Compendium Alchimiae. Ioannis Garlandii Angli Philosophi Doctissimi: cum Dictionario eiusdem artis, atque de Metallorum tinctura praeparatio neque eorundem Libello, ante annos Dxx. eodem authore conscripto. Adiecimus eiusdem compendii per Arnoldum e Uillanoua explicationem. Cum tractatu de Salium Aluminumque uarietate, compositione & usit, Scriptoris incerti. Omnia nunc primum in lucem edita, Basileae Melchiori Basiliensi Episcopo, Principi Amplissimo, Basilius loannes Herold. S. Quoniam quidem Melchior Princeps amplissime Magnus ille, maximus ( in quam ) noster ille Deus, ad similitudinem ac imaginem ipsius, a sese perfecto homini, nihil omnino elargiri potuerit maius animo, eundem munerum esse optimum, ea ipsa ratione constat: nam que ingentis tanti boni elargitor ac conseruator generis humani, ipsum unum a nobis postulat, & oblatum, mirum, quanta placabilitate & clementia recipiat. Qua propter cum largitate & authoritate, natura & conditio illa tua amplissima Melchior Princeps, diuinitatis illius, qui amat ac regit uniuersa, formulam aliquam exhibet, nihil diffido, quin, quem iamdudum tibi debeo animum meum, si hac quantulacunque significatione & testificatione offero, illum te innata humanitate tua ac beneuolentia excepturum. Dedico itaque tibi Melchior Princeps hoc Ioannis Garlandii U. C. Compendium Alchimiae, libellum certe aureum, distincta tractatione eius artis quam docet elaboratum. Hac autem arte nullam antiquiorem: esse attestantur uiri docti omnes, diuiniorem nullam effectus ipsi demonstrant: quam, & si ipse in ea nunqua uersatus fuerim, multa tamen lectione comperi etiam ante generalis inundationis cladem, a primis Patriarchis rerum Inuentoribus uidelicet, inuentam, post ea, ab iis, quos ad instaurandum genus humanum Deus superesse uoluerat, maxima semper religione purioribus & meliorib. per manus traditam: ita ut in hanc usque diem, quibusdam inuolucris & integumentis quam occultissima sit, obscurisque intelligentiis fundata, adeo quod unica tantum a Deo infusa perceptione ediscatur: sanctior quidam illa & magis angusta, quam Aegyptiorum hieroglyphica, Persarum magia, Hebraeorum cabala, Grecorum eleusinia, aut ulla Romanorum siue aliarum gentium sacra: dignissima denique cura & studio Christiani hominis: cui dum pura rectaque conscientia incumbit, fructum multomaximum percipere, & serere beneficia plurima potest: suaui quadam mirabilium Deicontemplatione, que in operatione, quam haec ars requirit, undique magna hilaritate sese offert, atque praeter initia illa, que rerum elementa uocant, selectum quoddam peculium naturae exhibet. quanquam ars haec tanta, tam sacra, inficiatione nulla defendi queat, quod maiestate ipsius, mali & peruersi homines, ad questus & libidines suas, ut caeteris rebus optimis non abutantur: quos ut pro scelere detestabili, & immani, nemo satis execrabitur, ita uniuscuiusque linguam obmutescere, manumque obtorpescere necesse est, qui artem hanc uera solidaque laude exornare intendit: quare de ea satis hic, de authore incalce huius libelli plura dixisse me existimo, attamen hoc restare, ut percuriosulis nonnullis rationem ostendam, Melchior Principes amplissime, quam in hoc libello dedicam do tibi, secutus sim. li namque, dum ignorant, omnium magnarum rerum, atque etiam obscuriorum artium scientiam ( quam quidem ampla haec tua conditio postulat ) a teneris te assequutum esse: insuper in sacris & humanioribus literis tantos progressus te fecisse, ut quo in numero hoc, quo in loco illud reponendum, quibusque temporibus unumquodque tractandum sit, haud te latere possit. Hui inquient, taliane, aliena a sui ipsius studiis, alieniora a dignitate Principis, a consultationibus & deliberationibus quas haec nostra tempora requirunt alienissima, cliens Patrono ei, cui sese omnia debere fatetur, obtrudit? bonum nomen. His certe calumniis eo minus conturbor, quo confirmatior sum, priuato & publico debito, magna ex parte me satis secisse. Fidei nanque conducit, debitionis meminisse apud creditorem, interim dum solutio difficultate aliqua impeditur: malui igitur, uersura facta centesimam obseruare, quam iniquissimo anatocismo premi, donec triginta illis, de Origine & amplitudine urbis Basiliensis libris, sub pontificatus tui letissimi temporibus, Deo uolente, edendis, omni me foenore liberarem. Uix enim me contineo quin cum illo exclamem " - Hei mihi. Etiam de sorte nunc in dubium uenio miser. " De capite siquidem quantum unquam detraho, tantundem qua es animi liberalitate Melchior Princeps amplissime, indies suggeris & multo plura, ut mancipio & nexu proprius tibi permaneam. At ab initio testatus sum te, quam ullius frandulentam interpraetationem huius mei facti, animum meum pluris aestimaturum, quo calculo tuo, originibus, pietate, eruditione illustribus atque Uu. Cc. Ioanni Uito Scheyb Decurioni, Georgio ab Ampringen caeterisque sacrati tui collegii sodalibus aliquo modo mesatisfecisse arbitrabor, qui omnino urgent ut satisfaciam tibi, cui nullo modo satisfieri a me potest. Uerum enimuero Uuendelinus Zyperus noster, uir Iuris scientia atque summa fide instructissimus in acceptum referet scio, quod Libellum hunc tibi inscripserim, atque Remp. literariam hoc thesauro ditarim, quo, ob amorem quo flagrat in bonas literas, bibliothecam suam a me spoliare passus sit: quantam uero, hac preda, literae bonae accessionem secerint, Naturae uniuersi peritissimus, & nunquam satis laudatus ille Medicus Ioannes Huberus Ciuis & amicus meus summus, facile diiudicabit. sentient id quoque, qui tantae artis ueram ac absolutam sitiunt peritiam, imperitos nihil moror. Tales etenim disputare intelligo, ieiune nimis & exiliter, de summa illa tua prudentia, quam a proposito constantique consilio Reip. iuuande, neque officii tui pondus, neque dissensionum aut altercationum nostri temporis acerbitas, dimouere unquam potuit, aut auertere, quo minus ea instituta susciperes, atque ad tranquillitatem patriae optimas inuestigares & adferres rationes, quibus maiorum promereres gratiam, parium coleres amititiam, uicinorum confirmares beneuolentiam, subditorum excitares amorem, & demum te omnibus talem exhiberes, quem bonarum literarum studiis tempestiuis, artes & curas boni uiri, optimi principis, coniunxisse conpertum haberent. Relinquo autem haec, cum de Libelli huius tractatione & usu, lector paucis sit admonendus. Mercurium Trismegistum Philosophum Aegyptium, artis Chymie arcana, qui a patribus acceperat, per omnem uitam suam nulli patefacere uoluisse affirmant: morientem uero, paucula quaedam eum huius scientiae elementa descripsisse, iussisse que, ut sepulchro ipsius cum cadauere conderentur, animi quadam praesagitione instinctus, cum ipso sepultam hanc artem longopost tempore, a nonnullis piis & doctis hominibus instaurandam. Igitur uerba haec, siue re uera ab eo tradita, siue ab aliquo alio pro artis huius authoritate conficta Garlandius hic noster initiatis interpretanda sibi proposuit, ordine perpulchro atque distincto: quod quidem & praestitit apertissimis uerbis simplicissimisque. Sed cum breuitati studuisset, ut ea dilucidior atque magis perspicua esset Arnoldus de Uilla noua explicationem fusiorem adiecit, ex qua sensus authori perciperetur. Quoniam uero unicuique arti certa sua sunt ac praecipue propria uocabula, quibus & res & instrumenta ipsius denotantur, barbaras appellationes hic noster in Latinam sermonem conuertit omnes, quas huic proposito conuenire putabat: ne insolenti nomenclatione, qui scientiae huic indagandae incumberent, remorarentur. Scripsit deinde de infectione materiarum durarum, quae per uenas terrarum cauantur. Id scripti quale quale est, edidimus quoque ut fucum quorumdam nebulonum detegeremus, qui tali operatione, auri, argenti, nec non aeris omni generis monetam adulterant. Nam ut ingenue fatear, Leonhardus Proebstelius Fiessensis, uir in Naturalium rerum cognitione & Mathesi ad miraculum usque instructus, amicus meus sumus, huius doli serio me admonuerat. Itaque praedictionem hanc meam, amicae cautioni coniunctam, tanto magis probari ab uniuersis confido, quanto minus haec nonnullorum auarissimorum grassatorum fraus, negligi debeat. Descriptio uero illa qua sales & alumina uaria continentur, & si in eo exemplari quo usi sumus, huic nostro attribuatur, tamen Hispano potius alicui docto, libentius eam adscriberem, cuiuscumque autem sit, huiusce artis asseclis, plurimum usui esse potest. Uetum ne operi proemium prolixius fiat, manum de tabula, ut dicunt, subducam, si tantum hoc unum addidero, me unice Melchior Princeps studere, ut merito meo, amplitudinisque tue iudicio dignus euadam, qui tibi sim plurimum atque perpetuo commendatus. Uale Princeps Amplissime. Leonardi Proebstelii Carmen. En tibi qui sacram Chymiae contendis in arcem Plenus haud ingrata prodiit arte Liber. Qui docet assiduo lapidem formare conatu, Quo nihil hic ingens grandius orbis habet. Namque animos cura pressos & corpora morbo Firmat, & immensis hic lapis auget opes Hinc petulans nimio fertur Medaea dolore Thessalico uitam restituisse Duci. Hinc Arabes opibus fretos: & pectore firmo, Constat Romanos non metuisse Duces. Aspice quam tenui doceantur grandia libro: Quam lepido paruus flore colatur ager. Sordida nec duplici tantum ratione Metalla Tingit, ut in doctum uulgus ubique facit: Sed quia seu morbis turgent ea corpora saeuis Diuinas medicas adhibet arte manus. Quod superat tollit, quod deficit omne ministrat Expurgat miris, cuncta metalla modis. Perdit opes famamque, graues & concitat iras Uulgus iners, caeca dum struit arte dolos. Arcanos ueterum nescit perpendere sensus Negligit & libros docte Gebere tuos. Ergo fretum Chymiae, quisquis rate sulcas, iniquum Tutus ut in mediis fluctibus alta petas, Hanc rogo suspicias porrecta fronte Tabellam Haec foueat mentem, docta Tabella tuam: Condidit ingenio quondam ter maximus Hermes Hermes ut Assyrias arte iuuaret opes: Hic ueluti lapidis statuit primordia summi Hic & Elixirii semina uera docet. Inuoluit nebulis densaque caligine caelat Ne capiat sensus improba turba sacros. Explicunit multo quidem Iacobita labore Discussit nebulas dexteritate graues. Hoc opus e tenebris tandem producit Heroldus. Consulat ut studiis lector amice tuis. Huic adiunge statim ueterum quoque scripta sophorum, Nec tibi sint certis cuncta probata modis Naturae cursus animo perpende latentes, Commoda nam magno magna labore cadunt Accipies tristi nullus cum foenore fructus Nidebitam Chymiae rexeris arte ratem. Ioannis Garlandii Angli, Philosophi doctissimi, Compendium Alchimie siue in tabulam Smaragdinam Hermetis Trismegisti περὶ χημείας Commentarii. Precatio. Laus, honor, uirtus, & gloria sit tibi Domine Deus omnipotens, cum dilecto filio tuo Domino nostro Iesu Christo. & Spiritu sancto paracleto. Trinitas sancta, qui es solus Deus & unus, homo perfectus, tibi gratias ago. Quia cum aduersatiis huius mundi transitoria pernouissem, ne suis delectationibus prouocarer, me ab eodem tua summa misericordia sustulisti. Sed quia uideo infinitos in hac arte deceptos, qui directam non ingrediuntur semitam, placeat tibi Domine Deus meus, ut de scientia quam mihi tradidisti, charos meos ab hoc errore diuertam, ut cum per ceperint ueritatem, laudent nomen tuum sanctum & gloriosum, quod est benedictum in aeternum Amen. Uerba Secretorum Hermetis, Quae scripta erant in tabula Smaragdi, inter manus eius inuenta in obscuro antro, in quo humatum corpus eius repertum est. Tabula Smaragdi. Uerum sine mendacio, certum & uerissimum. Quod est inferius, est sicut quod est superius. Et quod est superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut omnes res fuerunt ab uno meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione. Pater eius est Sol, mater eius Luna. Portauit illud uentus in uentre suo. Nutrix eius terra est. Pater omnis telesmi totius mundi est hic. Uis eius integra est, si uersa fuerit in terram. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suauiter cum magno ingenio. Ascendit a terra in celum, iterumque descendit in terram, & recipit uim superiorum & inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi: Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Hoc est totius fortitudinis fortitudo fortis: quia uincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Huic erunt adaptationes mirabiles, quarum modus hic est. Itaque uocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi. Completum est quod dixi de operatione solis. Praefatio. Ego quidem Hortulanus, ab horto, uel ab arce maritima dictus, Iacobina pelle inuolutus nouissimus philosophorum, indignus uocari discipulus philosophiae: motus dilectione charissimi amici mei, declarabo certam determinationem uerbi patris Philosophorum Hermetis. Quod uerbum, quanquam occultum, subtiliter scribam, opere uero in labore digitorum meorum omnem dispositionem tibi declarabo, & philosophorum occultationem in uerbis eorum: quia nihil prodest occultatio, ubi doctrina spiritus sancti operatur. Quod ars Alchimiae sit uera & certa Cap. I. Dicit autem Philosophus, Uerum. Uerum enim est, quod ars Alchimie nobis data est. Quia illud quod est superius, est sicut quod est inferius: & illud, quod est inferius, est sicut quod est superius. Ad perpetrandum unius rei mirabilia, sicut omnes res fuerunt, ab una meditatione unius, sic sunt omnes res natae, ab hac re una, aptatione. Pater eius est Sol, mater eius est Luna, portauit eum uentus in uentre suo, nutrix eius est terra, Pater omnis thesauri totius mundi est hic: uis eius integra est, si uersa fuerit in terram, seperabis terram ab igne, subtile a spisso, suauiter cum magno ingenio. Ascendit a terra in caelum, & iterum descendit in terram, & recipit uim superiorum & inferiorum. Sicque habebis gloriam claritatis totius mundi, ideo fugiet a te omnis obscuritas: haec est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia uincit omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sicut mundus hic creatus est, sic erunt aptationes mifabiles, quarum modus est hic. Itaque uocatus sum Hermes, tres totius mundi partes habens sapientiae, quia completus est in preparatione solis. Uerum enim est, quod ars Alchimiae est data, " sine mendacio ". Hoc dicit ad * differentiam illorum, qui dicunt artem esse mendacem id est falsam. * Detestationem * Telesmi. Certum, id est expertum, etiam quicquid est expertum, certissimum est & uerissimum. Id est, Sol est uerissimum quod per artem procreatur: & dicit, uerissimum, in superlatiuo gradu, quia Sol generatus per hanc artem, excedit solem naturalem in omnibus proprietatibus, tam medicinalibus, quam aliis. Quod lapis debeat diuidi in duas partes Cpa. Ii. Deinde tangit operationem lapidis, dicens, quod est inferius. Hoc dicit, quia ille diuiditur in duas partes principales, per magisterium, scilicet in partem superiorum, quae superius ascendit: & in partem inferiorem, quae fixa remanet & clara: & cum istae duae partes concordant simul in uirtute: & ideo dicit, " Quod inferius est, est sicut quod est superius, & e conuerso ". Et est sciendum, quod ista diuisio est necessaria, " ad perpetrandum mirabilia unius rei ", scilicet lapidis. Quia pars inferior, quae dicitur nutrix, est terra, quae est fermentum: & pars superior, est anima, quae totum lapidem uiuificat, & resurgere facit, unde elementorum seperatione & coniunctione celebratur lapis. Multa perpetrantur mirabilia in opere secreto naturae. Quod lapis habeat in se quatuor elementa Cap. Iii. " Sicut res omnes ab uno & cetera ". Hic dat exemplum totius, sicut omnes res ab uno fuerunt, scilicet ab uno globo confuso, siue massa confusa, " meditatione unius ", id est, creatione omnipotentis Dei: " sic fuerunt natae res omnes ab hac re ". Id est, sicut omnes res natae sunt, & exeunt ab hac massa confusa, " una aptatione ", id est solo precepto Dei & miraculosae. Ita lapis noster: natus est, & exit a ab una massa confusa, in se continens omnia elementa, quae sunt aqua, aer, terra, ignis, quae a Deo creata sunt, & suo solo miraculo. Quod lapis habeat patrem & matrem scilicet. Solem & Lunam Cap. Iiii. Et sicut naturaliter, unum uel plura animalia sibi generant similia, ita artificialiter Sol generat Solem, cum multiplicatione in uirtute lapidis predicti, ideo sequitur. " Pater eius Sol ", id est, aurum. Sed quia in omni generatione naturali requiritur spermatis receptaculum idoneum, cum quadam consonantia & similitudine ad patrem, ita in ista generatione artificiali, oportet quod habeat sui spermatis, siue seminis, id est suae tincturae idoneum receptaculum, & sibi consonum, cum quadam similitudine ad ipsum aurum, & istud est argentum, ideo sequitur: " mater eius est Luna ". Quod coniunctio partium lapidis dicatur impraegnatio Cap. U. Et notandum diligenter, quod istorum duorum corporum coniunctio, est necessaria in hac arte ad album & ad rubeum. Et sunt duae rationes, quarum una est, quia aurum cum sit nobilius inter metalla, magis conpactum, perfectum, & fixum, tamen si dissoluatur, ut nimium separetur, fit spirituale, & euolat ab igne, tanquam Mercurius, quod est mirum. Et hoc est ratione suae caliditatis, & tunc habet tincturam sine numero, & istud uocatur sperma, siue semen masculinum. Si uero argentum dissoluatur in aquam liquidam, nihilominus remanet fixum, sicut prius, & nullam habet tincturam preparatam, tamen ad tincturam recipiendam, & fixandam, in temperamentis calidi & frigidi, & uocatur sperma foemininum: & sic conueniens est eorum coniunctio. Item alia ratio, quare ista duo corpora coniunguntur, est, quia cum argentum sit difficillime fusionis, & aurum similiter, unum quodque per se, & liquefactionis, tamen si simul iungantur, facillime dissoluuntur & liquefiunt. Hoc sciunt aurifabri facientes solidaturam ad aurum: unde si in nostro lapide esset tantum alterum eorum, nunquam per aliquod ingenium facile flueret medicina, neque tincturam haberet: & si daret tincturam, non tingeret eum quantum ipse est, quia non esset receptaculum tincturae. Et nostrum finale secretum est, habere medicinam, quae fluit ante Mercurii uiuificam