prebeam, quid singulis contineatur libris taquam per transennam ostendam. Primus namque liber remediae, quae ad uarios morbos, rara quidem, sed ratione inuenta complectitur. Huic secundus succedit, qui non solum modum conficiendi olea, ex rebus odoratis comprehendit, sed etiam aquarum, puluerum odoratorum, & smegmatum compositionem, quae non solum ad plurima utilia censentur, uerum etiam scitu digna pulcherrimaque sunt. Tertius omnis generis fructus condire docet, delicate quidem & artificiose, ita ut hunc condiendi modum in hunc usque diem plerisque incognitum esse uideam. Quartus liber ea, quae ad corporis ornatu pertinent, continet, gratum sane opus nobilioribus foeminis atque aliis, qui aliquam corporis deformitatem tegere, corporaque uenustiora reddere exoptant. Quintus, ossa, ligna, ferrum, pelles, aliaque huiusmodi quolibet colore tingere docet, quae res non opificibus modo, uerum aliis etiam quamplurimis expeti solet. Sextus uariis de rebus tractat & maxime exquisitis, ad aurifices, aliosque opifices pertinentibus. Septimus aliqua de omnibus, quae in superioribus pretermissa uideri possint, omni generi hominum oportunis. Ex his, tres libros, tertium uidelicet, quartum & septimum nunc multis ac uariis secretis auximus, atque etiam in meliorem ordinem digessimus. Quibus nunc accessit octauus de Uinis artificiosis & medicatis, quem nos ex multis optimis, quibusdam etiam ignotis autoribus selegimus, ad multa utilem ac periucundum. Uerum cum in more & consuetudine positum sit, uir amplissime, omnibus scriptoribus, ut ea, in quibus elaborarunt monumenta, quibusque aliquam conciliarunt nouitatem, exire in lucem sine aliquo patrono minime patiantur, uisum est hoc tempore mihi, cum extremam hisce libris manum imposuissem, te patronum eximium optare, ac sub tui amplissimi nominis tutelam hosce meos qualescumque labores, emittere. Quae autem me, ut hoc facerem excitarunt, haec sunt: primum quod te unum e multis qui ad nostram Heluetiorum gentem hisce turbulentissimis temporibus a Sapientissimo Regis Christianissimi consilio orator mitterere, delectum uiderem: quod quidem non fecissent, nisi te hominem prudentia, & fide singulari cognouissent. His accedit quorundam nostratium, eorumque non uulgarium hominum iudicium a quibus tua insignis humanitas, atque in tractandis negotiis dexteritas facilitasque passim praedicatur. Summam eruditionem, eamque uariam ac multiplicem taceo, facundiam non commemoro: quas dotes in te cum quadam matura ingenii celeritate commendari a uiris non insulsis audio, ut te uere oratorem, hoc est uirum sapiente tandem Heluetiis nostris contigisse omnes fateantur. Haec sunt, quae me, ut hos libros intuo foelicissimo nomine, atque omine ederem, impulerunt: qui quidem si tales non sunt, quales tua insignis uirtus et dignitas meretur, facies tamen quod tua ista rara humanitate facilitateque dignum est, ut tenuis clientis munus grato animo accipias, non tam quod datur, quam a quo & quo animo datur, expendens: quaquam quod ad libros ipsos attinet, inueniet eos tua Amplitudo inuentione minime uulgares, uarietate iucundos, effectu admirabiles, experientia certos, Haec quidem de rebus ipsis pulcherrimis, quae hoc exiguo opere continentur polliceri possum: quod tibi, uir clarissime, dono, tuaeque integerrimae fidei amplissimoque patrocinio totum committo. Quod si, ut soles hilari & exporrecta fronte, animumque hunc una meum benigne susceperis, multum spei ad maiora adiicies, & me tibi deuinctissimum perpetuo reddes. Deus optimus Maximus tuam Amplitudinem perpetuo sospitem & incolumen conseruet. Basileae Cal. Augusti. D. Alexii Pedemonpraefatio. Non dubito, quin ii quibus iam per multos annos notisumus, etiam illud nosse potuerint, me Dei uoluntate nobili genere ( ut cum iis loquar, qui uulgari, ne dicam inani opinone persuasi, nobilitatem magis in aliorum meritis ponunt, quam propriis & suis ) procreatum esse, ac supra meritum meum, Fortunae reliquis bonis, & commodis fuisse cumulatum. Dicam etiam, non gloriandi causa, sed Dei dona predicandi, me a puero literis operam dedisse, cognitionemque linguarum non solum Latinae, Graecae, & Hebraicae: uerum etiam Chaldeae, Arabicae, aliarumque gentium esse consecutum. In primis uero cum philosophiae studiis, arcanisque naturae cognoscendis deditus essem, annos septem & quinquaginta esse peregrinatum, ut eruditorum hominum haberem notitiam. Itaque rerum multarum, abditissimarumque cognitionem mihi comparaui: quam quidem non ab eruditis solum, uerum etiam a mulierculis, opificibus, agricolisque haurire non dubitaui. Ter enim in Orientem sum profectus, aliasque mundi partes peragraui: in quo illud pro certo affirmare possum, me aliquo in loco ultra quinque menses non mansisse. Hoc meum studium ac desiderium non modo uniuersales disciplinas, uerum etiam singularia arcana experimentaque cognoscendi, preterquam quod, ut & in reliquis naturale erat ( omnes enim natura scire desiderant ) ambitione quadam, gloriaeque cupiditate sustentabatur, maximeque auebam ea nosse, quae aliis essent ignota. Quo factum est, ut ne amicissimis quidem ( a deo tenax eram arcanorum ) que mihi essent comperta, aperire uellem. Semper enim dictitabam, si arcana quae sunt, omnibus nota essent, arcana dici non posse, sed per uulgata atque communia. Uerum enimuero, quum iam annos Lxxxii, mensesque 7. natus essem, uersarerque Mediolani, ibique opifex quidam calculo ita affectus esset, ut duobus diebus urinam reddere nequiret, chirurgus quidam, qui eum curabat, sciens, me ad eum morbum certa habere remedia, rogauit, ut aliquod remedium ei communicarem, uel medicamentum ipsi praeberem, quo aegrum eo morbo laborantem curare posset. Ego uero cum hunc intelligerem, aliorum inuentis uelle sibi commodum, laudemque comparare, quod petebat, facere renui, sed si me ipse ad aegrotum duceret, remedium aegroto, idque gratis, adhibiturum. Medicus uero, siue quod puderet ab aliis suae artis praesidium accipere ( forte enim se id arcani habere praedicauerat ) siue quaestus gratia, rem in alios duos dies produxit, post quos tandem me ad aegrotum perduxit. Cum autem eo peruenissem, iam miser animam agebat: qui cum paulum sublatis oculis me esset miserabiliter intuitus, uitam cum morte commutauit. Qua de causa ita perturbatus, tantaque miseratione affectus fui, ut mori & ipse cuperem, praesertim cum uiderim mea ambitione, gloriaque inani effectum esse, quo minus bonus ille uir meis remediis subleuaretur, quae Deus & pater ille clementissi nus mecum communicauerat. Et quidem tantum in me animi mei dolor potuit, ut iam in oculis hominum uiuere non cuperem sed uitam solitariam agere. Uerum cum ita me comparatum esse scirem, ut in coenobiis inter monachos me fortiores, uiuere non possem, locum quendam a ciuitate remotum mihi comparaui, ubi & agellum habeo ad uitandum otium, & aliquot libros: ibique uitam ago, meo iudicio monasticam & religiosam, cum unico famulo, quo utor, cum ad alia mihi necessaria, tum ad uictum non mendicandum nobis sed pecunia comparandum. Quoniam autem eius aegroti, cuius mortis propemodum author fui, obliuisci non possum, non solum illud remedium, uerum etiam omnia in publicum edere uolui, que paucos admodum habere certo scio. Uerum cum non nisi uera, ac re ipsa mihi comperta atque explorata edere uelim, hisce diebus partim ex scriptis meis, partim ex memoria, collegi ea tantum, quae uerissima certissimaque esse cognoui. Quod siqua ( quae tamen sunt pauca ) ex iam editis libris collecta uidebuntur, non minus utilia ideo censenda sunt, propterea quod quae antea erant dubia, nunc certa firmaque me authore habeantur. Nam pro certo affirmare possum me, ita affectum animo esse, ut nequaquam sim pro certis & ueris ea editurus, que uera ac certa esse non scirem: neque hac presertim aetate, hacque animi corporisque mei affectione quicquam in uulgus proditurus, quod aeternae mihi ignominiae esset futurum. Illud tantum lectores monitos uelim, ut magna cum diligentia administrent omnia, & quae ad corpus humanum pertinent, ea medicorum consilio, opeque aggrediantur: quamuis minime ignore, quosdam medicos inueniri, qui quadam rustica inuidia atque arrogantia, quae ipsi ignorant, ea soleant uituperare. Quod si cui ex iis, quae hic scribimus, aliquid parum feliciter cesserit, cogitet, quod fieri potest, se in aliqua parte aberrasse, denuoque rem ipsam ac maiori diligentia faciat, certum habens, nihil hoc in libro contineri, quod & certissimum non sit, & uerissimum. Deo igitur mecum de his omnibus gratias agentes, praeter haec, alia etiam omnia, a me, Deo fauente, expectabitis, quae tot annis, tot laboribus, itineribus, sumptibus, studio & indud. Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Primus. Ratio Et Modus Conseruandae iuuentutis, senectutis tardandae, ad tuendum hominem semper sanum & robustum, ac si in aetatis flore esset. Atque haec partim diuturnis studiis, partim plurimis experimentis, sunt inuentas quae uir quidam magnus, pro matrona quadam magnifica confecit: & huiusmodi experimentis senem quendam annorum 70. canum, male affectum, plurimisque morbis uexatum, ueluti ad aetatem 36. aut 38. annorum reduxit. Primo semper in animo, & ante oculos positum esse oportet, nullum beneficium, nullumque bonum haberi posse quam a Deo solo, cuius clemeniae & benignitatis magnus ille propheta, fidei conscientia non incerta, laetabundus clamat: Renouabitur sicut aquila iuuentus mea. Caeterum hac ipsa clementia & benignitate sua Deus non solum Ezechiae uitam tot numero annorum prolongauit, sed etiam effecit, ut Moises centum & uiginti annos uixerit, atque ita, ut ne dens quidem aliquis ei fuerit comotus, neque uisus hebetior redditus sit, neque etiam capitis dolor eum unquam infestauerit. Quare cum potentissimus benignissimusque creator & pater, uitae terminum singulis assignauerit, hominemque deinceps in sua reliquerit potestate uirtutes denique proprietatesque rebus omnibus attribuerit, fieri nequit, quin etiam iis, usque ad praedictum uitae terminum dederit potestatem conseruandi sanitatem. Uerum cum ignorantia nostra fiat, ut rebus ipsis, ad naturam nostram, morbosque occurrentes, accommodatis uti nesciamus: praeterea & uictus ratione male, & extra ordinem seruata, fit, ut magna ex parte aegri reddamur, iuuentutem praecipitemus, multumque uitam nostram contrahamus. Itaque si omnis nostra spes, fidesque semper in eo ipso sita esset, nosque ipsi sic propter infinitam suam erga nos benignitatem, diceremus: Longitudine dierum replebo eum, & ostendam illi salutare meum: haud dubie securi, atque ab eo afflati, rebus ab ipso conditis ad usum nostrum uteremur. Cum autem secreta quaedam, non solum a me ipso, longa admodum experientia inuestigata, atque inuenta, sed etiam ab intimo amico meo, alia quaedam probata, ad conseruandam restiruendamque tum sanitatem, tum iuuentutem, edere uoluerim, primo liquorem seu potioneim quandam, mirabiliter conseruantem & restaurantem calorem innatum, humidumque radicale, ponam, in quibus sanitas potissimum, robur, & uita humana consistit: Liquor seu potio preciosissima, et in aestimabilis uirtutis, quae conseruat, & restituit calorem in natum, & humidum redicale retinetque tum sanguinem, tum uentriculum purum ab omnibus humoribus noxiis, ac postremo custodit, & in statum pristinum reducit sanitatem, iuuentutem, producitque uitam. In Maio cum catino uitreo, uel uitreato, mundo, collige rorem in aurora, supra rosmarinum, borraginem, & alias herbas bonas praeter saluiam: propterea quod certum est, quod scribit Boccatius: sub ea, uidelicet saluia, animalia quaedam uenenosa frequenter conuenire, quam uenenoso flatu inficiant: Quare cum folia a uenenosa qualitate, quam susceperunt, mundificari frequenti lauatione possint, & ros minime, ros qui supra saluiam decidit, colligendus nequaquam est. Itaque rore, quantum satis esse uideatur collecto, tria uasa uitrea eiusdem magnitudinis parata habeas, ut tibi uidetur, quorum unum saccharum, alterum mel, tertium mannam teneat, sintque omnia paulo supra partem uasis dimidiam & quod reliquum est uacuum, dicto rore impleatur, obstruanturque ora eorum cera alba, ne ullo modo expirent, & seruetur in loco frigido ad usum, ut infra dicetur. Deinde sume ampullam paruam, & plenam agarici electi, non in puluerem redacti, sed minutatim incisi, & superinfunde tantum succi, seu miuae citoniorum, donec succus emineat, & obstruatur, conserueturque ad usum. Postea ◉. Succi Rosarum. Cichorii. Endiuiae Fumiterrae Buglossae Borraginis Maluae Uiolarum Lupulorum Sing: part: i & misce. Deinde sume aloes hepatici puluerizati liber.i. aut liber ii. reponeque in catino uitreato. Haec enim aloe sic imbuta atque praeparata, ut dicetur, sancta & familiaris medicina censetur: siquidem singulis septimanis in introitu lecti sumpta semel, siue in forma pilularum, siue frustulorum, conseruat corpora ab omni putredine, atque ab omni humore noxio. Ualet etiam ad dolores iuncturarum, ad morbum Gallicum, quemadmodum infra magis particulariter dicetur. Sumatur itaque tantum huius aloes, quantum sufficere uideatur, ponaturque in catino uitreato, ut dictum est, uel in patina munda ad solem: deinde praedictis succis imbuatur, usque ad pultis crassioris consistentiam: mox tela aut charta cooperiatur, ne quid pulueris ingrediatur, deinde ad solem relinquatur. Exiccata autem fere aloe, rursus praedictis succis madefiat, atque ut antea ponatur ad solem: hocque toties iteretur, quoties aloe tantum succi imbiberit, quantum dimidia pars aloes appenderit: exempli gratia: si fuerint lib. ii. aloes, facies aloen imbibere lib. i. succorum. Quibus factis: ◉. Turbit ◉. 7. Cinnamomi electi Spicae Assari Squinanthi Carpobalsami Xylobalsam Ligni aloes Bdellii, uel Myrrhae Mastichis Sing: ◉. i. Croci ◉. 7: puluerizentur omnia & coquantur in sufficienti quantitae aquae, remisse per horam unam aut paulo plus, deinde coletur, atque praedicta aloe rursus imbuatur hac decoctione, ut supra factum, siccetur & conseruetur. Est enim medicina ualde pretiosa. Quoni am interdum sumpta, ut dictum est, conseruat corpora sana, uitam robustam atque prosperam, caput mundificat, coloremque bonum corpori conciliat. Possunt autem hac aloe, uti pauperes, qui parandae huic potioni, de qua in hoc capite sermo nobis est, non sufficiunt. Haec itaque aloes, cum magna diligentia in ligneis uasis conseruetur. In quem autem usum cum reliquis ueniat, postea dicetur. Caeterum sumatur aquae uitae non quidem primae aut quartae distillationis, sed secundae potius aut tertiae, & impositis rebus sequentibus, inque tenuissimum puluerem redactis, in diuersis phialis uitreis, scilicet paruis e magnis, superinfundatur tantum, ut ad tres digitos emineat, fiatque modo, quo iam dicetur. Res autem sunt huiusmodi. Sumatur uncia una magaritarum, aqua pura ter aut quater ablutarum, quae siccatae, in succum malorum limmoniorum, uel aureorum per tres dies immittantur, postea in phialam uitream una cum dicto succo collocentur, addaturque tantum aquae uitae, ut ad tres digitos emineat, ut iam dictum est. Quo facto sumatur uncia una corallio rubea qui similiter in succum, ut de magaritis est dictum immiti debent, deinde madefieri ut antea. Rursus in aliam phialam uitream Chalcanti siue uitrioli Romani ◉. iiii. similiter cum aqua uitae permisceantur. Quibus factis, ◉. Florum Rosmarini Borraginis Buglossae Saluiae Chelidoniae Hyssopi Scabiosae Rutae Perforatae Calendulae Sing: part: i. Possunt etiam tum his folia ualde tenuissima sumi. Haec omnia in mortario ligneo uel lapideo fragantur, non puluerizentur, deinde in unam aut plures phialas uitreas simul imponantur, superinfundaturque tantum aquae uitae, donec ad tres digitos emineat, cooperiantur cera alba, aut lana. Postea R. Croci subtiiter puluerizati, ◉. s. & separatim in phialam cum aqua uitae positi, ut in aliis. Rursus in aliam phialam uitream coniicito theriacae optimae ◉. iiii. cum sua aqua uitae, ut praedictum est. His omnibus factis ◉. Cinnamomi electi Ligni aloes Anisi Sem: Foeniculi Sing. ◉. Sem. apii ◉. 7. Sem. mali citri ◉. ii. Caryophyllorum ◉. ii. Granorum Iuniperi. ◉. iiii. uel u. Mirrhae Ameos Sing. ◉. 7. Belzoini seu Assae odoratae Sandal. omnium. Sing. ◉. i. Styracis liquidi ◉. ii. Cort. mali citri ◉. ii. Myrobalanorum omnium Pinearum mundatarum Sing. ◉. iii. Carabe. ◉. ii. Rad. dictamni albi ◉. Musci ◉. i. aut ◉. ii. Misceantur & puluerizentur omnia, & reponantur in phialam uitream cum aqua uitae, ut prius. His omnibus sic se habentibus, praedictas phialas aut ampullas cera & charta pergamena obturatas, ad solem per diem & noctem manere oportet. Sequenti uero die, omnes in alteram phialam, eamque amplam & crassam, euacuandae sunt, ita ut sola aqua uitae, materia in fundo relicta, eximatur. Euacuatis itaque omnibus, tam magnis quam paruis, conseruanda erit in loco, a sole remoto. Uerum sciendum quod praedicte tres phialae, scilicet cum saccharo, manna & melle, minime ad solem collocandae sint. Aqua uitae ab omnibus phialis detracta, ut dictum est, rursus euacuatas implere & obturare, atque ad solem collocare conuenit, ut prius: deinde rursus exinanire, ut antea, atque hoc septies aut decies faciendum, aut toties, quoties aquae non amplius colore a rebus impositis inficiantur, sed omnem uirtutem ab iis iam sumpserint. Saepius autem hoc facere melius est. Omnes enim per balneum Mariae transire oportet, ut mox dicetur: unde, siue multa siue pauca transeat, atque ita nihil de uirtute & substantia earu rerum amittitur, praesertim omni uirtute ab aqua uitae extracta: qua de causa quatuor aut sex statim a principio paratae esse debent. Tota igitur aqua uitae in magnam phialam coniecta, sumatur, & tres reliquae, cum saccharo, manna & melle: praeterea & parua cum agarico, & omnia una cum tribus unciis aloes, superius paratae, simul misceantur, coniicianturque in cucurbitam uitream maximam, firmam, uel ( ad maiorem securitatem ) in plures diuidatur, & alembico super imposito, ne ullo modo respiret, distillentur in balneo Mariae, uel eodem tempore uel diuersis: atque sic omnis aqua extrahetur clara ut crystallus. Haec aqua aeque bona, ut altera, imo multo melior est: quoniam saepius distillata, & tenuior & efficacior redditur. Potest etiam eadem sumi per os: si quidem aliquid etiam uirtutis a rebus cum quibus stetit, sibi attraxit. Itaque operam dare oportet, ut cum tantum aquae distillando exierit quantum quarta aut tertia, ex quinque partibus fuerit extracta, reliqua in uitrea cucurbita maneat: qua deinde refrigerata eximetur, auferendo primo alembicum, & uasa recipientia aquam, quae prius in uase uitreo aliquo, aut pluribus seruetur ad usum, ut supra dictum est. Altera uero infundo cucurbitae uitreae relicta, atque colorata, in aliud uas uitreum firmum paleisque, ut solet, in parte ima, munitum, ne frangatur, collocetur: deinde optime cera, lana & charta pergamena obturetur, ne aliquomodo expirare queat: postremo in loco aliquo clauso, a sole & omni calore remoto, seruetur. Atque huic potioni, quantum ad eius uirtutes nihil aequiparari potest: nam si ea quis singulis hebdomadis unum cochleare, semel aut bis utatur, conseruat sanitatem, liberat & sanat omnem malam corporis affectionem, custodit, corroborat atque restituit calorem innatum & humidum radicale, corpus robustum atque iuuenile retinet: item caput memoriamque confirmat, colorem corporis emendat cum suaui quoque anhelitu, ita ut aliter fieri nequeat quin sit inestimabilis & incomporabilis uirtutis. Quare, quantum Deo debeatur, qui tam mirabiles, rebus ab ipso creatis, uirtutes attribuerit, & postea seruis suis mentem aperuerit ad haec cognoscenda, utendaque ad mortalium utilitate, explicari non potest. Modus autem sumendi hanc potionem, sic se habet: In hyeme nanque sola, aut cum iure carnium uituli, aut ueruecis, aut pulli, uino Cretico, Greco, aut uino albo optimo sumenda erit: in aestate uero cum aqua buglossae, aut cum praedicto iure, in quo prius bullierit borrago, buglossa, lactuca, cichorium, endiuia, uel saltem horum aliqua: atque omni tempore ualet unum cochleare plenum, cum dimidio poculo lactis mulieris masculum nutrientis, uel caprini lactis, sumptum. Equidem quantitas aliquando uariatur, secundum temperaturam hominis, anni tempus, aetatem, etc. Quoniam senes debiles, infirmi, phthisici & consumpti, maiori quantitate opus habebunt, saepiusque hac uti poterunt, quam ii qui firmiores fuerint. Praeterea in Uere, maiore quantitate, sepiusque ea uti licet, quam estate. Quod si flores & herbae caeteraeque species uno eodemque tempore non reperirentur, praedicta quoque potio uno eodemque tempore fieri haud poterit, nisi longiori temporis spacio, nempe incipiendo a prima aut secunda septimana Maii usque ad finem Septembris uel Octobris. Quare ea quotidie colligantur, quae in promptu existunt, iniicianturque uel separatim, uel una cum aliis in phialam, ut dictum est. Collectis nunc omnibus, ad finem reducatur potio, ut est dictum. Quod si uero omnia haberi non possent, fiat cum iis, quae adsunt, cum non minoris fere sit uirtutis. Uerum melius est ut omnia adsint, maxime cum facile paruoque pretio haberi queant. Qui autem rem perfectiorem desiderat, is physicam auri dissolutionem sibi paret, cuius pars una cum potio nis duabus misceatur. Nos quidem modum dissoluendi auri, bonum certumque inferius docebimus. Summum uero optimumque modum, quem studio & diligentia per omnem aetatem nostram acquisiuimus, hoc in loco non ponemus, propterea quod absque oculorum intuitu disci nequeat. Quare his sic se habentibus, alium quendam modum, boum, certum, atque necessarium, & forsitan a multis hactenus non uisum, paulo inferius ponemus. Potio loco syrupi aut medicinae sumenda, & maxime ab iis, qui opus purgatione habent. Conuenit autem omui temperamento, omnique aetati, potestque per multos dies absque periculo sumi. Nam quandiu humores noxios inuenit, tandiu eos purgat, & deiicit: quibus denique uacuatis non amplius purgat, neque ullam prorsus laesionem affert. Ualet ad morbum Gallicum, atque ad omnem malam, tum uentriculi, tum capitis, affectionem. Praeterea sanis etiam confert, dummodo bis in anno, Uere scilicet & Autumno sumatur. R. Foliorum maluae, quantum uoluoris, & coque in tribus aquae mensuris, usque ad consumptionem tertiae partis, deinde coletur, addaturque Mellis Tartari Sing. lib. 7. Bulliant omnia lento igne per horam dimidiam, despumando ipsum mel, post coletur, & R. Foliorum senae Ligni guaiaci Sing. ◉, uii. Salis ammoniaci ◉. ii. Terantur omnia & cribrentur, deinde in predictam colaturam feruentem, paulatim immittantur, continue miscendo ligno aliquo: mox cooperiatur optime, ne ullo modo expirare possit: deinde rursus ad ignem per exiguum spatium ponatur: demum auferatur ab igne, atque puluinari prius calefacto, inuoluito, sicque per decem aut duodecim horas relinquito. Quibus factis: R. Rhabarbari optimi, & minutatim incisi ◉. iii. aut iiii. quod infunde in dimidiam meniuram uini per unum aut duos dies, deinde coletur, addaturque decocto supradicto, cum uncia una aloes hepaticae superius preparatae, & puluerizatae, aut eius, quam seplasiarii lotam, ex succo rosarum, appellant: cassiae ◉. 7. Haec compositio seruetur in phiala uitrea uel alio uase uitreato. Modus autem sumendi hanc potionem, huiusmodi est: mane in aurora sumatur dimidium poculum tepidum, aut plus, pro necessitate, deinde maneat in lecto aliquantulum, dormiatque, siuult, demum surgat, ambuletque uel domi uel extra perficiendo negocia sua: uerum in domo manere, semper melius atque securius est, propter uentris necessitatem. Potest autem hac potione quiuis uti, per u. uii. uiiii. aut xi. dies, propterea quod saepius sumpta nequaquam laedat: est enim medicina salubris & pretiosa humano corpori, ita ut si quis hac utatur, alia purgatione non indigeat. Facile & optimum Remedium, ad quamuis pessimam morbi Gallici speciem, siue ea cum doloribus, siue ulceribus, siue iuncturarum tumoribus sit: Est quidem parui pretii, atque sine periculo, quo etiam in profectionibus uti liceat, suaque quemque foris curare negocia. R. Mellis non despumati lib. iii. Succi Calendulae lib. i. Aloes hepaticae, superius praeparatae, aut lotae, puluerizatae, ◉. iii. misceantur & ponantur in ollam uitream, superinfundaturque tantum sequentis aquae, donec ad iiii. aut ui. digitos emineat, quae huiusmodi est R. Ligni guaiaci, lima, aut tornatili instrumento, minutatim concisi ◉. ui. coquatur in aqua communi, quantum satis est, deinde rebus praedictis superinfundatur, ut dictum est, addanturque. Aceti squillitici ◉. ii. & coquantur omnia simul igne lento per horam dimidiam, aut plus optime mel ipsum despumando, in fine denique addantur: Cinnamomi electi, puluerizati ◉. ii. aut ◉. iii. & remoueatur ab igne, serueturque. Huius potionis poculum, plenum, tepidum in aurora sumant aegri, statimque mandent uel malum cotoneum, uel sorbam, uel uuam acerbam, uel malum granatum, uel aliquid rerum astringentium: qua sumpta, maneant in lecto egri, quandiu uoluerint, & dormiant: postea uero, si placet, surgant, domoque exeant, si qua negotia iis sunt peragenda. Uerum ut iam supra dictum est, melius est in lecto, aut domo quiescere, quam foris uersari, propter euacuationes. Potest autem hec potio, alternis tantum diebus sumi, uel saltem, nisi morbus sit admodum uehemens, bis in hebdomada, & mirabilis inde sequetur effectus, neque alia guaiaci decoctione, neque aliis medicamentis quis opus habebit, quam hac sola: omnibus enim conuenit, ut pote saepissime atque in plurimis probata. Modus conficiendi Aurum potabile, ad conseruandam sanitatem & iuuentutem, siue per se sumptum, siue cum ea potione, cuius in capite, huius primi libri, secundo mentionem fecimus. Praeterea sanat omnem morbum incurabilem, septem ad summum diebus. R. Succi malorum limoniorum, mensuram unam, quam ad ignem, donec pene ebulliat, sines: deinde remoueatur ab igne atque primo ter, aut quater, per linteum, deinde per pannum laneum coletur, addanturque. Mellis non despumati lib. ii. Salis communis albi in puluerem redacti, lib. s. coquantur omnia lento igne, donec mel optime despumatum fuerit. Atque hec omnia distillare conuenit, primo quidem igne perquam lento, deinde maiori, postremo maximo. Materia autem refrigerata, alembicum simul cum aqua recipientium uasorum, tollatur, colloceturque in phialam uitream, atque ita, ne aliquo modo exhalare possit: quo facto faeces in cucurbitae fundo relictae, eximantur, atque in ollam coopertam, & luto inuolutam, ut igni resistatur, imponantur, atque uel in figuli, uel uitriarii fornace, calcinentur per dies tres. Hanc igitur materiam sumito, atque subtiliter puluerizato: quae si fuerit libra una, quatuor uncias mannae, & duas sacchari candidi, adiungito: si uero libram unam non appenderit, minus mannae aut sacchari addito, ita, ut proportione respondeat, omniaque in cucurbitam uitream bene lutatam, un a cum aqua superius in phiala conseruata, iniicito, bisque tantum aque uitae efficacissimae addito, quantum dicta aqua fuerit: deinde alembico superimposito, primo igne lento distilletur, quoniam ascendit facile: deinde cum distillare fere desinat, ignis augeatur, quo omnia distillatione eximantur. Hac denique cucurbita, recipientiumque uasorum aqua relicta, ac minime commota usque ad usum. Ad haec sumas foliorum auri purissimi xxiiii, characterum, & cum cemento uel antimonio purgati, eo pondere, quo uti uolueris, atque in catino uitreato cum iulappio rosaceo, aut uiolaceo conteras, eo modo quo colorum materiae ad scribendum conteruntur, ut in quinto libro docebimus. Quare auro optime trito, atque melle aqua callida abluto, ut inferius docebitur, in uitream cucurbitam coniiciendum erit. Quibus factis alembicum superius in fornace, una cum uasorum recipientium aqua relictum auferas, atque in phialam uitream angusti oris reponas, ne ullo modo expiret. Itaque praedicto auro tantum huius aque superinfundas, donec ad quinque digitos emineat: deinde alembico superimposito, ita ut respirare nequeat, igne adinodum lento distilletur, donec aqua supra aurum posita, omnis exierit: Neque in fine ignis est augendus: neque etiam mirandum, si aurum ex toto non exiccatum fuerit. Aqua autem omni detracta, alembicum una cum uase recipiente eleuetur, atque rursus aqua, superius in uitrea phiala angusti oris, seruata, auro superinfundatur, usque ad quinque digitorum altitudinem. Qua de causa consultius est, ut duo adsint, quorum alter alembicum extollat, alter nouam aquam infundat. Quo facto alembicum cucurbitae imponatur, obtureturque optime, ne quo modo expirare queat, deinde distilletur igne lento, ut prius. Aqua autem omni extracta rursus alter alembicum extollat, alter uero nouam aquam infundat. usque ad quinque digitos, deinde distilletur ut prius, atque hoc toties iteretur, quoties omnis aqua auro, superinfusa, atque deinceps distillata fuerit. Postremo aurum a cucurbita eximito, atque in aliam cucurbitam uitream non ualde magnam ponito, superinfundendo omnem aquam saepius distillatam, deinde alembico superaddito, in balneo Mariae tepido, & non feruenti relinquatur per quindecim aut uiginti dies, ita ut nequaquam distillet. Deinde aucto igne, distilletur in dicto balneo Mariae, bulliendo, donec totus exierit. Atque sic in cucurbitae fundo, aurum, in liquorem preciosissimum dissolutum uiderelicet quod in uase uitreo bene obturato seruetur. Quod si quis ipsum subtilius atque efficacius parare uolet, is saepius distillationes iteret, eoque modo procedat, ut superius: nempe tantum aquae ipsius, antea destillatae, rursus superimponat, ut ad quinque digitos accedat, hocque toties faciat, quoties uolet: quanto enim saepius distillatur, tanto etiam melius, atque praestantius aurum uadit. Atque sic uerum physicum & perfectissimum aurum potabile habebis: quo si quis semel, aut bis in mense utatur, siue per se, siue cum potione praedicta in capite secundo, conseruat iuuentutem, sanitatem, omnemque incurabilem aegritudinem in paucis diebus persanat. Ualet praeterea ad multa alia, aliis de causis, ut prudentes naturae inuestigatores, per se ipsi cogitatione comprehendere possunt. Hac etiam uia ac ratione, argentum in folia redactum, parari potest, atque recte argentum potabile fieri, quod & si non tante uirturis, atque aurum potabile sit, tamen fieri nequit, quin admirande etiam sit uirtutis. Ante quinque enim annos, Anglum quendam uidi, qui cum huiusmodi argento potabili, forsitan alio modo parato ( cum uarii conficiendi sint modi, qui ad eundem tamen finem tendunt ) plurima, ueluti miracula faciebat, sanando aegritudines corporis humani grauissimas. Ad sanandum ulcus carnosum in uirga, etiam si fuerit inueteratum. R. Faeces ex melle distillato: uel his deficientibus, sumito mellis ad iustam crassitudinem cocti: deinde ponito in ollam, ad cremandum uel in figuli, uel uitriarii fornace, donec auri colorem assumat. Haec materia ualet ad omnes plagas: nam carnem putridam, atque mortuam consumit, postea mudificat, & absque ullo dolore persanat. Qua de causa ad sanandas plagas multo melior est, quam aeris flos praecipitati, quo plurimi chirurgi ad eundem affectum utuntur. R. Igitur huius pulueris ◉. i. Stercoris canini ◉. ii. Tartari albi ◉. s. Sacchari albissimi Aluminis usti Tutiae, Sing: ◉. i. Terantur omnia atque cribrentur: deinde R. foliorum oliuae recentium, contudanturque in mortario lapideo optime, adiiciendo parum uini albi, postea bene expresso succo, addatur tantundem succi plantaginis, ponaturque ad ignem, infundendo paulatim praedictos pulueres, atque continue miscendo: postremo parum cerae uiridis ad iungatur, parum mellis rosacei, fiat unguentum molle, atque seruetur. Est autem ualde pretiosum ad carnem consumendam, consistentem praesertim in locis ualde sensibilibus, quae fortia medicamenta respuunt, propter dolorem. Modus uero utendi huiusmodi est: Syringa parua, uino albo impleatur, in quo prius rosae sicce & folia plantaginis cocta, deinde parum lactis mulieris, uel caprini adiectum fuerit, ponatur in uirgam, quae eo uino optime lauetur: deinde mucronem candelae cereae, longae ac paruae, ut uirgae meatum ingredi ualeat, sumito: in eius mucrone, praedicti unguenti parum affigito, atque in uirgam, candelam prius calefactam, ne frangatur, per paruum temporis spatium immittito, quo usque ad ulcus pertingat, atque unguentum ibi reliquat. Hoc bis in die faciendum, mane scilicet, & uesperi: atque cum haec administrantur, egrotus in lecto supinus recumbat, & sic admirabilem effectum uidere licebit: nam paucis diebus, absque ullo periculo, aeger sanabitur. Ad omnem Hepalis calefactionem, atque aliam malam affectionem, secretum, quo omnes, qui his de causis, faciem ueluti leprosam, pedes tumefactos, manusque incensas, atque scabras intus habere uidebantur, fuerunt persanati. R. Farinae hordei, uel amyli, quantum satis est, & coquatur in aqua fontana ad semihoram, deinde coletur, addaturque, Maluae Cichorii Lupulorum Endiuiae Borraginis Sing. part.i. Sandali citrini ◉. i. Coquantur omnia usque ad sufficientiam, de inde colentur, adiungaturque Cassiae recenter extractae, & per linteum in dictam decoctionem expressae ◉. i. postremo adiecto saccharo dulcis potio reddatur. Huius itaque potionis in aurora sumito poculum unum, alternis tantum diebus, & prone in lecto recumbito aliquantulum, dormitoque, si lubet: deinde surgito, atque negotia, si qua sunt, peragito. Est autem potio haec aestate tantum sumenda, & non hyeme. Preterea si quis uentriculum natura frigidum haberet, is uentrem panno aliquo rubro, seu purpureo, quem uulgus Italorum Scarlatum appellat, cooperiat, ungatque uentriculum interdum oleo, pro uentriculo imbecillo, quod inferius docetur. Secretum rarum atque pulchrum, pro haemorrhoidibus una nocte supprimendis. Folia sambuci uiridia in aqua, supra pannum rubrum, quator digitorum latum, ita ut manui respondeat, distendi, atque hemorrhoidibus sic calida adaptari debent, si quidem prius parum olei oliuarum supra additum suerit; uerum cum haec administrantur, aegrum prone in lecto situm esse oportet. Quo facto mox supra alium pannum rubrum, similiter alia folia ponantur, ut dictum est, atque priore ablato. superimponatur, ut prius: atque sic per integram noctem continue procedendum. Quod si per integram noctem continuare non liceat, iteretur toties, quoties fieri potest, interim tamen aeger somno permittendus est, modo dormire possit. His quidem sic se habentibus, fieri omnino nequit, quin sequenti die, mane sanus conspiciatur. Unguentum nobile ad ignis ustionem, quod sanat, signo nullo relicto. R. Albuminorum ouorum ◉. ii. Tutiae Alexandrinae Calcis uiue, atque nouies lote Sing. ◉. ii. Cerae recentis ◉. i. Misceantur atque cum oleo rosaceo, quantum satis est, fiat unguentum, Remedium rarum perfectum, ac probatum, si quis cibum retinere non possit, atque imbecillum uentriculum habeat, R. Frusta alabastri incensa aliquot, atque ter aut quater in scutella olei plena, extincta, quibus deinde subtiliter contritis, in oleum, in quo extincta fuere, ponantur, addanturque cerae rubrae lib. ii. & misceantur omnia, atque distillentur, donec oleum totum exierit: cui denique adiungito, myrrhae optimae, atque in puluerem redactae ◉. 7. & conseruato. Quando autem quis hoc oleo uti uolet, sumat parum ex eo, & parum absinthii, atque simul in uase aliquo ferreo, uel fictili coquat, non diu: deinde uesperi in lecto os uentriculi inungat. Qui hoc utitur oleo, fieri non potest, quin stomachum robustum atque perfectum sibi comparet. Caeterum potest etiam quis uti saepius rosmarino, siue crudo, siue cocto, siue in uino posito: atque similiter aqua uitae, inferius posita: quae mirabilis quoque est. Remedium quo mulier quaedam. 36. annorum fuit persanata, quae tingendis in sole capillis, aliisque de causis, uentriculum ita male affecit, ut per sesquiannum, nullum uentris beneficium habere potuerit, atque cibo sumpto statim euomuerit: Quibus de causis pallida atque, ligni instar, arida fuerit. Monachus quidam Augustinianus doctissimus, atque secretis raris, infinitisque abundantissimus, mulierem quandam in xxuii. diebus sequenti remedio a praedicto morbo liberauit, ita ut tam colorem, quam formam pristinam, omnino resumpserit. Primo itaque uictus rationen talem constituit: Panes paruos conficiebat, atque in clibano ( quem paratum habebat, similem iis, in quibus panes eoquuntur ) rosmarino incenso, calefacto coquebat, quos sic mulieri per octo aut decem dies ex hibuit, simul cum aliis cibis delicatis, cinnamomo & saccharo conditis. Uinum praeterea album neque potens, neque aqua dilutum, praebuit. Quo facto praecepit, ut singulis diebus mane, digitum latum sequentis aquae sumeret. Aqua autem huiusmodi est: R. Aquae uitae mensuram dimidiam Corticum malorum aranciorum ◉. i. Florum rosmarini m. i. Cinnamomi electi ◉. i. Croci ◉ 7. Belzoini seu assae dulcis ◉. i. Musci parum, misce & serua, Caeterum lauacrum ex rosmarino & aliis herbis odoriferis parauit, quo eam semel tantum in hebdomada lauari permisit: deinde singulis quoque diebus uesperi in lecto, cum praedicto oleo distillato atque absynthio cocto, ut totum pectus ungeret, iussit: praeterea somno plus quam uigiliis studeret: pannum quoque supra pectus haberet: aliquando etiam confectione Diambrae uteretur. Atque his omnibus factis. mulier in xxuii. diebus prorsus sanitatem recuperauit, quam nullus medicorum curare potuerat. Ad puerorum Uermes tria remedia singularia. Primum. R. Floris farinae triticeae ◉. ii. cui tantum aquae fontanae superinfunde, donec lactis modo consistat, deinde pro lacte, in potu exhibeto, eumque sic relinquito: uidebis enim in deponendo uentris onere, omnes uermes ciectos: & est ualde nobile secretum. Secundum. Accipe malum aurantium, atque in parte superiore incisum & perforatum, ut tantum succi pulpaeque exprimatur, excaueturque, donec ad dimidiam partem uacuum reddatur: Postea spatium illud uacuum, imple oleo laurino, & succo tam rutae quam absynthii, theriaca & lupinorum farina: demum cum aliquantulum ad ignem cocta fuerint, in dicto pomo, umbilicum, cor, tempora, nares, pulsusque inungito, & uidebitis effectum admiratione dignum. Tertium remedium ad uermes, praesertim infantium, & eouum puerorum qui per os aliquid sumere nolunt. Infantis uenter, pectusque, aqua uitae optima lauetur, deinde statim supra inspargatur aliquantulum myrrhae, in tenuissimum puluerem redactae, relinquaturque aliquandiu pectore supino, & sic instante uentris necessitate, omnes uermes excernentur. Ad Lunaticam ( Italice, Mal della luna, fortasse conuulsionem intelligit ) affectionem puerorum, ex qua tremunt, & semimortui apparent, quod nulla alia de causa euenit, quam quod saepius in iis uermis quidam generatur, cor ipsum petens, tremorem inducens, atque etiam nonnunquam mortem. Tanaceti ( Ital. Madrogni ) ramuli teneri in umbra siccentur, atque in puluerem redigantur, cribrenturque, deinde drachmae duae sequentis pulueris addantur, qui huiusmodi est, R. Radicum gentianae Paeoniae longae Sing: ◉. ii. Myrrhae ◉. i. Misceantur & terantur. Et cum uti uoles, parum huius pulueris sumito, scilicet quantum duobus digitis comprehendi potest, atque aquae guttam addito, ita ut madefiat, deinde ore & labris infantis, ter, aut quater inunctis, fieri nequit, quin uermes omnes una cum reliquis excrementis excernantur. Est autem hoc expertum sepius: quoniam in plurimis qui ob talem affectum interierunt, & postea dissecti fuerunt, uermis ille inuentus, atque cordi appensus fuit. Ad hunc etiam affectum tria supra dicta remedia ualent. Ad morbum Comitialem. In Maio, sumito chamaedryos ( nam tum temporis maxime floret ) quae in umbra siccetur, & in puluerem redigatur. Deinde cum uti uoles, accipe ouorum uitellorum unum aut duo & unum cochleare praedicti pulueris, quibus denique optime mistis, & coctis, aegro per octo dies, mane scilicet & uesperi, ad comedem dum detur. Uerum interim a coitu, leguminibus, acetariis, carnibus duris, ceterisque cibis uitiosis abstinere oportet: & est secretum nobile & bonum. Oleum ex sulphure ad Cancrum, Fistulas, & alia antiqua ulcera. Sulphuri contrito, tantum olei communis addito, donec paste modo consistat: deinde in cucurbitam uitream ponito, & distilla. Atque de hoc oleo sumito z. iiii. aquae plantaginis, succi cardui benedicti: Sing. z. i. bulliant omnia simul, in olla uitreata, per modicum tempus: cum uti uoles, plaga cum aqua uitae, uel uino albo prius optime lauetur, demum oleum superaddito: per paucis diebus aeger sanabitur. Ad extrahendum, ex uulnere Uenenum, R. Assae foetidae Galbani Sing. ◉. i. Infundantur in aceto per noctem unam, deinde ad ignem ponantur, donec liquescant, dissoluanturque demum, per linteum colentur, addanturque unguenti Diabasiliconis ◉. ii. & fiat unguentum. Hoc unguentum supra uulnera positum, omne uenenum ad se trahit, atque extinguit. Extracto autem ueneno, uulnera, ut reliqua, curari possunt. Uerum instante necessitate magna, sola assa foetida idem potest. Ad omnis generis animalis Uenenosos morsus. Statim cum quis morsus ab animali uenenoso fuerit, & quam primum fieri potest, ramulos fici uirides colligat, ex quibus tres, aut quatuor guttas lactis, supra uulnus exprimat. Similiter ualent etiam semina sinapis. cum aceto mista. Ad sagittam, aut aliud ferrum, ex Uulneribus extrahendam. Specillum, in succo ualeriane tinctum, ac primo supra uulnus positum, postea herba concusa, demum fascia, ferrum extrahit, deinde etiam uulnus, aut plagam persanat. Ad uehementem infantium Tussim. R. Succi petroselini Cymini contriti Lactis mulieris, Sing. quantum satis. Quibus mistis, potio puero bibenda detur. Potest etiam fieri tale unguentum. R. Sem. lini Foenigrae. Sing. p. i. Bulliant in aqua fontana, deinde cum omnis substantia bene expressa fuerit, addatur aliquantum butyri, & fiat unguentum molle, quo pectus infantis inungatur calido. Ad capitis percussiones, tumores, siue casu, siue aliter euenerint. R. Salis communis z. i. Mellis non despumati Cymini, Sing. z. iii. Terebinthinae z. ii. Misceantur omnia ad ignem, fiatque unguentum, quo si quis utatur calido, perfecte sanabitur. Ad Surditatem remedium perfectissimum. R. Menthae 30 Liber Pulegii Rosmarini Hyssopi Arthemisiae Mentastri Calamenthi Chamomillae Millefolii Perforatae Absinthii Abrotani Centauri Sing. m. i. Coquantur omnia in sufficienti quantitate uini, donec tertia pars absumatur: deinde cum uti quis uolet, prius decoctum calefaciat, ac uapores qui inde ascendunt, in aures recipiat. Et hoc cum per semihoram in introitu lectifactum fuerit, duae aut tres guttae olei sequentis, calidae infundendae sunt, atque statim aures obturandae bombice muscato, deinde dormiendum est. Oleum autem sic se habet. R. Olei antiqui ◉. ii. Olei porrorum ◉. i. Amigdal. amar. Succi rutae Sing. ◉. 7. Uini Cretici ◉. i. 7. Ponantur omnia in phialam collo longo, bulliantque igne lento, donec succus & uinum fere consumpta fuerint, deinde remoueatur ab igne, addaturque. Spicae nardi Colocynthidis Castorii Mastichis Sing. gr. i. 7. Misceantur atque intenuem puluerem redigantur, & cum predicto oleo addita fuerint, obturetur os bene, ne quouis modo respiret deinde phiala in olla aqua plena posita, bulliant per horas tres, atque ab igne auferantur, infundanturque in aliam phialam, uel catinum, & relinquantur ad solem, donec resideant, demum coletur per linteum subtile, ita ut omnis substantia exprimatur: quo facto, adium gatur Musci gr. i. 7. & cum omnia bene cum ligno, aut spatula mista fuerint, seruetur in uase bene obturato. Uerum cum suffimenta fiunt, fabas exiccatas mandere oportet, & deinde expuere: & hoc nulla alia ratione fit, quam ut aurium meatus, porique aperiantur. His omnibus rite administratis, aliter fieri non potest, quin gratia Dei aegri sanentur. modo medicamentis sanari queant: sunt autem plurimi hac uia ad sanitatem reducti. Quod si his remediis non curentur, aliis opus non habebunt. Caeterum si ab huiusmodi remediis sonitus, siue bombi in auribus fierent, no statim ab instituto recedendum, sed potius pergendum: si quidem fieri nequit, quin mirabilia conspiciantur, praesertim cum omnes, & si per 30. annos surdi fuerint, modo surdi non fuerint nati, auditum recuperauerint. Porro utatur etiam pilulis, que caput purgare ualent, & cibis bonis, qui morbo huic conueniunt. Ad procidentiam Matricis. Sumito lapidem uiuum sub terra, quem aer nunquam attigerit, & cum crucibulo cooperto, ad ignem maximum, donec optime calefiat, ponito: deinde cum in uas aliquod coniectum superque acetum aspersum fuerit, mulier ita se collocet supra, ut fumum matrix bene recipiat. Quo facto, in lecto mulier recunbat, atque pessi in succo rutae intincti, supponantur, ac sic matrix una cum pessis, ad interiora, ad locum suum pristinum reuertentur. Quare pessi ligandi erunt, ut rursus extrahi ualeant. Caeterum tale unguentum pro renibus parandum erit. R. Cyclaminis Rutae Sing. part. i. Quibus contusis optime, atque in oleo antiquo usque ad consumptionem tertie partis coctis, remoueantur ab igne, exprimaturque bene, donec omnis substantia exierit: deinde cum in aliud uas coniectum, & parum cerae additum fuerit, rursus ad ignem calefiat, quo omnia perfecte misceantur, & fiat unguentum quo renes inungantur, super quos stuppa liganda erit calida. Uerum illud faciendum erit, ut mulier supine recumbat capite decliui, & natibus altis. Et hec alternis tantum diebus facienda: cumque ter adhibita fuerint, fieri non potest, quin mulier liberetur. Caeterum uictus rationem ad calidum inclinare oportet quod fiet, si columbis, gallinis, & similibus cum aromatibus utatur: & sic absque dubio liberabitur, etiam si per 30. annos affecta fuerit, Ad Lac mulieribus restituendum, & multiplicandum. R. foliorum foeniculi uiridium, quantum satis est, bulliant in uino, uel aqua ad sufficientiam, deinde coletur, utaturque in prandio, coena, & aliis temporibus, pro potu ordinario: fieri autem nequit, quin lac abundet. Ualet etiam ad menstruorum retentionem. Ad morbi Gallici tumores antiquos, & nouos, remedium ualde bonum. R. Boli Armeni, aceti, & olei rosacei, singulorum quantum satis est: misceantur, & inungantur partes circum tumores, ad quatuor digitorum latitudinem: deinde. R. Olei Euphorbii ◉. ii. Olei uiolati ◉. 7. Misce & inunge tumores, ubi prius uino rubro calido bene loti fuerint, demum cum linteum butyro inunctum, per tres, quatuor aut sex horas superadditum fuerit, auferatur & si nulla inde uesica nata conspiciatur, iteretur ut prius, donec uesicam aliquam effecerit. Uesica, si per se non rumpatur, ferro aliquo aperienda est, deinde unguentis consolidantibus curanda, & sic perfecte sanabitur. Aliud ad morbi Gallici tumores. Tumoribus uino rubro, ut dictum est, lotis, sumito: Unguenti aurei ◉. iii. Argenti uiui sublimati. ◉. i. Misce, & tumori superimponito, cum panno linteo per diem unum, aut plus, quo usque tumor omnino consumptus, & caro aequalis reddita fuerit. Quod si nondum consumptus uideatur ( ut in antiquis tumoribus ) bis autter inungendus, ut dictum, & uidebis effectum admiratione dignum. Absumptis autem tumoribus, pannus linteus butyro prius inunctus, deinde uino lotus, superponendus erit. Uerum notandum, quod praedictum unguentum omnes aquositates, uitiososque humores ex toto illo membro, in quo tumores extiterint, extrahit. Quare non solum locum, supra quem positum fuerit, sanat, uerum etiam totum membrum purgat, atque a mala eius dispositione liberat. His etiam de causis aqua ad scabiem paratur, quemadmodum paulo in ferius docebimus. Hac itaque ratione, omnes huius generis morbi externi curari ualent, propterea quod aquositates, uitiososque humores, a toto illo membro, cui imposita fuerint, extrahent: id quod facile conspici potest, non solum pannis, fasciisque madefactis, uerum etiam aqua ab illo membro, promanante. Quare hoc remedio uarii dignique admiratione morbicurabuntur, modo recte quis eo utatur. Ad percussiones siue ligno, siue lapide, factas, facile & perfectum remedium, etiam si uulnus accesserit. R. succi foliorum uerbasci contusorum, atque expressorum quantum satis est: deinde cum plagae appositus fuerit, folia quoque contusa fasciis supra ligentur, relinquanturque sic per diem integrum. Quod si uulnus quoque adsit, uino prius lauetur, deinde ut dictum est, succus & folia contusa supra ponantur, & effectum uidebis admirabilem. Aqua ad sanandum omnis generis uulnera, paucissimis diebus, quam quisque domi paratam habere deberet, cum paruo pretio, & facile haberi queat, sitque diuinae, admirandaeque uirtutis. Cera flaua, noua, atque ad ignem liquata, in uas aliquod uino Cretico, uel albo plenum, septies coniiciatur: deinde cerae liquefactae, addatur lateris contriti, m.i. distilletur in cucurbita uitrea luto inducta, usque ad dimidium collum igne admodum lento per horas octo, deinde paulatim aucto, donec uehemens euadat: uerum supra omnia iuncturas optime obturatas esse oportet. Cum autem omnia frigida fuerint, aqua a recipiente extrahatur atque in phiala uitrea bene obturata, ne ullo modo expirare queat, seruetur in loco minime calido. Est enim partium ualde tenuium ita, ut facile euanescat, euaporetque. Hec aqua omnis generis uulnera mirabiliter persanat, si quidem cum hac lauentur, linteumque in ea intinctum, iis super ligetur. Hoc autem uerum esse, praeter alia experimenta, hoc quoque in seruo quodam Illustrissimi domini Leonelli Pii Carpi Uenetiis 1548. expertum fuit: quicum pugionis in pedem casu, ualde esset laesus, atque hac aqua sola, quam nobis quidam paratam domi habebat, usus esset, duobus tantum diebus perfecte, atque nullo signo relicto, sanatus fuit. Ualet etiam mirabiliter ad spasmum, & multa alia, quae solent accidere Caeterum si haec aqua rite facta, uel bis distillata fuerit, redditur admodum partium tenuium, ut si in manu ponatur, subito penetret, ita ut pars omnino sicca conspiciatur. Quare prudentes ad multa alia hac uti poterunt, ut cum medicamentis, quae penetrare ad interiora uolunt, siue liquores, siue pulueres extiterint, non solum ad morbos curandos, uerum etiam ad faciem uenustiorem reddendam. Modus conficiendi Oleum hyperici, quod Uenetiis, & aliis quibusdam in locis, Rubrum appellant: quod quidem tantae uirtutis est, ut uix unquam uerbis explicari queat. Ualet autem ad uulnera, at que alia innumera, quorum ea tantum nominabimus, quae magis necessaria, & probata esse scimus. In Maio uel etiam Iunio R. Herbae hyperici, antequam floreat m. ii. quibus bene contusis, atque in philam uel in cucurbitam uitream positis superinfundito tantum uini albi, donec cooperiatur herba, olei communis ad duorum digitorum altitudinem, deinde obturetur, relinquaturque. Quo facto die decimo quarto Iunii, mane in aurora, R. Foliorum hyperici m. i. florum hyperici, m. ix. que contundantur optime: & cum in predictam phialam uel cucurbitam posita fuerint, tantum uini & olei addatur, donec omnia cooperiat ut prius, deinde uas obturetur probe, atque ad solem ponatur. Caeterum duodecim, aut quindecim diebus transactis, eo inquam tempore quo praedicta herba semina profert, R. Seminum hyperici m. iii. quae contundantur caeterisque adiungantur, addendo tantum olei, & non uini, donec ad quatuor, sex, aut octo digitos emineat. His omnibus factis, omnia uase aperto, in balneo Mariae coqui debent, 38 Liber usque ad uini consumptionem ( cognoscitur autem hoc, quando oleum igni iniectum non amplius stridet, sed ardet ) deinde ab igne auferi: quae si quinque aut sex librarum fuerint, infra scriptae species, cum suis itidem ponderibus, ut dicemus, addi debent: Si uero minus aut plus, ea quae in cucurbita extiterint, appenderint, infrascriptarum quoque specierum pondera proportione, uel minuenda, uel augenda erunt. Sunt autem species huiusmodi. R. Sulphuris uel uiui, uel non uiui lib. 7. Salis communis ◉. uiii. Lumbricorum terrestrium rubrorum, atque lotorum primo aqua, deinde uino, scutellam. i. Mellis ros. uel despumati ◉. iiii. Terbinthinae, bis lotae ◉. x. Axungiae porcinae lib. 7. Succorum dictamni albi uel nigri Uerbasci Sing. ◉. iiii. Croci ◉. iii. Rad. dictamni Gentianae Imperatoriae * Scarlegiae * ( Gallitricum nominant officine ) Ualerianae Chelidoniae Sing. ii. Mirrhae ◉. i. Cerae rubrae Theriacae Sing. ◉. ii. Sem. Mali citri z. i. Sem. Hedere maturorum z. iii. Baccarum lauri z. iiii. Cinnamomi z. i. Ligni aloes z. 7. Misceantur omnia, atque in puluerem tenuem redigantur, deinde in supradictam cucurbitam ponantur, addendo aquae uitae z. ui. demum obturetur optime cucurbita, ne quouis modo expirare possint, atque per duos aut tres dies in balneo Mariae collocetur ita, ut nequaquam bulliant: quanto autem plus in dicto balneo Mariae steterit, tanto etiam meius erit. Cum itaque per duos, tres. aut plures dies in balneo Mariae calido steterit, eximatur, atque per integram aestatem ad solem ponatur, deinde reponatur, & conseruetur sic obturatum, ne quid pulueris ingredi queat. Hoc quidem oleum, quo antiquius est, eo etiam melius. Uerum singulis annis, recentem succum ex praedictis herbis, floribus, seminibus adiungere oportet: quod fiet, si herbae, flores & semina contusa in oleo communi coquantur, per quatuor aut sex horas, deinde sic calida, praedicto oleo ueteri addantur. Transactis autem quatuor annis, succus exprimatur, atque materia ueteri abiecta, recens addatur. Quod si singulis annis, fiat, mul to efficacius reddetur. Nos quidem cum huius sancti olei uirtutes sint infinite, eas tantum enumerabimus, quas nos ipsi, uel alii nobis praesentibus saepius experti sunt. Hoc itaque oleum, tot & plures etiam uirtutes in se continet, quot legitimum balsamum. Ualet ad omnem dolorem ex frigiditate natum internum & externum, ad ischiadam, podagram frigidam, si eo calido inungantur partes. Febri quartanae, tertianae, continuae, conuenit: praesertim si hora una ante febris accessionem spina dorsi calido inungatur. Colica laborantibus mirifice opem fert, pectore & uentre in uncto, parumque clysteribus iniecto, quemadmodum in capite de eius curatione, dictum est. Caeterum urinam prouocat, pectine inuncto. Infantem mortuu expellit, si tres aut quatuor drachmae a muliere deuorentur. Omni dolori pectoris, & stomachi confert. Contra pestem remedium optimum est, praesertim si spina dorsi inungatur, & dracmae duae cum uino albo bibantur. Uerum haec facienda sunt antequam sex horae elabantur, postquam malum apparuerit: inungi quoque debet locus affectus. Porro ad uulnera remedium nullum est, quod aeque ualeat. Sanat omnem plagam, tam antiquam quam nouam, rupturam & percussionem. Ad spasmum uulnerum non est ei remedium simile. Uirtutes denique alias infinitas possidet, quas prudens uir per se ipse quotidiana exercitatione inuenire poterit. Modus parandi oleum ex cane ruso, quo, exceptis aliis suis, quas obtinet, uirtutibus, monachum quendam persanaui, qui per undecim annos, brachium sinistrum, aridi ligni instar, habuit. Canem rubrum iuuenem, qui per dies tres a cibo abstinuit, strangulato, & sic per quartam horis partem relinquito: deinde in caldarium oleo plenum integrum, uel infrusta incisum coniicito, & coquito, donec caro ab ossibus secernatur. Quo facto, sumito octuaginta uel centum scorpiones uiuos, qui cum tatum in uase aereo, igne usti fuerint, donec in rabiem mutentur, in praedictum oleum coniicito. Uermium terrestrium, rubrorum, & mundatorum, scutellam i. Hyperici Altheae Ebuli Sing. m. i. Croci ◉. i. Misceantur, & coquantur omnia simul, donec caro prorsus resoluta fuerit. Cum autem multo oleo opus sit, ponantur partes duae aquae, & una olei, & cum aqua fere absumpta fuerit, addatur alia continue, donec omnia perfecte resoluta, ut dictum est, fuerint. Quo facto, auferatur ab igne. & cum omnia deferbuerint, herbae & ossa bene prius expressa abiiciantur, deinde quod in parte superiore tantum permansit, scilicet oleum, & pinguedo tollatur, aquaque in fundo relicta, si multa extiterit, abiiciatur, si uero pauca, ita ut uix ab ea oleum separari queat, colligatur simul, deinde coletur per linteum, uino prius lotum, addaturque: Unguenti Agrippae ◉. uii. aut uiiii. Medullae pernae porcinae ( Sing. lib. i. Medullae asinini cruris posterioris Olei rosacei, scutellam. i ponantur ad ignem tandiu, donec bullire incipiant, deinde addatur mastichis in puluerem redacti ◉. iii. Gummi elemi contriti ◉. ii. Cerae rubrae ◉. uiii. Misceantur & coquantur per semihoram, deinde in uase aliquo optime obturato conseruetur, ubi prius per aliquot dies ad solem steterit. Hoc oleum non solum ad omnes frigidas aegritudines ualet, uerumetiam ad alias multas. Nam quemadmodum supra dictum est, Anno 1547. monachum quendam Diui O nophrii, qui sinistrum brachium, nescio qua de causa, prorsus ligni instar exiccatum habuit, curaui, quem tamen nullus medicorum antea curare potuerat. Nam cum brachium eius hoc oleo aliquandi inungerem ad solem ( erat enim aestas ) atque ita ad solem relinquerem, ut oleum penetraret, 50. diebus, uenae brachii manifeste repleri incipiebant sanguine, partesque nutriri: quod cum per nouem deinceps dies continuarem, brachium omnino, ut alterum, Dei gratia repletum fuit, sanumque euasit, ac si nuquam affectum fuisset. Ualet etiam ad omnes dolores a frigido natos, ad podagram frigidam, spasmum, omnis generis uulnera, etiam si quis per medium dissectus esset, uel nerui incisi. Nam cum anno 1518 Hierosolyma huc nauigio redirem cuius gubernator quidam Petrus a Fossa Clodia erat, atque prope insulam Corcyram, a piratis cum quinque myoparonibus obrutiessemus, aliquisque nautarum nostrorum uehementer in brachio bombarda esset percussus, ut medicus totum brachium excindere uoluerit, hoc oleo, quod tum temporis mecum ferebam statim ei brachium inunxi: & sic in septem diebus fuit perfecte sanatus. Multa praeterea, tum in me ipso, tum in aliis multis sum expertus. Ceterum si hoc oleum fiat tempore hyperici, scilicet quo floreat, folia, flores, semina ponenda sunt. Si uero tempore quo herba inueniri nequit, paretur, tunc pro his, hyperici oleum supra dictum, si quidem canis decoctum prius colatum fuerit, tantum addendum erit, ut dimidiae partis olei, in quo canis coctus fuerit, respondeat, Hoc etiam modo si althea deficeret, eius loco unguentum quod dialtheam pharmocopolae appellant, adiungi poterit. Liber Porro dum scanis coquitur, tres testudines terrestres uti44 liter addi queunt, quoniam sic paratum unguentum perfectissimum ad podagram erit id quod in amico quodam meo, hoc morbo saepius laborante sum expertus. Nam cum laborantes partes hoc oleo inungeret, uicinas uero circum sequenti oleo illiniret, leuamen se admiratione dignum aiebat sensisse. Oleum huiusmodi extitit: R. Olei canis rubri Olei rosacei ◉. ii Olei uiolarum ◉. i. misce. Caeterum cum diuersis temporibus, quarto malum rediisset, terque hoc oleo partes inunxisset, tribus postea annis, quo tempore ambo Romae fuimus, scilicet 1514. nunquam rediit morbus. Unguentum pretiosius aliis omnibus, infinitas uirtutes obtinens, ut infra dicetur. Quare Principes & Respublicae, imperare deberent, ut in praesentia medicorum, semper a pharmacopolis fieret, quemadmodum theriaca, uel saltem, ut quisque domi paratum haberet, etiam in copia magna: quanto enim antiquius, tanto efficacius euadit. R. Olei Rosacei Uiolarum Nenupharis Spicae Costini Laurini Nuscis muscatae lasmini Sing. lib. i. Cinnamomi Xylobalsami Carpobalsami Myrrhae Olibani Gummi hederae Mastichini Caryophyllorum Sin. ◉. ui. Caphurae ◉. iiii. Oleum ex nuce muscata, & aliis aromatum speciebus ad hoc sic fit: prius in puluerem species redigantur, deinde in oleo communi coquantur usque ad sufficientiam. Sed oleum ex caphura aliter fieri debet: nempe oleum tantum calefiat bene, & non bulliat, deinde addatur etiam caphura, & remoueatur ab igne, obturetur, ne ullo modo caphura expiret, cum ualde sit partium tenuium, atque adeo, ut facile exhalare queatimo inspecto operculo, manifeste caphura circum appensa cernitur, propter transpirationem prohibitam. Ceterum his omnibus addantur: Olei terebinthina distillati ◉. xii. olei styracis liquidi ◉. iii. misceantur & ponantur in caldarium magnum longum, & in parte superiori non latum, sed angustum, operculatumque, ut ea quae immituntur, bene a praedicto oleo tegantur: deinde cum ad ignem lentum posita fuerint, adiiciantur 3 cerastes serpentes, 3 aspides surdae, 3 uiperae, 3 natrices, 3 rubetae; 3 bufones, 10 tarantulae, scorpiones 50. aliaque animalia uenenosa, uiua si qua haberi possunt. Quod si omnia uno tempore non adsint, ponantur ea, quae in proptu sunt, donec reliqua quoque inueniantur. Uihil nocebit, si mensura uini albi quoque addatur. His itaque adiectis, coquantur ad ignem lentum, caldario prius obturato, per dies sex continuos ( quod si caldarium in fornace collocari posset, quemadmodum pro parando salnitro, uel sapone, uel lixiuio utuntur Ueneti, optimum foret ) deinde post unum, aut alios duos dies, cum ignis auctus, animaliaque uenenosa bene dissoluta fuerint, ab igne remoueantur, & eximantur, atque perlinteum, in uino prius madefactum, exprimantur. His factis addatur tantum olei Hyperici superius parati, ut dimidiae parti iam dicti olei, respondeat olei canis rubri pars tertia, misceantur, addaturque Florum Chelidonii Florum Hyperici Sing. quantum satis est. Salis communis m. i. Succi Uerbasci Succi Dictamni albi Sing. quantum satis est * Senecionis rubri * Ital. Cardoncellorosse Succi Cardui benedicti Succi Flor. cardui bened. Sing. lib. i. Ligni aloes in pul. redacti ◉ Croci ◉. i. misceantur omnia bene, ponanturque ad solem per estatem integram in plures phialas uitreas obturatas, diuisa: deinde pro re sancta pretiosissimaque seruetur. Ualet enim super omnia alia, ad omnis generis uulnera, spasmum omnemque plagam, nouam & ueterem, fistulas, cancrum, scrophulas: si quidem luna deficiente eo inungantur: deinde fasciis etiam, & stupis obligentur: praeterea ad omnis generis uenena: quae si per os sumpta fuerint, partes circa cor, eo inungi debent, si uero morsu animalis uenenosi, aut ferro uenenato homo infestetur, sanguis prius ex uulnere exprimi, deinde locus affectus inungi debet. omni denique dolori a frigida causa conuenit, omnibusque fere egritudinibus, quibus remedia forinsecus adaptari queunt. Contra febrem quartanam remedium certissimum Sumito poculum uini Graeci, uel Cretici, asari in puluerem contriti ◉. i. quibus commistis, & calidis ebibitis, in lectum ingreditor, pannisque te inuoluito, ut optime sudare possis. Cum autem bene diuque sudaueris, febrisque cessauerit, decumbat an surgat aeger, parum refert, dein sumito. Saluiae Rutae Bursae pastoris Sing. p. i. Aceti albi parum 48 Liber. quibus optime contusis, supra brachii pulsus ligentur, & cum sic per diem integram relicta fuerint, remoueantur, ac tertio iterentur, presertim febris accessione instante, ut prius. Quibus factis fieri non potest, quin gratia Dei aeger liberetur perfecte. Quidam enim cum semel tantum haec fecissent, sanitati fuerunt restitui: quidam cum secundo remedia administrarent. Atque hoc facilius certiusque remedium pro quartana haberi non potest. ualet etiam ad tertianam. Ceterum quidam puluere, & sudationibus neglectis, herbis tantum usi sunt: quidam neglectis herbis, & sudationibus, puluere fuerunt contenti, tamen omnes ab hac affectione liberati fuerunt. Ad Uerrucas facile, bonum, & saepenumero pro patum experimentum. R. Frustulum auri, uel nummum aureum, uel annulum absque gemma igni candentem, uel si desit aurum, lumito ferrum uel carbonem accensum, quo uerrucas urito bene, deinde cum lixiuio optimo eas lauato: cumque ter haec facta fuerint, R. Raphanum magnum, intus euacuatum, saleque communi impletum deinde cum operculo eius clausum, atque in catino per noctem unam seruatum fuerit, inuenies salem in liquorem prorsus dissolutum, atque ex raphano distillatum: quo cum per duos dies sepius uerruce lauatae, deinde pannus in eo madefactus superligatus fuerit, uel ipsae per se decident, uel manibus euellentur. His ablatis unguento aureo, uel praedicto liquore partes inungendae erunt. Quod si raphanus magnus haberi nequeat, minores sumantur, hique in lata, sed maxime tenuia frusta concidantur, atque in patina ita collocabuntur, ut primo ordine frustulorum posito, salinspergatur, deinde in secundo ac tertio ordine, asio super alio collocatis, atque ita liquor fluet: qui etiam ualet ad surditatem, ut inferius dicetur. Optimum, facillimumque remedium, ad Pleuritidem, quo, ut alios taceam, fabrum quendam semimortuum, duobus diebus mirabiliter persanauimus. R. Pomum dulce odoratum, & flauum, ab interioribus nempe seminibus mundatum, atque olibano eum impleto: deinde operculo eius superaddito, sub cineribus calidis coquito, donec perfecte, & absque ustione coquatur. Hoc pomum in quator partes secato, aegroque ad comedendum prebeto. Quod cum rite factum fuerit, statim aperietur apostema, tum apostematis pus expuetur, & sic aeger liberabitur. Quoniam faber quidam, cuius dentes iam erant clausi, ut instrumento aliquo, proiniiciendo pomo aperire conaremur: qui cum iniecto pomo per semihoram quieuisset, statim magnam puris copiam expuit, deinde dormiuit, cibum petiit, sanusque Deiauxilio euasit. Aliud. Farinam uolatilem, que circa molatrinas haeret, cum aqua fontana in pastam redigito, placentasque siue pastillos efficito, tam magnos ut coronati magnitudini respondeant: deinde in oleo scorpionum coquito, partique affectae sic calidos apponito: qui ubi erunt frigidi alios calentes superaddito. Quod cum decies iteratum fuerit, frangatur apostema necesse est, atque expuatur, aegerque persanetur. Aliud. Panem album recentem per medium incidito, deinde utranque partem, optima theriaca inungito, demum cum optime ad ignem calefactae fuerint, alteram loco patienti, alteram ad oppositam partem apponito, ut panis partes sibi inuicem respondeant. Tum fascia ligato, ne qua ratione moueri queant, sed per diem unum, uel noctem, uel ad apostematis usque adapertionem maneant. Saepenumero in una hora, uel duabus, fractum fuisse conspeximus. Fracto itaque apostemate, panis partes auferende sunt, egerque sic collocandus ut puse pectore optime eiiciatur: quo facto dormiat aeger comedatque, & breui sanabitur. Aliud. R. Dentem apri dextrum, si morbus in dextra parte fuerit, uel sinistrum, si in parte sinistra Uerum experientia compertum est, tam dextrum quam sinistrum ad hunc effectum esse bonos. Hunc dentem cultello radito, eiusque ◉. 7. uel ◉. i. sumito, & cum aqua hordei, uel cicerum ruborum, uel pectorali, uel uino albo diluto aegroto ad bibendum dato. Hoc autem remedium semper uerum fuisse compertum est. Aqua pectoralis, ad Pleuritidem, pectus mirum inmodum munificans. R. Rad. Altheae mundat. & incis. lib. 5. Scabiosae mundat. & herbae. lib. ii. Cardui benedicti m.i. Scabiosae m.iii Hordei mundi lib. i. 7. Ficuum ◉. iii. Iuiubarum ◉. iiii. Uuarum passarum enucleatarum ◉. iii. Pomorum odorat. incisorum ◉ iii. Olibani ◉. i. Mellis rosati uel non despumati. lib. 5. Misceantur, & coquantur omnia in aqua donec omnia dissoluantur, deinde colentur exprimanturque bene & fiat potio, qua continue aeger utatur: quanto enim plus bibitur, tanto melius. Uerum paulatim bibenda est, ne preceps ad pulmones descendat. Possunt autem hac aqua sola, uel cum praedictis remediis aegri uti: nam per se ipsa, non solum pectus mudificat: uerum etiam apostema ad maturationem perducit, ac frangit. Ualet etiam mirabiliter ad tussim antiquam, & nouam, ad asthma omniaque uentriculi uitia. Hanc autem aquam a Magnifico Domino Hieronymo Ruscello 1543. Bononiae habui, qua etiam idem eo ipso anno paucis admodum diebus a tali morbo liberatus fuit absque sanguinis detractione praecedente, aliisque remediis. Ad omnem Oris, palati, gulae, affectum, remedium certissimum. Ex oliuarum foliis cum aqua plantaginis concusis exprimatur succus, quo, cum solo ad quanuis oris aegritudinem usus essem, semper perfectum, & bonum esse comperi. Uerum cum affectus in ore, uel palato ita uehemens fuerit, ut oris partes computruerint, hoc remedio usus fui, quod sic se habet: R. Succi supra dicti, id est, foliorum oliuarum. Aquae ros. Sing. poculum dimidium Mellis ros. ◉. i. Pulpae cassiae ◉. 7. uel. ◉. i. Aluminis usti ◉. ii. Tartari ◉. i. Sacchari albi ◉. 