Uexationumque Liber. D. Phil. Theophrasti Paracelsi. Cvi Tres Adhuc Eiusdem authoris tractatus accesserunt, quorum etiam uersa pagella Summarium indicabit. Per Doctorem Adamum a Bodenstein ex authoris archetypo Germanico promulgati. Postmodum per Gerardum Dorn quanto fidelius debuit, ac ratio materiae patitur in Latinum sermonem uersibasileae. Per Petrum Pernam. hoc libello continentur. Primo tractatu metallorum septem, uera naturalisque transmutatio, totidem canonibus ad methodum reductis continetur. Secundo, rerum naturalium omnium tria fore principia, per demonstrationem artis igneae docetur. Tertio, Contracturarum origines, & curae, suis arcanis, ut Auro potabili, Solis oleo, & Auri quinta essentia factae, cum eorum, & aliorum naturae mysteriorum extractionis modo, complectuntur. Quarto morborum capitalium quatuor, ( quos incurabiles, appellant alii ) scilicet Epilepsiae, Podagrae, Paralysis, & Hydropisis curae uerae traduntur. Non est quod quispiam siue Theophrasto faueat, uel aduersetur, uitio mihi uertat, si libelli titulo, non praetermisso tamen, titulum adiunxerim: priusquam eius rei causam intelligat. Animaduerti plerosque Lectores, eos potissimum qui de rebus non introspectis, imo uix superficialiter uisis, iudicare solent, oblato Uexationis uocabulo, mox a lectura libelli faciem auertere: quod fortassis authorem illis inuisum, existiment ad eorum contumeliam id scripsisse. Falso quidem falsius id fore cognoscerent, si libellum inspicientes uel tantillum intelligerent. Ego ut illis in posterum, quum titulum nouum inspexerint, etiam inquirendi cur id a me factum sit, ac simul quod immerito contempserant, intellecta nunc tituli ratione proprii, diligendi praeberem occasionem: ea sumpta, Paracelsi mentem aperire uolui lectoribus in unica dictione scilicet, praeceptorem nostrum artis huius maximum inclusisse mysterium, quod etiam in omnibus eius operibus uidere licet, nec uerbulum unum arcano uacuum esse positum. Inde fit ut eorum traductiones, & potissimum interpretationes, quam difficiles periculosae magis existant: ut si tantillum ab authoris phrasi sermonem torqueas, etiam eius mentem prorsus, & arcanorum seriem peruerteris, uiamque lectoribus obstruxeris ad ea capescenda, quae prius erant faciliora. Cum iam in seipso suisset expertus, quam uariis uexationibus alumnos, atque discipulos torquere soleat Alchimia suos, nullosque praeter paucissimos, ac ualde patientes inter, uix unicum laetum, contentumque reddere. Misertus eorum exhortari uoluit, ne uexationibus huiusmodi perterriti, uel tedio quopiam affecti desisterent: imo potius finem eius rei, donec artem ipsam, & naturam fessam reddidissent, patienter, & ea quae suis pollicitationibus in dies offerunt expectarent. Istud est arcanum in hac arte scitu maxime necessarium iis qui metam attingere cupiunt: quod quos latuerit perseuerareque ( notatis tamen erroribus correctisque ) tedebit, eis & adire Corinthum negabitur. Cum itaque Paracelsus libellum hunc Pyrophilis tantum ( ut ex eius praefatione luce clarius patet ) ad eorum exhortationem seripserit, & non illis qui blandas candidasque manus carbonibus tingere, facieique rugas ignibus contrahere fugiunt: nihilominus utilitatem artis ambiunt. Quid huic libello tituli conuenire magis potuit, quod adderetur proprio, non in supplementum ( quo quidem non indiget ) sed in contemnentium artem ignis resistentiam, quam sit Pyrophilia? de qua totum etiam Compendium hoc disserit. Haec sunt quae de titulo nouo lectorem absoluere possunt, ne propter priorem a lectura detorqueat animum: si prima facie non arriserint, repetat si libuerit, sin minus abstineat, nemo pro suo commodo cogendus est. Uale. Gerardus Dorn Paracelsi minimus alumnus. rum, quae his tractatulis continentur. Primo. De natura & proprietatibus metallorum 7. & eorum ad inuicem transmutationibus 7. ca nonibus explicatis. De sedulitate naturae De modo quaerendi metalla. De congelatione Mercurii, id est Argenti uiui. De receptis Alchimiae. De arte uera transmutationis metallorum, & Lapidis Philosophici compositione. De calore Mercurii, uel Argenti uiui. De materia & instrumentis in Alchimia necessariis. De Alchimiae uera diffinitione. De metallorum philosophicorum diffinitione. Praefatio Theophrasti Paracelsi quibusuis Alchimistis, atque lectoribus praemissa. O Uos Alchimiae periti, quotquot etiam uobis maximas pollicemini diuitias, aut ◉ atque ◉ plurimum cupitis extruere: quod Alchimia diuersimode pollicetur ac docet. Pariter & uos qui labores, & uexationes libenter sustinetis, abstinere tamen ab ea minime uultis, donec uobis eius praemia promissionesque cognita sint: experientia docet indies, e millibus ne unum quidem uotum assequi. Si naturae defectus & artis existat? non dico, sed Fati potius, & operantis peritiae. Quapropter non ut solent alii uulgares Alchimistae communiter, libellum hunc describere uolui: grauem admodum artem illi, processusque docent erigere prolixissimos. ◉ Antim: hoc liquefieri permittas cum sale nitro, & ◉. quorum unciam semis accipe. ◉ tantundem. ◉ iii. quibus adde sulphuris ◉. uitrioli unciam. 1. & ◉ tantum ut istius postremi liquefiant in crucibulo ◉. Cum itaque signorum, syderum, Planetarum coelestium characteres, una cum caeteris nominibus, receptis, materialibus, & instrumentis, in hac arte peri tis notissimi sint, hoc denuo recensere libello superfluum esset: quamuis huiuscemodi signorum, nominum, & characterum usus & explicatio, suo tempore non recusentur. Alius hic Alchimiam, quam antea tractandi modus per septem canones, ex metallorum septem serie deductus obseruatur: qui licet pomposa uerborum elegantia non erumpant, nihilominus in eorum consideratione, quicquid ex Alchimia sperandum est abunde satis, & aliarum rerum arcana plurima continentur: ex quibus etiam per speculationem admiranda quaedam resultant opera, quae multocies antiquorum operantium, & natura lium Philosophorum scriptis, ac opinionibus longe diuersa, probatione quidem, & experimento reperta sunt. Primo nihil in hac arte uerius, quam idipsum, quod minime cognitum est, cuique minor fides adhibetur. Occasio, causaque sola difficultatis omnis in Alchimia, propter quam ad paupertatem reducuntur plurimi, reliqui frustra laborant, est operantium imperitia, materiarumque nimia, uel pauca nimis quantitas aut aequalitas: ex quibus omnibus, res in operationibus uel destruuntur, uel rediguntur ad nihilum. At si uerus processus fuerit inuentus, res ipsam se mutans indies, ad perfectionem magis accedit. Recta uia facilis, sed a paucissimis reperitur. Aliquando factum est, ut speculatiuus quispiam artifex aliquam artem in Alchimia per delirium suum excogitare potuerit, siue quidpiam, aut nihil inde sequutum sit. Nihil ipsum oportet facere, quo quicquam introducatur in nihilum, & iterum aliquid oriatur ex nihilo: hoc est infidelium prouerbium, non utique falsum. Destructio bonum perficit, nam bonum apparere nullo modo potest, propter suum occultum ( alias ) occultatorem. Bonum itaque minime bonum, dum occultum est. Occultator est amouendus, ut bonum libere cum claritate sua ualeat apparere. Glosa, Occulta tor est mons ◉ arena terrae ◉ meatus in quibus metallum creuit. At unumquodque metallorum uisibilium, occultum est ( alias ) occultator aliorum sex metallorum. Et quia per elementum ignis imperfecta quaequae corrum puntur, aduruntur, ac reducuntur in nihilum, uti sunt haec metalla 5. ◉; ◉; ◉; ◉; ◉, e contra perfecta simili non absumuntur igne, ueluti ◉ & ◉, quo fit ut in igne permaneant, & ex aliis imperfectis in quibus corrumpuntur, simul corpus suum assumant, & appareant oculariter. Qui & quonam titulo id fiat, ex septem canonibus colligi potest, etiam cuius naturae siue proprietatis quodlibet metallum existat, quid cum aliis operetur, & possit in eorum commixtione. Uerum hoc apprime notandum est, septem istos canones a quouis, licet acutissimo lectore, prima facie, lecturaque leuiter intelligi non posse, nam leuis intellectus occulta facile non admittit: quapropter quiuis horum canonum disputationibus indiget non exiguis. Plurimi sunt elati superbique spiritus, qui sitheophrasti. bi temere persuasum habent, haec omnia quae libellus iste continet intelligere, foreque futilia, meliora se habere putant, ista quoque spernere solent, ◉ ◉ ◉ ( ◉ ). Canon primus, de natura & proprietate ◉ Omnia sunt in omnibus occulta, unum ex ipsis omnibus est occultum hoc, corporeum, continens extrinsecum, uisibile, & mobile: liquefactiones omnes in isto continente manifestae sunt: nam istius continentis, uiuens & corporeus spiritus existit: ideo coagulationes omnes, aut congelationes in eo conclusiue comprehensae, cum liquefactione quidem acquisite, circumdatae, necnon contentae sunt. Nullum huic liquefactioni, minus eius origini potest inueniri nomen, quo uocentur. Et quia calor nullus tam uehemens, qui huic aequiparari possit, ignis illi tartarei calor comparari debet. Huiusmodi liquefactio nihil prorsus commune habet cum aliis naturalis ignis calore factis, frigoreque naturali congelantibus, aut coagulantibus, quas congelationes, ob earum debilitatem in ◉ agere nequeunt istae liquefactiones, hac ratione contemnit. Inde colligere licet elementares uires corrumpentes ( quae uel essentia quinta, uel eius elementa uocantur ) nihil addere, uel adimere, nec arripiendi potestatem habere. Coelestes, & infernales uires, elementis qua tuor non obediunt, siue sicca, humida, calida sint, uel frigida: nullum eorum operandi facultatem habet contra quintam essentiam, sed quodlibet proprias uires, & operationes per se continet. Canon secundus. De ◉ & eius natura, quod eius manifestum est ( intellige corpus Iouis ) sex metalla spiritualiter occultat, unum quidem alio profundius tenaciusque. ◉ nihil de quinta participat essentia, sed elementorum est naturae: quapropter eius liquefactio leui penitus igne superueniente manifestatur, & accedente frigore simili coagulatur. Cum aliorum omnium metallorum liquefactionibus affinitatem habet: nam quanto quid alteri natura fuerit similius, tanto facilius unitur illi per coniunctionem: facilior etiam est, magisque naturalis propinquorum, quam remotorum ad inuicem operatio. Remotum fallere solet, eo quod in ipso uix minimum uideatur, etsi maximum existat: hinc fit, ut ad superos non anhelent homines, quia plurimum ab eis distant, eorumque gloriam non uident. Pariformiter inferos admodum non formident, quod remoti sint, eorumque status, & poenae miseriam nemo uiuentium nouit, aut expertus est: hac de causa nihili fit infernus. Res enim remotiores, eo uiliores habentur, quo rudiorem locum obtinent, quia pro sui loci proprietate quaequae res melior euadit, uel immutatur: quod uariis exemplis demonstrari potest. Quapropter quanto magis ◉ a ◉ & ◉ est remotior, propinquior etiam ◉ & ◉ reperitur, tanto maiorem aureitatem, aut argenteitatem ( ut ita loquar ) in corpore suo continet, grandiorque, fortior, uisibilior, tangibilior, perceptibilior, amabilior, acceptior, notior, & uerior quam in remoto comperitur. Rursus quo res quaeuis remotior, eo uilior existimatur in praedictis omnibus, ideo quod semper praesens absenti rei praeferatur. Quanto propinquius est manifestum, tanto remotius est etiam occultum. Quamobrem Alchimistis diligentia summa spiritualis, occultus, & remotus considerandus, atque notandus est locus, in quo sunt ◉ & ◉, sub ◉ & Luna tum utrum ipse cupiuerit, illud in distantia potius quaerat, ut in propinquo uideat, eo loco, in quo ◉ corporaliter stetit, ◉ & ◉ oculariter, ad quoduis examen existere sine fuco. Transmutationis quidem in metallis de imperfectione in perfectionem, uaria sunt operationum recepta, quae unum alteri permiscere, tum alterum ab altero purum separare docent: hoc nihil aliud est, quam eius transmutatio, uel permutatio, per alchimicum opus perfectum adimpleta. ( b infra, Nam Aurum multum Iupi- ter ◉, & non parum argenti. in ◉. ◉. ◉. imponitur ei, & augmentabitur Theophrasti. Canon tertius de ◉ & eius proprietatibus. Occulta 6 metalla septimum expulerunt, a seque detruserunt, ac illud effecerunt corporale, ualorem illi minimum relinquentia, maximamque duritiem ac onus imponentia, quodque suum coagulationis robur atque duritiam in istud excussit, ac manifestauit, colore, liquefactione, pariter & nobilitate sibi retentis. Difficilimum est, ac laboriosum ex inepto uulgarique homine, Principem, aut Regem fieri, sed Mars ualida, pugnacique manu dominium acquirit, Regisque locum occupat. Est tamen quod caueat ab insidiis, ne captiuetur ex improuiso. Considerandum uenit, qua ratione ◉ regis locum, & ◉ & ◉ cum ◉ locum ◉ obtinere ualeant. Canon quartus de ◉ & proprietatibus eius. Alia 6. metalla ◉ ex omni suo colore, medioque liquefactionis, impermanentiae corpus extrinsecum fecerunt. Necessarium tamen foret ad intelligentiam aliquot exemplis demonstrare, quinam res manifesta per ignem occultatur, & manifestatur occulta materialiter. Quicquid est combustibile, naturaliter, & per ignem transmutari potest de una in aliam formam, uidelicet, in calcem, fuliginem, cineres, uitrum, colores, lapides, & in terram: quae postrema rursus in multa corpora noua reduci potest metallica. Si metallum etiam adustum, aut aerugine uetusta fragile foret, malleationem ignitionibus iterum adipiscitur ( alias, Nam aurum multum Iupiter, & non parum argenti habet. Saturnum, & ◉ impone ei, & augebitur Luna de reliquis. ) Canon quintus de natura & proprietatibus ◉. De propria sua natura Saturnus loquitur. Pro suo me reiecerunt examinatore 6. alia, deque loco spirituali truserunt a se, corruptibile corpus in mansionem etiam adiecerunt, ut quod ipsa nec sunt, nec habere cupiunt sim id ego. 6. fratres mei spirituales existunt, inde fit ut corpus meum quoties ignitum est, penetrent, ac una mecum igne transeant, ◉ & ◉ tantum exceptis: quae mea Pyrophilia mundantur, & superbiunt aqua. Spiritus meus est aqua soluens fratrum meorum congelata corpora, corpus meum tamen ad terram est procliue: quicquid in me recipitur etiam proprium fit eius, & pernos in corpus efficitur. Mundo minime foret utile, si cognosceret, aut saltem crederet quid nam in me lateat, efficereque possim: utilius enim si mecum id quod ualeo, facere calleret: Alchimistarum artes omnes deserens, hoc solo, quod in me est, & mecum fieri potest, uteretur. Frigoris lapis est in me, haec est aqua per quam spiritus congelari facio metallorum 6. in esse corporeum 7. id ◉ cum ◉ Duplex reperitur antimonium, unum uulgare nigrum, quo repurgatur ◉ in eo liquefactum: cum ◉ habet affinitatem ( alias ) est sui generis. Alterum est album, quod Magnesia dicitur purior: affinitatem habet cum ◉ maximam, & multiplicat cum aliis ◉ commicanon sextus de natura ◉, & proprietatibus eius. Ex ◉ conficere uelle ◉, aut ◉, non est leuius uel facilius opus, quam ex ◉, ◉, ◉, ◉, ◉, Lunam ingenti lucro facere. Non est tamen utile perfecta in imperfecta, sed haec in illa transmutare. Quaenam sit materia ◉, uel unde proueniat, oportet etiam cognoscere: quisquis id considerare non ualet, uel perquirere, nec ◉ efficere poterit. Si rogetur, quid est ◉? est ex 6. metallis spiritualiter in 7. occultum, ut saepius dictum est ( alias ) extrinsecus & materialiter: quia semper alia 6. metalla, septimum in se continet spiritualiter occulta. 