fugam. Ergo, coniunctio eorum est necessaria, quia hec duo, cum inuicem recipiunt in coniunctione lapidis, in pugna sunt in uentre uenti, & hoc est quod postea dicit. " Portauit eam uentus in uentre suo ". Planum est, quod uentus est aer, & aer est uita, & uita est anima: & ego iam superius locutus sum de anima, quae totum lapidem uiuificat, & sic oportet quod uentus portet eum, & reportet, & pariat per magisterium. Et tunc sequitur, quod alimentum suscipiat a matre sua, scilicet terra, ideo dicit, " Nuutrix eius est terra ", quia foetus sine alimento nutritus, nunquam uenit ad aetatem: ita lapis noster sine fermentatione suae terrae, nunquam perueniret ad effectum. Quae quidem fermentatio, alimentum dicitur. Sic enim generatur ex uno patre cum matris coniunctione, & alimento nutricis, id est, multi filii patri similes, qui si longa decoctione caruerint, erunt matri similes in albedine, sed pondera patris retinebunt. Quod lapis perfectus sit, si anima in corpore fixa fuerit. Cap. Ui. Deinde sequitur. " Pater omnis thesauri totius mundi est hic ": Quia in operatione lapidis est una simul magistra operatio, quam uocat philosophus quod ipsa est pater Theolosmi, id est omnis secreti uel thesauri totius mundi, id est omnis lapidis inuenti in hoc mundo. " Est hic ": Quasi diceret, Ecce ostendo tibi. Postea dicit philosophus. Uis te doceam, quando fortitudo lapidis est perfecta & completa? Quando scilicet fuerit in suam terram uersa. Et id eo dicit, " uis eius integra est, si uersa fuerit in terram ". Uis eius s. lapidis integra est, id est perfacta, & completa si uersa fuerit in terram. Id est, si anima ipsius lapidis, dequa est superius facta mentio, que anima dicitur uentus, qui est aer, uel oleum, in quo tota uis lapidis est, conuersa fuerit in terram. & fit lapis fixus, ita quod tota substantia lapidis sit fermentata a nutrice, id est, a terra, ita quod totus lapis conuertatur in fermentum: sicut in operatione panis parum fermenti nutrit, & fermentat maximam copiam panis, & iterum totam substantiam pastae conuertit in fermentum, habens eandem uirtutem ad aliam pastam. Ita uult philosophus, quod lapis noster sic sit fermentatus, quod ad multitudinem lapidis alterius existat, quasi fermentum. De mundificatione lapidis Cap. Uii. Tunc ponit qualiter debeat multiplicari, & primo ponit lapidis mundificatione, & partium separationem: dicens, " separabis terram ab igne subtiliter, subtile a spisso suauiter, cum magno ingenio ", id est, suauiter & paulatim, non per uiolentiam, sed cum ingenio scilicet non festine, sed per magnam philosophiam. Separabis feces, id est, immundicias ab igne, aere, & aqua, & ea tota substantia lapidis, ita quod lapis maneat mundissimus sine sorde. Quod pars lapidis non fixa, debeat superare partem fixam, eamque eleuare Cap. Uiii. Peracto sic lapide, idoneus est ad multiplicandum: & tunc ponit multiplicationem, & eius facilem liquefactionem in uirtute ingrossibili, tam in duris corporibus, quam mollibus. dicens, " ascendit a terra in caelum, & iterum descendit in terram ". Hic ualde notandum, quod quamuis lapis noster diuidat in quatuor partes, que sunt quatuor elementa, sicut dictum est superius, duae tamen sunt partes principales, una scilicet quae superius ascendit, quae dicitur non fixa, & alia quae inferius remanet fixa, & dicitur terra uel fermentum, que totum lapidem nutrit & fermentat, ut dictum est. De ista uero parte non fixa, oportet habere magnam quantitatem, & dare lapidi qui factus est mundissimus absque sorde, totiens per magisterium, donec totum lapidem uirtute spiritus non fixi, superius deferat sublimandum, & subtiliandum: & hoc est, quod dicit, Ascendit a terra in caelum. Quomodo lapis uolatilis, sit iterum figendus Cap. Ix. Postea ipsum lapidem sic exaltatum, oportet incerare super marmore cum oleo siue cum uno elemento, ab ispo lapide in prima operatione extracto, quoddicitur aqua lapidis, & assare toties sublimando, donec iterato uirtute fermentationis terrae, cum corporibus exaltatae, totus lapis iterato descendat de caelo in terram, & remaneat fixus, id est, fluens. Et hoc est quod dicit. " Iterumque descendet in terram, & sic recipit uim superiorum " scilicet sublimando, " & inferiorum ", scilicet descendendo. Et quod corporeum est, sit spirituale in sublimando: & quod spirituale est, sit corporeum in descendendo. De fructu artis et efficacia lapidis Cap. X. " Sicque habebis gloriam claritatis totius mundi ". Id est, hoc lapide, sic composito. Gloriam huius mundi possidebis. " Ideo fugiet a te omnis obscuritas ". Id est, omnis inopia & aegritudo, quia lapis sic compositus, est omnis aegritudinis * curatiuus. * curabilis * aptatione * lactis * Litargyrum * Elixir Calcinatio Ueneris. Et hoc est totius fortitudinis fortitudo fortissima: quia nulla est comparatio huius lapidis, ad alias fortitudines huius mundi " Uincet ", id est uincendo conuertet Mercurium uiuum congelando, qui subtilis est, & alia corpora dura & solida, & ferrea penetrabit, quia uincit omnem rem subtilem, et omnem rem solidam penetrat. Quod magisterium immitetur creationem uniuersi Cap. Ix. Postea dat exemplum de compositione lapidis dicens. " Et sicut sic mundus creatus est, sic est factus noster lapis ". Quia primo fuit totus mundus, & quidquid in eo est, id est una massa confusa, seu chaos confusum, sicut dictum est superius: & post per artificium summi creatoris diuisa est illa massa in quatuor elementa mirabiliter rectificata & separata, per quam separationem diuersa fiunt: ita possunt fieri diuersa opera in * abbreuatione nostri lapipidis seu operis, per separationem diuersorum elementorum a diuersis corporibus. " Hinc erunt aptationes mirabiles ", id est, si seperaueris elementa, fient mirabilia, compositis apta in opere nostro, in operatione nostri lapidis, per coniunctionem elemento rum rectificatorum, & de quibus mirabilibus aptis, ad hoc, " modus est hic ", scilicet modus operandi, datus est hic. Insinuatio aenigmatica quae sit materia lapidis Cap. Xii. " Itaque uocatus sum Hermes Trismegist. " Quia docens philosophus compositionem lapidis hic occulto modo, per quem fiat lapis noster, primo nominat seipsum, ut discipuli uel filii sui ad hanc scientiam peruenturi, de suo nomine recordatentur proprio. Post tangit de quo sit, dicens. Tres totius mundi partes habens sapientiae. Quia omne habens materiam & formam, quod est in mundo, compositum, est, ex quatuor elementis: unde infinitae sunt partes sapientie totius mundi, quae diuisae sunt in tres partes principales, scilicet minerales, uegetabiles, & animales, de quibus coniunctis, uel diuisis, philosophus habet scientiam ueram in opere solis. Ideo uicit, tres habens partes sapientiae, Quae quidem tres partes in unico continentur lapide, scilicet in Mercurio philosophorum. Quare lapis dicatur perfectus Cap. Xiii. Et ideo uocatur hic lapis perfectus, quia habet in se naturam animalem, uegetabilem, & mineralem. Hic lapis triplex est & unus, qua tuor habens naturas, & tres colores scilicet nigrum, album, & rubeum Uocatur etiam granim frumenti, quod nisi mortuum fuerit ipsum solum manet, & habet quatuor colores quatuor elementorum, qui si non mortuus fuerit, ipse solus manet. Et si mortuus fuerit ut dictum est, cum coniungitur in coniunctione, multum fructum affert, uidelicet complementum, cum commistione sua in operibus supradictis. O lector charissime, si tu scis operationem lapidis, tibi dixi ueritatem: si uero tu nescis eam, nihil tibi dixi. " Completum est hoc quod dictum est, de operatione solis lapidis ", tum naturarum, & trium colorum, & quatuor naturarum: quatuor colorum in unitate, scilicet in Mercurio solo. Lapis cur uegetabilis Cap. Xiiii. Et quod sit lapis uegetabilis, scio ego, qui loquor, quia ex succo trium herbarum simul coniunctarum, scilicet mercurialis, portulacae marinae, quae lac album facit, & chelidoniae, postquam stetisset in fimo per uiginti dies, uidi Mercunum emanare, cuius nulla fuit differentia ad alium Mercurium. Igitur lapis ex uegitabilibus est. Lapis cur animalis Cap. Xu. Quod etiam sit animalis, scio ego, qui loquor, quia separatis elementis ipsius Mercurii, equali pondere simul mixto, sine alio aliquo addito in uase forti uitreo, cum paruo spiraculo in fimo molli remissi caloris collocati, infra tres mentes uermes horribiles procreantur quorum unus alium deuorat, donec unus solus remanet, qui pascitur ex Mercurio uiuo. Hic crescit ad quantitatem bufonis, cuius forma terribilis est, & hoc animal per se est Elixir. super plumbum igitur lapis animal est. Lapis quomodo mineralis Cap. Xui. Quod autem mineralis, patet quia super ipsum fit proiectio, & conuertitur in metallum. Nullus ergo illum Mercurii lapidem esse dubitat: qui se ipsum mortificat, resurgit, & uiuificat, & se ipsum in aurum conuertit. Opiniones de hoc lapide philosophorum Cap. Xuii. Et propter hoc dicit alius philosophus, lapis est unus, medicina una, cui nihil extraneum addit, nisi quod superfluitates remouent. Quod sic intelligo, illud non est sibi extraneum, in quo debet conuerti, scilicet aurum & argentum. Postea sunt duo coadiutores, per quos opera facilius adimplentur, unusque destructor, qui totam operatione inficit, nisi deleatur. Coadiutores uero sunt, sulphur praeparatum, & arsenicum in speciem olei redactum. Proprietas sulphuris est Mercurium congelare, & cum Mercurio perficere, teste Gebero dicente. Uis sulphuris albi non urentis congelat Mercurium uiuum, & ipsum se ipsum mortificat. Proprietas autem arsenici est, totum lapidem inspirare, & uiuificare, si debitis modis preparetur. Nuncupatur enim uentus, der, & oleum incombustibile: unde qui negligit oleum a Mercurio separatum, loco eius accipiat arsenicum praeparatum. Destructor lapis est lapis qui uenalis inuenitur. Sed ibi loquitur philosophus de lapide coniungente matrimonium inter corpus & spiritum: loquitur de aere extracto a Mercurio, ut dictum est. Quae ad operationem lapidis pertinent cap. Xuiii. Ad huc sunt multi collaterales, multum apti ad abbreuationem operis huius, sicut sunt sales, atramenta, & alumina, & quaedam aquae aluminum, & uegitabilium, quia quaedam aquae fiunt ex istis, que incontinenti soluunt corpora, ut aurum & argentum. Et propter hanc aquam auri & argenti commiscet cum lapide prius praeparato, uel purificato ab omni re extranea, & tunc festinatur opus in una die, quae alio modo fieret in tribus mensibus. Item fit aliter in continenti. Aqua aluminis incontinenti facit oleum ex arsenico sublimato. Item fiat aqua ex uegetabilibus, que incontinenti tollit combustionem, & adustionem sulphuris, & remanet album & incombustile. Et sic sunt a Deo creata mirabilia, apta ad creationem nostri lapidis, unde plures sunt uiae ad unum finem: & hoc inuenitur in lapide philosophico componendo, quod sufficiat uobis. Philosophus dixit: Accipe lapidem benedictum, qui non est lapis, nec habet naturam lapidis, & inde separa elementa. Lapis quid Cap. Xix. Nota quod hic philosophus uocat lapidem esse illud, de de quo possunt elementa per artificium extrahi. Quapropter ex cotum coniunctione in opere Alchimiae suscitatur una substantia ad modum lapidis, quam uocat, benedictus: quoniam extra quatuor elementa est, quaedam essentia quinta, quae spiritus lapidis appellat. Et quia spiritus non apparet nobis, nec tangitur nisi corpus, accepit in aliquo elementorum iste spiritus nobilitate suae naturae corpus uiuum in nobiliori elementorum, scilicet in sphera ignis, remanens in sua natura spirituali: nec propter hoc est ignis, nec habet naturam ignis quantum de se est. Uerum est, quod corpus spirituale ardens, pro subtilitate in sua puritate, & propter hoc ipsum uidere non possumus. Et ideo per instrumenta apta, mediante sensu artificis, cuius subtilis sphaera condemnans est, se conuertit in speciem aque, & decurrit & separat se, & tunc dictus spiritus etiam: & coniungit ipsum opus cum elementis in conuersione, quae duplex est, scilicet. Quod Elixir fiat in argento uiuo congelando, & quod Elixir fiat ad uitam hominis conseruandam, & ad omnem superfluitatem omnium malorum humorum, omnemque corruptionem corporis amouendam. Lapis ut faciendus Cap. Xx. Si uis igitur ex hoc facere lapidem philosophorum, fac ita: Separa spiritus purius & diligentius, quam potes, quia tam subtilius hoc facere non poteris, quin in se retineat aliquid substantiae uenti phlegmatis. Ille spiritus una uice separatur, & uocatur aqua ardens: cuius signum est, quiasi tingit in illis pannum lineum, inflammat, nec tamen ardet pannus: Et si pluries separaueris, uocatur aqua ardens & urens, de qua si intingas pannum, ardebit totum. Ergo accipe oleum uiuum, spirituale, factum cum spiritu quinte essentie. Ita expedit alia tria elementa sicut spiritualia, cum eodem spiritu retinente corporalem eorum uirtutem. Iste modus separat, uel isto modo separatur omne phlegma superfluum a dicto lapide, donec uideat oleum superare, nihilque remaneant phlegmaticum, & remaneat sicut pix. Et cum aqua ardens commixta cum substantia bene moueatur, donec sit corporata, & tunc eam degutta, tunc uocatur sanguis humanus rectificatus, quem quaerunt Alchimistae: adhuc uocatur aer, uel uentus: & de hoc loquitur philosophus, qui dicit. " Uentus portat cum in uentre suo ". Et sic habes duo elementa in uirtute quintae essentie, scilicet phlegma, & aerem. Post accipe substantiam predictam, que remansit, sicut pix, & separa totum oleum superfluum in alembico uitreo, donec nihil remaneat olei in ipsa, & tunc uidebitur substantia tota nigra & sicca, de qua fac unum puluerem cum sanguine humano rectificato, & dimitte sic stare per spatium trium horarum, post degutta: & appellatur aqua ignis. Fac iterum secunda uice, & tunc uocatur aqua ignis rectificata, & sic habes tria elementa in uirtute essentiae, scilicet aerem & ignem, & aquam. Postmodum accipe dictam substantiam, & eam in furno reuerberationis calcina, donec fiat uelut calx, & cum ista calce misce aquam ignis rectificatam, & tunc habes quatuor elementa cum quinta essentia, & facta spiritualia cum spiritu. Haec est aqua uitae, quae quaeritur in arte Alchimiae, & curat uel crepat omnes spissitudines, & facit intrare. Haec est aqua habens uim superiorem, id est spiritualem: & habet uim inferiorem, id est corporalem. Et hoc est quod dicit philosophus, " Quod hoc quod est superius, est sicut illud quod est inferius, & e conuerso, ad faciendum mirabilia rei unius ". Et expedit, quod haec essentia quinta semper retineat uim suam, & habet uim quatuor elementorum, & sic mirabilia possint inde fieri. Quia si uim talem haberet, multa fierent mirabilia super opus alchimie. Adhuc dicit philosophus, " quod ascendit a terra in caelum, hoc est ", quod quatuor elementa ascendunt in celum a terra, scilicet cum spiritu lapidis. Et postea dicit, quod ipsum descendit in terram, hoc est, si ista quatuor elementa ascenderunt, descendunt iterum in terram, ita quod sunt fixa in unitate quintae essentiae, & remanet lapis unus crystalinus, retinens Elixir perfecte Mercurii. Aqua uitae Cap. Xxi. tae conseruationem facere, & ad omnem infirmitatis curam procedere, sic fac. Aquam ardentem & ualde bene rectificatam accipe, & non facies ex ea sanguinem humanum, quia si esset sanguis humanus, ut dictum est, perderet uim suam attractiuam, uirtute herbarum per oleigenitates, & interficeret totum saporem, & ita non esset bona ad retinendum. Nec ad hoc facies aquam urentem, quia causa esset fortis & acuta, quod ardens destrueret totum, & esset ad potum periculosa. Sed quoniam omnis perfectio cuiuslibet lapidis in uirtute terrae suae consistit, quae nutrix appellatur, uel fermentum; teste philosopho dicente, Nutrix eius est terra, sine quo fermento spiritus lapis perfecte detineri non potest, non habet complementum suae uirtutis, & ideo aquae isti damus uirtutem suae terrae, & tunc habet plene uim suam, & integre, & hoc est quod dicit philosophus. " Uis eius est integra ". Et si uertatur in terram, tunc uocatur aqua uitae: & si pluries eam distillaueris a terra sua, erit aqua uitae rectificata & perfecta. Scias ergo quod in hoc lapide aliquantulum terrae est magnae uirtutis, nec cures si parum sit de terra, quia sicut parum fermenti magnam pastae massam eleuat, aut fermentat, ita hoc parum terre, quod hic lapis continet, sufficit ad nutrimenti complementum totius lapidis. Caueas ergo ne terram aliam quaeras, prout aliqui cupientes uim tartari, dicunt eam esse terram lapidis. Alii lyam, id est feces uini calcinati. Alii cinerem uitri: & hii errant, & ita caecus ducit caecum, & ambo cadunt in foueam, & credunt facere aquam uitae, & faciunt aquam mortis: quia terra aliena, non debet intrare ibi, teste Gebero, qui dicit. Unus lapis, una medicina, cui nihil additur extraneum, nisi quod superfluit amotum sit. Similiter huic aquae uitae nihil est extraneum appositum, sed omnes amouentur superfluitates, & hic est lapis benedictus. M. Arnoldi De Uillanoua, Philosophi Celeber. in Commentarios Hortulani expositio. Quae sunt species, que conueniunt in compositione Elixir? Argentum uiuum, & sulphur citrinum fugiens, sulphur uiride fixum, habens uentrem nigrum, quamuis clarum uideatur. Sulphur album fixum. Haec tria sulphura. Sunt fluentia & fundentia, sicut cerat meliora sunt noua quam antiqua. Bonum sulphur uiride est, quod cum frangitur, habet fracturam claram & lucidam, sicut uitrum, & est in grossis frustris. Sulphur album fixum est melius, cum fuerit bene album, in fractura lucens, & clarum & est per grana oblonga, parua, grossa, in grosiioribus melius est. Sulphur citrinum fugiens, est sulphur uiuum. melius est cum fuerit in grossis frustris non petrosum. Componitur autem argentum uiuum cum sulphure citrino, ita quod alterantur, & fiunt idem in una massa lucida rubea, ponderosa ex quam compositione duae species sufficiunt ad Elixir componendum. Quibus habitis, accipe unam libram duodecim unciarum de sulphure uiridi fixo, & tere super marmore, uel alibi, & fac puluerem subtilissimum, quem serua per se. Secundo, accipe tres uncias de sulphure albo fixo, & tere sicut aliud, & serua