7. Aque in qua bullierint radices althee poculum unum. Misceantur, & coquantur aliquandiu igne lento, fiatque gargarismus: quo si quis saepius in die utatur, sanitatem proculdubio recipiet. Aliquando quoque, cum huiusmodi affectus essent uehementiores, ad iunxi floris aeris ◉. ii. quae etiam aqua mirabiliter ad uirge ulcera. & ad alia huiusmodi ualet. Ad omnia Crurum ulcera, noua & uetera, etiam si caro ad ossa usque erosa esset. R. Foliorum oliuae Agrimoniae Sing. m. ii. Rosarum sicc. m. i. Contundantur aliquantulum, & coquantur non diu: deinde cum colatum fuerit, eo decocto lauentur pedes, calido. Deinde. R. Aristolochiae rotundae & longae Mastichis Myrrhae Sanguinis draconis Aloes hepaticae Tutiae Cucurbitae adustae Sing. ◉. i. Mumiae Boli Armeni. Sing. ◉. ii. Misceantur omnia, fiatque puluis subtilissimus quo locus affectus inspergatur: mox dictae herbae in uino coctae, supra ligentur, & sic per sex aut octo horas relicte, deinde rursus mutatae, in paucis admodum diebus ulcera ad sanitatem perducent. Ad Genuum, crurumque tumores, ruborem, & humiditates. R. Resinae lib. ii. Galbani ◉. u. Musci Ambrae Zibetti Sing. ◉. i. uel ◉. ii. Misceantur, ponanturque ad ignem lentum: deinde cum omnia bene liquata fuerint, addito mastichis in puluerem redacti ◉. misce & fiat emplastrum, quod calidum, super alutam seu pellem canis, uel dame, uel hoedi, uel ueruecis manus latitudinem, duarum uero loligitudinem habentem, distendatur, ac decem aut quindecim millepedes cum axungiae porcinae frustulo contundantur, fiatque unguentum: quod cum super iam dictum emplastrum positum fuerit, sub genu aut sura applicetur per dies tres. Quod si multis pilis abundet aeger, prius radantur, ne emplastrum uehementer eis in hereat. Ceterum si ablato emplastro, uesiculae appareant, aperiantur, ut aqua inde emanet, siccenturque: deinde cum uino, in quo cocta fuerint, agrimonia, folia oliue, rosae, plantago, lauetur, & siccetur: demum absterso, & calefacto emplastro, rursus ut prius applicetur. Quod cum tertio aut quarto die factum fuerit, in paucis admodum diebus persanabitur, ita ut neque rubor, neque tumor, neque humores amplius conspiciantur. Si uero ulcus aliquod coniunctum esset, eo modo curandum, quo supradictum est. Ad Ischiadam remedium, saepe, multisque & diuersis regionibus probatum. R. Mellis despumati lib. iii. * Pro Acoro non calamus aromaticus sumendus sed qui hodie communiter apud seplasiarios habetur. Rad. * Acori mundatarum & contusarum lib. i. habetur. Coquantur ad ignem lentum, per horam unam, deinde remoueantur ab igne, addaturque cinnamomi electi & in tenuem puluerem redacti, ◉. i. & fiat conditum, quo singulis diebus, mane scilicet, cochlearia quinque, uesperique totidem utatur. Interim tamen praedictum emplastrum ex resina, & millepedibus factum, super loco affecto tenendum erit per dies decem: deinde per alios decem, paulo infra ponendum & tertio adhuc magis infra per alios dies decem, quoniam sic uesicas efficiet, aquositates omnes extrahet, dolorem, affectumque denique auferet. Quare non solum erit, secretum utile & rarum, sed etiam paucis ad modum cognitum. Nam contra hanc aegritudinem, certum aliquod remedium, in hodiernum usque diem, uisum fuit nunquam, neque a recentioribus neque a ueteribus medicis. Quod si inueterata esset, atque his remediis non cederet, sequenti, interdum, clysteri, utendum erit, quod sic se habet. R. Maluae Mercurialis Foeniculi Absinthii Rutae Cucumeris syluestris, Sing. m. 7. Furfuris m. ii. Coquantur omnia usque ad consumptionem tertiae partis, fiat colatura, de qua accipe lib. i. & adde: Mellis ros. ◉. ui. Olei chamaemil. Olei rutacei Sing. ◉. i. 7. Misce & fiat clyster. Quo accepto, post duos dies alium, deinde post tres alios dies rursus alium, post quatuor alium: atque sic die uno superaddito, ad mensem unum procedendum. Quod si dolor etiam haereret, neque a predictis remediis aliquod leuamen sumeret, primo poterit uti die tertio, deinde quarto, deinde quinto, infra scriptis pilulis, usque ad sextum & septimum. Pilulae aute neque uentrem perturbant, neque alia uictus ratione opus erit, nisi quod abstineat a salsis, acetosis, leguminibus, uino albo, & aqua. Quibus bene administratis, multi a dicto emplastro solo, sanati fuerunt, multi ab emplastro, & condito simul. Duos tantum senes, & longo tempore affectos, habui, qui clysteriis pilulisque opus habuerunt, quibus cum usi essent, perfecte sanitati restituti sunt. Caeterum cum horum alter, cuius os, quod Ischium appellant, a sua sede, propter callum intus contractum remotum erat, solo emplastro, & condito usus fuisset, in 70. diebus perfecte sanus factus est. Uerum non solum, ( quemadmodum postea ab eo intellexi ) emplastro & condito usus fuit, sed etiam terebinthina, aqua borraginis lota alternis diebus, me nesciente, quam monacha quaedam ei consuluerat. Catapotia siue pilulae, mirandae uirtutis, contrae isbciadem. R. Massae pilularum. Alephanginarum Massae pilularum. Hermodactil. maior. Minor. Sing. ◉ i. Salis gemmae gr. iii. Misce, & cum syrupo rosarum fiant pilulae 5. quibus utatur, praesertim in morbi principio, singulis quaternis diebus: in declinatione uero singulis quinque diebus, deinde singulis sex, mox singulis septem, quo usque opus fuerit. Sunt autem sumendae stomacho ieiuno, deinde post sex horas, cibandi sunt aegri. Ceterum nulla alia uictus ratione opus habebunt, nisi ut abstineant a uino albo, aqua, cibis salsis, leguminibus, caepis, & huiusmodi, praesertim si morbus uehemens & inueteratus sit. Aqua lucida, & odorata, ad omnis generis scaiem, quinque diebus sanandam, quauis illustri foemina & regina digna. R. Aquarum plantaginis pocul. ii. Aquarum rosarum pocul. i. Aquarum Florarum mal. arantiorum pocul. 7. Argenti uiui sublimati ac in puluerem redacti ◉. i. Misceantur, & coquantur omnia lento igne, per quartam horae partem, deinde remoueantur, ab igne, & cum deferbuerint, in phialam aliquam coniiciantur: demum partes scabiae infecte, alternis diebus semel lauentur, & per se siccari permittantur. Cum uero tertio partes lotae fuerint, uidebis primam & secundam lotionem. omnem scabiem foras extraxisse, tertiam uero partes exiccasse, sanasseque. Quare ad scabiem remedium melius, faciliusque non erit, praesertim cum neque unguentis foetidis, neque balneis neque purgationibus, ut communiter omnes facere solent, opus sit. Haec etiam aqua cuti eandorem conciliat, atque cum omnes humores uitiosos, salsos & putridos a profundo corpore extrahat, uerisimile quoque est, eam ad morbum Gallicum, podagram, aliaque huius modi per multi uim habere, praesertim cum argentum uiuum sublimatum, ad carnem non solum putridam optimum sit remedium, uerum etiam ad alia ulcera immedicab. ut infra dicetur. Remedium ad laterum, siue lumborum dolores, in multis tam uiris quam mulieribus probatum. Quoniam cum renum calculus, cum hoc dolore semper coniunctus uideatur, optimum erit, ut quis continue his duobus preseruati uis sequentibus, quae quisque per se parare poterit, utatur. Quorum primum est, amygdalarum amararum, uel nucleorum persicorum commestio, quibus si quis ieiuno stomacho quotidie quinque, aut sex, cum sale, & pane utatur, non solum a lumborum doloribus, uerum etiam, ab ebrietate, appetitu prostrato, pectoris, stomachi aegritudinibus, uermibusque tutus erit. Secundu uero est, quotidiana comestio Arthemisiae simul cum aliis cibis: quae ultra etiam suas, quas ad lumborum dolores renumque calculos uirtutes obtinet, humano corpori amica est. Haec herba cum semper recens habari nequeat, siccanda, uel in puluerem redigenda, uel distillanda erit, siquidem semper bona est. Uerum si quis quacunque ex causa laboret, optimum erit uti sequentibus clysteriis, qui huiusmodi sunt. Stercoris asini, nigri uel cinericii, recentis, quantum satis est Anisi Furfuris Sing. m. i. Olei chamomillini ◉. Misceantur & coquantur omnia parumper in uino, deinde coletur, exprimatur omnis substantia, & fiat clyster, quo calido utatur, & sanabitur. Aliud probatum. R. Succi de Berberis, uel Rob de Berberis, poculum dimidium. Coralliorum rub. in puluerem redactorum ◉. i. misce & bibendum dato. Aliud perfectum, & ad urinae retentionem a calculo, etiam si quis morti esset uicinus, tamen urinam statim prouocans, calculosque magnos, in decem aut duodecim diebus frangens. R. Pulueris uirgae aureae, cocleare unum, & cum ouo sorbili sumito stomacho ieiuno, deinde post quatuor horas comedat, & absque dubio, post dimidiam horam urinam reddet. Quod cum ut dictum est, per decem aut duodecim dies continuauerit, calculos omnes franget, eiicietque absque dolore. Aliud praestantius, pro calculo, & aliis renum affectionibus. R. Foliorum quercus ◉. iiii. Saxifragiae lib. 5. Baccarum lauri ◉. u. Lappae capitulorum Sem. uiolarum Sing. lib. i. Misceantur omnia, atque in tenuissimum pulperem redigantur. Deinde sumito leporem strangulatum, atque in cinerem combustum, misce omnia, & fiat puluis. Ualet autem ad renum calculos, aliosque affectus eorum mirum in modum, si quis per aliquot dies, stomacho ieiuno, sumat ◉. 7. uel ◉. i. cum uino albo. Uerum sciendum, maiore copiam pulueris esse sumendam pro calculis, quam pro arenulis Aliud optimum & perfectissimum remedium, tam pro renum calculo, quam uesicae. In Maio super campos, sumito stercoris bouis, neque nimium recentis, neque etiam nimium sicci, quantum satis est: quod cum igne lento distillatum fuerit, aqua exibit insipida, atque inodorata, quae etiam ad lentigines & alias faciei maculas ualet, modo mane & sero ea lauentur. Deinde sumito raphanos minutatim incisos, & uinum Graecum, Creticum aut album, bonum, iniicito: mox ad solem per diem aut noctem ponito. Quibus factis: R. Huius uini Aquae superius distillatae Sing. ◉. ii. Aquae fragariae ◉. i. Succi limoniorum iii. aut iiii. guttas Pulueris superius, in capitulo praecedenti preparati ◉. 7. uel ◉. i. Sacchari uel mellis ros. quantum satis, de fiat potio, quae mirabiliter ad calculos comminuendos ualet. Na aliqui hac potione usi, circiter horam dimidiam, tot lapillos, una cum urina excreuerunt, ut simul iuncti, nucis magnitudinem referrent. Nobilis quidam Mediolanensis, quem medici omni spe frustrati, secare uolebant, cum hac mea potione usus esset, in dicto temporis spatio, tot lapillos eiecit, ut simul coniuncti, oui magnitudini responderent. Tertio uero die cum potionem hauxisset, paulo post maximo cum dolore lapidem, aeque, ut faba magnum, una cum urina excreuit. Equidem ad hanc aegritudinem, remedium securius, facilius, atque melius, haberi non potest, quanuis infinita ad hunc affectum remedia habeantur. Caeterum praedictae aque, & pulueres, diu coseruari possunt, praeter uinum raphanite, & succum limoniorum, siquidem facile putrescunt. Remedium, contra sanguinis per os reiectionem, propter uenam aliquam in pulmone ruptam. R. Stercoris muris contriti z. 7. uel ◉ ii. Succi plantaginis poculum dimidium Sacchari parum: misce, & fiat potio, in aurora stomacho ieiuno, & uesperi, in lecti introitu danda: qua si per aliquot dies usus fuerit aeger, sanabitur. Ad Phtisim, remedium probatum & facile. R. Tussilaginis Lardi porcini bene contusi Sing. quant. satis est. Quorum recentium ◉ i. Misce & coque pro placenta, qua cum per nouem dies, mane usus fuerit aeger, effectum admiratione dignum uidere licebit. Ualet etiam ad impinguanda corpora macilenta. Ad Laterum, seu lumborum, renum, omnemque alium dolorem, illico tollendum. R. Pinguendinis caponis Pinguedinis gallinae Pinguedinis Anseris Pinguedinis anatis Sing. ◉. u. Olei rosacei ◉. iiii. Butyri ◉. 7. Misceantur, & ad ignem liquefiant, deinde colentur, addanturque. Styracis liquidi ◉. ui. Cerae rubrae ◉. ii. 7. Misce bene, & fiat unguentum, quo calido, prius super linteum posito, utitor, & sanaberis Ad Oris, & anhelitus tetrum odorem. R. Foliorum & florum rosmarini quantum satis est. Myrrhae Cinnamomi Belzoini, seu asse odorate, Sing. parum Misceantur, & coquantur, in uino albo, & fiat decoctum, quo saepius lauetur os. Ad rabidi canis morsum, & ad maniam, quae ex eo sequitur, remedium. R. Cardui syluestris, in umbra siccati, & in puluerem redacti, ◉. 7. & cum uino albo aegroto ad bibendum dato tribus uicibus, & persanabitur. Ad carnem putridam, in naribus natam, rarum & bonum. R. Succi porrorum non plantatorum, quantum satis est. Tartari in puluerem contriti, parum Cerae uiridis, quantum satis est, & fiat unguentum, quo saepius utatur, & sanabitur. Ad casum ex alto loco, etiam si periculum sit ruptionis partium internarum. R. Olei communis poculum. 7. Seminis nasturtii in puluerem redacti ◉. 7. Misce, atque egro bibendum prebeto. Uerum melius est, ut antequam hanc potionem fumat, uenam prius secet. Quod si ab oleo abhorreat aeger, sumat praedictum puluerem, cum uino. Ceterum si forinsecus tumores a casuliuidi appareant, uel caro contusa uideatur inungantur oleo rosaceo, deinde sequens puluis super inspergatur, quod sic se habet: R. Foliorum myrti Rosarum Sing. quantum satis est. Misce & in puluerem redigito, quo utitor, ut dictum est. Ad Scrophulas remedium facile, & bonum. R. Tussilaginis, cum suis radicibus contusis Farinae seminis lini, Pinguedinis porcini masculi, Sing. quantum satis est: Misce & fiat emplastrum, quo bis in die utitor, & uidebis scrophulas per sudorem resolui. Quibus resolutis, locus cum uino calido lauetur, per decem, aut quindecim dies: & est probatum. Aliud ad idem. R. Testiculorum equi, in puluerem combustorum ◉. 7. & cum uino albo, aegro dato bibendum, per dies xxi. & sic per os morbum eiicient, & sanabitur. Ut scias an mulier conceptioni apta sit, certissimum. R. Coaguli leporis, aliquantulum, & dissolue in aqua calida, mulieri dato bibendum stomacho ieiuno, in balneo aque dulcis, que si in uentre sentiat dolores, apta erit conceptioni, sin minus, sterilis censebitur. Ad Strumas in quinquaginta diebus, ad summum absumendas, rarum. R. Spongiae ustae lib. 7. Piperis grana 200. Redigantur in puluerem, deinde coquantur in uino albo, in quo radices ebuli coctae fuerint, coletur, & phiala uitrea obturata, in loco frigido seruetur. Quando autem hoc uti uolueris, sumito huius uini in aurora poculum unum, a prandio aliud, uesperi aliud, ita ut ter in die sumas. Interim tamen pane hordea ceo utendum erit, & uino puro, non aqua diluto: praeterea ab omni genere olerum, piscibus iusculis, & aliis huius generis abstinendum. Uerum haec omnia fieri debent, luna decrescente, usque ad nouam, deinde rursus decrescente, usque ad secundum nouilunium, & sic in 45. diebus persanabitur. Aliud ad Strumas. R. Chamomillae, in puluerem contritae Mellis Sing. quantum satis est. Misce, de hoc sumito bis in die cochlearium unum, scilet mane, & uesperi, ut sensim, & perse descendat. Interim tamen uictus rationem obserues, ut antea dictum. Aliud uerum & probatum. R. Polypodii castanei, uel quercini, in puluerem contriti ◉. i. & cum uino, uel melle bis in die, bibendum dato. Sunt autem haec luna decrescente facienda per dies 21 obseruata & uictus ratione competenti. Ad restituendam, extendendamque cutem strumis ablatis. R. Baccarum ex rosis Aluminis Balaustii Sing. ◉. i. Coquantur in aceto albo, usque ad consumptionem medietatis, deinde addatur suinach ◉. 7. & iterum coquantur, donec acetum fere consumptum fuerit, quibus denique ab igne remotis partes inungantur. Ad Anginam, tria remedia certissima. Primum. R. Aquae scabiosae lib. i. Aquae uitae ◉. i. Quibus mixtis, & super affectum locum positis, in tribus horis sanabitur. Secundum. R. Cineris hirundinum combustorum, quantum satis est, & super affectam partem ponito, si fieri potest: uel si non, parum mellis & amyli addito, & sumito per os, ut paulatim descendat. Tertium. R. Olei uitrioli Romani guttas tres, quibus in uinum iniectis, fiat gargarismus. Ad Scrophulas remedium optimum. R. Cerussae optimae contritae ◉. iiii. Olei communis ◉. uiii. Coquantur simul per quinque aut sex horas, donec egregie nigrescant, miscendo continue, deinde remoueantur ab igne, & fiat unguentum, quod cum super plagulam aluteam, aut linteam, expansum & applicatum fuerit scrophulae, siue integre, siue ruptae antea fuerint, curabuntur. Ad Schrophulas aliud remedium, ore sumendum. Sumito gallinam, a plumis & uisceribus mundatam, quam coquito in aqua, absque sale, donec caro ab ossibus se cernstur, quibus deinde in fornace aliqua absque ustione siccatis, & in puluerem contritis, addito, seminis sesami, in puluerem redacti tantundem, misce, & fiat puluis subtilissimus: quando autem quis utiuolet, sumat cochleare unum cum melle, bis in die, mane scilicet, & cum cubitum it. Uerum hec facienda, & incipienda a plenilunio, usque ad nouilunium. Quod si ita inueteratae essent scrophulae, ut eo puluere non curarentur, sequenti quoque oleo forinsecus uti poterit, quod sic se habet. R. Caecam serpentem, quae Caecilia dicitur, unam, lei communis, quantum satis est. Coquantur optime, usque ad dissolutionem serpentis: fiat oleum, quo inungantur scrophule. Aqua coelestis, plures & notabiles uirtutes obtinens, ut infra dicetur. Caryophyllorum Nucis muscatae Gingiberis Zedoariae Piperis Longi. Piperis Nigri Granarum iuniperi Cort. mali aranti Florum Saluie Florum Ocymi Florum Rosmarini Maioranae Menthae Baccarum lauri Pulegii Gentianae Calamenthi Florum sambuci Rosarum albarum, & rubrarum Spicae nardi Ligni aloes Cubebarum Cardamomi Cinnamomi electi Calami aromatici Stoechados Chamaedrios Chamaepyteos Melligetae Mastichis Thuris masculi Aldes hepaticae Sing. ◉. i. Sem. Anethi Sem. Matricariae Ficuum Uuarum passarum Pulpae dactylorum Amygdalarum dul. Pinei nucleorum Mellis candidi Sin. ◉. ui. Sacchari albissimi ad podus omnium, Aquae uitae, quinquies distillatae, tantundem. Misceantur omnia, & ponantur in cucurbitam uitream, bene obturatam, per dies duos deinde alembico superimposito, distillentur igne admodum lento, & exibit aqua pelluci da, & pretiosa, quae cum colorem mutare albaque exire incipit auferatur a recipiente. Ualet autem haec ad faciem dealbandam, lenti gines & alias faciei maculas expellendas, siquidem facies per dies quindecim, ea lauetur. Sumito igitur primam aquam lucidam, cui adde aquae uitae, quam Mel Balsami uocant, tantundem: misce, & cum in cucurbita uitrea, bene clausa, per duos dies steterint, distillentur igne perlento, & exibit aqua primo lucida, & odorata, quae auferi, ac seruari debet. Post uero hanc alia exibit aqua, similis aquae pluuiali, quae cum exierit ( id autem cognoscitur quando rubra apparere incipit. fimiliter tolli, ac conseruari, ut prima. Quae cum omnis exierit, tertia que sanguini similis est, colligenda, ac diligenter in phiala uitrea conseruanda, pro re pretiosissima. Nam nobilissimas uirtutes in se continet, quarum hae praecipuae sunt. Ualet enim ad uulnera recentia mirum inmodum, ita, ut si parum huius aquae infundas, alio remedio opus non sit. Praeterea uulnera antiqua, cancrum, lupam, noli me tangere, & id genus alia, in quindecim, aut uiginti dies curat, modo alternis uel tertio quoque die ea quis inungatur. Curat, & extinguit carbunculos, erysipelas, seu ignem sacrum, & omnem affectum pestilentialem, ad terminum horae unius. Ad omnem oculorum aegritudines, modo oculus non sit perditus, ualet mirabiliter: nam quindecim diebus eas perfecte sanat. Uerum est, quod oculis, primo occursu, dolorem infert, sed cum statim cesset, nullum iis periculum adfert. Caeterum tam renum quam uesicae calculos frangit, modo ◉. 7. uel ◉. i. uel cum uino albo, uel iure cicerum, sumat aeger. Sanat haemorrhoides, si singulis diebus partes semel inungantur. Ualet insuper ad matricis suffocationem, ad colicam passionem, si quidem cochleare unum, cum iure gallinarum, uel brassicae bibatur, nam subito dolores ausert. Neruos couulsos, induratos, statim persanat, si ea lauentur. Ad lippitudinem, oculorum lacrymas, mirifice ualet, si gutta una mane in aurora, iis infundatur. Scabiem, morpheam, & id genus alia curat, si partes aliquando ea lauentur. Omnem praeterea affectum aurium, & dolorem, uermes quoque in eis contentos, occidit, modo mane, aut uesperi, guttula aliqua in aures iniiciatur. Contra morsum uenenatorum, plus ualet quam theriaca, si locus affectus illinatur: omnis item generis uermes, in corpore humano occidit, & eiicit, si prius nares inungantur, deinde paru etiam per os sumatur. Ualet denique ad omne uulnus uenenosum, omnia immedicabilia, schrophulas ad omnes alias egritudines extrinsecas, modo lauari possint, & per os sumatur aqua: ad omnem corporis frigidam intemperiem, ad restaurandos senes, & qui fame, morbo, animi aegritudine, consumpti sunt. ad conseruandum humidum radicale, calorem innatum, iuuentutem, sanitatem, uitam longam, modo rite hac utantur. Remedium rarum & perfectum, quod sanat fatuos, siue a cerebri aliqua aegritudine, siue aliquo ueneficio sic redditos. Primo per quatuor dies utatur quatuor sequentibus clysteribus, quorum primus ex furfure, sale & oleo factus esse debet: Secundus ex aqua, in qua cocta fuerint malua, mercurialis, parietaria, uiolae cum oleo & sale: Tertius ex aqua, oleo, sale, sapa, & melle. Quartus & ultimus, ex aqua, sale, oleo, sapa, melle, endiuia, buglossa, ebuli foliis, quae cum satis cocta fuerint, fiat colatura, de qua accipe lib. i. cui adde pulpae cassiae ◉. i. mithridati ◉. i. & fiat clyster, quarto, & ultimo die sumendus. Quibus adhibitis, sequenti medicina uti conuenit, quae sic se habet: R. Polypodii quercini, contusi optime m. i. aut ii. & siat inde succus, de quo sumito ◉. iii. Mellis ros. ◉. ii. Electuarii ros. Mes. Diaphoeniconis, Sing. ◉. ii. Misce & fiat potio, in introitu secti sumenda Qua sumpta si sit hyems, curandum, ut aliquandiu in lecto maneat aeger pannis bene coopertus: si uero aestas, nihil nocebit, si deambulet, modo aedes non egrediatur. Uerum si hanc sumere eger nollet, ui cogendus erit. Caeterum his omnibus factis, unguentum comficiendum erit huiusmodi: R. Succi rad ebuli Butyri recentis Sing. lib. i. 7. Coquantur simul, donec succus fere fuerit consumptus, deinde adde: Olei Chamomillae Olei Rosacei Olei Hyperici Misceantur omnia bene, & fiat unguentum. quo inungatur aeger totus, a collo usque ad pedes, bis in die, mane scilicet & uesperi, continuando per mensem unum. Porro quarto ab inunctionibus die, fiat cauterium iuxta capitis commissuram, super quod plagula cum axungia porcina, coniiciatur, per octo uel decem horas, sed hoc in principio faciendum, deinde cicerem imponas, deinde folium hederae, denique plagulam, & ligentur, ne aliquo modo decidant. Uerum hec bis in die, nempe mane & uesperi commutanda ueniunt. Quod si aeger a praedictis non persanaretur, iterentur omnia, ut prius, & fieri haud poterit, quin gratia Dei perfecte curetur. Equidem ratio quoque uictus hic obseruanda uenit, quod fiet, si utatur carnibus uitulinis ueruecinis, pullorum, caponum, etc. & maxime assis, ouis recentibus, iusculis carnium. Ex oleribus eligenda sunt, borrago, buglossa, spinachia, malua, betonica, saluia, maiorana, mentha. Ab omni genere leguminum abstineat, quemadmodum ab omnibus salsis, acetosis, & similibus. Uinum bibat album, odoriferum, aqua dilutum. Uitet tristitiam, moestitiam, iram timorem & omnes animi affectus. Audiat instrumenta musica, & omnia, quae animum recreare possunt. Saepenumero ab aliquo prudenter reprehendatur, propter falsas eius animi impressiones, quod melius a muliere formosa, prudenteque fieri potest, quibus magis pudore affici soleant huiusmodi homines. Pilulae Michaelis Scoti, ad capitis antiquum dolorem, quae cerebrum purgant, uisum clarificant, memoriam conseruant, colorem faciei bonum reddunt, ualent praeterea ad multas alias aegritudines. R. Aloes lotae ◉ iii. Rad. cucumeris syluestris Mirobalanorum omnium Diagridii Mastichis Baccarum lauri Rosarum Sing. ◉. 7. Croci ◉ i. Myrrhae ◉. 7. Misceantur omnia, atque in tenuissimum puluerem redigantur, deinde cum succo brassicae fiant pilule, de quibus singulis quaternis diebus sumito tres aut quatuor, a coena in introitu lecti, Ad Mamillarum aegritudines, doloresque remedium optimum, & probatum. R Uittellorum ouorum ◉. Cerae nouae Tutiae praeparatae Olei rosacei Sing. parum. Misceantur & liquefiant ad ignem, & fiat unguentum. Uerum antequam hoc unguento utantur mulieres, oportet ut prius mammilarum capita, uino albo, in quo cocta fuerint rosarum folia, plantaginis, oliuarum, lauentur, deinde cum bene siccata sint, super linteum unguentum expandatur, appliceturque, & sanabuntur. Ad maturandos inguinum Bubones, aliarumque partium. R Medullae panis Uuarum passarum contusarum Butyri Axungiae porcinae Fermenti Lactis uaccini, Sing. quantum satis est. Croci parum Misce & fiat unguentum, quo bis in die utatur, & cito aperietur. Uerum in ea parte, in qua ruptionem uel apertionem fieri cupis, parum croci superponito. Caeterum rupto apostemate, ulcus, unguentis mundificantibus, de inde consolidantibus curandum erit. Ad repellendos inguinum Bubones, ita, ut euanescant, modo in principio statim fiat. Sumito stuppam in urina madefactam, & deinde expressam, saleque aspersam, & calidam affectae parti superponito, deinde dimidiam partem citri, aut arantii mali superaddito. Quod cum bis in die factum fuerit, paucis diebus euanescet tumor. Emplastrum aureum ad uulnera, quod adinirandae est uirtutis. R. Picis Graecae Sulphuris Olibani albi Sing. part. i. Misceantur, conterantur, & cum albuminibus ouorumfi at emplastrum, quod cum super pergamenum expansum, uulnerumque labra bene unita, & sanguis abstersus fuerit, uulneri applicetur, fasciaque obligetur. Hocre medium chirurgus quidam Neapolitanus cum diu abscondisset, tandemque ipse uulnus recepisset, & per alium quendam parandum curauisset, cognitum fuit. Secretum ex India allatum, ad aegritudinens diuersas probatum. Carduus benedictus ualet ( modo edatur ) ad omnem capitis dolorem, auditum exquisitum, memoriam conseruat, curat uertiginem, cerebrum, uisum confortat, non solum esus, uerum etiam in oculos positus, Purgat uentriculum, pituitam, appetentiam excitat, pectus dilatat, catarrhum consumit, uentris dolorem aufert. Uino ex eo paratum, uel aqua uitiosos humores consumit. Si uero edatur, sanat lienis affectiones, calculos renum comminuit, ad flatus apostemata, si per clysteres iniiciatur, pestilentiam, praesertim, si subito, uel aliquantulum eius succi, uel pulueris bibatur. Sanat etiam ulcera, uulnera non mortalia, tribus diebus si lana eius, seu bombyx super applicetur. Oris alitum foetentem emendat, gingiuas, dentesque confortat, siquidem mandatur. Ualet ad uteri suffocationes, cor laetificat. Caeterum cum infantis urina fiant clysteres, sanat morbum comitialem, laterum seu lumborum dolores, si cum uino albo bibatur. Porro si cum aqua bibatur, tribus aut quatuor horis ante febrium accessiones, deinde aeger sudet, febres persanat. Ad ramicem & morsum, omnium animalium uenenosorum, prodest. Ad Tussim recentem, & antiquam, optimum et tutissimum. R. Sulphuris contriti ◉. 7. Belzoini seu assae ◉. 7. Misce & in tenuissimum puluerem redigito, sumitoque cum ouo sorbili. Quod cum per tres dies, & bis in die, mane scilicet, & uesperi, cum dormitum it, continuauerit, sanabitur. Syrupus ad Tussim, pectorisque angustiam, optimus, qui & uentriculum mundificat, uocem, coloremque faciei emendat. R. Liquiritiae Hyssopi Saluiae Rosmarini Cardui benedicti Ficuum Uuarum passarum Amyli Sing. quantum satis est. Cichorii cum suis rad. m. i. Misceantur, & coquantur omnia in aqua fontana per horam unam, deinde exprimantur omnia bene, colentur, cuique addantur radicum altheae, mundatarum & contusarum, lib. ii. uel. iii. & iterum coquantur per horas tres, aut plus, deinde colentur, addaturque tantum mellis, quantum colatura appenderit, quod cum aliquandiu coctum, & despumatum, deindo ab igne remotum fuerit, adiungantur. Cinnamomi electi ◉. i. Belzoini seu assae odoratae ◉. ii. Musci parum. Misce & fiat syrupus, quo si quis utatur, per hyemem, atque bis in die, mane scilicet, & uesperi, ad duorum, aut trium cochlearium mensuram, calida, a tussi, catarrho, atque alia similim aegritudine, curabitur. Unguentum ad Tussim, uerum & facile. R. Aliorum ◉. iii. Axungiae porcinnae, quantum satis est. Contudantur optime, & fiat unguentum, quo inungantur pedum plantae, ad ignem uesperi, cum itur dormitum, deinde in lecto inungatur aliquantulum etiam spina dorsi. Quod cum per tres dies continuos factum fuerit, liberabitur ab omni tussi uehementi aeger. Potest etiam uti aeger, praedicto syrupo, uel alia pectorali decoctione, tam in prandio, quam coena, & aliis temporibus. Ad Ulcera uetera, putrida, incurabilia, facile & bonum, quod uno aut altero die sanat. R. Terebinthinae ter lote, primo aqua fontana, deinde rosarum, aut plantaginis z. iii. Uitelli ouorum ◉. i. Olei rosacei ◉. i. 7. Argenti uiui sublimati ◉. 7. Misceantur omnia optime, & fiat unguentum, quo utitor. Quoniam autem aliquantulum trahit hoc unguentum, tale defensiuum faciendum erit, ut R. Olei rosacei ◉. ii. Aceti ◉. 7. Boli Armeni parum. Misce, & inunge partes, circum ulcus, ad quatuor, aut sex digitos. Interim tamen membrum in quo ulcus consistit, prope ignem positum esse oportet: quo fiet, ut eger, dum caro a medicamento exeditur, dolorem notabilem non sentiat. Caeterum cum iam omnem carnem putridam exederit, butyro inungendum erit ulcus, per diem unum, & uidebis effectum mirabilem. Contra Pestem saepius probatum. Sumito caepam unam, quae cum per medium incisa, excauata, & optima, deinde theriaca impleta fuerit, conquatur sub cineribus, in linteo madefacto, deinde auferatur, & succus exprimatur, de quo sumat aeger conchleare unum, & statim persanabitur. Contra Pestem suffimentum: R. Thuris Macis Absinthii Myrrhae Ligni aloes Ocillietti Narcaphthi Musci Ambrae Nucis muscatae Myrti Mastichis Cupressi Lauri Rosmarini Saluiae Rosarum Sambuci 82 Liber Iuniperi Rutae Picis Resinae Sing. part. i. Misceantur & in tenuissimum puluerem conterantur, & super carbones accensos coniiciantur, fiat suffimentum. Ad Pestem remedium optimum. Sumito pulueris baccarum lauri excorticatarum, cochleare unum, cum aceto, & aqua tepida, maxime si febris sit ardens, deinde dormiat, sudetque & sanabitur. Uerum si febris non fuerit ardens, sed cum rigore inuaserit, puluerem cum uino accipiat. Aliud. R. Dictamni albi Tormentillae Coral. alb. Gentianae Boli armeni Terrae sigillatae Sing. quant. satis est Misce & fiat puluis, cui adde: R. Aquarum Endiuidiae Aquarum Rutae Aquarum Rosarum Aquarum Scabiosae Aquarum Aceti albi Sing. part. i. Misce omnia, & fiat potio, sumenda tepida, antequam quatuor horae euaserint; deinde maneat in lecto, & sudet. Contra Pestem, antidotum praeseruans. R. Dictamni albi Aristolochiae rotundae Carline, siue hormini Uerbenae Gentianae Zeduariae Cornu ceruini Sing. ◉. i. Rutae m.i. Contundantur parum, ponanturque in phialam, uitream magnam, superinfundendo uini albi optimi mensuras quatuor, aut quinque, relinquaturque. Pestis autem tempore de hoc uino sumito poculum dimidium, singulis diebus, mane in aurora, ubi prius nucem & ficum, cum duobus aut tribus foliis rutae sumpseris, & praeseruaberis a peste. Emplastrum, aperiens Pestem. R. Olei communis quartam. i. 7. Cerussae contritae ◉. iiii. Lithargyrii cribrati ◉. iii. Cerae ◉. iiii. Misceantur & coquantur, deinde ab igne remotis, addatur aceti parum, & fiat emplastrum. Et cum uti uoles, primo super linteum, perforatum in medio distendito, deinde super foramen, aliud linteolum, cum unguento mortificante addito. Quo facto aliud linteum absque foramine, emplastro illitum, super addito, relinquaturque per horas uigintiquatuor, deinde auferatur tantum linteolum, super foramen politum, atque aliud recens cum praedicto unguento mortificante, applicetur per alias 24 horas, deinde partes etiam circum inungantur, cum axungia porcina. His omnibus factis, auferatur emplastrum appliceturque linteum, cum axungia porcina, aut galline pinguedine, & sic exibit, & cadet caro illa mortificata, & sic foramen illud inde factum, curetur unguento aliquo competente. Quod si caro supercresat, cum unguento superponito aluminis usti, aliquantulum. Contra Pestem aliud. Sumito duo aut tria folia rutae, allii spicam, nucis nucleum unum, salis granum, misce & stomacho ieiuno capito, singulis diebus usque ad mensem unum. Ualet etiam ad uermes. Aliud probatum. R. Aquae Uitae Aquae Melissae Aquae Plantaginis Sing. lib. i. Misce & serua. Quando autem uti uoles, sumito huius aquae ◉. ii. alternis tantum diebus & eris tutus a peste. Haec etiam ualet ad fistulas & ulcera. Aliud. R. Theriacae Aquae uitae Urinae infantis masculi Sing. part. i. Misceantur & quotidie mane in aurora, sumat aeger, poculum unum, per dies tres, & sanabitur. Aliud Subito, cum pestis aliquem inuadit, sumat theriacae aliquantum per os, deinde super partem affectam ponat etiam aliquantulum. Quo facto illico columbam uiuam in duas partes secato, partem unam sic calentem, super theriacam, affectamque partem, ponito, donec columbae pars uiridis fiat, theriacaque rubescat, quod cum ita fiat uidebis ex columba aquam uiridem emanantem, quae nihil aliud est, quam uenenum. His factis bubonem ad maturitatem sequenti emplastro reducas, quod est huiusmodi: R. Axungiae porcinae ◉. iiii. Absinthii contusi ◉. ii. Misce & fiat emplastrum, applicandum tumori. Aliud Ad Pestem. R. Mastichis ◉. ii. Euphorbii. ◉. i. Spicae nardi ◉. u. Misce & fiat puluis, de quo sumat eger, si quidem puer sit ◉. i. si adolescens, ◉. 7. si uir ◉. i. 86 Liber Quo facto, fumito quinque folii, quantum satis est, ex qua decussatim collocata, fiat pila, que sub cineribus ponatur cum linteo, mox auferatur, scindaturque in partes duas: que sidenique super partem affectam collocata fuerit, illico dolorem remouebit. Aliud Ad Idem. Sumito tempore pestis, duo aut tria folia rutae, nucem, & ficum unum, & simul comedito. Aliud. R. Stercoris pueri, sicci, & in puluerem redacti, cochlearia duo, musci parum: misce, et sumito cum uino albo, antequam sex horae elapse fuerint, ab ea hora, qua correptus fuit peste. Aliud. R. Caeparum albarum ◉. i Mellis Aceti Succi rutae Millefolii Sing. part. i. Misce, & fiat potus, de quo sumat eger poculum dimidium calidum, deinde maneat in lecto, & sudet. Hoc autem faciendum, antequam sex horae praeterierint, ut ante dictum est. Aliud. R. Pulegi Conseruae ros. Sing. quantum satis est Misce, & fiat electuarium, quo utendum erit tempore pestis, stomacho ieiuno, ad quantitatem castaneae. Aliud ad idem probatissimum. Sumito nuces immaturas, quantum satis est, quae cum in aceto per dies octo fuerint, eximantur, & contundantur, demum distillentur donec omnis aqua exierit. Quando autem quis uti uolet, sumat huius aque ◉. iii. uel iiii. per aliquot dies, & maneat in lecto, bene coopertus. Aliud perfectißimum. R. Aloes hepaticae ◉. i. Myrrhae Croci Sing. ◉. 7. Misce, & cum uino albo odorifero fiat massa pilularum. Quod si medicamentum efficacius reddere uoles, adde diagridii, caphurae Sing. ◉. i. Dixit mihi Dominus Octauianus D. Franciscum de Albertis medicum, cum tres octauas, absque diagridio, predictarum pilularum, in uino dissolutarum, egrotis prebuisset, statim ab initio accessionis, deinde mandasset, ut in lecto sudarent, eos liberasse, quia per sudorem illud uenenum expellebatur. Aliud. R. Florum nucum, in umbra exiccatorum Nucum immaturarum, minutatim incisarum Sing. quantum satis est. Nuces in aceto ponito per dies tres, deinde eximantur, & una cum floribus distillentur, donec aqua omnis effluxerit. Quod si uti uoles, sumito ◉. ii. 7. uel. iii. Hoc autem fiat statim ab initio accessionis, & sanabitur. Nam hec aqua uirus euacuat, uel per secessum, uel uomitum, uel si apostema auctum esset, rumpatur eo ruptorio, quod hoc in opere docebitur. Ad perimendum Apostema pestiferum, facile. R. Salis communis contriti quantum satis Uitell. ouorum ◉ i. Misce, quibus mistis, & super affectum positis, breui tempore, Dei gratia, sanabitur aeger. Ad liuidas & Pestilentes Pustulas, in cute apparentes, quas quidam Itali, Petechias, alii signa uocant. R. Rhapontici recentis. Radicum graminis Tormentillae Dictamni albi Sing. ◉. ii. Misceantur, & contundantur, deinde coquantur in aqua fontana, usque ad consumptionem tertiae partis igne lento, demum colentur, & seruentur. Quando autem quis uti uolet, sumat poculum unum, calidum, bis in die, mane scilicet & uesperi, duabus horis ante coenam. deinde maneat in lecto, pannis optime inuolutus, & sudet. Quando autem signa per corporis cutem subliuida spargentur, & similis leprosis apparebit aeger, sanabitur. Contra Pestem probatum. R. Gentianae Zeduariae Rad. tormentillae Sing. ◉. ii. Dictamni albi recentis, uel non multum antiqui Cornu ceruini usti Margaritarum albarum Boli Armeni Aristolochiae rotundae Sing. ◉. i. Caphurae ◉. 7. Sacchari albissimi ◉. ii. Misce omnia, & fiat puluis subtilissimus. Quod si uti uoles, sumito theriacae optimae, instar nucis pulueris praedicti ◉. i. aquae endiuiae, uel acetosae ◉. iii. misce, & fiat potus, quo utatur eger antequam a principior morbi, hore duodecim praeterierint. Uerum si eger esset adhuc puer, sumat tantum drachmam dimidiam pulueris, aquae, theriacae, singulorum similiter ◉. 7. Ualet etiam hec potio ad uenenum sumptum per os, & ad febrem ardentem. Quod si sanguinis detractio fieri possit ante potionem, fiat ex eodem latere, in quo affectus consistit, si uero no, siat post potionem sumptam. 90 Liber R. Ladani z. 7. Styracis, calamitae z. i. Diambrae Diamusci Nucis muscatae Macis Cinnamomi electi Sing. z. 7. Rosarum Damasch. ◉. i. Spicae nardi ◉. 7. Musci gr. uiii. Pulueris uiolettae ◉. 7. Ligni aloes gr. iiii. Calami aromatici, ad fabae magnitudinem Ambrae gr. iiii. Myrrhae ◉. 7. Conterantur singula, per se, in mortario calido, deinde misceantur optime cum aqua rosarum, & styrace liquida, quantum pro orbiculis formandis satis esse uidetur. Unguentum perimens Pestem. R. Ligni salicis, aut fabarum, idque combure, atque in aceto extingue, & sicca in umbra, & contere quantum satis est, calcis uiuae, quantum satis uidetur, misce. Quibus factis sumito aquae saponariae ◉. iiii. & coque adspissitudinem, cui adde: Pulueris praedicti, quantum satis est Axungiae porcinae ◉. s. Cantharidum contritarum ◉. 7. Misce & fiat un guentum. Quod si nimis durum esset, adde mellis parum, & conseruetur in uase bene obturato. Oleum contra Pestem & uenena. R. Olei communis lib. ii. Scorpionum ◉. centum Misceantur, & coquantur in uase duplici, usque ad consumptionem tertiae, deinde extractis prius scorpionibus, fiat colatura, cui adde: Rhabarbari ◉. ii. Unicornu ◉. ii. Theriacae ◉. i. Aquae uitae ◉. Misceantur omnia, & ponantur ad solem per duos aut tres menses, in uase aliquo optime obturato. Quod si sit hyems, ponantur per dies tres, sub calidis cineribus. Modus autem utendi sic se habet, nempe inungantur partes circa cor, omnes arteriae, & uidebis effectum admiratione dignum, Praeseruatiuum contra Pestem, optimum, quod in Anglia, tempore magnae illius pestilentiae, Anni 1348. ab omnibus medicis probatum fuit. Nam omnes qui hoc usi sunt, euaserunt. R. Aloes bepaticae Cinnamomi electi Myrrhae Sing. ◉. iii. Caryophyllorum Macis Ligni aloes Mastichis Boli Armenii Sing. ◉. 7. Misceantur & fiat puluis subtilissimus, de quo sumito singulis diebus, mane in aurora, cum uino albo, aqua diluto, & gratia Dei a peste tutus praeseruaberis. Praesentissimum remedium ad eos, qui peste correpti sunt, quod ualet etiam ad liuidas pustulas incuti, ex febre pestilentiali subortas: itemque ad carbunculos, ignem sacrum, & id genus alia. R. Hederae baccas, maturas, & in umbra sic catas, deinde contritas, & fiat puluis, de quo accipiant aegri ◉. s. cum poculo dimidio uini albi, deinde maneant in lecto ut optime sudent. Postquam autem sudauerint aegri, indusium, linteamina lecti, & stragula mutentur, si quidem fieri potest: sin minus, indusium tantum cum linteaminibus. Atque sic aliqui una sola nocte sani euaserunt. Mediolanensem quendam uidi ipse Aleppae, correptum peste, una cum bubone in inguinibus, & sub axilla altero, qui cum hoc puluere bis in die, mane scilicet & uesperi uteretur: sequenti die, bubonibus ruptis conualuisse. Contra Pestem remedium facile, trahens uenenum a parte affecta, siue in ea sit bubo, siue carbunculus, aut alius quiuis tumor. Sumitto gallinam uiuam, atque in ea parte qua oua parit, deplumatam, ponito super partem affectam, sinasque aliquandiu, deinde auferatur, & sic omnem aut maiorem uenenpartem eam attraxisse, & paulo post mori uidebis. Uerum melius est, si bis aut ter fiat, cum aliis recentibus gallinis, quoniam sic omne uenenum attrahent. Quibus factis: inungatur pars affecta theriaca optima, utanturque egri supra dictis remediis, per os, & maxime haedere, uel lauri baccis, uel aliis huiusmodi. Quod si bubones, propter pestis uehementiam non aperirentur, superioribus remediis que frangendi aperiendique uim habent, utendum erit, ut melius omne uenenum inde eximi, ac deriuari queat. Modus, quo quisque tempore pestis praeseruari possit. Primo cum uitiosi, & semiputrefacti humores, facilius ab aere pestilenti corrumpantur, opera danda erit, ut caput, uentriculusque, humoribus uitiosis uacent, quod fiet, si aliquando utatur medicinis purgantibus, ut cassia, pilulis uel mastichinis, uel de aloe, & similibus: & supra omnia conuenit usus tartari, siquidem in puluerem redigatur, dissoluaturque in aqua calida, & coletur, deinde siccetur, ut aqua salis, & seruetur. Quando autem quis uti uolet, R. Huius pulueris ◉. iii. Conseruae rosarum ◉. xii. Misce, & fiat electuarium, de quo sumito ◉. mane in aurora, alternis tantum diebus: facit enim uentrem lubricum & mundum. Quod si conserua haberi nequeat, dissoluetur, uel cum iure carnium, aut brassicae, relinquatur sic parum, donec faeces subsideant: quibus abiectis, ius bibat alternis diebus, ut dictum. Caeterum a multis cibis abstinendum erit, & maxime fumosis, durisque. Utatur cibis, qui sanguinem purgant, ut buglossa, boragine, cichorio, lactuca, & huiusmodi. Uitet repletionem, & nimiam inanitionem. Quare bonum erit, ut singulis diebus in auro sumat aliquod praedictorum praeseruatiuorum, ut pulueris ultimi in Anglia probati, uel similium. Deinde duabus horis ante prandium, aliud quoddam praeseruatiuum sumendum, ut rutam, ficum & nucem, uel conseruam aliquam supra positam, uel frustum mali citri conditi, uel aliquantulum syrupi acetositatis citri, ut inferius docebimus, quo etiam in prandiis & coenis pro sapore; siue condito, uti licebit, quemadmodum a cibo sumpto, seminibus mali citri conditis, quae optima contra uenena habentur. Caeterum optimum erit, ut singulis diebus, mane scilicet & uesperi, manns tempora pulsus, nares illinantur, aceto rosaceo, in quo iniectum sit parum caphurae, aquae rosarum, ligni aloes, parum xilobalsami, si haberi potest, sin minus, parum cinnamomi. Quod si haec omnia desint, utatur aceto puro. Ferant secum homines, odorifera, aut in chirothecis, indusiis, strophiolis, capillis, babris, orbiculis supra dictis. Caeterum habitationes, sint munde, maxime ab omnibus foetidis excrementis, quod fiat, si talia loca saepius purgentur, obstruanturque. Uitet tapetia, peristromata, pannos e lana, & id genus. Diuitias saepius utantur suffimentis, maxime iis, quae sequenti libro docebuntur. Pauperes uero suffimenta parent ex foliis, & ligno lauri, rosmarini, iuniperi, cupressi, item ex corticibus citri, aurantiorum & limoniorum malorum, & similibus, praeterea ex styrace, calamita, ladano. Uitet omnes animi affectus, tritiam, moestitiam, timorem, iram, etc. quae corrumpunt sanguinem, aliosque humores, cordebilitant, spiritus offendunt prosternantque, & per consequens naturam debilitant. Uitet praeterea laetitiam seu gaudium nimium, praesertim cum poros, & meatus corporis facile dilatet, & mala aeris affectio per eos recipiatur. A Uenere nimia abstineat, sed quantum fieri potest, utatur uictus ratione media, ac temperata. Super omnia teneat animum philosophicum, & Christianum, non timeat mortem, neque inagnipendat uitam, sed tandiu in hoc mundo uiuere desideret, quandiu Deo patri nostro benignissimo, qui omnia ad nostram utilitatem facit, placeat, & tunc uitam suam amittere non grauetur, quando ad meliorem nos ducere, ei placeat. Quare omnis spes nostra in eo semper posita esse debet: Nam sic gratia sua efficiet, ut nobis ipsis prouideamus, ipseque nobis adiumento erit, ut ea conficere queamus, uel ipse solus tanquam sapientissimus, & potentissimus medicus, nos, uel conseruabit, uel ad se tum recipiet, quando expedire nobis censebit, & non quando nos desideramus, cum saepe numero quid optand um sit, ignoremus. Modus conficiendi succum acetositatis citri, ad cum usum, de quo supra dictum est. R. Succi acetositatis citri, quantum uolueris Mellis despumati, in singulas succi libras, z. ii. Sacchari, quantum satis est Cinnamomi contriti, parum. Misceantur, & coquantur non diu, deinde seruentur. Hoc uti licebit ante prandium, & etiam in prandio, & coena, pro condimentis, ut dictum est. Est namque remedium optimum, tam ad preseruandum, quam ad pestem depellendam. Est quoque eius continuus usus, pro iis, qui suspitionem ueneni habent, utilissimuss Finis Libri Primi.. D. Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Secundus. Modus conficiendi Oleum imperiale, ad ca gillos, barbam, manus, chirothecas inungendas. Potest etiam poni in lixiuio, ad indusia, sudariaque lauanda, quod quidem oleum magno, & paruo precio confici potest. R. Ambrae, minutatim incisae, ◉. 7. Styracis calamite, minut. incisi, ◉. uiii. Aquae rosarum Olei ros. Damsc. sing. lib. ii. Caryophyllorum, crasse contritorum ◉. ui. Cinnamomi contriti ◉. i. Misceantur omnia, & ponantur in phialam aliquam uitream, optime cera, deinde pergameno obturatam, sub fimo, per dies octo, deinde auferantur, iniicianturque in ollam uitream, coquantur per horas duas, igne lento. Quibus factis, remoueantur ab igne, & cum omnia frigida sint, cochleare aliquo, uel argenteo, uel aureo, uel frusto poculi uitrei, colligetur oleum supernatans optime, serueturque in phiala aliaqua uitrea, optime obturata, siquidem tantum musci & zibetti additum sit, quantum satis esse uisum fuerit. Hoc oleum pretiosissimum est, confortat cerebrum, putrefactioni ab aere pestifero resistit. Ceterum materia in fundo relicta, optima est, pro conficiendis orbiculis, suffimentis. Quod si minori pretio parare uoles, facies absque ambra, & musco, uel parum admodum addendo. Modus conficiendi olei Balanini, uel de Ben, quo suffitores utuntur, odorati per se, & non magni pretii, ad chirothecas, & alia huiusmodi odore imbuenda. Oleum Balaninum, siue de Ben fit, ut oleum amygdalinum. Hoc quidam utuntur suffitores, duabus de causis, quarum una est, quod nullo odore praeditum sit, quo fit, ut odorata omnia, quae eo condiuntur, nullum alienum odorem acquirant, sed proprium eorum seruent. Altera est, quod longo tempore duret, neque ullo modo rancidum fiat, neque corrumpatur, quemadmodum aliud oleum omne. His itaque de causis suffumitores, in hoc oleo, ambram, muscum, & alia id genus dissoluunt, pro suffiendis chirothecis, & aliis. Uerum cum sic paratum non penetret bene, ac si alio modo, ut nunc dicetur, paratum esset, propter ea quod pulueres admisti, ei corpus, solidita temque concilient. Quare cum non bene ad interiora penetret, ita ut odor diu conseruari possit, modum alium eumque perfectissimum, perficiendi illud, hic adscribam. Itaque sumito glandes unguentarias, mundatas, & in quatuor partes incisas, easque in cribro rariore ponito: deinde sumito musci, zibetti, quantum satis esse uidetur, & cum aqua rosarum dissoluito, in uase aliquo suffitorio: demum ad ignem ponito, cum glandibus unguentariis supra positis, ita, ut fumum omnem in se recipiant. Quibus factis, oleum ex glandibus extrahetur, serueturque: & sic habebis oleum perfectislimum, atque Imperatore dignum, siue prosuffiendis chirothecis, siue aliis huiusmodis Aqua odorata ualde. Prima. R. Aquarum Ros. Damasch lib. xii. Aquarum Lauendulae Caryophyllorum Cinamomi electi sing. ◉. i. Macis Cardamomi Musci Ambrae sing. ◉. 5. Cort. mali citri. Sandali citrini Ireos sing. ◉. 7. Belzoini siue assae dulcis Styracis calamitae sing. ◉. i. Quibus omnibus mistis, atque in phialam uitream positis, per dies quindecim, distillentur perbalneum Mariae: deinde cum per alios 100 Liber dies quindecim, ad solem posita fuerit, optima atque perfectissima erit. Aqua Secunda. R. Rosarum Damasch. Florum Caryophyllorum sing. lib. i. Florum Rosmarini Florum Lauendulae Florum lasmini Maioranae Serpilli Satureiae sing. ◉. iii. Cinnamomi electi Belzoini seu assae odoratae Styracis calamitae sing. ◉. ii. Nucis muscatae Mahaleb sing. ◉. Cort. mali citri ◉. i. Contundantur herbe, & flores crasse, reliqua uero in puluerem redigantur, deinde misceantur, atque in uase aliquo uitreato relinquatur ad solem per dies duos. Quibus factis, aqua in balneo Mariae extrahenda erit, cui denique addatur musci ◉. i. relinquatur ad solem per dies xx. uel xxx. in uase aliquo uitreo, optime obturato, & erit perfectissima. Aqua Tertia. R. Aquae rosarum lib. ui. Uini Cretici poculum i. Florum Ros. Damasch. recent. lib. iii. Florum Lauendulae Florum Spicae nardi sing. z. iiii. Florum Matrisaluiae Florum lasmini Florum Ligustri sing. lib. i. s. Florum Malorum arantiorum siccorum ◉. iii. Cort. mali Citri ◉. iiii. Caryophyllorum ◉. i. 7. Cinnamomi Ireos Styracis calamitae Belzoini sing. ◉. ii. Nucis muscatae ◉ Contundantur, & puluerizentur, deinde cum per dies decem in phiala aliqua uitrea, bene obturata, recondita fuerint, aqua per balneum Marie extrahatur, cui denique adde musci, ambrae, sing. ◉. i. 7. relinquatur aliquandiu ad solem, deinde seruetur. Aqua Quarta. R. Aquarum Ros. Damasch. lib. x. Aquarum Odoratae lib. iiii. Aquarum Lauendulae lib. i. Caryophyllorum ◉. ii. Sandali citrini Mahaleb. sing. ◉. i. Redigantur in puluerem, & misceantur omnia, simul cum aquis praedictis, deinde cum 102 Liber sic per dies quatuor relicta fuerint, distillentur in balneo Marie, donec omnis aqua exierit, cui denique addantur sequentia, in puluerem redacta, nempe: Cinnamomi Caryophyllorum Belzoini Styracis calamitae sing. ◉. Quibus mistis, denuo distillentur in balneo Mariae, addendo in fine parum musci & ambre, deinde in uase uitreo optime clauso, seruetur ad usum. Aqua Quinta. R. Aquarum Ros. Damasch. lib. iiii. Aquarum Lauendulae Aquarum Spicae nardi sing. ◉. Aquarum Exfloribus malorum arantiorum Aquarum Ex floribus myrti Aquarum Ex floribus iasmini Aquarum Maioranae Aquarum Ex flor. mal. limoniorum sing. lib. 7. Belzoini Styracis calamitae sing. ◉. i Musci ◉ Misceantur omnia simul, deinde cum per dies sex in phiala uitrea, bene cooperta fuerint relicta, distillentur in balneo Mariae, deinde Secundus. 103 ponatur ad solem, per dies quindecim, & ad usum conseruetur. Aqua Sexta. R. Aquae Odoratae, ex floribus mali citri, & aliis rebus odoratis compositae, quam inuentores Nanpham appellant lib. iii. Flor. Rosmarini recent. lib. ii. Ambrae ◉. i. Contundantur & misceantur, deinde cum in uase aliquo uitreo, per dies decem reposita fuerint, distillentur in balneo Marie, & seruetur aqua. Aqua Septinta. Aquarum Namphae lib. iiii. * Aqua Nanpha, est ex floribus mali citri, & aliis rebus adoratis composita. * Aquarum Ros. Damasch. lib. ii Aquarum Ambrae ◉. 7. Misceantur omnia, deinde in uase aliquo uitreo, optime clauso, ponantur ad solem per mensem unum, ac seruentur. Aqua Octaua Aquarum Ros. Damasch. lib. iiii. Aquarum Lauendulae ◉. ui. Aquarum Florum iasmini lib. iii. Musci ◉. i. Misceantur, de inde cum per dies decem, inuase optime reclusa fuerint, distillentur in 104 Liber balneo Mariae, seruenturque ad usum. Aqua Nona. R. Aquae ros. Damasch. lib. ui. Cort. Mali citri Cort. Arantii sing. ◉. 7. Caryophyllorum ◉. i. Florum spicae nardi recent. ◉. Quibus mistis omnibus, & aliquandiu in uase aliquo uitreo obturato, relictis, distillentur in balneo Marie, & seruetur odoratus latex, Aqua Decima & ultima, odorata. R. Aquae ros. Damasch. lib. x. Foliorum ros. Damasch. lib. ii. Mahaleb. ◉. Ambrae [ 3 ] scr. ◉. 7. Contundantur; & in puluerem redigantur, misceanturque: deinde cum sic per decem dies in uase aliquo, bene obturato, condita fuerint, atque deinceps quoque sub cineribus calidis, per dies tres, distillentur in balneo Mariae, si prius per dies quindecim in sole ponantur, quo facto, conseruentur. Modus parandi Oleum ex floribus malorum arantiorum, pretiosum. R. Amygdalarum dulcium mundatarum lib. i. Florum mal. arantiorum, quantum satis est, Quos in tres partes diuidito, quarum una super pannum linteum, subtile, in cribro ponatur, deinde partem dimidiam amygdalarum super addito, quae cum a secunda parte florum coopertae fuerint, alteram amygdalarum partem superponito, rursusque eas cum floribus tegito, ita ut amygdalae medium inter flores obtineant locum. Hocque per dies sex facito addendo singulis diebus flores recentes. Quibus factis, amygdalae primo contundantur optime, deinde per pannum linteum mundum, torculari exprimantur bene, donec oleum omne emanarit, cui addatur parum zibetti, musci, belzoini, & relinquatur ad solem per dies octo. Olei Iasmini, & ex floribus Caryophyllorum, conficiendi modus. R. Amygdalarum dulcium, contusarum, & mundatarum, quantum satis est. Florum Iasmini, quantum uolueris. Quibus ordine super dispositis, inque loco aliquo humido per dies decem relictis, auferantur, atque oleum extrahatur, quod uariae est uirtutis. Sic etiam conficitur oleum ex floribus caryophyllorum, & aliis floribus. Oleum ex Nuce muscata perfectissimum. R. Nucis muscatae quantum pro olei quantitate satis est, incidantur minutatim, atque in Cretico uino immergantur: deinde cum sic per tres dies relictae fuerint, auferantur, siccenturque in loco aliquo mundo per biduum. Quo facto superaspergatur aliquantulum aquae rosarum, deinde cum igne bene fuerint calefactae, exprimatur oleum, ut supra, & seruetur in uase mundo, optime obturato. Ualet hoc oleum mirum in modum ad uaria & multa. Oleum Belzoinum, seu assae odoratae. R. Belzoini, seu assae odoratae, in pul. redactae ◉. ui. Olei tartari Aquae rosarum sing. lib. i. Misceantur & relinquantur sic, per diem integrum, deinde distillentur, serueturque pro repretiosa. Oleum ex Styrace, excellentissimum. R. Styracis liquidae, quantum satis est, ponatur in aqua rosarum, per duos aut tres dies, deinde alembico superaddito, distilletur, ut oleum belzoini. Primo enim aqua emanat, deinde oleum, quod ualde pretiosum est. Oleum Myrrhinum, quod efficit cutem mollem candidam & uenustam. R. Quorum ad duritiem coctorum, quae diuisa in duas partes, atque ab interioribus, id est, a uitellis purgata, impleantur myrrha, intenuem puluerem redacta, deinde in loco aliquo humido collocentur, donec omnino in oleum resoluta sit. Hoc oleum non solum cutem mollem, lucidamque efficit, uerum etiam uulnerum cicatrices delet. Ratio, oleum omnis generis conseruandi a putredine. Sumito in singulas libras olei, salis gr. ii. Limaturae aeris gr.i. Aluminis gr. ii. Misceantur omnia simul cum oleo, deinde aliquantulum in balneo Mariae coquantur, demum coletur, relinquaturque ad solem per dies octo, & sic incorruptum seruabitur diutissime. Oleum Belzoinum. R. Belzoini, quantum satis est, & in phialam uitream bene obturatam, in fimo per dies xu. aut xx. sinito. Quo facto, coletur, & seruetur in ampulla, & est omnium optimum. Aliud oleum Belzoinum praestantius. R. Belzoini in pul, redacti lib. i. Aquae rosarum lib. ii. Misceantur, & ponantur in cucurbitame ampliorem, deinde alembico optime superposito, ne ullo modo expirare possit, distilletur igne admodum lento, donec aqua omnis exierit ( & haec est aqua illa, de qua supra dictum est ) postea paulatim augeatur ignis, donec oleum emanare incipiat, tunc uas recipiens mutetur, augeaturque eousque ignis, quousque totum oleum perstillauerit. Quod cum factum erit, sequetur genus quoddam gummispeciem Mannae prae se ferens. Hoc quidem optimum est ad odorem aquis conciliandum, modo parum in aquam fontanam iniicias, misceasque optime, uel etiam aquam rosarum, si magis odoratam desideras. Hac etiam ratione potest fieri oleum ex styrace calamita. Oleum ex Styrace calamita. R. Styracis calamitae Aquae rosarum sing. quantum satis est. Misceantur & ponantur in cucurbitam uitream amplioris, mox alembico superimpo sito ita, ut aliquo modo nequeat exhalare, non augendo ignem, nisi quantum fuerit opus. Quando autem oleum emanare incipit, uas recipiens mutetur, deinde augeatur ignis, donec omne exierit & seruetur. Oleum Ladani. R. Ladani optimi & mundi quantum satis est, & confice, ut oleum belzoinum, uel si mauis hoc modo: R. Ladani contriti, quantum satis est, ponito in ollam aeneam, addendo aquae rosarum lib. i. Olei amygdalarum dulcium ◉. ui. deinde cooperiatur olla bene, ne ullo modo respiret, atque ad ignem coquantur paulatim, per horas tres, postea cum ablata deferbuerint, auferatur operculum, infundaturque paulatim in ampullam aliquam uitream. Et ut melius conseruetur, addito parum aluminis usti, & erit perfectissimum. Oleum nucis muscatae. R Nucum muscatarum contusarum, quantum satis est, ponantur in cucurbitam amplam bene obturatam, superinfundendo parum aquae uitae, & humeflant, relinquantur sic per biduum, aut triduum, miscendo singulis diebus. Quibus factis suprinfundito tantum aquae rolarum, donec ad duos, aut tres digitos emineat, deinde alembico superaddito, ne quo uis modo exhalare possit, distilletur, primo quidem igne lento, donec aqua exierit, deinde uehementiore, quo usque oleum omne perfluxerit. Aliud. R. Nucum muscatarum contusarum lib. i. ponantur in ollam uitream nouam, superinfundendo tantum uini Cretici, aut albi optimi, donec a uino cooperiantur, butyri recentis lib. ii. misceantur bene, & per quatuor aut quinque dies in loco calido, obturato bene uase, relinquantur. Quibus factis, coquantur igne admodum lento, donec uinum omne fuerit consumptum: deinde coletur antequam infrigidatum fuerit, serueturque in uase uitreo ad solem, donec residuum crassum faciat, demum rursus coletur, & alio uase seruetur. Oleum Caryophyllorum ualde nobile. R. Amygdalarum dulcium, mundatarum & incisarum, & ponito in aqua rosarum, hoc modo parata. Sumito caryophyllorum contusorum quantum satis est, quibus superinfundito aquam rosarum, relinquaturque donec omnes caryophyllorum uires attraxerit, Quo facto, amygdalae tandiu macerentur in ea, donec optime mollescant, deinde extrahantur, siccenturque ad solem, & rursus macerentur denuoque siccentur. Hoc quinquies aut sexies facto, extrahatur oleum, ut supra dictum, serueturque in uase aliquo uitreo, bene oppilato. Hac etiam uia oleum belzoinum, ex musco, styrace calamita, aloe, cinnamomo, mace, nuce muscata, & c. confici potesta praeterea etiam simul uarie componi. Puluis Ireos. R. Ireos electae, atque in puluerem redacte quantum satis est, cui superinfundito parum aquae rosarum, ut inde numefiat, deinde super cribro setaceo, cooperto distendito. Quibus factis, R. Styracis calamitae, in puluerem redactae, belzoini contriti, singulorum z. 7. aquae rosarum poculum dimidium: misceantur, atque ad ignem ponantur, ita ut cribruin coopertum, cum puluere ireos super positum sit, ut fumum in se recipiat totum Quare sic super ponendum erit, ne quo modo respirare possit, & sic habebis puluerem ireos ualde perfectum, & bonum ad odorem gratum pannis & aliis rebus conciliandum. Puluis, quem Uiolettam Itali appellant. R. Ireos Rosarum nondum apertarum sing. lib. i. Cort. mali citri ◉. iiii. Caryophyllorum ◉. ii Sandali citrini Lauendulae Coriandri sing. ◉. ii. Nucis muscatae ◉. i. Maioranae Styracis calamitae sing. ◉. i. 7. Belzoini electi, seu assae dulcis ◉. Misceantur, atque in tenuissimum puluerem redigantur: deinde cribrentur, & seruentur in uase aliquo uitreo, optime obturato, ne exhalare queant. Puluis albus ad sacculos. R. Sandali citrini ◉. ii. Liber 112 Ireos sing. 3. Redigantur in puluerem, deinde in aqua ro sarum, quantum satis est, aliquantulum bulliant, demum addito aluminis squamosi usti, & in puluerem redacti, & formentur pilule uel trochisci, qui cum in umbra fuerint exiciti. rursus in puluerem redigantur, cribren turque, & erit puluis confectus. Uerum si cum musco parare uelis, adde: Musci Ambrae sing. gr. xxiiii. Zibetti gr. xuiii. Misceantur omnia simul, pro sacculis, inter uestimenta ponendis. Modus parandi Puluerem Cyprium. R. Musci quercini, aut nucis, in Ianuario, uel Februario, sudo coelo siccetur, deinde la uetur aqua fontana, ter aut quater, & semper in umbra siccetur. His factis, ponatur in aqua rosarum per horam unam, deinde siccetur, & in puluerem tenuissimum redigatur demum ponatur in cribrum aliquantulum, aqua rosarum humectatum, suffigaturque hoc suffimento. Belzoini Styracis calamitae sing. ◉. Thymiamatis ◉. Lauendulae ◉. 5. Ligni Aloes ◉. ii. Contundantur leuiter singula, deinde misceantur omnia simul, diuidanturque in partes quatuor, quarum una post aliam ponatur in fornace in uase aliquo, una cum cribro superaddito, & sic relinquatur, donec omnes partes suffimenti fuerint combustae. Animaduertendum tamen, ut cribrum ita supra positum sit, & obturatum, ut sumum totum in se recipiat. His factis sumito huius pulueris ◉. i. cui paulatim adiungito zibetti gr. ui. musci gr. xxui, omnia diligenter in puluerem contrita, demum recondito in uase aliquo uitreo, optime clauso, ne ullo modo expirare queat & sic habebis modum omnium optimum. Ex Cypro tamen & Oriente Uenetias aduehunt globulos quosdam, colore subflauos, quos uocant Butri. Sunt huiusmodi pilae, ut aiunt, ex boum stercore, in Maio confectae, nempe stercore, saepius in aqua rosarum infuso, deinde rursus exiccato, atque in globulorum formam redacto. Hos denique globulos suffitores contundunt, & absque suffimento addunt aliquantulum musci, zibetti, belzoini, atque ita per cribrum transmittunt. Puluis Magistralis optimus. R. Rosarum Damasc. Cyperi Alexandrini Sandali citrini sing. ◉. i. 114 Liber Calami aromatici Galangae Belzoini sing. ◉. 7. Caryophyllorum gr. i. 7. Moschi gr. u. Zibetti gr. iii. Misceantur, & fiat puluis tenuissimuss, serueturque in uase aliquo clauso. Puluis albus Odoratus. R. Ireos electi ◉. iii. Sandali albi Rosarum Damasc. Ligni aloes Belzoini Cyperi Alexandrini sing. ◉. ii. Moschi gr. iiii. Zibetti gr. iii. Redigantur in puluerem singula per se deinde misceantur, & fiat puluis, seruandus in uase cooperto, probe. Puluis Ruber. R. Ros. Damasc. ◉. ii. Sandali rubri ◉. i. Ligni aloes Cyperi Alexadrini sing. ◉ 7. Ireos gr. i. 7. Caryophyllorum ◉. i. Moschi gr. iii. Zibetti Ambrae sing. gr. ii. Terantur omnia, misceanturque, & seruetur puluis. Puluis Niger. R. Cyperi Alexandrini Ligni aloes sing. ◉. 7. Sandali citrini Rosarum Damasch. Ladani sing. ◉. ii. Caryophyollorum ◉. 7. Moschi gr.iii. Zibetti grii. Redigantur in puluerem omnia, misceantur & fiat puluis. Puluis Cyprius nobilissimus. R. Musci quercini mundati, & aqua fontana optime loti, quantum satis est: deinde cum ad solem bene fuerit exiccatus, super aspergatur tantum aquae rosarum, quantum ad humectationem satis esse uideatur, postea siccetur ad solem, contundatur & cribretur, fiatque puluis subtilissimus. Quibus factis, puluis aqua rosarum humectandus erit: deinde in cribro ponendus, sub quo tale suffimentum fuerit collocatum ita, ut nullo inodo expirare possit. Suffimentum autem sic se habetur 116 Liber. R. Belzoini Styracis calamitae sing. ◉. i. Ladani Ligni aloes sing. gr. i. 7. Musci gr. 7. Quibus contusis crasse singillatim misceantur, & fiat puluis, paulatim ponendus in uas aliquod fictile in quo contineatur ignis, ita, ut puluis in cribro contentus, totum fumum in se recipiat, donec fuerit consumptus omnino. Deinde sumito puluerem in cribro contentum, cui addito in singulas uncias, prefertim si perfectiorem desideras: Belzoini ◉. 7. Musci gr. iiii. Zibetti gr. ii. Redigantur in puluerem singula per se, deinde misceantur cum uncia una predicti pulueris, & seruetur. Puluis Cyprius, aliter paratus perfectissimus. R. Stercoris bubuli recentis, quantum satis est, siccetur ad solem, uel in fornace, deinde cum in tenuissimum puluerem redactum fuerit, humefiat aqua rosarum, in qua sic relinquatur per diem integrum, postea siccetur ad solem, idque fiat ter aut quater. Uerum in fine plus humectandum erit, ita ut aliquo modo in uasis uitreis fundo adhereat. His factis, suffiatur praedicto suffimento optime deinde siccetur, & fiat puluis subtilissimus, qui seruetur in uase aliquo optime clauso. Puluis Odoratus & perfectus, seruandus in cistis. R. Rosarum nondum apertarum, in umbra siccatarum, quantum uolueris, deinde in maximo feruore aestatis ponantur in uase mundo superin fundendo tantum aque rosarum, donec ea cooperiatur, relinquaturque donec inflentur. Quibus factis, immisce, & confunde probe, & pone ad solem, quousque calefiant bene: interim tamen uas optime clausum esse oportet. Cum autem probe siccatae fuerint deinde omnem aquam rosarum imbiberint, sumito pro unaquaque libra rosarum, musci gr. x. caruophyllorum in puluerem redactorum quart. i. misceantur paulatim supradictis. antequam autem misceantur, si quid aquae rosarum infundo relictum fuerit, abiiciendum. His factis, ponantur rosae in pelui aeneo bene cooperto, ad solem feruentissimum, ut siccentur, deinde fiat puluis subtilissimus, & seruetur in uase obturato. Quod si uoles uestimenta uel linteamina reddere odorata, sumito harum rosarum, antequam in puluerem redactae fuerint, quantum satis est, quae cum in pannis lineis subtilibus ligatae fuerint, ponantur inter uestimenta. Puluis Odoratus. R. Rosarum rubrarum, uix apertarum, quan118 Liber tum uolueris, contundantur in mortario: deinde ponantur ad solem calidissimum, super infundendo aquam rosarum muscatam. Quae cum saepius humectatae, & deinde siccatae fuerint, fiat puluis subtilissimus, cum Cyprio puluere, ut supra, & seruetur. Puluis optimus & odoratus, quem qui uis secumferre possit, uel in capsis seruare. R. Rosarum siccarum recentium lib. i. Caryophyllorum electorum z. ii. Sem. Spicae ◉. i. Styracis ◉. 7. Cinnamomi ◉. s. Redigantur in puluerem tenuissimum, & fiat puluis cui addi quoque possunt. Moschi gr ii. Ligni aloes ◉. 7. Orbiculi odorati, contra Pestem. R. Styracis Ladani sing. part. i. Caryophyllorum part. 7. Caphurae parum Spicae nardi Nucis moschatae sing. q. s. est Redigantur in puluerem tenuissimum, misceantur, deinde cum aqua rosarum, in qua dissolutum fuerit dragacanthum, gummi Arabicum, demum optime incorporentur, fiantque orbiculi. Ad odorem, puluinis conciliandum. R. Rosarum rubrarum, non apertarum, & mundatarum, quantum uoles, deinde cum in umbra exiccatae fuerint, humectentur aqua rosarum, rursusque siccentur, idque sexies fiat. Quo facto sumito pulueris Cyprini, cui adiunctum fuerit aliquantulum musci, ambre, ligni aloes, omnia bene in puluerem redacta, misceantur cum rosis sic humectatis optime, relinquanturque per noctem unam, coopertae linteo aliquo. Deinde cum in sacculis rosae, una cum puluere positae fuerint, claudantur ita, ut futurae cum musco, ambra zibetto bene oblinitae sint, quemadmodum panni cera oblineantur. Hoc autem sit, ut foramina suturarum obturentur. Ceterum super luturas lineae auree, aut ex holoserico fa factae, uel similibus. Et hic est modus optimus. Quod si minore pretio parare uoles, sumantur rose praeparatae ut supra, & pro musco, ambra, addatur puluis sequens. R. Caryophyllorum Cinnamomi Ireos sing. part. i. Macis parum: misceantur parenturque, ut supra dictum, pro suffimentis. Suffimentum Damascenum. R. Moschi fini gr. iiii. 120 Liber Ambrae Sacchari sing. gr. iiii. Belzoini gr. i. Styracis caiamitae gr. iii. Ligni aloes gr. ii. Redigantur in puluerem singula, deinde ponantur in uase suffitorio, addendo aquae rosarum tantum, ut ad duos digitos emineat, uel aquae Nanphae: postea ponantur ad ignem lentum, & non bulliat. Quod si aqua consumpta fuerit, adiungatur semper noua, & erit perfectum. Aliud Suffimentum Damascenum. R. Styracis calamitae ◉. iiii. Belzoini ◉. iii. Ladani Lagni aloes Cinnamomi sing. ◉. i. Spermatis ceti ◉. Musci ◉. iiii. Caryophyllorum ◉. Aquae rosarum ◉. Redigantur in puluerem, & ponantur in suffitorio, fiatque suffimentum. Lumen Odoratum. R. Caphurae ◉. i. Olibani ◉. ii Redigantur in puluerem, & cum pauca cera fiat pila, quae cum in ua se aliquo cum rosarum aqua imposita fuerit, accendatur candela aliqua, & faciet lumen ualde odoratum. Compositio ex Musco, zibetto, & ambra. R. Ambrae ◉. i. 7. & super lapide porphyrite, cum oleo iasmini, primo per se terito, deinde etiam musci, quantum satis esse uidetur addito. His factis, sumito Ros. Damasc. Belzoini sing. ◉. i. Ireos ◉. 7. Quibus tritis, addantur praedictis, scilicet musco & ambrae, adiungendo zibetti ◉. miscendo optime, & fiat ad modum unguenti: deinde seruetur uel in uase osseo, uel uitreo, bene obrurato. Suffimentum ad cubicula perfectum. R. Styracis calamitae Belzoini Ligni aloes sing. ◉. Carbonum salicis optime tritorum ◉. u. Misceantur omnia, cum tanto aquae uitae, quantum ad formandam pastam satis sit, deinde formentur suffimenta, & seruentur. Quando uti uoles, accendito ea, & sic paulatim odorem gratissimum reddent. 122 Liber R. Ligni aloes ◉. ii. Belzoini ◉. ii. Styracis calamitae ◉. Moschi ◉. i. Ambrae ◉. 