6. metalla spiritualia non persistunt absque uno metallo extrinseco, & materiali: sic etiam nullum corporale metallum, absque illis 6. spiritualibus locum, aut essentiam habere potest. Corporalia metalla septem liquefactione bene permiscentur, sed mixtum hoc, non est ad faciendum ◉ aut ◉ utile: nam in ea mixtura manet aliquod metallum in sua natura, uel fixum in igne, uel ab eo fugit aliud. Exempli gratia misce quo cumque modo potes, ◉, ◉, ◉, ◉, ◉, ◉, ◉. insimul, inde fiet ◉ & ◉, aliis 5. metallis in se non permutatis, sic ut ex ◉ et ◉. fiant ◉ & ◉: quamuis omnia liquefacta sint in massam unicam, nihilominus manet in sua natura quodlibet hoc ipsum quod est: haec sunt quae de corporali mixtione indicanda ueniunt. De spirituali uero communioneque metallica, sciendum est, nullam separationem, aut mortificationem spirituum esse, quia tales spiritus absque corporibus nunquam persistere possunt: etiam si corpus in una hora centies illis adimeretur, & mortificaretur, nihiloninus aliud semper priori multo nobilius acquirerent: & haec est metallorum transpositio de una morte in aliam, de minori gradu in maius, & altius, hoc est in ◉, & ex meliori in optimum, & perfectissimum, id est ◉ splendidissimum, & omnium regale magis metallum. * Dicendum est ulterius, quod huiuscemodi spiritus metallici corpus, in sui primitiua generatione per coelestem influxum acquirant, nempe lapidem aspectu uilem, quem tusum liquefacit, corrumpit, & mortificat igne metallarius omnino: tunc metallicus ille spiritus in tali mortificatione, melius, atque nobilius, non friabile, sed liquabile corpus recipit. Accedit Alchimista, qui tale corpus metallicum rursus corrumpit, mortificat, & artificiose praeparat, sic iterum spiritus iste metalli, nobilius & perfectius induit corpus, manifesto se prodens in lucem ◉ aut ◉: tum demum spiritus, & corpus metallica perfecte simul unita, sunt ab ignis elementaris corruptione tuta, necnon incorruptibilia. Est igitur uerissimum, quod supra dictum est saepius. 6. metalla, septimum semper generare, aut de se in esse manifestum producere. Quaestio. Si uerum sit ◉, & quodlibet metallum ab aliis 6. originem ducere, generarique, Quae est igitur eius proprietas, & natura? Responsio. Ex. ◉ ◉ ◉, ◉, ◉ nihil, nec aliud metallum fieri potest, quam ◉: causa est quod aliorum 6. metallorum quodlibet duas habet uirtutes: istae sunt ◉ spiritus, qui breuibus uerbis sic acquiritur. Nam ◉ est ex 6. spiritualibus metallis, & eorum uirtutibus, quarum unumquodque duas possidet: summatim itaque 12. sunt in uno corporali metallo positae, quae 7. Planetis, & 12. signis coelestibus comparantur. Habet enim ◉ a Planetis ◉, & ab ◉ & ◉, ac ab ◉ & ◉ liquationem & album suum splendorem. ◉ ◉ & ◉ lias ) ◉. Habet etiam ◉ a ◉ ◉, co¬ lorem album, & in igne magnam suam constantiam. ◉ ◉ & ◉. Habet ◉ a ◉. ◉ & ◉, bonumque suum clangorem. ◉ ◉ & ◉. Habet ◉ a ◉ ◉ & ◉ coagulationis mensuram, & malleationem ◉ ◉ & ◉ ( alias ). Habet ◉ a ◉, ◉ & ◉, corpus homogeneum, cum luciditate. ◉ ◉ & ◉. Habet ◉ a ◉, ◉ & ◉. sinceram puritatem, & magnam constantiam contra uires igneas. ◉ ◉ ◉. Habet ◉ a ◉. ◉ & ◉. corpus homogeneum, puram munditiam, et constantiam contra uiolentiam ignis. ◉, ◉ ◉ ( alias ) ◉ ◉ ◉. Talis est naturalis cognitio exaltationis, & causae spiritus, & corporis ◉, cum eius natura composita, & sapientia breuibus perstricta. Canon septimus de natura ◉, & proprictatibus eius. Septimum ex 6. spiritualibus metallum, corporaliter est ◉, qui in seipso nihil aliud est quam purus ignis. Quod autem extrinsecus pulchrius flauius, apparentius, perceptibilius ponderosius, frigidius, ac magis homogeneum corpus uisu, perceptioneque possideat, huius causa est, quod aliorum 6. metallorum congelationes in se contineat: quibus in unum corpus extrinsecum est compactissimum factum. Eius tamen per ignem elementarem liquefactio prouenit, uel causatur, ex ◉ ◉ & ◉ liquationibus in eo spiritualiter occultis: huius exemplum est manifestissimum, quod ◉ cum ◉ facilius per amplexum commiscetur corporalitersed ◉ post liquationem recedente calore, frigoreque superueniente extrinsecus, coagulari, durum & solidum fieri, reliquorum 5. metallorum est occasio, quorum naturam in se complectitur, ◉ ◉ ◉ ◉ ◉. In istis 5. metallis, frigidae mansiones cum suis regionibus praecipue reperiuntur: inde fit quod ◉ extra calorem ignis liquefieri minime possit, propter iam dictum frigus. Non potest etiam ◉ calore suo naturali, uel liquatione subuenire, nec ipsum defendere contra 5. metallorum frigiditatem, eo quod ◉ calor non est sufficiens ad ◉ in liquatione retinendum: quapropter oportet ◉ 5. metallis obedire magis, quam unico metallo ◉. Ipse ◉ etiam officii nihil aliud habet ex seipso, praeterquam semper fluere: hinc fit ut in aliorum metallorum coagulationibus nihil agere ualeat, cum eius natura non sit, durum, aut solidum facere, sed liquidum. Fluidum efficere, caloris est uitaeque natura: sed frigiditas, duritiei, consolidationis, & immobilitatis naturam habet, quae morti comparatur. Exempli gratia 6. metalla ◉ ◉ ◉ ◉ ◉, si liquefieri debeant, ignis calore fiat necessarium est: niuis aut glacies, quae frigida sunt, hoc ipsum non efficient, sed potius indurabunt. Statim atque metallum igne, frigiditas hoc arripiens, durum, congelatum, & immobile per se reddit. Sed quod ◉ fluidus atque uius semper maneat, dic quaeso, calore, uel frigore an id efficiatur? qui responderit frigida humidaque sua natura fieri, tum quod a frigiditate uitam habeat, opinionis assertor huius, naturae nullam cognitionem habens, cum uulgo seductus est. Uulgus enim de quibusuis, nil nisi falsum iudicat, hoc etiam firmiter tenet: quapropter, est quod ab eo recedat, quicumque ueritatem cupit cognoscere. ◉. quidem, ex frigida minime, sed ex calida, & ignea natura uiuit: quoduis etiam uiuens, ignis est, quia calor est uita, frigus uero mortis occasio. ◉ ex seipso purus est ignis, non tamen uiuus, sed durus, & sulphuris tantum colorem demonstrat, ut aurum, ( alias ) album rubeo permixtum in eo proportionaliter. Metalla 5. frigida sunt haec ◉ ◉ ◉ ◉ & ◉, quae suas tribuunt ◉ uirtutes: secundum frigiditatem, corpus ipsum: secundum ignem, colorem: secundum siccitatem, duritiem: secundum humidiitatem, pondus: & ex splendore, clangorem. Quod autem ◉ in ignis terrestris elemento non comburitur, nec etiam corrumpitur, efficit hoc ◉ constantia: nam unus ignis alterum adurere non potest, nec etiam absumere, sed potius quum ad ignem accedit ignis, augetur ualidiorque fit in suis operationibus. Coelestis ignis quem Sol in terram ad operandum apud nos influit, non est talis ignis, qualis est in Coelo, nec similis nostro super terram existenti, sed ignis ille coelestis apud nos, est frigidus, & congelatus ignis, qui corpus est Solis. Quamobrem ◉ per nostrum ignem superari nullo modo potest: hoc illi solum accidit, ut liquefiat, sicuti nix, uel glacies ab ipso coelesti Sole. Ignis igitur ignem comburendi potestatem non habet, quia ◉ est ignis, qui solutus in Coelo, congelatus apud nos existit. Aurum est in essentia triplex { { 1. Coeleste } { 2. Elementare } { 3. Metallicum } est { Solutum { Fluidum { Corporeum Deus & natura nihil faciunt frustra. Locus rerum omnium perpetuus temporis expers, ac principii, finisque locorum ubiuis operatur essenfialiter: cuis nulla spes est, quod reputatur impossibile, quod etiam incredibile, desperatumque uidetur, mirabiliter in ueritatem erumpet. Notandum est super ◉. urens ( c alias ). Quicquid in colorem album tingit, uitae naturam habet, lucisque proprietatem, atque potestatem, quae uitam causaliter efficit: in hoc motu quidem, ignis cum suo calore, uitae est eius origo. Quicquid e contra tingit in nigredinem, aut nigrum efficit, naturam cum morte communem habet tenebrarumque proprietatem, & uires mortis efficaces. Corruptionis huiusmodi coagulatio, fixatioque, terra est cum sua frigiditate. Domus enim semper est mortua, sed eam inhabitans uiuit: cuius exemplum si reperire ualueris, euicisti. Pignes adole uerbena. Puluis liquefactiuus. c Nota hoc opus ad ◉. Recipe Salis nitri uncias iiii. Sulphuris medietatem, ◉ unciam. 1.trita simul accendas in crucibulo cum minerali, subsi debit Rex pulcherrimus. Mineralia quaerendi modus. In terra nec non in lapidibus inueniem di spes est incertissima; uerum quia primus acquirendi modus, atque uia, nullo modo sperni, sed summopere laudari debet. Taleque desiderium, aut appetitus non magis, quam iuuenum adolescentumque licitus ad matrimonium amor, interire deberet. Ut apes propter mel & ceram ad rosas & flores desiderant, non alias homines, ut ipsae, praeter auaritiam commodumque proprium, ad eruendum e terra metallum anhelare foret aequum: nam qui nimium quaerit, minimum reperire solet. Non auro solo Deus homines argentoue, sed etiam pauperie, sordibus, atque miseria donat. Aliquos etiam ad metallorum, & mineralium singulares cognitiones uocauit, quibus faciliorem, & breuiorem ◉ & ◉ fabricandi modum, absque fossionibus fusionibusque sunt adepti, quam ex uulgari ◉ & ◉ e primitiuis corporibus extrahendi consuetudine: nedum ex subterraneis, uerumetiam per certas artes, et noticias, ex 5. metallorum genere ( medio tamen arte fabricatorum metallorum ) ◉ ◉ ◉ ◉ ◉, de quibus, & quolibet separatim ◉ & ◉ fabricari potest, ex uno tamen, quam ex alio facilius. Nota super his, ex ◉ ◉ & ◉ facile, sed ex ◉ & ◉ difficile ◉ aut ◉, possibile tamen fieri, sed cum additione fermenti. ( alias ) ex magnesia & ◉ exit ◉, ex ◉ & cinabari purus ◉ oritur: ) ◉ et ◉ ex ◉ ◉ & ◉ purum aurum ◉. Poterit ingeniosus artifex ( qualem aliquando uidisse memini ) diligenti quidem animaduersione praeparare metalla, sic ut ratione uera ductus, metallorum transmutationis perfectionem, opere suo uel regimine magis promoueat, quam coelestium signorum 12, atque Planetarum 7 cursus faciant: quos etiam in his obseruare superfluum est, & aspectus, mala siue bona tempora, diem aut horam, huius uel alterius Planetae statum prosperum, aut infoelicem, quae nec iuuare possunt in Alchimiae naturalis arte, multo nocere minus: si uerum alias, & possibilem processum habueris, operare cum libuerit: si tamen ex te, uel operationibus tuis, et intellectu fuerit aliquis defectus, Planetae syderaque coelestia, tibi deficient in oquidnam de congelatione ◉ censendum sit. Mortificare, uel congelare ◉, & postmodum in ◉ conuertere uelle, magnoque labore sublimare, uana sunt opera, cum illa sint ◉ & ◉ existentium in eo disparitio tantum. Est enim alia longe diuersa, propinquiorque uia, qua ◉ paruo dispendio, laboreque minori, sine congelatione transmutatur in ◉. Quisque libenter addisceret artem hanc in Alchimia tam leuem, atque facilem, per quam breui tempore ◉ & ◉ plurimum extruere ualeret, aliaeque sibi taedio sunt ( alias scripturae ) promptitudines & uerba ( alias quae non ita leuiter declarant ) quinam sibi foret agendum: hoc & ita facito, libenter audiret. operare sic, & habebis ◉ & ◉ quibus in ditissimum uirum euades. Qui sic? tantisper expecta quaeso, donec labore sine breuibus uerbis declaretur, praemansumque tibi cadat in stomachum ex ◉ & ◉ mox ◉ & ◉ extruendi ratio. Non est nec esse poterit unquam haec ars inuentu, factuque tam communis, ac in seipsa facilis existit, ◉ & ◉ fabricandorum promptitudo per Alchimiam leuior est, quam sit necessarium aliquo documento, uel scriptis maiorem eius facere mentionem ea, quae de annali glacie fieri consueuit. De receptis Alchimiae. Quid praeter ea de receptis Alchimiae, uasorum, & instrumentorum diuersitate ( quae sequitur ) existimandum est? uti sunt fornaces, uitra, ollae, aquae, olea, calces, sulphura, salia, salpetrae, alumina, uitriola, chrysocollae, atramenta, auripigmenta, sal uitri, cerula, terra rubea, tucia, cera, lutum sapientiae, uitrum contusum, uiride aeris, fuligines, testae ouorum, crocus Martis, sapo, chrystallum, creta, arsenicum, antimonium, minium, elixir, lazurium, sol laminatus, sal nitri, sal armoniacum, lapis calaminaris, magnesia, bolus armenus, & alia plura. De praeparationibus, putrefactionibus, digestionibus, probationibus, solutionibus, cementationibus, filtrationibus, reuerberationibus, calcinationibus, graduationibus, rectificationibus, amalgamationibus, purgationibus, & c: quibus Alchimiae libri sunt refertissmi, deinceps illis, quae herbis, radicibus, seminibus, lignis, lapidibus, animalibus, uermibus, ossium cineribus, limacum capsulis, conchis, cocleis, & pice fiunt. Haec & similia quaequae sunt in Alchimia remotissima quaedam, imo uanissima laborum onera, quibus etiam si ◉ & ◉ fieri posset, nihilominus intentionem hanc magis quam prouehant, impediunt. Non est igitur ex his ( ut uere loquar ) addiscendum, quod ad artem faciat ◉ et ◉ fabricandi, quapropter omittenda sunt omnino, quod cum 5. metallis ad ◉ & ◉ prorsus nihil operentur. Percontari posset quispiam, quae est igitur haec uia, breueque fundamentum, quae difficultatem nullam habent, eisque tam cito ◉ & ◉ fieri potest, uere, & sine fuco? Responsio, abunde satis in septem canonibus, & aperte dictum est, qui per hos intelligere noluerit, frustraneus labor esset amplius eum instruere. Non est etiam, quod sibi quis insipide persuadeat ea tam leuiter intelligi posse: uerum occulto sensu melius quam aperto. Haec est ars. Postquam Coelum, aut Saturni sphaeram cum uita currere feceris super terram, impone Planetas omnes, uel quem uolueris, ut ◉ tamen portio sit minima: omnes simul aut separatim currere permittas, donec Coelum ◉ penitus euanuerit, manebunt omnes illi Planetae mortui, cum antiquis suis corruptibilibus corporibus, et aliud recens, perfectum, & incorruptibile corpus induerunt. Illud enim corpus est spiritus Coeli, de quo rursus illi Planete corpus & uitam accipiunt, & uiuunt sicut antea. Corpus hoc accipe de uita, et ex terra, quod serua: est enim ◉ & ◉. En artem habes omnino manifestatam, & integram: si nondum intelligis eam, aut calles, bene est, quia sic est, uulgarius non, quod detecta maneat. De calore ◉ Quotquot ◉ humidae frigidaeque naturae fore, uel esse debere iudicant, errore uincti sunt, quia non est nisi de sua natura summe calidus, & humidus: cuius occasione semper, ac perpetuo in ( alias in fluxu ) uitaque debet esse: nam si humidae frigidaeque naturae foret, aquae congelatae similitudinem haberet, semperque durus & solidus existeret, ignisque calore primum, ut alia metalla ipsum liquefieri foret necesse, quo quidem non indiget, cum liquationem & fluxum habet ex proprio calore sibi naturaliter insito, qui tenet ipsum in fluxu perpetuo, uiuumque facit, ut nec mori, nec coagulari, uel congelari queat. Id maxime scitu dignum est, metallorum spiritus septem, aut quotquot eorum mixta fuerint, ac simul in ignem ueniunt, inter sese pugnam agere, praecipue ◉, sic ut quisqe suas in alium uires atque uirtutes exerit, uincendi, liquefaciendi, transmutandique desiderio. Unus alterius uirtutem, uitam, et formam depraedatur, aliamque naturam, & formam illi tribuit. Calore commouentur itaque metallorum spiritus, aut uapores, ad operandum in sese mutuo, necnon transmutandum de una uirtute in aliam, quousque ad perfectionem, et puritatem uentum sit. At quidnam agendum foret cum ◉ latius, ut humiditas, & caliditas illi posset adimi, quarum loco maxima frigiditas introducta congelaret, consolidaret, omninoque mortificaret eum? Hoc fac quod sequitur. ◉ purum E ◉ Z ◉ R T ◉ Cxpcx ◉ Recipe quibus impone ◉ quam optime conclusum, & suspensum in loci coagulationis medio per 24. horas: id est per diem naturalem. Hoc aufert a ◉ coelestem suum calorem, & per caliditatem extrinsecam, frigiditatem intrinsecam ◉ & ◉ ( qui ambo sunt Pla- netae frigidae nature ) tribuit, ex qua, uel per quam ◉ congelari, consolidari, & indurari cogitur. Nota frigiditatem ( qua ◉ indiget in sui consolidatione, mortificationeque sensu minime perceptibilem extrinseco, ueluti niuis, aut glaciei, sed potius extrinsecus calidum quid apparere. Non alias de calore ◉ quo fluit iudicandum est, non fore caliditatem extrinsecus perceptibilem, ad nostrarum qualitatum similitudinem, imo potius extrinsecus tamquam frigiditas percipitur: unde Sophistae ( gens inexperte loquax ) perperam asserunt, eum esse frigidae, humidaeque naturae: quo fit etiam, ut illum non aliis, quam calidis rebus coagulare studeant, quibus tamen fluidiorem effici, quam solidum esse cupiant, suo damno quam lucro potius indies experiuntur. Alchimia uera, quae unica tantum ar- te, ◉ aut ◉ ex quinque metallis imperfectis fabricare docet, aliud Receptum non admittit, praeter illud, quod sic, & uere loquitur. Solum ex metallis, in metallis, per metalla, & cum metallis, perfecta metalla fiunt: nam in aliis rebus est ◉, & in aliis metallis est ◉. Qua