per se ad partem. Tertio, accipe tres uncias, id est, quartam partem libre de terra composita ex sulphure & Mercurio, & tere eam, donec nihil in ea appareat lucidum, & serua per se ad partem. Hoc opus contri35 tionum a philosophis uocatur Hyems, quo completo incipit opus Ueris. Omnes istos pulueres simul misce super marmore, ita quod tota materia uideatur rubea & una substantia: post totam illam materiam diuide in duas partes aequales, quarum quaelibet contineat nouem untias, & pone illas duas partes in duobus urinalibus duplicibus, super quolibet urinali situatur alembicus uitreus, ita quod os urinalis non intret os alembici, sed os alembici subintret os urinalis, & ab eo circundetur, ut spiritus medius retineatur, & ascendat, & ibi lutetur & iungatur alembicus cum luto physico, & caute desiccetur ad ignem, uel fine igne. Relutetur iterum super lutum siccatum, & de siccetur ut prius, ut spiritus quinte essentie nullo mouo possit per iuncturas exire. Post omnes desiccationes luti, accipe ceram communem, & de ea circunda totum lutum desuper post cum ferro candido funde terram superlutum caute, & decetero aliquid de spiritu non exibit per lutum: & hoc uocatur a philosophis opus Ueris. Ista compositio ex tribus praedictis uocatur lapis benedictus, mineralis, animalis, uegetabilis: eo quod non habet nomen proprium. Mineralis, eo quod res ex quibus componitur medicina, sunt minera: Uegetabilis, quia uiuescit & crescit: Animalis, eoquod animam habet, spiritum & corpus, sicut animalia. Alio nomine uocatur nigrum foetens, eo quod habet uentrem nigrum, & conponitur ex spiritu foetenti. Alio modo dicitur Chaos, uel origo mundi, uel massa confusa: nos autem eam terram uocamus. Post a separatione elementorum incipiendum est, ab ista terra rubea separanda sunt elementa, sicut purum ab impuro. Pone quodlibet urinalem in alutello, super cineres cribratos, & sit cineris sub fundo uirinalis spissitudo parui auricularis, & non plus. sit autem aludel siccum, & bene sigillatum cum luto super ferrum. quodlibet uas suum proprium habeat alutellum, & ferrum & ignis item sub medio culi alutelli, & sit ignis ita temperatus, ut possis tenere manum ad culum alutelli intus ferrum, & sit ignis continuus, quia si esset turbatiuus in principio, materia funderetur in uase, antequam spiritus ab ea euolaret, & frangeretur uas, & exiret spiritus quintae essentiae, & totum amitteretur. Ideo cum magna diligentia iste ignis est continuandus. Uasibus sic dispositis, ascendet fumus subtilissimus in alembico, & ibidem conuertetur in aquam lapis, claram habentem naturam specierum, ex quibus generatur: quae aqua descendet per nasum alembici, qui nasus factus eit grossus circa alembicum, gracilis, & recuruus circa finem primae. Sedecim guttae descendentes nihil ualent, nisi promundificando uasa tua, & etiam dealbat, & mundificat dentes nigros. Post accipe laminam cultelli calefactam, quae sit parum tepida, & pone illam ad nasum alembici, & expecta usque alia gutta cadat, que si bulliat, & nigrescat super laminam cultelli, tempus est recipiendi aquam sequentem, & si non, non, quia non est adhuc purgata. Post recipe eam quando erit praeparata in duabus phialis uitreis habentibus fundum rotundum, os strictum, collum longum ad mensuram semipedis, uel circa: & ita grossum, quod pollicem posses intra figere, & sint spisse & fortes, & de bono uitro, aliter enim frangerentur. Et fac uasa alembicorum intrare ista uasa, & obtura cum panno lineo sicco, nec nimis stricte, & recipe totam aquam, quia semper ultima melior est 39 quam praecedens. Continuandus est ignis debilis, per unum diem uel hoctem, uel circa, postea fortificandus paulatim, & in hac augmentatio ne seruandus, usque alembicus rubescat, & cum apparuerit rubeus, tenendus est ignis in illo statu, donec tota aqua exierit, uel circa: & tertio fortificandus est ignis, tunc cum flamma per sex horas, donec tota aqua fortis & spissa exierit, & terra sicca sine humore remanebit. Tunc erit completa aqua Benedicta. Haec aqua Mercurii uocatur, & sulphuris, eo quod ex ipsis generatur. Alio nomine uocatur fumus, uentus, oleum, aqua, aer, oleum aqueum, aereum, ignis, uita, anima, spiritus, & Mercurius, quae est ignis comburens, & soluit omnia corpora uno regimine, id est opere, uidelicet opere Autumni subsequentis. Item a philosophis uocatur lapis Benedictus, qui non est lapis, nec habet naturam lapidis. Superest quaedam essentia quinta, quae spiritus lapidis appellatur: & quia iste spiritus non apparet nobis, neque tangitur, nisi assumpto corpore in aliquo elemento, ideo iste spiritus, propter nobilitatem suae naturae accipit corpus in igne, ipso manente in suo naturali spirituali: & non est ignis, nec habet naturam igneam, quantum est de se, tamen in igne habitat. Et quia iste ignis in sua sphaera, non a nobis uideri, neque tangi potest, ideo in instrumentis idoneis, mediante industria operationis, in aquae substantiam conuertitur, componendo, condensando, ut dictum est. In hac aqua sunt quatuor elementa, sed tria scilicet, aqua, aer, & ignis ad compositionem istorum trium elementorum, cum quarto, scilicet cum terra, debet corpus sibi statim addi, postquam aqua est facta, ante duas horas, post complementum aquae, quia uirtus istius spiritus cito euanescit, sed retinetur a corpore, ideo oportet quod cito fiat. Illud uocatur opus Autumni, quia sicut fructus ad perfectionem perueniunt, ita haec aqua. Aliter uocatur impraegnatio lapidis, eo quod spiritus impraegnatur in uentre uenti, id est aqua, uel e conuerso. Materia in urinalibus post extractionem aquae Benedictae proiicitur, quia nihil ualet: sed in alia terra, haec aqua plantatur, & sic patet, quod istud in uno incipit, & in alio terminatur. Accipe terram nostram albam, & mundetur, quod non remaneat superfluitas, nec feces in aliqua sui parte, donec fiat alba lucida. De hac terra sume duas uncias in laminis tenuissimis, uel in limatura, prout natura ipsius terrae exigit, & unam unciam pone in uno uasorum super aquam recenter factam, & aliam unciam in alio uase, & super cineres tepidos situentur in alutel super serrum igne prius remoto ab ipsis, & statim cum hoc corpus intus proiectum fuerit, obturentur uasa satis stricte cum panno lineo sicco. Et in continenti quod terra nostra in aquam istam cadit, incipiet bullire. Si uero non bullierit, error fuerit in operatione, nec aliquid ualet, quia corpus non soluitur, nisi bulliat, ideo oportet aliam facere. Uirga quae cum tota terra separatur a trunco, & a sua radice, & plantatur in alia terra, quam recipit & a qua recipitur, nascitur inter utranque terram uirga, id est aqua. Terra est eius substantia quae dicitur uentus: alia terra in qua plantatur est terra alba uel rubea. Tenenda sunt uasa super cineres calidos continue, donec aqua ista a bullitione cesset, & cum cessauerit erit clara, limpida & uiridis, & corpus uel terra erit solutum, & coniunctum per minima cum ipso spiritum, & si aliquid de ista terra remanserit, quod non fuerit solutum, uel liquefactum, non est uis: sed alia uasa accipe similia illis, & pone in illis aquam illam, ita caute, quod illud quod remansit in fundo ad soluendum, non misceatur cum aqua clara. Et obtura illa uasa fortiter cum panno lineo, & serua aquam Benedictam usque necesse fuerit. Iterum aliam facias donec de ista aqua habueris bonam quantitatem. De hac bullitione loquit, dicens. Est corpus, quod decoctum est & bullitum, quod decoqui debet cum foliis oleandri, id est, cum igne istius aquae, in qua est ignis occultus, soluens omnia corpora quae aqua nominatur, nomine omnium foliorum, arborum, & uiriditatum. Morienus dicit, quod ignis philolophorum continuus est de foliis oliuarum, uel stercorum, id est, de ista aqua Benedicta. Et sic intellige diuersos philosophos diuersimode loquentes, tame omnes concordant de ista aqua, licet sub palliationibus dicant, ut stultos decipiant. Adhuc aliter uocatur aqua benedicta, temperantia sapientum, acetum acerrimum, & corpus quod soluitur. Uocatur gumma philosophorum haec aqua: uocatur uilecarum corpus durum, & opacum, facit molle & clarum. Illud in quo latet secretum nostrum est occultum insipientibus, & manifestum sapientibus. Et quanuis sit aliquid imperfectum, habens respectum ad perfectionem lapidis benedicti, id est Elixir. Est autem medietas elixiris iam perfecta ad album: ad aliam ergo medietatem ueniendum est. Solutio corporis in aquam uocatur exultatio aquae, & uocatur angulus operis. eo quod sicut angulus facit ex duobus parietibus unum, ita hec aqua ex duobus scilicet spiritu & corpore facit unum. Secunda pars elixiris, ad rubeum tamen in rei ueritate, iste duae partes non faciunt, nisi unum elixir, quod est ad utrumque: quia primo est ad album, secundo in eisdem uasibus reducitur ad rubeum. De eisdem speciebus fit Elixir ad rubeum, de quibus fit ad album, sed cum ponderibus aliis. Accipe de sulphure uiridi unam libram duodecim unciarum, sulphuris albi sex uncias, terrae rubeae ponderose sex uncias. Ignis & podus sunt magistri in hac arte. Istorum autem aquam benedictam extrahe, simili modo sicut de alia ad album, nec plus nec minus. Postea sume de terra rubea, & coapta ipsam in laminas tenues, uel in limaturis derasis, & pone in aqua, ut dictum est, & non soluetur in ea, sed tantum calcinabitur in puluerem rubeum, quo facto remoue aquam caute, & pone in alio uase simili illi, in quo est, ita quod remaneat puluis calcinatus terrae rubeae in suo uase sine aqua, & in aqua remota, pone terram albam, & soluetur illa, & sic proficiet tibi aqua, & non uastabitur. Terra quae remansit calcinata, desicca, & serua bene, aqua facta per huiusmodi pondera, fortior est prima, quia proculdubio soluit Mercurium, & alia non, & tamen uidetur esse eiusdem coloris cum prima, sed differt, quia est aurea, id est tingit in citrinum, & prima tingit in nigrum. Haec soluit omnia corpora, & terram albam, praeter terram rubeam quam calcinat. Ideo prima uocatur nomine omnium albedinum, uiriditatum, foliorum, & arborum. Secunda uero nomine albeitatum, citernatum, rubedinum, nigredinum, sulphuris: & haec eadem perfecte soluens terram rubeam, quia semper ante est imperfecta. Terra alba & rubea mundata & affinata, uenales inueniuntur, ideo de hoc nihil dicemus. Hoc corpus nostrum citius dissoluitur, si fiat decoctio pluribus modis, & uocatur prima decoctio, partium separatio per uirtutem argenti uiui, uulgariter factam, quam decoctionem uocant aurifabri molationem, id est molare corpus. Alchimistae uero uocant amalgationem, id est, amalgamare corpus, hoc est decoquere corpus, cum Mercurio crudo. Et in hoc iuuat Mercurius in natura sua aliquando in operatione nostra, & sic argentum uiuum non est medicina nostra, iuuat tamen. Quidam non faciunt istam decoctionem, & bene, si posset solui sine tali decoctione. Arcanum huius scientiae non trademus, sed tantum ad ipsum indagandum uolumus sapientes allicere. Accipe sulphuris uiridis unam libram duodecim unciarum, sulphuris albi nouem uncias, terrae rubeae ponderosae nouem uncias, summa triginta unciarum, quarum aquam extrahe omnio, sicut prius, & cum hoc proiicias de phlegmate suo plus in duplo, quia etiam est ibi plus de materia, quousque apperuerit signum predictum super laminam cultelli. Postea in ipsa aqua facta pone puluerem calcinatum terrae rubee, & si liquefiat uel fluat, quod idem est, aqua est bona: & si non tunc, remoue terram ut prius, & desicca, & fac aliam aquam, & impone terram, ut prius, & faciendo aliam aquam augmenta pondus semper de tribus unciis sulphuris albi, & de terra rubea pondem rosa tantum, & non de sulphure uiridi, cuius pondus semper est aequale: & plus semper addendo de phlegmate in duplo quam alia, quousque inuenies aquam que soluit terram nostra rubeam. Quidam dicunt quod aqua que descendit ante alembici rubificationem, soluit terram albam, & illa que descendit post rubificationem alembici, debet recipi in alio uase, quia soluit terram rubeam. Haec aqua perfecte inuenta, & in ea terra rubea, soluta debet seruari in uase obturato, sicut prius de alia aqua ad album, & ita simili modo debes reiterare aquam, donec habeas de ea bonam quantitatem. In singulari aqua de terra rubea preparata, in laminas tenues & in puluerem redacta, pone duas dragmas, id est quartam partem unciae, & si plus soluere potest, Plus appone, tamen non accedas unam unciam ad plus: & hoc intellige tam de terra rubea calcinata. quam de non calcinata, & si aliquid remanserit ad soluendum de praedicta terra in aqua, illud non solutum serua ad partem, & in alia solutione, & alia aqua soluatur, quia aqua non soluit, nisi illud quod poterit. Aqua alba uocatur alphido, uel uirgo, uel puella habens pulchram faciem, cuius oculi nigri sunt, & supercilia iuncta, praegnans, habens unum uber, aliter uocatur ab Hortolano sperma foemininum album & frigidum, aqua rubea: ab Alphidio uocatur iuuenis pulcher, nigri capitis, habens pulchrum uestimentum, quia aureum est. Aliter secundum Hortulanum sperma masculinum rubeum & calidum. Aliter uocatur prima aqua antequam corpus soluatur in ea, urina puellarum: & ista secunda rubea, urina uirorum iuuenum, utraque urina infantium. Nota quod quando augmentanum podera ad faciendum aquam rubeam, debent etiam uasa augmentari, id est, materia debet poni in maiori uase, quod sit semiplenum & non plus. Accipe de aqua alba & rubea, tantum de una, quantum de alia ad pondus, & pone illas duas aquas simul, in una cucurbita de uitro facta, forti & spissa, habente os sicut urinalem, postea tota aqua erit citrina, uel satis cito, & sic erit perfectum uerum Elixir ad utrunque, & perfecta impraegnatio, & uerus coitus. Ista aqua uocatur, aurum nostrum, argentum nostrum, aqua caelestis, gloriosa, propter quintam essentiam in ea existentem. Similiter uocatur aes nostrum, acetum nostrum, magnesia nostra, in qua sunt quatuor corpora, id est elementa. Ista quatuor corpora sunt nubes & niues extracte, uolitum, & butyrum: Lune spuma, uel spiritus. Item dicitur fermentum lapidis ad utrunque, & plumbum nigrum, & tota operatio nostra, & omnium philosophorum, & & omnium gallinarum, & sapientia nostra. Statim cum aquas in cucurbibita posueris, cooperi cucurbitam, ne aliquid exeat de spiritu quintae essentiae, donec coniunctae fuerint, & fiant una res, scilicet aqua rubea, & limpida. Ista duo spermata sunt necessaria in arte ista, pater eius est Sol, mater eius eius est Luna. Sunt necessaria, quia Sol & Luna sunt difficilis fusionis, quilibet per se, sed simul iuncti faciliter fluunt, & liquefiunt, & hoc bene sciunt aurifabri, & ideo necessaria fuit ista commistio, quia finale secretum est, habere medicinam quae fluat ante Mercurium uiuum, & euolantem ab igne, & propter hoc caue ne spiritus quintae essentiae fugiat, qui retinetur per istam coniunctionem, & sic complebitur opus Domino concedente. Quando coniunguntur istae duae aquae, impraegnatur lapis Benedictus in uentre uenti, nutrix istius aquae est terra. Nota quod mater & pater lapidis Sol & Luna uocantur in compositione Elixir, quae postea in operatione lapidis, terra uel nutrix appelioannis Garlandii Angli Philosophi doctissimi, Synonymorum in arte Alchimisitca expositio. Amatura, id est petra maura Atramentum, id est uitriolum. Alkali, id est calcitura in. Aludel, id est uas fictile. Almager, id est synopide rubeum, quasi grana. Antimonium, id est alcophil nigra. Alcharit, id est argentum uiuum. Almisadir & Mixadir, id est sal Ammoniacus. Arsenicum, id est auripigmentum, Alcali, id est atramentum fusile. Aremaros, id est cinnabrium. Almarcech, id est lithargyrum. Alchitram, id est oleum iuniperi. Alchazanon, est lutum rote fabrorum Alartar, id est aes ustum. Agala, id est sal praeparatum Aphronitrum, id est spuma nitri Albnagir, id est minium rubeum quam si grana Azuria, id est gratia Altara, id est cucurbita Alembicum, id est uas in quo fita, qua rosacea Alumen alkali, id est nitrum Almarthat, id est cinis uel lithargyrum Algali, id est nitri Alumen gemma, id est optimum. Alfronitrum, id est spuma maris Arsenicum arsum, id est sandix uel sandarica, uel calistica Arohot, id est argentum uiuum. Aferro nitrin, id est sal Cappodocium Akibrit, id est sulphur Azaruet, id est auripigmentum. Alumen iameni, id est scissum. Atramentum uiride, id est adragires Alabari, id est plumbum Aseb, id est alumen Albestan, id est calx uiua. Asedemgi, id est haematites Aloanot, id est plumbum. Antighar, id est borace. Almarge, id est corallum Albait, id est cerussa. Araceum, id est laton Aquila, id est arsenicum uel sulphur Acauor, id est olla perforata in lateribus & fundo Alchit, id est chat Alcordue, id est tucia Indica Alusiren, id est sulphureata secundum quosdam Asagem, id est sanguis draconis Acaro, id est riis Acetum, id est liab Altus, id est ustus Azurio, id est uitriolum Alkras, idem. Aaza, idem Alumen, alafur Argilla, id est terra fabrorum. Abracadis, id est atramentum. Adot, id est aqua ubi ferrum extinguit Afronitrum, id est richandi uel uitrum graecum Altasamum, id est dueneg sed uiridem. Aquarius, id est ferrum. Acalac, id est sal Alchoos, id est puluis subtilis. Antimonium, id est altofol uel alitim Auerich, id est sulphur Azzimar, id est minium. Azemaor, idem est. Alafor, id est sal alkali Aspaltum, id est flos aeris Arsenicum, id est ars Argentum uiuum, id est spiritus Alumen de Babylonia id est zucharinum ( tum ad comburendum Alchitram, id est arsenicum praepara Alchitura, id est pix liquida Argilla, id est terra de creta rubea. Alozot, id est argentum uiuum Alphicida, id est cuprum assum Alkmit, id est sulphur Alumen rotundum, id est zuckarinum Alunibur, id est Luna Actateni, id est auricalcum Aseph, id est alumen scissum Alumen scissum, id est scarelum Acartum, id est minium Afragar, id est uirid eaeris Aquila aurum, id est gus, uel deedo uel fedebo, uel edeb, uel fedali Alkali, id est aqua aluminis faseoli Alexir, id est medicina Alumen, de alap, uel sal graecus, uel Alkoba, id est uas asue Alifel, id est pannus unde opitulatur, uel oppilatur uas Almisarub, id est terra. Almixaco, id est