7. Aquae rosarum quantum satis est. Et trita omnia ponantur in lucerna. Aliud Suffimentum. R. Aquae rosarum muscatae poculum i. Caryophyllorum tritorum obolum i. Misceantur, deinde sumito paleam ignitam, & aquam rosarum, una cum caryophyllis, imponito, & sic consumendo paulatim odorem facient gratum. Suffimentum aliud ad cubicula. R. Thymiamatis lib. i. Styracis liquidae ◉. ii. Calamitae ◉. iii. Ladani ◉. i. Carbonum salicis Tragacanthi sing. q. s. est. Terantur omnia, deinde carbones, & dragacanthum tritum, per dies tres ponantur in aqua rosarum, demum misceantur & fiat suffimentum. Compositio moschata optima ad chirothecas odore commendendas. Chirothecae satis magnae, circa suturas seuo primo inungantur, deinde bis aut ter aqua rosarum lauentur, comprimendo eas optime. Quo facto: R. Aquae rosarum part. ii. Aquae Florum myrti part. i. Aquae Nanphae part. ii. Misceantur, deinde toties chirothecae lauentur, donec nullum amplius odorem corii roferant, demum per duos aut tres dies in praedicta aqua, quae puluere Cyprio respersa sit, relinquantur: deinde cum in umbra mediocriter siccatae fuerint, inungantur seuo sequenti, Sumito seui quantum satis est, & cum pauco oleo iasmini dissoluito ad ignem, deinde inungantur bene chirothece calido, donec optime imbiberint. Quibus sic se habentibus, cum panno aliquo fricentur bene, quo melius seuum penetret: deinde distendantur, & inflentur bene, & relinquantur sic per diem integrum: demum cum aliquoties inflatae & tractae fuerint, ita ut ferme siccate uideantur, suffiantur suffimento aliquo bono, per dies uiginti, singulis diebus ter, aperiendo bene chirothecas, ut fumus ingredi ualeat. Interim tamen semper humectandae, aquarum odoratarum aliqua, deinde etiam inuoluendae in strophiolo mundo: Postremo: R. Musci Ambrae Olei iasmini aut belzoini sing. quantum satis est Aquae odoratae parum. Misceantur, & in uase aliquo stanneo liquefiant ad ignem, deinde penna aliqua, chirothecas extrinsecus optime inungito. Quod cum factum fuerit, inungito suturas cum zibetto, deinde inter rosas siccas ponito chirothecas per dies aliquot, demum per dies duos inter duas culcitras, & sic habebis chirothecas, uel imperatore dignas. Suffimentum Imperatorium ad cubicula, uestes culcitras, linteos, & similia. R. Corticu mali citri, uel limonii, uel mali arantii, uel si desint, foliorum rosarum uiridium, uel siccarum non tritarum, quantum uolueris, inungantur zibetto ex omni parte, deinde cum super carbones accensos iniecta fuerint, fieri non potest, quin odorem suauissimum per totum reddant cubiculum. Quod si melius parare uolueris, adde musci pauxillum & ambrae. Si autem minori pretio componere mauis: R. Aquarum rosarum Mal. arantiorum Olei iasmini Caryophyllorum aut huiusmodi sing. quantum satis esse uidetur. Ligni aloes parum Styracis calamitae Zibetti sing. q. s. Misceantur omnia optime, & fiat ad modum unguenti, quo inungantur cortices mali citri uel arantii: deinde ponantur super carbones accensos, & sic reddent odorem iucundissimum, qui diutius durat, quam si odoramenta tantum per se, absque corticibus, carbonibus iniecta essent. Quod si uestimenta, pannos & alia odorum concipere uoles, ponito uestes uel huiusmodi in capsulis, bene ob turatis ita, ut in medio uacuum spacium existat, in quo suffimentum cum carbonibus accensis ponatur, relinquaturque sic capsula, optime clausa. Possunt etiam uestimenta interius operculos affigi, quo fumum melius recipi ualeant. His factis, & aliquandiu sic relictis: aperienda erit capsa, uestimentaque mouenda, uertendaque ut partes quoque relique odorem concipiant: & rursus aliud suffimentum ut prius imponendum, atque sic relinquendum in capsa, optime obtura, & habebis uestimenta non solum odorata, uerum etiam ipsam capsam, quae aliis postea uestimentis absque alio suffito odorem conciliare potest. Caeterum possunt etiam canistri, fiscellae, huiusmodi odore afflari, in quibus 126 Liber postea, ea collocari possunt, que odorata habere cupimus. Compositio ad orbiculos odoratos, eosque optimos conficiendos. R. Terrae nigrae, contritae optime lib. i. 7. Tragacanthi ◉. iiii. Mox aqua rosarum cooperiantur, deinde in mortario contundantur bene per horam dimidiam, quibus denique addatur. Styracis calamitae ◉. i. Caryophyllorum Ladani Cinnamomi Sandali citrini sing. ◉. 7. Trita omnia, addantur supradicte paste, deinde eximatur, & manibus bene tractetur pasta per horam dimidiam, atque sic licebit tibi ex ea orbiculos conficere. Liquor Regius. R. Moschi Ambrae Zibetti sing. gr. iiii. Terantur simul, & cum oleo amydalarum dulcium fiat liquor ad modum unguenti mollis, deinde seruetur in uase aliquo ex ebore facto, optime obturato, uteturque ut zibetto. Smegma, siue sapo, album, muscatum. R. Smegmatis rasi, atque cum aqua rosarum bene subacti, quantum satis est, insoletur per dies octo, deinde addatur aqua, uel lactis ex mahaleb ◉. musci gr. xii. zibetti gr. ui. Misceantur, & fiat pasta, qua formentur pilae. Modus extrahendi lactis, ex Mahaleb. Cum uarius sit usus huius lactis, ut superius dictum est, ut modum extrahendi quoque doceamus, operaepretium esse uidetur. Itaque R. Mahaleb, quantum satis est, & cum aqua rosarum optime in mortario contundito, ad modum pultis crassioris, deinde cum linteolo, sub torculari, aut inter duos orbes succum extrahito. Quo facto, materia in linteolo relicta, rursus cum aqua rosarum contundenda erit, deinde etiam exprimenda: hocque tamdiu faciendum, donec nihil lactis amplius emanet. Hoc autem lac, ultra dies duos, uel tres incorruptum manere non potest. Quare eo cito utendum erit. Smegma album odoratum. R. Smegmatis Ueneti, antiqui, rasi, atque per sex dies ad solem positi, quantum satis esse uidetur, contundatur probe, cum aque rosaru optimae lib. i. deinde cum igne lento resolutum fuerit, addatur: Ireos contriti ◉. iiii. 128 Liber Styracis liquidae ◉. Olei spicae ◉. Misceantur optime, deinde cum refrixerit, formentur pilae. Smegina muscatum Damscenum. R. Smegmatis optimi, atque subtiliter rasi lib. i. Cinnamomi electi Nucis muscatae Styracis calamitae sing. ◉. Ligni aloes ◉. ii. Belzoini perfecti ◉. ii. Caryophyllorum ◉. Conterantur omnia in puluerem tenuissimum, addendo pulueris Cyprici ◉. i. parum musci, zibetti, deinde mergantur in aqua rosarum, postea cum ad solem, dies xxxx. fuerint relicta, fiant pilae, quae seruandae sunt in uasis ligneis cum bombyce. Smegma liquidum Neapolitanum. R. Lixiuii fortis, quantum satis est. Cineris cerri, part. ii. Cineris calcis uiuae, part.i. Misceantur, & fiat lixiuium ita forte, ut oua recentia inter duas aquas natent. Huius lixi uii calidi, sumito mensuras uiii. seui ceruini, colati & mundi, mens. i. misceantur, ponanturque, ad ignem, ita, ut non bulliant: deinde ponantur in uase amplo, maxime in fundo uitreo ad solem, tempore aestiuo, quotidie quater aut quinquies, optime cum ligno aliquo misceantur. Quod cum per octo dies factum fuerit, optimum atque perfectum erit: & quanto magis inuete rascet, eo etiam melius euadet. Tostremo sumito, huius smegmatis, quantum uoles, & in uase aliquo uitreo ponito, eoque ligno aliquo optime subacto, tantum aquae rosarum inoschatae, quantum satis esse uidetur, superinfundito, deinde ad solem per dies octo relinquito, agitando singulis diebus, ut dictum est. Quod si nimium densaretur, aliam aquam nouam, maxime rosarum, adiungito, ita, ut neque siccum nimis neque molle appareat. Si uero cum moscho parare uoles, sumito moschi, in mortario optime contriti, quantum satis esse uidetur, deinde cum aqua rosarum calida bene misceatur, addaturque saponi praedicto, ac diligenter saepeque agitato: demum cum sic aliquantulum relicta fuerint, impleantur uascula, ut tibi uidebitur. Smegma Optimum ex diuersis rebus: R. Aluminis catinae, part. iii. Calcis uiuae, part.i. Lixiuii fortissimi, mens. iii. Olei communis, mens.i. Misceantur, deinde addatur: Album ouorum, ◉. i. Farinae amyli, scutellam i. Uitrioli Romani, contriti ◉. i. Miscendo continue per horas tres, deinde quiescere per diem integrum sinito, post eximito, in frusta secato, eas ad uentum, non ad solem, biduo siccato, & erit perfectum: quo utere in capitis lotionibus, quoniam salubre est, redditque capillos uenustos. Smegma cum Zibetto. R. Iam dicti smegmatis, aliquandiu cum aqua rosarum ad solem positi, quantum satis esse uidetur, cui adde zibetti in puluerem contriti, aliquantulum, & misce. Quod si etiam addas parum moschi, erit melius, modo moschus prius cum aqua rosarum sit maceratus. Smegma ex Oleis diuersis, odoratis. Sumito iam supra dicti smegmatis, aliquandiu cum aqua rosarum ad solem positi, quantum uolueris, cui adde olei belzoini, uel alterius olei odorati, quantum pro smegmatis portione satis est, misce, & fiat smegma. Smegma cum Rosis. Sumito rosarum recentium, contusarum, quantum satis est, & misce cum dicto smegmate ut iam dictum est. Hac etiam ratione, potest confici smegma ex aliis floribus diuersis. Smegma album, Odoratum, Damascenum. R. Smegmatis communis antiqui, rasi, quantum satis: est, siccetur bene per dies octo, aut decem, deinde contundatur, & cribretur fiitque puluis; cui adde libras x. Ireos ◉. iiii. Sandali albi ◉. iii. Mahaleb ◉. ii. Farinae amyll ◉. Redigantur in puluerem omnia, misceantur tum praedictis x. libris, & ponantur in mortario, una cum uncia una styracis liquidae, & pauco oleo spicae: contundantur bene omnia simul, demum cum farina amyli formentur pile, seu globi, siccentur in umbra & seruentur. Aliud Smegma optimum. R. Moschi in aqua rosarum dissoluti gr. ui. Zibetti contriti gr. iiii. Misceantur cum supra dicto simegmate. Uerum moschum in aqua rosarum calidum esse oportet: & erit optimum. Smegma nigrum, & durum. R. Pulueris supra dicti smegmatis lib. x. Garyophyllorum ◉. iiii. Macis ◉. ii. Mahaleb, cyperi Sandali citrini Styracis liquidae sing. ◉. i. Olei odorati q. s. est. Terantur, quae terenda sunt, & confice modo praedicto, & erit perfectum. Quod si perfectius uoles, adde moschi, dissoluti in aqua rosarum, ut supra, zibetti, sing. q. s. est, misceantur omnia: & formentur pilae, quae siccentur in umbra. Smegma Neapolitanum aliud. R. Adipis ceruini, aut uaccini, uel uitulini, uel caprini, iuuenis, libi i. ponantur in uase uitreato, & liquefiat ad ignem, coletur optime: cui adde lixiuii ( quod magistram saponis uocant, nimirum primam, quoniam tres fieri solent ) quantum satis esse uidetur, deinde ponatur ad solem, miscendo continue, donec fere exiccatum fuerit: demum adde lixiui secundae, & tertiae coctionis simul, quantum opus est. Quando autem probare uolueris, sumito parum, atque inter manus comfricato, quod si spumam reddat, remiam comfectam habes. Smegma ad Serica, optimum. R. Caulium fabarum m. iiii. Calcis uiuae m. i. Misceantur, & ponantur in colatorio, bene pressa, in medio caua, in qua toties aquam inundito, donec colare incipiat. Saepius enim exiccabitur, antequam stillare incipiat. Quibus factis, sumito huius colaturae mens. iiii. seui dissoluti, & colati, mens. i. misceantur, & coquantur ad ignem, donec sexta pars euanuerit: deinde ponatur in uase aliquo ad solem, miscendo per diem integrum, donec bene imbiberit lixiuium omne, durumque euaserit, & erit perfectum. Seuum nobilissimum ad manus, & chirothecas R. Uini albi lib. iii. Seui caprini masculi, uel Ueruecis lib. i. Coquantur simul igne lento, cooperta, deinde auferantur ab igne, & cum iam deferbuerint, ponantur in patina aliqua, lauenturque aqua pura quinquies, aut sexies: deinde per noctem unam sic in aqua relinquantur. His factis, sumito aquae rosarum lib. i. uini, albi lib ii misceantur, & cum dicto seuo coquantur ad ignem lentum, ut non recipiat fumum, ad consumptionem medietatis. Deinde sumito raparum sub cineribus coctarum, & mundatarum, lib. 7. pro quaque libra seui, coquantur cum aqua rosarum per horam dimidiam, deinde colentur, & ponantur in mortario cum oleo iasmini aut citri, aut cum paucascaphura. Quibus peractis, sumito scutellam in aqua rosarum lotam, in qua formetur seuum, adiunctis prius cerussae contritae, ◉. iii. in singulas libras seui, aut olei rosacei, & pone inter flores odoriferos, uelut rosarum, per octo dies, Deinde sumito sacculum linteum, in aqua rosarum lotum, & seminum melonum, quantum satis est, imponito, atque sic oleum torculari extrahito, quod seruetur in uase bene obturato. Scuum optimum ex pomis, quod Pomatam uocant. Sumito pomorum odoratorum & mundatorum no. xui. uel xx. incidantur in quatuor. partes, in quarum qualibet, ponantur quatuor aut sex garyophylli, deinde cum aqua rosarum, in patinam uitreatam coopertam ita, ut rosarum liquor emineat, & relinquantur per diem integrum. His factis eximantur, ponanturque in ollam uitreatam, una cum tribus libris axungiae porcinae, recentis, concisae, ad ignem lentum, deinde coletur ita, ut colatura cadat in uas aquae frigide plenum. Hoc autem per triduum, uel quatriduum faciendum, ut purior reddatur axungia; aqua quotidie mutata. Quae cum facta fuerint, sumito seuum illud purgatum, & colatum, cui adde spicae nardi parum, garyophyllorum ◉. ii. Cinnamomi ◉. ii. sandali citrini ◉. ii. belzoini, styracis calamitae, sing. ◉. i. Contundantur, & ponantur in panno lineo, subtili, ita, ut non excidant, deinde bulliant omnia simul igne lento, & procul a flamma, per horas quatuor aut sex, donec rosarum aqua omnis euanescat, miscendo aliquando, ne fumum oleat. Quando autem satis coctum fuerit, adde cerae albe ◉. uiii. coquantur per horae quadrantem, subinde miscendo, deinde auferatur ab igne, maneatque sic per alterum horae quadrantem, donec faeces resideant. Quibus factis coletur paulatim per pannum lineum, subtile, ita, ut faeces in fundo remaneant, in uas aliquod uitreatum, in quo aqua rosarum sit in fusa. Quuin uero deferbuerit, & concretum fuerit, in quatuor diuidatur partes, ponaturque in ollam uitreatam, cum aqua rosarum, moschata pauca, miscendo bene ut in unum confluat corpus. Si uero misceri no possent, aliquandiu ad ignem ponito admodum lentum, quousque optime misceantur, deinde seruetur. Seuum Pomatum aliud. R. Pomorum odoratorum quantum satis est, quae coquantur, & seminibus exemptis contundantur, perque linteum exprimantur deinde adde axungiae caprinae colatae, aequale pondus, coquantur in uase uitreato, donec rosarum aqua omnis fuerit consumpta, demum addatur, moschi, garyophyllorum, nucis moschatae, leuiter contritae, sing. q. s. est, coquantur simul, coletur materia, ut supra, & seruetur. Aliud Pomatum. Axungia porcina recens, una cum rosarum aqua ponatur in ollam uitreatam ad ignem, deinde coletur, immittaturque in aquam frigidam per dies decem, lauando diebus singulis decies, toties aqua mutata. Postea sum ito poma odorifera, a seminibus purgata, atque in partes aliquot incisa, ponantur in aqua rosarum per triduum, deinde accipito quinde cim garyophylos, per integrum diem in aqua frigida, purgatos, atque incisos, misceantur, & coquantur omnia igne lento in aqua rosarum, per horam unam, spumando bene: quibus postea addito, cerae albae ◉. iii. & rursus bulliant aliquandiu: deinde cum colatum optime fuerit, relinquatur sic per noctem, deinde totum seuum album colligito. Quoniam autem in fundo faeces haeserunt, oportet, ut in mortario, cum aqua rosarum, optime spatula agitentur: & quanto melius agitatum fuerit, plusque aquae rosarum adiunxe ris, tanto purius euadet. Quibus factis, sumito axungiae tenelli porci, quantum satis est, ponito in aquam frigidam per dies quatuor, aquis, diebus singulis, mutatis, post menbranis, cartilaginibus, & id genus aliis exeptis, R. Poma uiginti odorata, ac singula in quatuor partes secato, corticem seminaque eximito, & contundito, singulis pomis quatuor garyophyllis adiectis. Quando autem axungia in rosarum aqua cocta fuerit tandiu, donec omnis rosarum aqua emanauerit, igne admodum lento, addantur poma contusa, parum cinnamomi, spicae nardi, nucis moschatae, & huiusmodi, & coquantur, deinde coletur & seruetur. Quod si parum seui uitulini colati adiungatur, melius erit. Pilae ad tollendas maculas olei, & seui. Accipito smegmatis liquidi, quo panni e lana purgantur, quantum par est, cui addito cineris uitium, aluminis usti, tartari in puluerem redacti, sing. quantum satis uideatur: misceantur omnia simul diligenter, & formentur pilae, quibus utere maculis delendis. Dulciaria siue confectiones Moschatae. R. Tragachanti, in aqua rosarum liquefacti & dealbati, q. s. est, ex quo in massam adducto, nucis auellanae instar sumito, mortario tundito, subinde sacchari optimi addito: itemque moschi, in rosarum aqua dissoluti, gr. u. Misce, & fiat pasta, quae incidetur prout placuerit. Quod si meliores coficere uolueris, adde plus moschi, & sacchari, deinde etiam aliquantulum macis in puluerem redacti, miscendo continue: praeterea adiungito etiam paru farinae amyli, uel quod melius est, pulueris sandali rubri, miscendo, ut in massam cogatur. Hanc in partes aliquot secato, atque in umbra siccato. Quod si hos coloribus libet uariare, quos uolueris, addere licebit, bene attritos, modo ne uenenati sint. 138 Liber Possunt quoque auro, uel argento tegi, ut reliquae confectiones. Dulciaria Regia. R. Gummi Arabici ◉. u. Sacchari perfecti ◉. iiii. Amyli ◉. iii. Moschi gr. cxx. Misceantur ut supra. Dentifricium perfectissimum. R. Coral. rub. ◉. iiii. Terrae Maioricae ◉. ii. Ossium sepiarum Pumicis sing. ◉. i. Garyophyllorum Cinnamomi Mastichis sing. ◉. i. Margarit. alb. ◉. Sang. drac. ◉. Moschi gr. iii. Redigantur in puluerem singula, & cribrentur, deinde misceantur cum tragacantho in rosarum aqua, macerato ad modum pastae, & fiant dentifricia, quo dentes confricati, reddentur albissimi, & a corruptione conseruabuntur. Uinum Hippocraticum perfectum. R. Cinnamomi electi ◉. i. Gingiberis ◉. ii. Granorum paradisi ◉. iii. Garyophyllorum. ◉. i. Nucis moschatae Galangae sing. ◉. 7. Redigantur in puluerem, & misceantur, ponanturque in colatorio. Deinde sextarii quadrantem boni uini, albi, aut rubri, uini Cretici uel alterius optimi quartarium: deinde sumito sacchari albissimi, lib. i. dissoluti in alio uino, atque reliquis superinfundito, toties iterando, donec clarum lucidumque euadat. Atque haec pro ea mensura uini satis sunt. Quod si plus facere uoles, species quoque pro uini portione augeto. Potest etiam addi aliquantulum moschi, in lintheo positi, circa colatorii fundum alligati, ut moschi odorem recipiat. D. Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Tertius. A Ioa. Iacobo Uuechero Medico Basil. auctus & in meliorem ordinem digestus. Secretum elegans atque perfectum, ad condiendum mala Citria, atque huius generis alia. Mala citria uel arantia, uel alterius generis fructus, incisa, & ab interioribus mundata, bulliant in aqua fontana per semihoram, donec aliquantulum mollescant: deinde eximantur, ponanturque in aliam aquam frigidam per dies octo, bis quotidie aqua mutata, mane scilicet & uesperi, ad ignem ponatur, donec calefiant tantum, non bulliant, quod itidem bis faciendum est. Quidam uero, semel tantum in die, ponunt ad ignem, ne nimium poma mollescant, mutantque aquam uesperi tantum, ut amaritudo omnis auferatur. Quae cum ablata fuerit, sumito sacchari, uel mellis purgati, atque praeparati, ut inferius docebitur, in quo ponantur malacitria, prius aliquo modo exiccata, quod fiet, si relinquatur per noctem integram, maxime tempore aestiuo: in hyeme uero in loco aliquo commodo per horas tres, deinde in saccharo uel melle, per diem naturalem maneant. Quibus sic factis, eximantur ex melle, uel saccharo, atque ipsum mel, uel saccharum, ad ignem lentum bulliant per horam dimidiam, deinde cum deferbuerit bene, iniiciantur mala rursus. Atque sic per biduum faciendum, donec ad iustam crassitudinem ipsum meluel saccharum coctum fuerit. Quod si melle uti uelis, bis erit purgandum, & colandum secundum artem, ut infra docebitur. Quod cum factum erit, immittantur mala citria, & bulliant igne lento ad horae quadrantem postea auferantur ab igne, sicque diem integrum maneant. Sequenti uero die iterum ad ignem coquantur per horam dimidiam, atque sic per duos dies faciendum, ut mel uel saccharum una cum malis citriis, perfecte conficiatur. Tota enim ars consistit in coquendo omnia simul, aut etiam in solo melle, uel saccharo. Nam si minus recte coquatur, facile fumum redolebit: sin uero optime, & recte coquatur, res erit stomacho amica & pretiosa. Hac etiam uia & ratione, alii frustus condiri queunt, ut mala Persica matura, integra, limonia, arantia, poma, nuces uirides immaturae, & earum nuclei, & similia pro diuersitate fructuum. Modus purgandi & praeparandi mellis, uel sacchari, ad condienda mala Citria, uel alia huiusmodi. Sumito in decem libras mellis, duodecim alba ouorum, aquae fontanae poculum dimidium, misceantur bene, contundendo, deinde una cum melle ponantur ad ignem lentum per quartam horae partem, postea cum ab igne remotum, & optime despumatum fuerit, coletur, & erit clarum, & purum ad condiendos omnis generis fructus. Quando autem mala citria condire uoles, sumito in singulas libras, mellis libras duas. Hoc etiam modo saccharum preparari potest. Uerum si cum saccharo condienda sint; sumito in sex libras malorum, sacchari libras nouem, & erunt optime condita. Hoc autem hac ratione fit, quoniam mel plus in se continet excrementorum. quam saccharum, ideo tertia parte plus mellis est opus. Quod si hanc rationem sequaris, semper opus perfectum facies. Malorum citriorum conditura, Quae uentriculum & cor roborat, concoctionem iuuat, oris halitum commendat. Citria mala electa sumantur, scindantur singula secundum longitudinem in partes quatuor, acor eis extrahatur, uasi uitreato imponantur, aqua lympida cum sale crasso & candido nouem diebus infundatur, donec indurescant. Posthac septem denuo diebus citra salem, tantisper dum color ipsorum alteretur, in tantum, ut exterior ipsorum pars non minus quam interior albescat, sola in aqua macerentur. hoc inde dilutum salsilaginis expers ne sit, degustabis. Mox mellis synceri partem unam, aquae partes duas, ad mensuram uidelicet quantitatis ac numeri malorum, ut omnia eo liquore submergantur, adiicies: atque ita duarum horarum spacio igni lento elixentur, deinde eximantur aqua & melle, alteroque die mel nouum indatur, ferueat bullitionem una cum malis Citriis, quae imbuta in uase uitreato reponantur, & superinspergatur puluis ex his aromatis confectus. Ad unamquamque malorum citriorum minam sumantur croci, cardamoni maioris & minoris uniuscuiusque denarius unus & semis, garyophyllorum, cinnamomi; sing. ◉ ii. & g. u., moschi obolus i. terantur in puluerem, qui spargatur utrinque super citria, reponantur in uasculum, sic, ut mel citria plurimum excedat. Mala citria condita, ad eadem. Cortices citriorum tam magnorum, quam uola manus capere potest, carne purgati lixiuio claro mergantur dies nouem, mutato ad diem quintum: post merge aqua clara, donec amaritudine deposita dulcescant: tunc uase mundo, aqua fontis plurima coquatur, donec tenerescat: aquosa deinde substantia ab his expressa in uase lapideo mergantur uigintiquatuor horas, iulepo sufficienti ex saccharo albo & aqua tripla constante, post coquantur igne lento ad penidiorum consistentiam. Extracti ex hoc iulepo cortices uase uitreo reponantur, superfuso singulis uicissim uelut incrustandis iulepo rosato ad mediocrem, seu sacchari candefacti, crassitiem, cocto. Sunt qui ambra & moscho aromatizant. Conditum citri ad eadem. R. Corticum, uel foliorum citri ◉. iiii. cydoniorum ◉. ii. pomorum odoratorum frustatim sectorum, ◉ iiii. macerentur biduo in uini antiqui libris octo cum pondere aromatum. Post aliquoties feruefiant, & cum mellis despumati, & sacchari albissimi, & aquae rosarum, sing. lib. ii: percoquatur in crassitudinem iulepi, aromatizetur cum moschi granis xu. Uel, R. corticum citri ◉. uii. buglossi ◉. i. s. melisse ◉. s. garyophyllorum aur. ii. ligni aloes aur. s. macerentur triduo, uini boni lib. iiii. post cum sacchari lib. ii. coque, aromatiza galliae aurei semisse, croci granis xu. mastiches ◉. i. moschi gr.x. Mala Persica, Hispanorum modo confecta. R. Malorum Persicorum, magnorum, mundatorum, & incisorum, quantum uolueris, ponantur ad solem biduum, & mane & uesperi uoluantur, deinde sic calida in syrupum sacchari, dicto modo preparati, coniiciantur; demum eximantur, atque rursus ad solem ponantur, eodem modo saepius reuoluendo, donec siccentur optime. Quibus peractis, rursus in saccharum iniiciantur, mox etiam ad solem exponantur. Hoc autem tertio & quarto faciendum, donec crusta inducatur. Quod cum factum fuerit, seruentur in tempus hybernum, & erunt pretiosa. Conditum ex Persicis, uentriculum calidum, & cor firmant, sitim sedant, oris foetorem emendant. R. Persicorum propemodum maturorum intus & foris purgatorum, succi persicorum aliorum, sing. lib. iii. sacchari albissimi lib. ii. tere persica in medullae consistentiam, coque cum syrupo, ut in condito ex cydoniis diximus. Ubi coctum erit, pulueriza super ipsum ligni aloes, santali flaui, sing. ◉. ii. cinnamomi, cubebarum, macis, sing. ◉. iiii. moschi ◉. s. Quod si absque aromatibus fiat, magis refrigerabit & humectabit. Condimentum cotoneorum, quod uirtutem retentiuam & stomachum roborat, fluxiones compescit, concoctionem iuuat, appetentiam excitat, et uomitum cohibet. R. Cotonea meliuscula, praegrandia, a corruptione immunia, mundentur interius ab acinis, foris a corticibus, decorticatione leui atque subtili scidantur frustulatim sectionibus quatuor siue duabus, elixentur in aque partibus duabus, mellis parte una. Sunt qui eadem melle uinoque decoquant, primo nempe die: secundo uero solo cum melle elixentur. Reponantur in uasculo uitreo seu uitreato, aromatizentur speciebus malis citriis iampridem consecratis, ita quidem, ut supra docuimus, ne cotonea emineant, sed mel affatim semper excedat. Cauendum autem ad euitandam corruptionem, ne cotonea principio in aqua macerentur, uel, ut uulgo dicunt, infundantur. Diacydonium ad eadem. R. Mala cotonea, a superiori cortice & ab interiori anima mundata: & per ignem cum pauco uino in pasta reducta lib. xii. sacchari clarificati & ab aqua consumpti lib. uiii. misce & coquantur omnia simul, semper agitando, donec cocta sint, & seruetur in scatulis. Haec enim est uera dosis, que in diacydodonio apponenda est. Alii ponunt equalem quantitatem sacchari & pastae, nec modus iste laudatur. Pasta igitur dicta, antequam cum ea saccharum misceatur staminianda est cum bacili forato ad hoc, quod ipsa subtilis sit. Semperque cum baculo ducenda est, dum ad ignem coquitur. Ipsius autem coctio cognoscitur, cum ipsa tota a bacilone ducendo se leuat: nec ab igne remouenda est, nisi ipsa separetur e bacilone: quia tunc est signum cocturae. Diacydonium ad eadem. Abiecto corio mala cydonia matura in breuissimas, ac tenuissimas particulas recides, & proiicies durum, quod habetur interius. Dehinc in melle decoques, donec ad mensuram mediam reuertatur, & coquendo piper sub tile consperges. Aliter. Succi cydoniorum sextarios duos, aceti sextarium unum semis, & mellis duos sextarios, misces & decoques, donec tota permistio pinguedine puri mellis imitetur. Tunc triti piperis, atque zingiberis binas uncias miscere curabis. Condimentum cotoneorum ad eadem. Cotonea ampla nulla putredine uitiata, depellata, intus purgata, in frusta idonea secta148 Liber goque in iulepo multum aquoso: postridie in iulepo alio propemodum perfecte cocto percoque, aromatiza moscho, uase uitreo repone, eo iulepo, cui incocta sunt, superaddito. Diacitonium e succo citoniorum appetentiam languentem excitat, uentriculum & hepar roborat, coctionem iuuat. R. Succi cotoneorum despumati lib. iii. Mellis optimi, despumati sing. lib. iii. Aceti boni, puri lib. ii. Coquantur simul ad iustam spissitudinem deinde ab igne remotis, & adhuc tepentibus insperge subsequentium specierum pulueres, minutissime tritos, & per cribrum excussos. R. Zingiberis. Piperis longi Cinnamomi, sing. ◉. i. Garyophyllorum Ligni aloes, sing. ◉. 7. Mosci ◉. i. Confice secundum artem. Conditum ex malis cotoneis, uentriculum, hepar & caetera uiscera roborat, appetentiam excitat, concoctionem iuuat, uomitum & lienteriam. sedat. R. Succi malorum cotoneorum lib. xx. Uini antiqui boni lib. x. Coquantur igne lento, usque ad tertiae partis consumptionem semper despumando. Postquam resederit, coletur, & addantur. Mellis despumati lib. ui. iterum coquantur, despumando, & in ea suspendantur, nodulo ligata, sequentia aromata. R. Cinnamomi Cardamoni, sin. ◉.. iii. Garyophyllorum ◉. ii. Zingiberis Macis Ligni aloes Mastiches, sing. ◉. i. s. Croci ◉. ii. Omnia in puluerem redigantur preter crocum, & suspendantur nodulo, ut dictum est: identidem fricando eum in ipso medicamento, donec crassescat. Deinde addatur mosch. ◉. s. galliae ◉. ii. Sunt qui saccharum mellis loco miscent, & utrunque sine & cum aromatibus componunt. Diacitonium purgans, ad colicum dolorem, & alios partium nutritoriarum morbos. R. Succi citoniorum lib. iii. Mellis albi lib. ii. Coque continenter despumando, donec manus non inficiat, deinde iniice sequentia, 150 Liber Scammonii in malo cotoneo correcti ◉. i. 5. Galliae bonae Garyophyllorum Gingiberis Mastiches Piperis longi Cinnamomi Nucis moschatae, sing. ◉. iii. Aut R. Scammonii ◉. u. Turbith. ◉. xii. Cholagogum erit simul & phlegmagogum. Aut scammonio abiecto misce turbith. ◉. xxu. Cartami ◉. u. Phlegmagogum solum erit. Sunt & nonnulli qui cum aliis medicamentis purgantibus componant, pro Medici scopo, & necessitate. Diacydonium roborans ualde, & astringens R. Succi malorum cotoneorum acidorum lib. lx. Mentae siccae Foliorum citri, sing. ◉. uiii. Foliorum rosarum ◉. iii. Coque ad dimidiae partis consumptionem: cola cum uini albi antiqui lib. xxu. percoque, addito melle, uel saccharo, sine uel cum aromatibus. Quidam uini loco acetum incoquunt. Diacydonium clarum & lucidum. R. Malorum cotoneorum quot uolueris, mundentur, & minutatim incidantur, deinde coquantur in olla uitreata cum modico uino, ( uase operculo & panno linteo bene obstructo & ligato, ne quouis modo expirent ) donec satis cocta uideantur. Quibus factis eximantur cotonea una cum succo, & exprimantur per pannum linteum leniter. Deinde pro quailbet libra succi expressi addatur sacchari albissimi & purissimi lib. i. & coquantur usque ad iustam consistentiam, remouendo ab igne & despumando bene, & seruetur in scatulis, auro intrinsecus obductis. Diacydonium simplex paratum modo Ualentinorum, quo etiam uiuntur Genuenses, in frusta uel placentarum formam confectum. R. Malorum cydoniorum, mundatorum, quantum uolueris, coquantur in aqua donec aperiantur. deinde per pannum linteum pulpa exprimatur optime, addendo in libras octo, tres libras sacchari candidissimi, miscendo continue, cum spatula lignea, & coquendo, igne admodum lenteo, quo usque perfecte cocta fuerint. Satis autem cocta esse cognoscuntur ex hoc, nempe cum e cacabo exempta, minime adhaerescunt, sed sponte sequuntur. Quod si cum moscho parare uoles, sumito moschi parum, & cum saccharo in puluorem redigito, deinde cum in cacabo positu fuerit, misce bene. Sin uero cum aromatis uoles, accipito cinnamomi, garyophyllorum, nucis moschatae, zingiberis sing. q. s. est, & misceantur. Uerum moschus, cum pauco aceto antea erit parum coquendus. His omnibus rite administratis, sumito tantum ex caldario, quantum ad unam placentam satis esse uidetur, & supra mensam, supra quam saccharum in puluerem redactum, sparsum fuerit, deinde formentur placentae ad libitum, demum siccentur ad solem. Cum uero omnes simul positae fuerint, muta, & reuolue saepius, interposito semper aliquantulum sacchari contriti, hocque toties cum saccharo faciendum. donec inducatur crusta. Atque sic habebis Diacitonium optimum, suauisi imum omnium, & cordi amicum. Hac etiam ratione licet mala Persica, pyra, & alia huiusmodi condire: & est res optima, pulcherrima, & quouis principe digna. Ad condiendum mala Insana, eum saccharo, modo Genuensium, quae Longobardis mala Disdegnosa uocantur. R. Mala insana, non matura, sed instar nucis parua, coquantur in aqua, donec mollescant, deinde siccentur bene, & immergantur in syrupum sacchari, superius praeparati, & in eo relinquantur per dies uiginti, demum eximantur, & syrupus per se coquatur secundum artem, ut superius dictum est. Postea rursus immergantur per dies quatuor, quo usque tota humiditas extracta fuerit, qua extracta, seruentur in uasis, & erunt optima. Condimentum malorum ad uomitum compescendum. Mala subdulcia duabus aquae partibus, & mellis parte una primo decoquuntur. Deinde cum solo melle elixantur, & in pyxide reponuntur, mel despumatum superiniicitur, & species odoriferae, perinde atque in conditura cotoneorum memoratum est, condiantur. Conditura malorum ad cordis & stomachi imbecillitatem, coctionemque iuuandam. R. Carnium malorum dulcium, odoratorum, mundatorum, & incisorum lib. ui. Sacchari albissimi lib. u. Aquae rosatae lib. ii. Ligni aloes ◉. Santali citrini ◉. iii. Garyophyllorum ◉. 7. Cinnamomi ◉. iiii. 7. Ambrae ◉. ii. Moschi ◉. i. Condiantur ut mala cotonea. Condimentum pyrorum ad confortandum cor & uentriculum. Pirorum condimenta perinde atque cotoneorum conditurae apparantur. Eliguntur autem ad ea pira odorata & aromatica. Condimentum prunorum, uentriculi ardorem, & indem natam sitim extinguit, febres mitigat, aluum soluit. Si pruna fuerint humida, una cum suis nucleis cum melle & aqua decoquantur: deinde abluantur, & cum solo melle elixentur, & in pyxide reponantur, mel despumatum superiniiciatur. Conditura prunorum ad eadem. R. Carnium prunorum. Damascenorum, subdulcium, atque in aqua, cui portulaca incocta sit, elixatorum lib. ii. Sacchari albissimi lib. i. Aquae uiolarum lib. ii. misceantur & coquantur igne lento ad crassitudinem, deinde uitreo uase seruentur. Conditum ex Melonibus perfectum. R. Melonum, non bene maturorum, incisorum, & mundatorum quantum uolueris, qui cum in aceto optimo, per dies decem fuerint, eximantur, atque aliud acetum optimum superinfundatur, in quo maneant per totidem dies, diebus singulis miscendo. Quibus sic se habentibus, eximantur, & ponantur super panum lineum per diem & noctem, ut siccentur aliquo modo in umbra, postea ponantur in melle per dies decem, bulliantque singulis diebus semel, demum eximantur, ponanturque in uase aliquo, aspersa puluere sequenti. R. Garyophyllorum Gingiberis Nucis moschatae Cinnamomi sing. q. s. Misceantur & fiat puluis subtilissimus, qui cum supradictis, ubicunque aspersus fuerit adde mellis albi, optimique, quantum satis est & serua. Melones siue Pepones, quomodo dulces, perfectique reddi possint. Melonum siue peponum semina, in ea parte qua paulum hiant, ponantur in saccharum dissolutum in aqua, per tres aut quatuor horas, ad dendo parum aquae rosarum, deinde extracta, & exiccata, plantentur, nascentur melones optimi, & suauissimi. Quod si moschatos uoles, adiunge aquae moschi, & cinnamomi aliquantulum, & habebis perfectissimos. Hoc eodem modo, cucumeris semi. naemendari possunt. Ad condiendas Cucurbitas. R. Cucurbitarum, in partes, secundum longitudinem incisarum, & mundatarum, quantum uolueris, deinde aquam feruentem super aspergito cucurbitis, deinde cum sic per nouem dies factum fuerit, coquantur ad ignem mediocriter, nimirum tantum, ut nimium ne mollescant. Quae cum deinceps in umbra in panno linteo exiccatae biduum fuerint, coquantur in melle, ut de arantiis dictum est. Ad condienda Pyra Appiana, quae Moscatella dicuntur. Pyra moschatella semel tantum in melle coquantur, additis aromatibus ut supra. Uerum condimenta haec omnia, maiorem aromatum copiam desiderant, pro uentriculi remediis. Ad condiendos Arantiorum cortices, quouis anni tempore, potissimum uero in Maio, cum mala maiora, corticesque crassiores fuerint. R. Corticum arantiorum, in quatuor aut sex partes incisorum, quantum uolueris, ponantur in aqua fontana per dies decem, plus minusue, donec perlucidi sint, deinde siccentur in aere, linteo inuoluti panno, donec fuerint satis sicci, demum in anenum immitantur, ubi tantum mellis sit, ut media pars extet, eoquendo aliquantum misceantur, mox auferantur ab igne, ne mel nimium coquatur, relinquaturque sic per dies quatuor, in iam dicto melle, miscendo quotidie. Hoc autem tertio faciendum erit, coquendo prius parum, deinde relinquendo, ut iam dictum, per dies tres. Quibus omnibus factis, cortices ex melle eximantur, coquanturque in tanto melle quantum tibi satis esse uidebitur, non quidem diu, deinde ponantur in uase aliquo, addito zingiberis, garyophyllorum, cinnamomi sing. q. s.est: misce, & serua tanquam rem optimam. Scito, mel illud ipsum, ualere etiam ad condienda alia. Ad condiendas Nuces. R. Nucum, dum adhuc tenerae sunt, & uirides, quantum uolueris, perforentur quatuor, aut sex locis, & immittantur in aqua fontana, per undecim dies, plus minumsue, pro ut uidebitur, deinde coquantur in melle, ut de arantiis dictum est, nisi quod quater plus coqui debeant, propterea, quod plures etiam sint. Illud autem obseruandum, ut mel recens subinde addatur, propterea, quod coquendo minuatur. Postremo adiungenda quoque sum aromata, quemadmodum de arantiis factum est, nisi quod minus garyophyllorum addatur, quoniam nuces amaras reddunt. Conditura Nucum. Sumantur nuces humidae priusquam indurentur cortices earum, elixentur cum melle & aqua, deinde abluantur. Sunt qui corticem extremum humidum cultro auferunt, & nucem duobus aut tribus locis perforant, & cum melle decoquunt. Postremo condiuntur cum speciebus aromaticis. Condimentum auellanae. Auellanae magne, dulces, recentes, cum corticibus suis elixentur non perforatae, & condiantur cum speciebus odoratis. Condimentum myrobalanorum chebulorum, stomachum & uentriculum firmat, appetentiam in citat, coctionem promouet, rationalem animae partem uegetam reddunt & sensificam. Quapropter uisum quoque clariorem, & usu crebro iuuentutent diu tuentur. R. Myrobalanorum chebulorum, recentium, uel saltem arte madefactarum, quot uolueris, quae stylo passim compunctae coquantur in aqua, igne lento, donec tenerescant. His in asserem immissis, aqua exprimatur. Deinde biduo hydromelite mergantur. Deinde igne lento leuiter coquantur, uase uitreo recondantur. Arte autem sic humectantur. Infunde his aquam plurimam, insola dies octo: deinde separatim obrue arena humida tertio quoque die nouanda, aqua saepe superfusa, donec tumefiant, & humectentur: idque uel in dolio, aut alio uase magno fiat, uel in fossa quadam subterranea magna, & loco humido. Myrobalani chebuli arte conditi. Myrobalani chebuli praestantissimi in sabulo uliginoso ( aut alias loco arenoso madente ) hoc modo & ordine defodiuntur: prima striga strati modo myrobalani locantur, altera insuper itidem strati instar sabulum, atque ita deinceps alterius, quod quantum uis chebulorum condiuntur, & aqua humectantur, & utrisque fit fouea, postea tolluntur myrobalani, atque in aliud recens defodiuntur sabulum humidum, ne siccescant, idque per decem dierum spacium. Ubi igitur uideris myrobalanos iam intumescere multum, atque madere, aqua pura ter quaterume lauabis. Deinde sumantur palmulae ( quod dactylos uocant ) & hordeum, decoquanturque multa cum aqua, in quam decoctam probe myrobalanos coniice, & lento igne paulatim elixato. Quos deinde lauabis, & melle fincero decoques. Ad unamquamque libram myrobalanorum sumantur croci, cardamomi maioris & minoris, sing. ◉. i. cinnamomi, garyophyllorum, sing. ◉. i. moschi ◉. s. stringantur, terantur in linteolo, in ollula suspensa agitentur, & aromata exprimantur. Ubi decocti fuerint, uase uitreo recondes, reponesque per diem unum seu alterum, dum aromata imbibantur. Posthaec in pyxidem repone, mel optimum despumatum superinfunde, adde moschi, croci & ambrae paululum pro quantitate myrobalanorum. Pyxidem obligabis, & quo diutius conseruantur eo praestantiores euadunt. Condimentum Emblicorum, uentriculum roborat, etus substantiam & facultatem contrahendo, & intemperiem humidam corrigendo. Eligantur myrobalani emblici exquisitissime boni, integri, macerentur diebus septem in aqua frigida absque sole, donec intumescant, & grandiores reddantur, & humescant: deinde bis, ueluti praedictum est, decoquantur, aromata aspergantur, stringantur & conseruentur. Uel aqua affusi soli exponantur, donec humectentur & tumefiant: tunc exprimantur, ut supra dictum, hydromelite biduo macerentur: post igne lento coquantur. Coctae autem ubi parum refrixerint, mellis albi quarta parte adiecta recondantur. Condimentum radicis secacul, renes calefacit, uenerem excitat, flatus tamen uentriculi dissipat. Maceratur radix primo usque ad mollificationem corticis suae exterioris, & repurgatur cultello, & denuo in funditur aqua frigida septem diebus, mutatur singulis diebus tantisper dum intus forisque humectetur. Deinde in aquae partibus duabus & mellis una decoquatur. Posthaec ferueat cum melle solo bullitione una. Postremo reponatur in pyxidem, melle extenuato, & pre uditate subtiliato iniiciatur cum speciebus praefatis. Secacul conditum aliter. Radices secacul amplae, albae, tenerae; a cortice cinericio & ligno interno purgatae, in frusta pollicaris magnitudinis sectae, uno garyophyllo humectato, & particula Zingiberis humectati, farctae intus, unde lignosa portio execta est, coquantur in aequali pondere sacchari, & duplo melle, uel melle solo, sed triplo, coctis addatur aromatum pondus iustum. Zingiber conditum, frigidam uentriculi intemperiem & humidam sanat, concoctionem iuuat, uiscerum lu bricitatem corrigit, flatus dissipat, alimentum in hepar & corpus reliquum distributionem celerat. R. Zingiberis recentis, uel arte humectati part. i. Mellis part. iii. Sacchari part. i. misceantur & coquantur secundum artem Humectandum autem Zingiber album purum, recens, aqua affusa primum: Liber deinde are162 na obrutum, ut in myrobalanis chebulis dictum est. Zingiberata ualde delectabilis. R. Zingiberis, optimi ◉. Cinnamomi electi ◉. ii. Macis Garyophyllorum, sing. ◉. i. redigantur in puluerem tenuissimum, addanturque sacchari clarificati & bene cocti lib. ii. & fiat confectio in morsellis. Acorus conditus. Acorus conditus cerebri, & neruorum affectibus confert: conditur ut secacul. Conditum ex fructibus, appetentiam excitat, & bilem flauam ex uentriculo deturbat, eiusque intemperiem calidam corrigit. R. Carnium Cotoneorum Pirorum austerorum Malorum acidorum, sing. lib. i. eoquantur in aceto forti, in quo rhus uiginti quatuor horis maceratus fuerit, deinde addatur omphacii lib. i. carnium sorborum immaturorum ◉. u. coquantur omnia cum sacchari lib. iiii. ad mellis crassitudinem. Postea addantur succi baccharum, oxyacanthae, sing. ◉. ii. spodii, seminis oxalidis, sing. ◉. i. percoctum uase uitreo condetur. Conditum ex Succo fructuum. R. Succi cotoneorum ad dimidiam partem usque cocti lib. ii. Succi malorum syluest. cocti. Pirorum succi, cocti, sing. lib. i. Uini antiqui lib. ii. misceantur, & coquantur cum aromatibus, uel sine aromatibus, cum melle, uel saccharo. Saccharum rosatum, uentriculum & cor, & uiscera reliqua firmat, ipsorumque intemperiem calidam & humidam emendat. Saccharum rosatum, fit e floribus tritis aut minutim concisis, addendo triplum aut quadruplum sacchari in puluerem redacti, affusa aliquantula aqua stillatitia, ut commodius permisceri possint. Deinde Soli exponuntur bene obturato uase, & interdum agitantur. Saccharum rosarum alio modo paratum. Folia rosarum rubrarum, nondum penitus apertarum, in umbra siccantur, donec ipsorum humiditas excrementosa resoluatur: deinde teruntur in mortario lapideo; additur sacchari albi triplum, reponuntur uase uitreo, pergamena operculato, mensibus tribus insolantur, in die saepe agitantur, a sole auferuntur, & seruantur. Saccharum rosarum, aliter confectum. R. Summitatum florum rosarum rubrarum, nondum perfecte explicitarum ◉. iii. contudantur in mortario lapideo, deinde addatur sacchari, in tenuissimum puluerem redacti lib. i. & bene contundendo misceantur. Quo facto in uase uitreo reponantur carta optime clauso, deinde soli exponatur per menses tres, singulis diebus ipsum agitando, demum remoueatur & seruetur. Saccharum uiolatum, bilis incendium sitimque extinguit, aluum sub ducit: fit ut rosoram. Saccharum Buglossatum cor ipsum roborat, eiusque tremorem & syncopem sanat, maniacos & melancholicos iuuat: fit ut uiolatum. Conditum Buglossi, optimum & expertum ad cordis tremorem, stomachi imbecillitatem, deiectam appetentiam, coctionem imbecillem, & formae corruptionem. R. Buglossae. Menthae siccae Florum rosarum Corticum mali citri, sing. ◉. iii. Ozimi garyophyllati ◉. i. Trium generum cotoneorum, Trium generum malorum, sing. ◉. i. 7. Serici crudi incisi Nucis moschatae Zedoariae Galangae Been utriusque Sandali citrini Croci, sing. ◉. i. 7. Ligni aloes ◉. ii. Uini Aquae, sing. lib. ui. Mellis lib. uiii. Moschi ◉ Galliae ◉ misceantur. Saccharum Rosmarinatum, Cor, uentriculum, cerebrum roborat, flatus pellit. Fit ut Rosatum. Mel Rosatum. R. Foliorum rosarum rub. part. ii. Mellis optimi, & despumati part. ui. Coquantur leuiter usque ad sufficientiam. Sunt qui foliorum loco succi eorum, & mellis portionem aequalem coquant. Alii foliorum & succi, sing. part. i. 7. mellis part. iii. Me Irosatum aliud efficacius. R. Foliorum ros. rub. nondum penitus apertarum, contusorum lib. ii. coquantur in aquae coelectis lib. iiii. colatunae fortiter expressae adde succi rosarum rubearum, depurati. Mellis optimi despumati, sing. lib. iiii. Iuleb Rosatum, Febrium, thoracis & uentriculi incendium, caloremque ftamneum extinguit, sitim inexpletam sedat. R. Aquae rosarum bonae, atque in uitreis organis distillatae Sacchari albissimi, sing. lib. ii. misceantur, & cum albuminibus ouorum clarificetur iuleb, & coquatur usque ad syrupi consistentiam. Iuleb uiolatum, Febres, Phlegmonas, pleuritidem, asperitatem gutturis & thoracis, ac tussim mitigat. R. Aquae uiolarum Sacchari puri sing. lib. ii. misceantur, & coquantur usque ad mellis consistentiam, clarificanda bene cum albuminihus ouorum, ut antea dictum. Ad faciendum amarenatam. R. Amarenas non dulces & cum pauco uino ad bulliendum pone: post uero crepaturam earam colentur a succo suo: deinde manibus fricando transeant per bacilonum foratum, & exibit pulpa da qua R. lib. xii. Sacchari clarificati & ab aqua consumpti lib. uiii. misceantur & coquantur simul, semper cum baculo agitando donec a bacilone seuentur, & reseruetur. Ad Faciendum zeleam amarenarum: sitim extinguit, & appetitum excitat. R. Succi praedicti amarenarum lib. uiii. Sacchari clarificati, & ab aqua consumpti lib. ii. Misceantur & coquantur usque ad congelationem, semper cum baculo ducendo, & seruetur. Mustacea Neapolitana, nobilissima, & suauissima, quae & recreant uentriculum, & halitum bonum reddunt. R. Sacchari albissimi lib. iii. Floris farinae lib. ui. Cinnamomi ◉. iii. Nucum moschatarum Gingiberis sing. ◉. 7. Piperis ◉. i. Mellis albi, crudi, non despumati ◉. iii. Fiat prius cum farina circulus, in quo ponatur saccharum, ita ut in medio contineatur, cui deinde addito aquae rosarum moschate lib. i. miscendo & agitando continue, donec saccharum reddatur inuisibile. His factis, adde aromata, & mel, miscendo probe manibus, una cum farina, e qua tantum dematur, quantum satis erit, ad spargendum testum. Quo facto, manu mustacea secentur, ea magnitudine, ut singula uncias tres contineat. Quibus omnibus peractis, ponantur in testum, in cuius fundo farina sit sparsa, & coquantur sic in fornace, donec satis est, deinde auro obducantur. Pasta ex saccharo facta, ex qua uariae fructuum uasorum, & animalium formae confici queunt, quae tamen esui non solum sunt apta, sed etia suauissima. R. Tragacanthi in aqua rosarum liquefacti, quantu satis est, deinde in singulas uncias quatuor sacchari, sumito huius tragacanthi liquefacti, ad fabae magnitudinem, succi malorum parum, contundatur primo tragacanthum, in mortario bene, donec fere in aquam resolutum fuerit, deinde adde succum limoniorum, una cum ouorum albo, miscendo probe. His factis, adde sacchari albissimi in puluerem contriti ◉. iiii. paulatim quidem, & fiat pasta, que eximatur, atque cum saccharo optime supra mensam subigatur, ut farina, donec reducatur in mollem pastam, ex qua deinde uariae formae fieri possint. Quod cum actum fuerit, ligneo cylindro, hoc est, terreti ligno complanetur, tenueturque pasta, ut uariae inde formae confici queant. His formis, & confectionibus in conuiuiis uti licebit pro aliis uasis, modo cibis calidis non impleantur, in fine uero, iis omnibus uesci, ut pote gustui suauibus & gratis. Quod si suauiores uolueris, sumito amygdalarum dulcium, mundatarum, & contusarum optime, sacchari optimi, aquae rosarum, sing. q. s. est. misceantur, & fiat pasta, ut in Marzapanibus fieri solet: dein de ponatur inter partes duas, praedicte paste, uel forme, ita, ut in medio sita fuerint, absque perceptione extrinseca, & habebis uasa admodum iucunda, & elegantia. Pasta ex Saccharo facta aliter, ex qua uariae fructuum, uasorum & animalium formae confici queunt: qui modus superiore melior est. R. Sacchari puri, atque in puluerem redacti quantum uolueris, fiat pasta cum albuminibus ouorum, deinde formae oleo amygda larum prius inunctae iam dicta pasta impleantur, postea simul comprimantur: & sic erunt animalia uel fructus facti: & sic omnia fieri possunt, dummodo formae habeantur: deinde ponantur in stuffa ad siccandum: demum tingantur secundum colorem suum. Ratio conficiendi morselatam albam. R. Sacchari clarificati, & non perfecte cocti lib. i. Stangezetur optime cum baculo, & post longam eius ductionem addantur Zingiberis minutim incisi ◉. ii. deinde perfecte coquatur, & in morsellis incidatur. Sunt nonnulli, qui maiorem quantitatem Zingiberis ponunt, ut fortior sit. Sed communis & ab omnibus usitata dosis est ◉. ii. Zingiberis pro qualibet libra sacchari. Modus praeparandi Sauoniam quae confectio fit apud curiales & Dominos Uenetos, quibus in locis multum in usu est: multumque delectabilis gustui ac nutritiua. R. Sacchari clarificati, & ab aqua consumpti lib. i. Aqua rosarum ◉. iiii. Amyli in puluerem redacti ◉. iiii. eoquantur omnia usque ad aquae consumptio nem, & sacchari duram coctionem, deinde in fine addantur Zingiberis subtilissime incisi z. ii. & proiiciatur super marmor, & fiat confectio in forma rotularum. Conditura penidiorum. R. Sacchari lib. ii. Infundantur in aqua per noctem: deinde coquatur cum illa aqua absque aliqua alia clarificatione: prius tamen coletur, & sit coctio dura. post quam coctionem, proiiciatur super marmor innunctum ol eo amygdalarum dulcium: deinde ducatur ad ferrum antequam infrigidetur: & quanto longiori tempore ducuntur, tanto albiores fiunt: deinde forcipe incidantur & in stufa reseruentur. Sunt qui ponunt pro qualibet libra sacchari amyli in puluerem redacti z. 7. post mediam sacchari coctionem, uel in fine: & hoc ut saccharum non candeat: & modus ille non uituperatur. In aqua autem faccharum ponitur, ut uiscositatem acquirat, qua mediante possit ad ferrum trahi: qua tractione albi penidii fiant. Saccharum quanto perfectius, tanto longiori tempore in aqua permittitur infusum. Quanto uero grossum magis ac rubeum, tam minori tempore relinquendum est in aqua: & hoc nota. Saccharum enim grossum & rubeum multum de uiscositate habet: ideo parum in aqua permittatur. Album uero paucam habet humiditatem, ideo ad illam acquirendam, quae necessaria est ad hoc, quod trahi ad ferrum possit, in aqua infusum stare debet, & longo tempore. Marzapanis conficiendi ratio, qui pectus, renes, hepar iuuant, genituram augent, uenerem stimulant, & ardorem urinae tollunt. Optimi sunt alimem ti, bene concoquuntur. Amygdalas, quae in aqua recenti per diem & noctem resederint, bene mundas, quam 172 Liber. accurate fieri poterit, terito; aqua recenti continuo leniter inspergenda, ne oleum faciant. Optimum si uoles, tantum sacchari optimi addito, quantum amygdalarum. Ubi omnia bene tunsa fuerint, atque aqua rosacea dissoluta, in patellam leni crustulo subactam, atque rosacea aqua saepius humectatam extendito, & in fumum indito, inspergendo continuo tritum saccharum cum modico aquae rosacee, ne nimium desiccetur. Coqui item ad focum possunt, modo curetur ne tosti potius, quam cocti uideantur: depressum item quam altum hunc panem uelim: melior enim est. Marzapanis confectura, aliter. R. Amygdalarum dulcium, mundatarum subtilissime contusarum lib. 7. Sacchari puri, in puluerem redacti lib. i. Aquae rosarum quantum satis est, misceantur, & fiat pasta, quae extendatur super ubias: & in furno coquatur. Sunt nonnulli, qui pro qualibet lib. i. sacchari, ponunt amygdalarum ◉. iiii. quidam plus & quidam minus: & hoc fieri potest ad placitum sumen tis. Fiunt aliquando sine ubia marzapani hoc modo: Facta pasta extendatur super incisorium saccharo aspersum: & in terra sine igne ponatur: & supra ponatur testa cum igne: & post coctionem superioris partis reuoluatur: & tunc non cognoscetur pars superior ab inferiore. Fiunt etiam marzapani. proiici untur super marmor, ut manuschristi: & hoc modo fiunt: coquatur saccharum, ac si manuschristi facere uelles: & in eo proiiciantur amygdale optime contritae, & bene cum saccharo misceantur: deinde irerum saccharum coquatur: postmodum super marmor farina aspersum proiiciantur: sed primus & secundus modus melior est. Panes Regii ex Amygdalis. R. Amygdalarum dulcium, mundatarum lib. i. infundantur in aqua cinnamomi stillatitia per noctem: postridie contundantur optime, addaturque sacchari puri, atque in puluerem tenuissimum redacti lib. i. uel lib. 7. fiat pasta, qua formentur panes parui, in forma, qua uolueris. Sunt qui loco sachari, ponunt manuschristi cum perlis: & loco aquae cinnamomi, cinnamomum ipsum, & Zingiber, contrita addunt. Confortant huiusmodi panes ualde: uires reficiuntur etc. Confectura Pineorum, quam Itali Pignocatane appellant. R. Sacchari clarificati, atque nondum perfecte cocti lib. i. stangezetur optime cum baculo remouendo ab igne: & post longam eius ductionem, addantur pinearum mundatarum ◉. iiii. & simul misceantur: deinde saccharum perfecte coquatur, & sit dura coctio: deinde morsellis incidatur. Huiusmodi confectio, si longo tempore conseruari debet, apponenda est quantitas praescripta pinearum: si uero pauco tempore, apponi potest lib. 7. pinearum pro qualibet libra sacchari. Minuschristi Rosatum, medetur deiectis uiribus, ardentibus febribus, & imaginationes falsas abolet, R. Sacchari clarificati lib.i. Aquae rosarum lib. 7. misceantur & coquantur usque ad aquae consumptionem, & sacchari iustam crassitiem: deinde proiiciatur super marmor aspersum farina, & seruetur. Sunt, qui ungunt marmor ex oleo amygdalarum, loco farinae. Manuschristi uiolatum: R. Sacchari clarificati lib. i. Aquae florum uiolarum lib. 7. misce, & fiat, ut manuschristi rosatum. Manuschristi perlatum: R. Sacchari clarificati lib. i. Aquae rosarum optimae lib. 7. misceantur & coquantur usque ad aquae consumptionem, & sacchari iustam crassitiem: deinde in fine addatur Margaritarum in tennuissimum puluerem redactarum ◉. 7. & proiiciatur super marmor aspersum, ut supra, & seruetur. Manuschristi cum fragmentis. R. Sacchari clarificati lib. i. Aquae rosarum lib. 7. misceantur & coquantur simul usque ad consumptionem aquae, & sacchari duram coctionem, in fine addantur fragmentorum preciosorum omnium subtisissime contritorum ◉. iii. Margaritarum ◉. i. misce, & proiiciatur super marmor, ut antea dictum, & seruetur in stufa. Ad condiendum rancetos. R. Corticum Aurantiorum malorum preparatorum, quantitatem quam uolueris, & proiice saccharum cum capice forato bene coctum: & facias, quemadmodum de cinnamomo inferius dicetur. Cortices Arantiorum hoc modo preparantur: Infundantur in aqua clara, & permittantur per dies nouem, omni die aquam renouando: deinde coquantur in aqua decem uel duodecim ebubllitionibus: postea ab igne remotis, remoueatur pars alba, quae cortici adhaeret, & incidantur secundum longitudinem in satis minuta frusta: & infundantur in saccharo liquefacta & cocto per diem & noctem: deinde coquantur leuiter: denum extrahantur; & siccentur. Condimentum Pinearum. R. Pinearum bene mundatarum, quantum uolueris, & super eas proiice saccharum cum capice forato, bonae cocturae a principio usque ad finem ducendo bacilonum, ut inferius dicetur in coriandris crispis. Conditum Amygdalarum dulcium. R. Amygdalarum dulcium mundatarum, quot uolueris, super quas saccharum, ad iustam crassitiem coctum, proiice cum capice forato, bacilonum seu caldarium huc & illuc ducendo continue, sub quo sint carbones igniti, & bene exiccentur: & tantum hoc fiat, ut bene tegantur. Et quanto plus continuatur dicta ductio baciloni, tanto solidiores redduntur. Nonnulli conficiunt amygdalas cum suis corticibus: & hoc modo confectae, longiori tempore durant, nec rancidae fiunt. Nonnulli a superiore cortice mundant: & sic conficiunt cum saccharo. Quidam eas diuidunt in partes duas, & conficiunt: easque asperas faciunt. Modus uero praeparandi in decoctione sacchari, & ductione caldarii, seu baciloni consistit, ut de coriandris asperis docebitur. Confectura auellanarum. R. Auellanarum quantitatem quam uolueris, & conficias, pro ut de amygdalis tibi monstratum est, & crispas & solidas faciendo, seruando modum in istis, sicut de amygdalis dictum. Auellane antequam conficiantur debent bene duci in caldario seu bacilone & calefieri, ad hoc quod subtilis cortex eis adhaerens remoueatur. Nam si relinqueretur, saccharum facile ab eis reimoueretur. Confectio Garyophyllorumr. Garyophyllorum quantum uolueris, exiccentur, mundentur ab omnibus immunditiis, deinde saccharum cum capice forato super eos proiice, bone satis cocturae. Quod si illos asperos facere uoles, facies ut inferius de coriandris asperis dicetur, ducendo caldarium semper. Si uero solidos, ut de amygdalis iam dictum est. Ad faciendum confectiones bene asperas, debet esse foramen captiae paruum, & saccharum debet dari aequaliter & uniformiter, & quanto ab alto plus proiicitur tanto melius: nec permittendae sunt guttae super eas cadere; ille enim opus destruunt. Confectio Cinnamomi. Cinnamomum a superiori cortice excorticatum per parua fila incidatur, & in caldario ponatur: ac saccharum supra ipsum proiiciatur cum captia parua foramine forato. Et in principio, ut puta per tres manus, saccharum sit leuis coctionis: postmodum usque ad finem, bone, caldarium uel peluim ducedo huc & illuc semper. Nonnulli post primam proiectionem sacchari, aspergunt dictum cinnamomum incisum Zingibere puluerizato. ut fiant magis mordicatiui, & gustui fortiores: qui modus mihi non placet. Uerum ut mordentes fiant, debent fieri ex bono cinnamomo: nec infundendum est in aqua, ut qui dam fatui faciunt, ut facilius incidatur: eo quia illa infusio aufert saporem cinnamomi. Confectio Coriandrorum solidorum. Coriandri mundi & preparati fiunt ex saccharo, sub quo ponitur semen coriandri. Et in principio fere usque ad finem ponitur saccharum bene coctum. In fine uero per tresuel quatuor manus exhibetur lenis coctionis, ut maiorem rotunditatem accipere possint, fiantque magis solidi. Dicti corriandri bone siccandi & fricandi manibus sunt, & non solum in fine, sed in omni additione sacchari: eo, quia inde duriores redduntur, nec ita facile ab humiditatibus denigrantur, & molles redduntur. Confectura coriandrorum asperorum. Semina coriandri saccharo, manibus fortiter tegantur, fricando quousque habeant mediocrem magnitudinem, dando semper saccharum satis bonae cocturae. Deinde accipiatur captia forata paruo foramine in fundo, & saccharo impleatur, & ab alto saccharum dictis coriandris proiiciatur super caldarium, seu peluim, siue bacilonum ducendo sub & supra hinc & inde, & sit saccharum bonae cocturae a principio usque ad finem, & bene exiccentur ducendo bacilonum, ut supra. Saccharum datur bene coctum, ut asperitas diu durare possit, ac ut tantum similiter non adhaereant, quantum adhaererent, si leuiter decoquerentur. Confectio anisorum. R. Sem. anisi bene mundatorum lib. ii. & super ea proiice saccharum leuis coctionis in principio, & bene manibus ducantur per bacilonum, quousque fere sint cooperta: beneque exiccentur ad omnem manuin sacchari: & hoc continentur usque in finem, si solidos anisos facere uoles. Si uero asperos, postquam cooperta erunt, da saccharum cum capice forato: & ab alto proiicie, & sit saccharum bonae cocturae: deinde duc bacilonum, ut in coriandris asperis dictum est, & hoc facias, usque ad debitam ipsorum magnitudinem. Anisi quanto paruiores, tanto puchriores: & quanto duriores, tanto laudabialiores. Duri enim fiunt, & non solum anisi, sed etiam caeterae aliae confectiones, si bene siccentur ad omnem sacchari additionem. Consectio Moschata. R. Cinnamomi electi, & contriti ◉. ii. Moschi optimi, in paucissima aqua rosarum dissoluti ◉. 7. Misceantur in caldario, seu bacilone, & super eis proiice saccharum bene coctum, beneque & continue manibus saccharum & species ducantur: & bene exiccentur: & toties hoc fiat, donec ad magnitudinem seminis papaueris ueniant: in fine dando per duas manus saccharum leuis coctionis, ut rotundi fiant. Haec confectio nisi cum difficultate corpus accipit. Proinde quilibet sagax & sollicitus in miscendo manibus saccharum & species cito eos formare debet: post uero duas uel tres manus sacchari cribellandi sunt: a qua cribellatione exeunt Moschardini magnitudinis acuminis acus: puluis seruetur: & alii, qui iam corpus sumpserunt expleantur. Ad saccharum rubro colore Tingendum. R. Ligni brasilii lima in tenuissimum scobem redacti ◉. i. Aluminis rochae ◉. 7. Aquae fontanae ◉. ui. Brasilium & alumen, mista & in petia ligata infundantur in dicta aqua per dies sex, deinde calenant ad ignem leuiter, & cum aqua saccharum coquatur. Saccharum, quomodo uiridi colore tingatur R. Suci caulium, uel betae, uel foliorum ireos q. s. esse uideatur, cum quo saccharum coquatur. Ad Saccharum coelestino uel nigro colore inficiendum. R. Indici Gummi dragacanthae, sing. ◉. 7. Uini nigri ◉. ui. Indicum & gummi, triturentur, & in panno lineo ligentur, & in dicto uino infundantur per dies sex: deinde calefiat ad ignem cum quo saccharum coquatur. Ad Saccharum glauco colore tingendum. R. Croci ◉. ii. infundantur in aquae fontanae lib. i. per diem & noctem, deinde calefiant: postea colentur. & cum dicta aqua saccharum coquatur. Uel accipe succum florum nascentium in paludibus, qui sunt glauci, quos nonnulli flores acori esse existimant: & cum eo quoque saccharum: est enim glaucum pulcherrimum. Ad Saccharum Thurchino colore inficiendum. R. Indici ◉. ii. Cerussae ◉. Calcis uiuae ◉. i. redigantur in puluerem, & in petia ligentur, deinde in aquae fontanae lib. i. infundantur per diem & noctem: postea similiter ad ignem aliqualiter calefiant, & cum dicta aqua saccharum coquatur. Ad Saccharum uiolaceo colore tingendum. R. Succi florum ireos, quantum satis esse uideatur, cum quo saccharum coquatur. Quod si succus haberi nequeat: R. Inciosionum corii uiolacei, & quo fiunt marsupia, M. i. & pone in aqua dum incipit bullire: & permittatur bullire tribus aut quatuor ebullitionibus: deinde coletur, & cum dicta aqua saccharum coquatur. Hoc etiam modo ex incisionibus rubris, absque ligno brasilio, saccharum tingi poterit. De conditura capparorum. Cappares indes in cacabum aquae non seruentis, sed apprime calidae: ubi tam diu sines, donec abundantem salsedinem dimiserint. Transferto inde aquam recentem, inque eam tam diu sinito, quo ad refrigescant. Inde postremo auferens, expressos in patinam repones, infundesque oleum & acetum non multum. Sunt qui mentham huic edulio addant, nec incongrue id quidem, cum & ad uoluptatem & ualetudinem faciat. Hoc enim modo conditi cappares siccam ac calidam naturam pre se ferunt: neque paralysi periclitari eos ferunt, qui eis quotidie utuntur, non lienis doloribus, non hepate, cum fibras uitalium & praecordiorum aperiant, humoresque glutinosos ac melancholicos in primis a splene abigant, urinam cieant, lumbricos interficiant, uenerem excitent, ac contra uenenum theriacae uim obtineant. Concretum Amygdalinum in ieiuno. Amygdalas bene tunsas, sacchari z. ii. & aquae rosaceae tantundem addes. Infundes item ex lyco aut tincha parum iuris: ne nimium sit salitum caueto. Transmittes haec omnia per setaceum in patinam, sinesque per noctem quiescere, mane concretum ut lac reperies. Inuolui item, si uoles, carice & frondibus poterit, atque inde inpatinas transferri. Saccharo suffundere, & aniso condire memento. Parum hoc alit, stomachum & pectus lenit, hepar iuuat, genituram auget, & ardorem urinae sedat. Offa inaurata: corpus obesat, hepar & renes iuuat, uenerem ciet. Buccellas excauati panis utrinque parum torreto. Tostas, ex aqua rosacea, in qua & oua disfracta, & saccharum tritum insit, 184 Liber mollefacito. Inde exemptas in patella cum butyro uel liquamine late frigito, ne se contingant. Frictas & in patinam translatas, saccharo, aqua rolacea, croco colorata, conspergito. Finis Libri Tertii. D Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Quartus. A Ioan. Iacobo Uuechero Medico Basiliensi auctus, & in meliorem ordinem digestus. Oleum capillos cito reuascere faciens. R. Quorum uitellos, pone in caldario ferreo super prunas, donec comburantur, & oleum quod manat, serua in uase uitreo ad usum. Capilli ut renascantur. Fricetur caput, donec rubeat: deinde liniatur cum adipe anatis & gallinae per noctem: deinde liniatur cum pice, nitro, mastiche, & ladano, cum sufficiente quantitate olei myrtini. Uel accipe ladani p. i. capyllorum ueneris p. s. tere cum uino, & unge. Ut capilli crescant. R. Panem hordeaceum crusta, & sale, & adipe ursino: tere, sed prius combure panem hordeaceum, & ex tali mistura unge locum, & crescent capilli. Ad remouendos pilos a quacunque coporis parte. R. Sandarachae ◉.. ii. Calcis uiuae ◉ coquae cum aqua miscendo diligenter, & cum inceperit bullire, assume & inunge. Huius experientia erit, si pluma uel penna in eo posita depilabitur. Post unctionem stetur in domo balnei, & cum coeperrit sudare abstergatur, & cum cadunt pili, lauetur corpus. Aqua pilos remouens. R. Hirundines iuuenes tritas in puluerem, misce cum castoreo & pauco bono aceto, & distilla. Unguentum pilos remouens. R. Auri pigmenti ◉. iii. Calcis uiuae ◉. i. Lixiuii fortis q.s. est. coquantur, donec pluma immissa epiletur. Ut pili cadant. Unge cum cerebro uespertilionis dissoluto cum lacte mulieris: aut fel tauri permisce cum gummi haederae, & unge. Unguentum pilos ex Facie remouens. R. Succi foliorum cucumeris assinini Lactis amygdalarum amararum, sing. lib. 7. Calcis uiuae Auripigmentis, sing. ◉. i. bulliant simul ad ignem, deinde adde galbani emolliti in uino per diem & noctem ◉. olei uiolati, rosacei, sing. ◉. ii. coquantur iterum lento igne, aromatizando cum garyophyllis, rosis & nuce moschata, & ungatur instufa remisse calida, leuiter fricanda. Facies uero depilata epithimatur cum furfure remollito in aqua calida. Aliud, quod depilat faciem, & illam reddit albam. R. Colophoniae ◉. iiii. Mastiches. ◉. Ammoniaci puri ◉. i. dissolue in uase terreo, bene mundo, & colabis super aquam frigidam, collige, & malaxa simul, & soluatur parum de eo super ignem, & tepidum applicetur, superdimittendo per horam uel duas, deinde remoueatur, epithe mando ut supra cum furfure, Unguentum ad casus Barbae R. lusquiami ◉. ii. Stercoris muris ◉. i. Polytrichi ◉ Oler irini q. s. est. tere & misce cum oleo, & praesomentando unge. Unguentum auferens pilos, ex quacunque corporis parte. R. Alba ouorum recentia, contusa, iii, Calcis uiuae ◉. uiii. Auripigmenti ◉. i. In his, quae conteranda sunt, contere, & misce, addeque tantum lixiuii, ut pultis crassioris corpus recipiat, & fiat unguerum: hoc, adhibita penna aliqua, inungantur partes pilose. Quum autem per hore quadrantem inuctae fuerint, eluatur unguentum calida aqua, & pili decident. Quod si non decidant, denuo inungantur partes, & paulo post aqua abluentur calida, & absque dubio decident. Caeterum ablatis pilis, loca oleo rosaceo, aut uiolaceo inungantur, ne qua ratione a praedicto unguento laedantur. Oleum, uel liquor, pilos auferens, qui diu seruari potest, cuius est usus commodissimus. R. Eius herbae, qua alumen catinum conficitur, quam Itali Sodam appellant ◉. i. Calcis uiuae ◉. Auripigmenti ◉. Quibus contritis, adde tantum lixiuii, ut ad quatuor digitos emineat, coquantur per horam unam, deinde cum per xxiiii. horas reposita fuerint, fiat colatura, de qua sumito ◉. quibus adde olei communis, ◉. i. & iterum coquantur, donec consumptum lixiuium fuerit, adiuncto moschi aliquanto, uel ( absumptam aquam esse cognosces, si gutta in ignem iniecta, non crepitabit aut stridebit ) zibetti si odoratum habere uoles. Hoc oleo inungantur loca pilosa, prius aqua calida optime lota: deinde cum paulisper sic fuerint, abluantur aqua calida: demum pilis ablatis partes oleo rosaceo, uel uiolaceo, ut prius dictum, illinantur. Illud tamen in primis sciendum, pilos, luna deficiente esse auferendos, praestareque oleo uel unguento aliquo, quam forcipibus glabrare. Nam cum ui extrahuntur, cutis aliquo modo laeditur, sanguis attrahitur, pori dilatantur, unde pilorum silua horridior succrescit. Caeterum quomodocunque fiat, semper partes oleo aliquo frigido, ut rosaceo, aut uiolaceo oblinire conducit. Quod si cutis ex praedictis unguentis, maxime cum auripigmento compositis, uideatur ambusta, id solet euenire, cum non rite omnia fuerint administrata. Nam aut nimis uehemens fuit, aut diutius quam par est, loca inuncta fuere: aut illita antequam aqua calida abluta essent: aut oleo post refrigerante oblita non fuerunt. Ut pili non renascantur: uel ut nascantur molles, ut prima lanugo. Quod difficulter medicamen efficiens, ne pili renascantur, inueniatur, nulla alia de causa fit, quam quod plurimi ad hoc, medicamentis frigidissimis, uel siccissimis utantur: hisque exiguo temporis spatio loca inungunt: uel obstat nature uis, que per suos meatus pilos quasi corporis excrementa solet emmittere: aut una cum radicibus cutem amburunt, si gnatamque relinquunt. Quas omnes in commoditates uitabimus, si luna deficiente, ut dictum est, fiat: moxque partes depilate oleo rosaceo uel uiolaceo inungantur: quo fiet ut pili molliores, debiliores, & tardius renascantur. Quod si, ne renascantur prorsus obtinere uoles, remediis sequentibus utitor, que omnium optima & certissima sunt, id quod crebra experientia compertum est. R. Ossium oliuarum combustorum, Cort. fabarum siccarum Sem. hyosciami 190 Liber. Testarum siue ossium tellinarum, combust. Opii sing. part. i. Auripigmenti part. 7. Redigantur in puluerem omnia, & superinfundatur tantum olei communis, uel rosacei, donec ad quatuor digitos emineat, deinde coquantur ad ignem per horas duas, aut tres, miscendo continue, demum cum refrixerit, coletur, & seruetur oleum, cui adde succi chelidoniae, quartam partem, proportione supra dictorum. Quando autem uti, uoles panno linteo hoc liquore imbuto, & calido loca pilosa foueto per noctem integram, mane panno remoto, oleo rosaceo inungito, uesperi rursus pannum oleo imbutum, applicato, ut prius per noctem integram. Quod cum sexies, aut septies factum fuerit, luna decrescente, & pili renati fuerint, iteretur ut prius, atque sio pro certo habeto, pilos nunquam post ullos renascituros. Plagula auferens pilos ex quacunque corporis parte. ◉ Terebinthinae ◉. ii. Cerae albae rasae ◉. 