materia, quibus etiam instrumentis in Alchimia sit opus. Non aliis opus est, quam officina fusoria, plenis aere follibus, tenaculis, malleis, crucibulis, testis, & cupellis ex faginis cineribus constructis. Postmodum impone ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉, & operentur in finem usque ◉. Si metalla diu satis in terra sepulta manserint, non solum aerugine consumuntur, uerumetiam perseuerantia transmutantur in lapides naturales, quorum infinitus est numerus, at paucis arcanum hoc est cognitum. Reperitur enim in terra gentilium uetus & lapidea moneta, suis imaginibus impressa, quae prius metallica fuit, sed per transmutationem a natura factam, in lapides uersa. Alchimia quale sit animal. Alchimia definitio. Nihil aliud est Alchimia, quam perceptibilis, industria tamen, excogitatus sermo uerus, quo genera metallorum, ex uno in aliud transmutari docetur: secundum quem unusquisque sibi meliorem uiam, & artem, pro suae mentis captu ( qui rem perpendit acutius, ita metam attingit ) eligere potest, ac in ea ueritatem inuenire. Syderum, & lapidum rationem habere maximam oportet: qui sydus lapidum, est omnium formationis spiritus. Est etiam syderum omnium coelestium ◉ non nisi la¬ pis unus in seipso, terrenusque lapis a coe- lesti prodiit lapide, per eundem ignem, eosdem carbones, cineres, expulsiones easdem, & repurgationes, quibus lapis ille coelestis, clarus, & purus in splendore suo separatus, & reductus est. Totus autem globus terrae, nihil aliud est, quam abiectum quid, concretum, mixtum, corruptum, tritum, & iterum coagulatum, & partim in massam unam lapideum opus liquefactum, quod in meditullio sphaerae firmamenti, sedem & quietem habet. Notandum est ulterius lapides illos preciosos, qui propriis nominibus a lapidibus coelestibus, uel syderibus appellantur, proximum perfectionis, puritatis, pulchritudinis, claritatis, uirtutis, constantiae contra ignem, & incorruptibilitatis habere locum, & cum aliis lapidibus in terram esse defixos. Quapropter cum coelestibus lapidibus, & syderibus maximam habent affinitatem, quod eorum naturae sint, ab eisque deriuentur. In fracto continente prius reperiuntur ab hominibus: uulgus tamen ( cui de rebus falsum asserere proprium est ) existimat ibidem ut inuenti sunt, nasci, postmodum expoliri, circumferri, uendi, necnon pro maximis haberi diuitiis, ob eorum colores, formositatem, aliasque uirtutes: de quibus inferius narratio sequitur. Smaragdus. Est uiridis, transparensque lapis: prodest oculis & memoriae, tuetur castitatem, quae si penes eum infringatur, & ipse non integer manet, Adamas Crystallus niger, adamas nomine, uel Euax a laeticia, quam imprimere perhibetur gestantibus: est obscurae transparentisque nigredinis, ferrei coloris, omnium durissimus: sanguine tamen hirci soluitur. corpus eius auellanae quantitatem ut plurimum non excedit. Magnes Ferreus est lapis, & ideo ferrrum ad se trahit. Margarita Est unio, non lapis, quia nascitur in cocleis marinis, albi coloris. quod in animantibus, hominibus, aut piscibus nascitur, non est lapidee nature proprie, sed perfectum opus. Hiacynthus Flauus est lapis & transparens: est et Theophrasti flos eiusdem nominis, qui secundum fabulas Poetarum homo fingitur. Sapphyrus Lapis est coelestis coloris, & pulchri, coelicaeque naturae. Rubinus Splendet colore Ualde rubeo. Carbunculus Solaris lapis, lucet ex propria natura sicut sol. Coralium Lapis est albus, uel rubeus, non transparens, in mari nascitur, ex natura tempestatis, & aeris, in ligni formam, aut arbuti, ex aere durescit in lapidem, & igne minime consumtibilis. Calcedonius. Lapis est uariis colorib. mixtus, inter obscuritatem, & transparentiam tenens medium, mixtus etiam fluxibus nubium, coloris haepatici, lapidum preciosorum maxime ignobilis. Topazius Lapis est noctu lucens. Pyrophilia. Amethistus Purpurei, colorisque sanguinei lapis est. Crysopassus Igneae naturae lapis. Cristallus Est lapis albus, transparens, glaciei persimilis coloris: constat ex igne, & frigiditate. Medicorum Facile Principis Aureoli Theoprasti Paracelsi de tribus Substantiis primisque Principiis libellus. Caput I. Tria principia. Omne crescentium a natura productum in tribus ornatissime positum esse comperimus, uidelicet in Sale, Sulphure, & Mercurio: quorum trium coniunctione conflatur corpus, & unita substantia. Quod ad corpus attinet, eius hic nulla fit mentio, sed illius dumtaxat quod in eo continetur: Operatio triplex. cuius operatio triplex, una Salis, haec purgat, mundificat, balsamoque suo conseruat, ac in illa dominium habet, quae tendunt in putrefactionem. Alia est Sulphuris, & in ea quae superflua sunt ex aliis duobus, aut incipiunt corrumpi, dominatur. Tertia Mercurii, quae quidem aufert omne, quod habet consumptionis initium. De Trib. 36 Forma trium, liquor est Mercurii, Sulphuris oleum, & alcali Salis. Horum trium forma. Mercurius sulphure caret, atque sale, mercurio saleque Sulphur, & sulphure Sal mercurioque cum tamen unumquodque per se solum existit in sua potentia. Quando quoduis istorum in sua potentia. Sed in morbis permixtis, rerum istarum separatio non est perfecta, quia duorum aut trium operationes in uno quandoque reperiuntur, ut in Hydropisi, & in aliis similibus morbis. Permixtae aegritudines quae. Aegritudines permixtae sunt illae, quae sua siccum, humidum, temperatum excedunt, & c. sicuti saepe Mercurius, & Sulphur curant Paralysim, ea de causa, quod ibidem corporale sulphur admixtum, aut in confiniis laesum est. Morbi commixtio est laesio in tribus. Considerandum itaque morbum aliquem dupliciter, aut tripliciter posse commisceri. [ / ] Medico quae animaduerten- da. Simplicium utique medicus, in liquore, oleo, & sale ponderarem gradus, & quantam in istis exaltationem habeant perpendere, morbique statum in confiniorum laesionibus, & cum simili iudicio liquorem; sal, & sulphur extrahere, necnon quibus opus erit attribuere debet: Regula. Principiis. dicamentum, alterum uero morbo sit administrandum. Caput Ii. Salia purgandi uires habent, diuersis tamen rationibus. Uis purgandi salium duplex per- secessum. Aliqua per secessum, & ista sunt duplicia, quorum unum sal rei dicitur, hoc digerit in exitum. Rei & naturae. Alterum est sal naturae, quod agit in expulsionem. Absque salibus nulla purgatio fieri potest, inde sali naturae uulgi salia conferre colligendum est. Per uomitum. Nonnulla per uomitum purgant, illa sunt crassiora, quae orificio uentriculi superius adhaerentia, non transeunt in digestionem. methodum hanc obseruando, scilicet, quod unum laesioni meper sudorem. Alia per sudorem, & sunt omnium subtilissima, seque recipiunt in sanguinem. Ad stercora salia quae sunt & ad uomitum, sanguini minime commiscentur, hinc fit ut sudorem etiam non prouocent, quia sudor aliud nihil est quam sal. Quaedam per urinam purgant, quae tota sal etiam existit superfluum. Stercus autem est superfluum sulphur. Ex liquore superflui nihil exit, sed in se manet. Trib. 38 uis a corpore per salium operationes expulsa phlegmata, sicuti per nares aures, aut oculos, aliasque partes corporis uidemus fieri: Omnes operationes ex Archeo. quae quidem ex Archeo de quo suas uirtutes accipiunt, intelligi debent, ut infra dicetur latius. Sunt igitur egesta quaede Cum igitur salium uirtus laxatiua proueniat ex Archeo, unum purgat uentriculum: quum ex Archei uentriculo fuerit, aliud splenem, si fuerit ex Archei splene, sic de cerebro, iecinore, & pulmone, caeterisque membris, atque partibus intelligendum erit: Archei membra scilicet, microcosmi membrorum esse regimina. Sal uarii saporis, Dulcis. Alcalium etiam uaria sunt genera salium, unum est dulce ueluti cassia, hoc est sal separatum, quod in mineralibus antimonium dicitur. Acidi. Acidum est aliud sicut sal gemmae. Acris, Amari. Aliquod asperum, ut zingiber. Reliquum est amarum, uti reperitur in Reubarbaro, coloquintida, & caeteris. Quadam nascuntur, extrabuntur, coagulantur. Alcalium etiam quaedam nascuntur, ut Harmel, alia quidem extrahuntur, ut scamonea, multa coagulantur ut absinthiaca, quorum intellectus omnium ex rerum in essentia salina cognitione dependet. Similiter nonnulla per sudorem purgant, alia per consuntionem, uel alio quouis modo, nam pro saporis uarietate salium, est eorum etiam operatio diuersa, nempe rei, & extincta. Operatio bifaria, Rei & extincta. Caput Iii. Operatio Sulphuris in quibus. Sulphuris operatio, est exsiccatio, et consuntio superflui in seipso, uel in alio: modo superfluitas huiusmodi subiecta salibus non fuerit. Exemplum in Hydropisi. Ut in Hydropi- si requiritur medicina salium ex Archei iecinore tracta, qua putrefactum & corruptum expelli queat: ut morbus tamen auferatur, necessarium est sulphur, cui morbus hic in origine sua subiicitur: licet unumquodque sulphur idipsum prestare non ualeat. Ex elementorum natura productum est, ut omnis morbus ex natura corporis ortus, ex opposito sibi correspondentem ex elementali natura partem habeat: quod uniuersaliter & particulariter id accidere solet. Ex generibus eleme torum genera morborum cognoscenda sunt. Trib. 40 sci debent: alterum enim alterius est indicium. Quapropter morborum genera quaeuis, ex elementorum generibus cognode Caput Iiii. Operatio Mercurii. Mercurius omne quod a sale sulphureque recedit ad se recipit, ut in morbis ligamentorum, arteria rum, iuncturarum, articulorum, & c. Quamobrem in huiuscemodi morbis unice curandum est, ut Mercurii liquor auferatur, & quaeuis aegritudo per suum appropriatum, ut a specialitate rerum in ipsa natura demonstratur, & in Philosophia de re & natura: quod breuitati studentes hoc loco non recensemus. Caput U. Tria genera morborum omnium. Ex praecedentibus colligi debet, morborum tria genera cuiuis me- dico praesupponenda, scilicet unum ex sale, secundum ex sulphure, tertium ex mercurio. Ex sale. Ex sale quidem hoc modo: Quilibet morbus laxus a sale regitur, ut fluxus uentris, dysenteria, diarrhoea, lienteria, & c. & est illud sal quod suo loco positum, & a quo, siue sana, siue corrupta quaeuis egestio profluit. Unum est sal naturae: corruptum est alterum, & resolutum: inde sequitur eius curam per salia fiendam, id est, sal unum alterum sal rectificare, separareque hoc quod resolutum est ab integro debere. Sulphuris cura subsequitur. Postmodum sequitur cura sulphurea, tanquam salium operationum confirmatio, cuius potestatem habet, estque sulphur speciatum ex ui Archei. Ex Mercurio. Ex Mercurio proueniunt arteriarum, ligamentorum, articulorum, ossium, neruorum, & similium aegritudines, quia in aliis partibus corporis non predominatur substantia mercurii corporalis, quam in exterioribus membris. Ex Sulphure. Sulphur quidem interiora membra laedit, uti cor, haepar, cerebrum, renes, & c. qui sulphurei morbi nominari proprie debent, quia in ipsis est substantia sulphurea. Exempli gratia: colicam assumamus, cuius origo sal est, ob intestina quibus sal praedominatur, & in eis uaria genera colicae producit: unum quum 42 De Trib. resoluitur: alterum, ubi nimium induratur, & suum temperamentum excedens, ad humidum uel siccum praeter aequitatem excesserit. Colicae cura. Quapropter in cura colicae salia elementata sal humanum rectificare debent: & cum demum aliud additum fuerit, uti sulphur, curam hanc existimabis colicae ueram. Non contrarium per suum contrarium, sed proprium ad suum innatum curandum est. In morbis mercurialibus, & sulphureis, eorum appropriata sunt assumenda, non contraria per contraria, sed propria solum ad suum innatum: frigiditas caliditatem non uincit, nec e contra. Cura sumenda est ex eo quod morbum auxit ( alias ) produxit, & eius loco. Caput Ui. Morborum subdiuisio in ramos locustas er solia. Suubdiuiduntur iterum genera morborum, in uarios ramos, locustas, & folia, nihiloninus cura diuersa non est, quia morbus mercurialis est exemplar, ex quo mercurii liquoris etiam ramorum, locustarum, & foliorum ( correspondentium tamen ) uarietas cognoscitur, ut in pustulis, quarum genera sub mercurio continentur omnia, quod morprincipiis. bis hic mercurialis existat. Nonnulli Gallici morbi sub mercurio uulgi concluduntur, pustulae quaedam sub mercurio metallino, alii sub mercurio xilohebani, multi sub mercurio antimonii, cuius causa est, quod mercurius ad suas proprias locustas ex ordine suae naturae, non praeter ordinem tendit ad improprias. Qua de re liquores mercurii necessario sunt cognoscendi, cum ipse mercurius idipsum curet, quod sale suo proprio corrumpitur, & alio: nam in eo uis consolidatiua & incarnatiua ( sicuti pro natura mercurii ) sita est. Liquor Mercurii qua forma rebus insit. Mercurialis iste liquor uarius in rebus esse reperitur, ut in metallis, ueluti metallum, in lunipero, & Hebeno sicuti lignum, in margaritis, talcis, & cachimia sicuti minerale quid, in brassatella, persicaria, & serpentina uelut herbae: est tamen idem, & unicus mercurius, qui se diuersimode cernendum prebet. Quod iam de pustulis dictum est, hoc ipsum de suis ulceribus intelligendum erit: quaedam ex mercurio de persicaria curam expetunt, alia ex mercurio de arsenico, nonnulla ex mercurio de xiloguaiacano. Qua de De Trib. Cognitio arboris rerum & morborum necessaria. 44 causa morborum, & rerum arbores cognoscere medico necessarium foret, quarum triplicitatis pars una salis est, quae duplata rebis, & alimenti reperitur: idem in arbore sulphuris & mercurii iudicari debet. Maximopere cauendum est medico ne duas arbores in una cura permisceat, sed methodum hanc obseruare conetur, quae mercurialib. Regula. morbis mercurium, sal salinis, & sulphureis sulphur, ac unicuique morbo suum appropriatum adhibendum esse docet naturaliter. Ut morborum tria genera, totidem & medicinae. Medicamentorum igitur tria genera, totidem & morborum esse comperiuntur: inde uaniloquiorum, & cauillationum prolixitates Auicennae, Mesue, necnon aliorum fugiendas esse constat apertissime. Caput Uii. Omnis morbus a medico ponendus sub- nomine suae medici- nae. Ut medicus animi sui conceptum breuibus, & leuiter extricare ualeat, morbos omnes, et quemlibet sub suae curae nomen, uti supra narratum est, concludere debet, non dicere morbus hic, est Ictericia, quoniam experti non est medici, quod & quiuis rustici famulus hoc ipsum effutire nouit, sed ita loqui, morbus est leseoli, uere medicorum est: nam unico uocabulo morbi cura, proprietas, nomen, qualitas, dispositio, ars: & scientia simul includuntur. Leseolus enim Ictericiam & non alium curat morbum. Huius morbi talis diffinitio caret erroribus, & eius cura probatur ex co, quod in leseolo diaphanitas salis maxima, quae magis quam fusus topazius tingit & fixat, reperitur. Est etiam Ictericia sal in flauo colore diaphanum, quod suo simili pelli debet. Non alias Ansenata, & sal producens ictericiam, illud est mater Ansenonae & leseoli, sed ex bina matre, scilicet animali, & elementali sumens originem. Sunt igitur ex hoc libello tres arbores istae peroptime discendae, quia quicumque semen earum ignorauerit, erroribus talem scatere necessum est. Latius dicendum erit, hic est morbus Auri ( non lepra nec species eius ) sic loquitur uerus medicus, eo sermone demonstrans curam se ueram habere leprae: nouit & custos in pagis dicere, haec est lepra. Haec tu loquere, morbus hic est tincturae, colliget inde medicus expertus, cognitionem tincturarum habere te, earumque regenerationis, & aetatis restaurationis ignarum non iudicabit. Cum dixeris, morbus est uitrioli, sapiens mox intelliget, species Epilepsiae curasse te per oleum uitrioli, uel spiritum eius: Haec & similia docent antiquorum scripta. Sed quanuis ad huius instituti mei theorica non pertineant, uolui tamen his indicare qua ratione medicinae theoria finienda sit, ac ad suam practicam deducenda: quod etiam theoricae tantum id fecerim, causam esse putes, quia specialis illorum natura, de trium antedictorum fontibus, naturaeque mysteria per antiquissimos autthores illis inclusa peti debent: per quos etiam theoricam meam, quoad amborum