armo Airazat, id est plumbum Asius, id est lapis salis. Asot, id est argentum uiuum Arabicum, id est crocum magnum. Arsubar, id est bodequar Assagen, id est sanguis draconis Arfiora, id est cerussa Adidalantros, id est calcicuminatio Alusuen, id est sulphurata. Alexanti, id est solfisat Azimar, id est es ustum uel flos eius Ayborzar, id est galbanum Alombari, id est plumbum ustum Arubus, id est butyrum crudum Alfur, id est crocus Hortulanus Azem, id est butyrum coctum Azezi, id est atramenti Alchilat, id est pondus trium granorum ordei Aleusanthi, id est flos salis Alumen plumosum, id est scarelum Annora, id est calx ouorum Abohot, id est crisolum Alfata, id est distillatio Ahot, id est lac Alocop, id est sal ammoniacus Aqua casei, id est serum casei Abotin, id est carbentina. Alohol, id est lac acetosum Asmum, id est pondus 59 Alguzat, id est armoniacum. Alobrot, id est quoddam genus salis confectum. Alhenot, id est plumbum Alhusel, id est aquila Armoniaca, id est armoni Aseb, id est alumen Argentum populi, id est sal amarum Alohot, id est argentum uiuum Albuhar, id est cerussa Algerie, id est calx. Albi, id est sublimati Altimar, id est aes ustum. Alramudi, id est cineritium Alteminus, id est lupinus Alasor, id est alkali Altafor, id est camphora. Almisa, id est muscus Angelus, id est confectio Akilibat, id est turbentina Azot, id est Mercurius Aizauet, id est armoniacum Aqua nitri, id est sal alkali Aqua saluatiua, id est de sale facta. Aluminis liquidi, id est amomi Alumen faseolum, id est alkali Alumen crepum, id est tartarum boni uini ( scissi Alumen de pluma, id est iameni uel Alumen Alexandrinum, id est nitrum salsum Alumen de cabra, id est sal alkali Argillata, id est uitreata. Asa fetida Alumen scissum, id est annacos Atramenti species, id est dominenec Alumen album, id est elemine sab Azur, id est eleruad Asphaltum, id est bitumen Iudaicum Armenium, id est bolum Amalgra, id est bolum ciprinum Alet, id est sal Alaserangi, idest lotura plumbi ulti Acureb, id est uitrum Aycafor, id est aes ustum Annatum, id est testa ouorum A debessi, id est testudo Armoniacus, id est gensir Atramentum, id est melagistico Agrabi, id est raci, uel frigida Argentum uiuum, id est de rossero Adamantum, id est helsmela. Aluminis, alofor, id est rali Alumen liquidum, id est limparum Alumen album, id est lentica Alemabunen, id est Luberi Baurat, id est omne genus salis cepta marina idein Bocta: cum ueneno. Batitura eris, id est tubeta aeris Bauret, id est boraco Bolus, id est sedina atramenti Bliacta, id est terra rubea. Bresil, id est bractan Boleson, id est Balsamus Buccellare, id est cibare. Bacar, id est pondus Bitrinati, id est uitreatum Bezar, id est lapis uiridis Bolesis, id est corallus Bolus ludaicus, id est althea Capistrum auri id est Borax Calusal, id est oleum Indicum Cosmet, id est anthimonium Corhat, id est humor croci. Cabet, id est squama ferri. Cambil, id est terra rubea Cartex aeris, id est bracitura eius Calidus, id est trochiscus de arsenico. Catilia, id est pondus nouem unciarum Calcater, id est atramentum rubeum Calcantum, id est uitriolum Comidi, id est gumma arabica Cassibor, id est coriandri Cuprum, id est aes Cuprum, id est metallum Cralophonia, id est pix gaeca Capitellum, id est aqua saponis uel lixiuium Crocus Martis, id est de ferro Crocus, id est auricalcum. Cambil, id est terra. Cinis clauellatus, id est alkali Carsia, id est aqua salis panis Cidima uel cadima auri, id est lithargurum auri Calcantum, id est aes ustum Calcatis, id est petra Calcatar, id est aroch Calcadis, idem Calchiteor, id est marcasita Cali, id est crini clauellatus Cardis, id est Mars Caruimum, id est lac quoddam Calor, id est samentum Crocus Hortulanus, id est alkali Calcatus, id est uitriolum Calcadrium, idem Calcecumenario, id est es ustum. Casticum, idem Calciteos, id est lithargyrum auri Calcata, id est atramentum citrinum Calcitea, id est dragantum Cadima, id est tucia Casibo, id est cyprus Cicorea, id est mira solis gepa porci, id est squilla Cerebrum, id est aqua Cor, id est ignis Capricornus, id est plumbum. Calcadis, id est sal alkali Cerdonum, id est crocus Hortolanus Calcute, id est es ustum Debetin, id est terbencius Demedacon idem dissolucon Daniti, id est pondus sex granorum ordei Deueriden, id est oleum nardinum Dabar, id est uis Dabestis, id est testudo Druncium, id est satrinus Dragantium, id est uitriolum Duenege, id est uitriolum uiride Denoquor, id est borax Derant, id est urinis Daran, id est gumma Damatan; idem Diamascien, id est flos aeris Elkalei, id est stagnum Ebeli, idest salime Elei, id est medicina. Elexir, id est Ezeph id est Sol Es, apodiatum id est Lunatum Es, id est corpus Es, id est uenus Epatis, id est aloes epaticum Elqualitur, id est uitriolum uiride Ezimar, id est flos aeris Epar, id est aer Elesmatis, id est plumbum ustum Electum, id est aurum Elome, id est auripigmenitum. Elidrium, id est mastix Eposilingi, id est squama ferri Fedeum, id est crocus Firsir, id est calor Faba agrestis, id est lupinus Facinum id est aes Phebus id est puer uirgo Gazar, id est laurus Gluten, id est fel taurinum Gazar, id est galbanum gypsum, id est gumma. Gutta, id est gumma in armoniaco Gersa, id est cerusa Heeltabatoni, idem terebinthina Halle, id est uiscus Hisasciran, id est armo Hetalibat, id est terebinthina. Habras, id est stafisagria Hunt, id est Iupiter Iuisa, id est lapis gypsus Ipoacidos, id est barba ircina Iupiter, id est stagnum. larim, id est uiride rame Incuda, id est sponsa Kaib, id est lac acetosum Kumen, id est coadunatio Kiles, id est sal detorrente Kimenna, id est ampulla Kist, id est opopanax Karabe, id est gumma sicut sofarata. Laum, id est amigdala amara Laos, id est stagnum. Lutum armen, id est bolus Latune, id est terra argentea Lac papaueris, id est opium Luben, id est thus Latro, id est argentum uiuum Liab, id est acetum Lot Lot, id est urina Lamaty, id est gumma arabi Luna, id est argentum Lapidis caleis, id est bacitura eris Lapis de montanis, id est testudo Lapis rebis, id est testudo Lamere, id est sulphur Later, id est perpetrata. Masal, id est lac acetosum, Madic, id est lac postquam extrahitur butyrum Mosardegi, id est plumbum. Muspia, id est Alexandrina tucia Melichehem, id est cibibabit Machinar ex quo uitreantur uasa. Malaribrio, id est opium Melc, id est lac acetosum Macra, id est creta rubea Messellum, id est lupiter ( nus Moz, id est mirra. Mars, id est Ue Madic, id est lac uaccinum Minera, id est uena Mars, id est ferrum. Mercurius, id est argentum uiuum Minium, id est cinabrium Malhodoram, id est sal gemma Marich, id est scorea Magra, id est corneolus Misius, id est aspaltum Maruch, id est oleum Metal, id est dragma Monstrare, id est mastix Milcordat, id est sanguis draconis Nanphora, id est petroleum album. Nardinum, id est oleum Nitrum, id est barac Nepsu, id est stagnum aeneum. Oniua communis Otap, id est sal armoniacus rubrificatus per aquam uitrioli rubei Osatur, id est organum Oscieum, id est apium Oleum palestinum, id est acetum Oabelcora, id est cucurbita Pelude, id est mel coctum. Phibit, id est rapax Prassium uiride, id est flos aeris Pater ante filium uilis est factio Patris, id est satirion. Presmuchim, id est cerusa. Ponfigelon, id est bacitura eris uel ferri Presmukis, id est cerusa. Popauax, id est gumma. Quebrit, id est sulphur Quemli id est plumbum. Reilli, id est sal acetosum Rusatagi, id est aes ustum Raari, id est sal armoniacum. Rasas, id est stagnum uel plumbum. Ramigi, id est colofonia, Recham, id est marmor Raseos, id est aes Riastel id est sal Rayb, id est lapis Sale, id est pulchrum Sactin, id est uitriolum Silipit, id est cuprum Seuco, id est plumbum. Sezur, id est aurum Sulphur uiuum, sulphur decoctum Sulphur clauellatum, idem Sedem, id est uas Scicados, id est herba moba uel Iouis Sciden, id est cerussa Soluere, id est inhumare Sira, id est auripigmentum. Spodium, id est cinis auri Sinapis, id est tersa. Tartarum scorea de doleo uini Terra rubea, i.bolus armenus Terra tactaria est subtilis testa, qua aurifices utuntur pregrandi merii Tifacoum, id est argentum uiuum Titar, id est borax Tirsiat, id est armoniacus Tusiasi, id est sulphur uiuum Tin, id est sulphur Tifatam, id est sulphur uiuum Tricar genus solis Ticalililbar, id est spuma maris Uzifur cuprinum Uzifur, id est synopide Uz, cerata thimolea Umo, stagnum. Unifago, succus bine Uncam, argentum uiuum Uastior, crocus ortensis Uifur, cyprinum. Yercia piscis Ycar, medicina. Ygoraneo, id est herba mixacorion Zarsrabar, id est argentum uiuum Zancre, id est auripigmentum Zerobilem id est zodoaco Zerci, id est uitriolum. Zi par rei Zeco, id est dragantum. Zafaram, id est limatura ferri, & in uase aereo assata. Zarca, id est stagnum Ioannis Garlandii Angli Philosophi doctissimi de praeparatione Elixir libellus. Opus nobilissimum & breue ad Elixir, seu lapidem philosophicum componendum, & fit, si bene regatur magisterium in quatuor mensibus, & fuerit corpus rubeum. Si uero fuerit spiritus coniunctus cum corpore albo, erit medicina seu Elixir ad album. Mercurius sublimatus uiuificabitur modicum tamen, Mercurius si uiuificabitur totum Mercurium album faciet uiuificari. Prima ergo operatio est, quod sublimes Mercurium cum uitriolo Romano, uel coporosa, quousque sit bene mortificatus, ita quod sit Mercurii pars una, & uitrio73 li uel coporose pars alia, uel si uolueris de coporose uel uitriolo, potes ponere partes duas. Postquam autem Mercurius fuerit bene mortificatus, tunc recipe dictum Mercutium sublimatum, & bene pulueriza, & misce cum uitriolo puluerizato, & sublima ipsum a praedicto uidiolo septem uicibus, ita quod sit tantum de uitriolo, quantum de Mercurio sublimato, qualibet tamen uice debet nouum uitriolum misceri cum Mercurio sublimato supradicto: & hec erit operatio prima, que dicitur operatio spiritus. Sequitur oberatio secunda, quae est, ut recipias predicti Mercurii septies sublimati, & purissimi solis optime calcinati ana. Que duo similia mistis, & super marmore incorporatis, pone in rotumba uitrea uel ampulla, & claude foramen seuos uasis cum luto sapientiae, deinde ponatur in igne cinerum debili, & stet ibi per dies nouem ad minus. Dicta ampulla, & sepeliantur cineres super ipsam in modica quantitate, sufficit enim solum, quod cooperiatur a cineribus. Dimitte autem sic subcineribus praedictis, quousque uideris, quod totus Mercurius ascenderit ad sumitatem laterum dictae rotumbae: tunc resolue ipsum, & fac quod corpus calcinatum cadat, seu stet super Mercurium: tunc iterum dimitte dictam rotumbam per eundem modum sub cineribus calidis. Et scias quod consueuit in duodecim horis ascendere Mercurius totus. Finitis autem nouem diebus, da ignem fortiorem, ita quod ascendat, & sublimetur, quidquid poterit sublimari. Quo facto euacua uas cum cautela, ne materia sublimata misceatur cum materia quae remansit in latere inferiori rotumbae praedicte. Sequitur tertia operatio, quae est, ut recipias quod sublimatum est, per modum praedictum, de eo quod remansit, in fundo non est curandum, ad opus poteris tamen ipsum in corpus reducere, & erit ita bonum, uel forte melius, quam fuit prius. Et ipsum sublimatum pone in rotumba, quam colloca in lento igne ut prius, & uolue ipsum, sicut supra fecisti, & reuolue quousque sublimatum quod est ibi cadat guttatim inferius, & hoc fiet in uno mense, uel in triginta diebus, Uel quadraginta ad maius. Cum autem uidebis quod materia ceciderit in fundo rotumbae, nec sublimabitur altius, tunc dimitte rotumbam tum eadem materia ad eundem debilem ignem per alios triginta dies, uic remanebit medicina fusa in massam unam frangibilem. Unum pondus praedictae massae frangibilis conuertit triginta pondera Saturni in uerum Solem, aut in ueram Lunam, sicut medicina fuerit praeparata. Sequitur quarta operatio & ultima, per quam fit multiplicatio medicine, tam quo ad eius augmentum in quantitate, quam quo ad eius medicinae efficaciam in bonitate. Recipe istius medicinae partem unam, & Mercuris septies sublimati partes duas, quae simul misce, & pone in rotumba, decoque uoluendo, & reuoluendo sicut prius quousque cadat guttatim, & fit in octo diebus. Et scias quod qualibet uice, qua hoc reiteraueris, addendo medicinae duplum sui de Mercurio septies sublimato, ista medicina conuertet quinquaginta duo pondera saterni plus quam faceret ante. Scias etiam quod hoc ipsum faceret de aliis corporibus imperfectis, si proiiceretur super ipsa, hoc ipsum faceret proiecta, super uiuum Mercurium bullientem siue feruentem. Ad limam uero procede per omnia cum corpore albo, sicut supra fecisti ad solem cum 77 corpore rubeo, hoc tamen excepto, quia cum proceditur cum corpore albo, debet poni de Luna pars una, & de Mercurio septies sublimato partes duae. Et quia sublimabitur in parte Mercurius uiuus, remoue uiuificatum, & loco eius pone tantundem de sublimato, & scias quod in tertia uel in quarta sublimatione non ascendet amplius de uiuo: & sic est funis huius operis. Aliud. Elixir siue medicina uera, quae pro thesauro fuit cuidam data, per hominem fide dignum antiquum, qui quasi toto tempore uite suae laborauit in opere Alchimiae, nec unquam, nisi in hac operatione inuenerat ueritatem, & erat Italicus, & literatus, & bene intelligens. Primo ergo fac amalgama cum parte una solis, & partibus quatuor Mercurii, sicut aurifabri communiter faciunt. Postea adde de uiuo Mercurio, ita quod sit una pars Solis, & duodecim partes Mercurii. Deinde ponatur materia ad digerendum in igne cinerum lentissimo, adminus per quadraginta dies: finitis istis diebus, extrahatur materia de urinali, & ponatur in cucurbita super posito alembico, & sublimetur ad ignem lentum quidquid poterit sublimari, antequam tamen materia ponatur in cucurbita teratur bene corpus cum spiritu, & inuicem misceantur: quo facto pondera materiam quae remansit in fundo cucurbitae per se, & materiam sublimatam, seu distillatam per se, & uide quantum sit de materia in pondere quae remansit in fundo cucurbitae, & si fuerit una pars corporis & quatuor partes mercurii, bene quidem, sin autem superadde tantum de Mercurio superius distillata ita, quod sit corporis siue Solis pars una, & d emercurio partes quatuor, quae simul misce, tere, & incorpora, postea pone in ampulla deuitro materiam supradictam, quam pone ad ignem cinerum, & ampullam cooperias usque ad collum, & da ignem per duos dies naturales, ita quod ignis non sit nimis debilis, nec nimis fortis, & sit ignis carbonum, tunc inuenies in fundo ampullae materiam facientem quosdam flores, tunc frange ampullam, & iterum tere materiam, & decoque quousque fiat rubeus puluis, siccus, postea adde illud materie desiccate de mercurio uiuo, quam supra distillasti a materia tantum, ut prius. Dictas autem additiones, & desiccationes totiens reitera, quousque dicta materia tota duodecim partes Mercurii fiat puluis rubeus & siccus, ita quod de argento uiuo nil ibi appareat, sed sit materia semifixa. Sequitur secunda operatio, seu pars operationis, quae dicitur dissolutio, materiae in aquam. Recipe ergo supra dictae materiae puluerizatae & siccae partem unam, & aceti acerrimi partes sex, & simul misce, & pone in ampulla bene obturata, & pone in balneo bullienti, uel ad ignem cinerum ad tres horas, ut ibidem dicta materia dissoluatur: tunc euacua quod est solutum & clarum in aliquo uale bene mundo, uitreo, & si aliquid remanserit non solutum, iterum coquatur ad ignem cinerum, & bene siccetur, ut prius, & postea in dicto aceto acuto soluatur, ut supra, uel balneo, uel in cineribus, & euacuetur, & ponatur cum alia simili materia dissoluta. Haec autem operatio reiteretur, quousque tota dicta materia debet dissolui. Sed esto quod non dissolueretur ex toto, procede cum eo, quod inueneris dissolutum per modum qui sequitur. Pone materiam totam dissolutam in balneo Marie, & congela eam, recipiendo aquam per alembicum, quae aqua debet esse dulcis quasi ex toto, tunc debet apparere istud signum, quia in dicto calore balnei erit materia quasi aqua spissa, sed si refrigeretur coagulabitur, quasi esset mel: tunc pone dictam materiam congelatam bene tritam ad aerem denocte, in scutella uitrea, & in trib. noctib. ad plus dissoluetur in aquam claram. Postea dictam materiam ad aerem dissolutam decoque ad minus septem diebus in uase deuitro bene obturato, ut nihil exire possit, de uapore. Scias tamen, quod in extractione de uase materie dissolute ad aerem, poteris lauare uas cum dicta aqua nostra dulci, & super aliam materium proiicere dissolutam predictam lauaturam. Postmodum ponatur dicta materia in cucurbita superposito alembico, & ad lentum ignem cinerum, uel in balneo distilletur, quidquid poterit distillari recipiatur, & munde in uitreo uase reponatur, & scias quod erit aqua dulcis. Cum autem uas fuerit in frigidatum, reducatur aqua dulcis super materiam congelatam, quae remansit infundo, & sit tantum de aqua nostra dulci, quod materia tota dissoluatur ibidem, quod fiet per decoctionem eius in balneo, uel in cineribus in uase clauso siue obturato. Insuper scias quod de aqua dulci debet in tantam quantitate haberi, quod sufficiat ad totam dictam materiam dissoluendam. Decoquatur autem dicta materia dissoluta balneo melius sicco per diem naturalem, & tunc faciet materia infundo quandam residentiam. Tunc illud quod est dissolutum & clarum euacua, & repone munde per se, faeces uero siue illam residentiam ad partem munde repone, post recipe dictam materiam dissolutam & claram, quam supra reseruasti, & iterum decoque per diem naturalem, & residentiam quam faciet repone, cum alia residentia quam superius reseruasti. Haec autem operatio totiens reiteretur, quousque materia dissoluta per eius ebullitionem in balneo nullam faciat residentiam, sed maneat ex toto soluta, sine ullis saecibus: & tunc post congelationem materiae dissolutae, apparebit res munda, alba & clara, faciliter solubilis, & sublimabilis, ita quod quando satis ebullierit cum dicta aqua munda dulci, nil fiet de residentia aut de fece: nam in qualibet decoctione materia faciet