7. Belzoini Styracis calamitae sing. parum: Primo ad ignem liquefiat cera, deinde belzoinum, & styrax, demum addendo terebinthinam, eum paruo cerusse contrite & mastichis, fiat unguentum, nec spissum nimis, nec rarum. Hoc facto, plagula, quam latas uoles, lineas capito, has supra mensam expandito, & cochleari emplastrum super eas ponito, ut cooperiantur: atque ubi refrixerint, aliam super aliam collocato: nam complicatis, crepat emplastrum iam durum. Quando autem uti quis uolet, prius partes aqua tepida abluat, fricando bene panno aliquo, uel manibus, deinde his siccatis, supra dictarum plagularum unam, prius optime cale factam, ut liquida fiat, superponito probe, ut ab omni parte adhaerescat: demum cum sic per noctem integram applicita fuerit, auferatur sensim, coram speculo, atque sic uidebis pilos omnes esse ablatos, utemque glabellam, & pulchram. Quod si aliquid emplastri cuti adheserit, abluatur aqua calida, cum furfure & panno fricetur, deinde facies aqua uitae, uel uino albo abluatur, uel melonum, uel cucurbitarum, uel huiusmodi. His factis, poterit uti postea reliquis aquis, ad faciem, & sic tanquam speculum lucida erit. Secretum rarum, quo mulieres nobiles Maurae efficiunt, ne pili filiabus suis ulla in corporis parte, unquam enascantur. Hoc autem secretum habui in Syria, ab illustri quadam muliere, Anno Domini M. L. Xxi. cuius filiam, mania laborantem, persanaui. Frustum aliquod aureum, uel numum, uel annulum candentem per infantis loca, que uolunt pilis carere, leuiter ducunt. Quo facto, illico oleo rosaceo uel uiolaceo inungunt. Idem post horas xxiiii iterant: atque ita pili nunquam redeunt. Quod si tamen aliqui renascerentur, eos unguentis, & similibus, & auro candente, ut prius auferunt, & sic nullo modo postea renascuntur. Hoc remedio cum sepius ad auferendos pilos ex facie usus essem, semper uerum esse comperi. Uerum aurum purum esse oportet. Nam ustio ex auro puro candente, nullum uestigium, aut cicatricem relinquit, quemadmodum cetera metalla. Caeterum hoc secretum diutissime apud me seruaui occulte, & chare; ita ut nemini communicare uoluerim, quemadmodum & alia, quae in hoc libro scribuntur, a quibus non dona leuia habere potuissem. Uerum cum aetas, amorque erga homines meus tantum ualeant, non potui aliter facere, quin omnibus haec mea secreta communicarem. Plagula orientalis, qua mulieres utuntur ad Faciem colorandam. Lana e purpureo panno detonsa, coquatur in aqua, in qua prius calx uiua ferbuerit, que cum aliquandiu fuerint cocta, fiat colatura, de qua sumito mensuram unam, cui addito uerzini subtiliter incisi ◉. ii. aluminis ◉. i. floris aeris ◉. i. gummi Arabici ◉. ii. misceantur, & coquantur per semihoram: deinde sumito plagulas linteas ueteres, & molliculas; latas, siue angustas, ut lubet, easque ut colore imbuantur per diem unum, in uase bene obturato, eiusdem tincturae, sinito: post exemptas inde, in umbra siccato, & ad usum reponito. Alia Plagula perfecta. ◉. Aquae uitae mens. i. Cocci laccae ◉. ii. Uerzini ◉. 7. Gummi ammonici ◉. 7. Misceantur, & ponantur in uase aliquo uitreo, non pleno, & coquantur igne admodum lento, aut etiam ponantur ad solem per dies duos. Quibus factis coletur, immergaturque plagulae linteae, per diem integrum, ut supra dictum est. Quod si non satis rubra uideantur, coccum & uerzinnum adiicito. Si uero haec desint, cocci e uerzini laccam sumito: quae quomodo fiant, in hoc opere docemus. ut Barba, capilliue, nigri atque elegantes fiant. ◉ Gallae optimae, in oleo coctae, absque ustione; deinde tritae & cribratae, part. ii. Ferreti Hispanici, in puluerem redacti parti i. Lixiuii mens. i. Cort. Mal. granatorum Cort. Nucum Cort. Pineorum Myrrhae Saluiae sing. q. s. est. Misceantur optime, & coquantur, usque ad consumptionem tertiae partis, uel donec satis nigrum appareat, deinde cum capilli, uel barba, lixiuio prius bene fuerint lota, subito inungantur, antequam frigescant. Ubi uero sic aliquandiu fuerint, abluantur lixiuio, deinde etiam aqua calida; & uidebis barbam uel capillos omnino absque laesione aliqua uenuste nigrescere. Unguentum faciens capillos aureos. ◉. Medianum corticem sambuci Flores genistae Croci Uitellorum ouorum, sing. q. s. est. coquantur in aqua, & quod supernatauerit, colligatur, & inde capilli inungantur. Oleum Crines auro similes reddens, & faciem claram & planam. Sponsam solis tritam ( alias Solsosii semina trita ) pone in lacte mulieris, nutrientis puerum masculum, decem ( alias quadraginta ) diebus, deinde fac oleum. Hoc oleum decoctum cum auro foliato leniter bulliendo per diem unum, mirabile est. Nam si quis cum eo lauerit crines, auro similes euadent. Eodem si facies illinatur & fricetur, plana & clara erit, ut angelica uideri possit, continuando per quinque dies. Ut capilli aureo colore tingantur. ◉. Paleae hardii Corticum glycirizae Rasurae buxi Foliorum buxi Croci Cumini, sing. quam satis esse uideatur, Lixiuii e sarmentitio cinere q. s. est. coquantur omnia bene, & fiat lixiuium, quo si saepius capilli lauentur, maxime flauescent, aurique colorem imitabuntur. Ut Capilli nigro colore tingantur. ◉. Corticum ficus Gallae Elates Rubi Cupressi, sing. q. s. est. misceantur, & fiat lixiuium, quo capilli lauentur. Linimentum Capillos canos nigros reddens. ◉. Myrobalanorum nigrorum. Myrobalanorum Emblicorum Gallarum, sing. p. x. Ladani p. xx. Foliorum & granorum myrti, sing. p. xxx. puluerizata & cribellata infundantur in tribus libris olei per tres dies, deinde coquantur, donec inspissentur, & cum eis liniantur radices capillorum. Aqua Capillos longos, flauos ac splendidos, & faciem elegantem reddens. ◉. Lardi quantum uolueris, radendo, quam minutissime conscindes, deinde in pila marmorea contundes, ut pastam subactam referat. Hac in alembico destillata, liquorem album collig es, quo pilos & faciem inunges. Oleum Capillos flauos tingens. ◉. Olei mellis, Olei ouorum, sing. part. i. misceantur, quo capilli inungantur. Ad capillos flauo colore tingendos. R. Cort. exteriorum nucis Cort. interiorum ipsius arboris sing. q. s. est. coquantur in aqua, & cum ipsa aqua alumen distemperetur, & gallae, & cum istis distemperatis caput prius lotum linias, folia super ponendo, & cum fascia ligando per duos dies poteris sic colorare. Et pectina caput, ut quod capillis adhaeret, tanquam superfluum recedat. Postea appone tincturam de croco orientali sandalis, alcanna, cuius maior erit pars distemperata cum decoctione brasilii, & sic remaneat pertres dies; & quarta die abluatur cum aqua calida, & nunquam de facili remouebitur. Ad capillos crispandos. Radix ebuli teratur cum oleo, & inde caput ungatur, & cum foliis eiusdem superligetur caput. Ad capillos spissandos. ◉. Agrimoniae Corticum ulmi Radicum uerbenae Radicum salicis Abrotoni Sem. lini, combusti, & triti Radicum cannae, sing. q. s. est. misceantur omnia, & coquantur in lacte caprino, uel aqua, & ablue inde locum prius rasum. Ad capillos longos faciendos. ◉. Radicis altheae, q. s. est, teratur cum axungia porcina, & diu bulliant in uino: postea apponatur ciminum bene tritum, & mastix, e uitella ouorum bene cocta, parum simul miscendo: & postquam cocta fuerint, fiat colatura per pannum linteum, & dimittatur, donec infrigidetur deinde pinguedo supernatans accipiatur, & inde caput bene ablutum ungatur. Ut capilli longi & nigri fiant. ◉. Lacertam uiridem, & remotis capite & cauda, coquae in oleo communi: & tali oleo inunge caput. Ad tollendos furfures capitis. Furfures capitis auferuntur sola decoctione foliorum salicis uiridium, ungendo, post ablutionem cum oleo uiolato, aut cum decoctione bliti albi, lupinorum & foenigraeci, seminum melonis, & sem. altheae, sed aqua foliorum salicis est suprema. Unguentum ad pediculos, & lendes. ◉. Olei communis ◉. iii. Cerae ◉. i. Staphisagriae Argenti uiui, extincti cum saliua ieiuni, sing. z. iii. fiat unguentum, quo ungatur loco saponis, quando caput lauatur, Aliud. ◉. Sandarachae Nitri sing. ◉. i. Staphisagriae ◉. ii. cum aceto & oleo Confice & unge. Aqua odoris praestantißimi, ad Faciem, qua sudaria imbuta, atque ad tergendam faciem adhibita, reddunt cutem albam, coloratamque: quantoque plus fricatur, tanto uenustior redditur, seruant autem eam uim sudaria per menses sex, ut experientia docuit. ◉. Aluminis loti & usti lib. i. Uini cretici non dulcis mens. ii. Pastae chrysocollae ◉. ui. Tragacanthi albi lib. i. Gummi Arabici ◉. iii. infundantur omnia in uino Cretico per biduum, donec liquescant, in uase optime obturato, ne quo uis modo exhalare queant, addendo mensuras duas lactis caprini. Deinde sumito: Argenti uiui sublimati, calcinati in fornace, bene clausa, ◉. ix. Cerussae Alexandrinae, sine plumbo, primo in panno lineo, cum oui albo inuolute, deinde in lixiuio coctae, usque ad consumptionem tertiae partis, lib. ii. Mellis crudis & albi lib. ii. Terebinthinae Alex. lotae lib. iii. Aceti distillati pocula iii. Zingiberis, in puluerem contriti, ◉. ui. Coquantur simul cum aceto, donec tertii pars fuerit absumpta. adde, Myrrhae contritae ◉. iii. Lithargirii contriti, & in tribus poculis uini albi, cocti usque ad consumptionem tertiae partis, ◉. iii. Misceantur continue per horas sex. Quibus omnibus factis, addantur cochleae absque testis ◉. 50 Caphurae ◉. i. Gallinam pinguem deplumatam, atque in partes sectam Arantiorum mundatorum a cortice, & seminibus. ◉. ii. Limoniorum mundatorum, a cortice & sem. ◉. xii. Alba ouorum ad duritiem cocta, & cum cinnamomo subacta ◉. xxu. Sacchari candidi ◉. ui. Misceantur omnia, & ponantur in cucurbitam uitream, distillenturque in balneo Marieet sic prima aqua, quae exit, erit alba, secunda albior, tertia albissima: quae per se posita, misceatur postea cum ultima, atque cum iterum confecta fuerit, seruetur, & erit optima, excepta media, quae omnium est ad faciem uenustandam praestantissima. Quod si strophiola, ut supra dictum est, conficere uoles, sumito strophiola, non ualde subtilia, quae cum in catino posita fuerint, aqua ista cooperiantur, relinquanturque sic per horas sex, deinde distendantur ita, ut aqua rursus in cacinum defluat: & cum iam bene fuerint exiccata, denuo in praedictam aquam immittantur, ut antea per sex horas, & exiccentur. Quod cum septies factum fuerit, rem confectam habebis ad faciem, uel ipsis dignam Reginis. Aqua, Cutem, ex pallida, coloratam reddens. Sumito pullos columbinos, albos, hos diebus quindecim nucibus pineis pascito, deinde eos aperito: capita, pedes, intestinaque abii cito. His peractis: R. Panem dimidium Aluminis zuccharini q. s. Foliorum auri ◉. 500. Argentino. ◉. 300. Medullas panis candidissimi, in lacte amygdalarum dulcium mollitas, ◉. iiii. Medullae uituli, aut bubuli, aut axungiae porcinae recentis, lib. i. Misceantur omnia, & destillentur, & habebis aquam perfectissimam. Aqua ad Faciem commendandam, ita, ut mulier, ca utens etiam natu grandior, non uideatur excedere annum uigesimum, aut uigesimum quintum. Sumito pedes uituli duos, & in libr. xuiii. aquae fluuialis, coquito usque ad consumptionem medietatis. Deinde adde: Orizae lib. i. Medullas panis in lacte mollitas, ◉ i. Butyri recentis lib. ii. Alba ouorum cum cort. ◉. x. Misceantur omnia, & coquantur, deinde distillentur, quousque omnis aqua exierit, cui denique adde, caphurae, aluminis zuccharini, sing. parum, & erit optima. Aqua ad Faciem, & alias corporis partes commendandas. ◉. Chrysocollae, siue boracis ◉. ii. Aluminis Rupei Aluminis Scissilis Squamosi sing. ◉. i. Caphurae ◉. ii. Redigantur in puluerem singula, deinde misceantur, ponanturque in phialam uitream, quam, aqua fontana repletam, diligenter obturabis. His factis, ponatur ad ignem per horas duas, deinde auferatur, & cum refrixerit, ponatur in aliam phialam, addendo duo alba ouorum recentium, bene cum omphacio agitata, misceantur, sintque in sole per dies uiginti, & habebis aquam perfectissimam. Aqua Cutem reddens albam, solisque adustionem auferens. ◉. Aquae pluuiae Omphacii, sing. mens. dimidiam Coquantur simul, usque ad consumptionem medietatis, deinde inter bulliendum, addito succi limoniorum tantum, quantum bulliendo antea euanuit, demum cum cocta satis fuerint, auferantur ab igne, addanturque ouorum recentium alba, concussa, ◉. iiii. postquam deferbuerint, seruetur ad usum. Aqua, quae reddit Faciem iuuenilem, ita ut quintum decimum annum mulier non uideatur excedere. ◉. Sulphuris uiui ◉. i. Olibani albi ◉. ii. Myrrhae ◉. ii. Ambrae ◉. ui. Redigantur in puluerem singula, deinde misceantur addendo aquae rosarum lib. i. & distillentur. Aqua deinde in uase aliquo obturato erit seruanda, qua si quis uti uolet, uesperi, cum itur cubitum, hac lauet faciem, deinde mane lauet faciem aqua fontana, & erit facies uenustissima. Aqua Facilis, ad idem. ◉. Alba ouorum recentium, concussa bene, ◉. uiii. Colentur, quibus deinde addde: Aluminis Zuccharini Aluminis Squamosi Chrysocollae siue borracis Caphurae sing. ◉. i. Aceti ◉. uiii. Aquae florum fabarum ◉. ii. Conterantur omnia, & misceantur, deinde ponantur in phialam aliquam uitream, obturatam, ad solem per dies quindecim, miscendo quotidie bis, aut ter. Haec aqua cum postea in aliam phialam fuerit iniecta, ea uti poteris hoc modo. Lauetur primo facies, deinde paulo post fricetur facies purpureo. Hac quidem aqua, si utentur mulieres, etiam sexaginta annos natae, facies earum ita reddetur uenusta, ut uideantur annorum quindecim. Medicamen faciei aliud, splendidum, & quauis Regina dignum. Sumito malum limonium magnum, in superiori parte paululum incisum ita, ut carnis succosae instar nucis, extrahi queat. Deinde saccharo candido, una cum sex auri foliis impleto, clauditoque rursus foramen, operculo suo, acicula infixa, ne decidat. Quo facto inter prunas rectum collocato, ne effluat: dumque ebullit, reuoluito, donec aliquandiu sudauerit, mox ab igne auferto: cumque uti uoles, digitum in foramen inferto, faciemque panno lineo, subtili, fricato, & est res optima. Ad maculas Faciei, probatum. ◉. Farinae lupinorum Fellis caprae Succi limoniorum Aluminis zuccharini sing. q. s. est. Misceantur, & fiat unguentum, quo inungantur pani, cum cubitum itur, & sanabitur. Modus parandi aquam, seu lacrymam uitium ◉. Florum uitrorum ◉. i. Aluminis Rupei ◉. i. Aluminis Zuccharini Chrysocollae sing. ◉. ii. Caphurae ◉. i. Aquae uitium mens. i. Misceantur omnia, & ponantur ad solem per mensem unum, & seruentur. Aqua ad faciem illustrandam. ◉. Pineorum uiridium, mundatorum, & incisorum, quantum satis est, ponantur in lacte per dies tres, quotidie addendo nouum lac, deinde cum sequentibus rebus distillentur, quae sunt huiusmodi. ◉. Uitri contriti ◉. iiii. Coral. rub. ◉. ii Sacchari candidi ◉. iiii. Aluminis ◉. i. Misce & siat puluis. Deinde: ◉. Argenti uiui, cum saluia mortificati ◉. i. 7. 206 Liber Qua recentia, una cum corticibus, rupta, & concussa ◉. xii. Terebinthinae, nouies lotae, ◉. iiii. Cochleas marinas, candidas, quas uendunt suffitores ◉. ii. Cochleas terrestres, ◉. 50. Contundantur singula, & misceantur, deinde pars aliqua ponatur in cucurbitam uitream, deinde pars aliqua pulueris, post pars terebinthinae, demum pars cochlearum, aliud super aliud ponendo, donec cucurbita sit plena. Postremo addito uini albi mensuram unam, & distilla igne lento, & seruetur in uase uitreo. Haec autem aqua cutem reddit albam, splendidam, etiam si rugosa fuerit. Aqua melonum alborum, ad Faciem illustrandam. ◉. Melones albos, a corticibus mundatos quot opus erit: eosque in frusta, unius digiti crassitudine, secato. Deinde: Aluminis Zuccharini ◉. iiii. Aluminis Usti ◉. i. Argenti uiui mortificati ◉. i. Cochlearum marinarum alb. ◉. ii. Terebinthinae lotae lib. i. Qua recentia, & cum cort. contusa, ◉. xii. Limoniorum alb. in frusta incisorum quantum uolueris. Sacchari ◉. iiii. Lactis caprini Uini albi sing. mens. i. Haec omnia ponantur in cucurbitam uitream, aliud super aliud, ut antea dictum est: deinde distillentur igne lento, donec aqua omnis exierit, demum seruetur in uase uitreo, ad usum, & erit optima. Similiter parantur aque ex anguineis cucurbitis, ex rubi cimis, & floribus, nec non ex floribus fabarum, & maluae, & labruscarum, & similium. Aqua Cucurbitarum perfecta. ◉. Cucurbitas, a corticibus mundatas, & in partes rotundas incisas, quot uolueris Aluminis Zuccharini ◉. ui. Aluminis Scissilis ◉. i. Myrrhae ◉. i. Terebinthinae lotae lib. 7. Qua recentia & contusa ◉. iiii. Limonia incisa, ◉. ui. Cochlearum, quantum uolueris Uini albi mens. i. In puluerem redigenda, redigantur, & misceantur, faciendo ordinem primum ex saccharo, deinde ex pulueribus, tertium ex cochleis, demum ex uino, limoniis & ouis, atque sic igne lento distillentur, donec omnis aqua extracta fuerit, postea seruetur in uase aliquo uitreo, per dies octo, aut quindecim. Similiter fit etiam aqua ex cucurbitis marinis, omni tempore 208 Liber Pulcherrimum ad Faciem, generans cutem nouam, & pulcherrimam. ◉. Qua recentia ◉. iiii. Ponantur in aceto per dies octo, donec ita mollescant, ut corticem, una cum uitellis, dextre, manibus separare possis, deinde ponantur in scutellam uitreatam, addendo: Terebinthinae lotae Sacchari candidi Caphurae Floris aeris Aluminis sing. quantum sex obolis emi potest. Quibus redactis in puluerem, sumito: Argenti uiui cum saliua, uel succo limoniorum macerati quart. ii. Olei tartari ◉. iiii. Caeparum liliorum, in uino coctarum, deinde per linteum expressarum ◉. i. quibus mistis omnibus, una cum ouorum uitellis, bene contusis, cum succo limoniorum duorum, mane & uesperi, inungatur facies, collum, & pectus, deinde cum per se siccata, sicque per octo dies relicta fuerint, sequenti medicinam auferantur, quae huiusmodi est; ◉. Furfuris Maluae Matris uiolarum Corticum fabarum Medullae panis sing. q. s. est. Mellis non despumati, non ita parum Misceantur & tandiu coquantur, in satis copiosa aqua, donec ea tactui appareat mollissima, deinde auferatur ab igne, atque in uas angusti oris essundatur, ut fumum, tanquam ex uaporario, facies in eum prona, ad sudorem usque recipiat. Quando autem probe sudaueris; sumito medullam panis, in praedicta aqua, sed prius colata, imbutam, cum qua faciem, & partes omnes, eo nedicamine illitas, confricato leuiter: quoniam cutis illa noua admodum subtilis est. Quum uero facies a praedicto unguento purgata fuerit, subito aqua simplici lauetur, & siccetur, ac rursus lauetur aqua aliqua distillata, in qua nihil erodens sit, quater aut sexies. Quod si forte fortuna aliquid unguenti esset relictum in facie, uel in aliis partibus, partes, supra dicta medulla panis fricentur, aut panno aliquo linteo, in aqua distillata immerso, & sic uidebis primam cutem asperam, & crassam, esse mutatam; & nouam, id est, pulcherrimam & tenuem reductam. Uerum cauendum, ne quis ante dies octo exeat, neque in aere degat, neque etiam ad ignem accedat, ne cutis admodum subtilis comburatur, uel corrumpatur: Oleum ad Faciei naturalem, sed nimium rubodem diluendum, experimento comprobatum. ◉. Sem. malorum Persicorum ◉. iiii. Cucurbitarum ◉. ii. Contundantur, & fiat oleum, quo inungatur facies, mane & uesperi, & faciei rubor ille extinguetur. Aqua ex talco, perfectissima, ad Faciem. ◉. Talci foliati subtiliter. lib. i. Redigatur in puluerem, cum pauco oleo amygdalarum dulcium, addendo salnitri combusti, lib. ii. quibus mistis & in ollam positis, in fornace reflexa relinquatur per dies quatuor. Quod cum factum fuerit, dissoluantur omnia in aqua calida, & colentur, donec salnitrum omne exierit. His factis, talcum exiccandum erit, atque in panno lineo uel laneo, in pilae formam inuoluendum, & luto diligenter obducendum, deinde in ollam aliquam, tartari crudi, leuiterque contriti, plenam, in medio exquisite sepeliendum. Quod cum factum erit, ponatur in fornace reflexa, per dies quindecim, aut uiginti, & inuenies tartarum album cum talco, in medio sistente: quod auferatur, atque in puluerem conteratur: deinde cum in aqua uitae dissolutum fuerit, extrahatur aqua per decantationem, demum talcum exiccetur, atque sic in oleo humido, ad dissolutionem usque maneat, & sic resoluetur in aquam, lacti similem, preciosissimam. Unguentum argenteum, reddens Faciem albam, rubram, splendentem, quo utuntur mulieres nobiles in Italia, non quidem omnes: quoniam non omnes hoc recte norunt. ◉. Argenti sublimati, in mortario lapideo contriti, ◉. iiii. Argenti uiui, in singulas uncias sublimati obolum i. Misceantur, & ponantur in aceto optimo, per dies octo, deinde in aliud uas ponito, acetum aliud recens infundito, & coquantur simul aliquantulum. Quibus factis, eximatur argentum uiuum ex aceto, ponaturque in scutellam, una cum aliquantulo medullae panis, contundantur optime simul, donec clarum & purum argentum euadat. Deinde cum panis medulla suflando abiecta, argentumque uiuum purum remanserit, misceatur cum praedicto sublimato, agitando omnia bene manu, tandiu, donec candidum, ut nix euadatquod cum factum fuerit, ponatur in aquam feruentem, misceatur optime: cumque sic aliquandiu fuerint relicta, auferatur aqua diligenter ( quae ad scabiem optima est ) atque rursus alia feruens superinfundatur, lauando ut prius. Ubi uero quater aut quinquies sic lotum fuerit, sumito margaritas candidas, xu. folia auri contriti, uel argenti ◉. u. caphure, chrysocolle, talci combusti, sing. parum. Misceantur probe, relinquantur ad solem, per dies quadraginta, miscendo quotidie per semihoram. Quibus transactis, accipito oua recentia, ad ignem calefacta iiii. frangantur, & lac illud, quod in se continent, misceatur supra dictis, quibus etiam addatur tantum sequentis aquae distillatae, quantum satis esse uideatur. Aqua autem huiusmodi est. ◉. Limonia matura aliquot, & cortice flauo subtiliter detracto, in partes subtiles aliquot secabis, oua recentia cum corticibus contusa xii. terebinthinae ◉. ii. misceantur & ponantur in cucurbitam uitream, & distillentur igne perquam lento, donec una mensura aquae exierit. Cum hac aqua confundatur, & temperetur praecedens compositio, & seruetur in phiala uitrea, loco frigido, bene obturata. Quando autem uti uoles, abluito prius faciem bene, deinde inungito, atque sic relinquito; donec siccetur. Quod si ruborem quoque addere uelis, quam appellant peciam orientalem, adhibito, rubricamue ex testis Ualentinis, ut inferius docebitur. Quomodo supra dicto unquento argenteo, candor siue splendor, colorque addi queat. ◉. Uitella ouorum recentium, contusa, xii. ponantur in cucurbitam uitream, & distillentur igne lento, aliquantulo moscho in fine rostri posito, donec aqua omnis emanarit, qua cum bombyce in ea intincto, faciem lauato, que cum exiccata fuerit, pulcherrima erit. Ad faciem, unguentum aliud. Summe omentum agni pinguis, & pone in aquam frigidam per dies sex, aut octo, mutando quotidie quinquagies, deinde cum in minutas partes incisum fuerit, coquaturaliquam diu in aceto albo, cum caphurae ◉. i. in uase aliquo uitreato: demum pingue illud supernatans, cum panno aliquo linteo subtili auferatur, cui adde olei tartari ◉. ii. misceatur ad ignem, deinde reponatur in loco aliquo humido, per diem & noctem. Quibus adde, chrysocollae lote, & contritae, ◉. i. cerussae lotae, ◉. i. 7. misceantur bene ad ignem, deinde facie inuncta, facias colorem rubrum cocco tinctorio & uerzino: quod quidem melius est, quam solo uerzino conficere. Rubrica ad faciem. ◉. Sandali rubri, contriti. Aceti fortis bis distillati sing. q. s. Misceantur, & coquantur igne lento, addendo parum aluminis, & habebis rubricam perfectissimam. Quod si odoratum facere uoles, adde parum moschi, aut zibetti, aut alterius odoris. Ad Faciem uenustandam. ◉. Fabarum Liber. 214 Cicerum sing. q. s. est. Redigantur in puluerem, addendo alba ouorum, lac asini, aquam, & cum mista fuerint simul, siccentur. Quando autem uti uoles, contemperentur aqua, qua si facies lauetur, splendida & uenusta fiet. Aliud. ◉. Florum fabarum, recentium, quantum satis est, distillentur, quousque omnis aqua exierit, qua lauetur facies. Aliud probatum. ◉. Florum rosmarini, quantum uolueris coquantur in uino albo, quo facies lauetur Potest etiam bibi, anhelitum enim suauem reddit. Ad maculas faciei, qua Pannas uocant, faciemque pulchram reddendam. ◉. Aluminis contriti, quantum satis est, album oui unius, recentis misceantur, & ferueant semel, miscendo continue, hoc inungito faciem, per duos aut tres dies, & cutem pulchram efficies. Aqua faciem dealbans ◉. Lithargyri. Argenti uiui sublimati sing. quantum obolo emi potest. Aceti albi, optimi, q. ◉. est. Coquantur ad ignem, donec pars tertia consumpta fuerit, coletur, addaturque lactis succi arantiorum, olei tartari, sing. q. s. esse uidetur & seruentur ad usum. Ad faciem aliud. ◉ Fellis Leporis Fellis Gallinae Fellis Galli Fellis Anguillae Mellis sing. q. s. est. Misceantur, & ponantur in uas aliquod aeneum, obturatum, quo inungatur facies ita, ne oculos ingrediatur: nam inde laederentur. Ad faciei lentigines. Sumito lacertas uiuas, uirides, quas in oleo coquito, usque ad consumptionem tertiae partis, deinde coletur, addaturque aliquantulum cerae albae, & fiat unguentum, quo saepius inungatur facies. Ad serpiginem faciei, uel alterius partis. Accipito radices rumicis, lotas, in partes subtiles incidito, quae cum in aceto albo perduos dies, relictae fuerint, fricentur inde serpigines, ter aut quater in die, reponendo radices in acetum: & liberaberis. Ad Pediculos. ◉. Olibani Lardi porcini sing. q. s. uidetur. Coquantur simul in uase uitreato, & fiat unguentum, quo inungatur pediculorum locus, & sanabitur. Aqua delens omnes maculas in manibus opificum, atque manus albas, & molles reddens. Ualet etiam ad solis ustionem. ◉. Succi limoniorum q. s. est. Salis communis, parum, Misce, quo manus lotae, & per se exiccatae, aqua lauentur, & delebit maculas omnes, Ualet praeterea ad scabiem. Aqua Faciem uenustissimam reddens, eamque ut balsamum conseruans. Sumito corui pullum ex nido, uelsi ex nido haberi nequeat, iuuenem tamen, cui per dies quadraginta uitella ouorum, ad duritiem coctorum comedenda dato, deinde necatum, plumis nudatum, in frusta secato: mox sumito folia myrti, atque in cucurbitam uitream latam, & depressam ponito, primo ordinem ex foliis faciendo, deinde etiam ex carne corui: postremo addito talci contriti, cum oleo amygdalarum dulcium, quantum uoles. Quod si quid carnis coruinae reliquum esset, ex eis alius fiat ordo, deinde ex myrti foliis, postremo ex talco contrito. In fine adde etiam olei myrrhe, in ouo parati, ut in hoc libro docetur ◉. iii. aut iiii. deinde alembico superposito, ita, ne ullo modo expiret, distillentur, primo quidem igne perquam lento, quatuor aut quinque horis, deinde uehementiore, demum uehementissimo, donec aqua omnis exierit: quae si ignis satis hubuerit, flaua erit aut rubra. Aqua autem distillata, in cucurbita uitrea reponenda erit, in eaque florum rosmarini lib. 7. aquae uitae poculum dimidium infundendum: rursusque ne quouis modo ex halare queat, distillanda. Uerum aliquantulum belzoini albi in fine rostri, & principio uasis recipientis, adligabis: quae cum omnis distillata fuerit, seruanda in phiala, optime obturata, in loco aliquo frigido. Haec autem aqua est nobilissima, pretiosissimaque, ad illutrandam faciem, & carnem conseruandam. Quando uero hac quis uti uolet, prius facies aqua fontana distillata lauanda erit, deinde panno purpureo, in praedicta aqua intincto, fricanda non solum facies, uerum etiam pectus, collum, & aliae partes. Quo facto, mulierem supinam paulisper cubare oportet, & pannum supradictum, in aqua intinctum aliquandiu super faciem habere. Hoc quidem fieri potest septimo quoque die, uel etiam semel in mense: reliquis uero diebus, uti poterit alia quapiam aqua ad faciem, ut aqua ex fabarum floribus, cucurbitis, melonibus, fraxinella, liliorum radicibus, uel similibus, excepto argento sublimato, & cerussa. Et sic fa239 Liber ciem pulcherrimam iuuenilemque in multos annos conseruabis. Aqua nobilissima ad faciem, collum & pectus, cuius magna copia parari potest. Quoniam quo magis inueterascit, eo etiam melior euadit. Hac aqua omnes possunt uti mulieres, quoniam faciem pulcherrimam reddit, dentibus illaesis, ita, ut non arte, sed natura formosa uideatur. ◉. Columbarum pullos ◉. ii. Carnis uitulinae lib. ii. Sem. cataputiorum, a cort. mundatorum, ◉. iiii. Pineorum nuc. Amygdalarum dulc. Amygd. amararum Rad. liliorum alborum Caeruleorum Fabarum contusarum & mundatarum Fellis bubuli Rad. serpentariae Fraxinellae, sing. q. s. est. Limonium unum, purgatum, & incisum, Medullae panis albi, in lacte madefacte Gummi ammoniaci, in aceto liquenfacti, Florum ligustri sing. q. s. est. Misceantur, & distillentur igne lento, ponendo aliquantulum moschi, & belzoini albi, cirprincipium colli uasis recipientis, ut aqua stillans odorem sumat, deinde seruetur in uase uitreo, probe obstructo. Aqua rubra, ad faciem uenusto rubore pingendam, multos dies colorem in facie conseruans. Sumito alba ouorum ad duritiem cocta, ◉. xxu. Lactis ficuum, poculum unum, uel si lac desit, sumito ficuum paruorum, immaturorum, ac incisorum, quantum satis uidebitur: misceantur, & distillentur. Aqua autem haec cutem per se albam reddit, quam si rubram efficere uoles, addito in singulas aquae mensuras: Aluminis scissilis, contriti ◉. ii. Cocci tinctorii, quo lana conficitur ◉. 7. Cocci, quo sericum tingi solet quod chermesinum uocant. ◉. ii. Misceantur & ponantur in phialam uitream, bene clausam, in fimo, uel in aqua calida, non feruente, per dies octo, deinde eximantur, colenturque, & exprimantur optime. Quibus factis, addatur rursus tantumdem aluminis ut prius, coccique, & similiter in fimo, uel aqua calida; per dies octo ponantur, & rursus, ut prius colentur. Quod cum ter factum fuerit adde gummi Arabici ◉. 7. si aqua fuerit mensura una, & relinquatur per dies octo, in loco calido, ut antea, deinde coletur, & seruetur, & habebis aquam rubram, omnium optimam pulcherrimamque. Quod si quis hac uti uolet, inungat faciem panno, uel serico purpureo, fricando aliquantulum, ut aliquo modo penetret ad interiora: huic aquae possunt etiam adiungi odores. Quod si in fimo, uel aqua calida phialam ponere noles, ponas ad ignem lentum, per diem unum, ita ut non ferueat, deinde coletur, fiatque ut supra est dictum. Alia facilior, ac pretii minoris. Sumito glutinis piscium, in uino albo, per quinque, aut sex dies lique facti, ◉. * Ligni brasilii * ii. * Uerzini optimi, minutatim incisi, quantum satis est, & ponatur in aqua fontana, donec remollescat, deinde misceantur, & coquantur igne admodum lento, donec satis esse uideatur: quod agnoscitur super carta posita, si eum colorem habeat, quem optas. Quae cum satis cocta fuerit, antequam tamen ab igne auferatur, addatur: Aluminis contriti ◉. i. Gummi Arabici ◉. ii. Misceantur, deinde ablata aqua ab igne, seruetur in aliquo uase, optime obturato. Mulieres pauperes coquunt uerzinum per se in aqua, uel in uino, addendo aliquantulum aluminis, gummi Arabici, donec ad perfectionem coquantur. Quaedam uero ponunt aliquantum sandali rubri, in uino, uel aqua uitae, per noctem unam, & non coquunt: deinde aquae, uel uino colato, nouos sandalos adiungunt, parum aluminis, prout color eis arridet. Unguentum ad faciem. ◉. Talci contriti Stanni contusi & loti, sing. quantum uolueris. Misce, & pone in ollam, luto obductam, in fornace figuli, uel uitrearii, per dies duos, aut tres, ad comburendum. Quod cum combustum fuerit, extrahetur, & cum aqua ficuum conteratur, uel aceto distillato, uel aqua columbarum, uel similibus acutis, & uiscosis. Aliud. ◉. Salnitri Talci combusti Stanni contriti sing. quantum uolueris. Et cum cornu testaceo, uitreato, spiritum ex trahito, quemadmodum paulo inferius docebitur, deinde ut superius, in aqua uitae, uel aceto distillato, dissoluito. Aqua uel lixiuium, reddens capillos flauos, atque aurci coloris. Liber Sumito cortices, aut frusta uitiosa rhabar222 bari, atque in uino uel lixiuio ponito, tandiu, donec mollescant: deinde cum hoc lixiuio caput lotum fueritur, cum spongia uel panno tingantur capilli, deinde siccentur, uel ad solem, uel ad ignem. Quod cum sepius factum fuerit, reddet capillos absque capitis laesione pulcherrimos. Lixiuium ad lauandum caput, quod non solum cerebrum & memoriam iuuat, uerum etiam capillos longos, flauos, & lucidos reddit. ◉. Lixiuii communis tantum, quantum decies eo caput lauari possit, cui infunde Corties Arantiorum dulcium x. Corties Mali citri quantum haberi potest Florum chamaemillae Foliorum lauri sing. m. i. Capill. Ueneris. m. i. Agrimoniae. m. s. Paleae hordei incisae, m. ii. aut iii. Lupinorum aridorum m.i. Foeni graeci m. ii. Tartari usti uel non usti lib. s. Florum spartii m. iiii. aut u. Misceantur omnia cum predicto lixiuio, ponantur in uas aliquod magnum, & seruetur ad usum. Hoc lixium quanto plus inueterascit, eo melius quoque euadit, nisi quod quinque, aut sex mensibus elapsis, flores, herbae, & alia recentia addenda sunt. Quum hoc lixiuio uti uoles, sumito parum ex uase, atque in alio uase calfacito: addeque, si lubet, aliquantulum myrrhe, & cinnamomi, & sic erit optimum, beneque faciet capiti, & oculis: praetereaque capillos illustrabit. Lixiuium, capillos nigros reddens. ◉. Lixiuii communis q. s. est. Foliorum betae m. i. Saluiae in. iii. aut iiii. Myrrhae Foliorum lauri Cort. nucum uiridium, sing. q. s. est. Misceantur, & coquantur, quo lauetur caput Uerum facies, & collum non multum fricentur, ne nigra fiant, quanuis cutem non ita tingant, ut capillos: deinde in fine abluetur facies, & collum lixiuio simplici, uel aqua pura, uel etiam uino. Oleum, capillos flauos, longos, splendidos, ut aurum reddens, quo quotidie quis uti poterit. ◉. Olei sesamini, mensuram i. uel si desit, olei communis, nec antiqui, nec uiridis, sed flaui. 224 Liber. Florum spartii, mundatorum & contusorum, ◉. iii. Sem. liliorum alborum; croci colorem habentium, ◉. i. Curcumae ◉. ii. Croci ◉. 7. Cinnamomi Belzoini. Moschi Zibetti sing. parum Misceantur omnia, & ponantur in phialam aliquam uitream, ad solem, per aestatem integram: nam quo plus steterit, eo melius. Poteris tamen interea eo uti, & quantum acceperis, tantum olei supradicti reponere. Nam quae infusa sunt, per multos annos durant, uel etiam si uoles, recentes species adiungere, prout opus esse uidebitur. Hoc oleo pecten inungendum est: mox capilli ad solem pectendi: aut caput pexum, calfacto uelo tegendum, ita, ut ne uelo caput prematur, sed seuiter tegatur. Et est oleum plane Reginarum, quo nihil ad hanc rem aptius excogitari potest. Ad capillos flauo colore tingendos, sine multe sole, facillimum & optimum. ◉. Antimonii Tartari sing. lib. 7. Salnitri ◉. ix. uel circa: & limonem integrum contusum, immites, post octo dies exprimes ab eo succum, & miscebis cum aqua. Facies prius abluta aqua pura, & abstersa, hac aqua destillata lauetur. Ad asperitatem faciei ex sole uel uento, & ad eam dealbandam & clarificandam. Accipe sepum ceruinum, bulliat in aqua, deinde in aliam aquam coletur, & colatum diu manibus malaxetur, & tunc adde puluerem crystalli & uermis. Ad ruborem faciei, bardos rubeos, cum intenso rubore nasi. ◉. Rad. lapati acuti ablutas & exiccatas, ablatis interioribus duris, quantum uis, pulueriza eos, & incorpora cum axungia porcina ueteri liquefacta & colata, & cum cera alba fiat unguentum, addendo mercurii extincti cum saliua ieiuni parum. Aqua faciem denigrans. luglandis calloso herbidoque putamine illo, quod guliocam dicunt, & gallis, chymistarum organis clarissima eliciatur aqua: quasi facies uel manus maduerint, nigrescunt paulatim, ut Aethiopis uideantur. Quod si abiicere & pristinae albedini restituere uis acetum, limonis succum, & colophoniam 234 Liber extillabis, talisque lotura nigrum illud abiicit & propulsat. Linimentum uestigia nigra tollens, & colorens faciei bonum faciens. ◉. Amygdalarum excorticatarum Orobi Spumae maris Sarcocollae, sing. ◉. i. Conchularum ustarum ◉. i. 7. Sem. melonum excort. ◉. iii. Nasturtii albi Cicerum alb. excort. sing. ◉. 7. trita distemperentur cum aqua hordei cum saccharo, & liniatur facies ex eis. Fricatura uasis figuli noui cum saccharo albo ligata inpetia, infusa in aqua uitae, fricando ex ea, tollit uestigia nigra de facie. Ad impetiginem faciei. ◉. Lacertam uiridem, coque in uino & oleo usque quo uinum consumatur, postea cola, & addae cerae albae q. s. & unge. Ad abstergendum furfures a facie. Uaccinum, hircinum & caprinum fel cum uitri puluere immisceantur, & mollis facies illinatur, & eam maxime purgat, & faciem uenustat. Ad dentes nigros & male coloratos. Accipimus cortices nucum maiorum bene mundatos ab interiori cortice, qui est uiridis, & fricamus ter in die deites: & cum bene fuerint fricati, alluimus os cum uino calido, & cum sale admisto, si placet. Dentifricium. ◉. Medullae panis combusti, Pumicis Coralliorum rub. Sepiarum testarum Ceruini cornu. sing. q. s. est. redigantur in puluerem tenuissimum omnia, uel ex his aliqua, & fiat dentifricium, quo dentes fricentur. Dentifricium dentes albos reddens. ◉. Coralliorum rub. Ossium dactylorum Pumicis Ossium sepiae Salis tosti, sing. q. s. est. tere & frica dentes. Aqua ad dealbanos dentes. ◉. Salis purgati & contusi lib. i. Aluminis glacialis ◉. i. destillentur in alembico. Huius aquaea ◉. i. misce cum uncia plantaginis, & intincta lana xylina dentes perfrica, eruntque nitidissimi. Aliud. Accipe marmor album combustum, & ossa dactylorum combusta, & uitrum album, & tegulam rubeam, sal, punicem, & de his omnibus fac puluerem, in quo lana succida inuoluta, in pano lineo subtili dentes interius & exterius frica. Aliud. Caput leporis combure, & commisce cum foeniculo albissimo, & oss ibus sepiae, & frica dentes. Aliud. Cornu caprae combustum, aut pulegium cum sale frixo, uel hordeum, & sal assatum, Nitrum, & ossa dactylorum, & ossa sepiae misce, & frica dentes, & ex eis puluerizatis. Ad extrahendos dentes sine dolore. Colocynthidem syluestrem coque, prius tamen tritam, & in aceto infusam, donec mellis acquirat crassitudinem & sacrifica gingiuam circa dentem, & intinge hoc pharmaco circa dentem, & iube claudere os per modicum temporis: postea accipe dentem cum digitis, & sequetur sine dolore. Aqua dentes extrahens sine dolore. Accipe sal ammoniacum, & destilla per alembicum, tange cum ea aqua dentem, & cadet sine dolore. Puluis ad idem. Puluis corallii rubri concauitati dentis immersus, dentem eradicat. Dissolue ammoniacum cum succo iusquiami, tange dentem & cadet. Dentifricium, omnium persectissimum, non solum tangens Dentes, eosque albos reddens, uerum etiam Gingiuas conseruans. ◉. Laccae coccineae part. x. Panis hordeacei, usti, part. uii. Ligni aloes part. ii. Pumicis candentis, deinde in uino & aceto extincti part. uiii. Lacrymae sanguinis draconis, part. iiii. Aluminis usti, part. iiii. Mellis, ad nigritiem combusti, part. iii. Carbonum rosmarini, part. iii. Cinnamomi Tartari albi sing. part. ii. Belzoini Alabastri sing. part. i. Boli armeni, part. ix. Margaritarum paruarum, part. iiii. Succini, part. u. Coralliorum rub. part. xii. Eboris rasi, part. ii. Malorum cotoneorum, nondum maturorum, combustorum, part. ui. Mastichis part. uiii. Redigantur in puluerem subtilissimum singula, & cribrentur, deinde misceantur, addendo aliquantulum moschi, aliquot folia auri, & argenti, & seruetur in uase obturato, pro re preciosissima. Quum autem uti uoles abluantur prius dentes aqua, uel uino, deinde cum dicto puluere fricentur optime, uel digito, uel panno aliquo linteo: deinde abluantur bene, & apparebunt albissimi & firmissimi. Conditum siue conserua ad tergendos Dentes Gingiuas roborandas, & ad anhelitum commendandum. Cum dentifricia e puluere facta, non tam grata ori uideantur, ut ea, que liquore aliquo, uel condito parantur, id circo optimum omnium, atque principibus dignum conficere uolumus, quod est huiusmodi. ◉ Syrupi Rosati, part.i. Syrupi Myrtini, aut lentiscini, part. ii. Misceantur, quibus addatur praedicti pulueris ad dentes tantum, ut liquidissimi conditi modum accipiat, deinde coquantur ad ignem admodum lentum, donec ad mellis similitudinem accedat, miscendo continue. Quibus sic se habentibus, auferatur ab igne, cui folia auri, moschique parum addi possunt, & habebis conseruam ad dentes talem, ut nulla alia praestantior desiderari possit. Modus siue ratio parandi pulueres, & conseruas, ad Dentes. Quod si quis dentifricia praestantiora parare uoluerit, sumat praedicta omnia, uel saltem nobiliora, & ea quae in promptu sunt, ut laccam, margaritas, corallia, succinum, lignum aloes, bolum Armenum. Uerum panis hordeaceus combustus, & reliqua alia, nobilibus, & principibus sunt utilissima, presertim quibus placent dentifricia, iucundo aliquo colore: & qui, ex quibus fiunt, cognoscere cupiunt. possunt fieri ex paucis iis, quae dicta sunt, addendo folia auri, & moschi aliquantulum. Qui uero minori pretio, maiorem copiam habere desiderant, possunt predicto pulueri, addere, aliquantulum latericii, & marmorei pulueris, cum cancrorum testis, ustis & contritis, parumque candidi salis, & faecis quoque aquae fortis communis, qua aurum ab argento secernitur, atque has, uel solas, uel cum aliis iam dictis: sic exiguo sumptu, magnam habebunt materiae copiam. Quod si conditum aut conseruam, paruo pretio, & labore conficere uelis, addito praedicto pulueri, aliquantulum mellis crudi, uel rolati, & fiat conserua, qua cum dentes bene, uel digito solo, uel cum panno aliquo lineo fricentur, reddentur pulcherrimi, praesertim si, ut minimum, octauo quoque die Puluis albus, & perfectus, ad Dentes, omnium gratissimus. Primo sciendum, ad dentes dealbandos, nihil aptius esse pumice solo, candidissimo tamen, quo sutores ututur, ad calceos candidiores reddendos, si quidem in puluerem tenuissimum redigatur: deinde dentes eo fricentur. Qua de causa multi hunc puluerem uendunt, pro re pretiosa, addendo parum moschi, & ambrae, ut ei odoris suauitatem concilient. Puluis autem sic se habet: ◉ Margaritas leuiter contritas, quot uoles, uel etiam integras, quibus tantum limoniorum uel arantiorum succi colati bene, superinfundito, donec ad tres aut quatuor digitos emineat: relinquatur sic per tres aut quatuor dies in uase aliquo largo, cooperto, donec dissoluantur, & mollescant. Quibus factis, addito aquae lentisci tantum, donec ad tres aut quatuor digitos emineat, miscendo bene: deinde cum aliquandiu steterit, ita ut residuum fecerit, coletur sensim aqua, ita, ut spissum in fundo remaneat, quae si adhuc subflaua, & non albissima uideatur, rursus tantum aquae super fundatur, & coletur, ut prius, deinde siccetur, uel per se, uel ad solem, in uase cooperto, & fiat puluis de quo sumito part. iii. Pumicis contriti, part. iiii. Amygdalarum Belzoini albi part. ii. Misceantur & redigantur in puluerem, deinde paulatim & sensim ponantur in ollam, igne prius candentem, miscendo, donec omnia usta fuerint. Uerum haec sub camino, aut sub dio facienda sunt, propter fumum. Deinde olla frigefacta, frangatur, & inuenies materiam in fundo, atro pani, duroque similem, Haec malleo in loco mundo, in particulas comminuenda: reperies enim in medio grana quaedam, aut particulas, purissimo similes argento, admodum fragiles, quas nature inuestigatores Regulum Antimonii appellant, quod ad multa, maxime ad res metallicas ualet, ut inferius dicetur. Haec autem particulae, aut grana argentea, cum nihil ad tingendos capillos conducant, seruanda sunt: reliquae uero faeces nigrae subito ( quoniam cito in aquam dissoluuntur ) conterende leuiter, addendo in singulas libras, uitrioli rubri facti, ut docebitur ◉. i. lixiuii tantum, ut pultis crassioris modo consistat. Misceantur bene addaturque olei ex ouorum uitellis, uel si desit, communis ◉. ii. deinde seruetur in uase aliquo ad usum: diu enim incorruptum manet. Quando autem uti uoles, lauetur prius caput lixiuio communi, in quo aluminis contriti unciae tres, posite fuerint, mox antequam capilli siccentur, inungantur praedicto unguento calido: demum cum in panno calido inuoluti ali quandiu fuerint, lauentur capilli optime lixiuio communi, ut unguentum e capillis pellatur, post uino albo calido: demum cum bene siccati fuerint, inungantur predicto oleo, aut iasmino, aut alio quodam odorato: quoniam conseruat sic capillos integros, ut non corrumpantur, & splendidos. Quod si semel, bisue in mense fiat, fieri nequit, quin capilli ita reddantur, ut uideantur auro obducti. Uerum animum adhibere oportet, ne lixiuium, quo caput lauatur, nimium sit forte: deinde cum unguentum tale quoque sit, ne capillos corrumpat, frangatque. Quare infusorum dosis diligenter erit consideranda, deinde etiam tempus, quandiu scilicet sint relinquenda. Itaque ex effectu, mensura, aut pondus erunt aestimanda, & uarianda, quoniam in his ita certa regula prescribi non potest, ut etiam aliquid diligentiae non sit relinquendum. Faciem quae rubicundam reddant. Rubeam tinctorum tere cum oleo, & unge. Aut unge cum bulbo melle misto: Uel cum semine anethi dissoluto cum uino antiquo cocto, ad mellis crassitudinem, & ex eo unge faciem. Aqua concilians faciei roseum & formosum colorem. ◉. Pintam aquae uitae ter distillatae Brasilii ◉ i. Garyophyllorum ◉. x. Granorum paradisi ◉. x. Cubebarum ◉. u. Omnia trita & cribrata cum aqua uitae per parum feruefacies in uase diligenter operculato, ne quid ullo modo expiret. Deinde refrigeratam hanc mixturam destillabis per alembicum uitreum omnino igne lento, & habebis aquam bonam & claram. Cum uti uolueris, spongia inde madida faciem uel cutem alicuius tinge. Facit enim sine dubio colorem roseum, & candidum, & formosum. Et durat ista tinctura longo tempore, nempe per duos uel tres annos. Ad faciem rubificandam. Accipe radicem uiticellae, & munda, & incide minutim, & desicca. Postea pulueriza & distempera cum aqua rosacea, & cum bombace, uel panno lineo subtilissimo illinendo inducit ruborem faciei. Aqua formam Faciei concilians. ◉. Foliorum rorsmarini Tartari albi, sing. q. s. est Uini albi q. s. est misceantur, & destillentur per alembicum, donec omnis aqua exierit, & ad usum seruetur. 228 Liber. ◉. Radicum lilii Rad. Ari Rad. dracunculi, sing. lib. 7. Aquae florum fabarum lib. i. 7. Aquae rosaceae ◉. uiii. destilla. adiice moscocarii, cinnamomi sing. ◉. ii. Faciem bis die abluito. Aqua ad dealbandam faciem, & ruborem tollendum. ◉. Sulphuris uiui ◉. i. Thuris albi ◉. ii. Caphurae ◉. i. omnia trita ponantur in aque rosaceae lib. i. & exponatur soli per quindecim dies, & de ea lauetur facies in sero: mane uero abluatur cum decoctione furfuris & rosarum. Unguentum faciem reddens albam. ◉. Cerussae ◉. ii. teratur, postea cribelletur per pannum, & quod in panno remanebit, abiiciatur: & aqua pluuialis admisceatur, & coquatur usque ad consumptionem aquae. quod potest cognosci, quando uidebimus id decoctum fere esse desiccatum. tunc infrgigedetur, & huic infrigidato & desiccato, addatur aqua rosarum: & iterum bulliat, quousque fiat durum & spissum, ita quod inde possint formari pilulae minutae, & cum uolueris inungi, accipe pilulam unam, & liquefiat in manu cum aqua, & in de fricetur facies bene, ut desiccetur: deinde cum aqua pura abluatur, & hoc durabit per octo dies. Linimentum faciem albam reddens. ◉. Cicerum alborum Fabarum albarum Lupinorum omnium depilatorum, sing. ◉. ii. Hordei M. i. Rad. ireos siccae ◉. 7. Gummi Arabici ◉. ii. 7. Caphurae ◉. i. contusa coquantur omnia, caphura excepta, in aquis rosarum, plantaginis, solatri, & prunellorum syluestrium, sing. ◉. ui. donec consumentur duae partes, uel circa: postea colentur, cum forti expressione, cui addatur caphura, & seruetur in uase uitreo, & liniatur ex eo facies in sero, & quacunque hora libuerit: quoniam non tingit, nec eget ablutione. Ut facies & reliquae corporis partes pulchram & iuuenilem speciem retineant. ◉. Aquae uitae ◉. ii. Aquae de floribus fabarum Aquae rosarum, sing. ◉. iiii. Aquae nympheae ◉. ui. Liber mistis omnibus adiice tragachantae albissi230 mae ◉. i. Per sex dies insolatam hanc aquam colabis linteo puro. Usus eius est mane, ita ut non abstergatur. Ad pannum faciei, medicamentum albificans & uenustans faciem. ◉. Farinae lupinorum Sem. melonum excort. sing. part. iii. Farinae fabarum Farinae orobi Farinae cicerum alborum, sing. part. ii. Farine hordei & lentium excorticatarum, sing. part. i. Sem. raphani Amyli Tracaganthae, sing. part. 7. Croci parum. trita conficiantur cum lactae mulieris, & liniatur facies in sero: mane abluatur facies cum aqua cort. melonum & uiolarum. Succus rad. ireos cum farina fabarum & cicerum alborum linitus mundificat faciem, maculas remouendo. Aqua utilissima ad tollendum omnes molestias in facie nascentes, decorum facici quam fieri potest summum conciliat: qua utebatur Isabella Arragonia Ducissa Mediolani. Florem farinae frumenti subigito cum sextario lactis caprini, inde panem in furno leniter coquito, & extrahito antequam nimium coctus sit. Huius panis medullam per minuta frustula diuisam aut friatam, & in alio recenti lactae caprino infusam per sex horas relinquito. Admiscebis aquam in duodecim albuminibus ouorum, cum spongia factam: calcis deputaminibus ouorum ◉. i. caphure, aluminis saccharini, corallii albi, sing. ◉. ii. Omnia haec trita cum liquidis incorporentur, & in alembico uitreo destillentur. Aqua ad faciem magonizandam. Talcum in minutissimum redigatur puluerem, & ollae indatur, & item cochlearum multam immittes copiam, & operculato, ne fugiant: nam alimento fraudatae, immissum uorant talcum, concoquunt, ubi omne uorasse noueris, cum testis tusas uitreo accommodabis organo, aquam extillabis & seruabis ad faciem. Uinum aromaticum ad ornatum mulierum, quod cutim albam, subtilem, puram & coloratiorem reddit. ◉. Cinnamomi Zingiberis, sing. quantum uolueris Uini q. s. est. misceantur, & destillentur, ad modum rosaceae, & seruetur. Ad rugas faciei uetularum. Accipe spatulam.i. gladiolum, & succum extrahe, & cum illo succo in sero faciem inunge, & mane erit cutis eleuata, & rumpetur. Quam rupturam curamus cum unguento ad id apto. Aqua rugas & facici maculas tollens, & cutim clarificans. ◉. Albumina ouorum quot uolueris, distilla, quousque omnis aqua exierit, & serua ad faciem. Ad rugas faciei. Oleum de sesamo, & decoctio granorum eius rugas distendunt, & molliunt & solidant. Oleum etiam de glande est optimum. Radix cucumeris assinini siccata, trita, & cribellata mista cum aqua rosacea, lauando cum ea, deinde cum aqua frigida, rugas distendit mirabiliter. Radix bryoniae, & similiter succus rad. eius applicata faciei, rugas distendunt. Aqua ad splendorem & formam faciei. Aqua de albuminibus ouorum recentium per spongiam facta cum equali mensura succi limonum, destilletur ut rosacea. Huic aquae postea addes lixiuii communis ◉. ii. Aluminis usti, part. i. Coral. alb. part. i. Eboris albi Alabastri, sing. part. 7. Redigantur in puluerem subtilissimum omnia super lapide marmoreo, addendo folia argenti, & fiat puluis albissimus: quo si fricentur dentes, reddentur niuis instar, albissimi. Hic puluis potest etiam in forma syrupi, uel conditi confici, adiuncto uel syrupo mali citri, uel mellis rosati aliquantum. Quod si rubrum habere uelis, utitor tantum lacca, coral, rubris, quae, quod terendo subalbescunt, addatur etiam boli Armeni, sanguinis draconis, singulorum parum, folia auri quot uoles, coterantur & misceantur, fiatque puluis ruber. Ceterum his omnibus pulueribus, odoramenta quaeuis addi possunt; nisi quod moschus & ambra, albo pulueri non conueniunt, colorem enim corrumpunt. Quod si quis tamen moschi, & ambrae odorem ei conciliare uelit, ponat in sacculis inter moschum & ambram, ut supra dictum est: Aqua distillata, preciosissima, subito Dentes reddens albos, eosque conseruans. ◉. Primae aquae mellis distillatae, quae alba est, lib. i. Salis albi ◉ i. Aluminis lib. 7. Salnitri ◉. i. Aquae ex foliis lentisci, lib. 7. Mastichis ◉. ii. Aceti albi Uini albi, sing. ◉. ii. Misceantur, & ponantur in cucurbitam uitream, & distillentur in balneo Mariae, donec omnis aqua exierit, quam si rubere desideras adde cinnamomi, boli Armeni, singulorum parum: si uero suauem, adde aliquantulum mellis, deinde seruetur pro re optima. Quasi quis uti uolet, abluat prius dentes, deinde cum panno aliquo siccata fuerint, fricentur uel cum lentisci stylo, intincto, uel cum panno lineo madefacto, paruo. Qui uero aquam albam desideret, non ponat cinnamomum, bolum Armenum, lignum aloes in aquam, postquam fuerit distillata, una cum reliquis, tantum singulorum iniiciat, quantum mastix appenderit. Praecepta tria, ad conseruandos Dentes albos, & incorruptos, anhelitum etiam bonum. Primum est, quod ii, qui cibo sumpto, non abluunt dentes, semper habeant nigros, & anhelitum foetentem. Secundum dormientes ore aperto, semper nigros dentes, atque anhelitum male olentem habent. Tertium est, quod qui uelit dentes retinere pulchros, atque anhelitum bonum, debet mane statim experrectus antequam surgat, expurgare pectus, fauces & alia, per sputum, eaque, quae per noctem fuerunt collecta, eiicere, quod etiam non solum uentriculo, sed & capiti prodest. Quibus factis, panno aliquo linteo, uel linteamine fricentur dentes, optime, extrinsecus, & intrinsecus; ut scilicet auferatur non solum fumus, ex cibis contractus, sed etiam faeces illae flauescentes, per noctem collectae, quibus dentes & anhelitus corrupitur. Quod si etiam quotidie mane aliquantulum mastichis quis mandet, optimum erit. Decoctum ad Dentes firmandos, Gingiuas purgandas, & consolidandas. ◉. Aceti, poculum dimidium Aquarum Lentisci Aquarum Rosmarini, sing. poculum dimidium Myrrhae Mastichis Boli Armeni Sang. draconis Aluminis usti, sing. ◉. i. Cinnamomi electi ◉. 7. Aquae pluuialis, uel fontane, pocula tria, Misceantur omnia, coquantur igne admodum lento, per quartam horae partem, addendo mellis despumati lib. 7. belzoini parum. & fiat decoctum, quo saepius lauentur dentes, ante & post cibum, tenendo in ore aliquandiu, quod caput etiam recreat, atque anhelitum bonum reddit. Linimentum ad manus dealbandas, & leuigandas. Aphodilli decoquantur in aqua usque ad consumptionem aquae, & bene mouendo tartarum admisce, & postea duo oua: & fiat linimentum, quo manus fricabis. Aliud. Scabras rugosasque manus molliculas praestant ac leniunt Altheae & Maluae decoctum: illis autem efficacius Foenigraeci linique semen quod miti est oleagine imbutum. Conficiuntur autem contuso lini semine, expressoque oleo fraces, formaque quadrangulari liba quedam saginando pecori accommoda, quorum si fragmentum aqua coelesti maceres, manusque illa abluas, pruriginosae cutis uitia emendari percipies, membraque nitida ac perpolita effici. Smegmata mulierum, quae nitorem & leuorem faciebus inducunt. ◉. Medullae panis q. s. est, ponatur in sero caprino, deinde extillata inde aqua faciem penicissabis, mirum admodum ad eam dealbandam, & nitorem cuti conciliandum ualet. Linimentum frontem atque ubera flaccida rugisque deformata, expoliens. ◉. Amurcae q. s. est. Gummi Arabici Tragacanthae Mastiches, sing. parum Caphurae perparum Misceantur bene, & seruetur. Hoc quoque oculis rubicundis ac palpebris lippitudine arida uitiatis atque hiantibus, decorem, aspectusque uenustatem conciliat. Ad prohibendum incrementum mamillarum. Contundatur cicuta, eiusque magmata cum aceto uirginum uberibus imponatur, & sic coercet, ut crescere non patiatur, praecipue hoc in uirginitate, quanquam solito lac deneget tempore. Aliud Ad Idem. ◉. Gallarum cupressi Gallarum quercus perforat. sing. lib.i. Aluminis rochae Scoriae ferri preparati cum aceto, sing. lib. i. contusa bulliant in bona quantitate aquae gallarum, aqua utuntur aptantes coria, & cum hac semicalida fomententur mamillae cum spongia in ea infusa fortiter expressa. 246 Liber Ad mamillas laxas & molles indurandas. ◉. Argillae Albuminum ouorum Gallae omphacitidis Mastiches Thuris, sing. q. s. est. Tusa omnia calido aceto immisceantur, & illinantur mammae, & intigra nocte commorare oportet, & sinito illic esse: si parum fuerit efficax, opus innouato. Ad abstergendum uentris rugas a partu. Sorba immatura diu aqua coquantur, ouique immisceas alborem, nec desit aqua cui Arabum gummi sit solutum, tali linteum pannum madeat aqua, & uentri accommodetur. Ut mulier non appareat deuirginata. ◉. Aluminis scissilis Gallarum omphacidum, sing. q. s. est cum uino stiptico tere, & fac enchatisma. Aliud. ◉. Gallarum immaturarum Alchannae Xylocassiae Ros. siccarum Piperis albi Cocognidii, sing. ◉. i. 7. aere & appone, prius abluta matrice cum uino Finis Libri Quarti. D. Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Quintus. Color coeruleus, Indicus, siue transmarinus, perfectus. ◉. Lapidis lazuli, optimi, id est, marmorei & colore coeruleo, & uenulis quibusdam aureis, subuiridibusque probe tincti ( talis autem est, qui super carbones accensos tandiu, donec candescat positus, deinde frigidus non friatur, sed durus, atque coeruleo colore uehementer tinctus remaneat ) lib. i. frangatur in frusta parua, & ponantur super carbones accensos, tandiu, donec optime candescant, deinde cum in aceto distillato extincti, & eixccati fuerint, cum sequenti aqua super lapide, cinnabaris more, terantur, quae est huiusmodi. ◉. Aquae fontanae mensuram. i. Mellis crudi albi ◉. ii. Misce, & coque, despumando optime, deinde cum ab igne ablatum, atque frigidum fuerit adde sensim, & non affatim, tantum sanguinis draconis, optime contriti, ut nucis magnitudinem referat, deinde coletur per pannum linteum. Uerum animaduertendum, ne aqua nimis rubra, neque nimis lucida sit, sed medio se habeat modo, nempe sit uiolacea, clara, ita ut coeruleus color assumat uiolaceum colorem. Deinde dictum lapiden sic preparatum, cum hac ipsa aqua, tenuissime, cinnabaris more, per horam, aut amplius contere, mox in uase uitreo lato, & patenti collectum, repone, & siccetur in umbra: deinde in. tenuissimum puluerem redige, serueturque in pannis lineis, dense contextis, stricte colligatum. Quibus factis, fiat pastillus. ◉. Resinae Colophoniae Mastichis Olei lini Terebinthinae Cerae nouae sing. ◉. ii. Terenda conterantur in puluerem tenuissimum, misceantur, & coquantur, donec confectum sit, miscendo continue, confectum autem deprehenditur, si ex eo gutta, in aquam frigidam iniecta, manibus humidis non adhaeret: deinde sic calidum, per pannum rarum, in uase aqua frigida pleno, coletur ( nam frigidum fluere non potest ) tandiu in aqua finendum, donec concretum fuerit: tunc eximatur, sicceturque, & misceatur cum praedicto puluere hoc modo: Pastillus iam dictus eum in partes minutas redactus fuerit, ponatur in aeneo uase, stanno illito, igni subiecto: ubi feruere incipit, statim amygdalarum amararum olei ◉. i. infundito, simulque ferueant, non diu. Hoc facto, puluerem ex lazuli lapide in alio uase paratum habeas, ad quem sit aliquis cum bacillo, miscendo continue, dum tu in puluerem, ex altero uase, materiam paulatim effundis: idque faciendum, donec optime mista fuerint: quae deinde frigefacta, manibus, oleo prius lotis, tractentur, & subigantur bene, & fiat pasta in forma panis, & seruetur in uase aliquo uitreo, per dies saltem decem. Quum autem coeruleum extrahere uoles, sumito lixiuium, ex uitium cineribus paratum, atque ita calefactum, ut manibus tractari sine laesione possit. Tum pastillum sume, atque in uase uitreato repone, in quod tantum lixiuii infunde, quantum satis uideatur. ibi pastillum manibus leuiter tractato, subagitatoque, donec coeruleum exire, atque apparere uidebis: quo uiso, lixiuium ipsum cum coeruleo in uitreatum uas infunde, deinde cum recenti lixiuio calido, in alio uase rursus agitato, ac tractato, ut prius, atque sic semper procedendo, atque iterando, donec coeruleum totum exierit. Uerum notandum, quod e singulis libris, optimi lapidis lazuli, uncia tantum una amittitur, remanentque undecim, nimirum perfecti, ◉. u. medii iii. ultimi itidem iii. Puri atque optimi, uncia, ut minimum duobus coronatis cum dimidio aestimatur, medii uno, ultimi tertia coronati parte. Extracto autem Indico prorsus toto, similitudinem diligenter attende, ut simile simili tripartito adiungas, ut dictum est: deinde lixiuio puro, singulas partes per se eluito, mutatis uasis, donec purae, atque a pastilli sordibus repurgatae optime fuerint: tunc in umbra siccato in cubiculo clauso. Hoc facto, sumito aquae uitae poculum unum, in eaque aliquantulum uerzini optimi macerato, eadem aqua Indicum aspergatur, & siccetur idque facito triduum, ut Indicum totum eius aquae sit particeps, atque ita colorabitur belle, eritque optimum. Condantur in scorteis sacculis singula. Modus parandi laccam coccineam. ◉. Purpurae tomentum, lib. i. coquatur in lixiuio, donec colorem assumat lixiuium, deinde coletur, & exprimatur bene omnis substantia. Quod si tomentum adhuc colore esset infectum, coquatur rursus in alio lixiuio, ut prius: deinde omne lixiuium sic coloratum ponatur ad ignem, & non bulliat, cui addantur aluminis contriti, atque in aqua calida dissoluti, ◉. u. coletur in uase aliquo uitreo, superinfundendo aquam calidam, idque fiat tandiu, donec non amplius rubra, sed sine colore lucida omnino euadat. Quo facto, color in colatorio residens, eximatur, atque in umbra siccetur, & seruetur. Ad Ossa uiridi colore tingenda. Calcis uiuae frustum magnum poriatur in aqua fontana per diem unum: sequenti die ligno aliquo, circa meridiem, ac demum uesperi, mista coletur, & seruetur ad usum. Interim tamen sumito ossa, quae tingenda sunt & in aqua communi, in qua aluminis tantum dissoluti fuerit, ut dissolui queat, coquito. Quae cum optime in iam dicta aqua cocta fuerint, eximantur, siccentur, & aliquo modo in superficie radantur: deinde ponantur in supra dictam aquam calcis uiuae, adiuncto floris aeris quantum satis est: coquantur bene omnia simul, demum extrahantur, siccentur, & fiant inde, que uoles, opera. Quod si aqua calcis desit, urinam sumito, quae aeque bona censetur. Aliud, ad tingendam Ossa, aut ebur, uiridi colore, ut smaragdi uideantur. Sumito aquam fortem, qua tantum aeris, uel orichalci, quantum fieri potest, erodatur: in ea ossa, prius in formas uarias, ut uidebitur, elaborata, per noctem unam posita, sinantur: atque ita ueros smaragdos colore imitabuntur. Quod si in supra dicta aqua, argentum aeris loco, dissolutum fuerit, tanto melius erit. Ad Ossa, rubro, coeruleo, uel aliis coloribus tingenda. Primo ossa in aqua aluminis, ut supra dictum, cocta esse oportet: deinde aqua calcis, uel urina in promptu existat, in quibus ponatur uerzinum, uel rubrica, uel coeruleum, uel alius color, una cum ossibus, & coquantur bene. & sic habebis ossa, quo uolueris colore tincta. Pulcherrimum, ad Ligna tingendam, uarie, quibus fabri lignarii utuntur, ad mensas conficiendas, uariis tessellis, & figuris insignes. Mane sumito stercoris equini, recentis, & adhuc humidi cum stramine, quantum satis est, supra quod ligna aliqua transuersa collocentur, cui subiicito uas aliquod, liquorem recipiens. Quod si uno die tantum, quantum satis est, extrahi non possit, altero, & tertio, & quarto die colligas, donec satis esse uideatur: deinde coletur, addaturque in singulas mensuras eius liquoris, aluminis, & gummi Arabici, singulorum fabae instar. In eo liquore; quos uoles colores, temperabis, uariaque uasa facies; si uarios colores habere uelis. His comparatis, frusta lignorum in uasis ut lubet, condes, eaque ad solem uel ignem pomes: post ubi uti uoles, frusta aliqua extrahito, reliqua sinito. Nam quo diutius in uasis manent, eo magis colorem mutant. Et sic habebis ligna uarie colorata, alia clariora & dilucidiora, alia magis fusca, alia media, qui colores nulla elui ratione possunt. Modus conficiendi Hebeni, ut uideatur naturalis. Omnis generis ligna, Hebeni formam acquirere possunt, praesertim dura, que sunt lucidiora, ut buxus, cedrus, morus tam albus quam niger, quae ligna omnium sunt ad hoc opus praestantissima, quamuis niger morus aptior. Sumito itaque huius generis ligna, atque in aqua aluminosa per tres dies, uel ad solem, uel prope ignem ponito, ut tantum calefiat: deinde in oleo comuni, uel sesamino, in quo uitrioli Romani, sulphuris, singulorum tantum, quantum auellanae respondeat, coquito aliquandiu: nam quo magis coquuntur, eo etiam nigriora fiunt, modo ne nimium coquantur. Nam tunc & ambusta & fragilia fiunt. Rite autem cocta si fuerint, nihil pulchrius desiderari posse uidetur. Ad Pelles coeruleo colore tingendas. Sumito grana ebuli, uel sambuci, quantum satis esse uidetur, coquantur, primum ungantur pelles, & lauentur optime, post exprimantur. Hoc facto, sumes ebuli uel sambuci acinos, eosque in aqua in qua alumen sit liquefactum, coquito: mox eadem aqua pelles semel inficito, & siccato, rursusque tingito, & aqua fontana lauato, atque cultelio, ab auersa parte aquam abstergito. Quod cum factum fuerit, rursus tingantur, supra dicto colore aliquor siccenturque, & coeruleo colore praestabunt. Ad Pelles, rubro colore tingendas. Pelles prius unctae; lotae, expressae, ut supra & expansae, ponantur in aqua; in qua cocta fuerint tartarum, sal: deinde cum expressae fuerint, addito praedictae aquae, cineris cancrorum ustorum, quantum satis est, ea quam optime fricentur pelles, postea aqua comuni abluantur, & exprimantur. His factis sumito radicis rubiae, quis. est, cum aqua tartari mistae, qua fricentur pelles bene: deinde rursus addito cinere cancrorum ustorum, fricentur, lauentur, & exprimantur. Quod cum ter factum fuerit, lauentur & exprimantur, deinde ligno brasilio tingantur, praesertim si nondum satis rubere uideantur. Radices rubiae cum aqua calida, in qua tartarum fuerit coctum, contemperande erunt, & per noctem relinquendae: deinde addendum aliquantulum aluminis, ex uini faece parati, uel catini, in aqua dissoluti. Possunt etiam pelles purpurae tomento tingi in lixiuio feruenti, & cocto & tracto colore, erunt pulcherrimae. Ad uiridem colorem Pellibus inducendum. ◉. spinae ceruinae Aluminis sing. q. s. est. Aquae fontanae tantum, ut digitum unum emineat. Misceantur, & semel efferueant, deinde cum colatum fuerit, pelles prius uncte, lote, & siccatae, fricentur optime, dictis acinis coctis. Quibus factis, rursus alumine contrito, fricentur, deinde rursus stercore ouino combusto, atque in supradictam aquam posito, postea iterum granis: quae cum deinceps aqua lotae ac siccatae fuerint, bis predicto colore tingantur, & erunt perfectae. Aliter ◉. Spinae ceruinae acinos maturos, & comtunde: deinde in aqua, alumine temperata, coque quantum uolueris, qua bis tingantur pelles prius unctae, lotae, & expressae, quae cum exiccatae fuerint, tingantur colore flauo, ex ligustri acinis coctis in aqua aluminosa, & pauco croco, & erunt pulchrae. Ad Pelles, coeruleo colore, alio modo tingendas. Pelles tantum corticibus uuarum nigrarum fricentur, donec uiolaceae fuerint: deinde Indico puluere superaddito, rursus fricentur, lauentur, & siccentur. Potest etiam puluis Indicus cum uino rubro contemperari, ut eo pelles lotaet ingantur. Ad Pelles, rubro colore tingendas. Pelles bene lotae, deinde in galla positae, per horas duas, atque expressae, tingantur semel colore scotano, qui in aqua aluminosa una cum aeris flore fuerit coctus. Quibus factis, inungantur pelles bis, uerzino, cum lixiuio cocto. Uerum si pelles, damarum pelles imitantes, tingere uoles, in lixiuio scorta nus, coquendus erit. Aliud, ad Pelles, uiridi colore tingendas. ◉. Acinorum Sambuci contusorum Acinorum Ebuli contusorum Acinorum Spinae ceruinae contusorum sing. q. s. est. Aluminis quantum uolueris. Misceantur, & primo grana, ligustri acini, in lixiuio semel ferueant: deinde adde acinos ebuli & sambuci, quae cum semel quoque bullierint, cocta auferantur ab igne: quibus frigefactis, fricentur pelles granis primo, deinde ouino stercore usto, demum aqua supradicta acinorum, lauentur, cultelloque aqua ex aduerso abstergatur, & pelles siccentur. Quod si satis tinctae non fuerint, penicillo iterum tingantur, addito puluere Indico, ut perfectiores reddantur. Ad hircinas Pelles, uiridi colore tingendas. Sumito hirci, aut caprae pelles, pumice expolitas, deinde oleo inunctas, demum lotas. Ad haec, in aqua calida colata, in qua gallarum tritarum ◉. i. uel ii. positae sint, fricentur bene: deinde relinquantur sic per hosram unam, demum eximantur, exprimantur, & expandantur. His peractis, sumito acinos Spinae ceruinae mense Iulio collectos, quum sunt uirides, hos siccatos tenuissime terito: aluminis contriti, in singulas pelles ◉. ii. cum dicto puluere ligustri acinorum misceantur, superinfundendo aquam calidam: deinde frigida facta infundatur supra pelles, manu colorem imprimendo. Quibus factis, addatur aliquantulum stercoris caprae usti, & contriti, & rursus fricentur: mox lauentur, aquaque cultello, ut supra, abstergatur, & expandantur. Deinde sumito ligustri acinos, bene maturos, eosque integros, in aqua alunosa coquito aliquantulum, qua una cum acinis frigefacta, manu fricentur pelles, & cinere dicto respergantur, aqua acinorum calida contemperata, lauentur, & cultello abstergantur: deinde ubi semel aqua uiridi penicillo tincta fuerint, siccentur, & erunt perfectae. Quod si obscuriorem colorem uoles, quum acinos & alumen coquis, adde puluoris Indici aliquantulum, tenuissime contriti. Pellium, e floribus liliorum tinctura. ◉. Flores liliorum, coeruleorum, recentes Acinos Spinae ceruinae aridos Alumen Terantur omnia, e misceantur cum pauca aqua fontana, & seruentur in uase aliquo mundo. Deinde pelles prius inunctae, & lote; tingantur cum acinis, & cinere ut dictum: deinde lauentur, aquaque cultello abstergantur, & siccentur. Quo facto, tingantur pelles cum predicto colore in uase seruato: deinde fricentur, corrugentur, leuigenturque secundum artem. Ad Ossa, coeruleo, rubroque colore, inficienda. Cum omnia ossa alba, praesertim cornu cerui, tingi possint, sumantur ea quae placuerint: quae cum prius fuerint parata, & formata ad usum, coquantur aliquandiu in aqua aluminosa: deinde eximantur & siccentur. Quibus factis, sumito floris aeris, seri caprini, singulorum, quantum satis est, misceantur, & simul cum ossibus, in uas aliquod aeneum, coopertum in fimo, per quindecim ponantur dies: deinde auferantur, & erunt pulcherrima. Quod si pro sero, urinam sumas, optime feceris. Porro si rubra efficere uoles, adde cinnabarim, uel uerzinum, uel laccam, & ponantur in uas aliquod ligneum, aut uitreum, & non aeneum. Ad tingendas suillas setas, aut alia huiusmodi, quibus uestes mundantur. Sumito setas, bene lotas: deinde in aquam in qua alumen coctum fuerit, tandiu immittito, donec aliquo modo colorem subflauum assumant. Deinde cape rubiae tinctorum, contritae, quantum satis est, ponatur in aceto: deinde in aqua ad ignem, cui, postquam feruere ceperit, infundantur: quae cum aliquandiu coctae fuerint, auferantur ab igne, relinquanturque, donec frigidae euaserint, deinde eximantur, & erunt pulcherrimae. Ad tingendas Setas, flauo, uel uiridi uel coeruleo uel alio colore. Setae, cum prius fuerint lotae, & in aqua luminosa coctae, scotano, & croco tingantur, siquidem flaua habere uelis: uel succo acinorum sambuci, aut ebuli, aut liliorum coeruleorum, si coerulea, uel aeris flore; si uiridia: Atque ita his adhibitis, factoque periculo, an arrideant colores, setas uariis coloribus infectas habere poteris. Purpurinae faciendae modus, quo colore, aureus color, ad pingendum, & scribendum conficitur. ◉. Stanni igne liquefacti, lib. i. cui adde, si ab igne remotum fuerit, Argenti uiui ◉. uiii. uel x. miscendo continue, Sulphuris contriti, Salis ammoniaci contriti sing. lib. i. Misceantur omnia optime, & terantur in mortario, uel lapideo, uel ligneo, non aeneo: deinde ponantur in cucurbitam uitream magnam, digitos duos, supra materiam luto inductam, & coquantur in fornace, primo igne per quam lento, deinde aucto, miscendo aliquandiu baculo, donec flauum colorem assumant. Quo facto, auferatur ignis, & deferuescere permittantur, & sic habebis purpurinam pulcherrimam, aureo colore infectam: quae post lixiuio teritur, & urina, uel lixiuio, adiuncto croci pusillo, eluitur, aquaque e gummi temperatur, ut infra clarius dicetur. Modus parandae laccae e Uerzino. Sumes tomenti, cuiusuis generis lib. i. Coquantur in lixiuii sextariis duobus; donec tomentum, in aquam dissoluatur. Quod cum factum fuerit, ponatur in uas aliquod ligneum, uel lapideum, adiiciendo sensim aluminis contriti, lib. i. lignea spatula continue miscendo, deinde etiam aquae frigidae sextariis duobus sensim infusis, in sacculo coletur, & materia in sacculo residua, in uase uitreo seruetur. Quibus factis, sumito ligni brasilii incisi lib. i. coquatur in sextario lixiuii donec digitus unus euanescat: dende fiat colatura, cui adde gummi Arabici contriti ◉. i. & coquatur iterum, donec medius digitus absumatur. Mox adiungito materiam, in uitreo uase seruatam, & misceto optime, deinde coletur, & eximatur, ex eoque quod in colatorio relictum est, fiant pilae, atque in umbra siccentur, & erunt perfectae. Modus parandi Tabulas albas, deletiles, in quibus scribitur styllo aeneo, cuiusmodi sunt libelli, qui in Germania fiunt. Gypsi mundi & cribrati quantum satis est capies, & cum colla ceruina, aut alia dissolues: quod cum exiccatum fuerit, radatur, ut politum fiat, & lucidum. Quibus sic se habentibus rursus ut prius dissoluatur, & radatur: deinde sumito cerussae, in tenuissimum puluerem redactae, & cribratae, quantum satis est: misceatur cum oleo lini cocto, & siat unguentum, quo illinantur tabulae: quae cum bene illi tae fuerint, siccentur in umbra, per dies quinque aut sex, deinde panno aliquo in aqua intincto, deinde expresso, expoliantur tabule, & sic relinquantur per dies quindecim, aut uiginti, donec optime siccentur, quibus ad scribendum, delendumque, quod scriptum fuerit utitor. Scriptoriae Rubricae ratio. ◉. Ligni brasilii, minutim incisi ◉. i. Cerussae Aluminis, sing. ◉. ii. Terantur, & misceantur: quibus tantum urine superinfundito, donec cooperiantur, relinquanturque sic per tres dies, miscendo quotidie, ter aut quater: deinde coletur per linteum, ponaturque in catino aliquo uitreato, uel mortario, & siccentur in loco aliquo, ab aere & sole remoto, & seruetur. Quando autem ad scribendum uti uoles, aqua gummi temperata conficito. Ad pelles inaurandas. quibus cum alia, tum peristromata, & aulaea fiunt. ◉. Olei lini lib. iii. Uernicis Colophoniae sing. lib. i. Croci contriti ◉. 