originem, elementorum scilicet in suis productionibus, & animalium suis in generationibus firmissime probare possum, & ex ipsis theoricae fundamentum immotissimum ponere. Theophrastus. Caput Uiii. Incarnantia sunt ex Mercurio. Ut clarius ex theorica pateat unde sint incarnatiua, dicimus ea solum ex mercurio fore, qui non tarde, sed expeditissime, sicuti per mercurium in resina, citius mercurio mumiae, mercurioque tartari citissime uulnera, necnon ulcera, cancrum, Estiomenam, & Herisipilam curat. Plurimae sunt huiusmodi uires mercuriales in elementis, & in annualibus circuitibus, quae quidem omnes prodeunt in lucem, his qui locum in quo mercurius et alie partes existunt, ac mercurium ipsum, unum in topazinum, alium in crocum sandalinum, & alium in spiritum, quemlibet in exaltatione sua, qua magis delectatur, esseque debet, praeparare norunt. Est enim ad usus necessitatem peculiariter extrahendus, ad uires incarnatiuas, & consolidatiuas, quas etiam in mercurio duntaxat; in quo post separationem, sulphur nullum, neque sal remanserit, sed qui purus sit omnino, hoc loco dicimus existere. Non secus est de sulphure, quorum usus, & exaltationes cognoscenda sunt illi, qui medicus alias nominari, necnon aegros artificiose curare cupit. Miraretur Porphyrius, hominemque delirum efficeret audire, Saphirum, & Iaspidem, lapidesque preciosos fore mercurium, quod non oculis id cerneret, manibusque tractaret: quid mirum cum nullam experientiam habuerit unquam, nec eam discendi cupidus extiterit, nihilominus uitulos allatrat. Caput Ix. Quod zingiber diaphanum existat, salis est de cuius corpore constat occasio. Huiusmodi uirtus est ignis, per quem generationes ebulliunt ( ut in philosophia ) tum per suam bullitionem deopilat, humoresque sulphuris, salis, & mercurii, in secundum, tertium, & quartum ebullitorum gradus cogit, ac secundum istam salis ignei tatem, gradum accendit, ex quo destillant humiditates per poros, & guttas oculariter. Sic etiam de mundificatiuis. ex sola mundificationis uirtute salis id efficiunt, sicut mel, & alia: sequitur inde, quod in melle balsami sal habeatur, quod corruptionem uitat, hoc idem & in Balsamo sal ( quod omnium quae natura produxit nobilissimum est ) efficit. Attractiuae natura uirtutis. Attractiua uirtus est ex natura sulphuris, ut gummi quaeuis ex ui suae sulphureitatis attrahunt: & mastix sulphur est ita productum, sic & oppopanacum, galbanum, & alia multa. Eorum opinio non est obseruanda, qui dicunt, caliditatis est attrahere, sed ita loquere tu ueritatem, sulphuris est attrahere. Nam calida solum trahunt a locis quibus adiacent, & in quibus aduruntur: causa haec est, id quod uritur est sulphur non fixum, ideo recedit: gummi uero, laxatiua quoque, & similia sunt etiam attractiua de locis, in quibus non existunt, sicut Magnes. Quod autem salia etiam attrahant, efficit hoc sal quod impressum est sulphuri, eiusque spiritu coagulatum, quare longius, uel a loco distantiori trahit, quam situm est. Omnia repercussiua sulphureae suiit nature. Pariter & repercussiua sunt sulphurea, siue calida, frigida, uiridia, uel coerulea fuerint. Repercussiui sulphuris est ad centrum se recipere, deque mobilibus quicquid arripit ante se pellere. Non est, uti loquuntur frigidi repercutere: boni uiri qui hoc dicunt, opinantur cauda se tenere uulpem, cum tamen in anum illi manum impegerint. Subtilissimum, & maxime cautelosum Albertistam oporteret esse talem, qui regulam hanc defendere uellet, quamuis etiam ex Graecorum consilio prodiret, latius de his in Philosophia. Caput X. Quicquid sciri cognoscique de confortatiuis potest, hoc ipsum docet explanatio Archei, qui homini persimilis, in quatuor elementis positus est, Archeus uerus in quatuor partibus. De quo sic loquere, magnus est Cosmus, homo uero paruus, unus alteri similis, ex ipso uis confortationis oritur, ut quicquid ex Archei corde natum est, cordis confortatiuum existat, uelut Aurum, Smaragdus, Coralium, & pleraque alia. Quod ex hepate fuerit, elementi cosmi confortat hepar, & sic de relitheophrastus. quis. Huiusmodi uires confortatiuas non dant Mercurius, sulphur, neque sal, sed cor solum elementorum, ex quo uir- tus illa procedit in elementis: qua fit etiam arbor ex semine stans, manens, & in altum exurgens, foenum atque stipule segetum. Ocularis est & externa uis, quae in animalibus stabilitatem, atque motum, ut in productis operatur. Est & alia quae sensibus, aut oculis non subiici- tur: haec est uirtutis in seipsa fortitudo qua conseruatur, sanumque manet om- ne cui inest: spiritus est naturae de quo res omnes a natura productae participant, alias destruerentur. Manet spiritus hic in suo corpore fixus, & ipse est, qui hominem pro cognitionis ratione sui corroborat. Archei uirtus igitur cum suis membris in minorem Cosmum ingreditur medio uegetabilium, aliarumque mundi partium. Finis. Aureoli Theophrasti Ab Hohenheim Doctoris utriusque medicinae de Contracturis earum origine & curis, duo tractatus. Summarium eorum quae primo, secundoque tractatu continentur. Caput I. De contracturis membrorum in corpore, per dissolutionem unionis ortis. Cap. Ii. De contracturis ex tartaro, calculoue procedentibus. Cap. Iii. De his quae ex colica ducunt origi- nem. Cap. Iiii. De his quae ex cholera proueniunt. Cap. V De contracturis ab excessibus in potu. Secundo tractatu. Caput I. De ordine differentiaque seruandis in practica. Cap. Ii. De discrimine quod est inter Aurum potabile, Solis oleum, & quintam essentiam Auri. Cap. Iii. De essentia Perlarum, id est unio- num, uel Margaritarum, & Antimonii, Cap. Iiii. De arcanis sulphuris, & Aquarum uitae. Cap. U. De uirtutibus olei uitrioli, & aquae tartari. Cap. Ui. De proprietatibus fumigiorum externorum. Cap. Uii. De uiribus compositorum Balsamo- rum. Cap. Uiii. De arcanis contracturas persanantib.=us Cap Ix. De conclusione totius opusculi. Aureoaureoli Theophrasti Paracelsi Tractatus Prior, De contracturarum origine. Caput I. Multigenus inter homines contracturarum numerus, me summopere mouit duos de contracturis in praesentiarum tractatulos in lucem aedere, partim in Chirurgorum utilitatem, ut ex his earum originem, & curam addiscere ualeant, partim, & potissimum ut patientibus melius tutiusque subuentum sit. In primis de Contracturis ex lesione dicemus. Earum ego differentiam quin tuplicem esse repperi, quarum quidem omnes, & per se quaelibet membrorum contractionem modo curabilem, aliquando prorsus incurabilem efficit. Sin gularem quaeuis originem habet, sed non sunt unius & eiusdem omnes principii, per eandem uiam ad locum diuertheophrastus sum, & diuerso modo perueniunt, unaquaequae pro suae naturae proprietate, sicuti suis capitulis infra dicetur latius. Illa quae fit ex laesione corporis, est omnium pessima, de qua primo tractandum etiam esse duximus: externis accidentibus fit, utpote uerberationum, uel fodicationum ictibus, casu, uel alias diuersimode, iaculis, telis, bombardis, abstrusionibus, fractionibus, & c. Quandoque propter constipationem in carne, quae nutrimentum impedit, contracturae fieri solent, uel aridurae, quarum suo loco mentionem facimus, ubi de aridura loquimur. Similiter accidere solet propter uenarum obstructionem, quae nutrimento suum transitum impediunt, non per naturam, sed accidentibus extrinsecis, ut si cuipiam uenae truncatae fuerint, nisi per competens medicamentum in uulnerum conclusione rite iungantur, quod uias, atque meatus omnes aperiat, ex alteratione pororum, & mea tuum in arteriis, oriuntur contracturae. Saepius etiam euenire consueuit, ut propter abbreuiationem alicuius membri uel curae defectum ( quod plerunque fit ex medicamentorum impertinentia, sicuti loco de uulneribus habetur contractura nascatur, cuius cura sub antedictis accidentaliter factis continetur, quia causa per quam lapsus iam factus fuit, carnes & uenas obstruxit, atque mortificauit, ut nerui prorsus in seipsis deficiant, membroque nullas uires adhibere ualeant, unde ipsum etiam deficere cogitur: quod patebit clarius, ubi de cura per quam mortificata membra quaequae refocillari, uiuificarique rursus possunt, agetur inposterum. De contracturis ex tartaro calculoue procedentibus. Caput U. Offertur & alia contractura, quae procedit ex calculo, uel tartaro, sub cingulo dumtaxat regionem habens, doloribus quandoque maximis praecedentibus, totam illam corporis plus mediam partem interimit, insensitiuam, & immobilem reddit. Nonnunquam in uentre solum torminibus intestina contrahit, quod externe uideri nequit. Aliquando nates, & fundamentum arripit, dorsum incuruat, & femora, feminaque super genua, tunc in funda- mento contracturam facit. Aliquoties usque ad ipsa genua extenditur, & crura postmodum totam corporis partem sub cingulo contractam, impotentemque reddit omnino. Iam de huiusmodi contracturarum origine loquemur, calculi relinquentes originem, aut renum & uesicae tartari, quae licet istarum sint contracturarum exordia, libro de Lythiasi tamen, & arenis abunde satis explanantur. Arena, & Lythiasis in spiritu rerum, in sanguine, & in omnibus quae concauitates habent existunt, prae- sertim in renibus, & cum sanguine per totum corpus expanduntur. Ubi iam ista materia congelata, uel ad congelationem eo loci quo se recepit, ex sua natura proprietateque disposita fuerit, spiri- tus uitalis, & humor uitae cordisque ( in quo sumit exordium ) qui ad femora, crura, pedesque totos pertinent ( cum per totum corpus diffusum sit ) eiusque portio quae partibus inferioribus competit, per loca transiens in quibus, tartarum, & calculus situm habent, ibidem sophisticatur: & propter suam humorem attractionem, per quos transitum facit, a tartaro uel calculo recipit impressiones, tartareasque proprietates, quas retinet, secumque uehit ad regiones, ad quas a natura disponitur, in singula membra scilicet inferiora. Quod si pauca fuerit huiusmodi substantia. manet in fundamento haerens, & incuruationem dorsi facit. At si paulo plus fuerit substantiae, progreditur ad femora. Si plurimum, ad extremas corporis partes, infimasque transiens, contrahit omnes, impotentesque reddit. Non omnes hac ratione qui tartaro laborant, uel calculo contracturas patiun- tur, quod eorum calculosa, tartareaque substantia compacta, coagulataque sit, ut humori, spirituique uitae permisceri non possit, illaesique renes, & uesicam transeant. Est & alia ratio, uidelicet quod arenosae, calculosaeque substantiae paucitas, parum etiam inficiant spiritum, isque non plus damni potest quam receperit inferre. Haec est indubia ratio, cur uitae spiritus, & humor, quod nempe materiam ad se talem receperint, membra contrahant. Arenae Lythiasisque materia lapidea est, acerrimae concretionis, & coagulationis. quum igitur uenis, iuncturis, ossibus, medullis, & carnibus admiscetur, horum naturam immutat, nutrimentorum ductus obstruit, uenas & medullam ossium frigefacit. ut instar aceti congelati fiant, & c. Natura sua tamen per commixtionem cum spiritutae non immutatur, imo semper acrior euadens illum in qualitate magis falsificat, qui rursus id ipsum quod nutrire tantum deberet, etiam falsum, non ex suo, sed ex alieno facit. Ex ista qualitatum, complexionum, & naturae contrarietate, nascitur constipatio pororum. arteriarum, carnis, & medullarum in ossibus congelatio: sic ut per acetosam, & tartaream huiusmodi frigiditatem, prorsus immobilia membra facta sint: nec solum propter frigiditatem, sed etiam ob aciditatis asperitatem ipsae uenae corroduntur. Corrupta quaedam est frigiditas omnis spiritus expers, & materia spiritu carens, tanquam acetum quod fixum est absque spiritu corpus, & membris inhaerens humida frigiditas spiritum nullum habens: quod aliis corporibus frigidis & humidis non contingit, quia uiuentem ista spiritum continent, qui non permittit ea contra naturam aliquid moliri, sicuti scripsimus de acetosis, in libro de lapide & arena: quorum etiam generatio, contracturarum ex arena tartaroque prouenientium est origo, spiritumque uitae, necnon eius humorem impediens tartarea calculosaque sua proprietate membris in inferioribus dispersa diuisaque materia, prout supra dictum est. De contracturis, quae ex colica ducunt originem, in manus atque pedes repartitis. Caput Iii. Contracturae quaedam ex colicis passionibus oriuntur, de quibus ( colicam & originem eius, quod in alio libro particulariter tractemus eam relinquentes ) hoc loco scribere praetendimus: quarum uariae sunt species Nonnullae cum aridura. Aliae cum tremore. Aliae cum membrorum, & uenarum attractionibus. Aliae cum uenarum prominentia. Cum doloribus aliae. Quaedam per membrorum indormitionem. Aliae cum uomitu prorumpunt: quarum omnium colica ut in posterum audietis causa est. Primo cum tormina colica uentrem exagitant, ut eorum est proprietas, eius loci natura quaerens auxilium ab ipsa natura, de membris carne minus onustis, utpote brachiis, cruri- bus, & spina dorsi ( quibus uitae spiritus debilior existit, ideo facilior ad recedendum a suo loco, membrisque laesis succurrendum ) attrahit humorem hunc uitae, qui quod in illis membris paucissimus existat, totus affluit: non ita quidem a carnosis. Ubi iam humor uitae relictis suis membris peruenerit in uentrem, a colica materia propter coniunctionem inficitur, illiusque ueneno tingitur ( de quo mentio fit in descriptionibus colicae ) & inde contracturarum tres species oriuntur. Una postquam per se iam cessauerit morbus absque medicamento, rediens unde processerat uictoriam adeptus humor iste uitalis, ad singula sua membra colicae perniciem secum uehit, quae non alias, quam arena & lythiasis est contractae naturae. Talis corruptio quod contra membrorum naturam illa subintrarit, aliarum instar in contracturam transit, & inde sequitur impotentia. Quod ex quauis colica non accidat, ratio est, quia substantiae colicae parum, hoc, ab humore uite penitus absumitur. Secunda colicae contractura fit, ex insufficienti, uel impertinenti medicamento, quod omnem huiusmodi materiam consumere minime potuit, & quod residuum fuit humori uitae permixtum est, qui postmodum sparsus in omnia sua membra, contracturas induxit. Tertia colicae contractura nascitur, quum sub istis passionibus intratur in balneum, quia statim atque membra calefacta sunt, calor iste rursus humorem uitae reuocat in suum locum, maxime quod eius sit proprietas ad calorem se recipere. Ubi iam in sua uenerit, secum adfert colicae materiam sibi permixtam, & membris refrigeratis relinquit eam, quae tandem operatur ex proprietate sua, capitaliaque membra quatuor impo- tentia reddit. Nonnunquam inter balneam dum, si talis materiae plurimum fuerit, quia iam ali as quam assueta sit ( in uentre scilicet ) in brachiis, & pedibus se re- periat, continuo membra contrahit: eius nanque salsedinis asperitas ( cum nihil aliud sit colica, praeter sal ut ignis calore, aciditateque uehementissimis urens ) uenas, atque iuncturas impotentes reddit, ut in aliis suis agnatis proprietatibus efficere solet: aliquando carnes, & musculos, ut acidorum est natura, corripit. Talis est, in istis locis contracturarum origo, quae nihil aliud esse uidentur, quam humoris uitae in colicam attractiones, & postmodum istius in quatuor membra capitalia cum concepta malitia receptio, ibidemque manens corruptio similis tam diu, donec per eam humor ille uitae penitus absumatur. Ex huiusmodi corruptionibus membrorum aridura nascitur, eo quod natura retrocedere, suasque nutriendi uires cogatur his amittere: tum propter fellis aciditatem abundantissimam, tremor in membris excitatur, in uno tamen quam in alio magis: aliquando cum retractione membrorum, quod fellis natura sit in quae dominatur ea stringere: aliquoties cum extensione superflua, propter humoris ui- tae fortitudinem, qua membrum laeditur ad impotentiam: & persaepe cum debilitatione propter eiusdem humoris depraedationem a colica factam. Insensitiuae contracturae sunt emortue. propter humoris corrosionem ab acidi- tate, frigiditateque materiae colicae temporis successu factam, sic