aliquam residentiam, siue faecem quousque sit perfecte mundata. Dictae uero feces colligantur per se, munde, & seruentur semper, quando dissoluitur materia in aqua nostra dulci, & euacuabitur quod fuerit dissolutum: illud tuim quod erit mundum, uel mundationi aptum soluetur in aquam. quod uero erit combustum & fixum, remanebit in fundo uasis, nec poterit solui, nisi primitus calcinetur. Et scias quod materia dissoluta, debet esse alba ad modum salis communis dissoluti in aqua fontis, feces autem debent esse rubeae. In octo uel in nouem solutionibus purificabitur ad plus materia, ab omni terreo? grosso, & faciet feces. Materia uero Mercurialis semper apparebit alba & faciliter puluerizabilis, & specialiter per quartam, uel per quintam congelationem, & sic habes fixam materiam a uolatili separatam. Sequitur tertia pars operationis, per quam praeparare debes illas feces, seu residentiam combustam & materiam dissolutam. Recipe ergo dicti materiam dissolutam, in qua est parsuolatilis, & eam congela ad lentum ignem cinerum, & eam custodiasusque ad tempus congelatam quia non eget alia praeparatione, illas uero faeces fixas, sic praeparabis. Recipe ergo dictas feces, quae in fundo permanserunt, & pone eas in uase terreo, bene obturato, seu luto sapientiae clauso, & ipsum igneas in igne carbonum per tres dies naturales ad minus, ut materia calcinetur, & caue, quod non ponas in furno reuerberationis, quia talis ignis calcinationis hic non expedit. Tunc dictam materiam calcinatam solue in aqua sulphuris, acuta, ita quod totum ibidem soluatur. Et si contingeret dictam materiam, non solui euacua quod est solutum iterum & illud quod non est solutum calcina, & solue, & hoc totiens reitera calcinando, soluendo materiam fixam, quousque totum soluatur. Quo facto pone materiam solutam in ignem cinerum lentum, & congela seu desicca ita, ut possit puluerizari. Modo sequitur quarta pars operationis, per quam coniunguntur ad inuicem, & uniuntur partes praedictae separatae. Recipe ergo de dicta materia coagulata, & sicca, & puluerizata, fixa partem uuam, & materiae non fixae superius dissolutae & coagulatae & perfectae muudatae tantundem, simulque tere subtiliter, deinde ponatur in uase de uitro, & super ponatur modicum de aqua nostra acuta, quousque fiat una pasta mollis, & obturetur uas bene, ne fugiat aqua predicta: tunc ponatur in balneo, quousque soluatur totum ibi demin aquam claram, quod fiet ad plus in quadraginta diebus. Quo facto ponatur in cineribus calidis, & ibidem bene & suauiter congeletur, nec cures tunc aquam per alembicum recipere, licet posses, quia tunc parum adest uel nihil ualet. Deindem sicut prius ponatur de materia uolatili cum dicta materia suauiter congelata, & desiccata, imbibendo & desiccando cum aqua nostra acuta ita quod fiat sicut pasta, tunc coquatur in balneo septem diebus, deinde lento igne congeletur, & materia desiccetur, sicut prius. Hoc autem continuetur, & iteretur quousque faciliter materia ad ignem modicum fundatur, sicut stannum, & sic habebis tuam materiam congelatam in infinitum. Sequitur quinta operatio siue quinta pars operis, in qua ponitur modus proiectionis medicinae. Recipe ergo de dicta materia quae funditur sicut stannum partem unam, & de Mercurio partes quatuor, quae ponantur in cucurbita uitrea, & detur ignis sublimationis per tres horas, & congelabitur Mercurius in massam frangibilem ad modum amalgame. Eodem modo una pars dictae massae frangibilis posita supra decem partes Mercurii, congelabit ipsum in massam frangibilem, sicut prius, & erit medicina congelans Mercurium, & per hunc modum poteris in infinitum Mercurium congelare, quod semper erit medicina congelans Mercurium. Sequitur sexta pars operis, in qua docetur quomodo sit procedendum ad rubificationem medicinae: procede ergo per hunc modum. Recipe Solis partem unam, & dicti Mercurii congelati partem aliam, quam simul misce, & pone in furno reuerberationis ad calcinandum per diem naturalem, tunc fiet materia calcinata sicut cinis rubeus, quod si non fierit calcinatio, fiat sic, quod tale signum debet apparere, quo facto, dictus cinis rubeus soluatur in aqua nostra acuta, per modum quem superius posuimus, postea congeletur. Deinde recipe huius modi materiae congelatae partem unam, & medicinae superius positae, quae funditur faciliter ut stannum, partem aliam quae simul terantur & imbibantur cum illa parte munda, uolatili & dissoluta in aceto, seu aqua nostra acu ta, quousque fundatur facillime, conquendo amalgamam prius in balneo per tres dies, & postea ipsum cogelando in cineribus calidis. Haec medicina similiter eodem modo, sicut dictum est superius, ponatur tum argento uiuo, ita quod sit pars una medicinae & partes decem Mercurii, & detur ignis sublimationis per tres horas, & fiet amalgama, seu massa una frangibilis, & rubea, fixa & fusibilis, quae etiam congelabit Mercurium in infinitum colore rubeo, ponendo ad ignem sublimationis per tres horas, in uase terreo uel uitreo. Et si ponas partem unam corporis albi uel rubei, cum una parte dictae amalgamae seu massae frangibilis, aut Mercurii congelati, & fundas simul totum, fiet medicina perficiens omnia corpora imperfecta, in perfectissimum Solem uel Lunam. Et si dictum amalgama album uel rubeum comburatur, in furno reuerberationis, quousque fiat puluis, & postea soluatur in aqua nostra acuta, deinde congeletur, erit medicina, cuius una pars conuertet quadragintaunam partes, in uerum Solem & Lunam, secundum quod medicina fuerit praeparata. Modus uero quod Geber seruare consueuit in proiectione medicinae, & in eius rubificatione, similiter & in eius multipicatione, est iste. Recipe illius residentiae fixae partem, quae fuit separata supra a materia dissoluta, hoc est fecum, de quibus supra mentionem fecimus, & ipsam partem seu residentiam fixam, solue in aqua sulphuris acutam, tunc recipe illius medicinae uolatilis muude & clarae similiter in aquam nostra acuta solutae, que solutiones insimul coniungantur, & inuicem uniantur: deinde ad ignem lentismum dissolutiones congela: postea sublima excongelata materia, quidquid poterit sublimari, sublimabitur enim pars materie fixae, cum 91 parte uolatili aut non fixa: tunc si remanserit de materia fixa, aliquid quod non fuerit sublimatum, pondera ipsum, & adde de materia uolatili duplum sui, & solue utranque materiam in aqua nostra acuta, deinde congela, & postea sublima. Dictas autem additiones medicinae uolatilis, & uniones, solutiones & congelationes totiens reitera, quousque materia fixa cum uolatili ex toto fuerit sublimata. Quo facto, recipe totum quod sublimatum est: & pone in cucurbita ad ignem cinerum, & da primo lentum igne, postea ipsum sortifica paulatim, tunc uase refrigerato, uide quid ascenderit seu sublimatum fuerit, & quid remansit in fundo cum parte sublimata, & similirer tere, & incorpora, sine aliqua imbibitione aque nostrae, deinde decoque lento igne, ipsum fortificando ut supra. Et hoc reitera, donec materia remaneat tota fixa infundo cucurbitae, ita quod nihil ex ea sublimetur. Et quia non est impossibile, dictam materiam esse tantum desiccatam, quod nullatenus funderetur, adde de materia uolatili materiae fixae, permodum proxime dictum, quousque medicina fundatur de facili, sicut cera, & tunc procede per omnia, faciendo fixum uolatile, & uolatile fixum, & fixum solutum, & c. sicut Geber philosophus docet, in capitulo penultimo sui libri. Et scias, quod in sublimatione antequam perueniatur ad medicinam completam, necesse est materiam solui, & post congelari, & deinde sublimari. Infixione uero medicinae non indigemus aquis. Ioannis Garlandii Angli Philosophi doctissimi de Mineralibus liber. Ratio in animalibus & spiritibus mineralibus, & in arsenicis est anima & est mineralis. Eius natura est calida humida & duorum colorum scilicet rubri & pallidi. Et arsenicum quod probamus est pallidum, & foliatum, & hoc arsenicum est fortius omnibus aliis, nec adeo combustiuum omnium corporum: & arsenicum est persimile sulphuri, in multis operibus, et subtilius sulphure & in uelocitate solutionis, & in patientia, ignis. Et pallidum est igne patientius rubeo, & pallidum tingit melius, & eius postremitates meliores. Et de eius proprietatibus accidit, quod aliud albificat, sed non se ipsum, quando exaltatur & denigrat, quando non exaltatur & comburit, dum uiuit, & quidquid ex arsenico uolunt, est ut dealbet suam uinitionem: & quod ab eo remoueamus suam comburationem. Et dixit Geber filius Haiem, quod Deus sibi auxiliaretur spoliationibus. Dixit ( inquam ) quando arsenicum decoqueretur, in oleo amararum amygdalarum, uel in alio oleo erit ualde bonum. Et dixerunt alii, quod acetum meliorat cum meliorationem incorruptibili, & haec duo arsenica sunt scientie acetum in completione suae operationis, & ipsum acetum per meum caput adiuro, demonstrat in arsenico mira opera, & intellige haec. Et dixerunt alii, quod ipsum arsenicum est lapis gentium, uilis precii, & repudiatus & deiectus, per fora & per stercora, & balnea, quia est radix calcis causa con95 ditae cum qua depilantur mulieres. Tenet etiam uiuum argentum, & conmiscetur ei, quando fuerit cum eo frater suus. Dixit Lialich filius lasich, quod in uiuo argento habetur quoddam occultum, quod non habetur in aliis generibus mineralium, & in mineris habentur quedam corpora, quae ei parificantur uel compaginantur, & ipsum fatigat sapientes & pigritare facit: & eius condimentum est tribus modis, Exaltatio, Lauatio, & pausatio, donec dealbetur. Et fama suae exaltationis est, quod assumes de eo aliquam partem quam mole & resolue in uno per duello, sicut scis, & tunc permuta de uase in uas, ut bene decoletur, & imbibe eum arsenico puluerizato cum pauca molitione & assatione, donec in eo penitus introierit, & postea pone in olla uitreata, & tege cum alia ore ad os, & tunc linias dirum, argilla mollificata alleuersi, in qua pili conuoluti sunt, & postea pone super ignem horis decem, primis tribus, igni leui, septem reliquis igne acri. Et cum post hanc decoctionem infrigidatum fuerit, tunc id quod exaltatum fuerit collige cum spongia, & si tibi de eius albedine placuerit, bene erit, sin autem repone super ignem & coque donec ad libitum tuum fiat, & sic facies ter, & non pluries, & singulis uicibus mutabis salem solutum: & tunc talis erit, qualis est camphora, & totum absconditum scientia est utrum bene factum fuerit an non ut sumas folium argenti calidi, & puluerizes super eum, & si fuerit bonum, non denigrabit folium: & fama sua lauationis est, quatenus des ei bibere de sale soluto, ut praediximus, & assa bene in furno panis leuiter, donec de sale biberit, quantum est ipsum met, & postea laua, & cola a suo sale, id est in olla uitreata, donec aqua dulcis bene exeat, & postea desicca eum in uase & incerabis eum sale alkali soluto in eadem quantitate, quantum est ipsum, donec eum album uideas, sicut sepum, & postea teneas super ignem donec resoluatur, & postea subtrahe & custodias. Item de Arsenico Cap. Ii. Accipe de arsenico pallido foliato aliquam partem, & de sale foliato, & de sale masse tantundem, & resolue in aceto acutissimo, & haec in duplo, & des bibere arsenicum paulatim cum mollitione & siccatione, donec totum biberit, & assa eum, & laua cum aqua pura, donec tollatur ab eo quidquid salsuginis in eo est, & donec uideas eum album quasi niuem, & postea combure cum eo quod uolueris corpus, & ipsum erit ualde bonum, quoniam melius esse non potest. Et fama suae operationis est, quod assumas de arsenico aliquam partem, & moles eam bene in mortario aereo, & postea sume de sale, quo utimur, postquam assatum fuerit, donec stridorem suum amiserit, & resolue in aqua, & postea coagula eum, & postea resolue in aceto acutissimo, & hoc in duplo, & incera cum eo ipsum arsenicum, hoc est, dabis ei ad bibendum ad Solem calidum paulatim, cum molitione facta per digitos, donec totum perbiberit & fiat album, & postea amassabis eum cum unguento, quod nominabimus, in eadem quantitate, quantum ipsum est, & repone post unctionem in uitreato uase, & linias illud, ut saepe diximus: & pone in furno calido: & pone illud uitreatum uas in cineres cum carbonibus, ut sit panis sub Mercurio, & hoc per noctem unam, & postea inde extrahes & moles eum & totiens hoc facias, donec eum aldere uideas, quasi argentum, & tunc operare cum eo, & uidebis quod desideras, Deo uolente. Pone unciam unam eiusdem super decem uncias cupri, aut ferri, aut plumbi, & fla super illud ignem follibus, donec soluatur, & liquefac in argentum exanimatis Deo uolente. De eodem Cap. Iii. Accipe arsenicum bonum, de quo praediximus, aliquam partem, & tantundem de sale panis, & mole pariter, per optime, & pone in uitreatum & circumluta luto sapientiae, & super pone, donec tegatur, aquam casei, sic ipsum serum acidum, & coque assidue leui igne. Et cum aqua illa fuerit desiccata, potabis ipsum iterum alia aqua, sed calida, & eodem modo donec inspissetur quasi pultes, & cum siccatum fuerit, pone super illud tantundem butyri quantum posueras de arsenico, & coque cum eo paulatim, donec soluatur quasi sepum, & accipe tantundem de alunc, id est stano, & liquefacias, & buccellabis cum argento uiuo in duplo, & cum bucellatum fuerit, mole eum cum predicto arsenico in mortario, & deinde pone illud totum in uitreo uase, cuius collum sit angustissimum, oppila bene eius os, & luto sapientie linias diligenter, & pone in fornaculo, & supraincende prunas, & dimitte, & postea infrigidabis, & tunc ab olla extrahe, & pone unciam unam super unam aeris uel cupri, & erit argentum purum Deo uolente. De Sulphure Cap. Iiii. Natura sulphuris est qualis natura arsenici, & eius condimetum quale illius est, sicut dixerunt huius operis sapientes in suis scriptis, quoniam hoc minime probaui: sed illud sulphur ego probaui cum uiuo argento, & exaltaui cum eodem, & uenit in minium ualde bonum, & probaui in cupri crematione, & uenit in aes ustum bonum, & mirabile: & quidquid ex eo uolunt est ablatio suae combustionis, & ablatio unctionis sue, & ut dealbetur ut est arsenicum aequaliter: & melius sulphur, est rubeum. Et dixit Geber filius Haien in libro tractatus Orti, quod arsenicum operatur in rubedine quantum sulphur: et sulphur tantum in albedine, quantum arsenicum, sed nequaquam probaui. Et fama suae operationis est, quod assumas de eo aliquam partem, & mole cum alumine eum in eadem quantitate: & superpone urinam per aliquot dies reseruatam, ita quod tegantur, tunc coque leui igne & bulliet, donec anihiletur aqua, & donec tibi placeat color suae albedinis, qui nisi placuerit, superponas aquam * casei, & acidam calidam, & coquas donec fiat album, & pone tunc in tuis operibus, Deo uolente. De Mercurio Cap. U. Ratio in uiuo argento. Scias, quod ipsum est frigidum & humidum, & Deus ex eo creauit omnes mineras: ergo ipsum est origo ipsarum, & ipsum est aereum, ignem fugiens, sed cum igne aliquantulum steterit, faciet opera miranda, & altam, & ipsum solum est spiritus mundus & in mundo talis non est, qualis ipsum est natura, quod possit operari, quod ipsum operatur, & ipsum est quod intrat quodlibet corpus, id est penetrat & leuat, & extollit corpora. Ergo cum se miscuerit alicui corpori, ipsumuiuificabit, & illuminabit, & ipsum transmutabit de statu ad alium stantum, de colore ad colorem, si cum eo mistum fuerit, uel coniunctum, & ipsum erit fermentum corporis illius, & tunc totum erit Yesir ad albedinem, & rubedinem, & ipsum est aqua perennis, & ipsum est aqua uitae, & lac uirginis, & ipsum est herba mundificans, & lauans, & ipsum est fons animalium, quia si quis ex eo biberit, non morietur in aeternum, & ipsum coloris retinens: est & coloris medium, & ipsum facit corpora coloris susceptiua, & ipsum mortificat & uiuificat Deo uolente, & ipsum desiccat & humectat, & ipsum infrigidat & calefacit, & ipsum facit opera contraria, secundum sui condimentum. Et cum ipsum uiuum fuerit, habet quaedam opera, cum autem mortuum fuerit, tunc habet opera multum meliora: & cum fuerit exaltatum, alia habet opera, & cum fuerit solutum, habet opera maxima, & ipsum est serpens se ipsum luxurians, & se ipsum impraegnans, & una die parturiens, & ipsum suo ueneno cuncta interficit animalia, & ignem fugit, & interficit omnia in longo uel in breui tempore. Sed tamen uiuum argentum nequaquam potest separari, quoniam ipsum fugit ab igne, sed tamen sapientes fecerunt per quaedam artificia, ut ignem expectaret. Paulatim ergo & gradatim, cum igni repugnat, cibant eum igne, donec expectat aliquantula tantum expectatione, & tunc ex illo fiunt opera mira, & mutationes, quia sicut ipsum mutatur, ita mutat: quoniam tunc ei auferetur eius nigredo, & lutulentia, & etiam discursio. Ergo sicut tingitur, tingit: & ut coagulatur: coagulat, & cum soluitur, soluit aliud, & seipsum albificat, sicut materia, & ad finem rubescit, & ipsum est lac, & urina humida, & ipsum est unguentum solutum, & ipsum est pater mirabilium omnium, & ipsum est nubes, & nubulum, & ipsum est seruus fugitiuus, & ipsum disputauit cum auro & conclusit eum. Dixit aurum: disputesne mecum? Ego Dominus lapidum, & insuper ignem patiens. Respondit uiuum argentum. Uerum dicis, sed ego te genui, & tu trahis originem a me, & quaedam pars mei partes multas tui uiuificat: & tu es auarus, quia nihil uis largiri respectu mei, & si quis iunxerit me fratri meo, uel sorori meae, uiuet & gaudebit, & ero sufficiens ei usque in eternum, et si uiueret annos milies millenos. Et ego sum totum ipsum absconditum, & in me sapientia latet abscondita, & ego muto omnia corpora in Lunam, cum arsenico, & postea in Solem coniuncto cum sulphure, & in me sunt condimentorum quatuor genera. Unum condimentum est salis atramenti exaltatio, & etiam salis armoniaci, & etiam cum corporibus bucellatio, id est abatio, & cum olfactu stanni, & cum olfactu sulphuris. Sed exaltatio salis, & atramenti est, ut assumas ex eo aliquam parrem, & moles ipsum uiuum argentum cum atramento, & hoc in duplo, & cum sale in eadem quantitate, quantum est ipsum, & sal solutum sit in budello, id est duplum, & moles cum iis, & sicca