7. Misceantur & coquantur ad ignem tandiu, donec gallinae penna immissa, deinde extracta, uideatur usta: deinde auferantur subito ab igne, addaturque sensim, aloes hepatice, in puluerem redactae, lib. i. miscendo continue baculo aliquo dextre, ne nimio feruore subleuetur. Nam cum subleuatur, subito ab igne auferenda erunt, quosque resideant: deinde rursus ad ignem ponenda, coquendaque tandiu donec optime permista fuerint: post ea auferantur ab igne, & cum aliquantuium quieuerint coletur, & seruetur in uase aliquo. Quod si pro croco, sumas alborum liliorum croceos flosculos, optime feceris. Caeterum si pelles auro obducere uoles, obducantur primo foliis argenti, uel stanni, cum ouorum albo, uel gummi Arabico: deinde praedicto unguento inungantur, & subito auri colorem recipient: deinde siccentur ad solem, imprimendo formas, uel pingendo, & erunt pulcherrimae. Ad tingenda Serica, coccineo colore, quod Chermesinum uocant. ◉. Smegmatis duri, & rasi, quantum satis est, dissoluatur in aqua communi: deinde imponantur, serica panno aliquo linteo raro inuoluta, & coquantur simul ad ignem, per semihoram, mouendo aliquando, ne uasi ad haerescant. Quibus deinde exemptis, & lotis aqua salsa, de inde communi, sumito pro qualibet libra sericorum libram unam, aut plus, aluminis in aqua frigida sufficienti, dissoluti, in quam serica per se, absque predicto pannon iniicito, per horas octo. Quod cum factum fuerit, eximantur serica, & lauentur, primo in aqua communi, deinde salsa, atque iterum communi, quibus postea subito in cacabo positis, una cum sequentibus cocci granis, quod in hunc modum se habet, R. in singulis libras serici, chermesi, siue cocci contriti, & cribrati ◉. iii. aut iiii. bulliant in tanta aqua communi, donec sericum cooperiatur, ad quatuor aut sex digitos, ad de similiter in singulas serici libras, uncias tres gallarum in puluerem contritarum. Quod si gallae desint, adde loco gallarum arsenici cristallini ◉. 7. pro libra serici, quod colorem perfectiorem reddit, nisi quod tam aqua, quam eius uapores sunt ualde periculosi. Quando autem bullire incipit, tunc sericum ita preparatum, ut supra, iniicito, & coquito per horas quatuor: deinde cum exemptum fuerit, siccetur in uinbra, & erit perfectum. Modus parandi Uerzini, quatuor colorum. ◉. Uerzini quantum satis est, coquatur in sufficienti quantitate aquae, usque ad consumptionem tertiae partis, uel donec color pulcher euadat: deinde ablato ab igne, in quatuor diuidatur partes, quarum una per se seruetur, & erit rosei coloris, altere adiungatur. parum aquae calcis, & erit punicei: alterae addatur parum lixiuii, & erit uiolacei coloris: ultime denique adiiciatur aliquantulum aluminis, & uini fece, & erit uiola obscurior. Uerum cum haec adduntur, uerzinum tepidum esse oportet. Uerzinum rubrum, alio modo. Sumito mensuram aquae communis, cui addito tantum calcis, ut nucis magnitudini respondeat: deinde cum sic per integram noctem fuerint relicta, sumito Uerzini rasi tantum, ut ad dimidiam uasis partem perueniat, cui superinfundatur aqua calcis, colata, quecum per quatuor horas steterint, coquantur, donec dimidia pars euanescat. Quod cum rite factum fuerit, auferatur ab igne, & sensim in aliud uas infundatur, ut color tantum auferatur: cui denique addatur aluminis contriti parum, nempe tantum, ut ciceris magnitudinem referat, & seruetur. Quod si ad scribendum uti uelis, adde aliquantulum aquae gummatae. Si uero mauis colorem puniceum, adiicito lixiuii ◉. iii. plus, minusue, & erit perfectum. Coeruleum transmarinum, absque lapide lazuli Sumito argenti, cum aqua forti calcinati ◉. i. Salis Ammoniaci ◉. ii. 7. Aceti q. s. est. Misceantur, & aliquandium relinquantur, donec materia in fundo resideat: deinde cum acetum eminet, sensim auferatur: materia uero reliqua, in fundo relicta, ponatur in cucurbitam uitream, optime obturatam, perdies uigintiquinque, & habebis Indicum siue transmarinum coeruleum pulcherrimum. Color Uiridis, ad scribendum & miniandum. ut dicitur. ◉. Floris aeris Lithargyrii Argenti uiui sing. q. s. est Terantur, & misceantur simul cum urina infantis masculi, & habebis colorem pulcherrimum, smaragdo similem, non solum ad miniandum, sed etiam ad scribendum. Ad molendum siue terendum Aurum, ad miniandum & scribendum. ◉. Folia auri, quot uolueris. Mellis, tres aut quatuor guttas. Quibus mistis & contusis, seruetur in uase osseo aliquo, quo, si ad scribendum uti uelis, addito aliquantulum aquae gummatae, & erit optimum. Aliter. ◉. Folia auri, uel argenti quot uolueris, ponantur in catino uitreo, terso in quo digito tantum macerentur cum aqua, donec optime macerata fuerint: deinde impleatur aqua communi, & misceantur, relinquanturque per semihoram. Quibus factis sensim auferatur aqua, ita, ut aurum infundo remaneat, quod siccetur, & seruetur in uase cooperto. Quando autem ad scribendum uti uoles, addito aquae gummatae, parum. Aliter, cum purpurina. ◉. Purpurinae, quantum uolueris, ponatur in catino, cum urina, aut lixiuio, digito miscendo & macerando bene. Quod cum factum fuerit, impleatur urina, uel lixiuio, & relinquatur, donec residuum faciat: deinde rursus maceretur, mutando urinam, uel lixiuium toties, donec aqua, uel ultima urina lucida euadat: deinde sensim coletur urina: materiae uero reliquae addatur parum croci, aquae gummatae, & fiat liquor ad scribendum, miniandumque. Compositio, quae Sisa uulgo dicitur, in qua aureae bracteolae expolitae, collocantur. ◉. Gypsi optimi Boli Armeni Aloes hepaticae Sacchari candidi sing. ◉ 7. Terantur singula per se, quibus alterum super alterum collocatis, addatur parum zibetti, uel mellis. Ad aurum ponendum, simplex compositio. ◉. Gypsi optimi 268 Liber. Boli Armeni sing. part. i. Redigantur singula in puluerem, & contundantur, cum ouorum albis: deinde colentur. Quod si nimium esset fortis, adde aquam communem. Aliter. Sumito aquae gummatae q. s. est, qua sola affigatur aurum, uel in carta pergamena, uel corio, & erit perfectum. Ualent etiam alba ouorum, lac ficuum. Modus parandi Colores, ex omni metallorum genere. ◉. Lapidem lydium, optime cum oui albo contritum, & fiat liquor, quo scribe, ac super literas ducito, uel adfricato aurum, aut quod uis aliud metallum, & colorem eius recipiet. Ad aurum, in nigra materia reponendum. Sumito fumum ex lucernis, quo tingantur nigra: deinde superaddatur aurum cum aqua gummata. Marmor aut, lignum, quomodo auro obducenda. ◉. Boli Armeni Olei nucum, sing. q. s. est. Contundantur, & pinsantur simul: deinde quando aurum obducere uoles, uideas ne liquor nimium humidus, aut nimium siccus conspiciatur. Ad Literas aureas, sine auro faciendas. ◉. Auripigmenti Christalli sing. ◉. i. Redigantur in puluerem singula: deinde misceantur cum oui albo, & fiat liquor, quo scribatur. Ut literas argenteas, absque argento facias. ◉. Stanni ◉. i. Argenti uiui ◉. ii. Misceantur, & liquescant simul: deinde cum aqua gummata contundantur, & scribe. Ut Literae uirides fiant. Sumito folia rutae, ex quibus succum exprimito, cui addito floris aeris, croci, singulorum parum, & contere, cum uti uoles aqua gummata, utere & scribe. Ut literae albae scribantur. Sumito lactis ficuum q. s. est, & in uase aliquo uitreo ponito ad solem, per semihoram. Cum uero uti uoles, aquam sumito gummi, & misce, & scribe. Ubi scripseris, tota papyrus atramento tingenda erit: deinde cum exiccata fuerit, panno aliquo linteo, optime fricanda, ut literae, cum ficuum lacte scripteauferantur, spaciaque illa alba remaneant. Nam eo lacte effectum est, quo minus spacia literarum atramento tingerentur. Similiter ualent etiam ouorum uitella, modo cum aqua contusa, fiat liquor, & scribatur: deinde cum atramento tincta integra papyrus, atque exiccata fuerit, fricentur literae, uel panno aliquo uel cultello, & remanebunt literae albissimae. Liquor Uiridis ad scribendum & pingendum. ◉. Floris aeris quantum satis esse uidetur, ponatur in aceto, donec liquefiat: deinde coletur per pannum subtile. Quod cum factum fuerit, super lapide porphyrite teratur optime cum aqua communi, addendo parum mellis. Deinde cum bene siccatum fuerit, rursus super lapide porphyrite, cum aqua gummi teratur, & res erit perfecta. Coerulei parandi, ratio alia. Coeruleum cum melle, ut aeris flos, conterendum, sed purgandum non est. Temperatur autem oui albo agitato, aut glutinis aqua, & non gummi. Aqua hec glutinis, fit ex uiscerum glutine lucido, & liquefacto, & colato, ut ex gummi solet. Cinnabaris parandi modus ad scribendum. Cinnabari, cum super lapide porphyrite optime aqua communi contritum: deinde exiccatum fuerit, ponatur in uas aliquod osseum, uel uitreum, urinaque superinfundatur, relinquaturque sic aliquandiu: nam fundum materia petet: postea auferatur sensim urina, atque rursus recens addatur. Quod cum octies, aut decies factum fuerit, optime purgatum erit. Quibus sic se habentibus, sumito ouorum alba, optime agitata, & in aquam puram dissoluantur: eam aquam super cinnabarim effundito, ut transuersum digitum emineat, rursusque simul agitato: deinde cum residuum fecerit, auferantur ouorum alba, sensim, rursusque recentia addantur, fiatque hoc toties, quoties cum urina factum fuit. Hoc quidem nulla alia ratione fit, quam ut foetens ille odor, ex urina contractus euanescat. His omnibus factis, addantur albumina ouorum recentia, misceantur optime, & fiat liquor, ad scribendum, & pingendum. Ceterum hic liquor, in uase aliquo obturato, seruandus erit: deinde cum quis hoc uti uolet, ligno aliquo miscendus. seruatur etiam diutissime incorruptus. Aqua fortis, ad Serica, marmora, pannosque lingeos inaurandos. Sumito glutinum, ex pergameno confectum, quo illinatur tela serica leuiter, ne aqua illa penetrare queat. Quo facto, sumito: 272 Liber. Boli Armeni Floris aeris sing. part. i. Misceantur, & redigantur in puluerem, super lapide porphyrite, & flat puluis, qui ponatur in ollam aliquam uitreatam, addendo sandarachae liquidae tantum, quantum satis esse uidetur, ad ignem admodum lentum, ne bulliat. Caeterum super marmora, gluten non erit ponendum, sed tantum fortis aqua. Libri, auro, quomodo obduci queant. ◉. Boli Armeni, ad nucis quantitatem. Sacchari candidi, ad ciceris magnitudinem: Redigantur in puluerem tenuissimum simul: deinde addantur alba ouorum, misceantur optime, contundendo. Quo facto, sumito librum optime ligatum, & sub prelo, cum ouorum albo illitum: deinde cum exiccatum fuerit, illinatur predicta compositione, & siccetur, friceturque bene, ut politum, leueque fiat. Quum autem auro eos obducere uoles, aqua communi prius humectentur: deinde subito auro superposito, bombyce praemantur leuiter, & exiccati, dente leuigentur, atque ferro frigido, formae imprimantur. Ad conseruanda Ouorum alba incorrupta, ad cinnabarim parandum, aliosque colores absque arsenico, res perpaucis admodum cognita. Sumito ouorum alba recentia, & integra, uibus superinfundito in centum oua, tertias aceti partes, sinitoque sic ad horas uigintiquatuor: deinde coletur perpannum inteum, subtile, ne frangantur ouorum alba, relinquanturque sic per dies octo: quae cum deinde rursus colata fuerint, seruentur ad usum, in uase aliquo cooperto. Aqua fortis, ad flores effigiandos. ◉. Gummi ammoniaci part. iii. Arabici part.ii. Sagapeni part. iiii Misceantur, & ponantur in aceto, donec mollescant: deinde contundantur; colentur; & seruentur ad usum. Aliter, ad idem. ◉. Gummi ammoniaci ◉. i. Arabici ◉. iii. Ponantur in aceto per horas xxiiii. donec mollescant: deinde adde mellis flaui, ad magnitudinem nucis, allii mundati, & contusi, caput unum, aloes hepaticae parum: misceantur, & coquantur aliquandiu in aceto: deinde coletur, exprimaturque bene substantiam omnis. Quod si uideatur liquidius, coquatur denuo, donec iustam consistentiam acquirat, & seruetur in uase aliquo uitreo. Quando autem uti uoles, tingantur ea, quae auro obduci uelis: deinde cum exiccata, & oris halitu calido humectata fuerint: subito auri folia superponantur, ac penicillo, seu bombyce applicentur. Modus quidam, hactenus ignoratus, sed facilis, molendi Auri, uel argenti, pulcherrimi coloris, quod expoliri, & gumimi illustrari potest. Sumito foliorum auri tantum, quantum uolueris, ponantur in crucibulum, uel testam, ad ignem: deinde sumito argenti uiui, quater tantum, & similiter in alium crucibulum, uel testam ponatur ad ignem, sed non prope, ut tantum calefiat. Auri uero folia tandiu ad ignem relinquenda, donec rubescere incipiant, sed non liquescant. Quibus factis auferantur ab igne crucibula, & misceatur argentum uiuum cum auri foliis, miscendo aliquantulum simul, ligno aliquo: deinde subito in scutellam aquae plenam iniiciantur, & fiat malagma. Uerum si aliter facere uoles, folia auri, cum argento uiuo, super lapide porphyrite conterantur, donec optime fuerint mista, atque contusa: deinde bis, terune aqua communi lauentur, quod si parum aceti, uel succi limoniorum addas, optime feceris: nam melius citiusque permiscentur. Itaque hoc malagma quocunque modo paratum, lumito, atque per pannum lineum non rarum exprimatur, ut pars aliqua argenti uiui exeat: uel exprimatur per damae, siue agni candidam pellem, quod melius est: deinde quod in pelle haesit, conteratur cum sulphure uiuo optime prius contrito, tanto, ut dimidiam massae mensuram non excedat: Quibus factis, ponatur in uase aliquo ferreo, ad ignem, optime cooperto, ibique relinquatur. donec totum sulphur combustum, & quod relictum, flauum, fuerit: deinde frigidum, in scutella aquae plena, toties lauetur, donec auri colorem sumat, & seruetur ad usum. Quando autem quis uti uolet, addat tantum aquae rosarum, uel communis, in qua gummi Arabici dissolutum sit, quantum satis est: haec misce, & fiat liquor aureus, ad scribendum, & pingendum. Quo cum scriptum, pictumque fuerit, fricentur literae, dente aliquo leuiter, quod cum alio molito auro, quo omnes fere pictores utuntur, fieri nequaquam potest. Caeterum hoc secreto; ueterum quidam usi sunt, ut in quibusdam ueteribus libris uidere licet. Uerum in poliendo, animum adhibere oportet, ut etiam papyro superaddita, fiat: deinde etiam absque papyro, praesertim literis non rite lucentibus. Ad Gummi faciendum ( quam Uernicem uocant ) pulcherrimum ad dictum aurum illustrandum, & omnia alia opera, coloribus infecta, & sine coloribus. ◉. Belzoinum, inter duo folia papyri, contritum optime, idque in ampulla ponito, ac tantum aquae uitae superfundito, ut ad tres, aut quatuor digitos emineat, croci capillos quinque. aut sex crasse contusos, uel integros, & relinquatur per unum, aut duos dies. Quod cum factum fuerit coletur, quo cum opera inaurata illustrare uolueris, penicillo ea illinies, & fient lucida & pulcherrima. Haec materia cito siccatur, arque in multa durarsecula. Quod si argenti folia conterere uoles, facito, ut supra dictum est, nisi quod loco sulphuris, sal accipiendum erit. Quae si gumini opera illustrare uoles, sumito medulle belzoini: nempe partes illas albas in medio belzoini consistentes, quantum satis est, addendo tantum aquae uitae, quantum supra dictum est: crocum autem non adhibebis. Hoc gummi possunt illiniri uaria, siue picta, siue non, ut mensae, capsae, praesertim ex hebeni, aut nucum ligno: item coria, siue auro obducta, siue non: quoniam non solum lucida efficit. uerum etiam colores conseruat. Praeterea cum statim exiccetur, neque pulueres, neque alias sordes admittit, quae uel panno, uel cauda uulpina abstergi, atque auferri nequeat. Modus terendi, siue molendi auri uel argenti, facilis, quo peritiores artifices utuntur. Sumito folia auri, quae in scutella aliqua uitrea cum iulapio rosaceo conterito, & misceto digito medio, ut optime misceantur: deinde super lapide porphyrite, aut marmoreo positis, rursus probe conterantur, addendo aquam sensim: post auferatur, atque in scutellam colligetur, lapide bene loto aqua, ut rite colligi possit. Quibus sic se habentibus, aurum bene digito lauetur: deinde cum in fundo residuum fecerit, aqua sensim auferri debet, aliaque superinfundi calida, ac denuo lauari, hocque toties faciendum, donec iulapium, lauando probe ablatum fuerit, aquaque dulcis amplius non apparueri. Postea exiccatum aurum, in uase aliquo uitreo super cinerem calidam positum, tandiulinendum erit: donec optime calefiat: atque colorem suum naturalem recipiat: quo facto contemperetur aqua gummi: & fiat liquor ad usum. Liquor Aureus, sine auro. Sumito succi florum croci recentium, uel si desit: Croci contriti Auri pigmenti optimi, & lucidi sing. part. i. Misceantur, & terantur cum felle caprino, uel lupi piscis, quod melius est: deinde cum in uase aliquo sub fimo positum aliquandiu steterit, auferatur, & conseruetur liquor ad scribendum & pingendum, & habebis aureum colorem pulcherrimum. Liquor Aureus ad scribendum, & ferrum, lignea, uitrea uasa, ossa, aliaque auro obducendam. Quum recens natum alteraque parte fractum aliquo modo, ut albumen auferri queat sumito, atque imple argento uiuo & sale ammoniaco puro, atque contrito, ita ut duae sint partes argenti uiui, & una salis ammoniaci. Quod cum impletum, & ligno aliquo materia bene mista fuerit, cooperiatur foramen operculo suo, deinde cera: deinde dimidii oui cortice superadditis, ponatur sub fimo equino per uigintiquinque dies. Quo deinde ablato, habebis liquorem aureum elegantissimum, ad scribendum, & pingendum quoduis. Quod si nimis dura, spissaque materia fuerit aqua gummi misceatur, & melior erit. Alius modus ad idem facilis, & non multi pretii. ◉. Cortices arantiorum flauas, & ab interioribus optime purgatas, & contusas, sulphuris flaui, & lucidi in puluerem redacti, quantum satis esse uideatur: misceantur, conteranturque bene simul, & ponantur in phialam aliquam uitream in loco humido, per dies octo, aut decem, quae deinde ablata ad ignem calefiat, & fiat liquor aureus, ad pingendum & scribendum. Aliud ad in auranda quaeuis metalla. ◉. Uernicis liquidae lib. i. Terebinthinae Olei lini sing. ◉. i. Misceantur omnia optime, & seruetur ad usum. Atramenti conficiendi modus optimus. Sumito gallarum optimarum in tres aut quatuor partes incisarum, uel seuiter contritarum, quantum uolueris, quae cum in oleo pauco, aliquantulum fuerint frixae, ponantur in ollam uitreatam, superinfundendo uini albi tantum, ut ad quatuor, uel plures digitos emineat: deinde adde gummi Arabici contriti lib. 7. uitrioli contriti ◉. uiii. misceantur, & ponantur ad solem per dies aliquot, miscendo quotidie. Postea cum aliquantulum, & ad sufficientiam cocta fuerint, coletur, & erit perfectum. Caeterum faecibus relictis recens uinum addi potest: deinde coqui & colari, hocque toties fieri potest, quoties uinum non amplius a faecibus tingitur. His quidem uinis simul mistis, addantur gallae, gummi, uitriolum, recentia, ut supra: deinde cum rursus ad solem posita, demumque cocta fuerint, multo melius erit, quam prius. Quo enim saepius iterentur haec, eo etiam melius euadit atramentum. Quod si attramentum spissius, quam par esset euaderet, addatur parum lixiuii, & fiet fluidum. Si uero nimium esset fluidum, addatur gummi Arabicum. Caeterum gallas paruas, crispas, duras esse oportet, quemadmodum uitriolum coloris coerulei: gummi praeterea lucidum & friabile. Atramenti puluis, quem quisque proficiscens secum fere potest, modo aqua uel uino contemperetur. Hic etiam puluis reddit atramentum perfectius. Sumito nucleos persicorum, uel armenia corum, uel amygdalarum, siue dulcium, siue amararum, & ponantur ad ignem, donec candescant, auferantur, & seruentur. Quo facto, sumito resinae piceae, quantum satis est, ponatur in uas aliquod, uel ollam ad ignem, & cum candela uel carbone, accensa fuerit, cooperiatur cooperculo aliquo, ita ut spirare, no extingui, sed fumus optime recipi possit: deinde cum resina omnino consumpta, uasaque frigida fuerint, abstergatur fumus in operculo haerens, & seruetur. Quod si quis tantum laboris, pro conficiendo sumo sumere nollet, emat ab iis, qui impressorum atramentum conficiunt. De hoc itaque fumo sumito part. i. pulueris nucleorum, accensorum part. i. uitrioli, part. i. gallarum frixarum, ut superius dictum, part. i. gummi Arabici part.iiii. Redigantur in puluerem, cribrentur, & misceantur, fiatque puluis in corio seruandus. Quando autem uti uoles, sumito huius pulueris parum: cui adde aliquantulum aquae, uel uini, uel aceti. & misce bene & utitor. Atque sic habes atramentum repentinum, quod quisque secum, absque effusionis periculo ferre possit. Quod si hic puluis addatur attramento non bono, perfectissimum reddetur. Atramentum paratu facile, neque magno pretio: praeterea non solum ad scribendum, uerum etiam ad libros imprimendos, aptum. ◉. Eius tincturae, qua coria tinguntur, quantum uolueris, fellis sepiarum, quantum satis est, misce, & fiat atramentum. Uerum si melius efficere uoles, adiungito predictum puluerem ex illis carbonibus, uitriolo, galla & gummi. Hoc etiam atramento libri imprimi poterunt: praesertim si aliquantulum uernicis, & olei lini addatur, ut liquidius & tenacius fiat. Caeterum atramentum pro imprimendis libris, ex solo fumo resinae conficitur, ut supra dictum est, addendo uernicis liquidae quantum satis est, & coquendo parum, fiat atramentum, uel liquidius, uel spissius, ut res ipsa poscere uidebitur. Nam hyeme liquidius, estate firmius esse debet. Quod si liquidius efficere uoles, adde plus olei lini: si uero durius, minus olei, & plus fumi, meliusque coque. Uerum durius atramentum, elegantiores efficit literas. Quod si rubrum atramentum conficere cupias, loco fumi, sumito cinnabaris, optime contriti, quantum uolueris: si uero uiride, eris florem accipito: si coeruleum, ut paucis retro annis utebantur, sumito coeruleum Germanicum, uel enchaustum uitreum, quod Uenetiis habetur. Reliqua fiant, ut in communi attramento dictum est. Liquor ad scribendum tanto candore praestans, ut papyrum uincat, in eoque legi possit. Sumito ouorum cortices optime lotas, easque super porphyrite, uel marmore, cum aqua conterito, & in scutellam positas, sinito, donec in fundo materia resideat: quo facto, sensim auferatur aqua materiaque uel per se uel ad solem siccetur, serueturque. Quando autem uti uoles, accipito gummi ammoniasi, exempta flaua cortice, quantum satis est, ponatur in aceto distillato, per noctem unam, donec dissoluatur: deinde coletur, cui addatur aliquantulum, praedicti pulueris, & fiat liquor omnium albissimus ad scribendum & pingendum. Hoc etiam liquore, primaria quaedam foemina Itala ad faciem dealbandam utitur, propterea quod absque ulla aliqua laesione cutis, & dentium, ita faciem albam reddit, ut non illita, sed natura sic esse uideatur. Uerum si ad faciem uti uelis, liquorem multo rariorem & tenuiorem esse oportet, ut melius penetrare & durare queat. Caeterum si ad hunc effectum aliquantulum talci combusti, ut sequenti libro docebitur, addideris, optimum feceris. Puluis abstergens Atramenti maculas, uel literas scriptas in papyro, quae res scitu est pulcherrima, atque commodissima. R. Cerussae optime contritae, Lactis ficuum sing. q. s. Misceantur, & fiat massa, quae cum exiccata: deinde rursus imbuta lacte, atque sic sexies factum fuerit, fiat puluis & seruetur. Quando autem atramentum uel literas a papyro auferri uelis, sumito pannum linteum, aqua imbutum: deinde expressum, ponatur super atramentum, uel literas, tandiu, donec humecta sint. Quod cum factum fuerit, puluis praedictus, superaspergatur, relinquatur sic sic per noctem unam: deinde mane cum panno aliquo linteo sicco, fricetur leuiter, quo facto, papyrum candidissimam uidebis, & ad scribendum aptissimam. Quod si omnino deletum atramentum non esset, iteretur ut prius, & fieri nequit, quin auferatur. Quod si attenuata charta nimium sit, ea frictione glutine, quo ligna ferruminantur, leui ter liquefacto, cerussae uel farinae pusillo admixto, densabitur. Modus parandi Uernicem, ad membranas, siue papyrum leuigandam, qua utimur ad scribendum: quae melior est, & pulchrior ea, qua uulgo utuntur: nec ut illa uulgaris male olet. Uernix, qua scriptores utuntur ad conficiendos libros, est gummi iuniperi in puluerem redactum. Ex hoc etiam gummi cum lini oleo cocto, liquida uernix conficitur. Utuntur scriptores praedicta uernice contrita, ut melius atramentum suscipiat charta, nec perfluat. Uerum si meliorem, atque minore pretio parare uoles, sumito ouorum cortices, mundatas, & leuiter contritas, easque in olla aliqua bene cooperta, in fornace, uel figuli, uel uitrearii, tandiu sinito, donec optime in calcenac cinerem uertatur: deinde cribrentur, & fiat puluis albissimus. Quum autem uti uoles, ponatur aliquantulum super papyrum, atque leporino pede hinc inde spargatur, atque quod reliquum est, abstergatur, & ad scribendum reddetur optima. Uerum si posteaquam scriptum est, & exiccatum, puluerem auferri desideres, aliquantulum cum medulla panis fricetur, & absterget puluerem omnem. Liquor ad formandas lineas, quae deinde, cum superscriptum fuerit, auferri queunt, ita ut nullo modo amplius appareant. Sumito tartari ad albedinem usque usti tantum, donec ad auellanae magnitudinem, accedat, dissoluetur in scutella aquae plena: deinde fiat colatura, cui adde lapidis lydii. in tenuissimum puluerem contriti, tantum, quantum satis esse uidetur, misce & fiat liquor ad formandas lineas, quas cum auferri uelis, fricetur papyrum cum medulla panis duri, & auferentur, ita, ut ne uestigium quidem reliquum sit. quod est arcanum, scitu dignum, & admodum utile. D. Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Sextus. Modus sublimandi Mercurii, siue argenti uiui, quo utuntur aurifices, alchimistae, mulieres, atque alii. ◉. Argenti uiui lib. i. Ponatur in scutellam ligneam, addito aceti, & salnitri pusillo, miscendo bene, atque mortificando: quibus factis addatur, Salis communis contriti, lib. 7. Salnitri in puluerem redacti ◉. iiii. Aluminis usti & triti, lib. i. 7. Misceantur bene, & ponantur in cucurbitam lutatam, ad collum usque, & alembico superaddito distilletur in cineribus, primo igne lento, quousque humiditas omnis exierit, quae conseruanda erit. Ualet enim ad multa & uaria, praesertim ad macerandum, & subigendum argentum uiuum. Humiditate exempta, augeatur ignis continue, donec argentum uiuum conspiciatur album, id est, donec uideatur supra faeces manere, ut albus panis. Quod si uelis ut plus ascendat ad collum usque, papyrum circum eam partem, quae foris nuda apparet, ponito: deinde igne plus aucto uidebis paulatim ascendere ad superiora Mercurium ipsum, ad formam campanae. Quibus deinde frigefactis, atque alembico ablato, eximatur cucurbita, atque mundetur forinsecus, ne fracta, aliquo modo argentum uitietur, demum frangatur cucurbita, ut argentum colligi queat, uerum ita ut a fumo non laedatur. Caeterum hac ratione possunt fieri massae ducentarum librarum in una cucurbita, modo debita materiarum proportio seruetur. Porro materia in fundo relicta: nempe faeces terantur, & in aqua feruenti dissoluantur, colenturque: deinde coquantur, & siccentur. Remanebit enim in fundo materia, sali similis, ex sale, alumine mista. Ualet enim hoc salnitro ad sublimandum argentum uiuum recens: addito aceto, uel loco aceti, aqua per sublimationem distillata. Caeterum argentum uiuum hoc modo cum alumine sublimatum, magis conuenire uidetur mulieribus, ad faciem eorum uenustam reddendam, quam si aliter absque alumine esset sublimatum, quorum tamen neutrum consulonam multo melius erit, ut aliqua exiis, quas superioribus libris descripsimus, ad faciem utantur, quam argento uiuo sublimato. Quod si ad alia componatur, & non ad faciem, sed pro aurificibus, alchimistis, & uariis medicinis, melius erit, si pro alumine, uitriolum crudum ponatur, quod plurimum mulieribus nocet. Maior nanque pars horum artificum uitriolo utuntur, propterea quod minoris emitur, & ad plura conducat, quam si cum alumine esset paratum, quod nulli rei utile esse potest, nisi mulieribus. Sunt praeterea maligni homines quam plurimi, qui conficiunt argentum uiuum sublimatum, cum arsenico crystallino, qui ob exiguum quaestum, se maximo scelere astringunt: quoniam preter quam, quod plurimarum mulierum, hoc utentium, facies, in maximum tumorem attolluntur, tympani instar, fieri interdum potest, ut uel siderentur aliqui, uel omnino interimantur: quo magis talia medicamenta sunt uitanda. Porro supra dictum argentum uiuum sublimatum cum alumine, uel uitriolo, denuo & facile sublimari poterit, si modo pro qualibet libra sublimati argenti, addantur salis uel aluminis usti, uel calcis uiuae lib. 7. deinde in cucurbitam ponantur ad sublimandum, ut prius. Nam citius sublimabitur, pulchrius meliusque euadet: quanto enim saepius subli. matur, tanto citius pulchrius euadit. Alchimistae praecepta Geberis, D. Thomae, aliorumque philosophorum sequentes, tantum saepe laboris in sublimando sumunt, ut id fixum reddant: suntque qui centies, atque etiam ducenties sublimarunt: quorum omnis labor irritus tandem fuit, quod quidem certum est euenire, quod semper faeces, nempe alumen, uel sal, uel uitriolum, ut dictum est, addiderint: & cum ignis natura sit, uolitantia sistere, atque constringere, constat, quo sepius sublimata fuerint, eo etiam duriora efficia Uerum ea pars, quae paulatim constricta erat, cum fere faecibus permisceretur, nusquam apparebat. Quare hi, cum causas; & mondos, ut par est, non considerarent, uiderent autem sublimatum paulatim deficere, aut euolasse, aut igne consumptum credebant potius, quam faecibus esse permistum. Itaque cum philosophice quis fixando sublimato, progredi uult, oportet, ut ter, uel quater, cum sale, uel alumine usto, uel calce uiua, uel talco, ut antea dictum est, sublimetur. Nam sic, non solum ab omni terrestri materia, uerum etiam a qualibet redundanti humiditate purgabitur. A materia quidem terrestri expurgatur: quoniam remanet in fundo cucurbitae una cum reliquis faecibus, id est, cum sale, alumine & uitriolo. Ab humiditate uero superflua: quoniam partim per euaporationem, una cum aceto resoluitur, partim per iteratam sublimationem, ignis naturam aliquo modo assumit, quae causae potissimum sunt, ut fixius reddatur, quae duo fixionis praecipuae sunt partes, aut potius solae. Neque quiequam, in hoc proposito, rem esse fixam intelligimus, quantam excoctam esse, tantamque, cum igne habere societatem, ut nequi fugiat amplius, neque quouis modo igni absumatur. Quare cum ter quaterue sublimatum fuerit, ut dictum est, sublimetur per se, absque reliquarum additione, toties, donec in fundo fixum remaneat, neque ignis ulla iam ui fugiat, & minuatur. Uerum si citius, faciliusque parare uoles, hac securissima, ac philosophica uia procedito: nempe ter, aut quater fublimatis, ut dictum est, adiungatur quarta pars argenti purissimi, calcinati, ut inferius docebitur: quibus deinde optime mistis, & sublimatis, misceantur simul: nempe illud, quod sublimatum est, cum illo, quod infundo relictum est, & conterantur: deinde rursus sublimentur. hoc quidem toties faciendum, quoties non amplius ascendat, sed infundo maneat, etiam igne uehementiore. Atque sic erit perfectum album, mundum, fusile & penetrabile. Quod si quis maiorem copiam facere uelit, neque argenti optimi, quartam partem addere possit, sumat partem aliquam, ter aut quater sublimati: cui addatur deinde quarta argenti puri pars, & sublimetur, ut iam dictum est. Quibus factis, sumatur hoc argentum sublimatum fixum, cui addantur argenti uiui, prius sublimati, non fixi, partes tres, misceantur, & sublimentur, ut supra dictum est, donec fixum remaneat. Quod si ad huc maiorem copiam facere uoles, rursus partes tres non fixi, huic addito, atque rursus ut prius facito, donec fixum euadat, atque sic deinceps procedendo, donec satis magnam habueris copiam. Modus autem hic melior est, quam si semel totum sublimetur. Quoniam saepius uolatile fixum reditur, & fixum uolatile, id quod philosophi commendant: nam fusibilius, penetrabilius, & maioris uirtutis efficitur. Atque omne secretum consistit in hac uia sublimandi, ut nunc diximus, quam primi philosophorum, & excellens ille Geber, sequuntur, nisi quod occulte admodum teneant, utrum sublimari debeat, quanuis argentum uiuum dicat, tamen aliud quiddam intelligit, quod etsi similitudinem cum argento uiuo habeat, tamen natura, ad perfectiorem gradum adductum esse constat: quemadmodum exempli gratia, pasta ex farina constat, non prima ratione sed ad perfectius reducta. Caeterum haec alta scientia, aliunde esse non potest, quam a solo Deo, qui omnibus, quibus uult ( ut omnes testantur philosophi ) eam largitur, & subtrahit. Modus parandi Cinnabaris, etiam si massas centum, ducentarumue librarum, uel plus habere uelis, similes iis, quae ex Germania uehuntur, omnibus Italis adhuc incognitus. Omnes, qui secretis, & rebus metallicis delectantur, artem conficiendi cinnabaris agnoscunt, sed in parua admodum copia, ut duarum aut trium librarum. In Germania uero & Gallia inueniuntur quidam, grandes facientes massas, quas in Italiam aduehunt. Quare cum ipsi occultum hoc teneant, nos ad communem utilitatem, in publicum edere uoluimus. Sumito argenti uiui; part. ix. sulphuris citrini, part. ii. quidam sumunt iii. alii. iiii aliicum argento uiuo aequant pondera. Nam ad pingendum, sulphuris copia obesse nihil potest, quin potius, cinnabaris accendit ruborem: ad alia uero, tres aut quatuor unciae sulphuris, in singulas argenti uiui libras, satis sunt. Sulphur in patella, siue olla aliqua ampla, ad ignem ponatur, ut liquescat, liquatum ab igne remoueatur paululum: deinde posito argento uiuo in panno aliquo, addatur sulphuri, sensim comprimendo pannum, & continuo miscendo, donec optime permistum, frigidumque fuerit. His optime mistis & frige factis, materia eximatur, contundatur, atque subtilietur conteratur: deinde cribretur, & fiat puluis, de quo sumito tantum, quantum uolueris, & ponatur in amplam cucurbitam uitream, luto sapientiae obductam. Uerum cucurbitam plenam esse non oportet, sed ad quartam solum partem. Quibus factis, ponatur cucurbita in fornace, super cineribus, & coquantur, primo igne lento per horas tres, deinde aucto. Uerum si magnam copiam efficere uoles, adde sensim puluerem alium, miscendo semper baculo aliquo cucurbita continue super igne stante. Sed ut res perfecte fiat, infundibulum in cucurbita situm esse oportet, per quod baculus, in suprema parte, circum luto obductus, ita ut infundibuli os, cum demittitur baculus obturet, quo continue materia per misceri queat. Quibus factis, ac primo puluere ad ignem, per horas quinque cocto, donec uel omnino, uel pars aliqua eius sublimata fuerit, addantur duo cochlearia recentis pulueris, calidi, attollendo baculum, ut iniici queat: deinde rursus demittendo. Ponitur autem baculus, ut alius puluis iniici ualeat: nam nisi poneretur cucurbitae os, ita a puluere adhaerente obstrueretur, propter sublimationem, ut alius addi non posset. Atque in hoc tota ars consistit, ad conficiendas massas, quantum uis magnas. Si enim materia simul iniiceretur, tunc antequam materia sublimaretur, cucurbita ipsa fornaxque liquesceret. Quare per partes ponenda erit, ut cum prima pars cocta, atque cucurbite circum adhaeserit, alia addatur, atque in fundo cucurbitae coquatur, donec itidem ut prima adhaereat atque rubescat. Atque sic continue addendo puluerem, fiet massa cinnabaris in signis, cuius in medio foramen erit, a baculo contractum. Quod si foramen quoque obturare uoles, addito puluerem, baculo prius extracto: deinde ore cucurbitae obstructo, coquito tandiu, donec puluis in medio quoque sublimetur, adhaereat, & obstruat foramen. Atque hic est modus conficiendi cinnabarem optimus, atque in Italia huc usque incognitus. Caeterum hoc animaduertentum uidetur, ut baculus aliquando moueatur, attollaturque ne puluis adhaereat, obstruatque infundibuli foramen: praeterea si ignis quoque magnus atque continuus sit, nihil nocebit. Chrysocolla, quam Boracem uocant, quomodo purganda, & multiplicanda. Quam nunc boracem appellant, ab antiquis chrysocolla dicebatur. cuius duo genera fuere, & naturale, & artificiale, ut ex Dioscoride, Plinio, aliisque constat. Ea utebantur in quibusdam medicinis, atque ad aurum consolidandum, qua etiam hodie utuntur. Inest enim ei uis quaedam, lique factionem metalli ad consolidandum accelerandi. Utuntur etiam hac nostri, ad auri & argenti scobem liquefaciendam, atque in unum corpus cogendam. Praeterea & mulieres quaedam, ad faciem dealbandam, & cutem mollem, uenustamque reddendam, propterea quod neque dentibus, neque cuti, ullam perniciem afferat. Apud ueteres reperiebatur uiridis chrysocolla, quae hodie neque inueniri neque parari potest. Habetur quidem a nostris alba una, altera nigra, quae fortassis nonnihil ad ueterum uiridem alludit. Alba, in frustula longa formata, & neruosa, alumini similis est, ita, ut uel plurimi decipiantur, uel alios decipiant. Nam super ignem deposita ebullit, atque inflatur, remanet postea alba, spongiosa & fragilis, aluminis instar. Cognoscitur autem differentia a peritis, inter alumen & chrysocollam, tribus modis: quorum primus est, ex sapore sumptus: siquidem aluminis sapor, quodammodo subacris & astringens est, cum neutrum horum chrysocollae insit, sed fere saporem insipidum contineat, ut medius sit inter oleum & lactis serum. Quare plurimi impostores, cum alios decipere uolunt, ponunt aluminis frusta, in oleo amygdalino, & lactis sero. Sunt preterea ex iis, qui addunt mel, uel saccharum, ut sapor acris, astringensque aluminis obtundatur. Reperiuntur & alii, qui ad ignem liquant res praedictas, addendo salnitrum, sodam herbam, ex qua alumen catinum conficitur, uel sal alcali, tartarum, alumen ex uini faecibus: deinde in loco frigido formant lapillos, similes chrysocollae, sed aliquo modo differentes. Nam chrysocollae lapilli sunt longi; aluminis uero quadrati. Secundus modus, alumen, cum ustum ad ignem fuerit, plurimum materiae relinquit uste, ita ut plus, quam antea esse uideatur, id quod in chrysocolla minime conspicitur: minimum enim quod ab ustione relinquitur, existit. Tertius denique modus, quo alumen a chrysocolla dignoscitur, est, quod metalla alumen neque liquet, neque ita bene consolidet, ut chrysocolla. Nam quod etiam aliquo modo liquefaciat, id accidit uirtute salnitri, salis alcali, & tartari, quae aliqua ex parte colliquationem iuuant. Caeterum cognosci potest ex hoc, quod salnitrum ad ignem positum, stridet, & scintillat. Quidam ex praedictis misturis in sero lactis dissolutis, & in lapillos congelatis, componunt lapides, uerum sapore salsos, lucidos, & in liquando nimis uehementes, Quare uolentes aurum consolidare, aut argentum, ipsum aurum uel argentum una dissoluunt. Quae saccharum in se continet, auro uel argento semper inducit maculas. Fiunt etiam compositiones quaedam, que etiam si uim, ut chrysocolla, consolidandi & colliquandi obtineant, tamen forma & sapore differunt, quarum aliquas paulo post recensebimus. Sed ut ad ueram & perfectam ueniamus chrysocollam, quae nostris temporibus inuenitur, dicimus, superioribus annis consueuisse ex Alexandria aduehi doliola quaedam, adipe quodam plena, in medio lapides paruulos continente, quod pastam chrysocollae nominant, quam Arabum scriptores quidam ueteres: nitrum Alexandrinum appellant. Hisce uero temporibus ex occidente quoque aduehitur, nescio qua de causa an scilicet ibi facta sit, uel aliunde: nempe ex India apportetur, propter quod magnam superioribus annis hic fuisse penuriam, intelligerent. Eo enim tempore, uncia una, uendebatur coronato uno, quo nunc libra haberi facile potest. Modus autem parandi, iis in locis, sic se habet. In auri & argenti, atque etiam aeris fodinis, aquam quandam inueniunt, quae ( quemadmodum ego ipse non solum uidi, sed etiam expertus sum ) per seipsa est apta, atque perfecta ad consolidandum, liquandum, uel aurum, uel argentum, id quod etiam in Germaniae quadam parte superiore, comperi, ubi similis aqua inuenitur, omnibus adhuc incolis incognita. Sumunt hanc aquam, una cum faecibus, quam coquunt ad certum spacium, quae sic colata, spatio temporis, in lapides paruos, salnitro haud absimiles, cogitur. Quoniam autem hi lapides consistere sic nequeunt, sed dissoluuntur, fit, ut his lapidibus, una cum suis faecibus, in fundo relictis, tanquam nutrimento, axungiam porcinam, uel alterius animalis pinguedinem addunt. Hoc facto, ad fodinas sese conferunt, ibique fossam amplam faciunt, cuius fundum ea materia insternunt, & super hanc lapillos, quos diximus, collocant: deinde rursus adipis massam, mox iterum lapillos, atque ita pergunt ad eam, quae placet altitudinem, alterum super altero collocantes, sic tamen ut extremum stratum sit ex illa pingui materia: ibi per menses aliquot apertam relinquunt, quanquam plerique, hec omnia domi in terra, aut in amplis uasis faciunt. Quum autem libet uendere, atque alio mittere dolia, uel parua uel magna, ut uidetur, ea materia una cum lapidibus replent, & hoc pastam chrysocollae, siue boracis appellant. Mittunt etiam ex iam dictis locis chrysocollam, aut lapillos absque iam dicta pasta, sed eo paratos modo, quo iam diximus: quoniam ab hinc triginta annos, maior copia factitii, quam eius pinguis massae afferebatur, propterea, quod in italia ea uti nesciebant, nec reparare aut purgare lapillos norant: itaque nullus erat fere eius usus, praeterquam in quibusdam distillationibus, ad fucus muliebres eliciendos. Uerum tandem quidam Uenetus, & mulier quaedam ab ipso edocta, id refingere & conficere coeperunt, atque inde magnum quaestum facere. donec paulatim conficiendi modus & aliis coepit innotescere: quanuis aliis magis, aliis minus. & forte pauci sunt, qui ea facilitate, & bonitate facere norint, quam nos hic perfecte trademus. Sumito itaque hanc massam, eam inquam, quae plurimos in se lapillos cantinet, & rancida minime est: quoniam indicat esse ueterem, & lapillos esse comminutos, atque magna ex parte consumptos: deinde in libras decem pastae, aquae tepidae mediam situlam misce, & pone in uase aliquo testaceo, manibus bene pinsando, & miscendo, panis in morem. Quod cum factum fuerit, coletur optime, lapidesque in cribro relicti eximantur, ponanturque in catinum, superinfundendo oleum oliuarum, ut in acetariis conficiendis fieri solet: deinde cum ad solem bene purgati, & uncti manibus fuerint, ponantur in sacco, misceanturque probe, quomodo sacchari confectiones solent, & seruentur in ligneis uasis, tanquam optima chrysocolla. Quod si reficere & multiplicare uoles, sumito aquam illam colatam atque ad ignem lentum coquito, ad perfectam usque confectionem, spumando tam faeces quam spumam accurate. Coctionem autem esse perfectam, tribus modis licet cognosce re, primo, si aquae gutta super unguem posita non diffuit: secundo, ad modum syruporum, si in charta haereat, aut, quod est tertium, si funiculus in ea intinctus, & inter digitos ductus, asperitate quadam digitos tentarit: si cocta fuerit, cacabus ab igne auferatur, & operculo, ad hoc apte parato, ne quid sordium ingredi queat, operiatur: mox in furfuris cumulo sepeliatur, superque furfur, grassioribus pannis, aut lodice, aut culcitra, presse admodum, contegatur: posses etiam fimo calenti, per octo uel decem dies condere. Quod cum factum fuerit, auferatur, & inuenies pinguedinem quandam, siue crustam in superficie, quam desumptam, sepones. inuenies praeterea tanquam glaciei frustula, quae pariter exempta, inque alio uase posita, aqua diligenter elues, & in umbra siccabis. Quo facto, illos lapillos, qui in setaceo cribro remanserant, cum his nouissimis misceto: inde aluminis ex uini faecibus albi, sed non ex eo, quod pro specimine proponi solet ( nam id inutile est ) sed ex optimo, lib. iii. salnitri ◉. uiii, aquae comunis situlas tres, misceantur & ponantur ad ignem lentum, despumando bene, donec perfecte ut prius cocta fuerint. Quo facto, auferatur ab igne, & reponatur, donec optime resideat, tum sumito huius aquae situlam unam cum dimidia, ponatur ad ignem lentum, & cum feruere incipit, addito praedictae pinguedini, uel crustae, siue cutis, superius exemptae, lib. uii. 7. coquantur quantu satis est, ut prius, Tum ab igne remouebis, ponesque in ligneo uase aliquo, supraque uas duos baculos, decussatim collocato, e quatuor baculorum angulis, singulos funiculos alligato, sed ut funiculi tendantur ad singula capita, plumbi frustum appendito, ac sic in materiam demittito, ita tamen, ut a fundo digitos quatuor abint: hoc autem sit, ut materia ad funiculos adhaerescat. His rebus administratis, eo modo condes, ut aliud supra fecisti. Hoc autem in sacco, id est, in fouea non ponitur, sed ubi eximendum erit, quod funiculis adhaesit, penna oleo imbuta linitur, reliquum uero cacabo adhaerens, oleo erit conspergendum. Caeterum lapilli, qui eximentur, non sint minores auellanis, qui autem minores sunt, relinquantur in aqua, ac rursus coquantur, ut supra: atque sic continuando, donec omnis aqua, in chrysocollam conuertatur. Uerum hoc notandum uidetur, ut primae massae in aqua tepida dissoluende addatur, ciceris instar, coaguli leporini, quo melius reliquae chrysocollae partes coagulentur. Aqua fortis, facilis, & aliis praestantior. ◉. Aluminis & uitrioli, aut salnitri, aut horum trium simul ustorum, sing. part. i. redigantur in puluerem, misceantur & ponantur in cucurbitam, luto obductam: deinde in uas recipiens, duae unciae aquae, in singulas libras pulueris. Quod cum factum fuerit, collocetur ita cucurbita, ut propendeat: atque ita sine operculo, cum uase recipiente ori cucurbitae, farina, & ouorum albis copuletur, ne ullo modo respirare queat. Sitque uas recipiens in aqua frigida situm, & continue desuper linteis madefactum. Nam sic fiet, ut spiritus cum ipsorum aqua, melius copulentur, nec adhaerescant recipienti. Quibus administratis, ignis accendatur, primo quidem lentus, & sub cucurbita tantum, donec materia dissoluatur: deinde augeatur, atque etiam supra cucurbitam ponantur carbones accensi, augeaturque ignis, usque ad horas quinque, aut sex. Tunc sinito, ut frigescat: post eximatur aqua, & seruetur ad usum, in uase aliquo probe obturato. Uerum ignis ita instruendus erit, ne uas recipiens, aliquo modo ab eo corrumpi queat. Quod si fortiorem aquam conficere uoles, addito salnitri partes duas. Modus uerae artis proplastices, ad Numismata, aliaque omnis generis, mediocriter extantes formas, ex metallo quouis, aut etiam crystallo, uitro, marmore, fingendas. Ante omnia terram, in qua formae imprimuntur, in promptu esse oportet, quae cum uarie conficiatur, nos tantum uaria genera, eaque omnium optima ponemus: ut si unum haberi non possit, his quae haberi possunt, utamur. Illud tamen primum sciendum est, ex iis quae hic ponemus, singulis per se, aut ex aliquot mistis, aut omnibus simul, nos uti posse. Sunt enim omnes optimae. Caput totius artis est, ut materia in qua formae imprimuntur, sit subtilissima, & fere impalpabilis: quoniam effigies in ea exprimuntur nitidius: deinde etiam facilius in se omnis generis metalla recipit absque corruptione, optimeque cum magistra permiscetur, ita ut siccata, durior euadat. Potest denique ad plurimas fusiones sufficere, ita ut non statim a prima fusione frangantur, sitque alia materia paranda. Caeterum ad plumbeas formas fingendas, quaelibet terra commoda est: modo tenuissima, beneque cum magistra subacta sit, ut dicetur. Terra prima, infundendis Metallis apta. ◉. Lapidis Smyris, quo omne armorum genus extergitur, quantum satis est, conteratur optime, & igni candeat, ut inferius docebitur: deinde madefiat ad modum pastae fiant typi ad fingenda numismata. Possunt autem hi typi in multos annos incorrupti esse, si diligenter conseruentur: qui si tandem frangerentur, rursus conteri debent, atque cum magistra misceri: ea enim ratione subinde meliores euadunt. Secunda. Sumito frusta uasorum, ex argilla Ualentina, uel Treguedana, quibus uasis uitrearii, uitrum liquefactum, in fornace continere solent. Erit autem melius, si quis eorum uasorum fundum, aut uas ipsum a medio ad fundum, abiecto tamen prius uitro circum haerente: uel si haec haberi non possint, sumantur ea, quae possunt. Sumito igitur aurificum crucibula noua, tot, ut eorum uasorum, quae dixi, frusta, pondere aequent. haec omnia simul in aeneo mortario conterantur: deinde super lapide porphyrite, ut colores solent, cum aqua molantur: & subinde recoquendo attenuetur puluis, ut infra dicetur, seruetur in scorteis sacculis, aut ligneis arculis, probe conclusis, ne sua tenuitate in aerem euoler. Tertia. ◉. Testarum tellinarum, uel chamarum marinarum. Corticum ouorum, sing. tantundem, Accendantur ut igni candeant, & ut prius dictum est, de alia argilla, terantur saepius, & eodem modo seruetur. Quarta. Ferri scobem, aut squamam, aut utranque puram & mundam, in ferrea casside, alioue firmo, ad ignem uase, collocato, acetum optimum superinfundito, ad ignem per horas octo habeto. Quo facto, rursus acetum infundito, igni accendito ut incandeat, molatur post, atque eadem iterentur, ut in aliis est dictum, & seruentur. Quinta. ◉. Pumicis igni candentis, quaterque in aceto extincti, part. i. scobis ferri, part. ii, misceantur, & igne candescant ut supra: deinde trita aliquoties, recondantur ut alia: Sexta. Sumito ossa ueruecis, praesertim capitis quae meliora sunt, combusta: deinde trita, & cribrata, quantum satis est, ponantur in uase aliquo ferreo ad ignem tandiu, donec optime candescant, tum addito tantum seui, quantum manu comprehendi potest: misce bene ferro aliquo, ut seuum una cum puluere conburatur: deinde sic ad ignem relinquatur; per horam dimidiam. Quibus factis, auferatur ab igne, conteratur, igne candidum fiat, humecteturque, quibus saepius iteratis; subtilissima perfectissimaque euadet. Septima. ◉. Ossium sepiarum ustorum, tritorum, & cribratorum, quantum satis est, & fiat modo quo iam dictum est, de ueruecis ossibus. Fit praeterea argilla haec, ex quadam terra, quae Tripoli affertur: item ex uitium cineribus, ex charta combusta, ex equino stercore arido, atque usto, ex lateribus, bolo armeno, terra rubra, atque huiusmodi aliis, quae nunquam igne liquescunt, neque dissiliunt, neque squamas, siue crustas faciut, sed perpulchre quasuis formas recipiunt. Modus reducendi praedictas terras, ad tantam subtilitatem, ut ferme tactum ipsum non recipiant. Sumito pulueres praedictos, siue terras, quas primo optime conterito, & cribrato, deinde in uase aliquo firmo ad ignem ponito, tandiu donec candescant, rursusque conterito, ut prius cum aqua uel aceto. Quod cum sexies factum fuerit, ponatur in catino uitreato, superinfundendo tantum aquae, ut ad quatuor digitos emineat, misceantur parum, baculo aliquo mundo, ut turbida fiat aqua: deinde pauxillum sic relicta, aqua auferatur sensim, ponaturque in alio uase mundo. Quo facto, recens aqua super materiam infundatur, misceaturque, ut prius donec turbida reddatur: deinde cum rursus aliquantulum quieuerit, sensim auferatur, priorique aquae ablatae addatur. Hoc autem tandiu faciendum, donec tenuiores pulueris partes, aqua fuerint omnes ablatae. Quod si quid in primo catino, crassioris pulueris fuerit relictum, conteratur rursus, ut prius, atque supradictae aquae depositae iam, addatur. His omnibus factis, relinquantur aquae tandiu, donec probe residuum fecerint: deinde aqua sensim ablata, sic cetur puluis, mox semel tantum, sed optime conteratur, cribroque setaceo, uel etiam serico densissimo transfundatur, & habebis puluerem omnium subtilissimum, quem in uase aliquo optime clauso recondes, ne quo modo in auras euanescat. Aqua, quam Magistram appellant, ad praedictos pulueres contemperandos. Ut praedictae terrae formentur, & formatae, siccatae cohaereant, nec dissiliant, aut resoluantur in puluerem, talis aqua, quam magistram uocant, componenda erit, quae in hunc modum se habet: ◉. Salis communis, quantum satis est, eumque lineo panno, aqua imbuto, inuolutum, uel in crucibulo inter carbones, uel in olla parua, bene lutata, in loco, ubi follibus per horam ignis probe possit excitari, ponito: mox ubi refrixerit, teratur: tritum in olla uitreata collocetur, desuperque tantum aquae communis effundatur, ut ad quatuor, uel sex digitos emineat, misceaturque tandiu ad ignem, quousque dissoluatur: dissolutum & frigefactum coletur bis per pannum e lana, quem filtrum uocant, optimum. Huius aquae usus est, ad humectandam, tenacemque faciendam terram, ut inferius dicetur. Fit quoque huiusmodi aqua uel magistra, ex ouorum albis, siquidem optime baculo aliquo, ex fici arbore, concutiantur, donec spuma reddant: deinde cum sic per noctem unam fuerint, coletur aqua, sub spuma contenta, & seruetur ad pulueres, in pastae formam redigendos. Est quidem haec aqua melior: quoniam argilla fit tenacior, & formae expressiores, nitidioresque fingentur. Unde quidam praedictae aquae, ex sale confectae, aliquantulum huius aquae addunt. Quidam uero aquam e gummi addunt, prout iudicio, & usu edocti, magis expedire existimant. Luti sapientiae conficiendi ratio. Sumito cretae optime, qua uasa fictilia conficiuntur, uel albae, uel cineritiae, partes iiii. cineris communis partem mediam, stercoris aequini, uel asinini sicci, partem i. & si perfectius uoles, adde laterum contritorum, uel scobis ferri parum, redigantur in puluerem subtilissimum, cribrentur, & misceantur: deinde ponantur in terra, super spargendo sensim, lanae, e pannis detonsae, quod tomentum dicitur, part. i. aquae communis, quantum satis est, & misceantur: deinde ponantur in terra ordinate, super spargendo paulatim, primo tomentum, ita ut aequaliter distribuantur, deinde aquam, etiam subigatur probe, primo baculo aliquo: deinde pala, & fiat massa. Quae cum bene subacta fuerit, ponatur super scamnum aliquod firmum, uel murum subigatur, & pala optime tundatur tandiu, donec satis esse uidebitur. Quo enim diutius tunditur, & subigitur, eo etiam melius euadit. Ualet autem hoc lutum, ad lutam da uitrea uasa, ad formas crassiores formandas, fornaces, aliaque complura facienda. Quod si tantum laboris in conficiendo luto consumere forte nolis, sumito tantum cretam, tomentum, & stercus cum aliquantulo cineris. Quidam absque stercore, quidam absque tomento conficiunt, suum quoddam propositum secuti. Caeterum ad lutanda ora uitreorum uasorum, ne respirare queant, ualet supra dictum lutum, presertim si addideris calcis uiuae, part. ii. alba ouorum, quot esse satis uideatur, nam sic tutius est, atque uitri modo durum redditur, quo fit, ut minus etiam per id respirare possit. Porro lutum tale, in loco aliquo humido, conseruandum erit, ita tamen, ut nec humidum nimis, nec siccum fiat. Nam semel induratum, nullius est usus. Si enim aqua remollescere uelis, foris parum humescet, intus suam duritiem retinebit. Quare cum nimium fuerit durum, optime siccari permittito: deinde in puluerem redigito, conficitoque, ut prius est dictum. De rebus, quae ad fundendi artem in promptu esse debent. Cum quodlibet boni artificis opus, absque instrumentis suis propriis perfici nequeat, operae pretium esse uidetur, ut ea, quae huic arti instrumenta sunt necessaria doceamus. Itaque primo diligentiam adhibere oportet, ut carbones ex lignis recentibus, duris, siccis habeantur, quemadmodum, & crucibula absque fractura, neque alba, neque nigra, sed cinericii coloris, esse oportet. Praeterea charta aliqua crassior non desit, ad uentilationem crucibulorum, ita quoque uacua harundo, ad exsuflandas ex crucibulis sordes. Instrumentum quoque aduncum, ad extrahendos carbones ex crucibulis: & praelum quo formae ipse. quas etiam stasetas uocant, comprimentur, ut iniici metalla fusa commodius possint. Ad haec tabulae binae, uel plures, politae, & leues, ex nuce, robore, uel buxo, uel aere, inter quae formae constringantur uertique ualeant. Duae aut plures plagae laneae, ad manus sint, quibus uacua illa spacia, in comprimendis formis, impleantur. Opus praeterea est circino, & regula ad partiendum, & ad certam mensuram exigendas formas, & canales, per quos metalla decurrunt. Ferrum insuper, ligonis forma, sed in acumen tendens, ac utrinque scindens, ut typorum uiae, per quas metalla fusa ingrediuntur, expediantur: quod si hoc desit, fiat cultello aliquo, magna cum diligentia. Olei quoque & terebinthinae parum, quo charta, uel bombycis fila imbuta, & accensa, ut intrinsecus siccati iam typi, optime fumo afflentur, quo metalla melius fluant. Quoniam uero aliquando nimium loca caua fumo implentur, ita, ut inaequalia reddantur, leporinus pes appositus erit, cum ad alia, tum ad fuliginem detergendam. Due quoque scope, altera filis eneis condensatis, altera ex setis, cuiusmodi sunt illae, quibus ad pectines tergendos utuntur, quibus opus, ante informationem, & post, tanquam pectatur, & extergatur. Ratio numismata conflandi, & exprimendi. Primo sumito numisma illud, quod exprimendum est, atque in aceto, cui aliquantulum salis, paleaeque ustae additum fuerit, immittito: deinde lauato, fricatoque bene supradictis setaceis scopis, tum aqua abluito, & panno aliquo mundo siccato. Quo facto, alteram formae partem: nempe foeminam, super tabulam, uel e robore, uel ex aere, ut diximus, collocato, atque ita, ut pars media, quae scilicet alteri formae coniungitur, prona, deor sumque spectet, numismata, aut quicquid fingere paras, prius purgatum, ut est dictum ponito recto tramite ad uiam, per quam metallum liquefactum decurrit, praesertim si unicum fuerit numisma. Quod si duo sint, ponantur ad latera formae, ita, ut iter in medio, per quod metalla fundi possint, relinquatur, Si uero numismata plura duobus fuerint, sui sint singulis canales, qui ab ore, sine medio canaliculo, metallum, ad singula numismata deferant. Nam illud cauendum est, ne a numismate in aliud numisma metallum transeat. Quibus factis, sumito praedicte terrae, optimae cribrate quantum uolueris, ponatur in catinum maximum, superinfundendo sensim aquam magistram, donec tantum humescat, ut inter manus compressa, minime adhaereat, sed siccae farinae instar, pugno compresse, remaneat. Hanc in hunc modum subactam, super numisma, in ipsis typis ponatur, comprimendo optime digitorum parte carnosa: deinde manibus, id quod melius fiet, si alteram quoque tabulam superimponas: deinde instrumento aliquo scindente, & regula, terra circa formam adhaerens, & redundans, aequaliter, diligenterque auferatur. Quo facto, pannus e lana superponendus: deinde tabula, & sic stricte ambabus manibus typi inuertendi: deinde ablata tabula superiore, si quid adhaeserit, pede leporino, probe & leuiter eximendum. Post, altera formae pars sumenda, atque eadem terraim, plenda, comprimenda optime, ut prius, ferroque ad aequalitatem reducenda. Deinde ferri acumine, superior formae pars, parum attollatur, manibusque dextre auferatur, ita, ut numisma eximi possit. Quod si facile auferri non possit, subtilis pennae aculeo, circum leuiter attollatur, uel etiam cultelli acumine decussatim percutiatur, quo obuerso typo auferri queat. Si uero numisma perfecte expressum non uideretur, rursus sub praelo, inter duas tabulas, ut prius conprimatur. Quibus omnibus factis, ferro aliquo curuo scindente, circino & regula, canalibus dispertitis, ad ignem siccentur, mox bombyce, oleo & terebinthina imbuto, atque accenso, afflentur fumo: postea si quid fumi superflui relictum sit, leporino pede tollatur. Quod si metalla infundere uoles, inter duas tabulas, una cum pannis, sub praelo ponito, comprimendo aliquantulum: deinde metallum liquatum iniicito ( si fuerit argentum, uel aes album, cognoscitur ex suo splendore & claritate: si uero stannum, stuppa uel charta iniecta, comburitur ) & optime hinc inde fluet nisi stannum fuerit: tunc enim sublimati centesima, & antimonii octaua pars iniicienda erit: sic enim non solum optime fluet, sed durius quoque metallum efficitur. Porro frigefactis typis, numisma dextre eximatur, acseruetur. Quod si alia efficere uoles, iterum formae fumo erunt afflandae: deinde sub prelo comprimendae, ut antea iam est dictum: hocque faciendum toties, quoties alia numismata efficere uoles. Caeterum si forme nondum uideantur fatigatae, sed ad alia metalla infundenda aptae, in loco aliquo sicco conseruari debent. Si uero fractae, rursus conteri, puluisque melior, ut superius est dictum, fiet. Porro numismata, siue recentia, siue uetera, tum coqui, tum in aqua alba poni debent: praesertim si non fuerint ex stanno, ut infra docebitur. Ad numismata, ex creta liquidam, penicillo formanda, quod multo facilius est, quam typis superioribus, sed formae semel tantum utiles sunt: nec res paulo subtiliores his effinguntur: quaeque penicillo denuo tangi non possunt. Sumito numisma nitidum, beneque ablutum & siccatum, ut prius est dictum: deinde oleo illitum, sequenti ungito mistura, quae sic se habet. ◉. Supradicti luti sapientiae ad solem, uel ad ignem siccati, atque in puluerem tenuissimum redacti, cribratique, quantum satis esse uideatur: quo deinde aqua communi liquefacto, altera numismatis pars illinatur: deinde siccata rursus praedicto luto, sed spissiore, inungatur, sicceturque. Quod cum quater, uel saepius fuerit factum, altera similiter pars, oleo prius illita inungatur, ita, ut totum numisma luto obducatur, maxime si ad auferendum numisma, per medium formam scindere noles. Sin minus, antequam altera numismatis pars inungatur, prius lutum numismati adhaerens contritis carbonibus aspergendum, quo altera pars superaddita minime adhaerescat, sed facile remoueri possit. His factis, altera quoque numisinatis pars, supra dicto luto humectato, penicillo illinatur, & iterum siccata, spissiore luto liniatur & siccetur, hocque quater, uel ut uoles, quemadmodum fecisti, quum primam formasti. Uerum antequam bene siccetur lutum, partes cultello aliquo, semper oportet leuiter redundantes resecare, ne coalescant: eius inquam partes, que carbone aspersae fuere. Cum autem iam probe fuerit siccatum, commissure illae, cultello leuiter tractentur, artollendo, ut altera forme pars a numismate extrahi queat. Qua ablata, altera quoque auferatur, quod fiet, si lutum modice cultello percutiatur, numisinate deorsum tendente. Quibus omnibus factis, sumito ambas luti partes, atque primo foramen, per quod liquefacta metalla decurrere debent, ad latera utraque fingito: deinde filo aliquo ferreo, partes simul colligato probe, coquitoque in fornace, uel sub carbonibus accensis, donec consumentur carbones. Quod si coquantur antequam coniunctae fuerint partes, non erit absurdum, modo postea filo rite colligentur. Cum autem metalla liquefacta infundere uoles, inter duas tabulas, uel sub praelo ponito, metallumque infundito: deinde frigidum eximito, & inuenies numisma egregie formatum. Uerum si ex argento fuerit opus aliquod, erit dealbandum, ut deinceps dicetur. Si ex stanno, dealbare nihil opus erit: si uero ex auro, aeris flore, & urina est colorandum, sed neque ex argento, neque ex auro numismata, non in his cretaceis formis, sed in supra dictis fundenda sunt. Hoc luto sic parato, aliter, & quidem facilius conflari numismata possunt, nempe hoc modo: Sumatur id quod formandum est, atque id ex cera, & terrebinthina commista constet: mox ea cera, hac creta siue luto contegatur, ut ante diximus: deinde foramen inducatur: deinde ad ignem ponatur, ita ut foramen in ima sit parte, per quod cera omnis liquefacta exeat. Quo facto, metalla liquefacta infundantur. Illud semper tenendum est, ut formae, quocunque modo sint, cum est fundendum, caleant. Album ad Numismata, aliaque opera dealbanda etiam ad argentea opera antiqua expolienda, & tanquam renouanda. Sumito numismata, uel aliud quoduis opus antiquum, uel nouum, & ponito super carbones accensos, tandiu uersando, donec cineris colorem suscipiant: deinde extergente ex aeris filis scopa, cum optime extersum fuerit, in sequentem ponatur aquam, quae huiusimodi est. ◉. Aquae marinae, uel communis q. s. est. Salis albi m. i. Tartari Aluminis sing. q. s. est. Misceantur, & coquantur in uase aliquo uitreato. Quod si opus ex aere, sophistica ratione dealbatum fuerit, sumito argenti, in tenuis simas bracteas deducti, siue foliorum argenti, denarium unum. Salis Ammoniaci ◉ i. 7. Salnitri ◉. ii. 7. Misceantur, & ponantur inter carbones accensos, in uase aliquo cooperto, sed cum operculo in medio perforato, tandiu, donec uapores omnes euanuerint: deinde frigida conterantur optime, & fiat puluis. Cum autem uti uoles, huius pulueris unciam unam praedictae aquae addito, & per octauam hore patem coquito: deinde numismata, uel alia opera, immitito. Quo facto, aquam, & opera ipsa in aquam claram, tepidamque effundito, tartaroque & aliis in fundo residuis, opus optime fricato, demum aqua frigida abluito & siccato. Aqua, ad Ferrum auro obducendum. ◉. Aquae communis lib. iii. Alumini ◉. ii. Uitrioli Romani ◉. i. Floris aeris denarium i. 318 Liber. Auri pigmenti ◉. i. Misceantur, & coquantur. Quando autem bullire incipiunt, addito: Tartari e uini faecibus. Salis communis sing. ◉. 