ut stupefacta membra non sentiant. Sunt & aliae sensitiuae, quod robustum adhuc humorem uitae retineant, qui se contra morbi conflictum defendere nititur. Quae uomitum excitant a colica procedunt, mem- bra nondum obsidente prorsus, sed partim in uentriculum recepta per fel eum infestat, uti libro de colica demonstratur. Quicquid praeterea de praedictis contracturis scitu necessarium fuerit, capitulo de cura continetur. De contracturis, quae ex cholera proueniunt. Caput Iiii. Omnium est pessima quae cholera gignitur contractura: nam transmutatione contra naturam, ex to- tius corporis accensione, cum externorum, tum internorum membrorum in cholericis tantum, & praesertim in mulieribus, in omnia membra producitur in hunc modum. Ad excessiuam hominis choleram, fel aciditatis stipticitate sua calorem addit in corpore, quo tandem in uenis omnibus accendit sangui- nem, ex cuius feruore sudant uenae sub cute: sudor hic est sal in quo uiuit & comseruatur sanguis, uti de sanguine suo loco dicitur: huiusmodi sal ad uenas, neruos, & carnes transit, ac ad omnia quae corripere potest asperitate sua. Sic etiam ex impressissima cholera solet accidere, quum per uniuersum corpus saeuit, huius motu sudor excitatur per quam acidus, qui nulla alia motiua cogi potest in exitum, quam superfluo calore per choleram ortum habente, quo fel accenditur in amaritudinem, eam adfert, ac una cum sudore per uenas ad sanguineum transit: postmodum acrimonia fluxionis istius, in materialem aquam sal huiusmodi resoluitur, per quam dictorum quatuor in unicam formam essentialem fit in uenis & iuncturis commixtio, sicut in aliis. Postquam sudor huiusmodi cholera motus iam cessauerit, fel ad suum locum redit, sedatur calor, sed remanent illae commixtiones in locis ad quae cholera, sudoreque promotae sunt, quia non recedunt a iuncturis, in quas receptae semel fuerint. Cholera pariter abeunte, mox adest humor uitae, qui cum dictis commixtionibus iunctus, acrimoniae materialem earum sub- tilitatem recipit, hac etiam brachia pedes, & exteriora membra quaequae reddit contractionibus impotentia. Periculosa tandem cura subsequitur, atque dif- ficilis, & potissimum in mulieribus, quibus tam inordinata cholera naturaliter inest, ut sanguinem uitae spiritu suo prorsus euacuet. Quapropter in mulieribus cholerae contracturarum curae difficiliores existunt quam in uiris, & plerunque mortem inducunt: maxime quod accedat inuidia, per impressionis ascensionem orta: quae non alias ac fel ascendit, ac mouetur ab inuidia sicuti fel a cholera. Feri potest igitur ut ex inuidia nascantur incuruationes, & ex istis contracturae, prout ex cholera proueniunt. Est itaque cholerae contractura, calor ab exterioribus cholerae motibus ascensus. quo spiritus, & humor uitae contra uenas & iuncturas inficiuntur, & corpus suum in contracturam ducere, motumque similem in his magis quam in aliis contracturis exerere coguntur. Inde fit etiam ut minus aliis curabiles existant, raroque penitus curari possint: nisi spiritus adhuc aliquid residuum sit in membris, totusque non fuerit exsiccatus, sic ut ex tantillo rursus multiplicari queat, alias frustra curabitur, ut in practica latius. De contracturis ab excessiuo potu prouenientibus. Ex uino superflue poto generantur etiam contracturae, quae prolixissimae durationis, membra prae caeteris exedentes, & ex sua natura difficillimae curationis existunt hac de causa. Uinum spiritus habet subtilissimos, quos ubi potum fuerit, una cum humore uitae permiscet, facileque recipiuntur, cum propter similitudinem, tum etiam ad humoris uitalis nutrimentum. Permixtione facta, uini qualitas calida & sicca suas operationes exercet indomite: propter sui subtilitatem tartarum in se resolutum etiam continet, inde fit ut cum tempore magis atque bibitum, humorem uitae magis exiccet, absumatque, nec Uegetare permittit: quod ubi perfecerit, membrum eo loco priuatur suo nutrimento, motu post, & ultimo uita: uenae siquidem, ut ex sua natura, stringuntur, arescunt, ariduraque subsequitur, aut crassus spiritu uitae uacuus humor effluit. Non tamen omne uinum id efficit, potissimum illud quod subtiles admodum, tartareosque spiritus non habet. Quapropter ex aliquo podagra uel calculus oritur, sicuti libro de Podagra, & Lythiasi diximus, hoc fit ex diuersitate naturae cum uini, tum hominis, uti libro Philosophiae nostrae de uarietate crescentium secundum na- turam, ponimus. Medicorum Excellentissimi Doctoris Aureoli Paracelsi Tractatus alter, de cura & medicamentis, quae sunt contractis adhibenda. De ordine, differentiaque seruandis in Practica. Caput 1. Qum supra quinque contracturarum origines posuerimus, aequum etiam fuerit earum curas ex ordine describere, quod praesertim hoc praesenti capitulo facere conabimur. Eadem praemissae contracturae, non diuersa ratione curan- dae sunt omnes, & in sui cura non separandae, quod eundem habeant exitum, & principiorum causa medicamentis non indigeat. Nam atque morbus a membris expulsus est, & spiritus, humorque uitae restituti sunt in pristinum suae naturae statum, isti per sese curant, ac omne quod uitiosum est explodunt. Primo Theophrastus ne cura dicimus, medicamenta quaeuis ad contracturas aperitiua pororum, humorum calefactiua, humectantiaque neruos, & arterias esse debere. Hoc tamen animaduertendum est, ut in eodem gradu sint, in quo morbus ipse: nam sileuiora fuerint, inutilia prorsus futura: qualitates eorum morbi qualitatibus oportet ex aequo correspondere. Non omne calidum, nec humidum quoduis, li- cet etiam aperitiua sint & c. faciunt ad curam hanc, sed ut inclinationem habeant a forma specifica necessarium est, particulariterque particularibus etiam contracturis apta sint: qua uia, non alia, cura possibilis est. Notandum insuper contracturas in supremo gradu morbi constitutas, & postremo, non solum sic citatis, humiditatis, caloris, aut frigiditatis, uerum etiam extinctionis humoris, & mortificationis, aequalibus etiam extremum sanationis gradum obtinentibus medicamentis, & quae ad uitam restituendam membris ualeant, curari debere, non aliis. Talia proprietatum preparationibus rerum naturalium quae se quuntur, at non omnium, acquiri possunt medicamenta. Spiritus uitae reuocandus est, recuperandus, & renouandus, excellentissimis, & confortantibus plurimum remediis, quorum humore nouo spiritus ille ui quadam introducatur in membra, de quibus praui cum suis uenenis, & infectionibus humores expellantur, singulari medicinae practica naturaliter hoc ipsum operante. Considerandum est ulterius huiusmodi medicamentum quod istis morbis resistere debeat, non commune, non crudum, nec inseparatum ( ni forte leuis, & quae iam cessare coepit contractura sit ) existere debere, sed spirituale quid, corpus totum penetrans cum proprietatibus antedictis. Duobus modis ista cura fieri debet: Uno quidem ut illa membra quae sunt a suo loco mota, restituantur ut decet. Altero uero, quod maximis confortatiuis, uti sunt, Aurum potabile, Oleum Solis, Materia perlarum, Essentia antimonii, Arcana quintae essentiae, Aqua uitae, oleum uitrioli, Aqua tartari, Quintum esse gemmarum, Coraliorum, & similium, paulatim subleuentur, confortentur, & in pristinas uires reuocentur. At licet haec uocabula sint medicis antiquis, uel qui saltem antiquorum nomine medicorum se uenditant, cum tamen antiquas denominationes & medicinas ignorent, incognita, non est quod cures aliud, quam ut bene cures: illa tibi clarius in libro nostro quintarum essentiarum, & eorum praeparationes pro maiori parte ponimus. Nunquam D. O. M. sufficientes canere laudes, nec agere gratias totum genus humanum poterit, pro tanto medicamento, quod paterna sua liberalitate suis dedit creaturis: nam illud est ad calorem, & frigiditatem, omniumque supplentissimum, humoris, & uite spiritus ita restauratiuum, ut isti postmodum quasuis infirmitates naturaliter pellant, quae ad finem a Deo positum impediunt corpora peruenire: uerum unde similem efficaciam nactum sit, hoc loco non, quia libro quintarum essentiarum apertissime declaramus. Admirabilis profecto medicina, quae pariter humidum, atque siccum, calidum aeque ac frigidum curat. Haec est ratio, cur generalem curam ad omnes contracturas ponimus, ut in Auro potabili: cuius etiam non miratur, quicumque uere philosophus existit, quod Aurum & eius proprietates, eius que supremum oporationis gradum nouit, in confortatione totius naturae humanae: per quam solam omnes morbisunt, & potissimum illi qui supremum gradum occupant, ut contracturae curandi. Non alias in perlis, uel unionibus, quum praeparatae fuerint: & magis quam in illis in antimonio, qui uirium in corpore est renouator omnium, uti loco de restauratione, uitaeque renouatione ponimus: item in arcano quintae essentiae, in aquis uitae, quae per earum subtilitatem uirtutes omnes in uniuersa corporis membra ducunt, augentque: singulariter in uiribus olei uitrioli, & aque tartari, quum ad similitudinem essentie quintae praeparantur. Non minor est in coralio, preciosisque lapidibus uirtutum efficacia, quae singula praefatis libris enarrauimus: quod magis requiritur, addemus ad hanc practicam. Est & alius contracturas curandi modus, per externa medicamenta non inutilis, ut per fumigationes ex Balsamis, Theophrastus & arcanis: per balsama terebinthi, lauri: per oleum ranarum, adipum, gummi: per arcana, compositum, solidum & ele- mentatum, quorum descriptiones ponemus, at praeparationum processus, cum in libro de essentiis existant, hic superflue non repetendi. Pariter ad unguenta nullam demonstrationem, quod in libro de aegritudinibus membrorum habeantur facimus, at solum practice docemus curas cuique suam dosim, & usum adscribentes. De Auro potabili, & Oleo Solis ad membrorum contractiones. Caput. Ii. Diximus antea contracturas alio modo curari minime posse, quam per medicinas in supremis gradibus existentes, ut est Aurum potabile, similesque de quibus in gradibus maioribus egimus: quam obrem earum, ut in libro de Quinta essentia dicitur, est habenda maxima cura. Dicitur aurum potabile, quoties unam cum aliis spiritibus et liquoribus, in substantiam quae bibi possit, redigitur. Oleum eius est, quum ex sola sui substantia praeter additionem, oleum iam factum est aureum. Quinta essentia dicitur Auri, quoties ab eo rubea tinctura tracta, separataque fuerit a suo corpore: nam uirtus, actiuaque uis in tinctura dumtaxat existit. Dosis Auri potabilis, est ◉. qualibet uice. Olei dosis aurei pondus granorum hordei decem non excedat. Et quinte essentie Auri, granorum est trium similium per uicem aquae uitae bone, uel alterius aquae subtilissimae commixtorum, maneque, sub meridiem, & uesperi sumtorum, pro medicinae quidem exigentia: quae sine corrosiuorum, aut corrumpentium additione fit eius naturam immutare minime ualentium, uel cum ea permisceri. Auri potabilis descriptio. Accipe Auri foliati, puluerati, necnon in succum soluti ◉. 1. & acceti destillati quantum satis est addito, simulque destillando toties a se mutuo separato, quoad saporis eius quod adiunctum est nihil prorsus maneat. Postmodum sume subsequentis aquae uitae ◉ u. quas in pellicanum affusas una simul per mensem digerendo, perfectum habes Aurum potabile, cuius practicam ex libro nostro de quinta essentia discas oportet: quaeque licet multis coloribus non depingatur. ut moris est, par tamen hoc saeculo medicina reperiri non potest. Eius aquae uitae descriptio. Recipe uini ardentis lib. decem. Rosarum. Melisse. Rorismarini. Anthos. Cheiri. Foliorum utriusque Ellebori Maioranae ana. m. 1. Cinamoni. Macis. Nucismuscatae. Garyophyllorum. Granorum paradisi. Piperum omnium. Cubebarum ana ◉. ii. Succi chelidoniae. Tapsi. Melissae. ana lib.s. Cinerum fabarum ◉. u. 78 De Contractur. Mixta simul omnia per duodecim dies in pellicano digerantur, separa tandem, & utere sicuti dictum est. Olei solis descriptio. Postquam succus ab Auro per acetum, uti supra, fuerit separatus, bulliat quindecim diebus in digestione quae sequitur, deinceps balneo separetur, & in fundo manebit oleum spissum, quod Aurum est permixtionis expers. Hoc utere sicut supra. Corpus digestionis eius fit hoc modo. Accipe succi Chelidoniae Aquae uitae ana lib. 1. Resoluti solis ut supra ◉ iii. Misce simul, & operare sicut audiuisti. Formula quintae essentiae. Accipe quantum uoles Auri, per cementum regale, uel antimonium repurgati, cui per aquam salis metallicam proprietatem, aut malleationem auferas. Postmodum ablue residentiam aqua dulci. Tincturam eius extrahas per spiritum uini. Postremo spiritum eleuabis ab ea, manebit in fundo quinta essentia. Aquae salis constructio. Sal tritum accipe mundissimum, & albissimum per se quod sine decoctione, bullitione, uel alia quauis arte, qua sal fieri consueuit a natura productum sit, hoc ipsum liquefacias aliquot uicibus, & subtilissime tritum, ac una cum succo radicum raphani mixtum, atque solutum destillabis, & cum sanguinea dum uiridis existit iterum ponderibus aequalibus admixtum destillato quinquies. In isto liquore laminatum Solem, uti supra diximus, in puluerem solues. Abluatur hic puluis aqua limpidissima, destillataque toties donec omnis ab eo salsedo recedat: libenter enim sal separatur ab eo, quod non misceatur corporibus in profundo, quapropter ablato corrosiuo, manet Aurum per se solum ut oportet. Spiritus uini extractio. Accipe uini mensuram unam optimi, naturalis, & rubei potius Aquam albi, quod in circulatorium uas amplum ( ut melius rotetur ) positum, & obstructum, ac in balneum maris ad profunditatem uini mersum, per quadraginta dies bulliat. Postmodum effusum in cucurbitam destilla frigidetam diu donec spiritus exierit, & postquam signum suum non dederit amplius cessato mox ( alias in secunda parte chieurgiae magnae sic habetur ) Postquam dederit signum suum cessabis, nam quod sequitur est aqua uitae, non spiritus. utrumque ualet, quia signum hoc loco duplum apparet, unum spiritus alterum aquae uitae. Hunc uini spiritum ad residentiam effundes, quae est pulueris instar mundissimi, sic ut sex digitorum latorum altitudine supernatet, clausaque simul omnia uitro peroptime, digerantur in balneo diebus triginta: quibus tinctura spi- ritum subintrat, in fundo residet puluis albus. Separa per artem, & fluat puluis, inde fiet aqueum metallum, uel aqua metallica Spiritum euaporare permittas, ut Alchimia docet, manebit succus liquoris similitudinem habens in fundo. Liquorem hunc ad quinam uicem Theophrastus graduabis, per uas retortum pro quantitate materiae, substantiaeque capax: graduatio talis fit per eleuationem dumtaxat, quae subtilem reddit huiusmodi substantiam, sed ultra quintam essentiam se trahi non permittit. ( Alias eodem Chirurgiae magnae quo supra loco subsequitur, hoc est. ii. iiis.o. ulterius comburitur. Usus istius essentiae quintae est ut superius, & libro de quinto esse latius declaratur. De medicamine materiae perlarum. & assentia antimonii. Cap. Iii. Materia perlarum, succus est ex margaritis, & unionibus tractus, & potabilis, ita potens, ut inter spermata nullum illi simile ferme reperiatur, cuius extractionis modus talis est. formula conficiendi margaritarum succum. Accipe libram unam aceti destillati mundissimi, Aquae uitae circulatae libram semis, margaritarum mundatarum uncias quatuor, quae postquam pulueratae subtiliter, & praeparatae fuerint, una cum aliis in circulatorio digerantur per mensem. subsidebit materia per larum, ut pinguis liquor: qui quum apparebit, separentur aquae per effusionem succo reseruato, de quo dentur grana sex per uicem. Sunt & aliae succum huiusmodi parandi uiae, sed hec est omnium utilissima. De essentia antimonii. Essentia antimonii est purgatio preter secessum, quae purgat hominem excellentissime super alia quaeuis arcana, radicitus euellit auferendum, ac omne quod immundum reddit humanum corpus: hoc in supremum usque sanitatis gradum purum efficit, ac ab omnibus aegritudinibus mundat, etiam illis, ex quibus oriuntur ulcera. Quicquid penes hominem fuerit impuri