donec moriatur in eis, & postea pone in alipheam, sed uide nequa id est aliqua in ea sit humiditas, & primitus assatum sit in furno panis, uiuum argentum per unam noctem, & in mane a furno extrahe & potabis cum sale soluto, & postea in furno repone, & sit fac multotiens, donec ipsummet nigrescit, & quanto plus in furno posueris, tanto plus acquirit sibi colorem rubedinis. Et go tunc ipsum repone in eliphel, & oppila bene & diligenter coniuncturas, & suppone ignem. Postquam bene super ignem posueris, per tres horas leui igne calefacias, & postea per septem horas acri igne, si fuerit in diebus aestatis: si uero in hyeme, coquatur a mane usque ad horam uesperarum, postea dimitte donec frigescat, & tunc aperias ipsum aliphel, & inuenies superius exaltatum album & clarum Deo uolente. Et eius exaltatio per salem armoniacum est. Quod assumas de argento uiuo duas partes, & ponas quantum medietatem de sale armoniaco bene conuoluto, & iterum tunc pone de sale quantum apposuisti de sale armoniaco, & mole semper, donec in eo moriatur uiuum argentum, & pone in aliphel, ut praediximus, tunc exaltabitur sicut alumen album, lauatum, & hoc est unum de magnis operibus & altis, custodi bene & reserua. Et eius coagulatio cum sulphure. Fama huius rei est, quod assumas tres uncias ungenti sirach, si ipsum inuenire poteris, sin autem de oleo oliuarum, & fac bullire super ignem, in uase uitreato, & ponas cum eo mediam unciam sulphuris pallidi, in qua mole paulatim, donec resoluatur cum oleo, & postea remoue ab igne, & mitte frigescere in eo, & tunc pone cum eo unam unciam uiui argenti, & postea ollam repone igni, quem paulatim accende. Tunc argentum uiuum coagulabitur, & erit lapis rubeus, & tunc obsconde, & custodi, & gaude in operibus tuis & repone. Adhuc alium habet modum, haec est eius coagulatio cum olfactu sulphuris, & hoc est. Ut ligabis argentum uiuum in panno spisso, tunc dependes in olla aliqua, & ponas in fundo eius sulphur, & lutabis bene iuncturas olle inferioris & superioris, & incendes sub eo ignem per diem integrum, post dimitte ut frigescat, & inuenies ipsum rubeum quasi minium, tunc ponas eum in operibus rubedinis, & cum eo gaudebis, quoniam in eo latent mirabilia magna & innumerabilia. Ergo cum ipsum uolueris resoluere, resolue cum sale armoniaco, & si uoluetis argentum uiuum coagulatum habebis: & si uolueris eum de albare, moles cum sale alkali, & cum cerussa, id est blanchet mulierum, & durabit supereum molede coctione & imbibitione: tunc ipsum dealbabitur quasi esset exaltatum in eliphet. Sed si uolueris quod eius tinctura rubea maneat perennis, moles ipsum cum atramento, & croco ferri, & cum aqua salis armoniaci: tunc ipsum rubeum manebit & eius rubedo durabit, tunc absconde. Et eius coagulatio cum olfactu de usuruph, id est stanni, fama huius rei est quod facit pilam ceream, & circumline luto sapientiae & cum lutum siccatum fuerit, fac in eo foramen usque ad ceram, & inde eam extrahas, & pone in eo argentum uiuum, & oppilabis ipsum foramen, et pone in olla, in qua habeatur plumbum, & sub ea ignem accende per duas horas, & ipsum coagulabitur in lapidem album, et ipsum absconde operibus tuis, et cum eo gaudebis. Alius modus: & hic est, ut assumas cannam grossam, quam circumlinias luto sapientiae, & postea pone in eo uiuum argentum: ipsum, in quam, uiuum, donec canna impleatur, et postea eam tegas luto sapientiae, & facias foueam secundum suam quantitatem, & sub eo laminam plumbi ponas, & super plumbum ponas cannam, & liquefacias aliud plumbum, quod superfundas cannae donec omnino tegatur, & dimitte stare donec frigescat, postea circumlinias illud plumbum luto sapientie, & permitte siccari, & postea accende ignem super illam cannam, donec plumbum liquefiat in luto sapientiae, & olfactu argentum uiuum congelabit illud quod est intra cannam, & postea frigescat & extrahe, & ipsum est coagulatum, adeo formosum inuenies, quod formosius non potest esse, & hoc est formosius experimentum quod expertus sum in argento uiuo: tunc absconde. Et etiam buccellatio cum corporibus. Fama huius rei est, quod liquefacias quodlibet ipsum corporum, praeter quam ferrum, quoniam ipsum non recipit buccellationem. Et pone super corpus, quod soluere uolueris argentum uiuum, & laua ipsum in bucellatione cum aceto, & sale, donec eius nigredo exeat, & postea sicca cum sale, & inceta ea cum qualibet aquarum linguam inter acid am & amaram reddentium, seui igne, aut sole: sic facies per diem integrum, postea solue illud, & cum solutum fuerit incera cum eo arsenicum dealbatum, & postea illud totum pone ad liquefactionem: quod cum solutum fuerit, coagula illud. suc drachma illius sola, tinget qua dringentas drachmas cupri, & leuabit, id est in argentum mutabit & ducentas drachmas plumbi si Deus uoluerit. Et scias quod liquefactio est radix huius, & in ea est totum absconditum, ergo soluas eum sicut uolueris, aut in stercore, aut in balneo: tunc tu solues cum eo omnes calces, & omnes limaturas, si Deus uoluerit. Dixit Geber, cuius Deus misereatur, dixit, inquam, quod exaltatio talis est spiritibus, qualis est liquefactio corporibus, & nominabimus postea famam solutionis, idest in corporibus. Scias quod corpora mineralia sunt quaedam spississima, quae congelata sunt secundum operationem naturae, in tempore longo, & quod primitus coagulatur in ipsis, est argentum uiuum & sulphur, & sunt origines minere & sunt aqua, & unguentum, durauit nanque super eos decoctio aequales colore & humore, donec inspissarentur, & ex ipsis generantur corpora: tunc mutantur gradatim donec fiant aurum & argentum, in mille annis & si durassent haec corpora in mineris, operaretur in eis natura, donec fierent argentum & aurum: sed Deus posuit in hoc minori mundo nobili, qui est secundum maiorem causatus, sapientiam, quod potest consequi in uno die haec corpora in argentum & aurum, & uocauerunt sulphur terrae, & eorum condimentum est quatuor modis. Primus est calcinamentum cum sale, & liquefactio & postea coagulatio. Sed calcinamentum est eorum combustio forti igne, cum sale ut auferatur ab eis sulphur, quod in ipsis corrupit: & remanent munda ut calx & est calx. Dixit Geber, quod indiguere calcinatione haec corpora, ut mundarentur eorum partes, & ut essent apta penetrationi humiditatis, ut penitus penetret, quae tunc habet potestatem solueudi ea, ut corroboretur eorum siccitas, tunc magis erunt receptiua humiditatis, aptiora adtingendum ficut aurum & argentum, & indiguerunt tali assatione plumbum, aes & ferrum pro eadem re quam praediximus: & ut mundarent se a sulphuritate se corrumpente: & ut mundarent a se unguentum comburens, & quod breuius est iis omnibus, hoc fit, ut extraheretur ab eis humiditas corrumpens ea, ut in eis poneretur humiditas ignea, quae meliorat in eis suam praeparationem ad aliud opus, adquod necessaria sunt, & hoc cito. Corporum opportunum uero inceramentum quid est? Hoc est subtiliare partes illius rei inceratae, ut fiat subtilior & gracilior, ut penetret humiditas in corpore, quo indigemus in opere completionis: nec erit inceratio nisi per molitionem & imbibitionem, donec fiat, qualis est cera, quae leui igne resoluitur, tunc attendas: hoc totum inceramentum moderni sapientes adinuenerunt. Sed dissolutio, id est, denodatio est, quod sumas eadem corpora calcinata & incerata, & ponas in uitro, & oppila eius os diligenter, & facias foueam, ponens in ea paleam, & cum ea uitrum illud, & tegas luto, & pone super lutum stercus caballinum, & illud rigabis aqua, & dimitte per dies septem: Ergo illud est dissolutio caliditatis. Sed humiditatis dissolutio est: quod facias foueam, ponens in ea uitreatum, in cuius fundo parum aquae ponas, & pendere facias uitrum praedictum in uitreato super aquam, ne aquam attingat, & uitreatum tegas bono cooperculo, & liga bene coiuncturas, & pone super os uitri terram et super terram arenam, & dimitte per diem et noctem, tunc dissoluetur si Deus uoluerit. Coagulatio uero est, quod assumas uitrum, in quo medicina praedicta fuerit dissoluta, & pone in olla, in circuitu pone cinerem cribratum, ne declinare ualeat ipsum uitrum, & postea ignem accende sub olla paulatim per horas decem, donec auferatur humectatio, & desiccetur humiditas, & coagulabitur medicina, sicut minium, si fuerit rubea, si uero fuerit alba, inuenies eam ut est camphora: tunc operare cum ea, & gaudebis Deo uolente. De Auro Cap. Ui. Ratio in auro, & melius condimentum, & scias, quod ipsum est Dominus lapidum, & corporum, & rex, nec ab aere, nec ab aqua, nec ullo humore corrumpitur, nec etiam igne, nec in igne minuitur, sed in eo melioratur, quia in eo humiditate, quadam humectatur, nec etiam sulphur cetera comburens corpora, ipsum comburit: eius nanque complexio est aequalis qualitatis, & est clara, & in eo iam quatuor elementorum naturae sunt completae absque excrescentia, & diminutione in eo, nanque habentur partes caliditatis decem, & siccitatis decem. Idcirco & sapientes ipsum exaltauerunt, & inter caetera corpora melius statuerunt, & ab eo habuerunt compositionem maioris Elixir, quia ipsum est substantia aequalis, durans, & manens per secula seculorum. Et ipsum est pars Solis, & dicunt quod ipsum est calidum & humidum, & sic est aurum inter corpora, sicut Sol inter sydera, quia Sol est rex syderum, & lumen, & cum eo complentur res terrarum, & uegetabilium, & arborum & minerarum, & cum eo ualent & augmentantur. Et similiter se habet aurum corporibus, quia aurum tenet omne corpus, & ipsum fermentat, de Elixir albo & rubeo, non melioratur, nisi cum eo, nec completur cum alio, sicut massa quae non completur sine suo fermento, & sicut corpora, cum dealbaueris ea, & exaltaueris, & ab eis scoriam abstraxeris, & omne foetidum abstuleris, & uolueris ea simul coniungere, uel miscere, tunc pone fermentum cum corporibus, & mole cum eis in unu & amassabis cum aqua de los Ysciros, donec sit illa massa fermentata, tunc dixerunt, quomodo erit: Fermentum corporis, tunc aspicis fermentum masse, est ne aliud nisi massa, & hoc fermentum nisi corpus? Tunc, per Deum necesse est huic rei haerere, & aperire cum claue sapientum philosophorum. Et dixerunt quod fermentum est, id quod dealbat medicinam, & aufert cremationem, & diruit alta, & corpora reddit leuia, & ponit etiam corpora in corporibus. & ea coniungit. Et ipsum fermentum est sigillatio operum, & cum notitiam eius meliorantur corpora, & complentur nutu Dei. Ergo si tu negligenter illud condideris, corrumpentur opera, quia eius exemplum est, sicut massa & fermentum, & sicut coagulamentum in lacte, & sicutmoschus inter bonos odores. Ergo hoc scito, quod crematio in hoc loco est necessaria, & fit per arsenicum quod comburit corpora, cum eo quod commiscetur ei corporibus alienum. Tunc cum uolueris aliquid horum corporum comburere cum eo, tunc cum hoc, & cum suis comistionibus cremabis ea: accipe arsenici pallidi aliquam partem, & mole cum aceto, in quo sal resolutum sit per dies septem, postea sicca & mole, & crema cum eo omne corpus quia cremabitur. Fama uero sui condimenti est, ut ipsum liquefacias intesta aurifabri, et pone super ipsius bartes decem, unam partem plumbi, tunc plumbum mole, quia moletur: mole iterum cum arsenico condito eiusdem quantitatis, & pone in olla parua uitreata, & liga compagine sapientiae, et incende sub eo ignem carbonum ualidum, flando cum follibus, et hoc facias tribus horis, uel iaceat in furno uitrorum uel ollarum per unam noctem, & extrahe et incera cum uiuo argento, exaltato cum sale armoniaco soluto aqua atramenti paulatim, donec totum suum pondus impleatur, & postea pone unam drachmam eiusdem super unam unciam stanni, & fiet aurum ualde bonum Deo uolente. Aliud eiusdem rei Cap. Uii. Accipe aquam claram in uase aliquo, & pone in eo * Litargyrum almartat tritum, & bulliat aliquoties, postea calefac auri folia, & pone in ea multotiens, donec aurum moli possit, quod pone in operibus tuis, & cum eo gaudebis. Aliud etiam bonum. Accipe auri limaturam, & misce cum eo arsenicum, & hoc in panno spisso, quem circumline luto sapientiae, & assa cum igne per noctem unam, tunc extrahe & mole, & laua cum aqua salis, & pone cum eo tantundem salis bene triti, & pone in uase ad furnum donec fiat calx alba. De eodem Cap. Uiii. Accipe aurum optimum, quantum uolueris, facias inde folia quae calefacta in aqua salis extinguas, & postea in alia aqua, in qua plumbum tandiu fuit liquefactum, quod nigrum fuit: tunc mole ista folia quod bene puluerizentur, adeo quod nec digitis ea percipias, & postea operare cum eo Deo annuente. Aliud. Accipe de almarchach, id est litargyro lapide, in quo argentum liquefit, & mole, & massa cum oleo, & pone in testa aurifabri, donec fundi superficies tegatur, postea accipe auri limaturam, & pone in Albot, & liquefac, & cum in frigidatum fuerit, eam mole, & absconde usque uolueris. Aliud. Accipe ex eo aliquam partem, & mole, cum tanto de sale armoniaco soluto, donec biberit, pone in uitro, & superpone acetum ualde acutum, & dimitte per septem dies in loco humido, tunc soluetur in aquam rubeam ut sanguis, tunc incera cum argento uiuo primitus exaltato, cum atramento & sale, & saepe hoc inde facias cum molitione & siccatione, donec compleatur bene, postea pone ad liquefactionem: quod cum liquefactum fuerit ipsum coagula, & pone drachmam unam super decem argenti, & erit aurum. De Argento Cap. Ix. Ratio super argentum. Scias quod argentum corpus est mundum, minus tamen auro, & est de partibus Lune, quia Luna est minoris luminis Sole, & eius pondus est minus pondere solis, ergo ita se habet argentum ad aurum. Argentum uero corrumpitur in humo, & in locis humidis, & eius saporest acidus, & in eo multa accidunt accidentia: sulphure comburitur, & igne minuitur: & excepto auro, nullum corpus eo melius est, & ipsum est auro uicinius omnibus corporibus. Auri enim interiora sunt argenti exteriora: & eius exteriora sunt argenti interiora: & eius natura est frigida & humida. Et dixerunt frigida & sicca, & commiscetur auro & cupro & recipit tincturam. Et iam ex eo fecimus Ycir album & rubeum, et postea fecimus inde aurum, & multa mala sunt ei accidentia. Scito quoniam ipsum est nimis tenue, & ualde timidum & est impaciens eorum quae sibi accidunt. Sulphur uero, & stannum, & ferrum sunt ei inimica, nanque inferunt sibi mala, nec sunt ei conuenientia. Sulphur uero solum est condimentum argenti, plumbi, & cupri. Et arsenicum uero auri, plumbi, & ferri. Ergo hoc scias. Etargentum est opus ipsius * Ycir albi, & magni operis, iam operatur opus suum alkali, id est plumbum in opere minori. Et arsenicum & uiuum argentum est eius spiritus, & sal armoniacus est eis seruiens, & eorum coniunctus. Fama sui condimenti est, quod eum soluas in uase albot, & pone cum eo alkali tantundem, quod cum frigidatum fuerit, mole & absconde. Aliud. Solue plumbum alkali, & pone cum aliquotiens in aqua salis, postea calefac argentum, quod extinguas in eadem aqua, postquam molueris cum qualibet libra aquae eiusdem unam drachmam arsenici, uel sulphuris, tunc argentum calcinabitur, & denigratur, tunc operaris de eo cum sale soluto, & assa eum in furnello, deinde laua cum sale, tunc fiet album & mundum. Aliud. Si coquatur sulphur in aqua & sale, & liquatur cum eo limatura argenti, & iaceat in furnello per noctem unam, deinde abluatur & mundificetur a sale, tunc cum lotum fueret ter, fiet calx alba Deo uolente. Aliud. Accipe argenti limaturam quantum uolueris, & pone in testa aurifabri super ignem, tunc cum iam caluerit, superpone param sulphuris, donec totum comburatur, & fiat cinis, tunc mole cum sale soluto, sicut praediximus, & erit albus puluis Deo uolente. De eodem Cap. X. Fac argenti folia quanto magis potes tenuia, quae prunis superpone, donec sint colore rubea, donec in oleo extinguas, & hoc fac, donec nigra sint folia, tunc mole ea cum sale soluto, ut praedictum est, & absconde. Postea eiusdem pulueris aliquam partem sumas, & tantundem arsenici, & hoc incerabis cum alumine in urina soluto, cum tantundem salis armoniaci, incerabis inquam cum molitione & imbibitione donec totum inceratum sit, & tunc illud totum pone in testa oui gallinae uacuata, & luto sapientiae circumlinita, & pone super illam testam aliam, & luto sapientiae coniuncturas linias: postea desicca, & pone ouum in ignem, factum de stercoribus Yc, uel in prunis non multum calidis, sed bene temperatis, per diem & noctem, postea extrahe & inuenies argentum coagulatum, cuius unam drachma pone super octo drachmas stanni, & fiet argentum ualde bonum Deo uolente. Aliud melius. Accipe de foliis argenti aliquam partem, & arsenicum conditum illud, inquam, quod cremat corpora quarta parte, & indue ea eo & pone in ouo gallinae circumlinito, & pone in olla, & hoc cum cinere ne inclinetur: quam pone in furno panis per unam noctem & diem, postea extrahe & illud incera cum aqua aluminis & salis armoniaci, donec illud uideas sicut sepum, tunc illud pone super stannum & erit argentum Deo uolente. Sed si argenti puluerem sumpseris cum arsenico & postea molueris, & ad cremationem sposueris, tuum opus melius ualebit, & pone cum quo uolueris opere, & desiderium tuum adimplebis Deo uolente. De Ferro Cap. Xi. Ratio in ferro. Ferrum est de partibus Martis, & eius natura est calida & sicca, & dixerunt frigidum & siccum, & est masculinum & foeminatiuum, in gustu, & ipsum est fons fortitudinis, ignem patiens cum igne pugnans, & rebus quatuor soluitur, scilicet cum arsenico, plumbo, magnesia, & markasita: & tum auro commiscetur & compaginatur, nec ab eo unquam examinatur, nec de totidem nec alia re, sed cum miscueris argentum cum auro, tinget eum tinctura formosa? & meliorabitur si coquatur, & hoc est maximum absconditum in absconditis Indorum sapientum. Ferrum inter caetera corpora eligere, quia cito componit suum opus, & leuiter, & est sua tinctura durans in nostro opere in albo, & rubeo, & eius condimentum est soluere cum liquatione, & sale armoniaco, & postea nominabimus haec omnia. Fama sui condimenti est. Iam diximus quod ferrum est durius & fortius, omnibus corporibus, nec in igne resoluitur, nisi per forte