7. Ferueant aliquantulum: deinde auferantur ab igne, atque ea aqua ferrum pingito, mox igni calfacito probe: deinde leuigetur. Oleum ad idem. ◉. Olei lini ◉. iii. Tartari ◉. ii. Uitelli ouorum, ad duritiem coctorum, & contusorum ◉. ii. Aloes ◉. 7. Croci gr. u. Curcumae gr. ii. Coquantur omnia aliquandiu in olla noua, & fiat oleum ad ferrum pingendum. Quod si iam dictae species, oleo no bene cooperirentur, adde ut cooperiantur, & scribe, uel depinge super ferrum, prius diligenter leuigatum, & erit aureus color. Aqua, ad Ferrum auro foliato obducendum, uel auro, argento uiuo resoluto, quo aurifices ad argentum inaurandum utuntur. ◉. Uitrioli Romani ◉. i. Aluminis ◉. ii. Salis ammoniaci ◉. i. Redigantur in puluerem tenuissimum, coquanturque in aqua communi, qua cum ferrum prius mundatum, leuigatumque, deinde intinctum fuerit, superaddantur auri folia, deinde siccetur ad ignem, leuigeturque lapide hematite, ut mos est. Si uero auro, argento uiuo resoluto, argentum inaurare uelis aurificum more, adde supra dictae aquae, floris aeris ◉. i. sublimati ◉. 7. misceantur, & cum aliquandiu efferbuerint, ferrum in dicta quoque aqua ferueat. Quod si prae magnitudine ferrum aqua tegi non posset, optime cum dicta aqua feruente fricetur, & sic ad aurum, argento uiuo dissolutum, accipiendum accendetur. Hoc autem quomodo fiat, in libro praecedente, capite de auro conterendo docuimus. Ceterum ferrum iam auro obductum, ad ignem lucerna, uel sulphure, more aurificum, uel cera, ut in Germania fit ( quod longe melius est ) infumetur. Nos uero modum meliorem, perfectioremque; quam in Germania, aliisque in locis fit, infra docebimus. Ad Ferrum, argentumque aeris colore tingendum, quod ad inaurandum multo melius est, diutiusque auri colorem retinet. Certissimum est aurum in album ferrum argentumue inductum non ita bene apparere, quam in aes: propterea, quod ubi uel tantillum ferrum detegi, siue aurum absumi incapit, illico ferri argentiue color apparet, in rubro autem colore, non ita detegitur. Itaque quidam periti, & iudicio praediti, lignum aut huiusmodi materiam non rubrica, ut plerique omnes faciunt, sed fuluo quodam aureoue colore, solent cotegere. Nam tametsi aurum tempore, aliqua in parte uanescat, non ita ut in rubro, multo etiam magis in albo, facile dignoscitur. Hoc quoque ipsum in ferro argentoue inaurando comode fieret. Uerum ut haec nunc missa faciam, ad aeris colorem ferro argentoque inducendum, fiat hoc modo: ◉. Floris aeris Uitrioli Salis ammoniaci, sing. q. s. est. Redigantur in puluerem subtilissimum: deinde in aceto forti coquantur per semi horam, imox ab igne auferatur, immittaturque ferrum, uel argentum, uase optime cooperto, tandiu, donec frigescant: atque sic habebis ferrum aeri simile, aptissimum ad aurum recipiendum. Aqua, uel tinctura Adamantibus tam ueris, quam adulterinis, siue ex sapphiro factis, subiicienda. ◉. Fumum ex candela, sub pelui contectum, & cum oleo mastichino fiat mistura, quae in annuli pala adamanti subiiciatur. Quomodo Sapphiri albi, in Adamantes commutentur. Hoc secretum gemmarum, commune esse uidetur: nam uno tantummodo fere omnes utuntur, qui quidem mihi non improbatur. Uerum ubi eum, quo utuntur ipsi, posuero, alium multo praestantiorem apponam: Primum omnium scobem ferri auriue sumunt: maior tamen pars auri scobe utitur credunt enim ad hoc aptiorem esse, quod maioris sit pretii, sed falluntur cum ferri scobina longe sit aptior. Hanc scobem in crucibulis ad ignem ponunt; donec non liquescat quidem, sed candere rubereue incipiat. Deinde sapphiros diluti coloris, & albicantes in ea sepeliunt, sinuntque non diu: mox exemptos ( siquidem uerum adamantis colorem nondum attraxerunt ) rursus imponunt: hocque toties faciunt, donec uerum perfectumque acquirant colorem. Quo facto, in annulis ligant, ubi prius pala eorum, praedicta mistura illita fuerit. Aliud ad idem, multo perfectius. ◉. Enchausti albi, quod Smaltum uulgo uocant, subtilissime contriti. Scobis ferri auriue, sing. part. i. Misce, deinde sapphirum sumito, & sinalto puro, cum saliua in pastae formam redacto, obducito, beneque ad ignem exiccato. Hoc facto filo ferreo tenui, & recocto, sapphirum uinciunt, ut ex igni manu filo capto, extrahi possit: & sic uinctum indicta ferri scobe, enchaustoque rubenti condunt, sinuntque ad ignem aliquandiu, ut supra est dictum: deinde eximunt, & si colorem uerum nondum assumpserit, rursusque condunt, donec perfectum ac uerum acquirat colorem. Ad Balagios subtiles den sandos, pro annulis. Balagii aequae subtiles, ut charta, in hunc modum augeri possunt: sumito crystallum optimum colore balagii tinctum, granum mastichis unum, & in cultelli, ligniue mucrone ad ignem ponito, donec lacrymam, margaritae similem reddat, qua cum balagio crystallum agglutinato. Nam ea lacryma conglutinat sine corpore, nec colorem mutat. Hunc expoliendum, & illustrandum, atque demum in annulo figendum, tradito: & erit pulcherrimum, ac si totum balagium esset. Modus conficiendi Gemmas duplices, cuiusmodi Mediolani fiunt. Smaragdi duplices, hoc modo conficiuntur: sumito mastichis lacrymam, ut praecedente capite dictum est, & cum aeris flore contrito cum oleo, & pauca cera, & aqua etiam, si opus fuerit, tingito. Quod si Rubinos, ut uocant, efficere uoles, sumito: Gummi Arabici, Aluminis Zuccharini Aluminis Rupini sing. part. i Misceantur & coquantur in aqua communi, addendo aliquantulum uerzini, minutatim incisi, aluminis catini, quantum satis est, ( quanto enim plus ponitur, eo etiam obscurior redditur color ) fiat color, quo mastichis lachryma tingatur. Quod cum factum fuerit, sumito duo paria frustula crystalli, ad rotam expolita, qua uoles forma, & magnitudine, ita tamen ut superius frustum sit inferiore tenuius: sintque non secus adglutinata, & ab omni parte coniuncta, quam cum digito unguis. Horum alterum, nempe inferius in pala ferrea super carbones ponito, donec calefiat: deinde praedicta tincta lacryma; in stylo posita, & calenti, ut fluere possit, itingito, quantum satis esse uidentur: mox alteram partem, nempe subtiliore in calidam, alteri super imponito, & sic aglutinabitur perfecte, absque densitate aliqua, & erit ab omni parte perlucida. Quibus factis, geminae annulis ligentur, auri folio rubenti, rubinis, uirentim smaragdis supposito. Folia autem omnis generis & coloris quomodo conficiantur, paulo inferius docebimus: Pasta, ad Gemmas, ut sunt smaragdi, rubini, sapphiri, & similes, quae non duplices & glutine tinctas sed simplices intus forisque coloratae, & pulcherrimae. ◉. Plumbi usti, ◉. iii superinfundatur tantum aquae, donec ad digitu unum, uel duos emineat, digito misceantur bene: deinde cum residuum fecerit, auferatur aqua, & seruetur. Ualet enim ad humectandam ollam uitreatam, ne materia insuta, ollae adherescat. Quo facto, addito supra dicto plumbo: Minii siccati ◉. iii. Chrystalli uel Calcedonii combusti z. i. Aeris squamae ◉. ii. ◉. i. uel ◉. ii. ◉. ii. Redigantur in puluere omnia, & misceantur: deinde ponantur in ollam aqua plumbi, prius madefactam, & optime coopertam, in figuli fornace per dies tres, aut quatuor: tum auferatur, & habebis massam pulcherrimam, quam artifici elaborandam, quacuque forma uoles, trades. Nam paruo Uenetiis tornantur & expoliuntur. Posset etiam aliter, uel in formam cretae, cum figuris, uel aliis rebus. Porro si fuluas gemmas conficere uoles, sumito ferri scobem, aut squamam: si uero rubras, cinnabarim. Quod ad colores attinet, eam rationem sequere, quam in aliis subiectis modis, docebimus. Sir tragdi, aliique lapides pretiosi, quomodo conficiendi. ◉. Salis alcali, quantum satis est, dissoluatur in aqua: deinde coletur per pannum e lana confectum, & siccetur, & postea rursus, prius in aqua dissoluatur; ac siccetur. Quod cum tertio factum fuerit, fiat puluis, cur addatur crystalli in pollinem redacti, & a pharmacopolis cribrati, ◉. ii. 7. salis alcali ◉. ii. floris aeris, in aceto infusi, & colati ◉. i. ponantur in uas aliquod uitreatum, nouum, oprime luto obductum, clausumque, ne quouis modo respiret: deinde cum in fornace figuli uel uitrearii, per horas uigintiquatuor fuerint, uferantur, fiantque gemmae secundum artem, pretiosis similes. Quod si rubinos conficere cupias, addito loco aeruginis, cinnabari mesi uero sapphiros, lapidem lazuli: si hyacinthos, corallos. Ad coniburendum Crystallum & calcedonium, ad dictam pretiosorum lapidum compositionem. ◉. Tartari combusti ◉. i. dissoluatur in scutella aqua plena: deinde fiat colatura, in qua frusta crystalli, uel calcedonii candentia septies extinguantur. Quod cum factum sit, redigantur in pollinem tenuissimum, & seruetur pro supra dicta gemmarum pasta. Uerum hoc notandum uidetur, ut materia ad sinaragdos efficiendos, teratur in mortario aeneo: ad rubinos uero, in ferreo, cupreo minato omnibus modis. Aqua, ad praedictas Gemmas indurandas. Cum gemmas arte confectas, quae admodum fragiles sunt, insecabiles reddere uoles, hac uti aqua conueniet. Sumito calamitae frusta, eo modo combusta, quo de crystallo iam dictum est, terantur, ponanturque in loco humido, donec in aquam mutentur, cui addito uitrioli, quantum satis esse uideatur, fiatque massa liquida, ad modum pulueris crassioris: deinde distilletur, quousque aqua quaeuis exierit: Huic denique aquae, addito farinae hordei q.s. & flat massa. Quum autem gemmas durescere uoles, praedicta massa obducantur: deinde cum in fornace cum pane, & cocto pane, & ipse auferantur: abiiciatur pasta, & habebis gemmas, duritie ueris, & naturalibus similes. Quod si nondum satis durae uiderentur, denuo pasta obducantur, fiatque ut iam dictum est, & erunt perfectae, nihilque erit, quod desideres. Argenti puri, urendi modus. Cum superius de urendi modo mentio facta fuerit, operae pretium esse uidetur, ut modum quoque urendi argenti, & talci doceamus. Sunt autem imodi plurimi, quorum tres tantum, melioresque ponemus. Primus sic se habet: sumito argentum purum, subtiliter contusum, & in partes non magnas, ut uoles, incisum, ponatur in crucibulum, uel aliud uas, in cuius fundo aliquantulum salis communis, non praeparati inspersum sit, & super salem argenti frusta collocato, atque ita ordine, argentumque, quantum fuerit, ponatur, ut semper supra, subterque argentum sal sit, argentique postremus ordo, sale tegatur multo. His omnibus factis, papyro crucibulum cooperiatur; lutoque bene obducatur, ita ut in medio paruum aliquod foramen relinquatur: deinde exiccatum, ponatur inter carbones accensos plurimos, per horas saltem quatuor, super crucibula, satis etiam carbonum. Deinde ubi refrixerit, aperiatur, argentique lamine siue bracteae eximantur, quae si digitis frangantur crustae panis ritu, tunc satis ustae esse apparent: si uero fragiles non sint, rursus in crucibulo cum sale, ut iam est dictum, crementur: uerum melius erit, si ter saepiusue urantur. Quod cum factum fuerit, argenti laminae optime conterendae: deinde in aqua calida puluis lauandus erit, qui cum residuum fecerit, aqua sensim auferenda, mox alia superinfundenda, atque toties lauandus, donec aqua prorsus insipida salsedinisque expers fuerit. Atque sic habebis argentum contritum, minore quidem pondere, sed purius, fixius & durius, ut prope auri naturam habeat, quod ad plurima ualet, modo eo quis recte uti queat. Caeterum comburitur etiam cum talco, loco salis, nisi quod tum minime aqua calida lauandum sit. Sunt praeterea quidam, qui argentum cum sale, uel talco, duodecies, uel quindecies urunt, ut perfectius & durius, euadat, tincturamque facilius recipiat. Porro. uritur quoque, siquidem in crucibulo argentum liquefiat, addaturque in singulas argentiuncias, libra una sulphuris contriti. Nam hoc modo melius consumitur argentum, atque perfectius euadit, quam sale & talco: praesertim si sulphur prius fuerit fixum, aut sinegmatis lixiuio purgatum. Atque hic est primus modus. Secundus urendi Argenti modus. ◉. Aquae fortis, superius praeparatae, ex salnitro, & alumine, part. iii. scobis, uel foliorum, uel laminarum argenti, part. i. ponatur, aqua in phialam aliquam oblongi colli: deinde argetum, & subito feruere uidebis, praesertim si bona fuerit aqua, relinquanturque tandiu, donec feruere desinat. Quod si aqua fuerit debilis, neque ferueat, ad ignem admouenda erit aliquantulum, manuque tenenda erit phiala, & super cineres ponenda calidos, uel ad fornacem tandiu, donec satis ebullierit, totumque argentum erit absumptum, quod erit, si aqua tota uiridis fuerit, & argenti nihil infundo resederit. Quod si aqua non probe usta sit, infundo calcem candidissimam cernere licebit, uel si in argento aliquid auri sit, tunc fundum petet aurum, arenae instar. Quibus sic se habentibus, sumito phialam magnam, aquae semiplenam, in aqua salis m. i. dissoluta: deinde cum bis uel ter colata fuerit, aquam fortem cum argento dissoluto, addito, perque horas quatuor, uel sex relinquiro, & in fundo uidebis argentum cum sale. Quo facto, aqua per pannum e lana colanda, argentumque in fundo relictum, in crucihulum coopertum, inter carbones accensos plurimos, per horas tres, uel plures ponendum est: atque ubi deferbuerit, auferendum. mox aqua calida superinfundenda, & digito miscenda. Hoc facto quiescere, & subsidere paulisper sinito: mox sensim aquam illam auferto, aliam in fundito: sicque toties facito, donec aqua non salsa, sed insipida prorsus sentiatur. Tum argentum siccetur, atque ad usum seruetur: purissimum enim erit. Tertius uerendi Argenti modus. Argenti folia, argento uiuo dissoluta, ut praecedente libro in capite de Auro molendo est dictum, cum sale communi teratur: deinde ponantur ad ignem tandiu, donec argentum uiuum euanescat in fumum, postea lauetur aqua calida, donec salis saporem amiserit, & erit factum. Posses etiam rursus cum sale, absque argento uiuo terere: deinde in crucibulum ad ignem, ut prius per horas tres ponere, demum aqua calida, ut ante est dictum, abluere, & rem confectam habebis. Talci urendi modus. Talcum cum ad uaria, plurimaque conducat, uarii eius urendi modi inuenti, sunt: tamen communiter solent talcum, cum duabus salnitri partibus, uel salis, uel tartari, in figuli fornace praeparare: deinde salem uel tartarum aqua calida abluere. Quidam super carbones accendunt: deinde in urina extinguunt, atque hoc saepius iterant. Quidam uero inuoluunt id in panno e lana albo: deinde ponunt ad ignem maximum, atque ita crematum inueniunt, leue, spongiosum, ab alumine usto non multum differens. Uerum cum omnes hi modi, boni non sint, propterea quod aut non perfecte uratur, aut tartarum sua natura priuetur, ita ut ferme calcis uiuae naturam uel aluminis induat. Quare his ita se habentibus, operae pretium esse uidetur, ut alium, eumque perfectum doceamus modum. Est autem huiusmodi: sumito talcum optime contusum, uel contritum, ponatur in crucibulum, inter carbones accensos, tandiu, donec optime igne candescat: deinde aceto distillato, in quo tartarum ustum dissolutum, tertiaque pars aquae uitae addita fuerit, aspergatur toties, donec in singulas talci libras ◉. iii. aceti superinfusae. fuerint. Quo facto auferatur ab igne, & aqua calida, ut dictum, lauetur, & ad usum seruetur. Caeterum, comburitur, etiam, si in minuta redigatur folia, siue bracteas, atque inter argenti bracteas, in crucibulum luto obductum ponatur ordine, alio super alio collocato, in fornace figuli, uel uitrearii, per dies tres, quatuor, uel sex: similiter etiam fieri potest, cum stanni bracteis. Porro fit etiam, si in cuprum igne liquefactum iniiciatur, & sic cito comburetur, sed cupro mirum in modum nocebit: quare a tali modo abstinendum censeo. Modus Ferri, aeris, argenti inaurandi melior, faciliorque, quam quo Germani uel Galli utuntur. Quod autem hac ratione inauratur, purum aurum esse uidetur. Primum omnium, cum ferrum uel argentum auro obducere uoles, id prius aeris colore, ut superius est dictum, tingito: deinde auri folia cum argento uiuo, de quo supra etiam mentio facta est, dissoluito: mox in scutella ponito, superinfundendo tantum succi cucumeris asinini, donec ad digitum unum emineat, & relinquatur sic coopertum ad solem aliquandiu, uel alio in loco. Quanro enim diutius sic relinquitur, tanto etiam melius euadit. Quare non incommode facies, si domi copiam eius praeparatam habeas. Quando autem uti uoles, ferrum, aesue, aut argentum prius optime praeparatum, purgatum, mundatumque, supra dicto auro praeparato, tingito, fricando probe, ut adhaerescat. Uel si mauis, aurificum more, metallum auro obducito, quod fiet, si id aqua forti prius praeparatum fuerit. His factis, argentum uiuum, lucerna, ex oleo lini, & sulphure, ut mos est in Italia, totum absumitur, quae ita inaurant, ac si croco, opus esset tinctum. Uerum potius sequenti modo, qui optimus est, utendum. Nam partim ex aurificibus ultra montanis sumptus est, partim nostro Marte melior est factus. Ratio consumendi Argenti uiui, ab inducto auro, aurique perfecte colorandi, sic ut auri solidimassa esse uideatur. ◉. Aeris squamae. Scobis ferri, sing. part. i. Ponantur in ollam, superinfundendo tantum aceti non distillati, donec ad duos uel tres digitos emineat, deinde cum ad ignem per horam unam ebullierint, auferatur acetum: mox aliud superinfundatur, coquatur. que ut prius. Quod cum quater uel sexies factum fuerit, acetum omne simul suimito & euaporari siue exiccari facito, quod quidem, etiam distillatione facere poteris, ut acetum ad plurima utile colligatur. Sumito deinde puluerem infundo relictum, cui addito octauam partem uitrioli Germanici, quartam ferretti Hispanici, salis Ammoniaci dimidiam octauam, sulphuris parum, misce & cum cera liquata, & oleo, fiat mistura ad modum unguenti. Hac mistura, ferrum, auro obductum, inungatur: deinde super carbones accensos tandiu, donec tota cera igne fuerit consumpta, sinatur: mox scopis ex aereis filis, & aqua frigida extergatur, & leuigetur, & uidebis opus ita inauratum, ut ex solido auro constare uideatur. Einis. Libri Sexti. D. Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Septimus. A Ioan. Iacobo Uuechero Medico Basiliensi Auctus. Aqua, ex Nucibus immaturis, humano corpori utilissima. In Maio nuces uirides immaturas sumito, easque in mortario lapideo aliquantulum contundito, quae cum in cucurbita uitrea, lento igne distillatae fuerint, fiat aqua, & seruetur in phiala aliqua uitrea, optime obturata, addita prius in singulas phyalas aquae sacchari albissimi ◉. i. Haec autem aqua, quamuis incurabilem & inueteratam hydropem per sanat, modo per mensem unum, quotidie semel, uel bis ( mane scilicet & uesperi, cum itur dormitum ) ad digitos duos, cum pauco uino albo, & tartari contriti ◉. ii. uel iii. bibantur. Recentem uero, quae tamen uehemens non est, quindecim diebus curat. Quod si absque tartaro, sed cum pauco uino, ut dictum est, singulis diebus mane potetur, epilepsiam, hemicraniam, uertiginem, oculos praehumidos sanat: lac mulieribus restituit: genitale semen auget, foecundum hominem reddit. Caeterum si hac caput lauetur: deinde paulo post lixiuio abluatur, demum, rursus aqua lotum, panno aliquo siccetur, ad omnem capitis tineam remedium erit optimum. Plagas, omnis generis ulcera, ad sanitatem perducit, si ea abluantur. Corpus ab omni humorum putredine, affectionibusque incurabilibus praeseruat, modo cum uino albo pauco, ea quotidie quis utatur. Ad dentes gingiuarumque inflammationes, optimum remedium est. Porro si quis peste correptus, uel saltem de peste suspectus, poculum huius aque dimidium, ieiuno stomacho exhauriat: deinde post duas uel tres horas, rursus tantundem, absque dubio a peste ( uolente Deo ) liberabitur: praesertim si regimen supra dictum, capite de Curatione pestilentis bubonis & carbunculi, obseruauerit. Ad Uirium imbecillitatem ex nimio Ueneris usu, remedium singulare. ◉. Mellis optimi Uini Cretici uel Graeci, uel optimi, sing. part. i. Succi betonicae in singulas libras mellis poculum dimidium. Pinguedinis, siue adipis caponis, uel gallinae ◉. ii. uel. iii. Oleo pineorum, uel amygdalarum dulcium ◉. i. Ponantur omnia in ollam aliquam ad ignem, doneo optime misceantur, fiat potio, de qua patiens, singulis diebus mane, poculum unum ebibat. Quod si cinnamomum contritum, & saccharum addita fuerint, melius erit. Haec etiam potio, ualet ad corpora ex macie in bonam habitudinem restituenda. Ad Lepram, faciei intumefactionem, pustulasque hepatis, & uentriculi affecti. ◉. Ligni fraxini recentis, & in frustula incisi, quantum satis esse uideatur, ponatur in ollam multis foraminibus in fundo pertusam: deinde aliam ollam, absque foraminibus paulo maiorem, ita ut alteram cum lignis incisis, in eam non tota igredi ualeat, sumito: hancque sub terra, uel arena sepelito accurate, ne quid pulueris intro cadat: deinde alteram cum lignis operculi instar, quam parte fundum est, super imponito, obturando commissuras probe pannis, in farinae glutine imbutis. Uerum ita superponenda erit, ut emineat, quo ignis circum accendi queat. Quibus factis superior olla, operculo aliquo ex argilla, uel ferreo, uel luto sapientiae, cooperiatur optime, ne quouis modo respirare possit: deinde cum siccatum fuerit; carbones accensi, circum & super ponantur, per duas uel tres horas, secundum ligni copiam, augendo ignem in fine, quo omnis ligni substantia pertranseat: deinde superiorem ollam frigidam diligenter, ne quid pulueris introeat, auferto, oleumque & aquam ex inferiore olla colligito, atque in uitreo uase obturato, probe seruato. Quando autem ad supra dictum affectum uti uoles: sumito huius olei part. iii. Aquae uiolarum part. i. misce & faciem inunge. Ad pedes, siue longa inambulatione, siue humoribus ad eos delatis, siue aliis de causis tumefactos. ◉. Stercoris bubuli, uel uaccini recentis quantum uolueris, coquatur cum uino optimo, donec spissum euadat: deinde calidum super affectam partem ponatur, & sanabitur, ita, ut ei alio remedio opus non sit. Quod si dolor in aliam partem incubuerit, eodem utere emplastro, & breui sanitati restituetur Ad eos, qui Morbo aliquo, uel melancholia imbecilles, lassique sunt, ita ut uix incedere queant ◉ luae moschatae Consolidae minoris Uerbasci sing. q. s. est, coquantur in aqua, & fiat lauacrum, quo saepius utatur. Caeterum in iusculis praedictae quoque duae herbae: nempe iua & consolida incoquendae, & pro cibo sumen de, & sic breui tempore aeger sanabitur. Ad Ebrietatem, eosque, qui caput imbecillum habent, uariaque uina, ut in conuiuiis solet, potare coguntur. Ne quis inebrietur, etiam si per integrum diem uinum purum bibere cogatur: oportet, ut prius antequam accumbat, quartam horis partem, duo aut tria persicorum semina, uel amygdalarum amararum edat: deinde dimidium poculum, minusue, olei communis, uel amygdalarum dulcium superhauriat. Quo facto, bibat, quantum uolet, & nunquam inebriabitur. Quod si denique caput, uentriculusque grauetur, parum succi brassicae, uel cum saccharo, uel absque eo capiat, & sanabitur. Ad Membra contusa non fracta, facile. Contusum membrum melle crudo, frigido inungito: deinde lintea fasciola ligato. Ad Gonorrhoeam, siue genit alis seminis profluuium. ◉. Seminum melonum mundatorum, uel non mundatorum, quantum uolueris, contundantur in mortario lapideo optime, cum aqua fontana: deinde coletur, & fiat potio lactea, de qua sumat aeger per dies quatuor quotidie in aurora, poculum dimidium uel plus, cum pauco saccharo tepidum. Interim tamen renes, unguento rosaceo ungendi sunt, & breui sanus euadet. Liquor optimus, sanans Uulnera duobus diebus, carnemque, ut naturale balsamum, conseruans. Ex ulmi folliculis succum, argento uiuo similem sumito & colato: deinde in ampulla uitrea, uel olla uitreata ad ignem lentum coquito, donec spissus, terebinthinae modo euadat, & ad usum, ut rem pretiosissimam seruato. Ad Ossa cariosa, corrupta, fistulas, affectus prope incurabiles, optimum & probatißimum. ◉. Sulphuris citrini q. s. est, ponatur in olla aliqua ad ignem lentum, donec liquescat: cui deinde addatur tartari usti, & contriti lib. 7. miscendo bene, donec frigidum euadat. Quo facto, in puluerem redigatur: deinde in mortario lapideo, uel super lapide plano, in loco aliquo humido ponatur, donec in oleum uel aquam conuertatur. Hoc oleum, ossa cariosa atque putrida, quauis de causa mundificat, atque mirabiliter persanat, si quidem eo inungantur. Praeterea carnem fistularum, pu340 Liber. tridam exedit, ubi prius uino & aqua rosacea lota, demum chelidonia contusa, super posita fuerit: & est secretum ualde pretiosum Ad Pisces capiendos, & lumen in tenebris faciendum. Cicindelas, id est muscas, noctu lucentes, in cucurbita uitrea igne lento destillato, donec aqua omnis exierit: deinde aqua extracta, una cum argenti uiui unciis quatuor in phialam, uel aliud uas uitreum rotudum, & optime obturatum, ne aqua ingredi queat, ponatur. Quo facto, uas in rete aliquo collocetur diligenter, ne frangatur: deinde cum in aquis demersum fuerit, ita splendebit, ut pisces lumine allecti, cumulatim eo concurrant. Caeterum hoc uas in tenebris quoque lucet, si circumferatur, uel in cubiculo aliquo contineatur. Ad Oris malum odorem, ex uentriculi consensu. ◉. Saluiae ◉. i. Florum rosarum ◉. 7. Caryophyllorum. ◉. 7. Cinnamomi electi ◉. ii. Nucis moschatae ◉. ii. Moschi gr. ii. redigantur in puluerem tenuissimum, misceantur, & cum melle colato quantum satis est fiat conditum, quod seruetur in uase ligneo ad solem, per dies quatuor uel sex. Hoc autem medicamentum facit, ne cibus in uentriculo corrumpatur, & per consequens oris anhelitum foetentem emendat. Ad Uentriculi imbecillitatem. ◉. Abrotani Rutae Pulegii Menthae sing. m. i. Uini albi optimi, mensuras duas. Mellis albi lib. 7. misceantur & coquantur, quantum satis est, addendo cinnamomi, garyophyllorum contritorum, sing. ◉. 7. deinde coletur, & in uase uitreo ad usu seruetur. Huiusmodi enim potio uentriculum roborat, siquidem mane, tepidam, tres digiti sumantur. Uerum a nimio eius usu abstinendum est. Ad Uentriculi imbecillitatem, si cibum retinere non possit. umito mala cotonea optime mundata, atque in aceto optimo cocta: deinde contusa, quibus addito sinapis contriti, & misceto, Quum autem uti uoles, super linteum ponito: deinde garyophyllorum tritorum aliquantulum super aspergito, & stomacho semel uel bis, calidum applicato, & sanabitur, 342 Liber ◉. Cerae nouae Floris aeris Cerussae sing. ◉. i. Sublimati ◉. 7. Alumini usti ◉. ii. Olei rosacei ◉. ii. Terantur, deinde misceantur, & fiat unguentum ad ignem lentum. Ut autem calli tollantur, prius in aqua uel lixiuio mollescant: deinde bene radantur, mox unguentum superaddatur. Quod cum saepius iteratum fuerit, euanescent. Aliud. ◉. Farinae ex lini semine Anethi, sing. q. s. est, misceantur, & fiat pasta aliquantulum dura, quae saepius super callum posita, breui tempore eum expellet. Aliud. Pannus liniatur cera uiridi: deinde callo saepius applicetur. Uerum callos prius euulsos, deinde rasos, seu leuiter incisos esse oportet. Aliud, ad Uerrucas & callos. Sumito semperuiuae maioris, ab exteriori pellicula mundarae, q. s. est, quae si callos mane & uesperi, sexies uel decies superponatur, breui tempore euellentur. Si uero calli, seu uerrucae ueteres duraeque fuerint, prius mollescant, & radantur: deinde ex dicta herba succus, cum pauco alumine usto, superligetur, & in decem uel duodecim diebus ad sumum absque dolore sanabitur. Aliud. ◉. Foliorum brioniae, siue cucurbitae syluestris. Uerbasci sing. q. s. est, contundantur: deinde succus exprimatur, cui denique addito, brioniae ramulos in cinerem combustos, & fiat unguentum quo uerrucae inungantur. Aliud probatum. ◉. Florum uerbasci q. s. est, distillentur in cucurbita uitrea, & fiat aqua, que cum uerrucae laepius lotae: deinde eius flores contusi, & super positi fuerint, adimentur. Aliud rarum. ◉. Salnitri Uitrioli Romani Floris aeris sing. ◉. ii. Aluminis zuccharini ◉. i. Calcis uiuae ◉. 7. redigantur in pollinem, misceantur: deinde in cucurbita uitrea distillentur. Uerum prima exiens aqua, ad hunc effectum apta non est, uerum secunda optima est: siquidem uerrucae ea saepius lauentur. Ualet etiam euphorlium contritum, atque cum oleo tartari & lixiuio mistum: uerum antequam apponat medicamentum, uerrucas prius mollescere, incidique oportet. Item, aqua uitium, non solum eas tollit, si frequenter ea lauentur, sed etiam maculas cutis nigras e medio aufert. Caeterum ualet quoque cantharidum puluis: si quidem cum resina & pice superligetur. Ad idem optimum remedium erit, si emplastrum ex nitro contrito & loto, cum mulieris lacte, & pauco fermento, super uerrucas prius abrasas, aliquoties apponatur. Ad Muscas, araneas, scorpiones, aliarumque similia, aedibus expellenda, probatum. Pennas upupae, quot uolueris in cubiculo accendito, ita ut fumum sentiant. Quaecunque enim fumum percipient, effugient, & nunquam redibunt. Ad Culices. Cuminum mansum probe in ore, succum gignit: quo si facies, manus totumque corpus, liquidem fieri potest, inunctum fuerit, minime tibi molestae erut. Nam huiusmodi odor eis ualde aduersus est. Caeterum, si uino, in quod cuminum contritum iniectum sit, fenestrae, uel cubiculorum portae, atque etiam parietes, aspersi fuerint, cubicula minime introibunt, odorem, ut antea dictum, uitantes. Quod si muscas quoque e domo depellere uoles, sumito satureiae, foliorum sambuci, cumini, sing. quantum satis est: misceantur, & coquantur in aqua, qua cum domus uel cubicula aliquantulum madefacta fuerint, muscae omnes euolabunt. Uerum nihil cibi eis permittendum, ne eo allectae odorem contemnant. Ad Rosas uel garyophillos albos, uario colore breui tempore tingendos, probatum. Sumito terrae pinguissimae quantum uoiueris, siccetur ad solem probe, donec in puluerem tenuissimum redigi queat, deinde cum in uas aliquod posita fuerit, germen aliquod florum alborum implantetur. Uerum cauendum, ne terra alia aqua quam sequentibus madefiat. Itaque si ex albis floribus, rubros efficere uoles, sumito ligni brasilii, minutatim incisi, quis. & coquatur in aqua, usque ad consumptionem tertiae, uel quartae partis, & fiat aqua rubra, qua terra, bis in die, mane scilicet & uesperi, paulatim humectetur frigida. Hoc autem tandiu faciendum, donec crescere incipiat plantula: nempe per quindecim aut uiginti dies. Quod si uirides cupis, sumito loco brasilii, Spinae ceruinae acinos maturos: si flauos Spine ceruine acinos immaturos: si nigros, gallas & uitriolum, & coquantur in aqua, qua terra, ut iam antea est dictum, madefiat. Cauendum autem ne subdio noctu relinquatur, propter rorem, quem facile imbibit, uerum undequaque flores non tinguntur, sed partim naturali, partim eo quod inficiuntur, ita, ut duobus coloribus immersi uideantur. Quod si tribus coloribus eos tingi uoles, mane altera pars terre, aqua, colore aliquo infecta humectetur, uesperi altera eadem aqua: sequenti uero die, mane, rursus altera aqua, alio quodam colore tincta madesiat: deinde altera uesperi, eadem iterum sic ut mane & uesperi duobus coloribus madefiat, sed ita, ut latera uarientur: quod fiet, si aquam tinctam, & mane positam in eodem latere uesperi non ponas, sed aliam: & sic planta haec, una cum proprio suo, tres acquiret colores: de qua deinde plurimae aliae possunt propagari. Ad omnis generis Arbores, ut fructus, multo maiores solito ferant. Sumito bracteam antiquam & aeruginosam, hancque in cornu bouis effigiem conformato ita ut qua parte in acutum definit, paruum foramen habeat: quae cum intrinsecus muria lota fuerit, uel mali, uel pyri, uel persici, uel alterius fructus, semen immittito, sed ita, ut ea pars seminis, qua germinare incipit id foramen tendat: deinde in fundo alia bractea, optime claudito, ne alia ex parte, quam foramine exhalare queat. Quibus factis, forinsecus quoque eadem muria irrigetur: deinde Septembri uel Octobri plantetur, ut terra interrim aliquo modo ferrum exedere possit: cum enim semina inclusa humiditatem percipere incipiunt, ac deinde satis humecta fuerint: foras emittunt germina & radices, hinc inde per bracteam, repentes ac flectentes tandiu, donec ipsam permeent. Quoniam radices natura durae & acutae, hinc inde repentes pungunt, donec ( adiuuante etiam terra, quae exedendo perforat, attenuatque ) foramina aliquot, per quae radices erumpunt, effecerint. Germen autem crescendo, & circu oberrando saporem muriae, tum etiam colorem ferri in se recipit. Caeterum cum germina egredi cogantur, simul in unum coeant, & agglutinentur necesse est, ut ex pluribus, unum germen efficiatur maximum, & per consequens fructus suos multo maiores solitis, proferat, quod uisu pulcherrimum erit. Lixiuium horis octo, Oliuas dulces reddens: ◉. Cineris quercini uehementissimi, sextarium i. Calcis uiuae recentis, tertiam sextarii partem, misceantur bene, addendo aliquantulum aquae, ut humectentur nonnihil, coeantque in unum: deinde cum sic per horas duas relictum fuerit, in uas aliquod ligneum cum foramine in fundo ponatur, subigendo bene, & superinfundendo situlas tres uel quatuor aquae, & per foramen coletur lixiuium. Quod si ad duas situlas non peruenerit lixiuium, alias duas aquae superinfundito, ut duas lixiuii colligere queas. Quibus sic se habentibus, oliuas uirides recentes, & incorruptas sumito: deinde cum in lixiuio tandiu, donec fundunm petant, uel dentibus caro ab ossibus flauis secernatur, fuerint, in aquam frigidam iniicito, mutando aqua ter quaterue. Cauendum omnino ne absque aqua remaneant: quoniam subito nigrescunt, coloremque illum suum natiuum cum sapore amittunt. Praeter naturam enim uidetur, atque idcirco iucundissimum est uidere, ut tam folia quam fructus, naturalem colorem conseruent. Caeterum per tres aut quatuor dies in aqua recenti sinende sunt. Quod si autem aqua quotidie quater aut quinquies mutetur, biduo dulces euadent, ita ut cum sale & aceto ediqueant. His peractis, muria erit superfundenda, & sic quoque bidui spacio esui erunt aptae. Uerum hoc notandum, oliuas, quae aquam non tetigerint, pelliculam tenuiorem obtinere, esuique iucundiores esse: si uero tetigerint diutius erunt macerandae, nec tamen unquam adeo erunt delicate, propterea quod pelliculam siue corticem habebunt asperiorem, etiam si uirides pulchraeque existant. Porro aliter etiam oliuae parari possunt. Oliue siccae, aquam nunquam ingressae, in muriam per mensem unum ponantur: deinde in aliam per dies quindecim uel uiginti: postea rursus in aliam efficaciorem, & erunt dulces: Sed modus huiusmodi rarus est. Ad Tineam. ◉. Radicum cyclamini contusarum, quis. est, Olei rosacei ◉. ui. misceantur ad ignem: deinde cum bullire incipient, addantur. Lithargyrii ◉. ui. Praecipitati praeparati ◉. i. relinquantur ad ignem non diu, miscendo continue, donec frigidum euadat, & fiat unguentum, quo caput inungatur. Caput inunctum lupinorum & fabarum polline aspergendum: deinde rica aliqua tegendum erit: hocque per triduum semel quotidie faciendum. Porro si capilli sponte non decidant, paulatim eradicentur, & in duodecim uel tredecim diebus sanabitur aeger. Aliud. ◉. Saluiae Rosmarini 350 Liber. Cyclamini, minutatim incisi, sin. m.i. misceantur, & in decem mensuris uini, coquantur optime, deinde coletur, exprimaturque uinum, quo caput lauetur, quod cum siccatum, deinde caro bubulina salita, atque in puluerem redacta super aspersa fuerit, mitra tegatur. Hoc quidem semel quotidie faciendum, donec optime caput fuerit mundatum. Interim tamen quotidie aliquot capilli eradicandi sunt: quoniam paulatim ad maturitatem peruenietes, facile euellentur. Aliud facile, probatum. ◉. Lardi porci masculi; antiqui lib. iii. ponatur in aceto fortissimo per dies duos: deinde extractum, & duobus uel tribus foliis chartae, & totidem brassicae obuolutum, sub cineribus calidis, per horas duas, plus minusue ponatur, donec coquatur. Quo facto mundetur, & prelo exprimatur adeps, coleturque: cui denique addantur flos aeris probe contriti ◉. ii. plus minusue, secundum morbi uehementiam, miscendo continue per horam unam, donec frigescat, aerisque flos fundum iam petere nequeat, & fiat unguentum, quod secuetur pro re optima: quanto enim antiquius, tanto etiam melius. Quando autem uti uoles, caput alternis diebus uesperi inungito, terque in hebdomade lixiuio, in quo furfuris m. i. coctus sit, lauato: deinde siccatum inungito, mitramque tegito. Quum autem ter uel quater inunctum fuerit, fieri nequit, quin tineae radices maturescant, ita, ut aliquas inter lauandum, facile & absque dolore euellere possis. Quod si ui eradicari nequeant, non idcicco timendum: quoniam signum est, morbum ad eum locum non peruenisse. Qua de causa relinquendi sunt capilli: quoniam si ibi morbus consisteret, facile euellerentur, maxime unguento ad maturitatem eos perducente. Caeterum capite nudato pilis, nihil timendum: quoniam multo pulchriores renascentur quamprimi. Hoc autem remedium saepius experientia cognitum fuit, & semper uerum ac certum fuisse cognouimus. Quoniam cum quatuor tineae species sint, mirum non est, si uaria quoque remedia componantur. Plurimi enim remedia adhibent, morbo nequaquam cognito. Porro tineam malignam indicat, circulus niger circum ungues, qui quanto maior constiterit, tanto morbus peior erit. His de causis supra dictis remediis utendum erit: uerum a carne porcina, salsis & acribus cibis omnibus abstinendum. Quod si unam uel alteram uiridem lacertam, uiuam, in oleo communi immerseris, & ad resolutionem usque coquas, deinde saepius caput eo inungas, plurimi, longissimique capilli, Aliud ad Tineam simplicem. ◉. Axungiae masculi suis, q. s. est, Aceti fortissimi part. iii. Salnitri ◉. iii. coquantur igne lento, usque ad consumptionem aceti, deinde cum ab igne remotum fuerit, sequens addatur puluis; qui huiusmodi est. ◉. Floris aeris Aluminis usti sing. ◉. ii. Sulphuris. Fuliginis sing. ◉. i. Stercoris columbini, parum. misceantur, & supra dictis addantur, fiatque unguentum, quo caput quotidie inungatur, terque in hebdomade lixiuio, in quo rumicis radices concte fuerint, lauetur: deinde siccatum inungatur: porro tinearum alia uocatur, fabina, alia squamosa, alia uiscosa, alia lupinosa, sic dicta, quod lupinorum similitudinem referatu, alia sicca, alia humida, alia ulcerosa, alia absque ulcere. Itaque pro morbi natura medicamentum adhibendum, fortius aliud, mitius aliud. Causa autem huius morbi, est humor crassus, uiscosus, corruptus, quandoque ab utero matris, quandoque mala uictus ratione proueniens. Humida semper ulcerosa, sicca uero squamosa existit. Aqua ad Scabiem probata. In phyalam aliquam uitream, aquae fontanae plenam, iniicito argenti sublimati ◉. i. salis ammoniaci ◉. 7. deinde ad ignem super asserculum, ne bulliendo phiala frangatur, ponito, tandiu, donec aqua colli phyalae consumpta fuerit: Quo facto; ab igne auferatur, & cum frigida euaserit, addantur ouorum alba, optime contusa ◉. iii: succi limoniorum ◉. iiii. aurantiorum ◉. ii. & misceantur optime: deinde cum ad solem, per duos aut tres dies fuerint, seruetur ad usum. Quum autem uti uoles, uesperi, spongia aliqua, in aqua in tincta: deinde expressa leuiter circa iuncturas inungito, idque ter tantum alternis diebus: etenim crustae ipsae minime inungende erunt, sed partes uicinae ipsius: quoniam dolorem inducit. Alia, sine periculo probata. ◉. Aluminis ◉. ii. Argenti sublimati Salis sing. ◉. i. cerantur, & in phialam aliquam, aque plena, ponantur: deinde cum ad ignem, tandiu, ut prius cocta fuerint, colentur, & fiat aqua ad scabiem, qua utitor, ut supra, & sanaberis: Scabies enim omnis iuxta iuncturas exiccata, cutim nitidam relinquet Ad omnem Ustionem probatum. Sumito calcis uiuae, in oleo communi ex tinctae q. s. est, ponatur in oleum rosaceum. & fiat unguentum, quo cum affecta pars inuncta fuerit, dolor remittetur, atque in septem uel octo diebus sanabitur: Aliud Sumito litargyrii ◉. i. coquantur in uino albo & pauco aceto: deinde eximatur, & fiat puluis, cui addatur olei rosacei, butyri, quater uel sexies aqua loti, sing. ◉. i. Uitelli ouorum ◉. i. Sacchari albi Aquae rosarum, sing. parum misceantur & fiat unguentum. Aliud. ◉. Aceti albi fortis, q. s. Album ouorum ◉. i. Succi corticis sambuci q. s. misce, quo linteus pannus madefactus: deinde super affectam partem positus, ita, ut unus super alterum collocetur, sanabitur. Quod si ustae parti, cutem inducere uoles, sumito succi sambuci secundae corticis. Olibani contriti. Olei rosacei, Cerae nouae, sing. parum misceantur & fiat unguentum, quo cum linteo utitor, breui sanaberis. Aliud ad idem. ◉. Olei rosacei ◉. x. Cerae nouae ◉. ii. ponantur ad ignem, donec liquescant: deinde addantur, Minii contriti ◉. ii. Lithargirii in puluerem redacti ◉. iiii, & fiat unguentum. Aliud. ◉. Lardi porcini antiqui & probe contusi q. s. est, coquatur in aceto albo optimo, per horas duas: deinde cum frigidum fuerit, pinguedinem supernatantem colligito, comprimendo bene, quousque acetum omne exierit & seruetur ad usum: nam quo uetustius, eό etiam melius redditur. Quum autem uti uoles, pars affecta mane inungatur, priore unguento cum puluere relicto, mox eodem puluere rursus aspergatur. Quod cum per sex uel octo dies factum fuerit, aeger absque ullo signo relicto sanabitur, quod si statim a principio fiat, dolor remittetur, & refrigerato feruore, eger conquiescet. Porro si statim super partem ustam, lardum porcinum, masculinum, cultro abrasum, ter aut quater in hora, superpositum fuerit, maximum inde iuuamentum capiet aeger, & hoc quidem bonum & probatum est, minimeque confitemnendum remedium, quantum uis utile habeatur. Pilulae, ex Terebinthina, rarum. ◉. Terebinthinae optimae, ac decies aqua boraginis, uel alia cordiali lotae ◉. i. Sacchari albissimi & contriti ◉. iii misceantur simul paulatim, donec saccharum fere omne imbiberit, fiat pasta, quae non solum omni tempore bona est, uerum etiam quam diutissime incorrupta manet: ita enim parata terebinthinae omnis uiscositas abiicitur, ut neque manibus, neque palato adhaerescat. Quando autem hac uti uoles pilulae cum saccharo & cinnamomo formentur, & deglutiantur. Omni enim tempore & omnibus, tam uentriculum pituitosum, quam choleri cum habentibus, conducunt. Sanant praeterea infirmitates quamplurimas intrinsecas, uentriculum confirmant, urinam odoratam uiolarum more, reddunt. Iulapium solutiuum, ex Spinae ceruinae acinis, ad Podagram. ◉. In Septembri, sumito Spinae ceruinae acinos maturos, quos pruina prius terigerit, quot uolueris, contundantur parum: deinde cum in uas aliquod uitreatum, in loco calido per dies decem fuerint, prelo succus ex primatur, cui in singulas libras succi, mellis colati libra addatur, & ad ignem lentum donec syrupi modo consistat, coquatur. Quo facto, addito cinnamomi contriti ◉. i. gingiberis in puluerem redacti ◉. ii. miscendo bene, & seruetur in uase ligneo optime obturato: quanto autem plus inueterascit, tanto etiam perfectius euadit. Quum uero eo uti uoles, mane stomacho ieiuno, & uesperi ante coenam cochleare unum sumito, eo sumpto domi te contineto. Ualet hic syrupus ad podagram potius, quam aliam aliquam affectionem: quoniam dolores mitigat, corpusque prauis humoribus purgat. Oleum contra Uenena, optimum & probatum. ◉. Olei communis antiqui lib. i. Foliorum hyperici m. iii. misce, & pone ad solem per dies octo: deinde in balneo Mariae per horas duodecim coque: postea exprime bene & cola, aspergendo super aliquantulum uini Cretici: mox addito foliorum hyperici m. iii. olei communis antiqui lib. i. & rursus ad solem per dies octo relinquito: deinde in balneo Mariae, ut supra dictum est, per horas duodecim coquito, & fiat expressio fortis. His factis, expressioni addantur, sem. hyperici m. iii. olei communis antiqui, lib. i. misceantur denuo, & ut supra dictum, ad soleim relinquantur: deinde 358 Liber in balneo Mariae bulliant, fiatque expressio, cui addantur: Gentianae Hormini siue scarlegiae Zedoariae Aristolochiae longae & rotundae Tormentillae Dictamni albi Sandalorum omnium Boli armeni praeparati sing. ◉. ii. misceantur atque ad solem per dies decem ponantur: deinde in balneo Mariae per horas quatuordecim coquantur. Quibus omnibus factis, fiat colatura, cui adiungantur: Croci Aloes Spicae nardi Rhabarbari electi, sing. ◉. ui. & misceantur, rursusque ad solem per dies sex: deinde in balneo Mariae per horas uiginti quatuor coquantur, postea cum colatur, scorpionesque centum & uiginti additi fuerint: denuo ad solem per horas uiginti ponantur, mox in balneo Mariae per horas uiginti quatuor coquantur, & fiat expressio: cui denique addatur Mithridati optimi ◉. 7. misceantur & seruetur ad usum. Ualet hoc oleum proprietate quadam occulta, cotra uenena per consumpta, pestem, uermes: siquidem pulsus prius omnes, & cor eo inungantur: deinde in lecto, pannis calidis optime aeger coopertus, sudet: atque sic omne uenenum per sudorem resoluetur. Ad Urinae ardorem, perfectum, ◉. Sem. portulacae Seminis Lactucae Sem. Endiuiae Sem. Papaueris albi ◉. ii. Sem. Iusquiami ◉. 7. Sebesten ◉. ii. Croci ◉. i. Glycyrhizae ◉. u. Pinearum ◉. x. Aquae fontanae lib. ui. misceantur & coquantur usque ad consumptionem tertiae partis: deinde coletur, & fiat potio, de qua sumat patiens, mane in aurora ◉. i. cum iulapii uiolacei uncia una, & uidebit die quarto effectum, admiratione dignum, Ad Maculas omnis generis, ex uestibus pannisque delendas. ◉. Salis communis optime contriti Saponis nigri, sing. q. s. est, quibus optime mistis, maculae inungantur: deinde cum siccatae fuerint primo lixiuio, deinde aqua tepida lauentur, & euanescent. Ad purgandum Smegma commune, durum, a foetore. Hoc est, ad extrahendum oleum ex sapone, ut suaue, & aptum ad quamlibet commistionem reddatur. Exeo enim pilae odoratae confici possunt, uel unguentum cum liquore aliquo, in uasis ligneis seruandum ad manuum lotionem, quo in Syria utuntur: quod apud nos smegma Damascenum simplex uocatur: propterea quod compositum, ut supra dictum ex odoramentis factum sit: ◉. Smegmatis duri, incisi, uel rasi, quantum uolueris: ponatur in caldarium, & caldarium in tripode ferreo subiectis carbonibus collocetur, ut paulatim liquefiat, absitque fumus tandiu, donec totum liquefiat. Quibus factis, magna copia aquae fontanae, sensim infundatur, & cum aliquantulum cocta: deinde frigida fuerit, saponem, siue simegma super natans, cocleare aliquo colligatur, & fiat sinegma album purgatum: simile optimo Damasceno simplici, quo pilae, uel alia huiusmodi formentur. Quod si odoratum cupis, maioranae, basilici, garyophyllorum, rosarum, aliarumque herbarum odoratarum, quantum satis esse uidebitur, iniicito & coquito: uerum herbae in aqua, non cum smegmate coquendae, ne ei permisceantur: deinde aqua colata, smegmati addenda est. Caeterum si aquae colatae, caphurae cum oleo aliquo in mortario contritae ◉. i. in singulas centum libras addideris, tanto magis odoratum erit. Uerum lixiuio mortarium abluendum: deinde colatae aquae addendum lixiuium: quod si etiam aquam rosarum, uel ex floribus mal. aurant, uel aliarum huiusmodi rerum adiunxeris, optime sane feceris. Cauendum tamen ne odoramenta in nimia imponantur copia, ut notabilis alicuius odor percipiatur: sed ita contemperentur, ut nullus certi alicuius odoris genus innotescat: oportet enim smegma Damascenum, nullo potissimum odore excellere, non aliter ac panis, qui gustui nullum notabilem saporem infert. Ad maculas Pannorum sericorum, & aliorum delendas. Ueruecis pedes anteriores in cinere redigito, ut fiat puluis, quo panni prius aqua madefacti aspergantur, postea cum ad solem siccati fuerint, iterum aqua humectentur, pulue reque, ut prius aspergantur. Quibus saepius iteratis, puluis optime aqua abluatur, & sic absque dubio maculae euanescent. Compositio ex ambra nigra, ad Orbiculos conficiendos. ◉. Tragacanthi ◉. iiii. Gummi Arabici ◉. ii. Thymiamatis ◉. ui. Styracis non liquidi ◉. ii. Belzoini ◉. i. 7. Ireos ◉. i. Nucis moschatae ◉. iiii. Gypsi ◉. ui. Terrae nigrae lib. i. Caphurae ◉. uiii. Tragacanthum & gumi in oleo spicae, uel aqua aliqua odorata per dies tres uel quatuor macerentur, ut liquefiant, reliqua uero singulatim, in tenuissimum puluerem redigantur. Quo facto, tragacanthum & gummi in mortario contundantur, donec optime liquescant, addendo primo puluerem odoratum: deinde gypsum, mox terram nigram, & fiat compositio dura, ut manibus non adhaerescat: deinde in loco aliquo frigido seruetur, fiantque orbiculi odorati, magni uel parui, prout uidebitur, postea in umbra siccentur. Hi enim mirum in modum cerebrum recreant. Oleum Nucis moschatae. Nucis moschatae lib. i. uel plures incidantur minutatim, contundantur bene, & in uase aliquo ad ignem calefiant, miscendo continue: deinde cum in panno linteo forti, sub praelo oleum expressum, cultelloque aliquo abrasum fuerit, seruetur in uase aliquo uigreo, probe obturato, non ad solem, & sic in quindecim diebus lucidum, clarumque euadet, quod antea mannae speciem referebat. Hoc quidem oleum triplo maioris uenditur, quam ipse nuces, uirtutes obtinet maxignas in calefaciendo. Ad suffocationem matricis efficax est, siquidem uenter eo inungatur, ad ischiadam quoque remedium optimum est. Oleum Spicae, perfectum. ◉. Flores spicae, quot uolueris, contudantur optime, & in linteo fortissimo, sub praelo diligenter exprimatur oleum, donec exierit. Quo facto in uase aliquo uitreo. loco minime calido ponatur, & breui lucidum optimumque fiet. Hac etiam ratione oleum ex lauendula confici potest: equidem ad plurimaualet hoc oleum, quod calidissi num, maximaeque penetrabile sit, uentriculum corroborat. Quod si in aqua gutta una uel altera ponatur, odorata ualde reddetur lauandis manibus. Optimum praeterea est, ad pilas saponarias conficiendas, aliaque quam plurima. Oleum Styracis, odoratum. ◉. Olei amygdalarum dulcium, lib. i. Styracis crasse contriti ◉. iiii. misceantur & ponantur in phialam uitream, crassam, optime obturatam, sub cineribus calidis, donec styrax dissoluatur, quod auferatur ab igne, addaturque mastichis in puluerem redacti ◉. s. deinde frigidum coletur diligenter exprimendo. quod si magis odoratum uoles, addito belzoini, garyophyllorum sing. ◉. ii. & erit perfectum. Oleum Beniouinum. ◉. Beniouini optimi contriti, lib. i. Aquae rosarum lib. ii. misceantur & ponantur in cucurbitam uitream lutatam, amplam, ut manus iniici queat, sed breuem, ut melius ascendat oleum, optimeque obturatam, ne ullo modo expiret, & distilletur, primo igne lento, donec aqua omnis effluxerit: deinde paulatim aucto, quousque oleum ascendere incipiat, tunc uas recipiens mutetur, ignis maxime augeatur, donec ad ◉. iii. 7. olei exierit, serueturque in uase aliquo uitreo optime obturato, atque ad solem per dies octo sinito, & erit perfectum. Similiter fit etiam oleum ex styrace. quod si styracis liquidi ◉. iiii. addideris, tanto melius erit. Oleum Ladani optimum. ◉ Ladani optimi, minutatim incisi lib. i. Aquae rosarum ◉. ui. Olei amydalarum dulcium ◉. iiii. misceantur, & in uase aliquo cuprino ad ignem lentum per horas duas coquantur: deinde coletur toties, donec clarum lucidumque oleum euadat, & erit perfectum. quod si ladanum non fuerit mundum, hoc modo mundetur. Ladanum minutatim incisum, ponatur in aqua rosarum ad ignem, & bulliat: deinde cum ab igne ablatum, perque duas horas sic relictum fuerit, leuiter cocleare aliquo colligatur ladanum: deinde in rosarum aquam iniiciatur, ut optime frigescat. Quibus sic se habentibus fiat oleum, ut supra dictum est. Oleum ex Citri aliisque odoratis floribus. ◉. Florum mal. aurant. Olei amygdalarum dulcium sing. lib. i. Aluminis usti, parum Ambrae gr. iii. Moschi gr. ui. Caphurae ◉. ui. redigantur in puluerem singula, ut mos est, primo moschus: deinde ambra cum pauco saccharo, in aqua rosacea dissoluto: demum caphura uel per se, uel etiam cum saccharo, sed postremo, & sensim, & in parua copia ponatur: quoniam grauiter olet. His factis, in phialam aliquam uitream ad solem, per dies decem & octo, uel uiginti, uel per mensem unum ( sic enim melius euadit, floresque probius coquuntur ) deinde coletur, exprimatur bene, 366 Liber & fiat oleum, quod in phiala uitrea ad solem per dies duos uel tres relinquatur, donec residuum fecerit, & sic habebis oleum suauissimi odoris: quod si flores satis esse non uiderentur, alii addantur, quo odoratius fiat. Hac etiam uia, oleum ex aliis floribus odoratis confici potest. Suffimentum facile pro aegrotis. ◉. Nucis moschatae ◉. ii. Garyophyllorum ◉. ii. Cinnamomi electi ◉. iiii. Styracis calamitae Aquae rosaceae uel spicae nardi, uel alterius, sing. q. s. coquantur in olla aliqua parua: deinde in cubiculo, super cineres calidos ponantur, & reddet fumum iucundissimum, & cordi maxime amicum. Suffimenta longa rotundaue pro Cubiculis. ◉. Thymiamatis ◉. ui. Ladani ◉. ii. Styracis non liquidi ◉. iii. Olibani ◉. u. Belzoini ◉. i. Carbonum lib. i. Tragacanthi ◉. uiii. redigantur in puluerem tenuissimum. Tragacanthum & carbones, in aqua rosarum uel alia aqua odorata separatim macerentur per dies tres: deinde contundatur tragachantum in mortario bene, addendo pulueres praedictos, & miscendo. Postremo addantur carbones continue contundendo, fiatque massa dura, qua cum suffimenta longa, uel rotunda, uel ut uidebitur, formata fuerint, in umbra siccentur. Quod si minore pretio parare uoles sumito, quod in aquarum odoratarum fundo resederit, & fiat puluis: cui thymiamatis parum, odoris conciliandi gratia, addatur. Caeterum si aliquid caphurae adiungas, in igne stridebunt. Puluis Cyprius, odoris praestantissimi. ◉. Cardamomi ◉. iiii. Styracis non liquidi ◉. ii. Olibani ◉. ii. Rosarum rubrarum, siccarum ◉. iii. Sandali citrini ◉. i. Belzoini ◉. iii. Garyophyllorum ◉. ii. Corticum ouorum, mundatorum lib. i. 7. Moschi gr. uiii. Caphurae ◉. ui. redigantur in pollinem subtilissimum, singula per se, presertim ouorum cortices, quibus deinde caphura dissoluta: deinde moschus cum saccharo pauco contritus, addantur, misceantur optime, cribrentur: fiatque puluis subtilissimus, qui seruetur in uase uitreo, ab aere remoto, ne quid odoribus euanescat. Aliter etiam confici potest puluis aeque bonus, sed alio colore tinctus. In Maio sumito stercoris bubuli rubri, qui s. est, siccetur probe: deinde in puluerem redigatur, cribretur que, & fiat puluis odoratus: quoniam eo tempore herbae odoratae sunt, ita, ut ignorantes puluerem ex mille herbis confectum esse putent. Nihilominus tamen pulueres supra dicti addi poterunt, praesertim moschus, ambra, & caphura, quantum satis esse uidebitur. Molendae Ambrae, ad orbiculos conficiendos modus. ◉. Ambrae gr. i. Olei amygdalarum dulcium, uel iasmini, uel de ben ( quo suffitores communiter utuntur: propteream quod nullum alienum prae se ferat odorem, diutissimeque incorruptu maneat ) guttam i. Quod si nullum horum adsit, amygdalas duas contundito, oleumque uel succum exprimito, quo ambram denique conterito. Si melius efficere uoles, ambra in dicto oleo per noctem unam mollescat: deinde diligenter conteratur: quanto enim plus teritur, eo etiam melius. Quo facto, ambra supra dictis, nempe moscho, aliisque rebus odoratis, addatur. Si autem orbiculos odoratos efficere uolueris: sumito tragachanti ◉. u. dissoluatur per dies tres, in tanta rosarum aqua, donec ad quatuor digitos emineat: deinde cum super marmore cotritum fuerit, addantur: Ladani Nucis moschatae, sing. ◉. ii. Styracis non liquidi Cinnamomi electi, sing. ◉. i. 7. Spicae nardi ◉. 7. redigantur in puluerem subtilissimum, cribrentur: deinde cum tragacantho contemperentur, adiungendo moschi optimi cum supra dicto oleo contriti, gr. uiii. ambrae similiter tritae gr. ui. zibetti, eodem modo parati, gr. iii. caphurae, ut supra contritae ◉. ii. Quod si massa ad formandos orbiculos, apta satisque dura non fuerit, relinquatur per diem unum, donec apta reddatur, & fiant orbiculi perforati rosis argenteis ad orbiculorum foramina additis, ne odor tactu expiret: deinde in umbra siccentur. Qui cum manibus at trectati, uel inter uestes positi, iucudissimum eis odorem conciliant. Muscatina Dulciaria praestantissima alba, & rubra. ◉. Tragacanthi albi, in aqua rosarum per dies duos madefacti, quantum uolueris, contundatur in mortario: deinde addantur sequentia, nempeamyli uel hordei farinae q. s. Sacchari albi, parum Mastichis contritae ◉. 7. Moschi triti, parum misceantur bene manibus, & fiat massa, quod si dulciaria alba melioraque efficere uoles, addatur ireos, sandali albi, sing. parum: si uero rubra sandali rubri, uel sanguinis draconis parum, quo facto in partes minutissimas scindantur: deinde in umbra siccentur, fiantque dulciaria. Modus conficiendae Caphurae factitiae. ◉. Uernicis albae ◉. iiii. Mastichis Olibani albi, sing. ◉. i. Caphurae ◉. ii. quibus in tenuissimum puluerem redactis, addantur ouorum alba, cum aquae uitae pusillo contusa, ◉. iiii. misceantur bene, fiantque massulae, siue panes ad solem feruentissimum per dies quindecim uel uiginti siccentur. Ac non minus perfecta erit caphura, ea, que Constantinopoli arte conficitur. Seuum, quod Pomatam uocant, odoratum & pretiosum. ◉. Poma Appiana, uel alia odorata ◉. xx. uel xxx. eaque in partes secato, inter quae cinnamomum & garyophyllos, ut odorem recipiant, ponito: deinde in aqua rosarum, cui additae fuerint nuces moschate ◉. ui. macis ◉. ii. per dies sex relinquito. Quo facto, sumito adipis porcinae, a superiori pellicula mundate atque incise lib. iii. ponatur prius in aqua fontana per dies tres, uel quatuor: deinde in aqua rosarum, uel alia quapiam odorata, ut optime purificetur, odoratiorque reddatur: deinde in olla ad ignem lentum per horam unam ponatur, addendo poma supra dicta olei arantiorum mal. ◉. i. aqua namphae tantum, donec omnia cooperiantur, coquanturque, quoad poma probe fuerint cocta. His factis, spatula aliqua lignea poma contundantur: deinde per cribrum, primo quidem rarum: deinde densum colentur calida, addendo cerae albae incisae ◉. iii. 7. sandali albi, contriti ◉. ii. & misceantur bene, donec frigidum euadat: mox in rosarum aqua lauetur, tandiu, quousque album reddatur. His factis, addantur moschi contriti gr. uiii. ambrae in pollinem redactae gr. iiii. misceantur, & sub dio per quatuor uel sex noctes relinquantur, fiatque seuum perfectum & odoratum: quod si minori pretio uoles, minus moschi & ambrae addito. Uerum nos saepius hoc modo confecimus, & semper perfectissimum inuenimus. 372 Liber Aliud in forma unguenti, ad Oris, manuum, narium, & pedum rimas, atque ad quamuis inflammationem. ◉. Seui ueruecini ◉. ii. Hircini ◉. i. incidantur, & ad ignem liquescant: deinde per cribrum colentur, addendo cerae nouae ◉. iii. olei amygdalarum dulcium ◉. ii. & continenter ad ignem misceantur. Quo facto, ab igne auferatur, addanturque caphurae ◉. iiii. permisceantur tandiu, donec frigidum euadat, & fiat seuum. Aliud melius probatumque. ◉. Cerae nouae, incisae Seui hircini Medullae bubulae sing. ◉. i. 7. Olei hyperici Olei Rosacei sing. ◉. i. Salis optime contriti, parum seuum & medulla incidantur, deinde liquescant, & colentur, mox ad ignem lentum, ut calefiant tantum, ponantur, addendo ceram, oleum, & sal, & contemperentur bene. quod cum factum fuerit, ab igne auferantur, addanturque caphurae tritae ◉. ui. & misceantur tandiu, donec frigescant, fiatque seuum, in uasis ligneis seruandum: quanto enim plus inueterascit, eo etiam magis perficitur. Ualet hoc ad omnem aegritudinem calidam, oris, narium & manuum rimas. Item ad calcaneorum inflammationes, aliosque tumores: quos saepius inunctos repercutit, & commitigat dolorem. Smegmata diuersa Odorata, quibus tonsores utuntur. Primo sciendum, smegma duobus purgati modis: nam smegma Uenetum in minutas partes inciditur, deinde in ollam cum rosarum aqua, uel alia odorata ponitur. Fit etiam hoc modo. ◉. Aquam communem siue fontanam, in quam aliquantum cupressi iniicito: deinde coquito aliquandiu, mox colato, atque sic aqua ualde odorata reddetur. Possunt etiam flores odorati iniici, ut myrti, aurantiorum, citriorum, rosarum, spicae, lauendulae, agni casti, stoechados, uiolarum, genistarum, rosmarini, saluiae aliique huiusmodi. Quod si flores desint, folia citriorum, lauri, baccharis, menthae, maioranae, thymi, aliaque odorata ponantur, ut odorata fiat aqua: quae cum aliquantum cocta fuerit, smegma in superficie natans tollatur, atque super laterem nouum siccetur, & sic ipsum quidem purum, aqua uero nigra reddetur, propterea quod omnem immunditiem & foetorem extraxerit, ita, ut singulis diebus unciam unam purgatio detrahit, aut paulo plus. 374 Liber. ◉. Smegmatis rasi, ad solem uel in fornace. siccati, atque in puluerem redacti, cribratique, quantum uolueris, madefiat rosarum aqua, uel spicae, rursus in umbra siccetur, uel si ocius efficere uoles, smegmati inciso & contuso, addito ireos contriti, styracis, sing. q. s. est, caphurae parum, & fiant pilae, quae quidem haud magni erunt pretii. Ad odorem Smegmati conciliandum, quo tonsores utuntur. ◉. Supra dicti smegmatis lib. ui. contundatur bene in mortario cui deinde addantur. Ladani ◉. ii. Mahaleb ◉. iiii. Anisi ◉. i. Nucis moschatae ◉. iii. Maioranae Rosarum siccarum Pulueris Cyprici sing. ◉. 7. Garyophyllorum ◉. iii. Ireos ◉. ui. Amyli ◉. uiii. Styracis liquidi ◉. 7. Moschi gr. aii. uel iiii. Caphurae ◉. ui. Sacchari albissimi, parum redigantur in puluerem omnia, ac supra dictismegmati addantur, & fiat massa dura, ex quapilae formentur: deinde in umbra siccentur, & erunt perfectae. Aliter. ◉. Supradicti smegmatis contusi, lib. ii Succi mahaleb ◉. ii. Garyophyllorum ◉. ii. Ireos ◉. iii. Ladani ◉. i. 7. Styracis ◉. i. terenda conterantur & misceantur, fiatque massa dura, qua pilae formentur & in umbra siccentur. Uerum mahaleb, frumenti granis simile est in colore & quantitate, sed aliquanto rotundius & maius. Succus autem exprimitur, si prius in aqua rosarum, uel alia odorata macerentur, deinde contundantur, & sub praelo succus, totum odorem in se cotinens, exprimatur. Caeterum materia in succo sub praelo relicta exiccari, deinde in puluerem redigi potest: quoniam eandem cum succo uim obtinet, odoremque uiolarum spirat. Aliud Album. ◉. Supradicti smegmatis lib. 7. Ireos ◉. iiii. Sandali albi ◉. ii. Amyli ◉. iii. Styracis ◉. i. redigantur in pollinem omnia: deinde aqua rosarum, uel moschata humectetur aliquantum puluis, & fiat massa alba, ex qua globi confici aliaeque figurae possunt. Aliud simplex & bonum. ◉. Supradicti smegmatis albi lib. iiii. Ireos ◉. 7. Garyophyllorum ◉. ii. Mahaleb ◉. iii. terantur omnia in mortario, & cum aqua tuberorum uel spicae, fiat massa dura ad pilas effingendas. Aqua facilis, Cutem leuem, tensam, splendidamque reddens. ◉. Aquae fontanae distillatae, quantum uoles, mirrhae in sing. huius aquae phialas ◉. i. corticum ouorum non coctorum ◉. iiii. gummi iuniperi, cochleare dimidium, medullae panis, in lacte caprino molliti m. i. misceantur & distillentur, quousque omnis aqua exierit: quo facto, sumito seuum, quod Pomatam uocant, si haberi potest: sin minus, adipem caprinam, uel gallinaceam, uel agninam, uel uitulinam, quae tamen semel bisue in pura aqua sunt percolanda: mox in ollam ad lentum ignem poneda, ut liquefiant, addendo sensim supra dictae aquae destillatae tantum, ut frigefactum olei unguentiue speciem referat: uerum cum aqua adipi permisceri non possit, sed potius olei modo supernatet adeps. aliquantulum tartari usti, sed non multum uel salis alcali, uel boracis in aqua dissolui oportet, quo exacte permisceri queat. Quod cum factum fuerit, unguentum in uasis uitreis seruetur. Quum uero odoratum efficere uoles, addito caphurae, beniouini albimoschi, uel ambrae, quae in aqua rosarum dissoluta & percolata sint, siue oleum iasmini, quod idem erit. Ad Faciei maculas, omnes lentigines, etiam & cutem attenuandam, pulchramque conseruandam. ◉. Myrrhae contritae q. s. est. Quorum alba ◉. i. Aquae uitae parum, misceantur & contundantur optime: deinde distillentur, donec aqua omnis emanarit, cui deinde tantum lactis uirginei addatur, quantum dicta aqua appenderit, & seruetur in uase uitreo. Lac autem uirgineum fit, quando lithargyrium in aceto coquitur, & colatur: deinde aliquid olei tartari additur, & erit aqua lacti similis. Quando autem uti uoles, faciem prius aqua, in qua furfur aliquandiu fuerit, abluito cum linteo, uel panno rubro, quod melius est, fricando bene: deinde cum linteo albo mundo facies exiccata fuerit, supra dicto unguento faciem ungito, mane & uesperi, & per se siccari permittito, atque hinc rem admiratione dignam uidere licebit. Aqua, ad Faciem & manus pulcherrimas reddendas. ◉. Florum liliorum alborum, quot uolueris, distillentur in cucurbita uitrea, uel plumbea, igne admodum lento, cui aliquantum sandali albi, loti iniiciatur, donec optime mollescat. Quo facto, in singulas iam dictae aque uncias, addantur mastichis lotae, deinde siccatae & trite ◉. iii. uel ◉. iiii. & misceantur omnia: deinde distillentur, ponendo ad fundum rostri, aliquid moschi, ut odorata fiat, & erit aqua pretiosa, que in hanc usque diem, paucis admodum cognita est. Ad Maculas, uel cicatrices delendas morbo Gallico, uel alia affectione contractas. ◉. Butyri Axungiae porcinae sing. q. s.est, liquescant ad ignem, addendo terebinthine. parum, & fiat mistura, que cum nouies aqua lota fuerit, addatur in singulas tres uncias, uitellum oui unum, aluminis usti parum, misceantur omnia bene, fiatque unguentum. Quod cum super linteum extensum, deinde partis affectae applicatum fuerit, breui sanabitur. Porro si deinceps quoque supra dicta aqua ex myrrha, & lacte uirgineo partem inungas affectam, nihil quod desideras, deerit. Pannus Uiolaceus, ad Pingendum & scribendum. ◉. Granorum ebuli, maturorum & contusorum, quantum satis est, relinquantur in loco aliquo calido, donec putrescant: deinde aliquantum contundantur, succusque sub praelo exprimatur: deinde sumito calcis uiuae scutellam dimidiam, ponatur in catinum aliquod, superinfundendo tantum aquae, donec ad duas uel tres scutellas aque emineat: deinde sensim aqua colata, panni lintei mundi, subtiles & ueteres ea humectentur, atque in umbra siccentur. Quo facto, aluminis aliquantum in aqua communi coquatur, post pannos supradictos iniicito, & bulliant aliquandiu: deinde cum in umbra siccati fuerint in succum praedictum, bis terue immergantur, & in umbra siccentur, collocando super rete aliquod equaliter, ne color usquam diffluat: & sic erunt pittacia siue pecciolae coloratae in loco aliquo, a puluere, aereque remoto seruanda. Atque hic est uerus modus tingendi pittacia, quolibet colore, tam ad miniandum quam ad scribendum, quem insignis miniator nomine Euangelista semper tenuit, & probauit. Aliud Ad Idem. ◉. Granorum myrthi, maturorum q. s. est, contundantur, & sub praelo succus exprimatur, quo cum supra dicti panniculi tincti: de inde in umbra siccati fuerint, perfecti erunt. Ad uiridem Colorem. ◉. Floris aeris probe contriti, q. s. est, Croci, capillos quatuor. ponantur in aceto fortissimo, addendo suerutae tantundem: deinde cum panni in urina prius imbuti, moxque in umbra exiccati fuerint, bis uel ter in succo tingantur, deinde in umbra siccentur, & erunt perfecti. Aliter. ◉. Auripigmenti quartam dimidiam, Lixiuii fortis ◉. ii. Orichalci ueteris, parum Floris aeris ◉. s. Granorum iuniperi ◉. i. terantur & contundantur, deinde misceantur & coquantur ad consumptionem quartae partis. Quo facto, panniculi intingantur: deinde in umbra siccentur, ut dictum est. Aliter. ◉. Succi liliorum coeruleorum quantum uolueris, Aluminis contriti, parum, misceantur, & fiat tinctura, qua panniculi tingantur: deinde ut supra dictum est, in umbra siccentur. Quod si rubro colore eos tingere uelis, fiat succus ex cocci granis: si uero colore coeruleo, lini uel liliorum coeruleorum flores capito, atque ut supra rem administrato. Quum autem his ad scribendum, miniandumue ( ut dicitur ) uti uoles, panniculos aqua gummata humectato, mox succum exprimito, quo scribito & pingito. Ad Barbam & capillos gignendos, qui postea non defluant, probatum. ◉. Apes in cinerem combustas, quot uolueris, Sem. lini usti, & triti, tantundem. Olei lacertarum uiridium ( fit autem hoc, si lacertae uirides uiuae, in phialam aliquam uitream, olei communis plenam, ad ignem, usque ad resolutionem ponantur: deinde ad solem per quindecim, uel uiginti dies sinantur ) quantu satis est, misceantur, & fiat unguentum, quo partes pilis nudae, mane & uesperi inungantur, & sic breui renascentus capilli & non decident. Uerum caput sequenti lixiuio prius lauandum erit: ◉. Lixiuiii ex uitium cineribus q. s. est, Capillorum Ueneris Agrimoniae Hederae arboreae sing. M. u. misceantur & coquantur: deinde coletur & deruetur ad usum coopertum, quo cum caput bis uelter in septimana lotum, deinde siccatum, mox leuiter praedicto unguento illitum fuerit, fieri nequit, quin plurimi longissimique capilli generentur, firmiterque haereant. Ad Pilos, ex quacunque corporis parte depellendos. ◉. Calcis uiuae recentis ◉. iiii. Auripigmenti contriti ◉. i. Lixiuii fortissimi, mensuras ii. misceantur & in olla coquantur, donec inspissentur, uel anatis penna immissa ardeat, miscendo continue: deinde in uase aliquo uitreo, uitreatoue seruetur. Quando autem uti uoles, primo partes, oleo amygdalarum dulcium ( quo minus calor sentiatur ) deinde unguento leuiter inungantur. Uerum si quis cutem subtiliorem habeat, ita, ut ardorem aliquandiu ferre non possit, aqua sequenti partem illiniat, & statim ardor cessabit, ◉. Aquae rosarum ◉. ii. Aquae plantaginis ◉. i. Sacchari albissimi ◉. 