delet, ac magis omne quod in homine per hominem indecentis inueniri potest. Si tu medici nam hanc uel potius arcanum reperias, imperito ne dederis. Philosophi, necnon artistae plurima tentarunt in antimonio, uerum ad fundamentum eius purum & perfectum peruenire non potuerunt ante mortem, quam etiam priusquam nascerer persoluerunt. Hoc loco praeparationis eius principium non quod in libro nostro de quinto esse reperiatur, sed remedium contra colicam ponimus, ut sequitur. Ad colicam. Accipe aquarum Melisse. Uitae circulatae. Succi Chelidoniae ana ◉ iii. Florum alborum antimonii: ◉ 1.s. Digerantur diebus duodecim. Postmodum separando per balneum, inuenies essentiam antimonii, de qua dosim unam facies ◉. s. qualibet uice. De remediorum arcanis essentiae quintae sulphuris, & aquarum uitae pro contracturis. Cap. Iiii. Accipe florum sulphuris lib.s. Florum alborum antimonii ◉ 1.3. Succi Auri ◉ 1. Aquae uitae circulatae ◉. Digerantur ad mensem, & in massam duram congelentur. Huius qualibet uice ◉. administrabis. Aquae uitae mirum in modum penetratiuae compositio. Accipe aquarum Melisse. Rosarum. Cheiri. Saluiae. Balsami ana lib.1. Piperum omnium. Cubebarum. Zingiberis. Cinamomi. Masticis. Myrrhae rubeae. Maceris. Caryophyllorum. ana ◉. ii. Succi mellis lib. s. Aquae uitae rectificatae lib. u. Digerantur omnia simul per nouem dies, & postea separentur, & in pellicano destillentur ad spiritum. Tandem ad liquorem hunc adde pomum tostum, & fractum, & simul una cum subsequentibus aromatib. digerantur super cineres per tres dies: de qua sumantur grana quinque singulis diebus. Accipe cinamomi. Caryophyllorum. Macis, ana ◉ ii. Anthos. Cheiri ana ◉ s. Ambrae ◉. ii. Musci grana quinque Zibetae ◉ s. Zingiberis Cubebarum Nucis muscatae ana ◉ 1.s. Amomi ◉ ii. Zedoariae ◉ ii.s. granorum paradisi ◉ 1.s. Post horum omnium digestionem 86 separa, seruaque uasis uitreis obstructissimis. De medicamento uitrioli, & tartari pro conctraturis. Cap. U. Oleum uitrioli per seipsum absque additione, sed ex proprio succo medicina est: at quia non omne uitriolum perfectum, non immerito quod optimum fuerit eligendum, ex quo phlegma totum, & oleum extrahitur, postea rectificatur a suis fecibus toties, donec ad spiritum exaltetur: de quo tres guttas administrabis, cum alia conuenienti quapiam aqua mixtas: poteris & aquarum uitae pauxillum affundere. Non reperitur medicamen aliquod penetrantius membra citius, aut materialius isto perquirens a fundamento, quam tibi iam posuimus. Est & aqua tartari tracta de uero tartaro perquam excellens ad ea quae dicta sunt, ut etiam libro de quinta essentia scripsimus. Processus in extractione phlegmatis, & olei uitheophrastus. Ad extractionem spiritus uitrioli, qui est omnium excellentissimus, & potentissimus, licet ab aliquibus phlegma nuncupetur, hoc modo procedendum est. Igne uiolentissimo uec non in erecta cucurbita, usque ad nonum alembicum per reuerberatorium in athanar locatum ad quartum diem naturalem urgeatur, & spiritus hic preparatus eritprocessus ad aquam tartari pro contracturis. Tartarum optimum accerrime destillatum, in pellicano subtilissime rectificabis, cui quidem aquae uitae rectificatae partem aequalem addes, eiusque decem guttas administrabis qualibet uice. Habet enim tartarum peculiarem uim ad membrorum conctractionem curandam, & proprietatem ad penetrandum per uniuersum corpus. Sunt & alii lapides quorum liquores eandem uim obtinent a natura prout coralia, colorataque, quorum hoc loco mentionem nullam facimus, quod pauci sunt, ac Essentiarum libro contineantur. De confortantibus, & internis dictum sit hactenus, licet breuiter libro de Essentiis quaere latius. De fumigationibus membrorum contractorum. per extrinseca medicamina. Cap. Ui. Possunt etiam contracturae per extrinseca remedia curari diuersimode, sicuti ponemus per suffitus, & fumigia, prout sequitur. Contractum siue pedem siue brachium includes inuas appropriatum satis amplum, ut in eo constrictum non sit, ac uas cooperiri ualeat, ne fumus exhalare possit. Postmodum accendes quod sequitur, & in uas reconditum cooperi, tantisper ibi maneat, donec fumus ille cessauerit: hoc fac per medium diem. Si suffimen unum uideatur non sufficere plura fiant. uapores in uase densabuntur in liquorem, ut in alembico solent. Huiusmodi subtilis uapor qui proprie fumus non est, penetrat, membrum calefacit, uenas & humorem uitae refoac ad naturalem uitam reuocat: Processus hic tenendus erit, donec durabit infirmitas. Instrumenta, uas, & alia que ne- cessaria sunt ad hanc rem, ponimus in li- bro de curis ulcerum ultimis capitulo de uaporibus. Receptum. Accipe olei oliuarum. Olei luniperi. ana ◉. u. Masticis lib. s. Therebinthinae ◉ iiii.s. Salis petrae ◉ 1. & s. Mixta simul in cacabo succendes, accensa peroptime super fundum uasis inferius, & intus pones, ac membrum teneatur supra uaporem, coperiatur uas fundo superiore ne uapor exeat. Quum perceperis extinctam esse materiam, exemtam rursus accendas, & impones toties, donec tempus supradictum impletum sit. Uapor iste mirum in modum cale facit, ac recreat membra. Sunt & alia suffimenta, quorum hic unum adhuc ponemus. Accipe Taxi pinguedinis. Olei oliuarum. Adipis ranae minime uiridis, & calamites appellatae ana. lib.i. Myrrhae. Masticis. Terebinthi. ana lib. s. Accende sicuti supra dictum est. De Balsamis, quibus & contracturae curantur Cap. Uii. Fiunt & quaedam laudabilia Balsama, quibus contracturae curantur, & quorum magnus est numerus, nos tamen ea solum huc adducemus, quae nobis cum usu, tum experimento probatissima sunt. His enim calidis menbra sunt optime perungenda, singulis diebus ter, & absque intermissione. Primum Balsamum. Accipe Terebinthinae destillatae. lib. ii. Galbani destillati. lib. 1. Gummi elemni destillati. lib.s. Rursus destilla simul, & inde fac Balsamum a suis faecibus, & phlegmate separatum, eo demum utere ut supra. Aliud Balsamum. Theophrastus Accipe Terebinthinae. Oleorum laurini. Oliuarum. Iuniperi. ana lib. 1. Masticis Myrrhae Thuris singulorum lib. s. Destilla per se quae sunt eiusdem qualitatis, uidelicet olea per se, reliqua tria etiam per se, quae mixta simul iterum destilla semel, & utere sicut audiuisti. Aliud. Accipe Adipis Taxi. Seui ceruini. Ranarum adipis. Cerae ana lib. 1. Masticis lib. ii. Thuris lib. s. Euphorbii ◉ iii. Destilla sicuti supra narratum est. Aliud. Accipe Gummi opopanacis lib.1. Galbani lib. ii. Serapini lib. s. Armoniaci Quartam 1. Bdelii Quarta s. Simul commixta cola per acetum, et in oleum destilla, cui tandem ea quae sequuntur addes. Accipe Terebinthinae destillatae lib. iiiolei philosophorum lib. s. Olei laurini destillati lib. 1. Masticis Thuris ana lib.s. Myrrhae lib. 1. Destillentuur omnia cum oleo praedicto rursus in oleum, huic ea quae subsequuntur imposita simul in Sole digerantur uase uitreo. Accipe Styracis liquidae ◉ 1.s. Ranarum numero uiginti Adipis taxi lib.s. Aceti destillati Uini ardentis ana ◉ 1.s. Post mensem exprimes usuique reseruabis. Notandum est insuper, ex praedictis naturalibus corporibus quodlibet per scipsum sufficiens esse quum destillatum, & rectificatum fuerit, uti per Alchimiam huiusmodi preparationum unicam artificem docetur. Aliud. Accipe lignorum luniperi. Fraxini Sabinae, id est Tamaricis Fagini ana lib. 1. E quibus arte communi destilletur oleum, quo quidem rectificato per pellicanum, utere. Aliud. Accipe seui ceruini lib. iii. Adipum felium Ursi ana lib. 1. Taxi lib. u. Hirci libras ii. Ex quibus etiam oleum destilletur, huic ranarum uiuentium sex libras addito. Postmodum rursus distillato, quae que sequuntur imponito, uidelicet. Seui ceruini lib. 1. Adipis taxi lib. iii. Cerae lib. s. Aceti quartam s. Et una cum praecedentibus fiat unguentum hoc in contracturarum diebus primis utere potissimum. De arcanis, & contracturarum aliis medicanentis. Caput Uiii. Latius te Lectorem facere cupio par- ticipem arcanorum, quibus non alias quam balsamis contracture curari possunt, quorum etiam forma non olei, uel pinguedinis, at aquae similitudinem refert. Qua de re dicuntur arcana, quod reliquas excellant aquas. Horum arcanorum species quatuor existunt, uideliccet, Archana, Compositum, Solidum, Elementatum, & Metallicum. Formula arcani compositi. Accipe alcool uini lib. ui. Cantharidum ◉. Canapi Florum Tapsi Camomillae Hypericonis ana m. ui. Tere, misceque simul, & in sole, uel fimo digerantur per mensem, destillentur postmodum, & huic ea que sequuntur impones. Theophrastus. Accipe Canapi Florum tapsi Camomillae Hypericonis Centaureae Prunellae Betonicae ana lib.s Masticis Mumiae ana ◉ 1.s. Thuris ◉. Lumbricorum terrestrium Ranarum ana lib.s. Destillentur in circulatorio per octo dies, hoc utere non alias quam de balsamis supra dictum est. Arcanum solidum. Accipe succi flammulae, ex tota substantia, hoc est ex floribus, caule, foliis, & radicibus. Succi florum tapsi ana lib. 1. Alcool uini lib. ii. Digerantur in uentre equino per decem dies, & his utere sicut supra. Arcanum elementatum. Accipe chelidoniae Melissae Erucae Iuae artheticae Florum tapsi Papaueris Centaureae Betonicae Parthenionis Hypericonis ana m. ii. Terantur omnia simul, & aceti parumper addito, putrificentur, & exprimantur optime succusque per circulatorium uas decem diebus ascendat absque intermissione, quo liquore tandem utere: nec erit inutile masticem addere, similiaque. Arcanum metallicum. Resolutum accipe metallum, quod circuletur octo diebus, dulcificetur postmodum, & in usum assumatur. Metallorum tamen discrimen erit faciendum. Solis est aqua metallina prae caeteris ad contracturas praestantissima. Breuiter hoc loco discurrimus ea, quae de quinta essentia libro latissime contenta sunt. Theophrastus Conclusio de contracturarum curis, perquam carum uires declarantur. Caput Ix. Iam aliquot recepta pro contracturis posuimus, pro maiori parte non incognita, quorum si debito praeparatum fuerit ordine, pariter & administratum quodlibet, est ad curam sufficiens. Uerum quod aliquibus non subuentum est aliquando, causa duplex assignatur. Prior atque minor, quod membro spiritus, humorque uitae prorsus relicto nullo residuo deperiit, naturaeque medentis intrinsecus, uel naturalis balsami nihil in eo remanserit. Altera maior, est Fatum a Deo sic ordinatum, de quo libro de Fatis agimus. Utraque non alias innotescere medico potest, quam ex perfectorum adhibitorum ad curam hanc medicamentorum effectuum nulla demonstratione, per quod indicium alteram, utramque diiudicare poterit occasionem, cur nihil efficere possit in contracturarum cura. De caetero nulla reperitur infirmitas, quae proprium non habeat ex 98 aduerso medicamentum: etiam nulla contractura per infirmitatem orta, cui resisti non possit. Quapropter, quoties una morbi, toties & eius remedii causa reperitur. Quod fatalibus morbis difficile mederi queat medicus, fidei defectus erga medicinam, et nature cursum id efficit. Quamobrem hic in terris spe constantissima duci. & mortalitatis, ac medicine uires, ut morborum etiam occasiones, et inimicum a corpore nostro pellendi modum cognoscere deberemus. Fatum nos etiam docet, per spei certitudinem expectare hoc ipsum, quod impedire nullo modo possumus, & in nobis ipsis nullam, at in eo solo spem, ad quod Pater ille noster Deus ordinauit omnibus in operibus nostris ponere docet: unde proueniunt ea quae libro nostro de Fatalibus profitemur. Uerumenimuero, cum iam medicinae tantam perfectionem habeamus, & quod magis est, misericordiam eius qui creauit eam, spe firmissima freti progredimur, quantum ex eius uoluntate nobis est permissum ad resistendum Fatis, medicamentis in supremo gradu, contra supremum infirmitatis gradum constitutis: in quibus etiam infirmitates superam di, post ea quae dicta sunt magnam habemus fidem, uti prologo primo librorum omnium ponimus. Operis Conclusio. Ad eorum ueram & fundatam conclusionem, quae dicta sunt, notandum erit his qui metallorum essentiam, & originem ex ratione uera cupiunt cognoscere, metalla nostra nihil aliud fore, quam lapidum communium partem potissimam, optimamque, lapidum spiritum, gluten, seuum, butyrum, oleum, & pinguedinem, quae adhuc in lapide mixta non bona, non pura, nec sincera, minusque perfecta sunt: haec est ratio cur in lapidibus, quaeri, reperiri, cognosci, separari, & per contusionem. ac liquefactionem extrahi debeant. Quo facto non sunt amplius lapides, sed praeparata, completaque metalla syderibus coelestibus comparanda: quae quidem, lapides a terrestrib. secreti sunt. Postremo si quispiam inuestigare cognoscereque mineralia metallaque uoluerit, est quod firmiter sibi proponat, in communibus cognitisque mineris semper non esse quaerendum, nec in profundo montium, quia saepenumero facilius inueniuntur in superficie terrae, quam in eius utero, copiosiusque. Hac de causa quiuis lapis in aspectum oblatus, siue magnus, siue paruus, rupes integra, uel cos extiterit, diligenter examinandus, cuius proprietatis, aut naturae sit: nam aliquando coticula reperitur, quae licet aspernata, uacce ualorem excedit. Non est etiam opus considerare latius unde lapis hic originem habeat, aut a quo maiore sit auulsus, ut eius copia maior haberi queat, quia non aliunde quam a Coelo, quod habet, ortum est. Reperitur & uilis terrae puluis, aut arena, quae ◉ & ◉ plurimum contegit, secumque uehit: haec notato. Finis. D. Docto- Ris Theophrasti Paracelsi Praeparationis Ellebori, Et In Suum Arcanum Reductionis, Ad Elementorum Qua- Tuor Pellendas Inpectiones breuis Declaratio. Cui de Porosa, uel Perforata quaedam accesserunt arcana. Basileae, Anno M. D. Lxuiii. Capitum Sequentis libri index. De duplici uegetabilium aetate. De praeparatione foliorum Ellebori nigri. De generali cura quatuor morborum capitalium, ut sunt, Epilepsia, Podagra, Paralysis, Hydropisis. De administratione radicis huius ad Epilepsiae curam, & Podagrae. De cura Guttae, uel Paralysis. De cura Hydropisis. De cura morborum quatuor illos praecedentium. De correctione radicis, & eius herbae per extractionem sui Balsami facienda. De praeseruatione corporum a noxiis influxibus. De quatuor supra dictorum morborum uniuersali cura latius quam prius repetita. De extractione aquae, & olei ab Elleboro. De particulari cura Podagrae. De particulari cura Paralysis. Departiculari cura Hydropisis. Den cura morborum concurrentium. De uirtutibus Porosae, uel Persoratae. De cura Phantasmatum, per Hypericonem. De cura uermium per Porosam. De compositione olei Perforatae. De axaltatione eiusdem olei. De potionibus uulneratorum. De usu Balsami, uel olei Hypericonis ad uulnera. De potionum usu uulneratorum, & earum exaltationibus. Praefatio In Elleborum. Helleborum, aut ueratrum duabus denominationibus propter colorem, una quidem album, altera uero nigrum hactenus appellari consueuit, cum tamen ex proprietatibus utriusque radicis proprie magis nominari deberet. Quapropter si uerius a uirtutibus denominare licet, albi radix iunior, & nigri senior uocabitur: hac de causa. Licet unam, & eandem uirtutem ambae radices, in eo tamen differentem habent, quod radix iunior. iunioribus tantum infra quinquagesimum annum existentibus, & senior his qui dictum annum excedunt, administrari debet. Nec de elleboro solum id a me dictum existimetis, sed etiam de reliquis herbis, & radicibus utriusque sexus denominationem habentibus, masculi uidelicet ac foeminae: quamuis proprie tales non existant in sua natura ( nam ut illa minime concurrunt ) uerum ut medicus facere discrimen ualeat, unam iuuentuti, & alteram senectuti conuenire: sicuti postmodum in Elleboro declarabimus. Maximum certe penes medicos hoc delirium taxandum est, qui uix tantum sapientiae consequuti sunt hactenus, ut iudicasse potuissent, aliud esse de iuuene, longeque diuersum de sene sentiendum, tum quod natura duplicem pharmaceuticen instituit. Praeter eius ordinem itaque foret, si iuuenis eo quod seni conuenit uteretur, & e contra. Ad eorum declarationem exemplo fit Luna, quae singulis renouata mensibus, crescit a