opus, & hoc est, quod sumas de eius foliis, & in igne calefac donec rubescant, & in oleo extinguas, in quo plumbum liquefactum fuerit aliquotiens, donec minuantur, id est fiant in frustam, quae etiam sunt leuia, tunc scinde ea cum forficibus quantum poteris subtilius, tunc accipe de plumbo aliquam partem, quam soluas in cocleari ferreo, & pone super eum argentum uiuum in eodem pondere, postea mole donec puluis fiat, & facias stratum de illo puluere, postea superpone ferri folia, & iterum pulueres, & tunc folia donec uas impleatur: tunc pone in fornaculo; & ignem accende quam follibus suffles, donec illud dissoluatur, postea extrahe: & hoc tantum facias, usque suus color tibi placeat, & quod cito liuatur, tunc operare Deo uolente. Modus alius. Accipe limaturam ferri quantum uolueris, & arsenicum bene tritum, & hoc in quarta parte, & compone aequaliter in aliqua ligatura, & ipsum linias luto sapientiae, & ponas in furno, & accende ignem fortiter flando tribus horis cum follibus, postea extrahe, & mole cum sale alkali mistum cum oleo, & hoc in sexta parte, & pone in albot, & accende sub eo ignem carbonum flado cum follibus, donec medicina descendat ad fundum ipsius albot, & scoria desuper manebit, deinde illa abstrahe a fundo, & postea redeas ad albot, & totiens facias, ut tancito soluatur, ut plumbum: sed si tibi placuerit, accipe ad hoc de uitro & de antratar, que duo mole, & amassabis cum oleo, & ex hoc facies pillulas, & praedictam medicinam cibabis illis, & postea ipsum decies solues, tunc ipsum cito soluetur, & ei in albedine adiicietur. Tunc uero cum saepe ea solueris totiens, ut quasi plumbum cito resoluatur, & donec recipit ictum martelli, tunc accipe drachmam unam istius ferri, & pone super drachmas quinque mundi alkali, donec soluatur pariter, tunc exibit inde argentum ualde bonum ad liquendum & ad ictum martelli Deo uolente. Sed si etiam accipere uolueris de lilimatura plumbi, & soluere limaturam ferri cum eo, ut fecisti cum arsenico, tunc ipsum cito soluetur, & addiicietur ei albedo & leuitas, Deo uolente. Aliud. Accipe de alkali quantum uolueris, & amassa cum eo arsenicum pallidum, & inuolue cum eo ferri folia, quae calefacias & extinguas totiens, ut fiant alba in argenti colore, & ei persimile omnimode, tunc abstrahe, quia durum erit, & argentum bonum, nec erit differentia inter ipsum & argentum: tunc iterum mole, & pone in albot, & pone super eum aliquam partem de litargyro dealbato, aut de cerussa, quod est blanchet mulierum, ac frusta de uitro sapientum, uel aliud uitrum, tunc cito soluetur sicut aqua gustu: & cum solutum fuerit, tunc eliges, tunc ipsum saepius resolue, donec color tibi placeat, quod ita cito soluatur, sicut plumbum, & postea extrahe cum alkali mundo, & tere, & misce adhuc cum argento quidquid uolueris cum eo operare, quia non est melius in toto mundo, quia est opus citissimum & inbreui tempore completur, sed cum aliquantulo labore, tunc cum ferrum calcinatur & non amplius. Aliud. Accipe sulphuris pallidi partem aliquam, & mole eam, & in testa pone, & eam bullire facias in oleo in quantitate duplici, donec sulphur in eo soluatur, deinde sume ferri folia quatuor tantum, quae coquas in igne, & extinguas in praedicto sulphure & oleo saepe & multum, donec comburentur folia, & tunc fient nigra, & molentur. Sed si uolueris, accipe solia, & ea circuline sulphure in oleo soluto, quae compone in olla uitreata, & tegas coopertorio, & linias coniunctionem luto sapientiae, & pone in furno panis per noctem unam, ita tamen quod olla sit bene sepulta in prunis acribus. In mane uero extrahe, & mole bene, postea sume atramenti in ferri quantitate, & assa in furno panis una hora, & postea solue in urina puerorum seruata per aliquot dies, deinde cola in uitro, & pone cum eo tantundem salis armoniaci albi Aegyptiaci & boni, & dimitte donec ibi resoluatur, & incera praedictum corpus paulatim, donec totum ebiberit: postea pone drachmam unam super plumbi unciam, & fiet aurum. Aliud. Accipe limaturam ferri quantum uolueris, & pone in uase uitri, quam cooperias aceto acutissimo in duplo, & maturare permittas in eo septem diebus, uel amplius, & cola: quod de limatura remansit, assabis in cocleari ferreo, & post mole in mortario, & pone iterum in aceto donec totum soluatur, & donec fiat aqua ut sanguis, & postea sume plumbi aliquam partem, quod Arabice dicitur aluzurub, quam solues, & impone tantundem argenti uiui, quae pariter bene moles, & laua cum aceto & sale, donec mundentur a nigredine: postea sicca, & iterum mole, postea da ei bibere de eadem aqua, donec totum ebibat, tunc pone unam drachmam super drachmas quatuor argenti uiui, sed duri, & pone in albot, in quo soluitur & separatur bonum a malo, cum osse & plumbo, donec plumbum reparetur, & remaneat in almarcat, & remanebit argentum aurum obrizum Deo uolente. Aliud. Accipe de atramento ualde bono, postquam assum fuerit in furno panis, & pone ut humectetur in urina reseruata, & hoc in duplo, & ibi dimitte donec resoluatur, tunc cola bene, & faeces abiice, tunc pone totum in uas uitri, & super illud tantundem de limatura ferri pone, & dimitte pariter dies septem, donec limatura resoluatur tota in atramento. Postea accipe de cupro combusto quantum uolueris, & moles illud, & da ei bibere de aqua illa donec totum epotetur, tunc pone de illis drachmam unam superstanni drachmas quatuor, & fiet aurum Deo uolente, & pone super illud drachmam unam auri, & totum meliorabitur, & erit ualde bonum. Tum ergo absconde haec capitula quia sunt ualde bona. De cupro Cap. Xii. Ratio auri in cupro. Cuprum est de partibus auri, & natura eius est calida & sicca, excepto quod eius siccitas minor est siccitate ferri, & est ipsum eiusdem duriciei cum argento, & eiusdem liquefactionis, excepto quod rubet colore. Si quis ergo ei rubedinem abstulerit, argentum erit, quia ipsum est in superficie cuprum, interius uero argentum, & ipsummet est frater argenti, & conmiscetur auro & argento, & tincturam recipit, & fit ex eo Ycir, ad rubeum & album, nec abluitur ab eo sua tinctura, & cum soluitur in aquam atramenti, uel aluminis omnia soluet corpora, & omnes lapides, & eius condimentum est sicut codimentum ferri aequaliter. Fama sui condimenti est, quod sumas de foliis eius quantum uolueris, quae facias tenuia, & in oleo pone, in quo parum sulphuris solum tum fuerit, uel arsenici, & sexta pars sit sulphur, & inuolue supra dicta & compone in uitreato, sed inferius pone sal tritum, & pone stratum salis & folium donec ita componantur omnia: tunc tegas bene os uitreati, & pone in furno per unam noctem, de mane extrahe, & moles ea ualde bene in mortario aereo, postea laua bene cum sale & aqua, donec aqua sit clara, & sapor salis omnino exeat, & gusta aquam, & uide ne salis saporem retineat, & sicca tunc, hoc aes est, quod umbram non habet, tunc absconde. Et si uolueris de rubebine, accipe de atramento assato in furno panis, tantum quantum cuprum, quod tegat aqua reseruata, id est urina, & dimitte donec resoluatur, postea cola bene, & superpone tantundem salis armoniaci. Ergo tunc quod in eo solutum fuerit, tunc incera cum eo corpora, & combustum cuprum paulatim, donec totum incerando ebibatur: tunc accipe ex eo aliquam partem, & de plumbo usirub quater tantum & pone illud totum in albot, & liquefac pariter donec intret totum & penetret ipsum albot, tunc adueniet tibi quod optas, Deo uolente. Si uero uolueris ad album accipe de praedicto aliquam partem, & bis tantum de argento et fac folia argento gracilia, & expande de medicinam in albot, subtus folia & de super, tunc omnia pariter liquefac, & permitte infrigidari, deinde ponderabis totum, & nihil supererit priori ponderi argenti, & eius color erit citrinus, & formosus: et postea bis uel ter liquefacies, et cola, id est, proiice in urina pueri seruata, tunc eius fiet facies, et eius fricatio pallida, tunc pone de eo partem cum media parte auri, et fiet multo melius Deo uolente. Aliud. Accipe aeris usti unam partem, et mole bene in mortatio cum una parte sulphuris, et pone in ollam uitreata desuper bene oppilata, et pone in furno panis tribus horis uel quatuor: sed si loco aeris usti azzimar purum, id est minium, et bonum posueris, quod cum sulphure cremabis, sicut tibi praedixi, & postea mole cum aqua atramenti, & salis armoniaci, sicut scis, tunc pone drachmam unam super drachmas duas argenti, & exibit aurum optimum: et si color tibi displicuerit, liquefac iterum, & pone desuper drachmam aliam argenti, et erit ualde bonum, & lauda Deum: & hoc facere poteris in uno die. Sed si uolueris illud aurum purificare, accipe de utroque equaliter, & resolue ter, & tunc erit aurum ualde bonum & optimum. De Ferri & aeris mundatione Cap. Xiii. Accipe de alliis multum bonis quatuor capita, uel quantum uolueris, quae tere in mortario ligneo cum sale pauco et cum alumine, et tunc pone, & superfunde acetum acutissimum, donec sal, id est receptionis tegatur superficies, et decoquatur bene: ut iam posuimus 140 in alia receptione, aquam de sabon, & illud est ualde bonum, & melius omnibus rebus quae cum eo operantur, sed tamen ego hoc nunquam probaui: & postea accipe cupri folia ualde gracilia, quae calefacta extingues in eo multotiens, donec fiant alba, tunc misce cum argeto ea sicut tibi placuerit. Si uero uolueris minuere, scinde ea cum forficibus, & pone in albot, cum modico alkincar, aut de uitro tunc cum solutum fuerit, pone unciam eius falsi, cum unciis decem de Yxir albi, & adde duas drachmas argenti, & ueniet tibi inde argentum bonum, aptum ad liquendum, & ad calefaciendum, & patiendum martellum & nunquam mutabitur. Aliud ualde bonum. Accipe aeris limaturae partem aliquam, & tantundem uiui argenti, & mole pariter donec amassentur, postea laua bene cum sale & aceto donec bene mundentur, & postea cum aqua pura, tunc sicca: & accipe atramentum quantum est cupri, & solue in duplo tantum puerilis urinae, & cola, & pone super eum tantundem solis armoniaci, & incera cum hac aqua paulatim, donec totam ebibat, & fiet illud coloratum colore uitri pallidi, rubentis, qui color Arabice dicitur Firphir. Iam associauimus uiuum argentum cum cupro, ergo operare cum eo & gaudebis. De Alemania * De Alemania * Actus. Quod si albedinem uolueris loco atramenti pone alumen * aleman & facias cum eo iam ut praedictum est, quod pone super cuprum, & conuertetur in argentum Deo uolente. De Stanno cap. Xii. Ratio in stanno, quod est alicut & elcebertam & plumbum alkali, & est de partibus Iouis, & eius natura est calida & humida, & licet sit minimae caliditatis, & eius complexio corrupta sit, quoniam sulphur uincit eum in minera, & in eo habetur mollities, et uox, & festinatio solutionis, et est saporis acidi. Ergo si quis abeo has quatuor infirmitates abstulerit, eum couertit inargentum Deo uolente, & ipsum recipit tincturam, et in eo remanet, et dealbat cuprum proprie, quia est singulare ei, et recipit tincturam rubedinis, et fit ex eo Sol optimus, et faciunt ex eo aquam acutam, ut tingant cum eo argentum uiuum, et est argenti inimicus, et cupri, et conueniens auro et ferro. Fama sui condimenti est, quod sumas ex eo aliquam partem in disco ferreo, quae coleti dicitur leachola, uel in cocleari & liquefac, & pone super eum pondus triti salis, & uolue assidue cum ferro, donec fiat puluis, et postea extrahe, & pone in olla noua, et os eius claude, et superpone lutum sapientiae, et pone in furno panis per noctem unam, et de mane extrahe, & mole & fac bullire in aqua tanta, quod ipsum cooperiat, et permitte donec descendat inferius in uas, postea abiicias aquam salsam, & super funde claram, & commisce multum bene, & dimitte parum, postea cola. Sic ergo facias, donec aquam line sale gustes, et quod sit sine nigredine, postea sicca et fiat calx. Postea sume tantundem aluminis * de aleman, et mole, et humefac in duplo tantum aceti acutissimi, aut in urina reseruata, & pone super cum tantundem salis armoniaci, Aegyptiaci & albi, & dimitte in eo, donec resoluatur et incera paulatim molendo, & ei ad potandum dando, et ponendo eum ad siccandum ad Solem: postea cum siccum fuerit, mole eum, & da ei bibere guttatim, nec pone totum insimul ad bibendum, et sic fac cum eo paulatim, donec inceretur, & mollescat, uidebis enim in decima uel undecima uice, quod adhaerebit manui tuae et marmori, & fient eius partes molles & lenes. Tunc accipe de cupro unciam unam, quam in albot solue, & accipe de eadem medicina drachmam unam, quam pone super cuprum flando fortiter cum follibus, donec soluatur, tunc erit argentum ualdem bonum Aliud ualde bonum. Accipe acetum acutum, & solue in eo sal panis, & sal armoniacum, tunc cum solutum fuerit in eo ipsum custodias: tunc accipe de stanno quantum uolueris, & resolue in cocleari ferreo, & cum solutum fuerit superpone ei resinam, & ibi dimitte donec comburatur: cum uero conbustum fuerit, uacuabis in aqua praenominata. Ergo sic fac aliquotiens, donec illud bonum inuenies. Sed si uolueris, pone de hac aqua superstannum donec minutetur, & postea mole cum ista donec eam biberit, & postea operare cum quo uolueris, & uotum tuum adipisceris. Et iuro per magnum Deum, quod istud absconditum, quod omnes absconderunt sapientes, si Deus dederit tibi intelligere, & ad tui intelligentiam, facile est. De Plumbo Cap. Xu. Ratio in plumbo usurub. Est autem frigidum & siccum, & est de partib. Saturni, & in eo est aurum & argentum essentialiter, non uisibiliter, & est corpus ponderosum, & tardi motus, & est receptiuum tincturae, quam postquam recepit, nunquam eam amittet, & ab eo exit argentum, & est eius causa, & fit ex eo lithargyrum, et cerussa, & azrant & ab ipso exit Elixir maximum ad rubedinem, & ad albedinem: & ex ipso etiam fiunt aquae & cum eo tenetur uiuum argentum, & eius aqua conueniens est ferro, quando etiam cum eo miscet nec separatur ab eo, & cum stanno miscetur, non separatur ab eo & melioratur cum cupro conditum, & bene concordat cum argento, excepto quod diuiditur ab eo per decoctionem, quae solet argentum purificare. Ipsum uero nunquam auro associatur, nec cum eo melioratur, nec ei congaudet. Eius namque * olfactus minuit aurum, & coagulat Mercurium. Indiae philosophi etiam dixerunt, quod ipsum est uicinius omnibus corporibus auro, quoniam auri interiora sunt frigida & sicca, & usurub interiora sunt calida & humida: et conuersa utrobique. Ergo manifestum est, quod superficies usurub, est frigida & sicca, & eius interiora sunt calidam & humida, contradictorie plumbo alkali, cuius alkali interiora sunt argentum & superficies aurum, uiciniora ipsi usurub quam alkali, & citius conuertitur in aurum & argentum, & est uilioris praecii, & maioris multiplicationis. Et dixit Pythagoras, quod plumbum est magnitudo, & quod totum absconditum in eo est, & quod ipsum est mulier mollis, & dixit quod haec tria mulier habet in se: scilicet nigredinem, albedinem, rubedinem: & adhuc alia quatuor, scilicet humiditatem, liquationem, uelocitatem & siccitatem: quia ipsum est aqua sulphurata, & comburens frigiditatem, quia ipsum extinguit calorem sui masculini. Ideo nanque imposuerunt ei hoc nomen, aqua sulphuris, nec aliquid possibilius, nec fortius, nec ei Uicinius cognouimus ea muliere. Et dixit * Anfridius. Assexidus * Elmich Tinacula * Hyacinthinae * Haematitus * In eo quinquies Aquilati * Ycsir * Alaman. Ne dicatis, quod plumbum sit a plumbo alkali, nec ab aliis corporibus, sed ipsum est aurum, in quo infirmitas introiuit in mineris, & ipsum communiter sicut infirmitas intrat puerum nondum natum, sed in uentre suae matris, & ipsum est frater auri in omni bus suis rebus, sed aurum est corpus perenne, & ponderosum, & unitum, & durat sub terra, & patitur aerem & aquam, nec commutatur, & est sicut dicimus. Ergo cum probare uolueris, & discernere uerum a falso plumbo, accipe testam & crema illud, cum igne transuerso, ut faciunt figuli in paropsidibus uitreatis, tunc ipsum fiet album, & fiet cerussa: & si ignem adhuc ei dederis fiet azrant. Fama sui condimenti est, quod sumas ex eo aliquam partem, quam liquefacies in cocleari ferreo, & pone super eum pondus suum argenti uiui, & postea in marmore plano pone, & accipe pondus unius eorum salis assi, quod soluas in duplo aceti acuti, & cola, & da plumbo ad bibendum paulatim per molationem & siccationem, donec nigrum fiat, & postea in igne cremabis, donec album fiat, & postea lauabis eum a sale, & operare cum Dei uelle. Sed si uolueris pone cum eo sal armoniacum, & ipsum imbibas eis, & erit ualde bonum. Alius modus. Accipe de uzurub aut de * unt quantum ex eis uolueris, & resolue in cocleari ferreo, & ciba unam quanque libram eius soluti uzurub duabus unciis sulphuris, & duabus etiam libris arsenici, unam de unt cibabis, & moue illud cum ferro, donec fiat terra nigra in hora una, postea mole ipsum cum tantundem salis soluti in acuto aceto, & cum totum ebiberit, pone in olla uitreata, quae sit ignem patiens, quam horis decem sub ea accende donec exeat calx alba. Modus alius. Solue sal in duplo tantum acuti aceti, & accipe de limatura uzurub, aut de limatura unt, & mole paulatim donec totum ebibatur, & postea iacere facias in aceto, ut praediximus, & erit albus puluis, id est cerussa quod de usurub. Accipe plumbi folia quantum uolueris, quae suspende in * coenacula, in quibus sint uue acide, & extrahe duodecim diebus clapsis, & rades ea, & quod ab eis raseris pone in cribro, et cribra & munda, & fac ex eo ansrans, quod uitro compone & figuli uocant meoricio, & accipe quod cribratum fuerit, & pone in uale cum aqua, & cum sale pauco, & conuolue & fricabis bene cum manu, & dimitte pausare, & extolletur aqua, quam defunde, & pone aliam aquam donec fiat clara, postea in lateribus aut in tegulis pone ad Solem, tunc ueniet ualde bonum & formosum: fit etiam album de plumbi limatura, sicut minium fit de limatura cupri. De Uitro Cap. Xu. Ratio in uitro, & est de partibus Mercurii, nisi quia sit hoc quod recipit tincturam & colorem, & etiam ipsum soluit ferrum, & omnia dissoluit corpora, facit etiam eo fluere & dissolui, sed in eo nihil probaui nisi in gemmis, & quasdam earum