7. misceantur & fiat aqua. Poteris autem hac uti alternis tantum diebus, prout uidebitur. quod si a tali unguento abhorrueris, sequenti uititor: ◉. Salis ammoniaci Fellis hircini sing. q. satis est, misceantur bene, & fiat unguentum, quo partes hirsutae inungantur. Aliud. ◉. Succi radicum chelidoniae Auripigmenti Hederae sing. q. s. est, Ouorum formicarum Aceti sing. part. i. misceantur optime, fiatque unguentum, quo si partes pilosae saepius inunctae fuerint, absque dubio capilli decident. quod si dolor postea successerit, supradicta aqua loca affecta illini debent. Ad Capillos canos, nigro colore tingendos. ◉. Lixiuii mensuras u. Lithargyrii ◉. ui. Saluiae Foliorum fici nigrae sing. M. i. misceantur & coquantur usque ad consumptionem quartae partis, & fiat lixiuium, quo cum caput bis in hebdomade lotum, deinde siccatum fuerit, sequenti unguento utitor. ◉. Succi saluiae q. s. est, Tartari nigri ◉. i. Lithargyrii ◉. 7. misceantur, & fiat unguentum, quo plumbeo pectine saepius inuncto, capilli pectantur, & statim nigri Aliud, quo matrona quaedam Ueneta est usa. ◉. Olei Tartari calidi, q. s. inungantur spongia uel pecten, quo capilli pencctantur ad solem, capite prius loto, ut supradictum est. Quod cum ter quotidie factum fuerit, fieri nequit, quin septem diebus capilli nigri reddantur. Caeterum si odoratos eos facere uoles, postremo capillos, oleo beniouino inungito: quoniam capillos non solum odoratos, sed etiam nigros reddit, & est rarum. Aliud. ◉. Mellis albi quantum uolueris, distilletur in cucurbita uitrea igne maximo, & fiat aqua, qua barba uel capilli lauentur, capite prius loto & siccato, ut iam dictum est. Aliud. ◉. Olei papaueris q. s. Uini albi, parum, misceantur & fiat unguentum, quo cum caput inunctum fuerit, capilli uenusti erunt. Aliud. ◉. Croci optimi. Uitelli ouorum coctorum sing. q. s. Mellis parum, misce & fiat unguentum, quo mane & uesperi caput liniatur. Quod si per mensem unum continuaueris, lauando sepius caput, capilli aureo colore tingentur. Uerum pecten prius oleo amygdalarum amararum inungendus, hocque eo tempore faciendum, quo quis ad solem manet, & erunt pulcherrimi. Aliud. ◉. Lixiuii Rad. endiuiae Glycyrrhizae Cumini sing. q. s. est. misceantur & coquantur, fiatque lixiuium, quocum caput bis in hebdomade lotum, deinde siccatum, sulphure uiuo suffiantur capilli, & aureo colore tingentur. Aliud ad idem. ◉. Saponis nigri Calcis uiuae Lithargyrii sing. q. s. misceantur, & fiat unguentum, quo saepius capilli inungantur, & nigri reddentur. Aliud, rubros efficiens Capillos, si cani fuerint: ◉. Foliorum nucis M. i. destillentur in cucurbita uitrea, qua solum capilli canescentes lauentur diebus quindecim & rubri fient: durabitque tinctura mensem unum. Faciem autem ea aqua ne tangito: nam nigra fieret. Aliud Nigros efficiens. ◉. Lumbricorum terrestrium, ustorum, uel foliorum ficus nigrae in puluerem redactorum, Olei amygdalarum dulcium sin. q. s. est, misceantur fiatque unguentum ad capillos. Aliud, breui tempore Capillos generans. ◉. Qua gallinarum, quot uolueris, coquantur in aqua aliquandium, dein uitella eorum extracta, in sartagine frigantur, donec humor aliquis exeat. Quo facto, sub praelo exprimatur succus, cui addatur cineris cornu bubuli, & stercoris caprini usti, sing. q. s. est, misceantur & fiat unguentum, quo cum partes glabrae inunctae fuerint saepius, statim nascentur pili. Ad candorem argenteum Capillis absque sole conciliandum probatum. ◉. Aquae fluuialis lib. xxu. Rad. & fol. centaureae ◉. iii. coquantur simul usque ad consumptionem tertiae partis, deinde cum ad solem per dies quindecim fuerint, addantur Gummi Arabicae Tragacanthi Aluminis sing. ◉. ii. Smegmatis siue saponis Ueneti Aluminis, ex uini foecibus, albi sing. lib. i. misceantur & coquantur aliquandiu, fiatque aqua, quae Italorum uulgo, Bionda, hoc est, flaua Ueneta, appellatur. Quando autem uti uoles, mane capillos tingito bene, eosque in panno linteo inuoluito: deinde uesperi caput lixiuio, in quo herba uitriola appellata, cocta fuerit, lauato, atque ad solem uel ignem siccato. Quod cum bis terue in hebdomade factum fuerit, capilli, albi, splendidi, & argento similes reddentur. Massa dura, odorata, Pontatae similis, ad lauandas manus, & oris, narium, manuumque rimas consolidandas. ◉. Amygdalarum dulcium mund. ◉. ui. Pinearum albarum mundatarum Sem. cucurbitae, uel melonum mund. sing. ◉. iiii. misceantur & contundantur optime, deinde addatur, mellis lib. i. & spatula lignea optime misceantur, postea adiungatur smegmatis Ueneti incisi, lib. i. atque cum iterum mista & contusa bene fuerint, addantur aque bryoniae lib. ii. s. rursusque optime misceantur. Quibus omnibus factis in ollam nouam coopertam, per diem naturalem relinquantur: deinde super carbones accensos, ad horae quadrantem bulliant, spatula continenter miscendo, ne adhaerescant, foetoremque assumant. Quod cum factum fuerit, in catino aliquo pomantur, addendo amyli ◉. ui. farinae fabarum z. iiii. misceantur bene, deinde addantur garyophyllorum contritorum, styra cis non liquidi triti, sing. ◉. iii. aluminis ex uini faecibus ◉. ui. quae cum rursus commista bene fuerint, relinquantur in uase optime cooperto, per dies decem. His omnibus sic se habentibus addantur Mahaleb in puluerem redacti ◉. iii. moschi, zibetti contriti, sing. ◉. i. ouorum alba contusa no.x. salis albi contriti ◉. ii. misceantur, & fiat massa odorata, quam unguentum imperiale appellare solent, propterea quod ualde pretiosa existat. Hac massa omni tempore uti licebit: quoniam memoriam confortat, faciem & manus odoratas reddit, siquidem ea lauentur: oris, narium manuumque rimas consolidat, si mane & uesperi ea inungantur. Ut cutis candore praestet. ◉. Aceti distillati lib. i. Spumae argenti ◉. i. misce & in phialam aliquam uitream, super laterem ad ignem, per horam unam, deinde ad solem per dies octo ponantur & seruetur, Dein sumito: Aquae cucurbitae lib. i. Salis gemmae ◉. i. misceantur, & in phialam aliam similiter ad ignem, per horam unam ponantur ut supra & seruetur. Quando autem uti uoles, sumito huius aquae cum sale supra dicti aceti cum argenti spuma, sing. part. i. commisceantur, & fiat aqua lacti similis, qua cum cutis, uel facies spogia fuerit subtiliter lota, alba, mollis & leuis reddetur. Quod si rubram, splendidamque cutem, efficere uolueris: ◉. Aceti bis distillati lib. i. Sandali rubri in puluerem redacti ◉. i. Aluminis parum. Ex his fiat mistio, & in phialam aliquam uitream, ad ignem per horam dimidiam locentur: & adde moschi uel zibetti gr. ii. praesertim si odorarum habere cupias, fiatque aqua, qua lauetur facies ut supra. Quod si nimis rubra esset aqua, adde parum aluminis, atque sic faciem splendidam, rubicundam, oodoratamque reddet. Oleum, Cutem pulchram splendidamque reddeus. ◉ Tartari albi lib. i. Talci Salis sing. lib. 7. misceantur & in fornace laterario uel calcario ponantur donec comburantur. Quo facto super marmore teratur materia, deinde in sacculo aliquo, in conum siue acumen desinente, in loco humido, aereque remoto, per quidecim uel uiginti dies ponatur, supponendo uas aliquod, ut oleum distillans recipiat, & seruetur tanquam res pretiosa. Quum autem uti uoles, cutis prius lixiuio lauanda, atque siccanda: deinde oleo praedicto, cum panno aliquo linteo inungenda & fricanda leuiter erit: quoniam omnis generis maculas, delet, cutem mollem nitidamque efficit. Aqua reddens Cutem candidam & mollem, qua hodie Uenetiis utuntur. ◉. Cucurbitas longas, albas ◉. ii. Faseolorum exemptis ocellis, scutellas iii. Medullae panis in lacte, per noctem unam maceratae ◉. iii. Sem. melonum scutellam i. Sem. mal. Persicorum mundat. scutella Sem. pinearum mundat. lib. i. Pipiones uiuos, una cum pennis, integros, sed euisceratos ◉. ii, contundenda contundantur in mortario: deinde in curcurbita uitrea destillentur, donec aqua extrahatur, qua cutis uel facies lauetur. Ad Faciem detergendam, maculasque omnis generis delendas. ◉. Terebinthinae Uenetae lib. ii. Ouorum recentium alba ◉. xiii. misceantur & in cucurbita uitrea bis destillentur, & fiat aqua, cui addantur caphure contritae ◉. x. & dissoluatur hene, serueturque. Quum autem uti uoles, sumito huius aquae ◉. i. aquae testudinum ◉. i. misce, saepiusque faciem laua. Aqua ad Faciei serpigines, naeuos, aliasque huiusmodi maculas. ◉. Salnitri. Tartari albi sing. lib. i. terantur per se singula, deinde permisceantur, cribrentur & fiat puluis subtilissimus. Quo facto, in catinum aliquod collocetur puluis, ex quo massa formetur, sacchari modo alta, deinde carbo accensus super acumen eius ponatur, & sic per se commburetur. Quoniam cum salnitrum tenuium, humidarumque sit partium, tartarum uero crassarum, per se comburi, atque in massam quandam mutari necesse est. His sic se habentibus in scutellam aliquam, massa uel placenta illa immittatur, super infundendo aquam calidam, digitisque frangatur, quousque optime dissoluatur, deinde cum per feltrum colatum, & in ollam nouam ad ignem, ut uix ferueat, posita fuerit, donec siccetur, puluis ( in quo uis omnis continetur ) in fundo relictus, seruetur. Quo facto sumito ampullam, cui indantur aceti distillati ◉. iiii. aquae uitae ter distillatae ◉. i. mox puluis supradictus infundatur, permisceatur, atque ad solem per dies tres collocetur, uase optime cooperto, & seruetur. Quum uero uti uoles, mane & uesperi, serpigines, aliasque huiusmodi maculas lauato, & paucis admodum diebus integre sanabuntur, cutisque candida uenustaque reddetur. Aliud, ad easdem Maculas, rarum. ◉. Faeces uini albi easque siccabis, & siccas in uase ferreo in cinerem rediges. Quo facto in sacculo, in loco humido, per dies uiginti uel triginta maneant, supposito uase aliquo uitreo, donec in oleum omnis commutetur, & seruetur in uitreo uase. Quo cum maculae uel serpigines inunctae fuerint, cito euanescent, cutisque mollicula euadet. Quod si odoratum cupias, addito garyophyllos ◉. xx. Ad lentigines faciei. ◉. Fel bubuli ◉. u. uel ui. Aluminis lib. ii. Sacchari albi ◉. ui. Malorum limoniorum, minutatim incisorum ◉. uiii. misceantur, & in cucurbita uitrea distillentur, fiatque aqua cui addatur, sublimati in puluerem redacti ◉. i. & relinquatur ad solem per dies decem, uase optime cooperto: deinde seruetur: qua cum lentigines spongia inunctae fuerint, & diligenter confricatae, subito tollentur, cutisque alba remanebit. Aliud. ◉. Granorum frumenti scutellam i. imponantur batillo ferreo feruenti, donec aliquantum siccescant: mox sic calida contundito, succumque exprimito, quo lentigines perfricentur. Ad omnis generis pustulas Faciei, ex hepatis calore uenientes. ◉. Axungiae porcinae mundatae Sulphuris uiui sing. part. i. Aquae persici & filicis distillatae sing. q. s. est, misceantur ad ignem lentum, & fiat unguentum, quo pustulae inunctae sanabuntur. Uerum a uino caeterisque rebus calidis abstinendum. Ad Serpiginem. ◉. Chelidoniae quantum uolueris, bene manu contundatur inter duo saxa optime: deinde super serpigines, uel alias huiusmodi maculas nigras, saepius ponatur, & euanescent. Smegma, ad omnis generis maculas, ex Pannis delendas. ◉. Fel bubuli, dimidium Quorum alba ◉. i. uel. ii. misceantur bene, addendo, Aluminis usti lib. i. Pulueris ireos ◉. ui. Salis contriti, parum & misce. Quo facto, addatur tantum saponis albi, incisi uel rasi, quantum ad globos effingendos satis esse uideatur, & siccentur in umbra: quoniam sol iis aduersatur. Quae si uendere uolueris, aequalis pondere eas conficito. Cum autem maculas delere uoles, pannum prius aqua frigida humectato, fricando optime iam dicto sapone, deinde aqua frigida abluatur. Quod si adhuc comparuerint maculae, siccetur pannus: deinde rursus, ut prius lauetur, & prorsus abstergentur. Aliud. ◉. Smegmatis albi Ueneti, lib. i. Uitelli ouorum ◉. ui. Salis triti, cochleare dimidium, Succi betae, q. s. est, misceantur, & fiat massa ad globos conformandos, qui in umbra siccentur. Quando autem uti uoles, pannum aqua prius abluito, deinde dicto sapone fricato, mox aqua abluito, & adimentur. Aliud. ◉. Smegmatis albi, rasi lib. i. Fellis hircini, uel bubuli Aluminis catini, sing. z. i. Uitelli ouorum ◉. ii. Cineris parum, misceantur in mortario bene, fiantque pilae, quibus, ut iam dictum est, utitor. Aliud. ◉. Fellis ueteris bouis q. s. est, Foenigraeci, in pollinem redacti lib. i. Smegmatis albi, lib. i. 7. Lixiuii fortis, mens. iii. misceantur & coquantur ad ignem, usque ad consumptionem medii, & seruetur ad maculas delendas. Aliud, ad maculas Unctuosas. ◉. Aluminis rochae Calcis uiuae sing. lib. i. Aluminis ex uini faecibus ◉. ui. Smegmatis albi rasi, lib. iii. Aquae fontanae lib. iiii. misceantur & aliquandiu ad ignem coquantur, deinde percoletur, & ad usum seruetur. Quando autem uti uoles, maculas unctuosas ex utroque latere calido, bene confricato, mox aqua pura abluito. Quo facto, bis aucter, sapone & aqua abluantur mascule, & absque dubio adimentur. Aliud, ad easdem Maculas. ◉. Aquae fluuialis mens. ii. Fellis hubuli ◉. i. Aluminis usti ◉. iiii. Aluminis ex uini faecibus arsi ◉. iii. Caphurae ◉. ii. misceantur & coquantur usque ad consumptionem medietatis, deinde coletur quo maculae lotae bis, terue delebuntur. Ad Mmaculas ex panno purpureo, siue e lana sit. siue serico, sine coloris detrimento delendas. ◉. Succi saponariae quantum uolueris, & super maculas ponito, ac sic per horas duas, uel tres sinito: deinde aqua calida diligenter eluito. Quod si nondum macula prorsus deleta sit, iterato. quod si pannus grano tinctus non fuerit, dicto succo aliquantum saponis adiungito & permisceto diligenter, atque iterum eluito, & macula euanescet omnino. Ad Maculas delendas ex pannis sericis albis, & chermesinis. Aqua uitae ter destillata, maculae prius humectentur, deinde oui album superaddatur, & siccetur ad solem, aquaque frigida abluantur probe. Quod cum bis factum fuerit, maculae extinguentur. Aliud. ◉. Aquae aluminis q. s. qua maculas eluito Septimus. 394 bene, confricando pannum, deinde aqua frigida abluito, & delebuntur, maxime si secundo factum fuerit. Aliud. ◉. Lixiuii q. s. est, ponatur in ollam aliquam mundam ad ignem, donec fere bullire incipiant, deinde addantur: Aluminis contriti Tartari in puluerem redacti Smegmatis albi, rasi sing. ◉. iii. Fellis bubuli ◉. ii. commisceantur & coquantur ad consumptionem tertiae uel quartae partis, & fiat aqua, qua cum maculae bis, aut ter lotae, deinde sic catae, denique aqua frigida ablute fuerint; euanescent. Ad delendas Maculas atramenti, uel uini, ex pannis linteis, uel e lana confectis. ◉. Succi mal. limoniorum, uel arantiorum, uel citriorum q. s. quo maculae humectentur, & siccentur saepius, deinde aqua frigida abluantur, & delebuntur. Quod si ex atramento fuerint maculae, sapone albo & aceto lauentur. Ad Colorem delendis maculis imminutum pannis restituendum. ◉. Tartari in cinerem usti ◉. i. Aceti albi, fortis, mens. i. misceantur & ad ignem ponantur tandiu, donec bullire incipiat, deinde ab igne auferatur, & fiat aqua, qua panni sensim & saepius humectati, pristinum colorem recipient. Aqua ad Maculas delendas, ex pannis quouis colore tinctis. ◉. Fel bubuli ◉. ii. Aluminis Aluminis ex uini faecibus sing. ◉. ii. Tartari albi ◉. iiii. Caphurae ◉. i. Aquae communis mens. ii. conterenda conterantur, misceantur, & coquantur, donec spumare desinant, deinde addantur, aquae uitae ter distillate ◉. iiii & seruetur ad usum. Quod si pannus fuerit purpureus, sumito panni frustum aliquod, eidem panno simile, in praedicta aqua madefactum, quo maculae bis uel ter fricentur optime, deinde aqua communi abluantur. Si uero alterius coloris fuerit pannus, eiusdem quoque coloris frustum aliquod sumito, fiatque ut iam dictum est. Ad Oleum aliudue pingue ex pannis sine lotione, tollenda. ◉. Ossa recta pedum ueruecis, quot uolueris, in figulina uel lateraria fornace comburantur optime, fiatque puluis subtilissimus. qui prius calfactus super maculas ponatuar ad solem donec nigrescat, quod ubi fieri uideris, illico abiicito, nouumque imponito: idque toties facito, quoad uideris puluerem non iam nigrescere, atque sic maculae absque coloris detrimento delebuntur. Ad Pilos sub axillis, sudoremque extergendum, rarum. ◉. Lithargirii in puluerem redacti, q. s. est ponatur sub axillis, uel sub aliis huiusmodi partibus, quae sudare, maleque olere solent, affricando bene, & cito sudorem exiccabit, pilos breui tempore absterget & explicabit: bonumque odorem conciliabit. Quod si quis hoc puluere diu utatur, sudorem illum suppresserit: neque ulla in parte laeserit, neque curim, neque subuculam maculis infecerit: atque hoc medicamentum eo est admirabilius, quod nemo existimaret in simplici puluere tantam esse uirtutem. Aqua, ad Dentes dealbandos. ◉. Salis communis contriti lib. i. Aluminis in pollinem redacti ◉. uiii. Salnitri triti ◉. 7. Saluiae incisae Lentisci incisi sing. M. i. Rubrorum e rubis, in saepibus nascenmisceantur, & in cucurbita uitrea distillentur, quousque omnis aqua emanarit. Aqua autem extracta, uas recipiens mutetur, ignisque augeatur, donec pars subtilior ualidiorque exierit. Quod si hanc priori addas, minus fortis reddetur: seruetur in uase uitreo, firmo. Quando autem uti uoles, dentes prius cultelli mucrone a faecibus, lapillisque circum haerentibus mundentur: deinde praedicta aqua cum lentisci stylo, uel alio aliquo fricentur bene, & subito eboris instar absque aliqua laesione albi reddentur: ipsaeque gingiuae corroborabuntur. Aliud festiuum. Sumito castanee ericium, maturum, eumque siccato & in puluerem redigito: seminis item urticae tantundem, pariter in tenuissimum puluerem redactum misce. Hoc puluere siquis dentes perfricuerit, tantum sentiet ingingiuis ardorem, tantumque humoris in ore redundabit, ut uix os possit claudere. Nihil tamen nocebit: ac modica rosarum aqua & candido saccharo, si os abluerit, ardor omnis cessabit. Color Uiridis, smaragdo similis. ◉. Olei communis, lini, uel clari, lib. i. Aluminis contriti lib. 7. misceantur & in olla ponantur ad ignem, donec alumen resoluatur, de inde addatur floris aeris in leuissimum puluerem contriti tantum, ut a praedicto oleo in olla tegatur: mox operculo superposito, auferatur ab igne, relinquaturque sic per octo uel decem dies. Quo facto, rursus teratur optime, addendo aliquantulum aquae resinae si fieri possit, & erit color pulcherrimus; ita, ut naturali smaragdo persimilis existat. Ad Marmora, & alubastrum, coeruleo, uel uiolaceo colore inficienda. ◉. Succi pastinacae rubrae, liliorum coeru leorum, aceti albi, sing. q. satis est. Quod si praedicti succi in promptu non sint, eo tempore parentur, quo flores & radices haberi queant, & seruentur ad usum: uel si alterum desit, altero tantum utere, misceantur, & coquantur aliquandiu, addendo in singulas libras succorum & aceti, aluminis contriti ◉. i. Quibus factis, marmora, uel alabastrum in praedicto succo ponantur, coquanturque tandiu, donec probe fuerint infecta. Quod si marmora pre magnitudine imponi nequeant, calefiant tantum optime eo in loco quo sita sunt, deinde succo feruenti tingantur, & erut pulcherrima. Rosae uel flores Garyophyllorum, quomodo insigniantur. ◉. Salis ammoniaci quantum satis esse uideatur, teratur super marmore, cum aceto, & pauco saccharo, quod candidum uocatur: & ad usum seruetur. Quando autem uti uoles, sumito rosas, uel uiolas, quarum folia, ita cera applicato, ut prorsus plana conspiciantur: deinde super ea pingito quecumque uoles, praedicto liquore, & relinquantur sic per horam unam, ut siccescant. Quo facto, auri uel argenti folia superaddito, & bombyce leuiter comprimito, sic quod affixum non erit, abstergetur, & quae picta uolueris, expressa belle cernentur. Ad Picturas illustrandas. ◉. Resinae crassae & albae lib. i. Gummi ◉. ii. Terebinthinae Uenetae ◉. i. Olei lini ◉. ii. Resina primo ad ignem liquescat, & coletur deinde gummi in oleo communi sinatur, donec mollescat: quod cum fuerit percolatum, misceantur omnia simul, & coquantur igne perlento, miscendo continue, quousque rite omnia fuerint permista, & seruetur ad usum. Hac mistura, si pictura aliqua munda, illinita fuerit, pulcherrima splendidaque euadet. Alia quae cito siccescit. ◉. Olibani masculi Gummi iuniperi sing. quantum satis est, misce, & fiat puluis tenuissimus, cui addatur, terebinthinae Uenetae, quantum satis esse uideatur, & misceantur ad ignem bene, deinde coletur, & seruetur. Quum autem uti uoles, prius calefiat mistura, deinde pictura leuiter illiniatur, & cito siccabitur, nitidaque euadet. Alia. ◉. Olei lini quantum uolueris, distilletur in cucurbita, uitrea, donec omne exierit oleum, de quo sumito ◉. i. uernicis ambrae ◉. iii. misceantur ad ignem lentum probe, & fiat mistura, qua calida utere ad omnis generis picturas, siue in ligno, siue in tela fuerint. Uerum industria ac dexteritate opus est in utendo. Aqua ad tingenda quaeuis Ossa, & ligna probatum. ◉. Aceti albi, fortissimi, ponatur in uase uitreo, cui addatur: Limaturae aeris Uitrioli Romani Aluminis Floris aeris, sing. quantum satis est, misceantur, & relinquantur sic per dies septem, deinde ad ignem bulliant in uase recipiente ossa, uel ligna, uel alia huiusmodi, addendo parum aluminis, & quo uolueris colore tingentur. 404 Liber Ad Maculas nigras pellibus albis inducendas, ub leopardi uel pantherae referant pelles, ualet etiam ad capillos & barbam canam infuscandam. ◉. Lithargyrii argenti ◉. i. Calcis uiuae ◉. ii. Aquae mensuras tres, misceantur, & ponantur ad ignem lentum, donec calefiant tantum, & non efferuescant, deinde ab igne auferantur, & misceantur, & fiat tinctura, qua pelles penicillo, setis suillis confecto, maculae inspergantur. Quo facto, siccentur ad solem, deinde uirga aliqua percutiantur, & erit factum. Quod si macule non probe conspiciantur, rursus eaedem macule tingantur, ut prius, & uoti compos fies. Hic color perstat, ac pelles odoratas reddit. quod si & capilli uel barba tingantur, uenusti reddentur. Lapidis conficiendi ratio, qui sputo madenfactus, flammam edat. ◉. Calcis uiuae Salnitri purissimi Tutiae Alexandrinae, non praeparatae Calamitae, sing. partem i. Sulphuris uiui, Caphurae sing. part. ii. redigantur in puluerem tenuissimum omnia cribrenturque, deinde puluis in panno linteo nouo, probe constringatur, atque in crucibulo ponatur, mox aliud crucibulum superaddatur, atque filis ferreis, & luto sapientiae optime concludatur, ne ullo modo respirare possit, & ad solem siccetur. Quibus factis ponantur crucibula in fornace lateraria uel figulina, donec comburatur materia: quibus deinde ablatis, inuenies materiam lateritio colore, & perfectam. Quae cum gutta aque, uel sputo madefacta erit, statim sulphure adhibito, flammam edit, quae flatu deinde extinguitur. Liquor Aureus ad inauranda coria, argentum, & uitrum. ◉. Olei lini lib. iii. coquatur in olla uitreata ad ignem lentum, donec satis esse uideatur, id quod iniecta gallinae penna illicoque exempta, facile deprehendi poterit. Nam si extracta, nudatur, satis coctum: si uero non, amplius coquendum erit. Uerum ut tutius & absque ullo periculo coquatur, fornacula conficienda erit, ita, ut olla superposita, flammam concipere nequeat, atque ipsum oleum accendere. Cocto itaque, quantum satis est, oleo, ◉. Resinae piceae Uernicis non liquidae, sing. ◉. uiii. Aloes hepaticae ◉. iiii. redigantur in puluerem omnia, & praedicto soleo addantur, & continenter baculo misceantur, maxime igne iam aucto, & coquantur ad iulapii usque consistentiam. Quod si liquor uideretur clarior splendidiorque quam par est, addito aloes citrini ◉. i. 7. uel ◉. ii. addendo minus sandarachae, & sic paulo obscurior erit liquor, auroque similior. Cum autem fuerit coctus, illico ab igne auferatur, ne flammam concipiat ( omnem enim consumeret ) deinde sacculos binos acutos, quorum alterius acumen altero contineatur, habeto: in hoc subito liquorem infundito, ut antequam frigefiat, subtiliter percoletur: & sic omnis inutilis materia in fundo haerebit. Haec perdiu conseruatur, & quo uetustior, eo melior. Scito autem ab aloe aureum illum colorem prouenire. Caetera corpus efficiunt & inspissant. Quod si densiorem uoles, cum oleum ad certam mensuram inditum, coctum fuerit, quantum uoles, eximito: deinde prescriptum ordinem sequere, quae ubi perfecta fuerit, tres quatuorue libras non excedet: quoniam minore pondere parari nequit. Artifices uero quadraginta uel sexaginta libras conficiunt simul & seruant a puluere immunem. Quod si uitrum uel stannum inaurare uoles, penicillo tingito, & sic uasa auro puro obducta uidebuntur. Materia ad Lapides formandos, quos Cameinos uocant. ◉. Coclearum marinarum albarum optime tritarum, quantum uolueris, ponantur in succo malorum limoniorum, quinquies uel sexies, per pannum e lana, quem filtrum uocant, colato, ut ad digitos tres uel quatuor emineat, & relinquatur sic per dies decem in uase probe cooperto. Quo facto, succus sensim effundatur, & residuum in fundo, aqua fontana lauetur, deinde super lapide porphyrite conteratur optime, cum ouorum albis, prius diligenter contusis. Quum autem materia ut uoles, liquida fuerit, ut ad formas recipiendas apta esse uideatur, sumito typos concauos, eosque dulcium amygdalarum oleo inungito, atque in eos typos materiam efformato, haud secus, ac si cera esset. Uerum antequam ex typis eximatur, typi sunt diligenter componendi, illa praesertim parte, in qua imaguncula in plano collocatur: cultelli igitur acumine postquam erit efformata, erit eximenda, inque papyro ad solem ponenda, donec sicca fuerit. Quum uero crystallo nigro, siue corneolae alioue lapillo affigere uoles, granum mastichis sumito, cultello aut ligneo stylo granum affigito, ad ignem admoueto: ubi uero lacrymam stillare uidebis, ea sic feruente imagunculam lapillo ad glutinabis. Uerum tum imagunculam tum lapillum ea parte, qua adglutinantur, calefacta esse oportet: nam frigida non recte adglutinari possent. Quod si dictam materiam aliquo colore tinctam esse uolueris, postquam e succo limoniorum exemeris, quemuis cum oui albo colorem, simul terendo admiscere poteris, sed colores oportet esse tenuissimos: alioqui materia neque solida esset, neque ad formas effingendas apta. Qui autem in hac materia, se exercere probe nouerit, res pulcherrimas conficiet, non modo in Cameinis aliisue annulorum lapillis, uerumetiam in omni alio imaguncularum genere, tam eminentium quam concauarum. Modus conficiendi Margaritas, naturalibus similes. ◉. Cretae mundae eius, qua uasa confici solent, formentur orbiculi perforati, magni uel parui, ut tibi uidebitur, deinde siccentur ad solem, uel quod melius erit in fornace aliqua: quoniam sic duriores efficiuntur. Quo facto bolo Armeno, ex oui albo, leuiter admodum tingantur, deinde argenti foliis obducantur, ubi prius aqua maduerint, siccate autem, dente leuigentur, & splendorem assument. Hoc facto sumito frustula membranae candidae, eaque aqua tepenti lauato, donec aliquantulum aqua spissetur, deinde subtiliter percolato: qua cum uti uoles, tepida sit oportet. His peractis singulos uniones acu, siue alio stylo tenuissimo per suum foramen figito, sic tamen, ne foramen obturetur: mox in illa aqua, in qua membrana dissoluta est, immergito, atque illico extrahito, atque in omnes partes uersato, ut glutinosus ille liquor equaliter circa unionem diffundatur. Quod si non satis magnus uideatur, immersionem iterato, sic candor ille argenteus, per huius liuorem tenuissimum, melius pellucebit, ita ut naturalis prorsus margarita esse uideatur, Quod si etiam cum naturali conferantur, semper pulchriores conspicientur: quoniam nitidiores rotundioresque sunt. Oleum Talci, eiusque uires. ◉. Talci mundi minutatim concisi lib. ui. quo cum olla noua, cruda, & non uitreata impleta fuerit, operculo & luto sapientie cooperiatur, uinciaturque bene ferreis filis: deinde sicca in figuli uel laterarii fornace ponatur, sinaturque, donec comburatur. Postea eximatur, & subito materia ( ne diutius aerem contingat ) super marmore conteratur in puluerem tenuissimum, mox in sacculum in mucronem turbinatum immittito, supposito aliquo uase uitreo, quo oleum recipiatur. Quibus factis, in puteo per dies uigintiquinque saccus pendeat, ita ut neque aquam 410 Liber. neque murum attingat, deinde cum oleum stillare inceperit, e puteo auferatur, atque in cellario alioue humido loco, ab aere, uento, aliisque impedimentis remoto, donec omnis inde liquor emanarit. Caeterum hic liquor in cucurbita uitrea distillandus erit, primo quidem igne perlento, deinde paulatim aucto, donec omne oleum distillauerit. Hoc oleum ab Alchimistis ignis Talcius, alter, nempe primus, terra appellatur. Sciendum est, illum primum totum esse medicinale, hoc uero secundum, Alchimistarum esse thesaurum. Equidem scio multos Alchimiae peritos hunc conficiendi modum inquisisse, uerum nunquam huiusmodi modum humectandi inuenire potuisse. Cum enim materia huiusmodi sicca admodum aridaque sit, magna humiditate opus habet. Itaque habitis his duobus, duo quoque elementa separatim habentur. His omnibus sic se habentibus, ultimas faeces sumito, atque in mortario conterito: deinde in aqua fontana coquito aliquandiu, post, aquam percolato: qua si lotus fuerit, cutis corporis tui non solum candissima reddetur, uerum etiam omnis erurum tumor persanabitur. Praeterea manus pulcherrimas mollissimasque facit, si ea quotidie lauentur. atque hic est uerus modus conficiendi olei ex talco, quod plurimas uirtutes obtinet. Hoc oleo Caroli Sabaudie principis uxor ad cutem albam, & odoratam reddendam utebatur. Ualet etiam ad omnis generis pustulas, serpiginem, uarices, cicatrices, aliasque maculas, ita, ut breui tempore adimantur. Dentes albissimos reddit, rugas faciei aufert, eamque iuuenilem facit. Quod si tres uel quatuor guttae cum uino uel iusculo aliquo bibantur, oris alitum emendat, siquidem uentriculi ratione eueniat. Appetitum excitat, uentriculum, & matricem corroborat. Caeterum hoc oleum ab Alchimistis saepius expetitur ad congelandum mercurium, fixumque reddendum. Nam si mercurius repurgatus in hoc oleo immergatur, illico congelascit, fixaturque ita, ut ad obrusam, quam copellam uocant, consistat. Ad aeris Metalla, colore argenteo tingenda. ◉. Aquae fortis ◉. i. in ea denarium optimi argenti, prius malleo attenuatum, deinde in partes minutas concisum iniicito, & ad ignem in uasculo idoneo, donec in aquam resoluatur argentum ponito. Quo facto, auferatur ab igne, addaturque tartari albi, contriti tantum, ut totam aquam imbibere queat, & fiat massa, qua cum opus aliquod aereum confricatum fuerit, album, & argento simile reddetur. odus efformandi omnis generis Frondes uirides, ut naturalibus similes habeantur. Sumito frondes uirides, quarum in praepostera parte, maiores uenas, ligno aliquo contundito, mox sequenti colore tingito, qui huiusmodi est: ◉. Olei communis, uel lini, uel alterius rei quae fumum creat, quantum satis esse uideatur, accendatur in lucerna olla superposita, ut totum fumum recipiat. Quod cum factum fuerit, adhaerens fumus diligeter colligatur atque oleo, uel uernice liquida contemperetur, fiatque tinctura, qua contusa pars frondis tingatur, cum panno linteo, uel bombyce, mox super chartam duplicem locetur pars tincta, comprimendo leuiter manu, uel panno aliquo, quo charta tingi queat. Fronde mox dextre sublata, chartam egregie tinctam inuenies, ad minimam usque uenulam, ita, ut prorsus naturali respondeat. Quod si hanc uiridi colore tingere uoles: ◉. Aceti acerrimi Floris aeris Pastae uesicae sing. q. s. est. coquantur, fiatque color uiridis, ut supra suo loco dictum est, qua charta formata tingatur, atque hoc modo poteris efficere uaria pulcherrima, quibus cubicula intrinsecus obduci possint. Ad ceram rubro colore tingendam. ◉. Cerae lib. i. Terebinthinae ◉. iii. aestatis tempore, uel ◉. iiii. tempore hyberno, Cinnabaris, super lapidem pictorum bene tritii Olei communis, sing. ◉. i. Liquefiat cera & terebinthina ad ignem: demum remoueatur, & post aliqualem infrigidationem addatur oleum, & cinnabaris, beneque simul misceantur, & seruetur. Nonnulli loco cinnabaris ponunt Minii ◉. iii. pro qualibet libra cerae. Ad ceram uiridi colore ◉. Cerae lib. i. Floris aeris triti Olei communis, sing. ◉. i. Liquescat cera ad ignem, & cum fere refrixerit, addatur Flos, aeris, & oleum, misceantur bene, & uiridis fiet. Quod si hanc ceram tenacem facere uoles, adde quantitatem terebinthinae supra scriptam in cera rubra. Ad ceram nigro colore tingendam. R. Cerae lib. i. liquescat ad ignem, cui deinde addatur terrae nigrae, olei communis, sing. ◉. i. misceantur optime donec frigescat cera. Quod si glutinosam efficere uoles, adde ter rebinthinam, ut antea dictum. Ad dealbandam ceram. ◉. Cerae quantum uolueris, Aquae fontanae part. ii. misceantur, & calefiant ad ignem, donec cera liquescat: deinde paululum permittatur quauiescere, donec tota cera natet super faciem aquae: postea accipe uas aliquod uitreatum, cuius pars exterior sit lenis: & madefac eum in aqua frigida: deinde infundatur fere medietas eius in cera liquefacta: & extrahe cum cera, quae sibi adhaeret, & permitte ceram illam infrigidare: deinde separa eam a uase: & tantum hoc facias, quod tota cera ab aqua fuerit extracta: deinde dictam ceram taliter formatam soli exponas, & rori in Maio: & illam saepe uoluas: & tandiu permittatur, donec fiat alba, ut cerussa. Nonnulli tribus diebus ipsam dealbant, seruando praedictum modum, quando sol in maiori calore est: & quia cera illa subtilis est, faciliterque a caliditate solis posset liquefieri, aspergenda est aqua fontana bis in die. Uitri fragmenta, ut ferruminanda. Albumen oui conquassatum, calcique uiuae admistum uitri fragmenta ferruminat, ac testacea quaeque ita glutinat, ut dissolui nequeant, propter lentorem ac tenacitatem glutinosam. Uitri fragmenta, quomodo conglutinanda: & est secretum expertum. ◉. Uernicem liquidam, crassam & inuetoratam, cum qua fragmenta uitri conglutina. coniunge bene, & liga, ne quouis modo disiungantur: deinde pone ad solem, uel fornacem per multos dies, donec optime siccetur uernix: quae demum circumhaerens cultello dextre abradatur: & erunt optime glutinata, ita ut neque liquore, neque alia aliqua re, unquam a glutine liberentur. Cauendum tamen, ne liquor calidus seu feruens infundatur. Uestimenta ne tineae tangant. Amurcam decoquito ad dimidium, & ea ungito fundum arcae, & extrinsecus pedes & angulos. Ubi ea adaruerit, uestimenta condito: & tineae non nocebunt. Ad Pulices perdendos. Melanthium aqua maceratum, ac respersum, penitus pulices dispergit. Aut conyzae coctae decoctum irroratum. Disperdit eosdem similiter semen sinapis & rododaphnes, ambo feruefacta & in domo respersa. Ad Pulices necandos, aliter. Calcem uiuam cribrato, & postquam locum uerreris, inspergito indeque necabuntur. Remedium ad pulices. ◉. Cymini syluestris q. s. est, Cucumeris syluestris ◉. x. trita omnia, & in aquam demissa, indeque domo respersa, pulices crepare faciunt. Pulices ut in unum locum omnes congregentur. Sub lecto paruulum scrobem facito, & in ipsum sanguinem caprinum mittito, congregabit pulices isthic, & ex aliis uestibus ad se alliciet, euocabit, ac necabit. Aliter. Fictile uas defossum, ita ut labra aequalia pauimento habeat, & adipe taurino oblitum, omnes pulices in sese congregabit. Pulices ex tapetibus euocare. Ex amphimallis & densissimis tapetibus, in quibus plurimi pulices delitescunt, eximi ac euocari possunt; si in urna aut dolio ipse sanguis caprinus deponatur, ut supradictum. Ad pulices & cimices necandos. Absynthium, ruta, abrotanum, mentastrum, saturegia, iuglandis folia, silix, pseudonardus; quae nobis lauendula dicitur, nigella, corpiandrum uiride, psyllium, anagyris: omnia uel aliqua culcitris supponantur: autcoquantur in aceto scyllitico, ac inde toralia conspergantur. Aliud ad pulices & cimices. Decoctio tribulorum, aut persicariae, aut colocynthidis, aut rubi, aut foliorum caulium, sparsa per domum, fugat eos. Pulices omnes ut unum in locum conueniant. Inunge paruum baculum ex pinguedine ericii, & planta eum in medio cubiculi, & omnes pulices baculo adherebunt. Ad cimices. Facias fumigium cum fimo bouino & fugabit cimices. Ad cimices necandos probatum. ◉. Absynthii. Rutae Olei communis Aquae, sing. q. s. est. coquantur omnia bene, usque ad consumptionem aquae, deinde coletur oleum, cui misceatur axungiae q. s. est, & fiat unguentum, quo lecticarum iuncturae inungantur. Aliud ad cimices interficiendos, expertum. ◉. Axungiae porcinae Argenti uiui, sing. q. s. est, misceantur optime, & fiat unguentum, quo 418 Liber lecticarum iuncturae & rimae inungantur Alium ad cimices interimendos, probatum. ◉. Staphidis syluestris, acetabulum i. Scyllae in tenues partes sectae, acetabulum. i. Aceti acerrimi cochlearium i. terantur omnia simul, deinde calefiant, & sic commissurae illiniantur. Aliud. ◉. Scyllae in tenues partes secte. Aceti acerrimi, sing. q. s. est, terantur, & inde lectus per spongiam illinatur. Aliud. Fel tauri aut hirci acri aceto dilue, indeque lectum ac parietes illine. Aliud ◉. Picis liquidae Succi cucumeris syluestri, sing. q. s. est, misceantur, quo lectorum iuncturae inungantur. Aliud. ◉. Sulphuris uiui. Olei antiqui, sing. q. s. est, terantus simul bene, quo iuncturae lectorum illinantur. Cimices ne proficiscentes contingant. In profectionibus, si quis uas aqua frigida plenum sub lectum posuerit, eum cimices non contingent, dum dormit. Ad curculiones perimendos expertum. ◉. Salsuginis Allii, sing. q. s. est, coquantur simul, & hac salsugine pauimenta ac parietes irrigentur. Aliud. ◉. Sagapeni Amurcae Castorei Sauinae. Sulphuris Cornu ceruini Hederae. Galbani, sing. q. s. est, ex quibus fiat suffitum Frumento ne curculio noceat, neu mures tangant. Lutum de amurca facito, palearum parum addito, sinito ut marcescant bene, & subigito, eo granarium totum oblinito crasso luto, postea conspergito amurca bene omne quod lutaueris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum condito. 420 Liber Ad expellendas formicas ex cauernis suis. Expelles formicas ex cauernis suis, si cochlearum testas, cum styrace usseris, & contusas in agmen ipsarum consperseris. Aliud. ◉. Origani. Sulphuris, sing. q.s. est, terantur, & circum aceruos ipsarum adspergantur. Ad formicas perimendas. ◉. Succi cyrenaici quantum uolueris, dissolue in oleo, & ipsis affunde. Intereunt penitus formicae, radice syluestris cucumeris suffumigata, aut Siluro maxime Alexandrino suffito ad lentum rogum. Quod si formicae exurantur, reliquae odore ipsarum diffugient. Ut pisces omnigeni in unum locum congregentur. ◉. Sanguinis bouini Sanguinis caprini Sanguinis ouini Stercoris bouini tenuium intestinorum, Stercoris caprini, tenuium intestinorum, Stercoris ouini, intestinorum tenuium, Thymi. Origani Pulegii Thymbrae Sampsuci Allii Uini odorati faecis, sing. part. i. Adipis aut medullae eorundem animalium quantum satis uidebitur. Omnia singulatim, aut simul contundito, & in massas redigito, easque in locos ante horam iniicito, retibusque eosdem cingito. Emplastrum ad contusam seu percussam faciem, remouens inflationem, liuorem & malum colorem. ◉. Rad. consol. maioris, & minoris, sing. lib. 7. Florum chamaemillae Florum meliloti. sing. ◉. ii. Croci ◉. 7. Farinae fabarum ◉. iiii. Farinae foenigraeci ◉. i. 7. Eutyri ◉. u. Cymini Absynthii sicci, sing. ◉. i. Coctis radicibus & contusis, misceantur omnia simul, coquantur & fiat emplastrum. Farina quoque lupinorum dissoluit uestigia percussionis & sanguinem mortuum. Aloe cum melle, tollit liuorem ex percussione. Oculi mulierum flaui, ut fiant nigri. Testae auellanarum subtilissime trirae & impastatae cum aqua, collyrizatae, oculos de nigrant. Aliud. Flos iosciami in umbra siccatus terratur cum uino austero, & inungantur oculi. Aliud. Succus mali granati dulcis exprimatur. cum floribus & succo iosciami, & stilletur in oculis, uel succus solatri. Ad pediculos Palpebrarum. Palpebrae cum aqua maris, uel aqua salsa, aut sulphurea fricentur, aut epithementur: aut ex aceto scyllitico cum alumine & aloe, liniendo ex eis pilos palpebrarum. Ad foetum mortuum expellendum. Fellis tauri quantitatem amygdalae da cum uino in duobus cochleariis, & statim emittet. Idem praestat centumnodia cum uino bibita. Ut mulier cito pariat & sine dolore, expertum, ◉. Gallitrichi q.s. est, contundatur bene, & exprimatur luccus, de quo accipito pocculum dimidium, & cum uino mulieri parturienti ad bibendum dato. Mox herbam expressam calidam supra umbilicum ligato. Ad mingentes in lecto. ◉. Succi foliorum cupressi, Olei de sesamo, sing. ◉. ii. misce & da in potu mane, & eundo dormitum, tribus diebus, & non comedat acetositatem, neque olera, & ualet proprie in mulieribus. Ad ligatos & maleficiatos a mulieribus. Pone de egestione seu alui excremento ipsius mulieris mane in sotulari dextro maleficiati, & statim cum ipse sentiet foetorem, soluetur maleficium. Aliud In calamum, uel auellanam uacuam pone argentum uiuum, obturando cum cera & ponatur sub puluinari, seu sub ceruicali maleficiatorum: uel ponatur sub limine ostii, per quod in domum uel cameram intrat, & soluetur maleficium. Aliud. Ligatus ungat totum corpus ex felle coruino, & oleo sesamino. Aliud. Suffumigium ex dente hominis mortui, ligatos soluit indubitanter. Si uir secum portauerit, cor cornicis masculi, & mulier cor cornicis foeminae, bene conueniunt semper. Ad rubiginem ferro adimendum. Ferro rubiginem euestigio adimit, illique splendorem conciliat Oleum Tartari, quod ipsum etiam lentigines emaculat in facie omnesque pustulas foedas, quae frontem mentumque deformant, abolet ui abstersoria. Fungi ut toto anno apti sint ad uescendum. Si fungos toto anno aptos ad comedendum habere desideras, accipe cortices arboris populi, & eos minutim incide, & semina super fimo, & nascentur fungi. Ad ebur emolliendum. Si ebur molle ad omnem impressionem recipiendam uis facere, elixetur in aqua cum radice mandragorae sex horis ad minus, & fiet molle sicut cera. Ad Plumbum liquefactum manibus tractandum. Si succo maluae, aut mercurialis manus oblinas inoffense citraque laesionem plumbum liquefactum tractare poteris, modo celeri motu id perficias. Ut candela ardens sub aqua deferatur. Longum habeto uas, & capacitatis non incommodae, ori lignum applicetur, quo ardens candela insideat immobilis, & inuerso uase lumen fundum feriat, sic totum aquis penitus immergas, nec subintrabit aqua, cum aere repleatur, & sub aquis ardebit multum, secundum uasis capacitatem. Ignis mistura, quae sub aqua ardeat. Puluis primo paretur pyrius ( ut dicunt ) ad bellicas machinas, quibus ab ardenti quasi bombo, nomen bombardum est inditum: hic mistiones horum subintrat omnes, utpote basis & fundamentum: cui adiiciatur tertia colophoniae pars, communis oliuarum olei quarta, sexta autem sulphuris, rite permisceantur, ex omnibus resiccatis periculum sumunt, si ualentius uritur, quam quaeritur, colophoniae ex sulphuris, si remissius pulueris dicti plusculum suggeratur, horum mistura in stramentis, & linteis obuoluatur pannis, uel loculis ex iis confectis, strictius quam possit, inde funiculis, & ligaminibus obuolutam feruenti immergunt pici, & resiccari curant, ac denuo straminibus munientes, illinunt pice, ut eam ab aquae humiditate tueatur, nec ignis ui disrumpi sinat, ubi autem rite fuerint insolata, paruo foramine peruia ignem immitunt, & ardere incipiente, paulo morantur tempore, tum proiiciunt in aquam, nec se ab ea extingui sinit, nunc fundum, nunc aquae superficiem petens, & in ea obuoluitur. Nec displicet, ut petroleum adiungant: rapacissimus enim ignis est, eoque longe uiso dissilire cogit, ut magne sferrum. & comburitur. Faces, quae uentis non extinguantur. Earum ellycnium salnitro ebulliunt & aqua, e exiccatum, sulphure & ardenti madefaciunt aqua, inde candelas hac efficiunt mistura: constat enim sulphure, inde caphurae, & terebinthinae resinae medietate, colophoniae duplo, cerae autem triplo: quatuor efficiunt candelas, eas componunt simul, in medio autem uiuum sulphur iniiciunt, & pertinacius omnibus resistit. Si candelam aliquam niue circuntexeris, & incendes, in niue flamma ardere uidebitur. Lapis, ignem humido quouis excitans. Magnetem lapidem in ollam, uel aliud consimile uas coniice, uiua calce immersum, meliusque fuerit, si colophoniam adieceris cum calce pari: cum uas expleueris figulari creta circumlito spiramento, fornaci inditur, donec percoquatur: inde detrahatur, & in nouam ollam coniiciatur, creta denuo illita imponatur fornaci, alternis eadem prosequendo, dum uehementer inalbuerit & torrefiat: cum opus fuerit, aqua uel saliua super infusa, flammam eleuabit, qua sopita loco calido ad usum recondito. Alia faciendi ratio. Si uiui sulphuris, salnitri uocati repurgati pari pondere, caphurae duplum, nouae calci addantur, ac omnia mortario conterantur, usque adeo tenuia, ut in aures euolare possint, simul stricte linteolo deligata, conuoluantur, testaceo uase clausa, superillita argilla, feruenti desiccentur sole, figulorum imponatur fornaci, cumque figulinum uas fuerit excoctum, in quo maxima est adhibenda diligentia, in lapidis duritiem coeunt, & rediguntur, extracta ad usum ministrantur. Aliter Idem. Sumatur magnetis lapidis praenarrata calx, salnitri saepe purgati quadruplum, aequali pondere caphura, uiui sulphuris, ignem nondum experti, & terebinthinae resinae oleum, & uini faeces contritae, quas tartarum uocamus: haec omnia mola uel pila trita cribrentur, quae infracta supersunt, denuo terantur cribrenturque: insuper austeri uini ardentem aquam paratam habeas, eamque infundas, ut superemineat, uitreo uase codito & operculato, ne halitum expiret, fimo supponatur duobus uel tribus mensibus, denis uicissim diebus innouando, donec mellis crassamentum imitetur, nec ullum diuisionis iudicium praebeat, flagranti inde carboni inferuescat, dum humiditas omnis euolet, & penitus siccata in lapidem coeat. Si hoc cognoueris, uas frange, e exemptam iterum terito compositionem, aqua uel humore aliquo leuiter superiufuso flamma erigetur, & inter omnes principem haec sibi uendicat locum Ignea mistura, quam sol accendere potest. Caphura paretur, inde uiui sulphuris, terebinthinae resinae, iuniperi, & uitellorum ouorum oleum, pix liquida, colophonia in puluerem redacta, salnitrum, & omnium duplum ardentis aquae arsenici, & tartari pusillum. haec omnia bene tusa, & remista, uitreo condas uase: quod per duos menses obrutum immorari oportet, fimum semper innouando, & remiscendo eodemque eliciatur aqua uase, haec inspissetur, uel nostro puluere, uel stercore columbaceo, & tenuiter cribrato, ut strigmenti formam habeat: ligna dilinito, uel aliqua combustibilia, & estiuis Sole utitor diebus. Hoc tantum in illis regionibus euenit, ubi sol flagrat, uel sub Canicule ortum. Ad curuitatem in senio. Prohibet fieri curuitatem in senio, ungere spinam dorsi ex oleo amygdalino, abluto. Contracti ex siccitate balneentur in brodio carnis asini. Muscae, ut in unum locum congregentur. Si muscas in unum locum congregare uelis, scrobem facito, & rododaphnas contusas in ipsum mittito, isthicque uniuersas congregabis. Ad culices perdendos. Si canabis humidae ramum florentem iuxta te pones dormiturus, culices te non contingent. Contra clauos. Hermodactylus ac Semina, in puluerem redacta, atque oxymeliti scilliticae, uel succo calendulae commista, clauos callosque abolent etiam in partibus pudendis, quum a foedo concubitu contracti sunt. Contra uerrucas, experimentum bonum. Pone pedes gallinae sub prunis calidis donec excorientur, & cum corio separato ab ossibus frica uerrucas ter aut quater calide, & delebuntur. Idem facit Auripigmentum linitum cum aceto. Aliud. Thitimalli, cuius septem numerantur differentiae, succus lacteus uerrucas delet uiladurenti & caustica. Siquidem ob intensam caliditatem ac uim penetrantem, radicem 430 Liber arescere facit: quo facto mox ut scabra quaedam crusta decidunt. Ad mures perimendos. ◉. Limaturae ferri Fermenti, sing. q.s. est, misceantur & fiat pasta, qua deposita, ubi abundant, & gustata, morientur. Aliud. Pone cinerem quercinum cauernae, & incinerati scabie infestabuntur & morientur. Ut mures excaecentur. Thitimallum contusam, & cum polenta ac uino mulso mistam, ipsis appone: ubi enim ederint, excaecabuntur. Narium foetor quomodo auferendus. ◉. Xyloales crudi, Rosarum Garyophyllorum, sing. ◉. ii. Spicae Calami aromatici Myrrhae Calamenthi, sing. ◉. i. confice cum bono uino antiquo aromatico, addendo moschi grana ui. fac pilulas quantitate ciceris, & dissoluatur una pro uicae cum oleo nardino, & stilletur in nares, aut impomatur cum tenta, facta prius collutione cum uino odorifero. Ad Dissenterias. ◉. Coaguli leporis Sanguinis leporini, sing. q. s. est, misce & da patienti. Omnia enim alui profluuia compescit. Aliud expertum. Ossa humana trita, & ex uino rubro exhibita, fluxum sanguinolentum cohibent, astrictoria ratione, ac ui exiccante. Contra morbum comitialem expertum. Alcis ungula gestata in collo, uel manu, praesentaneae ui pollet aduersus morbum comitialem. Remedium ad ficus ani. ◉. Stercoris gallinae Sapponis Gallici Sumitatum tassi barbassi, sing. q. s. est, contundantur simul, & applicentur. Aliud. ◉. Capilli ueneris Caepae aristol. rotundae sing. q. s. est, contundantur & applicentur. Ad caluitiem. ◉. Radicum celsi excorticatorum, q. s. est, combure & coque cum oleo rosaceo, & unge. Ut gallinae magna oua pariant. Si cupias, ut gallinae magna tibi pariant qua, rubricam dissolutam cibo earum admisceto, & maiora oua gignent. Item magna oua parient tibi gallinae, si testam laconicam tusam furfuribus & uino admiscueris, & subacta gallinis obieceris. Aliud. Testae tusae acetabulum unum ad duas furfuris choenices admisceto, & in cibum proponito. Qua ne comedant gallinae. Qui candidum euacuetur, ad uitellum autem, hoc est croceum oui, gypsum liquidum infundatur, ut in testae duritiem transeat. Etenim ubi a gulositate stimmulabuntur, & nihil amplius reperient, cito abstinebunt ab ouorum uastatione. Quum, ut hominis caput magnitudine superet. Decem uel plura boleta, & albumina inuicem separabis, boleta leuiter commisceto, & in uesicam immittito, rotundamque ligando imitaberis figuram, in ollam aquae plenam immittas; & cum bullis intumescere cernis; uel cum duritiem, traxerint, exime, & albumina addito accomodando, ut in medio insideant, & iterum conqui sinas, sic corticibus enudatum habebis, quas sic effinges: Quorum cortices albas & elotas conteres, ut in tenuissimum puluiseulum uolent, forti aceto, uel distillato emacerari sinito, dum mollescant: nam si ouum in aceto diutius fuerit appositum, cortex eius dissoluitur, & tenerescit, ut facile per strictum os phiale possit immitti: ubi fuerit intromissum clara aqua in pristinam redit duritiem, ut demirari contingat. Cortices cum unguenti formam prae se tulerint dissolutae, penicillo aliquo super excoctum ouum corticem inducas, & clara durescit aqua. tunc uerum & naturale habebis ouum. Ut oua inscripta facias. Gallas & alumen cum aceto terito, donec atramenti spissitudinem habeant, & ex hoc quicquid libuerit ouo inscribito, & post quam scriptura in sole fuerit exiccata, ouumn in muriam acrem demittito, & resiccatum coquito ac decorticato, & reperies inscriptionem. Si uero cera intexeris ouum, & stylo inscripseris, donec testa apparuerit literas exarando, deinde permiseris aceto macerari per noctem, & sequentidie ceram abstuleris, reperies literarum figuram de aceto conspicuam, & transparentem redditam. Quorum excubatio citra gallinam. Columbarum uel gallinarum stercore tuso, atque in cerniculo subtiliter succreto, obruantur oua, non irrita tamen, ne simul collidantur, substratis eorum pennis, & circumpositis cubilia extruantur: turbunatior ouorum pars sursum uergat, & uicenis quaternisque horis, alternis uicibus innouato circumuoluendo, ut aequabiliter concalefiant, sic effoetae efficere sunt solitae, & loco calido & tepente seruentur: ubi bis deni dies elapsi, & completi foetus, & pulli rostrellis oua percutere inceperint, asculta num pipiant, saepe enim propter eorum putaminum crassitudinem erumpere nequeunt, uel rimis fatiscunt: testas tollito, & gallinam inducito. Aliter. Qua tepido demergas fimo, senisque diebus recens subiicito, ne senescat, sed tempore suo foueat, & gallinae calorem imitetur, uertendo semper, donec excludant, qui queruntur pulli. Gallinae ut pinguescant. Pinguescunt maxime gallinae & grassissimae fiunt, in domo tenebricosa & calida, nutritae, pennis praepetibus, quas Graeci ocyptera uocant, euulsis, oblatoque cibo farinae nordeaceae aqua subactae. Nonnulli hordeacea & loliacea farina utuntur. Aut hordei, aut seminis lini cruda farina. Quidam etiam polentam admiscent: aliqui his & uinum affundunt. Quidam panem frumentaceum bonum madefactum praebent. Plurimi milio enutriunt. Quum ut in aere ascendat. In maio mense oui corticem uacuum rore impleto, Solique in meridie opponito, & ab eo eleuabitur: & si difficilis aliquando fuerit ascensus, baculi, uel tabulae adminiculo, dum ascendere incipiat facilius eleuabitur. Caro annosa & peruetusta, ut citius elixeter. ac tenerescat. Hippolapathon, a nonnullis Patientia dicta ( est autem olus culmosum, foliis amplis ac prelongis, caule ubi maturuerit, rubicundo, radice flauescenti ) coquatur una cum carnibus atque eduliis, & tenerescent, esuique apta reddentur. Anser uiuus excoctus. Anas, uel anser, uel aliud uiuacius animal, sed in hoc anser omnibus antestat, sit toto corpore implumis, capite colloque relicto, sit hinc inde obuallatus igne, & circumseptus: non arcte, ne suffocetur fumo, neue igne torreatur citius: non large, ne impunis euadat: intus passim pocilla, & ollulas aquae plenas, cui sal & mel adiicias, ibique lances elixatis malis sint plene, & tessellatim disco concisis, ipse totus liquamine obductus & laridatus, ut esculentior sit, & facilius decoquatur, ignem admoue. Festinare nolito, ubi calore efferuere coeperit, circum ambulando & fugiendo praesepit ignis & iter includit, sic improbus aquam absorbendo compescitur, cor, caeteraque membra refrigerando, medica menti ui laxat aluum, abstergit & exinanitur: & ubi inferbuerit, interiora decoquet, spongia continuo cerebrum, & cor humectato: ubi uero insania ferri & cespitare conspexeris, deficit cordi humidum, remoue, conuiuis appone, euulsis semper partibus uociferantem, ut fere prius commessatus quam mortuus uideatur. Ut pauo coctus uiuus uideri Possit. Necatur pauo, aut penna superne in cerebrum demissa, aut iugulatur, ut haeduli solent, quo sanguis exeat. A gutture deinde usque ad caudam pellis leniter scinditur, scissaque cum propriis pennis a toto corpore ad caput trahitur, quo abscisso cum pelle reseruato, cruribusque, pauonem ipsum aromatibus ac odoriferis herbis refertum ueru assabis, infixis tamen prius per pectus garyophyllis, inuolutoque collo lineo albo, continue aqua humectato, ne omnino desiccetur. Coctum pauonem ex ueru exemptum, propria, pelle integes, & ut pedibus stare uideatur, uirgulas ferreas infixas tubulae ad hoc fabre factas per crura ne cernantur, per corpus ad caput & caudam adiges. Sunt qui ad ludum & risum, caphuram cum lana ori indant, ignemque, ubi ad mensam fertur, iniiciant. Inaurare etiam pauonem assum & aromatibus conspersum bracteis aureis licet ad uoluptatem & magnificentiam. Idem etiam fieri de Phasianis, gruibus, anseribus, capis, ac caeteris auibus potest. Ut pisces charta frigantur Ex charta simplici frixorium uas efformato, ibi oleum & pisces ardentibus prunis, quibus flammae desint, imponantur, & citius, & commodius expediet. Nec superpondii modo addere pigeat, quod fortasse scisse non obfuerit. Atramentum ne frigore constringatur. Atramento scriptorio guttas aliquot aquae uitae admisceto, & nunquam constringetur. 438 Liber Ut dissecta caro iterum coalescat. Symphiti radices, quae foris nigrae sunt, intus candidae & glutinosae, una cum concisis carnibus ipsis coquantur, & celerrime coniungentur, ut incisurae non uideantur. Iter facientes, ut non fatigentur. Iter facientes, si secum portant artemisiam, ex itinere non fatigantur: & ipsa artemisia contusa cum axungia & applicata tollit dolorem pedum ex fatigatione itineris. Unguentum optimum praeseruans iter facientes a frigore. ◉. Pyrethri Piperis, sing. ◉. ii. Euphorbii ◉. i. Moschi Ambrae, sing. gr. iii. Olei liliorum Olei de euphorbio Cerae, sing. q. s. est, flat unguentum secundum artem, quo calide ungantur extremitates, prius fortiter fricate. Confert etiam tenere in ore tria aut quatuor grana piperis, aut garyophyllorum, uel cinnamomum, uel aliquid simile. Ut nauigantes aequor non patiantur nauseam. Absynthium & pulegium tere cum oleo & aceto, & nares interius frequenter frica. Idem facit semen apii, cum bibitum fuerit: prohibet enim nauseam ne commoueatur, & sedabit eam cum commouebitur, & absynthium similiter faciet. Contra pestem antidotum. ◉. Nucum Ficuum, sing. ◉. ii. Rutae folia uiginti Salis grana aliquot quae trita si quis ieiunus sumpserit, eo die a uenenis morbisque contagiosis futurus est immunis. Uuae ut ad uer usque reseruentur in uite. Circa ipsam uitem, quae fructu plena est, loco umbroso scrobem fodies, altitudine trium pedum, latitudine duorum, & mittes sabulonem, & ibi calamos figes, in quibus retorques assidue sarmenta fructibus plena & illaesis botryonibus alligabis, ut solum non contingant, & cooperies, ut imber eo penetrare non possit. Uespa, ut non pungaris. ◉. Succi syluestris maluae Olei, sing. q. s. esse uideatur misceantur bene, & fiat linimentum, quo si quis illinatur, a uespis non pungetur, sed & qui punctus iam est, a succo opem sentit. Literae, ut cornfestim loco quouis emergentes nigrae & coloratae fiant. Aceto uel urina, clanculum in manibus, uel alibi literas exarabis, cum exiccatae fuerint, nec uestigia apparent, & uis elucescat, fuligine, uel colore, quem ubertim infectoriae dant officinae, extricato, & nigricabunt ualde. Si easdem albas quaesieris, charta, ficulneo lacte delineato, exiccatas carbonis polline insperso confricato, & detergito. Literae, ut aqua, uisibiles reddantur. Cum aqua in qua alumen dissolutum sit, scribito, cumque lectioni accedis, aque immergendo, late euadent uisibiles & elegantes. Literae, ut penitus abstergantur. Calcanthi & salnitri aqua calamo supra literas delineato. Uel e sale alchali & sulphure, paruis conglobatis orbiculis perfrica, sic erodet, ut nec uestigium remaneat. Oleum turbidum ut sedetur. Oleum in uas amplioris infusum in solem calidum pones, & ubi ebullierit, salem tenuem torrefactum insperges, & postquam constiterit, alio transfundens. Sordidum oleum, ut pellucidum fiat. Oleae corticem & ramulos, & salem omnia contusa, & linteo illigata, in uas oleum continens, suspendes. Ut astantes sine capitibus uideantur. Auripigmentum subtilissime tritum noua olla ex oleo sinas ebullire, nec ab re fuerit, si sulphur immisceas, operculo olle imposito, ne croceus euolet uapor, id noua incendes lucerna, & astantes sine capitibus, & manibus uidebuntur, oculos digitis comprimendo dum candela accenditur, idque paulisper uidebis, ut fieri poterit, Domus ut argentea & luminosa uideatur. Nigris lacertis abscinde caudas, & stilla e fractura emanans lucida excipiatur, e multis tamen plures adunabis, & papyraceum licium uel sparteum inficies, & si poteris oleo permisceto, sic argenteo colore omne uidebis perfusum. Domicilium ut uuarum plenum uideatur. Cum deflorescere iam incipiet uua, uas puro plenum oleo accommodetur infra, cui racemum cum frondibus immergas, firmetur, ne hinc inde conuellat uentus, feriat illud sol, operculum gypsato & pelliculato, relicto tamen foramine quo petiolus intromittatur, ita immorari sinito: ubi perfectam receperit uua maturitatem, linteo exprimitur, expressusque humor seruatur in oleo soli diebus paucis, lucernis demum accensum 442 Liber. omnia uuis cernes plena, frondibus & arboribus circumuallari uideberis, ubi fortasse arbores prorsus carent frondibus. Cubiculum ut uiride uideri possit. Sit uiridis lampas, uitrea, & pellucida, ut pertranseuntes radii medii colore inficiantur, & ( quod in hoc plurimum conducit ) oleo, uel omni quo uiuit humido, immisceatur aerugo, una rite terantur, ut humor fiat uiridis, lichnus ex linteo coloris eiusdem, uel e gossipio paretur uncto, lampade in illa peruratur, oppositum feriens lumen, uiride omne, & intuentium uultus ostentat. Cubiculum aliaque omnia, ut nigra uideantur. Atramentum immisce oleo, fuliginem uel simile: melius autem e sepiis immissum atramentum: nam lucernis admotum, si accenditur, atra lucet flamma. Sic Anaxilaus ex atramento sepiae astantes aethiopes reddebat & nigros. Ad combustionem aquae calidae. Subito antequam uesicetur locus, applicetur pannus infusus in aqua rosacea, cum sandalis & caphura mista, non permittendo exiccare, sed qualibet hora iterando: aut applicetur pannus infusus cum aqua frigida. Contra morsum canis rabidi optimum. ◉. Cineris cancrorum flauuialium part. x. Gentianae part. uii. Thuris part. i. redigantur in puluerem, & cribellentur diligenter. Dosis eius est cochlearium unum, aut duo, aut tria, spargendo super eum aquam frigidam. Corpori infixa ut extrahenda. R. Rad. enulae Aristolochiae, Rad. cannae Axungiae, i Mellis, sing. qs. est, terantur omnia simul, & fiat emplastrum, & apponatur, & statim sagittam, spinam, uel huiusmodi alia extrahet. Ut mensibus aestiuis uinum in congiis non cito uapescat, aut calore perfundatur, sed inter propinandum frigescat. In labro aqua gelida oppleto collocentur urcei, aut capaciora pocula, deinde Salnitrum insternatur: tanta frigiditate uinum imbui continget, ut eam uix dentes tolerarent. Medicamentum solenne partum facilitans. R. Myrrhae Castorei. Styracis, sing. ◉. i. 7. Sabinae Cinnamomi, sing. ◉. ii. trita & cribellata, conficiantur eum melle despumato, dentur ◉. iii. cum uino 444 Liber Unguentum bonum ad scabiem & pruritum. ◉. Terebinthinae abietis. Butyri recentis, sing, ◉ iii. lauentur seorsim cum aqua fumiterrae: deinde misceantur, addendo salis communis subtilissime triti ◉. ui. liquefiant simul in duplici uase, ponendo uas, in quo sunt haec in uase pleno aqua calida, & post liquefactionem ac refrigerationem, adde uitellum unius oui, Mercurii extincti ◉. ii. & ex eo iungatur calide, eundo dormitum. Supercilia pilosa ut depilanda. Origanum combure, tere & appone, prius pilis, facientibus deformitatem, auulsis, & superfluis. Aliud Lacertam uiridem coque in oleo, & unge, ut supra. Aut laureolae radicem misce cum sanguine ranae, unge euulsis pilis, ut supra. Unguentum bonum ad uermes. ◉. Succi absynthi Succi abrotani Succi persicariae Fellis tauri, sing. part. i. contundantur cum modico axungiae, & super umblicum applicentur. Aliud. ◉. Theriacae optimae ◉. 7. Myrrhae Aloes Dictamni Gentianae Absynthi Tormentillae, sing. ◉. 7. puluerizata conficiantur cum felle uaccino, & aceto, & applicetur super stomachum & uentrem. Ad umbilicum tumescentem & erumpentem, seu emanantem. ◉. Aluminis scissilis seu plume ◉. u. Tartari ◉. uiii. Rosarum siccarum ◉. x. Gallarum immaturarum ◉. ii. terantur cum uino, donec fiant ad modum mellis, & liniatur umbilicus cum eis, & superligetur spongia in aceto infusa & expressa. Aliud. Comburantur lupini, & petiae telae lini, & cum uino stiptico dissoluta, stupa apposita, superligetur diligenter. Aliud Resoluatur limatura plumbi in succo hypocistidis, & superliniatur, ut supra. Ungites scabrae ut cadant. Serapinum & puluerem auripigmenti cum oleo misce, & pone super unguem, sine dubio cadet. Passulae cum oppopanaco contusae, scabras ungues eradicant. Atriplex sine iniuria ulceris, unguem scabrosum detrahit. Gutturi spinae & alia infixa ut extrahi possint. Gargarizet oleum cum aqua salsa, & detur succus centrigalli ad bibendum: uel exhibeatur acetum cum thymo, & post haec gargarizet aquam calidam. Quod si haec non conferant, frustum carnis uaccinae elixatae liga cum filo forti, & deglutiat patiens, tenendo aliam extremitatem fili in manu, & cum deglutierit carnem, trahe filum subtili extractione, & cum eo extrahetur, quod est infixum gutturi, siue sit spina, aut aliquid similead festucas, ac puluisculos aliaque oculis infesta, quae foris incidunt, ut eximenda. Orminum, centrumgalli officinis dicitur, cuius semen festucas, ac puluisculos aliaque oculis infesta eximit ui attractoria. Siquidem illud oculo admotum per ambitum illius quaquauersum uoluitur, absumptoque humore, ac discussa caligine, turgidum egreditur, ac uelut tenui membrana obductum. Ipsa uero herba contrita aculeos spinasque extrahit. Finis Libri Septimi. D. Alexii Pedemontani De Secretis. Liber Octauus. Ioan. Iacobo Uuechero Medico Authore. Uinum album ut nigrum fiat, & uicissim nigrum album. ◉. Salis sordidi ◉. uiii. ponantur in decem heminas uini nigri, & misceantur. Idem continget, si uitis albae domesticae sarmenta comburantur in cinerem, & in uas per dies quadraginta ponantur, commoto probe uino, & album erit. Contra uero album reddetur, nigrum, cinere sarmentorum nigrorum in ipsum coniecto. Uino sapores & odores diuersos quomodo concilies. Herbae, semina, aut aromata quae uis, infundantur in aquam ardentem per horas uigintiquatuor, sic uis illorum extrahetur. Tum aquae sic imbutae modicum uino bibendo miscebitur. Uinum nigrum qui album fiat. Lomentum ex faba factum, uel ouorum trium alborem in lagenam mittas & diutissime agitabis. Sal si adieceris candidum, & cinerem uitis albae, idem faciunt. Idem continget, si serum lactis uino infuderis. Ut uinum palato arrideat, atque odore & colore gratum sit. Malum medicum, seu malum critrium garyophyllis undique stipatum cado inseras ita, ne uinum attingat: nullum nec uapidum, nec mucidum saporeim contrahet. Uinum nouum turbidum, ut cito fiat clarum. Rasurae latae, subtiles, lenes nemoris fagi, quae fiunt cum ascia, seu cum instrumento applanante lignorum inaequalitatem, ponantur in uase; & duobus diebus clarescit. Uinum odoratum & dulce, ut fiat. Baccas myrti paucas, maturas, collectas siccato & tundito, & in cacabum Choenicem appellatum indito, sinitoque in dies decem, deinde aperito, & utitor. Si uero uinum Thymiamatis, aut mali, aut alicuius alterius materiae odorem habere uelis, unum aliquod ex relatis immitte ante infusionem uini, & alligatum sinito, donec incorruptum & odorem non peruertens maneat: deinde iniectum aufer, & uinum infunde, & operto, postea utere. Uinum ut dulce fiat. Uuas legito, in sole per triduum expandito, quarto die meridiano tempore calidas uuas proculcato, mustum lixiuum ( hoc est antequam praelo pressum sit, quod in lacum musti fluxerit ) tollito, cum deferbuerit, in sextarios quinquaginta irim bene pinsatam nec plus unciae pondere addito, uinum a faecibus eliquatum diffundito: hoc uinum erit suaue, firmum, corpori salubre. A musto ut uinum dulce fiat. Si dulce uelis facere calcatum iam ac expressum uinum, postquam in doliis conditum fuerit mustum, dolia per triduum deoperta relinquito, atque ita deinde opercula obdito osculis doliorum non ualde congruentia, sed paululum superpendentia, uirgis quibusdam aut harundinibus in medio interpositis. Caeterum post quintum diem opercula exacte abdenda sunt, cinere aqua subacto illita, paruis foraminibus relictis, quae & ipsa post septimum diem oblinantur. Si uero dulcius adhuc esse uelis, ad dies quinque dolia deoperta sinito, & post quintum diem opercula addito, quemadmodum est praedictum. Ut mustam semper Dulce tanquam recens permaneat. Uinacea antequam de lacu praelo subiiciantur quam recentissimum addito mustum in uas nouum, idque oblinito & impicato diligenter, ne quicquam aquae introire possit: tunc in piscinam frigidae & dulcis aquae totum uas mergito, ita, nequa pars extet, deinde post dies quadraginta eximito, sic usque in annum duice permanebit. Uites, ut uinum dulce reddant. Sarmentum ferens botros, triginta diebus ante uindemiam intorqueatur, omniaque folia auferantur, quo illabens Sol humorem consumat, & uinum dulce faciat, ut nos per cocturam. Uinum uersatum quomodo clarificandum. ◉. Aluminis rosae, clari & triti lib. 7. Sacchari rosati lib. 7. Mellis despumati, & rursus refrigerati, uel non despumati lib. uiii. Uini craterem i. misceantur, & ponantur in carario uase, optime concussa pertica agitentur, & uas disclausum usque ad diem dimittatur sequentem, & in secunda die uel tertia clarum erit. Ad uinum foeculentum & turbidum clarificandum. ◉. Nucleos pini secundum proportionem & pone in uase Uinum ne conturbetur, aut putrescat. Decimam partem aquae ardentis misceatur uino, & nunquam conturbabitur. Idem potest sulphur, sed odore prodit dolum. Uinum ut splendidum fiat. Tria ouorum albumina in uas coniecta, ut spumescant conturbato, adiicitoque salem album, & uini partem, atque emollito donec quam albissima euadant, deinde uino uas impleto, & in dolium sic diffundito, ac reponito. Ut neque tonitrua neque fulgura peruertant uina. Ferri lamina cum sale, aut silicibus doliotum operculis imposita noxam a fulgure & tonitru detrahunt. Confectio mirabilis ad uinum seruandum. ◉. Croci ◉. iiii. Incensi masculi ◉. iii. Folii M. i. redigantur in puluerem omnia, misceantur, & in quamlibet amphoram uini coclearia duo ponantur, cum uinum non bulliat sed subsistat. 