sua iuuentute usque ad aetatis suae medietatem: illa plenilunium uulgo dicitur, in quo iuuenta cessat ascendere, descendereque senectus incipit usque ad finem aetatis illius. Quod iam de Luna dictum est, non secus de hominis aetate, cuius illa iuuentutem, & senectutem praefigurat, intelligi debet. Eadem enim inter ascensum, & descensum, quae inter iuuentutem & senectutem est differentia. Quiuis ergo medicus Lune naturam & proprietates exactissime prius intelligere, demum hominis aetatem, ut est, ex ea cognoscere deberet: quae quidem aetas a Luna, tanquam a uero libro, non manu scripto necessario discitur. Alia igitur est herbarum natura, pariter & usus in ascensu qui fit, alia sub Lunae descensum: id uulgo mas in priori, foemina quidem in posteriori dicitur aetate. Notandum est etiam, duobus omnia contineri numeris: quae numeris tamen subiecta sunt. Et cum duo numeri simul conueniunt, inde resultat integer ex duobus, quorum neuter iam per seipsum integer existit. Quid igitur Ellebori senioris iunior aetas? quid iunioris altera prodest? Quum uero simul ambae cognitae fuerint, homini medicamentum, cum ad priorem, tum ad posteriorem aetatem possunt esse perfectum, atque tutum. Et quia iuuentus, & senectus simul esse nequeunt, nec etiam aequis librari ponderibus, at una corrumpit alteram: iuuentus senectute non indiget, nec iuuentute senectus, uti Luna iuuenis senectutem non admittit, nec etiam iu- uentutem Lua senex. diuisit Deus medicinam in duas partes, alteri neutram subiiciens. Discriminis cognitio quoque necessaria est inter morborum priorem, & alteram aetatem: aliam quippe naturam habet Paralysis prioris aetatis, aliam in posteriore, aliam in priore curam etate, necnon in posteriore diuersam. In Elleboro tota huius morbi cura continetur, cum discrimine senectutis, & iuuen- tutis eius, ac morborum differentia. Uerbi gratia Podagra duplex est, una prioris, altera posterioris aetatis, quarum Elleborum est integra cura, & integra cura est in Elleboro, non tamen ambae possunt in eadem radice existere: quapropter ipsamet natura diuisit, ut corruptiones non concurrerent. Herbarum itaque diuisionum, aetatum, medicamentorum, & hominis estote memores, ut arcani secretique nature maximi, quod quisque medicus ex Astronomia natus intelligere potest. Putaticiis aliis medicis respondendum est, non solum quod istos per ea que dicta sunt absolutos uelim, sed ueris medicis etiam proponam, talem in ipsa natura fieri diuisionem, per quam unum quodque relegatur ad suum locum, ad quem naturaliter ordinatum est. Ut medicamentorum uires eo loci perueniunt ad quem debent, id est, a natura disponuntur, nec alio seper artem trahi sinunt, sic etiam a sua in aliam aetatem duci nullo modo se patiuntur. Testa quidem ad unum locum in corpore se recipit, uitellum oui rubificatur, & in crystallinam formam testa per artem reducitur, sic etiam alio loco sunt contraria, quum in aliena uel extra- nea subiecta proiiciuntur. Praeparatio soliorum Ellebori nigri. Postquam Ellebori nigri folia siccata fuerint in umbra flatibus orientalis uenti, uel subsolani, si terantur in puluerem subtilissimum, & cum aequali sui pondere sacchari puri misceantur, sunt preparata. Medicorum & Philosophorum primi quibus & sanitatis, & uite longae conseruationis maxima cura fuit, horum foliorum usum exercuerunt: cui bonum adiecerunt uitae regimen omnibus apprime necessarium, qui ad hunc finem pertingere nituntur. Ab etatis anno 50. caeperunt finem usque uitae medicamento quod narratum est, uti: anno quidem pro 365. diebus ut nunc supputato. Factum est, ut inde sine morbis, at sani ter- minum uitae suum adimpleuerint: nullum in illis ulcus, apostema, nec in hepate, nec in pulmone, multo minus in splene locum habuit. Nullus etiam fluxus chirurgicam artem concernens, ut sunt ulcera, lupus, cancer, & id genus alia, nec intrinsecus catarrhus aliquis nasci potuit, quo Paralysis, Podagra, Chiragra, uel alii dolores, ut in coxis, uel renibus, frigidi uel calidi ( qui senibus comuniter euenire solent ) aut febres, ut sunt quotidiane, tertianae, quartane, uel aliae, succrescere potuit. In illis nulla putrefactio generata est, propter quam halitus foetere potuisset, aut uermes procreari: quorum si plenam historiam describere uelim, plurimis foliis complecti minime potest. Postmodum humoristae surrexerunt medici, qui secreta naturae contemnentes, & omnia praeter suam nullibi fundatam theoricam, absque naturae proprietatum cognitione uera, purgationes, clysteria, necnon syrupos excogitarunt; quibus uno die tantum efficere posse, quantum haec folia uiginti uel triginta perperam conati sunt: hinc De Contractur. 110 herbae contemtus huius & obliuio, cuius locum purgationes & clysteria tenent, orta sunt. Memini tempore meo plurimos catarrhosos, pituitosos, scabiosos, & aliis morbis onustos, qui hac usi fuerunt ex antiquorum ordine sanitatemque suam ex renouatione suaenaturae prorsus recuperarunt: quos etiam curare medicis humoristis impossibile fuisset, ac incognitum: quod nihil opere, sed lingua tantum praestare ualeant. Sumserunt singulis diebus mane ◉. semis usque ad Lxx. annum, post quem usque ad Lxxx. uel ad finem usque sui termini sexto quoque die ◉. integram. Nec est quod putaticii medici mirentur, naturam plus posse quam eorum ars ualeat: quid potest locis comparari naturalibus? quicumque hoc, & artem ipsam ignorat. Plus uirtutis & uirium inest huic unicae herbae quam scribentum omnium in Academiis lectorum libris, ad uitae longae conseruationem describitur. Quapropter antiquorum hoc medicamento praecaeteris uegetabilibus ad uitae longae praeseruationem delectatus sum. De radice Ellebori nigri. Radix Ellebori nigri uirtutem ac uires quatuor sanandi morbos habet, scilicet Caducum, Podagram, Paralysim, & Hydropisim: haec diligentissime notanda sunt, presertim quod graues admodum in seipsis morbi sint, excellentissima radicis huius etiam uirtus existat. Ubi primum Caducus ex membris in caput uenerit, ista radice curari potest secundum gradum, quem habent inter se comunem, nempe radix, & morbus ipse. Podagram etiam in quouis membro, superius, aut inferius existentem in corpore ( licet grauissimus morbus hic sit ) expellit, quia radicis huius uirtus in gradu sanationis aquae grauis existit. Post Guttae, uel Paralysis in latere iactum fundamentum, causans materia radicitus hac radice tollitur, & per eam uita membris paralyticis restituitur. Non alias in Hydropisis, fontes & riuos morbum hunc efficientes, euacuat, & omne quod innascitur, eiicit. Quatuor huiuscemodi uirtutes habet radix ista, quamobrem declaratione maiori quam hactenus facta sit, in dictorum cura morborum, opus esse uidetur. De Contractur. 112 rum supra dictorum quatuor curam. Ad Epilepsiam, & Podagram. Luna deficiente, radix euellenda est in signo Librae ( quod morbo comitiali maxime conuenit ) ac in Planeta Ueneris flatibus uenti Borealis ad umbram ex siccanda. Mos fuit antiquis medicamentis uti sine additione, mes utique modus hac utendi radice, fundatissimusque processus, est iste. Priusquam patientem comitialis morbus arripiat, tribus antea diebus ( si quo modo cognosci pot, uti penes aliquos, aduentus terminus ) purgetur, iunioribus in lacte, senioribus in in uino dentur ad potandum ◉. ii. pulueratae radicis ter, id est, ad paroxismi diem usque, saepius hoc repetito processu: quem antiqui tenuerunt. Itidem in Podagra diebus successiuis ante quam dolores percipiantur, purgetur patiens, quo facto fluxus podagricus auferetur a toto corpore, sic ut hora paroxismi patiens parum, aut nihil dolorum sentiat. Antiquiores Philosophi soliti sunt hoc loco saepissime purgare, sic ut Podagram omnem expulerunt. Statim ac irruperunt humoristae, unica plus hora, quam integro natura potuisset anno, facere praesumserunt: ut etiam illis creditum est, ita mox medicina funditus periit. Ad Guttam, uel Paralysim. Si uetustate confirmata sit, purgetur patiens ut supra. Radicis istius efficacia est, ut morbum hunc a fundamento quaerat, nihilque relinquit in toto corpore, quod radicitus non percurrat, quia contra huiusmodi morbum gradum aequalem obtinet. Quicumque pondus hoc ignorauerit, aequalia scilicet esse debere pondera, unciamque semis praeterierit, non curabit huiusmodi morbos. Quanobrem administrari debet haec medicina, pro personarum, infirmitatum, & commoditatis respectibus. Ad Hydropisim. In hominibus aquae fluxus, atque fontes incredibiles his qui non uiderunt, nununquam exurgere palam est. ueluti Moses uirga sua rupem in Horeb percutiens aquam effluere fecit, potest etiam fieri, ut Deus hominem flagello percutiat, sicuti Moses rupem: sed quia miseri De Contractur. 114 cors, dat etiam remedia, quorum unum istud est. Purgetur ergo patiens hac radice saepius, & semel intermissis uicibus: hac ratione fluxus ille tollitur, ut superabundare nequeat amplius. Elleborum in Hydropisi superfluam exsiccat aquam a scaturigine. Medico tamen animaduertendum est, ut pro morbi qualitate plus uel minus purget, quod pro uirtute radicis, & exigentia factum erit. De aliis morbis, quibus medetur etiam radix Ellebori nigri. Quum in hominibus Caducus morbus, Podagra, Paralysis, uel Hydropisis pullulare incipiunt, dolores oriuntur capitis, oculorum, aurium, dentium, & alii plurimi diuersimode: nam antea quam horum morborum quatuor unum arripiat suum patientem, similia, necnon alia multa signa praemittit: quod raro morbus unicus, aut solus, imo commitatu plerumque maximo solet inuadere. Mox atque medicus percipere poterit ( uti merito cognoscere debet ) huiusmodi morbum aduenire, qui tales nuncios, aut praecursores miserit, contrariis etiam praecursoribus anteuenire, non alias ac- si dominus eorum esset prae foribus, co- nabitur huiusmodi morbos: auertendi modus est uerissimus, & ratio minime fallax. Et sicuti supra dictum est, radicem a corpore quicquid ei noxium esse potest expellere, non alias & mulierum profluuium ciet, matricemque repurgat, abortum, & molam eiicit, & innascentia quaeuis. Non omnia laxatiua menstruum, abortum, aut uermes pellunt: solum hoc prae caeteris arcanum est naturae, quod ab hac radice nullo modo potest auferri. Huiusmodi naturam habet, ut contraria corporibus lumanis marium & foeminarum, quibus infusa fuerit, pati nullo modo possit, quin radicitus euellat: si modo per medicum expertum, uti decet, ac superius declaratur suis loco, tempore, necessitateque requisitis, administrata fuerit. Utinam doctorum expertissimus inter germanicas Acade- mias omnes, istius herbae, necnon radicis eius usum, uti per seipsa dumtaxat existunt, ualeret cognoscere: artis, & scientiae plus satis possideret, imo plus De Contractur. 116 quam eius authores, ac ipsemet habuerunt unquam: experientia quidem hoc doceri potest. Additio Theophrasti super correctionem herbae, & radicis. Certum est uirtutem huius herbae maximam, & admirabilem fore, puarumque distantem a gradu Balsami. Quapropter in folio Balsamum eo magis quaerendum est sub herbae Balsamo ( hoc est ) herba in Balsamum ( idest ) in suum Balsamum est re- ducenda: quicumque hoc nouit, efficereque potest, ingentem in arcanis absconditum nature thesaurum posidet: multo maiorem, quam ars tota scribentum contineat. Hanc in Balsamum reducendi modus, est iste. Putrefiat in aqua propria, fimi calore peroptime clausa, siggillataque, postea separetur humidum eius a putrefacto, & iterum putrefactum est separandum a fecibus, in singulare corpus resolutis: tunc erit Balsamum cum duobus gradibus in humido, & cum uigintiduobus in putrefacto. Dosis putrefacti secundum gradus, & humidi secundum quantitatem consideretur: in administratione post primum processum. Altius in essentia sua potest ascendere, si praemissum opus iteratum fuerit, cum additione recentis herbae. Prodest etiam post cibum in potu sumtum: de radice potissimum intelligas. Eius correctio est, ut aliqua portio carnium, utpote librae quadrans accipiatur, cui aquae nucismuscatae addatur uncia una, macropiperis aquae ◉ 1. radicis huius in grandiusculis fragmentis unciae. ii. carnes minutissime concisae, cum praedictis omnibus in uase peroptime clausae digerantur in aqua bulliente per sex horas deinceps humidum effundens re serua, quod residuum est abiice. Iuris huius pro morbi, personarum, & necessitatis exigentia, non plus, nec aequo minus administrabis, hoc ipse tu medice cognoscere debes, ut purgare tutius, utilius, promtiusqe ualeas. Additio secunda. Audiuistis antea radicem istam quatuor curare morbos capitales, & herbam eius longae uitae conseruatiuam esse, quinam istis ad maiora progrediendum sit ulterius audite. Balsami Ellebori, nigri unciae, Balsami naturalis scrupulus. 1.addatur, amboque simul ita permisceantur, ut in illis unitas, nullaque diuersitas appareat. Ratio huius est, quia Balsamum naturam habet Ellebori, quod ad conseruationem, & non laxationem attinet. Est namque Balsamum naturale, medicina praeseruans ab astrorum infectionibus omnibus, a Pleuritide, & Peste. Non solum terrestrium infirmitatum, sed earum etiam, quae per aerros, & coelestes influxus oriuntur, est habenda ratio: contra quos Balsamum aequalem gradum obtinet, prae caeteris. Quatuor morborum capitalium perfecta cura. Si comitialis morb. curari potest purgationibus, ista radix id omne praestabit, quod ad eius curam necessarium fuerit. Uegetabilia quaedam Epilepsiam, alia Icteritiam, & alia membrorum conuulsionem expurgant: nam ad unumquodque morbi genus, quodlibet etiam suae purgationis genus reperitur, ut hic de Elleboro: uerum purgatio non est cura per- fecta, nec sufficiens: progrediendum est ulterius. Licet uentus ( aquam existimo legendum ) ignem extinguat, ibi remanent adhuc carbones. Inde colligendum est post debitam purgationem, ut supra dictum est, factam, Epilepsiae curam sub sequi debere, quae in arcano spiritus uitrioli labet: eo quidem ordine seruato iuuenes, atque senes curari poterunt. Hic tamen animaduertendum est medico, purgationum, & essentiarum ordinem, ex pharmaceutices arte minime, sed ex ratione rerum pendere, que dosim, & ipsam administrationem in omnibus indicat. Ex alio libro Paracelsi radicis huius exaltatio. In his morbis, quod etiam experientia mihi comprobatum est, suaderem, ut ab ista radice recentissima tota humiditas, & oleum per uini spiritum extraheretur deinceps spiritus ille separaretur, ut radicis essentia sola maneret absque mixtura, peroptimeque dulcificaretur. Talis est inter hanc essentiam, & praemissos processus differentia, quod parum, aut nihil phlegmatis, aut humoris in ea, sed corporis epileptici plurimum existat. Quapropter hoc processu tutius agetur, cum hactenus melior purgatio non emerserit in lucem, nec potentior cura. Multoque melior adhuc euadet, si uiscus quercinus, pyrethrum & peoniae semen addita fuerint in eius extractione, sic ut istorum etiam spiritus me120 dicinales accedant, seniorique radici Ellebori in corporentur, ac simul administrentur omnia pro discretione. Hoc etiam notandum est, medicinam hanc suas operationes non ita repente, sicuti solent aliae, demonstrare, sed paulatim, & successiue, secundum personarum, infirmitatis, regiminis, & aliarum commoditatum proprietates. De Podagra. Podagrae cura potissima est, ut ipsa curetur, & non aliud: quod sic intelligi cupio. Humoriste purgant humores, at isti non sunt infirmitas. Humor, aut humores, Podagra, uel Podagrica, non magis quam album, & nigrum conueniunt: quamobrem inutiliter purgant, & non absque detrimento. Morbus ipse curandus uenit, cui nomen est, Podagra, & non humores. Non alia cura uidetur haec, quam si loco Petri curaretur loannes: uidete quaeso que nam sit ista curandi ratio. Est igitur summopere notandum radicem hanc Podagram solam purgare, medicinamque fore Podagrae, nec solum istius, uerumetiam specierum eius quotquot sunt est uera purgatio: post- quam tuto progrederis ad curam hec ab essentia specificata uitrioli, tartari: tale medicamentum penetrat omnia membra, usque ad suum terminum: tuto igitur huic fidem adhibere potes, quamuis istud humoristae non intelligant. De quibus Ouid. 2. de Pon. ridens eos ita cecinit, Soluere nodosam, nescit medicina Podagram. De Gutta, uel Hemiplexia. Eadem ratione Paralysis ad terminum usque purgari debet, quem ab ipsa natura, medicorum sola magistra discere te oportebit. Quum id perfeceris, accipe animam ab esse animato secundum eius descriptionem: eo quod remanet ungatur tota corporis paralytica pars: etsi cutis auellatur, non est quod cures: progredere donec patiens tres gradus caliditatis in ea parte sentiat. Postmodum esse animato coniuncto ( sicut in experto lumine reperitur ) ungendum erit usque ad terminum tertii gradus mobilitatis. Ab hinc ad curam progredere per se: termis naturalibus, confortatiuis, & calefactionibus utendum erit. Hac uia poteris ad finem curae perfectissimae cuiusuis morbi paralytici peruenire. De Hydropisi. 