nominabo Deo uolente * Iaguntinae rubeae. Accipe uitrum bonum, quod adducitur de laeras, quod liquefac in albot, & cum solutum fuerit, superpone uni drachmae pondus unius grani de illo lapide, qui Arabice dicitur, Sedene, id est Condite, Latine * Amethystus, & postea uacuabis illud, super quam formam uolueris, & erit tale quale melior Hyacinthia totius mundi Deo uolente. De Gemma pallida Cap. Xui. Accipe de uitro praedicto quantum uolueris, & resolue cum pauco sale alkali, & cum solutum fuerit, pone in eo pondus unius grani, de croco ferri, condito aqua atramenti, & si tibi placuerit de colore, bene erit: sin autem adhuc, superadde & erit pallidus, persimile laguntiae Deo uolente. De Rubino Cap. Xuii. Resolue praedictum uitrum, ut prius, & pone in eo unum granum magnesiae dealbatae conditae, & cum lapide azuri mineralis soluto in aqua aluminis & probabis paulatim. Si fuerit eius color quasi nubes bene erit, & si non idem, facias donec bene coloretur Deo uolente. De Smaragdo Cap. Xuiii. Solue ut diximus, & pone in eo pondus grani azimar, & hemet paulatim solutum, donec color placeat Deo uolente. Iam compleuimus nostras rationes super corpora & spiritus et salibus acutis conditis. Et restat ut nominemus quod restat, & colligemus delcot, codiet de condimento lapidis, & compositionibus uelocibus, quod utile est discipulis egentibus, maius opus componentibus. De Alcalt. Cap. Xix. Accipe de alcalt foliato albo quantum uolueris, & mole donec totum transecetur, & postea liga in panno lineo mundo, et spisso, & accipe ollam uitreatam, & pone in ea de fabis siccis quantum sufficiat, & cooperi aqua, & pone eam super ignem, & depende pannum in quo ligasti alcalt in uapore fabarum, donec uideas ipsum intra se collectum, & dimitte per horam unam, postea extrahe, & accipe discum uitreatum, et solue in eo ligamentum, & proiicias in * gurges, secundum quam uolueris quantitatem, & postea frica fortiter cum manu, donec nihil in disco remaneat de alcalt nisi totum solutum fuerit, et collige tunc inter tuas manus illud quod factum fuerit in fundo disci, quasi uiuum argentum. Et si posueris infundo parum aquae, donec pannus in ea submergatur, & ipsum alcalt soluatur, tunc descendet in fundum disci, quasi argentum uiuum. Ergo cum ita uideris, colabis aquam abeo paulatim, donec clarum illud uideas, postea sicca, & conserua illud, quia est sicut calx. Postea sume de eo partem aliquam, & tantum uiui argenti exaltati, uel coagulati, & tantum salis armoniaci soluti, quantum utrunque est, & mole cum aqua salis armoniaci, dones unum commisceatur alteri, & postea collige in olla uitreata, & liga bene caput eius, & sub terra pone loco humido per septem dies, tunc inuenies illud solutum, tunc circunda ollam cinere, & da ei ignem leuem, donec coaguletur sicut sepum. Tunc pondus * albelati unius, super drachmas decem alkali pone, & mutabitur in argentum Deo uolente. Aliud ualde bonum. Accipe de sale alkali suprascripti, & eum in aliquo budello solue, postea accipe de alcalt aliquam partem, illius ( inquam ) quod solutum est in aqua fabarum, & tantundem arsenici sublimati uel dealbati, & mole cum hac aqua, & sicca cum Sole aliquotiens, aut super ignem, aut super cinerem calidum, donec fiat ut sepum mollicie & humiditate, & pone in uase uitreato, donec soluatur sicut cera, & operare cum eo in quo uolueris. De lapide Marchasita quae est lapis mineralis, & est argentea & aurea Cap. Xx. Etinueni in libro proprietatum, quod Marchasita soluit ferrum, cum spergitur super illud, & comburit cuprum & argentum, & confringit aurum, & stringit plumbum alkalai. Fama sui condimenti est, quod sumas quam partem uolueris earum, mole eam bene, & uolues eam elsabon, & cum uitro, & solue in albot, & accipe purissimum quod in eo est cum solutum fuerit, & abiice faeces, & hoc si feceris bis uel ter, melius erit, postea autem purissimum quod in eo est, quod Arabice dicitur Cicera, & fit frustum album per simile argento, excepto quod frangitur sub martello, & si molere illud uolueris, molietur, & solue illud in sale armoniaco soluto in aceto, & incera cum eo illud donec totum ebibatur. Tunc ipsum erit * Elixir ualde bonum, & non indigebis alio Deo uolente, & pone de eo superunt mundum, & stringet eum & in durabit, & abscindet uelocitatem & eius fetorem, & postea proiicias de illo unt super cuprum rubeum, & dealbabit eum formosa albedine. Ergo eum associa argento ut cunque uolueris, habebis utilitatem in uno die, & melius propinquius quod potest esse, & sufficit tibi pro omnibus aliis. Ergo absconde. De Alumine Cap. Xx. Ratio aluminum & salium, que sunt necessaria in hoc opere, & haec est ratio atramenti. Scias quod atramenta sunt multorum generum, & eorum minerae sunt inuentae. Haec sunt aqua & tinctura, quae coagulauit siccitas terrae, & est in sua natura calidum & siccum, & unum suorum generum est colcotar, & Sory & calcythis & calaminaris: et melius horum est contra nos, in Insula Hispaniae quod adducitur de Lobla Insula: & hec atramenta denigrant corpora, & addunt rubeo rubedinem, & denigrant albedinem, & subtilius eorum est colcotar, & & grossius est Sory. Et dixit Geber filius Haien in suo libro, in quo tractat de rebus spoliatis. Scias quod atramentum est quaedam origo originum operis. & haec origo est multum exaltata, & suum condimentum est aloacaph & c. quia atramentum durae penetrationis est, & illud aloacaph facit atramentum penetratiuum. Et dixit, quod in atramentis habentur subtilia sulphura, & colorant, & illuminant, & fortassis tingunt, & tu proba, ne dubites. Idcirco aperi cor tuum, & proba quod dixi, fortassis & una suarum proprietatum est, quod ipsum atramentum retinet omne effugitiuum, ne fugiat, & scias haec, & fama qualitatis suae opinionis est, quod assumas ex eo quantum uolueris, & pone in uase, & repone per unam noctem in furno calido, tunc ipsum atramentum exibit rubeum, rubedinis ualde intensae, tunc facias illud cooperire aqua clara dulci in quadruplo, & dimitte donec resoluatur, & defecabitur, tunc cola ipsum, & reponas donec opus inde habeas. De eodem Cap. Xxi. Ratio aluminum. Alumen est quoddam unguentum, quod coagulat siccitas terrae, & eius minerae sunt multae. Et dixit filius Inthuelis Cordubensis, quod alumen habet mineras contra Meridiem, in territorio Cordubae in quodam loco, qui uocatur Agnamarasin. Et natura eius est calida & sicca, & hec est retemptor omnium uolantium, & mundator corporum, & mundat corpota mundatione formosa, & et facit corpora splendida & addit in eorum tinctura: sed album denigrat, donec deneget colorem suae naturae, & postea non mutat in rubeum, & ipse est duplator unius, & triplat duo, & quadrupla ttria. Et dixerunt quod alumen est nobilius omnibus lapidibus, quia est frigidum propter acuitatem suam, & ipsum conuenientius omnibus rebus, ad condiendum arsenicum, id est auripigmentum & sulphur, & conuenientius est iis. Et qualitas suae operationis est, quod assumant alumen * iamenum, quod est album & laua cum & purifica, & mole bene, & pone in olla uitreata, & pone super illud in quadruplo de urina puerorum postquam coctum fuerit & quieuerit, & postea fac bullire cum alumine leui igne, & misce cum ligno bene, & postea dimitte donec defecetur, & cola diligenter, & absconde usque ad horam qua opus fuerit. De Salibus Cap. Xxii. Ratio salis. Scias quod sales, sunt multi, & nobilior est illem, qui dicitur sal gemma, & postea sal panis, & postea sal Indie, & ille est rubeus, & postea sal Nabataeus, & postea sal Calcis, & postea sal Amarus, & iste est in insula Hispaniae que dicitur * Alendalus circa stannum Mariae, & in loco quae dicitur Belmchot: * Ebusa. & eius natura est calida & licea, & est aqua, quam siccauit ignis, & de eius proprietate est, quod soluit argentum fortitudine ignis, & addit in eo argento albedinem, & mutat illud a corporalitate in spiritualitatem, & sic agit cum auro, & addit rubedinem, & lauat corpora ab inquinatione, & finit eius spurcitias, et cum eo calcina corpora, et non cum alio: & ideo uocauerunt eum sapientes argentum populi: ideo quia omnes gentes eo indigent, & utuntur eo in omnibus rebus, et condimentis totius seculi, et cum eo meliorantur omnes creaturae, & Deus multum eum laudauit in historia: & cum studueris in eo, tunc inuenies eius altitudinem, & inueniunt salem in omnibus cineribus uegetabilium, & in calcibus lapidum, & in ossibus animalium, & in omnibus rebus in quibus potest reperiri. Totum absconditum eius est in eius cognitione & solutione, & coagulatione. Et qui haec nouit iam salem absconditum prouidit, & ille scilicet sal, est elsabon sapientiae. Sal albificat corpora, & mundat ea, & soluit, & coagulat spiritus, et retinet eos et defendit eos ab igne ne adurentur. Et pone mentem tuam in sale & non studeas nisi in eo, & uides quod omnes sapientes circa complementum diuertunt ad salem, & nominant eum multis modis & nominibus, nec aliud uolunt tractare nisi de sale condito, quia ab ipso uenit sal magnum, fixum, ut ignis refugitiuum. Et dixit Ormos filio suo, O fili, quando tu in telligis elsabon sapientiae, adipiscere desiderium tuum, & habebis illud bonum maximum, quo homo indiget, & illud est ualde durum insipientibus & stolidis, & ualde breue inde facientes. Et dixit huius operis compositor, cuius Deus misereatur, quod defectus huius Operis inquisitor non fuit, nisi quia nesciuit condimentum, quod absconderunt sapientes, & etiam in libris deleuerunt, nec manifeste illud docuerunt. Et ego iuro per nomen Dei cuncta scientis, quod qui ignorat salem absconditum, nihil adeptus est rei illius, quam erat adepturus, quia & qui ignorat huius abscondita, est quasi qui uult mittere sagittas absque corda. Modus sui operis est, ut assumas ex eo aliquam partem, & eam diligenter mole, & pone in furno in quo panis coquitur, ibique iaceat per unam noctem, uel per unum diem, & postea resolue eum in aqua dulci: ponitur in duplo, & postea coagulabitur & dealbabitur quasi nix: tunc absconde, & non operaberis ex eo, nisi cum solutum fuerit, & si feceris, nullam utilitatem consequeris, nisi solutum fuerit. De Sale alkali Cap. Xxiii. Ratio salis qui dicitur alkali est melior salibus, & formosior omnibus, & conuenientior ad miscendum cum sale massae, quia eum coagulat, et eum reddit fixum et stabilem, & ideo imposuerunt ei hoc nomen, scilicet dominum lapidum, & fixorem, & ideo est fortior omnibus salibus, & fit de uegetabilibus herbis scilicet, & uegetabile duas habet uires, scilicet uim minerae & uim uegeitatis & oleitatis, quia hae uires iunguntur ei cum uianimali, et tu appone mentem tuam ad salem alkali, & ad lapides albos, qui uocantur uulgo Ginges albam, quoniam praedictis salibus clarisicat illis Ginges, & mutat in album uitrum, & alii sales non habent tales proprietates. Et iuro per uitam meam, quod probauimus salem alkali, & posuimus super ignem, & cito resoluit, & multo citius omnibus salibus, quod uidimus, quia sal alkli habet in se quandam demonstrationem albam, non adurentem, ergo iste sal nobis sufficit, relictis aliis: & cius natura est calida & humida, quia ipse est quoddam unguentum, quod coagulauit siccitate igneam & dixerunt, quod sua natura est calida & sicca, & est fixa in igne, & uincit omnem uolantem qui est ex mineris, sicut sunt arsenicum uiuum et sulphur & arsenicum, id est auripigmentum & coagulat talia, & retinet in igne, & resolult omnia corpora. Ergo sufficit tibi hic sal, esto contentus eo relictis, aliis sicut Uitrum est, quod cum eo fit, quia cum eo tales minerales, id est lapide & zages id est spiritus & cum eo soluuntur & dissoluuntur id est liquescunt, & ita absque dubio erit eius effectus in corporibus & in spiritibus. Ergo habe spem quod in ipsis habetur sapientia, quam primi sapientes excogitati sunt, & excogitatio fit mirabile absconditum & opus maximum fit. Ego iuro tibi per nomen Dei, quod iam detexi tibi occultam absconditam occultationem. Et suae operationis fama est, quod sumas de alumine de doloxofoa aliquam partem, & molas diligenter, & pone in olla uitreata, & ponas librae unicuique eiusdem aluminis sex libras aquam purae & dulcis, & coquas super ignem, donec aqua redigatur ad quintam partem, & dimitte donec defecetur, & assumat suam claritatem & abiicias faeces, & postea in uitreata uel in olla cupri & bulliat leuiter & bene suauiter, & coaguletur & clarificetur admodum Crystalli, quod erit sal nobile, & custodi bene & gaude cum eo. Opus de atracar, quod fit de sale quod praediximus. Accipe de illo sale nobili quantum uolueris, & resolue in duplo in aqua calcis, postquam defacatum fuerit per aliquot dies, & postea sume de sale panis quantum de praedicto sale, & resolue in duplo in aqua frigida pura, in qua duae unciae mellis apum resolutae sint, & commisce postea aquas ambas, & decoques super ignem leui igne, donec coaguletur ad modum Crystalli, & tunc absconde & tace, quia hic est unum de summis utilitatibus. Tunc cum uolueris resoluere aliquod corpus accipe illud & illud corpus quod resoluere desideras, fuerit puluerizatum uel calcinatum: uel limatura, uel lapis si fuerit mola bene, & pone in uase uitreato, eum circumluta argilla albleuersi & incende ignem sub eo donec resoluatur quasi sepum. Tunc absconde hoc sal nobile, & lauda Deum, qui hoc tibi concessit, quia cum hoc coagulabitur uiuum argentum. et exaltat uel leuat corpora, & soluit ea, & etiam coagulat et retinet omne fugitiuum, & omne uolans, & cum eo incerant corpora & ligant spiritus, & hoc absconderunt sapientes, & sub uelamento eundem nominauerunt, & hic sal est sal armoniacus, sapientiae & suum acetum, & suum sal, & suum anticar: ergo scias hoc. De Sale armoniaco cap. Xxiiii. Ratio in sale armoniaco. Scias quod sal armoniacus est multo melius & nobilius omnibus salibus in condimento, quia ipsum soluit argentum uiuum, et mutat illud in aquam currentem quando exaltatur cum eo, & posuerunt illud ad soluendum in loco humido, & est unguentum quod coagulauit siccitas ignis, & eius natura est calida & sicca, & subtilis, & penetrat a parte in partem, & est spiritus uolans & adiutor Aliesir, et nisi esset pro eo, non complereretur Ylielis, nec solueretur, nec poneretur unum cum alio, et in eo occultatum est omne absconditum, et ipsum est intrans et exiens, et incerator omnibus corporibus, et siccator ingrediens fundamentorum corporum, et soluit corpora, et ipsum est lapis agens et unitor uel copulator contradictorum et omnium spirituum cum corporibus, et ipsum est lapis generans donec mundus stabit, et in eo est occultum maximum, et cum ipsum solueris, et solueris salem panis, et comiscueris et coagulaueris donec durescat et splendeat, quasi grando uel glacies, et tunc ligata erunt pariter et mista et semper simul morantur et compaginantur, et retinent unumquodque aliud, et sunt fixa, et durant ad ignem, nec fumum faciunt, cum cremaueris et tunc cum ita coordinata fuerint, limabis quodlibet corpus quod resoluere uolueris, quia haec medicina soluet et resoluet cum nutu Dei, et maxime ferrum soluit. Et scias quod cuiusque rei conuenientia laudat eam, et bene de ea loquitur. Et radix salis armoniaci, est de stercoribus et de humiditatibus animalium, et maxime concreatur in illo loco ubi fit ignis in balneo, et in fundo caldariae, et in illis meatibus per quos ignis mittitur sub caldariis, et postea completur suum opus cum exaltatione, et ideo se fecit dominum maximum super omnes sales, quia in aliis salibus non habetur talis spiritus, ut in hoc, et est in mutatione tertia. Et fama suae operationis est, quod soluatur in olla uitreata cum aaqua uel inuase uitreo, aut superpone eidem tria folia apii uel betae, et melius est quod tibi exaltetur, si uolueris cum eo operare in duobus plumbo aut in aere, aut in ferro. Et si operaberis cum eo in auro uel argento, exalta eum septem uicibus, et tunc erit ualde bonum. Et fama suae operationis est, quod sumas de sale armoniaco aliquam partem, et mole cum tanta quantitate salis, et exalta in alutel, id est in galea rosarum, & exaltatur eo sale ter uel septem uicibus, & renoua salem unicuique axaltationi, & inuenies eum quasi niuem in coopertorio alutel, si Deus uoluerit, & c. Ioannis Garlandii philosophi excellentissimi uita. Ioannes Garlandius Grammaticus & Poeta, a teneris pueritiae annis, bonis artibus & quales illa dabat aetas, se totum consecrauit. Accrescente postea annorum curriculo, dum Anglia Danorum incursionibus uastaretur, relictis patriae suae gymnasiis, ad transmarina studia se contulit: ubi scientias liberales in maiori compia, & ore pleno, ueluti ab ipso fonte hauriebat. Hac assidua post honestam educationem diligentia & industria, quam studiis his impendebat, ad unum omnes qui cum illo una discebant, facile uicit. Qui labor adeo non fuit inutilis, ut inde eximium gloriae nomen sibi statim comparauerit. Nam dexteritate & facundia eius delectati quidam nobiles, propositis coditionibus honestis illum retinuerunt, ut Latinae lingue elementis ac poesi pubem excoleret. Unde breui ad eum magnus scholasticorum confluxit numerus, quos publicis lectionibus ad honesta studia incitauit. Tandem in gratiam posteritatis opuscula multa, quorum Bostonus Buriensis in magno suo Catalogo sequentes fere titulos habet omnes. De dictionibus obscuris Chimiae Lib. 1. Dictionarius ad res explicandas Chimiae De accentu, Lib. 1. Ecclesiae sacrae normam qui noscere. Mysttriorum ecclesiae, Lib. 2. Anglia quo tendis, tua dum. Unum omnium, Lib. 2. Commoda neglectis dum quaerunt. Satyricum opus, Lib. 2. Scribo nouam tandem satyram De miraculis D. Mariae, Lib. 2. Fecit Deus mirus mirum, dum Epithalamion eiusdem Lib. 1 Nobilis erigitur mundi prefecta. Opus Synonymorum, Lib. 1. Ad mare ne uidear latices. Aequiuocorum opus, Lib. 1. Augustus, ti. to. Caesar uel. Computum & tabulam, Lib. 1. Ortolanum, Lib. 1. Laus, honor, uirtus & gloria. Cornutum, siue disticha, Lib. 1. De poenitentia, Lib. 1. Auream geminam, Lib. 1. Et alia plura. Claruisse illum scribit praedictus Bostonus, anno Messiae incarnati 1040, Haraldo in Anglia regnante. Cazimirum monachum & diaconum, eodem anno Papa Benedictus nonus Polo