452 Liber ◉. Cardamomi Ireos Ilyricae Cinnamomi Spicae nardi, Melliloti. Xylobalsami Squinanthi Costi Spicae celticae, sing. part. i. terantur, misceantur, & uino immittantur. Uinum ut delectabile ad bibendum fiat. Exprimantur uuae, & uinum ad ignem bulliat & despumetur, & in uase ponatur: deinde accipe uiginti garyophyllos pro quolibet corbe, & in filo uel pecia positos in os uasis mitte, & est certum. Uinum ne corrumpatur. Gentianae radices pinguissimae uino infusae, nec ipsae corrumpuntur, nec uinum corrumpi sinunt. Uinum corruptum, ut ad statum pristinum reducatur. Orificium uasis superius aperiatur, & exhalabit aer & uapor immundus, aut de ipso uino tanta quantitas ad ignem bulliat, ut totum quod est in uase possit calefieri: & illud bulliens ponatur in uas, & orificium uasis retur fortiter: aut cortices amygdalarum duri quasati in uase ponantur. Uinum corruptum quomodo restaurandum. Uinum corruptum ac glutinosum lacte nubulo modice salito restauratur. Uinum ne acetum fiat. Cinis de uite alba ponatur in uino, & non fiet acetum. Uel oleum oliuae ponatur in uase tantum, quod superficiem uini operiat, & optime ab acetositate defendetur. Uel si uas non est plenum, & de acetositate timetur, accipiatur frustum lardi optimi lib. i. 7. aut pro dolii amplitudine maiorem, & in alba & subtili pecia lini ligetur, & ab uno capite ligato funiculo per uendonem immittatur, uinum nec degenerabit, nec uapescet. Uinum incipiens acescere quomodo curetur. Ollam nouam aquae plenam, & optime obturatam, infra in dolium immittito, deinde occluso dolio, modica tamen respiratione relicta, uinum post triduum sanatum reperies, aquam uero foetentem. Quamobrem quousque perfecte conualescat uinum hoc facito. Uinum subacidum aut acetum, ut uini naturam induat. Ut uinum subacidum aut acetum, uini naturam adciscat, ponantur in eo porri semina, uel pampini & capreoli. 454 Liber Ex pulegio uel origano coronam consice, & collo uasorum circumpone. Uel interiora doliorum labia lacte uaccino perunge, detinebit enim intus bulliens mustum. Uinum molle ut austerum fiat. Folia bussi, aut folia uel radices maluae, uel altheae, aut uitis cineres, ponantur in uase, & fiet austerum. Ut uinum nouum uetus fiat. ◉. Meliloti ◉. i. Glicyrrhizae Nardi celticae, sing. ◉. iii. Aloes hepaticae ◉. ii. contundantur & misceantur cum uino. Uinum ne florem habeat. Oenanthen siccatam in uinum inspergito, aut farinam erui uino admisceto. Ubi uero infra secesserint flos & farina, uinum in aliud uas transfundito. Auino aqua quomodo segregetur. Uas ex hedera conficiatur, uinum coniicies, & si qua mista fuerit aqua, breui tempore foras extillabit. Uinum ab aqua quomodo separetur. Liquidum alumen in uini dolium mittito. deinde spongia uncta oleo uassis os obstruigo, & inclinans effundi sinito, & effluet solum aqua, Aliter. Licia uel penicilli ex gossipio, uel linum dolio immergantur, ut superemineant: ab eo enim aqua secernetur. Uinum an habeat admistam aquam. Mala uel pira syluestria uino immergantur, si perfluitantia supernatauerint, meri: si uero merguntur diluti indicium est. Uel canna graeca, uel palea, uel simile aliquid, oleo inungatur, deinde in uinum ponatur, & extrahatur, quod si guttae aliquae haerent, aquam habet. Uinum quomodo liberetur a muffa. Multa nespila acerba in quatuor uel pluribus cordulis incisa per coctionem per quindecim dies uel mensem unum dimittantur, & optime uas liberabitur & uinum. Uel manipulus saluiae mane & sero in uase suspendatur, ne uinum contingat, extracta aqua lauetur, foramine optime obturato. Uel lauri baccae fumantur, & bulliant cum uino, & ponantur in uase, & uasa & uina liberabuntur. Ut neque conitrua neque fulgura peruertant uina. Ferrum doliorum operculis imponatur. & noxam a fulgure & tonitrum detrahet. Ad uinum graucolens. Tedae pingues incense in dolium immittantur, & uini graucolentia emendabitur. Uinum absinthites, utile stomacho, urinam ciet, tardam concoctionem accelerat: hepaticis, regio morbo, & renum uitiis auxiliatur: ualet contra praecordiorum distentionem, & inflationes uentris, tineas & menstrua suppressa etc. ◉. Absynthii ◉. xii. uel lib. i. contundatur, & in raro linteo deligetur, deinde in cado musti binis mensibus maceretur. Sunt qui in decocto uino absynthium in sacculo immittunt, uel un a coquunt. Aliqui quouis anni tempore absynthium in uino uetere in uasculo ponunt, presertim in cellis frigidioribus: aut in amplo uase uitreo bene obstructo. Aliud optimum. Absynthium uiride uel siccum contundatur, & coletur uinum calidum aut frigidum super ipsum aliquoties, donec saporem & uim eius recipiat, & saccharo uel melle condiatur. Aliud, stomacho frigido prodest, flatus discutit, colicam pituitosam, & ex flatibus natam sanat. Absynthii comis aridis superinfundatur uini Cretici, aquae ardentis, sing. part i. & relinquantur sic per uigintiquatuor horas, deinde exigua eius mensura uino multo addatur, & optimum erit. Uinum saluiatum contra renum, uesicae & laterum dolores, reiectiones sanguinis, tußim, rupta, uulsa, & menses remotos. ◉. Saluiae ◉. i. ponatur in musti amphoram per duos menses, & bonum erit. Uinum borraginatum utile melancholicis & cardia cis laetitiam affert, amentiam tollit etc. ◉. Florum borraginis quantum uolueris, ponantur in musto nouo usque ad perfectam depurationem, deinde postquam consederit, in aliud uas sensim fundatur, & ad usum seruetur. Uinum ex marrubio ad tussim, & omnia intestinorum uitia. ◉. Marrubii sicci lib. iiii. Musti optimi sextar. C. misceantur & simul deferuescant, postea eximatur Marrubium, & purgatum uinum diligenter oblimatur. Uinum rosaceum ad stomachi coctiones, & dolores, a cibo potum: & contra humidas aluos, & dysenterias, utile iis qui febri carent. ◉. Rosarum contusarum lib. i deligentur linteolo, & in sextarios cocto musti demergantur, deinde post tres menses de faecatum uinum transfundatur & seruetur. Uinum rosaceum ad stomachicos & plauriticos. ◉. Rosarum siccarum, Anisi, Croci Mellis sing. q. s. est, colligentur simul & in uinum iniiciantur. Uinum inulatum utile stomacho, prodest tussi, orthopnoeae, ruptis, conuulsis, inflationibus. etc. ◉. Radicum inulae q. s. est, incidantur, & in olla noua uitreata coquantur in musti sextariis duobus aut amplius, donec partes aliquot consumantur. Deinde musti optimi dulcis sextarii uiginti quatuor, aut amplius, in cacabo decoquantur, donec dulcescat: postea inulae radices un a cum musto in quo deferbuerunt, affundantur, & cum adhuc aliquantulum simul bullierint, deponatur & seruetur. Uinum ex Halicacabi granis, educit materiam calculosam a renibus & uesica manifeste, & urinam retentam ducit. ◉. Granorum halicacabi contritorum q. s. est, coletur uinum calidum uel frigidum super ipsa aliquoties, donec saporem & uim eorum recipiat, & saccharo uelmelle condiatur. Uinum cydonites, prodest stomacho, dysenteriae, hepaticis, renum uitiis difficultati: astringit. ◉. Malorum catoneorum mundatorum & incisorum lib. xii. ponantur in musti cadum per triginta dies: deinde reponatur. Uinum raspatitium, prouocat appetitum. Medetum corpori ob calorem dissoluto, potissimum aestate, cholericis & sanguineis utile. Ponantur aliquae uuae acerbae cum maturis in torculari, ut simul exprimantur. Uel, quod melius est, reseruentur uuae. & conterantur una cum raspatiis suis, & immittantur uasi cum musto. Sunt qui huic uino etiam aromata addant, qualia sunt: R. Galange ◉. u. coriandri ◉. iii. cinnamomi. garyophyllorum, sing. ◉. Zedoariae ◉. 7. fiat puluis crassiusculus. Uinum e malis punicis, efficax est contra fluxiones internas, & febrim cum alui profiuuio exortam, stomacho utile, astringit aluum, & urinam mouet. ◉. Acinorum punicorum repurgatorum, q. s. est, praelo statim subiiciantur, & expresius succus uitreis amphoris recondatur: ibique per se tandiu efferuescere pemittatur, quousque deferbuerit, & subsidat faex: deinde in alias sensim transfundatur amphoras, ut a faecibus repurgetur: postea oleum superinfundatur, ne euanescat, & corrumpatur, 460 Liber Uinum saluberrimum, quod santitatem usque ad senectam conseruat. ◉. Iridis ◉. iiii. Myrrhae Troglitidis ◉. ii. Piperis ◉. i. Seselis ◉. i. 7. Mei ◉. i. 7. Apii ◉. ii. Farinae Foeniculi sing. ◉. i. redigantur in puluerem, deinde uini albi odorati, quod satis fuerit, affundatur, & teratur, in massasque redigatur, quae linteolo illigatae in uas mittantur, infusoque uino optimo, & operculo addito, & post diem quartum aperiatur, & calix ieiune bibatur. Hoc uino si quis quotidie utatur, sine morbis permanet. Caeterum hanc compositionem per mustum fieri praestat. Uinum ad dysenteriam & fluxum uentris. ◉. Malorum punicorum subcrudorum & confractorum ◉. xxx. ponantur in dolium superinfundendo uini nigri austeri congios tres, & relinquatur sic per dies triginta. Uinum purgans, abortus facit & partus necat. ◉. Ueratri nigri ◉. xx. lunci adorati ◉. xii. Spicae Syriacae ◉. xiii. cribratas & linteo colligatas, in septem uini Cretici sextarios, diebus quadraginta macerandas indito. Uinum scammonites, aluum purgat, bilem & pitu itam extrahit. ◉. Radicis scammonie per messes effosse tritae, & linteo colligatae ◉. u. ponatur in musti congium ad dies triginta. Uinum aromatites ad pectoris, & laterum, & pulmonis dolores, difficile urinae, horroribus, retardatis mensibus, atque iis, qui per frigora iter faciunt, potum conuenit, pituitae crassitiem extenuat, colorem alit, sommum conciliat, dolorem finit, renum, & uesicae uitiis auxiliatur. ◉. Calami ◉. i. Phu ◉. uii. Costi ◉. ii. Nardi Syriaci ◉. ui. Cassiae seu cinnamomi ◉. 7. Croci ◉. 7. Amomi ◉. u. Asari ◉. 7. Omnia simul trita, & linteo colligata in cadum musti demergantur: & postquam uinum deferbuerit, trans462 Liber Uinum aromaticum ad iuuentutis conseruationem, temperamenti confirmationem. ◉. Nucis moschatae Garyophyllorum Cubebarum Passularum, sing. ◉. iii. in sacculo bublliant in boni uini libristribus usque ad tertiae partis consumptionem, deinde addatur saccharum, & seruetur ad usum. Dosis est ◉. i. plus minus mane & uesperi. Uinum crocatum laetitiam afferens, & aufferens melancholiam. ◉. Croci beneficci, modicum, ponatur in sacculo amplo de panno lini subtilissimi rari, & sacculus ponatur in colatorio de staminea uel panno lineo, & superinfundatur uinum ad modum lixiuii, & repetatur donec placeat color & sapor. Possunt & aliae species admisceri pro arbitrio. Uinum hippocraticum. ◉. Cort. cinnamomi interiorum ◉. ui. Zingiberis ◉. 7. Nucis moschatae ◉. ii. Garyophyllorum Granorum paradisi, sing ◉. i. Cardamomi Piperis Calami aromat. Coriandri praeparati, sing. ◉. i. Uini optimi lib. uiii. Sacchari alb. q. s. est, puluerizanda puluerizentur, deinde misceantur, & colentur secundum artem. Caeterum hoc uinum lacte amygdalarum clarificari potest. Aliud ad imbecillitatem stomachi. ◉. Cinnamomi electi ◉. 7. Zingiberis albi ◉. ii. Garyophyllorum Piperis longi Nucis moschatae, sing. ◉. ii. Sacchari albi lib. 7. Omnia bene trita in meri albi mensuris tribus commisceto, ac percolabis. Aliud. ◉. Cinnamomi electi ◉. i. Zingiberis ◉. 7. Galangae ◉. ii. Garyophyllorum ◉. i. Granorum paradisi ◉. ii. Sacchari albi lib. 7. Uini optimi q. s. est, misceantur, & colentur secundum artem, lacte amygdalarum clarificando. Aliud. ◉. Cinnamomi electi ◉. i. 7. 464 Liber Garyophyllorum ◉. ii. Galangae Granorum paradisi, sing. ◉. i. Uini rubri mens. ii. misce & fiat uinum Hippocraticum. Aliud. ◉. Cort. integr. cinnamomi ◉. i. Zingiberis albi ◉. 7. Garyophyllorum Moschocarii, sing. ◉. ii. Granorum paradisi ◉. iii.. Galangae Macis, sing. ◉. i. 7. Piperis longi ◉. i. Spicae nardi Folii, sing. ◉. 7. Sacchari albi lib. i. Uini rubri mens. iii. misceantur & fiat secundum artem. Uinum Hippocraticum ad cardiacos. ◉. Uini austeri odorati mens. 7. uel. i. Sacchari albi lib. 7. Cinnamomi Zingiberis, sing. ◉. 7. Galangae ◉. i. misce & confice secundum artem. Aliud ad thoracis & pulmonis uitia accomomodatum. ◉ Cinnamomi optimi ◉. i. 7. Garyophyllorum ◉. i. 7. Anisi Foeniculi, sing. ◉. i. Glicyrrhizae ◉. iii. Cardamomi Macis Ireos, sing. ◉. 7. Sacchari albissimi ◉. iii. ingula diligenter trita infundantur cum sequentibus. ◉. Uini maluatici ◉. ix. Aquae borraginis lib. i. Aquae rosacae lib. 7. Aquae melissae ◉. iii. Per tres horas iuxta fornacem relicta, tandem saepius per saccum filtri colato fiat Hipocraticum uinum clarum. Uinum hipocraticum facili ratione ◉. Cinnamomi electi ◉. ii. Zingiberis ◉. i. Carpesii ◉. 5. Sacchari albi lib. 7. Trita haec omnia in fiscum ponantur, & ex eo uini optimi mens. ii. liquantur aliquoties, ut uinum transeundo qualitates eas combibat. 466 Liber Uinum hipocraticum laxatinum, contra quartanam quotidianam, & tertianam notham: concoquit & praeparat humores, & eosdem mox per aluum educit. ◉. Cinnamomi Passularum, sing. ◉. 7. Zingiberis Zedoariae Garyophyllorum Masticis, sing. ◉. i. Polypodii ◉. iiii. Epithymi ◉. ui. Esulae lib. i. Sacchari q. s. est, misce & confice secundum artem. Uinum hipocraticum cum aqua ardente. ◉. Cinnamomi electi ◉. ii. Zingiberis ◉. 7. Granorum paradisi Piperis longi, sing. ◉. i. 7. Garyophyllorum ◉. i. Nucis moschatae ◉. 7. Trita omnia in uas aquae ardentis ter quaterue destillatae, plenum, & clausum per quatuor dies ponantur, & bis aut ter quotidie agitentur, demum coletur & seruetur. Huius mediocre cochleare plenum immittes in generosi uini rubei mensuram, & sacchari libra addatur. Si tamen uinum dulce sit, saccharo opus non est Maluatici uini apparatus. ◉. Galangae optimae Garyophyllorum Zingiberis Macis, sing. ◉. i. Haec omnia crassiuscule trita in uase ligneo bene operculato, infusa in aqua ardente relinquito horis uigintiquatuor. Deinde in linteo suspendito a filo in uas capax summe, ut uocant, aut dimidiae summe uini clari per tres dies. Et habebis uinum tam bonum & forte, quam ipsum natiuum Maluaticum Uinum Maluaticum. ◉. Moschi Agallochi, sing. ◉. i. Cinnamomi Cardamomi Garyophyllorum, sing. ◉. ii. Sacchari candi ◉. 7. contundantur leuiter, & in sacculo in uino suspendantur. Uinum de Romania. ◉. Cinnamomi electi Succi glicyrrhizae, sing. ◉. ii. Anisi ◉. i. 465 Liber. Sacchari ◉. iii. Haec omnia trita crassiuscule in sacculo suspende in uino. Uinum Graecum. ◉. Zingiberis Galangae, sing. lib. 7. Granorum paradisi Garyophyllorum, sing. ◉. iii. Redigantur in puluerem non tenuissimum, deinde in sacculo suspendantur in dolio uini mediocri, ( in ein fuder. ) Uinum muscatellum. ◉. Glicyrrhizae Polypodii Anisi, sing. ◉. ii Nucis moschatae ◉. iii. Calami aromat. ◉. i. terantur leuiter, & in sacculo suspendantur in uino. Muscatellum rubrum. ◉. Florum sambuci ◉. iiii. Cinnamomi ◉. 7. bulliant in musto rubeo. Uinum sapore Rhetici. ◉. Cinnamomi Zingiberis Garyophyllorum, sing. ◉. 7. Crassiscule trita misceantur, deinde linteolo illigentur, & in uase uitreo, aquae ardentis pleno, atque optime obstructo, per horas duodecim suspendantur. Cum uti uolueris, linteolum exprime in magnum aliquod poculum uitreum, cui infundendum est uinum. ita ut latera poculi aromatica illa aqua ardente conspergantur: ut liquor in fundum expressus, inclinato poculo latera undique madefaciat. Deinde uinum infunde, quod habebit saporem Rhetici uini. Uinum sapore muscatelli. ◉. Nucis moschatae ◉. i. Macis ◉. i. uel ◉. 7. trita misce, & linteolo ligata, in uase uitreo, aqua ardente pleno, suspende per horas duodecim. Deinde cum uti uolueris, linteolum in magnum aliquod poculum uitreum exprime, ita ut liquor infundum expressus inclinato poculo latera undique madefaciat. Postea uinum infunde, & optimum erit Muscatellum. Uinum sapore Alsatici. Saccharum candidum in linteolo liga, ut iam dictum: Aut mel diligenter despumatum cum aqua ardente misce in uasculo bene obstructo: & cum uti uolueris, linteolum liquore 470 Liber hoc intinctum in poculum exprime, & habebit saporem Alsatici uini. Uinum zedoarticum. ◉. Cinnamomi ◉. iii Garyophyllorum Nucis moschatae Granorum paradisi Cardamomi, sing. ◉. 7. Zedoariae ◉. ui. Cubebarum Piperis longi, sing. ◉. ii. Contundantur crassiuscule, & in sacculo, in mensura uini, quae uulgo Oma uocatur, suspendantur. Uinum senescentium, hyemali tempore utile melancholicis & phlegmaticis: renes & totum corpus calefacit, tumorem haemorhoidum tollit, concoctionem iuuat, bonum colorem facit, lumen clarificat, ingenium acuit, canitiem retardat etc. ◉. Cinnamomi electi ◉. i. Zingiberis Galangae Calami aromat. Carpobalsami Xylobalsami Spicae Asari Myrtillorum, sing ◉. i. Masticis ◉. ii. Glicyrrhizae Passularum, sing. ◉. 7. Sacchari q. s. est Omnia bene trita in meri albi mensuris quatuor commisceto, ac saepius percolabis. Claretum. ◉. Cinnamomi ◉. ii. Galangae Zingiberis, sing. ◉. i. Garyophyllorum ◉. ii. Granorum paradisi Piperis longi, sing. ◉. i. Mellis lib. i. 7. Sacchari lib. ii. Uini albi mens. iiii. Puluerizanda puluerizentur, deinde misceantur, & aliquoties colentur, cum albuminibus ouorum clarificando. Claretum. ◉. Cinnamomi ◉. i. Zingiberis Granorum paradisi, sing. ◉. i. 7. Garyophyllorum ◉. ii. Coriandri praeparati ◉. iii. Sacchari albi ◉. iiii. Uini albi optimi lib. iiii. Omnia trita & colata, reseruentur in uase stanneo. 472 Liber ◉. Cinnamomi ◉. 7. Garyophyllorum ◉. i. Zingiberis ◉. ii. Sicchari albi lib. 7. Mellis ◉. i. Uini albi mens. iii Misceantur, & fiat claretum secundum artem. Claretum optimum. ◉. Cinnamomi electi lib.i. Zingiberis Galangae Granorum paradisi Garyophyllorum Cubebarum Macis Cardamomi Piperis longi, sing. ◉. 7. Spicae nardi Schoenanthi. Nucis moschatae, sing. ◉. i. Croci ◉. 7. Uini optimi lib. cxxuiii. Pone uinum totum in uase: deinde species, tritae pone in aliquo panno lineo satis amplo: & in barili, in quo claretum facere uolueris, pannum intromitte cum speciebus ita quod latera panni superemineant aliquantulum supra os barilis. Postea in aliquo uase pone quatuor libras mellis optime despumati, & fortiter cum uino misce, ita ut totum satis clarum sit. Tum uinum super species colando infunde, & postremo uinum cum melle. Demum clauso barili species in eo relinquae cum panno per biduum. Tandem aufer fortiter comprimendo: & habebis claretum optimum. Si uero pro principe aut praediuite aliquo parare uolueris, adde supradictis Ligni aloes Folii sing. ◉. 7. Moschi ◉. 7. Et loco mellis ponne saccharum subtilissime tritum. Aliud. ◉. Cinnamomi electi ◉. i. Zingiberis ◉. 7. Galangae Garyophyllorum Granorum paradisi, sing. ◉. ii. Croci ◉. i. Mellis optime despumati lib. ii. Uini optimi mens. ii. Imnia trita per sacculum colabis, cuius pars superior linea sit, inferior lanea. Hoc uino si mulier uti debeat, aut delicatus aliquis, pro melle saccharum pones. 474 Liber. ◉. Cinnamomi electi ◉. ii. Zingiberis ◉. i. Granorum paradisi Piperis longi, sing. ◉. 7. Garyophyllorum Nucis moschatae Macis, sing. ◉. ii. Cardamomi Cubebarum, sing. ◉. i. Spicae nardi Schoenanthi Calami aromat. sing. ◉. i. Mellis optime despumati lib. iii. Uini optimi lotum i. Trita omnia misceantur & fiat claretum secundum artem. Claretum aduersus affectus frigidos, & in senibus ac illis qui imbecilliores sunt ad uenerem. conuenit phlegmaticis & melancholicis mirifice. Tristitiam soluit, laetitiam affert. Splenis & hepatis obstructiones aperit. Hydropem curat: & lapidem a renibis potenter educit, si addatur parum saxifragae & lapidis lyncis. ◉. Cinnamomi electi ◉. ii. Zingiberis ◉. iii. Cardamomi ◉. ii. Galangae Octauus. 475 Folii, sing. ◉. i. Spicae nardi Carui, sing. ◉. 7. Piperis longi ◉. iiii. Garyophyllorum Nucis moschatae Macis Granorum paradisi, sing. ◉. ii. Mellis despumati pintam i. Uini lotum i. Burgese. Fiat claretum secundum artem. Aliud tempore pestilenti praeseruans. ◉. Angelicae ◉. 7. Boli armeni ◉. i. Nucis moschatae ◉. ii. Galangae Piperis longi Coriandri, sing. ◉. 7. Zingiberis ◉. iii. Cinnamomi electi ◉. i. Sacchari q. s. est Uini optimi mens. i. Omnia trita misceantur, & fiat claretum facundum artem. Claretum laxatiuum. ◉. Cinnamomi ◉. i. Galangae ◉. ui. Turbit Pilularum hermodact. sing. ◉. 7. Redigantur in puluerem, & fiat claretum cum melle & saccharo secundum artem. Uinum saccharatum, senibus frigidis & debilibus conuenit, & quibus humor natiuus & calor naturalis imminuitur. Nutrit enim, & sanguinem generat, & replet partes principales spiritibus. ◉. Uini Maluatici Sacchari albissimi, sing. lib. iiii. Coquantur ad lentum ignem usque ad syrupi consistentiam, deinde ad usum seruetur. Usus eius est cum duobus aquae partibus. Uinum scillinum, omnem sanitatem affert. Humores enim attenuat, sed maxime pituitam, neque ipsam in stomacho, aut uentre, aut capite, aut iecore, aut liene, aut neruis, aut ossibus consistere permittit, neque alium id genus tenacem humorem obstructiones facientem: sed omnia dissoluit, & uentrem lenit, atque ita subducit, & urinam mouet, & per ip ipsam causas attenuat; excernitque. Adeo uero caput purgat, ut nares humiditate uacent. Commodum est podagrae, articulari, & comitiali morbo: denique omnis sanitatis est author. Scyllam albam, montanam circiter Canis. exortum accipito in librae pondere, per dies decem in umbra refrigera: deinde scille laminas refrigeratas in uitreum uas mitte, & uini albi ueteris sextarios duodecim superinfunde, & suspensum uas per quadraginta dies habeto: postea scillam exime, & abiice, & uino ad antedicta uitia utere, & eius uim percipies. Subinde ante cibum uini duas uncias exhibe, sin a cibo unciam mediam. Quod si ipsum potui commodum efficere uelis, ut magis delectet, mellis sextarios duos, aut tres admisceto. Uinum scillinum ad concoquendum & ad corpus reficiendum, itemque ad tußim ueterem, et ad stomachum. Primum ante dies quadraginta quam uinum uoles uindemiare scillam legito, eamque secato quam tenuissime, sicut raphani radicem, taleolasque sectas suspende in umbra ut siccentur: deinde cum aridae erunt, in musti aminei sextarios xluiii. scillae aridae adde pondo libram, eamque inesse patere diebus triginta: postea eximito, & defecatum uinum in amphoras binas adiicito. Nonnulli scribunt in musti sextarios xluiii. scillae aridae pondo libram, & quadrantem adiici oportere, quod & ipsum non improbo. Uinosi quomodo abstemii reddendi. Anguillas tres, uel quatuor uino immersas sinito dum emoriantur: ebrioso uinum admoueto, & pertedescet, semperque, oderit, nec amplius bibet, uel quamminime modestius degens. Aliter. Humorem tenuem, qui de uitibus amputatis defluit, colligito, & uinoso ignoranti cum uino bibendum exhibeto, & uini desiderium in ipso cessabit, ac extingnetur. Ut ex multo uini potu quis non inebrietur. ◉ Succi caulium alborum Succi granatorum acrium, sing. ◉. ii. Aceti ◉. i. bulliant simul aliquandiu, & fiat syrupus, de quo sumatur ◉. i. antequam bibatur. Uel amygdalae amarae quinque uel septem in ieiuno comedantur. Pulmo caprinus uel ouis assatus, & comestus, & semen caulium, & absynthium, & sal napticus, & ameos, & lapis Amethystus gestatus, omnia haec ab ebrietate praeseruant. Uini haustu nimio ne inebrietur accumbens. Potator uini non inebriabitur, si chamaepityos, uel hedere ramulis fuerit coronatus: uel si initio cene crude brassicae quatuor uel quinque cymata comederit. Hirundinis rostri cinis, uel hirundinum combustarum puluis in uino potatus cum myrrha, in aeternum non sinit inebriari. Idem facit succus foliorum persici expressus, & cyathus ieiuno sumptus. Ut quis cito inebrietur sine nocumento. Lignum aloes Indum infundatur in uino, aut coquantur corrices mandragorae in aqua, donec rubeat; & lymphetur uinum ex ea. Ut quis a uini potu non oleat. Iris troglotidys manducetur, & uinum potatum non exhalabit. Ut ebrii rursum sobrii fiant. Sobrios reddit ebriosos acetum aceruatim haustum, & brassica comesta, & dulciaria ex melle ac placentae. Acetum scillinum: durat fauces, uocem expedit & lympidam canoramque reddit. Stomachicis, aegre cibum concoquentibus, melancholicis, comitialibus, uertiginosis, mente captis, item uuluarum strangu lationibus, lienis incremento laborantibus, ischiadicisque prodest. Imbecillos admodum recreat, corpus sanum reddit, uitamque producit, & colorem corporis bonum praestat: spiritum faciltiat: omnia cibaria conficit: omnia e corpore excrementa protrudit: totiusque corporis purgatorium medicamentum est, etiam si in ossibus sordes haereant. In summa ad omnia efficax. Datur quotidie iciunis parum ad sorbendum. Huius conficiendi ratio buiusmodi est. ◉. Scillam montanam libre unius ponderis, & dura circuncide, & mollia minutatim concide, & aceti acerrimi sextarios octo in uitreum uas mitte atque obtura, ac per triginta dies in Canicule caloribus, ut maceretur, permitte: deinde scillam extractam exprime, & ad usum acetum serua. Acetum scillinum concoctioni et sanitati commodum. ◉. Scillae ◉. i. Cinnamomi Piperis longi, sing. ◉. ii. uel iii. Menthae Baccarum iuniperi, sing. ◉. i. Aceti sextarios ii. ponantur in uas uitreum per triginta uel quadraginta dies, deinde coletur, & ad usum seruetur, Ut acetum acre permaneat. Fabas cum citreo acido permistas, in uas acetum habens mittito. Uel piper corniculatum, in linteolum indito; & ad dies aliquot in acetum suspendito. Aceti acris concinnatio. Quarta aut quinta pars aceti ad ignem feruefiat, deinde reliquo addatur, & ad solem per dies octo exponatur, & acerrimum & iucundum erit. Caeterum graminis radices uetustae, & uuae passae, & piri syluestris folia contusa, & rubi radix, & lactis serum, & glandis ustae prunae ignitae, & cicerum decoctum, & testae ignite, singula ex his in acetum coniecta ipsum acre faciunt. Libri primi. Ratio & modus conseruandae iuuentutis, senectutis tardandae, adtuendum hominem semper sanum & robustum, ac si in aetatis flore esset. fol. 1. Liquor seu potio preciosissima, & inestimabilis uirtutis, quae conseruat & restituit calorem innatum, & humidum radicale, retinetque tum sanguinem, tum uentriculum purum ab omnibus humoribus noxiis, ac postremo custodit, & in statum pristinum reducit sanitatem, iuuentutem, producitque uitam 3 Potio loco syrupi aut medicinae sumenda, & maxime ab iis, qui opus purgatione habent. Conuenit autem omni temperamento, omnique aetati per multos dies absque periculo sumi. Ualet ad morbum Gallicum, atque ad omnem malam tum uentriculi tum capitis affectionem 12 Facile & optimum remedium ad quamuis pessimam morbi Gallici speciem, siue is cum doloribus; siue ulceribus, siue iuncturarum tumoribus sit 14 Modus conficiendi aurum potabile ad conseruandum sanitatem, & iuuentutem. Sanat omnem morbum incurabilem septem ad summum diebus 15 Ad sanandum ulcus carnosum in uirga, etiam si fuerit inueteratum 19 Ad omnem hepatis calefactionem atque aliam malam affectionem 21 Secretum rarum atque pulchrum pro haemorrhoidibus una nocte supprimendis 22 Unguentum nobile ad ignis ustionem, quod sanat, signo nullo relicto. ibidem Remedium rarum perfectum ac probatum, si quis cibum retinere non possit, atque imbecillum uentriculum habeat 23 Remedium quo mulier quaedam triginta sex annorum fuit persanata, quae tingendis in sole capillis aliisque de causis, uentriculum ita male affecit, ut per sesquiannum nullum uentris beneficium habere potuerit, atque cibo sumpto, statim euomuerit. Quibus de causis pallida atque ligni instar arida fuerit. 24 Ad puerorum uermes tria singularia remedia 25 Ad lunaticam affectionem puerorum, ex qua tremunt & semimortui apparent 26 Ad morbum comitialem 27 Oleum ex sulphure ad cancrum, fistulas, & alia antiqua ulcera ibidem Ad extrahendum ex uulnere uenenum 28 Ad omnis generis animalis uenenosos morbos. ibidem. Ad sagittam aut aliud ferrum ex uulneribus extrahendum. ibidem Ad capitis percussiones, tumores, siue casu, siue aliter euenerit. 29 Ad uehementem infantium tussim ibidem Ad surditatem remedium perfectissimum. ibidem Ad procidentiam matricis 32 Ad lac mulieribus restituendum & multiplicandum 33 Ad morbi Gallici tumores antiquos & nouos, remedium ualde bonum. ibidem Aliud ad morbi Gallici tumores 34 Ad percussiones siue ligno, siue lapide factas, facile & perfectum remedium, etiam si uulnus accessit 35 Aqua ad sanandum omnis generis uulnera paucissimis diebus. ibidem. Modus conficiendi oleum Hiperici, quod Uenetiis & aliis quibusdam in locis rubrum appellant 37 Modus parandi oleum ex cane rufo 42 Unguentum pretiosius aliis omnibus infinitas uirtutes obtinens 44 Contra febrem quartanam remedium certissimum 47 Ad Uerrucas facile, bonum, & saepenumero probatum 48 Optimum facillimumque remedium ad Pleuritidem quo ut alios taceam, fabrum quendam semimortuum duobus diebus mirabile persanauimus 49 Aqua pectoralis ad Pleuritidem pectus mirum in modum mundificans 52 Ad omnem oris, palati, gulae affectum remedium certissimum 52 Ad omnia crurum ulcera noua & uetera etiamsi caro ad ossa usque erosa esset 53 Ad genuum crurumque tumores, ruborem & humiditates. ibidem Ad ischiadam remedium, saepe multisque & diuersis regionibus probatum 55 Catapotia siue pilulae mirandae uirtutis contra ischiadem. 57 Aqua lucida & odorata ad omnis generis scabiem quinque diebus quauis illustri foemina & regina digna 58 Remedium ad laterum, siue lumborum dolores in multis tam uiris quam mulieribus probatum 59 Aliud ibidem probatum 60 Aliud perfectum & ad urinae retentionem a calculo, etiam si quis morti esset uicinus, tamen urinam statim prouocans, calculosque magnos in decem aut duodecim diebus frangens 60 Aliud praestantius pro calculo, & aliis rerum affectionibus ibidem Aliud optimum & perfectissimum remedium, tam pro renum calculo, quam uesicae 61 aliud remedium contra sanguinis per os reiectionem propter uenam aliquam in pulmone ruptam 62 Ad phtisim remedium probatum & facile. Ibid. Ad laterum, lumborum, renum, omnemque alium dolorem illico tollendum 63 Ad oris & anhelitus tetrum odorem. ibid. Ad rabidi canis morsum, & ad maniam quae ex eo sequitur remedium 64 Ad carnem putridam in naribus natam, rarum & bonum 64 ad casum ex alto loco, etiam si periculum sit ruptionis partium internarum. ibidem Ad scrophulas remedium facile & bonum 65 Aliud ad idem. ibidem ad scrophulas optimum remedium ibidem ad scrophulas aliud 68 Ut scias an mulier conceptioni apta sit certissimum. ibidem Ad strumas in quinquaginta diebus ad summum absumendas rarum 65 Aliud ad strumas 66 aliud uerum & probatum. ibid. Ad restituendum extendendumque cutem strumis ablatis 67 Ad anginam remedia tria certissima 67 aequa coelestis plures & notabiles uirtutes obtinent ut infra dicetur ibid. Remedium rarum & perfectum, quod sanat fatuos, siue a cerebri aliqua aegritudine, siue aliquo ueneficio sic redditos 72 Pilulae Michaelis Scoti, ad capitis antiquum dolorem, quae cerebrum purgant, uisum clarificant, memoriam seruant, colorem faciei bonum reddunt, ualent praeterea ad alias multas aegritudines 75 Ad mamillarum aegritudines, doloresque remedium optimum & probatum. ibidem ad maturandos inguinum bubones 76 ad repellendos inguinum bubones, ita ut euanescant modo in pincipio statim fiat. ibidem Emplastrum aureum ad uulnera quod admirandae uirtis est 77 Secretum ex India allatum ad aegritudines diuersas probatum ibidem ad tussim recentem & antiquam optimum & tutissimum 78 Syrupus ad tussim, pectorisque angustiam optimus, qui & uentriculum mundificat, uocem, coloremque faciei emendat. ibidem Unguentum ad tussim uerum & facile 79 ad ulcera uetera, putrida, incurabilia, facile & bonum, quod uno aut altero die sanat 80 Contra pestem saepius probatum 81 Contra pestem suffimentum. ibidem ad pestem remedium optimum 82 Contra pestem Antidotum praeseruans 83 Emplastrum aperiens pestem. ibid. Contra pestem aliud 84 aliud probatuum ibidem aliud ad pestem 85 aliud ad idem probatissimum 87 aliud perfectissimum. ibidem ad perimendum apostema pestiferum, facile 88 ad liuidas & pestilentes pustulas in cute apparentes, quas quidam Itali Petechias, alii signa uo¬ cant 88 Contra pestem probatum 89 Globi contra pestem 90 Unguentum perimens pestem. ibidem Oleum contra pestem & uenena 91 Praeseruatiuum contra pestem optimum ibidem. Praesentissimum remedium ad eos, qui peste correpti sunt, quod ualet etiam ad liuidas pustulas in cute ex febre pestilentiali subortas: itemque ad carbunculos, ignem sacrum, & id genus alia 92 Contra pestem remedium facile, trahens uenenum a parte affecta, siue in ea sit bubo, siue carbunculus, aut alius quiuis tumor. 92 Modus quo quisque tempore pestis praeseruari possit 93 Modus conficiendi succum acetositatis Citri, ad eum usum de quo supra dictum est 96 Index Capitum libri secundi. Modus conficiendi oleum imperiale ad capillos, barbam, manus, chirothecas inungendas fol. 97 Modus conficiendi olei balsamini, uel de ben, quo suffitores utuntur odorati per se, & non magni ingenii ad chtrothecas & alia huiusmodi odore imbuenda 98 Aqua odorata ualde, Aqua Prima 99 Aqua Secunda 100 Aqua Tertia ibidem Aqua Quarta 101 Aqua Quinta 102 Aqua Sexta 103 Aqua Septima ibidem Aqua Octaua 103 Aqua Nona 104 Aqua decima & ultima odorata 104 Modus parandi oleum ex floribus Malorum aranciorum pretiosum. ibidem Olei Iasinini ex floribus garyophyllorum conficiendi modus 105 Oleum ex nuce moschata perfectissimum ibidem Oleum belzoinum seu assae odoratae 106 Oleum ex styrace excellentissimum. ibidem Oleum Myrrhinum quod efficit cutem mollem, candidam & uenustam. ibidem Ratio oleum omnis generis conseruandi a putredine 107 Oleum belzoinum ibidem Aliud oleum Belzoinum praestantius. ibidem Oleum ex styrace calamita 108 Oleum ladani. ibidem Oleum nucis Moschatae 109 Oleum garyophyllorum ualde nobile 110 Puluis ireos. ibidem Puluis quem Uiolettam Itali appellant 111 Puluis albus ad sacculos. ibid. Modus parandi puluerem Cyprium 112 Puluis magistralis optimus 113 Puluis albus odoratus 114 Puluis ruber. ibid. Puluis niger 115 Puluis Cyprius nobilissimus. ibid. Puluis Cyprius aliter paratus perfectissimus 116 Puluis odoratus & perfectus seruandus in cistis 117 Puluis odoratus. ibidem Puluis optimus & odoratus, quem quiuis secum ferre possit, uel in capsis seruare 118 Orbiculi odorati contra pestem. ibidem Ad odorem puluinis conciliandum 119 Suffimentum Damascenum. ibidem Aliud suffimentum Damascenum 120 Lumen odoratum. ibidem Compositio ex moscho, zibetto & ambra 121 Suffimentum ad cubicula. ibid. Suffimentum ad lucernas. 122 Aliud suffimentum. ibidem Suffimentum aliud ad cubicula. ibid. Compositio moscata optima ad chirothecas odore commendandas 123 Suffimentum imperatorium ad cubicula, uestes, culcitras, lintea & similia 124 Compositio ad orbiculos odoratos, eosque optimos conficiendos 126 Liquor regius. ibidem Smegma siue sapo album moschatum. ibid. Modus extrahendi lactis ex mahales 127 Smegma album odoratum. ibid. Smegma moschatum Damascenum 128 Smegma liquidum Neapolitanum. ibidem Smegma optimum ex diuersis rebus 129 Smegma cum zibetto 130 Smeqgma ex oleis diuersis odoratus. ibid. Smegma cum rosis. ibidem Smegma album odoratum Damascenum 131 Aliud smegia optimum. ibid. Smegma nigrum & durum. ibid. Smegma Neapolitanum aliud 132 Smegma ad serica optimum. ibid. Seuum nobilissimum ad manus & chirothecas 133 Seuum optimum ex pomis, quod pomatum uocant 134 Seuum pomatum aliud 135 Aliud pomatum 136 Pilae ad tollendas maculas olei & seui 137 Dulciaria siue confectiones moschatae. ibid. Dulciaria regia 138 Dentifricium perfectissimum. ibid. Uinum hippocraticum perfectum 139 Index Capitum libri tertii. Secretum elegans ad condiendum mala citria atque huius generis alia fol. 140 Modus purgandi & praeparandi mellis uel sacchari ad condienda mala citria uel alia huiusmodi 142 Mala persica Hispanorum more confecta 145 Diacidonium simplex paratum modo Ualentinorum, quo etiam utuntur Genuenses, in frusta uel placentarum formam confectum 151 Ad condiendum mala insana cum saccharo modo Genuensium, quae Longobardis mala Disdegnosa uocantur 152 Pasta ex saccharo facta ex qua uariae fructuum, uasorum & animalium formae confici queunt. 168 Conditum ex melonibus perfectum 154 Melones siue pepones, quomodo dulces perfectique reddi possint 155 Ad condiendos Aranciorum cortices quouis anni tempore 156 Ad condiendas nuces. 157 Ad condiendas cucurbitas 155 Al condienda pyra Appiana, quae moscatella dicuntur. 156 Mustacea Neapolitana nobilißima & suauissima, quae & recreant uentriculum, & halitum bonum reddunt. 167 Malorum citriorum conditura, quae uentriculum corroborat, concoctionem iuuat oris halitum commendat. 142 Mala citria condita ad eadem 143 Conditum citri ad eadem 144 Conditum ex persicis, uentriculum calidum corfirmant, sitim sedant, oris foetorem emendant 145 Condimentum cotoneorum, quod uirtutem retentiuam & stomachum roborat, fluxiones compescit, concoctionem iuuat, appetentiam excitat, & uomitum cohibet 146 Diacidonium ad eadem 146 Diacidonium ad eadem 147 Aliter ibidem Condimentum cotoneorum ad eadem 147 Diacidonium e succo citoniorum appetentiam languentem excitat, uentriculum & hopar roborat, coctionem iuuat 148 Conditum ex malis cotoneis, uentriculum, hepar & caetera uiscera roborat, appetentiam excitat, concoctionem iuuat, uomitum & lienteriam sedat 148 Diacidonium purgans, ad colicum dolorem & alios partium nutritoriarum morbos 149 Diacidonium roborans ualde, & astringens 150 Diacidonium clarum & lucidum 152 Condimentum malorum ad uomitum compescendum 153 Conditura malorum ad cordis & stomachi imbetillitatem, coctionemque iuuandam ibidem Condimentum pirorum ad confortandum cor & uentriculum ibid. Condimentum prunorum, uentriculi ardorem, & inde natam sitim extinguit, febres mitigat, aluum Conditura prunorum ad eadem ibid. Conditura nucum 157 Condimentum auellanae 158 Condimentum myrobalanorum chebulorum, stomachum & uentriculum firmat, appetentiam incitat, coctionem promouet, rationalem animae partem uegetam reddit & sensificam. Quapropter uisum quoque clariorem, & usu crebro iuuentutem diu tuetur. 158 Myrobalani chebuli arte conditi 159 Condimentum Emblicorum, uentriculum roborat eius substantiam & facultatem contrahendo, et intemperiem humidam corrigendo 160 Condimentum radicis secacul, renes calefacit, uenerem excitat, flatus tamen uentriculi dissipat 160 Secacul conditum aliter 161 Zingiber conditum, frigidam uentriculi intemperiem & humidam sanat, concoctionem iuuat, uiscerum lubricitatem corrigit, flatus dissipat, alimenti in hepar & corpus reliquum distributionem celerat 162 Zingiberata ualde delectabilis 162 Acorus conditus. ibic Conditum ex fructibus, appetentiam excitat, & bilem flauam ex uentriculo deturbat, eiusque intemperiem calidam corrigit ibid Conditum ex succo fructuum 163 Saccharum rosatum, uentriculum & cor, & uiscera reliqua firmat, ipsorumque intemperiem calidam & humidam emendat ibid. Saccharum rosarum alio modo paratum ibid. Saccharum rosarum aliter confectum 164 Saccharum uiolatum, bilis incendium sitimque extinguit, aluum subducit ibid. Saccharum buglossatum cor ipsum roborat, eiusque tremorem & syncopem sanat ibid. Conditum buglosi, optimum & expertum ad cordis tremorem, stomachi imbecillitatem, deiectam appetentiam, coctionem imbecillem, & formae corruptionem 164. Saccharum Rosmarinatum 165 Mel rosatum ibid. Mel rosatum aliud efficacius ibi. Iuleb Rosarum, febrium, thoracis & uentriculi incendium, caloremque flammeum extinguit, sitim inexpletam sedat. 166 Iuleb uiolatum, febres, phlegmones, pleuritidem, asperitatem gutturis & thoracis, ac tussim mitigat ibid. Ad faciendum amarenatam ibid. Ad faciendum zeleam amarenarum: sitim extinguit, & appetitum excitat 167 Pasta ex saccharo facta aliter, ex qua uariae fructuunt: qui modus snperiore melior est 169 Ratio conficiendi morsclatam albam ibid. Modus praeparandi Sauoniam, quae confectio fit apud curiales & dominos Uenetos, quibus in lo cis multum etc. 170 Conditura penidiorum ibid. Marzapanis conficiendi ratio, qui pectus, renes, hepar iuuant, genituram augent, uenerem stimulant, & ardorem urinae tollunt. Optimi sunt alimenti, bene concoquuntur 171 Marzapanis confectura aliter 172 Panes Regii ex Amygdalis 173 Confectura Pineorum, quam Itali Pignocatam appellant 173 Manuschristi rosatum, medentur deiectis uiribus, ardentibus febribus, & imaginationes falsas abolet 174 Manuschristi uiolatum ibid. Manuschristi Perlatum ibid. Manuschisti cum fragmentis 175 Ad condiendum rancetos 175 Condimentum Pineorum 176 Conditum amygdalarum dulcium ibid. Confectura auellanarum 177 Confectio garyophyllorum ibid. Confectio cinnamomi ibid. Confectio coriandrorum solidorum 178 Confectura coriandrorum asperorum ibid. Confectio anisorum 179 Confectio Moschata 180 Ad saccharum rubro colore tingendum ibid. Saccharum, quomodo uiridi colore tingatur 181 Ad saccharum coelestino uel nigro colore inficiendum ibid. Ad saccharum glauco colore tingendum ibid. Ad saccharum Turchino colore inficiendum 181 Ad saccharum uiolaceo colore tingendum 182 De conditura capparorum ibid. Concretum Amygdalinum 183 Offa inaurata corpus obesat, hepar et renes iuuat; uenerem ciet 183 Index Capitum libri quarti. Aqua odoris praestantissimi ad faciem qua sudaria imbuta atque ad tergendam faciem adhibita, reddunt cutem albam fol. 199 Aqua cutem ex pallida coloratam reddens 281 Aqua ad faciem commendandam, ita ut mulier ea utens nati grandior non uideatur annorum uiginti aut uigintiqinque 201 aqua ad faciem & alias corporis partes commendandas 202 aqua cutem reddens albam salisque adustionem auferens ibid. aqua quae reddit faciem iuuenilem ita, ut annum mulier non uideatur excedere. 203 aqua facilis ad idem. ibid. Medicamen faciet aliud splendidum & quauis Regina diquum 204 Ad maculas faciei probatum 205 Modus parandi aquam seu lacrymam uitium 205 Aqua ad faciem illustrandam. ibid. aqua melonum alborum ad faciem illustrandam 206 aqua cucurbitarum perfecta 207 Pulcherrimum ad faciem generans cutem nouam & pulcherrimam 208 Oleum ad faciei naturalem, sed nimium ruborem diluendum experimento comprobatum 209 aqua ex talco perfectissima ad faciem 210 Unguentum argenteum reddens faciem albam, rubram, splendentem, quo utuntur mulieres nobiles in Italia 211 Quomodo supradicto unguento argenteo candor siue splendor colorque addi queat 212 Ad faciem aliud unguentum 213 Rubrica ad facum. ibid. Ad faciem uenustandam 213 Aliud probatum 213 Ad maculas faciei quas pannas uocant, faciemque pulchram reddendam ibid. Aqua faciem dealbans 214 Ad faciem aliud. 215 Ad faciei lentigines. ibid. Ad serpiginem faciei uel alterius partis ibid. Ad pediculos ibid. Aqua delens omnes maculas in manibus opificum atque manus albas & molles reddens: ualet etiam ad solis ustionem 216 aqua faciem uenustissimam reddens eamque, ut Balsamum conseruans. ibid. aqua nobilissima ad faciem, collum, & pectus, cuius magna copia parari potest 218 aqua rubra ad faciem uenusto colore pingendam multos dies colorem in facie conseruans 219 Alia facilior ac pretii nunoris 220 Unguentum ad faciem 228 Aliud. ibid. Aqua uel lixiuium reddens capillos flauos atque aurei coloris 221 Lixiuium ad lauandum caput, quod non solum cerebrum & memoriam iuuat sed etiam capillos longos flauos & lucidos reddit 222 Lixiuium capillos nigros reddens 223 Oleum capillos flauos, longos splendidos, ut aurum reddens, quo quot die quis uti poterit ibid. Ad capillos flauo colore tingendos sine multo solem facillimum & optimum 224. Unquentum auferens in quacunque parte corporis pilos 187 Oleum uel liquor auferens pilos, qui diu seruari potest, cuius est usus potissimus 187 Ut pili non renascantur, uel ut nascantur molles, ut prima lanugo 189 Plagula auferens pilos ex quacunque corporis parte 199 Secretum rarum quo mulieres nobiles Maurae efficiunt ne pili filiabus suis ulla in corporis parte unquam enascantur 191 Plagula orientalis, qua mulieres utuntur ad faciem colorandam 192 Alia plagula 193 Ut barba capilliue nigri atque elegantes fiant 193 Dentifricium omnium perfectissimum non solum tergens dentes, eosque albos reddens, uerum etiam gingiuas conseruans 237. Conditum siue conserua ad tergendos dentes, gingiuas roborandas, & ad anhelitum commendandum 238 Modus siue ratio parandi pulueres, & conseruas ad dentes 239 Puluis albus & perfectus ad dentes omnium gratissimus 240 Aqua distillata pretiosissima, subito dentes reddens albos, eosque conseruans 242 Praecepta tria ad conseruandos dentes albos & in corruptos, anhelitum etiam bonum 242 Decoctum ad dentes firmandos, gingiuas purgandas & consolidandas 243 Oleum capillos cito renascere faciens 184 Capilli ut renascantur. ibid. Ut capilli crescant 185 Ad remouendos pilos a quacunque corporis parte 185 Aqua pilos remouens ibid. Unguentum pilos remouens. ibid. Ut pili cadant 186 Unguentum pilos ex facie remouens. ibid. Aliud, quod depilat faciem, & illam reddit albam ibid. Unguentum ad casus barbae 187 Unguentum faciens capillos aureos 194 Oleum crines auro similes reddens, & faciem claram & planam 194 Ut capilli aureo colore tingantur 195 Ut capilli nigro colore tingantur ibid. Linimentum capillos canos nigros reddens. ibid. Aqua capillos longos, flauos ac splendidos, & faciem elegantem reddens 196 Oleum capillos flauos tingens 196 Ad capillos flauo colore tingendos ibid. Ad capillos crispandos 197. Ad capillos spissandos ibid. Ad capillos longos faciendos ibid. Ut capilli longi & nigri fiant 198 Ad tollendos furfures capitis ibid. Unguentum ad pediculos, & lendes ibid. Aliud ibid. Faciem quae rubicundam reddant 226 Aqua concilians faciei roseum & formosum colorem ibid. Ad faciem rubificandam 227. Aqua formam faciei concicilians ibid. Alia ad faciei nitorem 228 Aqua ad dealbandam faciem, & ruborem tollendum ibid. Unguentum faciem reddens albam. ibid. Linimentum faciem albam reddens. 229 Ut facies & reliquae corporis partes pulchram & & iuuenilem speciem retineant. ibid. Ad pannum faciei, medicamentum albificans & uenustans faciem 230 Aqua utilissima ad tollendas molestias omnes in fa cie nascentes etc. 230 Aqua ad faciem magonizandam 231 Uinum aromaticum ad ornatum mulierum, quod cutim albam, subtilem, puram & coloratiorem reddit. ibid. Ad rugas faciei uetularum 232 Aqua rugas & faciei maculas tollens & cutim clarificans ibid. Ad rugas faciei ibid. Aqua ad splendorem & formam faciei. ibid. Ad asperitatem faciei ex sole uel uento, & ad eam dealbandam & clarificandam. 233 Ad ruborem faciei, bardos rubeos, cum intenso rubore nasi. ibid. Aqua faciem denigrans. ibid. Linimentum uestigia nigra tollens, & colorem faciei bonum faciens 234. Ad impetiginem faciei. ibid. Ad abstergendum furfures a facie. ibid. Ad dentes nigros & male coloratos 235 Dentifricium. ibid. Dentifricium dentes albos reddens ibid. Aqua ad dealbandos dentes 235 Aliud 236 Aliud ibid. Aliud ibid. Ad extrahendos dentes sine dolore ibid. Aqua dentes extrahens sine dolore 236 Puluis ad idem 237 Lignimentum ad manus dealbandas, & leuigandas 244. Aliud ibid. Smegmata mulierum, quae nitorem & leuorem faciebus inducunt ibid. Linimentum frontem atque ubera flaccida rugisque deformata expoliens 245 Ad prohibendum incrementum mamillarum ibid. Aliud ad idem ibid. Ad mamillas laxas & molles indurandas 246 Ad abstergendum uentris rugas a partu. ibid. Ut mulier non appareat deuirginata 246 Aliud ibid. Index Capitum libri quinti. Color caeruleus Indicus, siue transmarinus perfectus 247 Modus parandi laccam coccinneam 250 Ad ossa uiridi colore tingenda 251 Aliud ad tingenda ossa, aut ebur uiridi colore, ut smaragdi uideantur. ibid. Ossa rubro, coeruleo, uel aliis coloribus tingenda. 252 Pulcherrimum ad ligna tingenda uarie quibus fabri lignarii utuntur, ad mensas conficiendas uariis tessellis & figuris insignes ibid. Modus conficiendi hebeni, ut uideatur naturalis 253 Ad pelles caeruleo colore tingendas ibid. Ad pelles rubro colore tingendas 254 Ad uiridem colorem pellibus inducendum 255 Aliter 255 Ad pelles caeruleo colore alio modo tingendas. ibidem Ad pelles rubro colore tingendas 256 Aliud ad pelles uiridi colore tingendas ibid. Ad hircinas pelles uiridi colore tingendas 257 Pellium e floribus liliorum tinctura 258 Ad ossa caeruleo rubroque colore inficienda 258 Ad tingendas suillas setas, aut alia huiusmodi quibus uestes mundantur 259 Ad tingendas setas flauo, uel uiridi, uel caeruleo uel alio colore ibid. Purpurinae faciendae modus quo colore aureus color ad pingendum & scribendum conficitur 260 Modus parandae laccae e uerzino 260 Modus parandi tabulas albas deletiles in quibus scribitur stylo, cuiusmodi sunt libelli qui in Germania fiunt 261 Scriptoriae rubricae ratio 262 Ad pelles inaurandas, quibus cum alia tum peristromata & aulaea fiunt ibid. Ad tingenda serica coccineo colore quod chermesinum uocant 263 Modus parandi uerzini quatuor colorum 264 Uerzinum rubrum alio modo 265 Caeruleum transmarinum absque lapide lazuli ibid. Color uiridis ad scribendum & miniandum 266 Ad molendum siue terendum aurum ad miniandum & scribendum ibid. Aliter ibid. Aliter cum purpurina 267 Compositio quae Sisa uulgo dicitur in qua aureae bracteolae expolitae collocantur. ibid. Ad aurum ponendum simplex compositio ibid. Aliter 268 Modus parandi colores ex omni metallorum genere ibid. Ad aurum nigra materia reponendum ibid. Marmor aut lignum, quomodo auro obducendae ibidem Ad literas aureas sine auro faciendas. 269 Ut literas argenteas ab sque argento facias ibid. Ut literae uirides fiant ibid. Ut literae albae scribantur 269 Liquor uiridis ad scribendum & pingendum 270 Caerulei parandi ratio alia ibid. Cinnabaris parandi modus ad scribendum ibid. Aqua fortis ad serica, marmora, pannosque linteos inaurandos 271 Libri auro quomodo obduci queant 272 Ad conseruandam ouorum alba incorrupta ad cinnabarim parandum, aliosque colores absque arsenicores perpaucis admodum cognita 273 Aqua fortis ad flores e figiandos 273 Aliter ad idem ibid. modus quidam hactenus ignoratus, sed facilis molendi auri uel argenti pulcherrimi coloris quod expoliri & gummi illustrari potest 274 Ad gummi faciendum ( quam uernicem uocant ) pulcherrimum, ad dictum aurum iliustrandum & omnia alia opera coloribus infecta & sine coloribus 276 Modus terendi siue molendi auri uel argenti facilis, quo peritiores artifices utuntur 277. Liquor aureus sine auro ibid. Liquor aureus ad scribendum, & ferrum, ligna, uitrea, uasa, ossa, aliaque auro obducenda 278 Alius modus ad idem facilis & non multi pretii ibid. aliud ad inauranda quaeuis metalla 279 Atramenti conficiendi modus optimus ibide atramenti puluis quem quisque proficiscens secum ferre potest, modo aqua uel uino contemperetur. Hic etiam puluis reddit attramentum perfectius. 280 atramentum paratum facile neque magno pretio, praeterea non solum ad scribendum, uerum etiam ad libros imprimendos optimum 281 Liquor ad scribendum tanto candore praestans, ut papyrum uincat, in eoque legi possit 282 Puluis abstergens atramenti maculas, uel literas scriptas in papyro, quae res scitu est pulcherrima, atque commodißima 283 Modus parandi uernicem firmissimam ad membranas, siue papyrum leuigandam, qua utimur ad scribendum, quae melior est, & pulchrior ea, qua uulqo utuntur, nec ut illa uulgaris male olet 284 Liquor ad formandas lineas, quae deinde cum superscriptum fuerit, auferri queunt, ita ut nullo modo appareant amplius 185 Index Capitum libri sexti. Modus sublimandi Mercurii siue argenti uiui, quo utuntur aurifices, alchimistae, mulieres, atque alii 286 Modus parandi cinnabaris, etiam si massas centum ducentarumue librarum uel plus habere uelis, similes iis quae ex Germania uehuntur, omnibus Italis adhuc incognitus 291 Chrysocolla, quam boracem uocant, quomodo purganda & multiplicanda 394 aqua fortis facilis & aliis praestantior 301 Modus uerae artis proplastices ad numismata aliasque omnis generis mediocriter extantes formas ex metallo quouis aut etiam crystallo, uitro, marmore fingendas 302 Terra prima insundendis metallis apta 303 Secunda 303 Tertia 304 Quarta 304 Quinta 305 Sexta 305 Modus reducendi praedictas terras ad tantam subtilitatem ut ferme tactum ipsum non recipiant 306 aqua, quam Magistram appellant, ad praedictos pulueres contemperandos 302 Luti sapientiae conficiendi ratio 308 De rebus quae ad fundendi artem in promptu esse debent 309 Ratio numismata conflandi & exprimendi 311 ad numismata ex creta liquida penicillo formanda quod multo facilius est, quam typis superioribus, sed formae semel tantum utiles sunt: nec res paulo subtiliores his effinguntur, quaeque penicil lo denuo tangi non possunt 314 album ad numismata aliaque opera dealbanda etiam ad argentea opera antiqua expolienda & tanquam renouanda 316 aqua ad ferrum auro obducendum 317 Oleum ad idem 318 aqua ad ferrum auro foliato obducendum, uel augentum inaurandum utuntur ibidem ad ferrum argentumque aeris colorem tingendum, quod ad inaurandum multo melius est, diutiusque auri colorem retinet 319 aqua uel tinctura adamantibus tam ueris quam adulterinis, siue ex sapphiro factis subiicienda 320 Quomodo sapphiri albi in adamantes commutentur. 321 aliud ad idem multo perfectius ibid. ad balagios subtiles densandos pro annulis 322 Modus conficiendi gemmas duplices, cuiusmodi Mediolani fiunt ibidem Pasta ad gemmas, ut sunt smaragdi, rubini, saphiri & similes, quae non duplices, & glutine tincta, sed simplices, intus forisque coloratae & pulcherrimae 323 Smaragdi aliique lapides pretiosi quomodo conficiendi 324 ad comburendum crystallum & calcedonium ad dictam pretiosorum lapidum combustionem 325 aqua ad praedictas gemmas indurandas 326 argenti puri urendi modus ibid. Secuudus urendi argenti modus 328 Tertius urendi argenti modus 329 Talci urendi modus 330 Modus ferri, aeris, argenti inaurandi melior faciliorque quam quo Germani uel Galli utuntur. Quod autem hac ratione inauratur purum aurum esse uidetur 332 Ratio consumendi argenti uiui, ab inducto auro, aurique perfecte colorandi, sic ut auri solidi massa esse uideatur 338 Index Capitum libri septimi. Aqua ex nucibus immaturis, humano corpori utilissima 334 Ad uirium imbecillitatem ex nimio ueneris usu, remedium singulare 335 Ad lepram, faciei intumefactionem, pustulasque hepatis & uentriculi affecti 336 Ad pedes, siue longa inambulatione, siue humoribus ad eos delatis, siue aliis de causis tumefactos 337 Ad eos, qui morbo aliquo, uel melancholia, imbeciles lassique ita, ut uix incedere queant. ibid. id ebrietatem, eosque, qui caput imbecillum habent, uariaque uina, ut in conuiuiis solet, potare coguntur. 338 ad membra contusa, non fracta ibid. ad Gonorrhoeam, siue genitalis seminis profluuium ibidem Liquor optimus sanans uulnera duobus diebus, carnemque, ut naturale balsamum conseruans 339 Ad ossa cariosa, corrupta, fistulas, affectus prope incurabiles, optimum & probatissimum 339 Ad pisces capiendos, & lumen in tenebris faciendum 340 Ad oris malum odorem, ex uentriculi consensu ibid. Ad uentriculi imbecillitatem 341 Ad uentriculi imbecillitatem, si cibum retinere non possit. ibid. Ad callos & uerucas 342 Aliud Aliud ibidem Aliud ad uerucas & callos ibidem Aliud 343 Aliud probatum ibid. Aliud rarum ibid. Ad muscas, araneas, scorpiones, aliaque similia, aedibus expellenda, probatum 344 Ad culices ibid. Ad rosas, uel garyophyllos albos, uario colore breui tempore tingendos, probatum 345 Ad omnis generis arbores, ut fructus multo maiores solito ferant 346 Lixiuium horis octo, oliuas dulces reddens 347 Ad tineam 349 Aliud ibidem Aliud facile probatum 350 Aliud ad tineam simplicem 352 Aqua ad scabiem probata 353 Alia, sine periculo probata ibid. Ad omnem ustionem, probatum 354 aliud 354 aliud ad idem 355 aliud ibid. Pilulae ex terebinthina, rarum 356 Iulapium solutiuum, ex ligustri acinis ad podagram ibid. Oleum contra uenena, optimum & probatum 357 ad urinae ardorem, perfectum 359 ad maculas omnis generis, ex uestibus, pannisque delendas ibid. ad purgandum smegma commune, durum a foetore 360 ad maculas pannorum sericorum, & aliorum delendas 361 Compositio ex ambra nigra ad orbiculos conficiendos ibid. Oleum nucis moschatae 362 Oleum spicae, perfectum 363 Oleum styracis, odoratum ibid. Oleum beniouinum, odoratum 364 Oleum ladani, optimum 364 Oleum ex citri, aliisque odoratis floribus 365 Suffimentum facile pro aegrotis 366 Suffimenta longa rotundaue pro cubiculis ibid. Puluis Cyprius odoris praestantissimi 367 Molendae ambrae, ad orbiculos conficiendos modus 368 Muscatina dulciaria praestatissima alba & rubra 369 Modus conficiendae caphurae factitiae 370 Seuum, quod Pomatum uocant odoratum & pretiosum ibid. aliud in forma unguenti, ad oris, narium & pedum rimas, atque ad quamuis inflammationem 372 aliud melius, probatumque 372 Smegmata diuersa, odorata, quibus tonsores utuntur 373 aliter 374 ad odorem smegmati conciliandum, quo tonsores utuntur 374 aliter 375 Aliud album ibid. aliud simplex & bonum 376 aqua facilis, cutem leuem, tensam, splendidamque reddens ibid. ad faciei maculas omnes, lentigines etiam, & cute attenuandam, pulchramque conseruandam 377 aqua ad faciem & manus pulcherrimas reddendas 378 ad maculas, uel cicatrices delendas, morbo Gallico, uel alia affectione contractas ibid. Pannus uiolaceus ad pingendum & scribendum 379 aliud ad idem 379 cid uiridem colorem 380 aliter ibid. Aliter ibid. ad barbam & capillos gignendos qui postea non defluant, probatum 382 ad pilos ex quacunque corporis parte depellendos 382 aliud 383 ad capillos canos, nigro colore tingendos 383 aliud quo matrona quaedam Ueneta est usa 354 aliud ibidem aliud ibid. aliud ibidem aliud 385 aliud ad idem 385 aliud, rubros efficiens capillos, si cani fuerint ibid. aliud nigros efficiens 386 aliud breui tempore capillos generans ibid. ad candorem argenteum capillis absque sole conciliandum, probatum 386 Massa dura, odorata, pomatae similis ad lauandas manus, & oris, narium, manuumque rimas consolidandas 387 Ut cutis candore praestet 358 Oleum, cutem pulchram splendidamque reddens 389 aqua reddens cutem candidam & mollem, qua ho die Uenetiis utuntur 390 ad faciem detergendam, maculasque omnis generis, delendas ibid. aqua ad faciei serpigines, naeuos, aliasque huiusmodi maculas 391 aliud, ad casdem maculas, rarum 392 ad lentigines faciei 392 aliud 393 ad omnis generis pustulas faciei, ex hepatis calore uenientes ibid. ad serpiginem ibidem Smegma ad omnis generis maculas, ex pannis delendas ibidem aliud 394 aliud 394. aliud 395 aliud, ad maculas unctuosas ibidem aliud, ad easdem maculas 595 ad maculas ex panno purpureo, siue e lana sit, siue serico, sine coloris detrimento delendas 396 ad maculas delendas ex pannis sericis albis, & cremesinis 396 aliud 397 aliud ibidem ad delendas maculas atramenti, uel uini, ex pannis linteis, uel e lana confectis ibidem ad colorem delendis maculis imminutum pennis restituendum 397 aqua ad maculas delendas, ex pannis quouis colore tinctis 398 ad oleum aliudue pinque ex pannis sine lotione, tollenda 398 ad pilos, sub axillis, sudoremque extergendum, rarum. 399 aqua, ad dentes dealbandos ibid. aliud festiuum 400 Color uiridis, smaragdo similis ibid. Ad marmora, & alabastrum, caeruleo, uel uiolaceo colore inficienda 401 Rosae uel flores garyophyllorum, quomodo insig niantur 401 Ad picturas illustrandas 402 Alia, quae cito siccescit ibid. Alia 403 Alia ad tingenda quaeuis ossa, & ligna probatum ibidem Ad maculas nigras pellibus albis inducendas, ut leopardi, uel pantherae referant pelles, ualet etiam ad capillos & barbam canam infuscandam 404 Lapidis conficiendi ratio, qui sputo madefactus, flammam edat ibid. Liquor aureus ad inauranda coria, argentum, & uitrum 405 Materia ad lapides formandos, quos Cameinos uocant. 407 Modus conficiendi margaritas, naturalibus similes 408 Oleum Talci, eiusque uires 409 Ad aeris metalla, colore argenteo tingenda 412 Modus efformandi omnis generis frondes uirides, ut naturalibus similes habeantur 412 Ad ceram rubro colore tingendam 41 Ad ceram uiridi colore tingendam ibid. Ad ceram nigro colore tingendam ibidem Ad dealbandam ceram 414 Uitri fragmenta, ut ferruminanda, ibidem Uitri fragmenta, quomodo conglutinanda & est secretum expertum 415 Uestimenta ne tineae tangant, ibidem Ad pulices perdendos 415 Ad pulices necandos, aliter ibidem Remedium ad pulices 416 Pulices ut in unum locum omnes congregentur ibid. Aliter ibidem Pulices ex tapetibus euocare 416 Ad pulices & cimices necandos ibidem Aliud ad pulices & cimices 417 Pulices omnes ut unum in locum conueniant ibid. Ad cimices ibidem Ad cimices necandos, probatum ibidem Aliud ad cimices interficiendos, expertum 417 Aliud ad cimices interimendos, probatum 418 Aliud ibidem Aliud ibidem Aliud ibidem Aliud ibidem Cimices ne proficiscentes contingant 419 Ad curculiones perimendos expertum 419 Aliud ibidem Frumento ne curculio noceat, neu mures tangant ibidem Ad expellendas formicas ex cauernis suis 420 Aliud ibidem Ad somicas perimendas ibidem Ut pisces omnigeni in unum locum congregentur ibidem Emplastrum ad contusam seu percussam faciem, remouens inflationem etc. 421 Oculi mulicrum flaui, ut fiant nigri ibidem Aliud 422 Aliud ibidem Ad pediculos palpebrarum ibidem Ad foetum mortuum expellendum ibidem Ut mulier cito pariat expertum 422 Ad mingentes in lecto 423 Ad ligatos & maleficiatos a mulieribus 423 Aliud ibidem Aliud ibidem Aliud ibidem Ad rubiginem ferro adimendum 429 Fungi ut toto anno apti sint ad uescendum ibidem Ad ebur emolliendum ibidem Ad plumbum liquefactum manibus tractandum 424 Ut candela ardens sub aqua deferatur ibid. Ignis mistura, quae sub aqua ardeat 425 Faces, quae uentis non extinguantur 426 Lapis, ignem humido quouis excitans ibidem Alia faciendi ratio 427 Aliter idem ibidem Ignea mistura, quam Sol accendere potest 428 Ad curuationem in senio ibidem Muscae ut in unum locum congregentur 429 Ad culices perdendos ibidem Contra clauos ibidem Contra uerrucas etc. 429 Aliud ibidem Ad mures perimendos 430 Aliud ibidem Ut mures excaecentur ibidem Ad dysenteriam 431 Aliud expertum ibidem Contra morbum comitialem expertum ibidem Remedium ad ficus ani 431 Aliud ibidem Ad caluiciem 432 Ut gallinae magna oua pariant, ibidem Aliud ibidem Qua ne comedant gallinae 432 Quum ut hominis caput magnitudine referat ibid. Ut oua inscripta facias 433 Quorum excubatio citra gallinam 434 Aliter ibidem Gallinae ut pinguescant ibidem Quum in aere ascendat 435 Caro annosa & peruetusta, ut citius elixetur ac tenerescat 438 Anser uiuus excoctus ibidem Ut pauo coctus uiuus uideri poßit 436 Ut pisces charta frigantur 437 Atramentum ne frigore constringatur ibidem Ut disecta caro iterum coalescat 438 Iter facientes, ut non defatigentur ibidem Unguentum optimum praeseruans iter facientes a frigore 438 Ut nauigantes aequor non patiantur nauseam ibid. Contra pestem antidotum 439 Uuae ut ad uer usque reseruentur in uite ibid. Uespa ut non pungaris ibid. Literae, ut confestim loco quouis emergentes nigrae & coloratae fiant 440 Luerae, ut aqua uisibiles reddantur ibidem Literae ut penitus abstergantur ibidem Oleum turbidum ut sedetur 440 Sordidum oleum, ut pellucidum fiat ibidem Ut astantes sine capitibus uideantur 442 Domus ut argentea & luminosa uideatur ibidem Domicilium ut uuarum plenum uideatur 442 Cubiculum ut uiride uideri possit. 443 Cubiculum aliaque omnia, ut nigra uideantur ibid. Ad combustionem aquae calidae ibid Contra morsum canis rabidi optimum ibid Corpori infixa ut extrahenda 443 Ut mensibus aestiuis uinum in congiis non cito uapescat ibiden. Medicamentum solenne partum facilitaris 443 Unguentum bonum ad scabiem etc. 444 Supercilia pilosa ut depilanda ibidem Aliud ibidem Unguentum bonum ad uermes ibidem Aliud 445 Ad umbilicum tumescentem & erumpentem ibid. Aliud ibidem Aliud ibidem Gutturi spinae et alia infixa ut extrahi possint 446 Ad festucas, ac puluisculos aliaque oculis infesta, ut eximenda ibidem Index Capitum libri octaui. Uinum album ut nigrum fiat 442 Uino sapore & odores diuersos quomodo concilies ibidem Uinum nigrum qui album fiat ibidem Ut uinum palato arrideat. 448 Pinum nouum turbidum, ut citio fiat clarum ibid. Uinum odoratum & dulce, ut fiat ibidem Uinum ut dulce fiat 449 a musto ut uinum dulce fiat ibidem Ut mustum semper dulce tanquam recens permaneat 450 Uites ut uinum dulce reddant 450 Uinum uersatum quomodo clarificandum ibidem Ad uinum foeculentum & turbidum clarificandum 452 Uinum ne conturbetur, aut putrescat, ibid. Uinum ut splendidum fiat ibidem Ut neque tonitrua neque fulgura peruertant uina 451 Confectio mirabilis ad uinum seruandum ibidem Uinum ut delectabile ad bibendum fiat 452 Uinum ne corrumpatur 452 Uinum corruptum, ut ad statum pristinum rediuca tur ibidem Uinum corruptum quomodo restaurandum 453 Uinum ne acetum fiat ibidem Uinum incipiens acescere quomodo curetur, ibid. Uinum subacidum aut acetum, ut uini naturam induat. ibidem Mustum ne ebulliat 454 Uinum molle ut austerum fiat ibidem Ut uinum nouuum uetus fiat ibidem Uinum ne florem habeat ibidem Aliter 155 Uinum an habeat admistam aquam ibidem Uinum quomodo liberetur a muffa ibidem Ut neque tonitrua neque fulgura peruertant uina 455 Ad uinum graueolens ibidem Uinum absynthites, utile stomacho etc. 456 Aliud optimum ibidem Aliud stomacho frigido etc. ibidem Uinum saluiatum contra renum, uesicae etc 457 Uinum borraginatum utile melancholicis, ibidem Uinum ex marrhubio ad tussim etc. ibidem Uinum rosaceum ad stomachi coctiones etc. ibid. Uinum rosaceum ad stomachicos etc. 458 Uinum inulatum utile stomacho etc. ibidem Uinum ex halicacabi grauis etc. ibidem Uinum cydonites, prodest stomacho etc. 458 Uinum raspatitium, prouocat appetitum etc. 459 Uinum e malis punicis ibidem Uinum saluberrimum & c. 460 Uinum ad dysenteriam ibidem Uinum purgans, abortus facit etc. ibidem Uinum scammonites, aluum purgat etc. 461 Uinum aromatites ad pectoris & c. ibidem Uinum aromaticum ad iuuentutis conseruationem etc. 462 Uinum crocatum laetitiam afferens etc. 462 Uinum hipocraticum ibidem Aliud ad imbecillitatem stomachi 463 Aliud ibidem Aliud ibidem Aliud 464 Uinum hypocraticum ad cardiacos ibidem Aliud ad thoracis & pulmonis etc. 465 Uinum hippocraticum facili ratione ibidem Uinum hippocraticum laxatiuum 466 Uinum hippocraticum cum aqua ardente ibid. Maluatici uini apparatus 467 uinum maluaticum ibidem Uinum de Romania ibidem Uinum Graecum 468 Uinum muscatellum ibidem Muscatellum rubrum ibidem Uinum sapore Rhetici ibidem Uinum sapore muscatel 469 Uinum sapore Alsatici ibidem Uinum zedoarticum 470 Uinum senescentium etc. ibidem Claretum 471 Claretum ibidem Claretum optimum 473 Aliud 473 Aliud 474 Claretum aduersus affectus frigidos etc. ibidem Aliud tempore pestilenti praeseruans 475 Claretum laxatiuum ibidem Uinum saccharatum etc. 476 Uinum scillinum, omnem sanitatem affert etc. ibid. Uinum scillinum ad concoquendum etc. 477 Uinosi quomodo abstemii reddendi ibidem Aliter 478 ut ex multo uini potu quis non inebrietur, ibid. Uini haustu nimio ne inebrietur accumbens, ibid. ut quis cito inebrietur etc. 479 ut quis a uini potu non oleat ibidem ut ebrii rursum sobrii fiant ibidem acetum scillinum etc. ibidem acetum scillinum concoctioni & sanitati commodum 480 Ut acetum acre permaneat ibidem aceti acris concinnatio 480 Finis. Errata. Fol. 429. pag. 11. pro Semina lege Sauina 464. pag. 8. pro integrorum lege