122 In Hydropisi processus hic obseruandus est, ut aquae prius quicquid est superfluum euacuetur, & postquam Elleboro purgatum fuerit aut ex processu, ueniendum est ad curam: nam euacuatio cura non est, sed expulsio superfluitatis tantum, cura dicitur, ubi morbus non redierit, ut sequitur. Memineris tincture martis, haec sola potest idipsum efficere: quam te lumen expertum, & alia quaedam extrahere docebit, ad curam istam excellentissima, quartum exsiccationis gradum excedentia: quod infra hosgradus fuerit medicamentum, hoc loco minime curare potest. Huiusmodi praeparationes ab Alchimia, non a decoctionibus artis Pharmaceutices petende sunt. In Mar- re gradus iste multiplex reperitur, abeo qui pont igitur, & habet extrahito: per cuius essentias efficies, ut hydropicus in hunc morbum de caetero non incidat. De moribus concurrentibus. Superius diximus huiuscemodi morbos, alios plurimos commitari, quod nullum ( ut aiunt ) infortunium solum esse uideatur. Quum ergo dolores dentium, colli, aurium, uel humerorum irruperint, dicta radice Theophrastus purgandum est, postmodum tinctura Martis utendum, quae peccantem cohibet mate- riam ne augeatur, eo quod ista materia praemittit huiusmodi signa peius quid augmento sui successurum indicantia. Tales purgationes annue fieri debent: est enim laxatiuum annuale, quum incrementum aliquod iterum pullulare cupit, quandoque secundum lunam, aliquando secundum solem, aut signa. Haec igitur purgatio non intelligitur ex anno 365. dierum, sed ab incremento paroxismi. Quamobrem est quod renoues, & preserues corpora tincturis ex Marte tractis, uti medicina docet, mysteriaque naturae postulant. Tractus Theophrasti de Porosa. Ad omnes aperitiones internas, & externas, ut in cute Porosa confert maxime ad expulsionem eorum, quae per poros euacuari debent, & ad putridarum carnium e uulneribus eiectionem. Gesta forinsecus uti coralia solent, phantasmata ( quod est excellentissimum spectra producentia pellit, quibus spiritus uidere, que que horrenda sunt audire se falso homines imaginanantur. Morborum genus hoc ex sui natura patientes ad sui ipsorum trucidationem cogit, ab intellectu sano trahit in dementiam, uanaque deliria: summatim eorum quae dicta sunt in hominibus esse nihil potest, quod ista non eiiciat, hinc uniuersalis hominum medicina dici, non immerito potest. Sapor, atque spiritus perforatae contra uermes est ita uehemens, ut illos mox abigat. Nulla reperitur herba, que possit per praeparationes altius in uulnerum adduci curam, ac ista: nullumque medicamentum in receptis omnibus, quod praeter detrimentum, & accidentia quaeuis, ita perfecte curet, ac Perforata: foret impossibile melius ad uulnera medicamentum inueniri per uniuersum Orbem: omnia quae scripta fuerunt unquam in huiusmodi curis excellit. Perforatae cura contra Phantasiam. Secundum cursum coelestium carpi debet contra Phantasias, ut influentiae contra spiritus potentiores existant, potissimum, sub Marte, loue, & Uenere: cum Luna uero nullo modo, sed contra ipsam, nec post meridiem, noctu minus, at sub ortum Solis in aurora. Melior est illa quae penes alios flores optimos creuerit, aut inter illos: quanto altior, & floribus onusta magis, tanto praestantior, & eo tempore maxime, quo flores in summo suo gradu fuerint. Deberet, ut est per se, continuate gestari sub pileo uel in pectore, manibus, & olfieri saepius, noctu sub puluinar poni, domus ea prosterni, parietibus eius appendi, & c. Quemuis medicum id merito ponderare foret aequum, in hanc herbam Deum arcanum inclusisse maximum, quoad spiritus, & Phantasmata, quae nonnunquam homines in desperationem inducunt. Contra Uermes. Nulla huius correctione contra uermes est opus: nam ut a Deo creata fuit, hoc habet. Sub signo quo ligna scindi, fodique solet argilla, ne uermes postmodum his innascantur, carpenda est. Uul- neribus in quibus uermes orti sunt, propter inualida medicamenta, quae tonsores & balneatores applicare, hisque deprauare magis quam curare solent, est superponenda. Aestate plerunque diebus canicularibus per putrefactionem id naturaliter accidit, non nisi prae medicine defectu. Hyeme quoque uidi uermes in uulneribus, uisu perceptibiliter nasci, per tres septimanas continuas, ut mane uesperique singulis uicibus, quantum bona manus capere posset extraheretur: cuius causa fuit uulnerum ligamentis, & pannis superfluis nociua suffocatio: tales uermes perforata sunt expellendi, per eius applicationem, & a uulneribus decident. Si uero uermes in corpore nati sint umbilico superponatur. Obseruandum est tamen aliquos uermes reperiri qui non oriuntur ex putrefactione, tales etiam perforata non pellit. Sed in caseis, in carnibus, & in humanis corporibus orti, porosa super cutem posita, uel umbilicum intereunt, postmodum leui purgatione debent euacuari. Omnium enim contra uermes pessimum, & ualidissimum remedium est in Hypericone. Olei Persoratae compositio pro uulneribus. Exaltatio Porosae maxima subtilissimaque pro curandis uulneribus est, ut ex eius semine fiat oleum, cui terebinthinae pondus addatur aequale, quibus & uinum rubeum optimum affundatur, & simul bulliant per horam unam, deinceps olei recentis oliuarum, quantum illorum fuerit medietas addatur, et iterum ut prius per horam bulliant, tum demum adiungatur bona florum perforate quantitas, ac uinum ut antea, rursus per 6. horas bulliant donec uinum totum fuerit absumptum, binaque tantum, olea, cum terebinthina floribusque maneant. Postmodum in Sole digeratur compositum hoc per mensem: cuius usum processus eius indicabit. Additio super compositionem olei Hypericonis Augentur eius exaltationis & cure gradus, per correctionem hoc modo, cum additi flores centaureae, mastix, thus, myrrha, mumia, praeparataque fuerint, ut supra. Notandum etiam, quum terebinthina destillata floribus affunditur, & per mensem in Sole digeritur, postmodum cum seminibus etiam per mensem, & iterum additur terebinthinae lotae, quantum est praecedentis totius medietas, & rursus in Sole digeritur ut prius, ad omnia graduata uulne- ra probatissimum fit medicamentum. nullos dolores post conclusionem relinquens, connectens absque suturis, contractiones membrorum, & impoten- tiam auertens: ubi uulnera, uel sunt, aut esse possent in istorum aliquod accidentium prona. Nonnunquam etiam impinguntur uulnera sub aspectu, uel signo male disposito, quae tametsi parua fuerint, mortem inducere possunt, per se tamen, aut respectu loci uel membri cui fuerint illata, periculosa non sunt: balsamo quod sequitur, curari poterunt. Accipe olei laterini quantum uoles, huic florum quos diximus bonam addes quantitatem, & in Sole digeri permittes, ut ferme siccum uideatur, deinde plus florum addito, rursus per 6 dies digeratur, processum hunc septies repetendo Balsamum efficies, quod immaturae morti praeuenire pote- rit in uulneribus. Potio uulneratorum. Est etiam potio quaedam instar Balsami facta, quae pota, prae caeteris uulnerum medicamentis optimum, est remedium ad profundissimos ictus, etiam si capitalia membra lesissent, qua le nondum uisum fuit, nec esse poterit melius: cuius confectio talis est. Recipe olei de semine Porosae librae quadrantem, cui flores eiusdem impone: digerantur ad Solem, uti communiter fieri consueuit: siccum iterum floribus impleatur. hoc repetendum erit aliquot uicibus, quo saepius eo melius, & postmodum bibatur ut moris est, cum aliis uulnerum potionibus quibuscunque: quod haec potio non adimpleuerit, nullo alio medicamento curabitur. Processus in usu Balsami, ad uulnera. Balsamum calidum guttatim infundendum est in uulnera, quae postea filis de panno lineo tractis cooperiantur, nec permittantur quin semper eo Balsamo sint humentia. Potionis uulneratorum usus. Singulis diebus mane, sub meridiem, & uesperi bibat uulneratus coclearia duo potionis istius. Cum decem coclearibus optimi uini misceatur coclear unum praedictae potionis, de quo mixto qualibet uice duo coclearia plena bibat, hoc est quolibet die coclearia sex, in curae finem usque Recepta quae proposuimus omnia, Balsami talem uirtutem habent, ut uiuentia corpora minime corrumpi, uel in eis ulcus aliquod, apostema, ulceratio, siue tale quid oriri sinant. Aliam docebo uos graduationem. Ad primum compositum accedat theriaca, uel Mithridaticum selectum, cum aliis diaphoreticis, & digerantur ad Solem, uel in temperato calore, postmodum administretur potus hic pro discretione, secundum personam, & constitutionem, quod peritiae relinquo medici. Potest etiam ab herba floribusque per balneum maris aqua destillari, his quae de Perforata dicta sunt, utilis in additione, sed non usque adeo efficax: in illis tamen que minorem curam admittunt, poterit intrinsecus, uel extrinsecus administrari. Conclusiue, curat Balsamum istud crurium fracturas, ossium contusiones, & quae sanguinem congelatum habent perfectissime. Finis. Ad Lectores. Cum his libellis ponantur Auri tincturae, olei, necnon eius poculenti succi descriptiones, uisum est & aliorum, ut Coralii, Balsami, Antimonii, Salisque philosophorum tincturas, secunda parte libri Chirurgiae magnae scriptas a Paracelso germanice, breuiterque latine redditas a me ( feruata opinionis, & sententiae authoris integritate ) hic addere. Quod ad contracturas maxime conueniant, & morbos capitales, de quorum curis hoc loco pro malori parte disseratur. Etiam ut uideant lectores optimi quam impie quidam Leo Suauius Doctor Parisiensis, inuidia sola, nul laque ratione motus in me propter illas inuehat, Apologiam contra liuorem in scholiis eius in libros quatuor Paracelsi de uita longa scriptis, positam, & Basileae impressam legant: quibus ex opposito comparatis, ueritas & mendacium in lucem erumpant. Si quid adhuc uirus habeat, quod in hanc nostram Paracelsi libellorum traductionem cuomere queat, ei liberum est addere, non minus quam refellere mihi. Ualeto. De tinctura Solis id est Auri. Extracta tinctura Solis, corpus eius remanet album, tinctura uero pura est, & separatur ab impuro, id est a suo corpore: quae separatio necessaria est. Tinctura debet clarificari uel exaltari in suo gradu, qui duplatur quinquies in bis. xxiiii, altius non progreditur: tunc potest administrari quibusuis ad renouationem sanguinis in pristinum statum, ut dicetur in administratione. Extractio talis est. Corpus corrumpendum est de natura sua metallica malleationeque per aquam Salis, demum residentia debet ablui per aquam dulcem: post modum extrahitur tinctura per spiritum uini. Postremo eleuatur a tinctura, tunc manet in fundo. Usus administrationis est. Huius dragmam unam cum uncia una theriace uenete mixtam dabis ieiuno stomacho, qualibet uice scrupulum unum, postea cooperiatur in lecto patiens & sudet: continuetur 10, uel 12. diebus. Est etiam in Corallo tinctura perquam excellens ad purgandum sanguinem. Orpus eius teratur subtiliter in alcool, & extrahatur eius tinctura sicut ex auro per spiritum uini, simulque decies sexies ascendant, postmodum separentur per destillationem: ascensio fieri debet igne prorsus nudo, deinceps in balneo Mariae separari debet liquor sexies, & iterum super feces reiici, hoc oleum administretur cum aqua theriacali, nempe scrupulum unum olei cum eiusdem aquae dragma una. Aqua theriacalis fit cum unciis quinque spiritus uini, theriacae duabus unciis cum dimidia, mirrhae romane uncia una dragmisque duabus, croci orientalis dragmis duabus, misceantur omnia, destillenturque simul & semel, administrentur ea sicuti dictum est. Dosis administrationis est. Ut eius uncia una dragmaeque duae cum decem unciis aquae cicoreae, uel gamandreae misceantur, & eius mixti dentur dragmae duae, mane & sero: ieiunet postmodum aeger quinque post sumptionem horis & totidem post coenam: continuetur hoc sex uel septem diebus: dentur etiam aquae destillate exfumo terrae, uel cicorea similibusque. Tinctura Balsami. Recipe balsami unciam semis, & spiritus uini uncias uiginti, ponantur simul in pellicanum uel duplex uas, & circulentur in Sole per mensem, quo facto permittit se destillari, simul cum spiritu, per alembicum, quae destillatio melior est quam per retortam hoc loco, sic manet haec mixtura simul in una compositione: cui addes unciam semis alterius balsami, clausumque digeri permittatur ut cum aliis permisceri queat, ac perficiatur quod exit ex suo corpore: nam quicquid graduari debet, suam substantiam in unum corpus terminet oportet. Et cum hoc ut supra uolatile factum fuerit, addatur iterum uncia semis alterius balsami, quod exaltabis ut priususque ad duas uncias addendo graduandoque. Haec est balsami praeparatio potissima, quae renouat curatque quicquid aliae praeparationes non possunt: conferuationis gratia suae uirtutem hanc coelitus acquisiuit supra caetera quaeque. Administratio est. Ut ex isto per se praeparato balsamo des ad pondus quinque granorum hordei, cum albo ueterique uino bis in die, tam diu donec uisum fuerit sanguinem emendatum esse. Antimonii tinctura. Compertum est in hoc mundo nil aurum purgare melius, quam antimonium, quapropter & in homine si praeparetur in potum idem praestare poterit, ac melius. Nec est quod mirentur literati tantum, preceptorem nostrum comparationem hanc facere. Discant prius Anathomiam creaturae magne primaeque cum ultima cognoscere comparareque priusquam iudicent. Ueluti sol inter stellas, & aurum iter metalla, non alias inter animalia homo priuatum obtinet: cuius perfectionis causa metaphisice conueniunt haec omnia simul in unum. Sicut igitur Antimonium aurum penitus mundat, aliaque metalla consumit, ita hominem ea ratione quam diximus repurgat absque exoneratione alui, sed purgatione radicali, qua spiritualiter omne superfluum eradicat: hoc est excellentissimum archanum, cuius structura talis est. Recipe antimonii optimiin alcool facti, quod reuerberabis in reuerberatorio bene clauso per mensem, ex eo fiet uolatile, primo album, deinde flauum, postremo rubeum aut croceum, leue, quod extrahes de esse suo ex lilli perspiritum uini, sic ut supernatet uiginti digitis, & permitte sic donec coletur bene clausum, ut scis: haec est altissima praeparatio lilig, quae hominem radicitus purgat intus & extra. Administratio eius est, Ut in dolium uini recentis in septembri uel octobri, semper ad uiginti mensuras istius tincturae ponatur uncia semis, & simul digeri purificarique permittantur ambo, de uino bibant patientes ad tres uel quatuor septimanas, aut diutius, ante omnes alios haustus. Tinctura a Salis philosophorum, Recipe salis auri, salis Antimonii, salis melissae, ana unciam semis, salis communis puri petrosique uncias octo, misce simul, & super frustum panis stratum edatur ieiuno stomacho. Ne mireris quod hic ponamus Sal auri, Sal antimonii, quae salia uulgaria non sunt, sed philosophica: postquam sciueris ea quae scire te conuenit in hac arte, non mi- raberis amplius. Aliud Sal philosophicum. Recipe salis Gamandreae, salis cicoreae, salis ualeriane ana unciam unam, salis absinthii unciam semis, salis ui- trioli dragmam unam, communis salis puri petrosique libram unam, misce simul, & edatur ut superius. Basileae, Per Petrum Pernam, Anno M. D. Lxuiii.